DE TIMORE DEI lUXTA DOCTRINAM SCHOLASTICORUM A PEIRO LOMBARDO USQUE AD S. IHOMAM DISQUISITIO HISTORICO-THEOIOGICA AUCTORE GEORGIO M. CSERTO O.P. Doct. Phil., Prof, in Collegio S. Thomae Aquinatis Budapestinensi. School of Divinity Library St. Louis, Missouri 631G0 B£LLAPM!NE LIBRARY St. L'.ry's Colley ST. MARYS, KANSAS ROMAE 1940 Opus /?. P. Georgii Cscrtô, O.P., S. Theol. Leet. el Phil. Dr., cui titulus α De Timore Dei apud scholasticos a Pelro Lombardo usque ad S. Thornam », attente perlegimus, fidei catholicae ac doctrinae S. Thomae Aquinatis confor­ me invenimus, dignunque existimamus, quod in publicam utilitatem typis mandetur. Budapestini, in Collegio S. Thomae Aqu. O.P., die u Junii 1940. Fr. Edmundus M. Prantner, O.P., S. Th. I,. Fr. Adalbertus M. Vlasich, O.P., S. Th. L. Imprimi potest Budapestini, 14 Junii Fr. Bartholomaeus M. Badai.ik, O.P. Prior Prov. 1940 Nihil obstat Dr. Michael MaRCZBLi. cens, dioec. 3 660 5 Imprimatur Strioonii, dio 17, Junii 1040. Nr. 4250-1940. AUG 3 1 *49 Dr. Joannes Drahos Γιο. Gen. Π,LIS, QUI ME DOCUERUNT TIMOREM DEI, GRATI ANIMI ERGO. AUCTOR D.D.D. PROLOGUS Saecula XII et XIII sine dubio sunt maxime apta ad attra­ hendos perscrutatores historiae Sacrae Theologiae. Est enim aetas turbulentissima simulque fecundissima in qua tanta et difficillima problemata proponuntur, sub omni aspectu examinantur, propen­ sissima voluntate disseruntur, et saepe tam egregie solvuntur. Haec fecunditas adhuc paulum detecta niinusque nota nos captivavit, ne doctrina timoris Dei solum apud Principem scholasticorum. Divum Thornam delectaremur, sed ut cura et labore toti evolutioni incum­ beremus scientiam colendo theologorum huiusce gloriosae aetatis, et non una vice, defectu exemplaris typis exscripti, bibliothecas ma­ xime celebres consultando, ut manuscripta perscrutaremur. Sicque tribus annis peractis typis mandamus fructum laboris et perscru­ tationis pro laurea in Alma Matre Pazmanyana obtinenda. Pro­ cedimus vero ita. Progressum doctrinalem timoris Dei consequi volendo illos auc­ tores pertractare intendimus omissis aliis auctoribus, qui in hunc influxum exercebant. Pluribus manuscriptis codicum operam dedi­ mus, nec tamen opus nostrum perfectum dicimus; remanent enim auc­ tores, quorum codices perscrutari in animo habuimus, sed in hoc conamine bella Europam nostris diebus devastantia nobis obsta­ bant. Nihilominus opus nostrum in doctrinae integritate non mul­ tum deficere speramus. Dissertatio nostra a Petro Lombardo exorditur, quia ipse doc­ trinam patristicam optime redegit et inquisitioni magis speculativae subierit. Cum Magistro Lombardo sequaces eius immediati conside­ rantur. In secundo capite primos illustresque Magistros Univer­ sitatis Parisiensis de clero saeculari desumptos proponimus, apud quos doctrina Magistri Lombardi, primo aspectu clara et intellectu facilis, multis quaestionibus, dubiis et obiectionibus gravatur, sic­ que profundiori inquisitioni ct elaborationi via aperitur. Quando igitur illa inclyta Universitas in cathedras suas filios S. Dominici — VIII — et S. Francisci recipit, quaestiones tum de timore Dei, tum de no­ tione doni profunde tractantur, summoque studio solvuntur. Scho­ la Franciscana, de qua in tertio capite, doctrinam Magistrorum Parisieitsium, praesertim mediante Alexandro Halensi. accepit, quam­ que maxime S. Bonaventura perfecit. Dum studium Fratrum Mi­ norum ab initio ac deinceps eandem viam persequebatur, apud Fra­ tres Praedicatores praeter scholam primitivam S. Albertus et S. Tho­ mas praecipue sub influxu Aristotclico novam condiderunt. Unde Magistros ordinis S. Dominici per duo capita tractamus, longi us­ que apud S. Thomam commoramur, ut evolutio doctrinalis ab eius ortu usque ad perfectionem clarius eluceat. In singulis capitibus Auctores alium post alium inspicimus, doctrinamque eorum cura referimus, ut in quadam conclusione pro­ gressum doctrinalem reportemus. In fine vero operis totam evolu­ tionem doctrinae indicamus. Sic repetitiones excludere non potuimus, quod ab illo, qui methodum prosequendam historicam esse non obli­ viscitur, vitio nobis non vertetur. Apud singulos Auctores praeter doctrinam timoris Dei, pro­ pter intimam connexionem, de notione doni agimus, differentiae enim timoris, saltem superiores, dignitatem doni prae se ferunt. Quantum ad verba Scriptorum prima vice in hoc volumine in lucem prolata non textum criticum publicare, sed prae primis doc­ trinam illustrare animo intendimus. Unde quando plures codices prae oculis habere potuimus, sensum rectum statuere, et non va­ riantes notare, mente praefigimus. Specialis in hoc difficultatis cau­ sa fuit interpunctio, a qua sensus verborum multum dependet. Quan­ do igitur dubium dissipare non potuimus, interpunctionem liber­ tati. lectoris relinquimus. Hic debemus nostras gratitudines R. P. Dr. Edmundo M. Prantner O.P., Professori studii generalis Budapestinensis Or­ dinis Praedicatorum exhibere, qui in codicibus inquirendis perscru­ tandis et explicandis continuo auxilium nobis praebuit. Gratissimum animum significamus R. P. L. Hyacintho Laurent O.P.. Profes­ sori Instituti Pont. Inter. Angelici ab Urbe, qui textus ineditos ultimatim revidebat opusque sub prelo curavit. Maximas gratias de­ bemus etiam .4. R. Dr. Vendelino Szabo. Professori S. Theologiae — IX — Universitatis Budapestinensis, sub cuius directione vigilanti opus nostrum conlicere potuimus. Demum pergrato animo allicimur ver­ sus Directores Clarissimos Bibliothecarum Vaticanae, Oxoniensium {Merton College. Balliol College), Parisiensiuni {Bibi. Nat., Mazarin.), V indobonensis (Status), Brugensis et Budapestinensium (Univ., Metrop., Acad., OFM., OCap.}, qui exquisita comitate laborem nostrum foverunt. Budapestini. in Collegio S. Thomae Aquinatis, die festo SS. Cordis Jesu, an. 1940. A UCTOR. DIVISIO MATERIAE Libri citati............................................................................... Pag. XIII Codices citati................................................................................................. XIX Introductio....................................................................................................... XXI CAP. I : De timore Dei apud Petrum Lombardum eiusque princi­ paliores immediatos sequaces Petrus Lombardus.................................................... Magister Bandinus ............................................... Magister Gandulphus Bononiensis........................ Odo Suessionensis.................................................... Robertas Melidunensis ............................................ Summa Sententiarum............................................... Joannes Saresberiensis........................................... Alanus ab Insulis.................................................... Petrus Pictaviensis.................................................... Conclusio.................................................................... i 6 6 8 io n 14 15 17 20 CAP. II : De timore Dei apud Magistros notiores de clero sacculari Simon Tornacensis................................................... Stephanas Langton.................................................... Petrus de Capua .................................................... Praepositinus de Cremona .................................... Summa Anonyma..................................................... Guillelmus Antissiodorensis..................................... Guillelmus Alvernus ............................................. Philippus Gan cellarius............................................ Conclusio ................................................................ 24 30 y.) 44 49 54 63 64 66 CAP. Ill : De timore Dei in Schola Franciscana Alexander Halensis .............. 73 Odo Rigaldus............................................................ 77 S. Bonavenlura De notione doni................................................. 87 De timore Dei.................................................... 95 Conclusio ..................................................................... i(f7 CAP. IV : De timore Dei in Schola primitiva Dominicana A. Rolandus Cremonensis................................................ 112 Hugo a S. Charo ........................................................ 113 — XU — B. B. Petrus de Tarantasia............................................ Il8 Richardus Fishacre De notione doni........................................................ 123 De timore Dei......................................."... 128 Robertas Kilwardby De notione doni.................................................... 131 De timore Dei........................................................ 136 Conclusio ..................................................................... 144 CAP. V : Schola Dominican * SS. Alberti Magni et Thomae Aquinatis S. Albertus Magnus In Commentario super Sententias De notione doni ............................................152 De timore Dei............................................... 158 In Commentario super Isaiam De notione doni ........................................... 166 De timore Dei............................................... 167 S. Th ornas Aquinas In Commentario super Sententias De notione doni ........................................ 171 De timore Dei................................................. 183 In primis Commentariis super S. Scripturam. 195 In prima secundae Summae theologicae De notione doni................................ 200 De timore Dei.................................... 206 In secunda secundae Summae theologicae De notione analogica timoris............ 208 De differentiis timoris.........................217 De dono timoris, eiusque actibus .... 224 De principiis doni timoris................ 231 De connexione doni timoris cum virtutibus. 236 Inultimis Commentariis super S. Scripturam. 244 Conclusio ................................................................ 247 Epilogus ............................................................................................................ 249 Index Personarum............................................................................................ 263 Index Rerum........................................................................ 267 LIBRI CITATI Abaelardus, Opera, ed. Migne, Patrol, cursus completus, Patrologia latina (PL), Part. 1854 sqq.. t. 178. Alexander Halensis, Opera. Venetiis, 1575· Albertus M. (S.), Opera, cd. Borgnet, Parisiis, 1878 sqq. Alanus ab Insulis, Opera, PL 210. Ambrosius (S.), Opera, PL 15-16. Amann E., Odon de Soissons, in Dictionnaire de théologie Catholique, t. XI, Paris, 1931. Anselmus (S.), Opéra, PL 158-159. Aristoteles, Opera, Bcrolini, 1831. Augustinus, Opera, PL 32-47. Backes I, S. Thomas de Aquino : Quaestio de Gratta Capitis. Ac­ cedunt textus inediti S. Alberti Coloniensis et Ulrici de Argen­ tina (Flor. Patrist., Fasc. XL), Bonnae, 1935. Bandinus, Opera, PL 192. Beda Venerabilis (S.), Opera, PL 91. Bernardus (S.), Opera, PL 183. Bon aventur a (S.), Opera, cd. Quaracchi, 1882 sqq. Bonnefoy, Fr., Le Saint-Esprit et ses Dons selon S. Bonaventu­ re, Paris, 1929. Cajetanus Tu. de Vio, Commentaria ad Summam theol. S. Tho­ mae, ed. Leonina, Romae, 1888 sqq.. Cassiodorus, Opera, PL 70. Cayré A. Précis de Patrologie, t. 2, Paris, 1933. Ceuppens F., De prophetiis messianicis in Antiquo Testamento. Romae, 1935. Chossat M., La Somme des Sentences, oeuvre de Hugues de Mortagne vers 1155, {Spicilegium sacr. Lovanicnse, t. V), Louvain, 1923. — XIV - D’Alencon E., Frères Mineurs, in Diet, de théol. cat h., t. IV. De Fracheto G., Vitae Fratrum, Lovanii, 1896. De Güibert J., Dons du Saint-Esprit et mode d’agir « ultra-hu­ main » d’après saint Thomas, in Revue d’Ascétique et de My­ stique, t. III, Toulouse, 1922. De Güibert J., Les doublets de saint Thomas d’Aquin, Paris, 1926. De Romanis H. (B.), Opera. Romae, 1888. De Sylvestres Ferrariensis F., Commentaria ad Contra Gen­ tiles, libr. III, ed. Leonina, t. XIV, Romae, 1926. Del Prado N., De Gratia et Libero arbitrio. Fribourg, 1907. Denifle H., Die Sentenzen Abaelards u. die Bearbeitungen seiner Theologia vor Mitte des 12 Jhdts, in Archiv. für Literatur-u. Kirchengeschichte des Mittelalters, t. I, Berlin, 1885. Denifle II., Quel livre servait de base à l’enseignement des Maîtres en théologie, in Revue thomiste, t. II. Toulouse, 1894. Denifle H. — Chatelain E., Chartularium Universitatis Parisiensis, t. I, Paris, 1889. Denifle H. — Ehrle F., Archiv für Literalur und Kirchengcschichte des Mittelalters, t. I-VII Berlin, (1885-1900). Denzinger H. — Umberg J., Enchiridion, Friburgi (Br.), 1932. Dionysius Areopagita, De Coelesti hierarchia, ed. Migiie, Patrol, cursus completus, Patrologia graeca (PG), Par. 1857 sqq. Ehrle F., Augustinismus et Aristotelismus sacculi XIII, in Xcnia thomistica, t. III, Romae, 1925. Felder H., Gcschichte der Wissenschaftlichen Studicn im Lranziskancrordcn bis um die Mille der 13. Jahrhdts., Freiburg. 1904. Feret P., La faculté de théologie et ses docteurs les plus célébrés, t. Il, Paris, 1895. Froget B., De l’habitation du Saint-Esprit dans les âmes justes, Paris, 1936. Froget B., Les Dons du Saint-Esprit, in Revue thomi. t. λ II, i899. — XV — Gandulphus Bononiensis, Sententiarum libri quattuor, ed. J. De Walter, Vindobonae et Vratislaviae, 1924. Gardeil A., Dons du Saint-Esprit, in Diet, de théol. cath. t. IV. Garrigou-Lagrange R., Le mode supra-humain· des dons du Saint-Esprit, in La Vie spirituelle, t. VIII, Saint Maximin, 1922. Garrigou-Lagrange R., Perfection chrétienne et Contemplation, t. II. Paris, 1923. Geoffroy M. B., L’Union de la Foi et des Dons du Saint-Esprit dans la Contemplation Mystique, Marseille, 1934. Gilson E., La philosophie de saint Bonaventure, Paris, 1924. Glorieux P., Répertoire des Maîtres en théologie de Paris au XIIIe siècle (Etudes de Philosophie Médiévale, t. XVIIXVIII), Paris, 1933 *934· Gonet J., Ctype us theologiae thomisticac, vol. V, Parisiis, 1876. Grabmann M., Die Gcschichte der katholischen Théologie, Frei­ burg (Br.), 1933. Grabmann M,, Die Gcschichte der schol. Methode, t. II, Freiburg (Br.), 1911. Grabmann M., Die vissenschaftliche Mission Albert des Grossen, in Angelicum, t. VI, Romae, 1929. Gregorius M. (S.), Opera, PL 75-79. Guillelmus Alvernus, Opera, Venetiis, 1591. Guillelmus AnTissiodorensis, Summa aurea super quattuor libros Sent., Parisiis, s. d. Haefele G., Franz v. Retz, Innsbruck. 1918. Hieronymus (S.), Opera, PL 26. Hilarius Pictaviensis (S.), Opéra, PL 9. Horvath A., La sintesi scientifica di S. Tommaso d’Aquino, vol. i, Torino-Roma, 1932. Hugo a S. Victore, Opera, PL 176. Hvrtek (I., Nomenclator literarius recentioris theologiae catholi­ cae, t. IV, Oeniponte, 1899. — XVI — Joannes a S. Thoma. Cursus theologicus, t. VII, Parisiis, 1886. Joannes Damascenus, Opera, PG 94. Joannes Saresberiensis, Opera, PL 199. Kalt E., Biblisches Reallexikon, t. I, Paderborn, 1931. Kaepfeli, Kurze Mittcilungen Uber mittelalterische Dominikanerschriftsteller, in Archivum Fratrum Praed., vol. X. Lacombe G. — Landgraf A., The Questions of Cardinal Stephen Langton, in New Scholasticism, t. Ill, Washington, 1929. Lagrange M. J., Evangile selon Saint Matthieu, Paris, 1923. Lagrange M. J., Saint Paul, Epttre aux Romains, Paris, 1922. Landgraf A., Beobachtungen zur Einflusssphare Wilhelms von Auxerre, in Zeitschrift für kath. Theol., t. LIII, Innsbruck. 1928. Landgraf A., Die Lehre der Friihscholastik von dcr knechtischen Furcht, (Schweiz), in Divus Thomas, t. XV-XVI, Freiburg, 1937-38. Landgraf A., Alanus ab Insulis, in Lexikon für Théologie und Kirche (LThK), t. I, Freiburg (Br.), 1930. Landgraf A., Zur Chronologie der Werke Stephan Langtons, in Recherches de Théologie ancienne et médiévale, t. Ill, Lou­ vain, 1931. Laurent H. — Congar J., Essai de Bibliographie Albertienne, in Revue thomiste, t. XXXVI, 193t. Lavaud B., Les Dons du S. Esprit d’après le B. Albert le Grand in Revue thomiste, t. XXXVI, 1931. Lemonnyer A., Notre vie divine, Juvisy, 1936. Lottin O., Les classifications des Dons du S. Esprit, im Rev. Asc. et Myst., t. XI, 1930. Lottin O., Les Dons du S. Esprit chez les théologiens depuis Pier­ re Lombard jusqu'à S. Thomas d’Aquin, in Recherches de Théol. anc. et méd., t. I, 1929. Lottin O., L’influence littéraire du Chancelier Philippe sur les théologiens préthomistes, in Recherches de Théol. anc. et méd., t. II, 1930. - XVII - Lottin Ο., Pierre de Tarantaise a-t-il remanié son Commentaire sur les Sentences?, in Recherches de Théol. anc. méd., t. II, 1930. Macrobius, Super somnium Scipionis, libr. I, Lipsiae 1868. Mandonnet P. — Destrez J.. Bibliographie thomiste {Bibliothè­ que thomiste, t. I,), Le Saulchoir, 1921. Mangenot E., Hugues de Saint-Cher, in. Diet. de théol. cath., t. VII. Martin M., Oeuvres de Robert de Melun {Spicilegium sacr. Lova­ nte nse, t. XIII), Louvain, 1932. Martin R., Quelques « premiers » maîtres dominicains de Paris et d’Oxford et la soi-disant école dominicaine auguslinienne (1229-279), in Revue des sciences philos, et· théol., t. IX, Le Saulchoir, 1920. Meersseman G., De Sancti Alberti Magni Postilla inedita super Isaiam, in Divus Thomas, Piacenza, t. XXXVI, 1933. Menindes R., Eudes Rigaud, frère mineur, in Revue d'Histoire franciscaine, t. VIII, Paris, 1931. Nemesius, De natura hominis, PG 40. Odo Subssionensis, Quaestiones, ed. a J. B. Pitra in Analecta novissima Spicilegii Solcsmcnsis, t. II., Tusculi, 1888. Ottaviano C., Guiglielmo d’Auxerre, La vita, le opere, il pensiero, Roma, 1930. Pelster F., Das Lcben und die Schriflen des Oxforder Dominikanerlehrcrs Richard Fishacre, in Zeitschrift für kalh. Théol., t. LTV, Innsbruck, 1930. Pelster 1*'., Intorno ail’origine c ail’autcnticità della « Summan di Alessandro di Hales, in Civiltà catlolica, t. LXXXII, Ro­ ma, 1931. Pelster F., Quaestio, in Ι/ΓΗΚ, t. VIII. Pelster F., Zur Ueberlieferung einiger exegetischen Schriflen Al­ berts des Grossen, in Scholastik, t. VII, Freiburg i. Br., 1932. Perriot M,. Art., in I’Ami du Clergé, t. XIV, Langres, 1892; t. XX, 1898 ; t. XXII, 1900. Petrus de Tarantasia (B.), Commentaria in IV ll. Sententia­ rum, t. II. Tolosae, 1O52. — XVIII — Petrus Lombardes, Libri Sententiarum, cd. Quaracchi, 1892 sq. Petrus Lombardus, Commentaria super epist. S. Pauli, PL 191. Petrus Pictaviensis, Sententiarum libri quinque, PL 211. Salmanticenses, Cursus theologicus, t. XI, Parisiis, 1879. Sassen J., Hugo von St.-Cher, seine T dtigkeit als Kardinal, Bonn, 1908. Scheeben II. Chr., Albert, d. Gr. Zur Chronologie seines Lcbens, Vechta, 1931. Schultes R., De Ecclesia catholica, Paris, 1931. Schuetz A., A klasszikus ferences theologia, Budapest, 1927. Sylvius F., Commentarium in III p. Summae thcol. S. Thomae, Duaci, 1637. Sommer-Seckendorff F., Studies in the life of Robert Kilwardby (Inst. Hist. FF. Praed., Dissertationes hist.. Fuse. VIII), Romae, 1937. Summa Sententiarum, PL 176. Touzard J., Isaie, XI, v. 2-3 et les sept dons du St. Esprit, in Re­ vue biblique, t. VIII, Paris, 1899. Ueberweg F. — Geyer B., Grundriss der Geschichte der Philoso­ phic, t. II, Berlin, 1928. Van Hulse B., Les Dons du Saint-Esprit, d’après la doctrine de S. Albert le Grand, dissert, doctr. inedit., Roniae, in « Ange­ licum ». Vernet F., Guillaume d'Auvergne, in Did. theol. cath., t. VI. ViGOUROUX F., Dictionnaire de la Bible, t. II, Paris, 1899. Walz A., Compendium historiae Ordinis Praedicatorum, Romae, 1930. Warichez J., Les Disputationes de Simon de Tournai {Spicile­ gium sacr. Lovanicnse, t. XII), Louvain 1932. Weiss C., S. Thomae Aquinatis De septem donis Spiritus Sancti, Viennae, 1895. CODICES CITATI Albertus Magnus (S.) Commentar. ad Isaiam Xt 2-3 Berol. lat. 809 Lips. 500 Anonymus Summa Vat. lat. 10794 Gaufridus Pictaviensis Summa Brug. lat. 220 Heribertus Antissiodorensis Summa Vat. lat. 2674 Hugo a S. Charo Super Sententias P. Lombardi Vat. lat. 1098 Joannes de Treviso Summa Vat. lat. 1187 Odo R IGALDUS Super Sententias Petrus de Capua Summa Brug. lat. 208 Vindob. Palat, lat. 1532 Vat. lat. 4304 PRAEPOSITINUS DE CREMONA Summa Paris. B. N. lat. 14526 Richardvs Fishacre Super Sententias Balliol Coll. Oxon. 57 Vat. Ottob. lat. 294 Robertus Kilwardby Super Sententias Merton Coll. Oxon. 131 Robertus Melidunensis Summa Brug. lat. 191 Rolandus Cremonensis (i) Summa Parisien. Maz. 795 Stephanus Langton Quaestiones Vat. lat. 4297 (1) X’uper publicata est divisio tertii libri Sun mac Rolandi Cremerensi iuxta cod. 9. 13 Bibliothecae civilis Bergomen., ubi tractat tum de notione doni, tum de dono timoris. Cf Kaepeli, Kurze Mitteilungen tiltr mittelaUeriscke Dominikanerschriftsteller, in Archivum Fratrum Praed., vol. X, p. 282-296. INTRODUCTIO Timor Dei turn quantum ad suam notionem, tum quantum ad suum momentum in oeconomia salutis et quidem prout in Sa­ cra Scriptura et apud Patres est traditus, acute et fideliter red­ ditur per versiculum 7 c. I libri Proverbiorum : « timor Domini est initium sapientiae ». Alii textus, alia dicta aliaque studia sive directe sive indirecte hunc versiculum explicant, sicque doctrina semper altius perspicitur paulatimque penitus explicatur (‘). (*) In Sacra Scriptura timor Dei (hebraice : vire ath Yaveh) ita describi­ tur : 1. Timor Dei est donum Dei ad eum invocandum et laudandum. Cf. Bar., 3. 7. 2. Timere Deum, ad quod exercitandum et fovendum sunt mandata et caeremoniae, est vitam Deo probatam peragere. Cf. Deut, 8, 6 ; ibid., 10, 12 ; Prov., 14, 2. 3. Timor Dei est initium dilectionis. Cf. Eccli., 25, 16. 4. Timor Dei est initium. principium, radix, simulque disciplina et coro­ na sapientiae. Sapientia vero mater et eius consummatio. Cf. Prov. 1, 7 : ibid., 9, io ; Eccli., 1, 16 : ibid., 1, 25 ; ibid., 1,22 ; ibid., 24, 24. 5. Timor Dei est contra superbiam, odit malunt, expellit peccatum ; Deus timentes in tentation? sustinet. Cf. Prov., 8, 13 ; ibid., 15, 27 ; Eccli., 1, 27 ; ibid. 33, 1. 6. Timor Dei, dum negative abstinet a jxxcato, positive voluntatem di­ vinam exsequitur. Cf. Eccli., 2, 18 ; ibid., 2, 20. 7. Timentes Deum non tantum Deo oboedientiam exhibent, sed et sunt nsubiecti invicem in timore Christi ». Cf. Eph., 5, 21 ; Deut., 19, 20. 8. Timor Dei praeprimis est reverentialis Maiestati divinae exhibitus. Cf. Ps., 32, 8-9 ; Jer., 5, 22 ; Apoc., 15, 3-4. 9. Sed timetur Deus etiam propter indicia sua, immo propter potentiam ipse solus est timendus, quia ipse ]X>test mittere in gehennam corpus et ani­ mam. Cf. Mat., 10, 28 ; Luc., 12, 4. 10. De timore poenae docetur : « Timor non est in caritate; sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in * . caritate Cf. I Joan., 4, 18. ir. Timor Dei praeparat et sanctificat animas: sine eo iustificatio non da­ tur. Cf. Eccli., 2, 20 ; 2 Cor., 7, 1 ; Eccli., 1, 28. — XXII De notione timoris Dei fontes patristicos in hac introductio­ ne breviter transcurrimus, at eos exhaurire minime intendimus. Id. quod nobis praefigimus, lectori doctrinam illorum ostendere, ad quam theologi saeculi XII et XIII tanta propensione redeunt, ut suo ingenio illam maiori evolutioni subiciant. Versiculus Proverbiorum prius relatus, quia primum donum Spiritus Sancti et ultimum refert, animum nostrum ad memoriam versiculi Isaiae (XI, 2-3) revocat : « Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consi­ lii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis ; et replebit eum spiritus timoris Domini ». Unde non est mirum, si iain in pristi­ nis fontibus patristicis hos textus coniunctos reperimus (l). S. Hi­ larius (f 367) inter SS. Patres videtur esse primus, qui hanc coniunctionem explicat. S. Hilario Pictaviensi timor Dei, initium sapientiae, est firmamentum, quo caetera dona nituntur (*). Quo- 12. Sine timore Dei non habetur vera scientia, nec vita virtuosa. Cf. Gen. 20, II. 13. Timentes Deum spem habent in salvantem illos. Cf. Eccli., 34, 14-20 : Prov., 14, 27. 14. Timentibus Deum maxima obveniunt bona : plenitudo sapientiae, amicitia, honor, divitiae, longitudo dierum, bonus exitus in extremis et benedictio in die defunctionis. Cf. Eccli., 1, 11-20 ; ibid., 6, 17. 15. Benedictio Dei abundavit super timentes eum, ideoque beati dicun­ tur. Cf. Ps., 127, i. 16. «Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saecu'i ». Ps., 18, 10. Cf. E. Κατ,Τ, Biblisches Reallexikon, t. I, Paderborn, 1931, col. 562-67; F. ViGOUROUX. Dictionnaire de la Bible, t. Il, Paris, 1899, col. 1099-100. (*) Commemoratione est dignum «Decretum Damasio ex actibus Synodi Romae, an. 382, in quo singulis donis adixmgitur textus quidam ex Sacra Scrip­ tura, quo illa Christo attribuuntur. Sic accedit timori versiculus : Initium sapientiae timor Domini (Ps. no, 10). Cf. PL 19, 787 ; Denzingbh-Umbero, Enchirid. n. 83. (*) « Statue servo luo eloquium tuum in timore tuo. Novit a plurimis propheta eloquia Dei sine metu suscipi. Plures enim auditas coelestis eloquii Scripturas tauquam fabulam verum inanium negligunt, et Dei verba, quae praeterire coelo et terra praetereunte non possunt, magno cum periculo irreligiosae te­ meritatis irrident. Novit initium sapientiae esse Dei timorem (Ps. no, 10). — XXIII — modo autem haec constructio sit intelligenda, S. Ambrosius (f397) explicat. Dona sic ordinantur, ut timorem Dei in abdicatione mundi, in qua consistit initium sapientiae, auxilientur. Timor Dei enim tunc magni aestimatur si ab aliis donis secundetur (l). Donis autem attribuitur, ut perfectio christiani ad effectum ad­ ducatur (*). Quomodo haec perfectio gradatim, ab infimo gradu timoris ad summum sapientiae, efficiatur, a S. Augustino (f 430) instrui­ mur. Isaias — ut a S. Doctore notatur — de sublimi dono descen­ dit ad timorem Dei, ut nos doceat ascendere. Si igitur ad sapien­ tiam desideramus ascendere, a timore debemus proficere.Dum in convalle plorationis Deum timemus, cor in lacrimis et confes­ sionis et paenitentiae conterimus sicque disponimur ad ascenden­ dum in locum quietis et pacis, qui est sapientiae. Deum timen­ tes sunt in convalle humiles, ideoque beati pauperes spiritu vo­ cantur, quibus promittitur regnum coelorum (’). — Timor Dei est primus gradus ad sapientiam, quia in cognoscendam Dei vo­ luntatem inducit, eique in bonis faciendis et malis vitandis obse­ qui propellit. Mortalitatem mortemque imminentem admonen­ do superbiae motus supprimit (*)· — Timor Dei est initium sa­ pientiae etiam propter iustitiani. Legimus enim scriptum : « Fi­ li, concupiscens sapientiam, conserva iustitiani, et Deus prae­ bebit illam tibi (Eccli. I, 33) ». Nequit autem servare iustitiani sine timore, « nam qui sine timore est non poterit iustificari » (Ec­ cli. I, 28) » (s). Novit in illa septiformis Spiritus gratia timorem in postremo tanquam firma­ mentum eorum quae superius sunt dicta numerari (Isai. II, 2). Constitui ergo in se Dei eloquia in timore Dei deprecatur : quia scit ea nobis eloquia futura esse, quae tanquam Dei timebuntur, utilia ». Tract, in Ps. 118, 16 (PL 9, 541). (*) Cf. In Ps. 11S Expositio, Semi. 5, n. 36 (PL 15, 1264). (*) Cf. De sacram., libr. III, c. 2 (PL 16, 434). (’) Cf. Sermo 347 de diversis (PL 39, 1524-25). — De sermone Domini in monte, libr. I, c. 2 (PL34, 1232).—Sermo 248 de tempore, c. 5 (PL 38, 1161). (*) Cf. De doctr. christ., libr. II, c. 7 (PL 34, 39). (e) Cf. Sermo 347 de diversis, c. 1 (PL 39, 1524). — XXIV — Timor Dei comparatus ad caritatem in servilem et castum dividitur. Timore servili timent quidam, ne aliquid mali in terra patiantur, alii, ne ad gehennam damnentur. Omnes Deum timent punientem et per timorem abstinent a peccato. « Timor ergo ille servilis est : et ideo quamvis in illo Domino credatur, non ta­ men iustitia diligitur, sed damnatio timetur » (l). « Ille autem ti­ mor nondum castus, praesentiam et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit ; non timore amittendi bonum illud, sed timo­ re patiendi illud malum. Non timet ne perdat amplexus pulcher­ rimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam » (’). Bonus et utilis est iste timor, quia retinendo timentem a peccato facit con­ suetudinem iustitiae, quando «incipit quod durum erat amari et dulcescit Deus ; et iam incipit homo propterea iuste vivere, non quia timet poenas, sed quia amat aeternitatem » (3). De servili intelligitur, quod « timor non est in caritate ; sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet (I Joan. 4, 18) ». Unde non est expellendus timor, nisi a ca­ ritate perfecta, nam si prius dimittitur, superbia anima inflatur (4). Timor iste praeparat locum caritati et paulatim recedit modo, quo caritas ei succedit (5). In timore igitur servili duae phases habentur : in prima timor viam praeparat ad caritatem, in secun­ (*) De Spiritu et littera, c. 31, n. 56 (PL 44, 236). (’) Enarratio in Ps. 127, n. 8 (PL 37, 1682). (8) Ibidem, n. 7 (PL 37, 1680-81). Cf. In epistolam Ioan., tr. 9, n. 2 (PL 35, 2046). (4) Cf. Sermo 348 de diversis ( PL 39, 1527-29). (8) α Ergo timor non est in caritate. Sed in qua caritate ? Non in inchoata. In qua ergo ? Sed perfecta, inquit, caritas foras mittit timorem. Ergo incipiat timor ; quia initium sapientiae timor Domini. Timor quasi locum praeparat caritati. Cum autem coepit caritas habitare, pellitur timor qui ei praeparavit, locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit ; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Maior caritas, minor timor ; minor caritas, maior timor. Si autem nullus timor, non est qua intret caritas. Sicut videmus per setam in­ troduci linum, quando aliquid suitur : seta prius intrat, sed nisi exeat, non suc­ cedit linum : sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret caritatem ». In epistolam Joan., tr. IX, n. 4 (PL 35, 2047). Cf. Sermo 3/8 de diversis, c. 3 (I*L 39, 1529). — XXV — da vero cohabitat cum ea, licet dum caritas roboretur timor de­ clinetur. Augustino timor servilis etiam per secundam phasem perdurat, tamen occasio offertur Petro Lombardo, ut hic loco servilis timoris initialis doceatur. Caritate perfecta timor servilis extruditur, ut ei succedat cas­ tus, de quo legitur : « timor Domini sanctus permanens in sae­ culum saeculi (Ps. 18, io) ». Timor iste inultis laudibus extollitur et ut a servili bene distinguatur, mulieri castae compara­ tur (*). Venit ex Dei amore et timet, ne Deus discedat. Non cu­ rat de bonis temporalibus neque de malis conqueritur, sed uni­ ce Deum habere sitienter expetit (’). Dum timor servilis tor­ mentum habet, quia nondum facta iustificatione torquet cor con­ scientia peccatorum (’), timor castus est tranquillus et securus « Non enim deseremur ab eo, cum invenerit nos, quando quaesi­ vit nos antequam quaereremus eum » (4). Etiam a S. Gregorio Magno (j 604) dona ut gradus perfec­ tionis concipiuntur. Virtutes septeni filiis Job comparantur, quae ad perfectionem perveniunt, si cum virtutibus fidei, spei et cari­ tatis coniunguntur (“). Via Dei a timore incipitur. In timore Dei enim constitutus extra Deum non invenit quod timeat, quare super omnia sublevatur (·). Propterea viri sancti in magno Dei timore vivunt, indicium divinum asperum studiose et sine ces­ satione considerant, culpasque anteactas continuo dolent, ne quan­ do index venerit, pertimescant. Nolunt esse securi, quamdiu vi­ vunt, ut securitate postea gaudeant (7). (*) Cf. Z» epistolam Ioan., tr. 9, n. 6 (PL 35. 2049). — Enarratio in Ps. 127, n. 8 (PL 37» 1681-82). (*) Cf. E, arratio in Ps. 127, n. 9 (PL 37, 1682). (*} Cf. In epistolam loan., tr. 9. n. 4 (PL 35, 204S). — Sermo 349 de di­ esis, c. 3 (PL 39. 1529)· (4) Enarratio in Ps. 127 n. S (PL 37, 1682). (*> Cf. Hom., lib. 2, horn. 7, n.7 (PL 76, 1016-17). — Moral., lib. 1, c. 27, «· 38 (PL 75, 544). (’) Cf. Moral., lib. 5. c. 16, n. 33 (PL 75, 697). (’) Cf. Hom., lib. 1, hom. 7,11. 20 (PL 76, 850). — Moral., lib. 16, c. 40, n· 50 (PL 75,1145)· — XXVI — Timor Dei est donum, quo cor iusti mollesci dicitur et puri­ ficatio quinque sensuum ei adscribitur (’). Eius est curare nulla quae facienda sunt bona praeterire, mala autem vitare. Timor ser­ vilis huic muneri non est plene deditus, nam bona relinqueret, a malis vero non abstineret, si timere non deberet. Sic facit rectum in opere non vero in desiderio (·). Unde eo obsequia Deo digna exhibere non possumus. Mittit hunc timorem foras perfecta ca­ ritas, quae etiam desiderium rectificat. Dulcedo Dei, quae timen­ tibus dum fuit incognita, amantibus fit nota. luste igitur dicitur, quod via rectitudinis a timore inchoatur, in caritate vero consu­ mitur. Caritas perfecta gignit timorem castum in saeculum sae­ culi permansurum (’). Est initium sapientiae, quia ordinatus ascensus a timore ad contemplationem conducit. « Eo enim purius divinae lucis ra­ dios intueri meretur, quo, validiori timore deiecta, visioni Maiestatis intimae purgatior exhibetur » («). Quandoque et post vi­ sionem Maiestatis infinitae oritur ; tunc autem non ad mentem purificandam, sed ab elatione custodiendam imponitur. Spes et timor sunt duae molae, quarum prima ad alta sub­ venit, altera cor inferius premit. Una sine altera inutiliter ha­ betur (*). Similiter Cassiodorus (f 570) timorem Dei ad explicationem vitae spiritualis ordinat. Duplicem distinguit timorem, unum hu­ manum, quo « pericula carnis pati » aut « mundi bona deserere » timetur, et dummodo anima in huius saeculi conversatione ver­ satur, ipse quoque habetur, sed cum amore mundi in primo gra­ du perfectionis deseritur. Alter est timor divinus, qui ut fidelis­ simus et necessarius custos in omni gradu a S. Scriptura praecipi• (*) Cf. Hom., lib. 2, hom. 5, n. 5 (PL 76, 987). (*) 0 Omnis enim qui bona opera agit pro timore, etsi in opere rectus est, in desiderio rectus non est ; vellet enim non esse quod timeret, et bona opera non faceret ». Super Cantica Canticorum, c. 1, n. 17 (PL 79, 485). — Cf. Morat., lib. 9, c. 41, n. 64 (PL 75, 895). — Ibidem, lib. 1, c. 26, n. 37 (PL 75, 544)· (3) Cf. In septem Ps. poenit., Ps. 7, n. 18 (PL 79, 656). (4) In primum Regum, lib. 1, c. 2, n. 8 (PL 79, 54)· (5) Cf. Moral., lib. 33, c. 12, n. 24 (PL 76, 687-88). — XXVII — tur : « Infige timore tuo carnes meas ; a indiciis enim tuis timui (Ps. 118, 120) » (x). Timore divino Deus timetur non solummodo, cum vindictam minatur, sed cum misericorditer ad nos inclinat. Castus enim et perfectus timor « non tantum habet ante oculos formidinem vindictae, sed vehementer metuit amissionem gratiae, in qua fidelis vivit, per quam omnis reficitur Christianus » (’). Timor Domini ex caritate nascitur, ex dulcedine procreatur: ideo cum humanus trepidam co^usionem causât, ipse Deum timendo in imperturbata conscientia et constantia perseverat (3) : « Humanus timor diffidentiam tribuit, divinus autem spei firmamenta concedit » (4). S. Beda Venerabilis (f 735) timorem Domini in senilem et amicabilem dividit. Servilis principium sapientiae, amicabilis vero perfectionem sapientiae comitari dicitur. Servilis est sapien­ tiae principium, quia post delicta quis sapere incipit, quando ti­ more divino corripitur. Huic succedit amicabilis, quem caritas non excludit, sed auget. Uterque timor in vita futura cessare di­ citur (*). S. Anselmus (f 1109) timorem Dei radicem sapientiae dicit, quia Deus eum credentibus dedit, ut per eum peccare desistant. Et referuntur verba Ecclesiastici (1, 27) · « Timor Domini expellit peccatum ; nam qui sine timore est, non poterit iustificari >» (·). Timor filialis, qui est idem cum spiritu timoris ab Isaia (XI, 2) com­ memorato, cum beatitudine prima coniungitur, quia contemptum huius mundi facit, petitur vero in oratione Dominica verbis : li­ bera nos a malo (’). (x) Cf. Expositio in Psalterium, Ps. 118, 38 (PL 70, 849). — Ibidem; Ps. 127, i (PL 70, 931-32). (2) Ibidem, Ps. 118, 120 (PL 70, 878). C3) Cf. ibidem, Ps. 18, 10 (PL 70, 141). — Ibidem, Ps. 127,1 (PL 7°, 932). (4) Ibidem, Ps. 24, 13 (PL 70, 180). (s) Cf. Super Parab. Salamonis, lib. 1, c. 1 (PL 91, 939). (*) Cf. Horn, et exhortationes., hom. 1 (PL 158, 588-89). C) Cf. ibidem, hom. 2 (PL 158, 595). — Meditationes, med. 8 (PL 158, 747). — XXVIII — Hu>o a S. Viclore (f 1141) duos motus cordis, timorem et amorem assignat, quibus anima ad agendum impellitur. Si sunt motus recti, per timorem mala caventur, per amorem bona exer­ centur, si autem sunt inordinati, per timorem bona omittuntur, et per amorem mala amplectuntur. Timor est effectus mentis, quo ab aliquo receditur, dum amore acceditur. Est idem mentis mo­ tus, qui ut sub diversis modis operatur, diversimode vocatur. Est servilis, si pro evitanda poena abstinet a malo, retenta tamen voluntate mala. Est mundanus, si pro evitanda poena abstinet a bono, retenta voluntate bona. Est vero initialis, cum pro evitanda poena cum perverso opere etiam pravas cogitatio­ nes resecare intendit. Differentia ex parte motivi explicatur. Ti­ more servili et humano poena ab homine inflicta timetur, ad cuius amotionem sufficit mutare actum exteriorem. Timoris autem ini­ tialis motivum est poena aeterna, a qua aliquis tunc liberatur, si etiam internum in bonum convertitur. Dum enim aspectus homi­ nis in exterioribus haerescit, aspectus Dei cordis intima penetrat. Hugo itaque timorem initialem a servili discernit, at distinctio sua doctrinalem progressum nondum designat, quia timor ini­ tialis apud eum servilem non transcendit. In initiali enim aliud adhuc agitur quam intenditur, ipsum bonum nondum propter se amatur. Et cum demum accedit caritas, timor filialis nascitur. Eius autem timere « nihil aliud sit quam gustatum in caritate bonum iam nolle amittere ». Huic quoque timori in statu viae aliquid poenae adiungitur, nam incerte ambulamus, dum et in malum et in bonum declinare possumus. Sed hoc in patria depo­ nitur, ubi timore filiali reverentiam Creatori exhibere non de­ sistitur (*). Abaelardus (f 1142) in quodam hymnorum nobis relictorum septem dona Spiritus Sancti contra septem vitia capitalia ordinat, timori vero Domini liberare a malo impertitur (2). 5. Bernardus 1153) etiam respectiva vitia designat, quae singulis donis adversantur. In hac autem assignatione discedit ab acceptione communi ; sic timorem Dei non superbiae sed pig(‘) Cf. De Sacramentis, lib. 2, pars 13, c. 3-5 (PL 176, 527-28). (*) Cf. Hymnus in festo Pentecostes (PL 178, 1798). — XXIX — ritiae oppositum docet f1). Alias etiam iuxta eum dona septem gradus perfectionis spiritualis constituunt. Hucusque vidimus doctrinam Patrum de timore, prout illa sub aspectu morali tractatur, nunc autem studium nostrum in­ tegritatis et complementi gratia ad considerationem psycholo­ gicam extendimus. Hic commemoratione dignus est praesertim Joannes Damascenus (f c. 749), qui subtiliter et tam fideliter ti­ morem describit. Habetur timor uti dicam physicus, a Dama­ sceno naturalis vocatus, qui amori naturali correspondons malum ipsius esse corruptivum formidat (*). Timor psychologice con­ ceptus vero mala afflictiva et constristantia corruptivo minora respicit. Hic timor a Damasceno post Nemesium in sex species dividitur : in segnitiem, erubescentiam, verecundiam, ad miratio­ nem, stuporem, agoniam (3). Effectus physicus timoris est quae­ dam corporis contractio, cui alia, sicut amissio vocis, trepidatio, rigor membrorum, sitis, coniunguntur (*). Ad exitum pervenientes doctrinam Patrum de timore Dei paucis persolvimus. Doctrina, quam exponere conantur, in Sac­ ra Scriptura radicatur ; et praesertim vers. 2 capitis XI Isaiae et vers. 10 Psalmi lio progressum doctrinalem dirigunt. Timor Dei retrahendo nos a malis et reddendo humiles est primus gradus perfectionis, initium sapientiae, sicque cum beatitudine prima coniungitur. S. Augustinus distinguit timorem servilem et filia­ lem, quorum primus etsi caritate diminuatur, nonnisi a perfecta expellitur. Timor initialis apud Hugonem de S. Victore iam ex­ presse docetur, revera tamen non transcendit servilem. In expli­ cationem futuram doctrinae sine dubio S. Augustinus et S. Gre­ gorius M. maximum influxum exercent. Doctrina quoad sua plu­ ra elementa iam invenitur, tamen in quodam corpore doctrinali systhematice a sequentibus colligetur, ut ex sequentibus patebit. (») Cf. Sermo de diversis 14 (PL 183,574). — Cf. S. Gregorius M., Moral., lib. 2, c. 49, n. 77 (PL 75, 592-93)· (*) Cf. Dc fide orthodoxa, lib. 3, c. 23 (PG 94, 1087-88). (’) Cf. ibidem, lib. 2, c. 15 (PG 94, 932). — Cf. Nemesius, De na­ tura hominis, c. 20 (PG 40, 689-90). (*) Cf. 1) fide orthodoxa, lib. 3 c. 23 (PG 94, 1087-88). CAPUT I De timore Dei apud Petrum Lombardum eiusque principaliores immediatos sequaces Saecula habent sua fata. Ita et sacculum XII sua characteristica refulget. Fuit saeculum vitae in Orbe Christiano incitatae, commotae, immo aliquando iactatae. Memorare iuvet litem investi­ turae in Anglia, schisma Anacleti, Arnoldi Brixiensis revolutionem, expeditiones in Terram sanctam, vicissitudines inter Sacerdotium et Imperium, exordium seditionis civium contra statum nobilium, successiva penetratio doctrinarum philosophiae arabicae, iudaicae graecae (aristotelicae), ferventior cursus vitae christianae extat. Quae omnia inter alia etiam progressum in vita theologica incitaverunt, qui termino generali scholastica signatur. Cuius inter cultores, ut S. Anselmum, patrem Scholasticorum, S. Bernardum, doctorem mellifluum, Victorinos taceam, non ultimi s. d. Sentcntiarii, qui ad modum Gratiani Bononiensis doctrinam positivam (Senten­ tias) ordinare, explicare et defendere — ad concordiam revocare — studuerunt, et ita in progressum sacrae Theologiae per saecula influxum gessere. Eminet inter istos Petrus Lombardus, episcopus Parisiensis (f 1160). En quid senserit de timore Dei ! I. — Petrus Lombardus. — Magister Sententiarum occasio­ nem disserendi de timore Dei nanciscitur agendo in libro III Sen­ tentiarum distinctione 34 de septem donis Spiritus Sancti. Sequitur viam traditionis cuius primum antesignanum inducit magnum S. Ambrosium (*). Doctrinam sub verbis Ambrosianis intellectu conspectam suam faciens succincte et acute Magister nobis enuntiat : « Hic expresse traditum est septem dona et virtutes es­ (*) Cf. S. Ambrosius, De Spiritu sanctu, lib. 1, c. 16 (PL 16, 740). — 2 — se sanctificationesque fidelium mentium, et in futuro non desitura, cum sint et in angelis» (l). Hanc doctrinam a praefata auctoritate acceptam contra dif­ ficultatem non per minorem auctoritatem ortam defendere cona­ tur. Sancti enim Augustinus et Bcda Venerabilis, quorum claritas totam scholasticam collustrat, timorem Dei, unum ex septem donis desiturum in patria affirmare videntur (‘). Et sic in dubium vo­ catur, quod per Ambrosium expresse traditum tenetur. Magister Lombardus auctoritates semper reconciliare nitens hanc etiam repugnantiam esse mere apparentem dicit : Dona igi­ tur omnia remanent in patria, ut Ambrosius testatur, sed non omnino eosdem usus eademque officia habebunt, quod docent Sancti Augustinus et Beda Venerabilis, quum timorem Dei in pa­ tria non remansurum affirmant. Et dicta de timore statim illu­ strat : « Ut, verbi gratia, timor filialis modo facit timere ne offen­ damus quem diligimus, et ne separemur ab eo, facit etiam nos re­ vereri eundem ; in futuro vero faciet nos revereri, quando non ti­ mebimus separari vel offendere. Non ergo metus separationis vel offensionis nunc est in angelis vel [in] animabus sanctis, nec in nobis erit in futuro, sed reverentia, quae est mixta cum subiectione dilec­ tio ; quae etiam in Christo fuit, sicut Apostolus dicit in Epistola ad Hebraeos (cap. V, 7) loquens de Christo : Qui exauditus est pro sua reverentia » (’). Hac difficultate de Sanctorum Augustini et Bedae Venerabilis verbis exorta incipit tractatum de timore, in quem plus quam in caetera dona incumbit. Quamvis hic directe tantum de timore ut de dono Spiritus Sancti locus tractandi occurit, tamen Magister Sententiarum hac occasione utitur, ut totam suam de timore do­ ctrinam nobis proferat ; atque locum agendi de timore suis disci­ pulis, aliisque theologis succedentibus ostendit. Quum sic igitur expositio timoris tractatui de donis inseritur et altissima timoris (*) Sent. III, d. 34, c. 2 (Quaracchi, t. II, p. 700). (2) Cf. S. Augustinus, Super Psal. V, S (PL 36, 87) ; S. Beda, Super Prov. I, 7 (PL 9X, 939)· (*) Sent. Ill, d. 34, c. 3 ((Juaracchi, p. 701). — 3 — species ad donum Spiritus Sancti assumitur, animum per totum nostrum opus ad doctrinam de donis applicare debemus. « Et quia de timore tractandi nobis occurrit locus, sciendum est quattuor esse timores : scilicet mundanum sive humanum, servilem, initialem, castum vel filialem sive amicalem » (*). Sic in­ vestigationem de diversis speciebus timoris exorditur, quae per­ pulchro modo ascendendo simul valde psychologice considerantur. Humanus sive mundanus timor, cuius notio a Cassiodoro acci­ pitur (*), habetur « quando timemus pati pericula carnis, vel perde­ re bona mundi, propter quod delinquimus » (·). Est malus et pro­ hibetur his verbis a Domino : « Nolite timere eos qui occidunt corpus» (*). Ab Augustino (*) Magister assumit conceptum timoris ser­ vilis, qui tunc habetur, « cum per timorem gehennae continet se homo a peccato, quo praesentiam iudicis et poenas metuit, et ti­ more facit quidquid boni facit, non timore amittendi aeternum bonum quod non amat, sed timore patiendi malum quod formi­ dat » (·). Timor igitur servilis totam activitatem humanam inva­ dere potest et ubi habetur, ibi timor gehennae est ultima actio­ num ratio. Mala non propter malitiam vitantur, neque bona prop­ ter bonitatem peraguntur, sed propter gehennae timorem: «Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi ; sed timet, ne mit­ tatur in gehennam» (’). Sic timendo quamvis Deo, non autem in Deum creditur et quamvis bonum, sed non bene agitur : « Nemo enim invitus bene facit, etsi bonum est quod facit » (·). Carita­ tem, etiam inchoatam, antecedit et ea veniente expellitur, tamen ad caritatem viam praeparat. Nam per bona opera, quae prop- (*) Seni. III, d. 34, c. 4 (Quaracchi, p. 701). (*) Cf. Cassiodorus, Super Psal. CXXVII, in prologo (PL 70, 931). (3) Sent. Ill, d. 34, c. 4 (Quaracchi, p. 701). (<) Math. X, 28 ; Luc. XII, 4. (*) Cf. S. Augustinus, Super Psal. CXXVII, 1 (I’L 37, 1680). (♦) Sent. Ill, d. 34, c. 4 (Quaracchi, p. 701-702). (7) Seni. III, d. 34, c. 4 (Quaracchi, p. 702). (·) Super epist. ad Rom. VIII, 15 (PL 191, 1439)· —4 — ter gehennae timorem efficit, facit paulatim consuetudinem iustitiae. Est igitur timor servilis, licet sit insufficiens, bonus et utilis, quia ducit ad sapientiam ; ideo in Sacra Scriptura timor Domini et « initium sapientiae » dicitur. « Et succedit initialis timor, quando incipit, quod durum est, amari » (‘). Non igitur ex servili fit adveniente caritate timor ini­ tialis, sed illum succedere dicitur. Per timorem servilem Deus adhuc ut index habetur, per initialem autem etiam ut pater ama­ tur. Timor initialis « nec ex toto est servilis, nec ex toto est castus, sed tamquam medius aliquid de servili et aliquid de casto timore habet. Facit enim servire partim timore poenae, partim amore iustitiae, per quem timemus puniri et timemus offendere » (’). Est iam cum caritate inchoata. Et quantum crescit caritas, tantum decrescit timor poenae, ipsum tormentum conscientiae. Nam quanto magis diligimus Deum, tanto minus eum debemus timere. An, dum sub uno respectu augeatur et sub altero diminuatur, ti­ mor initialis diversos gradus assumere possit, vel consistat in eodemque gradu, nondum quaeritur. Vocatur etiam initium sapien­ tiae, sed in alio sensu, quam timor servilis. Hic dicitur initium sa­ pientiae, quia ad eam praeparat, ille vero, quia cum sapientia inchoata invenitur. « Et succedit deinde timor castus, sive amicalis, quo timemus ne sponsus tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus » (*). Hic non sine studio Magister uti videtur verbo « succedere », ut animum nostrum ad novam et hac vice ad summam timoris speciem dirigat. Fontem huius timoris in illo amore purissimo vi­ det, quo caelestis sponsus a suis amicis cumulatur. Vocatur etiam filialis, nam eo timet filius « ne vel in modico oculos amantissimi patris offendat» (4). In cantate igitur perfecta sponsae, amici vel filii radicatur et continuo augetur «timor divinus». Ideo con­ stat : quo maior est dilectio, eo maior est timor. Hic enim timor P) (*) (’) (4) Sent. Sent. Sent. Sent. Ill,d. 34, Ill, d. 34, Ill, d. 34, Ill, d. 34, c. 4 c. 6 c. 4 c. 3 (Quaracchi, p. 702). (Quaracchi, p. 705). (Quaracchi, p. 702). (Quaracchi, p. 700). — 5 — non turbat animum, « quia si timet indicem, scit misericordem » (*). Invenitur tum in perficientibus, tum in pervenientibus ad sa­ lutem : « Timor divinus comes est per omnes gradus » (*). Re­ manet etiam in patria, est timor aeternus, «sed non habebit om­ nem illum usum, quem modo habet : faciet enim tunc nos revereri Deum, non timere separari vel carere» (3). Timor igitur filialis duos usus habere potest : facit nos timere, ne offendamus, neque separemur ab eo, quem diligimus ; et facit nos eundem revereri. Quantum ad timorem offensae et separationis non remanet in pa­ tria, cum statu enim beato hic usus componi nequit. Quantum autem ad reverentiam, « quae est mixta cum subiectione dilec­ tio » (*), permanet. Secundum hunc effectum tantum Magister timorem in Christo et in angelis contendit. Additur ad hanc enumerationem adhuc timor naturalis, «qui omnibus hominibus inest, quo horretur mors ac formidatur poe­ na » (6). Vocatur naturalis, non ita, ac si ab Auctore natura hu­ mana tali timore instituta esset, sed quia invenitur in omnibus ho­ minibus ex natura corrupta. Hunc timorem Christus cum aliis poenalitatibus assumpsit. Doctrina Petri Lombardi de timore prolata ab auctoritatibus maximi nominis : S. Ambrosio, Beda X’enerabili et praecipue Au­ gustino. magistrali dexteritate collecta et clare systhematiceque exposita est. Totam traditionalem doctrinam in una distinctionum succincte satque complete reddit. Solutionem adhuc expectat quaestio ex dictis sponte exorta: quae sit inter diversas timoris species, quae dignitatem doni Spi­ ritus Sancti attingat. Ad proferendum responsum ad quaedam timoris nomina advertere debemus, ut significationes a Magistro Sententiarum iis attributae nobis clare appareant. Tum «timor Do­ mini », tum «timor Dei » includere potest non tantum timorem ami(1) (2) (*) (4) (») Sent. Sent. Sent. Sent. Sent. Ill,d. 34, Ill,d. 34, III,d. 34, Ill,d. 34, Ill,d. 34, c. c. c. c. c. 4 4 S 3 9 (Quaracchi, (Quaracchi, (Quaracchi, (Quaracchi, (Quaracchi, p. 702). p. 702). p. 706). p. 701). p. 707). — 6 — calem, sed etiam servilem. «Spiritus timoris Domini» autem de solo timore filiali intelligitur, praesertim propter textum Isaiae (l), qui iisdem terminis designat donum timoris. Etiam in hoc tra­ ditionis fidelem interpretem se ostendit. Timorem filialem esse donum timoris, sive spiritum timoris Domini, verba Petri Lom­ bardi dubium non permittunt. Solum autem filialem esse unum ex septem donis sensus distinctionis 34 concludere tantum suadet. II. — Magister Bandinus. — Ea omnia, quae apud Pe­ trum Lombardum vidimus, compendiose apud Magistrum Bandi­ num *() reperimus. Non tantum doctrina, sed tota materiae di­ visio refertur. Similitudo pluries usque ad verba se extendit *(). III. —Magister Gandulphus Bononiensis. —Non tantum similitudinem cum Petro Ix>mbardo, sed etiam doctrinae proprietatem observare possumus apud Magistrum Gandulphum Bononiensem (‘). Quoad dona retinet doctrinam : dona esse vir­ (*) Cf. Is. XI, 2. (*) s Non desunt etiam qui Petrum Lombardum plagii insimulent dicantque eum pene exscripsisse Bandinum (Bandinum) obscuri nominis theologum, qui eodem fere tempore concinnavit sententiarum 11. 4, quibus universae theo­ logiae summa ac fidei nostrae compendium pure, simpliciter et methodice tractatur... quod plane incredibile ; alii vero censent Bandinum potius in compendium redegisse Lombardi sententias, ut liquet etiam ex inscriptione plurium codd., qui hanc vel geminam prae se ferunt inscriptionem: a Abbre­ viate Mag. Bandini de libr. sacramentorum M. Petri Parisiensis ». Hurter, Nomenclator Litorarius recentioris theologiae catholicae, t. IV, Oeniponte, 1899, coi. 72. Item cf. II. Dexifle, Die Sentenzen Abaclards u. die Bearbeitungen seiner Theologia vor Mitte des 12. Jhdts, in Archiv für Literalur und Kirchengeschichte des Miltelalters, t. I, Berlin, 1885, p. 438; F. Ueberweg-B. Geyer, Grundriss der Geschichte der Philosophie, t. II, Die patristische u. scholastische Philosophie, Berlin, 1928, p. 711. (a) Cf. Sent. Ill, d. 34 (PL 192, 1086 et seq.). (‘) « Gandulfe de Bologne (Xlle s., après 1150) est l'auteur d’une collec­ tion théologique de Sentences, qui a longtemps passé pour une des sources de P. Lombard, mais qui doit plutôt dépendre de lui : il est son « abréviateur » et héritier de beaucoup de ses idées. Il a été très lu de son temps ». A. Cayré, — 7 — tutes. Convenit tamen cum Hugone de S. Victore, cum dona ad expellenda ab anima peccata capitalia ordinat i1). Timorem humanum et mundanum simpliciter non reprobat, sed de eis penes agentis intentionem iudicat. Pati pericula carnis vel perdere bona si ex bona intentione timetur, tunc timor iste ut bonus recensetur, si vero ex mala intentione formidatur, timor ut malus abicitur. Et hic timor humanus et mundanus est, qui a Domino prohibetur (*). Doctrinam de timore servili, qui etiam iuxta ipsum caritatem non compatitur, complet, quum maiorem lucem, subtiliorem analysim de eo, ut initio sapientiae profert. Timor servilis est initium sapientiae, inquantum facit cognoscere nostra peccata ; permitten­ do vero nos inspicere gravitatem peccati, a nobis peccatoribus poenitentes facere valet (’). Servili succedit timor initialis, qui filialis quoque vocatur, quia eo iam filii Dei efficimur. Sic timor filialis est quaevis reverentia sive humilitas mentis, quam ut filii Patri coelesti exhibemus (*). Précis de Patrologie, t. II, Paris, 1930, p. 457. Item cf. M. Grabmann, Die Ge­ schichte der schol. Methode, t. II, Freiburg im B., 1911, p. 388-391 ; UeberwegGeyer, Grundriss, p. 711. (*) Sent. Ill, § 126 et 144 ; ed. J. de Walter, Magistri Ganduiphi Bononi­ ensis Sententiarum libri quatuor, Vindobonae et Vratislaviae, 1924, p. 367, 381. (*) « Sed quicquid dicatur, cum aliquis timet perdere illud, quod habet, illud aut bona aut mala intentione amittere formidat. Sed si bona intentione illud amittere timet, bonum est tunc timere amittere, quod habet. Cum vero idem timet mala intentione, timere amittere time malum est » Sent. Ill, § 129 (de Walter, p. 369). (’) α Est principium sapientiae, id est facit nos quandoque de erratis, id est peccatis habere sapientiam, id est scientiam efficacem, id est cum effectu suo, scilicet cordis contritione ». Sent. Ill, § 131 (de Walter, p. 372). (*) « Sicut enim timore filiali vel casto ille, qui habet castum timorem vel filialem, est filius, ita cum sit filius, qui initialem habet timorem, initiali timore est filius, cum non alium habet timorem, quo sit filius ». Sent. III, § 129 (de Walter, p. 370). Item : « Ad quod dici potest quod caritate filii dici­ mur, quia ex ea est reverentia, scilicet humilitas mentis, qua filii sumus. Ita filialis timor dicitur reverentia quaelibet, qua filii sumus, sive ipsa sit initialis timor, sive alius timor. Dicitur enim timor castus vel filialis vel amicalis quili­ bet timor, quo aliquis est castus vel filius vel amicus. Iuxta hoc potest intelligi initialis timor». Sent. ΠΙ, § 129 (de Walter, p. 371). — 8 — Timor igitur initialis non est, quo partim timore poenae, partim amore iustitiae serviamus, ut a Petro Lombardo concipitur, at reverentia in Deum, quae ex timore poenae et amore iustitiae provenit et qua non servi, sed filii reddimur (*). Si autem timor filialis stricte sumitur, est illa reverentia, qua iustus promptus est et fortis omnia flagella tolerare, Deum tamen offendere et ab eo separari timet. Hic est tantum perfectorum, qui initiali succedit et in perfectis usque ad finem vitae permanet, at in futuro cessabit (*). Nullus horum in Christo esse permittitur. Donum igitur ti­ moris, quod Christo adscribitur, est specialis reverentia, qua Chri­ stus secundum humanitatem Deo perfectissimo modo sese subiecit. Talis timor tantum Christo et illis obvenit, qui visione beata fruuntur (*). IV. —Odo Suessionensls. — Odo (‘) cum Magistro Sententiarum distinguit quinque species timoris, quorum una est (‘) « Non est ergo verum, quod initialis timor sit, quo partira serviamus timore poenae, partira amore iustitiae. Unde potest dici, quod initialis est re­ verentia illa in Deum, quae provenit ex timore poenae et amore iustitiae, vel quae est cum timore poenae et cum amore iustitiae. Reverentiam autem intelligimus humilitatem mentis». Sent. III, § 130 (de Walter, p. 371-372), (*) « Sic potest dici castus timor reverentia, id est humilitas, quae provenit ex timore, quo Deum timet offendere, et quo promptus est et fortis flagella tolerare ». Sent. Ill, § 130 (de Walter, p. 372). « Unde intelligitur hoc (Psal. i8, 10) ita, scilicet: «Timor Domini sanctus manet in saeculum saeculi », id est usque ad finem vitae ; vel : « Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi », id est in aeternum secundum retributionem, quod est : cius retribu­ tio aeterna erit... » Sent. Ill, § X32 (de Walter, p. 372-373). (’) «Sed nullus praedictorum in Christo fuit, quare cum donum timo­ ris in Christo fuerit, timor pro reverentia vel humilitate accipitur, quia ita subiectus secundum humanitatem divinae voluntati fuit, ut nihil iu eius cogi­ tatione, locutione et operatione fuerit, quod Deo displicuerit. Hic timor non potest esse nisi in Christo et in illis, qui Dei fruuntur visione. Hic ergo timor est alius a praedictis quatuor». Sent. Ill, § 133 (de Walter, p. 373). (‘) Odo Suessionensis dictus, discipulus Anselmi Laudunensis, Petri Abaelardi alionunquc praeclarorum magistrorum, in cathedra Parisiens! theolo- —9— timor servilis, circa quem quamdam exceptionem adducere cona­ tur. Timoris enim servilis obiectum non potest esse poena commu­ niter spectata, nam sic magis naturalis, quam servilis dici deberet. Etenim post lapsum fugimus omnem poenam ac si eius timor esset nobis naturalis {*). Propterea obiectum timoris servilis debet esse poena aeterna. Seu, cum Deus minatur damnatione aeterna peccatoribus, isti timore servili capti a suis peccatis abstinent (*). Sed timor servilis mere ex timore poenae, et non ex amore, cavet malum. Sic differt ab eo timor initialis, qui partira amore partira timore servit Deo. Et quia est caritate formatus, ideo est bonus ad salutem. Timor autem servilis, cum prohibeat potius ma­ num, quam voluntatem, et cum sit sine caritate, ad salutem bonus dici nequit. Bonus dicitur tamen, inquantum declinat nos a malo et sic efficit in nobis consuetudinem iustitiae. Unde timor servilis bonus est, sed non ad salutem, seu talis bonus est. qui in solis ma­ lis adesse potest (*). Eodem modo concedit bonum esse timere serviliter, licet hic de servitute plus significetur. Timor enim servi­ lis, et timere serviliter in se bona sunt etsi in subiecto malo. Subiectum igitur timoris est malum, et non ipse timor. Et notatur, «quod giam tradebat. Inter an. 1167-170 est abbas monasterii Cisterciensis de Ourscamp, a Papa vero Alexandro III circa an. 1170 cardinalis creatur. Mortuus est ante annum 1179. Quaestiones Magistri Odonis Suessioncnsis editae fue­ runt a cardinale Pitra in Analecta navissima spicilegii Solesmcnsis, t. II, Tu­ sculum, 1888, 1-X87. Cf. Pitra ibidem, p. ix-xx ; GraBmann, Die Geschichte, t. II, p. 25-27 ; E. Amann, art. Odon de Soissons, in Dictionnaire de théologie Catholique, t. XI, Paris, 1931, col. 940-942. (*) «Non autem decipiamini : non dico servilem timorem timere poenam, hic enim timor fere naturalis est; « naturalis », dico, non ab initio naturae bene conditae, sed naturae vitiatae, quia a primo peccato; omnis caro timet poenam id est horret, sicut etiam brutum animal mortem et alia huiusmodi. Iste timor neque bonus neque malus ; is etiam in Christo fuit ». P. II, qu. 297 (Pitra, p. 112). (*) «Sed timor servilis est hoc totum : timere Deum propter poenam, ita quod abstineat, qui timet, a quibusdam peccatis propter hoc. Et hoc est bo­ num. Cum enim timet quis Deum propter gehennam, in hoc ipso confitetur eius potentiam». P. II, qu. 297 (Pitra, p. 112). (*) Cf. A. LaNDORAF, Die F.ehre der Friihscholastik von der knechtischen Furcht, in Divus Thomas (Fr.), t. XV, 1937, p. 180-182. — ΙΟ servilis timor bonum est. quod non nisi malis inest, quia si cui inest, ille malum est. Non peccat aliquis in eo quod abstinet ab homici­ dio, sed peccat in eo quod sic abstinet. Abstinere enim ab homici­ dio non est malum, sed sic abstinere est malum, modus enim malus totum facit malum » (*). Exinde intelligere possumus, quo sensu timor servilis ab Odone donum gratis datum, etiamsi non meritorium dicatur (*). V. —Robertas Melidunensis.— A doctrina Magistri sat diversa m profert Robertas Melidunensis (’). Sicut apud priores auctores, ita etiam apud eum timor servilis tantum manum, initialis autem et manum et voluntatem cohibet a malo. Discedit vero ab illis, quando in Summa Theologica motivum timoris servilis poe­ nas temporales, initialis vero poenam aeternam docet (4). Et quia timor initialis tantum poenam aeternam respicit, ideo caritatem non requirit : a Ex quo sciri potest eum caritatem non habere, qui initiali timore malum dimittit. Quod fit non solum manus compres­ sione, verum etiam voluntatis cohibitione ; in quo differt a servili timore» (·). Eandem doctrinam invenire possumus de timore initia- (*) P, II, qu. 327 (Pitra, p. 170). (a) Cf. P. II, qu. 297 (Pitra, p. 112). Cf. etiam Landorae. Die Lehre, in Divus Thomas, t. XVI, 1938. p. 95-106. (*) Robertas Melidunensis, praecipuus scholasticorum, natione Anglus Parisiis multum didicit, philosophiam et theologiam ibidem tradidit et celeb­ rem Iohannem Sarcsbcrienscm docuit. Postea se Meludinum transtulit, ubi in docendo ultra claruit. Anno 1167 decessit. In doctrina ab Hugone de S. Victore multum habuit. Cf. Grabmann, Die Geschichte, t. II, p. 323-358 ; R. M. Martin, Oeuvres de Robert de Melun (Spicilegium sacr. Lovaniense, t. XIII), t. I, Louvain, 1932, p. vi-xxv; Ueberwbg-Geybr, Grundriss, p. 711. (*) «Siquidem timore initiali mala dimittet metu supplicii gehennalis. Hic enim eius effectus proprius est, ut nos a peccatis cessare faciat terrore sup­ plicii etemi, in quo differt tam a servili timore quam a filiali, quorum unus a malo cessare facit timore pene temporalis id est servilis, alter vero mala di­ mittere facit, non quia timeat puniri, sed quia timet separari ». Summa, cod. Brug. lat. 191, fol. 233r ; cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 184. (*) Ibidem. — ΤΙ li apud Hugonem de S. Victore (*). Idem munus implet timor ini­ tialis apud Robcrtum Melidunensem, quam servilis apud Petrum Lombardum : ducere ad dilectionem Dei et proximi. Robertus Melidunensis vidit timorem servilem non posse dici sine distinctione donum Dei. Timor enim servilis manum et non voluntatem astringit. Inquantum manum cohibet, est quoddam bonum, et proinde est a Deo, sed inquantum voluntatem non attin­ git est quaedam imperfectio nobis adscribenda (*). VI. — Summa Sententiarum. — Doctrina de donis in sua lenta evolutione directionem valde diversam ab illa, quam apud Petrum Lombardum habuit, in Summa Sententiarum (’) ac­ cipit. Auctor huius Summae distinctionem non tantum rationis, sed realem inter dona et virtutes admittit. Dona, quae contra septem vitia capitalia ordinantur, sicuti primi motus cordis ante(») Cf. PL 176, 528. *)( « Est item spiritus timoris, qui manus cohibet retenta mala voluntate. Sed, quod manus timore cohibetur, ex Spiritu est ; quod autem mala remanet voluntas, hoc ex ipso est cuius est. Unde et hoc donum Spiritus in Christo. In ipso tamen spiritus servitutis dici nequaquam debet, sed alio aliquo no­ mine ». Quaestiones de epistolis Pauli (ed. Martin, Oeuvres de Robert de Melun, t. II, p. 107). i3) « Divers manuscrits du XIIc siècle la donnent pour une oeuvre de Hu­ gues de Saint-Victor, et cette attribution a été longtemps regardée comme cer­ taine. De nos jours cependant elle a été mise en doute, soit à cause du silence de nombreux manuscrits, soit à cause de la méthode employée, qui a plus de ressemblance avec celle d’Abélard qu’avec celle de Hugues... Mais aussitôt une autre question se pose : la Summa Sententiarum est-elle antérieure ou po­ stérieure aux Libri Sententiarum de Pierre Lombard ? Il y a dépendance de l’un vis-à-vis de l'autre, témoin les nombreuses ressemblances doctrinales et verbales des deux ouvrages. Lequel des deux a été mis à contribution par l’au­ tre ? La dépendance de Lombard vis-à-vis de la Summa paraissait jusqu’ici établie, ce qui fixait la composition de celle-ci avant 1150. Un auteur récent a bien essayé de prouver que la Somme des sentences est l’oeuvre de Hugues de Mortagne vers 1 r 55, et dès lors postérieure à celle de Pierre Lombard. Tou­ tefois cette thèse se heurte à de graves difficultés et le mystère de l’origine de la Summa n'est pas encore dissipé ». Cayré, Patrologie, t. H, p. 456-457 I et M. Chossat, La Somme des Sentences, oeuvre de Hugues de Mortagne vers 1155, (Spicilegium sacr. Lovaniense, t. V) Louvain, 1923. — in­ cedunt virtutes, earumque radicem constituunt. « Inter dona au­ tem et virtutes haec est differentia quod dona sunt primi mo­ tus in corde, quasi quaedam semina virtutum iactata super ter­ ram cordis nostri ; virtutes quasi segetes quae ex ipsis consur­ gunt. Sunt enim effectus donorum habitus quidam confirmati iam boni » (‘). Dona latius patent, quam virtutes, quia etiam eas comprehendunt. Dona sunt primi motus, semina virtutum iactata super terram cordis nostri, quibus Deus sine nobis operatur ; i deoque non sunt meritoria. Virtutibus autem, quia in illis Deus nobiscum operatur, meremur (*). Doctrinam sat propriam habet etiam de dono timoris. Sicut timor mundanus, etiam servilis non Deum, sed hominem timet. Uterque propter poenam a homine imminentem facit cessare ab opere, retenta mala voluntate. Distinctio in hoc ponitur, quod mun­ danus a bono, servilis vero a malo opere abstinet propter respectum humanum. Uterque a Domino prohibetur (’). Praeter hoc timor servilis adhuc etiam alio sensu sumitur. Loquitur enim Auctor de timore divino, qui timet Deum propter poenam : « Si tantum timet Deum propter poenam sine dilectione boni languor est et poenae tormentum habet ; quod scilicet malorum est, et servilis est timor iste. Si autem timet adiuncta iucunditate boni, initialis est ; et hic timor est initium sapientiae» («). Uterque cessare facit a malo opere, initialis insuper et a mala voluntate. Est enim iste cum caritate, licet tantum imperfecta. Eius effectus timere puniri dicitur. Non timet amplius puniri timor castus, qui sola dilectione nititur (4). Eius est a Deo separationem timere, quod in patria non remanet. Beati enim solum timorem reverentiae Deo exhibent. (*) Cap. XVII (PL 176, 114). (2) n Spiritus dicuntur, id est aspirantes vel aspirationes quae praece­ dunt virtutes ; et sunt dona solummodo et non merita. Virtutes sunt et dona et merita. In illis operatur Deus sine nobis; in istis operatur nobiscum». Cap. XVII (PL 176, 114). (’) Cf. ibidem, col. 1x5. (·) Ibidem. ($) Ibidem. — »3 — Discutit etiam quaestionem : an uterque timor, tum initialis, tum filialis in Christo fuerit. Quoad filialem dubium non permit­ tit : Christus enim Deo reverentiam exhibere secundum humani­ tatem non desinebat. Quaestio igitur cum toto suo pondere ini­ tialem premit. Sed haec non ab omnibus eodem modo solvitur. « Quidam », et hoc est certe maior pars opinionum, a Christo ta­ lem timorem abiudicant. Rationibus et ipse Auctor consentit : perfecta caritas, quam Christus habuit, foras mittit initialem ti­ morem. « Item timor initialis timor est gehennae, sed Christus non timuit gehennam cum esset immunis ab omni peccato » (*). Sed solutio non omnes convincit. Hi pro sua parte textum Isaiae de plenitudine donorum in Christo appellant. Obiectio eorum occa­ sionem praebet, ut Auctor doctrinam uberius et accurate exponat. Sed antequam suam explanat, duas alias recenset. Prima earum pro responso ad exegesim se convertit et verba Isaiae de corpore Christi mystico intelligit. Alia magis ratione theologica nititur : Christus plenitudinem tantum illorum donorum habuit, quae eius perfectionem non destruerent. lam vero paenitentia, ti­ mor initialis et consimilia «sine dubio non perfectionem darent, sed vitae perfectae initium tantum facerent » (’). Nulla earum satis­ factus proponit suam doctrinam : « Timor namque Domini unum donum est de illis septem, non duo ; sed duos effectus habet. Se­ cundum unum effectum dicitur initialis, secundum alterum ca­ stus et filialis ; et secundum hunc effectum fuit in Christo. Fuit igitur in Christo illud donum quod est in aliis timor initialis et non tamen fuit in Christo timor initialis, quia non secundum effec­ tum illum habuit Christus timorem. Sicut sunt duo quorum unus fidem imperfectam habet, alius perfectam et constantem ; unam tantum dicimus cos habere fidem, unam virtutem ; nec tamen in­ de sequitur : si habent eamdem, et iste imperfectam, igitur et ille imperfectam ». Et addit : « Et istud probabilius videtur quam quod prius diximus » (3). Verba sunt clara : timor filialis et initia(M) Ibidem, col. 116. (’) Ibidem. (·) Ibidem. — 14 — lis sunt idem donum Spiritus Sancti cum alio et alio effectu con­ sideratum. Denique refert quandam opinionem, quin de ea quid dicat, quam, quia postea saepius reperitur, exscribimus : o Quidam con­ cedunt haec verba : Christus habuit timorem initialem et gehennam timuit, et tamen certus erat quod non posset eum comprehendere. Ut si aliquis in magna turri positus timeret praecipitium ex quo­ dam horrore, quamvis certus esset quod non rueret » (*). VII. — loannes Saresberiensis. — Doctrinam Sum­ mae Sententiarum de donis iisdem verbis loannes Saresberiensis reproducere non dubitavit *(). Dona sunt etiam apud eum primi motus in corde, semina virtutum, super terram cordis nostri iactata, ex quibus virtutes, ut segetes consurgunt. Sunt aspiratio­ nes animae, praecedentes virtutes, in quibus Deus sine nobis operatur. Ideoque non sunt meritoria. Virtutes autem et dona et merita sunt, quia in istis Deus nobiscum operatur *(). Hanc doctrinam cum Summa Sententiarum communem ul­ terius explanat : Ex septem donis septem virtutes oriuntur, qua­ rum unaquaeque contra quoddam peccatum ordinatur. Per eas septem vires animae, scilicet animus, mens, imaginatio, opinio, ratio, intellectus et memoria, reformantur. Sunt quasi septem gra­ dus septiformis gratiae, quibus anima innixa gradatim ad altam contemplationem divinam conducitur (‘). (‘) Ibidem. (’) loannes Parvus, cognominatus a patria Saresberiensis studio in Gallia inter an. 1136-48 sub Magistris Petro Abaelardo, Alberico Remensi, Gilberto Porretano, Roberto Melidunensi vacabat. Linguae graecae peritus, scriptorum veterum, praesertim Ciceronis et Platonis assiduus lector. Entheticus, opus forma carminis confectum, in quo corpus doctrinae moralis exaravit. Polycraticus, opus, in quo doctrinam de statu civili a posterioribus multum aestima­ tam expandit. Mortuus est ut episcopus Camotensis an. 1180. Cf. Hurter, Nomenclator, t. IV, coi. 134-136; UeberWEO-Geyer, Grwulriss, p. 705. (·) Cf. Dc septem septenis in PL 199, 954. (4) Cf. ibidem. — 15 ~ Sic igitur scaturit ex dono timoris virtus humilitatis, cuius est superbiam in nobis deprimere et spem corroborare (x). In Enthetico ut experientiae philosophus et humanismi ami­ cus se monstrans describit, quid « de timore moderando et despera­ tione vitanda » sciendum sit. Timor probatus est gratus Maiestati divinae, vitat crimina et spem fovet. Deum, ut patrem nobis ostendit. Timor autem immoderatus trahit timentem in despera­ tionem, Deum clementem negat et sic viam praeparat ad dam­ nationem (*). In Polycratico necessitatis timoris Domini in principibus nos admonet. Principes enim nullatenus a lege dispensantur : « Ego non modo his renitentibus, sed mundo reclamante, ipsos hac lege teneri confirmo » (*). Custodiat igitur princeps legis praecepta et timeat Dominum. Qui enim « timoris non initiatur gradu, frustra ad legitimum principatus culmen aspirat» (*). VIII. — Alanus ab Insulis. — Celebres regulae theolo­ gicae Alani ab Insulis *() etiam doctrinam timoris complectuntur. Regula XCVI ad fidem perite et commode refert omnes boni timoris species : « Omnis timor bonus aut est initialis terminus fidei intra sumptus, vel extra sumptus ; aut finalis terminus fidei vel intra sumptus, vel extra sumptus » (·). Timor igitur servilis et initialis terminum fidei initialem, et quidem unus externum, alter inter­ num constituunt. Timor enim servilis abstinens a malo, ne poenam temporalem incurrat, timet facere malum, sed non timet velle fa(x) Cf. ibidem. (*) Cf. De timore moderando et desperatione vitanda in PL 199, 975· (*) Cf. Lib. IV, c. 7 (PL 199. 52b). (*) Ibidem. (*) Alanus ab Insulis eruditionis vastitate, doctrinaeque praestantia do­ ctor universalis appellatus, secundo dimidio saeculi XII. ut magister Parisiis claruit. Obiit ut monachus ordinis Cistcrciensis an. 1202. Multum in doctrina a Gilberto Porretano accepit, influxum vero sujx?r Simonem Tornacensem exercuit. Cf. Grabmann, Die Geschichte, t. II, p. 452-475 ; UeberWeg-Geyer, Grundriss, p. 706 ; A. Landokaf. in LTHK, t. I, coi. 193-194· (·) PL 210, 671. — ι6 — cere istud. Solum manum et non animum impedit ideoque est bonus ad fugam poenae non autem ad meritum gloriae. Ducit ad carita­ tem, sed non habet eam (*). Timor igitur servilis, quia ducit ad fi­ dem quin habeat eam, dicitur terminus fidei initialis extra sump­ tus. Timor vero initialis praeter timorem poenae etiam in amore iustitiae consistens est cum caritate. Ideo recte sumitur pro termi­ no initiali fidei intra sumpto. Castus autem timor amittere bonum aeternum timens, terminum finalem fidei intrinsecum constituit, quia in eo terminatur et consumitur fides. Denique additur re­ verentia, quae pro termino finali fidei extra sumpto habetur, quia etiam in futuro, quando iani fides evacuabitur, erit (®). Alanus ab Insulis non tantum relationem timoris ad fidem, sed etiam ad spem uberius examinat. Spes et timor sunt duae mo­ lae, inter quas via iusti ducitur : « Constitue te, o homo, inter duas molas, molam timoris et spei. Sic spera ne laxetur animus, sic ti­ me ne dilatetur cogitatus » (*). Ambae sunt necessariae : « Inter hanc [spem] et timorem, velut inter duas molas moli debet Chri­ stianus, suavis et delicatus. Unde in Deuteronomio dicitur : Non accipies loco pignoris superiorem vel inferiorem molam (XXI\r, 6). Superior mola est spes ; inferior, timor ; non enim illa sine ista accipienda est. Qui enim sperat et non timet, negligens est ; qui autem timet et non sperat depressus est » (4). Habitudinem timoris ad virtutem spei adhuc ulterius elabo­ rat, quando de partibus paenitentiae tractat. Tres sunt istae partes : compunctio, confessio et satisfactio. Compunctionis, animi doloris causam timorem et spem esse affirmat : « Compunctionem duplex causa creat, timor scilicet et spes. Timor causa inchoativa est, spes consummativa » (5). Timor, dum rationem habet et beneficio­ rum, quae a Conditore accepimus et malorum, quibus ei pro sua bonitate ingrate rependimus, Deum districtum iudicem monstrat, (l) Cf. ibidem, coi. 672. *)( De diversis timoris speciebus cf. etiam Distinctiones Dictionum theol. in PL 210, 973. (’) Summa dc arte praedicatoria, cap. XI (PL 210, 134). (*) Ibidem, cap. XII (PL 210, 135). (*) Dc sex alis Cherubim in PL 210, 274. — 17 — animum horrore implet et inquietudine turbat (*). Inde timor virtutem peccati expulsivam habet, quam spes confortare opor­ tet. Vanum est enim timere sine fiducia. Contritio fit ex timore, sed ipse fructus reconciliationis accipitur ex spe. Necessitatem spei timentibus Deum multis argumentis ex Sacra Scriptura sumptis demonstrat et sic concludit : « Quemadmodum igitur timor com­ punctionis praevenit et comitatur virtutem ; ita spes provenit, et ad fructum reconciliationis perducit. Per timorem ergo com­ punctio suscitatur ; per spem optatae reconciliationis gratia pro­ meretur... Gemitum tamen timor importat, salutem promeretur spes » (*). IX. — Petras Pictaviensis. — Antequam caput ad finem ducimus, doctrinam Magistri Sententiarum ex ore fidelissi­ mi discipuli, Petri Pictaviensis (3) audiamus. Ipse et donum et virtutem considerat. Distinguit eam sive in tres virtutes theolo­ gicas, sive in quattuor morales, sive autem in septem dona Spi­ ritus Sancti. Certae virtutes dona vocantur, quia gratuite dan­ tur, infunduntur a Spiritu Sancto ad vigorem animae augendum. Dona sunt in nobis ut per ea naturales animae potentiae refor- (*) o Timor igitur culparum modum et numerum examinans, iustitiae quoque divinae rigorem et iudicii futuri districtionem attendens, animum pungit, et pungendo peccatum expellit Unde haec timori virtus expulsive ? hanc praestat et corroborat spes confortativa ». PL 210, 274. (*) De sex alis Cherubim in PL 2x0, 274. (3) Petrus Pictaviensis, fidelissimus Petri Lombardi discipulus, magister Parisiensis, ab an. 1193 cancellarius cathedralis, deinde primus cancellarius universitatis Parisiensis est factus. Obiit an. 1205, 38 sui magisterii. Tota sua auctoritate agebat, ut Sententiae Lombardi comprobentur et cognoscentur. Ut primus commentaria ad easdem Sententias confecit, sicque aliis fere in­ numeris commentariis viam monstravit. Praeter Petrum Lombardum caeteri priores theologi super eum influxum exercebant ut ipse etiam super coaevos et sequentes influxum exerceat. Scholam condidit, recenti universitati viam progrediendi designavit. Cf. Grabmann, Die Geschichte, t. II, p. 501-563 ; UeberWeo-Geyer, Grundriss, p. 711-7x2. — ι8 — mentur et vivificentur. Non ad nova opera, sed potius ad consue­ ta perfectius et plenius perficienda reddunt nos aptos (*). Quattuor timoris species cum significatis a Magistro profes­ sis fideliter retinentur. Servilis timor nunc etiam est bonus et uti­ lis, quia introductorius est caritatem. Non est autem bonus, quo mcieremur vitam aeternam. Controversiam existentem de boni­ tate et malitia timoris nos inspicere permittit: « De primo timore [mundano] nulli dubium est quin sit malus. De servili autem ti­ more dubitatio est, et ubi est dubitatio, constituenda est dispu­ tatio. Ideo de isto agendum est ■ (’). Et per obiectiones et respon­ sa a diversis opinionibus ad suam doctrinam dirigit animum (·). Quaestionem item controversam de augmento timoris initialis proprio capite disserit et ad opinionem oppositam inclinat. Quantum enim crescit ex parte amoris, tantum decrescit ex par­ te timoris : « Sicut dies naturalis nec potest crescere vel decre­ scere, quia quanto crescit dies artificialis, tanto decrescit nox ar­ tificialis, et econtrario. Dies autem naturalis qui constat ex noc­ te artificiali et die artificiali manet immobilis, a simili videtur quod timor initialis immobilis maneat, licet iste usus crescat et ille decrescat » (·). Obiectionibus diligenter consideratis ad prop­ riam sententiam defendendam se vertit. Timor enim initialis, supposito suo augmento, aut habet quendam gradum, supra quem, quin sit filialis vel servilis augeri nequit, aut non habet gradum, qui eum augeri impedit. In ultimo casu sequeretur, quod timorem initialem possidens tantum diligere valet, quantum timore filia­ li alius. Vel quod est idem, tantum diligere potest imperfectus, quantum diligit perfectus. Si autem quodam gradu augmentum limitare volumus, eo ipso illud a priori excludimus. Fiat enim ma­ xima dilectio, erit mininius timor ; vel maximus timor, erit mi­ nima dilectio. Ponatur in medietate dilectio, et invenitur ibi et (*) Cf. Sententiarum libri quinque, III, c. 17 (PL 211, 1079-1080). (*) Cf. PL 211, 1080. Vidcsis F. Pelsteh, s. v. Quaestio in LTHK,t. VIII, coi- 579 580 ; G. Haefele, Franz v. Rete, Wien, 1918, p. 103. (*) Cf. PL 211, 1080. (*) Ibidem, coi. 1083. — 19 — timor. Et quo magis removetur dilectio a medietate, eo magis sensu opposito recedit ab eadem et timor. Unde concludere de­ bemus timorem initialem, dummodo manet initialis, nullo modo augeri posse (x). Neque tamen recusat opinionem, iuxta quam timor initialis penes tantum digniorem usum consideratur et penes eundem de augmento et diminutione indicatur (*). Ne verba sua de duobus usibus timoris initialis lector male intelligat, ea explicare non recusat : « Ad hoc dicimus quod ti­ mor initialis non habet duos usus, sed tantum unum, nec eius usus, diligere Deum, sed timoris filialis. Quis est ergo eius usus ? Diligere Deum cum timore gehennae, et est iste usus mixtus ex illis duobus, unde initialis timor dicitur (’) : Mixta cum pavore dilectio » (*). Dum autem timor initialis habet unum solum usum cum du­ plici respectu, filialis proprie duobus gaudere potest, sc. reveren­ tiae et separationis. Ambo habentur in via a perfectis, in patria autem usus separationis cessabit ; ibi enim a Deo separari non timebimus. Perfectus separationem a Deo, quam timet, non ut poenam, sed ut offensam considerat (·). Si habitudinem unius speciei timoris ad aliam consideramus, discipulum a Magistri doctrina deviare statuere debemus. Senten­ tiam enim de successione diversarum timoris specierum ut improba­ bilem relinquit : «Quidam — enim inter quos est Magister — dicunt quod timor initialis desinit esse adveniente timore filiali, sicut doc­ trina puerorum desinit esse adveniente doctrina provectorum, et similiter desinit esse adveniente timore servili, quando scilicet a Deo augmentatus est timor poenae sive usus timoris, quod omni­ (*) Cf. ibidem, coi. 1085. (’) Cf. ibidem, coi. 1086. (’> Cf. Petrus Lombardus, Seni. III, d. 34, c. 3 (Quaracchi, t. II, p. 701): • reverentia, quae est mixta cum sublectione dilectio ». (♦) Cf. PL 21 t, 1086. (*) « Licet enim separatio non possit esse quin esset poena, tamen non ti­ met eam vir perfectus, quia esset poena, sed quia Dei offensa ; nullum enim respectum habet ad poenam, sed ad Dei amorem ». l’L 2x1, 1086. — 20 -- no deletur usus dilectionis » (*). Sententia igitur, quam defendit, unum timorem alteri non succedere, sed alterum fieri affirmat : « Alii autem melius dicunt, scilicet quod potest crescere timor ini­ tialis, sed non existens initialis, quia quando a Deo augmentatus est usus dilectionis quod omnino deletur, usus timoris non desinit esse, sed fit filialis. Similiter altero usu crescente, et altero elimi­ nato fit servilis, et ita dicitur crescere non existens initialis, sed quia fit filialis eliminato timore, vel fit servilis eliminato amore » (’). Differentia inter istas duas opiniones non est parvi momen­ ti. Apud Magistrum timores sunt diversae animae qualitates, quarum una alteri succedit. Aliter tenet Discipulus : « Et ita non desinit esse illa qualitas animi, sed manet eadem, et quae fuit ser­ vilis est timor initialis, et erit timor filialis. Et similiter ordine retrogrado potest fieri ut filialis fiat initialis et servilis » (*). Ti­ mores igitur specie non sunt differentes ; unde de speciebus timo­ ris apud eum proprie loqui non possumus. Sententia eius etiam doni timoris doctrinam afficit. Ipse enim timor servilis donum Dei, donum gratuitum dicitur (*). Quia autem valor eius meritorius ad vitam aeternam negatur, ideo donum non in sensu stricto accipi videtur. Sed tamen si rationem habemus sententiae prius prolatae, tunc timor servilis a dono timoris ad summum accidentaliter distinguendus foret. ««* Si evolutionem doctrinalem hoc capite detectam scire volu­ mus, doctrinam Petri I.ombardi ab optimis auctoritatibus collec­ tam fundamentalem conspicimus. i) Notio doni ab eo prolata : dona esse virtutes continuo reassumitur. Ab hac via usu recepta recedunt auctor Summae Senten­ tiarum eique adiunctus loannes Saresberiensis. Iuxta utrumque C) (*) (’) (4) Cf. Cf. Cf. Cf. ibidem, coi. 1084. ibidem. ibidem, coi. 1085. ibidem, coi. 1082. — 21 — virtutes sunt effectus donorum. Ista sunt semina, ex quibus sicuti segetes consurgunt virtutes. Dona sunt semina iactata in corde, primi motus, quibus Deus sine nobis operatur. Item doctrina de timore generatim remanet eadem, quae a Petro Lombardo docetur. Interdum completur, sed etiam accidit quandoque alienis sententiis eius rectam expositionem retardari. 2) Timorem servilem esse timorem gehennae, quo a peccato non propter ipsum, sed propter imminentem ultorem iudicem et poenas abstinemus, ut docet Magister. Servilis est bonus et utilis timor, nunquam autem meritorius nec a caritate formatus tene­ tur. Unde si donum Dei dicitur, hoc tantum sensu generali su­ mitur. Dispositionem remotam et negativam praestat ad salu­ tem. Expletur haec doctrina, quando a Magistro Gandulpho Bo­ noniensi scrutatur quomodo timor servilis sit initium sapientiae. Est initium sapientiae nota reddendo nostra peccata nosque illo­ rum poenitentes faciendo. Magister Odo Suessionensis explicare conatur etiam ipsum timere serviliter, cui plus de servitute adseribitur quam timori servili. Utrumque bonum docetur, etsi in subiecto malo. Discedit a Magistri doctrina Robertus Melidunensis, quando moti vu m timoris servilis tantum poenas temporales profitetur, cum poenam aeternam initiali attribuit. Petrus Pictaviensis vero controversiam, de bonitate et malitia timoris servilis existentem iam nuntiat, de quo uberius in sequen­ tibus. 3) Timor initialis facit servire partini timore poenae, partim amore iustitiae, ut communiter cum Magistro docetur. Timet iam non modo puniri, sed et Deum offendere. Cohibet praeter ma­ num etiam animum a malo, quia caritate iam formatus tenetur. Quo maior est crescente caritate amor iustitiae, eo minor esse timor poenae dicitur : at utrum crescente caritate ipse timor ini­ tialis mutetur, nihil statuitur. Petrus Pictaviensis, qui de augmento timoris initialis ex­ presse disserit, augmentum non admittit quia timor initialis ca­ ritate crescente quod ex una parte accipit, ex altera parte amit­ — 22 — tere debet. Neque tamen recusat opinionem iuxta quam augmen­ tum timoris initialis penes digniorem usurn iudicatur. Contrariam sequi opinionem sibi permittit Robertas Melidunensis, qui initiali timori solum timere poenam aeternam imperti­ tur. Dum iste timorem initialem ad servilem, Magister Gandul­ phus Bononiensis ad filialem ducit. Iuxta .Magistrum Gandulphum timor initialis non est, quo partim timore poenae, partim amore iustitiae serviamus, at reverentia erga Deum ex timore poenae et amore iustitiae proveniens, qua non servi sed filii Dei sumus. Ini­ tialis timor igitur iuxta eum est iam filialis. 4) Magistro Lombardo timemus timore filiali, ne Sponsus coelestis tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus. Est timor divinus, cum sit in perfecta caritate, est aeternus, cum sit in patria remansurus. Duos usus habet : facit nos timere, ne Deum offendamus, neque separemur ab eo, et facit nos eundem revereri. Tantum ultimus usus potest componi cum statu beato, ideoque solus ille in vita futura reperitur. Timor filialis a Magistro Gandulpho largius accipitur, quia initialem quoque ei annumerat. Verumtamen timor filialis etiam strictius sumitur, et tunc intelligitur illa reverentia, qua i ustus promptus est et fortis ad omnia flagella toleranda, timet tamen, ne Deum offendat et ab eo separetur. Totus iste timor in patria ces­ sabit et obvenit beatis timor specialis, quo soli illi praediti sunt. Christus etiam, cum Deo Patri perfectissimo modo subiciatur, hoc timore exornatur. 5) Non sic Magister Sententiarum opinatur, cum filialem ti­ morem cum usu reverentiali in Christo esse affirmat. De hac opi­ nione. ut Petrus Pictaviensis nos instruit, non dubitabatur, sed de quaestione, an initialis possit Christo tribui, agebatur. 6) Si nunc diversas timoris species ad invicem comparamus, a Magistro Sententiarum qualitates sibi invicem succedentes esse profitetur. Verum, modus succedendi non explicatur. Tota haec quaestio adhuc haud tractatur, at eo maiorem curam ei navant magistri sequentes. Doctrinae Magistri oppositam sententiam defendit discipu­ lus, Petrus Pictaviensis. Secundum eum timor est eadem animae — 23 — qualitas, quae fit modo timor servilis, modo initialis, modo autem castus. 7) Cum quaestione de modo succedendi inter timoris diffe­ rentias intime cohaeret quaestio ile extensione doni timoris. Sicut ad primam sic ad secundam quaestionem responsum clarum fru­ stra exspectamus. 8) Sicut posterius, praesertim apud S. Thomam donum ti­ moris, ita nunc habitudo notionis timoris in generali ad virtutem fidei et spei pulchre refertur. Omnis timor bonus ab Alano ab In­ sulis ut terminus initialis vel finalis fidei sumitur. Timor servilis, quia ducit ad fidem formatam, quin talem habeat, initialis termi­ nus fidei extra-sumptus dicitur. Timor vero initialis, quia est iam cum caritate, est terminus fidei initialis intra-sumptus. Castus ti­ mor terminum finalem intra-sumptum constituit, nam in eo ter­ minatur et consumitur fides. Denique reverentia pro termino fi­ nali extra-sumpto habetur, quia etiam in futuro, quando fides iam evacuabitur, remanebit. Alanus ab Insulis relationem timoris etiam ad virtutem spei examinat. Spes et timor sunt duae molae, inter quas via christiani ducitur. Sine enim timore homo negligens est, sine vero spe de­ pressus. Utraque est necessaria etiam ad poenitentiam, nam con­ tritio ex timore fit, fructus vero reconciliationis ex spe accipitur. CAPUT Π De Timore Dei apud Magistros notiores de clero saeculari Inter studia generalia saec. XII et XIII sive in Italia, sive in Hispania, sive in Anglia orta, quod sacrae theologiae cultum et studium attinet, certo eminet illud praeclarum Parisiense. Ibi cen­ trum activitatis magistrorum sui temporis meliorum, ibi confluxus auctus scholarium de ditionibus Europae, ibi formatur cater­ va illa magna doctorum, qui deinde in scholis cathedralibus for­ mationem cleri perficere, vel cathedras Pontificales exornare de­ buerunt, ibi continuus fluxus et refluxus idearum, ibi praecipue bona intellectualia nova ab oriente vel ex Hispania illata, acci­ piuntur, perpenduntur, discutiuntur, cribrantur et ad concordiam cum veritate revelata revocantur. Unde merito vocatur : regina scientiarum, arbor vitae paradisi, lucerna in domo Dei, fons scien­ tiae, quo irrigantur animae iustitiam sitientes (x) et iure merito privilegiis multiplicibus tum Pontificiis tum Regalibus cumulatur. Docent plurimi magistri ex clero saeculari optime meriti, de quo­ rum numero sequentes, qui viam praeparant doctoribus altae Scholasticae. I. —Simon Tornacensis. — Petrus Pictaviensis magnum influxum exercebat in facultatem theologicam Parisiensem, cui ut rector non minus quam per 38 annos praefuit. Facultas illa incli­ ta, etsi non modo servili, sequebatur illustrem suum Magistrum, ut recte per longum tempus schola eius dici queat. Idcirco exor- (l) H. Dbniflb — E. Châtelain, Chartularium Universitatis Parisiensis, t. I, Paris, 1889, p. 279. — 25 — dium huius capitis ei esset tribuendum, attamen discipulum magis Magistro suo scilicet Lombardo annumerandum nobis probatur (*). Coaevus Petri Pictaviensis fuit Simon Tornacensis (*), qui po­ tius socius, quam eius discipulus recensendus est. Influxus igitur cui subest, multo magis venit a prioribus Magistris, quam a suo coaevo. Quid censebat de donis, indirecte tantum, a Guillelmo Antissiodorensi discimus ; quo teste Simon Tornacensis dona considera­ bat ut seminaria virtutum (3). Praecedunt virtutes, quae reducun­ tur ad ea sicut praecepta Moisis ad decalogum. Remissio peccati, quae fit per septem dona, infusionem virtutis praecedit. Per dona enim anima mundatur ab omni peccati contagione et sanctificatur et sic praeparatur ad virtutes suscipiendas (♦). Conceptum cius de dono timoris facilius intelligimus, si di­ versas timoris differentias ab eo statutas perpendimus eiusque doctrinam de earum habitudine ad doni notionem perscrutati sumus. Timor servilis et mundanus conveniunt in eo, quod uterque refertur ad supplicium temporale : « Est enim primus timor, quan­ do quis timet facere malum opus propter temporale supplicium declinandum, ut fur qui, licet velit, timet tamen facere furtum ne suspendatur. Is timor dicitur servilis : servi enim dominos timent, ut supplicia temporalia declinent. Secundus timor est, quando quis 0) De auctoribus loquimur sequendo magisterium quod modo impleve­ runt in theologica facultate Parisien», cfr. P. Glorieux. Répertoire des Maîtres en théologie de Paris au Xllle siècle (Etudes de philosophie médiévale, t. XVII), Paris, 1933. (3) Simon Tornacensis theologiam docuit Parisiis in fine saec. XII et in principio saec. XIII. Glorieux mortem eius circa an 1203 recensuit tamen quidam ponunt cum decessisse an. 1219; cfr. GrabmaNN, Die Geschichte, t. Π, p. 535-552 ; Ueberweo-Geyer, Grundriss, p. 712 ; Glorieux, Répertoire, t. I, p. 232-233. (3) O. Lottin, Les Dons du S. Esprit chez les théologiens depuis Pierre Lombard jusqu’à S. Thomas d’Aquin, in Recherches de théologie ancienne et médiévale, t. I, 1929, p. 70, ubi textus Guillemi Antissiodorensis de donis pu blicatur. (*) Loton, Les Dons, p. 70. — 2Ô — timet facere bonum, ut declinet temporale supplicium... Is timor dicitur humanus vel mundanus, quia est ex humana infirmitate et propter poenas huius mundi declinandas » (l). Ex eo, quod uterque ex supplicio temporali agit, plura simi­ lia ostenduntur. Respectus humanus externum non autem inter­ num hominis mutare potest. Ideo timor humanus affectum in bonum, servilis vero in peccatum relinquit declinatum et est sola manus, super quam vis exercetur : « Duo praedicti timores cohi­ bent manum ad poenam temporalem declinandam» (*). Ubi remanet mala voluntas, vel respectus humanus affectionem impedit ne in bonum erumpatur, immo sibi opus malum comparat ; ibi non habetur caritas, nec opus ab ea est exortum : α Hii duo timores non sunt in caritate, nec cx caritate » (’). Timor humanus ex infirmitate humana, scilicet propter sup­ plicium imminens temporale, non cedit affectui bono, sed tamen se ad opus malum movet. Timor vero servilis per poenam tempo­ ralem ducitur, etsi non ut voluntatem malam deponat, attamen ut ab opere malo abstineat. Timor igitur humanus bonum ducit ad malum, servilis dirigit malum ad opus bonum. Unde hi duo timores habent in quo conveniant et in quo differant. Timor humanus, quia ad malum ducit, malus signatur. Sed non ita est cum timore servili. Timor iste, etsi voluntatem non impediat, cavet tamen ne malum opus eveniat. Ideo animae ad fugam poenae prodesse di­ citur. Duplex enim bonum sive expediens distinguitur : ad fu­ gam poenae vel ad electionem praemii. Timor servilis servire ad electionem praemii non potest, quia ad praemium caritas requiri­ tur. Servit tamen bene ad fugam poenae, quia eo poena declinatur. Quia ad declinandum supplicium tendit, ideo a Spiritu San­ cto exoritur. Est igitur donum, quod ab eo accipitur. Duplex donum discernitur : unum, quod a Spiritu Sancto et in Spiritu (*) J. Warichez, Les Disputationes de Simon de Tournai (Spicilegium sacr. Lovanianse, t. XII), Louvain, 1932, p. 108. (*) Warichez, Les Disputationes, p. 215. (*) Warichez, Les Disputationes, p. 215. — 27 — Sancto invenitur, alterum, quod tantum a Spiritu Sancto sumi­ tur. Timor servilis est ultimum, quia ob malam voluntatem ut sit in Spiritu Sancto non permittitur (l). Ergo si quaeritur, quomodo per istum timorem caritas intro­ ducatur, respondetur : non effective, sed solum occasionaliter. Per cohibitionem enim continuam manus disponitur homo ad cohi­ bendum animum (‘). Immo hoc timore quodam modo ipse animus cohibetur. (·) Du­ plex enim voluntas in timente affirmatur : affectionis et effectionis. Per timorem servilem cohibetur etiam voluntas affectionis, ne in effectionem irruatur. Haec tamen cohibitio non aliud, quam fu­ gam a supplicio tangit (4). Multo maiorem mutationem, quam prior affert animo timor initialis, quia totam voluntatem in bonam convertit : « Tertius ti­ mor est, quando quis timet non solum facere, sed etiam velle facere malum propter declinandum aeternum supplicium » (6). Quod igitur (*) « Dicimus autem, quia timor servilis non est cum caritate, licet sit donum Spiritus Sancti : donum enim Spiritus dicitur dupliciter, donum a Spiritu et in Spiritu, ut fides vel caritas in fidelibus ; vel donum a Spiritu sed non in Spiritu, ut scientia in malis doctoribus. In quocumque enim est, a Spi­ ritu est. Timor quoque servilis dicitur donum Spiritus Sancti, donum a Spiri­ tu non in Spiritu. Licet enim timor sit originaliter ex infirmitate, tamen quia vertitur circa declinandum supplicium est a Spiritu, sed non est in Spiritu : quia est cum mala voluntate ». Warichez, p. 109 ; item cf. p. 216. (*) « Item, timor servilis expediens dicitur,quatenus caritatem introducit occasionaliter, non effective. Cum enim cohibeat manum, assuefacit hominem ad cohibendum animum ». Warichez p. 216. (*) ■ Item, timor servilis dicitur collibere non solum manum, sed etiam voluntatem, ut ait auctoritas : Non omnino voluit qui cum potuit noti fecit. Sed voluntas duplex: affectionis, qua fur affectat aurum furari,et voluntas effec­ tionis, quando furatur. Timor autem cohibet affectionem, ne corrumpat in effectionem. Sed cohibitio non est meritoria praemii, quia non est propter Deum ; sed declinatoria supplicii, quia propter supplicium declinandum ». Warichez, p. 217. (·) « Sed qui iam declinat aeternum supplicium, iam anhelat ad aeternum praemium ; et sic subintrat amor vitae aeternae. Unde iste tertius timor est cum caritate». Warichez, p. 216. (*) Warichez, Les Disputationes, p. 108 ; item cf. p. 215. — 28 — non potuit timor supplicii temporalis, facit fuga poenae aeternae : voluntatem declinare a malo. Cum eo igitur intrat amor vitae ae­ ternae. Est cum caritate, ideoque non tantum donum a Spiritu Sancto, sed sicut filialis timor donum in Spiritu Sancto docetur. Non tantum bonus est ad fugam supplicii, sed etiam anhelat iam ad praemium. Quo maior est timor iste, eo melior est timens ipse, quia magis facit a malo fugientem (x). Quaeritur etiam a Simone, an gentilis possit hunc timorem ha­ bere, cum et ipse timeat gehennam et diligat Deum. Respondetur quod «timor initialis, sive caritas, in eo virtus est politica, sed non catholica : quia licet habeat finem, id est Deum, non habet tamen debitum officium, quod est congruus actus uniuscuiusque secundum instituta religionis catholicae » (8). Tres isti timores ex infirmitate humana scaturiunt, ultimi tamen duo a Spiritu Sancto moventur ad supplicium timendum (’). Non autem ex infirmitate erumpit timor reverentiae, iste enim tunc habetur, quando nulla est infirmitas (*). Timor iste differt ab omnibus praecedentibus, quia circa prae­ mium aeternum adipiscendum vertitur, dum priores circa suppli­ cium fugiendum (6). Est igitur bonus iam non ad fugam poenae, sed ad electionem praemii. « Quartum vero genus timendi est, cum (x) « Bonum dicitur dupliciter : ad fugam vel ad electionem. Timor ini­ tialis dicitur bonus ad fugam supplicii, qui quanto maior tanto melior ad fu­ gam ; et timentem meliorem, hoc est magis fugientem supplicium, facit ». Warichez, p. no. (®) Warichez, Les Disputationes, p. 218. (3) « A quo [peccato] omnis infirmitas, et ex infirmitate poena ; tamen operatione Spiritus Sancti movetur infirmitas ad timendum gehennam, qui timor est initium sapientiae, donum Spiritus, qui est a Spiritu, et tamen ex infirmitate, Spiritu movente infirmitatem ad sic timendum. Eadem infirmi­ tate movetur homo ad male timendum praeter Sancti Spiritus operationem, ut Petrus timuit quando Christum negavit ». Warichez. p. 99. (4) K Timor ex infirmitate non credatur esse timor reverentiae. Erit enim reverentia quando nulla erit infirmitas ». Warichez, p. no. (°) u Differt autem a praecedenti [scilicet : initiali] hic timor, quia circa praemium aeternum vertitur adipiscendum, sed ille circa supplicium aeternum decimandum », Warichez. p. 109. — -9 — quis timet etiam velle facere malum, non ob poenam aeternam quam formidet, sed ne amittat vitam aeternam quam desiderat » (**). Timet Deum propter se ipsum, pertimescit ne ab eo mandatisque eius actu vel voluntate separetur. Solus iste est, qui non ex infir­ mitate humana, sed ex caritate emanat (*). « Qui enim ex dilectione timet, quem diligendo timet etiam reveretur » (*). In eo ergo duae partes distinguuntur : timere sepa­ rari a Deo, Deumque revereri. Beati non timent amplius ab eo separari, sed tantum eum reverentur. Ideo timor iste quantum ad partem reverentiae dicitur permanere in saeculum saeculi (‘). Si istos quattuor timores ad invicem comparamus, motus sive usus eorum idem invenitur : ipsum timere. Differentia, quae inseritur, ex parte utilitatis explicatur. Usus genere unus fit enim in initiali meritorius (*). Doctrina de usu praesagit illam de essentia timoris. Essentia­ liter non videntur differi : idem est timor, qui vocatur modo mun­ danus, modo servilis, nunc initialis, nunc vero reverentialis secun­ dum quod finis, propter quem timetur, mutatur (·). (*) Warichez, Les Disputationes, p. 216. (*) « Is timor ex caritate est, ct in caritate. Qui enim diligit, timet ne se­ paretur ab eo quem diligit ». Warichez, p. 216. (*) Warichez, Les Disputationes, p. 216. (♦) « Huius ergo duae sunt partes. Timere separari a Deo, et revereri Deum. Quantum ad partem reverentiae, de isto dictum est [Psal. 18,10], quia Permanet in saeculum saeculi ». Warichez, p. 216. (5) « Motus idem genere est omnium timorum, id est timere, et licet sit meritorius motus initialis, non tamen mundani vel servilis... Idem autem usus, id est motus genere, est omnium timorum, sed non idem usus, id est utilitas eorum ». Warichez, p. 217. (♦) a Quod tertio quaeritur, an primus timor possit esse secundus vel ter­ tius, quod non, doceri videtur. Primus enim vel secundus sine caritate, tertius autem et quartus cum caritate esse potest et non sine caritate. Ergo primus non potest fieri tertius vel quartus. E contra docetur. Aliquis ab heri continue timuit ex infirmitate. Sed heri propter supplicium temporale, hodie propter aeternum. Ergo timor non est mutatus, sed finis timendi commutatus ». Wa­ richez, p. no. — 3° — Hoc ultimum et haud aliud est quod doctrinam Magistri Pictaviensis commonefacit. Etiam iuxta eum diversi timores non­ nisi unam eandemque « qualitatem » constituunt, quae fit unus alterque. Ut modo sic, modo aliter nominetur iuxta Tornacensem ex parte finis habetur. Auctor noster convenit quantum ad timorem servilem cum Alano ab Insulis et Roberto Melidunensi, immo cum ultimo docet timorem initialem cohibere manum et voluntatem propter solum supplicium gehennale. Tamen caritas, quae a priore ommittitur, ab ultimo requiritur ad initialem. Auctor noster sine dubio etiam multum haurit a doctrina Hugonis a S. Victore. II. — Stephanas Langton. —Quantum ad doni con­ ceptum saeculum XII terminum ponit in lenta enodatione doctri­ nae. Statim ineunte saeculo XIII prodit in campum theolo­ giae vir perdoctus, qui totam de donis notionem subvertere vi­ detur. Eius nomen est Stephani Langton (l). Distinctionem inter dona et virtutes auctoritati Gregorii Ma­ gni nitens ut partem iam acquisitam tenet (a). Relationem inter (x) Stephaniis Langton, « Doctor nominatissimus ·, magister sacrae theo­ logiae Parisiis usque ad an. 1206, quando ab Innocentio III cardinalis creatur. Obiit an. 1228. Opera eius typis exscriptionem exspectant. Cf. Glorieux, Répertoire, t. I, p. 238-60 ; Ueberweg-Geyer, Grundriss, p. 712 ; G. Lacombe A. Lando rai··, The Questions of Cardinal Stephen Langton, in New Scholasticism, t. Ill, 1929, p. 1-18; 113-158; t. IV, 1930, p. 115-164 ; A. Landgraf, Zur Chronologie der Werke Stephan Langtons, in Recherches de Théologie ancienne et médiévale, t. Ill, 1931, p. 67-71. Textus partira ex ed. Lottin, Les Dons ; partira ex ed. Landoraf, Die Lehre (t. XV-XVI) ; partira vero ex ras. cod. Vat. lat. 4297. (*) « Ut dicit Gregorius (PL 75, 544 et 592) super lob : septem filii lob sunt septem dona Spiritus Sancti ; tres filiae sunt tres virtutes theologicae ; quattuor anguli domus concussi simt quattuor cardinales virtutes ; et ita vult quod quattuor cardinales virtutes a septem donis et tribus virtutibus sunt di­ versae ». Lottin, p. 63. — 3i — dona et virtutes inquirens ad oppositum pervenit quam Summa Sententiarum et loannes Saresberiensis. Iuxta hos dona praece­ dunt virtutes, quia istae sunt habitus dona per modum effectus sequentes. Nunc vero ordo invertitur. Tum dona, tum virtutes remanent habitus, tamen dona sunt tales, qui virtutes uti earum effectus, vel quasi effectus supponunt (*). Sed si dona sunt effectus virtutum, facile esse viderentur ita in potestate nostra et ab ea dependere sicut usus virtutum.Ut haec difficultas eliminetur ad ipsam significationem doni recurri­ tur : dona vi sui nominis clare indicant ea non esse ex libero arbitrio, sed effectus gratiae Dei (*). Pergamus inquirere notionem doni a Stephano Langton pro­ fessam prout illa sub prima specie comprobatur. Sex timores distinguit : naturalem, humanum, mundanum, servilem, initialem, filialem (’). Primus istorum nec est ad carita­ tem, nec est contra caritatem, sed praescindit ab ea, duo vero se­ quentes sunt contra caritatem. Hi tres igitur praeteriri possunt. (*) e Dicimus quod non est ita ; immo dona naturaliter sunt posteriora virtutibus, quia sunt effectus vel quasi effectus virtutum ; non dico effectus id est usus, sed effectus id est habitus ». Ιλιγην, p. 64. (3) « Quia cum sint effectus virtutum, posset alicui videri quod essent ex libero arbitrio sicut usus virtutum et ita non essent pure dona ; ad removen­ dum ergo errorem qui inde posset oriri, dicuntur dona tamquam per hoc dica­ tur : ita sunt effectus virtutum quod non sunt aliquo modo ex libero arbitrio ; immo sunt pure dona ». Lottin, p. 64. Semel iterumque appellamus Gaufridum Pictaviensem, Stephani Lang­ ton discipulum, ineunte saec. XIII Universitatis Parisiensis professorem. Summa, quam circa annos 1212 et 1215 composuit, saepius dependentiam di­ rectam a Magistro demonstrat. Textus Gaufridi Pictaviensis Summae : par­ tial ex ed. Lottin, Les Dons, partim ex ed. Landgraf, Die Lehre ; partim ex ms. cod. Brug. lat. 220. Dissertando vero Gaufridus notionem doni in via extrita traditioni re­ manere, quam Magistram persequi praeferebat : « Dicunt quidam quod tria dona scilicet timor, pietas et fortitudo virtutes sunt, alia vero non. Alii dicunt quod nulla dona sunt virtutes, sed effectus virtutum. Sed licet Magister meus hac via incederet, ego magis assentiens praedictis auctoritatibus et rationibus dico quod dona sunt virtutes », Lottin, p. 67. (·) Cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 308. — 32 — Tres vero ultimi dona Spiritus Sancti dicuntur : «Servilis et ini­ tialis et filialis sunt dona Spiritus Sancti. Unde super hunc locum ad Rom. [VIII, 15]: « Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore», dicit Glossa ('). : «servilis timoris idem est Spiritus et filialis, quia ab eodem Spiritu sunt isti timores (*) ». Videamus ergo has tres timoris differentias, aliam post aliam, in quo sensu sub dono timoris iuxta Stephanum Langton conti­ neantur. Langton non acquiescit dicto, quod timor servilis collibet manum et non animum, sed profundius examinat habitudinem huius timoris ad voluntatem. Ante suam refert aliorum opinionem. Utraque autem solutio coniungitur cum interpretatione verborum Augustini : « In serviliter timente vivit voluntas peccandi et se­ queretur opus, si speraretur impunitas ». Iuxta opinionem, de qua mentionem facit, distinguitur in homine duplex voluntas : absoluta et conditionalis. Et verba Au­ gustini voluntatem conditionalem spectant, ut sensus sic se ha­ beat : In serviliter timente vivit voluntas peccandi conditionalis qua revera nihil volumus, sed lanium vellemus, si speraretur impu­ nitas. Haec igitur voluntas quandam conditionem postulat, ut in actum transeat, scilicet impunitatem. Timor servilis cohibet voluntatem absolutam peccandi quoad actus exteriores, sed non quoad actus interiores neque voluntatem conditionalem. Hoc sensu dici potest, quod servilis timor cohibet manum non vero animum (*). Haec opinio, quae tunc sat promulgata fuisse videtur, a Stephano Langton reicitur. Voluntas enim conditionalis revera est iam actualis, quia actu volumus ea peccare. « Sed contra : volun- (*) PL 114, 496. (’) Cod. Vat. lat. 4297, fol. uva. (8) Haec opinio Petro de Corbolio tribuitur, ad quem remittunt etiam GuilIclmus Antissiodorensis, in Summa Aurea, lib. 3, tr. 8 (ed. Parisiis, fol. 184v) ; Heribertus Antissiodorensis, Summa (cod. Vat. lat. 2674, fol. 8ora) ; Hugo a S. Charo, Comm, ad Sent., Ill, dist. 34 (cod. Vat. iat. 1098, fol. Ii8vb). — 33 — tas illa conditionalis est actus transiens. Ergo illa transit simplici­ ter in aliquid. Ergo vult iste illa voluntate aliquid » (x). Etiam versiculus 120 Psalmi CXVIII : « Confige timore tuo car­ nes meas ; a iudiciis enim tuis timui », ad cuius interpretationem spectant et verba Augustini, conditionalem voluntatem actualem et absolutam ostendit. Versiculus enim vult dicere, quod a iudiciis Dei timeo propter poenam, qua timor servilis me comminatur. Timor iste tamen carnes meas non configit, quia vivit in me adhuc peccandi voluntas. Haec igitur conditionalis dici nequit, sed eo magis vocatur voluntas sensualitatis. Solutio igitur Stephani Langton voluntatem sensualitatis et voluntatem rationis agnoscit. Voluntas sensualitatis delictum vult committere et ideo in homine vivere dicitur. Tamen, ut ab executione impediatur, debetur voluntati rationis. Exemplum datur de febricitante, qui actu xmlt sitim explere, tamen ratio eum impedit ne bibat (·). In timore igitur servili duplex voluntas reperitur : voluntas concupiscentiae, qua actu peccare vult et voluntas rationis, qua peccatum vitare intendit. Sunt duae voluntates contrariae, qui­ bus homo vult simul peccare et non peccare, sicut Christus mori et non mori (·). Timori servili copulatur quaedam qualitas bona ex eo, quod facit vitare peccatum propter poenam. Haec igitur bona qualitas, P) Conim. ad Gal. V ; cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 311. (2) « Ideo aliter dicimus, quod scilicet in serviliter timere est duplex vo­ luntas, scilicet voluntas sensualitatis, quae peccatum est, de qua dicitur, quod vivit peccandi voluntas. Viso enim auro vel argento vel aliquo tali exardescit ad furandum sensualitas. Et est voluntas rationis, quae non \ailt furari, immo vult non furari. Sed tamen consentiret sensualitati, si speraretur impunitas. Simile in febricitante, qui voluntate sensualitatis vult bibere, sed voluntate rationis vult non bibere». Landgraf, p. 311. (*) « Aliter potest dici, scilicet quod in servili timore est duplex voluntas : scilicet una concupiscentiae, qua vult peccare in actu et de hac dicit Augusti­ nus quod vivit etc. : et alia rationis, qua non vult peccare : et ita vult duo con­ traria sed diversis voluntatibus, sicut Christus mori et non mori ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2vb. — 34 — quae substantialis vel quasi substantialis dicitur (‘), ex parte vo­ luntatis rationis sumi videtur. Sed nomen timoris servilis conno­ tât etiam deformitatem, quae ad voluntatem concupiscentiae re­ ferri videtur. Ista deformitas non ad ipsum timorem, sed ad eius subiectum pertinet. Ideo timor servilis qualitatem illam bonam copulare, deformitatem autem tantum connotare dicitur. Haec tamen pura connotatio non impedit, nc timor servilis bonus te­ neatur (*). Aliter dicendum, si sermo de serviliter timere est, quia tunc deformitas subiecti non tantum connotatur, sed ut principalis forma postulatur (’). Timor igitur servilis est bonus, sed malum est timere serviliter. Timor servilis, quia ad caritatem ducit, est bonus, tamen prop­ ter deformitatem, quam connotât, cum caritate esse nequit. « Et secundum hoc timor servilis non potest haberi cum caritate, quia numquam habet visum sive oculum nisi ad poenam gehenna­ lem et temporalem » (4). Neque meritorius dicitur, quia id, quo meremur debet esse ordinatum ad supremum finem sive in actu sive in habitu. Timor autem servilis neque habitu refertur ad bona aeterna, attamen ea de causa non est adhuc malus. Sunt enim actiones, quibus nec peccamus nec meremur, sed quibus indiffe(') « Prout stricte sumitur hoc nomen servilis copulat qualitatem timori substantialem vel quasi substantialem ». Landgraf, t. XV, p. 309. (*) » Dicimus, quod hoc adicctivum servilis copulat quandam qualitatem timori, quae bona est nec deformat, et praeterea constat vitium quoddam inesse in subiecto timoris. Unde, licet servilis timor sit bonus,, tamen propter illam deformitatem connotatam malum est habere servilem timorem et ma­ lum est timere serviliter. Tamen haec est vera : servilis timor est bonus et bonum est habere talem timorem. Sed non valet, si inferatur : ergo bonum est timere serviliter, quia relativum non refert deformitatem connotatam per adicctivum, sed principalem formam tantum». Landgraf, t. XV, p. 314. « Dicimus, quod hoc nomen servilis copulat timori quandam bonam qualita­ tem, quae inest timori ex eo, quod facit timor vitare peccatum propter poe­ nam. Et propter illud nomen connotât quandam deformitatem, quae inest subiecto timoris». Comm. ad epist. Pauli, cf. Landgraf, ibidem. (’) Similiter loquitur Gaufridus Pictaviensis, cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 3x5. (4) Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 309. — 35 — renter nos habemus ad supremum finem. Stephanus Langton igitur admittit actiones in individuo indifferentes, inter quas pu­ tat esse actus timoris servilis (*). Timor servilis est donum Spiritus Sancti, ab eodem enim Spi­ ritu oritur quam initialis et filialis. Tres rationes adducuntur, quibus timor servilis donum gratuitum probatur. Est donum gra­ tuitum, quia gratis datum, sicut sunt bona naturalia : ingenium, ratio et similia. Item, quia est naturalibus superadditus, sicut sunt pulchritudo, fortitudo et similia ; itemque, quia est signum gratiae futurae (*). Timor enim servilis causaliter abstrahit a pecca- (‘) «Sunt alii, ut dictum est, qui peragunt nec in actu nec in habitu refe­ runt ad aeterna, ut qui quaerunt temi>oralia constituendo ibi supremum fi­ nem. Sed hoc potest fieri dupliciter, quia quidam quaerant temporalia prop­ ter malum finem, scilicet ad cupiditatem et isti absque dubio peccant. Sunt alii, qui quaerant temporalia propter naturam sustentandam nec referant hoc in actu vel in habitu ad aeterna, nec peccant nec merentur, quia eorum actio indifferens est. Peccant igitur, qui temporalia quaerant constituendo ibi fi­ nem supremum non quia quaerunt ea, quae sunt dc genere bonorum, sed quia ad malum attendunt finem. Ex hoc habetur, quod qui timet poenam aeternam non attendendo in actu vel habitu supremum finem, non peccat, quia timere poenam est de genere bonorum. Sed si posset esse, quod timeret poenam aeternam in hoc proposito attendendo finem malum, absque dubio sic peccaret ». Landgraf, t. XV, p. 318. — Similiter sentit Gaufridus Pictavien­ sis : · Sed magistri nostri dicunt quod non potest petere temporalia, nisi re­ ferat ad Deum actu vel habitu, quin peccat mortaliter. Hoc ego non concedo. Sed dico, quod nullus potest ea petere simpliciter manens in caritate. Aquila enim non volat ad muscas. Sicut dico, quod nullus potest timere poenam sim­ pliciter, cum caritatem habeat ». Ibidem. (*) « Ad hoc dicimus, quod gratuitum dicitur aliquid, quod est gratis da­ tum et sic omnia naturalia ut ingenium, ratio et similia sunt gratuita. Item gratuitum dicitur aliquid, quod est naturalibus superadditum, ut pulchritu­ do, fortitudo et similia. Item gratuitum dicitur aliquid, quod est gratiae si­ gnum, ut donum prophetiae, quod est signum gratiae, licet sine ea esse pos­ sit. His tribus modis est timor servilis gratuitum, quia est gratis datus, et quia est naturalibus superadditus et quia est signum gratiae praesentis vel futurae. Cum enim vident aliquem a peccatis abstinere, signum est cis, quod habeat vel habiturus sit gratiam » Comm. ad epist. Pauli, cf. Landgraf, t. XVI, p. 102 ; item cf. cod. Vat. lat. 4297, fol. 11 va. Quantum ad tertium modum rece­ dit a Magistro Gaufridus Pictaviensis : « Servilis timor est gratuitus id est gra- — 34 — quae substantialis vel quasi substantialis dicitur (l), ex parte vo­ luntatis rationis sumi videtur. Sed nomen timoris servilis conno­ tât etiam deformitatem, quae ad voluntatem concupiscentiae re­ ferri videtur. Ista deformitas non ad ipsum timorem, sed ad eius sublectum pertinet. Ideo timor servilis qualitatem illam bonam copulare, deformitatem autem tantum connotare dicitur. Haec tamen pura connotatio non impedit, ne timor servilis bonus te­ neatur (*). Aliter dicendum, si sermo de serviliter timere est, quia tunc deformitas subiecti non tantum connotatur, sed ut principalis forma postulatur (’). Timor igitur servilis est bonus, sed malum est timere serviliter. Timor servilis, quia ad caritatem ducit, est bonus, tamen prop­ ter deformitatem, quam connotât, cum caritate esse nequit. « Et secundum hoc timor servilis non potest haberi cum caritate, quia numquam habet visum sive oculum nisi ad poenam gehenna­ lem et temporalem » (*). Neque meritorius dicitur, quia id, quo meremur debet esse ordinatum ad supremum finem sive in actu sive in habitu. Timor autem servilis neque habitu refertur ad bona aeterna, attamen ea de causa non est adhuc malus. Sunt enim actiones, quibus nec peccamus nec meremur, sed quibus indiffe(') « Prout stricte sumitur hoc nomen servilis copulat qualitatem timori substantialem vel quasi substantialem ». Landgraf, t. XV, p. 309. (*) « Dicimus, quod hoc adiectivum servilis copulat quandam qualitatem timori, quae bona est nec deformat, et praeterea constat vitium quoddam inesse in subiecto timoris. Unde, licet servilis timor sit bonus, tamen propter illam deformitatem connotatam malum est habere servilem timorem et ma­ lum est timere serviliter. Tamen haec est vera : servilis timor est bonus et bonum est habere talem timorem. Sed non valet, si inferatur : ergo bonum est timere serviliter, quia relativum non refert deformitatem connotatam per adiectivum, sed principalem formam tantum». Landgraf, t. XV, p. 314. «Dicimus, quod hoc nomen servilis copulat timori quandam bonam qualita­ tem, quae inest timori ex eo, quod facit timor vitare peccatum propter poe­ nam. Et propter illud nomen connotât quandam deformitatem, quae inest subiecto timoris». Comm. ad epist. Pauli, cf. Landgraf, ibidem. (*) Similiter loquitur Gaufridus Pictaviensis, cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 315. (*) Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 309. “ 35 — renter nos habemus ad supremum finem. Stephaniis Langton igitur admittit actiones in individuo indifferentes, inter quas pu­ tat esse actus timoris servilis (x). Timor servilis est donum Spiritus Sancti, ab eodem enim Spi­ ritu oritur quam initialis et filialis. Tres rationes adducuntur, quibus timor servilis donum gratuitum probatur. Est donum gra­ tuitum, quia gratis datum, sicut sunt bona naturalia : ingenium, ratio et similia. Item, quia est naturalibus superadditus, sicut sunt pulchritudo, fortitudo et similia ; itemque, quia est signum gratiae futurae (*). Timor enim servilis causaliter abstrahit a pecca- f1) « Sunt alii, ut dictum est, qui peragunt nec in actu nec in habitu refe­ runt ad aeterna, ut qui quaerunt temporalia constituendo ibi supremum fi­ nem. Sed hoc potest fieri dupliciter, quia quidam quaerunt temporalia prop­ ter malum finem, scilicet ad cupiditatem et isti absque dubio peccant. Sunt alii, qui quaerunt temporalia propter naturam sustentandam nec referunt hoc in actu vel in habitu ad aeterna, nec peccant nec merentur, quia eorum actio indifferens est. Peccant igitur, qui temporalia quaerunt constituendo ibi fi­ nem supremum non quia quaerunt ea, quae sunt de genere bonorum, sed quia ad malum attendunt finem. Ex hoc habetur, quod qui timet poenam aeternam non attendendo in actu vel habitu supremum finem, non peccat, quia timere poenam est de genere bonorum. Sed si posset esse, quod timeret poenam aeternam in hoc proposito attendendo finem malum, absque dubio sic peccaret ». Landgraf, t. XV, p. 318. — Similiter sentit Gaufridus Pictavien­ sis : α Sed magistri nostri dicunt quod non potest petere temporalia, nisi re­ ferat ad Deum actu vel habitu, quin peccat mortaliter. Hoc ego non concedo. Sed dico, quod nullus potest ea petere simpliciter manens in caritate. Aquila enim non volat ad muscas. Sicut dico, quod nullus potest timere poenam sim­ pliciter, cum caritatem habeat ». Ibidem. (*) « Ad hoc dicimus, quod gratuitum dicitur aliquid, quod est gratis da­ tum et sic omnia naturalia ut ingenium, ratio et similia sunt gratuita. Item gratuitum dicitur aliquid, quod est naturalibus superadditum, ut pulchritu­ do, fortitudo et similia. Item gratuitum dicitur aliquid, quod est gratiae si­ gnum, ut donum prophetiae, quod est signum gratiae, licet sine ea esse pos­ sit. His tribus modis est timor servilis gratuitum, quia est gratis datus, et quia est naturalibus superadditus et quia est signum gratiae praesentis vel futurae. Cum enim vident aliquem a peccatis abstinere, signum est eis, quod habeat vel habiturus sit gratiam » Comm. ad epist. Pauli, cf. Landgraf, t. XVI, p. 102 ; item cf. cod. Vat. lat. 4297, fol. uva. Quantum ad tertium modum rece­ dit a Magistro Gaufridus Pictaviensis : « Servilis timor est gratuitus id est gra- — 36 — to per metum poenae et sic animum assuefaciendo in bono eum ad receptionem gratiae praeparat. Inde est, quare signum gratiae futurae dicatur (’)· Nihilominus non est tale donum, quod inter alia sex Isaias enumerat. « Dicimus, quod servilis timor est donum Spiritus Sancti non propter praedictam rationem, sed quia homi­ nem ducit ad gratiam recipiendam, sed hoc donum non est de illis VII, quae enumerat Isaias » (*). Stephanus Langton timorem servilem stricte et late sum­ ptum distinguit : « haec appellatio : timor servilis quandoque stric­ te quandoque large sumitur » (*). Differentia per usum manifesta­ tur. Timor stricte servilis respicit tantum poenam, et retrahit a peccato nonnisi propter illam vitandam. Eius igitur usus semper extra caritatem habetur. Sed quare non posset quis elevare ocu­ lum etiam in statu peccati mortalis ad gloriam ? Peccator benefi­ cia a Deo collata considerans, quare non posset propter reveren­ tiam abstinere a suo peccato ? Item iustus caritatem possidens, quare non posset abstinere a peccato timore poenae tantum ? Unde est, ut deberet omnem usum referre sive in actu sive in ha­ bitu ad praemium ? Per hoc enim quod omittit referre aliquem usum actu vel habitu ad praemium, non sequitur, quod non sit dispositus ad cogitandum de praemio (*). Debet ergo assumi praeter tis datus, sed non gratuitus id est gratum faciens sicut virtus, nec gratuitum id est gratiae signum sicut prophetia ». Landgraf, ibidem. (') « Praeterea timor servilis est causa boni, quia causaliter retrahit a pec­ cato, tamen timore poenae quod quidem est bonum. Et assuefacit bonum re­ trahendo a malo, et ideo est bonus et donum Spiritus Sancti ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. I2ra. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. zara. (·) Cod. Vat. lat. 4297, fol. I2vb. (*) Timor servilis astricte sumpta appellatione nunquam respicit nisi poenam, et tantum propter poenam vitandam retrahit a peccato. Sed usus timoris informis habet etiam quandoque oculum ad praemium ut in ilio, qui est in mortali et considerans beneficia, quae contulit ei Deus, timore eius­ dem et reverentia abstinet a peccato, non habendo etiam oculum quodammo­ do ad gehennam, et forte bene potest esse, quod aliquis in caritate tantum ti­ more poenae abstineat a peccato, ita scilicet quod usura illum non referat in actu vel in habitu ad praemium ; sed impossibile est, quod habeat caritatem — 37 — timorem stricte servilem etiam timor large servilis, qui perdurat tum in statu peccati, tum in statu gratiae. Recte vocatur servilis quia etiam in statu gratiae poenam respiciens modo servi se gerit. Similiter sicut stricte servilis est donum Spiritus Sancti (x). Adveniente autem caritate habetur timor initialis, qui ideo vocatur talis, «quia talem habens timorem timeat, sicut solent timere incipientes habere caritatem et abstinet a peccato partim timore poenae, partim amore iustitiae » (*). Sed ipse timor poenae, qui in initialiter timente praeter amorem iustitiae motivum ti­ moris, in amore iustitiae radicatur : « tamen qui timet initialiter poenam, facit hoc amore iustitiae, sicut qui dat eleemosynam, facit hoc amore iustitiae ■ (’). Ex hoc intelligere possumus Stephanum Langton crescente caritate in initiali timore negantem poenae ti­ morem decrescere. Auctoritatem vero Augustini (4), qua crescente amore iustitiae decrescere timor poenae dicitur, non de ipsa essen­ tia, sed de timoris effectu exponit. Similiter res se habet, sicut in dilectione, qua amatur frater et extraneus. Eadem caritate ama­ tur uterque, tamen maiori amore amatur frater proximo, si effec­ tus caritatis attenditur. Sicut igitur dilectio, ita et timor poenae magis et minus remitti dicitur non ex parte ipsius habitus, sed ex parte effectus, prout eius motus sunt solito rariores et minus fer­ ventes (*). quin sit dispositus ad cogitandum de praemio, licet hunc usum timoris nec in actu nec in habitu referat ad praemium. Ut videtur ergo hoc argumento, ille abstinet a peccato tantummodo propter poenam ». Cod. Vat. lat. .1297, fol. I3ra. (») «Contrarium quod est quidam timor donum Spiritus Sancti scilicet qui non est stricte servilis sed large ; et potest proprie dici timor informis, et ille habetur cum mortali et recedente mortali manet cum caritate ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2vb. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. ijra. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. I3va. (4) Cf. PL 35, 2047-2048. (·) «Nota, quod illa adverbia, tantum quantum, magis minus quandoque sonant in proportionem quandoque in effectum, quod patet in dilectione. Licet enim unica sit dilectio virtus, qua ille diligit Deum et proximum, non magis diligit Deum quam proximum, et secundum quod verbum diligendi -36- to per metum poenae et sic animum assuefaciendo in bono eum ad receptionem gratiae praeparat. Inde est, quare signum gratiae futurae dicatur (*)· Nihilominus non est tale donum, quod inter alia sex Isaias enumerat. « Dicimus, quod servilis timor est donum Spiritus Sancti non propter praedictam rationem, sed quia homi­ nem ducit ad gratiam recipiendam, sed hoc donum non est de illis VII, quae enumerat Isaias » (’). Stephanus Langton timorem servilem stricte et late sum­ ptum distinguit : «haec appellatio : timor servilis quandoque stric­ te quandoque large sumitur » (’). Differentia per usum manifesta­ tur. Timor stricte servilis respicit tantum poenam, et retrahit a peccato nonnisi propter illam vitandam. Eius igitur usus semper extra caritatem habetur. Sed quare non posset quis elevare ocu­ lum etiam in statu peccati mortalis ad gloriam ? Peccator benefi­ cia a Deo collata considerans, quare non posset propter reveren­ tiam abstinere a suo peccato ? Item iustus caritatem possidens, quare non posset abstinere a peccato timore poenae tantum ? Unde est, ut deberet omnem usum referre sive in actu sive in ha­ bitu ad praemium ? Per hoc enim quod omittit referre aliquem usum actu vel habitu ad praemium, non sequitur, quod non sit dispositus ad cogitandum de praemio (*). Debet ergo assumi praeter tis datus, sed non gratuitus id est gratum faciens sicut virtus, nec gratuitum id est gratiae signum sicut prophetia ». Landgraf, ibidem. (') « Praeterea timor servilis est causa boni, quia causaliter retrahit a pec­ cato, tamen timore poenae quod quidem est bonum. Et assuefacit bonum re­ trahendo a malo, et ideo est bonus et donum Spiritus Sancti ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. I2ra. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2ra. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2vb. (*) Timor servilis «stricte sumpta ap]xrllationc nunquam respicit nisi poenam, et tantum propter poenam vitandam retrahit a peccato. Sed usus timoris informis habet etiam quandoque oculum ad praemium ut in illo, qui est in mortali et considerans beneficia, quae contulit ei Deus, timore eius­ dem et reverentia abstinet a peccato, non habendo etiam oculum quodammo­ do ad gehennam, et forte bene potest esse, quod aliquis in caritate tantum ti­ more poenae abstineat a peccato, ita scilicet quod usum illum non referat in actu vel in habitu ad praemium ; sed impossibile est, quod habeat caritatem — 37 — timorem stricte servilem etiam timor large servilis, qui perdurat tum in statu peccati, tum in statu gratiae. Recte vocatur servilis quia etiam in statu gratiae poenam respiciens modo servi se gerit. Similiter sicut stricte servilis est donum Spiritus Sancti (l). Adveniente autem caritate habetur timor initialis, qui ideo vocatur talis, «quia talem habens timorem timeat, sicut solent timere incipientes habere caritatem et abstinet a peccato partim timore poenae, partim amore iustitiae » (*). Sed ipse timor poenae, qui in initialiter timente praeter amorem iustitiae motivum ti­ moris, in amore iustitiae radicatur : « tamen qui timet initialiter poenam, facit hoc amore iustitiae, sicut qui dat eleemosynam, facit hoc amore iustitiae » (·). Ex hoc intelligere possumus Stephanum Langton crescente caritate in initiali timore negantem poenae ti­ morem decrescere. Auctoritatem vero Augustini (*), qua crescente amore iustitiae decrescere timor ]x>enae dicitur, non de ipsa essen­ tia, sed de timoris effectu exponit. Similiter res se habet, sicut in dilectione, qua amatur frater et extraneus. Eadem caritate ama­ tur uterque, tamen maiori amore amatur frater proximo, si effec­ tus caritatis attenditur. Sicut igitur dilectio, ita et timor poenae magis et minus remitti dicitur non ex parte ipsius habitus, sed ex parte effectus, prout eius motus sunt solito rariores et minus fer­ ventes (’). quin sit dispositus ad cogitandum de praemio, licet hunc usum timoris nec in actu nec in habitu referat ad praemium. Ut videtur ergo hoc argumento, ille abstinet a peccato tantummodo propter poenam ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. 13m. (l) « Contrarium quod est quidam timor donum Spiritus Sancti scilicet qui non est stricte servilis sed large ; et potest proprie dici timor informis, et ille habetur cum mortali et recedente mortali manet cum caritate ·. Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2vb. (’) Cod. Vat. lat. 4297, fol. xjra. (·) Cod. Vat. lat. 4297, fol. I3va. (*) Cf. PL 35, 2047-2048. (*) «Nota, quod illa adverbia, tantum quantum, magis minus quandoque sonant in proportionem quandoque in effectum, quod patet in dilectione. Licet enim unica sit dilectio virtus, qua ille diligit Deum et proximum, non magis diligit Deum quam proximum, et secundum quod verbum diligendi -38 - Timor poenae tum in servili, tum in initiali habetur. Ille ta­ men, qui est in initiali, tantum similis est ei, qui est timoris ser­ vilis (*)> quia rationem suam ab amore iustitiae sumi videtur. Timor initialis a filiali essentialiter non differt. Ad hoc obi­ ci nequit timores distingui specie inter se secundum diversita­ tem finis. Iam vero timor servilis, initialis et filialis habent proprios fines. Timor enim initialis habet duos fines : timorem poenae et amorem iustitiae. Timoris autem servilis finis est tantum timor poenae, ideoque ab initiali specie differre dicitur. Ergo di­ cendum etiam timorem filialem, cuius finis est solum amor iusti­ tiae, ab initiali distingui. Ad hanc difficultatem respondetur, quod species timorum distinguuntur penes fines principales. Sic autem timor filialis ab initiali non distinguitur. Eandem doctrinam illustrat Gaufridus Pictaviensis per com­ parationem ad caritatem. Sicut caritas perfecta et imperfecta sunt eaedem numero, ita etiam timor initialis et filialis sunt nu­ mero iidem : α sicut imperfecta caritas eadem numero fit perfecta, ita initialis idem numero erit filialis » (·). Si ergo in aliquo differunt, diversitas ad accidentia est tan­ tum restringenda. Haec autem differentia accidentalis explicatur a Gaufrido per diversam connotationem accidentium, quam ac­ cipit timor tum in initiali, tum in filiali : « Dicimus, quod perfecta caritas foras mittit initialem timorem non quantum ad ipsum ti­ morem, sed quantum ad initialitatem et imperfectionem. Et no- sumitur in habitu sicut ex eadem caritate magis diligit fratrem suum, quam extraneum, et in actu et in habitu, et illud magis non notat ibi proportionem, sed effectum, quia ex eadem caritate maiorem habet effectum et affectum er­ ga fratrem, quam erga extraneum. Unde propter effectum dicitur quandoque caritas quod remittitur, cum tamen in essentia non possit remitti, et dicitur in effectu remitti vel quia eius motus sint solito rariores vel quia minus fer­ ventes ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. i3va. (’) α Unde propter hoc bene potest intelligi de servili timore, quod dicit Augustinus [PL 35, 2047-2048] secundum quod crescente amore iustitiae de­ crescit timor poenae, non quia timor servilis cum caritate maneat, sed quidam ei consimile, quod caritate crescente decrescit ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. i3vb· (*) Cod. Brug. lat. 220, fol. 88rb. — 39 — ta quod ista duo adiectiva, initialis et filialis designant eandem speciem timoris, sed diversa connotant accidentia » (**). Timor igitur initialis est iam « donum faciens gratum » (*). Caritas perfecta foras mittit eum solum quantum ad aliquem usum, scilicet quantum ad timorem poenae. Timoris enim fi­ lialis usus sunt timere separationem a Deo eumque revereri. Hic ultimus usus fuit in Christo et hic solus in patria remane­ bit (’). Timor servilis, initialis et filialis vocantur etiam timor expe­ rientiae, conscientiae et cautelae, quia servili peccata praesentia, initiali praeterita et filiali futura, id est a Deo separatio, timen­ tur (·). III. —Petrus de Capua. —Petrus de Capua (*) accurate tractat de bonitate timoris servilis eiusque usu. Constanter cum i1) Cod. Brug. lat. 220, fol. 88rb. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. ijvb. (*) ■ Dicimus, quod ideo dicit Beda (PL 91, 939] quod cessabit, quia qui­ dam eius usus, scilicet timere separari, cessabit. In patria enim non habebit usum nisi revereri ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. 14™. Eandem habet doctrinam Gaufridus Pictaviensis: timor filialis «erit in patria et habebit usum, quem modo habet, scilicet revereri, sed non habebit timorem poenae vel separationis. Et auctoritates, quae dicunt quod non erit in patria, referunt hoc ad usum istum ». Cod. Brug. lat. 220, fol. 88va. (4) Cf. cod. Vat. lat. 4297, fol. uva. Similiter dicit Summa Anonyma ; < Alii vero aliter praedictis respondent dicentes scilicet triplicem esse timorem scilicet experientiae, quo timet in mari qui olim passus est naufragium ; et timorem conscientiae, quo timet navigans in navi fracta et submersioni vi­ cina ; et timorem cautelae, quo timet navigans in mari tutissima, omnis enim homo timet naturaliter in mari et tali timore timuit Paulus ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 59vb. (*) Petrus de Capua initio sacc. XIII multos annos in magistratu faculta­ tis theologicae Parisiis consumpsit. Opus suum praecipuum, Summam theo­ logiae, an. 1201-1202 confecit. Cf. Denifle-Chatelain, Chartularium, t. I, p. 85; Grabmann, Die Gcschichte, t. II, p. 532-534. Textus : ex ms. cod. Vat. lat. 4304. — 4θ — prioribus auctoribus timorem servilem bonum tenet, si sub bono non meritorium, sed quid utile intelligitur. Similiter eo aliquid bene id est utiliter, non autem bene id est meritorie fieri dicitur i1). Ti­ mor enim servilis non potest declinare ab omni malo ; nam etsi cohibeat manum et quendam animum, non potest totum animum a malo retinere. Habet enim voluntatem peccandi, si non seque­ retur poena, id est voluntas conditionalis non est adhuc remota a malo (*). « Constat ergo, quod servilis timor non est malus sed bonus et utilis, quia introductorius caritatis ; non tamen potest haberi cum caritate, sicut seta introducit filum in foramen, non tamen simul cum lino in foramine » (8). Nunc ultra quaeritur : an serviliter timere, ut effectus vel usus servilis timoris, sit bonum. Potest dici quod eodem modo est bonum et utile serviliter timere, quam ipse timor servilis. Tunc autem sequitur, quod quanto magis quis serviliter timet, eo ma­ gis est illud ipsi utile. luxta autem aliam opinionem, quae etiam acceptabilis cernitur, effectus timoris servilis est non timere ser­ viliter, sed tantum timere, sicut effectus fidei est non sic credere (*) σ De servili timore quaeritur, an sit bonus ? Auctoritas dicit : servilis timor est donum Dei, in quo et si fiat bonum non tamen bene. Si donum Dei est, ergo bonum vel bonus, quod omnibus constat, sed quod dicitur in eo fieri bonum, determinandum est. Si dicas bonum id est meritorium vitae, falsum est, si bonum utile vel de genere bonorum, verum est ; et eodem modo posset determinari bene : ut etiam bene concederetur in eo fieri id est utiliter sed non bene id est meritorie ad vitam. Usus tamen habet, ut adverbium notet, meri­ torium vitae. Nec dicatur aliquid bene fieri, nisi sit meritorium vitae. Unde etiam solet dici, quod Deus remunerat adverbia et non nomina. Quamvis au­ tem sit donum Spiritus Sancti, non tamen gratuitum nisi large accepto voca­ bulo, nec naturale ». Cod. Vat. lat. 4304, fol. 47va. (4) «Respondeo: servilis timor cohibet manum et quemdam animum sed non omnem ; non enim potest cohibere hunc animum quin ipse habeat volun­ tatem furandi, si non sequeretur poena et sic in caeteris ; et talis voluntas pec­ catum est, et ideo non declinat ab omni peccato ». Cod. Vat. lat. 4304, fol. 47vb. (’) Cod. Vat. lat. 4304, fol. 74Tb. — 41 — sed solum simpliciter credere, vel grammaticae est scire grammati­ cam, sed non scire tantum grammaticam (l). Sed si usus timoris servilis proprie est tantum timere, cuinam assignari debet ipsum serviliter timere ? Ad hunc usum Capuanus duo concurrere expetit : et timorem et servilitatem. Ex timore est timere, inquantum autem illud fit serviliter, provenit ex ser­ vilitate. Prout est timoris, est bonum ; ut vero est servilitatis, est malum. Totum autem serviliter timere malum est, quia habet formam suam a servilitate (*). Timor igitur servilis eiusque usus est bonus. Timere enim serviliter prout est a timore et non a servilitate est bonum. Et si opponitur quod timore servili tantum poena timetur, ideoque eo peccatur, difficultas modo dialectico resolvitur. Si verbum « tan­ tum » sic spectaret illud timere poenam, quod eo omne aliud exclu­ deretur, sensus esset falsus. Sicut si dicitur : grammatica facit scire tantum grammaticam, intelligeretur cum additione: et non aliud. Non est enim ex effectu grammaticae, quod aliud nescia­ tur, neque ex effectu timoris servilis, quod ex amore iustitiae ne timeatur. Sensus fit rectus, si verbo « tantum » unicus effectus (*) « Cum servilis timor sit bonus, quaeritur : an serviliter timere sit bo­ num etiam sicut effectus vel usus servilis timoris ? Respondeo : potest dici quod eo modo quo servilis timor est bonus, id est utilis et serviliter timere est bonum, id est utile. Sed si hoc est, ergo quanto magis quis serviliter timet tanto est ei utilius... Vel potest dici quod servilis timoris non est usus vel effec­ tus sic vel sic timere sed tantum timere, sicut fidei non est effectus sic vel sic credere sed tantum credere, sicut etiam grammaticae non est effectus tan­ tum vel magis vel minus scire grammaticam sed tantummodo scire gram­ maticam ». Cod. Vat. lat. 4304, fol. 47vb. (*) ) Cf. Super Psal. CXXVII (PL 70, 931). (®) Cf. cod. Vat. lat. 10794, fol. 57va. (8) α Quidam tamen dicunt, quod non est peccatum sed est bonum, et bo­ num quia poena, et omnis poena bonum ; et quod dicit Cassiodorus [PL 70, 931], quod propter quod delinquimus, non dicit hoc propter timorem, sed prop­ ter desiderium timori adiunctum, quod non est ex timore sed ex mentis per­ versitate et originali peccato, quo ita atteritur homo, ut malit carere Deo quam temporalibus. Similiter quod dicitur deseri, non dicitur propter ipsum timo­ rem sed propter ipsum adiunctum. Similiter non prohibetur timor sed illud adiunctum et est sensus : nolite timere etc., id est propter timorem mortis nolite desistere a praedicatione vel alia bona operatione, nec timere est malum». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 57va. (*) « Quidam tamen negant hanc : quilibet tenetur non habere servilem timorem vel non serviliter timere. Alii sic distinguunt : tenetur ut vitam aeter­ nam mereatur : verum est ; sed non tenetur ut si non faciat transgrediatur, licet non possit esse cum caritate, quia seni liter timere non est peccatum sed est bonus usus servilis timoris. Licet ergo quicumque serviliter timet peccet, non tamen ex eo quod serviliter timet, sed ex eo quod non habet caritatem quam cum servili timore habere non potest. Alii dicunt : quod serviliter time­ re est peccatum nec est usus servilis timoris sed abusus, qui surgit ex servilitate timoris, quae mala est sed annexa bono ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 5?vb. (6) «Et notandum, quod referri ad Deum aliquod dicitur duobus modis: directe scilicet ut per illud habeatur Deus, et indirecte vel obliquo scilicet ut per illud homo ad habendum Deum magis idoneus reddatur. Primo modo ser- — 5i — tinum est conditionalis, scilicet si impune posset peccare. Mentio­ nem facit etiam de aliis duabus opinionibus, iuxta quarum pri­ mam timor servilis habet voluntatem peccandi sed non proposi­ tum. Iuxta aliam autem, quae est magis nota, distinguitur volun­ tas effectiva et affectiva. Timor servilis voluntate affectionis am­ plexatur peccatum (*). Summa Anonyma particulare momentum habet, inquantum habitudinem timoris servilis, initialis et filialis ad invicem inve­ stigat. Quattuor opiniones distinguit. « Ad hoc dicunt quidam, quod servilis timor non possit fieri initialis, nec initialis castus, nec servilis, vel usus eius potest caritate informari sicut nec con­ cupiscentia caritatis nondum habitae, sed adveniente uno desinit alius esse. Alii dicunt, quod servilis timor non desinit esse adve­ niente caritate, sed desinit esse servilis et novus scilicet initialis infunditur. Alii, quod servilis efficitur initialis et quod dicitur «ca­ ritas foras mittit timorem» de duplici timore et duplici caritate potest intelligi : caritas imperfecta expellit timorem servilem id est servilitatem timoris sed non ipsum timorem, perfecta caritas foras mittit timorem initialem id est initialitatem timoris sed non vilis timor non potest referri ad habendum Deum, nisi dicatur, quod potest fieri initialis, sed secundo potest, vel est servilis timor bonus id est utilis et est bonus a summo bono, sed non est meritorius, et est a Spiritu sed non in Spiritu, quia non est in caritate. Nota, quod licet caritas non possit haberi cutn servili timore sed ipse ab ea excluditur, tamen est initium vel principium sapientiae non quod sit sapientia vel cum sapientia, sed quia sapientia statim post illum incipit, et est principium extra -sumptum et non intra. Duplex est enim principium sicut et duplex terminus scilicet intra-sumptus et extrasumptus». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 5?vb. P) « Ad hoc dicunt, quod qui abstinet tantum timore poenae habet volun­ tatem faciendi illud, sed non propositum ; alii, quod melius est, dicunt, quod est duplex voluntas : absoluta et conditionalis. Timor servilis cohibet bona voluntate absoluta sed non conditional], nam vellet hoc facere si impune pos­ set. Alii sic distinguunt : est voluntas affectionis, ut illa qua quis vult esse lit­ teratus sed non vult ad hoc laborare, et effectionis, qua quis laborat quod vult efficere. Sic ergo iste, qui cessat a peccato solo timore poenae, vult fura­ ri voluntate affectionis sed non voluntate effectionis ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 58ra. — 52 — ipsum, sicut coelum et terra dicuntur transitura non quantum ad essentiam sed quantum ad formam illam, quam modo habent. Initialis vero timor est. cum quis cavet peccatum tum formidine poenae tum amore iustitiae, et est virtus scilicet quaedam qualitas mentis scilicet reverentia vel humilitas, qua quis manum ab illi­ citis cohibet partim ut poenam vitet, partim ut gloriam consequa­ tur. Quidam tamen dicunt, quod solus filialis timor est virtus et initialis » (*). Tertia opinio, quae descriptio secundae videtur esse, est Praepositini, ad quam et ipse auctor inclinatur. luxta hanc igitur timor servilis, initialis et filialis est eadem qualitas men­ tis, virtus, quae fit ex servili initialis destituta seivilitate, et ex initiali filialis relicta sua initialitate. Sunt tamen, qui (ut notatur in quarta sententia) abnuunt servilem vocare virtutem. Huic res­ trictioni ipse auctor favere videtur. Quantum ad augmentum timoris initialis duas sententias profert. luxta primam timor initialis semper idem remanet. Dic­ tum, quod cum caritate crescunt caeterae virtutes, tantum de tribus theologicis et de quattuor cardinalibus intelligitur. luxta secundam sententiam, quae iam apud Petrum Pictaviensem re­ pentur, etiam timor cum caritate crescit : crescere enim ille penes partem digniorem sumitur. Ergo quo magis timet ex amore iusti­ tiae, etiamsi minus timet ex timore poenae, eo magis crescere dicitur (*). Cum augmento huius timoris conectitur quaestio, an habeat iste duos an tantum unicum usum. Si haec ultima positio defendi­ tur, tunc sive propter timorem poenae, sive propter amorem iusti­ tiae abstinetur a peccato, usus abstinendi est semper propter amo­ rem. Sic maior usus abstinendi propter poenam non impedit, ne P) Cod. Vat. lat. 10794, fol. 58™. (*) « Ad hoc dicunt quidam : quod non potest crescere, et quod dicitur: omnes virtutes sunt aequales, intelligendum est de principalibus tribus et quattuor cardinalibus et non de aliis virtutibus : vel quod melius est : crescere dicitur propter digniorem partem quae crescit scilicet propter amorem iusti­ tiae, sicut electrum melius fit, licet quantum crescat aurum decrescat argen­ tum, quia aurum melius est argento ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 58rb. — 53 — caritas augeatur. Augmentum igitur timoris initialis simul cum augmento caritatis nullam difficultatem patitur (l). Quaeritur etiam relate ad timorem filialem, an sit eius usus unus solus au plures habeat. Si eius usus est unus solus, tunc timere peccare, ne offendatur Deus, est simul ipsum revereri. Sed quo­ modo hic usus permanet in patria, ubi beati non amplius timent, ne Deus offendatur, tamen reapse eum reverentur ? Ad solvendam difficultatem huic uni usui duo respectus adseribuntur, unus ad reverentiam, alter ad offensam. In patria primum tantum aspectum retinebit (*). Sed facilius explicatur, si duo usus admit­ tuntur, ideo « melius dicatur, quod duo sunt eius usus et secundum alterum tantum non secundum utrumque erit in futuro n (*). Etiam aliam opinionem refert, iuxta quam usus timoris filia­ lis est «strictissime» quaedam reverentia a perfectis solis posses­ sa. Hac reverentia homo se voluntati divinae plene subicit, ut nihil possit in eo inveniri, quod oculos Domini offendere possit. Tali reverentia Christus fuit et est plenus et sunt praediti omnes, qui visione beata fruuntur (4). (*) « Sed quaeritur : an unus solus sit usus initialis timoris an plures ? Si imus solus... Solutio. Haec est falsa : quanto maior est usus abstinendi propter poenam tanto est minor caritas, immo est maior, et licet magis absti­ neat quis a peccato propter poenam, non tamen maior est usus abstinendi a peccato propter poenam immo minor, sicut quanto quis magis imperfecte di­ ligit, tanto minor est imperfecta caritas, vel licet magis abstineat quis a pec­ cato propter poenam, non tamen minor fit caritas». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 58rb. (*) 0 Sed forte ad hoc potest dici, quod eius usus est caste timere, qui habet duos respectus scilicet ad reverentiam et ad offensam, sed nec est revereri nec timere offendere ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 59va. (») Cod. Vat. lat. 10794, fol. 59va. (·) « Quidam tamen sic distinguunt, quod timor castus stricte dicitur re­ verentia quaedam, quae est in solis perfectis : strictissime reverentia quae­ dam, qua homo sic subicit se voluntati divinae, ut nihil possit inveniri in eius cogitatione vel locutione vel opere, quod oculos Domini possit offendere, et secundum hanc tertiam acceptionem est et fuit in Christo, et est in sanctis angelis et animabus et omnibus qui fruuntur Deo ». Cod. Vat. lat. X0794, fol. 59 va. — 54 — VI. — Guillelmus Antissiodorensis. — Antequam ad suam solutionem venit Antissiodorensis (x), opinionem Stephani Langton, iuxta quam dona effectus virtutum dicuntur, et opinionem Simonis Tornacensis, iuxta quam dona seminaria vir­ tutum tenentur, deponit. Contra hos dona proprie et per se esse virtutes iterum decernitur. Hoc tamen non impedit, quominus in ratione dona a virtu­ tibus distinguantur. Differentia imprimis ex parte motivi notatur. Dum enim virtutes politicae ob motiva rationis naturalis operan­ tur, dona ob motiva ordinis supernaturalis agunt. Alia differentia est ex eo, quod virtutes politicae actus exteriores, dona vero in­ teriores intendunt (*). Dum igitur dona cum virtutibus naturalibus identificantur, tale munus accipiunt, quod a Macrobio virtutibus purificantibus, a S. Thoma vero virtutibus moralibus infusis tribuitur. De diversis timoris differentiis uberius tractat. Iuxta eum timor humanus non est necessario peccatum mor­ tale. Potest enim timeri de vita humana, iliaque diligi modo na­ turae consono, prout ad conservationem requiritur. Et tunc est timor bonus. Potest etiam timeri de ea, iliaque diligi supra mensu­ ram, citra tamen amorem Dei. Neque tunc excedit peccatum (’) Guillelmus Antissiodorensis ante an. 1228 theologus Parisiensis, cuius Summa aurea super 4 libros Seni, suo tempore a magistris saepissime legeba­ tur, cuiusque auctoritas in antiqua schola dorainicaua pluris aestimabaturHeribcrtus Antissiodorensis (c. 1234) et Iohannes de Treviso (c. 1244) doctri­ nam Magistri Guillelmi iu suis operibus compendiose collegerunt. Cf. Ueberweo-Geyer, Grundriss ; C. Ottaviano, Guiglielmo d'A uxerre. La vita, le opere, il pensiero., Roma, 1930 ; A. Landgraf, Beobachtungen zur F.injlussphdre Wilhelms von Auxerre, in Zeitschrift filr hath. Thcol., t. LIU, 1928, p. 51-64. Textus : partim ex ed. Lottin, Les Dons ; partim ex ed. Parisien, s. d. Summae aureae. p) u Differunt autem duobus modis ; primo, quia virtutes cardinales, sic­ ut dictum est, procedunt ex rationibus sumptis a iure naturali ; dona vero ex rationibus fidei, quae spirituales sunt. Secundo modo differunt, quia virtutes cardinales intenduntur in operibus exterioribus ; dona vero quantum ad in­ teriores actus ». Lottin, p. 71-72. — 55 — veniale. Similiter timor mundanus, quo timetur amissio tempora­ lium. potest bonus vel malus fieri. Attamen, sicut amor sui et mundi frequentius intelligitur malus, ita timor humanus et mun­ danus sonat frequentius in vitium (*). Inter diversas timoris differentias servilis est primus, qui a Spiritu Sancto ducitur. Ideo etsi non sit cum Spiritu Sancto, ta­ men eius donum dicitur. Et datur, ut praeparetur via ad salutem. Humiliando et abstrahendo hominem a peccatis habilitât eum ad sanitatem spiritualem, quae adveniente gratia perficitur (*). « Timor servilis est, in quo quis timet poenam gehennae prin­ cipaliter » (3). Ipse timor gehennae oritur etiam imaginatione vel rationis aestimatione, sed tunc non est ille, de quo loquitur, nam timor servilis non a nobis, sed a Spiritu Sancto producitur. Ideo in eo poena aeterna non imaginatione cognoscitur, sed sola fide informi creditur. Deum pro peccatis damnatione aeterna punitu­ rum fides devincit et in timorem servilem movet (4). Quantum ad usum timoris servilis antequam suam sententiam proponat alias duas ostendit. Prima earum sub timore servili ni­ hil aliud quam timorem servi intelligit. Bonitas igitur nonnisi (l) «Timor mundanus est, quo quis timet amissionem temporalium et potest esse mortale, veniale vel nullum peecatiun, sicut amor divitiarum. Ex quo est tamen, sicut amor mundi frequentius sumitur in malo, ita timor mundanus et timor humanus frequentius sonat in vitium », ed. cit.. fol. 2O2ra. (*) « Ad tertium dicimus, quod timor servilis est a Spiritu Sancto non ut cum illo sit, sed ut praeparet ei viam », ed. cit., fol. 2O2ra. (’) Ibidem. Cf. etiam : Heriberlus Antissiodorensis, cod. Vat. lat. 2674, fol. yçva ; lohannes de Treviso, cod. Vat. lat. 1187, fol. 39va. (4) « Solutio : quidam timor gehennae est naturalis, ut ille quo sensu vel imaginatione recolente cum aestimatione sive deliberatione rationis timetur gehenna. Sic timent poenas gehennae illi, qui eas sentiunt vel senserunt, ut in libro Sapientiae [Sap. 5, 2] dicitur, quod impii timebant timore horribili. Timor autem servilis est de eisdem poenis nullo sensu praevio vel imaginatio­ ne, sed sola fide informi qua creditur Deus puniturus peccata poenis aeternis de iustitia. Ex hoc patet, quod haec argumentatio non valet : timor servilis est timere gehennam, timor naturalis timere gehennam. Ergo timor servilis est timor naturalis n, ed. cit., fol. 2O2ra. Cf. Herib. Antis., cod. cit., fol. 79va ; Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 39vb. — 56 - essentiae timoris attribuitur. Serviliter timere vero est malum, quia in hoc iam respectus habetur ad servitutem (‘). Haec solu­ tio ut nulla recensetur, hac enim ratione timor mundanus et hu­ manus, cum etiam illi sint timores servi, a servili non distingueren­ tur. Altera solutio, quae a Stephano Langton nota redditur, ti­ morem servilem bonum esse tenet, quia per hoc quod bonus di­ citur, subiecto adhuc nihil attribuitur. Sed contra, malum est ser­ viliter timere, quia tunc de timore sive de eius actu, ut est in ti­ mente, loquitur. In timente autem vivit peccandi voluntas (*). Sed neque haec solutio utpote nimis dialectica auctori nostro com­ probata esse videtur (a). Solutio Guillelmi propiia in favorem ipsius serviliter-timere fertur : « Dicimus, quod sicut timor servilis est bonus, ita timere serviliter est bonum ». Sed quomodo tunc explicantur verba Au­ gustini quod timor servilis est bonus, quo nemo bene utitur ? « Bene » apud Augustinum non eodem sensu ac bonum sumitur. Bene enim agere est idem ac ex bonitate agentis, id est ex ipsa caritate, meritorie agere. Timore servili, etsi sit bonus, sic non agitur (*). Ad difficultatem vero, quod Augustinus minus proprie (*) « Solutio : quidam dicunt, quod timor servilis nihil aliud est quam ti­ mor send ; unde non attribuitur bonitas nisi essentiae timoris, cum dicitur ti­ mor servilis est bonus. Sed ad servitutem habetur respectus, cum dicitur ti­ mere serviliter est bonum », ed. cit., fol. 2O3ra. (a) Cf. ed. cit, fol. 203™. (·) « Sed contra : qua ratione non respicitur subiectum timoris, cum dici­ tur timor servilis est bonus, eadem ratione, cum dicitur timere seniliter est bonum, quia potest sumi hoc adverbium timere pro essentia motus in se, non secundum quod est actualiter in movente, ut sic quasi nominatum teneatur. Verba enim secundum dicta nomina sunt, sicut verum est, quod legere est bonum quamvis nullus legat, et ita timere est bonum sicut timor servilis. Praeterea si timor servilis vitium coimportat in subiecto : ergo timor servi­ lis non est a Spiritu Sancto in subiecto, quod patet esse falsum », ed. cit., fol. 2O2ra. (♦) « Solutio : facere bonum est facere aliquid de genere bonorum, sed agere bene est agere meritorie : quia agere bene est agere ex bonitate agentis scilicet agere ex caritate sive ex virtute gratuita, a qua dicitur aliquis bonus simpliciter... Unde in hoc argumento : timere serviliter est bonum sive timor — 57 — loquitur diverso modo sumendo dictiones « bonum et bene », arte respondit : « Dicimus, quod prorsus loquitur sumendo illas duas dictiones prout debet » (’). Quando quaeritur, qualis sit illa peccandi voluntas, quam Au­ gustinus timori servili tribuit, conditionalem etiam ipse recusat. Sed neque admittit voluntatem sensualitatis, quam Stephanus Langton proposuit, quia etiam illa voluntas peccandi rationis est (‘). Iuxta eius solutionem duae sunt in timente serviliter vo­ luntates, quae etsi sint contrariorum, tamen, quia ad diversa feruntur, non sunt contrariae. Utraque vero est secundum ratio­ nem (·). Timoris servilis effectus est vulnerare iuxta verba Augusti­ ni (*) : < timor vulnerat, caritas sanat ». Duplex autem animae vulnus discernitur, scilicet culpae et poenae. Vulnus culpae est cor­ ruptio boni naturalis, quia per peccatum bona naturalia diminuun­ tur. Vulnus vero poenae est angustia et amaritudo animi pecca­ tum concomitans. Timor servilis vulnere tali vulnerat, quia angugustiis cumulat hominem, Dei imaginem, quin adimendo bona eam diminuat (4). servilis est bonus, ergo qui timet bene facit, est aequivocatio », ed. cit., fol. aojrb. P) Ed. cit., fol. aojrb. (’) · Propter hoc dicunt quidam, quod voluntas quae vivit in eo sensuali­ tatis est et est absoluta, sed voluntas qua vult non peccare rationis est : nec sunt contrariae, quia non habent idem susceptible. Sed hoc nihil est, quia vult furari per insidias et huiusmodi, quod non subiacet sensualitati, et potest etiam hoc facere ex deliberatione rationis », ed. cit., fol. 2O3va-vb. (*) · Concedimus ergo, quod in timente serviliter duae sunt voluntates contrariorum, et secundum rationem ; non tamen sunt contrariae, quia non sunt secundum idem », ed. cit., fol. aojvb. Tres istas opiniones refert etiam lohannts de Treviso opinionem Magistri comprobando, cod. cit., fol. 39vb ; cf. etiam Herib. Antis., cod. cit., fol. 8ora-rb. (·) Cf. S. Augustinus, In I Ep. Johan. (PI. 35, 2048). (·) · Timor servilis vulnerat et laedit, sed non adimit aliquod bonum ani­ mae. Est enim duplex vulnus scilicet culpae et poenae. Vulnus culpae est cor­ ruptio boni naturalis et tale vulnus est a peccato inquantum peccatum... Ta­ li vulnere non vulnerat timor servilis. Vulnus poenae est amaritudo mentis -58 - Timor servilis, si ad alios duos timores initialem et filialem comparatur, illum ab his specie distingui oportet. Initialis certe duos oculos habet, quorum unum in poenam convertit, sed hic est tan­ tum accidentalis, essentiali enim separatio timetur. Dum igitur initialis cum filiali eandem speciem constituit et tantum accidentaliter ab eo distinguitur, cum servili nonnisi in accidente con­ venit. Et ipse poenam duobus modis respicit. Primo modo timet eam propter angustias et conscientiam peccati: timet ne peccatum dimittatur. Sed poenitentia perfecte peracta, anima hoc tormento liberatur et pro morsu conscientiae dulcedinem in mente sentit. Alio modo habet poenam per modum cautelae : timetur, ne poena a Deo separet. Sic « timore initiali non timetur poena inquantum poena, sed inquantum separativa, et ita proprie idem timetur utroque timore initiali sicut filiali et separatio : et propter quod idem sunt in specie » (*). Timor igitur initialis neque per hoc, quod unum oculum in poenam convertit, cum servili, sed filiali convenit. Timoris initialis et servilis respectus ad poenam ab invicem differre, auctor multum conatur probare. Fides, sicut quaelibet « speculatio », prius respicit finem quam ea, quae sunt ad finem. Ergo et prius movetur in finem quam in media. Timor autem poe­ nae concipitur ut medium ad summum bonum. Ergo fides prius generat intuitu summi boni caritatem, quam intuitu poenae ti­ morem. Constituitur igitur ordo, ut caritas sit in fide, timor vero in caritate. Per hanc igitur viam timor generatur per caritatem, ideoque nunquam potest convertere ad poenam ut poenam, sed ut a bono separativam et angustia, quae comitantur peccatum... Tali vulnere vulnerat animam ti· mor servilis», ed. cit., fol. ao-jra. (1) Ed. cit., fol. 2O4va. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 39vb ; Herib. Antis., cod. cit., fol. 7Qvb. (2) « Solutio. Omnis speculatio prius est de fine quam de his quae ad fi­ nem. Ergo cum fides sit quaedam speculatio primo -espicit finem quam ea, quae sunt ad finem. Sed bonum est finis omnium : ergo primo movetur fides in bonum quam in id. quod est ad bonum. Unde intuitu summi boni primo de necessitate generat caritatem quam intuitu poenarum generet timorem. Quare — 59 — Insuper timere poenam generatur per imperium virtutis spi­ ritualis. Ergo etiam illud timere debet esse spirituale. lam vero nequit esse, si poena ut nociva et non ut separativa timetur (x). Unde «timor quo aliquis timet coniungi poenae aeternae du­ plex est : quia si timetur sic poena inquantum dcstructoria vel nociva, timor est servilis ; sed inquantum separativa a Deo, ti­ mor est initialis » /1. Habitudo timoris poenae ad caritatem profundius penetratur. Ad hoc distinguitur duplex amor, quo Deus diligitur. Amor fi­ lialis, quo Deus tantum propter se amatur non habito respectu ad utilitatem, quam ex tali amore percipere possumus. Mercenarius amor, quo Deus iam non tantum propter se amatur, sed etiam propter beatitudinem creatam, quam dabit in futuro et propter bona temporalia, quae iam in praesenti nobis praestat. Est mer­ cenarius, quia secumfert respectum ad inercedem, ideoque est imperfectus. Amor vero filialis, quo Deus tantum propter se ama­ tur, est perfectorum. Hic amor generat timorem filialem, quo nihil aliud quam separatio a Deo amato timetur. Amor vero mercena­ rius causât timorem initialem, quo praeter separationem alia in­ commoda, praesertim poena aeterna timentur. Sed poena aeterna non proprie ut generative initialis timoris accipitur. Est potius stimulus provocativus et augmentativus timoris. Cum igitur ti­ mor initialis duos oculos habere dicatur, non aequaliter habere intelligitur. Amor est ergo caritatis, etsi imperfectus, ex quo ti­ mor initialis tum quoad separationem, tum quoad poenam gene­ ratur (’). is est ordo ut caritas sit in fide, timor autem in caritate. Ex quo patet : im­ possibile est. quod fides formata generet timorem poenae secundum quod poena, sed credens Deum esse summum bonum in se et similiter sibi videns quod per poenas separari posset, generat timorem poenae, non inquantum est poena sed inquantum separatur. Et ita patet quod non erunt in caritate di­ versae species timoris/, cd. cit., fol. 2O4va. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit. fol. 4orb. (’) Ed. cit., fol. 2O4va. (*) Ed. cit., fol. 2O5ra. (3) Cf. ed. cit., fol. 2O5ra-rb. — 6o — Propter hanc rationem caritas minuere non potest timorem initialem neque quoad essentiam neque quoad cautelam quoniam ille, qui magis diligit, magis timet ne separetur a Deo. Si tamen Augustinus caritatem timorem minuere dicit, nonnisi ad tormen­ tum conscientiae est referendum. Sic revera caritas paulatim dis­ solvit morsus conscientiae et pacem animo infert (l). Modo sat singulari explicatur, quare timor initialis cum fide vocatur initium sapientiae. Fides enim mundat ab omnibus pec­ catis, timor vero a reliquiis peccatorum. Causa febris expulsa aeg­ rotus, nisi et ab eius reliquiis purgetur, dulcedinem cibi nequit sentire. Similiter cor ut saporem dulcedinis Dei suscipiat, non tantum a macula peccati sed et a caeteris reliquiis per timorem mundari oportet. Fides et timor vocantur initium sapientiae et non caeterae virtutes, quia haec sola mundant a peccato pala­ tum cordis (*). Timor initialis et filialis tantum accidente differunt, speciem eandem constituunt. Uterque enim per se et proprie timet separa­ tionem a Deo. Ratione igitur propriae materiae non differunt. Sed ne obiciatur poenam esse materiam timoris initialis propriam. Quia si hoc admitteretur, tunc timor iste duplicem materiam pro­ priam haberet : separationem a Deo et poenam aeternam. lam vero virtutis est una materia propria. Si tamen timor initialis oculum habet ad poenam, non sic habet ad eam tanquam ad pro­ priam materiam. Poena enim aeterna duplici timore refertur ad (*) α Caritas ergo minuit timorem quantum ad tormentum conscientiae sed non quantum ad cautelam nec quantum ad essentiam ipsius timoris », ed. cit., fol. 205 rb. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 4®rb ; Herib. Antis., cod. cit., fol. 8ovb. (*) « Sola enim fides et timor proprie loquendo sunt initia sapientiae, quoniam haec sola mundant a peccato palatum cordis... Fides mundat ab omnibus peccatis, timor a reliquiis peccatorum, quoniam quamvis aliquis sit sine peccato, tamen quandoque remanent reliquiae scilicet difficultas be­ ne operandi : obscuritas intelligendi et obligatio ad satisfactionem et huiusmodi », ed. cit., fol. 2o.|rb. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 4ora ; Herib, Antis., cod. cit., fol. 8ova. — 6ι — eum : ut stimulus et sic est dispositio ad finem; si autem ut mate­ ria, iam non ut poena, sed quid separativum ab eo attingitur (*). Viso modo, quo timor initialis se habet ad poenam aeternam, quaeri potest, an etiam timor filialis ad eam referatur ? Quaestio­ nis solutio ostendit differentiam accidentalem, quae duos timores distinguit. In initiali apparet duplex timor poenae aeternae, sci­ licet timor cautelae et pungitivus, quo timens propter conscien­ tiam peccati pungitur et angustiatur, quia nescit illud esse iam dimissum. Perfectus tali tormento conscientiae non amplius tur­ batur, sed fruitur Dei dulcedine. Ergo timor filialis, qui est perfecti, a timore pungitivo est alienus. Sed remanet cum eo timor caute­ lae, quia etiam perfectus cavet, ne poena a Deo separetur ^2). « Quamvis timor filialis timore cautelae timeat poenam aeter­ nam, non tamen dicitur habere oculum ad poenam aeternam : quia nulla bona opera facit intuitu poenae aeternae, sed amore solo : quoniam solus amor sollicitat ipsum in operibus. Unde pro sola acquisitione gloriae laborat, sed cum hoc accidit quod vitatur poena aeterna n (*). Timor filialis timet offendere Deum et ab eo separari. Per hoc, quod duo timentur, timor filialis non dividitur in duas species, nam etsi diversa timeat, tamen non ut diversa. Timetur enim of­ fendere Deum, inquantum ab eo separativum. Non sunt igitur duae materiae propriae vel, quod idem est, diversi fines immediati. (’) « Notandum tamen, quod poena aeterna in duplici operatione se habet ad timorem initialem, scilicet ut materia et ut stimulus. Et licet se habeat ut materia, non tamen tres habet fines, quoniam cum dicitur, timet poenas ae­ ternas ut separativas a Deo, non denotat duos fines, sed primum dicitur ut finis, secundum ut dispositio finis », ed. cit., fol. 2O5vb. Cf. Iohan. de Treviso., cod. cit., fol. 4orb ; Herib. Antis., cod. cit., fol. 8ova. (2) o Solutio. Timor poenae aeternae duplex est, scilicet timor cautelae et timor pungitivus qui poenam habet. Timens enim initialiter pungitur et an­ gustatur intra se ex conscientia peccati, de quo nescit an sit dimissum sibi. Huiusmodi timor poenae aeternae, scilicet pungitivus non est in perfecto ; sed timor cautelae ibi est, quia cavet poenas aeternas sicut cavet peccare mor­ taliter » ed. cit., fol. 2O5vb. (a) Ed. cit., fol. zoOra. -- 62 --- Hoc clarius apparet, si ad caritatem attenditur. Timere enim offen­ dere Deum est oppositum ei, quod est velle ei servire ; timere vero separari a Deo est oppositum ei, quod est velle eum habere. Velle autem Deo servire et eum habere est eiusdem caritatis. Ergo etiam timere offendere Deum et ab eo separari est eiusdem virtutis scilicet timoris filialis (*). Licet igitur filius secundum carnem possit offendere patrem suum, quin ab eo separetur, sed non sic filius spiritualis, quia of­ fendere Deum est peccare mortaliter. Peccare autem mortaliter est a Deo separari (2). Timor filialis praeter timorem separationis sive offensae aliam speciem habet, scilicet timorem reverentiae. Hic timor solus invenitur apud sanctos in patria, et qui possidebatur a Christo. Maximus est effectus, quem timor iste operabatur in eo : « Ex timore enim reverentiae humiliavit se usque ad passionem et mor­ tem ; unde Apostolus (Hebr. V, 7) dicit de Christo : In omnibus exauditur pro sua reverentia « (·). (') « Item eiusdem virtutis in specie est voluntas qua volo habere Deum et qua volo servire Deo ; utraque enim voluntas caritatis est, quia caritatis vel amicitiae est velle facere quod placet Deo : et hoc est servire Deo. Ergo eiusdem virtutis in specie est velle servire Deo et velle habere Deum. Ergo eiusdem virtutis in specie est timere opposita. Sed offendere Deum est oppo­ situm ei quod est servire Deo et separari a Deo est oppositum ei quod est ha­ bere Deum. Ergo timere offendere Deum et timere separari a Deo sunt eius­ dem virtutis in specie. Ergo timor filialis non habet diversas species. Quod concedimus», ed. cit., fol. 205va. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 4orb ; Herib. Antis., cod. cit., fol. 8ovb. (2) « Ad secundum dicimus, quod non est simile de filio carnali et de filio spirituali, quia filius carnalis potest offendere patrem carnalem ita quod non separetur ab eo nec pater subtrahat ei bona sua, sed filius spiritualis non po­ test offendere Deum quin separetur ab eo, quia offendere Deum est peccare mortaliter et peccare mortaliter est separari ex Deo vel causa illius », ed. cit., fol. 205x3. Cf. Iohan. de Treviso, et Herib. Antis., locis cit. (’) Ed. cit,, fol. 2o6rb. -63 - VII. — Guillelmus Alvernus. — Guillelmus Alvernus (*) quantum ad notionem doni de mutatione suae opinio­ nis nos docet. Prius dona esse principia ad recipiendum magis quam ad agendum putavit (a). Consequenter distinctionem inter dona et virtutes determinavit. Sed istam post novum studium tollit. Etenim dari, donari, esse donum, est rei extrinsecum, de­ nominatio verbalis, ex qua distinctio non est deducenda (*). Multis et pulcherrimis laudibus effert timorem Domini, sub quo praesertim servilem et initialem videtur intelligere. Celebrat eum ut veram fortitudinem ; fuga enim, quae in eo habetur, non pusillanimitatis sed prudentiae, est maximum signum et bellandi peritiae. Fugit ut fugiatur, timet ut ab omnibus timeatur, timet Deum ut omnia timeant eum (♦). Timor inferni est optimum re­ medium ad concupiscentias carnales sedandas (4) ; vigilantissimus et assiduus custos, qui aeque tempore pacis ut tempore bel­ li pervigilat. Studio curaque custodit virtutes contra omnia peri­ cula, praesertim vero contra maximum eius inimicum, qui est se- (‘) Guillelmus Alvernus [f 1249] philosophus theologus Parisiis illustris in philosophia aristotelica, platonica, Arabumque versatus, plurima reliquit opera, quae sagacitatem ingenii ostendunt. Cf. Ueberweo-Geyer, Grundriss, P· 73°-73x ; F. Vernet, Guillaume d'Auvergne, in Dictionnaire de Théologie catholique, t. VI, col. 1967-76 ; Glorieux, Répertoire, t. I, p. 315-20. Textus : ex tractatu De Virtutibus et Moribus, inter Opera omnia, Venetiis, 1591. (2) « Revereri enim sancta, seu venerari interius, hoc est corde, non vide­ batur nobis aliquid agere, sed magis recipere ab ipsis sanctis, eodem modo de dono, seu spiritu timoris putabamus », ed. cit., p. 139a. (*) « Esse donum est nominatio, seu denominatio a loris, et ab accidente tantum nominans sive denominans, manifestum est enim praeter essentiam rei cuiuscunque, quae donabilis est, esse dari, sive donari, quare et fieri, et esse donum, accidunt rebus huiusmodi post completam eorum essentiam », ed. cit., p. 139b. (4) α Fugam me esse fateor spiritualem, non quidem fugam pusillanimi­ tatis, aut fonnidolositatis, sed cautae declinationis, sicut dicit proverbiorum 14. Salomon : sapiens timet, et declinat a malo... », ed. cit., p. i8ba. ($) Cf. ed. cit., p. 187a. — 64 — curitas negligcntiae (*). Sic colligit officia praeclara timoris : « In­ fernus mihi virga vel ferula est, cuius intuitu vel ostensione par­ vulos meos, velut Dei paedagogus, erudio et castigo. Infernus est mihi barbualdus, cuius ostensione parvulos meos, et ab omnibus stultitiis averto, et ad omnia bona facienda et sustinenda compel­ lo, non derogo fidei sorori praenominatae meae, nec in derogatio­ nem laudis, aut gloriae eius quicquam dicam. Verissime dixit qui­ dam, quod ipsa quodammodo Deum deificat, et ego nonminus, et hoc ipsi pagani idolatrae mihi testificantur, sicut ille qui di­ xit » (’). Timor tres filias habet : timorem scilicet poenae, timorem offensae et timorem reverentiae quarum unaquaeque ordine lau­ dibus multum extolluntur (·). Per primam filiam principium, per tertiam autem plenitudo constituitur sapientiae (♦). VIII. — Philippus Cancellarius. — Caput ut termina­ re possimus, debemus prius attingere Philippum Cancellarium (·). Etsi apud eum nihil inveniamus, quod doctrinae timoris novum quid adderet, tamen commemoratione est dignus quantum ad progressum notionis doni. Ad solutionem propriam introducendam proponit duas alias solutiones, quarum prima sic auditur : « dona sunt ad resisten­ dum, virtutes vero ad operandum » (e). Huius opinionis debili(*) Cf. ed. cit., p. i88a. (*) Ed. cit., p. i88a. (*) Cf. ed. cit., p. i88a. (*) Cf. ed. cit., p. i88b. (*) Philippus Cancellarius Parisiensis (f 1236) in antiquam scholam franciscanam exercuit influxum, sicut Guillelmus Antissiodorensis in dominicanam. Inter alia eius opera inedita est Summa quaestionum theologicarum. Cf. O. Lottin, L’influence littéraire du Chancelier Philippe sur les théologiens Préthomistes, in Recherches de Théologie ancienne et médiévale, t. Π, 1930, p. 311-29. Textus : ex ed. Lottin, Les Dons. (·) Lottin, p. 78. — 65 — tas confestim detegitur : sunt enim virtutes, sicut fides et ad re­ sistendum, itemque sunt dona, sicut pietas et ad operandum. Pe­ nes alteram opinionem dona et virtutes sunt in libero arbitrio, sed dona sunt in eo prout est facultas rationis, virtutes autem in eo, prout est facultas voluntatis. Suam solutionem profert distinguendo donum in stricto et in lato sensu sumptum. Donum in lato sensu per comparationem ad causam efficientem accipitur : datur ab ea sine spe retributionis. Ideoque nihil impedit coniungere illud cum virtute, quae revera potentiam rectificat in ordine ad finem. Ratio igitur doni commu­ niter sumpti et virtutis non differunt in substantia, sed idem sub aspectu diverso dicitur donum vel virtus. Si vero ratio doni ut appropriata sumitur, donum libere da­ tum significat, quod gratiae primae virtutum superadditum est, super gratiam scilicet virtutis. Sic ad actus sequentes et actibus virtutis superiores prorumpit. Quia actus donorum sunt actibus virtutum perfectiores, donum datum esse dicitur in adiutorium virtutis. Consulto igitur virtutes non dicuntur a donis perfici, remanent enim quales fuerunt. Potius ipsa potentia erigitur per dona ad actus perfectiores i1). Sed actus donorum sunt adhuc semper tantum medii ; illis dantur etiam superiores, qui sunt beatitudinum. Tres sunt igitur status actuum, inter quos inter­ ponuntur etiam actus fructuum. Data solutione Cancellarius Parisiensis de quaestionibus in­ cidentibus disserit. Sic decernit virtutes magis ad agendum, do­ na autem ad patiendum esse. Dona enim sive sint in potentia appetitiva, sive sint in potentia cognoscitiva passionem respi­ ciunt, quia ipsum intelligere, iuxta Aristotelem, est quoddam pati. Quod dona sunt ad patiendum, apparet etiam ex illa ratione, prop-(*) (*) « Sunt enim tres status actuum : quidam actus dicendi sunt primi, quidam medii, quidam ultimi et perfectissimi. Primi sunt actus virtutum, quia virtus est habitus quo primo erigitur potentia. Actus consequentes et medii sunt actus donorum, quia donum est datum in adiutorium virtutis. Actus autem consequentes et ultimi et perfectissimi sunt actus beatitudinum. Interponuntur etiam actus fructuum, et quodammodo sunt medii, secundum alium modum, sicut alibi exponetur ». Lottin, p. 79. — 66 — ter quam descendisse dicuntur super Christum. Ratio ilia fuit actus redemptionis, qui fuit in corpore ad patiendum, in anima autem ad compatiendum. Si igitur data fuerunt Capiti nostro ad patiendum, etiam membris propter idem dari convenit (*)■ Dona habent etiam alium effectum, ut scilicet impedimenta ex corruptione orta, ipsa vitia, removeant et sic virtutes in sua operatione secundent. Adiuvante igitur dono operatio virtutis liberius et magis expedite a potentia procedit. Hic effectus, per comparationem ad primum remanet secundarius. Dona enim prin­ cipaliter directionem in passionibus, sicut virtutes in operatio­ nibus, efficiunt (*). Cancellarius Parisiensis plura talia elementa attulit, quae sequentes auctores, ipsi scholasticae principes, optime in usum suum convertere potuerunt. Sed si expositio eius accuratius in­ spicitur, statim percipitur defectus unitatis doctrinalis. Dcest elaboratio doctrinae, elementa potius coordinantur, quam in uno corpore doctrinali coniunguntur. Ideo potius triplex, quam una solutio ab eo praestatur. ♦ « · Observata doctrina traditional!, observandus est progressus in explicatione. i) Quantum ad notionem doni, ex praecedenti capite doctri­ nam communem habemus, quae dona et virtutes eadem exhi­ bet. Extra hanc viam tritam convenimus auctorem Summae Sen­ tentiarum eique adiunctum. loannem Saresbcriensem. Uterque virtutes effectus donorum tenet. Haec doctrina communis, sicut ex secundo capite deducere possumus, semper minus defenditur. Praepositinus cognoscit et­ iam alias opiniones, tamen ipse adhuc cum Magistris perseverare nititur. Guillelmus Antissiodorensis iam compromissum facere videtur inter scholam traditionalem et recentes. Dona dicit esse re virtutes; hoc tamen non impedit, ne inter se differant. Distin(’) Cf. Lottin, Les Dons p. 80. (’) Cf. Lottin, Les Dons p. 8o-8j. — 67 — guuntur enim praeprimis vi motivorum. Dona enim ex motivis ordinis supernaturalis, virtutes vero ordinis naturalis sumptis agunt. Deinde distinguuntur etiam in hoc, quod dona actus in­ teriores, virtutes vero actus exteriores intendunt. Simon Tornacensis comprobando doctrinam Summae Sen­ tentiarum prius signatam quasi initium novi progressus indicat. Stephaniis Langton non modo de identitate donorum et virtutum loquitur, immo doctrinam Summae Sententiarum subvertit. Stephano enim Langton dona et virtutes sunt diversi habitus, quo­ rum dona sunt non semina, sed effectus virtutum. Sed ne ideo male intelligatur, diserte illa dona dicit Dei gratia et non ex libero arbitrio orta. Hanc opinionem, ut doctrinae Magistrorum non conformem Praepositinus reicit sicut et illam, iuxta quam haec tria dona, ti­ mor, pietas et fortitudo virtutes, alia vero quattuor usus poten­ tiarum rationis et intellectus dicuntur. Alias duas opiniones praemittit etiam Philippus Cancellarius, antequam ad suam perveniat. Iuxta primam dona ad patiendum, virtutes vero ad operandum proponuntur. Huius opinionis de­ bilitas faciliter detegitur, quia dantur et dona ad operandum et virtutes ad patiendum. Altera opinio autem dona in facultate ra­ tionis, virtutes vero in facultate voluntatis ponere studet. Ipse Philippus Cancellarius distinguit dona late et stricte sumpta. Dona late sumpta esse virtutes libenter concedit. Dona vero stricte accepta talem Dei dationem liberam exprimunt, quam ipse super virtutes iustis tribuit. Sic mirum non est, si dona ad actus actibus virtutum perfectiores eriguntur. Actus tamen do­ norum remanent adhuc medii, quia beatitudinum est, ut actus perfectos efficiant. Dona igitur dantur in adiutorium virtutum ; sed non ita. aesi ipsae donis perficerentur, sed ut actus earum secundentur. Philippus Cancellarius doctrinam tam provehit, ut sat prope ad S. Bonaventuram accedat. Dona stricte sumpta, sub quibus septem ab Isaia enumerata intelliguntur, et late sumpta magis magisque distinguuntur, prae­ sertim quando de timore agitur. — 68 — Ut progressum doctrinalem melius inspiciamus, ordine ad singulas timoris differentias veniamus. 2) Timor naturalis in Summa Anonyma profundius perspi­ citur. Designatur ut qualitas naturalis, si eo reverentia naturalis Deo exhibetur ; sed est poena, si sub eo mortis formido et timor poenae intelliguntur. Sive ut qualitas naturalis accipiatur sive ut poena, de se quidem non est, potest tamen esse, meritorius, sicut mors, quae patienter sustinetur. Sic fuit in Christo, ideo et sub hoc respectu omnis Christi actio instructio pro christiano recte dicitur. 3) Timor humanus iam apud Gandulphum Bononiensem non simpliciter reprobatur, sed penes intentionem timentis de eo in­ dicatur. Etiam Guillelmus Antissiodorensis eum posse naturae esse consonum animadvertit, tamen frequentius in malum defle­ ctere adnotat. In Summa Anonyma insolita doctrina refertur, quae delictum non ipsi timori humano, sed ei adiuncto et perverso desiderio imponit. Sic igitur ipse timor humanus a malitia salva­ tur. 4) Timor servilis apud Simonem Tornacensem, sicut prius apud Hugonem a S. Victore, Robertum Melidunensem, Alanum de Insulis propter supplicium tantum temporale cohibet animum a peccato. Doctrina tamen communiter recepta supplicium etiam aeternum pro motivo huius timoris accipit. « Timor servilis carnem non crucifigit, quia vivit in eo peccan­ di voluntas, et sequeretur opus, si speraretur impunitas », docet Augustinus. Quomodo autem vivat haec peccandi voluntas, ex­ plicant Magistri. Opinio maxime recepta et forte prima, quae Pe­ tro de Corbolio tribuitur, hanc voluntatem conditionalem appel­ lat et opponit voluntati absolutae. Hanc doctrinam suam fe­ cerunt inter alios Petrus Capuanus et Summa Anonyma ; Praepositinus eandem doctrinam tenet, sed aesi contra Stephanum Langton se defenderet, conditionalem actualem dicit. — Simon Tornacensis timore servili voluntatem affectionis vidit cohiberi, ne in voluntatem effectionis prorumpat. — Stephaniis Langton, quem etiam Gaufridus Pictaviensis sequitur, voluntates sensualitatis et rationis distinguit et voluntatem peccandi sensualem appellat. — 69 — — Guillelmus Antissiodorensis tum hanc, turn conditionalem volun­ tatem reicit et in timore servili duas voluntates rationales contra­ riorum sed non contrarias admittit. Timorem servilem bonum et utilem esse, disponendo nos ad salutem, ab omnibus tenetur. Insuper Stephanus Langton de bo­ nitate timoris servilis profunde disserit. Iuxta eum timor servilis qualitatem substantialem bonam copulat et deformitatem subiecti tantum connotât. Haec autem connotatio non impedit, ne ille bonus dicatur. Timere vero serviliter, quia deformitas in eo non tantum connotatur, sed ut principalis forma tenetur, est malum. Sed solutionem sequitur difficultas : timor servilis est bonus, quo modo ergo potest esse malus eius usus ? Sed altera ex parte me­ moria servatur etiam verborum Augustini, quod in timore servi­ li et si bonum fiat, non tamen bene. Ecce ratio, quare quaestio de timore servili iterum iterumve considerate et caute examinatur. — Petrus Capuanus serviliter timere ut effectum timoris servilis bonum proponit. Sed statim notat aliam explicationem possibi­ lem, iuxta quam non timere serviliter, sed solum timere, est effec­ tus timoris servilis. Ut ipsum timere fiat serviliter, a servilitate habetur. Sic timere serviliter prout est a timore servili, et non a servilitate, est bonum. — Item Praepositinus usum timoris servilis bonum docet, si sub hoc timere sine amore et non « timere et non amare » intelligatur. — Guillelmus Antissiodorensis tum opinionem Stephani Langton, tum opinionem a Petro Capuano ut possibi­ lem propositam reicit et sicut timorem servilem ita et timere ser­ viliter bonum esse docet. Ad verba vero Augustini notat, quod bonum et bene non eodem sumitur sensu. Timor servilis etsi bo­ nus sit, non ideo eo bene, id est meritorie, agitur. Timorem servilem a Spiritu Sancto omnes tenent. Ideoque in eo poena aeterna non imaginatione cognoscitur, sed sola fide informi creditur : addit Guillelmus Antissiodorensis. Quia a Spiritu Sancto habetur, ideo communiter ut donum Dei tenetur, et non semel a dono stricte sumpto caute secernitur. Sic Tornacensis timorem servilem esse donum a Spiritu Sancto et non donum in Spiritu Sancto docet. Stephanus Langton diserte dicit timorem servilem non esse istud donum, quod inter sex alia - 7θ - ab Isaia enumeratur. Tamen recte donum dicitur, quia a Deo gratis datum, immo naturalibus superadditum, ut nos ad recep­ tionem gratiae praeparet, cuius iam ut signum praesumitur. Timor servilis donum a Spiritu Sancto datum est, ut pulchre no­ tat Guillelmus Antissiodorensis, quia humiliando et abstrahendo hominem a peccato habilitai ad salutem. 5) Simul etiam doctrina de timore initiali permultum pe­ netratur. Abstinet timor iste a peccato partim timore poenae, partim amore iustitiae. Sed ne hic timor poenae idem cum illo, qui est servilis timoris, teneatur, Stephanus Langton observat eum in ipso amore iustitiae radicari. Eadem via procedit etiam Guillelmus Antissiodorensis, quando servilis et initialis timoris respectus ad poenam diversos iudicat. Timor enim poenae in ini­ tiali, etiam iuxta eum, a caritate generatur. Unde poena per ti­ morem initialem non ut talis, sed ut a Deo separativa consideratur. Verum est, quod timor initialis timet poenam etiam propter tor­ mentum conscientiae, timet scilicet ne peccatum remittatur. Sed poenitentia peracta hic timor quiescit. Sed si timor poenae in caritate radicatur, tunc etiam aug­ mentum timoris initialis aliter iudicatur. Consequentes sunt sibi Stephanus Langton et Guillelmus Antissiodorensis, quando cre­ scente caritate timorem initialem quoad essentiam crescere postu­ lant. Di minutionem autem accidentalem Langton ex parte effec­ tus explicat, prout motus timoris poenae rariores et minus fer­ ventes declarat ; Antissiodorensis vero eandem ad tormentum con­ scientiae restringit. Praeter has sat subtiles elaborationes doctri­ nam Petri Pictaviensis (x) apud Petrum Capuanum et in Summa Anonyma invenire possumus. 6) Distinctio inter timorem initialem et filialem iuxta eos, qui etiam timorem poenae in initiali ab amore derivare nituntur, convenienter ad accidentalem reducitur. Sic docet Langton quod modo explicat Gaufridus Pictaviensis : caritas perfecta foras mit­ tit initialem non quantum ad ipsum timorem, sed quantum ad initialitatem et imperfectionem. Timor filialis distinguitur a GuilP) Cf. supra p. 18-19. - 7» - lelmo Antissiodorensi co, quod non habet tormentum conscientiae. Magister illustris etiam modo profundiori differentiam explicat, quando initialem ad amorem mercenarium, filialem vero timorem ad amorem filialem reducit. Sic datur ratio ultima, quare hi duo timores tantum accidentaliter inter se distinguantur. Nam sicut amor mercenarius et filialis numerice eandem caritatem, licet di­ verso gradu habitam designant, ita timor initialis et filialis, etsi accidentaliter discrepent, eandem timoris speciem constituunt. Non modo isti duo timores ab invicem, sed neque a servili essentialiter distinguuntur iuxta Tornacensem. Idem est timor, qui vocatur modo mundanus, modo servilis, nunc initialis, nunc vero reverentialis secundum diversitatem finium. Similiter Praepositino timor est qualitas, quae modo est servilis, adveniente ca­ ritate efficitur initialis et filialis. Servilis efficitur initialis exclusa sua servilitate, initialis vero fit filialis dempto suo accidente. In Summa Anonyma etiam alterum extremum notatur, quo servilis timor non possit fieri initialis, nec initialis castus, sed adveniente uno, desinit esse alius. 7) In filiali Uniore generati m duo usus distinguuntur, ti­ mere scilicet a Deo separari eumque offendere et Deum revereri. Tantum ultimus actus Christo et beatis attribuitur. Separari a Deo eumque offendere timere, quomodo sit unum, a Guillelmo An­ tissiodorensi pulchre ostenditur. Perpulchre momentum timoris in oeconomia salutis descri­ bit Guillelmus Alvernus. Timor Domini est vigilantissinius assi­ duus custos, qui aeque tempore pacis et belli pervigilat, studio cu­ raque virtutes contra omnia pericula custodit. Paucis, novae quaestiones, novaque problemata circa doctri­ nam timoris proponuntur. Opiniones se invicem tangunt, solutio­ nes sibi invicem succedunt. Una ab altera nititur victoriam repor­ tare. Doctrina, quae tam clare et succincte a Petro Lombardo praesentatur, ad tanta problemata et discussiones haud dubita­ tur ansam dare. Studia tamen et nisus et contentiones non fue­ runt inutiles, quia doctrina timoris Domini sub novo et novo aspectu examinatur, enodationibus opulentatur, et semper pro­ fundius penetratur a Magistris Parisiensibus. CAPUT III De timore Dei in Schola Franciscana Labores maiorum in eruendo, explicando, ordinando, tra­ dendo deposito fidei sive sub ratione veri, sive boni et pulchri, di­ vo Augustino duce, saeculis XI et XII constabant. Istos ad perfec­ tionem perducere munus fuit scholasticorum saeculi XIII, inter quos optime meriti magistri de ordinibus Mendicantium. Inter istos Fratres Praedicatores et Minores eundem finem prosecuti sunt : salutem animarum per praedicationem, quae formationem profundam theologicam praeter vitae sanctitatem requirit. Dum ex natura rei, schola primitiva Fratrum Praedicatorum in tra­ denda et discenda theologia maiorum tota fuit, medio saeculi XIII, praeeuntibus SS. Alberto Magno et Thoma Aquinate insu­ per urgens opus arduum synthesis inter traditionem divinam et sapientiam humanam feliciter exsequi coeptum est, cuius corona Summae divi Thomae exsistunt. Quae opera ob finem suum re­ flectunt, quod S. Bona ventura ait : « Fratres Praedicatores prin­ cipaliter intendunt speculationi, et postea unctioni » f1). Schola vero Franciscana, praelucentibus clarissimis Magistris Alexandro Halensi, Odone Rigaldo, S. Bonaventura et aliis etiam colit sapientiam humanam, inquantum ancillatur sapientiae Di­ vinae (*), at principaliter tota est in doctrina divina traditional! maiorum, S. Augustino duce, admiranda, recolenda, gustanda sequendo etiam amicos Dei Victorinos. « Alii (Fratres Minores) principaliter intendunt unctioni et postea speculationi », quod etiam in modo tractandi de timore Dei elucet (3). (*) S. Bonaventura, Collationes in Hexaemeron, coi. 22, n. 21, (ed. Quaracchi, t. V, p. 440). (a) H. Felder, Geschichte der wissenschafllichen Studien ini Franziskanerorden bis um die Mitte des 13. Jahrhdts, Freiburg, 1904, p. 204, 506. (*) Cf. Edouard d'Alencon, Frères Mineurs, in Dici. théol. cath., t. IV, coi. 828-30 ; A. Schütz, A klasszikus fercnces theologia, Budapest, 1927. - 73 — I. — Alexander Halensis. — Alexander Halensis (x) ad varias timoris divisiones ab auctoritatibus assignatas conci­ liandas nomine timoris modo passionem, modo voluntatem eiusque motum assignat. Timor ut passio a Damasceno, ut motus voluntatis a ceteris dividitur. Nam timor iste est aut gratuitus aut contrarius, uti mundanus. Si est gratuitus, aut est gratis da­ tus, tunc est servilis, aut vero gratum faciens, et tunc est amica­ bilis, cuius differentias initialis, filialis et reverentialis timores constituunt (*). Si ergo quaeritur, an timor servilis sit donum Spiritus San­ cti, responsio in promptu habetur. Est donum gratis datum, quia prohibendo a peccato subiectum ad receptionem gratiae praepa­ rat. Huic non obstat timorem servilem nequire compati secum Spiritum Sanctum. « Distinguitur enim, quod quaedam sunt a Spiritu Sancto, et cum Spiritu Sancto, sicut formatae virtutes, scilicet fides, spes, caritas. Quaedam autem sunt a Spiritu San­ cto, et non cum Spiritu Sancto : ut timor servilis, et fides infor­ mis, et huiusmodi » (*). Quantum autem sit donum, ut clare appareat, duo de ratio­ ne timoris servilis dicuntur : timor poenae et exclusio amoris (x) Alexander Halensis, « theologorum monarcha », a Doctor irrefraga­ bilis » salutatus, iam magister Parisiensis an. 1230 nomen dedit ordini S. Francisci, primusque Magister-regens suae familiae Parisiis confratres suos, inter quos Odo Rigaldus probabiliterque S. Bonaventura est numerandus, studiis theologicis initiavit. Summa eius theologica, quam etiam S. Thomas multum aestimavit, veluti fundamentum scholae franciscanae habetur. S. Augustinus, S. Gregorius M., S. Anselmus, J. Damascenus, Victorini, interque priores ma­ gistros Parisienses Praevostinus, Guillelmus Antissiodorcnsis, praecipue vero Philippus Cancellarius sunt illi, apud quos est maxime versatus, sed neque philosophos graecos neglexit. Decessit an. 1245. — Cf. Ueberweg-Geyer, Grundriss, p. 381-84, 734, 793 ; Fr. Pelster, Interno all’origine e aH’autenticità della « Summa » di Alessandro di Hales, in Civilia cattelica, t. LXXXII, 1931, P- 37-49, 414-31· Textus ex Summa theologica, p. III. (ed. Venetiis, 1575-76· (*) Cf. qu. 66, m. 1 (fol. 278,. b). (3) Ibidem, m. 2 (fol. 278, 2. b). - 74 - Dei. In timore servili deformitas, prout eo Deus aeternaliter puni­ turus timetur, non denotatur, indicatur vero, prout excluditur amor Dei, qui timetur. Timor servilis est donum quantum ad timorem poenae, et non quantum ad exclusionem amoris (l). Deformitas, quae per exclusionem amoris Dei habetur, est ratio, quare vivat in serviliter timente voluntas peccandi mortali­ ter. Haec voluntas peccandi est absoluta et in habitu manens, dum vero voluntas non peccandi est tantum conditionalis et ac­ tualis. Haec est ex fide, prior vero ex libero arbitrio oritur (*). Duplex est igitur radix timoris servilis : ex parte timoris poenae liberum arbitrium cum fide iustitiae Dei poenaeque aeter­ nae ; ex parte autem exclusionis amoris est liberum arbitrium cum fomite peccati. Timor servilis est donum prout ex prima radice exsistit (·). Timor poenae aut ex apprehensione naturali aut ex compre­ hensione per fidem orta habetur. Timor servilis a naturali distin­ guitur, quia in eo poena per fidem comprehensa timetur (4). Ratio timoris est amor. Amor autem propriae salutis prae­ sentis est naturalis, amor vero propriae salutis futurae est natu­ ralis fide informi informatus, quia salus futura per fidem cogno­ scitur. Timoris igitur naturalis ratio est amor naturalis, servilis vero amor fide informatus (s). Timor ergo servilis fide innitens recte donum vocatur. (*) « Resjxmsio. Cum dico, timor servilis, duo dico ratione huius quena aeterna timore initiali : nisi propter offensam, id est principaliter timetur offensa ». Ibidem, m. 4 ( fol. 279. 2. b). (2) Cf. ibidem. (*) Cf. qu. 62, m. 2 (fol. 269 b). (*) Cf. doctrinam Philippi Cancellarii, p. 65. (·) Cf. doctrinam Philippi Cancellarii, p. 65. (·) « Virtutes respiciunt primos actus, dona sequentes, fructus completio- - 77 - Dona igitur non tantum impedimenta superant, sed etiam actus eliciunt proprios (*). Hisce actibus non ipsas virtutes, sed potentias perficiunt (*). Huic neque obstat, quod diversi habitus easdem potentias respiciunt, quia diversi habitus poten­ tias ad actus specie diversos perficiunt (’). Timor ergo filialis, qui inter septem dona numeratur ad actus superiores perficit animam, qui in vita per timorem offensae Dei, in patria vero per timorem reverentialem manifestantur. II. — Odo Rigaldus (*). — Magister Odo sic tractat ordine problemata notioni timoris coniuncta, sic partes inter se aptat et colligat, ut totum quoddam efficiatur. Sequimur nos quoque ordinem laudatum. res, beatitudines completissimos», qu. 12, m. 2 (fol. 39) — Item : 6ra. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i58vb. (*) «Item... dicit Damascenus [PG 94, 9 * ’3<>l· quod exspectatum bonum concupiscentiam constituit, praesens laetitiam ; econtra exspectatum malum timorem, praesens tristitiam ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 465Tb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i58vb.—«Item: similiter alia diffinitio non convenit eidem timori ; ille enim timor non est exspectatio mali, quia qui sunt in patria nullum malum exspectant. Ergo et haec diffinitio male assignata est, quia non convenit omni ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 466ra. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. I58vb. (*) « Iuxta haec etiam quaeritur de timore reverentiae, maxime in patria cuius timor sit, et utrum quod habeat rationem timoris. Et videtur quod non — 79 ~ more Domini assignatur reverentia, qua Christus est reple­ tus (»). Difficultates evanescunt et omnia inter se perpulchre pacis­ cuntur, si de ratione timoris non plus affirmatur nisi resilitio ab aliquo arduo. Haec ratio convenit omni timori. Arduum enim potest esse bonum et malum. Timor reverentialis resilitionem exhibet a quodam arduo bono seu excellente ; timor vero, prout a S. Augustino et Damasceno diffinitur, resilitionem dicit ab arduo malo (*). Adhibetur in definitione resilitio et non recessus, quia a bono arduo timore reverentiali non receditur, sêd resilitur in propriam parvitatem (’). Quando reverentia ut mixta cum sublectione dilectio sumi­ tur, dilectio comitem et causam, non vero essentiam timoris assi­ gnat, ideoque, licet dilectio motum dicat in aliquid, timor reveren­ tialis ab excellente bono resilire non impeditur («). Ratio enim timoris non dicit tentionem in quid sed a quo ; sed reverentia [F, fol. 159ra] dicit tentionem ut in quid, quia, sicut dictum est capitulo ultimo, praecedentis lectionis, reverentia est mixta cum subiectione dilectio. Dilectio autem est tentio non ut a quo sed ut in aliquid. Ergo reverentia vel timor reverentiae non habet rationem timoris ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 4b6ra. — Cod. Vind. Falat. lat. 1532, fol. isçra. (’) Cf. ibidem. (*) « Ad hoc dicendum: quod, cura timor sit in irascibili, respectu ardui vel alicuius excellentis est secundum quod dicitur Malachiac I, [v. 6], si ego dominus, ubi timor meus. Timor ergo dc ratione sua non plus dicit nisi resili­ tionem [nflectionem F] ab aliquo arduo vel excellente. Et haec ratio convenit communiter omni timori ; sed illud arduum potest esse bonum et respectu huius est timor reverentiae, et potest esse malum et respectu huius sunt aliae differentiae timoris. Et hoc secundo modo, scilicet prout timor dicit resilitionem ab arduo malo, sic diffinitur ab Augustino et Damasceno, et ideo non opor­ tet quod illae diffinitiones conveniant timori reverentiae ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 466rb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. 159™. (3) « Ad aliud dicendum,quod timor reverentiae dicit motum ut ab aliquo et etiam ab aliquo bono, sed non dicit motum, qui sit recessus sed qui est resi­ litio a bono arduo in propriae parvitatis considerationem ; et hoc non ponit recessum ab illo bono arduo sive summo, sed solum humiliationem respectu cius ». Cod. Bmg. lat. 208, fol. 466vb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. isorb. (*) « Ad primum quod obicitur contra primam diffinitionem dicendum : quod hoc est falsum : timor est amor, sed amor bene est causa timoris. Unde — 8o — Determinata notione communi, differentiae timoris quae­ runtur. Contra quod differentiae numerentur, obstare videntur verba Philosophi : si unum oppositorum non est multiplex, nec reliquum. Oppositum autem timori, spes, non dividitur ; ergo neque ipse timor (*). Ad solutionem verba Philosophi ibi sunt applicanda, ubi formaliter est oppositio. Spei vero sic opponitur timor non ut est donum, sed ut affectio. Potest etiam sic explicari dictum Philosophi, quod si unum oppositorum est aequivocum et reliquum, et quidem iuxta rationem, qua opponitur. Ex hoc autem non sequitur, quod divisio unius univoca vel analoga ad­ ducat eandem divisionem in altero. Eo igitur, quod spes non divi­ ditur, divisio timoris non impeditur (*). Quare autem timor et non spes dividatur, planum est. Spes enim nonnisi respectu boni illa verba Augustini c. XIV de Trinitate intelligenda sunt causaliter, non per essentiam, et ideo diffinitione indicante substantiam non debet diffiniri per amorem timor, sed diffinitione data per causam posset, sicut fit ibi c. XIV de Trinitate ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 4667a. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i59ra. — «Ad primum in contrarium dicendum: quod reverentia non dicitur dilectio nisi concomitativc, scilicet quia habet dilectionem concomi­ tantem et forte causam sui, sed per essentiam non est reverentia dilectio ». Ibidem. (>)« Secundo quaeritur de divisione timoris... Contra est : Spes et timor opponuntur. Spes enim erigit, timor deprimit secundum Gregorium [PL 76, 687] ; sed si unum oppositorum non est multiplex, nec reliquum secundum Philosophum [T Top., a 15. 107“, 34]. Ergo cum spes non dividatur, neque timor debet dividi ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 466vb. — Cod. Vind. Palat, lat, 1532, fol. 159Tb. (’) « Ad obiectum in contrarium dicendum : quod cura dicit Philosophus [I. Top., a 15. 107·, 34] : si unum oppositorum est multiplex et reliquum et si non, non, hoc intelligitur : si enim multipliciter dicitur, opponitur reliquum secundum omnem sui acceptionem ; sic autem non est hic, quia spes non op­ ponitur timori nisi prout est affectio, non prout est donum. Aliter potest dici, quod Philosophus non dicit, quod si unum oppositorum dividatur et reliquum, sed dicit : multiplex est vel multipliciter dicitur. Si enim unum est acquivocum et reliquum, si opponitur ei secundum quamlibet sui significationem, sed non oportet, quod si unum dividitur divisione univoca vel analoga, quod et reliquum ; et sic est in proposito. Unde non oportet, quod si spes non dividi­ tur, nec timor dividatur, vel econtrario quod si timor dividitur, quod et spes dividatur». Ibidem. - 8ι — et quidem summi boni dicitur, timor vero tum respectu boni, tum respectu mali et quidem multipliciter sumitur (‘). Consuetae sex timoris differentiae coniunguntur sollerter et conspirare ostenduntur. Triplex est radix timoris : natura, libido et gratia. A natura surgit timor naturalis. Libido vero, quia ho­ mo ea nimis diligit se et sua, gignit timorem humanum et mun­ danum. Prout autem timor a gratia oritur : a gratia gratis data est servilis, a gratia vero gratum faciente, si est imperfecta, ti­ mor initialis, si vero perfecta, filialis. — Eadem divisio respectu meriti profertur, si timor ut est meritorius aut demeritorius aut indifferens sumitur. Timor indifferens est naturalis, demerito­ rius vero humanus et mundanus. Meritorius potest dici servilis, prout disponit ad meritorium. Meritorius, ut opera meritoria efficit et quidem imperfecte, licet sufficienter, est initialis, meri­ toria vero perfecte operatur filialis (s). Per sex partes explicata Damasceni divisio est timoris natu­ ralis, qui per modum passionis naturalis accipitur. Magister Lombardus iuxta Rigaldum hunc timorem, intendens principaliter C) < Si autem quaeritur : quare magis habet dividi timor quam spes, hoc planum est, quia spes non dicitur nisi respectu boni et praecipue respe­ ctu summi boni, quod unicum est ; timor autem, sicut dictum est prius, et respectu boni et respectu mali dicitur et etiam respectu mali multipliciter ». Ibidem. (’) «Surgit autem numerus iste per hunc modum, cum triplex sit ra­ dix timoris, scilicet natura, libido et gratia. A natura oritur primus timor, qui dicitur naturalis. Libido autem duplex est, scilicet vel vivendi vel habendi sive nimis diligens se aut nimis diligens sua. A prima oritur timor humanus, a secunda timor ftiundanus. Si autem timor oritur a gratia : aut a gratia gra­ tis data et non gratum faciente et sic est timor servilis, aut a gratia gratum faciente, et hoc vel in statu imperfectionis et sic est timor initialis, vel in statu perfectionis et sic est timor filialis. Aliter dicitur sic, et in idem redit : omnis timor aut est meritorius aut demeritorius aut indifferens. Si indifferens, sic est timor naturalis ; si demeritorius : aut ex inordinatione ad se, et sic est timor humanus, aut ad sua, et sic est timor mundanus ; si meritorius : aut dicitur meritorius quia disponit ad meritum, et sic est timor servilis ; aut quia operatur meritum vel in ipso consistit meritum, ct hoc vel imperfecte licet sufficienter, et sic est tiuior initialis, vel non solum sufficienter sed etiam perfecte, et sic timor filialis». Cod. Brug. lat. 208, fol. 46?va. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i59va. - 82 - de timore ut dono tractare, omittit. Item timor humanus et mundanus inquantum oppositi dono timoris notantur (l). Donum, quod superadditur naturae, est aut gratis datum, aut gratum faciens. Timor servilis est donum gratis datum, ini­ tialis gratum faciens in statu imperfectionis, filialis vero est illud in statu perfectionis (a). Cognitae differentiae timoris nunc ad invicem comparantur. A timore humano et mundano specie distinguitur timor servilis, non quia uno poena ab homine inflicta, altero poena a Deo in­ flicta timetur, sed quia timor poenae in priori movet ad peccan­ dum, in altero vero facit abstinere a peccato. Accedit, quod servi­ lis, qui est a gratia gratis data et est donum Dei, timet poenam aeternam, humanus vero et mundanus poenam tantum tempora­ lem fugiunt (’). (*) « Ad aliud dicendum : quod sex species, quas ponit Damascenus, sunt timoris naturalis. Et quia dc illo non facit hic Magister mentionem, ideo nec illas species ponit. Ratio autem, quare Magister non tangit liic timorem natu­ ralem, est, quia non intendit liic principaliter nisi de timore dono, et ideo non determinat nisi de ipso vel de eius opposito. Eius autem oppositum est ille timor, qui peccatum est sicut mundanus et humanus ; et quia timor naturalis non est donum, prout donum dicitur, quod superadditur naturae, nec etiam ei opponitur, ideo Magister non facit de eo mentionem. Haec etiam forte est ratio una, quare Magister non computat timorem mundanum et humanum nisi pro imo, quia scilicet non intendit dc cis prout distinguuntur inter se. sed solum prout opponuntur timori qui est donum ; in hoc autem non ditsinguuntur sed magis conveniunt ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 467VI). — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. isçvb. (*) « Per hoc patet, quare Magister dicit esse tantum quattuor, quia omnis timor, dc quo hic intendit, aut est donum aut est eius oppositum. Si secundo modo, sic est timor, qui est peccatum, scilicet mundanus et humanus. Si est donum, aut gratis datum non gratum faciens, sic est timor servilis ; aut gra­ tum faciens et hoc vel in statu imperfectionis, et sic initialis, vel in statu per­ fectionis, et sic filialis ». Ibidem. (·) « Ad aliud dicendum : quod timor humanus et servilis differunt specie, non quia iste timet poenam ab homine inflictam, ille pcenam a Deo inflictam, hoc enim in veritate non est causa, et per hoc patet solutio ad obiectum si differant specie, quia humanus timor peccatum est, servilis autem non. In pri­ mo enim, et etiam in mundano, poena, quae timetur, movet ad peccandum ; in servili autem poena, quae timetur, facit abstinere [P, fol. ifora] a peccato. - 83 - Servilis et initialis timores inter se expresse non comparantur, tamen ab invicem specie distingui videntur. Si doctrinam usque nunc dictam in mente tenemus, necopi­ nato venit ad nos distinctio specifica a Rigaldo statuta inter ti­ morem initialem et filialem. Ipse optime cognoscit rationem, quam priores pro favore suae positionis afferre solebant. Magis nempe et minus non diversificant speciem. Ergo nec timor minus et magis perfectus, qualis est initialis et filialis, sicut nec minor et maior caritas specie differunt (x). Concedit hoc Magister Rigaldus, tamen aliud eum movet : respectum ad poenam, qui deficit in filiali, in ratione initialis videt. Huius difficultatis profunda solutio a Stephano Langton prolata et a Guillelmo Antissiodorensi tam mirabiliter explicata nunc in oblivionem adduci videtur. Restat ipsi adhuc loqui de singulis timoris ut doni speciebus et imprimis moratur apud timorem servilem. Timor servilis est bonus, quia est donum Dei, boni introductivum. Nec tamen est sine malo, quia nonnisi ab exsistente in peccato mortali habetur. Hoc autem peccatum mortale non pri­ vat eum bonitate, sicut nec fidem informem eius bonitate (a). Si autem timor servilis est bonus, eius quoque usus, ipsum timere serviliter, debet esse bonus. Non negatur igitur timere serviliter esse bonum, sed quoddam malum illud, scilicet vo­ luntas peccandi comitare asseritur. Habetur enim in serviliter timente duplex velleitas. Prima velleitate quis vellet aliquid face­ re, si non esset prohibitum ; tamen non displicet ei prohibitio. Item : servilis est a gratia gratis data ct est donum Dei ; humanus autem non, nec etiam mundanus. Item : isti duo timent poenam temporalem, servilis autem aeternam ». Cod. Brug. lat. 208 fol. 4(>8ra. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6ora, (*) α Ad aliud dicendum : quod filialis et initialis differunt specie et con­ cedo rationes ad hoc. — Ad primum in contrarium dicendum : quod non di­ cuntur differre specie, quia iste magis perfectus [B, fol. j68rb] est et ille mi­ nus, sed quia iste videlicet initialis aliquid habet diversum specie de ratione sua, quod non habet filialis, scilicet oculum ad poenam ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 468rb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6ora. (2) « Ad primum dicendum : quod timer servilis bonus est, et est donum Dei, tameu uou est sine malo, nec est nisi in existente in peccato mortali. Nec - 84 - Altera vero simul vellet istud et facere et non esse prohibitum ; displicet ergo ei prohibitio. Et haec est mala. (x). Attamen opposita sententia habet etiam rationem veri. Et­ enim in timore servili bonitas de timore sine determinatione, id est abstrahendo a servilitate praedicatur, quando vero ipsum timere serviliter bonum sumitur, bonitas cum respectu ad totum dicitur. Sicut igitur ex eo, quod fides informis bona est, credere informiter non est bonum, ita nec ex eo, quod timor servilis est bonus, timere serviliter bonum esse sequitur (*). Timor servilis a tribus causatur, scilicet a fide, qua malos Deus puniturus esse creditur, et a conscientia peccati et ab amore sui ipsius. Et est donum Dei, prout ex fide oritur (3). Timor sertamen propter hoc amittit, quod non sit bonus. Sicut et fides informis bona, licet non sit sine malo, i. e. sine peccato tnortali ». Cod. Brug. lat. 208 fol. 468va. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6ora. (*) « Ad aliud quod quaeritur : utrum timere serviliter sit malum, non dico quod sit malum, sed semper aliquid mali concomitans. Si quaeritur quid, potest dici, quod voluntatem peccandi, quae ibi vivit, sicut dicit illa Glossa [PL 37, 1576], quae non solum reputatur velleitas, sed etiam voluntas ; ta­ men dato adhuc, quod non sit ibi nisi velleitas, dicendum : quod duplex est velleitas, scilicet una, qua vellet aliquis facere aliquid, si non esset prohibi­ tum, non tamen displicet ei, quod est prohibitum, et hoc neminem damnat ; et est alia, quae vellet illud facere, et etiam vellet, quod non esset prohibitum, immo displicet ei, quod prohibitum est, et haec mala est Utrum damnet non diffinio, tamen absque dubio mala est ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 468vb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6orb. (*) «Volunt quidam dicere, quod conclusio vera est, scilicet quod timere serviliter bonum est inquantum huiusmodi, quia si aliquid bonum est, eius usus bonus est. Bene tamen verum est, quod qui sic timet, malus est ; nec be­ ne facit, licet bonum faciat ; vel malitia referenda est ad habentem huiusmodi timorem, non ad ipsum actum timendi. Tamen potest dici, quod argumentum primmn non valet. Cum enim dicitur : timor servilis bonus est, ibi praedica­ tur bonitas de timore secundum se, non ratione determinationis eius, quod est servilis [Æ, fol. j&ivb]. Cum autem dicitur, timere serviliter est bonum : attribuitur bonitas actui simul cum determinatione, quia non solum verbum subicitur, immo totum dictum. Unde pluribus attribuitur bonitas quam prius, et sic non valet sicut nec illud : fides informis bona est ; ergo credere informiter bonum est ». Ibidem. (*) « Dicendmn : quod timor huiusmodi causatur a tribus, scilicet a fide, qua creditur poena retribui malis, et a conscientia peccati et amore sui. Et - 8.5 - vilis determinat sibi statum, in quo caritas esse nequit. Caritate igitur adveniente inquantum servilis expellitur, at manet ut do­ num et timor (l). De timore initiali utrum sit unus, a quibusdam in dubium vocatur. Habet enim duos oculos, diversasque causas : ex amore sui poena timetur, ex caritate vero ad Deum elevatur. Hoc non obstante timor initialis est tantum unus,quia causae sic sunt ad invicem ordinatae, ut una sit finis alterius, quare effectum unum faciunt (’). Quantum ad augmentum, timor initialis crescente caritate diminuitur respectu poenae : quanto enim plus est caritatis, tanto magis operatur ex amore, minusve ex poenae timore. Crescit igitur caritate id, quod est perfectionis, scilicet amare, decrescit autem quod est imperfectionis, scilicet timere poe­ nam (’). Caritas perfecta foras mittere dicitur timorem et intelligitur de timore, qui est cum tormento conscientiae delicti, et non de timore cautelae. Vel aliis verbis, intelligitur de timore poenae im­ mediato, quo quis nullo interveniente timet poenam, et remanet timor poenae mediatus, quo poena non directe, sed ut a Deo sepa­ rativa timetur. Denique intelligi potest etiam de timore naturali, quantum ad primum donum Dei est ; quantum autem ad alia duo ab homi­ ne est ». Ibidem. (*) α Ad aliud quod timor servilis expellitur [B, fol. a caritate, non inquantum bonum nec inquantum donum Dei vel inquantum timor sed in­ quantum servilis, et maxime ratione suorum concomitantium, cum quibus non potest esse caritas, et sine quibus non est timor ille ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 40çra. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6orb. (2) « Ad primum dicendum : quod timor initialis unus est timor. Ad obiecta in contrarium dicendum : quod licet sit ex diversis causis, tamen ut sint ordinatae una ad alteram et etiam ad unum finem, et ideo non faciunt nisi unicum effectum ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 469^. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532. fol. i6ova. (’) « Quantum crescit caritas, tantum crescit id, quod perfectionis est in timore initiali, scilicet amare ; et tantum decrescit, quod imperfectionis est, scilicet timere poenam et propter eam fugiendam operari». Cod. Brug. lat. 208, fol. 46gva. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6ova. - 86 - quo quis timet naturaliter nocivum. Quia homo in via semper po­ test cadere et sic poenam mereri, ideo hic timor etiam cum carita­ te perfecta remanebit. Attamen foras mittitur iste timor quantum ad rationem operandi, quia in caritate perfectus non ex timore operatur (x). Timor in statu perfectionis est filialis, quo offensa Dei et se­ paratio ab eo timetur et reverentia ei exhibetur. Timor filialis so­ lum quantum ad ultimum actum in patria remanebit (’). Timor initialis est donum gratum faciens in statu imperfec­ tionis, filialis vero in statu perfectionis. An uterque ad donum timoris inter alia sex enumeratum pertineat, verbis non exprimi­ tur, tamen sic esse videtur. Donum timoris, etiam ut donum notum habeatur, notionem doni ab Auctore propositam breviter expandimus. Ut celebris opinio recensetur, qua virtutes ad agendum, dona autem ad patiendum secundum conformitatem ad Christum ordinantur. Sed haec opinio difficulter acceptabilis tenetur, quia etiam ex do­ nis eliciuntur actus (’). Ideo alii virtutes ad agendum et dona ad 0) « Ad aliud dicendum : quod est timor ex conscientia delicti praeceden­ tis non sufficienter facta satisfactione pro eo, et hunc [V, fol. tôovb] foras mittit perfecta caritas, et est timor cautelae contra casum, qui posset accidere, ct hic potest manere cum perfecta caritate, ct de hoc procedunt omnes ratio­ nes. — Aliter dicitur : quod est timor poenae immediatus, quo quis nullo in­ terveniente timet poenam, et hunc mittit foras perfecta caritas ; et est timor poenae mediatus ; scilicet quo quis timet separari a Deo, et per consequens timet poenam, quam incurreret, si separetur, et hic potest manere cum cari­ tate perfecta : et de hoc procedunt iam dictae rationes. — Aliter etiam potest dici : quod cum naturale sit homini timere, quod nocivum est, cum homo co­ gitat de poena aeterna [B, fol. 4690b],et cogitat possibile esse sc cadere et me­ reri illam. Dico, quod quantumcumque perfectus sit, abhorret et timet etiam naturaliter, sed quod propter illam fugiendam operetur bonum et non magis ex amore, sicut faciebat timor servilis et initialis quantum ad id, quod habet de servili, non est verum, quandiu est in perfecta caritate ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 4Ô9vb. — Cod Vind. Palat, lat. 1^32, fol. i6ovb. (*) α Timor castus manet in patria sicut manet modo in angelis, sed non quoad actum qui est timere separari, sed quantum ad actum qui est revereri ». Cod. Brug. lat. 208, -pora. — Cod. Vind. Palat. lat. 1532, fol. i6ovb. (*) Cf. Lottin, Les dons, p. 86. - 8? - expedite agendum dixerunt, α Et haec opinio similiter solemnis fuit », et ab Auctore praefertur (l). Distinguit, sicut et Philippus Cancellarius, triplicem statum actuum. Virtus dirigit in acti­ bus quasi inceptivis, donum in actibus perfectivis, sed beatitudo in actibus perfectis. Et hoc forte voluerunt dicere qui di­ xerunt quod virtus est ad agendum, donum ad expedite agendum (*). Et hoc praecise in eo consistit, quod, dum virtutes red­ dunt sanitatem spiritualem per ablationem culpae et infusionem gratiae, dona restituunt valetudinem et animae vigorem remo­ vendo symptomata relicta (8). Sic donum timoris datur contra symptoma, quod a S. Gregorio nomine superbiae assignatur (4). III. — Sanctus Bonaventura (’). — S. Doctor distinctionem realem inter virtutes et dona ut doctrinam com­ muniter receptam supponit. Totam difficultatem in assignatione rationis huius distinctionis videt (·). Antequam igitur suam sententiam in lucem proferat, alias opiniones notas reddit. Redu­ cit eas in quattuor partitiones, secundum quod habitus compa­ rari solent ad propria subiecta et ad sua opposita et ad fines pro­ ximos et ad actus proprios. Secundum comparationem ad subiec­ ta illi tentaverunt assignare differentiam, qui facultatem volun­ tatis a virtutibus, rationem autem a donis perfici asserebant. Hic modus assignandi differentiam non est « per propria », quia non om­ nes virtutes sunt in voluntate, neque omnia dona in ratione. Est magis « per appropriata », inquantum maior pars virtutum revera est in voluntate, et maior pars donorum in ratione. Secundum (‘) Cf. ibidem, p. 87. (’) Cf. ibidem, p. 89. (’) Cf. ibidem. (4) Cf. S. Gregorius. Moral, lib. ΙΓ, c. 49. η. 77 (PL 75,592). (*) Quoad litteraturam cf. M. Grabmann, Die GeschichU der kath. Théolo­ gie, p. 297 ; textus refertur iuxta ed. Quaracchi. (4) « Omnes enim communiter dicunt quod aliquo modo differant doua a virtutibus... In modo autem assignandi differentiam di versificati sunt doctores ». Ill Sent., d. 34; p. 1. a. 1, qu. 1, R. (Ill, 736b). 88 - comparationem habituum ad sua opposita, quidam distinxerunt duo mala a peccato in anima producta, scilicet culpam et eius se­ quelas (x). Culpa et eius sequela ad invicem sic se habent sicut ipsum telum et vulnus ex telo derelictum. « Habitus virtutum sunt contra ipsos morbos peccatorum, sed dona sunt contra sequelas ipsorum, ita quod per virtutes expelluntur tela, et per dona ex­ pelluntur vulnera sive symptomata derelicta » (*). Hic modus distinguendi habet rationem veri, inquantum est « per propria », tamen deficit in hoc, quod non est « per priora », sed « per poste­ riora ». Dona enim a virtutibus prius distinguuntur secundum rem et naturam, et postea per privationes. Attamen quandam utilitatem nobis praebet, quia cognitio nostra est saepe « per poste­ riora ». Secundum comparationem ad fines proximos dona distin­ guuntur a virtutibus, inquantum istis conformamur Christo in agen­ do, illis autem in patiendo. Haec opinio assignat differentiam « per propria et per priora », tamen omni defectu non caret. Differentia enim non secundum omnem statum assignatur. In statu naturae non corruptae et gloriae dona nec ordinabantur, nec ordinabuntur ad patiendum. Differentia igitur tantum pro praesenti statu va­ let (3). Expositis aliorum opinionibus suam proponit, in qua diffe­ rentia penes comparationem ad actus sumitur. In organismo invenimus quosdam actus, qui indispensabiliter requiruntur ad vitam. Sine illis organismus vivere desinit. Sunt porro operationes, quae non sunt adhuc omnino perfectae, neque sunt tam necessariae, ut ad vitam postulentur. Sunt actus intermedii, qui iam quandam superabundantiam vitae, tamen non eius perfectam maturitatem designant. Denique sunt actus vitam perfectam monstrantes (*). Similiter res se habet in orga(*) Cf. ibidem. (2) Ibidem. (8) Cf. ibidem (III, 737b). (4) « Sunt enim quidam actus primi, et quidam medii, et quidam ultimi sive perfecti ; sicut verbi gratia jiossumus videre in actu cognoscendi, quod pri­ mus est credere, secundus intelligere, tertius vero mundo corde videre ». Ibi­ dem (III, 737a). - 8o - nismo supernatural!. « Et secundum istam trifariam differentiam actuum sunt in nobis tres differentiae habituum gratuitorum, videlicet virtutum, donorum et beatitudinum ; ita quod virtutes sunt ad actus primos, ut patet, quia fides est ad credendum ; dona ad actus medios, quia, secundum quod patet, donum intel­ lectus est ad intelligendum ; beatitudines vero ad actus ultimos, ut patet, quia munditia cordis est ad Deum videndum » (*). Actus igitur virtutum postulantur, ut homo ad ordinem supernaturalem elevatus exsistere possit. His enim actibus de­ clinamur a malo et convertimur ad Summum Bonum. Omnes potentiae per peccatum usque ad medullam sunt infectae. Voluntas, quae ad amorem Dei est destinata, detorta est ad malum. Deo servitium denegat, ut proprio commodo ser­ viat (*). Hanc resilitionem voluntatis ad amorem sui Seraphicus Doctor sub verbis obliquitatis, pronitatis, curvationis desig­ nat. Etiam intellectus, qui ad leges aeternas cognoscendas est creatus, deflectit a veritate. Excaecatus ad divina, respicit hu­ mana. Unde est obliquus et erroneus (3). Inordinatio potentia­ rum inferiorum est adhuc manifestior. Defectu altioris directionis longe de via recta recedunt. Obliquitas earum ab inordinatione rationis procedit (*). Omnes igitur potentiae indigent, ut detrahantur a malo et erigantur ad bonum. Oportet rectificare eas et vigorare contra impedimenta, ne detorqueantur iterum a via recta. Et ad hoc sunt virtutes : α generalis necessitas virtutis est ad rectificandum potentias animae contra obliquitatem et ad vigorandum contra (*) Ibidem. (*) e Affectus enim hominis recurvus est et mercenarius, quantum est de se ; unde si quid facit, intendendo proprium commodum facit ». II Seni., d. 26, qu. 2, R. (II, 636a). — e Cum ergo spiritus rationalis... sit in se recurvus amans proprium bonum... per se non assurgit ad rectitudinem perfectae iustitiae ». Brev., p. 5, c. 2 (V, 253b). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 2, qu. x, ad 2 (III, 746b). (*) » Ad illud quod obicitur, quod potentia sensibilis magis indiget rectificari quam intellectualis, dicendum, quod falsum est, quia rectitudo et obli­ quatio quae homini imputatur, haec est, quae habet ortum a parte rationis ». Ill Seni., d. 33, a. 1, qu. 3, ad 5 (III, 718b). — 90 — difficultatem. Virtus enim facit potentiam rectam et vigorosam » (x). Virtutes theologicae et morales sunt sufficientes ad divinum commercium sustentandum. His adiuvantibus vitam filiorum Dei dignam pergere, actus supernaturales ad statum gratiae necessarios emittere, vitam aeternam obtinere possumus. Sed per hoc divina Bonitas erga nos longe distat, ut sit exhausta. Liberalitas divina etiam talibus habitibus vult nos munire, qui­ bus non tantum ad actus necessarios, sed inulto perfectiores per­ ficiamur (a). Et quia per hos habitus Liberalitas divina tanto­ pere manifestatur, per antonomasiam dona dicuntur et speciali modo Spiritui Sancto, Dono Primo, attribuuntur (a). In quo igitur consistit superioritas donorum respectu vir­ tutum ? Haec non est ex parte meriti, nam gratia animam infor­ mans, eius potentias et habitus et opera aequaliter reddit accepta Deo et grata. Caritas aequaliter influit in animam respectu habi­ tuum in ea exsistentium et facit eorum actus aequaliter merito­ rios (*). Superioritas sumenda est ex parte diversitatis statuum, in quibus operantur dona et virtutes. Usus istarum habentur in statu imperfectionis, usus autem donorum sunt in statu superiori. Et sicut status superior inferiorem, sic etiam dona virtutes praesupponunt ad operationem. Usus igitur donorum habent perfec(l) ibidem, qu. 1, R. (Ill, 712a). (a) « Ad illud quod obicitur, quod habitus virtutum sufficienter ordinant animam ad Deum secundum omnem eius comparationem, dicendum, quod licet ordinent sufficienter quantum ad ea, quae sunt rectitudinis et necessitatis, utpote quantum ad illos actus primos, in quibus primaria rectitudo consistit ; tamen ultra hoc liberalitas benignitatis divinae providit homini et contulit ha­ bitus, per quos expediretur non solum ad opera necessaria rectitudinis, sed etiam perfectionis et supererogationis ». Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 1, ad 5 (ill, 738I»). (*) 0 Habitus vero expedientes recte dicuntur dona, pro eo quod dicunt quandam ulteriorem abundantiam bonitatis ad agendum, ac per hoc magis at­ testantur divinae liberalitati ; et propter hoc recte censentur nomine doni ». Ibidem, R. (HI, 738a). (*) Cf. ibidem, qu. 3, R. (Til, 742b). — Ibidem, ad 5 (III, 743b). — Ill Sent., d. 36, a. 1, qu. 5, R. (Ill, 803b). — 9Î tionem actuum virtutum, et ut sunt altioris status, addunt ad­ huc aliquid (*). Secundum mentem Seraphici Doctoris dona non sunt ipsae virtutes ad altiorem gradum elevatae, sed habitus distincti, quo­ rum operationes propriae verbo «expedire» vocantur (’). Neque potest dici, quod dona perficiunt ipsas virtutes, quia non ad perfectionem et expeditionem virtutum, sed potentiarum dantur. Verba S. Bonaventurae excludunt omne dubium. « Pro­ pria ratio sumendi sufficientiam donorum non est penes expedi­ tionem virtutum, sed magis penes expeditionem ipsarum poten­ tiarum in suis actibus » (*). Item, « isti habitus reddunt poten­ tiam facilem et expeditam... potentias facilitant et ad actus ex­ cellentes expediunt » (*). Donis adhuc perfectiores habitus sunt ipsae beatitudines. Anima per eas supremum gradum perfectionis adipiscitur (x) « Unde sicut bene esse melius est quam esse, quia bene esse dicit esse et adhuc amplius ; sic habitus reddentes potentias expeditas ad actus medios excellentiores sunt habitibus reddentibus eas expeditas ad actus prunos, non ra­ tione eius quod addunt solum, sed ratione eius quod addunt et praesupponunt ». Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 1, qu. 3 (III, 742b). (*) Illis qui duos habitus, sicut currere et expedite currere identificare vellent respondet « quod verum est, loquendo de potentia prima ; verumtamen facilitas superaddita potentiae primae non est eadem cum ipsa, sicut patet de naturali potentia et impotentia, quae dicuntur dispositiones et qualitates su­ peradditae supra radicem potentiae naturalis n. Ibidem, qu. 1, ad 4 (III, 738b). (3) Ibidem, a. 2, qu. r, ad 4 (III, 746b). (4) 111 Sent., d. 36, a. 1, qu. 2, R. (795b). Similiter loquitur in Brcviloquio : « gratia gratum faciens ramificatur in habitu virtutum, quorum est animam rectificare : in habitu donorum, quorum est animam expedire ; et in habitu beatitudinum, quorum est animam perficere ». Brev., p. V, c. 4 (V, 256). — P. Gardeil S. Bonaventurae opinionem contrariam tribuit : a L’o­ pinion de saint Bonaventure fait des dons des habitus qui perfectionnent le habitus des vertus, regardés comme des sortes de puissances surnaturelles puisqu’ elles constituent une source fondamentale d’activité dans cet ordre comme les vertus naturelles dans le leur ». A. Gardeil, Dons du Saint-Esprit, in Diet, de théol. cath., t. IV, col. 1773. — Fr. Bonncfoy contra P. Gardeil de­ fendit sententiam prolatam. Cf. Fr. Bonnefoy, Le Saint-Esprit et ses Dons selon S. Bonaventure, Paris, 1929, p. 99-101. - 92 (M et vocantur beatitudines, quia illis proxime accedimus ad Deum, nostram supremam felicitatem, ad animas beatas, et proxime nos ad beatitudinem aeternam praeparamus. Per eas potentiae nostrae summum activitatis suae attingunt. Beatitudines igitur sunt eadem ratione habitus disponentes ad bonum, sicut virtutes sive dona. Sed quia bonum in tribus gradibus invenitur, ideo habitus disponentes ad bonum sunt etiam trium specierum. Unusquisque eorum ordinat animam ad optimum in suo ordine, sed sola béatitude disponit eam ad opti­ mum simpliciter sumptum (a). Et sicut dona praesupponunt activitates virtutum et addunt aliquid amplius, sic etiam beatitudines praesupponunt activitates virtutum et donorum et adiungunt aliquid. Hac ratione neque virtus caritatis, neque donum sapientiae sunt habitus excellentissimi, sed beatitudines. Ipsae enim, utpote habitus superioris ordinis sub se continent habitus inferioris ordinis (3). Haec autem doctrina obniti videtur auctoritati S. Pauli, qui ad Corinthios (epist. I, XII, 31) scribit : « Et adhuc excellen­ tiorem viam vobis demonstro ». Quod Glossa totam traditionem fideliter reddens sic interpretatur :« Demonstro vobis viam eundi ad Deum, id est caritatem, quia maius omnibus donum est» (·). At haec difficultas statim evanescit, si conceptio S. Bonaventurae recte accipitur. Superioritas ideo attribuitur habitibus donorum et beatitudinum, quia considerantur ut habitus inferioris ordinis continentes : « dona in actibus suis praesupponunt caritatem et(*) (*) « Dicendum, quod est perfectio sufficientiae et perfectio excellentiae et perfectio superabundantiae. Prima est perfectio in genere et secundum quid ; ultima vero est perfectio simpliciter ». Ill Seni., d. 34, a. 1, p. 1, qu. 3, ad 2 (HI, 742b). (») Cf. ibidem. (a) « Dona Spiritus Sancti caritatem praesupponunt et ultra habitum cari­ tatis aliquid addunt, sicut habitus sapientiae addit aptitudinem et promptitudinem ad faciliter degustandum quam suavis est Dominus ». Ibidem, ad 1 (III, 742b). Et idem dicitur de beatitudinibus relate ad dona. (4) Ibidem, obi. x (III, 741a). - 93 eius actum » (’). Hoc est, quod mentem S. Doctoris praeoccupat. Sed si considerantur singuli habitus modo abstracto ab aliis, quos supponunt, excellentia caritatis in dubium non vocatur (*). Perfectus usus habituum, praesertim beatitudinum, animae maximam delectationem et veram quietem praestat. Illa non am­ plius laborat difficultatibus, sed fruitur et gaudet sua perfectio­ ne, quod est vera refectio spiritus. Unde quasi complementum constituit in organismo supernatural! spiritualis refectio et spi­ ritualis perceptio, quae non significant habitus a prioribus dis­ tinctos, sed plenitudinem exprimunt, quam anima sentit pro­ pter perfectum usum trium specierum habituum, scilicet virtutum et donorum et beatitudinum (®). Tum pietas erga traditionem, tum propensio ad unitatem et harmoniam non permiserunt S. Doctori, fructus uti habitus con­ stituentes structuram animae supernaturalem considerare. Nec S. Augustinus, nec S. Gregorius, nec caeteri magistri magis noti dabant talem dignitatem illis fructibus, quos S. Paulus in episto­ la ad Gal. (V, 22-23) enumerat. Sed neque eius proclivitas ad harmoniam hoc concedit. Numerus ternarius, ut vestigium Sanctis­ simae Trinitatis in creatura etiam ultima invenitur (4). Eo magis exspectatur in organismo supernatural! hominis. Seraphicus Doctor tres species habituum, scilicet virtutum et donorum et beatitudinum, coniungit tribus statibus, in quibus anima ascendit ad Summum Bonum. Virtutes incipientium, dona proficientium, beatitudines autem perfectorum statum no­ tant. Hoc animum nostrum in memoriam doctrinae Pseudo-Dionysii de tribus gradibus caelestis hierarchiae revocat (5). Etiam (*) Ibidem, ad 5 (III, 743b). (*) Ibidem, ad 1 (III, 742b). (3) 0 Ideo ad ista tria genera habituum addiuitur fructus et spirituales sensus, qui non dicunt novos habitus, sed habituum praecedentium expri­ munt perfectum statum et usum ». Ibidem, qu. 1, R. (ΙΠ, 737b). (4) Cf. I Sent., d. 2, qu. 4, R. (I, 58a). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. i, a. 1, qu. 3, R.et ad 2 (742b et 743a). — Item cf. Pseudo-Dxonyisius, De coelesti hierarchies, c. III, n. 2 (PG 3, 165-66) c. VHI, n. 2 (PG 3, 239-40) ; c. IX, n. 2 (PG 3, 257-60). — 94 - actus singulis gradibus corrcspondentes, scilicet purificare, illu­ minare et perficere, conveniunt actibus virtutum, donorum et beatitudinum, scilicet rectificare et expedire et perficere. Dis­ crepantia, quae videtur esse primo visu inter illuminare et expe­ dire, est magis apparens, quam realis (x). Videtur esse opportunum agere brevi de ipsa activitate donorum, tanto magis, quia quaedam difficultas est sat obvia : ut enim expedite i. e. prompte et delectabiliter agamus, non re­ quiruntur dona, sed sufficiunt virtutes. S. Doctor novit hanc obiectionem, et respondendo admonet nos diversitatis statuum in quibus virtutes et dona operantur et expediunt (*). Quare autem magis dona, quam virtutes dicantur expedire ad agendum, hoc ex relatione eorum ad malum explicatur. Virtutes enim tan­ tum contra ipsos morbos peccatorum ordinantur, et in anima re­ linquunt infirmitatem, ut sequelam peccati, id est ipsa sympto­ mata concomitantia. Dona autem etiam ea expellunt, ut tanto maiore vigore tendant ad bona (’). Activitas igitur donorum imprimis est negativa : removent omnia impedimenta, quae aliquo modo obstarent eorum exerci­ tio. Elevant potentias animae ab obstaculis et disponunt ad suas operationes perficiendas. Vim, robur tribuunt eis, et informant eas ad bona superiora. Sic activitas eorum non est tantum nega­ (*) P. Bonnefoy enumerat duos textus, qui significationes horum termi­ norum ad invicem multum appropinquant: «Quia... dona ad expediendum sunt ; et expeditio maxime fit per ea quae dirigunt et viam ostendunt : ideo plura dona respiciunt cognitionem quam affectionem». Ibidem, a. 2, qu. 1, ad i (III, 746b). — Quando autem explicat, quare S. Joannes in Apocalypsi (5, 6) septem spiritus Dei sub figura septem oculorum narret, dicit : « quia virtus expeditiva est in oculis, ideo dona, per quae homo expeditur ad om­ nia bona, vocat oculos ». De danis Spiritus S., collatio II, n. 2 (V, 463a). — Cf. Bonnefoy, Le Saint-Esprit, p. 97. (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 1, qu. 1, ad 5 (III, 738b-739a). (3) « Magis autem dicuntur dona expedire quam virtutes, quia, etsi virtu­ tes expediant ad actus proprios, adhuc tamen remanent symptomata, per quae homo impeditur in bene agendo et ratione quorum adhuc ineptus est ad opera maioris excellentiae, nisi ad haec iuvaretur per habitus donorum ». Ibidem (III, 739a-b). — 95 — tiva, sed simul positiva. Est idem munus cum duplici aspectu eiusdem enim est removere a malo et disponere ad bonum i1). Activitas donorum sensim evolvitur. Diversos gradus perfectonis admittit, et tantum in Christo fuit usus eorum perfec­ tus (·). Quaestio nostro tempore sat discussa etiam apud S. Bonaventuram sic proponi potest : requiriturne interventus specialis di­ vinus ad usum donorum ? Quaestio negative solvitur : « quando Spiritus Sancti gratia infunditur, ita sufficienter datur, quod omnes habitus gratuiti ex ipsa possunt oriri, si nos velimus suscep­ tae gratiae cooperari, non solum habitus virtutum, sed etiam habitus donorum et beatitudinum » (’). Nullus igitur specialis interventus divinus, sed tantum propensa voluntas et assidua collaboratio ex parte nostra, ad donorum activitatem exigitur (♦). Haec notio doni in forma magis concreta praestatur in singu­ lis donis. Antequam autem ad donum timoris transeamus, de ipso conceptu timoris, eiusque differentiis disserimus. S. Bonaventura optime cognoscit difficultates statuendi de timore quandam definitionem generalem. Acute observat mo­ dum procedendi ipsius Magistri,qui studium suum, quin talem de­ finitionem nobis proferret, statim cum divisione timoris, eiusque differentiis exorditur. Talis ratio progrediendi, philosophice certe non tam perfecta, afficit S. Doctorem, animumque eius ad maio­ rem inquisitionem impellit (‘). Contra conatum statuendi defi­ nitionem communem obicitur, quod timor tum in genere habitus, tum in genere passionis invenitur (♦). Quomodo igitur possit assignari communis ratio timoris ? Item timor viae est respectu (*) Pulchre dicit Gilson : ■ anima expedita est dégagée des entraves qui la retenaient et munie des ressources nécessaires pour aller plus loin ». E. Gil­ son, La philosophie de saint Bonaventure, Parts, 1924, p. 112. P) O. Ill Sent., d. 36, a. 1, qu. 2, R. (III, 795b). (*) III Sent., d. 36, a. 1, qu. 2, R. (Ill 795a). (♦) Cf. etiam De triplici via. c. 2, n. 12 (VIII, nb). (4) « Videtur, quod inordinate procedat in tractando, quoniam via dif initiva praecedit divisivam ». Ill Sent., d. 34, p. 2, dub. 1 (III, 767a). (e) Cf. ibidem. — 9θ — mali, et quidem futuri, timor autem patriae neque est respectu mali, neque respectu futuri. Quomodo ergo possit habere obiectum commune ? Non est igitur mirandum, si patres in defini­ tione timoris non concordant. Quilibet enim tantum quandam speciem timoris definire intendit ; ideo aliter determinat illum S. Augustinus, et aliter Damascenus. Dum divus Augustinus dicit : Timor est fuga animi, ne amittat quod habet, Damascenus notat, quod timor est exspectatio futuri mali (’). Ut igitur timor in genere definiatur, obiectum commune est proponendum. Et Doctor Seraphicus arduum ponit pro illo. Invenit etiam actum, quo omnis timor fertur in obiectum com­ mune, scilicet actum resilitionis. « Obiectum autem timoris sub ratione sua generali est arduum ; actus vero communis est resilitio ab illo arduo ; et hoc est in omni timore reperire » (’). Et definit timorem secundum generalem acceptionem : « Unde una communis ratio potest de omni timore assignari, ut dicatur, quod timor est resilitio ab aliquo arduo sive excellente, sive illud arduum sit in genere boni, sive sit in genere mali. Sed cum est in genere boni, est resilitio cum reverentia ; cum vero est in genere mali, est resilitio cum fu%a ». Notio proinde timoris est analoga . « Ubi autem est analogia... et ideo timor secundum omnes suas diffe­ rentias habet aliquod obiectum unum sive unam rationem obiecti, circa quod consistit eius actus secundum prius et posterius» (3). Sic difficultates, quae contra auctoritates fuerunt prolatae expedite dissipantur. Magister, ut evitet omnem ambiguitatem, ad quam analogia occasionem praebere potest, prius mavult di­ videre quam definire. S. Augustinus autem et Damascenus timo­ rem non in sua generalitate definiunt. Neque est inter duas defi­ nitiones oppositio. Timor enim respectu mali duplicem actum ha­ bet, unum, quo malum ut superventurum aestimatur, alterum, (1) Cf. Augustinus, in Joan. tr. 46, n. 8 (PL 35,1732). — Damascenus, De fide orlhod., lib. 2, c. 12 (PG 94, 929-30). (2) III Seni., d. 34, p. 2, dub. 1 (III, 768a). (*) Ibidem. quo malum sic aestimatum refugitur. Primum intendit Damasce­ nus, alterum autem S. Augustinus. Inter differentias timoris praetermisso timore mundano et humano tenet nos imprimis timor servilis, « quo timentur aeterna supplicia, et timentur divina indicia » (‘). In hoc timore possunt considerari aut ipse habitus, quo anima disponitur ad timendum Deum, peccatores punientem, aut de­ formitas voluntatis sive servilitas peccati habitui annexa. De­ formitas voluntatis potest concomitare timorem aut quantum ad habitum tantum, aut etiam quantum ad eius actum. Si concomitat eum quantum ad habitum tantum, serviliter timens non peccat, quia abhorrere ab offensa Dei propter punitionem potest esse sine peccato. Si autem conco mitat etiam quantum ad actum, timens peccat, quia timor eius actuali deformitate depravatur. Timendo enim poenas dolet, quod peccato poena infligatur et simul actu cupit peccare. Voluntas igitur peccandi remanet semper in habitu et radice per modum conco mitantiae. Ut au­ tem timor sit malus, requiritur adhuc actualis deformitas ex par­ te voluntatis. Ratione habitualis deformitatis deficit tantum a meriti perfectione, non autem impeditur, ut utilis sit et praepa­ ratorius ad gratiam (2). Dici nequit, quod deformitas peccati actui annexa totum actum reddit deformem, quia ista circumstantia potest poni aut circa actum timendi, aut ipsum timentem. Si ponitur circa actum timendi, deformitas fit actualis et depravat istum. Si autem circa timentem fertur, actus non fit deformatus, quia non a voluntate deformata movetur (3). Timor servilis a naturali amore procedit, quia homo natura­ liter se amat, vult suam beatitudinem attingere et ideo timet aeterna mala (4). Dicitur autem a fide ortum habere, inquantum Deum punientem ostendit (s). Gratia non expellit timorem poe(*) (*) (’) (4) (5) III Sent., d. 34, p. 2, a. 1, qu. 1, R. (Ill, 755a). Cf. ibidem, qu. 2, R. et ad x, 2, 3, 6 (III, 7583-759^. Cf. ibidem, ad 6 (III, 759b). Cf. ibidem, ad 4 (III, 758b). Cf. Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 1, qu. 2, obi. 4 (III, 740a). -ge­ nae aeternae, neque Deum punientem in oblivionem adducit, sed hos respectus aliis per timorem initialem postponit. Quomodo igitur se habet timor servilis, quando gratia in anima infunditur ? Prima opinio a S. Bonaventura prolata .dis­ tinctionem respicit inter habitum timoris servilis et deformita­ tem ei annexam. Secundum eam gratia superveniente, sicut in fide informi, ita in timore servili expellitur deformitas, ut re­ maneat ipse habitus. — luxta aliam magis radicalem opinionem non tantum deformitas, sed tota habilitas, ipse habitus, eicitur. Exemplum adhibitum non est processus, quo fides informis fit formata, sed evacuatio eius in gloria. Huic modo dicendi conso­ nare videntur verba S. Augustini, quibus comparatur timor ser­ vilis respectu caritatis introducendae cum seta, quae nisi exeat, non succedit linum (*). Huic opinioni contrarium dictat ipsa experientia. Difficul­ ter potest intelligi, quod ille habitus, quo quis a culpa abstine­ bat, introducta caritate, statim tollatur. Sed difficulter potest sustineri etiam prima sententia. Non loquendo de verbis S. Au­ gustini, cum quibus sententia haud componi potest, iuste quaeri­ tur, quomodo possit timor servilis remanere cum initiali, a quo iam quantum ad originem differt. His difficultatibus motus S. Bonaventura per viam mediam inquirit solutionem. In timore servili distinguit tria elementa, materiale et for­ male et annexum : « timor servilis tres habet conditiones : unam sicuti materialem et substratam, et hoc est timere poenam aeter­ nam ; alteram sicut formalem et completivam, et hoc est princi­ paliter intueri illam poenam ; tertiam sicut annexam, et hoc est habere voluntatem deformem coniunctam » (a). Timor servilis gratia adveniente quantum ad elementum materiale remanet. Timere enim poenam aeternam non repugnat statui gratiae. Quantum autem ad elementum formale et anne­ xum expellitur ab anima. Ista gratia ornata iam non intuetur (*) Cf. Ill Seni., d. 34, p. 2, a. x, qu. 3, R. (III, 76oa). (a) Ibidem. — 99 - poenam principaliter, neque voluntatem malam potest include­ re C). Timor igitur servilis non totaliter expellitur, sed solum inquantum eius est intueri poenam principaliter (a). Timor ergo initialis, qui timet etiam poenam, tamen princi­ paliter offensam Dei intuetur, abstrahit a servili aliquid, ut red­ dat illud per aliud. Praebetur ei novum elementum formale, quoddam complementum. « Timor initialis addit supra servilem, et hoc quidem non solum complendo, verum etiam distrahendo, quia, sicut dictum est, aufert ei defectum concomitantem, qui quidem est voluntas deformis, et conditionem etiam complentem, quae quidem erat secundum statum illuni principaliter intueri poenam » (*). Timorem servilem similiter perficit initialis, sicut hunc fi­ lialis. Ut igitur doctrinam melius intelligamus, habitudinem horum duorum timorum consideramus. Hic iterum S. Doctor proponit prius duas sententias extrema tangentes. Secundum primam, timor initialis et filialis nonnisi secundum statum differunt, sicut amor incipiens et perficiens. Sed talis differentia non est sufficiens. Sic eodem iure admitti deberet adhuc tertius timor, qui inter initialem et filialem locum occuparet. Altera sententia oppositum tenet : timor initialis et filialis habent diversum obiectum, proprium modum timendi ; sunt igitur specie diversi (*). Sed hoc supponit in perveniente ad gratiam novos habitus timoris formaliter differentes quod est contra doctrinam S. Doctoris (®). “X----------(*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 2, a. 1, qu. 3, R. (Ill, 760b). p) Cf. ibidem, ad 1 et ad 3 (ILI, 760b). (*) Ibidem, ad 3 (IU, 761a). (♦) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 1 R. (Ill, 762b). (‘) Habitus gratuiti secundum S. Bonaventuram, sive sint nutriti a gra­ tia, sive non, ea adveniente vel exeunte, non omnino destruuntur. Ea absente perdunt nitorem et decorem, quo Deo grati, ad gloriam autem meritorii fue­ runt. Sunt languidi et defessi rorem et pluviam ardenter sitientes, sunt colo­ res in tenebris positi lucem exspectantes, ut huninositate decorentur. Cf. III Sent., d. 23, a. 2, qu. 5, ad 6 (III, 5ooa-b). — I0O — Eligitur iterum via media inter duo opposita. Timor initia­ lis timet poenam sed principaliter respicit offensam, timor fi­ lialis timet offensam, sed principaliter exhibet Deo reverentiam. Sunt igitur duo timores, quorum secundus habetur per additio­ nem ad primum. Timor initialis est elementum materiale respec­ tu filialis, in eo quodam modo includitur, eique substernitur. Timor autem filialis, ut elementum formale supponit initialem, e Et ideo non differunt sicut duae species e diverso unum genus dividentes ». Et additur : « Possunt tamen dici diversi timores, tum ratione status, tum ratione modorum timendi, tum etiam ra­ tione principalium motivorum » (*). Eandem doctrinam extendere oportet etiam ad timorem servilem. Sunt igitur tres timores, quorum superior supponit inferiorem et confert ei suam partem. Similiter sicut se habent ad invicem virtutes ita et dona et beatitudines. Attamen praeter similitudinem etiam differentia est valde notanda. Beatitudines enim et dona in se continent id, quod perfectionis est in inferiori­ bus habitibus, sed non ipsos habitus. Sunt habitus ab illis distin­ cti. Sed aliter est relate ad differentias timoris, quarum supe­ rior non tantum id quod est perfectum in inferiori, at ipsum inferiorem quodammodo in se continet. Ideoque non consti­ tuunt habitus formaliter diversos, sed in essentia remanent idem rimor. Differunt tamen ab invicem et ratione status et ratione modi timendi et ratione principalium motivorum. Differunt ratione status, timor enim servilis est sine gratia, initialis est cum gratia sed sine caritate perfecta, qua autem gau­ det filialis timor. Distinguuntur etiam ratione modi timendi, quia servilis timor fugit poenam aeternam, initialis offensam Dei, reverentialis autem Deum reveretur. Aliud et aliud est denique ipsum principale motivum ti­ mendi. Etenim timor « secundum diversos status modo princi- (') III Seni., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 1, R. (HI, 762b). — toi -- paliter intuetur poenam, modo principaliter Dei offensam, mo­ do principaliter Dei reverentiam » (**). Cognitio nostra de habitudine differentiarum timoris ad invicem perficitur, si eius augmento paululum studemus. S. Bonaventura hac quaestione non tantum timorem initialem, sed etiam filialem attingit. Considerat augmentum totius timoris gratuiti, qui utrumque comprehendit. Inter duas opiniones, quas praemittit, prima crescente ca­ ritate timorem crescere quantum ad habitum, decrescere au­ tem quantum ad usum affirmat. Experientia nititur, secundum quam « quanto magis viget in nobis usus caritatis, tanto minus viget usus timoris » (8). Talis solutio opponitur principio S. Doctoris, ex quo « magnitudo habitus attenditur et dignoscitur penes magnitudinem actus et usus » (3). — Altera autem opi­ nio convenienter ad augmentum caritatis crescere facit filialem, decrescere vero initialem. Haec solutio non est satis elaborata, quia ad diversos actus timoris gratuiti non attendit. Sunt enim in eo duo usus diversi : « unus, inquam, quo cor hominis solli­ citatur ex consideratione suae fragilitatis ; alius, quo humilia­ tur ex consideratione suae parvitatis et divinae magnitudinis » (4). Primus usus, quo timetur Dei offensa, cum caritas perfici­ tur, minuitur, quia ex perfecta caritate maior confidentia con­ surgit, ut in via recta permanere possimus. Alter autem usus, quo nos humiliamus, Deum vero reveremur, crescente caritate augetur. Et quia timor initialis principaliter offensam, filialis vero reverentiam respicit, ideo dici potest, quod perficien­ te caritate decrescit initialis, crescit autem filialis. Unde conclu­ dit Seraphicus Doctor : « quanto aliquis plus habet de spiritu amoris, tanto plus habet de spiritu timoris, quia tanto magis elon­ gatur a spiritu superbiae sive tumoris, secundum quod dicit Augustinus» (*). (*) (*) (3) (4) (5) Ibidem, ad i (III, 763a). III Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 2, R. (ΙΠ, 764b). Ibidem. Ibidem (LU, 765a). Ibidem. »02 — Huic solutioni obici potest, quod quanto quis maioris cari­ tatis est, tanto sollicitior est, ut Deo fideliter serviat, et ne eum offendat. S. Bonaventura ad hoc respondendo distinguit dup­ licem sollicitudinem, unam, qua Deo placere intendimus, al­ teram, qua vero eum offendere cavemus. Prima magis ex amore procedit, secunda autem est sollicitudo prudentiae et diligentiae. Illa caritate fovetur, ista autem in perfectis solis viatori­ bus viget, licet « simpliciter loquendo » non eodem modo sicut in imperfectis. Propter tamen dispensationem Dei et ad tempus fieri potest, quod etiam hi perfecti modo imperfectorum timent. « Aliquando enim viri perfectissimi ex consideratione divinorum iudiciorum ex intimis visceribus concutiuntur » (l). Timor igitur, qui cum caritate perfecta remanet, est filialis. Iste habet duos actus, unum principaliter, alterum ex consequen­ ti (*). « Tertius autem, qui unum oculum habet respectu offen­ sae vitandae, alium vero respectu reverentiae exhibendae, et hic est filialis ; cuius etsi unus usus sit in refugiendo, ne separetur a Deo, alter excellentior et magis praecipuus est in reverendo Deum, resiliendo a summa Maiestate in propriam parvitatem » (3). Actum ergo, quem timor initialis respiciebat principaliter, ex consequenti habet filialis, scilicet quo timemus, ne Deum of­ fendamus et sic ab eo separemur. Hic usus in patria evacuatur, in perfectis autem viatoribus, sicut prius expositum est, retinetur. Actu vero principali, qui est « excellentior et magis praecipuus », Maiestati divinae reverentiam exhibemus, ab eaque in parvitatem nostram resilimus. Hic actus movet nos ad sublectionem Deo ; hic est in Christo et in angelis et in omnibus beatis (*). In patria remanere potest, quia minime repugnat statui securitatis (5). Si adhuc quaeritur, quomodo se habeat timor castus et amica­ lis ad filialem, respondet, « quod licet isti timores in his sensibili(*) Ibidem, ad 4 (III, 765b). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 1, ad 6 (III, 763b). (3) Ibidem, qu. 3, R. (Ill, 766b). (*) Cf. ibidem, et III Sent., d. 34, p. 1, a. 2, qu. 1, R. (TH, 745a). (B) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 3, ad 4 (IU, 767b). — 103 - bus habeant differentiam, tamen respectu Dei unus et idem timor censetur hoc triplici nomine. Sicut enim una est gratia, quae fa­ cit esse filium Dei per adoptionem, facit etiam amicum et de­ sponsat animam in coniugium ; sic etiam in proposito est intelligendum, quoniam unus et idem timor est, quo quis timet amit­ tere Deum sive separari a Deo sub hac triplici ratione » (x). Dissertis timoris differentiis inquiri potest de earum habitudine ad donum timoris. Sunt ne omnes, et qua ratione sub hoc dono contentae ? « Dicendum, quod absque dubio timor servilis est donum Spiritus Sancti d (2). Donum enim est Dei refugere et timere poenas aeternas, quia quandam rectificationem in anima in­ ducit. « Emollitio » et « fluxus concupiscentialis restrictio » sunt, quas timor aeterni suplicii et divini iudicii in nobis efficit. Sed difficultas instat, quomodo timor servilis possit esse donum Spiritus Sancti, quum nunquam possit cum eo stare, sed eo adveniente expellatur. Ad solutionem explicat, quibus modis donum intelligi solet. « Quoddam namque donum est a Spiritu Sancto, sed non cum Spiritu Sancto, quia praeparat ad Spiritum Sanctum ; et tale donum est timor servilis secundum quod huiusmodi. Quoddam autem est donum, quod est a Spiritu Sancto et semper cum Spiritu Sancto, quia per ipsum consecratur habitaculum Spiritui Sancto, sicut est donum caritatis. Quoddam vero est donum, quod est a Spiritu Sancto et aliquando cum Spiri­ tu Sancto, aliquando sine Spiritu Sancto, sicut donum, quod est ad Spiritus Sancti manifestationem, et est ordinatum non solum ad propriam utilitatem, sed etiam ad alienam, sicut donum pro­ phetiae et donum scientiae, quae aliquando in bonis, aliquando in malis reperiri habent » (’). Alibi autem distinguit donum gratuitum (gratum faciens), quale est timor castus, et donum gratis datum, quale est timor servilis (*). Huius distinctionis ratio est in diversa acceptione (*) III Seni., d. 34, dub. 4 {III, 77oa-b). (2) III Seni., d. 34, p. 2, a. 1, qu. 1, R. (Ill, 755a). (3) Ibidem, ad 1 (III, 755a). (‘) Cf. III Seni., d. 34, p. 2, dub. 3 (ΠΙ, 769b). - 104 - gratiae, quae potest esse gratum faciens et gratis data. Sub gra­ tia gratis data S. Bonaventura non tantum id intclligit, quod hoc verbo moderna terminologia theologica designat, sed etiam gra­ tiam actualem (l). Sic igitur inter dona gratis data non modo ista enumerantur, quae salutem aliorum respiciunt, sed illa, quae in praeparationem voluntatis ad possessionem et usum gra­ tiae serviunt (’). Timor ergo servilis, prout est revera ad praeparationem animae, etiamsi non sit cum Spiritu Sancto, recte dicitur donum gratis datum. Unde notare potest S. Doctor, quod si timor « ex gratia est : aut ex gratia gratis data, et sic est servilis ; aut ex gratia gratum faciente, sed inchoata, et sic est initialis ; aut est ex gratia perfecta, et sic est filialis » (&). Timor igitur servilis, prout est a Spiritu Sancto et est ad dispo­ sitionem gratiae, recte censetur donum Dei, et quidem gratis datum. Sed tamen non omnia dona eodem modo adscribuntur Spi­ ritui Sancto. « Omnis donorum distributio tam gratiae gratis datae quam gratiae gratum facientis attribuitur Spiritui Sancto, maxime dona gratiae gratum facientis... u (4). Timor ergo filialis est potius Spiritus Sancti quam servilis, magisque idcirco nomen doni timoris gestat. Caeteri timores per comparationem ad illuni partiuntur hoc nomine, id est inquantum in illo includuntur. « Ad illud quod obicitur, quod tunc erunt diversa dona ; dicendum, quod unus istorum timorum quan­ tum ad illud quod habet nobilitatis et completionis, clauditur in alio ; et ideo sub uno dono omnes habent comprehendi, vi­ delicet sub spiritu timoris Domini » (°). Est semper eadem doc­ trina, iuxta quam habitus inferior quantum ad suam perfectio­ nem in superiori continetur. (x) Quoad conceptum gratiae gratis datae, cf. II Sent., d. 7, p. 1, qu. 1, R (II, 175a). — Ibidem, d. 16, a. 2, qu. 1, ad 3 et ad 4 (II, 402b). — Ibidem, d. 28, a. 2, qu. 3, R. (II, 690a). — Brev., p. 5, c. 2 (V, 254a). — etc. (s) Cf. II Sent., d. 28, a. 2, qu. 1, R. (II, 682a). —Caeteroquin hic concep­ tus doni gratis dati tunc fuit communiter receptus. (*) III Sent., d. 34, p. 2, dub. 2 (III, 768b). (*) I Sent., d. 15, p. 2, qu. 2, Contra (I, 272a). (·) III Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 1, ad 5 (III, 763b). - 105 - Dona sunt ad expedite perveniendum in ultimum finem aut prosequendo bonum aut removendo malum. Contra malum expedit nos solum donum timoris, « quia unus est modus fugien­ di malum, sed tamen multi sunt modi prosequendi bonum » (**). Etiam virtutes ordinantur contra malum, sed donum ti­ moris propter suam expeditionem tali gradu declinat ab illo, qualem virtutes nunquam attingere possunt, nam non tantum culpam ab anima, sed etiam symptomata ei annexa exstinguit (’). Timor Dei summam detegit Majestatem, fragilitatemque nostram in mente inculcat. Ex consideratione divinae Magnitu­ dinis nostraeque parvitatis humilitatem corroborat, nam « quanto aliquis plus habet de spiritu amoris, tanto plus habet de spiritu timoris, quia tanto magis elongatur a spiritu superbiae sive ti­ moris » (’). Superbia accipitur pro ipsa pronitate, symptomate peccato coniuncto (*). Donum igitur timoris ex virtutibus moralibus correspondit virtuti temperantiae, et quidem humilitati et modestiae. Inter virtutes vero theologicas est spes, ad cuius expeditionem ordinatur. Moderant enim extollentiam in prosperis, ne spes a statu suo avertatur (5). Donum timoris, dum malum impugnat et virtutes expedit, non habet donum directivum sibi appropiatum. sed a directivis aliorum donorum regitur. Immo directio a fide porrecta sufficiens recensetur (°). Etsi timor sit infimum donum, eius tamen praestantia et excellentia a S. Doctore minime ignoratur. «Qui enim Deum ve­ raciter timet nihil terrenum et caducum timet, immo ex ipso timore Dei ipsis timoribus supereffertur. Ideo licet actus timo­ ris videatur pertinere ad quandam defectibilitatem, secundum veritatem tamen pertinet ad excellentiam et nobilitatem » (’). P) Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 2, qu. 1, ad 3 (ΠΙ, 746b). Cf. etiam ibidem, R. (*) Cf. Ibidem, a. 1, qu. 2, ad 3 (ΠΙ, 741a). (3) III Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 2, R. (ITT, 765a). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. I, a. 2, qu. 1, R. (Ill, 745a). (*) Cf. ibidem (III, 744b). (·) Cf. ibidem, qu. 2, ad 5 (III, 749b). f) III Sent., d. 34, p. 2, a. 1, qu. 1, R. (Ill, 755b). — ιο6 — Timor Domini est necessarius ad salutem. Per eum impetratur divinae gratiae influentia, introducitur divinae iustitiae rectitu­ do, et obtinetur divinae sapientiae illustratio. Per eundem con­ sequitur perfecta conscientiae sanctificatio et emendatio, compa­ ratur perfecta oboedientiae promptitudo, et donatur perfecta fi­ duciae firmitas (x). Ideo Psalmista invitat filios Dei, filios ado­ ptionis ad timorem Domini addiscendum ; invitat omnes, parvu­ los, provectos, senes et decrepitos, quia α haec est una lectio, quae doceri debet in iuventute et nunquam deseri » (*). Via enim novi hominis, quae in eminentiora conscendit, in­ ter timorem et amorem humilitatis conducere oportet (*). Nam mandata, quae a Deo accepimus, sine timore et amore implere non possumus (4). Timor igitur Domini debet continuo augeri cum gratia, ut perveniamus ad gloriam (·). Ideo denique S. Doctor admonet nos de exitu tristi, si ti­ morem Dei ab animo evellimus : « Hoc verumtamen adhuc scias indubitanter carissime frater, quod nisi perfecte abnegaveris temetipsum, sequi non poteris vestigia Salvatoris et sine sollicitu­ dine continua et labore eius gratiam adipisci nequibis, et nisi assidue pulsaveris portas eius, ingredi non poteris ad pacem mentis, et nisi te instanter in timore Dei tenueris, cito domus tua corruet in profundum» (·). * ♦ * P) Cf. De donis Spiritus S., collatio 2 (V, 466-67). P) Ibidem (V, 463b). P) Cf. Epistola de 25 memorialibus, memorialia generalia (VIII, 493a). P) «Impossibile est, ut homo evitet malum nisi per timorem, et quod fa­ ciat bonum nisi per amorem : et propter hoc ad observantiam mandatorum duo sunt necessaria, scilicet timor et amor ». De decem praeceptis, collatio 2, (V,5i2b). p) «Videtur mihi, quod timor Domini sit arbor pulcherrima in corde viri sancti plantata, quam Deus rigat continue ; et cum consummata est ar­ bor, time dignus est homo gloria aeterna ». De donis Spiritus S., collatio 2 (V. 464a). p) Epistola de 25 memorialibus (VIII, 497b). — 107 — Ad evolutionem doctrinalem quaestionis nostrae schola franciscana quomodo concurrebet, ut videamus, paucis expandimus. i) Quantum ad notionem doni Philippus Cancellarius per suum influxum scholam franciscanam direxit. Tripartitam divi­ sionem actuum profert, ad quorum medios actibus virtutum, per­ fectiores dona, ad perfectos vero beatitudines ordinat. Halensis tripartitam divisionem actuum in quadripartitam mutat, quia inter dona et beatitudines fructus inseruntur. Rigaldus autem et S. Bonaventura redeunt ad tripartitam divisionem. Cancellarius non permittit virtutes esse tantum ad agendum, dona vero ad patiendum, licet dona esse magis ad patiendum concedat. Huic solutioni consentit Halensis ; etiam Rigaldus do­ na esse tantum ad patiendum impugnat ; non aliter opinatus S. Bonaventura hanc solutionem dicens insufficientem. Donis a Cancellario etiam alius effectus adscribitur, scilicet impedimenta ex corruptione orta removere, sicque virtutes in operatione secundare. Doctrina saltem substantialiter eadem ab Halensi reicitur, a Rigaldo vero et S. Bonaventura in solutione ad usum convertitur. Dona sunt in adiutorium virtutum iuxta Cancellarium, quia removent impedimenta ex corruptione orta ut virtutis operatio a potentia « liberius et expeditius » procedat. Simili modo expli­ cat Rigaldus et S. Bonaventura, quare dona ad expedite agendum dicantur. Secundum S. Bonaventuram omnes potentiae post pecca­ tum sunt infectae et a bono declinatae. Virtutum est eas rectificare et contra difficultates vigorare. Virtutibus instructus pot­ est vitam filiorum Dei dignam peragere, vitamque futuram obtinere. Sed liberalitas divina ditius homini providet, quando talibus habitibus ornat, quibus non tantum actus necessarios salutis, sed multo perfectiores elicere potest. Isti habitus sunt dona, quae ratione diversitatis status a virtutibus distinguuntur. Operantur enim in statu superiori et operationes eorum proprio nomine « expedire » vocantur. Ad tales operationes S. Bonaven­ tura nullum specialem influxum divinum exigit, sed collaborationem assiduam postulat. — ioS — 2) Notioni generali timoris determinandae student Ma­ gister Rigaldus et S. Bonaventura. Uterque inquisitioni huius definitionis diligentiam adhibet tanto magis, quia auctoritates magni nominis, sicut divus Augustinus et Damascenus sibi in­ vicem in hoc obloqui videntur. Uterque ad eundem exitum per­ venit : de ratione communi timoris non est plus affirmandum quam resilitio ab aliquo arduo. Haec notio timoris, quam S. Bonaven­ tura analogicam dicit, sat ampla est, ut differentias comprehen­ dat, auctoritatesque reconciliet. Timor reverentialis enim resilitionem exhibet ab arduo bono, seu excellente, timor vero fugae ab arduo malo. 3) Communiter docetur timorem servilem esse donum gratis datum gratiae praeparativum, cui tamen quaedam deformitas adiungitur. Hanc autem deformitatem Halensis in ratione ti­ moris servilis distinguendo timorem poenae et exclusionem amoris Dei explicat. Timor servilis est donum Dei quantum ad timorem poenae, habet vero deformitatem quantum ad exclu­ sionem gratiae. Simile habet S. Bonaventura discernens in ti­ more servili ipsum habitum timendi Deum punientem et defor­ mitatem voluntatis seu servilitateni peccati habitui annexam. Duplex est radix timoris servilis iuxta Halensem : ex parte timoris poenae liberum arbitrium cum fide iustitiae Dei, ex parte vero exclusionis amoris est liberum arbitrium cum fomite pecca­ ti. Item S. Bonaventura ut causam servilis timoris fidem et amo­ rem sui assignat, quibus Rigaldus conscientiam peccati adiungit. Quantum ad usum huius timoris Halensis distinguit in ser­ viliter timente voluntatem peccandi absolutam et habitualiter manentem et voluntatem non peccandi conditionalem, quae est actualis. Non admittit solutionem, qua timor servilis sit bonus non autem eius usus, quia non apparet ratio, quare non posset bonitas dici respectu essentiae actus, si hoc fieri potest respectu ipsius habitus. Facit igitur serviliter timens bonum, etsi non bene, scilicet non servatis debitis circumstantiis. Rigaldus similiter distinguit duplicem velleitatem, unam qua vellet timens aliquid facere, si non esset prohibitum, tamen non displicet ei — log — prohibitio; alteram malam, qua vellet idem facere et displicet ei prohibitio. Notat insuper quod eo, quod timor servilis est bonus, timere serviliter bonum esse nondum sequitur, quia hic bonitas iam de subiecto dicitur. Iuxta vero S. Bonaventuram habitualis deformitas, quae de timente ponitur, etsi tollat rationem me­ riti, non impedit, ut actus sit utilis ; actualis autem deformitas etiam hoc impedit, quia actum depravat. 4) De comparatione differentiarum timoris ad invicem. Eo, quod timor servilis donum gratis datum, initialis vero et filialis donum gratum faciens dicitur, differentia essentialis ab Halensi sat indicatur. Poena enim aeterna in initiali propter offensam Dei, in filiali autem propter separationem ab eo, id est in utroque per accidens timetur. — Magister Rigaldus differentiam essen­ tialem non tantum inter timorem servilem et initialem, sed et inter initialem et filialem extendit. Respectum ad poenam, quem in ratione initialis vidit, in filiali non invenit, quod eum in errorem induxit. — S. Bonaventura suam solutionem proponit inter duas extremas sententias, quarum prima habitum timoris servilis gra­ tia superveniente sine deformitate remanere docet ; iuxta vero alteram caritas habitum quoque eicit. S. Doctor distinguit tria elementa in timore servili : materiale, formale et annexum. Ca­ ritate adveniente remanet tantum elementum materiale, quia in initiali timore poena non amplius principaliter respicitur, nec voluntas mala perdurat. Similiter explicatur differentia inter ini­ tialem et filialem timorem. Ex initiali remanet elementum ma­ teriale, ut compleat novum elementum formale, nam principa­ liter in initiali offensa Dei timetur, in filiali vero reverentia Deo exhibetur. Sic iterum via media eligitur inter duas opiniones quarum una diversitatem statuum, altera vero differentiam spe­ cificam vult inter duos timores invenire. Iuxta ergo S. Bonaventuram timor filialis alios duos timo­ res ad id, quod habent nobilitatis, in se includit. Unde timor quo­ que servilis quantum ad perfectionem sub dono timoris continetur. 5) Quantum ad augmentum timoris initialis S. Doctor ani­ mum ad duos actus timoris advertit, ex quibus unus, quo offen­ sa Dei timetur, caritate crescente diminuitur ; alter vero, quo — no — Deo reverentia exhibetur, augetur. Et quia timor initialis prin­ cipaliter primum, filialis autem secundum habet, dici potest, quod perficiente caritate decrescit initialis, crescit vero filialis. 6) Timori filiali, cuius unicus actus in patria est reverentialis, in via aliquando timor poenae, qui est timor cautelae, coniungitur. 7) Donum timoris — ut a S. Doctore docetur — est solum in­ ter dona ordinatum ad revocandum a malo et quidem tali gradu, quo virtutes facere non possunt, nam et symptomata culpae an­ nexa exstinguit. Summam Dei Majestatem perpendit, fragilita­ temque nostram in mente inculcat et sic humilitatem maxime corroborat. Superbiam reprimendo, extollentiam in prosperis mo­ derando virtutem temperantiae et spei adiuvat. Timor Dei est necessarius ad salutem, nam sine eo mandata Dei implere non possumus. Ut recte concludamus, progressus in hoc capite relate ad priora detectus plane elucet. Notio doni in via a Philippo Can­ cellario designata permulto penetratur. Attamen in organismo spirituali partem necessariam adhuc non constituunt, quia sa­ lus etiam sine illis attingitur. Conceptus timoris eo, quod com­ munis definitio inquiritur, multum elaboratur. In conceptu ti­ moris servilis id, quod est doni et quod est deformitatis, iterum iterumve examinatur, eiusque radix scrutatur. Quantum ad actum timoris servilis explicatio S. Bonaventurae per duplicem defor­ mitatem novum aliquod importat. Quantum autem ad relatio­ nem differentiarum timoris ad invicem apud Rigaldum inter ti­ morem initialem et filialem differentiam essentialem asserentem, recessus indicatur. Conceptio vero S. Bonaventurae est incon­ sueta, sed simul acute cogitata. CAPUT IV De timore Dei in Schola, primitiva Dominicana S. Dominicus ipse, homo pectoris plane apostolici, et Ordi­ ni a se instituto finem praefixit salutis animarum per praedica­ tionem, qui Ordo ut talis a SS. Pontificibus approbatus est (*). Pro hoc officio s. praedicationis fructuose ad tramitem missio­ nis canonicae acceptae, sive inter fideles sive infideles Orbis, exer­ cendo praeter vitam liturgicam et regularem cognitio proportionata profunda s. Theologiae, sive dogmaticae sive moralis sive iuris canonici sive s. Scripturae omnino fuit necessaria (*). Un­ de S. Dominicus eiusque in supremo Ordinis regimine successo­ res tantum insudaverunt in formatione solida theologica Fratrum Praedicatorum et praecipue magistrorum in scholis theologicis Ordinis sive conventualibus sive generalibus (3). Ideo mox post Ordinem approbatum Fratres missi sunt ad Universitates Tolo­ sanam et Parisiensem et Bononiensem, ut studerent et praedi­ carent et Conventum facerent (4), et ut ita Ordo etiam aptos magistros obtineret pro studiis conventualibus, in quibus for­ mabantur Fratres ex Ordine praedicatores et confessarii ac etiam clerus saecularis ($). Theologia vero ad finem Ordinis salutem animarum per prae­ dicationem prosequendum excolenda fuit illa traditionalis, potius positiva, quae tunc temporis a scholasticis melioribus edoceba­ tur, praecipue Parisiis, adhibito moderato usu philosophiae Aris(*) Cf. A. WALZ, Compendium historiae Ordinis Praedicatorum, Romae, 1930, p. 153. (’) n Studium ordinatum est ad praedicationem, praedicatio ad salutem animarum, quae est ultimus finis ». B. H. de Romanis, Opera, Romae, 1888, vol. 2, p. 28, 41. — Cf. WALZ, Compendium, p. 123, 131. (·) Cf. Walz, Compendium, p. 124. (4) Cf. Walz, Compendium, p. 123. (·) Cf. S. Thomas, Contra impugnantes, c. 2. — Walz, Compendium, p. 127. — Felder, Geschiehte., p. 174. — α Conventus citra numerum duodena- — 112 totelis (*). Inter istos magistros notandus est Guillelmus An­ tissiodorensis, cuius doctrinam schola primigenia Dominicana manifeste sequitur (*), et ad quam pertinent praeter Fr. Rolandum de Cremona, Joannem Pungensasinum, Vincentium Bellovacensem etiam celebres magistri, quorum doctrina de timore Dei nunc referenda (’), Addere vero liceat, traditionem theolo­ giae s. d. augustinianae, adhibito proportionate usu philosophiae Aristotelicae diutius adhuc in Ordine ad formandos praedicato­ res et confessarios perdurasse. A. MAGISTRI PARISIENSES I. — Rolan dus Cremonensis, — ex Ordine primus Magister Parisiensis (1229-30), quaestionem de notione do­ ni et timoris Dei, quantum ad nostram notitiam, non tractat. In codice haud per duas columnas de timore naturali, humano et mundano disserit. S. Augustinus magnam vim in eum exercet, eoque duce timor ut quidam amor concipitur. « Et dicimus, si­ cut dicit Augustinus, quod uterque est quidam amor, et loqui­ tur mirabiliter subtiliter Augustinus. Videamus primo de hu­ mano, quomodo est amor. Ecce aliquis habet timorem humanum, quia timet carni suae et per illum timorem convertitur ad pecrium ct sine licentia generalis capituli et sine priore et doctore non mittatur ». ALKM, II, p. 221-26. (*) Cf. Waxz., Compendium, p. 148. (l) Cf. Grabmann, Die Geschichte der kath. Théologie, p. 59. — Animad­ vertit vero F. Ehrle Oxonii vires autoctonas viguisse, quae in sua evolutione versus finem eiusdem saeculi speculationi anglicae specialem aspectum dant, qui ut nationalis consideratus est. Cf. F. Ehrle, Augustinismus et Aristotelis· mus saeculi XIII, in Xenia thomislica, Romae, 1925, vol. 3, p. 550. Notan­ da praeter usum scientiarum naturalium in explicatione doctrinae revelatae « ardita independenza, e la sottigliezza della speculazione, principalmcnte nella dialettica ». Ibidem, p. 551. (’) Cf. A. Walz, Compendium, p. 143. - M3 - can dum ; numquam aliquis fugit mortem, nisi quia diligit vitam. Quilibet homo amore naturali diligit vitam corporalem, et Chris­ tus habuit illum amorem, et ideo habuit timorem naturalem. Fuga enim mortis non est nisi amor vitae, et talis amor naturalis licitus est sicut et timor naturalis » (‘). II. — Hugo a S. Charo (’). — Conatum retinendi iden­ titatem inter dona et virtutes praeteriisse tota Magistri Hugonis mens ostendit. Etiam argumenta, quae pro et contra talem iden­ titatem afferuntur, non alium scopum spectant, quam opem con­ ferre in determinanda habitudine inter dona et virtutes. Levi­ ter tangit positionem Guillelmi Antissiodorensis distinctionem rationis defendentis. Tres opiniones insuper commemorat, quin suam sententiam dicat. Primam, quae tantum timorem, pieta­ tem et fortitudinem ex donis virtutes esse profitetur, cognosci­ mus. Ad illa tria nunc adnumeratur etiam sapientia. Duae aliae opiniones omnia dona a virtutibus separare intendunt. Sed dum una dona effectus, altera expeditiones virtutum ducit. Qui donis primum sensum subiciunt, illa ut pergustationes beatitudinis aeternae virtutibus annexas considerant. Qui vero ut expeditio­ nes virtutum conspiciunt, ad faciliorem reddendum operatio­ nem virtutum dona ordinant (a). Sicut de notione doni, ita de doctrina timoris magis opinio­ nes aliorum, quam suam refert. f) Quaestiones super 4 libros Sent., cod. Paris. Mazarin. 795, fol. 5713. *)( Hugo a S. Charo (f 1263) Parisiis publice legit super libros Sententia­ rum an. 1229-30, deinde cathedram theologiae magistralem meruit ascen­ dere. Iterum iterumve fuit ab ordine regimini admotus. Primus ex Ordine Cardinalis creatus ; vir industrius et intrepidus multa Ecclesiae negotia con­ fecit. Inter eius opera S. Biblia recognita et emendata, sacrorum bibitorum concordantiae sunt notissima. — Cf. J. Sassen, Hugo von St.-Cher, seine Tâtigkeit ais Kardinal, Bonn, 1908. — E. ManGENOT, Hugues de Saint-Cher, in Diet, theol. cath., t. VII, p. 221-239. Textus Comment, in 4 libros Sent. : ex ms. cod. Vat. lat. 1098. (’) Cf. Lottin, Les dons, p. 74-76. - 114 - De usu timons servilis quaerit vim dicti : timor servilis est bonus, quo nemo bene utitur (x). Quidam docent usum timoris servilis non esse ideo bonum, quia non est meritorius (*). Talis propositio ad solutionem impertinens signatur, eadem enim ra­ tione deberet dici de fide informi et de spe informi, quod eis ne­ mo bene utitur. — Propter hoc dicunt quidam : sicut timor ser­ vilis est bonus inquantum timor et non servilis, ita timere servi­ liter est bonum inquantum est timere et non serviliter timere. Ti­ mere igitur eodem modo bonum est quam ipse timor servilis (*). — luxta quosdam vero usus timoris servilis non est ipsum timere serviliter, sed servire ex timore servi, quod bonum tene­ tur. — Dum igitur apud hos auctores timere serviliter bonum dicitur, sunt alii denique, qui illud timere malum existimant. In timente enim serviliter remanet mala voluntas, ratione cuius in ti­ more duo sunt, quae intenduntur : praeparare viam caritati et retrahere a peccato metu poenae. Ratione primi timor servilis bo­ nus, ratione vero secundi serviliter timere malum dicitur (4). (x) Colligitur ex 1 Sent. Prosp., c. 172 (PL 45, 1873). (a) Cf. Guillelmus Antissiodorensis, p. 56. (’) Cf. Petrus de Capua, p. 40. (*) « Solutio ad hoc : quidam dicunt, quod timor servilis non potest esse cum caritate, et ideo usus eius non potest esse bonus, id est meritorius, licet timor sit bonus habitus in se... sed hoc non mihi videtur. Omnino impertinens est ad solutionem, quia... eadem ratione debet dici de fide informi et spe infor­ mi. Propter hoc dicunt quidam, quod sicut timor servilis inquantum timor bonus est non inquantum servilis, ita timere serviliter bonum est, id est ipsum timere, et quod dicit Augustinus, quod timore servili nemo bene utitur, verum est inquantum servilis, sed inquantum servilis. Sic et secundum hos patet solutio ad omnia praeobiecta. Nam eo modo quo timor servilis bonus est, eo modo et usus eius bonus est ; timere enim serviliter nihil aliud est quam nolle peccare metu poenae aeternae, et hoc quidem bonum est. Alii dicunt, quod timere serviliter non est usus timoris servilis sed servire ex timo­ re, ut send aliqui faciunt et hoc bonum est. Alii dicunt, quod timere serviliter malum est, cum sit motus malae voluntatis. Nam in timente serviliter est peccandi voluntas et sequeretur opus si speraretur impunitas, sicut dicit Au­ gustinus et secundum hos non valet : timor servilis bonus est : ergo timere serviliter bonum est». Cod. Vat. lat. 1098, fol. n8va-vb. 115 - Quomodo peccandi voluntas serviliter timentis explicanda sit, ad hoc tres opiniones narrat. Prima, cuius originem a Petro de Corbolio ducimus, ad voluntatem absolutam, et conditionalem, secunda vero, quae a Stephano Langton defenditur, ad vo­ luntatem rationis et sensualitatis recurrit pro solutione. Tertia autem opinio, quae iam a Guillelmo Antissiodorensi tangitur, diversas apprehensiones in timente distinguit. « Timens enim serviliter quandoque apprehendit poenam tantum, et tunc sim­ pliciter vult non peccare, quandoque apprehendit delectationem peccati tantum, et tunc vult simpliciter peccare ; et ita secundum diversas apprehensiones vult peccare et non peccare. Quandoque etiam apprehendit delectationem peccati et statim cogitat de poe­ na et de iustitia Dei, et tunc vult peccare voluntate conditional! i. e. vellet si non esset poena secutura peccatum » (‘). Hoc est ipsa opinio Petri de Corbolio, forsan magis complicata, sed non magis penetrata. Ille enim, qui poenam videt et delectationem non sentit, neque vult agere. Ille vero, qui tantum propter de­ lectationem peccati agit, non ex timore agit. Remanet igitur ter­ tius casus, quando in timente voluntas peccandi conditionalis af­ firmatur. Timor servilis et initialis specie distinguuntur, quia diversa sunt secundum speciem, quae timentur. Timore servili proprie timetur poena, initiali vero damnum, scilicet separatio a Deo (a). De initiali imprimis quaerit, quare dicatur initialis. Et dicitur initialis, quia est proprie incipientium timor. Ad obiectionem vero iuxta quam si quis cecidit a statu perfecto et ad eum iterum re­ surgit, incipit timere non initialiter sed filialiter, respondet il­ lum resurrexisse eadem quantitate, sed non perfectione caritatis. Ad perfectam enim caritatem requiritur status securitatis, qui tunc percipitur et comprehenditur, quando quis per diuturnum exer-(*) (*) Cod. Vat. lat. 1098, fol. n8vb. (2) «Timor servilis differt essentialiter ab initiali et filiali, quia alia ratio timendi est in illo quam in istis. Servilis enim timet poenam quia mala, isti autem timent offensam et separationem a Deo, quia Deus est bonus ». Cod. Vat. lat. 1098, fol. uçva. — ιι6 — citium bonorum operum certus est de se, et non timet, ne iterum cadat. Unde timor etiam post resurrectionem in perfectis rema­ net per certum tempus initialis. — Aliorum solutio ab Auctore minus fulcita timorem initialem a primo incipientibus ducit. Sic perfectus a peccatis ad statum suum rediens timorem filia­ lem habere dicitur ('). Hanc correctionem respectu primae so­ lutionis iam apud Guillelmum Antissiodorensem reperire pos­ sumus (*). Cum eodem Magistro docetur timorem initialem esse cum fide initium sapientiae intra-sumptum, quia anima per fidem puri­ ficatur a peccatis, per timorem vero a reliquiis peccati libera­ tur (»). Cardinalis Hugo ex verbis priorum magistrorum, praesertim Stephani Langton et Guillelmi Antissiodorensis perite exponit augmentum timoris initialis. Quattuor enim adscribuntur huic timori : metus poenae, tormentum conscientiae, cautela et ipse habitus. Duo prima, quae sunt accidentalia initiali timori, cre­ scente caritate diminuuntur, sed non altera duo (*). (’) « Ad secundum dicendum : quod ille, qui cecidit licet in tanta caritate resurrexerit quantam habebat prius, non tamen habet perfectam. Perfecta enim dicitur propter statum securitatis, ut quando aliquis diu se exercuit in operibus malitiae et bene poenam pro peccatis suis solvit, securus est nec ti­ met, sed iste qui cecidit timet, ne iterum cadat. Unde habet timorem initia­ lem. — Tamen aliqui dicunt, quod talis habet perfectam caritatem, cum habeat tantam quantam prius, nec habet timorem initialem sed filialem, et dicunt, quod talis non est incipiens, quia tunc primo non habet gratiam sed praehabitam recuperavit». Cod. Vat. lat. 1098, fol. ugra. (*) 0 Solutio. Dicimus, quod timor dicitur initialis, quia est primo incipien­ tium. Et sic cessat obiectio de eo, qui resurgit in caritate perfecta. Ille enim etsi incipiat bene operari non tamen primo ». Guillelmus Antissiodo­ rensis, Sumina aurea, 2o.|rb. (*) » Fides est initium sapientiae et similiter timor, sed aliter et aliter. Fides enim dicitur initium, quia purificat animam a peccato. Item primo incipit sapere Deus animae, timor vero expellit reliquias peccati, quibus tunc expulsis plenius incipit sapere Deus animae». Cod. Vat. lat. 1098, fol. ugra. (4) < Solutio. In timore initiali quattuor sunt : metus poenae, tormentum conscientiae, cautela, ipse habitus. Quoad duo prima crescente caritate decres­ 117 - De filiali quaerit, sicut Guillelmus Antissiodorensis. de eius unitate specifica. Timor enim filialis timet tum offensam Dei, tum separationem a Deo. luxta autem obiecta distinguuntur specie timores. Solutio, sicut iam vidimus apud Magistrum Guillelnium, profertur mediantibus oppositis horum timorum (*)· Velle enim servire Deo et velle eum habere opponuntur ipsis ti­ mere offendere Deum et timere ab ipso separari. Et sicut illa ita etiam ista ut illis opposita eandem speciem constituunt (8). Sed velle servire Deo est diligere eum in se, velle autem habere Deum est diligere eum mihi. Prima dilectio est amor amicitiae, proprie filialis, quia Deus eo propter se diligitur ; secunda vero est amor concupiscentiae, vel mercenarius, quia Deus eo propter utilitatem amatur. Et sicut hi duo amores, ita illi duo timores etiamsi specie non distinguantur, neque tamen confunduntur. Sed quia amor amicitiae caritatem perfectam, amor vero concu­ piscentiae caritatem imperfectam monstrat, timor offensae pro­ prie filiali, timor autem separationis proprie initiali attribuitur. Timor igitur filialis et initialis idem sunt in essentia et differunt secundum statum. Timor enim separationis originem ducit ex peccati conscientia et amore, timor vero offensae tantum ex amore (’). cit timor, quoad duo ultima crescente caritate crescit timor ». Cod. Vat. lat. 1098, fol. ngrb. 0) Cf. p. 61. (’) * Velle servire Deo et velle habere Deum sunt eiusdem voluntatis se­ cundum speciem. Ergo timere opposita his est eiusdem timoris in specie. Sed offendere Deum est oppositum ei quod est servire Deo, et separari a Deo est oppositum ei quod est habere Deum. Ergo timere offendere Deum et timere separari a Deo sunt eiusdem speciei. Ergo timor filialis unus est in specie, quod concedimus». Cod. Vat. lat. 1098, fol. ngrb. (’) e Item timor initialis fit filialis evacuata conscientia peccati. Sed res unius speciei non fit res alterius speciei, quia non contingit permutare speciem, ut dicit Philosophus. Ergo timor filialis et initialis non differunt secundum speciem ; innno videtur, quod sint idem numero sicut caritas perfecta et im­ perfecta, quod concedimus. — Ad id quod contra obicitur, dicimus quod ea­ dem est ratio timendi offensam Dei et separationem a Deo, scilicet bonitas Dei. Filialis enim timet offendere quia bonus vel quia dilectus, et ideo idem ri8 — Timor poenae etiarn in perfectis invenitur, sed timor iste non est pungitivus ex conscientia peccati veniens, sed timor cau­ telae (’). Hugonem igitur a S. Charo, si doctrinam eius prolatam con­ sideramus, fidem magistris Parisiensibus praestantem invenimus. III. — B. Petrus de Tarantasia (2). — Priusquam exorditur suam doctrinam, opiniones aliorum, nobisque iam notas, relegit. Dona et virtutes iuxta alios tantum ratione, iuxta alios realiter distingui dicuntur. Realis distinctionis fautorum quidam virtutes purgare animam a vitiis, dona vero a sequelis vitiorum affirmant. Alii virtutes ad perficiendum potentias ani­ mae, et dona ad resistendum contrariis assignant. Sunt, qui vir­ tutes esse ad bene operandum pro Christo, sed dona ad patien­ dum exemplo eius docent. Contra singulas opiniones movet rationes, a quibus ductus ad sententiam amici Bona venturae his verbis se alligat : « Dicenest timor in essentia, differens tamen secundum statum. Tamen timor separa­ tionis creatur ex peccati conscientia et amore ; timor vero offensae tantum ex amore». Cod. Vat. lat. 1098, fol. nçva. (*) « Solutio. In timore poenae duo srnit : punctio et cautela. Punctio est ex conscientia peccati, de quo ne scit an sit dimissum. Cautela est ex amore. Timor igitur poenae quantum ad punctionem non est in viro perfecto, sed quantum ad cautelam. Perfectus enim poenam cavet sicut et peccatum mor­ tale ». Cod. Vat. lat. 1098, fol. nçvb. (2) B. Petrus de Tarantasia in universitate Parisiens! sententias exposuit, an. 1259 magister s. theologiae factus, ad studium in ordine promovendum indefessus se monstravit. Sanctitate et doctrina commendatissimus ad regi­ men ab ordine saepe est vocatus ; officia Ecclesiae multa praestabat, praeser­ tim in synodo Lugdunensi. Cardinalis creatus, deinde an. 1576 votis omnium Summus Pontifex nomine Iimocentii V fuit electus. Sed post sex menses pa­ triam mutavit. — Cf. R. Martin, Quelques e premiers » maîtres dominicains de Paris et d’Oxford et la soi-disant école dominicaine augustinienne (1229-279), in Revue des sciences philos, et théol., t. IX, 1920, p. 564. — O. LOTTIX, Pierre de Tarantaise a-t-il remanié son Commentaire sur les Sentences ? in Recherches de Théol. anc. méd., t. Π, 1930, p. 420-433. Textus : ex Commentariis in IV II. Sententiarum, t. ΙΓ, Tolosae, 1652. ïi9 — dum ergo cum aliis, quod differunt essentialiter, et differentia assignatur penes actus excellentiores, et minus excellentes ad quos dantur » ('). Et distinguit cum S. Bonaventura triplicem statum iustitiae, et quidem iustitiae inchoatae, proficientis et perfectae. Quilibet status habet proprios habitus ad actus huic statui convenientes producendos. Virtutes perficientes ad actus primos, necessarios, ad quos tenemur, sunt habitus status inci­ pientis iustitiae ; dona data ad actus excellentiores, ad quos non tenemur, sunt proprii status proficientis iustitiae, beatitudinum actibus perfectis autem statum perfectum attingimus (‘). De­ lectationes vero, quas in operatione perfecta experimur, sunt fructus, qui « non sunt habitus, sed quaedam praegustationes, vel delectabiles passiones » (a). Auctor cum S. Alberto autem distinguit duplex genus actuum donorum. Actus, quibus dona in adiutorium virtutum dantur contra vitia aut eorum sequelas, sunt tantum accidentales. Ha­ bentur enim solum propter praesentem dispositionem subiecti sed in statu innocentiae non fuissent, nec in Christo fuerunt, nec in angelis et beatis inveniuntur. Actus autem essentiales sunt illi, quibus dona proprie « faciliter et expedite » agere di­ cuntur, et quibus istud non tam propter sanationem poten­ tiarum, quam propter perfectionem habituum adseribitur (*). (*) III Sent., d. 34, qu. 1, a. 1, R. (267a). (*) « Quia cum sit triplex status iustitiae, scilicet inchoatae, proficientis et perfectae ; virtutes lier se faciunt statum primum ; cum adiutorio donorum statum medium ; cum adiutorio beatitudinum statum ultimum, cui adiungitur Jucunditas et delectatio fructuum spiritus. Virtutes ergo sunt ad actus primos necessarios, sed dona ad actus medios : beatitudines vero ad actus perfectos, quos consequuntur delectationes fructuum 0. Ill Sent., d. 34, qu. 1, a. i, R. (267b). — Cf. ibidem, 4, R.(26gb). (s) Ibidem, a. 4, ad 8 (270a). (*) e Actus donorum qui sunt contra vitia, aut eorum sequelas, accidentales sunt propter dispositionem subiecti, non essentiales : quia dona sine iis actibus fuissent in statu innocentiae, et fuerunt in Christo, sunt in Angelis, et erunt in beatis ». Ill Seni, d. 34, qu. 1, a. 5, ad 1 (270b). — Cf. ibidem, a. 3, ad 2 (269a). — « Dona non dantur principaliter contra infectionem potentiarum, sed ad elevationem earum ad statum perfectionis ». Ibidem, a. 2, ad 3 (268a). — 120 — Sed neque deest communio cum S. Thoma. Insignis distin­ ctio inter modum humanum et divinum, qua nititur distinctio quoque inter virtutes et dona, et de qua magnum fecit usum S. Thomas, praesertim in Commentario ad Sententias, etiam apud beatum Petrum adhibetur. « Unde ut sunt virtutes, perficiunt nos ad operandum quasi modo humano, et cum quadam diffi­ cultate : sed ut dona quasi modo nobiliori et divino, et cum qua­ dam facilitate » ('). Quod autem modus divinus immediatius es­ set coniunctus cum principio divino, de hoc non instruimur. Quantum ad persistentiam donorum in patria, apud Aucto­ rem nostrum beatum doctrinam S. Thomae integre reperire pos­ sumus. Dona ad contemplationem pertinentia tum quoad actus circa materiam eorum ordinatos, tum quoad actus finem eorum respicientes « perfectiori tamen modo et gradu » permanebunt. Dona vero activa actus tantum circa finem suum habentes reti­ nebunt (*). De relatione virtutum, donorum et beatitudinum annotat Magister de Tarantasia, quod non simul tempore a Deo dantur, nec simul in usu exercentur (3). Quo autem ordine ea a Deo acci­ piamus, hoc nos clare edocet distinguendo virtutes et dona com­ pleta et incompleta sive informia. Ordo sic se habet : donum in­ forme est post virtutem informem, sed antecedit virtutem per­ fectam, quam donum perfectum sequitur (*). — « Unde virtutibus bene operamur : donis faciliter et expedite, exjjeditione quae venit non tantum ex sanatione potentiarum, sed ex perfectione habituum potius ». Ibidem, a. i, R. (267b). (’) III Sent., d. 34, qu. 1, a. 2, ad 1 (268b). (*) Cf. ibidem, a. 5. R. (270b). (’) Cf. ibidem, a. 4, R. (269b). (*) « De virtute et dono est loqui tripliciter : aut secundum utriusque esse completum, sic prior est virtus dono, ut superius dictum est : aut seexuidum utriusque esse incompletum, id est de virtute et dono informi, sic iterum prior est virtus dono : aut secundum esse virtutis completum, et esse doni incom­ pletum ; scilicet de virtute formata, et dono informi, ut de fide formata et de timore servili ; sic donum potest esse prius virtute, quia donum tale est praeparatio ad virtutem ». Ill Sent., d. 34, qu. r, a. 3, R. (269a). — 121 — Sicut igitur virtus, ita donum dupliciter accipitur : aut ge­ neraliter pro quolibet habitu a Deo gratis collato, aut specialiter indicando habitus medios iustitiae (l). Ut donum timoris cognoscatur, duplex timor observatur. Aliquando enim accipitur pro passione, aliquando vero pro ha­ bitu eliciente motum passioni similem. Natura ipsa sufficit ad quoddam malum, uti poenam temporalem, fugiendum ; tale enim malum sufficienter movet apprehendentem, et causai in apprehendente timorem-passionem. Unde timor iste etiam natu­ ralis vocatur. Est autem et aliud malum, uti poena spiritualis, quod non movet sufficienter apprehendentem, nisi mediante aliquo habitu disponente (a). Hic autem habitus constituit ti­ morem moralem, qui est aut malus, et tunc vocatur mundanus vel humanus, aut vero bonus (’). Timor moralis bonus est do­ num. Donum timoris accipitur secundum rationem doni comple­ tam et incompletam (♦). Donum timoris secundum rationem incompletam doni acceptum est timor servilis, nam, licet cari­ tatem non compatiatur, tamen est habitus a Spiritu Sancto infusus faciens a malo poenae aeternae resilire (*). In timore servili distinguitur ipse habitus timoris, qui est bonus, et conditio servilitatis ex peccato veniens. Peccatum praedicatur de homine per inhaerentiam, ideoque illum malum reddit ; servilitas autem de habitu timoris non per inhaerentiam sed per concomitantiam tantum dicitur, et ideo eum non inficit (·). Similiter dicendum est de usu timoris servilis. Conditio servilitatis, scilicet voluntas peccandi, potest concomitare actum aut actualiter aut mere habitualiter. Si adiungitur actui actualiter, deformat actum, quia tunc est non tantum circumstantia concomitans, sed simul in- (*) Cf. (*) Cf. (*) Cf. (4) Cf. (®) Cf. (·) Cf. ibidem, a. i, R. ad opp. (267b). Ill Sent., d. 34, qu. 2, a. 1, R. ad 2 quaest. (271b). ibidem, R. ad 3 quaest. (271b). ibidern, a. 2 ad 2 (273a). ibidem, a. 1, ad 1 (271b). ibidem, a. 2, R. (272b). — 122 formans. Si autem adiungitur mere habitualiter, tunc ut circum­ stantia mere concomitans non potest actum deformare. Tunc ergo timere serviliter, etsi non sit meritorium, tamen remanet bonum (’). En solutio de timore servili, de eiusque usu, qua iterum ad S. Bonaventuram ducimur. De habitudine timoris servilis ad castum duas opiniones a S. Bonaventura prolatas relegit, quin de doctrina Seraphici Doctoris mentionem faciat. Iuxta primam timor servilis quantum ad habitum non opponitur caritati imperfectae, ideoque ea ad­ veniente remanet ; quantum vero ad conditionem servilitatis tollitur. Ex habitu enim causatur timere poenam, ut autem plus timeatur poena quam Dei offensa, a conditione servili oritur. Opinio illustratur per servum, qui manet eadem persona, quando manu mittitur, licet status eius mutetur (*). — Iuxta alteram timor servilis ex ratione essentiae specificae timet principaliter poenam, ideo nonnisi generice remanebit. Haec opinio alteri prae­ lata est (’). Timor initialis a filiali ratione status differt, habet enim eundem actum essentialem cum eo, et nonnisi actu accidentali ab eo distinguitur. Etenim incertitudo remissionis peccati et condignae satisfactionis pro culpa commissa, timor cadendi in cul­ pam futuram impetu tentationum vehementium causât, ut timor initialis adhuc poenam, licet actu accidentali, respiciat. Respec­ tus autem iste crescente caritate semper magis diminuitur (*). Denique actus timoris filialis, quo separatio timetur, in pa­ tria cessabit et remanet solus actus reverentialis, nam conside(l) « Cum dico, timere serviliter, duo dico : actum, et conditionem con­ comitantem, scilicet voluntatem peccandi. Haec autem potest concomitari dup­ liciter : vel in actu, sic deformat actum, et facit ipsum esse peccatum, quan­ do actu detestatur poenam, et desiderat cani non esse ut posset libere facere peccatum : vel in habitu, sic non deformat actum, sed tamen aufert ne possit fieri bene, id est meritorie, quamvis actus sit bonus ». III Seni., d. 34, qu.2, a. 2, R. ad 2 quaest. (273a). — Cf. ibidem, ad 1 et ad 4. (3) Cf. ibidem, a. 3, R. (273b). (3) Cf. ibidem, et in calce articuli. (4) Cf. ibidem, a. 4, R. ad. 2 quaest. (274b). — 123 ratio Dei punientis omnino tollitur, et consideratio eius ut ardu i excellentis restat (**)· Donum timoris per recessum a malo est communis disposi­ tio tum ad vitam activam, tum ad vitam contemplativam. Dis­ ponit tamen ad primam magis timore initiali, ad secundam vero filiali (8). Omnibus virtutibus, etiam theologicis, sunt in adiu­ torium dona ; sic virtuti spei donum timoris succurrit, ut prae­ sumptio caveatur (*). Operatur autem omnia donum timoris sub illuminatione solius fidei (*). Ex dictis iam apparet, quod magni et sancti magistri, Alber­ tus, Bona ventura et Thomas magnam partem habent in forman­ da et ditanda doctrina beati Petri de Tarantasia. B. MAGISTRI OXONIENSES I. — Richardus Fishacre (a). — Primi theologi ex familia dominicana orti non tantum in universitate Parisiensi, sed etiam Oxoniensi multas glorias assequebantur. Inter hos inclitos magistros ibi docentes Richardum Fishacre et Robertum Kilwardby invenimus, quorum doctrinam de timore Dei in lu­ cem proferre intendimus. (*) Cf. ibidem, a. 5, R. (275a). (·) Cf. Ill Sent., d. 34, qu. x, a. 2, R. (268a). p) Cf. ibidem. (‘) Cf. ibidem, in calce articuli (268b). (4) Fratres Praedica tores an. 1221 Oxonii conventum instituerunt. In s. scientia modo plus formati sunt a Magistro cleri saccularis Roberto Bacone, de quo Trivetus : « Fuerat huic (B. Edmundo Rich) socius in schola magister Robertas Bacon, qui Oxonii regens in theologia, Praedicatorum Ordinem est ingressus. Post ingressum vero lectiones in scholis s. Edward i (conventu O. P.) per plures annos continuavit, sub quo primus de fratribus incepit frater Richardus de Fissacre, Oxoniensis dioecesis, legens una cum fratre Roberto praedicto in scholis... Hic Richardus super Sententias scriptum temporibus suis perutile composuit, et super Psalterium usque ad Ps. LXX postillas edidit pulcherrimas, moralitatibus suavissimis intermixtas ». De utroque vero 124 - Richardus Fishacre proprietate et claritate cito in partes suas adducit lectorem. Libertas cogitationis et observantia auc­ toritatis in eo se invicem corroborant. Modeste dicit, sed non asserit « sine praeiudicio melioris sententiae, quod differunt vir­ tutes et dona» (l). Et differentiam nobis ingeniose explicat. Duo sunt in nobis principia agentia, nempe natura et voluntas. Utraque est infecta per peccatum. Voluntas, quae prius honesta­ batur virtutibus, spoliata et deturpata est per septem criminalia. Similiter natura animae septem vulneribus est vulnerata. Verumtamen ex liberalitate divina per septem virtutes reparatur voluntas, et per septem dona sanatur animae natura. Sed haec reparatio et sanatio in via quodammodo tantum, in patria autem plene perficitur (s).(*) Mattii. Paris, refert ad an. 1248 : · Eodem anno duo fratres de eodem ordine, quibus non erant maiores, imo nec pares, ut creditur, viventes in theologia et aliis scientiis, videlicet fr. Robertas Bacuu et fr. Richardus de Fishakele, qui egregie plurimis annis in eadem facultate legerunt et populis gloriose praedi­ caverunt verbum Domini, ab hoc saeculo ad Deum migraverunt ». — Cf. F. EHRI.E, op. cit., in Xenia thomistica, vol. 3. p. 552-58· — Fr. PelsTKR, Das Leben und die Schriften des Oxforder Dmninikanerlehrers Richard Fishacre, in Zeitschrift f. kath. Theol. t. 54, 1930, p. 515-53. Textus Comment, in d. 34, libr. Ill Sent. : ex mss. cod. Balliol College, Oxonii, 57 (O) et cod. Vat. Ottob. lat. 294 (V) collatis. (*) Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2iivb. — Cod Vat. Ottob. lat. 294, fol. 243va. (2) « Cum enim sint tantum duo principalia agentia, tamquam duae cau­ sae efficientes, scilicet natura et voluntas, haec utraque coniuncta reperiuntur in anima. Peccante autem Adam et incidente in latrones voluntas, quae prius honestabatur septem virtutibus, spoliata est et deturpata per septem cri­ minalia. Natura vero animae vulnerata est vulneribus septem, quae enumerat Gregorius super Job I, su|x;r illud [v. 19] : concussit quattuor angulos do­ mus spiritus, qui mentem ante omnia illis quattuor format : scilicet cardina­ libus [P, fol. 243vbj, eandem contra singula tentamina septem virtutibus insti­ tuit : contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectu, contra prae­ cipitationem consilio, contra timorem fortitudine, contra ignorantiam scien­ tia, contra duritiam pietate, contra superbiam timore [PL 75, 592]. Sicut ergo voluntas reparatur quoquomodo in via licet non ad plenum per septem virtutes, sic natura animae sauciata sanatur quoquomodo in via e septem istis vulneribus per septem dona quoquomodo nunc habita, sed plene erit sa- - 125 Solutio sic prolata lucem affert multis aliis quaestionibus. Peritam explicationem praestat de ipso nomine doni. Ex duobus enim principalibus agentibus voluntas est potentior et magis acti­ va. Virtutes ideo ut dispositiones immediatae ad operationem vo­ luntati tribuuntur, dum dona actionem naturalem respiciunt. Etsi igitur virtutes, sicut omnia gratuita dicantur dona, tamen pro­ pter maiorem suam nobilitatem nomen proprium acquirunt. In divisione enim generis nobilius nomen proprium accipit, mi­ nus nobile vero commune retinet. Ad eandem conclusionem pervenimus, cum conceptus naturae et voluntatis ad invicem comparamus. Notio enim naturae continere potest notionem voluntatis, sed non haec priorem. Natura est igitur generalior, ideo generaliorem dispositionem requirit quam voluntas. Gene­ ralior autem dispositio nomine generaliori, dispositio vero specia­ lior nomine specialiori debet assignari (’). Non modo explicatur, quare virtutes potuerint adipisci nomen proprium, sed simul quare illae non eodem iure vocentur dona quam illa septem. Non tantum enim spoliatio voluntatis, sed etiam vulneratio naturae est peccato voluntatis imputanda. Quando igitur Deus ex sua liberalitate restituit principalia agen­ tia, voluntas sub duplici titulo ei redditur debitrix, nempe tum(*) natio in futuro, cum plene habebtmtur dona ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2iivb. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 2<3va-vb. (*) 1 Dicendum ergo ad primum : quod licet utraque sit agens et natura et voluntas, tamen potentior est voluntas et magis activa quam natura in nobis. Imperium enim voluntatis est. Cum enim virtus sit immediata dispositio ad agendum, non immerito dispositiones summae activae in nobis dicuntur vir­ tutes et non tantum dona. Dispositiones vero eius, quod quasi naturalem ac­ tionem in nobis respective [?], scilicet naturae erunt contentae nomine communi, scilicet donorum, sicut in divisione generis, quod est nobilius habet nomen proprium, ut rationale, et quod minus nobile obtinet nomen generis, ut irra­ tionalia dicuntur animalia. Insuper sicut donum, scilicet nomen est communius quam nomen virtutis, et est donum quasi genus ad virtutem, sic natura ad vo­ luntatem ; omnis enim voluntas natura, non econtrario, sicut omnis virtus donum, non econtrario. Quid ergo convenientius quam ut dispositio generalioris scilicet naturae nominetur nomine generaliori, scilicet nomine doni, et dispo­ sitio specialioris nomine specialiori, scilicet nomine virtutis». Ibidem. ι?6 — ratione suae reparationis, tum ratione sanationis voluntatis. Deus enim pro voluntate debitum solvit naturae. Deus et voluntati et naturae se largitorem monstrat, ideoque beneficium suum ex parte sua recte donum appellatur. At beneficium divinum prout a voluntate accipitur eam debitricem constituit, qua ratione do­ num dici non potest. Donum enim ut datio irreddibilis nec a datore debetur, nec accipientem debitorem constituit. Quum vero beneficium divinum a natura accipitur, non ipsa, sed voluntas etiam pro hoc debitrix redditur, Deus enim pro illa sarcit dam­ num naturae. Recte igitur pleneque dicitur a Deo datum et a voluntate acceptum donum (‘). Sed quaeritur, quare dona Spiritus Sancti et non Patris vel Filii esse dicantur ? Respondit, quia, etsi dona sint a tribus Per­ sonis divinis, tamen immediatissima causa dationis est ipsa vo­ luntas et benignitas divina, quae Spiritui Sancto appropriatur (*). (x) e Insuper : quod spoliata fuit voluntas et natura vulnerata, totum fuit ex peccato voluntatis ; inde incepit utrumque damnum, et ideo debuit volun­ tas restituere naturae sanitatem secundum illud Exodi 21 (v. 18) : «Si... per­ cusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo ; si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat ». Cum ergo Deus restituit ex liberalitate sua et voluntati [0, fol. 2i2ra\, quod perdidit, et insuper naturae, quod ei voluntas debuit, tenetur ei, scilicet Deo voluntas dupliciter : et pro accepto et pro reddito debito, et sic obligatur Deo dupliciter ; sed natura quia sic debitum licet non a debitore tamen pro debitore recepit, non intantum obligatur, sed donum, ut dicit Ari­ stoteles, est datio irreddibilis, id est nec ante debebatur a datore, nec acci­ pientem debitorem constituit, respectu enim utriusque temporis dicitur. Sic enim differt donum a reddito et debito. Igitur voluntas pro eo, qui acce­ pit ei, a quo accepit [F, fol. 244?·«] obligata est, et ideo acceptum ab ea non proprie debet dici donum, licet enim non esset debitum a datore, tamen quodammodo constituit debitorem ; sed acceptum a natura proprie donum dici potest, quia nec a datore id est a Deo, qui dedit, debitum fuit sed potius de­ bebatur a voluntate, ut dixi, nec accipientem fecit debitorem, sic ut si ut pro alio debente mihi decem solveres, non me faceres debitorem, sed eum pro quo solvis ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2iivb-2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 243vb-244ra. (a) « Licet dona sint et a potente dare et a sciente et benigno et volente, tamen immediatissima causa ipsi dationi est ipsa voluntas vel benignitas... et - 127 - Quia dona Spiritus Sancti sunt ad sanationem naturae, ideo spes, quae potius voluntatem reparat, donum non dicitur. At fortitudo ct ut virtus et ut donum assumitur. Si est virtus, natu­ ram reparat, si vero donum, voluntatem sanat ('). Dolor vero et gaudium ideo non sunt dona, quia illos sunt consecutiva, nempe dolor in terra donum timoris, gaudium autem sapientiam consequitur (*). Diserte facimus mentionem de comparatione, quam inter dona et virtutes Magister Richardus instituit. Quippe voluntas, quia prius est spoliata natura, ideo prius est ea etiam reparanda. Virtutes igitur donis naturaliter prius infunduntur. Hanc prioritatem etiam ex dignitate voluntatis super naturam ostendit (3). Tota igitur conceptio dona virtutibus esse inferiora monstrat. In ordine perfectionis per dona pervenimus ad perfectionem virtutum sive theologicarum sive moralium (4). De numero donorum potius ad auctoritatem recurrit, quam rationem ostendit. Contentus est eo, quod S. Gregorius contra septem animae vulnera septem dona assignat. Ad explicandum ideo cum voluntas vel benignitas approprientur Spiritui Sancto, non mirum si ct dona, quae a voluntate et benignitate immediatissime procedunt ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244x8. (x) « Ad sextum : dico quod fortitudo est nomen aequivocum ad donum, quod sanat naturam, et ad virtutem, quae reparat voluntatem ad operandum, nec sunt idem ». « Ad nonum : spes non sanat naturam, sed potius reparat voluntatem et ideo est de virtutibus non de donis ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244Tb. (*) Ad octavum : sicut dolor est consccutivum ad timorem donum, sic af­ fectio, quae est gaudium ad sapientiam donum ». Ibidem. (3) « Sicut prius naturaliter spoliata est voluntas quam natura vulnerata, sic prius reparata voluntas quam natura sanetur, et ita prius naturaliter in­ funduntur virtutes voluntati quam dona naturae, sicut prius reparatur anima [ V, fol. 244x6] quam corpus, quia non indiguisset corpus reparatione nisi per lapsum animae, vel etiam quia dignior corpore, sic voluntas dignior natura. Quod ergo est prius ct prius cecidit, prius erigendum ».' Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244ra-rb. (4) « Per dona venitur ad virtutes theologicas et cardinales, id est ad perfec­ tionem carum ». Cod. Oxon. lat 57, fol. 2i2rb. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244va. 128 ordinem et habitudinem donorum S. Augustinum invocat. Ti­ mor est donum aliorum primum, veluti quoddam fundamentum. Primo enim anima timet poenas serviliter, quo inducitur timor filialis. Ex eo autem, quod Deus offendi et perdi timetur, anima ad mandata servanda impellitur. Pie vero agenti Deus dat scien­ tiam abstinendi a peccatis, quae ut in usum vertatur, fortitudidine adiuvatur, et evadendi consilio perficitur. Denique, ut Deus intelligatur, additur donum intellectus, et ut in eo delectetur, do­ num sapientiae (x). Ab omnibus igitur donum timoris praesupponitur, et ne operibus bonis superbia insidietur, vigilat verbis Scripturae admonendo : « Sic et vos cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus ; quod debui­ mus facere, fecimus » (*). Hac ratione, dum caetera dona bina et bina numerantur, donum timoris non combinatur (3). Quae timoris differentiae sub hoc dono contineantur, ut scia­ tur, prius divisio timoris instituitur. Sollertia Magistri Richardi hic iterum manifestatur. Duo principalia animae agentia, natura et voluntas ; utraque habet proprium amorem et timorem in amore radicatum. Prima igitur timoris divisio, sicut et amoris, est in naturalem et voluntarium : unus praecedit, alter sequitur indicium rationis. Timor voluntarius, si in amore plene ordina­ to radicatur, est filialis, si vero partim in ordinato, partim in inor­ dinato, est initialis. Simul enim in anima est amor Dei ordinatus et amor creaturarum inordinatus, quando creaturae minus quam Deus, praeter modum tamen, amantur. Tunc separatio tum a Deo tum a creaturis sed principaliter a Deo timetur. Inordinatus timor creaturae non secundum speciem sed iuxta materiam divi­ ditur in servilem, mundanum et humanum. Primus in nimio amore sui fundatur, atque eo malum aeternum nimis timetur. (*) Cf. Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2rb.— Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol.244va. — S. Augustinus, Sermo in monte, lib. 1, c. 2 (PL 34, 1231). P) Lc. 17, 10. (a) « Hinc patet, quare dicitur : a Replebit eum spiritus timoris », quia debet esse cum singulis et quare combinantur alia dona bina et bina, sed non sic timor ; Eccli. 25 [v. 14] : « Timor Dei super omnia sc superposuit ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244va. — I2Ç — Secundus ex amore nimio temporalium, tertius ex amore nimio vitae corporalis dicitur, istisque malum damnosum sive malum dolorosum admodum timetur (l). Ratio divisionis bene accomodata doctrinae doni solute et perpulchre concinit diversas auctoritates. Bcda tantum timoris filialis et initialis meminit, quia timorem voluntarium ordinatum dividit. Initialis enim magis ad ordinatum, quam inordinatum inclinatur. Augustinus interius rem perpendens tres species ti­ moris, servilem quidem, initialem et filialem protulit, quia ut­ rumque, et ordinatum et inordinatum timorem attendit. Magis­ ter Lombardus et ipsum inordinatum timorem dividit, ideo quattuor species enumerat. Alii magistri etiam timorem huma­ num et mundanum secernunt, naturalem vero adiungunt, et sic sex partes timoris accipiunt. Divisio autem Damasceni re­ duci potest ad traditionalem (3). Sollertia Magistri Richardi alias quoque divisiones invenit, quae ingenium eius laudant. Sic secundum ipsum triplici bono : delectabili, expedienti et honesto, opponitur triplex malum : tristabile, damnosum et indecens. Iuxta hoc triplex malum tam­ quam obiectum timoris perficitur divisio. Vel etiam penes noci­ vum discernitur timor, qui est proprie fuga nocivi (a). De differentiis timoris quaerit, quaenam earum sit donum ? Constat humanum et mundanum non esse dona, quia sunt simpli­ citer mali et inutiles. Item timor naturalis, quia non est bonum gratuitum sed naturale, non est donum. De timore vero initiali et filiali constat, quod sunt dona. Tota igitur quaestio ad timorem servilem coarctatur. Ad respondendum in eo distinguitur timor poenae et huius intensitas, qua timorem separationis excedit. Timor poenae est bonus, a Spiritu Sancto in mente immissus, in­ tensitas vero est mala, ex nimio amore sui exorta. Timor servilis timorem poenae, et non intensitatem, communicat initiali. Ratio-(*) (*) Cf. cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2va. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244rb. (2) Cf. ibidem. (8) Cf. Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2vb.— Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244Tb. - 130 — ne igitur timoris poenae, et non intensitatis, est donum Spiritus Sancti (B). Certe non modo timore poenae aeternae sed etiam poenae temporalis potest Spiritus Sanctus timentem ad bonum ducere, tamen, quia talia mala temporalia raro uti poenae pro peccatis infligendae accipi censentur, timor poenae temporalis non dici­ tur donum Spiritus Sancti (2). Timor servilis est donum, licet in patria non remaneat. Suf­ ficit enim pro singulis generibus donorum, si quaedam species persistat, sic filialis de dono timoris (3). Ut omnia in harmonia conspirent, singula dona habent correspondentem beatitudinem, petitionem et virtutem, et ordinan­ tur contra quoddam vitium naturae et vitium voluntatis. Sic ex donis sapientia fidem, intellectus spem, consilium caritatem adiuvat. Donum vero timoris respiciunt prima beatitudo, sanctifi­ catio nominis Dei ut petitio, extollentia et superbia ut vitium naturae et voluntatis, denique temperantia ut virtus (4). Ut uno verbo concludamus, apud Magistrum Richardum magnum conatum ad unitatem doctrinalem observamus. Nathra et voluntas sunt duo principalia animae agentia, quorum pri­ mum donis, alterum vero virtutibus perficitur. Sicut ratio virtu­ tis ita etiam ratio doni suo principio agenti coaptatur. Sed donum non tantum in generali, sed etiam in speciali rationem habet horum (1) «Solutio. Concedo, quod timor etiam servilis est donum Spiritus Sancti adminus secundum aliquid sui. Distinguamus enim in eo timorem poe­ nae et intensionem timoris tantam, qua excedit timorem separationis a Deo. Dico ergo : quod immissio timoris illius est a Spiritu Sancto et donum eius ct bonum; sed intensio illa non est bonum nec a Spiritu Sancto, sed a sui amore nimio ; et id boni quod habet timor servilis communicat timori initiali sine intensione et malo ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 213Tb. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 245va. (2) Cf. ibidem. (3) « Dico ergo ad primum contra : quod cum dicitur omnia dona esse in patria, pro generibus singulorum verum est, ibi enim aliquis timor est, scili­ cet filialis, et sic de aliis ; sed pro singulis generum falsum est ». Ibidem. (4) Cf. tabulam prolatam iu cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2r ; iu cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 2441· est illegibilis. - i3» - principiorum agentium. Sic divisio timoris respectu horum perfi­ citur. Conspiratio, licet aliquando nimia diligentia facta est, ne dicam coacta, sapientem constructorem ostendit. II. — Robertas Kilwardby (’). — Magister Kilwardby rationes tum postulantes tum recusantes identitatem do­ norum cum virtutibus candide proponit, dum in capite solu­ tionis conceptionem communem enuntiat : « omnes ponunt com­ muniter quod differunt dona et virtutes secundum rem et quod sunt habitus diversi, sed in modo differendi maxima est opposi­ tio, quarum formosissima et communissima est, quod in nobis sunt tria genera actuum, scilicet primi, medii, perfecti » (a). Haec opinio formosissima et communissima non est alterius, quam S. Bonaventurae, quam fideliter, saepe iisdem verbis no­ tam reddit. Actibus primis potentias naturales rectificare, mediis expedire, ultimis vero perficere attribuitur. His trium generum actibus correspondent tria genera habituum gratuitorum, nem­ pe virtutum, donorum et beatitudinum. Habitus virtutum ad recte agendum, habitus donorum ad expedite agendum, habitus (*) Cardinalis Robertas Kilwardby, patria Anglus, ingenii inventa discipli­ nis excultus Lutetiae Parisiorum liberales artes professus, dein ibidem rexit in artibus, cuius in his peritiam praecipue quoad grammaticalia et logicam re­ dacta in scriptis edocent documenta. In patriam reversus fratribus Dominicanis se adiunxit, studiosus in divinis scripturis originalibusque SS. Patrum libros Augustini fere omnes aliorumque doctorum plurium per parva distinxit capi­ tula, sententiam singulorum sub brevibus annotando. Provincialis Angliae factus per undecim annos rexit Fratres. Vir scientia perfectus et optimis mo­ ribus adornatas 1272 a Gregorio X Archiepiscopus Cantuariensis nominatus, a Nicolao III 1278 Cardinalis Portuensis dignitate auctus anno sequenti diem supremum obiit. — Cf. F. Eiirle, op. cit. in Xenia thomistica, vol. 3, p. 557 ss. — F. SoiLMER-SECKEXDORFF, Studies in the life of Robert Kilwardby, O. P., Romae, 1937 (Inst. Histor. FF. Praed., Dissertationes historicae, Fasc. VIII). Elenchum operum Card. Kilwardby videsis p. 14 ex cStamserkatalog ». Textus Comment. in d. 34, libr. Ill Sent. : ex ms. cod. Merton College, Oxonii, n. 131. (*) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66ra. - 132 - vero bcatitudinum ad perfecte agendum sunt. Virtutes sunt do­ nis minus nobiles habitus quoad statum, quia virtutes in statu imperfectionis, dona autem in statu perfectionis operantur (‘). Opinionem communem simulque doctrinam S. Bonaventu­ rae Magister Kihvardby valde ambigit : « Haec omnia dubitabilia sunt mihi et incerta » (’). Rationes directe tamen non contra S. Bonaventuram, sed contra omnes dona a virtutibus seiungentes ordinat. Sacra Scriptura enim aliter sentit, quando virtutes dona nominat. Non ignoratur responsum, quod ad talem obiectionem dari solet : aliter sumuntur dona, quando virtutes esse dicuntur, et quando in septenarium numerantur. Sed ut dona communius et strictius accipiantur, fundamentum non datur, vera autem auctoritate « nunquam et nusquam » roboratur. Doctrina vero S. Bonaventurae simpliciter non videtur probanda, cum aperte doceatur timorem servilem et dona speculativa posse inesse, ubi nulla est virtus. Quomodo ergo dona possunt dici virtutibus habitus altiores ? Etiam auctoritates, sicut SS. Augustinus, Gre­ gorius et Magister Hugo, cui multum confidit, modo contrario sentiunt, quando dona esse materiam virtutum innuunt. Insuper, recreatio et reformatio imaginis Dei debet fieri per illud, quod est supremum in esse gratiae. Si igitur haec recreatio et reformatio per virtutes perficitur, constat eas et non dona esse supremum in esse gratiae. Virtutibus igitur habitus ulteriores et nobiliores recognoscendi non sunt. Unde acerba conclusio sonat : « Viden­ tur ergo mihi irrationabilia et incerta, quae dicunt, si debeamus Scripturae apostolicae et sententiis Sanctorum Doctorum adhae­ rere « (’). Sententiam suam sic enuntiat : « Salva ergo aliorum veritate sine praeiudicio eorum dico, quod mihi videtur ad principalem quaestionem : quod septem virtutes praetactae, scilicet tres theo­ logicae et quattuor cardinales et dona septem, de quibus Isaias XI (v. 2), reducuntur ad invicem, et partim in idem veniunt (x) a. ibidem. (·) Ibidem. (’) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66rb. »33 - secundum rem et partim differunt » (*). Ulteriorem explicatio­ nem per comparationem ad iustitiam praebet, quae in declina­ tione mali, et actione boni consistit. Declinare a malo tripliciter, diminute, sufficienter et abundanter ad salutem fieri potest. Diminute ad salutem declinatur a malo aut ex defectu habitus, aut ex defectu gratificationis habitus, cum quis timendo dimittit malum ex habitu firmo, sed nondum caritate formato. Talis habitus est timor servilis. Sufficienter autem ad salutem declinatur a malo in quolibet gradu timoris casti, cum abundantia tamen in solo timore filiali, qui ex amore perfecto procedit. Sunt igitur in declinando a malo quattuor gradus, omnesque ad donum timoris pertinentes, et duo diversi habitus, quorum uno diminute, altero vero sufficienter vel abundanter retrahitur quis a malo. Agere bonum pari ratione diminute, sufficienter et abundanter accidere potest. Actus diminute bonus fit sive ex defectu habitus, sive ex defectu gratificationis, cum habitus sit adhuc informis. Sunt igitur iterum quattuor gradus, quibus bene agere possumus, et omnes quattuor gradus inveniuntur in donis bonum prosequentibus (*). (*) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66va. (*) α Verumtamen dona plura sunt quam virtutes, sed omnes virtutes dona sunt ad quae videtur intelligendum et notandum, qutxl primae iustitiae partes sunt declinare a malo et facere bonum. Declinare autem a malo est trip­ liciter. scilicet diminute ad salutem et sufficienter et abundanter. Diminute etiam ad salutem potest quis timore declinare a malo dupliciter : uno modo ut sit diminutio ex defectu habitus, secundo modo ut sit diminui io ex defectu gra­ tificationis habitus ; vgr. cum quis subito motu mentis timendo dimittit ma­ lum, vel alter non ex habitu firmo : hoc est diminutio quia non est habitus unde procedit actio. Dico enim habitum, sicut docet Aristoteles in 2 Ethic. [B 5. xio6b, 36], quo ita disponitur quis ut scienter et voluntarie operetur cum projiosito immutabiliter operandi i. e. perseverandi. Cum autem quis dimittit malum cum voluntate perseverandi, in hoc tunc dimittit ex habitu quo disponitur, sed nondum sufficit ad salutem donec et caritate hoc fiat. Talis est timor servilis. Declinare a malo cum sufficientia ad salutem igitur in quolibet gradu timoris casti, declinare autem cum abundantia est in timore filiali, ubi est amor perfectus, unde procedit timor. Sic igitur habens in decli­ nando a malo quattuor gradus et duos habitus diversos secundum praedeter- - 134 - Dum dona omnes quattuor gradus, virtutes gratuitae tan­ tum ultimos duos complectuntur. Virtutes, si sunt in statu ineo» hationis, sufficienter, si vero sunt in statu perfectionis, abundanter agunt ad salutem. Habitus autem, qui propter defectum gratifi­ cationis diminute agunt bene ad salutem, virtutes informes vo­ cantur. Ad infimum gradum virtutes nullo modo descendunt (x). Actiones nostrae concomitantur et diriguntur notitia caven­ dorum et agendorum, quae ad salutem iterum diminuta, suffi­ ciens et abundans fieri potest. Est diminuta, si non ad omnia necessaria et non complete se extendit, sicque fieri potest aut habitus, aut levis dispositio. Est sufficiens, si sub eius directione salus attingitur. Est vero abundans, si non tantum ad propriam nostram salutem sufficit, sed etiam aliis docendo et consulendo subvenire potest. Omnes hi gradus notitiae inveniuntur in dono scientiae et consilii, quae ad vitam activam pertinent (*). lidem gradus inveniuntur etiam in dono intellectus. Potest enim intelligere spiritualia et aeterna minus, satis et plus, quam oportet. Patet igitur omnes gradus esse in donis speculativis sicut in activis, nullus tamen eorum est virtus, nisi sub ea intelligamus etiam virtutes intellectuales, et tunc etiam non omnes gradus ab illis attinguntur. Dona igitur multo magis se exten- minata de timore, et omnes isti gradus dona sunt et evidenter continentur sub dono timoris. Facere vero bonum pari ratione convenit diminute ad salu­ tem, sufficienter et abundanter. Diminute dupliciter, scilicet ex defectu ha­ bitus unde proveniat actio et ex defectu gratificationis, cum insit habitus sed informis, et sunt sic quattuor gradus in benefaciendo. Omnes dona sunt et hos quattuor gradus invenis in pietate et fortitudine et etiam in sapientia ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66va. (*) «De praedictis gradibus omnibus nota, quod gradus diminute actui ad salutem [fol. i66vb} non sunt virtutes gratuitae, sufficienter autem et abun­ danter actui sunt virtutes secundum duos status, scilicet secundum statum inchoationis et perfectionis. Illi autem, qui diminute agunt ad salutem in maio­ ri gradu, sunt virtutes informes ; in minori, non sunt virtutes neque informes neque formatae, et ita innotescunt satis scienti praedeterminata de virtutibus et donis ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66va-vb. (*) Cf. ibidem. - >35 — dunt quam virtutes, ideoque recte dicuntur omnes virtutes esse dona, sed non omnia dona virtutes, quod sic exprimitur : dona et virtutes partim in idem veniunt secundum rem et partim dif­ ferunt (*)· Virtutes igitur sufficienter rectificant hominem ad salutem, nec tamen dona sunt superflua, quia ipsa idem faciunt, sed modo ampliori. Dona enim continent praeparationes et signa virtutum, ipsas virtutes, iisque annexa et sequelas (’). Septem dona totam vitam iustam complectuntur. Tota enim iustitia consistit in declinando malo et prosequendo bono. De­ clinatur a malo per donum timoris. Prosequitur autem bonum et quidem contemplativum ex parte aspectus per intellectum, ex parte affectus per sapientiam. Bonum vero actionis, si agitur de communibus et facilioribus, attingitur ex parte aspectus per scientiam, ex parte affectus per pietatem ; si autem de difficilio­ ribus et minus communibus agitur, ex parte aspectus consilium, ex parte affectus fortitudo advenit (’). Beatitudines autem non videntur esse aliud quam dotes virtutum et donorum, quas in patria habebunt iusti propter vitam in terra recte peractam. Sunt ultima complementa virtu­ tum et donorum, quibus Deus, ultimus finis sub diversis rationi­ bus attingitur. Deus enim est finis omnium virtutum et donorum secundum diversas tamen rationes (‘). (x) « Quum igitur quaeritur, utrum dona sint virtutes vel non : et loquor semper de virtutibus proprie secundum quod continent tres theologicas et quattuor cardinales, distinguendum : quod dona activa, et hoc in statu suffi­ cientiae ad salutem et ultra, virtutes sunt ; dona vero speculativa sive activa citra statiun sufficientiae non sunt virtutes gratuitae sed forte aliquando vir­ tutes informes, non tamen semper ut praedictum ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. idyra. (4) « Omne enim, quod datur, donum est, virtus autem est, quo agitur ali­ quid ; et ideo bene dicitur habitus activus meritorie virtus, et communiter quidquid confertur in iustificando vel in auxilium vel praeparationem vel sig­ num iustitiae donum». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i67rb. (3) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. i6.|rb. (*) « Ad ultimum quaesitum : de differentia virtutum, donorum et beatitudinum. Quantum mihi videtur, differentia virtutum et donorum dicta est ; -- 136 — Donis tam amplam notionem includentibus, ut etiam ad praeparationes, signa et sequelas virtutum se extendant, donum quoque timoris similem amplitudinem habet. Sicut gratia prae­ veniens iustificationem et subsequens, utraque est gratia, ita timor servilis praeveniens iustificationem et timor subsequens eam est donum Spiritus Sancti. Timorem servilem esse donum, causa et effectus eius monstrant. Causatur enim a quodam dono, nempe a fide informi poenarum et indicii atque ultionis divinae. Pro effectu aliquid iustitiae, nempe declinare a malo, habet. Sed tota iustitia nonnisi a Deo datur (’). Ratio timoris servilis pulchre cognoscitur, si ad duas mentis facies attenditur, quarum una ad aeterna, alia ad temporalia convertitur. Peccator in prima facie durescit, ne recipiat primam veritatem, neque ab ea impressionem suscipiat ; in alia lenitur, ut naturae inferiori conformetur, eiusque impressionem recipiat, et sic legi cupiditatis assimiletur. Ex contrario per timorem servilem anima se humilians in prima facie lenitur, ut primae veritati aeternae et legi iustitiae conformetur ; in alia durescit, ne a cupiditate carnali trahatur (*). Timor enim servilis homi­ nem Deo subicit, et subiciendo eum erigit. In timore bono homo deicitur a mundo ad Deum, quod est humiliari et exaltari (3). Sic donum timoris est praeparatorium ad inhabitationem Spiritus Sancti, tamen propter servilitatem annexam cum Spiet beatitudines, ut videtur mihi, et in praecedentibus tactum est, sunt, dotes harum virtut um et horum donorum, quas in patria habebunt, propter quas in via operantur et ad quas ordinantur et tendunt, et istae forte sunt ultima com­ plementa virtutum et donorum in communicatione sui cum finibus suis ultimis, et hoc est cum Deo secundum diversas rationes. Deus enim est finis omnium virtutum et donorum secundum rationes tamen diversas n. Cod. Oxon. lat. 131, fol. lôyrb. — Cf. ibidem fol. I03vb. (*) « Respondeo dicendum [fol. 1581·«], quod timor servilis est donum Spi­ ritus Sancti. Et hoc patet tum ex causa tum ex effectu. Ex causa : quia causa­ tur ex fide poenarum et iudicii atque ultionis divinae, quae fides sine dono Dei esse non potest. Ex effectu : quia timor ille facit declinare ab operibus malis, et hoc aliquid iustitiae est ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. I58rb-va. f) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. I58va. (3) Cf. ibidem. - 137 - ritu nequit commanere (’)■ Timor enim servilis potest considera­ ri ut est timor vel ut est servilis. Tantum primo modo est compossibiliscum caritate. Nam ex parte timoris est timere et fugere pecca­ tum propter poenam, quod est donum Dei. Inconvenienter tunc timetur peccatum, quando principaliter non propter malitiam sui sed propter poenam fugitur ; quod est timoris ut servilis. Servilitas igitur facit poenam causam principalem dimittendi peccatum, sicque timorem ordine debito privat (4). Timor servilis inquantum servilis est malus, quia ex illo amore inordinato oritur, quo peccator plus amat seipsum quam Deum. Quod enim plus amat, illius contristationem plus fugit. Peccator igitur plus fugit contristationem sui, quam Dei. Contris­ tatio autem éui est poena, contristatio vero Dei est culpa. Inor­ dinatio ergo timoris servilis in eo est, quod in timendo poenam culpae praeponit (3). Timor servilis vero quo timor est bonus, quia ex tali amore gratuito non gratificante sed gratis dato oritur, qui consequitur fidem de ultione iustitiae. Nullo modo enim credit quis ultionem iustitiae, nisi aliquo amore consentiret ad credendum (*). Fir(*) « Dicendum, quod servilis quatenus est ex parte timoris inesse cum inhabitante Spiritu Sancto, et in eo donum eius est, quantum vero est ex parte servilitatis non potest, et sic non est eius donum ». Ibidem. (a) α Ad tertiiuu, quod ille timor, quo fur timet suspendium et ideo cavet furari, partim bonus est et partim malus. Quantum enim ad hoc, quod continet poenam sibi futuram et quantum ad hoc vitat malum culpae [bonus est] ; quantum vero ex tali causa vel principaliter vel omnino vitat illud, ma­ lus est, quia vituperabile est ex tali causa vitare malum vel facere bonum ita, quod intuitus poenae sit principalis vel tota causa, similiter et est de timore ser­ vili. Sed timor nihilominus servilis donum Dei est ratione bonorum, quae in eo sunt». Cod. Oxon. lat. 131, fol. rsSvb. (s) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. I59va. (4) a Timor servilis licet imus simul sit malus et ab amore libidinoso, ta­ men unde timor est, et est bonus et ab amore gratuito non gratificante sed gra­ tis dato tantum ab illo scilicet amore quo consentit articulo de ultione iustitiae quam nondum videt. Quia si dicis, quod non consentit ex amore aliquo quia non amat id quod credit nec hoc ipsum credere, sed neque amat quod alii hoc cre­ dent vel crediderunt quos imitando ipse credit; aestimo, quod nullo modo sine ratione credet non viso nisi per aliquem amorem cohereutein consensum ad cre- - 138 - miter credens de iustitia ultrice timet culpam saltem propter poenam sive aeternam sive temporalem a Deo infligendam. Firma igitur credulitas et timor ex ea ortus est donum Dei. Timoris servilis ergo habitus est donum, cuius obiectum est malum cul­ pae, ut est poenae causa (x). Sicut ipse timor servilis, ita eius usus dupliciter potest con­ siderari, scilicet ut est timoris vel ut est timoris servilis. Si ratio tantum a timore sumitur, est bonus, si vero ascendit ad servili tatem, est peccatum (*). Actio ipsius habitus timoris per se con­ siderati vitat poenam et odit culpam propter odium poenae, est bona. Actio vero timoris servilis ut servilis dolet de statu iusti­ tiae ultricis, ideoque est mala. Sed sicut timor servilis per se donum, tamen propter servilitatem annexam est malus, ipsum serviliter timere non per se, sed per accidens est malum (3). Alia sententia etiam tangitur, quae distinctionem in timore servili non ponit, ideoque usum eius simpliciter malum enuntiat (♦). dendura. Saltem enim placet ei haec veritas, quam conspicit iu lege conscientiae apud incommutabilem veritatem ut credat, sicut alii plureset maiores credunt et crediderunt, et sicut scripturae, quae ab hominibus sacrae nuncupantur, testantur». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i59vb. (*) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. 15973. (2) « Usus timoris servilis potest considerari dupliciter : scilicet ut est timo­ ris, vel ut est servilis ; vel sic potest considerari eius usus non ascemendo ra­ tionem servilitatis vel concernendo. Primo modo usus bonus est, scilicet dis­ positus ad gratiam, secundo modo malus et peccatum, et sic distinguitur penes per se et per accidens ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. 1597b. (3) « Ad ultimum dicendum, quod cum sic arguitur : timere serviliter est malum et peccatum ; sed hoc est donum Dei ; ergo donum Dei est malum et peccatum. Concedi potest conclusio per accidens, non ut donum Dei, sed di­ cendum quod donum Dei sit peccatum sed aliunde. Sicut enim haec ratio concludit et concedenda est conclusio per accidens : mens est creatura Dei ; sed mens est res peccato deformata : ergo respondeo : deformata est creatura Dei. Sic iu proprosito est, quia peccatum nihil aliud est quam actio deformata per inordinationem ; si autem acciperetur timere absolute praeter rationem servilitatis, non esset concedendum, quod sit peccatum vel malum d. Cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ora. (*) « Aliqui tamen volunt, quod usus timoris servilis simpliciter malus sit et peccatum sine distinctione, quia nomen ipsum secundum quod huiusmodi — 139 - In serviliter timente igitur duplex voluntas repetitur : una legi cupiditatis conformis, alia articulo fidei de ultione iustitiae obsequens. Prima vult peccatum simpliciter et absolute, altera vero vitat malum tantum conditionaliter. scilicet propter iustitiam ultricem. Sic timens igitur simpliciter est peccator, quamvis aliquod donum Dei habeat (’). In timore servuli sic descripto illud, quod est ex gratia Dei, caritate superveniente non tollitur, nempe ipsum timere culpam ut causam poenae, sed modus tollitur inordinatus, qui ex servilitate annexa oritur (8). Si timor ut servilitate circumscriptus concipitur, servilis ab initiali timore specie non distinguitur. Hoc casu enim initiale ut genus cum duabus differentiis, scilicet servitute et castitate as­ sumitur. Si vero timor servilis sine distinctione accipitur, specie ab initiali différé dicitur (8). Ut timor castus cognoscatur, ad amorem castum compara­ tur : « sicut habitus amoris casti est conformatio mentis secun­ dum affectum cum arte incommutabili recte amandi, sic habitus casti timoris est conformatio eiusdem cum incommutabili arte recte timendi » (*). Incommutabilis autem ars recte timendi praeimportat inordinationem ; et isti nolunt accipere usum timoris servilis, nisi secundum quod servilis est et ita per se ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i59vb. (l) u Patent enim isti duo habitus in tali anima : unus conformitas volun­ tatis cum lege cupiditatis qua vult peccatum et dolet de ultione iustitiae, alius quo conformatur per fidem articulo de ultione iustitiae in peccatores ; et prior simpliciter malus est, secundus simpliciter bonus secundum se. Sed primus denominat animam simpliciter et absolute, secundus conditionaliter ; secundum primum enim simpliciter vult peccatum, secundum reliquum non vult peccatum sed hoc propter poenam, et ideo ille licet sit bene timens quoad aliquid, simpliciter tamen peccator est ; licet enim nolit peccatum quoad prohi­ bitionem manus, et hoc propter poenam, vult tamen simpliciter ]>eccatum quoad animum. Amat ergo ille bonum conditionaliter tenuiter, amat vero ma­ lum absolute et multum». Cod. Oxon. lat. 131, fol. I59va. (4) e Ad secundum : quod illud servilis timoris quod est Dei gratia non tol­ litur caritate superveniente, scilicet ipsum timere culpam et poenam, sed modus tollitur, quo servilis est ». Coo. Oxon. lat. 131, fol. i59rb. (3) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ora. (*) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i6orb. Ho — cipit timere culpam prae omnibus, sicut ars recte amandi, iustitiam amare prae omnibus postulat. Actus igitur primus et principalis ac proprius timoris casti est ille, qui ab arte recte timendi praecipitur. Sed ars recte timendi dum timere culpam iubet, timere poenas nec praecipit nec prohibet, nisi sit in praeiudicium iustitiae, sed tantum permittit. Timere ergo poenas nonni­ si actus secundarius et accidentalis ac permissus timori casto at­ tribuitur. Unde habitus casti timoris duplicem usum habet : unum essentialem et praeceptum, alterum accidentalem et per­ missum (*)· Dum caritas est recens et tenera, uterque usus invenitur, quia, cum homo simul diligat iustitiam et propriam naturam, simul timet culpam ne offendat iustitiam. et poenam ne offendat naturam. Sed amor sic divisus minus potest obvenire utrique. Unde crescente caritate ut augeatur amor iustitiae, subtrahi de­ bet amor naturae. Quanto igitur plus diligitur iustitia, tanto mi­ nus diligitur natura, et consequenter quanto plus timetur culpa, tanto minus timetur poena. Perficiente ergo caritate totus amor vertitur in amorem iustitiae, et totus timor poenae in timorem culpae. Exinde natura non diligitur propter se, sed propter ob­ sequium iustitiae, neque timetur amplius poena propter se, sed propter iustitiam. Caritate igitur perficiente eicitur usus acciden­ talis respectu poenae, et remanet tantum usus essentialis respec­ tu culpae. Quia autem timor castus dicitur initialis respectu actus accidentalis, et filialis respectu actus essentialis, timor initialis evacuatur, et restat solus filialis (*). Distinctio igitur timoris casti in initialem et filialem per usum praeceptum et permissum sive essentialem et accidentalem explif1) « Patet igitur quod lex recte timendi unum iubet, scilicet timere cul­ pam, reliquum permittit, scilicet timere poenam. Et ita habitus timoris casti habet duplicem usum sive actum : unum essentialem et praeceptum, reliquum accidentalem et permissum ; et primum habet respectu culpae, secundum res­ pectu poenae. Et sic habet iste habitus duo obiecta: essentiale et necessarium, accidentale et permissum ; et sic patet quis sit habitus timoris casti, et quis actus et quod obiectum eius n. Cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ova. (*) Cf. carte illius non est perfectus cum proficiente caritate, sed defectus et consumptio b. Cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ovb. 141 - sentis instabilitas, ut anima ad imaginata fugienda non motu rationali, sed naturali trahatur. Sed ex timore quoque gratuito viri perfecti ad poenam timendam conduci videntur. Etenim ca­ ritas perfecta totam vim in actus suos producendos non semper impendit, sed etiam actus habitui in statu inferiori existenti correspondentes elicit. Nam qui habet aliquem habitum in supremo gradu, actus omnibus gradibus convenientes exhibere potest. Habentes igitur caritatem perfectam non tantum actu timoris filialis gaudent, sed etiam timorem poenae aliquando sentiunt. Timor poenae tamen in perfectis non ab inferiori habitu sed a perfecto et tantum ad horam elicitur. Hoc modo timor filialis ab aliis etiam quantum ad timorem poenae recte distinguitur, et sensus datur, quo illud dictum intelligitur : perfecta caritas foras mittit timorem poenae ('). Sed quomodo potest permittere lex incommutabilis iustitiae naturam propter se amari et poenam propter naturam timeri ? Om­ nis enim amor stans in creatura et non relatus in summam iustitiam peccatum est. Solutione optima occasio offertur, ut doctrina re­ ferendi omnia in finem ultimum expendatur. Lex nempe incommu­ tabilis iustitiae naturam amari permittit propter se quantum ad impletionem consiliorum, quae sunt supra legem necessitatis. Impletio illorum ipsi naturae committitur. At mandata implere et in illis iustitiae obedire praecipitur (*). Attamen tum in mandatis tum in consiliis natura ad iustitiam refertur. Refertur quidem, licet alio et alio modo. Dum enim in mandatis iustitia simul rationem finis ultimi et proximi habet, in consiliis tantum partem finis ultimi et remoti agit. In consiliis enim finis proximus et primus est placitum ipsius naturae. Finis ultimus est praecep­ tus, primus tantum permissus, permittitur enim naturae propter se ut propter finem primum et proximum amari. In oboedientia igitur mandatorum iustitia praecipit se amari ut utrumque fi­ nem ; in permissione autem consiliorum praecipit se amari ut fi­ nem ultimum, et permittit naturam amari ut finem proximum. (x) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. x6irb-va. (2) Cf. cod. Oxou. lat. 131, fol. i6ivb. - 143 — Lex ergo incommutabilis iustitiae naturam propter se amari et poenas propter naturam timeri concedere potest (l). Sed lex incommutabilis iustitiae, dum timorem poenae per­ mittit, timorem respectu culpae imperat. Hic actus timoris ca­ sti principalis timet iustitiae offensam et desertionem, quae mo­ do ut impossibilis modo ut possibilis evenire imaginatur. Cum ut impossibilis imaginatur, sicut in patria, tunc non timetur, ideo timor offensae et desertionis cessat. Cum vero ut possibilis, sic­ ut in statu viae, fingitur, aut a prope aut a longe contingere pu­ tatur. Primum horum modorum perfecta caritas evacuat, quia multum elongat a culpa, secundum vero auget (*). vSed hac so­ lutione illa praefertur, quae malum evenire possibile sub tripli­ ci aspectu considerat. Malum possibile imaginatur modo cum opinione eius eventus, modo cum formidine et dubitatione even­ tus, modo vero cum securitate quadam non eveniendi. In omni­ bus tribus modis reperitur communis actio habitus timoris, nem­ pe odisse vel detestari malum possibile evenire. Sed in primo et secundo modo adiungitur quaedam molesta animae passio, plus quidem in primo, quam in secundo, quia plus inquietat opinio, quam formidat dubitatio. In tertio modo vero securitas spei su­ peradditur. Timor culpae igitur in primo et secundo modo, quia cum passione molesta coniungitur, rationem poenae habet, in tertio modo autem ratio poenae intermittitur (3). Si nunc de usu doni timoris in patria existente inquiri­ tur, attentionem animi ad doctrinam donis communem evocat. Singula dona in via agunt propter fines proprios in patria obti­ nendos, qui non sunt nisi ipse Deus sub diversis rationibus attin­ gendus. Beatitudines ipsae sunt dotes particulares, quibus do­ tatur iustus fines donorum assecutus, ut ex illorum collectione beatitudinem perfectam habeat. Dona igitur illis obiectis utuntur in via, quibus ad fines suos perveniunt. In patria autem omittunt illa, quia pro obiecto fines suos recipiunt. Haec autem (*) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ara. (*) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. i6zrb-va. (’) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. 162va. - H4 - mutatio etiam mutationem usus infert, quia alius est usus, quo finis obtinetur, et alius, quo in fine quiescitur (*). Sic in via ti­ mor castus culpam fugit et odit principaliter, ne ea amorem, quem Deo exhibere debemus, creaturae tribuamus. Timor igitur colligit amorem ad Deum et ordinem subiectionis ad ipsum ser­ vat, donec utrumque in nobis perficiatur. Non tantum inferiores timores, sed etiam filialis quoad usum in patria evacuantur, quia ipsum timere offensam aliquid imperfectionis includit. Remanet solus habitus timoris, qui novo actu Deo perfectam reverentiam exhibet. Sed ne actus iste pro illo statu reservetur, additur : « quod timor hic reveretur Deum, verum est, sed modicum re­ spectu eius, quod erit in patria : et similiter est de aliis donis et virtutibus quod unumquodque illorum aliquid habet ultimi fi­ nis tamquam arrham etiam in via, sed laborant hic utendo obiectis suis iuxta doctrinam incommutabilis iustitiae ut ad ipsorum perfectionem attingant » (*). Doctrina de donis et in particulari de dono timoris modo descripta Magistrum Kilwardby theologum ingenio praeditum fidelemque traditionis custodem ostendit, qui doctrinam a prio­ ribus receptam in quadam grandi synthesi elaborare potuit. ♦ * ♦ In hoc capite exposita perstringimus, ut ea, quibus schola pri­ mitiva dominicana ad evolutionem doctrinalem timoris Dei at­ tulit. colligamus. i. — Notio doni. — In schola franciscana nisus in eadem via remanendi, se mutuo fulciendi, totumque quoddam efficiendi experitur ; substantialiter doctrina Philippi Cancellarii, quae de manu in manum traditur, perpolitur, elaboratur et perficitur. Schola vero dominicana non est ad unam doctrinam alligata, for­ sitan quia similem magistrum ut Alexandrem Halensem, qui opi­ nionem suam iam auctoritate sua fratribus imposuit, nondum (*) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. lôjva-vb. (a) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i63vb. - H5 - habuit. Spiritus scholae liberior, at inquietior, studiosissimus co­ natus est diffusior, diversas vias pervadit, ubique veritatem quae­ rens et investigans. Magistri ex schola dominicana pertractati indole propria quaestiones proponunt et solvere satagunt. Cardinalis Hugo tres opiniones lectorem edocet, quin ad unam alteramque impellat. Prima sat antiquata ex donis quae­ dam ad virtutes numerat ; altera aliunde incognita dona virtu­ tum effectus, praegustationes beatitudinis aeternae considerat. Tertia magis magisque recepta dona ut expeditiones virtutum in operando respicit. Doctrina sat diffusa, qua virtutes ad expurgandum animam a peccatis, dona ad sanandum a sequelis ordinantur, a Richardo Fishacre perite et ingeniose in quadam synthesi elaboratur. Per peccatum duo principia agentia, natura et voluntas, sunt infecta, sed ex liberalitate divina voluntas per virtutes, natura vero per dona reparantur. Principium corruptionis non in natura, sed in voluntate est quaerendum. Ideo quando Deus his potentiis virtutes et dona suppeditat, voluntas tum ex parte sua, tum ex parte naturae debitrix Deo efficitur. Unde beneficia divina non respectu voluntatis, sed naturae vocantur dona ; ad notio­ nem enim doni requiritur, ne accipiens reddatur debitor. In dignitate sicut voluntas naturam sic virtutes dona antecel­ lunt. B. Petrus de Tarantasia sequitur S. Bonaventuram distin­ guendo tres status iustitiae, quorum medius dona habet ut ha­ bitus proprios ad actus huic statui convenientes producendos. Cum S. Alberto vero donis actus duplicis generis tribuit : acci­ dentales contra vitia eorumque sequelas ordinatos, et essentiales, quibus dona proprie « faciliter et expedite » agere dicuntur. Lo­ quitur etiam de modo agendi divino donorum, quod doctrinam S. Thomae nobis commemorat. Cardinalis Kilwardby optime novit doctrinam S. Bonaventurae, sed eam ut incertam, auctoritatibus minus conformem omittit. Solutio ab eo proposita, sine dubio subtilis et perpensa, eo nititur, quod donis maiorem extensionem quam virtutibus permittit. Etenim tum in malo vitando, tum in bono agendo — 146 — potest procedi aut insufficienter, et quidem sive ratione carentiae habitus, sive saltem ratione carentiae habitus formati, aut suffi­ cienter, aut abundanter ad salutem. Habitus, quibus aut suffi­ cienter aut abundanter operatur ad salutem, sunt simul virtutes et dona ; habitus vero, quibus insufficienter operatur, sunt dona et virtutes informes, si insufficientia ex sola carentia informatio­ nis oritur ; aliter sunt sola dona. Sic diminute ad salutem ex de­ fectu gratificationis declinatur a malo timor servilis, sufficienter quilibet timor castus, filialis autem abundanter. Dona igitur et virtutes partim in idem veniunt, partim autem differunt, nam dona continent et praeparationes virtutum et virtutes et earum sequelas. 2) Donum timoris ut ab alio timore melius discernatur, B. Petrus de Tarantasia distinguit timorem-passionem et timoremhabitum. Timor-passio sponte surgit a natura ad quoddam malum vitandum, ideoque naturalis vocatur. Timor-habitus autem ad tale malum fugiendum disponit, quod in se solum non movet ad vitandum. Timor-habitus est moraliter bonus vel malus. Si ha­ bitus bonus, donum vocatur. 3) Timor servilis est praeparativus ad inhabitationem Spi­ ritus Sancti, nam hominem subiciendo Deo a servitute mundi et carnalium in libertatem vindicat. Est igitur donum. Ut autem hoc recte intelligatur, Cardinalis Kilwardby in timore servili distinguit timere et fugere peccatum propter poenam et servilitatem, qua timetur peccatum principaliter propter poenam et non propter intrinsecam eius malitiam. Timor servilis tantum abstrahendo a servilitate est donum, qui tunc consequitur fidem de iustitia ultrice. Quare autem servilitas ipsum habitum timoris servilis non inficiat, B. Petrus de Tarantasia explicat : servilitas enim non per inhaerentiain sed tantum per concomitantiam de habitu timo­ ris dicitur. Similiter Magister Richardus distinguit in timore servili ti­ morem poenae et eius intensitatem, qua magis poena quam sepa­ ratio a Deo timetur. Timor servilis est donum, si in timore poenae intensitas non consideratur. - 147 — De usu timoris servilis B. Petrus de Tarantasia solutionem S. Bona venturae defendit. Servilitas tunc deformat actum ti­ moris servilis, si non solum habitualiter. sed actualiter eum concomitat. — Cardinalis Hugo de quibusdam aliis opinionibus in­ struit. Impugnatur opinio, qua usus timoris servilis ideo non bonus dicitur, quia non est meritorius. Sic enim nec actus fidei bonus diceretur. — Quidam, inter quos est Magister Richardus, eo modo bonum tenent usum, quo ipsum timorem servilem, nam sicut iste, sic ille est bonus, inquantum non est servilis. — Alii timere serviliter esse malum permittentes usum timoris servilis non illud, sed servire ex timore servi dicunt. — Iterum alii ad malam voluntatem intendentes, quae in timente serviliter inve­ nitur, timere serviliter malum docent. Respectu voluntatis serviliter timentis, Cardinalis Hugo refert opinionem Petri Corbolensis de voluntate absoluta et con­ ditional!, et Stephani Langton de voluntate rationali et sensuali. Item Cardinalis Kilwardby de voluntate absoluta et conditio­ nal! loquitur, at dum apud Petrum Corbolensem voluntas abso­ luta ad actum non peccandi, conditionalis vero ad actum peccan­ di refertur, apud Cardinalem Kilwardby voluntas absoluta vult peccare. Caeteroquin hae voluntates apud theologos illius tempo­ ris saepe confundi videntur. 4) Quantum ad augmentum timoris initialis Cardinalis Hu­ go notam doctrinam ostendit, quando in timore initiali quattuor elementa, scilicet metum poenae, tormentum conscientiae, cau­ telam et ipsum habitum distinguens crescente caritate duo prima diminui, duo altera autem crescere dicit. — Cardinalis Kilwardby in timore casto distinguit duplicem actum, unum principalem et proprium ab arte recte timendi praescriptum, quo culpa ti­ metur ; alterum secundarium et accidentalem et tantum permis­ sum, quo poena timetur. Timor castus, dummodo utrumque actum possidet, vocatur initialis ; quando vero caritate crescen­ te actus secundarius evacuatur, erit filialis. Ex hoc autem nondum sequitur, quod perfecti in terra ti­ more poenae nunquam percutiuntur. Percutiuntur quidem iuxta Cardinalem Kilwardby tum a timore naturali ex imaginatione - i48 - acerbitatis iudicii divini et nostrae fragilitatis orto, tum ab ipso timore casto. Nam qui habet habitum in supremo gradu, potest producere actus omnibus gradibus correspondentes. Perfecta igitur caritate gaudentibus timor filialis non tantum perfectissi­ mos actus, sed aliquando etiam timorem poenae exercet. Iste timor poenae ab aliquibus timor cautelae vocatur. 4) Timoris filialis actus est in terra timere iustitiae offen­ sam eiusque desertionem. Hic actus, quia offensa et desertio ut malum difficulter possibile putatur, securitatem timentis non perturbat. Quia vero aliquid imperfectionis includit, in pa­ tria evacuatur, ut tanto magis actus reverentialis exhibeatur. 5) De comparatione differentiarum timoris ad invicem. De habitudine timoris servilis ad castum B. Petrus de Tarantasia duas opiniones a S. Bonaventura prolatas relegit. Iuxta primam timor servilis quantum ad habitum caritate adveniente remanet, quantum vero ad servilitatem tollitur. Huic praefertur altera, iuxta quam timor servilis ex sua essentia specifica timet princi­ paliter poenam, ideoque generice tantum permanet. Timor servilis et initialis iuxta Cardinalem Hugonem spe­ cie inter se distinguuntur, quia obiecta specie diversa timentur. Timor autem initialis et filialis tantum secundum differentiam statuum differunt. Hanc distinctionem admittit B. Petrus de Tarantasia, reicit vero Cardinalis Kilwardby, quia si differentia inter timorem initialem et filialem ad diversitatem statuum re­ ducitur, actus accidentalis sicut essentialis timoris casti crescen­ te caritate augeri deberet. Porro, quia diversitas statuum etiam in aliis donis invenitur, similis divisio in caeteris fieret. Unde timor initialis et filialis inter se non ratione statuum sed officio­ rum distinguuntur. Dum enim timor initialis praeter offensam Dei etiam poenam timet, filialis tantum offensam Dei respicit. Progressus doctrinalis paucis absolvitur. Sententia S. Bonaventurae de notione doni ab uno magni aestimatur, ab alio in dubium vocatur ; novaeque theoriae doctrinam effervescere ostendunt. Timor servilis, sicut apud priores theologos, nunc etiam non sine distinctione donum vocatur. Quoad usum timoris servilis opiniones iam notae emergunt, inter eas praesertim illa - 149 - defenditur, qua usus timoris servilis modo, quo ipse timor, bo­ nus dicitur. — Doctrina Cardinalis Kilwardby de augmento ti­ moris initialis, etsi substantialiter iam prius reperiatur, tamen sub nova et magis attrahente forma nunc pertractatur. — Ob­ servatione digna est doctrina eiusdem Cardinalis de differentia timoris initialis et filialis. Differentia ab eo non ad differentiam statuum, sed officiorum reducitur. — In universum, non tam novitas doctrinae, sed novitas formae, sub qua illa proponitur animum attentum devincit. Magistri Fishacre et Kilwardby ut constructores sapientes laudem merentur. CAPUT V Schola Dominicana SS. Alberti Magni et Thomae Aquinatis Studia scholasticorum, traditionem divinam (*) perfectius explicandi, ordinandi et defendendi (’) ab Alexandro Halensi et S. Bonaventura tam feliciter prosecuta, insigniter compleverunt duo Doctores Ecclesiae, SS. Albertus Magnus et Thomas Aqui­ nas. Doctrinam sacram traditionalem suam facientes, ditaverunt eam non tantum Commentariis in Lombardum lucidis, sed et S. Scripturam, praecipue Novi Testamenti magistraliter (3) exposuerunt ; profunde SS. Patrum, partim et orientalium, do­ ctrinam de ipsorum operibus ipsis hauserunt (♦) eaque in vita sua personali et magistrali ad caritatem heroicam inflammati. At memores caritatis sacerdotalis et finis Ordinis proprii, salutis scilicet animarum per praedicationem, iugiter extitere. Unde vi­ dentes tot hominum cultiorum mentes aut obtenebrari aut angi ob apparentes discrepantias inter doctrinam s. theologiae traditionalis et doctrinas philosphicas, imprimis aristotelicam nuper innotescentem, in scholis discussas, arduum laborem, a suo fun­ datore S. Dominico inceptum, inierunt, inveniendi doctrinam Stagiritae authenticam, ipsamque ab illa Commentatorum arabum et hebraeorum dilucide secernendi. Inierunt laborem urgen­ tem et adhuc difficiliorem, verum sensum doctrinae Philosophi (’) Cf. R. Schultes, De Ecclesia catholica, Paris, 1931, p. 567, n. 3. P) Cf. ibidem, p. 700 s. P) Cf. Grabmann, Die Gcschichte der kath. Théologie, p. 53. P) Cf. ibidem, p.51, et Grabmann, Die wissenschaftliche Mission Alberi des Grossen, in Angelicum, t. VI, 1929, p. 326 : α B. Albertus Magnus non minus admirandus ut instaurator Neoplatonismi Christiani in scholastica et mystica Theologia, quam ut instaurator primus Aristotelismi christianizat! ·. — F. Ehrle, op.cit. in Xenia thomislica, vol 3, p. 530. — 15» — discipuli Platonis perspiciendi. Cuius rei testes Commentaria eorum multiplicia in opera Aristotelis exsistunt. Denique non recusaverunt laborem, sed viriliter aggressi sunt, confisi in Deum adiutorem, opus urgens et maxime laboriosum, utendi doctrina Aristotelis, inquantum solida, ad explicationem, ordi­ nationem et defensionem traditionis divinae, inquantum sa­ pientia Philosophi isti fini evidenter melius serviebat, et hoc in­ quantum possibile — fino al fondo — (l). Opus excellens, dignum venatoribus animarum 1 At etiam perdifficile. Nam naturale, quod assentientibus et laudantibus pluribus alii non pauci, et aperte et rude oblocuti, dum alii, etiam inter proximos et sanctitatis aemulatores vel anxii de co­ natu, vel indifferentes, vel contra facientes (2). Naturale insuper, quod in istis discussionibus tam vivacibus super aliquas quaestio­ nes, reliquus lucidus thesaurus doctrinae horum S. Doctorum parum est consideratus in sua amoenitate et pulchritudine. Natu­ rale denique, quod pars fautorum, et adhuc plus epigonum ni­ mis « novum » doctrinae SS. Doctorum considerantes, ly pretio­ sum « vetus » nova funda clausum, non satis consideraverunt nec considerant. At gratia divina, Deipara intercedente, hoc opus pergrande, synthesis Theologicae communi conatu fraternae magnanimitatis perficere aggressi sunt, inquantum viatoribus datum (·), cuius specimen parvum et eorum doctrina de timore Dei. (*) Cf. M. Grabmann, Die ttissenscha/tliche Mission, p. 338. (*) Cf. ibidem, p. 335, 339. — Gerard de Fracheto, Vitae Fratrum, ed. Reichert Lovanii, 1896, p. 149, 208. (*) Cf. A. Horvath, La sintesi scientifica di S. Tommaso d'Aquino, vol. I, Torino-Roma, Marietti, 1932. 152 — S. ALBERTI MAGNI DOCTRINA DE TIMORE DEI (i) I. De Commentario in Sententias S. Albertus doctrinam aliorum in quinque opiniones redigit. Prima earum nonnisi distinctionem rationis admittit, totamque differentiam in diversitate functionum reponit : virtutes prin­ cipaliter ad agendum, dona autem ad tentationibus resistendum dantur. Haec sententia falsa ratione nititur, quia resistere ten­ tationibus principaliter etiam virtuti adscribi debet. Minima ca­ ritas resistere cuicumque tentationi communiter dicitur. Secunda opinio distinctionem ex parte subiecti statuit ponendo maiorem partem virtutum in voluntate, donorum autem in ratione. Haec sententia ut insufficiens et ridicula omittitur. Tertia opinio so­ lutionem augustinianam praestat : dona sunt in parte superiori, virtutes autem in parte inferiori animae. Responsum rema­ net augustinianum : superior pars animae secundum S. Augus­ tinum ea est, in qua imago Dei habetur. Atqui tres virtutes, fi­ des et spes et caritas sunt, quibus imago Dei in nobis perficitur. Sic igitur dona non sunt in superioribus partibus animae, quam vir­ tutes. His tribus opinionibus multum celebrior est quarta, iux­ ta quam virtutes sunt ad recte agendum et ad sustinendum passiones sive innatas sive illatas, dona vero ad Christi-formitcr patiendum. In hac opinione sola difficultas, quae tamen in­ solubilis videtur, est scilicet quod etiam Christo non passo do­ na data fuissent. Haec opinio deficit etiam insistendo in sola differentia accidentali, quia « haec non est substantialis diffe-(*) (*) Cf. LAURENT-CONGAR, Essai de Bibliographie Albertienne in Revue Thomiste, t. XXXVI, 1931, p. 422-26. — H.Chr. SCHEEBEN, Alberi d. Gr. Zur Chronologie seines Lebens. Vechta, 1931. — R. LavaüD, Les Dons du S. Esprit d’après le B. Albert le Grand in Revue thomiste, t. XXXVI, 1931, p. 386-407. — B. Van HULSE, Les Dons du Saint-Esprit d’après la doctrine de S. Albert le Grand, dissert. doct. inédit., Romae in « Angelicum b. Textus refertur secundum ed. Borgnet. - 153 — reiitia donorum et virtutum, sed potius accidentalis secundum statum peccati » ('). Ultima opinio est eorum, qui hoc dicto ni­ tuntur : dona data sunt in adiutorium virtutum contra defe­ ctum (*). S. Albertus effatum bonum et rectum tenet, sed con­ queritur de illis, qui male illud intelligunt et interpretantur. Unde incipit explicare prout illud sit intelligendum. Aliquid fundamentale et omnino novum in explicatione do­ norum est eius animadversio de duplici imperfectione virtutum. Prima imperfectio virtuti non est substantialis, sed accidit ei ex aliqua dispositione subiecti. Homo enim lapsus non sine difficulta­ te se praebet ad vitam virtuosam. Multa impedimenta occurrunt ei, quae durum reddunt exercitium virtutum. Haec impedimenta sunt vulnera potentiarum, poenae pro culpa commissa, quae ag­ gravant animum, ne ad alta ascendamus. Haec igitur imperfec­ tio non ex parte virtutis, sed ex parte subiecti oritur ; ideo ut tollatur, non indiget virtus nova perfectione, sed subiectum assuetudine. Ad amotionem talis imperfectionis non datur do­ num, sed sufficit crebrior usus virtutis. Usu enim crebriori vir­ tutis sine impedimento, sed prompte, faciliter et delectabiliter exercemus nos in virtute (’). Secunda autem imperfectio attingit ipsam essentiam vir­ tutis, et non respicit ipsum actum virtutis sed obiectum poten­ tiae virtute praeditae. Hoc enim obiectum tam vastum et ex­ tensum et profundum est, ut excedat potentiam et vigorem vir­ tutis. Exempli gratia etiamsi ratio virtute fidei confortata sit, non potest attingere perfecte obiectum suum, primam veritatem, multo minus eam penetrare. Virtus fidei tantum in sj>eculo et in aenigmate facit videre Deum. Et hoc est essentiale ei. nec potest ab ea tolli, quin esse desinet. Ratio igitur indiget ulteriori per- C) III Sent., d. 34, a. 1 (XXVIII, 618b). (*) Colligitur ex lib. II Moralium S. Gri&orti M., c. 49 (PL 75, 592). (’) (s). Hi duo textus certe doctrinam S. Thomae nobis iam insinuare videntur. Munus uniuscuiusque doni optime apparet ex eorum ordine ad invicem. Talis ordo donorum invenitur iam in opere iuvenili S. Alberti super « Missus est ». Hic divisio ex parte obiecti efficitur, quod distinguitur in malum et in bonum. Donum ti­ moris fugiens malum seiungitur ab aliis bonum prosequentibus. Haec divisio apud plures priores invenitur. Aspectum persona­ lem induit ordinatio donorum ad invicem in Commentario ad Sententias, quando divisio nititur principio: dona dantur ad fa­ cultatem tum intellectivam, tum appetitivam perficiendam altiori modo, quam virtutes. Intellectus potest considerari ut est in fi­ nem aut ad media. Relate ad finem aut est in motu ad ipsum, aut quiescit in eo. In motu ad finem perficitur dono intellectus, in quiete autem inhaeret ipsi per donum sapientiae. Relate ad media intellectus adiuvatur dono consilii et scientiae. Item ap­ petitus altiori modo perficitur donis tum in finem tum in media. In finem hoc contingit per donum timoris. «Si ex parte finis... erit ex parte bonitatis, potestatis, et maiestatis, sive excellen­ tiae : et ad illud perficit timor Domini sanctus permanens in sae­ culum saeculi » (a). Relate ad media appetitus adiuvatur donis fortitudinis ct pietatis. Notatione dignum est hanc ordinationem esse solam, quae donum timoris non secundum actum accidenta­ lem sed primordialem respicit. — Tertia dispositio donorum, quae « valde bona » dicitur, iuxta vitam contemplativam et acti­ vam perficitur. Vita contemplativa quantum ad visum dono f1) III Sent., d. 34, a. 2, S. (622a). *)( Ibidem, ad 2 quaest. (624a). (3) III Sint., d. 34, a. 3, S. (625b). - 157 - intellectus, quantum ad gustum divinorum dono sapientiae per­ ficitur. Vita autem activa quantum ad cognitionem practicam dono scientiae et consilii, quantum ad rectitudinem appetitus et quidem respectu mali vitandi dono timoris, respectu vero bo­ ni prosequendi dono fortitudinis et pietatis auxiliatur. Hanc dis­ positionem donorum S. Albertus communiter apud omnes doctores antiquos receptam esse affirmat (r). Hae diversae ordinationes donorum, licet diversis funda­ mentis nitentur, tamen quaedam elementa communia habent. Imprimis donum timoris, praesertim in prima et tertia divisione, acute separatum apparet a caeteris. Deinde excepto dono timo­ ris dona sic bina et bina ordinantur, ut unum eorum sit princi­ pium directivum, alterum autem executivum. Dona non tantum inter se, sed simul cum caritate intime connectuntur. Sic non admittit timorem servilem esse proprium donum, quia gratia et consequenter caritate privatur (’). Hic conceptus doni a S. Alberto traditus est sat excelsus, ut possibile reddat illum tum homini sive in statu innocentiae sive in statu lapso, tum angelis, tum Christo adscribere. Theoriae praecedentes in hac re non unam difficultatem involvebant. Si enim munus essentiale doni esset nos conformare Christo patien­ ti, quomodo donum possit adhuc adscribi angelis vel homini in­ nocenti ? Item si dona essentialiter essent contra peccata, quo­ modo illa Christo et angelis tribuerentur ? Odo Rigaldus diffi­ cultatem videns distinguit dona prout sunt in nobis purgativa et curativa, et in angelis praeservativa. S. Doctor hanc distin­ ctionem ut ratione privatam reicit. Dona igitur habentur non tantum in hac terra, sed etiam in patria. Privantur tamen ibi actibus accidentalibus, quia sub­ lectum eorum non erit amplius vulneratum peccato. Et actus principalis a conditionibus vitae terrestris liberatus mutatur, quin cesset esse essentialiter idem. S. Albertus optime scit actum(*) (*) Cf. ibidem (bzba) — Cf. O.LOTTIN, Les classifications des Dons du S. Esprit, in Rev. Asc. et Myst. t. XI (i93°), P· 279. (’) Cf. III Sent., d. 34, a. 7, ad 4 (637a). - 158 - substantialem remanente habitu non posse essentialiter muta­ ri (*). Dona in Christo supremum gradum attingebant, eminentissimum actum et quidem continuo exhibebant. Nullum fuit in eo impedimentum, quod activitati donorum etiam minime obstabat. « Christus solus coniunxit dona quantum ad excellen­ tissimos usus in opere, sed alii sancti coniungunt in habitu» (a). In Christo fuit plenitudo donorum, ex quo tamquam fonte exu­ berante dona in fideles emanant (8). Si singula dona in Christo consideramus, plures difficultates emergunt. Nos tantum illam referimus, quae cum dono timoris coniungitur. Omnis timor ex fide originem sumit, et quidem vel ex fide in Deum vel ex fide punitionis. Iam vero Christus non habuit fidem, gaudebat enim visione beata. Respondet S. Doc­ tor ad hoc, quod timor servilis oritur ex fide ; timor filialis, qui essentialiter constituit donum, multo magis procedit ex contem­ platione clara quam ex cognitione obscura fidei, nam eius est reddere Maiestati divinae honorem. Iam vero directa cognitio nobis multo magis monstrat excellentiam divinae Maiestatis, et ideo maiore vigore nos inclinat ad Deum honorandum (*). Antequam attingat donum timoris, definitiones iam existentes de timore examinat, easque aut nimis amplas, aut nimis strictas invenit. Talis se monstrat definitio a Damasceno accepta : timor est desiderium secundum systolen movens (®). Per hoc quod timor pro desiderio sumitur, nimis exstenditur. Cum enim amoris sit desiderare, timor amor esse videtur. Prout autem se­ cundum « systolen » i. c. secundum contractionem movens dici­ tur, definitio ad genus passionis coarctatur. Motus enim secun­ dum contractionem proprie de sensibilibus praedicatur. Idem (*) Cf. ibidem, a. 5 (6z8a-b). (a) Ibidem ad obicct. (628b). (3) » Sic est caput beatorum et existentium in gratia, quibus influit quasi similitudinem suae vitae, et sui motus, et sui sensus, in donis perficientibus intellectum et affectum». Ill Sent., d. 13, a. 2, S. (238b). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, a. 5, ad 1 (628a). (·) Cf. Damascenus, De fide orthodoxa, lib. 3, c. 23 (PG 94, 1087). - 159 - valet de definitione S. Augustini : Timor est fuga animi ne amit­ tat, quod amat ('). Sic notio timoris nimis ad conceptum amoris accedit, neque applicabilis est ad omnem speciem, « quia fuga non dicit nisi conversionem ad se, vel cessionem ab eo quod ti­ metur : timor autem Domini non docet recedere a Domino » (·). Iuxta S. Doctorem Damascenus et S. Augustinus timorem intelligunt esse non essentialiter sed causaliter amorem, prout ille ab amore causatur, tamen definiunt timorem ut est in genere passionis. Iam vero timor est etiam in genere habitus : « Dicen­ dum igitur, quod timor ponitur in duplici genere, scilicet passio­ nis, et habitus : et secundum quod est in genere passionis, diffi­ nitur ab Augustino et Damasceno. Secundum vero quod est in genere habitus, sic habet actum qui est revereri, et ex reverentia fugere quaedam, quae ei quod reveretur sint contraria» (·). S. Albertus igitur distinguit timorem-passionem et timorem-habitum. Inquantum passio, est actus appetitus sensitivi cum trans­ mutatione corporali, et definitur a Damasceno et S. Augustino. Inquantum autem habitus, est dispositio stabilis faciens subiectum aptum reddendi alicui honorem. Et tantum consecutio actus reverentialis est fuga eorum, quae videntur contraria esse obiecto venerato. Aliter igitur fugit timor ut passio et ut habi­ tus. Ut passio fugit a subiecto, quod timet ; ut habitus fugit a subiecto distincto ab eo, quod timet. Actus timoris-passionis est fugere ; actus autem timoris-habitus principaliter est revereri, et per accidens tantum fugere. Fugit enim contrarium obiecto suae reverentiae. Timor igitur analogice sumitur de passione et de habitu. Contractio, quae in habitu timoris habetur, non est partis sensi­ tivae, sed in resilitione ad propriam parvitatem consistit : « sys­ tole in motu timoris illius qui est habitus et donum, non est in constrictione cordis, vel particulae sensibilis, sed potius resilitio a maiestate in recognitionem parvitatis propriae, ut ex hoc assur­ gat in reverentiam eius qui magnus est super nos et haec systole (*) Cf. S. Augustinus, In Joan, tract. 46, 11. 8 (FL 35, 1732). (*) III Sent., d. 34, a. 6, obiect. 3 (635a). (’) Ibidem, S. (635a). — ι6ο — bene est in Angelis et sanctis et beatis » (*). Fuga in singulis timoribus quadam analogia invenitur. Mala naturalia passione timoris fugimus. Ad hoc habitu non indigemus, quia ipsa natura sufficienter fugit illa. Fugimus Maiestatem divinam propter reverentiam per resilitionem ad nostram parvitatem ; item ma­ lum propter poenam inferni (*). In his fuga tantum analogice dicitur, quia in unoquoque diversa est ratio, qua fugimus. Distinctio fundamentalis inter timorem-passionem et timorem-habitum possibile reddit, ut divisio timoris cum perspicaci­ tate pertractetur. Imprimis iustificat divisionem Petri Lombardi : timorem mundanum et servilem species passionis timoris, ti­ morem autem initialem et castum species habitus timoris cog­ noscit. En modesta verba, quibus hoc exprimit : « mundanum su­ mit in divisione et servilem, quos puto esse passiones : et initia­ lem et castum, quos puto esse habitus » (’). Divisio autem Da­ masceni tantum passionem timoris tangit. — Alia divisio timoris nobis iam sat nota secundum originem perficitur. Possunt enim oriri aut a Spiritu Sancto aut non ab eo. Originem divinum habent tantum timor servilis, initialis et castus. Haec partitio non perfe­ cte coincidit cum priore divisione. Timor enim servilis, qui est iam a Spiritu Sancto, adhuc passionis timoris partem constituit. — Iterum alia divisio rationem suam a notione doni petit. Et­ enim « timor aut est donum, aut est oppositum dono. Si opposi­ tum, sic est mundanus vel humanus. Si donum : aut cum opposito doni, aut non cum opposito. Si cum opposito, tunc est servilis. Si non cum opposito : aut secundum perfectum in gratia, et tunc est initialis : aut secundum statum in perfectione, et tunc est filialis » (*). Ut haec partitio clara fiat, conceptus doni timoris examinatur. Magister Albertus observat, « quod timor donum multipli­ citer dicitur» (5). Et distinguit imprimis donum per se et primo, P) *)( (’) (4) (’) Ibidem, ad 4 et 5 (635b). III Sent., d. 34, a. 8, ad i quaest. (ôjSa-b). III Sent., d. 34, a. 7, S. (636b). Ibidem, ad 4 (637a). III Sent., d. 34, a. 8, ad 2 (638a) ι6ι — id est principaliter, et secundario id est sensu derivato acceptum. Donum in sensu primo sumptum est tantum timor castus, in sensu autem secundario et derivato sunt timor servilis et initia­ lis (*)· Ab hac divisione bene distinguenda est illa, qua donum ti­ moris stricte et proprie sumptum a dono timoris large et genera­ liter accepto discernitur. Secundum enim hanc ultimam divisio­ nem timor initialis cum filiali comprehenditur sub dono proprie et stricte sumpto ; timor autem servilis solus pro dono generali­ ter accepto intelligitur : «timor servilis est donum Dei... donum autem Dei est accipiendo generaliter donum de omnibus quae dantur a Deo » (*). His dictis ultimam divisionem timoris vix aliquid mutando, tamen clariore modo referre possumus : Timor aut est donum, aut est oppositum dono. Si oppositum, sic est mundanus vel hu­ manus. Si donum : aut cum opposito doni proprie sumpti, aut non cum opposito. Si cum opposito, tunc est servilis. Si non cum opposito : aut secundum perfectum (profectum) in gratia, et tunc est initialis : aut secundum statum in perfectione, et tunc est filialis. His dictis singulae species doni timoris considerantur. Timor servilis est primus, in explicatione cuius aliquantulum commora­ ri oportet. S. Albertus de eius bonitate non dubitat, sed neque conditionis eius servilis obliviscitur. Est enim a Spiritu Sancto, quia fugit actum peccati, sed non cum Spiritu Sancto, quia ani­ mum retinet adhuc in peccato. Fides est, per quam a Spiritu (*) «Timor autem secundum quod est donum Spiritus Sancti... attendit principaliter maiestatem quam reveretur, quia summus actus timoris revereri est : et quia aliquis est initialis, vel servilis, illi sunt dona secundum statum accipientis, et non secundum perfectionem sanctitatis Spiritus, nec secundum conformitatem ad Christum ». III Seni., d. 34, a. 2, ad 2 quaest. (624a). Adhuc clarius : « quattuor tangantur timores vel sex vel duo secundum diver­ sas divisiones, unus solus est timor primo et per se dictus donum timoris, scili­ cet qui replevit Christum : et ille est timor permanens in saeculum saeculi, et alii dicuntur dona per comparationem ad illum ». Ibidem, a. 3, ad 2 (626b). (’) III Sent., d. 34, a. 9, S. (640b). 102 — Sancto generatur : « generans timorem servilem est fides, quae est supra naturam : et generans initialem est fides operans per dilectionem » (*). Timor servilis, quia est anxietate poenae aeter­ nae adhuc plenus et non habet oculum ad Deum dilectum, ideo a fide informi generatur. Quia est a Spiritu Sancto, ideo etiam donum dicitur, si hoc generaliter sumitur : « donum autem Dei est accipiendo generaliter donum de omnibus quae dantur a Deo, et sunt supra naturam ad ordinandum vitam in bonum gra­ tiae : sicut ergo fides informis est donum Dei, sic etiam servilis est donum Dei » (’). Attamen ut donum timoris tantum ana­ logice per respectum ad timorem filialem intelligitur (3). Dum timoris servilis est fugere poenam aeternam, timor ini­ tialis immediate respicit separationem : timet ne a Deo per pec­ catum separetur. Respicit etiam poenam aeternam, sed hanc nonnisi per consequens : « initialis non movetur proprie a poenis immediate, sed potius a separatione a regno, et per consequens a poenis : quia necesse est puniri in inferno, qui a regno separatur : et oritur ex amore gratuito regni coelestis» (4). Non potest perfecte repellere timorem poenae aeternae, quia in statu imper­ fecto gratiae habetur : retinet adhuc ex amore proprio non ordi­ nato, qui reddit eum minus liberum a creatis et tardum in acces­ su ad Deum. Anxietatibus et aerumnis onerat animum, languo­ rem in exercitio virtutum importat. Caritas nondum potuit om­ nia devincere et dominari (*). Timor initialis a servili acute distinguitur : dum unus ex­ cludit, alter exigit statum gratiae. Differentia non est tantum ex parte subiecti sed simul ex parte obiecti. Timoris enim servi0) Ibidem, a. 8, ad 3 (638a). 0) Ibidem, a. 9, S. (640b). (a) Cf. ibidem, a. 8, ad 2 (638a). (*) Ibidem, a. 9, ad 1 (641a). 0) « Initialis poenam habet quam non habet castus... et habet poenam tripli­ cem, scilicet angorem conscientiae dc timore insufficientis satisfactionis pro pec­ cato praeterito, et timorem infestantis adhuc tentationis, ne forte una dierum dciiciat eum : et sollicitudinem dubietatis, utrum forte despiciat obsequium suum Deus ». Ibidem, ad 3 quaest. (641b). — ιό3 - lis obiectum est poena aeterna, initialis vero separatio a Deo. Insuper addi potest, quod timor servilis est passio, initialis autem habitus. Unde unus ab altero substantialiter distinguitur : « Ad id autem quod ulterius quaeritur de initiali, sine praeiudicio di­ cendum, quod non est idem per substantiam timor servilis et initialis » (l). Aliter se habet timor initialis ad castum. Utriusque enim obiectum est idem : separatio a Deo, ideoque eundem habitum constituunt. Quia tamen initialis habet oculum, licet tantum con­ sequenter, etiam ad poenam aeternam, a casto ratione accidentis distinguitur (8). Haec autem diversitas accidentalis ad diversi­ tatem status gratiae reducitur : timor enim initialis est cum ca­ ritate imperfecta, filialis vero cum perfecta. Timor initialis cum casto eundem habitum, idem donum pro­ prie dictum constituit ; hoc autem non impedit, quod consequen­ ter et secundario per respectum ad castum dicatur donum. Timor igitur initialis propter gradum caritatis imperfe­ ctum habet oculum ad poenam aeternam. Sed apprehenso statu caritatis perfecto respectus ad poenam desinit esse, et timor ini­ tialis integre fit castus (·). Timor castus est perfectio animae secunda, et ut talis supe­ rat virtutem. Producit actus perfectiores et altiores doni proprios. Timor « altior perfectio, quam virtus : et hoc dico de timore re­ verentiae, qui primam habet rationem timoris doni n («). Actus timoris casti, quibus superat virtutes, quasi genetice sic describitur : Anima in statu gratiae elevata percipit immen­ sam Dei maicstatem, resilitque ab ea in recognitionem suae parvitatis. Haec resilitio est actus primus. Ex hoc recessu anima diligenter praestat Deo honorem, exhibetque reveren­ tiam illi, qui est ipsa Maiestas simulque Bonitas. Revereri est actus secundus. Deum cum quo caritate est coniunctus, non solum ut Dominum, sed Patrem amatum veneratur. Videt,* (*) P) P) (3) (*) Ibidem, ad 2 quaest. (6413). Cf. ibidem, ad 3 quaest. (641a). Cf. ibidem, (641a). III Sent., d. 34, a. 3, ad i (626a). — 164 — quam bonum sit vivere cum Deo, et quam moestum sit errare pro­ cul ab eo. Ideo reverentiam exhibendo timet ne a suo Amato unquam separetur. Fuga separationis constituit ultimum actum doni timoris (‘). Resilitio ad propriam parvitatem, quia est dispo­ sitio proxima ad reverentiam, saepe cum ea tamquam idem ac­ tus habetur. Sunt ergo duo actus casti timoris : reverentia et separationis fuga. Separatio autem tantum timetur, quando pos­ sibilis putatur. Ideo in patria, ubi separatio a Deo non imminet amplius, dono timoris Deus tantum reveretur. Christus eadem ratione sine timore separationis reveritus est Patrem (2). Ex duobus actibus unus est essentialis, alter autem accidentalis : « suus actus principalis est revereri, per accidens fugere » (’). Cognitis actibus doni timoris, quaeritur virtus, in cuius adiu­ torium illud datur. S. Albertus nullam virtutem affert, quam donum timoris praecipue fulciret. Huius ratio est profunda : vir­ tutes enim sunt habitus operativi, ordinati ad operationes. Acti­ bus suis obiectum prosequuntur. Maiestas autem divina non est obiectum ad prosecutionem, sed ad resilitionem et per resilitio nem ad reverentiam : «propria diffinitio virtutis est ad actum in aliquid determinatum vel circa finem vel circa ea quae sunt ad finem. Maiestas autem non potest esse obiectum actus quf tendit in maiestatem ; sed potius omne quod est resilit ab illa : et ideo nulla virtutum potuit esse respectu illius : sed donum nonjnecessario ponit actum talem, sed sufficitjquod sit altior perfectio quam virtus quocumque modo, sive per actum tendentem sive per resi­ litionem honorantem maiestatem » (*). Ex eo, quod nulli virtuti specialiter correspondet, non sequi­ tur, quod adiutorium suum non praestet. Immo omnibus virtu­ tibus fert suum auxilium, quia removet omnia mala, quae exer­ citium virtutum impedirent. Sic uti dicam negative concurrit ad adiutorium virtutum (8). i1) (*) (’) (*; (·) Cf. ibidem, a. 6, S. et ad 4 (635b). Cf. Ill Sent., d. 34, a. 5, ad quaest. (628b). Ibidem, a. 6, ad 3 (635b). Ibidem, a. 3, ad x (626a-b). Cf. ibidem, a. 2, ad 2 quaest. (624b). - 165 - Sed neque obliviscendum officium, quod S. Doctor postulat a donis ratione subiecti, ut scilicet adiutorium praestent contra vulnus peccati. Donum timoris prout parvitatem nostram incul­ cat optime contra vulnus superbiae ordinatur (l). Quia munus doni timoris est removere impedimenta virtu­ tum, proprium donum directivum non habet. Recessus enim a malo et accessus ad bonum unum motum completum efficiunt, qui sub eadem directione perfici debet. Sic etiam donum timoris sub directione eorum donorum operatur, quae caetera dona executiva regunt (*). Ex dictis sponte provenit difficultas : Si status caritatis per­ fectus requiritur ad timorem castum, estne adhuc possibilis in ter­ ra ? Vel tantum pro patria reservatur ? Responsum negativum insinuare videntur verba : « Quandoque accipitur secundum quod proprie donum est, et tunc consideratur secundum statum per­ fectissimum... et sic fuit in Christo et in Angelis » (*). Ibi au­ tem homines non enumerantur. Nihilominus S. Albertus potius oppositum videtur docere. Etenim iuxta eum timor filialis habet actum accidentalem, qui in patria evacuatur. Si igitur in terra non esset possibilis, neque unquam actum accidentalem haberet, quod est contra mentem Auctoris. Quod vero ad enumeratio­ nem attinet, non videtur esse completa, quia neque animae bea­ tae memorantur, quibus tamen timor filialis non abiudicatur. (*) «Dicendum, quod superbia ibi non nominat peccatum, sed poenam quae est ex peccato, et superbia dicitur ibi superbilitas quam comprimit ti­ mor ». Ibidem, ad i quaest. (623a). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, a. 4, ad 2 (627a). (’) Ibidem, a. 8, ad 2 (638a). — ibO — II. De Commentario in Isaiam In Commentario ad Isaiam (’) S. Albertus ex professo de notione doni non tractat, tamen de hac inveniuntur verba, quae negligere non possumus. Illis explicatur, quare dona a Spiritu Sancto denominantur : « Haec omnia dona dicuntur dona Spiritus, quia nisi a Spiritu spirentur nec vires habent, nec vitam nec im­ petum ad operationem » (*). Quandam igitur passivitatem dona designant, omnia enim, vitam, vires ab alio et quidem a Spiritu Sancto recipiunt. Non transeunt in actum, nisi sint sub impetu Spiritus Sancti. Non suppetit donis impetus ad operandum, nisi a Spiritu Sancto eis communicetur. « Et cum Spiritui attribuatur hoc, quod facit in nobis per dona sua »(3). Ad confirmationem huius doctrinae Van Hulse indicat alium textum editum a I. Backes (*), in quo distinguuntur instrumen­ ta et organa Spiritus Sancti ab invicem. Omnes enim homines moventur a Spiritu Sancto, sed tamen non eodem modo. Qui sunt gratia privati, moventur per modum instrumenti recipiendo im­ pulsum ab extrinseco. In statu autem gratiae viventes moventur (*) Commentarium ad Isaiam Χ,ν.2-3 refertur a B. Van Hulse in disserta­ tione cit. iuxta cod. Berol. lat. 809 et cod. Lips. 500. Cf. G. Meerssemax, De Sancti Alberti Magni Postilla inedita super Isaiam in Div. Thomas (Pi), t. XXXVI, 1933, p. 221-47. — F. PET.STER, Zur Ueberlieferung einiger exegetischen Schriften Alberts des Grossen in Scholastik, t. VII, 1932, p. 263-64. (*) Cod. Berol., lat. 809, fol. 88ra. (3) Ibidem. (*) « Dicimus quod Spiritus Sanctus dupliciter operatur per diversos, sci­ licet et per organum et per instrumentum. Organum enim movetur a motore intrinseco, instrumentum autem ab extrinseco, sicut patet in manucitharizante et in cithara — Talis est motus Spiritus Sancti per illos quos inhabitat et per illos quos non inhabitat. Licet enim in omnibus sit essentialiter, praesentialiter, jiotentialiter, tamen Spiritus inquantum Sanctus est, non est motor nisi eorum quos inhabitat per gratiam gratum facientem. Et ideo illi sunt tamquam organum, alii autem tamquam instrumentum d. I. Backes, S. Thomas de Aquino : Quaestio de Gratia Capitis. Accedunt textus inediti S. Alberti Colo· mensis et Ulrici de Argentina (Flor. Patrist., Fasc. XL), Bonnae, 1935, p. 24. - rô7 sicut organa per influxum vitalem ab intrinseco prorumpentem. Si autem per modum organi moventur, sunt dispositi, ut motio­ nem a Spiritu Sancto rite recipiant. Textus explicite donorum mentionem non facit, tamen illa sine dubio in mente S. Alberti fuerunt. Si enim fideles per modum organi moventur a Spiritu Sancto, actus magis ei quam fidelibus tribui debent. Actus organorum sunt semper eius, cuius sunt ipsa organa. His verbis eadem doctrina modo clariore profertur, quae modo in Commentario ad Sententias saltem insinuatur. Si definitionem aliquam de donis iuxta mentem S. Alberti colligere volumus, dicere possumus dona esse dispositiones, qua­ rum operationes a motione et impulsu Spiritus Sancti dependent. Vel adhuc ulterius progredi possumus, quin mentem S. Doctoris derelinquamus, et definimus dona ut habitus, qui nos reddunt aptos ad motionem et impulsum Spiritus Sancti recipiendum. Dum in Commentario ad Sententias de singulis donis modo ascendente incipiendo cum dono timoris tractat, in Commenta­ rio ad Isaiam propter ipsam auctoritatem ordinem oppositum sequitur. Quantum ad donum timoris imprimis divisiones timo­ ris tradit, ut ex illis proponat eos, qui dignitatem doni attingunt. Principium divisionis praebet notio communis timoris : « Apud philosophos et etiam apud sanctos timor dicitur omnis fuga cor­ dis secundum systole m. hoc est : contractionem. Unde Augusti­ nus dicit, quod nihil est timor nisi fuga cordis » (‘). Fuga autem cordis determinatur ab ipso obiecto, quod est aut quoddam ma­ gnum, quid sublime, aut malum. Timor fugiens sublime in quat­ tuor species dividitur : in stupefactionem, admirationem, extasim et reverentiam. Timor autem, qui malum fugit, potest esse sive timor naturalis, sive timor culpae, sive timor gratiae. Timo­ re naturali timetur malum, quod est contra naturam, sicut mors. Timor culpae est duplex : humanus et mundanus. Timor vero gra­ tiae subdivitur in servilem et liberum. Timor liber iterum distin­ guitur in initialem, filialem et sponsalem sive castum. Sunt, qui ad tres addunt etiam quartum scilicet reverentialem, quod ta­ men non approbat : « hoc non est rationale, quia, sicut diximus. (>) Cod. Berol. lat. 809, fol. Syrb. — 168 — reverentia potius respicit magnum quam malum » (l). Timor ini­ tialis fugit iterum poenam, sed iam ut a iustitia infligendam (*). Timor filialis virgam disciplinae et correctionis patris timet (’). Timor sponsalis autem fugit omne, quod aliquo modo sponso displicere posset (*). Id, quod statim apparet, est praetermissio divisionis in passionem et habitum timoris, quae fuit tam fundamentalis in Commentario ad Sententias. Item timor filialis sicut castus non habuit oculum ad poenam. Fugit separationem ex amore ad Deum, quin perciperet istam ut poenam. Res aliter se habet hic. Timor filialis enim Patrem ut reprehendentem timet, fugitque peccatum propter disciplinam et correctionem a Patre imminentem. Iste non condemnat, sed disciplina corrigit filium. In timore igitur filiali etsi non sit timor damnationis, tamen adest timor punitionis, qui deest in timore casto. In Commentario ad Sententias timor reverentiae non con­ stituit novam speciem, sed fuit actus primordialis timoris initia­ lis et filialis. Nunc autem est pars timoris sublimis. Timor autem initialis et filialis habent unicum actum fugae, qui prius erat tantum actus accidentalis. Ex diversis timoris speciebus qualis habet rationem doni ? Quantum ad species timoris sublimis S. Doctor dicit : α Et omnes isti quattuor timores in sanctis causantur a Spiritu Sancto. In Christo tamen non est perspicuum quod fuerit admiratio, vel stupor, vel exstasis, sed reverentia plenus fuit» (*). Hi igitur timores a Spiritu Sancto causantur, tamen non sunt dona, nisi in sensu generali. S. Albertus enim tractando de dono timoris excepto timore reverentiali eos non connumerat. f) Cod. Berol. lat. 809, fol. Syvb. *)( Cf. ibidem. (3) « Timor autem filialis est qui ad malum condemnationis non habet ali­ quem oculum, quia pater non percutit filium gladio sed virga correctionis. Unde filialis timor est, qui propter timorem disciplinae et senectutis patris peccatum fugit. Pater enim non tantum pater est, sed et dominus, qui et virga corrigit et peccare coercet ». Ibidem. (4) Cf. ibidem. (·) Cod. Berol. lat. 809, fol. 8?va. — i6ç — Species autem timoris liberi gratiae expresse sub dono timoris numerantur : « Coniungamus ergo fugam in reverentiali et casto timore et filiali et initiali, causatam a dono Spiritus San­ cti. Et hoc vocatur donum timoris in communi accepto, et tunc hoc donum in capite non est nisi secundum reverentiam, secun­ dum alias autem divisiones in membris est ». Textus revera non est satis clarus. Non facile apparet, ad quid referatur illud : « et hoc ». Nobis videtur coniungi ad verba : « a dono Spiritus Sancti ». Tunc sensus est : donum, a quo causatur fuga, quae in reverentiali et casto et filiali et initiali timore invenitur, vocatur donum timoris. Timor initialis, filialis et castus eundem habitum consti­ tuunt, sed difficultatem implicat timor reverentiae, qui primo inter species timoris sublimis invenitur et sicut caeteri actum designare videtur, secundo vero cum timore initiali, filiali et casto enumeratur. Huic primum contradicit, deinde tamen de­ terminando donum timoris saltem implicite admittit. Sic timor reverentialis, sicut initialis, filialis et castus nonnisi alium et alium aspectum doni timoris designare videtur. Haec interpre­ tatio a Van Hulse proposita probabilior videtur, sicque doctrina in Commentario ad Sententias prolata retinetur. Reverentia ibidem tantum ut actus substantialis timoris filialis noscitur, tamen iste semper dispositionem praesupponit. Ideoque timor filialis, inquantum ad suum actum principalem ordinatus est, recte vocatur reverentialis. Doctrina de dono timoris, prout in Commentario ad Isaiam exponitur, obscuritatibus non caret. Ratio huius in omissione distinctionis fundamentalis inter passionem timoris et habitum timoris esse videtur. Difficultates tamen aliqua ratione sunt so­ lubiles, si doctrina in Commentario ad Sententias in mente habetur. In expositione ad Isaiam doctrinam tantum incompletam colligere possumus, quod non est mirum, quia S. Doctor hic non tractatum quemdam elaborare, sed Sacram Scripturam commen­ tari vult. Nihilominus non est pura repetitio dictorum. Praeser­ tim notio doni perficitur per hoc, quod eius operatio ab impulsu Spiritus Sancti dependere tam graviter affirmatur. *** - 170 - In capite dicta recolimus, ut partem S. Alberti Magni in evolutione doctrinali doni timoris videamus. 1) Albertus est primus, qui fundamentum solidum, veramque rationem essendi donorum indicat. Detegit duplicem imper­ fectionem virtutum, quarum unam istis essentialem annuntiat. Proprie ad hanc imperfectionem tollendam dantur dona. Imper­ fectio igitur virtutum postulat habitus sibi perfectiores, ipsa dona. Excellentia donorum iam in Commentario ad Sententias et multo perfectius in Commentario ad Isaiam. per directum in­ fluxum Spiritus Sancti videtur explicari. Doctrina igitur Alberti de dono iam unitatem et solidita­ tem systematis monstrat, licet et imperfectionibus non careat. Non est semper satis elaborata, sub omni respectu penetrata. Habet problemata insoluta : quaedam incertitudo et dubitatio etiam in tenninologia animadvertitur. Expressiones sunt magis concretae, minus aptae ad doctrinam tam altam exprimendam. Deficiunt termini generales, quibus tam singulari arte utitur eius Discipulus. 2) Albertus multum confert etiam ad explicationem doni timoris. Magni momenti est usus distinctionis timoris in passio­ nem et habitum. Utitur distinctione non minoris momenti inter donum proprie et generaliter acceptum. Sub dono timoris gene­ raliter sumpto continetur etiam timor servilis, qui a dono proprie dicto, cum ad hoc inhabitatio Spiritus Sancti exigatur, excludi­ tur. Timor initialis ct filialis constituunt donum proprie dictum, tamen initialis consequenter et secundario dicitur donum. 3) Timor initialis a servili non tantum ratione obiecti, sed etiam ratione subiecti distinguitur. Timor enim servilis est passio, initialis vero habitus. Timor autem filialis ab initiali tan­ tum accidentaliter, ratione diversitatis statuum distinguitur. 4) Timor filialis actibus suis virtutes fulcit, licet nulli earum correspondeat. Maiestas enim divina, quam respicit timor filia­ lis, a virtutibus prosequi nequit. Tum notio doni in genere, tum notio doni timoris in particu­ lari, prout a S. Alberto Magno est prolata, nonnisi supremam explicationem exspectat. — 171 — S. THOMAE AQUINATIS DOCTRINA DE TIMORE DEI I. De Commentario in Sententias (1254-56) In hac inquisitione notandae primo sunt significationes, quas « donum u in doctrina S. Thomae accipere solet. Ex his signi­ ficationibus illam, quae antononiastice donum Spiritus Sancti vocatur, eligimus. De hoc dono brevem analysim instituimus no­ tando praesertim distinctionem formalem inter virtutes et dona. Hanc distinctionem formalem invenimus in modo operandi prout tum dona tum virtutes a diversa mensura regulantur. Postea com­ paranda sunt dona et virtutes inter se quantum ad materiam et actus ; denique terminum ponemus nostrae analyst mentionem faciendo de necessitate donorum. Secundo considerandum est de timore Dei, praecipue vero de dono timoris, praemittendo quaedam de notione analogica ti­ moris, prout intelligitur ut passio et ut motus voluntatis et ut donum regulatum a mensura divina. Ipsum autem donum timo­ ris cognoscitur praesertim per duos actus elicitos ; hi duo actus sunt timor separationis a Deo amato et subiectio reverentialis Maiestati divinae. Praeter hos actus doni timoris sunt alii imperati, qui referuntur ad eandem materiam, ad quam virtus temperan­ tiae. Hi actus vocantur etiam beatitudines : qui omnes actus habent etiam rationem fructus. « * * u Et quia processiones personarum aeternae — scribit divus Thomas — sunt causa et ratio totius productionis creaturarum, ideo oportet quod sicut generatio Filii est ratio totius productio­ nis creaturae secundum quod dicitur Pater in Filio omnia fecisse, ita etiam amor Patris tendens in Filium... sit ratio in qua Deus omnem effectum amoris creaturis largiatur ; et inde est quod Spi­ — 172 — ritus Sanctus, qui est amor quo Pater amat Filium, est etiam amor quo amat creaturam impartiendo sibi suam perfectionem » (x). Duplex igitur processio amoris Spiritui Sancto adscribitur, una aeterna, quae terminatur in obiectum aeternum, altera temporalis, quae procedit in obiectum creatum. Aeterna et tem­ poralis processio Spiritus Sancti est essentialiter una aeterna processio propter unum respectum procedentis ad id a quo proce­ dit ; sed est duplex sive gemina ratione obiectorum, ad quae ten­ dit, scilicet procedit in obiectum increatum, sive creatum (‘). Creaturae autem possunt considerari ut exeuntes a principio et etiam ut redeuntes sicut ad finem a quo exierunt. « Secundum hoc ergo processio divinarum personarum in creaturas potest consi­ derari dupliciter. Aut inquantum est ratio exeundi a principio ; et sic talis processio attenditur secundum dona naturalia, in quibus subsistimus... Sed de tali processione non loquimur hic. Potest etiam attendi inquantum est ratio redeundi in finem, et est secundum illa dona tantum quae -proxime conjungunt nos fini ultimo, scilicet Deo, quae sunt gratia gratum faciens et gloria, et de ista processione loquimur hic» (’). Jam in collatione donorum naturalium apparet magna liberalitas Dei, sed perfectio huius liberalitatis attenditur in his donis, quae ultimae perfectioni nos coniungunt. Secundum ista dona, quibus immediate coniungimur fini ultimo, consideratur praecipue processio Spiritus Sancti in nobis (4). Divus Thomas distinguendo donum a dato tres notas adscribit ei. Dum enim datum consignificat tempus, cum sit par­ ticipium, do num potest esse ex conceptu suo quid aeternum : hoc de ratione consignificationis. Quoad autem rationem significa(*) I, d. XIV, qu. i, a. i, s. (*) « Processio temporalis et aeterna, consideratae secundum respectum procedentis ad principium a quo est, sunt omnino idem, nedum eiusdem ra­ tionis : et ex hac parte non numerantur. Sed consideratae secundum respec­ tum ad id in quod est processio per modum dictum, non sunt eiusdem ra­ tionis, scilicet per univocationem, sed analogice ; quia unum est ratio alterius ; et ita possunt connumerari ». I, d. XIV, qu. i, a. 2, ad 6. (’) I, d. XIV, qu. 2, a. 2, s. (*) Cf. I, d. XIV, qu. 2, a. 2, ad 1. - »73 — tionis donum est « datio irreddibilis, non quae recompensari non valeat, sed illa quae recompensationem non quaerit. Unde donum importat liberalitatem in dante » (x). Quantum autem ad modum significandi, dum datum importat dationem in actu, donum inclu­ dit tantum aptitudinem dandi. Donum igitur supponit collatio­ nem liberam cuius ratio est ipse amor. Sed amor non tantum est ratio omnium donorum sed est primum donum quod alteri datum et ratione cuius caetera dona dantur. Spiritus Sanctus autem vi ipsius processionis est amor, ideo recte vocatur primum donum, et ratione cuius creaturae omnia accipiunt a Deo. Certo quando Spiritus Sanctus dicitur primum donum, hoc non ita intelligendum est ac si primum donum, quod recipimus, esset ipse Spiritus Sanc­ tus, nam multa dona naturalia dantur quin daretur nobis Spi­ ritus Sanctus ; sed sensus est, quod omnia dona accipimus per hoc, quod Deus amat nos, licet ipsum Spiritum Sanctum ut summum donum habeamus tantum per caritatem (·). Secundum S. Doctorem igitur notio doni primario ipsi Spiritui Sancto con­ venit, qui est primum, summum donum, tum quia primum, quod datur ex collatione libera, est ipse amor, tum quia amor est ratio caeterorum donorum ; secundario autem omnibus bene­ ficiis naturalibus et supernaturalibus, quae accipimus ratione amoris. Sed si bona naturalia recte dona nominantur, multo ma­ gis convenit hoc nomen bonis supernaturalibus, quibus immediate coniungimur fini ultimo per caritatem. S. Thomas loquendo de Spiritu Sancto tanquam dono, fuse monstrat per totam distinctionem XVII, quomodo intelligen­ dum sit Spiritum Sanctum habitare in nobis per caritatem. Con­ tra Magistrum Sententiarum identificantem ipsum Spiritum San­ ctum cum caritate strenue defendit caritatem non esse Spi­ ritum Sanctum, sed habitum creatum receptum in nobis, esse quandam formam animae, per quam conformamur Spiritui San­ cto (·). Reicit doctrinam Petri Lombardi, secundum quam Spi­ (*) I, d. XVIII, qu. i, a. 2, s. (*) Cf. I, d. XVIII, qu, 1., a. 3, ad 4. (a) e Si in donis Dei nihil est maius caritate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus Sanctus, quid consequentius est, quam ut ipse sit caritas, — »74 — ritus Sanctus quasi modo unionis hypostaticae unitus cum vo­ luntate esset principium immediatum operationis in nobis sine habitu caritatis. Nani α cum operatio a supposito unitatem habeat et diversitatem ; non potest esse quod intelligatur esse una ope­ ratio voluntatis et Spiritus Sancti, nisi per modum quo Deus operatur in qualibet re. Sed iste modus non sufficit ad operationis perfectionem ; quia operatio consequitur conditiones causae pro­ ximae in necessitate et contingentia et perfectione et hujusmodi et non primae causae » (‘). Unde perfectio operationis supponit perfectionem potentiae per habitum, et similitudo actus volun­ tatis ad Spiritum Sanctum supponit similitudinem animae ad ipsum per aliquam formam id est per caritatem, quae erit prin­ cipium ipsius actus. Unde secundum S. Thomam Spiritus San­ ctus inhabitat et operatur in nobis non immediate, sed per habi­ tum caritatis. Inter igitur Spiritum Sanctum et operationes nostras poni­ tur tanquam medium habitus caritatis, principium immediatum operationum. Tamen per hoc non excluditur, quod Deus remaneat immediate agens in omnibus actibus caritatis (’). Doctor Angelicus igitur propter rationes tum theologicam scilicet propter periculum cuiusdam unionis hypostaticae Spi­ ritus Sancti cum voluntate, tum philosophicam, id est propter necessitatem habituum reicit doctrinam Petri Lombardi, simul repellendo talem interventum immediatum Spiritus Sancti, qua-(*) quae dicitur et Deus et ex Deo ?... Ex his ergo apparet quod Spiritus Sanctus caritas est. » Sent, libri quattuor, lib. I, d. XVII. cap. II. p. 108, n.· 146, ed. Quaracchi, 1916. (») I. d, XVII, qu. i, a. 1, s. (*) Cf. I, d. XVII, qu. 1, a. 1, ad 1. «Si donc le Saint Esprit n’est pas notre charité — scribit P. Gardcil — si celle-ci a son existence distincte et créée, elle n’en est pas moins liée à l’opération du Saint-Esprit comme l’effet à sa cause propre et pour ainsi dire personnelle, comme le rayon au foyer, dont il émane immédiatement. Le Saint-Esprit et la charité forment pour ainsi dire un couple indissoluble lié. De même que, là où est l’Etre, effectus propriissimus Dei, se rencontre Dieu-lui-mème, existant en toutes choses, secundum immediationem suppositi » A. Gardeil, O. P., Dons du Saint-Esprit, in Dictionnaire de théologie catholique, t. IV, Paris, 1920, col. 1734. — »75 — lis erat proprius doctrinae reiectae. Sed id. quod, doctrina divi Thomae ex una parte perdidit, recuperavit ex altera parte et qui­ dem sine inconvenientibus praecedentibus, quia per septem dona Spiritus Sanctus tam intime in partem operationis nostrae venit, ut magis agi, quam agere videmur. Spiritus Sanctus igitur inhabitat in nobis per caritatem et simul « tota bonitas ipsius animae est ex caritate : unde quantum bona est tantum habet de caritate » (x). Caritas igitur non est tantum quoddam medium inter Spiritum Sanctum et operatio­ nes, sed simul est « principium », motor n, « forma » et « finis » omnium virtutum ideoque nominatur mater omnium virtutum (’). Licet omnes virtutes supernaturales tanquam dona nobis ve­ niant per caritatem a Spiritu Sancto, tamen inter ea habentur illa, quae antonomastice gestant illud nomen « donum » propter largitatem specialem Spiritus Sancti manifestatam in illis. Per haec dona iustus subditur Spiritui Sancto in suis operationibus, ut infra referetur. Breviter determinato loco donorum in doctrina S. Thomae, consideramus accurate notionem ipsius doni. Antequam exponat suam doctrinam, reassumit opiniones theologorum distinguendo eos in quinque classes. Quidam α po­ nunt dona in superiori parte animae, virtutes autem in inferio­ ri » ; « alii dicunt quod dona sunt magis in ratione, sed virtutes sunt magis in voluntate » ; « alii dicunt quod virtutes sunt ad be­ ne operandum, sed dona ad resistendum tentationibus » ; iterum «alii dicunt quod virtutes sunt ad expurgandum animam a pecca­ tis, sed dona ad sanandum animam a sequelis peccati»; denique « alii dicunt quod virtutes sunt ad conformandum nos Christo in his quae bene operatus est. sed dona sunt ad conformandum ipsi in his quae fortiter passus est » (3). Sic S. Thomas — sicut notat D. Lottin (4) — potius reassumpsit, quam ipse personaliter col-(*) (·) (*) (») (4) I, d. XVII, qu. i, a. i, s. Cf. III, <1. XXVII, qu. 2, a. 4. s. 3. III, d. XXXIV, qu. 1, a. r, R. Ci. O. Lottin, Les dons p. 41. — 176 — legit has opiniones, quas invenit apud S. Albertum (l) et S. Bonaventuram (*). Reicicndo eas se alligat ad ultimam opinionem, secundum quam « dona dantur ad altiores actus, quam sint actus virtutum ». « Et haec opinio inter omnes vera videtur » (*). Sic Angelicus est de numero eorum, qui sequuntur opinionem magis communem post Phillippum Cancellarium (4) et Alexandrum Halensem (‘). Doctrina dici potest traditionalis, tamen ulterius elaboratur a S. Doctore. Inquiramus igitur, quomodo haec doctri­ na traditionalis secundum quam « dona dantur ad altiores actus quam sint actus virtutum » ab ipso divo Thoma interpretetur. Ut natura doni magis appareat S. Doctor comparationem instituit inter operationes donorum et virtutum sub triplici aspectu : ex parte potentiae elicientis et imperantis ; ex parte ma­ teriae sive obiecti ; et denique ex parte modi operandi. Actus do­ norum ab actibus virtutum ratione potentiae elicientis et imperan­ tis non differunt inquantum potentiae sunt eaedem scilicet hu­ manae (®) ; neque differunt ex parte obiecti, quia operationes do­ norum et virtutum ad eadem obiecta referuntur; Ergo tota diver­ sitas habetur ex parte modi operandi : « Si autem ea, quae homi­ nis sunt, supra humanum modum quis exequatur, erit operatio non humana simpliciter, sed quodammodo divina ». Et con­ cludit, « quod dona a virtutibus distinguuntur in hoc quod virtu­ tes perficiunt ad actus modo humano sed dona ultra humanum modum » (7). Eadem doctrina, eadem formula saepe redit in Commentario. Sed si constitutivum formale doni est modus suprahumanus operandi, sponte quaeritur ratio talis modi operan­ di. S. Thomas eam ponit in regulatione divina immediata opera­ tionum, nam « modus unicuique rei ex propria mensura praefigitur. Unde modus actionis sumitur ex eo quod est mensura et regula (>) Cf. p. 152. (’) Cf. p. 87-88. (·) ΠΙ, d. XXXIV, qu. i, a. 1, R. (<) Cf. p. 65. (’) Cf. p. 76. (·) Cf. Ill, d. XXXIV, qu. 1, a. 1, R, & ad 1. (’) HI, d. XXXIV, qu. i, a. 1, R. — 177 — actionis. Et ideo cum dona sint ad operandum supra humanum modum, oportet quod donorum operationes mensurentur ex al­ tera regula quam sit regula humanae virtutis, quae est ipsa Divi­ nitas ab homine participata suo modo, ut iam non humanitus, sed quasi Deus factus participatione, operetur,... Et ita omnia dona communicant in mensura operationis » (*). « Donum in hoc transcendit virtutem quod supra modum humanum operatur : qui quidem modus ex mensura altiori quam sit humana mensura, cau­ satur d (’). Ex his apparet modum suprahumanum donorum consistere in hoc, quod mensurantur in suis operationibus non a regula ra­ tionis, sed a regula divina. Tota igitur difficultas stat in expli­ catione huius regulationis divinae. Primo aspectu legendo Com­ mentarium videretur S. Thomam intellexisse hanc regulationem mere obiective. Tunc regulatio divina donorum intellectivorum consisteret tantum in cognitione et penetratione divinorum, prae­ sertim ratione connaturalitatis cum divinis fundatae super unio­ ne amoris, quin in suis operationibus gratia speciali indigerent (a). Similiter regulatio divina donorum appetitivorum videretur con­ sistere in prosecutione talium obiectorum, quorum adeptio mul­ tum excedit vires humanas. Homo modo suprahumano ageret, si prosequeretur haec bona nitendo non suis viribus, sed auxilio divino. Ita v. gr. « in passionibus irascibilis dirigendis secun­ dum humanum modum accipitur pro mensura vel regula, rationis bonum... Sed quod homo in omnibus his pro mensura accipiat divinam virtutem, ut scilicet ad ardua virtutis opera se extendat, ad quae scit se suis viribus non sufficere, et pericula quae vires suas excedant non formidet divino auxilio innixus... supra humanum modum est ; et hoc totum efficitur per donum for­ titudinis » (‘). In omni casu operatio donorum non minus depen­ deret a nobis, quam productio cuiuslibet actus supernaturalis. (») («) (*) (<) III, d. XXXIV, qu. i, a. 3, R. III, d. XXXVI, a. 3, R. Cf. praesertim III, d. XXXV, qu. 2, a. 2. III, d. XXXIV, qu. 1, a. 2, R. - i78~ Totus autem modus suprahumanus reduceretur ad profundiorem cognitionem divinorum et prosecutionem rerum excedentium vi­ res humanas per adiutorium divinum commune, quin tamen ad tales operationes gratias speciales reciperemus. Doctrina S. Tho­ mae tali explicatione est multo profundior. Si accuratius tex­ tibus Doctoris Angelici operam damus, tunc nobis apparet ipsum postulare iam in Commentario pro omnibus et singulis actibus donorum gratiam specialem, sub qua homo multo magis passive se habet quam in operationibus aliarum virtutum. Necessitas huius gratiae specialis in tribus donis intellectivis expresse affir­ matur : « quod homo accipiat hoc quod agendum est, quasi per certitudinem a Spiritu Sancto edoctus, supra humanum modum est ; et ad hoc perficit donum consilii » (*). Ad hanc enim certitu­ dinem, ad quam homo modo humano in operabilibus contingen­ tibus et defectibilibus pervenire nunquam posset, nunc oportet, ut per hoc donum « elevetur supra humanum modum instinctu Spi­ ritus Sancti: « Qui enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.» Rem., VIII, 14 » (’). Item per donum scientiae homo « quamdam cer­ titudinem concipit de agendis ex praesentia Spiritus » (’). Pari­ ter «si supernaturali lumine mens infantum elevetur ut ad ipsa spiritualia aspicienda introducatur, hoc supra humanum modum est. Et hoc facit intellectus donum quod de auditis mentem il­ lustrat » (*). Expressiones tam explicitas pro favore gratiae spe­ cialis relate ad dona appetitiva non invenimus, sed sine dubio eadem doctrina supponitur. Nam si iam cognitio descripta di­ vinorum exigit interventum Spiritus Sancti, tunc multo magis hic videtur exposci in prosecutione rerum per dona intellectiva propositarum. Aliter nos Deus ad tales operationes stimularet, pro quibus virtutem non daret. Talis autem doctrina est prorsus aliena a S. Thoma, apud quem vires specificantur et proportionantur a suo obiecto. Obscuritatem et quandam incertitudinem, (') (·) (’) (4) III, d.XXXIV, qu. 1, a. III, d.XXXV,qu. 2, a. III, d.XXXV,qu. 2, a. III, d.XXXV, qu. 2, a. 2, R. 4, s. I. 3, 3. 2. 2, s. 1. — 179 — quae in Commentario inveniri possent, non negamus, sed bene explicari potest ex methodo a posteriori, quam hic Angelicus se­ quitur. Haec obscuritas et incertitudo dissipanda erit in opere tam perfecto, quale est Summa theologica. His dictis intelligi potest S. Doctorem quo sensu dixisse, quod « dona ponuntur virtutibus altiora » (*), et quare dona identificet cum virtutibus divinis exemplaribus Macrobii (*), utpote perfectissimas virtutes (a). Haec superioritas donorum relate ad virtutes intelligenda est tantum in modo excellenti operandi do­ norum, nam « non oportet dona quantum ad omnes conditiones esse perfectiora virtutibus, sed quantum ad modum operandi qui est supra hominem « (4). Sed hoc iam sufficit, quod omnia, quae sunt in virtutibus, inveniantur in eis modo excellentiori, id est, ut « in donis illa quae sunt virtutum, sint modo eminentiori quam in virtutibus ». (4) Dona igitur proprie dantur, ut secundent vir­ tutes vi modi excellentioris eis proprii. Ratione adiutorii, quod praebent dona virtutibus, intime pertinent ad organismum supernaturalem explicatum a divo Tho­ ma. Virtutes enim naturales sunt sub aliquo aspectu perfectiores infusis, prout habent causam naturalem, finem naturalem et mo­ dum operandi correspondentem, naturalem. Modus igitur operan­ di perfecte proportionate est earum causae et fini. E contra vir­ tutes infusae habent originem supernaturalem, finem supernatu­ ralem et tamen operantur modo tum origini tum fini earum mul­ to inferiore, scilicet modo naturali, humano. Hic languor virtutum supernaturalium sponte exigit quandam correctionem, vigorem, qui communicatur per dona, quando supernaturalizatio perfici­ tur et parallelismus cum virtutibus naturalibus servatur. Sicut enim virtutes naturales operantur modo naturali, humano, ad (*) ΠΙ, d. XXXV, qu. 2, a. i, que. i, Sed contra. (*) Macrobius, Super somnium Scipionis, lib. I, c. 8, Lipsiac, 1868, p. 5θ5-9» recognitum a F. Eyssenhardt. (3) Ill, d. XXXIV, qu. 1, a. 4, Sed contra. (4) 111, d. XXXV, qu. 2, a. 3, que. 2, ad 2. (») III, d. XXXIV, qu. i, a. 1, ad 3. — ι8ο — finem naturalem, ita dona tendunt modo supernatural!, divino, ad finem supernaturalem. Unde ubi iam hic modus suprahumanus in virtutibus infusis invenitur, ibi dona non habentur, nam non haberent rationem essendi. In Commentariis ad Sententias autem Angelicus Doctor hunc modum suprahumanum adseribit virtutibus theologicis partis appetitivae scilicet caritati et spei. Scribit enim, « quod voluntas non habet aliquam imperfectionem de ratione sua in nobis quantum ad modum suae operationis, sicut intellectus qui cognoscit accipiendo a phantasmatibus. Unde in statu viae Deum per essentiam amamus, non autem videmus. Et ideo non potest accipi supra illam virtutem quae est in voluntate, aliquid donum perficiens ad agendum nobiliori modo quam sit modus virtutis » (*). α Voluntas non habet ex sui natura aliquem modum imperfectio­ nis, ut dictum est. Et ideo caritati et spei non respondet aliquod donum quod perfectiori modo operetur : imperfectio enim quae est in actu spei, non est ex modo operandi, sed magis ex distantia obiecti » (*). Quia dona non ex parte potentiae neque obiccti, sed ex par­ te modi operandi distinguuntur a virtutibus, ideo cum eis com­ munem materiam habent. Extensio igitur obiecti donorum ac­ cipit extensionem obiecti ipsarum virtutum (’). Divus Thomas distinguens dona activa, quae directe refe­ runtur ad vitam activam, et contemplativa propria vitae contem­ plativae, tenet materiam donorum activorum communem esse cum virtutibus moralibus et c contra materiam donorum contem­ plativorum cum virtutibus intellectualibus et fide, spes enim et caritas ex seipsis habent perfectum modum operandi (4). Hinc apparet dona, quae licet in septem species dividantur, habere apud S. Doctorem admirabilem, ut ita dicam, agibilitatem, per­ vadunt enim totum campum moralem, adiuvant ubicumque in f) (’) (») («) III, d. XXXIV, qu. i, a. i, ad 5. HI, d. XXXIV, qu. 1, a. 2, ad 1. Cf. III, d.lXXXIV, qu. 1, a. 2, R. Cf. Ill, d. XXXIV, qu 1, a. 3, R. — ι8ι — nostra peregrinatione terrestri et nova vita replent totum nostrum organismum supernaturalem. Non tantum obiectum est idem, sed etiam operationes do­ norum similes sunt illis, quas virtutes eliciunt. Sicut enim vir­ tutes morales ita etiam dona habent operationes tum circa pro­ prias materias, tum circa finem. Virtutes morales acquisitae quoad utrumque actum non re­ manebunt in patria, quia habent pro fine bonum civile, infusae autem, quia ordinantur ad finem supernaturalem, non evacua­ buntur in civitate Dei (*)· Dona autem, quae perficiunt nos in vita activa « non manent quantum ad actus quos habent circa propriam materiam, sicut nec virtutes cardinales... sed manebunt quantum ad actus quos habent circa Deum » (·). E contra dona « quae perficiunt in vita contemplativa remane­ bunt quantum ad actus quos habent circa propriam materiam et quantum ad actus quos habent circa propriam mensuram, sed perficientur quantum ad modum ; quia quantumcumque dona ad altiorem modum elevent quam sit communis homini modus, nunquam tamen in via ad modum patriae pertingere possunt » (*). Sed si dona idem obiectum habent cum virtutibus et diffe­ runt ab eis tantum quoad perfectionem modi operandi, tunc in patria, ubi talis diversitas tollitur, videntur non amplius di­ stingui a suis virtutibus correspondentibus. Respondet S. Tho­ mas convenienter ad dicta: «dona illa, quae communicant cum virtutibus in obiecto quod in patria remanebit, non remanebunt in patria a virtutibus illis distincta, a quibus non distinguuntur ni­ si ex imperfectione et perfectione in modo operationis : quod pa­ tet de intellectu et fide... Sed dona illa quae communicant cum virtutibus moralibus in materia quae in patria non remanebit, non remanebunt quoad actus quos habent circa materiam illam in qua cum virtutibus communicabant, sed quantum ad actus quos habent circa mensuram in qua non communicant cum vir­ tutibus. Et ideo actus illorum donorum remanebunt distincti ab (») Cf. ΙΠ, d. XXXIII, qu. r, a. 4, s. («) HI, d. XXXIV, qu. 1, a. 3, R. (*) Ibidem. — 182 — actibus virtutum qui erunt in patria, et erunt actus horum do­ norum medii inter actus virtutum theologicarum et actus mora­ lium virtutum qui in patria remanebunt ; quia actus virtutum theologicarum erunt circa Deum secundum se. sicut caritatis in diligendo ipsum. Actus vero doni erunt circa Deum, inquantum est regula dirigens ad operandum in omnibus aliis ; sicut timor reverentiam ad Deum habebit, ex qua in hac vita omnia mundi prospera contempsit » (l). Analogia protrahitur : sicut virtutes, ita dona omnia connectuntur in gratia et caritate. Nam dona habent eandem men­ suram divinam operationis. Hac autem mensura divina mens humana innititur per caritatem. Unde concludit S. Thomas ca­ ritatem esse, in qua dona connexa sunt. Sed statim addit dona connexa esse in caritate tantum « quantum ad esse absolutum », non autem « quantum ad perfectum esse » (*). Quid intelligat sub « esse absolutum » et « perfectum esse » donorum, ipse nobis ex­ plicat : « sicut est in sensibus corporis quod sensus qui est ad esse, scilicet tactus, est in omnibus membris ; qui autem sunt ad bene esse sunt in corde tantum, per quod alia membra reguntur ; ita etiam est de donis gratuitis quae in Ecclesia dantur. Quae­ dam enim sunt de necessitate salutis ; et haec oportet quod omni­ bus membris Christi dentur. Et hujusmodi sunt quae pertinent ad gratiam gratum facientem, ut virtutes et dona. Quaedam autem sunt quae sunt ad bene esse, sicut gratiae gratis datae, ut operatio miraculorum et huius modi ; et haec non omnibus Christi membris dantur, sed illis tantum quibus expedit ad aedificationem fidei » (*). Unde dona in tantum sunt connexa in caritate, inquantum homi­ nem perficiunt in his, quae necessaria sunt ad salutem (*). Visa doctrina doni in Commentario in Sententas Petri Lom­ bardi, progrediendum iam ad eruendam doctrinam Aquinatis de timore Dei. *♦♦ (·) (’) (’) (‘) Ibidem, ad 6. III, d. XXXVI, a. 3, R. ΙΠ, d. XXXV, qu. 2, a. 3, s. 2. III, d. XXXVI, a. 3, R. — i «3 — Divus Thomas in b. ITT, d. XXXIV, qu. 2, primo considerat totam latitudinem significationis timoris et paulatim per analysim ad denum timoris pervenit, « quia nomina passionum a pas­ sionibus sensitivae partis ad operationes superioris partis trans­ feruntur υ (l). Timor ut passio est motus appetitus sensitivi respiciens malum tamquam obiectum. Differt a fuga prout subiectum eius non est potentia concupiscibilis, sed irascibilis. Pas­ siones autem potentiae irascibilis respiciunt bonum vel malum non absolute, sed prout important arduitatem sive ad adipiscen­ dum sive ad resistendum. Et sic « timor etiam non est de quoli­ bet malo, sed de malo cui non potest resisti vel difficulter resis­ titur » (8). Unde passio timoris quemdam recessum importat a malo arduo. « Et per hanc similitudinem dicitur etiam timor in spiritualibus, dum motus voluntatis ab aliquo resilit et in seipso consistit » (8). Timor, quo homo refugit malum contrarium bono rationis, invenitur necessario in omni virtuoso, talis enim timor est intime connexus cum qualibet virtute. Mensura enim virtutum est bonum rationis regulans earum actus. Ut autem possit salvari haec men­ sura in actibus suis, virtuosos imprimis refugere debet omne ma­ lum inconveniens rationi, quod fit per timorem. Hic timor, qui invenitur in omnibus virtutibus, regulatur, sicut ipsae virtutes, a bono rationis. Praeter autem hunc timorem habetur in anima iusti alius, altior priore ; eius enim regula non est humana, sed divina, refugit malum non quia inconveniens est rationi, sed prout separare potest nos a Deo. « Et quia modus a mensura causatur, ideo operatur supra humanum modum et propter hoc est do­ num » (*). Donum igitur timoris differt a caeteris timoribus propter proprium modum operandi. Operatur enim modo suprahuma- (x) (a) (’) (♦) ΠΙ, <1. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 1. III, d. XXVI, qu. r, a. 2, R. III, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 1. Ibidem, s. 3. — i84 — no, prout pro mensura sua recipit non rationem, sed ipsum Deum. Propter fugam enim separationis a Deo. propterque reverentiam ei exhibendam operatur donum timoris. Timor servilis non attingit perfectionem doni, imo neque virtutis. Virtuosus enim debet operari « boni gratia vel propter tur­ pis vitationem»; timor vero servilis bonum non propter turpis vitationem sed propter fugam poenae operatur : « unde deficit a perfectione virtutis, et multo amplius a perfectione doni quod est virtute perfectius » (*). Porro timor servilis secum fert in ani­ ma infirmitatem ; dona autem dantur contra infirmitatem : « sed timor Dei qui est supra hominem, non est infirmitatis, sed maxi­ mae perfectionis in ipso ; quia in hoc ipso inferius perfectissimum est quod suo superiori maxime subditur » (l). Si tamen timor ser­ vilis donum vocatur, tunc donum communiter pro omni a Spiri­ tu Sancto dato accipitur. « Sic autem — notat Angelicus — non loquimur de donis» (·). Quomodo autem sit timor servilis a Spi­ ritu Sancto, ut appareat, distinguit in eo acute essentiale et id quod hoc consequitur. Timere poenam aeternam constituit essen­ tiam, agere autem modo quasi coacto metu poenae contra volun­ tatem se habet tantum per modum consecutionis. Servilitas igi­ tur non intrat essentiam timoris servilis, sed eam per modum acci­ dentis sequitur. « Unde servilis timor secundum essentiam suam est a Spiritu Sancto » (*). Et sicut habitus timoris servilis, ita eius usus est bonus, licet non habeat bonitatem meritoriam. Pot­ est tamen esse et malus, quia habitui in aliquo deficienti actus inordinatus non repugnat (a). Quia servilitas non intrat essentiam, ideo timor servilis adveniente caritate quantum ad substantiam f) Ibidem, s. 3. (*) Ibidem, ad 2. (’) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 2, s. 1. (4) Ibidem. (5) α Et quia liabitus (sc. in timore servili) perfectam rationem bonitatis non habet, ideo defectus alicuius debitae bonitatis in actu sive deordinatio aliqua, non repugnat substantiae habitus, sicut repugnat omnis actus inordi­ natus habitui virtutis qui habet bonitatem perfectam ». III, d.XXXIV, qu. 2, a. 2, s. 2. — i85 — manet (*). Distinguitur tamen ab eo timor castus secundum sub­ stantiam, habent enim obiecta diversa (*). Timor initialis respicit et malum poenae et malum culpae, tamen obiectum eius principale est malum culpae, et ideo cum timore casto in substantia eundem habitum constituit. Distin­ guitur a casto accidentaliter, et quidem « non secundum quod imperfecte se habet ad id ad quod perfecte se habet castus timor ; sed quia se habet etiam ad aliud obiectum, quamvis ex conse­ quenti » (*). Timor initialis habet rationem doni solum inquantum participat timorem castum (4). Solus igitur castus timor est propriissime donum Spiritus Sancti. Unde sub dono timoris di­ cta praeprimis de casto timore sunt intelligenda. S. Thomas sicut quoad virtutes morales, ita etiam quoad dona distinguit duplicem speciem actuum, quorum quidam refe­ runtur directe ad mensuram divinam alii autem habentur circa propriam materiam. Quo respectu autem illi primi actus referan­ tur ad suam regulam divinam, hoc dependet a natura cuiuslibet doni. At timoris est refugere malum in arduo constitutum, quale est malum separationis a Deo. Unde actus doni tirqoris referuntur ad regulam divinam, prout ab ea separari refugiunt. « Malum au­ tem culpae abhorret quis vel ex hoc quod declinat a rectitudine rationis, et sic est timor inhonesti contrarii, inditus cuilibet vir­ tuti ; vel ex hoc quod declinare facit ab ipso Deo, et sic pertinet ad donum timoris » (8). Hic timor separationis a Deo supponit amorem « quia ab eo quod quis non amat separari non curat » (e). Immo amor non tantum supponitur, sed causât, fovet augetque hunc timorem. (7) Sed timor filialis non ex quolibet, praesertim non ex amore pro(») Cf. IIT, d. XXXIV, qu. 2, a. 2, s. 3. (») Cf. ΙΠ, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 1. (a) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 2, ad 3. {*) Cf. III, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 3. (8) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 1. («) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 3. (T) α Horror autem declinationis a regula aliqua, est propter amorem re­ gulae. Unde timor qui est donum causatur ex amore Dei ; et ideo dicitur ti- — r«6 — prio causatur, sed ipse amor purissimus amicitiae supernaturalis qui nos coniungit cum Deo. hic amor facit erumpere in anima iusti hunc timorem Dei : « sicut amicus, quamvis delectationem habeat ex praesentia amici, non tamen propter hoc quaerit amici praesentiam ut in ipso delectetur, sed propter amicum ipsum, cui vult conjungi quantumcumque potest ; ita timor castus non timet separationem inquantum est poena, sed inquantum est elongatio ab amato » (x). Sic clara distinctio ponitur inter timo­ rem castum et timorem servilem, qui est timor poenae causatus ab amore mere naturali. Fuga separationis a Deo, sicut causatur ab amore Dei. in hac terra continuo augetur cum caritate et deberet remanere in patria, si non obstaret alia conditio requisita pro hoc actu doni timoris. Praeter enim amorem Dei timor separationis requirit aliam conditionem ex parte subiecti, scilicet possibilitatem huius separationis. « quia de impossibili non est timor » (*). Quia autem haec possibilitas separationis a Deo cum caritate decrescit, ideoque sub hoc respectu dicere possumus timorem separationis di­ minui cum caritate iam in hac terra. Prout autem haec possibili­ tas separationis a Deo in patria aufertur, necesse est quod « tol­ letur timor quantum ad hunc actum qui est timere separatio­ nem » (·). Attamen donum timoris non erit in patria otiosum, habebit enim adhuc alium actum circa suam regulam divinam, actum reverentiae et admirationis erga Altissimum. qui destinatus est augeri caritate et manere in patria : « sed manebit quantum ad actum qui est admirari vel reveri illud arduum, quod fit (piando ex consideratione tantae altitudinis homo in propriam resilit parvitatem » (♦). Habere enim plures actus, nullo modo repugnat mor amicabilis vel filialis, inquantum Deus dicitur pater noster ; vel etiam castus, inquantum Deus dicitur metaphorice sponsus animarum nostrarum ». Ill, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 1. (’) HI, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, que. 1, ad 2. (3) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 3. (*) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 4. (*) Ibidem. — i87 — dono, immo quo altius, tanto fecundius et uberius est. compre­ hendens per seipsum, quod plures habitus amplecti haud possunt. S. Thomas iam in ordine naturali adscripsit. timori actum admira­ tionis et reverentiae (*). Hanc doctrinam transfert nunc ad do­ num timoris, quod eo magis in se continere valet actum reveren­ tiae et admirationis, quo altius et universalius moti vu m respicit, scilicet excellentiam Dei. Unde praeter fugam separationis a Deo donum timoris habet alium actum circa regulam divinam. actum reverentialem. Hic actus reverentialis licet sit actus prosecutionis, tamen aliquem recessum semper connotât, prout respicit Deum, ut arduum quoddam propter infinitam eius excellentiam,ex cuius intuitu et simul nostrae parvitatis aspectu quidam descensus, resilitio oritur in nobis. Ratione huius motus resilientis, videtur Angelicus tribuisse timori actum reverentialem. Huius actus est igitur « admirari vel revereri illud arduum, quod fit quando ex consideratione tantae altitudinis homo in propriam resilit parvi­ tatem » (*). Vel adhuc expressius : « timor non dicit motum in Deum, sed magis fugam ab ipso, inquantum homo ex ipsius maies *· tatis consideratione per reverentiam resilit in propriam parvita­ tem >♦ (’). Itaque cum timore reverentiali intime connectitur re­ cognitio nostrae paupertatis, dependentiae totalis a Creatore, quae ut confessio humilitatis est pulcherrima laus et Deo, pro ho­ mine autem vera perfectio : « timor sonat in quandam sublec­ tionem hominis per quamdam reverentiam. Quanto autem crea­ tura magis creatori subicitur, tanto altior est. — Sicut materia quanto magis subicitur formae, tanto perfectior est. — Ht ideo timor in excellentiam sonat, secundum quod importat reveren­ tiam ad Deum ; sic enim maxime donum est » (4). Timor separationis a Deo et subiectio reverentialis erga ip­ sum, en duo actus principales, qui referuntur ad ipsam regulam C) Cf. IIT, d. XXVI, qu. i, a. 3, R. In fine; & III, d. IX, qu. 1, a. 1, que. 1· ad 3. (*) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 4. (a) III, d. XXIII, qu. 1, a. 5, ad r (*) III, d. XXXIV, qu. 1, a. 2, ad 7. — 188 — divinam. Quorum unus datur tantum pro via, alius remanet etiam in patria. Divus Thomas hos duos actus considerat tanquam principales a dono timoris immediate elicitos. Sunt propriae ac­ tiones timoris filialis, quia ab ipso non tantum imperantur, sed etiam proferuntur. Sic distinguuntur ab aliis actibus, quos donum timoris tantum imperat, sunt enim ab aliis virtutibus eli­ citi. De his actibus imperatis intelligit S. Doctor, quod ad donum timoris « pertinet omnia temporalia bona ex reverentia divinae maiestatis despicere » (l) eosque clare distinguit etiam ab actu quo refugimus separari a Deo : « in quolibet dictorum (scilicet timorum) est considerare duos actus : unum principalem quem timor elicit scilicet refugere hoc malum vel illud. Alius est secun­ darius quem timor imperat, scilicet facere aut dimittere hoc vel illud propter fugam illius mali cuius est timor » (*). Suprema igitur bonitas et maiestas divina est motivum pro­ prium doni timoris, ratione cuius omnes actus eliciuntur aut im­ perantur. Propter excellentem bonitatem iustus timet a Deo se­ parari et propter maiestatem divinam vult ei se totaliter subicere. Propter idemque motivum donum timoris imperat diversos ac­ tus in aliis virtutibus. Suprema bonitas Dei et excellentia est proinde motivum omnis activitatis doni timoris. Talem unitatem in timore initiali invenire iam non possu­ mus. Hic enim iuxta S. Thomam differt a timore filiali non quoad actus elicitos, sed imperatos, nam timor initialis praeter istud altum motivum imperat etiam propter poenam. Sed quia « actus ...imperati per accidens comparantur ad habitus imperantes, et ideo timor initialis et castus sunt idem in substantia habitus, differunt tamen accidentaliter » (3). Actus autem imperati doni timoris non sunt alii, quam illi, qui versantur circa ipsius materiam. Exinde ad eorum explica­ tionem debemus determinare materiam doni timoris, quae coin- 0) III, d. XXXIV, qu. i, a. 4, R. («) HI, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 2 (*) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 2. — >89 — cidit cum materia alicuius virtutus moralis, nam materia donorum activorum et virtutum cardinalium est eadem (*). Ita S. Doctor huic dono adscribit materiam temperantiae : « In passionibus au­ tem concupiscibilis quae sunt concupiscentia, amor et delectatio, secundum humanum modum dirigimur ad bonum rationis, ut scilicet tantum homo ad temporalia bona afficiatur quantum in­ diget : quod fit per temperantiam quae est circa maximas delec­ tationes et concupiscentias, et secundum alias ei annexas. Sed quod homo ex reverentia divinae maiestatis omnia haec ut ster­ cora arbitretur, supra humanum modum est ; et hoc per donum timoris perficitur » (a). Donum timoris igitur exstenditur ad to­ tam materiam temperantiae, tum ad delectationes et concupis­ centias, tum ad « alias ei annexas » id est ad usum omnium bono­ rum temporalium. Attamen motivum fit multo altius, quam mo­ tivum temperantiae, nam bonum rationis non exigit perfectam abnegationem, sed acquiescit in moderato usu delectationum. E contra motivum timoris filialis permultum plus postulat. Re­ verentia divinae maiestatis scandit supra omnem mensuram hu­ manam exoptando a nobis sacrificium supra vires nostras huma­ nas, renuntiationem harum delectationum. Ergo donum timoris, prout mensuratur a regula divina, operatur supra modum hu­ manum. Ad tales operationes videtur omnino exigi quaedam mo­ tio specialis, quod tamen in Commentario expresse non affirma­ tur. Inquirendum est adhuc, quomodo apud Angelicum hi actus imperati ad beatitudines huic dono attributas se habeant. An di­ vus Thomas identificavit eas ? Unum ex principalibus meritis S. Doctoris in nostra mate­ ria est sine dubio illa praecisio, immo novitas, quam doctrina cius cum quadam necessitate secum fert relate ad beatitudines. Ante suam solutionem verbis concisis réassurait totam traditio­ nem communem : « Quidam dicunt quod beatitudines sunt qui- (*) Cf. p. 180. (a) III, d. XXXIV, qu. i, a. R. — 190 — dam habitus perfectiores donis sicut dona sunt perfectiora vir­ tutibus. Unde dicunt quod virtutes perficiunt ad actus primos, dona autem ad actus secundos, sed beatitudines ad actus tertios » (’). En doctrina usque nunc communis, quae venit sub « hierarchia virtutum » inquantum virtutes, dona et beatitudines nos succesive semper ad altiores actus perficiunt. Haec doctrina invenitur apud Philippum Cancellarium, per quem transit ad posteros, eamque cum amore explicant S. Albertus Magnus et S. Bonaventura. Contra hanc doctrinam divus Thomas affert suam rationem decisivam : « Sed non de facili potest assignari differentia inter actus beatitudinum et donorum, quae sufficiat ad differentiam ha­ bituum ». Profecto in systemate solido et completo S. Doctoris alius habitus donis altior locum non habet. « Et ideo aliter dicen­ dum quod beatitudines non sunt habitus distincti a virtutibus et donis sed sunt operationes virtutum perfectarum ex adiuhctione donorum, sive potius ipsorum donorum ». In favorem suae do­ ctrinae sanctus Doctor non moratur referre auctoritates : « Et hoc consonat dictis Sanctorum, qui beatitudines virtutes nominant eo modo loquendi quo virtus dicitur actus virtu­ tis. « Consonat etiam ipsi Evangelio, quod inter beatitudines multa enumerat quae manifeste ad dona vel virtutes perti­ nent. « Consonare etiam videtur ad hoc Magister, qui de beatitudinibus specialem tractatum non facit sicut de virtutibus et donis. « Consonat etiam Philosophorum dictis, qui felicitatem dicunt etiam esse operationem secundum perfectam virtu­ tem » (*). En consonantia completa, ad quam tamen duo notare in­ tendimus. Consonantia cum Magistro Sententiarum est mere negativa, inquantum quaestione sub silentio relicta nihil contra- (*) III, d. XXXIV, qu. i, a. 4. (*) Ibidem. — 19 1 — rium apud eum inveniri potest. Sed eo maior est consonantia cum Philosopho, quem cum studio et amore consulit. Revera felicitas secundum eum consistit in operatione virtutum (x). Proinde iuxta divum Thomam beatitudines non aliud signifi­ cant, quam actus perfectarum virtutum. Quae sint autem illae virtutes perfectae, respondet : o dona possunt dici perfectae vir­ tutes, ut ex dictis patet, vel etiam virtutes quibus dona adiunguntur, secundum quod unus habitus ex additione alterius adiuvatur ; et sic beatitudines, de quibus Dominus loquitur (Math., V, 2.), dicuntur operationes perfectae virtutis » (*). Angelicus pulchram rationem dat, quare hi actus virtutum perfectarum nominentur beatitudines : quia, ut dicit, per hos actus meremur, et merendo speramus beatitudinem aeternam. Sed quia hoc est commune cum actibus virtutum imperfectarum, addit etiam secundam rationem scilicet assimilationem ad beati­ tudinem perfectam, quam homo per actus virtuosos iam in terra participat. Beatitudines igitur sunt actus donorum et quidem ab ipsis imperati, inquantum versantur circa propriam materiam. Unde quaerendae sunt beatitudines respicientes totam materiam tem­ perantiae, quae erunt actus imperati doni timoris. S. Thomas distinguit materiam temperantiae in bona extrinseca et intrinseca. Contemptus, quo donum timoris ex reveren­ tia divinae maiestatis despicit omnia bona extrinseca sicut divitias et honores, hic « contemptus ad primam beatitudinem pertinet qua dicitur : « Beati pauperes spiritu ». Paupertas enim spiritus, ut dicit Glossa, duas habet partes : scilicet rerum abdicationem, et spiritus, id est superbiae, contritionem » (8). Unde prima beatitudo ad donum timoris pertinere debet. Alia pars temporalium bono­ rum est homini intrinseca, scilicet omnes delectationes et deliciae, horumque contemptum S. Doctor attribuit tertiae beatitudini, (·) E. g. in Ethica k. 0. 1177a, δοκετ δ’δ ευδαίμων ,κ'ος κατ' αρετήν 3ΐναι. («) III, d. XXXIV, qu. 1, a. 4, (·) Ibidem. — 192 — quae est beatitudo luctus. Ergo tertia beatitudo ratione materiae est actus doni timoris ; tamen propter speciales difficultates, quas huiusmodi materiae directio importat, et addere possumus, ut singulis donis correspondeat aliqua beatitudo, adscribitur beati­ tudo luctus dono dirigenti scientiae. Sic igitur angelicus Doctor sicut duos actus elicitos, ita duos actus imperatos sive beatitudines, scilicet beatitudinem pauper­ tatis spiritus et luctus attribuit dono timoris. In singulis beatitudinibus relatis in Sacra Scriptura duo actus ponuntur, unus pertinens ad statum viae, alius autem ad statum patriae. In beatitudinibus vitae contemplativae hi duo actus sunt essentialiter iidem, quia sicut vita contemplativa et hic in­ cipit, et in futuro consummatur, ita actus, qui erunt perfecti in patria, quodamodo iam in hac vita inchoantur. Sed maior est dif­ ficultas relate ad beatitudines pertinentes ad vitam activam, tanto magis, quia actus imperati donorum activorum non rema­ nent in patria. Divus Thomas solvit difficultatem distinguens inter actus et rationem ipsorum. « In patria enim non erit actus timoris circa temporalia bona, sed circa id quod erat ratio contem­ nendi ista temporalia. Et ideo in hac beatitudine ponitur quan­ tum ad statum patriae, « dominium regni caelorum », in quo di­ vitiae et honores caelestes comprehenduntur, ex quorum conside­ ratione temporalia contemnebantur » (*). Eadem est solutio pro beatitudine luctus « et ponitur quantum ad statum patriae con­ solatio futura, ex cuius respectu consolatio temporalis despi­ ciebatur » (*). Solutio certo sollertia non caret, sed negari haud potest intentio conciliandi doctrinam cum Sacra Scriptura. Atta­ men remanet « quod habitus donorum sunt iidem in via ct in pa­ tria ; actus autem non, et ideo beatitudines geminantur, non au­ tem dona » (*). Actus donorum sicut participant beatitudinem aeternam, sunt beatitudines, ita iidem actus vocantur etiam fructus prout (*) III, d. XXXIV, qu. ï, a. 4, R. (*) Ibidem. (*) HI, d. XXXIV, qu. i, a. 4, ad 3. — 193 — habent quandam delectationem participatam a fruitione ipsius Dei. Apud S. Doctorem beatitudines et fructus non sunt altiores habitus, sicut ante eum communiter docebatur, sed sunt ipsi ac­ tus donorum virtutumque, inquantum quamdam beatitudinem et delectationem participant ab ipsa perfecta beatitudine caeles­ ti, ad quam tendunt. Influxus Aristotelis super divum Thomam est amplissimus : « Secundum Philosophum autem in III Eth. (x), omnis operatio procedens ex habitu perficiente naturam, habet delectationem annexam. Unde cum felicitas vel beatitudo sit operatio secundum virtutem perfectam, quoddam formale com­ pletivum beatitudinis est ipsa delectatio ; et ideo fructus qui de­ lectationem nominant, beatitudinibus respondent, sicut beatitu­ dines donis » (a). Ergo ratio, quare actus virtutum donorumque vocantur fructus, invenitur in ipsa notione virtutis, cuius est operari prompte, faciliter et delectabiliter. Certe sic recte intellec­ ta doctrina S. Doctoris de beatitudinibus et de fructibus quoad elementa optime, immo cum quadam necessitate inveniuntur in philosophia perenni. Ex fructibus gaudium et pax adscribuntur omnibus donis eorumque beatitudinibus, prout primum unionem et praesentiam bonorum, alterum autem remotionem impedimentorum pertur­ bantium delectationem indicat. Haec duo elementa revera inve­ niri possunt in omni exercitio virtutum. Ulterior divisio, quae fit non secundum ipsam delectationem, sed iuxta rationem delec­ tationis, dici potest minus spontanea et aliquo modo coacta ab auctoritate Sacrae Scripturae (*). Angelicus distinguit duplicem rationem delectationis : una est remotio impedientium delecta­ tionem spiritus, « delectatio enim ex operatione non impedita causatur, secundum Philosophum (*) » (4). Talis remotio impe­ dientium secum fert iam aliquam delectationem scilicet pacem. (’) (’) p) (*) (·) Cf. TII Eth., γ 6. 11X38, 31: 1, xo, g. III, d. XXXIV, qu. i, a. 5, R. Cf. Gal. V. 22-23. Cf. VII Eth., η ΐ4· xi53b, 10; 1· 13, d. 111, d. XXXIV, qu. 1, a. 5, R. — 194 — Alia ratio delectationis est praesentia bonorum spiritualium, ex qua causatur gaudium. Clarum est nobis interesse tantum pri­ mam rationem delectationis. Impeditur autem delectatio vel per delectationes contrarias bonorum temporalium aut per exterio­ res difficultates, quae tolluntur per donum fortitudinis et pieta­ tis. Impeditio delectationis spiritus per delectationem contrariam distinguitur secundum ipsa bona temporalia, circa quae versatur haec delectatio. Bona autem temporalia distinguuntur in bona externa : divitias, honores, et bona interna : delectationes car­ nis. Modestia correspondens paupertati spiritus reprimit delecta­ tionem bonorum externorum ; castitas et continentia prout una tantum ab illicitis, altera etiam a licitis delectationibus abstinet, correspondent beatitudini luctus, « et per consequens hi tres fruc­ tus respondent dono timoris quasi exequenti » (* *). Consideratis donis tanquam necessariis ad perficiendam vi­ tam moralem, divus Thomas vult servare, quantum fieri potest, analogiam inter virtutes et dona. Unde quia ex virtutibus ordina­ tis ad vitam practicam, quaedam sunt dirigentia, alia autem exequentia, ideo etiam inter dona activa donum scientiae et consi­ lii considerantur tamquam dirigentia, caetera verum ut exequentia. Dono fortitudinis consilium, dono pietatis autem scientia adscribitur, unde proprium pro timore non remanet et hoc recte, nam idem est directi vu m in recessu et in accessu ad terminum con­ trarium. « Et ideo timor qui sonat in recessum, non habet aliquod speciale directivum praeter ea quae dirigunt in aliis exequentibus. quae pertinent ad accessum ad terminum » (®). Doctrinam S. Thomae in Commentario super Sententias expositam sic complectimur. Dona dantur in adiutorium virtutum ad tollendam imperfec­ tionem, quae in modo earum operationis invenitur. Inde dona tantum illis virtutibus adscribuntur, quibus talis imperfectio est propria. Proinde caritas et spes remanent sine donis propriis. (*) III, d. XXXIV, qu. i, a. 5, R. (*) III, cl. XXXIV, qu. 1, a. 2, ad 3. — 195 — Dona a virtutibus differunt ratione modi suprahumani operandi. Hunc modum autem a mensura divina, a qua immedia­ te regulantur, accipiunt. Duplex igitur est genus actuum donorum, scilicet quidam eliciuntur circa regulam divinam, alii autem im­ perantur relate ad materiam propriam. Sic actus eliciti doni timoris sunt fuga separationis a Deo et subiectio reverentialis erga eum. Praeter hos elicitos donum timoris habet alios duos actus imperatos circa materiam temperantiae. Tamen excedit temperantiam quantum ad modum operandi prout motivum formale, sub quo operatur non est amplius bonum ratio­ nis. sed ipsa reverentia divina a creaturis intellectualibus servanda. In patria donum timoris non retinet nisi sublectionem reverentialem. tamen loco actuum imperatorum habet alios, qui ver­ santur circa diversam materiam. II Dc primis Commentariis in S. Scripturam (1256-59) Conservato ordine chronologico, inter Commentarium in Sen­ tentias et Summam theologicam praeter commentaria ad Sacram Scripturam de timore Dei in operibus divi Thomae tantum pauca invenire possumus. Quaedam passim habentur sive in « Catena aurea >» sive in quaestionibus disputatis tam « De Veritate » quam «De Malo», quin novum quid addant ad doctrinam prius pro­ latam. Restat igitur nobis considerare opera eius scripturistica, et quidem expositionem super Isaiam et Matthaeum. In his ope­ ribus doctrina in Commentario super Sententias exposita, quin esset obiectum novi studii, applicatur. Doctrina, licet sit eadem, tamen ex parte actuum doni timoris amplius exponitur. Ratione ipsarum litterarum explicandarum in primo textu donum timo­ ris ex parte doni, in secundo potius ex parte actuum considera­ tur e). * ♦ p) Quoad momentum doctrinale commentariorum in S. Scripturam vi· desis H. DBNlFi.E, Quel livre servait de base a l'enseignement des Maîtres en théo­ logie, in Revue thomiste, t. Il, 1894, p. 149-162. — iç6 — « Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapien­ tiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scien­ tiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini ». Is. c. XI, v. 2. (’). Angelicus Doctor textum de sanctitate Christi Messiae ex­ planat ad monstrandum, quod fuit plenus plenitudine omnium donorum α gratiae gratum facientis ». Instituta comparatione inter virtutes et dona notatur, quo­ modo « dona dantur in adiutorium virtutum, quibus perficiun­ tur animae potentiae ad actus proportionatos, secundum mo­ dum humanum ». Duplex imperfectio virtutum distinguitur, una, quae augmento virtutum tollitur, alia, quae, utpote veniens ex ipsa ratione habitus, semper remanet, sicut ex ratione fidei est ut sit aenigmatica, nam ablato hoc defectu ipsa virtus tollitur. Haec imperfectio igitur non per perfectionem virtutum, sed per altiorem habitum tolli debet. Hinc sequitur necessitas donorum in vita Christiana. Ulterius quaeri potest : an dona perficiant vir­ tutes in operando ita. ut iidem actus adscribantur tum do­ no, tum virtuti, tamquam suis principiis. Textus S. Thomae hanc sententiam affirmare videtur : « Operatio autem procedens virtute perfecta dono dicitur beatitudo, quae nihil aliud est, quam operatio secundum virtutem perfectam ». Ergo secundum Aquinatem beatitudines sunt operationes procedentes a virtute dono iam perfecta. Tamen ad mentem S. Doctoris de hac re sat abstracta cognoscendam considerare oporteret locos paralle­ los, quod nimis distaret a materia nostra, ideo liceat remittere ad alios auctores (* *). Divisio donorum data ab Isaia ab Angelico Doctorc pulchre illustratur. Referimus totum textum, ut momentum doni timoris (') Pro critica textual!, videsis J. Touzard, Isaie, XI, v. 2-3 et les sept dens du St. Esprit, in Revue bibitque, t. VIII, 1899, p. 249-266; — F. CEUPPEXS, De Prophetiis messianicis in Antiquo Testamento, Romae, 1935, p. 255-265· (*) A. bEMONNYER, Notre tic divine, Juvisy, 1936, p. 223-227, — M. li. GEOFFROY, L'Union de la Foi et des Dons du Saint-Esprit dans la contempla­ tion Mystique, Marseille, 1934» P· 9-26. — ÏQ7 — in oeconomia salutis appareat : « quia dona perficiuntur aut per recessum a malo, et sic est timor, aut per accessum ad bonum, et sic vel secundum vitam contemplativam vel secundum activam ; si secundum contemplativam, aut secundum contemplationem finis et sic est sapientia, quae est de causis altissimis, aut de his. quae sunt ad finem et sic est intellectus, sicut de substantiis crea­ tis spiritualibus, et de his quae ad eas pertinent. Si secundum activam, aut quantum ad ea, ad quae tenentur omnes, et sic exequens est pietas, quae est benevolentia in eos, qui fide, vel imagine Dei sunt nuntii, dirigens scientia. Aut de his ad quae non tenentur omnes, et exequens est fortitudo ut exponat se difficilibus, dirigens vero consilium » i1). (*) Sequenti schemate doctrinam expositam sub oculos subicimus : secundum vitam contemplativam secundum contemplatlonem eorum quae sunt ad finem : INTELLECTUS \ · ' I per accessum ad DONA bonutn nos perfi- / ciunt secundum contemplatio­ nem finis : i SAPIENTIA dirigens : I scientia secundum ea ad , quae omnes tenentur I / exequens : PIETAS secundum vitam activam per recessum a ma lo : l TIMOR dirigens : i CONSILIUM secundum ea ad quae ’ non omnes tenentur f exequens: . FORTITUDO — igK — Dono timoris nullum donum dirigens adscribitur ; etenim α sapientia dirigit intellectum, quia sapientis est ordinare: et per prima aliquis regulatur, sicut metaphysicus alias scientias, con­ silium fortitudinem, scientia pietatem, timor omnia, quia idem dirigit in accessu ad bonum et in recessu a malo » (»). Enumeratio per modum ascensionis a dono timoris usque ad supremum donum sapientiae prolata totam vitam Christia­ nam comprehendit. Divisio non obstat, quin dona sicut virtutes se invicem penetrando et perficiendo totam vitam supernaturalem pervadant. In ordine donorum timor filialis ad omnia impedimenta vi­ tae spiritualis coercenda se extendit. Dat nobis spiritum abdica­ tionis purificando animam ab inordinato appetitu rerum tempo­ ralium. Quia autem humilitatis est nos removere a creaturis, ideo ei correspondet eamque perficit donum timoris. « Dicitur autem specialiter, quod replevit eum spiritus timoris, ne ex ma­ gnitudine donorum superbus credatur, sicut primus angelus... Vel quia per humilitatem salvare venerat, vel quia in hoc se imitari voluit « (*). Summus actus doni timoris in Christo esse affirmatur, quia omnia dona quantum ad excellentissimum usum ei conveniunt. « Non enim habuit timorem servilem, ut timeret poenam, vel fi­ lialem. ut timeret peccare, sed castum timorem, qui est reveren­ tiae » (·). lusti, per donum timoris renuntiantes mundo parati sunt ad alia dona accipienda. *** « Et aperiens os suum docebat eos dicens : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati... » Matth. c. V, v. 2 (*). (x) Commentarium in Isaiam, c. n. (2) Ibidem. (3) Ibidem. («) Pro critica textual i, videsis M. J. Lagrange, Evangile selon Saint Mat­ thieu, Paris, 1923, p. 80-83. — roo — Dum in Commentario ad Isaiam removere omnia nociva, fuit solius doni timoris, hic (l) pertinet ad tria dona secundum tres species impedimentorum vitae spiritualis : malum cupidita­ tis donum timoris, malum crudelitatis sive inquietitudinis donum pietatis, malum autem voluptatis donum scientiae depellit. Haec diversitas facile reduci potest ad diversos respectus, sub quibus considerantur dona. In Commentario ad Isaiam divisio ratione ipsorum donorum conficitur ; sic revera tantum donum timoris sub motivo divinae reverentiae directe refertur ad impedimenta coercenda. Alia dona ad bona consequenda referuntur, nihil ta­ men prohibet, ut etiam mala bonis opposita, quasi ex consequen­ ti persequantur. Sub hoc aspectu attribuitur dono pietatis repressio crudelitatis, quae fit per secundam beatitudinem. α Pug­ na enim est propter abundantiam exteriorum rerum ; et ideo nunquam esset turbatio, si homo divitias non affectaret ; et ideo qui non sunt mites, non sunt pauperes spiritu ». Delectatio autem interna, voluptas, licet ad timorem filialem ut donum exequens pertineat, tamen propter difficultatem eam vincendi dono diri­ genti scientiae adscribitur (*). Prima est igitur beatitudo pauperum spiritu. Pauperes spiritu divus Thomas cum humilibus identificat, quia veri pau­ peres illi dicuntur, qui se tales existimant non solum in rebus exterioribus, sed etiam interioribus. Spiritus in textu iuxta Aquinatem significare potest superbiam, « quia sicut per flatum inflantur utres, ita per superbiam homines... Ergo beati paupe­ res, scilicet hi, qui parum habent de spiritu superbiae » (·). Acci­ pitur etiam pro voluntate hominis, et sic beatitudo indicaret paupertatem voluntariam. Denique sumi potest pro Spiritu San­ cto. sic beatitudo prima humilitatem habitam per Spiritum San­ ctum designaret. In omni sensu beatitudo paupertatis spiritus commendat nobis abdicationem voluntariam omnium rerum, ut mens libere trahatur a temporalibus ad spiritualia. Ideo « ista (l) Cf. Coiunientorium in Matthaeum, c. 5, n. 2. (*) Cf. Ill, d. XXXIV, qu. i, a. 4, R. (3) Commentarium in Matth., c. 5. n. 2. -- 200 — beatitudo pertinet ad donum timoris : quia timor, maxime filia­ lis, facit habere reverentiam ad Deum : et ex hoc contemnit homo divitias » (l). Renuntiantibus autem bonis temporalibus « repromittitur regnum caelorum, in quo notatur non solum altitudo honoris, sed affluentia divitiarum » (a). III. De prima secundae Summae theologicae (1269-70) Redeamus ad notionem doni, ut cognoscatur eius ulterior elaboratio. Talis progressus debetur novae positioni proble­ matis, quod suum exordium accipit a conceptu inspirationis divinae, ad cuius receptionem dantur dona. Dona sunt organa Spiritus Sancti, quibus eius instinctus accipimus. Necessitas igi­ tur donorum dependet a necessitate interventus Spiritus Sancti in vita Christiana. Homo revera indiget tali interventu propter imperfectam informationem virtutum in se ipso. Dona licet ad auxilium virtutum dentur, tamen remanent inferiora virtu­ tibus theologicis, non autem moralibus. Proinde virtutes et do­ na intime connectuntur in vita morali et se invicem exigunt in doctrina Angelici. In hac parte, doctrina generalis ponitur de donis, ta­ men quaedam colligere possumus de ipso dono timoris. Sic ap­ paret eius relatio ad virtutem temperantiae et ad donum sapien­ tiae. Item habitudo specialis inter hoc donum et spem iam nunc insinuatur. ♦ * * In quaestione sexagesima octava, ubi iterum expresse dis­ serit de donis, incipit suum studium reassumendo diversas opi­ niones in Commentario ad Sententias iam relatas. Revera in his P) Ibidem. (2) Ibidem, -- _ΌΙ duabus enumerationibus pauca mutatio invenitur. Eodem ordi­ ne enumerantur hic. sicut ibi. relicta sententia quarta et posita prima cum quadam modificatione in initio articuli. Loco eius po­ nitur illa sententia, contra quam dirigitur articulus cum suis ar­ gumentis et quam non desinit impugnare per totam quaestionem : « quidam posuerunt, quod dona non essent a virtutibus distin­ guenda ». Contra hanc opinionem nominalisticam sibi vindican­ tem tantas auctoritates, quales sunt Guillelmus Antissiodorensis (x), Guillelmus AIvernus (’), pro solutione magis radicali et definitiva recurrit ad Sacram Scripturam : « et ideo ad distin­ guendum dona a virtutibus debemus sequi modum loquendi Scripturae, in qua nobis traduntur, non quidem sub nomine do­ norum, sed magis sub nomine spirituum ». Et citando textum Isaiae c. XI. v. 2, addit: «ex quibus verbis manifeste datur intelligi, quod ista septem enumerantur ibi secundum quod sunt in nobis ab inspiratione divina » (*). Differentia inter hoc exordium ex tam alto veniens et illud, quod ponitur in Commentario ad Sententias, primo aspectu est aperta. Utpote omnes motiones venientes a quodam principio ex­ terno. ita etiam inspirationes divinae, ut recte recipiantur in ho­ mine, exigunt dispositiones proportionatas, nam quanto « mo­ vens est altior, tanto necesse est, quod mobile perfectiori dispo­ sitione ei proportionetur ; sicut videmus quod perfectius oportet esse discipulum dispositum ad hoc quod altiorem doctrinam ca­ piat a doctorc » (*). Hae autem dispositiones. « altiores perfectio­ nes », quibus homo bene dispositus est, ut moveatur a Spiritu Sancto, vocantur dona, sicut illae, quibus homo bene disponi­ tur ad rationem sequendam, nominantur virtutes. Unde dona sunt dispositiones necessariae ad inspirationes, instindtus divi­ nos recte, quasi connaturaliter, recipiendos. C) i1) (·) (♦) Cf. p. 54. Cf. p. 63. I-II, qu. 68, a. r. R. Ibidem. — 202 -- Ex his S. Doctor concludit ad suum intentum : virtutes et dona realiter debent esse diversa, utpote dispositiones ad instin­ ctus recipiendos non solum diversorum motorum, sed motorum diversi ordinis. Homo enim per virtutes obedit dictamini ratio­ nis, per dona autem se subicit directe instinctui divino. Post argumentationem suam Divus Thomas quasi de im­ proviso addit in calce corporis articuli : « Et hoc est quod quidam dicunt, quod dona perficiunt hominem ad altiores actus quam sint actus virtutum ». Inter hos « quidam » numerantur Philippus Cancellarius, S. Albertus Magnus, S. Bonaventura, licet cum propriis interpreta­ tionibus et denique ipse S. Thomas, ut Commentator in Senten­ tias (l). Doctrina igitur hic et in Commentario data, teste Thoma ipso, est eadem, licet sub diversis aspectibus considerata (2). In Commentario, stilo descriptivo insistit in effectibus donorum, eorumque modum operandi explicat prout « a posteriori » appa­ ret, et sic ascendit ad regulam divinam, a qua talis modus suprahumanus in operatione accipitur. E contra in Summa theologica, stilo magis scientifico, formali, incipit totam considerationem ex alto, ab ipso principio, motore divino, cuius immediatus inter­ ventus explicat necessitatem donorum (’). Hi duo aspectus mi­ nime se excludunt, sed mutuo se perficiunt. Unitatem doctrinae divus Thomas limpide sic breviter comprehendit : « dona exce­ i1) Cf. p. 176. (’) De controversia inter J. De Guibert et R. Garrigou-Lagrange cf. J De Guibert, Dons du Saint-Esprit et mode d'agir < ultra-humain » d’après saint Thomas, in Revue. d'Ascétique et de Mystique, t. III, 1922, p. 394-411. Item : Les doublets de saint Thomas d’Aquin, Paris, 1926, p. 100-125 ; - R. Garrigou-LagRANGE, Le mode supra-humain des dons du Saint-Esprit, in La Vie spirituelle, t. VIII, 1922, p. (124) - (136). Item : Perfect on chrétienne et Contemplation, t. Π, Paris, 1923, p. (52) - (64). (’) « On peut insister soit sur l’effet, connu d’abord a posteriori (ainsi s’exprime le Commentaire des Sentences), soit sur la cause qui produit cet effet (ainsi parle la Somme, qui approfondit la question et la traite de plus haut, en conformité plus directe avec le langage de I’Bcriture)·, Gahrioou-Laorange, Perfection chrétienne, p. (58). — 203 -- dunt communem perfectionem virtutum, non quantum ad ge­ nus operum... sed quantum ad modum operandi, secundum quod movetur homo ab altiori principio » f1). Positio problematis ex parte principii sine dubio adducit quasdam praecisiones, sicut quodlibet studium haustum ex effecti­ bus rei completur per considerationem principiorum. Sic nunc clarius apparet necessitas donorum in vita Christiana, eorumque habitudo ad virtutes et ante omnia influxus Spiritus Sancti in exercitio donorum. In Commentario super Sententias regula divina, a qua men­ suratur donum, saepe videtur esse tantum finis, obiectum. ad quod tendit per suas operationes, quin importet motionem divinam. Attamen, ut vidimus, non desunt textus, praesertim pro donis intellectivis, ubi haec motio, instinctus explicite affirmatur. Sed, nunc in Summa theologica, interventus divinus per modum instinc­ tus. inspirationis, motionis ubicumque explicatur. Nunc revera dona sunt organa Spiritus Sancti, quibus exercet suum imperium super vires humanas. Etenim vires istae, quae iam ex sua natura natae sunt moveri ab instinctu Dei, sicut a quadam potentia superiore, per dona in hac submissione multo magis perficiuntur : « dona Spiritus Sancti sunt quidam habitus, quibus homo perfi­ citur ad prompte obediendum Spiritui Sancto » (*). Ex hoc interventu divino deducitur necessitas donorum in vita Christiana. Nam sicut virtutes sunt, ut homo bene sequatur instinctus rationis, ita dona nos perficiunt ad sequendum instin­ ctus divinos. « Unde in his in quibus non sufficit instinctus ra­ tionis, sed est necessarius Spiritus Sancti instinctus, per conse­ quens est necessarium donum » (·). Tota argumentatio accipit magnam extensionem : necessitas donorum reducitur ad quaestio ** nem de necessitate gratiae actualis specialis in vita nostra ad sa­ lutem consequendam. (*) I-II, qu. 68, a. 2, ad 1. (*) I-II. qu. 68, a. 3, R. (’) l-II, qu. 68, a. 2, R. — 204 — Esset nimis longum explicare momentum, quod S. Thomas adscribit huic gratiae in tota oeconomia salutis et ideo remitti­ mus ad auctores, qui rem egregie tractant, ut prosequamur Thomarn nobis monstrantem necessitatem huius gratiae ad salu­ tem (*). « Ratio autem hominis — prosequitur S. Doctor — est perfec­ ta dupliciter a Deo : primo quidem naturali perfectione, secundum scilicet lumen naturale rationis ; alio autem modo quadam su­ pernatural! perfectione per virtutes theologicas... Et quamvis haec secunda perfectio sit maior quam prima, tamen prima perfectio perfectiori modo habetur ab homine quam secunda. Nam prima ha­ betur ab homine quasi plena possessio, secunda autem habetur qua­ si imperfecta; imperfecte enim diligimus et cognoscimus Deum » (*). Et ideo homo quantum ad suum finem connaturalem suffi­ cienter movetur per instinctus, indicia rationis, sed non ad finem supernaturalem. Ad hunc finem supernaturalem ratio, prout tan­ tum imperfecte informata est per virtutes theologicas, indiget instinctibus, motionibus Spiritus Sancti, ut proportionetur ad ta­ lem finem. Unde « in haereditatem illius terrae beatorum nullus potest pervenire, nisi moveatur et deducatur a Spiritu Sancto » (3). Quamvis dona propter imperfectam participationem virtu­ tum theologicarum dantur, tamen istae priores sunt donis « or­ dine perfectionis et dignitatis » (*). Per virtutes enim theologicas mens nostra coniungitur cum Deo. unitur cum ipso Spiritu San­ cto, ad cuius motionem recipiendam disponimur per dona. « Un- (l) Cf. N. DEL Prado, De Gratia et Libero arbitrio, t. II, Fribourg, 1907, p. 225-30 et 247-253.Item Garrigou-Lagrange, Perfection chrétienne, t, Ι,ρ.355. (*) I-II, qu. 68, a. 2, R. (’) Ibidem — S. Thomas non intendit demonstrare necessitatem dono­ rum ad omnes actus supematuraies, sed tantum ad salutem. De hac re cf. controversiam inter M. Perriot et B. Frogct. M. 1’erriot in L'Ami du Clergé, t. XIV, 1892, p. 389; t. XX, 1898, p. 772-775 ; t. XXII, 1900, p. 1728 : — B. Froget, Les Dons du Saint-Esprit, in Reuue thomiste, t. VIT, 1899, *5^S 53° ; De L'habitation du Saint-Esprit dans les âmes justes, Paris, 1936, p- 4x5-425· (*) I-II, qu. 68, a. 8, ad 2. — 205 — de. sicut virtutes intellectuales praeferuntur virtutibus morali­ bus, et regulant eas ; ita virtutes theologicae praeferuntur donis Spiritus Sancti, et regulant ea » (*). Quia per virtutes theologi­ cas cum ipso Deo conjungimur, ideo « praesupponuntur ad dona, sicut radices quaedam donorum. Unde omnia dona pertinent ad has tres virtutes, sicut quaedam derivationes preadictarum vir­ tutum » (2). Denique « dona Spiritus Sancti connectuntur sibi invicem in caritate ; ita scilicet quod qui caritatem habet, omnia dona Spiritus Sancti habeat, quorum nullum sine caritate haberi potest » (’). « Sed si comparemus dona ad alias virtutes intellectuales vel morales, dona praeferuntur virtutibus, quia dona perficiunt vi­ res animae in comparatione ad Spiritum Sanctum moventem ; virtutes autem perficiunt vel ipsam rationem, vel alias vires in ordine ad rationem. Manifestum est autem quod ad altiorem mo­ torem oportet maiori perfectione mobile esse dispositum. Unde perfectiora sunt dona virtutibus » (*). Dona igitur multo magis perficiunt vires animae et eminentius retrahunt eam a malis, quam virtutes morales (8). Quum dona dentur in adiutorium vir­ tutum. ideo non ordinantur ad diversam materiam, sed ad hos « omnes actus potentiarum animae perficiunt hominem, ad quos perficiunt virtutes » (*). Tota differentia inter virtutes et dona optime exprimi potest ipsis verbis sancti Doctoris iam citatis : « dona excedunt communem perfectionem virtutum, non quantum ad genus operum... sed quantum ad modum operandi, secundum quod movetur homo ab altiori principio » (’). Ut concludamus: inter Commentarium ad Sententias et Sum­ mam theologicam oppositio inveniri nequit, c contra habetur ul- (*) (*) (’) (*) (’) (·) (’) I-II, qu. 68, a. 8, R. I-Π» qu. 68, a. 4, ad 3. I-II, qu. 68, a. 5, R. I-II, qu. 68, a. 8, R. Cf. I-II, qu. 68, a. 4, ad 4. I-II, qu. 68, a. 7, R. I-II, qu. 68, a. 2, ad 1. — 200 — terior elaboratio et explicatio continua doctrinae. Dona, prout explicantur ex parte divini principii, apparent intime connexa cum multis quaestionibus maioribus et veniunt in partem cor­ poris doctrinalis S. Thomae (‘). In hac parte, ubi dona sub aspectu generali considerantur, sane completam doctrinam de dono timoris exspectare non pos­ sumus ; attamen inveniuntur plura, quae progressum ad solu­ tionem definitivam indicare videntur. Clare notatur momentum doni timoris in oeconomia salutis. Est ultimum in ordine dignitatis, sed primum in ordine generatio­ nis, « prius enim est secundum ordinem generationis, ut aliquis recedat a malo, quod fit per timorem... quam quod operetur bo­ num, quod fit per alia dona » (*). Licet sit infimum donum, ni­ hilominus « maxime requiritur, quasi primordium quoddam per­ fectionis donorum, quia initium sapientiae timor Domini » (’). Est igitur doni timoris recedere a malo morali, praesertim delectabili : « Appetitiva autem virtus... perficitur... contra con­ cupiscentiam vero inordinatam delectabilium per timorem » (*). Proinde recte ordinatur ad virtutem temperantiae perficiendam (8). Perficere potest virtutem temperantiae, quia bono rationis altius motivum habet, scilicet ipsam reverentiam divinam. Iin(*) «Saint Thomas, de plus, avec une magnificence de synthèse incom­ parable, a rattache ce coin de doctrine à cc que la philosophie d’Aristote et sa propre théologie ont de plus élevé, de plus profondément vrai, touchant la primauté de l'agir divin. Il l’a ramené ainsi aux tout premiers principes qui tant en philosophie qu’en théologie régissent les questiones de l'action divine comme telle, c’est-à-dire se développant conformement à la loi intime de ΓΕtre divin, et lui a assuré, par cette systématisation, la solidité indestructible de toute doctrine rattachée aux principes premiers, évidents par eux-mêmes ou premièrement révélés » A. Gardeh., Dons, col. 1776. (’) I-II, qu. 68, a. 7, ad 1. (*) Ibidem. («) I-Π, qu. 68, a. 4, R. (8) « Sicut enim ad virtutem temperantiae pertinet, secundum eius pro­ priam rationem, ut aliquis recedat a delectationibus pravis propter 1x>nmn ra­ tionis; ita ad donum timoris pertinet quod aliquis recedat a delectationibus pravis propter Dei timorem ». I-II, qu. 68, a. 4, ad r. -- 207 — portat enim donum timoris « recessum ab aliquibus rebus pro­ pter reverentiam Dei ». Et ideo « eminentius retrahit a malis quam virtus moralis » (*). Ratione sui motivi timor filialis opponitur superbiae. Ad eam enim « pertinet cuique superiori nolle subici et praecipue nolle subdi Deo ; ex quo contingit quod homo supra seipsum in­ debite extollatur quantum ad alias superbiae species » (*). Per subiectionem reverentialem Deo exhibitam agnita est nostra par­ vitas, quae est mors superbiae (’). Donum timoris ergo datur ad corroborationem temperantiae et ad destructionem superbiae, quae est initium omnis peccati (4). Virtutibus moralibus praeferuntur intellectuales et in ipsis virtutibus intellectualibus contemplativae activis, sicut regulans praeeminet regulato. Et eodem modo donis exequentibus ad vi­ tam activam pertinentibus perfectiora sunt dona directiva. Do­ num autem timoris, prout retrahit a malis, est donum exequens supponens suum directivum, quod est donum sapientiae : « po­ nuntur duo correspondent sapientiae tanquam directivo : ex parte quidem intellectus, donum intellectus ; ex parte autem af­ fectus. donum timoris. Ratio enim timendi Deum praecipue sumi­ tur ex consideratione excellentiae divinae, quam considerat sapien­ tia » (*). Quia dona in prima secundae Summae theologicae non tan­ tum ad virtutes morales, sed etiam theologicas corroborandas or­ dinantur, ideo iure exspectatur virtus, quae destinata sit adiutorium doni timoris accipere. Spes insinuatur fieri haec virtus, prout ab Angelico refertur textus sancti Gregorii, ubi de confortatione spei per timorem agitur (·). (*) I-II, qu. 68, a. 4, ad 4. (*) I-II, qu. 84, a. 2, ad 2. (*) Cf. I-II, qu. 68, a. 6, ad 2. («) Cf. Eccli. 10, 15. (5) I-II, qu. 68, a. 4, ad 5. (*) Cf. I-II, qu. 68, a. 6, ad 2. « Timor in die suo convivium facit ; quia dum premit mentem, ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei cibo confortat ». S. Gregorius, I Moral, c. 32 (PL 75, 547). — 208 — Pro progressu igitur doctrinali notare debemus ex una parte, quod donum sapientie ut directivum prima vice expresse adscribitur timori filiali, ex altera parte, quod quaedam habitudo inter virtutem spei et donum timoris conicitur. IV. De secunda secundae Summae theologicae (1271-72) Ad doctrinam definitivam melius intelligendam considera­ bimus totam latitudinem, quam notio analogica timoris assumere potest. Ratio communis timoris est motus recedens a malo im­ minenti. cui facile resisti non potest. Haec ratio communis, prout est in appetitu sensitivo, coniungitur cum quadam transmutatio­ ne corporali et sic vocatur passio timoris. Quia autem quaelibet notio analogica melius in suo infimo analogato ostenditur, ideo quandam moram in consideratione huius passionis afferimus. Notio sic accepta et in ordinem intellectualem translata actum voluntatis designat, quo refugimus quodlibet malum im­ minens. Talis actus voluntatis propriam virtutem non habet, sed in qualibet virtute inveniri potest ; eo enim quo prosequi­ mur bonum, malum eius oppositum refugimus. Ad haec timor in suo alto significato unum ex septem donis designat, quod ab omnibus aliis timoribus per suas operationes praesertim subiectionem reverentialem et fugam separationis a Deo, discernitur. Caritas et donum sapientiae sunt duo principia, quorum unum causât augetque hunc timorem, alterum eius dire­ ctionem suscipit. Sub hac directione corroborat virtutem spei et temperantiam perficit. * * » Doctrina igitur timoris quoad sua elementa prima vice in tractatu de passione timoris apparet, eademque applicatur po­ stea ad ordinem intellectualem. Ergo antequam accedamus ad notionem doni timoris consideramus rationem timoris in passio­ nibus, quae adhuc in prima secundae explonantur. — 209 — Ab ipso sensu communi S. Doctor significationem passionis haurit: «pati dicitur tripliciter». In sensu ampliori « pati » idem est ac perfici, recipi, quin ipsa res aliquid a se perderet, sicut sen­ tire et intelligere, ubi tantum recipimus, quin aliquid perdamus. In sensu arctiori « pati » receptionem cum quadam abiectione mali designat, ut dicitur corpus sanari, prout abiecta aegritudine recipit sanitatem. Denique in sensu magis proprio « pati » pro re­ ceptione cum abiectione boni convenientis sumitur, sic recipit homo infirmitatem sanitate abiecta. « Et hic est propriissimus modus passionis ». Ex sensu enim communi « pati » idem signifi­ cat ac trahi ad agentem. Hoc autem in tertia acceptione maxime apparet, quando res contra suam inclinationem quoddam bonum a se abicere debet ad malum recipiendum ab agente (*). « Pati » in primo sensu, prout receptionem tantum importat, convenire potest etiam soli animae, sicut cuilibet exsistenti in potentia, sed in aliis duobus sensibus « pati » invenitur tantum in compositis ex materia et forma, quia praeter receptionem exi­ git quandam abiectionem, quae fieri nequit sine transmutatione corporali. Omnis autem transmutatio corporalis supponit mate­ riam (’). « Pati » igitur indicat rem, prout trahitur ab agente. Anima autem magis trahitur per vim appetitivam, quam apprehensivam, quia dum per vim apprehensivam magis recipimus rem quam ab ea trahimur, per appetitum inclinamur ad eam. Ideoque anima maxime per vim appetitivam patitur ab agente (*). Ex his definire possumus passionem, ut motum appetitus sensitivi cum transmutatione corporali. Ergo in passione duplex clementum debemus distinguere : formale, quod est motus appeti­ tus et materiale, quod per transmutationem corporalem indica­ tur. Unum ad alterum se habet, sicut forma ad materiam, ideo­ que motus appetitus fit causa transmutationis corporalis. Et sicut materia est formae proportionata, ita mutatio corporalis (') Cf. I-II, qu. 22, a. i, R. (’) Cf. I-II, qu. 22, a. i, ad i (3) Cf. I-II, qu. 22, a. 2, R. -- 210 — motui appetitus: «est autem attendendum in omnibus animae passionibus, quod trasmutatio corporalis, quae est in cis mate­ rialis, est conformis et proportionata motui appetitus, qui est formalis, sicut in omnibus materia proportionate formae » i1). Quia in omni passione invenitur tamquam pars essentialis transmutatio corporalis, ideo elementum formale aliud fieri ne­ quit. nisi motus appetitus sensitivi, appetitus enim intellectua­ lis, utpote non exsistens virtus alicuius organi, transmutationem corporalem non requirit (’). Definitio igitur passionis per se soli composito corruptibili humano convenire potest, animae autem tantum per accidens, ratione elementi formalis (**). Determinata notione transiri potest ad divisionem quam Aquinas in passionibus ponit. Divisio magis generalis fit ex parte subiecti, secundum duplicem potentiam appetitus sensitivi (*). In rebus enim naturalibus non sufficit inclinatio ad bona conse­ quenda et mala fugienda, sed insuper alia inclinatio requiritur, qua impedimenta removentur et contrariis resistitur. Sic in appe­ titu sensitivo requiruntur duae potentiae, una, qua ad bona ten­ dimus et nociva refugimus, et altera, qua impedimenta et contra­ ria superamus. Prima vocatur potentia concupiscibilis, altera autem irascibilis, prout una respicit bonum et malum simpliciter, altera autem, ut quid arduum, super quod victoriam habere debet. Una ad alteram reduci nequit, saepe enim irascibilis con­ tra inclinationem concupiscibilis se in tristibus ingerit, porro quia non raro dum una crescit, altera diminuitur, denique quia irascibilis ex sua notione est defensatrix et propugnatrix poten­ tiae concupiscibilis (6). Passiones secundum diversitatem potentiarum divisae plus quam specie differunt inter se, quia maior differentia requiritur (») (*) (3) (*) (s) Cf. Cf. Cf. Cf. Cf. I-II, qu. 37, a. 4, R. I-Π, qu. 22, a. 3, R. I-II, qu. 22, a. r, ad i & 3. I, qu. 81, a. 2, R. ibidem. -— 21 I -— ad di versificanda ni speciem potentiarum, quam passionum vel actuum (l). Ideo passiones specie diversae ad eandem potentiam pertinere possunt (*). Proprie autem diversitas specifica passionum fit ex parte suorum obiectorum. Passio ut motus appetitus sensitivi respicit obiectum sub ratione boni et mali. Unde sicut in omnibus motibus, ita in passionibus duplex contrarietas accipi potest : una per accessum et recessum relate ad idem obiectum. altera autem se­ cundum contrarietatem terminorum, id est boni et mali. In potentia concupiscibili tantum contrarietas obiectorum invenitur, quia eius obiectum est bonum vel malum sensibile sim­ pliciter. Atqui bonum tantum attractive, malum autem tantum repulsive se habere potest ad appetitum. At in potentia irascibili invenitur duplex contrarietas. Huius ratio est ex parte obiecti, quod in irascibili non est bonum et malum sensibile absolute, sed sub ratione arduitatis consideratum. Tale obiectum importat tum rationem boni, propter quam appetitus sensitivus in ipsum tendit, tum rationem mali, propter quam ab eo recedere inten­ dit. Bonum arduum potest esse obiectum passionis spei ratione suae bonitatis et obiectum desperationis ratione suae arduitatis. Similiter malum arduum habet tum rationem, ut ab eo disce­ datur et sic est obiectum timoris, tum rationem, ut ad ipsum ten­ datur et sic est obiectum audaciae (8). Passio igitur timoris est motus appetitus sensitivi, quo rece­ dimus a malo arduo. Timor sic determinatus in se continet omnes conditiones passionis. Passio enim propriissime sumpta non est solum motus virtutis appetiti vae cum transmutatione corporali, sed insuper quoddam nocumentum importat. Talis passio est ti­ mor, quia obiectum eius propter suam arduitatem quandam vic­ toriam habet super appetitum. « Omnis autem motus appetitus sensitivi dicitur passio... et praecipue illi qui defectum sonant » (4). (*) (*) (») (*) Cf. I-II, qu. 23, a. 1, R. Cf. Ibidem. Cf. I-II, qu. 23, a. 3, R. I-Π, qu. 35, a. i, R. -- 212 Quia obiectum appetitus est bonum conveniens, ideo omnis passio est aut prosecutio huius boni, aut fuga mali contrarii. Timor quandam fugam importans pro obiecto primo et per se malum arduum habet, cui scilicet facile resisti non potest. Atta­ men indirecte etiam bonum respicere potest, prout per malum privatur quis bono, vel inquantum per bonum causatur quod­ dam malum (*). Obiectum timoris debet esse malum, arduum et futurum. Secundum has tres conditiones datur ratio discernendi, qualia obiecta timeantur et qualia magis minusque timenda sint. Ra­ tione primae conditionis magis timentur interminabilia, quia secumferunt « quodammodo infinitum augmentum » mali (s). Pro­ pter arduitatem, id est difficultatem ad evadendum et resis­ tendum requiritur, quod malum ne subiaceat potestati nostrae ; id enim, quod est sub nostra potestate, non est nobis arduum ad vincendum. Unde malum culpae non est obiectum timoris, nisi propter vehementes tentationes venientes ab extra (’). De­ nique propter rationem futuri excluduntur ab obiecto timoris mala nobis repraesentata ut sive nimis distantia sive iam prae­ sentia, sive necessaria, quae evadi non possunt. Illa enim, quae cum necessitate fiunt, excludunt omnem spem evasionis, ut au­ tem α aliquis timeat, oportet adesse aliquam spem salutis » (♦). Sicut omnis motus, ita etiam passio timoris specificatur et determinatur a suo proprio obiecto. Ideo causa obiecti est simul causa timoris. Potest autem aliquid esse causa obiecti aut per mo­ dum causae efficientis, aut per modum dispositionis materialis. Causa efficiens obiecti et sic timoris, potest esse omne id, quod nobis malum arduum imminens inferre potest. Ita « virtus et robur per se loquendo est causa timoris. Ex hoc enim quod ali­ quid quod apprehenditur ut nocivum, est virtuosum, contingit, quod eius effectus repelli non potest » (B). (*) (*) (’) (*) (s) Cf. I-II, qu. 42, a. i, R. Cf. I-Π, qu.42, a. 6, R. Cf. I-II, qu.42, a. 3, R. I-Π, qu. 42,a. 2, R. I-II, qu. 43,a. 2, R. — 213 — Sed dum causa efficiens est ex parte eius, quod timetur, cau­ sa per modum materialis dispositionis est ex parte ipsius timentis, sicut defectus virtutis, propter quem contigit, quod non possu­ mus resistere malo imminenti. Hoc modo causa materialis dispositiva est quilibet habitus, vel dispositio, propter quam aliquod malum fit nobis inconveniens. Ita proprie amor est causa timoris, nam ex hoc, quod amamus aliquod bonum, sequitur, quod eius privatio a nobis accipitur tamquam malum timendum (*). Tho­ mas profunde notat omnem timorem nasci ex amore (*). Vere pro illo quid esset malum disconveniens, qui nihil amaret ! Qui in­ cipit desiderare, amare quoddam bonum, iamiam timet, ne acci­ dat ei malum privativum boni amati. Timor est quasi umbra amoris, praesertim passionis amoris, cuius obiectum est quid creatum valde mutabile et aptum ad suscitandum in nobis ti­ morem, ne amittamus. Sed non tantum timor, sed et caeterae passiones amori debent ultimatim suam existential». Ratione connexionis passionum in amore dicere possumus, quod remoto timore removentur caete­ rae passiones (3). Praeter hanc connexionem timor specialem habitudinem ha­ bet cum quibusdam passionibus ratione contrarietatis, quae in passionibus irascibilibus est duplex. Contrarietas ex parte obiecti boni et mali derivatur a passionibus concupiscibilis (4) ; altera autem, secundum accessum et recessum ad idem obiectum, est propria irascibili. Timor primam contrarietatem habet relate ad spem, secundani autem ad audaciam. Spes est motus appetitus, cuius obiectum est bonum arduum, possibile ad adipiscendum. Ratione contrarietatis obiectorum (*) Cf. I-II, qu. 43, a. i, R. (’) Cf. I-II, qu. 43, a. i, ad r. (’) Causa timoris sicut omnium passionum est amor. «Omnes passio­ nes animae derivantur ex uno principio, scilicet ex amore, in quo habent ad invicem connexionem ; et ratione hujus connexionis remoto timore re­ moventur aliae passiones animae, non ideo quia sit passio generalis ». I-II, qu. 41, a. 2, ad 1. (4) Cf. I-II, qu. 40, a. 4, R· — 214 - inter spem et timorem, ea. quae serviunt ad augendum spem, di­ minuunt timorem et ex contrario illa, quae demunt spem, maio­ rem reddunt timorem. Hoc modo defectus virtutis ex parte subiecti auget timorem et simul diminuit spem (x). Stante hac contrarietate omnis timor exigit saltem aliquid spei. Nam sublata spe adipiscendi bonum contrarium,tollitur omnis possibilitas superandi malum,quod proinde quandam necessita­ tem exercet super nos. Malum autem necessarium non potest esse obiectum timoris (*). Audacia contrariatur timori per accessum et recessum ad idem obiectum. Timor enim refugit malum futurum imminens propter quandam eius victoriam super timentem; audacia autem aggreditur et prosequitur idem malum propter victoriam timentis super illud (’). Etsi audacia respiciat malum ut obiectum, tamen prosequitur istud propter bonum coniunctum, quod est victoria audacis super malum (*). Ad eam praerequiritur spes tamquam principium; « ex hoc enim quod aliquis sperat superare terribile im­ minens, ex hoc audacter insequitur ipsum » (8). « Audacia, licet sit circa malum, cui coniunctum est bonum victoriae secundum aestimationem audacis, tamen respicit malum ; bonum vero adiunctum respicit spes... proprie loquendo audacia non est pars spei, sed eius effectus» (e). Sicut autem spes ad audaciam, ita timor se habet ad despera­ tionem. Prout enim audacia consequitur spem, ita « ad timorem vero sequitur desperatio ; ideo enim aliquis desperat, quia timet difficultatem, quae est circa bonum sperandum » (7). Proinde (*) Cf. I-II, qn. 40, a. 5, R. (*) « Sed ad hoc quod aliquis timeat, oportet adesse aliquam spem salu­ tis. Sic igitur malum naturae non timetur, quia non apprehenditur ut futurum. Si vero malum naturae, quod est corruptivum, apprehendatur ut propinquum, et tamen cum aliqua spe evasionis, tunc timebitur ». I-II, qu. 42, a. 2, R. (’) Cf. I-II, qu. 45, a. 1, R. (*) Cf. I-II, qu. 45, a. 2, R. (*) Ibidem. (·) I-II, qu. 45, a. 2, ad 3. (*) I-II, qu. 45, a. 2, R. ■*>5 — σ sicut spes est principium audaciae, ita timor est principium de­ sperationis. Unde sicut ad fortem, qui utitur audacia moderate, praeexigitur spes : ita e converso desperatio ex aliquo timore procedit» (*). Denique sicut audacia respicit malum: ita bonum adiunctum respicit spes, < et similiter desperatio respicit bonum directe, quod refugit : malum vero adiunctum respicit timor » (3). Quantum autem ad ordinem quattuor passionum irascibilis inter se, « etsi bonum simpliciter sit prius quam malum, tamen fuga per prius debetur malo quam bono ; sicut insecutio per prius debetur bono quam malo. Et ideo sicut spes est prior quam auda­ cia, ita timor est prior quam desperatio » (a). Denique timor respicit tristitiam tamquam suum comple­ mentum, terminum, in quo appetitus quiescit. Certo de quiete tantum in hoc sensu loqui possumus inquantum malum, quod fuit pro timore tamquam imminens, erit pro tristitia praesens. Haec notio timoris nunc explicata non solum pro appetitu sensitivo, sed etiam intellectivo valet excluso elemento materiali, quod est proprium passionibus. Revera non est quid alienum a doctrina Aquinatis, notiones primario significantes quid ad appetitum sensivitum pertinens transferre in ordinem intellectualem ad significandum appetitum intellectualem eiusque actiones. Sic potentia irascibilis, quae imprimis partem appetitus sensitivi indicat, exstenditur etiam ad significandum ipsum appetitui.; rationalem respicientem obiec­ tum arduum («). Sed non solum potentiae irascibilis et concupis­ cibilis, sed etiam suarum passionu i nomina vi analogiae trans­ feruntur ad significandum actus appetitus rationalis, scilicet (*) (ή (3) (<) ΙΙ-Π, qu. 125, a. 2, ad 3. I-II, qu. 45, a. 2, ad 3. I-II, qu. 45, a. 2, ad 2, Π-Π, qu. 162, a. 3, R. — 2IÔ voluntatis. Sic dolor, gaudium, quae primario indicant passiones appetitus sensitivi, possunt intclligi et pro actibus voluntatis (x). Eodem modo sicut de dolore, tristitia et gaudio, ita de aliis passionibus indicandum est. Et profecto in quaestione undevi­ cesima S. Doctor tractat de timore non ut passione, sed ut actu voluntatis. Timor autem ut passio est motus appetitus sensitivi secundum quandam contractionem. Translata hac notione in or­ dinem intellectualem timor erit motus voluntatis per modum resilientiae sive contractionis (*). Passio timoris ex parte obiecti adhuc melius determinata est fuga appetitus a malo arduo imminenti cum transmutatione corporali. Eadem definitio, relicto tamen elemento materiali pro actu voluntatis etiam accipi potest. Considerando igitur timorem, ut actum voluntatis, quo ali­ quod malum arduum refugimus, quaerimus hunc actum ad qua­ lem habitum pertineat. Utrum hic timor habeat suam virtutem propriam, an sit actus alterius virtutis ? Aquinas quaestioni positae, an paenitentia sit aliqua vir­ tus specialis, affirmative respondet. Ratio data est sequens : « species habituum distinguuntur secundum species actuum ; et ideo ubi occurrit specialis actus laudabilis, ibi necesse est ponere specialem habitum virtutis. Manifestum est autem quod in poe­ nitentia invenitur specialis ratio actus laudabilis, scilicet operari ad destructionem peccati praeteriti, inquantum est Dei offen­ sa, quod non pertinet ad rationem alterius virtutis. Unde necesse est ponere quod poenitentia est specialis virtutis » (3). Ergo ut aliquis actus habeat suam propriam virtutem, a qua eliciatur, requiritur, ut talis actus afferat specialem, propriam rationem laudabilitatis, id est ut habeat proprium motivum formale. Timor autem, ut indicans fugam mali, nullum novum moti­ vum continet praeter motivum amoris, nam refugimus aliquod malum, quia privat nos bono, quod amamus sicut dicit S. Doctor : « quia timor ex amore nascitur, idem indicium videtur esse de 0) Cf. ΠΤ qu. 84, a. g, ad 2. (2) Cf. Ill, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, a. 1. — I-II, qu. 41, a. 1, R. (·) Cf. III qu. 85, a. 2, R. — 217 - amore et timore η (*). vel adhuc clarius, «eiusdem rationis est, quod homo cupiat bonum suum et quod timeat eo privari » (*). Amor autem non necessario habet proprium motivum, quia quidam amor in omni virtute inveniri potest. « Amor au­ tem non determinatur ad aliquod genus virtutis vel vitii ; sed amor ordinatus includitur in qualibet virtute ; quilibet enim virtuosus amat proprium bonum virtutis » (’). Ergo similiter timor cum amore in qualibet virtute includitur, prout virtuosus refugit malum privativum sui boni. At amor supernaturalis, ipsa caritas est proprie virtus, quia bonitatem divinam habet pro suo rnotivo formali. Timor itaque, quo refugimus privationem ipsius boni divini, est actus elicitus caritatis. Attamen idem timor separationis a Deo, si fit propter moti­ vum alterius virtutis, tunc directe non a caritate, sed ab illa vir­ tute elicitur. Sic erit actus elicitus doni timoris, si motivum eius propter quod refugit privationem boni divini, est ipsa excellen­ tia Dei. * « * Paucis supra repetendo, vidimus timorem modo generali, ut motum appetitus in se resilientis et recedentis definiri. Quia autem talis motus praesertim a malo imminenti causatur, ideo eadem definitio sub forma magis determinata sic adhuc exprimi potest : motus appetitus, quo refugimus malum imminens. No­ tio timoris sub utraque forma expressa tum passioni, tum actui voluntatis, adiuvante analogia adhibetur. Nunc ascendamus ad altiores significationes, quas timor, ut donum vocatus est accipere. Ad introducendum nos in hanc materiam S. Thomas explicat modum, quo Deus obiectum timoris esse potest (4). Sicut enim P) (*) (3) (·) II-II, qu. 126, a. i, R. II-II, qu. 19, a. 6, R. II-II, qu. 125, a. 2, R. Cf. II-II, qu. Ï9, a. r, R. - 218 - in spe distinguitur id quod et id quo speratur, ita similiter in timore duplex obiectum habemus : id quod et id a quo refugi­ mus. Obiectum, quod timemus, est malum arduum imminens. Praeter hoc timor etiam causam, a qua provenit tale malum, re­ spicit. Deus, utpote summa bonitas, obiectum timoris, quod refu­ gimus, esse nequit ; timemus tamen eum ut causam, a qua malum poenae nobis imminet. A Deo enim malum poenae provenire po­ test, quod non simpliciter, sed tantum secundum quid, id est relate ad nos, est malum. Nani simpliciter illud est malum, quod violat ordinem ad finem ultimum ; poena autem secundum hunc ordinem, ordinem iustitiae divinae, nobis advenit. Aquinas addit adhuc tertium modum, quo timor Deum respicere potest : « Per comparationem autem ad Deum potest nobis malum culpae pro­ venire, si ab eo separemur. El per hunc modum Deus potest et debet timeri » (l). Sic introducit timorem filialem, de quo postea fuse agendum est. Determinato modo, quo Deus obiectum timoris esse potest, dividit timorem per respectum ad Deum, « secundum quod per ipsum aliquo modo ad Deum convertimur vel ab eo avertimur » (*). Divisionem analogam timoris Angelicus ex littera Petri Lom­ bardi (’) sic limpide reassumit : « Cum enim obiectum timoris sit malum, quandoque homo propter mala quae timet a Deo re­ cedit ; et iste dicitur timor humanus vel mundanus ; quandoque autem propter mala quae timet ad Deum convertitur et ei inhae­ ret ; quod quidem malum est duplex, scilicet malum poenae et malum culpae. Si ergo al.quis convertatur ad Deum et ei inhaereat propter timorem poenae, erit timor servilis ; si autem propter timorem culpae, erit timor iiialis ; nam filiorum est timere offen­ sam patris. Si autem propter utrumque, est timor initialis, qui est medius inter utrumque timorem » (4). Secundum hanc divi­ sionem in compositione articulorum invenimus pulchram clima(*) i2) (’) («) Ibidem. II-II, qu. 19, a. 2, R. Sent. lib. Ill, d. 34 (Quaracchi, p. 701). II-II. qu. 19, a. 2, R. -- 219 --- ceni : incipit a timore mundano et ascendit ad timorem filialem, quem identificat cum ipso dono timoris. Audiamus Aquinatem de singulis timoribus. « Quandoque homo propter mala quae timet a Deo recedit I et iste dicitur timor humanus vel mundanus ». Talis timor certe fieri nequit nisi moraliter malus, per eu ni enim recedimus a Deo propter inordinatum amorem, quo mundo et rebus temporalibus tamquam fini ultimo innitimur. Nam « timor ex amore nasci­ tur », ideoque timor mundanus procedens ex amore mundano est malus in sua radice, « et propter hoc ipse timor mundanus semper est malus » (’)· At ipse non solum procedit « a mala radice », sed est quasi radix omnis peccati, quia per eum abducimur a Deo (*). Etenim «omnis timor ex amore procedit; nullus... timet nisi contrarium eius quod amat. Amor autem non determi­ natur ad aliquod genus virtutis vel vitii ; sed amor ordinatus in­ cluditur in qualibet virtute ; quilibet enim virtuosus amat pro­ prium bonum virtutis, amor autem inordinatus includitur in quolibet peccato » (3). Proinde sicut amor inordinatus, ita etiam timor mundanus quandam transcendentia m habens invenitur in omnibus peccatis. In timore mundano obiectum actus eliciti est quoddam malum terrestre, quod directe timetur ; obiectum au­ tem actus imperati est separatio a Deo per peccatum, quod in­ tenditur ad malum terrestre vitandum. Aliter res se habet in timore servili, ubi obiectum actus elici­ ti est poena aeterna a Deo inflicta, quae directe refugitur ; obiectuni autem actus imperati est devitatio peccati, exercitatio virtutum, adimpletio praeceptorum, quibus convertendo nos ad Deum poenas effugimus. Timor servilis, prout pro obiecto proprio malum poenae habet, fundatur in amore boni proprii et. sicut hic amor, ita ti­ mor poenae tripliciter sumi potest. Potest enim aliquis in amore boni proprii constituere suum finem ultimum considerando poe(*) II-II, qu. 19, a. 3, R. i2) Cf. II-II, qu. 19, a. 2, ad 5. (*) II-II, qu. 125, a. 2, R. — Cf. qu. 19, a. 2, ad 5. — 220 — nam. ut maximum malum, vitatque culpam unice propter ti­ morem poenae. Talis timor est peccaminosus et perversus, est ipse timor mundanus (‘). Amor boni proprii potest etiam sumi, ut regulatus et ordinatus a caritate. Sic homo diligit se fugitque poenam tantum propter Deum et in Deo. Huiusmodi timor «in­ cluditur » in caritate, ideoque « pertinet ad timorem castum » (2). Denique potest adhuc aliquis diligere seipsum, quin in hoc amore constituat finem, aut eum ordinet ad Deum. Hic amor a caritate distinguitur, quin contrarietur ei. Timor poenae ex tali amore boni proprii procedens distinguitur secundum substantiam a timore casto, quia refugit malum poenae non ratione separationis a Deo ; nec tamen in illo videt maximum malum. Sic, in tertio modo sumptus timor poenae est -proprie servilis. Propter hunc timorem quis convertitur ad Deum vel fugit culpam, quando hoc facit propter timorem poenae, nihil discernendo de modo faciendi, si poena abesset ; ad talem considerationem ti­ mor servilis pure praecisive se habet. « Timor servilis secundum suam substantiam non importat nisi timorem poenae, sive ti­ meatur ut principale malum, sive non timeatur ut principale malum » (·). Timor servilis sic determinatus potest esse secun­ dum substantiam cum caritate, aut sine ea ; statum gratiae non excludit, sed neque requirit. « Si ergo servilitas esset de ra­ tione timoris servilis, oporteret quod timor servilis simpliciter esset malus... Sed praedicta servilitas non pertinet ad speciem timoris servilis» (4), quia «timor ille ex quo nascitur timor ser­ vilis poenae, quantum ad actum suum non est timor inordina­ tus, qui est radix peccati ; sed est timor naturalis, quo quis omne nocivum naturaliter refugit » (‘). Secundum igitur S. Thomam servilitas non est ex ratione intrinseca ipsius timoris servilis, sed est aliqua dispositio habitua- (') (2) (3) (*) (·) Cf. II-II, qu. 19, a. 6, R. Ibidem. II-II, qu. 19, a. «d 3. II-TI, qu. T9, a. 4, R. III, d. XXXIV, qu. 2. a. 2, que. 1, ad 3. — 221 -lis subiecti exsistentis in peccato (l). quae tamen requiritur, ut timor poenae servilis dicatur. « Et ideo timor, inquantum servilis non manet cum caritate ; sed substantia timoris servilis cum cari­ tate manere potest » (*). Timor servilis non tantum non est malus, sed imo est benefi­ cium Spiritus Sancti, prout nos disponit ad statum gratiae, qui est status caritatis, in quo recipimus timorem filialem a Spiritu Sancto iam non solum movente, sed etiam in nobis habitante (*). «Si... aliquis convertatur ad Deum et ei inhaeret... propter timorem culpae, erit timor filialis » (*). Ut clare appareat notio timoris filialis, considerandum est obiectum eius, a quo recipit suam speciem ; imprimis, quomodo malum culpae possit esse obiectum timoris filialis, inquirimus. Hoc S. Doctor ibi non examinat, sed remittit nos ad tractatum de passionibus, ubi malum culpae non posse esse proprie obiectum timoris expresse affirmat. Et dat rationem profundam : « timor est de malo futuro arduo, quod non potest de facili vitari. Ex quo potest accipi quod id quod omnino subiacet potestati et volun­ tati nostrae, non habet rationem terribilis ; sed illud solum est ter­ ribile quod habet causam extrinsecam. Malum autem culpae propriam causam habet voluntatem humanam, et ideo proprie non habet rationem terribilis » (·). Huic doctrinae contrarium videtur docere pluries affirman­ do malum culpae esse obiectum timoris filialis. Ut exemplum afferam : « malum est duplex, scilicet malum poenae et malum culpae... Si ergo aliquis convertatur ad Deum... propter timorem culpae, erit timor filialis » (*) ; item, « necesse est quod secundum diversitatem malorum etiam timores specie differant. Differunt (>) Cf. etiam III, d. XXXIV, qu. 2, a. 2, s. 3. - Ver. qu. 14, a. 7, ad 2. *)( II-II, q. 19» «· 6’ R· (») Cf. II-TT, qu. 19, a· 4» bed contra. (4) II-II, qu. 19, a· R (*) I-IT, qu. 42, a 3, R. — Π-ΙΙ, qu. 19, a. 2, R (·) II-II, qu. 19, a· R 222 autem specie malum poenae, quod refugit timor servilis, et ma­ lum culpae, quod refugit timor filialis » (*)· Ad hanc apparentem contradictionem solvendam consideran­ dum est, quo sensu Aquinas intellexerit malum culpae obiectum timoris esse. Malum culpae est separatio a Deo. Haec autem se­ paratio a Deo potest sumi, prout venit ab ipso ratione peccatorum nostrorum, propter quae Deus a nobis se separat. Separatio a Deo sic accepta habet rationem poenae, ideoque est obiectum illius timoris poenae qui est cum caritate (2). « Sic ergo et timor poenae includitur uno modo in caritate : nam separari a Deo est quaedam poena, quam caritas maxime refugit : unde hoc pertinet ad timorem castum » (3), Separatio a Deo considerari potest etiam ex parte nostra, prout nos illam causavimus per peccata nostra. Sic sumpta separatio a Deo pendet a nobis, est volunta­ ria ; unde obiectum timoris esse non potest. Denique, tertio, se­ paratio a Deo potest intelligi, abstrahendo a causa, a qua effici­ tur, inquantum est contraria unioni cum Deo. Sic accepta sepa­ ratio a Deo est contraria praecise inclinationi unificativae caritatis ; eius est enim nos unire cum Deo. Tunc timor filialis considerat malum culpae, separationem a Deo, prout nos privat unione cum ipso. Et in hoc sensu dicit Angelicus malum culpae esse obiectum timoris filialis : « unus [timor] quidem filialis, quo quis timet of­ fensam patris vel sepa rationem ab ipso... Timor autem filialis nccessc est quod crescat crescente caritate, sicut effectus crescit crescente causa. Quanto enim aliquis magis diligit aliquem, tanto magis timet eum offendere et ab eo separari » (4). « Sicut amicus, quamvis delectationem habeat ex praesentia amici, non tamen propter hoc quaerit amici praesentiam, ut in ipso delecte­ tur, sed propter amicum ipsum, cui vult coniungi, quantumcumque potest ; ita timor castus non timet separationem inquantum est poena, sed inquantum est elongatio ab amato » (5). *)( II-II, qu. 19, a. 5, R. (2) Cf. SalmantIcenses, De Spe, disp. IV, dub. 2, Parisiis, 1879, t. XI, p. 547 & ss· (®) II-II, qu. Ï9, a. 6, R. (*) II-II, qu. 19, a. 10, R. (*) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, quc.r, ad 2. — 22Λ · Ipse timor separationis a Deo potest considerari uno modo quatenus ex prosecutione boni amati sequitur recessus, fuga a malo opposito. Talis timor est actus elicitus ipsius caritatis, nam considerare obiecta opposita sub eadem ratione formali, pertinet ad eandem virtutem ; fugere autem separationem a Deo et ten­ dere ad unionem cum ipso sunt actus contrarii respicientes obiec­ ta opposita sub eodem motivo formali caritatis. Alio modo potest considerari timor separationis a Deo. sci­ licet prout induit aliquod motivum speciale, ratione cuius tra­ hitur ad quemdam habitum distinctum a caritate. Sic timere separationem a Deo propter motivum reverentiae nequit directe elici a caritate, sed exigit habitum distinctum, quem vocat S. Doctor donum timoris (*). Si igitur caritas dicitur separationem a Deo timere, hoc intelligitur de caritate mediante dono timo­ ris (·). Remanet nobis assignare obiectum primarium timoris fi­ lialis, quod malum culpae esse nequit ; iuxta enim Aquinatem obiectum primarium cuiuslibet virtutis vel doni debet esse quod­ dam bonum : « habitus virtutum et donorum proprie et per se respiciunt bonum : malum autem ex consequenti : pertinet enim ad rationem virtutis ut opus bonum reddat, ut dicitur. Et ideo de ratione doni timoris non est illud malum quod respicit timor ; sed eminentia illius boni, scilicet divini, cuius potestate aliquod malum infligi potest » (3). Profecto divus Thomas explicat obiec­ tum principale timoris filialis non per malum culpae, sed per sub­ rectionem reverentialem excellentiae divinae, ad quam, ut vi­ debitur, actus principalis doni timoris refertur. « Timor filialis non importat separationem, sed magis subiectionem ad ipsum ; separationem autem refugit a subiectione ipsius » (4). (’) Cf. Joan, a S. Thoma, Cursus theologicus, De Spe, t. VII, disp. 6, Parisiis, 1886, p. 379, 385-386; item C. Wkiss, S. Thomae Aquinatis De septeni donis Spiritus sancti, Viennae, 1895, p. 196. (-) Cf. II-II, qu. 19, a. 9, ad 3. (’) III, qu. 7, a. 6, ad 1. (4) Π-ΙΙ, qu. 19, a. 10, ad 3. — 224 — Donum igitur timoris ex parte obiectoruin iani definiri po­ test : timor, quo Deum reveremur et refugimus nos ipsi subdu­ cere per culpam. His consideratis facile intelligere possumus timorem initia­ lem, qui est idem secundum essentiam cum timore filiali, neque differt ab eo, nisi ut minus perfectum a magis perfecto. Nomina­ tur initialis, quia convenit statui incipientium, « in quibus in­ choatur quidam timor filialis per inchoationem caritatis ; non tamen inest eis timor filialis perfecte, quia nondum pervenerunt ad perfectionem caritatis » (*)· Obiectum proprium huius timoris est idem sicut timoris filialis : malum culpae ; respicit tamen et poenam « inquantum habet aliquid de timore servili adiunctum » (*). Ratione enim caritatis imperfectorum homo non solum ex timore culpae, sed etiam poenae movetur ad bene agendum, « sed iste actus cessat in eo qui habet caritatem perfectorum, quae foras mittit timorem habentem poenam » (*). Denique per quan­ dam comparationem profunde illustrat doctrinam : « timor ini­ tialis est medium inter timorem servilem et filialem, non sicut inter ea quae sunt unius generis, sed sicut imperfectum est me­ dium inter ens perfectum et non ens, ut dicitur [Metaph. lib. II, text. 7. (<)], quod tamen est idem secundum substantiam cum ente perfecto ; differt autem totaliter a non ente » (B). Praemissa notione necessaria dc timore filiali iam nihil im­ pedit, ut proponamus argumentum Doctoris Angelici, quo ta­ lem timorem esse donum demonstrat. Auctoritas, quam sibi vin­ dicat, remanet eadem, scilicet Isaiae, apud quem (·) « timor Do- (M) (2) (3) (*) (5) («) II-II, qu. 19, a, 8. R. II-II, qu. 19, a. 8, ad 2. Ibidem. Cf. Bekk. A. 2, 994a. 27-28. Commentarium S. Th., lib. II, lect. 3. Π-ΙΙ, qu. 19, a. 8, ad 3. Cf. Isai. c. XI, v. 2. — 225 — mini enumeratur inter septem dona Spiritus Sancti » (*)· Ratio autem theologica sumitur ex ipsa notione doni, secundum quam « dona Spiritus Sancti sunt quaedam habituales perfectiones po­ tentiarum animae, quibus redduntur bene mobiles a Spiritu San­ cto... Ad hoc autem quod aliquid sit bene mobile ab aliquo moven­ te, primo requiritur ut sit ei subiectum non repugnans, quia ex repugnantia mobilis ad movens impeditur motus. Hoc autem facit timor filialis, vel castus, inquantum per ipsum Deum reve­ remur, et refugimus nos ipsi subducere »► (2). Unde concluditur timorem filialem esse donum Spiritus Sancti. Ad maiorem et profundiorem intelligentiam minoris, in qua quasi tota doctrina continetur, consideremus accurate principa­ liores actus doni timoris. Claritatis causa distinguimus apud divum Thomam quattuor principaliores actus doni timoris, ad quos alii facile reduci possunt. Sunt autem : subiectio reverentia­ lis excellentiae divinae ; fuga a malo culpae ; beatitude pauperta­ tis spiritus ; denique beatitudo luctus. Hi actus doni timoris apud S. Thomam non sunt tam acute distincti ; praesertim primus et secundus saepe intime uniti inveniuntur, quod est revera secun­ dum realitatem, nam donum timoris conficit suas operationes generatim simul cum mirabili harmonia, tamen ad « mentem » Angelici melius intelligendam, forsitan enucleatius distinguimus eos : quod autem his notatis licitum putamus (*). /Vttente consideratis litteris, haud dubitare possumus actum principalem doni timoris esse iuxta S. Thomam subiectionem reverentialem eminentiae divinae exhibitam (4). En principaliores textus, qui doctrinam Aquinatis sat clare exprimunt : (») II-II, qu. 19, a· 9. Sed contra. (*) II-II, qu. 19, a. 9, R. (3) Cf. Joannes a S. Thoma, Cursus theologicus, Dc Spe, disp. VI, a. 2., ed. cit. t. VII, p. 381. (4) Cf. Cajetanus, Commentarium in III, qu. VII, art. 6, n. 4, ed. Leon. t. XI, P· 113 ; Joannes a S. Thoma, loco citato ; F. Sylvius, Commentarium in HI, qu. VII, art. 6, Duaci, 1637, p. 51 : J. Gonet, Clypeus theologiae thomisticac, tr. XI, disp. XII, a. 5, n. 108, Parisiis, 1876, p. 640 & ss. — 226 — Per timorem filialem « oportet sumere principium, ut homo Deum revereatur, et se ei subiciat » (x). « Per ipsum Deum reveremur, et refugimus uos ipsi subdu­ cere » (*). « Nolle subdi Deo, quod opponitur timori filiali, qui Deum reveretur » (’). « Timor filialis non importat separationem, sed magis sublec­ tionem ad ipsum » (*). « Cum enim ad timorem filialem pertineat Deo reverentiam exhibere, et ei subditum esse » (5). Praecipuus igitur actus doni timoris est subiectio reverentialis, quam iustus sub motione Spiritus Sancti excellentiae divinae praestat. Profecto cum eodem actu, quo exhibemus reverentiam maiestati divinae, eius superioritas recognita et confessa est. Ideoque, quia subiectio ab actu reverentiali separari nequit, timor filialis Deo convenire non potest : « Deo non convenit timor (quia non habet superiorem, cui subiciatur) » (·). Per caritatem constituti filii Dei, ipsi propter eius eminen­ tiam subiectioncm reverentialem exhibemus. Excellentia enim Dei, Patris caelestis, in qua bonitas et superioritas filios suos si­ mul obstringunt, exigit a nobis profundissimam sublectionem, quam, ut filii eius, instinctu Spiritus Sancti liberrime exhibemus. Motivum igitur, propter quod sublectionem reverentialem Deo praestamus, est summa eius eminentia. Attamen haec emi­ nentia divina non quasi nuda intelligenda est, aliter principalis actus doni timoris non distingueretur ab actu caritatis vel reli­ gionis. Bonitas enim divina, ut excellens et potens bona largien­ di fundat in nobis amorem et honorem ; amorem autem reddit caritas, honorem vero religio. Ut igitur donum timoris sit habitus (*) (*) (*) (*) (J) (·) II-II, qu. II-II, qu. II-II, qu. II-II, qu. II-II, qu. II-II, qu. 19, a. 7, R 19, a· 9, RI9> a. 9, ad 4. 19, a. 10, ad 3. 19, a· I2» R· 19, a. n, ad 2. — 227 — distinctus ab his virtutibus, debet respicere excellentiam divinam sub quadam speciali ratione. Et revera divus Thomas actui reve­ rential!, ut eius proprium motivum, excellentiam Dei non pure consideratam, sed prout potentem infligere nobis malum adscribit. « Timor respicit duo obiecta ; quorum unum est malum ter­ ribile ; aliud est illud cuius potestate malum potest inferri ; sicut aliquis timet regem, inquantum habet occidendi potestatem. Non autem timeretur ille qui potest nocere, nisi haberet quam­ dam eminentiam potestatis cui de facili resisti non possit ; ea enim quae in promptu habemus, repellere non timemus. Et sic patet quod aliquis non timetur nisi propter suam eminentiam » (*). Item Deus obiectum timoris esse affirmatur, inquantum « per comparationem ad ipsum nobis potest aliquod malum imminere » (’)· E praedictis apparet Angelicum duplicem conditionem re­ quirere ad motum reverentialem. Imprimis, ut respiciat perso­ nam eminentem, superiorem nobis ; ex cuius defectu una ex Per­ sonis divinis nequit reverentiam exhibere alteri ; sunt enim ae­ quales in perfectione. Christus tamen propter naturam suam as­ sumptam inferior Patri exsistens exhibet actum reverentialem perfectissimum doni timoris : « in Christo fuit timor Dei... secun­ dum quod respicit ipsam divinam eminentiam, prout scilicet anima Christi quodam affectu reverentiae movebatur in Deum a Spiritu Sancto acta » (’). Alia conditio est ex parte ipsius motivi, quod excellentia personae non consideratur solum ut potens benefacere, sed etiam ut potens ad infligendum malum. Quia excellentia divina, in qua bonitas suprema cum superioritate simul resplendet, est evidenter quid maxime attractivum et allectivuni pro nostra voluntate, ideo motus reverentialis debet esse essentialiter non actus fugae, sed prosecutionis, quo instinctu Spiritus Sancti veneramur Deum. (l) III, qu. 7, a. 6, R. (*) II-II, qu. 19, a. i, R. (*) III, qu. 7, a. 6, R. — 228 — Hic tamen motus doni timoris non solum prosequitur colitque Deum, hoc est etiam caritatis et religionis, sed simul respi­ ciens maiestatem divinam potentem malum infligere resilit ad propriam parvitatem. Actus igitur reverentialis importat semper quandam resilitionem et contractionem ad parvitatem naturae creatae. In actu principali doni timoris sic verificatur notio com­ munis timoris : motus appetitus ab aliquo resiliens et in seipso consistens (*). Hunc solum actum reverentialem Aquinas, tum in Commen­ tario ad Sententias Petri Lombardi (*), tum in Summa theologica pro beatis admittit. « Timor vero filialis habet duos actus, scili­ cet revereri Deum et quantum ad hunc actum manet, et timere separationem ab ipso, et quantum ad hunc actum non manet » (’). Eundem actum beatorum perpulchre describit Angelicus verbis ipsius sancti Augustini: «Timor... ille castus permanens in sae­ culum saeculi [Psal. XVIII, 10], si erit in futuro saeculo,... non erit timor exterrens a malo, quod accidere potest ; sed tenens in bono, quod amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor immuta­ bilis est, profecto, si dici potest, mali cavendi timor securus est » (*). Praeter hunc actum principalem dono timoris adscribi solet a S. Doctore fuga a malo culpae, per quam definitio timoris fi­ lialis aliquando exprimitur. « Si... aliquis convertatur ad Deum et ei inhaereat... propter timorem culpae, erit timor filialis ; nam filiorum est timere offensam patris» (*). Vel timor filialis «quo quis timet offensam patris vel separationem ab ipso » (·). Saepe autem subiectio reverentialis et fuga a malo culpae simul enume­ rantur, tamquam actus intime connexi : « per ipsum Deum reve­ remur, et refugimus nos ipsi subducere » (’); « timor filialis non (*) Cf. Ill, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 1. (2) Cf.ni, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 4. (3) I-II, qu. 67, a. 4, ad 2. (<) II-II, qu. 19, a.n, R. ; cf. S. AUGUSTINUS, De Civitate Dei, libr. XIV, c. 9, (PL 41, 416). (4) ΙΙ-Π, qu. 19, a. 2, R. (*) ΙΙ-Π, qu. 19, a· IO> R· (7) II-II, qu. 19, a. 9, R. — 229 — importat separationem, sed magis sublectionem ad ipsum. Sepa­ rationem autem refugit a subiectione ipsius » f1). Actus igitur fugae a malo culpae apud divum Thomam re­ solvitur in ipsum motum reverentialem ; ideo enim refugimus per culpam a Deo separari, quia ipsi nos subicere intendimus. Sic fuga a malo culpae sponte sequitur affectum subiectionis reveren­ tialis. Hi sunt duo motus, qui se mutuo perficiunt et complent. Excellentia namque divina exigit a nobis sublectionem profun­ dam, quam utpote convenientem pauperi nostrae naturae crea­ tae liberrime exhibemus, sentiendo illam suavem et dulcem. Sub­ lectionem Deo libenti animo praestamus, quia subiectum ei esse est idem, ac eius auxilium habere, quod vehementer optamus. Esse autem subiectum Deo, hoc magnum bonum in hac terra per­ dere possumus propter flexibilitatem nostrae naturae, defectibilitatem liberi arbitrii (a). Proinde separatio a Deo in terra rema­ net pro nobis malum vere imminens, continuo nutriens actum fugae doni timoris. Obiectum huius actus secundi doni timoris est malum cul­ pae, offensa Patris caelestis, separatio ab eo et quidem prout op­ ponitur inclinationi unificativae caritatis. Praeter hos duos actus elicitos donum timoris imperat alios circa materiam diversarum virtutum. Sic adiuvat et perficit eas ratione sui motivi, quod est multo altius et universalius, quam mo­ ti vu m virtutum, scilicet bonum rationis. Ratione enim excellen­ tiae divinae, sub hoc motivo alto, imperante dono timoris, actus actibus virtutum perfectiores, heroici producuntur in appetitu, tum irascibili, tum concupiscibili. Inter hos actus imperatos ab An­ gelico praesertim duo extolluntur : beatitudo paupertatis spiritus et beatitudo luctus. Paupertas spiritus consideratur tamquam beatitudo proprie correspondons dono timoris. Ratio data est sequens : « Cum enim ad timorem filialem pertineat Deo reverentiam exhibere, et ei subditum esse ; id quod ex huiusmodi subiectione consequi­ (*) Π-ΙΙ, qu. 19, a. 10, R. (*) Cf. II-II, qu. 19» a. 11, ad 3. — 230 tur pertinet ad donum timoris. Ex hoc autem quod aliquis Deo se subicit, desinit quaerere in seipso vel in aliquo alio magnifica­ ri, nisi in Deo. Hoc enim repugnaret perfectae sublectioni ad Deum » (*). Hoc est autem paupertatis spiritus. Ad eam pertinet impedire, ne quaerat homo magnificari in seipso per superbiam, neque in bonis exterioribus sive honoribus sive divitiis ; sed ut abiciat temporalia, exinaniat spiritum inflatum, superbum. Pau­ pertatis spiritum homo ultra mensuram virtutum servat, quando directe movetur a Spiritu Sancto per donum timoris. Dum actus paupertatis spiritus magnificationem et extollen­ tiam animi moderatur, beatitudo luctus delectationes carnis re­ primit. Haec beatitudo pertinet ad donum timoris, « quia qui Deum reveretur, et ei subditur, non delectatur in aliis a Deo » (*). Inter hos duos actus principalior est actus paupertatis spi­ ritus, tum quia spiritus superbiae directius opponitur sublectioni ad Deum, tum quia sicut ipse timor, respicit obiectum arduum. Inde concludit S. Doctor: «ideo directe beatitudo paupertatis respondet timori, beatitudo autem luctus ex consequenti » (*). In memoriam revocando definitionem passionis timoris, ad­ mirationem nostram haud occultare possumus propter nimias mutationes, quas illa notio videtur subiissc. Quod autem notio timoris tales mutationes accipere potuit, hoc debetur modo pro­ cedendi Aquinatis. Notio enim, qua exordium suae investigatio­ nis instituit, non est ipsius passionis timoris, sed multo communior, generalior, quae nihil amplius includit, quam motum cuiuslibet resilitionis et contractionis appetitus. Talis autem notio tam ge­ neralis est capax, ut adiuvante analogia applicetur ad diversos ordines et transferatur ad ipsam celsitudinem doni. Haec elevatio confert novas, ampliores et maiores significationes huic notioni communi timoris. ♦ * » (*) II-II, qu. 19, a. 12, R. (·) II-II, qu. 19, a. 12, ad 2. (·) II-II, qu. 19, a. 12, ad 2. — 231 — Antequam transimus ad connexionem considerandam, quam habet donum timoris cum quibusdam virtutibus, examinamus eius principia, caritatem et donum sapientiae. Primum causât, alterum autem magis dirigit donum timoris. In prima secundae Summae theologicae vidimus relationem intimam, quam habent dona relate ad virtutes theologicas, prae­ sertim ad caritatem. Hae virtutes considerantur tamquam principia, radices, ex quibus derivantur, defluunt ipsa dona. Haec habitudo reperitur nunc inter caritatem et donum timo­ ris. Timor, qui est donum, etiamsi respiciat excellentiam divi­ nam, prout potentem nobis malum infligere, tamen remanet sem­ per filialis. Tremor, quem experimur ante summam divinam maiestatem, non potest delere hanc nobilem proprietatem doni timo­ ris. Timemus hoc dono Deum offendere et refugimus ab eo sepa­ rari, quia est noster Pater caelestis, cui per amorem filialem adiungimur. Item subiectionem exhibemus maxime puram et sanctam dono timoris. Subiectio, quam servus exhibet domino, est etiam reverentialis, sed quantum differt ab illa, quam filius patri suo prae­ bet ! Servus se subicit tamquam coactus a potestate domini sibi eum subicientis, at subiectio filii est sine ulla coactione, venit ex intimo corde filii Dei, prout per affectum filialem se liberrime subi­ cit Patri divino. Unde timor filialis ex eodem amore erumpit, quo Deus noster pater, nos autem filii eius efficimur (*). Princi­ pium igitur, quod « timor ex amore nascitur » pleno sensu verificatur etiam pro timore filiali. Sicut enim omnis timor supponit amorem boni, cuius privationem timemus, ita etiam in ordine su­ pernatural! timor filialis supponit amorem filialem, caritatem. « nam filiorum est timere offensam patris » (·). Quia timoris filialis principium est caritas, ideo necesse est, ut augeatur aucta caritate, sicut effectus crescit crescente sua causa. « Quanto enim aliquis magis diligit aliquem, tanto magis (x) Cf. II-II, qu. 19, a. 2, ad 3, & a. 10. (») II-II, qu. 19, »· 2, R· — 232 — timet eum offendere et ab eo separari » (l). Sic realizatur etiam pro dono timoris principium, quod crescente caritate omnes vir­ tutes theologicae et dona crescunt. Cum timor filialis confirmatus, auctus per caritatem magis magisque timeat offensam patris, separationemque ab ipso, ideo valde tuetur nos contra peccata : « timor Dei operatur ad vitationem cuiuslibet peccati : quia ut dicitur Prov. XV, 27, per timorem Domini declinat omnis a ma­ lo » (2). Hoc modo sumitur donum timoris quoad actum fugae se­ parationis a Deo, cuiusque obiectum, malum offensae, nonnisi sub conditione principali, scilicet sub ratione mali, consideratur. Conclusio sic est certa et firma. Sed malum, ut obiectum timo­ ris debet habere adhuc alias conditiones, inter quas, ut sit malum imminens. Iam vero crescente caritate, malum separationis fit minus imminens, minus possibile propter firmiorem inhaesionem in bono amato. Ideo crescente caritate iste actus doni timoris sub certo aspectu diminuitur (*). Quia autem in patria im­ minens possibilitas separationis a Deo omnino excluditur, ideo talis actus evanescit, ut tanta maiori securitate vigeat in beatis actus principalis in continua reverentia ante conspectum summae Maiestatis. Per donum enim timoris magis magisque nosmetipsos subicimus excellentiae divinae actu reverentiali, a qua subiectione ab amore inspirata nullo modo volumus separari. Haec subiectio Deo facta invenitur etiam in ipsa caritate, inquantum diligimus Deum supra nos et supra omnia. Sic aeque simpliciter, quam pulchre terminat divus Thomas articulum : « Unde amor carita­ tis augmentatus reverentiam timoris non minuit, sed auget e(4). Dum a caritate causatur et augetur, a dono sapientiae prae­ sertim dirigitur timor filialis. Ad maiorem intelligentiam huius directionis praemittimus quaedam de dono sapientiae. (x) ΙΙ-Π, qu. 19, a. 10, R. (’) II-II, qu. 54, a. 2, ad 4. (3) Cf. Cajetanus, Comment, in II-TI, qu. VIII, p. 148. (*) ΙΙ-Π, qu. 19, a. 10, ad 3. to, art. το, η. 3, ed. Leon. t. — 233 — Considerando notionem doni sapientiae in Commentario ad Sententias, facile a nobis conspicitur totam eminentiam huius doni reduci posse ad qnandam connaturalitatem, unionem affectivam amoris cum Deo. Propter hanc affinitatem ad divina donum sa­ pientiae altissima penetrat, iudicatque inferiora per divina (*). Divus Thomas hic expresse mentionem non facit de aliqua mo­ tione divina, quae interveniret in operationibus doni sapientiae, immo tota eius activitas reduci videtur ad operationem fundatam super habituali connaturalitate cum divinis. Etiamsi Angeli­ cus talem motionem dono sapientiae expresse non adscribat, ta­ men non negatur, sed supponitur. Si enim alia dona intellectiva operantur cum quadam speciali illuminatione et instinctu divino, non apparet, quare S. Doctor eo privaret proprie donum altissimum. Sed dum in Commentario interventus divinus tantum supponitur, in Summa theologica expresse affirmatur. « Alio modo possunt accipi, prout sunt dona Spiritus Sancti ; et sic sa­ pientia et scientia nihil aliud sunt quam quaedam perfectiones humanae mentis, secundum quas disponitur ad sequendum instinc­ tum Spiritus Sancti in cognitione divinorum et humanorum » (»). Ut doctrina hanc explicitam formam accipere potuerit, debetur novae perfectioni et penetrationi notionis doni, quam Aquinas in prima secundae perfecit. Similiter donum sapientiae in Commentario nondum appa­ ret, ut directivum doni timoris. Dona scientiae et consilii sunt illa, quae dirigunt timorem filialem in cius operationibus. Atta­ men donum sapientiae, ut altissimum donum, indicans per divina de omnibus rebus creatis, minime excluditur ab hac directione. In prima secundae Summae theologicae primo invenitur donum sapientiae destinatum ad directionem timoris filialis (b). Ratio praecipua talis progressus doctrinalis videtur esse in ipso modo procedendi. In prioribus operibus S. Doctor quaerit donum direc­ tivum timoris filialis quantum ad eius operationes imperatas, (>) Cf. Ill, d. XXXV, qu. 2, a. 1. (*) I-II, qu. 68, a. 5, ad 1. (*) I-TI, qu. 68, a. 4, ad 5. — 234 - quae magis circa res creatas, quam divinas versantur. Directio harum operationum recte videtur fieri a donis intellectivis re­ spicientibus res creatas, qualia sunt donum scientiae et consilii. At in Summa theologica directio doni timoris determinatur prae­ sertim quoad actus elicitos, qui sublectionem ad Deum et sepa­ rationem ab eo dicunt. Ideoque directio talium actuum opti­ me fit per altissimum donum. En quomodo iterum doctrina data in Commentario et Summa theologica perpulchre se compleant, Sic sensu magis pleno verificatur id. quod dictum fuit in Commen­ tario : « timor qui sonat in recessum, non habet aliquod speciale directivuni praeter ea quae dirigunt in aliis exequentibus quae pertinent ad terminum » (*). Videamus modum, quo donum sapientiae suam directionem implet. Eius est nempe contemplare alte divina et secundum ea iudicare dirigereque actus humanos. Ratione connaturalitatis cum divinis haec omnia modo suprahumano exercet, ideoque voca­ tur eminenter speculativum et practicum. Prius tamen ad do­ num sapientiae pertinet contemplatio divinorum. « quae est vi­ sio principii » et postea per modum consequentiae directio actuum humanorum secundum rationes divinas. « Nec tamen in actibus humanis ex directione sapientiae provenit amaritudo, aut labor ; sed potius amaritudo propter sapientiam vertitur in dulcedinem, et. labor in requiem » (a). Subiectio revcrentialis et fuga a malo culpae, utpote primi gressus ad finem supernaturalem, non sunt immunes a difficul­ tatibus. Ad has difficultates vincendas donum sapientiae iam in his actibus assumit directionem, quae est simul primus eius ef­ fectus. Ratione huius directionis timor filialis vocatur initium sapientiae. « Initium sapientiae — inquit Aquinas — potest ali­ quid dici dupliciter : uno modo quia est initium ipsius sapientiae quantum ad eius essentiam ; alio modo quantum ad cius effec­ tum »(’). Initium sapientiae quantum ad eius essentiam sunt (l) III, d. XXXIV. qu. r, a. 2, ad 3. *)( Π-Π, qu. 45, a. 3, ad 3. (*) II-II. qu. 19, a. 7, R. — 235 — principia fidei nostrae, ipsa mysteria, per fidem enim attingimus illa divina mysteria, de quibus donum sapientiae iudicat. Fides praesupponitur tamquam principium, fundamentum, a dono sa­ pientiae, nam « unusquisque bene iudicat quae cognoscit » (*)· Quantum autem ad eius effectum, initium sapientiae est ipse ti­ mor filialis : « Timor autem castus, vel filialis est initium sapien­ tiae. sicut primus sapientiae effectus. Cum enim ad sapientiam pertineat, quod humana vita reguletur secundum rationes divi­ nas, hinc oportet sumere principium, ut homo Deum reverea­ tur, et se ei subiciat » (*). Timor filialis igitur est initium doni sapientiae quoad subiec­ tionem reverentialem. Haec subiectio in caritate fundata est pri­ mitiae doni sapientiae, sine quibus vita spiritualis in nobis fieri nequit. En verba expressa divi Thomae : « hinc oportet sumere principium, ut homo Deum revereatur et se ei subiciat» (3). Re­ vera vita humana regulari nequit secundum rationes divinas, nisi dummodo homo per subiectionem profundam docilis, mobi­ lis, bene dispositus redditur instinctui Spiritus Sancti. Per hanc subiectionem paratus accipere dociliter inspirationes divinas, facile manuducitur a Spiritu Sancto in tota vita. « Sic enim consequenter in omnibus secundum Deum regulabitur » (♦). Donum timoris est initium sapientiae non solum quoad sub­ lectionem reverentialem, sed etiam quantum ad actum respicientem malum culpae, separationis a Deo ;« ad sapientiam, secundum quod est donum, pertinet non solum contemplari divina, sed etiam regulare humanos actus. In qua quidem directione primo occur­ rit remotio a malis, quae contrariantur sapientiae ; unde et timor dicitur esse initium sapientiae, inquantum facit recedere a ma­ lis » (6). Hic actus doni timoris distinguitur a timore servili. Nam timor filialis fugit malum culpae ratione amoris, quem habet fi­ lius Dei erga Patrem caelestem. Timor autem servilis vitat cul(l) (’) (*) (4) (’) ΙΙ-Π, qu. 45, a. i, ad 2. II-II, qu. 19, a. 7, R. Ibidem. Ibidem. Π-IT, qu. 45, a. 6, ad 3. — 236 - pani propter malum poenae, ideoque non praesupponit caritatem, sed amorem sui proprium : talis timor non est effectus doni Spiritus Sancti. Timor « quantum ad effectum, initium sapientiae est, un­ de sapientia incipit operari ; et hoc modo timor est initium sa­ pientiae : aliter tamen timor servilis, et aliter timor filialis. Timor enim servilis est sicut principium extra disponens ad sapientiam, inquantum aliquis timore poenae discedit a peccato, et habili * tatur per hoc ad sapientiae effectum... Timor autem castus, vel filialis est initium sapientiae, sicut primus sapientiae effectus » (*). Primus effectus igitur doni sapientiae est timor filialis, per quem homo maxima vitae spiritualis impedimenta, amorem sui proprium et rerum temporalium longe a se reicit et se disponit per sublectionem profundam inspirationibus divinis, ut ab iis re­ guletur in omnibus, σ Et ideo sicut radix virtute dicitur esse tota arbor, ita timor Dei dicitur esse sapientia » {*). Denique sicut effectus causam suam, ita timor filialis do­ num sapientiae manifestat. « Sicut pictas, quae pertinet ad cul­ tum Dei, est manifestativa fidei, inquantum per cultum Dei pro­ testamur fidem ; ita etiam pietas manifestat sapientiam. Et pro­ pter hoc dicitur, quod pietas est sapientia ; et eadem ratione ti­ mor. Per hoc enim ostenditur quod homo habet rectum indicium de divinis, quod Deum timet et colit » (3). * * * Cognitis principiis doni timoris consideramus auxilium, quod praebet virtutibus ; sunt enim dona ad virtutes perficiendas. In Commentario, fide excepta, nulla virtus theologica indi­ get quodam dono perfici. Considerantur tamquam perfectae in seipsis. Ratio data est immediata coniunctio cum Deo : « volun­ tas non habet aliquam imperfectionem de ratione sua in nobis quantum ad modum suae operationis, sicut intellectus qui cogno(*) ΙΙ-Π, qu. 19, a. 7, R. (*) II-II, qu. 19, a. 7, ad 2. (·) ΙΙ-Π, qu. 45, a. i, ad 3. — 237 — scit «accipiendo a phantasmatibus. Unde in statu viae Deum per essentiam amamus, non autem videmus. Et ideo non potest ac­ cipi supra illam virtutem quae est in voluntate, aliquid donum perficiens ad agendum nobiliori modo quam sit modus virtutis » (*)■ Diverso modo loquitur S. Thomas in Summa theologica : « illud quod est perfectum secundum ordinem suae naturae, indiget adiuvari ab eo quod est altioris naturae ; sicut homo, quantumcumque perfectus, indiget adiuvari a Deo. Et hoc modo virtutes, quae perficiunt potentias animae, secundum quod ducuntur ratione, quantumcumque sint perfectae, indigent adiuvari per dona, quae perficiunt potentias animae, secundum quod sunt motae à Spi­ ritu Sancto » (’). Haec differentia sat conspicua etiam in ista materia re­ fulget. Dum enim in Commentario donum timoris tantum virtu­ tes morales adiuvat, in prima secundae Summae theologicae quandam specialem habitudinem videtur accipere ad virtutem spei, quae in secunda secundae ulterius explicatur, quando Aquinas virtuti spei expresse operam dat. Haec habitudo videtur consistere praesertim in quadam cor­ roboratione, quam donum timoris affert certitudini spei. Obiec­ tum enim spei, Deum, beatitudinem nostram, non viribus nos­ tris, sed persolum divinum auxilium adipisci possumus: «spes nostra attingit ad ipsum Deum, cuius auxilio innititur» (’). Totii firmitas virtutis spei stat in auxilio divino. Fides certitudinem prae­ stat nobis de omnipotentia et misericordia Dei, cuius auxilio vi­ tam aeternam persequi possumus. Per fidem certi sumus, quod Deus potens est et etiam nos volens participes facere beatitudinis aeternae, et quod Deus per infinitam suam misericordiam non denegat nobis auxilia necessaria ad hanc beatitudinem per­ veniendi. Quia spes nostra huic omnipotentiae et misericordiae Dei innititur, ideo quoad suum motivum formale est certissima; nec omnipotentia, nec misericordia divina deficere possunt. Si ta(*) III, d. XXXIV, qu. r, a. i ad 5; & cf. III, d. XXXIV, qu. i, a. 2, ad 1. (·) III, qu. 7, a. 5, ad r. (·’) II-II, qu. 17, a. i & cf. 2. - 238 - men deficeremus a consecutione beatitudinis, hoc contingit non ex defectu motivi sed ex infirmitate nostra, ex defectu liberi ar­ bitrii ponentis obstaculum per peccatum Haec autem defectibilitas, quae est ex parte subiecti, quid accidens est in ipsa tenden­ tia spei, eiusque certitudinem non destruit: «hoc non praeiudicat certitudini spei», essendo tota gravitas, pondus positum in ipso Deo. (*). Haec tamen defectibilitas ex parte nostra habita certam in­ quietudinem prae se fert, quandam imperfectionem relinquit in spe, quae tollitur saltem ex parte per donum timoris. Timor et spes, ut duo motus contrarii, primo aspectuse ma­ gis destruere, quam perficere videntur Haec tamen antino­ mia apparens dissolvitur, si eorum obiecta accuratius con­ siderantur. Aliud est enim obiectum timoris filialis, quam spei : non timemus Deum non posse esse nostram beatitudinem perfec­ tam. nec nos privare ab auxilio eius divino, sed timemus ab hoc auxilio nos subtrahere propter flexibilitatem nostrae voluntatis : «spes quae est virtus, non opponitur timori qui est donum, quia spes extendit se in Deum ex consideratione divinae largitatis, ti­ mor vero dicit resilitionem ex consideratione propriae parvitatis. Et ita non est secundum idem resilitio timoris ct extensio spei ; unde non sunt contraria » (*). Haec doctrina iam in Commentario prolata in Summa theologica reassumitur et perficitur, prout prae­ ter exclusionem omnis oppositionis inter spem et donum timoris mutua cohaerentia et perfectio affirmatur . « Timor filialis non contrariatur virtuti spei. Non enim per timorem filialem timemus, ne nobis deficiat quod speramus obtinere per auxilium divinum, sed timemus ab hoc auxilio nos subtrahere. Et ideo timor filialis ei spes sibi invicem cohaerent, et se invicem perficiunt » (’). Spes ex parte sui proprii motivi corroborat, perficitque do­ num timoris. Hoc enim refugit se separare ab eodem auxilio di­ vino, quo spes innitur. Quo maior est igitur nisus in auxilium di(') Cf. II-II, qu. 18, a. 4, ad 3. (*) HI, d. XXVI, qu. 2, a. 1, ad 4. (’) II-II, qu. 19, a. 9, ad 1. - 239 — vinum per virtutem spei, eo magis opponimus nos separationi a Deo. «Ea [spe] crescente crescit timor filialis; quia quanto ali­ quis certius expectat alicuius boni consecutionem per auxilium alterius, tanto magis veretur eum offendere, vel ab eo separa­ ri » Donum autem timoris virtutem spei adiuvat. perficitque corroborando eius motum, tendentiam ad bonum speratum. Per timorem filialem quidem, dono sapientiae adiuvante magisque penetrando infinitam miseriam, inconstantiam et fragilitatem suam· homo abhorret, refugitque a seipso, ponendo totam fiduciam in Deo auxiliante : « spes importat motum secundum habitudinem ad terminum ad quem tenditur ; sed timor importat magis mo­ tum secundum habitudinem recessus a termino a quo » (’). Et quo vehementior est recessus a seipso, tanto intensior est acces­ sus ad Deum. Sic pulchre apparet, quomodo spes et timor, licet sint motus contrarii, tamen se invicem compleant et perficiant. Per recessum doni timoris a rebus temporalibus et per accessum spei ad ipsum Deum, beatitudinem nostram, en tota tendentia vitae nostrae ad perfectionem spiritualem comprehenditur (3). Perfectio igitur, quam virtus spei et donum timoris sibi in­ vicem praestant, nititur illo principio, iuxta quod motus contra­ rii secundum contrarietatem tum directionis, tum simul termi­ norum se mutuo complent et confirmant. Adiuvat insuper donum timoris virtutem spei destruendo immoderantiam praesumptionis. Obiectum enim spei est bonum arduum possibile. Potest autem esse aliquid possibile aut ex vir­ tute propria, aut per virtutem divinam. Utroque modo potest committi immoderatio praesumptionis. Sic quis se praesumptuose habet, quando confidendo de propria virtute ad obiectum spei, P) II-II, qu. 19, a. 10, ad 2. (a) II-II, qu. 19, a. 12, ad 3. (3) « Ex dictis siroul patet, timorem filialem Dei virtuti theologicae spei non tantum non contrarian, sed maxime respondere. Spes enim inclinat nos ad expectandum Dei auxilium, quo nobis ad beatitudinem aeternam conse­ quendam opus est ; timor autem filialis nos ad inhaerendum Deo fugiendamque ab eodem separationem inducit ». C. Weiss, De septem, p. 202, n. 13. — 240 — tamquam sibi possibile, tendit, quod revera virtutem suam ex­ cedit : « talis praesumptio manifeste ex inani gloria procedit ; ex hoc enim quod aliquis multum desiderat gloriam, sequitur quod attentet aliquid super vires suas » (l). Insuper potest aliquis ca­ dere in vitium praesumptionis confidendo nimis virtute et mise­ ricordia divina ita, ut possibile teneat etiam id. quod de facto non est possibile. Talis praesumptio « innititur inordinate divinae mi­ sericordiae vel potentiae, per quam quis sperat se obtinere glo­ riam sine meritis vel veniam sine paenitentia » (2). Donum timoris contra utramque praesumptionem adiutorium praebet virtuti spei. Contra praesumptionem ortam ex fidu­ cia virtutibus nostris parvitatem, nullitatem nostram et vanita­ tem rerum temporalium ostendit ; ad autem destruendam prae­ sumptionem consistentem in immoderata, adulterata fiducia in virtute divina nos cogit ad profundissimam sublectionem excel­ lentiae Dei potentis infligere malum poenae, cuius remissionem audacter praesumpsimus. Contra igitur praesumptionem adiuvat donum timoris praesertim per hoc quod loco misericordiae Dei abusive interpretatae ponit iustitiam divinam. « Secundum ergo considerationem ipsius iustitiae insurgit in nobis timor ; secundum autem considerationem ipsius misericordiae insurgit in nobis spes. Et ita secundum diversas rationes Deus est obiectum spei et ti­ moris » (’). Donum timoris, quia actibus elicitis adiuvat virtutem spei, ideo principaliter ci corresponded Timoris enim filialis est reve­ rentiam exhibere excellentiae Dei, cuius intuitu nostra pauper­ tas, in sua nuditate apparens, nos impellit ad sperandum non in nobis, sed in solo auxilio divino. Hic motus, quo recedimus a nobis plenus impetu, vitalitate potentiae irascibilis, ex qua oritur, cor­ roborat et perficit spem in Deo positam. « Donum autem timoris principaliter quidem respicit Deum, cuius offensam vitat ; et se­ cundum hoc correspondet virtuti spei » («).*(*) (’) (*) (3) (4) II-II, qu. 2i, a. 4, R. Ibidem. II-II, qu. 19, a· b ad 2. II-II, qu. 14r, a. 1, ad 3. — 241 Donum timoris praeter hanc habitudinem principalem, quam habet ad virtutem theologicam spei, secundario respicit etiam virtutem moralem temperantiae : « secundario autem potest re­ spicere quaecumque aliquis refugit ad vitandam Dei offensam. Maxime autem homo indiget timore divino ad fugiendum ea quae maxime alliciunt, circa quae est temperantia ; et ideo temperan­ tiae etiam correspondet donum timoris» (l). Ex hoc videtur do­ num timoris non tam actibus elicitis, quam imperatis adiuvare et perficere temperantiam, ideoque dicitur eam tantum secun­ dario respicere. Ad hanc relationem intelligendam oportet notare temperan­ tiam iuxta Aquinatem diversos sensus accipere. Temperantia, prout significat quamlibet moderationem impetus passionis con­ cupiscibilis ab allicientibus, est virtus generalis plures virtutes, ut partes potentiates, sub se habens. « Si vero consideretur antonomastice temperantia, secundum quod refrenat appetitum ab his quae maxime alliciunt hominem, sic est specialis virtus, utpote habens specialem materiam » («). Inter virtutes sub temperantia contentas humilitas, cuius subiectum non potentia concupiscibilis sed irascibilis est, pro obiecto quid arduum habet. Licet sic ratione subiecti differat a temperantia, tamen a S. Doctore ei adseribitur, quia partes vir­ tutum principalium, qualis est temperantia, non ratione conve­ nientiae in eodem subiecto, sed in eodem modo formali operandi assignantur (3). Tam vero sicut modus operandi temperantiae est refrenatio impetus passionis, ita modus operandi humilitatis est repressio motus spiritus in magna tendentis, sive superbiae. Si igitur humilitas, et temperantia intellectae ut virtutes spe­ ciales. comparantur ad donum timoris, humilitas et vitium ei op­ positum, superbia, quia in potentia irascibili sublectantur, tem­ perantia «directius» referuntur ad donum timoris. Propter inhae- (l) Ibidem. (*) II-II, qu. 141, a. 2, R. Cf. & qu. 145, a. 4, R. ; & qu. 186, a. 1, R. (*) Cf. II-II, qu. 161, a. 4, ad 2 ; & qu. 137, a. 2, R. ; & qu. 157, a. 3, R. — 24* — sionem in eadem potentia irascibili sicut timor filialis, ita humi­ litas et superbia respiciunt obiectum arduum (*). Consideremus habitudinem humilitatis et temperantiae ad donum timoris seorsim. Humilitatis est temperare et refrenare animum ne immo­ derate tendat in excelsa. Et hoc fit secundum interiorem motum animae, prout considerans aliquis suum defectum in infimis se tenet. Vilitatis suae conscius subiectionem exhibet Deo, « propter quem etiam aliis humiliando se subicit » (’) « et ideo quilibet ho­ mo secundum id quod suum est, debet se cuilibet proximo subicere quantum ad id quod est Dei in ipso » (*). Ratione huius sub­ lectionis humilitas vocatur a S. Thoma « spiritualis aedificii fun­ damentum » (*), « quia per hoc maxime removetur impedimentum humanae salutis, quae consistit in hoc quod homo ad caelestia et spiritualia tendat, a quibus homo impeditur, dum in terrenis magnificari studet. Et ideo Dominus, ut impedimentum salutis auferret, exteriorem celsitudinem contemnendam monstravit per humilitatis exempla. Et sic humilitas est quasi quaedam dispo­ sitio ad liberum accessum hominis in spiritualia et divina bona » (*). Humilitas igitur idem officium explet in vita morali, quam do­ num timoris, quod eam amplius perficit ratione sui motivi divi­ ni. Donum timoris, licet per actum principalem adiuvet subiec­ tionem humilitatis, tamen ei tantum secundario adscribitur. quia suum auxilium praesertim actibus imperatis praestat. Humilitas enim ordinatur ad superbiam reprimendam, quae est inordinatus appetitus propriae excellentiae (·). Talem autem appetitum excludit donum timoris per beatitudinem paupertatis spiritus. Per hunc actum imperatum doni timoris homo desinit quaerere in omnibus seipsum et vult magnificari in solo Deo. « Et ideo ex hoc quod aliquis perfecte timeat Deum, consequens est quod non quaerat magnificari in seipso per superbiam, neque (‘) (’) (’) (4) (8) (·) Cf. II-II, qu. 19, a. 12, R. Π-ΙΙ, qu. 161, a. 1, ad 5. II-II, qu. 161, a. 3, R II-II, qu. 161, a. 5, ad 2. II-II, qu. 161, a. 5, ad 4. Cf. II-II, qu. 162, a. 1-2, & I-II, qu. 84, a. 2, ad 2. — 243 — etiam quaerat magnificari in exterioribus bonis, scilicet honori­ bus et divitiis ; quorum utrumque pertinet ad paupertatem spiri­ tus, secundum quod paupertas spiritus intelligi potest vel exina­ nitio inflati et superbi spiritus, ut Augustinus exponit (x), vel etiam abiectio temporalium rerum, quae fit spiritu, id est propria voluntate per instinctum Spiritus Sancti, ut Ambrosius (4) et Hie­ ronymus (* *) exponunt » (*). Dum beatitudo paupertatis spiritus humilitatem adiuvat con­ tra superbiam, alius actus imperatus doni timoris, beatitudo luc­ tus temperantiam perficit, quae sic corroborata non tantum a de­ lectationibus illicitis, sed etiam licitis propter reverentiam Dei ab­ stinet :« quia qui Deum reveretur, et ei subditur, non delectatur in aliis a Deo » (’). Obiectum tamen temperantiae non est quid arduum, quod autem respicit timor et humilitas, « et ideo direc­ te beatitudo paupertatis respondet timori, beatitudo autem luc­ tus ex consequenti » (·). Item directius ordinatur donum timoris ad humilitatem, quam ad temperantiam perficiendam. Humilitas enim, sicut timor filialis, proprie datur ad sublectionem Deo exhi­ bendam, temperantia autem ad delectationes carnis refrenan­ das. quae timori tantum ex consequenti opponuntur (’). Donum timoris igitur in Sumina theologica correspondet duabus virtutibus ; actibus elicitis virtutem theologicam spei, actibus vero imperatis virtutem moralem temperantiae perficit. Progressus igitur doctrinalis habitudinem ad virtutem spei re­ spicit, nam in Commentario super Sententias timor filialis tantum ad corroborationem virtutis temperantiae ordinatur. Doctrina completur, prout praeter actus imperatos, etiam eliciti sunt propriae virtutis perficiendae. ** * (*) (*) (а) (4) (б) (·) (7) S. AUGUSTINUS, De sermone Domini in monte, lib. 1, c. 4 (PL 34, 1234). S. ambrosius, In Luc., lib. V, c. 6 v. 20 (PL 15, 1735). S. Hieronymus, In Matth., c. V, v. 3 (PL 26, 34). II-II, qu. 19. a. 12, RII-II, qu. 19, a. 12, ad 2. Ibidem. Cf. ibidem. 244 — Doctrina in Sumina theologica contenta ad pulchram expla­ nationem notionis communis timoris reduci potest. Notio com­ munis timoris, motus appetitus in se resilientis, in diversos ordi­ nes transposita, tum passionem, tum actum voluntatis, tum de­ nique in sua altissima significatione unum ex septem donis desi­ gnat. In hac alta significatione timor maiorem amplitudinem ac­ cipit, quae praesertim actibus elicitis et imperatis manifestatur. Actibus elicitis, subiectione reverentiali et fuga a malo culpae, do­ num timoris virtutem spei, beatitudine autem paupertatis et lu­ ctus virtutem temperantiae perficit. Ideoque virtuti spei princi­ paliter, temperantiae autem tantum secundario corresponded Principium, quod causai et continuo fovet donum timoris est ca­ ritas, quod autem dirigit in eius operatione est donum sapientiae. V. De ultimis Commentariis in S. Scripturam (1270-73) Angelicus reliquis annis vitae suae interpretando verba di­ vina significationem timoris Domini saepe debuit explicare. In his Commentariis fidelis Dei servus non recusavit doctrinam re­ petere. ut inculcata corda magis penetraret f1). Quia autem ad antea exposita nihil novum addunt, ideo relinquimus, animum ad­ vertendo solum ad Commentarium in epistolam ad Romanos S. Pauli, ubi influxus Spiritus Sancti in exercitio timoris filialis, ut doni, perpulchre monstratur (*). (1) Videsis praesertim commentaria in Psalmos XVIII, ίο; XXI, 24 ; U, 8. (2) « Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Non enim acce­ pistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba pater ». Ad Rom., c.VIII, 14-15. Pro critica textuali, videsis MJ, Dagrange, Saint Paul, Epilre aux Romains, Paris, 1922, p. 200-2. — 245 “ Dona nunc revera sunt organa Spiritus Sancti, per quae re­ gnat ipse super filios Dei. Soli illi vocantur filii Dei, qui reguntur a Spiritu Sancto, cuius sub sola directione et motione vitam ae­ ternam, haereditatem caelestem consequi possumus. Divus Thomas verba: « Quicumque enim spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei », sensu valde reali nobis explicat. « Quicumque spiritu Dei aguntur, id est, reguntur sicut a quodam ductore et directore, quod quidem in nobis facit spiritus, scilicet inquantum illuminat nos interius quid facere debeamus» (*). « Agi » igitur a Spi­ ritu Sancto, conditio necessaria ad beatitudinem consequendam, imprimis specialem directionem, manuductionem designat per mo­ dum interioris illuminationis, per quam scimus ut filii Dei, quod facere debeamus. Hanc autem illuminationem per ipsa dona intel­ lectiva recipimus. « Agi » a Spiritu Sancto non tantum ad solam directionem restringitur, sed etiam ex parte voluntatis adfert specialem mo­ tionem : v homo autem spiritualis non tantum instruitur a Spiritu Sancto quid agere debeat, sed etiam cor eius a Spiritu Sancto mo­ vetur : ideo pius intelligendum esi in hoc, quod dicitur : Quicuni­ que spiritu Dei aguntur. Illa enim agi dicuntur quae quodam superiori instinctu moventur. Unde de brutis dicimus,quod non agunt, sed aguntur : quia a natura moventur et non ex proprio motu ad suas actiones agendas. Similiter autem homo spiritualis non quasi ex motu propriae voluntatis principaliter, sed ex instinctu Spiritus Sancti inclinatur ad aliquid agendum secundum illud Is. LIX, 19 : Cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Dei cogit ; et Luc. IV, 1, quod Christus agebatur a spiritu in de­ serto » (·). Unde filius Dei non tantum per quandam illuminationem dirigitur, sed agit et operatur vi specialis instinctus. Hi autem instinctus speciales recipiuntur per dona exeeutiva : debet enim homo, ut possit persequi illuminationem divinam, etiam adiuvari ex parte potentiarum exeeutivarum. (’) Ibidem, c. 8, lect. 3. P) Ibidem. —■ 246 — Vita filiorum Dei est igitur plene sub influxu Spiritus Sancti. Dona sunt illa mirabilia organa, quibus Ipse dirigendo intellectum, movendo voluntatem, secure regit vitam nostram ad patriam. Influxus tali modo abundans Spiritus Sancti minime violat vel deprimit libertatem, sed salvat elevatque eam. « Non tamen per hoc excluditur quin viri spirituales, per voluntatem et liberum arbitrium operentur, quia ipsum motum voluntatis et liberi arbit­ rii Spiritus Sanctus in eis causât, secundum illud Phil. II. 13 : Deus est qui operatur in vobis velle et perficere » (’). « Spiritus autem Sanctus sic nos ad agendum inclinat ut nos voluntarie agere faciat, inquantum nos amatores Dei constituit. Filii igitur Dei libere a Spiritu Sancto aguntur ex amore, non serviliter ex timore »( *). In omni enim timore distinguitur id quod et a quo timetur. Timor servilis est a Spiritu Sancto, prout id. quod timetur, sci­ licet malum poenae, venit ab ipso Deo. Inquantum autem ma­ lum poenae et non malum culpae, bono spirituali oppositum re­ fugit, talis timor non est ab eo. Non enim ex amore boni, sed ex timore poenae movetur ad Deo oboediendum. « Unde et si per huiusmodi timorem aliquis bonum faciat, non tamen bene facit, quia non facit sponte, sed coactus metu poenae, quod proprie est servorum. Et ideo timor iste proprie dicitur servilis, quia ser­ viliter facit hominem operari » (’). Timor autem initialis et filialis est a Spiritu Sancto etiam quantum ad id quod refugit. Obiectum enim horum est malum culpae, separationis a Deo. quia « timent separari a Deo per pec­ catum propter gratiam caritati infusam ». Timor tamen initialis, proprius exordii vitae spiritualis, habet adhuc α oculum » ad poe­ nam (*). (*) Ibidem. Videsis etiam Contra Gentiles, libr. III. c. 148 et libr. IV', c. 22, cum commentariis Ferrariensis, ed. Leonina, t. XIV, p. 438 et t. XV’, p. 84-85. (’) Contra Gentiles, libr. IV’, c. 22. (’) Comment, ad Rom. c. 8. leot 3. (*) Cf. ibidem. — 247 — Initiali mox succedit timor filialis, qui iam ex purissimo amore caritatis perfectae procedit. Hic est ille amor, qui « facit li­ bertatem filiorum. Facit enim hominem voluntaria ad honorem Dei operari, quod est proprie filiorum »(x). Affectu huius amoris et moti a Spiritu Sancto clamamus : Abba, pater. Amor et timor filialis sunt igitur in pleno sensu a Spiritu San­ cto, a cuius largitate dependet, ut talibus donis instructi agamus modo vere divino. Commentarium in Sententias de instinctu divino in operatio­ nibus donorum exequentium mentionem non facit. Haec doctrina solum in Summa theologica elaboratur et nunc lucide applicatur ad donum timoris. Conclusio Totus progressus doctrinalis doni timoris apud divum Thoniam circa duo opera fundamentalia, Commentarium in Senten­ tias et Summam theologicam versatur. Dum in his duobus ope­ ribus doctrina expresse examinatur, in caeteris, praesertim in Commentariis S. Scripturae tantum applicatur. Verba sacra am­ plam praebent occasionem ad doctrinam repetendam, imoque ulterius explicandam (*). Tum in Commentario, tum in Summa theologica considera­ tionem timoris Dei quoddam studium de ipsa notione doni prae­ cedit. Tale studium aperte afficit donum timoris. Notio doni in Commentario ex suis effectibus hauritur, eiusque modus operandi diffuse explicatur. Inter eius actus potius imperati, beatitudines, quam eliciti deferuntur. Tota igi­ tur tractatio plane correspondet arti in Commentario progre­ diendi. quae licet plura illustret, tamen non pauca sub obscurita­ te relinquit. Actus imperati, qui circa easdem materias, circa (*) Ibidem. (a) Cf. Prol. iu Summam theologicam. — 248 — quas virtutes morales, versantur, connexionem donorum cum illis explicant, habitudo tamen cum virtutibus theologicis solum iu Summa theologica per actus elicitos accuratius explicatur. Item principium divinum, eiusque interventus in operatione doni ma­ gis insinuatur et supponitur, quam explicatur. In Summa theologica propter artem contrariam progredien­ di pluribus in Commentario obscure relictis, lumen affertur. Prin­ cipium divinum, eiusque interventus per modum instinctus spe­ cialis imprimis detegitur, ex quo caetera, notio doni, eiusque ne­ cessitas et habitudo ad virtutes optime exponuntur. Haec sublimis consideratio perficit, complet doctrinam in Commentario prola­ tam. Progressus doctrinalis notionis doni etiam consideratione doni timoris affulget. In Commentario timor filialis per beatitudines paupertatis spiritus et luctus ad corroborandam virtutem tem­ perantiae refertur, connexio cum virtute spei tantum in Summa theologica apparet. Hic clare docetur necessitas interventus Spi­ ritus Sancti in operatione doni timoris: iustus fertur a Spiritu San­ cto ad subiectionem reverentialem Deo exhibendam. Principale intentum non in explicatione actuum imperatorum, sed elicito­ rum ponitur, quod multum adiuvat intellectionem doni timoris. Ad hos actus dirigendos ordinatur donum sapientiae, cuius inti­ mior coniunctio cum timore filiali in Commentario nondum dete­ gitur. Caritas autem in his duobus operibus remanet semper prin­ cipium, ex quo oritur, et cum quo augetur donum timoris. Quantum ad timorem Dei apud S. Thomam de progressu doctrinali hire loquimur, doctrina tamen non mutari, sed pene­ trari, perfici et compleri nobis certo videtur. EPILOGUS Non videtur nobis inutile breviter revolvere progressum doc­ trinalem in hoc volumine contentum, ut prae oculis habeantur penetratio, elaboratio et systhematizatio huius doctrinae de ti­ more Dei, — de quo modo verbo amoris modo verbo comminatio­ nis edocet Sacra Scriptura, de quo plura pulcherrimaque scripse­ runt SS. Patres. —in hoc saeculo effervescendae in quo Scholasti­ ca traditionem Patrum tanto amore discussit, explicavit, novis inquisitionibus novisque solutionibus ditavit, totumque in uno corpore doctrinali recollegit. Timor Dei iam apud Patres unum ex septem donis conside­ ratur ; quomodo autem diversae eius differentiae in ratione doni participent, tempore decurrente explicatur. Haec connexio ti­ moris Dei cum notione doni exigebat, ut studium nostrum ad utrumque extenderetur. i) Dona esse virtutes sanctificantes mentes fidelium Petrus Lombardus docet, utque doctrinam S. Ambrosii proponit. Sen­ tentia dona et virtutes identificans fuit communiter recepta, a qua Auctor Summae Sententiarum, eiusque sectator Joannes Saresberiensis virtutes esse effectus donorum constituentes re­ cedunt. Sicque convenientia theologorum turbata diversissimae opiniones oriuntur. Revera pro notione doni venanda saeculum inquietudinis et investigationis patet. Praepositinus adhuc cum Magistro Lombardo sentiens de diversis opinionibus instruit. Guillelmus Antissiodorensis compromissum facere videtur inter scholam Lombardi et recentium, admittendo identitatem realem et introducendo distinctionem in corum motivis. Dona sub moti­ ves supernaturalibus ad actus internos, virtutes vero sub motivis naturalibus ad actus externos ordinantur. Simon Tornacensis comprobat doctrinam Summae Sententiarum, quam Stephaniis Langton dona statuendo effectus virtutum subvertit. Interim aliae et aliae theoriae in lucem prodeunt. Praepositinus rcicit theo­ riam. tria dona : timorem, pietatem et fortitudinem virtutes, — 250 — cetera vero usus potentiarum rationis et intellectus esse docentem. Philippus Cancellarius noscit opiniones, quarum prima ad expli­ candam differentiam dona esse ad patiendum, virtutes vero ad operandum docet, altera autem dona in facultate rationis, virtu­ tes vero in facultate voluntatis ponit. Ipse vero distinguit dona late et stricte sumpta, quorum late sumpta esse virtutes admittit, sed stricte sumpta ad actus actibus virtutis perfectiores perficien­ dos ducit. Actus donorum sunt tantum medii, quibus altiores simulque perfecti per beatitudines efficiuntur. Dona adiuvant vir­ tutes impedimenta ex corruptione orta removendo, ut illae libe­ rius et expeditius a potentia procedant. Doctrinam Philippi Can­ cellarii acceperunt et explicaverunt Magistri illustres ex schola franciscana : Alexander Halensis, Odo Rigaldus et praesertim S. Bonaventura. Iuxta Seraphicum Doctorem per peccatum po­ tentiae nostrae sunt infectae et declinatae a bono. Virtutum est rectificare et vigorare potentias ad actus necessarios salutis pro­ ducendos. Ex liberalitate autem divina recepimus dona, quae sunt habitus ad actus actibus virtutum perfectiores eliciendos. Haec autem liberalitas divina superabundat, quando beatitudinibus nos instruendo ad actus perfectos expedit. Ex schola primitiva dominicana Cardinalis Kilwardby do­ ctrinam S. Bonaventurae ut incertam auctoritatibusque minus conformem improbat, talemque extensionem notioni doni tri­ buit, ut haec non solum virtutes sed et praeparationes et sequelas virtutum contineat. Ante eum ex eodem studio generali Oxoniensi Richardus Fishacre ingeniose explicat, quomodo voluntas a peccatis per virtutes, natura a sequelis per dona reparentur. Ma­ gistri dominicani Parisienses magis sunt propensi ad doctrinam S. Bonaventurae. quam B. Petrus de Tarantasia suam facit, S. Albertus M. autem saltem quoad substantiam comprobat, quando triplicem statum actuum defendit. Detegit duplicem imperfectio­ nem virtutum, unamque essentialem, ad quas tollendas haben­ tur dona. Per hoc ratio essendi donorum indicatur. Dona igitur virtutibus extolluntur, excellentia autem per directum influxum Spiritus Sancti explicari videtur. Sic S. Alberti magnopere inter­ fuit in explicanda notione doni, tamen perfecta elaboratio, eius- — 25« — que sub terminis perfecta expressio tantum a S. Thoma obti­ netur. Apud Angelicum Doctorem duplex phasis evolutionis doctrinalis videtur distinguenda. In Commentario super Senten­ tias dona, quia a regula divina immediate reguntur, sicque mo­ dum suprahumanum in operatione consequuntur, apta docentur ad sublevandum imperfectum modum agendi virtutum. Quomo­ do autem in donis Deus istinctu suo immediate regat potentias humanas, hoc arte magistrali in Summa theologica explicatur. Dona apparent ut « organa » Spiritus Sancti, quibus exercet suum imperium super vires nostras. Doctrina sic explicata perpulchram et sublimem notionem praebet de donis, essentialemque facit partem in synthesi doctrinali S. Thomae, quae sine illa perfecta dici nequit. 2) Transeundo ad timoris Dei doctrinam primo percipimus, quod Magister Lombardus — uti notat S. Bonaventura — in divisionem timoris descendit, quin definitionem quandam gene­ ralem Umoris proponat. Duae definitiones a theologis commu­ niter traditae, quarum una S. Augustini timorem ut fugam ani­ mi, altera Damasceni ut exspectationem futuri mali assignat, ad quasdam species restringuntur. S. Bonaventura non relinquit sub silentio difficultates, quas inquisitio definitionis generalis importat, at propter eas a suo proposito non recedit. Sicut confrater eius. Odo Rigaldus, et ipse imprimis obiectum commune inquirit, ut definitionem communem proponat. Arduum, si a bonitate eius sive malitia praescinditur, invenitur ad hoc aptum. Resilitio ab hoc arduo est definitio generalis, quae cuilibet timo­ ri applicari potest, et sicut infimum mundanum timorem ita et supremum spiritum timoris Domini adiuvante analogia continere potest. 3) Infima species timoris Dei est timor servilis, quo poena aeterna timetur et propter quod peccatum cavetur. Pauci ex theologis antiquioribus, inter quos Hugo a S. Victore. Robertus Melodunensis, Alanus dc Insulis et Simon Tornacensis, ad distin­ guendum ab initiali obiectum timoris servilis supplicium tempo­ rale assignant. Timor servilis communiter docetur utilis, quia consuetudinem iustitiae faciendo disponit ad salutem. Tamen —- 252 — de bonitate eius nonnisi cum restrictione loquuntur, quia manet in eo — ut tradit S. Augustinus — peccandi voluntas et sequere­ tur opus, si speraretur impunitas. Haec autem voluntas peccandi obiectum inquisitionis situulque discussionis constituit. Praeser­ tim priores theologi, inter quos Petrus Capuanus, Auctor Summae Sententiarum, opinionem Petri Corbolensis defendunt, qua vo­ luntas peccandi conditionalis, per oppositum ad voluntatem abso­ lutam. tenetur. Praepositinus eandem doctrinam habet, sed acsi contra Stephanii m Langton se defenderet, conditionaleni simul actualem dicit. Stephaniis Langton cum Gaufrido Pictaviensi distinguens voluntatem rationalem et sensualem, voluntatem pec­ candi sensualem appellat. Guillelmus Antissiodorensis neutram opinionem admittens voluntatem quoque peccandi rationalem dicens duas voluntates rationales contrarias sed non contrariorum distinguit. Apud posteriores, sicut apud Alexandrum Halenseni et Cardinalem Hugonem. opinio Petri Corbolensis admittitur, permutando modum dicendi, nam voluntas peccandi fit absoluta et habitualiter manens, voluntas vero non peccandi conditionalis et actualis (l).(*) (*) Concilium Trid. (Sess. VI. c. 6.) docet peccatores disponi ad iustitiam «...a divinae iustitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur [Denzinger-Umberg, Enchi­ ridion, n. 798] 0. Definit (ibid. can. 8.) : « Si quis dixerit, gehennae metum per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo confugimus vel a peccan­ do abstinemus, jicccatum esse aut peccatores peiores facere : a. s. [ibid. n. 818] ». Eadem sancta Synodus (Sess. XIV, c. 4.) contritionem imperfectam, « quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennae et poe­ narum metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat, cum spe veniae, declarat, non solum non facere hominem hypocritam et magis jieccatorem, verum etiam donum Dei esse et Spiritus Sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, scii tantum moventis, quo poenitens adiutus viam sibi ad iustitiam parat [ibid. n. 898] ». Cf. et eiusdem Sess. can. 5 (ibid. 915) ; item Alexandri VII decretum 5. Maii 1667 super attritione ex metu gehennae (ibid. 1146). — Ad rem faciunt plures a S. Sede proscriptae propositiones; ut inter damnatas ab Alexandro VIII. (7. Dec. 1690) prop. 14 : « Timor gehen­ nae non est supematuralis [ibid. 1304] »; prop. 15 : «Attritio, quae gehennae et poenarum metu concipitur, sine dilectione benevolentiae Dei propter se, — 253 - * 4) Attamen posteriores theologos inulto magis quaestio occupat de modo, quo bonitas et malitia in timore servili componi possunt. Tam Petrus Pictaviensis controversiam de bonitate et malitia timoris servilis nuntiat ; Stephanos Langton vero quae­ stionem profunde examinat. Timor servilis iuxta eum est bonus, quia qualitatem substantialem bonam copulat et deformitatem subiecti tantum connotât. Eadem via procedunt etiam insequentes. Timor servilis secundum Alexandrum Halensem est bonus quantum ad timorem poenae, deformitatem autem habet quan­ tum ad exclusionem gratiae. Similiter apud S. Bonaventuram cum habitu timendi Deum punientem connectitur deformitas vo­ luntatis seu servilitas. B. Petrus de Tarantasia disserte advertit servilitatem non per inhaerentiam sed tantum per concomitan­ tia m de habitu timoris esse praedicandam. Cardinalis Kilwardby distinguit timere poenam et timere eam principaliter seu servili­ tatem ; item distinguit Magister Fishacre timorem poenae eiusque intensitatem. S. Thomas igitur doctrinam traditionalem non est bonus motus ac supernaturalis [ibid. 1305] ». Inter Quesnellianas a Clemente XI. (8. Sept. 1713) damnatas prop. 61 : « Timor nonnisi manum co­ hibet, cor autem tamdiu peccato addicitur, quamdiu ab amore iustitiae non ducitur [ibid. 1411] » ; prop. 62: « Qui a malo non abstinet nisi timore poenae, illud committit in corde suo et iam est reus coram Deo [ibid. 1412] » ; prop, 63 : « Baptizatus adhuc est sub lege sicut Tudaeus, si legem non adimpleat, aut adimpleat ex solo timore [ibid. 1413]»; prop. 64: «Sub maledicto legis nunquam fit bonum ; quia peccatur sive faciendo malum sive illud nonnisi ob timorem evitando (ibid. 1414] d ; prop. 65: « Moyses, Prophetae, sacerdo­ tes et doctores Legis mortui sunt absque eo, quod ullum Deo dederint filium, cum non effecerint nisi mancipia per timorem [ibid. 1415] » ; prop. 66 : « Qui vult Deo appropinquare, nec debet ad ipsum venire cum brutalibus passio­ nibus neque adduci per instinctum naturalem aut per timorem sicuti bestiae, sed per fidem et per amorem sicuti filii [ibid. 1416] » ; prop. 67: · Timor ser­ vilis, non sibi repraesentat Deum nisi ut dominum durum imperiosum iniustum intractabilem [ibid. 1417]». — Inter, errores synodi Pistoriensis prop, 25, iuxta quam «timor ipse gehennae, quam fides docet peccato infligendam, non sit in se bonus et utilis, vehit donum supematurale ac motus a Deo inspi­ ratus praeparans ad amorem iustitiae [ibid. 1525] », ut falsa, temeraria, per­ niciosa, divinis donis injuriosa, contraria doctrinae Concilii Tridentini est damnata. — ^54 ~ argute et sollerter comprehendit et exprimit, quando sei vilitas essentiam timeris per modum accidentis sequi ab eo ostenditur. Iuxta communem doctrinam timor servilis quantum ad suam bonitatem a Spiritu Sancto oritur et in fide radicatur. 5) Quomodo autem timor servilis bonitatem suam actui suo. ipsi timere serviliter communicet, vehementer controvertitur. Odo Suessionensis de servitute plus usui quam habitui timoris servilis tribuit, licet utrumque bonum esse in subiecto malo per­ mittat. Stephaniis Langton autem timere serviliter, quia deformi­ tas in eo non tantum connotatur, sed ut principalis forma habetur, pro malo recenset. Sed sponte quaeritur, quomodo possit habere habitus bonus malum usum ? Ideo Petrus Capuanus serviliter timere ut effectum timoris servilis proponit, tamen notat aliam solutionem acceptabilem, qua non timere serviliter sed solum timere sit effectus timoris servilis. Ipsum autem timere serviliter inquantum est a timore servili et non a servilitate est bonum. Iuxta Praepositinum timere serviliter est bonum.' tamdiu < ti­ mere » « sine amore », non « timere » « et non amare » significat. Guillelmus Antissiodorensis sicut timorem servilem ita et timere serviliter bonum esse docet ; ad verba vero S. Augustini, quod in timore servili etsi bonum fiat non tamen bene, respondet bo­ num et bene diverso sensu esse intelligenda. Timor servilis etsi sit bonus, non tamen bene, id est meritorie operatur. Similiter Alexander Halensis et S. Bonaventura non vident, quare non pos­ sit bonitas dici respectu essentiae actus, si hoc fieri potest respec­ tu ipsius habitus ; at Odo Rigaldus ex eo. quod timor servilis est bonus, timere serviliter bonum esse non admittit, quia hoc bonitatem subiecti significaret. Cardinalis Hugo plures opiniones recenset. Impugnatur opinio, quae usum timoris servilis, quia non est meritorius, malum dicit. Sic enim ct actus fidei informis malus esset. Quidam usum eo modo, quo habitum timoris servi­ lis bonum censent : alii e contra malum, quia cum mala volunta­ te coniungitur. Divus Thomas, quandam restrictionem adhi­ bendo, solvit quaestionem. Sicut habitus timoris servilis, ita eius usus est bonus, tamen quia habitus integram bonitatem nondum habet, actus inordinatus ei non repugnat. Eodem sensu — 255 — docet S. Bonaventura usum timoris servilis privari posse a sua bonitate sub actuali quadam deformitate. Eandem doctrinam de­ fendunt theologi recentes, quando timorem serviliter servilem condemnant. 6) Controvertitur quaestio etiam de modo, quo limor ser­ vilis caritate adveniente sit permansurus. Petrus Lombardus utendo verbo S. Augustini altioreni timorem servili « succedere « dicit, quin hoc explicet. Discipulus eius, Petrus Pictaviensis, non de successione, sed de permanentia eiusdem qualitatis lo­ quitur, quae fit modo timor servilis, modo initialis, modo vero castus. Iuxta Simonem Tornacensem idem essentialiter timor est, qui vocatur modo mundanus, modo servilis, nunc initialis, nunc vero reverentialis secundum diversitatem finium. Similiter secundum Praepositinum timor est qualitas, quae modo est ser­ vilis, adveniente autem caritate et exclusa servilitate efficitur initialis, dempto vero eiusmodi accidente redditur filialis. Oppo­ situm autem tenetur in Summa Anonyma : timor servilis non po­ test fieri initialis nec initialis castus, sed adveniente uno esse desinit alius. S. Bonaventura solutionem suam inter duas extre­ mas sententias proponit, quarum prima habitum timoris servilis adveniente caritate sine deformitate remanere docet, iuxta alte­ ram vero caritas habitum quoque eiecit. Ipse autem elementum materiale timoris servilis in initiali permansurum defendit. Iuxta Petrum de Tarantasia timor servilis, quia ex sua essentia specifi­ ca timet principaliter poenam, gcnerice tantum persistit. Cardi­ nales Hugo et Kilwardby contenti sunt differentia specifica inter timorem servilem ct initialem, quin quaestio de modo permanendi eos moveat. S. Thomas dirimit quaestionem docendo timorem servilem ex una parte remanere quantum ad substantiam cum caritate, ex altera parte vero differre a casto secundum substan­ tiam. 7) Timor initialis distinguitur a servili — uti cum Magistro Lombardo communiter docetur —, quia facit Deo servire non solum timore poenae, sed et amore iustitiae. Stephaniis Langton et Guillelmus Antissiodorensis doctrinam permultum penetrant, ostendendo timorem poenae in initiali contentum essentialiter distiti- — 256 — gui a timore servili, quia timor poenae hic iam a caritate genera­ tur. Unde poena per timorem initialem non ut talis, sed ut a Deo separativa timetur. Iuxta tamen S. Thomam timor poenae non est sub influxu caritatis ; imo actus ideo timoris initialis, quia ad bene agendum non solum ex amore iustitiae sed etiam ex timore poenae movetur. Inter duos respectus principalis non est fuga poenae sed timor separationis a Deo. 8) Diverso modo explicatur distinctio timoris initialis a servili et filiali. Petrus Lombardus succedentes dicit timores, quin de modo succedendi aliquid dicat. Petrus Pictaviensis tenet timorem servilem esse eandem qualitatem cum initiali et filiali. Item iuxta Praepositinum eadem qualitas fit a servili initialis exclusa servilitate, ab initiali vero abiecto proprio accidente fi­ lialis. Similiter Simon Tornacensis essentialiter eandem qualita­ tem videt in differentiis timoris. Magis caute loquuntur Stepha­ niis Langton, Gaufridus Pictaviensis et Guillelmus Antissiodorensis timorem poenae in initiali a caritate derivantes. Dum initia­ lem a servili essentialiter distingui asserunt, a filiali tantum accidentaliter differre admittunt. Magister Guillelmus differentiam accidentalem acute explicat, initialem ad amorem mercenarium, castumque ad amorem filialem reducendo. Sicut amor mercena­ rius ct filialis numerice eandem caritatem, etsi in diverso gradu habitam, designant, ita timor initialis et filialis, etsi accidentaliter discrepent, eandem timoris speciem constituunt. Ab hac opi­ nione ad aliam extremam declinat Auctor Summae Anonymae, quando non tantum timorem servilem non posse fieri initialem sed nec initialem filialem docet, quia adveniente uno desinere de­ bet alius. Similiter Magister Rigaldus differentiam essentialem non tantum inter servilem et initialem, sed et inter initialem et filialem extendit. Respectum enim ad poenam, quam ex ratione initialis scit, in filiali non invenit. Iuxta Alexandrum Halensem timor initialis et filialis a servili essentialiter videntur di­ stingui ; poena enim in initiali propter offensam Dei. in filiali propter separationem a Deo, in utroque ergo per accidens time­ tur. S. Bonavcntura ex aequo videtur distinguere timorem ini­ tialem et a servili et a filiali. Caritate adveniente ex timore servi- — 257 - Ii remanet elementum materiale, ut per novum elementum for­ male fiat initialis, itemque ex initiali elementum materiale com­ pletur per novum elementum formale, ut efficiatur filialis. Prin­ cipaliter enim in servili poena, in initiali offensa Dei timetur, in filiali vero reverentia Deo exhibetur. Cardinalis Hugo cum B. Petro de Tarantasia initialem timorem dum a servili specie, a filiali tantum secundum differentiam statuum distinguit. Car­ dinalis Kilwardby huic distinctioni occurrit versute advertendo, si differentia inter timorem initialem et filialem ad diversitatem statuum reducitur, actum accidentalem initialis timoris sicut es­ sentialem remanere debere. Unde hos duos timores non ratione statuum sed officiorum distinguit. S. Albertus doctrinam Cardi­ nalis Hugonis defendit animum advertendo ad differentiam timoris initialis a servili non tantum ratione obiecti sed et subtec­ ti. quia dum unus est passio, alter est habitus. S. Thomas doc­ trinam S. Alberti retentam confirmat et stabilit. 9) De augmento habitus Unioris initialis Petrus Lombardus nondum tractat ; notat tamen crescente caritate timorem poe­ nae diminui, amore iustitiae vero augeri. Petrus Pictaviensis augmentum non admittit, quia timor initialis crescente caritate quod ex una parte accipit, ex altera parte omittit. Neque tamen recusat opinionem, iuxta quam augmentum penes digniorem usum indicatur. Stephaniis Langton et Guillelmus Antissiodoreusis, iuxta quos timor poenae in initiali a caritate generatur, ea crescente essentiam timoris initialis crescere postulant ct dirninutionein tantum accidentalem admittunt, quam primus ex parte effectuum, motus timoris poenae rariores et minus ferventes dicendo, alter vero per imminutionem tormenti conscientiae ex­ plicat. S. Bona ventura ad duos actus animadvertit : ad timere offensam Dei et cum revereri, quorum primus diminuitur, se­ cundus vero augetur crescente caritate. Quia unus est actus prin­ cipalis timoris initialis, alter vero timoris filialis, ipse timor ini­ tialis decrescere, filialis autem crescere dicitur sub influxu ca­ ritatis. Cardinalis Hugo in timore initiali quattuor elementa, scilicet metum poenae, tormentum conscientiae, cautelam ct ipsum habitum distinguens crescente caritate prima duo dimi­ - 25« - nui, altera duo vero crescere dicit. Cardinalis Kilwardby autem duos actus distinguit in timore casto, unum principalem et pro­ prium : timere culpam, alterum secundarium et accidentalem tantumque permissum : timere poenam. Timor castus dummodo utrumque actum possidet, vocatur initialis, quando vero sub maiori influxu caritatis actus secundarius evacuatur, erit filialis. Iuxta S. Albertum M. timor initialis substantialiter est iam cas­ tus, plene tamen talis tunc efficitur, si a respectu poenae expur­ gatur. Iuxta vero S. Thomam habitus timoris initialis, eiusque actus elicitus : timor separationis ex parte obiecti seu amoris Dei, a quo timetur separari, augetur, ex parte tamen subiecti seu possibilitatis talis separationis diminuitur. Actus vero im­ perati diminuuntur, inquantum habent rationem in timore poe­ nae et non separationis. 10) Timor filialis est suprema differentia timoris Dei, quo timemus, ne Deum offendamus vel ab eo separemur, Deumque reveremur. Hi duo actus communiter distinguuntur in timore filiali, quorum tantum usus, quo Deum reveremur, Christo et beatis attribuitur. Timere separari a Deo eumque offendere quo­ modo sit unum, iam a Guillelmo Jriitissiodorensi pulchre osten­ ditur (x). 11) Timor Dei dicitur initium sapientiae, quod de qualibet eius differentia intelligi potest. Timor servilis est illud, quia ducit ad sapientiam nota reddendo nostra peccata nosque illorum poenitcntes faciendo, ut Magister Gandulphus Bononiensis explicat. Sed dum timor servilis tantum principium disponens est ad sa­ pientiam, timor filialis primum eius effectum constituit. Vita enim humana — docet S. Thomas — ut possit regulari per sa­ pientiam, homo se Deo subicere debet per timorem filialem. An­ tehac vero Guillelmus Antissiodorcnsis initialem timorem vocat(*) (*) Inter errores Petri Abaelardi recensentur : e Quod in Christo non fuerit spiritus timoris Domini [Dcnzinger-Umberg, Enchiridion, n. 378] », et « quod etiam castus timor excludatur a futura vita [ibidem, n. 3S2] ». — 259 — cum fide initium sapientiae, quia iuxta eum fides a peccatis, timor vero a reliquiis peccatorum mundat cor. 12} Timor ut donum Dei tres species timoris Dei apud Pet­ rum Lombardum eiusque sequaces comprehendere videtur, quin de modo huius instruamur. Timor servilis donum solum in sensu generali intelligitur, prout a Spiritu Sancto ad dispositio­ nem salutis remotam et negativam praestandam oritur. A Stephano Langton tres rationes adducuntur, quibus timorem ser­ vilem esse donum comprobatur. Est donum gratuitum, quia a Deo est gratis datum sicut bona naturalia, quia naturalibus est superadditum, et denique quia pro signo gratiae futurae acci­ pitur. Idem Magister animadvertit timorem servilem non esse illud donum, quod cum aliis sex ab Isaia enumeratur. Ista dona enim non solum a Spiritu Sancto, sed et cum Spiritu Sancto habentur. Usu recepta est distinctio inter donum a Spiritu Sanc­ to et cum Spiritu Sancto et donum solum a Spiritu Sancto accep­ tum. Philippus Cancellarius distinguit dona stricte et late sump­ ta, quae distinctio communiter admittitur. Iuxta Alexandrum Halensem timor servilis quantum ad timorem poenae, et non quantum ad exclusionem amoris Dei, est donum late dictum, timor vero filialis est donum stricte dictum. Odo Rigaldus distin­ guit donum naturae superadditum in gratis datum et gratum faciens. Timor servilis, prout a fide oritur, est donum gratis datum, initialis gratum faciens in statu imperfectionis, filialis vero est illud in statu perfectionis. Notat adhuc S. Bonaventura timorem filialem magis gestare nomen doni, quia potius est Spi­ ritus Sancti, quam servilis. Ceteri timores per comparationem ad filialem partiuntur hoc nomine, inquantum in illo includuntur. Hanc dependentiam timoris servilis a filiali penetrat S. Albertus M. distinguendo donum per se et primo, id est principaliter, et secundario, id est sensu derivato acceptum. Donum in sensu pri­ mo sumptum est tantum timor castus, in sensu autem secundario et derivato sunt timor servilis et initialis. Timor autem initialis cum filiali donum proprie et stricte sumptum constituit, timor vero servilis tantum sub dono generaliter accepto continetur. Eandem doctrinam profert S. Thomas adnotando timorem ser- 26ο vilem solum in sensu generali dici donum, timorem vero initia­ lem tantum habere rationem doni in sensu stricto, inquantum timorem castum participat. 13) Actus doni timoris : timere separari a Deo eumque of­ fendere et Deum revereri quod spectat, hos duos actus omnes auctores saltem attingunt. Efficientia et excellentia istis attributa dependet a notione ipsius doni. Sic apud quos dona animam per ac­ tus actibus virtutum superiores perficiunt, actus doni timoris ad symptoma superbiae post culpam relictum delendum ordinantur. Praeter hos actus S. Thomas de actibus imperatis doni timoris loquitur, quorum praesertim beatitudo paupertatis spiritus et beatitudo luctus commemorantur. 14) Habitudo timoris Dei cum fide docetur iam in Sacra Scrip­ tura magisque explicatur a Patribus et posterioribus theologis. Habitudo inter timorem servilem et castum saepe illustratur per habitudinem fidei informis ad formatam. Alanus ab Insulis ter­ minum fidei initialem extra-sumptum timorem servilem, intra-sumptum timorem initialem, terminum vero finalem intrasumptum timorem filialem, et extra-sumptum timorem reverentialem dicit, quia tunc reverentia sine fide permanebit. 15) Similiter habitudo timoris Dei ad virtutem spei originem a Sacra Scriptura habet. Timor et spes sunt duae molae — notat Alanus ab Insulis post S. Gregorium M. — inter quas vita Chri­ stiani ducitur ; sine timore homo negligens, sine vero spe depres­ sus est. 16) Donum timoris speciali modo ordinatum ad quasdam virtutes pro tollenda carum imperfectione, quod attinet, iuxta S. Albertum M. donum timoris omnibus virtutibus auxilium praebet removendo mala, quae exercitium earum impedirent, quin alicui specialiter corresponderet. Communiter tamen ti­ mor Dei ad virtutem moralem temperantiae et humilitatis cor­ roborandam ordinatur ; apud vero S. Bonaventuram et B.Petrum de Tarantasia inter virtutes theologicas spem expedit. In Com­ mentario super Sententias S. Thomae virtus spei remanet sine proprio dono, et solum in Summa theologica accipit praecipuum iuvamen a dono timoris. In hoc opere magistrali Doctor Angelicus — 201 — arte explicat modum, quo donum timoris subsidio venit virtuti­ bus, et quidem suis actibus elicitis virtuti spei, inter vero actus im­ peratos humilitati beatitudine paupertatis et temperantiae bea­ titudine luctus. Tum sententia S. Alberti M. tum sententia S. Bonevanturae vel S Thomae praeprimis in doctrina eorum de na­ tura doni nituntur. 77) Donum timoris succurrit ceteris donis, quin habitudinem specialem ad aliquid habeat, neque directio eius sub quodam determinato dono efficitur, sed saepe illuminationi fidei commit­ titur. In Summa autem theologica divi Thomae specialis eius connexio detegitur cum dono sapientiae. 18) Ut paucis dicamus, progressum doctrinalem optime ob­ servari posse datum est. Doctrinam Patrum a Petro Lombardo arte collectam vidimus multis problematibus, multisque obiectionibus onerari, profundioresque elucubrationes exigere. Diffi­ cultates et solutiones sibi invicem succedentes progressum doc­ trinalem continuo fovebant. 79) Momentum timoris Dei in oeconomia salutis saepissime alta voce proclamatur. Verba tantum Guillelmi AI verni, S. Bo­ naventurae et Divi Thomae in memoriam revocamus, quae com­ prehendunt sapientiam Sacrae Scripturae et SS. Patrum. Timor Dei est optima dispositio ad gratiam, fundamentum vitae Christia­ nae, iuvamen fidei, tutamen spei, comes et custos animae per om­ nes status et gradus, perfectionisque filiorum Dei effectus: sine timo­ re nec in via nec in patria Deo placere possumus. INDEX PERSONARUM Alanus ah Insults 15-17 23 30 68 251 260. Albericus Remensis 14. Albe ftus Magnus (S.) 72 rig 123 145 150 152-170 176 190 202 250 257 258 261 Alexander Papa III. 9. Alexander Halensis 72 73-77 107 108 109 144 176 250 252 253 254 256 259. Anselmus (S.) XXVII 1 73. A nseltnus Laudunensis 8. Amann E. 9. Ambrosius (S.) XXI11 1 2 243 249. Aristoteles 46 65 80 112 133 150 151 191 193 206 224. Augustinus (S.) XXIII-XXV 2 3 32 33 37 38 56 57 68 69 72 73 78 79 80 93 96 97 98 101 108 I12 i14 128 129 131 *3 2 J52 »59 228 243 251. Baches I. 166. Bandinus 6. Beda Venerabilis (S.) XXVII2 129. Bernardus (S.) XXVIII 1. Bonaventura (S.) 67 72 73 78 87-106 107 108 109 no 118 119 122 123 131 132 145 147 148 176 190 202 250 251 253 254 255 256 257 259 260 261. Bonnefoy Fr. 91 94. Cassiodorus XXVI-XXVII 3 50. Cayri A. 6 11. Ceuppens F. 196. , Chossat M. 11. Cicero 14. Damascenus J. XXIX 73 78 81 82 96 97 108 129 158. Damasus Papa I (S.) XXII. D’Alencon E. 72. De Guibert J. 202. De Romanis H. (B.) HI. De Sylvestris Ferrariensis F. 246. De. Vio Cajetanus Th. 225 232. De Walter J. 7 8. Del Prado N. 204. Denifle 24 39 195. Denzinger-Umberg XXII 252 253 258. Dionysius Areopagita (Pseudo-) 93· Edmundus Rich 123. Ehrle F. 112 124 131 150. Eyssenhardt F. 17g. Felder H. 72 in. Firel P. 78. Frogei B. 204. Gandulphus Bononiensis 6-8 21 22 68 258. Gardeil A. 91 174 206. Garrigou-Lagrange R. 202 204. Gaufridus Pictaeiensis 31 34 35 38 39 68 70 252 256. Geoffroy B. 196. Gerard de Fracheta 151. Gilbert us Porretanus 14 15. Gilson E. 95. Glorieux P. 25 30 45 63. Gonet J. 225. Grabmann M. 7 9 10 15 17 25 39 45 87 112 150 151. Gratianus Bononiensis 1. Gregorius Magnus (S.) XXV-XXVI 30 73808793 124 127 132 153 207 260. Gregorius Papa X. 131. Guillelmus Alvernus 63-64 71 201 261. Guillelmus Antissiodorensis 25 32 5462 64 66 68 69 70 71 73 83 112 113 — 204 — ir.j 115 116 117 201 252 254 -55 257 258. Haefele G. 18. Heribertus Antissiodorensis 32 54 55 57 58 60 61 62. Hilarius (S.) XXII. Hieronymus (S.) 243, Horvâth A. 151. Hugo a S. Charo 32 113-118 »32 I45 r47 148 252 254 255. Hugo a S. Victore XXVIII 7 ro 11 30 68 72 73 251. Hugues de Mortagne n, Hurter H. 6 14. Joannes a S. Thoma 223 225. Joannes de Treviso 54 55 57 58 59 f>o 61 62. Joannes Pungensasinum 112. Joannes Saresberiensis 10 14-15 20 31 66 249. Kalt E. XXII. Lacombe G. 30. Lagrange J. M. 198 244. Landgraf A. g 10 15 30 31 33 34 35 3<> 42 54· Laurent H. — Cougar J. 152. Lavaud B. 152. Lemonnyer A. 196. Lottin 0. 25 30 31 45 54 64 65 66 113 ”8 157 VSMacrobius 54 179. Mangenot E. 113. Martin 11. M. 10 it 118. Matthaeus Parisiensis 124. Meersseman G. 166. Menindes R. 78. Nemesius XXIX. Odo Rigaldus 72 73 77-87 IO7 ro^ 109 no 157 250 251 254 256 259· Odo Suessionesis 8-10 21 254. Ottaviano C. 54. Pelster /·'. 18 73 124 166. Perriot M. 204. Petrus Abaelardus XXVIII Sit 14 258. Petrus de Capua 39-44 68 69 70 Π·| 252 254. Petrus de Corbolio 32 68 115 147 252. Petrus de Tarantasia (!?.} 118-123 t |5 146 147 148 250 253 255 257 260. Petrus Lombardos 168 11 17 10 20 21 22 25 71 8j 82 95 96 129 173 174 249 251 255 256 257 250 261. Petrus Pictaviensis 17-20 21 22 23 25 30 43 70 253 255 256. Philippus Cancellarius 64-66 67 73 76 77 87 T07 no Γ44 154 176 190 202 250 259. Pitra J. B. 9 ro. Plato 14 151. Praepositivum Cremonensis 44-48 40 52 66 67 68 69 71 73 249 254 255. Richardus Fishacre I23-130 145 r.|6 »47 149 250 253. Robertas Bacon 123 124. Robertas Kilwardby 123 131-144 145 146 147 148 149 250 253 255 257 258. Robertas Meliduncnsis το-n 14 21 22 30 68 251. Rolandus Cremonensis 112-113. Salmanticenses 222. Sossen J. 113. Scheeben H. Chr. 152. Schultes R. 150. Schute A. 72. Simon Tornacensis 15 24-30 54 67 68 69 71 249 251 255 256. Sommer-Seckendorff F. 131. Stephanas Langton 30-39 44 54 56 57 67 68 69 70 83 115 r 16 147 249 252 253 255 256 257 259. Summa Anonyma 39 46 47 49-53 68 70 71 255 256. Summa Sententiarum 11-14 20 31 66 67 249 252. — 265 — Sylviw F. 225. Thomas Aqa. (S.) 23 44 54 72 ru 120 123 Ï45 150 155 171-248 251 253 256 257 258 259 260 261. Toward J. 196. Trivetus -V. 123. Ueberweg F. — Geyer B. 6 7 10 14 15 V 25 3° 45 54 Û3 73· Ulricus de Argentina 166. Van Hulse F. 152 166 169. Vcrnet F. 63. Vigauroux F. XXII. Vinceniius Bellovacensis 112 Walz A. ni 112. Warichez J. 26 27 28 29. W>»ss C. 223 239. INDEX RERUM Actiis iii individuo indifferens 34'35Amor est primum donum 173 ; naturalis et voluntarius 128 ; filia­ lis et mercenarius 59 <<7Aristotelisnnis 112 150. A ugustinian ismus 112. Beatitudines 65 76 87 89 94 100 107 119 120 131 135 143 145 190 »91 : in patria 192. Consilium (donum) 128 130 134 135 156. Caritas 90 92 93 174 175 ; et dona 155 157 »80 232 ; Spiritus S. habi­ tat in nobis per caritatem 173-174. Donum : eius notio 1-2 7 12 14 17 20 25 31 45 54 63 67 76 86-87 87-95 107 113 118-120 124-128 131-135 144-146 152-158 167 170 173-182 201-205 249-251 ; donum et datum 172 ; donum in diverso sensu acceptum 10 20 26 35 36 65 67 82 103 104 120 121 132 160; activitas donorum 2 65 67 76 87 89 90 91 94 95 107 118-120 124 131 »45 <54 <8i 250 ; activitas donorum relate ad acti­ vitatem virtutum 177 179 196modus divinus in operatione dono­ rum 120 176-178 180 251 ; necessitas donorum 196 203 ; numerus donorum 127 ; ordo donorum 128 156 197 ; dona in Christo 95 158 ; dona in patria 120 124 143 157 18 r ; dona et virtutes in via 120 130 154 156 180 202 204 205 ; dona et virtutes in patria 181 ; superioritas inter dona et virtutes 90 127 132 155 179 204 205 250 ; dona sunt in adiutorium virtutum 65 66 67 76 91 <07 153 154 179 205 ; dona relate ad v. theologicas 155 204 205 237 ; dona connexa in caritate 182 ; dona relate ad beatitudines et fru­ ctus 120 130 ; dona contra vitia capitalia 7 n <4 25; dona contra symptomata 87 88 94 105 119 154. Expedite agere 66 87 91 94 105 107 113 119 131 <45 250. Fortitudo (donum) 127 128 135 156 194· Fructus 65 76 93 107 119 155 192 193. Gratia gratis data et gratum faciens 104. Intellectus (donum) 128 130 134 135 156 198. Interventus specialis divinus in acti­ bus donorum 95 155 166 167 170 178 203 245 246 251. Instrumenta et organa Spiritus S. 166. lustilia ■ de cius statu 119 133 135 140 142. Ordo Praedicatorum m 123 150. Organismus supernaturalis 89 93 154 <55 <79· Passio 45 209-2 n ; duplex contrarietas in passionibus 211 213. Pietas (donum) 135 194 199. Principia agentia : natura et voluntas 124-126. Processiones Spiritus S. 172. — 268 — Potentiae humanae : carum inordina­ tio 89. Regula divina in activitate donorum 177 203. Sapientia (donum) 92 127 128 130 135 <56 198 233. Scholastica 1 24 72 ni 150 151. Scientia (donum) 134 135 156 199· Spes relate ad dona 127 155 180 237 240 ; Certitudo spei 237-239. Temperantia relate ad dona 155. Timor : eius notio 29 78 70 95 »j6 108 158 159 167 189 216 217 251 ; eius divisio 3 8 18 31 73 80 128 160 167 ; amor est causa timoris 213 ; fuga in differentiis timoris 160 167 ; est passio vel habitus 20 30 45 46 49 73 81 95 121 146 159: ut passio XXIX 180 213 214 215 ; naturalis 5 49 68 81 85 112 121 128 ; naturalis iu Christo 5848 49 68 113 : mundanus et humanus XXVI 3 7 12 25 26 50 54 68 121 128 219 ; servilis XXIV XXVI XXVIII 3 9 10, 12 18 21 26 33-36 40 46 50 55 68-6974 82 83 97108 121 128 129 133 136 146 184 2x9 220 251-254 ; servilis et caritas 3 7 9 ir r6 18 21 26 34 40 74 85 98 114 121 137 139 ; servilis relate ad voluntatem 9 1012 i6 26 32 33 40 47 51 57 68 74 83 84 97 »°8 114 121 139 251 ; de eius actu 3921 34 40 47 50 56 69 75 83 8497 108 114 138 161 184 254; servilis et iustitia 4941 106 136 ; servilis est initium sapientiae 4 7 21 236 258 ; servilis est donum 10 11 20 26 35 36 5° 55 69 70 73 82 103 104 108 121 129 136 138 146 x6i 162 184 ; initialis XXV' XXVIII 4 7 9 10 12 13 15 21 28 37 48 58-60 70 75 85 joo 115 12S 133 140 147 162 168 224 255 ; de eius actibus 48912 10 >1 28 37 39 43 48 52 116 140 168 ; initialis et caritas 4 9 10 12 13 16 18 21 23 37 42-44 51 58 5960 7085 115 140 162 ; de eius augmento 4 18 21 37 42-44 48 52 60 70 85 ιοί Tio ix6 122 140 147 257 258 : de eius motivo 188 ; initialis et iustitia 8 21 22 37 38 43 44 7° H® I initialis est mitium sapientiae 4 60 116 258 ; initialis in Christo 13 14 22 ; filialis XXI XXV XXVIII 4 8 22 61 2877 86 102 110 128 140 168 198 221-223 246 258; de eius actibus 2 5 12 19 29 39 48 53 61 71 77 86 102 117 122 140 148 156 163 168 223 225-230 260 ; eius obiectum et malum culpae 221 222 ; filialis et caritas 4 12 22 29 38 51 59 62 79 117 139 163 >86 231 232 ; filialis relate ad poenam 61 141 147; filialis possibilis in terra 165 ; filialis in Christo et in beatis 258 12 13 22 29 39 48 53 Û2 71 77 86 102 no 158 160 168 198; filialis est initium sapientiae XXI XXVI 234-236 258 ; filialis est inter septem dona 225 servilis initialis et filialis inter se comparantur 4 7 S 19 20 22 29 38 46 51 58 60 61 70 71 75 76 83 98 99 loo 109 115 122 139 141 148 162 169 170 185 224 255-257: timor Dei necessarius ad salutem 63 64 71 106 no 206 : motivum doni timoris x88 226 227; — 209 actus eliciti «Ioni timoris 185 i86 187 225-229 ; actus imperati doni timoris 191 192 199 229-230 ; actus timoris elicitus a caritate 217 223 ; extensio doni timoris 5 6 23 82 86 103-106 129 157 160 x6i 168 169 184 185 259 ; cius donum directivum 105 165 194 198 207 233 234 ; donum timoris relate ad sapientiam XXI XXII XXIII XXVII 64 207 233-236 ; donum timoris relate ad virtutes 164; timor Dei relate ad fidem 15 16 23 55 58 60 74 84 97 105 xx6 123 X37 158 161 260; timor Dei relate ad spem XXV XXVI 15 16 17 23 80 105 123 143 207 260; timor Dei contra praesum­ ptionem 123 239 240 ; timor Dei relate ad humilitatem J5 51 ιθ5 *3<> 198 199 241-243 260 ; timor Dei contra superbiam XXI XXVIII 15 87 105 128 130 165 199 209 242 243 ; timor Dei relate ad temperantiam 105 130 189 191 206 241-243 260 ; timor Dei est dispositio ad vitam activam et contemplativam 123 ; excellentia timoris Dei 105. Tormentum conscientiae XXV 4 12 58 60 61 71 85 116 147. traditio divina 72 150. Fir/nfes : earum necessitas 89 131 earum activitas 31 90 107 1x8-120 124 131 145 179 181. earum imperfectio 153 196 204. Vita activa et contemplativa 156 157. Voluntas peccandi actualis et habi­ tualis 121 ; v. absoluta et v. conditionalis 32 40 47 51 57 68 74 108 115 139 147 ■ v. affectionis et v. effectionis 27 51 68; v. sensualitatis et v. rationis « 57 68 1x5. === SCUOLA TIPOGRAFICA MISSIONARIA DOMEN1CANA S. SISTO VECCHIO ΚΟΜΑ · 1940 DE TIMORE DEI IUXTA DOCTRINAM SCHOLASTICORUM A PEIRO LOMBARDO USQUE AD S. THOMAM DISQUISITIO HISTORICO-THEOIOGICA AUCTORE GEORGIO M. CSERTO O.P. Doct. Phil., Prof, in Collegio S. Thomae Aquinatis Budapestinensi. School of Divinity Library St. Louis, Missouri 631G0 B£LLAPM!NE LIBRARY St. L'.ry's Colley ST. MARYS, KANSAS ROMAE 1940 Opus /?. P. Georgii Cscrtô, O.P., S. Theol. Leet. el Phil. Dr., cui titulus α De Timore Dei apud scholasticos a Pelro Lombardo usque ad S. Thornam », attente perlegimus, fidei catholicae ac doctrinae S. Thomae Aquinatis confor­ me invenimus, dignunque existimamus, quod in publicam utilitatem typis mandetur. Budapestini, in Collegio S. Thomae Aqu. O.P., die u Junii 1940. Fr. Edmundus M. Prantner, O.P., S. Th. I,. Fr. Adalbertus M. Vlasich, O.P., S. Th. L. Imprimi potest Budapestini, 14 Junii Fr. Bartholomaeus M. Badai.ik, O.P. Prior Prov. 1940 Nihil obstat Dr. Michael MaRCZBLi. cens, dioec. 3 660 5 Imprimatur Strioonii, dio 17, Junii 1040. Nr. 4250-1940. AUG 3 1 *49 Dr. Joannes Drahos Γιο. Gen. Π,LIS, QUI ME DOCUERUNT TIMOREM DEI, GRATI ANIMI ERGO. AUCTOR D.D.D. PROLOGUS Saecula XII et XIII sine dubio sunt maxime apta ad attra­ hendos perscrutatores historiae Sacrae Theologiae. Est enim aetas turbulentissima simulque fecundissima in qua tanta et difficillima problemata proponuntur, sub omni aspectu examinantur, propen­ sissima voluntate disseruntur, et saepe tam egregie solvuntur. Haec fecunditas adhuc paulum detecta niinusque nota nos captivavit, ne doctrina timoris Dei solum apud Principem scholasticorum. Divum Thornam delectaremur, sed ut cura et labore toti evolutioni incum­ beremus scientiam colendo theologorum huiusce gloriosae aetatis, et non una vice, defectu exemplaris typis exscripti, bibliothecas ma­ xime celebres consultando, ut manuscripta perscrutaremur. Sicque tribus annis peractis typis mandamus fructum laboris et perscru­ tationis pro laurea in Alma Matre Pazmanyana obtinenda. Pro­ cedimus vero ita. Progressum doctrinalem timoris Dei consequi volendo illos auc­ tores pertractare intendimus omissis aliis auctoribus, qui in hunc influxum exercebant. Pluribus manuscriptis codicum operam dedi­ mus, nec tamen opus nostrum perfectum dicimus; remanent enim auc­ tores, quorum codices perscrutari in animo habuimus, sed in hoc conamine bella Europam nostris diebus devastantia nobis obsta­ bant. Nihilominus opus nostrum in doctrinae integritate non mul­ tum deficere speramus. Dissertatio nostra a Petro Lombardo exorditur, quia ipse doc­ trinam patristicam optime redegit et inquisitioni magis speculativae subierit. Cum Magistro Lombardo sequaces eius immediati conside­ rantur. In secundo capite primos illustresque Magistros Univer­ sitatis Parisiensis de clero saeculari desumptos proponimus, apud quos doctrina Magistri Lombardi, primo aspectu clara et intellectu facilis, multis quaestionibus, dubiis et obiectionibus gravatur, sic­ que profundiori inquisitioni ct elaborationi via aperitur. Quando igitur illa inclyta Universitas in cathedras suas filios S. Dominici — VIII — et S. Francisci recipit, quaestiones tum de timore Dei, tum de no­ tione doni profunde tractantur, summoque studio solvuntur. Scho­ la Franciscana, de qua in tertio capite, doctrinam Magistrorum Parisieitsium, praesertim mediante Alexandro Halensi. accepit, quam­ que maxime S. Bonaventura perfecit. Dum studium Fratrum Mi­ norum ab initio ac deinceps eandem viam persequebatur, apud Fra­ tres Praedicatores praeter scholam primitivam S. Albertus et S. Tho­ mas praecipue sub influxu Aristotclico novam condiderunt. Unde Magistros ordinis S. Dominici per duo capita tractamus, longi us­ que apud S. Thomam commoramur, ut evolutio doctrinalis ab eius ortu usque ad perfectionem clarius eluceat. In singulis capitibus Auctores alium post alium inspicimus, doctrinamque eorum cura referimus, ut in quadam conclusione pro­ gressum doctrinalem reportemus. In fine vero operis totam evolu­ tionem doctrinae indicamus. Sic repetitiones excludere non potuimus, quod ab illo, qui methodum prosequendam historicam esse non obli­ viscitur, vitio nobis non vertetur. Apud singulos Auctores praeter doctrinam timoris Dei, pro­ pter intimam connexionem, de notione doni agimus, differentiae enim timoris, saltem superiores, dignitatem doni prae se ferunt. Quantum ad verba Scriptorum prima vice in hoc volumine in lucem prolata non textum criticum publicare, sed prae primis doc­ trinam illustrare animo intendimus. Unde quando plures codices prae oculis habere potuimus, sensum rectum statuere, et non va­ riantes notare, mente praefigimus. Specialis in hoc difficultatis cau­ sa fuit interpunctio, a qua sensus verborum multum dependet. Quan­ do igitur dubium dissipare non potuimus, interpunctionem liber­ tati. lectoris relinquimus. Hic debemus nostras gratitudines R. P. Dr. Edmundo M. Prantner O.P., Professori studii generalis Budapestinensis Or­ dinis Praedicatorum exhibere, qui in codicibus inquirendis perscru­ tandis et explicandis continuo auxilium nobis praebuit. Gratissimum animum significamus R. P. L. Hyacintho Laurent O.P.. Profes­ sori Instituti Pont. Inter. Angelici ab Urbe, qui textus ineditos ultimatim revidebat opusque sub prelo curavit. Maximas gratias de­ bemus etiam .4. R. Dr. Vendelino Szabo. Professori S. Theologiae — IX — Universitatis Budapestinensis, sub cuius directione vigilanti opus nostrum conlicere potuimus. Demum pergrato animo allicimur ver­ sus Directores Clarissimos Bibliothecarum Vaticanae, Oxoniensium {Merton College. Balliol College), Parisiensiuni {Bibi. Nat., Mazarin.), V indobonensis (Status), Brugensis et Budapestinensium (Univ., Metrop., Acad., OFM., OCap.}, qui exquisita comitate laborem nostrum foverunt. Budapestini. in Collegio S. Thomae Aquinatis, die festo SS. Cordis Jesu, an. 1940. A UCTOR. DIVISIO MATERIAE Libri citati............................................................................... Pag. XIII Codices citati................................................................................................. XIX Introductio....................................................................................................... XXI CAP. I : De timore Dei apud Petrum Lombardum eiusque princi­ paliores immediatos sequaces Petrus Lombardus.................................................... Magister Bandinus ............................................... Magister Gandulphus Bononiensis........................ Odo Suessionensis.................................................... Robertas Melidunensis ............................................ Summa Sententiarum............................................... Joannes Saresberiensis........................................... Alanus ab Insulis.................................................... Petrus Pictaviensis.................................................... Conclusio.................................................................... i 6 6 8 io n 14 15 17 20 CAP. II : De timore Dei apud Magistros notiores de clero sacculari Simon Tornacensis................................................... Stephanas Langton.................................................... Petrus de Capua .................................................... Praepositinus de Cremona .................................... Summa Anonyma..................................................... Guillelmus Antissiodorensis..................................... Guillelmus Alvernus ............................................. Philippus Gan cellarius............................................ Conclusio ................................................................ 24 30 y.) 44 49 54 63 64 66 CAP. Ill : De timore Dei in Schola Franciscana Alexander Halensis .............. 73 Odo Rigaldus............................................................ 77 S. Bonavenlura De notione doni................................................. 87 De timore Dei.................................................... 95 Conclusio ..................................................................... i(f7 CAP. IV : De timore Dei in Schola primitiva Dominicana A. Rolandus Cremonensis................................................ 112 Hugo a S. Charo ........................................................ 113 — XU — B. B. Petrus de Tarantasia............................................ Il8 Richardus Fishacre De notione doni........................................................ 123 De timore Dei......................................."... 128 Robertas Kilwardby De notione doni.................................................... 131 De timore Dei........................................................ 136 Conclusio ..................................................................... 144 CAP. V : Schola Dominican * SS. Alberti Magni et Thomae Aquinatis S. Albertus Magnus In Commentario super Sententias De notione doni ............................................152 De timore Dei............................................... 158 In Commentario super Isaiam De notione doni ........................................... 166 De timore Dei............................................... 167 S. Th ornas Aquinas In Commentario super Sententias De notione doni ........................................ 171 De timore Dei................................................. 183 In primis Commentariis super S. Scripturam. 195 In prima secundae Summae theologicae De notione doni................................ 200 De timore Dei.................................... 206 In secunda secundae Summae theologicae De notione analogica timoris............ 208 De differentiis timoris.........................217 De dono timoris, eiusque actibus .... 224 De principiis doni timoris................ 231 De connexione doni timoris cum virtutibus. 236 Inultimis Commentariis super S. Scripturam. 244 Conclusio ................................................................ 247 Epilogus ............................................................................................................ 249 Index Personarum............................................................................................ 263 Index Rerum........................................................................ 267 LIBRI CITATI Abaelardus, Opera, ed. Migne, Patrol, cursus completus, Patrologia latina (PL), Part. 1854 sqq.. t. 178. Alexander Halensis, Opera. Venetiis, 1575· Albertus M. (S.), Opera, cd. Borgnet, Parisiis, 1878 sqq. Ai.anus ab Insulis, Opera, PL 210. Ambrosius (S.), Opera, PL 15-16. Amann E., Odon de Soissons, in Dictionnaire dc théologie Catholique, t. XI, Paris, 1931. Anselmus (S.), Opéra, PL 158-159. Aristoteles, Opera, Bcrolini, 1831. Augustinus, Opera, PL 32-47. Backes I, S. Thomas dc Aquino : Quaestio dc Gratia Capitis. Ac­ cedunt textus inediti S. Alberti Coloniensis et Ulrici de Argen­ tina (Flor. Patrist., Fasc. XL), Bonnae, 1935. Bandinus, Opera, PL 192. Beda Venerabilis (S.), Opéra, PL 91. Bernardus (S.), Opera, PL 183. Bonaventura (S.), Opera, cd. Quaracchi, 1882 sqq. Bonnefoy, Fr., Le Saint-Esprit et ses Dons selon S. Bonaventu­ re, Paris, 1929. Cajetanus Tu. de Vio, Commentaria ad Summam theol. S. Tho­ mae, ed. Leonina, Romae, 1888 sqq.. Cassiodorus, Opera, PL 70. Cayré A. Précis de Patrologie, t. 2, Paris, 1933. Ceuppens F., De prophetiis messianicis in Antiquo Testamento. Romae, 1935. Chossat M., La Somme des Sentences, oeuvre de Hugues dc Mortagne vers 1155, {Spicilegium sacr. Lovanicnse, t. V), Louvain, 1923. — XIV - D’Alencon E., Frères Mineurs, in Diet, de théol. cat h., t. IV. De Fracheto G., Vitae Fratrum, Lovanii, 1896. De Güibert J., Dons du Saint-Esprit et mode d’agir « ultra-hu­ main » d’après saint Thomas, in Revue d’Ascétique et de My­ stique, t. III, Toulouse, 1922. De Güibert J., Les doublets de saint Thomas d’Aquin, Paris, 1926. De Romanis H. (B.), Opera. Romae, 1888. De Sylvestres Ferrariensis F., Commentaria ad Contra Gen­ tiles, libr. III, ed. Leonina, t. XIV, Romae, 1926. Del Prado N., De Gratia et Libero arbitrio. Fribourg, 1907. Denifle H., Die Sentenzen Abaelards u. die Bearbeitungen seiner Theologia vor Mitte des 12 Jhdts, in Archiv. für Literatur-u. Kirchengeschichte des Mittelalters, t. I, Berlin, 1885. Denifle II., Quel livre servait de base à l’enseignement des Maîtres en théologie, in Revue thomiste, t. II. Toulouse, 1894. Denifle H. — Chatelain E., Chartularium Universitatis Parisiensis, t. I, Paris, 1889. Denifle H. — Ehrle F., Archiv für Literalur und Kirchengcschichte des Mittelalters, t. I-VII Berlin, (1885-1900). Denzinger H. — Umberg J., Enchiridion, Friburgi (Br.), 1932. Dionysius Areopagita, De Coelesti hierarchia, ed. Migiie, Patrol, cursus completus, Patrologia graeca (PG), Par. 1857 sqq. Ehrle F., Augustinismus et Aristotelismus sacculi XIII, in Xcnia thomistica, t. III, Romae, 1925. Felder H., Gcschichte der Wissenschaftlichen Studicn im Lranziskancrordcn bis um die Mille der 13. Jahrhdts., Freiburg. 1904. Feret P., La faculté de théologie et ses docteurs les plus célébrés, t. Il, Paris, 1895. Froget B., De l’habitation du Saint-Esprit dans les âmes justes, Paris, 1936. Froget B., Les Dons du Saint-Esprit, in Revue thomi. t. λ II, i899. — XV — Gandulphus Bononiensis, Sententiarum libri quattuor, ed. J. De Walter, Vindobonae et Vratislaviae, 1924. Gardeil A., Dons du Saint-Esprit, in Diet, de théol. cath. t. IV. Garrigou-Lagrange R., Le mode supra-humain· des dons du Saint-Esprit, in La Vie spirituelle, t. VIII, Saint Maximin, 1922. Garrigou-Lagrange R., Perfection chrétienne et Contemplation, t. II. Paris, 1923. Geoffroy M. B., L’Union de la Foi et des Dons du Saint-Esprit dans la Contemplation Mystique, Marseille, 1934. Gilson E., La philosophie de saint Bonaventure, Paris, 1924. Glorieux P., Répertoire des Maîtres en théologie de Paris au XIIIe siècle (Etudes de Philosophie Médiévale, t. XVIIXVIII), Paris, 1933 *934· Gonet J., Ctype us theologiae thomisticac, vol. V, Parisiis, 1876. Grabmann M., Die Gcschichte der katholischen Théologie, Frei­ burg (Br.), 1933. Grabmann M,, Die Gcschichte der schol. Methode, t. II, Freiburg (Br.), 1911. Grabmann M., Die vissenschaftliche Mission Albert des Grossen, in Angelicum, t. VI, Romae, 1929. Gregorius M. (S.), Opera, PL 75-79. Guillelmus Alvernus, Opera, Venetiis, 1591. Guillelmus Antissiodorensis, Summa aurea super quattuor libros Seni., Parisiis, s. d. Haefele G., Franz v. Retz, Innsbruck. 1918. Hieronymus (S.), Opera, PL 26. Hilarius Pictaviensis (S.), Opera, PL 9. Horvath A., La sintesi scientifica di S. Tommaso d’Aquino, vol. i, Torino-Roma, 1932. Hugo a S. Victore, Opera, PL 176. Hvrtek (I., Nomenclator literarius recentioris theologiae catholi­ cae, t. IV, Oeniponte, 1899. — XVI — Joannes a S. Thoma. Cursus theologicus, t. VII, Parisiis, 1886. Joannes Damascenus, Opera, PG 94. Joannes Saresberiensis, Opera, PL 199. Kalt F,., Biblisches Reallexikon, t. I, Paderborn, 1931. Kaepfeli, Kurze Miltcilungen über mittelalterische Dominikanerschriftsteller, in Archivum Fratrum Praed., vol. X. Lacombe G. — Landgraf A., The Questions of Cardinal Stephen Langton, in New Scholasticism, t. Ill, Washington, 1929. Lagrange M. J., Evangile selon Saint Matthieu, Paris, 1923. Lagrange M. J., Saint Paul, Epître aux Romains, Paris, 1922. Landgraf A., Beobachtungen zur Einflusssphare Wilhelms von Auxerre, in Zeitschrift für kath. Theol., t. LUI, Innsbruck. 1928. Landgraf A., Die Lehre der Frühscholastik von der knechtischcn Furcht, (Schweiz), in Divus Thomas, t. XV-XVI, Freiburg, 1937-38. Landgraf A., Alanus ab Insulis, in Lexikon für Théologie und Kirche (LThK), t. I, Freiburg (Br.), 1930. Landgraf A., Zur Chronologie der Werke Stephan Langions, in Recherches de Théologie ancienne et médiévale, t. III, Lou­ vain, 1931. Laurent H. — Congar J., Essai de Bibliographie Alberlienne, in Revue thomiste, t. XXXVI, 193t. Lavaud B., Les Dons du S. Esprit d’après le B. Albert le Grand in Revue thomiste, t. XXXVI, 1931. Lemonnyer A., Notre vie divine, Juvisy, 1936. Lottin O., Les classifications des Dons du S. Esprit, im Rev. Asc. et Myst., t. XI, 1930. Lottin O., Les Dons du S. Esprit chez les théologiens depuis Pier­ re Lombard jusqu'à S. Thomas d’Aquin, in Recherches de Théol. anc. et méd., t. I, 1929. Lottin O., L’influence littéraire du Chancelier Philippe sur les théologiens préthomistes, in Recherches de Théol. anc. et méd., t. II, 1930. - XVII - Lottin Ο., Pierre de Tarantaise a-t-il remanié son Commentaire sur les Sentences?, in Recherches de Théol. anc. méd., t. II, 1930. Macrobius, Super somnium Scipionis, libr. I, Lipsiae 1868. Mandonnet P. — Destrez J.. Bibliographie thomiste {Bibliothè­ que thomiste, 't. I,), Le Saulchoir, 1921. Mangenot E., Hugues de Saint-Cher, in. Diet. de théol. cath., t. VII. Martin M., Oeuvres de Robert de Melun {Spicilegium sacr. Lova­ nte nse, t. XIII), Louvain, 1932. Martin R., Quelques « premiers » maîtres dominicains de Paris et d’Oxford et la soi-disant école dominicaine auguslinienne (1229-279), in Revue des sciences philos, et· théol., t. IX, Le Saulchoir, 1920. Meersseman G., De Sancti Alberti Magni Postilla inedita super Isaiam, in Divus Thomas, Piacenza, t. XXXVI, 1933. Menindes R., Eudes Rigaud, frère mineur, in Revue d'Histoire franciscaine, t. VIII, Paris, 1931. Nemesius, De natura hominis, PG 40. Odo Subssionensis, Quaestiones, ed. a J. B. Pitra in Analecta novissima Spicilegii Solcsmcnsis, t. II., Tusculi, 1888. Ottaviano C., Guiglielmo d’Auxerre, La vita, le opere, il pensiero, Roma, 1930. Pelster F., Das Lcben und die Schriflen des Oxforder Dominikanerlehrcrs Richard Fishacre, in Zeitschrift für kath. Théol., t. LTV, Innsbruck, 1930. Pelster F., Intorno ail’origine c ail’autcnticità della « Summan di Alessandro di Hales, in Civiltà catlolica, t. LXXXII, Ro­ ma, 1931. Pelster F., Quaestio, in Ι/ΓΗΚ, t. VIII. Pelster F., Zur Ueberlieferung einiger exegetischen Schriflen Al­ berts des Grossen, in Scholastik, t. VII, Freiburg i. Br., 1932. Perriot M,. Art., in I’Ami du Clergé, t. XIV, Langres, 1892; t. XX, 1898 ; t. XXII, 1900. Petrus de Tarantasia (B.), Commentaria in IV ll. Sententia­ rum, t. II. Tolosae, 1O52. — XVIII — Petrus Lombardes, Libri Sententiarum, cd. Quaracchi, 1892 sq. Petrus Lombardus, Commentaria super epist. S. Pauli, PL 191. Petrus Pictaviensis, Sententiarum libri quinque, PL 211. Salmanticenses, Cursus theologicus, t. XI, Parisiis, 1879. Sassen J., Hugo von St.-Cher, seine T àtigkeit als Kardinal, Bonn, 1908. Scheeben II. Chr., Albert, d. Gr. Zur Chronologie seines Lcbens, Vechta, 1931. Schultes R., De Ecclesia catholica, Paris, 1931. Schuetz A., A klasszikus ferences theologia, Budapest, 1927. Sylvius F., Commentarium in III p. Summae thcol. S. Thomae, Duaci, 1637. Sommer-Seckendorff F., Studies in the life of Robert Kilwardby (Inst. Hist. FF. Praed., Dissertationes hist.. Fuse. VIII), Romae, 1937. Summa Sententiarum, PL 176. Touzard J., Isaie, XI, v. 2-3 et les sept dons du St. Esprit, in Re­ vue biblique, t. VIII, Paris, 1899. Ueberweg F. — Geyer B., Grundriss der Geschichte der Philoso­ phic, t. II, Berlin, 1928. Van Hulse B., Les Dons du Saint-Esprit, d’après la doctrine de S. Albert le Grand, dissert, doctr. inedit., Roniae, in « Ange­ licum ». Vernet F., Guillaume d'Auvergne, in Dici, theol. cath., t. VI. ViGOUROUX F., Dictionnaire de la Bible, t. II, Paris, 1899. Walz A., Compendium historiae Ordinis Praedicatorum, Romae, 1930. Warichez J., Les Disputationes de Simon de Tournai {Spicile­ gium sacr. Lovanicnse, t. XII), Louvain 1932. Weiss C., S. Thomae Aquinatis Dc septem donis Spiritus Sancti, Viennae, 1895. CODICES CITATI Albertus Magnus (S.) Commentar. ad Isaiam Xt 2-3 Berol. lat. 809 Lips. 500 Anonymus Summa Vat. lat. 10794 Gaufridus Pictaviensis Summa Brug. lat. 220 Heribertus Antissiodorensis Summa Vat. lat. 2674 Hugo a S. Charo Super Sententias P. Lombardi Vat. lat. 1098 Joannes de Treviso Summa Vat. lat. 1187 Odo Rigaldus Super Sententias Petrus de Capua Summa Brug. lat. 208 Vindob. Palat, lat. 1532 Vat. lat. 4304 PRAEPOSITINUS DE CREMONA Summa Paris. B. N. lat. 14526 Richardus Fishacre Super Sententias Balliol Coll. Oxon. 57 Vat. Ottob. lat. 294 Robertus Kilwardby Super Sententias Merton Coll. Oxon. 131 Robertus Melidunensis Summa Brug. lat. 191 Rolandus Cremonensis (i) Summa Parisien. Maz. 795 Stephanus Langton Quaestiones Vat. lat. 4297 (1) X’uper publicata est divisio tertii libri Sun mac Rolandi Cremerensi iuxta cod. 9. 13 Bibliothecae civilis Bergomen., ubi tractat tum de notione doni, tum de dono timoris. Cf Kaepeli, Kurze Mitteilungen tiltr mittelaUeriscke Dominikanerschriftsteller, in Archivum Fratrum Praed., vol. X, p. 282-296. INTRODUCTIO Timor Dei turn quantum ad suam notionem, tum quantum ad suum momentum in oeconomia salutis et quidem prout in Sa­ cra Scriptura et apud Patres est traditus, acute et fideliter red­ ditur per versiculum 7 c. I libri Proverbiorum : « timor Domini est initium sapientiae ». Alii textus, alia dicta aliaque studia sive directe sive indirecte hunc versiculum explicant, sicque doctrina semper altius perspicitur paulatimque penitus explicatur (‘). (*) In Sacra Scriptura timor Dei (hebraice : vire ath Yaveh) ita describi­ tur : 1. Timor Dei est donum Dei ad eum invocandum et laudandum. Cf. Bar., 3. 7. 2. Timere Deum, ad quod exercitandum et fovendum sunt mandata et caeremoniae, est vitam Deo probatam peragere. Cf. Deut, 8, 6 ; ibid., 10, 12 ; Prov., 14, 2. 3. Timor Dei est initium dilectionis. Cf. Eccli., 25, 16. 4. Timor Dei est initium. principium, radix, simulque disciplina et coro­ na sapientiae. Sapientia vero mater et eius consummatio. Cf. Prov. 1, 7 : ibid., 9, io ; Eccli., 1, 16 : ibid., 1, 25 ; ibid., 1,22 ; ibid., 24, 24. 5. Timor Dei est contra superbiam, odit malunt, expellit peccatum ; Deus timentes in tentation? sustinet. Cf. Prov., 8, 13 ; ibid., 15, 27 ; Eccli., 1, 27 ; ibid. 33, 1. 6. Timor Dei, dum negative abstinet a jxxcato, positive voluntatem di­ vinam exsequitur. Cf. Eccli., 2, 18 ; ibid., 2, 20. 7. Timentes Deum non tantum Deo oboedientiam exhibent, sed et sunt nsubiecti invicem in timore Christi ». Cf. Eph., 5, 21 ; Deut., 19, 20. 8. Timor Dei praeprimis est reverentialis Maiestati divinae exhibitus. Cf. Ps., 32, 8-9 ; Jer., 5, 22 ; Apoc., 15, 3-4. 9. Sed timetur Deus etiam propter indicia sua, immo propter potentiam ipse solus est timendus, quia ipse ]X>test mittere in gehennam corpus et ani­ mam. Cf. Mat., 10, 28 ; Luc., 12, 4. 10. De timore poenae docetur : « Timor non est in caritate; sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in * . caritate Cf. I Joan., 4, 18. ir. Timor Dei praeparat et sanctificat animas: sine eo iustificatio non da­ tur. Cf. Eccli., 2, 20 ; 2 Cor., 7, 1 ; Eccli., 1, 28. — XXII De notione timoris Dei fontes patristicos in hac introductio­ ne breviter transcurrimus, at eos exhaurire minime intendimus. Id. quod nobis praefigimus, lectori doctrinam illorum ostendere, ad quam theologi saeculi XII et XIII tanta propensione redeunt, ut suo ingenio illam maiori evolutioni subiciant. Versiculus Proverbiorum prius relatus, quia primum donum Spiritus Sancti et ultimum refert, animum nostrum ad memoriam versiculi Isaiae (XI, 2-3) revocat : « Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consi­ lii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis ; et replebit eum spiritus timoris Domini ». Unde non est mirum, si iain in pristi­ nis fontibus patristicis hos textus coniunctos reperimus (l). S. Hi­ larius (f 367) inter SS. Patres videtur esse primus, qui hanc coniunctionem explicat. S. Hilario Pictaviensi timor Dei, initium sapientiae, est firmamentum, quo caetera dona nituntur (*). Quo- 12. Sine timore Dei non habetur vera scientia, nec vita virtuosa. Cf. Gen. 20, II. 13. Timentes Deum spem habent in salvantem illos. Cf. Eccli., 34, 14-20 : Prov., 14, 27. 14. Timentibus Deum maxima obveniunt bona : plenitudo sapientiae, amicitia, honor, divitiae, longitudo dierum, bonus exitus in extremis et benedictio in die defunctionis. Cf. Eccli., 1, 11-20 ; ibid., 6, 17. 15. Benedictio Dei abundavit super timentes eum, ideoque beati dicun­ tur. Cf. Ps., 127, i. 16. «Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saecu'i ». Ps., 18, 10. Cf. E. Κατ,Τ, Biblisches Reallexikon, t. I, Paderborn, 1931, col. 562-67; F. ViGOUROUX. Dictionnaire de la Bible, t. Il, Paris, 1899, col. 1099-100. (*) Commemoratione est dignum «Decretum Damasio ex actibus Synodi Romae, an. 382, in quo singulis donis adixmgitur textus quidam ex Sacra Scrip­ tura, quo illa Christo attribuuntur. Sic accedit timori versiculus : Initium sapientiae timor Domini (Ps. no, 10). Cf. PL 19, 787 ; Denzingbh-Umbero, Enchirid. n. 83. (*) « Statue servo luo eloquium tuum in timore tuo. Novit a plurimis propheta eloquia Dei sine metu suscipi. Plures enim auditas coelestis eloquii Scripturas tauquam fabulam verum inanium negligunt, et Dei verba, quae praeterire coelo et terra praetereunte non possunt, magno cum periculo irreligiosae te­ meritatis irrident. Novit initium sapientiae esse Dei timorem (Ps. no, 10). — XXIII — modo autem haec constructio sit intelligenda, S. Ambrosius (f397) explicat. Dona sic ordinantur, ut timorem Dei in abdicatione mundi, in qua consistit initium sapientiae, auxilientur. Timor Dei enim tunc magni aestimatur si ab aliis donis secundetur (l). Donis autem attribuitur, ut perfectio christiani ad effectum ad­ ducatur (*). Quomodo haec perfectio gradatim, ab infimo gradu timoris ad summum sapientiae, efficiatur, a S. Augustino (f 430) instrui­ mur. Isaias — ut a S. Doctore notatur — de sublimi dono descen­ dit ad timorem Dei, ut nos doceat ascendere. Si igitur ad sapien­ tiam desideramus ascendere, a timore debemus proficere.Dum in convalle plorationis Deum timemus, cor in lacrimis et confes­ sionis et paenitentiae conterimus sicque disponimur ad ascenden­ dum in locum quietis et pacis, qui est sapientiae. Deum timen­ tes sunt in convalle humiles, ideoque beati pauperes spiritu vo­ cantur, quibus promittitur regnum coelorum (’). — Timor Dei est primus gradus ad sapientiam, quia in cognoscendam Dei vo­ luntatem inducit, eique in bonis faciendis et malis vitandis obse­ qui propellit. Mortalitatem mortemque imminentem admonen­ do superbiae motus supprimit (*)· — Timor Dei est initium sa­ pientiae etiam propter iustitiani. Legimus enim scriptum : « Fi­ li, concupiscens sapientiam, conserva iustitiani, et Deus prae­ bebit illam tibi (Eccli. I, 33) ». Nequit autem servare iustitiani sine timore, « nam qui sine timore est non poterit iustificari » (Ec­ cli. I, 28) » (s). Novit in illa septiformis Spiritus gratia timorem in postremo tanquam firma­ mentum eorum quae superius sunt dicta numerari (Isai. II, 2). Constitui ergo in se Dei eloquia in timore Dei deprecatur : quia scit ea nobis eloquia futura esse, quae tanquam Dei timebuntur, utilia ». Tract, in Ps. 118, 16 (PL 9, 541). (*) Cf. In Ps. 11S Expositio, Semi. 5, n. 36 (PL 15, 1264). (*) Cf. De sacram., libr. III, c. 2 (PL 16, 434). (’) Cf. Sermo 347 de diversis (PL 39, 1524-25). — De sermone Domini in monte, libr. I, c. 2 (PL34, 1232).—Sermo 248 de tempore, c. 5 (PL 38, 1161). (*) Cf. De doctr. christ., libr. II, c. 7 (PL 34, 39). (e) Cf. Sermo 347 de diversis, c. 1 (PL 39, 1524). — XXIV — Timor Dei comparatus ad caritatem in servilem et castum dividitur. Timore servili timent quidam, ne aliquid mali in terra patiantur, alii, ne ad gehennam damnentur. Omnes Deum timent punientem et per timorem abstinent a peccato. « Timor ergo ille servilis est : et ideo quamvis in illo Domino credatur, non ta­ men iustitia diligitur, sed damnatio timetur » (l). « Ille autem ti­ mor nondum castus, praesentiam et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit ; non timore amittendi bonum illud, sed timo­ re patiendi illud malum. Non timet ne perdat amplexus pulcher­ rimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam » (’). Bonus et utilis est iste timor, quia retinendo timentem a peccato facit con­ suetudinem iustitiae, quando «incipit quod durum erat amari et dulcescit Deus ; et iam incipit homo propterea iuste vivere, non quia timet poenas, sed quia amat aeternitatem » (3). De servili intelligitur, quod « timor non est in caritate ; sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet (I Joan. 4, 18) ». Unde non est expellendus timor, nisi a ca­ ritate perfecta, nam si prius dimittitur, superbia anima inflatur (4). Timor iste praeparat locum caritati et paulatim recedit modo, quo caritas ei succedit (5). In timore igitur servili duae phases habentur : in prima timor viam praeparat ad caritatem, in secun­ (*) De Spiritu et littera, c. 31, n. 56 (PL 44, 236). (’) Enarratio in Ps. 127, n. 8 (PL 37, 1682). (8) Ibidem, n. 7 (PL 37, 1680-81). Cf. In epistolam Ioan., tr. 9, n. 2 (PL 35, 2046). (4) Cf. Sermo 348 de diversis ( PL 39, 1527-29). (8) α Ergo timor non est in caritate. Sed in qua caritate ? Non in inchoata. In qua ergo ? Sed perfecta, inquit, caritas foras mittit timorem. Ergo incipiat timor ; quia initium sapientiae timor Domini. Timor quasi locum praeparat caritati. Cum autem coepit caritas habitare, pellitur timor qui ei praeparavit, locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit ; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Maior caritas, minor timor ; minor caritas, maior timor. Si autem nullus timor, non est qua intret caritas. Sicut videmus per setam in­ troduci linum, quando aliquid suitur : seta prius intrat, sed nisi exeat, non suc­ cedit linum : sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret caritatem ». In epistolam Joan., tr. IX, n. 4 (PL 35, 2047). Cf. Sermo 3/8 de diversis, c. 3 (I*L 39, 1529). — XXV — da vero cohabitat cum ea, licet dum caritas roboretur timor de­ clinetur. Augustino timor servilis etiam per secundam phasem perdurat, tamen occasio offertur Petro Lombardo, ut hic loco servilis timoris initialis doceatur. Caritate perfecta timor servilis extruditur, ut ei succedat cas­ tus, de quo legitur : « timor Domini sanctus permanens in sae­ culum saeculi (Ps. 18, io) ». Timor iste inultis laudibus extollitur et ut a servili bene distinguatur, mulieri castae compara­ tur (*). Venit ex Dei amore et timet, ne Deus discedat. Non cu­ rat de bonis temporalibus neque de malis conqueritur, sed uni­ ce Deum habere sitienter expetit (’). Dum timor servilis tor­ mentum habet, quia nondum facta iustificatione torquet cor con­ scientia peccatorum (’), timor castus est tranquillus et securus « Non enim deseremur ab eo, cum invenerit nos, quando quaesi­ vit nos antequam quaereremus eum » (4). Etiam a S. Gregorio Magno (j 604) dona ut gradus perfec­ tionis concipiuntur. Virtutes septeni filiis Job comparantur, quae ad perfectionem perveniunt, si cum virtutibus fidei, spei et cari­ tatis coniunguntur (“). Via Dei a timore incipitur. In timore Dei enim constitutus extra Deum non invenit quod timeat, quare super omnia sublevatur (·). Propterea viri sancti in magno Dei timore vivunt, indicium divinum asperum studiose et sine ces­ satione considerant, culpasque anteactas continuo dolent, ne quan­ do index venerit, pertimescant. Nolunt esse securi, quamdiu vi­ vunt, ut securitate postea gaudeant (7). (*) Cf. Z» epistolam Ioan., tr. 9, n. 6 (PL 35. 2049). — Enarratio in Ps. 127, n. 8 (PL 37» 1681-82). (*) Cf. E, arratio in Ps. 127, n. 9 (PL 37, 1682). (*} Cf. In epistolam loan., tr. 9. n. 4 (PL 35, 204S). — Sermo 349 de di­ esis, c. 3 (PL 39. 1529)· (4) Enarratio in Ps. 127 n. S (PL 37, 1682). (*> Cf. Hom., lib. 2, horn. 7, n.7 (PL 76, 1016-17). — Moral., lib. 1, c. 27, «· 38 (PL 75, 544). (’) Cf. Moral., lib. 5. c. 16, n. 33 (PL 75, 697). (’) Cf. Hom., lib. 1, hom. 7,11. 20 (PL 76, 850). — Moral., lib. 16, c. 40, n· 50 (PL 75,1145)· — XXVI — Timor Dei est donum, quo cor iusti mollesci dicitur et puri­ ficatio quinque sensuum ei adscribitur (’). Eius est curare nulla quae facienda sunt bona praeterire, mala autem vitare. Timor ser­ vilis huic muneri non est plene deditus, nam bona relinqueret, a malis vero non abstineret, si timere non deberet. Sic facit rectum in opere non vero in desiderio (·). Unde eo obsequia Deo digna exhibere non possumus. Mittit hunc timorem foras perfecta ca­ ritas, quae etiam desiderium rectificat. Dulcedo Dei, quae timen­ tibus dum fuit incognita, amantibus fit nota. luste igitur dicitur, quod via rectitudinis a timore inchoatur, in caritate vero consu­ mitur. Caritas perfecta gignit timorem castum in saeculum sae­ culi permansurum (’). Est initium sapientiae, quia ordinatus ascensus a timore ad contemplationem conducit. « Eo enim purius divinae lucis ra­ dios intueri meretur, quo, validiori timore deiecta, visioni Maiestatis intimae purgatior exhibetur » («). Quandoque et post vi­ sionem Maiestatis infinitae oritur ; tunc autem non ad mentem purificandam, sed ab elatione custodiendam imponitur. Spes et timor sunt duae molae, quarum prima ad alta sub­ venit, altera cor inferius premit. Una sine altera inutiliter ha­ betur (*). Similiter Cassiodorus (f 570) timorem Dei ad explicationem vitae spiritualis ordinat. Duplicem distinguit timorem, unum hu­ manum, quo « pericula carnis pati » aut « mundi bona deserere » timetur, et dummodo anima in huius saeculi conversatione ver­ satur, ipse quoque habetur, sed cum amore mundi in primo gra­ du perfectionis deseritur. Alter est timor divinus, qui ut fidelis­ simus et necessarius custos in omni gradu a S. Scriptura praecipi• (*) Cf. Hom., lib. 2, hom. 5, n. 5 (PL 76, 987). (*) 0 Omnis enim qui bona opera agit pro timore, etsi in opere rectus est, in desiderio rectus non est ; vellet enim non esse quod timeret, et bona opera non faceret ». Safer Cantica Canticorum, c. 1, n. 17 (PL 79, 485). — Cf. Morat., lib. 9, c. 41, n. 64 (PL 75, 895). — Ibidem, lib. 1, c. 26, n. 37 (PL 75, 544)· (3) Cf. In septem Ps. poenit., Ps. 7, n. 18 (PL 79, 656). (4) In primum Regum, lib. 1, c. 2, n. 8 (PL 79, 54)· (5) Cf. Moral., lib. 33, c. 12, n. 24 (PL 76, 687-88). — XXVII — tur : « Infige timore tuo carnes meas ; a indiciis enim tuis timui (Ps. 118, 120) » (x). Timore divino Deus timetur non solummodo, cum vindictam minatur, sed cum misericorditer ad nos inclinat. Castus enim et perfectus timor « non tantum habet ante oculos formidinem vindictae, sed vehementer metuit amissionem gratiae, in qua fidelis vivit, per quam omnis reficitur Christianus » (’). Timor Domini ex caritate nascitur, ex dulcedine procreatur: ideo cum humanus trepidam co^usionem causât, ipse Deum timendo in imperturbata conscientia et constantia perseverat (3) : « Humanus timor diffidentiam tribuit, divinus autem spei firmamenta concedit » (4). S. Beda Venerabilis (f 735) timorem Domini in senilem et amicabilem dividit. Servilis principium sapientiae, amicabilis vero perfectionem sapientiae comitari dicitur. Servilis est sapien­ tiae principium, quia post delicta quis sapere incipit, quando ti­ more divino corripitur. Huic succedit amicabilis, quem caritas non excludit, sed auget. Uterque timor in vita futura cessare di­ citur (*). S. Anselmus (f 1109) timorem Dei radicem sapientiae dicit, quia Deus eum credentibus dedit, ut per eum peccare desistant. Et referuntur verba Ecclesiastici (1, 27) · « Timor Domini expellit peccatum ; nam qui sine timore est, non poterit iustificari >» (·). Timor filialis, qui est idem cum spiritu timoris ab Isaia (XI, 2) com­ memorato, cum beatitudine prima coniungitur, quia contemptum huius mundi facit, petitur vero in oratione Dominica verbis : li­ bera nos a malo (’). (*) Cf. Expositio in Psalterium, Ps. 118, 38 (PL 70, 849). — Ibidem; Ps. 127, i (PL 70, 931-32). (2) Ibidem, Ps. 118, 120 (PL 70, 878). C3) Cf. ibidem, Ps. 18, 10 (PL 70, 141). — Ibidem, Ps. 127,1 (PL 7°, 932). (4) Ibidem, Ps. 24, 13 (PL 70, 180). (s) Cf. Super Parab. Salamonis, lib. 1, c. 1 (PL 91, 939). (*) Cf. Horn, et exhortationes., hom. 1 (PL 158, 588-89). C) Cf. ibidem, hom. 2 (PL 158, 595). — Meditationes, med. 8 (PL 158, 747). — XXVIII — Hu>o a S. Viclore (f 1141) duos motus cordis, timorem et amorem assignat, quibus anima ad agendum impellitur. Si sunt motus recti, per timorem mala caventur, per amorem bona exer­ centur, si autem sunt inordinati, per timorem bona omittuntur, et per amorem mala amplectuntur. Timor est effectus mentis, quo ab aliquo receditur, dum amore acceditur. Est idem mentis mo­ tus, qui ut sub diversis modis operatur, diversimode vocatur. Est servilis, si pro evitanda poena abstinet a malo, retenta tamen voluntate mala. Est mundanus, si pro evitanda poena abstinet a bono, retenta voluntate bona. Est vero initialis, cum pro evitanda poena cum perverso opere etiam pravas cogitatio­ nes resecare intendit. Differentia ex parte motivi explicatur. Ti­ more servili et humano poena ab homine inflicta timetur, ad cuius amotionem sufficit mutare actum exteriorem. Timoris autem ini­ tialis motivum est poena aeterna, a qua aliquis tunc liberatur, si etiam internum in bonum convertitur. Dum enim aspectus homi­ nis in exterioribus haerescit, aspectus Dei cordis intima penetrat. Hugo itaque timorem initialem a servili discernit, at distinctio sua doctrinalem progressum nondum designat, quia timor ini­ tialis apud eum servilem non transcendit. In initiali enim aliud adhuc agitur quam intenditur, ipsum bonum nondum propter se amatur. Et cum demum accedit caritas, timor filialis nascitur. Eius autem timere « nihil aliud sit quam gustatum in caritate bonum iam nolle amittere ». Huic quoque timori in statu viae aliquid poenae adiungitur, nam incerte ambulamus, dum et in malum et in bonum declinare possumus. Sed hoc in patria depo­ nitur, ubi timore filiali reverentiam Creatori exhibere non de­ sistitur (>). Abaelardus (f 1142) in quodam hymnorum nobis relictorum septem dona Spiritus Sancti contra septem vitia capitalia ordinat, timori vero Domini liberare a malo impertitur (2). 5. Bernardus (f 1153) etiam respectiva vitia designat, quae singulis donis adversantur. In hac autem assignatione discedit ab acceptione communi ; sic timorem Dei non superbiae sed pig(‘) Cf. De Sacramentis, lib. 2, pars 13, c. 3-5 (PL 176, 527-28). (*) Cf. Hymnus in festo Pentecostes (PL 178, 1798). — XXIX — ritiae oppositum docet f1). Alias etiam iuxta eum dona septem gradus perfectionis spiritualis constituunt. Hucusque vidimus doctrinam Patrum de timore, prout illa sub aspectu morali tractatur, nunc autem studium nostrum in­ tegritatis et complementi gratia ad considerationem psycholo­ gicam extendimus. Hic commemoratione dignus est praesertim Joannes Damascenus (f c. 749), qui subtiliter et tam fideliter ti­ morem describit. Habetur timor uti dicam physicus, a Dama­ sceno naturalis vocatus, qui amori naturali correspondons malum ipsius esse corruptivum formidat (*). Timor psychologice con­ ceptus vero mala afflictiva et constristantia corruptivo minora respicit. Hic timor a Damasceno post Nemesium in sex species dividitur : in segnitiem, erubescentiam, verecundiam, ad miratio­ nem, stuporem, agoniam (3). Effectus physicus timoris est quae­ dam corporis contractio, cui alia, sicut amissio vocis, trepidatio, rigor membrorum, sitis, coniunguntur (*). Ad exitum pervenientes doctrinam Patrum de timore Dei paucis persolvimus. Doctrina, quam exponere conantur, in Sac­ ra Scriptura radicatur ; et praesertim vers. 2 capitis XI Isaiae et vers. 10 Psalmi lio progressum doctrinalem dirigunt. Timor Dei retrahendo nos a malis et reddendo humiles est primus gradus perfectionis, initium sapientiae, sicque cum beatitudine prima coniungitur. S. Augustinus distinguit timorem servilem et filia­ lem, quorum primus etsi caritate diminuatur, nonnisi a perfecta expellitur. Timor initialis apud Hugonem de S. Victore iam ex­ presse docetur, revera tamen non transcendit servilem. In expli­ cationem futuram doctrinae sine dubio S. Augustinus et S. Gre­ gorius M. maximum influxum exercent. Doctrina quoad sua plu­ ra elementa iam invenitur, tamen in quodam corpore doctrinali systhematice a sequentibus colligetur, ut ex sequentibus patebit. (») Cf. Sermo de diversis 14 (PL 183,574). — Cf. S. Gregorius M., Moral., lib. 2, c. 49, n. 77 (PL 75, 592-93)· (*) Cf. Dc fide orthodoxa, lib. 3, c. 23 (PG 94, 1087-88). P) Cf. ibidem, lib. 2, c. 15 (PG 94, 932). — Cf. Nemesius, De na­ tura hominis, c. 20 (PG 40, 689-90). (*) Cf. 1) fide orthodoxa, lib. 3 c. 23 (PG 94, 1087-88). CAPUT I De timore Dei apud Petrum Lombardum eiusque principaliores immediatos sequaces Saecula habent sua fata. Ita et sacculum XII sua characteristica refulget. Fuit saeculum vitae in Orbe Christiano incitatae, commotae, immo aliquando iactatae. Memorare iuvet litem investi­ turae in Anglia, schisma Anacleti, Arnoldi Brixiensis revolutionem, expeditiones in Terram sanctam, vicissitudines inter Sacerdotium et Imperium, exordium seditionis civium contra statum nobilium, successiva penetratio doctrinarum philosophiae arabicae, iudaicae graecae (aristotelicae), ferventior cursus vitae christianae extat. Quae omnia inter alia etiam progressum in vita theologica incitaverunt, qui termino generali scholastica signatur. Cuius inter cultores, ut S. Anselmum, patrem Scholasticorum, S. Bernardum, doctorem mellifluum, Victorinos taceam, non ultimi s. d. Sentcntiarii, qui ad modum Gratiani Bononiensis doctrinam positivam (Senten­ tias) ordinare, explicare et defendere — ad concordiam revocare — studuerunt, et ita in progressum sacrae Theologiae per saecula influxum gessere. Eminet inter istos Petrus Lombardus, episcopus Parisiensis (f 1160). En quid senserit de timore Dei ! I. — Petrus Lombardus. — Magister Sententiarum occasio­ nem disserendi de timore Dei nanciscitur agendo in libro III Sen­ tentiarum distinctione 34 de septem donis Spiritus Sancti. Sequitur viam traditionis cuius primum antesignanum inducit magnum S. Ambrosium (*). Doctrinam sub verbis Ambrosianis intellectu conspectam suam faciens succincte et acute Magister nobis enuntiat : « Hic expresse traditum est septem dona et virtutes es­ (*) Cf. S. Ambrosius, De Spiritu sanctu, lib. 1, c. 16 (PL 16, 740). — 2 — se sanctificationesque fidelium mentium, et in futuro non desitura, cum sint et in angelis» (l). Hanc doctrinam a praefata auctoritate acceptam contra dif­ ficultatem non per minorem auctoritatem ortam defendere cona­ tur. Sancti enim Augustinus et Bcda Venerabilis, quorum claritas totam scholasticam collustrat, timorem Dei, unum ex septem donis desiturum in patria affirmare videntur (‘). Et sic in dubium vo­ catur, quod per Ambrosium expresse traditum tenetur. Magister Lombardus auctoritates semper reconciliare nitens hanc etiam repugnantiam esse mere apparentem dicit : Dona igi­ tur omnia remanent in patria, ut Ambrosius testatur, sed non omnino eosdem usus eademque officia habebunt, quod docent Sancti Augustinus et Beda Venerabilis, quum timorem Dei in pa­ tria non remansurum affirmant. Et dicta de timore statim illu­ strat : « Ut, verbi gratia, timor filialis modo facit timere ne offen­ damus quem diligimus, et ne separemur ab eo, facit etiam nos re­ vereri eundem ; in futuro vero faciet nos revereri, quando non ti­ mebimus separari vel offendere. Non ergo metus separationis vel offensionis nunc est in angelis vel [in] animabus sanctis, nec in nobis erit in futuro, sed reverentia, quae est mixta cum subiectione dilec­ tio ; quae etiam in Christo fuit, sicut Apostolus dicit in Epistola ad Hebraeos (cap. V, 7) loquens de Christo : Qui exauditus est pro sua reverentia » (’). Hac difficultate de Sanctorum Augustini et Bedae Venerabilis verbis exorta incipit tractatum de timore, in quem plus quam in caetera dona incumbit. Quamvis hic directe tantum de timore ut de dono Spiritus Sancti locus tractandi occurit, tamen Magister Sententiarum hac occasione utitur, ut totam suam de timore do­ ctrinam nobis proferat ; atque locum agendi de timore suis disci­ pulis, aliisque theologis succedentibus ostendit. Quum sic igitur expositio timoris tractatui de donis inseritur et altissima timoris (*) Sent. III, d. 34, c. 2 (Quaracchi, t. II, p. 700). (2) Cf. S. Augustinus, Super Psal. V, S (PL 36, 87) ; S. Beda, Super Prov. I, 7 (PL 9X, 939)· (*) Sent. Ill, d. 34, c. 3 ((Juaracchi, p. 701). — 3 — species ad donum Spiritus Sancti assumitur, animum per totum nostrum opus ad doctrinam de donis applicare debemus. « Et quia de timore tractandi nobis occurrit locus, sciendum est quattuor esse timores : scilicet mundanum sive humanum, servilem, initialem, castum vel filialem sive amicalem » (*). Sic in­ vestigationem de diversis speciebus timoris exorditur, quae per­ pulchro modo ascendendo simul valde psychologice considerantur. Humanus sive mundanus timor, cuius notio a Cassiodoro acci­ pitur (*), habetur « quando timemus pati pericula carnis, vel perde­ re bona mundi, propter quod delinquimus » (·). Est malus et pro­ hibetur his verbis a Domino : « Nolite timere eos qui occidunt corpus» (*). Ab Augustino (*) Magister assumit conceptum timoris ser­ vilis, qui tunc habetur, « cum per timorem gehennae continet se homo a peccato, quo praesentiam iudicis et poenas metuit, et ti­ more facit quidquid boni facit, non timore amittendi aeternum bonum quod non amat, sed timore patiendi malum quod formi­ dat » (·). Timor igitur servilis totam activitatem humanam inva­ dere potest et ubi habetur, ibi timor gehennae est ultima actio­ num ratio. Mala non propter malitiam vitantur, neque bona prop­ ter bonitatem peraguntur, sed propter gehennae timorem: «Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi ; sed timet, ne mit­ tatur in gehennam» (’). Sic timendo quamvis Deo, non autem in Deum creditur et quamvis bonum, sed non bene agitur : « Nemo enim invitus bene facit, etsi bonum est quod facit » (·). Carita­ tem, etiam inchoatam, antecedit et ea veniente expellitur, tamen ad caritatem viam praeparat. Nam per bona opera, quae prop­ (*) Seni. III, d. 34, c. 4 (Quaracchi, p. 701). (*) Cf. Cassiodorus, Super Psal. CXXVII, in prologo (PL 70, 931). (3) Sent. Ill, d. 34, c. 4 (Quaracchi, p. 701). (<) Math. X, 28 ; Luc. XII, 4. (*) Cf. S. Augustinus, Super Psal. CXXVII, 1 (I’L 37, 1680). (♦) Sent. Ill, d. 34, c. 4 (Quaracchi, p. 701-702). (7) Seni. III, d. 34, c. 4 (Quaracchi, p. 702). (·) Super epist. ad Rom. VIII, 15 (PL 191, 1439)· —4 — ter gehennae timorem efficit, facit paulatim consuetudinem iu­ stitiae. Est igitur timor servilis, licet sit insufficiens, bonus et utilis, quia ducit ad sapientiam ; ideo in Sacra Scriptura timor Domini et « initium sapientiae » dicitur. « Et succedit initialis timor, quando incipit, quod durum est, amari » (‘). Non igitur ex servili fit adveniente caritate timor ini­ tialis, sed illum succedere dicitur. Per timorem servilem Deus adhuc ut index habetur, per initialem autem etiam ut pater ama­ tur. Timor initialis « nec ex toto est servilis, nec ex toto est castus, sed tamquam medius aliquid de servili et aliquid de casto timore habet. Facit enim servire partim timore poenae, partim amore iu­ stitiae, per quem timemus puniri et timemus offendere » (’). Est iam cum caritate inchoata. Et quantum crescit caritas, tantum decrescit timor poenae, ipsum tormentum conscientiae. Nam quanto magis diligimus Deum, tanto minus eum debemus timere. An, dum sub uno respectu augeatur et sub altero diminuatur, ti­ mor initialis diversos gradus assumere possit, vel consistat in eodemque gradu, nondum quaeritur. Vocatur etiam initium sapien­ tiae, sed in alio sensu, quam timor servilis. Hic dicitur initium sa­ pientiae, quia ad eam praeparat, ille vero, quia cum sapientia inchoata invenitur. « Et succedit deinde timor castus, sive amicalis, quo timemus ne sponsus tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus » (*). Hic non sine studio Magister uti videtur verbo « succedere », ut animum nostrum ad novam et hac vice ad summam timoris speciem dirigat. Fontem huius timoris in illo amore purissimo vi­ det, quo caelestis sponsus a suis amicis cumulatur. Vocatur etiam filialis, nam eo timet filius « ne vel in modico oculos amantissimi patris offendat» (4). In cantate igitur perfecta sponsae, amici vel filii radicatur et continuo augetur «timor divinus». Ideo con­ stat : quo maior est dilectio, eo maior est timor. Hic enim timor P) (*) (’) (4) Sent. Sent. Sent. Sent. Ill,d. 34, Ill, d. 34, Ill, d. 34, Ill, d. 34, c. 4 c. 6 c. 4 c. 3 (Quaracchi, p. 702). (Quaracchi, p. 705). (Quaracchi, p. 702). (Quaracchi, p. 700). — 5 — non turbat animum, « quia si timet indicem, scit misericordem » (*). Invenitur tum in perficientibus, tum in pervenientibus ad sa­ lutem : « Timor divinus comes est per omnes gradus » (*). Re­ manet etiam in patria, est timor aeternus, «sed non habebit om­ nem illum usum, quem modo habet : faciet enim tunc nos revereri Deum, non timere separari vel carere» (3). Timor igitur filialis duos usus habere potest : facit nos timere, ne offendamus, neque separemur ab eo, quem diligimus ; et facit nos eundem revereri. Quantum ad timorem offensae et separationis non remanet in pa­ tria, cum statu enim beato hic usus componi nequit. Quantum autem ad reverentiam, « quae est mixta cum subiectione dilec­ tio » (*), permanet. Secundum hunc effectum tantum Magister timorem in Christo et in angelis contendit. Additur ad hanc enumerationem adhuc timor naturalis, «qui omnibus hominibus inest, quo horretur mors ac formidatur poe­ na » (6). Vocatur naturalis, non ita, ac si ab Auctore natura hu­ mana tali timore instituta esset, sed quia invenitur in omnibus ho­ minibus ex natura corrupta. Hunc timorem Christus cum aliis poenalitatibus assumpsit. Doctrina Petri Lombardi de timore prolata ab auctoritatibus maximi nominis : S. Ambrosio, Beda X’enerabili et praecipue Au­ gustino. magistrali dexteritate collecta et clare systhematiceque exposita est. Totam traditionalem doctrinam in una distinctionum succincte satque complete reddit. Solutionem adhuc expectat quaestio ex dictis sponte exorta: quae sit inter diversas timoris species, quae dignitatem doni Spi­ ritus Sancti attingat. Ad proferendum responsum ad quaedam timoris nomina advertere debemus, ut significationes a Magistro Sententiarum iis attributae nobis clare appareant. Tum «timor Do­ mini », tum «timor Dei » includere potest non tantum timorem ami(1) (2) (*) (4) (») Sent. Sent. Sent. Sent. Sent. Ill,d. 34, Ill,d. 34, III,d. 34, Ill,d. 34, Ill,d. 34, c. c. c. c. c. 4 4 S 3 9 (Quaracchi, (Quaracchi, (Quaracchi, (Quaracchi, (Quaracchi, p. 702). p. 702). p. 706). p. 701). p. 707). — 6 — calem, sed etiam servilem. «Spiritus timoris Domini» autem de solo timore filiali intelligitur, praesertim propter textum Isaiae (l), qui iisdem terminis designat donum timoris. Etiam in hoc tra­ ditionis fidelem interpretem se ostendit. Timorem filialem esse donum timoris, sive spiritum timoris Domini, verba Petri Lom­ bardi dubium non permittunt. Solum autem filialem esse unum ex septem donis sensus distinctionis 34 concludere tantum suadet. II. — Magister Bandinus. — Ea omnia, quae apud Pe­ trum Lombardum vidimus, compendiose apud Magistrum Bandi­ num *() reperimus. Non tantum doctrina, sed tota materiae di­ visio refertur. Similitudo pluries usque ad verba se extendit *(). III. —Magister Gandulphus Bononiensis. —Non tantum similitudinem cum Petro Ix>mbardo, sed etiam doctrinae proprietatem observare possumus apud Magistrum Gandulphum Bononiensem (‘). Quoad dona retinet doctrinam : dona esse vir­ (*) Cf. Is. XI, 2. (*) s Non desunt etiam qui Petrum Lombardum plagii insimulent dicantque eum pene exscripsisse Bandinum (Bandinum) obscuri nominis theologum, qui eodem fere tempore concinnavit sententiarum 11. 4, quibus universae theo­ logiae summa ac fidei nostrae compendium pure, simpliciter et methodice tractatur... quod plane incredibile ; alii vero censent Bandinum potius in compendium redegisse Lombardi sententias, ut liquet etiam ex inscriptione plurium codd., qui hanc vel geminam prae se ferunt inscriptionem: a Abbre­ viate Mag. Bandini de libr. sacramentorum M. Petri Parisiensis ». Hurter, Nomenclator Litorarius recentioris theologiae catholicae, t. IV, Oeniponte, 1899, coi. 72. Item cf. II. Dexifle, Die Sentenzen Abaclards u. die Bearbeitungen seiner Theologia vor Mitte des 12. Jhdts, in Archiv für Literalur und Kirchengeschichte des Miltelalters, t. I, Berlin, 1885, p. 438; F. Ueberweg-B. Geyer, Grundriss der Geschichte der Philosophie, t. II, Die patristische u. scholastische Philosophie, Berlin, 1928, p. 711. (a) Cf. Sent. Ill, d. 34 (PL 192, 1086 et seq.). (‘) « Gandulfe de Bologne (Xlle s., après 1150) est l'auteur d’une collec­ tion théologique de Sentences, qui a longtemps passé pour une des sources de P. Lombard, mais qui doit plutôt dépendre de lui : il est son « abréviateur » et héritier de beaucoup de ses idées. Il a été très lu de son temps ». A. Cayré, — 7 — tutes. Convenit tamen cum Hugone de S. Victore, cum dona ad expellenda ab anima peccata capitalia ordinat i1). Timorem humanum et mundanum simpliciter non reprobat, sed de eis penes agentis intentionem iudicat. Pati pericula carnis vel perdere bona si ex bona intentione timetur, tunc timor iste ut bonus recensetur, si vero ex mala intentione formidatur, timor ut malus abicitur. Et hic timor humanus et mundanus est, qui a Domino prohibetur (*). Doctrinam de timore servili, qui etiam iuxta ipsum caritatem non compatitur, complet, quum maiorem lucem, subtiliorem analysim de eo, ut initio sapientiae profert. Timor servilis est initium sapientiae, inquantum facit cognoscere nostra peccata ; permitten­ do vero nos inspicere gravitatem peccati, a nobis peccatoribus poenitentes facere valet (’). Servili succedit timor initialis, qui filialis quoque vocatur, quia eo iam filii Dei efficimur. Sic timor filialis est quaevis reverentia sive humilitas mentis, quam ut filii Patri coelesti exhibemus (*). Précis de Patrologie, t. II, Paris, 1930, p. 457. Item cf. M. Grabmann, Die Ge­ schichte der schol. Methode, t. II, Freiburg im B., 1911, p. 388-391 ; UeberwegGeyer, Grundriss, p. 711. (*) Sent. Ill, § 126 et 144 ; ed. J. de Walter, Magistri Ganduiphi Bononi­ ensis Sententiarum libri quatuor, Vindobonae et Vratislaviae, 1924, p. 367, 381. (*) « Sed quicquid dicatur, cum aliquis timet perdere illud, quod habet, illud aut bona aut mala intentione amittere formidat. Sed si bona intentione illud amittere timet, bonum est tunc timere amittere, quod habet. Cum vero idem timet mala intentione, timere amittere time malum est » Sent. Ill, § 129 (de Walter, p. 369). (’) α Est principium sapientiae, id est facit nos quandoque de erratis, id est peccatis habere sapientiam, id est scientiam efficacem, id est cum effectu suo, scilicet cordis contritione ». Sent. Ill, § 131 (de Walter, p. 372). (*) « Sicut enim timore filiali vel casto ille, qui habet castum timorem vel filialem, est filius, ita cum sit filius, qui initialem habet timorem, initiali timore est filius, cum non alium habet timorem, quo sit filius ». Sent. III, § 129 (de Walter, p. 370). Item : « Ad quod dici potest quod caritate filii dici­ mur, quia ex ea est reverentia, scilicet humilitas mentis, qua filii sumus. Ita filialis timor dicitur reverentia quaelibet, qua filii sumus, sive ipsa sit initialis timor, sive alius timor. Dicitur enim timor castus vel filialis vel amicalis quili­ bet timor, quo aliquis est castus vel filius vel amicus. Iuxta hoc potest intelligi initialis timor». Sent. ΠΙ, § 129 (de Walter, p. 371). — 8 — Timor igitur initialis non est, quo partim timore poenae, partim amore iustitiae serviamus, ut a Petro Lombardo concipitur, at reverentia in Deum, quae ex timore poenae et amore iustitiae provenit et qua non servi, sed filii reddimur (*). Si autem timor filialis stricte sumitur, est illa reverentia, qua iustus promptus est et fortis omnia flagella tolerare, Deum tamen offendere et ab eo separari timet. Hic est tantum perfectorum, qui initiali succedit et in perfectis usque ad finem vitae permanet, at in futuro cessabit (*). Nullus horum in Christo esse permittitur. Donum igitur ti­ moris, quod Christo adscribitur, est specialis reverentia, qua Chri­ stus secundum humanitatem Deo perfectissimo modo sese subiecit. Talis timor tantum Christo et illis obvenit, qui visione beata fruuntur (*). IV. —Odo Suessionensls. — Odo (‘) cum Magistro Sententiarum distinguit quinque species timoris, quorum una est (‘) « Non est ergo verum, quod initialis timor sit, quo partira serviamus timore poenae, partira amore iustitiae. Unde potest dici, quod initialis est re­ verentia illa in Deum, quae provenit ex timore poenae et amore iustitiae, vel quae est cum timore poenae et cum amore iustitiae. Reverentiam autem intelligimus humilitatem mentis». Sent. III, § 130 (de Walter, p. 371-372), (*) « Sic potest dici castus timor reverentia, id est humilitas, quae provenit ex timore, quo Deum timet offendere, et quo promptus est et fortis flagella tolerare ». Sent. Ill, § 130 (de Walter, p. 372). « Unde intelligitur hoc (Psal. i8, 10) ita, scilicet: «Timor Domini sanctus manet in saeculum saeculi », id est usque ad finem vitae ; vel : « Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi », id est in aeternum secundum retributionem, quod est : cius retribu­ tio aeterna erit... » Sent. Ill, § X32 (de Walter, p. 372-373). (’) «Sed nullus praedictorum in Christo fuit, quare cum donum timo­ ris in Christo fuerit, timor pro reverentia vel humilitate accipitur, quia ita subiectus secundum humanitatem divinae voluntati fuit, ut nihil iu eius cogi­ tatione, locutione et operatione fuerit, quod Deo displicuerit. Hic timor non potest esse nisi in Christo et in illis, qui Dei fruuntur visione. Hic ergo timor est alius a praedictis quatuor». Sent. Ill, § 133 (de Walter, p. 373). (‘) Odo Suessionensis dictus, discipulus Anselmi Laudunensis, Petri Abaelardi alionunquc praeclarorum magistrorum, in cathedra Parisiens! theolo- —9— timor servilis, circa quem quamdam exceptionem adducere cona­ tur. Timoris enim servilis obiectum non potest esse poena commu­ niter spectata, nam sic magis naturalis, quam servilis dici deberet. Etenim post lapsum fugimus omnem poenam ac si eius timor esset nobis naturalis {*). Propterea obiectum timoris servilis debet esse poena aeterna. Seu, cum Deus minatur damnatione aeterna peccatoribus, isti timore servili capti a suis peccatis abstinent (*). Sed timor servilis mere ex timore poenae, et non ex amore, cavet malum. Sic differt ab eo timor initialis, qui partim amore parti m timore servit Deo. Et quia est caritate formatus, ideo est bonus ad salutem. Timor autem servilis, cum prohibeat potius ma­ num, quam voluntatem, et cum sit sine caritate, ad salutem bonus dici nequit. Bonus dicitur tamen, inquantum declinat nos a malo et sic efficit in nobis consuetudinem iustitiae. Unde timor servilis bonus est, sed non ad salutem, seu talis bonus est. qui in solis ma­ lis adesse potest (*). Eodem modo concedit bonum esse timere serviliter, licet hic de servitute plus significetur. Timor enim servi­ lis, et timere serviliter in se bona sunt etsi in subiecto malo. Subiectum igitur timoris est malum, et non ipse timor. Et notatur, «quod giam tradebat. Inter an. 1167-170 est abbas monasterii Cisterciensis de Ourscamp, a Papa vero Alexandro III circa an. 1170 cardinalis creatur. Mortuus est ante annum 1179. Quaestiones Magistri Odonis Suessioncnsis editae fue­ runt a cardinale Pitra in Analecta navissima spicilegii Solesmcnsis, t. II, Tu­ sculum, 1888, 1-X87. Cf. Pitra ibidem, p. ix-xx ; GraBmann, Die Geschichte, t. II, p. 25-27 ; E. Amann, art. Odon de Soissons, in Dictionnaire de théologie Catholique, t. XI, Paris, 1931, col. 940-942. (*) «Non autem decipiamini : non dico servilem timorem timere poenam, hic enim timor fere naturalis est; « naturalis », dico, non ab initio naturae bene conditae, sed naturae vitiatae, quia a primo peccato; omnis caro timet poenam id est horret, sicut etiam brutum animal mortem et alia huiusmodi. Iste timor neque bonus neque malus ; is etiam in Christo fuit ». P. II, qu. 297 (Pitra, p. 112). (*) «Sed timor servilis est hoc totum : timere Deum propter poenam, ita quod abstineat, qui timet, a quibusdam peccatis propter hoc. Et hoc est bo­ num. Cum enim timet quis Deum propter gehennam, in hoc ipso confitetur eius potentiam». P. II, qu. 297 (Pitra, p. 112). (*) Cf. A. LaNDORAF, Die F.ehre der Friihscholastik von der knechtischen Furcht, in Divus Thomas (Fr.), t. XV, 1937, p. 180-182. — ΙΟ servilis timor bonum est. quod non nisi malis inest, quia si cui inest, ille malum est. Non peccat aliquis in eo quod abstinet ab homici­ dio, sed peccat in eo quod sic abstinet. Abstinere enim ab homici­ dio non est malum, sed sic abstinere est malum, modus enim malus totum facit malum » (*). Exinde intelligere possumus, quo sensu timor servilis ab Odone donum gratis datum, etiamsi non meritorium dicatur (*). V. —Robertas Melidunensis.— A doctrina Magistri sat diversa m profert Robertas Melidunensis (’). Sicut apud priores auctores, ita etiam apud eum timor servilis tantum manum, initialis autem et manum et voluntatem cohibet a malo. Discedit vero ab illis, quando in Summa Theologica motivum timoris servilis poe­ nas temporales, initialis vero poenam aeternam docet (4). Et quia timor initialis tantum poenam aeternam respicit, ideo caritatem non requirit : a Ex quo sciri potest eum caritatem non habere, qui initiali timore malum dimittit. Quod fit non solum manus compres­ sione, verum etiam voluntatis cohibitione ; in quo differt a servili timore» (·). Eandem doctrinam invenire possumus de timore initia- (*) P, II, qu. 327 (Pitra, p. 170). (a) Cf. P. II, qu. 297 (Pitra, p. 112). Cf. etiam Landgraf, Die Lehre, in Divus Thomas, t. XVI, 1938. p. 95-106. (*) Robertas Melidunensis, praecipuus scholasticorum, natione Anglus Parisiis multum didicit, philosophiam et theologiam ibidem tradidit et celeb­ rem Iohannem Sarcsbcrienscm docuit. Postea se Meludinum transtulit, ubi in docendo ultra claruit. Anno 1167 decessit. In doctrina ab Hugone de S. Victore multum habuit. Cf. Grabmann, Die Geschichte, t. II, p. 323-358 ; R. M. Martin, Oeuvres de Robert de Melun (Spicilegium sacr. Lovaniense, t. XIII), t. I, Louvain, 1932, p. vi-xxv; Ueberwbg-Geybr, Grundriss, p. 711. (*) «Siquidem timore initiali mala dimittet metu supplicii gehennalis. Hic enim eius effectus proprius est, ut nos a peccatis cessare faciat terrore sup­ plicii etemi, in quo differt tam a servili timore quam a filiali, quorum unus a malo cessare facit timore pene temporalis id est servilis, alter vero mala di­ mittere facit, non quia timeat puniri, sed quia timet separari ». Summa, cod. Brug. lat. 191, fol. 233r ; cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 184. (*) Ibidem. — ΤΙ li apud Hugonem de S. Victore (*). Idem munus implet timor ini­ tialis apud Robcrtum Melidunensem, quam servilis apud Petrum Lombardum : ducere ad dilectionem Dei et proximi. Robertus Melidunensis vidit timorem servilem non posse dici sine distinctione donum Dei. Timor enim servilis manum et non voluntatem astringit. Inquantum manum cohibet, est quoddam bonum, et proinde est a Deo, sed inquantum voluntatem non attin­ git est quaedam imperfectio nobis adscribenda (*). VI. — Summa Sententiarum. — Doctrina de donis in sua lenta evolutione directionem valde diversam ab illa, quam apud Petrum Lombardum habuit, in Summa Sententiarum (’) ac­ cipit. Auctor huius Summae distinctionem non tantum rationis, sed realem inter dona et virtutes admittit. Dona, quae contra septem vitia capitalia ordinantur, sicuti primi motus cordis ante(») Cf. PL 176, 528. *)( « Est item spiritus timoris, qui manus cohibet retenta mala voluntate. Sed, quod manus timore cohibetur, ex Spiritu est ; quod autem mala remanet voluntas, hoc ex ipso est cuius est. Unde et hoc donum Spiritus in Christo. In ipso tamen spiritus servitutis dici nequaquam debet, sed alio aliquo no­ mine ». Quaestiones de epistolis Pauli (ed. Martin, Oeuvres de Robert de Melun, t. II, p. 107). i3) « Divers manuscrits du XIIc siècle la donnent pour une oeuvre de Hu­ gues de Saint-Victor, et cette attribution a été longtemps regardée comme cer­ taine. De nos jours cependant elle a été mise en doute, soit à cause du silence de nombreux manuscrits, soit à cause de la méthode employée, qui a plus de ressemblance avec celle d’Abélard qu’avec celle de Hugues... Mais aussitôt une autre question se pose : la Summa Sententiarum est-elle antérieure ou po­ stérieure aux Libri Sententiarum de Pierre Lombard ? Il y a dépendance de l’un vis-à-vis de l'autre, témoin les nombreuses ressemblances doctrinales et verbales des deux ouvrages. Lequel des deux a été mis à contribution par l’au­ tre ? La dépendance de Lombard vis-à-vis de la Summa paraissait jusqu’ici établie, ce qui fixait la composition de celle-ci avant 1150. Un auteur récent a bien essayé de prouver que la Somme des sentences est l’oeuvre de Hugues de Mortagne vers 1 r 55, et dès lors postérieure à celle de Pierre Lombard. Tou­ tefois cette thèse se heurte à de graves difficultés et le mystère de l’origine de la Summa n'est pas encore dissipé ». Cayré, Patrologie, t. H, p. 456-457 I et M. Chossat, La Somme des Sentences, oeuvre de Hugues de Mortagne vers 1155, (Spicilegium sacr. Lovaniense, t. V) Louvain, 1923. — in­ cedunt virtutes, earumque radicem constituunt. « Inter dona au­ tem et virtutes haec est differentia quod dona sunt primi mo­ tus in corde, quasi quaedam semina virtutum iactata super ter­ ram cordis nostri ; virtutes quasi segetes quae ex ipsis consur­ gunt. Sunt enim effectus donorum habitus quidam confirmati iam boni » (‘). Dona latius patent, quam virtutes, quia etiam eas comprehendunt. Dona sunt primi motus, semina virtutum iactata super terram cordis nostri, quibus Deus sine nobis operatur ; i deoque non sunt meritoria. Virtutibus autem, quia in illis Deus nobiscum operatur, meremur (*). Doctrinam sat propriam habet etiam de dono timoris. Sicut timor mundanus, etiam servilis non Deum, sed hominem timet. Uterque propter poenam a homine imminentem facit cessare ab opere, retenta mala voluntate. Distinctio in hoc ponitur, quod mun­ danus a bono, servilis vero a malo opere abstinet propter respectum humanum. Uterque a Domino prohibetur (’). Praeter hoc timor servilis adhuc etiam alio sensu sumitur. Loquitur enim Auctor de timore divino, qui timet Deum propter poenam : « Si tantum timet Deum propter poenam sine dilectione boni languor est et poenae tormentum habet ; quod scilicet malorum est, et servilis est timor iste. Si autem timet adiuncta iucunditate boni, initialis est ; et hic timor est initium sapientiae» («). Uterque cessare facit a malo opere, initialis insuper et a mala voluntate. Est enim iste cum caritate, licet tantum imperfecta. Eius effectus timere puniri dicitur. Non timet amplius puniri timor castus, qui sola dilectione nititur (4). Eius est a Deo separationem timere, quod in patria non remanet. Beati enim solum timorem reverentiae Deo exhibent. (*) Cap. XVII (PL 176, 114). (2) n Spiritus dicuntur, id est aspirantes vel aspirationes quae praece­ dunt virtutes ; et sunt dona solummodo et non merita. Virtutes sunt et dona et merita. In illis operatur Deus sine nobis; in istis operatur nobiscum». Cap. XVII (PL 176, 114). (’) Cf. ibidem, col. 1x5. (·) Ibidem. ($) Ibidem. — »3 — Discutit etiam quaestionem : an uterque timor, tum initialis, tum filialis in Christo fuerit. Quoad filialem dubium non permit­ tit : Christus enim Deo reverentiam exhibere secundum humani­ tatem non desinebat. Quaestio igitur cum toto suo pondere ini­ tialem premit. Sed haec non ab omnibus eodem modo solvitur. « Quidam », et hoc est certe maior pars opinionum, a Christo ta­ lem timorem abiudicant. Rationibus et ipse Auctor consentit : perfecta caritas, quam Christus habuit, foras mittit initialem ti­ morem. « Item timor initialis timor est gehennae, sed Christus non timuit gehennam cum esset immunis ab omni peccato » (*). Sed solutio non omnes convincit. Hi pro sua parte textum Isaiae de plenitudine donorum in Christo appellant. Obiectio eorum occa­ sionem praebet, ut Auctor doctrinam uberius et accurate exponat. Sed antequam suam explanat, duas alias recenset. Prima earum pro responso ad exegesim se convertit et verba Isaiae de corpore Christi mystico intelligit. Alia magis ratione theologica nititur : Christus plenitudinem tantum illorum donorum habuit, quae eius perfectionem non destruerent. lam vero paenitentia, ti­ mor initialis et consimilia «sine dubio non perfectionem darent, sed vitae perfectae initium tantum facerent » (’). Nulla earum satis­ factus proponit suam doctrinam : « Timor namque Domini unum donum est de illis septem, non duo ; sed duos effectus habet. Se­ cundum unum effectum dicitur initialis, secundum alterum ca­ stus et filialis ; et secundum hunc effectum fuit in Christo. Fuit igitur in Christo illud donum quod est in aliis timor initialis et non tamen fuit in Christo timor initialis, quia non secundum effec­ tum illum habuit Christus timorem. Sicut sunt duo quorum unus fidem imperfectam habet, alius perfectam et constantem ; unam tantum dicimus cos habere fidem, unam virtutem ; nec tamen in­ de sequitur : si habent eamdem, et iste imperfectam, igitur et ille imperfectam ». Et addit : « Et istud probabilius videtur quam quod prius diximus » (3). Verba sunt clara : timor filialis et initia(M) Ibidem, col. 116. (’) Ibidem. (·) Ibidem. — 14 — lis sunt idem donum Spiritus Sancti cum alio et alio effectu con­ sideratum. Denique refert quandam opinionem, quin de ea quid dicat, quam, quia postea saepius reperitur, exscribimus : o Quidam con­ cedunt haec verba : Christus habuit timorem initialem et gehennam timuit, et tamen certus erat quod non posset eum comprehendere. Ut si aliquis in magna turri positus timeret praecipitium ex quo­ dam horrore, quamvis certus esset quod non rueret » (*). VII. — loannes Saresberiensis. — Doctrinam Sum­ mae Sententiarum de donis iisdem verbis loannes Saresberiensis reproducere non dubitavit *(). Dona sunt etiam apud eum primi motus in corde, semina virtutum, super terram cordis nostri iactata, ex quibus virtutes, ut segetes consurgunt. Sunt aspiratio­ nes animae, praecedentes virtutes, in quibus Deus sine nobis operatur. Ideoque non sunt meritoria. Virtutes autem et dona et merita sunt, quia in istis Deus nobiscum operatur *(). Hanc doctrinam cum Summa Sententiarum communem ul­ terius explanat : Ex septem donis septem virtutes oriuntur, qua­ rum unaquaeque contra quoddam peccatum ordinatur. Per eas septem vires animae, scilicet animus, mens, imaginatio, opinio, ratio, intellectus et memoria, reformantur. Sunt quasi septem gra­ dus septiformis gratiae, quibus anima innixa gradatim ad altam contemplationem divinam conducitur (‘). (‘) Ibidem. (’) loannes Parvus, cognominatus a patria Saresberiensis studio in Gallia inter an. 1136-48 sub Magistris Petro Abaelardo, Alberico Remensi, Gilberto Porretano, Roberto Melidunensi vacabat. Linguae graecae peritus, scriptorum veterum, praesertim Ciceronis et Platonis assiduus lector. Entheticus, opus forma carminis confectum, in quo corpus doctrinae moralis exaravit. Polycraticus, opus, in quo doctrinam de statu civili a posterioribus multum aestima­ tam expandit. Mortuus est ut episcopus Camotensis an. 1180. Cf. Hurter, Nomenclator, t. IV, coi. 134-136; UeberWEO-Geyer, Grwulriss, p. 705. (·) Cf. Dc septem septenis in PL 199, 954. (4) Cf. ibidem. — 15 ~ Sic igitur scaturit ex dono timoris virtus humilitatis, cuius est superbiam in nobis deprimere et spem corroborare (x). In Enthetico ut experientiae philosophus et humanismi ami­ cus se monstrans describit, quid « de timore moderando et despera­ tione vitanda » sciendum sit. Timor probatus est gratus Maiestati divinae, vitat crimina et spem fovet. Deum, ut patrem nobis ostendit. Timor autem immoderatus trahit timentem in despera­ tionem, Deum clementem negat et sic viam praeparat ad dam­ nationem (*). In Polycratico necessitatis timoris Domini in principibus nos admonet. Principes enim nullatenus a lege dispensantur : « Ego non modo his renitentibus, sed mundo reclamante, ipsos hac lege teneri confirmo » (*). Custodiat igitur princeps legis praecepta et timeat Dominum. Qui enim « timoris non initiatur gradu, frustra ad legitimum principatus culmen aspirat» (*). VIII. — Alanus ab Insulis. — Celebres regulae theolo­ gicae Alani ab Insulis *() etiam doctrinam timoris complectuntur. Regula XCVI ad fidem perite et commode refert omnes boni timoris species : « Omnis timor bonus aut est initialis terminus fidei intra sumptus, vel extra sumptus ; aut finalis terminus fidei vel intra sumptus, vel extra sumptus » (·). Timor igitur servilis et initialis terminum fidei initialem, et quidem unus externum, alter inter­ num constituunt. Timor enim servilis abstinens a malo, ne poenam temporalem incurrat, timet facere malum, sed non timet velle fa(x) Cf. ibidem. (*) Cf. De timore moderando et desperatione vitanda in PL 199, 975· (*) Cf. Lib. IV, c. 7 (PL 199. 52b). (*) Ibidem. (*) Alanus ab Insulis eruditionis vastitate, doctrinaeque praestantia do­ ctor universalis appellatus, secundo dimidio saeculi XII. ut magister Parisiis claruit. Obiit ut monachus ordinis Cistcrciensis an. 1202. Multum in doctrina a Gilberto Porretano accepit, influxum vero sujx?r Simonem Tornacensem exercuit. Cf. Grabmann, Die Geschichte, t. II, p. 452-475 ; UeberWeg-Geyer, Grundriss, p. 706 ; A. Landokaf. in LTHK, t. I, coi. 193-194· (·) PL 210, 671. — ι6 — cere istud. Solum manum et non animum impedit ideoque est bonus ad fugam poenae non autem ad meritum gloriae. Ducit ad carita­ tem, sed non habet eam (*). Timor igitur servilis, quia ducit ad fi­ dem quin habeat eam, dicitur terminus fidei initialis extra sump­ tus. Timor vero initialis praeter timorem poenae etiam in amore iustitiae consistens est cum caritate. Ideo recte sumitur pro termi­ no initiali fidei intra sumpto. Castus autem timor amittere bonum aeternum timens, terminum finalem fidei intrinsecum constituit, quia in eo terminatur et consumitur fides. Denique additur re­ verentia, quae pro termino finali fidei extra sumpto habetur, quia etiam in futuro, quando iam fides evacuabitur, erit (®). Alanus ab Insulis non tantum relationem timoris ad fidem, sed etiam ad spem uberius examinat. Spes et timor sunt duae mo­ lae, inter quas via iusti ducitur : « Constitue te, o homo, inter duas molas, molam timoris et spei. Sic spera ne laxetur animus, sic ti­ me ne dilatetur cogitatus » (*). Ambae sunt necessariae : « Inter hanc [spem] et timorem, velut inter duas molas moli debet Chri­ stianus, suavis et delicatus. Unde in Deuteronomio dicitur : Non accipies loco pignoris superiorem vel inferiorem molam (XXI\r, 6). Superior mola est spes ; inferior, timor ; non enim illa sine ista accipienda est. Qui enim sperat et non timet, negligens est ; qui autem timet et non sperat depressus est » (4). Habitudinem timoris ad virtutem spei adhuc ulterius elabo­ rat, quando de partibus paenitentiae tractat. Tres sunt istae partes : compunctio, confessio et satisfactio. Compunctionis, animi doloris causam timorem et spem esse affirmat : « Compunctionem duplex causa creat, timor scilicet et spes. Timor causa inchoativa est, spes consummativa » (5). Timor, dum rationem habet et beneficio­ rum, quae a Conditore accepimus et malorum, quibus ei pro sua bonitate ingrate rependimus, Deum districtum iudicem monstrat, (l) Cf. ibidem, coi. 672. *)( De diversis timoris speciebus cf. etiam Distinctiones Dictionum theol. in PL 210, 973. (’) Summa dc arte praedicatoria, cap. XI (PL 210, 134). (*) Ibidem, cap. XII (PL 210, 135). (*) Dc sex alis Cherubim in PL 210, 274. — 17 — animum horrore implet et inquietudine turbat (*). Inde timor virtutem peccati expulsivam habet, quam spes confortare opor­ tet. Vanum est enim timere sine fiducia. Contritio fit ex timore, sed ipse fructus reconciliationis accipitur ex spe. Necessitatem spei timentibus Deum multis argumentis ex Sacra Scriptura sumptis demonstrat et sic concludit : « Quemadmodum igitur timor com­ punctionis praevenit et comitatur virtutem ; ita spes provenit, et ad fructum reconciliationis perducit. Per timorem ergo com­ punctio suscitatur ; per spem optatae reconciliationis gratia pro­ meretur... Gemitum tamen timor importat, salutem promeretur spes » (*). IX. — Petras Pictaviensis. — Antequam caput ad finem ducimus, doctrinam Magistri Sententiarum ex ore fidelissi­ mi discipuli, Petri Pictaviensis (3) audiamus. Ipse et donum et virtutem considerat. Distinguit eam sive in tres virtutes theolo­ gicas, sive in quattuor morales, sive autem in septem dona Spi­ ritus Sancti. Certae virtutes dona vocantur, quia gratuite dan­ tur, infunduntur a Spiritu Sancto ad vigorem animae augendum. Dona sunt in nobis ut per ea naturales animae potentiae refor- (*) o Timor igitur culparum modum et numerum examinans, iustitiae quoque divinae rigorem ct iudicii futuri districtionem attendens, animum pungit, et pungendo peccatum expellit Unde haec timori virtus expulsiva ? hanc praestat et corroborat spes confortativa ». PL 210, 274. (*) De sex alis Cherubim in PL 2x0, 274. (3) Petrus Pictaviensis, fidelissimus Petri Lombardi discipulus, magister Parisiensis, ab an. 1193 cancellarius cathedralis, deinde primus cancellarius universitatis Parisiensis est factus. Obiit an. 1205, 38 sui magisterii. Tota sua auctoritate agebat, ut Sententiae Lombardi comprobentur et cognoscentur. Ut primus commentaria ad easdem Sententias confecit, sicque aliis fere in­ numeris commentariis viam monstravit. Praeter Petrum Lombardum caeteri priores theologi super eum influxum exercebant ut ipse etiam super coaevos et sequentes influxum exerceat. Scholam condidit, recenti universitati viam progrediendi designavit. Cf. Grabmann, Die Geschichte, t. II, p. 501-563 ; UeberWeo-Geyer, Grundriss, p. 711-7x2. — ι8 — mentur et vivificentur. Non ad nova opera, sed potius ad consue­ ta perfectius et plenius perficienda reddunt nos aptos (*). Quattuor timoris species cum significatis a Magistro profes­ sis fideliter retinentur. Servilis timor nunc etiam est bonus et uti­ lis, quia introductorius est caritatem. Non est autem bonus, quo mcieremur vitam aeternam. Controversiam existentem de boni­ tate et malitia timoris nos inspicere permittit: « De primo timore [mundano] nulli dubium est quin sit malus. De servili autem ti­ more dubitatio est, et ubi est dubitatio, constituenda est dispu­ tatio. Ideo de isto agendum est ■ (’). Et per obiectiones et respon­ sa a diversis opinionibus ad suam doctrinam dirigit animum (·). Quaestionem item controversam de augmento timoris initialis proprio capite disserit et ad opinionem oppositam inclinat. Quantum enim crescit ex parte amoris, tantum decrescit ex par­ te timoris : « Sicut dies naturalis nec potest crescere vel decre­ scere, quia quanto crescit dies artificialis, tanto decrescit nox ar­ tificialis, et econtrario. Dies autem naturalis qui constat ex noc­ te artificiali et die artificiali manet immobilis, a simili videtur quod timor initialis immobilis maneat, licet iste usus crescat et ille decrescat » (·). Obiectionibus diligenter consideratis ad prop­ riam sententiam defendendam se vertit. Timor enim initialis, supposito suo augmento, aut habet quendam gradum, supra quem, quin sit filialis vel servilis augeri nequit, aut non habet gradum, qui eum augeri impedit. In ultimo casu sequeretur, quod timorem initialem possidens tantum diligere valet, quantum timore filia­ li alius. Vel quod est idem, tantum diligere potest imperfectus, quantum diligit perfectus. Si autem quodam gradu augmentum limitare volumus, eo ipso illud a priori excludimus. Fiat enim ma­ xima dilectio, erit mininius timor ; vel maximus timor, erit mi­ nima dilectio. Ponatur in medietate dilectio, et invenitur ibi et (*) Cf. Sententiarum libri quinque, III, c. 17 (PL 211, 1079-1080). (*) Cf. PL 211, 1080. Vidcsis F. Pelsteh, s. v. Quaestio in LTHK,t. VIII, coi- 579 580 ; G. Haefele, Franz v. Rete, Wien, 1918, p. 103. (*) Cf. PL 211, 1080. (*) Ibidem, coi. 1083. — 19 — timor. Et quo magis removetur dilectio a medietate, eo magis sensu opposito recedit ab eadem et timor. Unde concludere de­ bemus timorem initialem, dummodo manet initialis, nullo modo augeri posse (x). Neque tamen recusat opinionem, iuxta quam timor initialis penes tantum digniorem usum consideratur et penes eundem de augmento et diminutione indicatur (*). Ne verba sua de duobus usibus timoris initialis lector male intelligat, ea explicare non recusat : « Ad hoc dicimus quod ti­ mor initialis non habet duos usus, sed tantum unum, nec eius usus, diligere Deum, sed timoris filialis. Quis est ergo eius usus ? Diligere Deum cum timore gehennae, et est iste usus mixtus ex illis duobus, unde initialis timor dicitur (’) : Mixta cum pavore dilectio » (*). Dum autem timor initialis habet unum solum usum cum du­ plici respectu, filialis proprie duobus gaudere potest, sc. reveren­ tiae et separationis. Ambo habentur in via a perfectis, in patria autem usus separationis cessabit ; ibi enim a Deo separari non timebimus. Perfectus separationem a Deo, quam timet, non ut poenam, sed ut offensam considerat (·). Si habitudinem unius speciei timoris ad aliam consideramus, discipulum a Magistri doctrina deviare statuere debemus. Senten­ tiam enim de successione diversarum timoris specierum ut improba­ bilem relinquit : «Quidam — enim inter quos est Magister — dicunt quod timor initialis desinit esse adveniente timore filiali, sicut doc­ trina puerorum desinit esse adveniente doctrina provectorum, et similiter desinit esse adveniente timore servili, quando scilicet a Deo augmentatus est timor poenae sive usus timoris, quod omni­ (*) Cf. ibidem, coi. 1085. (’) Cf. ibidem, coi. 1086. (’> Cf. Petrus Lombardus, Seni. III, d. 34, c. 3 (Quaracchi, t. II, p. 701): • reverentia, quae est mixta cum sublectione dilectio ». (♦) Cf. PL 21 r, 1086. (*) « Licet enim separatio non possit esse quin esset poena, tamen non ti­ met eam vir perfectus, quia esset poena, sed quia Dei offensa ; nullum enim respectum habet ad poenam, sed ad Dei amorem ». l’L 2x1, 1086. — 20 -- no deletur usus dilectionis » (*). Sententia igitur, quam defendit, unum timorem alteri non succedere, sed alterum fieri affirmat : « Alii autem melius dicunt, scilicet quod potest crescere timor ini­ tialis, sed non existens initialis, quia quando a Deo augmentatus est usus dilectionis quod omnino deletur, usus timoris non desinit esse, sed fit filialis. Similiter altero usu crescente, et altero elimi­ nato fit servilis, et ita dicitur crescere non existens initialis, sed quia fit filialis eliminato timore, vel fit servilis eliminato amore » (’). Differentia inter istas duas opiniones non est parvi momen­ ti. Apud Magistrum timores sunt diversae animae qualitates, quarum una alteri succedit. Aliter tenet Discipulus : « Et ita non desinit esse illa qualitas animi, sed manet eadem, et quae fuit ser­ vilis est timor initialis, et erit timor filialis. Et similiter ordine retrogrado potest fieri ut filialis fiat initialis et servilis » (*). Ti­ mores igitur specie non sunt differentes ; unde de speciebus timo­ ris apud eum proprie loqui non possumus. Sententia eius etiam doni timoris doctrinam afficit. Ipse enim timor servilis donum Dei, donum gratuitum dicitur (*). Quia autem valor eius meritorius ad vitam aeternam negatur, ideo donum non in sensu stricto accipi videtur. Sed tamen si rationem habemus sententiae prius prolatae, tunc timor servilis a dono timoris ad summum accidentaliter distinguendus foret. « « * Si evolutionem doctrinalem hoc capite detectam scire volu­ mus, doctrinam Petri I.ombardi ab optimis auctoritatibus collec­ tam fundamentalem conspicimus. i) Notio doni ab eo prolata : dona esse virtutes continuo reassumitur. Ab hac via usu recepta recedunt auctor Summae Senten­ tiarum eique adiunctus loannes Saresberiensis. luxta utrumque C) (*) (’) (4) Cf. Cf. Cf. Cf. ibidem, coi. 1084. ibidem. ibidem, coi. 1085. ibidem, coi. 1082. — 21 — virtutes sunt effectus donorum. Ista sunt semina, ex quibus sicuti segetes consurgunt virtutes. Dona sunt semina iactata in corde, primi motus, quibus Deus sine nobis operatur. Item doctrina de timore generatim remanet eadem, quae a Petro Lombardo docetur. Interdum completur, sed etiam accidit quandoque alienis sententiis eius rectam expositionem retardari. 2) Timorem servilem esse timorem gehennae, quo a peccato non propter ipsum, sed propter imminentem ultorem iudicem et poenas abstinemus, ut docet Magister. Servilis est bonus et utilis timor, nunquam autem meritorius nec a caritate formatus tene­ tur. Unde si donum Dei dicitur, hoc tantum sensu generali su­ mitur. Dispositionem remotam et negativam praestat ad salu­ tem. Expletur haec doctrina, quando a Magistro Gandulpho Bo­ noniensi scrutatur quomodo timor servilis sit initium sapientiae. Est initium sapientiae nota reddendo nostra peccata nosque illo­ rum poenitentes faciendo. Magister Odo Suessionensis explicare conatur etiam ipsum timere serviliter, cui plus de servitute adseribitur quam timori servili. Utrumque bonum docetur, etsi in subiecto malo. Discedit a Magistri doctrina Robertus Melidunensis, quando moti vu m timoris servilis tantum poenas temporales profitetur, cum poenam aeternam initiali attribuit. Petrus Pictaviensis vero controversiam, de bonitate et malitia timoris servilis existentem iam nuntiat, de quo uberius in sequen­ tibus. 3) Timor initialis facit servire partini timore poenae, partim amore iustitiae, ut communiter cum Magistro docetur. Timet iam non modo puniri, sed et Deum offendere. Cohibet praeter ma­ num etiam animum a malo, quia caritate iam formatus tenetur. Quo maior est crescente caritate amor iustitiae, eo minor esse timor poenae dicitur : at utrum crescente caritate ipse timor ini­ tialis mutetur, nihil statuitur. Petrus Pictaviensis, qui de augmento timoris initialis ex­ presse disserit, augmentum non admittit quia timor initialis ca­ ritate crescente quod ex una parte accipit, ex altera parte amit­ — 22 — tere debet. Neque tamen recusat opinionem iuxta quam augmen­ tum timoris initialis penes digniorem usurn iudicatur. Contrariam sequi opinionem sibi permittit Robertas Melidunensis, qui initiali timori solum timere poenam aeternam imperti­ tur. Dum iste timorem initialem ad servilem, Magister Gandulphus Bononiensis ad filialem ducit. luxta .Magistrum Gandulphum timor initialis non est, quo partim timore poenae, partim amore iustitiae serviamus, at reverentia erga Deum ex timore poenae et amore iustitiae proveniens, qua non servi sed filii Dei sumus. Ini­ tialis timor igitur iuxta eum est iam filialis. 4) Magistro Lombardo timemus timore filiali, ne Sponsus coelestis tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus. Est timor divinus, cum sit in perfecta caritate, est aeternus, cum sit in patria remansurus. Duos usus habet : facit nos timere, ne Deum offendamus, neque separemur ab eo, et facit nos eundem revereri. Tantum ultimus usus potest componi cum statu beato, ideoque solus ille in vita futura reperitur. Timor filialis a Magistro Gandulpho largius accipitur, quia initialem quoque ei annumerat. Verumtamen timor filialis etiam strictius sumitur, et tunc intelligitur illa reverentia, qua i ustus promptus est et fortis ad omnia flagella toleranda, timet tamen, ne Deum offendat et ab eo separetur. Totus iste timor in patria ces­ sabit et obvenit beatis timor specialis, quo soli illi praediti sunt. Christus etiam, cum Deo Patri perfectissimo modo subiciatur, hoc timore exornatur. 5) Non sic Magister Sententiarum opinatur, cum filialem ti­ morem cum usu reverentiali in Christo esse affirmat. De hac opi­ nione. ut Petrus Pictaviensis nos instruit, non dubitabatur, sed de quaestione, an initialis possit Christo tribui, agebatur. 6) Si nunc diversas timoris species ad invicem comparamus, a Magistro Sententiarum qualitates sibi invicem succedentes esse profitetur. Verum, modus succedendi non explicatur. Tota haec quaestio adhuc haud tractatur, at eo maiorem curam ei navant magistri sequentes. Doctrinae Magistri oppositam sententiam defendit discipu­ lus, Petrus Pictaviensis. Secundum eum timor est eadem animae — 23 — qualitas, quae fit modo timor servilis, modo initialis, modo autem castus. 7) Cum quaestione de modo succedendi inter timoris diffe­ rentias intime cohaeret quaestio ile extensione doni timoris. Sicut ad primam sic ad secundam quaestionem responsum clarum fru­ stra exspectamus. 8) Sicut posterius, praesertim apud S. Thomam donum ti­ moris, ita nunc habitudo notionis timoris in generali ad virtutem fidei et spei pulchre refertur. Omnis timor bonus ab Alano ab In­ sulis ut terminus initialis vel finalis fidei sumitur. Timor servilis, quia ducit ad fidem formatam, quin talem habeat, initialis termi­ nus fidei extra-sumptus dicitur. Timor vero initialis, quia est iam cum caritate, est terminus fidei initialis intra-sumptus. Castus ti­ mor terminum finalem intra-sumptum constituit, nam in eo ter­ minatur et consumitur fides. Denique reverentia pro termino fi­ nali extra-sumpto habetur, quia etiam in futuro, quando fides iam evacuabitur, remanebit. Alanus ab Insulis relationem timoris etiam ad virtutem spei examinat. Spes et timor sunt duae molae, inter quas via christiani ducitur. Sine enim timore homo negligens est, sine vero spe de­ pressus. Utraque est necessaria etiam ad poenitentiam, nam con­ tritio ex timore fit, fructus vero reconciliationis ex spe accipitur. CAPUT Π De Timore Dei apud Magistros notiores de clero saeculari Inter studia generalia saec. XII et XIII sive in Italia, sive in Hispania, sive in Anglia orta, quod sacrae theologiae cultum et studium attinet, certo eminet illud praeclarum Parisiense. Ibi cen­ trum activitatis magistrorum sui temporis meliorum, ibi confluxus auctus scholarium de ditionibus Europae, ibi formatur cater­ va illa magna doctorum, qui deinde in scholis cathedralibus for­ mationem cleri perficere, vel cathedras Pontificales exornare de­ buerunt, ibi continuus fluxus et refluxus idearum, ibi praecipue bona intellectualia nova ab oriente vel ex Hispania illata, acci­ piuntur, perpenduntur, discutiuntur, cribrantur et ad concordiam cum veritate revelata revocantur. Unde merito vocatur : regina scientiarum, arbor vitae paradisi, lucerna in domo Dei, fons scien­ tiae, quo irrigantur animae iustitiam sitientes (x) et iure merito privilegiis multiplicibus tum Pontificiis tum Regalibus cumulatur. Docent plurimi magistri ex clero saeculari optime meriti, de quo­ rum numero sequentes, qui viam praeparant doctoribus altae Scholasticae. I. —Simon Tornacensis. — Petrus Pictaviensis magnum influxum exercebat in facultatem theologicam Parisiensem, cui ut rector non minus quam per 38 annos praefuit. Facultas illa incli­ ta, etsi non modo servili, sequebatur illustrem suum Magistrum, ut recte per longum tempus schola eius dici queat. Idcirco exor- (l) H. Dbniflb — E. Châtelain, Chartularium Universitatis Parisiensis, t. I, Paris, 1889, p. 279. — 25 — dium huius capitis ei esset tribuendum, attamen discipulum magis Magistro suo scilicet Lombardo annumerandum nobis probatur (*). Coaevus Petri Pictaviensis fuit Simon Tornacensis (*), qui po­ tius socius, quam eius discipulus recensendus est. Influxus igitur cui subest, multo magis venit a prioribus Magistris, quam a suo coaevo. Quid censebat de donis, indirecte tantum, a Guillelmo Antissiodorensi discimus ; quo teste Simon Tornacensis dona considera­ bat ut seminaria virtutum (3). Praecedunt virtutes, quae reducun­ tur ad ea sicut praecepta Moisis ad decalogum. Remissio peccati, quae fit per septem dona, infusionem virtutis praecedit. Per dona enim anima mundatur ab omni peccati contagione et sanctificatur et sic praeparatur ad virtutes suscipiendas (♦). Conceptum cius de dono timoris facilius intelligimus, si di­ versas timoris differentias ab eo statutas perpendimus eiusque doctrinam de earum habitudine ad doni notionem perscrutati sumus. Timor servilis et mundanus conveniunt in eo, quod uterque refertur ad supplicium temporale : « Est enim primus timor, quan­ do quis timet facere malum opus propter temporale supplicium declinandum, ut fur qui, licet velit, timet tamen facere furtum ne suspendatur. Is timor dicitur servilis : servi enim dominos timent, ut supplicia temporalia declinent. Secundus timor est, quando quis 0) De auctoribus loquimur sequendo magisterium quod modo impleve­ runt in theologica facultate Parisien», cfr. P. Glorieux. Répertoire des Maîtres en théologie de Paris au Xllle siècle (Etudes de philosophie médiévale, t. XVII), Paris, 1933. (3) Simon Tornacensis theologiam docuit Parisiis in fine saec. XII et in principio saec. XIII. Glorieux mortem eius circa an 1203 recensuit tamen quidam ponunt cum decessisse an. 1219; cfr. GrabmaNN, Die Geschichte, t. Π, p. 535-552 ; Ueberweo-Geyer, Grundriss, p. 712 ; Glorieux, Répertoire, t. I, p. 232-233. (3) O. Lottin, Les Dons du S. Esprit chez les théologiens depuis Pierre Lombard jusqu’à S. Thomas d’Aquin, in Recherches de théologie ancienne et médiévale, t. I, 1929, p. 70, ubi textus Guillemi Antissiodorensis de donis pu blicatur. (*) Loton, Les Dons, p. 70. — 2Ô — timet facere bonum, ut declinet temporale supplicium... Is timor dicitur humanus vel mundanus, quia est ex humana infirmitate et propter poenas huius mundi declinandas » (l). Ex eo, quod uterque ex supplicio temporali agit, plura simi­ lia ostenduntur. Respectus humanus externum non autem inter­ num hominis mutare potest. Ideo timor humanus affectum in bonum, servilis vero in peccatum relinquit declinatum et est sola manus, super quam vis exercetur : « Duo praedicti timores cohi­ bent manum ad poenam temporalem declinandam» (*). Ubi remanet mala voluntas, vel respectus humanus affectionem impedit ne in bonum erumpatur, immo sibi opus malum comparat ; ibi non habetur caritas, nec opus ab ea est exortum : α Hii duo timores non sunt in caritate, nec cx caritate » (’). Timor humanus ex infirmitate humana, scilicet propter sup­ plicium imminens temporale, non cedit affectui bono, sed tamen se ad opus malum movet. Timor vero servilis per poenam tempo­ ralem ducitur, etsi non ut voluntatem malam deponat, attamen ut ab opere malo abstineat. Timor igitur humanus bonum ducit ad malum, servilis dirigit malum ad opus bonum. Unde hi duo timores habent in quo conveniant et in quo differant. Timor humanus, quia ad malum ducit, malus signatur. Sed non ita est cum timore servili. Timor iste, etsi voluntatem non impediat, cavet tamen ne malum opus eveniat. Ideo animae ad fugam poenae prodesse di­ citur. Duplex enim bonum sive expediens distinguitur : ad fu­ gam poenae vel ad electionem praemii. Timor servilis servire ad electionem praemii non potest, quia ad praemium caritas requiri­ tur. Servit tamen bene ad fugam poenae, quia eo poena declinatur. Quia ad declinandum supplicium tendit, ideo a Spiritu San­ cto exoritur. Est igitur donum, quod ab eo accipitur. Duplex donum discernitur : unum, quod a Spiritu Sancto et in Spiritu (*) J. Warichez, Les Disputationes de Simon de Tournai (Spicilegium sacr. Lovanianse, t. XII), Louvain, 1932, p. 108. (*) Warichez, Les Disputationes, p. 215. (*) Warichez, Les Disputationes, p. 215. — 27 — Sancto invenitur, alterum, quod tantum a Spiritu Sancto sumi­ tur. Timor servilis est ultimum, quia ob malam voluntatem ut sit in Spiritu Sancto non permittitur (l). Ergo si quaeritur, quomodo per istum timorem caritas intro­ ducatur, respondetur : non effective, sed solum occasionaliter. Per cohibitionem enim continuam manus disponitur homo ad cohi­ bendum animum (‘). Immo hoc timore quodam modo ipse animus cohibetur. (·) Du­ plex enim voluntas in timente affirmatur : affectionis et effectionis. Per timorem servilem cohibetur etiam voluntas affectionis, ne in effectionem irruatur. Haec tamen cohibitio non aliud, quam fu­ gam a supplicio tangit (4). Multo maiorem mutationem, quam prior affert animo timor initialis, quia totam voluntatem in bonam convertit : « Tertius ti­ mor est, quando quis timet non solum facere, sed etiam velle facere malum propter declinandum aeternum supplicium d (6). Quod igitur (*) « Dicimus autem, quia timor servilis non est cum caritate, licet sit donum Spiritus Sancti : donum enim Spiritus dicitur dupliciter, donum a Spiritu et in Spiritu, ut fides vel caritas in fidelibus ; vel donum a Spiritu sed non in Spiritu, ut scientia in malis doctoribus. In quocumque enim est, a Spi­ ritu est. Timor quoque servilis dicitur donum Spiritus Sancti, donum a Spiri­ tu non in Spiritu. Licet enim timor sit originaliter ex infirmitate, tamen quia vertitur circa declinandum supplicium est a Spiritu, sed non est in Spiritu : quia est cum mala voluntate ». Warichez, p. 109 ; item cf. p. 216. (*) « Item, timor servilis expediens dicitur,quatenus caritatem introducit occasionaliter, non effective. Cum enim cohibeat manum, assuefacit hominem ad cohibendum animum ». Warichez p. 216. (*) ■ Item, timor servilis dicitur collibere non solum manum, sed etiam voluntatem, ut ait auctoritas : Non omnino voluit qui cum potuit noti fecit. Sed voluntas duplex: affectionis, qua fur affectat aurum furari,et voluntas effec­ tionis, quando furatur. Timor autem cohibet affectionem, ne corrumpat in effectionem. Sed cohibitio non est meritoria praemii, quia non est propter Deum ; sed declinatoria supplicii, quia propter supplicium declinandum ». Warichez, p. 217. (·) « Sed qui iam declinat aeternum supplicium, iam anhelat ad aeternum praemium ; et sic subintrat amor vitae aeternae. Unde iste tertius timor est cum caritate». Warichez, p. 216. (*) Warichez, Les Disputationes, p. 108 ; item cf. p. 215. — 28 — non potuit timor supplicii temporalis, facit fuga poenae aeternae : voluntatem declinare a malo. Cum eo igitur intrat amor vitae ae­ ternae. Est cum caritate, ideoque non tantum donum a Spiritu Sancto, sed sicut filialis timor donum in Spiritu Sancto docetur. Non tantum bonus est ad fugam supplicii, sed etiam anhelat iam ad praemium. Quo maior est timor iste, eo melior est timens ipse, quia magis facit a malo fugientem (x). Quaeritur etiam a Simone, an gentilis possit hunc timorem ha­ bere, cum et ipse timeat gehennam et diligat Deum. Respondetur quod «timor initialis, sive caritas, in eo virtus est politica, sed non catholica : quia licet habeat finem, id est Deum, non habet tamen debitum officium, quod est congruus actus uniuscuiusque secundum instituta religionis catholicae » (8). Tres isti timores ex infirmitate humana scaturiunt, ultimi tamen duo a Spiritu Sancto moventur ad supplicium timendum (’). Non autem ex infirmitate erumpit timor reverentiae, iste enim tunc habetur, quando nulla est infirmitas (*). Timor iste differt ab omnibus praecedentibus, quia circa prae­ mium aeternum adipiscendum vertitur, dum priores circa suppli­ cium fugiendum (6). Est igitur bonus iam non ad fugam poenae, sed ad electionem praemii. « Quartum vero genus timendi est, cum f1) « Bonum dicitur dupliciter : ad fugam vel ad electionem. Timor ini­ tialis dicitur bonus ad fugam supplicii, qui quanto maior tanto melior ad fu­ gam ; et timentem meliorem, hoc est magis fugientem supplicium, facit ». Warichez, p. no. (®) Warichez, Les Disputationes, p. 218. (3) « A quo [peccato] omnis infirmitas, et ex infirmitate poena ; tamen operatione Spiritus Sancti movetur infirmitas ad timendum gehennam, qui timor est initium sapientiae, donum Spiritus, qui est a Spiritu, et tamen ex infirmitate, Spiritu movente infirmitatem ad sic timendum. Eadem infirmi­ tate movetur homo ad male timendum praeter Sancti Spiritus operationem, ut Petrus timuit quando Christum negavit ». Warichez. p. 99. (4) K Timor ex infirmitate non credatur esse timor reverentiae. Erit enim reverentia quando nulla erit infirmitas ». Warichez, p. no. (°) u Differt autem a praecedenti [scilicet : initiali] hic timor, quia circa praemium aeternum vertitur adipiscendum, sed ille circa supplicium aeternum decimandum », Warichez. p. 109. — -9 — quis timet etiam velle facere malum, non ob poenam aeternam quam formidet, sed ne amittat vitam aeternam quam desiderat » (**). Timet Deum propter se ipsum, pertimescit ne ab eo mandatisque eius actu vel voluntate separetur. Solus iste est, qui non ex infir­ mitate humana, sed ex caritate emanat (*). « Qui enim ex dilectione timet, quem diligendo timet etiam reveretur » (*). In eo ergo duae partes distinguuntur : timere sepa­ rari a Deo, Deumque revereri. Beati non timent amplius ab eo separari, sed tantum eum reverentur. Ideo timor iste quantum ad partem reverentiae dicitur permanere in saeculum saeculi (‘). Si istos quattuor timores ad invicem comparamus, motus sive usus eorum idem invenitur : ipsum timere. Differentia, quae inseritur, ex parte utilitatis explicatur. Usus genere unus fit enim in initiali meritorius (*). Doctrina de usu praesagit illam de essentia timoris. Essentia­ liter non videntur differi : idem est timor, qui vocatur modo mun­ danus, modo servilis, nunc initialis, nunc vero reverentialis secun­ dum quod finis, propter quem timetur, mutatur (·). (*) Warichez, Les Disputationes, p. 216. (*) « Is timor ex caritate est, ct in caritate. Qui enim diligit, timet ne se­ paretur ab eo quem diligit ». Warichez, p. 216. (*) Warichez, Les Disputationes, p. 216. (♦) « Huius ergo duae sunt partes. Timere separari a Deo, et revereri Deum. Quantum ad partem reverentiae, de isto dictum est [Psal. 18,10], quia Permanet in saeculum saeculi ». Warichez, p. 216. (5) « Motus idem genere est omnium timorum, id est timere, et licet sit meritorius motus initialis, non tamen mundani vel servilis... Idem autem usus, id est motus genere, est omnium timorum, sed non idem usus, id est utilitas eorum ». Warichez, p. 217. (♦) a Quod tertio quaeritur, an primus timor possit esse secundus vel ter­ tius, quod non, doceri videtur. Primus enim vel secundus sine caritate, tertius autem et quartus cum caritate esse potest et non sine caritate. Ergo primus non potest fieri tertius vel quartus. E contra docetur. Aliquis ab heri continue timuit ex infirmitate. Sed heri propter supplicium temporale, hodie propter aeternum. Ergo timor non est mutatus, sed finis timendi commutatus ». Wa­ richez, p. no. — 3° — Hoc ultimum et haud aliud est quod doctrinam Magistri Pictaviensis commonefacit. Etiam iuxta eum diversi timores non­ nisi unam eandemque « qualitatem » constituunt, quae fit unus alterque. Ut modo sic, modo aliter nominetur iuxta Tornacensem ex parte finis habetur. Auctor noster convenit quantum ad timorem servilem cum Alano ab Insulis et Roberto Melidunensi, immo cum ultimo docet timorem initialem cohibere manum et voluntatem propter solum supplicium gehennale. Tamen caritas, quae a priore ommittitur, ab ultimo requiritur ad initialem. Auctor noster sine dubio etiam multum haurit a doctrina Hugonis a S. Victore. II. — Stephanas Langton. —Quantum ad doni con­ ceptum saeculum XII terminum ponit in lenta enodatione doctri­ nae. Statim ineunte saeculo XIII prodit in campum theolo­ giae vir perdoctus, qui totam de donis notionem subvertere vi­ detur. Eius nomen est Stephani Langton (l). Distinctionem inter dona et virtutes auctoritati Gregorii Ma­ gni nitens ut partem iam acquisitam tenet (a). Relationem inter (x) Stephaniis Langton, « Doctor nominatissimus ·, magister sacrae theo­ logiae Parisiis usque ad an. 1206, quando ab Innocentio III cardinalis creatur. Obiit an. 1228. Opera eius typis exscriptionem exspectant. Cf. Glorieux, Répertoire, t. I, p. 238-60 ; Ueberweg-Geyer, Grundriss, p. 712 ; G. Lacombe A. Lando rai··, The Questions of Cardinal Stephen Langton, in New Scholasticism, t. Ill, 1929, p. 1-18; 113-158; t. IV, 1930, p. 115-164 ; A. Landgraf, Zur Chronologie der Werke Stephan Langtons, in Recherches de Théologie ancienne et médiévale, t. Ill, 1931, p. 67-71. Textus partim ex ed. Lottin, Les Dons ; partim ex ed. Landoraf, Die Lehre (t. XV-XVI) ; partim vero ex ms. cod. Vat. lat. 4297. (*) « Ut dicit Gregorius (PL 75, 544 et 592) super lob : septem filii lob sunt septem dona Spiritus Sancti ; tres filiae sunt tres virtutes theologicae ; quattuor anguli domus concussi sunt quattuor cardinales virtutes ; et ita vult quod quattuor cardinales virtutes a septem donis et tribus virtutibus sunt di­ versae ». Lottin, p. 63. — 3i — dona et virtutes inquirens ad oppositum pervenit quam Summa Sententiarum et loannes Saresberiensis. Iuxta hos dona praece­ dunt virtutes, quia istae sunt habitus dona per modum effectus sequentes. Nunc vero ordo invertitur. Tum dona, tum virtutes remanent habitus, tamen dona sunt tales, qui virtutes uti earum effectus, vel quasi effectus supponunt (*). Sed si dona sunt effectus virtutum, facile esse viderentur ita in potestate nostra et ab ea dependere sicut usus virtutum.Ut haec difficultas eliminetur ad ipsam significationem doni recurri­ tur : dona vi sui nominis clare indicant ea non esse ex libero arbitrio, sed effectus gratiae Dei (*). Pergamus inquirere notionem doni a Stephano Langton pro­ fessam prout illa sub prima specie comprobatur. Sex timores distinguit : naturalem, humanum, mundanum, servilem, initialem, filialem (’). Primus istorum nec est ad carita­ tem, nec est contra caritatem, sed praescindit ab ea, duo vero se­ quentes sunt contra caritatem. Hi tres igitur praeteriri possunt. (*) e Dicimus quod non est ita ; immo dona naturaliter sunt posteriora virtutibus, quia sunt effectus vel quasi effectus virtutum ; non dico effectus id est usus, sed effectus id est habitus ». Ιλιγην, p. 64. (3) « Quia cum sint effectus virtutum, posset alicui videri quod essent ex libero arbitrio sicut usus virtutum et ita non essent pure dona ; ad removen­ dum ergo errorem qui inde posset oriri, dicuntur dona tamquam per hoc dica­ tur : ita sunt effectus virtutum quod non sunt aliquo modo ex libero arbitrio ; immo sunt pure dona ». Lottin, p. 64. Semel iterumque appellamus Gaufridum Pictaviensem, Stephani Lang­ ton discipulum, ineunte saec. XIII Universitatis Parisiensis professorem. Summa, quam circa annos 1212 et 1215 composuit, saepius dependentiam di­ rectam a Magistro demonstrat. Textus Gaufridi Pictaviensis Summae : par­ tim ex ed. Lottin, Les Dons, partim ex ed. Landgraf, Die Lehre ; partim ex ms. cod. Brug. lat. 220. Dissertando vero Gaufridus notionem doni in via extrita traditioni re­ manere, quam Magistram persequi praeferebat : « Dicunt quidam quod tria dona scilicet timor, pietas et fortitudo virtutes sunt, alia vero non. Alii dicunt quod nulla dona sunt virtutes, sed effectus virtutum. Sed licet Magister meus hac via incederet, ego magis assentiens praedictis auctoritatibus et rationibus dico quod dona sunt virtutes », Lottin, p. 67. (·) Cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 308. — 32 — Tres vero ultimi dona Spiritus Sancti dicuntur : «Servilis et ini­ tialis et filialis sunt dona Spiritus Sancti. Unde super hunc locum ad Rom. [VIII, 15]: « Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore», dicit Glossa ('). : «servilis timoris idem est Spiritus et filialis, quia ab eodem Spiritu sunt isti timores (*) ». Videamus ergo has tres timoris differentias, aliam post aliam, in quo sensu sub dono timoris iuxta Stephanum Langton conti­ neantur. Langton non acquiescit dicto, quod timor servilis collibet manum et non animum, sed profundius examinat habitudinem huius timoris ad voluntatem. Ante suam refert aliorum opinionem. Utraque autem solutio coniungitur cum interpretatione verborum Augustini : « In serviliter timente vivit voluntas peccandi et se­ queretur opus, si speraretur impunitas ». Iuxta opinionem, de qua mentionem facit, distinguitur in homine duplex voluntas : absoluta et conditionalis. Et verba Au­ gustini voluntatem conditionalem spectant, ut sensus sic se ha­ beat : In serviliter timente vivit voluntas peccandi conditionalis qua revera nihil volumus, sed lanium vellemus, si speraretur impu­ nitas. Haec igitur voluntas quandam conditionem postulat, ut in actum transeat, scilicet impunitatem. Timor servilis cohibet voluntatem absolutam peccandi quoad actus exteriores, sed non quoad actus interiores neque voluntatem conditionalem. Hoc sensu dici potest, quod servilis timor cohibet manum non vero animum (*). Haec opinio, quae tunc sat promulgata fuisse videtur, a Stephano Langton reicitur. Voluntas enim conditionalis revera est iam actualis, quia actu volumus ea peccare. « Sed contra : volun- (*) PL 114, 496. (’) Cod. Vat. lat. 4297, fol. uva. (8) Haec opinio Petro de Corbolio tribuitur, ad quem remittunt etiam GuilIclmus Antissiodorensis, in Summa Aurea, lib. 3, tr. 8 (ed. Parisiis, fol. 184v) ; Heribertus Antissiodorensis, Summa (cod. Vat. lat. 2674, fol. 8ora) ; Hugo a S. Charo, Comm, ad Sent., Ill, dist. 34 (cod. Vat. iat. 1098, fol. Ii8vb). — 33 — tas illa conditionalis est actus transiens. Ergo illa transit simplici­ ter in aliquid. Ergo vult iste illa voluntate aliquid » (x). Etiam versiculus 120 Psalmi CXVIII : « Confige timore tuo car­ nes meas ; a iudiciis enim tuis timui », ad cuius interpretationem spectant et verba Augustini, conditionalem voluntatem actualem et absolutam ostendit. Versiculus enim vult dicere, quod a iudiciis Dei timeo propter poenam, qua timor servilis me comminatur. Timor iste tamen carnes meas non configit, quia vivit in me adhuc peccandi voluntas. Haec igitur conditionalis dici nequit, sed eo magis vocatur voluntas sensualitatis. Solutio igitur Stephani Langton voluntatem sensualitatis et voluntatem rationis agnoscit. Voluntas sensualitatis delictum vult committere et ideo in homine vivere dicitur. Tamen, ut ab executione impediatur, debetur voluntati rationis. Exemplum datur de febricitante, qui actu xmlt sitim explere, tamen ratio eum impedit ne bibat (·). In timore igitur servili duplex voluntas reperitur : voluntas concupiscentiae, qua actu peccare vult et voluntas rationis, qua peccatum vitare intendit. Sunt duae voluntates contrariae, qui­ bus homo vult simul peccare et non peccare, sicut Christus mori et non mori (·). Timori servili copulatur quaedam qualitas bona ex eo, quod facit vitare peccatum propter poenam. Haec igitur bona qualitas, P) Conim. ad Gal. V ; cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 311. (2) « Ideo aliter dicimus, quod scilicet in serviliter timere est duplex vo­ luntas, scilicet voluntas sensualitatis, quae peccatum est, de qua dicitur, quod vivit peccandi voluntas. Viso enim auro vel argento vel aliquo tali exardescit ad furandum sensualitas. Et est voluntas rationis, quae non \ailt furari, immo vult non furari. Sed tamen consentiret sensualitati, si speraretur impunitas. Simile in febricitante, qui voluntate sensualitatis vult bibere, sed voluntate rationis vult non bibere». Landgraf, p. 311. (*) « Aliter potest dici, scilicet quod in servili timore est duplex voluntas : scilicet una concupiscentiae, qua vult peccare in actu et de hac dicit Augusti­ nus quod vivit etc. : et alia rationis, qua non vult peccare : et ita vult duo con­ traria sed diversis voluntatibus, sicut Christus mori et non mori ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2vb. — 34 — quae substantialis vel quasi substantialis dicitur (‘), ex parte vo­ luntatis rationis sumi videtur. Sed nomen timoris servilis conno­ tât etiam deformitatem, quae ad voluntatem concupiscentiae re­ ferri videtur. Ista deformitas non ad ipsum timorem, sed ad eius subiectum pertinet. Ideo timor servilis qualitatem illam bonam copulare, deformitatem autem tantum connotare dicitur. Haec tamen pura connotatio non impedit, nc timor servilis bonus te­ neatur (*). Aliter dicendum, si sermo de serviliter timere est, quia tunc deformitas subiecti non tantum connotatur, sed ut principalis forma postulatur (’). Timor igitur servilis est bonus, sed malum est timere serviliter. Timor servilis, quia ad caritatem ducit, est bonus, tamen prop­ ter deformitatem, quam connotât, cum caritate esse nequit. « Et secundum hoc timor servilis non potest haberi cum caritate, quia numquam habet visum sive oculum nisi ad poenam gehenna­ lem et temporalem » (4). Neque meritorius dicitur, quia id, quo meremur debet esse ordinatum ad supremum finem sive in actu sive in habitu. Timor autem servilis neque habitu refertur ad bona aeterna, attamen ea de causa non est adhuc malus. Sunt enim actiones, quibus nec peccamus nec meremur, sed quibus indiffe(') « Prout stricte sumitur hoc nomen servilis copulat qualitatem timori substantialem vel quasi substantialem ». Landgraf, t. XV, p. 309. (*) » Dicimus, quod hoc adicctivum servilis copulat quandam qualitatem timori, quae bona est nec deformat, et praeterea constat vitium quoddam inesse in subiecto timoris. Unde, licet servilis timor sit bonus,, tamen propter illam deformitatem connotatam malum est habere servilem timorem et ma­ lum est timere serviliter. Tamen haec est vera : servilis timor est bonus et bonum est habere talem timorem. Sed non valet, si inferatur : ergo bonum est timere serviliter, quia relativum non refert deformitatem connotatam per adicctivum, sed principalem formam tantum». Landgraf, t. XV, p. 314. « Dicimus, quod hoc nomen servilis copulat timori quandam bonam qualita­ tem, quae inest timori ex eo, quod facit timor vitare peccatum propter poe­ nam. Et propter illud nomen connotât quandam deformitatem, quae inest subiecto timoris». Comm. ad epist. Pauli, cf. Landgraf, ibidem. (’) Similiter loquitur Gaufridus Pictaviensis, cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 3x5. (4) Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 309. — 35 — renter nos habemus ad supremum finem. Stephanus Langton igitur admittit actiones in individuo indifferentes, inter quas pu­ tat esse actus timoris servilis (*). Timor servilis est donum Spiritus Sancti, ab eodem enim Spi­ ritu oritur quam initialis et filialis. Tres rationes adducuntur, quibus timor servilis donum gratuitum probatur. Est donum gra­ tuitum, quia gratis datum, sicut sunt bona naturalia : ingenium, ratio et similia. Item, quia est naturalibus superadditus, sicut sunt pulchritudo, fortitudo et similia ; itemque, quia est signum gratiae futurae (*). Timor enim servilis causaliter abstrahit a pecca- (‘) «Sunt alii, ut dictum est, qui peragunt nec in actu nec in habitu refe­ runt ad aeterna, ut qui quaerunt temi>oralia constituendo ibi supremum fi­ nem. Sed hoc potest fieri dupliciter, quia quidam quaerant temporalia prop­ ter malum finem, scilicet ad cupiditatem et isti absque dubio peccant. Sunt alii, qui quaerant temporalia propter naturam sustentandam nec referant hoc in actu vel in habitu ad aeterna, nec peccant nec merentur, quia eorum actio indifferens est. Peccant igitur, qui temporalia quaerant constituendo ibi fi­ nem supremum non quia quaerunt ea, quae sunt dc genere bonorum, sed quia ad malum attendunt finem. Ex hoc habetur, quod qui timet poenam aeternam non attendendo in actu vel habitu supremum finem, non peccat, quia timere poenam est de genere bonorum. Sed si posset esse, quod timeret poenam aeternam in hoc proposito attendendo finem malum, absque dubio sic peccaret ». Landgraf, t. XV, p. 318. — Similiter sentit Gaufridus Pictavien­ sis : · Sed magistri nostri dicunt quod non potest petere temporalia, nisi re­ ferat ad Deum actu vel habitu, quin peccat mortaliter. Hoc ego non concedo. Sed dico, quod nullus potest ea petere simpliciter manens in caritate. Aquila enim non volat ad muscas. Sicut dico, quod nullus potest timere poenam sim­ pliciter, cum caritatem habeat ». Ibidem. (*) « Ad hoc dicimus, quod gratuitum dicitur aliquid, quod est gratis da­ tum et sic omnia naturalia ut ingenium, ratio et similia sunt gratuita. Item gratuitum dicitur aliquid, quod est naturalibus superadditum, ut pulchritu­ do, fortitudo et similia. Item gratuitum dicitur aliquid, quod est gratiae si­ gnum, ut donum prophetiae, quod est signum gratiae, licet sine ea esse pos­ sit. His tribus modis est timor servilis gratuitum, quia est gratis datus, et quia est naturalibus superadditus et quia est signum gratiae praesentis vel futurae. Cum enim vident aliquem a peccatis abstinere, signum est cis, quod habeat vel habiturus sit gratiam » Comm. ad epist. Pauli, cf. Landgraf, t. XVI, p. 102 ; item cf. cod. Vat. lat. 4297, fol. 11 va. Quantum ad tertium modum rece­ dit a Magistro Gaufridus Pictaviensis : « Servilis timor est gratuitus id est gra- — 34 — quae substantialis vel quasi substantialis dicitur (l), ex parte vo­ luntatis rationis sumi videtur. Sed nomen timoris servilis conno­ tât etiam deformitatem, quae ad voluntatem concupiscentiae re­ ferri videtur. Ista deformitas non ad ipsum timorem, sed ad eius sublectum pertinet. Ideo timor servilis qualitatem illam bonam copulare, deformitatem autem tantum connotare dicitur. Haec tamen pura connotatio non impedit, ne timor servilis bonus te­ neatur (*). Aliter dicendum, si sermo de serviliter timere est, quia tunc deformitas subiecti non tantum connotatur, sed ut principalis forma postulatur (’). Timor igitur servilis est bonus, sed malum est timere serviliter. Timor servilis, quia ad caritatem ducit, est bonus, tamen prop­ ter deformitatem, quam connotât, cum caritate esse nequit. « Et secundum hoc timor servilis non potest haberi cum caritate, quia numquam habet visum sive oculum nisi ad poenam gehenna­ lem et temporalem » (*). Neque meritorius dicitur, quia id, quo meremur debet esse ordinatum ad supremum finem sive in actu sive in habitu. Timor autem servilis neque habitu refertur ad bona aeterna, attamen ea de causa non est adhuc malus. Sunt enim actiones, quibus nec peccamus nec meremur, sed quibus indiffe(') « Prout stricte sumitur hoc nomen servilis copulat qualitatem timori substantialem vel quasi substantialem ». Landgraf, t. XV, p. 309. (*) « Dicimus, quod hoc adiectivum servilis copulat quandam qualitatem timori, quae bona est nec deformat, et praeterea constat vitium quoddam inesse in subiecto timoris. Unde, licet servilis timor sit bonus, tamen propter illam deformitatem connotatam malum est habere servilem timorem et ma­ lum est timere serviliter. Tamen haec est vera : servilis timor est bonus et bonum est habere talem timorem. Sed non valet, si inferatur : ergo bonum est timere serviliter, quia relativum non refert deformitatem connotatam per adiectivum, sed principalem formam tantum». Landgraf, t. XV, p. 314. «Dicimus, quod hoc nomen servilis copulat timori quandam bonam qualita­ tem, quae inest timori ex eo, quod facit timor vitare peccatum propter poe­ nam. Et propter illud nomen connotât quandam deformitatem, quae inest subiecto timoris». Comm. ad epist. Pauli, cf. Landgraf, ibidem. (*) Similiter loquitur Gaufridus Pictaviensis, cf. Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 315. (*) Landgraf, Die Lehre, t. XV, p. 309. “ 35 — renter nos habemus ad supremum finem. Stephaniis Langton igitur admittit actiones in individuo indifferentes, inter quas pu­ tat esse actus timoris servilis (x). Timor servilis est donum Spiritus Sancti, ab eodem enim Spi­ ritu oritur quam initialis et filialis. Tres rationes adducuntur, quibus timor servilis donum gratuitum probatur. Est donum gra­ tuitum, quia gratis datum, sicut sunt bona naturalia : ingenium, ratio et similia. Item, quia est naturalibus superadditus, sicut sunt pulchritudo, fortitudo et similia ; itemque, quia est signum gratiae futurae (*). Timor enim servilis causaliter abstrahit a pecca- f1) « Sunt alii, ut dictum est, qui peragunt nec in actu nec in habitu refe­ runt ad aeterna, ut qui quaerunt temporalia constituendo ibi supremum fi­ nem. Sed hoc potest fieri dupliciter, quia quidam quaerunt temporalia prop­ ter malum finem, scilicet ad cupiditatem et isti absque dubio peccant. Sunt alii, qui quaerunt temporalia propter naturam sustentandam nec referunt hoc in actu vel in habitu ad aeterna, nec peccant nec merentur, quia eorum actio indifferens est. Peccant igitur, qui temporalia quaerunt constituendo ibi fi­ nem supremum non quia quaerunt ea, quae sunt de genere bonorum, sed quia ad malum attendunt finem. Ex hoc habetur, quod qui timet poenam aeternam non attendendo in actu vel habitu supremum finem, non peccat, quia timere poenam est de genere bonorum. Sed si posset esse, quod timeret poenam aeternam in hoc proposito attendendo finem malum, absque dubio sic peccaret ». Landgraf, t. XV, p. 318. — Similiter sentit Gaufridus Pictavien­ sis : α Sed magistri nostri dicunt quod non potest petere temporalia, nisi re­ ferat ad Deum actu vel habitu, quin peccat mortaliter. Hoc ego non concedo. Sed dico, quod nullus potest ea petere simpliciter manens in caritate. Aquila enim non volat ad muscas. Sicut dico, quod nullus potest timere poenam sim­ pliciter, cum caritatem habeat ». Ibidem. (*) « Ad hoc dicimus, quod gratuitum dicitur aliquid, quod est gratis da­ tum et sic omnia naturalia ut ingenium, ratio et similia sunt gratuita. Item gratuitum dicitur aliquid, quod est naturalibus superadditum, ut pulchritu­ do, fortitudo et similia. Item gratuitum dicitur aliquid, quod est gratiae si­ gnum, ut donum prophetiae, quod est signum gratiae, licet sine ea esse pos­ sit. His tribus modis est timor servilis gratuitum, quia est gratis datus, et quia est naturalibus superadditus et quia est signum gratiae praesentis vel futurae. Cum enim vident aliquem a peccatis abstinere, signum est eis, quod habeat vel habiturus sit gratiam » Comm. ad epist. Pauli, cf. Landgraf, t. XVI, p. 102 ; item cf. cod. Vat. lat. 4297, fol. uva. Quantum ad tertium modum rece­ dit a Magistro Gaufridus Pictaviensis : « Servilis timor est gratuitus id est gra- — 36 — to per metum poenae et sic animum assuefaciendo in bono eum ad receptionem gratiae praeparat. Inde est, quare signum gratiae futurae dicatur (’)· Nihilominus non est tale donum, quod inter alia sex Isaias enumerat. « Dicimus, quod servilis timor est donum Spiritus Sancti non propter praedictam rationem, sed quia homi­ nem ducit ad gratiam recipiendam, sed hoc donum non est de illis VII, quae enumerat Isaias » (*). Stephanus Langton timorem servilem stricte et late sum­ ptum distinguit : « haec appellatio : timor servilis quandoque stric­ te quandoque large sumitur » (*). Differentia per usum manifesta­ tur. Timor stricte servilis respicit tantum poenam, et retrahit a peccato nonnisi propter illam vitandam. Eius igitur usus semper extra caritatem habetur. Sed quare non posset quis elevare ocu­ lum etiam in statu peccati mortalis ad gloriam ? Peccator benefi­ cia a Deo collata considerans, quare non posset propter reveren­ tiam abstinere a suo peccato ? Item iustus caritatem possidens, quare non posset abstinere a peccato timore poenae tantum ? Unde est, ut deberet omnem usum referre sive in actu sive in ha­ bitu ad praemium ? Per hoc enim quod omittit referre aliquem usum actu vel habitu ad praemium, non sequitur, quod non sit dispositus ad cogitandum de praemio (*). Debet ergo assumi praeter tis datus, sed non gratuitus id est gratum faciens sicut virtus, nec gratuitum id est gratiae signum sicut prophetia ». Landgraf, ibidem. (') « Praeterea timor servilis est causa boni, quia causaliter retrahit a pec­ cato, tamen timore poenae quod quidem est bonum. Et assuefacit bonum re­ trahendo a malo, et ideo est bonus et donum Spiritus Sancti ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. I2ra. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. zara. (·) Cod. Vat. lat. 4297, fol. I2vb. (*) Timor servilis astricte sumpta appellatione nunquam respicit nisi poenam, et tantum propter poenam vitandam retrahit a peccato. Sed usus timoris informis habet etiam quandoque oculum ad praemium ut in ilio, qui est in mortali et considerans beneficia, quae contulit ei Deus, timore eius­ dem et reverentia abstinet a peccato, non habendo etiam oculum quodammo­ do ad gehennam, et forte bene potest esse, quod aliquis in caritate tantum ti­ more poenae abstineat a peccato, ita scilicet quod usura illum non referat in actu vel in habitu ad praemium ; sed impossibile est, quod habeat caritatem — 37 — timorem stricte servilem etiam timor large servilis, qui perdurat tum in statu peccati, tum in statu gratiae. Recte vocatur servilis quia etiam in statu gratiae poenam respiciens modo servi se gerit. Similiter sicut stricte servilis est donum Spiritus Sancti (x). Adveniente autem caritate habetur timor initialis, qui ideo vocatur talis, «quia talem habens timorem timeat, sicut solent timere incipientes habere caritatem et abstinet a peccato partim timore poenae, partim amore iustitiae » (*). Sed ipse timor poenae, qui in initialiter timente praeter amorem iustitiae motivum ti­ moris, in amore iustitiae radicatur : « tamen qui timet initialiter poenam, facit hoc amore iustitiae, sicut qui dat eleemosynam, facit hoc amore iustitiae ■ (’). Ex hoc intelligere possumus Stephanum Langton crescente caritate in initiali timore negantem poenae ti­ morem decrescere. Auctoritatem vero Augustini (4), qua crescente amore iustitiae decrescere timor poenae dicitur, non de ipsa essen­ tia, sed de timoris effectu exponit. Similiter res se habet, sicut in dilectione, qua amatur frater et extraneus. Eadem caritate ama­ tur uterque, tamen maiori amore amatur frater proximo, si effec­ tus caritatis attenditur. Sicut igitur dilectio, ita et timor poenae magis et minus remitti dicitur non ex parte ipsius habitus, sed ex parte effectus, prout eius motus sunt solito rariores et minus fer­ ventes (*). quin sit dispositus ad cogitandum de praemio, licet hunc usum timoris nec in actu nec in habitu referat ad praemium. Ut videtur ergo hoc argumento, ille abstinet a peccato tantummodo propter poenam ». Cod. Vat. lat. .1297, fol. I3ra. (») «Contrarium quod est quidam timor donum Spiritus Sancti scilicet qui non est stricte servilis sed large ; et potest proprie dici timor informis, et ille habetur cum mortali et recedente mortali manet cum caritate ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2vb. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. ijra. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. I3va. (4) Cf. PL 35, 2047-2048. (·) «Nota, quod illa adverbia, tantum quantum, magis minus quandoque sonant in proportionem quandoque in effectum, quod patet in dilectione. Licet enim unica sit dilectio virtus, qua ille diligit Deum et proximum, non magis diligit Deum quam proximum, et secundum quod verbum diligendi -36- to per metum poenae et sic animum assuefaciendo in bono eum ad receptionem gratiae praeparat. Inde est, quare signum gratiae futurae dicatur (*)· Nihilominus non est tale donum, quod inter alia sex Isaias enumerat. « Dicimus, quod servilis timor est donum Spiritus Sancti non propter praedictam rationem, sed quia homi­ nem ducit ad gratiam recipiendam, sed hoc donum non est de illis VII, quae enumerat Isaias » (’). Stephanus Langton timorem servilem stricte et late sum­ ptum distinguit : «haec appellatio : timor servilis quandoque stric­ te quandoque large sumitur » (’). Differentia per usum manifesta­ tur. Timor stricte servilis respicit tantum poenam, et retrahit a peccato nonnisi propter illam vitandam. Eius igitur usus semper extra caritatem habetur. Sed quare non posset quis elevare ocu­ lum etiam in statu peccati mortalis ad gloriam ? Peccator benefi­ cia a Deo collata considerans, quare non posset propter reveren­ tiam abstinere a suo peccato ? Item iustus caritatem possidens, quare non posset abstinere a peccato timore poenae tantum ? Unde est, ut deberet omnem usum referre sive in actu sive in ha­ bitu ad praemium ? Per hoc enim quod omittit referre aliquem usum actu vel habitu ad praemium, non sequitur, quod non sit dispositus ad cogitandum de praemio (*). Debet ergo assumi praeter tis datus, sed non gratuitus id est gratum faciens sicut virtus, nec gratuitum id est gratiae signum sicut prophetia ». Landgraf, ibidem. (') « Praeterea timor servilis est causa boni, quia causaliter retrahit a pec­ cato, tamen timore poenae quod quidem est bonum. Et assuefacit bonum re­ trahendo a malo, et ideo est bonus et donum Spiritus Sancti ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. I2ra. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2ra. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2vb. (*) Timor servilis «stricte sumpta ap]xrllationc nunquam respicit nisi poenam, et tantum propter poenam vitandam retrahit a peccato. Sed usus timoris informis habet etiam quandoque oculum ad praemium ut in illo, qui est in mortali et considerans beneficia, quae contulit ei Deus, timore eius­ dem et reverentia abstinet a peccato, non habendo etiam oculum quodammo­ do ad gehennam, et forte bene potest esse, quod aliquis in caritate tantum ti­ more poenae abstineat a peccato, ita scilicet quod usum illum non referat in actu vel in habitu ad praemium ; sed impossibile est, quod habeat caritatem — 37 — timorem stricte servilem etiam timor large servilis, qui perdurat tum in statu peccati, tum in statu gratiae. Recte vocatur servilis quia etiam in statu gratiae poenam respiciens modo servi se gerit. Similiter sicut stricte servilis est donum Spiritus Sancti (l). Adveniente autem caritate habetur timor initialis, qui ideo vocatur talis, «quia talem habens timorem timeat, sicut solent timere incipientes habere caritatem et abstinet a peccato partim timore poenae, partim amore iustitiae » (*). Sed ipse timor poenae, qui in initialiter timente praeter amorem iustitiae motivum ti­ moris, in amore iustitiae radicatur : « tamen qui timet initialiter poenam, facit hoc amore iustitiae, sicut qui dat eleemosynam, facit hoc amore iustitiae » (·). Ex hoc intelligere possumus Stephanum Langton crescente caritate in initiali timore negantem poenae ti­ morem decrescere. Auctoritatem vero Augustini (*), qua crescente amore iustitiae decrescere timor ]x>enae dicitur, non de ipsa essen­ tia, sed de timoris effectu exponit. Similiter res se habet, sicut in dilectione, qua amatur frater et extraneus. Eadem caritate ama­ tur uterque, tamen maiori amore amatur frater proximo, si effec­ tus caritatis attenditur. Sicut igitur dilectio, ita et timor poenae magis et minus remitti dicitur non ex parte ipsius habitus, sed ex parte effectus, prout eius motus sunt solito rariores et minus fer­ ventes (’). quin sit dispositus ad cogitandum de praemio, licet hunc usum timoris nec in actu nec in habitu referat ad praemium. Ut videtur ergo hoc argumento, ille abstinet a peccato tantummodo propter poenam ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. 13m. (l) « Contrarium quod est quidam timor donum Spiritus Sancti scilicet qui non est stricte servilis sed large ; et potest proprie dici timor informis, et ille habetur cum mortali et recedente mortali manet cum caritate ·. Cod. Vat. lat. 4297, fol. i2vb. (’) Cod. Vat. lat. 4297, fol. xjra. (·) Cod. Vat. lat. 4297, fol. I3va. (*) Cf. PL 35, 2047-2048. (*) «Nota, quod illa adverbia, tantum quantum, magis minus quandoque sonant in proportionem quandoque in effectum, quod patet in dilectione. Licet enim unica sit dilectio virtus, qua ille diligit Deum et proximum, non magis diligit Deum quam proximum, et secundum quod verbum diligendi -38 - Timor poenae tum in servili, tum in initiali habetur. Ille ta­ men, qui est in initiali, tantum similis est ei, qui est timoris ser­ vilis (*)> quia rationem suam ab amore iustitiae sumi videtur. Timor initialis a filiali essentialiter non differt. Ad hoc obi­ ci nequit timores distingui specie inter se secundum diversita­ tem finis. Iam vero timor servilis, initialis et filialis habent proprios fines. Timor enim initialis habet duos fines : timorem poenae et amorem iustitiae. Timoris autem servilis finis est tantum timor poenae, ideoque ab initiali specie differre dicitur. Ergo di­ cendum etiam timorem filialem, cuius finis est solum amor iusti­ tiae, ab initiali distingui. Ad hanc difficultatem respondetur, quod species timorum distinguuntur penes fines principales. Sic autem timor filialis ab initiali non distinguitur. Eandem doctrinam illustrat Gaufridus Pictaviensis per com­ parationem ad caritatem. Sicut caritas perfecta et imperfecta sunt eaedem numero, ita etiam timor initialis et filialis sunt nu­ mero iidem : α sicut imperfecta caritas eadem numero fit perfecta, ita initialis idem numero erit filialis » (·). Si ergo in aliquo differunt, diversitas ad accidentia est tan­ tum restringenda. Haec autem differentia accidentalis explicatur a Gaufrido per diversam connotationem accidentium, quam ac­ cipit timor tum in initiali, tum in filiali : « Dicimus, quod perfecta caritas foras mittit initialem timorem non quantum ad ipsum ti­ morem, sed quantum ad initialitatem et imperfectionem. Et no- sumitur in habitu sicut ex eadem caritate magis diligit fratrem suum, quam extraneum, et in actu et in habitu, et illud magis non notat ibi proportionem, sed effectum, quia ex eadem caritate maiorem habet effectum et affectum er­ ga fratrem, quam erga extraneum. Unde propter effectum dicitur quandoque caritas quod remittitur, cum tamen in essentia non possit remitti, et dicitur in effectu remitti vel quia eius motus sint solito rariores vel quia minus fer­ ventes ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. i3va. (’) α Unde propter hoc bene potest intelligi de servili timore, quod dicit Augustinus [PL 35, 2047-2048] secundum quod crescente amore iustitiae de­ crescit timor poenae, non quia timor servilis cum caritate maneat, sed quidam ei consimile, quod caritate crescente decrescit ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. i3vb· (*) Cod. Brug. lat. 220, fol. 88rb. — 39 — ta quod ista duo adiectiva, initialis et filialis designant eandem speciem timoris, sed diversa connotant accidentia » (**). Timor igitur initialis est iam « donum faciens gratum » (*). Caritas perfecta foras mittit eum solum quantum ad aliquem usum, scilicet quantum ad timorem poenae. Timoris enim fi­ lialis usus sunt timere separationem a Deo eumque revereri. Hic ultimus usus fuit in Christo et hic solus in patria remane­ bit (’). Timor servilis, initialis et filialis vocantur etiam timor expe­ rientiae, conscientiae et cautelae, quia servili peccata praesentia, initiali praeterita et filiali futura, id est a Deo separatio, timen­ tur C). III. —Petrus de Capua. —Petrus de Capua (*) accurate tractat de bonitate timoris servilis eiusque usu. Constanter cum i1) Cod. Brug. lat. 220, fol. 88rb. (*) Cod. Vat. lat. 4297, fol. ijvb. (*) ■ Dicimus, quod ideo dicit Beda (PL 91, 939] quod cessabit, quia qui­ dam eius usus, scilicet timere separari, cessabit. In patria enim non habebit usum nisi revereri ». Cod. Vat. lat. 4297, fol. 14™. Eandem habet doctrinam Gaufridus Pictaviensis: timor filialis «erit in patria et habebit usum, quem modo habet, scilicet revereri, sed non habebit timorem poenae vel separationis. Et auctoritates, quae dicunt quod non erit in patria, referunt hoc ad usum istum ». Cod. Brug. lat. 220, fol. 88va. (4) Cf. cod. Vat. lat. 4297, fol. uva. Similiter dicit Summa Anonyma ; < Alii vero aliter praedictis respondent dicentes scilicet triplicem esse timorem scilicet experientiae, quo timet in mari qui olim passus est naufragium ; et timorem conscientiae, quo timet navigans in navi fracta et submersioni vi­ cina ; et timorem cautelae, quo timet navigans in mari tutissima, omnis enim homo timet naturaliter in mari et tali timore timuit Paulus ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 59vb. (*) Petrus de Capua initio sacc. XIII multos annos in magistratu faculta­ tis theologicae Parisiis consumpsit. Opus suum praecipuum, Summam theo­ logiae, an. 1201-1202 confecit. Cf. Deniflk-Chatelaix, Chartularium, t. I, p. 85; Grabmann, Die Geschichte, t. II, p. 532-534. Textus : ex ms. cod. Vat. lat. 4304. — 4θ — prioribus auctoribus timorem servilem bonum tenet, si sub bono non meritorium, sed quid utile intelligitur. Similiter eo aliquid bene id est utiliter, non autem bene id est meritorie fieri dicitur i1). Ti­ mor enim servilis non potest declinare ab omni malo ; nam etsi cohibeat manum et quendam animum, non potest totum animum a malo retinere. Habet enim voluntatem peccandi, si non seque­ retur poena, id est voluntas conditionalis non est adhuc remota a malo (*). « Constat ergo, quod servilis timor non est malus sed bonus et utilis, quia introductorius caritatis ; non tamen potest haberi cum caritate, sicut seta introducit filum in foramen, non tamen simul cum lino in foramine » (8). Nunc ultra quaeritur : an serviliter timere, ut effectus vel usus servilis timoris, sit bonum. Potest dici quod eodem modo est bonum et utile serviliter timere, quam ipse timor servilis. Tunc autem sequitur, quod quanto magis quis serviliter timet, eo ma­ gis est illud ipsi utile. luxta autem aliam opinionem, quae etiam acceptabilis cernitur, effectus timoris servilis est non timere ser­ viliter, sed tantum timere, sicut effectus fidei est non sic credere (*) σ De servili timore quaeritur, an sit bonus ? Auctoritas dicit : servilis timor est donum Dei, in quo et si fiat bonum non tamen bene. Si donum Dei est, ergo bonum vel bonus, quod omnibus constat, sed quod dicitur in eo fieri bonum, determinandum est. Si dicas bonum id est meritorium vitae, falsum est, si bonum utile vel de genere bonorum, verum est ; et eodem modo posset determinari bene : ut etiam bene concederetur in eo fieri id est utiliter sed non bene id est meritorie ad vitam. Usus tamen habet, ut adverbium notet, meri­ torium vitae. Nec dicatur aliquid bene fieri, nisi sit meritorium vitae. Unde etiam solet dici, quod Deus remunerat adverbia et non nomina. Quamvis au­ tem sit donum Spiritus Sancti, non tamen gratuitum nisi large accepto voca­ bulo, nec naturale ». Cod. Vat. lat. 4304, fol. 47va. (4) «Respondeo: servilis timor cohibet manum et quemdam animum sed non omnem ; non enim potest cohibere hrnic animum quin ipse habeat volun­ tatem furandi, si non sequeretur poena et sic in caeteris ; et talis voluntas pec­ catum est, et ideo non declinat ab omni peccato ». Cod. Vat. lat. 4304, fol. 47vb. (’) Cod. Vat. lat. 4304, fol. 74vb. — 41 — sed solum simpliciter credere, vel grammaticae est scire grammati­ cam, sed non scire tantum grammaticam (l). Sed si usus timoris servilis proprie est tantum timere, cuinam assignari debet ipsum serviliter timere ? Ad hunc usum Capuanus duo concurrere expetit : et timorem et servilitatem. Ex timore est timere, inquantum autem illud fit serviliter, provenit ex ser­ vilitate. Prout est timoris, est bonum ; ut vero est servilitatis, est malum. Totum autem serviliter timere malum est, quia habet formam suam a servilitate (*). Timor igitur servilis eiusque usus est bonus. Timere enim serviliter prout est a timore et non a servilitate est bonum. Et si opponitur quod timore servili tantum poena timetur, ideoque eo peccatur, difficultas modo dialectico resolvitur. Si verbum « tan­ tum » sic spectaret illud timere poenam, quod eo omne aliud exclu­ deretur, sensus esset falsus. Sicut si dicitur : grammatica facit scire tantum grammaticam, intelligeretur cum additione: et non aliud. Non est enim ex effectu grammaticae, quod aliud nescia­ tur, neque ex effectu timoris servilis, quod ex amore iustitiae ne timeatur. Sensus fit rectus, si verbo « tantum » unicus effectus (*) « Cum servilis timor sit bonus, quaeritur : an serviliter timere sit bo­ num etiam sicut effectus vel usus servilis timoris ? Respondeo : potest dici quod eo modo quo servilis timor est bonus, id est utilis et serviliter timere est bonum, id est utile. Sed si hoc est, ergo quanto magis quis serviliter timet tanto est ei utilius... Vel potest dici quod servilis timoris non est usus vel effec­ tus sic vel sic timere sed tantum timere, sicut fidei non est effectus sic vel sic credere sed tantum credere, sicut etiam grammaticae non est effectus tan­ tum vel magis vel minus scire grammaticam sed tantummodo scire gram­ maticam ». Cod. Vat. lat. 4304, fol. 47vb. (*) ) Cf. Super Psal. CXXVII (PL 70, 931). (®) Cf. cod. Vat. lat. 10794, fol. 57va. (8) α Quidam tamen dicunt, quod non est peccatum sed est bonum, et bo­ num quia poena, et omnis poena bonum ; et quod dicit Cassiodorus [PL 70, 931], quod propter quod delinquimus, non dicit hoc propter timorem, sed prop­ ter desiderium timori adiunctum, quod non est ex timore sed ex mentis per­ versitate et originali peccato, quo ita atteritur homo, ut malit carere Deo quam temporalibus. Similiter quod dicitur deseri, non dicitur propter ipsum timo­ rem sed propter ipsum adiunctum. Similiter non prohibetur timor sed illud adiunctum et est sensus : nolite timere etc., id est propter timorem mortis nolite desistere a praedicatione vel alia bona operatione, nec timere est malum». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 57va. (*) « Quidam tamen negant hanc : quilibet tenetur non habere servilem timorem vel non serviliter timere. Alii sic distinguunt : tenetur ut vitam aeter­ nam mereatur : verum est ; sed non tenetur ut si non faciat transgrediatur, licet non possit esse cum caritate, quia seni liter timere non est peccatum sed est bonus usus servilis timoris. Licet ergo quicumque serviliter timet peccet, non tamen ex eo quod serviliter timet, sed ex eo quod non habet caritatem quam cum servili timore habere non potest. Alii dicunt : quod serviliter time­ re est peccatum nec est usus servilis timoris sed abusus, qui surgit ex servilitate timoris, quae mala est sed annexa bono ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 5?vb. (6) «Et notandum, quod referri ad Deum aliquod dicitur duobus modis: directe scilicet ut per illud habeatur Deus, et indirecte vel obliquo scilicet ut per illud homo ad habendum Deum magis idoneus reddatur. Primo modo ser- — 5i — tinum est conditionalis, scilicet si impune posset peccare. Mentio­ nem facit etiam de aliis duabus opinionibus, iuxta quarum pri­ mam timor servilis habet voluntatem peccandi sed non proposi­ tum. Iuxta aliam autem, quae est magis nota, distinguitur volun­ tas effectiva et affectiva. Timor servilis voluntate affectionis am­ plexatur peccatum (*). Summa Anonyma particulare momentum habet, inquantum habitudinem timoris servilis, initialis et filialis ad invicem inve­ stigat. Quattuor opiniones distinguit. « Ad hoc dicunt quidam, quod servilis timor non possit fieri initialis, nec initialis castus, nec servilis, vel usus eius potest caritate informari sicut nec con­ cupiscentia caritatis nondum habitae, sed adveniente uno desinit alius esse. Alii dicunt, quod servilis timor non desinit esse adve­ niente caritate, sed desinit esse servilis et novus scilicet initialis infunditur. Alii, quod servilis efficitur initialis et quod dicitur «ca­ ritas foras mittit timorem» de duplici timore et duplici caritate potest intelligi : caritas imperfecta expellit timorem servilem id est servilitatem timoris sed non ipsum timorem, perfecta caritas foras mittit timorem initialem id est initialitatem timoris sed non vilis timor non potest referri ad habendum Deum, nisi dicatur, quod potest fieri initialis, sed secundo potest, vel est servilis timor bonus id est utilis et est bonus a summo bono, sed non est meritorius, et est a Spiritu sed non in Spiritu, quia non est in caritate. Nota, quod licet caritas non possit haberi cutn servili timore sed ipse ab ea excluditur, tamen est initium vel principium sapientiae non quod sit sapientia vel cum sapientia, sed quia sapientia statim post illum incipit, et est principium extra -sumptum et non intra. Duplex est enim principium sicut et duplex terminus scilicet intra-sumptus et extrasumptus». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 5?vb. P) « Ad hoc dicunt, quod qui abstinet tantum timore poenae habet volun­ tatem faciendi illud, sed non propositum ; alii, quod melius est, dicunt, quod est duplex voluntas : absoluta et conditionalis. Timor servilis cohibet bona voluntate absoluta sed non conditional], nam vellet hoc facere si impune pos­ set. Alii sic distinguunt : est voluntas affectionis, ut illa qua quis vult esse lit­ teratus sed non vult ad hoc laborare, et effectionis, qua quis laborat quod vult efficere. Sic ergo iste, qui cessat a peccato solo timore poenae, vult fura­ ri voluntate affectionis sed non voluntate effectionis ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 58ra. — 52 — ipsum, sicut coelum et terra dicuntur transitura non quantum ad essentiam sed quantum ad formam illam, quam modo habent. Initialis vero timor est. cum quis cavet peccatum tum formidine poenae tum amore iustitiae, et est virtus scilicet quaedam qualitas mentis scilicet reverentia vel humilitas, qua quis manum ab illi­ citis cohibet partim ut poenam vitet, partim ut gloriam consequa­ tur. Quidam tamen dicunt, quod solus filialis timor est virtus et initialis » (*). Tertia opinio, quae descriptio secundae videtur esse, est Praepositini, ad quam et ipse auctor inclinatur. Iuxta hanc igitur timor servilis, initialis et filialis est eadem qualitas men­ tis, virtus, quae fit ex servili initialis destituta seivilitate, et ex initiali filialis relicta sua initialitate. Sunt tamen, qui (ut notatur in quarta sententia) abnuunt servilem vocare virtutem. Huic res­ trictioni ipse auctor favere videtur. Quantum ad augmentum timoris initialis duas sententias profert. Iuxta primam timor initialis semper idem remanet. Dic­ tum, quod cum caritate crescunt caeterae virtutes, tantum de tribus theologicis et de quattuor cardinalibus intelligitur. Iuxta secundam sententiam, quae iam apud Petrum Pictaviensem re­ pentur, etiam timor cum caritate crescit : crescere enim ille penes partem digniorem sumitur. Ergo quo magis timet ex amore iusti­ tiae, etiamsi minus timet ex timore poenae, eo magis crescere dicitur (*). Cum augmento huius timoris conectitur quaestio, an habeat iste duos an tantum unicum usum. Si haec ultima positio defendi­ tur, tunc sive propter timorem poenae, sive propter amorem iusti­ tiae abstinetur a peccato, usus abstinendi est semper propter amo­ rem. Sic maior usus abstinendi propter poenam non impedit, ne P) Cod. Vat. lat. 10794, fol. 58™. (*) « Ad hoc dicunt quidam : quod non potest crescere, et quod dicitur: omnes virtutes sunt aequales, intelligendum est de principalibus tribus et quattuor cardinalibus et non de aliis virtutibus : vel quod melius est : crescere dicitur propter digniorem partem quae crescit scilicet propter amorem iusti­ tiae, sicut electrum melius fit, licet quantum crescat aurum decrescat argen­ tum, quia aurum melius est argento ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 58rb. — 53 — caritas augeatur. Augmentum igitur timoris initialis simul cum augmento caritatis nullam difficultatem patitur (l). Quaeritur etiam relate ad timorem filialem, an sit eius usus unus solus au plures habeat. Si eius usus est unus solus, tunc timere peccare, ne offendatur Deus, est simul ipsum revereri. Sed quo­ modo hic usus permanet in patria, ubi beati non amplius timent, ne Deus offendatur, tamen reapse eum reverentur ? Ad solvendam difficultatem huic uni usui duo respectus adseribuntur, unus ad reverentiam, alter ad offensam. In patria primum tantum aspectum retinebit (*). Sed facilius explicatur, si duo usus admit­ tuntur, ideo « melius dicatur, quod duo sunt eius usus et secundum alterum tantum non secundum utrumque erit in futuro n (*). Etiam aliam opinionem refert, iuxta quam usus timoris filia­ lis est «strictissime» quaedam reverentia a perfectis solis posses­ sa. Hac reverentia homo se voluntati divinae plene subicit, ut nihil possit in eo inveniri, quod oculos Domini offendere possit. Tali reverentia Christus fuit et est plenus et sunt praediti omnes, qui visione beata fruuntur (4). (*) « Sed quaeritur : an unus solus sit usus initialis timoris an plures ? Si imus solus... Solutio. Haec est falsa : quanto maior est usus abstinendi propter poenam tanto est minor caritas, immo est maior, et licet magis absti­ neat quis a peccato propter poenam, non tamen maior est usus abstinendi a peccato propter poenam immo minor, sicut quanto quis magis imperfecte di­ ligit, tanto minor est imperfecta caritas, vel licet magis abstineat quis a pec­ cato propter poenam, non tamen minor fit caritas». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 58rb. (*) 0 Sed forte ad hoc potest dici, quod eius usus est caste timere, qui habet duos respectus scilicet ad reverentiam et ad offensam, sed nec est revereri nec timere offendere ». Cod. Vat. lat. 10794, fol. 59va. (») Cod. Vat. lat. 10794, fol. 59va. (·) « Quidam tamen sic distinguunt, quod timor castus stricte dicitur re­ verentia quaedam, quae est in solis perfectis : strictissime reverentia quae­ dam, qua homo sic subicit se voluntati divinae, ut nihil possit inveniri in eius cogitatione vel locutione vel opere, quod oculos Domini possit offendere, et secundum hanc tertiam acceptionem est et fuit in Christo, et est in sanctis angelis et animabus et omnibus qui fruuntur Deo ». Cod. Vat. lat. X0794, fol. 59 va. — 54 — VI. — Guillelmus Antissiodorensis. — Antequam ad suam solutionem venit Antissiodorensis (x), opinionem Stephani Langton, iuxta quam dona effectus virtutum dicuntur, et opinionem Simonis Tornacensis, iuxta quam dona seminaria vir­ tutum tenentur, deponit. Contra hos dona proprie et per se esse virtutes iterum decernitur. Hoc tamen non impedit, quominus in ratione dona a virtu­ tibus distinguantur. Differentia imprimis ex parte motivi notatur. Dum enim virtutes politicae ob motiva rationis naturalis operan­ tur, dona ob motiva ordinis supernaturalis agunt. Alia differentia est ex eo, quod virtutes politicae actus exteriores, dona vero in­ teriores intendunt (*). Dum igitur dona cum virtutibus naturalibus identificantur, tale munus accipiunt, quod a Macrobio virtutibus purificantibus, a S. Thoma vero virtutibus moralibus infusis tribuitur. De diversis timoris differentiis uberius tractat. Iuxta eum timor humanus non est necessario peccatum mor­ tale. Potest enim timeri de vita humana, iliaque diligi modo na­ turae consono, prout ad conservationem requiritur. Et tunc est timor bonus. Potest etiam timeri de ea, iliaque diligi supra mensu­ ram, citra tamen amorem Dei. Neque tunc excedit peccatum (’) Guillelmus Antissiodorensis ante an. 1228 theologus Parisiensis, cuius Summa aurea super 4 libros Seni, suo tempore a magistris saepissime legeba­ tur, cuiusque auctoritas in antiqua schola dorainicaua pluris aestimabaturHeribcrtus Antissiodorensis (c. 1234) et Iohannes de Treviso (c. 1244) doctri­ nam Magistri Guillelmi iu suis operibus compendiose collegerunt. Cf. Ueberweg-Geyer, Grundriss ; C. Ottaviano, Guiglielmo d'A uxerre. La vita, le opere, il pensiero., Roma, 1930 ; A. Landgraf, Beobachtungen zur F.injlussphdre Wilhelms von Auxerre, in Zeitschrift filr hath. Thcol., t. LIU, 1928, p. 51-64. Textus : partim ex ed. Lottin, Les Dons ; partim ex ed. Parisien, s. d. Summae aureae. p) u Differunt autem duobus modis ; primo, quia virtutes cardinales, sic­ ut dictum est, procedunt ex rationibus sumptis a iure naturali ; dona vero ex rationibus fidei, quae spirituales sunt. Secundo modo differunt, quia virtutes cardinales intenduntur in operibus exterioribus ; dona vero quantum ad in­ teriores actus ». Lottin, p. 71-72. — 55 — veniale. Similiter timor mundanus, quo timetur amissio tempora­ lium. potest bonus vel malus fieri. Attamen, sicut amor sui et mundi frequentius intelligitur malus, ita timor humanus et mun­ danus sonat frequentius in vitium (*). Inter diversas timoris differentias servilis est primus, qui a Spiritu Sancto ducitur. Ideo etsi non sit cum Spiritu Sancto, ta­ men eius donum dicitur. Et datur, ut praeparetur via ad salutem. Humiliando et abstrahendo hominem a peccatis habilitât eum ad sanitatem spiritualem, quae adveniente gratia perficitur (*). « Timor servilis est, in quo quis timet poenam gehennae prin­ cipaliter » (3). Ipse timor gehennae oritur etiam imaginatione vel rationis aestimatione, sed tunc non est ille, de quo loquitur, nam timor servilis non a nobis, sed a Spiritu Sancto producitur. Ideo in eo poena aeterna non imaginatione cognoscitur, sed sola fide informi creditur. Deum pro peccatis damnatione aeterna punitu­ rum fides devincit et in timorem servilem movet (4). Quantum ad usum timoris servilis antequam suam sententiam proponat alias duas ostendit. Prima earum sub timore servili ni­ hil aliud quam timorem servi intelligit. Bonitas igitur nonnisi (l) «Timor mundanus est, quo quis timet amissionem temporalium et potest esse mortale, veniale vel nullum peecatiun, sicut amor divitiarum. Ex quo est tamen, sicut amor mundi frequentius sumitur in malo, ita timor mundanus et timor humanus frequentius sonat in vitium », ed. cit.. fol. 2O2ra. (*) « Ad tertium dicimus, quod timor servilis est a Spiritu Sancto non ut cum illo sit, sed ut praeparet ei viam », ed. cit., fol. 2O2ra. (’) Ibidem. Cf. etiam : Heriberlus Antissiodorensis, cod. Vat. lat. 2674, fol. yçva ; lohannes de Treviso, cod. Vat. lat. 1187, fol. 39va. (4) « Solutio : quidam timor gehennae est naturalis, ut ille quo sensu vel imaginatione recolente cum aestimatione sive deliberatione rationis timetur gehenna. Sic timent poenas gehennae illi, qui eas sentiunt vel senserunt, ut in libro Sapientiae [Sap. 5, 2] dicitur, quod impii timebant timore horribili. Timor autem servilis est de eisdem poenis nullo sensu praevio vel imaginatio­ ne, sed sola fide informi qua creditur Deus puniturus peccata poenis aeternis de iustitia. Ex hoc patet, quod haec argumentatio non valet : timor servilis est timere gehennam, timor naturalis timere gehennam. Ergo timor servilis est timor naturalis n, ed. cit., fol. 2O2ra. Cf. Herib. Antis., cod. cit., fol. 79va ; Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 39vb. — 56 - essentiae timoris attribuitur. Serviliter timere vero est malum, quia in hoc iam respectus habetur ad servitutem (‘). Haec solu­ tio ut nulla recensetur, hac enim ratione timor mundanus et hu­ manus, cum etiam illi sint timores servi, a servili non distingueren­ tur. Altera solutio, quae a Stephano Langton nota redditur, ti­ morem servilem bonum esse tenet, quia per hoc quod bonus di­ citur, subiecto adhuc nihil attribuitur. Sed contra, malum est ser­ viliter timere, quia tunc de timore sive de eius actu, ut est in ti­ mente, loquitur. In timente autem vivit peccandi voluntas (*). Sed neque haec solutio utpote nimis dialectica auctori nostro com­ probata esse videtur (a). Solutio Guillelmi propiia in favorem ipsius serviliter-timere fertur : « Dicimus, quod sicut timor servilis est bonus, ita timere serviliter est bonum ». Sed quomodo tunc explicantur verba Au­ gustini quod timor servilis est bonus, quo nemo bene utitur ? « Bene » apud Augustinum non eodem sensu ac bonum sumitur. Bene enim agere est idem ac ex bonitate agentis, id est ex ipsa caritate, meritorie agere. Timore servili, etsi sit bonus, sic non agitur (*). Ad difficultatem vero, quod Augustinus minus proprie (*) « Solutio : quidam dicunt, quod timor servilis nihil aliud est quam ti­ mor send ; unde non attribuitur bonitas nisi essentiae timoris, cum dicitur ti­ mor servilis est bonus. Sed ad servitutem habetur respectus, cum dicitur ti­ mere serviliter est bonum », ed. cit., fol. 203rd. (a) Cf. ed. cit, fol. 203™. (·) « Sed contra : qua ratione non respicitur subiectum timoris, cum dici­ tur timor servilis est bonus, eadem ratione, cum dicitur timere seniliter est bonum, quia potest sumi hoc adverbium timere pro essentia motus in se, non secundum quod est actualiter in movente, ut sic quasi nominatum teneatur. Verba enim secundum dicta nomina sunt, sicut verum est, quod legere est bonum quamvis nullus legat, et ita timere est bonum sicut timor servilis. Praeterea si timor servilis vitium coimportat in subiecto : ergo timor servi­ lis non est a Spiritu Sancto in subiecto, quod patet esse falsum », ed. cit., fol. 2O2ra. (♦) « Solutio : facere bonum est facere aliquid de genere bonorum, sed agere bene est agere meritorie : quia agere bene est agere ex bonitate agentis scilicet agere ex caritate sive ex virtute gratuita, a qua dicitur aliquis bonus simpliciter... Unde in hoc argumento : timere serviliter est bonum sive timor — 57 — loquitur diverso modo sumendo dictiones « bonum et bene », arte respondit : « Dicimus, quod prorsus loquitur sumendo illas duas dictiones prout debet » (’). Quando quaeritur, qualis sit illa peccandi voluntas, quam Au­ gustinus timori servili tribuit, conditionalem etiam ipse recusat. Sed neque admittit voluntatem sensualitatis, quam Stephanus Langton proposuit, quia etiam illa voluntas peccandi rationis est (‘). Iuxta eius solutionem duae sunt in timente serviliter vo­ luntates, quae etsi sint contrariorum, tamen, quia ad diversa feruntur, non sunt contrariae. Utraque vero est secundum ratio­ nem (·). Timoris servilis effectus est vulnerare iuxta verba Augusti­ ni (*) : < timor vulnerat, caritas sanat ». Duplex autem animae vulnus discernitur, scilicet culpae et poenae. Vulnus culpae est cor­ ruptio boni naturalis, quia per peccatum bona naturalia diminuun­ tur. Vulnus vero poenae est angustia et amaritudo animi pecca­ tum concomitans. Timor servilis vulnere tali vulnerat, quia angugustiis cumulat hominem, Dei imaginem, quin adimendo bona eam diminuat (4). servilis est bonus, ergo qui timet bene facit, est aequivocatio », ed. cit., fol. aojrb. P) Ed. cit., fol. aojrb. (’) · Propter hoc dicunt quidam, quod voluntas quae vivit in eo sensuali­ tatis est et est absoluta, sed voluntas qua vult non peccare rationis est : nec sunt contrariae, quia non habent idem susceptible. Sed hoc nihil est, quia vult furari per insidias et huiusmodi, quod non subiacet sensualitati, et potest etiam hoc facere ex deliberatione rationis », ed. cit., fol. 2O3va-vb. (*) · Concedimus ergo, quod in timente serviliter duae sunt voluntates contrariorum, et secundum rationem ; non tamen sunt contrariae, quia non sunt secundum idem », ed. cit., fol. aojvb. Tres istas opiniones refert etiam lohannts de Treviso opinionem Magistri comprobando, cod. cit., fol. 39vb ; cf. etiam Herib. Antis., cod. cit., fol. 8ora-rb. (·) Cf. S. Augustinus, In I Ep. Johan. (PI. 35, 2048). (·) · Timor servilis vulnerat et laedit, sed non adimit aliquod bonum ani­ mae. Est enim duplex vulnus scilicet culpae et poenae. Vulnus culpae est cor­ ruptio boni naturalis et tale vulnus est a peccato inquantum peccatum... Ta­ li vulnere non vulnerat timor servilis. Vulnus poenae est amaritudo mentis -58 - Timor servilis, si ad alios duos timores initialem et filialem comparatur, illum ab his specie distingui oportet. Initialis certe duos oculos habet, quorum unum in poenam convertit, sed hic est tan­ tum accidentalis, essentiali enim separatio timetur. Dum igitur initialis cum filiali eandem speciem constituit et tantum accidentaliter ab eo distinguitur, cum servili nonnisi in accidente con­ venit. Et ipse poenam duobus modis respicit. Primo modo timet eam propter angustias et conscientiam peccati: timet ne peccatum dimittatur. Sed poenitentia perfecte peracta, anima hoc tormento liberatur et pro morsu conscientiae dulcedinem in mente sentit. Alio modo habet poenam per modum cautelae : timetur, ne poena a Deo separet. Sic « timore initiali non timetur poena inquan­ tum poena, sed inquantum separativa, et ita proprie idem timetur utroque timore initiali sicut filiali et separatio : et propter quod idem sunt in specie » (*). Timor igitur initialis neque per hoc, quod unum oculum in poenam convertit, cum servili, sed filiali convenit. Timoris initialis et servilis respectus ad poenam ab invicem differre, auctor multum conatur probare. Fides, sicut quaelibet « speculatio », prius respicit finem quam ea, quae sunt ad finem. Ergo et prius movetur in finem quam in media. Timor autem poe­ nae concipitur ut medium ad summum bonum. Ergo fides prius generat intuitu summi boni caritatem, quam intuitu poenae ti­ morem. Constituitur igitur ordo, ut caritas sit in fide, timor vero in caritate. Per hanc igitur viam timor generatur per caritatem, ideoque nunquam potest convertere ad poenam ut poenam, sed ut a bono separativam et angustia, quae comitantur peccatum... Tali vulnere vulnerat animam ti· mor servilis», ed. cit., fol. ao-jra. (1) Ed. cit., fol. 2O4va. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 39vb ; Herib. Antis., cod. cit., fol. 7Qvb. (2) « Solutio. Omnis speculatio prius est de fine quam de his quae ad fi­ nem. Ergo cum fides sit quaedam speculatio primo -espicit finem quam ea, quae sunt ad finem. Sed bonum est finis omnium : ergo primo movetur fides in bonum quam in id. quod est ad bonum. Unde intuitu summi boni primo de necessitate generat caritatem quam intuitu poenarum generet timorem. Quare — 59 — Insuper timere poenam generatur per imperium virtutis spi­ ritualis. Ergo etiam illud timere debet esse spirituale. Iam vero nequit esse, si poena ut nociva et non ut separativa timetur (x). Unde «timor quo aliquis timet coniungi poenae aeternae du­ plex est : quia si timetur sic poena inquantum dcstructoria vel nociva, timor est servilis ; sed inquantum separativa a Deo, ti­ mor est initialis » /1. Habitudo timoris poenae ad caritatem profundius penetratur. Ad hoc distinguitur duplex amor, quo Deus diligitur. Amor fi­ lialis, quo Deus tantum propter se amatur non habito respectu ad utilitatem, quam ex tali amore percipere possumus. Mercenarius amor, quo Deus iam non tantum propter se amatur, sed etiam propter beatitudinem creatam, quam dabit in futuro et propter bona temporalia, quae iam in praesenti nobis praestat. Est mer­ cenarius, quia secumfert respectum ad inercedem, ideoque est imperfectus. Amor vero filialis, quo Deus tantum propter se ama­ tur, est perfectorum. Hic amor generat timorem filialem, quo nihil aliud quam separatio a Deo amato timetur. Amor vero mercena­ rius causât timorem initialem, quo praeter separationem alia in­ commoda, praesertim poena aeterna timentur. Sed poena aeterna non proprie ut generative initialis timoris accipitur. Est potius stimulus provocativus et augmentativus timoris. Cum igitur ti­ mor initialis duos oculos habere dicatur, non aequaliter habere intelligitur. Amor est ergo caritatis, etsi imperfectus, ex quo ti­ mor initialis tum quoad separationem, tum quoad poenam gene­ ratur (’). is est ordo ut caritas sit in fide, timor autem in caritate. Ex quo patet : im­ possibile est. quod fides formata generet timorem poenae secundum quod poena, sed credens Deum esse summum bonum in se et similiter sibi videns quod per poenas separari posset, generat timorem poenae, non inquantum est poena sed inquantum separatur. Et ita patet quod non erunt in caritate di­ versae species timoris/, cd. cit., fol. 2O4va. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit. fol. 4orb. (’) Ed. cit., fol. 2O4va. (*) Ed. cit., fol. 2O5ra. (3) Cf. ed. cit., fol. 2O5ra-rb. — 6o — Propter hanc rationem caritas minuere non potest timorem initialem neque quoad essentiam neque quoad cautelam quoniam ille, qui magis diligit, magis timet ne separetur a Deo. Si tamen Augustinus caritatem timorem minuere dicit, nonnisi ad tormen­ tum conscientiae est referendum. Sic revera caritas paulatim dis­ solvit morsus conscientiae et pacem animo infert (l). Modo sat singulari explicatur, quare timor initialis cum fide vocatur initium sapientiae. Fides enim mundat ab omnibus pec­ catis, timor vero a reliquiis peccatorum. Causa febris expulsa aeg­ rotus, nisi et ab eius reliquiis purgetur, dulcedinem cibi nequit sentire. Similiter cor ut saporem dulcedinis Dei suscipiat, non tantum a macula peccati sed et a caeteris reliquiis per timorem mundari oportet. Fides et timor vocantur initium sapientiae et non caeterae virtutes, quia haec sola mundant a peccato pala­ tum cordis (*). Timor initialis et filialis tantum accidente differunt, speciem eandem constituunt. Uterque enim per se et proprie timet separa­ tionem a Deo. Ratione igitur propriae materiae non differunt. Sed ne obiciatur poenam esse materiam timoris initialis propriam. Quia si hoc admitteretur, tunc timor iste duplicem materiam pro­ priam haberet : separationem a Deo et poenam aeternam. Iam vero virtutis est una materia propria. Si tamen timor initialis oculum habet ad poenam, non sic habet ad eam tanquam ad pro­ priam materiam. Poena enim aeterna duplici timore refertur ad (*) α Caritas ergo minuit timorem quantum ad tormentum conscientiae sed non quantum ad cautelam nec quantum ad essentiam ipsius timoris », ed. cit., fol. 205 rb. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 4®rb ; Herib. Antis., cod. cit., fol. 8ovb. (*) « Sola enim fides et timor proprie loquendo sunt initia sapientiae, quoniam haec sola mundant a peccato palatum cordis... Fides mundat ab omnibus peccatis, timor a reliquiis peccatorum, quoniam quamvis aliquis sit sine peccato, tamen quandoque remanent reliquiae scilicet difficultas be­ ne operandi : obscuritas intelligendi et obligatio ad satisfactionem et huiusmodi », ed. cit., fol. 2o.|rb. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 4ora ; Herib, Antis., cod. cit., fol. 8ova. — 6ι — eum : ut stimulus et sic est dispositio ad finem; si autem ut mate­ ria, iam non ut poena, sed quid separativum ab eo attingitur (*). Viso modo, quo timor initialis se habet ad poenam aeternam, quaeri potest, an etiam timor filialis ad eam referatur ? Quaestio­ nis solutio ostendit differentiam accidentalem, quae duos timores distinguit. In initiali apparet duplex timor poenae aeternae, sci­ licet timor cautelae et pungitivus, quo timens propter conscien­ tiam peccati pungitur et angustiatur, quia nescit illud esse iam dimissum. Perfectus tali tormento conscientiae non amplius tur­ batur, sed fruitur Dei dulcedine. Ergo timor filialis, qui est perfecti, a timore pungitivo est alienus. Sed remanet cum eo timor caute­ lae, quia etiam perfectus cavet, ne poena a Deo separetur ^2). « Quamvis timor filialis timore cautelae timeat poenam aeter­ nam, non tamen dicitur habere oculum ad poenam aeternam : quia nulla bona opera facit intuitu poenae aeternae, sed amore solo : quoniam solus amor sollicitat ipsum in operibus. Unde pro sola acquisitione gloriae laborat, sed cum hoc accidit quod vitatur poena aeterna n (*). Timor filialis timet offendere Deum et ab eo separari. Per hoc, quod duo timentur, timor filialis non dividitur in duas species, nam etsi diversa timeat, tamen non ut diversa. Timetur enim of­ fendere Deum, inquantum ab eo separativum. Non sunt igitur duae materiae propriae vel, quod idem est, diversi fines immediati. (’) « Notandum tamen, quod poena aeterna in duplici operatione se habet ad timorem initialem, scilicet ut materia et ut stimulus. Et licet se habeat ut materia, non tamen tres habet fines, quoniam cum dicitur, timet poenas ae­ ternas ut separativas a Deo, non denotat duos fines, sed primum dicitur ut finis, secundum ut dispositio finis », ed. cit., fol. 2O5vb. Cf. Iohan. de Treviso., cod. cit., fol. 4orb ; Herib. Antis., cod. cit., fol. 8ova. (2) o Solutio. Timor poenae aeternae duplex est, scilicet timor cautelae et timor pungitivus qui poenam habet. Timens enim initialiter pungitur et an­ gustatur intra se ex conscientia peccati, de quo nescit an sit dimissum sibi. Huiusmodi timor poenae aeternae, scilicet pungitivus non est in perfecto ; sed timor cautelae ibi est, quia cavet poenas aeternas sicut cavet peccare mor­ taliter » ed. cit., fol. 2O5vb. (a) Ed. cit., fol. zoOra. -- 62 --- Hoc clarius apparet, si ad caritatem attenditur. Timere enim offen­ dere Deum est oppositum ei, quod est velle ei servire ; timere vero separari a Deo est oppositum ei, quod est velle eum habere. Velle autem Deo servire et eum habere est eiusdem caritatis. Ergo etiam timere offendere Deum et ab eo separari est eiusdem virtutis scilicet timoris filialis (*). Licet igitur filius secundum carnem possit offendere patrem suum, quin ab eo separetur, sed non sic filius spiritualis, quia of­ fendere Deum est peccare mortaliter. Peccare autem mortaliter est a Deo separari (2). Timor filialis praeter timorem separationis sive offensae aliam speciem habet, scilicet timorem reverentiae. Hic timor solus invenitur apud sanctos in patria, et qui possidebatur a Christo. Maximus est effectus, quem timor iste operabatur in eo : « Ex timore enim reverentiae humiliavit se usque ad passionem et mor­ tem ; unde Apostolus (Hebr. V, 7) dicit de Christo : In omnibus exauditur pro sua reverentia « (·). (') « Item eiusdem virtutis in specie est voluntas qua volo habere Deum et qua volo servire Deo ; utraque enim voluntas caritatis est, quia caritatis vel amicitiae est velle facere quod placet Deo : et hoc est servire Deo. Ergo eiusdem virtutis in specie est velle servire Deo et velle habere Deum. Ergo eiusdem virtutis in specie est timere opposita. Sed offendere Deum est oppo­ situm ei quod est servire Deo et separari a Deo est oppositum ei quod est ha­ bere Deum. Ergo timere offendere Deum et timere separari a Deo sunt eius­ dem virtutis in specie. Ergo timor filialis non habet diversas species. Quod concedimus», ed. cit., fol. 205va. Cf. Iohan. de Treviso, cod. cit., fol. 4orb ; Herib. Antis., cod. cit., fol. 8ovb. (2) « Ad secundum dicimus, quod non est simile de filio carnali et de filio spirituali, quia filius carnalis potest offendere patrem carnalem ita quod non separetur ab eo nec pater subtrahat ei bona sua, sed filius spiritualis non po­ test offendere Deum quin separetur ab eo, quia offendere Deum est peccare mortaliter et peccare mortaliter est separari ex Deo vel causa illius », ed. cit., fol. 205x3. Cf. Iohan. de Treviso, et Herib. Antis., locis cit. (’) Ed. cit,, fol. 2o6rb. -63 - VII. — Guillelmus Alvernus. — Guillelmus Alvernus (*) quantum ad notionem doni de mutatione suae opinio­ nis nos docet. Prius dona esse principia ad recipiendum magis quam ad agendum putavit (a). Consequenter distinctionem inter dona et virtutes determinavit. Sed istam post novum studium tollit. Etenim dari, donari, esse donum, est rei extrinsecum, de­ nominatio verbalis, ex qua distinctio non est deducenda (*). Multis et pulcherrimis laudibus effert timorem Domini, sub quo praesertim servilem et initialem videtur intelligere. Celebrat eum ut veram fortitudinem ; fuga enim, quae in eo habetur, non pusillanimitatis sed prudentiae, est maximum signum et bellandi peritiae. Fugit ut fugiatur, timet ut ab omnibus timeatur, timet Deum ut omnia timeant eum (♦). Timor inferni est optimum re­ medium ad concupiscentias carnales sedandas (4) ; vigilantissimus et assiduus custos, qui aeque tempore pacis ut tempore bel­ li pervigilat. Studio curaque custodit virtutes contra omnia peri­ cula, praesertim vero contra maximum eius inimicum, qui est se- (‘) Guillelmus Alvernus [f 1249] philosophus theologus Parisiis illustris in philosophia aristotelica, platonica, Arabumque versatus, plurima reliquit opera, quae sagacitatem ingenii ostendunt. Cf. Ueberweo-Geyer, Grundriss, P· 73°-73x ; F. Vernet, Guillaume d'Auvergne, in Dictionnaire de Théologie catholique, t. VI, col. 1967-76 ; Glorieux, Répertoire, t. I, p. 315-20. Textus : ex tractatu De Virtutibus et Moribus, inter Opera omnia, Venetiis, 1591. (2) « Revereri enim sancta, seu venerari interius, hoc est corde, non vide­ batur nobis aliquid agere, sed magis recipere ab ipsis sanctis, eodem modo de dono, seu spiritu timoris putabamus », ed. cit., p. 139a. (*) « Esse donum est nominatio, seu denominatio a loris, et ab accidente tantum nominans sive denominans, manifestum est enim praeter essentiam rei cuiuscunque, quae donabilis est, esse dari, sive donari, quare et fieri, et esse donum, accidunt rebus huiusmodi post completam eorum essentiam », ed. cit., p. 139b. (4) α Fugam me esse fateor spiritualem, non quidem fugam pusillanimi­ tatis, aut fonnidolositatis, sed cautae declinationis, sicut dicit proverbiorum 14. Salomon : sapiens timet, et declinat a malo... », ed. cit., p. i8ba. ($) Cf. ed. cit., p. 187a. — 64 — curitas negligcntiae (*). Sic colligit officia praeclara timoris : « In­ fernus mihi virga vel ferula est, cuius intuitu vel ostensione par­ vulos meos, velut Dei paedagogus, erudio et castigo. Infernus est mihi barbualdus, cuius ostensione parvulos meos, et ab omnibus stultitiis averto, et ad omnia bona facienda et sustinenda compel­ lo, non derogo fidei sorori praenominatae meae, nec in derogatio­ nem laudis, aut gloriae eius quicquam dicam. Verissime dixit qui­ dam, quod ipsa quodammodo Deum deificat, et ego nonminus, et hoc ipsi pagani idolatrae mihi testificantur, sicut ille qui di­ xit » (’). Timor tres filias habet : timorem scilicet poenae, timorem offensae et timorem reverentiae quarum unaquaeque ordine lau­ dibus multum extolluntur (·). Per primam filiam principium, per tertiam autem plenitudo constituitur sapientiae (♦). VIII. — Philippus Cancellarius. — Caput ut termina­ re possimus, debemus prius attingere Philippum Cancellarium (·). Etsi apud eum nihil inveniamus, quod doctrinae timoris novum quid adderet, tamen commemoratione est dignus quantum ad progressum notionis doni. Ad solutionem propriam introducendam proponit duas alias solutiones, quarum prima sic auditur : « dona sunt ad resisten­ dum, virtutes vero ad operandum » (e). Huius opinionis debili(*) Cf. ed. cit., p. i88a. (*) Ed. cit., p. i88a. (*) Cf. ed. cit., p. i88a. (*) Cf. ed. cit., p. i88b. (*) Philippus Cancellarius Parisiensis (f 1236) in antiquam scholam franciscanam exercuit influxum, sicut Guillelmus Antissiodorensis in dominicanam. Inter alia eius opera inedita est Summa quaestionum theologicarum. Cf. O. Lottin, L’influence littéraire du Chancelier Philippe sur les théologiens Préthomistes, in Recherches de Théologie ancienne et médiévale, t. Π, 1930, p. 311-29. Textus : ex ed. Lottin, Les Dons. (·) Lottin, p. 78. — 65 — tas confestim detegitur : sunt enim virtutes, sicut fides et ad re­ sistendum, itemque sunt dona, sicut pietas et ad operandum. Pe­ nes alteram opinionem dona et virtutes sunt in libero arbitrio, sed dona sunt in eo prout est facultas rationis, virtutes autem in eo, prout est facultas voluntatis. Suam solutionem profert distinguendo donum in stricto et in lato sensu sumptum. Donum in lato sensu per comparationem ad causam efficientem accipitur : datur ab ea sine spe retributionis. Ideoque nihil impedit coniungere illud cum virtute, quae revera potentiam rectificat in ordine ad finem. Ratio igitur doni commu­ niter sumpti et virtutis non differunt in substantia, sed idem sub aspectu diverso dicitur donum vel virtus. Si vero ratio doni ut appropriata sumitur, donum libere da­ tum significat, quod gratiae primae virtutum superadditum est, super gratiam scilicet virtutis. Sic ad actus sequentes et actibus virtutis superiores prorumpit. Quia actus donorum sunt actibus virtutum perfectiores, donum datum esse dicitur in adiutorium virtutis. Consulto igitur virtutes non dicuntur a donis perfici, remanent enim quales fuerunt. Potius ipsa potentia erigitur per dona ad actus perfectiores i1). Sed actus donorum sunt adhuc semper tantum medii ; illis dantur etiam superiores, qui sunt beatitudinum. Tres sunt igitur status actuum, inter quos inter­ ponuntur etiam actus fructuum. Data solutione Cancellarius Parisiensis de quaestionibus in­ cidentibus disserit. Sic decernit virtutes magis ad agendum, do­ na autem ad patiendum esse. Dona enim sive sint in potentia appetitiva, sive sint in potentia cognoscitiva passionem respi­ ciunt, quia ipsum intelligere, iuxta Aristotelem, est quoddam pati. Quod dona sunt ad patiendum, apparet etiam ex illa ratione, prop-(*) (*) « Sunt enim tres status actuum : quidam actus dicendi sunt primi, quidam medii, quidam ultimi et perfectissimi. Primi sunt actus virtutum, quia virtus est habitus quo primo erigitur potentia. Actus consequentes et medii sunt actus donorum, quia donum est datum in adiutorium virtutis. Actus autem consequentes et ultimi et perfectissimi sunt actus beatitudinum. Interponuntur etiam actus fructuum, et quodammodo sunt medii, secundum alium modum, sicut alibi exponetur ». Lottin, p. 79. — 66 — ter quam descendisse dicuntur super Christum. Ratio ilia fuit actus redemptionis, qui fuit in corpore ad patiendum, in anima autem ad compatiendum. Si igitur data fuerunt Capiti nostro ad patiendum, etiam membris propter idem dari convenit (*)■ Dona habent etiam alium effectum, ut scilicet impedimenta ex corruptione orta, ipsa vitia, removeant et sic virtutes in sua operatione secundent. Adiuvante igitur dono operatio virtutis liberius et magis expedite a potentia procedit. Hic effectus, per comparationem ad primum remanet secundarius. Dona enim prin­ cipaliter directionem in passionibus, sicut virtutes in operatio­ nibus, efficiunt (*). Cancellarius Parisiensis plura talia elementa attulit, quae sequentes auctores, ipsi scholasticae principes, optime in usum suum convertere potuerunt. Sed si expositio eius accuratius in­ spicitur, statim percipitur defectus unitatis doctrinalis. Dcest elaboratio doctrinae, elementa potius coordinantur, quam in uno corpore doctrinali coniunguntur. Ideo potius triplex, quam una solutio ab eo praestatur. ♦ « · Observata doctrina traditional!, observandus est progressus in explicatione. i) Quantum ad notionem doni, ex praecedenti capite doctri­ nam communem habemus, quae dona et virtutes eadem exhi­ bet. Extra hanc viam tritam convenimus auctorem Summae Sen­ tentiarum eique adiunctum. loannem Saresbcriensem. Uterque virtutes effectus donorum tenet. Haec doctrina communis, sicut ex secundo capite deducere possumus, semper minus defenditur. Praepositinus cognoscit et­ iam alias opiniones, tamen ipse adhuc cum Magistris perseverare nititur. Guillelmus Antissiodorensis iam compromissum facere videtur inter scholam traditionalem et recentes. Dona dicit esse re virtutes; hoc tamen non impedit, ne inter se differant. Distin(’) Cf. Lottin, Les Dons p. 80. (’) Cf. Lottin, Les Dons p. 8o-8j. — 67 — guuntur enim praeprimis vi motivorum. Dona enim ex motivis ordinis supernaturalis, virtutes vero ordinis naturalis sumptis agunt. Deinde distinguuntur etiam in hoc, quod dona actus in­ teriores, virtutes vero actus exteriores intendunt. Simon Tornacensis comprobando doctrinam Summae Sen­ tentiarum prius signatam quasi initium novi progressus indicat. Stephaniis Langton non modo de identitate donorum et virtutum loquitur, immo doctrinam Summae Sententiarum subvertit. Stephano enim Langton dona et virtutes sunt diversi habitus, quo­ rum dona sunt non semina, sed effectus virtutum. Sed ne ideo male intelligatur, diserte illa dona dicit Dei gratia et non ex libero arbitrio orta. Hanc opinionem, ut doctrinae Magistrorum non conformem Praepositinus reicit sicut et illam, iuxta quam haec tria dona, ti­ mor, pietas et fortitudo virtutes, alia vero quattuor usus poten­ tiarum rationis et intellectus dicuntur. Alias duas opiniones praemittit etiam Philippus Cancellarius, antequam ad suam perveniat. Iuxta primam dona ad patiendum, virtutes vero ad operandum proponuntur. Huius opinionis de­ bilitas faciliter detegitur, quia dantur et dona ad operandum et virtutes ad patiendum. Altera opinio autem dona in facultate ra­ tionis, virtutes vero in facultate voluntatis ponere studet. Ipse Philippus Cancellarius distinguit dona late et stricte sumpta. Dona late sumpta esse virtutes libenter concedit. Dona vero stricte accepta talem Dei dationem liberam exprimunt, quam ipse super virtutes iustis tribuit. Sic mirum non est, si dona ad actus actibus virtutum perfectiores eriguntur. Actus tamen do­ norum remanent adhuc medii, quia beatitudinum est, ut actus perfectos efficiant. Dona igitur dantur in adiutorium virtutum ; sed non ita. aesi ipsae donis perficerentur, sed ut actus earum secundentur. Philippus Cancellarius doctrinam tam provehit, ut sat prope ad S. Bonaventura m accedat. Dona stricte sumpta, sub quibus septem ab Isaia enumerata intelliguntur, et late sumpta magis magisque distinguuntur, prae­ sertim quando de timore agitur. — 68 — Ut progressum doctrinalem melius inspiciamus, ordine ad singulas timoris differentias veniamus. 2) Timor naturalis in Summa Anonyma profundius perspi­ citur. Designatur ut qualitas naturalis, si eo reverentia naturalis Deo exhibetur ; sed est poena, si sub eo mortis formido et timor poenae intelliguntur. Sive ut qualitas naturalis accipiatur sive ut poena, de se quidem non est, potest tamen esse, meritorius, sicut mors, quae patienter sustinetur. Sic fuit in Christo, ideo et sub hoc respectu omnis Christi actio instructio pro christiano recte dicitur. 3) Timor humanus iam apud Gandulphum Bononiensem non simpliciter reprobatur, sed penes intentionem timentis de eo in­ dicatur. Etiam Guillelmus Antissiodorensis eum posse naturae esse consonum animadvertit, tamen frequentius in malum defle­ ctere adnotat. In Summa Anonyma insolita doctrina refertur, quae delictum non ipsi timori humano, sed ei adiuncto et perverso desiderio imponit. Sic igitur ipse timor humanus a malitia salva­ tur. 4) Timor servilis apud Simonem Tornacensem, sicut prius apud Hugonem a S. Victore, Robertum Melidunensem, Alanum de Insulis propter supplicium tantum temporale cohibet animum a peccato. Doctrina tamen communiter recepta supplicium etiam aeternum pro motivo huius timoris accipit. « Timor servilis carnem non crucifigit, quia vivit in eo peccan­ di voluntas, et sequeretur opus, si speraretur impunitas », docet Augustinus. Quomodo autem vivat haec peccandi voluntas, ex­ plicant Magistri. Opinio maxime recepta et forte prima, quae Pe­ tro de Corbolio tribuitur, hanc voluntatem conditionalem appel­ lat et opponit voluntati absolutae. Hanc doctrinam suam fe­ cerunt inter alios Petrus Capuanus et Summa Anonyma ; Praepositinus eandem doctrinam tenet, sed aesi contra Stephanum Langton se defenderet, conditionalem actualem dicit. — Simon Tornacensis timore servili voluntatem affectionis vidit cohiberi, ne in voluntatem effectionis prorumpat. — Stephaniis Langton, quem etiam Gaufridus Pictaviensis sequitur, voluntates sensualitatis et rationis distinguit et voluntatem peccandi sensualem appellat. — 69 — — Guillelmus Antissiodorensis tum hanc, turn conditionalem volun­ tatem reicit et in timore servili duas voluntates rationales contra­ riorum sed non contrarias admittit. Timorem servilem bonum et utilem esse, disponendo nos ad salutem, ab omnibus tenetur. Insuper Stephanus Langton de bo­ nitate timoris servilis profunde disserit. Iuxta eum timor servilis qualitatem substantialem bonam copulat et deformitatem subiecti tantum connotât. Haec autem connotatio non impedit, ne ille bonus dicatur. Timere vero serviliter, quia deformitas in eo non tantum connotatur, sed ut principalis forma tenetur, est malum. Sed solutionem sequitur difficultas : timor servilis est bonus, quo modo ergo potest esse malus eius usus ? Sed altera ex parte me­ moria servatur etiam verborum Augustini, quod in timore servi­ li et si bonum fiat, non tamen bene. Ecce ratio, quare quaestio de timore servili iterum iterumve considerate et caute examinatur. — Petrus Capuanus serviliter timere ut effectum timoris servilis bonum proponit. Sed statim notat aliam explicationem possibi­ lem, iuxta quam non timere serviliter, sed solum timere, est effec­ tus timoris servilis. Ut ipsum timere fiat serviliter, a servilitate habetur. Sic timere serviliter prout est a timore servili, et non a servilitate, est bonum. — Item Praepositinus usum timoris servilis bonum docet, si sub hoc timere sine amore et non « timere et non amare » intelligatur. — Guillelmus Antissiodorensis tum opinionem Stephani Langton, tum opinionem a Petro Capuano ut possibi­ lem propositam reicit et sicut timorem servilem ita et timere ser­ viliter bonum esse docet. Ad verba vero Augustini notat, quod bonum et bene non eodem sumitur sensu. Timor servilis etsi bo­ nus sit, non ideo eo bene, id est meritorie, agitur. Timorem servilem a Spiritu Sancto omnes tenent. Ideoque in eo poena aeterna non imaginatione cognoscitur, sed sola fide informi creditur : addit Guillelmus Antissiodorensis. Quia a Spiritu Sancto habetur, ideo communiter ut donum Dei tenetur, et non semel a dono stricte sumpto caute secernitur. Sic Tornacensis timorem servilem esse donum a Spiritu Sancto et non donum in Spiritu Sancto docet. Stephanus Langton diserte dicit timorem servilem non esse istud donum, quod inter sex alia - 7θ - ab Isaia enumeratur. Tamen recte donum dicitur, quia a Deo gratis datum, immo naturalibus superadditum, ut nos ad recep­ tionem gratiae praeparet, cuius iam ut signum praesumitur. Timor servilis donum a Spiritu Sancto datum est, ut pulchre no­ tat Guillelmus Antissiodorensis, quia humiliando et abstrahendo hominem a peccato habilitai ad salutem. 5) Simul etiam doctrina de timore initiali permultum pe­ netratur. Abstinet timor iste a peccato partim timore poenae, partim amore iustitiae. Sed ne hic timor poenae idem cum illo, qui est servilis timoris, teneatur, Stephanus Langton observat eum in ipso amore iustitiae radicari. Eadem via procedit etiam Guillelmus Antissiodorensis, quando servilis et initialis timoris respectus ad poenam diversos iudicat. Timor enim poenae in ini­ tiali, etiam iuxta eum, a caritate generatur. Unde poena per ti­ morem initialem non ut talis, sed ut a Deo separativa consideratur. Verum est, quod timor initialis timet poenam etiam propter tor­ mentum conscientiae, timet scilicet ne peccatum remittatur. Sed poenitentia peracta hic timor quiescit. Sed si timor poenae in caritate radicatur, tunc etiam aug­ mentum timoris initialis aliter iudicatur. Consequentes sunt sibi Stephanus Langton et Guillelmus Antissiodorensis, quando cre­ scente caritate timorem initialem quoad essentiam crescere postu­ lant. Di minutionem autem accidentalem Langton ex parte effec­ tus explicat, prout motus timoris poenae rariores et minus fer­ ventes declarat ; Antissiodorensis vero eandem ad tormentum con­ scientiae restringit. Praeter has sat subtiles elaborationes doctri­ nam Petri Pictaviensis (x) apud Petrum Capuanum et in Summa Anonyma invenire possumus. 6) Distinctio inter timorem initialem et filialem iuxta eos, qui etiam timorem poenae in initiali ab amore derivare nituntur, convenienter ad accidentalem reducitur. Sic docet Langton quod modo explicat Gaufridus Pictaviensis : caritas perfecta foras mit­ tit initialem non quantum ad ipsum timorem, sed quantum ad initialitatem et imperfectionem. Timor filialis distinguitur a GuilP) Cf. supra p. 18-19. - 7» - lelmo Antissiodorensi co, quod non habet tormentum conscientiae. Magister illustris etiam modo profundiori differentiam explicat, quando initialem ad amorem mercenarium, filialem vero timorem ad amorem filialem reducit. Sic datur ratio ultima, quare hi duo timores tantum accidentaliter inter se distinguantur. Nam sicut amor mercenarius et filialis numerice eandem caritatem, licet di­ verso gradu habitam designant, ita timor initialis et filialis, etsi accidentaliter discrepent, eandem timoris speciem constituunt. Non modo isti duo timores ab invicem, sed neque a servili essentialiter distinguuntur iuxta Tornacensem. Idem est timor, qui vocatur modo mundanus, modo servilis, nunc initialis, nunc vero reverentialis secundum diversitatem finium. Similiter Praepositino timor est qualitas, quae modo est servilis, adveniente ca­ ritate efficitur initialis et filialis. Servilis efficitur initialis exclusa sua servilitate, initialis vero fit filialis dempto suo accidente. In Summa Anonyma etiam alterum extremum notatur, quo servilis timor non possit fieri initialis, nec initialis castus, sed adveniente uno, desinit esse alius. 7) In filiali Uniore generati m duo usus distinguuntur, ti­ mere scilicet a Deo separari eumque offendere et Deum revereri. Tantum ultimus actus Christo et beatis attribuitur. Separari a Deo eumque offendere timere, quomodo sit unum, a Guillelmo An­ tissiodorensi pulchre ostenditur. Perpulchre momentum timoris in oeconomia salutis descri­ bit Guillelmus Alvernus. Timor Domini est vigilantissinius assi­ duus custos, qui aeque tempore pacis et belli pervigilat, studio cu­ raque virtutes contra omnia pericula custodit. Paucis, novae quaestiones, novaque problemata circa doctri­ nam timoris proponuntur. Opiniones se invicem tangunt, solutio­ nes sibi invicem succedunt. Una ab altera nititur victoriam repor­ tare. Doctrina, quae tam clare et succincte a Petro Lombardo praesentatur, ad tanta problemata et discussiones haud dubita­ tur ansam dare. Studia tamen et nisus et contentiones non fue­ runt inutiles, quia doctrina timoris Domini sub novo et novo aspectu examinatur, enodationibus opulentatur, et semper pro­ fundius penetratur a Magistris Parisiensibus. CAPUT III De timore Dei in Schola Franciscana Labores maiorum in eruendo, explicando, ordinando, tra­ dendo deposito fidei sive sub ratione veri, sive boni et pulchri, di­ vo Augustino duce, saeculis XI et XII constabant. Istos ad perfec­ tionem perducere munus fuit scholasticorum saeculi XIII, inter quos optime meriti magistri de ordinibus Mendicantium. Inter istos Fratres Praedicatores et Minores eundem finem prosecuti sunt : salutem animarum per praedicationem, quae formationem profundam theologicam praeter vitae sanctitatem requirit. Dum ex natura rei, schola primitiva Fratrum Praedicatorum in tra­ denda et discenda theologia maiorum tota fuit, medio saeculi XIII, praeeuntibus SS. Alberto Magno et Thoma Aquinate insu­ per urgens opus arduum synthesis inter traditionem divinam et sapientiam humanam feliciter exsequi coeptum est, cuius corona Summae divi Thomae exsistunt. Quae opera ob finem suum re­ flectunt, quod S. Bona ventura ait : « Fratres Praedicatores prin­ cipaliter intendunt speculationi, et postea unctioni » f1). Schola vero Franciscana, praelucentibus clarissimis Magistris Alexandro Halensi, Odone Rigaldo, S. Bonaventura et aliis etiam colit sapientiam humanam, inquantum ancillatur sapientiae Di­ vinae (*), at principaliter tota est in doctrina divina traditional! maiorum, S. Augustino duce, admiranda, recolenda, gustanda sequendo etiam amicos Dei Victorinos. « Alii (Fratres Minores) principaliter intendunt unctioni et postea speculationi », quod etiam in modo tractandi de timore Dei elucet (3). (*) S. Bonaventura, Collationes in Hexaemeron, coi. 22, n. 21, (ed. Qua­ racchi, t. V, p. 440). (a) H. Felder, Geschichte der wissenschafllichen Studien ini Franziskanerorden bis um die Mitte des 13. Jahrhdts, Freiburg, 1904, p. 204, 506. (*) Cf. Edouard d'Alencon, Frères Mineurs, in Dici. théol. cath., t. IV, coi. 828-30 ; A. Schütz, A klasszikus fercnces theologia, Budapest, 1927. - 73 — I. — Alexander Halensis. — Alexander Halensis (x) ad varias timoris divisiones ab auctoritatibus assignatas conci­ liandas nomine timoris modo passionem, modo voluntatem eiusque motum assignat. Timor ut passio a Damasceno, ut motus voluntatis a ceteris dividitur. Nam timor iste est aut gratuitus aut contrarius, uti mundanus. Si est gratuitus, aut est gratis da­ tus, tunc est servilis, aut vero gratum faciens, et tunc est amicabilis, cuius differentias initialis, filialis et reverentialis timores constituunt (*). Si ergo quaeritur, an timor servilis sit donum Spiritus San­ cti, responsio in promptu habetur. Est donum gratis datum, quia prohibendo a peccato subiectum ad receptionem gratiae praepa­ rat. Huic non obstat timorem servilem nequire compati secum Spiritum Sanctum. « Distinguitur enim, quod quaedam sunt a Spiritu Sancto, et cum Spiritu Sancto, sicut formatae virtutes, scilicet fides, spes, caritas. Quaedam autem sunt a Spiritu San­ cto, et non cum Spiritu Sancto : ut timor servilis, et fides infor­ mis, et huiusmodi » (*). Quantum autem sit donum, ut clare appareat, duo de ratio­ ne timoris servilis dicuntur : timor poenae et exclusio amoris (x) Alexander Halensis, « theologorum monarcha », a Doctor irrefraga­ bilis » salutatus, iam magister Parisiensis an. 1230 nomen dedit ordini S. Francisci, primusque Magister-regens suae familiae Parisiis confratres suos, inter quos Odo Rigaldus probabiliterque S. Bonaventura est numerandus, studiis theologicis initiavit. Summa eius theologica, quam etiam S. Thomas multum aestimavit, veluti fundamentum scholae franciscanae habetur. S. Augustinus, S. Gregorius M., S. Anselmus, J. Damascenus, Victorini, interque priores ma­ gistros Parisienses Praevostinus, Guillelmus Antissiodorcnsis, praecipue vero Philippus Cancellarius sunt illi, apud quos est maxime versatus, sed neque philosophos graecos neglexit. Decessit an. 1245. — Cf. Ueberweg-Geyer, Grundriss, p. 381-84, 734, 793 ; Fr. Pelster, Interno all’origine e aH’autenticità della « Summa » di Alessandro di Hales, in Civilia cattelica, t. LXXXII, 1931, P- 37-49, 414-31· Textus ex Summa theologica, p. III. (ed. Venetiis, 1575-76· (*) Cf. qu. 66, m. 1 (fol. 278,. b). (3) Ibidem, m. 2 (fol. 278, 2. b). - 74 - Dei. In timore servili deformitas, prout eo Deus aeternaliter puni­ turus timetur, non denotatur, indicatur vero, prout excluditur amor Dei, qui timetur. Timor servilis est donum quantum ad timorem poenae, et non quantum ad exclusionem amoris (l). Deformitas, quae per exclusionem amoris Dei habetur, est ratio, quare vivat in serviliter timente voluntas peccandi mortali­ ter. Haec voluntas peccandi est absoluta et in habitu manens, dum vero voluntas non peccandi est tantum conditionalis et ac­ tualis. Haec est ex fide, prior vero ex libero arbitrio oritur (*). Duplex est igitur radix timoris servilis : ex parte timoris poenae liberum arbitrium cum fide iustitiae Dei poenaeque aeter­ nae ; ex parte autem exclusionis amoris est liberum arbitrium cum fomite peccati. Timor servilis est donum prout ex prima radice exsistit (·). Timor poenae aut ex apprehensione naturali aut ex compre­ hensione per fidem orta habetur. Timor servilis a naturali distin­ guitur, quia in eo poena per fidem comprehensa timetur (4). Ratio timoris est amor. Amor autem propriae salutis prae­ sentis est naturalis, amor vero propriae salutis futurae est natu­ ralis fide informi informatus, quia salus futura per fidem cogno­ scitur. Timoris igitur naturalis ratio est amor naturalis, servilis vero amor fide informatus (s). Timor ergo servilis fide innitens recte donum vocatur. (*) « Resjxmsio. Cum dico, timor servilis, duo dico ratione huius quena aeterna timore initiali : nisi propter offensam, id est principaliter timetur offensa ». Ibidem, m. 4 ( fol. 279. 2. b). (2) Cf. ibidem. (*) Cf. qu. 62, m. 2 (fol. 269 b). (*) Cf. doctrinam Philippi Cancellarii, p. 65. (·) Cf. doctrinam Philippi Cancellarii, p. 65. (·) « Virtutes respiciunt primos actus, dona sequentes, fructus completio- - 77 - Dona igitur non tantum impedimenta superant, sed etiam actus eliciunt proprios (*). Hisce actibus non ipsas virtutes, sed potentias perficiunt (*). Huic neque obstat, quod diversi habitus easdem potentias respiciunt, quia diversi habitus poten­ tias ad actus specie diversos perficiunt (’). Timor ergo filialis, qui inter septem dona numeratur ad actus superiores perficit animam, qui in vita per timorem offensae Dei, in patria vero per timorem reverentialem manifestantur. II. — Odo Rigaldus (*). — Magister Odo sic tractat ordine problemata notioni timoris coniuncta, sic partes inter se aptat et colligat, ut totum quoddam efficiatur. Sequimur nos quoque ordinem laudatum. res, beatitudines completissimos», qu. 12, m. 2 (fol. 39) — Item : 6ra. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i58vb. (*) «Item... dicit Damascenus [PG 94, 9 * ’3<>l· quod exspectatum bonum concupiscentiam constituit, praesens laetitiam ; econtra exspectatum malum timorem, praesens tristitiam ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 465Tb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i58vb.—«Item: similiter alia diffinitio non convenit eidem timori ; ille enim timor non est exspectatio mali, quia qui sunt in patria nullum malum exspectant. Ergo et haec diffinitio male assignata est, quia non convenit omni ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 466ra. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. I58vb. (*) « luxta haec etiam quaeritur de timore reverentiae, maxime in patria cuius timor sit, et utrum quod habeat rationem timoris. Et videtur quod non — 79 ~ more Domini assignatur reverentia, qua Christus est reple­ tus (»). Difficultates evanescunt et omnia inter se perpulchre pacis­ cuntur, si de ratione timoris non plus affirmatur nisi resilitio ab aliquo arduo. Haec ratio convenit omni timori. Arduum enim potest esse bonum et malum. Timor reverentialis resilitionem exhibet a quodam arduo bono seu excellente ; timor vero, prout a S. Augustino et Damasceno diffinitur, resilitionem dicit ab arduo malo (*). Adhibetur in definitione resilitio et non recessus, quia a bono arduo timore reverentiali non receditur, sêd resilitur in propriam parvitatem (’). Quando reverentia ut mixta cum sublectione dilectio sumi­ tur, dilectio comitem et causam, non vero essentiam timoris assi­ gnat, ideoque, licet dilectio motum dicat in aliquid, timor reveren­ tialis ab excellente bono resilire non impeditur («). Ratio enim timoris non dicit tentionem in quid sed a quo ; sed reverentia [F, fol. 159ra] dicit tentionem ut in quid, quia, sicut dictum est capitulo ultimo, praecedentis lectionis, reverentia est mixta cum subiectione dilectio. Dilectio autem est tentio non ut a quo sed ut in aliquid. Ergo reverentia vel timor reverentiae non habet rationem timoris ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 4b6ra. — Cod. Vind. Falat. lat. 1532, fol. isçra. (’) Cf. ibidem. (*) « Ad hoc dicendum: quod, cura timor sit in irascibili, respectu ardui vel alicuius excellentis est secundum quod dicitur Malachiac I, [v. 6], si ego dominus, ubi timor meus. Timor ergo dc ratione sua non plus dicit nisi resili­ tionem [nflectionem F] ab aliquo arduo vel excellente. Et haec ratio convenit communiter omni timori ; sed illud arduum potest esse bonum et respectu huius est timor reverentiae, et potest esse malum et respectu huius sunt aliae differentiae timoris. Et hoc secundo modo, scilicet prout timor dicit resilitionem ab arduo malo, sic diffinitur ab Augustino et Damasceno, et ideo non opor­ tet quod illae diffinitiones conveniant timori reverentiae ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 466rb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. 159™. (3) « Ad aliud dicendum,quod timor reverentiae dicit motum ut ab aliquo et etiam ab aliquo bono, sed non dicit motum, qui sit recessus sed qui est resi­ litio a bono arduo in propriae parvitatis considerationem ; et hoc non ponit recessum ab illo bono arduo sive summo, sed solum humiliationem respectu cius ». Cod. Bmg. lat. 208, fol. 466vb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. isorb. (*) « Ad primum quod obicitur contra primam diffinitionem dicendum : quod hoc est falsum : timor est amor, sed amor bene est causa timoris. Unde — 8o — Determinata notione communi, differentiae timoris quae­ runtur. Contra quod differentiae numerentur, obstare videntur verba Philosophi : si unum oppositorum non est multiplex, nec reliquum. Oppositum autem timori, spes, non dividitur ; ergo neque ipse timor (*). Ad solutionem verba Philosophi ibi sunt applicanda, ubi formaliter est oppositio. Spei vero sic opponitur timor non ut est donum, sed ut affectio. Potest etiam sic explicari dictum Philosophi, quod si unum oppositorum est aequivocum et reliquum, et quidem iuxta rationem, qua opponitur. Ex hoc autem non sequitur, quod divisio unius univoca vel analoga ad­ ducat eandem divisionem in altero. Eo igitur, quod spes non divi­ ditur, divisio timoris non impeditur (*). Quare autem timor et non spes dividatur, planum est. Spes enim nonnisi respectu boni illa verba Augustini c. XIV de Trinitate intelligenda sunt causaliter, non per essentiam, et ideo diffinitione indicante substantiam non debet diffiniri per amorem timor, sed diffinitione data per causam posset, sicut fit ibi c. XIV de Trinitate ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 4667a. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i59ra. — «Ad primum in contrarium dicendum: quod reverentia non dicitur dilectio nisi concomitativc, scilicet quia habet dilectionem concomi­ tantem et forte causam sui, sed per essentiam non est reverentia dilectio ». Ibidem. (>)« Secundo quaeritur de divisione timoris... Contra est : Spes et timor opponuntur. Spes enim erigit, timor deprimit secundum Gregorium [PL 76, 687] ; sed si unum oppositorum non est multiplex, nec reliquum secundum Philosophum [T Top., a 15. 107“, 34]. Ergo cum spes non dividatur, neque timor debet dividi ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 466vb. — Cod. Vind. Palat, lat, 1532, fol. 159Tb. (’) « Ad obiectum in contrarium dicendum : quod cura dicit Philosophus [I. Top., a 15. 107·, 34] : si unum oppositorum est multiplex et reliquum et si non, non, hoc intelligitur : si enim multipliciter dicitur, opponitur reliquum secundum omnem sui acceptionem ; sic autem non est hic, quia spes non op­ ponitur timori nisi prout est affectio, non prout est donum. Aliter potest dici, quod Philosophus non dicit, quod si unum oppositorum dividatur et reliquum, sed dicit : multiplex est vel multipliciter dicitur. Si enim unum est acquivocum et reliquum, si opponitur ei secundum quamlibet sui significationem, sed non oportet, quod si unum dividitur divisione univoca vel analoga, quod et reliquum ; et sic est in proposito. Unde non oportet, quod si spes non dividi­ tur, nec timor dividatur, vel econtrario quod si timor dividitur, quod et spes dividatur». Ibidem. - 8ι — et quidem summi boni dicitur, timor vero tum respectu boni, tum respectu mali et quidem multipliciter sumitur (‘). Consuetae sex timoris differentiae coniunguntur sollerter et conspirare ostenduntur. Triplex est radix timoris : natura, libido et gratia. A natura surgit timor naturalis. Libido vero, quia ho­ mo ea nimis diligit se et sua, gignit timorem humanum et mun­ danum. Prout autem timor a gratia oritur : a gratia gratis data est servilis, a gratia vero gratum faciente, si est imperfecta, ti­ mor initialis, si vero perfecta, filialis. — Eadem divisio respectu meriti profertur, si timor ut est meritorius aut demeritorius aut indifferens sumitur. Timor indifferens est naturalis, demerito­ rius vero humanus et mundanus. Meritorius potest dici servilis, prout disponit ad meritorium. Meritorius, ut opera meritoria efficit et quidem imperfecte, licet sufficienter, est initialis, meri­ toria vero perfecte operatur filialis (s). Per sex partes explicata Damasceni divisio est timoris natu­ ralis, qui per modum passionis naturalis accipitur. Magister Lom­ bardus iuxta Rigaldum hunc timorem, intendens principaliter C) < Si autem quaeritur : quare magis habet dividi timor quam spes, hoc planum est, quia spes non dicitur nisi respectu boni et praecipue respe­ ctu summi boni, quod unicum est ; timor autem, sicut dictum est prius, et respectu boni et respectu mali dicitur et etiam respectu mali multipliciter ». Ibidem. (’) «Surgit autem numerus iste per hunc modum, cum triplex sit ra­ dix timoris, scilicet natura, libido et gratia. A natura oritur primus timor, qui dicitur naturalis. Libido autem duplex est, scilicet vel vivendi vel habendi sive nimis diligens se aut nimis diligens sua. A prima oritur timor humanus, a secunda timor ftiundanus. Si autem timor oritur a gratia : aut a gratia gra­ tis data et non gratum faciente et sic est timor servilis, aut a gratia gratum faciente, et hoc vel in statu imperfectionis et sic est timor initialis, vel in statu perfectionis et sic est timor filialis. Aliter dicitur sic, et in idem redit : omnis timor aut est meritorius aut demeritorius aut indifferens. Si indifferens, sic est timor naturalis ; si demeritorius : aut ex inordinatione ad se, et sic est timor humanus, aut ad sua, et sic est timor mundanus ; si meritorius : aut dicitur meritorius quia disponit ad meritum, et sic est timor servilis ; aut quia operatur meritum vel in ipso consistit meritum, ct hoc vel imperfecte licet sufficienter, et sic est tiuior initialis, vel non solum sufficienter sed etiam perfecte, et sic timor filialis». Cod. Brug. lat. 208, fol. 46?va. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i59va. - 82 - de timore ut dono tractare, omittit. Item timor humanus et mundanus inquantum oppositi dono timoris notantur (l). Donum, quod superadditur naturae, est aut gratis datum, aut gratum faciens. Timor servilis est donum gratis datum, ini­ tialis gratum faciens in statu imperfectionis, filialis vero est illud in statu perfectionis (a). Cognitae differentiae timoris nunc ad invicem comparantur. A timore humano et mundano specie distinguitur timor servilis, non quia uno poena ab homine inflicta, altero poena a Deo in­ flicta timetur, sed quia timor poenae in priori movet ad peccan­ dum, in altero vero facit abstinere a peccato. Accedit, quod servi­ lis, qui est a gratia gratis data et est donum Dei, timet poenam aeternam, humanus vero et mundanus poenam tantum tempora­ lem fugiunt (’). (*) « Ad aliud dicendum : quod sex species, quas ponit Damascenus, sunt timoris naturalis. Et quia dc illo non facit hic Magister mentionem, ideo nec illas species ponit. Ratio autem, quare Magister non tangit liic timorem natu­ ralem, est, quia non intendit liic principaliter nisi de timore dono, et ideo non determinat nisi de ipso vel de eius opposito. Eius autem oppositum est ille timor, qui peccatum est sicut mundanus et humanus ; et quia timor naturalis non est donum, prout donum dicitur, quod superadditur naturae, nec etiam ei opponitur, ideo Magister non facit de eo mentionem. Haec etiam forte est ratio una, quare Magister non computat timorem mundanum et humanum nisi pro imo, quia scilicet non intendit dc cis prout distinguuntur inter se. sed solum prout opponuntur timori qui est donum ; in hoc autem non ditsinguuntur sed magis conveniunt ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 467VI). — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. isçvb. (*) « Per hoc patet, quare Magister dicit esse tantum quattuor, quia omnis timor, dc quo hic intendit, aut est donum aut est eius oppositum. Si secundo modo, sic est timor, qui est peccatum, scilicet mundanus et humanus. Si est donum, aut gratis datum non gratum faciens, sic est timor servilis ; aut gra­ tum faciens et hoc vel in statu imperfectionis, et sic initialis, vel in statu per­ fectionis, et sic filialis ». Ibidem. (·) « Ad aliud dicendum : quod timor humanus et servilis differunt specie, non quia iste timet poenam ab homine inflictam, ille pcenam a Deo inflictam, hoc enim in veritate non est causa, et per hoc patet solutio ad obiectum si differant specie, quia humanus timor peccatum est, servilis autem non. In pri­ mo enim, et etiam in mundano, poena, quae timetur, movet ad peccandum ; in servili autem poena, quae timetur, facit abstinere [P, fol. ifora] a peccato. - 83 - Servilis et initialis timores inter se expresse non comparantur, tamen ab invicem specie distingui videntur. Si doctrinam usque nunc dictam in mente tenemus, necopi­ nato venit ad nos distinctio specifica a Rigaldo statuta inter ti­ morem initialem et filialem. Ipse optime cognoscit rationem, quam priores pro favore suae positionis afferre solebant. Magis nempe et minus non diversificant speciem. Ergo nec timor minus et magis perfectus, qualis est initialis et filialis, sicut nec minor et maior caritas specie differunt (x). Concedit hoc Magister Rigaldus, tamen aliud eum movet : respectum ad poenam, qui deficit in filiali, in ratione initialis videt. Huius difficultatis profunda solutio a Stephano Langton prolata et a Guillelmo Antissiodorensi tam mirabiliter explicata nunc in oblivionem adduci videtur. Restat ipsi adhuc loqui de singulis timoris ut doni speciebus et imprimis moratur apud timorem servilem. Timor servilis est bonus, quia est donum Dei, boni introductivum. Nec tamen est sine malo, quia nonnisi ab exsistente in peccato mortali habetur. Hoc autem peccatum mortale non pri­ vat eum bonitate, sicut nec fidem informem eius bonitate (a). Si autem timor servilis est bonus, eius quoque usus, ipsum timere serviliter, debet esse bonus. Non negatur igitur timere serviliter esse bonum, sed quoddam malum illud, scilicet vo­ luntas peccandi comitare asseritur. Habetur enim in serviliter timente duplex velleitas. Prima velleitate quis vellet aliquid face­ re, si non esset prohibitum ; tamen non displicet ei prohibitio. Item : servilis est a gratia gratis data ct est donum Dei ; humanus autem non, nec etiam mundanus. Item : isti duo timent poenam temporalem, servilis autem aeternam ». Cod. Brug. lat. 208 fol. 4(>8ra. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6ora, (*) α Ad aliud dicendum : quod filialis et initialis differunt specie et con­ cedo rationes ad hoc. — Ad primum in contrarium dicendum : quod non di­ cuntur differre specie, quia iste magis perfectus [B, fol. j68rb] est et ille mi­ nus, sed quia iste videlicet initialis aliquid habet diversum specie de ratione sua, quod non habet filialis, scilicet oculum ad poenam ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 468rb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6ora. (2) « Ad primum dicendum : quod timer servilis bonus est, et est donum Dei, tameu uou est sine malo, nec est nisi in existente in peccato mortali. Nec - 84 - Altera vero simul vellet istud et facere et non esse prohibitum ; displicet ergo ei prohibitio. Et haec est mala. (x). Attamen opposita sententia habet etiam rationem veri. Et­ enim in timore servili bonitas de timore sine determinatione, id est abstrahendo a servilitate praedicatur, quando vero ipsum timere serviliter bonum sumitur, bonitas cum respectu ad totum dicitur. Sicut igitur ex eo, quod fides informis bona est, credere informiter non est bonum, ita nec ex eo, quod timor servilis est bonus, timere serviliter bonum esse sequitur (*). Timor servilis a tribus causatur, scilicet a fide, qua malos Deus puniturus esse creditur, et a conscientia peccati et ab amore sui ipsius. Et est donum Dei, prout ex fide oritur (3). Timor sertamen propter hoc amittit, quod non sit bonus. Sicut et fides informis bona, licet non sit sine malo, i. e. sine peccato tnortali ». Cod. Brug. lat. 208 fol. 468va. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6ora. (*) « Ad aliud quod quaeritur : utrum timere serviliter sit malum, non dico quod sit malum, sed semper aliquid mali concomitans. Si quaeritur quid, potest dici, quod voluntatem peccandi, quae ibi vivit, sicut dicit illa Glossa [PL 37, 1576], quae non solum reputatur velleitas, sed etiam voluntas ; ta­ men dato adhuc, quod non sit ibi nisi velleitas, dicendum : quod duplex est velleitas, scilicet una, qua vellet aliquis facere aliquid, si non esset prohibi­ tum, non tamen displicet ei, quod est prohibitum, et hoc neminem damnat ; et est alia, quae vellet illud facere, et etiam vellet, quod non esset prohibitum, immo displicet ei, quod prohibitum est, et haec mala est Utrum damnet non diffinio, tamen absque dubio mala est ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 468vb. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6orb. (*) «Volunt quidam dicere, quod conclusio vera est, scilicet quod timere serviliter bonum est inquantum huiusmodi, quia si aliquid bonum est, eius usus bonus est. Bene tamen verum est, quod qui sic timet, malus est ; nec be­ ne facit, licet bonum faciat ; vel malitia referenda est ad habentem huiusmodi timorem, non ad ipsum actum timendi. Tamen potest dici, quod argumentum primmn non valet. Cum enim dicitur : timor servilis bonus est, ibi praedica­ tur bonitas de timore secundum se, non ratione determinationis eius, quod est servilis [Æ, fol. j&ivb]. Cum autem dicitur, timere serviliter est bonum : attribuitur bonitas actui simul cum determinatione, quia non solum verbum subicitur, immo totum dictum. Unde pluribus attribuitur bonitas quam prius, et sic non valet sicut nec illud : fides informis bona est ; ergo credere informiter bonum est ». Ibidem. (*) « Dicendmn : quod timor huiusmodi causatur a tribus, scilicet a fide, qua creditur poena retribui malis, et a conscientia peccati et amore sui. Et - 8.5 - vilis determinat sibi statum, in quo caritas esse nequit. Caritate igitur adveniente inquantum servilis expellitur, at manet ut do­ num et timor (l). De timore initiali utrum sit unus, a quibusdam in dubium vocatur. Habet enim duos oculos, diversasque causas : ex amore sui poena timetur, ex caritate vero ad Deum elevatur. Hoc non obstante timor initialis est tantum unus,quia causae sic sunt ad invicem ordinatae, ut una sit finis alterius, quare effectum unum faciunt (’). Quantum ad augmentum, timor initialis crescente caritate diminuitur respectu poenae : quanto enim plus est caritatis, tanto magis operatur ex amore, minusve ex poenae timore. Crescit igitur caritate id, quod est perfectionis, scilicet amare, decrescit autem quod est imperfectionis, scilicet timere poe­ nam (’). Caritas perfecta foras mittere dicitur timorem et intelligitur de timore, qui est cum tormento conscientiae delicti, et non de timore cautelae. Vel aliis verbis, intelligitur de timore poenae im­ mediato, quo quis nullo interveniente timet poenam, et remanet timor poenae mediatus, quo poena non directe, sed ut a Deo sepa­ rativa timetur. Denique intelligi potest etiam de timore naturali, quantum ad primum donum Dei est ; quantum autem ad alia duo ab homi­ ne est ». Ibidem. (*) α Ad aliud quod timor servilis expellitur [B, fol. ^(x)raj a caritate, non inquantum bonum nec inquantum donum Dei vel inquantum timor sed in­ quantum servilis, et maxime ratione suorum concomitantium, cum quibus non potest esse caritas, et sine quibus non est timor ille ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 40çra. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6orb. (2) « Ad primum dicendum : quod timor initialis unus est timor. Ad obiecta in contrarium dicendum : quod licet sit ex diversis causis, tamen ut sint ordinatae una ad alteram et etiam ad unum finem, et ideo non faciunt nisi unicum effectum ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 469^. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532. fol. i6ova. (’) « Quantum crescit caritas, tantum crescit id, quod perfectionis est in timore initiali, scilicet amare ; et tantum decrescit, quod imperfectionis est, scilicet timere poenam et propter eam fugiendam operari». Cod. Brug. lat. 208, fol. 46gva. — Cod. Vind. Palat, lat. 1532, fol. i6ova. - 86 - quo quis timet naturaliter nocivum. Quia homo in via semper po­ test cadere et sic poenam mereri, ideo hic timor etiam cum carita­ te perfecta remanebit. Attamen foras mittitur iste timor quantum ad rationem operandi, quia in caritate perfectus non ex timore operatur (x). Timor in statu perfectionis est filialis, quo offensa Dei et se­ paratio ab eo timetur et reverentia ei exhibetur. Timor filialis so­ lum quantum ad ultimum actum in patria remanebit (’). Timor initialis est donum gratum faciens in statu imperfec­ tionis, filialis vero in statu perfectionis. An uterque ad donum timoris inter alia sex enumeratum pertineat, verbis non exprimi­ tur, tamen sic esse videtur. Donum timoris, etiam ut donum notum habeatur, notionem doni ab Auctore propositam breviter expandimus. Ut celebris opinio recensetur, qua virtutes ad agendum, dona autem ad patiendum secundum conformitatem ad Christum ordinantur. Sed haec opinio difficulter acceptabilis tenetur, quia etiam ex do­ nis eliciuntur actus (’). Ideo alii virtutes ad agendum et dona ad 0) « Ad aliud dicendum : quod est timor ex conscientia delicti praeceden­ tis non sufficienter facta satisfactione pro eo, et hunc [V, fol. tôovb] foras mittit perfecta caritas, et est timor cautelae contra casum, qui posset accidere, ct hic potest manere cum perfecta caritate, ct de hoc procedunt omnes ratio­ nes. — Aliter dicitur : quod est timor poenae immediatus, quo quis nullo in­ terveniente timet poenam, et hunc mittit foras perfecta caritas ; et est timor poenae mediatus ; scilicet quo quis timet separari a Deo, et per consequens timet poenam, quam incurreret, si separetur, et hic potest manere cum cari­ tate perfecta : et de hoc procedunt iam dictae rationes. — Aliter etiam potest dici : quod cum naturale sit homini timere, quod nocivum est, cum homo co­ gitat de poena aeterna [B, fol. 4690b],et cogitat possibile esse sc cadere et me­ reri illam. Dico, quod quantumcumque perfectus sit, abhorret et timet etiam naturaliter, sed quod propter illam fugiendam operetur bonum et non magis ex amore, sicut faciebat timor servilis et initialis quantum ad id, quod habet de servili, non est verum, quandiu est in perfecta caritate ». Cod. Brug. lat. 208, fol. 4Ô9vb. — Cod Vind. Palat, lat. 1^32, fol. i6ovb. (*) α Timor castus manet in patria sicut manet modo in angelis, sed non quoad actum qui est timere separari, sed quantum ad actum qui est revereri ». Cod. Brug. lat. 208, -pora. — Cod. Vind. Palat. lat. 1532, fol. i6ovb. (*) Cf. Lottin, Les dons, p. 86. - 8? - expedite agendum dixerunt, α Et haec opinio similiter solemnis fuit », et ab Auctore praefertur (l). Distinguit, sicut et Philippus Cancellarius, triplicem statum actuum. Virtus dirigit in acti­ bus quasi inceptivis, donum in actibus perfectivis, sed bea­ titudo in actibus perfectis. Et hoc forte voluerunt dicere qui di­ xerunt quod virtus est ad agendum, donum ad expedite agendum (*). Et hoc praecise in eo consistit, quod, dum virtutes red­ dunt sanitatem spiritualem per ablationem culpae et infusionem gratiae, dona restituunt valetudinem et animae vigorem remo­ vendo symptomata relicta (8). Sic donum timoris datur contra symptoma, quod a S. Gregorio nomine superbiae assignatur (4). III. — Sanctus Bonaventura (’). — S. Doctor distinctionem realem inter virtutes et dona ut doctrinam com­ muniter receptam supponit. Totam difficultatem in assignatione rationis huius distinctionis videt (·). Antequam igitur suam sententiam in lucem proferat, alias opiniones notas reddit. Redu­ cit eas in quattuor partitiones, secundum quod habitus compa­ rari solent ad propria subiecta et ad sua opposita et ad fines pro­ ximos et ad actus proprios. Secundum comparationem ad subiec­ ta illi tentaverunt assignare differentiam, qui facultatem volun­ tatis a virtutibus, rationem autem a donis perfici asserebant. Hic modus assignandi differentiam non est « per propria », quia non om­ nes virtutes sunt in voluntate, neque omnia dona in ratione. Est magis « per appropriata », inquantum maior pars virtutum revera est in voluntate, et maior pars donorum in ratione. Secundum (‘) Cf. ibidem, p. 87. (’) Cf. ibidem, p. 89. (’) Cf. ibidem. (4) Cf. S. Gregorius. Moral, lib. ΙΓ, c. 49. η. 77 (PL 75,592). (*) Quoad litteraturam cf. M. Grabmann, Die GeschichU der kath. Théolo­ gie, p. 297 ; textus refertur iuxta ed. Quaracchi. (4) « Omnes enim communiter dicunt quod aliquo modo differant doua a virtutibus... In modo autem assignandi differentiam di versificati sunt doctores ». Ill Sent., d. 34; p. 1. a. 1, qu. 1, R. (Ill, 736b). 88 - comparationem habituum ad sua opposita, quidam distinxerunt duo mala a peccato in anima producta, scilicet culpam et eius se­ quelas (x). Culpa et eius sequela ad invicem sic se habent sicut ipsum telum et vulnus ex telo derelictum. « Habitus virtutum sunt contra ipsos morbos peccatorum, sed dona sunt contra sequelas ipsorum, ita quod per virtutes expelluntur tela, et per dona ex­ pelluntur vulnera sive symptomata derelicta » (*). Hic modus distinguendi habet rationem veri, inquantum est « per propria », tamen deficit in hoc, quod non est « per priora », sed « per poste­ riora ». Dona enim a virtutibus prius distinguuntur secundum rem et naturam, et postea per privationes. Attamen quandam utilitatem nobis praebet, quia cognitio nostra est saepe « per poste­ riora ». Secundum comparationem ad fines proximos dona distin­ guuntur a virtutibus, inquantum istis conformamur Christo in agen­ do, illis autem in patiendo. Haec opinio assignat differentiam « per propria et per priora », tamen omni defectu non caret. Differentia enim non secundum omnem statum assignatur. In statu naturae non corruptae et gloriae dona nec ordinabantur, nec ordinabuntur ad patiendum. Differentia igitur tantum pro praesenti statu va­ let (3). Expositis aliorum opinionibus suam proponit, in qua diffe­ rentia penes comparationem ad actus sumitur. In organismo invenimus quosdam actus, qui indispensabiliter requiruntur ad vitam. Sine illis organismus vivere desinit. Sunt porro operationes, quae non sunt adhuc omnino perfectae, neque sunt tam necessariae, ut ad vitam postulentur. Sunt actus intermedii, qui iam quandam superabundantiam vitae, tamen non eius perfectam maturitatem designant. Denique sunt actus vitam perfectam monstrantes (*). Similiter res se habet in orga(*) Cf. ibidem. (2) Ibidem. (8) Cf. ibidem (III, 737b). (4) « Sunt enim quidam actus primi, et quidam medii, et quidam ultimi sive perfecti ; sicut verbi gratia jiossumus videre in actu cognoscendi, quod pri­ mus est credere, secundus intelligere, tertius vero mundo corde videre ». Ibi­ dem (III, 737a). - 8o - nismo supernatural!. « Et secundum istam trifariam differentiam actuum sunt in nobis tres differentiae habituum gratuitorum, videlicet virtutum, donorum et beatitudinum ; ita quod virtutes sunt ad actus primos, ut patet, quia fides est ad credendum ; dona ad actus medios, quia, secundum quod patet, donum intel­ lectus est ad intelligendum ; beatitudines vero ad actus ultimos, ut patet, quia munditia cordis est ad Deum videndum » (*). Actus igitur virtutum postulantur, ut homo ad ordinem supernaturalem elevatus exsistere possit. His enim actibus de­ clinamur a malo et convertimur ad Summum Bonum. Omnes potentiae per peccatum usque ad medullam sunt infectae. Voluntas, quae ad amorem Dei est destinata, detorta est ad malum. Deo servitium denegat, ut proprio commodo ser­ viat (*). Hanc resilitionem voluntatis ad amorem sui Seraphicus Doctor sub verbis obliquitatis, pronitatis, curvationis desig­ nat. Etiam intellectus, qui ad leges aeternas cognoscendas est creatus, deflectit a veritate. Excaecatus ad divina, respicit hu­ mana. Unde est obliquus et erroneus (3). Inordinatio potentia­ rum inferiorum est adhuc manifestior. Defectu altioris directionis longe de via recta recedunt. Obliquitas earum ab inordinatione rationis procedit (*). Omnes igitur potentiae indigent, ut detrahantur a malo et erigantur ad bonum. Oportet rectificare eas et vigorare contra impedimenta, ne detorqueantur iterum a via recta. Et ad hoc sunt virtutes : α generalis necessitas virtutis est ad rectificandum potentias animae contra obliquitatem et ad vigorandum contra (*) Ibidem. (*) e Affectus enim hominis recurvus est et mercenarius, quantum est de se ; unde si quid facit, intendendo proprium commodum facit ». II Seni., d. 26, qu. 2, R. (II, 636a). — e Cum ergo spiritus rationalis... sit in se recurvus amans proprium bonum... per se non assurgit ad rectitudinem perfectae iustitiae ». Brev., p. 5, c. 2 (V, 253b). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 2, qu. x, ad 2 (III, 746b). (*) » Ad illud quod obicitur, quod potentia sensibilis magis indiget rectificari quam intellectualis, dicendum, quod falsum est, quia rectitudo et obli­ quatio quae homini imputatur, haec est, quae habet ortum a parte rationis ». Ill Seni., d. 33, a. 1, qu. 3, ad 5 (III, 718b). — 90 — difficultatem. Virtus enim facit potentiam rectam et vigorosam » (x). Virtutes theologicae et morales sunt sufficientes ad divinum commercium sustentandum. His adiuvantibus vitam filiorum Dei dignam pergere, actus supernaturales ad statum gratiae necessarios emittere, vitam aeternam obtinere possumus. Sed per hoc divina Bonitas erga nos longe distat, ut sit exhausta. Liberalitas divina etiam talibus habitibus vult nos munire, qui­ bus non tantum ad actus necessarios, sed inulto perfectiores per­ ficiamur (a). Et quia per hos habitus Liberalitas divina tanto­ pere manifestatur, per antonomasiam dona dicuntur et speciali modo Spiritui Sancto, Dono Primo, attribuuntur (a). In quo igitur consistit superioritas donorum respectu vir­ tutum ? Haec non est ex parte meriti, nam gratia animam infor­ mans, eius potentias et habitus et opera aequaliter reddit accepta Deo et grata. Caritas aequaliter influit in animam respectu habi­ tuum in ea exsistentium et facit eorum actus aequaliter merito­ rios (*). Superioritas sumenda est ex parte diversitatis statuum, in quibus operantur dona et virtutes. Usus istarum habentur in statu imperfectionis, usus autem donorum sunt in statu superiori. Et sicut status superior inferiorem, sic etiam dona virtutes praesupponunt ad operationem. Usus igitur donorum habent perfec(l) ibidem, qu. 1, R. (Ill, 712a). (a) « Ad illud quod obicitur, quod habitus virtutum sufficienter ordinant animam ad Deum secundum omnem eius comparationem, dicendum, quod licet ordinent sufficienter quantum ad ea, quae sunt rectitudinis et necessitatis, utpote quantum ad illos actus primos, in quibus primaria rectitudo consistit ; tamen ultra hoc liberalitas benignitatis divinae providit homini et contulit ha­ bitus, per quos expediretur non solum ad opera necessaria rectitudinis, sed etiam perfectionis et supererogationis ». Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 1, ad 5 (ill, 738I»). (*) 0 Habitus vero expedientes recte dicuntur dona, pro eo quod dicunt quandam ulteriorem abundantiam bonitatis ad agendum, ac per hoc magis at­ testantur divinae liberalitati ; et propter hoc recte censentur nomine doni ». Ibidem, R. (HI, 738a). (*) Cf. ibidem, qu. 3, R. (Til, 742b). — Ibidem, ad 5 (III, 743b). — Ill Sent., d. 36, a. 1, qu. 5, R. (Ill, 803b). — 9Î tionem actuum virtutum, et ut sunt altioris status, addunt ad­ huc aliquid (*). Secundum mentem Seraphici Doctoris dona non sunt ipsae virtutes ad altiorem gradum elevatae, sed habitus distincti, quo­ rum operationes propriae verbo «expedire» vocantur (’). Neque potest dici, quod dona perficiunt ipsas virtutes, quia non ad perfectionem et expeditionem virtutum, sed potentiarum dantur. Verba S. Bonaventurae excludunt omne dubium. « Pro­ pria ratio sumendi sufficientiam donorum non est penes expedi­ tionem virtutum, sed magis penes expeditionem ipsarum poten­ tiarum in suis actibus » (*). Item, « isti habitus reddunt poten­ tiam facilem et expeditam... potentias facilitant et ad actus ex­ cellentes expediunt » (*). Donis adhuc perfectiores habitus sunt ipsae beatitudines. Anima per eas supremum gradum perfectionis adipiscitur (x) « Unde sicut bene esse melius est quam esse, quia bene esse dicit esse et adhuc amplius ; sic habitus reddentes potentias expeditas ad actus medios excellentiores sunt habitibus reddentibus eas expeditas ad actus prunos, non ra­ tione eius quod addunt solum, sed ratione eius quod addunt et praesupponunt ». Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 1, qu. 3 (III, 742b). (*) Illis qui duos habitus, sicut currere et expedite currere identificare vellent respondet « quod verum est, loquendo de potentia prima ; verumtamen facilitas superaddita potentiae primae non est eadem cum ipsa, sicut patet de naturali potentia et impotentia, quae dicuntur dispositiones et qualitates su­ peradditae supra radicem potentiae naturalis n. Ibidem, qu. 1, ad 4 (III, 738b). (3) Ibidem, a. 2, qu. r, ad 4 (III, 746b). (4) 111 Sent., d. 36, a. 1, qu. 2, R. (795b). Similiter loquitur in Brcviloquio : « gratia gratum faciens ramificatur in habitu virtutum, quorum est animam rectificare : in habitu donorum, quorum est animam expedire ; et in habitu beatitudinum, quorum est animam perficere ». Brev., p. V, c. 4 (V, 256). — P. Gardeil S. Bonaventurae opinionem contrariam tribuit : a L’o­ pinion de saint Bonaventure fait des dons des habitus qui perfectionnent le habitus des vertus, regardés comme des sortes de puissances surnaturelles puisqu’ elles constituent une source fondamentale d’activité dans cet ordre comme les vertus naturelles dans le leur ». A. Gardeil, Dons du Saint-Esprit, in Diet, de théol. cath., t. IV, col. 1773. — Fr. Bonncfoy contra P. Gardeil de­ fendit sententiam prolatam. Cf. Fr. Bonnefoy, Le Saint-Esprit et ses Dons selon S. Bonaventure, Paris, 1929, p. 99-101. - 92 (M et vocantur beatitudines, quia illis proxime accedimus ad Deum, nostram supremam felicitatem, ad animas beatas, et proxime nos ad beatitudinem aeternam praeparamus. Per eas potentiae nostrae summum activitatis suae attingunt. Beatitudines igitur sunt eadem ratione habitus disponentes ad bonum, sicut virtutes sive dona. Sed quia bonum in tribus gradibus invenitur, ideo habitus disponentes ad bonum sunt etiam trium specierum. Unusquisque eorum ordinat animam ad optimum in suo ordine, sed sola béatitude disponit eam ad opti­ mum simpliciter sumptum (a). Et sicut dona praesupponunt activitates virtutum et addunt aliquid amplius, sic etiam beatitudines praesupponunt activitates virtutum et donorum et adiungunt aliquid. Hac ratione neque virtus caritatis, neque donum sapientiae sunt habitus excellentissimi, sed beatitudines. Ipsae enim, utpote habitus superioris ordinis sub se continent habitus inferioris ordinis (3). Haec autem doctrina obniti videtur auctoritati S. Pauli, qui ad Corinthios (epist. I, XII, 31) scribit : « Et adhuc excellen­ tiorem viam vobis demonstro ». Quod Glossa totam traditionem fideliter reddens sic interpretatur :« Demonstro vobis viam eundi ad Deum, id est caritatem, quia maius omnibus donum est» (·). At haec difficultas statim evanescit, si conceptio S. Bonaventurae recte accipitur. Superioritas ideo attribuitur habitibus donorum et beatitudinum, quia considerantur ut habitus inferioris ordinis continentes : « dona in actibus suis praesupponunt caritatem et(*) (*) « Dicendum, quod est perfectio sufficientiae et perfectio excellentiae et perfectio superabundantiae. Prima est perfectio in genere et secundum quid ; ultima vero est perfectio simpliciter ». Ill Seni., d. 34, a. 1, p. 1, qu. 3, ad 2 (HI, 742b). (») Cf. ibidem. (a) « Dona Spiritus Sancti caritatem praesupponunt et ultra habitum cari­ tatis aliquid addunt, sicut habitus sapientiae addit aptitudinem et promptitudinem ad faciliter degustandum quam suavis est Dominus ». Ibidem, ad 1 (III, 742b). Et idem dicitur de beatitudinibus relate ad dona. (4) Ibidem, obi. x (III, 741a). - 93 eius actum » (’). Hoc est, quod mentem S. Doctoris praeoccupat. Sed si considerantur singuli habitus modo abstracto ab aliis, quos supponunt, excellentia caritatis in dubium non vocatur (*). Perfectus usus habituum, praesertim beatitudinum, animae maximam delectationem et veram quietem praestat. Illa non am­ plius laborat difficultatibus, sed fruitur et gaudet sua perfectio­ ne, quod est vera refectio spiritus. Unde quasi complementum constituit in organismo supernatural! spiritualis refectio et spi­ ritualis perceptio, quae non significant habitus a prioribus dis­ tinctos, sed plenitudinem exprimunt, quam anima sentit pro­ pter perfectum usum trium specierum habituum, scilicet virtutum et donorum et beatitudinum (®). Tum pietas erga traditionem, tum propensio ad unitatem et harmoniam non permiserunt S. Doctori, fructus uti habitus con­ stituentes structuram animae supernaturalem considerare. Nec S. Augustinus, nec S. Gregorius, nec caeteri magistri magis noti dabant talem dignitatem illis fructibus, quos S. Paulus in episto­ la ad Gal. (V, 22-23) enumerat. Sed neque eius proclivitas ad harmoniam hoc concedit. Numerus ternarius, ut vestigium Sanctis­ simae Trinitatis in creatura etiam ultima invenitur (4). Eo magis exspectatur in organismo supernatural! hominis. Seraphicus Doctor tres species habituum, scilicet virtutum et donorum et beatitudinum, coniungit tribus statibus, in quibus anima ascendit ad Summum Bonum. Virtutes incipientium, dona proficientium, beatitudines autem perfectorum statum no­ tant. Hoc animum nostrum in memoriam doctrinae Pseudo-Dionysii de tribus gradibus caelestis hierarchiae revocat (5). Etiam (*) Ibidem, ad 5 (III, 743b). (*) Ibidem, ad 1 (III, 742b). (3) 0 Ideo ad ista tria genera habituum addiuitur fructus et spirituales sensus, qui non dicunt novos habitus, sed habituum praecedentium expri­ munt perfectum statum et usum ». Ibidem, qu. 1, R. (ΙΠ, 737b). (4) Cf. I Sent., d. 2, qu. 4, R. (I, 58a). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. i, a. 1, qu. 3, R.et ad 2 (742b et 743a). — Item cf. Pseudo-Dxonyisius, De coelesti hierarchies, c. III, n. 2 (PG 3, 165-66) c. VHI, n. 2 (PG 3, 239-40) ; c. IX, n. 2 (PG 3, 257-60). — 94 - actus singulis gradibus corrcspondentes, scilicet purificare, illu­ minare et perficere, conveniunt actibus virtutum, donorum et beatitudinum, scilicet rectificare et expedire et perficere. Dis­ crepantia, quae videtur esse primo visu inter illuminare et expe­ dire, est magis apparens, quam realis (x). Videtur esse opportunum agere brevi de ipsa activitate donorum, tanto magis, quia quaedam difficultas est sat obvia : ut enim expedite i. e. prompte et delectabiliter agamus, non re­ quiruntur dona, sed sufficiunt virtutes. S. Doctor novit hanc obiectionem, et respondendo admonet nos diversitatis statuum in quibus virtutes et dona operantur et expediunt (*). Quare autem magis dona, quam virtutes dicantur expedire ad agendum, hoc ex relatione eorum ad malum explicatur. Virtutes enim tan­ tum contra ipsos morbos peccatorum ordinantur, et in anima re­ linquunt infirmitatem, ut sequelam peccati, id est ipsa sympto­ mata concomitantia. Dona autem etiam ea expellunt, ut tanto maiore vigore tendant ad bona (’). Activitas igitur donorum imprimis est negativa : removent omnia impedimenta, quae aliquo modo obstarent eorum exerci­ tio. Elevant potentias animae ab obstaculis et disponunt ad suas operationes perficiendas. Vim, robur tribuunt eis, et informant eas ad bona superiora. Sic activitas eorum non est tantum nega­ (*) P. Bonnefoy enumerat duos textus, qui significationes horum termi­ norum ad invicem multum appropinquant: «Quia... dona ad expediendum sunt ; et expeditio maxime fit per ea quae dirigunt et viam ostendunt : ideo plura dona respiciunt cognitionem quam affectionem». Ibidem, a. 2, qu. 1, ad i (III, 746b). — Quando autem explicat, quare S. Joannes in Apocalypsi (5, 6) septem spiritus Dei sub figura septem oculorum narret, dicit : « quia virtus expeditiva est in oculis, ideo dona, per quae homo expeditur ad om­ nia bona, vocat oculos ». De danis Spiritus S., collatio II, n. 2 (V, 463a). — Cf. Bonnefoy, Le Saint-Esprit, p. 97. (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 1, qu. 1, ad 5 (III, 738b-739a). (3) « Magis autem dicuntur dona expedire quam virtutes, quia, etsi virtu­ tes expediant ad actus proprios, adhuc tamen remanent symptomata, per quae homo impeditur in bene agendo et ratione quorum adhuc ineptus est ad opera maioris excellentiae, nisi ad haec iuvaretur per habitus donorum ». Ibidem (III, 739a-b). — 95 — tiva, sed simul positiva. Est idem munus cum duplici aspectu eiusdem enim est removere a malo et disponere ad bonum i1). Activitas donorum sensim evolvitur. Diversos gradus perfectonis admittit, et tantum in Christo fuit usus eorum perfec­ tus (·). Quaestio nostro tempore sat discussa etiam apud S. Bonaventuram sic proponi potest : requiriturne interventus specialis di­ vinus ad usum donorum ? Quaestio negative solvitur : « quando Spiritus Sancti gratia infunditur, ita sufficienter datur, quod omnes habitus gratuiti ex ipsa possunt oriri, si nos velimus suscep­ tae gratiae cooperari, non solum habitus virtutum, sed etiam habitus donorum et beatitudinum » (’). Nullus igitur specialis interventus divinus, sed tantum propensa voluntas et assidua collaboratio ex parte nostra, ad donorum activitatem exigitur (♦). Haec notio doni in forma magis concreta praestatur in singu­ lis donis. Antequam autem ad donum timoris transeamus, de ipso conceptu timoris, eiusque differentiis disserimus. S. Bonaventura optime cognoscit difficultates statuendi de timore quandam definitionem generalem. Acute observat mo­ dum procedendi ipsius Magistri,qui studium suum, quin talem de­ finitionem nobis proferret, statim cum divisione timoris, eiusque differentiis exorditur. Talis ratio progrediendi, philosophice certe non tam perfecta, afficit S. Doctorem, animumque eius ad maio­ rem inquisitionem impellit (‘). Contra conatum statuendi defi­ nitionem communem obicitur, quod timor tum in genere habitus, tum in genere passionis invenitur (♦). Quomodo igitur possit assignari communis ratio timoris ? Item timor viae est respectu (*) Pulchre dicit Gilson : ■ anima expedita est dégagée des entraves qui la retenaient et munie des ressources nécessaires pour aller plus loin ». E. Gil­ son, La philosophie de saint Bonaventure, Parts, 1924, p. 112. P) O. Ill Sent., d. 36, a. 1, qu. 2, R. (III, 795b). (*) III Sent., d. 36, a. 1, qu. 2, R. (Ill 795a). (♦) Cf. etiam De triplici via. c. 2, n. 12 (VIII, nb). (4) « Videtur, quod inordinate procedat in tractando, quoniam via dif initiva praecedit divisivam ». Ill Sent., d. 34, p. 2, dub. 1 (III, 767a). (e) Cf. ibidem. — g6 — mali, et quidem futuri, timor autem patriae neque est respectu mali, neque respectu futuri. Quomodo ergo possit habere obie­ ctum commune ? Non est igitur mirandum, si patres in defini­ tione timoris non concordant. Quilibet enim tantum quandam speciem timoris definire intendit ; ideo aliter determinat illum S. Augustinus, et aliter Damascenus. Dum divus Augustinus dicit : Timor est fuga animi, ne amittat quod habet, Damascenus notat, quod timor est exspectatio futuri mali (’). Ut igitur timor in genere definiatur, obiectum commune est proponendum. Et Doctor Seraphicus arduum ponit pro illo. Invenit etiam actum, quo omnis timor fertur in obiectum com­ mune, scilicet actum resilitionis. « Obiectum autem timoris sub ratione sua generali est arduum ; actus vero communis est resi­ litio ab illo arduo ; et hoc est in omni timore reperire » (’). Et definit timorem secundum generalem acceptionem : « Unde una communis ratio potest de omni timore assignari, ut dicatur, quod timor est resilitio ab aliquo arduo sive excellente, sive illud arduum sit in genere boni, sive sit in genere mali. Sed cum est in genere boni, est resilitio cum reverentia ; cum vero est in genere mali, est resilitio cum fu%a ». Notio proinde timoris est analoga . « Ubi autem est analogia... et ideo timor secundum omnes suas diffe­ rentias habet aliquod obiectum unum sive unam rationem obiecti, circa quod consistit eius actus secundum prius et posterius» (3). Sic difficultates, quae contra auctoritates fuerunt prolatae expedite dissipantur. Magister, ut evitet omnem ambiguitatem, ad quam analogia occasionem praebere potest, prius mavult di­ videre quam definire. S. Augustinus autem et Damascenus timo­ rem non in sua generalitate definiunt. Neque est inter duas defi­ nitiones oppositio. Timor enim respectu mali duplicem actum ha­ bet, unum, quo malum ut superventurum aestimatur, alterum, (1) Cf. Augustinus, in Joan. tr. 46, n. 8 (PL 35,1732). — Damascenus, De fide orlhod., lib. 2, c. 12 (PG 94, 929-30). (2) III Seni., d. 34, p. 2, dub. 1 (III, 768a). (*) Ibidem. quo malum sic aestimatum refugitur. Primum intendit Damasce­ nus, alterum autem S. Augustinus. Inter differentias timoris praetermisso timore mundano et humano tenet nos imprimis timor servilis, « quo timentur aeterna supplicia, et timentur divina indicia » (‘). In hoc timore possunt considerari aut ipse habitus, quo anima disponitur ad timendum Deum, peccatores punientem, aut de­ formitas voluntatis sive servilitas peccati habitui annexa. De­ formitas voluntatis potest concomitare timorem aut quantum ad habitum tantum, aut etiam quantum ad eius actum. Si concomitat eum quantum ad habitum tantum, serviliter timens non peccat, quia abhorrere ab offensa Dei propter punitionem potest esse sine peccato. Si autem conco mitat etiam quantum ad actum, timens peccat, quia timor eius actuali deformitate depravatur. Timendo enim poenas dolet, quod peccato poena infligatur et simul actu cupit peccare. Voluntas igitur peccandi remanet semper in habitu et radice per modum concomitantiae. Ut au­ tem timor sit malus, requiritur adhuc actualis deformitas ex par­ te voluntatis. Ratione habitualis deformitatis deficit tantum a meriti perfectione, non autem impeditur, ut utilis sit et praepa­ ratorius ad gratiam (2). Dici nequit, quod deformitas peccati actui annexa totum actum reddit deformem, quia ista circumstantia potest poni aut circa actum timendi, aut ipsum timentem. Si ponitur circa actum timendi, deformitas fit actualis et depravat istum. Si autem circa timentem fertur, actus non fit deformatus, quia non a voluntate deformata movetur (3). Timor servilis a naturali amore procedit, quia homo natura­ liter se amat, vult suam beatitudinem attingere et ideo timet aeterna mala (4). Dicitur autem a fide ortum habere, inquantum Deum punientem ostendit (s). Gratia non expellit timorem poe(*) (*) (’) (4) (5) III Sent., d. 34, p. 2, a. 1, qu. 1, R. (Ill, 755a). Cf. ibidem, qu. 2, R. et ad x, 2, 3, 6 (III, 7583-759^. Cf. ibidem, ad 6 (III, 759b). Cf. ibidem, ad 4 (III, 758b). Cf. Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 1, qu. 2, obi. 4 (III, 740a). -ge­ nae aeternae, neque Deum punientem in oblivionem adducit, sed hos respectus aliis per timorem initialem postponit. Quomodo igitur se habet timor servilis, quando gratia in anima infunditur ? Prima opinio a S. Bonaventura prolata .dis­ tinctionem respicit inter habitum timoris servilis et deformita­ tem ei annexam. Secundum eam gratia superveniente, sicut in fide informi, ita in timore servili expellitur deformitas, ut re­ maneat ipse habitus. — Iuxta aliam magis radicalem opinionem non tantum deformitas, sed tota habilitas, ipse habitus, eicitur. Exemplum adhibitum non est processus, quo fides informis fit formata, sed evacuatio eius in gloria. Huic modo dicendi conso­ nare videntur verba S. Augustini, quibus comparatur timor ser­ vilis respectu caritatis introducendae cum seta, quae nisi exeat, non succedit linum (*). Huic opinioni contrarium dictat ipsa experientia. Difficul­ ter potest intelligi, quod ille habitus, quo quis a culpa abstine­ bat, introducta caritate, statim tollatur. Sed difficulter potest sustineri etiam prima sententia. Non loquendo de verbis S. Au­ gustini, cum quibus sententia haud componi potest, iuste quaeri­ tur, quomodo possit timor servilis remanere cum initiali, a quo iam quantum ad originem differt. His difficultatibus motus S. Bonaventura per viam mediam inquirit solutionem. In timore servili distinguit tria elementa, materiale et for­ male et annexum : « timor servilis tres habet conditiones : unam sicuti materialem et substratam, et hoc est timere poenam aeter­ nam ; alteram sicut formalem et completivam, et hoc est princi­ paliter intueri illam poenam ; tertiam sicut annexam, et hoc est habere voluntatem deformem coniunctam » (a). Timor servilis gratia adveniente quantum ad elementum materiale remanet. Timere enim poenam aeternam non repugnat statui gratiae. Quantum autem ad elementum formale et anne­ xum expellitur ab anima. Ista gratia ornata iam non intuetur (*) Cf. Ill Seni., d. 34, p. 2, a. x, qu. 3, R. (III, 76oa). (a) Ibidem. — 99 - poenam principaliter, neque voluntatem malam potest include­ re C). Timor igitur servilis non totaliter expellitur, sed solum in­ quantum eius est intueri poenam principaliter (a). Timor ergo initialis, qui timet etiam poenam, tamen princi­ paliter offensam Dei intuetur, abstrahit a servili aliquid, ut red­ dat illud per aliud. Praebetur ei novum elementum formale, quoddam complementum. « Timor initialis addit supra servilem, et hoc quidem non solum complendo, verum etiam distrahendo, quia, sicut dictum est, aufert ei defectum concomitantem, qui quidem est voluntas deformis, et conditionem etiam complentem, quae quidem erat secundum statum illuni principaliter intueri poenam » (*). Timorem servilem similiter perficit initialis, sicut hunc fi­ lialis. Ut igitur doctrinam melius intelligamus, habitudinem horum duorum timorum consideramus. Hic iterum S. Doctor proponit prius duas sententias extrema tangentes. Secundum primam, timor initialis et filialis nonnisi secundum statum differunt, sicut amor incipiens et perficiens. Sed talis differentia non est sufficiens. Sic eodem iure admitti deberet adhuc tertius timor, qui inter initialem et filialem locum occuparet. Altera sententia oppositum tenet : timor initialis et filialis habent diversum obiectum, proprium modum timendi ; sunt igitur specie diversi (*). Sed hoc supponit in perveniente ad gratiam novos habitus timoris formaliter differentes quod est contra doctrinam S. Doctoris (®). “X----------(*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 2, a. 1, qu. 3, R. (Ill, 760b). p) Cf. ibidem, ad 1 et ad 3 (ILI, 760b). (*) Ibidem, ad 3 (IU, 761a). (♦) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 1 R. (Ill, 762b). (‘) Habitus gratuiti secundum S. Bonaventuram, sive sint nutriti a gra­ tia, sive non, ea adveniente vel exeunte, non omnino destruuntur. Ea absente perdunt nitorem et decorem, quo Deo grati, ad gloriam autem meritorii fue­ runt. Sunt languidi et defessi rorem et pluviam ardenter sitientes, sunt colo­ res in tenebris positi lucem exspectantes, ut huninositate decorentur. Cf. III Sent., d. 23, a. 2, qu. 5, ad 6 (III, 5ooa-b). — I0O — Eligitur iterum via media inter duo opposita. Timor initia­ lis timet poenam sed principaliter respicit offensam, timor fi­ lialis timet offensam, sed principaliter exhibet Deo reverentiam. Sunt igitur duo timores, quorum secundus habetur per additio­ nem ad primum. Timor initialis est elementum materiale respec­ tu filialis, in eo quodam modo includitur, eique substernitur. Timor autem filialis, ut elementum formale supponit initialem, e Et ideo non differunt sicut duae species e diverso unum genus dividentes ». Et additur : « Possunt tamen dici diversi timores, tum ratione status, tum ratione modorum timendi, tum etiam ra­ tione principalium motivorum » (*). Eandem doctrinam extendere oportet etiam ad timorem servilem. Sunt igitur tres timores, quorum superior supponit inferiorem et confert ei suam partem. Similiter sicut se habent ad invicem virtutes ita et dona et beatitudines. Attamen praeter similitudinem etiam differentia est valde notanda. Beatitudines enim et dona in se continent id, quod perfectionis est in inferiori­ bus habitibus, sed non ipsos habitus. Sunt habitus ab illis distin­ cti. Sed aliter est relate ad differentias timoris, quarum supe­ rior non tantum id quod est perfectum in inferiori, at ipsum inferiorem quodammodo in se continet. Ideoque non consti­ tuunt habitus formaliter diversos, sed in essentia remanent idem rimor. Differunt tamen ab invicem et ratione status et ratione modi timendi et ratione principalium motivorum. Differunt ratione status, timor enim servilis est sine gratia, initialis est cum gratia sed sine caritate perfecta, qua autem gau­ det filialis timor. Distinguuntur etiam ratione modi timendi, quia servilis timor fugit poenam aeternam, initialis offensam Dei, reverentialis autem Deum reveretur. Aliud et aliud est denique ipsum principale motivum ti­ mendi. Etenim timor « secundum diversos status modo princi- (') III Seni., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 1, R. (HI, 762b). — toi -- paliter intuetur poenam, modo principaliter Dei offensam, mo­ do principaliter Dei reverentiam » (**). Cognitio nostra de habitudine differentiarum timoris ad invicem perficitur, si eius augmento paululum studemus. S. Bo­ naventura hac quaestione non tantum timorem initialem, sed etiam filialem attingit. Considerat augmentum totius timoris gratuiti, qui utrumque comprehendit. Inter duas opiniones, quas praemittit, prima crescente ca­ ritate timorem crescere quantum ad habitum, decrescere au­ tem quantum ad usum affirmat. Experientia nititur, secundum quam « quanto magis viget in nobis usus caritatis, tanto minus viget usus timoris » (8). Talis solutio opponitur principio S. Doctoris, ex quo « magnitudo habitus attenditur et dignoscitur penes magnitudinem actus et usus » (3). — Altera autem opi­ nio convenienter ad augmentum caritatis crescere facit filialem, decrescere vero initialem. Haec solutio non est satis elaborata, quia ad diversos actus timoris gratuiti non attendit. Sunt enim in eo duo usus diversi : « unus, inquam, quo cor hominis solli­ citatur ex consideratione suae fragilitatis ; alius, quo humilia­ tur ex consideratione suae parvitatis et divinae magnitudinis » (4). Primus usus, quo timetur Dei offensa, cum caritas perfici­ tur, minuitur, quia ex perfecta caritate maior confidentia con­ surgit, ut in via recta permanere possimus. Alter autem usus, quo nos humiliamus, Deum vero reveremur, crescente caritate augetur. Et quia timor initialis principaliter offensam, filialis vero reverentiam respicit, ideo dici potest, quod perficien­ te caritate decrescit initialis, crescit autem filialis. Unde conclu­ dit Seraphicus Doctor : « quanto aliquis plus habet de spiritu amoris, tanto plus habet de spiritu timoris, quia tanto magis elon­ gatur a spiritu superbiae sive tumoris, secundum quod dicit Augustinus» (*). (*) (*) (3) (4) (5) Ibidem, ad i (III, 763a). III Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 2, R. (ΙΠ, 764b). Ibidem. Ibidem (LU, 765a). Ibidem. »02 — Huic solutioni obici potest, quod quanto quis maioris cari­ tatis est, tanto sollicitior est, ut Deo fideliter serviat, et ne eum offendat. S. Bonaventura ad hoc respondendo distinguit dup­ licem sollicitudinem, unam, qua Deo placere intendimus, al­ teram, qua vero eum offendere cavemus. Prima magis ex amore procedit, secunda autem est sollicitudo prudentiae et diligentiae. Illa caritate fovetur, ista autem in perfectis solis viatori­ bus viget, licet « simpliciter loquendo » non eodem modo sicut in imperfectis. Propter tamen dispensationem Dei et ad tempus fieri potest, quod etiam hi perfecti modo imperfectorum timent. « Aliquando enim viri perfectissimi ex consideratione divinorum iudiciorum ex intimis visceribus concutiuntur » (l). Timor igitur, qui cum caritate perfecta remanet, est filialis. Iste habet duos actus, unum principaliter, alterum ex consequen­ ti (*). « Tertius autem, qui unum oculum habet respectu offen­ sae vitandae, alium vero respectu reverentiae exhibendae, et hic est filialis ; cuius etsi unus usus sit in refugiendo, ne separetur a Deo, alter excellentior et magis praecipuus est in reverendo Deum, resiliendo a summa Maiestate in propriam parvitatem » (3). Actum ergo, quem timor initialis respiciebat principaliter, ex consequenti habet filialis, scilicet quo timemus, ne Deum of­ fendamus et sic ab eo separemur. Hic usus in patria evacuatur, in perfectis autem viatoribus, sicut prius expositum est, retinetur. Actu vero principali, qui est « excellentior et magis praecipuus », Maiestati divinae reverentiam exhibemus, ab eaque in parvitatem nostram resilimus. Hic actus movet nos ad sublectionem Deo ; hic est in Christo et in angelis et in omnibus beatis (*). In patria remanere potest, quia minime repugnat statui securitatis (5). Si adhuc quaeritur, quomodo se habeat timor castus et amica­ lis ad filialem, respondet, « quod licet isti timores in his sensibili(*) Ibidem, ad 4 (III, 765b). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 1, ad 6 (III, 763b). (3) Ibidem, qu. 3, R. (Ill, 766b). (*) Cf. ibidem, et III Sent., d. 34, p. 1, a. 2, qu. 1, R. (TH, 745a). (B) Cf. Ill Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 3, ad 4 (IU, 767b). — 103 - bus habeant differentiam, tamen respectu Dei unus et idem timor censetur hoc triplici nomine. Sicut enim una est gratia, quae fa­ cit esse filium Dei per adoptionem, facit etiam amicum et de­ sponsat animam in coniugium ; sic etiam in proposito est intelligendum, quoniam unus et idem timor est, quo quis timet amit­ tere Deum sive separari a Deo sub hac triplici ratione » (x). Dissertis timoris differentiis inquiri potest de earum habitudine ad donum timoris. Sunt ne omnes, et qua ratione sub hoc dono contentae ? « Dicendum, quod absque dubio timor servilis est donum Spiritus Sancti d (2). Donum enim est Dei refugere et timere poenas aeternas, quia quandam rectificationem in anima in­ ducit. « Emollitio » et « fluxus concupiscentialis restrictio » sunt, quas timor aeterni suplicii et divini iudicii in nobis efficit. Sed difficultas instat, quomodo timor servilis possit esse donum Spiritus Sancti, quum nunquam possit cum eo stare, sed eo adveniente expellatur. Ad solutionem explicat, quibus modis donum intelligi solet. « Quoddam namque donum est a Spiritu Sancto, sed non cum Spiritu Sancto, quia praeparat ad Spiritum Sanctum ; et tale donum est timor servilis secundum quod huiusmodi. Quoddam autem est donum, quod est a Spiritu Sancto et semper cum Spiritu Sancto, quia per ipsum consecratur habitaculum Spiritui Sancto, sicut est donum caritatis. Quoddam vero est donum, quod est a Spiritu Sancto et aliquando cum Spiri­ tu Sancto, aliquando sine Spiritu Sancto, sicut donum, quod est ad Spiritus Sancti manifestationem, et est ordinatum non solum ad propriam utilitatem, sed etiam ad alienam, sicut donum pro­ phetiae et donum scientiae, quae aliquando in bonis, aliquando in malis reperiri habent » (’). Alibi autem distinguit donum gratuitum (gratum faciens), quale est timor castus, et donum gratis datum, quale est timor servilis (*). Huius distinctionis ratio est in diversa acceptione (*) III Seni., d. 34, dub. 4 {III, 77oa-b). (2) III Seni., d. 34, p. 2, a. 1, qu. 1, R. (Ill, 755a). (3) Ibidem, ad 1 (III, 755a). (‘) Cf. III Seni., d. 34, p. 2, dub. 3 (ΠΙ, 769b). - 104 - gratiae, quae potest esse gratum faciens et gratis data. Sub gra­ tia gratis data S. Bonaventura non tantum id intclligit, quod hoc verbo moderna terminologia theologica designat, sed etiam gra­ tiam actualem (l). Sic igitur inter dona gratis data non modo ista enumerantur, quae salutem aliorum respiciunt, sed illa, quae in praeparationem voluntatis ad possessionem et usum gra­ tiae serviunt (’). Timor ergo servilis, prout est revera ad praeparationem animae, etiamsi non sit cum Spiritu Sancto, recte dicitur donum gratis datum. Unde notare potest S. Doctor, quod si timor « ex gratia est : aut ex gratia gratis data, et sic est servilis ; aut ex gratia gratum faciente, sed inchoata, et sic est initialis ; aut est ex gratia perfecta, et sic est filialis » (&). Timor igitur servilis, prout est a Spiritu Sancto et est ad dispo­ sitionem gratiae, recte censetur donum Dei, et quidem gratis datum. Sed tamen non omnia dona eodem modo adscribuntur Spi­ ritui Sancto. « Omnis donorum distributio tam gratiae gratis datae quam gratiae gratum facientis attribuitur Spiritui Sancto, maxime dona gratiae gratum facientis... b (4). Timor ergo filialis est potius Spiritus Sancti quam servilis, magisque idcirco nomen doni timoris gestat. Caeteri timores per comparationem ad illuni partiuntur hoc nomine, id est in­ quantum in illo includuntur. « Ad illud quod obicitur. quod tunc erunt diversa dona ; dicendum, quod unus istorum timorum quan­ tum ad illud quod habet nobilitatis et completionis, clauditur in alio ; et ideo sub uno dono omnes habent comprehendi, vi­ delicet sub spiritu timoris Domini » (°). Est semper eadem doc­ trina, iuxta quam habitus inferior quantum ad suam perfectio­ nem in superiori continetur. (x) Quoad conceptum gratiae gratis datae, cf. II Sent., d. 7, p. 1, qu. 1, R. (II, 175a). — Ibidem, d. 16, a. 2, qu. 1, ad 3 et ad 4 (II, 402b). — Ibidem, d. 28, a. 2, qu. 3, R. (II, 690a). — Brev., p. 5, c. 2 (V, 254a). — etc. (s) Cf. II Sent., d. 28, a. 2, qu. 1, R. (II, 682a). —Caeteroquin hic concep­ tus doni gratis dati tunc fuit communiter receptus. (*) III Sent., d. 34, p. 2, dub. 2 (III, 768b). (*) I Sent., d. 15, p. 2, qu. 2, Contra (I, 272a). (·) III Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 1, ad 5 (III, 763b). - 105 - Dona sunt ad expedite perveniendum in ultimum finem aut prosequendo bonum aut removendo malum. Contra malum expedit nos solum donum timoris, « quia unus est modus fugien­ di malum, sed tamen multi sunt modi prosequendi bonum » (**). Etiam virtutes ordinantur contra malum, sed donum ti­ moris propter suam expeditionem tali gradu declinat ab illo, qualem virtutes nunquam attingere possunt, nam non tantum culpam ab anima, sed etiam symptomata ei annexa exstinguit (’). Timor Dei summam detegit Majestatem, fragilitatemque nostram in mente inculcat. Ex consideratione divinae Magnitu­ dinis nostraeque parvitatis humilitatem corroborat, nam « quanto aliquis plus habet de spiritu amoris, tanto plus habet de spiritu timoris, quia tanto magis elongatur a spiritu superbiae sive ti­ moris » (’). Superbia accipitur pro ipsa pronitate, symptomate peccato coniuncto (*). Donum igitur timoris ex virtutibus moralibus correspondit virtuti temperantiae, et quidem humilitati et modestiae. Inter virtutes vero theologicas est spes, ad cuius expeditionem ordinatur. Moderant enim extollentiam in prosperis, ne spes a statu suo avertatur (5). Donum timoris, dum malum impugnat et virtutes expedit, non habet donum directivum sibi appropiatum. sed a directivis aliorum donorum regitur. Immo directio a fide porrecta sufficiens recensetur (°). Etsi timor sit infimum donum, eius tamen praestantia et excellentia a S. Doctore minime ignoratur. «Qui enim Deum ve­ raciter timet nihil terrenum et caducum timet, immo ex ipso timore Dei ipsis timoribus supereffertur. Ideo licet actus timo­ ris videatur pertinere ad quandam defectibilitatem, secundum veritatem tamen pertinet ad excellentiam et nobilitatem » (’). P) Ill Sent., d. 34, p. 1, a. 2, qu. 1, ad 3 (ΠΙ, 746b). Cf. etiam ibidem, R. (*) Cf. Ibidem, a. 1, qu. 2, ad 3 (ΠΙ, 741a). (3) III Sent., d. 34, p. 2, a. 2, qu. 2, R. (ITT, 765a). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, p. I, a. 2, qu. 1, R. (Ill, 745a). (*) Cf. ibidem (III, 744b). (·) Cf. ibidem, qu. 2, ad 5 (III, 749b). f) III Sent., d. 34, p. 2, a. 1, qu. 1, R. (Ill, 755b). — ιο6 — Timor Domini est necessarius ad salutem. Per eum impetratur divinae gratiae influentia, introducitur divinae iustitiae rectitu­ do, et obtinetur divinae sapientiae illustratio. Per eundem con­ sequitur perfecta conscientiae sanctificatio et emendatio, compa­ ratur perfecta oboedientiae promptitudo, et donatur perfecta fi­ duciae firmitas (x). Ideo Psalmista invitat filios Dei, filios ado­ ptionis ad timorem Domini addiscendum ; invitat omnes, parvu­ los, provectos, senes et decrepitos, quia α haec est una lectio, quae doceri debet in iuventute et nunquam deseri » (*). Via enim novi hominis, quae in eminentiora conscendit, in­ ter timorem et amorem humilitatis conducere oportet (*). Nam mandata, quae a Deo accepimus, sine timore et amore implere non possumus (4). Timor igitur Domini debet continuo augeri cum gratia, ut perveniamus ad gloriam (·). Ideo denique S. Doctor admonet nos de exitu tristi, si ti­ morem Dei ab animo evellimus : « Hoc verumtamen adhuc scias indubitanter carissime frater, quod nisi perfecte abnegaveris temetipsum, sequi non poteris vestigia Salvatoris et sine sollicitu­ dine continua et labore eius gratiam adipisci nequibis, et nisi assidue pulsaveris portas eius, ingredi non poteris ad pacem mentis, et nisi te instanter in timore Dei tenueris, cito domus tua corruet in profundum» (·). * ♦ * P) Cf. De donis Spiritus S., collatio 2 (V, 466-67). P) Ibidem (V, 463b). P) Cf. Epistola de 25 memorialibus, memorialia generalia (VIII, 493a). P) «Impossibile est, ut homo evitet malum nisi per timorem, et quod fa­ ciat bonum nisi per amorem : et propter hoc ad observantiam mandatorum duo sunt necessaria, scilicet timor et amor ». De decem praeceptis, collatio 2, (V,5i2b). p) «Videtur mihi, quod timor Domini sit arbor pulcherrima in corde viri sancti plantata, quam Deus rigat continue ; et cum consummata est ar­ bor, time dignus est homo gloria aeterna ». De donis Spiritus S., collatio 2 (V. 464a). p) Epistola de 25 memorialibus (VIII, 497b). — 107 — Ad evolutionem doctrinalem quaestionis nostrae schola franciscana quomodo concurrebet, ut videamus, paucis expandimus. i) Quantum ad notionem doni Philippus Cancellarius per suum influxum scholam franciscanam direxit. Tripartitam divi­ sionem actuum profert, ad quorum medios actibus virtutum, per­ fectiores dona, ad perfectos vero beatitudines ordinat. Halensis tripartitam divisionem actuum in quadripartitam mutat, quia inter dona et beatitudines fructus inseruntur. Rigaldus autem et S. Bonaventura redeunt ad tripartitam divisionem. Cancellarius non permittit virtutes esse tantum ad agendum, dona vero ad patiendum, licet dona esse magis ad patiendum concedat. Huic solutioni consentit Halensis ; etiam Rigaldus do­ na esse tantum ad patiendum impugnat ; non aliter opinatus S. Bonaventura hanc solutionem dicens insufficientem. Donis a Cancellario etiam alius effectus adscribitur, scilicet impedimenta ex corruptione orta removere, sicque virtutes in operatione secundare. Doctrina saltem substantialiter eadem ab Halensi reicitur, a Rigaldo vero et S. Bonaventura in solutione ad usum convertitur. Dona sunt in adiutorium virtutum iuxta Cancellarium, quia removent impedimenta ex corruptione orta ut virtutis operatio a potentia « liberius et expeditius » procedat. Simili modo expli­ cat Rigaldus et S. Bonaventura, quare dona ad expedite agendum dicantur. Secundum S. Bonaventuram omnes potentiae post pecca­ tum sunt infectae et a bono declinatae. Virtutum est eas rectificare et contra difficultates vigorare. Virtutibus instructus pot­ est vitam filiorum Dei dignam peragere, vitamque futuram obtinere. Sed liberalitas divina ditius homini providet, quando talibus habitibus ornat, quibus non tantum actus necessarios salutis, sed multo perfectiores elicere potest. Isti habitus sunt dona, quae ratione diversitatis status a virtutibus distinguuntur. Operantur enim in statu superiori et operationes eorum proprio nomine « expedire » vocantur. Ad tales operationes S. Bonaven­ tura nullum specialem influxum divinum exigit, sed collaborationem assiduam postulat. — ioS — 2) Notioni generali timoris determinandae student Ma­ gister Rigaldus et S. Bonaventura. Uterque inquisitioni huius definitionis diligentiam adhibet tanto magis, quia auctoritates magni nominis, sicut divus Augustinus et Damascenus sibi in­ vicem in hoc obloqui videntur. Uterque ad eundem exitum per­ venit : de ratione communi timoris non est plus affirmandum quam resilitio ab aliquo arduo. Haec notio timoris, quam S. Bonaven­ tura analogicam dicit, sat ampla est, ut differentias comprehen­ dat, auctoritatesque reconciliet. Timor reverentialis enim resilitionem exhibet ab arduo bono, seu excellente, timor vero fugae ab arduo malo. 3) Communiter docetur timorem servilem esse donum gratis datum gratiae praeparativum, cui tamen quaedam deformitas adiungitur. Hanc autem deformitatem Halensis in ratione ti­ moris servilis distinguendo timorem poenae et exclusionem amoris Dei explicat. Timor servilis est donum Dei quantum ad timorem poenae, habet vero deformitatem quantum ad exclu­ sionem gratiae. Simile habet S. Bonaventura discernens in ti­ more servili ipsum habitum timendi Deum punientem et defor­ mitatem voluntatis seu servilitateni peccati habitui annexam. Duplex est radix timoris servilis iuxta Halensem : ex parte timoris poenae liberum arbitrium cum fide iustitiae Dei, ex parte vero exclusionis amoris est liberum arbitrium cum fomite pecca­ ti. Item S. Bonaventura ut causam servilis timoris fidem et amo­ rem sui assignat, quibus Rigaldus conscientiam peccati adiungit. Quantum ad usum huius timoris Halensis distinguit in ser­ viliter timente voluntatem peccandi absolutam et habitualiter manentem et voluntatem non peccandi conditionalem, quae est actualis. Non admittit solutionem, qua timor servilis sit bonus non autem eius usus, quia non apparet ratio, quare non posset bonitas dici respectu essentiae actus, si hoc fieri potest respectu ipsius habitus. Facit igitur serviliter timens bonum, etsi non bene, scilicet non servatis debitis circumstantiis. Rigaldus similiter distinguit duplicem velleitatem, unam qua vellet timens aliquid facere, si non esset prohibitum, tamen non displicet ei — log — prohibitio; alteram malam, qua vellet idem facere et displicet ei prohibitio. Notat insuper quod eo, quod timor servilis est bonus, timere serviliter bonum esse nondum sequitur, quia hic bonitas iam dc subiecto dicitur. Iuxta vero S. Bonaventuram habitualis deformitas, quae de timente ponitur, etsi tollat rationem me­ riti, non impedit, ut actus sit utilis ; actualis autem deformitas etiam hoc impedit, quia actum depravat. 4) De comparatione differentiarum timoris ad invicem. Eo, quod timor servilis donum gratis datum, initialis vero et filialis donum gratum faciens dicitur, differentia essentialis ab Halensi sat indicatur. Poena enim aeterna in initiali propter offensam Dei, in filiali autem propter separationem ab eo, id est in utroque per accidens timetur. — Magister Rigaldus differentiam essen­ tialem non tantum inter timorem servilem et initialem, sed et inter initialem et filialem extendit. Respectum ad poenam, quem in ratione initialis vidit, in filiali non invenit, quod eum in errorem induxit. — S. Bonaventura suam solutionem proponit inter duas extremas sententias, quarum prima habitum timoris servilis gra­ tia superveniente sine deformitate remanere docet ; iuxta vero alteram caritas habitum quoque eicit. S. Doctor distinguit tria elementa in timore servili : materiale, formale et annexum. Ca­ ritate adveniente remanet tantum elementum materiale, quia in initiali timore poena non amplius principaliter respicitur, nec voluntas mala perdurat. Similiter explicatur differentia inter ini­ tialem et filialem timorem. Ex initiali remanet elementum ma­ teriale, ut compleat novum elementum formale, nam principa­ liter in initiali offensa Dei timetur, in filiali vero reverentia Deo exhibetur. Sic iterum via media eligitur inter duas opiniones quarum una diversitatem statuum, altera vero differentiam spe­ cificam vult inter duos timores invenire. Iuxta ergo S. Bonaventuram timor filialis alios duos timo­ res ad id, quod habent nobilitatis, in se includit. Unde timor quo­ que servilis quantum ad perfectionem sub dono timoris continetur. 5) Quantum ad augmentum timoris initialis S. Doctor ani­ mum ad duos actus timoris advertit, ex quibus unus, quo offen­ sa Dei timetur, caritate crescente diminuitur ; alter vero, quo — no — Deo reverentia exhibetur, augetur. Et quia timor initialis prin­ cipaliter primum, filialis autem secundum habet, dici potest, quod perficiente caritate decrescit initialis, crescit vero filialis. 6) Timori filiali, cuius unicus actus in patria est reverentialis, in via aliquando timor poenae, qui est timor cautelae, coniungitur. 7) Donum timoris — ut a S. Doctore docetur — est solum in­ ter dona ordinatum ad revocandum a malo et quidem tali gradu, quo virtutes facere non possunt, nam et symptomata culpae an­ nexa exstinguit. Summam Dei Majestatem perpendit, fragilita­ temque nostram in mente inculcat et sic humilitatem maxime corroborat. Superbiam reprimendo, extollentiam in prosperis mo­ derando virtutem temperantiae et spei adiuvat. Timor Dei est necessarius ad salutem, nam sine eo mandata Dei implere non possumus. Ut recte concludamus, progressus in hoc capite relate ad priora detectus plane elucet. Notio doni in via a Philippo Can­ cellario designata permulto penetratur. Attamen in organismo spirituali partem necessariam adhuc non constituunt, quia sa­ lus etiam sine illis attingitur. Conceptus timoris eo, quod com­ munis definitio inquiritur, multum elaboratur. In conceptu ti­ moris servilis id, quod est doni et quod est deformitatis, iterum iterumve examinatur, eiusque radix scrutatur. Quantum ad actum timoris servilis explicatio S. Bonaventurae per duplicem defor­ mitatem novum aliquod importat. Quantum autem ad relatio­ nem differentiarum timoris ad invicem apud Rigaldum inter ti­ morem initialem et filialem differentiam essentialem asserentem, recessus indicatur. Conceptio vero S. Bonaventurae est incon­ sueta, sed simul acute cogitata. CAPUT IV De timore Dei in Schola, primitiva Dominicana S. Dominicus ipse, homo pectoris plane apostolici, et Ordi­ ni a se instituto finem praefixit salutis animarum per praedica­ tionem, qui Ordo ut talis a SS. Pontificibus approbatus est (*). Pro hoc officio s. praedicationis fructuose ad tramitem missio­ nis canonicae acceptae, sive inter fideles sive infideles Orbis, exer­ cendo praeter vitam liturgicam et regularem cognitio proportionata profunda s. Theologiae, sive dogmaticae sive moralis sive iuris canonici sive s. Scripturae omnino fuit necessaria (*). Un­ de S. Dominicus eiusque in supremo Ordinis regimine successo­ res tantum insudaverunt in formatione solida theologica Fratrum Praedicatorum et praecipue magistrorum in scholis theologicis Ordinis sive conventualibus sive generalibus (3). Ideo mox post Ordinem approbatum Fratres missi sunt ad Universitates Tolo­ sanam et Parisiensem et Bononiensem, ut studerent et praedi­ carent et Conventum facerent (4), et ut ita Ordo etiam aptos magistros obtineret pro studiis conventualibus, in quibus for­ mabantur Fratres ex Ordine praedicatores et confessarii ac etiam clerus saecularis ($). Theologia vero ad finem Ordinis salutem animarum per prae­ dicationem prosequendum excolenda fuit illa traditionalis, potius positiva, quae tunc temporis a scholasticis melioribus edoceba­ tur, praecipue Parisiis, adhibito moderato usu philosophiae Aris(*) Cf. A. WALZ, Compendium historiae Ordinis Praedicatorum, Romae, 1930, p. 153. (’) n Studium ordinatum est ad praedicationem, praedicatio ad salutem animarum, quae est ultimus finis ». B. H. de Romanis, Opera, Romae, 1888, vol. 2, p. 28, 41. — Cf. WALZ, Compendium, p. 123, 131. (·) Cf. Walz, Compendium, p. 124. (4) Cf. Walz, Compendium, p. 123. (·) Cf. S. Thomas, Contra impugnantes, c. 2. — Walz, Compendium, p. 127. — Felder, Geschiehte., p. 174. — α Conventus citra numerum duodena- — 112 totelis (*). Inter istos magistros notandus est Guillelmus An­ tissiodorensis, cuius doctrinam schola primigenia Dominicana manifeste sequitur (*), et ad quam pertinent praeter Fr. Rolandum de Cremona, Joannem Pungensasinum, Vincentium Bellovacensem etiam celebres magistri, quorum doctrina de timore Dei nunc referenda (’), Addere vero liceat, traditionem theolo­ giae s. d. augustinianae, adhibito proportionate usu philosophiae Aristotelicae diutius adhuc in Ordine ad formandos praedicato­ res et confessarios perdurasse. A. MAGISTRI PARISIENSES I. — Rolan dus Cremonensis, — ex Ordine primus Magister Parisiensis (1229-30), quaestionem de notione do­ ni et timoris Dei, quantum ad nostram notitiam, non tractat. In codice haud per duas columnas de timore naturali, humano et mundano disserit. S. Augustinus magnam vim in eum exercet, eoque duce timor ut quidam amor concipitur. « Et dicimus, si­ cut dicit Augustinus, quod uterque est quidam amor, et loqui­ tur mirabiliter subtiliter Augustinus. Videamus primo de hu­ mano, quomodo est amor. Ecce aliquis habet timorem humanum, quia timet carni suae et per illum timorem convertitur ad pecrium ct sine licentia generalis capituli et sine priore et doctore non mittatur ». ALKM, II, p. 221-26. (*) Cf. Waxz., Compendium, p. 148. (l) Cf. Grabmann, Die Geschichte der kath. Théologie, p. 59. — Animad­ vertit vero F. Ehrle Oxonii vires autoctonas viguisse, quae in sua evolutione versus finem eiusdem saeculi speculationi anglicae specialem aspectum dant, qui ut nationalis consideratus est. Cf. F. Ehrle, Augustinismus et Aristotelis· mus saeculi XIII, in Xenia thomislica, Romae, 1925, vol. 3, p. 550. Notan­ da praeter usum scientiarum naturalium in explicatione doctrinae revelatae « ardita independenza, e la sottigliezza della speculazione, principalmcnte nella dialettica ». Ibidem, p. 551. (’) Cf. A. Walz, Compendium, p. 143. - M3 - can dum ; numquam aliquis fugit mortem, nisi quia diligit vitam. Quilibet homo amore naturali diligit vitam corporalem, et Chris­ tus habuit illum amorem, et ideo habuit timorem naturalem. Fuga enim mortis non est nisi amor vitae, et talis amor naturalis licitus est sicut et timor naturalis » (‘). II. — Hugo a S. Charo (’). — Conatum retinendi iden­ titatem inter dona et virtutes praeteriisse tota Magistri Hugonis mens ostendit. Etiam argumenta, quae pro et contra talem iden­ titatem afferuntur, non alium scopum spectant, quam opem con­ ferre in determinanda habitudine inter dona et virtutes. Levi­ ter tangit positionem Guillelmi Antissiodorensis distinctionem rationis defendentis. Tres opiniones insuper commemorat, quin suam sententiam dicat. Primam, quae tantum timorem, pieta­ tem et fortitudinem ex donis virtutes esse profitetur, cognosci­ mus. Ad illa tria nunc adnumeratur etiam sapientia. Duae aliae opiniones omnia dona a virtutibus separare intendunt. Sed dum una dona effectus, altera expeditiones virtutum ducit. Qui donis primum sensum subiciunt, illa ut pergustationes beatitudinis aeternae virtutibus annexas considerant. Qui vero ut expeditio­ nes virtutum conspiciunt, ad faciliorem reddendum operatio­ nem virtutum dona ordinant (a). Sicut de notione doni, ita de doctrina timoris magis opinio­ nes aliorum, quam suam refert. f) Quaestiones super 4 libros Sent., cod. Paris. Mazarin. 795, fol. 5713. *)( Hugo a S. Charo (f 1263) Parisiis publice legit super libros Sententia­ rum an. 1229-30, deinde cathedram theologiae magistralem meruit ascen­ dere. Iterum iterumve fuit ab ordine regimini admotus. Primus ex Ordine Cardinalis creatus ; vir industrius et intrepidus multa Ecclesiae negotia con­ fecit. Inter eius opera S. Biblia recognita et emendata, sacrorum bibitorum concordantiae sunt notissima. — Cf. J. Sassen, Hugo von St.-Cher, seine Tâtigkeit ais Kardinal, Bonn, 1908. — E. ManGENOT, Hugues de Saint-Cher, in Diet, theol. cath., t. VII, p. 221-239. Textus Comment, in 4 libros Sent. : ex ms. cod. Vat. lat. 1098. (’) Cf. Lottin, Les dons, p. 74-76. - 114 - De usu timons servilis quaerit vim dicti : timor servilis est bonus, quo nemo bene utitur (x). Quidam docent usum timoris servilis non esse ideo bonum, quia non est meritorius (*). Talis propositio ad solutionem impertinens signatur, eadem enim ra­ tione deberet dici de fide informi et de spe informi, quod eis ne­ mo bene utitur. — Propter hoc dicunt quidam : sicut timor ser­ vilis est bonus inquantum timor et non servilis, ita timere servi­ liter est bonum inquantum est timere et non serviliter timere. Ti­ mere igitur eodem modo bonum est quam ipse timor servilis (*). — Iuxta quosdam vero usus timoris servilis non est ipsum timere serviliter, sed servire ex timore servi, quod bonum tene­ tur. — Dum igitur apud hos auctores timere serviliter bonum dicitur, sunt alii denique, qui illud timere malum existimant. In timente enim serviliter remanet mala voluntas, ratione cuius in ti­ more duo sunt, quae intenduntur : praeparare viam caritati et retrahere a peccato metu poenae. Ratione primi timor servilis bo­ nus, ratione vero secundi serviliter timere malum dicitur (4). (x) Colligitur ex 1 Sent. Prosp., c. 172 (PL 45, 1873). (a) Cf. Guillelmus Antissiodorensis, p. 56. (’) Cf. Petrus de Capua, p. 40. (*) « Solutio ad hoc : quidam dicunt, quod timor servilis non potest esse cum caritate, et ideo usus eius non potest esse bonus, id est meritorius, licet timor sit bonus habitus in se... sed hoc non mihi videtur. Omnino impertinens est ad solutionem, quia... eadem ratione debet dici de fide informi et spe infor­ mi. Propter hoc dicunt quidam, quod sicut timor servilis inquantum timor bonus est non inquantum servilis, ita timere serviliter bonum est, id est ipsum timere, et quod dicit Augustinus, quod timore servili nemo bene utitur, verum est inquantum servilis, sed inquantum servilis. Sic et secundum hos patet solutio ad omnia praeobiecta. Nam eo modo quo timor servilis bonus est, eo modo et usus eius bonus est ; timere enim serviliter nihil aliud est quam nolle peccare metu poenae aeternae, et hoc quidem bonum est. Alii dicunt, quod timere serviliter non est usus timoris servilis sed servire ex timo­ re, ut send aliqui faciunt et hoc bonum est. Alii dicunt, quod timere serviliter malum est, cum sit motus malae voluntatis. Nam in timente serviliter est peccandi voluntas et sequeretur opus si speraretur impunitas, sicut dicit Au­ gustinus et secundum hos non valet : timor servilis bonus est : ergo timere serviliter bonum est». Cod. Vat. lat. 1098, fol. n8va-vb. 115 - Quomodo peccandi voluntas serviliter timentis explicanda sit, ad hoc tres opiniones narrat. Prima, cuius originem a Petro de Corbolio ducimus, ad voluntatem absolutam, et conditiona­ lem, secunda vero, quae a Stephano Langton defenditur, ad vo­ luntatem rationis et sensualitatis recurrit pro solutione. Tertia autem opinio, quae iam a Guillelmo Antissiodorensi tangitur, diversas apprehensiones in timente distinguit. « Timens enim serviliter quandoque apprehendit poenam tantum, et tunc sim­ pliciter vult non peccare, quandoque apprehendit delectationem peccati tantum, et tunc vult simpliciter peccare ; et ita secundum diversas apprehensiones vult peccare et non peccare. Quandoque etiam apprehendit delectationem peccati et statim cogitat de poe­ na et de iustitia Dei, et tunc vult peccare voluntate conditional! i. e. vellet si non esset poena secutura peccatum » (‘). Hoc est ipsa opinio Petri de Corbolio, forsan magis complicata, sed non magis penetrata. Ille enim, qui poenam videt et delectationem non sentit, neque vult agere. Ille vero, qui tantum propter de­ lectationem peccati agit, non ex timore agit. Remanet igitur ter­ tius casus, quando in timente voluntas peccandi conditionalis af­ firmatur. Timor servilis et initialis specie distinguuntur, quia diversa sunt secundum speciem, quae timentur. Timore servili proprie timetur poena, initiali vero damnum, scilicet separatio a Deo (a). De initiali imprimis quaerit, quare dicatur initialis. Et dicitur initialis, quia est proprie incipientium timor. Ad obiectionem vero iuxta quam si quis cecidit a statu perfecto et ad eum iterum re­ surgit, incipit timere non initialiter sed filialiter, respondet il­ lum resurrexisse eadem quantitate, sed non perfectione caritatis. Ad perfectam enim caritatem requiritur status securitatis, qui tunc percipitur et comprehenditur, quando quis per diuturnum exer-(*) (*) Cod. Vat. lat. 1098, fol. n8vb. (2) «Timor servilis differt essentialiter ab initiali et filiali, quia alia ratio timendi est in illo quam in istis. Servilis enim timet poenam quia mala, isti autem timent offensam et separationem a Deo, quia Deus est bonus ». Cod. Vat. lat. 1098, fol. uçva. — ιι6 — citium bonorum operum certus est de se, et non timet, ne iterum cadat. Unde timor etiam post resurrectionem in perfectis rema­ net per certum tempus initialis. — Aliorum solutio ab Auctore minus fulcita timorem initialem a primo incipientibus ducit. Sic perfectus a peccatis ad statum suum rediens timorem filia­ lem habere dicitur ('). Hanc correctionem respectu primae so­ lutionis iam apud Guillelmum Antissiodorensem reperire pos­ sumus (*). Cum eodem Magistro docetur timorem initialem esse cum fide initium sapientiae intra-sumptum, quia anima per fidem puri­ ficatur a peccatis, per timorem vero a reliquiis peccati libera­ tur (»). Cardinalis Hugo ex verbis priorum magistrorum, praesertim Stephani Langton et Guillelmi Antissiodorensis perite exponit augmentum timoris initialis. Quattuor enim adscribuntur huic timori : metus poenae, tormentum conscientiae, cautela et ipse habitus. Duo prima, quae sunt accidentalia initiali timori, cre­ scente caritate diminuuntur, sed non altera duo (*). (’) « Ad secundum dicendum : quod ille, qui cecidit licet in tanta caritate resurrexerit quantam habebat prius, non tamen habet perfectam. Perfecta enim dicitur propter statum securitatis, ut quando aliquis diu se exercuit in operibus malitiae et bene poenam pro peccatis suis solvit, securus est nec ti­ met, sed iste qui cecidit timet, ne iterum cadat. Unde habet timorem initia­ lem. — Tamen aliqui dicunt, quod talis habet perfectam caritatem, cum habeat tantam quantam prius, nec habet timorem initialem sed filialem, et dicunt, quod talis non est incipiens, quia tunc primo non habet gratiam sed praehabitam recuperavit». Cod. Vat. lat. 1098, fol. ugra. (*) 0 Solutio. Dicimus, quod timor dicitur initialis, quia est primo incipien­ tium. Et sic cessat obiectio de eo, qui resurgit in caritate perfecta. Ille enim etsi incipiat bene operari non tamen primo ». Guillelmus Antissiodo­ rensis, Sumina aurea, 2o.|rb. (*) » Fides est initium sapientiae et similiter timor, sed aliter et aliter. Fides enim dicitur initium, quia purificat animam a peccato. Item primo incipit sapere Deus animae, timor vero expellit reliquias peccati, quibus tunc expulsis plenius incipit sapere Deus animae». Cod. Vat. lat. 1098, fol. ugra. (4) < Solutio. In timore initiali quattuor sunt : metus poenae, tormentum conscientiae, cautela, ipse habitus. Quoad duo prima crescente caritate decres- 117 - De filiali quaerit, sicut Guillelmus Antissiodorensis. de eius unitate specifica. Timor enim filialis timet tum offensam Dei, tum separationem a Deo. Iuxta autem obiecta distinguuntur specie timores. Solutio, sicut iam vidimus apud Magistrum Guillelnium, profertur mediantibus oppositis horum timorum (*)· Velle enim servire Deo et velle eum habere opponuntur ipsis ti­ mere offendere Deum et timere ab ipso separari. Et sicut illa ita etiam ista ut illis opposita eandem speciem constituunt (8). Sed velle servire Deo est diligere eum in se, velle autem habere Deum est diligere eum mihi. Prima dilectio est amor amicitiae, proprie filialis, quia Deus eo propter se diligitur ; secunda vero est amor concupiscentiae, vel mercenarius, quia Deus eo propter utilitatem amatur. Et sicut hi duo amores, ita illi duo timores etiamsi specie non distinguantur, neque tamen confunduntur. Sed quia amor amicitiae caritatem perfectam, amor vero concu­ piscentiae caritatem imperfectam monstrat, timor offensae pro­ prie filiali, timor autem separationis proprie initiali attribuitur. Timor igitur filialis et initialis idem sunt in essentia et differunt secundum statum. Timor enim separationis originem ducit ex peccati conscientia et amore, timor vero offensae tantum ex amore (’). cit timor, quoad duo ultima crescente caritate crescit timor ». Cod. Vat. lat. 1098, fol. ngrb. P) Cf. p. 61. (’) * Velle servire Deo et velle habere Deum sunt eiusdem voluntatis se­ cundum speciem. Ergo timere opposita his est eiusdem timoris in specie. Sed offendere Deum est oppositum ei quod est servire Deo, et separari a Deo est oppositum ei quod est habere Deum. Ergo timere offendere Deum et timere separari a Deo sunt eiusdem speciei. Ergo timor filialis unus est in specie, quod concedimus». Cod. Vat. lat. 1098, fol. ngrb. (’) e Item timor initialis fit filialis evacuata conscientia peccati. Sed res unius speciei non fit res alterius speciei, quia non contingit permutare speciem, ut dicit Philosophus. Ergo timor filialis et initialis non differunt secundum speciem ; immo videtur, quod sint idem numero sicut caritas perfecta et im­ perfecta, quod concedimus. — Ad id quod contra obicitur, dicimus quod ea­ dem est ratio timendi offensam Dei et separationem a Deo, scilicet bonitas Dei. Filialis enim timet offendere quia bonus vel quia dilectus, et ideo idem ri8 — Timor poenae etiarn in perfectis invenitur, sed timor iste non est pungitivus ex conscientia peccati veniens, sed timor cau­ telae (’). Hugonem igitur a S. Charo, si doctrinam eius prolatam con­ sideramus, fidem magistris Parisiensibus praestantem invenimus. III. — B. Petrus de Tarantasia (2). — Priusquam exorditur suam doctrinam, opiniones aliorum, nobisque iam notas, relegit. Dona et virtutes iuxta alios tantum ratione, iuxta alios realiter distingui dicuntur. Realis distinctionis fautorum quidam virtutes purgare animam a vitiis, dona vero a sequelis vitiorum affirmant. Alii virtutes ad perficiendum potentias ani­ mae, et dona ad resistendum contrariis assignant. Sunt, qui vir­ tutes esse ad bene operandum pro Christo, sed dona ad patien­ dum exemplo eius docent. Contra singulas opiniones movet rationes, a quibus ductus ad sententiam amici Bona venturae his verbis se alligat : « Dicenest timor in essentia, differens tamen secundum statum. Tamen timor separa­ tionis creatur ex peccati conscientia et amore ; timor vero offensae tantum ex amore». Cod. Vat. lat. 1098, fol. nçva. (*) « Solutio. In timore poenae duo srnit : punctio et cautela. Punctio est ex conscientia peccati, de quo ne scit an sit dimissum. Cautela est ex amore. Timor igitur poenae quantum ad punctionem non est in viro perfecto, sed quantum ad cautelam. Perfectus enim poenam cavet sicut et peccatum mor­ tale ». Cod. Vat. lat. 1098, fol. nçvb. (2) B. Petrus de Tarantasia in universitate Parisiens! sententias exposuit, an. 1259 magister s. theologiae factus, ad studium in ordine promovendum indefessus se monstravit. Sanctitate et doctrina commendatissimus ad regi­ men ab ordine saepe est vocatus ; officia Ecclesiae multa praestabat, praeser­ tim in synodo Lugdunensi. Cardinalis creatus, deinde an. 1576 votis omnium Summus Pontifex nomine Iimocentii V fuit electus. Sed post sex menses pa­ triam mutavit. — Cf. R. Martin, Quelques e premiers » maîtres dominicains de Paris et d’Oxford et la soi-disant école dominicaine augustinienne (1229-279), in Revue des sciences philos, et théol., t. IX, 1920, p. 564. — O. LOTTIX, Pierre de Tarantaise a-t-il remanié son Commentaire sur les Sentences ? in Recherches de Théol. anc. méd., t. Π, 1930, p. 420-433. Textus : ex Commentariis in IV II. Sententiarum, t. ΙΓ, Tolosae, 1652. ïi9 — dum ergo cum aliis, quod differunt essentialiter, et differentia assignatur penes actus excellentiores, et minus excellentes ad quos dantur » ('). Et distinguit cum S. Bonaventura triplicem statum iustitiae, et quidem iustitiae inchoatae, proficientis et perfectae. Quilibet status habet proprios habitus ad actus huic statui convenientes producendos. Virtutes perficientes ad actus primos, necessarios, ad quos tenemur, sunt habitus status inci­ pientis iustitiae ; dona data ad actus excellentiores, ad quos non tenemur, sunt proprii status proficientis iustitiae, beatitudinum actibus perfectis autem statum perfectum attingimus (‘). De­ lectationes vero, quas in operatione perfecta experimur, sunt fructus, qui « non sunt habitus, sed quaedam praegustationes, vel delectabiles passiones » (a). Auctor cum S. Alberto autem distinguit duplex genus actuum donorum. Actus, quibus dona in adiutorium virtutum dantur contra vitia aut eorum sequelas, sunt tantum accidentales. Ha­ bentur enim solum propter praesentem dispositionem subiecti sed in statu innocentiae non fuissent, nec in Christo fuerunt, nec in angelis et beatis inveniuntur. Actus autem essentiales sunt illi, quibus dona proprie « faciliter et expedite » agere di­ cuntur, et quibus istud non tam propter sanationem poten­ tiarum, quam propter perfectionem habituum adseribitur (*). (*) III Sent., d. 34, qu. 1, a. 1, R. (267a). (*) « Quia cum sit triplex status iustitiae, scilicet inchoatae, proficientis et perfectae ; virtutes lier se faciunt statum primum ; cum adiutorio donorum statum medium ; cum adiutorio beatitudinum statum ultimum, cui adiungitur Jucunditas et delectatio fructuum spiritus. Virtutes ergo sunt ad actus primos necessarios, sed dona ad actus medios : beatitudines vero ad actus perfectos, quos consequuntur delectationes fructuum 0. Ill Sent., d. 34, qu. 1, a. r, R. (267b). — Cf. ibidem, 4, R.(26gb). (s) Ibidem, a. 4, ad 8 (270a). (*) e Actus donorum qui sunt contra vitia, aut eorum sequelas, accidentales sunt propter dispositionem subiecti, non essentiales : quia dona sine iis actibus fuissent in statu innocentiae, et fuerunt in Christo, sunt in Angelis, et erunt in beatis ». Ill Seni, d. 34, qu. 1, a. 5, ad 1 (270b). — Cf. ibidem, a. 3, ad 2 (269a). — « Dona non dantur principaliter contra infectionem potentiarum, sed ad elevationem earum ad statum perfectionis ». Ibidem, a. 2, ad 3 (268a). — 120 — Sed neque deest communio cum S. Thoma. Insignis distin­ ctio inter modum humanum et divinum, qua nititur distinctio quoque inter virtutes et dona, et de qua magnum fecit usum S. Thomas, praesertim in Commentario ad Sententias, etiam apud beatum Petrum adhibetur. « Unde ut sunt virtutes, perficiunt nos ad operandum quasi modo humano, et cum quadam diffi­ cultate : sed ut dona quasi modo nobiliori et divino, et cum qua­ dam facilitate » ('). Quod autem modus divinus immediatius es­ set coniunctus cum principio divino, de hoc non instruimur. Quantum ad persistentiam donorum in patria, apud Aucto­ rem nostrum beatum doctrinam S. Thomae integre reperire pos­ sumus. Dona ad contemplationem pertinentia tum quoad actus circa materiam eorum ordinatos, tum quoad actus finem eorum respicientes « perfectiori tamen modo et gradu » permanebunt. Dona vero activa actus tantum circa finem suum habentes reti­ nebunt (*). De relatione virtutum, donorum et beatitudinum annotat Magister de Tarantasia, quod non simul tempore a Deo dantur, nec simul in usu exercentur (3). Quo autem ordine ea a Deo acci­ piamus, hoc nos clare edocet distinguendo virtutes et dona com­ pleta et incompleta sive informia. Ordo sic se habet : donum in­ forme est post virtutem informem, sed antecedit virtutem per­ fectam, quam donum perfectum sequitur (*). — « Unde virtutibus bene operamur : donis faciliter et expedite, exjjeditione quae venit non tantum ex sanatione potentiarum, sed ex perfectione habituum potius ». Ibidem, a. i, R. (267b). (’) III Sent., d. 34, qu. 1, a. 2, ad 1 (268b). (*) Cf. ibidem, a. 5. R. (270b). (’) Cf. ibidem, a. 4, R. (269b). (*) « De virtute et dono est loqui tripliciter : aut secundum utriusque esse completum, sic prior est virtus dono, ut superius dictum est : aut seexuidum utriusque esse incompletum, id est de virtute et dono informi, sic iterum prior est virtus dono : aut secundum esse virtutis completum, et esse doni incom­ pletum ; scilicet de virtute formata, et dono informi, ut de fide formata et de timore servili ; sic donum potest esse prius virtute, quia donum tale est praeparatio ad virtutem ». Ill Sent., d. 34, qu. r, a. 3, R. (269a). — 121 — Sicut igitur virtus, ita donum dupliciter accipitur : aut ge­ neraliter pro quolibet habitu a Deo gratis collato, aut specialiter indicando habitus medios iustitiae (l). Ut donum timoris cognoscatur, duplex timor observatur. Aliquando enim accipitur pro passione, aliquando vero pro ha­ bitu eliciente motum passioni similem. Natura ipsa sufficit ad quoddam malum, uti poenam temporalem, fugiendum ; tale enim malum sufficienter movet apprehendentem, et causai in apprehendente timorem-passionem. Unde timor iste etiam natu­ ralis vocatur. Est autem et aliud malum, uti poena spiritualis, quod non movet sufficienter apprehendentem, nisi mediante aliquo habitu disponente (a). Hic autem habitus constituit ti­ morem moralem, qui est aut malus, et tunc vocatur mundanus vel humanus, aut vero bonus (’). Timor moralis bonus est do­ num. Donum timoris accipitur secundum rationem doni comple­ tam et incompletam (♦). Donum timoris secundum rationem incompletam doni acceptum est timor servilis, nam, licet cari­ tatem non compatiatur, tamen est habitus a Spiritu Sancto infusus faciens a malo poenae aeternae resilire (*). In timore servili distinguitur ipse habitus timoris, qui est bonus, et conditio servilitatis ex peccato veniens. Peccatum praedicatur de homine per inhaerentiam, ideoque illum malum reddit ; servilitas autem de habitu timoris non per inhaerentiam sed per concomitantiam tantum dicitur, et ideo eum non inficit (·). Similiter dicendum est de usu timoris servilis. Conditio servilitatis, scilicet voluntas peccandi, potest concomitare actum aut actualiter aut mere habitualiter. Si adiungitur actui actualiter, deformat actum, quia tunc est non tantum circumstantia concomitans, sed simul in­ (*) Cf. (*) Cf. (*) Cf. (4) Cf. (®) Cf. (·) Cf. ibidem, a. i, R. ad opp. (267b). Ill Sent., d. 34, qu. 2, a. 1, R. ad 2 quaest. (271b). ibidem, R. ad 3 quaest. (271b). ibidern, a. 2 ad 2 (273a). ibidem, a. 1, ad 1 (271b). ibidem, a. 2, R. (272b). — 122 formans. Si autem adiungitur mere habitualiter, tunc ut circum­ stantia mere concomitans non potest actum deformare. Tunc ergo timere serviliter, etsi non sit meritorium, tamen remanet bonum (’). En solutio de timore servili, de eiusque usu, qua iterum ad S. Bonaventuram ducimur. De habitudine timoris servilis ad castum duas opiniones a S. Bonaventura prolatas relegit, quin de doctrina Seraphici Doctoris mentionem faciat. Iuxta primam timor servilis quantum ad habitum non opponitur caritati imperfectae, ideoque ea ad­ veniente remanet ; quantum vero ad conditionem servilitatis tollitur. Ex habitu enim causatur timere poenam, ut autem plus timeatur poena quam Dei offensa, a conditione servili oritur. Opinio illustratur per servum, qui manet eadem persona, quando manu mittitur, licet status eius mutetur (*). — Iuxta alteram timor servilis ex ratione essentiae specificae timet principaliter poenam, ideo nonnisi generice remanebit. Haec opinio alteri prae­ lata est (’). Timor initialis a filiali ratione status differt, habet enim eundem actum essentialem cum eo, et nonnisi actu accidentali ab eo distinguitur. Etenim incertitudo remissionis peccati et condignae satisfactionis pro culpa commissa, timor cadendi in cul­ pam futuram impetu tentationum vehementium causât, ut timor initialis adhuc poenam, licet actu accidentali, respiciat. Respec­ tus autem iste crescente caritate semper magis diminuitur (*). Denique actus timoris filialis, quo separatio timetur, in pa­ tria cessabit et remanet solus actus reverentialis, nam conside(l) « Cum dico, timere serviliter, duo dico : actum, et conditionem con­ comitantem, scilicet voluntatem peccandi. Haec autem potest concomitari dup­ liciter : vel in actu, sic deformat actum, et facit ipsum esse peccatum, quan­ do actu detestatur poenam, ct desiderat cani non esse ut posset libere facere peccatum : vel in habitu, sic non deformat actum, sed tamen aufert ne possit fieri bene, id est meritorie, quamvis actus sit bonus ». III Seni., d. 34, qu.2, a. 2, R. ad 2 quaest. (273a). — Cf. ibidem, ad 1 et ad 4. (3) Cf. ibidem, a. 3, R. (273b). (3) Cf. ibidem, et in calce articuli. (4) Cf. ibidem, a. 4, R. ad. 2 quaest. (274b). — 123 ratio Dei punientis omnino tollitur, et consideratio eius ut ardu i excellentis restat (**)· Donum timoris per recessum a malo est communis disposi­ tio tum ad vitam activam, tum ad vitam contemplativam. Dis­ ponit tamen ad primam magis timore initiali, ad secundam vero filiali (8). Omnibus virtutibus, etiam theologicis, sunt in adiutorium dona ; sic virtuti spei donum timoris succurrit, ut prae­ sumptio caveatur (*). Operatur autem omnia donum timoris sub illuminatione solius fidei (*). Ex dictis iam apparet, quod magni et sancti magistri, Alber­ tus, Bonaventura et Thomas magnam partem habent in forman­ da et ditanda doctrina beati Petri de Tarantasia. B. MAGISTRI OXONIENSES I. — Richardus Fishacre (a). — Primi theologi ex familia dominicana orti non tantum in universitate Parisiensi, sed etiam Oxoniensi multas glorias assequebantur. Inter hos inclitos magistros ibi docentes Richardum Fishacre et Robertum Kilwardby invenimus, quorum doctrinam de timore Dei in lu­ cem proferre intendimus. (*) Cf. ibidem, a. 5, R. (275a). (·) Cf. Ill Sent., d. 34, qu. x, a. 2, R. (268a). p) Cf. ibidem. (‘) Cf. ibidem, in calce articuli (268b). (4) Fratres Praedica tores an. 1221 Oxonii conventum instituerunt. In s. scientia modo plus formati sunt a Magistro cleri saccularis Roberto Bacone, de quo Trivetus : « Fuerat huic (B. Edmundo Rich) socius in schola magister Robertas Bacon, qui Oxonii regens in theologia, Praedicatorum Ordinem est ingressus. Post ingressum vero lectiones in scholis s. Edwardi (conventu O. P.) per plures annos continuavit, sub quo primus de fratribus incepit frater Richardus de Fissacre, Oxoniensis dioecesis, legens una cum fratre Roberto praedicto in scholis... Hic Richardus super Sententias scriptum temporibus suis perutile composuit, et super Psalterium usque ad Ps. LXX postillas edidit pulcherrimas, moralitatibus suavissimis intermixtas ». De utroque vero 124 - Richardus Fishacre proprietate et claritate cito in partes suas adducit lectorem. Libertas cogitationis et observantia auc­ toritatis in eo se invicem corroborant. Modeste dicit, sed non asserit « sine praeiudicio melioris sententiae, quod differunt vir­ tutes et dona» (l). Et differentiam nobis ingeniose explicat. Duo sunt in nobis principia agentia, nempe natura et voluntas. Utraque est infecta per peccatum. Voluntas, quae prius honesta­ batur virtutibus, spoliata et deturpata est per septem criminalia. Similiter natura animae septem vulneribus est vulnerata. Verumtamen ex liberalitate divina per septem virtutes reparatur voluntas, et per septem dona sanatur animae natura. Sed haec reparatio et sanatio in via quodammodo tantum, in patria autem plene perficitur (s).(*) Mattii. Paris, refert ad an. 1248 : · Eodem anno duo fratres de eodem ordine, quibus non erant maiores, imo nec pares, ut creditur, viventes in theologia et aliis scientiis, videlicet fr. Robertas Bacuu et fr. Richardus de Fishakele, qui egregie plurimis annis in eadem facultate legerunt et populis gloriose praedi­ caverunt verbum Domini, ab hoc saeculo ad Deum migraverunt ». — Cf. F. EHRI.E, op. cit., in Xenia thomistica, vol. 3. p. 552-58· — Fr. PelsTKR, Das Leben und die Schriften des Oxforder Dmninikanerlehrers Richard Fishacre, in Zeitschrift f. kath. Theol. t. 54, 1930, p. 515-53. Textus Comment, in d. 34, libr. Ill Sent. : ex mss. cod. Balliol College, Oxonii, 57 (O) et cod. Vat. Ottob. lat. 294 (V) collatis. (*) Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2iivb. — Cod Vat. Ottob. lat. 294, fol. 243va. (2) « Cum enim sint tantum duo principalia agentia, tamquam duae cau­ sae efficientes, scilicet natura et voluntas, haec utraque coniuncta reperiuntur in anima. Peccante autem Adam et incidente in latrones voluntas, quae prius honestabatur septem virtutibus, spoliata est et deturpata per septem cri­ minalia. Natura vero animae vulnerata est vulneribus septem, quae enumerat Gregorius super Job I, su|x;r illud [v. 19] : concussit quattuor angulos do­ mus spiritus, qui mentem ante omnia illis quattuor format : scilicet cardina­ libus [P, fol. 243vbj, eandem contra singula tentamina septem virtutibus insti­ tuit : contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectu, contra prae­ cipitationem consilio, contra timorem fortitudine, contra ignorantiam scien­ tia, contra duritiam pietate, contra superbiam timore [PL 75, 592]. Sicut ergo voluntas reparatur quoquomodo in via licet non ad plenum per septem virtutes, sic natura animae sauciata sanatur quoquomodo in via e septem istis vulneribus per septem dona quoquomodo nunc habita, sed plene erit sa- - 125 Solutio sic prolata lucem affert multis aliis quaestionibus. Peritam explicationem praestat de ipso nomine doni. Ex duobus enim principalibus agentibus voluntas est potentior et magis acti­ va. Virtutes ideo ut dispositiones immediatae ad operationem vo­ luntati tribuuntur, dum dona actionem naturalem respiciunt. Etsi igitur virtutes, sicut omnia gratuita dicantur dona, tamen pro­ pter maiorem suam nobilitatem nomen proprium acquirunt. In divisione enim generis nobilius nomen proprium accipit, mi­ nus nobile vero commune retinet. Ad eandem conclusionem pervenimus, cum conceptus naturae et voluntatis ad invicem comparamus. Notio enim naturae continere potest notionem voluntatis, sed non haec priorem. Natura est igitur generalior, ideo generaliorem dispositionem requirit quam voluntas. Gene­ ralior autem dispositio nomine generaliori, dispositio vero specia­ lior nomine specialiori debet assignari (’). Non modo explicatur, quare virtutes potuerint adipisci nomen proprium, sed simul quare illae non eodem iure vocentur dona quam illa septem. Non tantum enim spoliatio voluntatis, sed etiam vulneratio naturae est peccato voluntatis imputanda. Quando igitur Deus ex sua liberalitate restituit principalia agen­ tia, voluntas sub duplici titulo ei redditur debitrix, nempe tum(*) natio in futuro, cum plene habebtmtur dona ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2iivb. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 2<3va-vb. (*) 1 Dicendum ergo ad primum : quod licet utraque sit agens et natura et voluntas, tamen potentior est voluntas et magis activa quam natura in nobis. Imperium enim voluntatis est. Cum enim virtus sit immediata dispositio ad agendum, non immerito dispositiones summae activae in nobis dicuntur vir­ tutes et non tantum dona. Dispositiones vero eius, quod quasi naturalem ac­ tionem in nobis respective [?], scilicet naturae erunt contentae nomine communi, scilicet donorum, sicut in divisione generis, quod est nobilius habet nomen proprium, ut rationale, et quod minus nobile obtinet nomen generis, ut irra­ tionalia dicuntur animalia. Insuper sicut donum, scilicet nomen est communius quam nomen virtutis, et est donum quasi genus ad virtutem, sic natura ad vo­ luntatem ; omnis enim voluntas natura, non econtrario, sicut omnis virtus donum, non econtrario. Quid ergo convenientius quam ut dispositio generalioris scilicet naturae nominetur nomine generaliori, scilicet nomine doni, et dispo­ sitio specialioris nomine specialiori, scilicet nomine virtutis». Ibidem. ι?6 — ratione suae reparationis, tum ratione sanationis voluntatis. Deus enim pro voluntate debitum solvit naturae. Deus et voluntati et naturae se largitorem monstrat, ideoque beneficium suum ex parte sua recte donum appellatur. At beneficium divinum prout a voluntate accipitur eam debitricem constituit, qua ratione do­ num dici non potest. Donum enim ut datio irreddibilis nec a datore debetur, nec accipientem debitorem constituit. Quum vero beneficium divinum a natura accipitur, non ipsa, sed voluntas etiam pro hoc debitrix redditur, Deus enim pro illa sarcit dam­ num naturae. Recte igitur pleneque dicitur a Deo datum et a voluntate acceptum donum (‘). Sed quaeritur, quare dona Spiritus Sancti et non Patris vel Filii esse dicantur ? Respondit, quia, etsi dona sint a tribus Per­ sonis divinis, tamen immediatissima causa dationis est ipsa vo­ luntas et benignitas divina, quae Spiritui Sancto appropriatur (*). (x) e Insuper : quod spoliata fuit voluntas et natura vulnerata, totum fuit ex peccato voluntatis ; inde incepit utrumque damnum, et ideo debuit volun­ tas restituere naturae sanitatem secundum illud Exodi 21 (v. 18) : «Si... per­ cusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo ; si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat ». Cum ergo Deus restituit ex liberalitate sua et voluntati [0, fol. 2i2ra\, quod perdidit, et insuper naturae, quod ei voluntas debuit, tenetur ei, scilicet Deo voluntas dupliciter : et pro accepto et pro reddito debito, et sic obligatur Deo dupliciter ; sed natura quia sic debitum licet non a debitore tamen pro debitore recepit, non intantum obligatur, sed donum, ut dicit Ari­ stoteles, est datio irreddibilis, id est nec ante debebatur a datore, nec acci­ pientem debitorem constituit, respectu enim utriusque temporis dicitur. Sic enim differt donum a reddito et debito. Igitur voluntas pro eo, qui acce­ pit ei, a quo accepit [F, fol. 244?·«] obligata est, et ideo acceptum ab ea non proprie debet dici donum, licet enim non esset debitum a datore, tamen quodammodo constituit debitorem ; sed acceptum a natura proprie donum dici potest, quia nec a datore id est a Deo, qui dedit, debitum fuit sed potius de­ bebatur a voluntate, ut dixi, nec accipientem fecit debitorem, sic ut si ut pro alio debente mihi decem solveres, non me faceres debitorem, sed eum pro quo solvis ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2iivb-2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 243vb-244ra. (a) « Licet dona sint et a potente dare et a sciente et benigno et volente, tamen immediatissima causa ipsi dationi est ipsa voluntas vel benignitas... et - 127 - Quia dona Spiritus Sancti sunt ad sanationem naturae, ideo spes, quae potius voluntatem reparat, donum non dicitur. At fortitudo ct ut virtus et ut donum assumitur. Si est virtus, natu­ ram reparat, si vero donum, voluntatem sanat ('). Dolor vero et gaudium ideo non sunt dona, quia illos sunt consecutiva, nempe dolor in terra donum timoris, gaudium autem sapientiam consequitur (*). Diserte facimus mentionem de comparatione, quam inter dona et virtutes Magister Richardus instituit. Quippe voluntas, quia prius est spoliata natura, ideo prius est ea etiam reparanda. Virtutes igitur donis naturaliter prius infunduntur. Hanc prioritatem etiam ex dignitate voluntatis super naturam ostendit (3). Tota igitur conceptio dona virtutibus esse inferiora monstrat. In ordine perfectionis per dona pervenimus ad perfectionem virtutum sive theologicarum sive moralium (4). De numero donorum potius ad auctoritatem recurrit, quam rationem ostendit. Contentus est eo, quod S. Gregorius contra septem animae vulnera septem dona assignat. Ad explicandum ideo cum voluntas vel benignitas approprientur Spiritui Sancto, non mirum si ct dona, quae a voluntate et benignitate immediatissime procedunt ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244x8. (x) « Ad sextum : dico quod fortitudo est nomen aequivocum ad donum, quod sanat naturam, et ad virtutem, quae reparat voluntatem ad operandum, nec sunt idem ». « Ad nonum : spes non sanat naturam, sed potius reparat voluntatem et ideo est de virtutibus non de donis ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244Tb. (*) Ad octavum : sicut dolor est consccutivum ad timorem donum, sic af­ fectio, quae est gaudium ad sapientiam donum ». Ibidem. (3) « Sicut prius naturaliter spoliata est voluntas quam natura vulnerata, sic prius reparata voluntas quam natura sanetur, et ita prius naturaliter in­ funduntur virtutes voluntati quam dona naturae, sicut prius reparatur anima [ V, fol. 244x6] quam corpus, quia non indiguisset corpus reparatione nisi per lapsum animae, vel etiam quia dignior corpore, sic voluntas dignior natura. Quod ergo est prius ct prius cecidit, prius erigendum ».' Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244ra-rb. (4) « Per dona venitur ad virtutes theologicas et cardinales, id est ad perfec­ tionem carum ». Cod. Oxon. lat 57, fol. 2i2rb. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244va. 128 ordinem et habitudinem donorum S. Augustinum invocat. Ti­ mor est donum aliorum primum, veluti quoddam fundamentum. Primo enim anima timet poenas serviliter, quo inducitur timor filialis. Ex eo autem, quod Deus offendi et perdi timetur, anima ad mandata servanda impellitur. Pie vero agenti Deus dat scien­ tiam abstinendi a peccatis, quae ut in usum vertatur, fortitudidine adiuvatur, et evadendi consilio perficitur. Denique, ut Deus intelligatur, additur donum intellectus, et ut in eo delectetur, do­ num sapientiae (x). Ab omnibus igitur donum timoris praesupponitur, et ne operibus bonis superbia insidietur, vigilat verbis Scripturae admonendo : « Sic et vos cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus ; quod debui­ mus facere, fecimus » (*). Hac ratione, dum caetera dona bina et bina numerantur, donum timoris non combinatur (3). Quae timoris differentiae sub hoc dono contineantur, ut scia­ tur, prius divisio timoris instituitur. Sollertia Magistri Richardi hic iterum manifestatur. Duo principalia animae agentia, natura et voluntas ; utraque habet proprium amorem et timorem in amore radicatum. Prima igitur timoris divisio, sicut et amoris, est in naturalem et voluntarium : unus praecedit, alter sequitur indicium rationis. Timor voluntarius, si in amore plene ordina­ to radicatur, est filialis, si vero parti ni in ordinato, partim in inor­ dinato, est initialis. Simul enim in anima est amor Dei ordinatus et amor creaturarum inordinatus, quando creaturae minus quam Deus, praeter modum tamen, amantur. Tunc separatio tum a Deo tum a creaturis sed principaliter a Deo timetur. Inordinatus timor creaturae non secundum speciem sed iuxta materiam divi­ ditur in servilem, mundanum et humanum. Primus in nimio amore sui fundatur, atque eo malum aeternum nimis timetur. (*) Cf. Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2rb.— Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol.244va. — S. Augustinus, Sermo in monte, lib. 1, c. 2 (PL 34, 1231). P) Lc. 17, 10. (a) « Hinc patet, quare dicitur : a Replebit eum spiritus timoris », quia debet esse cum singulis et quare combinantur alia dona bina et bina, sed non sic timor ; Eccli. 25 [v. 14] : « Timor Dei super omnia sc superposuit ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2ra. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244va. — I2Ç — Secundus ex amore nimio temporalium, tertius ex amore nimio vitae corporalis dicitur, istisque malum damnosum sive malum dolorosum admodum timetur (l). Ratio divisionis bene accomodata doctrinae doni solute et perpulchre concinit diversas auctoritates. Bcda tantum timoris filialis et initialis meminit, quia timorem voluntarium ordinatum dividit. Initialis enim magis ad ordinatum, quam inordinatum inclinatur. Augustinus interius rem perpendens tres species ti­ moris, servilem quidem, initialem et filialem protulit, quia ut­ rumque, et ordinatum et inordinatum timorem attendit. Magis­ ter Lombardus et ipsum inordinatum timorem dividit, ideo quattuor species enumerat. Alii magistri etiam timorem huma­ num et mundanum secernunt, naturalem vero adiungunt, et sic sex partes timoris accipiunt. Divisio autem Damasceni re­ duci potest ad traditionalem (3). Sollertia Magistri Richardi alias quoque divisiones invenit, quae ingenium eius laudant. Sic secundum ipsum triplici bono : delectabili, expedienti et honesto, opponitur triplex malum : tristabile, damnosum et indecens. Iuxta hoc triplex malum tam­ quam obiectum timoris perficitur divisio. Vel etiam penes noci­ vum discernitur timor, qui est proprie fuga nocivi (a). De differentiis timoris quaerit, quaenam earum sit donum ? Constat humanum et mundanum non esse dona, quia sunt simpli­ citer mali et inutiles. Item timor naturalis, quia non est bonum gratuitum sed naturale, non est donum. De timore vero initiali et filiali constat, quod sunt dona. Tota igitur quaestio ad timorem servilem coarctatur. Ad respondendum in eo distinguitur timor poenae et huius intensitas, qua timorem separationis excedit. Timor poenae est bonus, a Spiritu Sancto in mente immissus, in­ tensitas vero est mala, ex nimio amore sui exorta. Timor servilis timorem poenae, et non intensitatem, communicat initiali. Ratio-(*) (*) Cf. cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2va. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244rb. (2) Cf. ibidem. (8) Cf. Cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2vb.— Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 244Tb. - 130 — ne igitur timoris poenae, et non intensitatis, est donum Spiritus Sancti (B). Certe non modo timore poenae aeternae sed etiam poenae temporalis potest Spiritus Sanctus timentem ad bonum ducere, tamen, quia talia mala temporalia raro uti poenae pro peccatis infligendae accipi censentur, timor poenae temporalis non dici­ tur donum Spiritus Sancti (2). Timor servilis est donum, licet in patria non remaneat. Suf­ ficit enim pro singulis generibus donorum, si quaedam species persistat, sic filialis de dono timoris (3). Ut omnia in harmonia conspirent, singula dona habent correspondentem beatitudinem, petitionem et virtutem, et ordinan­ tur contra quoddam vitium naturae et vitium voluntatis. Sic ex donis sapientia fidem, intellectus spem, consilium caritatem adiuvat. Donum vero timoris respiciunt prima beatitudo, sanctifi­ catio nominis Dei ut petitio, extollentia et superbia ut vitium naturae et voluntatis, denique temperantia ut virtus (4). Ut uno verbo concludamus, apud Magistrum Richardum magnum conatum ad unitatem doctrinalem observamus. Nathra et voluntas sunt duo principalia animae agentia, quorum pri­ mum donis, alterum vero virtutibus perficitur. Sicut ratio virtu­ tis ita etiam ratio doni suo principio agenti coaptatur. Sed donum non tantum in generali, sed etiam in speciali rationem habet horum (1) «Solutio. Concedo, quod timor etiam servilis est donum Spiritus Sancti adminus secundum aliquid sui. Distinguamus enim in eo timorem poe­ nae et intensionem timoris tantam, qua excedit timorem separationis a Deo. Dico ergo : quod immissio timoris illius est a Spiritu Sancto et donum eius ct bonum; sed intensio illa non est bonum nec a Spiritu Sancto, sed a sui amore nimio ; et id boni quod habet timor servilis communicat timori initiali sine intensione et malo ». Cod. Oxon. lat. 57, fol. 213Tb. — Cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 245va. (2) Cf. ibidem. (3) « Dico ergo ad primum contra : quod cum dicitur omnia dona esse in patria, pro generibus singulorum verum est, ibi enim aliquis timor est, scili­ cet filialis, et sic de aliis ; sed pro singulis generum falsum est ». Ibidem. (4) Cf. tabulam prolatam iu cod. Oxon. lat. 57, fol. 2i2r ; iu cod. Vat. Ottob. lat. 294, fol. 2441· est illegibilis. - i3» - principiorum agentium. Sic divisio timoris respectu horum perfi­ citur. Conspiratio, licet aliquando nimia diligentia facta est, ne dicam coacta, sapientem constructorem ostendit. II. — Robertas Kilwardby (’). — Magister Kilwardby rationes tum postulantes tum recusantes identitatem do­ norum cum virtutibus candide proponit, dum in capite solu­ tionis conceptionem communem enuntiat : « omnes ponunt com­ muniter quod differunt dona et virtutes secundum rem et quod sunt habitus diversi, sed in modo differendi maxima est opposi­ tio, quarum formosissima et communissima est, quod in nobis sunt tria genera actuum, scilicet primi, medii, perfecti » (a). Haec opinio formosissima et communissima non est alterius, quam S. Bonaventurae, quam fideliter, saepe iisdem verbis no­ tam reddit. Actibus primis potentias naturales rectificare, mediis expedire, ultimis vero perficere attribuitur. His trium generum actibus correspondent tria genera habituum gratuitorum, nem­ pe virtutum, donorum et beatitudinum. Habitus virtutum ad recte agendum, habitus donorum ad expedite agendum, habitus (*) Cardinalis Robertas Kilwardby, patria Anglus, ingenii inventa discipli­ nis excultus Lutetiae Parisiorum liberales artes professus, dein ibidem rexit in artibus, cuius in his peritiam praecipue quoad grammaticalia et logicam re­ dacta in scriptis edocent documenta. In patriam reversus fratribus Dominicanis se adiunxit, studiosus in divinis scripturis originalibusque SS. Patrum libros Augustini fere omnes aliorumque doctorum plurium per parva distinxit capi­ tula, sententiam singulorum sub brevibus annotando. Provincialis Angliae factus per undecim annos rexit Fratres. Vir scientia perfectus et optimis mo­ ribus adornatas 1272 a Gregorio X Archiepiscopus Cantuariensis nominatus, a Nicolao III 1278 Cardinalis Portuensis dignitate auctus anno sequenti diem supremum obiit. — Cf. F. Eiirle, op. cit. in Xenia thomistica, vol. 3, p. 557 ss. — F. SoiLMER-SECKEXDORFF, Studies in the life of Robert Kilwardby, O. P., Romae, 1937 (Inst. Histor. FF. Praed., Dissertationes historicae, Fasc. VIII). Elenchum operum Card. Kilwardby videsis p. 14 ex cStamserkatalog ». Textus Comment. in d. 34, libr. Ill Sent. : ex ms. cod. Merton College, Oxonii, n. 131. (*) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66ra. - 132 - vero bcatitudinum ad perfecte agendum sunt. Virtutes sunt do­ nis minus nobiles habitus quoad statum, quia virtutes in statu imperfectionis, dona autem in statu perfectionis operantur (‘). Opinionem communem simulque doctrinam S. Bonaventu­ rae Magister Kihvardby valde ambigit : « Haec omnia dubitabilia sunt mihi et incerta » (’). Rationes directe tamen non contra S. Bonaventuram, sed contra omnes dona a virtutibus seiungentes ordinat. Sacra Scriptura enim aliter sentit, quando virtutes dona nominat. Non ignoratur responsum, quod ad talem obiectionem dari solet : aliter sumuntur dona, quando virtutes esse dicuntur, et quando in septenarium numerantur. Sed ut dona communius et strictius accipiantur, fundamentum non datur, vera autem auctoritate « nunquam et nusquam » roboratur. Doctrina vero S. Bonaventurae simpliciter non videtur probanda, cum aperte doceatur timorem servilem et dona speculativa posse inesse, ubi nulla est virtus. Quomodo ergo dona possunt dici virtutibus habitus altiores ? Etiam auctoritates, sicut SS. Augustinus, Gre­ gorius et Magister Hugo, cui multum confidit, modo contrario sentiunt, quando dona esse materiam virtutum innuunt. Insuper, recreatio et reformatio imaginis Dei debet fieri per illud, quod est supremum in esse gratiae. Si igitur haec recreatio et reformatio per virtutes perficitur, constat eas et non dona esse supremum in esse gratiae. Virtutibus igitur habitus ulteriores et nobiliores recognoscendi non sunt. Unde acerba conclusio sonat : « Viden­ tur ergo mihi irrationabilia et incerta, quae dicunt, si debeamus Scripturae apostolicae et sententiis Sanctorum Doctorum adhae­ rere « (’). Sententiam suam sic enuntiat : « Salva ergo aliorum veritate sine praeiudicio eorum dico, quod mihi videtur ad principalem quaestionem : quod septem virtutes praetactae, scilicet tres theo­ logicae et quattuor cardinales et dona septem, de quibus Isaias XI (v. 2), reducuntur ad invicem, et partim in idem veniunt (x) a. ibidem. (·) Ibidem. (’) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66rb. »33 - secundum rem et partim differunt » (*). Ulteriorem explicatio­ nem per comparationem ad iustitiam praebet, quae in declina­ tione mali, et actione boni consistit. Declinare a malo tripliciter, diminute, sufficienter et abundanter ad salutem fieri potest. Diminute ad salutem declinatur a malo aut ex defectu habitus, aut ex defectu gratificationis habitus, cum quis timendo dimittit malum ex habitu firmo, sed nondum caritate formato. Talis habitus est timor servilis. Sufficienter autem ad salutem declinatur a malo in quolibet gradu timoris casti, cum abundantia tamen in solo timore filiali, qui ex amore perfecto procedit. Sunt igitur in declinando a malo quattuor gradus, omnesque ad donum timoris pertinentes, et duo diversi habitus, quorum uno diminute, altero vero sufficienter vel abundanter retrahitur quis a malo. Agere bonum pari ratione diminute, sufficienter et abundanter accidere potest. Actus diminute bonus fit sive ex defectu habitus, sive ex defectu gratificationis, cum habitus sit adhuc informis. Sunt igitur iterum quattuor gradus, quibus bene agere possumus, et omnes quattuor gradus inveniuntur in donis bonum prosequentibus (*). (*) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66va. (*) α Verumtamen dona plura sunt quam virtutes, sed omnes virtutes dona sunt ad quae videtur intelligendum et notandum, qutxl primae iustitiae partes sunt declinare a malo et facere bonum. Declinare autem a malo est trip­ liciter. scilicet diminute ad salutem et sufficienter et abundanter. Diminute etiam ad salutem potest quis timore declinare a malo dupliciter : uno modo ut sit diminutio ex defectu habitus, secundo modo ut sit diminui io ex defectu gra­ tificationis habitus ; vgr. cum quis subito motu mentis timendo dimittit ma­ lum, vel alter non ex habitu firmo : hoc est diminutio quia non est habitus unde procedit actio. Dico enim habitum, sicut docet Aristoteles in 2 Ethic. [B 5. xio6b, 36], quo ita disponitur quis ut scienter et voluntarie operetur cum projiosito immutabiliter operandi i. e. perseverandi. Cum autem quis dimittit malum cum voluntate perseverandi, in hoc tunc dimittit ex habitu quo disponitur, sed nondum sufficit ad salutem donec et caritate hoc fiat. Talis est timor servilis. Declinare a malo cum sufficientia ad salutem igitur in quolibet gradu timoris casti, declinare autem cum abundantia est in timore filiali, ubi est amor perfectus, unde procedit timor. Sic igitur habens in decli­ nando a malo quattuor gradus et duos habitus diversos secundum praedeter- - 134 - Dum dona omnes quattuor gradus, virtutes gratuitae tan­ tum ultimos duos complectuntur. Virtutes, si sunt in statu ineo» hationis, sufficienter, si vero sunt in statu perfectionis, abundanter agunt ad salutem. Habitus autem, qui propter defectum gratifi­ cationis diminute agunt bene ad salutem, virtutes informes vo­ cantur. Ad infimum gradum virtutes nullo modo descendunt (x). Actiones nostrae concomitantur et diriguntur notitia caven­ dorum et agendorum, quae ad salutem iterum diminuta, suffi­ ciens et abundans fieri potest. Est diminuta, si non ad omnia necessaria et non complete se extendit, sicque fieri potest aut habitus, aut levis dispositio. Est sufficiens, si sub eius directione salus attingitur. Est vero abundans, si non tantum ad propriam nostram salutem sufficit, sed etiam aliis docendo et consulendo subvenire potest. Omnes hi gradus notitiae inveniuntur in dono scientiae et consilii, quae ad vitam activam pertinent (*). lidem gradus inveniuntur etiam in dono intellectus. Potest enim intelligere spiritualia et aeterna minus, satis et plus, quam oportet. Patet igitur omnes gradus esse in donis speculativis sicut in activis, nullus tamen eorum est virtus, nisi sub ea intelligamus etiam virtutes intellectuales, et tunc etiam non omnes gradus ab illis attinguntur. Dona igitur multo magis se exten- minata de timore, et omnes isti gradus dona sunt et evidenter continentur sub dono timoris. Facere vero bonum pari ratione convenit diminute ad salu­ tem, sufficienter et abundanter. Diminute dupliciter, scilicet ex defectu ha­ bitus unde proveniat actio et ex defectu gratificationis, cum insit habitus sed informis, et sunt sic quattuor gradus in benefaciendo. Omnes dona sunt et hos quattuor gradus invenis in pietate et fortitudine et etiam in sapientia ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66va. (*) «De praedictis gradibus omnibus nota, quod gradus diminute actui ad salutem [fol. i66vb} non sunt virtutes gratuitae, sufficienter autem et abun­ danter actui sunt virtutes secundum duos status, scilicet secundum statum inchoationis et perfectionis. Illi autem, qui diminute agunt ad salutem in maio­ ri gradu, sunt virtutes informes ; in minori, non sunt virtutes neque informes neque formatae, et ita innotescunt satis scienti praedeterminata de virtutibus et donis ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i66va-vb. (*) Cf. ibidem. - >35 — dunt quam virtutes, ideoque recte dicuntur omnes virtutes esse dona, sed non omnia dona virtutes, quod sic exprimitur : dona et virtutes partim in idem veniunt secundum rem et partim dif­ ferunt (*)· Virtutes igitur sufficienter rectificant hominem ad salutem, nec tamen dona sunt superflua, quia ipsa idem faciunt, sed modo ampliori. Dona enim continent praeparationes et signa virtutum, ipsas virtutes, iisque annexa et sequelas (’). Septem dona totam vitam iustam complectuntur. Tota enim iustitia consistit in declinando malo et prosequendo bono. De­ clinatur a malo per donum timoris. Prosequitur autem bonum et quidem contemplativum ex parte aspectus per intellectum, ex parte affectus per sapientiam. Bonum vero actionis, si agitur de communibus et facilioribus, attingitur ex parte aspectus per scientiam, ex parte affectus per pietatem ; si autem de difficilio­ ribus et minus communibus agitur, ex parte aspectus consilium, ex parte affectus fortitudo advenit (’). Beatitudines autem non videntur esse aliud quam dotes virtutum et donorum, quas in patria habebunt iusti propter vitam in terra recte peractam. Sunt ultima complementa virtu­ tum et donorum, quibus Deus, ultimus finis sub diversis rationi­ bus attingitur. Deus enim est finis omnium virtutum et donorum secundum diversas tamen rationes (‘). (x) « Quum igitur quaeritur, utrum dona sint virtutes vel non : et loquor semper de virtutibus proprie secundum quod continent tres theologicas et quattuor cardinales, distinguendum : quod dona activa, et hoc in statu suffi­ cientiae ad salutem et ultra, virtutes sunt ; dona vero speculativa sive activa citra statiun sufficientiae non sunt virtutes gratuitae sed forte aliquando vir­ tutes informes, non tamen semper ut praedictum ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. idyra. (4) < Omne enim, quod datur, donum est, virtus autem est, quo agitur ali­ quid ; et ideo bene dicitur habitus activus meritorie virtus, et communiter quidquid confertur in iustificando vel in auxilium vel praeparationem vel sig­ num iustitiae donum». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i67rb. (3) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. i6.|rb. (*) « Ad ultimum quaesitum : de differentia virtutum, donorum et beati­ tudinum. Quantum mihi videtur, differentia virtutum et donorum dicta est ; -- 136 — Donis tam amplam notionem includentibus, ut etiam ad praeparationes, signa et sequelas virtutum se extendant, donum quoque timoris similem amplitudinem habet. Sicut gratia prae­ veniens iustificationem et subsequens, utraque est gratia, ita timor servilis praeveniens iustificationem et timor subsequens eam est donum Spiritus Sancti. Timorem servilem esse donum, causa et effectus eius monstrant. Causatur enim a quodam dono, nempe a fide informi poenarum et indicii atque ultionis divinae. Pro effectu aliquid iustitiae, nempe declinare a malo, habet. Sed tota iustitia nonnisi a Deo datur (’). Ratio timoris servilis pulchre cognoscitur, si ad duas mentis facies attenditur, quarum una ad aeterna, alia ad temporalia convertitur. Peccator in prima facie durescit, ne recipiat primam veritatem, neque ab ea impressionem suscipiat ; in alia lenitur, ut naturae inferiori conformetur, eiusque impressionem recipiat, et sic legi cupiditatis assimiletur. Ex contrario per timorem servilem anima se humilians in prima facie lenitur, ut primae veritati aeternae et legi iustitiae conformetur ; in alia durescit, ne a cupiditate carnali trahatur (*). Timor enim servilis homi­ nem Deo subicit, et subiciendo eum erigit. In timore bono homo deicitur a mundo ad Deum, quod est humiliari et exaltari (3). Sic donum timoris est praeparatorium ad inhabitationem Spiritus Sancti, tamen propter servilitatem annexam cum Spiet beatitudines, ut videtur mihi, et in praecedentibus tactum est, sunt, dotes harum virtut um et horum donorum, quas in patria habebunt, propter quas in via operantur et ad quas ordinantur et tendunt, et istae forte sunt ultima com­ plementa virtutum et donorum in communicatione sui cum finibus suis ultimis, et hoc est cum Deo secundum diversas rationes. Deus enim est finis omnium virtutum et donorum secundum rationes tamen diversas ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. lôyrb. — Cf. ibidem fol. I03vb. (*) « Respondeo dicendum [fol. 1581·«], quod timor servilis est donum Spi­ ritus Sancti. Et hoc patet tum ex causa tum ex effectu. Ex causa : quia causa­ tur ex fide poenarum et iudicii atque ultionis divinae, quae fides sine dono Dei esse non potest. Ex effectu : quia timor ille facit declinare ab operibus malis, et hoc aliquid iustitiae est ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. I58rb-va. f) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. I58va. (3) Cf. ibidem. - 137 - ritu nequit commanere (’)■ Timor enim servilis potest considera­ ri ut est timor vel ut est servilis. Tantum primo modo est compossibiliscum caritate. Nam ex parte timoris est timere et fugere pecca­ tum propter poenam, quod est donum Dei. Inconvenienter tunc timetur peccatum, quando principaliter non propter malitiam sui sed propter poenam fugitur ; quod est timoris ut servilis. Servilitas igitur facit poenam causam principalem dimittendi peccatum, sicque timorem ordine debito privat (4). Timor servilis inquantum servilis est malus, quia ex illo amore inordinato oritur, quo peccator plus amat seipsum quam Deum. Quod enim plus amat, illius contristationem plus fugit. Peccator igitur plus fugit contristationem sui, quam Dei. Contris­ tatio autem éui est poena, contristatio vero Dei est culpa. Inor­ dinatio ergo timoris servilis in eo est, quod in timendo poenam culpae praeponit (3). Timor servilis vero quo timor est bonus, quia ex tali amore gratuito non gratificante sed gratis dato oritur, qui consequitur fidem de ultione iustitiae. Nullo modo enim credit quis ultionem iustitiae, nisi aliquo amore consentiret ad credendum (*). Fir(*) « Dicendum, quod servilis quatenus est ex parte timoris inesse cum inhabitante Spiritu Sancto, et in eo donum eius est, quantum vero est ex parte servilitatis non potest, et sic non est eius donum ». Ibidem. (a) α Ad tertiiuu, quod ille timor, quo fur timet suspendium et ideo cavet furari, partim bonus est et partim malus. Quantum enim ad hoc, quod continet poenam sibi futuram et quantum ad hoc vitat malum culpae [bonus est] ; quantum vero ex tali causa vel principaliter vel omnino vitat illud, ma­ lus est, quia vituperabile est ex tali causa vitare malum vel facere bonum ita, quod intuitus poenae sit principalis vel tota causa, similiter et est de timore ser­ vili. Sed timor nihilominus servilis donum Dei est ratione bonorum, quae in eo sunt». Cod. Oxon. lat. 131, fol. rsSvb. (s) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. I59va. (4) a Timor servilis licet imus simul sit malus et ab amore libidinoso, ta­ men unde timor est, et est bonus et ab amore gratuito non gratificante sed gra­ tis dato tantum ab illo scilicet amore quo consentit articulo de ultione iustitiae quam nondum videt. Quia si dicis, quod non consentit ex amore aliquo quia non amat id quod credit nec hoc ipsum credere, sed neque amat quod alii hoc cre­ dent vel crediderunt quos imitando ipse credit; aestimo, quod nullo modo sine ratione credet non viso nisi per aliquem amorem coherentein consensum ad cre- - 138 - miter credens de iustitia ultrice timet culpam saltem propter poenam sive aeternam sive temporalem a Deo infligendam. Firma igitur credulitas et timor ex ea ortus est donum Dei. Timoris servilis ergo habitus est donum, cuius obiectum est malum cul­ pae, ut est poenae causa (x). Sicut ipse timor servilis, ita eius usus dupliciter potest con­ siderari, scilicet ut est timoris vel ut est timoris servilis. Si ratio tantum a timore sumitur, est bonus, si vero ascendit ad servili tatem, est peccatum (*). Actio ipsius habitus timoris per se con­ siderati vitat poenam et odit culpam propter odium poenae, est bona. Actio vero timoris servilis ut servilis dolet de statu iusti­ tiae ultricis, ideoque est mala. Sed sicut timor servilis per se donum, tamen propter servilitatem annexam est malus, ipsum serviliter timere non per se, sed per accidens est malum (3). Alia sententia etiam tangitur, quae distinctionem in timore servili non ponit, ideoque usum eius simpliciter malum enuntiat (♦). dendura. Saltem enim placet ei haec veritas, quam conspicit iu lege conscientiae apud incommutabilem veritatem ut credat, sicut alii plureset maiores credunt et crediderunt, et sicut scripturae, quae ab hominibus sacrae nuncupantur, testantur». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i59vb. (*) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. 15973. (2) « Usus timoris servilis potest considerari dupliciter : scilicet ut est timo­ ris, vel ut est servilis ; vel sic potest considerari eius usus non ascemendo ra­ tionem servilitatis vel concernendo. Primo modo usus bonus est, scilicet dis­ positus ad gratiam, secundo modo malus et peccatum, et sic distinguitur penes per se et per accidens ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. 1597b. (3) « Ad ultimum dicendum, quod cum sic arguitur : timere serviliter est malum et peccatum ; sed hoc est donum Dei ; ergo donum Dei est malum et peccatum. Concedi potest conclusio per accidens, non ut donum Dei, sed di­ cendum quod donum Dei sit peccatum sed aliunde. Sicut enim haec ratio concludit et concedenda est conclusio per accidens : mens est creatura Dei ; sed mens est res peccato deformata : ergo respondeo : deformata est creatura Dei. Sic iu proprosito est, quia peccatum nihil aliud est quam actio deformata per inordinationem ; si autem acciperetur timere absolute praeter rationem servilitatis, non esset concedendum, quod sit peccatum vel malum d. Cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ora. (*) « Aliqui tamen volunt, quod usus timoris servilis simpliciter malus sit et peccatum sine distinctione, quia nomen ipsum secundum quod huiusmodi — 139 - In serviliter timente igitur duplex voluntas repetitur : una legi cupiditatis conformis, alia articulo fidei de ultione iustitiae obsequens. Prima vult peccatum simpliciter et absolute, altera vero vitat malum tantum conditionaliter. scilicet propter iustitiam ultricem. Sic timens igitur simpliciter est peccator, quamvis aliquod donum Dei habeat (’). In timore servuli sic descripto illud, quod est ex gratia Dei, caritate superveniente non tollitur, nempe ipsum timere culpam ut causam poenae, sed modus tollitur inordinatus, qui ex servilitate annexa oritur (8). Si timor ut servilitate circumscriptus concipitur, servilis ab initiali timore specie non distinguitur. Hoc casu enim initiale ut genus cum duabus differentiis, scilicet servitute et castitate as­ sumitur. Si vero timor servilis sine distinctione accipitur, specie ab initiali différé dicitur (8). Ut timor castus cognoscatur, ad amorem castum compara­ tur : « sicut habitus amoris casti est conformatio mentis secun­ dum affectum cum arte incommutabili recte amandi, sic habitus casti timoris est conformatio eiusdem cum incommutabili arte recte timendi » (*). Incommutabilis autem ars recte timendi praeimportat inordinationem ; et isti nolunt accipere usum timoris servilis, nisi secundum quod servilis est et ita per se ». Cod. Oxon. lat. 131, fol. i59vb. (l) u Patent enim isti duo habitus in tali anima : unus conformitas volun­ tatis cum lege cupiditatis qua vult peccatum et dolet de ultione iustitiae, alius quo conformatur per fidem articulo de ultione iustitiae in peccatores ; et prior simpliciter malus est, secundus simpliciter bonus secundum se. Sed primus denominat animam simpliciter et absolute, secundus conditionaliter ; secundum primum enim simpliciter vult peccatum, secundum reliquum non vult peccatum sed hoc propter poenam, et ideo ille licet sit bene timens quoad aliquid, simpliciter tamen peccator est ; licet enim nolit peccatum quoad prohi­ bitionem manus, et hoc propter poenam, vult tamen simpliciter ]>eccatum quoad animum. Amat ergo ille bonum conditionaliter tenuiter, amat vero ma­ lum absolute et multum». Cod. Oxon. lat. 131, fol. I59va. (4) e Ad secundum : quod illud servilis timoris quod est Dei gratia non tol­ litur caritate superveniente, scilicet ipsum timere culpam et poenam, sed modus tollitur, quo servilis est ». Coo. Oxon. lat. 131, fol. i59rb. (3) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ora. (*) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i6orb. Ho — cipit timere culpam prae omnibus, sicut ars recte amandi, iustitiam amare prae omnibus postulat. Actus igitur primus et principalis ac proprius timoris casti est ille, qui ab arte recte timendi praecipitur. Sed ars recte timendi dum timere culpam iubet, timere poenas nec praecipit nec prohibet, nisi sit in praeiudicium iustitiae, sed tantum permittit. Timere ergo poenas nonni­ si actus secundarius et accidentalis ac permissus timori casto at­ tribuitur. Unde habitus casti timoris duplicem usum habet : unum essentialem et praeceptum, alterum accidentalem et per­ missum (*)· Dum caritas est recens et tenera, uterque usus invenitur, quia, cum homo simul diligat iustitiam et propriam naturam, simul timet culpam ne offendat iustitiam. et poenam ne offendat naturam. Sed amor sic divisus minus potest obvenire utrique. Unde crescente caritate ut augeatur amor iustitiae, subtrahi de­ bet amor naturae. Quanto igitur plus diligitur iustitia, tanto mi­ nus diligitur natura, et consequenter quanto plus timetur culpa, tanto minus timetur poena. Perficiente ergo caritate totus amor vertitur in amorem iustitiae, et totus timor poenae in timorem culpae. Exinde natura non diligitur propter se, sed propter ob­ sequium iustitiae, neque timetur amplius poena propter se, sed propter iustitiam. Caritate igitur perficiente eicitur usus acciden­ talis respectu poenae, et remanet tantum usus essentialis respec­ tu culpae. Quia autem timor castus dicitur initialis respectu actus accidentalis, et filialis respectu actus essentialis, timor initialis evacuatur, et restat solus filialis (*). Distinctio igitur timoris casti in initialem et filialem per usum praeceptum et permissum sive essentialem et accidentalem explif1) « Patet igitur quod lex recte timendi unum iubet, scilicet timere cul­ pam, reliquum permittit, scilicet timere poenam. Et ita habitus timoris casti habet duplicem usum sive actum : unum essentialem et praeceptum, reliquum accidentalem et permissum ; et primum habet respectu culpae, secundum res­ pectu poenae. Et sic habet iste habitus duo obiecta: essentiale et necessarium, accidentale et permissum ; et sic patet quis sit habitus timoris casti, et quis actus et quod obiectum eius n. Cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ova. (*) Cf. carte illius non est perfectus cum proficiente caritate, sed defectus et consumptio b. Cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ovb. 141 - sentis instabilitas, ut anima ad imaginata fugienda non motu rationali, sed naturali trahatur. Sed ex timore quoque gratuito viri perfecti ad poenam timendam conduci videntur. Etenim ca­ ritas perfecta totam vim in actus suos producendos non semper impendit, sed etiam actus habitui in statu inferiori existenti correspondentes elicit. Nam qui habet aliquem habitum in supremo gradu, actus omnibus gradibus convenientes exhibere potest. Habentes igitur caritatem perfectam non tantum actu timoris filialis gaudent, sed etiam timorem poenae aliquando sentiunt. Timor poenae tamen in perfectis non ab inferiori habitu sed a perfecto et tantum ad horam elicitur. Hoc modo timor filialis ab aliis etiam quantum ad timorem poenae recte distinguitur, et sensus datur, quo illud dictum intelligitur : perfecta caritas foras mittit timorem poenae ('). Sed quomodo potest permittere lex incommutabilis iustitiae naturam propter se amari et poenam propter naturam timeri ? Om­ nis enim amor stans in creatura et non relatus in summam iustitiam peccatum est. Solutione optima occasio offertur, ut doctrina re­ ferendi omnia in finem ultimum expendatur. Lex nempe incommu­ tabilis iustitiae naturam amari permittit propter se quantum ad impletionem consiliorum, quae sunt supra legem necessitatis. Impletio illorum ipsi naturae committitur. At mandata implere et in illis iustitiae obedire praecipitur (*). Attamen tum in mandatis tum in consiliis natura ad iustitiam refertur. Refertur quidem, licet alio et alio modo. Dum enim in mandatis iustitia simul rationem finis ultimi et proximi habet, in consiliis tantum partem finis ultimi et remoti agit. In consiliis enim finis proximus et primus est placitum ipsius naturae. Finis ultimus est praecep­ tus, primus tantum permissus, permittitur enim naturae propter se ut propter finem primum et proximum amari. In oboedientia igitur mandatorum iustitia praecipit se amari ut utrumque fi­ nem ; in permissione autem consiliorum praecipit se amari ut fi­ nem ultimum, et permittit naturam amari ut finem proximum. (x) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. x6irb-va. (2) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ivb. - 143 — Lex ergo incommutabilis iustitiae naturam propter se amari et poenas propter naturam timeri concedere potest (l). Sed lex incommutabilis iustitiae, dum timorem poenae per­ mittit, timorem respectu culpae imperat. Hic actus timoris ca­ sti principalis timet iustitiae offensam et desertionem, quae mo­ do ut impossibilis modo ut possibilis evenire imaginatur. Cum ut impossibilis imaginatur, sicut in patria, tunc non timetur, ideo timor offensae et desertionis cessat. Cum vero ut possibilis, sic­ ut in statu viae, fingitur, aut a prope aut a longe contingere pu­ tatur. Primum horum modorum perfecta caritas evacuat, quia multum elongat a culpa, secundum vero auget (*). vSed hac so­ lutione illa praefertur, quae malum evenire possibile sub tripli­ ci aspectu considerat. Malum possibile imaginatur modo cum opinione eius eventus, modo cum formidine et dubitatione even­ tus, modo vero cum securitate quadam non eveniendi. In omni­ bus tribus modis reperitur communis actio habitus timoris, nem­ pe odisse vel detestari malum possibile evenire. Sed in primo et secundo modo adiungitur quaedam molesta animae passio, plus quidem in primo, quam in secundo, quia plus inquietat opinio, quam formidat dubitatio. In tertio modo vero securitas spei su­ peradditur. Timor culpae igitur in primo et secundo modo, quia cum passione molesta coniungitur, rationem poenae habet, in tertio modo autem ratio poenae intermittitur (3). Si nunc de usu doni timoris in patria existente inquiri­ tur, attentionem animi ad doctrinam donis communem evocat. Singula dona in via agunt propter fines proprios in patria obti­ nendos, qui non sunt nisi ipse Deus sub diversis rationibus attin­ gendus. Beatitudines ipsae sunt dotes particulares, quibus do­ tatur iustus fines donorum assecutus, ut ex illorum collectione beatitudinem perfectam habeat. Dona igitur illis obiectis utuntur in via, quibus ad fines suos perveniunt. In patria autem omittunt illa, quia pro obiecto fines suos recipiunt. Haec autem (*) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. i6ara. (*) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. i6zrb-va. (’) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. 162va. - H4 - mutatio etiam mutationem usus infert, quia alius est usus, quo finis obtinetur, et alius, quo in fine quiescitur (*). Sic in via ti­ mor castus culpam fugit et odit principaliter, ne ea amorem, quem Deo exhibere debemus, creaturae tribuamus. Timor igitur colligit amorem ad Deum et ordinem subiectionis ad ipsum ser­ vat, donec utrumque in nobis perficiatur. Non tantum inferiores timores, sed etiam filialis quoad usum in patria evacuantur, quia ipsum timere offensam aliquid imperfectionis includit. Remanet solus habitus timoris, qui novo actu Deo perfectam reverentiam exhibet. Sed ne actus iste pro illo statu reservetur, additur : « quod timor hic reveretur Deum, verum est, sed modicum re­ spectu eius, quod erit in patria : et similiter est de aliis donis et virtutibus quod unumquodque illorum aliquid habet ultimi fi­ nis tamquam arrham etiam in via, sed laborant hic utendo obiectis suis iuxta doctrinam incommutabilis iustitiae ut ad ipsorum perfectionem attingant » (*). Doctrina de donis et in particulari de dono timoris modo descripta Magistrum Kilwardby theologum ingenio praeditum fidelemque traditionis custodem ostendit, qui doctrinam a prio­ ribus receptam in quadam grandi synthesi elaborare potuit. * ♦ ♦ In hoc capite exposita perstringimus, ut ea, quibus schola pri­ mitiva dominicana ad evolutionem doctrinalem timoris Dei at­ tulit. colligamus. i. — Notio doni. — In schola franciscana nisus in eadem via remanendi, se mutuo fulciendi, totumque quoddam efficiendi experitur ; substantialiter doctrina Philippi Cancellarii, quae de manu in manum traditur, perpolitur, elaboratur et perficitur. Schola vero dominicana non est ad unam doctrinam alligata, for­ sitan quia similem magistrum ut Alexandrem Halensem, qui opi­ nionem suam iam auctoritate sua fratribus imposuit, nondum (*) Cf. cod. Oxon. lat. 131, fol. lôjva-vb. (a) Cod. Oxon. lat. 131, fol. i63vb. - H5 - habuit. Spiritus scholae liberior, at inquietior, studiosissimus co­ natus est diffusior, diversas vias pervadit, ubique veritatem quae­ rens et investigans. Magistri ex schola dominicana pertractati indole propria quaestiones proponunt et solvere satagunt. Cardinalis Hugo tres opiniones lectorem edocet, quin ad unam alteramque impellat. Prima sat antiquata ex donis quae­ dam ad virtutes numerat ; altera aliunde incognita dona virtu­ tum effectus, praegustationes beatitudinis aeternae considerat. Tertia magis magisque recepta dona ut expeditiones virtutum in operando respicit. Doctrina sat diffusa, qua virtutes ad expurgandum animam a peccatis, dona ad sanandum a sequelis ordinantur, a Richardo Fishacre perite et ingeniose in quadam synthesi elaboratur. Per peccatum duo principia agentia, natura et voluntas, sunt infecta, sed ex liberalitate divina voluntas per virtutes, natura vero per dona reparantur. Principium corruptionis non in natura, sed in voluntate est quaerendum. Ideo quando Deus his potentiis virtutes et dona suppeditat, voluntas tum ex parte sua, tum ex parte naturae debitrix Deo efficitur. Unde beneficia divina non respectu voluntatis, sed naturae vocantur dona ; ad notio­ nem enim doni requiritur, ne accipiens reddatur debitor. In dignitate sicut voluntas naturam sic virtutes dona antecel­ lunt. B. Petrus de Tarantasia sequitur S. Bonaventuram distin­ guendo tres status iustitiae, quorum medius dona habet ut ha­ bitus proprios ad actus huic statui convenientes producendos. Cum S. Alberto vero donis actus duplicis generis tribuit : acci­ dentales contra vitia eorumque sequelas ordinatos, et essentiales, quibus dona proprie « faciliter et expedite » agere dicuntur. Lo­ quitur etiam de modo agendi divino donorum, quod doctrinam S. Thomae nobis commemorat. Cardinalis Kilwardby optime novit doctrinam S. Bonaventurae, sed eam ut incertam, auctoritatibus minus conformem omittit. Solutio ab eo proposita, sine dubio subtilis et perpensa, eo nititur, quod donis maiorem extensionem quam virtutibus permittit. Etenim tum in malo vitando, tum in bono agendo — 146 — potest procedi aut insufficienter, et quidem sive ratione carentiae habitus, sive saltem ratione carentiae habitus formati, aut suffi­ cienter, aut abundanter ad salutem. Habitus, quibus aut suffi­ cienter aut abundanter operatur ad salutem, sunt simul virtutes et dona ; habitus vero, quibus insufficienter operatur, sunt dona et virtutes informes, si insufficientia ex sola carentia informatio­ nis oritur ; aliter sunt sola dona. Sic diminute ad salutem ex de­ fectu gratificationis declinatur a malo timor servilis, sufficienter quilibet timor castus, filialis autem abundanter. Dona igitur et virtutes partim in idem veniunt, partim autem differunt, nam dona continent et praeparationes virtutum et virtutes et earum sequelas. 2) Donum timoris ut ab alio timore melius discernatur, B. Petrus de Tarantasia distinguit timorem-passionem et timoremhabitum. Timor-passio sponte surgit a natura ad quoddam malum vitandum, ideoque naturalis vocatur. Timor-habitus autem ad tale malum fugiendum disponit, quod in se solum non movet ad vitandum. Timor-habitus est moraliter bonus vel malus. Si ha­ bitus bonus, donum vocatur. 3) Timor servilis est praeparativus ad inhabitationem Spi­ ritus Sancti, nam hominem subiciendo Deo a servitute mundi et carnalium in libertatem vindicat. Est igitur donum. Ut autem hoc recte intelligatur, Cardinalis Kilwardby in timore servili distinguit timere et fugere peccatum propter poenam et servilitatem, qua timetur peccatum principaliter propter poenam et non propter intrinsecam eius malitiam. Timor servilis tantum abstrahendo a servilitate est donum, qui tunc consequitur fidem de iustitia ultrice. Quare autem servilitas ipsum habitum timoris servilis non inficiat, B. Petrus de Tarantasia explicat : servilitas enim non per inhaerentiain sed tantum per concomitantiam de habitu timo­ ris dicitur. Similiter Magister Richardus distinguit in timore servili ti­ morem poenae et eius intensitatem, qua magis poena quam sepa­ ratio a Deo timetur. Timor servilis est donum, si in timore poenae intensitas non consideratur. - 147 — De usu timoris servilis B. Petrus de Tarantasia solutionem S. Bonaventurae defendit. Servilitas tunc deformat actum ti­ moris servilis, si non solum habitualiter. sed actualiter eum concomitat. — Cardinalis Hugo de quibusdam aliis opinionibus in­ struit. Impugnatur opinio, qua usus timoris servilis ideo non bonus dicitur, quia non est meritorius. Sic enim nec actus fidei bonus diceretur. — Quidam, inter quos est Magister Richardus, eo modo bonum tenent usum, quo ipsum timorem servilem, nam sicut iste, sic ille est bonus, inquantum non est servilis. — Alii timere serviliter esse malum permittentes usum timoris servilis non illud, sed servire ex timore servi dicunt. — Iterum alii ad malam voluntatem intendentes, quae in timente serviliter inve­ nitur, timere serviliter malum docent. Respectu voluntatis serviliter timentis, Cardinalis Hugo refert opinionem Petri Corbolensis de voluntate absoluta et con­ ditional!, et Stephani Langton de voluntate rationali et sensuali. Item Cardinalis Kilwardby de voluntate absoluta et conditio­ nal! loquitur, at dum apud Petrum Corbolensem voluntas abso­ luta ad actum non peccandi, conditionalis vero ad actum peccan­ di refertur, apud Cardinalem Kilwardby voluntas absoluta vult peccare. Caeteroquin hae voluntates apud theologos illius tempo­ ris saepe confundi videntur. 4) Quantum ad augmentum timoris initialis Cardinalis Hu­ go notam doctrinam ostendit, quando in timore initiali quattuor elementa, scilicet metum poenae, tormentum conscientiae, cau­ telam et ipsum habitum distinguens crescente caritate duo prima diminui, duo altera autem crescere dicit. — Cardinalis Kilwardby in timore casto distinguit duplicem actum, unum principalem et proprium ab arte recte timendi praescriptum, quo culpa ti­ metur ; alterum secundarium et accidentalem et tantum permis­ sum, quo poena timetur. Timor castus, dummodo utrumque actum possidet, vocatur initialis ; quando vero caritate crescen­ te actus secundarius evacuatur, erit filialis. Ex hoc autem nondum sequitur, quod perfecti in terra ti­ more poenae nunquam percutiuntur. Percutiuntur quidem iuxta Cardinalem Kilwardby tum a timore naturali ex imaginatione - i48 - acerbitatis iudicii divini et nostrae fragilitatis orto, tum ab ipso timore casto. Nam qui habet habitum in supremo gradu, potest producere actus omnibus gradibus correspondentes. Perfecta igitur caritate gaudentibus timor filialis non tantum perfectissi­ mos actus, sed aliquando etiam timorem poenae exercet. Iste timor poenae ab aliquibus timor cautelae vocatur. 4) Timoris filialis actus est in terra timere iustitiae offen­ sam eiusque desertionem. Hic actus, quia offensa et desertio ut malum difficulter possibile putatur, securitatem timentis non perturbat. Quia vero aliquid imperfectionis includit, in pa­ tria evacuatur, ut tanto magis actus reverentialis exhibeatur. 5) De comparatione differentiarum timoris ad invicem. De habitudine timoris servilis ad castum B. Petrus de Tarantasia duas opiniones a S. Bonaventura prolatas relegit. luxta primam timor servilis quantum ad habitum caritate adveniente remanet, quantum vero ad servilitatem tollitur. Huic praefertur altera, iuxta quam timor servilis ex sua essentia specifica timet princi­ paliter poenam, ideoque generice tantum permanet. Timor servilis et initialis iuxta Cardinalem Hugonem spe­ cie inter se distinguuntur, quia obiecta specie diversa timentur. Timor autem initialis et filialis tantum secundum differentiam statuum differunt. Hanc distinctionem admittit B. Petrus de Tarantasia, reicit vero Cardinalis Kilwardby, quia si differentia inter timorem initialem et filialem ad diversitatem statuum re­ ducitur, actus accidentalis sicut essentialis timoris casti crescen­ te caritate augeri deberet. Porro, quia diversitas statuum etiam in aliis donis invenitur, similis divisio in caeteris fieret. Unde timor initialis et filialis inter se non ratione statuum sed officio­ rum distinguuntur. Dum enim timor initialis praeter offensam Dei etiam poenam timet, filialis tantum offensam Dei respicit. Progressus doctrinalis paucis absolvitur. Sententia S. Bonaventurae de notione doni ab uno magni aestimatur, ab alio in dubium vocatur ; novaeque theoriae doctrinam effervescere ostendunt. Timor servilis, sicut apud priores theologos, nunc etiam non sine distinctione donum vocatur. Quoad usum timoris servilis opiniones iam notae emergunt, inter eas praesertim illa - 149 - defenditur, qua usus timoris servilis modo, quo ipse timor, bo­ nus dicitur. — Doctrina Cardinalis Kilwardby de augmento ti­ moris initialis, etsi substantialiter iam prius reperiatur, tamen sub nova et magis attrahente forma nunc pertractatur. — Ob­ servatione digna est doctrina eiusdem Cardinalis de differentia timoris initialis et filialis. Differentia ab eo non ad differentiam statuum, sed officiorum reducitur. — In universum, non tam novitas doctrinae, sed novitas formae, sub qua illa proponitur animum attentum devincit. Magistri Fishacre et Kilwardby ut constructores sapientes laudem merentur. CAPUT V Schola Dominicana SS. Alberti Magni et Thomae Aquinatis Studia scholasticorum, traditionem divinam (*) perfectius explicandi, ordinandi et defendendi (’) ab Alexandro Halensi et S. Bonaventura tam feliciter prosecuta, insigniter compleverunt duo Doctores Ecclesiae, SS. Albertus Magnus et Thomas Aqui­ nas. Doctrinam sacram traditionalem suam facientes, ditaverunt eam non tantum Commentariis in Lombardum lucidis, sed et S. Scripturam, praecipue Novi Testamenti magistraliter (3) exposuerunt ; profunde SS. Patrum, partim et orientalium, do­ ctrinam de ipsorum operibus ipsis hauserunt (♦) eaque in vita sua personali et magistrali ad caritatem heroicam inflammati. At memores caritatis sacerdotalis et finis Ordinis proprii, salutis scilicet animarum per praedicationem, iugiter extitere. Unde vi­ dentes tot hominum cultiorum mentes aut obtenebrari aut angi ob apparentes discrepantias inter doctrinam s. theologiae traditionalis et doctrinas philosphicas, imprimis aristotelicam nuper innotescentem, in scholis discussas, arduum laborem, a suo fun­ datore S. Dominico inceptum, inierunt, inveniendi doctrinam Stagiritae authenticam, ipsamque ab illa Commentatorum arabum et hebraeorum dilucide secernendi. Inierunt laborem urgen­ tem et adhuc difficiliorem, verum sensum doctrinae Philosophi (’) Cf. R. Schultes, De Ecclesia catholica, Paris, 1931, p. 567, n. 3. P) Cf. ibidem, p. 700 s. P) Cf. Grab.mann, Die Geschichte der kath. Théologie, p. 53. P) Cf. ibidem, p.51, et Grabmann, Die wissenschaftliche Mission Alberi des Grossen, in Angelicum, t. VI, 1929, p. 326 : α B. Albertus Magnus non minus admirandus ut instaurator Neoplatonismi Christiani in scholastica et mystica Theologia, quam ut instaurator primus Aristotelismi christianizat! ·. — F. Ehrle, op.cit. in Xenia thomislica, vol 3, p. 530. — 15» — discipuli Platonis perspiciendi. Cuius rei testes Commentaria eorum multiplicia in opera Aristotelis exsistunt. Denique non recusaverunt laborem, sed viriliter aggressi sunt, confisi in Deum adiutorem, opus urgens et maxime laboriosum, utendi doctrina Aristotelis, inquantum solida, ad explicationem, ordi­ nationem et defensionem traditionis divinae, inquantum sa­ pientia Philosophi isti fini evidenter melius serviebat, et hoc in­ quantum possibile — fino al fondo — (l). Opus excellens, dignum venatoribus animarum 1 At etiam perdifficile. Nam naturale, quod assentientibus et laudantibus pluribus alii non pauci, et aperte et rude oblocuti, dum alii, etiam inter proximos et sanctitatis aemulatores vel anxii de co­ natu, vel indifferentes, vel contra facientes (2). Naturale insuper, quod in istis discussionibus tam vivacibus super aliquas quaestio­ nes, reliquus lucidus thesaurus doctrinae horum S. Doctorum parum est consideratus in sua amoenitate et pulchritudine. Natu­ rale denique, quod pars fautorum, et adhuc plus epigonum ni­ mis « novum » doctrinae SS. Doctorum considerantes, ly pretio­ sum « vetus » nova funda clausum, non satis consideraverunt nec considerant. At gratia divina, Deipara intercedente, hoc opus pergrande, synthesis Theologicae communi conatu fraternae magnanimitatis perficere aggressi sunt, inquantum viatoribus datum (·), cuius specimen parvum et eorum doctrina de timore Dei. (*) Cf. M. Crabmann, Die ttissenscha/tliche Mission, p. 338. (*) Cf. ibidem, p. 335, 339. — Gerard de Fracheto, Vitae Fratrum, ed. Reichert Lovanii, 1896, p. 149, 208. (*) Cf. A. Horvath, La sintesi scientifica di S. Tommaso d'Aquino, vol. I, Torino-Roma, Marietti, 1932. 152 — S. ALBERTI MAGNI DOCTRINA DE TIMORE DEI (i) I. De Commentario in Sententias S. Albertus doctrinam aliorum in quinque opiniones redigit. Prima earum nonnisi distinctionem rationis admittit, totamque differentiam in diversitate functionum reponit : virtutes prin­ cipaliter ad agendum, dona autem ad tentationibus resistendum dantur. Haec sententia falsa ratione nititur, quia resistere ten­ tationibus principaliter etiam virtuti adscribi debet. Minima ca­ ritas resistere cuicumque tentationi communiter dicitur. Secunda opinio distinctionem ex parte subiecti statuit ponendo maiorem partem virtutum in voluntate, donorum autem in ratione. Haec sententia ut insufficiens et ridicula omittitur. Tertia opinio so­ lutionem augustinianam praestat : dona sunt in parte superiori, virtutes autem in parte inferiori animae. Responsum rema­ net augustinianum : superior pars animae secundum S. Augus­ tinum ea est, in qua imago Dei habetur. Atqui tres virtutes, fi­ des et spes et caritas sunt, quibus imago Dei in nobis perficitur. Sic igitur dona non sunt in superioribus partibus animae, quam vir­ tutes. His tribus opinionibus multum celebrior est quarta, iuxta quam virtutes sunt ad recte agendum et ad sustinendum passiones sive innatas sive illatas, dona vero ad Christi-formitcr patiendum. In hac opinione sola difficultas, quae tamen in­ solubilis videtur, est scilicet quod etiam Christo non passo do­ na data fuissent. Haec opinio deficit etiam insistendo in sola differentia accidentali, quia « haec non est substantialis diffe-(*) (*) Cf. LAURENT-CONGAR, Essai de Bibliographie Albertienne in Revue Thomiste, t. XXXVI, 1931, p. 422-26. — H.Chr. SCHEEBEN, Alberi d. Gr. Zur Chronologie seines Lebens. Vechta, 1931. — R. LavaüD, Les Dons du S. Esprit d’après le B. Albert le Grand in Revue thomiste, t. XXXVI, 1931, p. 386-407. — B. Van HULSE, Les Dons du Saint-Esprit d’après la doctrine de S. Albert le Grand, dissert. doct. inédit., Romae in « Angelicum b. Textus refertur secundum ed. Borgnet. - 153 — reiitia donorum et virtutum, sed potius accidentalis secundum statum peccati » ('). Ultima opinio est eorum, qui hoc dicto ni­ tuntur : dona data sunt in adiutorium virtutum contra defe­ ctum (*). S. Albertus effatum bonum et rectum tenet, sed con­ queritur de illis, qui male illud intelligunt et interpretantur. Unde incipit explicare prout illud sit intelligendum. Aliquid fundamentale et omnino novum in explicatione do­ norum est eius animadversio de duplici imperfectione virtutum. Prima imperfectio virtuti non est substantialis, sed accidit ei ex aliqua dispositione subiecti. Homo enim lapsus non sine difficulta­ te se praebet ad vitam virtuosam. Multa impedimenta occurrunt ei, quae durum reddunt exercitium virtutum. Haec impedimenta sunt vulnera potentiarum, poenae pro culpa commissa, quae ag­ gravant animum, ne ad alta ascendamus. Haec igitur imperfec­ tio non ex parte virtutis, sed ex parte subiecti oritur ; ideo ut tollatur, non indiget virtus nova perfectione, sed subiectum assuetudine. Ad amotionem talis imperfectionis non datur do­ num, sed sufficit crebrior usus virtutis. Usu enim crebriori vir­ tutis sine impedimento, sed prompte, faciliter et delectabiliter exercemus nos in virtute (’). Secunda autem imperfectio attingit ipsam essentiam vir­ tutis, et non respicit ipsum actum virtutis sed obiectum poten­ tiae virtute praeditae. Hoc enim obiectum tam vastum et ex­ tensum et profundum est, ut excedat potentiam et vigorem vir­ tutis. Exempli gratia etiamsi ratio virtute fidei confortata sit, non potest attingere perfecte obiectum suum, primam veritatem, multo minus eam penetrare. Virtus fidei tantum in sj>eculo et in aenigmate facit videre Deum. Et hoc est essentiale ei. nec potest ab ea tolli, quin esse desinet. Ratio igitur indiget ulteriori per- C) III Sent., d. 34, a. 1 (XXVIII, 618b). (*) Colligitur ex lib. II Moralium S. Gri&orti M., c. 49 (PL 75, 592). (’) (s). Hi duo textus certe doctrinam S. Thomae nobis iam insinuare videntur. Munus uniuscuiusque doni optime apparet ex eorum ordine ad invicem. Talis ordo donorum invenitur iam in opere iuvenili S. Alberti super « Missus est ». Hic divisio ex parte obiec­ ti efficitur, quod distinguitur in malum et in bonum. Donum ti­ moris fugiens malum seiungitur ab aliis bonum prosequentibus. Haec divisio apud plures priores invenitur. Aspectum persona­ lem induit ordinatio donorum ad invicem in Commentario ad Sententias, quando divisio nititur principio: dona dantur ad fa­ cultatem tum intellectivam, tum appetitivam perficiendam altiori modo, quam virtutes. Intellectus potest considerari ut est in fi­ nem aut ad media. Relate ad finem aut est in motu ad ipsum, aut quiescit in eo. In motu ad finem perficitur dono intellectus, in quiete autem inhaeret ipsi per donum sapientiae. Relate ad media intellectus adiuvatur dono consilii et scientiae. Item ap­ petitus altiori modo perficitur donis tum in finem tum in media. In finem hoc contingit per donum timoris. «Si ex parte finis... erit ex parte bonitatis, potestatis, et maiestatis, sive excellen­ tiae : et ad illud perficit timor Domini sanctus permanens in sae­ culum saeculi » (a). Relate ad media appetitus adiuvatur donis fortitudinis ct pietatis. Notatione dignum est hanc ordinationem esse solam, quae donum timoris non secundum actum accidenta­ lem sed primordialem respicit. — Tertia dispositio donorum, quae « valde bona » dicitur, iuxta vitam contemplativam et acti­ vam perficitur. Vita contemplativa quantum ad visum dono f1) III Sent., d. 34, a. 2, S. (622a). *)( Ibidem, ad 2 quaest. (624a). (3) III Sint., d. 34, a. 3, S. (625b). - 157 - intellectus, quantum ad gustum divinorum dono sapientiae per­ ficitur. Vita autem activa quantum ad cognitionem practicam dono scientiae et consilii, quantum ad rectitudinem appetitus et quidem respectu mali vitandi dono timoris, respectu vero bo­ ni prosequendi dono fortitudinis et pietatis auxiliatur. Hanc dis­ positionem donorum S. Albertus communiter apud omnes doctores antiquos receptam esse affirmat (r). Hae diversae ordinationes donorum, licet diversis funda­ mentis nitentur, tamen quaedam elementa communia habent. Imprimis donum timoris, praesertim in prima et tertia divisione, acute separatum apparet a caeteris. Deinde excepto dono timo­ ris dona sic bina et bina ordinantur, ut unum eorum sit princi­ pium directivum, alterum autem executivum. Dona non tantum inter se, sed simul cum caritate intime connectuntur. Sic non admittit timorem servilem esse proprium donum, quia gratia et consequenter caritate privatur (’). Hic conceptus doni a S. Alberto traditus est sat excelsus, ut possibile reddat illum tum homini sive in statu innocentiae sive in statu lapso, tum angelis, tum Christo adscribere. Theoriae praecedentes in hac re non unam difficultatem involvebant. Si enim munus essentiale doni esset nos conformare Christo patien­ ti, quomodo donum possit adhuc adscribi angelis vel homini in­ nocenti ? Item si dona essentialiter essent contra peccata, quo­ modo illa Christo et angelis tribuerentur ? Odo Rigaldus diffi­ cultatem videns distinguit dona prout sunt in nobis purgativa et curativa, et in angelis praeservativa. S. Doctor hanc distin­ ctionem ut ratione privatam reicit. Dona igitur habentur non tantum in hac terra, sed etiam in patria. Privantur tamen ibi actibus accidentalibus, quia sub­ lectum eorum non erit amplius vulneratum peccato. Et actus principalis a conditionibus vitae terrestris liberatus mutatur, quin cesset esse essentialiter idem. S. Albertus optime scit actum(*) (*) Cf. ibidem (bzba) — Cf. O.LOTTIN, Les classifications des Dons du S. in Rev. Asc. et Myst. t. XI (i93°), P· 279. (’) Cf. III Sent., d. 34, a. 7, ad 4 (637a). Esprit, - 158 - substantialem remanente habitu non posse essentialiter muta­ ri (*). Dona in Christo supremum gradum attingebant, eminentissimum actum et quidem continuo exhibebant. Nullum fuit in eo impedimentum, quod activitati donorum etiam minime obstabat. « Christus solus coniunxit dona quantum ad excellen­ tissimos usus in opere, sed alii sancti coniungunt in habitu» (a). In Christo fuit plenitudo donorum, ex quo tamquam fonte exu­ berante dona in fideles emanant (8). Si singula dona in Christo consideramus, plures difficultates emergunt. Nos tantum illam referimus, quae cum dono timoris coniungitur. Omnis timor ex fide originem sumit, et quidem vel ex fide in Deum vel ex fide punitionis. Iam vero Christus non habuit fidem, gaudebat enim visione beata. Respondet S. Doc­ tor ad hoc, quod timor servilis oritur ex fide ; timor filialis, qui essentialiter constituit donum, multo magis procedit ex contem­ platione clara quam ex cognitione obscura fidei, nam eius est reddere Maiestati divinae honorem. Iam vero directa cognitio nobis multo magis monstrat excellentiam divinae Maiestatis, et ideo maiore vigore nos inclinat ad Deum honorandum (*). Antequam attingat donum timoris, definitiones iam existentes de timore examinat, easque aut nimis amplas, aut nimis strictas invenit. Talis se monstrat definitio a Damasceno accepta : timor est desiderium secundum systolen movens (®). Per hoc quod timor pro desiderio sumitur, nimis exstenditur. Cum enim amoris sit desiderare, timor amor esse videtur. Prout autem se­ cundum « systolen » i. c. secundum contractionem movens dici­ tur, definitio ad genus passionis coarctatur. Motus enim secun­ dum contractionem proprie de sensibilibus praedicatur. Idem (*) Cf. ibidem, a. 5 (6z8a-b). (a) Ibidem ad obicct. (628b). (3) » Sic est caput beatorum et existentium in gratia, quibus influit quasi similitudinem suae vitae, et sui motus, et sui sensus, in donis perficientibus intellectum et affectum». Ill Sent., d. 13, a. 2, S. (238b). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, a. 5, ad 1 (628a). (·) Cf. Damascenus, De fide orthodoxa, lib. 3, c. 23 (PG 94, 1087). - 159 - valet de definitione S. Augustini : Timor est fuga animi ne amit­ tat, quod amat ('). Sic notio timoris nimis ad conceptum amoris accedit, neque applicabilis est ad omnem speciem, « quia fuga non dicit nisi conversionem ad se, vel cessionem ab eo quod ti­ metur : timor autem Domini non docet recedere a Domino » (·). Iuxta S. Doctorem Damascenus et S. Augustinus timorem intelligunt esse non essentialiter sed causaliter amorem, prout ille ab amore causatur, tamen definiunt timorem ut est in genere passionis. Iam vero timor est etiam in genere habitus : « Dicen­ dum igitur, quod timor ponitur in duplici genere, scilicet passio­ nis, et habitus : et secundum quod est in genere passionis, diffi­ nitur ab Augustino et Damasceno. Secundum vero quod est in genere habitus, sic habet actum qui est revereri, et ex reverentia fugere quaedam, quae ei quod reveretur sint contraria» (·). S. Albertus igitur distinguit timorem-passionem et timorem-habitum. Inquantum passio, est actus appetitus sensitivi cum trans­ mutatione corporali, et definitur a Damasceno et S. Augustino. Inquantum autem habitus, est dispositio stabilis faciens subiectum aptum reddendi alicui honorem. Et tantum consecutio actus reverentialis est fuga eorum, quae videntur contraria esse obiecto venerato. Aliter igitur fugit timor ut passio et ut habi­ tus. Ut passio fugit a subiecto, quod timet ; ut habitus fugit a subiecto distincto ab eo, quod timet. Actus timoris-passionis est fugere ; actus autem timoris-habitus principaliter est revereri, et per accidens tantum fugere. Fugit enim contrarium obiecto suae reverentiae. Timor igitur analogice sumitur de passione et de habitu. Contractio, quae in habitu timoris habetur, non est partis sensi­ tivae, sed in resilitione ad propriam parvitatem consistit : « sys­ tole in motu timoris illius qui est habitus et donum, non est in constrictione cordis, vel particulae sensibilis, sed potius resilitio a maiestate in recognitionem parvitatis propriae, ut ex hoc assur­ gat in reverentiam eius qui magnus est super nos et haec systole (*) Cf. S. Augustinus, In Joan, tract. 46, 11. 8 (FL 35, 1732). (*) III Sent., d. 34, a. 6, obiect. 3 (635a). (’) Ibidem, S. (635a). — ι6ο — bene est in Angelis et sanctis et beatis » (*). Fuga in singulis timoribus quadam analogia invenitur. Mala naturalia passione timoris fugimus. Ad hoc habitu non indigemus, quia ipsa natura sufficienter fugit illa. Fugimus Maiestatem divinam propter reverentiam per resilitionem ad nostram parvitatem ; item ma­ lum propter poenam inferni (*). In his fuga tantum analogice dicitur, quia in unoquoque diversa est ratio, qua fugimus. Distinctio fundamentalis inter timorem-passionem et timorem-habitum possibile reddit, ut divisio timoris cum perspicaci­ tate pertractetur. Imprimis iustificat divisionem Petri Lombardi : timorem mundanum et servilem species passionis timoris, ti­ morem autem initialem et castum species habitus timoris cog­ noscit. En modesta verba, quibus hoc exprimit : « mundanum su­ mit in divisione et servilem, quos puto esse passiones : et initia­ lem et castum, quos puto esse habitus » (’). Divisio autem Da­ masceni tantum passionem timoris tangit. — Alia divisio timoris nobis iam sat nota secundum originem perficitur. Possunt enim oriri aut a Spiritu Sancto aut non ab eo. Originem divinum habent tantum timor servilis, initialis et castus. Haec partitio non perfe­ cte coincidit cum priore divisione. Timor enim servilis, qui est iam a Spiritu Sancto, adhuc passionis timoris partem constituit. — Iterum alia divisio rationem suam a notione doni petit. Et­ enim « timor aut est donum, aut est oppositum dono. Si opposi­ tum, sic est mundanus vel humanus. Si donum : aut cum opposito doni, aut non cum opposito. Si cum opposito, tunc est servilis. Si non cum opposito : aut secundum perfectum in gratia, et tunc est initialis : aut secundum statum in perfectione, et tunc est filialis » (*). Ut haec partitio clara fiat, conceptus doni timoris examinatur. Magister Albertus observat, « quod timor donum multipli­ citer dicitur» (5). Et distinguit imprimis donum per se et primo, P) *)( (’) (4) (’) Ibidem, ad 4 et 5 (635b). III Sent., d. 34, a. 8, ad i quaest. (ôjSa-b). III Sent., d. 34, a. 7, S. (636b). Ibidem, ad 4 (637a). III Sent., d. 34, a. 8, ad 2 (638a) ι6ι — id est principaliter, et secundario id est sensu derivato acceptum. Donum in sensu primo sumptum est tantum timor castus, in sensu autem secundario et derivato sunt timor servilis et initia­ lis (*)· Ab hac divisione bene distinguenda est illa, qua donum ti­ moris stricte et proprie sumptum a dono timoris large et genera­ liter accepto discernitur. Secundum enim hanc ultimam divisio­ nem timor initialis cum filiali comprehenditur sub dono proprie et stricte sumpto ; timor autem servilis solus pro dono generali­ ter accepto intelligitur : «timor servilis est donum Dei... donum autem Dei est accipiendo generaliter donum de omnibus quae dantur a Deo » (*). His dictis ultimam divisionem timoris vix aliquid mutando, tamen clariore modo referre possumus : Timor aut est donum, aut est oppositum dono. Si oppositum, sic est mundanus vel hu­ manus. Si donum : aut cum opposito doni proprie sumpti, aut non cum opposito. Si cum opposito, tunc est servilis. Si non cum opposito : aut secundum perfectum (profectum) in gratia, et tunc est initialis : aut secundum statum in perfectione, et tunc est filialis. His dictis singulae species doni timoris considerantur. Timor servilis est primus, in explicatione cuius aliquantulum commora­ ri oportet. S. Albertus de eius bonitate non dubitat, sed neque conditionis eius servilis obliviscitur. Est enim a Spiritu Sancto, quia fugit actum peccati, sed non cum Spiritu Sancto, quia ani­ mum retinet adhuc in peccato. Fides est, per quam a Spiritu (*) «Timor autem secundum quod est donum Spiritus Sancti... attendit principaliter maiestatem quam reveretur, quia summus actus timoris revereri est : et quia aliquis est initialis, vel servilis, illi sunt dona secundum statum accipientis, et non secundum perfectionem sanctitatis Spiritus, nec secundum conformitatem ad Christum ». III Seni., d. 34, a. 2, ad 2 quaest. (624a). Adhuc clarius : « quattuor tangantur timores vel sex vel duo secundum diver­ sas divisiones, unus solus est timor primo et per se dictus donum timoris, scili­ cet qui replevit Christum : et ille est timor permanens in saeculum saeculi, et alii dicuntur dona per comparationem ad illum ». Ibidem, a. 3, ad 2 (626b). (’) III Sent., d. 34, a. 9, S. (640b). 102 — Sancto generatur : « generans timorem servilem est fides, quae est supra naturam : et generans initialem est fides operans per dilectionem » (*). Timor servilis, quia est anxietate poenae aeter­ nae adhuc plenus et non habet oculum ad Deum dilectum, ideo a fide informi generatur. Quia est a Spiritu Sancto, ideo etiam donum dicitur, si hoc generaliter sumitur : « donum autem Dei est accipiendo generaliter donum de omnibus quae dantur a Deo, et sunt supra naturam ad ordinandum vitam in bonum gra­ tiae : sicut ergo fides informis est donum Dei, sic etiam servilis est donum Dei » (’). Attamen ut donum timoris tantum ana­ logice per respectum ad timorem filialem intelligitur (3). Dum timoris servilis est fugere poenam aeternam, timor ini­ tialis immediate respicit separationem : timet ne a Deo per pec­ catum separetur. Respicit etiam poenam aeternam, sed hanc nonnisi per consequens : « initialis non movetur proprie a poenis immediate, sed potius a separatione a regno, et per consequens a poenis : quia necesse est puniri in inferno, qui a regno separatur : et oritur ex amore gratuito regni coelestis» (4). Non potest perfecte repellere timorem poenae aeternae, quia in statu imper­ fecto gratiae habetur : retinet adhuc ex amore proprio non ordi­ nato, qui reddit eum minus liberum a creatis et tardum in acces­ su ad Deum. Anxietatibus et aerumnis onerat animum, languo­ rem in exercitio virtutum importat. Caritas nondum potuit om­ nia devincere et dominari (*). Timor initialis a servili acute distinguitur : dum unus ex­ cludit, alter exigit statum gratiae. Differentia non est tantum ex parte subiecti sed simul ex parte obiecti. Timoris enim servi0) Ibidem, a. 8, ad 3 (638a). 0) Ibidem, a. 9, S. (640b). (a) Cf. ibidem, a. 8, ad 2 (638a). (*) Ibidem, a. 9, ad 1 (641a). 0) « Initialis poenam habet quam non habet castus... et habet poenam tripli­ cem, scilicet angorem conscientiae de timore insufficientis satisfactionis pro pec­ cato praeterito, et timorem infestantis adhuc tentationis, ne forte una dierum dciiciat eum : et sollicitudinem dubietatis, utrum forte despiciat obsequium suum Deus ». Ibidem, ad 3 quaest. (641b). — ιό3 - lis obiectum est poena aeterna, initialis vero separatio a Deo. Insuper addi potest, quod timor servilis est passio, initialis autem habitus. Unde unus ab altero substantialiter distinguitur : « Ad id autem quod ulterius quaeritur de initiali, sine praeiudicio di­ cendum, quod non est idem per substantiam timor servilis et initialis » (l). Aliter se habet timor initialis ad castum. Utriusque enim obiectum est idem : separatio a Deo, ideoque eundem habitum constituunt. Quia tamen initialis habet oculum, licet tantum con­ sequenter, etiam ad poenam aeternam, a casto ratione accidentis distinguitur (8). Haec autem diversitas accidentalis ad diversi­ tatem status gratiae reducitur : timor enim initialis est cum ca­ ritate imperfecta, filialis vero cum perfecta. Timor initialis cum casto eundem habitum, idem donum pro­ prie dictum constituit ; hoc autem non impedit, quod consequen­ ter et secundario per respectum ad castum dicatur donum. Timor igitur initialis propter gradum caritatis imperfe­ ctum habet oculum ad poenam aeternam. Sed apprehenso statu caritatis perfecto respectus ad poenam desinit esse, et timor ini­ tialis integre fit castus (·). Timor castus est perfectio animae secunda, et ut talis supe­ rat virtutem. Producit actus perfectiores et altiores doni proprios. Timor « altior perfectio, quam virtus : et hoc dico de timore re­ verentiae, qui primam habet rationem timoris doni n («). Actus timoris casti, quibus superat virtutes, quasi genetice sic describitur : Anima in statu gratiae elevata percipit immen­ sam Dei maicstatcm, resilitque ab ea in recognitionem suae parvitatis. Haec resilitio est actus primus. Ex hoc recessu anima diligenter praestat Deo honorem, exhibetque reveren­ tiam illi, qui est ipsa Maiestas simulque Bonitas. Revereri est actus secundus. Deum cum quo caritate est coniunctus, non solum ut Dominum, sed Patrem amatum veneratur. Videt,* (*) P) P) (3) (*) Ibidem, ad 2 quaest. (6413). Cf. ibidem, ad 3 quaest. (641a). Cf. ibidem, (641a). III Sent., d. 34, a. 3, ad i (626a). — 164 — quam bonum sit vivere cum Deo, et quam moestum sit errare pro­ cul ab eo. Ideo reverentiam exhibendo timet ne a suo Amato unquam separetur. Fuga separationis constituit ultimum actum doni timoris (‘). Resilitio ad propriam parvitatem, quia est dispo­ sitio proxima ad reverentiam, saepe cum ea tamquam idem ac­ tus habetur. Sunt ergo duo actus casti timoris : reverentia et separationis fuga. Separatio autem tantum timetur, quando pos­ sibilis putatur. Ideo in patria, ubi separatio a Deo non imminet amplius, dono timoris Deus tantum reveretur. Christus eadem ratione sine timore separationis reveritus est Patrem (2). Ex duobus actibus unus est essentialis, alter autem accidentalis : « suus actus principalis est revereri, per accidens fugere » (’). Cognitis actibus doni timoris, quaeritur virtus, in cuius adiu­ torium illud datur. S. Albertus nullam virtutem affert, quam donum timoris praecipue fulciret. Huius ratio est profunda : vir­ tutes enim sunt habitus operativi, ordinati ad operationes. Acti­ bus suis obiectum prosequuntur. Maiestas autem divina non est obiectum ad prosecutionem, sed ad resilitionem et per resilitio nem ad reverentiam : «propria diffinitio virtutis est ad actum in aliquid determinatum vel circa finem vel circa ea quae sunt ad finem. Maiestas autem non potest esse obiectum actus quf tendit in maiestatem ; sed potius omne quod est resilit ab illa : et ideo nulla virtutum potuit esse respectu illius : sed donum nonjnecessario ponit actum talem, sed sufficitjquod sit altior perfectio quam virtus quocumque modo, sive per actum tendentem sive per resi­ litionem honorantem maiestatem » (*). Ex eo, quod nulli virtuti specialiter correspondet, non sequi­ tur, quod adiutorium suum non praestet. Immo omnibus virtu­ tibus fert suum auxilium, quia removet omnia mala, quae exer­ citium virtutum impedirent. Sic uti dicam negative concurrit ad adiutorium virtutum (8). f1) (*) (’) (*; (·) Cf. ibidem, a. 6, S. et ad 4 (635b). Cf. Ill Sent., d. 34, a. 5, ad quaest. (628b). Ibidem, a. 6, ad 3 (635b). Ibidem, a. 3, ad x (626a-b). Cf. ibidem, a. 2, ad 2 quaest. (624b). - 165 - Sed neque obliviscendum officium, quod S. Doctor postulat a donis ratione subiecti, ut scilicet adiutorium praestent contra vulnus peccati. Donum timoris prout parvitatem nostram incul­ cat optime contra vulnus superbiae ordinatur (l). Quia munus doni timoris est removere impedimenta virtu­ tum, proprium donum directivum non habet. Recessus enim a malo et accessus ad bonum unum motum completum efficiunt, qui sub eadem directione perfici debet. Sic etiam donum timoris sub directione eorum donorum operatur, quae caetera dona executiva regunt (*). Ex dictis sponte provenit difficultas : Si status caritatis per­ fectus requiritur ad timorem castum, estne adhuc possibilis in ter­ ra ? Vel tantum pro patria reservatur ? Responsum negativum insinuare videntur verba : « Quandoque accipitur secundum quod proprie donum est, et tunc consideratur secundum statum per­ fectissimum... et sic fuit in Christo et in Angelis » (*). Ibi au­ tem homines non enumerantur. Nihilominus S. Albertus potius oppositum videtur docere. Etenim iuxta eum timor filialis habet actum accidentalem, qui in patria evacuatur. Si igitur in terra non esset possibilis, neque unquam actum accidentalem haberet, quod est contra mentem Auctoris. Quod vero ad enumeratio­ nem attinet, non videtur esse completa, quia neque animae bea­ tae memorantur, quibus tamen timor filialis non abiudicatur. (*) «Dicendum, quod superbia ibi non nominat peccatum, sed poenam quae est ex peccato, et superbia dicitur ibi superbilitas quam comprimit ti­ mor ». Ibidem, ad i quaest. (623a). (*) Cf. Ill Sent., d. 34, a. 4, ad 2 (627a). (’) Ibidem, a. 8, ad 2 (638a). — ibO — II. De Commentario in Isaiam In Commentario ad Isaiam (’) S. Albertus ex professo de notione doni non tractat, tamen de hac inveniuntur verba, quae negligere non possumus. Illis explicatur, quare dona a Spiritu Sancto denominantur : « Haec omnia dona dicuntur dona Spiritus, quia nisi a Spiritu spirentur nec vires habent, nec vitam nec im­ petum ad operationem » (*). Quandam igitur passivitatem dona designant, omnia enim, vitam, vires ab alio et quidem a Spiritu Sancto recipiunt. Non transeunt in actum, nisi sint sub impetu Spiritus Sancti. Non suppetit donis impetus ad operandum, nisi a Spiritu Sancto eis communicetur. « Et cum Spiritui attribuatur hoc, quod facit in nobis per dona sua »(3). Ad confirmationem huius doctrinae Van Hulse indicat alium textum editum a I. Backes (*), in quo distinguuntur instrumen­ ta et organa Spiritus Sancti ab invicem. Omnes enim homines moventur a Spiritu Sancto, sed tamen non eodem modo. Qui sunt gratia privati, moventur per modum instrumenti recipiendo im­ pulsum ab extrinseco. In statu autem gratiae viventes moventur (*) Commentarium ad Isaiam Χ,ν.2-3 refertur a B. Van Hulse in disserta­ tione cit. iuxta cod. Berol. lat. 809 et cod. Lips. 500. Cf. G. Meerssemax, De Sancti Alberti Magni Postilla inedita super Isaiam in Div. Thomas (Pi), t. XXXVI, 1933, p. 221-47. — F. PET.STER, Zur Ueberlieferung einiger exegetischen Schriften Alberts des Grossen in Scholastik, t. VII, 1932, p. 263-64. (*) Cod. Berol., lat. 809, fol. 88ra. (3) Ibidem. (*) « Dicimus quod Spiritus Sanctus dupliciter operatur per diversos, sci­ licet et per organum et per instrumentum. Organum enim movetur a motore intrinseco, instrumentum autem ab extrinseco, sicut patet in manucitharizante et in cithara — Talis est motus Spiritus Sancti per illos quos inhabitat et per illos quos non inhabitat. Licet enim in omnibus sit essentialiter, praesentialiter, jiotentialiter, tamen Spiritus inquantum Sanctus est, non est motor nisi eorum quos inhabitat per gratiam gratum facientem. Et ideo illi sunt tamquam organum, alii autem tamquam instrumentum d. I. Backes, S. Thomas de Aquino : Quaestio de Gratia Capitis. Accedunt textus inediti S. Alberti Colo· mensis et Ulrici de Argentina (Flor. Patrist., Fasc. XL), Bonnae, 1935, p. 24. - rô7 sicut organa per influxum vitalem ab intrinseco prorumpentem. Si autem per modum organi moventur, sunt dispositi, ut motio­ nem a Spiritu Sancto rite recipiant. Textus explicite donorum mentionem non facit, tamen illa sine dubio in mente S. Alberti fuerunt. Si enim fideles per modum organi moventur a Spiritu Sancto, actus magis ei quam fidelibus tribui debent. Actus organorum sunt semper eius, cuius sunt ipsa organa. His verbis eadem doctrina modo clariore profertur, quae modo in Commentario ad Sententias saltem insinuatur. Si definitionem aliquam de donis iuxta mentem S. Alberti colligere volumus, dicere possumus dona esse dispositiones, qua­ rum operationes a motione et impulsu Spiritus Sancti dependent. Vel adhuc ulterius progredi possumus, quin mentem S. Doctoris derelinquamus, et definimus dona ut habitus, qui nos reddunt aptos ad motionem et impulsum Spiritus Sancti recipiendum. Dum in Commentario ad Sententias de singulis donis modo ascendente incipiendo cum dono timoris tractat, in Commenta­ rio ad Isaiam propter ipsam auctoritatem ordinem oppositum sequitur. Quantum ad donum timoris imprimis divisiones timo­ ris tradit, ut ex illis proponat eos, qui dignitatem doni attingunt. Principium divisionis praebet notio communis timoris : « Apud philosophos et etiam apud sanctos timor dicitur omnis fuga cor­ dis secundum systole m. hoc est : contractionem. Unde Augusti­ nus dicit, quod nihil est timor nisi fuga cordis » (‘). Fuga autem cordis determinatur ab ipso obiecto, quod est aut quoddam ma­ gnum, quid sublime, aut malum. Timor fugiens sublime in quat­ tuor species dividitur : in stupefactionem, admirationem, extasim et reverentiam. Timor autem, qui malum fugit, potest esse sive timor naturalis, sive timor culpae, sive timor gratiae. Timo­ re naturali timetur malum, quod est contra naturam, sicut mors. Timor culpae est duplex : humanus et mundanus. Timor vero gra­ tiae subdivitur in servilem et liberum. Timor liber iterum distin­ guitur in initialem, filialem et sponsalem sive castum. Sunt, qui ad tres addunt etiam quartum scilicet reverentialem, quod ta­ men non approbat : « hoc non est rationale, quia, sicut diximus. (>) Cod. Berol. lat. 809, fol. Syrb. — 168 — reverentia potius respicit magnum quam malum » (l). Timor ini­ tialis fugit iterum poenam, sed iam ut a iustitia infligendam (*). Timor filialis virgam disciplinae et correctionis patris timet (’). Timor sponsalis autem fugit omne, quod aliquo modo sponso displicere posset (*). Id, quod statim apparet, est praetermissio divisionis in passionem et habitum timoris, quae fuit tam fundamentalis in Commentario ad Sententias. Item timor filialis sicut castus non habuit oculum ad poenam. Fugit separationem ex amore ad Deum, quin perciperet istam ut poenam. Res aliter se habet hic. Timor filialis enim Patrem ut reprehendentem timet, fugitque peccatum propter disciplinam et correctionem a Patre imminentem. Iste non condemnat, sed disciplina corrigit filium. In timore igitur filiali etsi non sit timor damnationis, tamen adest timor punitionis, qui deest in timore casto. In Commentario ad Sententias timor reverentiae non con­ stituit novam speciem, sed fuit actus primordialis timoris initia­ lis et filialis. Nunc autem est pars timoris sublimis. Timor autem initialis et filialis habent unicum actum fugae, qui prius erat tantum actus accidentalis. Ex diversis timoris speciebus qualis habet rationem doni ? Quantum ad species timoris sublimis S. Doctor dicit : α Et omnes isti quattuor timores in sanctis causantur a Spiritu Sancto. In Christo tamen non est perspicuum quod fuerit admiratio, vel stupor, vel exstasis, sed reverentia plenus fuit» (*). Hi igitur timores a Spiritu Sancto causantur, tamen non sunt dona, nisi in sensu generali. S. Albertus enim tractando de dono timoris excepto timore reverentiali eos non connumerat. f) Cod. Berol. lat. 809, fol. Syvb. *)( Cf. ibidem. (3) « Timor autem filialis est qui ad malum condemnationis non habet ali­ quem oculum, quia pater non percutit filium gladio sed virga correctionis. Unde filialis timor est, qui propter timorem disciplinae et senectutis patris peccatum fugit. Pater enim non tantum pater est, sed et dominus, qui et virga corrigit et peccare coercet ». Ibidem. (4) Cf. ibidem. (·) Cod. Berol. lat. 809, fol. 8?va. — i6ç — Species autem timoris liberi gratiae expresse sub dono timoris numerantur : « Coniungamus ergo fugam in reverentiali et casto timore et filiali et initiali, causatam a dono Spiritus San­ cti. Et hoc vocatur donum timoris in communi accepto, et tunc hoc donum in capite non est nisi secundum reverentiam, secun­ dum alias autem divisiones in membris est ». Textus revera non est satis clarus. Non facile apparet, ad quid referatur illud : « et hoc ». Nobis videtur coniungi ad verba : « a dono Spiritus Sancti ». Tunc sensus est : donum, a quo causatur fuga, quae in reverentiali et casto et filiali et initiali timore invenitur, vocatur donum timoris. Timor initialis, filialis et castus eundem habitum consti­ tuunt, sed difficultatem implicat timor reverentiae, qui primo inter species timoris sublimis invenitur et sicut caeteri actum designare videtur, secundo vero cum timore initiali, filiali et casto enumeratur. Huic primum contradicit, deinde tamen de­ terminando donum timoris saltem implicite admittit. Sic timor reverentialis, sicut initialis, filialis et castus nonnisi alium et alium aspectum doni timoris designare videtur. Haec interpre­ tatio a Van Hulse proposita probabilior videtur, sicque doctrina in Commentario ad Sententias prolata retinetur. Reverentia ibidem tantum ut actus substantialis timoris filialis noscitur, tamen iste semper dispositionem praesupponit. Ideoque timor filialis, inquantum ad suum actum principalem ordinatus est, recte vocatur reverentialis. Doctrina de dono timoris, prout in Commentario ad Isaiam exponitur, obscuritatibus non caret. Ratio huius in omissione distinctionis fundamentalis inter passionem timoris et habitum timoris esse videtur. Difficultates tamen aliqua ratione sunt so­ lubiles, si doctrina in Commentario ad Sententias in mente habetur. In expositione ad Isaiam doctrinam tantum incompletam colligere possumus, quod non est mirum, quia S. Doctor hic non tractatum quemdam elaborare, sed Sacram Scripturam commen­ tari vult. Nihilominus non est pura repetitio dictorum. Praeser­ tim notio doni perficitur per hoc, quod eius operatio ab impulsu Spiritus Sancti dependere tam graviter affirmatur. * * * - 170 - In capite dicta recolimus, ut partem S. Alberti Magni in evolutione doctrinali doni timoris videamus. 1) Albertus est primus, qui fundamentum solidum, veramque rationem essendi donorum indicat. Detegit duplicem imper­ fectionem virtutum, quarum unam istis essentialem annuntiat. Proprie ad hanc imperfectionem tollendam dantur dona. Imper­ fectio igitur virtutum postulat habitus sibi perfectiores, ipsa dona. Excellentia donorum iam in Commentario ad Sententias et multo perfectius in Commentario ad Isaiam. per directum in­ fluxum Spiritus Sancti videtur explicari. Doctrina igitur Alberti de dono iam unitatem et solidita­ tem systematis monstrat, licet et imperfectionibus non careat. Non est semper satis elaborata, sub omni respectu penetrata. Habet problemata insoluta : quaedam incertitudo et dubitatio etiam in tenninologia animadvertitur. Expressiones sunt magis concretae, minus aptae ad doctrinam tam altam exprimendam. Deficiunt termini generales, quibus tam singulari arte utitur eius Discipulus. 2) Albertus multum confert etiam ad explicationem doni timoris. Magni momenti est usus distinctionis timoris in passio­ nem et habitum. Utitur distinctione non minoris momenti inter donum proprie et generaliter acceptum. Sub dono timoris gene­ raliter sumpto continetur etiam timor servilis, qui a dono proprie dicto, cum ad hoc inhabitatio Spiritus Sancti exigatur, excludi­ tur. Timor initialis et filialis constituunt donum proprie dictum, tamen initialis consequenter et secundario dicitur donum. 3) Timor initialis a servili non tantum ratione obiecti, sed etiam ratione subiecti distinguitur. Timor enim servilis est passio, initialis vero habitus. Timor autem filialis ab initiali tan­ tum accidentaliter, ratione diversitatis statuum distinguitur. 4) Timor filialis actibus suis virtutes fulcit, licet nulli earum correspondeat. Maiestas enim divina, quam respicit timor filia­ lis, a virtutibus prosequi nequit. Tum notio doni in genere, tum notio doni timoris in particu­ lari, prout a S. Alberto Magno est prolata, nonnisi supremam explicationem exspectat. — 171 — S. THOMAE AQUINATIS DOCTRINA DE TIMORE DEI I. De Commentario in Sententias (1254-56) In hac inquisitione notandae primo sunt significationes, quas « donum >> in doctrina S. Thomae accipere solet. Ex his signi­ ficationibus illam, quae antononiastice donum Spiritus Sancti vocatur, eligimus. De hoc dono brevem analysim instituimus no­ tando praesertim distinctionem formalem inter virtutes et dona. Hanc distinctionem formalem invenimus in modo operandi prout tum dona tum virtutes a diversa mensura regulantur. Postea com­ paranda sunt dona et virtutes inter se quantum ad materiam et actus ; denique terminum ponemus nostrae analyst mentionem faciendo de necessitate donorum. Secundo considerandum est de timore Dei, praecipue vero de dono timoris, praemittendo quaedam de notione analogica ti­ moris, prout intelligitur ut passio et ut motus voluntatis et ut donum regulatum a mensura divina. Ipsum autem donum timo­ ris cognoscitur praesertim per duos actus elicitos ; hi duo actus sunt timor separationis a Deo amato et subiectio reverentialis Maiestati divinae. Praeter hos actus doni timoris sunt alii imperati, qui referuntur ad eandem materiam, ad quam virtus temperan­ tiae. Hi actus vocantur etiam beatitudines : qui omnes actus habent etiam rationem fructus. « * * « Et quia processiones personarum aeternae — scribit divus Thomas — sunt causa et ratio totius productionis creaturarum, ideo oportet quod sicut generatio Filii est ratio totius productio­ nis creaturae secundum quod dicitur Pater in Filio omnia fecisse, ita etiam amor Patris tendens in Filium... sit ratio in qua Deus omnem effectum amoris creaturis largiatur ; et inde est quod Spi­ — 172 — ritus Sanctus, qui est amor quo Pater amat Filium, est etiam amor quo amat creaturam impartiendo sibi suam perfectionem » (x). Duplex igitur processio amoris Spiritui Sancto adscribitur, una aeterna, quae terminatur in obiectum aeternum, altera temporalis, quae procedit in obiectum creatum. Aeterna et tem­ poralis processio Spiritus Sancti est essentialiter una aeterna processio propter unum respectum procedentis ad id a quo proce­ dit ; sed est duplex sive gemina ratione obiectorum, ad quae ten­ dit, scilicet procedit in obiectum increatum, sive creatum (‘). Creaturae autem possunt considerari ut exeuntes a principio et etiam ut redeuntes sicut ad finem a quo exierunt. « Secundum hoc ergo processio divinarum personarum in creaturas potest consi­ derari dupliciter. Aut inquantum est ratio exeundi a principio ; et sic talis processio attenditur secundum dona naturalia, in quibus subsistimus... Sed de tali processione non loquimur hic. Potest etiam attendi inquantum est ratio redeundi in finem, et est secundum illa dona tantum quae -proxime conjungunt nos fini ultimo, scilicet Deo, quae sunt gratia gratum faciens et gloria, et de ista processione loquimur hic» (’). Jam in collatione donorum naturalium apparet magna liberalitas Dei, sed perfectio huius liberalitatis attenditur in his donis, quae ultimae perfectioni nos coniungunt. Secundum ista dona, quibus immediate coniungimur fini ultimo, consideratur praecipue processio Spiritus Sancti in nobis (4). Divus Thomas distinguendo donum a dato tres notas adscribit ei. Dum enim datum consignificat tempus, cum sit par­ ticipium, do num potest esse ex conceptu suo quid aeternum : hoc de ratione consignificationis. Quoad autem rationem significa(*) I, d. XIV, qu. i, a. i, s. (*) « Processio temporalis et aeterna, consideratae secundum respectum procedentis ad principium a quo est, sunt omnino idem, nedum eiusdem ra­ tionis : et ex hac parte non numerantur. Sed consideratae secundum respec­ tum ad id in quod est processio per modum dictum, non sunt eiusdem ra­ tionis, scilicet per univocationem, sed analogice ; quia unum est ratio alterius ; et ita possunt connumerari ». I, d. XIV, qu. i, a. 2, ad 6. (’) I, d. XIV, qu. 2, a. 2, s. (*) Cf. I, d. XIV, qu. 2, a. 2, ad 1. - »73 — tionis donum est « datio irreddibilis, non quae recompensari non valeat, sed illa quae recompensationem non quaerit. Unde donum importat liberalitatem in dante » (x). Quantum autem ad modum significandi, dum datum importat dationem in actu, donum inclu­ dit tantum aptitudinem dandi. Donum igitur supponit collatio­ nem liberam cuius ratio est ipse amor. Sed amor non tantum est ratio omnium donorum sed est primum donum quod alteri datum et ratione cuius caetera dona dantur. Spiritus Sanctus autem vi ipsius processionis est amor, ideo recte vocatur primum donum, et ratione cuius creaturae omnia accipiunt a Deo. Certo quando Spiritus Sanctus dicitur primum donum, hoc non ita intelligendum est ac si primum donum, quod recipimus, esset ipse Spiritus Sanc­ tus, nam multa dona naturalia dantur quin daretur nobis Spi­ ritus Sanctus ; sed sensus est, quod omnia dona accipimus per hoc, quod Deus amat nos, licet ipsum Spiritum Sanctum ut summum donum habeamus tantum per caritatem (·). Secundum S. Doctorem igitur notio doni primario ipsi Spiritui Sancto con­ venit, qui est primum, summum donum, tum quia primum, quod datur ex collatione libera, est ipse amor, tum quia amor est ratio caeterorum donorum ; secundario autem omnibus bene­ ficiis naturalibus et supernaturalibus, quae accipimus ratione amoris. Sed si bona naturalia recte dona nominantur, multo ma­ gis convenit hoc nomen bonis supernaturalibus, quibus immediate coniungimur fini ultimo per caritatem. S. Thomas loquendo de Spiritu Sancto tanquam dono, fuse monstrat per totam distinctionem XVII, quomodo intelligen­ dum sit Spiritum Sanctum habitare in nobis per caritatem. Con­ tra Magistrum Sententiarum identificantem ipsum Spiritum San­ ctum cum caritate strenue defendit caritatem non esse Spi­ ritum Sanctum, sed habitum creatum receptum in nobis, esse quandam formam animae, per quam conformamur Spiritui San­ cto (·). Reicit doctrinam Petri Lombardi, secundum quam Spi­ (*) I, d. XVIII, qu. i, a. 2, s. (*) Cf. I, d. XVIII, qu, 1., a. 3, ad 4. (a) e Si in donis Dei nihil est maius caritate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus Sanctus, quid consequentius est, quam ut ipse sit caritas, — »74 — ritus Sanctus quasi modo unionis hypostaticae unitus cum vo­ luntate esset principium immediatum operationis in nobis sine habitu caritatis. Nani α cum operatio a supposito unitatem habeat et diversitatem ; non potest esse quod intelligatur esse una ope­ ratio voluntatis et Spiritus Sancti, nisi per modum quo Deus operatur in qualibet re. Sed iste modus non sufficit ad operationis perfectionem ; quia operatio consequitur conditiones causae pro­ ximae in necessitate et contingentia et perfectione et hujusmodi et non primae causae » (‘). Unde perfectio operationis supponit perfectionem potentiae per habitum, et similitudo actus volun­ tatis ad Spiritum Sanctum supponit similitudinem animae ad ipsum per aliquam formam id est per caritatem, quae erit prin­ cipium ipsius actus. Unde secundum S. Thomam Spiritus San­ ctus inhabitat et operatur in nobis non immediate, sed per habi­ tum caritatis. Inter igitur Spiritum Sanctum et operationes nostras poni­ tur tanquam medium habitus caritatis, principium immediatum operationum. Tamen per hoc non excluditur, quod Deus remaneat immediate agens in omnibus actibus caritatis (’). Doctor Angelicus igitur propter rationes tum theologicam scilicet propter periculum cuiusdam unionis hypostaticae Spi­ ritus Sancti cum voluntate, tum philosophicam, id est propter necessitatem habituum reicit doctrinam Petri Lombardi, simul repellendo talem interventum immediatum Spiritus Sancti, qua-(*) quae dicitur et Deus et ex Deo ?... Ex his ergo apparet quod Spiritus Sanctus caritas est. » Sent, libri quattuor, lib. I, d. XVII. cap. II. p. 108, n.· 146, ed. Quaracchi, 1916. (») I. d, XVII, qu. i, a. 1, s. (*) Cf. I, d. XVII, qu. 1, a. 1, ad 1. «Si donc le Saint Esprit n’est pas notre charité — scribit P. Gardeil — si celle-ci a son existence distincte et créée, elle n’en est pas moins liée à l’opération du Saint-Esprit comme l’effet à sa cause propre et pour ainsi dire personnelle, comme le rayon au foyer, dont il émane immédiatement. Le Saint-Esprit et la charité forment pour ainsi dire un couple indissoluble lié. De même que, là où est l’Etre, effectus propriissimus Dei, se rencontre Dieu-lui-mème, existant en toutes choses, secundum immediationem suppositi » A. Gardeil, O. P., Dons du Saint-Esprit, in Dictionnaire de théologie catholique, t. IV, Paris, 1920, col. 1734. — »75 — lis erat proprius doctrinae reiectae. Sed id. quod, doctrina divi Thomae ex una parte perdidit, recuperavit ex altera parte et qui­ dem sine inconvenientibus praecedentibus, quia per septem dona Spiritus Sanctus tam intime in partem operationis nostrae venit, ut magis agi, quam agere videmur. Spiritus Sanctus igitur inhabitat in nobis per caritatem et simul « tota bonitas ipsius animae est ex caritate : unde quantum bona est tantum habet de caritate » (x). Caritas igitur non est tantum quoddam medium inter Spiritum Sanctum et operatio­ nes, sed simul est « principium », motor n, « forma » et « finis » omnium virtutum ideoque nominatur mater omnium virtutum (’). Licet omnes virtutes supernaturales tanquam dona nobis ve­ niant per caritatem a Spiritu Sancto, tamen inter ea habentur illa, quae antonomastice gestant illud nomen « donum » propter largitatem specialem Spiritus Sancti manifestatam in illis. Per haec dona iustus subditur Spiritui Sancto in suis operationibus, ut infra referetur. Breviter determinato loco donorum in doctrina S. Thomae, consideramus accurate notionem ipsius doni. Antequam exponat suam doctrinam, reassumit opiniones theologorum distinguendo eos in quinque classes. Quidam α po­ nunt dona in superiori parte animae, virtutes autem in inferio­ ri » ; « alii dicunt quod dona sunt magis in ratione, sed virtutes sunt magis in voluntate » ; « alii dicunt quod virtutes sunt ad be­ ne operandum, sed dona ad resistendum tentationibus » ; iterum «alii dicunt quod virtutes sunt ad expurgandum animam a pecca­ tis, sed dona ad sanandum animam a sequelis peccati»; denique « alii dicunt quod virtutes sunt ad conformandum nos Christo in his quae bene operatus est. sed dona sunt ad conformandum ipsi in his quae fortiter passus est » (3). Sic S. Thomas — sicut notat D. Lottin (4) — potius reassumpsit, quam ipse personaliter col-(*) (·) (*) (») (4) I, d. XVII, qu. i, a. i, s. Cf. III, <1. XXVII, qu. 2, a. 4. s. 3. III, d. XXXIV, qu. 1, a. r, R. Ci. O. Lottin, Les dons p. 41. — 176 — legit has opiniones, quas invenit apud S. Albertum (l) et S. Bo­ naventuram (*). Reicicndo eas se alligat ad ultimam opinionem, secundum quam « dona dantur ad altiores actus, quam sint actus virtutum ». « Et haec opinio inter omnes vera videtur » (*). Sic Angelicus est de numero eorum, qui sequuntur opinionem magis communem post Phillippum Cancellarium (4) et Alexandrum Halensem (‘). Doctrina dici potest traditionalis, tamen ulterius elaboratur a S. Doctore. Inquiramus igitur, quomodo haec doctri­ na traditionalis secundum quam « dona dantur ad altiores actus quam sint actus virtutum » ab ipso divo Thoma interpretetur. Ut natura doni magis appareat S. Doctor comparationem instituit inter operationes donorum et virtutum sub triplici aspectu : ex parte potentiae elicientis et imperantis ; ex parte ma­ teriae sive obiecti ; et denique ex parte modi operandi. Actus do­ norum ab actibus virtutum ratione potentiae elicientis et imperan­ tis non differunt inquantum potentiae sunt eaedem scilicet hu­ manae (®) ; neque differunt ex parte obiecti, quia operationes do­ norum et virtutum ad eadem obiecta referuntur; Ergo tota diver­ sitas habetur ex parte modi operandi : « Si autem ea, quae homi­ nis sunt, supra humanum modum quis exequatur, erit operatio non humana simpliciter, sed quodammodo divina ». Et con­ cludit, « quod dona a virtutibus distinguuntur in hoc quod virtu­ tes perficiunt ad actus modo humano sed dona ultra humanum modum » (7). Eadem doctrina, eadem formula saepe redit in Commentario. Sed si constitutivum formale doni est modus suprahumanus operandi, sponte quaeritur ratio talis modi operan­ di. S. Thomas eam ponit in regulatione divina immediata opera­ tionum, nam « modus unicuique rei ex propria mensura praefigitur. Unde modus actionis sumitur ex eo quod est mensura et regula (>) Cf. p. 152. (’) Cf. p. 87-88. (·) ΠΙ, d. XXXIV, qu. i, a. 1, R. (<) Cf. p. 65. (’) Cf. p. 76. (·) Cf. Ill, d. XXXIV, qu. 1, a. 1, R, & ad 1. (’) HI, d. XXXIV, qu. i, a. 1, R. — 177 — actionis. Et ideo cum dona sint ad operandum supra humanum modum, oportet quod donorum operationes mensurentur ex al­ tera regula quam sit regula humanae virtutis, quae est ipsa Divi­ nitas ab homine participata suo modo, ut iam non humanitus, sed quasi Deus factus participatione, operetur,... Et ita omnia dona communicant in mensura operationis » (*). « Donum in hoc transcendit virtutem quod supra modum humanum operatur : qui quidem modus ex mensura altiori quam sit humana mensura, cau­ satur d (’). Ex his apparet modum suprahumanum donorum consistere in hoc, quod mensurantur in suis operationibus non a regula ra­ tionis, sed a regula divina. Tota igitur difficultas stat in expli­ catione huius regulationis divinae. Primo aspectu legendo Com­ mentarium videretur S. Thomam intellexisse hanc regulationem mere obiective. Tunc regulatio divina donorum intellectivorum consisteret tantum in cognitione et penetratione divinorum, prae­ sertim ratione connaturalitatis cum divinis fundatae super unio­ ne amoris, quin in suis operationibus gratia speciali indigerent (a). Similiter regulatio divina donorum appetitivorum videretur con­ sistere in prosecutione talium obiectorum, quorum adeptio mul­ tum excedit vires humanas. Homo modo suprahumano ageret, si prosequeretur haec bona nitendo non suis viribus, sed auxilio divino. Ita v. gr. « in passionibus irascibilis dirigendis secun­ dum humanum modum accipitur pro mensura vel regula, rationis bonum... Sed quod homo in omnibus his pro mensura accipiat divinam virtutem, ut scilicet ad ardua virtutis opera se extendat, ad quae scit se suis viribus non sufficere, et pericula quae vires suas excedant non formidet divino auxilio innixus... supra humanum modum est ; et hoc totum efficitur per donum for­ titudinis » (‘). In omni casu operatio donorum non minus depen­ deret a nobis, quam productio cuiuslibet actus supernaturalis. (») («) (*) (<) III, d. XXXIV, qu. i, a. 3, R. III, d. XXXVI, a. 3, R. Cf. praesertim III, d. XXXV, qu. 2, a. 2. III, d. XXXIV, qu. 1, a. 2, R. - i78~ Totus autem modus suprahumanus reduceretur ad profundiorem cognitionem divinorum et prosecutionem rerum excedentium vi­ res humanas per adiutorium divinum commune, quin tamen ad tales operationes gratias speciales reciperemus. Doctrina S. Tho­ mae tali explicatione est multo profundior. Si accuratius tex­ tibus Doctoris Angelici operam damus, tunc nobis apparet ipsum postulare iam in Commentario pro omnibus et singulis actibus donorum gratiam specialem, sub qua homo multo magis passive se habet quam in operationibus aliarum virtutum. Necessitas huius gratiae specialis in tribus donis intellectivis expresse affir­ matur : « quod homo accipiat hoc quod agendum est, quasi per certitudinem a Spiritu Sancto edoctus, supra humanum modum est ; et ad hoc perficit donum consilii » (*). Ad hanc enim certitu­ dinem, ad quam homo modo humano in operabilibus contingen­ tibus et defectibilibus pervenire nunquam posset, nunc oportet, ut per hoc donum « elevetur supra humanum modum instinctu Spi­ ritus Sancti: « Qui enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.» Rem., VIII, 14 » (’). Item per donum scientiae homo « quamdam cer­ titudinem concipit de agendis ex praesentia Spiritus » (’). Pari­ ter «si supernaturali lumine mens infantum elevetur ut ad ipsa spiritualia aspicienda introducatur, hoc supra humanum modum est. Et hoc facit intellectus donum quod de auditis mentem il­ lustrat » (*). Expressiones tam explicitas pro favore gratiae spe­ cialis relate ad dona appetitiva non invenimus, sed sine dubio eadem doctrina supponitur. Nam si iam cognitio descripta di­ vinorum exigit interventum Spiritus Sancti, tunc multo magis hic videtur exposci in prosecutione rerum per dona intellectiva propositarum. Aliter nos Deus ad tales operationes stimularet, pro quibus virtutem non daret. Talis autem doctrina est prorsus aliena a S. Thoma, apud quem vires specificantur et proportionantur a suo obiecto. Obscuritatem et quandam incertitudinem, (') (·) (’) (4) III, d.XXXIV, qu. 1, a. III, d.XXXV,qu. 2, a. III, d.XXXV,qu. 2, a. III, d.XXXV, qu. 2, a. 2, R. 4, s. I. 3, 3. 2. 2, s. 1. — 179 — quae in Commentario inveniri possent, non negamus, sed bene explicari potest ex methodo a posteriori, quam hic Angelicus se­ quitur. Haec obscuritas et incertitudo dissipanda erit in opere tam perfecto, quale est Summa theologica. His dictis intelligi potest S. Doctorem quo sensu dixisse, quod « dona ponuntur virtutibus altiora » (*), et quare dona identificet cum virtutibus divinis exemplaribus Macrobii (*), utpote perfectissimas virtutes (a). Haec superioritas donorum relate ad virtutes intelligenda est tantum in modo excellenti operandi do­ norum, nam « non oportet dona quantum ad omnes conditiones esse perfectiora virtutibus, sed quantum ad modum operandi qui est supra hominem « (4). Sed hoc iam sufficit, quod omnia, quae sunt in virtutibus, inveniantur in eis modo excellentiori, id est, ut « in donis illa quae sunt virtutum, sint modo eminentiori quam in virtutibus ». (4) Dona igitur proprie dantur, ut secundent vir­ tutes vi modi excellentioris eis proprii. Ratione adiutorii, quod praebent dona virtutibus, intime pertinent ad organismum supernaturalem explicatum a divo Tho­ ma. Virtutes enim naturales sunt sub aliquo aspectu perfectiores infusis, prout habent causam naturalem, finem naturalem et mo­ dum operandi correspondentem, naturalem. Modus igitur operan­ di perfecte proportionate est earum causae et fini. E contra vir­ tutes infusae habent originem supernaturalem, finem supernatu­ ralem et tamen operantur modo tum origini tum fini earum mul­ to inferiore, scilicet modo naturali, humano. Hic languor virtutum supernaturalium sponte exigit quandam correctionem, vigorem, qui communicatur per dona, quando supernaturalizatio perfici­ tur et parallelismus cum virtutibus naturalibus servatur. Sicut enim virtutes naturales operantur modo naturali, humano, ad (*) ΠΙ, d. XXXV, qu. 2, a. i, que. i, Sed contra. (*) Macrobius, Super somnium Scipionis, lib. I, c. 8, Lipsiac, 1868, p. 5θ5-9» recognitum a F. Eyssenhardt. (3) Ill, d. XXXIV, qu. 1, a. 4, Sed contra. (4) 111, d. XXXV, qu. 2, a. 3, que. 2, ad 2. (») III, d. XXXIV, qu. i, a. 1, ad 3. — ι8ο — finem naturalem, ita dona tendunt modo supernatural!, divino, ad finem supernaturalem. Unde ubi iam hic modus suprahumanus in virtutibus infusis invenitur, ibi dona non habentur, nam non haberent rationem essendi. In Commentariis ad Sententias autem Angelicus Doctor hunc modum suprahumanum adseribit virtutibus theologicis partis appetitivae scilicet caritati et spei. Scribit enim, « quod voluntas non habet aliquam imperfectionem de ratione sua in nobis quantum ad modum suae operationis, sicut intellectus qui cognoscit accipiendo a phantasmatibus. Unde in statu viae Deum per essentiam amamus, non autem videmus. Et ideo non potest accipi supra illam virtutem quae est in voluntate, aliquid donum perficiens ad agendum nobiliori modo quam sit modus virtutis » (*). α Voluntas non habet ex sui natura aliquem modum imperfectio­ nis, ut dictum est. Et ideo caritati et spei non respondet aliquod donum quod perfectiori modo operetur : imperfectio enim quae est in actu spei, non est ex modo operandi, sed magis ex distantia obiecti » (*). Quia dona non ex parte potentiae neque obiccti, sed ex par­ te modi operandi distinguuntur a virtutibus, ideo cum eis com­ munem materiam habent. Extensio igitur obiecti donorum ac­ cipit extensionem obiecti ipsarum virtutum (’). Divus Thomas distinguens dona activa, quae directe refe­ runtur ad vitam activam, et contemplativa propria vitae contem­ plativae, tenet materiam donorum activorum communem esse cum virtutibus moralibus et c contra materiam donorum contem­ plativorum cum virtutibus intellectualibus et fide, spes enim et caritas ex seipsis habent perfectum modum operandi (4). Hinc apparet dona, quae licet in septem species dividantur, habere apud S. Doctorem admirabilem, ut ita dicam, agibilitatem, per­ vadunt enim totum campum moralem, adiuvant ubicumque in f) (’) (») («) III, d. XXXIV, qu. i, a. i, ad 5. HI, d. XXXIV, qu. 1, a. 2, ad 1. Cf. III, d.lXXXIV, qu. 1, a. 2, R. Cf. Ill, d. XXXIV, qu 1, a. 3, R. — ι8ι — nostra peregrinatione terrestri et nova vita replent totum nostrum organismum supernaturalem. Non tantum obiectum est idem, sed etiam operationes do­ norum similes sunt illis, quas virtutes eliciunt. Sicut enim vir­ tutes morales ita etiam dona habent operationes tum circa pro­ prias materias, tum circa finem. Virtutes morales acquisitae quoad utrumque actum non re­ manebunt in patria, quia habent pro fine bonum civile, infusae autem, quia ordinantur ad finem supernaturalem, non evacua­ buntur in civitate Dei (*)· Dona autem, quae perficiunt nos in vita activa « non manent quantum ad actus quos habent circa propriam materiam, sicut nec virtutes cardinales... sed manebunt quantum ad actus quos habent circa Deum » (·). E contra dona « quae perficiunt in vita contemplativa remane­ bunt quantum ad actus quos habent circa propriam materiam et quantum ad actus quos habent circa propriam mensuram, sed perficientur quantum ad modum ; quia quantumcumque dona ad altiorem modum elevent quam sit communis homini modus, nunquam tamen in via ad modum patriae pertingere possunt » (*). Sed si dona idem obiectum habent cum virtutibus et diffe­ runt ab eis tantum quoad perfectionem modi operandi, tunc in patria, ubi talis diversitas tollitur, videntur non amplius di­ stingui a suis virtutibus correspondentibus. Respondet S. Tho­ mas convenienter ad dicta: «dona illa, quae communicant cum virtutibus in obiecto quod in patria remanebit, non remanebunt in patria a virtutibus illis distincta, a quibus non distinguuntur ni­ si ex imperfectione et perfectione in modo operationis : quod pa­ tet de intellectu et fide... Sed dona illa quae communicant cum virtutibus moralibus in materia quae in patria non remanebit, non remanebunt quoad actus quos habent circa materiam illam in qua cum virtutibus communicabant, sed quantum ad actus quos habent circa mensuram in qua non communicant cum vir­ tutibus. Et ideo actus illorum donorum remanebunt distincti ab (») Cf. ΙΠ, d. XXXIII, qu. r, a. 4, s. («) HI, d. XXXIV, qu. 1, a. 3, R. (*) Ibidem. — 182 — actibus virtutum qui erunt in patria, et erunt actus horum do­ norum medii inter actus virtutum theologicarum et actus mora­ lium virtutum qui in patria remanebunt ; quia actus virtutum theologicarum erunt circa Deum secundum se. sicut caritatis in diligendo ipsum. Actus vero doni erunt circa Deum, inquantum est regula dirigens ad operandum in omnibus aliis ; sicut timor reverentiam ad Deum habebit, ex qua in hac vita omnia mundi prospera contempsit » (l). Analogia protrahitur : sicut virtutes, ita dona omnia connectuntur in gratia et caritate. Nam dona habent eandem men­ suram divinam operationis. Hac autem mensura divina mens humana innititur per caritatem. Unde concludit S. Thomas ca­ ritatem esse, in qua dona connexa sunt. Sed statim addit dona connexa esse in caritate tantum « quantum ad esse absolutum », non autem « quantum ad perfectum esse » (*). Quid intelligat sub « esse absolutum » et « perfectum esse » donorum, ipse nobis ex­ plicat : « sicut est in sensibus corporis quod sensus qui est ad esse, scilicet tactus, est in omnibus membris ; qui autem sunt ad bene esse sunt in corde tantum, per quod alia membra reguntur ; ita etiam est de donis gratuitis quae in Ecclesia dantur. Quae­ dam enim sunt de necessitate salutis ; et haec oportet quod omni­ bus membris Christi dentur. Et hujusmodi sunt quae pertinent ad gratiam gratum facientem, ut virtutes et dona. Quaedam autem sunt quae sunt ad bene esse, sicut gratiae gratis datae, ut operatio miraculorum et huius modi ; et haec non omnibus Christi membris dantur, sed illis tantum quibus expedit ad aedificationem fidei » (*). Unde dona in tantum sunt connexa in caritate, inquantum homi­ nem perficiunt in his, quae necessaria sunt ad salutem (*). Visa doctrina doni in Commentario in Sententas Petri Lom­ bardi, progrediendum iam ad eruendam doctrinam Aquinatis de timore Dei. *♦♦ (·) (’) (’) (‘) Ibidem, ad 6. III, d. XXXVI, a. 3, R. ΙΠ, d. XXXV, qu. 2, a. 3, s. 2. III, d. XXXVI, a. 3, R. — i «3 — Divus Thomas in b. ITT, d. XXXIV, qu. 2, primo considerat totam latitudinem significationis timoris et paulatim per analysim ad denum timoris pervenit, « quia nomina passionum a pas­ sionibus sensitivae partis ad operationes superioris partis trans­ feruntur υ (l). Timor ut passio est motus appetitus sensitivi respiciens malum tamquam obiectum. Differt a fuga prout subiectum eius non est potentia concupiscibilis, sed irascibilis. Pas­ siones autem potentiae irascibilis respiciunt bonum vel malum non absolute, sed prout important arduitatem sive ad adipiscen­ dum sive ad resistendum. Et sic « timor etiam non est de quoli­ bet malo, sed de malo cui non potest resisti vel difficulter resis­ titur » (8). Unde passio timoris quemdam recessum importat a malo arduo. « Et per hanc similitudinem dicitur etiam timor in spiritualibus, dum motus voluntatis ab aliquo resilit et in seipso consistit » (8). Timor, quo homo refugit malum contrarium bono rationis, invenitur necessario in omni virtuoso, talis enim timor est intime connexus cum qualibet virtute. Mensura enim virtutum est bonum rationis regulans earum actus. Ut autem possit salvari haec men­ sura in actibus suis, virtuosos imprimis refugere debet omne ma­ lum inconveniens rationi, quod fit per timorem. Hic timor, qui invenitur in omnibus virtutibus, regulatur, sicut ipsae virtutes, a bono rationis. Praeter autem hunc timorem habetur in anima iusti alius, altior priore ; eius enim regula non est humana, sed divina, refugit malum non quia inconveniens est rationi, sed prout separare potest nos a Deo. « Et quia modus a mensura causatur, ideo operatur supra humanum modum et propter hoc est do­ num » (*). Donum igitur timoris differt a caeteris timoribus propter proprium modum operandi. Operatur enim modo suprahuma- (x) (a) (’) (♦) ΠΙ, <1. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 1. III, d. XXVI, qu. r, a. 2, R. III, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 1. Ibidem, s. 3. — i84 — no, prout pro mensura sua recipit non rationem, sed ipsum Deum. Propter fugam enim separationis a Deo. propterque reverentiam ei exhibendam operatur donum timoris. Timor servilis non attingit perfectionem doni, imo neque virtutis. Virtuosus enim debet operari « boni gratia vel propter tur­ pis vitationem»; timor vero servilis bonum non propter turpis vitationem sed propter fugam poenae operatur : « unde deficit a perfectione virtutis, et multo amplius a perfectione doni quod est virtute perfectius » (*). Porro timor servilis secum fert in ani­ ma infirmitatem ; dona autem dantur contra infirmitatem : « sed timor Dei qui est supra hominem, non est infirmitatis, sed maxi­ mae perfectionis in ipso ; quia in hoc ipso inferius perfectissimum est quod suo superiori maxime subditur » (l). Si tamen timor ser­ vilis donum vocatur, tunc donum communiter pro omni a Spiri­ tu Sancto dato accipitur. « Sic autem — notat Angelicus — non loquimur de donis» (·). Quomodo autem sit timor servilis a Spi­ ritu Sancto, ut appareat, distinguit in eo acute essentiale et id quod hoc consequitur. Timere poenam aeternam constituit essen­ tiam, agere autem modo quasi coacto metu poenae contra volun­ tatem se habet tantum per modum consecutionis. Servilitas igi­ tur non intrat essentiam timoris servilis, sed eam per modum acci­ dentis sequitur. « Unde servilis timor secundum essentiam suam est a Spiritu Sancto » (*). Et sicut habitus timoris servilis, ita eius usus est bonus, licet non habeat bonitatem meritoriam. Pot­ est tamen esse et malus, quia habitui in aliquo deficienti actus inordinatus non repugnat (a). Quia servilitas non intrat essentiam, ideo timor servilis adveniente caritate quantum ad substantiam f) Ibidem, s. 3. (*) Ibidem, ad 2. (’) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 2, s. 1. (4) Ibidem. (5) α Et quia liabitus (sc. in timore servili) perfectam rationem bonitatis non habet, ideo defectus alicuius debitae bonitatis in actu sive deordinatio aliqua, non repugnat substantiae habitus, sicut repugnat omnis actus inordi­ natus habitui virtutis qui habet bonitatem perfectam ». III, d.XXXIV, qu. 2, a. 2, s. 2. — i85 — manet (*). Distinguitur tamen ab eo timor castus secundum sub­ stantiam, habent enim obiecta diversa (*). Timor initialis respicit et malum poenae et malum culpae, tamen obiectum eius principale est malum culpae, et ideo cum timore casto in substantia eundem habitum constituit. Distin­ guitur a casto accidentaliter, et quidem « non secundum quod imperfecte se habet ad id ad quod perfecte se habet castus timor ; sed quia se habet etiam ad aliud obiectum, quamvis ex conse­ quenti » (*). Timor initialis habet rationem doni solum inquan­ tum participat timorem castum (4). Solus igitur castus timor est propriissime donum Spiritus Sancti. Unde sub dono timoris di­ cta praeprimis de casto timore sunt intelligenda. S. Thomas sicut quoad virtutes morales, ita etiam quoad dona distinguit duplicem speciem actuum, quorum quidam refe­ runtur directe ad mensuram divinam alii autem habentur circa propriam materiam. Quo respectu autem illi primi actus referan­ tur ad suam regulam divinam, hoc dependet a natura cuiuslibet doni. At timoris est refugere malum in arduo constitutum, quale est malum separationis a Deo. Unde actus doni tirqoris referuntur ad regulam divinam, prout ab ea separari refugiunt. « Malum au­ tem culpae abhorret quis vel ex hoc quod declinat a rectitudine rationis, et sic est timor inhonesti contrarii, inditus cuilibet vir­ tuti ; vel ex hoc quod declinare facit ab ipso Deo, et sic pertinet ad donum timoris » (8). Hic timor separationis a Deo supponit amorem « quia ab eo quod quis non amat separari non curat » (e). Immo amor non tantum supponitur, sed causât, fovet augetque hunc timorem. (7) Sed timor filialis non ex quolibet, praesertim non ex amore pro(») Cf. IIT, d. XXXIV, qu. 2, a. 2, s. 3. (») Cf. ΙΠ, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 1. (a) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 2, ad 3. {*) Cf. III, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 3. (8) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 1. («) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 3. (T) α Horror autem declinationis a regula aliqua, est propter amorem re­ gulae. Unde timor qui est donum causatur ex amore Dei ; et ideo dicitur ti- — r«6 — prio causatur, sed ipse amor purissimus amicitiae supernaturalis qui nos coniungit cum Deo. hic amor facit erumpere in anima iusti hunc timorem Dei : « sicut amicus, quamvis delectationem habeat ex praesentia amici, non tamen propter hoc quaerit amici praesentiam ut in ipso delectetur, sed propter amicum ipsum, cui vult conjungi quantumcumque potest ; ita timor castus non timet separationem inquantum est poena, sed inquantum est elongatio ab amato » (x). Sic clara distinctio ponitur inter timo­ rem castum et timorem servilem, qui est timor poenae causatus ab amore mere naturali. Fuga separationis a Deo, sicut causatur ab amore Dei. in hac terra continuo augetur cum caritate et deberet remanere in patria, si non obstaret alia conditio requisita pro hoc actu doni timoris. Praeter enim amorem Dei timor separationis requirit aliam conditionem ex parte subiecti, scilicet possibilitatem huius separationis. « quia de impossibili non est timor » (*). Quia autem haec possibilitas separationis a Deo cum caritate decrescit, ideoque sub hoc respectu dicere possumus timorem separationis di­ minui cum caritate iam in hac terra. Prout autem haec possibili­ tas separationis a Deo in patria aufertur, necesse est quod « tol­ letur timor quantum ad hunc actum qui est timere separatio­ nem » (·). Attamen donum timoris non erit in patria otiosum, habebit enim adhuc alium actum circa suam regulam divinam, actum reverentiae et admirationis erga Altissimum. qui destinatus est augeri caritate et manere in patria : « sed manebit quantum ad actum qui est admirari vel reveri illud arduum, quod fit (piando ex consideratione tantae altitudinis homo in propriam resilit parvitatem » (♦). Habere enim plures actus, nullo modo repugnat mor amicabilis vel filialis, inquantum Deus dicitur pater noster ; vel etiam castus, inquantum Deus dicitur metaphorice sponsus animarum nostrarum ». Ill, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 1. (’) HI, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, que. 1, ad 2. (3) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 3. I3) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 4. (*) Ibidem. — i87 — dono, immo quo altius, tanto fecundius et uberius est. compre­ hendens per seipsum, quod plures habitus amplecti haud possunt. S. Thomas iam in ordine naturali adscripsit. timori actum admira­ tionis et reverentiae (*). Hanc doctrinam transfert nunc ad do­ num timoris, quod eo magis in se continere valet actum reveren­ tiae et admirationis, quo altius et universalius moti vu m respicit, scilicet excellentiam Dei. Unde praeter fugam separationis a Deo donum timoris habet alium actum circa regulam divinam. actum reverentialem. Hic actus reverentialis licet sit actus prosecutionis, tamen aliquem recessum semper connotât, prout respicit Deum, ut arduum quoddam propter infinitam eius excellentiam,ex cuius intuitu et simul nostrae parvitatis aspectu quidam descensus, resilitio oritur in nobis. Ratione huius motus resilientis, videtur Angelicus tribuisse timori actum reverentialem. Huius actus est igitur « admirari vel revereri illud arduum, quod fit quando ex consideratione tantae altitudinis homo in propriam resilit parvi­ tatem » (*). Vel adhuc expressius : « timor non dicit motum in Deum, sed magis fugam ab ipso, inquantum homo ex ipsius maies *· tatis consideratione per reverentiam resilit in propriam parvita­ tem >♦ (’). Itaque cum timore reverentiali intime connectitur re­ cognitio nostrae paupertatis, dependentiae totalis a Creatore, quae ut confessio humilitatis est pulcherrima laus et Deo, pro ho­ mine autem vera perfectio : « timor sonat in quandam sublec­ tionem hominis per quamdam reverentiam. Quanto autem crea­ tura magis creatori subicitur, tanto altior est. — Sicut materia quanto magis subicitur formae, tanto perfectior est. — Ht ideo timor in excellentiam sonat, secundum quod importat reveren­ tiam ad Deum ; sic enim maxime donum est » (4). Timor separationis a Deo et subiectio reverentialis erga ip­ sum, en duo actus principales, qui referuntur ad ipsam regulam C) Cf. IIT, d. XXVI, qu. i, a. 3, R. In fine; & III, d. IX, qu. 1, a. 1, que. 1· ad 3. (*) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 4. (a) III, d. XXIII, qu. 1, a. 5, ad r (*) III, d. XXXIV, qu. 1, a. 2, ad 7. — 188 — divinam. Quorum unus datur tantum pro via, alius remanet etiam in patria. Divus Thomas hos duos actus considerat tanquam principales a dono timoris immediate elicitos. Sunt propriae ac­ tiones timoris filialis, quia ab ipso non tantum imperantur, sed etiam proferuntur. Sic distinguuntur ab aliis actibus, quos donum timoris tantum imperat, sunt enim ab aliis virtutibus eli­ citi. De his actibus imperatis intelligit S. Doctor, quod ad donum timoris « pertinet omnia temporalia bona ex reverentia divinae maiestatis despicere » (l) eosque clare distinguit etiam ab actu quo refugimus separari a Deo : « in quolibet dictorum (scilicet timorum) est considerare duos actus : unum principalem quem timor elicit scilicet refugere hoc malum vel illud. Alius est secun­ darius quem timor imperat, scilicet facere aut dimittere hoc vel illud propter fugam illius mali cuius est timor » (*). Suprema igitur bonitas et maiestas divina est motivum pro­ prium doni timoris, ratione cuius omnes actus eliciuntur aut im­ perantur. Propter excellentem bonitatem iustus timet a Deo se­ parari et propter maiestatem divinam vult ei se totaliter subicere. Propter idemque motivum donum timoris imperat diversos ac­ tus in aliis virtutibus. Suprema bonitas Dei et excellentia est proinde motivum omnis activitatis doni timoris. Talem unitatem in timore initiali invenire iam non possu­ mus. Hic enim iuxta S. Thomam differt a timore filiali non quoad actus elicitos, sed imperatos, nam timor initialis praeter istud altum motivum imperat etiam propter poenam. Sed quia « actus ...imperati per accidens comparantur ad habitus imperantes, et ideo timor initialis et castus sunt idem in substantia habitus, differunt tamen accidentaliter » (3). Actus autem imperati doni timoris non sunt alii, quam illi, qui versantur circa ipsius materiam. Exinde ad eorum explica­ tionem debemus determinare materiam doni timoris, quae coin- 0) III, d. XXXIV, qu. i, a. 4, R. («) HI, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 2 (*) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 2. — >89 — cidit cum materia alicuius virtutus moralis, nam materia donorum activorum et virtutum cardinalium est eadem (*). Ita S. Doctor huic dono adscribit materiam temperantiae : « In passionibus au­ tem concupiscibilis quae sunt concupiscentia, amor et delectatio, secundum humanum modum dirigimur ad bonum rationis, ut scilicet tantum homo ad temporalia bona afficiatur quantum in­ diget : quod fit per temperantiam quae est circa maximas delec­ tationes et concupiscentias, et secundum alias ei annexas. Sed quod homo ex reverentia divinae maiestatis omnia haec ut ster­ cora arbitretur, supra humanum modum est ; et hoc per donum timoris perficitur » (a). Donum timoris igitur exstenditur ad to­ tam materiam temperantiae, tum ad delectationes et concupis­ centias, tum ad « alias ei annexas » id est ad usum omnium bono­ rum temporalium. Attamen motivum fit multo altius, quam mo­ tivum temperantiae, nam bonum rationis non exigit perfectam abnegationem, sed acquiescit in moderato usu delectationum. E contra motivum timoris filialis permultum plus postulat. Re­ verentia divinae maiestatis scandit supra omnem mensuram hu­ manam exoptando a nobis sacrificium supra vires nostras huma­ nas, renuntiationem harum delectationum. Ergo donum timoris, prout mensuratur a regula divina, operatur supra modum hu­ manum. Ad tales operationes videtur omnino exigi quaedam mo­ tio specialis, quod tamen in Commentario expresse non affirma­ tur. Inquirendum est adhuc, quomodo apud Angelicum hi actus imperati ad beatitudines huic dono attributas se habeant. An di­ vus Thomas identificavit eas ? Unum ex principalibus meritis S. Doctoris in nostra mate­ ria est sine dubio illa praecisio, immo novitas, quam doctrina cius cum quadam necessitate secum fert relate ad beatitudines. Ante suam solutionem verbis concisis réassurait totam traditio­ nem communem : « Quidam dicunt quod beatitudines sunt qui- (*) Cf. p. 180. (a) III, d. XXXIV, qu. i, a. R. — 190 — dam habitus perfectiores donis sicut dona sunt perfectiora vir­ tutibus. Unde dicunt quod virtutes perficiunt ad actus primos, dona autem ad actus secundos, sed beatitudines ad actus tertios » (’). En doctrina usque nunc communis, quae venit sub « hierarchia virtutum » inquantum virtutes, dona et beatitudines nos succesive semper ad altiores actus perficiunt. Haec doctrina invenitur apud Philippum Cancellarium, per quem transit ad posteros, eamque cum amore explicant S. Albertus Magnus et S. Bonaventura. Contra hanc doctrinam divus Thomas affert suam rationem decisivam : « Sed non de facili potest assignari differentia inter actus beatitudinum et donorum, quae sufficiat ad differentiam ha­ bituum ». Profecto in systemate solido et completo S. Doctoris alius habitus donis altior locum non habet. « Et ideo aliter dicen­ dum quod beatitudines non sunt habitus distincti a virtutibus et donis sed sunt operationes virtutum perfectarum ex adiuhctione donorum, sive potius ipsorum donorum ». In favorem suae do­ ctrinae sanctus Doctor non moratur referre auctoritates : « Et hoc consonat dictis Sanctorum, qui beatitudines virtutes nominant eo modo loquendi quo virtus dicitur actus virtu­ tis. « Consonat etiam ipsi Evangelio, quod inter beatitudines multa enumerat quae manifeste ad dona vel virtutes perti­ nent. « Consonare etiam videtur ad hoc Magister, qui de beatitudinibus specialem tractatum non facit sicut de virtutibus et donis. « Consonat etiam Philosophorum dictis, qui felicitatem dicunt etiam esse operationem secundum perfectam virtu­ tem » (*). En consonantia completa, ad quam tamen duo notare in­ tendimus. Consonantia cum Magistro Sententiarum est mere negativa, inquantum quaestione sub silentio relicta nihil contra- (*) III, d. XXXIV, qu. i, a. 4. (*) Ibidem. — 19 1 — rium apud eum inveniri potest. Sed eo maior est consonantia cum Philosopho, quem cum studio et amore consulit. Revera felicitas secundum eum consistit in operatione virtutum (x). Proinde iuxta divum Thomam beatitudines non aliud signifi­ cant, quam actus perfectarum virtutum. Quae sint autem illae virtutes perfectae, respondet : o dona possunt dici perfectae vir­ tutes, ut ex dictis patet, vel etiam virtutes quibus dona adiunguntur, secundum quod unus habitus ex additione alterius adiuvatur ; et sic beatitudines, de quibus Dominus loquitur (Math., V, 2.), dicuntur operationes perfectae virtutis » (*). Angelicus pulchram rationem dat, quare hi actus virtutum perfectarum nominentur beatitudines : quia, ut dicit, per hos actus meremur, et merendo speramus beatitudinem aeternam. Sed quia hoc est commune cum actibus virtutum imperfectarum, addit etiam secundam rationem scilicet assimilationem ad beati­ tudinem perfectam, quam homo per actus virtuosos iam in terra participat. Beatitudines igitur sunt actus donorum et quidem ab ipsis imperati, inquantum versantur circa propriam materiam. Unde quaerendae sunt beatitudines respicientes totam materiam tem­ perantiae, quae erunt actus imperati doni timoris. S. Thomas distinguit materiam temperantiae in bona extrinseca et intrinseca. Contemptus, quo donum timoris ex reveren­ tia divinae maiestatis despicit omnia bona extrinseca sicut divitias et honores, hic « contemptus ad primam beatitudinem pertinet qua dicitur : « Beati pauperes spiritu ». Paupertas enim spiritus, ut dicit Glossa, duas habet partes : scilicet rerum abdicationem, et spiritus, id est superbiae, contritionem » (8). Unde prima beatitudo ad donum timoris pertinere debet. Alia pars temporalium bono­ rum est homini intrinseca, scilicet omnes delectationes et deliciae, horumque contemptum S. Doctor attribuit tertiae beatitudini, (·) E. g. in Ethica k. 0. 1177a, δοκετ δ’δ ευδαίμων ,κ'ος κατ' αρετήν 3ΐναι. («) III, d. XXXIV, qu. 1, a. 4, (·) Ibidem. — 192 — quae est beatitudo luctus. Ergo tertia beatitudo ratione materiae est actus doni timoris ; tamen propter speciales difficultates, quas huiusmodi materiae directio importat, et addere possumus, ut singulis donis correspondeat aliqua beatitudo, adscribitur beati­ tudo luctus dono dirigenti scientiae. Sic igitur angelicus Doctor sicut duos actus elicitos, ita duos actus imperatos sive beatitudines, scilicet beatitudinem pauper­ tatis spiritus et luctus attribuit dono timoris. In singulis beatitudinibus relatis in Sacra Scriptura duo actus ponuntur, unus pertinens ad statum viae, alius autem ad statum patriae. In beatitudinibus vitae contemplativae hi duo actus sunt essentialiter iidem, quia sicut vita contemplativa et hic in­ cipit, et in futuro consummatur, ita actus, qui erunt perfecti in patria, quodamodo iam in hac vita inchoantur. Sed maior est dif­ ficultas relate ad beatitudines pertinentes ad vitam activam, tanto magis, quia actus imperati donorum activorum non rema­ nent in patria. Divus Thomas solvit difficultatem distinguens inter actus et rationem ipsorum. « In patria enim non erit actus timoris circa temporalia bona, sed circa id quod erat ratio contem­ nendi ista temporalia. Et ideo in hac beatitudine ponitur quan­ tum ad statum patriae, « dominium regni caelorum », in quo di­ vitiae et honores caelestes comprehenduntur, ex quorum conside­ ratione temporalia contemnebantur » (*). Eadem est solutio pro beatitudine luctus « et ponitur quantum ad statum patriae con­ solatio futura, ex cuius respectu consolatio temporalis despi­ ciebatur » (*). Solutio certo sollertia non caret, sed negari haud potest intentio conciliandi doctrinam cum Sacra Scriptura. Atta­ men remanet « quod habitus donorum sunt iidem in via et in pa­ tria ; actus autem non, et ideo beatitudines geminantur, non au­ tem dona » (*). Actus donorum sicut participant beatitudinem aeternam, sunt beatitudines, ita iidem actus vocantur etiam fructus prout (*) III, d. XXXIV, qu. ï, a. 4, R. (*) Ibidem. (*) HI, d. XXXIV, qu. i, a. 4, ad 3. — 193 — habent quandam delectationem participatam a fruitione ipsius Dei. Apud S. Doctorem beatitudines et fructus non sunt altiores habitus, sicut ante eum communiter docebatur, sed sunt ipsi ac­ tus donorum virtutumque, inquantum quamdam beatitudinem et delectationem participant ab ipsa perfecta beatitudine caeles­ ti, ad quam tendunt. Influxus Aristotelis super divum Thomam est amplissimus : « Secundum Philosophum autem in III Eth. (x), omnis operatio procedens ex habitu perficiente naturam, habet delectationem annexam. Unde cum felicitas vel beatitudo sit operatio secundum virtutem perfectam, quoddam formale com­ pletivum beatitudinis est ipsa delectatio ; et ideo fructus qui de­ lectationem nominant, beatitudinibus respondent, sicut beatitu­ dines donis » (a). Ergo ratio, quare actus virtutum donorumque vocantur fructus, invenitur in ipsa notione virtutis, cuius est operari prompte, faciliter et delectabiliter. Certe sic recte intellec­ ta doctrina S. Doctoris de beatitudinibus et de fructibus quoad elementa optime, immo cum quadam necessitate inveniuntur in philosophia perenni. Ex fructibus gaudium et pax adscribuntur omnibus donis eorumque beatitudinibus, prout primum unionem et praesentiam bonorum, alterum autem remotionem impedimentorum pertur­ bantium delectationem indicat. Haec duo elementa revera inve­ niri possunt in omni exercitio virtutum. Ulterior divisio, quae fit non secundum ipsam delectationem, sed iuxta rationem delec­ tationis, dici potest minus spontanea et aliquo modo coacta ab auctoritate Sacrae Scripturae (*). Angelicus distinguit duplicem rationem delectationis : una est remotio impedientium delecta­ tionem spiritus, « delectatio enim ex operatione non impedita causatur, secundum Philosophum (*) » (4). Talis remotio impe­ dientium secum fert iam aliquam delectationem scilicet pacem. (’) (’) p) (*) (·) Cf. TII Eth., γ 6. 11X38, 31: 1, xo, g. III, d. XXXIV, qu. i, a. 5, R. Cf. Gal. V. 22-23. Cf. VII Eth., η ΐ4· xi53b, 10; 1· 13, d. 111, d. XXXIV, qu. 1, a. 5, R. — 194 — Alia ratio delectationis est praesentia bonorum spiritualium, ex qua causatur gaudium. Clarum est nobis interesse tantum pri­ mam rationem delectationis. Impeditur autem delectatio vel per delectationes contrarias bonorum temporalium aut per exterio­ res difficultates, quae tolluntur per donum fortitudinis et pieta­ tis. Impeditio delectationis spiritus per delectationem contrariam distinguitur secundum ipsa bona temporalia, circa quae versatur haec delectatio. Bona autem temporalia distinguuntur in bona externa : divitias, honores, et bona interna : delectationes car­ nis. Modestia correspondens paupertati spiritus reprimit delecta­ tionem bonorum externorum ; castitas et continentia prout una tantum ab illicitis, altera etiam a licitis delectationibus abstinet, correspondent beatitudini luctus, « et per consequens hi tres fruc­ tus respondent dono timoris quasi exequenti » (* *). Consideratis donis tanquam necessariis ad perficiendam vi­ tam moralem, divus Thomas vult servare, quantum fieri potest, analogiam inter virtutes et dona. Unde quia ex virtutibus ordina­ tis ad vitam practicam, quaedam sunt dirigentia, alia autem exequentia, ideo etiam inter dona activa donum scientiae et consi­ lii considerantur tamquam dirigentia, caetera verum ut exequentia. Dono fortitudinis consilium, dono pietatis autem scientia adscribitur, unde proprium pro timore non remanet et hoc recte, nam idem est directi vu m in recessu et in accessu ad terminum con­ trarium. « Et ideo timor qui sonat in recessum, non habet aliquod speciale directivum praeter ea quae dirigunt in aliis exequentibus. quae pertinent ad accessum ad terminum » (®). Doctrinam S. Thomae in Commentario super Sententias expositam sic complectimur. Dona dantur in adiutorium virtutum ad tollendam imperfec­ tionem, quae in modo earum operationis invenitur. Inde dona tantum illis virtutibus adscribuntur, quibus talis imperfectio est propria. Proinde caritas et spes remanent sine donis propriis. (*) III, d. XXXIV, qu. i, a. 5, R. (*) III, cl. XXXIV, qu. 1, a. 2, ad 3. — 195 — Dona a virtutibus differunt ratione modi suprahumani operandi. Hunc modum autem a mensura divina, a qua immedia­ te regulantur, accipiunt. Duplex igitur est genus actuum donorum, scilicet quidam eliciuntur circa regulam divinam, alii autem im­ perantur relate ad materiam propriam. Sic actus eliciti doni timoris sunt fuga separationis a Deo et subiectio reverentialis erga eum. Praeter hos elicitos donum timoris habet alios duos actus imperatos circa materiam temperantiae. Tamen excedit temperantiam quantum ad modum operandi prout motivum formale, sub quo operatur non est amplius bonum ratio­ nis. sed ipsa reverentia divina a creaturis intellectualibus servanda. In patria donum timoris non retinet nisi sublectionem reverentialem. tamen loco actuum imperatorum habet alios, qui ver­ santur circa diversam materiam. II Dc primis Commentariis in S. Scripturam (1256-59) Conservato ordine chronologico, inter Commentarium in Sen­ tentias et Summam theologicam praeter commentaria ad Sacram Scripturam de timore Dei in operibus divi Thomae tantum pauca invenire possumus. Quaedam passim habentur sive in « Catena aurea >» sive in quaestionibus disputatis tam « De Veritate » quam «De Malo», quin novum quid addant ad doctrinam prius pro­ latam. Restat igitur nobis considerare opera eius scripturistica, et quidem expositionem super Isaiam et Matthaeum. In his ope­ ribus doctrina in Commentario super Sententias exposita, quin esset obiectum novi studii, applicatur. Doctrina, licet sit eadem, tamen ex parte actuum doni timoris amplius exponitur. Ratione ipsarum litterarum explicandarum in primo textu donum timo­ ris ex parte doni, in secundo potius ex parte actuum considera­ tur e). *♦ p) Quoad momentum doctrinale commentariorum in S. Scripturam vi· Quel livre servait de base a l'enseignement des Maîtres en théo­ Revue thomiste, t. Il, 1894, p. 149-162. desis H. DBNlFi.E, logie, in — iç6 — « Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapien­ tiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scien­ tiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini ». Is. c. XI, v. 2. (’). Angelicus Doctor textum de sanctitate Christi Messiae ex­ planat ad monstrandum, quod fuit plenus plenitudine omnium donorum α gratiae gratum facientis ». Instituta comparatione inter virtutes et dona notatur, quo­ modo « dona dantur in adiutorium virtutum, quibus perficiun­ tur animae potentiae ad actus proportionatos, secundum mo­ dum humanum ». Duplex imperfectio virtutum distinguitur, una, quae augmento virtutum tollitur, alia, quae, utpote veniens ex ipsa ratione habitus, semper remanet, sicut ex ratione fidei est ut sit aenigmatica, nam ablato hoc defectu ipsa virtus tollitur. Haec imperfectio igitur non per perfectionem virtutum, sed per altiorem habitum tolli debet. Hinc sequitur necessitas donorum in vita Christiana. Ulterius quaeri potest : an dona perficiant vir­ tutes in operando ita. ut iidem actus adscribantur tum do­ no, tum virtuti, tamquam suis principiis. Textus S. Thomae hanc sententiam affirmare videtur : « Operatio autem procedens virtute perfecta dono dicitur beatitudo, quae nihil aliud est, quam operatio secundum virtutem perfectam ». Ergo secundum Aquinatem beatitudines sunt operationes procedentes a virtute dono iam perfecta. Tamen ad mentem S. Doctoris de hac re sat abstracta cognoscendam considerare oporteret locos paralle­ los, quod nimis distaret a materia nostra, ideo liceat remittere ad alios auctores (* *). Divisio donorum data ab Isaia ab Angelico Doctorc pulchre illustratur. Referimus totum textum, ut momentum doni timoris (') Pro critica textual!, videsis J. Touzard, Isaie, XI, v. 2-3 et les sept dens du St. Esprit, in Revue bibitque, t. VIII, 1899, p. 249-266; — F. CEUPPEXS, De Prophetiis messianicis in Antiquo Testamento, Romae, 1935, p. 255-265· (*) A. bEMONNYER, Notre tic divine, Juvisy, 1936, p. 223-227, — M. li. GEOFFROY, L'Union de la Foi et des Dons du Saint-Esprit dans la contempla­ tion Mystique, Marseille, 1934» P· 9-26. — ÏQ7 — in oeconomia salutis appareat : « quia dona perficiuntur aut per recessum a malo, et sic est timor, aut per accessum ad bonum, et sic vel secundum vitam contemplativam vel secundum activam ; si secundum contemplativam, aut secundum contemplationem finis et sic est sapientia, quae est de causis altissimis, aut de his. quae sunt ad finem et sic est intellectus, sicut de substantiis crea­ tis spiritualibus, et de his quae ad eas pertinent. Si secundum activam, aut quantum ad ea, ad quae tenentur omnes, et sic exequens est pietas, quae est benevolentia in eos, qui fide, vel imagine Dei sunt nuntii, dirigens scientia. Aut de his ad quae non tenentur omnes, et exequens est fortitudo ut exponat se difficilibus, dirigens vero consilium » i1). (*) Sequenti schemate doctrinam expositam sub oculos subicimus : secundum vitam contemplativam secundum contemplatlonem eorum quae sunt ad finem : INTELLECTUS \ · ' I per accessum ad DONA bonutn nos perfi- / ciunt secundum contemplatio­ nem finis : i SAPIENTIA dirigens : I scientia secundum ea ad , quae omnes tenentur I / exequens : PIETAS secundum vitam activam per recessum a ma lo : l TIMOR dirigens : i CONSILIUM secundum ea ad quae ’ non omnes tenentur f exequens: . FORTITUDO — igK — Dono timoris nullum donum dirigens adscribitur ; etenim α sapientia dirigit intellectum, quia sapientis est ordinare: et per prima aliquis regulatur, sicut metaphysicus alias scientias, con­ silium fortitudinem, scientia pietatem, timor omnia, quia idem dirigit in accessu ad bonum et in recessu a malo » (»). Enumeratio per modum ascensionis a dono timoris usque ad supremum donum sapientiae prolata totam vitam Christia­ nam comprehendit. Divisio non obstat, quin dona sicut virtutes se invicem penetrando et perficiendo totam vitam supernaturalem pervadant. In ordine donorum timor filialis ad omnia impedimenta vi­ tae spiritualis coercenda se extendit. Dat nobis spiritum abdica­ tionis purificando animam ab inordinato appetitu rerum tempo­ ralium. Quia autem humilitatis est nos removere a creaturis, ideo ei correspondet eamque perficit donum timoris. « Dicitur autem specialiter, quod replevit eum spiritus timoris, ne ex ma­ gnitudine donorum superbus credatur, sicut primus angelus... Vel quia per humilitatem salvare venerat, vel quia in hoc se imitari voluit « (*). Summus actus doni timoris in Christo esse affirmatur, quia omnia dona quantum ad excellentissimum usum ei conveniunt. « Non enim habuit timorem servilem, ut timeret poenam, vel fi­ lialem. ut timeret peccare, sed castum timorem, qui est reveren­ tiae » (·). lusti, per donum timoris renuntiantes mundo parati sunt ad alia dona accipienda. *** « Et aperiens os suum docebat eos dicens : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati... » Matth. c. V, v. 2 (*). (x) Commentarium in Isaiam, c. n. (2) Ibidem. (3) Ibidem. («) Pro critica textual i, videsis M. J. Lagrange, Evangile selon Saint Mat­ thieu, Paris, 1923, p. 80-83. — roo — Dum in Commentario ad Isaiam removere omnia nociva, fuit solius doni timoris, hic (l) pertinet ad tria dona secundum tres species impedimentorum vitae spiritualis : malum cupidita­ tis donum timoris, malum crudelitatis sive inquietitudinis donum pietatis, malum autem voluptatis donum scientiae depellit. Haec diversitas facile reduci potest ad diversos respectus, sub quibus considerantur dona. In Commentario ad Isaiam divisio ratione ipsorum donorum conficitur ; sic revera tantum donum timoris sub motivo divinae reverentiae directe refertur ad impedimenta coercenda. Alia dona ad bona consequenda referuntur, nihil ta­ men prohibet, ut etiam mala bonis opposita, quasi ex consequen­ ti persequantur. Sub hoc aspectu attribuitur dono pietatis repressio crudelitatis, quae fit per secundam beatitudinem. α Pug­ na enim est propter abundantiam exteriorum rerum ; et ideo nunquam esset turbatio, si homo divitias non affectaret ; et ideo qui non sunt mites, non sunt pauperes spiritu ». Delectatio autem interna, voluptas, licet ad timorem filialem ut donum exequens pertineat, tamen propter difficultatem eam vincendi dono diri­ genti scientiae adscribitur (*). Prima est igitur beatitudo pauperum spiritu. Pauperes spiritu divus Thomas cum humilibus identificat, quia veri pau­ peres illi dicuntur, qui se tales existimant non solum in rebus exterioribus, sed etiam interioribus. Spiritus in textu iuxta Aquinatem significare potest superbiam, « quia sicut per flatum inflantur utres, ita per superbiam homines... Ergo beati paupe­ res, scilicet hi, qui parum habent de spiritu superbiae » (·). Acci­ pitur etiam pro voluntate hominis, et sic beatitudo indicaret paupertatem voluntariam. Denique sumi potest pro Spiritu San­ cto. sic beatitudo prima humilitatem habitam per Spiritum San­ ctum designaret. In omni sensu beatitudo paupertatis spiritus commendat nobis abdicationem voluntariam omnium rerum, ut mens libere trahatur a temporalibus ad spiritualia. Ideo « ista (l) Cf. Coiunientorium in Matthaeum, c. 5, n. 2. (*) Cf. Ill, d. XXXIV, qu. i, a. 4, R. (3) Commentarium in Matth., c. 5. n. 2. -- 200 — beatitudo pertinet ad donum timoris : quia timor, maxime filia­ lis, facit habere reverentiam ad Deum : et ex hoc contemnit homo divitias » (l). Renuntiantibus autem bonis temporalibus « repromittitur regnum caelorum, in quo notatur non solum altitudo honoris, sed affluentia divitiarum » (a). III. De prima secundae Summae theologicae (1269-70) Redeamus ad notionem doni, ut cognoscatur eius ulterior elaboratio. Talis progressus debetur novae positioni proble­ matis, quod suum exordium accipit a conceptu inspirationis divinae, ad cuius receptionem dantur dona. Dona sunt organa Spiritus Sancti, quibus eius instinctus accipimus. Necessitas igi­ tur donorum dependet a necessitate interventus Spiritus Sancti in vita Christiana. Homo revera indiget tali interventu propter imperfectam informationem virtutum in se ipso. Dona licet ad auxilium virtutum dentur, tamen remanent inferiora virtu­ tibus theologicis, non autem moralibus. Proinde virtutes et do­ na intime connectuntur in vita morali et se invicem exigunt in doctrina Angelici. In hac parte, doctrina generalis ponitur de donis, ta­ men quaedam colligere possumus de ipso dono timoris. Sic ap­ paret eius relatio ad virtutem temperantiae et ad donum sapien­ tiae. Item habitudo specialis inter hoc donum et spem iam nunc insinuatur. ♦** In quaestione sexagesima octava, ubi iterum expresse dis­ serit de donis, incipit suum studium reassumendo diversas opi­ niones in Commentario ad Sententias iam relatas. Revera in his P) Ibidem. (2) Ibidem, -- _ΌΙ duabus enumerationibus pauca mutatio invenitur. Eodem ordi­ ne enumerantur hic. sicut ibi. relicta sententia quarta et posita prima cum quadam modificatione in initio articuli. Loco eius po­ nitur illa sententia, contra quam dirigitur articulus cum suis ar­ gumentis et quam non desinit impugnare per totam quaestionem : « quidam posuerunt, quod dona non essent a virtutibus distin­ guenda ». Contra hanc opinionem nominalisticam sibi vindican­ tem tantas auctoritates, quales sunt Guillelmus Antissiodorensis (x), Guillelmus AIvernus (’), pro solutione magis radicali et definitiva recurrit ad Sacram Scripturam : « et ideo ad distin­ guendum dona a virtutibus debemus sequi modum loquendi Scripturae, in qua nobis traduntur, non quidem sub nomine do­ norum, sed magis sub nomine spirituum ». Et citando textum Isaiae c. XI. v. 2, addit: «ex quibus verbis manifeste datur intelligi, quod ista septem enumerantur ibi secundum quod sunt in nobis ab inspiratione divina » (*). Differentia inter hoc exordium ex tam alto veniens et illud, quod ponitur in Commentario ad Sententias, primo aspectu est aperta. Utpote omnes motiones venientes a quodam principio ex­ terno. ita etiam inspirationes divinae, ut recte recipiantur in ho­ mine, exigunt dispositiones proportionatas, nam quanto « mo­ vens est altior, tanto necesse est, quod mobile perfectiori dispo­ sitione ei proportionetur ; sicut videmus quod perfectius oportet esse discipulum dispositum ad hoc quod altiorem doctrinam ca­ piat a doctorc » (*). Hae autem dispositiones. « altiores perfectio­ nes », quibus homo bene dispositus est, ut moveatur a Spiritu Sancto, vocantur dona, sicut illae, quibus homo bene disponi­ tur ad rationem sequendam, nominantur virtutes. Unde dona sunt dispositiones necessariae ad inspirationes, instindtus divi­ nos recte, quasi connaturaliter, recipiendos. C) i1) (·) (♦) Cf. p. 54. Cf. p. 63. I-II, qu. 68, a. r. R. Ibidem. — 202 -- Ex his S. Doctor concludit ad suum intentum : virtutes et dona realiter debent esse diversa, utpote dispositiones ad instin­ ctus recipiendos non solum diversorum motorum, sed motorum diversi ordinis. Homo enim per virtutes obedit dictamini ratio­ nis, per dona autem se subicit directe instinctui divino. Post argumentationem suam Divus Thomas quasi de im­ proviso addit in calce corporis articuli : « Et hoc est quod quidam dicunt, quod dona perficiunt hominem ad altiores actus quam sint actus virtutum ». Inter hos « quidam » numerantur Philippus Cancellarius, S. Albertus Magnus, S. Bonaventura, licet cum propriis interpreta­ tionibus et denique ipse S. Thomas, ut Commentator in Senten­ tias (l). Doctrina igitur hic et in Commentario data, teste Thoma ipso, est eadem, licet sub diversis aspectibus considerata (2). In Commentario, stilo descriptivo insistit in effectibus donorum, eorumque modum operandi explicat prout « a posteriori » appa­ ret, et sic ascendit ad regulam divinam, a qua talis modus suprahumanus in operatione accipitur. E contra in Summa theologica, stilo magis scientifico, formali, incipit totam considerationem ex alto, ab ipso principio, motore divino, cuius immediatus inter­ ventus explicat necessitatem donorum (’). Hi duo aspectus mi­ nime se excludunt, sed mutuo se perficiunt. Unitatem doctrinae divus Thomas limpide sic breviter comprehendit : « dona exce­ i1) Cf. p. 176. (’) De controversia inter J. De Guibert et R. Garrigou-Lagrange cf. J De Guibert, Dons du Saint-Esprit et mode d'agir < ultra-humain » d’après saint Thomas, in Revue. d'Ascétique et de Mystique, t. III, 1922, p. 394-411. Item : Les doublets de saint Thomas d’Aquin, Paris, 1926, p. 100-125 ; - R. Garrigou-LagRANGE, Le mode supra-humain des dons du Saint-Esprit, in La Vie spirituelle, t. VIII, 1922, p. (124) - (136). Item : Perfect on chrétienne et Contemplation, t. Π, Paris, 1923, p. (52) - (64). (’) « On peut insister soit sur l’effet, connu d’abord a posteriori (ainsi s’exprime le Commentaire des Sentences), soit sur la cause qui produit cet effet (ainsi parle la Somme, qui approfondit la question et la traite de plus haut, en conformité plus directe avec le langage de I’Bcriture)·, Gahrioou-Laorange, Perfection chrétienne, p. (58). — 203 -- dunt communem perfectionem virtutum, non quantum ad ge­ nus operum... sed quantum ad modum operandi, secundum quod movetur homo ab altiori principio » f1). Positio problematis ex parte principii sine dubio adducit quasdam praecisiones, sicut quodlibet studium haustum ex effecti­ bus rei completur per considerationem principiorum. Sic nunc clarius apparet necessitas donorum in vita Christiana, eorumque habitudo ad virtutes et ante omnia influxus Spiritus Sancti in exercitio donorum. In Commentario super Sententias regula divina, a qua men­ suratur donum, saepe videtur esse tantum finis, obiectum. ad quod tendit per suas operationes, quin importet motionem divinam. Attamen, ut vidimus, non desunt textus, praesertim pro donis intellectivis, ubi haec motio, instinctus explicite affirmatur. Sed, nunc in Summa theologica, interventus divinus per modum instinc­ tus. inspirationis, motionis ubicumque explicatur. Nunc revera dona sunt organa Spiritus Sancti, quibus exercet suum imperium super vires humanas. Etenim vires istae, quae iam ex sua natura natae sunt moveri ab instinctu Dei, sicut a quadam potentia superiore, per dona in hac submissione multo magis perficiuntur : « dona Spiritus Sancti sunt quidam habitus, quibus homo perfi­ citur ad prompte obediendum Spiritui Sancto » (*). Ex hoc interventu divino deducitur necessitas donorum in vita Christiana. Nam sicut virtutes sunt, ut homo bene sequatur instinctus rationis, ita dona nos perficiunt ad sequendum instin­ ctus divinos. « Unde in his in quibus non sufficit instinctus ra­ tionis, sed est necessarius Spiritus Sancti instinctus, per conse­ quens est necessarium donum » (·). Tota argumentatio accipit magnam extensionem : necessitas donorum reducitur ad quaestio ** nem de necessitate gratiae actualis specialis in vita nostra ad sa­ lutem consequendam. (*) I-II, qu. 68, a. 2, ad 1. (*) I-II. qu. 68, a. 3, R. (’) l-II, qu. 68, a. 2, R. — 204 — Esset nimis longum explicare momentum, quod S. Thomas adscribit huic gratiae in tota oeconomia salutis et ideo remitti­ mus ad auctores, qui rem egregie tractant, ut prosequamur Thomarn nobis monstrantem necessitatem huius gratiae ad salu­ tem (*). « Ratio autem hominis — prosequitur S. Doctor — est perfec­ ta dupliciter a Deo : primo quidem naturali perfectione, secundum scilicet lumen naturale rationis ; alio autem modo quadam su­ pernatural! perfectione per virtutes theologicas... Et quamvis haec secunda perfectio sit maior quam prima, tamen prima perfectio perfectiori modo habetur ab homine quam secunda. Nam prima ha­ betur ab homine quasi plena possessio, secunda autem habetur qua­ si imperfecta; imperfecte enim diligimus et cognoscimus Deum » (*). Et ideo homo quantum ad suum finem connaturalem suffi­ cienter movetur per instinctus, indicia rationis, sed non ad finem supernaturalem. Ad hunc finem supernaturalem ratio, prout tan­ tum imperfecte informata est per virtutes theologicas, indiget instinctibus, motionibus Spiritus Sancti, ut proportionetur ad ta­ lem finem. Unde « in haereditatem illius terrae beatorum nullus potest pervenire, nisi moveatur et deducatur a Spiritu Sancto » (3). Quamvis dona propter imperfectam participationem virtu­ tum theologicarum dantur, tamen istae priores sunt donis « or­ dine perfectionis et dignitatis » (*). Per virtutes enim theologicas mens nostra coniungitur cum Deo. unitur cum ipso Spiritu San­ cto, ad cuius motionem recipiendam disponimur per dona. « Un- (l) Cf. N. DEL Prado, De Gratia et Libero arbitrio, t. II, Fribourg, 1907, p. 225-30 et 247-253.Item Garrigou-Lagrange, Perfection chrétienne, t, Ι,ρ.355. (*) I-II, qu. 68, a. 2, R. (’) Ibidem — S. Thomas non intendit demonstrare necessitatem dono­ rum ad omnes actus supematuraies, sed tantum ad salutem. De hac re cf. controversiam inter M. Perriot et B. Frogct. M. 1’erriot in L'Ami du Clergé, t. XIV, 1892, p. 389; t. XX, 1898, p. 772-775 ; t. XXII, 1900, p. 1728 : — B. Froget, Les Dons du Saint-Esprit, in Reuue thomiste, t. VIT, 1899, *5^S 53° ; De L'habitation du Saint-Esprit dans les âmes justes, Paris, 1936, p- 4x5-425· (*) I-II, qu. 68, a. 8, ad 2. — 205 — de. sicut virtutes intellectuales praeferuntur virtutibus morali­ bus, et regulant eas ; ita virtutes theologicae praeferuntur donis Spiritus Sancti, et regulant ea » (*). Quia per virtutes theologi­ cas cum ipso Deo conjungimur, ideo « praesupponuntur ad dona, sicut radices quaedam donorum. Unde omnia dona pertinent ad has tres virtutes, sicut quaedam derivationes preadictarum vir­ tutum » (2). Denique « dona Spiritus Sancti connectuntur sibi invicem in caritate ; ita scilicet quod qui caritatem habet, omnia dona Spiritus Sancti habeat, quorum nullum sine caritate haberi potest » (’). « Sed si comparemus dona ad alias virtutes intellectuales vel morales, dona praeferuntur virtutibus, quia dona perficiunt vi­ res animae in comparatione ad Spiritum Sanctum moventem ; virtutes autem perficiunt vel ipsam rationem, vel alias vires in ordine ad rationem. Manifestum est autem quod ad altiorem mo­ torem oportet maiori perfectione mobile esse dispositum. Unde perfectiora sunt dona virtutibus » (*). Dona igitur multo magis perficiunt vires animae et eminentius retrahunt eam a malis, quam virtutes morales (8). Quum dona dentur in adiutorium vir­ tutum. ideo non ordinantur ad diversam materiam, sed ad hos « omnes actus potentiarum animae perficiunt hominem, ad quos perficiunt virtutes » (*). Tota differentia inter virtutes et dona optime exprimi potest ipsis verbis sancti Doctoris iam citatis : « dona excedunt communem perfectionem virtutum, non quantum ad genus operum... sed quantum ad modum operandi, secundum quod movetur homo ab altiori principio » (’). Ut concludamus: inter Commentarium ad Sententias et Sum­ mam theologicam oppositio inveniri nequit, c contra habetur ul- (*) (*) (’) (*) (’) (·) f) I-II, qu. 68, a. 8, R. I-Π» qu. 68, a. 4, ad 3. I-II, qu. 68, a. 5, R. I-II, qu. 68, a. 8, R. Cf. I-II, qu. 68, a. 4, ad 4. I-II, qu. 68, a. 7, R. I-II, qu. 68, a. 2, ad 1. — 200 — terior elaboratio et explicatio continua doctrinae. Dona, prout explicantur ex parte divini principii, apparent intime connexa cum multis quaestionibus maioribus et veniunt in partem cor­ poris doctrinalis S. Thomae (‘). In hac parte, ubi dona sub aspectu generali considerantur, sane completam doctrinam de dono timoris exspectare non pos­ sumus ; attamen inveniuntur plura, quae progressum ad solu­ tionem definitivam indicare videntur. Clare notatur momentum doni timoris in oeconomia salutis. Est ultimum in ordine dignitatis, sed primum in ordine generatio­ nis, « prius enim est secundum ordinem generationis, ut aliquis recedat a malo, quod fit per timorem... quam quod operetur bo­ num, quod fit per alia dona » (*). Licet sit infimum donum, ni­ hilominus « maxime requiritur, quasi primordium quoddam per­ fectionis donorum, quia initium sapientiae timor Domini » (’). Est igitur doni timoris recedere a malo morali, praesertim delectabili : « Appetitiva autem virtus... perficitur... contra con­ cupiscentiam vero inordinatam delectabilium per timorem » (*). Proinde recte ordinatur ad virtutem temperantiae perficiendam (8). Perficere potest virtutem temperantiae, quia bono rationis altius motivum habet, scilicet ipsam reverentiam divinam. Iin(*) «Saint Thomas, de plus, avec une magnificence de synthèse incom­ parable, a rattache ce coin de doctrine à cc que la philosophie d’Aristote et sa propre théologie ont de plus élevé, de plus profondément vrai, touchant la primauté de l'agir divin. Il l’a ramené ainsi aux tout premiers principes qui tant en philosophie qu’en théologie régissent les questiones de l'action divine comme telle, c’est-à-dire se développant conformement à la loi intime de ΓΕtre divin, et lui a assuré, par cette systématisation, la solidité indestructible de toute doctrine rattachée aux principes premiers, évidents par eux-mêmes ou premièrement révélés » A. Gardeh., Dons, col. 1776. (’) I-II, qu. 68, a. 7, ad 1. (*) Ibidem. («) I-Π, qu. 68, a. 4, R. (8) « Sicut enim ad virtutem temperantiae pertinet, secundum eius pro­ priam rationem, ut aliquis recedat a delectationibus pravis propter 1x>nmn ra­ tionis; ita ad donum timoris pertinet quod aliquis recedat a delectationibus pravis propter Dei timorem ». I-II, qu. 68, a. 4, ad r. -- 207 — portat enim donum timoris « recessum ab aliquibus rebus pro­ pter reverentiam Dei ». Et ideo « eminentius retrahit a malis quam virtus moralis » (*). Ratione sui motivi timor filialis opponitur superbiae. Ad eam enim « pertinet cuique superiori nolle subici et praecipue nolle subdi Deo ; ex quo contingit quod homo supra seipsum in­ debite extollatur quantum ad alias superbiae species » (*). Per subiectionem reverentialem Deo exhibitam agnita est nostra par­ vitas, quae est mors superbiae (’). Donum timoris ergo datur ad corroborationem temperantiae et ad destructionem superbiae, quae est initium omnis peccati (4). Virtutibus moralibus praeferuntur intellectuales et in ipsis virtutibus intellectualibus contemplativae activis, sicut regulans praeeminet regulato. Et eodem modo donis exequentibus ad vi­ tam activam pertinentibus perfectiora sunt dona directiva. Do­ num autem timoris, prout retrahit a malis, est donum exequens supponens suum directivum, quod est donum sapientiae : « po­ nuntur duo correspondent sapientiae tanquam directivo : ex parte quidem intellectus, donum intellectus ; ex parte autem af­ fectus. donum timoris. Ratio enim timendi Deum praecipue sumi­ tur ex consideratione excellentiae divinae, quam considerat sapien­ tia » (*). Quia dona in prima secundae Summae theologicae non tan­ tum ad virtutes morales, sed etiam theologicas corroborandas or­ dinantur, ideo iure exspectatur virtus, quae destinata sit adiutorium doni timoris accipere. Spes insinuatur fieri haec virtus, prout ab Angelico refertur textus sancti Gregorii, ubi de confortatione spei per timorem agitur (·). (*) I-II, qu. 68, a. 4, ad 4. (*) I-II, qu. 84, a. 2, ad 2. (*) Cf. I-II, qu. 68, a. 6, ad 2. («) Cf. Eccli. 10, 15. (5) I-II, qu. 68, a. 4, ad 5. (*) Cf. I-II, qu. 68, a. 6, ad 2. « Timor in die suo convivium facit ; quia dum premit mentem, ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei cibo confortat ». S. Gregorius, I Moral, c. 32 (PL 75, 547). — 208 — Pro progressu igitur doctrinali notare debemus ex una parte, quod donum sapientie ut directivum prima vice expresse adscribitur timori filiali, ex altera parte, quod quaedam habitudo inter virtutem spei et donum timoris conicitur. IV. De secunda secundae Summae theologicae (1271-72) Ad doctrinam definitivam melius intelligendam considera­ bimus totam latitudinem, quam notio analogica timoris assumere potest. Ratio communis timoris est motus recedens a malo im­ minenti. cui facile resisti non potest. Haec ratio communis, prout est in appetitu sensitivo, coniungitur cum quadam transmutatio­ ne corporali et sic vocatur passio timoris. Quia autem quaelibet notio analogica melius in suo infimo analogato ostenditur, ideo quandam moram in consideratione huius passionis afferimus. Notio sic accepta et in ordinem intellectualem translata actum voluntatis designat, quo refugimus quodlibet malum im­ minens. Talis actus voluntatis propriam virtutem non habet, sed in qualibet virtute inveniri potest ; eo enim quo prosequi­ mur bonum, malum eius oppositum refugimus. Ad haec timor in suo alto significato unum ex septem donis designat, quod ab omnibus aliis timoribus per suas operationes praesertim subiectionem reverentialem et fugam separationis a Deo, discernitur. Caritas et donum sapientiae sunt duo principia, quorum unum causât augetque hunc timorem, alterum eius dire­ ctionem suscipit. Sub hac directione corroborat virtutem spei et temperantiam perficit. * * » Doctrina igitur timoris quoad sua elementa prima vice in tractatu de passione timoris apparet, eademque applicatur po­ stea ad ordinem intellectualem. Ergo antequam accedamus ad notionem doni timoris consideramus rationem timoris in passio­ nibus, quae adhuc in prima secundae explonantur. — 209 — Ab ipso sensu communi S. Doctor significationem passionis haurit: «pati dicitur tripliciter». In sensu ampliori « pati » idem est ac perfici, recipi, quin ipsa res aliquid a se perderet, sicut sen­ tire et intelligere, ubi tantum recipimus, quin aliquid perdamus. In sensu arctiori « pati » receptionem cum quadam abiectione mali designat, ut dicitur corpus sanari, prout abiecta aegritudine recipit sanitatem. Denique in sensu magis proprio « pati » pro re­ ceptione cum abiectione boni convenientis sumitur, sic recipit homo infirmitatem sanitate abiecta. « Et hic est propriissimus modus passionis ». Ex sensu enim communi « pati » idem signifi­ cat ac trahi ad agentem. Hoc autem in tertia acceptione maxime apparet, quando res contra suam inclinationem quoddam bonum a se abicere debet ad malum recipiendum ab agente (*). « Pati » in primo sensu, prout receptionem tantum importat, convenire potest etiam soli animae, sicut cuilibet exsistenti in potentia, sed in aliis duobus sensibus « pati » invenitur tantum in compositis ex materia et forma, quia praeter receptionem exi­ git quandam abiectionem, quae fieri nequit sine transmutatione corporali. Omnis autem transmutatio corporalis supponit mate­ riam (’). « Pati » igitur indicat rem, prout trahitur ab agente. Anima autem magis trahitur per vim appetitivam, quam apprehensivam, quia dum per vim apprehensivam magis recipimus rem quam ab ea trahimur, per appetitum inclinamur ad eam. Ideoque anima maxime per vim appetitivam patitur ab agente (*). Ex his definire possumus passionem, ut motum appetitus sensitivi cum transmutatione corporali. Ergo in passione duplex clementum debemus distinguere : formale, quod est motus appeti­ tus et materiale, quod per transmutationem corporalem indica­ tur. Unum ad alterum se habet, sicut forma ad materiam, ideo­ que motus appetitus fit causa transmutationis corporalis. Et sicut materia est formae proportionata, ita mutatio corporalis (') Cf. I-II, qu. 22, a. i, R. (’) Cf. I-II, qu. 22, a. i, ad i (3) Cf. I-II, qu. 22, a. 2, R. -- 210 — motui appetitus: «est autem attendendum in omnibus animae passionibus, quod trasmutatio corporalis, quae est in cis mate­ rialis, est conformis et proportionata motui appetitus, qui est formalis, sicut in omnibus materia proportionate formae » i1). Quia in omni passione invenitur tamquam pars essentialis transmutatio corporalis, ideo elementum formale aliud fieri ne­ quit. nisi motus appetitus sensitivi, appetitus enim intellectua­ lis, utpote non exsistens virtus alicuius organi, transmutationem corporalem non requirit (’). Definitio igitur passionis per se soli composito corruptibili humano convenire potest, animae autem tantum per accidens, ratione elementi formalis (**). Determinata notione transiri potest ad divisionem quam Aquinas in passionibus ponit. Divisio magis generalis fit ex parte subiecti, secundum duplicem potentiam appetitus sensitivi (*). In rebus enim naturalibus non sufficit inclinatio ad bona conse­ quenda et mala fugienda, sed insuper alia inclinatio requiritur, qua impedimenta removentur et contrariis resistitur. Sic in appe­ titu sensitivo requiruntur duae potentiae, una, qua ad bona ten­ dimus et nociva refugimus, et altera, qua impedimenta et contra­ ria superamus. Prima vocatur potentia concupiscibilis, altera autem irascibilis, prout una respicit bonum et malum simpliciter, altera autem, ut quid arduum, super quod victoriam habere debet. Una ad alteram reduci nequit, saepe enim irascibilis con­ tra inclinationem concupiscibilis se in tristibus ingerit, porro quia non raro dum una crescit, altera diminuitur, denique quia irascibilis ex sua notione est defensatrix et propugnatrix poten­ tiae concupiscibilis (6). Passiones secundum diversitatem potentiarum divisae plus quam specie differunt inter se, quia maior differentia requiritur (») (*) (3) (*) (s) Cf. Cf. Cf. Cf. Cf. I-II, qu. 37, a. 4, R. I-Π, qu. 22, a. 3, R. I-II, qu. 22, a. r, ad i & 3. I, qu. 81, a. 2, R. ibidem. -— 21 I -— ad di versificanda ni speciem potentiarum, quam passionum vel actuum (l). Ideo passiones specie diversae ad eandem potentiam pertinere possunt (*). Proprie autem diversitas specifica passionum fit ex parte suorum obiectorum. Passio ut motus appetitus sensitivi respicit obiectum sub ratione boni et mali. Unde sicut in omnibus motibus, ita in passionibus duplex contrarietas accipi potest : una per accessum et recessum relate ad idem obiectum. altera autem se­ cundum contrarietatem terminorum, id est boni et mali. In potentia concupiscibili tantum contrarietas obiectorum invenitur, quia eius obiectum est bonum vel malum sensibile sim­ pliciter. Atqui bonum tantum attractive, malum autem tantum repulsive se habere potest ad appetitum. At in potentia irascibili invenitur duplex contrarietas. Huius ratio est ex parte obiecti, quod in irascibili non est bonum et malum sensibile absolute, sed sub ratione arduitatis consideratum. Tale obiectum importat tum rationem boni, propter quam appetitus sensitivus in ipsum tendit, tum rationem mali, propter quam ab eo recedere inten­ dit. Bonum arduum potest esse obiectum passionis spei ratione suae bonitatis et obiectum desperationis ratione suae arduitatis. Similiter malum arduum habet tum rationem, ut ab eo disce­ datur et sic est obiectum timoris, tum rationem, ut ad ipsum ten­ datur et sic est obiectum audaciae (8). Passio igitur timoris est motus appetitus sensitivi, quo rece­ dimus a malo arduo. Timor sic determinatus in se continet omnes conditiones passionis. Passio enim propriissime sumpta non est solum motus virtutis appetiti vae cum transmutatione corporali, sed insuper quoddam nocumentum importat. Talis passio est ti­ mor, quia obiectum eius propter suam arduitatem quandam vic­ toriam habet super appetitum. « Omnis autem motus appetitus sensitivi dicitur passio... et praecipue illi qui defectum sonant » (4). (*) (*) (») (*) Cf. I-II, qu. 23, a. 1, R. Cf. Ibidem. Cf. I-II, qu. 23, a. 3, R. I-Π, qu. 35, a. i, R. -- 212 Quia obiectum appetitus est bonum conveniens, ideo omnis passio est aut prosecutio huius boni, aut fuga mali contrarii. Timor quandam fugam importans pro obiecto primo et per se malum arduum habet, cui scilicet facile resisti non potest. Atta­ men indirecte etiam bonum respicere potest, prout per malum privatur quis bono, vel inquantum per bonum causatur quod­ dam malum (*). Obiectum timoris debet esse malum, arduum et futurum. Secundum has tres conditiones datur ratio discernendi, qualia obiecta timeantur et qualia magis minusque timenda sint. Ra­ tione primae conditionis magis timentur interminabilia, quia secumferunt « quodammodo infinitum augmentum » mali (s). Pro­ pter arduitatem, id est difficultatem ad evadendum et resis­ tendum requiritur, quod malum ne subiaceat potestati nostrae ; id enim, quod est sub nostra potestate, non est nobis arduum ad vincendum. Unde malum culpae non est obiectum timoris, nisi propter vehementes tentationes venientes ab extra (’). De­ nique propter rationem futuri excluduntur ab obiecto timoris mala nobis repraesentata ut sive nimis distantia sive iam prae­ sentia, sive necessaria, quae evadi non possunt. Illa enim, quae cum necessitate fiunt, excludunt omnem spem evasionis, ut au­ tem α aliquis timeat, oportet adesse aliquam spem salutis » (♦). Sicut omnis motus, ita etiam passio timoris specificatur et determinatur a suo proprio obiecto. Ideo causa obiecti est simul causa timoris. Potest autem aliquid esse causa obiecti aut per mo­ dum causae efficientis, aut per modum dispositionis materialis. Causa efficiens obiecti et sic timoris, potest esse omne id, quod nobis malum arduum imminens inferre potest. Ita « virtus et robur per se loquendo est causa timoris. Ex hoc enim quod ali­ quid quod apprehenditur ut nocivum, est virtuosum, contingit, quod eius effectus repelli non potest » (B). (*) (*) (’) (*) (s) Cf. I-II, qu. 42, a. i, R. Cf. I-Π, qu.42, a. 6, R. Cf. I-II, qu.42, a. 3, R. I-Π, qu. 42,a. 2, R. I-II, qu. 43,a. 2, R. — 213 — Sed dum causa efficiens est ex parte eius, quod timetur, cau­ sa per modum materialis dispositionis est ex parte ipsius timentis, sicut defectus virtutis, propter quem contigit, quod non possu­ mus resistere malo imminenti. Hoc modo causa materialis dispositiva est quilibet habitus, vel dispositio, propter quam aliquod malum fit nobis inconveniens. Ita proprie amor est causa timoris, nam ex hoc, quod amamus aliquod bonum, sequitur, quod eius privatio a nobis accipitur tamquam malum timendum (*). Tho­ mas profunde notat omnem timorem nasci ex amore (*). Vere pro illo quid esset malum disconveniens, qui nihil amaret ! Qui in­ cipit desiderare, amare quoddam bonum, iamiam timet, ne acci­ dat ei malum privativum boni amati. Timor est quasi umbra amoris, praesertim passionis amoris, cuius obiectum est quid creatum valde mutabile et aptum ad suscitandum in nobis ti­ morem, ne amittamus. Sed non tantum timor, sed et caeterae passiones amori debent ultimatim suam existential». Ratione connexionis passionum in amore dicere possumus, quod remoto timore removentur caete­ rae passiones (3). Praeter hanc connexionem timor specialem habitudinem ha­ bet cum quibusdam passionibus ratione contrarietatis, quae in passionibus irascibilibus est duplex. Contrarietas ex parte obiecti boni et mali derivatur a passionibus concupiscibilis (4) ; altera autem, secundum accessum et recessum ad idem obiectum, est propria irascibili. Timor primam contrarietatem habet relate ad spem, secundani autem ad audaciam. Spes est motus appetitus, cuius obiectum est bonum arduum, possibile ad adipiscendum. Ratione contrarietatis obiectorum (*) Cf. I-II, qu. 43, a. i, R. (’) Cf. I-II, qu. 43, a. i, ad r. (’) Causa timoris sicut omnium passionum est amor. «Omnes passio­ nes animae derivantur ex uno principio, scilicet ex amore, in quo habent ad invicem connexionem ; et ratione hujus connexionis remoto timore re­ moventur aliae passiones animae, non ideo quia sit passio generalis ». I-II, qu. 41, a. 2, ad 1. (4) Cf. I-II, qu. 40, a. 4, R· — 214 - inter spem et timorem, ea. quae serviunt ad augendum spem, di­ minuunt timorem et ex contrario illa, quae demunt spem, maio­ rem reddunt timorem. Hoc modo defectus virtutis ex parte subiecti auget timorem et simul diminuit spem (x). Stante hac contrarietate omnis timor exigit saltem aliquid spei. Nam sublata spe adipiscendi bonum contrarium,tollitur omnis possibilitas superandi malum,quod proinde quandam necessita­ tem exercet super nos. Malum autem necessarium non potest esse obiectum timoris (*). Audacia contrariatur timori per accessum et recessum ad idem obiectum. Timor enim refugit malum futurum imminens propter quandam eius victoriam super timentem; audacia autem aggreditur et prosequitur idem malum propter victoriam timentis super illud (’). Etsi audacia respiciat malum ut obiectum, tamen prosequitur istud propter bonum coniunctum, quod est victoria audacis super malum (*). Ad eam praerequiritur spes tamquam principium; « ex hoc enim quod aliquis sperat superare terribile im­ minens, ex hoc audacter insequitur ipsum » (8). « Audacia, licet sit circa malum, cui coniunctum est bonum victoriae secundum aestimationem audacis, tamen respicit malum ; bonum vero adiunctum respicit spes... proprie loquendo audacia non est pars spei, sed eius effectus» (e). Sicut autem spes ad audaciam, ita timor se habet ad despera­ tionem. Prout enim audacia consequitur spem, ita « ad timorem vero sequitur desperatio ; ideo enim aliquis desperat, quia timet difficultatem, quae est circa bonum sperandum » (7). Proinde (*) Cf. I-II, qn. 40, a. 5, R. (*) « Sed ad hoc quod aliquis timeat, oportet adesse aliquam spem salu­ tis. Sic igitur malum naturae non timetur, quia non apprehenditur ut futurum. Si vero malum naturae, quod est corruptivum, apprehendatur ut propinquum, et tamen cum aliqua spe evasionis, tunc timebitur ». I-II, qu. 42, a. 2, R. (’) Cf. I-II, qu. 45, a. 1, R. (*) Cf. I-II, qu. 45, a. 2, R. (*) Ibidem. (·) I-II, qu. 45, a. 2, ad 3. (*) I-II, qu. 45, a. 2, R. ■*>5 — σ sicut spes est principium audaciae, ita timor est principium de­ sperationis. Unde sicut ad fortem, qui utitur audacia moderate, praeexigitur spes : ita e converso desperatio ex aliquo timore procedit» (*). Denique sicut audacia respicit malum: ita bonum adiunctum respicit spes, < et similiter desperatio respicit bonum directe, quod refugit : malum vero adiunctum respicit timor » (3). Quantum autem ad ordinem quattuor passionum irascibilis inter se, « etsi bonum simpliciter sit prius quam malum, tamen fuga per prius debetur malo quam bono ; sicut insecutio per prius debetur bono quam malo. Et ideo sicut spes est prior quam auda­ cia, ita timor est prior quam desperatio » (a). Denique timor respicit tristitiam tamquam suum comple­ mentum, terminum, in quo appetitus quiescit. Certo de quiete tantum in hoc sensu loqui possumus inquantum malum, quod fuit pro timore tamquam imminens, erit pro tristitia praesens. Haec notio timoris nunc explicata non solum pro appetitu sensitivo, sed etiam intellectivo valet excluso elemento materiali, quod est proprium passionibus. Revera non est quid alienum a doctrina Aquinatis, notiones primario significantes quid ad appetitum sensivitum pertinens transferre in ordinem intellectualem ad significandum appetitum intellectualem eiusque actiones. Sic potentia irascibilis, quae imprimis partem appetitus sensitivi indicat, exstenditur etiam ad significandum ipsum appetitui.; rationalem respicientem obiec­ tum arduum («). Sed non solum potentiae irascibilis et concupis­ cibilis, sed etiam suarum passionu i nomina vi analogiae trans­ feruntur ad significandum actus appetitus rationalis, scilicet (*) (ή (3) (<) II-II, qu. 125, a. 2, ad 3. I-II, qu. 45, a. 2, ad 3. I-II, qu. 45, a. 2, ad 2, II-II, qu. 162, a. 3, R. — 2IÔ voluntatis. Sic dolor, gaudium, quae primario indicant passiones appetitus sensitivi, possunt intclligi et pro actibus voluntatis (x). Eodem modo sicut de dolore, tristitia et gaudio, ita de aliis passionibus indicandum est. Et profecto in quaestione undevi­ cesima S. Doctor tractat de timore non ut passione, sed ut actu voluntatis. Timor autem ut passio est motus appetitus sensitivi secundum quandam contractionem. Translata hac notione in or­ dinem intellectualem timor erit motus voluntatis per modum resilientiae sive contractionis (*). Passio timoris ex parte obiecti adhuc melius determinata est fuga appetitus a malo arduo imminenti cum transmutatione corporali. Eadem definitio, relicto tamen elemento materiali pro actu voluntatis etiam accipi potest. Considerando igitur timorem, ut actum voluntatis, quo ali­ quod malum arduum refugimus, quaerimus hunc actum ad qua­ lem habitum pertineat. Utrum hic timor habeat suam virtutem propriam, an sit actus alterius virtutis ? Aquinas quaestioni positae, an paenitentia sit aliqua vir­ tus specialis, affirmative respondet. Ratio data est sequens : « species habituum distinguuntur secundum species actuum ; et ideo ubi occurrit specialis actus laudabilis, ibi necesse est ponere specialem habitum virtutis. Manifestum est autem quod in poe­ nitentia invenitur specialis ratio actus laudabilis, scilicet operari ad destructionem peccati praeteriti, inquantum est Dei offen­ sa, quod non pertinet ad rationem alterius virtutis. Unde necesse est ponere quod poenitentia est specialis virtutis » (3). Ergo ut aliquis actus habeat suam propriam virtutem, a qua eliciatur, requiritur, ut talis actus afferat specialem, propriam rationem laudabilitatis, id est ut habeat proprium motivum formale. Timor autem, ut indicans fugam mali, nullum novum moti­ vum continet praeter motivum amoris, nam refugimus aliquod malum, quia privat nos bono, quod amamus sicut dicit S. Doctor : « quia timor ex amore nascitur, idem indicium videtur esse de 0) Cf. ΠΤ qu. 84, a. g, ad 2. (2) Cf. Ill, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, a. 1. — I-II, qu. 41, a. 1, R. (·) Cf. III qu. 85, a. 2, R. — 217 - amore et timore η (*). vel adhuc clarius, «eiusdem rationis est, quod homo cupiat bonum suum et quod timeat eo privari » (*). Amor autem non necessario habet proprium motivum, quia quidam amor in omni virtute inveniri potest. « Amor au­ tem non determinatur ad aliquod genus virtutis vel vitii ; sed amor ordinatus includitur in qualibet virtute ; quilibet enim virtuosus amat proprium bonum virtutis » (’). Ergo similiter timor cum amore in qualibet virtute includitur, prout virtuosus refugit malum privativum sui boni. At amor supernaturalis, ipsa caritas est proprie virtus, quia bonitatem divinam habet pro suo rnotivo formali. Timor itaque, quo refugimus privationem ipsius boni divini, est actus elicitus caritatis. Attamen idem timor separationis a Deo, si fit propter moti­ vum alterius virtutis, tunc directe non a caritate, sed ab illa vir­ tute elicitur. Sic erit actus elicitus doni timoris, si motivum eius propter quod refugit privationem boni divini, est ipsa excellen­ tia Dei. * « * Paucis supra repetendo, vidimus timorem modo generali, ut motum appetitus in se resilientis et recedentis definiri. Quia autem talis motus praesertim a malo imminenti causatur, ideo eadem definitio sub forma magis determinata sic adhuc exprimi potest : motus appetitus, quo refugimus malum imminens. No­ tio timoris sub utraque forma expressa tum passioni, tum actui voluntatis, adiuvante analogia adhibetur. Nunc ascendamus ad altiores significationes, quas timor, ut donum vocatus est accipere. Ad introducendum nos in hanc materiam S. Thomas explicat modum, quo Deus obiectum timoris esse potest (4). Sicut enim P) (*) (3) (·) II-II, qu. 126, a. i, R. II-II, qu. 19, a. 6, R. II-II, qu. 125, a. 2, R. Cf. II-II, qu. Ï9, a. r, R. - 218 - in spe distinguitur id quod et id quo speratur, ita similiter in timore duplex obiectum habemus : id quod et id a quo refugi­ mus. Obiectum, quod timemus, est malum arduum imminens. Praeter hoc timor etiam causam, a qua provenit tale malum, re­ spicit. Deus, utpote summa bonitas, obiectum timoris, quod refu­ gimus, esse nequit ; timemus tamen eum ut causam, a qua malum poenae nobis imminet. A Deo enim malum poenae provenire po­ test, quod non simpliciter, sed tantum secundum quid, id est relate ad nos, est malum. Nani simpliciter illud est malum, quod violat ordinem ad finem ultimum ; poena autem secundum hunc ordinem, ordinem iustitiae divinae, nobis advenit. Aquinas addit adhuc tertium modum, quo timor Deum respicere potest : « Per comparationem autem ad Deum potest nobis malum culpae pro­ venire, si ab eo separemur. El per hunc modum Deus potest et debet timeri » (l). Sic introducit timorem filialem, de quo postea fuse agendum est. Determinato modo, quo Deus obiectum timoris esse potest, dividit timorem per respectum ad Deum, « secundum quod per ipsum aliquo modo ad Deum convertimur vel ab eo avertimur » (*). Divisionem analogam timoris Angelicus ex littera Petri Lom­ bardi (’) sic limpide reassumit : « Cum enim obiectum timoris sit malum, quandoque homo propter mala quae timet a Deo re­ cedit ; et iste dicitur timor humanus vel mundanus ; quandoque autem propter mala quae timet ad Deum convertitur et ei inhae­ ret ; quod quidem malum est duplex, scilicet malum poenae et malum culpae. Si ergo al.quis convertatur ad Deum et ei inhaereat propter timorem poenae, erit timor servilis ; si autem propter timorem culpae, erit timor iiialis ; nam filiorum est timere offen­ sam patris. Si autem propter utrumque, est timor initialis, qui est medius inter utrumque timorem » (4). Secundum hanc divi­ sionem in compositione articulorum invenimus pulchram clima(*) i2) (’) («) Ibidem. II-II, qu. 19, a. 2, R. Sent. lib. III, d. 34 (Quaracchi, p. 701). II-II. qu. 19, a. 2, R. -- 219 --- ceni : incipit a timore mundano et ascendit ad timorem filialem, quem identificat cum ipso dono timoris. Audiamus Aquinatem de singulis timoribus. « Quandoque homo propter mala quae timet a Deo recedit I et iste dicitur timor humanus vel mundanus ». Talis timor certe fieri nequit nisi moraliter malus, per eu ni enim recedimus a Deo propter inordinatum amorem, quo mundo et rebus temporalibus tamquam fini ultimo innitimur. Nam « timor ex amore nasci­ tur », ideoque timor mundanus procedens ex amore mundano est malus in sua radice, « et propter hoc ipse timor mundanus semper est malus » (’)· At ipse non solum procedit « a mala radice », sed est quasi radix omnis peccati, quia per eum abducimur a Deo (*). Etenim «omnis timor ex amore procedit; nullus... timet nisi contrarium eius quod amat. Amor autem non determi­ natur ad aliquod genus virtutis vel vitii ; sed amor ordinatus in­ cluditur in qualibet virtute ; quilibet enim virtuosus amat pro­ prium bonum virtutis, amor autem inordinatus includitur in quolibet peccato » (3). Proinde sicut amor inordinatus, ita etiam timor mundanus quandam transcendentia m habens invenitur in omnibus peccatis. In timore mundano obiectum actus eliciti est quoddam malum terrestre, quod directe timetur ; obiectum au­ tem actus imperati est separatio a Deo per peccatum, quod in­ tenditur ad malum terrestre vitandum. Aliter res se habet in timore servili, ubi obiectum actus elici­ ti est poena aeterna a Deo inflicta, quae directe refugitur ; obiectuni autem actus imperati est devitatio peccati, exercitatio virtutum, adimpletio praeceptorum, quibus convertendo nos ad Deum poenas effugimus. Timor servilis, prout pro obiecto proprio malum poenae habet, fundatur in amore boni proprii et. sicut hic amor, ita ti­ mor poenae tripliciter sumi potest. Potest enim aliquis in amore boni proprii constituere suum finem ultimum considerando poe(*) II-II, qu. 19, a. 3, R. i2) Cf. II-II, qu. 19, a. 2, ad 5. (*) II-II, qu. 125, a. 2, R. — Cf. qu. 19, a. 2, ad 5. — 220 — nam. ut maximum malum, vitatque culpam unice propter ti­ morem poenae. Talis timor est peccaminosus et perversus, est ipse timor mundanus (‘). Amor boni proprii potest etiam sumi, ut regulatus et ordinatus a caritate. Sic homo diligit se fugitque poenam tantum propter Deum et in Deo. Huiusmodi timor «in­ cluditur » in caritate, ideoque « pertinet ad timorem castum » (2). Denique potest adhuc aliquis diligere seipsum, quin in hoc amore constituat finem, aut eum ordinet ad Deum. Hic amor a caritate distinguitur, quin contrarietur ei. Timor poenae ex tali amore boni proprii procedens distinguitur secundum substantiam a timore casto, quia refugit malum poenae non ratione separationis a Deo ; nec tamen in illo videt maximum malum. Sic, in tertio modo sumptus timor poenae est -proprie servilis. Propter hunc timorem quis convertitur ad Deum vel fugit culpam, quando hoc facit propter timorem poenae, nihil discernendo de modo faciendi, si poena abesset ; ad talem considerationem ti­ mor servilis pure praecisive se habet. « Timor servilis secundum suam substantiam non importat nisi timorem poenae, sive ti­ meatur ut principale malum, sive non timeatur ut principale malum » (·). Timor servilis sic determinatus potest esse secun­ dum substantiam cum caritate, aut sine ea ; statum gratiae non excludit, sed neque requirit. « Si ergo servilitas esset de ra­ tione timoris servilis, oporteret quod timor servilis simpliciter esset malus... Sed praedicta servilitas non pertinet ad speciem timoris servilis» (4), quia «timor ille ex quo nascitur timor ser­ vilis poenae, quantum ad actum suum non est timor inordina­ tus, qui est radix peccati ; sed est timor naturalis, quo quis omne nocivum naturaliter refugit » (‘). Secundum igitur S. Thomam servilitas non est ex ratione intrinseca ipsius timoris servilis, sed est aliqua dispositio habitua- (') (2) (3) (*) (·) Cf. II-II, qu. 19, a. 6, R. Ibidem. II-II, qu. 19, a. «d 3. II-II, qu. T9, a. 4, R. III, d. XXXIV, qu. 2. a. 2, que. 1, ad 3. — 221 -lis subiecti exsistentis in peccato (l). quae tamen requiritur, ut timor poenae servilis dicatur. « Et ideo timor, inquantum servilis non manet cum caritate ; sed substantia timoris servilis cum cari­ tate manere potest » (*). Timor servilis non tantum non est malus, sed imo est benefi­ cium Spiritus Sancti, prout nos disponit ad statum gratiae, qui est status caritatis, in quo recipimus timorem filialem a Spiritu Sancto iam non solum movente, sed etiam in nobis habitante (*). «Si... aliquis convertatur ad Deum ct ei inhaeret... propter timorem culpae, erit timor filialis » (*). Ut clare appareat notio timoris filialis, considerandum est obiectum eius, a quo recipit suam speciem ; imprimis, quomodo malum culpae possit esse obiectum timoris filialis, inquirimus. Hoc S. Doctor ibi non examinat, sed remittit nos ad tractatum de passionibus, ubi malum culpae non posse esse proprie obiectum timoris expresse affirmat. Et dat rationem profundam : « timor est de malo futuro arduo, quod non potest de facili vitari. Ex quo potest accipi quod id quod omnino subiacet potestati et volun­ tati nostrae, non habet rationem terribilis ; sed illud solum est ter­ ribile quod habet causam extrinsecam. Malum autem culpae propriam causam habet voluntatem humanam, et ideo proprie non habet rationem terribilis » (·). Huic doctrinae contrarium videtur docere pluries affirman­ do malum culpae esse obiectum timoris filialis. Ut exemplum afferam : « malum est duplex, scilicet malum poenae et malum culpae... Si ergo aliquis convertatur ad Deum... propter timorem culpae, erit timor filialis » (*) ; item, « necesse est quod secundum diversitatem malorum etiam timores specie differant. Differunt (>) Cf. etiam III, d. XXXIV, qu. 2, a. 2, s. 3. - Ver. qu. 14, a. 7, ad 2. *)( II-II, q. 19» «· 6’ R· (») Cf. II-TT, qu. 19, a· 4» bed contra. (4) II-II, qu. 19, a· R (*) I-IT, qu. 42, a 3, R. — Π-ΙΙ, qu. 19, a. 2, R (·) II-II, qu. 19, a· R 222 autem specie malum poenae, quod refugit timor servilis, ct ma­ lum culpae, quod refugit timor filialis » (*)· Ad hanc apparentem contradictionem solvendam consideran­ dum est, quo sensu Aquinas intellexerit malum culpae obiectum timoris esse. Malum culpae est separatio a Deo. Haec autem se­ paratio a Deo potest sumi, prout venit ab ipso ratione peccatorum nostrorum, propter quae Deus a nobis se separat. Separatio a Deo sic accepta habet rationem poenae, ideoque est obiectum illius timoris poenae qui est cum caritate (2). « Sic ergo et timor poenae includitur uno modo in caritate : nam separari a Deo est quaedam poena, quam caritas maxime refugit : unde hoc pertinet ad timorem castum » (3), Separatio a Deo considerari potest etiam ex parte nostra, prout nos illam causavimus per peccata nostra. Sic sumpta separatio a Deo pendet a nobis, est volunta­ ria ; unde obiectum timoris esse non potest. Denique, tertio, se­ paratio a Deo potest intelligi, abstrahendo a causa, a qua effici­ tur, inquantum est contraria unioni cum Deo. Sic accepta sepa­ ratio a Deo est contraria praecise inclinationi unificativae caritatis ; eius est enim nos unire cum Deo. Tunc timor filialis considerat malum culpae, separationem a Deo, prout nos privat unione cum ipso. Et in hoc sensu dicit Angelicus malum culpae esse obiectum timoris filialis : « unus [timor] quidem filialis, quo quis timet of­ fensam patris vel sepa rationem ab ipso... Timor autem filialis nccessc est quod crescat crescente caritate, sicut effectus crescit crescente causa. Quanto enim aliquis magis diligit aliquem, tanto magis timet eum offendere et ab eo separari » (4). « Sicut amicus, quamvis delectationem habeat ex praesentia amici, non tamen propter hoc quaerit amici praesentiam, ut in ipso delecte­ tur, sed propter amicum ipsum, cui vult coniungi, quantumcumque potest ; ita timor castus non timet separationem inquantum est poena, sed inquantum est elongatio ab amato » (5). *)( II-II, qu. 19, a. 5, R. (2) Cf. SalmantIcenses, De Spe, disp. IV, dub. 2, Parisiis, 1879, t. XI, p. 547 & ss· (®) II-II, qu. Ï9, a. 6, R. (*) II-II, qu. 19, a. 10, R. (*) III, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, quc.r, ad 2. — 22Λ · Ipse timor separationis a Deo potest considerari uno modo quatenus ex prosecutione boni amati sequitur recessus, fuga a malo opposito. Talis timor est actus elicitus ipsius caritatis, nam considerare obiecta opposita sub eadem ratione formali, pertinet ad eandem virtutem ; fugere autem separationem a Deo et ten­ dere ad unionem cum ipso sunt actus contrarii respicientes obiec­ ta opposita sub eodem motivo formali caritatis. Alio modo potest considerari timor separationis a Deo. sci­ licet prout induit aliquod motivum speciale, ratione cuius tra­ hitur ad quemdam habitum distinctum a caritate. Sic timere separationem a Deo propter motivum reverentiae nequit directe elici a caritate, sed exigit habitum distinctum, quem vocat S. Doctor donum timoris (*). Si igitur caritas dicitur separationem a Deo timere, hoc intelligitur de caritate mediante dono timo­ ris (·). Remanet nobis assignare obiectum primarium timoris fi­ lialis, quod malum culpae esse nequit ; iuxta enim Aquinatem obiectum primarium cuiuslibet virtutis vel doni debet esse quod­ dam bonum : « habitus virtutum et donorum proprie et per se respiciunt bonum : malum autem ex consequenti : pertinet enim ad rationem virtutis ut opus bonum reddat, ut dicitur. Et ideo de ratione doni timoris non est illud malum quod respicit timor ; sed eminentia illius boni, scilicet divini, cuius potestate aliquod malum infligi potest » (3). Profecto divus Thomas explicat obiec­ tum principale timoris filialis non per malum culpae, sed per sub­ rectionem reverentialem excellentiae divinae, ad quam, ut vi­ debitur, actus principalis doni timoris refertur. « Timor filialis non importat separationem, sed magis subiectionem ad ipsum ; separationem autem refugit a subiectione ipsius » (4). (’) Cf. Joan, a S. Thoma, Cursus theologicus, De Spe, t. VII, disp. 6, Parisiis, 1886, p. 379, 385-386; item C. Wkiss, S. Thomae Aquinatis De septeni donis Spiritus sancti, Viennae, 1895, p. 196. (-) Cf. II-II, qu. 19, a. 9, ad 3. (’) III, qu. 7, a. 6, ad 1. (4) Π-ΙΙ, qu. 19, a. 10, ad 3. — 224 — Donum igitur timoris ex parte obiectoruin iam definiri po­ test : timor, quo Deum reveremur et refugimus nos ipsi subdu­ cere per culpam. His consideratis facile intelligere possumus timorem initia­ lem, qui est idem secundum essentiam cum timore filiali, neque differt ab eo, nisi ut minus perfectum a magis perfecto. Nomina­ tur initialis, quia convenit statui incipientium, « in quibus in­ choatur quidam timor filialis per inchoationem caritatis ; non tamen inest eis timor filialis perfecte, quia nondum pervenerunt ad perfectionem caritatis » (*)· Obiectum proprium huius timoris est idem sicut timoris filialis : malum culpae ; respicit tamen et poenam « inquantum habet aliquid de timore servili adiunctum » (*). Ratione enim caritatis imperfectorum homo non solum ex timore culpae, sed etiam poenae movetur ad bene agendum, « sed iste actus cessat in eo qui habet caritatem perfectorum, quae foras mittit timorem habentem poenam » (*). Denique per quan­ dam comparationem profunde illustrat doctrinam : « timor ini­ tialis est medium inter timorem servilem et filialem, non sicut inter ea quae sunt unius generis, sed sicut imperfectum est me­ dium inter ens perfectum et non ens, ut dicitur [Metaph. lib. II, text. 7. (<)], quod tamen est idem secundum substantiam cum ente perfecto ; differt autem totaliter a non ente » (B). Praemissa notione necessaria dc timore filiali iam nihil im­ pedit, ut proponamus argumentum Doctoris Angelici, quo ta­ lem timorem esse donum demonstrat. Auctoritas, quam sibi vin­ dicat, remanet eadem, scilicet Isaiae, apud quem (·) « timor Do- (M) (2) (3) (*) (5) («) II-II, qu. 19, a, 8. R. II-II, qu. 19, a. 8, ad 2. Ibidem. Cf. Bekk. A. 2, 994a. 27-28. Commentarium S. Th., lib. II, lect. 3. Π-ΙΙ, qu. 19, a. 8, ad 3. Cf. Isai. c. XI, v. 2. — 225 — mini enumeratur inter septem dona Spiritus Sancti » (*)· Ratio autem theologica sumitur ex ipsa notione doni, secundum quam « dona Spiritus Sancti sunt quaedam habituales perfectiones po­ tentiarum animae, quibus redduntur bene mobiles a Spiritu San­ cto... Ad hoc autem quod aliquid sit bene mobile ab aliquo moven­ te, primo requiritur ut sit ei subiectum non repugnans, quia ex repugnantia mobilis ad movens impeditur motus. Hoc autem facit timor filialis, vel castus, inquantum per ipsum Deum reve­ remur, et refugimus nos ipsi subducere »► (2). Unde concluditur timorem filialem esse donum Spiritus Sancti. Ad maiorem et profundiorem intelligentiam minoris, in qua quasi tota doctrina continetur, consideremus accurate principa­ liores actus doni timoris. Claritatis causa distinguimus apud divum Thomam quattuor principaliores actus doni timoris, ad quos alii facile reduci possunt. Sunt autem : subiectio reverentialis excellentiae divinae ; fuga a malo culpae ; beatitude pauperta­ tis spiritus ; denique beatitudo luctus. Hi actus doni timoris apud S. Thomam non sunt tam acute distincti ; praesertim primus et secundus saepe intime uniti inveniuntur, quod est revera secun­ dum realitatem, nam donum timoris conficit suas operationes generatim simul cum mirabili harmonia, tamen ad « mentem » Angelici melius intelligendam, forsitan enucleatius distinguimus eos : quod autem his notatis licitum putamus (*). /Vttente consideratis litteris, haud dubitare possumus actum principalem doni timoris esse iuxta S. Thomam subiectionem re­ verentialem eminentiae divinae exhibitam (4). En principaliores textus, qui doctrinam Aquinatis sat clare exprimunt : (») II-II, qu. 19, a· 9. Sed contra. (*) II-II, qu. 19, a. 9, R. (3) Cf. Joannes a S. Thoma, Cursus theologicus, Dc Spe, disp. VI, a. 2., ed. cit. t. VII, p. 381. (4) Cf. Cajetanus, Commentarium in III, qu. VII, art. 6, n. 4, ed. Leon. t. XI, P· 113 ; Joannes a S. Thoma, loco citato ; F. Sylvius, Commentarium in HI, qu. VII, art. 6, Duaci, 1637, p. 51 : J. Gonet, Clypeus theologiae thomisticac, tr. XI, disp. XII, a. 5, n. 108, Parisiis, 1876, p. 640 & ss. — 226 — Per timorem filialem « oportet sumere principium, ut homo Deum revereatur, et se ei subiciat » (x). « Per ipsum Deum reveremur, et refugimus uos ipsi subdu­ cere » (*). « Nolle subdi Deo, quod opponitur timori filiali, qui Deum reveretur » (’). « Timor filialis non importat separationem, sed magis sublec­ tionem ad ipsum » (*). « Cum enim ad timorem filialem pertineat Deo reverentiam exhibere, et ei subditum esse » (5). Praecipuus igitur actus doni timoris est subiectio reverentialis, quam iustus sub motione Spiritus Sancti excellentiae divinae praestat. Profecto cum eodem actu, quo exhibemus reverentiam maiestati divinae, eius superioritas recognita et confessa est. Ideoque, quia subiectio ab actu reverentiali separari nequit, timor filialis Deo convenire non potest : « Deo non convenit timor (quia non habet superiorem, cui subiciatur) » (·). Per caritatem constituti filii Dei, ipsi propter eius eminen­ tiam subiectioncm reverentialem exhibemus. Excellentia enim Dei, Patris caelestis, in qua bonitas et superioritas filios suos si­ mul obstringunt, exigit a nobis profundissimam sublectionem, quam, ut filii eius, instinctu Spiritus Sancti liberrime exhibemus. Motivum igitur, propter quod sublectionem reverentialem Deo praestamus, est summa eius eminentia. Attamen haec emi­ nentia divina non quasi nuda intelligenda est, aliter principalis actus doni timoris non distingueretur ab actu caritatis vel reli­ gionis. Bonitas enim divina, ut excellens et potens bona largien­ di fundat in nobis amorem et honorem ; amorem autem reddit caritas, honorem vero religio. Ut igitur donum timoris sit habitus (*) (*) (*) (*) (J) (·) II-II, qu. II-II, qu. II-II, qu. II-II, qu. II-II, qu. II-II, qu. 19, a. 7, R 19, a· 9, RI9> a. 9, ad 4. 19, a. 10, ad 3. 19, a· I2» R· 19, a. n, ad 2. — 227 — distinctus ab his virtutibus, debet respicere excellentiam divinam sub quadam speciali ratione. Et revera divus Thomas actui reve­ rential!, ut eius proprium motivum, excellentiam Dei non pure consideratam, sed prout potentem infligere nobis malum adscribit. « Timor respicit duo obiecta ; quorum unum est malum ter­ ribile ; aliud est illud cuius potestate malum potest inferri ; sicut aliquis timet regem, inquantum habet occidendi potestatem. Non autem timeretur ille qui potest nocere, nisi haberet quam­ dam eminentiam potestatis cui de facili resisti non possit ; ea enim quae in promptu habemus, repellere non timemus. Et sic patet quod aliquis non timetur nisi propter suam eminentiam » (*). Item Deus obiectum timoris esse affirmatur, inquantum « per comparationem ad ipsum nobis potest aliquod malum imminere » (’)· E praedictis apparet Angelicum duplicem conditionem re­ quirere ad motum reverentialem. Imprimis, ut respiciat perso­ nam eminentem, superiorem nobis ; ex cuius defectu una ex Per­ sonis divinis nequit reverentiam exhibere alteri ; sunt enim ae­ quales in perfectione. Christus tamen propter naturam suam as­ sumptam inferior Patri exsistens exhibet actum reverentialem perfectissimum doni timoris : « in Christo fuit timor Dei... secun­ dum quod respicit ipsam divinam eminentiam, prout scilicet anima Christi quodam affectu reverentiae movebatur in Deum a Spiritu Sancto acta » (’). Alia conditio est ex parte ipsius motivi, quod excellentia personae non consideratur solum ut potens benefacere, sed etiam ut potens ad infligendum malum. Quia excellentia divina, in qua bonitas suprema cum superioritate simul resplendet, est evidenter quid maxime attractivum et allectivuni pro nostra voluntate, ideo motus reverentialis debet esse essentialiter non actus fugae, sed prosecutionis, quo instinctu Spiritus Sancti veneramur Deum. (l) III, qu. 7, a. 6, R. (*) II-II, qu. 19, a. i, R. (*) III, qu. 7, a. 6, R. — 228 — Hic tamen motus doni timoris non solum prosequitur colitque Deum, hoc est etiam caritatis et religionis, sed simul respi­ ciens maiestatem divinam potentem malum infligere resilit ad propriam parvitatem. Actus igitur reverentialis importat semper quandam resilitionem et contractionem ad parvitatem naturae creatae. In actu principali doni timoris sic verificatur notio com­ munis timoris : motus appetitus ab aliquo resiliens et in seipso consistens (*). Hunc solum actum reverentialem Aquinas, tum in Commen­ tario ad Sententias Petri Lombardi (*), tum in Summa theologica pro beatis admittit. « Timor vero filialis habet duos actus, scili­ cet revereri Deum et quantum ad hunc actum manet, et timere separationem ab ipso, et quantum ad hunc actum non manet » (’). Eundem actum beatorum perpulchre describit Angelicus verbis ipsius sancti Augustini: «Timor... ille castus permanens in sae­ culum saeculi [Psal. XVIII, 10], si erit in futuro saeculo,... non erit timor exterrens a malo, quod accidere potest ; sed tenens in bono, quod amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor immuta­ bilis est, profecto, si dici potest, mali cavendi timor securus est » (*). Praeter hunc actum principalem dono timoris adscribi solet a S. Doctore fuga a malo culpae, per quam definitio timoris fi­ lialis aliquando exprimitur. « Si... aliquis convertatur ad Deum et ei inhaereat... propter timorem culpae, erit timor filialis ; nam filiorum est timere offensam patris» (*). Vel timor filialis «quo quis timet offensam patris vel separationem ab ipso » (·). Saepe autem subiectio reverentialis et fuga a malo culpae simul enume­ rantur, tamquam actus intime connexi : « per ipsum Deum reve­ remur, et refugimus nos ipsi subducere » (’); « timor filialis non (*) Cf. Ill, d. XXXIV, qu. 2, a. 1, s. 1. (2) Cf.ni, d. XXXIV, qu. 2, a. 3, s. 4. (3) I-II, qu. 67, a. 4, ad 2. (<) IMI, qu. 19, a.n, R. ; cf. S. AUGUSTINUS, c. 9, (PL 41, 416). (4) ΙΙ-Π, qu. 19, a. 2, R. (*) ΙΙ-Π, qu. 19, a· IO> R· (7) Π-Π, qu. 19, a. 9, R. De Civitate Dei, libr. XIV, — 229 — importat separationem, sed magis subiectionem ad ipsum. Sepa­ rationem autem refugit a subiectione ipsius » f1). Actus igitur fugae a malo culpae apud divum Thomam re­ solvitur in ipsum motum reverentialem ; ideo enim refugimus per culpam a Deo separari, quia ipsi nos subicere intendimus. Sic fuga a malo culpae sponte sequitur affectum subiectionis reveren­ tialis. Hi sunt duo motus, qui se mutuo perficiunt et complent. Excellentia namque divina exigit a nobis subiectionem profun­ dam, quam utpote convenientem pauperi nostrae naturae crea­ tae liberrime exhibemus, sentiendo illam suavem et dulcem. Sub­ iectionem Deo libenti animo praestamus, quia subiectum ei esse est idem, ac eius auxilium habere, quod vehementer optamus. Esse autem subiectum Deo, hoc magnum bonum in hac terra per­ dere possumus propter flexibilitatem nostrae naturae, defectibilitatem liberi arbitrii (a). Proinde separatio a Deo in terra rema­ net pro nobis malum vere imminens, continuo nutriens actum fugae doni timoris. Obiectum huius actus secundi doni timoris est malum cul­ pae, offensa Patris caelestis, separatio ab eo et quidem prout op­ ponitur inclinationi unificativae caritatis. Praeter hos duos actus elicitos donum timoris imperat alios circa materiam diversarum virtutum. Sic adiuvat et perficit eas ratione sui motivi, quod est multo altius et universalius, quam mo­ ti vu m virtutum, scilicet bonum rationis. Ratione enim excellen­ tiae divinae, sub hoc motivo alto, imperante dono timoris, actus actibus virtutum perfectiores, heroici producuntur in appetitu, tum irascibili, tum concupiscibili. Inter hos actus imperatos ab An­ gelico praesertim duo extolluntur : beatitudo paupertatis spiritus et beatitudo luctus. Paupertas spiritus consideratur tamquam beatitudo proprie correspondens dono timoris. Ratio data est sequens : « Cum enim ad timorem filialem pertineat Deo reverentiam exhibere, et ei subditum esse ; id quod ex huiusmodi subiectione consequi­ (*) Π-ΙΙ, qu. 19, a. 10, R. (*) Cf. ΙΙ-Π, qu. 19» a. 11, ad 3. — 230 tur pertinet ad donum timoris. Ex hoc autem quod aliquis Deo se subicit, desinit quaerere in seipso vel in aliquo alio magnifica­ ri, nisi in Deo. Hoc enim repugnaret perfectae sublectioni ad Deum » (*). Hoc est autem paupertatis spiritus. Ad eam pertinet impedire, ne quaerat homo magnificari in seipso per superbiam, neque in bonis exterioribus sive honoribus sive divitiis ; sed ut abiciat temporalia, exinaniat spiritum inflatum, superbum. Pau­ pertatis spiritum homo ultra mensuram virtutum servat, quando directe movetur a Spiritu Sancto per donum timoris. Dum actus paupertatis spiritus magnificationem et extollen­ tiam animi moderatur, beatitudo luctus delectationes carnis re­ primit. Haec beatitudo pertinet ad donum timoris, « quia qui Deum reveretur, et ei subditur, non delectatur in aliis a Deo » (*). Inter hos duos actus principalior est actus paupertatis spi­ ritus, tum quia spiritus superbiae directius opponitur sublectioni ad Deum, tum quia sicut ipse timor, respicit obiectum arduum. Inde concludit S. Doctor: «ideo directe beatitudo paupertatis respondet timori, beatitudo autem luctus ex consequenti » (*). In memoriam revocando definitionem passionis timoris, ad­ mirationem nostram haud occultare possumus propter nimias mutationes, quas illa notio videtur subiissc. Quod autem notio timoris tales mutationes accipere potuit, hoc debetur modo pro­ cedendi Aquinatis. Notio enim, qua exordium suae investigatio­ nis instituit, non est ipsius passionis timoris, sed multo communior, generalior, quae nihil amplius includit, quam motum cuiuslibet resilitionis et contractionis appetitus. Talis autem notio tam ge­ neralis est capax, ut adiuvante analogia applicetur ad diversos ordines et transferatur ad ipsam celsitudinem doni. Haec elevatio confert novas, ampliores et maiores significationes huic notioni communi timoris. ♦ * » (*) II-II, qu. 19, a. 12, R. (·) II-II, qu. 19, a. 12, ad 2. (·) II-II, qu. 19, a. 12, ad 2. — 231 — Antequam transimus ad connexionem considerandam, quam habet donum timoris cum quibusdam virtutibus, examinamus eius principia, caritatem et donum sapientiae. Primum causât, alterum autem magis dirigit donum timoris. In prima secundae Summae theologicae vidimus relationem intimam, quam habent dona relate ad virtutes theologicas, prae­ sertim ad caritatem. Hae virtutes considerantur tamquam principia, radices, ex quibus derivantur, defluunt ipsa dona. Haec habitudo reperitur nunc inter caritatem et donum timo­ ris. Timor, qui est donum, etiamsi respiciat excellentiam divi­ nam, prout potentem nobis malum infligere, tamen remanet sem­ per filialis. Tremor, quem experimur ante summam divinam maiestatem, non potest delere hanc nobilem proprietatem doni timo­ ris. Timemus hoc dono Deum offendere et refugimus ab eo sepa­ rari, quia est noster Pater caelestis, cui per amorem filialem adiungimur. Item subiectionem exhibemus maxime puram et sanctam dono timoris. Subiectio, quam servus exhibet domino, est etiam re­ verentialis, sed quantum differt ab illa, quam filius patri suo prae­ bet ! Servus se subicit tamquam coactus a potestate domini sibi eum subicientis, at subiectio filii est sine ulla coactione, venit ex intimo corde filii Dei, prout per affectum filialem se liberrime subi­ cit Patri divino. Unde timor filialis ex eodem amore erumpit, quo Deus noster pater, nos autem filii eius efficimur (*). Princi­ pium igitur, quod « timor ex amore nascitur » pleno sensu verificatur etiam pro timore filiali. Sicut enim omnis timor supponit amorem boni, cuius privationem timemus, ita etiam in ordine su­ pernatural! timor filialis supponit amorem filialem, caritatem. « nam filiorum est timere offensam patris u (·). Quia timoris filialis principium est caritas, ideo necesse est, ut augeatur aucta caritate, sicut effectus crescit crescente sua causa. « Quanto enim aliquis magis diligit aliquem, tanto magis (x) Cf. II-II, qu. 19, a. 2, ad 3, & a. 10. (») II-II, qu. 19, »· 2, R· — 232 — timet eum offendere et ab eo separari » (l). Sic realizatur etiam pro dono timoris principium, quod crescente caritate omnes vir­ tutes theologicae et dona crescunt. Cum timor filialis confirmatus, auctus per caritatem magis magisque timeat offensam patris, separationemque ab ipso, ideo valde tuetur nos contra peccata : « timor Dei operatur ad vitationem cuiuslibet peccati : quia ut dicitur Prov. XV, 27, per timorem Domini declinat omnis a ma­ lo » (2). Hoc modo sumitur donum timoris quoad actum fugae se­ parationis a Deo, cuiusque obiectum, malum offensae, nonnisi sub conditione principali, scilicet sub ratione mali, consideratur. Conclusio sic est certa et firma. Sed malum, ut obiectum timo­ ris debet habere adhuc alias conditiones, inter quas, ut sit malum imminens. Iam vero crescente caritate, malum separationis fit minus imminens, minus possibile propter firmiorem inhaesionem in bono amato. Ideo crescente caritate iste actus doni timoris sub certo aspectu diminuitur (*). Quia autem in patria im­ minens possibilitas separationis a Deo omnino excluditur, ideo talis actus evanescit, ut tanta maiori securitate vigeat in beatis actus principalis in continua reverentia ante conspectum summae Maiestatis. Per donum enim timoris magis magisque nosmetipsos subicimus excellentiae divinae actu reverentiali, a qua subiectione ab amore inspirata nullo modo volumus separari. Haec subiectio Deo facta invenitur etiam in ipsa caritate, inquantum diligimus Deum supra nos et supra omnia. Sic aeque simpliciter, quam pulchre terminat divus Thomas articulum : « Unde amor carita­ tis augmentatus reverentiam timoris non minuit, sed auget e(4). Dum a caritate causatur et augetur, a dono sapientiae prae­ sertim dirigitur timor filialis. Ad maiorem intelligentiam huius directionis praemittimus quaedam de dono sapientiae. (x) ΙΙ-Π, qu. 19, a. 10, R. (’) II-II, qu. 54, a. 2, ad 4. (3) Cf. Cajetanus, Comment, in II-II, qu. VIII, p. 148. (*) ΙΙ-Π, qu. 19, a. 10, ad 3. to, art. ro, n. 3, ed. Leon. t. — 233 — Considerando notionem doni sapientiae in Commentario ad Sententias, facile a nobis conspicitur totam eminentiam huius doni reduci posse ad quandam connaturalitatem, unionem affectivam amoris cum Deo. Propter hanc affinitatem ad divina donum sa­ pientiae altissima penetrat, iudicatque inferiora per divina (*). Divus Thomas hic expresse mentionem non facit de aliqua mo­ tione divina, quae interveniret in operationibus doni sapientiae, immo tota eius activitas reduci videtur ad operationem fundatam super habituali connaturalitate cum divinis. Etiamsi Angeli­ cus talem motionem dono sapientiae expresse non adscribat, ta­ men non negatur, sed supponitur. Si enim alia dona intellectiva operantur cum quadam speciali illuminatione et instinctu divino, non apparet, quare S. Doctor eo privaret proprie donum altissimum. Sed dum in Commentario interventus divinus tantum supponitur, in Summa theologica expresse affirmatur. « Alio modo possunt accipi, prout sunt dona Spiritus Sancti ; et sic sa­ pientia et scientia nihil aliud sunt quam quaedam perfectiones humanae mentis, secundum quas disponitur ad sequendum instinc­ tum Spiritus Sancti in cognitione divinorum et humanorum » (»). Ut doctrina hanc explicitam formam accipere potuerit, debetur novae perfectioni et penetrationi notionis doni, quam Aquinas in prima secundae perfecit. Similiter donum sapientiae in Commentario nondum appa­ ret, ut directivum doni timoris. Dona scientiae et consilii sunt illa, quae dirigunt timorem filialem in cius operationibus. Atta­ men donum sapientiae, ut altissimum donum, indicans per divina de omnibus rebus creatis, minime excluditur ab hac directione. In prima secundae Summae theologicae primo invenitur donum sapientiae destinatum ad directionem timoris filialis (b). Ratio praecipua talis progressus doctrinalis videtur esse in ipso modo procedendi. In prioribus operibus S. Doctor quaerit donum direc­ tivum timoris filialis quantum ad eius operationes imperatas, (>) Cf. ΠΙ, d. XXXV, qu. 2, a. 1. (*) I-II, qu. 68, a. 5, ad 1. (*) I-TI, qu. 68, a. 4, ad 5. — 234 - quae magis circa res creatas, quam divinas versantur. Directio harum operationum recte videtur fieri a donis intellectivis re­ spicientibus res creatas, qualia sunt donum scientiae et consilii. At in Summa theologica directio doni timoris determinatur prae­ sertim quoad actus elicitos, qui sublectionem ad Deum et sepa­ rationem ab eo dicunt. Ideoque directio talium actuum opti­ me fit per altissimum donum. En quomodo iterum doctrina data in Commentario et Summa theologica perpulchre se compleant, Sic sensu magis pleno verificatur id. quod dictum fuit in Commen­ tario : « timor qui sonat in recessum, non habet aliquod speciale directivuni praeter ea quae dirigunt in aliis exequentibus quae pertinent ad terminum » (*). Videamus modum, quo donum sapientiae suam directionem implet. Eius est nempe contemplare alte divina et secundum ea iudicare dirigereque actus humanos. Ratione connaturalitatis cum divinis haec omnia modo suprahumano exercet, ideoque voca­ tur eminenter speculativum et practicum. Prius tamen ad do­ num sapientiae pertinet contemplatio divinorum. « quae est vi­ sio principii » et postea per modum consequentiae directio actuum humanorum secundum rationes divinas. « Nec tamen in actibus humanis ex directione sapientiae provenit amaritudo, aut labor ; sed potius amaritudo propter sapientiam vertitur in dulcedinem, et. labor in requiem » (a). Subiectio revcrentialis et fuga a malo culpae, utpote primi gressus ad finem supernaturalem, non sunt immunes a difficul­ tatibus. Ad has difficultates vincendas donum sapientiae iam in his actibus assumit directionem, quae est simul primus eius ef­ fectus. Ratione huius directionis timor filialis vocatur initium sapientiae. « Initium sapientiae — inquit Aquinas — potest ali­ quid dici dupliciter : uno modo quia est initium ipsius sapientiae quantum ad eius essentiam ; alio modo quantum ad cius effec­ tum »(’). Initium sapientiae quantum ad eius essentiam sunt (l) III, d. XXXIV. qu. r, a. 2, ad 3. *)( Π-Π, qu. 45, a. 3, ad 3. (*) II-II. qu. 19, a. 7, R. — 235 — principia fidei nostrae, ipsa mysteria, per fidem enim attingimus illa divina mysteria, de quibus donum sapientiae iudicat. Fides praesupponitur tamquam principium, fundamentum, a dono sa­ pientiae, nam « unusquisque bene iudicat quae cognoscit » (*)· Quantum autem ad eius effectum, initium sapientiae est ipse ti­ mor filialis : « Timor autem castus, vel filialis est initium sapien­ tiae. sicut primus sapientiae effectus. Cum enim ad sapientiam pertineat, quod humana vita reguletur secundum rationes divi­ nas, hinc oportet sumere principium, ut homo Deum reverea­ tur, et se ei subiciat » (*). Timor filialis igitur est initium doni sapientiae quoad subiec­ tionem reverentialem. Haec subiectio in caritate fundata est pri­ mitiae doni sapientiae, sine quibus vita spiritualis in nobis fieri nequit. En verba expressa divi Thomae : « hinc oportet sumere principium, ut homo Deum revereatur et se ei subiciat» (3). Re­ vera vita humana regulari nequit secundum rationes divinas, nisi dummodo homo per subiectionem profundam docilis, mobi­ lis, bene dispositus redditur instinctui Spiritus Sancti. Per hanc subiectionem paratus accipere dociliter inspirationes divinas, facile manuducitur a Spiritu Sancto in tota vita. « Sic enim consequenter in omnibus secundum Deum regulabitur » (♦). Donum timoris est initium sapientiae non solum quoad sub­ lectionem reverentialem, sed etiam quantum ad actum respicientem malum culpae, separationis a Deo ;« ad sapientiam, secundum quod est donum, pertinet non solum contemplari divina, sed etiam regulare humanos actus. In qua quidem directione primo occur­ rit remotio a malis, quae contrariantur sapientiae ; unde et timor dicitur esse initium sapientiae, inquantum facit recedere a ma­ lis » (6). Hic actus doni timoris distinguitur a timore servili. Nam timor filialis fugit malum culpae ratione amoris, quem habet fi­ lius Dei erga Patrem caelestem. Timor autem servilis vitat cul(l) (’) (*) (4) (’) II-II, qu. 45, a. i, ad 2. II-II, qu. 19, a. 7, R. Ibidem. Ibidem. Π-IT, qu. 45, a. 6, ad 3. — 236 - pani propter malum poenae, ideoque non praesupponit caritatem, sed amorem sui proprium : talis timor non est effectus doni Spiritus Sancti. Timor « quantum ad effectum, initium sapientiae est, un­ de sapientia incipit operari ; et hoc modo timor est initium sa­ pientiae : aliter tamen timor servilis, et aliter timor filialis. Timor enim servilis est sicut principium extra disponens ad sapientiam, inquantum aliquis timore poenae discedit a peccato, et habili * tatur per hoc ad sapientiae effectum... Timor autem castus, vel filialis est initium sapientiae, sicut primus sapientiae effectus » (*). Primus effectus igitur doni sapientiae est timor filialis, per quem homo maxima vitae spiritualis impedimenta, amorem sui proprium et rerum temporalium longe a se reicit et se disponit per sublectionem profundam inspirationibus divinis, ut ab iis re­ guletur in omnibus, σ Et ideo sicut radix virtute dicitur esse tota arbor, ita timor Dei dicitur esse sapientia » {*). Denique sicut effectus causam suam, ita timor filialis do­ num sapientiae manifestat. « Sicut pictas, quae pertinet ad cul­ tum Dei, est manifestativa fidei, inquantum per cultum Dei pro­ testamur fidem ; ita etiam pietas manifestat sapientiam. Et pro­ pter hoc dicitur, quod pietas est sapientia ; et eadem ratione ti­ mor. Per hoc enim ostenditur quod homo habet rectum indicium de divinis, quod Deum timet et colit » (3). * * * Cognitis principiis doni timoris consideramus auxilium, quod praebet virtutibus ; sunt enim dona ad virtutes perficiendas. In Commentario, fide excepta, nulla virtus theologica indi­ get quodam dono perfici. Considerantur tamquam perfectae in seipsis. Ratio data est immediata coniunctio cum Deo : « volun­ tas non habet aliquam imperfectionem de ratione sua in nobis quantum ad modum suae operationis, sicut intellectus qui cogno(*) ΙΙ-Π, qu. 19, a. 7, R. (*) II-II, qu. 19, a. 7, ad 2. (·) II-II, qu. 45, a. 1, ad 3. — 237 — scit «accipiendo a phantasmatibus. Unde in statu viae Deum per essentiam amamus, non autem videmus. Et ideo non potest ac­ cipi supra illam virtutem quae est in voluntate, aliquid donum perficiens ad agendum nobiliori modo quam sit modus virtutis » (*)■ Diverso modo loquitur S. Thomas in Summa theologica : « illud quod est perfectum secundum ordinem suae naturae, indiget adiuvari ab eo quod est altioris naturae ; sicut homo, quantumcumque perfectus, indiget adiuvari a Deo. Et hoc modo virtutes, quae perficiunt potentias animae, secundum quod ducuntur ratione, quantumcumque sint perfectae, indigent adiuvari per dona, quae perficiunt potentias animae, secundum quod sunt motae à Spi­ ritu Sancto » (’). Haec differentia sat conspicua etiam in ista materia re­ fulget. Dum enim in Commentario donum timoris tantum virtu­ tes morales adiuvat, in prima secundae Summae theologicae quan­ dam specialem habitudinem videtur accipere ad virtutem spei, quae in secunda secundae ulterius explicatur, quando Aquinas virtuti spei expresse operam dat. Haec habitudo videtur consistere praesertim in quadam cor­ roboratione, quam donum timoris affert certitudini spei. Obiec­ tum enim spei, Deum, beatitudinem nostram, non viribus nos­ tris, sed persolum divinum auxilium adipisci possumus: «spes nostra attingit ad ipsum Deum, cuius auxilio innititur» (’). Totii firmitas virtutis spei stat in auxilio divino. Fides certitudinem prae­ stat nobis de omnipotentia et misericordia Dei, cuius auxilio vi­ tam aeternam persequi possumus. Per fidem certi sumus, quod Deus potens est et etiam nos volens participes facere beatitudinis aeternae, et quod Deus per infinitam suam misericordiam non denegat nobis auxilia necessaria ad hanc beatitudinem per­ veniendi. Quia spes nostra huic omnipotentiae et misericordiae Dei innititur, ideo quoad suum motivum formale est certissima; nec omnipotentia, nec misericordia divina deficere possunt. Si ta(*) III, d. XXXIV, qu. r, a. i ad 5; & cf. III, d. XXXIV, qu. i, a. 2, ad 1. (·) III, qu. 7, a. 5, ad r. (·’) II-II, qu. 17, a. i & cf. 2. - 238 - men deficeremus a consecutione beatitudinis, hoc contingit non ex defectu motivi sed ex infirmitate nostra, ex defectu liberi ar­ bitrii ponentis obstaculum per peccatum Haec autem defectibilitas, quae est ex parte subiecti, quid accidens est in ipsa tenden­ tia spei, eiusque certitudinem non destruit: «hoc non praeiudicat certitudini spei», essendo tota gravitas, pondus positum in ipso Deo. (*). Haec tamen defectibilitas ex parte nostra habita certam in­ quietudinem prae se fert, quandam imperfectionem relinquit in spe, quae tollitur saltem ex parte per donum timoris. Timor et spes, ut duo motus contrarii, primo aspectuse ma­ gis destruere, quam perficere videntur Haec tamen antino­ mia apparens dissolvitur, si eorum obiecta accuratius con­ siderantur. Aliud est enim obiectum timoris filialis, quam spei : non timemus Deum non posse esse nostram beatitudinem perfec­ tam. nec nos privare ab auxilio eius divino, sed timemus ab hoc auxilio nos subtrahere propter flexibilitatem nostrae voluntatis : «spes quae est virtus, non opponitur timori qui est donum, quia spes extendit se in Deum ex consideratione divinae largitatis, ti­ mor vero dicit resilitionem ex consideratione propriae parvitatis. Et ita non est secundum idem resilitio timoris ct extensio spei ; unde non sunt contraria » (*). Haec doctrina iam in Commentario prolata in Summa theologica reassumitur et perficitur, prout prae­ ter exclusionem omnis oppositionis inter spem et donum timoris mutua cohaerentia et perfectio affirmatur . « Timor filialis non contrariatur virtuti spei. Non enim per timorem filialem timemus, ne nobis deficiat quod speramus obtinere per auxilium divinum, sed timemus ab hoc auxilio nos subtrahere. Et ideo timor filialis ei spes sibi invicem cohaerent, et se invicem perficiunt » (’). Spes ex parte sui proprii motivi corroborat, perficitque do­ num timoris. Hoc enim refugit se separare ab eodem auxilio di­ vino, quo spes innitur. Quo maior est igitur nisus in auxilium di(') Cf. II-II, qu. 18, a. 4, ad 3. (*) HI, d. XXVI, qu. 2, a. 1, ad 4. (’) II-II, qu. 19, a. 9, ad 1. - 239 — vinum per virtutem spei, eo magis opponimus nos separationi a Deo. «Ea [spe] crescente crescit timor filialis; quia quanto ali­ quis certius expectat alicuius boni consecutionem per auxilium alterius, tanto magis veretur eum offendere, vel ab eo separa­ ri » Donum autem timoris virtutem spei adiuvat. perficitque corroborando eius motum, tendentiam ad bonum speratum. Per timorem filialem quidem, dono sapientiae adiuvante magisque penetrando infinitam miseriam, inconstantiam et fragilitatem suam· homo abhorret, refugitque a seipso, ponendo totam fiduciam in Deo auxiliante : « spes importat motum secundum habitudinem ad terminum ad quem tenditur ; sed timor importat magis mo­ tum secundum habitudinem recessus a termino a quo » (’). Et quo vehementior est recessus a seipso, tanto intensior est acces­ sus ad Deum. Sic pulchre apparet, quomodo spes et timor, licet sint motus contrarii, tamen se invicem compleant et perficiant. Per recessum doni timoris a rebus temporalibus et per accessum spei ad ipsum Deum, beatitudinem nostram, en tota tendentia vitae nostrae ad perfectionem spiritualem comprehenditur (3). Perfectio igitur, quam virtus spei et donum timoris sibi in­ vicem praestant, nititur illo principio, iuxta quod motus contra­ rii secundum contrarietatem tum directionis, tum simul termi­ norum se mutuo complent et confirmant. Adiuvat insuper donum timoris virtutem spei destruendo immoderantiam praesumptionis. Obiectum enim spei est bonum arduum possibile. Potest autem esse aliquid possibile aut ex vir­ tute propria, aut per virtutem divinam. Utroque modo potest committi immoderatio praesumptionis. Sic quis se praesumptuose habet, quando confidendo de propria virtute ad obiectum spei, f1) II-II, qu. 19, a. 10, ad 2. (a) II-II, qu. 19, a. 12, ad 3. (3) « Ex dictis siroul patet, timorem filialem Dei virtuti theologicae spei non tantum non contrarian, sed maxime respondere. Spes enim inclinat nos ad expectandum Dei auxilium, quo nobis ad beatitudinem aeternam conse­ quendam opus est ; timor autem filialis nos ad inhaerendum Deo fugiendamque ab eodem separationem inducit ». C. Weiss, De septem, p. 202, n. 13. — 240 — tamquam sibi possibile, tendit, quod revera virtutem suam ex­ cedit : « talis praesumptio manifeste ex inani gloria procedit ; ex hoc enim quod aliquis multum desiderat gloriam, sequitur quod attentet aliquid super vires suas » (l). Insuper potest aliquis ca­ dere in vitium praesumptionis confidendo nimis virtute et mise­ ricordia divina ita, ut possibile teneat etiam id. quod de facto non est possibile. Talis praesumptio « innititur inordinate divinae mi­ sericordiae vel potentiae, per quam quis sperat se obtinere glo­ riam sine meritis vel veniam sine paenitentia » (2). Donum timoris contra utramque praesumptionem adiuto­ rium praebet virtuti spei. Contra praesumptionem ortam ex fidu­ cia virtutibus nostris parvitatem, nullitatem nostram et vanita­ tem rerum temporalium ostendit ; ad autem destruendam prae­ sumptionem consistentem in immoderata, adulterata fiducia in virtute divina nos cogit ad profundissimam sublectionem excel­ lentiae Dei potentis infligere malum poenae, cuius remissionem audacter praesumpsimus. Contra igitur praesumptionem adiuvat donum timoris praesertim per hoc quod loco misericordiae Dei abusive interpretatae ponit iustitiam divinam. « Secundum ergo considerationem ipsius iustitiae insurgit in nobis timor ; secundum autem considerationem ipsius misericordiae insurgit in nobis spes. Et ita secundum diversas rationes Deus est obiectum spei et ti­ moris » (’). Donum timoris, quia actibus elicitis adiuvat virtutem spei, ideo principaliter ci corresponded Timoris enim filialis est reve­ rentiam exhibere excellentiae Dei, cuius intuitu nostra pauper­ tas, in sua nuditate apparens, nos impellit ad sperandum non in nobis, sed in solo auxilio divino. Hic motus, quo recedimus a nobis plenus impetu, vitalitate potentiae irascibilis, ex qua oritur, cor­ roborat et perficit spem in Deo positam. « Donum autem timoris principaliter quidem respicit Deum, cuius offensam vitat ; et se­ cundum hoc correspondet virtuti spei » («).*(*) (’) (*) (3) (4) II-II, qu. 2i, a. 4, R. Ibidem. II-II, qu. 19, a· b ad 2. II-II, qu. 14r, a. 1, ad 3. — 241 Donum timoris praeter hanc habitudinem principalem, quam habet ad virtutem theologicam spei, secundario respicit etiam virtutem moralem temperantiae : « secundario autem potest re­ spicere quaecumque aliquis refugit ad vitandam Dei offensam. Maxime autem homo indiget timore divino ad fugiendum ea quae maxime alliciunt, circa quae est temperantia ; et ideo temperan­ tiae etiam correspondet donum timoris» (l). Ex hoc videtur do­ num timoris non tam actibus elicitis, quam imperatis adiuvare et perficere temperantiam, ideoque dicitur eam tantum secun­ dario respicere. Ad hanc relationem intelligendam oportet notare temperan­ tiam iuxta Aquinatem diversos sensus accipere. Temperantia, prout significat quamlibet moderationem impetus passionis con­ cupiscibilis ab allicientibus, est virtus generalis plures virtutes, ut partes potentiates, sub se habens. « Si vero consideretur antonomastice temperantia, secundum quod refrenat appetitum ab his quae maxime alliciunt hominem, sic est specialis virtus, utpote habens specialem materiam » («). Inter virtutes sub temperantia contentas humilitas, cuius subiectum non potentia concupiscibilis sed irascibilis est, pro obiecto quid arduum habet. Licet sic ratione subiecti differat a temperantia, tamen a S. Doctore ei adscribitur, quia partes vir­ tutum principalium, qualis est temperantia, non ratione conve­ nientiae in eodem subiecto, sed in eodem modo formali operandi assignantur (3). Tam vero sicut modus operandi temperantiae est refrenatio impetus passionis, ita modus operandi humilitatis est repressio motus spiritus in magna tendentis, sive superbiae. Si igitur humilitas, et temperantia intellectae ut virtutes spe­ ciales. comparantur ad donum timoris, humilitas et vitium ei op­ positum, superbia, quia in potentia irascibili sublectantur, tem­ perantia «directius» referuntur ad donum timoris. Propter inhae- (l) Ibidem. (*) II-II, qu. 141, a. 2, R. Cf. & qu. 145, a. 4, R. ; & qu. 186, a. 1, R. (*) Cf. II-II, qu. 161, a. 4, ad 2 ; & qu. 137, a. 2, R. ; & qu. 157, a. 3, R. — 24* — sionem in eadem potentia irascibili sicut timor filialis, ita humi­ litas et superbia respiciunt obiectum arduum (*). Consideremus habitudinem humilitatis et temperantiae ad donum timoris seorsim. Humilitatis est temperare et refrenare animum ne immo­ derate tendat in excelsa. Et hoc fit secundum interiorem motum animae, prout considerans aliquis suum defectum in infimis se tenet. Vilitatis suae conscius subiectionem exhibet Deo, « propter quem etiam aliis humiliando se subicit » (’) « et ideo quilibet ho­ mo secundum id quod suum est, debet se cuilibet proximo subicere quantum ad id quod est Dei in ipso » (*). Ratione huius sub­ lectionis humilitas vocatur a S. Thoma « spiritualis aedificii fun­ damentum » (*), « quia per hoc maxime removetur impedimentum humanae salutis, quae consistit in hoc quod homo ad caelestia et spiritualia tendat, a quibus homo impeditur, dum in terrenis magnificari studet. Et ideo Dominus, ut impedimentum salutis auferret, exteriorem celsitudinem contemnendam monstravit per humilitatis exempla. Et sic humilitas est quasi quaedam dispo­ sitio ad liberum accessum hominis in spiritualia et divina bona » (*). Humilitas igitur idem officium explet in vita morali, quam do­ num timoris, quod eam amplius perficit ratione sui motivi divi­ ni. Donum timoris, licet per actum principalem adiuvet subiec­ tionem humilitatis, tamen ei tantum secundario adscribitur. quia suum auxilium praesertim actibus imperatis praestat. Humilitas enim ordinatur ad superbiam reprimendam, quae est inordinatus appetitus propriae excellentiae (·). Talem autem appetitum excludit donum timoris per beatitudinem paupertatis spiritus. Per hunc actum imperatum doni timoris homo desinit quaerere in omnibus seipsum et vult magnificari in solo Deo. « Et ideo ex hoc quod aliquis perfecte timeat Deum, consequens est quod non quaerat magnificari in seipso per superbiam, neque (‘) (’) (’) (4) (8) (·) Cf. II-II, qu. 19, a. 12, R. Π-ΙΙ, qu. 161, a. 1, ad 5. II-II, qu. 161, a. 3, R II-II, qu. 161, a. 5, ad 2. II-II, qu. 161, a. 5, ad 4. Cf. II-II, qu. 162, a. 1-2, & I-II, qu. 84, a. 2, ad 2. — 243 — etiam quaerat magnificari in exterioribus bonis, scilicet honori­ bus et divitiis ; quorum utrumque pertinet ad paupertatem spiri­ tus, secundum quod paupertas spiritus intelligi potest vel exina­ nitio inflati et superbi spiritus, ut Augustinus exponit (x), vel etiam abiectio temporalium rerum, quae fit spiritu, id est propria voluntate per instinctum Spiritus Sancti, ut Ambrosius (4) et Hie­ ronymus (* *) exponunt » (*). Dum beatitudo paupertatis spiritus humilitatem adiuvat con­ tra superbiam, alius actus imperatus doni timoris, beatitudo luc­ tus temperantiam perficit, quae sic corroborata non tantum a de­ lectationibus illicitis, sed etiam licitis propter reverentiam Dei ab­ stinet :« quia qui Deum reveretur, et ei subditur, non delectatur in aliis a Deo » (’). Obiectum tamen temperantiae non est quid arduum, quod autem respicit timor et humilitas, « et ideo direc­ te beatitudo paupertatis respondet timori, beatitudo autem luc­ tus ex consequenti » (·). Item directius ordinatur donum timoris ad humilitatem, quam ad temperantiam perficiendam. Humilitas enim, sicut timor filialis, proprie datur ad sublectionem Deo exhi­ bendam, temperantia autem ad delectationes carnis refrenan­ das. quae timori tantum ex consequenti opponuntur (’). Donum timoris igitur in Sumina theologica correspondet duabus virtutibus ; actibus elicitis virtutem theologicam spei, actibus vero imperatis virtutem moralem temperantiae perficit. Progressus igitur doctrinalis habitudinem ad virtutem spei re­ spicit, nam in Commentario super Sententias timor filialis tantum ad corroborationem virtutis temperantiae ordinatur. Doctrina completur, prout praeter actus imperatos, etiam eliciti sunt propriae virtutis perficiendae. ** * (*) S. AUGUSTINUS, (*) (а) (4) (б) De sermone Domini in monte, lib. 1, c. 4 (PL 34, 1234). S. ambrosius, In Luc., lib. V, c. 6 v. 20 (PL 15, 1735). S. Hieronymus, In Matth., c. V, v. 3 (PL 26, 34). II-II, qu. 19. a. 12, RII-II, qu. 19, a. 12, ad 2. (·) Ibidem. (7) Cf. ibidem. 244 — Doctrina in Sumina theologica contenta ad pulchram expla­ nationem notionis communis timoris reduci potest. Notio com­ munis timoris, motus appetitus in se resilientis, in diversos ordi­ nes transposita, tum passionem, tum actum voluntatis, tum de­ nique in sua altissima significatione unum ex septem donis desi­ gnat. In hac alta significatione timor maiorem amplitudinem ac­ cipit, quae praesertim actibus elicitis et imperatis manifestatur. Actibus elicitis, subiectione reverentiali et fuga a malo culpae, do­ num timoris virtutem spei, beatitudine autem paupertatis et lu­ ctus virtutem temperantiae perficit. Ideoque virtuti spei princi­ paliter, temperantiae autem tantum secundario corresponded Principium, quod causai et continuo fovet donum timoris est ca­ ritas, quod autem dirigit in eius operatione est donum sapientiae. V. De ultimis Commentariis in S. Scripturam (1270-73) Angelicus reliquis annis vitae suae interpretando verba di­ vina significationem timoris Domini saepe debuit explicare. In his Commentariis fidelis Dei servus non recusavit doctrinam re­ petere. ut inculcata corda magis penetraret (*)· Ql”a autem ad antea exposita nihil novum addunt, ideo relinquimus, animum ad­ vertendo solum ad Commentarium in epistolam ad Romanos S. Pauli, ubi influxus Spiritus Sancti in exercitio timoris filialis, ut doni, perpulchre monstratur (*). (1) Videsis praesertim commentaria in Psalmos XVIII, ίο; XXI, 24 ; U, 8. (2) « Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Non enim acce­ pistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba pater ». Ad Rom., c.VIII, 14-15. Pro critica textuali, videsis MJ, Dagrange, Saint Paul, Epilre aux Romains, Paris, 1922, p. 200-2. — 245 “ Dona nunc revera sunt organa Spiritus Sancti, per quae re­ gnat ipse super filios Dei. Soli illi vocantur filii Dei, qui reguntur a Spiritu Sancto, cuius sub sola directione et motione vitam ae­ ternam, haereditatem caelestem consequi possumus. Divus Thomas verba: « Quicumque enim spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei », sensu valde reali nobis explicat. « Quicumque spiritu Dei aguntur, id est, reguntur sicut a quodam ductore et directore, quod quidem in nobis facit spiritus, scilicet inquantum illuminat nos interius quid facere debeamus» (*). « Agi » igitur a Spi­ ritu Sancto, conditio necessaria ad beatitudinem consequendam, imprimis specialem directionem, manuductionem designat per mo­ dum interioris illuminationis, per quam scimus ut filii Dei, quod facere debeamus. Hanc autem illuminationem per ipsa dona intel­ lectiva recipimus. « Agi » a Spiritu Sancto non tantum ad solam directionem restringitur, sed etiam ex parte voluntatis adfert specialem mo­ tionem : v homo autem spiritualis non tantum instruitur a Spiritu Sancto quid agere debeat, sed etiam cor eius a Spiritu Sancto mo­ vetur : ideo pius intelligendum esi in hoc, quod dicitur : Quicuni­ que spiritu Dei aguntur. Illa enim agi dicuntur quae quodam superiori instinctu moventur. Unde de brutis dicimus,quod non agunt, sed aguntur : quia a natura moventur et non ex proprio motu ad suas actiones agendas. Similiter autem homo spiritualis non quasi ex motu propriae voluntatis principaliter, sed ex instinctu Spiritus Sancti inclinatur ad aliquid agendum secundum illud Is. LIX, 19 : Cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Dei cogit ; et Luc. IV, 1, quod Christus agebatur a spiritu in de­ serto » (·). Unde filius Dei non tantum per quandam illuminationem dirigitur, sed agit et operatur vi specialis instinctus. Hi autem instinctus speciales recipiuntur per dona exeeutiva : debet enim homo, ut possit persequi illuminationem divinam, etiam adiuvari ex parte potentiarum exeeutivarum. (’) Ibidem, c. 8, lect. 3. P) Ibidem. —■ 246 — Vita filiorum Dei est igitur plene sub influxu Spiritus Sancti. Dona sunt illa mirabilia organa, quibus Ipse dirigendo intellectum, movendo voluntatem, secure regit vitam nostram ad patriam. Influxus tali modo abundans Spiritus Sancti minime violat vel deprimit libertatem, sed salvat elevatque eam. « Non tamen per hoc excluditur quin viri spirituales, per voluntatem et liberum arbitrium operentur, quia ipsum motum voluntatis et liberi arbit­ rii Spiritus Sanctus in eis causât, secundum illud Phil. II. 13 : Deus est qui operatur in vobis velle et perficere » (’). « Spiritus autem Sanctus sic nos ad agendum inclinat ut nos voluntarie agere faciat, inquantum nos amatores Dei constituit. Filii igitur Dei libere a Spiritu Sancto aguntur ex amore, non serviliter ex timore »( *). In omni enim timore distinguitur id quod et a quo timetur. Timor servilis est a Spiritu Sancto, prout id. quod timetur, sci­ licet malum poenae, venit ab ipso Deo. Inquantum autem ma­ lum poenae et non malum culpae, bono spirituali oppositum re­ fugit, talis timor non est ab eo. Non enim ex amore boni, sed ex timore poenae movetur ad Deo oboediendum. « Unde et si per huiusmodi timorem aliquis bonum faciat, non tamen bene facit, quia non facit sponte, sed coactus metu poenae, quod proprie est servorum. Et ideo timor iste proprie dicitur servilis, quia ser­ viliter facit hominem operari » (’). Timor autem initialis et filialis est a Spiritu Sancto etiam quantum ad id quod refugit. Obiectum enim horum est malum culpae, separationis a Deo. quia « timent separari a Deo per pec­ catum propter gratiam caritati infusam ». Timor tamen initialis, proprius exordii vitae spiritualis, habet adhuc α oculum » ad poe­ nam (*). (*) Ibidem. Videsis etiam Contra Gentiles, libr. III. c. 148 et libr. IV', c. 22, cum commentariis Ferrariensis, cd. Leonina, t. XIV, p. 438 et t. XV’, p. 84-85. (’) Contra Gentiles, libr. IV’, c. 22. (’) Comment, ad Rom. c. 8. leot 3. (*) Cf. ibidem. — 247 — Initiali mox succedit timor filialis, qui iam ex purissimo amore caritatis perfectae procedit. Hic est ille amor, qui « facit li­ bertatem filiorum. Facit enim hominem voluntaria ad honorem Dei operari, quod est proprie filiorum »(x). Affectu huius amoris et moti a Spiritu Sancto clamamus : Abba, pater. Amor et timor filialis sunt igitur in pleno sensu a Spiritu San­ cto, a cuius largitate dependet, ut talibus donis instructi agamus modo vere divino. Commentarium in Sententias de instinctu divino in operatio­ nibus donorum exequentium mentionem non facit. Haec doctrina solum in Summa theologica elaboratur et nunc lucide applicatur ad donum timoris. Conclusio Totus progressus doctrinalis doni timoris apud divum Thoniam circa duo opera fundamentalia, Commentarium in Senten­ tias et Summam theologicam versatur. Dum in his duobus ope­ ribus doctrina expresse examinatur, in caeteris, praesertim in Commentariis S. Scripturae tantum applicatur. Verba sacra am­ plam praebent occasionem ad doctrinam repetendam, imoque ulterius explicandam (*). Tum in Commentario, tum in Summa theologica considera­ tionem timoris Dei quoddam studium de ipsa notione doni prae­ cedit. Tale studium aperte afficit donum timoris. Notio doni in Commentario ex suis effectibus hauritur, eiusque modus operandi diffuse explicatur. Inter eius actus potius imperati, beatitudines. quam eliciti deferuntur. Tota igi­ tur tractatio plane correspondet arti in Commentario progre­ diendi. quae licet plura illustret, tamen non pauca sub obscurita­ te relinquit. Actus imperati, qui circa easdem materias, circa (*) Ibidem. (a) Cf. Prol. iu Summam theologicam. — 248 — quas virtutes morales, versantur, connexionem donorum cum illis explicant, habitudo tamen cum virtutibus theologicis solum iu Summa theologica per actus elicitos accuratius explicatur. Item principium divinum, eiusque interventus in operatione doni ma­ gis insinuatur et supponitur, quam explicatur. In Summa theologica propter artem contrariam progredien­ di pluribus in Commentario obscure relictis, lumen affertur. Prin­ cipium divinum, eiusque interventus per modum instinctus spe­ cialis imprimis detegitur, ex quo caetera, notio doni, eiusque ne­ cessitas et habitudo ad virtutes optime exponuntur. Haec sublimis consideratio perficit, complet doctrinam in Commentario prola­ tam. Progressus doctrinalis notionis doni etiam consideratione doni timoris affulget. In Commentario timor filialis per beatitudines paupertatis spiritus et luctus ad corroborandam virtutem tem­ perantiae refertur, connexio cum virtute spei tantum in Summa theologica apparet. Hic clare docetur necessitas interventus Spi­ ritus Sancti in operatione doni timoris: iustus fertur a Spiritu San­ cto ad subiectionem reverentialem Deo exhibendam. Principale intentum non in explicatione actuum imperatorum, sed elicito­ rum ponitur, quod multum adiuvat intellectionem doni timoris. Ad hos actus dirigendos ordinatur donum sapientiae, cuius inti­ mior coniunctio cum timore filiali in Commentario nondum dete­ gitur. Caritas autem in his duobus operibus remanet semper prin­ cipium, ex quo oritur, et cum quo augetur donum timoris. Quantum ad timorem Dei apud S. Thomam dc progressu doctrinali hire loquimur, doctrina tamen non mutari, sed pene­ trari, perfici et compleri nobis certo videtur. EPILOGUS Non videtur nobis inutile breviter revolvere progressum doc­ trinalem in hoc volumine contentum, ut prae oculis habeantur penetratio, elaboratio et systhematizatio huius doctrinae de ti­ more Dei, — de quo modo verbo amoris modo verbo comminatio­ nis edocet Sacra Scriptura, de quo plura pulcherrimaque scripse­ runt SS. Patres. —in hoc saeculo effervescendae in quo Scholasti­ ca traditionem Patrum tanto amore discussit, explicavit, novis inquisitionibus novisque solutionibus ditavit, totumque in uno corpore doctrinali recollegit. Timor Dei iam apud Patres unum ex septem donis conside­ ratur ; quomodo autem diversae eius differentiae in ratione doni participent, tempore decurrente explicatur. Haec connexio ti­ moris Dei cum notione doni exigebat, ut studium nostrum ad utrumque extenderetur. i) Dona esse virtutes sanctificantes mentes fidelium Petrus Lombardus docet, utque doctrinam S. Ambrosii proponit. Sen­ tentia dona et virtutes identificans fuit communiter recepta, a qua Auctor Summae Sententiarum, eiusque sectator Joannes Saresberiensis virtutes esse effectus donorum constituentes re­ cedunt. Sicque convenientia theologorum turbata diversissimae opiniones oriuntur. Revera pro notione doni venanda saeculum inquietudinis et investigationis patet. Praepositinus adhuc cum Magistro Lombardo sentiens de diversis opinionibus instruit. Guillelmus Antissiodorensis compromissum facere videtur inter scholam Lombardi et recentium, admittendo identitatem realem et introducendo distinctionem in corum motivis. Dona sub moti­ ves supernaturalibus ad actus internos, virtutes vero sub motivis naturalibus ad actus externos ordinantur. Simon Tornacensis comprobat doctrinam Summae Sententiarum, quam Stephaniis Langton dona statuendo effectus virtutum subvertit. Interim aliae et aliae theoriae in lucem prodeunt. Praepositinus rcicit theo­ riam. tria dona : timorem, pietatem et fortitudinem virtutes, — 250 — cetera vero usus potentiarum rationis et intellectus esse docentem. Philippus Cancellarius noscit opiniones, quarum prima ad expli­ candam differentiam dona esse ad patiendum, virtutes vero ad operandum docet, altera autem dona in facultate rationis, virtu­ tes vero in facultate voluntatis ponit. Ipse vero distinguit dona late et stricte sumpta, quorum late sumpta esse virtutes admittit, sed stricte sumpta ad actus actibus virtutis perfectiores perficien­ dos ducit. Actus donorum sunt tantum medii, quibus altiores simulque perfecti per beatitudines efficiuntur. Dona adiuvant vir­ tutes impedimenta ex corruptione orta removendo, ut illae libe­ rius et expeditius a potentia procedant. Doctrinam Philippi Can­ cellarii acceperunt et explicaverunt Magistri illustres ex schola franciscana : Alexander Halensis, Odo Rigaldus et praesertim S. Bonaventura. Iuxta Seraphicum Doctorem per peccatum po­ tentiae nostrae sunt infectae et declinatae a bono. Virtutum est rectificare et vigorare potentias ad actus necessarios salutis pro­ ducendos. Ex liberalitate autem divina recepimus dona, quae sunt habitus ad actus actibus virtutum perfectiores eliciendos. Haec autem liberalitas divina superabundat, quando beatitudini­ bus nos instruendo ad actus perfectos expedit. Ex schola primitiva dominicana Cardinalis Kilwardby do­ ctrinam S. Bonaventurae ut incertam auctoritatibusque minus conformem improbat, talemque extensionem notioni doni tri­ buit, ut haec non solum virtutes sed et praeparationes et sequelas virtutum contineat. Ante eum ex eodem studio generali Oxoniensi Richardus Fishacre ingeniose explicat, quomodo voluntas a peccatis per virtutes, natura a sequelis per dona reparentur. Ma­ gistri dominicani Parisienses magis sunt propensi ad doctrinam S. Bonaventurae. quam B. Petrus de Tarantasia suam facit, S. Albertus M. autem saltem quoad substantiam comprobat, quando triplicem statum actuum defendit. Detegit duplicem imperfectio­ nem virtutum, unamque essentialem, ad quas tollendas haben­ tur dona. Per hoc ratio essendi donorum indicatur. Dona igitur virtutibus extolluntur, excellentia autem per directum influxum Spiritus Sancti explicari videtur. Sic S. Alberti magnopere inter­ fuit in explicanda notione doni, tamen perfecta elaboratio, eius- — 25« — que sub terminis perfecta expressio tantum a S. Thoma obti­ netur. Apud Angelicum Doctorem duplex phasis evolutionis doctrinalis videtur distinguenda. In Commentario super Senten­ tias dona, quia a regula divina immediate reguntur, sicque mo­ dum suprahumanum in operatione consequuntur, apta docentur ad sublevandum imperfectum modum agendi virtutum. Quomo­ do autem in donis Deus istinctu suo immediate regat potentias humanas, hoc arte magistrali in Summa theologica explicatur. Dona apparent ut « organa » Spiritus Sancti, quibus exercet suum imperium super vires nostras. Doctrina sic explicata perpulchram et sublimem notionem praebet de donis, essentialemque facit partem in synthesi doctrinali S. Thomae, quae sine illa perfecta dici nequit. 2) Transeundo ad timoris Dei doctrinam primo percipimus, quod Magister Lombardus — uti notat S. Bonaventura — in divisionem timoris descendit, quin definitionem quandam gene­ ralem Umoris proponat. Duae definitiones a theologis commu­ niter traditae, quarum una S. Augustini timorem ut fugam ani­ mi, altera Damasceni ut exspectationem futuri mali assignat, ad quasdam species restringuntur. S. Bonaventura non relinquit sub silentio difficultates, quas inquisitio definitionis generalis importat, at propter eas a suo proposito non recedit. Sicut confrater eius. Odo Rigaldus, et ipse imprimis obiectum commune inquirit, ut definitionem communem proponat. Arduum, si a bonitate eius sive malitia praescinditur, invenitur ad hoc aptum. Resilitio ab hoc arduo est definitio generalis, quae cuilibet timo­ ri applicari potest, et sicut infimum mundanum timorem ita et supremum spiritum timoris Domini adiuvante analogia continere potest. 3) Infima species timoris Dei est timor servilis, quo poena aeterna timetur et propter quod peccatum cavetur. Pauci ex theologis antiquioribus, inter quos Hugo a S. Victore. Robertus Melodunensis, Alanus dc Insulis et Simon Tornacensis, ad distin­ guendum ab initiali obiectum timoris servilis supplicium tempo­ rale assignant. Timor servilis communiter docetur utilis, quia consuetudinem iustitiae faciendo disponit ad salutem. Tamen —- 252 — de bonitate eius nonnisi cum restrictione loquuntur, quia manet in eo — ut tradit S. Augustinus — peccandi voluntas et sequere­ tur opus, si speraretur impunitas. Haec autem voluntas peccandi obiectum inquisitionis situulque discussionis constituit. Praeser­ tim priores theologi, inter quos Petrus Capuanus, Auctor Summae Sententiarum, opinionem Petri Corbolensis defendunt, qua vo­ luntas peccandi conditionalis, per oppositum ad voluntatem abso­ lutam. tenetur. Praepositinus eandem doctrinam habet, sed acsi contra Stephanii m Langton se defenderet, conditionalem simul actualem dicit. Stephanus Langton cum Gaufrido Pictaviensi distinguens voluntatem rationalem et sensualem, voluntatem pec­ candi sensualem appellat. Guillelmus Antissiodorensis neutram opinionem admittens voluntatem quoque peccandi rationalem dicens duas voluntates rationales contrarias sed non contrariorum distinguit. Apud posteriores, sicut apud Alexandrum Halenseni et Cardinalem Hugonem. opinio Petri Corbolensis admittitur, permutando modum dicendi, nam voluntas peccandi fit absoluta et habitualiter manens, voluntas vero non peccandi conditionalis et actualis (l).(*) (*) Concilium Trid. (Sess. VI. c. 6.) docet peccatores disponi ad iustitiam «...a divinae iustitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur [Denzinger-Umberg, Enchi­ ridion, n. 798] 0. Definit (ibid. can. 8.) : « Si quis dixerit, gehennae metum per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo confugimus vel a peccan­ do abstinemus, jicccatum esse aut peccatores peiores facere : a. s. [ibid. n. 818] ». Eadem sancta Synodus (Sess. XIV, c. 4.) contritionem imperfectam, « quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennae et poe­ narum metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat, cum spe veniae, declarat, non solum non facere hominem hypocritam et magis j>eccatorem, verum etiam donum Dei esse et Spiritus Sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, scii tantum moventis, quo poenitens adiutus viam sibi ad iustitiam parat [ibid. n. 898] ». Cf. et eiusdem Sess. can. 5 (ibid. 915) ; item Alexandri VII decretum 5. Maii 1667 super attritione ex metu gehennae (ibid. 1146). — Ad rem faciunt plures a S. Sede proscriptae propositiones; ut inter damnatas ab Alexandro VIII. (7. Dec. 1690) prop. 14 : « Timor gehen­ nae non est supematuralis [ibid. 1304] »; prop. 15 : «Attritio, quae gehennae et poenarum metu concipitur, sine dilectione benevolentiae Dei propter se, — 253 - * 4) Attamen posteriores theologos inulto magis quaestio occupat de modo, quo bonitas et malitia in timore servili componi possunt. Tam Petrus Pictaviensis controversiam de bonitate et malitia timoris servilis nuntiat ; Stephanus Langton vero quae­ stionem profunde examinat. Timor servilis iuxta eum est bonus, quia qualitatem substantialem bonam copulat et deformitatem subiecti tantum connotât. Eadem via procedunt etiam insequentes. Timor servilis secundum Alexandrum Halenseni est bonus quantum ad timorem poenae, deformitatem autem habet quan­ tum ad exclusionem gratiae. Similiter apud S. Bonaventuram cum habitu timendi Deum punientem connectitur deformitas vo­ luntatis seu servilitas. B. Petrus de Tarantasia disserte advertit servilitatem non per inhaerentiam sed tantum per concomitan­ tia m de habitu timoris esse praedicandam. Cardinalis Kilwardby distinguit timere poenam et timere eam principaliter seu servili­ tatem ; item distinguit Magister Fishacre timorem poenae eiusque intensitatem. S. Thomas igitur doctrinam traditionalem non est bonus motus ac supernaturalis [ibid. 1305] ». Inter Quesnellianas a Clemente XI. (8. Sept. 1713) damnatas prop. 61 : « Timor nonnisi manum co­ hibet, cor autem tamdiu peccato addicitur, quamdiu ab amore iustitiae non ducitur [ibid. 1411] » ; prop. 62: « Qui a malo non abstinet nisi timore poenae, illud committit in corde suo et iam est reus coram Deo [ibid. 1412] » ; prop, 63 : « Baptizatus adhuc est sub lege sicut Tudaeus, si legem non adimpleat, aut adimpleat ex solo timore [ibid. 1413]»; prop. 64: «Sub maledicto legis nunquam fit bonum ; quia peccatur sive faciendo malum sive illud nonnisi ob timorem evitando (ibid. 1414] d ; prop. 65: « Moyses, Prophetae, sacerdo­ tes et doctores Legis mortui sunt absque eo, quod ullum Deo dederint filium, cum non effecerint nisi mancipia per timorem [ibid. 1415] » ; prop. 66 : « Qui vult Deo appropinquare, nec debet ad ipsum venire cum brutalibus passio­ nibus neque adduci per instinctum naturalem aut per timorem sicuti bestiae, sed per fidem et per amorem sicuti filii [ibid. 1416] » ; prop. 67: · Timor ser­ vilis, non sibi repraesentat Deum nisi ut dominum durum imperiosum iniustum intractabilem [ibid. 1417]». — Inter, errores synodi Pistoriensis prop, 25, iuxta quam «timor ipse gehennae, quam fides docet peccato infligendam, non sit in se bonus et utilis, vehit donum supematurale ac motus a Deo inspi­ ratus praeparans ad amorem iustitiae [ibid. 1525] », ut falsa, temeraria, per­ niciosa, divinis donis injuriosa, contraria doctrinae Concilii Tridentini est damnata. — ^54 ~ argute et sollerter comprehendit et exprimit, quando sei vilitas essentiam timeris per modum accidentis sequi ab eo ostenditur. Iuxta communem doctrinam timor servilis quantum ad suam bonitatem a Spiritu Sancto oritur et in fide radicatur. 5) Quomodo autem timor servilis bonitatem suam actui suo. ipsi timere serviliter communicet, vehementer controvertitur. Odo Suessionensis de servitute plus usui quam habitui timoris servilis tribuit, licet utrumque bonum esse in subiecto malo per­ mittat. Stephaniis Langton autem timere serviliter, quia deformi­ tas in eo non tantum connotatur, sed ut principalis forma habetur, pro malo recenset. Sed sponte quaeritur, quomodo possit habere habitus bonus malum usum ? Ideo Petrus Capuanus serviliter timere ut effectum timoris servilis proponit, tamen notat aliam solutionem acceptabilem, qua non timere serviliter sed solum timere sit effectus timoris servilis. Ipsum autem timere serviliter inquantum est a timore servili et non a servilitate est bonum. Iuxta Praepositinum timere serviliter est bonum.' tamdiu < ti­ mere » « sine amore », non « timere » « et non amare » significat. Guillelmus Antissiodorensis sicut timorem servilem ita et timere serviliter bonum esse docet ; ad verba vero S. Augustini, quod in timore servili etsi bonum fiat non tamen bene, respondet bo­ num et bene diverso sensu esse intelligenda. Timor servilis etsi sit bonus, non tamen bene, id est meritorie operatur. Similiter Alexander Halensis et S. Bonaventura non vident, quare non pos­ sit bonitas dici respectu essentiae actus, si hoc fieri potest respec­ tu ipsius habitus ; at Odo Rigaldus ex eo. quod timor servilis est bonus, timere serviliter bonum esse non admittit, quia hoc bonitatem subiecti significaret. Cardinalis Hugo plures opiniones recenset. Impugnatur opinio, quae usum timoris servilis, quia non est meritorius, malum dicit. Sic enim et actus fidei informis malus esset. Quidam usum eo modo, quo habitum timoris servi­ lis bonum censent : alii e contra malum, quia cum mala volunta­ te coniungitur. Divus Thomas, quandam restrictionem adhi­ bendo, solvit quaestionem. Sicut habitus timoris servilis, ita eius usus est bonus, tamen quia habitus integram bonitatem nondum habet, actus inordinatus ei non repugnat. Eodem sensu — 255 — docet S. Bonaventura usum timoris servilis privari posse a sua bonitate sub actuali quadam deformitate. Eandem doctrinam de­ fendunt theologi recentes, quando timorem serviliter servilem condemnant. 6) Controvertitur quaestio etiam de modo, quo limor ser­ vilis caritate adveniente sit permansurus. Petrus Lombardus utendo verbo S. Augustini altioreni timorem servili « succedere « dicit, quin hoc explicet. Discipulus eius, Petrus Pictaviensis, non de successione, sed de permanentia eiusdem qualitatis lo­ quitur, quae fit modo timor servilis, modo initialis, modo vero castus. Iuxta Simonem Tornacensem idem essentialiter timor est, qui vocatur modo mundanus, modo servilis, nunc initialis, nunc vero reverentialis secundum diversitatem finium. Similiter secundum Praepositinum timor est qualitas, quae modo est ser­ vilis, adveniente autem caritate et exclusa servilitate efficitur initialis, dempto vero eiusmodi accidente redditur filialis. Oppo­ situm autem tenetur in Summa Anonyma : timor servilis non po­ test fieri initialis nec initialis castus, sed adveniente uno esse desinit alius. S. Bonaventura solutionem suam inter duas extre­ mas sententias proponit, quarum prima habitum timoris servilis adveniente caritate sine deformitate remanere docet, iuxta alte­ ram vero caritas habitum quoque eiecit. Ipse autem elementum materiale timoris servilis in initiali permansurum defendit. Iuxta Petrum de Tarantasia timor servilis, quia ex sua essentia specifi­ ca timet principaliter poenam, gcnerice tantum persistit. Cardi­ nales Hugo et Kilwardby contenti sunt differentia specifica inter timorem servilem et initialem, quin quaestio de modo permanendi eos moveat. S. Thomas dirimit quaestionem docendo timorem servilem ex una parte remanere quantum ad substantiam cum caritate, ex altera parte vero differre a casto secundum substan­ tiam. 7) Timor initialis distinguitur a servili — uti cum Magistro Lombardo communiter docetur —, quia facit Deo servire non solum timore poenae, sed et amore iustitiae. Stephaniis Langton et Guillelmus Antissiodorensis doctrinam permultum penetrant, ostendendo timorem poenae in initiali contentum essentialiter distiti- — 256 — gui a timore servili, quia timor poenae hic iam a caritate genera­ tur. Unde poena per timorem initialem non ut talis, sed ut a Deo separativa timetur. Iuxta tamen S. Thomam timor poenae non est sub influxu caritatis ; imo actus ideo timoris initialis, quia ad bene agendum non solum ex amore iustitiae sed etiam ex timore poenae movetur. Inter duos respectus principalis non est fuga poenae sed timor separationis a Deo. 8) Diverso modo explicatur distinctio timoris initialis a servili et filiali. Petrus Lombardus succedentes dicit timores, quin de modo succedendi aliquid dicat. Petrus Pictaviensis tenet timorem servilem esse eandem qualitatem cum initiali et filiali. Item iuxta Praepositinum eadem qualitas fit a servili initialis exclusa servilitate, ab initiali vero abiecto proprio accidente fi­ lialis. Similiter Simon Tornacensis essentialiter eandem qualita­ tem videt in differentiis timoris. Magis caute loquuntur Stepha­ niis Langton, Gaufridus Pictaviensis et Guillelmus Antissiodo­ rensis timorem poenae in initiali a caritate derivantes. Dum initia­ lem a servili essentialiter distingui asserunt, a filiali tantum accidentaliter differre admittunt. Magister Guillelmus differentiam accidentalem acute explicat, initialem ad amorem mercenarium, castumque ad amorem filialem reducendo. Sicut amor mercena­ rius et filialis numerice eandem caritatem, etsi in diverso gradu habitam, designant, ita timor initialis et filialis, etsi accidentaliter discrepent, eandem timoris speciem constituunt. Ab hac opi­ nione ad aliam extremam declinat Auctor Summae Anonymae, quando non tantum timorem servilem non posse fieri initialem sed nec initialem filialem docet, quia adveniente uno desinere de­ bet alius. Similiter Magister Rigaldus differentiam essentialem non tantum inter servilem et initialem, sed et inter initialem et filialem extendit. Respectum enim ad poenam, quam ex ratione initialis scit, in filiali non invenit. Iuxta Alexandrum Halensem timor initialis et filialis a servili essentialiter videntur di­ stingui ; poena enim in initiali propter offensam Dei. in filiali propter separationem a Deo, in utroque ergo per accidens time­ tur. S. Bonavcntura ex aequo videtur distinguere timorem ini­ tialem et a servili et a filiali. Caritate adveniente ex timore servi- — 257 - Ii remanet elementum materiale, ut per novum elementum for­ male fiat initialis, itemque ex initiali elementum materiale com­ pletur per novum elementum formale, ut efficiatur filialis. Prin­ cipaliter enim in servili poena, in initiali offensa Dei timetur, in filiali vero reverentia Deo exhibetur. Cardinalis Hugo cum B. Petro de Tarantasia initialem timorem dum a servili specie, a filiali tantum secundum differentiam statuum distinguit. Car­ dinalis Kilwardby huic distinctioni occurrit versute advertendo, si differentia inter timorem initialem et filialem ad diversitatem statuum reducitur, actum accidentalem initialis timoris sicut es­ sentialem remanere debere. Unde hos duos timores non ratione statuum sed officiorum distinguit. S. Albertus doctrinam Cardi­ nalis Hugonis defendit animum advertendo ad differentiam timoris initialis a servili non tantum ratione obiecti sed et subtec­ ti. quia dum unus est passio, alter est habitus. S. Thomas doc­ trinam S. Alberti retentam confirmat et stabilit. 9) De augmento habitus Unioris initialis Petrus Lombardus nondum tractat ; notat tamen crescente caritate timorem poe­ nae diminui, amore iustitiae vero augeri. Petrus Pictaviensis augmentum non admittit, quia timor initialis crescente caritate quod ex una parte accipit, ex altera parte omittit. Neque tamen recusat opinionem, iuxta quam augmentum penes digniorem usum indicatur. Stephanus Langton et Guillelmus Antissiodoreusis, iuxta quos timor poenae in initiali a caritate generatur, ea crescente essentiam timoris initialis crescere postulant et dirninutionein tantum accidentalem admittunt, quam primus ex parte effectuum, motus timoris poenae rariores et minus ferventes dicendo, alter vero per imminutionem tormenti conscientiae ex­ plicat. S. Bona ventura ad duos actus animadvertit : ad timere offensam Dei et eum revereri, quorum primus diminuitur, se­ cundus vero augetur crescente caritate. Quia unus est actus prin­ cipalis timoris initialis, alter vero timoris filialis, ipse timor ini­ tialis decrescere, filialis autem crescere dicitur sub influxu ca­ ritatis. Cardinalis Hugo in timore initiali quattuor elementa, scilicet metum poenae, tormentum conscientiae, cautelam et ipsum habitum distinguens crescente caritate prima duo dimi­ - 25« - nui, altera duo vero crescere dicit. Cardinalis Kilwardby autem duos actus distinguit in timore casto, unum principalem et pro­ prium : timere culpam, alterum secundarium et accidentalem tantumque permissum : timere poenam. Timor castus dummodo utrumque actum possidet, vocatur initialis, quando vero sub maiori influxu caritatis actus secundarius evacuatur, erit filialis. Iuxta S. Albertum M. timor initialis substantialiter est iam cas­ tus, plene tamen talis tunc efficitur, si a respectu poenae expur­ gatur. Iuxta vero S. Thomam habitus timoris initialis, eiusque actus elicitus : timor separationis ex parte obiecti seu amoris Dei, a quo timetur separari, augetur, ex parte tamen subiecti seu possibilitatis talis separationis diminuitur. Actus vero im­ perati diminuuntur, inquantum habent rationem in timore poe­ nae et non separationis. 10) Timor filialis est suprema differentia timoris Dei, quo timemus, ne Deum offendamus vel ab eo separemur, Deumque reveremur. Hi duo actus communiter distinguuntur in timore filiali, quorum tantum usus, quo Deum reveremur, Christo et beatis attribuitur. Timere separari a Deo eumque offendere quo­ modo sit unum, iam a Guillelmo Jriitissiodorensi pulchre osten­ ditur (x). 11) Timor Dei dicitur initium sapientiae, quod de qualibet eius differentia intelligi potest. Timor servilis est illud, quia ducit ad sapientiam nota reddendo nostra peccata nosque illorum poenitcntes faciendo, ut Magister Gandulphus Bononiensis explicat. Sed dum timor servilis tantum principium disponens est ad sa­ pientiam, timor filialis primum eius effectum constituit. Vita enim humana — docet S. Thomas — ut possit regulari per sa­ pientiam, homo se Deo subicere debet per timorem filialem. An­ tehac vero Guillelmus Antissiodorcnsis initialem timorem vocat(*) (*) Inter errores Petri Abaelardi recensentur : e Quod in Christo non fuerit spiritus timoris Domini [Dcnzinger-Umberg, Enchiridion, n. 378] », et « quod etiam castus timor excludatur a futura vita [ibidem, n. 3S2] ». — 259 — cum fide initium sapientiae, quia iuxta eum fides a peccatis, timor vero a reliquiis peccatorum mundat cor. 12} Timor ut donum Dei tres species timoris Dei apud Pet­ rum Lombardum eiusque sequaces comprehendere videtur, quin de modo huius instruamur. Timor servilis donum solum in sensu generali intelligitur, prout a Spiritu Sancto ad dispositio­ nem salutis remotam et negativam praestandam oritur. A Stephano Langton tres rationes adducuntur, quibus timorem ser­ vilem esse donum comprobatur. Est donum gratuitum, quia a Deo est gratis datum sicut bona naturalia, quia naturalibus est superadditum, et denique quia pro signo gratiae futurae acci­ pitur. Idem Magister animadvertit timorem servilem non esse illud donum, quod cum aliis sex ab Isaia enumeratur. Ista dona enim non solum a Spiritu Sancto, sed et cum Spiritu Sancto habentur. Usu recepta est distinctio inter donum a Spiritu Sanc­ to et cum Spiritu Sancto et donum solum a Spiritu Sancto accep­ tum. Philippus Cancellarius distinguit dona stricte et late sump­ ta, quae distinctio communiter admittitur. Iuxta Alexandrum Halensem timor servilis quantum ad timorem poenae, et non quantum ad exclusionem amoris Dei, est donum late dictum, timor vero filialis est donum stricte dictum. Odo Rigaldus distin­ guit donum naturae superadditum in gratis datum et gratum faciens. Timor servilis, prout a fide oritur, est donum gratis datum, initialis gratum faciens in statu imperfectionis, filialis vero est illud in statu perfectionis. Notat adhuc S. Bonaventura timorem filialem magis gestare nomen doni, quia potius est Spi­ ritus Sancti, quam servilis. Ceteri timores per comparationem ad filialem partiuntur hoc nomine, inquantum in illo includuntur. Hanc dependentiam timoris servilis a filiali penetrat S. Albertus M. distinguendo donum per se et primo, id est principaliter, et secundario, id est sensu derivato acceptum. Donum in sensu pri­ mo sumptum est tantum timor castus, in sensu autem secundario et derivato sunt timor servilis et initialis. Timor autem initialis cum filiali donum proprie et stricte sumptum constituit, timor vero servilis tantum sub dono generaliter accepto continetur. Eandem doctrinam profert S. Thomas adnotando timorem ser- 26ο vilem solum in sensu generali dici donum, timorem vero initia­ lem tantum habere rationem doni in sensu stricto, inquantum timorem castum participat. 13) Actus doni timoris : timere separari a Deo eumque of­ fendere et Deum revereri quod spectat, hos duos actus omnes auctores saltem attingunt. Efficientia et excellentia istis attributa dependet a notione ipsius doni. Sic apud quos dona animam per ac­ tus actibus virtutum superiores perficiunt, actus doni timoris ad symptoma superbiae post culpam relictum delendum ordinantur. Praeter hos actus S. Thomas de actibus imperatis doni timoris loquitur, quorum praesertim beatitudo paupertatis spiritus et beatitudo luctus commemorantur. 14) Habitudo timoris Dei cum fide docetur iam in Sacra Scrip­ tura magisque explicatur a Patribus et posterioribus theologis. Habitudo inter timorem servilem et castum saepe illustratur per habitudinem fidei informis ad formatam. Alanus ab Insulis ter­ minum fidei initialem extra-sumptum timorem servilem, intra-sumptum timorem initialem, terminum vero finalem intrasumptum timorem filialem, et extra-sumptum timorem reverentialem dicit, quia tunc reverentia sine fide permanebit. 15) Similiter habitudo timoris Dei ad virtutem spei originem a Sacra Scriptura habet. Timor et spes sunt duae molae — notat Alanus ab Insulis post S. Gregorium M. — inter quas vita Chri­ stiani ducitur ; sine timore homo negligens, sine vero spe depres­ sus est. 16) Donum timoris speciali modo ordinatum ad quasdam virtutes pro tollenda carum imperfectione, quod attinet, iuxta S. Albertum M. donum timoris omnibus virtutibus auxilium praebet removendo mala, quae exercitium earum impedirent, quin alicui specialiter corresponderet. Communiter tamen ti­ mor Dei ad virtutem moralem temperantiae et humilitatis cor­ roborandam ordinatur ; apud vero S. Bonaventuram et B.Petrum de Tarantasia inter virtutes theologicas spem expedit. In Com­ mentario super Sententias S. Thomae virtus spei remanet sine proprio dono, et solum in Summa theologica accipit praecipuum iuvamen a dono timoris. In hoc opere magistrali Doctor Angelicus — 201 — arte explicat modum, quo donum timoris subsidio venit virtuti­ bus, et quidem suis actibus elicitis virtuti spei, inter vero actus im­ peratos humilitati beatitudine paupertatis et temperantiae bea­ titudine luctus. Tum sententia S. Alberti M. tum sententia S. Bonevanturae vel S Thomae praeprimis in doctrina eorum de na­ tura doni nituntur. 77) Donum timoris succurrit ceteris donis, quin habitudinem specialem ad aliquid habeat, neque directio eius sub quodam determinato dono efficitur, sed saepe illuminationi fidei commit­ titur. In Summa autem theologica divi Thomae specialis eius connexio detegitur cum dono sapientiae. 18) Ut paucis dicamus, progressum doctrinalem optime ob­ servari posse datum est. Doctrinam Patrum a Petro Lombardo arte collectam vidimus multis problematibus, multisque obiectionibus onerari, profundioresque elucubrationes exigere. Diffi­ cultates et solutiones sibi invicem succedentes progressum doc­ trinalem continuo fovebant. 79) Momentum timoris Dei in oeconomia salutis saepissime alta voce proclamatur. Verba tantum Guillelmi AI verni, S. Bonaventurae et Divi Thomae in memoriam revocamus, quae com­ prehendunt sapientiam Sacrae Scripturae et SS. Patrum. Timor Dei est optima dispositio ad gratiam, fundamentum vitae Christia­ nae, iuvamen fidei, tutamen spei, comes et custos animae per om­ nes status et gradus, perfectionisque filiorum Dei effectus: sine timo­ re nec in via nec in patria Deo placere possumus. INDEX PERSONARUM Alanus ah Insults 15-17 23 30 68 251 260. Albericus Remensis 14. Albe ftus Magnus (S.) 72 rig 123 145 150 152-170 176 190 202 250 257 258 261 Alexander Papa III. 9. Alexander Halensis 72 73-77 107 108 109 144 176 250 252 253 254 256 259. Anselmus (S.) XXVII 1 73. A nseltnus Laudunensis 8. Amann E. 9. Ambrosius (S.) XXI11 1 2 243 249. Aristoteles 46 65 80 112 133 150 151 191 193 206 224. Augustinus (S.) XXIII-XXV 2 3 32 33 37 38 56 57 68 69 72 73 78 79 80 93 96 97 98 101 108 I12 i14 128 129 131 *3 2 J52 »59 228 243 251. Baches I. 166. Bandinus 6. Beda Venerabilis (S.) XXVII2 129. Bernardus (S.) XXVIII 1. Bonaventura (S.) 67 72 73 78 87-106 107 108 109 no 118 119 122 123 131 132 145 147 148 176 190 202 250 251 253 254 255 256 257 259 260 261. Bonnefoy Fr. 91 94. Cassiodorus XXVI-XXVII 3 50. Cayri A. 6 11. Ceuppens F. 196. , Chossat M. 11. Cicero 14. Damascenus J. XXIX 73 78 81 82 96 97 108 129 158. Damasus Papa I (S.) XXII. D’Alencon E. 72. De Guibert J. 202. De Romanis H. (B.) HI. De Sylvestris Ferrariensis F. 246. De. Vio Cajetanus Th. 225 232. De Walter J. 7 8. Del Prado N. 204. Denifle 24 39 195. Denzinger-Umberg XXII 252 253 258. Dionysius Areopagita (Pseudo-) 93· Edmundus Rich 123. Ehrle F. 112 124 131 150. Eyssenhardt F. 17g. Felder H. 72 in. Firel P. 78. Frogei B. 204. Gandulphus Bononiensis 6-8 21 22 68 258. Gardeil A. 91 174 206. Garrigou-Lagrange R. 202 204. Gaufridus Pictaeiensis 31 34 35 38 39 68 70 252 256. Geoffroy B. 196. Gerard de Fracheta 151. Gilbert us Porretanus 14 15. Gilson E. 95. Glorieux P. 25 30 45 63. Gonet J. 225. Grabmann M. 7 9 10 15 17 25 39 45 87 112 150 151. Gratianus Bononiensis 1. Gregorius Magnus (S.) XXV-XXVI 30 73808793 124 127 132 153 207 260. Gregorius Papa X. 131. Guillelmus Alvernus 63-64 71 201 261. Guillelmus Antissiodorensis 25 32 5462 64 66 68 69 70 71 73 83 112 113 — 204 — ir.j 115 116 117 201 252 254 -55 257 258. Haefele G. 18. Heribertus Antissiodorensis 32 54 55 57 58 60 61 62. Hilarius (S.) XXII. Hieronymus (S.) 243, Horvâth A. 151. Hugo a S. Charo 32 113-118 »32 I45 r47 148 252 254 255. Hugo a S. Victore XXVIII 7 ro 11 30 68 72 73 251. Hugues de Mortagns 11. Hurter H. 6 14. Joannes a S. Thoma 223 225. Joannes de Treviso 54 55 57 58 59 f>o 61 62. Joannes Pungensasinum 112. Joannes Saresberiensis 10 14-15 20 31 66 249. Kalt E. XXII. Lacombe G. 30. Lagrange J. M. 198 244. Landgraf A. g 10 15 30 31 33 34 35 3<> 42 54· Laurent H. — Cougar J. 152. Lavaud B. 152. Lcmonnyer A. 196. Lottin 0. 25 30 31 45 54 64 65 66 113 ”8 157 VSMacrobius 54 179. Mangenot E. 113. Martin 11. M. 10 it 118. Matthaeus Parisiensis 124. Meersseman G. 166. Menindes R. 78. Nemesius XXIX. Odo Rigaidus 72 73 77-87 IO7 ro^ 109 no 157 250 251 254 256 259· Odo Suessionesis 8-10 21 254. Ottaviano C. 54. Pfister /·'. 18 73 124 166. Perriot M. 204. Petrus Abaelardus XXVIII Sit 14 258. Petrus de Capua 39-44 68 69 70 n.| 252 254. Petrus de Corbolio 32 68 115 147 252. Petrus de Tarantasia (!?.} 118-123 t |5 146 147 148 250 253 255 257 260. Petrus Lombardos 168 11 17 10 20 21 22 25 71 8j 82 95 96 129 173 174 249 251 255 256 257 250 261. Petrus Pictaviensis 17-20 21 22 23 25 30 43 70 253 255 256. Philippus Cancellarius 64-66 67 73 76 77 87 T07 no Γ44 154 176 190 202 250 259. Pitra J. B. 9 ro. Plato 14 151. Praepositivum Cremonensis 44-48 40 52 66 67 68 69 71 73 249 254 255. Richardus Fishacre I23-130 145 146 »47 149 250 253. Robertas Bacon 123 124. Robertas Kilwardby 123 131-144 145 146 147 148 149 250 253 255 257 258. Robertas Melidunensis το-n 14 21 22 30 68 251. Rolandus Cremonensis 112-113. Salmanticenses 222. Sossen J. 113. Scheeben H. Chr. 152. Schultes R. 150. Schute A. 72. Simon Tornacensis 15 24-30 54 67 68 69 71 249 251 255 256. Sommer-Seckendorff F. 131. Stephanus Langton 30-39 44 54 56 57 67 68 69 70 83 115 r 16 147 249 252 253 255 256 257 259. Summa Anonyma 39 46 47 49-53 68 70 71 255 256. Summa Sententiarum 11-14 20 31 66 67 249 252. — 265 — Sylviw F. 225. Thomas Aqa. (S.) 23 44 54 72 ru 120 123 Ï45 150 155 171-248 251 253 256 257 258 259 260 261. Toward J. 196. Trivetus -V. 123. Ueberweg F. — Geyer B. 6 7 10 14 15 17 25 3° 45 54 Û3 73· Ulricus de Argentina 166. Van Hulse F. 152 166 169. Vcrnet F. 63. Vigauroux F. XXII. Vinceniius Bellovacensis 112 Walz A. ni 112. Warichez J. 26 27 28 29. W>»ss C. 223 239. INDEX RERUM Actiis iii individuo indifferens 34'35Amor est primum donum 173 ; naturalis et voluntarius 128 ; filia­ lis et mercenarius 59 <<7Aristotelisnnis 112 150. A ugustinian ismus 112. Beatitudines 65 76 87 89 94 100 107 119 120 131 135 143 145 190 »91 : in patria 192. Consilium (donum) 128 130 134 135 156. Caritas 90 92 93 174 175 ; et dona 155 157 »80 232 ; Spiritus S. habi­ tat in nobis per caritatem 173-174. Donum : eius notio 1-2 7 12 14 17 20 25 31 45 54 63 67 76 86-87 87-95 107 113 118-120 124-128 131-135 144-146 152-158 167 170 173-182 201-205 249-251 ; donum et datum 172 ; donum in diverso sensu acceptum 10 20 26 35 36 65 67 82 103 104 120 121 132 160; activitas donorum 2 65 67 76 87 89 90 91 94 95 107 118-120 124 131 »45 <54 <8i 250 ; activitas donorum relate ad acti­ vitatem virtutum 177 179 196modus divinus in operatione dono­ rum 120 176-178 180 251 ; necessitas donorum 196 203 ; numerus donorum 127 ; ordo donorum 128 156 197 ; dona in Christo 95 158 ; dona in patria 120 124 143 157 18 r ; dona et virtutes in via 120 130 154 156 180 202 204 205 ; dona et virtutes in patria 181 ; superioritas inter dona et virtutes 90 127 132 155 179 204 205 250 ; dona sunt in adiutorium virtutum 65 66 67 76 91 <07 153 154 179 205 ; dona relate ad v. theologicas 155 204 205 237 ; dona connexa in caritate 182 ; dona relate ad beatitudines et fru­ ctus 120 130 ; dona contra vitia capitalia 7 n <4 25; dona contra symptomata 87 88 94 105 119 154. Expedite agere 66 87 91 94 105 107 113 119 131 <45 250. Fortitudo (donum) 127 128 135 156 194· Fructus 65 76 93 107 119 155 192 193. Gratia gratis data et gratum faciens 104. Intellectus (donum) 128 130 134 135 156 198. Interventus specialis divinus in acti­ bus donorum 95 155 166 167 170 178 203 245 246 251. Instrumenta et organa Spiritus S. 166. lustilia ■ dc cius statu 119 133 135 140 142. Ordo Praedicatorum iii 123 150. Organismus supernaturalis 89 93 154 <55 <79· Passio 45 209-2 n ; duplex contrarietas in passionibus 211 213. Pietas (donum) 135 194 199. Principia agentia : natura et voluntas 124-126. Processiones Spiritus S. 172. — 268 — Potentiae humanae : carum inordina­ tio 89. Regula divina in activitate donorum 177 203. Sapientia (donum) 92 127 128 130 135 <56 198 233. Scholastica 1 24 72 m 150 151. Scientia (donum) 134 135 156 199· Spes relate ad dona 127 155 180 237 240 ; Certitudo spei 237-239. Temperantia relate ad dona 155. Timor : eius notio 29 78 70 95 »j6 108 158 159 167 189 216 217 251 ; eius divisio 3 8 18 31 73 80 128 160 167 ; amor est causa timoris 213 ; fuga in differentiis timoris 160 167 ; est passio vel habitus 20 30 45 46 49 73 81 95 121 146 159: ut passio XXIX 180 213 214 215 ; naturalis 5 49 68 81 85 112 121 128 ; naturalis in Christo 5848 49 68 113 : mundanus et humanus XXVI 3 7 12 25 26 50 54 68 121 128 219 ; servilis XXIV XXVI XXVIII 3 9 10, 12 18 21 26 33-36 40 46 50 55 68-6974 82 83 97108 121 128 129 133 136 146 184 2x9 220 251-254 ; servilis et caritas 3 7 9 ir r6 18 21 26 34 40 74 85 98 114 121 137 139 ; servilis relate ad voluntatem 9 1012 i6 26 32 33 40 47 51 57 68 74 83 84 97 »°8 114 121 139 251 ; de eius actu 3921 34 40 47 50 56 69 75 83 8497 108 114 138 161 184 254; servilis et iustitia 4941 106 136 ; servilis est initium sapientiae 4 7 21 236 258 ; servilis est donum 10 11 20 26 35 36 5° 55 69 70 73 82 103 104 108 121 129 136 138 146 x6i 162 184 ; initialis XXV' XXVIII 4 7 9 10 12 13 15 21 28 37 48 58-60 70 75 85 joo 115 12S 133 140 147 162 168 224 255 ; de eius actibus 48912 10 >1 28 37 39 43 48 52 116 140 168 ; initialis et caritas 4 9 10 12 13 16 18 21 23 37 42-44 51 58 5960 7085 115 140 162 ; de eius augmento 4 18 21 37 42-44 48 52 60 70 85 ιοί Tio ix6 122 140 147 257 258 : de eius motivo 188 ; initialis et iustitia 8 21 22 37 38 43 44 7° H® I initialis est mitium sapientiae 4 60 116 258 ; initialis in Christo 13 14 22 ; filialis XXI XXV XXVIII 4 8 22 61 2877 86 102 110 128 140 168 198 221-223 246 258; de eius actibus 2 5 12 19 29 39 48 53 61 71 77 86 102 117 122 140 148 156 163 168 223 225-230 260 ; eius obiectum ct malum culpae 221 222 ; filialis et caritas 4 12 22 29 38 51 59 62 79 117 139 163 >86 231 232 ; filialis relate ad poenam 61 141 147; filialis possibilis in terra 165 ; filialis in Christo et in beatis 258 12 13 22 29 39 48 53 Û2 71 77 86 102 no 158 160 168 198; filialis est initium sapientiae XXI XXVI 234-236 258 ; filialis est inter septem dona 225 servilis initialis et filialis inter se comparantur 4 7 S 19 20 22 29 38 46 51 58 60 61 70 71 75 76 83 98 99 loo 109 115 122 139 141 148 162 169 170 185 224 255-257: timor Dei necessarius ad salutem 63 64 71 106 no 206 : motivum doni timoris x88 226 227; — 209 actus eliciti «Ioni timoris 185 i86 187 225-229 ; actus imperati doni timoris 191 192 199 229-230 ; actus timoris elicitus a caritate 217 223 ; extensio doni timoris 5 6 23 82 86 103-106 129 157 160 x6i 168 169 184 185 259 ; cius donum directivum 105 165 194 198 207 233 234 ; donum timoris relate ad sapientiam XXI XXII XXIII XXVII 64 207 233-236 ; donum timoris relate ad virtutes 164; timor Dei relate ad fidem 15 16 23 55 58 60 74 84 97 105 xx6 123 X37 158 161 260; timor Dei relate ad spem XXV XXVI 15 16 17 23 80 105 123 143 207 260; timor Dei contra praesum­ ptionem 123 239 240 ; timor Dei relate ad humilitatem J5 51 ιθ5 *3<> 198 199 241-243 260 ; timor Dei contra superbiam XXI XXVIII 15 87 105 128 130 165 199 209 242 243 ; timor Dei relate ad temperantiam 105 130 189 191 206 241-243 260 ; timor Dei est dispositio ad vitam activam et contemplativam 123 ; excellentia timoris Dei 105. Tormentum conscientiae XXV 4 12 58 60 61 71 85 116 147. traditio divina 72 150. Fir/nfes : earum necessitas 89 131 earum activitas 31 90 107 1x8-120 124 131 145 179 181. earum imperfectio 153 196 204. Vita activa et contemplativa 156 157. Voluntas peccandi actualis et habi­ tualis 121 ; v. absoluta et v. conditionalis 32 40 47 51 57 68 74 108 115 139 147 ■ v. affectionis et v. effectionis 27 51 68; v. sensualitatis et v. rationis « 57 68 1x5. === SCUOLA TIPOGRAFICA MISSIONARIA DOMEN1CANA S. SISTO VECCHIO ΚΟΜΑ · 1940