JBfblioteca be Zedlogoa Êspaiioles Dirigioa por los Dominicos oc las provincias oc Espana Qolumcn f Francisco be Vitoria, Θ. $£onicntario0 a la oe ^anto ecunOa secunoac omâ0 Edtdon prcparaoa por cl 1R. Uicente 38eltran be feereoia, Zomo iv: Se justitia (qq. ύγζ/δδ) o 4) Salamanca Spartaoo 17 1914 DE VICTORIA, O. P. ARTICULUS QUARTUS Utrum peccatum omissionis sit gravius quam peccatum transgressionis. 1. — Respondet sanctus Thomas per duas conclusiones. Prima est, quod absolute loquendo majus peccatum est transgressio praecepti quam omissio. Haec conclusio patet in littera. Secunda conclusio est, quod hoc intelligitur si materiae sint aequales, alias vero non. Vide litteram. 2. — In hoc articulo est notandum quod sunt variae sententiae de men­ sura et latitudine malitiae omissionis; sed late de hoc habes disputatum in 1. 2, q. 71. Aliqui dicunt quod mensuratur ex parte obligationis prae­ ceptorum. Nam si sit major obligatio in uno praecepto quam in alio, gra­ vius peccatum erit illa omissio. Nam Deus praecepit ut diligamus Deum et proximum, et cum major obligatio sit diligere Deum quam proximum, sequitur quod omittere dilectionem Dei erit v. g., malitiae ut decem, et omittere dilectionem proximi ut quinque. Sed hoc non valet, nec hoc est aliquid dicere, quia jam manet dubium insolubile, scilicet penes quid de­ bet attendi et cognosci major obligatio praecepti; et sic nihil est dicere, quia hoc est quod quaerimus, quomodo sciemus quod Deus obligavit me plus ad unum quam ad aliud. Et ideo, quia hoc nihil est dicere, dicunt alii quod illud attenditur penes omissionem bonorum actuum contrariorum, et sic quod illa omissio est gravius peccatum quae est omissio melioris actus, quia si est melius audire missam quam orare, omissio dicendi mis­ sam est pejor quam omissio orandi, et sic de aliis. Sed isti etiam non de­ clarant quaestionem, quia adhuc restat dubium, scilicet penes quid debet pensari et sciri bonitas actus. Ideo dico quod malitia omissionis est con­ sideranda et mensuranda ex parte objecti et circumstantiarum; ex obje­ cto quia est melius, ut diligere Deum, et ita de homicidio respectu adulte­ rii. Et ad hoc imaginanda est omissio ac si esset actus; et clarum est quod si esset actus, malitia ejus est ex objecto: ergo sic in omissione. Nam clarum est quod baptizari est melius ex objecto quia magis neces­ sarium ad vitam aeternam quam audire missam: ergo omissio baptismi erit majus peccatum quam omissio audiendi missam. Et sic fac compara­ tionem in aliis praeceptis. QUAESTIO OCTOGESIMA De partibus potentialibus justitiae. I ARTICULUS UNICUS Utrum convenienter assignentur virtutes justitiae annexae. In hac quaestione vult sanctus Thomas reducere ad unam virtutem omnes virtutes quae sunt ad alterum, ut perfectam materiam de justitia relinqueret nobis. Et ideo respondet ad quaestionem istam per aliquas propositiones. Prima est: quod virtutes minus principales duo debent ha­ bere ad hoc quod conjungantur aliis virtutibus principalibus: primum re­ quiritur quod aliquo modo conveniant cum illis; secundum, quod aliquo modo deliciant a perfecta ratione ipsius. Itaque illae virtutes dicun­ tur quodammodo partes justitiae minus principales vel alterius cujuscumque virtutis, quae conveniunt cum tali virtute in aliquo et in aliquo deficiunt. Secunda propositio: Omnes virtutes quae sunt ad alterum, possunt re­ duci ad justitiam et esse tamquam pariem illius, quia aliquo modo con­ veniunt cum justitia, et aliquo modo deliciunt, quia non faciunt tantam aequalitatem sicut justitia, nec possunt facere debitum justitiae sicut justitia. Tertia propositio est: quod virtutes quae adjunguntur justitiae, faciunt aliquo modo aequalitatem. Quarta est: quod novem sunt virtutes quae reducuntur ad justitiam, id est quae cadunt sub justitia. Prima est religio ad Deum; secunda, pic­ tas ad parentes; tertia, observantia per quam colimus bonos viros. Et istae tres virtutes conveniunt in debito cum justitia, deficiunt tamen ab illa quia non possunt reddere aequale, ut manifeste constat. Et quarta est veritas ad fidelitatem hominis, id est per quam homines dicuntur vera­ ces; quinta est gratitudo; sexta est vendicta (sic), quia etiam licet capere vendictam per modum judicis; septima est libcralitas; octava est affabili­ tas; nona est, licet non ponat illam expresse sanctus Thomas, epichcia quae est aequitas quaedam. Et sanctus Thomas de singulis partibus ha­ rum novem virtutum agit in sequentibus. QUAESTIO OCTOGESIMAPRIMA De religione. ARTICULUS PRIMUS Utrum religio ordinet hominem solum ad Deum. Respondet sanctus Thomas quod religio exspectat ad solum Deum, sive dicatur a «relegendo», ut ait Isidorus secundum Ciceronem ’), sive a «reeligendo», ut Augustinus dicit, sive a «religando» *). Vide litteram sancti Thomae quae satis bona est. Lactantius Firmianus, De vera religione, lib. 4, cap. 28 adducit verba Ciceronis in secundo De natura deorum, qui dicit quod religio dicitur a relegendo; sed ille improbat hanc etymologiam, et dicit quod dicitur re­ ligio a religando’). Calepinus citat Massurium Sabinum, qui putat quod religio dicitur a relinquendo, et sic religiosum dicitur quasi relictum re­ ligioni *). Unde gentiles in locis solitariis colebant suos gentiles. Sed me­ lior etymologia inter alias est illa quam ponit Lactantius, quia eamdem etiam ponit Servius. Dominus Cajetanus dicit quod sanctus Thomas non quaerit in hoc ar­ ticulo an Deus sit objectum religionis, id est an religio sit circa Deum sicut circa objectum, quia Deus non est objectum immediatum religionis, sed est finis illius, et ita quaerit an religio sit circa Deum sicut circa fi­ nem, quia sic in 1. 2 dicit Cajetanus quod sanctus Thomas dividit peccata per finem. Et sic virtutes possunt dividi per finem, quia aliquae virtutes sunt quae ordinant hominem ad proximum, ut justitia, et tamen justitia *) Isidorus, Etymol. 1.10 (P. L. 82, 392). 2) August., De civit. Dei, 1. 10, c. 3 (P. L. 41, 280). ’) 4) L. Firmianus, Divin, inslit., lib. 4, cnp. 28 (P. L. 6, 536). Ambrosius Calepinus (t 1510), Diclionannnt linguae latinae, verbo Religio. IN 2. 2. DE JUSTITIA. QUAEST. LXXXt. ART. II. 249 non ordinatur in proximum sicut in objectum. Sic etiam religio ordinat hominem circa Deum, scilicet velut in finem et non velut in objectum. Solum enim facit hominem bene se habere erga Deum. Et sic quando sanctus Thomas dicit quod religio est solius Dei, est dicere quod facit hominem bene se habere circa cultum Dei. Non tamen vult dicere quod objectum religionis immediatum sit Deus, sicut nec est aliarum virtutum moralium. ARTICULUS SECUNDUS Utrum religio sit virtus. Rospondetur quod sic, id est colere Deum est actus virtutis et non su­ perstitio. Probatur, quia omnis actus bonus exspectat ad aliquam virtu­ tem; colere Deum est actus bonus: ergo exspectat ad aliquam virtutem; sed non est alia virtus nisi religio: ergo religio est virtus. Arguitur contra probationem sancti Thomae, quod non omnis actus bonus sit circa aliquam virtutem. Probatur. Virtus generatur ex habiti­ bus, et tamen illi actus qui praecedunt virtutem sunt actus morales boni; sed ad nullam virtutem exspectant, id est non sunt alicujus virtutis: ergo male dicit sanctus Thomas. Ad hoc respondet Cajetanus quod actus boni uno modo capiuntur ut bonum distinguitur contra malum; et isto modo illa major sancti Thomae non est probabilis vera. Sed alio modo capitur bonum moraliter strictius, quando procedit ex electione, id est non solum ratione circumstantia­ rum, sed ratione omnium quae requiruntur ad actum bonum; et isto mo­ do est vera maxima sancti Thomae. Sed ego credo quod in generali lo­ quitur sanctus Thomas pro quocumque actu bono morali, et sic major est vera universaliter. Ideo dico quod non opus est sic distinguere, nam sanctus Thomas loquitur de actu bono moraliter quod exspectat ad ali­ quam virtutem, sive eliciatur ab illa virtute sive non, et sic ille actus praecedens est bonus et virtuosus. Ultra est notandum quod quando sanctus Thomas dicit quod ad reli­ gionem exspectat reddere honorem debitum Deo, debet intclligi hono­ rem, id est cultum et obsequium conveniens et proportionatum; non enim possumus Deo aequale debitum cl obsequium reddere. Est etiam notandum quod licet eadem signa reverentiae exhibeamus, id est redea­ mus regibus et dominis aliis, non tamen illud vocatur religio, sed solum signa illa reverentiae quae Deo exhibemus. Est etiam notandum quod omnes virtutes sunt ex sua natura virtutes, et non a lege positiva. Sed 250 FRANC1SCUS DE VICTORIA, O. P. tamen posset quis arcuere sicut arguit sanctus Thomas ad tertium, quod religio non sit virtus, quia ex lege positiva est quod flectamus genua, quod levemus manus etc. Sed ad hoc dico quod ex lege naturali est quod Deum colamus; sed qualiter illum debeamus colere, determinatum est per legem positivam. ARTICULUS TERTIUS Utrum religio sit'una virtus. Respondet sanctus Thomas quod sic quia est unus tinis ejus. Ergo. Sed contra hoc arguitur sic: quia religio habet multos actus distinctos specie, id est sunt plurcs actus distincti specie religionis: ergo non est unica virtus, sed plures virtutes. Antecedens patet, quia cantare et fle­ ctere genua differunt specie et thuriiicarc, quia thurificare est actus dis­ tinctus a genuflexione. Confirmatur, quia si actus religionis non essent actus distincti specie, sequeretur illorum actuum religionis (sic);ti. per consequens ex hoc sequitur quod non sit necessarium quod quis confitea­ tur se omisisse celebrare et se omisisse recitare etc., sed quod sufficit di­ cere: ego omisi bis vel ter actum religionis. Ad hoc respondeo quod actus religionis sunt distincti specie in esse naturae, non tamen in esse moris. Et sic concesso quod sint distincti spe­ cie, nego consequentiam, scilicet quod non sit una virtus, quia probabile est quod una virtus habeat plures actus distinctos specie. Secundo, pos­ sumus dicere negando antecedens. Et ad illud quod orare et sacrificare sunt actus distincti specie, dico, et est notandum pro hoc, quod aliqui sunt actus religionis caerimoniosi qui de se non habent aliquam bonita­ tem nisi per hoc quod ordinantur ad religionem, id est ad cultum divi­ num, ut detegere caput, flectere genua etc., et isti non distinguuntur spe­ cie, sed sunt ejusdem speciei. Sed alii sunt qui, etsi exspectent ad cultum divinum et ad religionem, tamen habent aliquam aliam bonitatem a bo­ nitate religionis, et multa alia includunt; nam celebrare includit etiam orationem pro se et pro aliis. Et de his dicimus quod tales actus, si abso­ lute considerentur ut ad religionem diriguntur, id est ut solum habent bonitatem a religione, tunc dico quod sunt unius et ejusdem speciei; non tamen ut includunt alia. Et sic ad argumentum dico distinguendo ante­ cedens, quia si intelligatis de actibus qui solum habent bonitatem a reli­ gione, id est per hoc quod ordinantur in honorem et cultum Dei, dico quod sunt ejusdem speciei. De aliis tamen actibus dico quod possunt dif­ ferre specie; et sic oportet quod confiteantur omnes species, quia possunt IN 2 2. DE JUSTITIA. QÜAHST. LXXXI. ART. IV. 251 habere bonitatem ultra bonitatem religionis, et sic differre specie. Sed ultimo potest dici, et melius, quod sive distinguantur illi actus specie sive non, non sufficit confiteri solum circumstantias mutantes species, sed etiam multum aggravantes. Et quia tales omissiones, dato sint actus re­ ligionis, sunt circumstantiae multum aggravantes, sequitur quod tene­ mur eas confiteri. ARTICULUS QUARTUS Utrum religio sit specialis virtus ab aliis distincta. Respondet sanctus Thomas quod sic. Ratio est quia ubi est specialis ratio boni, ibi oportet ponere specialem virtutem; sed in religione est dis­ tincta et specialis bonitas, quia bonum ad quod ordinatur religio est exhi­ bere, id est reddere Deo debitum honorem. Et cum honor debeatur ali­ cui ratione excellentiae, Deo autem competit singularis excellentia in quantum omnia in infinitum transcendit: sequitur ergo quod debetur ei specialis virtus. Allicimur ad hoc comprobandum. Nam videmus quod diversis excellentiis personarum diversus honor debetur; alius quidem debetur patri, alius regi: relinquitur ergo quod ipsi Deo specialis honor debetur. In solutione ad primum argumentum notabis modum loquendi Docto ris et doctorum antiquorum, quia actum elicitum virtutis vocant actum proprium virtutis qui est circa objectum ipsius virtutis, sive sit actus in­ terior sive actus exterior. Ex quo patet quod modus loquendi moderno­ rum multum distat a modo loquendi antiquorum, quia actum elicitum et imperatum dicunt differre, nam actum virtutis vocant actum manentem in voluntate, et actum imperatum vocant actum exteriorem. Sed hoc est contra doctores sanctos. Nam actus virtutis secundum omnes antiquos est actus elicitus, et actus imperatus est actus qui non est proprie circa ob­ jectum virtutis, sed circa finem virtutis est imperatus; ut jejunare est actus imperatus quia non est proprie actus objecti virtutis, scilicet Dei, sed imperatur ab illa. ARTICULUS QUINTUS Utrum religio sit virtus theologica. Respondet sanctus Thomas quod non, quia non habet Deum immedia­ te pro objecto, sed pro fine. Sed contra hoc arguitur. Aliqui actus habent Deum pro objecto im­ 252 FRANCISCOS DK VICTORIA, O. P. mediato, quia orare Deum habet Deum pro objecto immediato: ergo reli­ gio est virtus theologica, quia sufficit quod habeat aliquos actus qui ha­ bent Deum pro objecto immediato. Nam caritas virtus theologica est, quamvis aliquando etiam sit circa creaturam. Ad hoc dicit Cajetanus quod aliquo modo convenit cum virtute theolo­ gica, sed non est virtus theologica, id est habet aliquam participationem cum virtutibus theologicis, licet non sit talis; et sic dicit quod quantum ad actus minus principales habet Deum pro objecto. Secundo et melius possumus dicere, quod orare Deum inquantum pertinet ad Deum non est actus religionis quia habet Deum pro objecto, sed quia est circa honorem Dei; quia si orare Deum non esset cultum facere Deo, non pertineret ad religionem. Et sic inquantum est oratio non pertinet ad religionem, sed inquantum est cultus Dei. Et ideo non ex illo probatur quod sit virtus theologica. ARTICULUS SEXTUS Utrum religio sit praeferenda aliis virtutibus moralibus. Respondetur quod sic. Ratio est quia ea quae sunt ad finem, sortiuntur bonitatem ex ordine ad finem: ergo quanto sunt fini propinquiora, tanto sunt meliora. Cum autem inter virtutes morales religio sit magis propin­ qua Deo quam aliae virtutes; Deo enim est propinqua quia ea quae ope­ ratur immediate ordinantur in honorem Dei. Relinquitur ergo quod reli­ gio excellit omnes alias virtutes morales. Vide litteram. Arguit Cajetanus, quod superius sanctus Thomas, q. 28, dixit quod ju­ stitia et misericordia sunt perfectiores virtutes inter virtutes morales: ergo male dicit sanctus Thomas quod religio est perfectissima virtus. Respondet Cajetanus quod, si loquamur dc justitia legali, verum est quod est perfectissima et praestantior religione; sed si loquamur de justitia particulari, perfectior est religio. Secundo, possemus dicere quod sanctus Thomas, quando dixit quod justitia est perfectior, intendebat compara­ re justitiam ad omnes virtutes cardinales, et non ad religionem, et sic non contradicit sibi. Et ad illud de misericordia quod dicit supra, q. 30. a. 4, scilicet quod misericordia est maxima inter virtutes morales, dico quod religio est simpliciter perfectior. Et illic dico quod sanctus Thomas loquitur de virtutibus quae sunt ad proximum, id est intelligit quod mise­ ricordia est maxima virtus inter virtutes quae sunt ad proximum; sed ta­ men religio non est nisi circa Deum. Confirmatur quod religio sit perfe­ ctior virtus, quia infei ius, q. 132, a. 1 et 2 dicit sanctus Thomas quod vita IN 2. 2. DE JUSTITIA. QUAEST. LXXXl. ART. VU. 253 contemplativa est perfectior virtus; sed religio est pars potissima vitae contemplativae: ergo religio est virtus perfectior. ARTICULUS SEPTIMUS Utrum latria habeat aliquem exteriorem actum. Respondet, contra istos haereticos, quod necesse est quod religio ha­ beat aliquos actus exteriores. ARTICULUS OCTAVUS Utrum religio sit idem sanctitati. Respondet affirmative, scilicet quod religio secundum essentiam est idem cum sanctitate. Verum est tamen quod differunt ratione, ut probat in littera. Vide illam.