itTTERAr1A PROPRIAS till EX SCHOLA TYPOGRAPHICA PIO χ _ VIA DEGLI KTRUSCHl. 7-9 DE FINE SACRIFICII Ex iis quae in duobus articulis de veterum doctrna dis­ serui (’), sacrificium externum ita definiendum esse censec < Sacrificium externum est actus religionis quo homo divinae reverentiae causa in symbolo externo se ipsum totum Deo offert in obsequium » (2). Quam definitionem ab iis quae inter theologos communiter traduntur, longissime distare neminem latet Nam ea quae extrinsecus fiant, et ea quae in animo agantur, ita inter se connecti dico, ut illa logice nihil entitatis propriae retineant, sed ut internorum formae visibiles eorum esse in se suspiciant et repraesentent. Quapropter ipse homo qui in mente se Dei famulatui offert, et res quae extrinsecus videtur, logice unum obiectum completum censentur, quod una oblatione intrinsecus acta et extrinsecus ostensa ad Dei ob­ sequium devovetur. Quae, si recentiorum opinionibus opposita sunt ne novi­ tatis nota iis inuratur, quoniam revera per ea antiquorum traditio post Tridentinum interrupta restauratur, ad qvam revertamur oportet, ut ex theoriarum labyrintho, quas recentiores de sacrificii notione plurimas construxerunt, ad veritatis lucem veniamus. Nunc de sacrificii fine disseram, qui ex eius natura deter­ minandus est, seu ex eo quod sacrificium est actus religionis. (’) Cf. /to., XI, 1936. 117-134 ; XII. 1937, 105-124. (’) Quae circa signum sensibiliter fiant, in definitionem non assv.rps. quoniam accidentalia sunt, atque variantur; nam idem fittest /r» significari ; S. th. Ill, 60, 5, ad 1. 4 Klein Qtiodsi in eo generalia quaedam fusius dicere videar, id ne quis moleste ferat, quoniam plurimum intéressé puto, ut, quo loco sacrificium ponendum sit, clare pateat, I. i Religio importat ordinem hominis ad Deum, atque inter partes iustitiae recensetur, quoniam efficit, ut homo omnesque eius facultates internae et externae ad I )eum recte ordinentur secundum quod ordo iustitiae a rationali creatura postulat. Qui ordo per hoc circumscribitur, quod ex una parte Deus est ens absolutum et summum bonum et hominis crea tor et gubernator et ultimus finis; - et quod ex altera parte homo a Deo omnia accepit, et in solo Deo vivere, agere et perfici, seu unes suos naturales et supernatural· s assequi potest In hac consideratione et humanae vanitatis et dependen­ tiae» et divinae excellentiae et bonitatis infinitae in homine affectus reverentiae oritur, ut Deum supremum dominum suum et summum bonum colat, quod vocatur religio. 1 laec igitur materialiter in Dei cultu et famulatu consistit, et ratio for­ malis eius reverentia divinae excellentiae est ; atque actus eius immediate circa ea versantur quae Deum honorant, et me­ diate ad Deum diriguntur qui est finis. Ideo religionis virtus a virtutibus theologicis clan * distin­ guitur. Harum obiectum et ratio formalis est ipse Deus finis ultimus; illa vero ea agit quae sunt ad finem ultimum, id quod ad rationem virtutis moralis pertinet (’). Atque inter virtutes morales prima esse censetur, quoniam propinquius quam aliae ad Deum accedit, inquantum ea operatur (piae directe et im­ mediate in divinum honorem ordinantur (2). Quamquam ita virtus religionis per suum obiectum et rationem formalem logice perfecte determinatur, et ab omni alia virtute clare distinguitur, psychologice cum aliis plurimum connectitur, tum quia caritatis imperio subiecta est, tum quia (’) S ///., Il, II, 81,5. (’) 5. th., II, II, 81, 6. » ipsa imperat virtutibus interioribus Nam carius theologica virtus quaedam generalis dicitur, inquantum omnium virtutum actus ad bonum divinum ordinare potest (*). Atque speciaum religioni imperat (2) , quapropter huius virtutis actibus, praeter reverentiam Dei quae est eorum ratio formalis, simul mediate etiam inest desiderium Dei, quo homo ad unionem eius asse ·« ■ S. th., 11, II, 81, 1, ad 1. — Omnia secundum quod in gloriam Z¥. MW pertinent ad religionem, non quasi ad elicientem, sed quasi ad imt. •autem illa autem pertinent ad religionem elicientem quae secundum suae speciei pertinent ad reverent ia m Dei: S. th ., 11, 11, 4, ad 2 (6) 5*. th., II, II, 82, prine. P) Λ'. th., Il, II, 84, prine. 6 Klein promittuntur in votis (’), — vel denique aliqua divina assumun­ tur in sacramentis, iuramento, adiuratione, invocatione et divina laude (*). Hic maxime notandum est omnia ea quae enumeravi, a S. Thoma recte actus religionis vocari, seu. quod idem est, ea omnia ratione religionis ad eandem speciem pertinere. Sub aliis rationibus considerata plurimum inter se differre possunt, et differunt: sed inquantum ad Deum colendum aguntur, ean­ dem rationem formalem reverentiae Dei communicant Ideo, logice spectata, entia singularia vocantur; et ea quae singu­ lorum propria sunt, non differentias specificas constituunt, quoniam non ad formam, sed ad materiam rei referuntur. Nam singulare est propter materiam ; ratio autem speciei sumitur ex forma Itaque sacrificium haud recte species propria cultus Dei appellatur (4). Ad virtutem religionis non habet eam relatio­ nem quam species ad genus suum habet, neque ab aliis ac- (’) 5. th.. II, Ii, 85, prine. (*; S. th., Π, II, 89, prine. f3) S. th., I. 85, 3, ad 4. — Genus sumitur a materia commun /, diffe­ rentia vero completiva speciei aforma ; particulare vero a materia indi / duali S. th., b. c. 6. ad 3. (*) Placidus Rupprecht, Der Millier und sein Heilswerk ficiuni Mediatoris) Freiburg i. Br., 1934, 40-42, arbitratur, quod per s < orificium Deus coli et honorari dicatur, per hoc illud solum actum religionis es » prae dicari, atque eius esse genericum, non proprium indicari; seu quod per sacrificium homo se Deo tradat, ut ei sancta societate inhaereat, per hoc solum rationem communem religionis non propriam sacrificii exprimi In huius notione definiendum esse quo modo illa traditio proprie efficiatur. Itaque sacrificium hoc proprium habere putat, ut homini sancta Dei societas restituatur Per omnem actum religionis quidem eum ad unionem cum Deo disponi et aptum fieri; sacrificium vero esse actum qui ad eum finem proprie tendat et pleniore et intensiore gradu quam alii actus religionis eum asse­ quatur: < Das sacrificium hat ais besondere Aufgabe, die Menschen mit Gott in hl. Gemeinschaft (wiederj zu verbinden ; und zwar ist es der eigentliche Akt, der dies Ziel hat. und es auch in weit hdherem und intensiverem Grade ermdglicht als die anderen gottesdienstlichen Handlungen ». At vero cl. auctor oblitus est. genus non habere actus, sed in species dividi, et spe­ ciem in actus. Si ergo admittit sacrificium per Aquinatem recte actum reli­ gionis appellari, haec non est eius genus, sed species ; et ideo religionis ratio formalis et finb cum fine et ratione sacrificii in idem conveniunt Quapropter De Fine· Sacrifici tibus religionis per finem distinguitur, quia secus etiam specie ab iis distaret, quoniam finis forma actus nominatur (·'), <>mn'n eius proprietas in materia vel in obiecto posita est, quod etiam breviter logice definiatur oportet, ut tandem ad finem eluci dandum perveniam, 3. Ad religionem pertinet facere aliqua, propter divinam reverentiam (®), et primo quidem actus interiores devotionis et orationis ; illa voluntatis, haec intellectus actus esse dicitur De oratione hic agendum non est. In devotione autem homo prompte se tradit ad ea quae ad Dei famulatum pertinent 0), in eaque essentialiter ratio latriae continetur qua homo se Deo plene subiicit et committit i4). Ambae denique efficiunt illud quod sacrificium invisibile seu interius spirituale sacrifi­ cium appellatur, quo anima se ipsam Deo offert in obse, quium (5), lam religio non solum intrinsecus per mentem exercetur sed etiam ad extra proditur (6), sive quod imperat, ut aliqua sensibilia, ex gr. solemnitates, oblationes et donationes in di­ vinam reverentiam fiant, sive quod per actum elicitum cor­ poris organis et rebus externis utitur, ut interna directe etiam sensibiliter operetur et ostendat, sicut ex. gr oratio cordis sonis audibilibus ore profertur ('), vel latria per corporis hu­ miliationem exhibetur (8), ■ I quod sacrificii proprium est, perperam in eius fine quaeritur, quoniam so­ lum in eius < materia individual! » invenitur. Et si qua ab aliis actibus rei gionis differentia specifica eius existerez haec certe non a pleniore et mteaswe gradu efficaciae eius proveniret, quia species a natura effectus ad quem opus dirigitur, non a minore vel maiore gradu efficientiae eius sumitur, ci. SL te I, II, 52, 1. — Haec de logica constructione illius opinionis dicta suffi eant, ea quae theologice consideranda sunt, infra sequentur. (*) Cf. 5. th., I, II, 1, 3; 18, 6. (’) S. /Λ., II, II. 81, 2, ad 1: ib. 3. (3) 5. th., Π, II, 82, 1 et 2. (b 5. th.. II, II, 84. 1 et 2. (5) 5. th.. II, II, 85, 2. (6) 5. th.. II, II, 81, 7. (7) 5. th., II, II, 83, 12. (8) 5. th.. II, II, 84, 2. S Kleîn In hoc ordine actuum externorum religionis elicitorum S. Thomas etiam sacrificium externum recenset (*\ quod sum­ mopere notandum est. quoniam ab hoc articulo recentiores theologi exorsi veterum doctrinam reliquerunt. Quod enim sacrificium externum srmfiolicum vocant, vel actiotum svmbolic.im qua internum in mente fieri significetur (2), seu quod ex­ ternam oblationem rem e/ signum appellant (3), hoc sententiae Aquinatis directe opponitur. Hic interna et externa ad unum esse perfecte componit, ut unum donum una oblatione Creatori devoveatur, — ad unum esse, inquam, quod in se est spiri­ tuale. sed in forma materiali subsistit et agitur, ut id ipsum quod ex se et per se est materiale, per spirituale elementum ad altiorem ordinem elevetur, atque indirecte sed vere et proprie naturam entitatis religiosae communicet et ad Deum colendum referatur. Illi vero interna et externa separant, ut duae res et duae oblationes in se completae existant, ex qui­ bus neutra ad alteram internam relationem habeat Verum rei et actioni sensibilibus quae in se nihil religiosi habeant ex­ trinsecus per intentionem offerentis relationem imponi asse­ runt qua interna figurent; quapropter externa, prout ab iliis construuntur, a virtute religionis solum imperari dicenda sunt (4). O 5. /♦., il, II, 81, 1, ad 1 : Religio habet... quosdam actus proprios ei immediatos quos elicit, per quos homo ordinatur in solum Deum, sicut sacrificare. — L c. 188. 2: Ad religionem proprie pertinet sacrificium Deo offerre. — L_ c_ 85, 3: Actus qui non habent ex altis laudem msi quia fiunt propter reverentiam divinam... proprie sacrificia dicuntur. — L. c. 85, 4 ; Sacri5c:um erremum proprie dictum ex hoc solum laudem habet, quod Deo atiquid exterius offertur in protestationem divinae sublectionis. * C£ loanne^ Baptista Franzehn, S. I., Tractatus de ss. Eucharistiae sacramento ei sacrificio, Romae, 1868, 290. ?! Cf. Mauritius de la Taille, Mysterium fidei de augustissimo corporis & -anguinis Christs sacrificio et sacramento, Parisiis. 1921, 9, '*! Ideo eorum sacrificium externum est simpliciter oblatio, quae directe id externam cultus solemnitatem exhibetur et indirecte internam Dei reveerôam ostendit ; quapropter ex utroque «laudem habet», et ad sacrificia mproprie dicta pertinet; ci. S. th., II, II, 85, 4. Quodsi de « immutatione àjs.ca » rei sensibilis oblatae gloriantor, eamque distinctivum sacrificale esse «tant, hoc inaniter dici in altero articulo, sc. de distinctione oblatorum, eraonstrari; ci. Anton., XII, 1937. 105-124. De Eine Sacrificii IL Quae hucusque per logicam analysim religion» et sa­ crificii deducta sunt, praemitterentur oportuit, quoniam ir« w» sumptiones continentur, ex quibus ea quae de sacrificii fiae dicenda sunt, facile sequuntur. Et primo quidem finis sacrificii externi idem est ac finis interni; hic autem omnino idem est ac finis virtutis religionis, qui ab Aquinate recte definitur, n omnis actus religionis proprie fiat in reverentiam excedendae Dei creatoris et gubernatoris omnium rerum. Quaeritur autem quomodo excellentia Dei in sacrifico colenda, et reverentia ab homine exercenda recte intelle­ gantur. i. religionem perlinet exhibere reverentiam uni Deo se­ cundum unam rationem, inquantum scilicet est primum princi­ pium creationis et gubernationis rerum (’). Diversae rdem rationes attributorum concurrunt ad rationem primi principii quia Deus producit omnia et gubernat sapientia et voluntate e! potestate bonitatis suae *(). Itaque ex parte Dei excellentia consistit in omnibus quae ipse in se est. et quae nobis est, ut dominus immensae maiestatis. et pater infinitae bonitatis, et dator omnium beneficio­ rum et aeternae beatitudinis nostrae. Sub quacumque ratione nobis innotescit, infinite maior est quam intellegentia humana consequi potest, et omnes rationes reverentiam postulant et ad omnes religio extenditur. Ideo in homine reverentiae affectus multipliciter onri et religionem in sacrificio exercendam provocare potest Sive maiestatem admiramur, sive iustitiae timore turbamur, sive grata beneficiorum memoria commovemur, sive laeta luturo­ rum spe erigimur, in omnibus considerationibus et rxagnitudo et nostra exiguitas ante oculos nostros ponuntur, ut animus propter reverentiam cum timore Deo excelso sr $·. b > ciat, et cum laetitia eum colat. In his duobus actibus subiec- C) X th., Il, Η, 81. 3 (’i L. c. ad 1. 10 Klein tionis et cultus omnis reverentia proditur ct omnis religionis ratio exercetur. Neque proprie duo actus sunt, sed eodem actu homo servit Deo et ipsum coiit. Nam cuitus respicit Dei excellentiam cui reverentia debetur; servitium autem respicit subtectionem hominis qui ex sua conditione obligatur ad exhiben­ dam reverentiam l). Servitium non cum timore servili praesta tur, neque cultus sine subiectione cogitatur, quoniam utrumque in caritate radicatur, et in adoratione terminatur; quapropter etiam sacrificii, ut est actus religionis, finis obiectivus est essen tialiter latreuticus (2). 2. Cum his parum congruit quod recentiores plerique excellentiam Dei in sacrificio colendam ad supremum eius dominium coarctare consueverunt, quod per absolutam sub­ missionem creaturae in syinbolica destructione sui ipsius figu­ ratam ab homine honoretur (3). Illa una ratio sub qua secundum Aquinatem in sacrificio Deus adoratur, per absolutum eius dominium haud recte definitur, quoniam per illud ne Veteris quidem Testamenti notio Dei creatoris et gubernatoris rerum adaequate exprimitur, et multo ininus Novae Legis cognitio divinae excellentiae digne praesentatur. Deus caritas est (4 (’) X th., Il, II, 81, 3, ad 2. (’) «Sacrificium pertinet ad illum cultum quae latria dicitur et uni Deo debetur».· S. Augustinus, Contra Faustum, 20, 21 ; P. L. 42, 385. - « Ipsius latnae est sacrificium offerre Deo > : S. Bonaventura, III. Sent. d. 9, a. 2. qu. 2; Op. omnia, Ad Claras Aquas, III, 215. — «Offerre sacrificium tantum de illis quae pertinent ad latriam elicitive > : S. Thomas, III. Sent., d. 9, I, 1. 2, ad 1. Cf. 5. th., II, II, 85. 2. (3) S. Robertus Bellarminus, S. I., Disputationes de controversiis fido, Parisiis, 1608; De Missa 5, 27; tom. 111. col. 792: < Sacrificium est oblatio ex­ terna facta soli Deo qua ad agnitionem humanae infirmitatis et professionem divinae maiestatis a legitimo ministro res aliqua sensibilis et permanens ritu mystico consecratur et transmutatur. - Eandem ideam loannes Baptista Franzelin ita expolivit: « Oblatio rei sensibilis soli Deo facta per realcin vel moraliter aequivalentem destructionem legitime instituta ad protestationem supremae maiestatis Dei in vitam et mortem atque ad manifestandam agni­ tionem absolutae dependentiae omnium a Deo, simulque reatus hominis lapsi »: Tractatus de ss. Eucharistiae sacramento et sacrificio, Romae, 1879, 318. — Quam definitionem in scholis communiter acceptam esse testis est Bernhard Bartmann, Lehrbuch der Dogmatik, Freiburg i. Br., 1929, II, 340. (4) L Jo. 1. 16. I)c Vine Sa< nficji 11 Neque honoris Deo praestandi culmen in absoluta submis­ sione, vel sui ipsius destructione recte ponitur (*). quoniam eo modo caritas neglegitur, quae omnis reverentiae ca isacst et per honorem Dei eo tendit, ut in eo et cum eo vivat Qua propter S. Thomas caritatem sacrificii causam imperantem esse docet, et S. Augustinus eius finem, quippe mediatum, esse definit ut sancta societate inhaereamus Deo (2). Sacrificium igitur non est symbolum reverentiae tremendae maiestatis sed donum amoris qui summum bonum adorat, ut in eo beat' vivat. Hoc ne de sacrificio expiatorio quidem aliter definien dum est, quoniam etiam placatio iustitiae offensae per carita­ tem fiat necesse est, ut intra dicetur 3. Quod communiter quattuor fines sacrificales, scilicet adorationis, expiationis, gratiarum actionis et petitionis distin­ guere, et sacrificia in latreutica, expiatoria, eucharistica et impetratoria dividere consuevimus, ea divisio non est formalis secundum species logicas, sed practica. Etiam S. Thomas Ve­ teris Legis sacrificia ad easdem categorias revocat. Et est ratio, inquit, huius ordinis, quia maxime obligatur homo Deo propter eius niaiestatem, secundo propter offensam commissam, tertio propter beneficia iam accepta, quarto propter beneficia spe­ rata (3). Verum ibi magister non logice dividit, sed historice refert. Distinguantur oportet finis operis et finis operantis. Rle operi ipsi inhaeret, et per speciem naturae actus determina­ tur ; quapropter est obiectivus et internus et essentialis. Alter vero per intentionem agentis operi imponitur; quapropter est subiectivus et externus et accidentalis. Insuper est mediatus, quoniam solum per finem operis impleturi quapropter primus in intentione, et ultimus in exeeutione esse dicitur. Iam tinis operis sacrificii est latrguticus. uti dictum est ; fines expiationis vero et gratiarum actionis et impetratorius sunt fines operantis; quapropter non sunt illi coordinati. (*' .S". /A., II, II, 121, 1, ad 2: Exhibere cultum Deo ut putri esi udht^ e t cellentius quant exhibere cultum Deo ut erratori et domino. (’) De Civ. Dei, 10. 5: p. L. 41. 282. (3) .V. /A., I, II, 102, ad 10. 12 Klein Hoc primum de sacrificio expiationis facile intellegitur. Nam expiatio non est opus hominis, sed Dei, cui ab homine per opus latreuticum solum ratio datur, ut pro sua miseri­ cordia peccata remittat· Primo igitur finis operis agitur, ut propter eum Dominus finem operantis implere dignetur. 1 loc theologice patet. Quidquid est negativum, tollitur per positi­ vum, sicut tenebrae auferuntur per lumen. Peccatum in anima hominis deletur per infusionem gratiae; gratia vero a Deo obtinetur per caritatem, vel per actus a caritate imperatos, in quorum numero sacrificium latreuticum primum locum te­ net, — non quo haec per se et directe gratiam operentur, sed Deum movent, ut peccatoris misereatur. Itaque in sacrificio expiatorio primo placatio iustitiae of­ fensae intenditur. Quod ut consequatur, operans Deo sacrifi­ cium latreuticum offert, ut ipse per gratiam peccatum remittere et reatum ex anima peccatoris auferre velit. Finis expiationis operi latreutico subjective imponitur, ut per hoc a misericordia Dei obtineatur. Idem de sacrificio eucharistico et impetratorio dicendum est. Nam acceptatio gratiarum actionis et largitio beneficio­ rum quae petuntur, ad Deum pertinent, et non in hominis potestate sunt. Hic solum indirecte per caritatis opera et prae­ sertim in sacrificio per opus latreuticum eas assequitur. Itaque fines expiatorius, eucharisticus et impetratorius sunt subiectivi, sacrificio externi, accidentales et mediati. Quae ut plenius intellegantur, iterum distinguantur oportet effectus sacrificii et finis eius; quae notiones ne in promiscuo habeantur. Effectus vocantur omnia quae directe vel indirecte a sacrificio procedunt; finis, id est, obiectivus vero solum illud ad quod efficiendum opus ex natura sua directe spectat, quo­ niam natura est una, etiam finis operis est unus (7), qui etiam forma operis vocatur, quia eius naturam directe determinat. Effectus operis autem multi esse possunt. Itaque non omnis effectus etiam finis operis appellatur, sed solum ille ad quem natura vel forma eius per se et directe ordinatur, qui prop- (7) Natura non tendit nisi ad unum: S. th., I, II, 1,5. De ί-ίι»«- Sacrificii : terea etiam effectus formalis vocatur. Verumtamen vibiective operans opus suum ad quemlibet effectum eius dirigere p*> test ; quo casu hic vere finis evadit, non operis, sed ·-'<■ < operans opus suum ad quemlibet effectum eius dirigere po­ test. quo casu hic vere finis evadit, non operis, sed operanti * et mediatus, quia solum per finem operis obtinetur Itaque expiatio delictorum et gratiarum actio a Deo ac­ cepta et impetratio donorum per se et obiective sunt effectus sacrificii, iique indirecti, quoniam per opus latreuticum l)e .s movetur, ut pro sua bonitate; sacrificanti eas gratias largiatur Quodsi vero offerens sacrificium suum proprie ad illos effectus consequendos dirigit, etiam rationem finis acquirunt, sed me­ diati et subiectivi. III. 1 Iis statutis et expositis, haud difficile est de quibusdam opinionibus quae inter doctores traduntur, recte indicare. i. Et primo quidem, quattuor illos fines omni sacrificio inhaerere, et singulas oblationes secundum finem qui actu praevaleat, latreuticas. expiatorias, eucharisticas et impetratorias appellari, haud vere asseritur (*). Finis latreuticus qui est obiectivus, internus et essentialis, in nullo sacrificio deest. alii vero, cum sint fines subiectivi, externi et accidentales, sa­ crificio non inhaerent, sed ei imponuntur, vel omittuntur, prout offerens vult; et si (piando praevalent, hoc solum subiective dicitur, quoniam obiective semper praevalet finis latreuticus. qui est essentialis, et per (piem alii obtinentur (’). 2 Neque in specie finis expiatorius saltem post iapsnm hominis per accidens omni sacrificio cocssentiaiis esse recte di- (*) Nicolaus Gihr, /)as hl. Mtssopfer, dogmaltsch. libargisch assriisch crklttrl, Freiburg i. Br. 1897. 13. Idem Dit hl. Sabàrv lischen Kïrche, Freiburg i. Br., 1902, I, 58<\ (a) 5*. Μ., III, 22, 2: S. Thomas hominem sacrificio indigere docet propter tria.· ad remissionem peccati, ut in statu gratiae conservetur. — et ut spiritus eius perfecte Deo uniatur. Sed haec sunt effectus sacrificii. ad quos ab offerente subiective ordinari potest; et fines obiectiv .;pp<’. a:- ne­ queunt. J4 Klein citur (’). Id quod non est internum, neque simpliciter, neque per accidens essentiale, vel coessentialc vocari potest. Neque ullo modo duo lines simul ad eiusdem operis essentiam per­ tinere possunt, quippe quod habeat unam solam naturam. Si quando per eundem actum duo fines intenduntur, non sunt eiusdem ordinis, sed unus alteri subordinatur, uti dictum est (a). atque sacrificans obiectivo fine utitur, ut subiectivum conse­ quatur. Neque ullo modo probatur post lapsum hominis in omni sacrificio finem expiatorium operi latreutico subjective adiungi debere. Si hominis lapsi religio generatim consideratur, dubitari nequit quin per peccatum ad eius finem essentialem reveren­ tiae Dei necessitas delicti expiandi accesserit. Sed etiam ita necessitas est subiectiva, atque homini peccatori incumbit, non religioni ipsi inhaeret, quia secus ad omnem actum religiosum intentio expiandi necessaria esset, quoniam in quolibet actu religionis tota eius ratio obiectiva exercetur, et totus eius finis obiectivus intenditur. Si autem subiective peccatori incumbit, post peccatum remissum cessat. Ideo etiam in hostiis pacificis Veteris Legis nihil expiationis cognoscitur; atque in holocausto solum finis latreuticus invenitur p). 3. Ultimo huc pertinent quae Placidus Rupprecht nuper de fine sacrificii disseruit. Uti p. 6 nota 4 dictum est, sacrificii rationem propriam eam esse docet, ut homini sancta eum Deo societas per peccatum amissa restauretur et perficiatur. Ad hanc opinionem commendandam multa verba S. Tho­ mae citantur, quibus sacrificio placatio Dei et reconciliatio generis humani et sanctificatio nostra attribuuntur, — et alia, quibus in passione Domini rationem sacrificii inesse proba­ tur, quoniam illos effectus produxerit. Verumtamen cl. auctor distinctiones inter effectum et finem, et inter finem direc­ tum et indirectum, quas supra exposui, neglexit, vel in sua quaestione de solo fine operis agi oblitus est. (*) Josef Pohle, Lehrbuch der Dogmatik, Paderborn, 1914, 111,323; — Thomas Specht, Lehrbuch der Dogmatik. Regensburg, 1912, II, 292. (*) Cf. etiam 5. /A., I, 3, ad 3. (3) 5. th.. I, II, 102, 3, ad 8. l)f. Fine Sacrificii ii S. Thomas in verbis ab autorc citatis illas gratias plerumque solum effectus sacrificii nominat (*) 'luaprttyttr eius fine obiectivo nihil in hiis asseritur. In aliis quibo * ns etiam rationem finis attribuit, magistrum de fine indirecto agere, vel definite exprimitur (2), vel intellegi potest et d*-beL Nam a priori certum est fieri non posse, ut restitutio · itae supernaturalis per peccatum amissae in sacrificio directe in­ tendatur, quoniam in se est opus Dei et non hominis, uti supra dictum est. Finis obiectivus operis humani non potest esse nisi humanus, quia nulla res potest agere ultra suam spe­ ciem (3). Ideo ne Salvatoris quidem sacrificium in cruce obla­ tum salutem nostram directe obtinuit, neque ex fine opens ad eam operandam tendebat; sed in se opus latreuticum in­ finitae caritatis et oboedientiae erat, quod Christus subiective Patri obtulit, ut nobis in gratiam reconciliaretur (4). Licet igitur illae gratiae in se non sint effectus iorma.es sacrificii, tamen magister ex iis passioni Domini rationem sa­ crificalem recte vindicavit. Nam etiam ostendit ad delictorum remissionem et maxime ad peccatum nostrae naturae tollen­ dum necessariam fuisse plenam satisfactionem, eamque in passione Christum praestitisse per oblationem latreuticam summae caritatis et oboedientiae. Tale opus autem esse sa­ crificium (5). Itaque illatio magistri, licet mediate, tamen logice procedit; sed ex eo non infertur reconciliationem esse finem operis sacrificalis, quia solum indirecte ab eo deducitur. 4. Denique cum opinionibus quas hucusque tractavi, co­ haeret quod complures theologi id quoque sacrificium spectare dicunt, ut offerens in se sanctificetur. (’) 5. th., Π, II, 85, 1, ad 2; 111,22,2 ; 3. ad 1; 4, ad 2; 48 fc.au . 49, 4 etc. (·) 5. th., Ill, 48, 2 et 3; 49, 4. (3) 5. th., I, II, 112, 1. (<) S’, th., Ill, 48, 2 et 3; 49, 4. (5) 27. th., Ill, 48, 3: Sacrificium proprie diciiur aliqusd' jaettsm m rem proprie Deo debitum ad eum placandum. Nota vero huius prvpcsvva > su­ blectum esse «aliquid factum etc.», et non «sacrificium ». uti interpretari «κν sueverunt; cf. M. Lepin, /Aidée du sacrifice de la Messe d'après .es Ae^gwas depuis Porigine jusqu'à nos jours, Paris, 1926, 199; Bartmann Le. 14 Klein citur (’). Id quod non est internum, neque simpliciter, neque per accidens essentiale, vel coessentiale vocari potest. Neque ullo modo duo fines simul ad eiusdem operis essentiam per­ tinere possunt, quippe quod habeat unam solam naturam Si quando per eundem actum duo fines intenduntur, non sunt eiusdem ordinis, sed unus alteri subordinatur, uti dictum est (2). atque sacrificans obiectivo fine utitur, ut subiectivum conse­ quatur. Neque ullo modo probatur post lapsum hominis in omni sacrificio finem expiatorium operi latreutico subjective adiungi debere. Si hominis lapsi religio generatim consideratur, dubitari nequit quin per peccatum ad eius finem essentialem reveren­ tiae Dei necessitas delicti expiandi accesserit. Sed etiam ita necessitas est subiectiva, atque homini peccatori incumbit, non religioni ipsi inhaeret, quia secus ad omnem actum religiosum intentio expiandi necessaria esset, quoniam in quolibet actu religionis tota eius ratio obiectiva exercetur, et totus eius finis obiectivus intenditur. Si autem subiective peccatori incumbit, post peccatum remissum cessat. Ideo etiam in hostiis pacificis Veteris Legis nihil expiationis cognoscitur; atque in holocausto solum finis latreuticus invenitur (3). 3. Ultimo huc pertinent quae Placidus Rupprecht nuper de fine sacrificii disseruit. Uti p. 6 nota 4 dictum est, sacrificii rationem propriam eam esse docet, ut homini sancta eum Deo societas per peccatum amissa restauretur et perficiatur. Ad hanc opinionem commendandam multa verba S. Tho­ mae citantur, quibus sacrificio placatio Dei et reconciliatio generis humani et sanctificatio nostra attribuuntur, — et alia, quibus in passione Domini rationem sacrificii inesse proba­ tur, quoniam illos effectus produxerit. Verumtamen cl. auctor distinctiones inter effectum et finem, et inter finem direc­ tum et indirectum, quas supra exposui, neglexit, vel in sua quaestione de solo fine operis agi oblitus est. (9 Josef Pohle, Lehrbuch der Dogmatik, Paderborn, 1914, III, 323 ; — Thomas Specht, Lehrbuch der Dogmatik, Regensburg, 1912, II, 292. (*) Cf. etiam 5. th., I, 3, ad 3. (3) 5. th , I, II, 102, 3, ad 8. De l’in»- Sacrificii S. Thomas in verbis ab autore citatis illas gratias ixi plerumque solum effectus sacrificii nominat (’) quapropter eius fine obiectivo nihil in hiis asseritur In aliis quibux i-% etiam rationem finis attribuit, magistrum de fine indirecto agere, vel definite exprimitur (2), vel intellegi potest et de >et. Nam a priori certum est fieri non posse, ut restitutio vitae supernaturalis per peccatum amissae in sacrificio directe in­ tendatur, quoniam in se est opus Dei et non hominis, uti supra dictum est. Finis obiectivus operis humani non potest esse nisi humanus, quia nulla res potest agere ultra suam spe­ ciem (3). Ideo ne Salvatoris quidem sacrificium in cruce obla­ tum salutem nostram directe obtinuit, neque ex fine opens ad eam operandam tendebat; sed in se opus latreuticum in­ finitae caritatis et oboedientiae erat, quod Christus subiective Patri obtulit, ut nobis in gratiam reconciliaretur (4). Licet igitur illae gratiae in se non sint effectus formaies sacrificii, tamen magister ex iis passioni Domini rationem sa­ crificalem recte vindicavit. Nam etiam ostendit ad delictorum remissionem et maxime ad peccatum nostrae naturae tollen­ dum necessariam fuisse plenam satisfactionem, eamque in passione Christum praestitisse per oblationem latreuticam summae caritatis et oboedientiae. Tale opus autem esse sa­ crificium (5). Itaque illatio magistri, licet mediate, tamen logice procedit; sed ex eo non infertur reconciliationem esse finem operis sacrificalis, quia solum indirecte ab eo deducitur. 4. Denique cum opinionibus quas hucusque tractavi, co­ haeret quod complures theologi id quoque sacrificium spectare dicunt, ut offerens in se sanctificetur. (’) 5. thIl, II, 85, 1, ad 2; III, 22, 2; 3, ad 1 ; 4, ad 2; 4S. b, * d 3. 49, 4 etc. (’) 5. th., Ill, 48, 2 et 3; 49, 4. (3) S’, th., I, II, 112, 1. (*) 5. th., Ill, 48, 2 et 3; 49, 4. (5) 0”. th., Ill, 48, 3: Sacrificium proprie dicitur aliquid fiactum π» rem proprie Deo debiium ad eum placandum. Nota vero huius propositionis su> biectum esse «aliquid factum etc.>, et non «sacrificium», uti interpretari eo®sueverunt; cf. M. Lepin, L’idée du sacrifice de la Messe d'apris les depuis l’origine jusqu'à nos jours, Paris, 1926, 199; Bartmann, Le. 3Λ *. 16 Kit in Jos. Scheeben hoc ex eo deducit, quod in omni actu re­ ligionis homo eo modo ad Deum tendat, tit per suae propriae vitae sanctificationem eum digne honoret. Ideo ad ipsam no­ tionem sacrificii pertinere, ut opus ad Dei nomen honorandum factum non solum in se sit sanctum, sed etiam ad offerentis sanctificationem ordinetur et cani efficiat Easdem ideas Jos. Kramp proponit, et praesertim in eo insistit quod etiam S. Thomas doceat virtutis religionis esse, ut homo cum Deo coniungatur. Unde infert sacrificii finem primum esse, ut Deus honoretur; secundum autem eumque verum finem eius esse, ut offerens sanctificetur, omnesque gratias usque ad unionem Dei consequatur (a). Etiam Maxim. Ten Hompel duos fines omni sacrificio inesse asserit, alterum latreuticum qui sit principalis, et alterum se­ cundarium quem sacramentalem vocat. Per hunc in sacrificio offerentem sanctificari, quo sanctificatus principalem finem per­ fectius assequatur. Ita per sacrificium duplicem scopum crea­ tionis ad effectum duci arbitratur, bonum Dei per primarium finem, et bonum hominis per secundarium, sed hoc itidem in bonum Dei redundare, quoniam offerentem ad creatorem in­ tensius honorandum disponat (3). Quam parum recte haec dicantur, ex iis quae supra ex­ posita sunt, facile intellegitur. Auctores distinctiones quas supra explicavi, neglexerunt. Sanctificationem suam nullus homo un­ quam directe efficere, neque ullum opus humanum earn ut finem directum sequi potest, neque principaliter, neque se­ cundarie. Hoc ex ipsis terminis patet, quoniam finis obiecti-(*) (*) Mathias Josef Scheeben, Handbuch der katholischen Dogmatik, Frei­ burg i. Br., 1882, III. 395s. (a) Josef Kramp, Die Opferanschauungen der rtiniischen Mess/iturgie, Regensburg, 1920, 21 ss. < Das Lob und die Elire Gottes sind der erste Opferzweck; aber nicht der einzige. Wie die Gottesverehrung die Verherrlichung des Schôpfers erreicht durch die Heiligung des Menschen, seine Ληnâherung an Gott, so ist auch der zweite, aber zugleich wirkliche Zweck des Opfers die Heiligung und Weihe des Opfernden, die init der AussOhnung beginnt und, stufenweise sich erhebend, mit der Vereinigung abschliesst > ; p. 25. (3) Max Ten Hompel, Das Opfer als Selbsthingabe und seine ideate Verwirklichung im Opfer Christi, Freiburg i. Br. 1920, 66 ss. De Fine Sncrthcil 11 vus operis humani intra fines naturae actus terminatur l'amen .id sanctificationem suam consequendam homo md recte cooperari potest. Nam in omni actu cultus divini. ni.un per caritatem imperatur, Deum desiderat, et gratiae obstacula removet, et ad eam recipiendam disponitur quae omnia Deum movent, ut propter suam misericordiam et ve ritatem hominem ad sanctam societatem vitae et amoris suscipiat. I laec igitur effectus indirectus actus humani vocatur, Quae si ad sacrificium applicantur, sanctificatio offerentis vere effectus sacrificalis appellatur, sed indirectus, quoniam in vir­ tute latreutica eius nititur et per eam a Deo impetratur Ideo Alexander Halensis. quem illi auctores patronum sibi vindi­ cant, recte definivit « Sacrificium est oblatio quae sacra ht offerendo et sacrat seu sanctificat offerentem » (’). Et quoniam sanctificatio est effectus sacrificii, hoc ad eam assequendam subiective offerri potest ; sed prout est finis operantis, non ad ipsam notionem sacrificii pertinet, neque ipsi operi inhaeret, neque in omni sacrificio intenditur. S. Thomam non aliter do­ cere supra dictum est. Haec hactenus Ostendisse mihi videor finem directum obiectivum sacri­ ficii vere et solum latreuticum esse. Alia quae aliquando obla­ tioni sacrificali attribuuntur, scilicet quod per eam iustitia offensa placatur, quod vita supernaturalis per peccatum amissa restauratur, quod offerens cum Deo coniungitur et sanctifi­ catur. quod pro beneficiis acceptis dignae gratiae Deo red­ duntur et alia dona petita impetrantur, per se non fines, sed effectus sacrificii recte vocantur, iique effectus, qui non ex natura actus sacrificalis directe consequuntur, sed ad eius cau­ sam imperantem, quae est caritas, pertinent. Hoc denique ex eo confirmatur quod illi effectus saluta­ res non religionis virtuti soli, nec sacrificio soli conveniunt sed omnem veram virtutem sequuntur. In sermone montis hoc (’) S. th., Ill, 60. 5: Sanctificatio hominis est in fviestaie Z¥i run iis. (a) Alexander Halensis, Xwmmu theologia/, Venedis. 1575, IU, 55. t 1 « — Λη. XIII } Kirin IS Dominus multipliciter illustravit,- atque praesertim in priOr& eius parte regnum coelorum promisit iis, qui sunt paupere$ spiritu, qui sunt mites, qui lugent, (]ui esuriunt et sitiunt iustj. tiam, qui sunt misericordes, puri corde, pacifici, et qui propter iustitiam persecutionem patiuntur (* *). In regno coelorum au­ tem, quod est iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (»), illos effectus salutares contineri, nemo est qui neget. Si ergo omnibus virtutibus communes sunt, non costituunt proprieta­ tes formales religionis et sacrificii, neque proprie ex natura actus virtutum moralium procedunt, sed ad communem om­ nium causam quae est caritas, pertinent. Haec enim mater omnium virtutum et radix est, inquantum est omnium virtutum forma (3). P. Damianus Klein, O. l·'· M. (’) Matth. 5, 3 ss. (·) Rom. 14, 17. (3) 5. th., I, II, 62, 4; U, II, 23, 8. DE MOMENTO CARITATIS IN S Pl RITU ALITATE FRANCISCAN A « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum » (’). Post Dominum lesum etiam divus Paulus caritati prima­ tum in vita spirituali tribuit. « Super omnia autem caritatem habete, quod est vinculum perfectionis » (2). Caritas est com­ pendium omnium mandatorum et legis plenitudo (3). Valorem et efficaciam ex ea habent ipsa fides (4) et ceterae virtutes, quae sine caritate nihil sunt (5). Illi doctrinae lesu Christi et Apostoli innixi, Sancti Patres, theologi ac magistri spirituales communissimo consensu essen­ tiam perfectionis christianae in caritate posuerunt. < Caritas ergo inchoata, inquit S. Augustinus, inchoata iustitia est. ca­ ritas provecta, provecta iustitia est; caritas magna, magna iustitia est ; caritas perfecta, perfecta iustitia est > \6). Atque doctor Angelicus scribit: < Per se et essentialiter consistit per­ fectio christianae vitae in caritate, principaliter quidem secun­ dum dilectionem Dei, secundario autem secundum dilectonem proximi > (7).(*) (*) Haec dissertatio priorem partem constituit operis quod R. P. lacobus Heerinckx inceperat, cum titulo Caritas et ascesis franciscana. Nos eam edimus, cum sit tractatus completus historicus materiae. (Directio Periodic^. (’; Mt. 22, 37-38. Cf. Deui. 6, 5 ; Mc. 12, 30; Lc. 10. 27. (’) Coi. 3, 14. (3) Rom. 13, 8-10. (4) Gal. 5-6. P) 1 Cor. 13, 1-13. (6) De natura et gratia, c. 70, n. 84, Migne, P. L 44. 290. (?) Sum. theol., II, II, q. 188, a. 3.