P R A E L E C T10 N E S D 0 G Μ A TIC A E AUCTORE CHRISTIANO RESCH S..I. TOMUS I INSTITUTIONES PROPAEDEUT1CAE AD SACRAM THEOLOGIAM (I. DE CHRISTO LEGATO DIVINO II. DE ECCLESIA CHRISTI III. DE LOCIS THEOLOGICIS) FRIBURGI BRISGOVIAE MCMXXIV HERDER & Co., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII INSTITUTIONES PROPAEDEUTICAE VI) SACRAM THEOLOGIAM DE CHRISTO LEGATO DIVINO DE ECCLESIA CHRISTI /DE LOCIS THEOLOGICIS AUCTORE CHRISTIANO l’ESCH S..I. EDITIO SEXTA ET SEPTIMA library FRANCISCAN FATHERS FONDS RIDGE, RED #3, BOX #169 » CANAAN, CONN. FRIBl'RGI BRISGOVIAE MCMXXIV HERDER & Co., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII prirrtod In Germany Imprimi potest Coloniae, die 7 Aprilis 1923 Bern. Bley S. J., Praep. Prov. Germ. Inf. Imprimatur Fribwyi Brisgoviae, die 7 lanuarii 1924 φ Carolus, Archiep. Omnia iura reservantur. Typis Hcrderuuiis. Friburgi Brtegoviac. PRAEFATIO AI) PRIORES EDITIONES. AE praelectiones inde ab a. 1885 autographice descriptae multo­ rum manibus versabantur. Visum autem est eas typis mandare, ut earum usus esset facilior et communior. Memineris igitur, quaeso, quicumque his libris uteris, eos primum conscriptos esse eorum commodo, qui finito triennali cursu philosophiae scholasticae per quattuor annos studio theologiae operam dant. Itaque quae in philosophia tradita sunt, hic supponuntur et, ubi opus est, in memoriam revocantur. Multa alia, quae in theologia dogmatica tractari possunt, ideo omittenda erant, quia aliis disciplinis theologicis : theologiae morali, introductioni in S. Scripturam, exegesi, iuri cano­ nico, historiae ecclesiasticae, assignata sunt. Una tantum exceptio vitari vix et ne vix quidem poterat. Quaestio enim de authentia evangeliorum sine dubio pertinet ad introductionem in S. Scripturam. Verum in institutionibus propaedeuticis seu in theologia fundamentali, ut aliis placet, solutio huius quaestionis neque supponi neque neglegi potest, ne totus tractatus fundamento carere et quasi in aere pendere videatur. Praeterea alius est status quaestionis in introductione in S. Scripturam, ubi magisterium ecclesiasticum iam ut concessum sumitur; alius autem in disciplina propaedeutica. in qua prima funda­ menta theologiae supernaturalis iacienda sunt. Ex quo fit, ut theo­ logos plurimos, qui in institutionibus propaedeuticis occupantur, videa­ mus hanc quaestionem vel diligenter discutientes vel saltem leviter attingentes. Praeoptandum autem videtur rem semel accurate tractari quam saepius recoqui. Hanc ob causam uberius quam plerumque fieri solet, genuinitatem evangeliorum probare studui. Ceterum quoniam proxime scholae servire volui, non quaestiones quasdam selectas, sed integram theologiam proponam, et eo quidem ambitu, ut quadriennium sufficiat ad materiam absolvendam et re­ petendam, si binae singulis diebus lectiones dogmaticae habentur. Id experimento probatum est. priusquam tractatus prelo committerentur. Sicubi amplior alicuius quaestionis tractatio desiderari videtur, legentes ad copiosiores scriptores delegabo. H Praefatio aEX PARTIUM. P3K. Praefatio ad priores editiones Praefatio ad editionem sextam et septimam Index al pliabeti eus conciliorum Index alphabeticus summorum pontificum Index alpliabeticns scriptorum Index haeresiini............................... XVI χνπ xvrn XXIII PROLEGOMENA DE THEOLOGIA EICSQUE HISTORIA. CAPUT I. DE THEOLOGIAE NOTIONE ET DIVISIONE. 1. 2. 3. 4. ·* o. 6. 7. 8. 9. De subiecto theologiae . De ohiecto fonnali theologiae Theologia sitne scientia . Habit us theologiae sitne supernatural is De distinctione theologiae a fide divina Theologia est scientia speculativa . De dignitate theologiae............................................................ De variis theologiae divisionibus........................................ De relatione inter theologiam positivam et scholasticam 4 10 CAPUT II. Ι>Ε THEOLOGIAE DOGMATICAE SYSTEMATE ET HISTORIA. 1. De systemate theologiae dogmaticae 2. De historia theologiae dogmaticae............................................................ De epocha SS. Patrum...................................................................... De epocha scholasticorum veterum.................................................. De epocha theologiae post concilium tridentinum 3. De habitudine inter theologiam dogmaticam et theologiam moralem INSTITUTIONES PROPAEDEUTICAE AI) SACRAM THEOLOGIAM. Praenotanda 14 20 Index partium. • PAKS PRIMA. DE CHRISTO LEGATO DIVINO. SECTIO I. DE FONTIBTS HISTORIAE IESI CHRISTI. ART. I. DE KENUMTATE Ε\ WGEl.lolil Μ. Png. 31 Praenotanda . ................................................................................. . Prop. I. Quattuor evangelia secundum Matthaeum. Marcum. Lucam. loannem genuina agnovit antiquitas Christiana ....... 41 Prop. II. Genuinitas evangeliorum confirmatur ex evangeliis apocryphis . 62 Prop. 111. Genuinitas evangeliorum confirmatur ex impugnatione scriptorum gentilium...............................................................................................................65 Prop. IV. Genuinitas evangeliorum confirmatur ex veterum haereticorum agendi modo.................................................................................................... 68 Prop. V. Genuinitas evangeliorum confirmatur ex discordia, quae regnat inter recentes eorum impngnatores..................................................... 71 Prop. VI. Probatur genuinius singulorum evangeliorum .... 77 De evangelio Matthaei............................................................... 77 De evangelio Marci....................................................................................83 De evangelio Lucae.................................................................................... <86 De evangelio loannis.................................................................................... 88 Schol, 1. Extends testimoniis respondent interna criteria, quibus evan­ geliorum genuinitas comprobatur............................................................. 93 Schol. 2. Comparatio evangeliorum cum scriptis buddhisticis et Baby­ lonicis ......................................................................................................... 95 ART. II. DE CRED1B1LITATE EVANGELIORUM. Prop. \ il. Scriptores evangeliorum sunt fide digni ..... Schol. De testimoniis quorundam scriptorum veterum profanorum . 98 102 SECTIO II. DE TESTIMONIO. QUOD CHRISTUS REDDIDIT DE LEGATIONE SUA DIVINA. Prop. MIL Christus se ipsum professus est legatum divinum . . . Prop. IX. Testimonium lesu Christi de legatione sua divina iam per se fidem meretur.........................................................................................................108 Prop. X. Nullius momenti sunt, quae rationalistae contra possibilitatem re­ velationis divinae a priori obiciunt.................................................... 111 Prop. XL Ne mysteriorum quidem revelationem repugnare probari potest . prop. XII. Revelatio homini utilis. immo quadamtenus necessaria est . prop. XIII. lesus Christus docuit integram suam doctrinam omnibus homi­ nibus necessario amplectendam esse . . . . . , . 105 117 121 125 Index partiinn. SECTIO III. DE ARGIMENTIS. QUIBI’S (’HltlSTl'S TESTIMONII M SLUM (’OMPKOIIAVIT. ART. I. DE MIRACULIS CHRISTI. Prop. XIV. lesus Christus ad probandam legationem suam divinam pro­ vocavit ad miracula, quae patravit.............................................. Prop. XV. Nihil valent obiectiones rationalistarum contra possibilitatem et cognoscibilitatem miraculorum......................................................... Prop. XVI. lesus Christus in confirmationem legationis suae divinae multa opera patravit, quae characteribus verorum miraculorum insignita sunt Prop. XVII. Speciatim resurrectio [esu Christi a mortuis est verum mira­ culum et certum argumentum divinae legationis eius .... Schol. De .miraculis" fundatorum aliarum religionum ART. II. DE VATICINIIS CHRISTI. Prop. Χλ 111. Christus vaticiniis quoque probavit se legatum divinum .ART. III. DE VATICINIIS MESSIANTCIS VETERIS TESTAMENTI. Prop. XIX. Multis saeculis ante Christum inter iudaeos exstabant vaticinia, quibus futurus Messias praedicebatur ....... Prop. XX. Vaticinia messianica breviter explicantur........................................ Proto-Evangelium.......................................................................................... Vaticinium Noe.......................................................................................... Promissiones Abraham factae...................................................................... Vaticinium lacob.......................................................................................... Vatidinia David et Salomoni facta . . . · . Vaticinia de abiectione populi Israel et pastorum eius et de susci­ tatione novi pastoris........................................................................... Vaticinia de muneribus novi pastoris regali, prophetico, sacerdotali Vaticinia de tempore adventus Messiae et de loco nativitatis eius Prop. XXI. Vaticinia * messianica Veteris Testamenti in Christo impleta sunt Schol. De modo loquendi prophetico............................................... ART. IV. DE MIRABILI PROPAGATIONE DOCTRINAE CHRISTI. Prop. XXII. Mirabilis modus, quo doctrina Christi propagata est. divinitatem huius doctrinae comprobat......................................................... ART. V. DE CR1TERIIS INTERNIS DOCTRINAE CHRISTI. Prop. XXIII. Interna quoque criteria divinitatem doctrinae Christi suadent Index partium. PARS SECUNDA. DE ECCLESIA CHRISTI. SECTIO DE INSTITUTIONE ECCLESIAE. ... ... Pag. Prop. XNIN · Christus instituit vivum magisterium apostolicum ad doctrinam suam conservandam et propagandam..................................... prop. XXV. Magisterium a Christo institutum praerogativa infallibilitatis 186 in tradenda Christi doctrina insignitum est . * . prop- XXVI. Christus apostolis contulit potestatem iurisdictionis. i. e. po­ 189 testatem legislativam. iudicialem. coactivam . Schol. 1. De extensione potestatis coacti vae apostolorum . 192 Schol. 2. Praerogativae muneris apostolatus stricte dicti . prop. XXVII. Christus apostolis contulit potestatem ordinis seu potestatem 192 sanctificandi homines per ritus religiosos a Christo institutos Prop. XXV11I. In collegio apostolorum Petro primatus iurisdictionis in uni­ versam ecclesiam a Christo promissus est.......................... Schol. 1. S. Petri auctoritas comparata cum auctoritate reliquorum 205 apostolorum..................................................................................... 206 Schol. 2. Tituli, qui Petro a SS. Patribus tribuuntur 206 Schol. 3 dogmaticum . De aequalitate Petri et Pauli prop. XXIX. lesus Christus post resurrectionem suam Petro primatum pro­ 206 missum contulit................................................................................ •209 Schol. 1 dogmaticum. Doctrina Vaticani de primatu Petri •210 Schol. 2. Obiectiones contra primatum Petri ..... Prop. XXX. Christus eo. quod instituit collegium apostolicuin sub Petro primate ad homines docendos, regendos, sanctificandos, factus est auctor 211 societatis religiosae supernatandis, quam vocavit ecclesiam suam 216 Schol. I. De variis placitis protestantium recentium .... 217 Schol. 2 dogmaticum . Quomodo ecclesia ab initio mundi exstiterit Prop. XXXI. Christus voluit, ut ecclesia a se instituta morte apostolorum 219 non interiret, sed usque ad finem mundi permaneret .... SECTIO II. DE NATIRA ET PROPRIETATIBUS ECCLESIAE Quomodo haec sectio cum priore cohaereat....................................................... 223 Prop. XXXIi. Ecclesia est societas visibilis....................................................... 228 Schol. dogmaticum. De membris ecclesiae..................................... 231 Prop. XXXI11. Ecclesia est societas hierarchica.............................................. Schol. 1. Reiciuntur theoriae de origine hierarchiae ecclesiasticae re­ cens excogitatae...................................... Schol. 2 dogmaticum . Refutantur aliae falsae opiniones de constitu­ •249 tione ecclesiae.................................................................. Schol. 3 (dogmaticum . Reicitur error de aequalitate episcoporum et 252 presbyterorum..................................... 255 Schol. 4 dogmaticum.. De gradibus hierarchicis ab ecclesia institutis Prop. XXXIV. Ecclesia est societas monarchies..................................... 258 Schol. 1 dogmaticum . De potestate summi pontificis circa ius divinum 268 Schol. 2 historico-dogmaticum . De decretalibus Pseudo-Isidorianis . 269 Index partium. ΧΠΙ Pag prop. XXXV. Ecclesia est societas perfecta.................................................................... 270 Prop. XXXVI. Non est nisi unica ecclesia Christi................................................. 273 Prop. XXXVII. Ecclesia Christi omnibus hominibus ad salutem consequen­ dam necessaria est..................................................................................... 277 Schol. (dogmaticum . De ecclesia, corpore Christi mystico . . . 280 SECTIO III. DE NOTIS ECCLESIAE. Prop. XXXVIII. Sunt aliquae notae, quibus vera Christi ecclesia manifestatur 283 Prop. XXXIX. Recte quattuor notae ecclesiae statuuntur: apostolicitas, uni­ tas, catholicitas, sanctitas . ........................................ 285 Schol. De praescriptione theologica..................................................................... 292 Prop. XL. Quattuor notae verae ecclesiae Christi in ea sola ecclesia in­ veniuntur, in qua romanus pontifex primatum gerit .... 294 I. Quattuor notae conveniunt ecclesiae romano-catholicae . . 295 II. Hae notae nulli alii coetui christiano conveniunt . . . 301 SECTIO IV. DE SUBJECTO ACTIVO MAGISTERE ECCLESIASTICI. ART. I. DE EPISCOPIS. Prop. XLI. Successores apostolorum in magisterio et regimine ecclesiastico sunt episcopi 304 Prop. XLII. Non singuli episcopi separating spectati sunt magistri infallibiles 307 Prop. XLIII. Episcopi in oecumenicum concilium collecti sunt infallibiles in definienda doctrina revelata............................................................................ 309 Schol. 1. Quomodo definitiones conciliorum se habeant ad magisterium sumini pontificis............................................................................................ 321 Schol. 2. De nominibus concilii et synodi............................................................324 Prop. XLIV. Magisterium ecclesiasticum, etsi non in concilium collectum sed dispersum per orbem terrarum, infallibile est in proponenda doc­ trina Christi ................................................................................................. 325 ART. II. DE ROMANO PONTIFICE. Romanus pontifex est successor S. Petri in primatu . . 327 I. S. Petrus Romae fuit ibique mortuus est .... 328 *11. S. Petrus Romae sedem suam collocavit et episcopum romanum successorem in primatu instituit................................................. 336 III. Romani pontifices sibi semper attribuerunt primatum . . 340 IV. Ecclesia agnovit primatum romani pontificis .... 343 V. Concilia oecumenica primatum romani pontificis agnoverunt . 349 VI. Romanus pontifex iure divino tenet primatum . . . 351 Schol. 1. De canone 28 concilii chalcedonensis.................................................. 354 Schol. 2. De distinctione inter sedem et sedentem .... 35-1 Schol. 3. De papa dubio ......... 355 Prop. XLVI. Romanus pontifex ex cathedra loquens eadem infallibilitate pollet qua ecclesia docens............................................................................ 356 Prop. XLV. Index partium. XIV Schol. I. Objections, quae ex historia petuntur contra infallibilitatrm summi pontificis............................................................ . Schol. 2. Quomodo dignosci possint definitiones cathédrales Schol. 3, De auctoritate congregationum romanarum Schol· 4. De subiecto passivo auctoritatis ecclesiasticae . SECTIO V. DE OBIECTO MAGISTERII ECCLESIASTICI. Pimp. XLV1I. Ecclesia est infallibilis in definienda doctrina revelata . Schol. De divisione dogmatum.................................................................. Prop. XL VU L Ecclesia est infallibilis in statuendis conclusionibus theologicis Prop. XL1X. Ecclesia est infallibilis in diiudicandis factis dogmaticis Prop. L. Ecclesia est infallibilis in decretis disciplinaribus et in approba­ tione ordinum religiosorum................................................................ Prop. LI. Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum Schol. De valore dogmatico propositionum et de censuris doctrinalibus PARS TERTIA. DE LOCIS THEOLOGICIS. Praenotanda quaedam de locis theologicis in genere ..... SECTIO I. · ’ DE SACRA TRADITIONE. I ART. I. · .’ 1 DE SACRA TRADITIONE IN GENERE. Prop. Lll. Praeter S. Scripturam admittendus est alius fons theologicus: traditio sacra.......................................... ; . y .■···■/ Schol. 1. Quomodo res se habuerit in Vetere Testamento . Schol. 2. Quot fontes designentur nomine traditionis ART. IL DE SS. PATRIBUS. Prop. Llll. Unanimis consensus 88. Patrum in rebus fidei et morum est certum argumentum theologicum................................................. * . Schol. De condicionibus requisitis ad argumentandum ex SS. Patribus Prop. LIX. SS. Patribus etiam ut doctoribus privatis magna auctoritas con­ venit in quaestionibus theologicis.......................... Schol. Praecepta de modo utendi auctoritate SS. Patrum . ART. ΠΙ. DE THEOLOGIS. Prop. LV. Unanimis theologorum consensus in rebus fidei et morum est certum argumentum theologicum........ Index partium. XV Png. .368 ■ΊΓ.7 369 370 Pag. Schol. I. Schol. 2. Schol. 3. De S. 'Thoma ................................................................................. Do consensu ecclesiae discentis ...... Do usu rationis humanae in theologia .... 421 42.3 424 SECTIO II. DE SACRA SCRIPTURA. ART. I. 372 378 379 383 385 388 392 396 DE EXSISTENTIA ET NOTIONE INSPIRATIONIS. Prop. LAI. Secundum testimonia S. Scripturae exsistunt, libri, qui Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum auctorem habent . . . . Prop. LV11. Inspiratio S. Scripturae probatur ex traditione Prop. LVII1. Inspiratio consistit in supernatural! influxu, quo Deus movet intellectum et voluntatem hominis ad ea scribenda, quae Deus suo nomine scribi et ecclesiae tradi vult, et in supernatural! adiutorio. quo hominem iuvat ad res apte scribendas..................................... Schol. Inspiratio est gratia gratis data.................................................. Prop. LIX. Ad rationem libri inspirati neque sola assistentia Dei avertentis periculum erroris a scribente neque subsequeris quam vocant inspiratio sufficit............................................................................................................ Schol. Non repugnat liber inspiratus, cuius res et sententiae omnes iam apud alios scriptores inveniuntur........................................... 426 430 434 440 440 443 ART. 11. DE EXTENSIONE INSPIRATIONIS. Prop. LX. Inspiratio extenditur ad omnes omnino res et sententias, quae ab auctore sacro scriptae sunt : Sed vi inspirationis non omnia eodem modo vera sunt........................................................................................ Prop. LXI. Inspiratio omnium verborum materialium et constructionum S. Scripturae admittenda non est ..................................... 443 450 ART. III. 397 401 402 DE CRITERIO INSPIRATIONIS. Prop. LXII. Traditio catholica est unicum critérium sufficiens inspirationis omnium sacrorum librorum................................................................... Conclusio.............................................................................................. Appendix de evangeliis et eorum inter se relatione . . . . . Index alphabeticus............................................... 404 408 413 416 417 Pesch. Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6/7. b 454 458 459 471 quorum definitiones in Praelectionibus allegantur. Ancyranum a. 314. Arausicanum I Orange 441. - 1! 529. Arelatense I 314. Baltimorense III 1884. Bracarense Braga 561. (abillonense II <’halon-sur-Sa »n<· ** 813. Carisiacum Quierry 853. Carthaginense II 390. III 397. XVI, plenarium 418 iidem canones atque in Milevitano 11. IV, vulgatum, ficticium = veteres canones. Chalcedonense. quartum oecumenicum 451. Colonicmse 1860. CoTistantiense. decimum sextum OVCIImenienm 1414 — 1418. Constan tinopol i tanum I. secundum oecumenienm 381. II, quintum oecumenicum 553. HI, sextum oecumenicum 680 681. IV, octavum oecumenicum 869. Diospolitanum Lydda 415. Eliberitanum Elvira 300. Ephesinum. tertium oecumenicum 431. Florentinum. decimum septimum oecu­ menicum 1438 1445. Francofordiense 794. ■ (îuastâl lense 1106. Hispidrnse IV Sevilla 619. Laudicenum post medium saec. IV. Lateranense 649. IV. duodecimum oecumenicum 1215. V. duodevigesinium oecumenicum 1512 Lugdunense II. decimum quartum occunienicum 1274. Matisconen.se Maeon 53». Milevitanum II 416. Moguntinum 1549. neocaesariense 314. Nicaenum I. primum oecumenicum 325. II. septimum oecumenicum 787. Pictaviense 1280 Romanum sub Gregorio VU 1079. Ticinense 1’apiense. Pavia) 850. Toletanum I 4(K). - II 447. — XI 675. Tridentinum. undevigesimuin oecnmenicnm 1545 1563. Valentinum Valence 855. Vaticanum, vigesimum oecumenicum 1*869 ad 1870. Veronense 1164. Viennense, decimum quintum oecumenicum 1311. E conciliis oecumenicis omissa sunt quattuor: nonum Lateranense 1. 1123. decimum (Lateranense 11, 1139, undecimum Lateranense III, 1179. decimum tertium Lugdunense 1. 1245 , quia in iis de rebus dogmaticis non agitur. Milevitanum II et Arausicanum II aequivalenter universalia sunt propter universalem receptionem. Ceterum idem fere valet de nonnullis conciliis, quae communiter inter oecumenica numerantur. INDEX ALPIIABETICIS SI MMORUM PONTIFICUM. quorum decreta in Praelectionibus dogmaticis proponuntur. Atilianus 1 772 795. — VI 1522 1523. Agatho 678—681. Alexander III 1159 1181. VII 1655—1667. VIII 1689—1691. Anastasius II -196 498. Benedictus XI 1303 1304. - XII 1334-1342. XIII 1724—1730. - XIV 1740- 1758. Bonifatius I 418 422. Callistus 217—222. Clemens I. Romanus, circa 90 99. V 1305—1314. - VI 1342-1352. VIII 1592-1605. XI 1700-1721. Coelestinus 1 422 432. Cornelius 251—253. Parnasus I 366 384. Dionysius 259—268. Eugenius 1λ; 1431—1447. Felix III 526-530. Gelasius 1 492 -496. Gregorius I Magnus 590 604. VII 1073 1085. IX 1227-1241. XI 1370 1378. XIII 1572-1585. XV 1621 1623. XVI 1831 1846. Hadrianus ride Adrianus. Honorius I 625 638. Horniisdas 514 -523. Innocentius I 401—417. III 1198-1216. IV 1243-1254. V 1276. Innocentius VIII 1484 1492. X 1644 1655. XI 1676—1689. Joannes II 533 535. IV 640- 642. XXII 1316—1334. Iulius I 337—352. III 1550-1555. Leo I Magnus 440—461. - IX 1049-1054. X 1513-1521. XIII 1878-1903. Liberius 352—366 Murtinus V 1417 —1431. Nicolaus I 858—867. Paschalis II 1099 -1118. Paulus IV 1555—1559. V 1605—1621. Pelagius I 556 561. — II 579—590. Petrus apostolus t circa 67. Pius II 1458—1464. - V 1566-1572. VI 1775-1799. VII 1800 1823. IX 1846 1878. X 1903 1914. Siricius 384 -398. Sixtus IV 1471 1484. Stephanos I 254 257. Urbanus II 108S 1099. V 1362-1370. — VIII 1623—1644. Victor 1 189—198. Vigilius 537—555. Zacharias 741 752. Zephyrinus 198 217. Zosimus 417 418. quorum dicta in Praelectionibus citantur Akercius post 180. Abu cara.Theodorus, circa finemsaec,\ III. Aegidius Romanus 0. S. Aug. 1316. Albertini, Georgius Franciscos. O. P. Albertus Magnus 0. P. 1280. Alcuinus 804. Alexander Alexandrinus 328. Halensh ( ·. S. F. 12-15. VIgcrus < ». > B. 961. Alphonsns Marin de Liguorio. S.. ecclesiae doctor, fundator ordinis sanctissimi Red­ emptoris 1787. Alvarez. Didacus, O. P. 1635. Amalarius Metensis circa 857. Ambrosius. S., ecclesiae doctor 397. Amicus. Francisais, S. J. 1(551. Amphilochius Iconiensis circa tinctu saec. IV. Anastasi usSinaitacirca medium saec. Vil I. Andreas (’retensis. S., circa 720. Anselmus. S., ecclesiae doctor. 0. S. B. 1109. Antiochus, episc. save. V Antoine, Gabriel, S. J. 1743. Antoninus. S„ 0. P. 1459. Aphniates ante medium saec. IV. Apollonius 197. Aquuviva. Claudius S. .1. 1615, Arendt, (iuilelmus, S, J. Aristides circa medium saec. II. Annachnnus. RichardusRodulfi.circa 1360. Interdum Petrus Lombardus vocatur Armachanus. Item lansenitts Ypn-nsi> hoc pseudonyino Armachiuti utitur. Antauld, Antonius, iansenista 1691. Arnobius 327. Arriaga. S. .1. 1667. Athanasius. S., ecclesiae doctor 373. Athenagoras circa finem saec. II. AtzbvrgiT, Leonh. Augustinus, S„ ecclesiae doctor 43(1 Aureolus. Petrus. 0. S. F. 1322. Bains. Michael. auctor baianismi 1589. Balacus, poeta syrus, initio saec. V. Ballerini, Antonius. S. J. Bafics, Dominicus, 0. P. 16(M. Bardenhewer, Otto. Bamalms. apostolus, post medium saec. I. Basi lins Magnus. ecclesiae doctor 379. Batiffol. Petrus. Bauer, Adolfos. * Baur, Ferdinandtis Christianus . * Becanus. Murtinus. S. .1. 1624. Beck, Antonius. Beda Venerabilis 0. S. B.. ecclesiae doc­ tor 735. Bellarminus, Robertas. S. .1. 1621. Bel lord, episc. Beren gari us 1088. Bernal, Augustinus. S. J. 1642. Bernardus, S., ecclesiae doctor. O. Cist. 1153. Berning, W.. episc. Berti. loannes Laurentius, <). S. Aug.1766, Bessarion 0. S. Basii. 1472. Biel, Gabriel, norninalista 1495. Billot, Ludovicos, S. J. Billuart. Carolus Renatus. Ο. P. 1757. _ BôethîUS, Anicii]> Manlius .Severinus 525. Bolgeni. loannes Vinccntius, S. J. Bonaventura. .S., ecclesiae doctor, < >. S. F. Bonfrerius, lacobus. S. .1. 1642. Bonnetty, Augustinus. Bosco, loannes, O. S. F. 1684. Bouquillon, Thomas. Boussct, W. * Brewer, Ilenr.. 8. .1. Brightman. F. E. * 1 Nominibus ucatholiconun additur asteriscus . * Omittuntur hic ii scriptores, qui in Praelectionibus simpliciter nominantur, nullis verbis allegatis. Eorum no­ minibus, qui saeculo XIX vel saeculo XX vixerunt vel vivunt, numerus non additur : de ceteris numeri significant tempus mortis. Index alpbiibcticiis scriptorum. Hroiniard, loannes, (). I’. circa 1380. Bruno Astensis, S., <). S. B. 1123. Caesarius Arelatensis, S. 542. ('nictantis, Thomas, de Vio. (). P. 1534. Caius initio saec. 111. Canisius, Petrus, B„ S. J. 1597. Canus, Melchior, Ο. I*. 1560. Capreolus, loannes, (). P. 1444. Caspari, Walter . * Cassianus, loannes. ante medium saec. V. Cassiodorius, Magnus Aurelius, circa 570. Catharinus, Ambrosius, 0. P. 1543. Chemnitius, Martinus , * 1586. Chrysologus, Petrus.S., ecclesiae doctor! 50. Chrysostomus. loannes, S., ecclesiae doctor 407, Claudius, Apollinaris, circa finem saec. II. Clemens Alexandrinus. Titus Flavius circa Clifford, Guilelmus Joseph Hugo, episc. Coninck, Aegidius, S. J. 1633. Conradus de Saxonia 0. S. F. 1279. Contenson, Vincentius, 0. P. 1674. Cornelius a Lapide S. .1. 1637. Comely, Rudolf us, S. J. Cusanus, Nicolaus 1464. Cyprianus, Thascius Caecilius, S., 258. Cyrillus Alexandrinus. S., ecclesiae doctor Hierosolymitanus, S.. ecclesiae doctor 386. Damascenus, loannes. S., ecclesiae doctor post 750. D'Argentré du Plessis. Carolus 1740. Delitzsch. Fridericus♦. Denzinger. Henricus Joseph. Deza. Didacus. Hispalensis, 0. P. 1523. Diekamp. Franciscus. Dionysius. Areopagita dictus, probabiliter saec. V. Magnus Alexandrinus. S.. 265. Carthusianus 1471. - Corinthius, S., saec. II. Domer. Isaac Augustus . * Dorsch, E.. S. J. Drouin. Renatus. 0. P. 1742. Dulowy, E. Dummermuth. Antonius Maria. 0. P. Durandus, Guilelmus, canonist * 1296. a S. Porciano. Guilelmus, 0. P. 1334. Kadmems 1121. Ebrard, Augustus *. Ebrie. Franciscus, S. .1. Eichhorn, loannes Godofridus ♦. Elias Damascenus * saec. IX. Ephraem Syrus. S.. circa finem saec. 11. Epiphanius. S., 403. Erasinus. Desideritis, 1536. Ernst. loan. XIX Esparza Articula, Martinus. S. .1. 1689. Esser, Gerardus, Est i us, Guilelmus, 1613. Eulogiiis Alexandrinus 608. Euringer, Seb. Eusebius Caesariensis Pamphili circa 340. Euthymius Zigabenus 0. S. Basii, initio saec. XII. Faber, Philippus, 0. S. F. 1630. Farvacques, Franciscus, 0. S. Aug. 1689. Faure, loannes B., S. J. 1779. Faustus Regiensis circa finem saec. V. Felder, Hilar., 0. M. Cap. Ferra riensis. Franciscus, O. P. 1528. Firmilianus Caesariensis 269. Flavius Josephus, iudaeus, saec. I p. Chr. Franciscus Salesius, S., ecclesiae doctor 1622. Franzelin. loannes B.. S. J. Freisen. Joseph. Finns, Victor, S. J. Fulgentius Ruspensis. S., 533. Funk. Franciscus Xav. Funke. Bernardus. A Garrigou-Lagrange, Reg., O. P. Gasparri, Petrus. Gazzaniga. Petrus Maria. 0. 1'. 1799. Genebrardus, Gilbertus. 0. S. B. 1597. Gennadius Massiliensis saec. V. Georgius Trapezuntius 1486. Gerigk, H. Germanus Constantinopolitanus. S., 733. Gesenius, Guilelmus . * Gieseler, loannes Carolus Ludovicusx. Giefivvein, Alexander. Gietmann, Gerardus. S. J. Gilbertus Porretanus 1154. Gillius. Christophorus, S. J. 1608. Godoy. Petrus de. 0. P. 1677. Gomarus, Franciscus * 1641. Gonet. loannes B., 0. P. 1681. Gotti. Ludovicus, 0. P. 1742. Gottler, Joseph. Goudin, Antonius. O. P. 1695. Gratianus saec. XII. Graveson, Hyacinthus. Ο. P. 1733. Gravois, Marcus Antonius. 0. S. F. post 1762. Gregorius Ariminensis 1359. Berga mensis 1146. Nazianzenus, S., ecclesiae doctor 390. Nyssenus, S., post 394. Tliaumaturgus, S.. circa 270. — Turonensis. S.. circa 594. de Valentia, S. J. 1603. Gretser, lacohus. S. J. 1625. Gryse, E. de. Glider, Eduardus *. Guilelmus Altissiodorensis (AuxeiTe) 1232. arisiensis Alvemus. Auvergne) 1249. I’eseh. Praelectiones dogmaticae. 1. Ed 0/7. A’ " · index alphalndicus scriptorum. .J A n I Gunther. Antonius. Gutberlet, Constantinus. Gutjahr. F. S. Haneberg, Daniel. 0. S. B. Harnack. Adolfos *. Hase. Carolus Augustus *. Hegesippus circa finem saec II. Heinrich, loannes B. Heitmûller, W. * Henao. Gabriel. S. J. 1764. Henricus Gandavensis 1293. — Ostiensis 1271. * Herbigny, Mich. d\ S. J. Herincx. Guilelmus. O. S. F. 1677. Hennas saec. II. Hennes, Georgius. Hervaeus Natalis 0. P. 1323. Hieremias ride leremias. Hieronymus. S., ecclesiae doctor 421). Hilarius Arelatensis. S,. 449. Pictaviensis. S.. ecclesiae doctor 366. Hilgenfeld. Adolfos *. Hill. Hamlyn J. * Hinanarus Rhemensis 882. Hippolytus, S.. circa med. saec. II. Hirscher. loannes B. Hofmann, Rudolfus Hugo *. Holtzmann. Henricus lulius ·. Hoppe. Ludovicos Augustus. Hosius Cordubensis 357. Hugo Victorinas 0. S. Aug. 1141. Hugon. E.. 0. P. HQhn, Eugenius . * Hummelauer. Franciscus de. S. J. Hnther. loannes Eduardus Jahn. loannes. Jansen. Bernardos. S. J. lansenius, Cornelius. Gandavensis 1576. Cornelius. Yprensis. auctor iansenismi 1638. Janssens. Laun. Π. S. B. Ibas. episc. 457. Jensen. P. * leremias II Constantinopolitanus * 1594. Ignatius Loyola. S„ 1556). — Martyr. S., initio saec. II. loannes Antioch., episc. 441. Belethus circa finem saec. XII. Chrysostomus ride Chrysostomus. Damâhcenüs ride Damascenus. — *Darenfeis saec. VIII. Parisiensis junior 0. P. 1306. — Thessalonicensis post 680. Irenaeus. S.. 202. Isaac Antioch, circa 460. Isidorus Hispalensis.. S.. ecclesiae doctor 636. lulianus Pomerius saec. V. Jülicher. A.· lulius Africanus initio saec. III. Jungmann. loseph. S. J. lustininni. Benedictus, S. J. 1622 lustinus Martyr. S„ circa 167. Kera. loseph. S. J. Kirsch. .1. P. Klee. Henricus. Kleutgen. loseph, 8. J. Knabenbauer, loseph. S. .1. Kneller. A., S. .1. Knoodt. Petrus. Koch. W. Kostlin. lulius *. Krieg. Cornelius. Kuhn. loannes Ev. Kurz. Ant. Lactantius, Finnilianus, circa 330. Lainez, la cobus. S. J. 1565. I^amy, Thomas loseph. I^anfrancus 0. S. B. 1089. l^angen. loseph (post 1870 acatholicus . lapide ride Cornelius. Launov. loannes de. 1678. Lea. H. C, * Ledesma, Mart.. Ο. P. 1574. Petrus. 0. P. 1616. liefebvre, A. læhmkuhL Augustinus, S. J. Leitner, Franciscus Xav. I^emos, Thomas. Ο. P. 1629. 1/enormant, Franciscus. Ix'ontius Bvzantinus circa 543. Ικ-porius initio saec. V. Lequien. Michael. 0. P. 1733. Lessius, Leonardus. S. J. 1623. Lewis. A. * Lietzmann. H. * Lightfoot. J. B. r Liguorius ride Alphonsus. Lipsius, Richardus *. Loisy, A. ab ecclesia defecit! Loinbardus, Petrus 1164. Lôning. Edgarus *. Loots, Frid. * Lucianus. gentilis, saec. Il post Chr. Lucius. E. * Lugo. loannes de. S. J. 1660. Lupus. Christianus, 0. S. Aug. 1681. Macarius Magnes post 410. Mader I. Maldonatus. loannes, S. J. 1583. Mallet. F. Maranos, Prudentius. 0. S. B. 1762. Mariales. Xantes. 0. P. 1660. Marius Mercator med. saec. V. Marsilius Patavinus 1343, Martène, Edmundus, O. S. B. 1739. Martin. loannes Petrus. S. J. Martinez. Nicolaus. S’. J. post 1678. Index alphnhctiCus scriptorum. Martinonus, loannes, S. .1. 1662. Marnthas Maikerphat.. S„ initio saec. V. Mast rius de Meldiila . Bartholomacim. 0. S. F. 1673. Maurus, Silvester. S, .1. 1687. Mausbach. los. Maximus Confessor. S.. 662. Taurinensis, S„ post 465. Mayr, Antonius, S. J. 1749. Mayronis, Francisons. O. S. F. 1327. Medina, Bartholoinaeus, < ». I’. 1581. Melanchthon, Philippus * 1560. Melito Sardicensis saec. II. Methodius 312. Meyer, Theodorus, S. J. Michiels, Andreas. Minucius Felix. Marcus, saec. II. Mivart. St. George. Mogilas, Petrus * 1647. Mohler. loannes Adamus. Molina. Ludovicus, S. J. 162 . negant divinitatem Spiritus Sancti. Porphyriam saec. IV interdum vocabantur ariani, Presbyterian i. secta calvinistarum. ma­ xime in Scotia, (pii dicunt munera ec­ clesiastica non per episcopos sed per solos presbyteros esse administranda. Priscillianistae, sectatores Priscilliani saec. IV. (pii errores sabellianorum. gnosticornm. manichaeorum secuti esse dicuntur (non confundendi cum priscillianis. quo nomine interdum vocantur montanistae. quia sequebantur Priscillam prophetissam'. Protestantes vocati sunt luthei ani. (piando 1529 protestabantur contra decreta im­ peratoris et diaetae imperialis Spirae habitae. Hoc nomine nunc etiam calvinistae. zwingliani etc. appellantur. Protoctistae vocantur quidam origenistae. quia docent Christi et omnium hominum animas creatas esse, priusquam iunctae sint corpori, et multo ante exstitisse. Christum vero esse praestantiorem re­ liquis creaturis. Puritani iidem ac presbyteriani. Patripassiani, sectatores Sabellii saec. III. Q.uakori Quakers, i. e. tremuli . asseclae qui docebant Patrem et Filium esse Georgii Fox (saec. XVII) anglicani. do­ eandem personam, et Patrem passum cent chiistianam religionem consistere in sola vitae honestate, nullo modo in esse. Vocantur et sahel liant. Paulianistae. discipuli Pauli Samosateni ritibus externis. Praecipuum medium saec. III, volunt Christum esse purum sanctificationis esse profundam medita­ hominem, in quo sapientia divina modo tionem. in qua putant se visitari a Spiritu Sancto et incipiunt gemitus edere speciali apparuerit, sapientiam vero in Deo seu Verbum Dei internum non esse et tremere, unde nomen acceperunt. personam distinctam sed όμοούσιον τψ Quesnelliani, asseclae Paschasii Quesnelli 1719), qui systema lansenii suo modo θεώ, i. e. eundem ac Patrem. Non excoluerat. baptizabant in nomine Patris et Filii Quietistae sectatores falsi mysticism i, et Spiritus Sancti. maxime exculti a Michaele Molinos Pauliciani vocantur quidam haeretici dua(1689), secundum quem summa perfectio iismo faventes saec.VII, VIII. IX in Syria. spiritualis consistit in absoluta passivi­ Pclagiani, sectatores Pelagii saec. V. ne­ tate, in qua homo abdicato usu facul gant peccatum originale et gratiam supematuralem. Coelestius, lulianus tatum suarum simpliciter a Deo se duci sinit. Eclanensis. XXVI Index haeresum. Rationalistae vocantur illi, qui reiecta supernatural! revelatione humanam ra­ tionem supremam nonnam vitae moralis et religiosae statuunt. Reformati interdum dicuntur omnes pro­ testantes, saepius vero calvinistae. Sabelliani. asseclae Sahellii, iidem ac patripassiani. Samnncntarii a lutheranis vocabantur illi, qui negabant realem praesentiam Christi in eucharistia. Snmosateni, discipuli Pauli tie Samosata, iidem ac monarchiani. Semiariani vocantur illi, qui docent Filium esse consimilem (ύιιοιούσιον) Patri, non consubstantialem (όιιοούσιον). Eusebius Caesariensis et Nicomed. saec. IV. Semipelagian i vocantur illi, qui volunt initium fidei et bonae vitae esse a nobis, dein gratiam sequi. Ita massilienses. quamquam animo non haeretico. Semiratiunalistae vocantur illi, qui ad­ mittunt quidem revelationem supernatnralem. sed putant eam ita humana ratione penetrari posse. nt paulatim omnia eius mysteria naturali cognitioni et probationi pervia fiant. Sevcriani monophysitae quidam vocantur. Socmiani. sectatores I^aelii et Fausti Socmornm exeunto saec. XVI. totum opus Christi reducunt ad doctrinam et exem­ plum. satisfactionem vero Christi negant. Snliordinatiani vocantur omnes illi, qui docent Filium et Spiritum Sanctum esse Patre inferimvs. Supralapsarii calvinistae hollandici, qui duce Goinaro docent Deum partem ho­ minum ante praevisum peccatum origi­ nale reprobasse ad infernum. Taboritae iidem atque husitae. Tliemistiani iidem atque agnoëtae. Theodotiani, asseclae Theodori coriarii, iidem ac monarchiani. Theopaschitae iidem ac patripassiani. Vbiquistae vorantur quidam lutherani. qui volunt Christum secundum corpus quoque esse ubique, ergo etiam in eucha­ ristia. Unitarii. sectarii nostrae aetatis, qui ne­ gant trinitatem. Valentiniani, discipuli Valentini gnostici. qui saec. II excogitaverat absurdissi­ mum systema de origine mundi. Waldenses. discipuli Petri Waldo saec. Xll.reiriunthierarchiam ecclesiasticam, leges, caerimonias, damnant possessiones et dignitates clericorum, varios errores veteres renovant. Wiclifitae. asseclae loannis de Wiclif 1384. inipugnatores summi pontificis, religiosorum, sacramentorum, aliarum institutionum vel doctrinarum catholi­ carum. 9 Zwingliani. asseclae Udalrici Zwingli 1531 . maxime in Helvetia, praetor communes errores novatorum saec. XVI negant realem praesentiam Christi in eucharistia et vehementer damnant cultum sanctorum eorumque imagi­ num. PROLEGOMENA DE THEOLOGIA EIUSQUE HISTORIA. CAPUT I. DE THEOLOGIAE NOTIONE ET DIVISIONE. DE SUBIECTO THEOLOGIAE. <*■ 1. Cum omnis scientia determinetur subiecto et obiecto formali seu materia subiecta et specifica ratione eam attingendi, ad aperiendam aliquam theologiae notitiam de subiecto eius et de obiecto formali pauca dicenda sunt. 2. Subiectum scientiae intellegitur id, de quo in illa scientia principa­ liter agitur, et ratione cuius omnia alia ad eam referuntur (S’. Thomas 1. q. 1, a. 7). Plerumque ipso nomine alicuius scientiae indicatur, quid sit subiectum eius. Ita in astronomia agitur de astris, in geographia de tellure, in zoologia de animalibus. Theologia autem vi nominis significat -de divinitate rationem sive sermonem” (S’. August., De civ. Dei 8, 1: 3/41, 225), ut hinc iam concludere liceat theologiae subiectum non esse aliud nisi Drum. Revera cuilibet opera theologorum inspicienti mox manifestum erit omnia ibi tractari, „vel quia sunt ipse Deus, vel quia habent ordinem ad Deum ut ad principium et finem. Unde sequitur, quod Deus vere sit subiectum huius scientiae" (S. Thom. 1. c.). De variis significationibus verborum , theologiae “ et ,theologorum " agit Stiglmagr, Théologie und Glaube 1919, 296 sqq. 3. Ergo subiectum theologiae non est Christus, ut quidam voluerunt. Valet enim de hac re, quod apostolus ait: „Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei" (1 Cor. 3, 22 sq.). Non Deus ad Christum refertur, sed Christus ad Deum. Docet quidem S. Bonarentura Christum esse „subiectum intégrale" theologiae, quia in se con­ tineat divina et humana, de quibus agit theologia (In 1 Sent, prooem. q. 1), sed haec est ratio considerandi subiectum theologiae diversa a communi modo, quo loqui solemus de subiecto scientiae. Simile esset, si homo Pesch, Praelectiones dogmaticae. 1. Ed. 6/7. 1 i «t I I k J. 2 Proleg. Cap. I. De theologiae notione et tli visione. § 1. De subiecto theologiae. diceretur subiectum philosophiae, quia continet spiritualia et corporalia, de quibus agit philosophia. 4. Xeqia subiectuin theologiae est ccelesiu seu regnum Dei, secundum placitum quorundam recentiorum (ef. Kleutgen, Theol. der Vorzeit I, n. 152 sqq. et V, n. 297 sqq.). Nam theologia non principaliter agit de ecclesia neque omnia ideo tractat, quia ad ecclesiam referuntur, ut patet ex tractatibus de Deo uno secundum naturam et de Deo trino secun­ dum personas. Neque enim in his tractatibus Deus consideratur, ut est auctor ecclesiae, sed consideratur, ut in se ipso est. De ecclesia potius agit theologia propter eius relationem ad Deum. 5. Deus autem est subtectum theologiae, ut est Deus, non ut est creator, redemptor vel similia: nam hae omnes notiones de Deo praedicantur, neque vero sunt subiectum. ad quod omnia in theologia referuntur. Deus autem est subiectum attributionis, quatenus omnia, quae in theo­ logia tractantur, aliquo modo ei attribuuntur. (Vide diversas hac de re opiniones apud Tanner. Theol. scholast. I, disp. 1, q. 3, dub. 1.) § 2DE OBIECTO FORMALI THEOLOGIAE. 6. Obiectum scientiae est id omne, quod in illa scientia attingitur. Potest autem in omni obiecto distingui id. quod cognoscitur, et ratio, sub qua res est cognoscibilis. Et obiecta quidem omnia, ut ad aliquam scientiam pertineant, necesse est habere communem quandam rationem cognoscibilitatis huic scientiae propriam. Ita e. g. omnia obiecta philo­ sophiae hoc habent commune, quod sunt demonstrabilia ex principiis naturalibus. Haec communis ratio, sub qua obiectum est cognoscibile in tali scientia, vocatur obiectum formale huius scientiae. Quaecumque autem propter nexum cum obiecto formali in aliqua scientia attinguntur, pertinent ad obiectum materiale huius scientiae .* 7. lam vero obiectum formale theologiae est verum demonstrabile ex re­ velatione divina publica, obiectum autem materiale est, quidquid ex hac revelatione cognosci potest. Hinc apparet differentia inter theologiam naturalem et theologiam supernaturalem, quae habent idem subiectum : Deum. Theologia enim naturalis de Deo agit, in quantum Deus ex mundo aspectabili et ordine naturali cognoscitur. Theologia autem supernaturalis ab ipso Deo loquente discit, quae de Deo tradit. Illa nititur revelatione Dei naturali et improprie dicta, haec revelatione Dei supernatural! et proprie dicta. Ita «diversa ratio cognoscibilis 1 Quamvis ipsum quoque subiectum scientiae pertineat ad obiecta materialia, solent interdum subiectum vocare obiectum formale quod; rationem vero cognoscibili­ tatis vocant obiectum formale quo. Alii rursum alia ratione dicendi utuntur: sed iuterim sufficit communiorem loquendi modum indicasse, quia suis locis varii termini accuratius explicandi erunt. De obiecto formali theologiae*. § 3. Theologia sitne scientia. diversitatem scientiarum inducit. . . . Unde nihil prohibet de iisdem rebus, do quibus philosophicae disciplinae tractant, secundum quod sunt cognoscibilia lumine naturalis rationis, et aliam scientiam tractare, se­ cundum quod cognoscuntur lumine divinae revelationis. Unde theologia, quae ad sacram doctrinam pertinet, differt secundum genus ab illa theologia, quae pars philosophiae ponitur” (.S'. Thom. 1, q. 1. a. 1 ad 2). Ceterum inter has duas theologias etiam materiale discrimen intercedit, quia theologia supernatural)» multa demonstrat, quae theologia naturalis prorsus ignorat. Ergo theologia non minus quam omnis alia disciplina ut ex suo subiecto aliqualiter cognoscitur, ita ex suo obiecto formali perfecte et omnimode definitur et circumscribitur. Nam ex relatione ad subiectum efficitur, ut aliqua res in ordine ontologico pertineat ad talem dis­ ciplinam: ex relatione vero ad obiectum formale efficitur, ut res in ordine logico possit cognosci in tali disciplina. Theologia igitur est scientia eorum, quae de Deo ex revelatione sunt demonstrabilia. § 3THEOLOGIA SITNE SCIENTIA. 8. Cum viderimus theologiae esse tractare ea, quae a Deo de Deo didicimus, quaeritur, utrum theologia ex modo, quo circa obiecta sua versatur, nomen scientiae mercatur necne. Multum quidem de hac re disceptatum est, sed res in se est tam manifesta, ut non possit esse nisi lis de verbo. Nomen scientiae adhibetur tum de habitu subiectivo tum de doctrina obiectiva. Quid igitur de habitu subiectivo? Si quis supponit habitum non esse scientiam, nisi versetur circa principia sibi intrinsecus evi­ dentia, necessario ei concludendum est theologiam non esse scientiam, cum nullius rei, prout per ipsam revelationem traditur, internam rationem apprehendamus. Contra, si quis statuit omnem eum habitum esse scientiam, qui ex notis certisque principiis ignota demonstret, hic sane theologiam vocare debet scientiam ; nam is est habitus theologiae, „quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur". Ita *S ’. Augustinus (De trin. 14, 1, 3; J/ 42, 1037), qui ob hanc rationem theologiam vocat scientiam. Et merito: nam theologia primum demonstrat aliquid vere contineri in fontibus revelationis, dein ea, quae in his fontibus contenta demon­ stravit, explicat, confirmat, ulteriores conclusiones deducit, obiectiones adversariorum refutat. Sed haec omnia sunt scientiae propria. Ergo theologia est scientia. Scientia, quae principia, unde procedit, supponit probata in alia scientia, vocari solet scientia subalternata, i. e. subordinata : scientia vero illa, ex qua dependet, vocatur scientia subalternans. Scientiae theologicae principia nituntur auctoritate, i. e. scientia et veracitate S' r Proleg. Cap. I. De theologiae notione et divisione. Dei. Unde respectu theologiae scientia Dei, seu scientia quam Deus de se habet, est subalternans. Cum hac scientia homo iungitur per fidem revelatione nixam. Quia autem tides non est scientia, negat ti-otiis theo­ logiam esse scientiam stricte sumptam (In I Sent. prol. n. 26 sqq.). Rectius vero cum X. Thoma (Quaest.disp.de verit. q. 14, a. 9 ad 3) distinguitur: Non est scientia principiorum, quae supponuntur, cone. : non est scientia conclusionum, quae ex principiis colliguntur, nego. f 9. Unde licet habitus theologiae ab aliis scientiis differat, id tamen quod in iis est ratio specifica scientiae, et ipse exhibet, sci. certitudinem ex discursu acquisitam. Immo certitudo theologiae multo infallibilior est quam omnis alia scientifica certitudo, quia firmioribus principiis nititur. .IVaestantia enim habitus', inquit Gregorius de Valentia, .non solum nec potissimum ex evidentia [i. e. ex interna cognoscibilitate | aestimari debet, sed praecipue ex certitudine. Ideo enim vel maxime evidentia pertinet ad dignitatem habitus, quia est coniuncta cum certi­ tudine. Nam secundum certitudinem convenit cognitioni, ut non possit esse falsa, quae est maxima cognitionis perfectio, utpote cuius tam­ quam scopus est veritas', (In Sum. I. disp. 1, q. 1, punct. 4 ad ult.). 10. Et haec quidem demonstrant theologiam esse scientiam, in quantum sermo est de habitu subiectivo, quo theologia obiectum suum attingit. Multo etiam minor est difficultas, si quaeritur de .sy/x/camri- theologiae ohitcfiiO. Nam theologia non exhibet sola disiecta membra variarum propositionum et conclusionum, quae nullo vinculo inter se conectuntur, sed singula quaeque ad unum commune subiectum referuntur et ita unum corpus doctrinae efficiunt: de gestis enim Abraham, Isaac, lacob et similibus in hac doctrina non agitur, ut sunt res singulares in se exsistentes, sed ut ad Deum referuntur ut principium vel finem (S'. Thom. 1. q. 1. a. 2 ad 2). 11. Ergo theologia est una scientia, quia unum est subiectum et pro­ inde unum systema scientilicum. Unum etiam est eius obiectum for­ male: ergo etiam unus habitus theologiae, quia habitus non diversificantur nisi per diversa obiecta formalia. Theologia interdum definitur edentia fidei, ubi fides aut obiective sumitur, in quantum est complexus veritatum revelatarum, aut subiective ad significandum principium, unde procedit theologia, eodem modo, quo philosophia dicitur scientia rationis. HABITUS THEOLOGIAE SITNE SUPERNATURALIS. 12. Non potest esse quaestio, num Deus hominibus specialem habitum scientiae theologicae immediate infundat, cum experientia constet theo­ logicam scientiam studio esse acquirendam. Neque in dubium vocatur. § I. Habitus theologiae aitne Hupematuralie. ** .9 quin theologia mediis quoque utatur obiective et subjective naturalibus; nam ipsa nostra ratio, qua argumentamur in theologia, est naturalis, et multae praemissae, (piae in demonstrationibus theologicis ponuntur, sunt veritates naturaliter notae. Itaque S'. Thomas theologiam merito opponit dem» sapientiae infusae, quia .per studium habetur, licet eius principia ex revelatione habeantur" (1, q. 1, a. 6 ad 3). Neque quis­ quam dixerit nobis, dum theologiae studeamus, specialem habitum in­ fundi, (pii in aliis hominibus non inveniatur. Quaeritur igitur, num his non obstantibus habitus theologiae di­ cendus sit supernaturalis. Ad quam quaestionem respondetur affir­ mative. Nam supernaturale est, quod ordinem et facultatem naturae excedit. In theologia ’ autem non utimur ratione simpliciter naturali, sed ratione fide illustrata: neque consideramus obiectum ut naturalibus viribus apprehensum, sed ut supernatural! ter revelatum. Ergo in habitu theologiae invenitur aliquid, quod naturae ordinem et facul­ tatem excedit et proinde supernaturale est, „ut sic sacra doctrina sit velut quaedam impressio divinae scientiae" (S. Thom. 1 . q. 1. a. 3 ad 2). Sed tota haec supernator alitas theologiae ex eius cum fide conexione sufficienter explicatur et intellegitur. Nam cum theologiae sit. fidei dogmata ex fontibus haurire, explicare, suadere, defendere, conclusiones ex iis deducere, intimus inter theologiam et fidem nexus exsistit. Quare lumen fidei, quo intellectus instructus est ad veritates revelatas debito modo apprehendendas et assensu amplectendas, necessario influit in harum veritatum scientificam indagationem et explicationem. 13. Hinc theologus, qui lapsus in haeresim amittit fidem, retinet per se quidem notiones, quas acquisivit studio theologiae. Attamen tota natura scientiae mutatur: nam cum haeretici removerint fundamentum divinum, quo theologia nititur, eius loco supponunt fundamentum hu­ manum. quo fit, ut, quod in iis similitudinem refert scientiae theo­ logicae, revera reducatur ad habitum opinativum : et ideo eorum theo­ logia non est veri nominis scientia nisi forte mere historica. Porro deficiente fidei lumine tanta in talibus hominibus obscuratio intellectus circa res divinas sequi solet, ut ad videndas simplicissimas conclusiones theologicas quasi inepti et caeci videantur et in immanissimam opi­ nandi licentiam divagentur (cf. Suarez, De fide disp. 3, sect. 11. n. 9: Coninck; De act. supernat. disp. 4, dub. 6). 14. Itaque dicere licet habitum theologiae esse in se quidem naturalein, radicaliter autrui supernaturalem. Unde mirum non est posse theo­ logos interdum in diversas sententias abire: nam licet iisdem prin­ cipiis supematuralibus insistant, quia tamen scientiam infusam con­ clusionum non habent, sed mediis naturalibus eas acquirunt, in usu horum mediorum possunt errare et ad falsas conclusiones pervenire. β Proleg. Cap. I. De tlieol. notione et divis. § 5. De distinct, tlieol. a fide divina. DE DISTINCTIONE THEOLOGIAE A FIDE DIVINA. 15. Quamvis theologia intime nexa sit cum tide divina, nihilominus ab ea distinguenda est. Nam differunt: 1. materia, quae in tide non est nisi veritas formaliter revelata; theologia vero etiam ea omnia complectitur, quae ex veritatibus revelatis inferuntur et virtualiter tantum revelata sunt. Differunt: 2. forma, quia tides obiectum suum amplectitur propter auctoritatem Dei revelantis, theologia vero propter demonstrationem scientificam. In tide revelata creduntur, in theologia conclusiones intel­ leguntur. Revelatio est ratio sub qua fidei, ut est movens ad assensum firmissimum, ratio sub qua theologiae, ut est concilians intellegentiam conclusionum theologicarum. Fidei enim actus importat solum assen­ sum. cum theologia habeat perceptionem veritatis. Fides praecedit theologiam, quatenus haec supponit verbum Dei tide notum. Hinc celeberrimum illud: ,Credo, ut intellegam." Differunt: 3. certitudine, quae est in tide summa, quae esse pot­ est. tum quoad infallibilitatem tum quoad assensum. Certitudo autem theologiae est inferioris ordinis, quia divinis admiscet humana neque sola veritate divina nititur, sed etiam veritate creata et lumine rationis. Hinc de discrimine inter fidem et theologiam & Augustinus (De trin. 14, 1, 3: .1/42,1037): .Qua scientia [theologiae]", inquit „non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum. Aliud enim est scire tantummodo, quid homo credere debeat propter ad­ ipiscendam vitam beatam, quae nonnisi aeterna est : aliud autem scire, quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defen­ datur. quam proprio appellare vocabulo scientiam videtur apostolus" (1 Cor. 12. 8). Cf. Bafies in 2, 2, q. 1, a. 1, dub. 2. § 6. THEOLOGIA EST SCIENTIA SPECULATIVA. It). Quia theologia versatur circa ea. quae divinitus revelata sunt, revelationis autem finis est vita Christiano modo instituenda, videri potest theologia id tantum ex natura sua spectare, ut operationes nostras dirigat, non vero ut in veritate contemplanda quiescat : aliis verbis: ridetur esse scientia practica. non speculativa. Quamvis autem neque inter veteres neque inter recentiores de­ fuerint. qui ita revera senserint, tamen cum S. Thoma (1. q. 1, a. 4) omnino tenendum esse statuimus theologiam principaliter esse scientiam spcculatiram. Nam principaliter agit de rebus divinis, secundario tantum de actibus humanis. Ergo ex nobilissimo suo obiecto theo­ logia est speculativa scientia. Immo ipsas operationes humanas ordi­ nandas suscipit, secundum quod per eas homo ordinatur ad visionem Theologia est scientia speculativa. S 7. De dignitate theologiae. 7 beatificam Thom. I. c.). Ergo ultimus ipsius theologiae practicae linis est Iruitiva possessio veritatis. Quamvis autem cognitio veritatis divinae ex natura sua excitet voluntatem ad amandum Deum, per hoc non efficitur, ut theologia desinat esse scientia speculativa; quia scientia practica ea tantum dicitur, quae est „de rebus operabilibus ab homine" (ib. Sed contra), non quae quomodolibet influat in voluntatem. Ergo quamvis theologus studium theologiae dirigere possit et de­ beat in adeptionem virtutis et vitae aeternae, hic est finis externus, neque inde concludere licet etiam theologiam ipsam ex interna ratione sua magis esse scientiam virtutum quam scientiam Dei, cum con­ trarium verum sit. DE DIGNITATE THEOLOGIAE. 17. Praeter theologiam naturalem alia supernaturalis necessaria est tum propter ordinem supernaturalein, tum ad ea, quae de Deo naturali ratione investigari possunt, melius cognoscenda, id quod postea magis ostendetur. Hac igitur necessitate et utilitate supposita hic quaeritur, num theologia supernaturalis sit dignior scientiis naturalibus: id quod affirmandum est. Haec enim est singularis theologiae laus, quod, ut verbis S. Hilarii utamur, „a Deo discit, quid de Deo intellegendum sit, quia nonnisi se auctore cognoscitur" (De trin. 5, 21: J/ 10, 143). Neque enim «subeunt ingenia nostra in caelestem scientiam, neque incomprehen­ sibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est, et iis, quae cognitioni nostrae de se tribuit, ob­ sequendum" (ib. 4, 14; J/ 10, 107). Ergo 1. theologia ceteras scientias antecellit, quia a Deo est, unde principia theologiae multo maiorem habent certitudinem: nam ,aliae scientiae certitudinem habent ex naturali lumine rationis humanae, quae potest errare: haec autem certitudinem habet ex lumine divinae scientiae, quae decipi non potest" (S. Tham. 1. q. 1, a. 5). 2. Theologia ideo est excellentior, quia de Deo est. Quamvis enim philosophia quoque multa de Deo doceat, attamen omnia ea ignorat, quae ex principiis naturalibus cognosci nequeunt; sed quando ipso Deo docente discimus, nihil tam absconditum, nihil tam sublime est, quod aliquo modo discere non possimus. Et sic «ista scientia est principaliter de his, quae sua altitudine rationem transcendunt: aliae vero scientiae considerant ea tantum, quae rationi subduntur" (ib.). 3. Theologia eo etiam eminet, quod est ad Deum ut finem nostrum supernaturalem, cum finis omnium aliarum scientiarum intra naturae ambitum contineatur. Ut autem media ad finem proportionata sint, in viatoribus incipiendum per fidem et scientiam supematuralem, quod in comprehensoribus perficiendum est per visionem beatificam. Et sic h I 8 Proleg. Cap. I. De theologiae notione et divisione. theologia est quaedam anticipatio visionis beatae, quia, innitendo revelatione, imperfecte assimilatur ad cognitionem divinam, ut tandem secundum perfectissimam. quae fieri potest, participationem eadem visione fruatur. qua Deus ipse infinite beatus est. 18. Quare hic apposite monet Petamus: «Germanum eoque dignum nomine theologum non scientem dumtaxat et doctorem oportere esse divinarum rerum, sed divinorum etiam operum actorem, hoc est pro­ bum ac sanctum et fide caritateque praestantem." Neque enim .con­ cedendum est christiano veroque theologo, ut hoc ipsum, quod voce profitetur, re esse sine animi virtute et honestatis studio ** possit (De theologicis dogmatibus proleg. 9. 4). 19. Ex his, quae dicta sunt, apparet theologiam merito vocari sapien­ tiam, ut lucide exponit S. Thomas (1, q. 1, a. 6): .Haec doctrina maxime sapientia est inter omnes sapientias humanas, non quidem in aliquo genere tantum, sed simpliciter. Cum enim sapientis sit ordi­ nare et indicare, indicium autem per altiorem causam de inferioribus habeatur, ille sapiens dicitur in unoquoque genere, qui considerat causam altissimam illius generis. . . . Et rursus in genere totius humanae vitae prudens sapiens dicitur, in quantum ordinat humanos actus ad debitum finem. . . . Ille igitur, qui considerat simpliciter altissimam causam totius universi, quae Deus est, maxime sapiens dicitur: unde et sapientia dicitur esse divinorum cognitio. Sacra autem doctrina propriissime determinat de Deo, secundum quod est altissima causa, quia non solum quantum ad illud, quod est per crea­ turas cognoscibile, sed etiam quantum ad id. quod notum est sibi soli de se ipso et aliis per revelationem communicatum. Unde sacra doc­ trina maxime dicitur sapientia/§ * § 8. DE VARIIS THEOLOGIAE DIVISIONIBUS. 20. Imprimis commemorandae sunt quaedam theologiae divisiones, quae apud SS. Patres occurrunt, quamvis nunc raro in usu sint. Ita­ que saepe invenitur apud eos divisio in theologiam et oeconomiam, ubi theologiam intellegunt specialem, i. e. doctrinam de Deo ipso, oeco­ nomiam vero benignam Dei dispensationem ad redimendum genus hu­ manum et imprimis incarnationem. Dicta Patrum videri possunt apud Pctavium (Proleg. c. 1), unde huc unum Gregorii Nazianzeni locum transcripsisse sufficiat. S. Doctor, postquam (Orat. 4.5, n. 4: M 36, 628) varia de Deo ipso praefatus est. ita pergit : Ταύτά uoi περί Θεού πεφιλοσοφήσθω τανύν. Oûbè γάρ υπέρ ταύτα καιρός, ότι μή θεολογία το προκείμενον ήμίν, άλλ’ οικονομία. Hinc θεολογείν apud SS. Patres plerum­ que est alicui divinitatem tribuere, ut θεολογείν Χριστόν. Sanctus vero loannes evangelista saepe vocatur θεολόγος, quia ipse divinam Verbi originem prae ceteris evangelistis effert. - * § H. De variis theologiae divisionibus. 9 ( Pseudo-) Dionysius (De myst. theol. c. 3; M 3, 1032) dividit theo­ logiam in OeoXofiav καταφατικήν et GeoXoyiav αποφατικήν, i. e. in affirma­ tivum et negativam, prout agit de attributis Dei positivis et negativis. 21. Ex materia theologia dividitur in speculativam et pradica-m, (piarum illa veritates ut credendas vel tenendas tantum considerat, haec veritates eatenus complectitur, quatenus ad usum vitae pertinent. Quae theologiae vocantur etiam dogmatica 1 et moralis. Et haec ap­ pellatio apud recentes est communior, quia speculativam theologiam eandem fere intellegunt ac scholasticam. Alii theologiam moralem latiore sensu sumunt, quatenus complectitur etiam ius canonicum et theologiam pastoralem. Alii communius solam morum doctrinam theo­ logiam moralem vocant. 22. Theologia dogmatica ex fine potest dividi in pacificam et polemicam; ad moralem revocari possunt ascetica, quae est institutio ad vir­ tutes Christianas spectans, et mystica, quae est scientia Dei ex intima cum Deo conversatione parata (cf. Kleutgen, Theol. der Vorzeit IV. n. 24). 23. Ex tractandi ratione theologia dividitur in positivam et scho­ lasticam. Illa ipsos articulos fidei e fontibus revelationis colligit et vere revelatos esse ostendit ; haec in veritates revelatas inquirit, earum naturam et causas, nexus et consequentias aperit. Positiva ostendit. quod aliquid verum sit. scholastica, quomodo verum sit. ut explicat S. Thomas: „Quaedam disputatio est magistralis in scholis ad in­ struendum auditores, ut inducantur ad intellectum veritatis, quam in,tendit [ magister], et tunc [i. e. in tali disputatione] oportet rationibus inniti investigantibus veritatis radicem et facientibus scire, quomodo sit verum, quod dicitur. Alioquin si nudis auctoritatibus magister quaestionem determinet, certificabitur quidem auditor, quod ita est, sed nihil scientiae vel intellectus acquiret, sed vacuus abscedetu (Quodl. 4, a. 18). Secundum eundem S. Doctorem (1, q. 1. a. 8) theologiae scho­ lasticae est tria praestare: a) conclusiones theologicas ex articulis fidei deducere, b) contra omnes adversarios fidem defendere, c) disciplinis humanis fidem illustrare et confirmare singulorumque dogmatum nexum ostendere. Id quod valet etiam de ipsis mysteriis stricte dictis: nam. ut ait Vaticanum (sess. 3, c. 4): „Ratio. fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam Deo dante mysteriorum intellegentiam eamque fructuosissimam assequitur, tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit, analogia, tum e mysteriorum "ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo" (Denz. n. 17962). Haec omnia perspicuis verbis Gregorius de Valentia ita tradit: ,Dividitur theologia in positivam et scholasticam. . . . Positiva theologia 1 De dogmate cf. infra n. 524 sqq.; de eius progressu VIII 195. Denzinger-Bannwart, Enchiridion symbolorum. definitionum et declarationurn. Hoc opusculum semper allegabitur ut supra: Denz. cum numero marginali addito. i rA 10 Proleg. Cap. 1. De theologiae notione et divisione. dicitur. quatenus occupatur potissimum in explicando ipso Scripturae Sacrae sensu ad eumque eliciendum tum aliis adminiculis tum prae­ cipue auctoritate SS. Patrum utitur. Quo ipso quasi principia firma aliarum conclusionum theologicarum ponit et ideo positiva videtur dicta, quia sci. ponit atque statuit ex Scriptura principia theologiae firma. Scholastica vero theologia vocatur, ut explicat et confirmat ac defendit uberius et accuratius fidei sententiam, subtiliter iis etiam rebus animadversis, quae vel ex fide consequentes sunt vel fidei repugnant et quarum perspicientia velut clarissimum quoddam lumen iuvat, ut tenebrae, quas haeretici suis fallacibus argumentis veritati fidei nituntur offundere, facillime dispici atque dispelli possint" (In Sum. 1. disp. 1. q. 1, punct. 1). 24. Nomen autem .scholasticae" haec theologia inde habet, quod tem­ poribus medii aevi adulescentes, qui in monasteriis vel presbyteriis instruebantur, .schola", eorum vero magistri ,scholastici‘ vocabantur. Unde disciplina ab his magistris tradita prae ceteris .scholastica" dicta est. Habet quoque hoc nomen annexam significationem eximiae doc­ trinae; nam apud veteres scholastici vocabantur, qui doctrina clari essent. .Quapropter cum a saeculo duodecimo nonnulli viri praeeunte Petro Lombardo, episcopo parisiensi. universas theologiae institutiones in unum doctrinae corpus redegissent, qui has publice profitebantur, honoris causa scholastici vocabantur. Itaque principio scholastica theologia idem significabat quod theologia erudita, ut quam nemo assequi posset, nisi qui magistro duce in scholis didicisset" \Kleutgen, De ipso Deo n. 41). ί U 25. Interdum nomen *^scholasticae latiore sensu usurpatur. Facta enim denominatione a potiore omnem, quae a saeculo XII usque ad saeculum XIX fere in scholis catholicis viguit, theologiam et philo­ sophiam .scholasticam" dicunt, eamque opponunt theologiae .modernae4, quae principiis variorum philosophorum recentium nititur. 26. Immo. non quidem apud theologos catholicos, verum apud quos­ dam nostrae aetatis .philosophos" scholasticus audit, quicumque non merum scepticismum vel criticismum. quem vocant, profitetur. Hinc pantheistae. materialistae etc. sunt scholastici vel dogmatici, quia positivas assertiones in rebus metaphysicis ponunt, dum .critici" in subjectivas tantum affectiones nostras inquirunt, rerum vero objective exsistentium ignorantiam fatentur. Haec obiter notanda sunt, ne ex loquendi confusione confusio quoque idearum oriatur. De theologia scholastica cf. M. Grahmann,· Die Geschichte der scholastischen Me­ thode (Freiburg 1909 et 1911). DE RELATIONE INTER THEOLOGIAM POSITIVAM ET SCHOLASTICAM. 27. Quamvis theologia scholastica et theologia positiva inter se di­ stinguantur. tamen altera ab altera plane separari nequit. Praeter- I’rol. Cap. II. De theol. dogin. ayst. et hist. >? 1. De syst. theol. dogm. 1] quam enim quod utriusque theologiae fines non tam determinate circum­ scribuntur, ut semper exacte dici possit hoc esse theologiae positivae, illud vero theologiae scholasticae, facile perspicitur nos, priusquam ali­ quam veritatem excolamus, illustremus, defendamus, prius sufficienter certos esse debere eam veritatem esse a Deo revelatam. Unde recte concludit Suarez: - Illud Scripturae studium, quod praecise ordinatur ad litteralem eius intellegentiam, necessarium est ad ipsammet schola­ sticam disciplinam. Et ideo oportet aliqua illius principia seu incohationem aliquam cum ipsamet theologia scholastica accipere" (De Inst. S. J. 1. 5. c. 3, n. 2). Quod autem valet de S. Scriptura, valet etiam de SS. Patribus et aliis scriptoribus theologicis, quantum utique ad usum scholae accommodatum est; nam theologiam positivam de in­ dustria tractare scholae limites superat. 1 -kVJ 1 * 28. Sed quamvis theologia positiva non neglegenda sit. primas partes in scholis theologicis semper obtinere debebit theologia scholastica. Nam ad accuratius theologiae positivae studium solida institutio in theo­ logia scholastica ut necessaria condicio praesupponitur. Historia enim testis est eos, qui in theologia scholastica non sufficienter eruditi ad studium Patrum et Scripturae accedant, plerumque in varios errores labi, cum terminos non intellegant, statum quaestionis ignorent, sen­ tentias falso explicent, conclusiones ineptas faciant. Immo saepissime novatores theologici, qui ab ecclesia damnati sunt, id se prosequi iactabant, ut restituta Patrum doctrina errores scholasticorum corrigerent. Quare prudenter veteres doctores speculativam theologiam positivae praemittebant. £ 29. Recte Toletus: -Non estu. inquit, -theologia scholastica de medio tollenda . . . immo multum amplectenda, utpote, quae obscura et diffi­ cilia sunt, aperiens; quae sparsa, ad methodum discendi redigens, et. quod maximum est. ab haereticorum sophismatis ineptis liberans: quod fuit in causa, ut ipsis summo esset odio, nostro praesertim tempore. Sed. ut dici solet, pecuarii canes non possunt lupis non esse invisi. Nobis tamen multa in ea navanda est opera, cum experiamur in illis partibus, ubi primum ista expelli coepit, plurimum haereses pullulasse, immo ad summum pervenisse, quod summo argumento nobis esse debet huic totis viribus incumbendi4· (In Sum. 1, prooem., Romae 1869. 4 sq.l. E F I fi ■ c ·· ■ II I I CAPUT II. DE THEOLOGIAE DOGMATICAE SYSTEMATE ET HISTORIA. DE SYSTEMATE THEOLOGIAE DOGMATICAE. 30. Cum ideo theologia recte vocetur scientia eaque una. quia unum est eius subiectum. ad quod omnia doctrinae membra referuntur, ut >. 12 Proleg. Cap. 11. De theologiae dogmaticae systemate el historia. ita tamquam in unum corpus colligantur, videndum est. 7//0 modo et quo ordine omnia ad unum subiectum referantur. Ipsum illud brevissimum doctrinae catholicae compendium, quod symbolum apostolicum vocatur, in articulos distribui solet : nam, inquit Catcchismus Romanus, .ut corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam in hac fidei confessione, quidquid distincte et separarim ab alio nobis credendum est. recte et apposite articulum dicimus" (Catech. Rom. pars 1. c. 1, n. 4). Quamvis autem varii varia systemata theologiae excogitaverint, totus tamen organismus doctrinae dogmaticae ex ipsis veritatibus re­ velatis tam invariabiliter determinatus est, ut in singulis tantum quae­ stionibus earumque ordine modificationes nonnullae accidere possint. 31. Nam theologia, cum tota agat de Deo, per se et ex sua natura in duas supremas partes distinguitur, quarum altera est de Deo ipso, altera de relatione creaturarum ad Deum. Quae quidem partes valde inaequales sunt ambitu et quaestionum numero: attamen eo minus in theologia requiri potest omnimoda partium aequalitas, quia positivis principiis nititur: quare ubi plures veritates Deus revelavit, ibi plures tractandae sunt. Tractatus autem de Deo ipso rursum sua quasi sponte dividitur in tractatum de Deo uno seu de natura et attributis divinis et de Deo trino seu de personis divinis. Relate autem ad res alias Deus consideratur primo ut principium, a quo omnia alia egressa sunt: ergo quaeritur de Deo creatore, quo quidem tractatu agitur a1 de creatione generarim, b) de mundi opificio, c) de homine, d) de angelis. Quia vero homo numquam exstitit in ordine mere naturali, sed creatus est supernaturalibus donis instructus, quae dona sua culpa mox perdidit, statim hic additur tractatus de iustitia originali et de peccato originali. Cum homo conditus sit a Deo. ut ad Deum libere redeat, agendum erit de Deo fine ultimo et de actibus humanis, quibus ad finem nitendum est et quibus homo finem aut assequitur aut perdit. Postquam homo suo peccato iustitiam originalem perdidit. Deus eum nequaquam a se prorsus reiecit. sed misericordia motus, ipse homo factus est. ut hominem a culpa et poena redimeret. Itaque sequitur tractatus de Deo redemptore, qui tractatus duas partes habet: a) de redemptoris persona et naturis = christologia. b) de opere redemp­ tionis = soteriologia. Porro si Deus consideratur, in quantum fructus redemptionis cum hominibus communicat, habetur tractatus de Deo sanctificatore. Deus autem sanctificat homines proxime et formaliter infusis gratia et vir­ tutibus. Unde tractandum erit de gratia (et de merito, cuius principium est gratia) et de virtutibus infusis, quibuscum intime iunguntur dona Spiritus Sancti et beatitudines. Tractatus autem de virtutibus partitur § 1. |)e Hvsteinatc theologiae dogm. Jj 2. De historia theologiae; dogm. 13 in tractatus a) de virtutibus in genere, b) de virtutibus theologicis, c) de virtutibus cardinalibus. Dein etiam agendum est de virtutum opposito, i. e. de peccato et vitiis. Cum tractatu vero de gratia coniungendus est tractatus de lege positiva divina, (piae est quaedam gratia externa. Deus autem gratiam et virtutes infundit ope quorundam mediorum externorum, quae dicuntur sacramenta. Ergo agendum est a) de sacramentis in genere, b) de singulis sacramentis in specie. Tandem, quia haec omnia sunt media, quibus Deus utitur, ut homines perducat ad ultimum finem, i. e. ad beatitudinem sempiternam, agendum est de Deo consummatore. Consideratur autem in hoc tractatu aut consummatio microcosmi seu hominis, hinc de morte, iudicio, inferno, purgatorio (de caelo iam dictum est in tractatu de fine ultimo), aut consummatio macrocosmi seu mundi, ubi de destructione mundi. de resurrectione, de iudicio universali tractatur. Qui hunc conspectum rerum consideraverit, facile intelleget non necessario omnes res iis locis tractandas esse, quibus assignatae sunt: sed hoc non obstante aeque facile perspiciet, quomodo in theologia omnia ad unum subiectum, i. e. Deum, referantur, id quod ad const i tuendum systema scientificum requiritur et sufficit. ■ ■ H H H ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ H ■ H ■ ■ ■ ■ ■ DE HISTORIA THEOLOGIAE DOGMATICAE. ■ ■■■ 32. Quaevis disciplina, quantumvis immutabilibus principiis fundetur. multiplicis progressus capax et indiga est, ideoque historiam habet. A qua communi lege ne ipsa quidem theologia excipitur. Licet enim depositum fidei post apostolorum tempora neque augmentum neque decrementum habuerit, non tamen tota doctrina sive explicite sive im­ plicite revelata semper ita fuit in manifesta ecclesiae conscientia, ut non explicari potuerit et debuerit. Id verum est de singulis dogmatis, id a fortiore verum est de systemate dogmatum seu de disciplina theologica. Multum igitur invent studiosum theologiae statim ab initio aliquam saltem notitiam habere ortus et progressus theologiae dogmaticae, quia haec genetica rei co­ gnitio confert ad varias quaestiones dogmaticas melius intellegendas, At quia amplissima est haec materia, perspicuum est non posse hoc loco nisi lineamenta quaedam historiae theologiae duci. Accurata autem theologiae historia adhuc inter pia desideria recensetur. Utilissima quaedam argumenta huius rei perficiendae collegerunt Genér in primo tomo Theologiae dogmatico-scholasticae, Perrone ab initio Compendii theologiae. Kleutgen in quarto tomo theologiae veteris, Hurter in Nomenclatore litterario, Scheeben in primo tomo Theologiae dogmaticae. G rubmami (supra n. 2f>), ·/. de Glutti nck, Le mouvement théologique du XII siècle, Paris 1914, alii. x ■ 14 Prolog. Gap. il. De theologiae dogmaticae systemate et historia. Historia theologiae in tres periodos commode distinguitur: 1. tempora SS. Patrum usque ad saeculum VIII vel secundum alios usque ad saecu­ lum circiter XII: a saeculo VILI studium maxime ponebatur in con­ servandis, colligendis, in compendia redigendis operibus SS. Patrum : 2. tempora veteris theologiae scholasticae a saeculo XII usque ad saeculum XVI: 3. tempora theologiae recentioris post concilium tridentinum. Cete­ rum aetas patristica melius finitur saeculo VIII, cum illi theologi, (pii ab hac aetate usque ad saeculum XII floruerunt, non iam possint dici pertinere ad primam adulescentis ecclesiae aetatem. 1' DE EPOCHA SS. PATRUM 33. Ab initio fidei Christianae officium praedicatorum fidei erat tum veritates revelatas populo exponere tum easdem ab impugnationibus sive iudaeorum sive gentilium sive mox etiam haereticorum defendere. Neque igitur his temporibus theologia ut unum doctrinae corpus tracta­ batur. sed, prout necessitas ususque rerum postulabat, singuli articuli fidei proponebantur; ita factum est. ut pedetentim singula, quae cre­ denda sunt, in luce ponerentur et sic materia futuri systematis theo­ logici praepararetur. Ipsi igitur apostolorum discipuli. Patres apostolici, doctrinam, quam a suis magistris acceperant, epistulis plerumque ad Christianos datis sine ullo apparatu scientiae exponebant et inculcabant. Cum enim illis temporibus Deus doctrinam revelatam argumentis, ut ita dicam, supernaturalibus ita circumdedisset, ut permulti homines libentissime eam susciperent, cum primum iis exposita esset, magis artificiosa in eam inquisitio nondum necessaria erat. Attamen iam Patres apostolici praemuniebant fideles adversus haereses nascentes, quae praecipue per­ sonam Redemptoris spectabant. Patribus apostolicis accenseri solent Clemens Romanus (Pontifex Rom. 90—99?), Barnabas (’Επιστολή καθο­ λική), Ignatius Antiochenus (f circa 105—117), Polycarpus Smyrnensis (t 156), Papins (circa 130 Λογίων κυριακών έΕηγήσεις), scriptor anonymus epistulae ad Diognetum. Hermas (circa 140 vel 150), qui in „Pastore ** primam quandam expositionem doctrinae moralis christianae exhibet2. J I 1 Cf. 0. BanlniJieirer, Patrologie3 Freiburg 1910 . et Geschichte der altkirchlichen Literutur Γ- Fniburg 1910. IP (1914. Ill 1912. IV 1923 . • Varia exstant scripta, quae apostolorum nomen prae se ferunt, sed ignotae Originis sunt. Haec scripta, cum partira antiquissima sint, non parvi momenti sunt ad diiudicandam veteris ecclesiae constitutionem et disciplinam. Sunt autem prae­ cipue haec: a ,Doctrina duodecim apostolorum’ seu secundum integrum titulum: Διδαχή κυρίου διά των δώδεκα αποστόλων τοίς έθνεσιν. Inventa a. 1883 a Bryennio, intra paucos annos iam innumerabilibus fere editionibus et dissertationibus digna habita est (cf. 0. Barflrnhwer, Geschichte der altkirchlichen Litcratur I* 90sqq.. Libellus, qui a Rutino vocatur ,Duae viae’ vel Judicium Petri’, a quibusdam idem cen­ setur atque Didache. ab aliis autem hoc nomen refertur ad .Canones ecclesiasticos § 2. De historia theologiae dogmaticae. 34. Mox vero cum fidem Christianam amplexi essent viri in omni eruditione ethnicorum clarissimi, hac sua eruditione usi sunt tum ad doctrinas Christianas evolvendas tum ad eas contra adversarios de­ fendendas. Immo hoc alterum munus apud eos ita praevalet, ut inde upologetac dicti sint. Inter quos eminet lustinus Martyr (t circa 167), qui scripsit duas ’Απολογίας υπέρ Χριστιανών ad imperatorem Antoninum Pium et senatum romanum et Διάλογον προς Τρυφώνα Ιουδαίον contra iudaeos, et quaedam alia. Multa scripsit Tatia nus (t circa 170), qui postea in haereticas opiniones propendebat. Praeter cetera eius opera maximi momenti est Harmonia evangeliorum, cuius versiones latina et arabica ad nos pervenerunt. Inter apologetas praeterea numerantur Athenagoras, Aristides, Theophilus Antiochenus (γ 182), Hermias philo­ sophus, multi quoque alii, quorum libri exceptis nonnullis fragmentis perierunt. 35. Et hi quidem viri contra ethnicos praecipue religionem Christianam defendebant. Mox autem intestinum in ipsa ecclesia bellum ortum est haereticorum impiis machinationibus. Notissima inter haereses illius aetatis ea est, quae gnosticismus dici solet, quia eius asseclae altiorem quandam prae communi doctrina Christiana γνώσιν se habere lacta­ bant. Contra quos validissimus veritatis propugnator surrexit Irenaeus, episcopus lugdunensis (f 202). Principale eius opus communiter ita SS. apostolorum11, qui sunt retractatio quaedam τής διδαχής (cf. A*. Corneii/, Intro­ ductio in U. T. libros sacros I2, Parisiis 1894. 230). 1) -Didascalia apostolorum‘, quae syriace, partim etiam latine exstat, cum textus graecus nondum sit repertus. Attribuitur saeculo ΙΠ. Textum syriâcum et versionem anglicam edidit M. Dunlop Gibson: Horae semiticae I II (London 1903\ fragmenta latina E. Hauler: Didascalia apostolorum, Fragmenta veronensia latina. Lipsiae 1904 ; versionem novam latinam textus syriaci cum iuxtaposito textu graeco Constitutionum apostolorum Fr. X. Funk: Didascalia et Constitutiones apostolorum, Paderbornae 1905). Cf. Funk, Die Apostolischen Konstitutionen (Rôttenburg 1891) 29 sqq.; J. Ehrhard, Die altchristliche Literatur und ihre Erforschung von 1884 bis 1900 Freiburg 1900) 523 sqq.; O. Bardenheicer, Geschicbte der altkirchlichen Literatur H2 304 sqq. cl .Constitutiones apostolorum11 (Miyne, P. G. tom. 1. ubi Clementi Romano adscribuntur), ortae circa a. 400, sex prioribus libris exhibent retractationem Didascaliae, septimo libro retractationem Doctrinae apostolorum, octavo libro retracta­ tionem aliorum scriptorum perditorum. Ita saltem censet Dr. Funk, Didascalia, Proleg. xv sqq. Secundum E. Schwartz (Über die apost. Kirchenordnungen. Straüburg 1910) fons libri octavi Constit. apost. sunt Constitutiones ecclesiasticae aegyptiacae (cf. tamen Funk, Didascalia II, xix sqq. 97 sqq.). d Cum his Constitutionibus iungi solent .Canones apostolici" (textum vide in Collectionibus conciliorum Hardouini vel Labbei in tom. I . Constitutiones et Canones Dr. Funk attribuit initio saeculi'V. e) „Canones ecclesiastici ss. apostolorum11 (in ed. Doctr. duodecim apostol. Funkiana, Tubingae 1887, 50 sqq.). f) .Canones apostolici11 Orientalium et .Canones Hippolyti11 de quibus vide Funk, Die Apostol. Konstitutionen 243 sqq. ; H. Achelis, Die ültesten Quellen des orientalischen Kirchenrechtes, I: Die Kanones Hippolyti, Leipzig 1891. Texte und Untorsuchungen VI). Cf. Bardenheicer, Patrologie3 146 sq. 319 sqq. ! I(S Proleg. Cap. II. Oe theologiae dogmaticae systemate et historia. citatur: .Adversus haereses libri 5", sed propria inscriptio est: Έλεγχος καί ανατροπή τής ψευδωνύαου γνώσεως, in quibus libris maximi momenti sunt, quae dicit de authentia evangeliorum et de traditione catholica. Irenaei discipulus fuit Hippolytus Romanus (t 235), cuius doctrina in nonnullis capitibus suspecta est. Inter latinos vero scriptores, qui contra haereticos saeculi III pugnarunt, eminet Tertullianus (t circa 240). postea ipse montanista factus. Pretiosissimum eius opusculum .De praescriptionibus haereticorum * catholicum traditionis principium defendit. Ipse quoque .Apologeticum ad praesides romanos" dedit, quo libro similiter ac Minucius Felix (t post 166) libro .Octavius seu dialogus christiani et ethnici disputantium" religionem christianam contra ethnicos defendit. In scriptis Tertulliani multa testimonia de omnibus fere christianae * fidei veritatibus inveniuntur: sed bene distinguenda sunt ea. quae scripsit ante apostasiam (circa a. 202), ab iis, quae postea composuit. Tertullianum sibi magistrum et exemplar scribendi elegerat Thascius Caecilius Cyprianus, episcopus carthaginensis (t 258), qui insignia habet de ecclesia i.De catholicae ecclesiae unitate1*) et de sacramentis. Minoris momenti sunt inter latinos duo rhetores: Ar­ nobius (f circa 327) et Lactantius (t circa 330), qui magis eloquentia quam solida doctrina conspicui sunt. 36. Apud graecos interim Alexandrine schola catechetica ad erudiendos tam clericos quam laicos viros in doctrina Christiana instituta est, ex qua duo magni viri: Clemens Alexandrinus (f circa 217) et Origenes (t 254) prodierunt. Clemens praecipue studebat ope philosophiae doc­ trinam christianam illustrare et explicare et ita veram et orthodoxam gnosim statuere. De relatione inter philosophiam graecam et fidem christianam agit in .Libris miscellaneorum" (Στρωυατεΐς). Alia eius scripta sunt: .Cohortatio ad *gentes . .Paedagogus" (de doctrina morali Christianorum), explicatio Matth. 19, 21—24: .Quis dives * . salvetur Origenis vero immortalis gloria sunt opera eius exegetica, quibus .Pater exegesis scientificae" nominari meruit iHexapla). Scripsit etiam magnum opus apologeticum contra Celsum philosophum. Ipse fuit primus, qui systema aliquod doctrinae Christianae componere conatus est libris TTepi αρχών. i. e. de doctrinis fundamentalibus, sed successu caruit. tum quia quaedam dixit, quae ab errore vindicari nequeunt, tum quia desideratur perspicuitas et simplicitas. Ceterum Origenes, ut multos nactus est adversarios, ita etiam multos habuit amicos et sectatores, inter quos Greyoriiim Thaumaturgum (+270?). lulium Afri­ canum, Dionysium Magnum, episcopum alexandrinum (t 264 vel 265). qui Sabellii et Pauli S&mosateni errores de persona Christi refutavit. Sicut schola alexandrina placitis philosophiae platonicae nixa, exposi­ tiones Sacrae Scripturae allegoricas adamabat, ita schola a nt inch ena, quam Luciaims martyr (t 311) fundaverat, litterali Scripturae ex­ positione eminet. Ita Theodorus, Theodoretos, alii. § 2. De historia theologiae dogmaticae. 17 37. Quaestio de Christi persona et naturis turn demum summopere agitari coepta est, cum Arius, presbyter alexandrinus, Verbum divinum creaturam esse diceret (a. 321) et huic opinioni multos asseclas con­ ciliaret. Quam haeresim fundamentalem proscripsit synodus universalis nicaena, omnium prima (a. 325), condito symbolo, quo profitebatur fidem in lesum Christum: Θεόν έκ Θεού, φώς έκ φωτός, Θεόν αληθινόν έκ Θεού αληθινού, γεννηθεντα, ού ποιηθέντα, όμοούσιον τω πατρί (Denz. η. 54). Qui terminus όμοούσιος τω πατρί exinde factum est obiectum acerrimae disputationis inter arianos et doctores catholicos. Nemo fortasse magis strenue contra arianos pugnavit quam Athanasius, episcopus alexan­ drinus (t 373), qui permulta scripsit, quae summi momenti sunt in christologia et tractatu de Deo trino. Num symbolum * .Quicumque merito ei adscribatur. disputatur inter doctos, sed negandum est. Inter occidentales contra arianos magno successu dimicavit Hilarius Pictaviensis (f 366), imprimis Libris 12 de trinitate. Optatus Milecifanus et Parianus (t circa 391) doctrinam de ecclesia et de sacramentis ex­ posuerunt. Non adeo fideliter doctrinam catholicam de divinitate Christi effert Eusebius Pamphili, episcopus Caesariensis (t circa 340), qui in dogmaticis saepe aut confuse loquitur aut falsa dicit, sed optime me­ ritus est de historia ecclesiastica, cuius parens dicitur. Ut post con­ cilium nicaenum duo prae ceteris cappadoces, Aëtius et Ennomi us. arianismum defendebant, ita tres quoque viri cappadoces, iique claris­ simi et doctissimi, catholicam doctrinam tuebantur: Basilius Magnus (t 379) eiusque frater Gregorius Nyssenus (t 395) et Gregorius Nazianzenus (γ circa 390), quorum industria doctrina de sanctissima trinitate et de divinitate Christi et Spiritus Sancti lucide explicata et scientifice exculta est. Nysseni opus clarissimum de re dogmatica est: Λόγος κατηχητικός ό μέγας, quo praecipuas doctrinas catholicas in systema quoddam redigere studuit. De octoginta haeresibus agit Epiphanius (t 403) libro ΤΤανάριον. Circa idem tempus non tam polemice quam thetice theologiam dogmaticam excoluerunt Ephraem Syrus (t post 373) et Cyrillus Hierosolymitanus (γ 386). ille orationibus et carminibus, hic catechesibus (23), quarum quinque ultimae (μυσταγωγικοί) pulcher­ rima documenta de sacramentis baptismi, eucharistiae, confirmationis continent. Maximus orator totius ecclesiae Christianae exstitit loannes Chrysostomus (t 407), qui in sermonibus et scriptis suis vix ullam quaestionem dogmaticam intactam reliquit. Eius sermones utilissimi sunt ad expositionem S. Scripturae. In excolenda Scriptura prae omni­ bus palmam tulit Hieronymus (γ 420), qui ob opera exegetica .Doctoris maximi“ nomine insignitus est. 38. Quemadmodum per haeresim arianam factum est, ut dogma de divinitate Christi stabiliretur et explicaretur, ita occasione errorum Sestorii (a. 428) et Entychis relatio duarum naturarum in Christo extra dubium posita est. Nestorius enim duas in Christo personas, Eutyches Pesch, Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6/7. 2 Prolog. Cap. IL De theologiae dogmaticae systemate et historia. V* unam tantum naturam statuebat, quorum ille a synodo ephesina (a. 431), hic a sgnodo chalcedonensi (a. 4511 damnatus est. Nestorianam haeresim maxime debellavit Cgrillus Alexandrinus (t 444), cuius .Anathematismos" synodus III suscepit et synodus IV in acta sua rettulit (Dens. n. 113 sqq.). Contra eutychianismum scripsit Theodoretus Ci/rensis (t circa 458), qui etiam in re exegetica eminet. .Contra Eutychis perfidiam et haeresim" scripsit et dixit egregie Leo Magnus (f 461), cuius sermones non solum eloquentia et concinnitate, sed etiam doc­ trinae acie in quaestionibus praesertim christologicis praestant, Cum monophysitis intime cognata est secta monotheletarian (circa 630), qui duas quidem in Christo naturas, sed ?v θέλημα καί μίαν ένέργβιαν docebant. Quibus restiterunt Sophronius, patriarcha Hierosolymitanus (t post 637), et Maximus Confessor it 662), qui unus ex maximis theo­ logis suae aetatis censetur. Monotheletismus sub Agat hone papa (t 682) a concilio oecumenico VI (a. 680) damnatus est. 39. Saeculo λ’ ineunte in occidente alia liaeresis orta est, quae pelagianismus dicitur ab auctore suo Pelagio, qui de habitu libertatis ad gratiam falsa docuit. Eius haeresis moderata quaedam forma semipelagianismus vocatur. Invictum contra hos errores praesidium catho­ licae veritatis providentia divina suscitavit maximum virum Augustinum It 430), qui ingenii acumine inter omnes Patres ecclesiae parem non habet. Ipse a manichaeismo (quae erat falsa quaedam gnosis a Mani persa nominata, quae duo rerum principia, bonum et malum, deum et materiam, statuebat) per magnum illud ecclesiae lumen Ambrosium, episcopum mediolanensem (t 397), conversus, de omnibus fidei doctrinis excellentissimos tractatus edidit, inter quos praecipui sunt libri _De trinitate" et .De civitate Dei". Ex thesauris Augustini omnes deinde theologi sese ditarunt. Presse Augustini vestigia sequuntur Marius Mercator (t post 451) et Prosper Aquitanus (t circa 463), laici. praesertim ubi pugnant contra pelagianos. Contra loannes Cassianus (t circa 435), quamvis multa optime scripserit, in libris tamen .Collationes Patrum“ ab omni macula pelagianismi immunis non mansit. 40. Post aetatem Augustini in re dogmatica insignes fuerunt Vincent i as Lirinensis (t circa 450), qui celeberrimum edidit .Commonitorium pro catholicae fidei antiquitate et universalitate“, et Fulgentius B uspensis (f 533), qui optima scripsit de trinitate contra arianos. Praeterea Petrus Chrgsologns (f 450) et Maximus Ta uriensis magni sunt oratores ecclesiastici, quo in genere etiam notus est Gregorius Magnus (t 604), quamvis alia eius scripta prae homiliis eius praestent. Gregorius plerum­ que ultimus SS. Patrum consideratur, licet alii aetatem Patrum lon­ gius extendant et *S. Bernardum Ciaraeoallensem (t 1153) ultimum inter Patres conumerent. Nominandus hic etiam est Boethius, senator romanus (t circa 525), quia complura scripsit opera de trinitate etc., § 2. De historia theologiae dogmaticae. 19 quae a veteribus scholasticis commentariis instructa sunt. Praecipue vero multas speculationes philosophicas et methodum tradendi scientiam scholastici a Boethio didicerunt. 41. Praeterea hic notandi sunt duo scriptores, quorum alter a scho­ lasticis medii aevi summi fiebat, alter ipse quasi transitum facit a SS. Patribus ad scholasticos. Dionysio Areopagitae quinque opera adscribuntur, quae a doctis viris nostrorum temporum non ante saeculum IV composita esse probatum est1. Maxima his libris auctoritas concilia­ batur ex falsa illa suppositione eos scriptos esse a Dionysio aposto­ lorum discipulo, et ex insigni, quae in iis apparet, pietate et doctrina mystica. Egregie de theologia meritus est loannes Damascenus (t ante 754), non quod ipse suo ingenio scientiam theologicam adeo promoverit, sed quia diligenter ' ea, quae a veteribus scripta erant, in summam quandam theologicam collegit, qua ratione et scholasticis praeluxit et simul viam monstravit, qua sola fere theologi a saeculo λ’Ι usque ad saeculum XII incedere poterant. 42. Nam inter magnas populorum fluctuationes et commotiones, quarum initium S. Augustinus suis oculis vidit, cum in terris occidentalibus extra monasteria homines litterarum studio dediti vix exsisterent, quid utilius monachi facere poterant quam divitias iam paratas omni ope servare describendo SS. Patrum opera eaque excerpendo et in unum corpus colligendo? Qua de re Cassiodorius, abbas vivariensis (t circa 570): „Cum per bella ferventia et turbulenta nimis in italico regno certamina desiderium meum | litterarum] nullatenus valuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis, ad hoc di­ vina caritate probor esse compulsus, ut ad vicem magistri introductorios vobis [monachis] libros istos Domino praestante conficerem; per quos (sicut aestimo) et Scripturarum divinarum series et saecu­ larium litterarum compendiosa notitia Domini munere panderetur. . . . Unde fieri potest, ut per magistros agatur antiquos, quod impleri non potuit per novellos" (De instit. div. litt., praef. ; J/ 70, 1106 sqq.). Monet deinde monachos vivarienses, ut diligenter et ex ordine legant Scripturas Sacras et SS. Patres et errata, quae in manuscripta ir­ repserint, corrigant, si possint. -Istud enim genus emendationis (ut arbitror) valde pulcherrimum est et doctissimorum hominum negotium gloriosum" (c. 15; M 70, 1126). Porro compendia facienda esse docet tum sacrorum tum profanorum scriptorum, „ut, quod illi latius plurimis codicibus ediderunt, nos brevissime secundo volumine collecta panda­ mus" (c. 27; M 70, 1141). -Felix intentio, laudanda sedulitas manu [ i. e. scribendo] hominibus praedicare, digitis linguas aperire, salutem mortalibus tacitam dare et contra diaboli subreptiones illicitas calamo 1 /. Stiglmayr argumentis satis probabilibus ostendit scripta dionysiaca orta esse inter 482—500 Das Aufkommen der Pseudo-Dionysischen Schriften. Feldkirch 1895'. 90 Prolog. Cap. II. De theologiae dogmaticae systemate et historia. atramentoquô pugnare. Tot enim vulnera satanas accipit, quot anti­ quarius Ii. e. scriba] Domini verba describit * (c. 30; .1/ 70, 1144 sq.). Haec verba clarissime ostendunt, quid viri docti, monachi maxime, in re theologica praestiterint temporibus inter SS. Patres et scholasticos intermediis. Ut Cassiodorius ipse, ita post eum Taius, episcopus caesaraugustanus (t 655), lldephonsus Toletanus (t 667), Beda Tenera bilis (t 735), alii multi ingens mare doctrinae SS. Patrum „in rivulos va­ dosos compendiosa brevitate deduxerunt" (Cassiodorius, In psalter, praefati. Ex his compilatoribus maxima fama fruebatur Jsidorus His/Hilensis if 636), qui in opere suo .Originum seu etymologiarum codex" encyclopaediam quandam sacrarum et profanarum scientiarum com­ posuit et .Tres libros sententiarum seu de summo bono" scripsit, qui anthologiam Patrum exhibent. Saeculo IX Scotiis Erigena systema quoddam theologiae conficiebat, sed pantheismo infectus in varios er­ rores lapsus est. 43. lam ex tine saeculi VIII. cum tempestates civiles paulatim ces­ sabant. multi conati sunt dogmata hactenus tradita speculative pene­ trare, et primo quidem, ut natura rei fert, non omnia simul, sed singula. Id suis conatibus plerumque spectabant, ut speculationes falsas quorundam haereticorum speculationibus veris refellerent. Videmus hoc consilio Etherium, Paitlinum, Alcuinum. Paschasium tractare mysterium incarnationis: Hincmaruni, Remigium praedestinationem ; Lanfrancani, Giiitinundmn sacramenta, alios denique alia. DE EPOCHA SCHOLASTICORUM VETERUM. 44. Ita igitur rebus omnibus praeparatis tandem versus finem sae­ culi XI prodierunt viri docti, qui non iam hoc vel illud dogma re­ spiciebant. sed omnia dogmata via ac ratione discutere tentabant. In quorum virorum primo agmine magnus ille Ansehnus (t 1109) est, qui magistri sui Lanfranci in regimine abbatiae beccensis. tum in archiepiscopatu cantuariensi successor fuit. Hic theologiae scholasticae parens habetur. Nam quasi tesseram eligens illud .fides quaerens intellectum “ et viam omnibus post se theologis ostendens: .Credo", inquit, .ut in­ tellegam". .Sicut rectus ordo exigit, ut profunda christianae fidei cre­ damus. priusquam ea praesumamus ratione discutere, ita neglegentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus, quae credimus, intellegere" (Cur Deus homo 1, 2: .1/ 158, 362). Hoc igitur consilio varia opera scripsit, quibus dogmata praecipua et dif­ ficillima ita tractabat, ut facillime in unum systema redigi possent. Similiter saeculo XIH Gulielmus Parisiensis (f 1249) de plurimis fidei dogmatis insignes tractatus edidit: Richard us a S. Victore (f 1173) libros sex praeclaros de trinitate scripsit. Sed haec opera, quamvis egregia, scholarum et discentium utilitati minus respondebant. Quam ob rem, ut huic quoque necessitati provideretur, Hugo a S. Victore S 2· De historia theologiae dogmaticae. 21 (natione germanus, t 1141), Robertas Pullus (f 1140), Petrus Pictam ensis, Guliehnus Altissiodorensis (Autissidorensis, AntisSiodorensis, initio sae­ culi XIII) „Summas sententiarum * composuerunt. Attamen omnes hoc in genere facile superavit Petrus Lombard us, episcopus parisiensis (f 1164), .Magister Sententiarum". Libros suos , Sententiarum * dixit, quia iis sacrarum litterarum et SS. Patrum sententias compendio complexus est: .brevi volumine complicans Patrum sententias, appositis eorum testi­ moniis, ut non sit necesse quaerenti librorum universitatem evolvere, cui brevitas, quod quaeritur, offert sine labore", ut sic -studiosorum fratrum laudabilibus studiis lingua ac stilo serviret" (ex Prologo in Sent.)1. Sed, etsi revera, quaecumque profert, positivis testimoniis fulcit, nihilominus speculativa fidei expositio praevalet. Quod in hoc opere desideratur, est melior ordo et forma magis ad usum scholae apta. Nam forma illa, quam postea scholasticam dixerunt, tantum ab­ est, ut magister utatur, ut ad oratorum loquendi modum propius accedat. Qua in re ab eo differt Alexander Halensis, franciscanus, -Doctor irrefragabilis" (f 1245), qui commentando libros Sententiarum primus omnium -Summam theologiae * secundum methodum dialecticam edidit. Ipse veteris scholae franciscanae parens fuit simul cum S’. Bonaventure, -Doctore seraphico" (t 1274), qui vestigia Alexandri premens praeter commentarios in Lombardum insigne -Breviloquium veritatis theologicae * scripsit et mysticam theologiam cum scholastica pulcherrime iunxit. Simili via ac hi duo, alii doctores gradiebantur: Richard us de Media villa, -Doctor solidissimus * (f 1307), perspicuitate commendandus, et Henriette Gandavensis (t 1293), ^Doctor sollemnis8, vir ingeniosissimus. 45. Attamen summi omnium doctores exstiterunt in familia S. Do­ minici. Cum enim saeculo XIII per arabes philosophia aristotelica late propagari coepta esset, Albertus Magnus (f 1280) eam ab arabum cor­ ruptione in pristinam integritatem restitutam tamquam theologiae an­ cillam utilissimam in servitium fidei conduxit. Hoc ipsum quidem ei vitio verterunt, quasi Aristotelis auctoritati caece fisus eius errores in doctrinam theologicam intulisset. Sed quam immerito hoc ei obiciatur, ipsius verba ostendunt, quibus immoderatas arabum laudes refellit: -Qui credit Aristotelem fuisse Deum, ille debet credere, quod numquam erravit. Si autem credit ipsum esse hominem, tunc procul dubio errare potuit sicut et nos" (Phys. 1. 8. tract. 1, c. 14, ed. lammy Π 332). Multas opiniones Aristotelis correxit, quemadmodum posteriores quo­ que scholastici praecipuos Aristotelis errores in categorias redigere et refutare solebant. 46. Huius magni magistri maior discipulus fuit Thomas Aquinas, ^Doc­ tor Angelicus" (1225—1274). Quem, cum Coloniae propter singularem 1 Optima huius operis editio prodiit e Collegio S. Bonaventurae ad Claras Aquas 1916. I Prolog· Cap. 11. Dr theologiae dogmaticae systemate et historia. modestiam a condiscipulis suis minoris ingenii aestimatus et bos mutus appellatus esset, aliquando disputatione finita Albertus his verbis lau­ dasse fertur: -Nos vocamus istum bovem mutum, sed ipse adhuc talem dabit in doctrina mugitum, quod in toto mundo sonabit." Cui vati­ cinio eventus respondit: nam omnium fere indicio S. Thomas princeps est scholasticorum, et secundum verba loannis papae XXII .plus illu­ minavit ecclesiam quam omnes alii doctores, in cuius libris plus pro­ ficit homo uno anno quam in aliorum doctrina toto tempore vitae suae". Huius rei ratio est. quia S. Thomas et optime versatus erat in Scriptura Sacra et SS. Patrum scriptis et summa ingenii acie quaestio­ nes omnes penetrabat et, quae ipse clare viderat, lucidissimis et sim­ plicissimis verbis exprimebat. Simul omnes res ex altissimis principiis contemplari consueverat, quo factum est. ut non solum errores omnes superiorum temporum debellaverit, sed etiam ad profligandos eos, qui in posterum orituri erant, arma invicta suppeditaverit. Thomae vero doctrina imprimis e .Summa theologica" petenda est, tum quia hoc opus est maxime maturum, ultimis ante obitum eius annis scriptum, tum quia maxima diligentia prae aliis eius libris est exaratum, et quidem ad tironum utilitatem, ut ipse ait: .Propositum nostrae inten­ tionis in hoc opere est: ea. quae ad Christianam religionem pertinent, eo modo tradere, secundum quod congruit ad eruditionem incipientium" (Prolog, in Summam).1 ■ τ '· 47. À'estigia S. Thomae inter veteres praecipue secuti sunt Petrus de Tarantasia (postea Innocentius V, t 1276) et Aegidius Romanus, .Doc­ tor fundatissimus" (generalis augustinensium, t 1316), quem ordo ere­ mitarum S. Augustini (ab anno 1287) doctorem proprium habuit. E con­ trario magnum illud lumen ordinis S. Francisci. ioannes Duns Scotiis (t 1308), qui propter ingenii acumen .Doctor subtilis" vocatur, totam Aquinatis doctrinam in crisim vocavit et in multis ab eo recessit et ita novam scholam franciscanam incohavit. quae a vetere Alexandri Halensis et Bonaventurae satis differt \ Scoti clarissimi discipuli sunt Petrus Aureolus, .Doctor facundus" (t 1322), et Hieronymus de Atharia (t 1323). Ex ipso ordine praedicatorum diversas a S. Thoma vias in­ ierunt Durandus a Port ia no (t 1334), .Doctor resolutissimus", Ro/wO/s//o/ào/(t 1340). alii. Contra Thomam simul et Scotum pugnavit Gvlielmus Oceani (t 1349), Scoti discipulus, minorita. „Venerabilis in­ ceptor" dictus, quia scholam .nominalium", i. e. rationalistarum medii aevi, fundavit. Z F-r ι 1 De scriptis S. Thomae cf. P. Maiuto/mct. Des écrits authentiques de S. Thomas d Aquin Brikmrg [Suisse] 1910 : M, Grabmaihi, Die echten Scliriften des hI. Thomas von Aquin Munster i. W. 1920. 1 S. Congregatio Pauli V inssu declaravit immunem esse a censuris doctrinam Scoti edixitque, ne quis librorum censor prohibere typis auderet, quod certe con­ staret ex Scoto depromptum esse. Ita Vira. De trinit. disp. 5. q. 6. n. 6. Cf. Fmzeliti. De trin. th. XL. in nota. ··. A* § 2. De historia theologiae dogmaticae. 23 48. Ex ineunte saeculo XIV” omnes fere theologi aut uni aut alteri ex his scholis adhaerebant. Sed sufficiat paucos notioris famae hic nominasse. />,' schola S'. Thomae sunt: Ioannes de. Neapoli (f circa 1330), Herraeus Xa falis, magister generalis 0. P. (t 1323), Rainerius a Pisa (f post 1333), Petras de Palude (Paludanus, t 1342), Ioannes Capreolus (f 1444), strenuus defensor doctrinae S. Thomae, imprimis contra Aureolum. ..Princeps thomistarumIoannes de. Turrecremata (t 1439), lien ricas de Gorrichem (Gorcumiensis, t 1431), Silvester Prierias (t circa 1520), Diducas Deza, archiepiscopus hispalensis (t 1523), Francitcus Ferrariensis (t 1528), commentator Summae contra gentiles, Thomas de Vio, car­ dinalis, vulgo Caietanus (t 1534), commentator Summae theologicae, Conradus Koellinus (t 1536), Chrysostomus lavellus (f circa 1540). A’ schola scotistica : Antonius Andreas (+ post 1319), Petrus de Aquila (t post 1321), cognomento Scotellus, quia doctrinam Scoti in epitomen coëgit, Franciscos de Mayronis (t 1327), «Doctor illuminatus", Adamus Goddam (γ post 1328), GuHelmus de Rubeone (f circa 1332), Alvarus Pelagius (t post 1337), Gerardus Odonis (f post 1341), Ioannes de Co­ lonia (t post 1339), Ioannes Bassolius (t circa 1350), GuHelmus Vorilongus (t post 1451), Nicolaus de Orbellis (f post 1454), Stephanas Brulifer (t 1483), Nicolaus de Niise (f 1509), Francisais Lychefus (t 1516), commentator Scoti. E schola aiigustinensi : lacobus de Viterbio (t inter 1308 et 1320), «Doctor speculativus", Augustinus Triumphus (t 1328), GuHelmus Cre­ monensis (f post 1343), Thomas Argent i nas (t 1357), Gerardus Senensis (t post 1350). Gregorius Ariminensis (f 1358), «Tortor infantium , ** quia infantes in statu peccati originalis mortuos poenis positivis addicit. Alphonsus Vargas, „Toletanus“ (t 1366), qui quidem est a familia augu­ stinensium, sed in doctrina sectatur S. Thomam, Augustinus de Roma (T 1445). In ordine carmelitarum calceatorum post Gerardum Bononiensem (t 1317) et Guidoncm Perpinianum (t 1342) novam scholam fundant Ioannes Bachonius (t 1346). Post eum in eodem ordine floruerunt: Petrus de Casa (t 1348), Franciscus de Baccone (t 1372), Michael Ayguanus (t 1400), Thomas Waldensis (t 1430), Wiclifii adversarius. E schola nominalium : Ioannes Bu rida nus (initio saeculi XTV), Ioannes Gerson (f 1429), cancellarius parisiensis, eiusque magister Petrus de Alliaco (t 1420 vel 1425), Gabriel Biel (t 1495), -Ultimus scholasticus": partim huc pertinet Marsilius ab Inghen (f 1396). Praeter hos memoria digni sunt: S. Antoninus (f 1459), qui Summam theologiae scripsit, eruditionis plenam, secundum rationes magis practicas; Dionysius Ryckel, -Carthusianus" (t 1471), qui universam theo­ logiam scholasticam veterem suis commentariis in Sententias complexus est; Alphonsus Tost a tus, episcopus abulensis (t 1455), „qui scibile dis­ cutit omne" et propter ingentem eruditionem „ Mundi stupor" dictus 24 Proleg. Cap. II. De theologiae dogmaticae systemate et historia. est. Similiter positivis scientiis valde excultus erat Xiroluas Cusanits (circa finem saeculi XV). 49. Ab his igitur et aliis a saeculo XII usque ad XV theologia scho­ lastica seu speculativa praecipue colebatur, quatenus hi viri doctrinas fidei non tam ex fontibus probabant quam probatas et aliunde notas supponebant et speculative expoliebant. Ita e. g. S. Thomas in com­ mentariis (In 1. dist. 2, q. 1. a. 4) quaerit, ,utrum in divinis sint plures . *personae Affert varia argumenta ex ratione et ita concludit: „Con­ cedendum est absque ulla ambiguitate esse in Deo pluritatem suppo­ sitorum vel personarum in imitate essentiae, non propter rationes in­ ductas. quae non necessario concludunt, sed propter fidei * veritatem. Optime igitur S. Doctor sciebat in eiusmodi quaestionibus nihil effici nisi argumentis positivis. Haec tamen ipse non affert, quia hoc est praeter eius propositum, cum non .quod verum *sit velit demonstrare, sed .quomodo verum *sit . Temporibus enim, quae epochae scholasticae antecedebant, doctores omnia argumenta positiva diligenter collegerant, quae scholastici supponentes, toti in doctrina speculative excolenda occupabantur. Attamen, quia .Libri *Sententiarum in omnium manibus versabantur, etiam ipsi discipuli compendium theologiae positivae habe­ bant. Ita e. g. ad eandem quaestionem de pluralitate personarum in divina essentia Lombard us 22 locos S. Scripturae et 7 SS. Patrum affert. Haec igitur doctores scholastici supponentes, statim specula­ tivam explicationem aggrediebantur. Praeterea in omnibus scholis erant etiam -doctores biblici". qui theologiam positivam tractabant1. Quantopere S. 'Thomas in libris SS. Patrum versatus fuerit, ostendit eius *.Catena in evangelia, in qua ex Patribus graecis et latinis plus quam 40 continuam expositionem summo artificio contexit. Ex quibus patet immerito magnis illis scholasticis veteribus obici neglegentiam theologiae positivae. 50. Querela de neglecta theologia positiva verior est, si contra paucos quosdam scholasticos saeculi XV vel XVI profertur. Fuerunt enim, de quibus Canas testatur, acrius forte more suo: -Intellego fuisse in schola quosdam theologos adscripticios, qui universas quaestiones theologicas frivolis argumentis absolverint et vanis invalidisque ratiun­ culis magnum pondus rebus gravissimis detrahentes, ediderint in theo­ logiam commentaria vix digna lucubratione anicularum. Et cum in his sacrorum bibliorum testimonia rarissima sint, conciliorum mentio nulla, nihil ex antiquis sanctis oleant, nihil ne ex gravi philosophia quidem sed fere e puerilibus disciplinis, scholastici tamen, si superis placet, theologi vocantur. Nec scholastici sunt, nedum theologi, qui 1 ,Die biblischen Studien fanden in der Bliltezeit der Scholastik eine zum Teii gl&nzende Vertretung, wie unter auderem die biblischen Kommentare des Fiirstcn der Scholastik beweisen* Dr. Kuhn, Einleitung* 463. § 2. De historia theologiae dogmaticae. 25 sophismatum faeces in scholam inferentes, et ad risum viros doctos incitant et delicatiores ad contemptum" (De loc. theol. 8, 1; cf. 9, 1). Similia habet Matdonatus (apud Prat, De vita Maldonati 464 sqq.). At numquid disciplina ulla ex vitiis pensanda est, in quae eius depravato res inciderunt, et non potius ex virtutibus, quae in optimorum cultorum eius operibus relucent? DE EPOCHA THEOLOGIAE POST CONCILIUM TIUDENTINUM. Saeculo XVI rursum prodierunt viri magni, qui theologiae pri­ stinum robur et dignitatem reddiderunt. lam tempore concilii tridentini (1545—1563) floruerunt Ambrosius Catharinas, qui interdum habet opiniones a communi sententia diversas, Joannes Vigueritis, Melchior Canus (+ 1560), cuius clarissimum opus exstat de r Locis theologicis", Dominicus Soto (t 1560), Catharini adversarius, Petrus Soto (f 1563), Bartholomaeus Carranza (f 1576), qui omnes erant dominicarii; AlphoHStis de Castro, Andreas Vega, Michael de Medina, minoritae. Hi doctores summis viribus contra insurgentes haereses pugnabant. Ex controversistis ineuntis et medii saeculi XVI praeterea noti sunt: Joannes Eck, douanes Cochlaeus, Staphglas, Gropper, Albertus Pighius, Petrus Ca nisi as, germani; Trapper, Driedo, Latomus, lovanienses; Clichtocaeus, gallus etc. Sed ad summam perfectionem pervenit theologia post finitum con­ cilium tridentinum. Et in exegesi quidem praeclari sunt: Maldonatus (t 1583), Alphonsus Salmeron (f 1585),' Sa (ÿ 1596), postea Benedictus Justiniani (f 1622), Cornelius a Lapide (f 1637), Bonfrerius (f 1642), alii de Societate lesu: Cornelius lansenias (t 1576), Gulielmus Estius (t 1613), qui praeterea bonos commentarios in Sententias edidit. In theologia polemica excellebant: cardinalis Bellar minus (f 1621) et Thomas Stapleton (f 1598), in quorum operibus multae quoque quaestiones scholasticae solide tractantur; dein Duperron (f 1618), Jacobus Gretser (t 1625), fratres de Walemburg, Dominicus Gra­ dua 0. P. (t 1643), alii. 52. Prae ceteris autem disciplinis theologicis refloruit theologia scho­ lastica. quam recentem vocant. Differt haec recens theologia scholastica a cetere duplici ex capite: 1. Cum veteres scholastici plerumque Magi­ strum Sententiarum sequerentur, recentes S. Thomain ducem elegerunt, unde puritati doctrinae et systemati scientific© multo melius provisum erat. 2. Quia protestantes positivos fidei fontes corrumpere stude­ bant. necesse erat etiam in scholis dogmaticis genuinum Scripturae sensum secundum SS. Patrum interpretationem diligenter exponi et stabiliri: unde theologia positiva cum scholastica intime nectebatur. Hinc Kleutgen: «Si quaeritur, quid sit scholastica secundum ideam, respondemus esse theologiam speculativam : sin quaeritur, quid scho­ lastica re ipsa fuerit, respondemus veterem scholasticam unice fere, ■æ 9β Proleg. Cap. 11. De theologiae dogmaticae systemate et historia. recentiorem vero secundum potiorem partem fuisse theologiam spe­ culativam4 (Theol. der Vorzeit IV, n. 11). 53. Praecipui cultores theologiae scholasticae recentioris prodierunt ex ordinibus S. Dominici et Societatis lesu ; et quidem ex una eademque schola Frandsci de Victoria O. P. (t 1546), viri laudatissimi, progressi sunt doctores, qui. summo ingenio praediti, in quibusdam quaestionibus sententias quam maxime oppositas tamquam genuinam scholae suae doctrinam propugnarent. Victoriae discipulus erat Do­ minicus Soto (t 1560), huius vero discipuli: Dominicus lianes (t 1604), auctor neothomismi seu doctrinae de praedeterminatione physica, et cardinalis Toleius it 1596). qui merito primus parens theologiae Socie­ tatis lesu dici potest. Post hos ex schola thomistica nominandi sunt : Bartholomaeus Medina (t 1581). Petrus de Ledesma (t 1616). DidaciiS Alcarez (t 1635), Thomas de Lemos (t 1629). loannes a S. Thoma (t 1644). Gonet (f 1681). Goudin i.f 1695), A'anfes Mariales (t 1660). Anton. Reginaldus it 1676). Ad thomistas accedunt salmanticenses carmelitae: «Cursus salmanticensis in Summam S. Thomae" (1679), Philippus a S. Trinitate (f 1671), Curiel O. S. B. (t 1609), Franciscos Zumel (t 1607), Sylvius (f 1649). Reding 0. S. B. (t 1692). Celeberrimi theologi Societatis lesu post Toletum sunt: Molina (t 1600), Gregorius de Valentia (t 1603), Francisais Suarez, «Doctor eximius" (t 1617), Gabriel Vazquez (t 1604), Lessius (t 1623). Becan us (t 16241, Adamus Tanner (t 1632), Ruiz de Montoya (t 1632), Coninck (t 1633), Tiphan us (t 1641), Ripalda if 1648), Franc. Amicus (f 1651), Gasp. Hurtado (t 1647), Franc, de Lugo (t 1652), Ioan, de Lugo (t 1660), Palla ricino (t 1667), Antonius Perez (f 1649), Silv. Maurus (t 1687). Praetereundus hic non est magnus vir Petadus (t 1652), qui non scholasticam sed positivam theologiam excoluit, sed hoc ita, ut in hac re parem non habeat. Est tamen propter eruditionem ingentem mentione dignus Theophilus Rayna udus (t 1663). vir famigeratus. Ad iesuitarum doctrinam accedunt propius Ducallius 1638) et Ysambertus (t 1642), Sorbonae doctores praeclari. Theologus suppar Petavio in tractanda theologia positiva est Thomassinus, oratorianus (t 1695). Ex aliis scholis celebres exstiterunt: Francisais de Herrera (t circa 1600), Smising (t 1626), Angelus Vulpes (t 1647), Mastrius (t 1673), Brancatius de Laurea (t 1693), Bosco (1684), Ioan. Poncius (t 1660), qui omnes fuerunt scotistae. Bartholomaeus de Burberiis (t circa 1690) S. Bonaventurae aemulator est. Eundem S. Doctorem sequuntur Gau­ dentius Bontempus, „Brixiuensis“ (t 1672), Marcus a Baudunio (t circa 1670), Marcellus Reghiensis (t post 1670). 54. Omnes hi doctores ea aetate exstiterunt, quam ,classicam" scholasticae recentioris dicunt, dum tempora a medio circiter sae­ culo XVII epocham .epigonorum" appellant, quam computant usque § 3. De habitudine inter theologiam dogmaticam et theologiam moralem. ad finem circiter saeculi XVIII, (piando theologia scholastica paene tota exstincta est. Attamen hac ipsa aetate nonnulla opera theologica edita sunt non spernendae excellentiae. Nominandi sunt ex thomistis: Hillnart (t 1757), cardinalis Gotti (t 1742), Bernardus Maria de Rubeis (t circa 1775), criticus operum S. Thomae vindex. Minoris momenti in hac schola sunt Paulus Mezger (f 1702), Babenstuber (t 1726), Rcnz (t 1730), benedictini. E schola franciscanorum noti sunt: Frassen (t 1711), Bogvin (f circa 1680), Krisper (t 1749). Inter Societatis lesu theologos eminent Plate] (f 1681), Gormaz (f 1708), J 7/’a (f post 1710), Simmonet (f 1733), Ulloa (f circa 1720), Antoine (γ 1743), Sardagna, Genér, Monschein ; demum omnium tinis et digna corona fuit ^Theologia wirceburgensis1*. E schola augustinensium magnum opus theologicum edidit Lau­ rentias Berti (f 1766). Juénin, oratorianus gallus (t 1713), iansenismo infectus est, sicut et alii ex doctoribus sorbonicis, ut Carolus Witasse (t 1716), minus vero Ludovicus Habert (f 1718). Puram et solidam doctrinam e doctoribus sorbonicis profitentur Ludovicus Abellg (f 1691) et prae ceteris Honoratus Tournelg (f 1729). In Germania ultimum bonum compendium theologiae edidit los. Widmann (1775). Quae post eum saeculo XVIII in lucem prodierunt, vix mentione digna sunt; nam a medio fere saeculo XVIH usque ad medium circiter sae­ culum XIX theologia catholica, rationalism! veneno imbuta, quasi mortua iacebat, donec nostris temporibus novum vigorem et decorem recu­ perare coepit. 55. Pauca quidem sunt nomina, quae hucusque ex permagna multi­ tudine theologorum recensita sunt; nam Hurter in .Nomenclatore litte­ rario “ multo ultra sex milia enumerat. luvat tamen hic brevis con­ spectus, ut eorum doctorum, qui frequentius nominantur, aliqua notitia habeatur. Multi ex his fuerunt viri ingenio et eruditione permagni, eorumque opera non immerito cum magnificis illis medii aevi ecclesiis cathedralibus comparaveris, tum propter partium, ex quibus constant, infinitam varietatem expolitamque elegantiam, tum propter grandem, cpiae ex harum partium perfecta unitate exsurgit, maiestatem. Eorum virorum nomina et opera, qui nostro saeculo theologiam coluerunt, saepe per decursum tractatuum nobis occurrent, quare iis enumerandis hic supersedemus. Conferatur interim, si placet, Kihn, Encyklopadie und Méthodologie der Théologie (Freiburg 1892) 404 sq. 414 sqq. 424 sqq. DE HABITUDINE INTER THEOLOGIAM DOGMATICAM ET THEOLOGIAM MORALEM. 56. Nostra aetate solent theologiam moralem a theologia dogmatica seiungere et plane separatim tractare, cum veteres theologi tractatus 11 I ! i Proleg. Cap. II. De theologiae dogmaticae systemate et historia. dogmaticum et moralem in unum coniungerent. Quare iuverit hic bre­ viter dicere de nexu logico et historico duplicis huius partis theologiae. 57. Et imprimis infimum esse nexum internum infer theologiam mo­ ralem et dogmaticam (tam positivam (piam scholasticam) vix probatione indiget. Nam ex expositione systematis dogmatici, quam supra de­ dimus, apparet multa in theologia dogmatica tractari, quae non sim­ pliciter credenda vel tenenda sunt, sed quae etiam actiones humanas respiciunt et ad vitae exercitationem pertinent. Eiusmodi sunt, quae traduntur de fine ultimo et actibus humanis, de virtutibus et vitiis, de sacramentis, de iustificatione, alia, quae a Deo revelata sunt vel ex revelatione consequuntur. Quatenus igitur harum rerum conside­ ratio ad hoc instituitur, ut in earum veritate speculativa mens quiescat, sunt obiectum theologiae dogmaticae: sin eaedem res practica ratione tractantur, ut dirigamur ad actus nostros recte instituendos, habetur theologia moralis. 58. Convenit igitur theologia moralis cum dogmatica, in quantum habet idem subiectum. Deum, et idem obiectum formale, verum de­ monstrabile ex revelatione. Differt autem ratione obiecti materialis, quod in theologia morali artioribus limitibus circumscribitur ; nam ex­ cluduntur omnes quaestiones mere speculativae, ut de Deo uno et trino et de Verbo incarnato. Praeterea differt fine proximo, quia res practicas ad finem practicum tractat. Hinc theologia moralis definiri potest: Scientia praefica motus creaturae rationalis in Deum ex revelatione hausta. 59. Et hic quidem est nexus internus inter theologiam moralem et dogmaticam. Historice autem eatenus intime cohaerent, quatenus ante saeculum XVI theologi ad inquisitiones speculativas in iisdem trac­ tatibus statim adiungebant conclusiones practicas. ut e. g. S. Thomas in Summa theologica. Perpauci theologi temporibus medii aevi sepa­ ratas institutiones morales ediderunt, ut S. Raymundus de Peïïafort Ο. P. (f 1275). qui scripsit .Summam de casibus paenitentialibus.", et S. Antoninus, qui praeter .Summam theologicam” composuit „Summam confessionalem". Angeli Carleti (t 1495) .Summa casuum" vocari solet „Summa Angelica". GO. Sed inde a saeculo XVI magis magisque usus invaluit conscri­ bendi libros, qui omissis fere quaestionibus speculativis unice servirent ad confessarios in quaestionibus practicis sive erudiendos sive adiuvandos. Scriptores horum librorum id imprimis spectabant, ut pro­ positis variis casibus, ut aiunt, exacte definirent, num et quale pecca­ tum in his vel illis condicionibus committeretur: unde .casuistarum" nomen iis inditum est. .Ut priores theologi [scholastici] ante omnia in explicandis virtutibus versabantur et adnectebant peccatorum expli­ cationem, ita posteriores illi [moralistae] potissimum in explicandis § 3. De habitudine inter theologiam dogmaticam et theologiam moralem. 29 peccatis erant: idque revera ab hac aetate eo magis pervulgabatur, quo magis probabilismi systema pro fundamento singularum quaestionum et norma sumere atque accuratius definire scriptores conabantur, quid qua gravitate illicitum esset" (Lehmkuld, Theol. mor. II. ed. 11, Friburgi 1910, 842). 61. Unus ex primis, qui theologiam moralem hoc modo tractabant, erat Azpilcueta, „ Doctor Navarrus" (t 1587), cuius „ManuaIe confessariorum8 a scriptoribus saeculi XVI saepe allegatur. Magnam in hoc campo famam adepti sunt post cardinalem Toletum plures alii e Societate lesu: Valerius Reginald us (t 1623), Thomas Sanchez (f 1610), J20/· (t 1603), prae ceteris vero Petrus Laymann (f 1635). Praeter hos Bonadna^ 1631) et Salinanticenses inter ^classicos doctores8 recensentur. 62. Anno 1640, duobus post scriptoris mortem annis, editus est liber Cornelii lansenii (iunioris), qui inscribitur „ Augustinus8. Hic liber non minores in theologia morali quam in theologia dogmatica turbas effecit. Inter alias falsas doctrinas haec est: -Aliqua Dei praecepta hominibus iustis volentibus et conantibus secundum praesentes, quas habent, vires sunt impossibilia; deest quoque illis gratia, qua possi­ bilia fiunt8 (Denz. n. 1092). Quae propositio (a. 1653 ab Innocentio X damnata) ansam dedit severae illi doctrinae iansenistarum, qua in­ tolerabile iugum humeris mortalium sub pietatis specie imponebant. Et sane extremo eorum rigorism0 mortiferum vulnus theologiae morali infligebatur, nisi insignes theologi huic pernicioso coepto pro viribus restitissent. Certatum est utrimque acriter, et, ut fit in eiusmodi con­ certationibus. in quibus non solus veri amor, sed saepe minus bonae voluntatum inclinationes duces eliguntur, ex utraque parte in extrema itum est. Ut hinc rigorismus, ita illinc laxiora quaedam principia suos defensores nacta sunt. Unde mirum non est „scribentium quidem copiam crevisse, eorum autem, qui scientiam theologiae moralem eximie promoverent, numerum longe inferiorem fuisse8 {Lehmkuhl 1. c.). Inter eos autem, qui sanam doctrinam defendebant, magni in doc­ trina morali scriptores nominandi sunt: Busembaum (t 1668), cuius nMedulla theologiae moralis" mole quidem parva, sed soliditate, con­ cinnitate, ordine eximia, tanto plausu excepta est, ut ab a. 1645 ad a. 1770 plus quam ducentas habuerit editiones; Lacroix (f 1714). Me­ dullae busembaumianae commentator insignis, Castro Palao (f 1633). cardinalis de Lugo (f 1660), cuius etiam maior est gloria in theologia morali quam dogmatica, Escobar (f 1669), Mazzotta (t 1746), Reuter {f 1762), Voit (t 1780), alii. Praeter hos claruerunt: Abelly (t 1691), Reiffenstuel (t 1703), Sparer (f 1714), Elbel (t circa 1760), Amort (t 1775), alii. 63. Qui. quamvis contra iansenistas strenue pugnarent, ne rigidis eorum sententiis conscientia fidelium supra modum constringeretur. tI î h i A 30 Proleg. Cap. Π. θ® theologiae dogmaticae systemate et historia. tamen impedire non poterant, quominus versus medium saeculum XVIII doctrina iansenistica numero et audacia scriptorum intumesceret. Qui­ bus in rerum adiunctis divina benignitate providente vir sanctitati1 et doctrina insignis, Alphonse Maria Liyorius (f 1787), theologiam mo­ ralem ad recta et catholica principia revocare aggressus est. Qua in re tantum successum habuit, ut Doctoris ecclesiae honore insigniri meruerit. Eius opera, quorum praecipuum est „Theologia moralis", quae est commentarius Medullae P. Busembaum, multos quidem inipugnatores habuerunt, sed tandem indicio sedis apostolicae ab omni suspicione vindicata sunt. Post S. Alphonsum. tristissimis illis temporibus circa finem XVIH et initium XIX saeculi, theologia moralis non minus prostrata iacebat quam theologia dogmatica. Sed hac resurgente et illa refloruit. Maxime his ultimis decenniis insignia opera moralia in lucem prodierunt, quorum scriptores eo quoque titulo summa laude digni sunt, quod, minime contenti tractatione rerum mere casuistica, quae vix scientiae nomen mereatur, studuerunt solide probare et elucidare principia, quibus theologia moralis nititur (cf. Kihn 1. c. 440 sqq.). ♦>4. Sed ex hoc ipso, quod moralistae diligenter in principia scientiae suae inquirunt, practica quaedam difficultas oriri potest inter theo-logiam dogmaticam et theologiam moralem, quatenus saepe eaedem quaestiones et hic et ibi tractandae sunt, et ita facile fiunt taediosae repetitiones. Quae difficultas licet non plane vitari, tamen minui potest, si eae quaestiones, (piae principaliter postulant positivam ex fontibus theologicis probationem et speculativam disquisitionem, theo­ logiae dogmaticae asseruntur: eae vero, quae ex natura sua magis casuistice tractandae sunt, theologiae morali committuntur. Hanc divisionem materiae in his praelectionibus ita servabimus, ut ea. quae P. Lehmkuhl in Theologia morali tractavit, hic non repetantur. 1XSTIT UT 10 X ES I 'I ίθ I ’ A EDEUT1C A E AD SACRAM THEOLOGIAM. PRAENOTANDA. 65. Quae supponantur. In philosophia probata sunt exsistentia Dei. officium colendi Deum per actus religionis, possibilitas revelationis divinae. possibilitas et cognoscibilitas miraculorum, condicionata ob­ ligatio amplectendi eum cultum religiosum, quem forte Deus positiva revelatione postulaverit’. 66. His igitur suppositis quaerimus, num Deus positive revelaverit et praescripserit hominibus religionem (sensu obiectivo), i. e. summam veritatum et officiorum, quae hominis ad Deum ordinationem spectant. Quae quaestio partim historice partim philosophice solvenda est: et historice quidem, quatenus agitur de stabilienda veritate facti re­ velationis; philosophice autem, quatenus agitur de diiudicando valore huius facti, num sci. eas notas prae se ferat, quibus revelatio divina cognoscitur. ? 67. Multae quidem revelationes a Deo hominibus factae perhibentur, sed una inter omnes est maximae universalitatis et efficaciae, quae totam faciem orbis terrarum mutavit et quasi lapis terminalis historiam generis humani in duas magnas partes dividit: haec est illa revelatio, cuius Icsus Christus auctor et cuius religio Christiana obiectum est. De hac igitur revelatione nobis agendum et videndum est, num ea, quae de lesu Christo narrantur, historice certa sint, et num charactere verae revelationis divinae insigniantur. 68. De modo procedendi. lam si agitur de facto historico praeter­ itorum saeculorum stabiliendo, ante omnia auctoritas documentorum, quorum testimonio nitimur, in tuto collocanda est. Documenta autem praecipua, quae hic in quaestionem veniunt, sunt quattuor evangelia, 1 Ifonthehn, Theodicaea Friburgi 1893) 53 sqq. 814 sqq. T. Pesch, Institutiones philosophiae naturalis II8 (Friburgi 1897) 374 sqq. Theod. Meyer, Institutiones iuris naturalis II (Friburgi 1900) 6 sqq. I II 32 Institutiones propaedeuticae ad sacram theologiam. quae exhibent brevem conspectum eorum, quae lesus Christus fecit et docuit. Horum igitur auctoritate stabilita inquirendum erit in dicta et facta lesu Christi, ut videamus, ipsene se legatum divinum esse declaraverit et probaverit. Si utrumque affirmandum est. constat de revelatione divina religionis Christianae. Unde haec pars tractatus apologetici inscribi solet: De cera religione (Demonstratio Christiana). Nos eam inscribemus: De lesu Christo legato divino. Quia vero Christus non immediate omnibus hominibus doctrinam suam proponit, quaerendum est, quis sit ille canalis, quo Christus doc­ trinam suam ad singulos homines deduci voluerit. Videbimus autem Christum instituisse aliquod collegium magisteriale seu aliquam socie­ tatem, cui doctrinam suam tradiderit et eam auctoritative proponendi potestatem contulerit. Quae et qualis sit haec societas, quibus notis distinguatur, quam auctoritatem habeat, porro investigandum erit. Haec pars tractatus apologetici solet inscribi: De cera ecclesia Christi (De­ monstratio catholica). Ecclesia autem doctrinam a Christo acceptam variis instrumentis conservat et propagat, quae instrumenta, quia inde singulae doctrinae a Deo revelatae hauriuntur, vocantur fontes seu loci theologici. Quare habetur tertia pars tractatus: De fontibus theologicis. 69. De nominibus huius disciplinae et eius definitione'. Solet haec scientia vocari apologetica, quia servit ad defendendam religionem et ecclesiam Christi contra adversarios christiani nominis. Neque vero apologetica defendenda suscipit singula dogmata a Christo revelata sed potius fundamentum omnium dogmatum, i. e. factum revelationis Christianae et auctoritatem ecclesiae. Unde interdum vocatur theologia fundamentalis, quamvis non sit formaliter theologia, quia non ex reve­ latione argumentatur, sed argumentis philosophicis et historicis reve­ lationem factam esse ostendit. Dicitur igitur theologia fundamentalis, quatenus prolegomena seu praeambula ad theologiam dogmaticam nenessaria proponit. Singula dogmata defendere vel qualescumque objec­ tiones contra doctrinam Christianam factas solvere est apologias. Ita tractatus, quos veteres Patres ediderunt, ut ostenderent religionem Christianam non esse perniciosam reipublicae romanae, recte vocantur apologiae, non vero apologetica. Quia SS. Patres non elaborarunt theo­ logiam systematical^ ex eorum scriptis discere non possumus, quem locum teneat et qua ratione tractanda sit apologetica in systemate theologiae. Apologetica enim est scientia, qua fundamenta et principia fidei et theologiae via ac ratione stabiliuntur; hinc apologetica est quidem etiam apologia, at non quaevis apologia est scientia apologetica. Ceterum hoc nomen apologeticae secundarium tantum finem huius trac4 tatus indicat: primarius enim finis non est defendere religionem et 1 Cf. L Ottfyrr, Theologia fundamentalis l Friburgi 1897 12 sqq raenohindii. 33 ecclesiam Christi, sed riant parare ad theologiam supernaturalem. Theo­ logia supernaturalis, ut vidimus, est scientia fidei seu ordinis super­ naturalis, ei usque principia obiectiva sunt veritates revelatae. Ergo ante omnia constare debet revelationem esse factam et revelata in his vel illis fontibus inveniri, 1ani vero factum revelationis divinae non est nobis per se immediate evidens: ergo probari debet. Theologia autem ipsa dogmatica revelationem non probat, sed revelata supponit et ex iis argumentatur, sicut generatim nulla scientia principia sua probat, sed ex iis ut aliunde notis procedit (S'. 'Thom. 1, q. 1, a. 8). Consequenter ante theologiam supematuralem requiritur alia scientia, qua ostendan­ tur factum et fontes revelationis supernaturalis. Scientia autem, quae ordinem supernaturalis revelationis probandum suscipit, recte vocatur propaedeutica ad theologiam ; „ad theologiam" quidem, quia causa eius finalis proxima est theologia; _ propaedeuticau vero, quia demonstrat ea. quae supponuntur ante theologiam, i. e. factum et credibilitatem reve­ lationis, non internam veritatem eorum, quae revelata sunt (»S’. Thorn. 2, 2, q. 1, a. 4 ad 2). Itaque subiectum huius scientiae est exsistentia ordinis supernaturalis revelati ; obieetum formale est cognoscibilitas histo­ rica et philosophica huius ordinis, in quantum hic ordo est factum histori­ cum; obieetum materiale, quidquid de hoc ordine aide theologiam sup­ ponendum est. Unde definiri potest: Institutio eorum, quae de ordine supernatural! scitu necessaria sunt ad theologiam addiscendam (cf. Kleutgen, Theol. der Vorzeit IV, n. 165 sqq.)1. His ultimis temporibus inter quosdam catholicos, in Gallia maxime, opinio invaluit, apologeticum non .intellectualiter“ tractandam esse, sed potius .moraliter". Nam cum permulti homines, kantianismo et posi­ tivisme infecti, non iam admittant possibilitatem demonstrationis ex­ sistentiae Dei. spiritualitatis animae, aliarum rerum non pure experi­ mental] um. incassum laborare eos. qui studeant argumentis et Scriteriis obiectivis" probare veritatem revelationis Christianae. Satius esse ex ipso „subiecto" procedere et ostendere esse in homine „moralem" quandam exigentiam, cui satisfieri nequeat nisi per revelationem super­ naturalem, christianam autem religionem omnino parem esse praestan­ dis iis omnibus, sine quibus homo non sit homo sanus et integer. Et haec quidem opinio, si solum vult tradere methodum quondam dispo­ nendi animos hominum falsa philosophia infectorum ad recipiendam facilius religionem christianam, fortasse non plane spernenda est. dum­ modo ne conentur a priori probare necessitatem revelationis vere super­ naturalis; hoc enim ex conceptu rei repugnat. At si volunt removere .apologeticam traditional em “ et eius loco ponere subiectiva illa criteria ————————-----V 21 *. A *1 _L■ . O— 1 Apologetica hoc sensu intellecta est pars praeambula theologiae dogmaticae, non est explicatio artis vel methodi, qua infideles perducendi sint ad finem. Quae duae res a quibusdam male confunduntur. Cf. quae scripsi in libello .TheologLsche Zeitfragen· I (Freiburg 1900) 69 sqq. De recentissimis quibusdam postulatis apo­ logeticis agit II. Dieckmann, Zeitschrift für kath. Théologie 1922, 613 sqq. PüHt-li. PrAcIvctioncH dogmaticae. I. Ed. i Ί i. ’ : 34 Institutiones propaedeuticae ad sacram theologiam. omnino a vero aberrant. Christiana enim religio imprimis in eo est, nt homo ob auctoritatem Dei revelantis credat dogmata revelata. Hoc autem repugnat, quamdiu de facto revelationis divinae non certo con­ stat. Itaque e medio sublatis vel in dubium vocatis factis illis „obiectivis'. quibus innititur tides supernaturalis. corruat necesse est tota religio Christiana et simul cum ea tota theologia dogmatica, Itaque hoc fundamentum obiectivum. reale. intellectuale per nullam aliam apologiam vel apologeticam removeri et suppleri potest ’. i ? 1:1 • . ■ 70. De argumentis dogmaticis, quai in hoc tractatu occurrent. Quia I apologeticae est animos praeparare ad addiscendam theologiam super1 naturalem, ipsa notionem huius tinis et conceptuum ad eum pertinen­ tium haurit quidem ex revelatione, et hoc sensu revelationem ducem habet, non vero ab initio utitur doctrinis revelatis ut argumentis, qui­ bus probet propositiones suas: nam ipsa potius vult probare factum divinae revelationis eiusque credibilitatem et credentitatem, qua pro­ batione finita constat veritates revelatas posse et debere rationabiliter credi. Credit autem homo, non vi argumentorum adactus, sed gratia Dei adiutus. libero et firmo assensu propter auctoritatem Dei revelantis admittit veritates revelatas: et sic demum veritates creditae fiunt nobis principia argumentationis theologicae. Aliud igitur est ab ecclesia accipere materiam, de qua agendum est, et discere finem quo. et viam qua procedendum est: et aliud est doctrinas revelatas sumere ut fontes argumentationis. Hoc alterum fit in theologia dogmatica, a qua apologetica facti revelationis omnino distinguitur probandi methodo. De qua re monet, summus pontifex Pius IX: .Humana quidem ratio . . . divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut 1 P/ux X .apologiam immanentiae . * prout a quibusdam explicabatur, encyclica .Pascendi dominici gregis’ die 8 sept. 1907 ut alienam a fide catholica notavit: .Hic autem queri vehementer Nos iterum oportet non desiderari e catholicis hominibus, qui. quamvis immanentiae doctrinam ut doctrinam niciunt. ea tamen pro apologesi utuntur: idque adeo incauti faciunt, ut in natura humana non capacitatem solum et convenientiam videantur admittere ad ordinem supernaturalem, quod quidem apologetae catholici opportunis adhibitis temperationibus demonstrarunt semper, sed germanam verique nominis exigentiam. Ut tamen verius dicamus, haec catholicae religionis exigentia a modernises invehitur, qui volunt moderatiores audiri. Nam qui integralistae appellari queunt, ii homini nondum credenti ipsum germen, in ipso latens, demonstrari volunt, quod in Christi conscientia fuit atque ab eo hominibus transmissum est. Sic igitur, venerabiles Fratres, apologeticam modernistarum methodum, summatim descriptam, doctrinis eorum plane congruentem agnoscimus: methodum profecto, uti etiam doctrinas. errorum plenas, non ad aedificandum aptas sed ad de * struendum» non ad catholicos efficiendos sed ad catholicos ipsos ad haeresim trahendos, immo etiam ad religionis cuiuscumque omnimodam eversionem" Denz. n. 2103 . His verbis satis indicatur, quomodo argumenta psychologica servire possint ad com­ * mendandam religionem christiunam. quomodo non possint. Varia systemata apologeticae immanentiae exposui et discussi in .Theol. Zeitfragen’ IV Freiburg 1908 . qui libellus italice editus est ah Manned: Fede. Dogmi, Fatti storici Roma 1909 . Praenotanda. 35 certo sibi constet Deum esse locutum.... Sed quam multa, quam mira, quam splendida sunt argumenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet, divinam esse Christi religionem.... Itaque humana ratio, ex splendidissimis hisce aeque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognoscens Deum eiusdem fidei auctorem exsistere, ulterius progredi nequit, sed quavis difficultate ac dubitatione penitus abiecta atque remota omne eidem fidei obsequium praebeat oportet” (Denz. n. 1637 sqq.). Quibus verbis summus pontifex limites apologeticae cir­ cumscribit eosque a theologiae dogmaticae campo distinguit. Neque vero multum refert, utrum quis dicat apologeticam, ut est pars aedificii theologici, esse disciplinam intermediam inter philosophiam et theologiam supernaturalem, an malit dicere eam esse theologiam reductive. Haec est potius diversitas in modo loquendi quam in re ipsa. Omnes enim fateantur oportet conceptus rerum supematuralium, de quibus in apologetica agitur, non esse fructus speculationum philo­ sophicarum, sed revelationis divinae et traditionis apostolicae: ex altera autem parte omnes concedere debent, ante stabilitam credibilitatem revelationis non licere apologetae ex fide argumentari. Secundum S’. Thomam theologiae supernatural! maxime proprium est argumentari ex auctoritate eorum, qui revelationem acceperunt. Hoc autem non est maxime proprium apologeticae. Utitur tamen, ut idem sanctus doctor ait, etiam theologia rationibus philosophicis, quia „ oportet, quod naturalis ratio subserviat fidei.... Et inde est quod etiam auc­ toritatibus philosophorum sacra doctrina utitur, ubi per rationem natu­ ralem veritatem cognoscere potuerunt.. .. Sed tamen sacra doctrina huiusmodi auctoritatibus philosophorum utitur quasi extraneis argumen­ tis et probabilibus. Auctoritatibus autem canonicae Scripturae utitur proprie et ex necessitate argumentando “ (1, q. 1, a. 8). Theologia igi­ tur hic ita describitur, ut facile distinguatur ab apologetica, in quan­ tum haec est introductio quaedam in theologiam supernaturalem. Ce­ terum de apologetica sic intellecta S. Thomas ideo non diserte loquitur, <[iiia haec pars disciplinarum theologicarum ea aetate non exsistebat. Facile intellegitur hunc tractatum a philosophico et historico genere ex natura rei transiturum esse in dogmaticum. Postquam enim proba­ verimus aliquid esse a Deo revelatum, ipsa ratione suadente id dein­ ceps poterimus adhibere ad aliquid aliud inde concludendum, id quod est argumentum stricte theologicum. Praeterea multa ex iis. quae apologetice probabimus, sunt etiam obiectum theologiae dogmaticae. Quia autem non potest eadem res commode bis tractari, prius apologetice, dein dogmatice, data occasione indicabitur, quid ipsa ecclesia de his quaestionibus apologeticis doceat, non ut inde novum argumentum petamus, antequam auctoritatem ec­ clesiae stabiliverimus, sed tum ut fontes ostendantur, qui adeundi sint, si forte eadem res dogmatice tractanda sit, tum quia ratio postulat, ut audiantur in qualibet disciplina ii, qui bene versati sunt in ea. Ita 36 Institutiones propaedeuticae ad sacram theologiam. ea, quae hucusque diximus, confirmare possumus auctoritate eorum, qui de hac re scripserunt, et auctoritate ecclesiastica, qua contra tradi tionalistas statutum est fidem non esse postulandam, nisi antea exsistentia et veracitas Dei et factum revelationis probata sint (Dim. n. 1622 sqq.; cf. n. 1651). Idem definitum est a concilio vaticano sess. 3, c. 3 (Dens. n. 1790), 71. Si quaeris, qui hanc disciplinam apologeticum excoluerint, nullos invenies nisi ex ultimis saeculis, id quod nullatenus mirum videri debet (cf. zl. r. Schmid, Apologetik ais speculative Grundlage der Théologie, Freiburg 1900, 12 sqq.). Primis enim saeculis facta, quibus nititur religio Christiana, quodammodo ante omnium oculos erant et vix a quoquam negabantur ideoque argumentis probanda non erant. Obiectiones autem, quae tunc contra religionem christianam fiebant, pleraeque erant ca­ lumniae, quibus Christiani vel rebellionis vel malarum doctrinarum ac­ cusabantur. Quas obiectiones christiani refutabant proponendo veram doctrinam suam. Id praestiterunt ii inter Patres ecclesiae, qui vocan­ tur apologetae, ut lust imis Martyr, Aristides, Athenagoras, Tatianus, Theophilus Antiochenus, similiter Minucius Felix, TertuUianus, Cyprianus. Divulgata iam magis religione Christiana philosophi gentiles argumentis philosophicis doctrinam revelatam aggrediebantur, ut Celsus et lulianus Apostata, contra quos scripserunt Origenes, Eusebius Pamphili, Atha­ nasius, Cyrillus Alexandrinus, Augustinus. Temporibus medii aevi Christiana religio defendenda erat contra errores iudaeorum et mohammedanorum. Contra priores e. g. scripserunt Isidores Hispalensis et Rabanus Maurus, contra posteriores Thomas (De veritate fidei contra gentiles), contra utrosque Raymundus Martini (Pugio fidei adversus mauros et iudaeos). Neque vero ullus horum librorum respondet nostrae disciplinae apologeticae: nam contra iudaeos sola fere agebatur quaestio, utrum Christus esset Messias: contra mohammedanos vero demonstrandum erat dogmata Christiana non pugnare cum sana ratione. Inimici enim religionis christianae ea aetate non directe principia fidei impugnabant, sed potius falsa philosophia freti singula dogmata aggrediebantur. Itaque tunc falsae speculationes veris speculationibus superandae erant. Haec autem rerum condicio mutata est inde a saeculo XVI. Haeresi­ archae enim illius aetatis auctoritatem ecclesiae, conciliorum, summorum pontificum negabant et suam interpretationem S. Scripturae unicam fere nonnam veritatis theologicae statuebant. Ideo omnes quaestiones, quae pertinent ad tractatum de vera ecclesia Christi, a theologis polemicis diligenter tractabantur: id quod imprimis a Bellarniino factum est praeclaro opere -Controversiarum". Cum dein saeculis XVH et XVHI deismus et naturalismus magis magisque valere coepissent et factum revelationis et authentia sacrorum librorum in dubium vocarentur, haec prima principia religionis christianae defendenda erant, id quod inter rnu'iuitanila. alios praestitit lluëtius libro, (piem inscripsit -Demonstratio evangelica“. ()b eandem rationem inde a saeculo XVHI solebant theologi ante theo­ logiam dogmaticam praemittere tractatus de vera religione, de ecclesia Christi, de locis theologicis. Ita theologi irirceburgenses et alii. Sed usque ad nostra tempora linis apologeticus in huiusmodi libris semper fere primarius habebatur, quamvis sine dubio in organismo disciplina­ rum theologicarum primarius finis sit propaedeuticus. Ex iis, qui nostris temporibus de hac re scripserunt, nonnullos nominasse sufficiat: Lieber­ mann (Institutiones theologicae tom. I et II), Berlage (Apologetik der Kirche), Drey (Apologetik), Schuetz (Theologia fundamentalis), Reinerding (Theologia fundamentalis), Jungmann (Tractatus de vera religione). Murray (De ecclesia Christi), Perrone (Praelectiones theologicae), Mazzella (De religione et ecclesia), Sprinzl (Handbuch der Fundamentaltheologie), Hettinger-Weber (Lehrbuch der Fundamental théologie), 7Àgliara (Propaedeutica ad sacram theologiam), Schanz (Apologie), De Groot (Summa apologetica de ecclesia), Egger (Enchiridion theologiae dogma­ ticae generalis), Ottiger (Theologia fundamentalis), Wilmers (De reli­ gione revelata; De ecclesia Christi), Gutberlet (Lehrbuch der zVpologetik), AI. v. Schmid (Apologetik ais spekulative Grundlegung der Théologie), Schell (Apologie des Christentums), Caesar Manzoni (De religione, de ecclesia, de fontibus revelationis), Sanctus Schiffini (De vera religione). Nostro saeculo specialia opera apologetica ediderunt: J. Ottiger (Theo­ logia fundamentalis II, Friburgi Br. 1911; prior tomus 1897 , Æ Straub (De ecclesia Christi, Oeniponte 1912), J. J. Bainvel (De vera religione et apologetica, Parisiis 1914), J. Mausbach (Grundzüge der katholischen Apologetik, Münster i. W. 1916), J. Muncunill (De vera religione, de Christi ecclesia, de logis theologicis, Barcinone 1908 1914 1916), H. Felder (Apologetica, Paderbornae 1920), M. d ’Herbigny (Theologia de ecclesia. Parisiis 1920 1921), R. Garrigou-Lagrange (Theologia fundamentalis se­ cundum S. Thomae doctrinam, Pars apologetica, de revelatione, ed. 2, Romae-Parisiis 1921), alii. Cf. Ottiger 1. c. I, 24 sqq. I Μ PARS PRIMA. DE CHRISTO LEGATO DIVINO. SECTIO I. DE FONTIBUS HISTORIAE 1ESI CHRISTI. ART. I. DE GENUINITATE EVANGELIORUM. 72. Quando ad factum praeteritorum saeculorum probandum docu­ menta scripta afferuntur, ante omnia de genuinitate horum scriptorum constare debet. Unde imprimis nobis de genuinitate quattuor evangeliorum agendum est. Genuinitas autem, ut nomen ipsum indicat, in eo consistit, quod scripta sunt eius auctoris, cuius nomen prae se ferunt, seu eius aetatis, cui attribuuntur. Graeco nomine authentia vocari solet, quae interdum confunditur cum authenticitate, sed melius ab ea distingui­ tur. Est enim authenticitas ea proprietas alicuius scripti, vi cuius aptum est ad faciendam fidem iis in rebus, ad quas probandas assumitur. Ad hoc autem praeter genuinitatem etiam requiritur, ut auctor scripti possit et velit dicere verum. 73. Potest praeterea accidere, ut scriptum, quod profertur, non sit ipsum autographum scriptoris, sed apographum aliquod vel versio. Quod si iit. quaestio oritur de conformitate apographorum vel versionum cum textu originali, quae confonnitas si adest, apographa vel versio­ ns eiusdem sunt auctoritatis atque autographum scriptoris. lam ubi de dignitate pure scientifica alicuius scripti agitur, plus postulari non potest quam genuinitas autographi et confonnitas apographi. At non raro, ubi agitur de authenticitate i u ridica alicuius scripti, certum tan­ tum apographum vel certa versio exclusis aliis, licet etiam conformi­ bus, ad probandum admittitur. Hoc saepe tit in litibus forensibus, et suo modo valet etiam de versionibus sacrorum librorum, quarum nulla coram tribunali ecclesiastico eandem auctoritatem habet quam versiones Septuaginta et Vulgata. 74. Sed nos hoc loco non inquirimus in authenficitatem iu ridicam sacrorum librorum, quia volumus scire, non quid ecclesia de sacris libris sentiat, sed quomodo iis ad historicam argumentationem uti ■ry Art. I. I)<■ gciiiiiiiitntc cvangclionini. 39 possimus. Similiter nobis inquirendum non est in varias versiones et varia apographa evangelioruni ; quamvis enim in his adsint multae lectiones variantes, nulla earum est, qua ullum factum historicum, de quo hic agitur, in dubium vocetur aut quomodocumque afficiatur. Inter omnes versiones, scripta, editiones, quod ad substantiam rerum attinet, perfecta harmonia viget, ut inspicienti editiones criticas statim ap­ parebit; quare ad nostrum finem prorsus indifferens est, quis textus, quae lectiones variantes, quae versiones adhibeantur. Itaque unica quaestio hic investiganda haec est, utrum euangelia cere conscriptu sint ab iis, quibus attribuuntur, i. e. a Matthaeo et loanne ut a testibus im­ mediatis eorum, quae narrant, et a Marco et Luca ut a testibus, qui res a se narratas ab immediatis testibus audierint. Interim vero con­ sideramus hos libros non ut inspiratos et sacros, sed simpliciter ut libros historicos, quibus neque maior neque minor fides habenda est quam aliis libris historicis. Quare quaestio de canonicitate librorum, utrum sci. hi vel illi libri semper fuerint recepti in canonem sacrorum librorum, ad nos directe non pertinet, quamvis indirecte eatenus no­ stram inquisitionem tangat, quatenus multi libri a canone sunt exclusi, quia non erant genuini, nullique admissi sunt in canonem, nisi qui genuini habebantur. Ideo saepe eadem argumenta valent ad utramque quaestionem solvendam. 75. Quaestio de genuinitate alicuius libri est quaestio historica, quae non subiectivis praeiudiciis, sed argumentis historicis dii u dicanda est. Subiectiva norma ad diiudicandam genuinitatem sacrorum librorum utebantur communiter haeretici, reicientes ut suppositicia, quae cum erroribus eorum pugnabant. Huic normae statuendae Lutherus suis asseclis ansam dedit in praefatione ad secundam editionem versionis germanicae S. Scripturae (a. 1523 et 1524), ubi epistulam S. lacobi ut ineptam reicit, quia non concordat cum doctrina de sola fide, ideoque eam vocat nstramineam“ 1 et consentit iis, qui dicunt «hanc epistulam non esse apostoli lacobi nec apostolico spiritu dignam, licet consue­ tudine auctoritatem, cuiuscumque sit, obtinuerit" (De captiv. babylon. Sacram, extr. unet.). Similis est procedendi modus modernorum „criti­ corum" infidelium, qui dicunt Scripturam non posse esse genuinam, quod narret miracula, cum miracula fieri nequeant2. Haec est prin' .Darum ist St. Jakobs Epistel eine redit stroherne Epistel gegen sic [die Episteln Pauli. Petri etc.], denn sie doch keine evangelische Art an ihr bat." - Ita David Friedrich Strauû: -Es gibt überhaupt kein rein historisches Bewuûtsein ohne die Einsicht in die ünzerreilàliarkeit der Kette endlicher Ursachen und in die Unmoglichkeit des Wunders. . . . Die neuere Zeit hat einer durcli Jahrliundertc fortgesetzten Reihe der niiilisamsten Forschungen die Einsicht zu danken. daü ailes in der Welt durcli eine Kette \on Ursachen und Wirkungen zusanimenhiingt. welche keine Urtterbrechung duldet. . . . Von diesem Standpunkte aus. weleher in Natur und Geschichte ein testes Gewebe endlicher Ursachen und Wirkungen erhlickt. konnten die biblischen Erziihlungen. in welchen dieses Gewebe auf unzahligen * SA i 4() Pars 1· Do Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist. lesu Christi. cipalis ratio, oh quam hi ,critici" negent genuinitateni evangeliorum: alia argumenta, quae afferunt, eo solo tine conquiruntur, ut hanc levi­ tatem quodam scientiae velamine honeste tegant. Impossibilitatem miraculorum probare vix et ne vix quidem conantur, sed ut per se evidentem supponunt, quemadmodum Henan diserte fatetur. Si inter­ dum argumenta proferunt, non sunt seria argumenta, sed cavillationes, quarum solutiones in quolibet compendio philosophiae scholasticae in­ veniuntur. Itaque in evangelia inquirendum est sicut in alia docu­ menta historica, et si pro eorum genuinitate criteria historica exstant, quae pro omni alio documento sufficiunt, etiam hic sufficere debent. Non quidem negamus valorem criteriorum internorum, sed negamus haec in inquisitione historica primum locum obtinere, et negamus talia criteria esse opiniones, quas pro suo quisque libitu sibi tingit. Quous­ que veniremus, si talia criteria admitteremus, ostendit exemplum Sfrausii; ipse enim bene intellexerat Deum confiteri et ei velle inter­ dicere, ne umquam hominibus sese revelaret, nequaquam cohaerere: unde usque ad apertum atheismum progressus est *. Hinc si ipsi credi­ mus, de factis historicis nemo sine praeiudiciis sentire potest, nisi qui Deum esse negaverit. Revera Deum et providentiam divinam agno­ scere et ex altera parte possibilitatem miraculorum et veritatem hi­ storicam eorum factorum negare velle, quibus nititur Christiana religio, aperta est contradictio. Ideo plus vel minus omnes, qui genuinitateni evangeliorum negant, sunt ii. qui aut diserte atheismum profitentur aut nomen quidem Dei retinent, sed conceptum plane pervertunt. 76. Quaedam hic ex philosophia in memoriam revocanda sunt. Evi­ dens imprimis est argumenta historica non posse effici eadem ratione Punkten durch Einschreitungen der guttlichen Ursachlichkeit durchluchert ist, unmôglich aLs Geschichte erscheinen * Das Leben Jesu. kritisch bearbeitet3. Tübingen 1838. 86 94 sq.. Hoc est. quod vocat esse sine praeiudiciis : ,Voraussetzungslosigkeit’ ib. p. ix . Item EniaL Renan: ,Si le miracle et I’inspiratiou de certains livres sunt choses réelles, notre méthode est détestable. Si le miracle et Γinspiration des livres sont des croyances sans réalité, notre méthode est la bonne. Or. la question du surnaturel est pour nous tranchée avec une entière certitude par cette seule raison qu'il n'y a pas lieu de croire à une chose dont le monde n’offre aucune trace expérimentale. Nous ne croyons pas au miracle, comme nous ne croyons pas aux revenants, au diable, ii la sorcellerie, à l'astrologie’ Vie de Jésus Paris 1879. ix). Nuper J. Harnack qui tamen de origine evangeliorum non consentit cum Straub et Renan scripsit: .Vor einigen Wochen bemerkte mir ein hollândischer Theologe: Wer den Rahmen. in welchem die Tradition die altchristlichen Urkunden angesetzt hat. anerkennt. verzichtet darauf. eine natürliche Geschichte des Urchristen turns zu zeichnen, und ist gezwungen. an eine supranaturale zu glauben. Das ware freilich. wenn tinter .supranatural’ eine Geschichte verstanden werden soil, die wie eine Heiligenlegende oder wie eine Fabel verlàuft. ein tudliches Argument" Die Chronologie der altchristlichen Li teratur, Leipzig 1897. x . 1 „Seit er Gott so aile Attribute persônlichen Seins und Waltens verloren hat. wie konnten wir uns Gott noch persônlich denkvn?" Der alto und der noue Glaube8, Bonn 1875· 110. De gfiiiiiiiitatc evangeliorum. Prop. I. 41 De genu initate evangeliorum. Prop. I. 59 91. Conclusio. Ex iis, quae hactenus allata sunt, habetur firmum argumenlum ad probandam genuinitatem nostrorum evangeliorum. Medio enim saeculo II nostra quattuor evangelia in omnibus ecclesiis orientali­ bus et occidentalibus genuina habebantur et in publico cultu prae­ legebantur. lamvero prisci illi episcopi et alii viri christiani. qui adeo traditioni sacrae inhaerebant, non leviter libros ut sacros recepissent, nisi eorum genuinitas extra dubium posita fuisset, praesertim cum ageretur de libris, quibus propter auctoritatem singularem virorum, a quibus scripti dicebantur, summum pondus inerat ad normam fidei et morum constituendam. Neque ulla probabilis explicatio afferri potest, quomodo tam brevi tempore omnes illae ecclesiae in re gravissima se adeo decipi passae sint, ut ne ullum quidem vestigium reclamationis contra has sacrilegas fraudes appareat. Omnes evangelia ut divina oracula recipiunt, omnes iis se submittunt; et tamen, si adversariis quibusdam fidem habemus, brevi ante, saeculo fere H, haec scripta orta et falso apostolis vel apostolorum discipulis adscripts erant. Cuius placiti tam incredibilis si argumenta quaeris, nulla habent nisi ex­ postulationes, quarum exempla quaedam vidimus, et vanas hypotheses et figmenta. Certe viri illi prisci, quorum testimoniis genuinitatem evangeliorum probavimus, sub omni respectu meliores duces sunt in hac quaestione quam rationalistae, qui toties falsam esse suam artem criticam ostenderunt. Erraret igitur, qui diceret: Haec quidem est vetus traditio; sed inquirendum est critice, sitne haec traditio vera an falsa. Nam tra­ ditio tam universalis, tam constans, usque ad ipsam originem librorum evangelicorum ascendens, cum tanta sinceritate et fortitudine accepta et servata, est testimonium historicum omni exceptione maius. Unde si qui evangelia secundum internas rationes examinantes ad conclu­ sionem perveniunt, quae cum hac traditione conciliari non potest, argu­ mentum est eos in usu rationum criticarum a veri tramite aberrasse. Illud testimonium historicum per se stat independenter ab omni critica interna librorum sacrorum. Potest quidem ars critica servire ad illud testimonium accuratius explicandum et ab obiectionibus vindicandum; sed quoties critici conati sunt illud testimonium evertere, non hoc testimonium sed ipsi corruerunt. Posteriores critici refutarunt priores; et quamvis multi ex iis, qui nunc vivunt, se tandem rectam viam in­ venisse glocientur ad quaestiones evangelicas ad ultimam et immuta­ bilem solutionem perducendas, non alia eorum erit sors quam prae­ decessorum, quamdiu despecto argumento historico internas rationes criticas solam normam veri statuunt. Dolendum est, quod hac via quidam catholici usque ad apostasiam a fide pervenerunt, praesertim ex iis, qui wodernistae appellantur, de quibus Pius X in encyclica „Pascendi dominici gregis" die 8 Septembris 1907 ait: Secundum eorum systema „non posse libros sacros iis auc­ toribus tribui, quibus reapse inscribuntur. Quam ob causam modernistae ■μ ■ η •I f I »i I (50 f *4C Pars I. De Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist, lesii Christi. passim non dubitant asserere illos eosdem libros, Pentateuchum prae­ sertim ac prima tria evangelia, ex brevi quadam primigenia narratione crevisse gradatim accessionibus, interpositionibus nempe in modum inter­ pretationis sive theologicae sive allegoricae, vel etiam iniectis ad di­ versa solummodo inter se i ungenda.... Addunt vero huius evolutionis vestigia adeo esse manifesta, ut illius fere historia describi possit. Quin immo et reapse describunt tam non dubitanter, ut suis ipsos oculis vidisse crederes scriptores singulos, qui singulis aetatibus ad libros sacros amplificandos admorint manum. Haec autem ut confirment, criticen. quam textualem nominant, adiutricem appellant : nitunturque persuadere hoc vel illud factum aut dictum non suo esse loco, aliasque eiusmodi rationes proferunt. . . . Verumtamen qui eos audiat de suis exercitationibus circa sacros libros affirmantes, unde tot ibi in­ congrue notata datum est deprehendere, credet fere nullum ante ipsos hominum eosdem libros volutasse, neque hos infinitam propemodum Doctorum multitudinem quaquaversus rimatam esse, ingenio plane et eruditione et sanctitudine vitae longe illis praestantiorem. Qui equidem Doctores sapientissimi tantum abfuit, ut Scripturas Sacras ulla ex parte reprehenderent, ut immo. quo illas scrutabantur penitius, eo maiores divino numini agerent gratias, quod ita cum hominibus loqui dignatum esset. . . . lam igitur patere arbitramur, cuiusmodi in re historica modernistarum sit methodus.... Quam ob rem mirum magno­ pere videri possit apud catholicos homines, id genus critices adeo hodie valere. Id nempe geminam habet causam: foedus imprimis, quo hi­ storici criticique huius generis artissime inter se iunguntur. varietate gentium ac religionum dissensione posthabita: tum vero audacia ma­ xima. qua quae quisque effutiat, ceteri uno ore extollunt et scientiae progressioni tribuunt : qua qui novum portentum aestimare per se volet, facto agmine adoriuntur: qui neget, ignorantiae accusent: qui amplec­ titur ac tuetur, laudibus exornent. Inde haud pauci decepti, qui si rem attentius considerarent, horrerent * (Denz. n. 2100). lam antea Leo XIII in encvclica .Providentissimus Deus * die 18 no«f vembris 1893 monuerat : .Perperam et cum religionis damno inductum est artificium, nomine honestatum criticae sublimioris, quo ex solis in­ ternis, uti loquuntur, rationibus cuiuspiam libri origo, integritas, auc­ toritas diiudicata emergant. Contra perspicuum est in quaestionibus rei historicae, cuiusmodi origo et conservatio librorum, historiae testi­ monia valere prae ceteris, eaque esse quam studiosissime et conquirenda et excutienda: illas vero rationes internas plerumque non esse tanti, ut in causam nisi ad quandam confirmationem possint vocari.... Illud ipsum, quod extollunt, genus criticae sublimioris eo demum recidet, ut suum quisque studium praeiudicatamque opinionem interpretando sec­ * tentur {Denz. n. 1946). In eadem encyclica inter .errorum portenta" recensetur .evangelia et scripta apostolica aliis plane auctoribus tri­ buere". De genuinitate evangdioram. Prop. i. 61 Si secundum haec sana principia indicium fertur de quattuor evan­ gel iis, nulla rationabilis dubitatio de eorum genuinitate remanet, cum historiae testimonia sint prorsus certa et consona. 95. Neque putandum est antiquos christianos falsa pietate ductos quaelibet acide et indiscriminatim recepisse, quae, ad laudem religionis Chri­ stianae facere posse viderentur. Historia enim testis est ecclesiarum antistites cautissimos fuisse in recipiendis talibus libris, quos sola no­ vitas iis reddebat suspectos. Unde videmus eos omnia evangelia, quae censebant apocrypha, sive continebant haereses sive non continebant, indubitanter reiecisse. Praeter documenta, quae iam allata sunt, pauca in hanc rem sufficiant. Tertullianus narrat: „In Asia presbyterum, qui eam scripturam [acta Pauli] construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli fecisse, loco decessisse “ (De bapt. c. 17 ; M 1, 1219). Eusebius, in historia eccle­ siastica versatissimus, qui diligenter distinguit inter libros sacros ge­ nuinos, spurios, dubios (H. E. 3, 25; J/ 20, 268 sq.), testatur sola quat­ tuor nostra evangelia semper omnium consensu ut genuina recepta esse. Unicum evangelium apocryphum, quod vocabatur Petri, ab ali­ qua ecclesia, eaque a sede episcopali satis dissita, rhossensi videlicet in Cilicia, receptum fuit. Sed ubi hoc Serapioni (190—211 episcopo antiocheno) innotuit, scripsit epistulam ad fideles illius ecclesiae, in qua ait: -Nos enim, fratres, et Petrum et reliquos apostolos perinde ac Christum ipsum suscipimus. Sed quae nomen illorum falso inscriptum praeferunt, ea nos utpote gnari ac periti repudiamus, quippe qui com­ pertum habeamus ea nos a maioribus minime accepisse.” Secundo tantum loco contra illum librum affert rationes dogmaticas (Eiiseb., H. E. 6. 12: JZ 20, 546). Ergo constat illis temporibus non quoslibet libros, qui apostolorum nomine insigniti circumferebantur, sine crisi receptos esse. Immo quod ecclesia ingentem multitudinem apocrypho­ rum tanta constantia reiecit et tot alios libros antiquos, ceteroquin optimos, numquam S. Scripturae accensuit, satis ostendit evangelia et alios libros sacros non sine sufficienti sensu critico recepta esse. 96. Si Holtzmann et alii contra hoc obiciunt, quod apologetae im­ merito ad illum sensum criticum provocent, cum ipsi nolint recipere iudicium quorundam Patrum de epistulis lacobi, Indae vel secunda Petri aliisque similibus, haec obiectio prodit insignem defectum logicae ratio­ cinationis. Apologetae enim concludunt ita: Quia vetus ecclesia pru­ denti indicio usa est in admittendis libris sacris, omnis rationabilis dubitatio excluditur, quotiescumque universalis et constans traditio testatur genuinitatem alicuius libri sacri. At ex hac argumentatione nulla ratione legitime infertur nobis omnes libros reiciendos esse, de quibus unus alterve ex veteribus dubitaverit. Ubi veterum testimonia non sunt consona, in hac, ut in omni alia quaestione historica, singu- βθ bars 1· I’’* Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist, lesu Christi. lorum auctoritas et rationes expendendae sunt ad indicium certum formandum ; sed statim reicere omne id, de quo aliquando unus alterve dubitavit, virum cordatum dedecet. De evangeliis vero traditio con­ stans et unanimis est, eaque publica et omnibus iis condicionibus circum­ data, quae cuiuslibet libri profani genuinitateni omnibus prorsus certam redderet. Ergo prudenter dubitari nequit. ' Postquam igitur firmum fundamentum posuimus, reliqua, quae ad eandem doctrinam confirmandam spectant, brevius referre libet. Prop. II. apocryphis. Genuinitas evangeliorum confirmatur ex evangeliis 97. Apocrypha, i. e. abscondita, dicebantur apud gentiles scripta quae­ dam religiosa, quae non cum communi populo, sed cum quibusdam tantum viris initiatis communicabantur. Similiter iam ante Christi tem­ pora apud iudaeos praeter S. Scripturam libri quidam circumferebantur, qui a patriarchis conscripti esse et secretas doctrinas continere dice­ bantur. Hi libri, quatenus iis nomina magnorum virorum falso affin­ guntur, dicuntur pseudepigrapha. Etiam in ecclesia Christiana multi­ tudo librorum mox orta est, qui dicta et facta Christi et apostolorum vel revelationes supernaturales se narrare praetendebant et nomina apostolorum vel virorum apostolicorum plerumque prae se ferebant (cf. S. Ambros., In Luc. 1. 1 sqq. : M 15, 1533; & Hieronym., Prol. in Matth. ; M 26. 15 sqq.). Itaque apocrypha sunt scripta specie sed non re canonica, quae saepe notam fabulosarum narrationum admixtam habent’. Et revera si evangelia apocrypha cum quattuor evangeliis genuinis comparantur, facile apparet, quantopere ab horum simplicitate differant ludicris narratiunculis et phantasticis descriptionibus. Nihilo­ minus non omnia apocrypha eadem censura digna sunt: nam ,apo­ crypha alia ab haereticis sunt composita, ut apostolorum vel etiam interdum patriarcharum nominibus errores suos condecorantes, facilius fidelium animos perverterent: alia piae cuidam fraudi originem suam debent piaeque cuidam curiositati inservire volunt, quatenus nimirum fideles multo plura, quam in libris nostris canonicis sunt tradita, de vita gestisque Domini et apostolorum scrire desiderent" {Comely, Introd. I. ed. 2. 213). Cf. ,Apocryphen“ in lexico ecclesiastico friburgensi, in Dictionnaire de théologie catholique, in The Catholic Encyclopedia: Miyne, Dictionnaire des Apocryphes (Paris 1856) préface; Bardenhewer, Geschichte der altkirchlichen Literatur I- 498 sqq. ; Batiffol, Orpheus et l'Evangile 58 sqq. 98. Argumenta. lamvero haec apocrypha confirmant genuinitateni nostrorum evangeliorum. Nam 1 De vocibus ,canon, apocrypha * l’Église chrétienne 1- 21 sqq. cf. E. Jacquier, Le Nouveau Testament dans Ait. 1. De genuiriitate ovangelionim, Prop. II. (jg a) apocrypha sunt imitationes evangeliorum et aut eo tendunt, ut apostolorum nomine alia doctrina proponatur, atque quae est in evan­ geliis, aut eo, ut suppleantur, quae in evangeliis deesse videbantur. Atqui ut falsi nummi supponunt veros nummos, ita falsa evangelia supponunt vera evangelia. Apocrypha vero esse imitationes evan­ geliorum patet tum ex testimoniis SS. Patrum tum ex eorum com­ positione, cum multa recipiant ex evangeliis, multarum rerum fabulosa­ rum narrationem addant, nova miracula tingant similia iis, quae in evangeliis narrantur. Hoc autem ubique in documentis historicis accidit, ut apocrypha eo distinguantur a genuinis, quod multa narrant, quae veteribus fontibus ignota erant, et quod in exaggerationes incidunt et maiore verborum pompa utuntur. Sic etiam apocrypha evangelia a veris evangeliis toto dicendi genere distant. b) Iam Hegesippus «agens de libris, qui apocryphi dicuntur, quos­ dam eorum sua aetate ab nonnullis haereticis compositos esse scribit' (Eusebius, H. E. 4, 22; M 20, 383). Hegesippus autem Romae fuit circa a. 100, et post reditum in patriam scripsit opus suum \ Ergo iam circa medium saeculum II multae imitationes evangeliorum aderant; id quod Irenaeus quoque testatur: „ Inenarrabilem multitudinem apo­ cryphorum et perperum [adulterinarum] scripturarum, quas ipsi [haere­ tici) finxerunt, afferunt ad stuporem insensatorum.... Quaedam autem eorum, quae in evangelio posita sunt, in hunc characterem trans­ formant' (Adv. haer. 1, 20,' 1 2: M 7, 654). Itaque cum iam illa aetate tot imitationes evangeliorum adessent, genuina evangelia multo ante orta sunt. c) Ut autem appareat, quomodo apocrypha se habeant ad nostra evangelia, sufficit e. g. Pseudo-Matthaeum cum nostro Matthaeo com­ parare. Matthaeus e. g. paucissima tantum narrat de infantia Sal­ vatoris. Pseudoevangelista vero per quadraginta duo capita de nativi­ tate, infantia, desponsatione B. Virginis loquitur et vitam Christi a nativitate usque ad adulescentiam perducit; ea vero, quae a Matthaeo et Luca narrantur, breviter suae historiae inserit. Ita de nativitate Christi haec narrate. 13: „Factum est autem post aliquantum tempus, ut . . . profiteretur universus orbis, unusquisque in patria sua. Haec professio facta est a praeside Syriae Cyrino. Fuit ergo necesse, ut loseph profiteretur cum Beata Maria in Bethlehem, quia inde erant loseph et Maria, de tribu luda et de domo et familia David. Cum ergo loseph et Beata Maria irent per viam, quae ducit Bethlehem, dixit Alaria ad loseph: Duos populos ante me video, unum flentem et alium gaudentem. Cui loseph respondit: Sede in iumento tuo et noli superflua verba loqui. Tunc apparuit puer quidam speciosus ante 1 Eusebius de tempore, quo Hegesippus scripsit, ita loquitur, ut certum iudicium fieri non possit cf. II. E. 4. 8 11 21: M 20, 322 sq. 330 378). Nam tribus locis indicat tempora imperatorum Adriani 117 138 , Antonini Pii 138—161. Marci Aurelii 161—180'. Cf. O. Bardenheicer, Geschichte der altkirchlicheu Literatur I2 389. ·-·*·!%>- Λ' Par» 1· 9‘· Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist, lesti Christi. eos. indutus veste candida, qui dixit ad loseph: Quare dixisti verba superflua esse ...? Et cum haec dixisset, angelus iussit stare iumentum, quia tempus periendi advenerat.; et praecepit Beatae Mariae, ut de­ scenderet de animali et ingrederetur speluncam subter caverna, in qua lux numquam erat, sed semper tenebrae, quia lumen diei recipere non poterat. Cumque ingressa fuisset Beata Maria in eam, coepit tota splendore clarescere, quasi hora diei sexta esset: ita speluncam lux divina illustrabat, ut nec in die nec in nocte lux ibi defuerit, quamdiu ibi fuerat Beata Maria. Et ibi peperit masculum, quem angeli statim circumdederunt nascentem, quem natum et super pedes suos mox stantem adoraverunt, dicentes: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Iam enim nativitas Domini advenerat, et loseph perrexerat quaerere obstetrices . . .“. quae obstetrices vir­ ginitatem Mariae testantur, et statim multa miracula fiunt (Tischendorf, Evangelia apocrypha, Lipsiae 1853, 73 sqq.). Nemo prudens dubitabit, utrum evangelium signa genuinitatis prae se ferat, noster Matthaeus an hic Pseudo-Matthaeus. Plane eiusdem farinae est narratio nativi­ tatis in protoevangelio lacobi (Tischendorf 1. c. 30 sqq.), quod saeculo II ortum esse videtur et Pseudo-Mattbaeo exemplar scribendi et materiam praebuit (cf. Corneli/, Introd. I 237 sqq.). Vetustissimum inter apocrypha videtur fuisse evangelium secundum hebraeost quod interdum duodecim apostolorum vel nazaraeorum vo­ catur. Hoc ultimum nomen ideo habet, quia nazaraei hoc solum evan­ gelium admittebantl. Erat autem conscriptum hebraice et tantam affinitatem cum evangelio Matthaei prae se ferebat, ut S. Hieronymus (De vir. ill. 3: M 23, 613. et Comment, in Matth. 12, 13: 3/26, 78) putaret esse hebraicum archetypum nostri evangelii. Nihilominus ex paucis, quae supersunt, satis apparet evangelium secundum hebraeos esse evangelium Matthaei partim mutatum partim additamentis inter­ polatum. Exempla habes apud Comely ilntrod. III 52), apud Miyne (Dictionnaire des Apocryphes II 247 sqq.), apud Belser (Einleitung in das Neue Testament * Freiburg 1905, 792 sqq.). 99. Haec ii/itur apocrypha sertiu ut ad solvendam obiedionem ratio­ nalistarum dicentium a priori non posse admitti omnia, quae in evangeliis narrentur, esse genuina facta historica, cum semper accidere soleat, ut insignes viri mox corona mythorum et fabularum circum­ dentur; unde mirum esset, si simile quid de lesu Christo factum non fuisset. lamvero si fabulas et mythos desideramus, haec quaerenda sunt in apocryphis, non vero in quattuor evangeliis. quae ab illis fa­ bulosis narrationibus toto caelo distant. Ecclesia vero sensum suum criticum eo ostendit, quod, reiectis omnibus fabulosis libris, licet fortasse non haereticis, sola quattuor evangelia approbavit (de qua re cf. Epist. 1 Cf. Zahn. Uesch. des neutestam. Kanons II 662 sqq. Art. 1. * genuimtute evangcliorum. I>< Prop. HI. Imioc. I nd Exup. Episc. tolos. apud Mansi III 1041 et Decretum Gehisii di * libris recip. et non recip. apud .1/ 59, 162; Denz. n. 96 166). 1(H). Regula autem, quam ecclesia in hac re sequebatur, alia non erat nisi traditio a post otica: quod traditum erat recipiebatur; quod traditum non erat, reiciebatur. Id praeter Irenaeum (supra n. 81 sq.) et alios, quorum testimonia iam audivimus, testatur disertis verbis Eusebius, qui de libris apocryphis ait: „Quos quidem libros nullus umquam, qui continuata ab apostolis successione in ecclesia docuit, in scriptis suis commemorare dignatus est. Sed et ipsum dicendi genus longe ab apostolica simplicitate discrepat. Sensus quoque ipse, et quae ibidem traditur fides, cum a vera et catholica doctrina plurimum quantum aberret, haec haereticorum hominum figmenta esse manifeste coarguit. Quocirca ne quidem inter spurios [i. e. dubios] collocandi sunt hi libri, sed tamquam absurdi et impii prorsus repudiandi" (H. E. *25; 3, M 20, 270 sq.). Item iam multo ante Eusebium Origen es: -Sicut olini in populo iudaeorum multi prophetiam pollicebantur, et quidam erant pseudoprophetae, e quibus unus fuit Ananias, filius Agot (= Azur 1er. 28], alii vero prophetae ; et erat gratia in populo discernendorum spirituum, per quem alii inter prophetas recipiebantur, nonnulli quasi ab exercitatissimis trapezitis reprobabantur, ita et nunc in novo testa­ mento multi conati sunt scribere evangelia, sed non omnes recepti. Et ut sciatis non solum quattuor evangelia, sed plurima esse con­ scripta. e quibus haec, quae habemus, electa sunt et tradita ecclesiis, ex ipso prooemio Lucae cognoscamus. . . . Ecclesia quattuor habet evangelia, haereses plurima. . . . Quattuor tantum evangelia sunt pro­ bata. ... In his omnibus nihil aliud probamus nisi quod ecclesia, i. e. quattuor tantum evangelia recipienda * (Hom. 1 in Luc.: M 13, 1801 sqq.). Apposite S. Ambrosius: „Ecclesia, cum quattuor evangelii libros habeat, per universum mundum evangelistis redundat; haereses, cum multa habeant, unum non habent * (In Luc. 1, 2; M 15, 1533 sq.). Itaque ex paucis his, quae de apocryphis diximus, tria ostensa sunt: a) revera mox ortas esse fabulas varias de lesu Christi factis et dictis; b) ecclesiam nequaquam credulam fuisse in omnibus his recipiendis, sed fabulosas narrationes, quantumvis forte in se ad aedificationem aptas, reiecisse; c) regulam discernendi apocrypha et genuina fuisse apostolicam traditionem. Prop. III. Genuinitas evangeliorum confirmatur ex impugnatione scriptorum gentilium. 101. Apud scriptores gentiles primorum saeculorum aerae Christianae admodum raro sermo est de scriptis sacris Christianorum. Ratio est, quia gentiles despiciebant Christianos, quos sectam iudaicam putabant, et libros eorum barbaros et rudes censebant. Hoc testatur inter alios Lactantius: -Haec imprimis causa est. cur apud sapientes et doctos Pescli. Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6/7. ββ Pars 1. De Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist. lesu Christi. et principes huius saeculi Scriptura Sancta fide careat, quod prophetae communi ac simplici sermone ut ad populum sunt locuti. . . . Assueti enim dulcibus et politis sive orationibus sive carminibus, divinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur" (Instit. 5. 1 et 6. 21: .V 6, 550 713). Ex altera parte gentiles, quia sciebant, quanti aestimarentur libri sacri a christianis, tempore per­ secutionum studebant omni ope eorum traditionem extorquere. Contra evangelia scripserunt Porphyrins, Proeliis, Celsus, alii (Epiphanias, Haer. 51. 8: .V 41. 902). Sed ceteris omissis unum testimonium considere­ mus, quod saeculo II philosophus gentilis nostris evangeliis reddidit (de Porphyrio cf. Der Katholik 1901 II 338 sqq.). 102. Argumentum. Celsus refutationem religionis Christianae ag­ gressus, sacros Christianorum libros legit, et quid in iis invenisset, ex­ posuit. Origene teste Celsus .Adriani aetate et postea vixit" (Origenes, Contra Cels. 1, 8; M 11, 670). Librum, cui titulus Αληθής λόγος, circa a. 178 edidisse videtur1. Opus quidem ipsum periit, sed Origenes magnam eius partem in octo libris contra Celsum nobis servavit. Celsus dicit lesum -paucis admodum abhinc annis (πρό πάνυ ολίγων έτών) hanc doctrinam invexisse et fuisse Dei Filium a christianis existimatum1· (1, 26: M 11, 710). lactat se omnes doctrinas Christianorum bene nosse: Πάντα γάρ οίδα (1, 12: Μ 11. 677), et promittit, quamvis sciat de iis inulta, quae scripta non sint, se velle ex solis eorum libris eos refu­ tare: .Atque haec vobis ex vestris ipsorum scripturis protulimus: praeter quas nullo alio teste opus est; ipsi enim vos vestro gladio iugulatis1* (2, 74: .V 11, 910). Obicit quidem varia falsa, quae in Scriptura non inveniuntur; at repetit se nolle his insistere, sed ex solis libris Christianorum se velle argumentari. Eum legisse nostra evangelia prudenter negari nequit. Latius id ostendit J. F. Muth, Der Kampf des heidnischen Philosophen Celsus gegen das Christentum (Mainz 1899) 68 sqq. 175 sqq. 103. Ipse Oelsus testatur libros, quibus utatur, scriptos esse a disci­ pulis Christi: «Discipulos haec de lesu scripsisse, ut. quae contra illuni erant, excusarent" (2, 16: cf. 2, 13 15 et passim: M 11, 819 sqq.). Scit multos haereticos exstitisse et a -magna |i. e. catholica] ecclesia" descivisse, eosque ad suos errores tuendos evangelia mutasse (5, 59: M11,1275). Enumerat multas sectas haereticas (5, 62: .V 11,1279 sqq.), et earum errores christianis omnibus obicit. ut ubi dicit: eos. -quos eo impellit ebrietas, ut sibi manus inferant, primum evangelii con­ textum (έκ τής πρώτης γραφής το εύαγγέλχον) ter. quater et pluries mu­ tasse, ut habeant, quo res sibi obiectas *inficientur (2, 27: M 11. 847); 1 Cf. Keim, Celsus’ Wahres Wort Zurich 1873 219 sq.: Aube, La polémique païenne à la tin du deuxième siècle Paris 1878\ Art. I. De genuinitatc evangeliorum. Prop. III. 67 ubi Origenes censet eum loqui de Marcionis, Valentini, fortasse etiam Lucani sectatoribus, quorum vitia non possint christianis omnibus opprobrio verti. 104. Ea, quae Celsus affert r.r libris Christianorum, non sunt alia, quum quae in nostris evangeliis habentur; quare Origenes interdum notat, unde ea desumpserit, ut: „ Deinde ex Matthaeo, fortasse et ex aliis evangeliis, arripit, quod dicitur de columba, quae in Salvatorem nostrum, a loanne baptizatum, descendit, idque pro figmento haberi vult" (1, 40: .1/ 11, 734 sqq.). Ex loannis evangelio affert, quod lesus ut Filius Dei vocetur Λόγος (2, 31; M 11, 851), quod „siti compulsu» eamque impatienter ferens, quam tamen vel quivis e plebe patienter saepe sustinet, fel et acetum avidis faucibus hauserit" (2, 37; M 11, 858). Scribit „ad ipsius lesu sepulchrum venisse duos, ut quidam narrant, angelos, ut alii, unum". Ad quae verba Origenes notat: „ Observaverat, opinor, a Matthaeo et Marco unum quidem, sed a Luca et loanne commemorari duos" (5, 56; J/ 11, 1270). Simili modo Celsus plurima ex evangeliis allegat. Muth 1. c. 176 sqq. enumerat 58 facta a Celso ex evangeliis desumpta. Cum igitur Celsus dicat hos libros scriptos esse a discipulis Christi et postea tantum ab haereticis falsatos, novum testimonium pro genuinitate nostrorum evangeliorum habemus, et testi­ monium quidem, quod eo maioris momenti est, quod procedit ab ho­ mine, qui non pietate ducitur, sed potius inimicus acerrimus religionis Christianae est \ 105. Obicit Volkniar negari quidem non posse Celsum novisse nostra evangelia, sed hoc testimonium nullius esse momenti, quod Celsus vixerit aetate Origenis, cum Origenes dicat se exspectare, num Celsus alium librum editurus sit contra Christianos. Ad quod probandum pro­ vocat ad ea, quae Origenes in fine operis ad Ambrosium, amicum suum, scribit: „Scito aliud opus a Celso promissum fuisse.... Quodsi de secundo illo opere non liberavit fidem, his octo contra primum libris contentos nos esse non incommodum fuerit. Sin secundum illud incepit perfecitque, quaesitum ad me mittendum curato" (8, 76; M 11, 1631). Resp. Haec obiectio non valet; nam statim ab initio operis (Praef. 4; .V 11, 647) Origenes dicit Celsum iam diu mortuum esse (ηόη καί πάλαι νεκρόν), et postea addit eum sub Adriano et deinceps vixisse. Neque igitur in fine operis exspectat novum librum hominis diu mortui, sed dicit se ignorare, num Celsus alium librum scripserit, et rogat, ut sibi hic liber mittatur, si forte inveniatur. Nunc inter omnes fere convenit librum Celsi scriptum esse non post a. 180. Bardenheicer ait: circa 178 (Geschichte der altkirchlichen Literatur I-’ 172). u i 4 S; 1 Cf. Tischendorfi Wann wurden unsere Evangelien verfafit?4 71 sqq. 5* I -, ■ 68 Pars I. D<· Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist, le.su ( luisti. Prop. IV. Genuinitas evangeliorum confirmatur ex veterum haereti­ corum agendi modo. 106. Mox post originem religionis Christianae multae sectae haereticae exstiterunt. Solebant autem catholici haereticos refutare iis maxime, quae in evangeliis leguntur. Facillimum igitur responsum fuisset ne­ gare genuinitatem evangeliorum, si haec cum ulla specie probabilitatis negari potuisset. At. ut ait h fiiinus, .tanta est circa evangelia haec firmitas, ut et ipsi haeretici testimonium reddant iis, et ex ipsis egrediens unusquisque eorum conetur suam confirmare doctrinam “ (Adv. haer. 3. 11. 7: .V 7, 884). Plerique haeretici unum alterumve ex quat­ tuor evangeliis eligebant, quo melius ad finem suum uti posse sibi videbantur; dein huius evangelii dicta partim mutilabant, partim novis additamentis adulterabant, partim genuinos textus in pravum sensum detorquebant. Evangelia autem aliquamdiu exsistebant, antequam ab haereticis corrumperentur. Ergo cum ante medium saeculum II tales corruptiones iam frequentes essent, evangelia initio eius saeculi iam scripta erant. De illis haereticis Irenaeus ait: .Ebionaei etenim eo evangelio, quod est secundum Matthaeum, solo utentes, ex illo ipso convincuntur non recte praesumentes de Domino. Marcion autem id, quod est secun­ dum Lucam, circumcidens, ex his, quae adhuc servantur penes eum. blasphemus in solum exsistentem Deum ostenditur. Qui autem lesum separant a Christo ... id, quod secundum Marcum est, praeferentes evangelium, cum amore veritatis legentes illud, corrigi possunt. Hi autem, qui aA'alentino sunt, eo, quod est secundum loannem, plenis­ sime utentes ad ostensionem conjugationum suarum, ex ipso detegen­ tur nihil recte dicentes, quemadmodum ostendimus in primo libro. Cum ergo hi, qui contradicunt, nobis testimonium perhibeant et utan­ tur his, firma et vera est nostra de illis ostensio" (Adv. haer. 3, 11, 7: Itaque ab his haereticis evangelia genuina agnita sunt eo tempore, quo sine dubio poterant scire, quis evangelia scripsisset, et quamvis eorum permagni interesset negare genuinitatem evangeliorum. quibus ipsi refutabantur. Videamus aliqua exempla (cf. Bardenhewer, Gescbichte der altkirchl. Literatur P 343 sqq.) 1 Quidam, quos alogax vocat X. Epiphaniis Haer. 51, 3: ΛΓ41. 892'. respuebant loannis evangelium. quod attribuebant Cerintho. lam S. Irenaeus loquitur de quibus­ dam, qui .illam speciem non admittunt, quae est secundum loannis [fortasse: loannem] evangelium* Adv. haer. 3. 11. 9: M 7. 890}. De iisdem loquitur Phibistrius Haer. 60' secundum Hippolyti Syntagma. Utrum illi alogi in urbe Thyatira fuerint secta haeretica an catholici in hac re non recte sentientes, disputatur. Eorum oppositio contra evangelium loannis successum n<>n habuit, sed tota haec factio mox disparuisse videtur. 77i. Zahn ait: rDie Partei der .Aloger’ verschwand. nachdem sie eben erst aufgetaucht war. Sie hat weder eine neue Kirche des synoptischen Evangeliums gestiftet uoch einen Bruchteii der alten Kirche zu sicli herübergezogen. Hippolyt. der *t.rl Art. 1. !)<· gemiimtatc evangeliorum. Prop. IV. 69 107. Argumenta. Hasilidcs gnosticus (f circa a. 130) vult lesum Nazarenum ad tempus accepisse virtutem divinam, quam vocat evan­ gelium, narrat nutem vitam lesu Christi «similiter atque in evangeliis scriptum est" {Hippolytus, Contra haer. 7, 27; apud Migne inter opera Origenis, M 16c, 3320). Sed ea, quae in evangeliis sunt, suo modo explicat. «Basilides igitur et Isidorus, Basilidae filius genuinus et disci­ pulus, aiunt dixisse sibi Matthiarn sermones absconditos, quos audiverit a Salvatore peculiariter edoctus. Videamus igitur, quam aperte Basilides simul et Isidorus omnisque eorum cohors non simpliciter unum Matthiarn calumnietur, verum etiam Salvatorem *ipsum (ib. 7, 20: M 16 c, 3301). Secundum Hippolytum Basilides evangelia allegat prae­ missis verbis: «Scriptura * , dicit «sicut scriptum est" vel similibus, quibus citari solent libri sacri : sed dubitare licet, utrum hae loquendi formulae sint Basilidis an discipulorum eius an ipsius Hippolyti. Quid­ quid id est, Basilides novit nostra evangelia. E. g. : «Factum est, in­ quit [Basilides], ex non entibus semen mundi, verbum, quod dictum est: ,Fiat *lux , et hoc, inquit, est, quod dictum est in evangelio; ,Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc ** mundum (ib. 7, 22: J/ 16c, 3305). «Suum autem cuique rei esse tempus, in­ quit, idoneus testis Salvator est, cum ait: ,Nondum venit hora mea" [Io. 2, 4], et magi stellam * conspicati (ib. 7, 27: M 16c, 3317). Ex evangelio Lucae allegat verba: «Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit * tibi (ib. 7, 26; M 16c, 3316). Apud Clem. Alex. (Strom. 3, 1: M 8, 1099) Basilides citat Matth. 19. 11 12. apud Epiphan. (Haer. 24, 5; Jf 41, 314) Matth. 7, 6. Agrippa Castor apud Euseb. (H. E. 4, 7; J/ 20, 317) testatur Basilidem scripsisse viginti quattuor libros Εις τό εύαγγέλιον. Haec ostendunt initio saeculi II genuinitatem evangeliorum fuisse indubitatam. 108. Aequalis Basilidis fuit Valentinus gnosticus, secundum quem pro­ phetae Veteris Testamenti loquebantur solum «per demiurgum, stultum deum“ Veteris Testamenti. «Propterea ait Soter: ,Omnes, qui ante me venerunt, fures sunt et * latrones [Io. 10, 8], et apostolus: ,Mysterium, quod prioribus aevis non * innotuit [Col. 1, 26]. Nemo enim, inquit, ex prophetis dixit de his quidquam, quae nos dicimus; ignorabantur enim.... Postquam igitur oportuit tolli velamen conspicique haec mysteria, natus est lesus per Mariam virginem, secundum id, quod scriptum est: Spiri­ tus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te, sanctum ** vocabitur (Hippolytus, Contra sie znerst auf den Ketzerkatalog gesetzt hat, hielt es spâter nicht mehr für der Millie wert, sie darin fortzuführen" (Gesch. des neutestam. Kanons I 262'. Ceterum ille co­ natus alogorum testimonium est ea aetate (post medium saeculum II evangelium loannis in ecclesia iam agnitum fuisse, neque ipsi illud impugnabant propter contrariam tra­ ditionem, sed ex rationibus internis, quod Joannes contradiceret synopticis et doc­ trinam proponeret indignam, quae in ecclesia doceretur. 70 Pars I. De Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist. lesu Christi. haer. 6, 35; -V 16c, 3248). Apud Irenaemn ex Matthaeo affert historiam centurionis [Matth. 8, 9] et ex Luca historiam tiliae lairi [ Luc. S, 41 sqq. | aliaque, quae in evangeliis narrantur (Adv. haer. 1, 7, 4; 1, S, 2; 3/7. 517 524). Ex primo capite evangelii loannis deducebat seriem aeonum (ib. 1. 8. 5: .V 7, 532), et generarim evangelio loannis prae ceteris utebatur (ib. 3. 11, 7; 3/ 7, 884). Vixit autem Valentinus saltem usque ad a. 160. Hrracleon, Valentini discipulus, scripsit commentarium in evangelium loannis, ut auctoritate huius evangelii confirmaret placita gnosticorum. Fragmenta huius operis nobis servavit Origenes in Com­ mentario in loannem (M 14) L 109. De Marciane, qui ante medium saeculum II ab ecclesia defecit (supra n. 80). Zrmoews ait: ,Marcion ponticus .. . id, quod est secun­ dum Lucam, evangelium circumcidens et omnia, quae sunt de genera­ tione Domini conscripta, auferens . . . semetipsum esse veraciorem, quam sunt hi, qui evangelium tradiderunt, apostoli, suasit discipulis suis, non evangelium. sed particulam evangelii tradens iis“ (Adv. haer. 1, 27. 2: -V 7, 688): -Et apostolos quidem adhuc, quae sunt iudaeorum, sentientes, annuntiasse evangelium. se autem sinceriores et prudentiores apostolis esse. Unde et Marcion, et qui ab eo sunt, ad inter­ cidendas conversi sunt Scripturas, quasdam quidem in totum non cognoscentes, secundum Lucam autem evangelium et epistulas Pauli decurtantes, haec sola legitima esse dicunt, quae ipsi minoraverunt" (ib. 3, 12, 12: M 7, 906). Tertullianus vero ait: .Tot originalia instru­ menta [S. Scripturae] Christi delere Marcion ausus est, ne caro eius probaretur . . . rescindendo, quod retro credidisti, sicut et ipse con­ fiteris in quadam epistula, et tui non negant, et nostri probant" (De carne Christi 2; .1/ 2. 755). Lucae evangelium Marcion ita mutavit et nomine auctoris non indicato edidit, ut simpliciter Marcionis evangelium vocaretur. De qua re Tertullianus: .Transeo nunc ad evangelii, sane non iudaici sed pontici. interim adulterati demonstrationem, praestruc­ turam ordinem, quem aggredimur. Constituimus imprimis evangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus evangelii promulgandi ab ipso Domino sit impositum; si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis et post apostolos. . . . Contra Marcion evangelio. sci. suo, nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere, cui nefas non fuit ipsum corpus evertere.... Nam ex iis commentatoribus, quos habemus. Lucam videtur Marcion elegisse, quem caederet. Porro Lucas non apostolus, sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro minor: certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator. Pauli sine dubio, ut. etsi sub ipsius Pauli nomine evangelium Marcion intulisset, non suf­ ficeret ad fidem singularitas instrumenti, destituta patrocinio anteces1 Cf. Tischemlorf, Wann warden unsere Evangel ien verfafit?4 47 sqq. Art. 1. De geuuinitate evangeliorum. Prop. V. *sorum (Adv. Marc. 4, 2; Μ 2, 363 sq.). „Sed enirn Marcion nactus epistulam Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos sugillantis ... coni­ titur ad destruendum statum eorum evangeliorum, quae propria et sub apostolorum nomine eduntur vel etiam apostolicorum, ut sci. fidem, quam illis adimit, suo conferat. ... Si apostolos praevaricationis et simulationis suspectos Marcion haberi queritur usque ad evangelii de­ pravationem, Christum iam accusat accusando, quos Christus elegit1* (ib. 3). Ergo Marcion non negabat evangelia scripta esse aetate aposto­ lorum, sed dicebat iam apostolos corrupisse veram doctrinam, quam ipse puram hausisset e Paulo et tertio evangelio, cuius scriptorem Lucam esse negat, cum sit primitivum evangelium, a Christo traditum Paulo, dummodo eliminarentur ex his scriptis, quae judaizantes adiecissent, ut sic purum evangelium Christi restitueretur. „Quod ergo pertinet ad evangelium Lucae, quatenus communio eius inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est, quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, pro­ jectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra veritate descivit. ... Si enim id evangelium, quod Lucae refertur penes nos (viderimus, an et penes Marcionem), ipsum est, quod Marcion per anti­ theses suas arguit ut interpolatum a protectoribus iudaismi ... utique non potuisset arguere, nisi quod invenerat. Nemo post futura repre­ hendit, quae ignorat futura: emendatio culpam non antecedit. Emen­ dator sane evangelii, a tiberianis usque ad antoniana tempora eversi, Marcion solus et primus obvenit, exspectatus tam diu a Christo paenitente iam, quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis.... Itaque dum emendat, utrumque confirmat: et nostrum anterius, id emendans, quod invenit, et id posterius, quod de nostri emendatione constituens suum et novum fecit“ (ib. 4). Itaque cernitur, quam vere S. Irenaeus dixerit ipsos quoque haere­ ticos testimonium reddere nostris evangeliis (cf. E. Jacquier, Le Nouveau Testament dans l’Église chrétienne I2 144 sqq.). Prop. V. Genuinitas evangeliorum confirmatur ex discordia, quae regnat inter recentes eorum impugnatores. 110. Sicut veritas simplex est et sibi constans, ita error multiplex et versipellis. Unde mirum non est, quod supposita veritate evangeliorum testimonia historica secundum nativum et obvium sensum accipiuntur et omnia sine ulla vi explicantur; negata vero hac veritate ad varia artificia recurrendum est, quae, quia a vero aliena sunt, necessario continuae mutationi subiciuntur. Harum mutationum progressum bre­ viter exponere iuvat, ut ita melius appareat ultima ratio, ob quam tandem pervenerint ad negandam genuinitatem evangeliorum. Rationalistae non primo loco inquirebant in veritatem historicam evangeliorum, sed, ut vidimus (n. 75), prius e principiis falsae philo- Pars I. De Christo legato divino. éJ Sectio 1. De fontibus hist, lesu Christi. sophiae statuebant facta, quae in evangeliis narrarentur, non posse esse vera, cum miracula repugnarent. Tum cogitabant de modo ex­ plicandi evangelia, in qua explicatione alii alias vias inierunt1. 111. Argumenta. Initio saeculi XIX Gottlob Paulus, professor theo­ logiae prius ienensis, dein heidelbergensis, sectator philosophiae kantianae, genuinitatem quidem evangeliorum synopticorum defendit (Exegetisches Handbuch I, Heidelberg 1830. 1 sqq.), sed .sublimiore ** hermeneutica seu. ut ipse ait, .methodo notiologico-philologica (ib. Vorbericht p. m) usus, omnia miracula, quae in evangeliis narrantur, secundum leges naturales furta <»·< demonstrari conatur. Quo in coepto tam infelix fuit, ut hodie omnium, etiam rationalistarum, risu excipiatur. Dicit distinguendum esse inter factum, quod narretur, et indicium, quod scriptor de hoc facto ferat ; factum admittendum et explicandum esse, indicium vero de natura facti formandum esse secundum provectiorem notitiam rerum naturalium, quam nunc habemus. Si e. g. secundum S. Lucam Zacharias vidit angelum (Luc. 1, 11), hoc ita intellegendum est: Fumus incensi formabat figuram, quam Zacharias pro incitato men­ tis statu angelum putabat. Aerba angeli nihil sunt nisi alucinationes Zachariae. qui non per angelum usu vocis privatur, sed ipse sibi silen­ tium imponit (ib. 75 sq.). Tres magi lerosolymam veniunt, non ad quae­ rendum Messiam, sed mercaturae causa; postquam autem ibi audierunt de Anna et Simeone et iis. quae facta erant in templo, dicunt se etiam miram constellationem in oriente vidisse, quae probabiliter puerum recens natum indicaverit, ideo se velle quaerere puerum (ib. 201). Quinque milia hominum saturantur quinque panibus, non per multipli­ cationem panum, sed lesus distribuit paucos panes, quos habet, et hoc exemplo incitati alii, qui escas habent, eas communicant cum iis, qui non habent (ib. II 212 sqq.). 112. h David Friedrich Strauss in .Vita Iesu“ hanc methodum reicit ut violentam, arbitrariam, ficticiam, a sana ratione prorsus alienam 2. Itaque loco huius naturalis explicationis Strauss ponit explicationem mythicam, quae admittit quaedam facta historica in vita lesu, prout ab evangelistis narratur, sed ea omnia, quae secundum leges naturales explicari nequeunt, vult esse mythos, i. e. fictiones, quae eo ortae sint, quod christiani omnia, quae de Messia in Vetere Testamento praedicta videbantur, lesu Christo applicarint. Cum praeterea fieri soleat, ut de quolibet viro eximio mox fabulae circumferantur, pia credulitas auge­ bat mira, quae de Christo narrabantur, et ita vita lesu, qualis m evan­ geliis invenitur, non quidem fructus praemeditatae fraudis, sed incon­ sultae fictionis est (ib. 71 sqq.). Nihilominus ut mythi oriantur, requiritur 1 Cf. L.-Cl. Fillion, Les étapes du rationalisme dans ses attaques contre les Évangiles et la vie de Jésus-Christ Paris 1911). a Das Leben Jesu kritisch bearbeitet I’ 41 sq.; cf. 24 sqq. Art. 1. De genuinitate evangeliorum. l’rop. V. 73 longius tempus: neque enim fieri potest, ut ii, qui referunt, quae ipsi viderunt et audiverunt, sine fraude mythos conficiant. Unde actum erit de hac mythica explicatione, si vel unum ex nostris evangeliis est genuinum, id quod Strauss ipse fatetur (ib. 73). Quare siimmi momenti erat ostendere nullum eoangelium scriptum esse saeculo /, quia intra tam breve tempus non poterant produci mythi, qui mox per omnes ecclesias ut facta historica indubitanter recipiebantur (cf. Corneli/, Introd. I 752 sqq.). Quapropter asseclae huius theoriae mythologicae acri studio conati sunt omnium evangeliorum originem saeculo II assignare. Sed post omnes labores ipsi rationalistae hodie concedunt aliqua evangelia saeculo I conscripta esse, quamvis inter eos maximus sit dissensus, cui evangelio priorités concedenda sit. Keim censet evangelium Matthaei scriptum esse a. 70 (Geschichte lesu von Nazara I, Zürich 1867. 47). Secundum Volkmar evangelium Marci ortum est a. 73 (Marcus. Zurich 1876, 50). Lucae evangelium communiter inter a. 70—80 ortum esse volunt. Harnack (Chronologie) vult evangelium Marci ortum esse inter a. 65—70, evangelium Mat­ thaei inter 70—75, evangelium Lucae inter 78—93, evangelium loannis inter 80—110. In „Neue Untersuchungen zur Apostelgeschichte und zur Abfassungszeit der synoptischen Evangelien" (Leipzig 1911) dicit Matthaeum scripsisse mox post interitum Jerusalem, Marcum non posterius quam inter a. 60—70, Lucam ante mortem Pauli. Nullus autem rationalistarum omnia evangelia saeculo II attribuit. Itaque fundamentum, cui Straussi theoria innititur, ab ipsis rationalistis eversum est. 113. Ferd. Christ. Baur quidem, professor tubingensis et Straussii magister, demonstrare conatus est omnia evangelia scripta post a. 130, et quidem ad fallendum ex consilio composita esse (Kritische Unter­ suchungen über die kanon. Evangelien, Tübingen 1847). Sed _schola tubingensis". quae dicitur, cum auctore suo mortua est, et magister a discipulis suis, quod attinet ad tempus originis evangeliorum, derelic­ tus et refutatus est: et quamvis multa illius scholae principia hodie in exegesi protestantica vigeant, omnes tamen titulum «neotubingensium" respuunt. (Cf. n. 115 nota et La Science Catholique, Arras 1894. 906 sqq.) Iam res eo devenit, ut, quemcumque ex rationalistis sequi oelis, omnes alios contra te habeas. Quamvis enim omnibus commune sit studium exterminandi auctoritatem evangeliorum, tamen in assertioni­ bus ponendis acerrime inter se dimicant. Alii supponunt exstitisse ali­ quod «primitivum evangeliumu, cuius nostra evangelia sint retracta­ tiones et amplificationes. Quam hypothesim invenit I. G. Eichhorn. Alii hoc negant. Griesbach scripsit commentationem, „qua Marci evan­ gelium totum e Matthaei et Lucae commentariis scriptum esse mon­ stratur". Griesbachii propositiones ut evidentes („zur Evidenz erhoben") 114. Pars L De Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist, lesii Christi. Strauss in sua Vita lesu supponit. Sed eandem hypothesim /L Hem inter omnes maxime absurdam denuntiat *. Alii admittebant multitudi­ nem parvorum scriptorum et traditionum, quae collecta essent in nostra evangelia. Ita Clericus, Semler, Michaelis, Loppe; Crednrr autem. Lachtnann, plurimi alii censent Matthaei evangelium esse combinationem ex evangelio Marci et vetere collectione dictorum Christi. Eicald putat Philippum prius collegisse quasdam historias, Matthaeum vero quaedam dicta Christi, et ex utroque fonte tinxisse nostra evangelia synoptica. H. J. Holtzmann vero censet haec omnia .memorabilia", .corpuscula", .diegeses". de quibus loquuntur, nihil esse nisi spectra litteraria, quae iam diu in nebulas abierint et omnem iidem apud homines prudentes amiserint * Holtzmann ex sua parte in .Introductione" multa proponit, quae nunc inter .criticos" sint communiter admissa, citra dubitationem certa etc.: et quidam eius asseclae affirmant ab eo usque ad eviden­ tiam evectam esse .theoriam duorum fontium" (Urmarkus, MatthaeusLogia). Sed ubi vix liber in lucem prodiit. B. Weiss aliam introduc­ tionem scripsit ad Holtzmann refutandum (Lehrbuch der Einleitung in das Neue Testament, ed. 3, Berlin 1897. cf. 4 44 51). I. Weiss con­ tendit exegesim criticam, non obstante magna diversitate opinionum in singulis quaestionibus, eo devenisse, ut omnes critici de summa rei consentiant, et ut omnes conclusiones principales sint immutabiliter firmae (Die Schriften des Neuen Testaments I. ed. 2. Gottingen 1907, 35). Hoc eatenus tantum verum est. quatenus rationalistae ex .primitivo evangelio" excludunt omnem revelationem divinam supernaturalem, omnem prophetiam, omne miraculum, omnem ecclesiam a Christo in­ stitutam, omnia sacramenta, et sola tenuia quaedam lineamenta reli­ gionis naturalis relinquant. Sed de qualibet fere singulari quaestione inter se dissentiunt, ut patet ex libro Fillion iam laudato .Les étapes du rationalisme * (cf. etiam H. Felder, Jesus Christus II. Paderborn 1914, 380 sqq.. 2. ed.. Paderborn 1921, et Eug. Mangenot, Les Evangiles synoptiques, Paris 1911, ubi p. 45 citantur verba Loisy: .La plus grande confusion règne encore sur le problème fondamental de la critique néotestamentaire et conséquemment des origines chrétiennes"). Quia scilicet rationalistae testes historicos audire nolunt, sed ob praeiudicia aprioristicas constructiones pro suo quisque ingenio excogitant, numquam ad concordiam pervenire possunt, et dissensione sua signum certum erroris ostendunt. 115. Hac igitur ratione solvitur obiectio, quam quis facere posset contra evangelia in hunc modum: permulti viri docti et bene versati 1 Das Markus-Evangelium Berlin 1872) 9. 1 Einleitung3 Freiburg 1892) 352. Cf. praeterea 0. Hertings Tabellen zur Einleitung ins Neue Testament1 Berlin 1872 26 sqq.. ubi brevi conspectu exhibentur haec systemata tam diversa et inter se pugnantia. Μ Art. 1. De genuinitate evangeliorum. Prop. V, in historia antiquitatis Christianae dubitant de genuinitate evangeliorum et consequenter de veritate multorum, quae in iis narrantur. Ergo haec genuinitas et haec veritas iam ob solam auctoritatem illorum virorum rationabiliter in dubium vocatur. Resp. Illi viri non ob rationes historicas genuinitatem evangeliorum in dubium vocarunt, sed ne facta supernaturalia admittere cogantur; et omnia fere argumentis et criteriis internis absolvunt, argumenta vero externa, quae primaria sunt in quaestione historica, eatenus tantum respiciunt, quatenus eorum vim enervare conantur. Quia autem subiectiva sua placita sequuntur, fit, ut inter se mutuo conficiant et alter alterius auctoritatem destruant. Ergo eorum contradictio nihil probat contra genuinitatem et veritatem evangeliorum. „Illa enim, quae ante aliquot annos proposita sunt, hodie iam oblivione sunt obruta, et illa, quae hodie praedicantur, cras novis destruentur" (Corneli/, Introd. III 21). Cf. Stimmen aus Maria-Laach XXII 121 sqq. 419 sqq. : XXIII 109 sqq. Apud cordatos quidem rationalistas paulatim praevalere coepit sen­ tentia scripta Novi Testamenti talia esse, qualia per tot saecula in ecclesia habita sint, veracia et fide digna1. Erraret tamen qui putaret cum hoc indicio critico de litteraria qualitate scriptorum illorum coniunctum esse reditum ad indicium ecclesiae de interna indole eorum, quae in illis scriptis narrantur vel docentur. Sub hac ratione Harnack e. g. non minus quam Strauss omnia miracula et omnia facta super­ naturalia a priori excludit (cf. supra n. 75); sed cum alii requirerent saltem centum annos ad omnia naturaliter explicanda, ipse censet quadraginta annos sufficere. Ita in praefatione libri .Lukas der Arzt" (Leipzig 1906) ait: „Diserte declaro, si agatur de rebus diiudicandis, multas positiones traditas fieri in dies improbabiliores et inopinatis sententiis locum cedere debere. . . . Annis 30—70 omnia, et quidem in Palaestina, in ipsa urbe lerusalem, orta et facta sunt, quae postea sese evolverunt. . . . Saepe indicia et explicationes primorum auctorum accipere non possumus/ Ita Lucas sincere quidem narrat, quae vidit 1 A. Harnack scribit: .Es hat eine Zeit gegeben — ja das grofie Publikum befindet sich noch in ihr —, in der man die iilteste christliche Literatur einschliefilich des Neuen Testamentes ais ein Gewebe von Tauschungen und Fülschungen beurteilen zu müssen meinte. Diese Zeit ist voriiber. Fiir die Wissenschaft war sie eine Episode, in der sie viel gelernt hat und nach der sie violes vergessen mufi. Die Ergebnisse aber der folgenden Un tersu chungen gehen in .reaktionarer* Richtung noch Qber das hinaus. was man etwa ais den mittleren Stand der heutigen Kritik bezeichnen kônnte. Die âlteste Literatur der Kirche ist in den Hauptpunkten und in den meisten Einzelheiten, literar-historisch betrachtet, wahrhaftig und zuverlissig. Im ganzen Neuen Testament gibt es wahrscheinlich nur eine einzige Schrift. die ais pseudonym im strengsten Sinne des Wortes zu bezeichnen ist, der zweite Petrus brief. . . . Auch die Anzahl der im 2. Jalirhnndert interpolierten Schriften wie die Pastoralbriefe' ist sehr gering, und ein Teii der Interpolationen ist so harmlos wie die Interpolationen in unsren GesangbQchcrn und Katechismen* (Chronol. d. altchristl. Lit. I vni). 7β I Para 1. De Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist, lesu Christi. vel ab aliis audivit, sed est vir superstitiosus, cui religio Christiana maxime placet propter miracula et miraculosas sanationes: Christus ei praecipue est vir medicus superhumanus et exorcista (,Christus der übematürliche Medizimnann und Exorzist"). Quare .soteriologia" est pessimum elementum in scriptis lucanis (Lukas der Arzt 100). Artis criticae est exacte distinguere inter ea, quae Lucas historice refert, et inter ea. quae bona fide ex fontibus suspectis hausit vel quae ex suis superstitiosis ideis indicavit. Inter testes eius fuerunt homines visionarii, omni sensu historico carentes, ut Philippus et filiae eius prophetissae (ib. 108). Exemplum Lucae ostendit, quot res disparatae et inconcinnae ea aetate in capite unius hominis pacifice cohabitare potuerint (ib. 117). Quare Harnack monet, etsi conclusiones suae saepe cum placitis .criticorum conservativorum * congruant, esse tamen essentialem differentiam. .Illi viri docti partim dependent ex praeiudiciis de canone Novi Testamenti, partim ex persuasione miracula vere facta esse, partim ex utraque re. Quare eorum positio suspecta reddidit eorum solidas investigationes et indicia vel iis in rebus — quod utique maxime dolendum est—. quae cum illis praeiudiciis non cohaerent * (Die Apostelgeschichte. Leipzig 1908, 224 sq.). De his verbis quidam ex ,criticis conservativis . * theologus anglicanus. ΙΓ. Sunday, ait: .In fine operis sui [de Actibus apostolorum] Harnack se convertit contra eos, ex quorum parte percipit se plerum­ que argumentatum esse. . . . Videtur insinuare consensum esse magis accidentalem et apparentem, differentias vero esse essentiales. Maxime effert quaestionem de miraculis. . . . lam audeo dicere nos in Anglia, non omnes, sed eos. qui ex officio in universitatibus theologiam docent, sentire in hac re cum illis [criticis conservativis], quorum socius sum in scribendo, et contra Harnackium stare, vel potius non tam contra Hamackium quam contra illam scholam, pro qua loquitur in illa para­ graphe. . . . Mihi videtur maxime differentia inter nos et opponentes nostros in èo esse, quod nobis magis conscii sumus tam methodum quam conclusiones nostras, praecipue in materiis maxime sublimibus, esse tentamina quaedam, neque censemus nos finem attigisse, neque volumus dogmata statuere neque ex cathedra loqui. . . . Interim non placet ponere propositiones absolutas, quibus sentimus investigationes nostras non posse nisi impediri. . . . Propositiones, qualis haec est: miracula non fieri, a priori decidunt quaestiones, quae non ita de­ cidendae, sed diligenter et patienter examinandae sunt. . . . Methodus cauta multum praeferenda est praecipitatis assertionibus (.MachtsprQche1), quae — ut in hac quaestione de miraculo — tam promptae sunt ad concidendum nodum, quem non possunt solvere“ ITheologische Studien. Theodor Zahn zum 10. Oktober 1908 dargebracht, Leipzig 1908, 334 sqq.). Praecipue si audis de hac vel illa sententia ita constare inter , * .criticos ut de ea non iam rationabiliter dubitare liceat, maxima est Ait. 1. De gemiinitate evangeliorum. Prop. Vi. I 4 ratio dubitandi, quia tales assertiones iarn toties inventae sunt falsae (cf. //. Ecldcr, Jesus Christus 1, Paderborn 1911, 80 sqq.). Prop. VI. Probatur genuinitas singulorum evangeliorum. 11(>. Hucusque ea argumenta protulimus, quae quattuor evangelia simul respiciunt. Exstant autem praeterea multa antiquorum testi­ monia. quibus huius vel illius evangelii genuinitas probatur. Haec igitur ad complendum argumentum nostrum breviter perstringenda sunt1. Ne tamen nimis excrescat materia, hic non intrabimus in quaestiones de vita sacrorum scriptorum, de fine, origine, lingua librorum sacrorum aliisque, quae in introductionibus in S. Scripturam videri possunt (cf. Cornelii, Introd. III 15 sqq.). Quae a veteribus scriptoribus citantur ex evangeliis et aliis scriptis Novi Testamenti, collegit E. Jacquier, Le Nouveau Testament etc. I2 39 sqq. DE EVANGELIO MATTHAEI. 117. Genuinitatem evangelii Matthaei testatur Papias, episcopus ec­ clesiae hierapolitanae in Phrygia, de quo Eusebius ait: „Papias quoque, hierapolitanus episcopus, eadem aetate [atque Polycarpus] celebris fuit, vir imprimis disertus et eruditus ac Scripturarum peritus * (H. E. 3, 36; J/20, 287; cf. Hieron., Ep. 75, n. 3; M 22, 687). rPapiae vero quinque omnino feruntur libri, quorum titulus est Λογίων κυριακών έΐηγήσέως. Horum quinque dumtaxat Papiae librorum meminit Irenaeus [Adv. haer. 5, 33, 4; M 7. 1214] his verbis: ,Testatur1, inquit, ,haec Papias. loannis auditor2 et sodalis Polycarpi, scriptor antiquus in 1 Quae ab auctoritate ecclesiastica de singulis evangeliis et eorum inter se re­ latione statuta sunt, infra in appendice (n. 651 sqq.) habentur. - Papiam fuisse discipulum loannis apostoli Irenaeus (1. c. coli. n. 3 diserte testatur. Non dicit se hoc apud Papiam legisse, cum aliunde nosse potuerit. Eusebius, actus desiderio impugnandi chiliasmum et denegandi loanni apostolo Apocalypsim. ad quam chiliastae provocabant, studuit praeter loannem apostolum statuere alium loannem. qui esset scriptor Apocalypsis et magister Papiae (Η. E. 3. 39: M *20. 295 sq. . Quam sententiam multi posteriores amplexi sunt, multi alii impugnarunt. A’erba Papiae, de quibus maxime agitur, sunt haec: Ei δέ που καί παρηκολουθηκώς τις τοΐς πρεσβυτέροις έλθοι, τούς τών πρεσβυτέρων άνέκρινον λόγους ’ τί Άνδρέας ή τί Πέτρος είπεν ή τί Φίλιππος ή τί Θωμάς ή Ιάκωβος ή τί Ιωάννης ή Ματθαίος ή τις έτερος τών του κυρίου μαθητών, άτε Άριστίων καί b πρεσβύτερος ’Ιωάννης, οί του κυρίου μαθηταί, λέγουσιν. Propter duplicem igitur nominationem loannis multi censent ser­ monem esse de duobus, quibus nomen loannis fuerit. Alii hoc negant. Rationes negandi sunt hae: Irenaeus unum tantum loannem. Ephesi commorantem, eumque apostolum, novit. De alio loanne, auctore Apocalypsis, altum silentium apud omnes veteres. Alii, qui opus Papiae legerunt, eum discipulum loannis apostoli habent, non obstante Eusebii conatu contrario, qui ceteroquin in Chronico cum ceteris con­ sentit. Porro non potuit Papias in una eademque sententia per illa verba ύ πρεσ­ βύτερος Ίωειννης, ό μαθητής του κυρίου, velle significare duos diversos homines, nullo addito signo distinctionis. Imnio in praecedentibus expresse dicit: παρά τών πρεσβυτέρων έιιαθον, ergo ipse fuit discipulus apostolorum. Bis loannem nominat. 7g Purs 1. De Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist, lesu Christi. quarto operis sui libro. Sunt enim quinque ab eo libri compositi/ Et haec quidem Irenaeus" (/ύαα7>., H. E 3, 39; .1/ 20, 295). 111ml opus Λογιών κυριακών έζηγήσεως συγγράμματα (vel βιβλία) πέντε scripsit Papias circa a. 130. Pauca tantum fragmenta huius operis supersunt, quae collecta exstant apud .\fiynr (5, 1255 sqq.), apud Fhii/c (Opera Patr. a post.. ed. 1901, I 346 sqq.), partira apud Kirch (Enchir. n. 48 sqq.). In uno ex his fragmentis (secundo. Kirch n. 49; apud Kuseb., 11. E. 3, 39: M 20. 300) Papias ait: Ματθαίος μέν ούν έβραϊδι διαλέκτψ τά λόγια συνεγράψατο | Schirurtz: συνετάζατο|, ήρμήνευσε δ' αυτά ώς ήν δυνατός έκαστος. Quid sunt ista λόγια, quae Matthaeus conscripsit? Hoc ex contextu videndum est. lamvero in immediate praecedentibus (n. 48) ait: Μάρκος μέν έρμηνευτής Πέτρου γενόμενος, όσα έμνημόνευσεν, ακριβώς ε'γραψεν, ού μέντοι τάζει, τα υπό τού Χριστού ή λεχθέντα ή πραχθέντα. Addit dein rationem, cur Marcus verba et facta Christi non τάζει conscripserit: Ούτε γάρ ήκουσεν τού κυρίου ούτε παρηκολούθησεν αύτώ, ύστερον δε, ώς έφην, Πέτρω, δς πρός τάς χρείας έποιείτο τάς διδασκαλίας, αλλ’ ούχ ώσπερ σύνταζιν τών κυριακών ποιούμενος λογίων (Funk I 358). Mani­ feste hic idem est: τά υπό τού Χριστού ή λεχθέντα ή πραχθέντα ού τάζει γράφειν et: τών κυριακών λογίων ού σύνταΞιν ποιεϊσθαι. Ergo nomine τών κυριακών λογίων Papias intellegit dicta et facta Christi. Qüare si pergit: Matthaeus vero τά λόγια hebraice conscripsit, λόγια sunt eodem modo dicta et facta Christi, quo in praecedentibus. Praeterea Papiae · liber erat λογίων κυριακών έΞήγησις. Atqui in hoc libro exposuit non dicta tantum, sed etiam facta, ut e. g. in eodem fragmento dicitur: quia tempore, de quo loquitur, ceteris apostolis iam mortuis, Aristion et loannes etiumturn vivebant τί ciitev, fi λέγουσιν . Ille vero alius loannes Eusebii est morum figmentum. Plura si cupis, invenies apud ('ornriy In trod. III7 210 sq.;, Knabenbauer Commentar, in Ioan.*3 sqq.), MichM* L’origine de l’épiscopat, Louvain 1900, 301 sq.), Revue biblique 1 900. 226 sqq. Diligentissime in hanc rem inquisivit Gidjahr (Die Glaubwürdigkeit des Irenaischen Zeugnisses 71 sqq. , qui loco illius άνέκρινον ponit συνέκρινον, sequens versionem syriacam, mox post Eusebii mortem factam, et verba Papiae ita interpretatur: Papias olim a discipulis Domini presbyteris; multa di­ dicerat. quae in evangeliis scripta non sunt, maxime ab Aristione et loanne. Haec omnia memoriae commendaverat et postea litteris consignare volebat. Quare si qui ex iis. qui comites apostolorum fuerant, ad eum veniebant, sciscitabatur, quid apostoli dixissent, et responsa accepta comparabat cum iis. quae ipse a magistris suis audierat, ut sic de omnibus maiorem certitudinem acquireret. Hic modus investigandi verum videbatur ei securior quam lectio scriptorum, quae fortasse unus alterve ex comitibus presbyterorum reliquerat p. 94 . Nomen presbyteri fuisse titulum honoris loanni datum, qui sub hoc nomine in tota Asia notus erat. Hunc loannem esse apostolum; alium autem loannem. qui in ecclesiis Asiae magna auctoritate et dignitate floruerit, non exstitisse, sed esse purum figmentum p. 81 sqq. 97 sqq. 112 sqq. 119 sqq. . O. Hanlenhrurr ait: .Zu bedauern ist, dafi namentlich in Schriften. die sich mit der Einleitung in das Neue Testament befasse n. der Presbyter Joannes auch heute nodi sein Spiel treibt. . . . Dieser Presbyter Johannes hat gar nicht existiert* Geschichte dcr altkirchlichen Li teratur 1 * 417 sq.). Idem dicit Chapman. John the Presbyter and the Fourth Gospel Oxford 1911 11 sqq. Cf. tamen ./. Iloh. Die Lehre des hl. In nftus fiber das N. T. 150 sqq. Art. 1. !>«· gfiiuinitiit · * evangeliorum. Prop. VI. 79 Έκτέθίΐται bt και άλλην ιστορίαν Trepi γυναίκας έπ! πολλαίς άμαρτίαις διαβληθπσης έπΐ τού κυρίου (Funk 1 360). Ergo iterum ostenditur Papiam λόγια intellegere dicta et facta, quemadmodum revera in paucis illis fragmen i is, (piae supersunt, plura facta referuntur, „in quibus miracula quaedam et alia“ (Fragm. 2, n. 8. Funk I 357. Item fragni. 3 etc.). Tandem Eusebius et alii, qui opus Papiae prae manibus habebant, intellexerunt eius testimonium de nostro evangelio Matthaei; neque quidquam notum fuit toti antiquitati christianae de alio opere Matthaei praeter nostrum evangelium. Atqui illi veteres testes siile dubio melius indicare poterant de Papiae testimonio quam quidam recentes ,critici", qui numquam eius libros conspicati, cum tanta confidentia affirmant Papiam locutum esse de collectione solorum sermonum Christi a Mat­ thaeo facta, non de nostro evangelio tamquam a Matthaeo scripto . * Audiamus quosdam ex veteribus de Matthaei evangelio testantes. Oriyenes: „Sicut ex traditione accepi do quattuor evangeliis, quae sola in universa Dei ecclesia, quae sub caelo est citra controversiam ad­ mittuntur: primum scilicet evangelium scriptum esse a Matthaeo, prius quidem publicano, postea vero apostolo lesu Christi, qui illud hebraico sermone conscriptum iudaeis ad fidem conversis publicavit" (apud Euseb., H. E. 6, 25; AI 20, 582). Eusebius Cues.: «Soli ex cunctis Domini discipulis Matthaeus et loannes scriptos nobis rerum commentarios reliquerunt; quos quidem necessitate quadam ad scribendum impulsos fuisse perhibent. Nam Matthaeus, cum hebraeis primum fidem praedicasset, inde ad alias quoque gentes profecturus, evangelium suum patrio sermone conscribens, id quod praesentiae suae adhuc superesse videbatur, scripto illis, .quos relinquebat, supplevit." Dein addit tres priores evangelistas ea tantum narrare, quae post coniectum in vincula loannem gesta sint. „Mat­ thaeus certe post quadraginta dierum ieiuniuni et post illam tentationem, quae ieiuniuni subsecuta est, historiae suae tempus designat his verbis (Matth. 4. 12): Audiens, inquit, quod loannes traditus erat, ex ludaea secessit in Galilaeam." Et post pauca dicit a Matthaeo describi gene­ alogiam Christi (H. E. 3, 24 ; AI 20, 266 sq.). Sed ne longi simus, audiamus unum tantum ex latinis Patribus, h'. Hieronymum: „ Matthaeus, (pii et Levi, ex publicano apostolus, primus 1 llaniacl· haec scribit: „Wenn man [ini ersten Jabrhundertj den Koinjilex von Tatcn mid Worten Jesu bezeichnen wollte, so sngte num wold mit deni Presbyter Johannes bei I’npias τά ύπό του Χριστού ή λεχθέντα ή πραχθέντα, bzw. anch τά λόγια κυριακά Euseb. Ill 39. * Et in nota addit: .Daft ietzteres so zu veretehen ist. kann hier niclit bewiesen werden. Ich stinnne in dieser Auslegung Zahn bei * .Entetelinng and Entwicklung der Kirchenvcrfassung mid des Kirchenrechts in den zwei ersten Jahrhunderten . * Leipzig 1910. 224 . Zahn autem docet τά λόγια κυριακά apud Papiam per se quidem significare sermones Christi, esse autem denominationem a potion, qua indicentur nostra evangelia Matthaei et Marci Geschichte des Neutestainentlicheii Kanons I 849 sqq.: cf. 892. ( f. Λ. Jari/iuiT, Le Nouveau testament dans rËglise chrétienne I * 92 sqq. I SO Pars I· De Christo legato divino. Sectio 1. De fontibus hist. lesu Christi. in ludaea propter eos. qui ex circumcisione crediderant, evangelium Christi hebraicis litteris verbisque composuit: quod quis postea in graecum transtulerit, non satis certum est. Porro ipsum hebraicum habetur usque hodie in Caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiosissime confecit. Mihi quoque a nazaraeis. qui in Beroea, urbe Syriae, hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit. In quo anim­ advertendum. quod ubicumque evangelists, sive ex persona sua sive ex persona Salvatoris, veteris Scripturae testimoniis abutitur, non sequatur septuaginta translatorum auctoritatem sed hebraicam. ex quibus illa duo (Mattii. 2. 15 23) sunt: Ex Aegypto vocavi filium meum: et: Quoniam Nazaraeus vocabitur" (De viris illustr. c. 3: J/23. 613). Hieronymus igitur, sive evangelium. quod descripsit, vere erat Matthaei, sive, quod probabilius est. illud, quod vocatur .secundum Hebraeos1*, sibi, ut omnes alii scriptores ecclesiastici. ex traditione persuasum habuit, illud evangelium. quod nos habemus, a Matthaeo fuisse con­ scriptum. Quod si verum non est. tota vetus ecclesia in unum errorem conspiravit. Ceterum iam aetate Papiae in communi usu fuisse versionem graecam ostendunt illa verba: Ήραήνευσεν [aoristus] δ’αύτά ώς ήν δυνατός έκαστος. IIS. Pantaenus, olim sectae stoicae philosophus, per aliquem disci­ pulum apostolorum conversus, postea scholae exegeticae alexandrinae praeses et Clementis Alexandrini magister factus est. De eo refert Eusebius: -Pantaenus ad indos usque penetrasse dicitur ibique evan­ gelium Matthaei, quod adventum ipsius iam praevenerat, apud quos­ dam Christi notitia imbutos repperisse: quibus sci. Bartholomaeus, unus ex duodecim apostolis olim. ut fama est. praedicaverat et evan­ gelium Matthaei hebraicis conscriptum litteris reliquerat : quod quidem ad praedicta usque tempora servatum esse memoratur. Hic ergo Pantaenus post multa praeclare gesta tandem alexandrinae praefuit scholae, ubi partim viva voce, partim scriptis divinorum dogmatum thesauros exposuit" (H. E. 5. 10: M 20. 455). Hieronymus addit Pantaenum evangelium a se repertum Alexandriani tulisse (De vir. ili. c. 36: M 23. 651). In ecclesia autem alexandrina nulla umquam vel minima dubitatio erat de genuinitate nostri evangelii Matthaei; ergo evangelium, quod Pantaenus in India repperit. erat nostrum evangelium Matthaei. 119. S. henaei testimonium iam audivimus (supra n. 81 sq.). Non putandus est Irenaeus in iis. quae de Matthaei evangelic dicit. Papiae auctoritate niti, tum quia ad eum non provocat, ut alibi (5. 33. 4). tum quia plura narrat quam Papias1. Ut autem ostendatur Irenaeum nostrum evangelium Matthaeo attribuisse, sufficit in memoriam re­ vocare c. 9 libri 3 adv. haer. (M 868 sqq.). ubi haec leguntur: * Cf. o. Biinieiiheir,r. Oeschichte der nltkirchlichen Literntiir 1 170. Art. I. De genuinitate evangelioruni. Prop. VI. «Matthaeus enim apostolus . . . ait loannem praeparantem Christo viam . . . earn paenitentiam, quae a malitia revocaret, annuntiantem dixisse: .Progenies viperarum, quis vobis monstravit fugere a ventura ira? . . (Matth. 3, 7 sq.). Iterum ait Matthaeus (3, 3), similiter autem et Lucas: .Hic est enim, qui dictus est a Domino per prophetam : Vox clamantis in deserto. . . .’ Iterum autem et de angelo dicens Matthaeus ait: ,Angelus Domini apparuit in somnis loseph" (Matth. 2, 13). . . . Matthaeus autem magos, ab oriente venientes, ait dixisse: ,Vidimus enim stellam eius. . . ." (Matth. 2, 2 sqq.). Adhuc ait in baptismate Matthaeus: .Aperti sunt ei caeli. . . ." (Matth. 3, 1 (>). *" Multis aliis citatis concludit: «Et sic quidem Matthaeus." In sumina 281 textuse Matthaeo citantur. Ergo Irenaeus manifeste docet primum nostrum evangelium scriptum esse a Matthaeo. Idem valet de Clemente Alex. (supra n. 84). De Origene et aliis, qui iam integros commentarios in Matthaeum edi­ derunt. nihil dicendum restat. Primum talem commentarium scripsisse videtur Theophilus Antioch., quem Hieronymus se legisse testatur (Prol. in Matth. ; M 26, 20). •S'. lustinus M. non indicat quidem nomina evangelistarum, sed multa ex Matthaeo allegat, saepe addens haec scripta esse in «commentariis apostolorum" vel «in evangelio“. Ita in Dialogo a numero 98 Tryphoni exponit psalmum 21 in Christo impletum esse. Provocat ad Matth. 26, 39 et 27. 46. dein pergit: «Etiam in evangelio dixisse scribitur: .Omnia mihi tradita sunt a Patre: et nemo novit Patrem nisi Filius, neque Filium nisi Pater, et cui Filius revelaverit/ . . . (Matth. 11. 27). Et unum ex discipulis suis, qui eum revelante ipsius Patre Filium Dei Christum esse agnoverat. Petrum appellant, cum prius Simon vocaretur (Matth. 16, 17 sq.). Et cum eum Filium Dei esse in commentariis apostolorum scriptum legamus, et Filium Dei dicimus illum et esse intellegimus" (1. c. n. 100; 3/6, 710). «Quod autem tertio die, post­ quam crucifixus fuisset, resurrecturus erat, scriptum est in iisdem com­ mentariis (Matth. 12, 38 sq.): homines vestri generis, cum disputarent cum eo, dixisse: .Ostende nobis signum"; eumque respondisse: .Generatio prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae‘“ (1. c. n. 107; 3/ 6, 723). Haec exempli causa dicta sufficiant, lustinum non habuisse meram sermonum collectionem, ostendunt facta, quae ex Matthaeo refert, ut adventus magorum, fuga in Aegyptum, caedes infantium, baptismus Christi, multa alia (n. 78 88 103 etc.). Praeterea a lustino primum nostrum evangelium adhibitum esse inde quoque ostenditur, quod vaticinia messianica non raro eo modo citat, qui neque cum textu hebraico neque cum LXX. sed cum Matthaeo consentit. Exempla habes apud Comely (Introd. Ill 27). In Barnabar Epistula, quae certe ante a. 120 scripta est. habetur hoc: ώς γέγραπται’ ττολλοΐ κλητοί, ολίγοι δέ έκλυτοί (4. 14). Hoc autem scriptam est Matth. 20. 16 et 22, 14. Idem scriptor ut verbum Christi refert se non venisse vocare iustos. sed peccatores (5, 9), quod invenitur apud Pesch. Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6 7. (> Κ9 Pars 1. Pe Christo legato divino· Sectio 1. De lontilnis hist. lesu Christi. ('Icmentem Romanum (?) Matth. 9, 13. Idem citatum habetur apud praemissis verbis ,Alia quoque Scriptura dixit" (Epist. 2 ad Cor. 2, 4). Idem Clemens citat Matth. 26. 24 (Epist. 1 ad Cor. 46, 8) et quaedam alia. S. Ignatius .V. allegat Matth. 3. 15 (Smyrn. 1. 1). Matth. 10. 16 (Polycarp. 2. 2). Matth. 12. 33 (Eph. 14. 2) etc., non addens: -sicut scriptum est' vel simile quid. X. Polycurpus: .Dixit Dominus, spiritus quidem promptus est. caro autem infirma' (Phil. 7. 2 ex Matth. 26. 41 vel Mare. 14. 38. Cf. Phil. 2. 2 et 3. 1 cum Matth. 7 In Doctrina duodecim apostolorum (8. 2) haec leguntur: .Neque orate sicut hypocritae, sed sicut praecepit Dominus in evangelio suo: ita orate: Pater noster ..." et sequentia, prout leguntur apud Matth. 6. 9 sqq. -Dominus dixit: Ne date sanctum canibus' ex Matth. 7. 6 (9, 5), et alia, ut Matth. 24. 30: 26, 64 (16. 6—8)1. Posteriores scriptores omittimus, quorum nullus est. qui verba huius evangelii ut a Matthaeo scripta non alleget: item veterum haereticorum testimonia iam audivimus. Ceterum ipsum evangelium se prodit ut librum a iudaeo pro iudaeis scriptum. Ita iam initium: Βίβλος γενέσεως ’Ιησού Χριστού. Neque enim graecus ita scriberet, bene vero iudaeus: Sepher toledoth Jeshna hammashiach. Ita illud: Καλέσεις τό ôvoua αύτού Ίησούν' αύτός γάρ σώσει τον λαόν αυτού (Matth. 1. 21). Haec ratio: lesus vocatur, quia salvum tacit populum, a graeco intellegi nequit, sed iudaeo patet: Jeslum, /,-i hu joshia. Item verba lesu ad Petrum: .Beatus es. Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi. ... Et ego dico tibi, quia tu es Petrus [kephaj. et super hanc petram [kepha| aedificabo ec­ clesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum : et quodeumque ligaveris ... et quodcumque solveris ..." (Matth. 16. 17 sqq.), quae omnia non sunt graeca sed semitica. Obiciunt quidam critici nostrum evangelium Matthaei non esse ver­ sionem. sed graece scriptum. Id inter alia probant ex tribus lusibus verborum, qui in lingua hebraica vel semitica fieri non possint. Ita 6. 16: άφανίΕουσιν όπως φανώσιν; 21. 41: κακούς κακώς άπολέσει; 24. 30: και τότε κόψονται πάσαι αί φυλα’ι τής γης καί οψονται τόν υιόν τού ανθρώπου. Respondet Knabenbauer: .Pauca sunt haec et tenuia valde. Nam quem fugiat eiusmodi lusus in versione aliqua etiam casu oriri? Legitur 2 Mach. 7. 30: .Non oboedio praecepto regis, sed prae­ cepto legis;1, num propterea dicendum erit librum ab origine esse latine scriptum? Similia habes in versione latina evangelii Matthaei 23. 14: orationes orantes [μακρύ προσευχόμενοι]; 23. 24: excolantes culicem |διϋλίίοντες τόν κώνωπα]; 24. 29: luna non dabit lumen [ή σελήνη ού δώσει τό φέγγος]; 24. 41: molentes in mola |άλήθουσαι έν τώ μύλψ]; * 1 E. Jacquier ait: -La Dîdache puise à pleines mains dans l’Évangiie de saint Matthieu" Le Nouveau Testament dans Γ Église chrétienne I* 65. A Art. 1. De genuiiiitate evangeliorun). 83 Prop, VI. 24, 46: cum venerit, invenerit | ^λθών εύρήσ^ι | etc., quae omnia graece non exhibent talem lusum ; num inde inferes librum esse primitus latine scriptum?" (dominent, in Matth. I2 10, ubi aliae quoque obiectiones rationalistarum solvuntur, quae etiam minoris momenti sunt.) Totum evangelium Matthaei supponit lectores, quibus iudaeorum locutiones et consuetudines notae sunt, supponit cultum et templum Veteris Testamenti etiamtum exsistentia (cf. e. g. 6, 2 5 7: 11, 16 sq. : 15, 1—20; 17. 24 sqq.; 22, 15—44; 23, 1—38; 24. 20; 27, 3—10 65 sq.; 28, 11—15); ergo iudaeos respicit. His ostendit lesum vere esse Messiam, quem iudaei exspectabant, et regnum messianicum non aliud esse nisi ecclesiam a Christo fundatam. Idea messianica ita prae­ valet in toto opere Matthaei, ut iam hinc concludere liceat illud primo loco pro iudaeis esse conscriptum, non pro gentilibus, qui Messiam non exspectabant neque in lesu ut Messia recipiendo eas difficultates ex­ periebantur, quas Matthaeus removere studet. Quae rationes abunde sufficiunt, ob quas catholici scriptores omnes et multi etiam acatholici constanter doceant primum nostrum evangelium genuinum Matthaei opus et contrariam opinionem rationalistarum ut falsam reiciendam esse (cf. Fr. X. Polzl, Das Matthausevangelium. Münster 1909). A I a . I I DE EVANGELIO MARCI. 120. De evangelio Marci refert Papias: „Et hoc presbyter dicebat: Marcus, Petri interpres, quaecumque memoriae mandaverat, diligenter conscripsit, non tamen ordine, quae a Christo aut dicta aut gesta fuerant. Neque enim audiverat Dominum neque eum sectatus fuerat, sed. ut dixi, postea Petrum, qui pro audientium utilitate evangelium praedicabat, non autem velut sermonum Domini historiam contexens, ita ut Marcus nihil peccaret, nonnlilla ita scribens, prout memoria repetebat: id quippe unum studebat, ut ne quid eorum, quae audierat, praetermitteret, neve quid falsi iis affingeret" (Eusebius, H. E. 3. 39: .1/ 20, 299). Marcus revera -nonnulla, evia“ miracula et sermones scripsit extra ordinem historicum : et ideo ex eo. quod Papias dicit Marcum non omnia ordine tradidisse, nullo modo conciudere licet Papiam non locutum esse de nostro evangelio. 121. Clêinens Alex, haec refert: -Cum Petrus in urbe Roma verbum * Dei publice praedicasset et Spiritu Sancto afflatus evangelium promulgasset, multi, qui aderant, Marcum, utpote qui Petrum iam dudum sectatus esset et dicta eius memoria teneret, exhortati sunt, ut, quae ab apostolo praedicata erant, conscriberet. Marcus igitur evangelium composuit iliisque, qui illud ab ipso petierant, impertiit. Quod cum Petrus comperisset, nec prohibuit omnino rem fieri nec. ut fieret, incitavit" (Eusebius, H. E. 6. 14; J/ 20, 551. Cf. 2. 15: .1/ 20, 172). Similia sunt testimonia Irenaei, Tertulliani, Origenis, Fragmenti muratoriani (supra n. 80 sqq.). Irenaeus tricies allegat Marcum. * '-'ii · > ssteh·.!:·.·.' i > < >11 5 ΛίΓ ,·.-ϋ'*Λώ Para I. De Chriato legato divino. Sectio I De fontibus hist, lean ( hriali. Verum quidem est evangelium Marci raro a SS. Patribus citari, sed ratio est, quia Marcus paucissima habet, quae ei propria sunt. Ita e. g. ipse solus narrat filios Zebedaei a Domino vocatos esse Boan­ erges seu filios tonitrui (Mare. 3. 17). Hoc autem factum »S’. his/iims, qui evangelia vocat .commentarios apostolorum", dicit scriptum esse in .Commentariis eius" [Petri] (Dial. c. Tryph. n. 106: 3/ 6, 724), quia sci. ad Petrum speciali modo referebatur evangelium Marci. ( ’etenim huius evangelii exsistentiam evidenter iam testantur Tatia h-hs et veteres versiones syriacae. Internae rationes, quae contra evangelii huius genuinitatem pugnent, adversarii nullas vel saltem nullas serias habent, sed quorundam ver­ suum (16, 9 -20) authentiym in dubium vocant (cf. infra n. 652, 2: ('orIII 93 sqq.: Kiuil» nbauf r, In Mare. 16, 9 sqq.. ed. 2. p. 446 sqq.). Criticorum indicium de evangelio Marci miras vicissitudines subiit. Diu neglectum Marci evangelium ultimis decenniis saeculi XIX summis laudibus praedicarunt ut primum et optimum et fontem ceterorum. Sed inde ab initio fere saeculi XX coeperunt illud parvi pendere et conviciis proscindere. Ita .1. Ha mark queritur, quod Marcus in­ quisitorem rerum in desperationem agat contradictionibus suis, in­ concinnitatibus. incredibilibus narrationibus (Beitrage zur Einleitung in das Neue Testament II. Leipzig 1907. 173). Fr. Sj/iffa fundamen­ talem errorem, quo impediatur omnis progressus iu solvenda quaestione synoptica. dicit esse illam Marci aestimationem, secundum quam eius evangelium sit primum et fons Matthaei et Lucae (Die synoptische Grundschrift in ihrer Uberlieferung durch das Lukasevangelium. Leipzig 1912, p. v sq.). Ultima et propria ratio displicentiae est. quod Marcus describit lesum ut verum Dei Filium, perfectionibus divinis instructum. Ita L W»is * ait: Iam apud Marcum legimus maxime crassa et omnem vim imaginandi superantia miracula omnipotentiae: lesus ambulat super aquam et multiplicat panes sine ulla virium exsertione, quasi res aliter esse non possit. Itaque aut cum fidelibus priorum temporum haec agnoscimus ut miracula omnipotentiae, aut concedendum est has omnes res immoderatas per fidem veterum Christianorum fictas et Christo attributas esse. Hoc alterum necessario admittendum est omni homini, cui scientifica mundi contemplatio non ludus est sed res valde seria (Die Schriften des Neuen Testaments 1 [Gottingen 1907 | 49). Hoc obliviscendum non est: Principalis ratio impugnandi evangelia est falsa illa philosophia, quam appellant scientificam mundi contemplationem : rationes vero historicae vel criticae secundo tantum loco in auxilium vocantur (cf. supra n. 75). Cum Marcus non scripserit biographiam Christi, sed solum osten­ dere voluerit Christum se proposuisse et probasse Filium Dei. et a Deo constitutum esse indicem mundi, irrationabiliter ei obiciuntur omissio factorum gravium, quae ad biographiam Christi pertineant, vel ne­ glectio ordinis chronologie!. similia. Marcus in scribendo libro ipse sibi I !><· gpiiniiiitule eviingelioniiiL Pr6p. VI. «5 certum linem proposuit, et media convenientia ad hunc finem elegit. lUtiomilistae autem inepte agunt volentes ei praecipere, ad quern finem ct qua ratione scribere oportuerit. Dicunt contradictiones esse in evangelio. cum ex una parte lesus ita doceat et tam manifesta miracula patret, ut omnes concludant eum esse Messiam, et ex altera parte prohibeat, ne miracula divulgentur neve dignitas messianica manifestetur (cf. Marc. 1. 21 sqq.: 2, 1 sqq.; 7, 32 sqq.: 8. 30: 9, 8; 11. 1 sqq. etc.). Sed quae in his sit contradictio, soli rationalistae sciunt. Nam lesus statim ab initio progreditur ut legatus Dei ad annuntiandum regnum mrssianicum proxime instans; sed (piando volebat cavere nimiam com­ motionem et concursum populi (cf. Marc. 1. 45; 2. 2), vetabat, ne miraculorum eius famam ubique spargerent; quando vero tale periculum non erat, non vetabat, immo contrarium iubebat (Mare. 5, 19). Quo magis homines intellegebant lesum non venisse ad restituendum regnum politicum sed ad instituendum regnum spirituale, eo minus necessario erat prohibitio divulgandi miracula. Quare apostolos monet, ut omnia, quae de ipso viderant et audierant, non praedicarent nisi post moitem eius, quando periculum seditionis politicae ablatum erat. lesus igitur ut bonus paedagogus agit, docens quae docenda erant, sed simul ra­ tionem habens circumstantiarum et dispositionis auditorum. Obiciunt etiam plane indignum esse Messia obscuris sermonibus uti ad hunc finem, ut audientes ipsum non intellegant (Mare. 4, 11 sq.). Sed evangelista satis indicat, quo sensu hic agendi modus sit accipiendus; nam apud Is. G, 9 sq., cuius verba citantur, indicitur populo poena infideli­ tatis; quia noluerunt audire Deum, clarior instructio iis subtrahitur. Similiter iudaei tempore Christi, cum doctrinae manifestae Christi in­ fidelitatem opposuissent, ita ab eo instruuntur, ut qui bonae voluntatis sunt, verum sensum parabolarum invenire possint, qui vero malae volun­ tatis sunt, modo velato tantum doctrinam accipiant (cf. Mare. 3, 5; 4, 33). Ceterum hae et aliae difficultates non sunt novae sed tritae, quae in commentariis et aliis libris iam saepissime ab exegetis catholicis explicatae sunt; rationalistae autem eas ut argumenta acris ingenii et indefessi laboris iactant. Quo agendi modo solum ostendunt se sensum rei ludicrae amisisse, cum simplicem Marci narrationem ex­ plicare studeant incredibilibus artificiis, quasi evangelium non exhibeat facta sed persuasiones dogmaticas Christianorum ad instar rerum gesta­ rum propositas („Gemeindetheologie“). Haec thesis ad expositiones tam contortas eos seducit, ut quae alius statuit, alius irrideat: unde fit, ut critica criticam consumat (cf. ./. Rohr, Die Glaubwürdigkeit des Markusevangeliums, Münster 1909). Si demptis omnibus rebus supematuralibus evangelium Marci est primitivum evangelium. totus fons Christianae religionis fuit doctrina satis simplex alicuius doctoris iudaei. qui fuit vir bonus et pius, praeterea nihil. Vix quidquam magis ieiunum fingi potest quam evangelium ita mutilatum, Et ex hac imbecilli causa explicant tam ingentes effectus nomine scientiae. ββ Pars I. De Christo legato divino. Srctio 1. De fontibus hist, lesu ('Inisti. DE EVANGELIO Ll’CAE. 123. Praeter haereticos Basilidem, Valentinum, Marcionem aliosque, qui iam initio saeculi II evangelio Lucae abusi sunt, huius evangelii genuinitatem testantur Patres, quos in Prop. I (n. 80 sqq.) laudavimus. In Doctrina duodecim apostolorum illa verba: ,Si quis sustulerit pallium tuum, da ei et tunicam’ (1. 4), eodem modo occurrunt quo apud Lucam (6. 29): nam apud Matth. (5. 40) inverso ordine habentur. Ibidem (16, 1) allusio ad verba Lucae (12. 35) habetur. S. Clemens (vel alius scriptor initio saeculi Π): ,Dicit Dominus in evangelio: si parvum non servatis, quis magnum vobis dabit? Dico enim vobis: Qui fidelis est in minimo, et in magno fidelis erit’ (2 ad Cor. 8, 5). Ultima verba ad litteram sunt ex evangelio Lucae (16. 10). priora secundum sensum tantum (16, 12). Sed rationi congruum non est propterea hunc textum ad ignotum quoddam evangelium apocryphum referre velle (cf. Clem. 1 ad Cor. 46, 8 cum Luc. 17. 2). Apud Polyearpu m (2, 3) leguntur, quae apud Lucam (6, 36 37 38). S. lustinus varia ex .Commentariis apostolorum’ affert, quae in solo evangelio Lucae leguntur, ut illud de sanguineo sudore, quod supra (n. 88) iam vidimus. En aliud exemplum: .Apostoli in commentariis suis, quae evangelia vocantur, ita sibi man­ dasse lesum tradiderunt: eum sci. accepto pane, cum gratias egisset, dixisse: Hoc facite in meam commemorationem’ (Apol. 1, n. 66: .1/ 6. 429). Quae verba apud solum Lucam (22. 19) occurrunt. Etiam illa verba: .Pater, in manus tuas commendo spiritum meum’ (Dial. c.Tryph. n. 104; M 6. 721) sunt ex evangelio Lucae (23. 46). S. Theophilus Antioch, allegat Luc. 18, 27 (Ad Autol. 2. 13: Μ 6. 1072) et teste Hieronymo aliquas parabolas ex evangelio Lucae explicavit {Hier., Ep. 121. 6: .1/ 22. 1020). Clemens Alex. allegat evangelium secundum Lucam (Strom. 1. 21: M 8, 885). Irenaeus 200 citata ex Luca habet1. 124. Principalis obiectio contra tertium evangelium est haec, quod Lucas praesidi Cyrino seu Quirinio falso attribuat .descriptionem uni­ versi orbis" (Luc. 2. 2), quae revera multo post locum habuerit. Ad hanc obiectionem varia respondenda sunt: a) Supponamus, quod quidam volunt. Lucam censum quendam. qui 'multo post factus sit. priori tempori assignasse: esset error, qui nihil probaret contra genuinitatem libri (historice spectati: nam de inspiratione hic non agimus), quia etiam in libro genuino potest talis error occurrere. b) Lucas nequaquam posteriorem censum falso loco ponit : nam alteram ,professionem’ bene novit (Act. 5, 37). utque ab hac distin­ gueret eam. quae facta est circa tempus nativitatis Christi, videtur uti illis verbis: Haec descriptio prima facta est .* 1 Cf. M. Meinertz. Das Lukasevangelium Münster 1910 . - Jf. J. Lagrange magis probabilem censet versionem: .Haec descriptio facta <*>t. antequam rinus esset praeses S3 riae. Sumit enim vocem ττριύτη sensu com­ parativo et ήγΕμονβύοντος ut genetivum comparationis Revue Biblique 1911. 80 sqq. . Art. 1. !><· genuinitate evangeliorum. ’ Prop. VI. *7 c) Quod ilia prior descriptio ab aliis scriptonbus non indicatur, est argument uni ex silentio, quod plane nihil probat. Lucas multa alia narrat, quae ab aliis scriptoribus tacentur quaeque satis mira videri possunt, ut; quod Sergius * «proconsul Cypri dicitur (Act. 13, 7 etc.), eum praefecti provinciarum caesarearum vocarentur propraetores: quod magistratus thessalonicenses vocat πολιτάρχης (Act. 17, 6), non πολιάρχους; quod Publium, Melitae insulae magistratum, vocat τον πρώτον τής νήσου (Act. 28, 7). lamvero quamvis hi tituli omnino sint in­ usitati ideoque suspicionem movere possint, ex inscriptionibus recens inventis patet haec omnia rectissime a Luca fuisse dicta {Corneli/, Introd. III 155). Unde genuinitati et veritati evangelii Lucae novum testimonium accedit. d) Itaque licet posteriores scriptores (Tacitus, Suetonius, Flavius losephus), quorum silentium contra Lucam urgent, nihil de illa de­ scriptione dixerint, Lucas maiore fide dignus est, ut qui propior fuerit iis eventibus, quos narrat. Praesumptio omni modo stat pro Luca contra profanos scriptores. Certe Flavius losephus non minus causi­ dicum quam historicum agit, ideoque multa tacet, quae iudaeis ingrata erant. Tacitus et Dio Cassius tempora, de quibus hic sermo est, non de industria tractant: Suetonius magis indolem quam res gestas Augusti depingit. Unde certe horum silentium nihil contra Lucae dictum probat. e) Ceterum ne verum quidem est omnes alios scriptores silere de illa descriptione, quam Lucas commemorat. Suetonius enim et Tacitus testantur imperatorem Augustum confecisse „rationarium imperii" {Suet., Octav. 28; cf. 101), i. e. libellum, quo .opes publicae continebantur, quantum cirium sociorumque in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vectigalia et necessitates ac largitiones, quae cuncta manu sua perscripserat Augustus" {Tac., Ann. 1, 11). Haec autem scribere non potuit Augustus, nisi imperii descriptionem instituisset. Cassiodorius autem in epistula publica, quam pro ratione muneris ad agri mensores dedit, testatur: „Augusti temporibus orbis romanus agris divisus censu­ que descriptus est, ut possessio sua nulli haberetur incerta, quam pro tributorum susceperat quantitate solvendau (Variarum 1. 3. ep. 52: M 69, 608). Suidas s. v. άπογραφή ait: «Imperator Augustus viginti viros spectatae virtutis et integritatis delectos in omnem terram sub­ ditorum misit, qui et hominum et bonorum descriptionem facerent, partemque iustam inde iussit in aerarium inferri. Haec prima fuit descriptio, cum praedecessores eius nihil non eripuissent possessoribus, adeo ut publicum crimen essent divitiae." lamvero tum Cassiodori tum Suidae verba ostendunt eos ex aliis fontibus praeter Lucam hausisse. Etiam Hippolytus loquitur de hoc censu (In Dan. 4, 9; ed. Bonwetsch). Tertullianus scribit: .Sed et census constat actos sub Augusto tunc in ludaea per Sentium Saturninum, apud quos genus eius [Christi | in­ quirere potuissent" (Contra Mare. 4. 19; M 2. 405. Cf. Adv. iudaeos 9: I’ars I. De Christo legato divino. Sectio 1. De fontilnis hist. lesu ('livisti. ■ .1/ 2, 624). Difficultés est. quod Tertullianus dicit censum factum per Saturninum, Lucas vero per Quirinium. Alii censent Saturninum fuisse praesidem, Quirinium autem procuratorem (.1/ 2, 369, nota c): alii vero descriptionem incohatam esse sub Saturnino (746 U. C.), finitam sub Quirinio (750 U. C.). et ideo dictam esse Quirinii descriptionem (Corneli/, Introd. III 158): alii eam incohatam esse sub Quirinio et finitam sub Saturnino (cf. Stimmen der Zeit CIV 234). Quo supposito facile ap­ paret. cur Lucas omnino Quirinii mentionem fecerit: voluit enim cavere, ne haec prima descriptio cum altera sub Quirinio facta confunderetur. Itaque patet, quomodo ex hac re nulla solida obiectio contra Lucae dictum moveri possit. Plura de hac re vide apud Knabenbauer, In Lue. 103 sqq.. et Hontheim, Der Katholik 1907. II 15 sqq. DE EVANGELIO 10ANN1S. Papiae testimonium refertur in Prologo ad evangelium loannis (ex codice saeculi IX): -Incipit argumentum secundum Iohannem. Evan­ gelium Iohannis manifestatum et datum est ecclesiis ab Iohanne adhuc in corpore constituto, sicut Papias nomine Hierapolitanus, discipulus Iohannis carus, in exotericis, id est in extremis quinque libris retulit/ De hoc testimonio diversimode indicant docti (cf. Funk-1 373. in Papiae fragm. 18; Zahn. Gesch. des neutestam. Kanons I 898 sqq.; Belser, Einleit. in d. Neue Testam.2 239 244; Gutjahr, Die Glaubwürdigkeit des Iren. Zeugnisses 170 sq.: Corssen in Texte und Untersuchungen XV [1<· credihilitiitc evaiigelioriirn. Prop. VII. Sclioi. 103 de Christo testimonium : „Eo etiam tempore fuit lesus, vir sapiens, si tamen virum eum appellare fas est. Fuit enim mirabilium operum effector, magister hominum, (pii verum cum voluptate accipiunt, multosque iudaeos, multos idem gentiles ad se pellexit. Hic erat Christus [ύ Χριστός], quem cum Pilatus ab hominum nostrorum primis delatum crucis supplicio addixisset, eum tamen amare non desierunt, qui primum amaverant. Apparuit enim iis tertio die redivivus, divinis vatibus et haec et mille alia de eo miranda effatis; atque ab eo denominata Christianorum natio durat usque ad hunc diem" (Antiq. 18. 3, 3; cf. ib. 5, 2; C. Kirch, Enchiridion fontium historiae ecclesiasticae anti­ quae, ed. 3, Friburgi Br. 1914, n. 7 sq.). Hoc quidem testimonium ab aliis spurium, ab aliis interpolatum dicitur. At quo iure? nam quotquot exstant manuscripta et veteres versiones. verba exhibent ; et veteres scriptores, ut Eusebius (H. E. 1. 11 ; .1/20, 115 sqq.), Ambrosius, alii, ea allegant (cf. Huetius, Demonstr. evang. Prop. 3, n. 11). Quod autem, uti volunt isti critici, losephus non potuerit haec scribere, utpote iudaeus incredulus, falsa suppositione nititur. Notum enim est fuisse losephum in rebus religiosis hominem levem; nam qui potuit adulationis causa ad Vespasianum applicare vaticinia messianica (De bello iud. 3, 8, 9: 6, 5. 4), ille potuit etiam ad gentem suam glorificandam ita de Messia loqui, quamvis ipse non crederet lesum esse Messiam [Origen es, Contra Cels. 1, 47). Id cum eclecticismo eius egregie congruit. Praeterea laudat loannem quoque Baptistam (Antiq. 18. 5, 2) et lacobum, „ fratrem illius lesu. qui dice­ batur Christus" (ib. 20, 9, 1); valde igitur mirum esset, nisi quicquam de Christo dixisset. Nihilominus sunt etiam inter catholicos, qui inter­ polationem admittant (cf. Literar. Rundschau 1890, 362; Zeitschr. ftir kath. Theol., Innsbruck 1890, 512 sqq.: Stimmen aus Maria-Laach LIII 1 sqq.; De Katholiek CXLVII318 sqq.: P. Batiffol, Orpheus et l’Évangile, Paris 1910, 16 sqq.; H. Felder lesus Christus II 373 sqq. ; Hettinger, Fundamental théologie, ed. 3, 272 sqq.. ubi etiam alia dicta iudaica). Ceterum res non est magni momenti. 139. Tacitus de Nerone ait: „ Abolendo rumori [quo dicebatur auctor incendii a. 64 p. Chr. facti] Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis affecit, quos per fiagitia invisos vulgus christianos appellabat. Auctor nominis eius, Christus, Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio affectus erat. Repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursus erumpebat, non modo per ludaeam. originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque. Igitur primo correpti qui fatebantur, deinde, indicio eorum, multitudo ingens haud perinde in crimine incendii quam 1 In Theologisch-praktische Quartalschrift Linz 1914 <>0S sqq. FeWer iterum studet ostendere Flavii losephi testimonium esse genuinum, exceptis verbis: .Hic erat Christus" et .divinis vatibus . . . effatis", quas interpolationes esse censet. 1 (>4 Pars !. De Christo legato divino. Scrtio 1. De funtilms hist, (esu Christi. odio humani generis convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus affixi aut flammandi atque, ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur Unde, quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos, miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius absumerentur' (Ann. 15, 44: Kirch, Enchirid. n. 34). 140. Plinius iunior ad Traianum imperatorem de Christianis scribit: .In iis, qui ad me tamquam christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent christiani. Contitentes iterum et tertio interrogavi, supplicium minatus, perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam (qualecumque esset, quod faterentur) pervica­ ciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae, quos (quia cives romani erant) annotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens, qui negarent se esse Christianos aut fuisse. Cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, thure ac vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt revera christiani. ego dimittendos putavi. . . . Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suar vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire cannenque Christo quasi Deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent. Quibus peractis morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium. . . Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam et im­ modicam, ideoque dilata cognitione ad consulendum te decurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio per­ vagata est' Π. 10. epist. 96: Kirch, Enchirid. n. 29 sq.). Alia quaedam testimonia Adriani, Antonini. Luciani aliorumque omitto, quia minoris sunt momenti (cf. Eusebii H. E. 1. 4. c. 9 13: .1/ 20, 326 sq. 354 sq.: Wilmers, De religione revelata. Ratisbonae 1897, 319 sqq.: Baliffol, Orpheus et Γ Évangile 40 sqq.). Sectio 2. Testimonium Christi de legatione Him divina. Prop. VIII. Prop, Vili. 195 Christus se ipsum professus est legatum divinum. 141. Examinatis genuinitate et credibilitate fontium, ex quibus hau­ rienda est notitia lesu Christi, quaeritur, qualem secundum hos fontes Christus se haberi voluerit, et quibus modis hoc de se ipso testimonium comprobaverit. Pauci rationalistae in dubium vocarunt, num lesus sibi legationem divinam adscripsisset. et num semper eodem modo de se ipso locutus esset (cf. />. F. Strauss, Leben Jesu I, ed. 3, 545 sqq.). Sed verba Christi sunt tam clara, ut nullam dubitationem admittant. Hoc ipsi ratio­ nalistae nunc fatentur1. mento unctiones sacerdotis, prophetae, regis (Ex. 29, 7. 2 Reg. 19. 16. Cf. P. Scholz, Die heiligen Altertümer des Volkes Israel Π 304 sqq.). Et Christus quidem secundum triplicem hanc rationem dicitur unctus, ut ostenditur in tractatu de Verbo incarnato (IV. n. 528 sqq.); sed hic unicum munus prophetae, i. e. legati divini, considerandum est. Iudaeos illam exspectationem habuisse, praeter locos Veteris Testamenti (cf. infra n. 234) ostendit illa interrogatio Herodis, ubi ό Χριστός nasceretur iMatth. 2, 4): ostendit Simeon, qui exspectabat „consolationem Israel" et ,responsum acceperat a Spiritu Sancto non visurum se mortem, nisi prius videret τόν Χριστόν Κυρίου1· (Luc. 2, 25 26); ostendit Anna pro­ phetissa. quae loquebatur de lesu „omnibus, qui exspectabant redemp­ tionem Israel" (Luc. 2. 38); ostendit illa legatio iudaeorum ad loannem Baptistam: _Tu quis es? . . . Et confessus est: Quia non sum ego 1 .Die immer wieder gemachten Versuche zu leugnen. dafi Jesus die messianische Wiirde in Anspruch genommen liat . . . scheitero an den sichersten Tatsachen der Überliefcrung . . . erklârlich sind sic, weil der Unterschied von Messins und Messias designatus von diesen Kritikern nicht scharf ins Auge gefaüt wird und weil die Evangelien die Tatsache dadurch unsicher machen, daii sie den messianischen Ansprnch Jesu ungeschichtlich hinaufdatieren [ante Matth. 16, 13sqq.] und sich dadurch in Widersprüche und Unglaubliclikeiten aller Art verwickelt haben* Λ. Harnack, Lehrbuch der Dogmengéschichte 1 4 74 sq.. nota 2). Secundum haec placita Messias idem est ac rex gloriosi regni messianici futuri post secundum adventum Christi : ideo lesus tempore vitae mortalis erat Messias designatus tantum. Alia vide apud E. Manycnot, Tæs Évangiles synoptiques 265 sqq. et apud ./. Frinys, Die Einheit der Messiasidee in den Evangelien : Der Katholik 1917. I 15 sqq. 93 sqq. 173 sqq. 233 sqq. : II 35 sqq. 196 sqq. II I II If Il II ■ I ■ M |j H ■ 106 De Christo legato divino. ό Χριστός * (Ιο. 1. 19 20); ostendit interrogatio loannis: .Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?" (Mattii. 11, 3); ostendit verbum Andreae: .Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus1· (Io. 1.41), et illud Philippi: .Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, * invenimus (Io. 1, 45); ostendit exclamatio iudaeorum: .Hic est vere ό προφήτης, qui venturus est in mundum" (Ιο. 6, 14); .Christus, cum venerit, numquid plura signa faciet, quam quae hic facit? * (Io. 7, 31.) Itaque iudaeos exspectasse legatum divinum evidens est. Hunc legatum divinum iam adesse loannes Baptista testabatur (Matth. c. 3. Marc. c. 1. Luc. c. 3. Io. c. 1; cf. Matth. 21, 32; Io. 5. 33 sqq.), quo testimonio exspectatio populi ad summum adducebatur. Cf. M. ./, Lagrange, Le Messianisme chez les Juifs, Paris 1909. 143. Christus professus est se esse hunc legatum divinum ’. Ita ad illam quaestionem loannis: .Tu es, qui venturus es, an alium exspec­ *tamus? respondet: .Euntes renuntiate loanni, quae audistis et vidistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mor­ tui resurgunt, pauperes evangelizantur" i Matth. 11, 5). Haec sunt verba vaticinii Isaiae (35, 5: 61. 1), quod a iudaeis de Messia intellegebatur. Quare hic est sensus responsi: Etique ego sum ille Messias, quem ex­ spectatis (cf. Luc. 4, 16 sqq.). Non solum Christus patitur se vocari Messiam, sed etiam beatum praedicat Petrum, quod se agnoverit esse Christum (Matth. 16, 17; cf. Mare. 8, 29). Diserte quoque dixit se esse Messiam, ut duobus discipulis euntibus in Emmaus, qui lamentabantur mortem eius: .0 stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt prophetae.’ Nonne haec oportuit pati Christum et ita in­ trare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso * erant (Luc. 24, 25 sqq.). Mulieri Samaritanae dicenti: .Scio, quia Messias venit (qui dicitur Christus); cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia’, respondet Christus: -Ego sum. qui loquor tecum" (Io. 4. 25 26). Et pontifici eum adiuranti et interroganti: .Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es ό Χριστός, filius *Dei , respondet: -Tu * dixisti (Matth. 26. 63 64). Ergo lesus Christus perspicuis verbis docuit se esse illum legatum divinum, quem iudaei exspectabant. 1 Christus pius est quam legatus divinius, est ipse verus Deus; unde facile ex­ plicatur. quod multa dixit et fecit, quae merus legatus Dei nec dicere nec facere potest. Sed quia quaestio de divinitate Christi involvit quaestiones de personis divinis et de incarnatione, quae hic tractandae non sunt, interim sufficit nobis ostendere ( hristum legatum Dei esse modo singulari et eximio. Probatur autem divinitas Christi in tractatu de Verbo incarnato IV. n. 5 sqq.), ubi etiam dogmatica argumenta exhibentur, quae hoc loco afferri nondum possunt. Praeterea ibi n. 11 exponitur, quomodo lesus suavi et prudenti modo paulatim homines adduxerit ad perfectam sui cognitionem; ex quo facto immerito concludunt rationalistae lesum conscientiam messianitatis et divinitatis suae non statim ab initio habuisse. De .Filio hominis' cf. ib. n. 29 nota. Sectio 2. Testiiiiiiiiiuiii Christi de legatione «na divina. Prop. V'llI. |()7 Cur Christus non simpliciter dixerit: Ego sum Messias, immo inter­ dum divulgationem messianitatis suae prohibuerit, iam supra (n. 122) breviter diximus. Exspectabant enim iudaei Messiam, qui restituturus esset regnum politicum et liberaturus populum a iugo romanorum. Christus igitur, ut ostenderet non agi de regno messianico politico sed de regno spirituali, neque faciendam esse seditionem sed emendandos esse mores, toties se subtraxit et opposuit populo ovanti. Neque pu­ tandum est eum non obtinuisse quod voluerit. Nam qui consilia poli­ tica abicere nolebant, se ab eo separabant et eius adversarii fiebant; qui vero bona spiritualia quaerebant, eius discipuli manebant. Salutis aeternae cupidi, etsi sunt peccatores, ad regnum ipsius admittuntur; illi vero, qui se iactant iustos sed temporalem gloriam appetunt, a regno excluduntur. „Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.... Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fruc­ tum eius" (Matth. 21, 31 43). Itaque Christus obtinuit quod voluit. Suo enim agendi modo falsum messianitatis conceptum destruxit, verum autem stabilivit, etsi lente et difficulter tantum (cf. H. Felder, lesus Christus I 158 sqq.; Apologetica I 124 sqq.). lesus est Messias, qui liberat homines a peccato et ad iustitiam ducit. Hoc regnum iustitiae iam aderat, quando lesus etiamtum vivebat in terra (Matth. 12, 28. Luc. 17, 21); sed aderat ad instar grani sinapis, quod oportebat crescere et fieri magnam arborem (Matth. 13, 31 sq.); statum suum perfectum hoc regnum non habebit nisi post ultimum indicium (Matth. 25, 34). Ut doceret homines, quomodo ad regnum Dei caeleste pervenirent adiungendo se prius regno Dei terrestri, ad hoc venerat lesus in mundum. 144. Consequenter se proponit doctorem, cuius doctrina auctoritate divina fulciatur. „Ego in hoc natus sum. et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati" (Io. 18, 37). .Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.... Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat" (lo. 12, 44 sqq.). .Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me" (Io. 14, 6; cf. 8. 12: 9. 5). „Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me" (Io. 7, 16). „Semper docui in synagoga et in templo, quo omnes iudaei conveniunt" (Io. 18, 20). .Erat docens eos sicut potestatem habens" (Matth. 7, 29). „Ego autem dico vobis..." (Matth. 5, 22 sqq.). „Qui spernit me et non accipit verba mea. habet, qui iudicet eum. Sermo, quem locutus sum. indicabit eum in novissimo die. Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me. Pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam et quid loquar. Et scio, quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor" (Io. 12, 48 sqq.). .Qui autem non credit, iam iudicatus est" (Io. 3, 18: cf. Matth. 7, 24 sqq.; Lue. 6, 47 sqq.). Dicit se esse maiorem lona propheta, Salomone. Davide (Matth. 12, 41 sq.: 22, 43 sqq.). Abrahamo (Io. 8, 52 sqq.), omnibus prophetis IQg Pars I. De Christo legato divino. (Io. 5. 39. Matth. 13. 17: 21.37. Marc. 12. 0). Ratio est, „quia, quod scimus, loquimur, et quod vidimus, testamur. .. . Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo ** (Io. 3. 11 sqq.). .Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit" (Io. 1. 18). 145. Ipse alios legatos mittit, lantur de scientia, de philosophia, de aliis remediis naturalibus, certum est his omnibus non fuisse genus humanum in meliorem condicionem reductum, sed sola revelatione Christiana meliorem statum generis humani productum esse. 172. Philosophi inepti erant ad huic malo medendum. Imprimis enim ipsa eorum doctrina referta erat pessimis erroribus, ut patet ex iis. quae Plato et Aristoteles tum de Deo. tum de vita morali, matri- Sectio 2. Testimonium Christi tie legatione sua divina. Prop. XII. 123 inonio, servitute etc. docuerunt. Praeterea maxima inter eos vigebat discordia, etiam de gravissimis quaestionibus, et si quid boni docebant, vita eorum saepissime contradicebat. «Quotus enim quisque philo­ sophorum invenitur, qui ita sit moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat?" {Cicero, Tuse. disp. 2, 4, 11.) «Nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana, et auctoritate maiore, i. e. divina illa, carent. Nemo igitur credit, quia tam se hominem putat esse, qui audit, quam est ille, qui praecipit" {Lactantius, Inst. 3, 27, 1 ; M 6, 433). «Omnes cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit, ,ferventi *, ut ait Persius, ,tincta veneno‘ (Sat. 3. 37), magis intuentur, quid luppiter fecerit, quam quid docuerit Plato vel censuerit Cato1* {Augustinus, De civ. Dei 2, 7; M 41, 53). Immo ne volebant quidem philosophi communem populum docere, sed sequebantur illud: «Odi profanum vulgus et arceo", et coram populo agebant, quasi ipsi com­ muni errore imbuti essent. Valet enim de omnibus, quod Augustinus de Seneca ait: «Colebat, quod reprehendebat; agebat, quod arguebat: quod culpabat, adorabat" (De civ. Dei 6, 10, 3: M 41, 192). Unde divina Cliristi missio ex sola comparatione cum omnibus philosophis, qui ante et post fuerunt, iam sufficienter suaderi potest (cf. Mu neu nili. De vera religione 70 sqq.). 173. A priori quoque patet in hoc ordine solani scientificani inquisitionem ■non posse sufficere ad erudiendos homines de rebus ad rectam vitam et ad salutem necessariis. Nam a) scientifica inquisitio diuturnum tempus requirit, donec omnes quaestiones cum certitudine definitae sint: neque vero possunt homines tam diu differre officia religiosa et moralia. — b) Multi homines vel propter ingenii tarditatem in­ epti vel per alias occupationes impediti sunt, quominus his inquisi­ tionibus vacent. — c) In multis quaestionibus raro ad sufficientem certitudinem pervenitur, et multi errores admiscentur (cf. 5. Thorn. 1, q. 1, a. 1; 2, 2, q. 2, a. 4; Contra gent. 1. 1, c. 4; De verit. q. 14, a. 10). Dicendum quidem est primitivam quandam cognitionem Dei posse ab omnibus hominibus cum satis magna facilitate et certitudine acquiri, id quod latius ostendetur in tractatu de Deo uno (Π. n. 3sqq.: cf. Rom. 1, 18 sqq. : Sap. 13, 1 sqq.). At haec primitiva Dei cognitio non suf­ ficit, ut homines ad dignam vitae condicionem in ordine morali et religioso perveniant; immo nisi Deus interveniat, homines sua malitia etiam illam primitivam cognitionem perimunt, id quod apostolus (1. c.) ut factum notissimum gentibus obicit. Itaque «quia in Dei sapientia [quae relucet in mundi opificio | non cognovit mundus per sapientiam [humanam] Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes" (1 Cor. 1, 21). Pars I. De Christo legato divino. Potest quidem videri is ordo male a Deo institutus, in quo ne ad cognitiones quidem naturaliter necessarias homines per suas vires pervenire possunt. Sed si in concreto aspicimus causas huius im­ potentiae, videmus esse malam coluntatcm hominum, concupiscentias, peccata, quae regnant in mundo. Si rursum quaeritur, quomodo potuerit talis perversio genus humanum invadere, philosophia quidem sufficiens responsum non habet, sed ideo debet contenta esse, si ex revelatione discit ultimam rationem esse illam primitivam apostasiam generis humani a Deo. quae vocatur peccatum originale. 175. Ex altera parte ne ipsa quidem revelatio omnes errores effica­ citer tollit neque omnem malitiam moralem removet : nam neque ipsa mutat essentiam hominum neque destruit liberam voluntatem neque impossibilem reddit abusum eius. Sed ope revelationis omnes homines, etiam ingenio tardi, facile addiscunt veritates scitu necessarias, et divina eius auctoritate facile erudiuntur in bonis moribus et moventur ad bene agendum. Potest enim Deus revelationem talibus notis insignire, ut etiam ab indoctis hominibus revelatio vera a revelatione falsa facile discerni possit, et praeterea sicut supernaturalem revela­ tionem dare potest, ita potest etiam supernaturali lumine intellectum iuvare ad has veritates capiendas et supernaturali motione voluntatem excitare ad eas sequendas. Sicut evidens est inter gentiles non inventum esse remedium tot malorum moralium, quibus homines laborabant, ita negari nequit totam condicionem rerum statim mutatam esse per religionem Christianam. Itaque, quidquid est de philosophicis speculationibus, revera per solam religionem Christianam desperata hominum condicio, quae antea fuit, sanata est, et ideo recte dicimus religionem Christianam fuisse non solum utilissimam, sed moraliter necessariam, etiam quod attinet ad veritates per se naturali cognitioni non impervias. 17(>. Pars III. Revelatio absolute necessaria est in hypothesi ordinis swpernaturalis. Non quidem a priori positive scimus, num possibilis sit ordo salutis, qui omnem potentiam et exigentiam naturae excedat. Sed si talis ordo possibilis et a Deo institutus est. id quod Christiana religio affirmat, necessitas revelationis manifesta est. Nam ordo supernaturalis in eo est, quod homo mediis proportionalis appetere debet finem, cuius exsistentia ei ex naturalibus principiis plane non potest esse nota, tum quia institutio huius ordinis pendet a libera Dei volun­ tate. tum quia hic ordo in se est mysterium. Itaque ut homo hunc finem cognoscat et sciat, qua via ad eum pervenire possit, revelatio est absolute necessaria. Etiam ipsas veritates religiosas naturales in hoc ordine homo apprehendere debet modo supernaturali. quia Deus non postulat ab homine obsequium pure naturale, sed supernatural * . cui respondeat U*· $ccti<» 2. Testimonium (’lirinti 7 guaeris: Nonno potest oh alios bonos fines Deus homini concedere gratiam sanitatum, quamvis praevideat futurum ab­ usum in confirmationem falsitatis: respondeo: Non potest. Quia Deus, si permit teret, ut hoc modo suo nomine et auctoritate proponeretur et confirmaretur mendacium, ut homines non possent rationabiliter dubitare, a debita providentia deficeret et viam occluderet omni verae revelationi, id quod admitti nequit. Omnis enim veracitas et certi­ tudo periret, si res. quae ex natura sua sunt signa veritatis, possent ex occulto line ita usurpari, ut rationabiliter acciperentur ut com­ probatio alicuius asserti, quod est falsum (cf. Muncunill, De vera religione 135 sqq.). Multo minus concipi potest, quomodo Deus vitam hominis, qui se legatum divinum mentiatur, possit continua quadam miraculorum serie insignire et omnipotentiam suam quodammodo eius arbitrio committere, ut fieri videmus in vita Christi, qui non solum ipse omnis generis miracula patravit (cf. Io. 3, 2; 7, 31), sed etiam discipulis suis eandem potestatem contulit. Tandem possunt miracula eo modo fieri, ut Deus voce vel signo miraculose productis diserte declaret hunc hominem esse legatum divinum. In his omnibus con­ dicionibus Deus aperte falsus testis exsisteret, nisi talis homo esset vere legatus divinus (cf. Lugo, De fide disp. 2, sect. 2; Bellarm., De notis ecclesiae 4, 14; S. Thorn. 2, 2, q. 5, a. 2; q. 178, a. 2 ad 3; Quodl. 2, q. 4. a. 6 ad 4; Kleutgen, Theol. der Vorzeit IV, n. 20G sqq.; Bonniot, Le miracle et ses contrefaçons, pars 1, c. 1 et 2; K. Knur, Christus medicus? Freiburg 1905: L. Cl. Fillion, Les miracles de N. S. Jésus-Christ. Paris 1910). 18G. Itaque vides, quid valeat obiectio rationalistarum, miracula potius esse impedimenta fidei quam motiva credibilitatis, cum ipsa sint id, quod difficillime credatur, utpote repugnantia omni analogiae experimentali. — Haec enim valent pro iis tantum, quibus a priori per­ suasum est Deum non posse patrare miracula, et qui nolunt quicquam admittere, quod ratione capere non possunt. Numquid fortasse omnes, qui propter miracula crediderunt et adhuc credunt, fuerunt idiotae, et soli rationalistae sana ratione et ingenio praediti? Prop. XV. Nihil valent obiectiones rationalistarum contra possi­ bilitatem et cognoscibilitatem miraculorum J. 187. Pars /. Nihil valent obiectiones contra possibilitatem miraculorum. Vires enim naturae sunt finitae, Deus est infinitus, liber, omnipotens; ergo Deus facere potest ea, quae vires naturae transcendunt. Supponitur utique I>eus personalis, non pantheisticus. ipse caecae necessitati subiectus. 1 Cf. quae de huc re scripsi in /I’heologische Zeitfrugen- V 82 sqq. ! I I • II .iI η 132 Pars I. De Christo legato div. Sectio 3. D<· argumentis test un. Christi ipsius. Praeterea totus ordo naturae exsistit solum per liberam voluntatem Dei (ne ea quidem adest necessitas, quae in ordine morali); ergo Deus, qui hunc ordinem fecit, in singulis casibus et ob debitos lines potest praeter hunc ordinem agere. Debitus autem tinis est confirmatio re­ velationis, ut dictum est (cf. Η. Haan, Philosophia naturalis, ed. 3, Friburgi 1906, n. 101 sqq.: T. Peach. Institut, philosophiae nat. II. ed. 2, Friburgi 1897. n. 653 sqq.; /. Hontheim. Institut. Theodicaeae, Friburgi 1893, n. 984 sqq. ; H. Felder, Jesus Christus II 291 sqq.). Neque verum est, quod dicunt adversarii, miraculum supponere mutationem voluntatis divinae, cum Deus prius leges naturales dederit, dein eas perrumpat. Deus enim, sicut ab aeterno voluit leges natu­ rales, ita eodem aeterno et immutabili actu voluit suo tempore fieri exceptiones, quae non sunt mutatio Dei. sed mutatio terminorum, quos Deus semper immutabili actu voluit cum omnibus eorum mutationibus. Ergo miracula sunt quidem extra consuetum naturae cursum, non vero extra ordinem providentiae divinae ab aeterno omnia ordinantis (cf. & Thom., De pot. q. 6, a. 2: Contra gent. 1. 3. c. 98). Hoc autem non eo modo intellegendum est, quo volunt quidam rationalistae. quasi Deus ab aeterno semina effectuum mirabilium causis naturalibus indiderit, ut miracula suis temporibus necessario fiant et ab aliis effectibus sola raritate distinguantur. Neque enim semina miraculorum sunt in causis creatis, sed in aeternis Dei decretis, Ars ’· Christo legato div. Sectio 3. De argumentis testing < Inisti ipsius. gelium. Innsbruck 1907: de obsessis a daemonibus agit ./. Srnit, De daemoniacis in historia evangelica. Romae 1912: cf. 11. Felder, lesus Christus II 433 sqq.). X *· L 195. Haec omnia velle explicare per applicationem legum naturalium vel occultarum virium physicarum, quarum notitiam lesus habuerit (unde eam habuit fabri filius?), est frivolus conatus. Neque omittendum est illud, quod lesus non patrabat miracula raro et certis suppositis condicionibus et post longas praeparationes, sed saepissime, prout occasio ferebat, ita ut tota natura, morbi quoque et daemones nutui eius oboedire viderentur (cf. Matth. 9, 35: 14, 35: 15. 30: Marc. 1, 32 sqq.: Luc. 4. 40 sqq.), Neque umquam faciebat miracula ostenta­ tionis causa et ad satisfaciendum curiositati (cf. Matth. 12, 38; Luc. 23. 8 sqq.). Eius miracula patrata sunt in publico, .neque enim in angulo quicquam horum gestum est' (Act. 26, 26). coram multis testibus, inter quos erant homines eruditi et infensissimi inimici lesu. Ne hi quidem ipsi audebant miracula Christi negare (Io. 11. 47). sed studebant ea in malam partem vertere (Mare. 4. 22). Cur iaritur nihilominus adversarii religionis Christianae non admittunt veritatem horum miraculorum, quamvis ea neque rationabiliter negare neque explicare possint? Quia nolunt, ob nullam aliam ratio­ nem. .Non fiderem oculis meis, si supernaturale miraculum viderem." Haec verba non quidem sunt in omnium ore, sed in omnium mente, qui negant miracula Christi1. His autem ostenditur apud eos non esse amplius sermonem de inveniendo vero, sed de opinionibus suis per fas et nefas stabiliendis. Prop. XVII. Speciatim resurrectio lesu Christi a mortuis est verum miraculum et certum argumentum divinae legationis eius. 196. Pars /. Resurrectionem a mortuis, si reapse facta sit. esse verum miraculum nemo potest prudenter negare vel in dubium vocare. Itaque tota quaestio hic est de veritate historica facti. Quia autem haec quaestio est maximi momenti, imprimis diligenter consideranda sunt quae fontes historici de hoc eventu narrant. lesus ipse resurrectionem suam ut rerum miraculum et praecipuum signum legationis suae divinae praedixit: .Et assumens iterum duo­ decim coepit illis dicere, quae essent ei eventura. Quia ecce ascen­ dimus lerosolymam. et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum 1 J. Harnack ait: .Mag der Glaube an die Ersclieinungen Jesu ini Krei.se seiner Jttnger aucli noch so fest gewesen sein — er war es — : auf Ersclieinungen bin. die andere gebabt liaben, zu glauben. ist ein Leichtsinn. der sich immer durch aufsteigende Zweifel râchen wird“ Lehrbnch der Dogmengeschichte I4 96. nota). In ecclesia catholica persuasio resurrectionis lesu Christi a mortuis post 19 saecula adhuc firmiter stat; hypotheses vero ad evertendam hanc persuasionem excogitatae, simul atque constructae sunt, sua sponte collahuntur. |)ι· nurnmlis Christi. Prop. XVII. 139 et scribis cl senioribus, et damnabunt eurn morte, et tradent eum gentibus, et illudent ei et conspuent eum, et flagellabunt eum, et inter­ ficient eum, et tertia die resurget * (Mare. 10. 32 sqq. Matth. 20, 17sqq. Luc. 18, 31 sqq.). Alia occasione iudaei ..dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit lesus et dixit iis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. . . . Ille autem dicebat de templo corporis sui * (Io. 2, 18 sqq. Cf. Matth. 12, 39 sq.; Luc. 11, 29 sq.). Quare inimici Christi post mortem eius Pilato dicunt: ..Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam“ (Matth. 27, 63). Tertia die post crucifixionem suam coepit lesus apparere discipulis sues et ostendere iis se vere resurrexisse a mortuis (Luc. 24. 15 sqq. 36 sqq. Io. 20, 19 sqq. Mare. 16. 14). 197. Statim ab initio praedicationis suae apostoli resurrectionem lesu Christi ut firmissimum argumentum religionis christianae proponebant (Act. 2, 22 sqq.; 3, 12 sqq.: 4. 33. Rom. 1, 4; 4, 25. 1 Cor. 15 etc.), et per hanc praedicationem ingentes multitudines hominum ad fidem adducebant (Act. 2, 41 ; 4,4 etc.). Loquebantur autem apostoli in publico coram hominibus, inter quos acciderant res. quas testabantur, coram inimicis Christi, qui iis frustra cum minis et poenis hanc prae­ dicationem interdicebant (Act. 4, 21 ; 5, 40 sqq.), et loquebantur maxima cum fiducia et sine ulla haesitatione (Act. 2. 32 sqq. : 4, 20. 1 Io. 1. 1 sqq.). Unde mirum non est. quod doctrina de resurrectione lesu Christi mox ut articulus fidei in symbolum ecclesiae recepta est (cf. Iren., Adv. haer. 1, 10, 1: .1/ 7, 549. Tertull., De praescript. 13: 3/ 2. 26; De virgin, vel. 1; 3/2. 889; Adv. Prax. 2: 3/2, 157 etc.). Nihil igitur restat, nisi ut aut resurrectio lesu Christi a mortuis sit verum factum historicum, aut lesus Christus ipse, apostoli, fideles, tota ecclesia Christi a prima sua origine usque ad nostra tempora sint miseri deceptores aut misere decepti. Quod cum sit impossibile, ratio­ nalistae errant, qui nunc post tot saecula statuunt lesum Christum non resurrexisse a mortuis. 198. Series eventuum, gui in passione Christi et post eam acciderunt, omnem rationabilem dubitationem excludunt, quin vere mortuus sit et vere resurrexerit. Post durissimam agoniam in horto, post tormenta et iiiiurias. quae per totam noctem pertulerat (Mare. 14, 65. Luc. 22. 63 sqq.), lesus flagellatus est more romanorum, qui erat crudelissimus nec raro per se solum mortem afferebat (cf. Cicero, Verres II 5, 54; Flav. loseph., De bello iud. 6, 5, 3). Huic dirissimae poenae milites addebant coronam spineam (Matth. 27, 29) et hac ratione lesum in eum statum redigebant, ut Pilatus videns eum exclamaret: Ecce homo! (Io. 19. 5.) Crucem suam ipse lesus portabat, donec milites (ne citius moreretur) Simoni Cyrenaeo illam imponebant (Matth. 27, 32). Crucifixus est lesus more : : 140 Pars I. De Christo legato div. Sectio 3. De argumentis testim. Christi ipsius. romano, i. e. clavis cruci affixus (Ιο. 20, 25 sqq. Cf. Luc. 24, 39 40). Per tres horas in cruce pependit, dein -inclinato capite tradidit .spiri­ tum' Ilo. 19, 30). Postea vero .venerunt milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad lesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit [λόγχη αύτού την πλευράν ενυΐε ; ergo magnum vulnus in latere fecit, ut tentaret. utrum Christus iam esset mortuus, aut eum occideret, si nondum esset mortuus |, et continuo exivit sanguis et aqua' (Io. 19, 32 sqq.). Hoc ultimum loannes evangelista valde effert, sive quia hanc rem considerat certissimum signum mortis, sive quia in eo vidit speciale miraculum. Postea lesus cum multis unguentis et aromatibus sepultus est in caverna petrae, cuius ostium saxo claudebatur, ibique mansit a vespera feriae VI usque ad auroram post sabbatum. Iam haec omnia non solum mortem lesu quam maxime probabilem reddunt, sed contrarium impossibile ostendunt. Poterat quidem interdum fieri, ut crucifixus mature depositus a morte liberaretur {Herod. 7, 194), sed hoc solum, si diligentissima cura adhibebatur (θεραπεία έπιμελεστάτη, Flat?. Joseph., Vita 75), quae certo lesu non impensa est. Ergo con­ sideratis his condicionibus esset aliquid plane singulare et stupendum, si lesus vere mortuus non fuisset. At non est praecipua quaestio, quid nos nunc ex iis, quae in evangeliis narrantur, de morte lesu de­ beamus iudicare. sed quid indicaverint illi, qui testes rei fuerunt. 199. Iam vero omnes testes unanimiter et sine ulla haesitatione testi­ ficantur lesum esse mortuum. Ita evangelistae (Matth. 27. 50. Mare. 15, 37. Luc. 23. 46. Io. 19, 30: -Et qui vidit, testimonium perhibuit“ Io. 19, 35). ita omnes apostoli, ita milites cum suo centurione, qui huius rei debebant rationem reddere (Mare. 15. 39 44 45). ita prin­ cipes sacerdotum et pharisaei (Matth. 27. 63), qui utique non ac­ quievissent. quamdiu vel minima dubitatio de morte lesu supererat. Itaque etsi hi testes nihil aliud dicerent nisi lesum a romanis fuisse morte affectum, secundum regulas scientiae historicae iis credendum esset: nam est testimonium de re. quam scire poterant, et quam scire eorum plurimum intererat, et est testimonium unanime. Unde si huic testimonio fidem negare liceret, non iam ullum factum historicum in tuto locatum esset. Quod autem evangelistae tam diligenter circum­ stantias mortis Christi referunt, hoc nequaquam faciunt ad probandum eum vere esse mortuum, sed ad ostendendum, quanta pro nobis passus sit (cf. Flav. Joseph., Antiq. 18, 3. 3 [supra n. 138]). 200. lesus post mortem suam rints apparuit. Hoc testantur omnes evangelistae. hoc testantur omnes apostoli, qui .virtute magna red­ debant testimonium resurrectionis lesu Christi-1 (Act. 4, 33), neque solum coram omnibus, etiam infensissimis inimicis, summa cum fiducia as- Art. 1. De miraculis Christi. Prop. XVII. severabant: .Hunc lesum resuscita vit Deus, cuius omnes nos testes sumus“ (Act. 2, 32), sed ubi agebatur de alio apostolo in locum ludae adsciscendo. banc normam Petrus statuit: -Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus lesus, incipiens a baptismate loannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieii unum ex istis" (Act. 1,21 22). Per hanc professionem apostoli summum odium iudaeorum infidelium in se excitarunt et pro hac fide gravissimas persecutiones subierunt (Act. 4. 1 sqq. ; 5, 26 sqq.). Testis est Paulus (1 Cor. 9. 1 ; 15. 8), testes innumerabiles alii homines (ib. 15, 6), testes milites, testes principes sacerdotum et seniores (Matth. 28, 11 sqq.). Neque lesus semel apparuit, sed saepe, non uni, sed multis, non noc­ turno tantum sed etiam diurno tempore; neque fuerunt apparitiones momentaneae, sed diutius durabant; nam lesus locutus est cum di­ scipulis, longos sermones cum iis habuit, comedit cum iis, tactus est ab iis (Matth. 28, 9 sqq. Mare. 16, 9 sqq. Luc. 24, 13 sqq. Io. 20 et 21. Act. 10, 40 sqq. 1 Io. 1, 1 sqq.). Viginti annis post mortem Christi, quando plurimi testes etiamtum inter vivos erant, mors Christi, sepultura Christi, resurrectio Christi, apparitiones Christi ut facta indubia in communi traditione ecclesiae erant. Sic enim scribit Paulus ad Corinthios: -Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et quia visus est Cephae et post hoc undecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; deinde visus est lacobo, deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi. . . . Sic praedicamus, et sic credi­ distis. ... Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prae­ dicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod susci­ taverit Christum, quem non suscitavit11 (1 Cor. 15, 3—8 11 14 sq.). Obiciunt quidem adversarii multas contradictiones inveniri in nar­ rationibus evangelistarum, sed hucusque nullam potuerunt ostendere. Quod enim alii evangelistae alia narrant, alii alia omittunt, non est contradictio: nullibi enim dicunt se velle omnia narrare, quae facta sint. Quod Matthaeus ait: -Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati" (Όψέ bè σαββάτων, τη έπιφωσκούση εις μίαν σαββάτων, Matth. 28, 1), habet hunc sensum: Postquam transiit ultimus dies heb­ domadae passionis et diluculum factum est primi diei sequentis heb­ domadae. Hoc autem idem est, quod ait Marcus: ,Cum transisset sabbatum . . . valde mane una sabbatorum" (Mare. 16, 1 2. Cf. Luc. 24. 1 : Io. 20. 1). loannes quidem ait: „Maria Magdalena venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum", Marcus vero: -Veniunt ad monumentum orto iam sole." At cum uterque dicat rem factam 142 Par* I· 0e Chri-sto legato div. Sectio 3. De argumentis testim. ( lu isti ipsius. esse multo mane, patet utrumque dici posse: fuisse etiamtum tenebras, et solem iam ortum fuisse, praesertim eum aliquod temporis spatium praeteriisset ab initio viae usque ad sepulchrum, et in illis regionibus brevissimum tempus interjacent inter ultimas tenebras noctis et pri­ mam lucem diei. Ceterum etsi evangelistae circa alia discreparent, vacuum inventum esse sepulchrum et Christum certis hominibus ap­ paruisse omnes testantur. 201. Pars II. Ad explicanda facia evaugelica adrirsurii varias hypo­ theses excogitaverunt. Prima hypothesis est lesum non fuisse vere mortuum, sed appa­ renter tantum, dein partira vi iuvenilis vigoris, qui ei inerat, partira virtute unguentorum et tepore sepulchri recuperasse vires, e sepulchro exiisse et apostolis apparuisse eosque consolatum esse. Ita Gottlob Paulus (Exeget. Handb. III 785 sqq. 929 sqq.), qui undique colligit facta, quae ostendant hanc hypothesim non esse plane impossibilem. At imprimis non quaeritur, quid absolute fieri potuerit, sed quid reapse factum sit. Iam vero omnes testes, qui rei interfuerunt, dicunt lesum revera mortuum esse: ergo nihil agit Paulus, si post duodeviginti saecula contra omnes testes dicit lesum mortuum non esse. Praeterea etiamsi demus lesum post omnia illa tormenta potuisse absolute vires recuperare, nihilominus hoc fieri non potuit nisi paulatim et per longum tempus et diligentem curationem. Atqui lesus statim apparet apo­ stolis in pleno vigore, ambulat cum iis iisque longas habet instructiones et eos ingenti gaudio et animo replet. Hoc autem nulla ratione ex­ plicari potest per hppothesim doctoris Paulus: ergo haec hypothesis nullius utilitatis est. Tandem non explicatur, quomodo lesus semi­ mortuus gravem lapidem sepulchri revolverit (dicunt fulgure hoc factum esse), cur custodes eum non apprehenderint, cur iudaei et romani eum quietum abire passi sint etc. Itaque facile intellegitur, cur haec hypothesis hodie communiter relicta sit et ab omnibus ludibrio habeatur. Conatum non minus infortunatum quam mirificum comendi hanc theoriam, comptamque ad textus evangelicos, critice castigatos, appli­ candi fecit Fr. Spitta, Die Auferstehung Jesu. Gottingen 1918. Suf­ ficit rem commemorasse. 202. Secunda hypothesis, hodie satis communis, est apostolos imagi­ natione deceptos esse. Ita Strauli (Das Leben Jesu, krit. bearb. II, ed. 3, 684 sqq.) et multi alii. Crucifixus, inquiunt, resurrexit in fide discipu­ lorum suorum (tertia die!). Quod autem animati hac fide putabant se lesum, cuius imago mentem eorum plane occupabat, oculis suis videre, res est psychologice non adeo mira multisque analogiis historicis con­ firmata, cuius miraculosa indoles non est nisi in vi productiva fidei et amoris fortioris quam ipsa mors. Ail, 1. De miruculiH Chnsti. Prop. XVIL 143 Facile vides in hac hypothesi inultas esse /h/.w.s suppositiones et assertiones. Ubi enim est vel una -analogia historica", quod inulti homines non dormientes, sed vigilantes imaginabantur se per quadra­ ginta dies (et postea non amplius) videre resuscitatum a mortuis, audire eius instructiones, accipere ab eo praecepta, comedere cum eo, tangere eum, tandem eum oculis suis videre ascendentem in caelos? Huiusne rei adsunt -innumerabiles analogiae historicae" ? Porro unde habent illud de tam insigni fide apostolorum? Certe evangelia contrarium dicunt. Quamvis enim Christus saepe praedixisset resurrectionem suam, haec tamen doctrina videtur sensum apostolorum plane superasse. .Nondum enim sciebant Scripturam [vaticinia Veteris Testamenti], quia oportebat eum a mortuis resurgere" (Io. 20, 9). Hoc dicit Ioannes de se ipso et Petro, ubi narrat, quomodo cucurrerint ad vacuum se­ pulchrum. Cum mulieres apostolis nuntiassent resurrectionem Christi, -visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis" (Luc. 24, 11). Duo discipuli euntes in Emmaus non exhibent -creatricem vim fidei et caritatis, quae sint morte fortiores". Immo cum Christus ipse apostolis apparuisset, nolebant credere, donec mani­ bus palpassent eum (Lue. 24, 36 sqq. Matth. 28, 17). Thomas aliis apparitionem Christi narrantibus fidem denegat, donec ipse Christi manus et latus contrectaverit (Io. 20, 24 sqq.). Haec omnia ostendunt, quantopere apostoli abfuerint ab inanibus imaginationibus et excita­ tionibus. Ceterum istis sobriis et frugi hominibus, qui ex indole sua naturali vix idearum paulo sublimiorum capaces erant, tantam vim imaginativam tribuere, ut vigilantes sibi viderentur videre, audire, tangere, quae numquam acciderunt, est ad minimum valde audax com­ mentum. Nemo in falsis visionibus videtur sibi videre nisi conceptus suos, quibus praeoccupatus et excitatus est, non vero contrarium eorum, quae in mente habet. Praeterea quam facile hae omnes visiones potuissent corrigi ostenso corpore Christi, ad quod remedium iudaei certe recurrissent. Quomodo tandem apostoli, antea tristes et despe­ rantes, subito visiones fingunt iisque convertuntur in homines fortes et audentes, qui et ipsi fide resurrectionis Christi miracula patrant? Vides adversarios nullam absurditatem non admittere, dummodo ne debeant credere, quae nolunt. Triste est spectaculum cernere quosdam theologos protestantes, etiam professores theologiae, confugientes ad ludificationes spiritisticas, ut hac ratione specie defendant, revera corrumpant narrationes Scrip­ turae de Christo resuscitato. Ita e. g. It. J. Hoffmann, Das Geheimnis der Anferstehung Jesu, Leipzig 1921. Hic imprimis removet omnia, quae evangelistae referunt de sepulchro vacuo (Matth. 28, 1 sqq. Mare. 16, 1 sqq. Luc. 24, 1 sqq. Io. 20, 1 sqq.) ut - legendas" seu fabulosas fictiones, inventas iam a primis Christianis, quibus locus sepulturae lesu ignotus fuerit (1. c. 20—29). His remotis apparitiones tantum Christi explicandae remanent, et eae quidem solae, quae vel singulis I I t Para I. De Christo legato div. Sectio 3. De argumentis testim. Christi ipsius. discipulis vel pluribus simul factae sunt in Galilaea; nam quae a Luca et loanne narrantur de aliis apparitionibus in urbe lerusalem vel in ludaea factis, sunt aut plane falsa aut poetice exornata et ad alios eventus referenda (1. c. 44 52 55 sq.). Ergo evangelistae sunt testes satis incertae fidei de factis historicis. Contra vero permulta, quae a spiritistis de ,materialisationibus“ spirituum hominum defunctorum referuntur, solide et stricte ad doc­ trinae praecepta observata et examinata sunt, ut historica veritas talium apparitionum in dubium vocari nequeat (ib. 73 sqq.). Hinc valde obvia conclusio: -Mihi dubium non est. quin apparitiones Christi, de quibus dixi, fuerint materialisationes" (ib. 145). En. simplicissima explicatio rei ceteroquin inexplicabilis et incredibilis. At nonne lesus praedixerat se resurrecturum esse (cf. supra n. 196)? Non praedixit, sed hanc praedictionem alii postea in eius ore posue­ runt {Hoffmann 1. c. 12). Ceterum lesus etiam falsas praedictiones fecit (ib. 11). Nonne discipuli firmiter crediderunt lesum vere resur­ rexisse a mortuis? Utique, sed ideo tantum, quia nihil sciverunt do ,materialisationibus“ (ib. 150). Sed ad materialisationes requiritur „ me­ dium ex quo spiritus apparens necessariam materiam accipit; lesus autem sine tali .medio" apparuit. Respondetur: corporeitas lesu apparentis videtur fuisse substantia abstracta a discipulis praesentibus (ib. 146). Ex his satis apparet, quo deducat falsa scientia homines, qui simplici veritati fidem denegant. 203. Tertia hypothesis est totam rem esse fraudem apostolorum, in qua hypothesi vel supponitur apostolos simpliciter mentitos vel etiam corpus Christi furatos esse. Hanc ultimam hypothesim maxime ex­ polivit Reiinarus (Wolfenbütteler Fragmente η. 5). At hoc modo apo­ stolis, viris simplicibus et honestis, gratis nequissima fraus affingitur: praeterea non explicatur magna mutatio moralis, quae in ipsis apo­ stolis accidit: hominibus timidis et morte lesu in desperationem actis adscribitur ingens audacia, immo res asseritur, quae ob potestatem et diligentiam inimicorum Christi plane impossibilis erat: tandem, quo­ modo per fraudem apostolorum ingens multitudo hominum potuerit adduci, ut censerent sibi Christum apparuisse, mysterium manet. Quia igitur haec hypothesis est tam inane figmentum, hodie ab omnibus reicitur (cf. StrauS, Leben Jesu, krit. bearb. 11 685). Ergo, quia omnia, quae ad removendam Christi resurrectionem ab infidelibus excogitata sunt, vana sunt et ridicula, constat Christum vere resurrexisse a mortuis et ita dedisse evidentissimum illud divinae suae legationis signum, quod se daturum esse promiserat. Est igitur Christus vere et indubie legatus divinus (cf. E. Dentier, Die Auferstehung Jesu Christi nach den Berichten des Neuen Testamentes. Münster 1910: E. Mangenot, La résurrection de Jésus-Christ. Paris 1910; Muser, Die Auferstehung Jesu und ihre neuesten Kritiker-, Art. 1. I h* niiraculÎH CJinsti. SchoL 145 Paderborn 1914; 1·λ Jacquier, La résurrection de Jésus-Christ, Pans 1911: Eelder, Jésus Christus 11 473 sqq.). 204. Schol. De ,,ini raciiiis *· fundatorum aliarum religion uni. Obiciunt non raro contra miracula ut argumenta legationis divinae. (plod etiam fundatoribus aliarum religionum miracula adscribantur, et quod hac ratione Christiana religio non differat ab aliis religionibus. At per se patet non esse quaestionem, num miracula solum facta esse dicantur, sed num revera facta sint. Ubi de testimoniis hominum agitur, inquisitio est instituenda, num testes potuerint et voluerint verum dicere: et si utrumque constat, testimonium est admittendum: sin contrarium inventum fuerit, testimonium est reiciendum. Cur narra­ tiones miraculorum a priori aut omnes verae sunt aut omnes falsae? Ceterum paucae tantum religiones .historicae" exstant, i. e. reli­ giones, quae certo alicui homini originem suam debent, scii, praeter religiones mosaicam et Christianam buddhismus, iainismus, sikhismus, mohammedanismus. Iam si quis comparaverit, quae de fundatoribus harum religionum narrantur, facile videbit nullam inde obiectionem peti posse contra miracula Christi. Mosaicam religionem omittimus, quia miracula Moysis et prophetarum, quae in Scriptura narrantur, non minus vera censemus quam miracula Christi. De miraculis vero funda­ torum aliarum religionum duo notanda sunt: a) nullum testimonium eorum adesse, quod iis condicionibus munitum sit, ut fidem mereatur, nedum cum certitudine evangelicarum narrationum comparari possit: — b) miracula, quae narrantur, non raro in se esse absona et indigna. 205. Quod ad buddhismum attinet, iam supra (n. 132) dictum est libros vitam Buddhae narrantes multis saeculis post mortem Buddliae scriptos esse. Porro illi inter hos libros, qui magis antiquam traditionem re­ ferunt. multo pauciores res miraculosas narrant1. Omnes eruditi con­ cedunt miracula, quae in posterioribus libris de Buddha narrantur, esse magnam partem mythos solares ad fundatorem buddhismi applicatos. Dein vero considerandum est. qualia sint miracula, quae Buddha pa­ trasse dicitur. E. g. ut pugnaret cum rege serpentum, Buddha emisit fumum e corpore suo et totum corpus suum convertit in ignem (Afahâvagga 1, 15, 4: 3/. Müller, Sacred books of the East 13, 120). Alio 1 „Erst spatere Jahrhunderte, die in ganz auderem Mafistabe als die alte Zeit die Geschichte Buddhas mit W undem über Wunder ausgestattet haben, wandten sich mit besonderer Vorliebe dazu, die Gestalt des gebenedeiten Kindes mit den ausschweifendsten Schôpfungen einer schrankenlosen Ph an tasi e zu umgeben* H. Oldenbertf, Buddha 5 99 . -As to the life of the Buddha, not a single contemporary voice has come down to us, whether of friend or enemy, which should directly and incontrovertibly assure us of a single fact. What we probably do know on the sub­ ject is only by way of inference from authorities, none of which can he proved to have lived when he lived" Kellogg, The Light of Asia and the Light of the World, London 1885? 53). Pesch. Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6 7 10 ; 146 Pats I. De Christo legato div. Sectio 3. De argumentis testini. Christi ipsius. tempore misit contra aquam fluminis ollam, quae natabat citius, quam equus currit, donec veniebat ad verticem, in quem se immergebat et intrabat palatium regis serpentum (Kelloyy, The Light ot Asia 140). Aliquando Buddha cucurrit per totum firmamentum caeli a parte orien­ tali usque ad partem occidentalem et interim ex uno oculo mittebat aquam, ex altero ignem {Kern, Buddhismus 1 184 sq.). Ad refutandos adversarios construxit magnum aedificium, ut in eo cum adversariis certatim patraret miracula (ib. 189 sqq.). Num talia merito comparari possint cum miraculis Christi, quilibet prudens facile videt (cf. Bonniot, Le miracle et ses contrefaçons pars 2. c. 1). 206. Quâe narrantur de Mahâvira, fundatore iainismi, et de Nanak, fundatore siÀ-Àismï, sunt plane eiusdem farinae. Mahâvira vixit circa idem tempus atque Buddha, historia autem eius scripta non est nisi post Christum. Miracula, quae patrasse dicitur, sunt similia miraculis buddhisticis (cf. Sacred books of the East 22, 195 sqq.), sicut generatim a priori constabat, qualem agendi rationem omnes monachi in­ dici sequi deberent. Nanak, fundator sikhismi, natus est a. 1469 p. Chr. Libri sacri (Granth) huius sectae collecti circa a. 1600 nugis referti sunt1. Ceterum iam ideo absonum est comparare narrationes indicas cum nostris evangeliis. quia notum est , sensum historicum “ scripto­ ribus indicis plane deesse2. 207. Mohamniedi auctori tribuuntur libri illi, qui vocantur Cortin (lectio, liber), quos probabiliter ipse litteris non consignavit. In his libris fatetur se non posse patrare miracula (sura 29, 49), et ad obiectionem. ipsum esse falsum prophetam, cum non possit miracula facere, respondet ante se fuisse alios, qui fecerint miracula, et nihilo­ minus homines mansisse incredulos (sura 21. 5: 26, 1 sqq.). Censet tamen ipsum opus suum esse magnum miraculum, et evocat adversarios suos, ut simile quid producant (sura 2, 22). Utique dicebat se revelationes caelestes accepisse: sed haec est pura assertio, quam utrum bona an mala fide fecerit, non facile diiudicari potest. Plerique censent Mohammedem nervorum infirmitate laborasse et imaginatum esse se ha­ bere veras risiones (cf. Sacred books of the East 6, xxi: Sprenyer, Das Leben und die Lehre des Mohammed I 267 sqq.). Aliquod fac­ tum ex posteriore vita Mohammedis merito suspicionem de bona eius 1 Cher Nanaks Leben war nicht viel bekannt. .was die spâtere Sage dann um so mehr angetrieben bat. einen ganz neuen Kreis von Mythen zu dichten. uni diese Ltlcke in der Geschichte Nanaks auszufüllen. . . . Manche kleine Abenteuer. die er gehabt haben soil, sând so kindisch und teilweise so lâppisch, da& sie nicht der Erwâhnung wert sind* E. Tnnnpp, Die Religion der Sikhs. Leipzig 1881. 7 sq. . * .It bas become quite a literary commonplace that history, in the ordinary­ sense of the worth is almost unknown in Indian literature* Telang, Sacred books of the East 8. 1 . Cf. Stimmen aus Maria-Laach XXXI 387 sqq. 504 sqq. Ergünzungshefte XI fast·.· 41 U4 sqq. i fa* ifci Art. 1. !>«· miraculis (’hri.sti. Prop. XVII. Schol. 147 fide movet. Habebat iam Mohammed novem uxores et plures con­ cubinas. Cum nihilominus aliqua nocte cum quadam serva coptica, Maria nomine, commercium habuisset, una ex eius uxoribus magnum tumultum excitavit, quem ut sedaret, cum iuramento promisit se non iterum accessurum esse ad illam puellam. Nihilominus eum postea huius rei paenituit. Ut autem se excusaret a periurio, dixit se ha­ buisse revelationem, qua iussus esset Hocci facere querelas uxorum suarum (Sacred books of the East 6, xl, et 9, 290). Unum ex prin­ cipalibus miraculis, quae Mohammedi adscribuntur, est iter caeleste, quod quadam nocte instituisse dicitur. Huius rei utique nullum testem habuit, sed tota narratio fundatur quibusdam obscuris verbis ipsius (sura 17, 1 62; 53, 1—18). Sed ipsi eius discipuli rem aliter et aliter explicant, et multi dicunt nihil fuisse nisi somnium (Sacred books of the East 6, xxi) L Alterum miraculum, quod posteriores eius asseclae narrant, hoc est, quod Mohammed, rogatus, ut signum faceret, di­ viserit lunam in duas partes eamque coegerit ire per manicam suam et dein iterum coniunxerit. Haec narratio nititur paucis his Corani verbis: .Hora prope est, quando luna dividetur in duas partes. Sed videntes signum avertentur et dicent: Magia transcendens!" (Sura 54. 1.) Secundum communem explicationem Mohammed ibi loquitur de signis, quae praecedent ultimum indicium (Sacred books of the East 9, 255). Haec omnia possunt videri valde otiosa, sed eo melius ostendunt, quam irrationabilis sit adversariorum religionis Christianae provocatio ad miracula, quae aliarum religionum fundatores patraverint. 208. Iam saeculis II et III varii philosophi ethnici conati sunt vini demonstrativam miraculorum Christi eo destruere, quod dicebant si­ milia facta esse a magnis viris ethnicis. Inter haec tentamina maxime nota est Vita Apollonii Tyanaei, quam saeculo ΠΙ hortante lulia Domna (uxore Septimii Severi imperatoris) octo libris scripsit Flav. Philostratus, qui dicit se hausisse omnia e scriptis hominis cuiusdam (Damis), qui fuerit amicus Apollonii (cf. TF. Christ, Gesch. der griech. Lit., ed. 3, 699 725). In Vita Apollonii miracula narrantur, quae sunt plane stupenda. At facile patet, quam insignis falsarius fuerit Philostratus vel auctor eius Damis. Dicit enim Apollonium Babylone fuisse, et describit magni­ tudinem et splendorem urbis, cum saeculo I post Christum, quando Apollonius vixit. Babylon vix quicquam esset nisi cumulus parietinarum. Confundit lacedaemonios et priscos spartiatas, quasi etiamtum rempublicam constituerint: quo tempore Sparta iam romanis subiecta erat, loquitur de ea ut de republica libera. His et similibus facile patuit 1 .The story is so overlaid with spurious traditional details as to have lost, to a great extent, its real significance" Palmer, The Qur’an I (.Sacred hooks of the East 6] xxxx). * 10 143 Pars I. De Christo legato div. Sectio 8. De argumentis testini. Christi ipsius. totam rem nihil esse nisi fabulam (cf. Eusrbii Cues. liber contra Hiero­ clem, 3/22, 795 sqq.: ('. L. Kayser, Philostrati opera. Lipsiae 1870. Praefat.; Bonniot, Le miracle et ses contrefaçons pars 2. c. 3; Diction­ naire de théologie catholique 1 1508 sqq.). ART. II. DE VATICINIIS CHRISTI. Prop. XVIII. Christus vaticiniis quoque probavit se legatum divinum. 209. Vaticinium non raro eodem sensu accipitur quo prophetia. Nihilo­ minus vocabulum prophetiae habet latiorem sensum; significat enim quemlibet nuntium, qui per hominem a Deo affertur *, cum vaticinium sit certa praedictio futuri eventus, qui ex principiis naturalibus prae­ sciri non potest. Obiectum vaticinii sunt res futurae, quae a viribus occultis et maxime a libere agentibus pendent: quas solus Deus co­ gnoscere potest, et is, cui a Deo revelantur. Huc revocari potest cardiognosia. qua quis cognoscit secreta cordium soli Deo aperta (cf. III, n. 374 sqq.). Possibilitas vaticinii patet ex iis, quae supra dicta sunt de revela­ tione. Deus enim infinite perfectus in cognoscendo novit futura libera et potest hanc notitiam cum hominibus communicare. Cognoscibilitas vero vaticiniorum, suppositis debitis condicionibus, in dubium vocari nequit. Nam cum agitur de futuris actibus liberis, praedictio eorum triplici modo fieri potest: fortuito, coniecturaliter, certo. Prima via eo magis excluditur, quo magis multiplicia et de­ terminata sunt, quae praedicuntur. Potest quidem interdum fieri, ut quis prorsus temerarie neque ullo nixus fundamento praedicat aliquid, quod postea futurum sit, ut si quis sine ulla ratione dicat: hic vel ille homo proximo anno iter faciet in Africam, et reapse hoc fiat. Sed quo magis indicantur omnia minuta adiuncta, eo minus eventus temerariae praedictioni respondebit, et quo plura et quo magis de­ terminata sunt quae quis temere praedicit, eo certius et saepius falsus propheta apparebit: nam quae per accidens fiunt, raro fiunt. Hoc maxime valet de eventibus, qui ab immediata Dei interventione pen­ dent (cf. Ottiger, Theol. fund. I 233 sqq.). Idem fere dicendum est de coniecturali praedictione futurorum. Potest quidem interdum homo ex observationibus, quas hactenus in­ stituit. secundum analogiam cum quadam morali certitudine futuram agendi rationem aliorum conicere, qua in re magnam partem consistit ars rhetorica, ars politica, generatim ars recte tractandi homines. Sed haec coniecturalis notitia futurorum ad facta simplicia et nuda neque adeo tempore remota se extendit. Quid enim homo vel multi homines Cf. tom. IV. n. 551. .Art. 2. De vaticiniis (’liristi. Prop. XVIiL 149 post longum tempus facturi sint, et quidem usque ad minuta adiuncta, hoc psychologicis conjecturis nemo cum certitudine assequi potest. Itaque signum certam divinae revelationis habetur, ubicumque cum certitudine praedicuntur res complexae, tempore remotae, cum adiunctis, · - * ‘ Mr VATICINIA DAVID ET SALOMONI FACTA. 227. Tribus luda iam aliquem principatum habuit (.catulus *leonis 4) in deserto, quatenus alias tribus numero superabat (Num. 1, 26) et in itinere primum locum tenebat (Num. 2, 3 9: 10. 13 14). ludas bis belli dux fuit i lud. 1, 2: 20. 18). Sed gloriam regiam tribus luda consecuta est per David, ut hic ipse ait: .Elegit Dominus Deus me de universa domo patris mei. ut essem rex super Israel in sempiternum ; de luda enim elegit principes" (1 Par. 28. 4). Cum vero David pace constituta Deo templum aedificare vellet, Nathan propheta ei nuntiavit: .Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum. . . . Annuntio ergo tibi, quod aedi­ ficaturus sit tibi Dominus domum. < 'unique impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius44 (1 Par. 17. 4 10 11). „Ipse aedi­ ficabit domum nomini meo. et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum. Misericordiam autem meam non auferam ab eo. sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. Et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus iugiter" (2 Reg. 7. 13 sqq.). David moriens filio suo dixit: .Observa custodias Domini Dei tui. ut ambules in viis eius . . . ut confirmet Dominus sermones suos, quos locutus est de me. dicens: Do vaticiniis mcseiaiiiciH Veteria 1 pstninenti. 159 Si custodierint lilii t ui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel” (3 Reg. 2, 3 4). 228. Eadem Deus Salomoni repetit: „Si ambulaveris coram me. sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia, (piae praecepi tibi, et legitima mea et indicia servaveris, ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David, patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israel. Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non se­ quentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias meas, quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos, auferam Israel de superficie terrae, quam dedi iis, et templum, quod sanctificari nomini meo, proiciam a conspectu meo, eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis" (3 Reg. 9, 4 sqq.). Si­ militer in Ps. 88, 21 29 sqq.: -Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum ... in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli. Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in indiciis meis non ambulaverint, si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniqui­ tates eorum et in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea [veritati meae, promissioni meae], neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Semel iuravi in sancto meo. si |numquid] David mentiar. Semen eius in aeternum manebit et thronus eius [immutabilis] sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta [perfectus erit] in aeternum, et testis [Deus vel luna] in caelo fidelis [perpetuus]." 229. Itaque duae promissione® familiae Darid factae sunt: altera condicionata, altera absoluta. Condicionata promissio respicit regnum tem­ porale, quod tenebunt, quamdiu a Deo non defecerint (cf. Ps. 131. 12). Absoluta promissio est de throno aeterno, quem Deus domui David promittit non obstante futura eorum malitia. Absolutam perpetuitatem intellegi patet ex comparatione cum sole et luna et ex illa locutione: .non auferetur vir de solio Israel", et similibus. Constat igitur magnum illum -pacificatorem, cui est oboedientia populorum", futurum esse ex familia David. Magis describitur hic -Unctus [Messias] Domini |Iahve|“ in Psalmo2 ut superaturus omnes inimicos suos, (pii volunt vincula eius rumpere et iugum eius abicere. sed Deus irridebit eos et loquetur ad eos: -Ego unxi regem meum in Sion” (hebr.). Hic vero rex testatur: -Dominus dixit ad me: Filius meus es tu: ego hodie genui te. Postula a me. et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. . . .“ Pars 1. De Christo legato div. Sectio 3. De argumentis toetiin. Christi ipsius. Item in Psalmo 109 (cf. Matth. 22. 44): B Verbum lahve ad Dominum meum: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum." Sceptrum huius regis ex Sion est, unde dominabitur in medio inimicorum suorum. Hic est ille rex, cui per iuramentum Deus promisit regnum sacerdotale et aeternum. Debebit quidem multas molestias perferre, sed postea gloriosus victor exaltabit caput suum (cf. Ps. 44 et 71 ). VATICINIA DE ABJECTIONE POPULI ISRAEL ET PASTORUM EIUS ET DE SUSCITATIONE NOVI PASTORIS. 230. Israel condicionem illam, a qua Deus dependentem fecerat tem­ poralem eius gloriam, non implevit, sed a Deo recessit ideoque reiectus est. At non obstante hac calamitate promissio de aeterno rege, qui veniet ex Inda, intacta mansit, et iterum iterumque novus ille rex promissus est. Hae duae res. abiectio populi et pastorum eius et suscitatio novi pastoris. sunt argumentum, quod saepe a posteris pro­ phetis tractatur. Ita Ose? propheta cap. 1 tribus actionibus symbol icis repraesentat populi reiectionem. quia populus recedens a legitimo conubio spirituali, quod inierat cum Deo, fornicatus est cum diis falsis (2. 2 sqq.). Rursum tamen Israel misericordiam consequetur (1. 10 11), postquam in cap­ tivitate resipuerit (2. 8 sqq.). «Et percutiam cum iis foedus ... et sponsabo te mihi in sempiternum * (2. 18 19). Postquam dies multos sederint filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine teraphim. .post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum" (3, 4 5), non utique illum David regem, (pii diu mortuus erat, sed illum, qui ex stirpe davidica promissus erat (Ps. 88). Quia enim David erat typus Messiae, hic ipse saepe David vocatur (1er. 30. 9. Ez. 34, 23: 37. 24: cf. infra n. 232 sq.). Haec autem omnia fient „in novissimo dierum" (Os. 3, 5). In sequentibus peccata et poenas populi propheta describit. Similiter loci prius proponit terribilia indicia Dei (1, 1 —12), dein exhortatur ad paenitentiam (1. 13 ad 2, 17). tum promittit restitu­ tionem (2. 18 sqq.). Cap. 3 describit indicium Dei de omnibus populis, cuius finis ultimus erit, quod Israel cum Deo suo habitabit in aeternum in monte Sion (3, 16 sqq.). Idem praedixit Mnios, qui scelera et poenas exponit et finalem restaurationem promittit: ,Verumtamen conterens non conteram domum lacob, dicit Dominus. ... In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit ... et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis" (9. S 11). Idem in brevissima prophetia Abdiae, secundum quam regnum Sion complectetur omnes populos terrae (17), .et ascendent salvatores in montem Sion ... et erit Domino regnum" (21). 231. Hanc catholicitatem regni messianici pulcherrime exponit Isaias propheta, qui exhibet omnes populos confluentes ad montem Sion: «Et De vaticiniis ninssiiinicis Veteris Testamenti. erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes . . ." (2, 2 sqq.). Praedicit quidem hic quoque propheta omnibus populis terri­ bilia Dei indicia propter peccata eorum, sed magis quam alii prophetae ostendit, quomodo haec indicia eo tendant, ut populi convertantur et tandem per Messiam salutem inveniant (4. 2 sqq.; 9. 1 sqq.; 11. 1 sqq.: 12. I sqq.: 14. 1 sqq.; 18, 3 sqq. : 19, 18 sqq. ; 26, 1 sqq. : 30. 18 sqq.; 33. 20 sqq.: 35, 1 sqq.: 40, 1 sqq.: 42, 1 sqq. ; 43, 1 sqq.: 49, 7 sqq.: 51, 3 sqq.: 52, I sqq. etc.). Quare propheta laetitia gestiens exclamat: .Surge, illuminare, lerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. Et ambula­ bunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui.. .“ (60, 1 sqq.) De hoc monte Domini Michacun quoque vaticinatus est. qui. post­ quam poenas pro peccatis praedixit, addit: .Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles, et fluent ad eum populi ... et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum" (4. 1 7). BBS 232. Malitiam vero pastorum populi israelitici increpat Iwemias et praedicit eos remotum et novum pastorem institutum iri: .Vae pastori­ bus, qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit Do­ minus. . . . Ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestro­ rum. . . . Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen i ustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet indicium et iustitiam in terra . . .“ (23, 1 sqq.). .Servient Domino Deo suo et David regi suo. quem suscitabo iis. . . . Et aedificabitur civitas in excelso suo. et templum iuxta ordinem suum fundabitur. ... Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius producetur. . . . Et eritis mihi in po­ pulum. et ego ero vobis in ** Deum (30. 9 1H 21 22). .Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui lacob foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum. . . . Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Do­ minus: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam: et ero iis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum" (31. 31 33). .In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae. et faciet indicium et iustitiam in terra. In diebus illis salvabitur Inda, et lerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustus noster1* (33. 15 16). Neque vero solus Inda habitabit ibi. sed „congregabuntur ad eam | lerusalem | omnes gentes in nomine Domini in lerusalem1* (3. 17). 233. De malo pastore removendo et de bono pastore mittendo lo­ quitur Ezechii‘1 quoque propheta. Ait enim ad Sedeciam regem: Γιι autem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquiPesrh. Praelectione * doginatimc. I. E<1. t; 7. 11 I 1(52 Pars I. De Christo legato div. Sectio .'J. De argumentis test ini. Christi ipsius. tatis praefinita, haec dicit Dominiis Deus: Aufer cidarim, tolle coronam; nonne haec est, quae humilem sublevant et sublimem humiliavit? Iniquitatem [ruinam], iniquitatem, iniquitatem ponam eam. et hoc non [nihilum] factum est |i. e. corona seu dignitas non iam erit in familia David], donec veniret, cuius est indicium |Shiloh?], et tradam ei“ (21, 25 sqq.I. Quis autem sit ille, cuius est indicium, postea dicit: .Vae pastoribus [regibus] Israel, qui pascebant semet ipsos. . . . Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos. ut ultra non pascant gregem. . . . Salvabo gregem meum. ... Et suscitabo super eas [oves meas] pastorem unum, qui pascat eas. servum meum David: ipse pascet eas. et ipse erit iis in pastorem. Ego autem Dominus ero iis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. et faciam cum iis pactum pacis. ... Et scient, quia ego Dominus Deus eorum cum iis. et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus" (34. 2 10 22 sqq. 30). Iam antea propheta domum David comparaverat cum medulla cedri, quam Nabuchodonosor rex transplantaverat in alienam terram Ί7. 3 4). sed -haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis ... et plantabo super montem excelsum et eminentem ... et erit in cedrum magnam, et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit’ (17. 22 sq.). Ut hoc loco, ita alibi saepe Messias dicitur venturus, quando de domo Israel non supersunt nisi reliquiae, et quando domus David est in humili condicione et quasi exstincta (cf. Is. 4. 1: 6, 13: 10. 19: 11, 16: 53. 2: 1er. 23. 3: 30. 7 etc.). VATICINIA DE MUNERIBUS NOVI PASTORIS REGAM. PROPHETICO, SACERDOTALI. A 234. Pastorem illum novum, quem Deus promisit, futurum esse regem aeternum omnium populorum ostendunt vaticinia praecedentia (cf. Is. 9. 6sq.: Dan. 7. 13 sqq.). Praeterea erit propheta, i. e. legatus, (piem mittet Deus ad do­ cendos homines. Hoc iam praedixit Mot/tus: -Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me. suscitabit tibi Dominus Deus: ipsum audies’ (Deut. 18. 15). Hunc textum ad Messiam referri omnes exegetae concedunt, cum in Novo Testamento haec prophetia saepe ad Christum applicetur (Io. 1. 45: 5. 45 sq. : 6. 14. Act. 3. 22 sqq.). Disputant quidem, utrum exclusive an principaliter tantum de Christo valeat (cf. Kiiabenbguer, Erkl. des Proph. Is. 4. nota, et Corneli/, Introd. II 2. 276 sq. 278 sqq.). Sed utra explicatio eligitur, sufficit nobis hoc loco Christum praedictum esse prophetam. Magis idem explicat Isaias: .Feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Ecce testem populis dedi eum. ducem ac praeceptorem gentibus’ (55, 3 4). Messias vero de se loquens exhibetur: -Spiritus Domini super me. eo quod unxerit Dominus me: ad annuntiandum mansuetis De vaticiniis messianicis Veteris Testamenti. Prop. XX. 163 ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indiligentiam . . - (61, 1 sqq. Cf. Luc. 4, 21.) Idem 42. 1 sqq.; Mich. 4. 1 sqq. Legatum divinum se probabit multis miraculis: «Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum“ (Is. 35, 5 6. Cf. Matth. 11, 5). Tandem Christus erit sacerdos, et quidem non secundum ordinem Levi, sed secundum ordinem Melchisedech (Ps. 109. Cf. Gen. 14, 18; Hebr. 7, 1 sqq.). Sacerdos «iste asperget gentes multas “, ut ait Isaias (52. 15). Aspersio enim, qua sanctificatur populus, est praecipua quae­ dam pars actionis sacrificalis (Lev. 16, 18 19. Hebr. 9, 14 sqq.). Neque vero aliam hostiam offeret quam se ipsum: «Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. . . . Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. ... Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum. ... In scientia sua justificabit ipse iustus servus meus multos. . . . Ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia" (Ls. 53, 4 sqq.). Haec doctrina magis explicabitur in tractatu de Verbo incarnato (IV, n. 538 sqq.). Apud Zacha­ riam typice de Messia haec dicuntur: «Ecce vir, Oriens [i. e. ,germen', nomen Messiae ut 3, 8] nomen eius, et subter eum orietur, et aedi­ ficabit templum Domino. Et ipse exstruet templum Domino, et ipse portabit gloriam et sedebit, et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos [inter potestates regiam et sacerdotalem, aut inter typum et antitypumj" (6, 12 sqq.). Hic sacerdos instituet novum sacrificium, quod offeretur a solis ortu usque ad occasum (Mal. 1. 11): sed de hac re plura in tractatu de eucharistia (VI. n. 853 sqq.). misit me, 235. Ex dictis patet, quomodo duo haec concilientur: quod Messias annuntiatur modo ut rex /loteutissimus, modo ut vir omni miseriae suhiectus (cf. Ps. 21 cum Ps. 109 et Is. 9, 6 7 cum Is. 53. ‘2 3). Vide­ licet Christus, in quantum se ipsum offeret in sacrificium pro peccatis mundi, summa mala tolerabit: sed haec ipsa via est. qua perveniat ad summam gloriam. Propterea illis ipsis locis, ubi Messias patiens describitur, in fine gloriosus victor exhibetur. Apud Zachariam (9, 9 1(1) humilitas Messiae cum eius universali dominatione immediate coni ungitur: . Exsulta satis, filia Sion, iubila. filia Jerusalem: Ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator, ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinae. Et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli, et loquetur pacem gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae.- Idem propheta (c. 1 1) praedicit, quomodo Israel pastorem suum reiecturus et pro hoc crimine gravissimas poenas daturus sit. ubi v. 12 et 13 habetur vaticinium de triginta argenteis, quibus Israel venditurus sit pastorem suum (cf. Is. 49 et 50, 4 sqq.'. 1(54 1’ars I. De Christo legato div. Sectio 3. De urganientis testiin. Christi ipsius. VATHIMA HE TEMPORE A 11 VENTES MESSIAE ET l»E 1.0(0 NATIVITATIS EU S. 236. Populus israeliticus propter delicta sua in captivitatem abductus et regnum davidicum destructum est i5SS a. ('hr.'. Inter captivos erat Daniel, quem Deus elegit prophetam ad consolandum et docendum populum. Cum enim temporale regnum petiisset, eo magis augendum erat desiderium et spes aeterni regni mess ian ici. Hoc regnum Daniel praedicit, postquam annuntiavit omnia alia regna destructum iri: „In diebus autem regnorum illorum (quattuor, quae antea descripsit] sus­ citabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur: comminuet autem et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum" |2. 44). Postquam enim ablata vidit illa regna, vidit futurum regem uorum, cuius potestati omnes populi subicerentur in aeternum: .Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum |Deum| pervenit. Et in conspectu eius obtulerunt eum. et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur" (7, 13 14«. De quattuor illis regnis et eorum symbolis cf. /4 Buzy, Revue biblique XV (1918) 414 sqq. 237. leremias praedixerat captivitatem duraturam septuaginta annos (1er. 25. 12: 29. HI). Cumque Daniel rogasset Deum, ut acceleraret tempus salutis, apparuit ei Gabriel archangelus et nuntiavit ei, (piando Messius venturas esset: .Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio |S, 16]. cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. Et docuit me et locutus est mihi dixitque: Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te et intellegeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni, ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem et intellege visionem : Septuaginta hebdomades abbreviatae | determi­ natae] sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur in­ iquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetia et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur lerusalem. usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. Et post hebdo­ mades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et erit in templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem per­ severabit desolatio" (9. 21 sqq.). Art. 3. De viiticiiiiis nn-ssianicis Veteris Testamenti. Prop. XX. 1 Gi> Angelus hic a<· vaticiniis messianicis Veteris Testamenti. Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus \hebr. : •■t venient desiderata seu pretiosa omnium gentium], et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est argentum et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. .Magna erit gloria domus istius novissimae, plus quam primae, dicit Dominus exercituum, et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum1* (2, 7 sqq.). Illa universalis commotio tempore Messiae futura etiam ab aliis prophetis praedicta est (cf. Is. 13, 3 sqq.; 65, 17; Dan. 2, 44; 7. 11: loel 2. 30: 3, 1 15). Quae quidem commotio partim pertinet ad initium regni messianici, partim ad eius finem (Hebr. 12, 26). .Desideratus cunctis gentibus" in textu latino directe significat Messiam. Textus graecus habet: q£ei τά έκλβκτά πάντων τών έθνών (die Auslese aller Volker), quod concordat cum iis, quae Isaias praedixit (60. 3 sqq.). Secundum textum hebraicum gentes cum omnibus suis thesauris venient et se offerent Domino, et omnes invenient pacem in loco isto, quia ibi apparebit, qui est ipse pax (cf. Mich. 5, 5: Ps. 71: Is. 9. 6 etc.). 241. Ad secundum templum venturum esse Messiam Malachias quoque vaticinatus est: „Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum- (3, 1). Dominator, quem quaerunt iudaei, est dux ille et rex David promissus et toties a prophetis prae­ dictus (Is. 9, 6: 11, 1 sqq. 1er. 23, 5. Ea. 21, 27. Dan. 9, 25 etc.): angelus, quem volunt, est .angelus foederis", i. e. legatus, quem Deus mittet ad constituendum novum foedus cum populo (Is. 42, 6. 1er. 31, 31. Os. 2, 19). Ante hunc nangelum foederis" alius legatus divinus praeibit ad parandas vias eius; tum ipse Messias ad templum veniet. Ergo stante secundo templo Messias venturus dicitur; et mox post adventum eius templum in aeternum destruetur et erit abominatio desolationis usque in finem. 242. Locum, quo magnus hic dominator nasceretur, indicavit Michaeas: .Et tu Bethlehem Ephrata [cf. Gen. 35, 19. Alia est Bethlehem urbs tribus Zabulon. los. 19. 15 16] parvulus es in milibus | chiliarchiis) luda (unter den Stfidten mit 1000 waffenfahigen Mannern); ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis. Propter hoc | Deus] dabit eos [iudaeos in afflic­ tionem] usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel, et stabit et pascet in fortitudine Domini . . ," (Midi. 5, 2 sqq.). Aperte sermo est de Messia, cuius egressus est ab initio, a diebus aeternitatis, i. e. qui est ab aeterno et suo tempore veniet ad colligendos omnes populos in regnum suum, regnum pacis, a quo omnia mala aberunt. Hic igitur rex aeternus nascetur in Bethlehem, urbe tribus luda (Matth. 2. 6. Io. 7 ·. .w·? JG8 Pan* I. De UliriMo legato «· criteriis internis doctrinae Christi. Prop. XXIII. ixl dicta esse ab eo haec ipsa et divinis ab eo responsis confirmata mani­ festum est" (De principiis 4, 1 2; M 11, 343 sq.). Similia habet Hippo­ lytus (Comm, in Dan. 31 : ed. Bonuetsch 80). Potest igitur tertio considerari martyrium ut impletio vaticinii Christi. qui et persecutiones et constantiam martyrum praedixit (Matth. 10.16 sqq. Lue. 21, 15 sqq. Io. 15, 18; 16, 2 33). Quae cum ita sint, martyrium tam evidens est indicium divinitatis religionis Christianae, ut hac sola ratione convicti plurimi gentiles hanc religionem amplexi sint, ut saepe testantur acta martyrum. .Plures efficimur, quoties metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum" (Tertullianus, Apol. c. 50; J/ 1, 435). Cf. Ottiger, Theol. fund. I 877 sqq. 255. Neque vero ab initio tantum religionis Christianae, sed etiam per subsequentia saecula apparent eadem mirabilia facta. Numquam enim deerant martyres, numquam miracula aliaque signa specialis illius protectionis divinae, quam Christus usque ad finem mundi pro­ misit (Matth. 16, 18: 28, 20). Sine dubio in historia religionis Chri­ stianae multa cernuntur vitia humana: sed haec sunt novum argu­ mentum divinitatis eius. Nam si opus humanum esset, haec religio diu periisset, non ex sola persecutorum rabie sed multo magis ex malitia multorum asseclarum suorum. Cum vero neque externa neque interna pericula eam potuerint pessumdare, sed hodiedum firmissima stet, signum est eam non esse opus humanum sed divinum. De quibusdam obiectionibus cf. S. Thom., Contra gent. 1. 1. c. 6: Hurter, Compend. I. n. 91; Balm es, Briefe an einen Zweifler. Regens­ burg 1852, 99 sqq. ART. V. DE CRITERIIS INTERNIS DOCTRINAE CHRISTI. Prop. ΧΧ1Π. Interna quoque criteria divinitatem doctrinae Christi suadent. 256. Cum criteria interna nihil aliud sint nisi eae proprietates doc­ trinae. quae eam divinitus revelatam esse suadeant, potest duplex genus argumentandi ex criteriis internis distingui. Primo negative nihil debet esse in doctrina, quod Deo indignum sit. ergo nihil falsum, pravum, nihil, quod pugnet cum veritatibus aliunde certis vel cum bonis moribus. Deus enim, qui est auctor utriusque luminis, rationis et revelationis, non potest secum pugnare. Ergo si quid evidenter falsum vel inhonestum in doctrina continetur, certum est hanc doctrinam non esse a Deo revelatam. Aliud tamen est contra lod doctrina mysteria uno est indicium alieum non ea tantum satis facile inveniat, illam doctrinam ad- 182 rs * P ·· Dl’ Christo legato div. Sectio 3. De argumentis testiin. ('luisti ipsius. mittendam esse, priusquam congruentiam eius cum recta ratione posi­ tive perspexerimus (cf. ihnziinpr, Vier Bûcher von der relig. Erkenntnis II 291: Kleutgen, Theol. der Vorzeit IV. n. 192). Si enim ex criteriis externis certo constat doctrinam esse divinitus revelatam, eo ipso con­ stat illam esse veram. — Interna veritas vel dignitas doctrinae postea intellecta potest quidem suo modo hanc persuasionem confirmare: at necessarium esse tale praevium examen, antequam doctrina admittatur, prorsus negandum est. Hac enim ratione non solum impediretur fides mysteriorum, quae positive intellegi nequeunt, sed etiam tota utilitas revelationis destrueretur, cum revelatio ideo necessaria sit, quia com­ muniter homines non possunt sufficienter in internam veritatem in­ quirere neque ab aliis hominibus efficaciter doceri : ergo requiritur re­ velatio, quae tale praevium examen non postulat. Praeterea fides tollitur eo ipso, quod homines nolunt quicquam admittere, nisi quod et quatenus ipsi intellexerint. Itaque merito damnata est doctrina Georgii Hermes statuentis dubium positivum esse basim omnis in­ quisitionis theologicae, et rationem humanam, quatenus positive intel­ legat internam veritatem dogmatum, esse unicum medium assequendi cognitionem supematuralium veritatum {Denz. n. 1618 sqq.). Ceterum doctrinas revelatas non pugnare cum ratione humana ostenditur per totum decursum theologiae dogmaticae. S. Thomas ad hoc ostenden­ dum scripsit quattuor libros _De veritate catholicae fidei contra gen­ tiles" (cf. 1. 1. c. 9 et J. c. Schmid, Apolog. ais spek. Grundl. 176 sqq.). 257. Si doctrina, quae ut revelata proponitur, etiam positive concordat cum rationi-, hoc quidem non statim probat hanc doctrinam esse re­ velatam, quia multa vera intellectus humanus per se invenire potest. Nihilominus potest doctrina esse tam excellens, ut ex condicionibus naturalibus origo eius explicari nequeat ideoque ad divinam revela­ tionem recurrendum sit. Talis autem fuit doctrina Christi; nam tam alta dogmata, tam insignia praecepta moralia, tam efficacia motiva et media cum tanta certitudine, simplicitate, efficacia proponit, ut nulla doctrina umquam ab hominibus inventa possit cum ea aequiparari. Hoc patet, si comparatur theologia Christiana cum theologia gentili, ethica Christiana cum ethica gentili, vita bonorum Christianorum cum vita etiam optimorum gentilium, familia Christiana cum familia gentili, societas civilis Christiana cum societate gentili. Itaque cum haec doctrina non solum infinite superet philosophiam gentilem, sed etiam plurima contineat prioribus hominum opinionibus plane con­ traria, nulla eius ratio sufficiens assignari potest nisi divina revelatio. Quamvis autem non facile sit hac via divinitatem religionis Christianae cum certitudine demonstrare, multum tamen iuvat hoc argumentum ad mentes hominum disponendas, ut facilius divinam eius originem admittant. !>e criteriis internis doctrinae Christi. Prop. XXIII. 183 criteria potest illa quoque interna experientia re­ vocari, (pia is. qui doctrinam Christi theoretice et practice sequitur, in se sentiat optimos et mirabiles eius effectus, animi quietem, studium virtutis, taedium rerum mundanarum, desiderium rerum caelestium, imminutionem malarum passionum, augmentum humilitatis, castitatis, patientiae, caritatis, pacem, quae exsuperet omnem sensum. Si e contrario sine hac religione omnia tenebrescunt et ad ima feruntur, passiones convalescunt, virtus desperatur: utique hoc indicium est non leve doctrinam illam habere Deum auctorem. Hac autem interna experientia doctrinam Christi probari permulti homines testati sunt, et unusquisque idem periculum facere potest, dummodo serio conetur vitam suam instituere ad normam huius doctrinae (cf. Suarez, De iide disp. 4, sect. 6, n. 4: Kleutgen, Theol. der Vorzeit IV. n. 190 sqq.: J. r. Schmid 1. c. 226 sqq.). 259. Nihilominus longe a vero aberrant multi protestantes, qui reiectis omnibus aliis criteriis solum „testimonium spiritus" admittunt et ex solis animi motionibus divinitatem doctrinae Christianae diiudicandam esse docent. Facile quidem intellegitur, cur protestantes ad hanc rem confugerint. Cum enim Lutherus eiusque discipuli déclarassent rationem humanam peccato originali adeo corruptam esse, ut in quaestionibus religiosis non possit nisi errare (cf. Mohler, Symb., ed. 8, § 6, p. 66 sqq.), quid lutheranis remanebat ad stabiliendam divinitatem religionis Chri­ stianae nisi recursus ad internam experientiam et sensum pietatis? Sed hoc critérium se solo non esse aptum nullo negotio efficitur. Nam homines, qui nondum sunt christiani, carent illa experientia, et nihilo­ minus doctrinam Christi ut divinitus revelatam amplecti debent. Ergo requiritur aliud critérium. Praeterea christiani ipsi non omnes neque semper easdem habent experientias internas. Omnes autem semper debent dignoscere posse revelationem ut divinam; ergo illud critérium non sufficit. Cum illae internae motiones sint res satis ambigua, vaga, variabilis, mirum non est. quod illi, qui has motiones duces unicos se­ quuntur, inconstantes sunt et in diversas partes abeunt nec raro doc­ trinas prorsus oppositas hac ratione ut divinitus revelatas vendunt. Itaque non tam incerto duci Deus homines commisit, sed revela­ tionem obiectivis criteriis insignivit, quae omnibus hominibus sufficiant avi intellegendum doctrinam a Christo propositam divinitus revelatam ideoque credibilem et credendam esse. PADS SECUNDA. DE ECCLESIA CHRISTI. •{ ♦ 260. lesum Christum esse legatum divinum eiusque doctrinam omnibus hominibus necessario amplectendam esse hactenus probavimus. Quia vero Christus non permansit in terra, ut ipse per se omnes homines instrueret, oritur quaestio, ubi eius doctrina inveniatur. Potuit quidem Christus ad doctrinam suam conservandam et propagandam varias vias inire et e. g. ad modum veterum prophetarum ea. quae a Deo acceperat, scriptis consignare, sed maluit instituere vivum magisterium, quod doctrinam revelatam viva voce hominibus traderet. Hoc imprimis nobis demonstrandum est. Tum inquirendum est in naturam et proprietates huius magisterii, et videndum, quomodo distingui possit ab aliis institutis humanis, ubi terrarum inveniatur. quomodo potestatem a Christo sibi traditam exerceat. Ecce obiectum et partitionem huius tractatus de ecclesia Christi. Quod ad fontes attinet, notandum est nos praeter evangelja uti aliis scriptis Novi Testamenti, sed interim abstractione facta ab eorum apostolica origine, simpliciter ut vetustissimis documentis religionis Christianae, quae simul cum scriptis primorum Patrum unicos fontes constituunt, ex quibus vel nos vel adversarii nostri notitiam illorum temporum haurire possumus. Ceterum genuinitas omnium librorum Sacrae Scripturae probatur in introductione in Sacram Scripturam. SECTIO I. DE IXSTITITIOXE ECCLESIAE. Prop. XXIV. Christus instituit vivum magisterium apostolicum ad doctrinam suam conservandam et propagandam. 261. Argumentum. Christus elegit , 20). .Non possumus, quae vidimus et audivimus, non loqui" (Act. 4. 20). .Omni die non cessabant in templo et circa domos docentes et evangelizantes Christum lesum" (Act. 5. 42). .Non est aequum nos de­ relinquere verbum Dei et ministrare mensis. . . . Nos orationi et mini­ sterio verbi (διακονία τού λόγου) instantes erimus" (Act. 6. 2 4). ton enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare" (1 Cor. 1. 17). Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei" (1 Cor. 4. 1). .Si evangelizavero. non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit, vae enim mihi est. si non evangelizavero" (1 Cor. 9. 16). Fides enim hominibus necessaria est ad salutem, praedicatio autem est via ordinaria, qua ad iidem perveniant. .Quomodo credent ei. quem non audierunt ? Quomodo autem audient sine praedicante (χωρίς κηρύσσοντας)? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur?" (Rom. 10, 14 15.) Itaque evidenter patet Christum instituisse vivum magisterium, cuius munus proprium esset conservare et propagare doctrinam per Christum revelatam. Erant autem apostoli legati, testes, praecones, doctores. Prop. XXV. Magisterium a Christo institutum praerogativa infallibilitatis in tradenda Christi doctrina insignitum est. I* 265. Argumentum. Christus omnes homines obligavit sub poena aeternae damnationis ad doctrinam apostolorum fideliter recipiendam. .Qui [vobis praedicantibus] crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur" (Mare. 16. 16). Atqui Christus non potuit sub poena aeternae damnationis obligare homines ad cre­ dendam doctrinam, quae fortasse esset falsa. Ergo hoc praeceptum necessario supponit magisterium apostolorum esse infallibile. Quare Christus dicit apostolorum doctrinam recipere idem esse ac Dei doc­ trinam recipere. .Qui accipit, si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum. qui me misit" (Io. 13. 20. Matth. 10. 40. Lue. 10. 16). Apostoli docere et fideles admittere debent omnia, quae­ cumque Christus mandavit (Matth. 28. 20). 266. Ut apostoli huic muneri pares essent. Christus promisit iis per­ petuam sitam assistentium. Postquam enim iussit eos docere omnia, addit: .Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad con­ summationem saeculi“ (Matth. 28. 20). Mittit enim Christus homines magis favent sententiae affirmativae: similiter alii veteres testes qui quidem pauci sunt. Sed cum iidem fere, qui Baruabam apostolum esse volunt, ei epistulam, quae Barnabae dicitur, abiudicent. res haec non est magni momenti. Ceterum missio divina immediata, quae ad apostolatum stricte dictum requiritur, in Barnaba non desideratur. De institutione ecclesiae. is; indoctos et naturaliter incapaces ad docendas omnes gentes. Itaque cum evidens esset eos per se solos hoc mandatum exsequi non posse, promittit iis specialem suam assistentiam. Assistentia autem, quae datur ad doctrinam Christi integram tradendam, ea est, qua apostoli al> erroribus in hac doctrina tradenda immunes sint, quia inducere homines in errores certe non est tradere, quae Christus mandavit. Ergo per assistentiam Christi in munere suo exercendo immunes sunt ab errore. „In me loquitur Christus * (2 Cor. 13, 3). 267. Ad eundem finem Christus apostolis promisit Spiritum Sanctum. i. e. supernatural© quoddam auxilium, quo illustrarentur ad omnem veritatem a Christo revelatam recte cognoscendam et tradendam. „Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. . . . Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis", ύπομνήσει υμάς πάντα, ά είπον ύμίν (Ιο. 14. 16 17 26); οδηγήσει υμάς εις τήν αλήθειαν πάσαν (Ιο. 16, 13). Hoc loco non inquirendum est in naturam et proprietates Spiritus Sancti, sed sufficit nobis statuere Christum promisisse apostolis super­ naturale donum, quo possent omnem veritatem revelatam intellegere eamque docere. ..Ille [Spiritus Sanctus| testimonium perhibebit de me. et vos [ab eo instructij testimonium * perhibebitis (Io. 15, 26 27). Testimonium autem, quod reddunt apostoli virtute doni supernaturalis dati ad recte docendum, non potest esse mendax et falsum; Spiritus enim, quem recipiunt, est Spiritus Sanctus et Spiritus veritatis. Ergo apostolis promissa est infallibilitas in tradenda doctrina Christi. Quod Christus promisit, hoc praestitit die pentecostes, ut ex hac die apostoli essent quodammodo libri vivi doctrinam Christi ubique circumferentes (cf. S. Io. Chrysost., In Matth. horn. 1, n. 1: M 57, 13 sqq.). Paulus vero apostolus postea donum Spiritus Sancti accepit (Act. 13, 4). „Puto (δοκώ), quod et ego Spiritum Dei * habeam (1 Cor. 7, 40: cf. 2, 10 sqq.). 268. Apostoli ut authentici testes et legati doctrinam Christi praedicabant et doctrinae suae absolutam fidem postulabant. „Nos sumus testes horum verborum [quae Christus fecit et docuit ] et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi“ (Act. 5, 32; cf. 15, 28). Unde resistere doctrinae apostolorum est resistere ipsi Deo, ut Paulus ad Elymam ait: -0 plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitiae. non desinis subvertere vias Domini rectas [ quaerens avertere a fide]. Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus * (Act. 13, 10 11). Accipere doctrinam apostolorum est oboedire Deo (Act. 6, 7). -Paulus servus lesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei. . . . Per quem [Christum] accepimus gratiam et apostolatum. ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius" (Rom. 1. 1 5), i. e. ut fidei oboedientiam exigamus inter omnes L 188 Pars II. De ecclesia Christi. gentes per auctoritatem lesu Christi. .Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti' (Rom. 15. 18 sq.). -Non secundum carnem militamus ... in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam' (2 Cor. 10. 3 5 sq.). .Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei | verbum, quod a Deo per nos audistis], accepistis illud non ut verbum hominum, sed. sicut est vere, verbum Dei. qui operatur in vobis, qui credidistis' (1 Thess. 2, 13). Doctrina apostolorum est doctrina lesu Christi ipsius „in Hamma ignis dantis vindictam iis. qui non noverunt Deum, et qui non oboediunt evangelio Domini nostri lesu Christi' (2 Thess. 1. 8). Quare .licet angelus de caelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit' (Gai. 1, 8). 269. Confirmarunt apostoli doctrinam suam multis miraculis (cf. Act. 2. 43; 3. 1 sqq.; 4. 29 sqq.: 5. 12 sqq.; 9, 32 sqq. ; 19, 11 12 etc.). Cum igitur apostoli integrae doctrinae suae fidem postularent et Deus miraculis ostenderet hanc postulationem esse iustam. sequitur apostolos non potuisse errare in docendo, cum Deus errorem miraculis con­ firmare non possit. 270. Videntur quidem in Sacra Scriptura lupi nonnulla, quae cum infallibilitate apostolorum conciliari nequeant. a) Videntur apostoli credidisse secundum adventum Christi iam prope, immo proximum esse (Rom. 13. 11 12. 1 Thess. 4. 14 16 etc.). Sed notandum est apostolos de tempore futuri indicii nullam revela­ tionem a Christo accepisse ideoque bene scivisse tempus esse prorsus incertum, sed simul cum Christo monuerunt omnes debere semper esse paratos (Matth. 24. 36 sqq.). Itaque possumus admittere eos dubios fuisse, quam prope instaret dies indicii. sed noluerunt homines ideo neglegere officia sua. quasi non iam operae pretium esset terrena curare, cum mox terrena cuncta peritura essent, sed semper inculcarunt propter rem incertam officia certa non esse neglegenda (cf. 1 Thess. 5, 1 sqq.; 2 Thess. 3, 6 sqq.). Ipsi quoque futurae ecclesiae sorti diligenter pro­ viderunt, quia nesciebant, utrum ipsis viventibus Christus venturus esset necne (cf. 2 Cor. 5. 3 8: Phil. 1. 23 sqq.: Act. 14. 22: 20, 28: I Tim. 5, 22; 2 Tim. 4. 6: Tit. 1. 5)1. b) Paulus Petrum vituperat, quod gentes coegerit iudaizare (Gal. 2. II sqq.). Sed quia de hac re latius agitur in tractatu de lege divina positiva (V, n. 530 sqq.). hic notasse sufficiat Petrum diserte docuisse gentibus non licere iudaizare. iudaeis vero interim licere observare 1 Cf. Tract, de Verbo incantato IV. n. 272: CorWy, Comment, in Rom. 13. 12: Comment, in 1 Cor. 6. 14: 7. 26: 15. 52. I)·· institutione ecclesiae. 189 mores suos patrios, dummodo in solo Christo spem ponerent (Act. 15). Ipse igitur cum iudaeus esset, poterat iudaice vivere, sed quia An­ tiochiae prius cum Christianis gentilibus conversatus fuerat, dein vero, ue iudaeos offenderet, ab eorum societate abstinuerat, hac agendi ratione practice coegit gentes iudaizare. Quare Paulus eum vituperat, non quod non recte docuerit, sed quod non recte ambulaverit. De qua re Tertullianus: „Si reprehensus est Petrus, quod, cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum separabat personarum respectu, utique con­ versationis fuit vitium, non praedicationis" (De praescr. 23; .V 2. 36). 271. Observandum est apostolos eo, quod erant infallibiles in doc­ trina Christi proponenda, non fuisse exemptos ab omni errore in aliis rebus, quae ad doctrinam fidei et morum non pertinent. Ita Paulus miletanis dixit: -Et nunc ecce ego scio, quia amplius non videbitis faciem meam" (Act. 20. 25). Nihilominus postea iterum Mileti fuit, ubi reliquit Trophimum (2 Tim. 4. 20); hoc enim factum est in posteriore itinere, nam in priore itinere Tropliimum secum duxerat lerosolymam (Act. 21. 29). Ceterum Paulus ipse dixerat se ignorare, quae sibi ven­ tura essent, nisi quod persecutiones se manerent. Prop. XXVI. Christus apostolis contulit potestatem iurisdictionis, i. e. potestatem legislativam, iudicialem, coactivam. 272. Per se quidem hoc loco nobis sufficit ea sola tractare, quae a Christo instituta sunt ad doctrinam suam conservandam et pro­ pagandam. Postquam enim hac via ad infallibile magisterium eccle­ siasticum pervenerimus, non difficile erit ab hoc magisterio discere omnia alia, quae praeter munus doctrinale Christus apostolis contulit. Nihilominus ad geneticum, ut aiunt, conceptum ecclesiae parandum utile erit iam hic videre, quae fuerit amplitudo potestatis apostolis a Christo collatae. Itaque imprimis dicimus Christum apostolis non nudam tantum facultatem docendi, sed etiam potestatem regendi dedisse, quae potestas solet vocari potestas iurisdictionis. 273. Ipsum magisterii munus, quod Christus apostolis dedit, non est nuda docendi facultas, qualem habere potest privatus quoque homo, sed est munus publicum, quod certa officia et iura annexa habet. Apostoli enim non possunt tantum praedicare evangelium, sed etiam debent, et quia debent, etiam ius habent, in quo iure exercendo a nullo homine impediri possunt. Quare cum principes iudaeorum apostolis denuntiassent. -ne omnino loquerentur neque docerent in nomine lesu, Petrus et loannes respondentes dixerunt ad eos: Si i ustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, indicate. Non enim possumus, quae vidimus et audivimus, non loqui" (Act. 4, 18 sqq.). Itaque imprimis apostoli habebant strictum et inviolabile ius omnibus hominibus praedicandi evangelium. Ii autem, qui apostolorum doctrinam ars ut divinitus revelatam receperant, eo ipso auctoritati apostolorum subiciehantur et obligabantur ad oboediendum in omnibus, quae ab apostolis proponebantur ut ad doctrinal). lesu Christi pertinentia. Neque solo iure naturae fideles obligabantur ad admittendam apostolorum doc­ trinam. sed apostoli habebant potestatem hanc oboedientiam imperandi et inoboedientiam puniendi, .in captivitatem redigentes omnem intel­ lectum in obsequium Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam’ (2 Cor. 10. 5 6). .Quodsi quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo. ut. confundatur’ (2 Thess. 3. 14). Itaque magisterium apostolis commissum duas res continet : a) po­ testatem infallibiliter proponendi doctrinam Christi (elavem scientiae), b) potestatem hanc infallibilem doctrinam omnibus praedicandi eamque fidelibus sub poena tenendam intimandi (elavem potestatis). Priori potestati ex parie audientium respondet actus internus fidei divinae: alteri potestati ex parte fidelium respondet actus externus oboedientiae ecclesiasticae. Haec igitur altera potestas aliquid addit ad infallibilitatem in docendo per se consideratam, videlicet praeter ius prae­ dicandi evangelium potestatem jurisdictionis. qua per viam oboedientiae fideles in rebus fidei et morum diriguntur (cf. Franzelin, De ecclesia 54 sqq.). Per hanc potestatem veritas doctrinae non definitur, sed auctoritative proponitur et communitu)·. Attamen jurisdictio apostolis concessa no)) restringitur ad solam auctori tativam intimationem doctrinae revelatae, sed etiam ad alia obiecta extenditur. 274. lesus promisit apostolis potestatem legiferam, iudieiariam, eo~ activam. Loquens enim de homine, qui alterum offendit et reconciliari renuit, ait: .Dic ecclesiae: si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Arnen dico vobis: Quaecumque alliga­ veritis super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terra))), erunt soluta et in caelo’ (Matth. 18. 17 18). Iam vero his verbis Christus promisit apostolis potestatem legiferam. Quid enim est ligare et solvere? Sane non agitur de materiali ligatione vel solutione, sed de morali. Moraliter autem ligatur vel solvitur homo per praecepta superiorum. Ergo Christus promisit apostolis auctori­ tatem dandi praecepta. Propterea qui ecclesiae, i. e. illis, qui auctori­ tatem habent in ecclesia, non vult oboedire, censendus est publicanus et ethnicus, i. e. publicus peccator: talis autem censendus est. quia auctoritatem a Deo institutam inoboedientia contemnit (cf. Knabenbauer, Comm, in Matth. II. ed. 3. 128 sqq.). Hoc inde quoque patet, quod potestas ligandi et solvendi est po­ testas clavium (Matth. 16. 19). Potestatem clavium habet, qui potest ita claudere, ut non possit quilibet aperire, aut ita aperire, ut non quilibet possit claudere (Is. 22. 22. Apoc. 3. 7). Unde moraliter habere : -■ Sectio L De institutione ecclesiae. Prop, XXVI. 191 potestatem clavium est morale vinculum inicere aut removere posse, id quod tit per potestatem praecipiendi seu. ubi haec potestas communitatem respicit, per potestatem legiferam. Haec potestas modo indeterminato promissa est apostolis: .quaecumque ligaveritis", .quae­ cumque solveritis" ; ergo ipsis promissa est potestas legifera universalis (cf. Knabenbauer 1. c. II 66 sqq.). Plura infra n. 293 sqq. 275. Quod ante moftem suam apostolis promiserat, hoc post mortem suam Christus iis dedit, quando dixit: .Sicut misit me Pater, et ego mitto vos" (Io. 20, 21), ubi similitudo maxime in eo est, quod, sicut Christus venit cum plena auctoritate Patris, ita apostoli personam et auctoritatem Christi repraesentant. De potestate enim sermonem esse ostendunt verba sequentia: .Quorum remiseritis peccata ..." Christus autem habuit potestatem legislativam universalem: ergo eandem habent apostoli, in quantum requiritur ad finem, ad quem mittuntur. 276. Praeterea ex plurimis locis evangeliorum constat Christum co­ luisse in hac terra verum quoddam regnum spirituale instituere, id quod mox magis explicabitur. In omni autem regno debet esse su­ prema quaedam regendi auctoritas. Ergo talem auctoritatem Christus etiam in regno suo instituit. 277. Cum potestate legifera suprema necessario nexa est potestas iudiciaria et coactiva; nam potestas legifera, quae de laesione prae­ ceptorum non potest indicare neque cogere subditum ad servandam legem neque transgressionem legis punire, est potestas vana et inutilis. Propterea Christus Matth. 18, 17 ecclesiae tribuit potestatem indi­ candi et puniendi inoboedientiam subditorum. Ecclesia autem ibi intel­ legitur auctoritas ecclesiastica, i. e. apostoli: nam causam, cur in­ oboediens tamquam publicanus et ethnicus seu tamquam ab ecclesia exclusus haberi debeat, hanc affert, quia, quodeumque apostoli liga­ verint, erit ligatum. Ceterum quomodo haec verba Christi intellegenda sint, etiam clarius ex modo agendi apostolorum patet: ipsi enim in­ fallibiliter intellexerunt, qualem sensum verba Christi haberent (cf. Pas­ sagl ia, De ecclesia 3, 19). 278. Apostoli varias leges dederunt et potestatem legiferam, judicia­ riam , coactivam sibi adseripserunt. Ita in concilio hierosolymitano apostoli gentilibus Christianis inter iudaeos viventibus legem dederunt, ut abstinerent _ab immolatis simulacrorum et sanguine et ** suffocato (Act. 15. 29), ad quam abstinentiam christiani neque lege naturali neque lege divina positiva obligabantur: ergo obligatio imposita est per legem ecclesiasticam. „Cum autem pertransirent civitates | Paulus et Timotheus], tradebant iis custodire dogmata | praecepta]. quae erant decreta ab apostolis et senioribus, qui erant lerosolymis" (Act. 16, 4). Imprimis S. Paulus hanc potestatem sibi diserte adseribit: .Laudo vos. ï •‘'W 192 Pars U. De ecclesia Chrinti. fratres, quod, sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis“ (1 Cor. 11. 2). Cuius generis fuerint haec praecepta, quae Paulus Corinthiis tradidit, patet ex sequentibus, ubi iubet viros detecto capite, mulieres vero velato capite orare, esurientes domi manducare, non vero opulentam cenam cum aliorum scandalo in publico conventu ecclesiastico sumere: .cetera autem, cum venero, disponam" (1 Cor. 11. 34). In epistulis ad Timotheum et Titum varia alia praecepta dat. In Corinthium incestuosum (1 Cor. 5. 3 sqq.) et in Hymenaeum et Alexandrum il Tim. 1. 19 20) sententiam tulit eosque punivit. Corin­ thios interrogat: .Quid vultis? In virga veniam ad vos an in cari­ tate et spiritu mansuetudinis?" (1 Cor. 4. 21.) .In promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam" (2 Cor. 10. 6). .Praedixi et praedico, ut praesens et nunc absens, iis. qui ante peccaverunt, et ceteris om­ nibus. quoniam, si venero iterum, non parcam. . . . Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Do­ minus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem" (2 Cor. 13, 2 10). I »! 279. Schol. 1. De extensione potestatis coactivae apostolorum. Potest hic quaeri, utrum potestas coactira apostolorum complectatur solas poenas spirituales an etiam temporales. Ad hoc respondendum est hanc potestatem esse universalem et complecti omnia, quae ad tinem spiritualem conducere possunt. Unde in quantum poenae tem­ porales servire possunt ad finem spiritualem, nulla est ratio dubitandi, quin hae poenae sint obiectum potestatis apostolis a Christo concessae (cf. 1 Cor. o. 5: 2 Thess. 3, 14: 1 Tim. 5. 20). Plura vide apud Palmieri, De Rom. Pontif.. ed. 2. 131 sqq. et .V. d'Herbignyt De ecclesia I 181 sqq. 280. Schol. 2. Praerogativae muneris apostolatus stricte dicti. Munus apostolatus stricti- dicti continet tres praerogativas: a) immediatam missionem a Christo vel a Deo (Gal. 1, 1). b) infallibilitatem personalem in proponenda doctrina Christi, c) universalitatem et independent!am potestatis, sive relate ad locum sive relate ad homines sive relate ad functiones (cf. Passaglia, De ecclesia Christi 3. 9). Prop. XXV11. Christus apostolis contulit potestatem ordinis seu potestatem sanctificandi homines per ritus religiosos a Christo institutos. 281. Haec quoque thesis ideo tantum statuitur, ut nihil omittatur eorum, quae Christus statim ab initio instituit. Itaque dicimus Christum praeter potestatem docendi et regendi dedisse apostolis etiam potestatem sanctificandi homines per certos ritus religiosos, qui vocantur sacra­ menta. Ipsa quidem doctrina ipsumque regimen sacrum etiam valent ad homines sanctificandos, sed eatenus tantum, quatenus homines auditis doctrina et praeceptis cooperantur ex sua parte per fidem et J. Sectio 1. De inatitutione ecclesiae. Prop. XXVII, 193 oboedientiam. Ritus vero illi, qui sunt obiectum potestatis ordinis, in se habent eam efficaciam, ut rite applicati sanctificationem efficiant. Hoc autem loco nondum inquirimus in modum huius efficientiae nec in ambitum huius potestatis, quia haec inquisitio alibi instituetur, sed sufficit nobis generatim indicasse talem potestatem apostolis collatam esse. Hanc potestatem vocari potestatem ordinis, quod sacramento ordinis alligetur, ex alibi dicendis patebit. 282. Argumentum. lesus loquens de via, qua homines in regnum suum pervenire possint, ait: „Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei“ (Io. 3, 5). Potestatem autem homines spiritualité!· regenerandi ex aqua et Spiritu Sancto dedit apostolis: .Euntes . . . baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti“ (Matth. 28, 19). Rursum dixit: „Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis" (lo. 6, 54). Potestatem autem dandi hominibus carnem et sanguinem suum contulit apostolis in ultima cena (Lue. 22, 19 20). Post resurrectionem suam apparens apostolis ,insufflavit et dixit iis: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur iis. et quorum retinueritis, retenta sunt“ (Io. 20, 22 23). Per quadraginta dies apparens iis, locutus est iis multa de regno suo (Act. 1, 3). Quae autem fuerint hae instructiones, apparet ex iis. quae postea apostolos videmus agentes. 283. Apostoli non solum docent et leges dant, sed etiam per externos quosdam ritus homines sanctificant. Baptismo peccata delent et homines in ecclesiam recipiunt (Act. 2. 38 41. Rom. 6, 3. Gal. 3. 27. Eph. 5. 25 sqq.). Per impositionem manuum dant Spiritum Sanctum (Act. 8. 17 ; 19, 6) et episcopos constituunt (2 Tim. 1, 6). Deserviunt altari (1 Cor. 9, 13) benedicentes calici, qui est .communicatio sanguinis Christi", et frangentes panem, qui est ,participatio corporis Domini" (1 Cor. 10, 16: cf. 11. 23 sqq.). Verbis igitur et factis ostendunt apostoli se esse missos ad sanctificandos homines, „ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem [mystici | corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi" (Eph. 4, 12 sq.). 284. Ex hisce illud quoque manifestum est, quomodo potestas ordinis a potestate iurisdictionis differat. Illa enim immediate respicit internam sanctificationem hominum per ritus quosdam ad hoc a Christo in­ stitutos (immediatus effectus in homine est sanctificatio ex opere operato): haec doctrinis et praeceptis dirigit hominem ad recte agen­ dum et se ipsum sanctificandum (ultimus finis est sanctificatio hominis ex opere operantis). In quantum igitur omnis veri nominis potestas. Peach, Praelectione * dogmaticae. 1. Ed. 6/7. jJJ Pars II. De ecclesia Christi. quae non immediate hominem interne sanctificat, sed per externas doctrinas auctoritative dirigit ad finem spiritualem, recte vocatur po­ testas iurisdictionis. in tantum tota potestas, quam apostoli praeter potestatem ordinis acceperunt, recte vocatur potestas iurisdictionis. Quia nihilominus alio modo dirigitur homo per infallibilem doctrinam divinitus revelatam et alio modo per leges ecclesiasticas, potestas iurisdictionis secundum totum ambitum sumpta recte dividi potest in potestatem iurisdictionis stricte dictae et potestatem infallibilis magi­ sterii (cf. Framelin, De ecclesia thes. 5. p. 46). Prop. XXVIII. In collegio apostolorum Petro primatus iuris­ dictionis in universam ecclesiam a Christo promissus est 285. Apostoli non fuerunt duodecim separati homines, nullo vinculo inter se nexi, quorum unusquisque separarim constitutus erat legatus divinus. sed potius erant unum corpus morale, unum collegium magi­ steria!?. Appellantur enim nomine collegiali. et collegialiter ab aliis distinguuntur. Post electionem vocantur oi δώδεκα (Matth. 10. 1 : 11,1: 20, 17 24. Mare. 3. 14; 4. 10: 6. 7. Luc. 8, 1:9. 1 12. Io. 6, 68. Act. 6. 2): post mortem vero Indae modo vocantur oi ένδεκα (Matth. 28. 16) modo οι δώδεκα (Io. 20. 24). quia sci. ex voluntate Christi debebant esse collegium τών δώδεκα. Ipsi ut collegium distinguuntur ab aliis illa locutione: oi ένδεκα καί oi λοιποί vel oi ένδεκα καί oi σύν αύτοίς (Luc. 24. 9 33). Petrus vero, ubi agebatur de electione novi apostoli in locum ludae, dixit: -Oportet ex his viris, qui nobiscum congregati sunt in omni tempore . . . testem resurrectionis eius nobis­ cum (σύν ήμίν) fieri unum ex istis . . . accipere locum ministerii huius et apostolatus" (Act. 1. 21 sq. 25). .Et cecidit sors in Matth i am, et annumeratus est cum undecim *apostolis · (Act. 1. 26). Apostolis Christus dixit: -Vos dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo. nota feci vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos. ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat" (Io. 15, 15 16). .Hos duodecim misit lesus, praecipiens iis . . . euntes prae­ dicate . . . qui recipit vos, me recipit" (Matth. 10, 5 7 40). Ergo non potest esse dubium, quin apostoli fuerint unum corpus morale, unum collegium apostolicum. 286. Iam quaestio oritur, utrum apostoli fuerint collegium aequalium au collegium hierarchicum, in quo unus primatum habuerit. Quamdiu Christus ipse erat cum apostolis, ipse erat visibile caput eorum et unicus magister. .Magister vester unus est Christus“ (Matth. 23. 10). Nihilominus, quamvis ipse in perpetuum mansurus esset supremus eorum magister, a quo omnis eorum potestas descenderet, significa­ verat tamen Christus se pro tempore, quo non iam visibiliter cum iis futurus esset, aliud visibile caput iis constituere velle (cf. infra n. 303 396). Hinc explicatur illa disputatio inter apostolos, quis eorum futurus esset maior (μ€ίίων), praecessor (ήγούμ€νος), primus (πρώτος) iu regno Christi (Matth. 20, 24 sqq. Mare. 9. 33 34: 10. 42—45. Lue. 22, 24 sqq.). Hauserant igitur ex (Christi sermonibus hanc ideam: futurum esse unum ex ipsis maiorem et praecessorem. Christus quidem eorum ambitionem reprehendit, neque tamen negat quemquam illorum futurum esse maiorem, linmo clare indicavit, cui hanc dignitatem ali­ quando collât urus esset. Cum Andreas fratrem suum Simonem ad­ duxisset ad lesum. .intuitus eum lesus dixit: Tu es Simon, filius lona: verba addit S. loannes. Idem factum referunt reliqui evangelistae (Matth. 10, 2. Mare. 3, 16. Luc. 6, 14). Ergo lesus mutavit nomen Simonis et vocavit eum Cepham. quod est vocabulum aramaicum et significat saxum, iàx (hebraice quantum scimus, numquam ante fuit nomen proprium ullius hominis1 : unde cum Christus illud Simoni imposuerit, sine dubio voluit hoc nomine significare aliquam specialem dignitatem, quam ipse daturus esset Simoni (cf. Gen. 17, 5: 32, 28 etc.). Quae autem esset haec dignitas, postea clarius enuntiavit. 287. Pars /. Petrus, petra ecclesiae. Postquam Petrus confessus est fidem: „Tu es Christus, Filius Dei vivi“. respondit lesus: .Beatus es Simon. Bar [filius] Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus (Cephas), et super hanc petram [Cepham] aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves et in caelis, et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in caelis” (Matth. 16, 17—19). Mirum est. quomodo quidam dubitaverint haec dicta esse ad solum S. Petrum. Verba enim Nudentur tam perspicua, ut dubitationem non admittant. Adversarii autem argumentantur ita: Petrus locutus est nomine omnium: ergo Christus quoque Petrum alloquens loquitur ad omnes. Sed imprimis Petrum locutum esse nomine omnium gratis asseritur. Ad priores quidem interrogationes Christi omnes apostoli responderunt : .at illi dixerunt“ ; ad ultimam vero Christi interroga­ tionem solus S. Petrus respondet. Sed hoc transmisso, ad solum Petrum 1 In Sacra Scriptura Deus ut firmissimum adiutorium hominum vocatur petra. Neque tamen hoc sensu legitur keph sed alia synonyma: eben (Gen. 49, 24. Zach. 3. 9), zur (Deut. 32, 4 18 31), sela (2 Sam. 22, 2. Ps. 18. 3). F. Haase (Der Katholik 1917 I 340 sqq. desiderat inquisitionem eruditam nominis Petri. De qua re conferri potest Zeitschrift für neutestam. Wissensehait XV Giefien 1914) 14 sqq., ubi reiectis aliis sententiis (e. g. nomen Petri esse formam contractam ex Petronio) statuitur iam primo saeculo appellationem Petri fuisse communem. Scriptor huius dissertationis. J. De//, ad hanc conclusionem pervenit Matth. 16. 17 19 esse verba a Matthaeo scripta, non tamen a lesu dicta, sed collecta ex popularibus phantasiis de nomine Petri 1. c. 49; Quae conclusio theologi protestantes, etsi circumdata multa eruditione, non tamen est nisi coniectura opinabilis, nullo solido fundamento nixa. 196 Pars 11. Do ecclesia Christi. Christus loquitur: ,Beatus es Simon, Bar lona." Quomodo enim pos­ sunt haec verba dicta esse ad omnes? Similiter (piae sequuntur: .Et ego dico tibi, quia tu es Cephas", non valent nisi de solo Simone, quia illi soli Christus praedixerat eum vocatum iri Cepham. Nunc igitur Christus implet, quod tunc promiserat. Iam 5. lustinus J/., agens non de dignitate Petri sed de divinitate Christi, ait: ,Unum ex discipulis suis, qui eum revelante ipsius Patre Filium Dei Christum esse agnoverat, Petrum appellavit, cum prius Simon vocaretur" (Dial, cum Tryph. n. 1OO: Jf 6. 710). Non allegat ipsa verba Scripturae, sed solum factum refert, quod Matth. 16. 16—18 narratur. Eum ad Scripturam respicere patet ex n. 106: .Quod autem unum ex apostolis mutato nomine Petrum appellasse dicitur, atque in apostolicis com­ mentariis id quoque refertur" (J/ 6. 7*23). Similiter S’. Irenaeus: .Quo­ modo Petrus ignorare potuit | veritatem revelatam], cui Dominus testi­ monium dedit, quoniam caro et sanguis non revelavit ei. sed Pater, qui in caelis est?" (Contra haer. 3. 13, *2: M 7, 912.) .Ut quid autem beatum dicebat Petrum, quod eum cognosceret esse Filium Dei vivi", nisi vere esset Filius Dei? (3, 21. 8; M 7. 953.) Huic filiationi di­ vinae non obstat eius passio. .Et ipse autem Dominus manifestum facit eum, qui est passus. Cum enim interrogasset discipulos: ,Quem me homines esse dicunt filium hominis? * Petrus, cum respondisset: .Tu es Christus Filius Dei vivi *, et cum laudatus esset ab eo : ,Quoniam caro et sanguis non revelavit ei. sed Pater, qui est in caelis4, mani­ festum fecit, quoniam filius hominis hic est Christus Filius Dei vivi. . . . Ipse, qui est agnitus a Petro Christus . . . dixit semetipsum oportere multa pati et crucifigi", et Petrum vituperavit passionem eius aversantem (3. 18. 4: J/ 7, 934). Intermedia verba: .Et super hanc petram" etc. Irenaeus non allegat, quia ad eius propositum non per­ tinebant (cf. 3. 19. 2: 3/ 7. 94(1): videtur autem alludere ad ea in fine eiusdem expositionis, ubi loquitur de haereticis, qui .effugientes fidem ecclesiae . . . digne in omni volutantur errore. ... Non enim sunt fundati super unam petram sed super arenam, habentem in se ipsa multos lapides" (3, 24. *2; 3/ 7. 967). Nam cum Irenaeus in prae­ cedentibus toties recurrat ad Matth. 16. 16 sqq., etiam hic unam petram videtur intellegere eam. de qua Christus ibi loquitur. Cf. J. Hoh, Die Lehre des hl. Irenaus fiber das N. T. *22, Anm. 2. 288. Itaque Christus ad Simonem dixit: Tu es Cephas, et super hunc Cepham aedificabo ecclesiam meam." Quod scriptor graecus secundo loco Cephas vertit πέτρα, ideo factum est. quia haec erat vox usitata ad significandum saxum: nihilominus priore loco ponit vocabulum πέτρος (quod rarius significat saxum), quia propter genus masculinum aptius est ad appellandum virum *. Unde haec diversa forma nominis nulla 1 In lingua aramaica kepha est generis feminini, ergo graece et latine verba, quae Christus ad Petrum dixit, recte verti possunt: .Tu es petra, et super hanc Sectio 1. De institutione ecclesiae. Prop. XXVIII. 197 ratione significat diversum subiectum. Cum enim Christus dixerit: .Tu es Cephas, et super hunc Cepham aedificabo“, est contra sanam rationem lingere prius illud Cephas significare aliud subiectum quam secundum Cephas. Praeterea cur Christus Simonem appellavit saxum, nisi haec appellatio aliquid speciale in Simone significet? Quid autem hoc sit. non apparet, nisi sit illud, quod super Simonem aedificanda est ecclesia ; sapiens enim homo, ut Christus ipse docet, aedificat domum suam super saxum (Matth. 7, 24). Itaque si super Simonem aedificanda est ecclesia, facile intellegitur, cur ipse vocetur Cephas. — Contra vero, si illum Cepham, super quem vult aedificare ecclesiam suam, alium intellexit atque Simonem, e. g. se ipsum, tota concinnitas ser­ monis perit. Quis enim ferre potest hanc interpretationem verborum Christi : Beatus es Simon. Bar Iona, quod me confessus es Filium Dei : et ego dico tibi : Tu es saxum : at non super te. sed super saxum, quod ego sum, aedificabo ecclesiam meam? Certe haec non esset paraphrasis, sed depravatio verborum Christi. Neque tamen ideo ne­ gamus Christum esse petram principaliter et per se, Simonem vero non ex se sed virtute primae petrae, a qua soliditatem accepit. At hic non quaeritur, quae sit causa efficiens, quae Simonem fecerit petram, sed quaeritur, sitne Simon vere petra. Ceterum sermo tam planus: .Tu es Cephas, et super hunc Cepham aedificabo", non re­ quirit ullam paraphrasin aut explicationem, quod attinet ad construc­ tionem grammaticalem. 289. a) His etiam excluditur opinio eorum, qui oolunt Christum dixisse: Fides tua est petra, et super hanc petram aedificabo. Christus enim hoc non dixit, sed dixit: Simon, Bar Iona, tu es Cephas, et super hune Cepham aedificabo. Ob quam rationem Christus elegerit Simonem, ut sit Cephas, super quem aedificanda sit ecclesia, hic non venit in quae­ stionem (potest enim recte dici fuisse fides Petri); sed quaestio est. quis sit ille Cephas, super quem aedificabitur ecclesia, et quae sit ratio formalis, qua ipse constituatur Cephas (cf. Knahenbauer, Comment, in Matth. Π. ed. 3, 58 sqq.). Scribit quidem S. Augustinus: -Dixi in quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tamquam in petra fundata sit ecclesia . . . sed scio me postea saepissime sic exposuisse, quod a Domino dictum est: Tu es Petrus etc., ut super hunc intellegeretur, quem confessus est Petrus. . . . Non enim dictum est illi: Tu es petra, sed tu es Petrus: petra autem erat Christus. . . . Harum autem duarum sententiarum quae sit probabilior, eligat lector" (Retract. 1. 21: 1; M 32, 618). Quia indicium relinquit lectori, eius auctoritas non potest contra nos invocari; iam enim demonstravimus non posse petram ad Christum re­ ferri. Dein recte notat Bellarminus: -Augustinum ex sola ignorantia petram ..." In lingua hebraica keph est generis masculini, quae tamen vox in Vetere Testamento non legitur nisi in forma plurali lob 30. 6: 1er. 4. 29\ 198 Pars II. De ecclesia Christi. linguae hebraeae esse deceptum: nam argumentum ipsius est, quia non est idictum: Tu es petra, sed tu es Petrus.... At si advertisset Cepham nihil aliud significare quam petram, et Dominum dixisse: Tu es petra, et super hanc petram, nihil dubitasset de veritate nostrae sententiae" (De Rom. Pont. 1. 10). (’f. Ottiger, Theologia fundam. 11, 157 sqq.: .1/. dHerbigng. De ecclesia I 258 sq. Reliqua, quae e Patribus afferuntur contra nostram expositionem, non sunt explicationes textus, sed morales applicationes, ut si 0/7genes dicit quemlibet imitatorem Christi esse petram. super quam aedificetur ecclesia. Hoc sine dubio aliqua ratione verum est. at non est sensus verborum Christi (Palmieri, De Rom. Pont. 317 sqq.). Ceterum SS. Patres unanimiter textum nostro modo intellexisse videre est apud Bellarminum 1. c. : Petachnn, De ecdesiast. hierarchia 3. 7, 9: Passaglia, De praerogativis B. Petri 400 408sqq.: Palmieri 1. c. 307 sqq. E. g. Tertullianus: .Latuit aliquid Petrum, aedificandae ecclesiae petram dictum, claves regni caelorum consecutum et solvendi et alligandi in caelis et in terris potestatem?" (De praescr. 22 ; J/2. 34.) Cgprianus: .Petrus, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit ec­ clesiam suam" (Epist. 71. c. 3: H 2. 773). Origenes: „Vide magno illi ecclesiae fundamento et petrae solidissimae, super quam Christus fun­ davit ecclesiam, quid dicatur a Domino: modicae, inquit, fidei, quare dubitasti?" (In Ex. hom. 5, n. 4: M 12. 329.) De S. Cgrilli Ales. sententia cf. Zeitschrift fur kath. Théologie 1919. 543sqq.; de S’. loannis JJamasc. doctrina ib. 78 sqq. Apparet igitur ex una parte, quam im­ merito contra nos ad SS. Patres provocent, ex altera vero parte, quam solidum argumentum primatus S. Petri in illo textu habeatur, cum haec unica ratio sit. cur protestantes nullum lapidem non moveant ad illum textum pervertendum (cf. de eorum abortivis conatibus Passaglia 1. c. 2, 4). Multo simpliciorem viam ineunt recentissimi protestantes, qui audacter negant Christum illa verba dixisse1. Fortasse, quia textus est critice 1 Die Herrenworte Matth. 16. 18 und 18, 17 gehSren erst dem 2. Jahrhundert [in ed. 3 et 4: .einer spâteren Zeit‘] an' Harnack, Dogmengeschichte I 69, nota 1; in ed. 4 p. 89. nota 1 . Hanc assertionem quibusdam argumentis stabilire conatus est J. Resch Paralleltexte zu Matthüus und Markus. Leipzig 1894. 187 sqq. . Sed quam infirma sint haec argumenta, ostendit ('. Λ. Kndler Stimmen aus Maria-Laach L [1896] 129 sqq. 288 sqq. 375 sqq.'. Idem multa alia testimonia antiquissima, sed minus nota, collegit in DerKatholik 1901 II 331 sqq. 443 sqq. 481 sqq. Cf. A. Michie/s, L’origine de l’épiscopat 20 sqq. Nuper Harnack rursus in hanc rem inquisivit: .Der Spruch ûber Petrus ais den Felsen der Kirche Matth. 16. 17 sq..* Sitzungsherichte der preufiischen Akademie der Wissenscliaften. phil.-hisf. Kl. XXXII 1918' I 637—654. Secundum hanc in­ quisitionem pericope Matth. 16, 13 19, si ut totum quid consideratur, antiquissimae originis aramaicae est et nota genuinitatis insignitur. Sola verba: .Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam* sunt suppositicia, tempore Adriani imperatoris 117—138 a Christianis romanis adiecta. Textus genuinus erat: Κώγώ bë σοι λέγω ϋτι σύ ei Κηφάς καί πϋλαι Αώου οϋ κατισχύσουσίν σου. Cetera omnia, ut nunc De institutione ecclesiae. Prop. XXVIII. 199 dubius? Minime vero! sed quia secus theoria eorum esset falsa, id quod videlicet repugnat. b) (Senuinitateiu textus testantur omnes codices et omnes versiones, etiam antiquissimae, ut syriaca, quam /*'. Cruicford Burkitt a. 1904 edidit. In codice syro sinaitico prima tantum verba adsunt, dein deest integrum folium, cuius spatium sufficiens est ad recipienda ea, quae in syro curetoniano leguntur. Textum exhibent etiam versiones copticae, bohairica et sahidica. item vetus latina. Quare mirum non est textum sine ullo signo dubitationis receptum esse in omnes editiones criticas usque ad ultimas, ab Herui, v. Soden et H. J. Vogels paratas. Quaeri potest, cur Marcus (8, 27 sqq.) et Lucas (9, 18 sqq.) textum non habeant. De Luca non videtur esse specialis difficultas, quia hic, ut alibi saepe, recipit narrationem Marci. Cur autem Marcus textum omittat, Eusebius Caesar, ita explicat: Marcus „cum ad illum locum historiae venisset, ubi lesus interrogavit, quem se homines esse di­ cerent, ipsique sui discipuli quam de se opinionem haberent, subiunxissetque Petrus tamquam de Christo, nihil illi respondentem lesum aut dicentem describit, sed illis comminantem dumtaxat, ut nemini de ipso dicant. Non enim interfuit Marcus iis, quae a Christo dicta sunt; ac ne Petrus quidem, quae ad ipsum ac de ipso dicta sunt ab lesu. proprio testimonio proferre aequum putavit. Quae autem illa sint, quae ad ipsum Petrum dicta sunt, Matthaeus his indicat verbis [refert in­ tegrum locum Matth. 16, 15—19: dein pergit:] Cum haec tam multa dicta sint Petro ab lesu, Marcus nihil horum commemorat, propterea quod ne Petrus quidem, ut verisimile est. talia in suis enarrationibus enuntiavit- (Demonstr. evang. 1. 3, c. 5: J/22, 215 sq.). Non obstante hoc testimonio tam diserto (et alio non minus diserto De resurrectione 2: 3i 24, 1111) quidam rationalistae dicunt Eusebium habuisse codices, in quibus textus non legeretur, cum variis locis textum non integrum proferat. Infirmum sane argumentum, quia illis locis non agit de S. Petro neque textum exponit, sed quaedam tantum verba allegat ad ostendendam ecclesiae perennitatem, e. g. quando ait: Servator ,de impiorum quidem templo dixerat: .Relinquitur vobis domus vestra deserta: et non manebit in loco lapis super lapidem, qui non disturbetur/ De ecclesia autem: .Supra petram aedificabo ecclesiam ineam, et portae orci non praevalebunt adversus eamitt (De laudib. f leguntur in editionibus criticis. sunt genuina. Portae inferi sunt regnum mortis: mors autem non praevalebit adversus Petrum, quia Petrus non morietur (quae utique fuit falsa praedictio Christi . Hanc praedictionem esse puram fictionem facile intellegitur, ut explicatur a C. J. KnéUer, Zeitschrift für kath. Théologie Innsbruck 1920) 147 sqq.. qui simul ostendit totum contextum postulare aliain omnino praedictionem, quae re­ spondeat confessioni Petri de divinitate Christi ; omnia optime cohaerere, si retineatur lectio: .Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam", reiecto nutem hoc inciso nativam sententiarum seriem perrumpi : hanc lectionem etiam convenire cum iis, quae alibi in evangeliis de Petro dicuntur, non vero praedictionem immortalitatis Petri. 2lX> Pars II. Dv ecclesia Christi. Constant. 17: .1/20, 1434). Qui ex talibus dictis conatur ostendere Eusebium non legisse verba praecedentia, ostendit se praefracte velle rem desperatam defendere. Neque melior est argumentatio, quam struunt '.c commentario S. Ephraem i in Diatessaron Tatiani. Ephraem enim solet pauca verba ex evangelio recitare et dein addere brevem expositionem. Ita ex Matth. 16. 13 sqq. haec refert: .Quid de me dicunt homines, quod sit filius hominis? Respondent ei: Nonnulli dicunt, quod sit Elias, alii, quod sit leremias. Vos autem quid dicitis de me. quod sim? Simon locutus est: Tu es Christus. Filius Dei vivi. Et respondit: Beatus es. Simon. Et portae inferi te non vincent. Tu es petra." Si quis concludit Ephraem non legisse plura verba, est conclusio nimis tetra, quam quae seriam considerationem mereatur. Hoc ipso loco ait: „Cum Dominus ecclesiam suam aedificaret, aedificavit turrim, cuius funda­ menta omnia, quae erant superaedificanda, portare possent." Et Petrus est .illa petra, quam erexit, ut satanas in eam offenderet" (Evangelii concordantis expositio, in latinum translata ab /. B. Aucher, edita a G. Moesinger, Venetiis 1876, 153 sq ). Alibi vero celebrat Petrum: .Beatus es. Simon, caput discipulorum, quia Filius Dei beatum te dixit ... et claves regni tibi tradidit . . . cuique dedit virtutem et potestatem divinitus ligandi atque solvendi. . . . Beatus es, o Petre, quia Filius Dei te posuit in fundamento ecclesiae, ut portares pondus totius creaturae. . . . Beatus es. o Simon, quia super te aedificata est ecclesia, decora lucis sponsa, cui promisit Filius portas inferni contra eam non praevalituras" i Hymni et Sermones, ed. Lamy, Malines 1882 ad 1902, IV 682 sqq.). Similia saepe repetit (ib. I 374 412 534; II 186: IV 534 738: cf. Ottigrr, Theol. fundam. II 150: de la Brière, Études CXIX. Paris 1909. 585 sqq. : CNN. 1910. 55 sqq.). Seb. Euringer, Der locus classicus des Primates (Matth. 16. 18) und der Diatessarontext des hl. Ephrâm (Festgabe für A. Ehrhard, Bonn u. Leipzig 1922) 141 sqq. accuratissima investigatione commentarii Ephraemi in Matth. 16, 13 sqq. studet eruere, quidnam S. Ephraem in suo Diatessaron legerit, quod correspondent nostro Matth. 16, 18. Conclusio eius haec est: .S. Ephraem legit Matth. 16, IN in suo Dia­ tessaron propemodum eodem modo, quo legitur in nostro textu ca­ nonico. nempe: Tu es petra, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et vectes inferni non praevalebunt adversus eam" (1. c. 179). In commentario Ephraem comparat aedificationem ecclesiae cum turri, cuius fundamenta sufficiunt ad omnia in iis superstruenda: similiter comparat cum monte Dei, in cuius cacumine erat paradisus. Undae infernales, vectes suos perrumpentes et contra hunc montem irruentes, neque montem evertere neque eos, qui in eius cacumine habitant, in perniciem trahere possunt (1. c. 147 sqq.). Alio quidem loco (Com. in Is. 54. 17) Ephraem ait: .Vectes inferi te non vincent." Unde Harnack infert sensum esse: .Vectes inferi adversus te Simonem non prae- S'cctio 1. De institutione ecclesiae. Prop. XXV|]f. 201 valebunt/ At hoc non ita est; nam eo loco sermo est non de Simone sed de Sione, et pronomen te est generis feminini (1. c. 170 sqq.). Cum constet Matth. 16, 18 secundum nullum testem Christum alloqui ec­ clesiam. illa permutatio verborum ,adversus eam“ in verba: «adversus te“ est simplex artificium rhetoricum Ephraemi (1. c. 173 176). De immortalitate Petri nihil dicitur in commentario. Rationalistae ideo omni vi student textum ex evangelio expungere, quia rident et concedunt illis verbis exprimi verum primatum Petri eumque perpetuum et in ecclesia mansurum. Quia autem secundum eorum dogma talis primatus non exsistebat nisi exeunte saeculo II. textus non potest esse genuinus. Eo ipso nobiscum consentiunt conatus priorum protestantium e verbis eliminandi conceptum veri primatus esse irritos. De genuinitate textus multa disserit J/. d’Herbigny, De ecclesia I 232 sqq. 290. Cum evidens sit Christum voluisse, ut Simon Petrus esset petra, super quam aedificaretur ecclesia, quaeritur. quo sensu super Petrum ecclesia aedificetur. Ecclesia est societas eorum, qui in Christum cre­ dunt. ut mox magis explicabitur. Itaque Petrus dicitur in hac societate esse id. quod fundamentum est in aedificio: nam Christus utitur meta­ phora domus aedificandae: saxum autem, super quod domus aedificatur, est fundamentum aedificii, i. e. reale principium stabilitatis et firmitatis (Matth. 7. 24 25). Ulud autem, quod est reale principium stabilitatis et firmitatis in societate, est auctoritas seu potestas efficaciter diri­ gendi ad finem socialem assequendum, quae est potestas iurisdictionis. Ergo Petrus, quia est reale principium stabilitatis et firmitatis in ec­ clesia. habet potestatem iurisdictionis in ecclesiam, eamque talem, qualem nemo praeter ipsum habet, seu habet primatum iurisdictionis in universam ecclesiam: ipse enim solus neque ullus alius a Christo designatus est futurum fundamentum ecclesiae. 291. Quo vero absurditatis protestantes nonnulli processerint ad hanc partem verborum Christi pervertendam, ostendunt haec verba cuius­ dam Christiani Stock (Clavis linguae sanctae N. T. s. v. Πέτρος): -Πέτρος, lapis, qui proici vel provolvi vel quacumque ratione e loco in locum moveri potest. ... Ex hoc nomine appellativo Simon, lonae filius, sortitus est cognomen proprium, quia, ut Erasmus Schmidius ait. officio suo futurus erat lapis in omnes mundi partes proiciendus, in (pias eius confessio una cum ipsius obiecto, nempe Christo lesu, Salvatore mundi, divulganda erat.“ Ergone super lapidem volitantem Christus aedificium ecclesiae exstruxit? Paulo rationabilior est alia explicatio, secundum quam Simon dictus est Cephas, quia eligendus erat, ut omnium primus iudaeis et gentibus evangelium praedicaret et ita firmum initium ecclesiae poneret1. At ne haec quidem ex1 fta Carolus Hase: .Das Recht der romischen Auslegung [Petrus sei der Pels] ergibt sich scbon ans dem Wortspiele mit dem Namen Petrus, d. h. des Felsen- u J I (I 202 Pai's IL De ecclesia Christi. plicatio admitti potest. Christus enim verbis maxime sollemnibus Petro in renumerationem confessionis annuntiasset rem relative parvam, scilicet eum tempore primum praedicaturum esse. Dein vero ipsa metaphora, qua Christus utitur, hanc explicationem non admittit. Quamvis enim omnes apostoli ratione doctrinae, quam praedicaverunt, et aliquo modo ratione muneris, quod in ecclesia perseverat, vero sensu dici possint fundamentum ecclesiae (Eph. 2, 20). tamen hic agitur de speciali praerogativa S. Petri. Nam nulli apostolorum dictum est: Tu es petra, super quam aedificabo ecclesiam meam. Super solum Petrum tota ecclesia aedificata est : apostoli sunt singuli lapides fundamentales, proxime huic communi petrae cohaerentes. (De differentia inter πέτραν et θεαέλιον cf. .1/. d Herbigny, De ecclesia I 255 sq.) Solus Petrus est commune principium stabilitatis pro tota ecclesia et pro omnibus et singulis partibus eius. Ergo tota ecclesia et reliqui quoque apostoli auctoritati Petri subiciuntur. Atqui sola prioritate praedicationis Petrus non est tale principium, quia metaphora petrae significat stabilem in­ fluxum. non actum transeuntem. Hoc etiam magis patet ex verbis Christi, quae sequuntur (cf. Ottiger, Theologia fundam. II 88 sq.). 292. Christus, postquam dixit Petrum esse fundamentum, super quod aedificanda esset ecclesia, statim addit: „Et portae inferi non prae­ valebunt adversus eain." Quae verba clare indicant futurum esse, ut inimicae potestates impugnent ecclesiam, sed ita. ut eam non possint destruere. Ratio autem, cur ecclesia non possit destrui, est, quod supra Petrum ut petram firmissimam est aedificata. Christus enim in illis verbis quodammodo gerit personam architecti dicentis : Aedificabo domum super petram, neque ullae adversae potestates subvertent eam. Quicumque talia verba audit, non potest nisi cogitare inter duo membra locutionis esse hunc nexum causalem : Ne domus subvertatur, aedificabo eam super petram: et quia aedificabo super petram, domus non sub­ vertetur. Hic igitur sensus verbis Christi subest. Revera, si Petrus habet primatum jurisdictionis in ecclesiam, facile intellegitur, quo sensu dicatur firmum fundamentum, quo ecclesia muniatur ad sustentandas inimicas impugnationes. “Αιδης significat vel in genere locum, quo congregantur omnes mortui, qui beatitudinis participes non sunt (Act. 2, 31. Apoc. 6, 8), vel in specie habitaculum damnatorum (Luc. 16. 22). quod etiam vo­ catur abyssus et est locus proprius daemonum et sociorum eorum (Luc. 8, 31. Apoc. 20, 3), ubi igne cruciantur (Matth. 25, 41). Hic locus repraesentatur ut civitas, quae habet portas, quae clavibus clauduntur mannes; nui derselbc kann ais der Felsen gemeint sein, auf 308. Comparat Christus hoc regnum suum eum grege collecto in unum ovile. Illum enim novum pastorem, qui in vaticiniis erat praedictus, Christus se ipsum exhibet: „Ego sum pastor bonus ... et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili [iudaico], et illas oportet me ad­ ducere, et vocem meam audient, et erit unum ovile et unus pastor1* (Io. 10, 11 sqq.). Vicarios vero pastores Petrum et sub eo reliquos apostolos instituit, id quod etiam praedictum erat per prophetas: „Et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et ** doctrina (1er. 3, 15; cf. 23, 4). s 309. Pars II. Christus hanc societatem vocavit ecclesiam. Quia no­ mina regni, ovilis, vineae etiam ad instituta humana applicantur, Christus nomen, quod societati a se fundatae proprium esset, elegit illud ecclesiae. Hoc quidem nomen ipse bis tantum in evangeliis usurpavit (Matth. 16, 18 et 18. 17); at iam ab apostolis Christiana societas hoc nomine ut proprio appellari solet (Act. 5, 11: 8, 3; 20. 28. 1 Cor. 10, 32; 11. 16 22: 14. 12; 15. 9. Gal. 1, 13). Per se solum nomen significat universam societatem Christianam (Eph. 1, 22: 3, 21; 5, 23 sqq. 1 Tim. 3, 15), cum addito vero aut in numero plurali significat etiam particulares coetus Christianos (1 Cor. 4. 17; 14. 33. Act. 15, 41). Interdum significat publicum fidelium conventum (1 Cor. 11, 18), poste­ rioribus vero temporibus materiale quoque aedificium, in quod fideles conveniunt ad peragenda sacra mysteria (postea τό κυριακόν οίκείον, ut in edicto Maximini apud Eusebium, Η. E. 9, 10; M 20, 833). Cf. Ba­ tiffol, L’Eglise naissante 87 sqq. Â'ocabulum ecclesiae in Septuaginta plerumque ponitur pro hebraico et significat totum populum israeliticum ut coetum Deo dedicatum B S i 5f Ibi 1 ./! i i 11 II. De ecclesia Christi. (Deut. 23. 2 sq. 1 Par. 28. 8. Neh. 13. 1. Mich. 2. ;’>). Vocabulum n-r plerumque vertitur συναγωγή, quamvis haec duo vocabula interdum ut synonyma adhibeantur. In Novo autem Testamento communitas fidelium Veteiis Testamenti solet vocari synagoga, communitas vero fidelium Novi Testamenti vocatur ecclesia (cui regulae non obstant Hebr. 10. 25 et lac. 2. 2. Cf. Franzelin. De ecclesia 7. nota: M. d'Herbigny, De ecclesia I 34 sq.). Quamvis igitur ecclesia vi vocis (= evocatio seu coetus eorum, qui vocatione collecti in unum convenerunt) possit quemlibet conventum, sive sacrum sive profanum, significare, in sacris tamen libris Novi Test amenti et apud scriptores Christianos significat universitatem eorum, qui sub auctoritate apostolica christianam reli­ gionem profitentur, quia hi ad Deum colendum a Christo per apostolos vocati in unum corpus morale convenerunt (cf. ./. Schafer, Das Reich Gottes 1 sqq.). Potest igitur definiri ecclesia: coetus hominum, qui eiusdem fidei professione et eorundem sacramentorum communione sub apostolicis pastoribus eormnque primate regnum Christi in terris constituunt (cf. Bellarm., De eccl. 3. 1: Suarez, De relig. tr. 7. 1. 1. c. 2. n. 2). Hac definitione omnia elementa. quae prioribus propositionibus ex Christi institutione ad ecclesiam pertinentia probavimus, continentur. Il· 310. Schol. 1. De variis placitis protestantium recentium. Per ea. quae diximus, refutata sunt varia placita protestantium recentium, qui ecclesiam, ut a Christo instituta est. veram societatem hierarchice ordinatam fuisse negant. Volunt igitur Christum ab initio docuisse tantum homines rectum modum colendi Deum ut Patrem caelestem et se praeparandi ad futurum regnum Dei. sectatores vero Christi postea necessitate adactos in externos quoque coetus coiisse et ad hos formandos elementa practica ex republica roman a. elementa vero doctrinalia ex philosophia graeca mutuatos esse. Ex hac conipositione ortam esse ecclesiam catholicam, quae a Christo fundata non sit1. Non negamus, idque multo ante hos pseudotheologos notum erat, ecclesiam tum ex philosophia gentili tum ex institutis civilibus multa transsumpsisse. quia rationi congruit, rationabilia, ubicumque inveniuntur, agnoscere et in usum convertere: neque enim admittimus, quod hi rationalistae volunt, fidem christianam ab initio fuisse irrationabilem <7 C? 1 Harnack, Lehrbuch der Dogmengeschichte 11 48 51 57 sq. 81 sqq. Haud multum dispar est opinio cuiusdam theologi catholici, qui extenuata iuridica institutione ec­ clesiae a Christo facta, communitatem Christianorum caritate mutua, interna novae vitae experientia, nativa quadam necessitate se ipsam formasse in ecclesiam sine speciali Christi mandato tam audacter affirmat, ut dicat eos qui alio sensu loquantur .de actu fundationis ecclesiae*, .adulterare historiam*. Videlicet aliter loquitur magi­ sterium ecclesiasticum, quod contrariam doctrinam semper ut catholicam proposuit, immo saepius sollemniter definivit. Cf. H. Tinctona nn in Zeitschrift für kath. Théo­ logie 192*2. 680 eqq. Sectio I. De institutione* ecclesiae. Prop. XXX. Sc.hol. 1 2. 217 quendam enthusiasmum sine ullis firmis doctrinae principiis, sed dici­ mus eam semper fuisse rationabile obsequium (Rom. 12, 1) et amicam sanae rationis, cuius servitium non respuebat, sed requirebat et Sup­ ponebat. Negamus Christum ipsum non instituisse ecclesiam hierarchicam. sed eam sine intentione et mandato Christi ex rerum adi unctis paulatim formatam esse. Contrarium probavimus ex evangeliis. neque adsunt ullae rationes, ob quas textus, ex quibus doctrinam nostram probavimus, sint critice dubii. Neque adversarii indicare possunt tempus, quando ecclesia hierarchica nondum exstiterit. Dicunt quidem temporibus Cypriani hierarchiam perfectam esse, sed simul debent agnoscere iam Callistum pontificem auctoritati suae fortiter institisse; at. inquiunt, haec fuit pura arrogantia; debent agnoscere Tertullianum et Irenaeum iam apostolicam successionem episcoporum ut vinculum unitatis et firmamentum veritatis praedicasse ; at. inquiunt, haec est contradictio contra reliquam eorum doctrinam : debent agno­ scere in orientali ecclesia e. g. Clementem Alexandrinum visibilem ecclesiam docuisse ; at. inquiunt, hoc polemice docuit contra haereticos, non thetice ut articulum fidei christianae. Ita student levissimis effugiis singula testimonia enervare; dein recurrunt ad quaedam scripta anonyma vel etiam apocrypha, quae plerumque de rebus plane diversis tractant, et si ibi doctrinam de ecclesia hierarchica non inveniunt expositam, statim concludunt illis temporibus hanc doctrinam nondum exstitisse. Tandem suas proprias hypotheses ut theses proponunt, et quidem eo maiore fiducia, quo debiliora, immo nulla habent argumenta, hisque praestitis se gerunt, quasi totam doctrinam catholicam egregie confutaverint et suam opinionem solide stabiliverint. Itaque dummodo ne quis se obrui sinat ostentatione eruditionis, quae persaepe plane non est ad rem, de qua agitur, sed poscat vera argumenta et veras ' solutiones nostrorum argumentorum, statim videbit istas theorias, quas iactant. esse inania figmenta et mera spectra scientifica. Plura in progressu tractatus videbimus. Similes theorias atque Harnack proponunt Harnackii magister J. Ritschl (Die Entstehung der altkatholischen Kirche, ed. 2. Bonn 1857). T. Kostlin (Realenzyklopadie fiir protest. Theol. X. ed. 3. 315 sqq.). Hatch (Die Gesellschaftsverfassung der christ-lichen Kirchen im Altertum, übersetzt von Harnack, Gielàen 1883). 7. HéviUe (Les origines de l’épiscopat. Paris 1894). alii. At hi, quamvis in neganda divina institutione ecclesiae unanimes sint, in ponendis propositionibus quam maxime inter se dissentiunt. (Cf. infra n. 356.) 311. Schol. 2 (dogmaticum). Quomodo ecclesia ab initio mundi exstiterit. Ecclesia Christi, si secundum amplissimam notionem accipitur, recte dici potest iam exstitisse ab initio mundi. Nam cum post primum pec- Pars 11. Dr ecclesia Christi. catum homines salvi fieri non iam possent nisi per merita Christi, ideoque Christus esset, saltem implicite, obiectum fidei et cultus eorum, patet eos omnes, qui ab initio mundi fideles fuerint, aliquo vero sensu fuisse membra ecclesiae Christi : ,Sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini, in membris sunt ecclesiae constituti * (Gregorius J/. 1. 5, ep. 18: .1/ 77. 740. Cf. Euseb.. Η. E. 1. 4: J/ 20. 75sq.: S'. Leo, Serin. 3, c. 4: .V 54. 147: Auctor incert. De voc. gent. 2, 5: JZ 51. 691: N. August., In Io. tract. 45, n. 9: .1/ 35. 1722. et Retract. 1. 13. 3: .1/ 32, 603: S. Thorn,. 3. q. 8, a. 3: Suarez, De fide disp. 9. sect. 2. n. 3). Ea de causa in Sacra Scriptura Abraham exhibetur pater omnium credentium, et omnes populi praedicuntur confluxuri ad montem Sion et aedificaturi civitatem sanctam lerusalem (supra n. 231 sqq.). Sive enim in oeconomia praeparationis sive in oeconomia perfectionis, omnes credentes uniuntur in uno capite Christo. Idem valet de oeconomia expiationis in pur­ gatorio et de oeconomia glorificationis in caelo: ,Una civitas Dei. cuius pars in nobis peregrinatur, pars in illis [beatis] opitulatur * *. August., De civ. Dei 10. 7: M 41. 284). Quia per Christum. novum (.S caput, omnia restituuntur, quae per Adam, primum caput, perierant, haec restitutio vocatur άνακίφαλαίωσις (Eph. 1, 10). quae suo modo etiam angelos respicit (Col. 1. 18 sqq. Hebr. 12. 22 sqq. Cf. S. August., Enchir. 61 62: .V 40. 260 sq. : In Ps. 36. serm. 3: J/ 36. 383). Haec est ecclesia Christi, in quantum est Communio Sanctorum, cuius membra omnia sub hoc respectu uno quidem vinculo internae gratiae (saltem fidei), non vero eadem extern a auctoritate coniunguntur. ideoque non est id. quod intellegimus, quando de ecclesia ut de societate a Christo instituta loquimur (cf. Framdin, De eccl. thes. 2). 312. Quamvis etiam in Vetere Testamento vero aliquo sensu fuerit ecclesia Christi, tamen synagoga ab ecclesia Christi simpliciter dicta multis modis distinguitur. Synagoga enim erat non sacer tantum coetus, sed etiam civilis: ecclesia nulla ratione est regnum huius mundi. Synagoga erat societas nationalis. ecclesia est societas universalis. Synagoga erat typus, ecclesia est antitypus. Synagoga conferebat sanctitatem legalem, ecclesia confert sanctitatem internam. Synagoga erat quidem status perfectior, comparata cum lege naturae quam vocant: in hac enim lege coniunctio membrorum ad unam ecclesiam erat laxior, cum tota auctoritas religiosa, qua homines in unum con­ jungerentur. esset penes capita familiarum seu patriarchas, quorum iudicio pro rerum condicione cultus divinus determinabatur. In lege autem mosaica cultus divinus unus erat pro toto populo, una auctoritas religiosa, a Deo determinata. (Cf. V. n. 464 sqq.) Nihilominus haec omnia a Deo instituta erant non ratione sui. sed ut typus essent futurorum bonorum, quae propria sunt ecclesiae Christi. Quapropter omnia erant imperfecta: sacrificia, sacramenta, magisterium, et propter - De institutione ecclesiae. suam imperfectionem abolenda erant per institutionem Novi Foederis et ecclesiae Christi proprie dictae (cf. Franzelin 1. C. thes. 3 et 4). Prop. XXXI. Christus voluit, ut ecclesia a se instituta morte apostolorum non interiret, sed usque ad finem mundi permaneret. 313. Pars /. Cum societas possit institui aut ad tempus aut in perpetuum, quaeritur, utrum Christus societatem temporariam an per­ ennem instituerit. Christus roluit, ut ecclesia esset societas perennis. Dixit enim se venisse ad implenda ea, quae in Vetere Testamento praedicta erant. Atqui praedictum erat regnum aeternum et foedus perpetuum. Ergo regnum a Christo institutum est regnum aeternum (e. g. Ps. 2 88 109: Mich. 4. 1 sqq.; Is. 55. 3sq.: Dan. 2. 44: 7. 14). (2uare angelus de Christo annuntiat: «Regnabit in domo lacob in aeternum, et regni eius non erit finis" (Luc. 1.32 sq. Cf. Hebr. 12. 27 28). Porro Christus diserte docuit regnum suum duraturum esse usque ad ultimum indicium. Tunc enim et non prius separabuntur omnes mali homines, qui vivunt in ecclesia cum bonis, et deinceps in regno Christi soli iusti erunt (Matth. 13. 40 41 49). Ergo ecclesia usque ad finem mundi permanebit: ideo Christus ait: «Et portae inferi non prae­ valebunt adversus eam" (Matth. 16. 18). Cf. supra n. 178. 314. Eandem doctrinam rariis modis apostoli proponunt. Ecclesia enim est corpus Christi. Christus vero caput eius (1 Cor. 12, 12 sqq.): Eph. 1. 22 23: Col. 1. 18 etc.). Atqui corpus Christi non peribit, sed debet continuo aedificari. «donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei. in virum perfectum, in mensuram aetatis pleni­ tudinis Christi“ (Eph. 4. 13). Similiter Christus est sponsus, qui numquarn relinquet ecclesiam, sponsam suam (Eph. 5. 22 sqq. Cf. Os. 2. 19 20). Quare illa verba Aggaei prophetae (2, 7): «Adhuc semel, et TT ego movebo non solum terram sed et caelum “ (Hebr. 12, 26). ex­ plicantur de abrogatione Veteris Foederis et de institutione Novi Foederis: «Quod autem ,adhuc semel· dicit, declarat mobilium trans­ lationem tamquam factorum, ut maneant ea. quae sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes habemus gratiam“ (Hebr. 12, 27 28). Ecclesia enim instituta est. ut per eam omnes homines ad fidem et salutem ducantur. Ergo tamdiu permanere debet, quamdiu adsunt homines ad fidem et salutem ducendi: nam Deus _omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis *venire' (1 Tim. 2. 4). 315. Idem censuit christiana antiquitas; ideo ab omnibus semper postulavit hanc fidem: .Credo unam sanctam ecclesiam/ Hic autem non posset esse articulus fidei, nisi ecclesia semper permaneret. Quare S. Ambrosius ait: «Ecclesia tempora sua habet, persecutionis videlicet et pacis. Nam videtur sicut luna deficere, sed non deficit. Obumbrari potest, deficere non potest" (Hexaem. 4. .1/ 14. 190). N’. Hier- onymus: ,Super quam | petram] fundata ecclesia nulla tempestate concutitur, nullo turbine ventisque subvertitur" (In Is. 4. 6; M 24, 74). S. Augustinus: .Non vincetur ecclesia, non eradicabitur, nec cedet quibuslibet tentationibus. donec veniat huius saeculi tinis" (In Ps. 60. n. 6; Jf 36, 726. Cf. in Ps. 103. serm. 2. n. 5: .1/ 37, 1353). Hoc etiam valet de magna illa persecutione et discessione, quae in tine mundi futura est (Matth. 24. 12 24. Lue. 18. 8. 2 Thess. 2, 3. 1 Tini. 4, 1). Tunc enim, ut hi ipsi textus indicant, quamvis multi defecturi sint, electi tamen in fide et caritate persistent. 316. Pars 11. Christus coluit, ut perenne esset ministerium apo~ stolicum. Mittens enim apostolos suos ad homines docendos, regendos, sanctificandos, promittit iis: .Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consuminutioiiem saeculi" (Matth. 28, 20). Vobiscum sum in exercendo illo munere, ad quod misi vos. ut debito modo eo funga­ mini, et quidem continuo usque ad consummationem saeculi. Ή συν­ τέλεια τού αίώνος est finis illius temporis, quod praecedit secundum adventum Christi seu ultimum indicium (Matth. 13. 40 49; 24. 3). Ut autem apostoli munere suo bene fungerentur. Christus promisit et dedit illis Spiritum Sanctum, sicut iam praedictum erat in Vètere Testamento: ,Hoc foedus meum cum üs. dicit Dominus: Spiritus meus, qui est in te. et verba mea, quae posui in ore tuo. non recedent de ore tuo et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui. dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum“ (Is. 59. 21). De hoc Spiritu Christus dicit: .Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis. ut nia neat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis" (Io. 14. 16 17. Cf. Io. 7, 38 39). Apostolus, postquam narravit institutionem sacramenti corporis et sanguinis Christi, addit: .Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat [ad iudicium]8 (1 Cor. 11. 26). Ergo, donec veniat Christus, sacramenta ab eo instituta in ecclesia celebranda sunt. Ut igitur ministerium apostolicum perpetuaretur, instituerunt apo­ stoli successores (Act. 14. 22. 1 Tim. 1. 3 18; 4, 14. Tit. 1. 5), iis contulerunt potestatem regiminis (1 Tim. 5, 7 19 20. Tit. 2. 15), iis iniunxerunt, ut alios post se instituerent (Tit. 1. 5)1. De qua re ('leniens Jioiu. scribit: .Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino lesu Christo. . . . Itaque acceptis mandatis .. . egressi sunt annuntiantes regni Dei adventum. Per regiones igitur et urbes verbum praedicantes, primitias earum spiritu cum probassent, con­ stituerunt episcopos et diaconos eorum, qui credituri erant * (1 Cor. 42). .Constituerunt praedictos ac deinceps ordinationem dederunt, ut, cum 1 Apollonium, qui scripsit circa finem saeculi II. .tamquam ex veterum traditione haec refert: Dominum apostolis suis praecepisse, ne intra duodecim annos Hiero­ solymis excederent* 'Eumcbium, H. E. 5. 18; 5/20. 479'. Sectio 1. De institutione ecclesiae. Prop. XXXI, 221 illi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent" (ib. 44). X. Irenaeus: «Habemus annumerare eos, qui ab apostolis instituti sutit episcopi et successores eorum usque ad nos“ (Adv. haer. 3. 3, 1; .1/ 7, 848). Idem docuerunt alii, ut non possit esse dubium, quin inde ab apostolis semper perpetuatum sit munus apostolicum in ecclesia, idque ob mandatum a lesu Christo acceptum. 317. Pars HI. Christus voluit, ut perennis esset primatus in ecclesia. Ideo enim primatum instituit, ut hoc firmissimo fundamento ecclesia solidaretur ad impetus portarum inferi sustinendos. Cum igitur ex una parte aedificium sine fundamento nullam habeat soliditatem, ex altera vero parte ecclesia semper impugnationi inferi resistere debeat. Christus utique voluit, ut ecclesia semper solidaretur illa firmitate, quae ei ex primatu ut fundamento accedit. Nullibi enim Christus aliud remedium indicavit, quo ecclesia, priore fundamento remoto, firmanda et stabilienda esset : sed dicit se velle supra Petrum aedificare totam ecclesiam suam, τήν εκκλησίαν μου. Illa igitur suprema potestas docendi et regendi, qua Petrus est fundamentum ecclesiae, tamdiu durare debet, quamdiu durat ipsa ecclesia, i. e. usque ad finem mundi. Similiter Christus Petro pascendum, i. e. instruendum et regendum tradidit integrum gregem suum : Ποίμαινε τα πρόβατά μου. Integer autem grex Christi non iis tantum constituitur fidelibus, qui tem­ poribus S. Petri vivebant, neque his tantum pastoralis cura impen­ denda erat sed omnibus, qui in posterum in Christum credituri erant (Io. 17, 17 sqq.). Unius gregis unus debet esse pastor supremus, estque hoc munus ordinarium, ad gregem bene servandum necessarium. Petrus igitur, qui hoc munus a Christo accepit, non accepit ut extra­ ordinarium et temporarium, sed ut ordinarium et perpetuum, i. e. pro se et successoribus suis. Primatus Petri institutus est ad constituendam ecclesiam perfecte iinam. Perfecta autem unitas semper convenire debet ecclesiae, si­ quidem semper ..corpus unum est“ (1 Cor. 12, 12 sqq.); ergo principium huius unitatis, i. e. primatus, semper in ecclesia exsistere debet. Neque enim vere una esset ecclesia, si singulis tantum particularibus ecclesiis praeessent episcopi (cf. Bellarm., De Rom. Pont. 2. 12: Pal­ mieri, De Rom. Pont. thes. 7). 318. Testatur hanc fidem antiquitas christiano, sed quia plurima ar­ gumenta postea afferenda sunt, pauca interim sufficiant. *$ ’. Ambrosius: „Ubi Petrus, ibi ecclesia“ (In Ps. 40, n. 30: M 14, 1082). S. Cyprianus: «Deus unus est et Christus unus et una ecclesia et cathedra una super Petrum Domini voce fundata" (Ep. 43, n. 5: II 2. 594). rbigny. De ecclesia I 76 sqq.). SECTIO II. DE NATURA ET PROPRIETATIBUS ECCLESIAE QUOMODO HAEC SECTIO CUM PRIORE COHAEREAT. 320. Illis ipsis argumentis, quibus probavimus lesum Christum in­ stituisse ecclesiam, multa quoque didicimus de natura huius societatis. Nihilominus conceptus ecclesiae magis expoliendus est, ut naturam et proprietates eius penitus intellegamus. Quamvis enim Christus ipse omnia essentialia ecclesiae instituerit, et quamvis haec institutio in evangeliis clare proponatur, tamen et ipsum opus a Christo institutum et cognitio huius operis progressu temporis magis evoluta sunt. Unde non sufficit considerasse ea. (piae in evangeliis narrantur, sed praeter­ ea examinanda sunt documenta, quae exstant e primis saeculis religionis christianae. ut ex iis discamus effectum institutionis Christi. Nam quod Christus ut legatus divinus instituit, non potuit sine effectu manere. Sicut ex institutione Christi possumus a priori concludere, (pialis effectus reapse secutus sit. ita ex examine effectus magis patebit, quae fuerit voluntas Christi in instituenda ecclesia. 321. Din ijiiiihin protestantes conati sunt ostendere temporibus medii aeri opus a Christo institutum plane corruptum nt t*ius loco subrogatum esse aliud opus, per ambitiosos homines ad instar civilis potestatis formatum et externo regimine instructum, quod a mente Christi quam alienissimum sil. Ita omnes protestantes sentiebant de primatu, plu­ rimi etiam de episcopatu et de sacro regimine generatim (cf. Mohler, Symbolik S 45 50). At multi recentiores protestantes, evidentia hi­ storica adacti, concedunt ecclesiam catholicam cum tota sua hiérarchie adfuisse inde a medio sacculo III, attamen dicunt eam non a Christo institutam, sed per tria prima saecula, variis causis cooperantibus. paulatim ortam esse1. Itaque ostendendum est ecclesiam semper fuisse essentialiter eandem, eiusque causam non aliam esse nisi institutionem Christi. Argumenta­ bimur praecipue ex documentis trium primorum saeculorum, neque vero neglegemus documenta posteriorum temporum, quia nostrum est non solum adversarios refutare, sed etiam verum ostendere. Quodsi in hac sectione nonnulla documenta afferemus, quae directe referuntur ad ecclesiam romanam, non ideo hoc fit, ut hic iam probemus ecclesiam romanam esse veram ecclesiam Christi (hoc enim in sectione III fiet), sed solum ut explicemus notionem ecclesiae Christi ut societatis hierarchicae et monarchicae, et ut quaestiones dogmaticas affines absolva­ mus. ne postea ad eandem rem redeundum sit. Prop. XXXII. Ecclesia est societas visibilis. 322. Priusquam incipimus agere de singulis proprietatibus ecclesiae a Christo institutae, ante omnia quaestio solvenda est. possimusnc de ecclesia Christi, prout hic cf nunc exsistit, aliquid scientifice cognoscere et probare. Hoc quidem protestantes saepe negarunt, dicentes veram ecclesiam Christi esse invisibilem et soli Deo notam. Lutherus enim et tot saecula Christus potuisset relinquere ecclesiam suam in gravissimis erroribus, respondebant Christum non reliquisse ecclesiam suam, at non eam esse veram ecclesiam Christi, quae extrinsecus appareret, sed eam, quae oculis hominum occulta Deum recto modo coleret2. Nihilominus cum contra Lutherum alii haeretici exstitissent et dé­ clarassent se quoque Spiritum Dei habere nec quicquam curare de communione cum lutheranis, Lutherus subito intellexit externam quo­ que ecclesiam esse necessariam, ut veri fideles a perturbatoribus (den 1 ,Man darf sagen. dati die Reichskirche in dem Momente fertig geworden ist, in welchem Diokletian die grotie Reorganisation des Reiches untemahm. . . . Der Katholizismus war nun fertig“ (Harnack, Dogmengeschichte I4 455 sq. . • .Die Gemeinde odor Sammlung heisset aller dorer, die im rechten glatiben. hofthung und lieb leben. also das der christenheit wesen. leben und natur nicht sei leiblich versammlunge, sondern eine versammlung der hertzen in eineni glauben' Luther, Vom Bapsttliumb. Symbolik S 46. (Έ Hettinger, Fundamentalthéologie3 161 sqq. . & j*. :ν·Λ*'> - ·>*Λ.ί·>· Vf Pars II. he ecclesia Christi. B fei Λ Scliwarmgeistern) dignosci possent ‘. Itaque hic ut alibi saepe Lutherus non dubitabat, prout opportunitas requirere videbatur, contradictoria statuere. Similiter posteriores protestantes semper ancipites haerebant inter conceptum ecclesiae invisibilis, qui iis utilissimus erat in im­ pugnanda doctrina catholica, et inter doctrinam ecclesiae visibilis, qua se non plane carere posse intellegebant. Immo usque ad nostra tem­ pora de hac re acerbissime inter se dimicant, aliis omni vi conantibus confortare .auctoritatem ecclesiasticam" et constituere aliquam liierarchiam ad exemplar hierarchiae romanae, aliis e contra negantibus religionem Christianam, ut quae sit aliquid pure internum et personale, indigere talibus fulcris periculosis potius quam utilibus. Multi protestantes student hanc litem eo modo componere, ut admittant duplicem ecclesiam, alteram invisibilem, alteram visibilem, quarum illa hac contineatur, quarum illa complectatur solos praedestinatos vel solos iustos, haec eos omnes, qui Christianam tidem profiteantur et rectum usum sacramentorum habeant: quarum illa deficere non possit, haec vero possit. Alii aliter rem explicant. Qui pleniorem ideam « huius confusionis babylonicae acquirere cupit, legat e. g. quae habet Patricias Murray in tractatu De eccl. disp. 5, sect. 1, n. 15 sqq. (I 553 sqq.). Cf. Bellarm., De conciliis et eccl. 3. 11. et Suarez, Defens. contra reg. angi. 1. 7. Ex recentibus protestantibus : ΤΓ. Kahl, Bekenntnisgebundenheit und Lehrfreiheit, Berlin 1897. J. Agricola, Bekenntnisgebundenheit und Lehrfreiheit unter dem Gesichtspunkt des Rechts, Eisenach 1898. Secundum modernistes distinguendum est inter ecclesiam .officialem" externam, et veram ecclesiam invisibilem, quacum sola communio ad salutem est necessaria (cf. Carbone, De modemistarum doctrinis 242). 323. Nos igitur dicimus ecclesiam esse risibilem, et quidem ecclesiam reduplicative sumptam, i. e. ut veram ecclesiam Christi : neque enim ulla secta haeretica tam stultam doctrinam tradet, ut dicat se ne materialiter quidem esse visibilem, cum societas humana concipi non possit, quae sit plane invisibilis. Sed quaestio est. sitne ecclesia ex institutione Christi talis, ut in ratione ecclesiae Christi sit visibilis. Eam autem esse visibilem nihil aliud significat nisi eam nobis esse cognoscibilem, seu eam se eo modo manifestare, ut mediis cognitionis, quae nobis praesto sunt, eam ut ecclesiam cognoscere et ab omni alio 1 Ita contra sacrameutarios (qui negabant realem Christi praesentiam in eucha­ ristia) scribit: ,Welches Zeugniû der ganzen heiligen christl i ch en Kirche (wenn wir schon nichts mehr hâtten soli uns allein genugsam sein, bei diesem Artikel zu bleiben und daruber keinen Rottengcist noch zu huren noch zu leiden : denn es geführlich ist und erschrecklich, etwas zu huren und zu glauben wider das eintnlchtige Zeugnili. Glauben und Lehre der ganzen heiligen christlichen Kirchen, so sie von Anfang her nun ûber 1500 Jalire in aller Welt eintrlchtiglich gehalten hat * Brief an den Herzog Albrecht von Preufien. Mohler, Symbolik § 48, nota 2 . b"er' t ♦ ·/ Γ manifestandi, obiectum autem, quod manifestatur, nequaquam secundum omnia sua constitutiva est immediate sensibile. Ad ecclesiam enim essential iter pertinent multae res spirituales et supematurales, quae non possunt per se videri, ut Spiritus Sanctus et dona eius, quae ubi desunt, certe ibi non est ecclesia Christi, et tamen in se sunt invisi­ bilia. Nihilominus sicut homo, quamvis habeat partem invisibilem, i. e. animam, tamen dicitur visibilis, quia externa sua exsistendi et. agendi ratione manifestatur ut homo, ita ecclesia est visibilis, quia certis quibusdam proprietatibus sensibilibus manifestatur ut ecclesia Christi. Et hae quidem proprietates, quibus ecclesia est sensibilis seu visibilis, sunt essentialia eius constitutiva; nam si ecclesia esset in se invisibilis et solum per accidentales effectus quosdam externos se manifestaret, simpliciter dicenda esset invisibilis sicut Deus, qui. quam­ quam ex effectibus sensibilibus cognoscitur, tamen simpliciter invisibilis est. Ergo possumus recte ita dicere: Visibilitatem ecclesiae constituunt quaedam eius proprietates sensibiles, quae eam ut ecclesiam Christi manifestant. Cum ecclesia sit corpus mysticum Christi seu quodam­ modo Christus continuatus, in ecclesia, sicut in ipso Christo, ea. quae extrinsecus visibilitate immediata apparent, ab iis, quae intrinsecus latent et solum mediate visibilia sunt, ita informantur, ut, sicut Christus est unum suppositum physicum, totum quidem, sed non secundum totum visibile, ita ecclesia sit unum suppositum morale, totum quidem visibile, sed non secundum totum. Ergo vides ecclesiam non dici eo sensu visibilem, quod mere sensibili perceptione apprehendatur ut ecclesia; hoc enim est absurdum, sed quod sensibilia, quae exhibet, ea sunt, ex quibus ratio (gratia illustrata) possit veram eius naturam cognoscere et intellegere hanc esse illam societatem, quam Christus instituerit ad homines docendos, regendos, sanctificandos. 324. Argumentum. Deus, si voluisset religionem Christianam ita instituere, ut non esset coetus visibilis, sed esset tantum numerus fidelium debito modo Deum colentium sine sociali colligatione, soli Deo notus, ipse immediata revelatione doceret singulos homines eosque dirigeret in rebus religiosis. Atqui hunc agendi modum, utpote non convenientem naturae humanae, numquam secutus est in religione positiva instituenda: sed sicut in Vetere Testamento legatos suos ad homines misit, ita etiam in Novo Testamento misit visibilem legatum eumque visibilibus signis legatum suum demonstravit. Porro hic legatus divinus alios magistros humanos elegit et iis officium docendi, regendi, sanctificandi homines per media visibilia imposuit, et hoc munus apostolicum perenne esse voluit. Iam vero hoc visibile magisterium et regimen, quod mediis humanae cognitioni perviis sese ut legitimum probat, imprimis intellegitur, quando ecclesia dicitur visibilis. Eo enim ipso, quod hoc magisterium ut authenticum cognoscunt, homines vident ecclesiam Pars il. De ecclesia Christi. Christi. Quart· Christus ecclesiam suam appellat nominibus, quae visi­ bilem societatem significant, ut sunt nomina ovilis, vineae, familiae, alia, quae supra (n. 306 308) consideravimus. Reapse nihil aliud intendebant haeretici statuendo ecclesiam invisi­ bilem nisi hoc externum magisterium et imperium reicere et oboedientiam ei debitam negare et ad internum, quod praetendebant, spiritus testi­ monium se recipere. Cum igitur probatum sit Christum instituisse magiste­ rium et imperium externum et perenne, probata est ecclesia visibilis. Si iam magis singillatim inquiris. yz/ô? sit risibile in ecclesia, ita responderi potest : Visibiles apostoli a Christo visibili modo instituti sunt, et ab ipsis visibili modo alii instituti sunt, et ab his rursum alii, et ita usque ad nostrum tempus. Tota igitur haec res absolvitur obiectis et argumentis sensibilibus et historicis. Similiter visibile est. qui homines per visibilia media a Christo instituta ecclesiae adiuncti sint et visibili magisterio adhaereant et ei oboedientiam profiteantur. Eodem enim modo, quo cognosci potest, num quis se profiteatur civem regni germanici vel angi ici. cognosci quoque potest, num se profiteatur membrum ecclesiae Christi. Itaque ex elementis, quae constituunt ec­ clesiam Christi, visibilia sunt, et quidem formaliter ut elementa con­ stituentia ecclesiae Christi: magisterium authenticum, unitas praedica­ tionis et professionis, imperium sacrum cum suis legibus, indiciis et sanctionibus et correspondens disciplina ecclesiastica, sacerdotium cum visibilibus ritibus sacris et fructu sanctitatis etiam visibili. Haec omnia Christus in sua ecclesia adesse voluit: haec extra ecclesiam Christi nuspiam inveniuntur: haec, ubi adsunt, etiam annexa habent invisi­ bilia elementa, sine quibus ecclesia Christi esse nequit : gratiam, vir­ tutes etc. Unde, sicut scio animam adesse, cum video hominem agentem, ita. ubi triplex illud ministerium apostolicum video exerceri, scio dona interna adesse, quae quodammodo animam ecclesiae constituunt. Ergo haec interna sunt mediate visibilia per illa externa. 325. Est autem canum effugium vpioriiudain protestant ium, qui dicunt utique non posse umquam cultores religionis Christianae exsistere sine ulla externa communione, sed hanc externam communionem esse solum ,massam ecclesiasticam' et se habere accidenta!iter ad veram eccle­ siam Christi invisibilem et posse a veritate fidei deficere et reapse saepe defecisse (cf. Murray, De eccl. I 258 sqq.). At nonne mirum est Christum numquam de illa invisibili ecclesia locutum esse neque umquam dixisse: Doctrinam meam tradam sine doctore. regam et sanctificabo homines sine externo regimine et sacer­ dotio: sed semper locutum esse de illa externa ecclesia, de collegio apostolorum et primatu Petri, de potestate, quam habeant, docendi, ligandi, solvendi, de oboedientia ipsis debita etc.? Hoc signum est Christum unam ecclesiam eamque visibilem instituisse, illam vero alteram· ecclesiam invisibilem esse commentum haereticorum. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXII. lain ridirinia Veteris Tcstaufenti, quae ab illis protestantibiis ad­ mittuntur, eos erroris convincunt. Visibilitas enim futuri regni messianici magna cum emphasi effertur, cum ecclesia Christi describatur ut mons excelsus et sublimis super omnes montes, ad quem omnes populi continent, ut signum levatum in nationes (Is. 2. 2: 11. 12). Varia haec vaticinia .SX. Patres coniungunt cum verbis Christi: .Non potest civitas abscondi supra montem posita" (Matth. 5, 14), et. dicunt illum montem et hanc civitatem esse ecclesiam Christi omnibus hominibus conspicuam. E. g. S. Basilitts: .Quomodo enim tunc mons Domini fiet conspicuus? Quo item pacto domus Dei collocabitur in montium cacuminibus? . . . Domus Dei in montium cacuminibus sita ecclesia est iuxta apostoli sententiam. Sciendum est enim, inquit, quomodo oporteat versari in domo Dei. quae est ecclesia Dei viventis |1 Tini. 3. 151, cuius fundamenta sunt in montibus sanctis: est enim aedificata supra fundamentum apostolorum et prophetarum" (In Is. n. 66: .1/ 30. 234). S. Io. Chrysost. de illis verbis .Erit in illis diebiis manifestus mons Domini” ait: .Manifestus. Id nulla deinceps interpretatione indiget, sic ipsa rerum natura tuba clariorem emittit vocem, splendorem ostendens ecclesiae. Etenim neque sol ita splen­ didus neque eius lux ita clara est. ut sunt της έκκλησίας τά πράγματα. Nam domus Dei supra verticem montium" (In Is. c. 2. n. 2: .1/56. 29). .S’. Augustinus: .Numquid sic | ut digito lunam | ostendimus ecclesiam, fratres mei? Nonne aperta est? Nonne manifesta? Nonne tenuit omnes gentes? . . Ecce mons implens universam faciem terrae, ecce civitas, de qua dictum est: Non potest civitas abscondi super montem constituta. . . . Erit in novissimis diebus manifestus mons domus Do­ mini. paratus in cacumine montium (Is. 2. 2). Quid tam manifestum quam mons? Sed sunt et montes ignoti, quia in una parte terrarum positi sunt. Quis vestrum novit Olympum montem? quomodo ibi qui habitant. Giddabam nostrum non norunt. In partibus sunt isti montes. Ille autem mons non sic. quia implevit universam faciem terrae, et de illo dicitur: .Paratus in cacumine montium.' Mons est super cacu­ mina omnium montium" (In epist. Io. ad Partii. tract. 1. n. 13: M 35. 1988. Multa alia vide apud Murray, De eccl. I 284 sqq.). Quae clare ostendunt, quantopere distet illa doctrina de invisibili ecclesia a sensu antiquitatis christianae . 327. . 1/, inquiunt protestantes: Quomodo ecclesia credi potest, si ri~ detur ? Respondeo, quia nihil impedit, quominus idem sub una ratione credatur, quod sub altera videtur. Nonne Christus a multis hominibus visus est? et tamen ab omnibus credi debuit. Visus, i. e. cognitus est. etiam ut legatus divinus et Filius Dei, quatenus per visibilia signa 1 _ Auf die verzweifelte Idee einer uiisiditbaren Kirche ist mail (in den ersten Jiilirhnnderten] nicht verfallen* Ib-rnm-k. Dogmengeschichte 1 1 415, nota 5'. 228 Pars II. De ecclesia Christi. hominibus se ostendit et. quem 'se esse professus erat, probavit. Creditus est et creditur, quatenus est obieetum revelationis Dei, qui de eo testimonium perhibuit. Similiter ecclesia, in quantum est visi­ bilis. a nobis scitur et scita praebet motivum credibili tatis; in quantum a Deo revelata est. pertinet ad obiecta materialia fidei et ob auctori­ tatem Dei assensum nostrum postulat. Responsum hoc difficultatem plane solvit iis. qui admittunt idem posse sub alia et alia ratione esse obieetum scientiae et fidei. Qui aliud sentiunt, viderint ipsi. Certe non placet haec distinctio: illud, quod sit visibile in ecclesia, sciri, illud vero, quod sit divinum, credi. Nam scire debemus ecclesiam esse divinum institutum, priusquam ei fidem, quam postulat, adhibere possimus, et ex altera parte etiam ea. quae sunt visibilia in ecclesia, credi debent. Quod interdum obici unt non posse a nobis cognosci, num homines habeant internam fidem et characterem baptismalem, sine quibus nemo possit esse membrum ecclesiae, non est ad rem. Hic enim non quae­ ritur. num hic vel ille homo possit videri pertinere ad ecclesiam, sed num ecclesia, ut est societas religiosa a Christo instituta, videri possit. Si ecclesia videtur, eo ipso constat in illo coetu non deesse interna elementa, sine quibus ecclesia Christi esse non potest. Neque textus illi Scripturae (Matth. 13. 44. Luc. 17, 20 21. Eph. 5, 25 27. Hebr. 12. 18 22 23. 1 Petri 2. 5), quibus spiritualis natura ecclesiae et idealis eius perfectio exprimitur, sunt contra nostram thesim: nam spiritualia non negamus, sed dicimus ea non esse sine visibili corpore, et concedimus ecclesiam adducendam esse ad statum perfectum, in quo corpus eius non erit quidem ablatum, sed glorificatum. 328. Schol. (dogmaticum). De membris ecclesiae. Cum quaestione de visibilitate ecclesiae cohaeret quaestio de mem­ bris eius; nam ecclesia non potest esse visibilis, nisi adsit norma, qua possimus distinguere eos, qui sunt membra eius, ab iis. qui non sunt. Membrum enim esse est idem atque actu ad visibile corpus pertinere. Duae tamen quaestiones hic non sunt confundendae: prior, num generatim cognosci possint membra ecclesiae; altera, num speciatim constet hunc vel illum hominem esse membrum ecclesiae. Hae enim sunt duae res valde diversae : sicut in civili quoque societate sine dubio generatim constat, qui sint cives alicuius regni, et tamen possunt esse singuli homines, de quibus dubium est. Itaque ille sine dubio est membrum ecclesiae, qui triplici illi po­ testati, (piam Christus instituit, se subierit: et magisterio quidem in­ fallibili per verae fidei professionem, ministerio sacro per baptismi re­ ceptionem. regimini ecclesiastico per debitam oboedientiam. Nam fide et baptismo homo ingreditur ecclesiam (Mare. 16, 16. Act. 2, 41: 8. 12 36: 18. 8. Eph. 4. 5): sine oboedientia autem nemo potest manere Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. ΧΧΧΠ. Schol. 229 in ecclesia (Matth. IK, 17). Ex debita sublectione sub potestatem ec­ clesiasticam oritur illa coniunctio membrorum inter se, quae requiritur ad unitatem corporis socialis (1 Cor. 1. 10). Cf. Denz. n. 696 895. 329. Sequitur manifeste non baptizatos et notorios haereticos et schis­ maticos et iuste excommunicato# non esse membra ecclesiae. Notandum autem est in iis, qui nondum possint sua voluntate esse aut fideles aut inoboedientes, ut sunt infantes, alia via suppleri, quod deest ex parte voluntatis eorum. Dummodo igitur hi rite baptizati sint, sunt membra ecclesiae {Denz. n. 869); sed si, postquam adoleverunt, volun­ tarie ecclesiae resistunt, ab ipsa separantur et, non obstante valido baptismo, non manent membra ecclesiae. Quia vero homines baptizati, sed in haeresi educati possunt bona fide errare, quaeritur, num tales accensendi sint membris ecclesiae. Respondeo non esse, cum desit visibile vinculum cum ecclesia. Nihilo­ minus in voluntatis proposito manent membra ecclesiae, cuius auc­ toritati implicite se subiciunt (cf. 3/. d’Herbigny, De ecclesia II 252 sqq.). E contra si quis serrat externam cum ecclesia coni unctionem, mem­ brum ecclesiae manet, quamvis intus sit haereticus et in voluntatis pro­ posito ab ecclesia defecerit. Hoc quidem negant nonnulli, ut Suarez (De fide disp. 9, sect. 1. n. 23 sqq.); sed Bellarminus (De eccl. milit. 3, 10), Palmieri (De Rom. Pont. 43 sqq.), alii communius affirmant. Et merito; nam omnibus fatentibus episcopus vel parochus occulte haereticus retinet iurisdictionem; immo si quis concedit absolute fieri posse, ut summus pontifex sit occulte haereticus (contrarium saltem non est certum), debet concedere occulte haereticum posse esse caput ecclesiae. Atqui vi muneris iurisdictionem in ecclesia habere et a fortiori caput ecclesiae esse nemo potest, qui non sit membrum ec­ clesiae h Ergo occulte haereticus manet membrum ecclesiae. Hoc qui negaverit, visibilitatem ecclesiae in periculum vocat (cf. Straub, De ecclesia Christi II 1292 sqq.). Quid, si quis censetur baptizatus et in communione ecclesiae virif, sed revera sine sua culpa non est baptizatus? Respondet Innocen­ tius III (potius Innocentius II) „de presbytero non baptizato" : .Pres­ byterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse signi­ ficasti, quia in sanctae matris ecclesiae fide et Christi nominis confession»· perseveraverit, ab originali peccato solutum et caelestis patriae gau­ dium adeptum asserimus incunctanter" {Denz. n. 388). Quibus verbis videtur innui talem hominem esse membrum ecclesiae, cuius rei ratio est, quia non sola interna gratia baptismi voto obtinetur, sed externa * Non negatur posse per auctoritatem ecclesiasticam ex speciali ratione etiam iis, qui ab ecclesia separati sunt, iurisdictionem concedi, sicut e. g. ecclesia dat omnibus sacerdotibus, etiam nominatim excommunicatis, facultatem moribundos ab­ solvendi. Sed in textu dicitur, quid per xc et quasi ex natura rei fiat. Cf. Codex iurix can. can. 2261. •λ' 230 îWtà·· Pàrs 1!. De ecclesia Christi. quoque coniunctio per subiectionem hominis ab auctoritate ecclesiastica agnitam perficitur. Haec est differentia a catechumenis, qui nondum agnoscuntur perfecte ecclesiae uniti (cf. Straub 1. c. n. 1304 s; 11. n. 4). Billot (De ec­ clesia Christi I. Romae 1898, 295 sq.). 330. Etiam in illis, qui actu non sunt membra ecclesiae, est tamen, quamdiu in hac ritu sunt, aliqua relatio ad ecclesiam. Soli damnati ab ea sunt plane separati. Omnes homines viatores in hoc ordine rerum voluntate Dei salvifica destinantur ad ecclesiam (1 Tim. 2. 1 4). Porro ii. qui characterem baptismalem habent, subiecti sunt iuris­ dictioni ecclesiasticae, licet forte hoc invincibiliter ignorent. Nam hi homines indelebili modo consecrati sunt cultui Dei. qui in sola ecclesia secundum institutionem divinam peragitur. Etiam propinquiorem ad ecclesiam relationem ii habent, qui solum excommunicati sunt, quia hi ad tempus tantum pro poena a communione ecclesiastica separantur, ut hac re territi ad meliorem frugem redeant. Immo nonnulli dicunt eos manere membra ecclesiae (Suarez 1. c. disp. 9. sect. 1. n. 14), sed alii melius hoc negant (Bellarm. 1. c. 3, 6). 331. Similiter de catechumenis dissentiunt theologi, quia alii dicunt eos voto tantum et potentia proxima esse membra ecclesiae (Bellarm. 1. c. c. 3). alii volunt esse membra actualia (Suarez 1. c. disp. 9. sect. 1. n. 18), cum iis ab auctoritate ecclesiastica paenitentiae et poenae imponantur et consequenter tractentur ut actualia ecclesiae membra. Sed certum est ab auctoritate ecclesiastica non considerari quemquam coniunctum corpori ecclesiae nisi per baptismum (saltem praesumptum), per quem solum homo iurisdictioni ecclesiasticae subicitur [Corn·, forent, deer, pro Arm.: Denz. n. 696. Cone. Trid. sess. 14. De paen. c. 2: Denz.n. 895). Itaque paenitentiae. quas subire debent catechumeni. iis imponuntur per legem divinam, ut acquirant dis­ positionem requisitam ad baptismum recte suscipiendum : ex parte ecclesiae vero nihil tit. nisi ut haec lex divina iis proponatur et ex­ plicetur. Poenae, quae catechumenis pro criminibus imponuntur, sunt dilatio vel negatio baptismi. Haec igitur impositio paenitentiarum vel poenarum non ostendit catechumenos actu esse membra ecclesiae. Ex altera autem parte catechumeni habent actum fidei supernaturalis. unde possunt pervenire ad actum perfectae caritatis et per hunc iustificari. Omnis autem fidelis et multo magis omnis iustificatus particeps est illius principii vitae supernaturalis. quod dicitur anima ecclesiae, et quod per se ibi tantum adest, ubi est corpus ecclesiae, per acci­ dens vero etiam extra hoc corpus. Ergo catechumeni non sunt sim­ pliciter dicendi membra ecclesiae, quia vocabulum membri proxime ad corpus refertur, sed dicendi sunt actu pertinere ad animam ec- clesiae. voto vero ft potentia proxima ad corpus ecclesiae (cf. Strarib I. c. n. 1279 sqq.) *. 332. Prorsus vero falsum est dicere omnes et solos i ustos rei prae­ destinatos pertinere ad ecclesiam; nam possunt esse praedestinati, in quibus adhuc omnia desiderantur, quibus homo, constituitur membrum ecclesiae (cf. 1 Cor. 6, 9 sqq.): et possunt esse vera membra ecclesiae, quae in peccatis moriuntur et damnantur. Similiter dicendum est de iustis et peccatoribus, quamvis nunc nemo possit esse iustus, qui non voto saltem pertineat ad corpus ecclesiae. Peccatores inveniri in ec­ clesia ostendunt parabolae Christi de decem virginibus, de zizaniis in • agro etc., idem supponitur in epistulis apostolorum (cf. 1 Cor. 11. 30: Gal. 6, 1 : 2 Tim. 2. 2(1 etc.). Contraria doctrina saepius damnata est (cf. Denz. n. 627 629 631 632 646 1422 sqq. 1515). Nihilominus non eodem perfecto sensu peccatores pertinent ad ecclesiam quo iusti. quia vinculum gratiae, quo cum Christo capite et cum aliis membris coniungantur. deest. Quia autem hoc vinculum non est unicum, manent uniti vinculis fidei et sublectionis ecclesiasticae, et sic pertinent ad Christum et ad mysticum corpus eius: peccato autem separati sunt a Christo et facti sunt quodammodo membra diaboli. Porro potest quis membrum alicuius societatis esse et tamen vero eius spiritu non informari, et de tali homine recte dicitur: Non est verum membrum huius societatis. Eodem modo possumus de eo. qui profitetur quidem fidem catholicam, spiritum tamen catholicum non habet et postea de­ ficit. dicere: Ille numquam verum membrum ecclesiae fuit (cf. 1 Io. 2. 19). Similes locutiones non simpliciter intellegendae sunt, sed sub certo illo respectu, qui subintellegitur, sicut dicimus: Hic non est verus miles, hic non est verus germanus, vel alia similia. In his enim lo­ cutionibus idealis potius status respicitur, qui debet esse, quam realis status, qui actu est. Hac ratione intelleguntur quaedam dicta apud S. Augustinum frequentia: malos videri esse in ecclesia, reapse esse foris, et cetera, de quibus vide Palmieri, De Rom. Pont. 47 sqq.: Straub, De ecclesia Christi Η. η. 1235 1241 1249 sqq. Totam hanc quaestionem de membris ecclesiae dogmatice egregie tractat Franzelin, De eccl. thes. 22 23. Latius idem exponunt Murray, De eccl. I 143sqq.: Passaylia, De eccl. 3. 33sqq.: Straub 1. c. n. 1229 sqq. Communissime receptae censeri possunt illae sententiae, quas proponit Bellarminus, De eccl. milit. 3. 2—10. Prop. XXXIII. Ecclesia est societas hierarchica. 333. A’idimus Christum potestatem docendi, regendi, sanctificandi homines solis apostolis dedisse et omnes homines sub poena aeternae 1 Coflea· iuris can. can. 1239. § 1 : -A<1 sepulturam ecclesiasticam non sunt ad­ mittendi qui sine baptismo decesserint.* § 2: -Catechumeni, qui nulla sua culpa sine baptismo moriantur, baptizatis accensendi sunt." Pars 11. De ecclesia Christi. damnationis obligasse officio se illis subiciendi. Cum praeterea Christus nullo signo indicaverit societatem a se institutam postea in aliam mutandam esse, sed potius eam perennem esse voluerit, constat ec­ clesiam ex Christi institutione esse societatem hierarchicam. 334. Hiérarchie est sarer principatus ; ideo ecclesiam esse societatem hierarchicam nihil aliud significat nisi eam esse societatem inaequalem, in qua ex institutione divina sint alii praepositi, alii subditi, alii auctoritative docentes et praecipientes, alii ex obligatione audientes et oboedientes, quamvis, ut in omni alia societate fieri solet, iiiem, qui praesunt sub una ratione, sub alia ratione subiecti sint et sic per­ tineant simul et ad ecclesiam docentem et ad ecclesiam audientem Sacer (ίερός) dicitur hic principatus, quia ex positiva institutione Dei ortus est et circa obiecta sacra versatur. Cum dicta evangeliormn iam examinaverimus, restat, ut in reliqua scripta primae aetatis Christianae, sive libris sacris accensentur sive non accensentur. inquiramus et rideamus, quid de constitutione eccle­ siae doceant. Nam si in omnibus libris primitivae aetatis religionis christianae ecclesia apparet hierarchice constituta, inane est supponere eam umquam non fuisse hierarchicam. aut hanc constitutionem a Christo intentam non esse. 335. Testimonia S. Scripturae. In omnibus scriptis Xori Testamenti ridemus eam divisionem fidelium (piam iam ex ecantjeliis probavimus, in praepositos et subditos. Paulus comparat coniunctionem fidelium cum corpore organizato, cuius „ omnia membra non eundem actum habent", sed alia ad alias functiones serviunt. Ita in ecclesia sunt, quorum munus est docere, exhortari, praeesse (προϊστάμενοι) in sollicitudine (Rom. 12. 4 sqq.). Monentur fideles: .Mementote praepositorum (ηγουμένων) vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei. . . . Oboedite praepositis vestris et subiacete iis: ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri ** (Hebr. 13. 7 17). Et iterum: .Rogamus autem vos. fratres, ut nove­ ritis eos. qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum, pacem habete cum iis" (1 Thess. 5. 12 sq. Cf. 1 Tim. 5. 17). Prae­ positis vero ipsis dicitur: .Pascite, qui in vobis est. gregem Dei. pro­ videntes non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo“ (1 Petri 5. 2 3). 1 Excipitur solus romanus pontifex, qui caput est ecclesiae nulliqhe subiectus. Nihilominus ipse quoque veritate revelata et definitionibus dogmaticis astringitur, ipse quoque per sacramenta a Christo immutabiliter instituta sanctificari debet et in foro conscientiae confessario subicitur. Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXIII. 233 336. Est autem dist in(/nendum ordinarium munus docendi et regendi ab extraordinariis charismatis, revelationibus, prophetiis, dono scientiae aliisque, quae ab initio ecclesiae Deus saepe concessit Christianis ; haec enim tunc dabantur „in signum8 ut ait S. Paulus, i. e. ad probandam et confirmandam veritatem doctrinae christianae sive fidelibus sive infidelibus (1 Cor. 14, 22). De his charismatis loquitur S. Paulus maxime in epistula 1 ad Corinthios (12 sqq. Cf. Eph. 4, 11). Numquam quidem talia charismata in ecclesia plene defuerunt; sed eo minus necessaria sunt, quo magis ordinarium magisterium et regimen ecclesiae perfecte constitutum est, ideoque postea non iam tanta abundantia concessa sunt, quanta in prima ecclesia (cf. Dollinger, Christentum und Kirche 296 sqq.). Omissis igitur his extraordinariis donis ridendum est de muneribus ordinariis. 337. Erant semper in ecclesia munera ordinaria, quae a Spiritu Sancto non immediate sed mediantibus hominibus conferebantur. Ita apostoli constituebant per singulas ecclesias presbyteros vel episcopos et iubebant alios eorum successores institui (cf. Act. 11, 30: 14, 22: Tit. 1, 5). Institutio fiebat per sensibilem ritum impositionis manuum cum ora­ tione (Act. 14, 23 graece. 1 Tim. 4, 14; 5, 19 22. 2 Tim. 1.6. De χειροτονία cf. VII, n. 570 601 sqq. 607 sqq. 615 sqq. 623 sqq., et Petar., De eccl. hier. 1, 8, 10; 2, 6, 6 sqq.), et illi, qui ita instituti erant, non habebant ut apostoli iurisdictionem in universalem ecclesiam, sed in illam particularem ecclesiam, cui praepositi erant (Act. 14. 22: 20, 28. 1 Thess. 5, 12. Tit. 1, 5 sqq. 1 Petr. 5, 2). Sic in primis capitibus apocalypsis septeni ecclesiis Asiae minoris septem ridemus praepositos fuisse .angelos8, i. e. episcopos, quorum munus esset servare doctrinam ab apostolis acceptam, arcere doctrinas contrarias et falsos doctores. vigilare et confirmare fideles in vera doctrina (Ape. 2. 2 14 15 20: 3. 2 3 9). 338. Horum praepositorum tria nomina occurrunt; vocantur enim episcopi, presbyteri, diaconi. Numquam primis temporibus appellationes iudaicae sacerdotum et levitarum applicantur ad ministros ecclesiae, id quod sine dubio factum est, ut ipsis iam nominibus ostenderetur haec munera non esse continuationem veteris sacerdotii. Postea vero, cum omne periculum talis suspicionis remotum esset, frequenter Chri­ stianorum quoque ministri sacri vocati sunt sacerdotes et levitae. re­ tentis tamen simul prioribus nominibus. Nomina autem episcopi et presbyteri occurrunt iam in versione Septuaginta, et inde videntur esse transsuropta in religionem christianam. Sanctus enim Petrus verba Psalmi 108, 8 applicat ad ludam: Τήν έπισκοπήν αύτοΰ λαβέτω έτερος (Act. 1, 20), ubi notandum nomen έπισκοπής non inveniri apud profanos scriptores. ’Επίσκοπος est inspector, praefectus, praeses (cf. Num. 4, 16: 31. 14: lud. 9. 28; 4 Ileg. 11. 15 18 etc.). Πρεσβύτερος est senior Pars 11. Do fcrioia Christi. (cf. Lue. 15. 25: 1 Tim. 5. 2: presbytera) vices gerens populi (Ex. 19. 7 sq.: cf. 3. 16 18: 4. 29 sqq.). membrum collegii electi ad re­ gendum populum (Num. 11. 16). membrum synedri i iudaici (cf. Dan. 13. 28 61. graece ante u. 1: ludith 10. 6: 1 Maeli. 12. 6 35: Lue. 22. 66. <’f. Hundhausen, Erster Brief Petri 429. nota 2). Ex usu igitur versionis Septuaginta utrumque nomen significat munus publi­ cum. cui jurisdictio quaedam est annexa. Diaconi autem nomen signi­ ficat ministrum. tei? 339. lam si rem ips.im aspicimus, quae his numinibus in Novo Testa­ mento indicatur, episcopi praepositi sunt gregi suo ad regendam ec­ clesiam Dei (Act. 20. 28). ad praedicandum, ad faciendum opus evangelistae. i. e. ad explicandam et inculcandam rectam doctrinam (1 Tim. 4. 16. 2 Tim. 4. 2 sqq. Tit. 1.9). ut dirigant publicum cultum (1 Tim. 2). ut administrent sacramenta (1 Tim. 5. 22). brevi, ut in rebus ecclesia­ sticis sint προεστώτες, laborantes in verbo et ministerio sacro (1 Tim. 5.17). ut. si opus sit. etiam indicent et arguant (1 Tim. 5. 19 20. Tit. 1. 5 13: 2. 15). Dehent igitur in sua ecclesia exercere tria illa munera, quae apostoli acceperant pro toto mundo. Diaconi vero constituti sunt ad iuvandos episcopos in functionibus suis, maxime quidem in negotiis temporalibus (Act. 6). sed etiam in praedicando evangelio (Act. 6. 8 sqq.) et in administrando sacramento baptismi (Act. 8. 5 sqq.). , . Maior difficultas est de presbyteris, quia in libris Novi Testamenti nullus textus invenitur, ex quo cum certitudine deduci possit, quae distinctio intercedat inter episcopum et presbyterum. Posteriora vero documenta ecclesiastica diserte testantur presbyteratum esse ordinem intermedium inter episcopatum et diaconatum, et hunc quoque ordinem a Christo Domino esse institutum. Ita oritur quaestio. quomodo intellegendi sint illi textus S. Scripturae, in quibus vocabula episcopi et presbyteri synonyma esse videntur. 340. Inter omnes convenit episcopos saepe noniine presbyterorum appel­ latos esse. Ita e. g. Act. 20. 17 28: [Παύλος ] μετεκαλέσατο τούς πρεσβυτέρους της εκκλησίας . . . ειπεν αύτοίς . . . Προσέχετε. . . τψ ποιμνίψ, έν ώ υμάς τό πνεύυα τό άγιον έθετο έπισκόπους ποιααίνειν τήν εκκλησίαν τού Θεού. Similiter 1 Petr. 5. 1 : Tit. 1.5 7. Idem usus τούς επισκόπους vocandi presbyteros etiam apud quosdam posteriores scriptores animadvertitur. Ita S. Irenaeus ait: .Iis, qui in ecclesia sunt, presbyteris obaudire oportet, his. qui successionem habent ab apostolis, qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum secundum placitum Patris acceperunt" (Adv. haer. 4. 26. 2: .V 7. 1053). Cf. Epist. ad Florimini. in qua suos praedecessores vocat presbyteros (ib. 1227), et Epist. ad Victorem papam, ubi romanos pon­ tifices vocat presbyteros (ib. 12301. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXlli. 841. ('uni igitur certum sit episcopos vocatos esse presbyteros, non convenit inter doctos, num in S. Scriptura simplices ijaoyue presbyteri rorati sint episcopi. Duo loci, qui dubitationem habent, sunt Act. 20. 17. ubi sermo est de episcopis Ephesi, et Phil. 1. 1. ubi Paulus salutat episcopos, qui sunt Philippis. Videntur igitur in una urbe plures fuisse, (pii vocabantur episcopi. Suntne hi omnes episcopi, an hoc nomine etiam veniunt presbyteri? Prima opinio est Petarii, qui censet nomen episcopi numquam datum esse simplicibus presbyteris, sed temporibus apostolorum in una eademque urbe plures episcopos fuisse institutos, ut semper parati essent. qui possent ad alias provincias vel urbes recens conversas mitti (Dissert, eccl. 1. 2. <’f. tamen De éccl. hier. 2. 5 et 4. 1). Sed haec opinio est singularis neque ullo exemplo historice noto confirmatur, cum ubique unius civitatis unus appareat episcopus, ut e. g. in primis capitibus apocalypsis. Innuo veteres scriptores diserte docent unius civitatis unum tantum posse esse episcopum (cf. S. Ignat., Ad philadelph. n. 4: Cyprian., De unit. eccl. n. S: HI. 216). Itaque haec sententia relinquenda est. 342. Sententia secunda est simplices presbyteros vocatos esse epi­ scopos. Hanc plures e SS. Patribus defendunt, ut S. Joannes Chryso­ stom us (In Phil. 1. 1:4/ 62. 183): Οί πρεσβύτβροι τό παλαιόν έκαλουντο Επίσκοποι. Theodoretus in eundem locum (4/ 82, 56Ô): ’Επισκόπους δέ τούς πρεσβυτέρους καλΕΪ' άμφότερα γάρ ειχον κατ’ εκείνον τόν καιρόν τα ονόματα. .8, Hieronymus: .Idem est presbyter, qui et episcopus" (In Tit. 1,5: 4/26.562). Similiter Oecumenius, Theophylartus, Ambrosiaster, S. Thomas 2. 2. q. 184. a. 6 ad 1. Secundum hanc sententiam facile explicatur, cur in S. Scriptura numquam conumerentur episcopi, pres­ byteri, diaconi, sed episcopi tantum et diaconi (e. g. 1 Tim. 3). Si enim nomen episcopi sacerdotes primi et secundi ordinis significat et plane identicum habetur cum nomine presbyteri, non possunt haec duo no­ mina adhiberi ad significandas duas classes distinctas. Potest haec sententia eo confirmari, quod apostolus in epistula ad philippenses prius salutat omnes episcopos, qui sunt Philippis, et postea imum alloquitur ut collegam : γνήσιε σύνίυγε (4. 3). Hic igitur, cui epistula tradita, esse videtur, speciali modo erat apostoli collega, i. e. erat ceteris episcopis seu sacerdotibus praepositus et ita sensu pleno epi­ scopus. Sed sensus illorum duorum vocabulorum est incertus. .1. Midi ieis contendit omnes illos, qui primo saeculo dicuntur epi­ scopi, non fuisse nisi simplices sacerdotes: sacerdotes vero primi ordinis tunc nondum habuisse nomen proprium neque sedes fixas, sed ad instar apostolorum fuisse missionarios (prophetas, evangelistas). Apostolos vero vel eorum socios missionarios munus regendi ecclesias a se fun­ datas tradidisse collegio sacerdotum simplicium et interim supremam jurisdictionem sibi reservasse. Paulatim vero singulis ecclesiis prin- 236 Pars IL De tveksia Christi. cipalibus praepositum esse unum virum plena potestate ordinis et jurisdictionis praeditum ad illam particularem ecclesiam regendam: ad hos viros inde a saeculo secundo nomen episcoporum exclusive transiisse (L’origine de l’épiscopat 167 sqq. ‘210 sqq.). Addit con­ cilium tridentinum de hac quaestione exegetica et historica nihil de­ finivisse. Simile systema proponit /*. Batiffol (Revue biblique IV. 1895, 473 sqq. et Études d'histoire et de théologie positive 1. ed. 5, Paris 1907. 225 sqq. ‘258 sqq.), sed cum hac differentia, quod secundum eum nomen presbyteri ab initio erat nomen honoris tantum, quod iis tribuebatur, qui primi religionem christianam receperant. Ex his veteranis Chri­ stianis praecipue sumebantur viri, qui ordinarentur sacerdotes ad re­ gendas ecclesias, et presbyteri ita electi et ordinati vocabantur πρεσβύτεροι έπισκοπούντες, ηγούμενοι, προϊστάμενοι, προεστώτες, ποιμένες. Hi ab initio collégialité!· ecclesias regebant: sed apostolis paulatim disparentibus haec quoque organizatio temporanea disparuit, et ecclesiae regimen transiit ad episcopos, i. e. primi ordinis sacerdotes. Hae sunt coniecturae plus minusve fundatae textibus neque multis neque perspicuis, quae servire possunt ad solvendas certas quaestiones historicas et exegeticas. non possunt ad iaciendum firmum funda­ mentum apologeticum. 343. Tertia sententia negat nomen episcopi umquam commune fuisse simplicibus presbyteris, quamvis unius civitatis semper unus tantum fuerit episcopus. Ut igitur solvant difficultatem, quomodo Mileti et Philippis plures episcopi commemorentur, dicunt priore loco sermonem esse non de solo episcopo Mileti, sed etiam de episcopis proximarum civitatum, id quod iam Irenaeo placuit: „In Mileto convocatis epi­ scopis et [!] presbyteris, qui erant ab Epheso et a reliquis proximis civitatibus- (Adv. haer. 3. 14. ‘2: 3/7. 914). Hanc explicationem re­ centes exegetae amplectuntur, ut Felten, Belser, Knabenbauer. Quod vero ad Phil. 1, 1 attinet, censent epistulam hanc non ad solos philippenses. sed ad omnes Macedoniae ecclesias fuisse destinatam. Cum simile quid certum sit de aliis epistulis apostoli (cf. 2 Coi·. 1,1: Coi. 4. 16), bare opinio est probabilis, et hoc modo probabiliter explicantur duo illi textus, qui soli insinuare videntur etiam simplices presbyteros vocatos fuisse episcopos. Ita post alios Franzelin (De eccl. t.hes. 16. n. 3). Cur tamen putet catholicum neminem posse post concilium tridentinum sententiam S. Chrysostomi defendere, non intellego. Nam argumenta conciliorum non sunt definitiones: praeterea concilium tri­ dentinum (sess. 23, c. 4: Denz. n. 960) non ex nomine episcoporum argumentatur, sed ex eo. quod episcopi dicuntur positi a Spiritu Sancto regere ecclesiam Dei. Sufficit igitur, ut inter eos, qui Act. 20 con­ vocati dicuntur, fuerint veri episcopi (miletanus et ephesinus), ad quos haec verba dirigebantur, licet forte nomen episcoporum etiam datum Sectio 2. De nature et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXIII. 237 sit simplicibus presbyteris. Immo etsi omnes illi erant simplices pres­ byteri, admonitiones, (pias illis dedit apostolus, non minus valent pro episcopis ’. 344. Testimonia historica antiquitatis Christianae. Quia distinctio presbyteratus ab episcopatu ex Sacra Scriptura cum certitudine erui nequit, recurrendum est ad alia documenta eccle­ siastica. Iam vero ex (pio tempore memoria ecclesiasticae hiérarchisé nobis tradita est, numquain d nullibi exstitit ecclesia, cui non praeesset unus episcopus d sub eo presbyteri- d diaconi. Cum de pres­ byteris et diaconis non possit dubitari, sunt tamen inter protestantes, qui negent primis saeculis singulis ecclesiis episcopum fuisse prae­ positum, et qui putent tunc ecclesias a collegio presbyterorum fuisse administratas (ita presbyteriani et alii). At quam falsum hoc sit, patet ex iis, quae Eusebius narrat de Hegesippo, qui vixit circa medium saeculum II: Hegesippus „scribit se, cum Romam proficisceretur, plurimos episcopos adiisse et ab om­ nibus unam eandemque audivisse doctrinam. Idem, postquam de Cle­ mentis ad Corinthios epistula quaedam commemoravit, haec addit, quae nos, si placet, audiamus: Et Corinthiorum quidem, inquit, ecclesia in recta fide permansit usque ad Primum, eiusdem loci episcopum, quocum familiariter collocutus sum, dum Romam navigarem. . . . Romam vero cum venissem, catalogum feci (διαδοχήν έποιησάμην) usque ad Anicetuni [f 166], cuius tum diaconus erat Eleutheriis. Post obitum dein Aniceti successit (διαδέχ£ται) Soter [f 175], quem excepit Eleu­ therus [γ 189]. In singulis autem episcoporum successionibus (έν έκαστη διαδοχή) et per singulas urbes eadem manent, quae per legem ac prophetas et a Domino ipso praedicata sunt“ (H. E. 4, 22; M 20. 378). Διαδοχήν έποιησάμην vertitur in vulgata versione: ,mansi ibi usque ad AnicetunU, sed falso; nam διαδοχή significat successionem principatus, ut immediate post recte vertitur. Sensus igitur est: Ut investigarem continuam traditione mapostolicam, inquisivi in successio­ nem episcoporum, quia per hanc omnia manent sicut tradita sunt. Ergo medio saeculo II Hegesippus testatur munus episcopale multo ante exstitisse, ut iam tum operae pretium esset catalogos episcoporum singularum ecclesiarum conficere1 2. 1 Cf. The Dublin Review (July 1897) 50 sqq.. ubi E. C. lintler examinat opiniones Dr. llort, Duchesne, Weizsàcker, et Theologische Revue Münster 1902' n. 17 sqq., ubi H. Koch simile examen instituit de aliis recentibus scriptoribus. 2 Quidam volunt lectionem διαδοχήν esse mendosam et legendum esse διατριβήν. De qua re Lightfoot ait: ΓΔιατριβήν is not found in a single MS. It is a pure con­ jecture of Savile founded upon Rutinus. ... It is quite clear that Eusebius himself did not read διατριβήν, for he says elsewhere 4, 11 that Hegesippus visited Rome in the time of Anicetus and remained there till the time of Eleutherus* (The Apo­ stolic Fathers. Part I: Clement of Rome [London 1S90] 154. Cf. 328, nota Γ. Hurnack de interpretatione : διαδοχήν έποιησύαην = feci catalogum episcopalium suc- •* · s 340. Idem patet ex epistula, quam circa a. 195 Pohjeruhs, episcopus ephesinus. ad Victorem papam de quaestione paschali dedit. Ut enim sententiam quartodecimanorum defendat, provocat ad priscos episcopos, ad Polycarpum, episcopum smyrnensem. aliosque complures. Dein ad­ dit: .Ego quoque, omnium vestrum minimus. Polycrates, ex traditione cognatorum meorum, quorum quosdam etiam | in munere episcopali | secutus sum: septem enim ex cognatis meis erant episcopi, ego autem octavus. Et semper diem celebrarunt cognati mei. quando populus |iudaeorum| removebat fermentum. Ego igitur, fratres, sexaginta quinque annos habens in Domino ..." [Ensch., H. E. 5. 24: J/ 20. 495). Itaque Polycrates, (piando factus est episcopus (utique multis annis antequam epistulam scripsiB, iam habuit inter cognatos suos septem episcopos, ex quorum traditione didicit: id quod ostendit initio saeculi II episcopale munus in ecclesia fuisse. Immo quia dicit Polycarpum fuisse episcopum, etiam testatur inde ab apostolorum temporibus in ecclesia fuisse munus episcopale. 346. Idem testatur Irenut-iis. qui contra haereticos ad traditionem provocat: -Traditionem itaque apostolorum in toto mundo manifestatam in omni ecclesia adest respicere omnibus, qui vera velint videre: et habemus annumerare eos. qui ab apostolis instituti sunt episcopi, et successores eorum usque ad nos. . . . Valde enim perfectos et irreprehensibiles in omnibus eos volebant esse, quos et successores relinquebant, suum ipsorum locum magisterii tradentes: quibus emen­ date agentibus tieret magna utilitas, lapsis autem summa calamitas. Sed quoniam valde longum est in hoc tali volumine omnium eccle­ siarum enumerare successiones, maximae et antiquissimae et omnibus cognitae, a gloriosissimis duobus apostolis Petro et Paulo Romae fun­ datae et constitutae ecclesiae, eam. quam habet ab apostolis, tradi­ tionem et annuntiatam hominibus fidem, per successiones episcoporum pervenientem usque ad nos indicantes, confundimus [haereticos | omnes." Dein catalogum texit a temporibus apostolorum usque ad Eleutherinn. cessionum, ait: .Aber kann διαδοχή (liesen Sinn haben?" Neque vult concedere paritatem cum alio verbo Eusebii: την διαδοχήν έπισκόπων . . . παραθέμενυς(5, 5, 9: cf. 5. 12. cum priore loco non addatur επισκόπων, et cum ποιεισθαι non sit παρατίθεσθαι. Quae duae rationes non sunt tam urgentes, nt suadeant illam antiquam corruptionem textus, quam in suppositione Haniackii debemus admittere. Eusebius dicit Hegesippum usque ad Eleutherum. non usque ad Anicetum. Romae mansisse Η. E. 4. Il: .W 20. 330. .Eusebius scheint hier freilich ans Flüchtigkeit in einen Irrtum geraten zu sein’ Die Chronologie der altcbristl. Literatur [Leipzig 18971 180 sqq.. Haec non sufficiunt ad illam lectionem tam certam in dubium revocandam, ut inter alios ostendit Bardniheicrr, Gesehichte der altkirchl. Literatnr I- 389 sqq. Cf. Michida, L’origine de Γ épiscopat 309 sqq. K. Schtcartz in ed. Eusebii t. II. p. 2, ccxxv. not. 3 censet locum Eusebii esse .desperate corruptum". Haec assertio non nititur ulla critica consideratione codicum, sed praeiudicio dogmatico non fuisse ante Soterem Romae episcopatum monarcbicum. ut ipse ibidem exponit. Set tiii 2. He imtuia et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXIII. 239 qui „nunc duodecimo loco episcopatum ab apostolis habet" (Adv. haer. 3. 3. I sqq. : .1/7. 848). Eusebius ex veteribus documentis excerpsit hos catalogos epi­ scoporum saeculorum 1 et II a) alexandrinorum : post Marcum evangelistam Annianus, Abilius, Cerdo, Primus, lustus, Eumenes. Marcus. Celadion. Agrippinus, lulianus, Demetrius (H. E. 2, 24; 3, 14 21: 4. 1 4 5 11 19: 5, 9 22 : .1/ 20, 206 250 255 304 307 310 33() 378 454 490): b) antiochenorum : Evodius a Petro apostolo institutus. Ignatius, Hero, Cornelius, Eros, Theophilus, Maximinus, Serapio (ib. 3, 22 36: 4, 20 24: 5. 19; J/ 20, 255 287 291 378 390 482): c) ierosolymitanorum : .Primus fuit lacobus, is qui Domini frater vocabatur, secundus Simeon, tertius lustus, quartus Zachaeus, quintus Tobias, sextus Beniamin, septimus loannes. octavus Matthias, nonus Philippus, decimus subrogatus est Seneca, cui successit undecimus lustus. Post quem Levi duodecimus ordine fuit. Ephres dein secutus est. post haec loseph. Omnium postremus [ex hebraeis fidelibus) fuit ludas, ordine quintus decimus. Atqui hi omnino sunt Hierosolymorum episcopi, qui iam inde ab apostolis usque ad ludam et ad illa, quae designavimus tempora [finem saeculi Π |. omnes ex circumcisione fue­ runt/ (Η. E. 4. 5: .V 20. 310). .Et cum ecclesia eiusdem loci [qui tum Aelia vocabatur] ex gentibus coaluisset, primus post episcopos ex circumcisione sacerdotium illius civitatis suscepit Marcus" (ib. 4. 7 : .1/ 20. 315). Secuti sunt dein episcopi Cassianus, Publius. Maximus, lulianus. Caius, Symmachus. Caius. lulianus. Capito. Maximus. Antoninus. Valens. Dolichianus, Narcissus (ib. 5. 12: 20. 458 sq.). Variae quaestiones, quae de hoc catalogo moveri possunt, ad rem nostram non pertinent (cf. MïcJriels, L’origine de l'épiscopat 349 sqq.): sufficit nobis illud testimonium (probabiliter ex Hegesippo haustum), secundum quod inde a temporibus apostolorum lerosolymis episcopi fuerunt. In hac enim parte ille catalogus, loquens de lacobo et Simeone, rationa­ biliter in dubium vocari nequit, quidquid est de multis ex sequentibus nominibus. Similem catalogum exhibet Eusebius pro ecclesia romana, de quo postea. Quodsi addiderimus septem angelos ecclesiarum Asiae in apocalypsi. qui non possunt esse nisi episcopi, sine dubio constat episcopatum ,monarchicum". ut loquuntur, iam primo saeculo exstitisse, et iam tum fuisse episcopos in fixis sedibus constitutos (cf. Scgiia, De eccl. Christi constit. 201 sqq.). Falsum igitur est. quod protestantes volunt, episcopatum ortum non esse nisi medio saeculo II. et usque ad id tempus ecclesiis praefuisse collegium presbyterorum. Itaque his ex historia praemissis videamus, quid vetustissimi scriptores de digni­ tate et officio episcoporum et aliorum ordinum ecclesiasticorum doceant. Non possumus quidem doctrinam de episcopatu a presbyteratu distincto cum certitudine haurire ex scriptis S. Ignatio martyre prioribus. Nihilo­ minus vetustissima illa scripta, in quantum de nostra quaestione ■ loquuntur, audienda sunt. 240 347. I»» 9 ♦ *CI |.' Pars 11. De ecclesia Christi. Dicta SS. Patrum. Clemens Romanus (circa finem sacculi I) scripsit epistulam ad Co­ rinthios. quorum nonnulli contra praepositos ecclesiasticos rebellabant, dicentes reliquis praeferendos esse eos, qui essent potentes in enar­ randa cognitione, sapientes in sermonum diiudicatione, qui excellen­ tiora dona haberent (48, a). Erat igitur pugna ingenii contra legi­ timum munus seu rebellio ingeniosorum laicorum contra praepositos ecclesiasticos forte minus ingeniosos. Unde intellegitur, cur Clemens neque episcopum neque diaconos Corinthiorum in specie nominet, sed potius generalioribus nominibus utatur, et eos, quorum res agebatur, vocet πρ^σβυτέρους, προηγουμένους vel ηγουμένους, a quibus distinguit diaconos (1, 3: 21. 6). .Turpia, fratres, turpia valde auditu sunt et christiana vivendi ratione indigna, quae competimus: firmissimam et antiquam Corinthiorum ecclesiam propter unum aut alterum hominem seditionem movere contra presbyteros" (47, 6). Dicit munera eccle­ siastica apostolica successione ad praesentes possessores venisse (supra n. 316). .Itaque qui constituti sunt ab illis [apostolis] vel deinceps ab aliis viris eximiis consentiente universa ecclesia . . . hos indicamus munere suo non iuste deici. Non enim leve erit peccatum nostrum, si eos, qui sancte et sine reprehensione munera [sacrificium] obtulerunt, episcopatu eicimus" (44. 3 4). „Vos igitur, qui seditionis fundamenta iecistis, in oboedientia subditi estote presbyteris et correctionem sus­ cipite in paenitentiam" (.57, 1). Itaque distinguit Clemens diaconos, pres­ byteros et .viros eximios", a quibus presbyteri instituti sint. Et alludens ad instituta Veteris Testamenti, quae typus sint Novi, manifeste indicat triplicem ordinem hierarchicum : .(.’uncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere iussit. . . . Domini enim man­ data sequentes non aberrant. Summo quippe sacerdoti sua munera tri­ buta sunt, sacerdotibus locus proprius assignatus est, et levitis sua mi­ nisteria incumbunt. Homo laicus praeceptis laicis adstringitur * (40, 1 4 5). Comparatio hierarchiae ecclesiasticae cum hierarcbia levitica fre­ quens est apud Patres, qui episcopum aequiparant cum summo sacerdote, presbyteros et diaconos cum sacerdotibus et levitis (cf. Const, apost. 8, 46: .1/ 1, 1156: Hieroni., Ep. 52, n. 7: M 22, 534: .S'. Leo, Serm. 59 (al. 57), c. 7; .1/54. 341). Cum iis, quae Clemens dicit de apostolica succesione episcoporum, plane consentiunt, quae modo audivimus ex Irenaeo et quae narrat Eusebius (H. E. 3, 37: J/ 20, 291). Quia autem apud Clementem primo occurrit appellatio laicorum, notandum est iam primis temporibus usurpatam esse divisionem in clericos et laicos. Quia enim ii. qui pertinent ad ordines hierarchicos, segregantur a communi plebe christiana et singulari modo Deo di­ cantur. ideo vocantur κλήρος (κληρικοί), i. e. sors Domini, sicut levitae quoque Veteris Testamenti specialis sors Domini fuerant (Num. 8, 13 14). Huic ordini simplices fideles ut λαός (λαϊκοί) opponuntur, qui interdum ώιώται, i. e. homines privati, appellantur. 1 Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXIII. .34 * Non Corinthi tantum, sed etiam in aliis ecclesiis videtur fuisse inclinatio pluris aestimandi eos, qui donis sive naturalibus sive supernaturalibus excellebant, quam eos, qui muneribus ecclesiasticis ex officio fungebantur. Nam in Doctrina duodecim apostolorum (circa a. 70—KO) hoc monitum habetur: „Ne contemnatis eos (episcopos et diaconos); ipsi enim sunt honorati inter vos una cum prophetis et doctoribus" (15, 2). Quid autem principale episcoporum et dia­ conorum munus sit, patet ex praecedentibus. Postquam enim sermo fuit de sacrificio missae, statim pergitur: „Constituite igitur vobis episcopos et diaconos dignos Domino,, viros mansuetos et argenti non cupidos et veraces et probatos; vobis enim ministrant et ipsi ministerium prophetarum et doctorum" (15, 1). Offerre dona esse munus episcoporum et diaconorum iam Clementem dicentem audivimus (44, 4). Idem scribit Justinus M. in Apologia, ubi dicit praepositos ecclesiasticos (προεστώτας) publicam liturgiam peragere: .Ei, qui fratribus praeest (προεστώτι), panis affertur et poculum aquae et vini, quibus ille acceptis laudem et gloriam universorum Parenti per nomen Filii et Spiritus Sancti emittit. . . . Postquam vero is, qui praeest. preces absolvit et populus omnis acclamavit, qui apud nos dicuntur diaconi, panem et vinum et aquam, in quibus gratiae actae sunt, uni­ cuique praesentium participanda distribuunt et ad absentes deferunt" (Apol. 1, n. 65; M 6, 427). ,Ac solis, ut dicitur, die omnium sive urbes sive agros incolentium in eundem locum fit conventus, et com­ mentaria apostolorum aut scripta prophetarum leguntur, quoad licet per tempus. Deinde ubi desiit qui legit, is qui praeest (προεστώς) admonitionem verbis et adhortationem ad res tam praeclaras imi­ tandas suscipit. . . . Qui abundant et volunt, suo arbitrio, quod quis­ que vult, largiuntur, et quod colligitur, apud eum, qui praeest, de­ ponitur, ac ipse . . . omnium indigentium curam suscipit" (ib. n. 67 : 3/ 6, 430). Ergo episcopi est sacrificare, praedicare, egentium curam agere. In Pastore Hermae nominantur episcopi, presbyteri, diaconi (Vis. 2. c. 4, n. 2 3; Vis. 3, c. 5; Similit. 9. c. 26, n. 2; c. 27, n. 2). Sed quia textus sunt obscuri, eos omittimus (cf. Michieis, L’origine de l'épiscopat 322 sqq.). Secundum Harnack temporibus Hermae etiamtum in hierarchia ecclesiastica erant non soli episcopi, presbyteri, diaconi, sed etiam apostoli et prophetae. Sed Dorsch ostendit hanc opinionem nullo niti solido fundamento; apostolos, de quibus loquatur Hermas, esse duodecim apostolos, iam diu defunctos (cf. Sunii. 9, c. 15 16 17 25), prophetas autem illa aetate viventes non pertinuisse ad hierarchiam ecclesiasticam (Zeitschrift für kath. Théologie, Innsbruck 1904. 250 sqq.). 349. Ex Patribus apostolicis luculentissime de muneribus ecclesiasticis loquitur S. Ignatius M., ut oh hanc ipsam rationem olim multi Peer h, Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 8/7. 16 •À 942 Pars M· De ecclesia Christi. genuinitatem epistularum negaverint. At solida argumenta numquam protulerunt, et maxime post editionem doctoris Lightfoot genuinitas extra omnem rationabilem dubitationem posita videtur (cf. etiam F. X. Funk, Die Eehtheit der Ignatiusbriefe, Tübingen 1883). Epi­ stulas iam laudat S. Polgcorpus ad philippenses scribens (13, 2), et post eum maxime Eusebius (H. E. 3, 36; M 20, 287). Itaque se­ cundum Ignatium munera gerunt in ecclesia episcopi, presbyteri, diaconi: .episcopo praesidente loco Dei et presbyteris loco senatus apostolici et diaconis mihi suavissimis concreditum habentibus mini­ sterium lesu Christi4 (Magn. 6. 1). .Ut in oboedientia una per­ fecti, subiecti episcopo et presbyterio, per omnia sanctificari sitis4 (Eph. 2, 2). .Decet vos in episcopi sententiam concurrere, quod et facitis. Nam memorabile vestrum presbyterium, dignum Deo, ita co­ aptatum est episcopo, ut chordae citharae' (Eph. 4, 1). .Quemcum­ que enim paterfamilias [Christus] mittit ad gubernandam familiam suam, hunc ita accipere debemus ut illum ipsum, qui mittit. Mani­ festum igitur est, quod episcopum respicere oporteat ut ipsum Do­ minum' (Eph. 6, 1). Laudatur Zotio diaconus, .quia subditus est episcopo ut benignitati Dei et presbyterio ut legi lesu Christi' (Magn. 2). Et licet episcopus iunior sit. fideles et presbyteri ei ob­ oedire debent, .non ei autem, sed Patri lesu Christi, omnium episcopo' (Magn. 3. 1). .Studete igitur confirmari in doctrinis Domini et apo­ stolorum . . . cum dignissimo episcopo vestro et digne contexta spirituali corona presbyterii vestri et cum diaconis Deo placentibus4 (Magn. 13, 1). .Cuncti revereantur diaconos ut lesum Christum, sicut et episcopum, qui est typus Patris, presbyteros autem ut senatum Dei et concilium apostolorum. Sine his ecclesia non vocatur" (Trail. 3. 1). i A talibus [haereticis] vos custodite. ' Hoc autem fiet, si nec inflati nec avulsi fueritis a Deo lesu Christo et episcopo et praeceptis apo­ stolorum. Qui intra altare est. mundus est: qui vero extra altare est. non est mundus: hoc est. qui sine episcopo et presbyterio et diaconis quidpiam agit, is non est mundus in conscientia' (Trail. 7: cf. 12. 2: 13. 2). Verum episcopum .non a se ipso neque per ho­ mines neque ob inanem gloriam, sed caritate Patris et Domini lesu Christi obtinuisse ministerium regendi' (Philad. 1. 1). .Quotquot Dei et lesu Christi sunt, hi sunt cum episcopo' (Philad. 3, 2). .Clamavi inter eos, quibus loquebar, magna voce. Dei voce: Episcopo oboedite et presbyterio et diaconis4 (Philad. 7. 1). .Omnes episcopo obtem­ perate. ut lesus Christus Patri, et presbyterio ut apostolis, diaconos autem revereamini ut Dei mandatum. Separarim ab episcopo nemo quicquain faciat eorum, quae ad ecclesiam spectant. Valida eucha­ ristia habeatur illa, quae sub episcopo peragitur vel sub eo. cui ipse concesserit. . . . Non licet sine episcopo neque baptizare neque agapen celebrare, sed quodeuinque ille probaverit, hoc et Deo est beneplacitum' (Smyrn. 8). Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXIII. 243 350. Smyrnaeorum, ad quos has ultimas sententias scripsit Ignatius, primum episcopum ab ipsis apostolis institutum fuisse Polycarpum testatur Irenaeus, discipulus eius (Adv. haer. 3, 3, 4; M 7, 851). Polycarpus autem in epistula sua eodem modo loquitur quo Ignatius: Omnes fideles subesse debent „ presbyteris et diaconis tamquam Deo et Christo“ : ύποτασσόμενοι τοΐς πρεσβυτεροις καί όιακόνοις ώς θεώ και Χριστώ (5, 3). Notant quidem adversarii Polycarpum se non vocare episcopum, at inscriptio epistulae: Πολύκαρπος καί οί σύν αύτώ πρεσβύτεροι, dignitatem eius satis clare indicat, et Ignatius M. in epistula ad eum data ita eum alloquitur: ’Ιγνάτιος, ό και θεοφόρος, Πολυκάρπω, έπισκόπψ εκκλησίας Σμυρναίων, μάλλον έπισκοπημένψ ύπό Θεού πατρός καί κυρίου ’Ιησού Χριστού, πλείστα χαίρειν. Itaque Patres apostolici testantur etiam primis illis temporibus singulis ecclesiis praefuisse episcopum, cuius esset regere ecclesiam, eius bona temporalia dispensare, sacrificium offerre, sacramenta ad­ ministrare, rectam doctrinam conservare et propagare. Cf. W. Moran, The Government of the Church in the first century, Dublin 1913. 351. Ex posterioribus Patribus iam audivimus eos, quorum testimonia affert Eusebius, dein lustmum et Irenaeum (n. 316 346 348). Huius tamen iuverit addere haec verba: „ Omnes ii [haeretici] valde poste­ riores sunt quam episcopi, quibus apostoli tradiderunt ecclesias. . . . Eorum autem, qui ab ecclesia sunt, [una est] semita, circumiens mundum universum, quippe firmam habens ab apostolis traditionem et videre nobis donans omnium unam et eandem esse fidem ... et eandem figuram eius, quae est erga ecclesiam, ordinationis [i. e. ean­ dem regiminis ecclesiastici formam] custodientibus. . . . Qui ergo relinquunt praeconium ecclesiae, imperitiam sanctorum presbyte­ rorum arguunt, non contemplantes, quanto pluris sit idiota religiosus a blasphemo et impudente sophista“ (Adv. haer. 5, 20.1 sq. : 3/ 7, 1177). 352. Ad apostolicam episcoporum successionem Tertullianus quoque provocat contra haereticos: „Edant ergo [haeretici] origines eccle­ siarum suarum : evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per suc­ cessiones ah initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel apostolicis viris, qui tamen cum apostolis per­ severaverit. habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo ec­ clesiae apostolicae census suos *deferunt · (De praescr. c. 32: M 2, 44). .Dandi quidem [baptismum] habet ius summus sacerdos, qui est episcopus: dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate propter ecclesiae honorem, quo salvo salva pax est’ i De bapt. c. 17: 3/1. 1218). Quod vero Tertullianus, apostata factus, contra auctoritatem ecclesiasticam rebellaverit et ea dixerit, « quae cum priore eius doctrina non cohaereant, utique mirum non est. 16* Pars 11. De ecclesia Christi. *r '· 2 Clemens Alexandrinus nullibi quidem de industria tradit doc­ trinam de ecclesiastica hierarchia. at obiter de ea ita loquitur, ut non possit esse dubitatio de mente eius. Dicit enim posse quemlibet christianum. dummodo .gnosticus". i. e. perfectionis studiosus sit, eandem gloriam in caelis assequi, quam apostoli et presbyteri et dia­ coni assequantur, licet ordines nullos acceperit. .Hic vere presbyter ecclesiae est et diaconus verus voluntatis Dei. si faciat et doceat prae­ cepta Domini, non ab hominibus ordinatus, neque quia presbyter, ideo iustus reputatus, sed quia iustus, in presbyterio conumeratus; et quamvis hic in terra primaria cathedra non honoretur, in viginti quattuor thronis sedebit, indicans populum, ut in apocalypsi ait loannes. . . . Nam ii qui hic in ecclesia sunt gradus episcoporum, presbyterorum, diaconorum, imitationes sunt, nisi fallor, angelicae gloriae et illius oeconomiae, quae secundum Scripturas manet eos. qui insistentes vestigiis apostolorum in perfectione iustitiae secundum evangelium vixerunt' (Strom. 6, 13: J/ 9, 327 sq.). .Inter officia, quae hohiinibus praestantur, alia sunt, quibus meliores fiunt, alia, quibus iis ministerium exhibetur [exempla affert medici, qui reddit homines meliores, et famulorum, qui ministrant]. Similiter in ecclesia officiorum, quae reddunt homines meliores, formam servant presbyteri, ministerii vero formam diaconi' (Strom. 7. 1 : M 9, 406). Illa caelestis philosophia, quae homines meliores reddit, per apostolicam successionem ad nos pervenit, a qua haeretici recesserunt, sed .gnosticus, apostolicam et ecclesiasticam servans dogmatum recti­ tudinem, rectissime vivit secundum evangelium" (Strom. 7. 16: .V 9, 543). „Quae cum ita sint, manifestum est ex antiquissima et verissima ec­ clesia has recentiores . . . fuisse innovatas adulterinae notae haereses" (Strom. 7. 17; Jf 9. 551). .Plurima autem praecepta, quae ad per­ sonas electas pertinent, in sacris litteris scripta sunt, alia presbyteris, alia episcopis, alia diaconis, alia viduis" (Paedag. 3. 12; M 8, 675). ,Nos enim ecclesiarum praepositi pastores sumus ad imaginem boni pastoris, vos [simplices fideles] autem oves" (Paedag. 1. 6: J/8, 295). #1 t 354. Clementis discipulus Origenes eodem modo quo magister suus saepe loquitur de hierarchia ecclesiastica. Ita in libello De oratione n. 28. postquam exposuit vanorum hominum officia, addit: .Praeter haec omnia, quae magis ad universos pertinent, est aliquod debitum viduae, cuius ecclesia curam gerit: item aliud diaconi, aliud presbyteri, episcopi denique officium gravissimum est. quod nisi reddatur, iudicio repetet totius ecclesiae Salvator' (M 11. 523). Sicut in singulis civi­ tatibus sunt praesides civiles, ita suum quaeque ecclesia habet anti­ stitem (άρχοντα έκκλησίας). qui virtute excellere debet (Contra Ceis. 3. 30; 11. 959). Nam .nos, qui scimus in singulis civitatibus aliam esse patriam a Verbo Dei constitutam, eos. qui potentes sermone et quorum mores sani sunt, ad regendas ecclesias advocamus. Qui dignitates amant, eos repudiamus, cogimus vero illos, qui prae multa modestia » <«<’ - •Τ­ Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXIIi. 245 communem ecclesiae Dei curam in se facile recipere nolunt. Itaque qui nobis sapienter praesunt, id illi coacti faciunt, coacti, inquam, a magno illo rege, (piem Dei Filium Deumque Verbum esse nobis per­ suasum est" (Contra Cels. K, 75; M 11, 1630). «Nos, qui putamur aliquid esse, i. e. qui in clericatus vobis ordine praesidemus in tantum, ut quidam de minore gradu |laicorumj ad hunc locum cupiant per­ venire. nosse debetis non statim in eo esse salvandos, quia clerici sumus: multi enim et presbyteri pereunt et laici beatissimi reperiuntur.... Plus a me | presbytero | exigitur quam a diacono, plus a diacono quam a laico. Qui vero totius ecclesiae arcem obtinet [episcopus], pro omni ecclesia reddet rationem" (In 1er. hom. 11, n. 3; J/ 13, 370 sq.). A primo igitur saeculo usque ad medium saeculum III continuam seriem testium audivimus. De subsequentibus autem temporibus nihil est dicendum, quia quilibet in historia ecclesiastica vel mediocriter versatus novit inde a medio saeculo ΙΠ ecclesiasticam hierarchiam citra dubium exstitisse \ Quare unus tantum addatur testis, qui verbis maxime disertis causae examinandae finem imponat. 355. S. Cyprianus iam in prima epistula sua {11 2, 465) docet clericos constituere statum distinctum a laicis: .Singuli divino sacerdotio hono­ rati et in clerico ministerio constituti non nisi altari et sacrificiis de­ servire et precibus atque orationibus vacare debent ... qui divinis rebus et spiritualibus occupati ab ecclesia recedere et ad terrenos et saeculares actus vacare non possunt. . . . Quod episcopi, antecessores nostri, religiose considerantes et salubriter providentes censuerunt. ne quis frater excedens ad tutelam vel curam clericum nominaret" (η. 1 2). De diacono contra episcopum rebellante scribit: „Meminisse diaconi debent, quoniam apostolos, i. e. episcopos et praepositos, Dominus elegit, diaconos autem post ascensum Domini in caelos apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et ecclesiae ministros. Quodsi nos ali­ quid audere contra Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi, a quibus fiunt. Et ideo oportet diaconum, de quo scribis, agere audaciae suae paenitentiam, ut honorem sacer­ dotis agnoscat, et episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere" (Ep. 3, n. 3; 11 2, 471). Presbyteri sunt «cum episcopo sacerdotali honore coniuncti" (Ep. 61, n. 3: H 2, 697). Presbyteri «offerunt [sacri­ ficium] singuli cum singulis diaconis" (Ep. 5, n. 2; 11 2, 479). Sunt tamen episcopis subiecti: «Quod enim non periculum metuere debemus de offensa Domini, quando aliqui de presbyteris nec evangelii nec loci sui memores, sed neque futurum Domini indicium neque nunc sibi praepositum episcopum cogitantes, quod numquam omnino sub ante1 «Seit dem Ausgang des 2. Jahrhunderts wareu die BischOfe die Lehrer, die Oberpriester, die Richter. . . . Von dem Verhalten der Bischofe hing in der zweiten Hâlfte des 2. Jahrhunderts Wohl und Wehe der Gemeinden fast ganz ab“ 'Huniark, Mission und Ausbreitung des Christentums Is 369). ι 246 V*· η Pars II. De ecclesia Christi. cessoribus factum est. cum contumelia et contemptu praepositi totum sibi vindicent" (Ep. 16, n. 1:2/2, 517). Principium unitatis in sin­ gulis ecclesiis est episcopus: .Etsi 'contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt ecclesia: plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex ad­ haerens. Unde scire debes episcopum in ecclesia esse et ecclesiam in episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia, quae catholica et una est. scissa non sit neque divisa, sed sit utique conexa et cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata" (Ep. 66. n. 8; II 2, 733). Sed etiam ipse episcopus .epi­ scopatum tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab ecclesiae unitate descisceret" (Ep. 55. n. 24: 222, 643). Itaque ab apostolicis temporibus constitutio ecclesiae semper erat hierarchica. Id testantur, quotquot ex primis saeculis hanc quaestionem attigerunt, sine ulla exceptione. Neque agitur de privatis opinionibus horum vel illorum scriptorum, sed de facto historico, cui omnes illi testimonium dant. Ecclesia Christiana non hierarchice ordinata in fontibus historicis illorum temporum nusquam apparet, sed in opinione tantum adversariorum nostibrum versatur. Patet quidem apostolos non statim, quotiescumque aliquo loco nonnullos ad fidem converterant, integram ibidem hierarchiam instituisse. Sicut nostra aetate in terris missionum exterarum sunt communitates christianae, quibus non praeest nisi catechista, et regiones vel regna, in quibus nullus est epi­ scopus. sed .praefectus apostolicus", ita ab initio quoque erant .ecclesiae domesticae" sine ullo sacerdote, vel ecclesiae urbanae et regionales cum solis sacerdotibus, qui ecclesias illas communi concilio regebant. De hac re non est quaestio, sed quaestio est. utrum ab initio idea ecclesiae perfecte constitutae ea fuerit, ut deberet esse coniunctio hominum nulli auctoritati humanae sublectorum. an vera societas vin­ culo auctoritatis colligata, et porro utrum haec auctoritas deberet in singulis ecclesiis esse penes collegium aliquod, an penes unum, cui omnes alii subicerentur. Volunt igitur adversarii non ad tempus tan­ tum ecclesias aliquas potuisse esse sine hierarchia. sed ecclesiam ex ipso primitivo conceptu suo fuisse communionem non hierarchicam. hierarchiam vero et maxime .episcopatum monarchicum" esse elemen­ tum humanum ad ecclesiam ex evolutione rerum vel ex consilio ho­ minum additum. Haec autem opinio est nova et tam contraria per­ suasioni priscorum illorum virorum, Hegesippi, Polycratis. Ignatii. Irenaei, aliorum. quorum dicta audivimus, et totius communitatis christianae, ut illis temporibus ne vestigium quidem dubitationis cer­ natur. sitne hierarchia ecclesiastica a Christo instituta necne. Ergo, si quaestiones historicae historice sunt solvendae, probavimus, quod Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXIII. Schol. 1. probandum erat, ecclesiam ex institutione Christi esse societatem hierarchical!) (cf. !>e Smedt, L’organisation des églises chrét. jusqu’au milieu du 111" siècle. Congrès scient, internat. 1888 II 297—338; (lior. Semeria, Dogma, gerarchia e culto nella Chiesa primitiva. Roma 1902, Letture xi xii; Μ. d'Herbigny, De ecclesia II 263 sqq.). * Reiciiintui 356. Schol. siasticae recens excogitatae. theoriae de origine hierarehiae eccle- Cum in praecedentibus proposita sint documenta, quae nobis praesto sunt ad diiudicandum, qualis fuerit constitutio ecclesiae primis saeculis post Christum, nulla difficultas est in aestimanda nova theoria originis hierarehiae ecclesiasticae, quam excogitaverunt A. Hitschl, Hatch, Har­ nack-, alii rationalistae recentes, qui iactant se posse ostendere totam hierarchiam ad humanam institutionem et naturalem rerum pro­ gressum referendam esse (cf. supra n. 310; Ottiger, Theologia fundam. II 295 sqq. ; M. d’Herbigny, De ecclesia I 41 sqq.). Sicut volunt Christum nulla dogmata tradidisse nullamque ecclesiam instituisse, ita dicunt Christi asseclas ab initio non constituisse proprii nominis societatem neque ulla alia re inter se iunctos fuisse nisi com­ muni enthusiasmo, quem Christi praedicatio et exemplum in iis ac­ cenderat, nullosque alios fuisse primitivos doctores nisi discipulos prae ceteris enthusiasticos et spiritu Christi inflammatos. Numero autem fidelium aucto, necessitas oriebatur nonnullorum munerum publicorum. Singulae enim communitates Christianorum opes quasdam collegerant ad iuvandos pauperes et ad alios fines communes prosequendos. Horum igitur thesaurorum administratores constituerunt, quos vocabant epi­ scopos, quorum adiutores erant diaconi. Praeterea in singulis com­ munitatibus illi, qui aetate et prudentia eminebant et ideo presbyteri vocabantur, speciali honore fruebantur ut consiliarii et duces. Hi igitur non munus aliquod habebant, sed naturalem quendam primatum honoris. Itaque inter primos Christianos erant tres classes virorum honoratorum : a) charismatic! doctores, b) oeconomi opum communium, c) aetate pro­ vecti. Nullis ex his publica auctoritas sed saepe magnus influxus moralis conveniebat. Cum vero numerus virorum grandaevorum maior factus esset, quam ut omnes ad consiliandum convenire possent, pauci ex iis in concilium presbyterorum electione populi evocati sunt. Hac via ortus est ordo presbyteratus, i. e. virorum, quibus partim ob aetatem, partim ob mandatum praefectura quaedam morum com­ petebat. Sua tamen sponte factum est, ut praecipue ex presbyteris (liiidam assumerentur ad functiones oeconomorum et alias similes et ita fierent πρεσβύτεροι προϊστάμενοι; immo episcopi, i. e. oeconomi, etiamsi non erant aetate provecti, tamen ad concilium seniorum ratione mu­ neris adsciscebantur, unde orta est distinctio inter episcopos et diaconos. Iam sensim sine sensu prior enthusiasmus emoriebatur, doctores * que charismatic! disparebant: quid magis consequenter fieri poterat, y? Pans 11. Pe ecdesia Christi. quam ut illi, qui iam aliis muneribus fungebantur, officium quoque praedicandi assumèrent? Ita oeconomi facti sunt doctores, in locum charismatis successit munus publica auctoritate collatum: sic perfecti sunt episcopi sensu ecclesiae catholicae. Haec igitur est via, qua contra id, quod Christus voluerat, orta est ecclesiastica hierarchia, et ecclesia ad modum societatis civilis composita est l. Forte quaeris any Minenta, quibus hac assertiones fulciantur. Sed adest via procedendi multo simplicior sine ullis argumentis, videlicet ita: Divide omnia scripta primorum temporum in duas classes, et ea, quae nihil continent de hierarchia ecclesiastica, dic esse antiquiora, ea vero, quae aliquid de hierarchia continent, affirma esse aetate inferiora. Statim evidens erit hierarchiam postea ortam esse. Si vero in scriptis, quae antiquiora esse apud omnes in confesso est. forte quidpiam in­ veniatur, quod cum hac theoria pugnat, ut e. g. Matth. 16, 18 et 28. 18 sqq.. pronuntia tales textus non esse genuinos, sed ad posterius saeculum pertinere. Si quis quaerit, cur hoc contra omnes testes criticos dicas, provoca ad tuum .sensum historicum *·, et eum, qui hoc non capit, .sensus historici" expertem declara. Praeterea multas minutas inquisitiones, sive ad rem pertinentes sive non pertinentes, melioris ostentationis gratia institue. Certe multis aliis, fortasse et tibi ipsi, persuadebis te insigniter rem probasse, quamvis ne speciem quidem veri argumenti proposueris. Haec methodus ponendi assertiones et hypotheses pro argumentis, et discernendi textus antiquos a recentioribus et genuinos a non genuinis, non secundum obiectiva criteria sed secundum sensum subiectivum. est sine dubio satis simplex. Sed haec ipsa agendi ratio etiam ostendit, quam firma sit catholica doctrina, quippe quae im­ pugnari nequeat nisi vim inferendo testimoniis historicis et subiectivum arbitrium nonnam veri statuendo. Constructiones suhiectivae continuas mutationes vel requirunt vel admittunt, quam rem iam a. 1890 effert Loofs (Studien und Kritiken. Gotha 1890. 619 sqq.). Praeterea hac via alii rationalistae alias con­ stitutiones ecclesiae primitivae invenerunt, quorum assertiones saepe vix ullum realem valorem habent: ideo Loofs censet poenam fore imponere homini obligationem legendi omnia, quae de constitutione veteris ecclesiae in Germania scripta sint (Theol. Literaturzeitung 1896, *206 sqq.). Sta nisi, ron Dunin-Borkotrski in libro: Die neuern Forschungen über die Anfange des Episkopats. Freiburg i. Br. 1900, circiter 100 scriptores acatholicos et eorum theorias recenset. Alia habentur apud Batiffol. L’Eglise naissante. Discipulus Hamackii. Hans ron Soden, nuper edidit libellum de primitivae religionis Christianae ad ecclesiam catholicam progressu. (Vom Vrchristentum zum Katholizismus. Leipzig-Berlin 1919). Vult Harnack, Die Wire (1er zwülf Apostel Leipzig 1884 57 sq. 109 sq. 142 147 sq. Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXIII. Schol. 2. 249 ecclesiam pugnando maxime contra gnosticismum ad statum illum definitum et firmum pervenisse, quo potuerit victoriose sustinere tum religionis gentilis tum potestatis politicae aggressiones. Sed duobus tantum annis elapsis suum de Marcione opus Harnack in lucem dedit (supra n. KO nota), in (pio declarat alia omnino via ac ratione, (piam usque adhuc factum sit, explicandum esse transitum primitivae, religionis Christianae ad ecclesiam catholicam ; nimium tributum esse in hac re influxui gnosticismi, cui revera modestior tantum pars debeatur; ..ecclesiam antiquam esse effectum antitheticum et syntheticum influxus Marcionis in christianismum postapostolicum** (247 nota). Sensus est: Marcion primus est, qui nixus doctrina novi sui testamenti, omnes societates Christianas in realem communionem et unitatem collegit, et ita factus est auctor ecclesiae universalis. Episcopi autem catholici hoc opus Marcionis damnabant quidem, sed nihilominus ad illud tamquam exemplar respicientes, constitutionem hierarchicam perfecerunt. Ad quae H. v. Soden respondet nequaquam tantum ponderis operi Marcionis tribuendum esse, eius opus potius mediocritatis theologicae (theologischer Dilettantismus) quam profundioris religionis notam prae se ferre: Marcionem fuisse criticum sine arte critica, qui barbaro modo necessitates aetatis suae ignoraverit: ecclesiae episcopis gratias habendas esse, quod eius conatum tam efficaciter suppresserint (Zeit­ schrift fur Kirchengeschichte XL. Gotha 1922, 205 sq.). Longe plurimae theoriae, quae his quadraginta annis ut historia critica originis hierarchiae ecclesiasticae praedicabantur, obsoleverunt et oblivioni traditae sunt. De tota hac quaestione populari modo agit Fr. Meffert, Das Urchristentum, M.-Gladbach 1920. Schol. 2 (dogmaticum). Refutantur aliae falsae opiniones de constitutione ecclesiae. Cum secundo decennio saeculi XIV acerrima pugna exorta esset inter Ludovicum Bavarum et loannem XXII, ille in auxilium vocavit quosdam theologos, qui pro se contra summum pontificem scriptis libris pugnarent. Inter hos theologos eminebat Mansilius Patavinus, qui una cum loanne de landuno librum composuit, quem .Defensorem pacis" nominavit. Xon aliam concedit praepositis ecclesiasticis iuris­ dictionem, nisi quam a populo Christiano, in quo omnis jurisdictio ecclesiastica ultimatim resideat, vel a représentante populi, i. e. ab imperatore, acceperint : totam hierarchiam vult esse institutum huma­ num. quod hominum voluntate mutari et abrogari possit. Quod sy­ stema ut manifeste haereticum a loanne XXII damnatum est (Dem. n. 495 sqq.). Huic errori nonnihil favebat schola parisiensis tempore magni schismatis. Marsilii doctrinis haeresiarchae saeculi X17 adhaeserunt. Ita Lut herus in libro -De missa privata" ait: Christianum populum esse simplicem. 357. Pars II. De ecclesia Christi. 250 in quo prorsus nulla secta, nulla differentia personarum. nullus clericus, nullus laicus. nullus unctus, nullus rasus, nullus monachus esse debeat. Similiter Calrinus (Instit. 4, 3 4) et alii. Hi igitur dixerunt christianos omnes aequaliter esse sacerdotes, magistratus autem ecclesiasticos non Christi institutioni, sed populi electioni ortum suum debere. Nam cum integer populus non possit vacare praedicationi et administration i rerum religiosarum, quosdam a populo vel a principibus saecularibus ad hoc munus eligi, et ex hac tantum vocatione auctoritatem ministrorum sacrorum derivari. Contra hos errores catholicam doctrinam exponit cone. trid. sess. 23. c. 4 {Denz. n. 960) et can. 7 (Denz. n. 967). Similem errorem propugnavit Edmundus Richer, gallus, qui docet Christum Dominum plenitudinem potestatis omnibus episcopis et pres­ byteris simul sumptis tradidisse. Singula membra hierarchiae ut ministri ab ecclesia deputati certum ambitum potestatis habent. Sum­ mus quoque pontifex nihil est nisi caput ministeriale ecclesiae, qui nullam potestatem habet super concilium universale vel totam hierarchiam. sed tenet primum locum honoris et potestatis exsecutivae. Ceterum potestas inhaerens singulis episcopis et presbyteris plane eadem est. et omnis diversitas ex deputatione ecclesiae oritur. Ita in libello .De ecclesiastica et politica potestate’ (a. 1611), qui libellus praeterea multos alios errores continet (cf. Puyol, Etude historique et critique sur la rénovation du Gallicanisme, Paris 1876). Richeri theo­ riam adoptaverunt ran Espen, Febronius, i. e. Nicolaus de Hontheim, episcopus auxiliaris trevirensis, synodus pistoriensis, gallicani omnes et iosephinistae. eamque saepius damnarunt summi pontifices (Denz. n. 1503). (’f. Collect. Lucensis VII 607 sqq. 358. Provocant adversarii ad antiquam praxim ecclesiae, qua populo chridiano concessum fuerit eligere episcopos. Ad quod breviter respon­ dendum est: Numquam populus potestatem habuit eligendi episcopos ita. ut hac electione iura episcopalia collata sint: sed saepe indicium populi rogabatur de dignitate episcopi eligendi et de favore populari, quo fruebatur. In sacris litteris invenimus apostolos instituentes episcopos et alios ministros sacros (Act. 14. 22. Tit. 1, 5 etc.). Ipsi tamen apostoli ro­ gaverunt interdum indicium populi de bona fama instituendorum (Act. 6, 3). Post mortem apostolorum electio episcoporum erat plerumque penes episcopos provinciae (cf. Clem. Rom., Ep. 1 ad Cor. 44, 1 sqq.; supra n. 316 347). Ius suifragii proprie dicti numquam populo con­ cedebatur, saepe vero ius testimonii et optionis1. De qua re agit Cyprianus in Ep. 67, ubi sermo est de depositione episcoporum Basi­ lidis et Martialis, qui .libellis idololatriae commaculati" erant. Monet 1 Omitto textus plane indeterminatos, ut Doctr. 12 apost. quibus nullum certum argumentum fieri potest. supra n. 348 FRANCISCAN FATHERS L i B R ARY .MW» ex Sectio 2. I><■ natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. ΧΧΧΙΠ. Schol. 2. 251 igitur Cyprianus cum aliis episcopis: .Plebs obsequens praeceptis do­ minicis et Deum metuens a peccatore praeposito separare se debet nec se ad sacrilegi sacerdotis sacrificia miscere, quando ipsa maxime habeat potestatem vel eligendi dignos sacerdotes vel indignos recusandi. Quod et ipsum videmus de divina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe praesente sub omnium oculis deligatur et dignus atque idoneus publico indicio ac testimonio comprobetur. [Citat Num. 20, 25 26, ubi certe nullum ius suffragii populo adscribitur; dein concludit:] Coram omni synagoga iubet Deus constitui sacerdotem, i. e. instruit et ostendit ordinationes sacerdotales non nisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente vel detegantur malorum crimina vel bonorum merita praedicentur et sit ordinatio iusta et legitima, quae omnium suffragio et iudicio fuerit examinata. Quod postea secundum divina magisteria observatur in actis apostolorum [1, 15; 6, 2] . .. quod utique idcirco tam diligenter et caute convocata plebe tota gerebatur, ne quis ad altaris ministerium vel ad sacerdotalem locum indignus obreperet. . . . Propter quod diligenter de traditione divina et apostolica observatione servandum est et tenendum, quod apud nos quo­ que et fere per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem, cui praepositus ordinatur, episcopi eiusdem provinciae proximi quique conveniant, et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit et uniuscuiusque actum de eius conversatione perspexit" (Ep. 67, 3 4 5; H 2. 737 sqq.). Ecce, ad quid reducatur „iuS suffragii “ vel electionis, quod populus tunc habuisse dicitur. Neque putandum est Cyprianum docere lege divina necessarium esse hunc eligendi modum, quia nihil tale innuunt textus, quos citat, sed provocat ad exempla electionum, quae in Scriptura occurrunt, ut ostendat, quomodo convenienter hoc negotium peragatur. Cum vero in his electionibus populus interdum tumultuasset vel principes saeculares plus aequo sibi arrogassent, plura concilia inter­ ventum populi et principum reiecerunt. Ita post cone, laodic. can. 12 et 13 et nicaen. J can. 4, conc. constantinop. IV post act. 10 can. 22 statuit: .Promotiones atque consecrationes episcoporum, concordans prioribus conciliis, electione ac decreto episcoporum collegii fieri haec sancta et universalis synodus definit et statuit: atque iure promulgat neminem laicorum principum vel potestatum semet inserere electioni vel promotioni patriarchae vel metropolitan! aut cuiuslibet episcopi, ne videlicet inordinata hinc et incongrua fiat confusio vel contentio, praesertim cum nullam in talibus potestatem quemlibet potestativorum vel ceterorum laicorum habere conveniat, sed potius silere et attendere sibi, usquequo regulariter e collegio ecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis" (cf. Palmieri, De Rom. Pont. 63 sqq.). 359. Saeculo IX in occidente usus investiturae vigere coepit, quae quidem ab initio erat episcopi iam canonice electi in possessionem Pars II. De ecclesia Christi. rerum temporalium introductio, sed paulatim ita excrevit, ut penes principes saeculares esset episcopos eligendi potestas. Contra quem abusum, cum simonia non raro coniunctum, summi pontifices et maxime Gregorius ΥΠ omni vi pugnarunt. Concilium vero lateranense 1 ma­ xime ad abolendam investituram et simoniacas episcoporum institu­ tiones convocatum est (Dens. n. 359 sqq.). Inde a saeculo XII ius eligendi episcopum datum est capitulo ec­ clesiae cathedralis (Decret. Greg. IX 1. 1. tit. 6, c. 14 et aliis cap. eiusdem tituli. Cone, lateran. Π can. 28). Postea tamen principibus saecularibus varia privilegia facta sunt circa electiones episcoporum, at non quasi manantia ex eorum nativo iure, sed ex mero induito sedis apostolicae. Secundum ius commune nostra aetati· .eos [episcopos] libere nominat romanus pontifex" (Cod. iur. can. can. 329, J; 2): sed hoc ius commune in variis regionibus varias modificationes patitur, de quibus videndum est ius canonicum. 360. Schol. 3 (dogmaticum). Reicitur error 7). Ideo vocat romanam ecclesiam, in qua est Petri cathedra (Ep. 55, n. 8: II 2, 630). .ecclesiae catholicae matricem et radicem", cuius .communicatio est catholicae ecclesiae unitas" (Ep. 48, n. 3: H 2, 607). Cyprianus, etsi aliis locis et sub alio respectu universalem ecclesiam vocat matricem et radicem, tamen hoc loco ita vocat ecclesiam romanam ratione primatus. Nam scribit ad Cornelium pontificem, cui sine dubio persuasum erat romanam ecclesiam tenere primatum in omnes ecclesias, et qui necessario hoc sensu verba Cypriani intellegebat: et scribit qui­ dem. ut eos. quibus litteras tradidit, moneret sequendum esse eum, qui vere esset episcopus romanus. non eum. (pii schisma faceret. Quare verba semper intellecta sunt de dignitate romanae ecclesiae, neque aliter interpretati sunt nisi quidam nostris temporibus, qui student, quantum possunt, subvertere testimonia primorum saeculorum, quibus asseritur primatus romanus. Plura de hoc textu vide apud Ottiffer, Theol. fundam. II 659 sqq.: Straub, De ecclesia Christi II. n. 1410; A. KneUer, Der hl. Cyprian und das Kennzeichen der Kirche, in 115. Ergiinzungsheft zu den .Stimmen aus Maria-Laach . * Freiburg i. Br. 1914. 33 sqq.. et Zeitschrift für kath. Théologie XXXV, Innsbruck 1911. 253 sqq. In libro De unitate ecclesiae c. 4 (H 1, 212: cf. infra n. 389) in quibusdam codicibus et editionibus haec verba leguntur: „ Loquitur Dominus ad Petrum: Ego dico tibi, quia tu es Petrus. . . . Eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas. Super illum aedificat ecclesiam et illi pascendas oves mandat. Et quamvis apostolis omni­ bus parem tribuat potestatem et dicat: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: accipite Spiritum Sanctum: si cui remiseritis peccata, re­ mittuntur illi, si cuius tenueritis, tenebuntur — tamen, ut unitatem manifestaret, unam cathedram constituit et unitatis originem atque rationem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et ceteri apo­ stoli, quod fuit et Petrus, pari consortio praediti et honoris et po­ testatis: sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi ecclesia et cathedra una monstretur. Et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui ab apostolis omnibus un­ animi consensione pascatur. Hanc Petri unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui cathedram Petri, super quem fundata ecclesia est, deserit, in ecclesia se esse confidit?" Hunc textum pro­ testantes multi falsificationem papisticam declararunt. Sed Chapman ostendit eum iam citari saeculo VI a papa Pelagio II, et praeterea illa verba de primatu Petri, quibus protestantes offendebantur, scripta esse ab ipso Cypriano, qui ea addiderit, quando tractatum de unitate ecclesiae, iam prius scriptum. Romam miserit ad componendum schisma Novatiani (Revue bénédictine XIX et XX | H»O2 et 1903]: Les inter­ polations dans le traité de St-Cyprien sur l’unité de (’Église). Plurimi critici, etiam protestantes, censent Chapman probasse thesim suam. Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. λλλΠ. 261 Ceterum in epistulis quoque Cyprianus clare loquitur de primatu cathedrae Petri seu romanae. etsi fatendum est in mente Cypriani conceptum huius primatus fuisse satis indeterminatum. Ipse plerum­ que considerat unitatem singularum ecclesiarum, quarum membra suis quaeque episcopis subiecta esse debeant. Praeterea vero docet epi­ scopos debere esse in communione cum romano pontifice, neque quem­ quam posse manere catholicum, qui a sede romana sit separatus. Ad hanc unitatem designandam dicit Christum prius instituisse Petri cathe­ dram et postea constituisse ceteros apostolos „pari consortio praeditos et honoris et potestatis . * Non de temporali tantum antecessione lo­ quitur, sed de „una ecclesia et de cathedra una super Petrum Domini voce fundata * et de ratione unitatis, qua ecclesia supra Petrum est fundata. Itaque apostoli parem atque Petrus potestatem habebant, sed ita tantum, si coniuncti cum Petro ut principio unitatis manebant. Similiter episcopi in suis ecclesiis parem quidem atque romanus epi­ scopus potestatem habent, dummodo cum ecclesia romana coniuncti maneant. Hanc ecclesiam vocat „ ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis [episcopalis] exorta est" (Ep. 59, n. 14: //2, 683), ^ecclesiae catholicae matricem et radicem". Cum huius ecclesiae communicatio sit ecclesiae catholicae unitas, extra ecclesiam est, qui hac communione privatur. Sed ad conceptum perfectum iurisdictionis huius ecclesiae super alias ecclesias Cyprianus non videtur pervenisse, sed vaga qua­ dam idea primatus ecclesiae romanae ad unitatem totius ecclesiae ne­ cessarii contentus fuisse. Potest etiam videri in fervore disputationis de rebaptizandis haereticis oblitus esse ea, quae alibi ipse docuerat. Nihilominus quidam protestantes, ut Watson (The Journal of theological studies V 436). immerito censent se ad defendendum _ system a epi­ scopale" posse etiam ad Cyprianum provocare: nam secundum Cypriani principia manifesta et constantia episcopi anglicani sunt extra veram ecclesiam (cf. Bernh. Poscltmann, Die Sichtbarkeit der Kirche nach der Lehre des hl. Cyprian. Paderborn 1908. 12 sqq.: Batiffol, L’Église naissante 440 sqq.). His ultimis annis tot scriptores in Cypriani doctrinam de primatu romani pontificis inquisierunt, ut vel eorum nomina et dissertationes enumerare longum sit. Quare sufficiat indicare unum librum, in quo ceterorum nomina, scripta, opiniones proponuntur: J. Ernst, Cyprian und das Papsttum, Mainz 1912. Omnibus perpensis hic auctor censet Cyprianum esse , testem valde bonum principatus ecclesiastici, divinitus fundati, non nominalis tantum sed realis, episcopi romani" (p. 3 sq.). Cf. Th. Spaeil, Die neueste Literatur zur Cyprianfrage, in Zeitschrift für kath. Théologie XXXVII, Innsbruck 1913, 604 sqq. Optatus Milevit. ita alloquitur Parmenianum donatistam: égaré non potes scire te in urbe Koma Petro primo cathedram episcopalem esse collatam. in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus, unde et Cephas appellatus est. in qua una cathedra unitas ab omnibus Pars II. De ecclesia Christi. servaretur, ne veteri apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut iam schismaticus et peccator esset. qui contra singularem cathedram alteram collocaret· (De schism, donat, contra Parmen. 1. 2. n. 2 sqq.: .1/ 11, 947). Gregarius Ayxs. ait: .Per Petrum |Christus| episcopis dedit elavem caelestium honorum' (De castigat.: 3/ 46. 311). In con­ di io ephesino (a. 4311 Philippus, apostolicae sedis legatus, consentienti­ bus Patribus dixit: .Nulli dubium, immo saeculis omnibus notum est. quod sanctus beatissimusque Petrus, apostolorum princeps et caput fideique columna et ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro lesu Christo. Salvatore humani generis ac Redemptore, claves regni accepit, solvendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est: qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit et indicium exercet' (cone. eph. act. 3: Dem. n. 112: cf. De Verbo incarnato IV. ed. 4 5. n. 573). Quae verba a concilio vaticano in definitionem suam recepta sunt (sess. 4. c. 2: Dem. n. 1824). Praeterea tum in veteribus monumentis pictis vel sculptis tum in scriptis SS. Patrum Petro apostolo is locus et gradus attribuitur in Novo Testamento, quem Moyses habuit in Vetere Lege *. Ergo S. Scriptura et antiquitas Christiana docent constitutionem ecclesiae esse stricte monarchicam. Pars Π. Solvuntur quaedam quaestiones dogmaticae annexae. 368. Haec interim sufficiant ad hanc thesim positive stabiliendam. lTt autem conceptus monarchiae ecclesiasticae magis explicetur, iuvat quaestionem quondam dogmaticam hic statim subiungere. unde summus pontifex suam iurisdictionem accipiat, et quomodo ad eam se habeat iurisdictio episcoporum. Imprimis notandum est non agi de designa­ tione personae: nam praeter apostolos non designavit Christus im­ mediate ullas personas, quibus conferenda esset iurisdictio ecclesia­ stica-. Neque Christus ullum specialem modum definivit, quo eligendae essent personae ecclesiasticae, sed hanc determinationem reliquit ec­ clesiae. Cum autem leges ecclesiasticae non sint immutabiles, mirum non est, quod variis temporibus alii et alii nwdi electionis in usu fuerunt3. Neque hic agitur de potestati * ordinis. Haec enim potestas, ut in tractatu de sacramentis ostenditur, confertur infusione charac­ teris supernaturalis. Talem autem characterem solus Deus producere potest: ergo dubium non est. quin potestas ordinis immediate a Deo conferatur. Agitur ergo hoc loco de sola potestate iurisdictionis, quae a potestate ordinis est distincta et separabilis, ita ut e. g. per elec­ tionem canonice factam et acceptatam aliquis possit esse summus 1 Cf. Stimmen aus Maria-Laach LX 1896 237 sqq. • Non loquimur de revelationibus privatis, quae hac in re fortasse quia hae solummodo servire possunt ad dirigendos eos. quibus munus cumbit. nulla vero ratione ad impediendum exercitium ordinarii regiminis a Ultima de hac re constitutio est Pii X /Vacante Sede Apostolica * 1904. Est documentum I in appendice Codicis iuris canonici. factae sunt, eligendi in­ ecclesiastici. die 25 dec. Sectio 2. De natura et proprietatihuf* ecclesiae. Prop. XXXIV. 263 pontifex cum primatu iurisdictionis, qui nondum habeat potestatem ordinis. De qua re ait Nicolaus Ii (conc. lateran. a. 1059): .Electus sicut verus papa obtineat auctoritatem regendi romanam ecclesiam et disponendi omnes facultates illius, quod beatum Gregorium | Magnum | ante suam consecrationem fecisse cognovimus" (l)ecr. Gratiani Pars I, dist. 23. c. 1, S 6). Itaque si persona est sufficienter designata, nihil deest. quominus statim iurisdictionem accipiat, cum per iurisdictionem fori externi nullus effectus producatur, qui a potestate ordinis pendeat. 370. Aliter res se habet de episcopis. Est enim in ecclesia is, qui ut primas habeat totam plenitudinem iurisdictionis in universam ecclesiam et omnes partes eius, et qui consequenter possit ex plenitudine suae potestatis conferre aliis iurisdictionem in quamlibet partem ecclesiae. Atqui ubi adest causa secunda sufficiens ad effectum producendum, non est rationi consonum recurrere ad immediatam actionem causae primae. Ergo, quia romanus pontifex potest aliis iurisdictionem con­ ferre, ratio suadet iurisdictionem episcopalem revera ab eo conferri, non vero immediate a Deo. Si vero iurisdictionem confert, facile intel­ legitur. quomodo romanus pontifex possit cuiuslibet episcopi potestatem amplificare, restringere, tollere. Hanc sententiam docuerunt summi theologi ut S. Thomas: „Papa. qui est loco S. Petri, habet plenariam potestatem, alii vero ab ipso" (Γη Matth. 16. 2: cf. Contra gent. 4, 76), Bellarminus (De Rom. Pontif. WÎ55SÎ 369. Certum est inter catholicos romanam pontificem accipere potestatem iurisdictionis immediate, a Deo, seu unicam causam efficientem huius iurisdictionis esse permanentem illum actum voluntatis, quo Christus Petro eiusque successoribus primatum contulerit (cf. Suarez, De leg. 4. 3. n. 10 sqq.). Nam ut pontifex ab alio iurisdictionem acciperet, debuisset Christus aliquem vel aliquos constituere, qui romano pontifici potestatem conferrent. Atqui neminem ad hoc constituit, sed ipse Christus iurisdictionem immediate contulit Petro: Petri vero successores eo ipso, quod eius successores erant, semper habiti sunt summi ponti­ fices. Soli gallicani. iansenistae aliique, quos antea (n. 357) nominavimus, hoc in dubium vocaverunt, eo tantum argumento nixi, quod Christus ratione prius toti ecclesiae potestatem tradidisset, ut ab ecclesia daretur potestas summo pontifici, id quod falsum esse iam diximus. Quia igitur praeter successorem Petri nullum subiectum adest, cui Christus po­ testatem pontificiam tradiderit, nullum adest subiectum, quod hanc potestatem conferre possit. Hinc cone, florent i num in decreto unionis definivit: successorem Petri „verum Christi vicarium totiusque ecclesiae caput et omnium Christianorum patrem ac doctorem exsistere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a Domino nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse" (Denz. . n. 694). 264 Pare II. De ecclesia Christi. 4. 24k Suarez (De leg. 4, 4), multi alii, quos Mazzcllu citat (De eccl. n. 1007). Quare Benedictus XIV merito ait : Haec sententia ,et rationi et auctoritati conformior videtur" (De syn. 1. 4. n. 2). Concedunt hi doctores episcopatum in genere esse ab ipso Christo institutum, sub­ stantiam potestatis episcopalis esse a Christo determinatam, ex prae­ cepto Christi episcopatum debere perennem esse in ecclesia, consequenter episcopos non habere potestatem delegatam tantum ut vicarios papae, sed potestatem ordinariam ut vicarios Christi in particulari aliqua ecclesia. Nihil igitur aliud volunt nisi actualem iurisdictionem epi­ scopalem huic determinato homini conferri iniunctione summi ponti­ ficis, Christi vero voluntatem non esse causam proximam sed ultimam huius particularis iurisdictionis. 371. Nihilominus multi alii hanc sententiam negarunt et docuerunt actualem iurisdictionem cuiuslibet episcopi immediate a Christo con­ ferri in ordinatione episcopali, a summo vero pontifice dependere de­ signationem personae et exercitium iurisdictionis in actu secundo. Non est putandum hac sententia destrui primatum romani pontificis; nam etiam secundum hos doctores episcopi subsunt potestati papae: sicut • apostoli, quamvis immediate a Christo iurisdictionem accepissent, tamen super Petrum ut fundamentum aedificati et eius jurisdictioni subiecti erant. Hanc sententiam in Hispania maxime propugnaverat celeberrimus magister Francisais fle Victoria. Unde factum est, ut in concilio trident, prae ceteris episcopi hispani hanc opinionem tuerentur (cf. Grisar, lacobi Lainez disput. trid. I 31 *). Quibus longa disputatione se opposuit lacobua Lainez, praepositus generalis S. 3. Quamvis autem Lainii sen­ tentia postea longe communior facta sit. fuerunt tamen usque ad nostra tempora, qui iurisdictionem episcoporum immediate a Deo con­ ferri censerent. Ita Vasguez (II, disp. 125. c. 3. n. 28), Xeubauer (Wirceb., De legibus, n. 103), Phillips (Kirchenrecht I 186 sqq.), alii non pauci. Argumentantur ex eo, quod apostolis iurisdictio immediate a Christo data est; ergo etiam eorum successoribus. At hoc non sequitur, cum multa data sint apostolis, quae non data sunt eorum successoribus, sicut iurisdictio indefinita in quoslibet fideles. Quia igitur hi theologi concedunt non omnes praerogativas apostolorum transiisse in episcopos, haec argumentatio vi caret. Praeterea argumentantur ex illis verbis: .Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei" (Act. 20. 28), et: .Ipse dedit quosdam ... pastores et doctores" (Eph. 4. 11). At hi textus probant quidem a Deo instituta esse munera ecclesiastica et specialem providentiam esse circa haec munera; sed non probant a Spiritu Sancto immediate iurisdic­ tionem conferri sine interventu causae humanae. Porro argumentantur ex eo, quod in consecratione episcopis immediate a Deo episcopatus confertur; ad episcopatum autem pertinet iurisdictio: ergo haec quoque ab ipso Deo in consecratione confertur. At certum est vi solius conse- t Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXIV. 265 crationis episcopum nullam iurisdictionem habere, cum per consecra­ tionem subditos non accipiat, ut evidens est in episcopis, qui dioecesim non habent. Iurisdictio autem sine subditis repugnat. Cum e contra etiam iis. (pii non sunt episcopi, possit iurisdictio episcopalis conferri, probabilius est causam proximam huius iurisdictionis esse voluntatem summi pontificis-, nam secus duplex fons iurisdictionis episcopalis ad­ mittendus est. id quod sine ratione diceretur. Si olim in quibusdam ecclesiis episcopis iurisdictio dabatur a patriarchis, non prius inter­ rogato summo pontifice, cum patriarchatus non sit institutum divinum, sed humanum, haec potestas patriarcharum non potuit venire nisi a iure humano, i. e. tandem aliquando a summo pontifice, qui saltem tacite hunc modum approbavit. Alia argumenta adversariorum vide a Patre Lainez proposita et refutata (G rixar, lacobi Lainez disput. trid. I 190 sqq.). Ceterum Pius VI brevi .Super soliditate", d. 28 nov. 1786, quo damnatur libellus Eybelii .Quid est papa?" diserte propugnavit doc­ trinam iurisdictionem omnem episcopalem dari a summo pontifice: -Qua [in apostolica] sede constitutam Patres unanimi sensu cathedram eam coluere, qua in una unitas ab omnibus servaretur, e qua in reli* quas omnes venerandae communionis iura dimanant: ad quam necesse sit omnem ecclesiam, omnes, qui undique sunt, fideles convenire. Non ille [Eybel] veritus est fanaticam turbam appellare, quam prospiciebat ad aspectum pontificis in has voces erupturam: hominem eum esse, qui claves regni caelorum cum ligandi solvendique potestate a Deo acceperit, cui non alius episcopus exaequari valeat, a quo ipsi episcopi auctoritatem suam recipiant, quemadmodum ipse a Deo supremam suam potestatem accepit, eundem porro vicarium esse Christi, caput ecclesiae visibile, indicem supremum fidelium. An ergo, quod horribile dictu, fanatica fuerit vox ipsa Christi claves regni caelorum cum ligandi solvendique potestate Petro pollicentis, quas claves communi­ candas ceteris, post Tertullianum. Petrum solum accepisse Optatus Milevitanus profiteri non dubitavit?" [Denz. n. 1500.) Cum praeterea multa concilia, provincialia nostris temporibus hanc doctrinam professa sint, ea nunc communiter recepta censenda est (cf. Wernz, Ius Decret. II. n. 737 sqq.: Wilmers, De Christi eccl. 355 sqq.). 372. Si de modo quaeritur, quo summus pontifex episcopis conferat iurisdictionem. dicunt hanc collationem fieri iniunctione. Intellegitur autem iniunctio actus voluntatis, quo superior alicui imponit curam regendi alios. Duo igitur facit pontifex, quando episcopo confert iurisdictionem : ipsi episcopo munus regendi imponit cum annexis oneribus et juribus. subditis vero praecipit oboedientiam erga epi­ scopum. seu illum facit principem ecclesiasticum, fideles vero alicuius territorii facit subditos eius. Itaque quod vi iniunctionis facit, papa facit ut summus princeps ecclesiae, cuius est alios inferiores principes π i tirs II. Pe ecclesia constituere. Sic igitur distinguitur iniunvtio a consecratione vel ordi­ natione, in qua effectus non producitur voluntate consecrantis. sed voluntate Dei. In consecratione minister adstringitur certis ritibus, quibus debito modo positis effectus sequitur ex opere operato, in in­ junctione vero nullus determinatus ritus necessarius est. sed princeps quemlibet convenientem modum eligere potest (cf. Grisar, lacobi Lainez disput. trid. I 254 sqq.). 373. Sicitf singuli episcopi, itu omnes simul, etiam in concilium con­ gregati. summo pontifici sublecti sunt et ah eo iurisdictionem in uni­ versam ecclesiam habent, eorumque decreta ante confirmationem a papa acceptam non sunt definitiva et absoluta. Semper enim verum manere debet solos successores Petri habere claves regni et omnes eorum solvendi et ligandi potestati subiacere: argumenta enim, quae probant iurisdictionem papae in singulos episcopos, non minus pro­ bant eius iurisdictionem in totum corpus episcoporum (cf. Zeitschrift für kath. Théologie. Innsbruck 1877. 287 sqq.). Erraverunt igitur gallicani docentes pontificem subesse decretis a maiore parte synodi oecumenicae factis et ideo licere a papa appellare ad concilium. Saepius contraria doctrina ab ecclesia statuta est. ut a Learn· X bulla .Pastor aeternus” in concilio lateran. V a. 1516 edita: .Solum romanum pontificem pro tempore exsistentem tamquam auc­ toritatem super omnia concilia habentem . . . nedum ex S. Scripturae testimonio, dictis SS. Patrum ac aliorum romanorum pontificum etiam, praedecessorum nostrorum, sacrorumque canonum decretis, sed propria etiam eorundem conciliorum confessione manifeste constat" {Denz. n. 740). De appellationibus vero a papa ad concilium factis Pius II bulla .Exsecrabilis" statuit: -Huiusmodi provocationes damnamus et tamquam erroneas ac detestabiles reprobamus" {Denz. n. 717). Eadem repetit concilium ratic. sess. 4. c. 3 [Dmz. n. 1830): item Codex i uris canonici can. 228. s 2. Gallicani provocabant ad decreta concilii const.antirnsis, quae, si auctoritatem haberent, sine dubio eorum doctrinam probarent. At decreta, de quibus agitur, numquam a summis pontificibus agnita, sed potius reiecta sunt (cf. Denz. n. 657. nota). Martinus V approbavit quidem concilium constant., sed quoad ea tantum decreta, quae facta sunt contra Widif. Hus. Hieronymum de Praga. porro decretum de communione sub una specie et salvum conductum haereticis datum. Nam de his solis sermo est in duabus bullis Martini V .Inter cunctas" et -In eminentis" (febr. 1418). Loquuntur quidem nonnulli de alia confirmatione, quam dederit Martinus V die 22 aprilis post sessionem 45. dicens se approbare ea. .quae in materia fidei conciliante!· statuta erant, et non alia nec alio modo". His verbis, quae accidental iter occasione alicuius tumultus exorti dicta erant, certe non continetur novum decretum, quo omnia, quae umquam in illa synodo statuta S< 2. !)<· nntiini et propnetntjbos ecclesiae. Prop. XXXIV. erant, com probentur. Sed de hac re agitur in historia ecclesiastica (cf. Palmieri, De Rom. Pontif. 474 sqq.). 374. Sicut non subest conciliis, ita summus pontifex non lupitur ullis decretis rei canonibus pure ecclesiasticis eo modo, ut ralor actuum eius <·χ iis pendeat. Dico .pure ecclesiasticis", nam iuri divino, sive na­ turali sive positivo, sine dubio etiam papa subicitur. Si vero canones sunt pure ecclesiastici, aut processerunt a summo pontifice (sive solo sive cum concilio) aut ab aliis inferioribus praepositis. Si ab inferio­ ribus, certe hi non possunt ligare pontificem, cum nullam in eum auctoritatem habeant. Sin ab auctoritate pontificia processerunt, per hanc auctoritatem potest tolli, quod per eam factum est. Praeterea illa auctoritas, quam Petrus a Christo accepit, nullis limitibus cano­ nicis circumscripta erat; ergo, si postea talibus limitibus circumscribitur, mutatur. lamvero nullus homo potest mutare, quod Christus instituit, nec limitare, quod Christus illimitatum dedit. Ideo merito damnatus est articulus tertius gallicanus: . Apostolicae potestatis usum moderan­ dum per canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos ..." {Denz. n. 1324). Potest igitur papa leges ecclesia­ sticas authentice interpretari, eas mutare et abrogare, in iis dispensa­ tiones et privilegia concedere (cf. Phillips, Kirchenr. V 42 sqq. 95 sqq. 147 sqq.). Canones ecclesiastici pro summo pontifice eim directiram tantam habent, i. e. recte munere suo fungitur papa, si ad normam horum canonum ecclesiam regit. Immo non licite ageret, si vellet leges ecclesiasticas flocci facere vel plane arbitrarie et sine ulla ratione eas mutare aut abrogare. Nam tali agendi ratione bonum ecclesiae regimen perverteretur. Nihilominus haec obligatio non oritur ex oboedientia erga ullam iurisdictionem ecclesiasticam sed ex lege naturali. Secundum hanc explicationem facile intellegitur, quomodo saepe pontifices negaverint se posse contra canones statutos agere: videlicet id indiscriminatim facere esset illicitum, quia in detrimentum disciplinae ecclesiasticae cederet (cf. Palmieri 1. c. 496 sqq.). De stipulationibus a futuro pontifice ante electionem factis Pius A haec statuit: .Interdicimus, ne Cardinales, antequam ad electionem deveniant, capitula conficiant seu quaedam communi consensu statuant, ad quorum observantiam sese adstringant, si ad pontificatum assu­ mantur; quae item, si de facto intervenerint, etiam iuramento adiecto. nulla et irrita declaramus * (.Vacante Sede Apostolica." In appendice Codicis iuris can. Document. I. Cap. VI. η. 83). Sic igitur finita est haec quaestio olim disputata. Immo non posset pontifex, etiamsi vellet, se subicere ulli potestati coactivae, e. g. concilio, sed solum directivae. quia nemo potest se ipsum cogere; cogeret autem se ipsum pontifex, si tali modo se subiceret, quia omnis talis potestas ah ipso descenderet : neque pot- 2(>8 Pars II. De ecclesia Christi. est divinam constitutionem ecclesiae mutare, qua pontifex ab omni jurisdictione humana in rebus spiritualibus eximitur (cf. Beltarm., De cone. 1. 2, c. 13 sqq.). Itaque .patet protecto sedis apostolicae, cuius auctoritate maior non est. indicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius liceat indicare indicio" (Nicolaus /ad Michael, imperat, a. 865: Drnz. n. 333. Cone, ratic. sess. 4. c. 3: Henz. n. 1830). Contra vero possunt ad summum pontificem cx toto orbe terrarum appellationrs fieri a ta difficultas nulla est. ubi agitur de societate, quae positivae institutioni Dei ortum suum debet, quaeque habet finem et media a ratione societatis civilis toto genere diversa, ut conflictio inter utramque potestatem non possit oriri nisi vitio hominum, ratioque componendi litem numquam desit. Deus enim, qui lege naturae potestati civili in suo territorio dedit auctoritatem independents in rebus temporalibus, dedit lege positiva ecclesiae jurisdictionem in rebus spiritualibus per totum orbem ter­ rarum. Itaque totus orbis est territorium ecclesiae, non quantum ad dominium proprietatis, sed quantum ad potestatem spiritualis iuiisdictionis. neque ulla auctoritas civilis habet ius in suo territorio ec­ clesiae interdicendi usum huius iurisdictionis: sed independenter a con­ sensu auctoritatis civilis ecclesia ubique legitime exsistere et munere suo fungi potest. Ille enim, cui data est omnis potestas in caelo et in terra, provocans ad hanc suam potestatem dixit apostolis: .Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae1* (Mare. IG. 15). Possunt quidem homines persequi ecclesiam, at earn suae iui isdictioni subicere numquam possunt. Ceterum facile apparet, (piam conveniens sit. quod Deus nobilissimam societatem, quam ipse fundavit, non subiecit tot. tam diversis, tam variantibus potestatibus civilibus, quae saepe ne christianae quidem sunt sed infideles et paganae (cf. Taripiini, Ius eccl. pubi., ed. 7. 3G sqq.: Wilmers, De Christi ecclesia 134sqq.). 381. Si imperatores priorum saeculorum, maxime graeci. se non raro interposuerunt rebus ecclesiasticis, aut dicendi sunt solum confirmasse I)<· mitnni <4 propnQtatibtiH ecclesiae, Prop. XXXVI. decretis suis leges ab ecclesia factas aut ex mandato auctoritatis ec­ clesiasticae egisse. Interdum vero auctoritatem sibi arrogarunt. quam ... i habebant, (piare merito ab ecclesiastica auctoritate saepe monita acceperunt, ut ab hoc coepto desisterent. E. g. S. Ambroxius ait: .Quando audisti, dementissime imperator, in causa fidei laicos de episcopo iudicasse? Imperator intra ecclesiam, non supra ecclesiam est: bonus imperator quaerit auxilium ecclesiae, non refutat" (Ep. 21. η. 3b ; ,1/ 16, 1018). 385. Verba autem Optati Milcritaui , ad quae interdum adversarii nostrae doctrinae provocant, non sunt ad rem. Ait quidem Optatus: .Non est respublica in ecclesia, sed ecclesia in republica est" (De schism. Donat. 3, 3: M 11, 999). Haec verba proxime intelleguntur de civili inexsistentia ; mox enim addit: .id est in imperio romano". Vult autem dedocere donatistas, qui .meditabantur potestatibus et regibus iniuriam facere", et monet pro regibus potius orandum esse: .Sic enim docet beatus apostolus Paulus: Rogate pro regibus et po­ testatibus, ut quietam et tranquillam vitam cum ipsis agamus." Quia ecclesiae pax adeo pendet e potestate civili, pro imperio romano orandum est, .ubi et sacerdotia sancta sunt et pudicitia et virginitas, (piae in barbaris gentibus non sunt, et si essent, tuta esse non possent". Neque igitur docet S. Optatus ecclesiam esse partem imperii romani neque eam intra limites huius imperii includit, sed dicit in imperio romano ecclesiam meliore condicione frui quam in regionibus bar­ barorum. Iam multo ante Tertullianus scripserat: Oramus pro im­ peratore: .cum enim concutitur imperium. concussis etiam ceteris membris eius, utique et nos, licet· extranei a turbis, in aliquo loco casus invenimur" (Apol. c. 31; J/ 1. 446). Plura vide apud Ottiger (Theologia fundam. II 227 sqq. 256sqq.), Straub (De ecclesia Christi II. n. 1074 sqq.). M. rVHcrbigng (De ecclesia I 101 sqq.). De mutua relatione inter ecclesiam et societatem civilem agitur in iure canonico1. Interim cf. prop. Syllabi 19 20 26 sqq. 41 42 44 54 (bem. n. 1719 sqq.). Prop. XXXVI. Non est nisi unica ecclesia Christi. 386. Cum prat extant ixmus nequaquam sit una quaedam societas, sive unitas doctrinae sive unitas regiminis spectatur, sed in permultas sectas divisus sit. sua sponte oriebatur dubitatio, quomodo haec vel illa secta in angulo mundi exsistens posset esse illa ecclesia Christi, cuius amplitudo tam magnificis verbis saepe in Scriptura prae­ dicatur. Ab hac difficultate ut. se extricarent, multi protestantes ex­ cogitaverunt illam theoriam, secundum quam omnes vel saltem prae­ cipuae societates religiosae Christianorum sint rami magnae arboris. 1 fox. Laurentius, Institutiones iuris ecclesiastici 3 Fnburgi 1914 n. 1132 sqq. Peneii, Praelectioni·» dogmaticae. I. Ed. 6·'7· 18 Pars II. De ecclesia ( hnsti. quae sit ecclesia Christi (Branch-Churches), vel sorores, filiae eius­ dem matris (Schwesterkirchen), vel similia. Ita secundum ritualistas anglicanos tota ecclesia Christi constat ex ecclesiis romana, graeca, anglicana. quae quidem eo solo vinculo contineantur, quod eosdem essentiales articulos fidei teneant, quamvis in multis accidentalibus articulis inter se discrepent (cf. Murray, De eccl. I 395 sqq.). Contra hos igitur negamus posse plures ecclesias Christi esse, et dicimus unicam tantum esse veram Christi ecclesiam, alios vero coetus im­ merito sibi hanc appellationem attribuere. 387. Argumentum 1. Supposito eodem fine unitas societatis maxime consistit in unitate regiminis; regimen enim est vinculum reale uniens homines in unam societatem. lamvero nihil potest esse magis evidens quam Christum unum regimen pro tota sua ecclesia instituisse. Omnes enim fideles subiecit collegio apostolorum eorumque successoribus, et huic collegio ut principium perfectae unitatis praefecit Simonem Petrum et sequentes summos pontifices. Unum ovile esse voluit (Io. 10, 16) et unum pastorem, cui omnes suas oves commisit (Io. 21, 17). Super unum fundamentum primatus integram ecclesiam suam aedificavit, et uni dedit claves regni caelorum (Matth. 16, 18). Numquam Christus loquitur de ecclesiis suis, de regnis suis, de ovilibus suis, sed de una ecclesia, de uno regno, de uno ovili. If » - r-t •· I μ 388. Argumentum 2. Apostoli hanc unitatem ecclesiae saepe in­ culcant, Ecclesia enim est unica sponsa Christi : unde Christianorum matrimonium, quia debet coniunctionem inter Christum et ecclesiam repraesentare, debet esse inter unum et unam (Eph. 5, 23sqq.) *. -Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnia et per omnia et in omnibus nobis’ (Eph. 4. 4 sqq.). Nam cum ecclesia sit corpus Christi (Eph. 1. 22 sq.). quomodo potest Christus habere plura corpora? et quidem corpora tam inter se opposita, quam sunt varii illi coetus, ex quibus protestantes volunt constitui ecclesiam Christi? Aut quomodo hoc cohaeret cum iis, quae Paulus scribit ad Timotheum (1 Tim. 3. 15): -Haec tibi scribo, ut scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis" ? 389. Argumentum 3. Neque minus SS. Patres hanc unitatem ecclesiae efferunt. Clemens Alex.: _Ex iis, quae dicta sunt, mani­ festum esse censeo unam esse veram ecclesiam, eam. quae vere est antiqua, in cuius catalogum referuntur ii, qui sunt iusti ex pro­ posito. ... In unius ergo naturae sortem cooptatur ecclesia, quae 1 Cf. De Verbo incarn. IV. n. 11; De matrim. VII. n. 699 sqq. De historia con­ ceptus Sponsae Christi agit .4. AUgeier, Der Katholik 1917 I 145 sqq. Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXVI. est una, quam conantur haereses in multas discindere" (Strom. 7, 17; M 9, 551). Cyprianus; „Super unum [Petrum Christus] aedificat ecclesiam. ... Ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. . . . Quam unam eccle­ siam etiam in Cantico canticorum [6, 8] Spiritus Sanctus ex persona Domini designat et dicit: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Hanc ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? qui ecclesiae renititur et resistit, in ecclesia se esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus hoc 'idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: Unum corpus... [Eph. 4, 4 sq.]. Quam unitatem tenere firmiter et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. . . . Ecclesia una est, quae in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo solis multi radii, sed lumen unum, et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum, et cum de fonte uno rivi plurimi de­ fluunt. numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit; a fonte praecide rivum, praecisus arescit. Sic et ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur; ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius pandit, unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa- (De unitate eccl. 4 5; Il 1, 212 sqq.). Hoc contra Novatianum, qui et ipse voluit ramum separatum ecclesiae plantare, vehementer urget (Ep. 55. n. 24; H 2, 642; Ep. 69, n. 2; Ή 2, 750). Principium vero huius unitatis est una illa Petri cathedra, quam Christus in ecclesia sua posuit, ut iam antea (n. 367) a Cypriano audivimus. Optatus Mi/erif.: .Christus sponsus est unius ecclesiae- (De schism. Don. 1. 1. η. 10: Μ 11, 900). Basilius Μ. in illa verba .Adorate Dominum in aula sancta eius- ait: .Necessaria est adoratio, non ea autem, quae fit extra ecclesiam, sed quae in ipsa aula Dei perficitur. Ne mihi, inquit, privatas aulas aut ecclesias excogitetis. Una est aula sancta Dei" (In Ps. 28, n. 2: M 29. 287). Ambrosius verba illa .congregentur aquae- allegorice ita exponit: .Hanc imitemur aquam et unam congregationem Domini, unam ecclesiam noverimus. ... Ex omni valle congregatus est populus catholicus. Iam non multae congregationes sunt, sed una est con­ gregatio, una ecclesia" (Hexaem. 3, 1, n. 2 et 3: M 14. 156). Alia vide apud Hurray, De eccl. I 477 sqq. Similiter in omnibus symbolis professio fidei fit non in ecclesias sed in ecclesiam : τήν εκκλησίαν, είς μίαν και υόνην εκκλησίαν, in unam sanctam ecclesiam (cf. Denz. n. 2 sqq. 86). Merito igitur Bins IX reiecit propositionem (18. Syllabi): . Protestantism us non est aliud quam * 18 ; . 276 1’ars 11. De ecclesia Christi. diversa verae eiusdem christianae religionis forma, in qua aequo ac in ecclesia catholica Deo placere datum est’ (Ihu:. n. 1718). Con­ gregatio Officii ad episcopos Angliae die 16 sept. 1864: Anglican! docent -tres Christianas communitates: romano-catholicam, graecoschismaticam et anglicanam. quamvis invicem separatas ac divisas, aequo tamen iure catholicum nomen sibi vindicare . . . utpote quae, ut supponitur, ecclesiam catholicam omnes simul iam constituunt'. Haec doctrina .divinam ecclesiae constitutionem susque deque vertit.... Ecclesia igitur catholica una est. . . . Nec alia est ecclesia catholica, nisi quae super unum Petrum aedificata, in unum conexum corpus * atque compactum unitate fidei et caritatis assurgit' \I)oi'. n. 1685sq.). Leo XIII in rncyclica .Satis cognitum' die 29 iunii 1896: .Ecclesiam lesus Christus non talem tinxit formavitque, quae communitates plures complecteretur genere similes sed distinctas neque iis vinculis alli­ gatas. quae ecclesiam individuam atque unicam efficerent, eo plane modo, quo Credo unam eccle^tiaw in symbolo fidei profitemur. . . . Quaecumque praeter hanc cogitetur alia, cum non sit per lesum Chri­ stum condita, ecclesia Christi vera esse non potest" (Denz. n. 1955). I 390. Obiertimiex protestantium omnes fere ad hoc redeunt, quod potest in aliqua societate essentialis unitas servari, licet dissensiones exsistant et ad tempus externa communio interrumpatur. Sic censent conandum quidem esse, ut perfecta unitas inter varias ecclesias re­ stituatur. interim vero sufficere essentialem illam unitatem, quae con­ sistat in professione eiusdem symboli apostolici et in unitate baptismi (cf. Slurraij 1. c. I 506 sqq.). Resp.: Non quaevis dissensio inter membra et partes ecclesiae solvit unitatem: quamdiu enim omnes agnoscunt unum supremum re­ gimen et parati sunt ad se subiciendos decretis eius, unitas societatis sine dubio servatur. Sin nullam supremam et communem auctoritatem agnoscunt, sed pertinaciter oboedientiam detrectant, non iam potest rationabiliter sermo esse de una societate. Tamdiu igitur dissensiones inter membra ecclesiae non obsunt unitati, quamdiu magisterium et regimen a Christo institutum theoretice et practice agnoscitur, quod cum protestantes non faciant, frustra conantur ostendere se pertinere ad unam Christi ecclesiam. Provocant quidem ad facta quaedam priorum saeculorum, ut quaestionem de die paschatis. quae agitabatur inter Victorem papam et ecclesias Asiae minoris, ad disputationem S. Cypriani cum Stephano papa de rebaptizandis haereticis aliaque similia, et dicunt tunc quoque varias ecclesias recessisse a communione ecclesiastici regiminis, nec tamen ideo habitas esse extra communio­ nem ecclesiae universali Sed difficile non est intellegere magnam differentiam. quae intercedit inter spiritum illarum ecclesiarum et spiritum protestantismi. Tunc enim nonnulli episcopi opiniones quidem sequebantur a doctrina sedis romanae diversas, st-d semper docebant I *· Sectio 2. !><· natura et proprietatibus ecclesiae. Prop, XXXVU. non posse esse nisi unam ecclesiam unumque regimen ecclesiasticum, putabant autem quaestiones, de quibus agebatur, nondum esse sufficienter elucidatas et definitas, ideoque, sperabant fore, ut sententia sua tandem aliquando ut vera agnosceretur. Interim autem studebant servare uni­ tatem ecclesiae et parati erant ad se subiciendos. ubi primum quae­ stiones ab ecclesia definitae essent. Illi igitur non dubitabant circa quaestionem i uris, sed dubitabant et interdum errabant circa quae­ stionem farti. Protestantes vero circa ipsum ius errant et docent posse diversas ecclesias exsistere, quae detrectent oboedientiam supremo regimini ecclesiastico et tamen sint partes verae ecclesiae Christi; hoc autem illi SS. Patres semper diserte negarunt. Singulae vero illae quae­ stiones historicae alibi tractantur (cf. Mazzella, De eccl. n. 666 sqq.). Prop. XXXVII. Ecclesia Christi omnibus hominibus ad salutem consequendam necessaria est. 391. Pars /. Ecclesiam esse hominibus ad salutem necessariam nihil aliud est nisi neminem posse salvum fieri, qui sciens et rolens extra ecclesiam rirat et moriatur, seu omnem hominem, cui doctrina Christi sufficienter proposita est, obligari ad ecclesiam ingrediendam. Ratio est positiva voluntas Christi, qui ecclesiam instituit unicum medium obtinendae salutis et consequenter omnibus hominibus adultis prae­ ceptum dedit amplectendi doctrinam ecclesiae, recipiendi baptismum, oboediendi regimini ecclesiastico (Mare. 16, 16. Io. 3. 5. Matth. 10, 14 15 40; 18, 17. Luc. 10, 16). Per baptismum autem, professionem fidei, oboedientiam ecclesiasticam homo est membrum ecclesiae. Ergo ex voluntate Christi quilibet debet esse membrum ecclesiae, ut salutem consequatur. Propterea in epist. ad Tit. (3, 11) de haeretico, i. e. de homine, qui defecit ab ecclesia, dicitur: _Subversus est. qui eiusmodi est. et delinquit, cum sit proprio indicio condemnatus.’ ’ * 392. Hic fuit sensus ecclesiae inde ab initio, quae haereticos et schisma­ ticos tamquam damnationi obnoxios semper considerabat. 5. Ignatius M.: .Quotquot Dei et lesu Christi sunt, hi sunt cum episcopo. ... Ne er­ retis, fratres mei. si quis schisma facientem sectatur, regni divini hereditatem non consequitur’ (Philad. 3, 2 3). Secundum *S. Irenaeum: .Qui sunt extra ecclesiam, sunt extra veritatem.® Propterea .qui schismata operantur, sunt inanes, non habentes Dei dilectionem’ (Adv. haer. 4. 33. 7; 3/7. 1076. Cf. 3. 11, 9: 4, 26. 2 etc.). Origen f»: .Nemo se ipsum decipiat: Extra hanc domum, i. e. extra ecclesiam, nemo salvatur. Nam si quis foras exierit, mortis suae ipse fit reus’ (In los. hom. 3. 5: 3/12. 841. Cf. De princip. 4. 2. 2: 3/11. 345). 5. Cypria­ nus: .Quisquis ab ecclesia segregatus adulterae iungitur, a promissis ecclesiae separatur nec perveniet ad Christi praemia, qui reliquit ec­ clesiam Christi. Alienus est. profanus est, hostis est. Habere non potest Deum patrem, qui ecclesiam non habet matrem. Si potuit Pais II. De ecclesia Christi. evadere, quisquis extra arcam Noe fuit, et qui extra ecclesiam foris fuerit, evadit" (De unit. eccl. 6: H 1, 214). ,Nemo nos, tiatres, errare a Domini viis faciat, nemo nos christianos ab evangelio Christi rapiat, nemo filios ecclesiae de ecclesia tollat. Pereant sibi soli, qui perire voluerunt, extra ecclesiam soli maneant, qui de ecclesia recesserunt" (Ep. 43, 5; H 2, 594 et similia passim). S. Augustinus contra donatistas schismaticos: .Quid prodest, si Deum confiteris, Deum honoras, ipsum praedicas. Filium eius agnoscis, sedentem ad Patris dexteram confiteris, et blasphemas ecclesiam eius? . . . Tenete ergo, carissimi, tenete omnes unanimiter Deum Patrem et matrem ecclesiam" (In Ps. 88 sermo 2, n. 14: M 37. 1140). Alia apud Murray, De ecclesia 1 737 sqq. Μ à» 393. (Confirmatio dogmatica.) Idem postea saepius definitum est. Cone, lateran. IV adversus albigenses: ,Una est fidelium universalis ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur" (Dem. n. 430). Cone, florent, decr. pro iacobit.: .Firmiter credit, confitetur et praedicat nullos intra ecclesiam non exsistentes, non solum paganos, sed nec iudaeos aut haereticos atque schismaticos aeternae vitae fieri posse participes . . . tantumque valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solum in ea manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant et ieiunia. eleemosynae ac cetera pietatis officia et exercitia militiae Christianae praemia aeterna parturiant. Neminemque, quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in catholicae ecclesiae gremio et unitate permanserit" (Dem. n. 714). Pius IX d. 10 aug. 1863 encyd. ad episcopos Italiae: ,Notissimum est catholicum dogma neminem scilicet extra catholicam ecclesiam posse salvari" (Dem. n. 1677). 394. Pars II. His non obstantibus ecclesia catholica numquam docuit neque docet non posse fieri, ut quisquam, qui extra risibilem communio­ nem ecclesiae moriatur, saleus fiat. Huic enim rei obstat altera doc­ trina, secundum quam quivis homo adultus actu perfectae caritatis potest statum gratiae sanctificantis acquirere et quivis monens in statu gratiae sanctificantis salvatur. Neque ulla contradictio est inter has duas doctrinas. Necessitas enim se adiungendi ecclesiae aut inde oritur, quod ecclesia est medium salutis: sed actus caritatis supplet defectum inculpabilem omnis alius medii. Aut oritur ex praecepto Christi; violati autem praecepti nemo reus est, qui illud sine sua culpa ignorat. Ergo inculpabilis ignorantia ab observantia huius praecepti excusat. Ille igitur, qui ex una parte laborat hac inculpabili ignorantia, ex altera vero parte fide formata, i. e. actu caritatis, iustificationem acquirit et in hoc statu moritur, salvus erit. Nihilominus talis homo non plane alienus est ab ecclesia neque omnino deest praecepto ingrediendi ecclesiam. Actu enim in se habet illud principium vitae supernaturalis. quod est quodammodo De natura et proprietatibus ecclesiae. Prop. XXXVII. 279 anima 1 societatis ecclesiasticae, quia Christus hanc visibilem societatem fundavit ad fovendam vitam supernaturalem, et omnia elementa vitae supernal m alis primo et per se huic societati tamquam eius principium vitale indidit. Quare quicumque habet in se gratiam supernaturalem, recte dicitur pertinere ad animam ecclesiae. At simul etiam aliquo modo ad corpus ecclesiae, i. e. ad ipsam visibilem societatem pertinet. Quomodo enim posset actum caritatis erga Deum elicere, nisi in om­ nibus voluntati Dei obsecundare vellet? Voluntas autem Dei ab eo postulat, ut ecclesiam ingrediatur; ergo proposito voluntatis implicito seu roto, ut aiunt, pertinet eiusmodi homo ad ecclesiam, et ideo tantum ecclesiam actu non ingreditur, quia praeceptum Dei inculpabiliter ignorat. Ergo actu esse vel fieri membrum ecclesiae pro quolibet homine adulto est de necessitate praecepti, voto esse membrum ec­ clesiae est de absoluta necessitate medii, a qua necessitate nulla igno­ rantia excusat, quia quivis adultus debet habere voluntatem in omnibus sequendi praecepta divina, saltem quae sub gravi obligant. Infantes utique praeceptum ingrediendi ecclesiam non obligat: sed quia actu caritatis iustificari nequeunt, ipsis ingressus in ecclesiam per baptismum est absolute necessarius necessitate medii. Adulto autem, qui ob aliquam rationem actu ingredi ecclesiam nequit, aliud medium praesto est, votum (saltem implicitum) ingrediendi ecclesiam. Itaque vides, quomodo ecclesia sit omnibus ad salutem necessaria, et quomodo nihilominus adultus aliquis salvari possit, qui non sit actu membrum visibilis ecclesiae (cf. Chr. Pesch, Theologische Zeitfragen V, Freiburg 1908, 22 sqq., in editione italica [H dovere della fede, Roma 1910], 25 sqq.; Bainvel in Études CXXXH, Paris 1912, 289 sqq.: L. Capéran, Le problème du salut des infidèles, Essai historique, Essai théologique, Paris 1912; M. d’Herbigny, De ecclesia I 123 sqq.). 395. Hanc doctrinam ecclesia semper professa est, ad quod osten­ dendum sufficit pauca ex veteribus et recentioribus temporibus afferre. Et veteres quidem Patres saepe docent catechumenos, qui fidem et caritatem habeant, salvari, etiamsi moriantur, antequam per baptismum ingressi sint in ecclesiam. Notissimum exemplum est S. Ambrosii „Con­ solatio de obitu Valentiniani", qui catechumenus occisus est, quem sanctus doctor censet sine dubio participem factum esse gloriae cae­ lestis, quia „hunc sua pietas abluit et voluntas" (De obitu Val. 53: Af 16, 1374 sqq.). De talibus catechumenis S. Augustinus ait: „Tunc impletur invisibiliter [effectus baptismi], cum ministerium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit" (De 1 Cum anima hic accipiatur sensu translato, anima ecclesiae vocari potest tum principium creatum inhaerens, i. e, imprimis gratia sanctificans, tum principium increatum non inhaerens, sed inhabitans per modum formae assistentis et causae ef­ ficientis. i. e. Spiritus Sanctus, de qua re statim quaedam dicemus. Haec duo sunt inter se inseparabiliter nexa. 1 e1 2*0 I b· vw Pars 11. De etvlvsia Chrisîi. ba pt. 4. 29: M 43. 173). lam multo ante scriptor .De rebaptismate * . Cypriano coaevus, loquens de Cornelio centurione et eius familia (Act. 10, 44 sqq.), ait : Atque hoc non erit dubium, in Spiritu Sancto liomines posse sine aqua baptizari, sicut animadvertis baptizatos hos, priusquam aqua baptizarentur . . . quandoquidem emundatis cordibus eorum Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul iis largitus sit * (Opera Cypriani [ed. Harteï] III 75). De haereticis vero, qui inculpabiliter errant. SS. Patres docent eos non esse proprie haereticos. Augustinus: «Qui sententiam suam, quamvis falsam atque pervellam, nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quum non audacia praesumptionis suae pepererunt. sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi * (Ep. 43, al. 162. n. 1: J/33, 160: cf. Tract. 45 in Io; M 37. 1719, et De utilitate credendi 1: M 42, 65). Comparat s. doctor ecclesiam secundum externam constitutionem et internam gratiam .cum homine exteriore et interiore, quae cum sint di­ versa. non tamen dici duos homines * (Brev. coll, cum Donat., coli, diei 3, 10, 20: .1/ 43. 635). Inde theologi mutuati sunt, quae docent de corpore et anima ecclesiae (cf. Bellarm., De eccl. 3. 2. .Notandum autem est *). Temporibus medii aevi eadem erat sententia theologorum, cum do­ cerent hominem posse triplici baptismo iustificari: fluminis, flaminis, sanguinis. Baptismum enim flaminis nihil aliud intellegebant nisi actum perfectae caritatis. Quare docebant etiam hominem educatum in silvis, qui nihil umquam audiisset de ecclesia < 'hristi. posse cum auxilio gratiae Dei ad justificationem pervenire, dummodo faceret, quod esset in se (cf. «S. Them. 3, q. 66, a. 11 et q. 68, a. 2: De verit. q. 14. a. 11 ad 1). Nostris temporibus Pius IX saepius eandem doctrinam proposuit. Ita in allocut. d. 9 dec. 1854: .Tenendum ex fide est extra apostolicam romanam ecclesiam salvum fieri neminem posse, hanc esse unicam salutis arcam, hanc qui ingressus non fuerit, diluvio periturum. Sed tamen pro certo pariter habendum est. qui verae religionis ignorantia laborent, si ea sit invincibilis, nulla ipsos obstringi huius rei culpa ante oculos Domini * (Denz. n. 1647). Item in encycl. ad episcopos Italiae d. 10 aug. 1863: .Notum nobis vobisque est eos. qui invincibili circa sanctissimam nostram religionem ignorantia laborant. quique naturalem legem eiusque praecepta in omnium cordibus a Deo insculpta sedulo servantes ac Deo oboedire parati honestam rectamque vitam agunt, posse, divinae lucis et gratiae operante virtute, aeternam con­ sequi vitam, cum Deus . . . minime patiatur quempiam aeternis puniri suppliciis, qui voluntariae culpae reatum non habeat * (Denz. n. 1677). 396. Schol. (dogmaticum). De ecclesia, corpore Christi mystico. . Ratio, cur Christus omnes homines velit ingredi ecclesiam, haec est. quod totum fructum satisfactionis et meritorum suorum in ecclesia Sectio 2. De natura et proprietatibus ecclesiae. rop. XXXVIί. 2H1 deposuit. Ecclesia enim est corpus (’hristi mysticum, i. e. societas, cuius caput est Christus (Eph. 1. 22; 4, 15; cf. supra n. 286), non eo tantum modo, (pio in reliquis societatibus ii. qui supremam auctoritatem habent, sunt caput corporis moralis, sed ideo, quod omnes gratiae ec­ clesiae in Christo sunt secundum totam plenitudinem et ex Christo in membra ecclesiae derivantur, unde ex Christo .totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum opera­ tionem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate" (Eph. 4, 16). Aliis verbis: illa interna vita, quae consistit in gratia et reliquis donis supernaturalibus, a Christo descendit in singulos homines per ministeria ecclesiastica, quae Christus ad hunc finem instituit, ut sint iuncturae inter caput et membra, per (pias vita supernaturalis in totum corpus defluat illudque conservet et augeat usque ad perfectam mensuram (Eph. 5, 23 sqq.). Quia vero effectus supernaturales in hominibus appropiiantur Spiritui Sancto (cf. II 563 639 sq. 657), Spiritus Sanctus recte roratur anima ecclesiae, utpote principium eius vivificans. Ita a Leone XIII in encycl. .Divinum illud", 9 maii 1887: .Hoc affirmare sufficiat, quod, cum Christus sit caput ecclesiae. Spiritus Sanctus sit eius anima" (Acta S. Sedis XXIX 650). Spiritus Sanctus aggregat materiam corpori ecclesiae adducendo homines ad fidem et baptismum, conservat ecclesiae unitatem, reddit magisterium infallibile, ordinem hierarchicum stabilit, per sacramenta et fidelium merita gratiam omnem producit et ecclesiam efficit sanctam (cf. J/ d'Ilerbigny, De ecclesia Π 235 sqq.). Christus est caput ecclesiae secundum humanam suam naturam, quia caput oportet homogeneum esse corpori. Humanitas Christi est instrumentum coniunctum divinitatis, ei convenit plenitudo gratiae, quae ex capite in membra descendit, ideoque gratia capitis vocatur (cf. IV. n. 294: VI. n. 143 sq. 218). Ut Deus autem Christus non minus est anima ecclesiae quam Spiritus Sanctus: sed quia Spiritus Sanctus personaliter est amor sanctus (cf. II, n. 563—566). ideo opus sancti­ ficationis ecclesiae ei speciali modo attribuitur, et supernaturalis vitalitas ecclesiae ad eum ut ad animam refertur. Ergo qui extra ecclesiam est, est extra hanc supernaturalem ■vitali­ tatem, est ibi, ubi per se non sunt gratiae, sed regnum peccati et potestas diaboli (Matth. 18, 17. 1 Cor. 5, 5). Mirum igitur non est, quod, qui volens et sciens extra ecclesiam manet, salutem non con­ sequitur. Ex altera autem parte omnipotentia et misericordia Dei non artatur, ut non possit iis, qui sine culpa fons sunt, gratiam et salutem donare sine ministerio ecclesiastico: at gratia per se et tamquam per proprium canalem non venit ad homines nisi per ecclesiam, et in ecclesia sola tota eius plenitudo abundat. Ceterum de ecclesia ut cor­ pore Christi et sponsa eius cf. «S. Thomas 3. q. 8. a. 1 et 6: Franzelin, De eccl. 296 sqq.: Passacjlia, De eccl. II 804 sqq.: Tract, de Verbo incarn. IV, n. 294: Wilmers, De (’hristi ecclesia prop. 14 sqq. pag. 80sqq.: 282 *1 μ h Pars IL De ecclesia Chnsti. Hurter, Opuscula SS. Patrum XXVII, Oeniponti 1874, 1 sqq,; Lingens, Die innere Schônheit des Christentums, ed. 4. Freiburg 1914; Straub, De ecclesia Christi I, n. 332 sqq. Ecclesia adhuc in terra degens solet vocari ecclesia militans. Ita in concilio vaticano sess. 4. c. 1 : -Si quis igitur dixerit beatum Petrum apostolum non esse a Christo Domino constitutum . . . totius ecclesiae militantis visibile caput ... A. S.' (Dem. n. 1823). Ecclesia vero bea­ torum caelestium vocatur ecclesia triumphans. Terminos explicat catcchisDius romanus: .Ecclesiae autem duae potissimum sunt partes, quarum altera triumphans, altera militans vocatur. Triumphans est coetus ille clarissimus et felicissimus beatorum spirituum et eorum, qui de mundo, de carne, de iniquissimo daemone triumpharunt et ab huius vitae molestiis liberi ac tuti aeterna beatitudine fruuntur. Militans vero ecclesia est coetus eorum fidelium, qui adhuc in terris vivunt; quae ideo militans vocatur, quod illis cum immanissimis hostibus, mundo, carne, satana, perpetuum sit bellum’ (Pars 1, c. 10. n. 5). Interdum tertia pars additur: ecclesia patiens in purgatorio, sed com­ munius duo tantum illa membra commemorantur. S. Thomas, exponens, cur Isaias loquatur et de templo et de domo Domini (Is. 6, 1 4). ait: .Propheta significat per domum ecclesiam triumphantem . . . per templum ecclesiam militantem’ (In Is. 6, 1). ,Ecclesia militans imitatur triumphantem’ (In 4, dist. 9, q. 1. a. 3, sol. 3. obiect. 3: vel Suppi, q. 20, a. 3. obiect. 2). .Regnum Dei . . . dupliciter dicitur: quandoque congregatio eorum, qui per fidem ambulant; et sic ecclesia militans regnum Dei dicitur; quandoque autem illorum collegium, qui iam in fine stabiliti sunt; et sic ipsa ecclesia triumphans regnum Dei dicitur’ (In 4, dist. 49, q. 1. a. 2, sol. 5). Albertus 3/. in verba „Bene­ dicta tu inter mulieres’ (Luc. 1. 42) ait: .Hoc quidem dixerat angelus, dicit et Elisabeth. Angelus in persona ecclesiae triumphantis, quam Virgo reparavit; Elisabeth in persona ecclesiae militantis, quam mor­ tuam sua benedictione Virgo resuscitavit’ (Comment, in Evang. Lucae: Opera omnia, edit. Paris.. 22. 119). Petrus Lombardus: Ecclesiae „pars triumphat in caelis, pars militat in terris’ (In Ps. 146, 2; 3f 191, 1273). Apud SS. Patres haec distinctio non videtur inveniri. S'. Augustinus e. g. rem quidem proponit, sed non iisdem plane terminis. In verba .Proteges eos in tabernaculo tuo’ (Ps. 30. 21. n. 8) quaerit: .Quod est tabernaculum ? Ecclesia huius temporis. Tabernaculum dicit ur, quia adhuc in terra peregrinatur. Tabernaculum enim habitaculum est militum in expeditione positorum. Ipsa dicuntur tabernacula. Domus non est tabernaculum. Pugna in expeditione peregrinus, ut salvus factus in tabernaculo, gloriosus recipiaris in domum’ (3f 36, 252 sq.). Communius distinguit ecclesiam, quae peregrinatur in terra, et ecclesiam beatam in caelo, quae peregrinanti opitulatur. (In Ps. 41, 5. 9 sq.; 3/ 36. 469 sqq.: item in Ps. 137. 2. n. 4; 149, 2, Sectio 3. De notis ecclesiae. 283 n. 5; Enchirid. 56; Breviculus collationis cum Donatistis c. 6, n. 16: c. 16 sqq.) Ceterum ideam ecclesiae militantis et triumphantis ipsa S. Scriptura exhibet. . Labora sicut bonus miles Christi lesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. . . Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legit ime certaverit . . . Fidelis sermo ... si sustinebimus et couregnabimus" (2 Tim. 2, 3 4 5 11 12). Annotat autem catechismus romanus (1. c. n. 6) non esse duas ecclesias Christi, sed unam, quae habeat duas partes, alteram, quae caelesti patria iam potiatur, alteram, quae in dies sequatur, donec cum Salva­ tore coniuncta in aeterna felicitate conquiescat. Quae duae partes in­ time unitae sunt inter se, altera cultum exhibendo et invocando, altera auxilium constanter praestando, omnes constituendo corpus Christi mysticum, a Christo capite accipientes gratias sive viae sive patriae. SECTIO III. DE NOTIS ECCLESIAE. Prop. XXXVIII. Sunt aliquae notae, quibus vera Christi ec­ clesia manifestatur. 397. Quoniam probavimus ecclesiam omnibus hominibus esse neces­ sariam ad salutem, quaeritur, quomodo ecclesia Christi inveniri possit. Variae enim sunt societates, quae se ecclesiam Christi dicunt. Cum autem ecclesia Christi non sit nisi unica, obligatio ingrediendi veram ecclesiam supponit ecclesiam Christi veram ab omnibus societatibus, quae falso sibi hoc nomen attribuunt, discerni posse. Revera ecclesia qua talis est visibilis. Unde necessario in ecclesia est aliquid, quod hanc societatem ut veram ecclesiam Christi visibiliter manifestat. Hoc autem est id, quod solent vocare- notam ecclesiae. 39S Xota enim est signum seu res, quae cognita ducit in alterius rei cognitionem, Attamen non omne signum est nota, cum unum subiectum possit esse signum alterius subiecti, non vero manifestet subiectum suum proprium. Ita liquatio glaciei est signum tepidioris aëris, lineamenta vero oris sunt nota alicuius hominis. Nota igitur est proprietas inhaerens, quae subiectum reddit cognoscibile, Quia autem ecclesia essentialiter est cognoscibilis, debet habere essentiales aliquas proprietates, quibus dignosci possit. Potest igitur nota definiri: proprietas necessaria, quae soli verae ecclesiae convenit eamque ut ecclesiam Christi visibiliter manifestat. Est autem notandum hic non agi de dignoscenda ecclesia ut cul­ trice verae religionis a coetibus non christianis. Probavimus enim Christum esse legatum divinum, cuius doctrina necessario omnibus hominibus admittenda sit; unde patet nullum coetum, qui Christum Pars II. De ecclesia Christi. eiusque doctrinam non agnoscat, posse in quaestionem venire, ubi agatur de ineunda via. quae ducat ad salutem; sed quaestio sola est, quis inter tot coetus, qui christiano nomine gloriantur, sit vera ecclesia Christi. Supponitur igitur notitia ecclesiae in abstracto et quaeritur, •pute sit ecclesia Christi in concreto. Hoc rursum non est quaerere, qua via singuli homines ad ecclesiam perveniant, sed est quaerere, quid obiective in ecclesia sit id. quo ecclesia habeat suam essentialem visibilitatem. Potest aliquis ad ecclesiam adduci re plane accidentali, quae ad exsistentiam ecclesiae nequaquam necessaria est. ut miraculo, quod Deus in eius favorem patrat: sed id. quod requiritur, ut ecclesia sit societas visibilis, necessario semper adest, quamdiu ecclesia exsistit, quia ecclesia semper debet esse visibilis: unde patet notam ecclesiae, quamvis sit aliquod motirum cretiibilitatis, non tamen simpliciter idem esse, quia multa possunt credibilitatem ecclesiae ostendere, quae non sunt notae eius. Quia autem ecclesia debet esse visibilis omnibus hominibus, non doctis tantum, sed etiam indoctis, notae aliquae debent esse tam facile visibiles, ut quilibet de vulgo possit per eas veram ecclesiam cognoscere, etsi non scientifice. tamen cum certitudine relative sufficienti. Nihilominus hoc loco agitur de scientifica demonstratione. Auctor notarum est ipse auctor ecclesiae, qui ecclesiam suam quodam charactere seu sigillo insignivit, ut omnibus manifesta sit. O o 399. Ecclesiam quasdam notas habere, quibus agnosci possit, etiam protestantes concesserunt : .Habet [ecclesia] externas notas, ut cognosci possit" (Apol. confess, august, art. VIII. ύ: T. Müller, Die symb. Bûcher, ed. 11. 152)1. Attamen eae. quas communiter ponunt, sunt notae, prorsas ineptae. Quamvis enim alii alias notas recensuerint, solent eas communiter ad duas revocare: puri verbi Dei praedicationem et rectam sacramentorum administrationem. _ Ubicumque enim verbum Dei sincere praedicari atque audiri, ubi sacramenta ex Christi instituto administrari videmus, illic aliquam esse Dei ecclesiam nullo modo ambigendum est" (Calr., Inst. 4. 1. 9). Idem docet confessio august, art. VH (Muller 1. c. 40). lam has notas esse ineptas nullo negotio probatur; nam veritas doctrinae et legitima administratio sacramentorum sunt res per se invisibiles, (pias per aliud manifestari oportet. Ontologice quidem hae res cum vera ecclesia Christi sunt inseparabiliter conexae: at hic quaeritur, quo signo ecclesia logice dignosci possit. Omnes sectae, quantumvis inter se oppositae, iactant rectam verbi praedicationem et sacramentorum administrationem. Ergo nisi alia .norma adsit, qua recta doctrina et administratio a mala discernatur, omnes sectae dicendae essent vera ecclesia Christi. quod est absurdum. Veram 1 Paginarum numeri in illo libro udem manserunt aupie in prioribus editionibus inde a quarta. Sectio 3. De notis ecclesiae. Prop. ΧΧλΙλ. 285 ecclesiam Christi inquirimus, ut veram doctrinam Christi ibi invenia­ mus et eam sequi possimus, quia minus nota est interna veritas doctiinae quam externum magisterium. Qui autem quaerenti, ubi sit i 410. Secundum S. Ci/riUmn Hi'ros. ideo quoque ecclesia vocatur ca­ tholica, quia omni modo est sancta: «Catholica enim vocatur . . . etiam eo. quod omne hominum genus recto cultui subiciat. principes et pri­ vatos. doctos et imperitos. Ac denique quia generaliter quidem omne peccatorum genus, quae per animam et corpus perpetrantur, curat et sanat: eadem vero omne possidet, quovis nomine significetur, virtutis genus, in factis et verbis et spiritualibus cuisvis speciei *donis (Catech. 18. 23: 3/ 33. 1043). Augustinus: «Sanctam ecclesiam, matrem vestram, tamquam supernam Jerusalem. sanctam civitatem Dei honorate, diligite, praedicate. Ipsa est. quae in hac fide, quam audistis, fructificat et crescit in universum mundum, ecclesia Dei viri, columna et firmamentum veritatis, quae malos in fine separandos, a quibus interim discedit disparilitate morum, tolerat in communione sacramentorum" (Sermo 214, 11: 3/ 38. 1071). Irenaeus: «Ubi ecclesia, ibi et Spiritus Dei. et ubi Spiritus Dei. illic et ecclesia et omnis gratia" lAdv. haer. 3. 24. 1: M 7. 9661. Idem haereticis obicit. quod tantum abest, ut possint miracula patrare, ut negent ea fieri posse. Sed aliter in vera ecclesia, .quemadmodum Dominus ex­ citavit [mortuos] et apostoli per orationem: et in fraternitate saepis­ sime propter aliquid necessarium ea. quae est in quoque loco, ecclesia universa postulante per ieiunium et supplicationem multam, reversus est spiritus mortui, et donatus est (έχαρίσθη) homo orationibus sanc­ torum" (ib. 2. 31, 2: M 7. <824 sq.). S. Augustinus: Non sic accipiendum est. quod dixi, ut nunc in nomine Christi miracula fieri non credantur. Nam ego ipse, quando istum librum scripsi, ad mediolanensium corpora martyrum [Gervasii et Protasii] in eadem civitate caecum illuminatum fuisse iam noveram et alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere nec ea, quae cognoscimus, enumerare possimus" (Retract. 1. 13: )f 32. 604). Quamvis haec charismata non semper sint aeque frequentia, numquam tamen plane abesse possunt. Ex his intellegitur, quomodo sanctitas non solum sit essentialis proprietas ecclesiae, id quod haeretici quoque concedere solent, sed quomodo etiam sit visibilis proprietas et ecclesiam visibiliter mani­ festans. Schol. De praescriptione theologica. Cum fieri possit, ut ad ostendendam apostolicitatem alicuius doc­ trinae praesto non sint documenta, quae usque ad apostolica tempora 411. De notis ecclesiae. Schol. ‘293 ascendant et ita directe notam apostolicitatis exhibeant, potest tamen etiam in hoc casu indirecte apostolicitas ostendi argumento, quod dicitur praescriptionis. mini praescriptio titulas iuris, qui fun­ datur in diuturna et continuata possessione. Sicut igitur in litibus, quae versantur circa bona externa, ipsa diuturna possessio habetur pro argumento iustae possessionis et removet actionem, quae securi­ tati possessoris obest, ita in quaestionibus, quae versantur circa possessionem spiritualem, hoc genus argumenti saepe iam a veteribus scriptoribus, ut ab Irenaeo et post eum maxime a Tertulliano, contra novatores usurpatum est. Ait Tertullianus de suo, quem de prae­ scriptionibus edidit libro: -Libellus hunc gradum sustinebit adversus haereticos etiam sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc | revicti J sint de praescriptione novitatis * (Adv. Marc. 1, ‘2; 3/2. 248). Nam cum in Christiana religione non agatur de novis doctrinis ex­ cogitandis sed de doctrina Christi conservanda, recte contra quam­ libet innovationem praescriptio invocatur, et hoc quidem dupliciter: a) Negat i re. Si agitur de duabus doctrinis oppositis, quae revelatae dicuntur, illa non potest esse vera, quae est posterior, quia vera doc­ trina revelata venit ab apostolis, et consequenter, ex duabus doctrinis, quarum altera est antiquior, altera recentior, haec recentior non potest esse vera, quia non est apostolica. Ex quo quidem argumento non statim efficitur antiquiorem esse veram, quia etiam haec fortasse fuit innovatio: attamen ex ipsa maiore antiquitate iam aliquam pro­ babilitatem habet. b) Positive. Doctrina apostolorum, et non alia, semper traditur in ecclesia. Unde si constat aliquam doctrinam diu in ecclesia moraliter tota viguisse, haec doctrina non potest non esse apostolica. Novae enim doctrinae, quae ad fidem et mores pertinent, non possunt in universam ecclesiam eo modo introduci, ut ii. qui ex officio curare debent, ne quicquam doceatur nisi quod traditum est. innovationem non advertant. Unde conspiratio in deceptionem universalem fit im­ possibilis. Itaque si adversarii non possunt ostendere, a quo. quando, quomodo aliqua doctrina, quae universaliter admittitur, primum intro­ ducta sit. opportet concedere talem doctrinam habere apostolicam ori­ ginem. et sic. licet directe ostendi non possit haec doctrina in scriptis libris, qui ex apostolicis temporibus supersunt, tamen omnis exceptio contra eam praescriptionis argumento removetur. Varia opuscula, quae de hoc praescriptionis argumento agunt illudve proponunt, exstant apud Migne in tomo I Cursus theologiae. 412. Ut res haec exemplo illustretur, audiatur Tertullianus: Si sup­ ponamus. inquit, haereticos posteriores verum invenisse, quid tunc? .Quoque modo sit erratum, tamdiu utique regnavit error, quamdiu haereses non erant. Aliquos marcionitas et valentinianos liberanda ventas exspectabat. Interea perperam evangelizabatur, perperam 294 Pars II, Dr ecclesia ( Inisti. credebat in·, tot milia milium perperam tincta, tot opera fidei perperam administrata, tot virtutes, tot charismata perperam operata, tot sacer­ dotia. tot ministeria perperam funeta, tot denique martyria in vacuum coronata. Aut si nec perperam nec in vacuum . . . ante christiani quam Christus inventus, ante haeresis quam vera doctrina? Sed enim in omnibus veritas imaginem antecedit, post rem similitudo suc­ cedit. . . . Ubi tunc Marcion. ponticus nauclerus, stoicae studiosus? Ubi Valentinus, platonicae sectator?" (Pe praescr. 29 30; .1/2.41. Cf. Zeitschrift fiir kathol. Théologie. Innsbruck 1881, 71 sqq.) Prop. XL. Quattuor notae verae ecclesiae Christi in ea sola ecclesia inveniuntur, in qua romanus pontifex primatum gerit. 413. Possunt omnes coetus eorum, qui s< christianos rorant, in quat­ tuor magnas classes ditidi. Exsistunt enim: a) ecclesia romano-catholica: b) ecclesiae schismaticae orientales, quae ab ecclesia roman a recesserunt, non proxime ob differentes doctrinas, sed quia nolebant oboedire romano pontifici. Mox tamen variae falsae doctrinae non solum de primatu ecclesiae, sed etiam de aliis rebus (ut de pro­ cessione Spiritus Sancti e solo Patre) in eas irrepserunt. Quia vero hucusque principalis differentia non est dogmatica, sed disciplinaris, solent vocari ecclesiae schismaticae. Sunt autem praecipue ecclesia russiaca. ecclesia graeca. cuius patriarcha Constantinopoli residet, et ecclesia regni graeci: cl sectae haereticae orientales: nestoriani et monophysitae : d) protestantes, qui ortum suum ducunt a novatoribus saeculi XVI. Xumerantur catholici ultra 300000900. graeci schismatici (cum russis) 127000000. monophysitae (iacobitae, armeni gregoriani, copti. aethiopes) circiter 7000000, nestoriani 200000(?). protestantes circiter 2200000001. Sicut autem schismatici, ita protestantes in plurimas partes, maxime inter se oppositas, dividuntur. Praecipuae sectae sunt : lutherani. anglicani, evangelici uniti (in Borussia), calvinistae. methodistae. presbyteriani. baptistae. Attamen non est putandum vel sin­ gulas ex his sectis constituere veram aliquam unitatem. Ita e. g. methodistae dividuntur in Weslevan Methodists. Methodist New Connexion. Primitive Methodists. Bible Christians. United Methodist Free Churches. Independent Methodists. Wesleyan Reformers. Anglicani sunt asseclae variarum partium, quae vocantur High Church. Broad Church. Low Church. Praeterea inter eos inveniuntur, qui volunt esse protestantes, alii vero, qui hoc nomen plane respuunt. Ad illos per­ tinent qui vocantur Evangelicals: ad hos. qui dicuntur Ritualistae. In Anglia sola exsistunt circiter 300 sectae protestantes. Similiter in ecclesiis schismaticis plurimae sectae ortae sunt, ut in ecclesia ’ Ex ultimis annis accurati numeri praesto non sunt: cf. e. g. Patio Manna, Ui conversione del mondo infedele Milano 1920. post pag. 370. Sectio 3. De notis ecclesiae. Prop. XI 295 russiaca : slrigolnicenses duchoborcenses. molokani, raskolnicenses. qui se vocant starowierzi, i. e. veteres fideles, etc. De his cf. D'ôllinycr, Kirche und Kirchen: Zeitschrift fiir kathol. Theol.. Innsbrack 1*90. 416 sqq.; Kirchenlexikon t. X (Freibui g 1897) s. v. Raskolniken : M. d’ Ilerbiyny, De ecclesia II 4 sqq. His praemissis prius probandum erit quattuor notas ecclesiae romanocatholicae convenire, dein easdem in aliis coetibus schisînaticis vel haereticis non inveniri. Pars /. Quattuor notae conveniunt ecclesiae romano-catliolicae. 414. Ecclesia romana-cat halica est apostal ica. Romana enim ecclesia ab apostolis fundata est. Haec ecclesia eiusque episcopi successione numquam interrupta usque ad nostra tempora perseveraverunt, et antequam ullus ex hodiernis· coetibus schismaticis et haereticis ex­ sisteret. ecclesiae romanae legitima successio semper habita est firmis­ simum argumentum doctrinae apostolicae. S. Irenaei aliorumque Patrum testimonia iam audivimus (n. 346 sqq. 367). quibus addi possunt multa alia. Ita e. g. Tertullianus: -Age iam. qui voles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae, percurre ecclesias apostolicas. apud quas ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesident. ... Si Italiae adiaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Ista quam felix ecclesia! cui totam doctrinam apostoli cum san­ guine suo profuderant. . . . VideamWs, quid didicerit, quid docuerit, cum africanis quoque ecclesiis contesserarit (al. contestetur. contesseratur)" (De praescr. 36: M 2, 49). S. Cyprianus ad Cornelium papam scribit: .Nos singulis [Romam] navigantibus, ne cum scandalo ullo navigarent, rationem reddentes, nos scimus hortatos esse, ut ecclesiae catholicae matricem et radicem agnoscerent ac tenerent. . . . Placuit, ut . . . per omnes omnino istic [in Numidia et Mauritania] positos litterae fierent, sicuti fiunt, ut te universi collegae nostri et communicationem tuam, i. e. catholicae ecclesiae unitatem pariter et caritatem, probarent fir­ miter ac tenerent. Quod divinitus evenisse et consilium nostrum pro­ videnter processisse gaudemus" (Ep. 48, 3; /7 2.607). Idem ad An­ tonianum: .Scripsisti, ut exemplum earundem litterarum ad Cornelium, collegam nostrum, transmitterem, ut deposita omni sollicitudine iam sciret te secum. hoc est cum catholica ecclesia, sentire" (Ep. 55. 1 : II 2. 624). S. Ambrosius de Satyro, fratre suo. baptismum petente scribit: -Advocavit ad se episcopum, nec ullam veram putavit nisi verae fidei gratiam [baptismalem]. percontatusque ex eo est. utrum­ nam cum episcopis catholicis, hoc est cum romana ecclesia, conveniret" (De excessu Satyri 1. 47: J/16. 1306). Alia vide apud Schrader, De unitate romana 1. 4 sqq. 79 sqq. 415. Quae vero fuerit series romanorutn pmitificum inde ab apostolicis temporibus usque ad nostros dies, notum est: neque istorum legitima Ii 29(5 Pars 11. De et'desia Christi. successio in dubium vocari potest. Fuerunt quidem interdum schis­ matici. qui contra legitimam cathedram conati sunt aliam erigere, ut iam Cypriani temporibus Xovatianus. sed hi ab ecclesia reiecti sunt, neque eorum successores ulli exstant. Fuerunt quoque aliquoties dubi­ tationes et disputationes in ecclesia, quis ex variis .praetendentibus * sit legitimus successor in sede romana. Sed semper hae disputationes per legitimam auctoritatem compositae sunt, ut de legitima succes­ sione ullius pontifidis. qui universaliter agnitus est. dubitari non possit. Ergo constat Pium XI esse legitimum successorem eius, qui ab apostolis primus romanus episcopus constitutus est. Revera si romana suc­ cessio non est legitima, nulla iam est in toto mundo, quae cum ulla probabilitate possit dici apostolica. Aliae enim ecclesiae omnes ab apostolis ipsis fundatae iniuria temporum interierunt, ut ierosolymitana. alexandrina. antiochena. Corinthiaca. Sola romana inter omnes casus semper perseveravit. » •r •116. Inde efficitur ea/w ecclesiam esse reram ecclesiam Christi, quaerum sed<· romana communionem habeat, id quod sequitur, etiamsi abs­ trahamus a primatu romani pontificis. .Sicut enim Patres Irenaeus. Tertullianus. Cyprianus, alii communionem cum qualibet ecclesia, quae esset vere apostolica. argumentum apostolicitatis et veritatis esse docuerunt, ita idem valet hodie de communione cum sede romana. Haec enim sedes cessaret esse apostolica. si cum illegitimis coetibus schismaticis vel haereticis communionem servaret : unde nihil remanet, nisi ut aut concedatur ecclesiam romano-catholicam esse veram ec­ clesiam Christi, aut ostendatur, quando et quomodo romana sedes ab apostolica successione defecerit. Plurimi protestantes, qui plus quam merum nomen Christianorum servaverunt, concedunt ecclesiam romano-catholicam esse aliquam veram ecclesiam Christi, sed simul volunt praeter eam exsistere alias quoque ecclesias Christi, id quod iam refutavimus et mox alio modo refutabimus. Alii vero, qui negant ecclesiam romano-catholicam esse veram, debent ostendere, quando sedes romana ab apostolica successione defecerit et ob hanc defectio­ nem a vera ecclesia Christi exclusa sit. At nihil tale ostendere pos­ sunt. quamvis alii alia tentamina fecerint (cf. Bella rm., De eccl. 4. 5 8). A saeculo enim I usque ad saeculum XIII nullum tempus est. quo non unus alterve protestans voluerit factam esse apostasiam romanam (cf. Hurter, Comp, theol. 1 n. 32’2. nota 2). Haec dissensio manifestat eos protulisse (pridem affirmationes, neque vero ullas probationes. Ceterum hodie multi protestantes concedunt saltem a fine saeculi III romanam ecclesiam semper fuisse eandem, quae hodie est. Atqui tunc ab integra ecclesia agnoscebatur eius apostolicitas. Ergo haec etiam nunc ei convenit. 417. Praeterea vero iam multo ante schismata et haereses, quae hodie exsistunt, episcopus romanus ab omnibus chrisfianis agnoscebatur sue- Sectio 3. De notis eccleeiac. Prop. XI 297 cessor Petri et primas universalis ecclesiae, (pia in re non potuit uni­ versa ecclesia errore decipi. Ergo quia in ecclesia romana successio legitima usque ad nostra tempora permansit, etiam Pius XI est suc­ cessor S. Petri et primas ecclesiae. Nam nisi ipse esset, nullus esset, et primatus esset exstinctus, id quod repugnat. Inepte igitur agunt protestantes illi (anglicani), qui concedunt romanum pontificem esse legitimum episcopum, et negant eum esse primatem. Aut neutrum est aut utrumque. Cum illis vero protestantibus, qui plane non admittunt Christum ecclesiam fundasse, hic, ubi de invenienda vera ecclesia Christi in concreto agitur, non disputamus. Ceterum romanum pontificem esse legitimum successorem S. Petri in primatu postea magis probabimus. Cum igitur ex una parte apostolicitas originis et successionis sit nota verae ecclesiae Christi, ex altera vero parte in sede romana haec apostolicitas originis et successionis visibiliter adsit, constat ecclesiam romano-catholicam esse reram ecclesiam Christi. Quia autem vera ec­ clesia Christi est infallibilis in tradenda doctrina Christi, ecclesia ro­ mana etiam est apostolica ratione doctrinae. Hoc igitur loco non ex apostolicitate doctrinae probatur apostolicitas ecclesiae, sed e contrario apostolicitas ecclesiae proponitur ut nota, ex qua cognoscamus apostolicitatem doctrinae eius (cf. Mazzélla, De eccl. n. 736 sqq.). Ceterum eo ipso, quod ecclesia romano-catholica sibi semper adscripsit infallibilitatem, ostendit se esse veram ecclesiam Christi; nam nulla alia secta ausa est, saltem constanter, sibi infallibilitatem attribuere, vera autem ecclesia Christi est infallibilis et debet se profiteri infallibilem. Ergo ecclesia romano-catholica, cum sola constanter sibi hanc infalli­ bilitatem vindicet, est unica vera ecclesia Christi. 418. De unitate ecclesiae romano-catholicae vix est quod dicamus. Omnes enim catholici profitentur omnem doctrinam, quae a magisterio ecclesiastico definitivo modo proponitur, et profitentur oboedientiam ecclesiasticam in rebus disciplinaribus, et omnis, qui pertinaciter vel doctrinae ecclesiae vel regimini repugnat, excluditur. In multis quidem rebus ecclesia libertatem opinandi et agendi permittit, sed hoc non obest unitati, quia omnes debent parati esse ad se subiciendos sen­ tentiae auctoritativae, quando fertur. Quomodo ex unitate magisterii et regiminis sequatur unitas cultus et communionis, nullo negotio intellegitur. Haec nota tam evidens est in ecclesia romano-catholica. ut ipsi adversarii saepe admiratione affecti eam magnificis verbis praedicaverint eamque imitari conati sint frustra. Quodsi haeretici interdum obiciunt etiam inter catholicos esse differentias opinionum, respondendum est: In opinionibus differunt, in definitis dogmatis con­ sentiunt. Catholicus quocumque terrarum venit, ubique audit eandem praedicationem, eadem sacramenta invenit, idem sacrificium, idem re­ gimen ecclesiasticum; in haereticorum aedibus iisdem non raro vespere refutatur, quod mane praedicatum est, nedum in eadem magna urbe 298 Pars II. De ecclesia Christi. vel in integra provincia eadem tides vigeat. Caecus est, qui hanc differentiam inter catholicos et haereticos non videat. Hanc unitatis notam iam S. Irenaeus valde effert: , Ecclesia enim per uni versum orbem usque ad tines terrae seminata et ab apostolis et a discipulis eorum accepit eam fidem, quae est in unum Deum [sequuntur articuli symboli ]. Hanc praedicationem cum acceperit et hanc fidem, quemad­ modum praediximus, ecclesia, et quidem in universum mundum disse­ minata. diligenter custodit, quasi unam domum inhabitans, et similiter credit iis. videlicet quasi unam animam habens et unum cor, et con­ sonanter haec praedicat et docet et tradit, quasi unum possidens os. Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed tamen virtus traditionis una et eadem est. Et neque hae. quae in Germania sunt fundatae, ecclesiae aliter credunt aut aliter tradunt, neque hae. quae in Hiberis [Hispania] sunt, neque hae. quae in Celtis, neque hae. quae in oriente, neque hae, quae in Aegypto, neque hae. quae in Libya, neque hae. quae in medio mundi constitutae: sed sicut sol. creatura Dei. in universo mundo unus et idem est. sic et lumen, praedicatio veritatis ubique lucet et illu­ minat omnes homines, qui volunt ad cognitionem veritatis venire" (Adv. haer. 1. 10. 12; M 7. 550 sqq.). 4-19. Neque minore luce splendet ecclesiae catholicitas, quia una ecclesia ubique est. quo pro humanis viribus patet aditus. Licet alibi plures, alibi pauciores catholici sint, nulla tamen pars habitabilis orbis est, ubi ecclesia plane desit. Ita a. 1910 in Europa sunt circiter 190000000 catholici, in Mexico. America meridionali et centrali ultra 70000000, in America septentrionali et Canada circiter 22000000 \ in Africa 20000008, in Australia et Polynesia circiter 1250000. in Asia 13900000. Ergo ubique ecclesia romano-catholica eo modo exsistit, ut a volen­ tibus inveniri possit: et praeterea numerus asseclarum eius continuo crescit. Ante haereses saeculi XVI ecclesia non numerabat multo ultra 100000000 fidelium, nunc vero ultra 300000000. Neque ecclesia oblita est mandati Domini: Praedicate evangelium omni creaturae, et eritis mihi testes usque ad ultimos fines terrae. Semper enim et ubique conatur expandere regnum Dei. idque cum fructu longe maiore quam ullus alius coetus Christianus. Itaque constat ecclesiam romano-catholicam excellere catholicitate absoluta. 4-20. At non minus insignis est catholieitate relativa prae omnibus aliis coetibus christianis, id quod evidens est. si singuli coetus per 1 Secundum censum publicum ecclesiasticum, quem exhibet 'Die Catholic Dirertonj (New York 1920. in .Statibus Unitis" Aniericae septentrionalis sine coloniis numera­ bantur 17 735553; in Canada ultra 4000000. 2 Omissis Europaeis qui in Africa habitant : cf. Die kath. Missionen Freiburg i. Br. 1922' 46: B. .Irens, Handbuch der kath. Missionen ib. 1920 lSOsq.. ubi soli conversi e gentilismo indicantur. Sectio 3. De notis ecclesiae. Prop. XL. 299 se considerantiif, quod fieri debet, saltem quantum ad eos, qui nullo nexu inter se cohaerent. Latissimus inter omnes est coetus russorum et graecorum schismaticorum, qui numerantur circa 127000000, et hi ipsi in multas sectas scinduntur1. 421. Quod autem nunc valet, semper valebat, quare hoc argumento frequenter utuntur SS. Patres, quod coetus haeretici vel schismatici in uno angulo mundi exsistentes ecclesia Christi esse nequeunt. Potest quidem videri temporibus aria nae haeresis contrarium obtinuisse: scribit enim Hieronymus: «Ingemuit totus orbis et arianum se esse miratus est” (Adv. Lucif. n. 19; M 23. 172). At sufficit nosse historiam rei. ad quam Hieronymus hanc rhetoricam phrasim adhibet, ut statim appareat nihil obesse nostro argumento. S. Athanasius, qui catholi­ corum contra arianos pugnantium non minima pars erat, his haereticis continuo obicit relativam paucitatem episcoporum, qui eorum errori adhaereant: «Vos, o novi iudaei et Caiphae discipuli, quos demum assertionum vestrarum patres ostendere valetis? Ne unum quidem e prudentibus et cordatis nominare potestis; cuncti vos aversantur praeter unum diabolum, qui nempe solus vobis huius vestrae defectionis pater et auctor exstitit. . . . Nam fides, quam synodus [nicaena] scripto confessa est, ipsa vere est catholicae ecclesiae, quam ut tuerentur, placuit beatis Patribus ita scribere arianamque haeresim condemnare" (De decret, nie. syn. n. 27 ; M 25, 466. Cf. De sent. Dion. n. 1 sqq. et n. 27: M 25. 479 et 519. Orat. 1 contra arian. n. 10; M 26, 31. De syn. n. 28: 3/26, 739). Iam vero ita s. doctor loqui non potuisset, si maior pars episcoporum fuissent antinicaeni. Res autem, de qua loquitur S. Hieronymus, ita se habet: Ut lis inter catholicos et arianos componeretur, Constantius imperator synodum Ariminum convenire i usserat (359), in qua longe maior pars episcoporum catholicae sen­ tentiae adhaerebant. His ariani ambiguam formulam proponebant, cui ut catholici subscriberent, imperator omni genere violentiae conabatur extorquere. Tandem, partira dolo circumventi partira metu territi, etiam nonnulli catholici subscripserunt, quorum tamen aliqui paulo post de­ clararunt se sensum haereticum formulae non cognovisse. De hac re dicit Hieronymus orbem non quidem fuisse arianum, sed miratum esse, quod censeretur arianus (cf. Hefele, Konziliengesch. I 714). 422. Ecclesia romano-catholica est sancta illa conspicua sanctitate, quae est nota verae ecclesiae Christi. Sancta enim est doctrina eius, qua vitia corripiuntur, virtutes commendantur, homines ad perfectionis studium excitantur, nec sola ea, quae per modum praecepti sed etiam*IX. 1 Quid futurum sit brevi ante finem mundi, exponitur in tractatu de Novissimis IX. n. 678 sqq. . E statu plane singulari religionis christianae. qui tunc erit, non licet concludere posse forsitan aliis quoque temporibus accidere, ut nota catbolicitatis evanescat cf. 3/. d'Herbigny, De ecclesia II 82). 300 Pani IL quae per modum consilii a Christo et apostolis hominibus proposita sunt (Matth. 19, 11 12 22. 1 Cor. 7. 2.’) 40), enixe commendantur. Hanc sanctam doctrinam ecclesia semper cum magna libertate defendit, neque umquam ratione utilitatis vel damni temporalis veritatem venalem habuit (cogita de Syllabo et similibus, quae tantam ecclesiae invidiam apud multos crearunt). Sanctitatem spirant cultus et sacramenta et. reliqua media, quibus ecclesia vitam spiritualem promovere solet. 423. Porro haec bona arbor semper protulit fructus sanctitatis. Nam in ecclesia post apostolos numquam defuerunt viri et feminae sancti­ tatis studiosi, martyres, virgines, eremitae, insignes christianae cari­ tatis cultores. Revera communiter vix aliud quicquam tam efficaciter movet homines ad admirationem ecclesiae, quam quod vident ex eius membris tot viros et feminas nobiles et divites cotidie renuntiantes commodis saecularibus, ut totos se servitio Christi et proximorum impendant. Quam rem protestantes nostris temporibus saepe omni modo conati sunt imitari, at plerumque tam infeliciter, ut non raro suis essent ludibrio. Fructus et documenta sanctitatis sunt etiam tot magnifica templa, nosocomia, xenodochia, alia multa insignia opera, quae caritas catholica sine intermissione producit, Cura pauperum. aegrotorum, orphanorum ecclesia semper excellebat. 424. Semper produxit et producit ecclesia sanctos, qui vere heroico gradu sanctitatis eminent, ut patet ex longa serie eorum, qui post diligens examen vitae eorum ut conspicua exemplaria sanctitatis christiano populo ab ecclesia ad imitationem propositi sunt. Ipso saeculo XVI. quo novatores de maxima corruptione ecclesiae quere­ bantur eamque causam suae rebellionis praetendebant, tales insignes sancti in ecclesia exstiterunt, quales sunt Pius V. Carolus Borromaeus, Philippus Neri. Ignatius. Franciscus Xaverius. Franciscus Borgia. Stanislaus Kostka. Aloysius. Caietanus Thienaeus, Hieronymus Aemilianus. Teresia. loannes a Cruce, permulti alii. Neque nostris tem­ poribus heroicum horum virorum sanctorum genus exstinctum est (Perboyre. Don Bosco. Clemens Hoffbauer etc.). Cf. Ottiger, Theologia fundam. II 973 sqq.. ubi enumerantur circiter 140 sancti, de quibus diplomata pontificia in Bullario exstant: Const. Kempf, Die Heiliukeit der Kirche im 19. Jahrhundert. ed. 7, Einsiedeln 1921. Tandem numquam in ecclesia 'defuerunt charismata- illa, quae ecclesiae suae Christus promisit (Mare. 16. 16 17 : cf. 1 Cor. 12). Quamvis enim dona charismatica non iam tam crebra sint quam primis tem­ poribus. ubi necessaria erant in signum infidelibus (1 Cor. 14. 22 sqq.), tamen quo magis vivida est fides, eo saepius fiunt, Student quidem infideles oculos claudere et ea. quae luce meridiana clarescunt, non videre. At hoc non impedit, quominus miracula vere fiant. Sufficit De notiB ecclesiae. Prop. XI 301 in memoriam revocare miracula, quae prope Lourdes facta et tot medi­ corum diligenti examine probata sunt. Xota est summa diligentia, quae ad hanc rem examinandam exhibetur in canonizatione sanctorum. Haec omnia S. Augustinus sic complectitur : „Multa sunt, quae in ecclesiae catholicae gremio me justissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium | unitas ]; tenet auctoritas miraculis incohata. spe nutrita, caritate aucta, vetustate firmata [sanctitas]; tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Do­ minus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacer­ dotum [apostolieitas]: tenet postremo ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista ecclesia sola obtinuit, ut. cum omnes haeretici se catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad catholicam conveniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere. Ista ergo tot et tanta nominis Christiani carissima vincula recte hominem tenent cre­ dentem in catholica ecclesia" (Contra ep. Manich. c. 4: M 42, 175). i Pars 11. Hae notae nulli alii coetui Christiano conveniunt. 42G. Apostolieitas non invenitur in protest'antismo ; nam ante sae­ culum XVI protestantes nulli erant. Protestantismes non ab apo­ stolis fundatus est, sed in Anglia ortum suum ducit ab Henrico VIII et Elisabeth regina, in Germania a Luthero, in Helvetia a Calvino et Zwinglio. Hi omnes rebellarunt contra legitimam auctoritatem eccle­ siasticam tunc exsistentem; ad hoc autem coeptum se missos esse a Deo neque miraculis neque vitae sanctitate probarunt. Praeterea inter se vehementissime pugnarunt et damnarunt. Lutherus tam bene in­ tellexit se non esse legitime missum, ut intra annos 24 sententiam de missione sua quaterdecies mutaverit [Dollinger, Die Reformation. Regensburg 1851 sqq., ΠΙ 213 sqq.). Propterea desperatam illam ideam ecclesiae invisibilis fabricati sunt. 427. Neque ecclesia graeca schismatico insignitur apostolicitat e. Xam aut ecclesia graeca ante Photium erat apostolica, quod si ita est, ab ea defecerunt posteriores graeci; aut non erat apostolica, unde igitur hodierni graeci derivant suam successionem? Prior ecclesia graeca agnovit primatum romani pontificis ut successoris S. Petri. Ergo aut prior ecclesia graeca erravit aut posterior. In neutro casu ecclesia graeca habet legitimam apostolicam successionem. Efficitur autem ex iis, quae iam diximus, priorem habuisse, posteriorem non habere. Postea quoque in conciliis lugdunensi et fiorentino graeci agnoverunt primatum romani pontificis, et nihilominus rursum defecerunt; ergo non est apud eos perpetua et constans traditio. 428. Minime omnium ecclesia russiara est apostolica; nam totam eius constitutionem mutavit imperator Petrus qui dicitur Magnus. Hic I Hl 302 Pars 11. De ecclesia Christi. I enim suppressit Patriarchatum et eius loco .Sanctam Synodum" in­ stituit et postulavit atque impetravit, ut episcopi imperatorem ut summum caput ecclesiae agnoscerent, idque membra .Sanctae Synodi" iuramento affirmabant. Cum quidam ei obicerent patriarchatum russiacum cum consensu patriarchae constantinopolitani fundatum esse, imperator pectus suum percudens: .Hic", inquit, .est patriarcha, vester." Ipse quoque scripsit .Regulationem spiritualem", secundum quam ecclesia russiaca administranda erat. Ita unio cum reliqua ecclesia graeca plane soluta et novum regimen ecclesiasticum ab imperatore, qui nullam ad hoc habebat iurisdictionem, institutum est. caesaropapismus (1721), qui cessavit civili seditione anni 1917. Nunc videtur esse chaos. Similiter ecclesia regni graeci a. 1833 sese a patriarcha eonstantinopolitano emancipant, et gubernium civile .Permanentem Synodum" ut supremum regimen ecclesiasticum instituit. Recentissime simile quid factum est in aliis regnis. Itaque illa pars ecclesiae graecae, quae saltem speciem quandam externam successionis materialis servavit, i. e. constantinopolitana. iam ad valde angustos limites redacta est (cf. De Groot, De eccl. 170 sqq.). Quod de schismaticis orientalibus interdum indicia valde diversa a theologis catholicis proferuntur, vir diu in Oriente commoratus et in theologia orientalium bene versatus, M. Jugit' ita explicat: _Ces divergences ont leur source dans une information insuffisante et aussi dans la fausse idée qu'on se fait généralement de l’Église gréco-russe. On la conçoit plus ou moins sur le modèle de l’Église catholique. On veut à tout prix lui trouver une doctrine officielle sur des questions où elle ne peut en avoir, et on se laisse tromper par ses théologiens, qui omettent rarement de présenter leurs opinions particulières comme l’expression de la plus pure .orthodoxie *. Or. il ne faut pas oublier que l’Église orientale, depuis sa séparation d'avec Rome, loin d’avoir enrichi l'acquis dogmatique des huit premiers siècles, n'a pas même réussi à le garder intact partout et toujours. Et cela se comprend, vu qu'elle est dépourvue en fait de tout magistère infaillible, de toute autorité centrale capable de dirimer les controverses" (Echos d’Orient XVII [1914] 5). ■ Eadem magis in specie explicat F. Wiercinski in .Stimmen der Zeit" XCV (1918) 11 sqq. *249. Quod ad unitatem et catholicitatmi attinet, aut coetus protestantes omnes simul sumuntur, et absolute nulla inter eos est unitas: autsinguli per se considerantur, et ne minimam quidem speciem catholicitatis prae se ferunt. Uniti borussi non sunt nisi in Borussia : anglicana ecclesia intra limites fere dominationis britannicae continetur. Immo plurimi ex coetibus protestanticis volunt esse ecclesiae natio­ nales: ergo ne appetunt quidem catholicitatem. Dein quam diversa Sectio 3. De notu» ecclesiae. Prop. XI 303 elementa in unam talem ecclesiam nationalem sunt congregata, ut ne de maxime fundamentalibus quidem doctrinis christianis inter eos con­ veniat ! Orthodoxi, qui dicuntur, fidem Trinitatis, divinitatis Christi, inspirationem Scripturae similiaque ut essentialia considerant, liberales haec omnia audacter reiciunt. Notae sunt lites de his rebus inter protestantes germanos, nec minus eiusmodi disputationes dilacerant ecclesiam anglicanam. Plerique ex his coetibus solum tamdiu non dilabantur, quamdiu per potestatem civilem continentur1. 430. Idem fere cedet de ecclesiis schismaticis et. haereticis orientalibus. Hae enim quomodo catholicae dici possint, non apparet. Quod vero ad unitatem attinet, in multas partes scissae sunt, et hae partes in se habent causas dissolutionis, id quod quam maxime evidens est in ecclesia russiaca. in qua plurimi sectaiii (ultra 20 000 000) contra caesaropapismum rebellantes sola bruta vi cohibebantur. Ceterum haec dissolutio ex ipso principio haeresis et schismatis naturaliter fluit. Quod enim licuit Luthero, hoc licet cuilibet lutherano; privatum indicium ab auctoritate divmitus instituta emancipatum non potest rationabiliter se subicere auctoritati humanae. .Libertas evangelica" impatiens est unitatis. 431. De sanctitate protestantisme aux est cur dicamus. Lutherus, Hern icus rex. monachi et sacerdotes mulierosi et principes bonis ecclesiasticis diripiendis inhiantes fuerunt patres eius minime sancti. Necessitatem bonorum operum ad salutem, libertatem voluntatis nega­ runt. aliasque doctrinas bonis moribus inimicas statuerunt. Qui fructus secuti sint, historia docet, λ’ϊχ non omnes articulos fidei Christianae paulatim protestantes abiëcerunt et libertinismo pessimo vias straverunt. Primum sanctum protestant!cum mundus adhuc exspectat. Miracula fieri posse plurimi protestantes negant, certe ipsi nulla umquam patrarunt. 432. De schismaticis et haereticis orientalibus vix meliora dici pos­ sunt. Qualis enim fuerit Photius. qui ob crimina sua a synodo VHI damnatus est. qualis Caerularius. qualis Petrus Magnus, patres coetuum schismaticorum, ex historia notum est. Ecclesia graeca. antea fertilis mater sanctorum, post schisma nullum sanctum, nullum virum sancti­ tate magnum protulit. Si credimus ea. quae communiter a testibus de clero schismatico, de monachis et monialibus. maxime in regno russiaco, circumferuntur, hi omnes maximam partem sunt in statu pessimae corruptionis et ignorantiae, imprimis ebrietati dediti. Sane non magnam fidem inveniret, qui vellet ecclesiam russiacam ob sancti­ tatem eius commendare. Neque tamen negandum est posse inter haere1 (’f. de congressu mksionariorum protestantium totius mundi anno 1910 Edinburgi habito Stimmen aus Maria-Laach LXXIX 1910) 253 sqq. - V f· 304 • 1 Pars II. De ecclesia ( hristi. Sectio 4. De subjecto activo magisterii eccles. ticos et schismaticos esse homines, qui pro sua bona fide et pietate bonam vitam agant : at aeque certum est Deum, si quem velit ad magnam sanctitatem adducere, non relicturum esse hominem in statu w ignorantiae, licet inculpabilis, sed eum adducturum esse ad veram ecclesiam, id quod ex exemplis multorum ad ecclesiam conversorum constat. Si de defectu notae sanctitatis apud haereticos et schisma­ ticos plura desideras, invenies apud ItiiUinger, Die Reformation; Denifle, Luther und Luthertum: C rixar, Luther: Kampschulte, Joh. Calvin: Hergenrother, Photius; Ottiger, Theologia fundam. II 98osqq. Itaque quattuor notae verae ecclesiae Christi in sola ecclesia romano-catholica inveniuntur, et consequenter haec sola est vera ecclesia Christi. SECTIO IV. DE SLBIECTO ACTIVO MAGISTERII ECCLESIASTICI. ART. 1. DE EPISCOPIS. Prop. XLI. Successores apostolorum in magisterio et regimine ecclesiastico sunt episcopi. 433. Postquam invenimus eam societatem, cui Christus commisit doc­ trinam suam, cui promisit assistentiam perpetuam et donum Spiritus Sancti, ut conservet et tradat omnem veritatem revelatam omnibus hominibus usque ad finem mundi eosque dirigat ad aeternam salutem, iam quaeritur, qui sint illi in hac societate, yitibux docendi et regendi auctoritas competat, seu qui sint successores apostolorum. Cum apostoli ad hoc constituti sint a Christo, ut docerent, rege­ rent . sanctificarent homines. ii recte dicuntur eorum successores, quibus ipsi apostoli hoc triplex munus tradiderunt, ut hi rursum hoc munus aliis successoribus traderent. Atqui probavimus ab apostolis institutos esse episcopos et ab his rursum alios ad hoc triplex munus • gerendum (supra n. 344 sqq. 363). Ergo episcopi sunt successores apostolorum in ordinario magisterio et regimine ecclesiastico. Vidimus autem episcopos vocari eos. qui singulis particularibus ecclesiis cum suprema et ordinaria iurisdictionis potestate praesint et adiutores habeant presbyteros et diaconos. Quare Cyprianus ecclesiam definit: est .plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens" (Ep. 66. n. . S. 312 Pars 11. De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii cedes. Alias obiectiones vide apud Bellarminum, De cone. 2, 7 8, qui ostendit errores, qui conciliis obiciuntur ab adversariis, aut non esse errores aut commissos esse ab iis synodis, quae non erant oecumenicae. Synodos enim non oecumenicas errare posse omnes catholici admittunt, ut e. g. constat de synodo carthaginensi, quae habita est sub Cypriano ab episcopis africains in causa rebaptizandorum haereticorum. Unde hic iam oritur quaestio, quid requiratur, ut concilium sit oecumenicum. Pars 11. Quid requiratur, ut concilium sit oecumenicum. 446. Ut concilium sit oecumenicum, non requiritur, ut ad unum omnes episcopi orbis terrarum (τής οικουμένης) conreniant. Neque enim sup­ ponendum est Christum ita tantum velle magisterium ecclesiasticum esse infallibile, si omnes nullo excepto suffragium ferant, quia hoc modo praerogativa infallibilitatis plerumque evadet inutilis, cum vix non semper aliqui inter tot homines impediantur morbis vel aliis im­ pedimentis. Ex altera vero parte haec physica universalitas non est necessaria ad finem concilii. Episcopi enim non conveniunt, ut ingenio· suo novas res excogitent, sed ut testes sint doctrinae a Christo ac­ ceptae et per ecclesiam traditae. Ergo si tot episcopi conveniunt, ut moraliter adsit totum magisterium ecclesiasticum et per eos ut re­ praesentantes testimonium reddat, eo ipso constat de sensu totius ecclesiae et consequenter de vera doctrina Christi (de conceptu reprae­ sentationis cf. Denz. n. 657 1502 sq. 1510). Si quaeritur, quot episcopi concentre debeant, ut possint censeri re­ praesentare totam ecclesiam docentem, recte respondet Bellarminus, .non posse istam quaestionem solvi melius quam ex consuetudine ecclesiae, ex iis conciliis, quae omnium consensu generalia fuerunt, qualia sunt quattuor prima" (De cone. 1. 17). In primo concilio nicaeno aderant episcopi 318, plerique orientales: nomine Sylvestri papae aderant Vito et Vincentius presbyteri, ex Hispania Hosius, ex Africa Caecilianus, ex Calabria Marcus, ex Dalmatia Bunius. ex Pan­ nonia Domnus, ex Gallia Nicasius. aliique pauci episcopi occidentales (Sardouin I 312 320). In concilio constantinopolitano primo vix unus alterve occidentalis fuit (ib. 818). Idem valet de concilio ephesino. In concilio chalcedonensi soli legati Leonis papae ex occidente aderant : episcopi tamen Galliarum consensum suum scriptis ad Leonem litteris manifestarunt (Leonis Ep. 102: M 54. 985). Iam evidens est has synodos, si numerus tantum episcoporum ex variis regionibus prae­ sentium respiciatur. non posse omnes dici univei *saleS. Cum nihilo­ minus ab ecclesia, (piae hac in re non potest incidere in errorem, inter universalia concilia recenseantur, videndum est. quotuplici sensu possit concilium vocari universale. Ad hoc autem intellegendum distinguenda sunt conciliorum convocatio, celebratio, confirmatio. 447. Quod ad con location em attinet, ea synodus est universalis, ad. quant omnes episcopi iurisdictionem habentes incitantur. Nam si episcopi Art. 1. De episcopis. Prop, λ LI II. 313 alicuius provinciae tantum vel nationis convocantur, ut alii non possint suo iure accedere, habetur synodus provincialis vel nationalis, non vero occunienica. Non tamen necessario singuli datis litteris vel alio modo invitandi sunt, sed sufficit, ut invitatio universalis eo modo promul­ getur. ut omnibus innotescere possit. Si per accidens ad unum alterumve non pervenit, hoc non obstat, quia a talibus accidentibus, quae evitari vix possunt, exercitium magisterii ecclesiastici pendere nequit. Itaque ut concilium iam ratione convocationis sit oecumenicum, ex toto orbe terrarum invitandi sunt episcopi, qui actu constituunt magisterium et regimen ecclesiasticum, i. e. omnes episcopi iurisdictionem propriam habentes (etiam nondum ordinati). Alii vero, qui iurisdictionem non habent, ut sunt episcopi titulares, iure suo invitandi non sunt, quia potestas docendi fluit ex iurisdictione, quare summus pontifex etiam illos vocare potest, qui non habent ordinem episcopalem, sicut in aliis quoque rebus iis iurisdictionem episcopalem concedere potest {Suarez * De fide disp. 11. sect. 1. Canus, De loc. theol. 5, 2). 448. Iks convocandi est penes summum pontificem eumque solum, quia nullus alius habet ius convocandi episcopos totius orbis iisque con­ ferendi iurisdictionem in universam ecclesiam. Potest autem hoc nego­ tium aliis demandari, ut e. g., quamdiu imperatores christiani aderant, his imperatoribus interdum demandatum est, ut eo efficacius convocatio fieret; potest etiam, si ab aliis negotium per fas vel nefas incohatum est. pontifex postea consensum dare. Sed quamdiu consensum denegat, non potest concilium oecumenicum convocari, quotquot episcopi conveniunt, quia sine suo capite non exsistit magisterium a Christo constitutum. 449. Quodsi obiciunt hoc de nonnullis conciliis oecumenicis non valere, dicendum est aut illa concilia non fuisse ab initio universalia, sed universalia facta esse ob sequentem acceptationem et approba­ tionem, aut. si ab initio erant universalia, sufficientem convocationem ex parte summi pontificis numquam defuisse. Ad priorem classem pertinet e. g. constant i nopolitanum I, quod evectum est ad dignitatem universalis concilii propter sequentem approbationem Damasi papae et consensum episcoporum occidentalium, sed solum quod attinet ad partem dogmaticam, non canones disciplinares (cf. Hefele, Konziliengeschichte II 30 sqq.). Ad alteram classem pertinet concilium chalcedonense. Hoc quidem concilium a Marciano imperatore convocatum est. At iam saepius Leo M. papa rogaverat, ut convocaretur. Ita in epistula ad Theodosium imperatorem: -Omnes partium nostrarum ecclesiae, omnes mansuetudini vestrae cum gemitibus et lacrimis supplicant .sacerdotes, ut . . . generalem synodum iubeatis intra Italiam celebrari “ (Ep. 44. c. 3; M 54, 826). Quod votum saepius repetivit (cf. Ep. 45. c. 2; 54 55 56 57 58). Theodosio mortuo Marcianus successit, qui mox ad Leonem scripsit se eius desiderio consentire, ^quatenus omni i I I I *I 3J4 I »* a » * Pars II. De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii occles. impio errore sublato per celebrandam synodum te auctore (σού αύθ^ντούντος) maxima pax circa omnes episcopos fidei catholicae fiat" (Ep. 73; -V 54. 899). Similiter S. Pulcheria Augusta ad S. Leonem scribit se desiderare, ut concilium convocetur, ut episcopi «sicut fides et Christiana pietas exigit, te auctore (σού αύθ^ντούντος) decernant" (Ep. 77: Jf 54, 907). In eadem epistula imperatrix et in praecedente (Ep. 76: 3/54, 903) imperator Leonem rogaverant, ut. si fieri posset, ipse veniret, ut eo praesente facilius et securius omnia componerentur. At S. Leo interim scribebat ad imperatorem: «Synodum fieri, ut meminit clementia vestra, etiam ipsi poposcimus. Sed sacerdotes pro­ vinciarum omnium congregari praesentis temporis necessitas nulla ratione permittit, quoniam illae provinciae, de quibus maxime sunt evocandi, inquietatae hello ab ecclesiis suis eos non patiuntur abs­ cedere. Unde opportuniori tempori, propitiante Domino, cum firmior fuerit restituta securitas, iubeat vestra clementia reservari" (Ep. 83, c. 2: M 54, 920). Sed antequam haec epistula ad Marcianum per­ venisset. hic iam indicaverat concilium, provocans ad litteras S. Leonis. Dolebat quidem Leo. quod ita factum erat, cum melius videretur dif­ ferri concilium ad opportunius tempus, _ut evocatis de cunctis pro­ vinciis sacerdotibus vere possit esse universale1 concilium" (Ep. 89: 4/54. 930), sed post factum consentiebat: .Quia vos amore catho­ licae fidei congregationem nunc fieri voluistis, ne devoto obviare vi7 S·/ derer arbitrio, fratrem et coepiscopum meum Paschasinum de ea pro­ vincia, quae videtur esse securior, evocatum, qui vicem praesentiae meae possit implere, direxi" (ib.). Ex his dictis Leonis duo apparent : a) secundum eius mentem ad oecumenicum concilium ex omnibus provinciis convocandos esse epi­ scopos: b) falsum esse, quod nonnulli volunt, convocationem concilii chalcedonensis factam esse independenter a summo pontifice, immo contra eius voluntatem, et nihilominus concilium semper habitum esse universale (cf. Zeitschrift fûr kath. Theol.. Innsbruck 1885, 67 sqq.; 1903. 1 sqq.). Ipse Leo ait in epistula ad Patres concilii chalcedo­ nensis: .Generale concilium et ex praecepto Christianorum principum et ex consensu apostolicae sedis placuit congregari" (Ep. 114, c. 1: M 54, 1029). De modo, quo convocata sint prima concilia, agitur in historia ecclesiastica. Hic notandum est argumentum ex silentio solo non esse magnae efficaciae, neque ullam explicationem posse esse veram, quae cum primatu summi pontificis pugnet. Diligentissime hanc quaestionem de convocatione conciliorum per­ tractavit C. A. Kneller (Zeitschrift fiir kath. Theol. 1903. 1 sqq. 391 sqq.; 1904, 58 sqq. 519 sqq. 699 sqq.; 1906. 1 sqq. 408 sqq. : 1907, 51 sqq.). Contra quem scripsit F. X. Funk (Abhandlungen und Untersucliungen HI 143 sqq. 406 sqq.). Conclusionem ex ista disputatione Kneller colligit hoc modo: Funk quattuor theses proponit: 1. Imperatores veteres reapse omnia concilia orientalia convocarunt. 2. Adscripserunt sibi ri ·ι i· A· Art. 1. De opiscopis. Prop. ΧΙΛΓί. 315 ius huius convocationis. 3. Hoc ius imperatores ita exercuerunt, ut stricte loquendo pontiiic.es romani nullas activas partes in hac con­ vocatione habuerint. 4. Prima octo universalia concilia ratione con­ vocationis non fuerunt universalia, sed imperialia (Reichssynoden). — Kneller concedit theses primani et secundam; thesim quartam censet historice non probari, theologice non requiri. Thesim vero tertiam reicit et ait etiam ab antiquis christianis ius imperiale convocandi synodos indicatum esse dependens ab auctoritate ecclesiastica (1. c. 1908, 75 sqq.). Obiectiones Funkii singulas discutit (ib. 80 sqq.). Cum quaestiones illae potius sint historicae quam dogmaticae, haec indicasse satis fuerit. 450. In celebratione concilii non debent necessario omnes episcopi convocati adesse, sed ad eius universalitatem sufficit, ut totus orbis catholicus vere repraesentetur. Ut autem magisterium a Christo insti­ tutum adsit, debet ei praeesse caput eius, summus pontifex, sive per se sive per legatos suos. Ita in nicaeno nomine pontificis praeside­ bant Hosius, Vito, Vincentius1 ; in ephesino Cyrillus Alex., Arcadius, Proiectus, Philippus. De chalcedonensi scribit Leo ad Marcianum : .Nec me quoque, ut voluit vestra clementia, ab illo credatis abesse concilio, cum in his fratribus, quos direxi, i. e. Paschasino et Lucentio episcopis, Bonifatio et Basilio presbyteris, sed et in fratre meo luliano, quem eorum volui esse participem, etiam mea sit aestimanda prae­ sentia “ (Ep. 90, 2: J/ 54, 934). At quia summus pontifex non potest suam auctoritatem cum aliis communicare, eatenus tantum legati eum repraesentant, quatenus eius instructiones sequuntur, non in iis, quae fortasse suo marte faciunt (cf. Mazzélla, De eccl. n. 1028). Imperatores si interdum conciliis intererant, habebant ex induito aliquem primatum honoris, non vero ullam iurisdictionem ecclesiasticam, ut scribit chalcedonense ad S. Leonem: „Quibus [episcopis] tamquam caput membris praepositus eras per eos, qui tuam continent vicem, rectum consilium demonstrans. Principes autem fideles ad ornatum praesidebantL (inter Ep. Leonis 98, 1; J/ 54, 959). Alia apud Bellarm., De cone. 1, 19: Palmieri, De Rom. Pontii. 670 sqq. : Ottiger, Theologia fundam. II 719 sqq. 451. Sicut episcopi non debent necessario omnes ad concilium con­ venire, ita non debent necessario omnes, qui convenerunt, unanimiter consentire, ut concilii definitio sit infallibilis. Nam cum singuli epi­ scopi non sint infallibiles, potest accidere, ut inter eos diversae sint sententiae. Dicendumne fortasse est in hoc casu non posse fieri de­ finitionem? At haec saepe necessaria est, ut in causa arianorum et nestorianorum, ubi agebatur de fundamentali dogmate religionis Chri­ stianae. Si in tali re ecclesia ignoraret, quae esset vera doctrina Christi, iam victa esset a potestatibus adversis et a Christo derelicta, 1 Cf. Stimmen ans Maria-Laach LXXVII (1909) 503 sqq. *Γα*' 31 β Pars II. De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii cedes. id quod fieri nequit. Ergo etiam in diversitate opinionum concilium debet terre posse sententiam. Quaenam igitur ex oppositis partibus censenda est docere verum? Sine dubio ea. quaeuni stat summus pontifex; nam ibi est infallibile magisterium, ubi est collegium apostolicum cum suo capite Petro; et pastor debet regere oves, non oves pastorem. Hoc indicant Patres concilii septimi, qui dicunt in synodo sexta patriarchas alexandrinum. antiochenum. ierosolyinitanuin non ad­ fuisse. .sed nullum ex hoc sanctae adhaesit synodo praeiudiciuni . . . praecipue cum sanctissimus et apostolicus papa romanus concordaverit, et in ea inventus sit per apocrisiarios suos" (Mansi XII 1133). ί 452. Dissentientes episcopi in multis conciliis adfuerunt. In concilio nicaeno Secundus et Theonas episcopi noluerunt subscribere, eusebiani subscripserunt quidem, at solo metu imperatoris, quare postea priorem errorem iterum docuerunt (Hefele, Konziliengeschicbte I 317). In con­ cilio constant inopolita nn I triginta sex macedoniani obstinati discesse­ runt ; a nihilominus vera fides definita et ab ecclesia acceptata est (Socrates, H. E. 5, 8; .V 67, 175). Ut autem ex recentioribus tempo­ ribus exemplum afferatur: in concilio tridentino ob rationes dogmaticas plus 50 patribus decretum de invaliditate matrimoniorum clandesti­ norum displicuit, .sed subsecuta comprobatio romani pontificis, cui omnes legati et complures ex patribus adversantibus se remiserant, dubitationem omnem sustulit" (Pallae., Hist. conc. trid. 23, 9, 5; cf. 6, 11, 8; 6, 16, 4; 16, 4. 19). In concilio raticano, quando agebatur de definienda infallibilitate sumnd pontificis, non solum duo episcopi respondebant: .Non placet", sed antea iam 88 idem votum dederant, et 55 scribebant ad summum pontificem se non interfuturos publicae sessioni, ne deberent .palam et in facie patris dicere: Non placet" (Coll. Lac. VH 487 994). Nihilominus definitio facta et etiam ab epi­ scopis prius dissentientibus tamquam vera definitio concilii oecumenici acceptata est (ib. VII 955 sqq.). Itaque haec quaestio nunc soluta est. si umquam res dubia fuit: at revera non fuit, ut constat ex unanimi doctrina priorum theologorum, qui definitionem validam esse cense­ bant. etiamsi minor tantum pars episcoporum cum summo pontifice consensisset (cf. Canus, De loc. theol. 5, 5, 9 sq. : Bellarm., De conc. 1. 18; Benedict. XIV, De syn. 13. 2. 3: .Der Katholik" 1871 I 149). 453. Obiciunt, et in ipso concilio vaticano quattuor episcopi (Coli. Lac. VII 974sq.) obiecerunt, verba Vincent ii Lirinensis: .In ipsa catho­ lica ecclesia magnopere curandum est. ut id teneamus. qtiPd ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est“ (Commonit. 1.2 : M 50, 640). At mirum est, quomodo, qui verba in contextu legerit, ad ea in nostra quaestione appellare possit. Dicit enim Vincentius non esse audiendos haereticos, qui contra id. quod semper, quod ubique, quod ab omnibus creditum est. novas doctrinas conentur invehere. Statuit igitur nonnam Art. 1. De episcopia, Prop. XLI1J. 317 positivam: Quod ubique, quod semper, quod ah omnibus creditum est, id verum est; non vero normam exclusivam : Hoc solum est verum. Id patet magis ex sequentibus eius verbis. Ait enim: Quamdiu omnes idem sentiunt, sequamur universitatem; si diversae opiniones oriuntur, sequamur antiquitatem; si inter ipsos antiquos sunt diversae sententiae, .paucorum temeritati vel inscientiae universalis ecclesiae decreta prae­ ponat": si nullum decretum exsistit, adeat «probabiles magistros", et quidquid communiter tenent, sequatur. Itaque obiectio ex verbis Vincentii petita non est ad rem (cf. Kleutgen, Theol. der Vorzeit I. n. 44). 454·. Porro concilium in formandis definitionibus non adstringitur ulli certae formulae rerborum, quae nisi adhiberetur, sententiae non essent definitivae: sed sufficit quilibet modus loquendi, quo citra rationabilem dubitationem significat aliquid esse credendum vel reiciendum. Hoc quidem per se evidens est, quia neque Christus tali condicioni subiecit exercitium infallibilis magisterii ecclesiastici, neque natura rei tale quid postulat. Nihilominus haec res est notanda, quia nonnulli dubita­ verunt, utrum soli canones concilii tridentini continerent doctrinam de­ finitam an etiam capita ; nec defuerunt, qui censerent solis canonibus proponi indicia peremptoria. Quam opinionem Scheeben vocat ab­ surdam (Dogmatik I. 1. 1, η. 562), Kleutgen plane arbitrariam, ipso modo procedendi conciliorum manifeste refutatam (Theol. der Vorzeit I, n. 50), omnes theologi hodie ut falsam reiciunt. Pugnat enim cum factis indubitatis. Nam non solum in cotidiano exercitio magisterii, in quo etiam est infallibilis, ecclesia nullo anathemate utitur, sed etiam in multis et sollemnibus definitionibus, quae ab omnibus ut tales agno­ scuntur, haec forma non est servata. Symbolum nicaeno-constantinopolitanum est sine dubio definitio, quamvis, sicut generatini symbola, nullum anathema additum habeat. Numquid non debemus credere doctrinam symbolorum, et quidem propter ipsa symbola? Idem valet de epistula dogmatica Leonis papae, recepta a synodo chalcedonensi (Denz. n. 143 sq.), idem de epistula dogmatica Agathonis papae, re­ cepta a synodo sexta (Denz. n. 288), idem de decretis concilii floren­ tin) (Denz. n. 691 sqq.) etc. Ergo cum ecclesia diversis formulis usa sit in definitionibus suis, mirum est, quomodo potuerit nonnullis theo­ logis in mentem venire in concilio tridcntino solos canones habere valorem dogmaticum. Potius dicendum est exsistere canones, qui non contineant dogmata (Denz. n. 935 953 954), et adesse capita, quae contineant dogmaticas definitiones. Neque ullius momenti est, quod in concilio tridentino nonnulli theologi dicuntur rogasse, ut declararetur certa quaedam capita non continere definitiones. Concilium enim mentem definiendi doctrinam catholicam in ipsis quoque capitibus diserte de­ clarant. Ita legimus in prooemio decreti de iustificatione (sess. 6): Synodus „exponere intendit omnibus Christifidelibus veram sanamque doctrinam ipsius justificationis, (piam sol iustitiae Christus lesus, fidei 318 * Pars II. De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii eccles. nostrae auctor et consummator, docuit, apostoli tradiderunt et catho­ lica ecclesia Spiritu Sancto suggerente perpetuo retinuit, districtius inhibendo, ne deinceps audeat quisquam aliter credere, praedicare aut docere, quam praesenti decreto statuitur ac declaratur". Ergo credere debemus, quae decreto proponuntur. In tine decreti idem repetitur: .Post hanc catholicam de iustificatione doctrinam, quam nisi quisque tideliter firmiterque receperit, iustiticari non poterit, placuit sanctae synodo hos canones subiungere, ut omnes sciant, non solum quid tenere et sequi, sed etiam quid vitare et fugere debeant” (Dene. n. 810). Ergo decreta docent, quid tenendum, canones, quid fugiendum sit. Item in prooemio decreti de s. eucharistia (sess. 13, quod deest apud Dem.): .Sacrosancta synodus sanam et sinceram illam de venerabili hoc et divino eucharistiae sacramento doctrinam tradens, quam semper catholica ecclesia ab ipso lesu Christo D. X. et eius apostolis erudita atque a Spiritu Sancto, illi omnem veritatem in dies suggerente, edocta retinuit et ad finem usque saeculi conservabit, omnibus Christi fidelibus interdicit, ne posthac de s. eucharistia aliter credere, docere aut prae­ dicare audeant, quam ut est hoc praesenti decreto explicatum et de­ finitum." Post decretum sequitur similis declaratio atque supra (Dem. n. 882). Initio sess. 14 dicit se velle de sacramento paenitentiae „exactiorem et pleniorem definitionem tradere, in qua catholica veritas perspicua et illustris fieret" (deest apud Dem.); concludit vero rursum simili declaratione (Dem. n. 910). Eodem modo loquitur in sessionibus 21 22 23. Haec autem clarius, quam ullis aliis verbis etiam ana­ themate apposito fieri potest, ostendunt concilium voluisse in illis capitibus dogmaticas definitiones proponere. Itaque dicendum est con­ cilium tum definire ut supremum magisterium, cum hoc perspicuis verbis significat. Mens enim concilii, sicut cuiuslibet indicis, principa­ liter ex verbis perspicuis sententiae latae discenda est. Ideo theologi communiter docent argumenta, obiter dicta similiaque alia, quae in actis conciliorum occurrunt, non esse infallibiles definitiones; nam argu­ mentari et aliquid obiter dicere non est auctoritative definire. Audiatur e. g. Bellarminu * (De conciliis 1. 2, c. 12. .Quartum est"): .In conciliis maxima pars actorum ad fidem non pertinet. Xon enim sunt de fide disputationes, quae praemittuntur, neque rationes, quae adduntur, neque ea. quae ad explicandum et illustrandum afferuntur, sed tantum ipsa nuda decreta, et ea non omnia, sed tantum quae pro­ ponuntur tamquam de fide. Interdum enim concilia aliquid definiunt non ut certum sed ut probabile, ut concilium viennense, quod decrevit tenendum ut probabilius infantibus in baptismo infundi gratiam et virtutes, ut habetur Clementina una de summa Trinitate et fide catho­ lica. Quando autem decretum proponatur tamquam de fide, facile cognoscitur ex verbis concilii. Semper enim dicere solent se explicare fidem catholicam, vel haereticos habendos, qui contrarium sentiunt, vel. quod est communissimum, dicunt anathema et ab ecclesia excludunt Art. 1. De episcopis. Prop. XLÏII. 319 eos, (pii contrarium sentiunt, Quando autem nihil horum dicunt, non est certum rem esse de fide, Denique in ipsis decretis de fide non verba, sed sensus tantum ad fidem pertinet; non enim est haereticum dicere in canonibus conciliorum aliquod verbum esse supervacaneum aut non recte positum, nisi forte de ipso verbo sit decretum formatum, ut cum in concilio nicaeno decreverunt recipiendam vocem όμοούσιον et in ephesino vocem Θεοτόκον/ (Cf. Wilmers, De Christi ecclesia 394 sqq.) 455. Tandem confirmatio concilii a summo pontifice fieri debet, quia episcopi docentes sine suo capite non sunt illud magisterium, cui Christus infallibilitatem promisit. De synodo II iam dictum est (n. 449): synodus III scripsit ad Coelestinum papam, ut eius consensum impetraret [Hardouin I 1503). In concilio IV S. Leo ea, quae fidem spectabant, iam per epistulam et legatos suos satis declaraverat; quoad alia vero (can. 28 de praerogativa sedis constantinopolitanae) synodus confirma­ tionem quidem pontificis rogavit (Ep. 98, c. 4; 3/ 54, 962), at non impetravit (Ep. 105, c. 3; J/ 54, 1000). Quare canon 28 numquam vim obtinuit (cf. infra n. 504; Bellarm., De conc. 2, 11; Zeitschrift für kath. Théologie, Innsbruck 1885, 86 sqq.). Alia apud jMazzella, De eccl. n. 1032. 456. Potest autem summus pontifex concilia multiplici modo confirmare: a) ferendo sententiam in ipso concilio, sive per se sive per litteras sive per legatos, qui determinatam pontificis sententiam deferre debent· : b) postea addendo decretis concilii consequentem et disertam con­ firmationem: c) simpliciter recipiendo et promulgando acta concilii (cf. Mazzella 1. c. n. 1033: Bellarm. 1. c. : .Der Katholik" 1893 1 38 112 249 385 511). Ex confirmatione summi pontificis possunt etiam decreta concilii, quod per se non fuit universale, recipere vim obligandi pro universa ecclesia, ut dictum est de constantinopolitano I et valet de milevitano II et arausicano II. quae per consequentem acceptationem totius magisterii ecclesiastici et imprimis per confirmationem pontificis adepta sunt dignitatem doctrinalem conciliorum universalium (Denz. ante n. 101 et 174). 457. Constat igitur, quando et quo sensu concilium sit oecumenicum. Concilium autem oecumenicum est infallibile per se, nullo modo ob con­ sensum ecclesiae audientis, ut voluerunt iansenistae et febroniani et tempore concilii vaticani Dollinger (Coll. Lac. VII 1502 sqq.) et alii. Ecclesia enim audiens a Christo non est constituta ad docendum et indicandum sed ad discendum et oboediendum. Propterea in con­ cilium numquam vocabantur neque in eo suffragium habebant nisi qui pertinerent ad magisterium a Christo institutum; neque umquam putavit ecclesia audiens sibi licere indicare de decretis conciliorum et i 320 Pars ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii cedes. considerare, utrum recipienda essent necne, sed semper omnes, qui ea nolebant recipere, habebantur haeretici, id quod historia concilii Vati­ cani denuo confirmatum est. Potest quidem ex tide ecclesiae audientis disci doctrina revelata, at solum tamquam ex subiecto passivo in­ fallibilis magisterii, non tamquam ex subiecto activo infallibilitatis (cf. Dens. n. 1502 1510). 458. Concilium est infallibib · propter assistentiam Spiritus Sancti, quam Christus ecclesiae promisit: ergo per donum supernaturale. Neque enim viri, licet docti et ingeniosi, naturaliter umquam eam habere possunt infallibilitatem in rebus moralibus et religiosis, ut omnes homines rationabiliter obligare possint ad suam doctrinam simpliciter et sine ulla dubitatione recipiendam: ergo Christus, quia fidelibus talem obligationem erga magisterium ecclesiasticum imposuit, de­ buit huic magisterio dare talem infallibilitatem. qualis pro natura rerum hominibus competere non potest (cf. Palmieri, De Rom. Pontif. 168 sqq.). Ex altera vero parte magisterium ecclesiasticum non accipit novas revelationes ut apostoli, sed debet conservare doctrinam traditam. Unde debet inquirere in ipsam traditionem, ut hoc modo cognoscat, quae sit doctrina apostolica. Ad hoc autem requiritur studium et inquisitio in documenta traditionis. Hoc igitur est elementum huma­ num et naturale, quod requiritur ad exercitium magisterii ecclesiastici. At non hoc studium humanum est fundamentum infallibilitatis et ratio, quae nos movet ad subiciendum intellectum nostrum, sed assistentia Spiritus Sancti, qui episcopos in illa inquisitione ita iuvat. ut verum inveniant, nec permittit, ut ad definitionem procedant, priusquam verum invenerunt. Itaque rationes scientificae. ob quas magisterium ecclesiasticum indicat aliquam doctrinam, contineri in traditione, habent solum rationem condicionis: ipsa vero causa infallibilitatis est assi­ stentia Spiritus Sancti. Propterea concilium potest simpliciter doc­ trinam sequendam proponere nullis additis lationibus, ob quas illa definitio facta sit. quia non est necesse fidelibus in has rationes in­ quirere, sed debent legitimo magisterio se subicere. Sive igitur illae rationes fuerunt certae et indubiae sive probabiles, dummodo con­ cilium definiat, definitio eius indubitanter recipienda est. quia Spi­ ritus Sanctus non permittit definitionem nisi absolute veram. licet rationes, ob quas singuli episcopi in veritatem consenserint, fortasse non fuerint certae. Quare ecclesia non vult sibi credi, quantum argu­ menta a se forte prolata probant, sed quantum infallibilis auctoritas sua postulat. Quod ad totum hunc tractatum de conciliis attinet, cf. praeter doctores iam citatos Phillips, Kirchenr. II: Hefele, Konziliengesch. I, introduct. : Das okumenische Konzil, Stimmen aus Maria-Laach 1870: Palmieri 1. c. thes. 28, 666 sqq. ··Λ Art. 1. De episcopis. Prop. XL1II. Schol. 1. 321 459. Schol. 1. Quomodo deiinitioiies conciliorum se habeant ad ma­ gisterium summi pontificis. 1. Ex dictis patet cooperationem summi pontificis esse absolute ne­ cessariam ad celebrationem concilii universalis. Consequenter vacante sancta sede non potest celebrari concilium, quod ipsa actione sit uni­ versale : potest tamen concilium, quod eo tempore celebratur, posteriore confirmatione pontificis fieri universale. 2. Cum concilium possit esse duplici modo universale, a) quatenus repraesentantes totius ecclesiae docentis adsunt: b) quatenus habet potestatem obligandi universam ecclesiam, hanc alteram rationem, si cui concilio per se non insit, summus pontifex supplere potest, quia ipse per se solum totam ecclesiam obligare potest. Ex quo fit, ut concilia quoque provincialia a summo pontifice ita approbari possint, ut vim obligandi universam ecclesiam habeant et hac ratione (formaliter, non materialiter) evadant universalia (cf. Palmieri, De Rom. Pontif. 702 sq.). Non tamen omnia concilia, quae sic confirmata sunt, recensentur inter universalia, quia, ut dicantur concilia universalia, saltem aliqua maior sollemnitas requiritur. 3. Cum supposita doctrina de infallibilitate summi pontificis, quam postea probabimus, nullum sit essentiale discrimen inter definitionem pontificiam et definitionem conciliarem, dubitatio oritur·, quamnam utilitatem habeant concilia oecumenica. Respondeo imprimis omnes episcopos simul esse aptiores ad veritatem revelatam investigandam quam solum pontificem. Nam cum assistentia Spiritus Sancti non liberet ab onere inquirendi in traditionem, diligentia humana necessaria est, et quidem eo magis, quo res est difficilior. Ad hunc autem finem medium valde efficax est episcoporum totius orbis conventus ad rem inter se deliberandam. Secundo, ipsi episcopi pleniorem rerum fidei notitiam hauriunt et paratiores fiunt ad dogmata proponenda et tuenda. Tertio vero, ipsum indicium cum maiore sollemnitate fertur ab omni­ bus episcopis simul quam a solo pontifice et ex natura rei maiorem vim habet ad procurandam pacem et unitatem ecclesiae et ad ad­ versarios profligandos, cum magis ad oculos demonstret sensum totius ecclesiae et perpetuitatem traditionis. Licet igitur non maior infallibilitas vel vis obligandi insit in definitione conciliari quam in defini­ tione pontificia, est tamen in illa maius quoddam robur externum ex natura rei accrescens et impedimenta removens. Sic intellegendum est, quod interdum legimus apud veteres scriptores, sententiam ponti­ ficis confirmatam esse assensu concilii. Sequitur concilia oecumenica non esse absolute necessaria neque a Christo praescripta, quandoquidem tribus prioribus saeculis nulla habita sunt, posse tamen esse secundum quid necessaria ad aliquam quae­ stionem melius investigandam et pacem ecclesiae efficacius procurandam. Quae dicta sunt de potestate definiendi dogmata fidei, facile ap­ plicantur ad potestatem ferendi leges disciplinares pro tota ecclesia. Pescli. Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6 7. pars IL De ecclesia Christi. Sectio 4. De sublecto activo magisterii eccles. i u •*n de qua re plura vide apud Palmieri 1. c. 695 sqq.. qui etiam solvit difficultatem, quae e sancto Augustino peti potest. 4. Inter omnes catholicos convenit episcopos in conciliis esse indice» et was ferre sententias (cf. Canus, De loc. theol. 5, n). Id tum quo­ que valet, cum agitur de re iam antea definita (cf. Ihnz. n. 288 sqq. 428 sqq. 877). Quod semel definitum est. non potest quidem iterum in dubium vocari, at potest nova sententia confirmari, ut res magis inculcetur et in clariore luce ponatur. -Ipsa quoque veritas et clarius renitescit et fortius retinetur, dum. quae fides prius docuerat, haec postea examinatio confirmant. Multum denique sacerdotalis officii meritum splendescit, ubi sic summorum servatur auctoritas, ut in nullo inferiorum putetur imminuta libertas" (X. Leo, Ep. 120, c. 1 : M 54. 1048). Distinguitur ergo etiam hac in re auctoritas episcoporum ab auctoritate theologorum, quia illi auctoritative definiunt, hi vero non ex auctoritate indicant neque sua sententia fideles obligare possunt. 5. At non ita conçois est loquendi modus inter catholicos theo­ logos. quod attinet ad quaestionem, utrum unum an duplex subi edum magisterii infallibili.··· ecclesiastici admittendum sit, seu utrum episcopi eatenus tantum sint infallibiles, quatenus infallibilitas summi pontificis in reliquos episcopos derivetur, an etiam collegio episcopali cum summo pontifice ut suo capite conveniat infallibilitas. quae sit independens ab infallibilitate summi pontificis ex cathedra loquentis. Priorem sen­ tentiam sequitur Palmieri (1. c. 637 sqq.i. qui vult unum solum esse subiectum immediatum infallibilitatis. summum pontificem. Alteram sententiam sequuntur Franzelin (De Trad, et Script., ed. 3. 117). Fchueemunn (Die kirchl. Lehrgewalt 198 sq.). alii, qui admittunt duo subiecta infallibilitatis inadaequate distincta. Haec altera sententia, videtur praeferenda. Nam al distinctae sunt promissiones infallibili­ tatis. quae dantur a Christo collegio apostolorum ut collegio, et quae dantur Petro ut primati. Unde sicut duplex adest subiectum pro­ missionum. ita adest duplex subiectum infallibilitatis. non adaequate sed inadaequate distinctum, quia episcopi non sunt infallibiles, nisi in quantum sub suo primate constituunt collegium apostolicum. Neque igitur considerandi sunt episcopi, ut opponuntur papae (quem con­ siderandi modum proxime prae oculis habet Palmieri), sed ut coniuncti sunt cum papa. Sed sic consideratum hoc collegium esset in­ fallibile. etiamsi summus pontifex non haberet per se infallibilitatem. sicut in cotidiano magisterio neque singuli episcopi neque summus pontifex separatim sunt infallibiles, sed episcopi simul sub suo capite, pontifice romano. Ergo falsum est argumentum tempore concilii Vati­ cani a nonnullis prolatum: Nisi papa esset infallibilis, ne concilium quidem esset infallibile: nam concilium ideo est infallibile, quia papa in concilio definiens est infallibilis. In magisterio cotidiano, quando nulla tit definitio ex cathedra, collegium apostolicum. per orbem dispersum, est infallibile in proponenda et explicanda doctrina revelata *· ■'· ' y I? ^532 ut statini videbimus. I») (Juin nondum esset definita infallibilitas summi pontificis, immo a multis in dubium vocaretur, omnes tamen vere catholici pro certo habebant concilia oecumenica esse infallibilia. Itaque cum illa infallibilitas posset sine haeresi negari, haec non posset, videtur concludendum aliud esse subiectum illius infallibilitatis, aliud huius, c) Idem videtur effici ex doctrina concilii raticani. Docet enim (sess. 4, c. 4) summum pontificem „ea infallibilitate pollere, qua divinus redemptor ecclesiam suam in definienda doctrina de fide et moribus instructam esse voluit" (Denz. n. 1839). Comparatur igitur infallibilitas ponti­ ficis ex cathedra definientis cum infallibilitate ecclesiae (collegii epi­ scopalis) definientis: haec supponitur et ut terminus comparationis assumitur: illa formaliter declaratur et illustratur. Si autem solus summus pontifex in ecclesia definiente per se esset infallibilis, idem per idem declararetur: Pontifex definiens ea infallibilitate pollet, qua pontifex definiens pollet, d) Tandem adde, quod illud simplex /Placet" summi pontificis, quod solum requiritur, cum ipse praesens est in con­ cilio. vix apte dici potest semper esse definitio cathedralis; et quod in nostra sententia melius intellegitur, quomodo episcopi sint veri iudices fidei et uti potuerint illa formula antiquis consueta : .Definiens subscripsi" (cf. Hefele, Konziliengeschichte I 18 sqq.)1. Ergo haec sententia nequaquam eadem est atque illa, quam Pal­ mieri de industria impugnat, scilicet episcopos esse infallibiles etiam sine summo pontifice, id quod falsum esse concedimus, licet addendum sit non posse in ecclesia fieri, ut (moraliter) omnes episcopi stent pro una sententia et solus summus pontifex pro opposita. Unde e com­ muni consensu episcoporum concludi potest, quid summus pontifex sentiat, et ita ex unanimi doctrina omnium episcoporum in concilio cognosci potest veritas, etiam ante continuationem pontificiam, licet sententia episcoporum sine hac confirmatione nondum sit sententia definitiva et obligatoria. Aliud enim est talem consensum esse medium cognoscendae veritatis, et aliud eum esse legem obligantem. 6. Ut difficultas in doctrina infallibilitatis vitetur, notandum est infallibilitatem non esse donum inhaerens per modum habitus, sed esse*i ■ i 1 Proponit quidem Straub De ecclesia Christi 11 1062 contra hanc sententiam quasdam obiectiones, sed adeo debiles, ut vix immorari iis opus sit: nam confundit haec duo: collegium episcoporum non habere infallibilitatem independentem a romano pontifice, et collegii sub romano pontifice constituti infallibilitatem derivari ab in­ fallibilitate romani pontificis per se sumpti. Propterea proponit illam sententiam tamquam objectionem contra infallibilitatem summi pontificis, quam sententia nostra omnino intactam relinquit. In concilio vaticano episcopus Gasser, loquens de in­ fallibilitate decretorum concilii universalis confirmati a papa, ait: .Causa huius rei non ea est. quae ex hoc ambone aliquoties, dolens dico, indicata fuit, ac si omnis infallibilitas ecclesiae sit sita in solo papa, et a papa derivetur in ecclesiam et illi communicetur. .. . Vera ratio ... ex eo repetenda est, quod Cliristus hanc infalli­ bilitatem toti ecclesiae magisterio, i. e. apostolis simul cum Petro promiserit* (Collect. Lac. VI1 403. 'zZ·· « 324 Pars II· wlesia Christi. Sectio 4. De suhiecto activo magisterii ecclee. externam assistentiam Spiritus Sancti, quam Christus ex una parte apostolis omnibus et eorum successoribus ut collegio organ iz.a to, et ex altera parte S. Petro et eius successoribus per se sumptis pro­ misit. Itaque iufallibilitas concilii non est ita concipienda, quasi habitus infallibilitatis insit in solo pontifice, et vi huius habitus a pontifice doctrina, de qua agitur, transferatur e statu fallibilitatis in statum infallibilitatis. et ita episcopi pontifici adhaerentes etiam ipsi sint in­ fallibiles. Potius ita res se habet: Christus infallibilitatem promisit toti collegio, i. e. promisit se canturum, ne hoc collegium doctrinam falsam ecclesiae proponeret. Episcopi per se non sunt totum illud collegium, cui haec promissio Christi facta est, sed pars; ergo non sunt totale subiectum infallibilitatis, sed partiale. Si accedit caput ad hoc collegium, iam habetur totale subiectum. Quia tamen infallibilitas non efficitur per novam revelationem, Spiritus Sanctus episcopos ita in investigando vero dirigit, ut ex iis simul cum pontifice exsistat illud collegium, quod infallibiliter docet verum. Ideo fieri nequit, ut, ubi agitur de definitione facienda, omnes episcopi sentiant aliter quam pontifex, quia secus iam cessasset illud collegium, cui promissio in­ fallibilitatis facta est. 0’ ‘T » 4(>0. Schol. 2. Nomina concilii cf synodi saepissime promiscue usur­ pantur. Iam Tertullianus ait: ,Aguntur per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis christiani magna veneratione celebratur * (De ieiun. c. 13: M 2, 972). In ca­ nonibus apost. c, 38 occurrit σύνοδος τών έπισκόπων. Η Praeter concilia universalia (generalia, oecumenica) distinguuntur concilia plenaria et provincialia. Synodus vero dioecesana non vocatur concilium, quia, quamvis multi conveniant, tamen non conciliariter sen­ tentia fertur, sed solus episcopus in ea habet ius sententiae, alii vero solum conveniunt ad episcopi instructiones accipiendas. Non quilibet conventus episcoporum sunt concilia, sed ad haec certae formalitates et sollemnitates requiruntur. Quidquid in aliis conventibus episcoporum constitutum est, eatenus tantum in singulis dioecesibus vim obligandi habet, quatenus ibidem per episcopum proprium pro­ mulgatur. De conciliis et synodis haec statuuntur in codice i uris canonici: a) De oecunienico concilio: Can. 222, § 1. .Dari nequit oecumenicum concilium, quod a romano pontifice non fuerit convocatum." S 2. ,Eius­ dem romani pontificis est oecumenico concilio vel per se vel per alios praeesse, res in eo tractandas ordinemque servandum constituere ac designare, concilium ipsum transferre, suspendere, dissolvere, eiusque decreta confirmare? Can. 227. „Concilii decreta vim definitivam obligandi non habent, nisi a romano pontifice fuerint confirmata et eius iussu promulgata? Art. 1. he episcopis. Prop. ΧΙΛΗ. Schol. 2. Prop. XLIV. 325 (an. 228, § 1. «Concilium oecumenicum suprema pollet in universam ecclesiam potestate/ § 2. «A sententia romani pontificis non datur ad concilium oecumenicum appellatio/ ('an. 229. «Si contingat romanum pontificem, durante concilii cele­ bratione, e vita decedere, ipso iure hoc intermittitur, donec novus pontifex illud resumi et continuari iusserit/ b) />r conciliis plenariis et provincialibus: Can. 281. «Ordinarii plurium provinciarum ecclesiasticarum in concilium plenarium convenire possunt, petita tamen venia a romano pontifice, qui suum legatum de­ signat ad concilium convocandum eique praesidendum/ Can. 283. «In singulis provinciis ecclesiasticis celebretur provinciale concilium vicesimo saltem quoque anno/ Can. 291, § 1. Absoluto concilio plenario aut provinciali, praeses acta et decreta omnia ad sanctam sedem transmittat, nec eadem antea promulgentur, quam a sacra congregatione concilii expensa et recognita fuerint; ipsimet autem concilii Patres designent et modum promulga­ tionis decretorum et tempus, quo decreta promulgata obligare incipiant/ § 2. -Decreta concilii plenarii et provincialis promulgata obligant in suo cuiusque territorio universo, nec ordinarii locorum ab iisdem dis­ pensare possunt, nisi in casibus particularibus et iusta de causa/ c) De synodo dioecesana: Can. 356,.§ 1. «In singulis dioecesibus celebranda est decimo saltem quoque anno dioecesana synodus, in qua de iis tantum agendum, quae ad particulares cleri populique dioecesis necessitates vel utilitates referuntur/ Can. 362. «Unicus est in synodo legislator episcopus, ceteris votum tantum consultivum habentibus; unus ipse subscribit synodalibus con­ stitutionibus; quae si in synodo promulgentur, eo ipso obligare in­ cipiunt, nisi aliud expresse caveatur/ Prop. XLIV. Magisterium ecclesiasticum, etsi non in concilium collectum sed dispersum per orbem terrarum, infallibile est in pro­ ponenda doctrina Christi. 461. Christus ecclesiae suae infallibilitatem eo modo promisit, ut eam non redderet dependentem e determinata ratione doctrinam investi­ gandi et proponendi; neque enim dixit: Ecce ego vobiscum sum, ego mittam vobis Spiritum Sanctum in concilium collectis; sed infallibilitas simpliciter et sine ulla restrictione promissa est. Immo quia dixit se adfuturum ecclesiae «omnibus *diebus' , non autem omni die concilia haberi possunt, evidens est promissionem Christi pertinere ad extraconciliarem quoque doctrinam. Hoc natura et finis ecclesiae postulant, ut non in extraordinariis tantum condicionibus, sed in ordinario statu sit infallibilis, quia semper debet homines ad agnitionem veritatis ad­ ducere et intellectualem oboedientiam et fidem postulare et haereses arcere. Propterea ecclesia sibi semper ius attribuit de haeresibus definitive indicandi extra concilium oecumenicum, ut constat de tribus 345»^ 326 Pars b- bc ecclesia Christi. Sectio 4. De subieeto activo magisterii cedes. primis saeculis et de multis haeresiarchis posteriorum temporum (ut sunt Pelagius, Berengarius, lansenius). Immo saepe haeretici contra suam damnationem ad concilium provocantes ab ecclesia reiecti sunt, quare iam N. Augustinus pelagianis dicit ad eorum damnationem nullum requiri concilium (Contra duas ep. Pelag. ad Bonifatium 4. 12, n. 34: 3/44, 637). 462. Consensus ecclesiae dispersae circa doctrinam potest multiplici modo apparere. Est enim aut expressus aut tacitus. Expressus con­ sensus potest iterum vario modo manifestari : a) eo quod episcopi decretum alicuius concilii particularis acceptant ; b) eo quod episcopi sententiam, rogati a summo pontifice, promunt, qui modus proxime accedit ad actionem conciliarem (cf. ea, quae facta sunt ad prae­ parandam definitionem immaculatae conceptionis); c) eo quod exorta controversia episcopi doctrinam fidelibus suis proponunt; d) eo quod edi iubent vel approbant libros doctrinam continentes, ut sunt catechismi. libelli precatorii etc. Multo facilius etiam hic consensus circa aliquam doctrinam erui potest ex decretis conciliorum provincialium, quae in variis mundi partibus habita sunt. Quare collectiones horum conciliorum sunt insignes fontes theologici, ex quibus in multis quae­ stionibus efficacia argumenta hauriri possunt. Tacitus consensus habetur, si episcopi sciunt doctrinam communiter tradi in suis dioecesibus, neque ei ullo modo se opponunt, id quod debent facere, si eam censent falsam. Quamvis enim in aliqua par­ ticula ecclesiae error ex prudenti dispensatione tolerari possit, hoc fieri non potest, si error coepit tam late serpere, ut, nisi ei resistatur, veritatem obruat (cf. & August., Ep. 55, c. 19. n. 35: 3/ 33, 221: Canus, De loc. theol. 5. 4. conci. 6). 463. Ceterum non solum ubi agitur de definitionibus plus minusve formalibus, ecclesia dispersa est infallibilis sed etiam in cotidiano exercitio magisterii ecclesiastici : in contionibus aliisque instructionibus, quae ad populum habentur. Si enim aliquando fieret, ut ubique populo christiano proponeretur doctrina verae doctrinae ('hristi opposite, ecclesia in errorem incidisset, id quod est impossibile. Ecclesia enim praecipue in cotidiano magisterio implet praeceptum Christi; .Euntes docete omnes gentes" ; ergo Christus praecipue in hoc magisterio verificare debet promissionem suam: .Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi/ Quare Pius EX d. 21 dec. 1863 ad archiepiscopum monachiensem scribit: .Etiamsi ageretur de illa subiectione, quae fidei divinae actu est praestanda, limitanda tamen non esset ad ea. quae expressis oecumenicorum conciliorum et romanorum pontificum buiusque apostolicae sedis de­ cretis definita sunt, sed ad ea quoque extendenda, quae ordinario totius ecclesiae per orbem dispersae magisterio tamquam divinitus - ■' - ■ ■ Ait. 2. De romano pontifice. Prop. XLV. 327 revelata traduntur, ideoque universali et constanti consensu a catholicis theologis ad fidem pertinere retinentur” (Denz. n. 1683). Concilium raticanum definivit : „Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt., quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab ecclesia sive sollemni indicio, sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur” (sess. 3, cap. 3; Denz. n. 1792). Iam supra, ubi de perpetuitate magisterii ecclesiastici, de hierarchia ecclesiastica, de apostolicitate ecclesiae sermo erat, ostensum est, quo­ modo SS. Patres semper efferrent consensum episcoporum, prout ap­ paret in cotidiano exercitio magisterii, ut certissimum signum veri­ tatis. E. g. S. Ignatius M.: .Anteverti vos admonere, ut uniamini in sententia Dei |in doctrina a Deo revelata]. Etenim lesus Christus, inseparabilis vita nostra. Patris est sententia, sicut et episcopi, per tractus terrae constituti, in lesu Christi sententia sunt : unde oportet vos in episcopi sententiam concurrere. quod et facitis” (Eph. 3, 2 sqq.). Episcopi enim habent .charisma veritatis certum", ut ait Irenaeus (Adv. haer. 4, 26, 2; M 7. 1053). Lege Franzclin, De trad. thes. 8—11. Ilie consensus ecclesiae docentis est traditio active spectata: doctrina vero hoc modo tradita est traditio passive sumpta. ART. II. DE ROMANO PONTIFICE. Prop. XLV. Romanus pontifex est successor S. Petri in primatu. 464. Postquam probatum est Christum Dominum primatum instituisse cumque perennem esse voluisse, nullo negotio probatur primatus ro­ mani pontificis. Nam aut romanus pontifex est primas, aut nemo est; atqui aliquis debet esse primas; ergo romanus pontifex. Maior est ■evidens, quia nullus· praeter rpmanum pontificem umquam in ecclesia agnitus est successor S. Petri in primatu. 465. Praeterea non solum per multa saecula ecclesia unirersa pri­ matum romani pontificis agnovit, sed etiam multa concilia inde ab «phesino usque ad vaticanum sollemni modo eandem rem definiverunt. Cum ecclesia in hoc fundamentali articulo non possit enare, sequitur romanum pontificem esse successorem S. Petri. luvat haec argumenta prae oculis habere, ut statim ab initio appareat, quam frustra laborent adversarii, qui historica argumenta, quae pro primatu e primis saeculis afferuntur, infirmare conantur, putantes ex his argumentis unice pendere veritatem huius doctrinae. Quod quam falsum sit. iam inde efficitur, quod multi theologi, qui speciales tractatus de romano pontifice scripserunt, ne inquirunt quidem in quaestionem. Romaene S. Petrus fuerit. Revera etsi hoc nullis historicis documentis probari posset, staret tamen immota doctrina de primatu romani pontificis, quia in i; b» * . · 328 I>ars M- 9® ecclesia Christi. Sectio -1. De subieeto activo magisterii eceles. sola sede roniana invenitur id. quod correspondet institutioni Christi1. Innno absolute fieri potuisset, ut S. Petrus nullam sibi sedem episco­ palem eligeret, sed ante mortem suam indicaret tantum illam sedem, cui in posterum dignitas primatialis annexa esset. Ergo ad veritatem primatus romani probandam sufficit tria haec demonstrasse: a) Christum instituisse primatum, b) voluisse, ut primatus esset perennis in ec­ clesia. c) ecclesiam in sola sede roniana primatum agnovisse. Duo priora supra probata sunt, tertium vero per tot saeculorum doctrinam et praxim probatur, ut ipsi adversarii concedant longe ultra mille annos ecclesiam semper agnovisse primatum romanum. et ut nullum tempus indicare possint, quo primo haec persuasio orta sit. Ergo per se recte agunt illi theologi, qui hoc argumento contenti sunt ad probandum primatum romanum. ut e. g. Palmieri (De Rom. Pontif. 398 sqq.). Cf. Ottiger, Theologia fundam. II 805 sqq. Quamvis autem, si solus finis dogmaticus spectatur, quaestiones de variis factis, quae ad hanc rem pertinent, tuto relinqui possint, historiae ecclesiasticae, iuverit tamen hoc quoque loco brevem quendam conspectum testimoniorum dare inde a primo saeculo usque ad ea. tempora, quibus omnibus consentientibus traditio firma et universalis aderat. Ut autem facilius tota haec res aspectui subiciatur et magis appareant varia momenta, quae in hanc quaestionem concurrant, omnia in distincta capita redigemus. 1. S. PETRIS ROMAE FUT 1B1QUE MORTUUS EST. 466. Pliniani dubitationem de roniana commoratione S. Petri post icaldenseS IDovit Marsilius Patavinus in .Defensore pacis“ (cf. Phillips, Kirchenr. III 312), dein multi inter protestantes, ut imprimis Ulricas retenus (Tractatus, quo 18 argumentis asseritur Petrum numquam Romae fuisse. 1520) et Fridericiis Spanheim (Dissertatio de ficta Petri apostoli in urbem Romani profectione. 1679). At quaestio maxime agitata est nostro saeculo. Asseclae „scholae * tubingensis protestanticae (Baur, Schireglcr, Zeller, Straub) querebantur, quod hucusque ob defectum .altioris criticae" nulla vera historia duorum primorum saeculorum religionis christianae scribi potuisset. Quare hoc opus aggressi et illa .altiore critica" usi, omnia fere scripta primi saeculi suppositicia declarabant, ut ita omni impedimento remoto ex 1 Etsi haec toties iam a theologis catholicis inculcata sunt, nihilominus anno 191(> .1. Bauer, professor in universitate vindobonensi, postquam conatus est ostendere Petrum et Paulum Romae martyrium non subiisse Wiener Studien. Zeitschrift für klassische Philologie XXXVIII [1916| 305', in fine scribit 307 : .Die Vertreter eines konfessionellen Glaubens. fiir den Petrus das von Jesus eingesetzte Haupt der Kirche ist, kOnneu um des Ansehens und der weltlichen Machtstellung ihrer Kirche willen niemals zugeben. dali ihr Glaube auf «ner Fiktion und nicht auf Tatsachen beruht.“ Vides, quomodo etiam professori historiae critico accidere possit, ut vanis imagina­ tionibus abduci se sinat et ne statum quidem quaestionis rei. de qua agitur, intellegat. suo ingenio historiam construerent. Dein ex epistulis paulinis osten­ debant post mortem Christi mox ortas esse duas formas religionis christianae, paulinismum et petrinismum, illam gentilium, hanc iudaeoruni conversorum. Duae illae factiones inter se acerrime pugnabant scriptis quoque libris, inter quos eminent homiliae et recognitiones clementinae, in quibus tubingenses volunt sub nomine Simonis a Petro impugnari et superari Paulum eiusque doctrinam. Sed, inquiunt, paulatim vehementia disputationis deferbuit, et ad animos conciliandos scripti sunt libri, in quibus duo illi apostoli apparent unanimes ean­ dem doctrinam tradentes (Actus apostolorum). Fructus huius con­ ciliationis fuit ecclesia catholica (circa medium saeculum II), in qua coniunctio animorum etiam eo exprimitur, quod ex quadam conven­ tione fundatio nobilissimae ecclesiae, i. e. romanae, duobus apostolis Petro et Paulo pariter adseribitur. Ita orta est fabula de epi­ scopatu romano S. Petri (cf. H. Hagemann, Die rom. Kirche, Frei­ burg 1864, 630 sqq.). Duae res statim primo aspectu in hac procedendi ratione apparent prorsus arbitrariae : a) quod tot scripta, pro quorum genuinitate omnia criteria interna et externa pugnant, sine ulla specie sufficientis rationis ut suppositicia reiciunt, et contra scriptis tam miris, quam sunt homiliae et recognitiones clementinae, summam vifn tribuunt; b) quod fingunt primam ecclesiam Christianam tamquam coetum hominum nulli rei magis quam fraudibus intentorum, quorum libri vix non omnes sint causidicorum declamationes et veri adulterationes. Propterea alii protestantes studuerunt via magis scientifica ad eundem finem pervenire, inter quos eminet Richardus Albertus Lipsius (Chronologie der romischen Bischofe, Kiel 1869, 162 sqq. ; Die Quellen der romischen Petrus-Sage, Kiel 1872). Sed hic quoque scriptor maxime argumentatur ex scriptis Pseudo-Clementis, quae non apta esse ad quaestiones historicas solvendas ipsi protestantes concedunt. 467. Quo animo ducantur in hac quaestione illi impugnatores primatus romani, sincere prodidit Lipsius, qui, si Petrus, inquit, Romae fuit, primatus romani pontificis fundamento historico non caret: atqui hoc protestantes concedere non possunt ; ergo intellegitur, cur protestantes omni vi conentur hoc fundamentum evertere *. De quibus verbis alius rationalista. Adolf Hilgenfdd, qui constanter defendit Petrum Romae fuisse, haec scribit: Quaestiones historicae diiudicandae non sunt secundum partium studium, sed ex amore veri, licet hoc iis non placeat, qui praeiudiciis ducuntur2. Simili modo loquuntur Harnack (Patres apostol. 1 not. ad Clem. 1, o), Weizsàcker (Apostolisches Zeitaltcr. ed. 2, 467 sq.), alii. Sicut olim centuriatores magdeburgenses, 1 Lipsius, Jahrbücher fûr protest. Théologie (Leipzig 1876) 486 508. Hilgenfdd, Zeitschrift fur wissenschaftliche Théologie Leipzig 1877 486 508. ■A\^R 330 i . % Pars B- He ecclesia Christi. Sectio 4. De subieeto activo magisterii ecdes. dein Scaliger, I sher, Grotius, Newton, alii protestantes concedebant Petrum Romae fuisse, ita nostra aetate idem docuerunt Mynster, Gieseler. Olshausen. Credner, \\ ieseler. Jaffé etc. Generatim haec veritas etiam a protesta nt ibus magis magisque admittitur. E theologis protestantibus saeculi 20. anno 1915 //. Lietzmaun. qui ceteroquin non paucis dictis prae se fert rationalismuni more Harnackii, edito libello .Petrus und Paulus in Rom" diligenter examina­ vit documenta historica, quorum auctoritate haec quaestio solvenda est. Finis inquisitionis est hic: Sepulchrum Petri principio erat in Vaticano, sepulchrum Pauli in Via Ostiensi ; anno 258 die 29 iunii ossa apostolorum translata sunt _ad catacumbas" (in ecclesiam S. Sebastiani). Quando vero sub Constantino imperatore et eius successore aedificatae erant basilicae S. Petri in Vaticano et S. Pauli ad Viam Ostiensem, reliquiae apostolorum reportatae sunt ad loca priora, ibique usque ad nostra tempora manserunt. Testimonia veterum docu­ mentorum de communi sepulchro apostolorum ad S. Sebastiani eccle­ siam confirmata sunt fossionibus, quae sub directione Pauli Styger in illa ecclesia factae sunt Rômische Quartalschrift 1915, 73 sqq.: cf. Zeit­ schrift für kath. Théologie 1921, 549sqq.; Stimmen der Zeit NC 555sqq.). Sed praeter testimonia, quae sepulchra apostolorum spectant, sunt alii vetustiores testes (1 Petri. Clemens Rom.. Ignatius M.), qui loquuntur de Petro Romae commorante eiusque martyrio. .Summa: Omnia testi­ monia antiquissima fontium ex tempore circiter anni 100 provenien­ tium perspicua fiunt et facile intelleguntur, quadrant in contextum et optime inter se cohaerent, si admittimus, quod ipsa aperte signifi­ cant. Petrum Romae commoratum et ibidem martyrium passum esse. Omnis alia coniectura de morte Petri difficultates difficultatibus addit, neque umquam vel unius fontis testimonium positivum pro se proferre potest. Quae cum ita sint, non capio, quomodo quis dubitare possit, quae sit legitima conclusio." Ita Lietzmann 1. c. p. 171. Hoc tamen nimium visum est Adolfo Bauer (de quo supra n. 465 nota): quare indubitanter contrarium statuit: „Ad quaestionem, num Petrus et Paulus Romae martyrio obierint, negative respondendum ■est’ (1. c. 305). Et quae est ratio huius negationis? Quia circa annum 200 demum e mundo hellenistico Romam introductus est cultus heroum : antea christiani nihil curabant de martyribus neque de eorum sepulchris. Bauer pro hac assertione non habet nisi obiectiones et hypotheses iam saepe discussas et refutatas. Plura de hac re exponit /■>’. Bbminghaus (Stimmen der Zeit XCV 251 sqq.). qui censet dissertationibus, qualis est illa Baueri, non quidem ecclesiae catholicae, sed bonae famae doc­ trinae historicae periculum creari (1. c. 266). Ceterum ne acerrimi quidem impugnatores huius facti historici negant circa finem saeculi II in ecclesia iam firmam et universalem traditionem romanae commorationis et episcopatus S. Petri exstitisse. Ft igitur hanc traditionem explicent, varias hypotheses tingunt, qua- Art. 2. De romano pontifice. Prop. XLV. 331 rum altera altera est absurdior, et altera alteram destruit. Hoc autem ostendit eos pugnare contra veritatem historicam (cf. Stimmen aus Maria-Laach II. 1872, 480 sqq.). His igitur praemissis iam audiamus singulos testes ordine chronologico. 468. Primum testimonium, utique indirectum, hauriri potest rjr evani/elio S. Marci. Hoc enim evangelium ex una parte scriptum est pro ecclesia romana. ex altera parte ad S. Petrum refertur. Marcus saepius ponit nomina romana pro graecis: έκατοντάρχης apud eum est κεντυρίων (15. 39 etc.), κοδράντης (quadrans) ponitur pro λεπτά δύο (12, 42). loquitur de Rufo ut de homine lectoribus suis noto (15, 21: cf. Rom. 1G. 13). De Petro vero et eius familia saepius in hoc evangelio sermo est quam in ullo alio, sed ita, ut praerogativa Petri taceatur, abnegatio vero eius exactissime referatur. Ceterum hoc indirectum testimonium fit directum, si adduntur testimonia veterum de origine huius evangelii. Testatur enim Papias Marcum Petri praedicationem litteris consignasse, et Clemens Alexandrinus dicit hoc Romae factum esse, id quod confirmat Irenaeus (supra n. 120 sq.). Quare Eusebius ut veterem traditionem refert Marcum Romae evangelium scripsisse, quod ibidem Petrus praedicaverat. Loquens enim de romanis ait: ,Tantus veritatis fulgor emicuit in mentibus eorum, qui Petrum au­ dierant, ut parum haberent semel audiisse nec contenti essent cae­ lestis verbi doctrinam viva voce, nullis traditam scriptis, accepisse, sed Marcum, Petri sectatorem, cuius hodieque exstat evangelium, enixe orarent, ut doctrinae illius, quam auditu acceperant, scriptum aliquod monumentum apud se relinqueret. Nec prius destiterunt, quam hominem expugnassent auctoresque scribendi illius quod secundum Marcum dicitur evangelii exstitissent. Quod cum Petrus per revela­ tionem Sancti Spiritus cognovisset, delectatus ardenti hominum studio librum illum auctoritate sua comprobasse dicitur, ut deinceps in ecclesiis legeretur. Refertur id a Clemente in sexto Institutionum (ύποτυπώσεων) libro. Cui testis etiam accedit (συνεπιμαρτυρεΐ δ’ αύτψ) Papias, hierapolitanus episcopus6 (Η. E. 2, 15: M 20. 171). Patet igitur, quantopere enent illi protestantes, qui numquam intuiti librum Papiae dicant Papiam nihil dixisse de romana praedicatione S. Petri, cum Eusebius asserat eum idem testari, quod Clemens scripserat. 469. Eodem loco Eusebius refert secundum traditionem priorem Petri epistulam Romae scriptam esse. Huius quidem epistulae genuinitatem tubingenses et alii negarunt, at quam impudenter, efficitur ex eo. quod vix ullum scriptum Novi Testamenti est, cui tot et tam diserta testi­ monia antiquitatis suffragentur quam priori Petri epistulae .* 1 De qua re in commentario protestantico (Huthcr-Kiïhl) haec dicuntur: .Der erste Petrusbrief ist miter allen Schriften des Neuen Testamentes wohl am hesten 332 Pars H· I,t' ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii cedes. 470. In hac epistula Petrus scribit: ,Salutat vos ecclesia, quae est in Babylone coelecta (ή έν Βαβυλώνι συνεκλεκτή), et Marcus, illius meus' (1 Petri 5, 13). Marcum autem cum Petro Romae fuisse ostenditur testimoniis iam allatis (cf. Coi. 4. 10: Philoni. 24). Babylonem esse nomen symbolicum pro urbe Roma testantur omnes veteres nullo excepto: Papias, Clemens Alexandrinus. Eusebius (H. E. 2. 15: 3/ 20, 174), Hieronymus (De vir. ill. 8) etc., consentiunt omnes fere catholici exegetae. plurimi protestantes, inter quos ipse Zeller (Zeitschrift fur wissenschaftl. Théologie 1876, 35) b Xec solum in apocalypsi (14 sqq.) haec appellatio occurrit, sed etiam in veteribus scriptis iudaicis et libris sibyllinis (cf. Hundhausen, Das erste Pontitikalschreiben des ApostelfQrsten Petrus, Mainz 1873. 86). Praeterea haec Babylon non potest esse alia urbs nisi Roma. Babylon enim ad Euphraten iam tempore nativi­ tatis Christi erat urbs deserta, cuius erat ή έρημος ή πολλή {Strabo f Geogr. 16,1,5), de qua nihil supererat nisi parientinae {Pausan., Arcad. 33. Plin., Hist. nat. 6. 26. losephus, Antiq. 18. 9. 8). Etsi autem ibi forte fuisset hominum sufficiens numerus, nihil in tota antiqua traditione notum est de profectione Petii in illam urbem, quod eo minus ex­ plicari posset, si ipse Petrus in epistula sua hanc rem testatus esset. Idem valet de castello Babylone in Aegypto (cf. Corneli/, Introduct. III 621 sq. : Ottiger, Theologia fundam. II 533 sqq.). Quodsi obici tint mirum esse talem tropum in epistula, responden­ dum est in tota epistula S. Petrum non uti ieiuno sed sollemniore dicendi genere. Statiin ab initio Christianos vocat -electos advenas (έκλεκτοίς παρεπώήμοις). -Sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite' (2, 2), et multa similia (cf. 1, 18 sqq.; 2, 4 sqq.: 3, 18 sqq.; 5, 8sqq.). 471. Ergo rerum non est Sacram Scripturam nihil dicere de romana commoratione S. Petri. Quod autem Actus apostolorum de hac re tacent, nihil probat; secus dicendus esset S. Petrus post ea, quae Act. 15 narrantur, nusquam fuisse, quia non iam ulla fit mentio eius. Ceterum probent adversarii, si possunt, illa verba: Petrus -abiit in alium locum' (Act. 12, 17), non esse intellegenda de eius prima pround bestimmtesten bezeugt. Es darf kaum geleugnet warden, dafi er schon dem Klemens Romanus genau bekannt war. ... Er ist von Polykarp aufs ausgiebigste benutzt, indem zusammenhângende Stellen buchstablich reproduziert werden : auch von Papias erzâhlt uns Eusebius, dafi er den ersten Petrusbrief in den λογιών κυριακών βηγήσος benutzt habe. Irenaus, Tertullian. Klemens Alex., Origenes, Cyprian zitieren ôfters Stellen aus dem Briefe mit namentlicher Anfiihrung desselben. und zwar ohne auch nur im geringsten darauf hinzudeuten. dafi irgend ein Zweifel an seiner Echtheit gehegt werde: auch findet er sich in der Slteren Peschito, die nur drei katholische Briefe enthâlL Eusebius zâhlt ihn mit Recbt zu den Homolo gumen en. Dafi Spâtere ihn für unecht gehalten haben. kommt hier nicht in BetrachC (Kritisch-exegetisches Handbuch Tiber den ersten Brief Petri, Einl. 56 sq.). 1 Cf. Hort, Judaistic Christianity 155. Art. 2. De romano pontifice. Prop. XLV. lectione romana a. 42 (cf. Hnndhausen 1. c. 16)’. Quod autem Paulus in epistula ad romanos eum non salutat neque in aliis epistulis Borna scriptis eum commemorat, ad summum probat, si quid probat, Petrum tunc (a. 58) non fuisse Romae: neque nos dicimus Petrum Romam profectum semper ibi mansisse, sed inde (a. 50) abiit lerosolymam et iterum Antiochiam, dein probabiliter profectus est in Asiam minorem, imperatore N<;rone Romam rediit (a. 63) ibique martyrium passus est a. G7 [Hundhausen 1. c. 22 sqq.). Ceterum concedimus multo minus certum esse, quibus annis Petrus Romae fuerit, quam eum omnino Romae fuisse et mortuum esse. Illud enim cum certitudine ex fontibus erui nequit, hoc autem ex unanimi testimonio veterum constat. Iam Paulus testatur ante suum adventum Romae fundatam fuisse ecclesiam, cuius tides annuntiabatur in universo mundo (Rom. 1, 8), et excusat se. quod audacius iis scripserat (15, 15), quia eatenus non consueverat super alienum fundamentum aedificare sed iis potius praedicare, quibus nondum annuntiatum erat evangelium (15. 20 21). -Nunc vero ulte­ rius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus annis, cum in Hispaniam proficisci coepero, spero, quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero“ (15, 23 24). Paulus igitur testatur Romae fundamentum ab alio positum esse, sed a quo? 472. Saeculo I (inter a. 95 et 97) Clemens Romanus Corinthiis (5, 1 ad 6, 1) varia exempla patientiae proponit ex Vetere Testamento, dein pergit: -Sed ut vetera exempla relinquamus, ad proximos athletas veniamus, saeculi nostri (τής γενεάς ημών) exempla proponamus. Propter zelum et invidiam, qui maximae et iustissimae columnae erant, per­ secutionem passi sunt et usque ad mortem certaverunt. Ponamus nobis ante oculos bonos apostolos: Petrum, qui propter zelum iniquum non unum aut alterum sed plures labores sustulit atque ita martyrium passus in debitum gloriae locum discessit. Propter zelum et contentionem Paulus patientiae praemium exhibuit . . . summum patientiae exemplar exsistens-. Viris istis sancte vitam agentibus magna electorum multi1 Nihil tamen ex hac quaestione pendet, et sunt eGam catholici, qui hoc negant, ut Semeria (Dogma, gerarchia e culto 160 sqq.). 2 Quia cum quaestione, ubi Petrus mortuus sit, cohaeret altera quaestio, ubi Paulus mortuus sit. quidam ex verbis Clementis : Παύλος . . . δικαιοσύνην διδάϊας δλον τόν κόσμον και έπί τό τ^ρμα τής δύσεως ίλθών καί μαρτυρήσας ίπΐ τών ήγουμένων, ούτως άπηλλάγη τοΰ κόσμου καί εις τόν άγιον τόπον έπορεύθη Cor. 7) hanc conclusionem fecerunt: Paulus, teste Clemente, in Hispaniam profectus et ibi martyrio mortuus est. Sed tum verba τό τ^ρμα τής δύσεως tum verbum μαρτυρήσας, tum nexus huius verbi cum contextu ab aliis alio modo exponuntur. De qua re librum edidit E. Ihiltmrj/, Klemens von Rom über die Reise Pauli nach Spanien Freiburg i. Br. 1914), qui ait: „Dem Tode'Pauli werden also drei Handlungen vorangesetzt. namlich die Unterweisung der ganzen Welt in der Gerecbtigkeit, das Kommen bis an das τ. τ. δ. und die Ahlegung des Zeugnisses. Über den rtumlichen und 334 l’ars R· ecclesia Christi. Sectio 4. De subjecto activo magisterii eccles. tudo aggregata est. qui suppliciis multis et tormentis, propter zelum passi, exemplar optimum inter nos exstiterunt." Ad (’or. 5, 4 Fnnk notat: .Petrum Romae mortuum esse Clemens hic non expressis quidem sed satis perspicuis verbis dicit. Duo praesertim consideranda sunt. Cum Paulus, altera ecclesiae columna, ut nemo negat. Romae mortem subierit, verisimile est Petrum a Clemente Romano ideo simul cum eo nominatum esse, quia ipse quoque in illa urbe martyrium passus est. Accedit, quod auctor c. 6 de Christianorum persecutione per Neronem Romae facta satis aperte loquitur, et cum hoc capitulum artissime cum antecedente cohaereat, etiam Petrus Romae decessisse putandus est. . . . Harnark ad h. 1. dicit : Lis sub indice adhuc non esset, nisi critici fabulis illis Pseudodementis vel judaizantium Christianorum plus, quam par est. auctoritatis tribuerunt." Praeterea noli praeterire illa duo: τής 'fevtdç ημών et év ήμίν. Haec enim satis clare indicant Petrum aetate Clementis cum aliis illis romanis martyribus, quos Clemens enumerat. Romae passum esse. 473. 5'. Ignatius Martyr (t 107) ad romanos scribit: .Non ut Petrus et Paulus vobis praecipio" (Rom. 4. 3), ubi aperte innuit Petrum non minus quam Paulum romanis praecepta dedisse. Id quod certe in­ tellegi non potest de evangelii· praedicatione ab iis fortasse alibi facta: nam sic non magis iis praecepta dedissent quam alii apostoli. Prae­ terea constat Paulum romanis praedicasse : ergo, quia Petrus in eadem linea cum eo ponitur, hunc quoque romanis praedicasse Ignatius testatur. 474. Duo testimonia ex saeculo II (praeter Papiam et Clementem Alexandrinum, quos iam allegavimus n. 468) Eusebius exhibet, alterum Caii (Gaii), presbyteri romani (circa finem saeculi II). alterum Dionysii,. Corinthiorum episcopi (circa 170): .Ac Paulus quidem Romae capite truncatus. Petrus vero cruci suffixus fuisse eodem [Nerone] regnante traduntur. Quam quidem narrationem abunde confirmant Petri Paulique nomine insignita monumenta, quae in urbis Romae coemeteriis etiamnunc visuntur. Sed et Cains quidam, vir ecclesiasticus, qui Zephyrini. romanae urbis episcopi, temporibus floruit, in eo libro, quem scripsit .Adversus *Proclum , patronum sectae cataphrygarum, de loco, in quo praedictorum apostolorum sacra corpora deposita sunt, ita loquitur: .Ego vero', inquit, .apostolorum tropaea Ιτά τρόπαια τών αποστόλων) possum ostendere. Nam sive in Vaticanum sive ad ostiensem viam pergere libet, occurrent tibi tropaea eorum, qui ecclesiam illam fundazeitlicben Zusimmienhang dieser Einzelhandlungen imtereinander sowie zu dem Endereignis ist uber niebts ausgesagt" p. 37 . Certe contextus verborum apud Clementem non postulât, ut dicamus secundum eum Paulum in Hispania mortuum esse, et cum côteroquin nullum vestigium talis traditionis adsit, sed omnes testes, qui de Pauli morte loquuntur. Romam Clocum mortis assignent. exnositin de martyrio hispr.nîca Pauli excluditur. Art. 2. De romano pontifice. Prop. XLV. 335 *vcrunt. Porro ambos uno eodemque tempore martyrium subiisse Dionysius, Corinthiorum episcopus, ad romanos scribens testatur his verbis: ,Ita et vos *, inquit, ,tanta admonitione vestra (respondet ad epistulam Soteris papae | Eusebius, H. E. 4, 23; 3/ 20, 387]) sementem, (piae Petri et Pauli satione succreverat, romanos scilicet et Corinthios, simul commiscuistis. Ambo enim illi in urbem nostram Corinthum in­ gressi sparso evangelicae doctrinae semine nos instituerunt, et in Italiam simul (όμόσβ) profecti eodem tempore martyrium pertulerunt.’ Atque haec idcirco rettuli, ut rei gestae memoria magis ac magis ** firmaretur (Η. E. 2, 25; .1/ 20, 207 sq.; cf. 3, 31). Itaque centum circiter annis post factum, de quo quaeritur, non solum in ecclesiis occidentali et orientali haec res indubitanter admittebatur, sed etiam monumentis illustrabatur, sive illa tropaea erant sepulchra sive lapides tantum memoriales. Reapse sermonem esse de sepulchris apostolorum ostendit Joh. Schmid (Petrus in Rom, Luzern 1892, 37 sqq.), qui de variis quoque translationibus corporis C. Petri agit (1. c. 49 sqq.)1. 475. Cum Hegesippus (supra n. 344) testetur se Romae in succes­ sionem episcoporum inquisivisse eo tempore, quo haec successio ibi sine dubio nota erat, et cum Eusebius, qui opera Hegesippi prae ma­ nibus habuit, constanter seriem rom anorum episcoporum a Petro in­ cipiat, non est dubium, quin ita Hegesippus testatus sit. Circa idem tempus (a. 177) Romam venit Irenaeus, qui in id maxime incumbebat, ut traditionem et successionem episcoporum perspectam haberet. Iam vero is saepius testatur Petrum Romae fuisse, ut iam antea audivimus (n. <81: cf. Schmid 1. c. 16 sqq.). Tertullianus contra haereticos ad hanc rem ut ad factum notissimum provocat: „Videamus . . . quid etiam romani de· proximo sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt “ (Adv. Mare. 4. 5: M 2 366): .ubiPetrus passioni dominicae adaequatur [cf. Io. 21, 18sqq. [, ubi Paulus loannis [Baptistae] exitu coronatur” (Praescr. n. 36: cf. Scorp. n. 15: .1/ 2. 49 151). 476. Hippolytus narrat Romae S. Petrum pugnasse contra Simonem magum (de quo Act. 8, 5 sqq.) et effecisse, ut hic Roma abiret (Contra liaer. 6. 20: M 16c, 3225). De hac pugna inter apostolum et magum plura exstant in variis libris apocryphis, ut in .Actis Petri et Pauli”, maxime, vero in Romiliis et recognitionibus clementinis. quae exhibent fabulosam amplificationem illius pugnae. Itaque cum concors sit testi­ monium omnium scriptorum genuinorum et apocryphorum de romane Petri itinere, nulla rationabilis dubitatio de hac re moveri potest. Nihilominus adversarii enervare conantur testimonia scriptorum genu1 Cf. Theologische Quartalscbrift (Tübingen 1892 191 sqq., et .1. crelvMa Christi. Sectio 4. Pe subtecto activo magisterii eccles. inorum, ut dein statuant sola scripta apocrypha esse fontem, unde illa traditio emanaverit. Student igitur per incerta et fallacia evertere ea, (piae sunt certa et tide digna. Praeterea multa testimonia, quae inveniuntur in scriptis genuinis, prorsus nullam mentionem faciunt eorum, quae in apocryphis de certamine Petri cum Simone mago narrantur, et ita se manifestant ut testes omnino indépendantes. Hodie inter cordatos viros convenit scripta pseudoclementina esse prorsus inepta ad quaestionem historicam solvendam (cf. Schmid 1. c. 92 sqq.). De posterioribus scriptoribus non est cur Lapiamur, cum ne ad­ versarii quidem negent a tine saeculi II adfuisse traditionem con­ stantem. Contra haec igitur tot et tam continua testimonia quod testimonium historicum adversarii afferunt? Ne unum quidem ! Afferunt dubi­ tationes, construunt hypotheses, sed testem nullum habent. Itaque si hoc factum non est certum, iam desperandum est de ullo facto historico antiquorum temporum stabiliendo. Ii. S. PETRI S ROMAE SEDEM SI AM COLLOCAVIT ET EPISCOPUM ROMANUM SUCCESSOREM IN PRIMATU INSTITUIT. 477. Ex iis ipsis protestant ibus, qui concedunt Petrum Romae fuisse, plurimi tamen negant eum fuisse episcopum romanum, vel quia nolunt episcopatum esse institutionis divinae, vel quia negant Petrum ullam sedem episcopalem sibi elegisse, cum apostoli non debuerint uno loco residere, sed per totum mundum evangelium praedicare. Ad primum quod attinet, iam probavimus episcopatum a Christo institutum esse et Petrum episcopum et primatem fuisse. Ergo agitur de sola secunda quaestione. Romaene Petrus sedem fixerit. At ne haec quidem est principalis quaestio, cardo rei in eo sit, mi sedi Petrus primatialem suam dignitatem annexuerit. Itaque hoc est praecipue osten­ dendum. primatum Petri permansisse cum roman a sede. Iinmo licet dicamus Petrum episcopum romanum fuisse, admittimus tamen eum sibi viventi adiutorem episcopum potuisse creare et per eum romanam ecclesiam administrare (ut nunc quoque fieri solet), ipsum vero apostolatui proprie dicto etiamtum maxime vacasse. Iam quidam veteres tradunt Petrum sibi vivo subrogasse ('letum ut episcopum auxiliarem et hoc mortuo Clementem sibi successorem ordinasse. Nonnulli etiam (satis improbabiliter) narrant cum Petro simul Paulum Romae epi­ scopatum gessisse et Linum habuisse episcopum auxiliarem. Sed alii aliter hanc rem referunt (cf. Const, apostol. 7. 46; .V 1. 1047: Epiphan., Haer. 27. 6: .V 41. 371 : Rufin., Praef. in Clementis recognit.; ea, quae Funk notat in Prolegorn. ad epist. Clem. n. 1). Concedimus igitur relate ad primos successores Petri traditionem non esse constantem, ita vero, ut omnes agnoscant Clementem fuisse episcopum romanum. Auctoritate reliquis testibus praestat Irenaeus, (piem sequuntur Eusebius et Hieronymus. At ab hac quaestione nihil pendet. Art. 2. Do roinano pontifice. Prop. XLV. 337 Irenaeus haec habet: «Fundantes igitur et instruentes beati apostoli [Petrus et Paulus[ ecclesiam, Lino episcopatum administrandae ecclesiae tradiderunt. . . . Succedit autem ei Anacletus [’Ανέγκλητος, quem latini saepe vocant Oletum); post eum tertio loco ab apostolis episcopatum sortitur Clemens, qui et vidit ipsos apostolos. . . , Huic autem Clementi succedit Evaristus, et Evaristo Alexander, ac deinceps sextus ab apostolis constitutus est Sixtus [Xystus], et ab hoc Telespliorus, qui etiam gloriosissime martyrium fecit; ac deinceps Hyginus, post Pius, post quem Anicetus, Cum autem successisset Aniceto Soter, nunc duodecimo loco episcopatum ab apostolis habet Eleutherius" (Adv. haer. 3, 3, 3; M 7, 849 sq.). Nota Irenaeum hic proxime id agere, ut ostendat, quomodo in roniana ecclesia fides «ab apostolis usque nunc sit conservata et tradita in veritate". Quare per se non vult efferre primatum Petri, sed apostolicam successionem episcoporum, et ideo cum Petro etiam Paulum nominat. Immerito tamen ex eo concluserunt protestantes eum ignorasse primatum, cum immediate ante ea, quae modo citata sunt, perspicuis verbis potentiorem principalitatem romanae ecclesiae efferat (infra n. 489). Praeterea Irenaeus Hyginum vocat nonum episcopum romanum (Adv. haer. 1, 27, 1; M 7, 687). Sunt quidem, qui censeant legendum esse octavum pro nono. Sed hoc dicunt contra omnes testes manuscriptos, contra fragmenta graeca, contra testimonium Eusebii (H. E. 4, 11: M 20, 328 sq.; ed. Schwartz p. 322) *. Idem S. Epiphanias testatur (Haer. 41; J/ 41, 691), idem S. Cyprianus (Ep. 74 ad Pompeium, n. 2: H 2, 801), qui ambo Irenaei verba manifeste prae oculis habuerunt. Ergo illa lectio externis testimoniis optime fulcitur. Iam vero Hyginus non est nonus, nisi Petrus fuit primus episcopus. Itaque Hyginus est octavus inter eos, qui post apostolos venerunt: est vero nonus, si in­ tegra series episcoporum romanorum consideratur. Sic sotritur diffi­ cultas, quam Harnack his verbis proponit: «Certum est exeunte sae­ culo II Romae Petrum non fuisse numeratum episcopum ; nam Irenaeus Sixtum diserte vocat sextum episcopum" (Chronol. der altchr. Lit. 170). Respondeo: Vocat eum sextum post apostolos; id quod non impedit, quominus sit septimus in tota serie episcoporum. Idem valet de alio veteré teste, quem Harnack invocat (ex Euscb., II. E. 5, 28), (pii de Victore ait: δς ήν τρισκαιδέκατος από Πέτρου έν 'Ρώμη έπίσκοπος. Notabile est, (piam constanter veteres vocent Hyginum nonum pontificem. Ita Eusebius eo loco, ubi Irenaeus scripserat de Hygino: δς ήν όγδοος έπίσκοπος (Adv. haer. 3, 4. 3; J/ 7, 857), mutavit illud όγδοος in ένατος, cum Irenaeus (ib. 3, 3, 3) enumerans episcopos post apostolos institutos, manifeste ponat Hyginum octavo loco: «Deinceps sextus ab apostolis constitutus est Sixtus, et ab hoc Telesphorus. . . . ac deinceps Hyginus" (J/ 7, 851). Illo loco urget Irenaeus, quantopere 1 Cf. Zeitschrift für kathol. Théologie (Innsbruck 1902 G2 sqq. Pt· h ch. Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6/7. 338 ίί> Pars II. De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii cedes. distet Valentinus ab apostolorum temporibus, cum iam octo episcopi eius aetate post apostolos fuerint in urbe Roma. In primo vero libro loquitur de integra serie episcoporum romanorum, quae incipit ab apostolis, et in hac serie dicit Hyginum tenere nonum locum epi­ scopalis successionis, ένατον κλήρον τής Επισκοπικής διαδοχής από των αποστόλων (.V 7. 687). Haec duo non inter se pugnant : Hyginum distare ab apostolis ut octavum, et: in serie episcoporum, quae ab apostolica aetate descendat, Hyginum esse nonum (cf. Ottiger, Theo­ logia fundam. II 579 ff. 584 sq.). Tertullianus ait: .Percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesident. ... Si Italiae adiaces. habes Romam . . . ubi Petrus passioni dominicae adaequatur “ (Praescr. c. 36: .1/ 2. 49: cf. infra n. 482). Ergo Romae praesidet cathedra Petri. Pseudo-Tcrtullianus, qui fervente disputatione cum marcionitis scripsit poema .Adversus Marcionem", et qui recenset pontifices a Petro usque ad Anicetum (distinguens (’letum ab Anacleto), ita loquitur: Hac cathedra. Petrus qua sederat ipse, locatum Maxima Roma Linum primum considere iussit ... Constabat pietate vigens ecclesia Romae Composita a Petro, cuius successor et ipse lamque loco nono cathedram suscepit Hyginus. Μ 2, 1077. Eusebius veterem illum scriptorem (qui secundum Photimn, Biblioth. cod. 48. est Cuius presbyter) allegat dicentem: Victor .tertius decimus a Petro romanae urbis episcopus fuit" (H. E. 5, 28: 3/ 20, 511 : cf. 3, 2 13 15 24: 4. 1 4 5 10 11 29: 5, prooem. etc.). Epiphanias, post­ quam proposuit modum componendi varias narrationes de successione primorum pontificum, ita ait: .Sed utcumque res se habuerit, roma­ norum pontificum ista successio est: Petrus et Paulus. Linus ac Cletus, Clemens, Evaristus ..." (Haer. 27. n. 6: J/ 41, 374). Cyprianus: .Factus est Cornelius episcopus . . . cum Fabiani locus, i. e. cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis vacaret" (Ep. 55, n. 8: D 2. 629). Augustinus: .Cathedra quid tibi fecit ecclesiae romanae. in qua Petrus sedit, et in qua hodie Anastasius sedet" (Contra litt. Petiliani 2, 51. 118; J/ 43. 300. Cf. epist. 53. n. 2: .1/ 33, 196). Optatus Milei'it. (supra n. 367). 479. Porro ont η es catalogi pontificum romanorum. quorum satis magnus numerus exstat ex ecclesia orientali et occidentali, et qui usque ad prima saecula ascendunt et antiquissima traditione nituntur, ordiuntur nomina romanorum pontificum a S. Petro, quamvis nonnulli cum Petri nomine etiam Pauli nomen praeponant (cf. Lipsius, Chronol. der rom. Bischote 25 26 30 60 98 128 132 143 26osqq.: Bollandist. in Propylaeo mensis Maii; Duchesne, Le Liber pontificalis, introd. 1. 1 sqq.: De Smedt, Dissert, sel. in hist, eccl., append. K: Lightfoot. S. Clement of l)c romano pontifice. Prop. XLV. 339 Rome 201 sqq. : Harnack, Chronol. (1er altchr. Lit. 70sqq.). Vetustissimus ex catalogis episcoporum romanorum iam medio circiter saeculo II, vel circa a. 170 exsistebat et Romae ortus est [Harnack 1. c. 188 193; cf. supra n. 344). Iam vero secundum unanime testimonium cata­ logorum .Petrus proficiscitur Romam et ibi fuit praepositus ecclesiae" [Migne, P. L. 27, 578; Lhiseb., Chronie. 1. 1, ed. Schoene I 15(1; Luke Itivington, The Primitive Church and the See of Peter, London 1894, 20 sq.). Ergo haec persuasio iam medio saeculo II Romae vigebat. Supponunt quidem Lipsius et alii proprie dictum episcopatum ortum non esse nisi post medium saeculum II ideoque primos, qui nominantur in catalogis, non fuisse veros episcopos; sed hoc iam refutavimus. Pro confirmatione addere possumus: Cum Paulus scribebat ad romanos, ibi iam ante Linum exsistebat ecclesia; omni autem ecclesiae prae­ positus erat episcopus: nam sine episcopo ecclesia non vocatur, ut ait S. Ignatius M. (Trail. 3, 1): atqui ante Linum antiquitas Christiana non novit alium episcopum nisi Petrum: ergo hic erat primus epi­ scopus romanus. Nam quod Lipsius et Hase volunt illi ecclesiae solos presbyteros sine episcopo praefuisse [Lipsius 1. c. 203: Hase, Polemik, ed. 3, 131, nota 59, in ultima editione omissa), pugnat cum tota tra­ ditione antiqua1. Plura apud Straub, De ecclesia Christi I, n. 511 sqq. 1 Lightfoot loquens de vetustissimo catalogo ait: .As regards the naines, 1 see no reason to question that they not only represent historical persons, but that they were bishops in the sense of monarchical rulers of the Roman Church11 (S, Clement of Rome 340 . E contra Harnack non obstantibus omnibus testimoniis vult medio saeculo II Romae nondum fuisse episcopatum monarchicum, sed collegium tantum presbyterorum regentium (Chronol. der altchrist. Lit. 174 sqq.'. Duo profert argu­ menta: a In Pastore Hermae sermo semper est de episcopis vel presbyteris ec­ clesiae, numquam de uno -episcopo, b) S. Ignatius M, scribens ad romanos nihil dicit de eorum episcopo. Sed haec duo argumenta nihil valent. Sane quod Hermas dicit de lapidibus, ex quibus aedificatur turris ecclesiae: .Hi sunt apostoli et episcopi et doctores et diaconi, qui ambulaverunt in sanctitate Dei et episcopatum gesserunt et docuerunt et ministraverunt caste et sancte electis Dei“ Vis. 3, 5. 1 . quid aliud ostendit nisi in ecclesia fuisse apostolos et episcopos et diaconos? Nihil autem in­ nuit de episcopatu monarchic© aut non monarchico. Similiter: .Dices praepositis ecclesiae, ut corrigant vias suas in iustitia“ (ib. 2, 2, 6'. Secundum quam regulam logicae haec verba ostendant Romae tunc non fuisse episcopum monarchicum, non video. Eiusdem autem rationis sunt omnes textus, quos Harnack allegat. Immo no verum quidem est nullam particularis episcopi mentionem fieri. Nam Vis. 2, 4, 3 Hermas accipit mandatum : „Scribes duos libellos et mittes unum Clementi et unum Graptae. Mittet ergo Clemens in exteras civitates; illi enim mandatum est. . . . Tu autem leges in ista civitate cum presbyteris, qui praesunt ecclesiae." Ad quae verba Funk notat: .Sine dubio Clementi auctori epistulae ad Corinthios et, ut ex hoc loco elucet, episcopo. Clare enim cum a presbyteris discernitur, tum munere fungitur, quod ecclesiae praepositis tantum commissum est." Quod S. Ignatius M. in epistula ad romanos non, ut in aliis epistulis, loquitur de episcopo, non est mirum. Nam in aliis epistulis exhortatur fideles, ut adhaereant episcopo suo. Epistula vero ad ro­ manos nullas exhortationes continet, ergo neque hanc cf. infra n. 488. Ceterum Harnack ipse sentit, quam improbabilis sit opinio sua: .Aber wie ist der monarchische Episkopat in Rom entstanden? Die Finge bezeichnet an einer besonders wichtigen 340 Para Π. De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii eccles. III. ROMANI PONTIFICES SIBI SEMPER ATTRIBUERUNT PRIMATUM. 480. Primum quoddam indicium primatus romani cernitur in epistula S. Clementis ad Corinthios. Nam cum vivente etiamtum S. loanne in Corinthiorum ecclesia discordiae ortae essent, non Ioannes sed Clemens scripsit ad corrigendos eos. Verum quidem est Clementem non nomi­ nare se ipsum in illa epistula, sed potius inducere romanam ecclesiam loquentem. At imprimis eum scripsisse epistulam certo constat ex veterum testimonio (Eusebius, H. E. 3, 16 38: 4, *23; 3/ 20, 250 294 387). Ex altera parte constat auctoritatem cuiusvis ecclesiae non aliam fuisse atque auctoritatem episcopi eius: unde si roniana ecclesia indicat se habuisse specialem auctoritatem in ’corinthios, haec auc­ toritas penes episcopum romanum residebat. Auctoritatem autem illam epistulam prae se ferre manifestum est: ..Non tantum ut vos officii vestri admoneamus, scribimus’ (7, 1). .Turpia, fratres, turpia valde auditu sunt et Christiana vivendi ratione indigna, quae comperimus: firmissimam et antiquam Corinthiorum ecclesiam propter unum aut alterum hominem seditionem movere contra presbyteros" (47. 6). .Vos igitur, qui seditionis fundamenta iecistis, in oboedientia subditi estote presbyteris et correctionem suscipite in poenitentiam“ (57, 1). .Sin quidam non obtemperaverint iis. quae ille [Christus] per nos dixit, cognoscant offensioni et periculo non parvo sese implicaturos esse: nos autem innocentes erimus ab hoc peccato" (59, 1). Gaudium et laetitiam nobis praestabitis, si oboedientes facti iis, quae scripsimus per Spiritum Sanctum, resecetis illegitimum zeli vestri studium secundum exhortationem, quam de pace ac concordia fecimus in bac epistula" (63, 2). Ita non loquitur, nisi qui auctoritatem habet (cf. Theol. Quartalschrift, Tübingen 1876. 458). Harnack censet hanc auctoritatem non ex Christi institutione, sed ex naturali praepotentia ecclesiae romanae ortam esse *. Porro censet hunc primatum ab initio non penes episcopum, sed penes coetum fidelium fuisse et ex hoc paulatim ad episcopum transiisse-. Hanc theoriam esse inanem fictionem non solum inde iam ostensum est, quod SS. Patres semper provocant ad apostolicam successionem episcoporum, praesertim romanorum, sed patebit etiam magis ex sequentibus (De epistula S. Cle­ mentis cf. Luke JHrington, The Primitive Church 1 sqq. : Batiffol, L’Église naissante 146 sqq.·). Stelle den hreiten Graben, der fiir uns die Urgeschichte der Kirche von der spiiteren Zeit scheidet. Kein direktes Zeugnis überbrückt ihn, und es scheint, als seien wir genOtigt, durcit .versuchte Ideen* unserseits die Klnft auszufiillen. . . . Wie konnte man um 170 eine Bischofsliste fiïr das ganze Jahrhundert aufstellen. das seit dem Tode des Paulus und Petrus verlaufen war. und wie war es nwglich. den Bischüfen sogar Amtsjahre zuzuweisen? Ich vermag die Râtsel nicht zu lôsen* I. c. 194 sqq.. 1 .Dieser Primat ist naturgemaO nicht weiter detinierbar; denn er war lediglich ein faktischcr* Harnack, Dogmengesch. 14 489). ’ Ibid. 496. Art. 2. De roinnno pontifice. Prop. XLV. 341 Victor I (189—199) contra usum quartodecimanorum scripsit epistulam ad Polycratem, ephesinum episcopum, cumque i ussit con­ vocare omnes Asiae episcopos iisque iniungere, ut usum romanum sequerentur, minatus se omnes inoboedientes excommunicaturum esse. A qua quidem excommunicatione destitit, rogatus ab Irenaeo et aliis, at nemo erat, qui eius auctoritatem in quaestionem vocaret (Eusebius, H. E. 5, 24; M 20, 494 sqq.). Hinc Lightfoot censet Victorem fuisse primum papam, prototypum Hildebrandi et Innocentii III (Clement of Rome I 70). 481. Zephyrinus (199—217), sicut praedecessor eius, montanistas ex ecclesia exclusit, inter quos erat Tertullianus, qui valde aegre tulit, quod non potuit romano pontifici persuadere, ut agnosceret Montani prophetias et doctrinas rigoristicas. Dicit hoc eo factum esse, quod Praxeas, qui patripassianismum docuisset, hac haeresi abiurata ponti­ fici multa falsa de montanistis narrasset. sNam iste [Praxeas] primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romae. . . . Idem tunc epi­ scopum romanum [Eleutherum aut Victorem I], agnoscentem iam pro­ phetias Montani, Priscae, Maximillae et ex ea agnitione pacem ec­ clesiae Asiae et Phrygiae inferentem [ecce auctoritatem pontificis in illas ecclesias!], falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum asseverando et praedecessorum eius auctoritates defendendo coegit et litteras pacis revocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum con­ cessare. . . . Denique caverat pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum apud psychicos [catholicos], apud quos tunc res gesta est, exinde silentium. Et nos quidem postea agnitio Paracleti atque defensio disiunxit a * psychicis (Adv. Prax. c. 1 ; M2, 155 sqq.). De Zephyrino vel de Callisto (217—222) Tertullianus scribit: -Audio etiam edictum esse propositum et quidem peremptorium h Pontifex scilicet maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: Ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto * (De pud. c. 1 ; M 2, 980 sq. ; Denz. n. 43). — Haec evidenter manifestant auc­ toritatem pontificis, non coetus fidelium romanorum. Hoc etiam inde evincitur, quod facit episcopum carthaginensem provocare ad potestatem Petro datam in quaestione de remissione peccatorum mortalium. „Habet, inquis, ecclesia potestatem delicta donandi. ... De tua nunc quaero sententia, unde hoc ius ecclesiae usurpes [i. e. ecclesiae datam esse ostendas]. Si quia dixerit Petro Dominus: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; tibi dedi claves regni caelestis; vel: Quaecumque alligaveris vel solveris in terra, 482. 1 Ante aliquot annos disputatio orta est de auctore -edicti Callisti . * h. Atiani censet esse episcopum carthaginensem : TDas sogenannte Bufiedikt des Papstes Kallistus' München 1917'. Contra quem G. Es.w defendit communem sententiam: esse romanum pontificem. Theologische Revue 1918, 398 sqq. ; cf. 1910. -186 sqq. Haec altera sententia praeferenda est ut vera. 342 Pars II. De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii eccles. erunt alligata vel soluta in caelis (Matth. 16, 18 sq.), idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi et alligandi potestatem, i. e. ad omnem ecclesiam Petri [ecclesiae] propinquam, qualis es evertens atque commu­ tans manifestam Domini intentionem, personaliter hoc Petro con­ ferentem. ... Quidnunc et ad ecclesiam, et quidem tuam, psychice? * (De pudicitia c. 21: 3/ 2, 1024 sqq.) Itaque catholicorum doctrina erat Christum aedificasse ecclesiam suam supra Petrum, et potestatem, a Petro descendisse in eius successores, romanos pontifices, et a Petri successore in omnem ecclesiam secum coniunctam transire. Non negat Tertullianus Callistum esse Petri successorem in episcopatu romano, sed negat illa verba Christi esse aliud quam personale Petri privi­ legium (cf. .Der Katholik" 1902 II 193 sqq.: Bardenheicer, Geschichte der altkirchlichen Literatur II 2 636 sq.). 483. Stephanas (t a. 257) damnavit falsam doctrinam de rebaptizandis haereticis et tam africains quam asiaticis sub poena excommunicationis iniunxit. ut a falsa praxi desisterent (Eusebius, H. E. 7, 5: M 20. 642): et quamvis caput adversariorum non minor vir esset quam Cyprianus, non hunc sed Stephanum ecclesia secuta est. ·< I d 4S4. Iulius I a. 342 docuit episcoporum causas Romae esse decernendas, et S. Athanasium in sedem alexandrinam restituit (cf. Hefele, Konziliengesch. I 504). Eundem Athanasium Liberius (t 366). quamvis a Constantio imperatore rogatus et vexatus, noluit deponere, de qua re scriptor gentilis. Ammianus Marcellinus, refert: .Hunc [ Athanasium] per subscriptionem abicere sede sacerdotali, paria sentiens ceteris [epi­ scopis arianisj. iubente principe [Constantio] Liberius monitus, per­ severanter renitebatur: nec visum hominem nec auditum damnare, nefas ultimum exclamans, aperte scilicet recalcitrans imperatoris ar­ bitrio. Id enim ille | Constantius|. Athanasio semper infestus, licet sciret impletum [a synodo arianaj. tamen auctoritate quoque [qua] potiorefs/ aeternae urbis episcopi, firmari desiderio nitebatur ardenti: quo non impetrato Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari" (15, 7). 435. Sinems a. 385 ad Himerium. tarraconensem episcopum, scribit: .Consultationi tuae responsum competens non negamus, quia officii nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus maior cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium, qui gravantur: quin immo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur heredes“ (Constant, Epist. Rom. Pontif. I. Pans 1721. col. 624; Denz. n. 87). 486. Innocentius I ad episcopos concilii carthaginensis (a. 417) scribit: .In requirendis Dei rebus . . . antiquae traditionis exempla servantes C*...!*· De romano pontifice. Prop. XLV. 343 et ecclesiasticae memores disciplinae, vestrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo quam antea, cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis indicium scientes, quid apostolicae sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desidere­ mus apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. Quem sequentes tam mala damnare novimus quam probare laudanda. Vel id vero, quod patrum instituta sacer­ dotali officio custodientes non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid, quamvis de disiunctis remotisque provinciis ageretur, non piius ducerent finiendum, nisi ad huius sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate, iusta quae fuerit pronuntiatio firmaretur, indeque sumerent ceterae ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent), quid praecipere [ deberent ]. quos abluere, quos veluti caeno inemunda­ bili sordidatos mundis digna corporibus unda vitaret" (Ep. 29. Constant, Epist. Hom. Pontii. I 888 sqq.: Denz. n. 100). 487. Zosinius a. 418 ad episcopos africanos scribit : .Quamvis patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius in­ dicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomine a quo ipsa quoque descendit, reverentiam, quam debet, exsolvat . . . tamen. cum tantum nobis esset auctoritatis. ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus (Ep. 12. Constant 1. c. I 974 sq.; Denz. n. 109). Alia de Zosimo apud Palmieri, De Rom. Pontif. 542 sqq. De sequentibus pontificibus non est cur dicamus, cum nemo nisi stultissime negare possit inde a saeculo V primatum romanae sedis η. 129 139, de ubique agnitum esse. De Coelestino I cf. Den Leone M. iam supra (n. 301 318 432) quaedam audivimus; de Gre­ gorio M. cf. Zeitschrift fiir kathol. Theol.. Innsbruck 1879 et 1880, imprimis 502 sqq. : de Gelasio I Theol. Quartalschr.. Tübingen 1902. 110 sqq. IV. ECCLESIA AGNOVIT PRIMATUM ROMANI PONTIFICIS1. 488. Primum indicium huius rei habetur in epistula S. Ignatii M. ad romanos, in qua epistula Ignatius specialem reverentiam erga eccle­ siam romanam exhibet et longe alio genere loquendi utitur atque in epistulis ad alias ecclesias. In inscriptione epistulae ait: ^Ecclesiae dilectae . . . ητις καί προκάθηται έν τόπω χωρίου 'Ρωμαίων, άΕιόθεος . . . καί προκαθήμενη τής αγάπης." — ΤΤροκαθήσθαι etymologice significat praesidere neque alios sensus habet nisi aut localiter ante aliquem 1 Valde fuse hoc argumentum exponit ΛΓ. d’Herbigny, De ecclesia Π 119 190. Pars II. De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii eccles. locum situm esse, qui sensus hic excluditur, aut praesidium alicuius rei gerere ad eam custodiendam vel defendendam. Ergo non potest esse dubium, quin aliquod praesidium romanae ecclesiae adscribatur. At cui praesidet? Prioribus verbis Ignatius solum dicit, ubi ecclesia illa exsistat : έν τόπω χωρίου Ρωμαίων. Posterioribus verbis dicit eam esse προκαθηυένην τής αγάπης. Per genetivum coni unctum cum verbo προκαθήσθαι ex usu linguae graecae indicatur locus vel societas, cui aliquis praesidet (cf. Funk in h. 1.). Ergo romana ecclesia „caritati “ praesidet. Abstractum vocabulum αγάπη apud Ignatium occurrit ad significandos fratres vel fideles: .Salutat vos caritas (αγάπη) Smyr­ * naeorum (Trail. 13, 1), i. e. fratres smyrnaei. Unde ex hac parte nihil obstat, quin hic quoque .caritas * intellegatur coetus fidelium seu ecclesia: ex altera vero parte alia probabilis explicatio hucusque in­ venta non est; nam quod quidam volunt illa verba explicanda esse: .ecclesia, quae excellit caritate , * admitti nequit, tum quia vocabulum praesidendi non habet hunc sensum, tum quia in tali significatione articulus τής omissus esset. Ergo recte vertitur: .ecclesia, quae in territorio romanorum praesidet coetui fidelium. * M 489. S. Irenaeus, postquam dixit apostolicam successionem facillime in ecclesia romana cognosci posse, haec addit: -Ad hanc enim [romanamj ecclesiam propter potentiorem [ al. potiorem | principalitatem necesse est omnem convenire ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea, quae est ab apostolis, traditio" (Adv. haer. 3. 3. 2: M 7, 849). Quia in contextu S. Irenaeus tractat quaestionem, quomodo vera doctrina revelata a falsis doctrinis dignosci possit, et respondet hoc optime fieri recurrendo ad legitimos successores apostolorum et imprimis ad episcopos romanos, sensus istorum verborum est : Cum ecclesia romana propter potentiorem eius principalitatem omnes ecclesiae in fide con­ sentire debent. Ergo cum principalitas ecclesiae in conservanda fide ex Irenaei mente nihil aliud sit nisi principalitas sedis episcopalis, per quam fides conservatur, sedes romana tanta in rebus fidei prin­ cipalitate eminet, ut omnes undique fideles cum ea in fide convenire debeant. Textus graecus non exstat, sed ita fere reconstrui potest: Πρός ταύτην γάρ τήν έκκλησίαν διά την ίκανωτέραν (ύπ^ρτέραν) αύθΕντίαν ανάγκη έστίν πάσαν έκκλησίαν συμβαίνον (συαφωνεϊν), τούτ’ έστιν τους πανταχόθίν πιστούς. Haec verba vel haud valde dissimilia ab Irenaeo scripta esse certum est. Quod enim ad vocabulum principalitatis at­ tinet, ubicumque in scriptis Irenaei occurrit, significat auctoritatem; et ubi vocabulum graecum exstat, semel αρχή cum eadem significatione occurrit, plerumque αύθ^ντία (cf. Ottiger, Theologia fundam. II 64G sq.). Ergo dubium non est. (juin hoc quoque loco vocabulo principalitatis subsit notio auctoritatis (cf. Acta et decreta concil.. Collect. Lacensis IV, append. 19 sqq.). *.Convenire non posse localiter intellegi, quasi omnes Art. 2. De romano pontifice. Prop. XLV. 345 fideles Romam venire debeant, per se videtur evidens atque ab ipsis protestantibus conceditur (cf. Massuefi, In Irenaeum dissert. 3, n. 31 sq.; .1/ 7, 278 sqq.)1. Itaque secundum Irenaeum omnis ecclesia cum roniana consentire debet in fide, et ratio huius rei est potentior prin­ cipalitas ecclesiae romanae, qua fit, ut fides romana sit fides totius ecclesiae, utque in romana ecclesia ut in centro unitatis omnes fideles veram fidem conservent. Aliae quoque ecclesiae ab apostolis Petro et Paulo fundatae erant, id quod Dionysius episcopus testatur de Corinthiorum ecclesia (Eusebius, H. E. 2, 25: M 20, 207), et idem notum est de antiochena ecclesia. Nihilominus romanae ecclesiae inter omnes potior principalitas convenit, ob quam cum ea omnes fideles in fide consentire necesse est. Quae sit ratio huius princi­ palitatis, Irenaeus non indicat, sed neque nos hoc loco inquirimus. Dummodo constet ab antiquis temporibus ecclesiae romanae primatum adseriptum esse, iam scimus ex aliunde probatis, quae sit ratio huius primatus. Adversarii quidem saepe contra nos agunt, quasi dicamus totam vim primatus omni tempore theoretice tam explicatam et practice tam perfectam fuisse quam nunc est. At in hac doctrina non minus quam in omni alia progressum admittimus, et sufficit nobis, quod principia, ex quibus doctrina fluit, semper agnita fuerunt. Neque enim primatus est littera mortua documenti iuridici, sed est spiritus et vita (cf. de Irenaeo: „Der Katholik ** 1867 I 419 sqq.; Hist.-polit. Blatter LXXXIX 729 sqq.). Harnack studet effugere vim huius argumenti dicendo Irenaeum non loqui de morali obligatione consentiendi cum ecclesia romana, sed de naturali aliqua consequentia (ανάγκη), vi cuius omnis ecclesia, quae conservavit traditionem apostolicam, necessario consentiat cum ecclesia romana, quippe in qua etiam conservata sit traditio apostolica. Potentior autem huius ecclesiae principalitas in eo est, quod est maxima, antiquissima, omnibus cognita, ab apostolis Petro et Paulo fundata. Illud „in qua“ in verbis Irenaei non refertur ad ecclesiam romanam, sed ad .omnem ecclesiam". Unde sermo non est de ullo primatu juris­ dictionis, quem habeat ecclesia romana (Dogmengesch. I, ed. 4, 486 sqq.). 1 .Die wôrtliche und dvshalb naher liegende Fassung: jégliche Kirche niufi zur romischen Kirche konnnen*, ist schwer ertrâglich* Harnack, Dogmengesch. I4 487'. G. Morin in Revue Bénédictine XXV 515 sqq.) studet ostendere illud alterum „qui sunt undique4 probabiliter per mendum irrepsisse in textum; illud vero .ab his* esse litteralem versionem graeci ώπό τούτων, et sensum essd Tdeinde’, ut Adv. haer. 2, 32, 2 .V 7. 827). Itaque totum locum sic legendum esse: rAd hanc enim ec­ clesiam propter potiorem eius principalitatem necesse est omnem convenire ecclesiam, hoc est eos. qui sunt undique fideles, in qua semper deinde conservata est ea. quae est ab apostolis, traditio* (cf. Theol. Revue {Münster 1909) 94 sq. 126 sq. 190). Reicitur haec opinio a Bardenhetcer Gesch. der altkirchl. Literatur I2 425 nota . Cf. Ottiger, Theologia fundam. II 642, nota 7. M. d'Herbigny censet illa verba ,ab his qui sunt undique* corrigenda esse sic: -Ab episcopis qui sunt undecim*. Rationes exponit in Revue Bénédictine XXVII 103 sqq.. et brevius De ecclesia II 159 sq. Ceterum ex illis verbis obscuris non pendet vis testimonii. 346 <· romano pontifice. Prop. XLV. 351 197. Concilium /lorentinum in decreto unionis: -Diffinimus sanctam apostolicam sedem et romanum pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum pontificem romanum successorem esse B. Petri, principis apostolorum, et verum Christi vicarium totiusque ecclesiae caput cf omnium Christianorum patrem ac doctorem exsistere, et ipsi in B. Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a Domino nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse; quem­ admodum etiam in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris ca­ nonibus continetur" (Den n. 694). Textus latinus huius definitionis est originalis; graecus vero est versio. Propterea nihil agunt, qui volunt ostendere in textu graeco illa verba „quemadmodum etiam" esse restrictiva: Καθ’ ον τρόπον και έν τοίς πρακτικοίς τών οικουμενι­ κών συνόδων καί έν τοίς ίεροίς κανόσι διαλαμβάνεται, quasi sensus sit: plenam potestatem romano pontifici traditam esse cum ea restrictione, quam docent concilia oecumenica; quem sensum ne graeca quidem verba prae se ferunt. Verba conciliorum constantinopolitani IV. lugdunensis II, florentin! repetit et confirmat vaticanum sess. 4, c. 4 (I)enz. n. 1832 sqq.). Ita­ que primatus romani pontificis est articulus fidei definitus (cf. Palmieri, De Rom. Pont if. 409 sqq. ; Ottiger, Theologia fundam. II 697 sqq.). VI. ROMANUS PONTIFEX URE DIVINO TENET PRIMATUM. 49S. Quaestio, utrum romanus pontifex sit successor S. Petri in pri­ matu iure divino an inre humano, duplicem sensum habet: a) num iure divino exsistat in ecclesia successor S. Petri in primatu: b) num iure divino haec successio alligata sit sedi romanae potius quam alii. Prima quaestio soluta est. Itaque illo sensu.sine dubio romanus ponti­ fex, qui solus est successor S. Petri, iure divino tenet primatum: nam. ut legitur in decreto gelasiano quod vocant: -Sancta roniana catholica et apostolica ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris ec­ clesiis praelata est. sed evangelien voce Domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, inquiens..." (I)énz. n. 163: cf. 332). Ergo si interdum dicitur primatus esse penes romanam sedem ex -Patrum decretis", intellegenda sunt decreta docentia, non constituentia, ut ait Innocentius 1: .Quod illi [Patres] non humana, sed divina de­ crevere sententia" (Ep. 29, n. 1. Constant I 889: I)cnz. n. 100). Plura apud Pranzelin, De eccl. 168 sqq.: Ottiger, Theologia fundam. II 798 sqq. 499. Itaque suppositis his duobus articulis fidei, quod Christus in­ stituit primatum et perpetuam in primatu successionem, iam sequitur tertium, est metaphora, (piae ex contextu significat vehementes tentationes, quibus satanas petiturus est apostolos et omnes, qui eorum verba recipient. Ut autem in hac pugna omnes fideles firmi permaneant, Christus pro Petro rogat, ut imprimis ipse sit firmus in fide et dein vicissim reli­ quos fratres confirmet. Στη pilei v est metaphora, quae eandem signi­ ficationem habet atque metaphora fundamenti (Matth. 16. 18), i. e. Petrus Art. 2. De roinanO pontifice. Prop. XLVI. 359 a Christo confortatus debet esse ratio soliditatis in fide pro fratribus suis, i. e. pro ecclesia. Illud έπιστρέψας aliter ab aliis intellegitur. Alii explicant de conversione a lapsu ; at imprimis Christus hic non loquitur de lapsu Petri, qui apud Lucam in sequentibus tantum commemoratur, sed potius dicit se oratione sua impetraturum esse, ut Petrus non labatur in fide. Dein έπιστρέφειν sine addito έπί τόν θεόν vel simili termino et solum positum sine alio verbo numquam occurrit apud S. Lucam ad significandam conversionem (Luc. 1, 16. Act. 3, 19; 9, 35: 11, 21: 14, 14: 15, 19: 28, 27). Tandem quid significat illud „et tu aliquando (indefinito tempore] conversus"? Alii censent έπιστρέψας esse idem ac .vicissim” et putant esse graecam versionem vocabuli nw. At hoc non potest esse; nam 3’ώ non significat ^vicissim", sed „iterum“ vel „denuo", et hoc tum solum, cum illud verbum, quocum coniungitur, iam semel praecessit, ut si scriptum esset: confirma et iterum confirma. Neque ullus textus graecus e novo testamento afferri potest, in quo verbum έπιστρέφειν habeat similem sensum. Tandem cur Lucae, homini graeco, hunc hebraicum cogitandi modum sine necessitate subiciamus? Ergo nihil remanet, nisi ut verbum έπιστρέφειν sumatur naturali et obvio sensu: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando converte te ad fratres tuos et confirma eos in fide; quae quidem explicatio cum praecedenti secundum rem fere coincidit, sed illum superfluum et improbabilem recursum ad textum hebraicum vitat (cf. Passaglia, De praerog. S. Petri 549 sqq. ; Schanz, Ev. Luc. in h. 1.). Vel exponi potest: Converte fratres tuos et confirma eos (cf. Ottiger, Theologia fundam. II 125 sqq.). Itaque Petrus ut primas ita fundatur in fide, ut soliditatem toti ecclesiae conferre possit. Ergo ea fides intellegitur, quae requiritur ad alios docendos et firmandos. Haec autem non est nuda virtus fidei, sed est illa certitudo in rebus fidei, qua fit, ut possit Petrus authentice ecclesiam docere eamque ab errore in fide praeservare. Atqui ad hoc requiritur, ut Petrus sit infallibilis. Munus autem con­ firmandi fratres in fide non magis necessarium erat temporibus Petri quam omnibus subsequentibus temporibus. Ergo sicut primatus Petri usque ad finem mundi permanere debet, ita etiam illa infallibilitas, qua primas possit confirmare fratres in fide (cf. Knabenbauer, Com­ ment. in Luc. 580 sqq.). 510. Quaeri potest, num etiam ipsi apostoli comprehendantur illo ,,fratres tuosu. At non est dubium, quin ita sit. Nam cum Christus dixisset: „.satanas expetivit vos“, iisque verbis allocutus esset apostolos, non est cur excludantur apostoli, ubi adicit: „tu vero confirma fratres tuos". Suntne igitur apostoli a Petro confirmati? Sine dubio; nam in solo Petro fundatur tota ecclesia, ipse omnium est fundamentum. 3lî(| Pars II. De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii eecles. omnium pastor. Ergo, quantam vis firmitatem apostoli in se habeant, eam non habent independentem a Petro, sed ut superaedificati super hoc fundamentum. Praeterea cum Christus hic de apostolis loquatur, non prout personalibus praerogativis praediti erant, sed in quantum erant repraesentantes ecclesiam militantem in terra, ita verba sunt intellegenda, ut valeant de eorum munere ordinario, quod perman­ surum est in ecclesia. Quamvis igitur Christus loquatur etiam de apostolis, non loquitur de iis ut apostolis sed ut episcopis, qui sub­ jecti sunt Petro ut primati. Itaque primas ecclesiae principium firmi­ tatis in fide erit proxime pro magisterio ecclesiastico, dein per hoc pro tota ecclesia, in quantum a Christo constitutus est caput ec­ clesiae et oratione Christi in fide confirmatus. Tale autem prin­ cipium nequit esse primas ecclesiae, si ipse quoque in sollemni­ bus fidei definitionibus errare potest. Ergo non potest errare, sed est infallibilis (cf. Passaglia 1. c. 566 sqq. ; Palmieri, De Rom. Pontif. 351 sqq. 602 sqq. : Margreth, Das Gebetsleben Jesu Christi 229 sqq.). 511. Ceterum haec explicatio non eat nova, sed iam diu consensu ecclesiae stabilita. Ita e. g. Cyrillus Alex.: .Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, i. e. firmamentum atque magister esto illorum, qui per fidem ad me accedunt" (In Luc. 22. 32: M 72, 915). Gelasius papa Ep. 4 ad Honorium, Dalmatiae episcopum: .Licet inter varias temporum difficultates continuis occupationibus implicati vix respirare valeamus, pro sedis tamen apostolicae moderamine totius ovilis do­ minici curam sine cessatione tractantes, quae beato Petro Salvatoris ipsius nostri voce delegata est: .Et tu conversus confirma fratres tuos‘, et item: ,Petre, amas me? Pasce oves meas“: dissimulare nec possumus nec debemus, quae nostram sollicitudinem forma perstringat . . ." {Thiel, Epist. Rom. Pontif. 321). lain ante Leo M. in oratione quadam dixerat illis verbis Christi .Et tu conversus con­ firma fratres tuos^ firmissimum praesidium fidei totius ecclesiae pro­ visum esse: .Rationabiliter laetamur, gratias agentes sempiterno regi Redemptori nostro, quod tantam potentiam dedit ei, quem totius ecclesiae principem fecit, ut. si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur recteque disponitur, illius operibus, illius gubernaculis sit deputandum, cui dictum est: Et tu conversus confirma fratres tuos“ (Serm. 4. 4: .V 54. 152). Theodorus Stud ita scribit ad Paschalem pontificem: .Tibi dixit Christus Deus noster: Et tu aliquando con­ versus confirmabis fratres tuos. Ecce tempus, ecce locus; opitulare nobis, qui es a Deo ad hoc ordinatus" (J/ 99, 1153). — Haec pauca sufficienter ostendunt non esse recens inventam explicationem, qua illa verba Christi non ad Petrum ut hominem privatum, sed potius ut ad primatem ecclesiae referantur. Alia multa vide apud Schrader, De unit. rom. II 198 sqq. Art. 2. De romano pontifice. Prop. XLVI. 361 512. Argumenta ex traditione. SS. Patres et theologi infallibilitatem romanae sedis seu romani pontificis saepe docuerunt, licet non semper eodem explicite et diserto modo. Ita si S. Irenaeus (supra n. 489) dicit necesse esse omni ecclesiae cum ecclesia romana propter potentiorem eius principalitatem in fide consentire, et fidem ecclesiae romanae esse „plenissimam ostensionem" tidei apostolicae, quid hoc est aliud nisi dicere ecclesiam romanam esse infallibilem tidei normam? Tota autem ecclesiae auctoritas, ut Irenaeus ibidem exponit, residet in episcopo (supra n. 351). Ergo infallibilitas. quae ecclesiae romanae convenit, episcopo eius convenit. Similiter si Cyprianus docet Petri cathedram et romanam ecclesiam esse principium unitatis sacerdotalis et ad eam non posse accessum habere perfidiam, i. e. haeresim et schisma (Ep. 59, 14; H 2, 683), nonne haec est doctrina de infallibilitate romanae sedis aliis verbis expressa? Et si forte Cyprianus in disputatione cum Stephano papa huic principio non semper fidus mansit, Cyprianus iratus per Cyprianum pacatum corri­ gendus est. — Similia sunt testimonia Ambrosii, Optati Milev., Hieronymi, aliorum, quae iam audivimus (supra n. 367 402 414 493). Addatur his S. Augustinus, qui de causa Pelagii ait: .Inde [Roma] rescripta venerunt, causa finita est: utinam aliquando finiatur error" (Sermo 131, 10; M 38, 734). „De hac re litteris beatae memoriae papae Innocentii dubitatio tota sublata est“ (Contra duas epist. Pelag. 2, 3, 5; M 44, 574). Multa alia apud Schrader, De unit. rom. II 216 sqq. Ut ex posterioribus quoque saeculis aliqua documenta habeantur, Georgius Trapezuntius saeculo XV .De processu Spiritus Sancti et de una sancta catholica ecclesia" n. 9 et 10 scribit: ^Universalem ecclesiam dicimus omnino unam esse, quod romanae ecclesiae pro­ fessionem sequatur. . . . Anathemati obnoxius est, qui eam non se­ quitur nec credit ut illa“ (J/ 161, 846 sq.)1. S. Thomas: .Ad illius auctoritatem pertinet editio symboli, ad cuius auctoritatem pertinet tinaliter determinare ea, quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur. Hoc autem pertinet ad auctoritatem summi pontificis, ad quem maiores et difficiliores ecclesiae quaestiones referunturu (2, 2. q. 1, a. 10; cf. De pot. q. 10, a. 4 ad 13; In Mt 16, n. 2). Cf. Suarez, De relig. S. I. 1. 3, c. 4, cor. 2; Bellarm., De Verbo Dei 2, 5: TFtrceburg., Principia theol. n. 190 sqq.; Schrader, De unit. rom. Π 306 sqq. Iam multis saeculis ante concilium vaticanum haec erat longe communissima doctrina theologorum. 513. Romani pontifices saepe sibi infallibilitatem attribuerunt, et anti­ quis quidem temporibus ea maxime ratione, quod docebant 'ea, quae semel ab apostolica sede definita essent, non posse rursum licite in quaestionem vocari. Ita Bonifatius I (Ep. 13, 2): .Numquam licuit. 1 Cf. aliud testimonium in Zeitschrift ffir kath. Théologie 1910, 218 su. - 'Smj'·’· 362 ο I^irs I'· ecclesia Christi. Sectio 4. De .subiecto activo magisterii eceles. de eo rursus, quod semel statutum est ab apostolica sede, tractari * (Dem. n. 110). Coelestinas / (Ep. 21, c. 11) ut normam veri affert -beatissimae et apostolicae sedis inviolabiles sanctiones * (Denz. n. 139). Leo J/. patribus cbalcedonensibus quam maxime inculcat non licere disputare contra ea. quae ipse iam definiverit: .Reiecta penitus audacia contra fidem divinitus inspiratam vana errantium infidelitas conquiescat, nec liceat defendi, quod non licet credi, cum . . . plenissime et luci­ dissime per litteras, quas ad beatae memoriae Flavianum episcopum misimus, fuerit declaratum, quae sit de sacramento incarnationis Domini nostri lesu Christi pia et sincera confessio * (Ep. 93, 2: .1/ 54, 937 sq.). Saepe romani pontifices praescripserunt formulas fidei, ut Damasus papa pro haereticis et schismaticis orientalibus, qui cum ecclesia re­ conciliari vellent n. 58 sqq.), Hormisdas pro episcopis, qui acaciani schismatis participes fuerant (Denz. n. 171 sq.), Leo IX pro Petro epi­ scopo (Denz. n. 343), Paschalis II pro metropolitanis ecclesiae occiden­ talis (Denz. n. 357) etc. Haereticos saepe definitiva sententia damnarunt summi pontifices extra concilia oecumenica, ut Innocentius I et Zosimus Pelagium, Coelestinus Nestorium. Leo M. Eutychen. Agatho monotheletas, ita porro usque ad nostra tempora. Neque post indicium apostolicae sedis ecclesia umquam putavit liberum esse doctrinas ab ea damnatas defendere, sed semper agnovit potestatem pontificis ad dirimendas quaestiones fidei. Cum cero quidam coepissent negare infallibilitatem romanae. sedis, romani pontifices hanc negantem sententiam proscripserunt. A Sixto IV damnata est prop. (7) Petri Oxomensis: „ Ecclesia urbis Romae errare potest" (Denz. n. 730). Leo X damnant errorem (28) Lutheri: „Si papa cum magna parte ecclesiae sic vel sic sentiret nec etiam erraret, adhuc non est peccatum aut haeresis contrarium sentire, praesertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per concilium universale alterum reprobatum, alterum approbatum" (Denz.n. 768). Alexander VIII damnavit hanc propositionem: ,Futilis et toties convulsa est assertio de pontificis romani supra concilium oecumenicum auctoritate atque in fidei quaestionibus decernendis infallibilitate* (Denz. n. 1319). Ergo iam ante concilium vaticanum doctrina de infallibilitate romani ponti­ ficis non erat libera opinio. 514. Concilia oecumenica infallibilitatem romani pontificis agnoverunt·. Patres concilii ephesini acceptis litteris Coelestini papae, quibus Nestorius damnabatur, dixerunt : .Coacti per sacros canones et epistulam sancti patris nostri et comministri Coelestini. romanae ecclesiae epi­ scopi, lacrimis subinde perfusi ad lugubrem hanc contra eum [ Ne­ storium | sententiam necessario venimus’ (Hardouin I 1471). In con­ cilio chalcedonensi lecta epistula dogmatica Leonis papae Patres dixe­ runt: .Omnes ita credimus, orthodoxi ita credunt; anathema ei. qui non ita credit. Petrus per Leonem ita locutus est * (Hardouin II 306). Art. 2. De romano pontifice. Prop. XLVI. Schol. 1. 363 Verba concilii VI et concilii VIII iam in praecedenti thesi audivimus. In confessione fidei Michaelis Palaeologi, quam acceptavit concilium luyditnense II, haec leguntur: .Ipsa quoque sancta romana ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam ecclesiam catholicam obtinet, quem se ab ipso Domino in B. Petro, apostolorum principe sive vertice, cuius romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit. Et sicut prae ceteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide suburtae fuerint quaestiones, suo debent iudicio définir? (Denz. n. 466). Concilium florent inum docet romanum'pontificem totius ec­ clesiae doctorem exsistere, et ipsi plenam potestatem pascendi et regendi universalem ecclesiam traditam esse (Denz. n. 694). Tandem nostris diebus concilium vaticanum hanc doctrinam sollemniter de­ finivit. Haec testimonia, quae facile augeri possunt, clare ostendunt, quam recte Tournely, cui propter .libertates gallicanas" non licebat infalli­ bilitatem romani pontificis defendere, scripserit: .Non dissimulandum difficile esse, in tanta testimoniorum mole, quae Bellarminus (De Rom. Pontif. 4, 1 sqq.) et alii congerunt, non recognoscere apostolicae sedis seu romanae ecclesiae certam et infallibilem auctoritatem; at longe difficilius esse ea conciliare cum declaratione cleri gallicani, a qua recedere nobis non permittitur“ (De Rom. Pontif. q. 5, a. 3). Schol. 1. Obiectiones, quae ex historia petuntur contra infallibili­ tatem summi pontificis, tractari solent in historia ecclesiastica. Notentur pauca haec: •515. Liberius papa dicitur formulae sinniensi, arianae vel semiarianae subscripsisse. Respondeo: etiamsi Liberius formulae haereticae sub­ scripsisset, ut se vexationibus subtraheret, fuisset peccatum, at non pertineret haec res ad nostram thesim, quia talis subscriptio non est definitio ex cathedra. Praeterea plures formulae sirmienses exsistunt, quarum sola secunda (a. 357) habet sensum aperte haereticum. Tres formulae sirmienses, quae in quaestionem veniunt, haec docent de natura Filii. Prima formula (a. 351): .Credimus ... in unicum eius Filium, Dominum nostrum lesum Christum, qui ante omnia saecula ex Patre natus est, Deum ex Deo, lumen ex lumine, per quem facta sunt omnia in caelis et in terra, visibilia et invisibilia. Qui est Verbum et sapientia et virtus et vita et lumen verum . . . (can. 1). Eos autem, qui dicunt : de nullis exstantibus (έΕ ούκ οντων) Filius vel de altera substantia, et non ex Deo, et quod erat tempus vel saeculum, quando non erat, alienos scit sancta et catholica ecclesia? Itaque arianismus crassus reicitur, sed vocabulum όμοούσιος omittitur. Praeterea in canone 18 quidam subordinate anismus docetur: Εϊ τις άκούων κύριον τόν πατέρα καί τόν υιόν κύριον, καί τόν κύριον τόν πατέρα καί τόν υιόν, έπόι κύριος έκ 1 364 Pars II. Pe ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii cedes. κυρίου, δύο λέγει θεούς. ανάθεμα έστω. Ού γάρ συντάσσομεν τον υίόν τώ πατρί, άλλ’ ύποτεταγμένον τώ πατρί [λέγομεν]. Secunda formula (a. 357): .Unum constat esse Deum omnipotentem et Patrem, sicut per universum orbem creditur: et unicum Filium eius lesum Christum, Dominum salvatorem nostrum, ex ipso ante saecula genitum. Duos autem deos nec posse nec debere praedicari.... Quod vero quosdam aut multos movebat de substantia, quae graece usia appellatur, i. e. ut expressius intellegatur, homousion, aut quod dicitur homoeusion. nullam omnino fieri oportere mentionem nec quemquam praedicare, ea de causa et ratione, quod nec in divinis Scripturis con­ tineatur, et quod super hominis scientiam sit, nec quisquam possit nativitatem Filii enarrare, de quo scriptum est: ,Generationem eius quis enarrabit * (Is. 53, 8). Scire autem manifestum est solum Patrem, quomodo genuerit Filium suum, et Filium, quomodo genitus sit a Patre. Nulla ambiguitas est maiorem esse Patrem. Nulli potest dubium esse Patrem honore, dignitate, claritate, maiestate et ipso nomine Patris maiorem esse Filio, ipso testante: Qui me misit, maior me est (Io. 14, 28). Et hoc catholicum esse nemo ignorat duas personas esse Patris et Filii : maiorem Patrem. Filium subiectum cum omnibus his, quae ipsi Pater subiecit." Tertia formula (a. 358): -Credimus ... in unigenitum Filium Dei, ante omnia saecula et initia et ante omne tempus, quod in intellectum cadere potest, exsistentem et ante omnem comprehensibilem substantiam, natum impassibiliter ex Deo, solum ex solo Patre, Deum de Deo, similem (όμοιον) Patri suo, qui ipsum genuit." Hac formula reicitur arianismus, sed pro όμοούσιος ponitur όμοιος {Hardouin I 702 706 710). Iam vero incertum est. num Liberius ulli formulae sirmiensi sub­ scripserit: constat eum non subscripsisse primae formulae, quia alias non mansisset in exsilio usque ad 358: neque secundae formulae, quam diserte damnavit [Sozom. 4. 15; M 67, 1150). Ergo si omnino sub­ scripsit, videtur tertiae formulae subscripsisse, quae catholice intel­ legi potest. Ariani in conciliabulo, quod a. 359 Seleuciae habuerunt, non pro­ vocarunt ad Liberium contra vocabulum όμοούσιος, id quod certe fecis­ sent, si Liberius id reiecisset. Immo Liberius semper postulavit, ut ariani, qui vellent cum ecclesia reconciliari, symbolo nicaeno sub­ scriberent. Quod Hieronymus et alii de lapsu Liberii loquuntur, ex­ plicatur ex calumniis, quae teste Sozomeno (1. c.) de Liberio spargebantur. Fragmenta vero Hilarii. ad quae adversarii provocant, merito cen­ sentur documenta spuria1. Romani, adeo arianis infensi, non tanto gaudio pontificem recepissent, si hic ipse ad factionem arianorum 1 De his fragmentis valde differunt opiniones eruditorum. Ea genuina habent L. Duchesne, 4. WilmarC .1. L. Feder, alii; spuria habent L. Saltet, J. Chapman, F. Sario, alii. Cf. Theol. Revue Münster 1910. 105 sqq.; Stimmen aus Maria-Laach LXXXIII (1912 iSOsqq. Ait. 2. De romono pontifice. Prop. XLVI. Schol. 1. 365 accessisset. Plura vide apud Pctarium, De Trinit. 1, 9, 5; Hefele, Konziliengesch. I, ed. 2, 6B2 sqq.; cf. Denz. n. 93. 516. Celebris est causa Honorii papae, qui dicitur monotheletismum professus esse in duabus epistulis ad Sergium constantinopolitanum. De (pia re notanda sunt haec: a) Istis epistulis nulla haeresis con­ tinetur: b) istae epistulae non sunt definitiones ex cathedra. Primum probatur; nam in prima epistula ait: «Confitentes Dominum lesum Christum, mediatorem Dei et hominum, operatum divina media humani­ tate Verbo Dei naturaliter [hypostatice] unita, eundemque operatum humana ineffabiliter atque singulariter assumpta carne, discrete, in­ confuse atque inconvertibiliter plena divinitate ... ut nimirum stupenda mente mirabiliter manentibus utrarumque naturarum differentiis cogno­ scatur [ caro divinitati] uniri. . . . Unde et unam voluntatem fatemur Domini nostri lesu Christi, quia profecto a divinitate assumpta est nostra natura, non culpa, illa profecto, quae ante peccatum creata est, non quae post praevaricationem * vitiata (Denz. n. 251). In secunda vero epistula ait: „ Quantum ad dogma ecclesiasticum at­ tinet . . . non unam vel duas operationes in mediatore Dei et hominum definire, sed utrasque naturas in uno Christo unitate naturali [physicohypostatica] copulatas, cum alterius communione operantes atque operatrices, confiteri debemus, et divinam quidem, quae Dei sunt, operantem et humanam, quae carnis sunt, exsequentem, non divise neque confuse aut convertibiliter Dei naturam in hominem et humanam in Deum conversam edocentes, sed naturarum differentias integras confitentesk (Denz. n. 252). Iam vero qui docet naturas cum omni­ bus differentiis mansisse in Christo integras et nihilominus in eo non fuisse nisi voluntatem moraliter unam sine ulla rebellione ex parte humanae voluntatis, is plane catholice sentit. Probatur alterum, scilicet Honorium non edidisse definitionem cathedralem. Nam Sergius non rogaverat Honorium definitionem dogmaticam, sed practicam instructionem de modo loquendi. Quare Honorius respondet auferendam esse .vocabuli novitatem, quod posset scandalum simplicibus generare. . . . Non oportet ad dogmata haec ecclesiastica retorquere, quae neque synodales apices super hoc ex­ aminantes neque auctoritates canonicae visae sunt explanasse.......... Utrum propter opera divinitatis et humanitatis una an geminae ope­ rationes debeant derivatae dici vel intellegi, ad nos ista pertinere non debent, relinquentes ea grammaticis, qui solent parvulis exquisita derivando nomina venditare. * Ita in epistula prima, in secunda vero ait: .Non nos oportet unam vel duas operationes definientes prae­ * dicare (Denz. 11. cc.). Atqui haec non sunt verba ex cathedra de­ finientis. Quocumque igitur sensu graeci in synodo III constantinopolitana voluerunt Honorium damnare, eorum censura non potuit efficere, ut 3ββ Pars II. De eceleaia Christi. Sectio 4. De subrecto activo magisterii eccles. Honorius haereticus esset, nedum e cathedra errorem definivisset. Neque eorum censura sine approbatione romani pontificis efficaciam habet. Postea vero eum haeretici epistulas Honorii in suum sensum pertrahere conati essent. Joannes /I papa, quo Honorius familiariter usus erat, vehementer reclamavit: .Omnes occidentales partes scan­ dalizatae turbantur fratre nostro Pyrrho, patriarcha | constantinop. |, per litteras suas huc atque illuc transmissas nova quaedam et praeter regulam fidei praedicante et ad proprium sensum quasi sanctae me­ moriae Honorium papam, decessorem nostrum, attrahere festinante, quod a mente catholici patris erat penitus alienum. . . . [ Dicit Hono­ rium reiecisse duas contrarias tantum voluntates. | Quod quidam ad proprium sensum convertentes divinitatis eius et humilitatis unam voluntatem docuisse [Honorium | suspicati sunt, quod veritati omni­ modis est contrarium" ( J/80. 603 vel 129. 561 : Dcnz. n. 253). £co II approbavit quidem acta synodi VI, sed Honorium ideo tantum damnavit, quia non satis haeresi restitit : .Necnon et Hono­ rium [damnamus], qui hanc apostolicam ecclesiam non conatus est doctrina apostolicae traditionis illustrare, sed profana proditione ma­ culari immaculatam permisit" [Hardouin III 1475). Idem ad episcopos Hispaniae scribit: .Aeterna damnatione mulctati sunt Theodorus, Cyrus . . . cum Honorio, qui flammam haeretici dogmatis non, ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem exstinxit, sed neglegendo con­ fovit" [Hardouin III 1730'. Haec clare ostendunt, quam falso Honorius dicatur damnatus eo. quod falsam doctrinam ex cathedra definiverit. h u ZÎ Ni 0 517. Multo minus huc pertinet historia Vi(/ilii papae: nam in quae­ stione de tribus capitulis non iam agebatur de doctrina, sed de per­ sonis. Falsam esse doctrinam, quam dicebantur tradidisse Theodorus Mopsuestenus, Theodoretus, Ibas, conveniebat inter catholicos, cum ista doctrina esset nestorianismus. Sed concilium chajcedonense per­ sonis parcere volebat ideoque illos tres non nominaverat. Nihilominus postea multi insistebant eos esse damnandos, cum per eorum aucto­ ritatem non pauci deciperentur. Vigilius prius resistebat, sed postea ab imperatore lustiniano vexatus Judicatum" edidit, quo illos tres damnavit, .salva in omnibus reverentia synodi chalcedonensis". At tunc multi alii reclamabant, cum non esset indicandum de mortuis, quos concilium noluisset damnare. His permotus Vigilius Judicatum" retraxit. Postea concilium V .tria capitula" damnavit [Denz. n. 224 sqq.), cui damnationi Vigilius prius restitit, sed tandem consensit et ita non quidem haeresim vel errorem docuit, sed ad summum constantiae q nendam defectum ostendit (cf. De Verbo incam. IV, n. 70). 518. Alia, quae adversarii afferunt (cf. Bellarm., De Rom. Pontif. 4, 8 sqq.), sunt dicta vel scripta summorum pontificum male intellecta. Huc pertinet bulla Sixti V de Vulgata, quasi pontifex definiverit suam Art. 2. De romano pontifice. Prop. XLVI. SchoJ. 2. 367 editionem esse absolute optimam et omnis correctionis impatientem, de qua re vide Introd. in S. Scripturam [Comely I, ed. 2, 484 sqq.: cf. Le Bachelet, Bellarmin et la Bible Sixto-Ulémentine, Paris 1911. Quae ultimis annis de hac re scripta sunt, discutit./. B. Xisiiis, Zeitschrift für kath. Théologie, Innsbruck 1914, 183 sqq.; cf. C. J. Koeller ih. 1922, 313 sqq. 468 sqq.; 1923, 154 sqq.). Item indicia specie tenus diversa Felicis III et loannis II de formula: „Unus de Trinitate passus est“ (l)enz. n. 201; cf. IV, n. 174); Nicolai 111 et loannis XXII de paupertate Christi (Dcnz. n. 494. Phillips, Kirchenrecht III 303 sqq.): loannis XXII et Benedicti XII de visione beatifica (Denz. n. 530; cf. IX, n. 580 585); decretum Nicolai I de forma baptismi (Denz. n. 335; cf. VI. n. 389); sententia Stephani VI de ordinatis a Formoso (Hefele, Konziliengeschichte IV 536); sententia Zachariae de antipodis [Hefele 1. c. III 557 sq.): indicium de Galilaeo (cf. Adolf Millier, Galileo Galilei et Der Galilei-Prozelà, Freiburg 1909; Ottiger, Theologia fundam. II 831 sqq.) aliaque, quae ne speciem quidem habent definitionis ex cathedra. De his partim in historia ecclesiastica, partim in theologia dogmatica agitur. Cf. Palmieri, De Rom. Pontif. 721 sqq. Cur summi pontifices ante definitiones orent, vide infra n. 551 519. Schol. 2. Si quaeris, quomodo dignosci possit, quae definitiones Aut c.r cathedra factae .ideoque infallibiles, respondeo: verba, quibus pontifex doctrinam proponit, debent ea esse, ut prudentibus sine dubio certum sit pontificem velle obligare universam ecclesiam ad doctrinam illam tenendam. Quia autem ratio varias vias suppeditat hanc volun­ tatem certo manifestandi, non magis pontificales quam conciliares definitiones ad certas formulas restringendae sunt. Quamdiu autem inter prudentes dubium manet, utrum pontifex voluerit ex cathedra definire necne, tamdiu vi talis doctrinae pontificiae fidelibus obligatio certa imponi nequit. Sin constat pontificem voluisse totam ecclesiam obligare, fidelibus inquirendum non est, utrum pontifex cum debita diligentia reni investigaverit et rationes omnes bene perspexerit, cum non ob rationes scientificas, sed ob assistentium Spiritus Sancti de­ finitio pontificis sit infallibilis et absolutam oboedientiam intellectualem postulet. Potest accidere, ut, quamvis ex solis verbis non sufficienter constet de definitione ex cathedra, nihilominus evidens sit doctrinam esse omnino tenendam, quia scilicet ab universa ecclesia recepta et oppo­ sita exclusa est. 520. Examplain collectionis definitionum er cathedra praebet „ * Syllabus Pii IX. qui nomine pontificis a cardinale Antonelli ad omnes episcopos catholicos missus complectitur .praecipuos nostrae aetatis errores, qui 1 Cf. J. Marqreth, Diis Gebetsleben Jesu Christi .Münster 1902) 65 sq. 3θ8 Ο Ri < Pars II. De ecclesia Christi. Sectio 4. De sublecto activo magisterii eccles. notantur in allocutionibus consistorialibus, in encyclicis aliisque apostolicis litteris sanctissimi domini nostri Pii papae IX * (Denz. n. 1700 sqq.). Quamvis enim nuda series propositionum, qualis est Syllabus, non sit neque esse possit per se definitio cathedralis, tamen propositiones, quarum Syllabus est authentica collectio, tum aliis occasionibus tum encyclica .Quanta cura" (8 dec. 1864; Denz. n. 1688 sqq.) a summo pontifice ita damnatae sunt, ut appareat eum voluisse obligare uni­ versam ecclesiam ad eas reiciendas. Nam in fine encyclicae dicitur: .Omnes et singulas pravas opiniones ac doctrinas singillatim hisce litteris commemoratas [quae in Syllabo solum magis singillatim recen­ sentur] auctoritate nostra apostolica reprobamus, proscribimus atque damnamus, easque ab omnibus catholicae ecclesiae filiis vel uti repro­ batas. proscriptas atque damnatas omnino haberi volumus atque man­ * damus (Dens. n. 1699). Iam cum in encyclica et in Syllabo eaedem falsae doctrinae damnentur, constat doctrinas Syllabo contentas a summo pontifice ita esse damnatas, ut non iam ulli catholico eas amplecti liceat. Hoc probatur etiam ex consensu unanimi episcopatus catholici, cum hodie non iam permittatur cuiquam catholico propo­ sitiones Syllabo contentas defendere. Quae vero nota singulis pro­ positionibus conveniat, et quo assensu tenendae sint oppositae doctrinae, hoc discendum est partim ex documentis, unde illae propositiones desumptae sunt, partim ex subiecta materia. Neque enim illi, qui dicunt Syllabi propositiones ex cathedra, i. e. summa cum auctoritate esse damnatas, ideo dicunt propositiones illis contradictorias esse fide divina credendas, cum multae ex illis sint vel nullo modo vel saltem non immediate revelatae; sed ex subiecta materia videndum est, quid credendum, quid tenendum, quid servandum sit, ut in conciliorum quoque definitionibus accidit (cf. Mazzella, De eccl.. ed. 3. 822 sqq. in nota: Epist. card. Franzelin in Études religieuses. Paris 1889, juillet). De valore dogmatico Syllabi multum disputarunt theologi, a) Alii censent eum per se esse infallibilem definitionem. Ita e. g. card. Mazzella ait non esse dubium, quin .Syllabus haberi debeat tamquam definitio ex cathedra * (De relig. et eccles. 822); similiter Franzelin (1. c)., Schrader, Scheeben, alii, b) Alii censent Syllabum per se non esse definitionem, sed singulas eius propositiones aliis occasionibus damnatas esse per summum pontificem e cathedra loquentem. Ita Rinaldi (H valore dei Sillabo, Roma 1888, 7 sqq.) et Straub (De ec­ clesia Christi II. n. 999 sqq.). c) Alii censent Syllabum factum esse normam doctrinalem infallibilem vi adhaesionis episcoporum catholi­ corum moraliter omnium. Ita Hurter (I. n. 513), Wernz Ius decret. I, n. 278), alii, d) Alii censent Syllabum, etsi non constet de eius infallibilitate, esse tamen normam authenticam, a summo pontifice toti ecclesiae praeceptam, cui omnes se subicere debeant. Ita Choupin (Valeur des décisions doctrinales et disciplinaires du Saint-Siège. Paris 1907, 121 sq.), Heiner (Der Syllabus. Mainz 1905. 14 sqq.), alii. Art. 2. De romano pontifice. Prop. XLVI. Schol. 2 3. 369 Hunc ultimam sententiam esse minimum, quod omnes catholici tenere et sequi debeant, convenit inter theologos. Practice ad plus tenendum nemo obligari potest, quia de ulteriore valore opiniones tam diversae sunt (cf. De Groot, Summa apologetica de ecclesia, ed. 3, Ratisbonae 1906, 634 sqq.). 521. Schol. 3. De auctoritate congregationum romanarnm. Congregationes sunt collegia cardinalium certis negotiis dirigendis, discutiendis et in forma sive administrativa sive iudiciali decidendis designata. Totum hoc institutum maxime a Sixto V per constitutionem .Immensa1* in eam formam redactum est, quam usque ad nostram aetatem retinuit, aucto tamen numero congregationum. Pius X autem constitutione „ Sapienti consilio “ die 29 iunii 1908 non quidem ea, quae Sixtus V statuerat, simpliciter abrogavit, sed revisit, modificavit, numerum congregationum minuit (11 loco 20), competentiam singularum congregationum exactius determinavit, inter eas labores aequaliore modo distribuit, res plurimas iudiciales a congregationibus ad „tribu­ ** nalia transtulit. Nomen „sacrae romanae et universalis inquisitionis“ abrogatum, et solum nomen „sancti officii ** servatum est. Haec con­ gregatio est prima ex omnibus congregationibus. Praeses eius est ipse papa, qui tamen ex tribus sessionibus, quae singulis hebdomadis habentur feriis Π, IV, V, feria V tantum, idque non semper, praesidet. Congregatio est summum fidei tribunal, quod iudicat de haeresibus et criminibus cum haeresi conexis, vel quae ex haeresi provenire praesumuntur. Appellatio ab eius sententia non admittitur. Soli car­ dinales in hac ut in aliis congregationibus habent votum decisivum, etsi iuvantur a secretario et consultoribus. — Congregatio quasi vicaria sancti officii erat congregatio indicis librorum prohibitorum, cuius erat examinare respective prohibere libros suspectos doctrinae contra fidem et bonos mores. Sed totum hoc negotium nunc commissum est con­ gregationi sancti officii {Codex iur. can., can. 247, § 4). Sunt tamen etiam nunc 11 congregationes, quia accessit congregatio pro ecclesia orientali (ib. can. 257). Iam congregatio sancti officii ex auctoritate (ordinaria) a summo pontifice accepta potest intra suos limites pro universa ecclesia leges dare in rebus fidei et morum. Nihilominus cum pontifex suam infallibilitatem non possit cum aliis communicare, decisiones congregationis (nisi pontifex eas sollemni modo suas faciat) non sunt irreformabiles. Unde quaeri potest, quo assensu mentis recipiendae sint eiusmodi de­ cisiones. Assensus fidei divinae nec requiritur nec propter auctoritatem congregationis per se possibilis est. Ex altera parte non sufficit silentium obsequiosum cum interna mentis repugnantia, sed requiritur internus assensus, ut apparet ex litteris Pii IX d. 21 dec. 1863 ad archiepiscopum monachiensem {Denz. n. 1684) et ex actis in causa ontologismi. Et revera ne in communi quidem vita viro prudenti Peacb, Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6/7. 24 370 Pars IL De ecclesia Christi. Sectio 4. De subiecto activo magisterii eccles. aliquid asserenti internum assensum denegamus ob hoc ipsum, quod non est infallibilis, sed sequimur principium : cuivis prudenti in sua arte credendum est, et error non praesumitur, sed probandus est. Sunt enim varii gradus assensus interni: quare etsi soli Deo revelanti assensu super omnia firmissimo adhaerendum est, tamen etiam hominibus assentamur pro gradu auctoritatis, quae singulis convenit. Iam vero sacrae congregationes sunt tribunalia summae auctoritatis religiosae in ecclesia. Ergo sicut supra diximus episcopo parendum esse in rebus fidei et morum, ita hic dicendum est decretis congregationum assent iendum esse assensu religioso seu assensu, cuius motivum formale est suprema auctoritas religiosa, licet non infallibilis. Itaque a) negative, non ideo praecise assensum denegare licet, quia auctoritas non est infallibilis, b) positive tamdiu assentiendum est decretis congregationum, quamdiu non positive apparet eas errasse. Quia autem congregationes per se non suppeditant argumentum absolute certum pro aliqua doc­ trina, ideo in rationes doctrinae inquiri potest et respective debet. Hoc enim modo fiet, ut aut doctrina, de qua agitur, paulatim a tota ec­ clesia recipiatur et ita ad statum infallibilitatis evehatur, aut paula­ tim error detegatur. Nam cum assensus ille religiosus non nitatur metaphysica certitudine, sed morali quadam latiore, non excludit omnem formidinem erroris, et ideo, ubi primum apparent motiva suf­ ficientia dubitationis, prudenter suspenditur assensus; sed quamdiu talia motiva non apparent, sufficit auctoritas congregationum ad assen­ sum imperandum (cf. Wilmers, De Christi eccl. 443 sqq.). Damnata est haec propositio modernistarum decreto n Laniental>iliu 8: .Ab omni culpa immunes existimandi sunt, qui reprobationes a sacra congregatione indicis aliisve sacris romanis congregationibus latas nihili pendunt- (Dem. n. 2008). Haec eadem nullo negotio applicantur ad decreta summi pontificis, quae non pro suprema sua auctoritate emittit, et ad decreta aliorum superiorum ecclesiasticorum. qui non sunt infallibiles. Oboedientia enim intellectus multo latius patet quam sphaera fidei divinae et in­ fallibilis certitudinis (cf. Choapin, Valeur des décisions 24 sqq. 56 sqq. : Straub, De ecclesia Christi II 965 sqq.). 522. Schol. 4. De subiecto passivo auctoritatis ecclesiasticae. Omnes eos, qui sunt actu membra ecclesiae, esse subiectos tum summo pontifici tum suis quoque inferioribus praelatis ecclesiasticis, per se evidens est. cum eo ipso, quod quis pertinaciter resistat auc­ toritati ecclesiasticae, cesset esse membrum ecclesiae. At auctoritas ecclesiastica latius extenditur. Itaque omnes et soli baptizati iurisdictioni ecclesiasticae subiecti sunt. Et imprimis quidem omnes baptizati, etiam haeretici, schis­ matici. excommunicati ; unde haec duo non coincidunt: esse membrum ecclesiae et esse subiectum iurisdictioni ecclesiasticae. Neque hoc Art. 2. De romano pontifice. Prop. XLVI. Schol. 4. mirum videri debet. Ii enim, qui baptisma receperunt, lege divina obligationem habent ecclesiae oboediendi, quae obligatio non cessat, quamvis ob pertinaciam suam communione bonorum spiritualium pri­ ventur. Baptismo homines ecclesiae subici efficitur tum ex Sacra Scriptura (Matth. 28, 18 sqq. Act. 2, 38 41; 8, 12; 19. 5) tum ex doctrina et praxi ecclesiae (Cone. flor. deer, pro arm. ; Defiz. n. 696. Cone. trid. sess. 7 de bapt. can. 7 8 13 14; Denz. n. 863 sqq.). Soli baptizati iurisdictioni ecclesiasticae subiciuntur, «cum ecclesia in neminem indicium exerceat, qui non prius in ipsam per baptismi ianuam fuerit ingressus. Quid enim mihi, inquit apostolus (1 Cor. 5, 12), de iis, qui foris sunt, indicare? Secus est de domesticis fidei, quos Christus dominus lavacro baptismi sui corporis membra semel effecit" (Cone. trid. sess. 14 de paenit. c. 2; Denz. n. 895). Pius VI ad epi­ scopos Galliarum a. 1791 scribit: «Discrimen inspiciamus, quod inter­ cedit inter homines, qui extra gremium ecclesiae semper fuerunt, quales sunt infideles et iudaei, atque inter illos, qui se ecclesiae ipsi per susceptum baptismi sacramentum subjecerunt. Primi enim con­ stringi ad catholicam oboedientiam profitendam non debent, contra vero alteri sunt cogendi/ — Habet tamen ecclesia mandatum Christi et proinde ius praedicandi evangelium infidelibus; consequenter de­ fendere potest hoc ius contra infideles quoque, qui illud aggrediuntur. Ergo potest adhibito auxilio brachii saecularis etiam bello persequi infideles, qui praedicationem evangelii impediunt; sed haec defensio debet manere intra limites defensionis, i. e. non prius locum habere potest, quam aggressio facta est ex parte infidelium. Ecclesia directe non potest cogere iudaeos et paganos ad audiendam praedicationem, quamvis indirecte possit, si infideles sunt civiliter subditi auctoritati christiaui principis aut volunt vivere in societate christiana, ut constat ex bullis Gregorii XIII «Sancta Mater“ 1584 et Clementis XI «Pro­ pagandae “ 1704. Nulla tamen ratione cogi possunt, ut suscipiant baptismum (S. Thomas 2, 2, q. 10. a. 8; Suarez, De fide disp. 18; Lugo, De fide disp. 19, sect. 2: Phillips, Kirchenrecht H 395 sqq. etc.). Immo ecclesia vi jurisdictionis directae ne potest quidem cogere non baptizatos, ut abstineant ab iis. quae sunt contra ius naturale, quamvis ex lege caritatis possit defendere innocentes contra iniurias infidelium et principibus christianis iniungere, ut nefandos ritus prohibeant, ma­ xime inter suos subditos. 523. Ceterum ne ipsis quidem subditis suis ecclesia ni solius iurisdictionis actus mere internos directe praecipere potest, e. g. non potest praecipere, ut singuli fideles cotidie eliciant actum fidei internae; neque enim umquam ecclesia usa est vel significavit se posse uti tali potestate. Ratio est, quia de talibus actibus ecclesia non potest indicare in foro externo nec coercitiva potestate circa eos uti. Cum autem proprie dicta iurisdictio postulet potestatem iudicialem et coercitivam, 24· 372 Pm8 H· ecclesia Christi. sequitur ecclesiam circa illos actus non habere proprie dictam iuris­ dictionem (cf. S. Thomas 1. 2, q. 91, a. 4; 2, 2, q. 104, a. 5; Suarez, De leg. 4, 12: De censur. disp. 4, sect. 2: Wirceburg., De leg., ed. Paris.. 130 sqq. : Catech. Horn. pars 3, c. 10. q. 5. Contradicunt tamen nonnulli, ut Gury-Ballerini, De leg. c. 3, a. 1). Potest vero ecclesia praecipere actus externos, ad quos ex lege divina positiva vel naturali necessarii sunt actus interni, ut administrationem et receptionem sacra­ mentorum. et quidem dignam, immo actus internos, qui cum actibus externis per accidens coniunguntur. ut est determinata intentio pro missa, quia secus actus ipsi externi secundum proprium suum valorem eius dispositioni subtraherentur. Potest etiam circa actus internos omne id. ad quod nulla requiritur potestas coercitiva, ut est dispensatio in votis. Ecclesia potest praecipere actus internos iis, qui se volun­ tarie subiciunt. e. g. per votum, vel per legem divinam subiecti sunt in foro interno. Denique potest authentice declarare legem divinam circa actus internos. Sed haec obiter notasse sufficiat (cf. Straub, De ecclesia Christi II. n. 674 sqq.. qui vult ecclesiam posse etiam actus in­ ternos directe praecipere: sed haec est magis disputatio de modo loquendi). SECTIO V. DE OBIEGTO MAGISTERII ECCLESIASTICI. * Prop. XLVII. Ecclesia est infallibilis in definienda doctrina re­ velata. 524. Ecclesiae est depositum revelatum custodire, non vero novas revela­ tiones exspectare aut novas doctrinas excogitare (supra n. 436 463). Christus enim promiserat apostolis Spiritum Sanctum, qui eos intro­ duceret in omnem veritatem, et iussit eos omnia, quae ipsis re­ velata erant, ubique terrarum annuntiare (Io. 15. 26 27: 17, 17 sqq. Matth. 28. 20). Quare apostolus ludas (3) deprecatur fideles „super­ certari semel traditae sanctis fidei". Paulus vero ad galatas scribit: _ Miror. quod sic tam cito transferimini ab eo. qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud evangelium: quod non e.st aliud [verum evangelium], nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi. Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis, praeter­ quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit" (Gal. 1. 6 sqq.). Hic igitur apostolus docet reiciendum esse omne id. quod est praeter doctrinam ab apostolis praedicatam. ludaizantes volebant praeter revelationem, quam apostoli a Christo acceperant, secundum suam opinionem christianos ad alias observantias inducere, quasi apostoli non integram doctrinam tradi­ dissent. Soli autem apostoli erant organa divinae revelationis ac­ cipiendae et tradendae. Aliis omnibus discendum erat ab apostolis Sectio 5. De obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. XLVH. 373 et permanendum in iis, quae, didicerant. Quare idem apostolus ad romanos scribit: „Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis * (Rom. 16, 17). Praeter apostolicam doc­ trinam etiam aliam ut a Deo revelatam introducere et ita, saltem indirecte, ipsos apostolos tamquam infideles magistros arguere, hoc est, quod apostolus dicit anathemate dignum. Ergo κήρυγμα apostolicum continet integram doctrinam revelatam, quae numquam neque abroganda neque augenda neque minuenda est. Ideo fideles debent confirmari in tide, quam didicerunt (Coi. 2, 7), .superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum * (Eph. 2, 20). Idem semper inculcarunt sequentes scriptores ecclesiastici. Barnabas: ,Via lucis haec est... Servabis, quae accepisti, nec addens nec demens" (Ep. c. 19, n. 11). Eadem verba occurrunt in Doctrina duo­ decim apostolorum (4, 13). Trenaei dicta iam audivimus, item Ter­ tulliani et Vincendi Lirinensis (supra n. 346 402 436). Xystus III: .Nihil ultra liceat novitati, quia nihil adici convenit vetustati" (Ep. 6, n. 7; Constant I 1261). Coelestinus I in epistula ad Nestorium: .Quis umquam non dignus est anathemate indicatus vel adiciens vel retrahens fidei? Plene enim et manifeste tradita ab apostolis nobis, nec aug­ mentum nec imminutionem requirit. Legimus (Apoc. 22, 18 sq.) libris nostris non addi debere, non retrahi. Magna quippe et addentem et retrahentem poena constringit * (Mansi, Cone, collect. IV 1027 sq.). Cf. supra n. 436 et infra n. 57Ç sqq. : Franzelin, De trad. thes. 22, p. 266 sqq. : Ottiger, Theologia fundam. II 351 sqq.). 525. Itaque definiri aliquam veritatem ab ecclesia ut dogma credendum nihil aliud est nisi authentice declarari hanc veritatem pertinere ad revelationem ab apostolis traditam. Ita concilium trid. sess. 4 ait: .Sacrosancta oecumenica et generalis tridentina synodus . . . hoc sibi perpetuo ante oculos proponens, ut sublatis erroribus puritas ipsa evangelii in ecclesia conservetur: quod promissum ante per prophetas in Scripturis Sanctis Dominus noster lesus Christus, Dei Filius, proprio ore primum promulgavit, deinde per suos apostolos tamquam fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae omni creaturae prae­ dicari i ussit, perspiciensque hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt ..." (Dem. n. 783). Itaque quidquid ab apostolis non est praedicatum, numquam potest evadere dogma ecclesiae, etiamsi a Deo revelatum est. Omnes enim posteriores revelationes privatis tantum hominibus ut privatis dantur neque ullo modo spectant ad augendum depositum fidei. Immo etiamsi ecclesia tales revelationes approbat, neminem tamen obligat ad ea credenda, sed solum declarat non esse superstitiosum eas admittere Pars II. De ecclesia Christi. neque quicquam in iis contineri, quod fidei et moribus adversetur. Quia vero quaelibet res a Deo revelata credi potest fide divina, latius patet fides divina quam fides catholica (cf. cone. ratir. sess. 3, c. 3; Dens. n. 1792). ? Damnata est haec prop. (21) modernistarum : ,Revelatio, obiectimi fidei catholicae constituens, non fuit eum apostolis completa“ (Decret. .Lamentabili", Dens. n. 2021). 526. Quamvis autem ecclesia nullam doctrinam simpliciter novam statuat, tamen per definitiones dogmaticas rents progressus fit in intel­ lectu rerum revelatarum. Neque enim statim ab initio omnes veri­ tates dogmaticae in explicite intellectu magisterii ecclesiastici erant. Hoc patet ex multis factis. Ita temporibus Cypriani multi episcopi dubi­ tabant de valore baptismi ab haereticis collati; ita concilio tridentino nondum videbatur tempus opportunum definiendi doctrinam de imma­ culata conceptione B. V. Mariae; ita usque ad concilium vaticanum a multis, etiam episcopis, in dubium vocabatur infallibilitas romani ponti­ ficis: ita similiter multa alia dogmata, quae aliquando impune nega­ bantur, postea definita sunt. De qua re Vincentius Lirinensis ait: .0 rerum mira conversio! Auctores eiusdem opinionis catholici, con­ sectatores vero haeretici indicantur: absolvuntur magistri, condem­ nantur discipuli; conscriptores librorum filii regni erunt, assertores vero gehenna suscipiet" (Commonit. c. 6: J/ 50. 646. Cf. S. August., De bapt. 1. 2, n. 12 sqq.: M 43, 133). Sed idem explicans, quae S. Paulus ad Timotheum de recta doctrina conservanda scribit, ita loquitur: .Intellegatur [o Timothee] te exponente illustrius, quod ante obscurius credebatur: per te posteritas intellectum gratuletur, quod ante vetustas non intellectum venerabatur" (Commonit. c. 22 : M 50, 667). .Fas est, ut prisca illa caelestis philosophiae dogmata processu tem­ poris excurentur. limentur, poliantur: sed nefas est. ut detruncentur, ut mutilentur. Accipiant licet evidentiam, lucem, distinctionem, sed retineant necesse est plenitudinem, integritatem, proprietatem1· (c. 23; M 50, 668 sq.). .Nullusne ergo in ecclesia Christi profectus habebitur religionis? Habeatur plane et maximus. Nam quis ille est tam invidus hominibus, tam exosus Deo. qui istud prohibere conetur? Sed ita tamen, ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. . . . Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius ecclesiae, aetatum ac saecu­ lorum gradibus intellegentia, scientia, sapientia, sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia" (c. 23: xlf 50, 667 sq.). Haec ultima verba sua fecit concilium vati­ canum sess. 3, c. 4 {Dens. n. 1800). 527. Consequenter hic progressus non est ita concipiendus, quasi ecclesia aliquid novi discat, quod antea prorsus ignoraverit, sed ea, Sectio 5. De obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. XLVII. 375 quae dmjmatice definiuntur, antea saltem implicite in doctrina ecclesiastica continebantur. Ita in illa doctrina, quod Deus homo factus est, per­ multa implicite continentur de duabus naturis et una persona, de in­ finita sanctitate, de scientia Christi hominis et similibus, quae nequa­ quam ab initio omnia explicite cognoscebantur et sub definitis terminis proponebantur. Ecclesia igitur utens mediis naturalibus et super­ natural ibus sub assistentia Spiritus Sancti illa implicita paulatim ex­ plicat, indefinita definit, indeterminate dicta fixis terminis circumscribit et ita ad ea, quae antea explicite credi necesse non erat, explicite credenda obligat. Nam cum non omnium veritatum revelatarum explicita fides ad salutem necessaria sit (1 Cor. 2, 2 6; 3, 1 2 10. 1 Thess. 3, 10. Hebr. 5, 11; 6, 1; 11, 6), finis revelationis non postulat, ut omnia semper explicite ad credendum proponantur. Immo hominum naturae magis convenit, ut eorum industria exerceatur ad veritatem magis explicandam et intellegendam, id quod non solum valet de singulis hominibus, sed etiam de tota ecclesia, cui, ut in hac industria non aberret, assistentia perpetua Spiritus Sancti pro­ missa est. Itaque quamvis, quaecumque definiuntur, aliquo modo semper in doctrina tradita continerentur, tamen non eo modo con­ tinebantur, quo postea ab ecclesia definiuntur; et sic fit, ut postea non solum melior intellectus rei adsit quam antea, sed ut etiam plura explicite credantur quam antea. Ideo mirum non est, quod nunc claris verbis multa cum certitudine dicere possumus, quae antea ab ipsis gravissimis doctoribus verbis tantum ambiguis et in­ certis proposita sunt, et quod ad multa respondere possumus, quae illi decernere non audebant. Ita intellegitur, quomodo recte loqui possimus de historia dogmatum, quae, licet non sit historia mutatio­ num, est tamen historia progressuum doctrinae (cf. Franzelin, De trad, thes. 23). 528. Ex altera parte haec evolutio male a quibusdam ((Hinther, Huber) ita descripta est, quasi ab initio vix quicquam in explicita fide eccle­ siae fuisset praeter fundamentale dogma incarnationis et redemp­ tionis, omnia vero alia capita doctrinae mediis humanis paulatim ex­ culta essent. Censebant hi doctores ipsos apostolos multo minus in­ tellexisse doctrinam christianam quam Patres ecclesiae, et hos minus quam posteriores theologos, maxime nostrae aetatis, qua tandem ali­ quando vera philosophia inventa esset, cuius ope omnia mysteria fidei rationi humanae accessa fierent et scientifice explicari et probari pos­ sent (cf. Kleutgen, Theol. der Vorzeit V, n. 581 sqq.; rDer Katholik“ 1860 I 83 sqq. 456 sqq.). lidem theologi putabant dogmaticas defini­ tiones non esse nisi quoddam temporarium indicium, quo ecclesia de­ clararet, quae rationes intellegendi dogmata essent certis temporibus magis accommodatae; non vero esse immutabilem revelatae doctrinae explicationem. 376 9* i»1 ·< iit Pars II. De ecclesia Christi. Contra hanc theoriam haec sunt notanda: a) Longe plurima dog­ mata tam clare traduntur in S. Scriptura et a SS. Patribus, ut explicitis eorum testimoniis nullo negotio probentur. Hoc constat ex tota theologia positiva, in qua omnes fere theses disertis verbis S. Scripturae et SS. Patrum probantur, b) Plurima dogmata solo usu rationis ex veritatibus fundamentalibus deduci plane nequeunt. Quo­ modo e. g. ex voluntate Dei salvifica deduci possunt omnia media salutis, ut sacramenta et sacrificium missae? Similiter ex universali­ bus illis principiis, quae sola adversarii ab initio explicite nota fuisse volunt, deduci non possunt omnes illae veritates, quae partim ex positiva Dei institutione pendent, partim sunt mysteria stricte dicta, c) Quod vero ad apostolos attinet, ecclesiae semper persuasum fuit apo­ stolos scientia infusa veritates omnes melius perspexisse quam ullum alium post eos, licet nondum habuerint posteriores terminos technicos. Ergo quod ad rem ipsam attinet, apostoli in rebus fidei et morum nihil discere potuerunt a Patribus ecclesiae et theologis (cf. S. Ioan. Chrysost., Hom. 26 in 2 Cor., .1/61, 575 sq. ; S. Ambros., In Ps. 118. serm. 5, n. 38, 3/15, 1265; S. Angurt., In Io. tr. 18 36 97. M 35, 1535 1662 1877: Suarez, De fide disp. 2, sect. 6. n. 10; de Logo, De fide disp. 3, sect. 5, n. 67 etc. : Franzelin, De trad. thes. 25, p. 304 sqq.). 529. Porro definitio dogmatica est immntabilis explicatio veritatis tra­ ditae, cum ecclesia res definitas fide divina credendas proponat et contrariam sententiam anathemate afficiat. Hoc autem fieri non posset, si progressu scientiae illae definitiones mutandae et aliae eorum loco substituendae essent, Nam quod divina tide credendum est, debet obiective verum esse, et quod obiective verum est, pro omni statu scientiae verum est. Item quod concilium vel summus pontifex definit, non est aliquod philosophicum placitum huius vel illius aetatis, sed est doctrina a Deo revelata et ab apostolis tradita. Nullatenus igitur infallibilitas definitionis pendet a systemate philosophico plus minusve bono, sed obiective a veritate revelata et subiective ab assi­ stentia Spiritus Sancti. Ceterum Güntheri doctrina damnata est a Pio IX (Denz. n. 1656 sqq.) et a concilio vaticano sess. 3 de fide et ratione can. 3: „Si quis dixerit fieri posse, ut dogmatibus ab ecclesia propositis aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intellegit ecclesia, anathema sit“ (Denz. n. 1818; cf. n. 1800). Similis est error modernixtarum, qui volunt Christum ipsum nulla dogmata tradidisse, sed solum docuisse viam se praeparandi ad regnum messianicum mox futurum : christianos vero videntes secundum Christi adventum non tam cito fieri, quam putaverant, ideas Christi ita vertisse, ut servire possent ad regnum aliquod spirituale (ecclesiam) in hac terra fundandum et conservandum. Hac ratione Christum auctorem t . i·'· L! Sectio ή. De ohiecto magisterii ecclesiastici. Prop. XLVII. ilici posse ecclesiae, quatenus initiator fuerit illius motus religiosi, qui sua sponte ecclesiam evolverit. Dogmata non esse nisi formulas, ab auctoritate ecclesiastica approbatas, quibus conscientia Christiana ex­ perientias suas religiosas exprimat et aliis similium experientiarum et occasionem et normam praebeat. Mutato mentium statu mutari experientias religiosas, mutatis experientiis mutandas esse formulas, mori dogmata vetera, ut nova vivere incipiant, nullamque inter ea esse aliam unitatem et constantiam, nisi quae sit inter plantas, quarum altera moriendo alteram producat eiusdem speciei; non esse dogmatum in variabili tatem sed ipsarum mutationum unum principium unamque seriem non interruptam ’. Haec copiosius exponit Pius X in encyclica „Pascendi“ (Denz. n. 2078 2079 2080 2093 2094 2095; cf. 2145 sqq.) et provocat contra hanc doctrinam ad principia iam a Pio IX clare statuta (Denz. n. 1636 1705). Modernistarum opinione destruitur catholicus conceptus revelationis, negatur doctrina apostolica de deposito fidei fideliter servando, sper­ nuntur normae a veteribus Patribus et conciliis propositae, omnia ad incertas hominum adinventiones reducuntur. Cone, constant inop. II (oecum, λ7) ait: „Confitemur fidem tenere et praedicare ab initio donatam a magno Deo et salvatore nostro lesu Christo sanctis apostolis et ab illis in universo mundo praedicatam; quam et sancti Patres confessi sunt et explanaverunt et sanctis ecclesiis tradiderunt, et maxime qui in sanctis quattuor synodis convenerunt, quos per omnia et in omnibus sequimur et suscipimus. . . . Omnia vero, quae non consonant his, quae definita sunt ab iisdem quattuor sanctis conciliis pro recta fide . . . aliena pietatis indicantes con­ demnamus et anathematizamus" {Denz. n. 212). Constant inop. IV (oecum. VID): „Per aequam et regiam divinae iustitiae viam inoffense incedere volentes, veluti quasdam lampades semper lucentes et illumi­ nantes gressus nostros, qui secundum Deum sunt, sanctorum Patrum definitiones et sensus retinere debemus. . . . Igitur regulas, quae sanctae catholicae et apostolicae ecclesiae tam a sanctis famosissimis apostolis quam ab orthodoxorum universalibus necnon et localibus conciliis vel etiam a quolibet deiloquo Patre ac magistro ecclesiae traditae sunt, servare et custodire profitemur. . . . Tenere quippe traditiones, quas accepimus sive per sermonem sive per epistulam sanctorum, qui ante fulserunt, Paulus admonet aperte magnus apo­ stolus" {Denz. n. 336). Hunc igitur catholicum sensum modernistae plane abiecerunt. Quare merito reprobatae sunt hae eorum propositiones decreto „Lainentabiliu : Prop. 6: „In definiendis veritatibus ita collaborant discens et docens 1 Cf. ('hr. Pesch, Theologische Zeitfragen IV 41 sqq. 156 sqq.: in editione italien Fede, Dogmi et Fatti storici) p. 41 sqq. 159 sqq. Alia apud Carbone, De modernistanim doctrinis 110 sqq. 123 sqq., et apud Bc-ssnier, Philosophie und Théologie des Modemismus 255 sqq. ‘J. 378 Pars Π. De ecclesia Christi. ecclesia, ut docenti ecclesiae nihil supersit nisi communes discentis opinationes sancire. * Prop. 7: .Ecclesia, cum proscribit errores, nequit a fidelibus exigere ullum internum assensum, quo indicia a se edita complectantur." Prop. 22: .Dogmata, quae ecclesia perhibet tamquam revelata, non sunt veritates e caelo delapsae, sed sunt interpretatio quaedam factorum religiosorum, quam humana mens laborioso conatu sibi comparavit." Prop. 23: .Exsistere potest et reipsa exsistit oppositio inter facta, quae in Sacra Scriptura narrantur, iisque innixa ecclesiae dogmata, ita ut criticus tamquam falsa reicere possit facta, quae ecclesia tamquam certissima credit.” Prop. 24: .Reprobandus non est exegeta, qui praemissas adstruit. ex quibus sequitur dogmata historice falsa aut dubia esse, dummodo dogmata ipsa directe non neget.” Prop. 26: .Dogmata fidei retinenda sunt tantummodo iuxta sensum practicum, i. e. tamquam norma praeceptiva agendi, non vero tamquam norma credendi’ (Denz. n. 2006 2007 2022 2023 2024 2026). Ecclesiam esse infallibilem in definiendis iis, quae immediate reve­ latu sunt, post ea. quae hucusque vidimus, non indiget speciali pro­ batione (cf. supra n. 265 sqq. 433 sqq. 438 441 sqq. 461 sqq. 507 sqq.). Nam cum ad hoc missa sit a Christo, ut cum absoluta auctoritate doceat homines veritatem revelatam, ecclesia saltem in hac ipsa veri­ tate tradenda et conservanda infallibilis sit oportet. Sicut Christus ec­ clesiam misit ad omnem veritatem docendam, ita nulla veritas revelata est, quae non sit intra sphaeram infallibilitatis eius: nam si ecclesia in aliqua re posset errare, non omnem veritatem posset docere, nec Spiritus Sanctus omnia ei suggessisset. Innno tota infallibilitas destrue­ retur, quia ignoraremus, in qua re esset infallibilis, in qua non esset. Schol. De divisione dogmatum. Potest esse aliquid dogma in se, quod non est dogma quoad nos, quia potest aliquid eo modo in revelatione contineri, ut non ab om­ nibus certo cognoscatur. Eo ipso, quod dogma tam clare in S. Scrip­ tura vel in aliis fontibus theologicis continetur, ut etiam sine definitione concilii de hac re dubitari non possit, dicitur dogma fidei divinae. Illud dogma, quod a concilio vel a summo pontifice omnibus credendum proponitur, dicitur dogma fidei definitae. Quamvis ecclesia varia tenenda proponat, quae non sunt immediate seu in se revelata, et quamvis haec omnia propter auctoritativam ecclesiae propositionem dogmata dici possint, cum dogma nihil aliud sit nisi decretum definitivum: nihilominus ex usu loquendi dogma dicitur sola veritas perse rerelata. Hic est usus loquendi ecclesiasticus: nam in S. Scriptura vox dogmatis leges tantum sive divinas sive humanas significat (Act. 16. 4: 17. 7. Luc. 2, 1. Eph. 2. 15. Coi. 2, 14). Dogmata dividuntur: a) in necessaria, quae non dependent e libera voluntate Dei, ut mysterium SS. Trinitatis, et libera, quae in liberis Dei decretis fundantur, ut constitutio ecclesiae : b) in theoretica, quae 530. Μ ο it; • ·> Sectio 5. De obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. XLVIII. 379 credenda tantum proponunt, et practica, quae etiam facienda prae­ scribunt, e. g. omnem hominem baptizandum esse, ut ad vitam aeternam pervenire possit; c) in dogmata materialia et formalia, quae divisio coincidit cum illa : dogmata in se et quoad nos (cf. Kleutgen, Theol. der Vorzeit I. n. 77 sqq.). Prop. XLVIII. Ecclesia est infallibilis in statuendis conclusionibus theologicis. 531. Quamvis omnia a Deo revelata sint vera ideoque indubitanter admittenda, potest tamen aliquid esse revelatum vario modo. Ita ra­ tione finis possunt revelata distingui in ea, quae sunt per se, et in ea, quae sunt per accideris revelata. Per se revelata sunt quae ex natura sua serviunt ad iuvandum hominem, ut finem ultimum assequatur, qualia sunt mysteria credenda et leges observandae; per accidens revelata sunt, quae ideo narrantur, quia cum rebus per se revelatis accidental iter cohaerent et ad earum convenientem propositionem iuvant, ut sunt facta historica ordinis naturalis (£>. Thom. 2, 2, q. 2, a. 5). Nulla est inter has duas rerum series distinctio ratione credibilitatis, ubi primum constat eas esse a Deo revelatas. At aliter res se habet, quod attinet ad conservationem et traditionem harum revelationum. Nam divina providentia prospicit quidem, ut ea, quae ad salutem necessaria sunt, intacta conserventur, non vero ut etiam ea semper sine errore tradantur, quae ad salutem per se minime pertinent. Tn his enim potest permittere, ut veritas primitus revelata pereat. Exemplum huius rei sunt numeri annorum, quos certi homines vixerint vel regna­ verint. Constat enim in computatione annorum, qui in S. Scriptura indicantur, tantam confusionem in variis codicibus, versionibus, editio­ nibus exsistere, ut saepe vera computatio non iam inveniri possit. Quia ecclesia instituta est, ut dirigat homines in iis, quae pertinent ad vitam aeternam, infallibilitas eius extenditur solum ad res fidei et morum (cf. Denz. 786 1788). Cum vero dubitatio oriri possit, utrum res aliqua pertineat ad fidem et mores, an sit solum per accidens re­ velata, simplex haec regula statuenda est: Si ecclesia rem omnibus tenendam proponit, in hac re est infallibilis, quia ipsa scit, quousque infallibilitas sua extendatur; quamdiu vero diversas opiniones permittit, in his rebus scientificae inquisitioni integra libertas relinquenda est, ita tamen ut substantia historicae narrationis in dubium non vocetur. 532. Alio modo distinguuntur revelata in ea, quae sunt immediate seu formaliter, et in ea, quae sunt mediate et virtualiter revelata. Mediate revelatum dicitur, quod est revelatum in principiis, ex quibus per discursum deducitur. Intellegitur autem discursus proprie dictus; nam quod continetur ut pars in toto, ut particulare in universali, non per discursum rigorosum deducitur, sed per discursum explicativum, qui non praebet novum motivum assensus, sed solum applicat revelationem 380 Pars II. De ecclesia Christi. ad determinatum obiectum. Ita quamvis nihil revelatum sit de hoc vel illo particular homine ut tali, tamen ob revelationem divinam, quae docet in omnem hominem transiisse peccatum originale, omnino credendum est etiam hunc vel illum hominem conceptum esse in pec­ cato originali. Porro ubi agitur de vero discursu, iterum videndum est, utrum propositio maior et propositio minor sint revelatae necne; si utraque est revelata, consequens quoque est immediate revelatum (licet non ratione formae, saltem ratione materiae) et credendum; sin maior sola est veritas revelata, minor autem veritas naturaliter certa, consequens est mediate tantum revelatum, i. e. cum veritate revelata ita conexum, ut negari non possit, quin ipsa veritas revelata negetur. Tales veritates vocantur conclusiones theologicae. Ita ex iis, -quae de mysterio SS. Trinitatis revelata sunt, sequitur Filium procedere ex intellectu Patris. Spiritum Sanctum ex amore Filii et Patris; quae si negantur, ea, quae immediate revelata sunt, non iam possunt salva subsistere. Quare illae conclusiones de processionibus Filii et Spiritus Sancti sunt conclusiones theologicae. Vel si ea. quae Giinther docuit de persona et natura, vera essent, destrueretur dogma hypostaticae unionis; ergo illae theoriae Giintheri falsae censendae sunt, non quia Deus hoc revelavit, sed quia logice pugnant cum iis, quae Deus revelavit. 533. Ecclesiam infallibilem in diiudicandis conclusionibus theo­ logicis patet ex fine infallibilitatis. quia infallibilitatem ecclesia ideo accepit, ut incorruptum servaret depositum fidei. Atqui depositum fidei destrui potest per errores ordinis naturalis. Ergo ecclesia debet esse infallibilis in diiudicandis iis doctrinis ordinis naturalis, quae ipsas res revelatas afficiunt. Fac enim a philosopho affirmari natu­ ralem potentiam intellectus ad investigandum omne verum cuiuslibet ordinis; consequenter negatur dogma revelatum de mysteriis stricte dictis. A'el suppone philosophum negare Dei exsistentiam posse certo cognosci; hac assertione destruitur possibilitas fidei supernaturalis. Ergo ecclesia, nisi infallibiliter iudicare potest de veritate aut falsitate talium doctrinarum naturalium, impar est deposito fidei custodiendo et integro tradendo. 534. Ideo videmus ecclesiam saepe damnasse theses philosophicas, (piae cum veritatibus revelatis conciliari non possunt. Exempla praebent traditionalismus, ontologismus. Güntheri doctrina multaque alia similia tum nostrorum tum priorum temporum: decretis autem suis contra haec falsa systemata latis ecclesia absolutam oboedientiam intellec­ tualem postulavit. Ergo nisi velimus dicere ecclesiam in his rebus limites auctoritatis suae transgressam esse, debemus fateri infallibilitatem eius se ad haec obiecta extendere. Hoc concilium va fica num sess. 3. c. 4 non obscure indicat: .Porro ecclesia, quae una cum apostolico munere docendi mandatum accepit fidei depositum custodiendi. Sectio De obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. XLVIIJ. 3^] ius etiam et officium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi, ne quis decipiatur per philosophiam et inanem fallaciam. Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones, quae fidei doctrinae con­ trariae esse cognoscuntur, maxime si ab ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tamquam legitimas scientiae conclusiones de­ fendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur omnino ** (Dcnz. n. 1798). Si ecclesia habet ius et officium falsas doctrinas philosophicas revelationi contrarias proscribendi, et si fideles hac in re omnino oboedire tenentur, ecclesia in exercitio huius officii infallibilis est (cf. ep. Pii IX ad archiep. monach., Denz. n. 1674 sqq. 1684, et Leonis XIII encycl. .Sapientiae ). ** Christianae Inter theologos de hac doctrina convenit, sed dissentiunt de censura, quam opposita opinio mereatur (cf. Kleutgen, Theol. der Vorzeit I, n. 90 sqq.). 535. Conclusiones theologicae non sunt fide divina credendae. Fuerunt quidem theologi, qui docebant decreta ecclesiae de conclusionibus theo­ logicis esse dogmata proprie dicta et fide divina credenda, cum non ob naturales rationes sed ob assistentiam Spiritus Sancti ecclesia esset infallibilis in his decretis, et ideo ipsa auctoritas Dei nos moveret ad ea amplectenda. At hoc non videtur admittendum. Quamvis enim Spiritus Sanctus ecclesiam in his decretis formandis praeservet ab errore, hoc non fit per novam revelationem. Itaque cum Deus ab initio has conclusiones non proposuerit ut sua testimonia, et nunc ecclesia eas inveniat ope ratiocinii naturalis, non possunt hae doctrinae simpliciter accenseri verbo Dei revelato, sed sunt medium quid inter veritatem revelatam et veritatem naturalem, id quod exprimitur voca­ bulo .conclusionis theologicae . ** Quod enim .conclusiones ** nominantur, indicat eas non esse immediata testimonia divina: quod vero .theo­ logicae “ sunt, indicat eas versari circa obiecta non pure naturalia, et eorum authenticam propositionem per ecclesiam fieri sub supernaturali Dei assistentia. Assensus vero, qui versatur circa conclusiones theologicas, ob eas­ dem rationes non est quidem assensus fidei divinae, at neque pure naturalis sed assensus theologicus, non solum ratione obiecti, sed etiam ratione principii subiectivi, quia procedit a ratione fide illustrata. Ceterum patet hunc quoque assensum esse alium, si quis assentitur, quia ipse conclusiones deduxit; alium, si assentitur, quia ecclesia has conclusiones auctoritative proposuit. In hoc enim altero casu habetur assensus, qui simul est oboedientia intellectualis erga auctoritatem ecclesiasticam, eamque infallibilem. Nihilominus hic actus non evehitur ad dignitatem fidei divinae: nam ad actum fidei divinae non determi­ namur per infallibilem propositionem ecclesiae, sed per revelationem talis obiecti. In conclusionibus autem theologicis obiectum non est revelatum, sed cum alia re revelata cohaeret. Ergo quamvis etiam ! in his rebus Spiritus Sanctus ecclesiam infallibilem reddat, haec tamen assistentia non efficit, ut obiectum sit revelatum, sed ut ecclesia etiam circa obiecta non revelata sine errore versetur. Itaque distinguendum est inter .credere’ et .tenere'·, quia teneo quidem, quaecumque ec­ clesiastica auctoritas tenenda proponit, at non haec omnia fide divina credo (cf. ATII, n. 258 sqq.). Cum in concilio vatirano proposita esset formula de infallibilitate romani pontificis, in qua occurrebant haec verba: .Docemus . . . ro­ manum pontificem ... vi assistent iae divinae ipsi promissae errare non posse, cum definit, quid in rebus fidei et morum ab universa ecclesia fide tenendum vel tamquam fidei contrarium reiciendum sit" (Collect. Lac. VII 273), postea haec verba mutata sunt ita: .Docemus . . . romanum pontificem . . . cum doctrinam de fide vel moribus ab uni­ versa ecclesia tenendam definit . . . infallibilitate pollere" (1. c. 431). Quae formula in definitione habetur (1. c. 487). Ratio mutationis erat, ne infallibilitas pontificia ad ea sola restricta videretur, quae fide di­ vina credenda sunt. De qua re episcopus Gasser in congregatione generali inter alia haec dixit: .Continetur in definitione obiectum in­ fallibilitatis. Infallibilitas promissa est ad custodiendum et evolvendum integrum depositum fidei. ... In ipso verbo Dei . . . continetur in­ dubitanter hanc infallibilitatem extendi saltem ad ea, quae per se depositum fidei constituunt, ad dogmata nimirum fidei definienda, et, quod eodem redit, ad haereses condemnandas. ... At cum dogmatibus revelatis veritates aliae magis vel minus stricte cohaerent, quae, licet in se revelatae non sint, requiruntur tamen ad ipsum depositum integre custodiendum, rite explicandum et efficaciter definiendum. . . . Hinc omnes catholici theologi consentiunt ecclesiam in huiusmodi veritatum authentica propositione ac definitione esse infallibilem, ita ut hanc in­ fallibilitatem negare gravissimus esset error. Sed opinionum diversitas versatur unice circa gradum certitudinis, utrum scilicet infallibilitas in hisce veritatibus proponendis ac proinde in erroribus per censuras, nota haereseos inferiores, proscribendis debeat censeri dogma fidei, ut hanc infallibilitatem ecclesiae negans esset haereticus, an solum sit veritas in se non revelata, sed ex revelato dogmate deducta ac proinde solum theologice certa. . . . Cum autem Patribus deputationis unanimi consensione visum sit hanc quaestionem nunc saltem non de­ finiendam sed relinquendam esse in eo statu, in quo est, necessario consequitur ex eorundem deputatorum sententia decretum fidei de in­ fallibilitate romani pontificis ita esse concipiendum, ut definiatur de obiecto infallibilitatis in definitionibus romani pontificis omnino idem credendum esse, quod creditur de obiecto infallibilitatis in definitionibus ecclesiae. ... In illis, in quibus theologice quidem certum, non tamen hactenus certum de fide est, ecclesiam esse infallibilem, etiam infalli­ bilitas pontificis hoc decreto sacri concilii non definitur tamquam de fide credenda" (Collect. Lac. VII 414 sqq.). Sectio 5. De obiecto τη n gisteri i ecclesiastici. Prop. XLIX. Prop. ΧΙΛΧ, 383 Ecclesia est infallibilis in diiudicandis factis dog­ maticis. 536. Factum dogmaticum gèneratim est quodlibet factum cum dogmate conexum per modum condicionis, qua stante dogma nobis stat, qua vero remota dogma quoad nos cognoscibilitate privatur. Tale factum dogmaticum est e. g. légitimités concilii oecumenici vel authentia sacro­ rum librorum. Itaque factum dogmaticum est plus quam factum mere historicum, etsi ecclesiasticum, quod ipsum dogma non afficiat. Neque tamen est factum divinum, i. e. factum, quod a Deo revelatum et divina fide credendum est, sed potius referendum est inter con­ clusiones theologicas. 537. Strictiore sensu factum dogmaticum est factum doctrinale seu factum in eo consistens, quod in certo libro (non inspirato) certa doctrina orthodoxa vel heterodoxa continetur. Itaque iudicium ecclesiae de facto dogmatico circa duas quaestiones versatur: a) num doctrina, de qua agitur, in libro vel textu contineatur (sensus quis seu quaestio facti): b) utrum haec doctrina sit rectae fidei conformis necne (sensus qualis seu quaestio iuris). Ecclesia non iudicat de sensu pure subiectivo, quem auctor libri forte habuit in mente, sed de sensu obvio, qui verbis exprimitur; ergo de sensu auctoris eatenus tantum fit iudicium, qua­ tenus intentio in exsecutione apparet: seu iudicium fit de sensu ob­ jective, quem auctor intendere debuit, si prudens et sciens locutus est. De hoc facto dogmatico quaeritur in propositione. Sensus igitur nostrae propositionis est ecclesiam posse infallibile iudicium ferre, quem sensum verba alicuius libri prae se ferant, et utrum hic sensus sit orthodoxus an heterodoxus. 53S. Quaestio haec maxime agitata est a iansenistis, qui negando in­ fallibilitatem ecclesiae in factis dogmaticis studebant a se avertere condemnationem pontificiam (cf. tom. V, n. 116 sqq.). Nam cum Inno­ centius X constitutione „Cuni occasione" (1653) quinque propositiones e libro lansenii, qui inscribitur r Augustinusu, damnasset {Dem. n. 1092 sqq.), iansenistae dixerunt eas propositiones merito damnatas esse, at non inveniri in lansenii libro, vel saltem sensum damnatum non esse sensum a lansenio intentum. Ita J. Arnau Id in libro -Lettre à un duc et pair" (1656), Pascal, Lettres provinciales (16 et 18), Quesnel, alii. At Alexander VH in constitutione -Cum ad S. Petri sedem" (1656) declaravit: -Quinque illas propositiones ... in sensu ab eodem Cornelio lansenio intento damnatas fuisse definimus et declaramus" {Denz. n. 1098); in constitutione vero -Regiminis apostolici *· (1664) hanc formulam subscribendam proposuit: -Ego N. constitutioni apostolicae Innocentii X. datae die 31 maii 1653, et constitutioni Alexandri VII, datae die · f6 octobris 1656, summorum pontificum, me subicio, et quinque propositiones ex Cornelii lansenii libro, cui nomen Augustinus, 384 Pars II. De ecclesia Christi. excerptas, et in sensu ab eodem auctore intento, prout illas per dictas constitutiones sedes apostolica damnavit, sincero animo reicio ac damno, et ita iuro' (Denz. n. 1099). Tunc iansenistae dixerunt se utique vi harum constitutionum obligatos esse ad «obsequiosum silentiumnon vero ad internum assensum. Quod effugium destruxit Clemens XI constitutione .Vineam Domini' (1705) declarando: «oboedientiae, quae praeinsertis apostolicis constitutionibus debetur, obsequioso illo silentio nequaquam satisfieri, sed damnatum in quinque praefatis propositionibus lansenii libri sensum, quem illarum verba prae se ferunt, ut praefertur, ab omnibus christifidelibus ut haereticum non ore solum, sed et corde reici ac damnari debere, nec alia mente, animo aut credulitate supradictae formulae subscribi licite posse' (Denz. n. 1350). Itaque in hoc speciali casu suprema auctoritas ecclesiastica definivit ecclesiam posse de sensu libri ab auctore intento ita indicare, ut omnes fideles ob­ ligentur ad internum assensum praestandum. Censuit igitur ecclesia se in hac re esse infallibilem; ergo infallibilis est. ι< 539. Tota traditio ostendit ecclesiam semper ita de sua infallibilitate sensisse. Nam concilium nicaenum damnavit librum Arii, qui .Thalia' inscribebatur; concilium ephesinum scripta Cyrilli approbavit, Nestorii damnavit; constantinopolitanum II tria capitula damnavit; concilium constantiense praescripsit, ut quilibet suspectus errorum Wicliff et Hus interrogaretur: «utrum credat, quod condemnationes loannis Wicliff, loannis Hus et Hieronymi de Praga. factae de personis eorum, libris et documentis per sacrum generale constantiense concilium, fuerint rite et iuste factae et a quolibet catholico pro talibus tenendae et firmiter asserendae' (Denz. n. 659). Ita ex omni fere aetate afferri possunt indicia ecclesiastica, quibus et libri et auctores propter libros vel approbantur vel condemnantur, et ita quidem, ut haec iudicia censeantur valida pro universa ecclesia et obligantia ad internum assensum. Atqui ecclesia in hac praxi tam firma et constanti errare non potuit. 540. Ceterum idem suadent rationes internae. Ecclesia enim con­ stituta est ad depositum fidei integrum servandum et fideles ab er­ roribus tuendos. Atqui hoc officio efficaciter fungi ecclesia nequit, si quilibet potest impune contrarias doctrinas spargere et indicium ec­ clesiae effugere eo, quod auctoritas ecclesiastica non recte intellexerit sensum libri sui. Neque enim possunt homines doceri nisi signis ex­ ternis et maxime verbis. Unde si ecclesia in verborum sensu diiudicando non est infallibilis, non potest cavere, ne fideles falsas doctrinas pro veris addiscant et teneant. Itaque practice inutilis esset infallibilitas in quaestione iuris. nisi ecclesia etiam esset infallibilis in quaestione facti, utrum scilicet haec vel illa verba a scriptore adhibita catholicam doctrinam rite exprimerent necne. Iansenistae * bene intel­ lexerant hanc distinctionem inter infallibilitatem ecclesiae circa quae- Sectio 7i. De obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. L. 385 stionem iuris et fallibilitatem circa quaestionem facti, si admitteretur, inexpugnabile praesidium haeresi suae praebere, sed hac ipsa sua astutia id effecerunt, ut veritas clarius ab omnibus perspiceretur, (’f. (piae scribit S. Paulus ad Timotheum 1 Tim. 6, 20: 2 Tim. 1, 13: 2, 16, et quae habet S’. Thomas 2, 2, q. 11, a. 2 ad 2. Interdum quidem apud SS. Patres dicta occurrunt, quibus negant ecclesiam posse iudicare de interna sententia hominum: sed dicendi sunt loqui de sensu pure interno, non de obvio sensu verborum, quamvis concedendum sit nostram sententiam non semper eodem diserto modo et iisdem terminis quibus hodie propositam esse. Prop. L. Ecclesia est infallibilis in decretis disciplinaribus et in approbatione ordinum religiosorum. 541. Pars I. Decreta disciplinaria intelleguntur leges ecclesiasticae, quibus homines diriguntur ad Deum recte colendum et ad vitam bene instituendam. Sunt igitur leges humanae, non divinae, quia leges divinae pertinent ad doctrinam revelatam, de qua iam diximus. Pos­ sunt decreta disciplinaria edi aut pro universa ecclesia aut pro par­ ticulari casu vel pro particulari ecclesia. De solis prioribus decretis loquimur, i. e. decretis, quae a summo pontifice aut a concilio oecumenico omnibus fidelibus praescribuntur. Ecclesiam habere potestatem ferendi leges iam probavimus. Itaque quod hic volumus, nihil aliud est nisi ecclesiam per'assistentiam Spiritus Sancti adiuvari, ne umquam statuat leges rectae fidei vel bonis moribus oppositas; eatenus enim haec decreta disciplinaria sunt obiecta infallibilitatis ecclesiasticae, quatenus cum fide et moribus cohaerent. Neque igitur affirmamus leges ecclesia­ sticas esse semper omnium, quae excogitari possint, prudentissimas. Nullibi enim rectoribus ecclesiae summus gradus prudentiae in rebus agendis promissus est, sed saltem talis, qualis sufficit ad fidem et inores intacta servanda. Neque dicimus leges ecclesiasticas esse im­ mutabiles, cum eadem auctoritas, quae leges statuit, eas abrogare possit, et cum mutatio legum propter mutatas circumstantias saepe necessaria sit. Sed quomodocumque mutantur, ecclesia nihil umquam contra fidem et bonos mores praecipere potest. 542. His praemissis propositio ex natura rei ridetur evidens. si ecclesia pro suprema sua auctoritate omnibus fidelibus aliquid prae­ ciperet contra fidem et bonos mores, iam tota ecclesia practice errorem profiteretur, cum doceret Deum velle, ut omnes agerent id, quod reapse Deus vetat, aut ut omitterent id, quod reapse Deus praecipit. Error practicus non minus est error quam theoreticus, et per con­ stantem agendi modum homines non minus efficaciter sententiam suam manifestant quam per verba. Ergo error practicus contra fidem et mores supponeret errorem theoreticum et esset efficacissima professio Pesch, Praelectiones dogmaticae. I. Ed, 6/7. Pars 11. De ecclesia Christi. eius. Itaque si in tali re errasset. ecclesia succubuisset potestati diaboli, et omnes promissiones Christi ecclesiae factae effectu frustratae essent. J. - •543. Revera videmus iam apostolos in statuendis primis legibus eccle­ siasticis provocantes ad assistentium Spiritus Sancti: ,Visum est Spiritui Sancto et nobis" (Act. 15, 28). Concilium constaniiense de consuetudine recipiendi eucharistiam sub una tantum specie ait: „Dicere, quod hanc consuetudinem aut legem observare sit sacrilegum aut illicitum, censeri debet erroneum, et pertinaciter asserentes oppositum praemissorum tamquam haeretici arcendi sunt et graviter puniendi" (Denz. n. 626). Concilium trident i mini sess. 7, c. 13 de sacram.: .S. q. d. receptos et approbatos ecclesiae catholicae ritus, in sollemni sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni aut sine peccato a ministris pro libito omitti aut in novos alios per quem­ cumque ecclesiarum pastorem mutari posse. A. S." {Denz. n. 856). Sess. 22. c. 7 : -S. q. d. caerimonias, vestes et externa signa, quibus in missarum celebratione ecclesia catholica utitur, irritabilia impietatis esse magis quam officia pietatis, A. S." (Denz. n. 954). Ex censura Pii VI doctrina pistoriensium (prop. 78). .quatenus pro generalitate verborum comprehendat et praescripto examini subiciat etiam disci­ plinam ab ecclesia constitutam et probatam, quasi ecclesia, quae Spiritu Dei regitur, disciplinam constituere posset non solum inutilem et onerosiorem, quam libertas Christiana patiatur, sed et periculosam, noxiam, inducentem in superstitionem et materialismum : falsa, teme­ raria. scandalosa, piarum aurium offensiva, ecclesiae ac Spiritui Dei. quo ipsa regitur, iniuriosa. ad minus erronea“ {Denz. n. 1578). Quod ecclesia obligat sacerdotes ad recitandas in breviario lectiones secundi nocturni, quae interdum veritati historicae non respondent, non est contra fidem et bonos mores, cum ecclesia numquam indicaverit se in­ fallibilem testem esse in factis privatis et particularibus, de quibus ibi agitur, sed saepius quaestionibus historicis melius discussis illas lectiones mutaverit. Nihilominus inde non efficitur lectiones illas leviter esse tractan­ das. cum pleraeque veteri traditioni innitantur: sed rationes contrariae, si quae occurrunt, modeste sunt proponendae et indicium de opportunitate mutationum auctoritati ecclesiasticae relinquendum (cf. Benedict. XIV, De servorum Dei beatificatione et canonizatione 1. 4. p. 2. c. 13. n. 7 8). •544. Pars //. Ad res disciplinares revocari potest approbatio or­ dimini religiosorum, quia haec approbatio versatur circa leges humanas. Ordo enim religiosus est societas hominum, qui per tria vota perpetua paupertatis, castitatis, oboedientiae secundum certam regulam studio perfectionis Christianae incumbunt. Quamvis essentia status religiosi consistat in tribus illis votis, non potest tamen fieri, ut homines societatem religiosam ineant, quin certis quibusdam legibus tum vita communis tum modus specialis servandi vota tum alii fines, quos sibi Sectio ii. Do obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. L. 38 ί forte proponunt, et media apta ad hos fines determinentur. Vota tria perpetua omnibus veri nominis ordinibus communia sunt, sed certa regula seu determinata institutorum forma ordo ab ordine differt. Approbatio ecclesiae, quatenus est iudicium theoreticum de honestate talis instituti, non versatur circa honestatem trium votorum, quia haec ab ipso Christo Domino approbata sunt, sed circa honestatem regulae seu specialium institutorum et circa opportunitatem novi or­ dinis. Quaestio, quam hic tractamus, est haec: possitne ecclesia umquam approbare instituta alicuius ordinis, quae sint contraria fidei vel bonis moribus vel inutilia ad perfectionem assequendam. Ad quam quaestionem omnes theologi unanimiter negative respondent et docent ecclesiam quoad hoc iudicium doctrinale esse infallibilem (cf. Suarez, De statu relig. 2, 17, 17 sqq.: Bellarm., De monach. 4: Tanner, De fide disp. 1, q. 4, dub. 7). Duplex genus approbationis distingui potest, alterum, quo solum declaratur tale institutum esse laudabile et fideles in illud tuto ingredi posse, alterum, quo formaliter et definitive institutum fit ordo proprie dictus. De hac sollemni approbatione loquimur. 545. Summos pontifices censuisse se esse infallibiles in huiusmodi appro­ bationibus patet ex fonnula bullis approbationis inseri solita, qua omnibus fidelibus interdicitur, ne audeant approbationem impugnare. Formula communis haec est: „Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae approbationis infringere vel ei ausu temerario contra­ ire: si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac BB. Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum/ Interdum etiam poena excommunicationis adicitur. ut e. g. in bulla Gregorii XIII -Ascendente Domino", qua confirmatur in­ stitutum Societatis lesu: /Praecipimus in virtute sanctae oboedientiae ac sub poenis excommunicationis latae sententiae necnon inhabilitatis ad quaevis officia et beneficia saecularia et quorumvis ordinum re­ gularia, eo ipso absque alia declaratione incurrendis, ne quis, cuius­ cumque status, gradus et praeeminentiae exsistat, dictae societatis institutum, constitutiones, vel etiam praesentes aut quemvis eorum vel supradictorum omnium articulum vel aliud quid supradicta concernens, quovis disputandi yel etiam veritatis indagandae quaesito colore, directe vel indirecte impugnare vel iis contradicere audeat." Atqui admitti nequit summum pontificem posse tali modo pro suprema sua auctori­ tate tueri res fidei et bonis moribus contrarias. Ergo approbationes sollemnes ordinum religiosorum sunt obiectum infallibilitatis. U 046. Ceterum idem ratio a priori suadet. Pontifex enim, (piando ordinem approbat, toti ecclesiae hoc vitae institutum proponit ut viam tutam non virtutis tantum sed etiam perfectionis acquirendae. Atqui Spiritus Sanctus permittere nequit, ut res mala et peccaminosa pro virtute et perfectione universae ecclesiae a summo pontifice auctoritative Π *■ 388 Pars II. De ecclesia Christi. proponatur. Ergo in his approbationibus pontifex est infallibilis. Dirigitur enim approbatio ad totam ecclesiam, ita ut nulli iam liceat tale institutum habere pro non sancto et perfectioni contrario. Fieri quidem potest, ut membra alicuius ordinis paulatim a sanctitate de­ ficiant, vel ut speciale institutum religiosum per decursum temporum et propter mutatas condiciones fiat inopportunum et ideo merito supprima­ tur: at numquam fieri potest, ut ecclesia auctoritati ve approbet, quod non sit in se sanctum et perfectioni congruum. Quae de hac re scripsit Cantis (De loc. theol. 5, 5), sunt imprudenter et irreverenter dicta et a reliquis theologis reiciuntur. De religiosis cf. ( 'or/r.r iur. can., can. 487 sqq. Prop. LI. Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum. 547. Canonizatio M ultima et definitiva sententia sum mi pontificis, qua servus Dei in ecclesiam triumphantem receptus esse declaratur et omnibus fidelibus colendus proponitur. Distinguitur a beatification e, quae est indicium praevium, quo permittitur tantum cultus alicuius servi Dei aut saltem non universaliter praecipitur. Praeceptum non intellegitur, quo universa ecclesia obligetur ad officium et missam de sancto dicen­ dam, quia non omnes sancti canonizati habent officium praescriptum pro universa ecclesia, sed praeceptum in eo est, quod omnes fideles obligantur ad illum indubitanter pro sancto habendum, i. e. pro tali, qui publico cultu dignus sit (Benedict. XIV, De serv. Dei beatif. 1, 38, n. 14 15). «Idcirco ultima differentia inter beatificationem et canonizationem minime quidem constituenda erit vel in permissione cultus vel in eius coartatione ad personas aut locos particulares, quae in beatifications habeatur secus ac in canonizatione, sed in extrema et definitiva de sanctitate sententia, cultum aliis sanctis debitum in universa ecclesia per canonizationem, nequaquam vero per beatificationem praecipiente" (Benedict. XIV 1. c. 1, 39. n. 14). 548. Prima formalis et sollemnis canonizatio fuit S. Udalrici per loannem XV a. 993 facta (cf. Bollandist., Propyl, maii dissert. 20 [ed. Antverp. 1685], 121 sqq.; Denz. n. 342). Antea potius in usu erat canonizatio aequipoUens, quae in eo consistit, quod quis sine formali canonizatione in universa ecclesia ut sanctus colitur. Neque tamen putandum est ab initio licuisse fidelibus, quemcumque tali honore dignum indicaverint, pro sancto colere. Sancti, qui primi colebantur in ecclesia, erant martyres. At his cultus non impendebatur, prius­ quam eorum acta ab episcopo examinata et approbata essent. Haec dicebatur vindicatio martyrum. Quia vero nomina et acta martyrum ab una ecclesia ad aliam et potissimum ad romanam mittebantur, cultus martyrum insigniorum probantibus episcopis et romano pontifice paulatim per totam ecclesiam extendebatur, et sic orta est canonizatio aequipollens. Cuius canonizationis etiamnunc species quaedam exsistit, quando romanus pontifex «cultum immemorialem" alicuius sancti Sectio .'·. De obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. Ll. 389 approbat omissis ordinariis formali ta tibus processus. Saltem inde a fine saeculi IV etiam confessores, i. e. viri eximia sanctitate conspicui, coli coepti sunt, ut e. g. S. Ephraem in ecclesia orientali et S. Martinus Turonensis in ecclesia occidentali ; hoc tamen non fiebat sine consensu episcoporum. Quae approbatio episcoporum a nonnullis vocatur canoni­ zatio particularis, sed rectius dicitur beatificatio, quia canonizatio pro­ prie dicta est res spectans ad totam ecclesiam ideoque sine consensu summi pontificis numquam fieri potuit. Ab Alexandro III ipsum quoque ius beatificationis (non canonizationis tantum) soli romano pontifici reservatum est, de qua re cf. Benedict. XIV, De serv. Dei beatif. 1, 10. n. 3 sqq., qui historiam beatificationis et canonizationis late exponit 1. 2 sqq. Itaque totum negotium hodie unice ad summum pontificem laut concilium oecumenicum) pertinet. 549. Inter effectus canonizationis, quos enumerat Benedictus Λ'/Γ(1. c. 1, 38, η. 1), etiam is est, quod nomina sanctorum in martyrologio in­ scribuntur; at idem notat hanc inscriptionem per se non esse canonizationem neque formalem neque aequipollentem, cum nomina eorum quoque ibi inveniantur, qui numquam proprie canonizati sunt, et cum variae correctiones suis temporibus factae sint (1. c. 1, 43, n. 14). Nos hic loquimur de canonizatione proprie dicta et proxime quidem de formali, quamvis argumenta facile extendi possint ad canonizationem aequipollentem. Quid censendum sit de iudicio romani pontificis in beatiticatione, cf. Benedict. XIV 1. c. 1, 42. 550. Solutio quaestionis de infallibilitate summi pontificis in canoni­ zando praecipue inde petenda est, quid ipsi summi pontifices de hoc ortu eensucrint. Ecclesiastica enim auctoritas scire debet, quibus in actibus ipsa sit infallibilis. Iam vero secundum communem regulam pontifices tum ut infallibiles doctores agunt, cum pro suprema sua auctoritate universam ecclesiam ad aliquid tenendum obligant. Atqui hoc fit in canonizatione. Formula enim, qua in actu canonizationis summus pontifex utitur, haec est: „Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et Christianae religionis augmentum, auctoritate D. N. lesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. car­ dinalium , patriarcharum, archiepiscoporum et episcoporum in urbe exsistentium consilio, Beatum N. sanctum esse decernimus et definimus ac sanctorum catalogo adscribimus. statuentes ab ecclesia universali illius memoriam quolibet anno die eius natali . . . pia devotione recoli debere. In nomine P. et F. et Sp. S. Amen" [Benedict. XIV 1. c. 1, 36. n. 21). Quae verba solent repeti in bulla canonizationis, in cuius fine adduntur haec: .Praedicta omnia ad universalis ecclesiae notitiam deduci praesentesque litteras ad perpetuam rei memoriam dare vo- 390 ■< U I ' * »3 Pars II. De ecclesia Christi. luimus. . . . Nulli ergo liceat paginam hanc nostrae definitionis, decreti, mandati, relaxationis ac voluntatis infringere : si quis autem temerario ausu contraire praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac ss. apo­ stolorum Petri et Pauli se noverit incursurum." Quae verba significant supremam auctoritatem, diriguntur ad universam ecclesiam, praescribunt aliquid absolute tenendum. Ergo omnia in iis inveniuntur, quibus ecclesia significat exercitium suae infallibilitatis. Varias formulas, quae in actis canonizationum occurrunt, vide in Zeitschrift für kathol. Théologie, Innsbruck 1900. 606 sq. Idem confirmatur oratione, quam habuit Si.ri//.s Γ in ultimo con­ sistorio pro canonizatione S. Didaci, de qua oratione haec in actis leguntur: .Tum pontifex ... e solio contionem habuit . . . qua in con­ tione a rei. quae agebatur, magnitudine exorsus, primo de potestate pontificis auctoritateque ecclesiae, quae a Deo tradita est, illuminate divineque dixit. Tum demonstravit et sacris litteris et rationibus ex intima theologia depromptis omnique argumentorum genere romanum pontificem, verum successorem B. Petri, apostolorum principis, pro quo oravit Christus Dominus, ne eius fides deficeret, eundemque verum caput ecclesiae, quae est firmamentum et columna veritatis, quaeque a Spiritu Sancto regitur et gubernatur, in sanctorum canonizatione errare et falli non posse. Idque non modo pie sed necessario et certissima fide credendum affirmavit" {Benedict. ΛΎΓ1. c. 1, 43, n. 2). Quae quidem verba non sunt definitio ex cathedra : attamen ostendunt, qua mente Sixtus V canonizationes peregerit. Benedictus XIV in libro, quem quidem ante pontificatum scripsit, sed pontifex factus comprobavit et edendum curant, suam sententiam ita exprimit: ,Si non haereticum, temerarium tamen, scandalum toti ecclesiae afferentem, in sanctos iniuriosum. faventem haereticis negantibus auctoritatem ecclesiae in canonizatione sanctorum, sapientem haeresim. utpoteviam sternentem infidelibus ad irridendum fideles, assertorem erroneae propositionis et gravissimis poenis obnoxium dicemus eum, qui auderet asserere pontificem in hac aut illa canonizatione errasse, huncque aut illum sanctum ab eo canonizatum non esse cultu duliae colendum" (1. c. 1, 45. n. 28) V 551. Obirif Launoy in epistula ad loannem Gerbasium olim romanos pontifices hanc formulam actui canonizationis praemisisse: .Antequam ad pronuntiationem veniamus, protestamur publice apud vos prae­ sentes. quod per hunc actum canonizationis non intendimus aliquid facere, quod sit contra fidem aut catholicam ecclesiam sive honorem Dei.‘ Unde Launoy concludit: .Sic pontifex cum formidine erroris docet et pronuntiat e cathedra, in quam prius ascenderat" (Ep. 1. 3. J * Itaque iudica. quam verum sit. quod dicunt Dollinger et Reitsch : .AusfQhrlich handelt fiber die Frage [Unfehlbarkeit des Papstes hei Heiligsprechungen] Beneilikt ΛΎΓ, De serv. Dei beatif. 1. 42 -45. Er lâlit sie unentschieden' Die Selbstbiographie des Kardinals Bellarmin [Bonn 1887] 300. nota . Sec-tin De obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. LI. 391 ep. 1, n. 19: Opera omnia V, Coloniae Allobrogum 1731, 1, 268). Haec et alia dicteria, quae ibi adiungit, sunt Launoio plane digna, ut qui esset homo eruditus quidem sed zelo impugnandi auctoritatem romani pontificis obcaecatus. Benedictus XIV hanc difficultatem nullo negotio expedit: nNon apparet, quomodo ex hoc actu inferri possit summos pontifices admisisse se in actu canonizationis esse posse errori obnoxios. Non enim summi ipsi pontifices solum emittebant dictam protestationem, verum etiam ad ulteriora progrediebantur: hoc est. adhibitis licet omnibus humanis diligentiis, indictis precibus, emissis quoque per semet ipsos ad Deum obsecrationibus, ut quemcumque dignaretur avertere ab actu errorem, suam quidem adhuc per actum publicum humanam patefaciebant imbecillitatem, et se tamquam ho­ mines privatasque personas citra Spiritus Sancti praesentiam falli posse publice protestabantur, ut sic videlicet per humilitatis viam ad prae­ rogativam infallibilitatis a Deo sibi in actu universam ecclesiam re­ spiciente promissae ascendere mererentur, utpote non in semet ipsis sed in praesentia Spiritus Sancti memoratam constituentes infallibili­ tatem. Sed et exclusa subinde quacumque formidine sententiam porro proferebant non condicionalem, verum absolutam atque ad universam ecclesiam pertinentem ; declarabant quippe, statuebant. definiebant firmiter tenendum beatos, qui a se canonizabantur, esse reponendos in sanctorum catalogo et esse in universa ecclesia colendos, imposita quoque refragatoribus anathematis poena, ut colligitur ex formulis canonizationum" (Benedict. XIV, De serv. Dei beatif. 1, 44. n. 21). Ibidem recte notat etiam ante concilia universalia a Patribus prae­ mitti orationem, qua Deum rogant, ne permittat se in sinistrum trahi ignorantia sua: non quia timent, ne concilium errare possit, sed quia sciunt se ut homines errare posse et sola assistentia Spiritus Sancti fieri infallibiles (cf. Zeitschrift für kathol. Theol., Innsbruck 1890, 599 sqq.). 552. Alia argumenta, quae pro nostra propositione afferri solent, ad hoc primum fere reducenda sunt, ut firmam vim habeant. Dicunt enim maculari cultum, si quis, qui esset damnatus, pro sancto cole­ retur. et proponi in hoc casu medium sanctificationis obiective falsum, et alia similia, quae admittenda non sint. Quibus alii opponunt haec nihil probare, cum etiam quaevis hostia adoranda sit, quam cum sufficienti certitudine morali, licet nequaquam infallibiliter. constet esse consecratam. At neganda est paritas, cum numquam summus pontifex universam ecclesiam obliget ad aliquam particularem hostiam pro consecrata tenendam, sicut obligat ad aliquem pro sancto habendum. Itaque ad bonitatem moralem actionis saepe sufficit, ut de obiecto eius materiali habeatur practica quaedam certitudo; at non ita in re nostra, cum „ecclesia profiteatur tamquam speculative verum sanctum ipsum esse in aeterna gloria" (Benedict. Λ7Γ1. c. 1. 43. n. 12). Varia argumenta confirmantia vide apud Canum, De loc. theol. 5, 4. Notandum 392 Pars II. De ecclesia Christ ι. est praeterea ecclesiam in canonizatione sanctorum niti quidem testimoniis humanis, at ultimam rationem infallibilitatis esse assistentium Spiritus Sancti, qui potest per vias in se fallibiles ducere ad infallibile indicium. ·> U 553. Quod ad orfitudinem thesis attinet, diversae, sunt theologorum opiniones. Thomas ait: ..Quia honor, (piem sanctis exhibemus, quaedam professio fidei est, qua sanctorum gloriam credimus, pie credendum est. quod nec etiam in his indicium ecclesiae errare possit1(Quodl. 9, a. 16). Suarez: .Xon licet fidelibus dubitare de gloria sancti canonizati: id enim sub praecisa obligatione praecipiunt ponti­ fices in ipsa canonizatione : ergo oportet, ut illi praecepto non possit subesse error, alias deficeret Deus in re maxime necessaria ecclesiae, quod est contra providentiam et promissiones eius, et ideo, quamvis haec illatio non sit de tide, censeo esse satis certam et contrariam esse impiam et temerariam4 (De fide disp. 5. sect. 8, n. 8). Arriaga: ,Igitur ex his omnibus modis loquendi tot pontificum colligo papam in canonizationibus non solum errare non posse, sed id esse de fide" (De fide disp. 9, sect. 5, n. 27. Multos alios citat Benedict. XIV 1. c. 1, 45). Longe communior sententia est nostram propositionem esse theologice certam: id enim saltem sequitur ex argumentis: fide divina credenda non est, quia non est immediate revelata: fide ecclesiastica tenenda non est, quia nondum est definita L Sanctum vero canonizatum esse in caelo videtur fide ecclesiastica, i. e. cum assensu absoluto et certo, tenendum, quia ex una parte id ecclesia definit in canonizatione. neque ex altera parte apparet, cur ad ahum religiosum assensum inferioris dignitatis recurrendum sit in re, quae a suprema auctoritate universae ecclesiae sollemnissimo modo tenenda proponitur. Xeque tamen dicendum est hoc fide divina debere credi (quamvis hoc nonnulli censere videantur), cum Deus nihil de hoc vel illo sancto revelaverit. ο 554. Schol. De valoir dogmatico propositionum et de censuris doctrinalibus. Distinguendi sunt varii gradus assensus fidei. Assensu super omnia firmissimo seu assensu fidei diri nae credimus ea, quae a Deo revelata sunt, et quia revelata sunt. Assensu absolute certo absque ulla formidine erroris propter auctori­ tatem ecclesiae tenemus ea. quae ecclesia omnibus tenenda proponit, non quia a Deo revelata sunt, sed quia cum veritatibus revelatis logice ita cohaerent, ut ipsa revelatio salva esse non possit, si hae doctrinae negantur. Hoc assensu subicimus intellectum nostrum non ’ Ex diversis indiciis theologorum formatur obiectio in Études CIII Paris 1905 243 sqq., qua nihil aliud probatur nisi in hac quoque parte progressum theologiae factum esse, ut ibidem 2»>7 exponitur. Seetio De obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. LI. Schol. 393 directe Deo ipsi, sed auctoritati ecclesiasticae, quatenus haec etiam in diiudicandis veritatibus non revelatis per assistentiam Spiritus Sancti infallibilis est. Motivum formale huius assensus est ecclesia infallibiliter docens, dum in assensu fidei divinae doctrina ecclesiae non est motivum sed condicio praevia. Ideo hic assensus est fides ecclesia­ stica, quae praesupponit fidem divinam et ad eam reducitur. Di­ stinguitur igitur fides ecclesiastica a fide divina non ultimo motivo, quod excludit errorem, quod in utroque casu est auctoritas Dei re­ velantis, sed proximo motivo, quod directe impellit ad assensum, quod in fide divina est revelatio Dei, in fide ecclesiastica doctrina ecclesiae. Essentialis igitur distinctio est in formalissima illa ratione, sub qua ulti­ mum motivum assensus in intellectum nostrum influit (cf. VIII, n. 256); Assensu religioso, qui per se non excludit omnem formidinem erroris, tenemus ea, quae ab auctoritate ecclesiastica non infallibili tenenda pro­ ponuntur, vel a suprema quidem sed non pro supremo gradu auctoritatis. 555. Ea, quae fide divina credenda sunt, dicuntur dogmata. Dia dogmata, quae sunt primaria et alia quodammodo virtute continent, dicuntur articuli fidei. „Ut enim corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam in hac fidei confessione [in symbolo], quidquid distincte et separatum ab alio nobis credendum est, recte et apposite articulum dicimus" (Catech. Bom. pars 1, c. 1, n. 4). Si res est quidem certo revelata, at neque ab ecclesia definita neque in fontibus revelationis tam clare proposita, ut ab omnibus cognoscatur, dicitur propositio de fide. Propositio, quae a plurimis theologis com­ muniter revelata habetur, dicitur fidei proxima. Propositio, quae non est in se revelata, sed ex revelatis certo deducitur, sive ab ecclesia definita est sive non est. dicitur theologice certa. Propositiones, quae ex revelatis probabiliter tantum deducuntur, interdum vocantur conclusiones scholasticae. 556. His suppositis facile intellegitur vis censurarum doctrinalium. Censura est qualificatio, qua propositio notatur ut fidei vel bonis moribus aliquo modo opposita. Si censura a magisterio ecclesiastico procedit, est iudicialis: si a privatis tantum theologis, est pure doc­ trinalis. Ceterum privatis theologis non licet censuram inurere iis propositionibus, quae etiam nunc libere inter catholicos controver tuntur (Denz. n. 1216). Itaque censuras ferre inferioris gradus est singulorum episcoporum, conciliorum particularium, congregationum romanarum. supremi gradus romani pontificis et concilii oecumenici. Quod supra dictum est de magisterio ecclesiastico non supremo, scilicet eius decisiones interno mentis assensu recipiendas esse, idem valet de omni indicio ecclesiastico, quo inuritur alicui doctrinae nota haeresi inferior. Itaque propositiones tali modo notatae interno men­ tis assensu eo sensu reiciendae sunt, quo notantur: ut declarant I 394 Pars IL De ecclesia Christi. Martinus r(])enz. n. (55B); ( 'bnims Λ7 in bulla . I’nigenitus1* : Mandamus omnibus ... ne de dictis propositionibus sentire, docere, praedicare aliter praesumant, quam in nostra constitutione continetui ; Pius IN n. 1698) etc. Inde etiam patet has censuras pontificias esse irrevocabiles, quia pronuntiantur ut perpetuo valiturae pro tota ecclesia neque umquam revocantur: et consequenter, quia non licet proposi­ tiones censuratas umquam ut veras defendere, concludendum est eas esse obiective falsas, etsi hoc verbis censurae non diserte exprimatur, quia supponi nequit ecclesiam posse universaliter et in perpetuum prohibere, ne doctrina obiective vera umquam proponatur ut vera. Excipiuntur eae propositiones, quae non ob rem, quam enuntiant, censurantur sed solum ob modum loquendi, quia modus loquendi varius esse potest variis temporibus (censura oeconomica). Interdum censurae ita feruntur, ut singulis propositionibus sua censura appendatur,· interdum multae propositiones in globo dam­ nantur. quo in casu singulis propositionibus una ex censuris convenit, quae vero in particulari, videndum est ex subiecta materia: interdum uni propositioni multae censurae appenduntur, quae non habendae sunt ut synonymae. sed significant illas propositiones multiplici modo contra sanam doctrinam peccare (censura categories aut cumulative). ’ ’ ** “*· 557. Sensus singularum censurarum hic est: Propositio haeretica est, quae directe adversatur veritati revelatae et ab ecclesia propositae. Dicitur notorie haeretica, si ex ipsis ter­ minis evidenter pugnat cum dogmate definito. Ut propositio sit ob­ iective haeretica, non requiritur, ut is. qui eam protulit, sit subiective haereticus, i. e. pertinax in errore. Haeresi proxima dicitur propositio, quae opponitur doctrinae nondum ab ecclesia definitae sed unanimi fere consensu habitae pro revelata. Haeresim sapiens dicitur propositio, quae, quamvis absolute possit habere verum sensum, tamen potius sensum haereticum prae se fert, maxime consideratis circumstantiis personarum et temporum. ut si lutheranus dicit: Fides iustificat. Si indicium minus grave est, dicitur propositio de haeresi suspecta. Erronea in fide dicitur propositio, quae adversatur vel proposi­ tioni revelatae sed neque ab ecclesia definitae neque tam evidenti, ut communi consensu ut revelata recepta sit : vel conclusioni theo­ logicae unanimiter receptae. Si quis repugnat veritati, quam ipse revelatam cognovit, sed quae ab ecclesia non diserte credenda pro­ ponitur, ideo non est stricte haereticus, quia non facit haeresim, i. e. separationem a communi fide ecclesiae. Propositio errori proxima aut errorem sapiens est ea, quae opponitur vel merito censetur opponi doctrinae probabilissime revelatae vel conclusioni theologice certae. Male sonans dicitur propositio, quae verbis incongruis sensum verum enuntiat et propter verba incongrua facile male intellegi pot- * U * A ■■ Ih· obiecto magisterii ecclesiastici. Prop. LI. Scliol. est, id quod multum pendet ex indole linguae. Ita inter latinos male sonat dicere: Pater est causa Filii; inter graecos non male sonat, quia αιτία habet latiorem sensum et idem fere est ac latine ,prin­ cipium4. E contra propositio captiosa est. quae verbis recte sonantibus sensum falsum ingerere conatur, ut multae propositiones quesnellianae (Denz. n. 1351 sqq.). Propositio temeraria, stricte ut censura ecclesiastica, est ea, quae sine sufficienti fundamento recedit a communi sententia Patrum et theologorum. Intellegitur obiective deesse fundamentum et hinc pro­ positionem esse falsam. Nam si quis propositionem novam quidem sed veram sine sufficienti fundamento adstruit, interim propositio talis est negative temeraria; sed haec non est censura ecclesiastica, ut quae notet propositiones pro quavis condicione fundamento carentes. Scandalosa est propositio, quae occasionem praebet ruinae spiri­ tualis, ut si quis diceret ex frequenti usu sacramentorum sequi plura incommoda quam utilitates. Piaram aurium offensiva est propositio, quae per modum loquendi reverentiam rebus sanctis debitam laedit. Quid sit propositio blasphema, schismatica. seditiosa, iniuriosa. satis per se patet. Omni fere genere censurarum notatae sunt pro­ positiones pistoriensium (Denz. n. 1501 sqq.). 558. A censuris distinguendae sunt prohibitiones propositionum, quae interdum ob rationes prudentiae fiunt, ut scilicet dissidia vitentur et paci consulatur et scandalum arceatur, quales prohibitiones e. g. factae sunt suis temporibus quoad disputationes de gratia et de immaculata conceptione B. Virginis. Hae non sunt censurae sed leges discipli­ nares, quae mutatis circumstantiis mutari possunt. 559. t'f inveniantur verae doctrinae censaratis opinionibus oppositae, attendendum est, utrum propositio reiecta sit absolute an modaliter: utrum sit propositio universalis an particularis, utrum damnatio facta sit in sensu complexo an in sensu distributive, utrum doctrina an verba tantum notata sint. Non raro ope solius artis logicae opposita sen­ tentia certo erui nequit: quod si fit, recurrendum est ad documenta, quae pertinent ad illustrandas istas censuras (cf. Syllab. et Allocutiones Pii IX) et ad analogiam fidei (cf. Franzelin, De trad. 157 sqq.: Kteutgen, Theol. der Vorzeit I. n. 81 sqq.: <8. Schiffini, De virtutibus infusis n. 193 sqq.). Sed haec interim sufficiant, quia per decursum theologiae singula magis patefient. Postquam enim invenimus magisterium infallibile a Christo institutum et eius modum procedendi et loquendi cognovimus, iam via strata est ad ipsam theologiam dogmaticam addiscendam, id quod nobis in hoc tractatu erat propositum. ·’ PARS TERTIA. DE LOCIS THEOLOGICIS. PRAENOTANDA QUAEDAM DE LOCIS THEOLOGICIS IX GENERE. ê:<:31‘· I 5(50. Hucusque probatum est Christum instituisse vivum magisterium ad doctrinam revelatam propagandam, conservandam, explicandam. Hoc magisterium rivum, i. e. episcopi hoc tempore viventes sub summo pontifice, soli sunt, (pii possunt auctoritative proponere doctrinam re­ velatam. Neque enim pontifices et episcopi, qui aliquando fuerunt et mortui sunt, ullam amplius iurisdictionem in ecclesiam habent. Ideo unica regula immediata fidei est hoc drum magisterium apost olicum. quia Christus hanc unicam regulam omnibus sequendam praescripsit. 5(51. At. ut vidimus, magisterium ecclesiasticum notitiam doctrinae Christi non accipit noris revelationibus, sed sub assistentia Spiritus Sancti c.r rariis fontibus eam haurit. Inter quos fontes praecipuus est perennis illa praedicatio evangelii, quae semper vivit et viget in ecclesia, et per quam doctrina revelata ut hereditas sancta ab aetate ad aetatem quasi per manus traditur. Hac ratione, etsi nulla littera scripta exsisteret, maneret tamen indefectibile et infallibile illud me­ dium conservandae doctrinae revelatae, quod Christus instituit. ,Euntes docete . . . usque ad consumnationem saeculi/ Nihilominus natura rerum fert, ut illi, qui in ecclesia ad docendum constituti sunt, saepe contenti non sint sola orali praedicatione, sed doctrinam a se praedicatam litteris consignent. Unde permagna ex­ stat copia documentorum et monumentorum, ex quibus nunc discere licet, quid maiores nostri olim crediderint et tenuerint. Haec scripta maiorum mediatam regulam fidei constituunt, quatenus manifestant, quid magisterium a Christo constitutum olim docuerit et nunc doceat : nam doctrina revelata immutabiliter eadem semper praedicatur in ecclesia. Ad hos fontes scriptos ipsum magisterium ecclesiasticum recurrit, ut fidem prioris ecclesiae inde eruat: ad hos fontes theo­ logis quoque recurrendum est, tum ut ostendant fidem, quam ecclesia hodie praedicat, non esse aliam atque eam. quam ecclesia praeteritis saeculis praedicavit: tum ut in rebus, quas magisterium ecclesiasticum nondum definivit, ex illis fontibus argumenta depromant ad quaestiones theologicas dirimendas (cf. hranzeUn, De trad. 96 sqq. 164 sqq.). Sectio 1. l)c sucta traditione. Art. 1. De traditione in genere. Prop. LII. 397 562. Praeterea non soli homines suo consilio doctrinam revelatam litteris consignarunt, sed etiam Deus per homines libros scribendos curavit doctrinam revelatam continentes, et hos libros magisterio eccle­ siastico tradidit, ut ex iis doctrinam revelatam hauriret et populo explicaret. Neque igitur hi libri, quos Sacram Scripturam vocamus, a Deo singulis fidelibus immediate dati sunt regula fidei, ut eos nor­ mam credendi et agendi sibi assumerent, sed magisterium ecclesiasti­ cum proxime accepit hos libros, ut secundum eos fideles instrueret et dirigeret. A magisterio ecclesiastico theologi quoque accipiunt tum documenta humana tum Scripturam Sacram, ut ex iis doctrinam reve­ latam eruant, explicent, probent, defendant. Theologi enim, in quan­ tum habent facultatem docendi, sunt adiutores eorum, qui ex innato iure in ecclesia docendi munus habent, et ab his missionem suam re­ ceperunt. Quod magisterium auctoritative proponit, hoc scientifice ex­ colere theologorum est. 563. Itaque iam manifestum est, quid et quot sint loci theologici. „Loci“ enim dicuntur sedes argumentorum seu instrumenta quaelibet, quae argumenta rerum continent. „Theologiciu dicuntur, quia sunt ea instrumenta, quae theologo argumenta praebent. Haec instru­ menta, quamvis contineant ea. quae ad revelationem divinam per­ tinent, possunt tamen non a solo Deo esse confecta, sed etiam ab hominibus. A Deo confecta est Sacra Scriptura; quae vero ab ho­ minibus confecta sunt, comprehenduntur generali nomine traditionis. Ergo duo sunt loci theologici secundum amplissimam divisionem: Scriptura et traditio, ubi traditio intellegitur non tam doctrina tra­ dita quam instrumenta doctrinam tradentia, quamvis haec duo inter se separari nequeant. At quia protestantes hunc alterum fontem theologicum negant, notio traditionis paulo latius explicanda et eius exsistentia probanda est. SECTIO I. DE SACRA TRADITIONE. ART. I. DE SACRA TRADITIONE IN GENERE. Prop. LIL Praeter S. Scripturam admittendus est alius fons theo­ logicus: traditio sacra. 561. Quid intellegatur sacra traditio. Traditio saepe sumitur sensu passivo et idem est atque veritates per praedicationem ecclesiasticam traditae. Traditio ita accepta dividitur in traditiones divinas et tra­ ditiones ecclesiasticas. Traditiones divinae sunt res a Deo revelatae: traditiones ecclesiasticae sunt res ab ecclesia institutae, ut leges, festa. 398 HI· locis theologicis. Sectio 1. Be sacra traditione. ieiunia, officia, caerimoniae. Si eiusmodi res disciplinares ab apostolis descendunt, vocantur traditiones apostolicae. Traditio sensu activo spectata est medium quodlibet, quo doctrina sacra ad posteritatem traducitur. Huc pertinent acta conciliorum, scripta pontificum, episcoporum aliorumque. qui scientia fidei emine­ bant. Dicitur haec traditio oralis, non quod careat adiumento verbi scripti, sed quod constituitur serie testium vivorum, qui doctrinam Christi tradiderunt. Qua ratione opponitur S. Scripturae, in qua unice habetur littera scripta, quae neque se ipsam explicat neque malum intellectum in legentibus cavere potest. Contra vero in traditione praevalet ratio vivi magisterii, quod doctrinam non solum proponit, sed etiam explicat, dubia solvit, errores corrigit. Ad hanc igitur rationem vivi magisterii efferendam dicitur oralis traditio in opposi­ tione ad mortuam litteram libri inspirati ’. ÎU ί« ·ι ii ai ·< 565. Protestantes traditionem oralem reiciunt et X. Scripturam unicum fontem addiscendae veritatis rerelatae esse volunt. E. g. Formula Con­ cordiae n. 1 : .Credimus, confitemur et docemus unicam regulam et normam, secundum quam omnia dogmata omnesque doctores aestimari et indicari oporteat, nullam omnino aliam esse quam prophetica et apostolica scripta cum Veteris tum Novi Testamenti. . . . Reliqua vero sive Patrum sive neotericorum scripta, quocumque veniant no­ mine. sacris litteris nequaquam sunt aequiparanda" (./. T. Müller, Die symb. Bûcher, ed. 11. Gütersloh 1912, 517: paginarum numeri sunt iidem atque in prioribus editionibus). Alia apud Winer, Komparative Darstellung des Lehrbegr.. ed. 4. Leipzig 1882, 41 sqq.. et apud Mohler, Svmbolik > 44. Contra hanc igitur doctrinam ostendendum est primarium fontem veritatis rerelatae esse traditionem, Sacram vero Scripturam nequaquam constituendam esse unicam regulam fidei (cf. Γ. Baincel, De magisterio vivo et traditione, Paris. 1905). ·’><»<>. Argumentum primum et principale ex institutione Christi iam propositum est in tractatu de ecclesia, ubi probavimus Christum non misisse homines pro addiscenda veritate a se revelata ad librum scriptum, sed iussisse eos audire magisterium apostolicum a se in­ stitutum. Non dixit apostolis: -Sedentes scribite', sed: .Euntes prae­ dicate" : neque aliis hominibus dixit: -Qui non legerit et intellexerit, condemnabitur", sed: -Qui apostolis praedicantibus non crediderit, condemnabitur." * Saepe quidem traditio simul cum S. Scriptura dicitur regula fidei inanimata et remota et opponitur magisterio ecclesiastico ut regulae vivae et proximae. At qui ita loquuntur, traditionem intellegunt res traditas; hic vero traditionem intel­ legimus organum, quo res revelatae traduntur, quod organum est ipsum ecclesia­ sticum magisterium, cuius actix itas manifestatur in documentis et monumentis anti­ quitatis ecclesiasticae. Art. I, De sacra traditione in genere. Prop. L1I. 399 Apostoli ipsi hac rationi’ mandatum Christi intellexerunt et exsecuti sunt. Omnes praedicaverunt, plurimi nihil scripserunt, alii perpauca; scripta apostolica orta sunt data aliqua speciali occasione vel necessi­ tate, diriguntur partim ad particulares ecclesias vel personas, loquuntur de specialibus difficultatibus tunc exsistentibus, continent instructiones et salutationes ad particulares personas pertinentes, multa omittunt, quae christianis scitu necessaria vel utilia sunt. Ergo evidens est apostolos neutiquam voluisse conscribere integram summam doctrinae christianae. Neque ad libros a se conscriptos in posterum fideles re­ mittunt, sed episcopos instituunt, quibus munus fideles docendi doc­ trinam revelatam incumbat, et ad oralem praedicationem et traditionem acceptam fideles delegant (Rom. 10, 14 sqq. ; 16. 17. 1 Cor. 7. 17: 11. 23; 14, 33. 2 Cor. 1. 18. Gal. 1, 8. Coi. 2, 6 7. 2 Thess. 2, 14. 2 Tim. 1, 13 14 2, 2 etc.). Ecclesia igitur, sicut ante Scripturam Novi Testamenti aedificata iam erat per apostolicam praedicationem, ita post hanc Scripturam aedificata manet super vivum et apostolicum magi­ sterium (cf. Euseb., H. E. 3. 24: J/20, 2G3 sq.). 067. Argumentum secundum ex contradictionibus et absurditatibus. in (pias adversarii incidunt. Protestantes de S. Scriptura tria docent: a) libros omnes et solos in canone suo contentos e.sse verbum Dei inspiratum; b) nihil fide divina credendum esse, quod ex his libris non hauriatur: c) singulos fideles esse authenticos interpretes Scripturae. Atqui horum nihil docetur in S. Scriptura. Ergo protestantes sibi contradicunt. Praeterea multa (dia admittunt, quae in S. Scriptura non hi­ nniuntur, ut: parvulos esse baptizandos, baptismum haereticorum esse validum, non sabbatum esse colendum sed diem dominicam, licere certis condicionibus iurare (cf. Matth. 5, 33 sqq.), licere comedere suf­ focatum et sanguinem (cf. Act. 15, 28 29). Haec autem non habent ex S. Scriptura sed ex traditione. Porro saepissime eventu probatum est, quam falsum sit illud prin­ cipium: S. Scripturam esse unicam et sufficientem normam fidei. Cum enim S. Scriptura se ipsam non explicet, neque Deus det singulis hominibus revelationes ad Scripturam recte interpretandam, necessario privatum singulorum indicium fit norma fidei, secundum quam iidem Scripturae textus ab aliis alio modo eoque plane contradictorio ex­ ponantur. Cogita, quomodo lutherani. calvinistae aliique sectarii ex­ plicaverint verba Christi: -Hoc est corpus meum." (Cf. VI, n. 592.) Ex hac ipsa radice pullularunt tot sectae protestantes, quae omnes inter se vehementer pugnant et singulae sibi veram Scripturae inter­ pretationem vindicant, Vix excogitari possunt absurditates, quas hac via stabilire homines conati non sint. Recordare de facinoribus anabaptistarum monasteriensium et aliorum asseclarum .puri verbi diviniu. 4(H) Pars HI. Do locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. lcrl/u Script if me non Scniptr e$Sè perspieutl rt interprete indigere ipsa Scriptura diserte testatur (2 Petr. 3, 16) et est factum notissi­ mum, cum tot viri docti et pii per multa saecula omnem operam im­ penderint ad Scripturam elucidandam neque tamen hucusque omnes tenebras removere potuerint. Quomodo igitur communibus hominibus poterit Scriptura esse unica norma credendi, quibus praesto non est scientia philologica. historica, theologica, vel ipsum otium ad Scrip­ turae studium necessarium? Tandem primitirae Scripturae iam inde a inultis saeculis perierunt; ergo fidendum est apographis. Plurimi non intellegunt linguas ori­ ginales sacrorum librorum; ergo fidere debent versionibus non in­ spiratis. Immo multi ne legere quidem possunt ; ergo fidere debent aliis legentibus. Consequenter ii. qui reiciunt traditionem sacram et infallibilem, praeter Scripturam necessario admittunt alias normas humanas et fallibiles. Has contradictiones satis manifestas cum perspexerint, nostra aetate protestantes suum principium fundamentale saltem practice, saepe quo­ que theoreticc reliquerunt. Rationalistae negant Scripturam posse esse immutabilem normam fidei, sed eam potius exigendam esse volunt ad nonnam sanae rationis, cum sola naturalis ratio possit esse ultima norma religionis. Pietistae. methodistae aliique recurrunt ad pios animi motus singulis a Spiritu Sancto infundendos, quibus infallibilis salutis certitudo praebeatur. Illi protestantes, qui se orthodoxos vocant, admittunt auctoritatem librorum symbolicorum praeter Scrip­ turam, et praeterea saepe postulant magisterium ecclesiasticum, quod cum auctoritate doceat et eos. qui suis doctrinalibus definitionibus se subicere nolunt, excommunicare possit. Ita loco magisterii, quod Christus instituit, humanum inventum substituunt (cf. Franzelin, De trad. 49 sqq.). 568. Confirmatur eadem veritas ex constanti doctrina SS. Patrum, qui, quamvis Scripturae dignitatem valde praedicent, principaliter in­ sistunt traditioni (ut vidimus in tractatu de ecclesia) et negant Scrip­ turam per se solam posse sufficere. Ita S. Ignat. M. (supra n. 90 349). ita S. Irenaeus (supra n. 346 351 402 436); ita S. Hilarius: .Memento tamen neminem haereticorum esse, qui se nunc non secundum Scrip­ turas praedicare ea. quibus blasphemat, mentiatur. . . . Omnes Scrip­ turas sine Scripturae sensu loquuntur et fidem sine fide praetendunt. Scripturae enim non in legendo sunt, sed in intellegendo “ (Ad Con­ stantium 2, 9: M 10, 569). .Aliter namque , * inquit Vincendus Lirin., .illam Novatianus. aliter Sabellius, aliter Donatus exponit, aliter Arius, Eunomius, Macedonius, aliter Photinus. . . . Atque idcirco multum necesse est, propter tantos tam varii erroris anfractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum ecclesiastici et catholici sensus normam dirigatur" (Common, c. 2; 3/ 50. 640). Art. 1. De sacra traditione m genere. Prop. Lil. aeno 401 Immo S’. Auqustiiius: „Ego vero", inquit, «evangelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae commoveret auctoritas" (Contra ep. Manich. c. 5; M 42, 17(5). Plura apud Franzelin, De trad. 93 sqq. Quod SS. Patres interdum dicunt omnia in Scriptura contineri, hoc intellegunt de principalibus veritatibus fidei, inter quas ipsa auctoritas magisterii apostolici insignem locum obtinet. Praeterea illis verbis reiciunt alia scripta apocrypha, praesertim cum Scriptura pugnantia. Tantum autem abest ut traditionem reiciant, ut eam quam maxime inculcent (cf. Fran­ zelin 1. c. 231 sqq.; Chr. Peach, De Inspir. S. Script. 570 sqq.). 5(59. Itaque cum certum sit proximam normam fidei a Christo in­ stitutam esse magisterium apostolicum, cuius doctrina deposita est in traditione, sequitur traditionem esse normam interpretandae Scripturae, et hoc quidem dupliciter : a) quod generatim ad expositionem Scripturae attinet, nulla interpretatio potest esse vera, quae cum doctrina tra­ ditionis pugnat; e contra analogia fidei per traditionem propositae multum iuvat ad textus obscuros Scripturae facilius intellegendos; b) quod ad singulos textus attinet, ecclesia vel sollemni iudicio vel cotidiana praedicatione saepe infallibiliter declaravit, quis esset aut non esset genuinus Scripturae sensus (e. g. Denz. n. 874 894). De qua re concilium tridentinum (sess. 4) ,, decernit, ut nemo, suae prudentiae innixus, in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium S. Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cuius est indicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam Sacram interpretari audeat" (Denz. n. 786). Concilium vaticanum (sess. 3, c. 2) hoc decretum ita explicat, ut „is pro vero sensu S. Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet sancta mater ecclesia, cuius est indicare de vero sensu et interpretatione Scrip­ turarum Sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam Sacram interpretari" (Denz. n. 1788). Itaque non solum non licet ita inter­ pretari Scripturam, ut dogma aliquod ecclesiae negetur, sed neque ita. ut recedatur a sensu, quem ecclesia alicui textui subesse sanxit (cf. Granderath, Constit. dogm. conc. vatie, explicatae 53 sq.) ’. 570. Schol. 1. Post ea, quae de insufficientia S. Scripturae dicta sunt.'fortasse dubitatio oriatur, quomodo res se habuerit in Vetere Testa­ mento. Nam populus israeliticus babebat quidem praeter libros sacros etiam magisterium aaroniticum ; at hoc magisterium non erat eo modo infallibilitate donatum quo magisterium ecclesiae Christi. Cum enim debuisset populum ad Christum adducere, publico et sollemni iudicio declaravit Christum esse blasphemum et morte dignum. 1 Plura de hac re vide apud Cornell/, In trod. I 592 sqq. Pcsch. Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6 7. 4O2 Para III. De locis theologicis. De ‘sacra traditione. Ad hoc respondendum est synagogam multiplici modo fuisse in­ feriorem ecclesia Christi et maxime ratione magisterii. Institutum quidem erat magisterium aaroniticum, ut fidem paucarum rerum, quae iudaeis necessario credendae erant, et imprimis futuri redemptoris, conservaret; sed quia hoc magisterium non erat infallibile, poterat officio suo deesse. immo populum a recta via abducere. Quod si fiebat, Deus mittebat prophetas, qui populum et sacerdotes corrigerent et ad rectam viam reducerent. Sic per magisterium ordinarium simul cum pastoribus extraordinariis et in suo munere infallibilibus sufficienter provisum erat ecclesiae illi praeparatoriae, donec veniret is, qui omnia ad perfectionem adduceret et ipse perenniter in ecclesia sua permanens magisterium perpetuum suo adiutorio infallibilitatis praerogativa do­ naret (cf. Framelin, De eccl. 26 sqq.). 571. Schol. 2. Cum nomine sacrae traditionis comprehendatur quod­ libet instrumentum ad inveniendam doctrinam magisterii ecclesiastici, patet nomine traditionis tot diversos fontes indicari, quot sunt viae, quibus sensus ecclesiae circa aliquam veritatem manifestari potest. Prin­ cipales ex his fontibus sunt acta conciliorum, scripta summorum ponti­ ficum, Patrum, theologorum, quibus accedunt historia sacra, inscriptiones, monumenta, picturae, ritus, consuetudines, brevi ea omnia, quibus ecclesia vel populus christianus fidem suam profiteri solet. Adjumenta vero externa sunt philosophia et variae disciplinae profanae. De auctoritate autem romani pontificis et episcoporum iam diximus in tractatu de ecclesia. Restat igitur, ut agamus de auctoritate Patrum et theologorum. De aliis fontibus aut alibi agitur aut pauca tantum hic addenda sunt. Hoc nobis praestandum est in sequentibus, ut ostendamus varios hos fontes theologicos ita nexos esse cum magisterio apostolico a Christo instituto, ut non alia nisi huius magisterii apostolici doctrina ex his fontibus hauriatur. Nam magisterium apostolicum est fons pri­ marius et per se infallibilis; alii fontes sunt secundarii, qui non im­ mediate ex sese sed ex nexu cum magisterio infallibili sunt certa veritatis norma. ART. II. DE SS. PATRIBUS. Qui sint SS. Patres. SS. Patres vocantur viri sanctitate con­ spicui. quos Deus primis saeculis ecclesiae providit ad eius quodam­ modo infantilem aetatem fovendam et educandam: seu sunt scriptores ecclesiastici a) doctrina orthodoxa, b) sanctitate citae conspicui, qui e) primis saeculis floruerunt (cf. n. 33 sqq.). De orthodoxie constat ex sollemni indicio vel simplici consensu ecclesiae. Unus alterve error materialis non impedit orthodoxiani, dummodo ille, de quo agitur, habuerit mentem catholicam et in plurimis catholicam doctrinam recte expresserit. Item penes ecclesiam est iudicium de sanctitate. 573. Sunt autem nonnulli scriptores primorum saeculorum, (pii ob antiquitatem et eruditionem magni momenti sunt in re theologica, sed vel aliquando in haeresim lapsi vel de haeresi suspecti sunt vel non sunt indubitatae sanctitatis. Hi vocantur scriptores ecclesiastici. Eiusmodi sunt Tatianus, Tertullianus, Clemens Alexandrinus. Origenes, Arnobius, Lactantius, Eusebius Caesariensis, Theodoretus Cyrensis, Rutinus, alii. Horum scriptorum dogmatica auctoritas comparari nullo modo potest cum auctoritate SS. Patrum, sed saepe maximi momenti est eorum testimonium historicum de antiquitate alicuius doctrinae vel instituti. 574. Quod ad antiquitatem attinet, Patres ecclesiae dicendi non sunt nisi qui ecclesiam in infantia eius coluerunt. Unde Gregorius M. (t 604) et S. loannes Damascenus (f circa med. saec. VHI) certe ultimos limites constituunt. Si interdum Patres etiam recentiores vocantur, qui usque ad saeculum XII vixerunt, haec appellatio est minus apta, quia tunc potuit quidem haec vel illa ecclesia particularis esse in statu infantili sed non ecclesia universalis. Titulus autem Patris re­ spectu ecclesiae universalis datus est, et ideo illis non iam conceditur, qui nunc inter gentes fundant novas ecclesias. 575. Alius est titulus doctoris ecclesiae, qui titulus variis saeculis (incipiendo a saec. XIII) a suprema auctoritate ecclesiastica datus est pro universa ecclesia occidentali quibusdam viris sanctitate et scientia theologica praestantibus, sive antiquiores sive recentiores sunt. Nu­ merus eorum, qui hoc honore ornati sunt, est 24: 1—4. Ambrosius, Augustinus. Hieronymus, Gregorius M, 20 sept. 129;") decreto Bonifatii VIII. 5. Thomas Aquinas 11 april. 1567 decreto Pii V. 6—9. Athanasius, Basilius. Gregorius Naz., loannes Chrysost. a. 1568 Breviario Pii V. 10. Bonaventura 14 mart. 1588 decreto Sixti V. 11. Anselmus Cant. 3 febr. 1720 decreto congregationis ss. rituum. 12. Isidorus Hispal. 25 april. 1722 decreto congregationis ss. rituum. 13. Petrus Chrysol. 10 febr. 1729 decreto Benedicti XIII. 14. Leo M. 15 oct. 1754 decreto Benedicti XIV. 15. Petrus Damiani 27 sept. 1828 decreto congregationis ss, rituum. 16. Bernardus Clarav. 20 aug. 1830 decreto Pii VIII. 17. Hilarius Piet. 13 maii 1851 decreto Pii IX. 18. Alfonsus de Liguori 7 iul. 1871 decreto Pii IX. 19. Franciscus Sal. 16 nov. 1877 decreto Pii IX. 20 et 21. Cyrillus Alex, et Cyrillus Hieros. 28 iul. 1882 decreto congregationis ss. rituum. 22. loannes Damasc. 19 aug. 1890 decreto congregationis ss. rituum. 26 * 1 *·*.^*» 404 ili H 0 Rt: Pars hi· 9e locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. 23. Beda Ven. 13 nov. 1899 decreto congregationis ss. rituum. 24. Ephraem Edess. 5 oet. 1920 decreto Benedicti XV. Plura de hac re vide apud C. J. Knrller, Zeitschrift für kathol. Théologie 1916, 1 sqq. Itaque hi 24 doctores vi tituli iis collati specialem auctoritatem habent in re theologica, non tamen omnes eodem gradu neque quoad easdem res. Id accuratius explicari solet illis documentis ecclesiasticis, quibus hic titulus confertur. Ita e. g. S. Alphonsus de Liguori prae­ cipue commendatur ut dux in theologia morali, S. Franciscus Sal. propter praestantiam doctrinae asceticae, S. Hieronymus ut doctor biblicus (cf. encycl. .Spiritus Paraclitus" Benedicti XV, 15 sept. 1920), S. Thomas etS. Bonaventura propter eminentiam in doctrina scholastica. Xeque vero idcirco doctoribus ecclesiae ulla infallibilitas doctrinalis adscribitur. neque eorum sententiae omnes et singulae necessario se­ quendae dicuntur: sed ceteris paribus eorum doctrina theologica, maxime in principalibus rebus, oppositae doctrinae praeferenda est. nisi solidae rationes in quibusdam quaestionibus contrarium suadent. Cf. Benedictus XIV, De serv. Dei beatif. 1. 4, part. 2, c. 11: Barden­ heicer, Gesch. der altkirchl. Lit. I2 37 sqq.; .Stimmen aus MariaLaach" XVIII 485 sqq. Prop. LUI. Unanimis consensus SS. Patrum in rebus fidei et morum est certum argumentum theologicum. 576. Argumentum 1. Inde a concilio nicaeno I omnia oecumeiiica concilia id cordi habuerunt, ut in rebus fidei et morum religiose ser­ varent doctrinam a Patribus (i. e. a prioribus episcopis) traditam. Ita de concilio nicaeno S. Athanasius testatur: «Episcopi non sibimet ipsis adinvenientes verba sed habentes ea a Patribus testimonia con­ scripserunt." Sermo est de verbo όμοούσιος, quod in S. Scriptura non occurrit (Ep. ad afros n. 6: .1/26, 1039). De concilio constantinopolitano I a. 381 scribit Socrates in illo interrogatos esse macedonianos, «utrum vellent necne stare iudicio Patrum, qui floruerunt, antequam nasce­ rentur illae haereses, de quibus agebatur" (H. E. ad a. 381 : J/ 67, 586). Concilium ephesimnm in actione 1 statuit: «Divinitus placuit nihil aliud posteris credendum decernere, nisi quod sacra sibi consentiens SS. Patrum tenuerit antiquitas" (dhmsilV 1183). Canciliiim constantinopolitanum II: .Confitemur nos fidem tenere et praedicare . . .. quam SS. Patres con­ fessi sunt et explanarunt" (I)enz. n. 212). Cou ciI i h ni consta nt i nopol i tannin IV act. 10, can. 1 : .Per aequam et regiam divinae iustitiae viam inoffense incedere volentes, vel uti quasdam lampadas semper lucentes et illuminantes gressus nostros, qui secundum Deum sunt, SS. Patrum definitiones et sensus retinere debemus" (Denz. n. 336: cf. n. 302 304). Eodem modo loquuntur concilia occidentalis ecclesiae. Ita concilium lateranense (a. 649) can. 17: „Si quis secundum SS. Patres non confitetur proprie et secundum veritatem omnia, quae tradita f1 Art. 2. De SS. Patribus. Prop. LUI. 405 sunt et praedicata sanctae catholicae et apostolicae Dei ecclesiae . . ., condemnatus sit ** [I)enz. n. 269; cf. n. 271—273). Concilium oalenf inion (a. 855): „ Indubitanter autem doctoribus pie et recte tractantibus verbum veritatis ipsisque Sacrae Scripturae lucidissimis expositoribus·, i. e. Cypriano, Hilario, Ambrosio, Hieronymo, Augustino ceterisque in catholica pietate quiescentibus, reverenter auditum et obtemperanter intellectum submittimus et pro viribus, quae ad salutem nostram scripserunt, amplectimur44 (l)enz. n. 320). Ex tridentino iam nonnulla in praecedenti propositione allata sunt (cf. Dmz. n. 787). 577. Argumentum 2. Hunc esse sensum ecclesiae de auctori­ tate SS. Patrum constat etiam ex unanimi testimonio scriptorum catholicorum. Nam statim post primum saeculum religionis Christianae usque ad nostra tempora, si quae disputatio oriebatur, vel si catholica veritas demonstranda erat, viri catholici semper consuluerunt opera SS. Patrum et horum auctoritate quaestiones omnino decidi posse pro certo habebant. Id manifestum est de theologis scholasticis. Id apparet ex ipso titulo illorum operum, quae vocabantur -Sententiae44 vel „Libri sententiarum4*, quae exhibebant brevem collectionem sentiarum SS. Patrum ad usum scholasticum accommodatam, quae sen­ tentiae in omnibus speculativis disputationibus a scholasticis veteribus supponuntur. Idem non minus manifestum est ex scriptoribus illis, qui post Gregorium M. floruerunt, ut Isidoro, Beda, aliis, qui in operibus theologicis solent verbis fere SS. Patrum loqui. Eadem fuit sententia posteriorum Patrum de prioribus. Sufficiat hic in memoriam, revocare quae S. Augustinus scribit contra lulianum Eclanensem: Patres sunt, „ quorum te movere debeat tanta consensio. ... In ecclesia catholica doctrinae sanae studiis claruerunt: spiritualibus armis muniti et accincti strenua contra hae­ reticos bella gesserunt; perfuncti fideliter suae dispensationis laboribus in pacis gremio dormierunt. . . . Ecce quo te introduxi: conventus sanctorum istorum non est multitudo popularis, non solum filii sed et patres ecclesiae sunt. ... Ex qua filii generati sunt, ut haec disce­ rent, eius patres facti sunt, ut docerent*“ (Contra Iui. 1. 7, n. 30 31: J/ 44. 661 sq.). „Isti episcopi sunt, docti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanitates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona iudici tribuisti, non potes invenire quod spernas. Si episcopalis synodus ex toto orbe congregaretur, mirum, si tales possent illic facile tot sedere. Quia nec isti uno tempore fuerunt, sed fideles et multis excellentiores paucos dispensa­ tores suos Deus per diversas aetates, temporum locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire indicat, ipse dispensat. . . . Quanto tibi essent isti indices optabiliores, si teneres catholicam fidem, tanto tibi sunt terribiliores, quia oppugnas catholicam fidem, quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cuius lac et cibum parvis magnis- 4(HÎ Pars Ili. De locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. que ministraverunt, quam contra inimicos, etiam vos tunc nondum natos, unde nunc revelamini, apertissime et fortissime defenderunt. Talibus post apostolos sancta ecclesia plantatoribus, pastoribus, nutri­ toribus crevit. . . . Si. quod abominor, in vadem quae tibi videtur sapientia et est magna stultitia, perduraveris, non tu indices quaesi­ turus es, ubi causam tuam purges, sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles catholicae veritatis accuses: Irenaeum, Cyprianum . . . ceterosque socios et participes eorum, insuper et uni­ versam ecclesiam Christi, cui divinae familiae dominica cibaria tideliter ministrantes ingenti in Domino gloria claruerunt" (ib. 2, 10, n. 37: .1/ 44. 700 sqq.). Ego vero, inquit, .quod credunt | Patres|. credo: quod tenent, teneo: quod docent, doceo: quod praedicant, praedico® (ib. 1, 5, n. 20: J/ 44, 654). I «$’. Cgrillus Alexandrinus ait: -Facile quis se corriget [ab errori­ bus j, si sanctorum Patrum labores scrutatus fuerit, qui ab omnibus ob rectitudinem et certitudinem dogmatum celebrantur oniniumque appro­ bationem meruerunt; tunc sollerter suam fidem explorabit. Omnibus enim, quibus integra mens est. propositus est hic scopus, ut illorum opiniones sequantur, quoniam et ipsi, apostolica et evangelica tradi­ tione cum mentem implessent suam ac fidei doctrinam recte ac citra labem et errorem admodum tractassent, luminaria in mundo fuerunt, verbum vitae continentes" (Apol. pro 12 capp. in Anathem. VIII; M 76, 350). Cf. .S’. Basii., Ep. 140, n. 2; J/32, 588: Gregor. Naz., Orat. 33, n. 15: .1/ 36. 233: Vincent. Lirin., Common, c. 3 sqq. 29: .1/ 50, 640 sqq. 677: Walenburch, De controv. tract. 5, sect. 15 16: Canus, De loc. theol. 7, 3. (Haec tria opera habentur apud Aligne in Curs. theol. tom. L) 578. Itaque .S. Patribus, indagandae, explicandae, propagandae, defendendae veritatis, per se indicium est non sine speciali providentia divina hos viros datos esse nascenti ecclesiae, ut eam ad perfectam aetatem adducerent. Quare iam ipsi posteriores Patres et concilia non raro innuunt SS. Patres specialiter a Deo esse missos et inspiratos (non inspiratione stricta, quemadmodum fuerunt apostoli et evangelistae, ut patet). S. Augustinus loquens de SS. Patri­ bus: .Fideles8, inquit, -et multis excellentiores paucos dispensatores 408 Pars 111. De locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. suos Deus per diversas aetates, temporum locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire indicat, ipse dispensat * (Contra Iui. 2, 10, n. 37: -V 44, 700). Leontius Byzantinus: .Post apostolos et prophetas Deus in ecclesia doctores posuit secundum providentiam Spiritus Sancti incomprehensam in opus ministerii ad aedificationem corporis Christi’ (Contra Nestor. et Eutych. 1. 35: .1/ 86 a. 1310). »1 lî ») 581. Schol. Restat ut paulo magis explicentur condiciones quae requiruntur, ut e.r Patrum auctoritate firmum efficiatur argumentum. Ut Patrum auctoritas sit irrefragabilis, requiritur unanimis con­ scistis. Nam cum neque singuli SS. Patres neque particulares ecclesiae per se sint infallibiles, possunt errare non unus tantum alterve S. Pater sed etiam plurimi vel absolute omnes episcopi alicuius particularis regionis vel provinciae ecclesiasticae. Exemplo sunt illi episcopi afri­ cain, qui cum S. Cypriano errarunt in causa rebaptizandorum haere­ ticorum. Ergo tum tantum argumentum certum habetur, cum nioraliter omnes SS. Patres diversarum regionum et diversorum temporum consentiunt, vel etiam cum consentiunt omnes Patres unius tantum aetatis, dummodo condiciones tales sint, ut hi Patres vere censeri pos­ sint repraesentare sententiam universae ecclesiae illius aetatis. Ratio est, quia nulla aetate ecclesia universa in rebus fidei et morum errare potest. Intellegitur autem consensus omnium morat iter sumptus. Neque enim ad unum omnes SS. Patres audiri debent, priusquam possimus cum certitudine dicere, quae fuerit illa aetate sententia universae ecclesiae: sed si ii. qui inter omnes maxime eminebant et ceteris duces erant, evidenter consentiunt, de reliquorum consensu rationabiliter dubitari non potest. Ex quo fit. ut in quibusdam fundamentalibus quaestionibus vel paucorum eminentissimorum Patrum testimonium· plane sufficiat. Hoc Vincentius Lirinensis illustrat exemplo concilii ephesini (431), in quo contra Nestorium allata sunt testimonia S. Petri Alex­ andrini. S. Athanasii. S. Iulii papae, S. Felicis martyris, S. Theophili Alexandrini. S. Cypriani, S. Ambrosii. S. Gregorii Nazianzeni, S. Basilii. S. Gregorii Nysseni (praeterea Attici et Amphilochii, quos omittit Vincentius: cf. Hardouin I 147). .Hi sunt igitur omnes apud Ephesum sacrato decalogi numero magistri, consiliarii, testes iudicesque producti, quorum beata illa synodus doctrinam tenens, consilium sequens, credens testimonio, oboediens iudicio, absque taedio, prae­ sumptione et gratia de fidei regulis pronuntiavit. Quamquam multo amplior maiorum numerus adhiberi potuerit: sed necesse non fuit, quia neque multitudine testium negotii tempora occupari oportebat, et decem illos non aliud vere sensisse quam ceteros omnes collegas suos nemo dubitabat“ (Commonit. c. 30: .1/ 50. 682). Maxima igitur auctoritas tribuenda est iis Patribus, qui ut duces cum applausu totius ecclesiae praecipua dogmata fidei contra haereticos propugnarunt, ut e. g. Athanasius. Basilius. Chrysostomus. duo Gregorii. alii pugnantes Art. 2. De SS. Putribus. Prop. LIU. Schol. 409 contra Arianos; Cyrillus Alexandrinus, Leo M., Agatho, Sophronius contra nestorianos et monophysitae. Constat enim horum Patrum doc­ trinam in re, quam ex professo contra haereticos defendebant (non vero in omnibus incidentibus quaestionibus), nihil aliud esse nisi enun­ tiationem fidei totius ecclesiae. 582. Ut autem consensus SS. Patrum sit indubitatae auctoritatis, eorum testimonia pertinere debent ad res fidei et morum. Itaque in rebus mere naturalibus, licet sint per accidens revelatae, non maior est eorum auctoritas quam cuiuslibet alius viri in his quaestionibus bene versati, et tantum fere valet, quantum rationes allatae. Ratio patet, quia, cum ipsa infallibilis auctoritas ecclesiae non extendatur ad res pure philosophicas et per accidens revelatas. SS. Patres non possunt in his rebus infallibilem ecclesiae doctrinam proponere. Cete­ rum vix ac ne vix quidem accidit, ut circa eiusmodi res SS. Patres consentientes doceant eas omnibus admittendas esse. Aliud vero est de illis conclusionibus philosophicis, (piae cum veri­ tatibus revelatis tam arte cohaerent, ut ex illarum admissione aut ne­ gatione ipsum dogma revelatum in periculum vocetur. Quae dicta sunt de infallibilitate ecclesiae circa .conclusiones theologicas14 (n. 531 sqq.), applicanda sunt ad auctoritatem SS. Patrum in proponendis his con­ clusionibus. Sicut autem ecclesiae est indicare, utrum res aliqua per­ tineat ad fidem necne, ita Patrum quoque consensus omnino certi­ tudinem facit, quando docent hanc vel illam rem pertinere ad fidem. Admittenda igitur non sunt quae Canus hoc modo proponit: .Ulud demum, et quidem diligentissime, est advertendum: inter auctores etiam ecclesiasticos duo esse disputationum genera, alterum earum rerum, quae vere ad fidem spectant doctrinamque catholicam, alterum earum, quae citra iacturam pietatis ignorari non ab imperitis modo verum a doctis etiam possunt, quod nec fidei dogmata sunt neque ex illis derivantur/ Dein Canus, quamvis concedat difficile esse huius rei certam definitionem praescribere, tamen varia exempla enumerat (De loc. theol. 7, 2). In sequenti vero capite tangens controversiam illa aetate vigentem de immaculata conceptione B. Virginis Mariae, ait: .Omnium etiam Sanctorum auctoritas in eo genere quaestionum, quas ad fidem diximus minime pertinere, fidem quidem probabilem facit, certam tamen non facit. Quam ego conclusionem postremo illo argu­ mento (Erasmi, desumpto ex doctrina plurium Sanctorum negantium immaculatam conceptionem B. Virginis ( ib. c. 11) abunde probatam existimo. Quod enim ea controversia non sit ex earum numero, quae catholicam fidem aut promovere aut emovere possint, vel ex eo per­ spicuum est. quod B. Virginem a peccato originali fuisse penitus liberam e libris sacris iuxta germanum litterae sensum nusquam habetur . . .** (ib. c. 3. n. 4). At hoc ipsum exemplum docet, quam fallax sit illa regula ('ani. Nunc enim constat immaculatam conceptionem pertinere 410 Pars HL De locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. ad depositum fidei et ex traditione cum certitudine probari posse. Itaque non a priori statuendum est, quai quaestiones ad fidem per­ tineant, sed hoc ipsum ejr tradition· discendum est. Nam cum eiusmodi res persaepe non possint ex principiis philosophicis diiudicari. non alia nisi positiva argumenta afferri possunt ad dirimendam quae­ stionem, utrum aliquid sit de fide necne. Quare illa regula, quam Canus vult diligentissime advertendam esse, potius piam * omittenda est et alia statuenda ex ipso modo loquendi, quo SS. Patres utuntur. 583. Π r.r consensu SS. Patrum eum certitudine argumentum col­ ligatur, notamini sunt formula’ loquendi, quibus utuntur. Si docent doctrinam aliquam divinitus revelatam esse, citra fidei jacturam non posse negari vel in dubium vocari, contrariam opinionem esse haere­ ticam: indubitanter talis doctrina acceptanda est. Ecclesia enim scire debet, quid in deposito fidei contineatur, et in quibus rebus ipsa sit infallibilis: esset autem error maxime fundamentalis, si tali modo fidelibus proponerentur doctrinae, quae non essent revelatae, immo fortasse falsae. Talibus formulis loquendi utuntur SS. Patres tum in controversiis cum haereticis (cf. e. g. quomodo S. Athanasius loquatur contra arianos et S. Augustinus contra pelagianos) tum in instructioni­ bus, quas habent ad catechumenos vel ad fideles de mysteriis fidei (cf. e. g. catecheses S. Cyrilli Hieros.). At sicut ecclesia ipsa, ita &S’. Patres non alligantur certis formulis, ut. ubi hae non inveniantur, eorum auctoritas neglegi possit. Saepis­ sime SS. Patres aliquam doctrinam simpliciter statuunt, nihil addentes, utrum necessario sit tenenda necne. Quod si fit. ex ipsa verborum constructione non statim erui potest. utrum velint suam privatam sententiam proponere an doctrinam catholicam exponere. Ut igitur in hoc quoque casu argumentum formari possit, videndum est, utrum SS. Patres fortasse indirecte significent se plane nolle tolerare op­ positam sententiam, an potius defendant quidem suam doctrinam rationibus allatis, ita tamen, ut contrariam opinionem non censeant a recta fide alienam. Sin distingui nequit, utrum velint sententiam ut obligatoriam proponere an ut suam privatam tantum opinionem, eorum dicta non praebent certum argumentum. 584. Exemplo sit doctrina plurium antiquorum Patrum, qui defen­ debant chiliasmum. ut Papias. lustinus. Irenaeus, Tertullianus. Lactan­ tius, alii: quam opinionem posteriores Patres communiter reiecerunt. Cur igitur auctoritas priorum Patrum non praebebat certum argumen­ tum? Imprimis eorum, qui inter SS. Patres stricte dictos hanc sen­ tentiam defenderunt, minor est numerus, quam ut de unanimi consensu sermo esse possit, cum totum fundamentum huius opinionis sit auc­ toritas Papiae, a quo eam acceperunt lustinus et Irenaeus: alii enim defensores huius opinionis non sunt magnae auctoritatis in re dog™ ♦· Art. 2. De SS. Patribus. Prop. LIU. Schol. 411 mat ica. Dein vero, quod hic maioris momenti est, ipsi illi Patres satis indicant intacta tide oppositam sententiam permitti posse. Ita enim loquitur lusliiuis in Dialogo cum Tryphone ludaeo (c. 80: M 6. 664): .Tibi et antea confessus sum me quidem et multos alios ita sentire, sicut etiam | vos iudaei | omnino nostis hoc futurum esse: multos vero etiam Christianorum, qui purae et piae sententiae sunt, hoc non agnoscere tibi significavi." Similiter Irena eus bene noverat ea. quae in Apocalypsi (c. 20) de mille annis dicuntur, a quibusdam .allegorizari", et studet quidem omni modo probare ea esse sensu litterali intellegenda, sed adversarios nullibi incusat haeresis (Adv. haer. 5, 35, 1 : M 7. 1218). Iam vero hic ipse modus argumentandi ostendit Irenaeum simpliciter humanis mediis studere invenire verum sensum aliquorum dictorum, de quorum explicatione inter ipsos catho­ licos disputabatur. Ita autem argumentari non est testem fidei agere sed suam privatam opinionem proponere (cf. De novissimis IX, n. 695 sqq.). Ceterum in „ Demonstratione praedicationis evangelicae1* (Texte und Untersuchungen 31) n. 61 ipse Irenaeus concordiam inter bestias in regno Christi futuram explicat symbolice, ut significet homines .in nomine Christi cum pace et concordia unanimes esse conventuros. . . . Et haec iam nunc evenerunt. ..." 585. Maxime modus loquendi notandus est, quando 8’8. Patres 8'. Scrip­ turam interpretantur. Interdum enim aliquam expositionem ut plane intolerabilem reiciunt vel aliam ut unice catholicam proponunt (cogita, quomodo explicent narrationem evangelistarum de institutione eucha­ ristiae), interdum vero plures expositiones proponunt et student mediis hermeneuticis verum sensum invenire, interdum simpliciter dant ali­ quam explicationem, non indicantes, utrum haec sit unice possibilis, an etiam alia admitti possit. In primo casu expositio est necessario admittenda, in secundo casu expositio manet libera, in tertio casu respondendum est ad quaestionem: Si haec vel illa diversa expositio S. Patii proponeretur, numquid illam toleraturus esset ut catholicam annon? Saepe haec quaestio solvitur ex ipsa ratione, qua SS. Patres tentando. argumentando, dubitando verum sensum textus invenire student. Saepe autem ad hanc quaestionem vix alio modo responderi potest nisi recurrendo ad posteriores expositores catholicos. Nam si certa expositio etiam apud posteriores Patres et scriptores catholicos constanter et exclusive proponitur ut vera, signum est expositionem a prioribus Patribus traditam consideratam fuisse ut unice catholicam: sin posteriores expositores catholici non obstante contraria exegesi priorum Patrum aliam explicationem admittunt, sequitur priorem ex­ positionem habitam non esse obligatoriam. 586. Exemplum huius rei habemus in commentariis SS. Patrum in Hebr. (>, I—*6. Omnes enim fere, quotquot de his verbis loquuntur. .-vL·*. Pars III. De Iwis theologicis. ni Sectio 1. !><■ sacra traditione. dicunt S. Paulum ibi negare possibilitatem secundi baptismati : -impossibile est rursus renovari ad paenitentiam = impossibile est rursus baptizari. Ita Epiphanias, ('vrillas Alexandrinas. Athanasius, TheoOecunienius, Ambrosius, aliil. Nihilominus doretus, Chrysostoma Sabncron (In Hebr. 6, disp. 141, qui omnes illos Patres citat, duas alias explicationes affert et ita concludit: .Ecce tibi, prudens lector, tres proposui sensus veros et catholicos. Et prior quidem [SS. Patrum | in inultis ceteris praecellit. . . . Reliqui vero duo sensus veri sunt et ad rem faciunt.' Recentiores exegetae catholici communiter exposi­ tionem Patrum non sequuntur, sed illud .impossibile est renovari ad paenitentiam' explicant ita: Perquam difficile est post tam enormia peccata paenitentiam agere. Ecclesiastica vero auctoritas numquam hanc interpretationem interdixit aut vituperavit. Ergo illa alia ex­ positio SS. Patrum non potest censeri necessario sequenda. Et si quis diligenter consideraverit, quomodo SS. Patres illum textum tractent, huius rei rationem facile intelleget. I bicumque enim de illo textu loquuntur, statim quaestio incidit cum novatianis. qui ex verbis Pauli deducebant gravia peccata post baptismum commissa remitti non posse. Unde contra hos haereticos arguunt hunc sensum verbis apostoli nullo modo subesse: dein vero, quia apostolus utitur vocabulis φωτισθέντας et άνακαινί&ιν, quibus posterioribus temporibus saepe significatur bap­ tisma. textum interpretantur de non repetendo baptismo, et quidem nulla habita ratione contextus. Itaque cum ex altera parte sit veritas revelata eum. qui est in statu peccati contra Spiritum Sanctum, dif­ ficulter converti, certe SS. Patres non contradixissent, si quis iis ostendisset ex contextu censendum esse apostolum loqui de hac veritate. 587. Simile quid valet de alio textu, scilicet Λ. ·>·'λ X: „Generationem eius quis enarrabit?" ubi Patres {Patrizi, In Act. 8. 33, enumerat sexaginta tres) vocabulum generationis interpretantur de nativitate Christi. Quia tamen inter se non consentiunt, utrum sermo sit de nativitate aeterna an de temporali, patet neutram explicationem tradi ut pertinentem ad fidem catholicam. Quare posteriores exegetae catho­ lici sat multi utramque reliquerunt et aliam, quam hebraicum voca­ bulum .dor" (= aetas, homines illius aetatis) postulat, posuerunt (cf. Knabenbaner in h. 1. et Comely, Introd. I. ed. 2, G14). Recte enim iam S. Gregorius M animadvertit: -Venerabiles Patres, si seriatim cuncta exponerent, quae ex parte tetigerunt, eam seriem locutionis, quam tenere visi sunt, observare nequaquam potuissent" (Prooem. in libr. Reg. n. 5: .V 79, 21). Hoc etiam valet de iis. quae a SS. Patribus 1 Solus lliernntjiima, Contra lovinianum 1. 2 4/ 23, 236 . aliter textum explicare videtur. Dicit enim apostolum ideo tantum tam fortibus verbis uti. ut terreat iudaeos, sed statim addere illam mitigationem: -Confidimus autem de vobis meliora/ Fortasse huc referri possunt obscura verba Origenis et Theognosti apud Athanasium Ep. 4 ad Serap. n. 9 sqq. : M 26. 649 sqq.. Art. 2. De SS. Patribus. Prop. L1V. 413 obiter dicta nec per se intenta sunt, de interpretationibus allegoricis et translatis, de rhetoricis amplificationibus et exaggerationibus. Ceterum in eiusmodi rebus vix umquam consensus SS. Patrum exsistit, sed potius pro suo quisque ingenio alias et alias interpretationes morales et allegoricas proponunt. Prop. LIV. SS. Patribus etiam ut doctoribus privatis magna auctoritas convenit in quaestionibus theologicis. 588. Vidimus SS. Patrum dicta certis positis condicionibus ideo esse infallibilia, quia communis eorum consensus ita cum ecclesiae tradi­ tione cohaeret, ut consensus Patrum contra veram fidei doctrinam non possit exsistere nisi supposita corruptione doctrinae ipsius ecclesiae in rebus fidei et morum. Nemo enim potest inter SS. Patres recen­ seri, quem ecclesia ut testem fide dignum non approbavit: et con­ sequenter si SS. Patres in re theologica unanimiter errarent, ecclesia ipsa errorem approbasse censenda esset. Iam vero er approbatione ecclesiae etiam singulis Patribus magna auctoritas accrescit, et quidem varia pro vario gradu approbationis. Interdum ecclesia quaedam doctrinae capita a sancto aliquo Patre proposita specialissimo modo approbavit et omnibus ut regulam se­ quendam praescripsit. Tali approbatione definitiva e. g. concilium ephesinum confirmavit anathematismos Cyrilli {Denz. n. 113 sqq.). Inter­ dum ecclesia opera alicuius S. Patris in certa aliqua materia speciali modo approbavit ut prae ceteris excellentia in tuta et solida expositione doctrinae catholicae. Hoc modo in materia gratiae approbata est doctrina S. Augustini quantum ad principia fundamentalia, non quantum ad omnes particulares conclusiones (Denz. n. 128; cf. tamen n. 142 et n. 1320). Approbatio vero generalis (sive expressa, e. g. decreto pontificis, sive tacita ex usu et practica agnitione alicuius S. Patris) in eo est. quod doctrina in universum sumpta, non in omnibus et sin­ gulis quaestionibus, orthodoxa agnoscitur et fidelibus commendatur. Approbatio ecclesiae est praecipua ratio theologica, quae SS. Patribus auctoritatem conciliat: haec enim approbatio nos certos reddit de sanctitate vitae et de orthodoxie doctrinae eorum, quamvis etiam abstrahendo ab hac approbatione saepe satis manifestum sit, (pianti illi viri fuerint et quam bene dispositi ad recte indicandum de rebus theologicis. Patet autem, per specialissimam approbationem, Ôapita doctrinae, de quibus agitur, esse definita et simpliciter admittenda. Per specialem approbationem id efficitur, ut S. Pater in certis quae­ stionibus maiore auctoritate fruatur quam alii ideoque prae ceteris respiciendus et sequendus sit. Remanet igitur quaestio, quae auctoritas SS. Patribus tribuenda sit, ubi non adest tam specialis approbatio. 589. Singuli Patres extra consensum spectati non sunt infallibiles testes et doctores; nam Christus infallibilitatem collegio tantum apostolico 414 ne. 4 Pars HI. De locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. seu episcopatui universo et Petri successoribus, i. e. romanis ponti­ ficibus, promisit. Distinctionen inter consensum Patrum et privatam Patrum auctoritatem iam S. Augustinus clare indicavit, ('itatis enim contra pelagianos aliquot Patrum testimoniis, .haec", inquit, „non ideo commemoravi, quod disputatorum quorumlibet sententiis tamquam canonica auctoritate nitamur: sed ut appareat ab initio usque ad praesens tempus, quo ista novitas orta est. hoc de originali peccato apud ecclesiae fidem tanta constantia custoditum . . . " (De pecc. mer. et rem. 3, 7. n. 14: .1/ 44. 194). Itaque de Patribus singillatim sumptis intellegendum est. quod Augustinus dicit: .Alios (praeter scriptores inspiratos] ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per illos auctores canonicos vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt" (Ep. 82, n. 3 ad Hieronymum. Cf. Ep. 93, n. 35: ep. 98, n. 15: .1/33, 277 338 628 sq. Contra Faust. 11,5: J/ 42, 248). Ad quae verba provocans X. Thomas scribit: Sacra doctrina .auctori­ tatibus canonicae Scripturae utitur proprie et ex necessitate argu­ mentando. auctoritatibus autem aliorum doctorum ecclesiae quasi ar­ guendo ex propriis, sed probabiliter" (1, q. 1. a. 8 ad 2). 590. Alicuius S'. Pafris testimonium in rebus fidei et morum argu­ mentum probabile facit, et quidem eo magis probabile, quo maior est auctoritas Patris. Ratio patet, quia SS. Patres inter peritissimos et prudentissimos rerum theologicarum existimatores recensentur et ut tales ab ecclesia agniti et commendati sunt. Iam vero peritissimis in sua arte indicantibus assensus, licet non absolute firmus, praestandus est, quamdiu sufficiens ratio non obstat. Augetur autem vis testi­ monii, si plures Patres consentiunt, et eo magis augetur probabilitas argumenti, quo magis crescit numerus consentientium testimoniorum, donec probabilitas transeat in certitudinem. quamvis limites exacti assignari non possint, quando id fiat. Hoc tamen certum est etiam multorum consensum non sufficere ad certitudinem parandam, si alii, licet multo pauciores, aliter doceant, dummodo horum doctrina ne sit formaliter ab ecclesia reiecta aut tacite relicta. Nam cum Patres inter se dissentiunt, eorum auctoritas per se sola non sufficit, quia non exhibet consensum totius ecclesiae. In hoc igitur casu praeter singulorum auctoritatem ponderanda sunt argumenta, quae proferunt, et comparanda doctrina posteriorum aetatum. Est autem notandum silentium non idem esse atque dissensum. I nde si omnes, qui de aliqua re loquuntur, consentiunt, reliqui autem tacent, distinguendum est, utrum de quaestione fundamentali vel saltem magni momenti agatur an de re minus principali. Quodsi illud prius, consensus reli­ quorum tuto praesumi potest, quia non tacuissent, si in re magni momenti ab aliis erratum esset. At idem non valet, quando sermo est de quaestione, quae est minoris momenti, vel quae saltem iis Ait. 2. De SS. Patribus. Prop. L1V. temporibus non valde conspicua erat, sed magis neglegebatur. Quod si tit. testimonia unius vel plurium Patrum vix umquam limites pro­ babilitatis excedunt. 591. Ceterum in rebus maioris momenti dissensus inter SS. Patres mm est facile admittendus, etsi verba eorum videantur contradictoria. Saepe enim accidit, ut iidem termini aliis temporibus et apud alios scriptores alium sensum habeant. Exemplo esse possunt dicta Patrum antenicaenorum de mysterio SS. Trinitatis, inter quos Dionysius Alexan­ drinus, accusatus, quod Filium ποίημα Patris dixisset, respondit, etiamsi forte obiter hoc dixisset, fuisse hoc in bonum sensum explicandum, cum apud Graecos ποιητής aliquis dicatur non rerum tantum ad extra productarum, sed etiam cognitionum suarum (Athanas., De sent. Dionys. n. 21: M 25, 510), Simili modo S. Basilius explicat inusi­ tatas quasdam locutiones Gregorii Thaumaturgi (Ep. 210, al. 64, n. 5: 3/32, Augustinus dictum Hilarii (De Trin. 6. 10, n. 11: .1/42, 931) etc. Maxime hic modus explicandi sequendus est, si unus alterve Pater videtur loqui contra doctrinam ea aetate iam communiter notam et receptam, quia admitti nequit virum tam insignem, quam secundum indicium ecclesiae est quilibet S. Pater, doctrinam communem suae aetatis vel ignorasse vel impugnasse. .Acerbum si offenderit", inquit S. Ambrosius, .virtutem professionis interrogato . . . etiam ser­ monem dubium mens non dubia obumbrat et defendit a lapsu“ (Ep. 48. n. 4 ad Sabin.: M 16, 1152). 592. In aliis autem quaestionibus, quae aetate Patrum nondum ad explicitant fidem ecclesiae pertinebant, revera nonnulli Patres errarunt, et ita inter eorum dicta et consensum subsequentium temporum verus dissensus exsistit, ut in quaestionibus de spiritualitate angelorum, de rebaptizandis haereticis etc. Ergo si dissensus manifestus est. non est recurrendum ad artificiosas explicationes, ut tollatur, sed factum simpliciter admittendum et rationes erroris exponendae sunt. Quid enim mirum, quod ii. qui non sunt infallibiles, interdum errarunt? At etiam ubi errasse dicendi sunt, semper cum reverentia et honore tractari debent. Exemplo sit modus, quo .S', Augustinus loquitur de errore Cypriani in causa rebaptizandorum : Concordi ecclesiae auctori­ tati „et ipse [Cyprianus] sine dubio cederet, si iam illo tempore quae­ stionis huius veritas eliquata et declarata per plenarium concilium solidaretur. . . . Profecto et uni verum dicenti et demonstranti posset facillime consentire tam sancta anima, tam pacata : et fortasse factum est. sed nescimus" (De hapt. 2. 4: cf. 1. 1: 2. 14: 5. 25; 6, 3: -V 43. 129 109 138 194 199). .Cyprianus aut non sensit omnino, quod I vos donatistae] eum sensisse recitatis, aut hoc postea correxit in regula veritatis, aut hunc quasi naevum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere caritatis, dum unitatem ecclesiae toto orbe crescentis 4Ή5 Pars III. De locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. et copiosissime defendit et perseverantissime tenuit vinculum pacis. Scriptum est enim: ,Caritas cooperit multitudinem peccatorum.1 Ac­ cessit huc etiam, quod tamquam sarmentum fructuosissimum, si quid in eo fuerat emendandum, purgavit Pater falce passionis“ (Ep. 93, n. 40; 3/33. 340). Cf. (W·, De loc. theol. 6. 3; Framelin, De trad. thes. 15; Schrader, De theologico testium fonte 305 sqq. « M JI ■ < i; ο α à! 593. Schol. Praecepta de modo utendi auctoritate SS. Patrum. De usu SS. Patrum in argumentis theologicis praeter ea, quae per se evidentia sunt (ut adhibenda non esse nisi scripta genuina et editiones critice bonas), maxime haec notanda sunt : Exceptis iis casibus, ubi SS. Patres disertis et minime ambiguis verbis enuntiant aliquid credendum aut contra aliquid ut haeresim reiciendum esse, plerumque satis non est allegare sententias e contextu avulsas, quae forte per se certum aliquem sensum habere possunt, sed nequaquam necessario habent. Maxime in quaestionibus disputatis, ubi alii aliter docere ridentur, diligenter considerandus est non modo proximus contextus, sed etiam totus modus ratiocinandi et loquendi, quo utitur S. Pater, immo modus loquendi toti il/i aetati proprius. Nam non solum suum quisque scriptor habet peculiare ingenium, sed etiam plus minusve indoli suorum temporum servit. Itaque quia certi termini nostra aetate facti sunt technici et determinatum sensum habent, non idem sensus statim supponendus est iisdem vocabulis, quando primis saeculis oc­ currunt (cogita de vocabulis sacramenti, hypostasis etc.). Item bene attendendum est. quem errorem S. Pater impugnet, cum in impugnanda aliqua doctrina rationes ei oppositae ita efferri soleant, ut altera pars veri fere neglegatur, immo forte interdum negari videatur. Quam differenter e. g. loquitur S. Augustinus contra manichaeos defendens libertatem humanam, et contra pelagianos defendens gratiam divinam! Non raro SS. Patribus sententiae erroneae vel saltem fallaces sup­ positae sunt, quia non satis prae oculis habitum est. quod unam partem doctrinae contra negantes cum emphasi efferre non idem est atque alteram partem negare. Ideo, quantum fieri potest, comparanda sunt omnia, quae aliquis S. Pater de una eademque re variis temporibus et variis occasionibus scripsit. 594. Multo liberius loqui poterant catholici doctores ante ortas haereses, quam postquam haeretici certis formulis loquendi abusi sunt ad errores suos stabiliendos. Quare e. g. multa, quae ante arianismum sine peri­ culo dici poterant, post ortum arianismum repetere non licebat. Gene­ ratim regulae sanae hermeneuticae cum diligentia adhibendae sunt in usu SS. Patrum ; propter harum enim regularum neglectum non minus ex SS. Patribus quam ex Scriptura haeretici errores confinxerunt. Ita e. g. lansenius magnam partem ex verbis S. Augustini composuit librum („Augustinus") erroribus refertum; id quod hoc modo effecit, ut verba Art. 3· De theologis. Prop. LV. quidem Augustini servaret, sed contextum sermonis et intentionem scriptoris saepe plane neglegeret. Nihil melius praeparat mentem ad scripta Patrum cum utilitate legenda et explicanda quam studium theologiae scholasticae, cum theo­ logia scholastica nihil aliud sit nisi theologia patristica in systema redacta et ad facilem et planam intellegentiam accommodata (cf. WirceIntrg. I, n. 218 sqq.). ART. III. DE THEOLOGIS. Prop. LV. Unanimis theologorum consensus in rebus fidei et morum est certum argumentum theologicum. 595. Quid sit theologia scholastica, quae fuerit eius origo, supra (n. 44 sqq.) breviter explicatum est. Potest autem theologia scho­ lastica considerari, aut ut distinguitur a theologia patristica, aut ut distinguitur a theologia positiva, aut ut distinguitur a theologia quorundam recentiorum, qui relictis principiis philosophicis in omnibus scholis catholicis per multa saecula vigentibus, novorum philosophematum placita ad theologiam applicarunt, quemadmodum e. g. Günther et Hermes. Hoc loco theologiam scholasticam hac ultima ratione consideramus et inquirimus, quae auctoritas conveniat iis theologis, qui inde a saeculo ΧΠ secuti sunt principia S. Thomae, S. Bonaventurae, Scoti aliorumque principum scholarum catholicarum. Ad quam quaestionem respondemus eorum unanimem consensum esse certum argumentum theologicum, omni exceptione maius. Hoc autem pro­ bamus ex ea quae his theologis est cum authentico magisterio eccle­ siastico necessitudine. 596. Auctoritas scholarum catholicarum fundatur in intimo earum nexu cum magisterio ecclesiastico. Nam a saeculo ΧΠ usque ad sae­ culum Χλ:ΠΙ scholae theologicae erant non de iure tantum sed etiam de facto sub providenti regimine auctoritatis ecclesiasticae. Unde si qui doctores ad doctrinas falsas vel periculosas declinare videbantur, primum ab ipsis academiarum praepositis, dein ab episcopis, tum ab ipsis summis pontificibus efficaciter coercebantur. Cuius rei exempla historia sat multa affert. Itaque si omnes scholastici unanimiter fal­ sam doctrinam proposuissent, ipsi ecclesiae rectores officio suo gra­ vissime defuissent et integritatem veritatis revelatae miserrime foedari passi essent. At non solum tacendo sed etiam positive cooperando errorem fovissent. 597. Doctrinam enim communem scholasticorum semper maximi facie­ bant et sequebantur tum summi pontifices tum concilia oecumenica. Patet hoc e. g. ex decreto concilii vienncnsis, quod doctrinam aliquam ideo eligendam duxit, quia erat magis consona dictis sanctorum et Peach. Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6/7. 27 41$ Pars HI. De locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. doctorum modernorum theologiae (Ih-nz. η. 483). Patet idem ex historia concilii tridentini. in quo Patres una cum divina Scriptura Summam S. Thomae super altari patere voluerunt, ut ad hanc quasi amussim canonum statuta exigerent. Praeterea ex scholis illis ecclesiasticis prodibant sacerdotes, confessarii, praedicatores, episcopi, summi pontifices, qui omnes principiis scholasticis imbuti erant. Fieri igitur non potuit, ut in omnibus scholis error doceretur et doctores et rectores ecclesiae ab errore immunes manerent, nisi forte per magnum aliquod miraculum, quod supponendum non est. Porro certum est rectores ecclesiae reapse non aliam fidelibus proposuisse doctrinam, nisi quae communiter a theologis tradebatur. Ergo errantibus universis theologis tota ecclesia errasset. Porro ecclesiae rectores non solum practice secuti sunt doctrinam scholasticorum, sed summis quoque laudibus eam ornarunt. Afferamus pauca ex multis. Sixfus Γ in bulla, qua S. Bona venturam doctorem ecclesiae creavit : . Haereticorum inquit, .insidiae et diabolicae machi­ nationes, quibus sacram theologiam, quae scholastica appellatur, hoc luctuoso saeculo oppugnant vehementissime, nos summopere admonent, ut eandem theologiam, qua nihil ecclesiae Dei fluctuosius, omni studio retineamus, illustremus, propagemus. . . . Quanto igitur magis hanc munitissimam scholasticae theologiae arcem oppugnare et evertere conantur, tanto magis nos decet hoc invictum fidei propugnaculum de­ fendere et hereditatem patrum nostrorum conservare et tueri et acer­ rimos veritatis defensores meritis honoribus, quantum possumus, de­ corare." Pius IX in litteris ad archiepiscopum monachiensem die *21 dec. 1863 datis: .Neque ignorabamus in Germania falsam invaluisse opinionem adversus veterem scholam et adversus doctrinam summorum illorum doctorum, quos propter admirabilem eorum sapientiam et vitae sanctitatem universalis veneratur ecclesia. Qua falsa opinione ipsius ecclesiae auctoritas in discrimen vocatur, quandoquidem ipsa ecclesia non solum per tot continentia saecula permisit, ut ex eorundem doc­ torum methodo et ex principiis communi omnium catholicarum scho­ larum consensu sancitis theologica excoleretur scientia, verum etiam saepissime summis laudibus theologicam eorum doctrinam extulit illamque veluti fortissimum fidei propugnaculum et formidanda contra suos inimicos arma vehementer commendavit" (Denz. n. 1680: cf. 1683 sq.). Similia habet Lro XIII in encyclica .Aeterni Patris”. Impugnatores theologiae scholasticae ecclesia saepius damnavit (cf. Denz. n. 609 1576 1579 16 *20 1652 1657). Pius X in encyclica .Pascendi" de modemistis ait: ,, Philosophiam ac theologiam scholasticam derident passim atque contemnunt. Sive id ex ignoratione faciant sive ex metu sive potius ex utraque causa, certum est studium novarum rerum cum odio scholasticae methodi coniungi semper: nullumque est indicium manifestius, quod quis mo- Mi Art. 3. De theologis. Prop. LV. 419 dernismi doctrinis favere incipiat, quam cum incipit scholasticam horrere methodum." Dein pontifex haec statuit: „Primo igitur ad studia quod attinet, volumus probeque mandamus, ut philosophia scholastica stu­ diorum sacrorum fundamentum ponatur. . . . Maior profecto quam ante­ hac positivae theologiae ratio est habenda; id tamen sic fiat, ut nihil scholastica detrimenti capiat, iique reprehendantur, utpote qui moder­ nistarum rem gerunt, quicumque positivam sic extollunt, ut scholasti­ cam theologiam despicere videantur" (ed. Herder 90 sq. 98 sq.). Itaque manifestum est ecclesiam doctrinam a scholasticis unanimiter recep­ tam suam fecisse (cf. Carbone, De modernistarum doctrinis 6 sqq.). 59S. Contra vero haeretici theologiam scholasticam summo odio pro­ secuti sunt. Ita Lutherus scribit: „Ego simpliciter credo, quod im­ possibile sit ecclesiam reformari, nisi funditus canones, decretales, scholastica theologia, philosophia, logica, ut nunc habentur, era­ dicentur et alia studia instituantur" (L. de Wette, Luthers Briefe I 108). Jfelanchthon : .Theologia scholastica nihil est nisi vana, ficta, emen­ tita, damnata, diabolica cavillatio et monachorum somnium" (Der Bapstesel, Wittenberg 1523, fol. À 3). Alia apud Canum (De loc. theol. 8, 1), Dollinger (Die Reformation I 437 sqq.), Kleutgen (Theol. der Vorzeit II. ed. 2, n. 15). Ergo sicut cum ecclesia sentit, qui scholasticorum doctrinam sequitur, ita cum haereticis sentit, qui eorum doctrinam impugnat. Ceterum facile patet, quam improbabile a priori sit tot viros sanctissimos, ingenio praestantissimos, qui reiectis curis saecularibus toto animo studio theologiae se dederunt, adhibitis omnibus adiumentis naturalibus et supernaturalibus, hos, inquam, viros omnes in errores theologicos incidisse et hos errores unanimiter per tot saecula pro doctrina revelata proposuisse. Si hoc admitti posset, non solum de­ sperandum esset de aptitudine intellectus humani ad inveniendum verum sed etiam de ipsa providentia divina. 599. Ex iis, quae dicta sunt hactenus, eaedem conclusiones deducendae sunt circa consensum scholasticorum atque supra de consensu SS.Patrum : a) Ubicumque unanimis et constans scholasticorum consensus doctrinam proponit ut fide credendam, hanc doctrinam negare haereticum est, quia hic consensus mediate manifestat doctrinam magisterii infallibilis. Consensus autem saepe probatur ex paucorum testimoniis, qui hac in re ceteris duces fuerunt. Si e. g. Magister, Bonaventura, Thomas. Scotus unanimiter et asseveranter rem proponunt ut dogma credendum, rationabili dubitationi locus non relinquitur, quia eo ipso constat eorum discipulos idem docuisse, b) Ubi doctrina theologica a scholasticis unanimiter proponitur, non quidem ut divinitus revelata, sed ut ne­ cessario fluens ex doctrina revelata, haec doctrina est theologice certa, et eam negare est error in theologia, c) Si doctores scholastici Ή 420 '.ί*ΐ· 04. .5 Pars III. De locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. quaedam admittunt ut vera, non tamen ut conclusiones theologicas necessarias, sed ut speculationes ad fidem non necessario pertinentes, accedit quidem tali opinioni pondus gravissimum, at tamdiu solum, quamdiu argumenta certa vel saltem vere probabilia contra eam non pugnant. Idem valet, si doctrinam proponunt ut probabilem tantum vel ut probabiliorem vel ad modum opinantium; idem de argumentis et de modo probandi, d) Si qua de re scholastici dissentiunt, ex eorum auctoritate per se sumpta nihil probari potest. Ergo neque unius scholae placita neque generatim multorum etiam insignium theo­ logorum sententia est necessario admittenda, si aliae scholae vel alii solidi doctores contradicunt, nisi forte postea res in unam vel alteram partem determinata est, sive per decretum concilii vel pontificis sive per consensum ecclesiae dispersae. .Non repugnat", inquit cardinalis de Lugo, .aliquamdiu maiorem scholasticorum partem opinionem ali­ quam ut probabiliorem [immo ut certam] amplecti, quae re ipsa falsa est“ (De fide disp. 20, sect. 3, n. 128). Et Canus: .Theologorum scholasticorum, etiam multorum, testimonium, si alii contra pugnant viri docti, non plus valet ad faciendam tidem, quam vel ratio ipsorum vel gravior etiam auctoritas comprobarit. Videlicet in scholastica dis­ putatione plurium auctoritas obruere theologum non debet, sed si paucos viros, modo graves, secum habeat, poterit sane adversus pluri­ mos stare. Non enim numero haec iudicantur, sed pondere. . . . Nec enim, si quid scoticis aut thomisticis pronuntiatis contrarium est, error illico est" (De loc. theol. 8, 4). Itaque recte Wirceburgenses: «Cavendum, ne unanimis doctorum consensus nimis confidenter aut temere asseratur, nisi saltem inspectio praecipuorum aut magis cele­ brium auctorum id contestantium fidem fecerit: sicut nec curandum, si unus aut alter obscurioris nominis [vel notae singularitatis] auctor absque efficacibus rationibus et responsis, contra torrentem nitatur et extra communem chorum saltet" (I. n. 237). Notandum autem est modum loquendi, qui non raro occurrit apud posteriores theologos scholasticos, scilicet doctrinam aliquam esse communem, nihil aliud significare nisi doctrinam esse a multis bonis doctoribus receptam: ergo opposita potest simul esse communis, immo magis communis. 600. Obiectiones quidem plurimae factae sunt contra theologiam scho­ lasticam, sed inultae ex iis huc non pertinent, ut linguam eorum esse barbaram, methodum aridam, philosophiam nimis abstractam et sub­ tilem, alia, de quibus cf. Petamus (ed. rom. I. prolog, c. 4, n. 1) et Kleutgen, Theol. der Vorzeit II. ed. 2, η. 312 sqq.: IV, n. 15 sqq. Hic id tantum respiciendum est. quod dicunt scholasticos unanimiter varias doctrinas proposuisse, quae postea a theologis reiectae sint. Exempli causa afferri potest, quod negarunt episcopatum esse ordinem distinctum a presbyteratu, cum hodie ab omnibus fere theologis id affirmetur. De qua re Perrone scribit: ,Cardinalis Capisucchius affert octoginta auctores, X **-· 1 Art. 3. De theologis. Prop. LV. Schol. 1. (juos ipse profitetur fere omnes vidisse, qui negant episcopatum esse ordinem, et singulorum loca distincte apponit" (De ord. c. 2, schol. 1, η. 7K in nota). Hanc difficultatem multum exaggerat Phillips (Kirchenrecht 1 309 sqq.). Nihilominus solutio est valde facilis; imprimis quia non adest consensus universalis theologorum. Quamvis enim plurimi scholastici negarent episcopatum esse ordinem, tamen semper aderant, qui contrariam sententiam defenderent. Ita Guilelmus Altissiodorensis (1. 4, tract. 8, q. 1), Durandus, loannes Maior, Paludanus, recentiores theologi paene omnes, item canonistae vix non omnes (canonistis autem in quaestionibus ad ius canonicum pertinentibus eadem auctoritas con­ venit atque theologis in suis). Cf. Hallier, De sacris electionibus et ordinibus pars 2, sect. 2, c. 1, art. 2, § 2. Praeterea theologi, quamvis sententiam negantem ut veram defenderent, numquam oppositam dam­ narunt ut haereticam vel erroneam in fide, sed solis argumentis rationis studebant rem conficere. Ita Guilelmus Parisiensis (initio saec. XIII), De sacramento ordinis c. 13 in fine, ait: „Si quis dicere voluerit epi­ scopatum esse ordinem alium a sacerdotio minori, non opponimus nos." Quae autem sic proponuntur, non habent rationem sententiae certae et obligatoriae. Immo illa quaestio magna ex parte fuit de nomine tantum (cf. S. Thom., Suppi, q. 40, a. 5, et in 4, dist. 24, q. 1, a. 2, sol. 2). De quibusdam similibus quaestionibus cf. Franzelin, De trad. 210 sqq. Schol. 1. De S. Tboina. Inter theologos scholasticos prae ceteris magnae auctoritatis est S. Thomas, quia eius doctrina modo singulari saepe ab ecclesiastica auctoritate commendata est. loannes XXII: „S. Thomas plus illuminavit ecclesiam quam omnes alii doctores, in cuius libris plus proficit homo uno anno quam in aliorum doctrina toto tempore vitae suae" (Bollandist., Mart. I 682). Urbanus V professores universitatis tolosanae ita alloquitur: .Volumus et tenore praesentium vobis iniungimus. ut B. Thomae doctrinam tamquam veridicam et catholicam sectemini eamque studeatis totis viribus ampliare" (Bulla ad archiep., universit. et omnes fidei, tolos. 12 aug. 1368). Benedictus XIII: „ Aequum erat, ut angelica doctrina tanti doctoris non vulgaribus efferretur encomiis, quae solis instar mundum universum illustrans uberrima christianae ecclesiae bona peperit paritque in dies singulos multiplici fructu, supremo apostolicae sedis magisterio adversus quoscumque veteres ac recentes errores, quos revincit, fidelissime famulans" (Bulla nPretiosus“ a. 1727). Leo XIII: .S. Thomas divina humanaque scientia praedives, soli comparatus, orbem terrarum doctrinae splendore complevit. . . . Ita disputavit, ut in eo neque copiosa quaestionum seges neque apta partium dispositio neque optima procedendi ratio neque principiorum firmitas aut argumentorum robur neque dicendi perspicuitas aut pro­ prietas neque abstrusa quaeque explicandi facilitas desideretur. . . . Bind a se impetravit, ut et superiorum temporum errores omnes unus 601. *Λ Ii l· r : I : ■ ra 422 Durs HI. De locis theologicis. Sectio 1. De sacra traditione. debellant et ad profligandos, qui perpetua vice imposterum exorituri sunt, arma invicùssima suppeditarit. Ratio ad humanum fastigium Thomae pennis evecta iam fere nequit sublimius assurgere, neque fides a ratione fere potest plura aut validiora adiumenta praestolari, (piam quae est per Thomam consecuta' (Encycl. .Aeterni Patris® a. 1879). Multa alia vide apud Kleutgen, Theol. der Vorzeit IV, n. 54 sqq. Post haec quid mirum, quod non solum innumerabiles viri doctissimi se discipulos S. Thomae esse gloriati sunt, sed quod etiam integrae uni­ versitates et familiae religiosae eius doctrinam receperunt et suis pro­ fessoribus sequendam praescripserunt. Quae cum ita sint, facile unusquisque probabit verba Francisci dc Victoria, theologi nobilissimi, de quo Canus refert: .Memini de prae­ ceptore meo ipso audire, cum nobis secundam secundae partem coepisset exponere, tanti divi Thomae sententiam esse faciendam, ut. si potior alia ratio non succurreret, sanctissimi et doctissimi viri satis nobis esset auctoritas. Sed admonebat rursum non oportere sancti doctoris verba sine delectu et examine accipere: immo vero si quid aut durius aut improbabilius dixerit, imitaturos nos eiusdem in simili re modestiam et industriam, qui nec auctoribus antiquitatis suffragio comprobatis fidem abrodat nec in sententiam eorum, ratione in contrarium vocante, transit. Quod ego praeceptum diligentissime tenui. Non enim ullam, non divi Thomae dico, sed ne magistri mei opinionem quidem revocavi ad arbitrium meum: nec cordi tamen fuit iurare in verba magistri. Nam et vir ille erat natura moderatus: at cum divo etiam Thoma aliquando dissensit maioremque meo iudicio laudem dissentiendo quam consentiendo assequebatur: tanta erat in dissentiendo reverentia® (De loc. theol., prooem. in 1. 12). Est autem notandum praeter duas quaestiones De sollemnitate votorum et De immaculata conceptione B. V. M., in quibus necessario a S. Thoma recedimus, perpaucas esse alias, in quibus theologi com­ muniter non admittunt doctrinam S. Thomae, e. g. utrum idem ab eodem sciri et credi possit, utrum mundus possit esse ab aeterno, utrum ordines minores sint sacramenta, utrum episcopatus sit ordo sacramentalis. quomodo maneant species eucharisticae. postquam realis praesentia Christi cessavit, etc. Die 27 iulii 1914 s. studiorum congregatio declaravit 24 theses, ad metaphysicam spectantes, continere S. Thomae principia et pro­ nuntiata maiora (Acta apost. sed. 1914, 383 sqq.). Anno vero 1916 eadem s. congregatio ad quaestionem, utrum illae theses omnibus scholis ut necessario tenendae imponendae sint, respondit: .Propo­ nantur velut tutae normae direct i vae® (ib. 1916. 157). Summus vero pontifex Benedictum AT in epistula die 19 martii 1917 ad praepositum generalem societatis lesu data declaravit de illis 24 thesibus, satis adhaerere angelico doctori .qui universas de Thomae doctrina theses perinde proponendas esse censeant ac tutas ad diligendum normas. Ait. 3. De theologis. Prop. LA'. Schol. 2. 423 nullo scilicet omnium amplectendarum thesium imposito officio" (cf. Zeit­ schrift fiir kath. Théologie, Innsbruck 1918. 206 sqq.). Eo quod aliqua doctrina est tuta, non efficitur oppositam doctrinam non esse tutam: nam in quaestionibus controversis utraque potest esse probabilis et tuta; innno fieri potest, ut ea, quae prius praeferenda videbatur, postea a multis vel omnibus relinquatur. Patet igitur nullam doctrinam esse ideo praecise absolute certam, (plia S. Thomas eam proposuit. Ipse S. Thomas neque suam neque ullius doctoris sententiam tam caeco modo accipi voluit (1, q. 1, a. 8 ad 2), sed saepius sententias a se prius propositas postea vel tacitus correxit (e. g. In 2, dist. 1, q. 1. a. 3, coll. 1, q. 45, a. 5) vel diserte retractavit (e. g. In 3, dist. 14, q. 3, a. 3, sol. 5, coli. 3, q. 9, a. 4). Ex altera vero parte, quamdiu nulla solida ratio obstat, auctoritas S. Thomae nobis sufficere debet, ut aliquam sententiam eius oppositis opinionibus praeferendam amplectamur. Ceterum eo ipso, quod sequi­ mur doctrinam S. Thomae, certi sumus nos in universum sequi doc­ trinam communissime in ecclesia receptam. Paucae quaestiones, in quibus hoc non valet, omnibus notae sunt. Quia igitur saepe im­ possibile est adire tot theologos, ut ex eorum comparatione possimus invenire, cui doctrinae auctoritas scholae magis faveat, iuvat habere unum, quem plurimi alii ducem et principem suum agnoscunt. Talis autem est S. Thomas; ergo, quamdiu eius doctrinam secuti fuerimus, numquam incidemus in opiniones alienas a sensu catholico, multo minus in absurdas aut haereticas. Codex iur. can. can. 1366, $ 2 haec statuit: .Philosophiae ratio­ nalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores omnino pertractent ad angelici doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant/ 602. Schol. 2. De consensu ecclesiae discentis. Theologi ut tales non pertinent ad ecclesiam docentem, cui per Christum donum infallibilitatis in proponenda et explicanda veritate revelata promissum est. Unde Canus immerito ad eos applicat verba Christi: „Qui vos audit, me audit“ (De loc. theol. 8, 4): haec enim dicta sunt ad solos episcopos. Nihilominus theologi ex missione ca­ nonica et sub praesidio rectorum ecclesiae docentes intimum nexum habent cum magisterio ecclesiastico, ut hoc per illos docere recte dicatur. Ideo auctoritatem theologorum derivavimus ex auctoritate episcoporum et pontificum approbantium doctrinam scholasticorum. At etiam consensus ecclesiae discentis ut talis est certum critérium veritatis theologicae. Christus enim magistris ecclesiasticis infallibilitatem contulit non in eorum tantum utilitatem, sed ut sine periculo erroris custodire possent gregem sibi creditum (Io. 17, 20 21. Rom. 1, 5. 1 Cor. 3, 22. Eph. 4. 11 sqq.). Itaque sicut per Spiritum Sanctum in­ fallibilis servatur testificatio docentium, ita fides quoque credentium. Pars 111. De locis theologicis. ill ;··ι is Ji 4.» H •I Ο it Sectio 1. De sacra traditione. Ideo iam SS. Patres saepe ex consensu fidelium argumentantur contra haereticos. Ita S /fasilius contra Eunomium: -Quod quidem non putet oportere in simplici ac nuda multorum fide permanere, sed artificiosis quibusdam captiosisque rationibus veritatem rursus ad id, quod sibi videtur, detrudere, satis ex iis, quae protulit, verbis ostendit. · Nam multorum opinione contempta, qua Spiritum Sanctum glorificant, simulat se sanctorum tenere doctrinam * (Adv. Eunom. 3. 1 : .1/ 29, 654). S’. Augu­ stinus contra lulianuin: .Non tibi, sicut calumniaris. ,solum populi murmur opponimus *, quamquam et ipse populus adversus vos propterea murmuret, quia non est talis quaestio, quae possit etiam cognitionem fugere popularem. Divites et pauperes, excelsi atque infimi, docti et indocti, mares et feminae norunt, quid cuique aetati in baptismate remittatur. . . . Quasi parva sit istius veritatis assertio, quod in hoc fidei firmissimo et antiquissimo fundamento ipsa toto orbe diffusa non a se discrepet multitudo’ (Contra Iul. 1. 7, 31: Jf 44, 662; cf. De duabus anim. contra Manich. c. Π: M 42. 105: Contra Faust. 11, 2: J/ 42, 245: alibi passim). Haec verba indicant, quibus in rebus populi consensus invocari possit, scilicet non in quaestionibus subtilibus et pure scholasticis, sed in rebus quae etiam communi populo pernae sunt, quia vel ad doctrinam vel ad praxim cotidia­ nam pertinent. Quantum in his rebus valeat sensus et consensus fidelium, efficitur ex historia quaestionis de immaculata conceptione B. V. (cf. Franzelin, De trad. 103 sqq. : Schrader, De theol. testium , fonte 323 sqq.). Quia autem fides populi christiani, maxime primorum saeculorum, apparet in picturis, monumentis, inscriptionibus etc., haec quoque ad­ hiberi possunt ad argumenta theologica. Quaedam exempla affert Franzelin, De trad. 159 sqq. Sed hae res, quia multas inquisitiones postulant, antequam possunt certum fundamentum argumentationis praebere, in speciali disciplina tractantur, quae sacra archaeologia vocatur. Ea autem, quae in hac disciplina certo stabilita sunt, uti­ lissima sunt theologiae dogmaticae. Idem dicendum est de historia ecclesiastica, de qua alibi agitur. 603. Schol. 3. De usu rationis humanae in theologia. -Utitur sacra doctrina etiam ratione humana. non quideni ad probandam tidem, sed ad manifestandum aliqua alia, quae traduntur in hac doctrina. Cum igitur gratia non tollat naturam sed per­ ficiat, oportet quod naturalis ratio subserviat fidei, sicut et natu­ ralis inclinatio voluntatis subsequitur caritati’ (S. Thom. 1. q. 1, a. 8 ad 2). Sumitur autem vocabulum rationis dupliciter, prout significat aut ipsam facultatem ratiocinandi aut principia naturaliter cognita. Ratio­ nem complete sumptam indicat Augustinus: -Absit, ut ideo credamus, ne rationem accipiamus sive quaeramus, cum etiam credere non pos­ Sectio 2. De Sacra Scriptura. 425 simus, nisi rationales animas haberemus1* (Ep. 120 ad Consent, n. 3: .1/ 33, 453). Cum per se pateat sine ratione subjective intellecta omnem theologiam esse impossibilem, intellegitur ratio complete sumpta, quando sermo est de usu rationis in theologia. Ratio autem sio intel­ lecta dupliciter servit theologiae: 1. stabiliendo praeambula fidei, quae ante theologiam sciri oportet: et hic usus locum habet in apo­ logetica et propaedeutica theologica, ubi ratio et historia fontes pro­ prios argumentandi constituunt: 2. ,in theologia ipsa ratio adhibetur ut fons extraneus, et hoc dupliciter : a) ad fonnandas conclusiones theologicas ex maiori revelata et minori philosophice cognita; b) ad confirmanda dogmata fidei, et hoc vel ostendendo ea, quae fides doceat, consentire cum veritatibus philosophicis ; vel. si de mysteriis agitur, afferendo analogias et ostendendo, quomodo illae doctrinae, quas ratio per se non potest invenire, nihilominus, postquam revelatae sunt, ei valde satisfaciant, et negative defendendo veritates revelatas ab obiectionibus adversariorum. Manet autem semper ratio in his rebus ancilla, non domina, et curandum est, ut sit vera in principiis, sana in doctrinis, cauta in delectu opinionum, sobria in usu {Wirceburg. I. n. 242). Cf. cone. vatio. sess. 3, c. 4 (Denz. n. 1795 sqq.). De abusu philosophiae cf. Gregorii IX Ep. ad theologos parisienses {Denz. n. 442) et Pii IX Ep. ad archiep. monach. [Denz. n. 1669 sqq.). •Hinc patet posse etiam philosophorum auctoritatem, intra certos limites, invocari in theologia. Et quia inter cetera systemata philo­ sophica excellit aristotelicum, praesertim prout emendatum est a scholasticis, mirum non est, quod veteres theologi toties dicta Ari­ stotelis allegant. At de auctoritate philosophorum in genere et Ari­ stotelis in specie in philosophia dictum est. et ideo, quae ibi dicta sunt, hoc loco in mentem revocasse sufficiat (cf. Canus, De loc. theol. 1. 9 et 1. 10). SECTIO II. DE SACRA SCRIPTURA. 604. Quid sit S. Scriptura, quid sit canon, qui libri pertineant ad canonem, quomodo probetur genuinitas librorum sacrorum, quid cen­ sendum sit de variis textibus et versionibus, quae regulae sequendae in exponenda Scriptura, haec omnia explicantur in introductione in S. Scripturam (cf. Corneli/. Introd. I). Unica quaestio hic tractanda est de inspiratione, i. e. de illa indole, qua S. Scriptura est liber Dei seu verbum Dei scriptum .* Notionem inspirationis partim ex ipsa Scriptura, partim ex tra­ ditione haurimus. Argumentum scripturisticum supponit utique ge1 Cum .De inspiratione Sacrae Scripturae’ ediderim speciale opus Friburgi Br. 1906. eos. qui copiosiorem discussionem desiderant, delegabo ad istud opus, indicando numeros marginales hoc modo: De Inspir. n. 1 12 etc. Pars Ill. De lucis theologicis. Sectio 2. De Sacra Scriptura. nuinitatem librorum. ex quibus argumentamur. At quia haec genuinitas logice non supponit inspirationem, nullus in eo est circulus vitiosus, quod ex libris ipsis aliquid de natura horum librorum discere studemus. Quamvis autem plenus conceptus inspirationis non habeatur nisi ex traditione, nihilominus ordine chronologico prius Scripturam, dein Patrum dicta et conciliorum definitiones examinabimus. ART. I. DE EXSISTENTIA ET NOTIONE INSPIRATIONIS. Prop. LVI. Secundum testimonia S. Scripturae exsistunt libri, qui Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum auctorem habent. 3 605. Quid S. Scriptura doceat de inspiratione. In libris Veteris Testamenti non pauca testimonia occurrunt, quae indicant homines a Deo fuisse motos ad certas res litteris consignandas: .Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monumentum in libro’ (Exod. 17. 1-1). .Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus’ (Exod. 34, 27). -Dixitque Dominus ad Moysen: . . . Nunc itaque scribite vobis can­ ticum istud et docete filios Israel ..." (Deut. 31. 19). Similiter apud prophetas: _Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis . . .’ (Is. 8, 1). -Nunc ergo ingressus scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud" (Is. 30. 8). Unde Isaias librum suum vocat .librum Domini? (Is. 34. 16). .Haec dicit Dominus Deus Israel dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te. in libro“ (1er. 30, 2). „ Factum est verbum hoc ad leremiam a Domino dicens: Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi . . .“ (1er. 36, 1 2; cf. 4. 17 18 28). _Et respondit mihi Dominus et dixit: Scribe visum et explana eum super tabulas" (Hab. 2, 2). Haec testimonia referuntur ad determinata quaedam scripta et solum testantur mandatum divinum scribendi. Nullum occurrit testi­ monium in Vetere Testamento, ex quo constet integram aliquam col­ lectionem librorum tali modo Deo imperante esse confectam, nisi quod interdum sermo est de sacris libris (Dan. 9, 2. Eccli. Prol. 1 Mach. 12, 9 10). Inter scriptores sacrorum librorum quidam per excellentiam vo­ cantur prophetae, ut Isaias, leremias. Ezechiel. Sed Moyses quoque, cui lex adseribitur. vocatur propheta, immo maximus prophetarum (Deut. 34, 10. Num. 12. 6 sqq.). David vero, qui prae ceteris psal­ mista habetur, de se ipso dicit: ,Spiritus Domini locutus est per me. et sermo eius per linguam meam’ (2 Reg. 23, 2). Ergo principales partes Scripturae in Vetere Testamento prophetis adseribuntur. Prophetae autem sunt quasi os Dei. per quod Deus loquitur ad homines (Exod. 4. 15 16: 7. 1. 1er. 15. 19). Ipsi aguntur a Spiritu Art. 1. l)t· exsistentia et notione inspirationis. Prop. LVI. Sancto (cf. 1 Reg. 10, 10; 19, 20; 2 Par. 20, 14; 24 20; Ez. 3, 12). Unde nomine Dei loquuntur et constanter repetunt: .Haec dicit Dominusu (cf. Ez. 3, 2 10). Itaque inter israelitas erant libri sacri, scripti a prophetis ex iussione et motione divina (De Inspir. n. 377 sqq.). Consonant haec cum verbis Flavii losephi scribentis: Apud nos non cuivis licet historiam scribere, sed .prophetis tantum, qui remotissima et antiquissima ex divina inspiratione didicerunt. Non multa milia apud nos sunt librorum discordantium et pugnantium, sed duo tantum supra viginti libri, totius temporis descriptionem continentes, quibus merito fidem habemus. Et horum quinque sunt Moysis. ... Ab obitu Moysi usque ad Artaxerxem . . . prophetae Moysi succedentes suorum temporum res gestas tredecim libris conscripserunt. Reliqui quattuor libri hymnos ad Deum et vitae praecepta, hominibus data, continent. Ab Artaxerxe autem usque ad nostram aetatem omnia quidem scripta sunt, neque vero eadem fide digna habentur atque priora, quia minus manifesta fuit successio prophetarum" (Contra Apionem 1, 8). Alia de sententia veterum iudaeorum vide De Inspir. n. 10 sqq. 606. In libris Novi Testamenti saepe sermo est de collectione librorum, qui vocantur: ή γραφή, ai γραφαί, γραφαί αγιαι, iepà γράμματα (Ιο. 7. 38; 17, 12: 19, 24 sqq. Matth. 22, 29. Rom. 1, 2: 4. 3. 2 Tim. 3, 15 16 etc.). His libris tanta auctoritas tribuitur, ut hac formida: .Scriptura dicit”, .scriptum est" etc., argumentum ineluctabilis efficaci­ tatis inducatur (Matth. 4, 4 sqq.: 21, 42. Io. 5, 39: 10, 34. Act. 23, 5. Rom. 1, 17; 3, 10. 1 Petri 2. 6 etc.). Similes formulae circiter centies quinquagies occurrunt. Quae autem sit haec Scriptura, patet ex ipsis citationibus, quae desumptae sunt ex variis libris Veteris. Testamenti. Vocantur Scrip­ tura tum singuli textus (cf. Io 19, 36 37; Luc. 24, 27) tum tota collectio librorum sacrorum. Hi libri dividuntur in legem, prophetas, psalmos (Luc. 24, 44) vel in legem et prophetas (Matth. 5, 17). vel vocantur lex simpliciter (Matth. 5, 18; Io. 10, 34: 1 Cor. 14. 21). Inde igitur, quod hi libri indiscriminatim allegantur ut argumenta prorsus firma, quae nullam oblocutionem patiantur, efficitur et singulos textus et totam illam collectionem librorum habita esse ut eiusdem naturae et auctoritatis. Ideo non singuli tantum textus ut certa argumenta afferuntur, sed toti Scripturae absoluta infallibilitas tribuitur. _Non potest solvi Scriptura" (Io. 10, 34). -Oportet impleri Scripturam" (Act. 1. 16). -Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant" (Matth. 5, 18). -Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me“ (Luc. 24, 44). Cf. Act. 3, 21 : 17, 2 3 etc. Itaque Scriptura ut Scriptura in omnibus suis partibus secundum doctrinam Christi et apostolorum habet prorsus infallibilem auctori­ tatem. Quae autem est ratio huius infallibilitatis? Non alia, nisi 1’urs III. De locis theologicis. /f». * tf m ?·" ‘i Sectio 2. De Sacra Scriptura. quia Scriptura est terbum Dei, quia per Scripturam ipse Deus loquitur, seu quia scriptores sacri ut prophetae loquuntur in Spiritu Sancto. Hoc modo ipse Christus Dominus allegat verba psalmi 109: ,Con­ gregatis Pharisaeis interrogant eos lesus dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo . . .?" (Matth. 22, 41 sqq.) In hoc textu notanda est forma temporis praesentis: .Quomodo vocat", quae solum referri potest ad scriptum librum. Similiter Christus iudaeis dicit: .Non legistis, quod dictum est a Deo dicente vobis: Ego sum Deus Abraham....?" (Matth. 22, 31.) Haec autem iudaeis dicta non sunt, nisi quatenus scripta sunt: nam ut non scripta ad Moysen tantum dicta erant (cf. Exod. 3, 6 et Mare. 12, 26). Quia igitur Deus loquitur per sacros scriptores, Christus ait: .Facilius est caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere" (Lue. 16. 17). Apostoli eandem rationem loquendi sequuntur. Ita S. Petrus ait: .Oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David" (Act. 1, 16: cf. 2. 30). Fideles ad Deum orant: .Domine, tu es, qui fecisti caelum et terram, mare et omnia, quae in iis sunt, qui Spiritu Sancto per os patris nostri David dixisti: Quare fremuerunt gentes . . .?" (Act. 4, 24 sq.). S. Paulus in epistula ad hebraeos saepe exhibet Deum loquentem per Scripturas. Ita Hebr. 1, 6: .Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit [Deus]: Et adorent eum omnes angeli", quae sunt verba Ps. 96. 7. .Dixit enim Deus in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die sep­ tima" (Hebr. 4, 3: cf. Gen. 2, 2). .Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos ..." (Hebr. 10, 15: cf. 1er. 31, 33). Immo Gal. 3, 8 loco Dei loquentis simpliciter ponitur Scriptura loquens: .Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes" (cf. Gen. 12. 3). Itaque secundum doctrinam Christi et apostolorum omnia et sin­ gula dicta Scripturae Sacrae ideo infallibiliter vera sunt, quia sunt Scriptura, i. e. verbum Dei scriptum, seu quia a Deo inspirata sunt. 607. Sacram Scripturam a Deo esse inspiratam disertis verbis docet S. Da alas scribens ad Timotheum : "Οτι από βρέφους τά ιερά γράμματα οϊδας. . . πάσα γραφή θεόπνευστος (2 Tim. 3, 15 16). Ergo illa Sacra Scriptuia. quam Timotheus, filius matris iudaeae. ab infantia legit, divinitus inspirata est. Hoc vocabulum Θεόπνευστος hoc tantum loco in libris sacris occurrit et admodum raro invenitur apud profanos scriptores. Ita apud Plutarchum : τούς όνείρους τούς θεοπνεύστους (De piae. phil. 5. 2): apud Pseudo-Phokylidem (121): τής δέ Θεοπνεύστου σοφίης λόγος. Ibi igitur habemus somnia a Deo inspirata, hic sapientiam a Deo inspiratam. etymologiae haec vox significat id. quod est Art. 1. De exsistentia et notione inspirationis. Prop. LVf. 429 a Deo afflatum vel inspiratum. Itaque quod Paulus S. Scripturam vocat θεύπνευστον, tum ex voce ipsa tum ex usu potest significare Scripturam a Deo inspiratam. Si comparamus verba Pauli cum aliis textibus iam allatis, et si addimus unanimem expositionem Patrum graecorum, plane certum est S. Paulum nihil aliud voluisse dicere (piam Scripturam esse verbum a Deo dictum seu Deum esse auctorem principem S. Scripturae. Hoc modo inspiratam esse dicit πάσαν γραφήν, omnem Scripturam, i. e. quodvis scriptum, cui iudaei vel christiani nomen S. Scripturae tribuebant. 608. Hunc esse verum sensum horum verborum efficitur ex iis quo­ que, quae S. Petrus scribit. Dicit enim se quidem fuisse testem oculatum gloriae Christi, nihilominus etiam firmius argumentum quam ipsum testimonium sensuum esse prophetias in Scriptura contentas. Ratio autem, cur Scriptura tam firmum argumentum praebeat, haec est: ότι πάσα προφητεία γραφής ιδίας έπιλύσεως ού γίνεται. Ού γάρ θελήματι ανθρώπου ήνέχθη ποτέ προφητεία, άλλ’ υπό πνεύματος αγίου φερόμενοι έλάλησαν άγιοι [al. από] θεού άνθρωποι (2 Petri 1, 20 21). Prophetia, de qua hic est sermo, est Scriptura ut prophetica. Ad Scripturam enim, quam habebant, christianos remittit et huic eos attendere iubet ut firmissimo fidei testimonio. Non est putandum eum loqui de solis libris propheticis stricte dictis, cum prophetiae ad Christum spectantes in aliis quoque libris occurrant (cf. Luc. 24, 27 44). Ratio autem ab­ solutae infallibilitatis Scripturae est, quia eius scriptores non ex humana voluntate vaticinia illa scripserunt, sed ex instinctu Spiritus Sancti. Ideo prophetae in S. Scriptura saepe vocantur -os Dei" (1er. 15, 19; 5, 14 etc.; cf. Exod. 4, 16; 2 Reg. 23, 1 sqq.). Verba praecedentia: ιδίας έπιλύσεως ού γίνεται ab aliis referuntur ad ipsam Scripturae originem, quae inventione hominum orta non sit; et hoc modo v. 20 idem habet quod sequens. Ab aliis verba referuntur ad interpretationem Scripturae, quae in se sit obscura neque se ipsam explicet neque explicari debeat secundum humana beneplacita sed secundum eundem Spiritum, qui eam inspiravit. Utraque interpretatio ad nostrum finem est indifferens, quia v. 21 clare docetur Scripturam a Spiritu Sancto esse inspiratam. Eodem igitur sensu S. Paulus cen­ sendus est vocasse Scripturam Θεόπνευστον. Itaque ex testimoniis Christi et apostolorum manifestum est S. Scrip­ turam Veteris Testamenti esse a Deo inspiratam, et per hanc inspirationem Deum esse auctorem Scripturae et per Scripturam ad nos loqui. 609. De inspiratione librorum Novi Testamenti pauca tantum innuuntur in scriptis apostolorum. S. loannes in Apocalypsi saepius testatur se accepisse a Deo mandatum scribendi (Apoc. 1, 10 11 19; 19, 9 10). S. Paulus nomine Scripturae videtur allegare verba quaedam ex evan­ gelio Lucae (1 Tim. 5. 18; cf. Luc. 10, 7). S. Petrus ad fideles scribit: 430 Pars 111. De locis theologicis. Secti» 2. De Sacra Scriptura. .Domini nostri longanimitatem salutem arbitremini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistulis, loquens in iis de his. in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam perditionem" (2 Petri 3. 14 sqq.). Quibus verbis S. Petrus epistulas S. Pauli recenset inter -Scripturas", quas male intellegere ideo est tam periculosum, quod habentur regula fidei, et ex earum malo intellectu fides ipsa corrumpitur. Quia vero ex his verbis S. Petri concludi nequit, quas epistulas Pauli oh oculos habuerit, testimonium manet indeterminatum. Nihil igitur invenitur in libris Novi Testamenti, unde probari possit totam S. Scripturam Novi Testamenti, prout in nostro canone habetur, esse inspiratam. Itaque ad traditionem recurrendum est. ut omnium librorum S. Scrip­ turae origo divina et inspiratio extra dubium ponatur (cf. De Inspir. n. 34 sqq. 382 sqq.). Prop. LVII. i i·'1 Λ·* inspiratio S. Scripturae probatur ex traditione. 610. Quod ad testimonia traditionis attinet, notandum est nos non sim­ pliciter er eo argumentari, quod .SX Patres et concit ia dicant S. Scrip­ turam esse a Deo inspiratam rei etiam dictatam. Alii enim theologi haec et similia vocabula nimis presserunt et studuerunt ex iis probare verbalem inspirationem: alii e contra censuerunt SS. Patres laxiore modo intellexisse inspirationem, cum Tertullianus dicat -omnem Scrip­ turam aedificationi habilem divinitus inspirari" (De cultu fem. 1. 3: .1/ 1. 1308). cum Augustinus dicat Hieronymum scripsisse _non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu" (Ep. 82. 2; 3/ 33. 276), cum etiam decreta conciliorum divinitus inspirata esse dicantur {Leo M., Ep. 145. n. 1; 3/54. 1114). Sed si attenderimus ad modum, quo SS. Patres suam de inspiratione S. Scripturae doctrinam theoretice explicarunt et practice applicarunt. facile videbimus ex consensu Patrum omnes et solos libros S. Scripturae esse sensu stricto inspiratos. 611. Ex usu practice Patrurn et fidelium primorum saeculorum evi­ denter innotescit iis firmissime persuasum fuisse de divina origine sacrorum librorum. Hi libri in publica liturgia legebantur, ut iam testantur S. Justinus 3/. (Apol. 1. n. 67: 3/ 6, 430) et Tertullianus (Apol. c. 39: M 1. 468 sq.), et populo exponebantur, ut constat ex tot homiliis sanctorum Patrum. Singula Scripturae dicta habentur pro argumento ineluctabili, cui contradicere nulli fas sit ; sacros scrip­ tores erroris accusare impium et blasphemum censent. Diligenter distinguunt libros inspiratos ab aliis libris quantumvis bonis et piis. .Solis iis Scripturarum libris, qui canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum auctorem eorum in scribendo aliquid errasse firmissime credam . . . alios autem ita lego, ut, quanta­ libet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia !)<· exsistentia <·( notione inspirationis. Prop. LVII. 431 ita senserunt" (S. Augustin., Ep. ad Hieronym. 82. n. 3; J/ 33. 277). Hinc magnum illud studium in secernendis Scripturis veris ab incertis vel apocryphis, quod videre est e. g. in decretis Jnnocentii I et Gelasiano quod dicitur {liardouin 1 1005; .1/59, 163; Denz. n. 96 166). Fideles S. Scripturam semper in summa veneratione habebant, eam diligen­ tissime servabant, in pectore gestabant (cf. S. Io. Chrysost., In Matth. hom. 72. n. 2; .1/ 58, 669), non legebant nisi cum externis devotionis signis, genuilectentes vel erecto corpore stantes, praeferebant tormenta et mortem subire quam sacros libros manibus gentilium tradere. Haec et alia, quae nota sunt ex historia ecclesiastica, luculenter ostendunt divinam originem et inspirationem Scripturae communiter cognitam et creditam fuisse primis illis temporibus Christianis (De Inspir. n. 389 sqq. Cf. St. Beissel, Geschichte der Evangelienbiicher, Freiburg 1906, 1 sqq.). 612. Theoretic.a testimonia de hac re permulta exstant, sed pauca adduxisse sufficiat. S'. Clemens Jfomanits: .Scripturas diligenter inspicite, quae Spiritus Sancti vera sunt oracula. Attendite in illis nihil iniustum neque perversum scriptum esse" (1 Cor. 45, 2). Loquitur ibi de variis factis historicis, quae in Vetere Testamento narrantur (cf. 8. 1: 13, 1: 16, 2: 47, 1 sqq.). •8'. Justinus M. (vel alius anonymus) dicit scriptores Veteris Testa­ menti .nihil proprio marte excogitatum nos docuisse. . .. Neque enim natura aut humani ingenii acie res tam magnae ac divinae cognosci ab hominibus possunt, sed eo, quod tunc in sanctos homines descen­ debat dono I nomine δωρεάς significat Spiritum Sanctum] : quibus quidem nec verborum artificio opus fuit nec pugnaciter quicquam et rixandi studio dicere, sed puros se ipsos divini Spiritus operationi praebere, ut divinum illud e caelo delapsum plectrum velut quodam cytharae aut lyrae instrumento ita iustis hominibus utens, divinarum nobis et caelestium rerum cognitionem recluderet" (Cohort, ad graec. c. 8; .1/ 6, 257). Cf. Apol. 1. n. 13 31 sqq. 36 61 : Dial, cum Tryphone 7 33 36 38 sq. 65. S. Theophilus Antiochenus vocat scriptores sacros όργανα θεού, et de Moyse ait: Μωϋσής δε, μάλλον bt ό λόγος ό τού θεού ώς δι’ οργάνου δι’ αύτού φησιν (Ad Autol. 1. 2, n. 10; J/ 6, 1066). S. Scriptura in omnibus sibi consentiens est διά τό τούς πάντας πνευματοφόρους èvi πνεύματι θεού λελαληκεναι (ib. 1. 3, n. 12: Μ 6, 1137). Similiter antiquissimus quidam scriptor apud Eusebium disputans contra haeresim Artemonis ait: „Sacras quidem Scripturas audacter adulteraverunt. . . . Quantae porro audaciae sit eiusmodi facinus, ne ipsos quidem ignorare credibile est. Aut enim S. Scripturas a Sancto Spiritu dictatas esse non credunt, et proinde infideles sunt; aut semet ipsos Spiritu Sancto sapientiores esse existimabant, et proinde quid aliud sunt quam daemoniaci ?" (Η. E. 5, 28: .1/ 20, 510 sq.) 432 η'· Îiîi Pars HI. De locis theologicis. Sectio 2. De Sarni Scriptura. S. Irenaeus docet .Moysi litteras verba esse Christi“ (Adv. haer. 4, 2, 3: J/7. 977). .Quomodo testabantur de eo [Christo ) Scripturae, nisi ab uno et eodem essent Patre, praeinstruentes homines de adventu Filii eius?" (L. c. 4. 10, 1: AI 7, lOOO.) .Scripturae perfectae sunt, quippe a Verbo Dei et Spiritu eius dictae" (2, 28, 2; .1/ 7. 804). Clemens Alexandrinus: .Possum tibi Scripturas afferre paene in­ numerabiles. quarum ne apex quidem unus praeteribit, qui non per­ ficiatur. Spiritus enim Sanctus, qui Domini quasi os est, ea est elo­ cutus" (Coh. ad gent. 9; AI 8. 191). Origenes docet .non hominum scripta esse sacros libros, sed ex inspiratione Spiritus Sancti voluntate Patris omnium per lesum Chri­ stum esse eos scriptos et ad nos pervenisse" (De prine. 4, 1, n. 9; AI 11, 359). Secundum S. loannem Chrysostomum Scripturas ut quasdam .litteras dedit Deus, attulit autem Moyses.... Igitur obsecro, ita auscultemus, quasi haec non iam a Moyse, sed per linguam Moysis ab ipso uni­ versorum Deo audiamus" (In Gen. hom. 1. 2, n. 2 ; AI 53, 28). S. Cyprianus ad Quirinum scribit: .Obtemperandum fuit, fili caris­ sime, desiderio spirituali impensissima petitione divina magisteria poscenti, quibus nos Deus per Scripturas Sanctas erudire et instruere dignatus est. ut a tenebris erroris abducti et luce eius pura et candida luminati viam vitae per salutaria sacramenta teneamus “ (Praef. in libr. testim. : II 1, 35). » S. Ambrosius .-.Quomodo [ Spiritus Sanctus] non omnia habet, quae Dei sunt, qui cum Patre et Filio . . . inspiratur prophetis? Unde et Scriptura divina θεόπνευστος omnis ex hoc dicitur, quod Deus inspiret, quae locutus est Spiritus1· (De Spiritu Sancto 3, 16, n. 112; AI 16, 803). S. Augustinus: .Deus . . . etiam Scripturam condidit, quae canonica nominatur, altissiniae auctoritatis" (De civ. Dei 11, 3: AI 41, 318). .De illa civitate, unde peregrinamur, litterae nobis venerunt; ipsae sunt Scripturae, quae nos hortantur, ut bene vivamus" (In Ps. 90, η. 1 : AI 37, 1159). S. Gregorius AL: .Inter multos saepe quaeritur, quis libri beati lob scriptor habeatur. . . . Sed quis haec scripserit, valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui in illius opere inspirator exstitit et per scribentis vocem imitanda ad nos eius facta transmisit. Si magni cuiusdam viri susceptis epistulis legeremus verba, sed quo calamo fuissent scripta, quaereremus, ridi­ culum profecto esset epistularum auctorem scire, sed quali calamo earum verba impressa essent, indagare. Cum ergo rem cognoscimus eiusque rei Spiritum Sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras de calamo per­ contamur ?“ (In lob praef. η. 1 2; .V 75, 515 sq.) Art. 1. Du exsistentia et notione inspirationis. Prop. LVII. 433 Have testimonia ostendunt, quomodo ex consensu SS. Patrum Deus dicendus sit auctor sacrorum librorum, Dicunt enim Deum esse eorum auctorem, <- exsistentia et notione inspirationis. Prop. LVIII. docuissent. SS. Patres hanc doctrinam ut prorsus (Athanas., Contra arian. or. 3, n. 47; M 26, 422 In Ps. 44. n. 1: M 55, 184: Epiphan., Haer. 48, llieron.) Prolog, in Is.; M 24, 19; in Hab., in Nah.; Deus enim libertate hominis intacta potest homine ad conscribendum librum. 439 falsam reiecerunt Ioann. Chri/sost., . 4: M 41.' 862 uti ut instrumento 619. Porro Deus assistentia sua scriptorem sacrum inter scribendum iuvurc debet, ut infallibiliter sint vera, quae scribit: nam Deus non potest velle, ut suo nomine scribantur, quae sunt falsa. Neque solum vera esse oportet, quae scribuntur, sed debent etiam fideliter exprimi ea omnia et sola, quae Deus scribi vult, quia secus homines, ad quos Scriptura dirigitur, in errorem inducuntur, accipientes humana pro divinis. Sed haec iam est magis quaestio de extensione inspirationis, de qua postea plura (cf. De Inspir. n. 417 425 477). • - 620. Tandem Deus debet velle, ut liber suo mandato conscriptus, suo quoque nomine ecclesiae tradatur, et hanc suam voluntatem revolare debet. Deus enim inspirat libros sacros in utilitatem ecclesiae, mit­ tit eos tamquam epistulam ad homines. Non repugnat quidem Deum privatis tantum hominibus hoc modo loqui : at talis liber, etsi recte diceretur sacer, non esset sensu stricto liber inspiratus, quia secun­ dum doctrinam concilii vaticani libri inspirati sunt, qui ut tales ec­ clesiae traditi sunt et pertinent ad depositum fidei catholicae. Quam­ vis Deus interdum sanctis privatas revelationes dederit cum mandato scribendi eas, et quamvis hae revelationes iussu Dei conscriptae postea tum a Deo ipso nova revelatione privata tum indicio ecclesiae appro­ batae sint (cogita e. g. de scriptis S. Teresiae), numquam tamen haec scripta recensentur inter libros S. Scripturae, quia Deus noluit, ut suo nomine et tamquam libri, quorum ipse esset auctor, ecclesiae trade­ rentur. Quia autem ex principiis naturalibus cognosci nequit, quis liber sit inspiratus et Dei nomine ecclesiae traditus, requiritur reve­ latio divina ad hoc cognoscendum (De Inspir. n. 329 409 sqq. 427). Itaque traditio librorum non constituit inspirationem, sed eam sup­ ponit eamque manifestat. Actus, quo Deus vult, ut liber scribatur in hunc tinem. ut ecclesiae tamquam liber Dei tradatur, pertinet ad genus causae finalis. Causa autem finalis non habet efficaciam et effectum nisi per causam efficientem. Ergo Deus, si vult, ut liber sit suus et tamquam suus ecclesiae tradatur, debet correspondentem influxum supernaturalem in scriptorem sacrum exercere. Nam sine hoc influxu non est inspiratio neque liber inspiratus, ergo neque traditio libri inspirati. Haec nos iam docuit Leo XIII secundum constantem doctrinam ec­ clesiae (supra n. 616). Unde Deus, quando relinquit solas causas naturales agere ad librum aliquem conficiendum, non potest simul intendere, ut liber fiat inspiratus et canonicus. Nam velle, ut liber *F I •Ίή 440 Pars III. De locis theologicis. Sectio 2. De Sacra Scriptura. sit. inspiratus, neque tamen inspirare, est contradictio in terminis. In­ spiratio autem est actus causae efficientis supernaturalis. Ergo in­ tentio, ut liber tamquam canonicus ecclesiae tradatur, et inspiratio supernaturalis sunt duae res inseparabiliter nexae (cf. supra n. 617). 621. Schol. Inspiratio est gratia gratis data, i. e. ea, quae non datur ad sanctificationem scriptoris inspirati sed ad utilitatem ecclesiae. Revocatur ad donum prophetiae generice acceptae, quia propheta est, per quem Deus ad homines loquitur. Cum autem aliae gratiae gratis datae in ecclesia semper perseverent, inspiratio post apostolorum tem­ pora plane cessavit. Quia enim revelatio publica finita est cum morte apostolorum (supra n. 5’24 sq.). etiam charisma inspirationis ad scri­ bendos libros S. Scripturae cum consummatione revelationis catholicae desiit (cf. De Inspir. n. 377 sqq. 395 sqq. 402 sqq.). Prop. LIX. ns ί< 51. n. 5); et tamen in symbolo apostolico ipsa haec temporis determinatio omnibus profitenda proponitur. Ad hanc rem applicare possumus, quae S. Augusti fias dixit de officioso mendacio, quod nonnulli in quibusdam Scripturae textibus invenisse sibi videbantur: .Admisso enim in tantum auctori­ tatis fastigium officioso aliquo mendacio nulla illorum librorum parti­ cula remanebit, quae non. ut cuique videbitur vel ad mores difficilis Art. 2. I>·· extensione inspirationis Prop. LX. vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur ** (Ep. 28 ad Hieronym, n. 3; .1/ 33, 112). Ideo summus pontifex Leo III in encycl. «ITovidentissimus Deus" : .Nefas (inquit) omnino fuerit aut inspirationem ad aliquas tantum S. Scripturae partes coangustare aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Non enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficul­ tatibus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem divinam ad res fidei morumque, nihil praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrentur, de veritate sententiarum cum agitur, non adeo ex­ quirendum, quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur, quam ob causam ea dixerit. Etenim libri omnes atque integri, quos ecclesia tamquam sacros et canonicos recepit, cum omnibus suis partibus Spiritu Sancto dictante conscripti sunt. Tantum vero abest, ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est Deum, summam veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse. Haec est antiqua et constans fides ecclesiae, sollemni etiam sententia in conciliis definita fiorentino, et tridentino, con­ firmata denique atque expressius declarata in concilio vaticano. . . . Consequitur, ut, qui in locis authenticis librorum sacrorum quidpiam falsi contineri posse existiment, ii profecto aut catholicam divinae inspirationis notionem pervertant aut Deum ipsum erroris faciant auctorem“ (ed. Herder 59 sq. ; Denz. n. 1950 sqq.). De Inspir. n. 480 sqq. Doctrinam Leonis XIII rursus confirmavit et a falsis quibusdam interpretationibus vindicavit Benedictus AT in encycl. .Spiritus Para** clitus (15 sept. 1920), qui in specie haec notat. Imprimis errant ii, «qui inspirationem quidem ipsam ad omnes sententias, immo etiam ad singula Bibliorum verba pertinere volunt, sed eius effectus, atque imprimis erroris immunitatem absolutamque veritatem, ad elementum primarium seu religiosum contrahunt et coangustant“, ea vero, quae ad profanas disciplinas pertineant, censent «scriptoris imbecillitati relinqui··: unde nihil mirum, si in Scriptura errores de rebus physicis et historicis occurrant. «Haec opinionum *· commenta contendunt non repugnare Leonis XIII praescriptionibus. «Id vero quam temere, (piam falso affirmetur, ex ipsis pontificis verbis manifesto aparet." «Neque minus ab ecclesiae doctrina . . ii dissentiunt, qui partes Scripturarum historicas non factorum absoluta inniti veritate arbitran­ tur, sed tantummodo relativa." Hanc veritatem relativam explicant dicentes res referri, prout .secundum vulgi opinionem, non prout reapse factae sint; idque voluerunt deducere ex verbis Leonis XIII. Hanc sententiam vocat Benedictus XV «rem in decessorem Nostrum plane iniuriosam et falsam plenamque erroris." I [β Pars 111. De locis theologicis. Sectio 2. De Sacra Scriptura. Tandem inter .obtrectatores' Sacrae Scripturae numerandi sunt, qui .sensu et indicio ecclesiae posthabito nimis facile ad citationes, quas vocant, implicitas vel ad narrationes specietenus historicas con­ fugiunt. aut genera quaedam litterarum in libris sacris inveniri con­ tendunt. quibuscum integra ac perfecta verbi divini veritas componi nequeat; aut de Bibliorum origine ita opinantur, ut eorumdem labet vel prorsus pereat auctoritas. * (Acta Apost. Sed. 1920. 385 sqq.; apud Denz. Enchir. 14 n. 2186 sqq.). Sed haec paulo magis explicare iuvat. 629. Quamvis omnes sententiae S. Scripturae sint inspiratae et infallibiliter verae, tamen bene notandum est quibusdam sententiis in­ spiratis non absolutam sed relativam veritatem convenire. Spiritus enim Sanctus loquebatur et scribebat pro hominibus ideoque eo modo, ut ab iis intellegi posset. Quare hominum usui se accommodavit et in rebus, de quibus secundum sensuum apparentiam loqui solent, eodem quo homines loquendi modo usus est. Itaque etiam Spiritus Sanctus loquitur de motu, de ortu et occasu solis, de luna ut sidere maiore prae stellis, similiter de aliis rebus, non ut hac ratione nos erudiat de obiectiva harum rerum natura, sed ut significet ea. quae his locu­ tionibus auditis homines mente concipere solent. Si quis igitur ex hoc accommodato loquendi modo sibi licere putaret indicare de interna rerum natura, sibi ipsi adscribere deberet, si in errorem inducitur, non minus quam si homines, etiam doctos, ita loquentes male intel­ legeret. vel si opticam apparentiam magnitudinis, motus etc. cum reali magnitudine et motu confunderet. .Nam Spiritus Sanctus revelatione singulari de his rebus scriptorem non docuit, sed permisit usitate loqui, ut homines solent, qui sane a communi loquendi ratione non recedunt, neque tamen mentiuntur, quidquid de lunae magnitudine et solis et terrae constitutione et motu sentiant * (Marchini, De divinit. et canonicit. S. Bibi. Proleg. pars 1. a. 5; Migne, Curs. Script. Sacrae III 100). De Inspir. n. 490 sqq. 502 sqq. Sed hic imprimis cavendum est ab eo conceptu .relativae veritatis , * quem modernistae statuerunt, qui docent veritatem in sacris libris ex­ sistentem convenire solummodo ei rerum statui, in quo libri exarati sint, librum autem absolute et in omne futurum tempus verum esse impossibilem. Itaque secundum eos Scriptura manifestat nobis mentem hominum illius aetatis, qua libri sacri orti sunt, sed constanter nova expositione indiget, ut accommodetur conceptibus singulorum temporum. Videlicet verba Scripturae non minus sunt symbola imperfecta rerum divinarum quam omnes aliae formulae religiosae, nullo modo confun­ denda cum unica veritate absoluta, quae est Deus (cf. Denz. n. 2078 sqq.: De Inspir. n. 362 sqq.). Quae sine dubio admitti non possunt : nam quamvis Scriptura non sit Deus et consequenter neque omnem veri­ tatem contineat neque vera modo divino contineat, in iis tamen, quae ST?1·· Art. 2. De extensione inspirationis. a sacris scriptoribus ut vera affirmantur. est vere verbum Dei, ideoque neque ut verum affirmare potest, quod falsum est. neque ut falsum, quod verum est. Hoc sensu Scriptura est absolute vera (De Inspir, n. 516). Ceterum ex natura rei alia est veritas parabolae, alia veritas historiae; alia veritas carminis, alia veritas scripti didactici; et sic singula «genera litteraria” suam propriam veritatem habent: sunt tamen omnia vera eo sensu, quo sacer scriptor vera esse af­ firmat: neque umquam accidere potest, ut eius affirmationes successu temporis falsae evadant (De Inspir. n. 492 sqq.). Praeterea .veritas relativa" in rebus historicis multas habet cautiones. Ne sacra quidem historia eo sensu absolute vera est, quasi omnia vera referat, vel ipsis hagiographis nota (cf. Io. 21, 25), neque ' quasi omnia accuratissime describat, cum saepe locutiones sint in­ determinatae, et eadem res variis locis alio et alio modo narretur. Ex altera parte narrationes historicae multo minus admittunt locutiones secundum apparentiam quam usitatus loquendi modus de phaenomenis physicis. Nam a) hic loquendi modus non adhibetur ad homines do­ cendos internam naturam rerum; historica narratio fit ad docendos homines res gestas, b) Phaenomena physica per se non pertinent ad ordinem salutis, neque falsae circa ea opiniones sunt impedimenta salutis; contra vero multa facta historica per se intime cum salute supernatural! cohaerent, ut e. g. dicta et facta Christi, c) Deus de phaenomenis physicis non tradidit scientiam naturalem: sed multa facta historica revelata sunt et in symbolis credenda proponuntur. Itaque si constat sacrum scriptorem velle res historice narrare, non licet admittere reapse res non accidisse, ut narrantur, sed esse mythos vel legendas, quibus nulla veritas historica respondeat (De Inspir. n. 512 sqq. 521 sqq. 525 sqq.). Pluries iam auctoritas ecclesiastica eiusmodi errorem damnavit (cf. Denz. n. 1707 1980 2014 2016 sqq.), opus Lenormant (Les origines de Phistoire) et alia opera, in quibus veteres libros historicos Scripturae continere mythos docetur, in Indice posuit (cf. De Inspir. n. 338—345), aliis vero theologis, qui simile quid docebant, silentium indixit. Ergo secundum sensum ec­ clesiae non licet fidem historiae sive Veteris sive Novi Testamenti in dubium vocare. 630. Sed distinguendum est, utrum Spiritus Sanctus ipse loquatur an alios loqucntes faciat. Neque enim eo ipso, quod Spiritus Sanctus testatur certa verba dicta esse ab hoc vel illo homine, etiam testatur haec verba vera esse, cum vel aperta mendacia narrentur in Scriptura. Itaque attendendum est, quis et qualis sit. qui loquens inducitur. .In evangelio, quamvis verum sit omnino, quod dicta sint, non tamen omnia quae dicta sunt, vera esse creduntur, quoniam multa a iudaeis falsa et impia dicta esse verax evangelii Scriptura testatur” (N. Augustinus, Ad Oros. contra Priscill. et Origen, c. 9. n. 12; M 42, 676). Pars 111. De locis theologicis. k)! Sectio 2. De Sacra Scriptura. Constat igitur in Scriptura legi «citationes . * i. e. dicta hominum etiam non inspiratorum. Unde distinguendum est inter ,veritatem citationis’ et «veritatem rei citatae". Illa semper adest, haec non semper. Interdum quaedam simpliciter referuntur, ut epistulae (Esdr. c. 4 et 5); interdum aliorum dicta approbantur ut vera (e. g. Tit. 1, 12 sq.); interdum reprobantur ut falsa (e. g. 1er. 28, 15 sq.). Inter­ dum citationes sunt manifestae, interdum tacitae seu «implicitae’ (e. g. lud. 1, 14). Quibusdam placuit ad has citationes implicitas recurrere in plurimis difficultatibus librorum historicorum Veteris Testamenti (De Inspir. n. 359 sqq.). Attamen exaggeratio in hac re cavenda est. Certe libri historici Veteris Testamenti non sunt congeries citationum, quas sacri scriptores collegerunt nullo facto iudicio de earum veritate aut falsitate. Hi enim libri exhibent historiam oeconomiae supernaturalis. quae non a Patribus tantum, sed etiam ab ipso Christo Domino et ab apostolis ut vera historia habetur et ad docendum abhibetur. Unde citationes implicitae non pro arbitrio supponendae sed singulis locis rationibus probandae sunt (De Inspir. n. 359sqq. 519sq. 532sq.). De hac re „ Com­ missio biblica’ interrogata: «Utrum ad enodandas difficultates, quae occurrunt in nonnullis Sacrae Scripturae textibus, qui facta historica referre videntur, liceat exegetae catholico asserere agi in his de cita­ tione tacita vel implicita documenti ab auctore non inspirato conscripti, cuius asserta omnia auctor inspiratus minime approbare aut sua facere intendit, quaeque ideo ab errore immimia haberi non possunt?’ — re­ spondit: «Negative, excepto casu, in quo salvo sensu ac iudicio ecclesiae solidis argumentis probetur: 1. hagiographum alterius dicta vel docu­ menta revera citare, et 2. eadem nec probare nec sua facere, ita ut iure censeatur non proprio nomine loqui’ [Denz. n. 1979). 631. Si in Script urà persona quidem creata loquitur, sed a Deo missa, ut Dei nomine fungatur munere legati ad homines, verba non sunt minus infallibilia, quum si Deus ipse ea dixisset. Tales personae sunt angeli boni, prophetae, apostoli (post diem pentecostes). Quod ad angelos attinet, numquam censentur suo nomine venire et loqui ad homines sed nomine Dei tantum (cf. Dan. 9: Hebr. 1, 14: Apoc. passim). Itaque, quae dicunt, non solum vera sunt, sed etiam fide divina credi possunt. Apostoli, quando dogmata fidei praedicant, sunt infallibiles, non vero quando de aliis rebus loquuntur: unde in his falli possunt. Similiter prophetae non semper ut prophetae loquuntur: ubi autem suo nomine loquuntur, non sunt immunes ab errore (e. g. 2 Rg. 7. 2 sqq.). E contra vero accidere potest, ut homines, qui non sunt prophetae neque apo­ stoli. in certa occasione ex instinctu Spiritus Sancti locuti sint, ut patriarchae, Tobias, Simeon (Luc. 2, 34). alii non pauci. Itaque cum vel S. Scriptura diserte docet vel aliunde constat hominem locutum esse ex instinctu divino, patet eius verba esse infallibilia. Praeterea [)<» extensione inspirationis. Prop. LX. cum S. Scriptura verba ab homine dicta approbat aut improbat, eo ipso habemus testimonium Spiritus Sancti de veritate aut falsitate talium verborum. Ita Deus approbavit verba Iob(38, 1 sqq.; 38, 33sqq.; 42, 3 sqq.) et Christus verba Petri (Matth. 16, 16 sqq.); exempla impro­ bationis in eodem libro lob occurrunt (42, 7 sq.). Approbatio vero per­ sonarum in genere non est approbatio omnium, quae a personis dicuntur vel fiunt (cf. Ex. 1, 15 sqq.; ludith 10. 12 sqq.). De Inspir. n. 436 sqq. 632. Ipsi quoque scriptores sacri interdum sua sensa manifestant, orando ad Deum, dubia proferendo, salutationes ad amicos mittendo etc. Quia nihilominus Deus haec scribenda inspiravit, talia dicta vere sunt verbum Dei, sed diversimode. Interdum hagiographi narrant ea. quae antea a se dicta vel facta sunt (Ex. 2, 13 sqq. Ion. 4, 3 4. Io. 13. 25). His igitur locis Spiritus Sanctus nihil aliud directe testatur nisi illas res olim dictas vel factas esse. Quid de veritate et bonitate sit sen­ tiendum, eo modo diiudicari debet, quo iam dictum est. Cum P ir apostolus scribit : „ Ceteris ego dico, non Dominus“ (1 Cor. 7, 12). infallibiliter certum est ibi agi non de praecepto divino sed de prae­ cepto apostolico. Quamvis enim Deus Paulum inspiraverit, ut omnia scriberet, quaecumque scripsit, tamen ex altera parte eum movit, ut alia scriberet ut praecepta divina, alia ut praecepta humana. Hoc alterum infert distinctionem in varias materias scriptionis; prius illud refertur ad formalem rationem inspirationis. Ergo nullum praeceptum ideo praecise est divinum, quia in S. Scriptura invenitur. 633. Porro quia Deus saepe movit scriptorem, ut scriberet, quae ipse scriptor sciret, facile intellegitur, quomodo possint in S. Scriptura occurrere assertiones indeterminatae vel dubitativae (lo. 2. 6: 6. 19. Act. 25, 6. 1 Cor. 1, 16 etc.). Ex his testimoniis duo concludi possunt, unum: rem veram esse, prout narratur; alterum: scriptorem sacrum fortasse exactiorem notitiam rei non habuisse neque accepisse de hac re a Deo revelationem, sed solum inspiratum esse ad ea scribenda, quae sciebat (De Inspir. n. 445 sqq.). 634. Saepe sacer scriptor gaudium, tristitiam rei alios animi sui affectus manifestat (cf. initia et conclusiones epistularum S. Pauli). Ex Scriptura igitur proxime certum est sacrum scriptorem vere habuisse hos affectus, quia Deus non potuit eum inspirare ad mentiendum. In­ directe sequitur hos affectus esse honestos et ad utilitatem legentium scriptos, quia secus non esset finis rationabilis eorum scriptionem in­ spirandi. .Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia" (2 Tim. 3. Haec pauca indicasse sufficiat de extensione inspirationis ad res omnes et sententias, quae in S. Scriptura habentur (cf. Schmid, De Pesch, Praelectiones dogmaticae. I. Ed. 6/7. - 450 Pars HI. De locis theologicis. Sectio 2. De Sacru Scriptura. insp. 117 sqq.; N. Schif/ini, Divinitas Scripturarum, Augustae Tauri­ norum 1905, 90 sqq. ; Franc. Fgger, Absolute <»der relative \\ ahrheit der Heiligen Schrift, Brixen 1909). nt. ;.»ι wl Prop. LXI. Inspiratio omnium verborum materialium et con­ structionum S. Scripturae admittenda non est. 635. Fuerunt olim satis multi, qui censerent non solas res et sen­ tentias sed etiam singula vocabula Scripturae et totam orationis formam a Deo inspirata esse. Haec quidem sententia maxime inter vetustiores protestantes vigebat (cf. De Inspir. n. 219 228 sqq. ; Deminger, Vier Bucher von der religiOsen Erkenntnis II 239 sqq.), sed eius de­ fensores etiam fuerunt nonnulli optimi theologi catholici, ut e. g. Bailes i In 1, q. 1. a. 3, dub. 3). Nihilominus .propositio, quae negat in­ spirationem singulorum verborum S. Scripturae, a pluribus theologis recepta est. quorum numerus magis magisque in dies crevit, ita ut nunc ab omnibus fere defendatur, relicta rigidiore illa sententia in­ spirationis verbalis' (Ubaldi, Introduct. in S. Script. II 23: cf. De Inspir. n. 278 280 281 287). Si quis censet nonnulla vocabula vel phrases et constructiones Scripturae inspirata esse ob specialem aliquam rationem, e. g. vocabu­ lum λόγος, formulam baptismi etc., hanc sententiam non oppugnamus, sed negamus Deum omnia et singula vocabula totius Scripturae inspirasse. Verba, de quibus hic loquimur, sunt rerba materialia. Nam ipsa quoque iudicia et sententiae sunt scriptoris verba, sed haec vocantur verba formalia, quibus exprimendis verba materialia ut signa externa serviunt. Externa signa, priusquam chartae commendantur, sunt in imaginatione scriptoris. Unde quaestio est. num Deus influxu super­ naturali singulas imagines determinatorum vocabulorum et construc­ tionum in scriptore producat. Illi, qui praecedentibus saeculis defende­ bant inspirationem verborum materialium, hoc sensu rem intellegebant, quasi Deus eligeret singula verba et scriptori sacro ita imprimeret et eum ita ad haec scribenda moveret, ut scriptor non esset sub hoc respectu plus quam calamus, quo Spiritus Sanctus uteretur. Hanc igitur Bmechanicam" verborum inspirationem requiri vel in plerisque Scripturae dictis locum habuisse negamus. Nostra quidem aetate vix sunt, qui veterem illam opinionem defendant: nihilominus ad explican­ dam essentiam inspirationis haec res breviter consideranda est. Concedimus assistentiam divinam ad ipsa quoque verba eatenus extendi debere, quatenus Deus cavere debet, ne verba inepta eligantur, quia verbis ineptis sensus ipse corrumpitur. Sed potuit Deus scriptori electionem verborum relinquere, quamdiu videbat eum eligere apta verba: et solum si scriptor ipse apta verba non elegisset, positivus influxus Dei necessarius erat, ut scriptor apta verba conciperet et scriberet. Ergo interdum hoc factum esse non negamus, sed sola universalis inspiratio verborum ut superflua et improbabilis reicitur. Art. 2. De extensione inspirationis. Prop. LX I. 451 636. Inspiratio verbal is non requiritur, ut Deus sit sensu vero auctor libri sacri, quia in omni libro et maxime in S. Scriptura res et sen­ tentiae sunt pars essentialis, modus vero dicendi, in quantum ipsas sententias non mutat, accidentaliter se habet. Eaedem enim res alio et alio modo exprimi possunt, quia’multi sunt termini idonei ad eas­ dem ideas exprimendas. Ideo quilibet scriptor non minus se agnoscet auctorem libri sui in aliam linguam fideliter translati quam originaliter a se conscripti. Ergo etiam aliquis merito auctor libri vocandus est. etiamsi non in individuo omnia verba et phrases per se suppeditet, dummodo curet, ut res singulae, quas. vult scribi, convenienti modo scribantur. Unde ad inspirationem Scripturae ratione externae formae non plus requiritur, quam ut Deus assistentia sua provideat, ut scriptor ea omnia et sola scribat, quae secundum voluntatem Dei scribenda sunt, et ut haec apto et sincero modo scribantur. „Ex hoc autem ipso praesumi debet, ubi non demonstratur oppositum, revera ita factum esse et Deum, qui disponit omnia suaviter, permisisse, ut homines, divinis sensis iam collustrati et ad ea scribenda supematuraliter moti, secundum diversam singulorum indolem et eruditionem ipsi sub divina assistentia reperirent et seligerent idearum inspiratarum signa. Ceterum suppetunt argumenta etiam positiva, ex quibus deducitur saltem plerum­ que auctores inspiratos in verbis seligendis et in modo scribendi gram­ matico ac rhetorico divina assistentia tantum munitos et adiutos, non autem divinitus accepta dictatione ad unum determinatos fuisse' (Franzelin, De Trad, et Script., ed. 3, 352). 637. Verba et constructiones non fuisse inspirata apparet ex modo dicendi calde diverso apud singulos hagiographos, prout hi erant di­ versae culturae et indolis. -De Isaia sciendum, quod in sermone suo disertus sit, quippe ut vir nobilis et urbanae eloquentiae, nec habens quicquam in eloquio rusticitatis admixtum.8 „Ieremias sermone qui­ dem apud Hebraeos Isaia et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior sed sensibus par, quippe qui eodem Spiritu propheta­ verit. Porro simplicitas eloquii a loco ei, in quo natus est, accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus/ Ita S. Hier­ onymus (Praef. in Is.; M 28, 771; et in 1er.; M 28, 847), qui in Sancti quoque Pauli scriptis notat soloecismos, quos ob linguae graecae im­ peritiam vitare non potuerit. Ideo monet: „Alii syllabas aucupentur et litteras, tu quaere sententias8 (Ep. 57 ad Pammach. n. 6, cf. n. 10; M 22, 572 576). „ Beatus est, qui seminat in eloquiis Scripturarum tam Veteris quam Novi Instrumenti et calcat aquas occidentis lit­ terae, ut metat fructus Spiritus vivificantis8 (In Is. 1, 3; M 24, 27). Certe valde inconveniens videtur peccata contra grammaticam et inconcinnitatem vel obscuritatem sermonis in Spiritum Sanctum velle refundere, id quod in opinione verbalis inspirationis fieri oportet. Dicunt quidem Spiritum Sanctum in hac re se singulorum indoli ac29· 452 Pars HI· locis theologicis. Sectio 2. De Sacra Scriptura. commodasse: at hoc est prorsus improbabile, quia Deus nihil agit frustra: potuit autem Deus eundem effectum sine influxu tam spe­ ciali obtinere, singulos scriptores suae indoli relinquendo (De Inspir. n. 456 sqq.). 638. Ipsi sacri scriptores modum loquendi sibi tribuunt et eius de­ fectus excusant. Ita scriptor secundi libri Machabaeorum dicit, si tenuiter et mediocriter scripserit, se fecisse, quantum potuerit, et se ex industria stilum variasse, ne lectorem taedio afficiat (2 Mach. 15, 39 40). S. Paulus se vocat ,imperitum sermone" (2 Cor. 11, 6), quod non minus valet de eius scriptis quam dictis. 639. Itaque facile intellegitur, cur evangelistae eosdem sermones Christi aliter et aliter referant, quod attinet ad verba, sensu tantum servato. Hoc vel uno exemplo quadruplicis narrationis apparet, quae de eucharistiae institutione in S. Scriptura exstat. -Ut enim quisque meminerat, et ut cuique cordi erat vel brevius vel prolixius eandem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est. . . . Ut. quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam verborum quam rerum quaerendam vel amplectendam esse veri­ tatem, quando eos, qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem veritate constitisse appro­ bamus" (δ'. August., De cons, evang. 1. 2, n. 27 sq. ; JZ 34, 1089: cf. 1111 1139). 640. Sunt quidem nonnullÀ inter SS. Patres, qui cum emphasi docent nullum apicem, nullam litteram esse in Scriptura nisi ex intentione Spiritus Sancti positam. Sed cum iidem doctores diversitatem locu­ tionis et similia ex diversa indole scriptorum explicent, manifestum est eos solummodo rhetorice exaggerare dignitatem omnium senten­ tiarum S. Scripturae, utpote a Spiritu Sancto inspiratarum. -Ne syllaba quidem", inquit S. Ioann. Chrysost., .praetereunda, nam omnia sunt a Spiritu Sancto" (Horn. 15 in Gen.: .1/53, 119). Nihilominus in Hom. 1 in NIatth. (M 57, 16 sqq.) diversitatem narrationum in quattuor evangeliis inde explicat, quod evangelistae non ex conventione scripse­ rint, sed pro sua quisque indole. (Cf. Homil. in illud „Non est in homine" n. 2 et 3: M 56, 156 158.) De Inspir. n. 462 sqq. 641. Similiter nonnulli inter scholasticos specietenus tantum statuunt inspirationem verbalem, sed rem ita explicant, ut a nostra sententia non recedant. Ita Suarez: -Est Scriptura instinctu Spiritus Sancti scripta dictantis non tantum sensum sed etiam verba." Nihilominus ait: .Quando auctor canonicus scribit aliquid, quod secundum se huma­ num est et subiacet sensibus, satis videtur, quod Spiritus illi specialiter assistat et custodiat ab omni errore et falsitate et ab omnibus verbis, quae non expediunt vel decent talem Scripturam, avertendo scilicet Art. 2. De extensione inspirationis. Prop. LXI. 453 speciali providentia omnia obiecta, quae conceptus talium verborum I ineptorum ] excitare possunt, et in reliquis permittendo, ut scriptor sua memoria et suis speciebus et sua diligentia utatur in scribendo“ (De fide disp. 5, sect. 3, n. 4 5; cf. disp. 2, sect. 5, n. 4). 642. Ex dictis facile apparet, quomodo ecclesia nonnullis versionibus tantam auctoritatem tribuere potuerit, ut eas pro canonica Scriptura habendas esse decerneret; id quod maxime valet de Vulgata. Certe nisi quis gratis velit asserere etiam has versiones esse inspiratas, debet concedere materialia verba inspirata in iis non haberi. Ergo ecclesia, quae eas nihilominus pro Scriptura inspirata habet, censet inspira­ tionem non pertinere ad singula vocabula sed ad res et sententias, et res et sententias inspiratas fideliter redditas esse in illis versionibus (cf. Wircéburg. I. n. 22 sqq.). Scriptura per versionem accidentaliter tantum mutata est, manet autem essentialiter Scriptura. Scriptura autem praecise ut Scriptura Spiritui Sancto adscribitur; ergo non secundum accidentia verborum et stili (De Inspir. n. 460 sq.). Plane diversam inspirationem verbalem docuerunt nostra aetate quidam, qui negant a Deo dictata esse singula vocabula, sed dicunt Deum inspirando elevare et movere omnes facultates hominis inspirati, et hominem sic elevatum et motum scribere sententias et verba; hoc sensu etiam verba ipsa esse inspirata. Et quia homo etiam inspiratus manet imperfectus, similiter liber inspiratus perfectiones et imperfec­ tiones hominis inspirati manifestat. Quidam hunc modum inspirationis excogitaverunt ad laxandum conceptum inspirationis. Concludebant enim: si inspiratio non impedit defectus litterarios, consequenter ne­ que excludit defectus quoad ipsas res, et humanae infirmitates non minus in rebus quam in verbis Scripturae agnoscendae sunt (De In­ spir. n. 454). Ergo haec theoria toto caelo distat a doctrina quorundam theologorum saeculi XVI de inspiratione verbali, qui volebant conceptum inspirationis artare statuendo inspirationem verbalem. Sine dubio homo motus ad scribendas certas res, eo ipso aliquo modo movetur ad eligenda certa verba, quatenus ex usu humano certae res certis verbis exprimuntur. At hoc non obstante eadem res saepe variis modis exprimi potest ita, ut substantia sententiarum non mutetur. Quod si accidit, nulla est ratio dicendi Deum determinasse supernaturaliter scriptorem ad certa verba exclusis omnibus aliis. Hoc satis patet ex argumentis iam allatis. Nihilominus ad Dei voluntatem referendum est, ut scripti sint libri poetici, historici, didactici. Neque tamen censendus est Deus inspiratione infudisse poeticam, historicam aliamve artem, sed potius elegit ad varia haec opera conficienda homines natura et indole aptos ad certa genera litteraria, eosque ita movit iisque ita astitit, ut libri, quales volebat, scriberentur. Unde non necessario concluditur singula verba, versus bonos vel minus bonos, dictionem perfectam aut imperfectam iis esse a Deo determi- i 454 Pan? HI. De locis theologicis. Sectio 2, De Sacra Scriptura. nata et suppeditata (De Inspir. n. 468 sqq.). Itaque nova haec ,inspiratio verbalis non multo plus est quam vocabulum vel modus loquendi. ART. ΠΙ. DE CR1TERIO INSPIRATIONIS. Prop. LXH. Traditio catholica est unicum critérium sufficiens inspirationis omnium sacrorum librorum. K» at u» ill 643. Ex iis. quae supra dicta sunt, efficitur posse quidem inspira­ tionem multorum sacrorum librorum ex S. Scriptura ipsa probari. At imprimis hoc argumentum scriptu risticum ne ad omnes quidem libros Veteris Testamenti directe applicari potest, cum non ex omnibus illis libris dicta allegentur in Novo Testamento ideoque ex sola Scriptura determinari non possit, qui sint libri nomine της γραφής significati. Immo etiamsi alia adiumenta historica, ut testimonium Flavii losephi. in auxilium vocamus, non possumus cum absoluta certitudine indicare, qui libri in canone iudaeorum fuerint, cum saltem dubium maneat de quibusdam libris, quos vocant deuterocanonicos. Multo etiam magis indeterminatum est testimonium Scripturae de libris Novi Testamenti, Ergo sola S. Scriptura non est sufficiens critérium ad dignoscendos libros inspiratos (De Inspir. n. 598 sqq.). 644. Quid igitur restat nisi testimonium traditionis et quidem traditionis divinae, quae testatur id, quod a Deo revelatum est? Nam inspiratio est factum supernaturale, quod alia via innotescere nequit nisi per divinam revelationem. Ipse homo inspiratus per se non potest esse testis sufficiens huius rei. tum quia non necessario conscius est inspirationis, tum quia eiusmodi factum internum et supeniaturale non est proprium obiectum testimonii humani propter nimiam facilitatem illusionis in testante et nimiam difficultatem, qua laborant audientes, cognoscendi absentiam illusionis in testante, tum quia agitur de re. quae fide divina credenda est. Haec igitur cum ipsi protestantes intel­ lexissent neque tamen vellent admittere traditionem sacram praeter Scripturam, studuerunt alia criteria invenire, quibus liber ut inspiratus dignosci posset. Itaque dixerunt Scripturam esse divinam propter facta supernaUiralia. quae in ea narrarentur, propter sanctitatem, sub­ limitatem, consensionem doctrinae in ea contentae, propter singularem gustum et alios miros effectus, quos animi legentium ex ea haurirent, propter ipsam dictionem, quae cum magna simplicitate singularem sublimitatem coniungeret (De Inspir. n. 584 sqq.). 645. At hae rationes, quamvis adhiberi possint ad confirmandam inspirationem aliunde iam probatam, non sunt criteria apta ad digno­ scendos libros inspiratos. Cur enim scripta e. g. Patrum apostolicorum ■ non inspirata dicunt, cum haec criteria in iis magis inveniantur quam Art. 3. De criterio inspirationis. Prop. LXII. 455 in quibusdam libris S. Scripturae? Sed consideranti facile patet haec criteria neque singula neque omnia simul esse argumentum certum inspirationis, cum ad summum probent librum aliquem continere veri­ tates revelatas. Revelatione enim supposita sanctitas, sublimitas, sim­ plicitas doctrinae etc. facile intelleguntur. At liber non est inspiratus eo ipso, quod doctrinam revelatam docet vel facta supematuralia narrat. Ex altera vero parte difficile foret illas notas simul sumptas ostendere in omnibus libris historicis Veteris Testamenti et in omni­ bus epistulis apostolorum. Praeterea quomodo liber ideo inspiratus est. quod facta miraculosa et prophetias narrat? Nonne haec possunt esse fictiones et mendacia? Aut, si vera sunt, nonne sine inspiratione innotescere possunt? Ergo illi characteres non sufficiunt ad stabilien­ dum factum inspirationis (De Inspir. n. 591 sqq.). 646. Quare alii protestantes dicunt de scriptis Veteris Testamenti ut inspiratis constare ex Novo Testamento ; Novum vero Testamentum ideo censendum esse inspiratum, quod libri eius scripti sint ab apo­ stolis, apostolos autem fuisse inspiratos, cum habuerint et mandatum Christi, ut praedicarent evangelium, et Spiritum Sanctum, qui iis in hac praedicatione assisteret. Sed apparet hoc argumento rem non effici; nam duo evangelia et Actus apostolorum scripta non sunt ab apostolis, et tamen ab ipsis quoque protestantibus recensentur inter libros inspiratos. Dein vero munus apostolicum nequaquam necessario secum fert inspirationem ad scribendum. Multi enim apostoli fuerunt, qui nihil scripserunt: ergo non habuerunt mandatum divinum scribendi. Porro apostoli eo, quod erant apostoli, non desinebant esse homines, qui poterant suo nomine et loqui et scribere. Quid eos impediebat, ne de privatis suis negotiis suo nomine litteras conscriberent? Si vero loquebantur de rebus fidei et morum, vi promissionis Christi erant quidem infallibiles in his rebus proponendis sive verbo sive scripto ; sed infallibilitas non­ dum est inspiratio. Inspiratio est charisma transiens et extraordina­ rium. etiam in comparatione cum munere apostolico : ergo hoc speciale charisma alicuius apostoli speciali argumento probandum est. Patet igitur, quam falsum sit hoc critérium desumptum ex munere apo­ stolico; potuit enim aliquis esse apostolus, qui non esset inspiratus ad scribendum: et potuit esse aliquis inspiratus ad scribendum, qui non esset apostolus (De Inspir. n. 621 sqq.). 647. Quamvis haec ita sint, non desunt tamen catholici quoque theo­ logi, qui hoc argumento ex munere apostolatus utuntur, non quidem sensu exclusive sed positivo. Ita e. g. Ubaldi, qui concedit formaliter inspirationem ad scribendum non includi in conceptu muneris apostolici, sed vult in concreto haec duo non posse separari: «Apostoli enim, si Scripturae testimonia consideremus, charisma inspirationis —· Pars III. De locis theologicis. M ftf. c! ‘t Sectio 2. De Sacra Scriptura, non utcumque aut ad hoc vel illud determinatum aut hoc vel illo tempore definitum possidebant, sed iuge, continuum ac perenne, quod sese ad universum apostolici muneris exercitium porrigebat. Nam Spiritu Sancto pleni erant. Deus in illis ac per illos loquebatur. Spiritus Sanctus in illis manebat docens ac suggerens omnem veri­ tatem. Quo semel admisso quis sibi persuadere poterit huiusmodi Spiritus Sancti inspirationem ad solam oralem praedicationem coar­ tandam esse et ab ea excipiendam esse librorum scriptionem, quae non minus ad officium doctorum universalium pertinebat, et ad quam divina inspiratio speciali modo postulari videbatur? Verum ut id clarius fiat, animadvertimus illam inspirationem ad scribendum, quam urgent laudati auctores, intellegi posse vel de inspiratione antecedente, qua scilicet quis movetur et impellitur ad scriptionem suscipiendam, vel de inspiratione concomitante, qua quis in hypothesi. quod scribere velit, in ipso scribendi actu cooperantem et inspirantem habeat Spiri­ tum Sanctum. Si altero hoc sensu accipiatur inspiratio ad scribendum, haec in generali illa apostolorum inspiratione necessario includitur, ut. ex dictis apparet. Si vero strictissime accipiatur in primo sensu, possemus imprimis quaestionem movere, an haec antecedens motio essentialis omnino sit ad sacrorum librorum inspirationem constituen­ dam, ita ut e. g. epistula 2 et 3 loannis. quae totae familiares sunt, nihil novi continent et ad privatas personas sunt directae, inspiratae non essent, nisi Spiritus Sanctus loannem specialiter moverit ad eas scribendas. Quid, si diceremus loannem ex propria voluntate se determinasse ad illas scribendas, cum tamen Spiritu Sancto plenus esset et iugiter inspiratus, easdem epistulas eo ipso sub divina inspi­ ratione conscriptas fuisse? Nonne hoc satis esset, ut haec et alia scripta ad Deum tamquam auctorem referri possent ?“ (Introductio in S. Scripturam II 79 sqq.) Dein addit etiam antecedentem impulsum adfuisse, quoties hoc fidelibus vel ecclesiae profuturum erat, et hoc quidem vi muneris apostolici. In nota vero illustrat hanc rem ex­ emplo gratiae sanctificantis, (piae secundum quosdam theologos suf­ ficiat ad opus supernaturale sine gratia actuali praeveniente. <»48. At hoc ipsum exemplum ostendit hanc theoriam admitti non posse. Sicut enim gratia habitualis ideo non sufficit ad bonum opus, quia habitus non est aptus ad transferendam potentiam in actum. ita praesentia habitualis Spiritus Sancti non est motio, qua apostoli sive ad loquendum sive ad scribendum inspirati sint. Ergo praeter hanc habitualem praesentiam requiritur actualis motio ex parte Dei. Haec autem motio debet esse antecedens, quia secus principalis causa Scrip­ turae non est voluntas divina sed voluntas humana. Scriptura vero non voluntate humana allata est. ut ait S. Petrus. Quod adversarius supponit apostolos semper habuisse inspirationem ad loquendum, si inspirationem intellegit sensu stricto, gratis asseritur et gratis negatur. Art. 3. De criterio inspirationis. Prop. LX Π. 457 Apostolis enim accepta semel revelatione sufficiebat assistentia Spiritus Sancti munientis eos contra errores; sed nequaquam probari potest eos numquam locutos esse de rebus fidei et morum et multo minus de aliis rebus nisi ex speciali motione Spiritus Sancti, quae nomen inspirationis sensu stricto mereatur. Apostolus enim interrogatus e. g. de re fidei, quam optime norat, non indigebat tali speciali mo­ tione; ergo censendus non est eam accepisse. Infallibiles quidem erant, apostoli tum in loquendo tum in scribendo de rebus fidei: at infallibilitas non est idem atque inspiratio. Non solum ut homines sed etiam ut infallibiles homines poterant sua voluntate loqui et scribere. Id S. Augustinus docuit de prophetis: quod autem valet de pro­ phetis, valet de apostolis: „Existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis esse deberent, Sanctus utique Spiritus revelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione divina scribere potuisse; atque haec ita fuisse distincta, ut illa tam­ quam ipsis, ista vero Deo per ipsos loquenti iudicarentur esse tri­ buenda, ac si illa pertinerent ad ubertatem cognitionis, haec ad reli­ gionis auctoritatem, in qua auctoritate custoditur canon" (De civ. Dei 18, 38; J/ 41, 598). Addit ibidem exstitisse revera scripta prophetarum, quae in canonem recepta non sint. Item multi Patres et scholastici symbolum apostolorum ab ipsis apostolis conscriptum esse censebant neque tamen umquani pro Scriptura inspirata habebant. Simile quid valet de epistula Barnabae; nam multi eam et Barnabae tribuebant et Bàrnabam in numero apostolorum habebant neque tamen epistulam Barnabae inter canonicos libros recensebant. Ergo adversariorum sententia prioribus saeculis non vigebat in ecclesia (De Inspir. n. 604 sqq.). % 649. Interdum quidem SS. Patres ita argumentantur : Liber aliquis scriptus est ab apostolis; ergo est canonicus. Sed hoc tum tantum ac­ cidere videtur, cum canonicitas libri in dubium vocata erat eo, quod scriptus non esset ab apostolo. Supponebatur igitur a SS. Patribus traditio de inspiratione libri, et ad removendam dubitationem de hac traditione ostendebant librum esse apostolicae originis. «Praeterea utique semper viguit communis persuasio instar principii, quod nulli apostolorum libri exstant vel certe nulli traditi sunt ecclesiae nisi in­ spirati. Hoc autem erat testimonium non velut de rei essentia ex ipsa natura apostolatus, sed velut de facto historico ex traditione con­ sensu ecclesiastico confirmata” (Franzelin, De Trad, et Scriptura, ed. 3, 377 sq.). Cf. De Inspir. n. 614 sq. 650. Itaque ecclesia ideo librum habet pro inspirato, quia ei ut in­ spiratus traditus est et quidem ab apostolis, a quibus ecclesia omnem suam traditionem accepit. Haec est ratio, cur veteres evangelia Marci 458 Conclusio. et Lucae ad apostolorum auctoritatem retulerint; ex analogia vero simile quid censendum est de Actibus apostolorum (cf. supra n. 85; Euseb., H. E. 2, 15; 6. 14;. M 20. 171 551). Quia autem ecclesia inspirationem sacrorum librorum ut dogma fidei proponit, haec doctrina revelatione divina niti debet, quia ecclesia non habet dogmata nisi divinitus revelata et ab apostolis promulgata (De Inspir. n. 627 sqq.). Probata igitur et explicata inspiratione sacrorum librorum in­ quirendum est in textuum primigeniorum recensiones, in versionum condicionem et auctoritatem, ut non solum abstractam quandam no­ tionem S. Scripturae habeamus, sed ut sacris libris ad argumenta­ tionem theologicam uti possimus. Verum illae et aliae similes quae­ stiones relinquendae sunt introductioni in S. Scripturam (cf. Comely, hitrod. I. ed. 2. 249 sqq.). Interim nobis sufficiat in memoriam re­ vocasse. quae concilium tridentiniim statuit; .Sacrosancta synodus considerans non parum utilitatis accedere posse ecclesiae Dei, si ex omnibus latinis editionibus, quae circumferuntur, sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit innotescat: statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus pro authentica habeatur, et ut nemo illam reicere quovis praetextu audeat vel praesumat' {Denz. n. 785). Ad quae verba notat Leo XHI in encyclica .Providentissimus Deus' : .Neque tamen non sua habenda erit ratio reliquarum versionum, quas Chri­ stiana laudavit usurpavitque antiquitas, maxime codicum primigeni­ orum. Quamvis enim, ad summam rei quod spectat, ex dictionibus Vulgatae hebraea et graeca bene eluceat sententia, attamen, si quid ambigue, si quid minus accurate inibi elatum sit. .inspectio prae­ cedentis linguae * suasore Augustino proficiet" {Denz. n. 1941). APPENDIX DE EVANGELIIS ET EORUM INTER SE RELATIONE. Ex iis, quae „ Commissio pontificia de re biblica" statuit de evan­ geliis, haec colliguntur (cf. Denz.14 n. 2110 sqq. 2148—2171): I. DE EVANGELIO MATTHAEI. (Acta Apostolicae Sedis 1911, 294 sqq.) 651. 1. Matthaeus, Christi apostolus, revera evangelii sub eius nomine vulgati est auctor. Supra n. 117 sqq. 2. Traditionis suffragio fulcitur sententia, quae tenet Matthaeum ceteros evangelistas in scribendo praecessisse et primum evangelium patrio sermone, a iudaeis palaestinensibus tunc usitato, quibus opus illud erat directum, conscripsisse. Supra n. 81 83 117 118 119. ·' 3. Redactio huius originalis textus differri non potest ultra tempus eversionis Hierusalem (a. 70). Irenaei testimonium 3, 1, 2, incertae interpretationis, non est tanti ponderis existimandum, ut cogat reicere eorum sententiam, qui censent redactionem ante Pauli in Urbem ad­ ventum fuisse confectam. Verba Irenaei sunt haec: rMatthaeus in hebraeis ipsorum lingua scripturam edidit (έϊήνεγκεν) evangelii, cum Petrus et Paulus Romae evangelizarent et fundarent ecclesiam." Irenaeus ex Rom. 1, 1—15 scivit primam ecclesiam romanam non esse a Paulo fundatam; sed cum Petri mentionem faceret, more suo Pauli nomen ad­ didit, non distinguens verbis, quid ad alterutrum referendum esset. Sensus igitur est: Matthaeus hebraice scripsit evangelium. Petrus autem et Paulus extra Palae­ stinam evangelium voce praedicabant, et Petrus ecclesiam romanam fundabat. Petrus probabiliter anno 42 primum Romam venit et iterum anno 56. Ergo si Irenaeus voluit indicare tempus scriptionis evangelii. intra hos annos Matthaeus scripsit evaugelium. Alii tamen aliter verba explicant. 4. Sustineri non potest eorum opinio, iuxta quam Matthaeus non proprie et stricte evangelium composuit, quale nobis est traditum, sed tantummodo collectionem aliquam dictorum seu sermonum Christi. 460 Appendix de evangeliis et eorum inter se relatione. quibus tamquam fontibus usus est alius auctor anonymus. quem evangelii ipsius redactorem faciunt. ■ Quomodo intellegenda sint illa λόγια, 53. 1. Dummodo serventur ea. quae in praecedentibus statuta sunt, praesertim de authenticitate et integritate trium evangeliorum Matthaei. Marci et Lucae, de identitate substantiali evangelii graeci Matthaei cum eius originali primitivo, necnon de ordine temporum. quo eadem scripta fuerunt, ad explicandum eorum ad invicem simili­ tudines aut dissimilitudines, inter tot varias sententias licet exegetis libere disputare et ad hypotheses traditionis, sive scriptae sive oralis, vel etiam dependentiae unius evangelii a praecedènti seu a prae­ cedentibus appellare. 2. Ea quae superius statuta sunt, ii servare censeri non debent, qui, nullo fulti traditionis testimonio nec historico argumento, facile amplectuntur hypothesim vulgo duorum fontium nuncupatam, quae compositionem evangelii Matthaei et evangelii Lucae ex eorum potis­ simum dependentia ab evangelio Marci et a collectione sic dicta ser- —— \ppmlix de evangeliis et eorum inter sc relatione. nionuni Domini contendit explicare; ac proinde eam libere propugnare non valent . * Itaque interdicitur theologis catholicis solvere quaestionem synopticam per .theo­ riam duorum fontium". Synoptic! vocantur tres priorés evangelistae. Quaestio synoptica haec est: Quomodo explicatur, quod hi tres evangelistae tot facta et dicta Christi eadem, eodem ordine, iisdem verbis referunt? Asseclae theoriae duorum fontium a C. Lachmmm a. 1835 primum propositae respondent: Duo sunt fontes evangeliorum Matthaei et Lucae, scilicet evangelium Marci, quod omnium primum scriptum est, et λόγια κυριακά, seu scripta collectio sermonum Domini. Matthaeus igitur graecus; omnia facta a Marco narrata in evangelium suum recepit, iisque adiunxit seu interposuit sermones ex illa collectione sumptos. Iisdem fontibus usus est Lucas, etsi non semper eodem modo. Haec theoria plurimis exegeris protestantiIhis placuit, etsi quoad singula valde inter se differunt; sed etiam inter catholicos fautores habuit. Haec theoria manifeste ruit, si falsa est suppositio evangelium Marci scriptum esse ante evangelium Matthaei. Hoc autem falsum esse ex uni­ versali et constanti traditione probatur. Traditionem confirmant internae rationes: nam si singula evangelia ante comparationem in se et separatim considerantur, efficitur Matthaei evangelium non esse combinationem duorum fontium, sed esse librum determinato consilio et ordine ita compositum, ut sine usu alterius libri ex se ipso perfecte explicari possit. Ita enim procedit, ut ostendat lesum proposuisse et probasse se populo iudaico verum Messiam, eumque tum demum, cum synagoga ipsum nollet agnoscere, abiecisse synagogam et novam ecclesiam fundasse, lesus igitur offert iudaeis evangelium (4, 17 ad 9, 34), iudaei evangelium reiciunt (9, 35 ad 12, 4’5), synagoga reicitur et nova ecclesia fundatur (12, 45 ad 20, 28’. describitur pugna inter lesum et iudaeos, in qua lesus morte succumbit, sed resurrectione triumphat, et in fine discipulos mittit ad annuntiandum evangelium omnibus gentibus 20, 29 ad 28, 20). Et has quidem partes evangelista logice ita disponit, ut ad finem intentum dispositio sit aptissima. Hic modus scribendi multo magis manifestat scriptorem propriae indolis quam narrationes Marci simpliciter iuxta se positae, non logica dispositione ad certum finem ordinatae : nam quae partes eaedem sunt apud Matthaeum et Marcum, saepe apud Marcum logicum nexum non iam habent neque tamen chronologicum ordinem prae se ferunt: refert enim quae a Petro praedicanto audierat, sed seriem narrationum Matthaei plerumque sequitur. Vident tamen non­ nulli in evangelio Marci quondam .strophicam compositionem" et .parailelismum" partium singularum cf. II. J. Cladder in Stimmen ans Maria-Laach LXXXVI [1914] 379 sqq. : Id., Unsere Evangelien. Erste Beilie: Zur Literaturgeschichte der Evan­ gelien, Freiburg i. Br. 1919; B. Bonkamp, Zur Evangelienfrage. Münster 1909). Servato igitur ordine tradito evangeliorum potest quis ad synopticam quaestionem solvendam recurrere ad traditionem vel oralem vel scriptam, ex qua evangelistae hauserint, potest admittere usum prioris evangelii per posteriores evangelistae. potest explicare dictionem graecam versionis Matthaei ex Marco, brevi potest omnes eas suppositiones facere, quas et in se probabiles esse et cum indole evangeliorum et cum certa traditione non pugnare ostendere valet (cf. Cornely, Compendium Intro­ ductionis7 n. 623). 1 De hac re scripsit Thad. Soiron, Die Logia Jesu Münster i. W. 1919', qui examinatis singulis textibus venit ad banc conclusionem : sermones lesu ante com­ positionem evangeliorum servata esse traditione non scripta sed orali, secundum artem et regulas mnemotechnicas, quae aetate Christi apud iudaeos in usu erant ud servandas .traditiones seniorum“. .Eine Logienquelle, wie sie die Zweiquellentheori·· fordert, liaben die Evangelisten Matthüus und Lukas nicht benutzt. Vielmehr sind die Logien Jesu auf dem Wcge der mlindlichen Tradition vermCgo Hirer GedSchtniszusammenhânge in die Evangelien gelangt Dadurch hicten sit eine stark·· Garantie 170). ibrer Zuverlassigkeit und Unverfâlschtheit 30 · ■ 45 468 Appendix de evangeliis et eorum inter se relatione. IV. DE EVANGELIO IOANNIS. Acta «Sanctae Sedis 1907, 83 sq. 654. 1. Ex constanti, universali ac sollemni ecclesiae traditione, iam a saeculo II decurrente, prout maxime eruitur a) ex SS. Patrum, scriptorum ecclesiasticorum, immo etiam haereticorum, testimoniis et allusionibus. quae cum ab apostolorum discipulis vel primis succes­ soribus derivasse oportuerit, necessario nexu cum ipsa libri origine cohaerent: b) ex recepto semper et ubique nomine auctoris quarti evangelii in canone et catalogis sacrorum librorum : c) ex eorundem librorum vetustissimis manuscriptis, codicibus et in varia idiomata versionibus: d) ex publico usu liturgico inde ab ecclesiae primordiis toto orbe obtinente, praescindendo ab argumento theologico, tam solido argumento historico demonstratur loannem apostolum, et non alium. quarti evangelii auctorem esse agnoscendum, ut rationes a criticis in oppositum adductae hanc traditionem nullatenus infirment. Traditionis argumentum habetur supra n. 80 SI 83 85 91 sqq. 125. Numquam in tota traditione neque in codicibus neque in versionibus evangelium quartum alii nisi loanui apostolo tribuitur. Etiam Eusebius, qui Apocalypsiin alteri loanni studet attribuere supra n. 117 nota , tamen de apostolo loanne evangelii auctore minime dubitat H. E. 3. 24 . De veteribus haereticis vide supra n. 107 sq. Usum liturgicum evangelii loannis et ceterorum trium evangeliorum testatur fragmentum muratorianum supra n. 85. testantur homiliae. quas SS. Patres de hoc evangelio habuerunt ad po­ pulum. testantur ipsi libri liturgici. De rationalistarum obiectionibus quaedam supra dicta sunt n. 126 sqq.. Plura apud Knabenbaner, Comment, in Ioann. 2 33 sqq. 2. Etiam rationes internae, quae eruuntur ex textu quarti evan­ gelii seiunctim considerato, ex scribentis testimonio et evangelii ipsius cum prima epistula loannis apostoli manifesta cognatione, censendae sunt confirmare traditionem, quae eidem apostolo quartum evangelium indubitanter attribuit. Difficultates vero, quae ex collatione ipsius evangelii cum aliis tribus desumuntur, habita prae oculis diversitate temporis, scopi et auditorum, pro quibus vel contra quos auctor scripsit, solvi rationabiliter possunt. Si quartum evangelium per se consideratur, eius scriptor dicit, illud scriptum esse a discipulo, .quem lesus diligebat * Io. 21. 24. Tres autem erant discipuli, quos lesus aliis praeferebat : Petrus. loannes. lacobus maior. lacobus ante scriptionem evangelii diu mortuus erat Act. 12. 2 . A Petro autem discipulus ille, quem lesus diligebat, in illo ipso capite lo. 21, 20 distinguitur. Ergo discipulus ille est loannes apostolus. Hinc intellegitur, cur in toto quarto evangelio ne semel quidem nomen loannis pronuntietur. Auctor quarti evangelii ubique se probat locorum Palaestinae morumque iudaeorum optime peritum et testem ocularem eorum, quae narrat 1. 14 29 35 sqq. ; 2. 1 sqq. ; 3. 1 sqq. : 19. 35. Primae epistulae loannis genuinitas in vetere ecclesia numquam in dubium vocata est. sed testes eam loanni apostolo tri­ buerunt cf. Euséb., H. E. 3. 24 sq. : ceterum epistula se ipsam satis ostendit eiusdem esse, qui evangelium conscripsit, cum aequaliter et iisdem loquendi modis tum Christi divinitatem tum caritatis praeceptum inculcet. Cum sine ulla introductione vel salu­ tatione epistula ordiatur, recte consideratur quasi syngraphus evangelii. Ait autem scriptor: .Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et maniis nostrae con­ trectaverunt de verbo vitae . . . annuntiamus vobis. * Ergo dicit se annuntiare ea. Appendix de evangeliis et eorum inter se relatione. 4βθ quae ut testis immediatus expertus sit. Haec autem non describit in epistula, quae sola principia dogmatica et moralia continet, sed in evangelio. Ergo recte haec verba ad evangelium referuntur. Difficultates, quae moventur a rationalistis, supra breviter indicatae sunt 'n. 12G sq., et copiosius exponuntur apud Knabenbaner, Comment, in loann.'- 33 sqq. vel apud Dattsch, Das Johannesevangelium Münster 1909 28 sqq.’ 3. Cum obstet praxis, quae a primis temporibus in universa ec­ clesia constantissime viguit, arguendi ex quarto evangelio tamquam ex documento proprie historico, dici non potest, considerata indole peculiari eiusdem evangelii et intentione auctoris manifesta illustrandi et vindicandi Christi divinitatem ex ipsis factis et sermonibus Domini, facta narrata in quarto evangelio esse totaliter vel ex parte conficta ad hoc, ut sint allegoriae vel symbola doctrinalia, sermones vero Do­ mini non proprie et vere esse ipsius Domini sermones sed compositiones theologicas scriptoris, licet in ore Domini positas. — Huc pertinent propositiones 16—18 Decreti .Lamentabili" (Denz. n. 2016 sqq.). In evangelio quarto facta et dicta Christi esse alterata et accommodata ad certas doctrinas dogmaticas inculcandas affirmarunt Ferd. Chr. Hvnig, Thoma, Ja­ cobsen, Brandt, JI. J. Holtzmann, recentissime Reville et Loisy. Loisy tamen con­ cedit allegorias evangelii esse tales, ut a solis aequalibus evangelistae intellegi potuerint. Sed hae sunt nugae. Evangelium enim, in quo finguntur facta et dicta Christi, quae vere facta et dicta non sunt, est mendacium. idque eo magis. si evangelista affirmat se narrare ea. quae ipse viderit et audierit, et haec revera ita se habere Jo. 1. 14: 19. 35; 20, 30 sq. : 21, 24: 1 Jo. 1, 3). Cum nolint tale menda­ cium loanni apostolo imputare, dicunt evangelium scriptum esse ab alio quodam ignoto homine saeculi secundi. Hoc autem est contra unanimem traditionem. Olim rationalistae non raro irridebant SS. Patres, qui supposito sensu historico addebant allegoricas expositiones : nunc quidam ex ipsis respectu evangelii quarti in miserum allegorismum inciderunt. Ceterum multa in quarto evangelio leguntur, quae sae­ culo secundo nulli homini in mentem venissent cf. To. 7. 15: 8, 22 23: 10. 24 33. sed solum intelleguntur, si a scriptore contemporaneo narrantur, sicut vere facta et dicta sunt. Immo ipsa discordia eorum, qui evangelii historiam in allegoriam convertere conantur, satis ostendit eos aberrasse a vero. Expositio litteralis est obvia et simplex et sibi ipsi cohaeret: allegoristarum autem expositiones sunt longe quaesitae, contortae, obscurae, quibus manifestatur desperata eorum difficultas, qui evangelium apostolo abiudicant. .V. Lopin in opere La valeur historique du quatrième Evangile verba et facta in evangelio relata examinat respectu illius pseudosvmbolismi. 1 Fr. Spitta in aestimando evangelio loannis utique amputato et purgato, wGrundschrift") novam viam iniit. Aliter atque apud praecedentes rationalistae evangelium se habet .bei dem von mir gewonnenen Resultate, wonach mit der Aufdeckung der Grundschrift eine Qheraus wichtige Quelle, vielleicht die wichtigste für die Geschichte Jesu ans Tageslicht tritt, so dafi das vierte Evangelium, wenn auch in gewisser Begrenzung. wieder das einzige, zarte Hauptevangelium des J fingers, den der Herr lieb hatte. Tvird. . . . Bei allem Respekt vor der kritischen Forschung kann ich midi auf Grand jahrzehntelanger Untersuchung nicht davon überzeugen, dafi sie in ihrer Benrteilung des vierten Evangeliums ais eines Ganzen, die ich selbst eine Zeitlang geteilt habe, das Richtige getroffen hat * Das Johannes-Evangelium. Gottingen 1910, 401 sq.\ ï ?" i? LIBRARY J * ’ 5 fûHBS WAGE, HfB A $ . m m Mft r-4 .ft. R INDEX ALPHAp»ETICUS. Indicantur numeri marginales. A. Abercius episcopus de ecclesia romana 490. Abraham. Promissiones ei factae testan­ tur futurum Messiam 220. Actus internos quomodo ecclesia prae­ cipere possit 523. Adrianus papa et primatus 495. Adventus Christi secundus in opinione apostolorum 270. Aerius haereticus. Eius haeresis de ae­ qualitate episcoporum et presbyterorum narratur 360, Agatho papa et primatus 495. Albertus Magnus. Eius merita de theo­ logia 45; de ecclesia militante 396. Alogi 106 nota. Ambrosius. S., laudat S. Petrum 297: explicat verba Christi : Pasce oves meas 301 ; de ecclesiae perennitate 315: — de Petri primatu318: asserit ecclesiae autonomiam 381 384: — effert unita­ tem ecclesiae 389 : docet catechu­ menum per fidem et caritatem salvari 395; — de synodo nicaena442; de romano pontifice 493; docet inspira­ tionem S. Scripturae 612'616. Ammianus Marcellinus de romano ponti­ fice 484. Anatolius Alexandrinus de versione LXX 215. Anima ecclesiae 394 396. Apocrypha evangelia testantur genuinitatem quattuor evangeliorum 97 ; sunt imitationes evangeliorum nostro­ rum 98 ; quomodo supponant nostra evangelia ib.; - alia apocrypha 33 nota. Apollonius. Quamdiu apostoli lerosolymis manserint 316 nota : Tyanaeus 208. Apologetica. Definitur 69: subiectum. obiectum materiale et formale huius scientiae ib.; finis eius primarius est parare viam ad theologiam supernaturalem. secundarius vero est defendere fidem ecclesiae ib.; vocatur theo­ logia fundamentalis et propaedeutics ib.; quomodo se habeat ad apologiam ib. Methodus. Quaenam supponantur et quomodo procedatur in hac scientia 69 sq. : dividitur in tres partes, scilicet de Christo legato divino, de vera ec­ clesia Christi, de fontibus theologicis 68: eius nexus cum theol. dogmatica 70: modus argumentandi ib. Conspectus historicus originis et pro­ gressus apologeticae 71 sq. Apologe­ tae recentiores praecipui recensentur ib. Apologia immanentiae 69 nota: apo­ logia confessionis augustanae de notis ecclesiae 399. Apostoli constituti sunt a Christo vivum magisterium 261: praediti praeroga­ tiva infallibilitatis 265; potestate iurisdictionis 272: potestate ordinis 281 : — potestas coactiva apostolorum extenditur etiam ad poenas temporales 279: — apostoli fundamentum ecclesiae 291 ; collegium apostolorum sub pri­ mate Petro vocatur a Christo ecclesia 305 sqq. ; - eorum successores sunt episcopi 433 sqq. ; sed non simpli••v citer 435 : — scilicet in ordinario mu­ nere pastorali 437 : — praerogativae apostolorum 280: in collegio aposto­ lorum Petrus fuit primas 285 sqq. ; eorum habitudo ad Petrum ratione pri­ matus 296. Apostolicitas est nota verae ecclesiae Christi 401 : - est nota primaria 404 : invenitur in ea sola ecclesia, in qua rom. pontif. primatum gerit 414: nulli autem alii coetui christiano convenit 426. Apparitiones Christi post resurrectionem 200 sqq. Appellationes ad rom. pontificem possunt fieri a quocumque inferiore indice ec­ clesiastico 375 ; non possunt fieri a .papa ad concilium 373. Approbatio ordinum religiosorum est ob­ iectum infallibilitatis rom. pontificis 544: approbatio doctrinae SS. Patrum : specialissime, specialiter, generaliter facta 588: - approbatio consequens non sufficit ad rationem libri inspirati 624. Aristaeus de origine versionis LXX 215. Aristobulus iudaeus alexandrinus docet Platonem ex Moyse hausisse 215. · Aristocratia. Quo sensu forma ecclesiae dici possit aristocratica 376. Arnauld de aequalitate Petri et Pauli 298. Arnobius de religione christiana 250. Articulus fidei quid sit 555. Assensus fidei et assensus religiosus di­ stinguuntur 554. Athanasius. S., vindicat ecclesiae indepeudentiain 381 : de catholicitate ec­ clesiae 421 : de infallibilitate con­ cilii oecumenici 142. 472 Index alphabeticus. Athenagoras de inspiratione 615. Anetor ecclesiae est Christus 305 sqq.: anclor Scripturae est Deus 605 sqq. blglistinus. S.. de fidei et theologiae dis­ crimine 15; loquendum esse docet de quattuor unius evangelii libris 77 : de divinitate religionis christianae 248: quid senserit de illis verbis: Tu es Petrus etc. 289: dicit Petrum potestatem clavium in utilitatem ec­ clesiae accepisse 295: de ecclesiae perennitate 315 : effert ecclesiae visi­ bilitatem 326; tenenda est ab om­ nibus mater ecclesia 392: de ec­ clesia militante et triumphante 396: haeretici inculpabiliter errantes non sunt proprie haeretici 395; de catholicitate ecclesiae 407 sq.: de sanctitate ecclesiae 410: agnovit primatum romani pontificis 493 : de auctoritate SS. Patrum 577 589; de errore S. Cypriani 592; de usu ra­ tionis humanae in theologia 603 : de auctoritate consensus ecclesiae discentis 602: praedicat necessitatem tradi­ tionis 568: docet inspirationem S. Scripturae 611 612 615 617: de extensione inspirationis 627 : ile criterio inspirationis 648; approbatio Augustini 588. Aurelianus imperator de romano pontifice 492. Ultlieillicitas definitur 72: distinguitur a genuinitate ib.; authenticitas iuridica et historica 74. matus cum sede romana 500: de infallibilitate ecclesiae in canonizatione .'»47 Sqq. Benedictus XV de doctrina S. Thomae 601 ; de inspir. S. Scripturae 628. Beriiardu». S.. interpretatur verba Christi: Pasce oves ineas 301, Bonaventura. S., laudatur a Sixto V 597. Bunfrerius erravit circa naturam libri in­ spirati 624. Bonitatius I papa docuit infallibilitafem romani pontificis 513. Buddhisiniis. Libri buddhistici inepte cum evangeliis comparantur 132: — mira­ cula Buddhae sunt nugae 205. C. I aiiis presbyter de sepulchro Petri 474. Callistus papa 482. Canonizatio. Definituri! ; — distinguitur a beatificatione et. dividitur ib.; — eius origo et historia, eius effectus 548 sq. Infallibilitas rom. pontif. in canonizatione probatur 550: vindicatur ab objectionibus 551. Certitudo huius propositionis perpenditur 553. — In­ scriptio in Martyrologio romano non in­ fert per se nec formalem nec aequipollentem canonizationem 549. ( anus queritur de neglecta theologia posi­ tiva 50: male sensit de argumento ex Patrum consensu petito 582 : de consensu theologorum scholasticorum 599 : - de consensu ecclesiae discentis 602. Caput ecclesiae Christus 396: Petrus B. 286 303. Bardenhener de presbytero loanne 117 CassiodorillS docet, quid monachi in theo­ nota. logicis rebus praestiterint 42; - testa­ Barnabas recensetur scriptor inter Patres tur Angusti temporibus orbem romanum apostolicos 33: novit evangel i u/n descriptum esse 124. Matthaei 119; num sit apostolus Catalogi episcoporum antiquissimi 479. 261 nota. ef. 344. Basilides gnosticus evangeliorum testatur Catéchisants Boni, de eccl. milit. 396. genuinitatem 107. Catechumeni 395. Basilius. S.. de primatu Petri 297 : Cathedra. Locutio ex cathedra quid sit effert ecclesiae visibilitatem 326: 507 : infallibilitas papae ex cathedra asserit eius unitatem 389: de auc­ loquentis probatur 508 sqq. Vide toritate ecclesiae discentis 602: de praeterea Infallibilitas romani pontificis. extensione inspirationis 627. Catholici. Eorum numerus 413 419. Bauer de Petro Romae mortuo465 nota 467. Catholicitas est nota verae ecclesiae 405: Baur evangelia ad fallendum esse com­ distinguitur absoluta et relativa ca­ posita docet 113. tholicitas 406; invenitur in ea sola Beatiiicatio r. Canonizatio. ecclesia, in qua rom. pontifex primatum Bellarmiuus enumerat 15 notas ecclesiae gerit 419; nulli alii coetui Chri­ 400; de conciliis 454: de conexione stiano convenit 429. primatus cum sede romana 500. Celsus 102 sqq. Benedictus Xlll laudat S. Thomam Aqui­ (ensura doctrinalis definitur 556: est natem 601. duplex: iudicialis et pure doctrinalis ib.; Benedictus XIV de collatione jurisdictionis censurae sunt irrevocabiles ib.; episcopalis 370: de conexione pri­ sensus singularum censurarum 557 : Index alphabeticus. quomodo inveniatur vera doctrina censuratis opinionibus opposita 559. < halcedonensc concilium sibi tribuit as­ sistentium Spiritus Sancti 443: eius convocatio quomodo facta 449 ; — de canone 28 huius concilii 504; in eo legitur epistula Leonis papae 514. I liiliasniiis Irenaei <87; aliorum Patrum 584. Christus. Legatus divinus. Fontes histo­ riae lesu Christi ride Evangelia; exspectabatur a iudaeis 142; se ipsum professus est legatum div. 143; valor huius testimonii Christi de legatione sua divina examinatur 146; — idem vindicatur ab obiectionibus recentium criticorum (Pfleiderer, Renan 147; Christus integram suam doctrinam ut divinam omnibus necessario amplecten­ dam esse docuit 178; per miracula legationem suam divinam comprobavit 181 sqq.; duae chusses miraculorum Christi 193 sq. ; — speciat-im eius re­ surrectio ut certum argumentum divinae legationis perpenditur 196 atque contra impugnatores Paulus, Strauss, Pfleiderer. Reimarus etc.) defenditur 201; -per vaticinia probavit Christus se legatum divinum 209. ride Vaticinia: vaticinia V. T. in Christo impleta sunt 245; per propagationem mira­ bilem doctrinae Christi comprobatur eius legatio divina 248; martyrum testimonium 253; interna criteria suadent divinitatem doctrinae Christi 256 ; praedicitur rex, propheta, sacer­ dos 234 ; — institutor ecclesiae ride Ecclesia; - caput ecclesiae 396. ChrysologilS, »S., de Petri primatu 318. Chrysostom us, S., de primatu Petri 294: — Gal. 1. 18 interpretatur 304 ; de ecclesiae visibilitate 326; - testatur olim vigentem identitatem inter nomen episcoporum et presbyterorum 342; docet inspirationem S. Scripturae 612: non docuit verbalem inspirationem 640. Citationes implicitae 630. Claudius Apollinaris testatur genuinitatem evang. loannis 125. Clavis scientiae et potestatis 273; regni caelorum 293. cf. 274 438. Clemens Alexandrinus. Eius scripta re­ censentur 36; - testatur genuinitatem evangeliorum 84: testatur genuini­ tatem evangelii Marci 121; — loannis 125; — testatur hierarchiam ecclesia­ sticam 353; — effert unitatem ecclesiae 389 402; — item catholicitatem 407; — docet inspirationem S. .Scripturae 611. Clemens Romanus, S.t rom. pont., Patribus apostolicis accensetur 33; — citat evan­ gelium Matthaei 119; — allegat evan- 473 gelirnn Lucae 123: de Martyribus 253; testatur exsistentiam episco­ porum 347 ; de romana S. Petri commoratione 472; docet inspira­ tionem S. Scriptume 612. Codex inr. can. de hierarchia 363; de conciliis et synodis 460. Codcstinus 1 papa sibi ascripsit infa’dibilitatem 513: de deposito fidei 524. Commissio biblica de citationibus impli­ citis 630; de evangeliis 651 sqq. Communio sanctorum 311. Concilium oecumenicum. Eius natura. Quot episcoporum collectio requiratur 446; - quousque se extendere debeat eius convocatio 447 ; - penes summum pontificem est ius convocandi 448; — debet ei praeesse summus pontifex sive per se sive per legatos 450; debet confirmari a summo pontifice 455; — concilia non sunt absolute necessaria459. Eius infallibilitas. Episcopi collecti in oecum, concilium sunt infallibiles magistri doctrinae revelatae 441; — noni requiritur unanimis consensus epi­ scoporum 451 ; — non astringitur con­ cilium in formandis definitionibus ulli certae formulae 454: — est infallibile per se 457 : — idque propter assisten­ tium Spiritus Sancti ib.; cooperatio summi pontificis absolute requiritur 459. Conclusio theologica quid sit 532; — infallibilitas ecclesiae in statuendis con­ clusionibus theologicis 533: — non sunt fide divina credendae 535: — conclu­ siones scholasticae quaenam 555. Congregatio S. Officii de inodernismo 134 nota 433 521 525 529 615 nota 624 nota: — de variis communitatibus Chri­ stianis 389 : — de notis ecclesiae lOO nuta. Congregationes romanae qualem habeant auctoritatem 521. Constantiense concilium. Immerito pro­ vocant gallicam’ ad hoc concilium 373. Constantinopolitanum II de deposito fidei 529; Constantinopolitanum ΙλΓ reicit interventum populi in electionibus epi­ scoporum 358; — Constantinop. I perse­ quentem Damasi approbationem evehitur ad universale concilium 449 : in eodem fuerunt episcopi dissentientes 452; in Constantinop. Ill quid de dignitate romanae sedis dictum sit 495: — in Constantinop. IV agnoscitur primatus ib.; — de deposito fidei 529. Cornelius papa de constitutione hier· archica romanae ecclesiae 362. (’ornely de apocryphis 97 ; — saepius lau­ datur 115 sqq. Corpus Christi mysticum 396. Crcdibilitas evangelior. probatur 113sqq.: — ride Evangelia. Pescb. Praelectiones dogmaticae- I. Ed. 6/7 30 . * Index alphabetic!! Criteria revelationis 180 sqq. 256 sqq.. cf. 146 sqq. Cyprianus, S.t pertinet ad SS. Patres 35: — quid de illo loco: Tu es Petrus . . . senserit 289: — de Petri primatu 318: testatur hierarchiam ecclesiasticam 357) : — non docuit ius suffragii populi in eligendo episcopo 358; - de ordini­ bus inferioribus .362 ; — effert unitatem ecclesiae 389; extra ecclesiam nulla salus 392; - de apostoiicitate ecclesiae romanae414; — agnovit primatum ro­ mani pontificis 367 491 : — de eiusdem infallibilitate 512; — docet inspiratio­ nem S. Scripturae 612. Cyrillus Alexandrinus explicat verba: Et tu conversus etc. 511; de auctori­ tate SS. Patrum 577. Cyrillus llierosolym. effert ecclesiae catholicitatem 408. D. ] Γ Damasus papa de inspiratione 8. Scripturae 613. Daniel. Eius vaticinia de tempore ad­ ventus Messiae 236 sqq. David. Vaticinia de futuro Messia 227 : — nomen Messiae 230 232 233. Delinitio. Quid importet definire aliquam veritatem ut dogma credendum 525 : — definitiones dogmaticae manifestant pro­ gressum intellectus rerum revelatarum 526: — quomodo hic progressus intel­ legendus 527 : — definitio dogmatica est immutabilis 529; definitionum dogmaticarum infallibilitas ride Infallibilitas 't Ihigma. Democratia. Quo sensu inveniatur ele­ mentum democraticum in ecclesia 37G. Depositum fidei 436 524. Diaconi pertinent ad hierarcbiain eccle­ siasticam 338 sq. Dionysius episc. Corinth, testatur Petrum apost. Romae mortuum esse 474. Doctor. Doctores ecclesiae quinam sint * M* ora : — qualem auctoritatem habeant « Patres ut privati doctores 588 sqq. Vide Patres. Dogma. Definitur dogma, quid dogma in se et quoad nos 530. cf. 557): — divisio dogmatum ib. ; — quid sit definire ut dogma credendum 525; — per dogma­ tum definitiones tit verus progressus 526; — refutatur Gfintlieri falsus con­ ceptus evolutionis dogmatum 7)28: — valor dogmaticus propositionum 7)54 ; — dogmatica theologia ride Theo­ logia. Dorsch de hierarchia apud Hermam 348. Dubowy : ubi Paulus apost. mortuus sit 472 nota. Ecclesia C hristi, Institutio 261 sqq. Aedi­ ficatur super Petrum 288; — quo sensu 290; super apostolos 291 ; — Christus vocavit fideles sub collegio apostolico et Petro primate ecclesiam suam 309; unde vox ecclesiae ib.; — definitur ecclesia ib.; quomodo ab initio mundi exstiterit 311; est perenniter in­ stituta 313. Natura et proprietates 320. Est so­ cietas visibilis 322: liierarchica 333; monarchica 364: perfecta 379: unica 386; — omnibus hominibus est ad salutem necessaria 391 ; — est corpus Christi mysticum 396; — falsae recentiorum de origine hierarchiae sen­ tentiae refutantur 356; — ecclesia mili­ tans 396; Notae 397. Definiuntur notae 398: exsistentia notarum probatur 399; — numerus statuitur 400; — non inveniun­ tur notae verae ecclesiae nisi in ea ecclesia. in qua rom. pontif. primatum gerit 414; — nulli alii coetui christiano conveniunt 426. — Vide singulas notas: Apostolicitas, Catholicitas. Unitas, Sanc­ titas. InfallibiUtas. Ecclesia est a Christo ut infallibilis magistra instituta 265; — subiectum huius infallibilitatis non sunt episcopi separati m spectati 439; — sed collecti in oecumenicum concilium sunt infallibiles magistri in definienda doctrina revelata 441; — similiter in co­ tidiano magisterio 461 ; — romanus pontifex est infallibilis, si ex cathedra loquitur 507; — obiedum infallibili­ tatis sunt: definitio doctrinae revelatae 524; — conclusiones theologicae 531: iudicium de factis dogmaticis 536; decreta disciplinaria 541 : — appro­ batio ordinum religiosorum 544; — ca­ non izatio sanctorum 547. Membra. Definitur membrum eccle­ siae 328: — non baptizati, notorii hae­ retici et schismatici, iuste excommuni­ cat i non sunt membra ecclesiae 329; manent membra occulte haeretici ib.; — catechumeni sunt solum potentia proxima membra 331 : — omnes et soli iusti vel praedestinati non sunt exclu­ sive membra ecclesiae 332 : - ecclesia docens ride Magisterium ; ecclesia discens 522 602. cf. 507. Eichhorn invenit hypothesin .primitivi evangelii’ 114. Ephesinnm concilium infallibilitatem romani pontificis agnovit 514. cf. 367. Ephraem, S.. de confessione Petri 289. Epiphanias de haeresi Aerii 360 index alphabeticus. Episcopi. Episcopatus est supremus gra­ dus hierarchiae ecclesiasticae 338; episcopi exercent tria munera in ecclesia 339: — saepe appellati sunt presbyteri 310; num etiam in S. Scriptura 341 ; sunt ex Christi institutione superio­ res presbyteris 344, cf. 356 sq. 363; numquam eligebantur iure suffragii a populo 358; — haeresis Aërii de aequali­ tate presbyterorum et episcoporum 360: - Hieronymi hac de re opinio 361 ; — iurisdictionem immediate a romano pontifice accipiunt 370; — haec collatio iurisdictionis fit iniunctione 372 ; — et singuli et omnes in concil. collecti sub­ sunt summo pontifici 373; — regunt ecclesiam 381 ; — sunt successores apo­ stolorum in munere docendi et regendi 433 ; — quomodo differat haec potestas episcopalis a potestate apostolorum 435. Infallibilttas. Non singuli episcopi separatim spectati sunt infallibiles ma­ gistri 439; - sunt tamen singuli in sua dioecesi authentici magistri et in­ dices fidei 440; - episcopi collecti in concil. oecumenicum sunt infallibiles 441 ; — quot episcopi ad tale concilium convenire debeant 446 ; — dissentientes episcopi in multis conciliis fuerunt 452; — sunt in conciliis vere indices et veras ferunt sententias459 ; — quomodo eorum auctoritas ab auctoritate theologorum distinguatur ib.; — praefertur sententia duo esse subiecta infallibilitatis inadaequate distincta; scilicet collegio epi­ scopali cum summo pontifice convenit infallibilitas, quae est independens ab infallibilitate papae ex cathedra loquentis 459, n. 5. Ernst de S. Cypriano 367. Euringer de Matth. 16. 18 apud Ephraem Eusebius Caesariensis de apocryphis evan­ geliis 100; — de evangelio Matthaei 117; — de evangelio loannis 125; ■ de con­ fessione Petri 289; — de martyribus 532; — de fine evangelii Marci 652, 2. Evangelia. Verus evang. conceptus sta­ tuitur 77. Genuinitas ev. in communi proba­ tur documentis antiquitatis christianae 77 sqq.; — diluuntur praecipuae obprobatur porro iectiones 86 sqq. ; conharmoniis evang. antiquis 91 firmatur evang. apocryphis 97 - testimodo agendi moniis gentilium 101 : veterum haereticorum 106; — discordia recentium impugnatorum 110; — deni­ que probatur internis criteriis 129; · accurata notitia temporum 130: verissima vitae socialis iudaeonim de­ scriptione 131; - Genuinitas evang. in particulari probatur: ev. Matthaei 117: Marci 120; — Lucae 123: vindi­ catur ab objectionibus 124; loannis 1-5; vindicatur ab impugnationibus 126; — conciliatur cum synopticorum narratione 127. Ordo chronologicus evangeliorum 652, 5. Cretiibilitas evang. probatur 133; -· scriptores evang. non poterant decipere 135; — noluerunt decipere 136. In­ epte comparantur evang. cum scriptis buddhisticis et babvlonicis 132. %* Apocrypha comprobant evang. ge­ nuinitatem 97 : — sunt imitationes no­ strorum evang. 98. cf. 89 c nota. Proto-Eranyelium, de futuro Messia vaticinium 218. Excommunicat! non sunt membra eccle­ siae 329. Ezecliiel vaticinatur novum pastorem in Israel 233. Factum dogmaticum quid sit 536; — in eo diiudicando ecclesia est infallibilis 53 . * Felder de Flavio losepho 138 nota. Fides divina et fides ecclesiastica distin­ fidei depositum 436 guuntur 554 sq. 524. Flavius Josephus testatur Christi exsisten­ tiam 138; — vindicatur hoc testimonium ab objectionibus ib.; — de S. Scriptura , G05· Florentinum concilium agnovit infallibili­ tatem romani pontificis 514; — de­ finivit monarchicam indolem ecclesiae 369; — extra ecclesiam docet nullam esse salutem 393 ; — docet primat inn 497. Formula Concordiae de regula fidei 565. Fragmentum Muratorianum 85. Franzelin. Quid senserit de separabilitate primatus a romana sede 500; — egregie tractat de membris ecclesiae 332: de inspiratione verbali 636. Fundamentum ecclesiae 290 sq. Funk de scriptis, quae nomen apostolorum prae se ferunt 33 nota ; - Petrum Romae fuisse 432; — de primatu 479 nota. Gallicani. Eorum errores quoad appella­ tiones a papa ad concilium 373. Garrigou-Lagraiige de mysteriis 165 nota. Gelasius papa explicat verba: Et tu con­ versus confirma etc. 511 ; — docet iure divino in ecclesia exsistere successorem S. Petri in primatu 498; - docet in­ spirationem S. Scripturae 613. Genuinitas definitur 72; distinguitur ab authenticitate ib.; quaestio de genuinitate alicuius libri est quaestio Index alphabeticus. 476 • K» Si 9 a historica 75 : genuinitas quattuor evangeliorum in communi probatur riWr Evangelia, Georgius Trapezuntius asserit infallibilitotem romanac sedis ο 12. Germen nomen Messiae 232 2.34. Gieseler: num Petrus Romae fuerit 467 nota. Gregorius M. de exsistentia ecclesiae ab exordio mundi 311: titulum damnat oecumenici episcopi 376: — episcopi sunt successores apostolorum 433: de infallibilitate conciliorum 442; docet inspirationem S. Scripturae «‘»12. Gregorius Nazianzenus. S.. dividit theo­ logiam in theologiam et oeconomiam 20: de primatu Petri 297; ex­ hibet ecclesiam ut societatem perfectam 381 : non obest infallibilitati con­ ciliorum 444: de extensione inspira­ tionis 627. Gregorius Nyss.. S.. de primatu Petri 297. Guilelnins Parisiensis de sacrumeiitali in­ dole episcopatus 600, Gunther. Eius opinio de progressu dogma­ tum 528: de auctoritate SS. Patrum 528 578. Gntjahr de Ireiiaeo 87 117 nota. H. Haereticus notorius non est membrum ecclesiae 329 ; - occultus manet mem­ brum ecclesiae ib., cf. 391 sqq.: haeretica propositio quae 557 ; hae­ retici saepe damnantur a romanis ponti­ ficibus definitiva sententia 513. Ilaneberg de natura inspirationis quid senserit 624. Harnack de Marcione 80 356; de Luca evangelista 115: - «le genuinitate evangfilionim 115 nota: — de ,Logiis * 117 nota: — de evangelio Marci 122: — de Christo Messia 141 nota: — de universalitate religionis christianae 178 nota; falsu docet circa miracula ut facta historica 75 nota 195 nota: - de Matth. 16. 18. qualis sit textus ge­ nuinus 289 nota: explicare studet ortum ecclesiae 310: — nova theoria de ecclesiasticae hierarchiae origine 356; — de primatu 466 nota 479 nota 480 notae 491 nota. Hase: num Petrus Romae fuerit 467 nota. Ilegesippus testatur exsistentiam apocry­ phorum evangeliorum 98: · testatur munus episcopale iam medio saeculo II exstitisse 344; — agnovit primatum romani pontificis 490. Ilerbigliy, Mich. d', de primitivo epi­ scopatu alexandrino 361 ; — de infalli­ bilitate singulorum apostolorum 438 nota: verba Irenaci 3. 3. 2 explicat 489 nota. j llierarchia ecclesiae. Ecclesia est societas hierarcbica .333: nova theoria de origine hierarchiae ecclesiasticae reicitur 356. Marsilii Patavini error re­ futatur 357 ; item Lutheri et Ed· mundi Kicheri ift.; de aequalitate episcoporum et presbyterorum 360; gradus hierarchici quinam ab ecclesia sint instituti 362. Hieronymus. S.. de evangelio Matthaei 117: - de ecclesiae perennitate 315: narrat i. Hill de Tatiani harm, evang. 93 nota. Hippolytus exhibet romanam S. Petri com­ morationem 476: de inspiratione 615 616. Hoffmann de resurrectione lesu 202. Holtzmann contra S. Irenaei testimonium pro genuinitate evangeliorum multa obiicit 87 : immerito apologetis in re­ cipiendis sacris libris inconstantiam im­ ponit 96; irridet recentes criticos 114. Honorius papa non docuit errorem ex cathedra 516; quo sensu damnatus sit a concilio oecumenico Vi ib. Hormisdas papa praescripsit episcopis schismaticis redeuntibus formulas fidei <95 508 M3. H ut lier de scriptis pseudo-clementinis 466 nota; — de prima epistula Petri 469 nota. I. lacob. Eius vaticinium de futuro Messia 221. lacquier de evangelio Matthaei 119 nota, lahn erravit circa inspirationis naturam 622. lansenistae agitant quaestionem de infalli­ bilitate romani pontificis in factis dog­ maticis 538, lansenius Cornelius iunior). Eius turbae in theologia 62. lensen derivat religionem christianam e mytho babylonico 132. Index alphabeticus. Ignatius. S.. .Martyr, est inter Patres apostolicos 33; testatur evangelia 90; allegat evang. Matthaei 119; item loannis 125: testatur hier­ archiam ecclesiasticam 319: damnat schismata 392; de catholicitate ec­ clesiae 407 : innuit primatum romani • pontificis 488. 1 m m ut abi 1 itas religionis christianae 178sq.; ecclesiae 313 sqq. ; dogmatum 524 sqq. imperatores non regunt ecclesiam 381. Indi ITeren t i sm us rei igiosus 178 sq. 391 sqq. Inlallibilitas apostolorum 265; episco­ porum 438; conciliorum oecumenicorum 441 : magisterii per orbem dispersi 461 ; romani pontificis ex cathedra loquentis 507; - obiectiones historicae solvuntur 515 : quotuplex sit subiectum infallibil itatis 459; — non est donum inhaerens 459. 6 ; obiec­ tum eius sunt: definitio doctrinae re­ velatae 524; constitutio conclusionum theologicarum 531 ; — indicium de factis dogmaticis 536; decreta disciplinaria 541 ; — approbatio ordinum religiosorum 544; canonizatio sanctorum 547. Innocentius 1 papa sibi attribuit primatum in ecclesia 486. inspiratio. Exsistentia inspirationis pro­ batur: ex Scriptura et quidem Veteris Testamenti 605; - Novi Testamenti 606 : specialiter ex S. Paulo 607 : ex traditione: ex SS. Patribus 612; - ex conciliis 613. Natura eius exponitur 615: est gratia gratis data 621 : — sola Dei assistentia errorem avertentis non suf­ ficit 623: nec subsequens quae vo­ catur inspiratio 624: — non repugnat liber inspiratus, cuius rés et sententiae omnes iam apud alios scriptores in­ veniantur 625. Extensio. Extenditur ad omnes res et sententias ab auctore sacro scriptas 626 ; quid scriptor sacer ex propriis sumere possit 632: verbalis insp. non est admittenda 635 : contrariae obiectiones diluuntur 640. Critérium unicum sufficiens inspira­ tionis omnium librorum sacrorum est traditio catholica 643: quid protestan­ tes et aliqui catholici de criterio statue­ rint 646 sqq. Integritas evangeliorum 128. Interpretatio Scripturae 568 sq. 585 sqq. Joannes, S. Eius evangelii genuinilas in communi probatur 77: item in specie 125 654; vindicatur ab obiectionibus 126; - conciliatur cum narratione syn­ apticorum 127. Eius credibilitas demonstratur 133. 477 Joannes, presbyter 117 nota. Irenaeus. S., pertinet ad SS. Patres 35: testatur genuinitatem quattuor evan­ geliorum 81 : hoc testimonium per­ penditur 82 ; vindicatur ab obiectio­ nibus Holtzmanni 86; - profert hae­ reticos ut testes genuinitatis evang. 106; - Marcionis evang. describit 109 : testatur multitudinem evang. apo­ cryphorum 98; eius chiliasmus ex­ plicatur 87 584; de evangelio Mat­ thaei 119; de propagatione religionis christianae 249; de martyribus 253: de Petro apostolo 287 ; vocat presbyteros etiam episcopos 340: testatur exsistentiam episcoporum 346 350; effert necessario esse amplec­ tendam ecclesiam 392: docet eccle­ siae unitatem 418; testatur romanam S. Petri commorationem 475 : de eiusdem successoribus 478 ; testatur primatum romani pontificis 489 ; de eiusdem infallibilitate 512; -- docet inspirationem S. Scripturae 612: de fine evangelii Marci 652. 2: de can­ tico Magnificat 652, 4. Isaias vaticinatur catholic i ta tem regni messianici 231. Iilgie de schismaticis orient. 428. lulius 1 papa sibi attribuit primatum in ecclesia 484. lurisdictio est potestas regendi 273: complectitur potestatem legislativam. iudicialem. coacti vani 274: promissa est a Christo apostolis ib.; iisque vere collata 275; ab iisdem exercita ib. ; primatus iurisdictionis ride Primatus: differt a potestate ordinis 281. Ius divinum, quid ecclesia circa illud pos­ sit 377. lustinus, S,. Martyr. Apologeta 34; testatur genuinitatem quattuor evange­ liorum 78 88; novit evang. Matthaei 89 119: item loannis 89 125: ususne sit evang. Petri 88 nota ; testatur genuinitatem evang. Marci 122: item Lucae 123; item loannis 125: de propagatione religionis christianae 249; de martyrio 253: de Petro apostolo 287: testatur munera episco­ palia 348; de chiliasmo opinio 584: docet inspirationem S. Scripturae 612 615 616; de fine evangelii Marci 652, 2. K. Kliabeilbuuer de evangelio Matthaei 119: de evangelio loannis 126. Knellei’ de convocatione conciliorum 449; de doctoribus ecclesiae 575. Index alphabetic·!!.^. Μ. M Lactantius de martyrio ut testimonio di· vino 254. Ligrangr de descriptione orbis apud Lucani 124 nota. Laid 347: — non regunt ecclesiam 381. Lainez de episcopis 371. Lateranense concilium IV definit extra ecclesiam nullam esse salutem 393. Lannoy obicit contra infallibilitatem ro­ mani pontificis in canonizatione o51. Lenormant de extensione inspirationis 626. Leo Magnus explicat verba Christi: Pasce oves meas 301 ; - de Petri primatu 318 449; de synodo chalcedonensi 504. Leo X apostolis constitutus 350. * Polycrate exsistentiam episcoporum ab initio testatur 345. Pontifex romanus. Eius primatus Juris­ dictionis. Est successor S. Petri in pri­ matu 464; semper sibi attribuerunt rom. pontifices primatum 480; sem­ per ah ecclesia ut primates agniti sunt 488: — item a conciliis oecumenicis 495; sunt iure divino primates 498: accipit iurisdictionem immediate a Deo 369; ■ est vi primatus superior quolibet concilio etiam oecumeuico 373: non ligatur legibus pure ecclesiasti­ cis 374: canones ecclesiastici tan­ tum directivam vim habent pro rom. pontifice ib.; quid possit circa ius divinum 377 : quomodo amittat po­ testatem suam 506. Eius infallibilitas. Ex cathedra loquens est infallibilis sicut ecclesia do­ cens 507 ; Patres de infallibilitate rom. pontificis 512: ipsi rom. ponti­ fices sibi eam attribuerunt 513: con­ cilia oecumenica agnoverunt 514: obiectiones historicae reiciuntur 615: quomodo definitiones ex cathedra factae dignoscantur 519: obiectum huius infallibilitatis 524. Vide praeter­ at Infallibilities. Portae inferi quid significent 292. Potestas iurisdictionis 272: clavium 273; ordinis 281: apostolorum 261 : episcoporum 339 370sq. 433: romani pontificis 365 369 4<>4 477 sqq.: congregationum romanarum 521: concit, oecumenicorum 441. raescriptio theologica definitur 411 : quid Tertullianus de ea senserit 412. Presbyteri ut ab episcopis distincti 338 sqq. 349 sqq. 434. Primatus iurisdictionis S. Petri. Promit­ titur S. Petro a Christo primatus iuris­ dictionis 285 : eidem actu confertur 299; quale discrimen inter Petrum ceterosque apostolos ratione primatus 296; vindicatur Petri primatus ab obiectionibus 304: Christus constituit S. Petrum ei usque successorem verum monarcham 364. Romani pontificis. Episcopus rumanus est successor S. Petri in primatu 477 : semper rom. pontif. sibi pri­ matum attribuerunt 480; eundem ecclesia semper agnovit 488; item concilia oecumenica 495; est iuris divini 498; quomodo annexus sit romanae sedi 500. Prophetia ride Vaticinium. Propositio. Valor dogmaticus propositionum 554 : quid sit prop, de fide et theologice certa 555 : propositiones censuratae 557 : pr. prohibitae 558. Protestantes quidam negant ecclesiam a Christo institutam 310: de sufficien­ tia Scripturae Sacrae 565 ; numerus protestandum 413; protestantismus caret apostolicitatis nota 426 : item . imitatis et catholicitatis 429; item sanctitatis 431. Psendo-lsidorus. Eius falsificationesquoad praerogativas papae 378. Q. • , * Quadratu episcopus atheniensis. apologia pro christianis 192. Eius R. Ratio humana, eius usus in theologia 603. Regnum Christi 306 sqq. . * Reiniaru Eius hypothesis circa Christi resurrectionem 203. Religio christiana omnibus hominibus ne­ cessaria 178 sqq. 391 sqq. Renan cur neget miracula Scripturae 75: sibi contradicit in explicanda Christi vita 149. Resurrectio Christi a mortuis 196 sqq. Revelatio divina definitur 151 : varii modi revelationis divinae recensentur 152: quamnam partem habeat subiectiva hominis dispositio in accipientia et promulganda revelatione 154. Possibilitas statuitur 155: non re­ pugnat neque ex parte Dei 156; ne­ que ex parte hominis 157: neque ex parte rei revelandae 158: impossi­ bilitas mysteriorum probari nequit 160. Ptililus et necessitas statuitur 169: quomodo sit moraliter necessaria 170; quomodo absolute necessaria 176; est tamen vera gratia 177. publica, morte apostolorum finita 524sq. Richer errat circa constitutionem eccle­ siae 357. Salmeron Hebr. 6. 4 6 interpretatur 586. Salomon. Vaticinia ei de futuro Messia facta 227. Index alphabeticus. Sanet itas est nota verae ecclesiae Christi 409; invenitur in romaiio-catholica ecclesia 422: nulli alii coetui christiano convenit 431. Sunday de methodo rationalistarum germanicorum 115. Sanders exponit doctrinam S. Hieronymi de episcopis 361. Schismatici: non sunt membra ecclesiae 329: Hormisdas papa praescribit schismaticis episcopis redeuntibus for­ mulas fidei 495 508 513. Schwartz de testimonio Hegesippi 344 nota. Scientia suhalternans et subalternata 8. Vide Theologia. Scriptores ecclesiastici qui sint et quo­ modo a SS. Patribus differant 573. Scriptura Sacra est locus theologicus 5G2; non est unicus fons addiscendae veritatis revelatae 564; eius insuffi­ cientia 567; huic non obstat Veteris Testamenti condicio 570: nonna eius interpretationis est traditio 5G9; de inspiratione Scripturae 604 sqq. Sepultura Christi 198. Severus Antioch, de fine evangelii Marci 652, 2. Siriciiis. papa, sibi vindicat primatum in ecclesia 485. Sirmienses formulae 515. Societas vide Ecclesia. Soden. H. v.. de Marcione 35G. Soiron de logiis lesu G53 nota. Spiritus Sanctus, anima ecclesiae 39G. Stephaniis, papa, sibi attribuit primatum in ecclesia 483. Stock pervertit verba Christi: Tu es Pe­ trus etc. 291. Strauss negat genuinitatem Scripturae propter miracula 75; evangelia my­ thice explicat 112: quid obiciat contra possibilitatem miraculorum 190: eius hypothesis circa Christi resur­ rectionem 202. Stygcr de sepulchre Petri et Pauli 4G7. Suarez specietenus docet inspirationem verbalem 386. Subiectum theologiae 1 sqq.: .subiec­ tum passivum auctoritatis ecclesiasticae 522. cf. 602: activum ride Episco­ pus. Pontifex: subiectum duplex magisterii ecclesiastici 459. 5. Suidas testatur Augusti temporibus orbem romanum descriptum esse 124. Sulpicius Severus de martyribus 253. Syllabus Pii IX 520: Pii X ride Con­ gregatio S. Officii. Symbolum. Eius editio pertinet ad sum­ mum pontificem 512. Synagoga Veteris Testamenti quot modis differat ab ecclesia Christi 312 570. 481 Synodus quomodo differat a concilio IGO. Vide praeterea Concilium. Synaptica quaestio G53. T. Tacitus testatur Christi exsistentiam 13!·. Taras! US de romano pontifice 495. Tatianas inter apologetas recensetur 34: primus fecit harmoniam quattuor evangeliorum 91 : vindicatur ab im­ pugnatione Volkmari 92; citat evan­ gelium loannis 125 nota. Tertullianus recensetur inter praecipuos scriptores epochae SS. Patrum 35: testatur insigniter genuinitatem evan­ geliorum 80: census per Saturninum a Tertulliano relatus conciliatur cum Lucae narratione 124; de martyri­ bus 253; de Petri reprehensione 270; quid de illo loco: Tu es Petrus etc., senserit 289: vocat Petrum ,petram ecclesiae' 297 : testatur hierarchiam ecclesiasticam 352: de lectoratu 362: cum apostolis eorumque successori­ bus est permanendum 402: de catholicitate ecclesiae 407 : ■ de praescrip­ tione theologica 411 412; de apostolicitate eccl. romanae 414: de romano S. Petri martyrio 475 478; de primatu 482. Testimonium vide Revelatio. Theodoreius docet eosdem vocatos episco­ pos et presbyteros 342: de inspira­ tione G15. Theodorus Studita de verbis: Et tu con­ versus etc. 511: de romano ponti­ fice 493. Theologi scholastici praecipui enumeran­ tur 44; eorum auctoritas examinatur 595: contrariae objectiones diluuntur 600. Theologia. Notio. Est scientia 8 sqq.; eaque una 11 ; est practica. sed magis et principalius speculativa 1G: est dignior ceteris scientiis propter certi­ tudinem. nobilitatem materiae, finem altiorem 17; quomodo vocetur scien­ tia fidei 11: recte dicitur sapientia 19: eius subiectum neque Christus neque ecclesia est sed Deus ut Deus 23; eius obiectum formale est verum demonstrabile ex divina revelatione G7 : eius habitus est in se naturalis, sed in radice supernaturalis 12: quid retineat theologus lapsus in haeresim 13: distinguitur a fide divina tripli­ citer. sci. materia, forma, certitudine 15: differt a theologia naturali tum materialiter tum formaliter 7 : est quaedam anticipatio visionis beatifi­ cae 17. Index alphabeticns. Dirisio. A veteribus divisa est in theologiam et oeconomiam 21): in affirmativam et negativam ίύ.; ex materia dividitur in speculativam et practicani 21 : ex tine in pacificam et polemicam. asceticam et mysticam 22: ex modo tractandi in positivam et scholasticam 23: proponitur systema theol. dogmaticae 30 sq. lichitio inter theol. positivam et scho­ lasticam declaratur 27sqq.: item inter theol. dogmaticam et moralem 56sqq.; item inter theologiam et apologet i< am 69. Conspectui historicus theol. dogmati­ cae secundum tres periodos narratur 32: cpocha Patrum 33 sqq. : — epocha veterum scholasticorum 44 sqq. : - theo­ logia post concilium tridentinum 51 sqq. theologici sunt tertia pars apologetica? 68: definiuntur et di­ viduntur 563. Kft/r Scriptura */ Tra­ ditio. Theophilus Antiochenus inter apologetas recensetur 34: testatur evangelia 90: — allegat ev. Lucae 123: testatur genuinitatem ev. loannis 125: docet inspirationem S. Scripturae 612 616. Thomas. S. /λ· theologia: de subiecto 2. - de obiecto formali 7 70, -- de digni­ tate 17. de munere theol. scholasti­ cae 23: est princeps scholasticorum 46 : eius sectatores 48 : eius me­ thodus 49: de mysteriorum revela­ tione 169; de miraculis 183; de ecd. militante 396:iurisdictio epi­ scoporum unde sit 370: de auctori­ tate rom. pontificis 512: de certitu­ dine canonizationis 553: de auctori­ tate SS. Patrum 589. Ipsius auctoritas exponitur 601 : — de usu rationis hu­ manae in rebus theologicis 603 : de lumine prophetico 616: de inspira­ tione 616. Tischendurf contra impugnatores evan­ geliorum 88 nota. Traditio est locus theologicus 564: pro­ batur eius necessitas 566: quomodo res se habuerit in Vetere Testamento 570: — quot fontes designentur nomine traditionis 571 : est norma interpre­ tationis S. Scripturae 569 : est unicum critérium sufficiens inspirationis 643. Tridentinum definivit inspirationem s. Scripturae 613: de auctoritate Vul­ gatae £50. V. I baldi de criterio inspirationis 647. 1'nicitas ecclesiae Christi probatur 386. I liitas est nota verae ecclesiae Christi 400; fluit ex npostolicitate 404; invenitur in ea ecclesia, in qua rom. pontifex primatum gerit 418; nulli alii coetui christiano convenit 429. 1 niversalitas religionis christ. 178 sqq. 391 sqq. I rba Illis \ effert auctoritatem S. Thomae Aquinatis 601. V. \ alentinus guosticus testatur genuinitatem evangeliorum 108. Vaticanum de mysteriis 162: de possi­ bilitate miraculorum 191 : de ecclesia militante 396 : episcopi dissentientes 452: definivit inspirationem S. Scrip­ turae 613. je Vaticinia. Definitur vaticinium 209; eius possibilitas et cognoscibilitas adstmitur ib. Christi vaticinia enumerantur 210; ut argumentum divinae eius legationis perpenduntur 211. Messia nica vaticinia in Vetere Testa­ mento exsistebant 212 : — sunt in Christo impleta 245; — breviter explicantur 217: — proto-evangclium 218 : - Νοδ 219: Abraham 220: — lacob 221: David et Salomon 228: — de abiectione Israel 230: de muneribus novi pastoris regali, prophetico, sacerdotali 234 : de tempore adventus Messiae 236; de loco nativitatis eius 242: cur haec vaticinia de una loquantur persona 244 : de modo loquendi pro­ phetico 247. Veritas relativa in Scriptura 629. Victor, papa, sibi attribuit primatum 481. Vigilius, non erravit ex cathedra loquens 517. \ incentius Lirinensis. Recta notitia illius adagii: Quod ubique, quod semper etc.. exhibetur 453: de progressu scien­ tiae theologicae 526: praedicat ne­ cessitatem traditionis 568. Visibilitas ecclrsiae 322 sqq. Volkniar quid proferat contra genuini­ tatem evangeliorum 86: eius ob­ iectiones contra argumentum pro genninitate evang. ex harmoniis evang. veteribus exploduntur 92. Zahll de fragmento Muratoriam» 85: de ,Logiis’ 117 nota. Zepliyrinus. sibi attribuit primatum 482. Zosimus. papn. sibi attribuit primatum in ecclesia 487. HERDER & Co., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII FR1BURGI BRISGOVIAE (Germaniae) Pesch, Chr., S. J., Praelectiones dogmaticae. Novem tomi in 8" maiore. 1. De Christo legato divino. De ecclesia Christi. De locis theo­ logicis. Editio sexta et septima. II. De Deo uno secundum naturam. De Deo trino secundum personas. Editio quarta. III. De Deo creante et elevante. De Deo fine ultimo. Editio quarta. IV. De Verbo incarnato. De beata Virgine Maria. De cultu Sanc­ torum. Editio quarta. V. De gratia. De lege divina positiva. Editio quarta. VI. De sacramentis in genere. De baptismo. De confirmatione. De SS. Eucharistia. Editio quarta. VII. De sacramento paenitentiae. De extrema unctione. De ordine. De matrimonio. Editio quarta et quinta. VIII. De virtutibus in genere. De virtutibus theologicis. Editio quarta et quinta. IX. De virtutibus moralibus. De peccato. De novissimis. Editio quarta et quinta. «Revera cursus integer theologiae dogmaticae ad usum scholarum iuxta novam metho­ formamque, dum novisque tractatibus adinventis ct scientiarum profectibus comparatus, auctus et respondens, qui tamen tenue manuale tantummodo non esset, neque in immen­ sum, fere unice ad consulendum, opus evaderet, omnino desiderabatur. Perfectum ad hoc putamus opus P. Christ. Pesch evasisse; in quo et scholastica methodus, una cum libera ratiocinatione sobrie coniuncta, et Ecclesiae decreta omnia tamen et ad criticae regulas discussa, patrumque testimonia multiplicia, et modernorum adinventa copiose adhibita erroresque universi refutati inveniuntur, ut alumni, eo solo utentes, plene instructi evadant in theologicis disciplinis.* (Divus Thomas, Placeotiae ) Pesch, Chr., S. J., Compendium Theologiae dogmaticae. Quattuor tomi in 8° maiore. I. De Christo legato divino. De ecclesia Christi. De fontibus theologicis. Editio altera. II. De Deo uno. De Deo trino. De Deo cr.eante et elevante. De Deo fine ultimo et de novissimis. Editio altera. III. De Verbo incarnato. De beata Virgine Maria et de cultu Sanctorum. De gratia. De virtutibus theologicis. Editio altera. IV. De sacramentis. Editio altera. «Omnino non dubitamus .Compendium theologiae dogmaticae* a Patre Pesch compositum optima fide commendare omnibus theologis qui, quin vel mole litterati apparatus vel expositioni­ bus nimis difficilibus graventur, gaudere volunt de mira illa subtilique catholicae dogmaticae constantia et firmitate, quae talis est ut expugnari nequeat.» (Aiigsburgcr Postediting, Augiburg.l IM0MM