Quae per leges tura sunt scriptoribus ea sibi auctor reservat. Fr. N. DEL PRADO, O. P. IN UNIVERSITATE FRIBURGENS1 APUD HELVETIOS PROFESSOR DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE * Philosophicas conclusiones Angelicus Doctor speculatus est in rerum rationibus et principiis, quae quam latissime patent, et infinitarum fere veritatum semina suo veluti gremio concludunt. » (Leo XIII., Aeterni Patris.) « Magistros autem monemus, ut rite hoc teneant, Aquinatem vel parum deserere, prae­ sertim in re Mctaphysica, non sine magno detrimento esse. Parvus error in principio, sic verbis ipsius Aquinatis licet uti, est magnus in fine. » (Pius X., Pascendi, ac Sacrorum Antistitum.) FRIBURGI HELVETIORUM EX TYPIS CONSOCIATIONIS 191 I SANCTI PAULI LICENTIA ORDINIS y \ Opus « De Veritate fundamentali Philosophiae Christianae » a P. N. del Prado conscriptum, dignum iudicamus quod evulgetur. Friburgi Helvet., die 25. lunii 191t. Fr. h. a. montagne, o. p. S. Theol. Mag. Fr. J. de LANGEN-WENDELS, O. P. 5. Theol. Mag. Attenta approbatione quae supra, permittimus ut opus de quo, agit, typis detur. Friburgi, 25. Junii 1911. !x>co f Sigilli Fr. Hyacinthus-M‘ CORMIER, Generalis Magister Ordinis Praedicatorum. LICENTIA ORDINARII Imprimatur : Friburgi, die 29 Junii 191t. Loco t Sigilli L. CURRAT, Vicarius Generalis. INTRODUCTIO I Philosophiae Primae subiectum, ac dignitas, et necessitas, atque utilitas, eiusdemque a Sacra Theologia distinctio. Philosophiae Primae subiectum est ens, in quantum ens. — Tritum quidem est ac celebre illud Boetii effatum, cum de rerum corporalium cognitione agitur, videlicet : Singulare, dum sen­ titur ; universale vero, dum intelligitur ; seu aliis verbis : Sensus est singularium, intellectus vero universalium. Ex quo patet, quod obiecto speculativae scientiae, prout est speculabile, per se competit separatio et a materia et a motu ; quia nihil cadit sub speculatione intellectus nisi quatenus aliquo modo sit immateriale ac necessarium. Scientia enim de neces­ sariis est ; atque immaterialitas est radix tam intelligentiae cognoscentis quam intelligibilitatis rerum cognoscibilium. Quamobrem, secundum ordinem remotionis a materia et a motu, scientiae speculativae veniunt proprie ac formaliter distinguendae. Inde tria speculativarum scientiarum genera convenienter distinguuntur, nimirum : scientiarum physi­ carum, quae abstrahunt tantummodo a conditionibus individualibus materiae sive a sola materia singulari ; scientiarum mathematicarum, quae abstrahunt a materia singulari et a materia sensibili ; et Metaphysicae, quae abstrahit ab omni prorsus materia, et transcendens universa corporalia, illa tamquam subiectum proprium speculatur quae non depen- VI INTRODUCTIO dent a materia secundum esse, vel quia sine materia esse possunt, vel etiam quia ab omni materia sunt realiter sepa­ rata. Unde scientiae physicae considerant ens mobile ac sensibile; mathematicae vero, ens quantum; metaphysica denique, ens simpliciter, ens sub ratione entis, seu ens in quantum ens. Quamvis autem haec superior scientia ut subiectum proprium non consideret nisi ens commune, ad illam tamen pertinet etiam considerare substantias a materia separatas, quatenus praedictae substantiae sunt communes et universales et primae causae essendi. Etenim eiusdem scientiae est considerare causas alicuius generis et genus ipsum. Ideo ad scientiam, cuius subiectum proprium est ens commune, pertinet considerare non modo rationes univer­ sales entis, unius, veri, boni, potentiae et actus, causae et effectus, substantiae et accidentis, et alia huiusmodi quae, tametsi in materia sint, possunt tamen sine materia esse ; verum etiam illa quae numquam in materia esse possunt, ut substantiae intellectuales, et ipse Deus. — Philosophia itaque Prima considerat omnia sub ratione universalissima entis, atque ipsius entis quaerit proinde proprietates et causas ; idcirco finis, ad quem consideratio Philosophiae Primae pertingere debet, est cognitio Causae omnium quae sunt, quatenus sunt seu per diversos gradus participant esse. Nihil excipitur a consideratione huius supremae scientiae, eo ipso quod nihil quod est aut esse potest, excluditur a participatione entis. Unde Metaphysica est scientia Primi Entis et entis communis, scientia de primis substantiis et de universalibus, scientia rerum omnium, etiam materialium et corporalium, sub ratione entis. Quapropter Metaphysica considerat quoque de singulis entibus non secundum pro­ prias rationes per quas sunt tale vel tale ens, sed secundum quod participant entis rationem ; et sic etiam, ut profunde observat D. Thomas, pertinet ad eius considerationem materia et motus. — Ex his tribus (concludit Angelicus Doctor) circa quae versatur, videlicet circa primas causas, et circa maxime universalia seu transcendentia, et circa substantias a materia separatas, perfectio huius altissimae scientiae attenditur, atque tria perinde nomina sortitur. Dicitur enim scientia divina seu Theologia, in quantum ad considerationem ipsius Dei attingit ; Metaphysica, in quan­ tum considerat ens et ea quae consequuntur ipsum, eo DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE VII quod trans physica inveniuntur in via resolutionis ; et Prima Philosophia, in quantum considerat primas rerum causas \ Philosophia Prima est omnium scientiarum rectrix, prin­ ceps et domina. — Illa namque inter cunctas humanas disciplinas debet esse naturaliter aliarum regulatrix, quae maxime intellectualis est, atque proinde est maxima inter diversa genera scientiarum ; quia quod est maxime tale in unoquoque genere, est causa ceterorum quae in illo genere sunt. — Metaphysicam vero esse maxime intellectualem et circa maxime intelligibilia versari, triplici ratione ab Angelico Doctore 12 sic ostenditur : a) Ex ordino intelligendi. — Ex quibus enim intellectus noster certitudinem accipit, videntur esse intelligibilia magis. Unde, cum certitudo scientiae per intellectum acquiratur ex causis, causarum cognitio maxime intellectualis esse videtur. Unde et illa scientia, quae primas causas considerat, videtur esse maxime aliarum regulatrix. b) Ex comparatione intellectus ad sensum. — Etenim cum sensus sit cognitio particularium, intellectus per hoc ab ipso differre videtur, quod universalia comprehendit. Unde et illa scientia maxime est intellectualis, quae circa principia maxime universalia versatur. Quae quidem sunt ens et ea quae consequuntur ens, ut unum et multa, potentia et actus. Huiusmodi autem non debent omnino indeterminata rema­ nere, cum sine his completa cognitio de his, quae sunt propria alicui generi vel speciei, haberi non possit. — Nec iterum in una aliqua particulari scientia tractari debent ; quia, cum his unumquodque genus entium ad sui cognitionem indigeat, pari ratione in qualibet particulari scientia tractarentur. Unde restat, quod in una communi scientia huiusmodi tractentur : quae, cum maxime intellectualis sit, est aliarum regulatrix. c) Ex ipsa cognitione intellecttis. — Nam cum unaquaeque tes ex hoc ipso vim intellectivam habeat, quod est a materia immunis, oportet illa esse maxime intelligibilia, quae sunt 1 I> Thomas, in Prooemio In XII Libros Melaphys. Arist. — In Boetii lib. de Trinit. q. 5. a. 1. et a. 4. ad 6. 2 Proocm. In XII lib. Metaph. VIII INTRODUCTIO maxime a materia separata. Intelligibile enim et intellectum oportet proportionata esse, cum intellectus et intelligibile in actu sint unum. Ea vero sunt maxime a materia sepa­ rata, quae non tantum a signata seu individual! materia abstrahunt, sicut formae naturales in universali acceptae, de quibus tractat scientia naturalis, sed omnino a materia sensibili. Et non solum secundum rationem, sicut Mathe­ matica; sed etiam secundum esse, sicut Deus et intelligentiae sive immateriales substantiae. Unde scientia, quae de istis rebus considerat, maxime videtur esse intellectualis et aliarum princeps sive domina. In ordinata ergo humanarum scientiarum hierarchia, Metaphysica supremum occupat principatum ; quia si omnis vera scientia est de universalibus, Metaphysica est de univer­ salioribus, imo etiam de transcendentibus. Metaphysica regit ac tenet imperium ; quia si omnis scientia est cognitio rerum per causas, Metaphysica est cognitio rerum per causas supe­ riores et attingit usque ad causam omnium causarum cogno­ scendam. Metaphysica denique omnibus abis scientiis praeest ac dominatur ; quia si omnis scientia abstrahit aliquo modo a materia et motu, Metaphysica, transcendens omnia muta­ bilia et corporalia, tractat quoque de his quae, cum sint separata secundum esse ab omni prorsus materia, sunt aeterna et immutabilia et necessaria in essendo. Unde Philosophia Prima iure meritoque nominatur. Omnes scientiae, sive considerentur in ordine logico sive in ordine reali ex parte obiecti, veniunt in suo processu quo­ dammodo resolvendae in Philosophiam Primam. — a) Ordo logicus. — Ordo siquidem logicus est ordo principiorum cognitionis humanae ; atque per hanc viam omnis processus rationis incipit quodammodo a Philosophia Prima, et in Philosophiam Primam pervenit tamquam in terminum resolutionis. Ideae primariae, nostrarum cognitionum direc­ trices, et quae necessario praesupponuntur ad ipsummet initialem rationis usum, sunt notiones universalissimae entis eorumque quae ad ens consequuntur. Ac pariter omnia, tam speculativae quam practicae rationis principia, fundantur supra principia Philosophiae Primae. Quapropter recte dici potest, quod Metaphysica praebet veluti initium in exercitio rationis, simul atque constituit postremam eiusdem rationis DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE IX perfectionem ac coronam. Unde D. Thomas, I.-II. q. 94. a. 2. : « In his autem qui in apprehensione hominum cadunt, quidam ordo invenitur. Nam illud quod primo cadit sub apprehensione, est ens, cuius intellectus includitur in omnibus quaecumque quis apprehendit. Et ideo primum principium indemonstrabile est, quod non est simul affirmare et negare quod fundatur supra rationem entis et non entis ; et super hoc principio omnia alia fundantur, ut dicit Philosophus, IV. Metaph. Sicut autem ens est primum quod cadit in apprehensione simpliciter, ita bonum est primum quod cadit in apprehensione practicae rationis, quae ordinatur ad opus. Omne enim agens agit propter finem, qui habet rationem boni. Et ideo primum principium in ratione practica est, quod fundatur supra rationem boni ; quae est : Bonum est quod omnia appetunt. Hoc est ergo primum prae­ ceptum legis, quod bonum est faciendum et prosequendum, et malum vitandum ; et super hoc fundantur omnia prae­ cepta legis naturae, ut sc. omnia illa facienda et vitanda pertineant ad praecepta legis naturae, quae ratio practica naturaliter apprehendit esse bona humana. » Et In Boetii lib. de Trinit. q. 6. a. 1. : « Quandoque vero proceditur de uno in aliud secundum rationem, ut quando est processus secundum causas intrinsecas ; componendo quidem, quando a formis maxime universalibus in magis particularia pro­ ceditur ; resolvendo autem, quando e converso, eo quod universalius est simplicius. Maxime autem universalia sunt, quae sunt communia omnibus entibus ; et ideo terminus resolutionis in hac via est consideratio entis et eorum quae sunt entis in quantum huiusmodi. » b) Ordo realis. — Ordo vero realis, qui se habet ex parte ipsius obiecti scientiarum, est ordo ontologicus rerum, dum per effectus inquirimus causas. Scientia enim est cognitio rerum per causas ; et omnis scientia, quaerens causas sui proprii subiecti, conatur pervenire ad id quod est ultimum in hoc vel illo genere cognoscibilium. Id autem quod est nil imum in unoquoque genere scibilium, multiplicatur iuxta div< 1..1 scibilium genera; ideo sunt diversi habitus scien­ tial mu. Verum id quod est ultimum respectu totius humanae cognitionis, est tantummodo unum; et in processu effectuum et causarum, ad unam tantum supremam oportet finaliter devenin causam ; ideoque, licet scientiae sint multae, sa- X INTRODUCTIO pientia tamen non est nisi una. Unde D. Thomas, In Boetii lib. de Trinit. q. 6. a. i. : « Tota autem rationis consi­ deratio, resolventis in omnibus scientiis, ad cognitionem divinae scientiae terminatur. Quandoque enim ratio procedit de uno in aliud secundum rem, ut quando est demonstratio per causas vel per effectus extrínsecos ; componendo quidem, proceditur a causis ad effectus ; resolvendo autem, quando e converso ab effectibus ad causas, eo quod causae sunt effectibus simpliciores et magis immobiliter et uniformiter permanentes. Ultimus igitur terminus resolutionis in hac via est, cum pervenitur ad causas supremas maxime sim­ plices, quae sunt substantiae separatae... Haec autem sunt, de quibus divina scientia considerat, ut supra dictum est, substantiae sc. separatae et communia omnibus entibus. Unde patet, quod sua consideratio est maxime intellectualis. Et inde etiam est, quod ipsa largitur principia omnibus scientiis, in quantum intellectualis consideratio est princi­ pium rationalis, propter quod dicitur Prima Philosophia; et nihilominus ipsa addiscitur post Physicam et ceteras scientias, in quantum intellectualis consideratio est terminus rationalis 1 ; propter quod dicitur Metaphysica, quasi transphysica ; quia post Physicam resolvendo occurrit. » A Philosophia Prima omnes scientiae accipiunt lucem, ordinem et quandam supremam unitatem. — Est enim Philo­ sophia Prima, ut ex dictis constat, quasi ratio suprema, scientias alias ordinans ac regulans, sive principia cognitionis sive principia rerum considerentur. Ex praestantia atque amplitudine subieCti Metaphysicae, cunctae quidem humanae disciplinae unitatem quandam adipiscuntur ; atque ex cognitione communium, quae in Metaphysica dilucidantur, dependet clara cognitio rerum propriarum quae ad scientias particulares spectant. Sic se habent ad Metaphysicam scien1 D. Thomas vocat considerationem Philosophiae Primae intel­ lectualem; et considerationem aliarum scientiarum, rationalem ; quam quidem differentiam explicat Angelicus Doctor ibidem in respon­ sione ad ium. dicens : « Intellectualiter procedere non attribuitur scientiae divinae (Metaphysicae seu Philosophiae Primae), quasi non ipsa ratiocinetur, procedendo de principiis ad conclusiones : sed quia eius ratiocinatio est intellectuali considerationi propinquissima, et conclusiones eius principiis. » DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XI tiae particulares, sicut diversi arboris rami in unum truncum coëuntes. Ut ergo multiplices unius arboris rami in uno trunco coniunguntur, sic diversae scientiae partitiones in Philosophia Prima, veluti in suae unitatis centro, et princi­ pium et finem inveniunt. Atque similiter, sicut ex radicibus eiusdem trunci, ex quo pullulant, ipsi rami nutriuntur ac florescunt, ita ex Philosophia Prima, quae caput scientiarum est, accipiunt robur principiorum claramque definitionem sui proprii subiecti inferiores scientiae, quarum obiecta sunt determinationes entis communis, et quarum axiomata pen­ dent quodammodo ac derivantur ex principiis immediate evidentibus ipsius Metaphysicae, eo ipso quod est fundamen­ tum, mensura ac veluti prima regula aliarum scientiarum. Quod quidem manifestum fit : ' a) Ex amplitudine subiecti Philosophiae Primae. — Ita D. Thomas, IV. Metaph. lect. i. : « Necessitas autem huius scientiae, quae speculatur ens et per se accidentia entis, ex hoc apparet, quia huiusmodi non debent ignota remanere, cum ex eis aliorum dependeat cognitio ; sicut ex cognitione communium dependet cognitio rerum propriarum... Nulla scientia particularis considerat ens universale in quantum huiusmodi, sed solum aliquam partem entis divisam ab aliis ; circa quam speculatur per se accidens, sicut scientiae mathe­ maticae aliquod ens speculantur, sc. ens quantum. Scientia autem communis considerat ens universale secundum quod ens. Ergo non est eadem alicui scientiarum particularium. Ista scientia, quae prae manibus habetur, habet ens pro subiecto.Omne enim principium est per se principium et causa alicuius naturae. Sed nos quaerimus prima rerum principia et altissimas causas ; ergo sunt per se causae alicuius naturae. Sed nonnisi entis. Quod ex hoc patet, quia omnes philosophi, elementa quaerentes secundum quod sunt entia, quaerebant huiusmodi principia, sc. prima et altissima. Ergo in hac scientia nos quaerimus principia entis in quantum est ens. Ergo ens est subiectum huius scientiae ; quia quaelibet scientia est quaerens causas proprias sui subiecti. » Et VII. Metaph. lect. n. : « Prima enim Philosophia est de primis substantiis, quae sunt substantiae immateriales, de quibus speculatur, non solum in quantum sunt substantiae, sed in quantum substantiae tales, in quantum sc. immate­ riales ; sed de sensibilibus substantiis, in quantum sunt X It INTRODUCTIO substantiae, aut etiam entia, vel in quantum per eas manuducimur in cognitionem substantiarum immaterialium. Phy­ sicus vero, e converso, determinat de substantiis materia­ libus, non in quantum sunt substantiae, sed in quantum materiales et habentes in se principium motus. » IX. Metaph. lect. 7. : « Eadem enim scientia quae est de primis entibus, et quae est universalis. Nam prima entia sunt principia aliorum. » b) Ex hoc quod omnes scientiae uniuntur in consideratione unius et entis. — Ita D. Thomas, IV. Metaph. lect. 1. : « Partes philosophiae distinguuntur secundum partes entis et unius; et dicit (Philosophus) quod tot sunt partes philosophiae, quot sunt partes substantiae, de qua dicitur principaliter ens et unum, et de qua principalis huius scientiae conside­ ratio et intentio. Et quia partes substantiae sunt ordinatae ad invicem ; nam substantia immaterialis est prior substantia sensibili naturaliter : ideo necesse est inter partes philosophiae esse quandam primam. Illa tamen quae est de substantia sensibili, est prima ordine doctrinae ; quia a notioribus nobis oportet incipere disciplinam. Illa vero quae est de substantia immateriali, est prior dignitate et intentione huius scientiae. Et tamen quaecumque sunt prima, necesse est quod sint continua aliis partibus ; quia omnes partes habent pro genere unum et ens. Unde in consideratione unius et entis diversae partes huius scientiae uniuntur, quamvis sint de diversis partibus substantiae ; ut sic sit una scientia, in quantum partes praedictae sunt consequentes unum et ens, sicut communia substantiae. Et in hoc philo­ sophus est similis mathematico. Nam mathematica habet diversas partes, et quandam principaliter sicut arithme­ ticam, et quandam secundario sicut geometriam ; et alia consequenter se habent his, sicut perspectiva, astrologia et musica. » c) Ex hoc quod Philosophia Prima considerat finem univer­ salem omnium. — Ita D. Thomas, I. Metaph. lect. 1. : « Haec conditio est eiusdem scientiae, quae sc. est considerativa primarum causarum ; quia videlicet ipse finis, qui est bonum et cuius causa fiunt alia, est una de numero causarum. Unde scientia quae considerat primas et universales causas, oportet etiam quod consideret universalem finem omnium, quod est Optimum in tota natura. » — Atque per hanc viam ipsa DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XIII scientia morum coniungitur Philosophiae Primae. Quod profecto Aristoteles indicavit et D. Thomas declaravit I. Ethic, lect. 15., dicens : « Manifestum est enim, quod ad altiorem finem aliquid perducitur ab altiori virtute, sicut ad altiorem finem perducit ars militaris quam frenefactiva. Unde rationabile est, quod ultimus finis, sc. felicitas, pro­ veniat homini ex suprema omnium virtute, sc. Dei Summi. Quod autem a substantiis separatis aliquid detur hominibus, evidens fit ex ipsa convenientia hominum ad substantias separatas secundum intellectualem virtutem. Sicut enim corpora inferiora recipiunt suas perfectiones a corporibus superioribus, ita intellectus inferiores ab intellectibus supe­ rioribus. Circa hoc autem non diutius moratur (Philosophus), sed hoc dicit magis proprium alterius perscrutationis, sc. Metaphysicae. » Hanc porro generalem subordinationem reliquarum scientiarum ad Philosophiam Primam sic quoque ostendit Angelicus Doctor, III. C. Gent. cap. 25. : « Ordi­ nantur igitur artes practicae ad speculativas, et similiter omnis humana operatio ad speculationem intellectus, sicut ad finem. In omnibus autem scientiis et artibus ordinatis, ad illam videtur pertinere ultimus finis, quae est praeceptiva et architectonica aliarum ; sicut ars gubernatoria, ad quam pertinet finis navis, qui est usus ipsius, est architectonica et praeceptiva respectu navifactivae. Hoc autem modo se habet Philosophia Prima ad alias scientias speculativas ; nam ab ipsa omnes aliae dependent, utpote ab ipsa acci­ pientes sua principia et directionem contra negantes prin­ cipia ; ipsaque Prima Philosophia tota ordinatur ad Dei cognitionem, sicut ad ultimum finem ; unde et scientia divina nominatur. Est ergo cognitio divina finis ultimus omnis humanae cognitionis et operationis. » Philosophiae Primae conditiones seu qualitates. — Ut Aristoteles indicat et D. Thomas declarat I. Metaph. lect. 2., Philosophia Prima dicitur : a) Prima in dignitate et ultima in addiscendo. — Quia versatur et circa universalia et circa immaterialia. Circa universalia quidem, tam in cau­ sando quam in praedicando. Universalia autem in causando sunt posterius nota quoad nos, licet sint prius nota secundum naturam ; universalia vero per praedicationem, quamvis sint aliquo modo prius quoad nos nota quam minus universalia, XIV INTRODUCTIO non tamen prius nota quam singularia ; nam cognitio sensus, qui est cognoscitivus singularium, in nobis praecedit cogni­ tionem intellectivam quae est universalium. Unde quantum ad investigationem prius sunt nota minus communia quam generalia ; prius causae particulares, quae sunt unius generis vel speciei, quam causae universales ; prius materialia quam immaterialia. Illa enim quae sunt a materia penitus separata secundum esse, sicut substantiae immateriales, sunt magis difficiles nobis ad cognoscendum quam etiam universalia ; et ideo ista scientia, quae sapientia dicitur, quamvis sit prima in dignitate, est tamen ultima in addiscendo. b) Maxime doctrix. — Eo quod maxime considerat causas. Illi enim soli docent, qui causas de singulis dicunt ; quia scire per causas est, et docere est scientiam in aliquo causare. Sed illa scientia quae universalia considerat, causas primas omnium causarum considerat. Unde patet, quod ipsa est maxime doctrix. c) Libera inter scientias. — Nam Philosophia Prima est circa altissimas causas ; et inter causas altissimas etiam est finalis causa. Unde oportet, quod haec scientia consideret ultimum et universalem finem omnium. Et sic omnes aliae scientiae in eam ordinantur sicut in finem. Unde Philosophia Prima maxime propter se est ; et ipsa sola libera inter scien­ tias ; et quia de maxime scibilibus, ideo maxime sui gratia desideratur. d) Scientia honorabilissima. — Quia cum haec scientia sit de primis causis et principiis, oportet quod sit de Deo ; quia Deus hoc modo intelligitur ab omnibus ut de numero causarum existons et ut quoddam principium rerum. Aliae scientiae sunt necessariae, magis quam Metaphysica, ad aliquam vitae utilitatem ; sed nulla aliarum dignior Meta­ physica potest esse. Metaphysica enim propter se quaeritur ; sola inter scientias propter se est ; et utpote scientia maxime divina, est omnium scientiarum honorabilissima, sicut etiam Deus honorabilior est rebus omnibus. e) Scientia propria Dei. — Nam, ut Angelicus Doctor ibid, scribit, « talem scientiam, quae est de Deo et de primis causis, aut solus Deus habet, aut si non solus, ipse tamen maxime habet. Solus quidem habet secundum perfectam comprehen­ sionem. Maxime vero habet, in quantum suo modo etiam DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XV il> hominibus habetur, licet ab eis non ut possessio habeatur, ioctoris Angelici, in Scholis Catholicis instaurandam » : ni l itterae Encyclicae Aeterni Patris alta voce proclamant n< permagnificum atque indelebile perhibent testimonium. — Unde et ipsemet Romanus Pontifex postea in Litteris Aposlolti is Gravissime Nos ita adhuc plane et plene suae mentis intentionem aperiebat : « Deliberatum Nobis esse et consti­ tuai doctrinam Sancti Thomae Aquinatis in scholas omnes revocare : eam nempe doctrinam, quam amplae Romanorum I'nil ilicum sacrorumque Conciliorum laudes commendant, et qua, suffragante saeculorum voce, nihil solidius possit aut fiu< tuosius optari. Philosophia Sancti Thomae nihil demum hIi.i est atque Aristotelea : hanc nempe Angelicus scientistiine omnium interpretatus est ; hanc erroribus, scriptori ethnico facile excedentibus, emendatam, Christianam fecit; hac ipsemet usus est in exponenda et vindicanda catholica veritate. Hoc ipsum numeratur inter summa beneficia, quae inai'iio Aquinati debet Ecclesia, quod Christianam theologi.iin cum peripatetica philosophia iam tum dominante tam belle sociaverit, ut Aristotelem Christo militantem, iam non adversarium habeamus. Neque vero aliter ab eo fieri poterat, qui doctorum theologiae scholasticae existit princeps ; nam, quod omnes norunt, haec disciplina eiusmodi est, quae lonles adeat quidem proprios, doctrinas nimirum divinitus revelatas, ex eisque in rem suam omni religione et studio di uvet, sed operam quoque multam adhibeat sibi philoso­ phi. a tamquam optimae adiutricis ad fidem ipsam sive tuendam sive illustrandam. Quotquot igitur Aristotelem rogitant debentque tutâ viâ sectari, philosophiam Aquinatis uiupL dantur oportet1. » In Philosophia D. Thomae splendent miro modo charactferMN hou notae verae ac perfectae philosophiae Christianae. 11 n irina quidem D. Thomae non modo perfecte Christiana • I .Utente Apostolicae, quibus Constitutiones Societatis lesu >1 a ini S. Thomae Aquinatis profitenda confirmantur. » — * Dublin lOiin.u', apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXX. Diu 1'inln in i«o2, Pontificatus Nostri anno decimoquinto. » xviu INTRODUCTIO a viris illustribus 1 censetur ac proclamatur, verum simul quoque praedicatur et pura ab erroribus, et solida in dogma­ tibus, et sublimis in principiis, et uniformis in conclusio­ nibus, et completa in tractatibus, et sancta in moralibus, et facilis addiscentibus. Unde inter causas, ob quas Leo XIII. tantopere adlaboravit ad philosophiam D. Thomae in studiis scholarum catholicarum restaurandam, huiusmodi enumerantur, nimirum : a) Universalitas seu extensio materiae complete tractatae simul cum perspicua et optima procedendi ratione. — « Nulla est (inquit) Philosophiae pars, quam non acute simul et solide pertractavit : de legibus ratiocinandi, de Deo et incor­ poreis substantiis, de homine aliisque sensibilibus rebus, de humanis actibus eorumque principiis ita disputavit, ut in eo neque copiosa quaestionum seges, neque apta partium dispositio, neque optima procedendi ratio, neque principio­ rum firmitas aut argumentorum robur, neque dicendi perspi­ cuitas aut proprietas, neque abstrusa quaeque explicandi facilitas desideretur. » b) Sublimitas atque amplitudo principiorum. — « Illud etiam accedit, quod philosophicas conclusiones Angelicus Doctor speculatus est in rerum rationibus et principiis quae quam latissime patent, et infinitarum fere veritatum semina suo veluti gremio concludunt, a posterioribus magistris opportuno tempore et uberrimo cum fructu aperienda. Quam philosophandi rationem cum in erroribus refutandis pariter adhibuerit, illud a seipso impetravit, ut et superiorum temporum errores omnes unus debellarit, et ad profligandos qui perpetua vice in posterum exorituri sunt, arma invictis­ sima suppeditarit. Atque illud est permagnum, quod eius 1 Vide Goudin, Philosophia, vol. I. Dissert. II. praeliminari, De Commendatione doctrinae S. Thomae. — Joann, a St. Thoma, Curs, theol. t. I. Tract. De approbatione et auctoritate doctrinae D. Thomae. — Cardin. Gonzalez, Estudios sobre la filosofía de Santo Tomas, lib. i». — R. P. Ventura de Raulica, La Filosofa Cristiana. t. II. part. II. : Santo Tomas. — Ibid. part. III. Inlrod. ita legitur : « Estos son los grandes principios que Santo Tomas explicó poste­ riormente en todo su esplendor, y que estableció como bases de ese maravilloso edificio de la filosofía cristiana, cuyo glorioso fundador y maestro fué ; de manera que la filosofía de Santo Tomas es exclusiva y eminentemente cristiana; y la filosofía cristiana, en toda su plenitud y perfección, sólo se encuentra en Santo Tomas. » DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XIX doctrina, cum instructa sit atque apparata principiis latis'ime patentibus, non ad unius dumtaxat, sed ad omnium temporum necessitates est apta, et ad pervincendos errores perpetua vice renascentes maxime accomodata. Eadem vero, sua se vi et ratione confirmans, invicta consistit atque adversarios terret vehementer. » c) Mirabilis D. Thomae doctrinae cum veritatibus fidei concordia. — « Praeterea, rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque tunc iura conservavit tunc dignitati consuluit, ita quidem ut ratio ad humanum fastigium Thomae pennis evecta, iam fere nequeat sublimius assurgere ; neque fides a ratione fere possit plura aut validiora adiumenta praestolari quam quae iam est per Thomam assecuta. Cuius convenientiae mirabilisque concordiae cunctis beati Thomae scriptis expressa imago perspicitur. In iis enim excellit atque eminet modo intelligentia quae, quod vult, praeeunte fide, consequitur in pervestigatione naturae ; modo fides, quae rationis ope illustratur ac defenditur, sic tamen, ut suam quaeque invio­ late teneat et vim et dignitatem ; atque ubi res postulat, ambae quasi foedere icto ad utriusque inimicos debellandos coniunguntur L » Philosophia D. Thomae est vere perennis philosophia. — Sicut veritas qua praedita est, D. Thomae Philosophia retinet quidem aliquid quod non veterascit, sed antiquum semper est semperque novum. Iam Leo XIII. in suis Litteris Aeterni Patris admonet non esse confundendam auream S. Thomae sapientiam cum his quae a doctoribus scholasticis vel nimia subtilitate quaesita vel parum considerate tradita n periuntur. Utique, philosophia Angelici Doctoris est vere n< genuine scholastica; tamen absque sophismatum nugis et lii< taphysicorum vanis portentis, quibus est sordibus apud nonnullos indigne foedata, quae amputanda et repurganda 1 Vide Enc. Litter. Aeterni Patris (4. Aug. 1879). « De Pliilo.iphla Christiana ad mentem Sancti Thomae Aquinatis, Doctoris Aii|H-liri. in Scholis Catholicis instauranda. » Vide etiam « Motu proprio » Cum hoc sit (4. Aug. 1880). « De Hamto Thoma Aquinate, Patrono coelesti studiorum optimorum, ■ nuptando. » XX INTRODUCTIO Dominicus Soto1 ad Patres Tridentini Concilii clamabat. D. Thomae quidem philosophia in odio habet vanas disputa­ tiones et aniles fabulas ; illa, inquam, quorundam theologorum et philosophorum extrema, a Melchiore Cano adeo acriter flagellata 2* . « D. Thomam (addit) semper excipio, apud quem mirabilis est contextus rerum, summus quaestionum et arti­ culorum ordo et compositio disciplinae incredibilis. Adeo respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus 8.» « Conclusionum itaque naturalium a philosophis petenda demonstratio est, praesertimque a D. Thoma, perfecto, mea sententia, philosopho, cuius admirabilem naturam et inge­ nium, cum gratia perfecisset, tum ubique alias, tum in Libro Contra Gentes maxime, quidquid expeti ab hominis ingenio poterat, id unus videtur ad miraculum praestitisse4. » — Pariter, Philosophia D. Thomae, etsi quoad methodum Aristotélica, quoad substantiam rei est vere ac realiter ecléctica, in qua sola elucet purior et perfectior veritatis expressio ; et insuper, quidquid tam ab Aristotele quam a Platone, tam ab Augustino quam a ceteris Ecclesiae doctoribus sapienter est dictum, in D. Thoma adinvenitur multis incrementis adauctum et miro ordine digestum. Quod et Leo XIII. sic eleganter tradit ac praeclare testatur : « lamvero, inter Scholasticos Doctores omnium princeps et magister longe eminet Thomas Aquinas qui, uti Caietanus (II.-II. q. 148. a. 4.) animadvertit, veteres doctores sacros quia summe vene­ ratus est, ideo intellectum omnium quodammodo sortitus est. Illorum doctrinas, velut dispersa cuiusdam corporis membra, in unum Thomas collegit et coagmentavit, miro ordine digessit et magnis incrementis ita adauxit, ut Catholicae Ecclesiae singulare praesidium et decus iure meritoque habeatur. Ille quidem ingenio docilis et acer, memoria facilis et tenax, vitae integerrimus, veritatis unice amator, divina humanaque scientia praedives, soli comparatus, 1 Soto, De natura et gratia. Ad sanctos Patres Tridentinae Synodi nuncupatoria Praefatio. — Ubi etiam adiungit : « Detur tamen sumina opera, ne penitus depereat (philosophia), sed instau­ retur potius, nisi plurimos velimus habere nomen, rarissimos tamen re esse theologos. » 2 De Locis theol. lib. 9. 2 Ibid. lib. 12. cap. 2. •* Ibid. lib. 12. cap. 13. DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XXI orbem terrarum calore virtutum fovit et doctrinae splendore complevit \ » Et iterum : « Doctrina quidem est tanta, ut sapientiam a veteribus defluentem, maris instar, omnem comprehendat. Quidquid est vere dictum ac prudenter disputatum a philosophis ethnicorum, ab Ecclesiae patribus et doctoribus, a summis viris qui ante ipsum floruerut, non modo ille penitus dignovit, sed auxit, perfecit, digessit tam luculenta perspicuitate formarum, tam accurata disserendi i.itione, et tanta proprietate sermonis, ut facultatem imi­ tandi posteris reliquisse, superandi potestatem ademisse videatur 2. » In philosophia D. Thomae vera notio Dei refulget quasi sol. omnes philosophiae partes penetrans et illuminans. — Sicut in universo, sic in Philosophia D. Thomae Deus est ubique per essentiam, praesentiam et potentiam; atque ex vera Dei notione suprema eiusdem philosophiae capita solide Iinnantur, clare ostenduntur, miroque lucis splendore in perspicuo posita coronantur. Si enim philosophia recte definitur cognitio scientifica et rationalis Dei, mundi et hominis, sive cognitio rerum per altiores causas, id est, quoad u rum principia, et essentias, et relationes, et praecipuas pioprietates atque effectus : utique ex cognitione mundi et hominis assurgere oportet ad rationalem et scientificam Dei cognitionem ; at cognitio ipsa certa et evidens hominis et nmndi per altiores causas naturalibus viribus rationis acquitul.i, nonnisi ex vera Dei notione haberi iterum potest perfecte ni lib. 2. cap. 7. ita etiam loquitur : « La obra de Santo Tomas, mui.at.i De Ente et Essentia; obra tam poco conocida como digna de MI (Hil lidiada, que forma sin disputa uno de sus trabajos más acabados Klioiii)'lelos, y en la que se revela con toda su fuerza y esplendor, su ^Bátm genio filosófico. La maestria y profundidad con que se ■Mlnn ti 111 tratadas y desenvueltas las cuestiones más importantes y ■tylil.inunlales de la Metafísica, hacen sobremanera notable esta ■puti ulmi literaria, digna ciertamente por mas de un concepto del HniII" 'I' todo hombre pensador. Si á esto se añade que el célebre ■tyMlin.il Cayetano ilustró esta obra con Comentarios tan dignos de ■ llllniii.i romo en armonía con la profundidad de su talento y de su Mili" imiiii'iitcmente metafisico ; no temeré afirmar que todo espíritu Hn'•>. todo hombre amante de los estudios serios encontrará un fetdiiil' "i placer en su lectura y meditación. » 1 I q ]. a. 8. ; q. 4. a. 1. ; q. 7. a. 1. — I. C. Geni. cap. 42. et 43. XXVIII INTRODUCTIO ac constituuntur in ratione essentiae completae omnes substantiae materiales ; at dum, transgrediendo physica, intrat in metaphysicam, nihil expresse tradidisse videtur de compositione potentiae et actus in substantiis separatis a materia. Utique, substantiam Primi Entis et Primi Intelligibilis et Primi Appetibilis esse Actum recto tramite in libris Metaphysicorum concluditur ; at ceterae substantiae, quae sunt formae subsistentes sine materia, componuntume ex forma et esse ? Philosophus strictum tenet silentium. — Avicebron autem in libro Fons vitae compositionem formae et materiae diversimode explicatam facit transcendere per omnia entia usque ad Primum Ens, qui est « Factor primus, Unus tantum, Excelsus et Sanctus »; dum in omnibus aliis sunt « duo, materia et forma, sustinens et sustentatum1. » — Avicebronis autem vestigia abs dubio premunt philosophi illi et scholastici theologi, qui, uti Scotus2, propugnant 1 Fons vitae, tract. V. pag. 279 et 303. Edit. Dr Clem. Baeumker, Münster, 1892. 2 Cardinalis Gonzalez ita indicat relationes inter utriusque doctrinas : a) « Concreí á idonos á Plotino, no es posible desconocer las relaciones de afinidad y filiación que median entre su doctrina acerca de la existencia de una materia perteneciente al mundo supe­ rior é inteligible, ademas de la que pertenece al mundo visible y corpóreo, y la teoría expuesta y desarrollada por Ibn-Gebirol, ó sea el Avicebron de los escolásticos, en su famoso libro Fons vitae, citado con frecuencia c impugnado más de una vez por Alberto Magno y santo Tomas. Porque el fondo y como la esencia del libro de Gebirol, con­ siste precisamente en la concepción de la universalidad de la materia como parte esencial de todas las cosas, ora sean sustancias corpóreas, ora sean sustancias espirituales ó séres pertenecientes al mundo de las inteligencias. Aunque modificándola en sentido cristiano, Escoto y Raimundo Lulio adoptaron en parte esta concepción plotiniana de la materia, renovada y desenvuelta en el siglo once por Salomon Ibn-Gebirol. » (Hist, de la filosof. t. I : Plotino. Critica, edic. 1. pag. 458 et 459). b) « La teoría fundamental y característica de la filosofía de Avicebron, es la que se refiere á la materia y forma como elementos constitutivos y principios internos de todas las cosas finitas... — La doctrina de Escoto acerca de la unidad de la materia prima, sus vacilaciones y reservas acerca de la existencia de materia en los á rgeles, y su opinion acerca de la forma de corporeidad como forma sustancial general del cuerpo, y como base y condición de las formas sustanciales especiales y superiores, ó sea del alma de los brutos y del hombre, pueden considerarse como reminiscencias y vestigios de esta teoría de Avicebron. » (Ibid., t. II. Avicebron, Critica, ed. 1. pag- 404)- DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XXIX <> impositionem materiae et formae etiam in anima humana, iii.un in angelis; ut exinde habeatur ratio quare omnia, praeter Unum quod est Deus, sint composita et finita atque in genere collocata. — D. Thomas vero, Aristotelis principia evolvens et altius ascendens, concludit ad necessitatem ponendi etiam incorporeas creaturas ab omni prorsus materia «eparatas, ad hoc quod universum sit perfectum ; et bonum, quod consistit in assimilatione ad Deum, cuius substantia i i esse, communicetur creaturis per multiplices ac diversos gradus essendi, ab infimis entibus quae ratione materiae sunt prope nihil, usque ad entia suprema quae ratione suae elevaf Ionis supra materiam sunt prope Deum. Quamobrem AngeIn us Doctor, praeter compositionem potentiae et actus, «piae est compositio ex materia et forma, aliam tradit corn­ in' itionem potentiae et actus altiorem ac profundiorem, quae ( oiii plectitur universa quae sunt sub Primo Ente, et transu’iidit per cunctas creaturas, materiales et immateriales, fui poreas et spirituales, nimirum compositionem essentiae i i esse. — Utraque compositio est in genere substantiae. M.iteria et forma sunt prima principia in genere substantiae corporeae; essentia et esse sunt prima principia in genere substantiae existentis. Materia et forma est compositio polcntiae et actus intra lineam essentiae, de cuius ratione r ,1 materia ; essentia et esse est compositio potentiae et iulus in linea entis, cuius actus est esse. Materia et forma i .I < oinpositio essentiae ; essentia et esse est compositio entis Kj|yustentis. Ubi est compositio materiae et formae, ibi , i« on oportet ut sit compositio essentiae et esse; at non e ipiivi iso ; nam essentia simplex est forma sine consortio Ljtib nae cui non advenit esse nisi per formam ; forma autem ■nl proprium susceptivum ipsius esse; unde in forma subsi|friil'' sine materia recipitur esse sicut in proprio subiecto. Iliiipie, etiam sublata compositione materiae et formae, in ■drl.intiis immaterialibus manet semper compositio subllldiiii.ic quae est forma sine materia subsistens, et esse quod .1« tus substantiae existentis. — Ratione autem huius hn positionis omnia entia quae sub Primo Ente sunt, in n. !• substantiae collocantur; componuntur ex esse et < st; limitantur ac finiuntur per determinatum modum EgHi'iidi, etiamsi formae, per quas participant esse, non liminec finiantur per materiam. — Angelicus namque XXX INTRODUCTIO Doctor reprobat, tamquam erroneum, processum Avicebronis, quia ab inferioribus ad suprema entia resolvendo ascendit in principia materialia : quod omnino rationi repugnat. Nam quanto magis resolvendo descenditur ad principia materialia, tanto minus invenitur de ratione entis. Suprema autem in entibus oportet esse maxime entia. Idcirco investigando suprema entium, oportet cum Platone et Aristotele procedere in principia formalia ; gradumque perfectionis in rebus atque infinitatis in ipsismet perfectionibus determinare per elevationem supra materiam et per separationem a potentialitate, quae in immaterialibus vicem materiae gerit. Unde oportet ascendere per res ex materia et forma compositas usque ad formas quae in materia non recipiuntur et absque materia subsistunt ; et per formas quae stant sub suo proprio esse et in quibus esse recipitur, usque ad ipsum Esse Subsi­ stens, quod est formalissimum in rebus. Materia participat formam ; forma vero participat esse; esse autem nihil parti­ cipat, sed ab omnibus participatur. Res porro, cuius quidditas sit suum esse, non potest esse nisi una et prima, et causa essendi omnibus rebus, eo quod ipsa est esse tantum ; et haec est Prima Causa, quae Deus est, cuius individuatio est per puram bonitatem eius, seu per hoc quod esse non reci­ pitur in forma vel natura quae sit aliud ab ipso esse. Solus ergo Deus est Actus Purus ; omnia autem alia, quantumvis perfectissima, componuntur ex potentia et actu in linea entis. Unde illa thesis : Primum Ens est Actus Purus, omnia vero alia entia constant ex ■potentia et actu, sic explicatur ac definitur in systemate philosophico D. Thomae : Solus Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius; vel aliis verbis : Ipsum Esse per se subsistens est Unum tantum et Primum; in quocumque igitur praeter Pri­ mum est ipsum esse tamquam actus, et substantia rei habens esse tamquam rei potentia receptiva huius actus quod est esse. En thesis fundamentalis totius philosophiae D. Thomae\ quae Philosophia Christiana hire merito denominatur. 1 Non desunt tamen inter modernulos, a quibus haec quaestio, antiquis metaphysicis propria, est valde aliena, qui essentiam et existentiam non distingui realiter in creaturis demonstrant (sic) praecise ex conceptu creationis secundum doctrinam D. Thomae. At de huiusmodi demonstrationibus non oportet esse sollicitum ; sufficit enim in memoriam revocare, quod Leibnizius iam praemo- DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XXX! Fontes unde assumpsit D. Thomas veritatem fundamentiiltmi suae Philosophiae. — Hoc ex professo inquirere ac I" il metare librum integrum postulat, et ad historiam Pliilo"I'hiac per se spectat : historicis ergo tale eruditionis negotmll, «c. non esse -philosophorum rem serio semper agere. Sunt quoque, lini realem distinctionem essentiae et existentiae in creatis esse *»•>• iHiiain D. Thomae inficias ire non erubescunt. Nec de istis, cum lilini valeant probare, multum est curandum ; et aliunde, quod ini ii liantur, iam acceperunt responsum a tribus ex Societate lesu ■Orlptoribus. — Quorum alter ita scribit : « In rebus creatis essentia et rraliter distinguitor. Haec propositio continet manifestam sentenIhiiii Sancti Thomae, non solum quia necessario cohaeret cum prinrl|ni'i fundamentalibus totius philosophiae sancti Doctoris et cum Jwmiullis eius theologiae conclusionibus, sed etiam quia : i° disserHnuiiiiis verbis traditur, e. g. I. Sent. dist. 19. q. 2. a. 2. ; De Hebdom. iliip 3. lect. 2. ; De Verit. q. 27. a. 1. ad 8. ; 20 et plurimis argumentis pnil'.itur, e. g. II. C. Gent. cap. 52. ; De Ente et Essent, cap. 5. ; De MW/ur. natura, cap. 6. etc. Atque hic notatum velim, S. Doctorem itlium et operam, ut aiunt, perdidisse ; si, ut nonnulli contendunt, per nec argumenta, toties repetita, nihil aliud voluisset quam propugnare ill iinictionem rationis inter essentiam et esse, quam omnes concesseliinl concedunt et in posterum concedent animo per quam libenti. » Jlfii hir, S. I. Metaph. q. 1. De ente in communi.) — Alter vero : i" finie fatemur, inquit, mirabile videri et ostento simile, homines muidos et, ut supponimus, in pervolutandis Aquinatis voluminibus Millie versatos, tam confidenter ac libere affirmare sanctum Thomam utili" In loco docuisse aperte distinctionem realem essentiae et esse in Ul'i'.iini i-.. (P. Mich. de Maria, S. I. Ontolog. tract., q. 1. a. 5.) — Alter •|i'ii|'|iic ita pronuntiat sententiam : « Quod existentiam in creaturis í I • I hotn.) re distinguat ab essentia, id vel negare vel in dubium revoBkre, hominis est impudentis vel in cius doctrina peregrini. » (Tiphanus, H I Ile hypostasi et persona, cap. 6.) — Inter hos peregrinos, de quibus lin|iilltir Tiphanus, eminent P. Piccirelli et P. Chossat, S. I. qui ii'l.i.si nerunt vere admirandum adinventum, nempe quod auctor ¡fiuili distinctionis esse et essentiae in creatis fuit Aeeidius Romanus, Mill .nictor physicae praemotionis fuit Baniz. (Cf. N. del Prado, et libero arbitrio, vol. 3. cap. 11. : De Comoedia Bañeziana, Mg .164-67.) Vide etiam La Revue Thomiste, mars et mai 1910. — wi ll I’ Chossat venit in adiutorium P. Piccirelli, et accendens lucer■íll historiae, confidenter extollit vocem, dicens : « Je parle histoire ». ■Jfhiii. fions la question par l'histoire. » Cui P. Mandonnet, historiae kt, ita respondit : « Le R. P. Chossat n’a rien tranché... PréI....h. que Gilles est l’inventeur de la distinction réelle de l’essence III <|i l'existence est donc, histoire en main, une comédie, ainsi que l'ii • líiró le P. del Prado, par le seul considérant que saint Thomas mviill loutcmi cette doctrine longtemps avant Gilles. » (R. P. ManDffi’i' 1 1 O. P. Les premières disputes sur la distinction réelle entre Mtneiui et l’existence, 1276-1287,-La Revue Thomiste, nov.-déc. 1910). FUNDAMENTALI. m xxxti INTRODUCTIO tium relinquimus investigandum et dilucidandum. Verumtamen, quantum ex scriptis ipsius Angelici Doctoris colligere licet, D. Thomas videtur invenisse plus minusve indicatam hanc sublimem veritatem : a) Apud Aristotelem. — Unde II. Posterior. Analytic. lect. 6. declarans illa verba Philosophi : Tô autem quid sit homo, et rb esse hominem diversa sunt. Tb esse autem non est substantia ulli rei ; non enim genus est ens » ; ita Angelicus Magister dicit : « Aliud est quod quid est homo et esse hominem. In solo enim Primo essendi Principio, quod est essentialiter ens, ipsum esse et quidditas eius est unum et idem ; in om­ nibus autem aliis, quae sunt entia per participationem, oportet quod sit aliud esse et quidditas entis... Hoc enim ipsum quod est esse, non est substantia vel essentia alicuius rei in genere existentis. Alioquin oporteret, quod hoc quod dico ens, esset genus ; quia genus est quod praedicatur de aliquo in eo quod quid. Ens autem non est genus, ut probatur in III. Metaph. Et propter hoc etiam Deus, qui est suum esse, non est in genere. » b) Apud Platonem. — Unde in opuse. De natura angelo­ rum, cap. i. D. Thomas scribit : « Plato sufficientiori via processit ad opinionem primorum Naturalium evacuandam... Unde ipsam primam ideam Unius, quod nominabat secun­ dum se Unum et secundum se Bonum, primum rerum princi­ pium esse ponebat, et hunc summum Deum esse dicebat. Sub hoc autem Uno diversos ordines participantium et participatorum instituebat in substantiis a materia sepa­ ratis : quos quidem omnes ordines secundos deos esse dicebat, quasi quasdam unitates secundas post Primam Simplicem Unitatem. » Et cap. 3. : « Sic igitur secundum Platonem summus Deus causa est omnibus immaterialibus substantiis, quod unaquaeque earum et unum sit et bonum sit. Et hoc etiam Aristoteles posuit ; quia, ut dicit, necesse est ut id quod est maxime ens et maxime verum, sit causa essendi et veritatis omnibus aliis... Uterque posuit omnes huiusmodi substantias penitus esse a materia immunes ; non tamen esse eas immunes a compositione potentiae et actus. Nam omne participans ens, oportet esse compositum ex potentia et actu. Id enim quod recipitur ut participatum, oportet esse actum ipsius substantiae participantis ; et sic cum omnes substantiae, praeter supremam quae est per se DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XXXIII / ' num et per se Bonum, sint participantes secundum Plato­ ni m, necesse est quod omnes sint compositae ex potentia et actu ; quod etiam necesse est dicere secundum sententiam Aristotelis. » — Ac denique, cum in Summa Theologica, I. q. 44. 11. i. ostendat omnia esse facta secundum totam suam entitutem a Deo, ex hoc ipso quod solus Deus est suum esse, et in omnibus aliis differt essentia rei et esse eius, D. Thomas iterum scribit : « Unde Plato in dialog. Parmenides dixit, quod necesse est ante omnem multitudinem ponere Unitatem. I t Aristoteles dicit II. Metaph. quod id quod est maxime ens et maxime verum, est causa omnis entis et omnis veri. » c) In libro De Causis. — Unde in Comentariis quae super textum huius libri scripsit D. Thomas ait, lect. 2. : « Ipsum •intern esse abstractum est Causa Prima, cuius substantia ■ st suum esse. » Et lect. 3. : « Cum Deus sit ipsum esse et ipsa essentia bonitatis, quidquid pertinet ad perfectionem boni­ tatis et esse, totum ei essentialiter convenit, ut sc. ipsa sit essentia vitae et sapientiae et virtutis et ceterorum. » Et lect. 4. : « Prima Causa est esse purum subsistens, et est vere unum non participatum, in quo non potest aliqua multitudo inveniri differentium secundum essentiam... Quantum autem .ni naturas intelligentiarum, necesse est quod naturae earum ■ liversificentur secundum ordinem quendam ; non enim est in eis materialis differentia, sed formalis ; non enim sunt compositae ex materia et forma, sed ex natura quae est forma, et esse participato. » Et lect. 7. : « Licet intelligentia (ángelus) transcendat totum ordinem corporalium rerum, quia tamen sua quidditas vel essentia non est ipsum suum tisse, sed est res subsistens in suo esse participato : ideo quodammodo convenit in genere cum corporibus, quae etiam in suo esse subsistunt ; et sic secundum logicam intentionem videtur, quod ponatur in genere substantiae. Et ideo intelli­ gent ia notificari potest enarrative sive affirmative quantum •ni suum genus, ut dicatur esse substantia; sed quantum nd differentiam specificam enarrari non potest, sed oportet, quod per negationem notificetur, in quantum transcendit totum ordinem corporalium rerum, quibus convenit diver­ 'll, r. Et ideo notificans intelligentiae essentiam, prout a imbis notificari potest, proponit (auctor libri) hanc propo­ nit ionein : Intelligentia est substantia quae non dividitur. < ausa autem Prima non est natura subsistens in suo esse xxxiv INTRODUCTIO quasi participato ; sed potius est ipsum Esse Subsistens ; et ideo est supersubstantialis et simpliciter inenarrabilis. » d) In libro De divinis nominibus. — Unde ibidem D. Thomas, cap. 5. lect. 1. : « Deinde, cum dicit (auctor- libri) : Etenim Deus non quodammodo est existons, sed simpliciter, ostendit quod omnia conveniunt Deo quodammodo. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod omnis forma, recepta in aliquo, limitatur et finitur secundum capacitatem recipientis ; unde hoc corpus album non habet totam albedinem secundum totum posse albedinis. Sed si esset albedo separata, nihil deesset ei quod ad virtutem albedinis perti­ neret. Omnia autem alia, sicut superius dictum est, habent esse receptum et participatum ; et ideo non habent esse secundum totam virtutem essendi ; sed solus Deus, qui est ipsum Esse Subsistens, secundum totam virtutem essendi esse habet. Et hoc est quod dicit, quod ideo potest esse causa essendi omnibus, quia ipse non est existons quodammodo, id est, secundum aliquem modum finitum et limitatum ; sed ipse universaliter et infinite accepit in seipso totum esse et praeaccepit ; quia in eo praeexistit sicut in causa ,et ab eo ad alia derivatur. » e) In libro Boëtii, De Hebdomadibus. — Angelicus namque Doctor exponens illa verba Boëtii, cap. 2. : Diversum est esse et id quod est, concludit quod in omnibus, praeter Unum quod est Deus, differunt realiter id quod est et ipsum esse. Omnia, etiam substantiae immateriales, componuntur ex esse et forma quae est determinativa ipsius esse; et quod solum est vere simplex id, cuius forma vel substantia est ipsum Esse Subsistens. Hoc autem simplex unum et sublime est ipse Deus. — Quam quidem doctrinam iterum evolvit D. Thomas, exponendo librum Boëtii, De Trinit. q. 5. a. 4. ad 4. dicens : « Actus et potentia sunt communiora quam materia et forma ; et ideo in angelis etsi non inveniatur compositio materiae et formae, potest tamen in eis inveniri potentia et actus... Et hoc est quod dicitur, quod sunt compositi ex quo est et quod est: ut ipsum esse intelligatur quo est, ipsa vero natura angeli intelligatur quod est. » Atque istud Boëtii testimonium constanter affertur a D. Thoma et luminose explanatur in utraque Summa, in Quaest. Disputatis et in diversis Quodlibetis, quotiescumque agitur de reali compositione substantiae et esse demonstranda, DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XXXV etiam in formis sine materia subsistentibus, ut angelus et anima humana V Fons tamen principalis, in quo D. Thomas hanc sublimem veritatem conspexit, est ipsa notio Dei prout traditur in 1 I. q. 50. a. 2. ad 3. ; q. 75. a. 5. — II. C. Gent. cap. 53. et 54. — De creat. spirit, a. 1. — De Anima, a. 6. —Quodl. 3. a. 20. — Quodl. 2. a. 3. — Quodl. 7. a. 7. — Quodl. 9. a. 6. — Quodl. 12. a. 5. — In hac quaestione de essentia et esse solet saepius D. Thomas etiam adducere nomen et auctoritatem Avicennae. cuius tamen doctrinam corrigit et reicit quantum ad duo. Avicenna enim, ex eo quod in creatis aliud est essentia et aliud esse rei, inferebat : i° quod esse rerum est in genere accidentis; 20 quod nulla res creata potest dici necessaria in essendo, id est, incorruptibilis secundum suam naturam. Primum enim Avicennae assertum reicitur ab Angelico Doctore multis in locis : a) IV. Metaph. lect. 1. ; b) X. Metaph. lect. 1. ; c) Quodl. 2. a. 3. ad 2. ; di) Quodl. 12. a. 5. ; e) De Pot. q. 5. a. 4. ad 3. « Opinio Avicennae fuit, quod unum et ens semper praedicant accidens. Hoc autem non est verum ; quia unum, prout convertitur cum ente, significat substantiam rei ; et similiter ipsum ens. » « Ens quod dividitur per decem genera, significat ipsas naturas decem generum secundum quod sunt actu vel potentia. » « Esse non dicitur accidens quod sit in genere accidentis, si loquamur de esse substantiae (est enim actus essentiae), sed per quandam similitu­ dinem : quia non est pars essentiae, sic nec accidens. » Ita D. Thomas. — Caietanus vero in suis Comment, supra opuse. De Ente et Essent. cap. 4. scribit ad hoc propositum : « Propter quod a quibusdam dicitur, quod ens dupliciter sumitur, sc. nominaliter et parlicipaliter... Et ideo reprehensibilis erat Avicenna, qui hanc distinctionem praeter­ misit. Mihi autem aliter dicendum occurrit... Avicenna ergo atten­ dens ad id quo res est, unde nomen entis sumptum est, dixit simpli­ citer ens esse praedicatum extra essentiam rei. S. Thomas vero intuens ipsum quod est, ad quod nomen entis impositum est, Avicennae non adhaesit ; nam ipsum quod est non praedicat aliquid extra essentiam rei. » (Vide infra, lib. 1. cap. 7. ; lib. 2. et 3. et 4. in Prologo.) Alterum autem Avicennae assertum reicitur a D. Thoma, De Pot. q. 5. a. 3. ; nam dantur entia creata quibus secundum suam naturam competit necessitas essendi. « Nec tamen (ait D. Thomas) per hoc removetur quin necessitas essendi sit eis a Deo. » (Vide infra, lib. 4. cap. 7.) Ex quibus facile colligitur P. Chossat. S. I., sine causa scripsisse : « Saint Thomas a constamment rejeté avec Averroës la distinction réelle de l’essence et de l’existence qu’admettait Avicenne... Il nous suffit de retenir que, de la double potentialité du fini simple, d’après Averroës, S. Thomas ne retient qu’une seule, celle qui vient de la composition réelle de l’essence et de l’existence. » (Vacant, Diction­ naire de théol.. Dieu, col. 931 et 1221) Etenim : Io D. Thomas non xxxvi INTRODUCTIO S. Scriptura et explicatur a Patribusx. — Hoc fatetur in terminis ipsemet Angelicus Doctor, dum I. C. Gent. cap. 22. et II. C. Gent. cap. 52. ostendit utramque huius fundamentalis veritatis partem, videlicet, quod in Deo idem est esse et essentia, in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius. Hic profecto tanguntur radices huiusce profundae quaestionis ; hic certe volvuntur cardines totius Philosophiae Primae ; hic in perspicuo ponitur nota characteristica, qua Ens per essentiam discernitur ab entibus per participationem, et nota characteristica qua entia per participationem secer­ nuntur ab Ente per essentiam. — Ratio enim Entis per essentiam notificatur per identitatem essentiae et esse; ratio vero entis per participationem notificatur per hoc quod in eo aliud est esse et aliud essentia eius. — Quare in Deo idem est esse et essentia ? D. Thomas respondet, quia Deus est : i° Motor immobilis ; 20 Causa sine causa ; 30 Per se necesse reicit realem distinctionem essentiae et esse in creatis, sed ea dumtaxat duo supradicta quae Avicenna ex reali distinctione intendebat dedu­ cere. 20 Si D. Thomas admittit realem compositionem essentiae et existentiae, hoc sufficit ; at tunc, quare asseritur Angelicum Doctorcm talem realem distinctionem numquam docuisse ; et quomodo verum erit Aegidium Romanum eam primo in scholis introduxisse ? 3° Averroës, utique, reicit doctrinam Avicennae circa realem distinctionem essentiae et esse, sed affirmando identitatem substan­ tiae et esse. « Ideo dicimus, quod substantia cuiuscumque unius com­ munis est esse eius ; et ideo dicimus, quod substantia cuiuslibet unius, per quam est unum, est suum esse per quod est ens. » (Averroës. Comment, in IV. Metaph. cap. 2.) — D. Thomas ergo tenet medium veritatis inter Avicennam et Averroëm, declinans similiter erroneum utriusque extremum. (Vide La Revue Thomiste, mars et mai 1910. La Vérité fondamentale de la Philosophie chrétienne; et Destruction des destructions du R. P. Chossat, par le P. Gardeil, O. P. ibid.) 1 Quod etiam observat Cardinalis Gonzalez in opere : Estudios sobre la filosofía de Santo Tomas, t. I. lib. 2. cap. 6. dicens : « Una de las principales razones de que echa mano el Santo Doctor para esta­ blecer esta distinción, se funda sobre el sentir común de los Padres de la Iglesia y filó .ofos cristianos más autorizados, los cuales todos á una voz nos enseñan que es atributo proprio de Dios existir esencial­ mente ó por su esencia misma ; de manera que su esencia es la existen­ cia actual ó el acto de existir, conforme á la definición que la Divinidad dió de si mismá cuando dijo á Moyses : Yo soy el que soy. Luego si en las criaturas la existencia se identifica absolumente con su esencia, podremos decir de ellas que existen esencialmente, es decir, por su misma esencia, del mismo modo que lo decimos de Dios. » — Vide infra, lib. 3. cap. 5. DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XXXVII esse ; 40 Maxime Ens ; 50 Primum appetibile seu illud cuius naturae participationem appetunt omnia. Unde substantia I )ei est ipsum Esse Subsistens. — Quare in omnibus aliis oportet quod differat id quod est et esse eius ? Quia aliter non essent entia per participationem, nec haberent limitem sui esse, nec possent multiplicari, nec indigerent causari, nec ullam haberent compositionem, nec ullum reciperent acci­ dens, sed ipsorum esse, utpote identificatum cum ipsorum substantia, esset subsistens et omnem essendi perfectionem praecontineret ; et omnia proinde essent una sola substantia. Impossibile est ergo, quod substantia alterius entis, praeter Deum, sit ipsum esse ; quia Dei solius proprium est, quod sua substantia non sit aliud quam suum esse. — « Hanc autem sublimem veritatem (concludit D. Thomas) Moyses a Domino edoctus est, qui, cum quaereret a Domino dicens : Si dixerint ad me filii Israël : Quod est nomen eius ? quid dicam eis ? Dominus respondit : Ego sum qui sum; sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. 3, 13), ostendens suum pro­ prium nomen esse : Qui est. Quodlibet autem nomen est institutum ad significandum naturam seu essentiam alicuius rei. Unde relinquitur, quod ipsum Divinum Esse est sua Essentia vel Natura. Hanc etiam veritatem catholici Doctores professi sunt. Ait namque Hilarius, VII. De Trinit. : Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas. Boetius etiam dicit in libro De Trinit. cap. 3. quod : Divina substantia est ipsum esse. » Haec autem sublimis veritas, nimirum identitas substan­ tiae et esse in Deo et realis utriusque compositio in omnibus aliis, censenda est veritas fundamentalis Philosophiae D. Tho­ mae. — Quod profecto, etsi ex praelibatis iam infertur atque ex dicendis per integrum huiusce operis decursum amplis­ sime patebit, manifestum quoque fit ex communi consensu ac sententia omnium qui doctrinam D. Thomae vere agnos­ cunt, amant et sapiunt. Ita, inter alios plures, testimonium perhibent huic veritati : a) Caietanus, Comment, in Poster. Analytic. Aristotel. cap. 6. : « In hoc loco expresse Aristoteles dicit, quod esse non est ipsa essentia rei : quod est maximum fundamentum doctrinae Sancti Thomae. » XXXVIII INTRODUCTIO b) Soncinas, IV. Metaph. q. 12. : « Et quia ista quaestio est difficillima, et quasi fundamentum maximae partis doctrinae D. Thomae, et quoddam universale principium in ea, conandum est ut bene resolvatur. » c) Cardinalis Pallavicini, lib. 8. De Deo uno et *trino cap. 3. : « Sed quoniam est familiaris doctrina Sancti Thomae, quam ille tamquam certam ac fundamentalem assumit, existentiam in solo Deo identifican cum essentia, placet hic eius rationem explicare ac tueri. » Æ) Petrus de Ledesma, De divinis perfectionibus, q. 1. : « Resolutio huius quaestionis est radix et fundamentum fere omnium quae in theologia definiuntur. Ex eo enim quod Deus est ipsum esse, tamquam ex fonte et radice omnes con­ clusiones theologicae oriuntur. Nam ex hoc principio colli­ gitur, quod Deus sit summe bonus, et per essentiam bonus ; quod sit infinitus, immutabilis, aeternus, summe cognosci­ bilis et summe cognoscens. Ex eo vero quod creatura non sit ipsum esse, colliguntur omnia quae in theologia dicuntur et definiuntur de creaturis. Divus Thomas hanc veritatem repetit multis in locis ; quoniam est fundamentum et radix totius theologiae. » e) Goudin, Philosoph. P. 3. q. 2. a. 3. : « Celebris est haec quaestio, unaque ex fundamentalibus doctrinae sancti Thomae. » /) Sylvest. Maurus, Quaest. Philosoph. coi. 2. q. 6. : « Qui etiam (D. Thomas) I. Part, totam doctrinam de infi­ nitate et perfectionibus Dei, de limitatione atque imperfec­ tionibus creaturarum fundat in hoc, quod Deus sit suum esse; secus creaturae. » g) Liberatore, Metaph. general, cap. 1. a. 3. : « Quod autem haec sententia sit ex punctis non levis momenti doctrinae eius, apparet tum quia Sanctus Doctor ipsam saepissime inculcat, tum quia inde desumit plerumque argu­ menta ad perfectiones praesertim divinas demonstrandas. » h) Cardinalis Lorenzelli, Metaph. general. P. 2. lect. 4. : « Momentosissima est conclusio superius posita, ita ut Sanctus Thomas eam habeat ceu fundamentalem in scientia metaphysica de Deo et de creaturis. » i) Cardinalis Gonzalez, Philosoph. element. Metaph. general, cap. 1. a. 2. : « Hanc thesim Angelicus Doctor habet tamquam veritatem fundamentalem philosophiae Christianae ; DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XXXIX < tin sexcentis plus minus locis vehementer propugnat ; ac ex eadem colligit ac constituit unam e differentiis primariis, <1 tiibus Deus a creaturis secernitur1. » 1 Quod semel atque iterum asseverat Card. Gonzalez in suo magistrali opere, Estudios sobre la filosofía de Santo Tomas, t. I. lib. 2. < Mitología, cap. 6. liis verbis : « Aunque no pretendo imponer á nadie <■1 yugo de la autoridad, ni es mi ánimo ventilar la cuestión por este medio, me permitiré observar sin embargo para aquellos lectores que tengan formado de la doctrina de Santo Tomás un concepto (ligno de su profundidad y solidez, que éste es uno de los puntos capi­ tales de su elevada filosofía. En todas partes, en cien lugares de sus obras, establece explícitamente, con toda la claridad que desearse puede, la distinción real entre la esencia y la existencia de las criat uras, mirando siempre la identificación entre estas dos cosas como un atributo particular de la Divinidad, y parece que se complace en dilucidar esta cuestión intéressante. » Quod etiam asserit in sua l'ilosofia elemental (T. II. pag. 25. ed. 1876). « No es posible en un Compendio elemental presentar, ni menos desarrollar las varias pruebas y raciocinios con que Santo Tomás establece esta Conclusion, á la que considera como una de las afirmaciones más fundamentales de la Filosofía cristiana. » — Dr Rittler, in opusculo Wesenheit und Dasein concludit quoque his verbis : « Die Lehre des hl. Thomas vom realen Unterschiede zwischen Wesenheit und Sein in den Geschôpfen ist nicht nur ein integrierender Bestandteil seiner Metaphysik, sondem ein Fundamental-Princip der gesamten thomistischen Philosophie » (pag. 117, ed. 1887). — P. Denifle, Archiv. II. pag. 487 : « Diese Lehre ist eine der Grundlehren des hl. Thomas geworden, die iiberall in seinen Werken hervorleuchtet. » — M. de Wulf, Hist, de la philosophie médiévale (2. éd. 1905, pag. 344, n. 288) « Essence et Existence. Cette composition, laissée dans l’ombre par Aristote, fait l’objet de délicates discussions... Cette thèse (de la distinction réelle) n’est une trouvaille de Thomas d’Aquin, puisqu’on la rencontre chez maint représentant de l’ancienne scolastique. (Voir la dissertation de Schindele, citée n° 310. Suivant l’auteur, Thomas s’inspire du pseudo-Denys et de Boèce. Notons que si l'idée de participation d’être se rencontre chez le pseudo-Denys, on n’y trouve pas l’étude comparée de l’essence et de l’existence.) Mais l>ersonne n’en a mieux pénétré la profondeur. Et si on considère ¡’architecture générale du thomisme, on est frappé du rôle organique et unificateur de cette thèse vis-à-vis d’autres thèses principales de la scolastique. La distinction réelle de l’essence et de l’existence met en relief la contingence de la créature ; elle sauvegarde l’unité d’exis­ tence dans les êtres composés de matière et de forme, c’est-à-dire d’éléments consubstantiels incomplets et irréductibles, et dans les êtres qui exercent leurs activités par des facultés réellement distinctes entre elles. » — Caietanus vero in I. Part. q. 3.a. 4. ita etiam loquitur : " Et scito, quod ista quaestio est subtilissima et propria antiquis inctaphysicis, a modernulis autem valde aliena, quia tenent non XL INTRODUCTIO IV Totius operis scopus et divisio atque dedicatio. Operis scopus. — Hoc praecipue intendimus, quod Leo XIII. in suis Litteris Encyclicis Aeterni Patris omnes enixe hortatur, videlicet « ut ad catholicae fidei tutelam et decus, ad societatis bonum, ad scientiarum omnium incre­ mentum aurea Sancti Thomae sapientiam restituatis et quam latissime propagetis. Sapientiam Sancti Thomae dicimus... Doctrinam Thomae Aquinatis studeant magistri in discipu­ lorum animos insinuare, eiusque prae ceteris soliditatem atque excellentiam in perspicuo ponant. Eandem Academiae a vobis institutae aut instituendae illustrent ac tueantur, et ad grassantium errorum refutationem adhibeant. Ne autem supposita pro vera, neu corrupta pro sincera bibatur, providete, ut sapientia Thomae ex ipsis eius fontibus hau­ riatur, aut saltem ex iis rivis, quos ab ipso fonte deductos adhuc integros et illimes decurrere certa et concors doctorum hominum sententia est ; sed ab iis, qui exinde fluxisse dicun­ tur, re autem alienis et non salubribus aquis creverunt, adolescentium animos arcendos curate. » Hoc, inquam, intendimus, quod Pius X. in suis Litteris Pascendi Dominici gregis et Sacrorum Antistitum iterum atque iterum commendat, dicens : « Quod rei caput est, philosophiam scholasticam, quam sequendam praescribimus, ea praecipue intelligimus, quae a Sancto Thoma Aquinate solum in Deo, sed in omni re essentiam identifican existentiae illius. » — B. Albertus Magnus, I. De Caus. tract, i. cap. 8. Boëtii docu­ menta tenens, scribit : « Multi alii hoc dicunt, quod Boetius dicit, licet non intelligant, quomodo in omni eo quod est citra Primum, aliud sit esse et quod est ; in Primo autem idem penitus. » — En igitur quaestionem, quae, tametsi propria antiquorum metaphysicorum, singulariter tamen propria D. Thomae dicenda est ; quippe qui ipsam ab antiquis equidem acceptam, profundius tamen introspexit, mirifice evolvit, omni ex parte complevit. Angelicus enim Doctor, qui philosophicas conclusiones speculatus est in rerum rationibus et principiis, quae quam latissime patent, hanc de Esse et Essentia quaestionem, quasi lapidem angularem totius Christianae Philoso­ phiae dolavit, perfecit atque expolivit, inque omnium magnarum quaestionum fundamentum iecit et solide collocavit. DK VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XLt *t«i« tradita : de qua quidquid a Decessore Nostro sancitum >">t, id omne vigere volumus et, qua sit opus, instauramus et .... Iinnamus, stricteque ab universis servari iubemus. Episco­ porum erit, sicubi in Seminariis neglecta haec fuerint, ea ut in posterum custodiantur urgere atque exigere. Eadem reli­ giosorum Ordinum moderatoribus praecipimus. Magistros iiutiin monemus, ut rite hoc teneant, Aquinatem vel parum deserere, praesertim in re metaphysica, non sine magno detrimento esse. Parvus error in principio, sic verbis ipsius Aquinatis licet uti, est magnus in fine (De Ente et Essentia, prooem.). » Unde nobis quidem satisfiet, modo vel minimam inter­ ponamus operam ad haec supra insinuata Romani Pontificis, qui Christi vices gerit in terris, desideria praeceptaque adim­ plenda : « Longe lateque fluat Angelici Doctoris excellens ■a pii ntia, qua opprimendis opinionibus perversis nostrorum temporum fere nihil aptius, conservandae veritati nihil efficacius x. » Operis divisio. — Ut autem quaestio haec magna, quae i nput est totius Metaphysicae Angelici Doctoris, omnibus sit nota, momentumque ipsius in Philosophia D. Thomae omni­ bus quaerentibus veritatem plane fiat manifestum, opus hocce quod prae manibus scribendum habemus, ita in quinque distinguimus ac dividimus libros, in quorum : I. De reali substantiae et esse compositione in omnibus quae sub Primo Ente sunt, tractabimus. — In hoc itaque Primo Libro ipsamet totius quaestionis fundamenta ab Angelico Doctore praeiacta suis propriis oculis introspicere poterit sapiens lector ac contemplari. Etenim hic quaes­ tionis sensus definitur ; quaenam sit D. Thomae mens aperte ostenditur; atque argumenta, quae ab ipso D. Thoma ela­ borata sunt et conscripta, in medium depromuntur et ad Iit ieram offeruntur legentibus meditanda, iterumque mente volvenda. II. De fundamento primae divisionis entis realis in Ens per iiHsnntiam et in ens per participationem, pertractando disse1 I.EO XIII. Motu proprio Placere Nobis, 18 ianuar. 1880. XLII INTRODUCTIO remus. — In hoc Secundo Libro magis declarabitur materia Primi, magisque in perspicuo ponetur profundum huius momentosae quaestionis. Equidem manifeste apparebit iden­ titatem substantiae et esse in Deo et realern utriusque com­ positionem in omnibus aliis, praeter Deum, revera constituere lapidem angularem, supra quem firmiter stabilitur prima divisio entis realis in duo membra suprema atque extrema et totaliter opposita, nimirum : Ens a se et ens ab alio ; ens necessarium et contingens ; finitum et infinitum ; creatum et increatum ; per participationem et per essentiam. Hic declarantur a radice ideae primariae ac directrices mentis humanae et signatur Alpha et Omega totius Ontologiae. III. De Ente per essentiam, quod est Deus, agemus. — In hoc Tertio Libro gradum faciendo ad culmen Philosophiae Primae attingendum nobis est, ubi profecto fulgebit nota characteristica, qua Ens per essentiam secernitur ab omnibus quae nonnisi per participationem esse habere possunt. In termino namque quinque viarum, quibus Dei existentia demonstrative probatur, splendet atque emicat, luce meri­ diana clarius, identitas essentiae et existentiae tamquam nota propria et incommunicabilis Primi Motoris et Primi Efficientis et Primi Necessarii et Primi Entis et Primi Intelligentis ; atque exinde evidenter demonstratur, quod necesse est omnia entia per participationem causari secundum totam suam entitatem ab Ente per essentiam. IV. De ente per participationem, quod est creatura, pera­ gemus. — In hoc Quarto Libro, ex altitudine considerationis Entis per essentiam ad entia per participationem conside­ randa descendentes, videbimus qualiter opposita iuxta se posita maioris lucis splendore elucescant. Si enim ratio pro­ pria Entis per essentiam in identitate essentiae et esse con­ sistit, abs dubio, quod propria ratio entis per participationem in reali essentiae et esse compositione radicatur. Regredientes itaque per illas quinque vias, per quas ad Deum ascendimus, reperiemus profecto omnia, praeter Deum qui in summitate viarum solium tenet, constare actu et potentia, cuius quidem compositionis fundamentum iacet positum in compositione entis in quantum entis. Unde quinque viae, quibus Deum esse evidenter probari potest, videntur esse sicuti quinque DK VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XLIII alae fixae in creaturis et stantes super realem compositio­ nem actus et potentiae in linea entis, et pertingentes per creationem rerum universarum ad Deum qui, utpote Esse Subsistens, est causa essendi omnibus. Quoniam ergo omnia, pi.teter unum quod est Deus, componuntur ex esse et quod est. ideo omnia entia per participationem, utpote composita ex eo quod participat esse et ex esse quod participatur, indi­ gent, ut sint, creari ; atque, ut operentur, physice praemoveri sen ad operandum applicari. Atque ita quaestiones capitales, quae ordinem tam essendi quam operandi creaturarum i < spiciunt, veniunt postremo resolvendae in quaestionem de essentia et esse. m V. De ipsa veritate fundamentali Philosophiae Christianae relate ad sacram Doctrinam, sermonem faciemus. — In hoc denique Libro Quinto examinare oportet, qualiter ex princi­ piis doctrinalibus in philosophia anticipatis et propugnatis proceditur deinde in Sacra Theologia ad veritates supernaturales divinitus revelatas explicandas et propugnandas ' t rationabiliter exponendas. Ex veris notionibus entis, et essentiae, et substantiae, et esse, et personae seu hypostasis, et huiusmodi : quis non videt pendere rectam declarationem ■ I expositionem mysteriorum fidei, ut Trinitatis et Incarna­ tionis, et transsubstantiationis, et visionis Divinae Essentiae, quas in Sacra Theologia necesse est recte ac convenienter lien ? Tunc facilius erit intelligere gravem illam admonitio­ nem Pii X. iam supra transscriptam, nempe : « Magistros autem monemus, ut rite hoc teneant, Aquinatem vel parum il> a rere, praesertim in re metaphysica, non sine magno detrimento esse. » $'■ •' Operis dedicatio. — Haec igitur quaestio, in qua D. Thomas it lingit ipsas radices Philosophiae Primae, atque totius Melaphysicae ponit fundamentum, adnumerari debet inter iIIii « studia quae, ut Plato in Convivio eloquitur, mentes acutas generosasque reddunt. » Quaestionis huiusce magna ■ideo est utilitas, grave ita momentum, ut in doctrina philo■i'pliica Angelici Doctoris omnia ex illa oriri videantur, • minia dependere appareant, atque in illam, dum evolvuntur, omnia iterum redeant. Totius namque Metaphysicae, totius ¡perinde Philosophiae scito hic cardinem verti. Est enim XLIV INTRODUCTIO veritas jundamentalis ; veritas nimirum infinitarum fere veritatum semina suo veluti gremio concludens, ita quod, licet non sit prima in via inventionis, ex illa tamen iam cognita praecipue Philosophiae Christianae veritates enas­ cuntur et profluunt ; veritas porro prima in via iudicii, eo quod inter causas altiores scientificae cognitionis summum videtur occupare locum. Agitur, abs dubio, hic de veritate quae simul est alpha et omega, fundamentum et corona totius Philosophiae Christianae. Hinc paratur via ad recte loquen­ dum de Deo ac divinis perfectionibus, atque ad secure et fructuose perscrutandum initium ac processionem omnium rerum a Deo per creationem. Platonis certe est hic locus repetendi verba, quae ex ore Socratis proferuntur in dialogo Timaeus1 : « Socrates : Copiosam et splendidam disputa­ tionis mensam apparavisse mihi videris. Tua ergo interest, o Timaee, invocatis secundum legem diis, disputationem iam exordiri. — Timaeus: Probe consulis, Socrates. Nam cum omnes qui mentis quoquo modo compotes sunt, in operis cuiuslibet vel magni vel parvi principio invocare Deum soleant, quanto nos aequius est de Universo disputa­ turos, nisi forte desipimus, invocare divinam opem ? Ergo deos omnes deasque precamur ; in primis quidem, ut ea dicantur a nobis, quae illis placeant ; deinde, ut nobis ipsi constemus. Et quoad nos spectat, poscendum est, ut et vos facile assequamini, et ego secundum mentis propositum rem ipsam, qua de agitur, transigam. Aequum est meminisse, et me qui disseram, et vos qui iudicabitis, homines esse ; ut si probabilia dicentur, nihil ulterius requiratis... — Deum igitur etiam nunc disputationis servatorem in primis oremus, ut nos ex admirabili et insolita expositione ad verisimilem doctrinam traducat ; atque ita instituti, disputationem exordiamur. » — Exordiamur itaque hanc certe copiosam splendidamque totius Philosophiae Primae disputationem ; atque ad Socratis instar de Pulchro disserentis, Verbum Dei, ac Pulchrum * eius, Patrisque splendorem ®, qui caro factus nos homines dixit amicos *, sic alloquendo exoremus : O amice 1 2 3 « Translat. Marsilii Ficcini. Zachar. 9, 17. Hebr. 1, 3. Joan. 15, 15. DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE XLV Ih its! Da mihi, ut pulcher intus efficiar, et quaecumque extrinmuus habeo, intrinsecis sint amica1. — Verbo igitur Dei, quod . i at in principio apud Deum 2 et fons sapientiae in excelsis 8 ; Filio Dei et Deo vero, qui factus homo in terris visus est, et cum hominibus conversatus est4, ac pertransiit benefaI h udo 5, cuius gloriam vidimus, gloriam quasi Unigeniti a l’.itre, pleni gratiae et veritatis ; — simul atque Virgini-Matri Muriae, in cuius castissimis visceribus Verbum caro factum est, et de qua natus est lesus, qui vocatur Christus 6, quaeque proinde Sedes sapientiae et Mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei in Sacris Eloquiis 7 appel­ lit nr : hocce quale id cumque opus offerimus, dicamus et consecramus. Quoniam ipse Deus scientiarum Dominus est; et Ipse sapientiae dux et sapientium emendator; in Ipso omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi ; Ipse, via < l veritas et vita ; Ipse, unus magister noster qui in coelis <-st Christus ; qui pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, i nn non sibi vivant, sed Ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit : qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio ; ut quemadmodum scriptum < -I : Qui gloriatur, in Domino glorietur 8. Friburgi Helvetiorum, in festo gloriosae Resurrectionis Domini nostri ac Redemptoris lesu Christi, i6. Aprilis anno post Virginis partum 1911. Fr. N. del PRADO, O. P. 1 Plato, Phaedrus, circa finem. 3 loan, i, 2. 8 Eccli. i, 5. 4 Baruch. 3, 38. 4 Act. 10, 38. 4 Math, i, 16. — Ioan. 1, 14. 7 Eccli. 24, 24. * I. Reg. 2, 3. — Sap. 7, 15. _ loan 14, 6. — Colos. 2, 3. — M oh. 23, 8. — i. Cor. i, 30 et 31. — n. Cor. 5, 15. T'eS'T LIBER PRIMUS DE REALI COMPOSITIONE SUBSTANTIAE ET ESSE IN OMNIBUS QUAE SUB PRIMO ENTE SUNT PROLOGUS Veritas dilucidanda. — Veritas enim illa, quae maximum <■'.1 fundamentum doctrinae philosophicae D. Thomae, quamqm dilucidandam aggredimur, duas complectitur partes, quarum una ex alia necessario infertur atque altera per .illeram veluti per sibi oppositam magis elucescit. Prima quidem huius veritatis pars sic se habet : In Deo esse et essentia sunt idem. Pars autem secunda : In omnibus aliis dillert essentia rei et esse eius. — En veritatem, quam ipsemet Angelicus Doctor non dubitat appellare sublimem, dum, postquam valida ac plena robore ad utramque veritatis I artem ostendendam attulerit argumenta I. C. Gent. cap. 22. <1 II. C. Geni. cap. 52., argumentationis suae processum claudit his verbis : « Hanc autem sublimem veritatem Moyses II 1 Joinino est edoctus, qui, cum quaereret a Domino dicens : S» dixerint ad mc filii Israel: Quod est nomen eius? quid dicam eis? Dominus respondit : Ego sum qui sum; sic dices filtis Israel : Qui est misit me ad vos {Exod. in, 13-14), o-.tcudens suum proprium nomen esse : Qui est. Hinc est, quod proprium nomen Dei ponitur esse Qui est; quia eius Holius proprium est quod sua substantia non sit aliud quam Hinim esse. » ... Quaestionis difficultas. — Compositio autem haec rerum omnium, praeter Deum cuius substantia est suum esse, est compositi;) rerum quatenus sunt entia. Ens vero est, cuius 4 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QVOD EST actus est esse. Esse, actum quendam nominat. Per esse suum de quolibet dicitur quod est; per essentiam vero suam de quolibet dicitur quid sit. Rerum ergo compositio in linea entis est compositio duorum, quibus res ipsae realiter consti­ tuuntur in ratione entis completi ac subsistentis. De rebus enim, quarum natura est substantia, cuius quidditati com­ petit esse non in alio, controversia praesertim agitatur. In qua quidem controversia D. Thomas subsequentem profert sententiam, nimirum, quod ens, cuius essentia sit substan­ tia, nisi realiter componeretur ex substantia et esse quod est complementum substantiae existentis, esset : Io unum solum ; 2° infinitum ; 30 increatum ; 40 necessario existens ; 5° actus purus ; 6° ipsamet Dei substantia x. Quaestionis momentum. — Etenim, ut facile quisque perspicere valet, quaestio ista tangit simul radicem ac verti­ cem Philosophiae Primae. Agitur namque de compositione rerum in linea entis, quae est quid fundamentale ac neces­ sario praerequisitum ad quamcumque aliam rerum compo­ sitionem, sive realem sive logicam. Agitur de compositione sine qua redditur impossibilis ratio causati; quia, ut docet D. Thomas 1. q. 3. a. 7. ad 1. : « Est autem hoc de ratione causati, quod sit aliquo modo compositum, quia ad minus esse eius est aliud quam quod quid est ». Inde clare apparet, quod ex convenienti huius momentosae quaestionis resolu­ tione, dum occluditur introitus ad errorem pantheismi, via paratur lata et spatiosa ad veritatem creationis demonstra­ tive probandam. Immo, si mente sedula profundum dispu­ tationis introspiciatur, perspicue videbitur realem essentiae et esse compositionem constituere lapidem angularem illius quartae viae, ex gradibus qui in rebus inveniuntur sumptae, per quam ascendit D. Thomas usque ad Deum cuius substan­ tia est esse, et qui, utpote Esse Subsistens, omnibus entibus est causa essendi et bonitatis et cuiuslibet perfectionis12. 1 II. C. Gent., cap. 52. 2 Summa Theol. I. q. 2. a. 3. PROLOGUS 5 I). Thomas sui ipsius interpres. — Ut ergo tanti momenti Hucstio, alta, ut oportet, ac generosa mente pertractetur, Ii m. diligenter dabimus operam, ut D. Thomas ipse sit ■tvi pres sui ipsius. D. Thomae proinde erunt argumenta in lindium depromenda; D. Thomae etiam erunt ipsaemet Hig ii mentorum explanationes ; atque ita per totum operis d 'ursum D. Thomam audiemus perpetuo loquentem, qui, ni poti- sapientissimus, quaesivit semper verba utilia et conm nf'sit sermones rectissimos ac veritate plenos 1 Eccle. i2, io. CAPUT PRIMUM Notiones praeviae ad sensum quaestionis definiendum. I Essentia. — Ens. — Esse, actus essentiae, a quo omnia denominantur entia. Primo : Quotuplici modo dicatur esse. — Sciendum, quod esse dicitur tripliciter : Uno modo esse dicitur secundum quod significat veritatem compositionis in propositionibus, secundum quod est dicitur nexus vel coniunctio praedicati cum subiecto ; et hoc esse non est in re, sed in intellectu componente et dividente ; attamen fundatur in ipsa entitate rei. Secundo modo dicitur esse ipse actus essentiae ; sicut vivere, quod est esse viventibus, est animae actus ; non quidem actus secundus, qui est operatio, sed actus primus. Et hoc quidem esse pertinet ad naturam rei et est in re ipsa ; et est actus resultans ex principiis rei, sicut lucere est actus lucentis. Tertio modo dicitur esse ipsa quidditas vel natura rei ; sicut dicitur quod definitio est oratio significans quod quid est res; definitio enim quidditatem rei significat. Etenim aliquando sumitur esse pro essentia secundum quam res est, quia per actus consueverunt significari eorum principia, ut potentiae vel habitus. Unde esse hoc modo dictum significat substantiam rei, formam, quidditatem vel naturam ; sicut humanitas est essentia hominis h 1 I. Sent. dist. 33. q. 1. a. 1. ad 1. — III. Sent. dist. 6. q. 2. a. 2. 8 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Secundo : Quid nomine essentiae, formae, quidditatis, naturae communiter significetur. — Per haec nomina venit significandum aliquid commune omnibus rebus, per quod diversa entia in diversis generibus et speciebus collocantur, sicut humanitas est essentia hominis, et sic de aliis. Et quia illud, per quod res constituitur in proprio genere vel specie, est quod significamus per definitionem indicantem quid est res, ideo nomine quidditatis exprimitur. Dicitur etiam forma, secundum quod per formam significatur perfectio vel certi­ tudo uniuscuiusque rei. Dicitur essentia, secundum quod per illud et in illo res habet esse. Dicitur quoque natura, secundum quod per illud res habet ordinem ad propriam operationem, cum nulla res propria operatione destituatur *. Tertio : Quid nomine entis significetur. — Aliquid enim dicitur ens, quia in se subsistit ; aliquid autem, quia est principium subsistendi, ut forma ; aliquid vero, quia est dispositio subsistentis, ut qualitas. Unde omnia denomi­ nantur entia ab esse : vel quia sunt ipsum esse, vel quia habent esse, vel quia dicunt aliquem ordinem ad esse. Atque hoc nomen ens, secundum quod importat rem cui competit huiusmodi esse, sic significat essentiam rei ; et dividitur per decem genera, non tamen univoce, quia non eadem ratione competit omnibus esse, sed substantiae quidem per se, aliis autem aliter. Quapropter ens absolute et primo dicitur de substantiis, et posterius et secundum quid de accidentibus ; inde est, quod essentia proprie et vere est in substantiis ; sed in accidentibus est quodam modo et secundum quid. Sub­ stantiarum vero quaedam sunt simplices, et quaedam com­ positae, et in utrisque est essentia ; sed in simplicibus veriori et nobiliori modo. Ipsum autem esse se habet ut actus, tam ad naturas compositas quam ad naturas simplices12. Quarto : Quid sit esse, quod est actus essentiae et a quo omnes res denominantur entia. — Io Esse est actus omnium. 1 Opuse. De Ente et Essentia cap. i. 2 I. q. 45. a. 4. — Quodl. 2. a. 3. — De Verit. q. 21. a. 4. — De Ente et Essentia cap. 2. — Qu. Disp. De spirit, creatura, a. 8. ad 3. CAP. I. — SENSUS QUAESTIONIS 9 Quia est actualitas omnis formae vel naturae ; non enim bonitas vel humanitas significatur in actu nisi prout signifi­ catur eam esse. Nam humanitas vel igneitas potest consi­ derari ut in potentia materiae existens, vel ut in virtute agentis, vel etiam ut in intellectu ; sed ex hoc quod habet esse, efficitur actu existens. Quaelibet igitur forma signata non intelligitur in actu nisi per hoc, quod esse ponitur. Unde patet, quod hoc, quod dico esse, est actualitas omnium actuum et omnium rerum. 2° Esse est inter omnia perfectissimum. Quia actus est semper perfectior potentia, et esse comparatur ad omnia ut actus. Cum igitur esse sit actualitas omnium rerum et omnium formarum et omnium actuum, ideo propter hoc est perfectio omnium perfectionum. Ac omnes perfectiones pertinent ad perfectionem essendi ; etenim secundum hoc aliqua perfecta sunt, quod aliquo modo esse habent. 3° Esse non determinatur per aliud sicut potentia per actum, sed sicut actus per potentiam, d) Quia esse compa­ ratur ad omnia ut actus ; nihil enim habet actualitatem nisi in quantum est. b) Quia exinde non comparatur ad alia sicut recipiens ad receptum, sed magis sicut receptum ad recipiens. Cum enim dico esse hominis vel equi vel cuius­ cumque alterius, ipsum esse consideratur ut formale et receptum, non autem ut illud cui competit esse, c) Quia ei, quod dico esse, non est possibile ut aliquid addatur quod sit eo formalius, ipsum determinans, sicut actus potentiam. Esse enim quod huiusmodi est, est aliud secundum essentiam ab eo cui additur determinandum. Nihil autem potest addi ad esse quod sit extraneum ab ipso, cum ab eo nihil sit extraneum nisi non ens, quod non potest esse nec forma nec materia. Unde non sic determinatur esse per aliud, sicut potentia per actum, sed magis sicut actus per potentiam. Et inde est, quod in definitione formarum ponuntur propriae materiae loco differentiae, sicut cum dicitur : Anima est actus corporis physici organici. Ac per hunc modum hoc esse ab illo esse distinguitur in quantum est talis vel talis naturae. 4° Esse est actus ultimus, a) Quia est actus omnium IO LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST actuum, et inter omnia perfectissimum, et non determinatur per aliud nisi sicut actus per potentiam, b) Quia nihil potest addi ei quod sit eo formalius, c) Quia participabilis est ab omnibus, ipsum autem nihil participat. Unde, si sit aliquid quod sit ipsum Esse subsistens, sicut de Deo dicimus, nihil participare dicimus. Non autem est similis ratio de aliis formis subsistentibus, quas necesse est partici­ pare ipsum esse et comparari ad ipsum ut potentiam ad actum ; et ita, cum sint quodammodo in potentia, possunt aliquid aliud participare. 5° Esse est illud quod est magis intimum cuilibet et quod profundius omnibus inest. a) Quia esse est formale respectu omnium quae in re sunt. 6) Quia esse est magis intimum cuilibet rei, quam ea per quae esse determinatur, c) Quia esse est actus essentiae, et ad omnia interiora rei intrat ac­ tuando. Et ideo esse formalius se habet ad rem constituendam in linea entis quam ipsa forma rei quae hoc ipsum esse dat, vel materia cui datur ; ex quibus compositum resultat, cuius est hoc esse ut entis. Intimius ergo ad rem ipsam, quae est ens, inter omnia est ipsum esse; et post ipsum, ipsa forma rei, qua res habet ipsum esse ; et ultimo, ipsa materia quae, licet sit fundamentum in re, inter omnia ab ipso tamen esse rei magis distat. 6° Esse est nobilius quam vivere et intelligere, et per se esse est primum et dignius quam per se vita et per se sapientia, a) Quia quaecumque participant aliis participationibus, primo participant ipso esse; prius enim intelligitur aliquod ens quam unum, vivens vel sapiens ; viventia enim et sapientia non tantum habent vitam et sapientiam, sed cum vita et sapientia simul habent esse, b) Quia ipsum esse compa­ ratur ad vivere et ad intelligere et ad alia huiusmodi, sicut participatum ad participans ; nam etiam ipsum vivere et intelligere est quoddam esse. Et sic esse prius et simplicius est quam vita et intelligentia et alia huiusmodi ; et comparatur ad ea ut actus eorum. Utique, vivens est nobilius quam ens, et intelligent nobilius quam vivens; quia ens clauditur in vivente, et vivens in intelligente ; intelligens namque est vivens et ens, et non e converso ; nam non omne ens est CAP. 1. — SENSUS QUAESTIONIS II vivens, nec omne vivens est intelligens. Attamen per se esse < taudit per se vitam et per se sapientiam ; et esse subsistens continet omnem perfectionem vitae atque intelligentiae ; quia et ipsum vivere ac intelligere pertinent ad perfectionem essendi1. II Relationes inter essentiam, suppositum et esse. Primo : Quorum sit, proprie loquendo, esse. — Esse est ergo illud a quo omnia denominantur entia, et quo omnia formaliter sunt, et quo proinde omnia sunt entia in actu. Esse autem entia in actu contingit dupliciter : i° proprie; 2° communiter. Communiter quidem vocatur ens in actu omne quod quomodolibet extra causas suas est. Proprie autem illud tantum dicitur ens in actu, cuius proprie est esse, quod sc. est per seipsum, non quia aliquid est alicuius. Unde illis proprie convenit esse, quibus convenit fieri et creari ; et illis proprie convenit fieri et creari, quibus convenit esse. Nam fieri est via ad esse rei ; etenim tam factionis quam creationis terminus est esse. Proprie itaque loquendo esse non convenit nisi rebus subsistentibus, id est, substantiis quae in suo esse subsistunt ; sive substantiae sint simplices ut substantiae intellectuales, sive sint compositae ut substantiae materiales ac corporeae. Sicut ergo creari et fieri, ita et esse est proprium compositorum et subsistentium. Communiter autem dicuntur etiam esse formae et acci­ dentia et alia huiusmodi, sed eo modo quo dicuntur entia; non quasi ipsa sint, sed quia eis aliquid est ; non quia ipsa habeant esse aut subsistant in suo esse, sed quia eis subiectum vel compositum est ens, bonum, hoc vel illud : ut albedo ea ratione dicitur ens, quia ea subiectum est album. Quamob* I. q. 4. a. i. ad 2. : q. 8. a. 1. ; q. 7. a. t. — I.-II. q. 2. a. 5. ad 2. - II. Sent. dist. 1. q. 1. a. 4. — De Pol. q. 6. a. 2. ; De Anima a. 6. ; />/■ Verit. q. 20. a. 2. — De div. nominib. cap. 5. lect. 1. 12 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST rem accidentia et formae ipsae substantiales, quae sine materia non valent sustentare esse, magis dicenda entis entia, quam entia; quia sunt dumtaxat partes, vel substantiales vel accidentales, totius compositi vel rei subsistentis, cuius proprium est esse. Unde esse proprie et vere non attribuitur nisi rei per se subsistenti ; et illud proprie dicitur esse, quod habet ipsum esse, quasi in suo esse subsistens 1. Secundo : Quomodo se habeat esse ad essentiam et ad subsistentiam sive rem subsistentem, quae dicitur suppositum vel hypostasis. — Io Subsistentia idem est quod res subsistens, quod est proprium hypostasis. Hypostasis autem vel supposi­ tum, quod in natura intellectuali vocatur persona, signifi­ catur ut totum habens naturam, sicut partem formalem et perfectivam sui ; et propter hoc in compositis ex materia et forma, natura non praedicatur de supposito ; non enim dicimus quod hic homo sit sua humanitas. 2° Esse autem pertinet et ad naturam sive essentiam, et ad subsistentiam sive hypostasim. Ad hypostasim quidem sive subsistentiam, sicut ad id quod habet esse; ad naturam autem vel essentiam, sicut ad id quo aliquid habet esse. Natura enim significatur per modum formae, quae dicitur ens ex eo, quod eâ aliquid est ; sicut albedine est aliquid album et humanitate est aliquid homo. 3° Esse pertinet ad ipsam constitutionem personae vel suppositi, et sic quantum ad hoc se habet in ratione termini ; et ideo unitas personae requirit unitatem ipsius esse com­ pleti et personalis. 4° Esse autem proprie est rei subsistentis ; nam forma quae non subsistit, dicitur esse solum, quia eâ aliquid est ; persona autem vel hypostasis significatur per modum subsi­ stentis ; natura autem significatur per modum formae, qua aliquid subsistit. 5° Esse est id, in quo fundatur unitas suppositi ; unde esse multiplex praeiudicat unitati. Hoc autem unum esse 1 Cfr. I. q. 45. a. 4. ; q. 90. a. 2. — III. q. 11. a. 5. ad 3. — IV. Metaph., lect. 1. — De Pot. q. 3. a. 1. ad 12. — Quodl. 9. a. 3. CAP. I. — SENSUS QUAESTIONIS 13 -111 «stantiale, quod est proprium suppositi, resultat ex his, ex quibus suppositi unitas integratur. Esse tamen non est de ratione suppositi *. Tertio : Substantiae compositae ex materia et forma, et substantiae quae sunt formae sine materia subsistentes. — i” In substantiis enim ex materia ac forma compositis tria invenimus, sc. : materiam, formam, et ipsum esse. Cuius quidem principium est forma; nam materia, ex hoc quod recepit formam, participat esse. Sic igitur esse consequitur formam. 2° Nec tamen forma est suum esse, cum sit eius princi­ pium. Et licet materia non pertingat ad esse nisi per formam, (oi ma tamen, in quantum est forma, non indiget materia ad suum esse; sed indiget materia, cum sit talis forma quae per se non subsistit. 3° Per hoc enim in compositis ex materia et forma, forma dicitur esse principium essendi, quia est complemen­ tum substantiae, cuius actus est ipsum esse; sicut diaphanum est aëri principium lucendi, quia facit eum proprium sub­ iectum luminis. 4° Unde in compositis ex materia et forma, nec forma potest dici ipsum quod est, nec etiam ipsum esse; forma tamen potest dici quo est, secundum quod est essendi princi­ pium. Ipsa autem tota substantia est ipsum quod est; et ipsum esse est quo substantia denominatur ens. 5° In substantiis autem intellectualibus ipsa forma est substantia subsistens ; ac perinde forma habet esse, et esse esi in huiusmodi forma ; ipsum autem esse est actus formae > i quo forma est. Ipsa namque essentia formae comparatur ad esse sicut potentia ad proprium actum. Et ita in formis per se subsistentibus invenitur et potentia et actus, in quan­ tum ipsum esse est actus formae subsistentis, quae non est ♦mum esse. Ac propter hoc in eis reperitur compositio ex sub­ stantia et esse, quae a quibusdam dicitur ex quod est et esse2. 1 III. q. 2. a. 2. ct. 3. ; et q. 17. a. 2. ; et q. 19. a. 1. ad 4. ; et l| 35. a. 1. — Quodl. 2. a. 3. et 4. — Quodl. 9. a. 3. 8 II. C. Gent. cap. 54. — De Anima, a. 6. — Quodl. 2. a. 4. >4 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Quarto : Essentia vel natura, subsistentia vel suppositum, et actus essendi vel esse. — i° Tam in substantiis ex materia et forma compositis, quam in substantiis spiritualibus quae ex materia et forma non componuntur, sed sunt simplices formae subsistentes, suppositum non est omnino idem quod ipsa natura. In compositis quidem ex materia et forma propter duo, videlicet : a) Quia determinativa et individuantia essentialium principiorum sunt praeter rationem speciei ; b) quia non sunt suum esse. In substantiis vero immaterialibus creatis, in quibus ipsa natura speciei non individuatur per materiam, sed per seipsam ex hoc quod talis forma non est nata recipi in aliqua materia, propter hoc dumtaxat unum, nempe : Quia ipsum esse angeli est praeter eius essentiam vel naturam. Exinde alia quaedam consequenter ei accidunt, quae omnino pertinent ad supposi­ tum, non autem ad naturam. Quapropter suppositum et natura non sunt omnino idem in quibuscumque res subsi­ stens non est suum esse. 2° Ipsum autem esse in creatis non est de ratione suppo­ siti, sicut non est de ratione naturae ; attamen esse et alia quaedam ad suppositum pertinent et attribuuntur supposito, et non naturae. Propter quod suppositum in creatis non est omnino idem cum natura, etiamsi natura per seipsam individuetur. Et sic in creaturis essentia realiter differt a supposito T III Essentia et suppositum aliter se habent ad esse in Divinis et aliter in creatis. Primo : Quomodo essentia et suppositum se habeant ad esse in Divinis. — In Divinis namque, in communicatione qua divina essentia vel natura communiçatur : i° Quia ipsa est per se subsistens, non requiritur aliquid materiale, per quod subsistentiam recipiat ; unde non recipitur in aliquo quasi 1 I. Sent. dist. 5. q. 1. a. 1. — Quodl. 2. a. 4. — III. q. 4. a. 2. et 3. ; et q. 17. a. 2. CAP. I. — SENSUS QUAESTIONIS 15 in materia, ut sic genitus aut procedens ab alio ex materia rt forma inveniatur compositus. 2o Et quia iterum ipsa essentia est suum esse, non accipit esse per supposita in quibus est. Unde per unum et idem esse vst in communicante et in eo cui communicatur ; et sic manet eadem secundum numerum in utroque. 3° Et quia persona divina est idem cum natura, in < isonae, v. g. hic homo Socrates; atque agitur de distinc­ tione, et quidem reali, inter duo quae dicuntur et sunt diversa, videlicet : a) actus essendi ; b) et subiectum cui < < invenit actus ille. Secundo : Compositio ex esse et quod est, est compositio duorum principiorum suppositi, quorum essentia est potentia ut esse est actus. — Quod ita perspicue declarat D. Thomas I q. 50. a. 2. ad 3. : « Licet in angelo non sit compositio (ormae et materiae, est tamen in eo actus et potentia. Quod quidem manifestum potest esse ex consideratione rerum materialium, in quibus invenitur duplex compositio. Prima quidem formae et materiae, ex quibus constituitur natura .diqiia. Natura autem sic composita non est suum esse, sed rw est actus eius. Unde ipsa natura comparatur ad suum rsv sicut potentia ad actum. Subtracta ergo materia, et posito quod ipsa forma subsistat non in materia, adhuc K iuanet comparatio formae ad ipsum esse, ut potentiae ad lu tum. Et talis compositio intelligenda est in angelis. Et lior est, quod a quibusdam dicitur, quod angelus est compo­ situs ex quo est et quod est, vel ex esse et quod est, ut Boetius di. it. Nam quod est, est ipsa forma subsistens ; ipsum autem MSt' est quo substantia est ; sicut cursus est quo currens Hirrit. Sed in Deo non est aliud esse et quod est, ut supra ostensum est q. 3. a. 4. Unde solus Deus est actus purus. » I 1 imo : Compositio ex esse et quod est, est compositio duorum ad unum constituendum in linea entis subsistentis. Quod D. Thomas expresse docet De Pot. q. 7. a. 4. : « In qu.ilibef autem creatura invenitur differentia habentis et habiti. In creaturis namque compositis invenitur duplex 20 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST differentia : quia ipsum suppositum sive individuum habet naturam speciei, sicut homo humanitatem ; et habet ulterius esse; homo enim nec est humanitas nec est suum esse ; unde homini potest inesse aliquod accidens, non autem ipsi humanitati vel eius esse. In substantiis vero simplicibus est una tantum differentia, sc. essentiae et esse. In angelis enim quodlibet suppositum est sua natura... ; non est autem suum esse ; unde ipsa quidditas est in suo esse subsistens. Unde in huiusmodi substantiis potest inveniri aliquod acci­ dens intelligibile, non autem materiale. In Deo autem nulla est differentia habentis et habiti, vel participantis et parti­ cipati ; immo, ipse est sua natura et suum esse, et ideo nihil alienum vel accidentale potest ei inesse. » Agitur itaque in hac controversia, utrum haec duo extrema : a) esse, b) et habens esse, coniungantur per se ut actus et potentia realis in linea entis, et ideo ut propria perfectio et id cuius est perfectio seu complementum. Ex hoc autem, quod coni un­ guntur per se ut potentia subiectiva et actus, ut perfectibile et proprium perficiens, sequitur ulterius, quod distinguuntur realiter. Ac planum est quod, si distinguatur realiter actus essendi a supposito vel subiecto quod habet esse et cui con­ venit immediate essendi actus, eo ipso et a fortiori oportet quod esse realiter distinguatur ab essentia vel natura, quae se habet sicut pars formalis et perfectiva suppositi, et cui non convenit actus essendi nisi mediante supposito. Atque ex esse et habente esse constituitur existons ’. Quarto : Compositio ex esse et quod est, est compositio ex substantia et eo quod adhaeret substantiae tamquam com­ plementum. — a) II. C. Gent. cap. 53. : « In quocumque enim inveniuntur aliqua duo, quorum unum est complementum alterius, proportio unius ad alterum est sicut proportio 1 III. q. 2. a. 2. ; q. 17. a. 2. — Quodl. 9. a. 3. — Vide infra lib. 2. cap. 6. — Ad rem Cardinalis Gonzalez ; « De la esencia y de la existencia unidas, resulta un existente, se constituye una cosa exi­ stente, la cual por lo mismo deja de ser posible. » (Estudios sobre la filosofía de Santo Tomas, torn. 1. lib. 2. cap. 7.) CAP. I. — SENSUS QUAESTIONIS 21 potentiae ad actum ; nihil enim completur nisi per proprium it< tum. In substantia autem intellectuali creata inveniuntur ilit'i, sc. : substantia ipsa et esse eius, quod non est ipsa Substantia, ut ostensum est cap. 52. ; ipsum autem esse est < implementum substantiae existentis ; unumquodque enim lictu est per hoc quod esse habet. Relinquitur igitur, quod in qualibet praedictarum substantiarum sit compositio actus et potentiae. » — 6) I. q. 75. a. 5. ad 4. : « Omne participatum comparatur ad participans ut actus eius. Quaecumque autem forma creata per se subsistens ponatur, oportet quod parti(ipet esse; quia etiam ipsa vita vel quidquid sic diceretur, participat ipsum esse, ut dicit Dionysius1. Esse autem participatum finitur ad capacitatem participantis. Unde solus l)<• Div. Nominib. cap. 5. lect. 2. 22 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST in multis aliis differunt, ut D. Thomas declarat II. C. Gent. cap- 54- et natura angelorum cap. 6. 2° Ex compositione vero subiecti et accidentis ; nam compositio ex substantia et esse non est compositio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae, sicut album componitur ex eo quod est album et ex albedine ; unde esse non est pars essentiae, sed participatur sicut ali­ quid non existens de essentia rei. Praeterea, ex compositione substantiae et esse non resultat tertia natura, sed substantia completa in linea entis et participans esse et sub esse suo stans. Attamen esse substantiae non est in genere accidentis, cum sit actus essentiae substantialis 1. i De Pol. q. 5. a. 4. ad 3. — Quodl. 3. a. 20. — Quodl. 2. a. 3. — De Veril. q. 16. a. 1. ad 16. — II. C. Gent. cap. 53. et cap. 54. Et alibi. CAPUT SECUNDUM Aperta D. Thomae mens atque sententia circa realem esse et essentiae in omnibus rebus creatis distinctionem. Juxta D. Thomae doctrinam, cum dicitur : In rebus creatis differt essentia rei et esse eius, sive : Diversum est esse et id quod est, agitur non de diversitate tantummodo secun­ dum intentiones, sed de diversitate quoque secundum entitatem. Unde differunt et sunt diversa, non solum distin­ ctione rationis, verum etiam reali esse et essentiae composi­ tione. Quod quidem iam ex supra dictis facile colligi potest atque ex subsequentibus testimoniis aperte liquet. Testimonium primum. — I. Sent. dist. 19. q. 2. a. 2. : « Sicut autem motus est actus ipsius mobilis in quantum mobile est, ita esse est actus existentis in quantum ens est. Unde, quacumque mensura mensuretur esse alicuius rei, ipsi rei existenti respondet nunc ipsius durationis quasi mensura. Unde per nunc aevi mensuratur ipsum existens, cuius men­ sura est aevum ; et per nunc aeternitatis mensuratur illud ens, cuius esse mensurat aeternitas. Unde sicut se habet quilibet actus ad id cuius est actus, ita se habet quaelibet duratio ad suum nunc. Actus autem ille qui mensuratur 1 empore, differt ab eo, cuius est actus, secundum rem, quia mobile non est motus ; et secundum rationem successionis, quia mobile non habet substantiam de numero successivoiiim, sed permanentium... Actus autem qui mensuratur aevo, sc. ipsum esse aeviterni, differt ab eo, cuius est actus, re quidem, sed non secundum rationem successionis, quia 24 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QL’OD EST utrumque sine successione est. Et sic etiam intelligenda differentia aevi ad nunc eius. Esse autem quod mensuratur aeternitate, est idem re cum eo cuius est actus, sed differt tantum ratione; et ideo aeternitas et nunc aeternitatis non differunt re, sed ratione tantum, in quantum sc. ipsa aeter­ nitas respicit ipsum divinum esse, et nunc aeternitatis quidditatem ipsius rei, quae secundum rem non est aliud quam suum esse, sed ratione tantum. » Testimonium secundum. — In lib. Boëtii, De Hcbdom. cap. 2. ubi ex professo Angelicus Doctor declarat illa verba : Diversum est esse et id quod est, sic eloquitur : « Est ergo primo considerandum, quod sicut esse et quod est differunt in simplicibus secundum intentiones, ita in compositis diffe­ runt realiter : quod quidem manifestum est ex praemissis. Dictum est enim supra, quod ipsum esse nec participat ali­ quid ut eius ratio constituatur ex multis, nec habet aliquid extraneum admixtum ut sit in eo compositio accidentis ; et ideo ipsum esse non est compositum. Res ergo composita non est suum esse ; et ideo dicit Boetius, quod in omni composito aliud est esse et aliud ipsum compositum quod est participans esse. Si ergo inveniantur aliquae formae non in materia, unaquaeque earum est quidem simplex quantum ad hoc quod caret materia, et per consequens quantitate, quae est dispositio materiae ; quia tamen quaelibet forma est determinativa ipsius esse, nulla earum est ipsum esse, sed est habens esse. Et sic nulla earum erit vere simplex. Id autem erit solum vere simplex, quod non participat esse, non quidem inhaerens, sed subsistens. Hoc autem non potest esse nisi unum ; quia, si ipsum nihil aliud habet admixtum praeter id quod est esse, impossibile est id, quod est ipsum esse, multiplicari per aliquid diversificans ; et quia nihil aliud praeter se habet admixtum, consequens est quod nullius accidentis sit susceptivum. Hoc autem simplex unum et sublime est ipse Deus. » Testimonium tertium. — De Verit. q. 27. a. 1. ad 8. : « Omne quod est in genere substantiae, est compositum CAP. H. D. THOMAE SENTENTIA ET ARGUMENTA 25 roali compositione ; eo quod id quod est in praedicamento •obstantiae, est in suo esse subsistens ; et oportet quod esse suum sit aliud quam ipsum ; alias non posset differre secundum esse ab illis cum quibus convenit in ratione suae quidditatis... Et ideo, omne quod est directe in praedicamento substantiae, est compositum saltem ex esse < t quod est. » Testimonium quartum. — De Anima a. 17. ad 10. : « Sicut enim substantiae separatae alterius modi esse habent quam • obstantiae materiales, ita Deus alterius modi esse habet quam omnes substantiae separatae. In rebus enim materialibus tria est considerare, quorum nullum est aliud, sc. : Io individuum; 20 naturam speciei; 3" et esse. Non enim possumus dicere, quod hic homo sit Hua humanitas, quia humanitas consistit tantum in speciei principiis ; sed hic homo supra principia speciei addit prinripia individúantia, secundum quod natura speciei in hac materia recipitur et individuatur. Similiter etiam nec huma­ nitas est ipsum esse hominis. In substantiis autem separatis, quia immateriales sunt, natura speciei non recipitur in aliqua materia individuante, led est ipsa natura per se subsistens. Unde non est in eis aliud habens quidditatem, et aliud quidditas ipsa; sed tamen aliud est in eis esse et aliud quidditas. Deus autem est ipsum suum esse subsistens. » Testimonium quintum. — De Anhelor. natura, cap. 7. : U tum enim necesse sit primum principium simplicissimum rssc, necesse est quod non hoc modo esse ponatur quasi esse participans, sed quasi ipsum esse existons. Quia vero esse •■iil'sistens non potest esse nisi unum, necesse est omnia alia, quae sub ipso sunt, sic esse quasi esse participantia. Oportet igitur communem quandam resolutionem in omni■uh huiusmodi fieri, secundum quod unumquodque eorum Intellectu resolvitur : i° in id quod est; 20 et in ipsum esse. Oportet igitur supra modum fiendi, quo aliquid fit forma ■na feriae adveniente, praeintelligere aliam rerum originem, 2Ô LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST secundum quod esse attribuitur toti universitati rerum a Primo Ente, quod est suum esse. » Testimonium sextum. — a) De Pot. q. 3. a. 1. ad 17. « Dicendum, quod Deus, simul dans esse, producit id quod esse recipit ; et sic non oportet quod agat ex aliquo prae­ existenti. » i) Et ibid. a. 5. ad 2. : « Ex hoc ipso, quod quidditati esse attribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur ; quia antequam esse habeat, nihil est, nisi forte in intellectu creantis, ubi non est creatura, sed creatrix essentia. » Testimonium septimum. — a) De Veril. q. 21. a. 5. ad 5. : « d) Creatura non solum est a Deo secundum essentiam suam, sed secundum esse suum, in quo praecipue consistit ratio bonitatis substantialis ». Et ad 1. : « Ipsa bonitas quae attenditur secundum esse substantiale, non est ipsa essentia rei, sed esse participatum. » ¿>) I. q. 6. a. 3. ad 2. : « Licet unumquodque sit bonum in quantum habet esse, tamen essentia rei creatae non est ipsum esse. Et ideo non sequitur, quod res creata sit bona per suam essentiam. » « Bonitas rei creatae non est ipsa eius essentia, sed aliquid superad­ ditum, vel ipsum esse eius, vel aliqua perfectio superaddita, vel ordo ad finem. » Ibid. ad. 3. Testimonium octavum. — Quoniam nulla fere est pagina in operibus D. Thomae, ubi non occurrat legendum quod in creatis aliud est esse et aliud essentia; et quotiescumque Angelicus Doctor ita loquitur, affirmat compositionem duorum seu plurium ad unum constituendum in ratione entis subsistentis, a) I. C. Gent. cap. 22. : « Omne quod non potest esse nisi concurrentibus pluribus, est compositum. Sed nulla res, in qua est aliud essentia et aliud esse, potest esse nisi concurrentibus pluribus, sc. essentia et esse. Ergo omnis res, in qua est aliud essentia et aliud esse, est composita. Deus autem non est compositus. Ipsum igitur esse Dei est sua essentia. » b} II. C. Gent. cap. 53. : « ... In substantia autem intellectuali creata inveniuntur duo, sc. substantia ipsa CAP. II. — r>. THOMAE SENTENTIA ET ARGUMENTA 1~¡ ct esse eius quod non est ipsa substantia, ut ostensum est tap. 52. ; ipsum autem esse est complementum substantiae e sistentis... Relinquitur ergo, quod in qualibet praedictarum Hiibstantiarum sit compositio actus et potentiae. » Testimonium nonum. — Denique tandem argumenta ip -a, quibus D. Thomas demonstrative ostendit quod in Deo ,OHse et essentia sunt idem et quod in omnibus differt essentia ici et esse eius, aperte testantur realem compositionem substantiae et esse in cunctis rebus quae sub primo ente sunt. Etenim si Deus est suum esse, si quidem impossibile est quod in Deo sit aliud esse et aliud essentia vel natura cius, eo ipso quod identitas esse et essentiae pertinet ad rationem primi motoris immobilis, primae causae efficientis non habentis causam, primi necessarii, et primi entis, et primi gubernantis per intelligentiam : exinde oportet deducere ne inferre quod identitas esse et essentiae nullo modo potest pertinere ad omnia alia praeter Deum. Aliter oporteret attribuere etiam creaturis quinque illa praedicata, quae soli I )co competunt et quae constituunt terminos illarum quinque viarum, quibus Deum esse demonstrative probatur atque evidenter concluditur. Quapropter argumenta quibus D. Thomas I. q. 3. a. 4. < t /. C. Gent. cap. 22. ostendit in Deo identificar! esse et essentiam, reducuntur, tamquam ad suam radicem, ad quinque attributa sub quorum ratione demonstratur Dei pxistentia ac Deum per creaturas cognoscimus. Demonstrare enim Deum esse, est demonstrare quod in Deo non est aliud essentia et aliud actus essendi, sed unum ac omnino idem. Unde et argumenta quibus D. Thomas II. C. Gem. cap. 52. et De Ente et Essentia cap. 5. ostendit in omnibus aliis praeter I »< um differre esse et essentiam, sive esse et id quod est, faci­ lius capientur ac intimius penetrabuntur, si cum argumentis, quibus identitas esse et essentiae in Deo manifestatur, nltenta mente conferantur. Haec autem argumenta in subsequentibus capitulis a in'bis, Divo Thoma semper praeeunte, exponenda ac declahinda, quibus Angelicus Doctor ostendit diversitatem inter 28 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST esse et id quod esi in omnibus rebus creatis, etiam in sub­ stantiis intellectualibus quae angeli denominantur, sunt numero undecim, quorum septem prima ex II. C. Geni. cap. 52. ac quatuor postrema ex cap. 5. De Ente et Essentia ad litteram depromuntur. Atque omnia veniunt finaliter reducenda ad primum, videlicet : Esse subsistens non potest esse nisi unum; Esse subsistens est ipsa Dei substantia vel natura, ac proinde omnibus aliis incommunicabile. In creaturis itaque esse est inhaerens ; adhaeret substantiae vel naturae ; indiget subiecto sub ipso esse stante ; diversum proinde est esse et id quod est. T'êXS'V CAPUT TERTIUM Argumentum primum. — In rebus creatis non est idem esse et quod est, quoniam aliter omnia essent unum. Argumentum D. Thomae. — « Invenitur enim in eis (m substantiis immaterialibus) aliqua compositio, ex eo quod non est idem in eis esse et quod est. Si enim esse est >.obsistens, nihil praeter ipsum esse ei adiungitur ; quia etiam in eis, quorum esse non est subsistens, quod inest «sistenti praeter esse eius, est quidem existenti unitum, non autem est unum cum esse eius nisi per accidens, in quantum est unum subiectum habens esse, et id quod est praeter esse; sicut patet, quod Socrati praeter suum esse substantiale inest album, quod quidem diversum est ab eius esse substantiali ; non enim est idem esse Socratem et esse album, nisi per accidens. Si igitur non sit nisi esse in aliqua substantia, non remanebit aliquis modus in quo possit ei uniri illud quod est praeter esse. Esse autem, in quantum est esse, non potest esse diver­ sum ; potest autem diversifican per aliquid quod est praeter fljsr, sicut esse lapidis est aliud ab esse hominis. Illud igitur, quod est subsistens, non potest esse nisi unum tantum. Ostensum est autem (lib. I. cap. 22. et 42.) quod Deus est si 11 un esse subsistens. Nihil igitur aliud praeter ipsum potest * M»( suum esse. Oportet igitur in omni substantia, quae est planter Ipsum, aliud esse ipsam substantiam et aliud eiii esse. » Argumentum in forma. — Primum quidem hoc argumen■11111 sii breviter potest poni : 3o LIB. 1. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Illud, cuius esse non distinguitur realiter ab ipsius essentia substantiali, esi suum esse subsistens. Illud autem, quod est situm esse subsistens, non potest esse nisi unum tantum. Si ergo in rebus, quae sunt praeter Deum, est idem esse et quod est, omnia sunt unum. Argumenti explanatio. — Primo : Illud, cuius esse non distinguitur realiter ab ipsius essentia substantiali, est suum esse subsistens. i° Quoniam ideo Deus dicitur esse non solum sua essentia, sed etiam suum esse, quia impossibile est quod in Deo sit aliud esse et aliud eius essentia. Unde ex identitate essentiae et esse in Deo, divinum esse dicitur stans, subsistens. 2° Quoniam esse quod realiter identificatur cum ipsa substantia, cuius est actus, est esse cui competit per se esse sine subiecto ; nam substantia est quidditas cui competit esse non in alio, ac significat essentiam cui competit per se esse. Unde si esse, actus substantiae, est ipsamet substan­ tialis essentia sive natura, eo ipso subsistens est. Subsistere enim est substantiam esse ; et esse substantiae est subsistere, sicut esse accidentis alteri inesse. Quapropter substantia dicitur ens simpliciter, quia in suo esse subsistit, ac proprium actum essendi sustentat. 3° Quoniam si sunt idem esse et id quod est, idem sunt esse et habens esse ; idem hypostasis sive suppositum et actus essendi ; ac proinde idem sunt esse et id quod subsistit sub suo esse proprio. Unde ipsum esse est subsistens. Itaque propositio haec patet fere ex terminis ipsis. Nam in quo non differat ac realiter distinguatur esse et quod est, existentia et natura substantiae, ipsum esse sive actus essendi non est complementum substantiae, non advenit naturae, non adhaeret substantiae, non recipitur in essentia ; sed est ipsa substantia vel natura stans, ipsa essentia per essentiam ens, id est existens h 1 I. q. 3. a. 4. ; q. 44. a. 1. : q. 61. a. 1. — De Pot. q. 7. a. 2. — Z. C. Gent. cap. 21. et cap. 22. — II. C. Gent. cap. 53. CAP. HI. ARGUMENTUM PRIMUM 3l Secundo : Illud autem quod est suum esse subsistens, non potest esse nisi unum tantum. i° Hoc in primis demonstratur per omnia ac singula argumenta, quibus I. q. ii. a. 3. et 4. et I. C. Gent. cap. 42. <4 Compend. Theol. cap. 14. demonstrative probatur a I ». Thoma, quod Deus est unus et maxime unus atque unicus. I.x eo namque quod Deus est suum esse subsistens, inde impossibile est esse nisi unum solum Deum. Unde De Malo q. 16. a. 3. : « Deus enim per suam essentiam est ipsum esse subsistens, nec est possibile esse duo huiusmodi ; sicut nec possibile foret esse duas ideas hominis separatas aut duas albedines per se substantes. » 20 Quia in illo, cuius esse est subsistens, non est adinvenire nisi ista duo : a) esse ; b) subsistentiam. Atque ex utro­ que capite necessaria consecutione infertur esse subsistens non posse esse nisi unum tantum. Ex parte quidem subsi­ stentiae : nam proprium est subsistentiae complere naturam, idque ita, ut natura seipsam plene possideat et non modo non indigeat alteri communicari ut existât, verum etiam reddatur praeterea alteri incommunicabilis. Ex parte vero ipsius esse : etenim esse subsistens per id ipsum est subsistens, per quod est esse; alioquin iam non esset esse subsistens, sed esse inhaerens; iam non esset ipsamet substantia rei existentis, sed quid adhaerens substantiae tamquam subiecto essendi, atque perinde in substantia receptum velut actus in propria sua potentia. 30 Quia si ponerentur duo esse subsistentia, non esset assignare per quid alterum ab altero distingueretur, cum 111 utroque nihil aliud esset nisi esse et subsistentia. Sicut ergo i color aut albedo esset subsistens, non posset esse nisi unus color aut una albedo subsistens, ita pariter esse subsi­ stens non potest esse nisi unum, et solummodo unum. 40 Quia esse, in quantum esse, non potest esse diversum. Etenim esse : a) est actualitas omnium actuum ; et propter hoc b) est perfectio omnium perfectionum; et propter hoc c) est actus ultimus qui participabilis est ab omnibus ; et ¡íleo d) ipsum autem nihil participat. Unde si esse ponatur subsistens, non remanet aliquis 32 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST modus distinguendi vel diversificandi illud. Nam quia esse est, nihil participat nec participare potest ; et quia subsistens est, a nulla alia re participatur nec potest participari. Quia esse est, nihil recipit nihilque ut actus potest ei addi ; et quia subsistens est, in nullo alio recipitur nihilque ut potentia potest ei adiungi. Unde illud quod est suum esse subsistens, non potest esse nisi unum tantum. Tertio : Si ergo in rebus, quae sunt praeter Deum, est idem esse et quod est, omnia sunt unum, omnia Deus. — Nam tunc esse erit de conceptu omnis substantiae, erit ipsamet natura vel substantia omnium rerum. Et cum de ratione divinae substantiae sit esse et esse subsistens quod identificatur cum ipsa substantiali essentia divina, idcirco si esse pertinet etiam ad essentiam vel quidditatem substantiae aliarum rerum, et in rebus cunctis realiter identificantur esse et id quod est, omnia sunt unum esse subsistens, et non daretur in universo mundo nisi una sola substantia, sicut non datur nec dari potest nisi Unum Esse Subsistens. CAPUT QUARTUM Argumentum secundum. — In omnibus rebus creatis non est idem esse et id quod est ; aliter natura entitatis non inveniretur in quibusdam rebus magis nobilis, et in quibusdam minus. Argumentum D. Thomae. — « Amplius : Natura com­ munis, si separata intelligatur, non potest esse nisi una, quamvis habentes naturam illam plures possent inveniri : si enim natura animalis per se separata subsisteret, non haberet ea quae sunt hominis vel quae sunt bovis ; iam enim non esset animal tantum, sed homo vel bos. Remotis autem differentiis constitutivis specierum, rema­ neret natura generis indivisa ; quia eaedem differentiae, quae sunt constitutivae specierum, sunt divisivae generis. Sic igitur, si hoc ipsum quod est esse, sit commune sicut genus, esse separatum per se subsistens non potest esse nisi unum. Si vero non dividatur differentiis sicut genus, sed per hoc quod est huius vel illius esse, iam hoc magis est verum quod non potest esse per se existens nisi unum. Relinquitur ergo quod, cum Deus sit esse subsistens, nihil aliud praeter Ipsum est suum esse. » Argumentum in forma. — Istud autem secundum argu­ mentum sic potest convenienter declarari : Esse sive natura entitatis invenitur in omnibus rebus quae sunt. Sed si ipsarum rerum naturae sunt hoc ipsum esse quod habent, natura entitatis non inveniri potest in quibusdam rebus magis nobilis, et in quibusdam minus. DE VERITATE FUNDAMENTALI. 3 34 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Ergo si in rebzis creatis non differt esse el quod est, omnia sunt unius naturae, omnia eiusdem perjectionis, omnia unum, omnia Deus, cuius natura est esse subsistens. Argumenti explanatio. — Primo : Esse sive natura entitatis invenitur in omnibus rebus quae sunt. Huiusce propositionis veritas aperte liquet, alioquin res quae sunt, non essent. Esse namque de omnibus, quae sunt praedicatur ; esse, actum quendam nominat ; non enim dicitur esse aliquid ex hoc quod est in potentia, sed ex hoc quod est in actu ; et de omni quod est, affirmatur. Hoc autem quod est esse, communiter invenitur in omnibus quantumcumque diversis ; est in quo omnia conveniunt ; est ipsum esse quo substantia denominatur ens. Nihil dicitur ens nisi per ordinem ad esse, quia ens est illud quod habet vel potest habere esse. Omnia prorsus, quantumvis contraria ac diversa, quae sunt in mundo, inveniuntur communicare in aliquo uno: Io vel in natura speciei ; 2° vel in natura generis ; 30 vel saltem in ratione essendi. Hoc igitur quod est esse, communiter invenitur in omnibus rebus quantumcumque diversis. Et sicut hic homo participat humanam naturam, ita quodcumque ens creatum participat, ut ita dixerim, naturam essendi; quia solus Deus est suum esse. Aliunde est etiam manifestum, cpiod diversae rerum species gradatim naturam entis possident. Alio autem modo participatur natura generis et natura speciei ab individuis, et alio modo natura entis; quoniam natura generis participatur a specie, et natura speciei ab individuis quasi aliquid existens de substantia vel essentia participantis ; id enim est de substantia rei quod cadit in eius definitione. Sed ens non ponitur in definitione creaturae ; quia nec est genus nec differentia. Unde participatur sicut aliquid non existens de essentia rei. Unde esse, ratione cuius omnis natura creata participat naturam essendi, quoniam est praeter essentiam rei, dicitur accidens; non quidem praedicamentale, sed praedicabile, quia esse nec est genus, nec est differentia, nec est species, nec natura alicuius rei creatae. CAP. IV. ARGUMENTUM SECUNDUM 35 Atque, ut profunde observat D. Thomas, in participa­ tionibus et participantibus, sive participatum sit de sub­ stantia participantis vel non sit, exstant quaedam regulae vel principia philosophica, quae lucem afferre valent in hac perdifficili atque ardua quaestione. Quorum : ium Quandocumque autem aliquid praedicatur de altero per participationem, oportet ibi aliquid esse praeter id quod participatur. 2um Omne participans comparatur ad participatum, ut potentia ad actum ; et omne participatum ad participans, ut actus ad potentiam. 3um Aliter est in participationibus et in participantibus. Participationes enim quanto sunt simpliciores, tanto nobi­ liores : sicut esse est nobilius quam vivere, et vivere quam intelligere, ut fiat comparatio inter esse et vivere, separato per intellectum esse a vivere. In participantibus autem, quanto aliquid magis est compositum, non dico composi­ tione materiali sed per receptionem plurium participationum, tanto est nobilius, quia tanto in pluribus Deo assimilatur ; et huiusmodi assimilatio esse non potest nisi per aliqua a I >eo accepta. 4utn Inde in participantibus vivens est perfectius quam ens tantum, et intelligens quam vivens tantum ; quia vivens etiam est ens, et intelligens est quoque ens et vivens. In participationibus vero esse est nobilius quam vivere et vivere quam intelligere; quoniam intelligere participat vivere, et vivere participat esse, et esse, quod ab omnibus participatur, nihil participat. Quapropter, ut iam supra fuit insinuatum : 5um Esse comparatur ad vitam et ad sapientiam et ad omnes formas atque rerum perfectiones tamquam actus. Esse namque significat quid completum et simplex, utpote actualitas omnium formarum et omnium participationum. Iit inde : 6um Quanto aliquod participans recipit plures participa­ tiones, tanto perfectius participat naturam essendi, atque in tanto sublimiori gradu possidet naturam entis. 7um In Deo est plenitudo omnium perfectionum, et nihil participat, et est extra omne genus et speciem ; quia natura 36 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Dei est Esse. Ex quo habetur verus sensus illius axiomatis : Solus Deus est ens per essentiam, alia vero praeter Deum sunt entia per participationem. Quia sc. solus Deus est suum esse ac in solo Deo essentia est esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius, et in qualibet creatura est aliud ipsa creatura quae habet esse, et ipsum esse eius h Secundo : Sed si reruin creatarum naturae sunt hoc ipsum esse quod habent, natura entitatis non inveniri potest in quibusdam rebus magis nobilis, et in quibusdam minus. Io Quia si in rebus creatis non differt realiter esse et id quod esi, suppositum et actus essendi, esse creaturarum est esse subsistens. Nulla autem de perfectionibus essendi potest deesse rei vel naturae quae est ipsum esse subsistens 1 2. 2° Quia si hoc ipsum quod est esse, identificatur cum ipsa creaturarum essentia, natura entitatis inveniretur in omnibus rebus in sui summo, eo quod rerum omnium natura est ipsum esse. Unde nec dari possunt gradus in essendo perfectius et minus perfecte, cum hoc contingat propter diversam participationem ipsius esse ; et ubi essentia et esse sunt unum et idem, nec datur participans esse nec esse participatum. 3° Quia res distinguerentur ad invicem : d) vel propter hoc quod esse habent ; b) vel propter hoc quod habent diversas naturas quibus acquiritur esse diversimode. Non quidem propter primum ; nam in esse omnia conveniunt ; et huiusmodi esse, utpote subsistens, esset unum numero. Non vero propter secundum ; quia non relinquitur diversus modus acquirendi esse, ubi non reperitur naturarum diversitas, vel specifica vel saltem numérica ; et huiusmodi diversitas de medio tollitur per hoc quod identificatur esse et natura in omnibus rebus. 4° Quia nihil per se subsistens, quod sit ipsum esse, 1 I. q. 44. a. i. ; q. 45. a. 5. ; q. 61. a. 1. — De Verit. q. 20. a. 2. — De div. nominib. cap. 5. lect. 1. — Quodl. 2. a. 3. — In lib. Boetii cap. 2. 2 I. q. 4. a. 2. CAP. IV. — ARGUMENTUM SECUNDUM 3j poterit esse nisi unum solum ; sicut nec aliqua forma, si «•parata consideretur, potest esse nisi una. Inde est enim quod ea, quae sunt diversa numero, sunt unum specie ; quia natura speciei, secundum se considerata, est una. Sicut igitur est una secundum considerationem, dum per se consi­ deratur, ita esset una secundum esse, si per se subsisteret et < xisteret. Eademque ratio est de genere per comparationem ad species, quousque perveniatur ad ipsum esse, quod est communissimum. Ipsum igitur esse, per se subsistens, est unum tantum b Tertio : Ergo si in rebus creatis non differt esse et quod est, omnia sunt unius numero naturae ; omnia unum ; omnia Deus, cuius natura est Esse. — Etenim natura entitatis, omnibus rebus quae sunt, communis, non esset nisi una numero in omnibus existentibus : a) propter hoc quod esse nequit dividi differentiis, sicut genus ; b) et propter hoc quod esse non esset participatum iuxta diversam capacitatem participantium. Subsistens namque actus est solummodo onus, sicut nec aliquod abstractum subsistens non potest esse nisi unum. Atque ita nec substantia unius rei distingue­ retur a substantia alterius rei, nec ab ipsa Dei substantia, de cuius conceptu et ratione est Esse. 1 De natura angelar, cap. 6. et cap. 12. CAPUT QUINTUM Argumentum tertium. — In omnibus rebus creatis non est idem esse et quod est; aliter omne quod est esset secundum essentiam infinitum. Argumentum D. Thomae. — « Adhuc : Impossibile est quod sit duplex esse omnino infinitum. Esse enim quod omnino est infinitum, omnem perfectionem essendi compre­ hendit ; et sic, si duobus talis adesset infinitas, non inveni­ retur quo unum ab altero differret. Esse autem subsistens oportet esse infinitum, quia non terminatur aliquo recipiente. Impossibile est igitur esse aliquod esse per se subsistens praeter Primum. » Argumentum in forma. — Hoc tertium argumentum, iam ex sua forma satis planum, sic dilucidatur : Impossibile est quod sit duplex esse omnino infinitum. Sed omne illud, in quo est idem esse et quod est, oportet ut sit omnino secundum suam essentiam infinitum. Aut ergo in omnibus rebus creatis differt esse rei et eius essentia, aut omne quod est erit simpliciter infinitum. Argumenti explanatio. — Primo : Impossibile est quod sit duplex esse omnino infinitum. — Io Quia omnino infinitum omnem perfectionem essendi comprehendit ; ac inter duas essentias vel naturas, quarum utraque comprehendat omnem essendi perfectionem, non est adinvenire quo una ab altera differat *. 1 I. q. 4. a. 2. ; q. 11. a. 3. CAP. V. — ARGUMENTUM TERTIUM 3() 2° Quia esse omnino infinitum est bonum per essentiam, sicut per essentiam est ens ; solus autem Deus est per essenI iain suam bonus et summum bonum x. 3° Quia nihil praeter Deum potest esse infinitum simpli­ citer ; et Deus est unus 1 2. Secundo : Sed omne illud, in quo est idem esse et quod est, oportet ut sit omnino secundum suam essentiam infinitum. Io Quia inde manifestatur ipsum Deum esse infinitum simpliciter secundum suam essentiam, ex hoc sc. quod in Deo non est aliud esse et aliud essentia eius. 2° Quia in illo in quo est idem esse et quod est, essentia cius est suum esse subsistens. Esse autem subsistens habet rationem omnino infiniti atque omnimode perfecti. 3° Quia in illo cuius substantia realiter non distinguitur ab actu essendi, actus ipse essendi nec est in essentia per modum recepti in suo proprio recipiente, nec adhaeret substantiae tamquam complementum eiusdem, nec inest supposito veluti actualitas subiecti existentis ; sed est actus essendi per se stans, in nulla potentia rerum receptus, ac per nullam alicuius subiecti capacitatem terminatus, absque limite suae entitatis, sine fine suae perfectionis. 4° Quia esse subsistens est Actus Purus, cui nulla permis­ cetur potentia ; ac perinde infinitus in sua actualitate. 5° Quia esse est illud quod est maxime formale omnium ; ac ubi non ponitur realis compositio esse et essentiae, essentia non est potentia essendi receptiva ipsius esse, cum ipsa sit suum esse. Unde relinquitur Esse in omni sua simplicitate et actualitate atque immensitate3. Tertio : Aut ergo in omnibus rebus creatis differt esse rei et essentia eius, aut omne quod est erit simpliciter infinitum. Quapropter admittere necesse est in omni creatura aliquid 1 I. q. 6. a. 2. et 3. 2 I. q. 7. a. i. ; q. 11. a. 3. et 4. 3 I. q. 7. a. 1. — I. C. Gent. cap. 43. 40 LIB. 1. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST reale ac positivum praeter actum essendi, nempe : ipsam naturam vel substantiam, quae se habeat ad esse eius sicut materia ad formam, sicut subiectum ad accidens, sicut participans ad participatum, sicut potentia realis ad suum proprium actum. Et sic essentia erit terminus, subiectum, limes et recipiens huius quod dicimus esse. Terminus : sicut color lucis, sicut corpus ipsius coloris. Subiectum : sicut quantitas figurae. Limes : sicut habens habiti. Recipiens : sicut diaphanum claritatem. Et essentia est quid reale ac physicum, quia est aliquid actuale sub ipso essendi actu ; non tamen quoniam sit actus, sed quoniam informatur actu qui dicitur esse. Ad rem D. Thomas, I. De coelo et mundo lect. 6. : « Ipsum autem esse alicuius rei, secundum se consideratum, non est quantum ; non enim habet partes, sed est totum simul. Omne autem quod est actu, vel est actus vel est habens actum. » Et Quodl. 3. a. 1. : « Omne enim quod est actu, vel est ipse actus, vel est potentia participans actum ». Et I. q. 66. a. 2. : « Impossibile est ponere aliquod ens in actu, quin vel ipsum totum sit actus vel forma, vel habeat actum seu formam. » Habere autem formam est componi ex forma et subiecto formae. Et I. Sent. dist. 8. q. 5. a. 1. : « Omnis creatura habet esse finitum. Sed esse non receptum in aliquo, non est finitum, immo absolutum. Ergo omnis creatura habet esse receptum in aliquo, et ita oportet quod habeat duo ad minus, sc. esse et id quod esse recipit. » Ita ergo oportet ponere in omni creatura actu existente duo, sc. : actum essendi et habens essendi actum. Habere autem esse est componi ex esse et subiecto essendi. Aliter omne quod est, ipsum totum erit actus. CAPUT SEXTUM Argumentum quartum. — In omnibus rebus creatis differt esse et id quod est ; alioquin nulla res haberet esse causatum sive factum. Argumentum D. Thomae. — « Item : Si sit aliquod esse per se subsistens, nihil competit ei nisi quod est entis, in quantum est ens ; quod enim dicitur de aliquo, non inquantum huiusmodi, non convenit ei nisi per accidens, ratione subiecti. I 'nde si separatim a subiecto ponatur, nullo modo ei competit. Esse autem ab alio causatum non competit enti in quanI um est ens ; alias omne ens esset ab alio causatum, et sic oporteret procedere in infinitum in causis : quod est impos­ sibile, ut supra lib. i. cap. 13. ostensum est. Illud igitur esse quod est ens subsistens, oportet quod ‘it non causatum. Nullum igitur ens causatum est suum esse ». Argumentum in forma. — Quartum vero argumentum sic explanatur : De ratione causati est, quod in eo aliud sit esse et aliud essentia eius sive subiectum essendi. Sed ubi non differt esse et id quod est, ibi non est aliud esse <7 aliud essentia sive subiectum essendi. Urgo aut in omnibus rebus creatis differt esse et id quod est, aut nulla res est creatura. Argumenti explanatio. — Primo : De ratione causati est <1 nod in eo aliud sit esse et aliud essentia eius sive subiectum mendi. 42 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Io Ideo impossibile est quod in Deo sit aliud esse et aliud essentia eius, quia Deus est Prima Causa efficiens non habens causam et causans omnia ; et illud, cuius esse est aliud ab essentia sua, oportet quod habeat esse causatum ab alio. Unde de ratione causati est quod in illo differat esse et quod est, sicut de ratione non causati est quod in illo esse et quod est identificentur. 2° Quoniam creari et fieri est compositorum et subsisten­ tium. Est autem hoc de ratione causati, quod sit aliquo modo compositum, quia ad minus esse eius est aliud quam quod quid est. 3° Quia esse ab alio causatum non competit enti in quantum est ens ; alias omne ens esset ab alio causatum ; et sic oporteret procedere in infinitum in causis : quod absur­ dum est ac impossibile. Consequenter esse ab alio causatum non competit esse per se subsistenti ; aliter competeret Deo cuius substantia est esse. Oportet igitur, quod esse causatum sit esse inhaerens subiecto. 4° Quia illud, cuius essentia est esse, essentialiter ac necessario existit ; est ens per essentiam. Enti autem per essentiam non convenit esse causatum. Unde D. Thomas I. q. 7. a. 2. ad i. : « Hoc est contra rationem facti, quod essentia rei sit ipsum esse eius ; quia esse subsistens non est esse creatum ». 50 Quia de ratione causati est participare esse, ac conse­ quenter esse ens per participationem. Quandocumque autem aliquid praedicatur de altero per participationem, oportet ibi aliquid esse praeter id quod participatur ; et ideo in qualibet creatura est aliud ipsa creatura quae habet esse, et ipsum esse eius. Et hoc est quod Boëtius dicit in lib. De Hebdom. quod : « In omni eo quod est citra Primum, aliud est esse et quod est1 ». Secundo : Sed ubi non differt esse et id quod est, ibi non est aliud esse et aliud essentia sive subiectum essendi. 1 I. q. 3. a. 4. et a. 7. ad 1. ; et q. 45. a. 4. et q. 44. a. 1. et q. 61. a. i. et q. 65. a. 1. — Quodl. 2. a. 3. CAP. VI. — ARGUMENTUM QUARTUM 43 Io Quia ubi non differt esse et id quod est, esse est subsi­ stens sive ens per essentiam, de cuius ratione est identitas substantiae et esse. 2° Quia ubi non differt esse et id quod est, esse ponitur utpote subsistens, separatim a subiecto. Unde non est reperire subiectum essendi aliud ab ipso essendi actu. 3° Quia ubi non differt esse et id quod est, ibi non datur realis compositio ex substantia et esse, nec ex subiecto participante esse atque ex ipso esse participato. Tertio : Aut ergo in omnibus rebus creatis differt esse et id quod est, aut nulla res est creata. — Quia esse causatum convenit enti non in quantum huiusmodi,- sed in quantum est ens per participationem, per accidens, et ratione subiecti ; ac proinde ratione realis compositionis ex substantia rei et ex esse quod substantiae adhaeret. Ad rem D. Thomas De natura angelar. cap. 7. : « Oportet igitur communem quandam resolutionem in omnibus huiusmodi (quae sub uno esse subsistente sunt et sic sunt quasi esse participantia), fieri secundum quod unumquodque eorum intellectu resol­ vitur in id quod est et in suum esse ». Et De spirit, creat. a. i. : « Omne igitur quod est post Primum Ens, cum non sit suum esse, habet esse in aliquo receptum, per quod ipsum esse contrahitur ; et sic in quolibet creato aliud est natura rei quae participat esse, et aliud ipsum esse participatum ». CAPUT SEPTIMUM Argumentum quintum. — In rebus creatis differt esse et quod est ; alias omnes res necessario essent. Argumentum D. Thomae. — « Amplius : Substantia uniuscuiusque rei est ens per se et non per aliud ; unde esse lucidum actu non est de substantia aëris, quia est ei per aliud. Sed cuilibet rei creatae suum esse est ei per aliud ; alias non esset creatum. Nullius igitur substantiae creatae suum esse est sua substantia. » Argumentum in forma. — Quintum vero argumentum ad hoc reduci potest : Praedicata essentialia conveniunt rei per se, necessario, et non per aliud. Esse autem non est praedicatum essentiale ullius creatae substantiae. Aut ergo in rebus creatis differt esse et substantia earum, aut omnes creaturae necessario sunt. Argumenti explanatio. — Primo : Praedicata essentialia conveniunt rei per se, necessario, et non per aliud. i° Quia praedicata essentialia vel sunt tota substantia rei, vel partes huius substantiae, si essentia aut substantia est composita. Essentia autem vel substantia convenit unicuique rei habenti illam, per se et necessario ; nam vel essentia substantialis est ipsum individuum quod est, vel in illo includitur sicut pars formalis perfectiva eiusdem *. 2° Quia illud quod res ex sua quidditate habet, ex se habet. Substantia autem uniuscuiusque rei de quidditate 1 I. q. 3. a. 3. — III. q. 2. a. 2. CAP. VII. — ARGUMENTUM QUINTUM 45 ipsius rei est et cum illa necessario connectitur ita, quod res concipi non potest absque huiusmodi entitate substantiali. Quapropter merito dicitur : Substantia uniuscuiusque rei est ens per se et non per aliud ; quoniam ens nominaliter sumptum significat ipsam essentiam rei, cui non repugnat habere existentiam; et sic de omni re praedicatur essentialiter. 30 Quia praedicata essentialia conveniunt habenti essen­ tiam, ex sua natura, secundum quod ipsum dicitur, et non ex aliqua causa. Quod quidem est ipsa praedicata convenire rei necessario et semper et immutabiliter ; et sic essentia cuiuscumque rei dicitur necessaria, aeterna et immutabilis. Necessaria quidem, quia sine illa res non intelligitur. Æterna autem, quia abstrahit a tempore et convenit rei in quocum­ que statu, sive possibilitatis sive realitatis. Immutabilis vero, quia si alicui naturae aliquid essentiale subtrahitur vel additur, iam altera erit natura et non eadem ; sicut in numeris accidit, in quibus unitas addita vel subtracta speciem variat x. Secundo : Esse non est praedicatum essentiale alicuius substantiae creatae. i° Quia cuilibet rei creatae suum esse est ei per aliud, alias non esset creatum ; sicut esse lucidum actu non est de substantia aeris, quia est ei per aliud. Nam sic se habet omnis creatura ad Deum, sicut aer ad solem illuminantem. Sicut enim sol est lucens per suam naturam, aer autem fit luminosus participando lumen a. sole, non tamen partici­ pando naturam solis : ita solus Deus est ens per suam essen­ tiam, quia eius essentia est suum esse; omnis autem creatura est ens participative, non quod sua essentia sit eius esse. 2° Quia cum solus Deus sit per suam essentiam, in solo igitur Deo esse est essentiale praedicatum. Et cum omnis creatura sit ens per participationem, in nullius creaturae essentia esse potest habere radicem ; sicut nec lumen habet radicem in aëre, sed statim cessat lumen cessante actione solis. 1 l. C. Gent. cap. 22. — II. C. Gent. cap. 15. — II. Sent. dist. 3. q. i. a. I. 46 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST 3° Quia praedicata essentialia conveniunt rei per se, dé necessitate, et semper, et inseparabiliter, et ratione suae propriae essentiae ; quod quidem non verificatur de actu existendi per respectum ad ullam creaturam b Tertio : Aut ergo in rebus creatis differt esse et essentia, aut omnes res creatae necessario sunt. Etenim si in hac vel illa re creata, v. g. Petro, sunt unum et idem essentia et esse, esse et id quod est, tunc esse sive actus existendi conveniret Petro sicut convenit ipsi esse hominem vel habere naturam humanam. Quoniam si in Petro non differunt haec duo : a) esse, b) et esse hominem, convenientia utriusque praedicati cum subiecto debet esse una et eadem, cum utrumque praedicatum supponatur omnino unum et omnino idem. Et tamen praedicata quidditativa conveniunt Petro semper et sub quacumque con­ sideratione ; nam convenientia humanae naturae cum Petro abstrahit a tempore, includit necessitatem absolutam, est convenientia per se, et implicat non posse de Petro praedicari talem naturam. Esse autem quod est actus existendi, competit Petro, non semper, non sub quacumque consideratione ; ac nullam implicantiam involvit hoc quod Petrus non existât ; etenim convenientia existentiae cum Petro pendet ab alio et excludit necessitatem inter praedica­ tum et subiectum : est, inquam, convenientia per aliud et accidentalis. Ad rem D. Thomas, Quodl. 2. a. 3. ad 2. : « Dicendum, quod esse est accidens, non quasi per accidens se habens, sed quasi actualitas cuiuslibet substantiae. Unde ipse Deus, qui est sua actualitas, est suum esse ». Et Quodl. 12. a. 5. : « Dico quod accidens dicitur large omne quod non est pars essentiae ; et sic est esse in rebus creatis, quia in solo Deo esse est eius essentia ». 1 I. q. 8. a. I. et q. 104. a. 1. T'sXsTr CAPUT OCTAVUM Argumentum sextum. — In omnibus rebus creatis differt esse et quod est ; alias omnes creaturae haberent modum essendi qui est proprius primi agentis. Argumentum D. Thomae. — « Item : Cum omne agens agat in quantum est actu, primo agenti, quod est perfectis­ simum, competit esse in actu perfectissimo modo. Tanto <-nim aliquid est perfectius in actu, quanto talis actus est in via generationis posterior ; actus enim est tempore potentia posterior, in uno et eodem quod de potentia ad actum pro­ cedit. Perfectius est quoque in actu quod est ipse actus, quam quod est habens actum; hoc enim propter illud actus est. His ergo positis, constat ex supra lib. I. cap. 13. et lib. II. cap. 15. ostensis, quod Deus solus est primum agens. Sibi ergo soli competit esse in actu perfectissimo modo, ut se. sit ipse actus perfectissimus. Hoc autem est esse, ad quod generatio et omnis motus terminatur ; omnis enim forma et actus est in potentia antequam esse acquirat. Soli igitur Deo competit quod sit ipsum esse, sicut soli competit quod sit primum agens ». Argumentum in forma. — Argumentum vero sextum ita »e habet : Soli Deo, primo agenti, competit perfectissimus modus essendi. Perfectissimus autem essendi modus est, quod id quod est, sit ipse actus essendi. . Itt/ ergo in rebus creatis differt esse et id quod est, aut res 11 catae habent modum essendi proprium primi agentis. 48 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Argumenti explanatio. — Primo : Soli Deo, primo agenti, competit perfectissimus modus essendi. i° Quia omne agens agit in quantum est in actu ; unde secundum modum agendi est modus essendi ; atque idcirco agenti perfectissimo correspondet perfectissimus essendi modus. 2° Quia primum agens est primum ens ; primum autem ens maxime est ; et ideo actus essendi in primo ente maximam oportet ut possideat perfectionem. 3° Quia primum agens agit per suam essentiam ; ac proinde est per suam ipsam essentiam, et consequenter est in actu modo perfectissimo. 4° Quia primum agens est Deus, et Deus est : Qui Est. Secundo : Perfectissimus autem essendi modus est, quo id quod est, sit ipse actus essendi. i° Quia modus essendi perfectissimus est : a) esse per se et non per aliud ; b) esse perinde non causatum. Et talis modus essendi importat identitatem inter id quod est, et ipsum suum esse. 2° Quia esse est actus perfectissimus : a) eo quod est posterius in via generationis ac finis ad quem generatio et omnis motus terminatur ; b) eo quod est actualitas omnium formarum et omnium perfectionum ; omnis enim forma et actus est in potentia antequam esse acquirat. Unde illud, in quo non differt esse et id quod est, est in actu perfectissimo modo, quoniam est ipse perfectissimus actus. 3° Quia omne quod est actu, est ipse actus, vel est potentia participans actum. Porro, perfectius est in actu quod est ipse actus quam quod est habens actum seu subiectum participans actum ; hoc enim propter illud actus est. Illud vero, in quo non differt esse et quod est, proprie loquendo non habet actum essendi, sed est ipsemet essendi actus : Suum Ipsum Esse Subsistens. Tertio : Aut ergo in rebus creatis differt esse et id quod est, aut omnes res creatae habent modum essendi proprium primi agentis. cap. vin. ARGUMENTUM SEXTUM 49 Unde D. Thomas, I. Sent. dist. 8. q. 4. a. 1. : « Illud quod < st primum principium essendi, nobilissimo modo habet esse, <11111 semper sit aliquid nobilius in causa quam in causato. Sed nobilissimus modus habendi esse, est quod totum aliquid rst suum esse. Ergo Deus est suum esse. Sed nullum com­ positum, totum est suum esse; quia esse ipsius sequitur componentia quae non sunt ipsum esse. Ergo Deus non est compositus ». Et iterum I. C. Gent. cap. 28. : « Sic ergo secundum modum, quo res habet esse, est suus modus in nobilitate... Sed rei quae est suum esse, competit esse secundum totam essendi potestatem ; sicut si esset aliqua albedo separata, nihil ei de virtute albedinis deesse potest ». Aut igitur in rebus creatis differt essentia rei et esse < ius, esse et suppositum quod est subiectum essendi, aut res < reatae non componuntur ex actu atque ex potentia par tici­ pante actum in linea entis. Ideoque, sublata prima composi­ tione quae est fundamentum ceterarum, nullus relinquitur locus compositioni cuicumque in rebus creatis ; sed creatura • iit proinde omnino simplex et excludens quamcumque aliam compositionem. Ubi enim non differt esse et quod est, ibi datur : i° Ens in actu, quod est ipsum totum actus ; 2° Esse quod est per se stans ac subsistens ; 30 Nobilissimus modus habendi esse, Ut sc. id quod est, sit suum esse; quoniam rei, quae est suum esse, competit esse secundum totam essendi potestatem. DE VERITATE FUNDAMENTALI. CAPUT NONUM Argumentum septimum. — In omnibus rebus creatis differt esse et id quod est ; aliter substantia rerum creatarum erit substantia vel natura Dei. Argumentum D. Thomae. — « Amplius : Ipsum esse com­ petit primo agenti secundum propriam naturam ; esse enim Dei est eius substantia, ut supra lib. i. cap. 22. ostensum est. Quod autem competit alicui secundum propriam naturam suam, non convenit aliis nisi per modum participationis, sicut calor aliis corporibus ab igne. Ipsum igitur esse competit omnibus aliis a primo agente per participationem quandam. Quod autem competit alicui per participationem, non est substantia eius. Impossibile est igitur, quod substantia alterius entis, praeter agens primum, sit ipsum esse ». Argumentum in forma. — Argumentum vero septimum sic declaratur : Ipsum esse competit Deo, primo agenti, secundum propriam naturam; est ipsa Dei substantia. Quod autem competit Deo secundum propriam naturam suam, non competit aliis nisi per modum participationis. Ergo in omnibus aliis a Deo, primo agente, esse non est substantia nec pars substantiae. Argumenti explanatio. — Primo : Ipsum esse competit Deo, Primo Agenti, secundum propriam naturam ; est ipsa Dei substantia. CAP. IX. — ARGUMENTUM SEPTIMUM 51 Io Quia in hoc differt natura divina a natura creata, quod sc. nulla forma vel natura creata est suum esse, sed Ipsum esse Dei est eius natura vel quidditas; et inde habetur, quod proprium nomen ipsius est : Qui est, ut patet Exod. cap. 3., quia sic denominatur quasi a propria forma *. 2° Quia esse inter omnes alias divinae bonitatis partici­ pationes, sicut vivere et intelligere et huiusmodi, primum est et quasi principium aliorum, praehabens in se omnia praedicta M'cundum quendam modum unita. Intelligere participat Vivere, et vivere participat esse, et esse, quod participatur ab "limibus formis ac perfectionibus, nihil participat, quia i'spectu omnium perfectionum est ultima actualitas. Inde Deus est Esse tantum, et in ipso esse suo omnes perfectiones habet 12. 3° Quia omnes causae creatae communicant in uno lectu, qui est esse, licet singulae proprios effectus habeant in quibus distinguuntur. Calor enim facit calidum esse, et aedificator facit domum esse. Conveniunt ergo in hoc quod ea usant esse; sed differunt in hoc quod ignis causai ignem, et aedificator causât domum. Oportet ergo esse aliquam causam superiorem omnibus, cuius virtute omnia causent es.v, et eius esse sit proprius effectus. Et haec causa est Deus. 1‘ioprius autem effectus cuiuslibet causae procedit ab ipsa Meeundum similitudinem suae naturae. Oportet ergo, quod li"<’ quod est esse, sit substantia vel natura Dei3. 4° Quia omnibus commune est esse. Oportet igitur, quod supra omnes causas sit aliqua causa, cuius sit dare esse. iïima autem causa est Deus. Deus autem est Ens per essen­ tiam suam, quia est ipsum esse4. 5° Quia Deum omnes intelligunt et nominant : «) primum movens quod a nullo movetur ; b) primam causam non habentem causam ; c) primum necessarium non habens causam suae necessitatis aliunde ; d) primum ens ; e) primum 1 De Pol. q. 2. a. 1. — I. Seni. dist. 8. q. 1. a. 1. — I. q. 13. a. 11. De Ente et Essent, cap. 6. 3 De Pot. q. 7. a. 2. 4 //. C. Gent. cap. 15. 52 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST gubernans per intelligentiam. Atqui de ratione horum quin­ que divinorum attributorum, sub quorum ratione Deum per creaturas cognoscimus, et quae ita sunt propria Dei ut nulli alii conveniant, est quod realiter identificentur essentia et esse, actus essendi et id quod est. Esse itaque Dei est ipsamet eiusdem substantia sive natura x. Secundo : Quod autem competit Deo secundum pro­ priam naturam suam, non competit aliis nisi per modum participationis. i° Ratione illius generalis principii : Quod competit alicui secundum propriam naturam suam, non convenit aliis nisi per modum participationis, sicut calor aliis corporibus ab igne. Quod quidem verificatur de omnibus naturis, tam in ordine logico sive praedicationis quam in ordine ontologico sive ipsiusmet realitatis. In ordine enim logico natura generis non convenit speciei nisi per modum participationis, et natura speciei non convenit individuo nisi per modum participationis ; et sic quod competit animali secundum propriam naturam suam, non convenit humanae naturae nisi per participationem quandam, quatenus contrahitur ac determinatur per differentiam rationalitatis ; et similiter quod competit humanitati secundum propriam naturam suam, non convenit huic homini, v. g. Socrati, nisi per parti­ cipationem quandam, quatenus contrahitur ac determinatur per principia individuantia. Unde humanitas participat animalitatem, et hic homo participat humanitatem ; et non potest dici quod animalitas sit substantia humanitatis, quamvis sit de substantia eius, nec quod humanitas sit homo, quamvis sit pars formalis ac perfectiva hominis individui. In ordine autem ontologico etiam quod competit uni naturae nequit convenire alii secundum illud quod est pro­ prium illius. Naturae enim sive rerum essentiae sunt sicut numeri ; et id quod est proprium unius, est incommunicabile alteri secundum propriam naturam suam. Unde formae 1 I. q. 2. a. 3. et q. 3. a. 4. CAP. IX. ARGUMENTUM SEPTIMUM 53 rerum sunt immutabiles et habent determinatum gradum perfectionis ; et superiores sunt in inferioribus non secundum propriam naturam, sed per modum participationis ; et infe­ riores sunt in superioribus non secundum propriam naturam, sed per modum cuiusdam eminentiae. Unde in isto ordine non tantum non potest dici quod una natura sit altera, verum etiam nec dici potest quod una natura aut forma sit de substantia alterius veluti pars eiusdem. Itaque quod participatur primo modo, potest esse de substantia participantis, sicut genus participatur a specie ; quod autem participatur secundo modo, participatur sicut aliquid non existens de essentia rei, sicut calor ignis ab aliis corporibus, sicut albedo ab homine, sicut sapientia ab angelo. Cum igitur esse sit maxime formale omnium et actualitas omnium formarum, et neque sit genus neque contrahatur ad inferiora per differentias, manifestum est : a) quod esse, quod est ipsa Dei substantia, non convenit aliis nisi per participationem quandam ; b) quod esse, Dei substantia ac propria Dei natura, participatur ab aliis sicut aliquid non existens de essentia rei. Atque ideo esse in omnibus aliis a Deo, primo agente, nec est substantia nec est de substantia tamquam pars essentialis eiusdem. 2° Ratione specialissima, quae continetur his duobus principiis : a) Impossibile est aliquid univoce praedicari de Deo et creatura; b) Id quod substantialiter est in Deo, accidentaliter fit in creatura participante divinam bonitatem. Quae quidem duo fundamentalia principia, quorum alterum ex altero infertur, nam in Deo omnia sunt substantialiter et omnia sunt substantia Dei, ostenduntur ex professo a D. Thoma I. q. 13. a. 5. ; I. C. Gent. cap. 32. 33. et 34. ; et De Pot. q. 7. a. 7. et alibi pluries. Unde esse, quod est sub­ stantia Dei et competit Deo secundum propriam naturam, non est substantia aliorum a Deo, nec illis competit nisi per participationem quandam et quasi per modum accidentis. Tertio : Ergo in omnibus aliis a Deo, primo agente, esse non est substantia nec pars substantiae. — Quoniam ex dictis esse a Primo Ente, in quo est ipsa substantia vel natura, 54 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST secundum alium modum quo in Ipso est, ad inferiora descen­ dit, nempe per modum participationis, et comparatur ad omne participans sicut perficiens ad perfeçtibile, sicut actus ad potentiam, et sicut accidens ad subiectum : veluti calor ad calidum, et albedo ad album, et lucere ad corpus lucidum. Unde D. Thomas, Quodl. 2. a. 3. « In angelo est compositio ex essentia et esse ; non tamen est compositio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae... Sicut album componitur ex eo quod est album et ex albedine ». Et Quodl. 3. a. 20. : « Manifestum est enim, quod solus Deus est suum esse, quasi essentialiter existens, in quantum sc. suum esse est eius substantia : quod de nullo alio dici potest ; esse enim subsistens non potest esse nisi unum, sicut nec albedo subsistens non potest esse nisi una. Oportet ergo, quod quaelibet alia res sit ens participative, ita quod aliud sit in eo substantia participans esse et aliud ispum esse participatum. Omne autem participans se habet ad participatum sicut potentia ad actum. Unde substantia cuiuslibet rei creatae se habet ad suum esse sicut potentia ad actum. Sic ergo omnis substantia creata est composita ex potentia et actu, id est, ex eo quod est et esse; sicut album componitur ex eo quod est album et albedine. » CAPUT DECIMUM Argumentum octavum. — In omnibus rebus creatis differt essentia et esse ; aliter res creata concipi nequiret sine actu essendi. Argumentum D. Thomae. — « Quidquid enim non est de intellectu essentiae vel quidditatis, hoc est adveniens extra et faciens compositionem cum essentia ; quia nulla essentia sine his, quae sunt partes essentiae, intelligi potest. Omnis autem essentia vel quidditas intelligi potest sine hoc quod aliquid intelligatur de esse suo facto ; possum enim intelligere quid est homo vel phoenix, et tamen ignorare an esse habeant in rerum natura. Ergo patet, quod esse est aliud ab essentia vel quidditate1. » 1 Hoc quidem argumentum, quod est primum ex quatuor quae D. Thomas affert in opusculo De Ente et Essentia, affertur semel atque iterum ab Angelico Doctore, v. g. II. Sent. dist. i. q. i. art. i., et ibidem dist. 3. q. 1. art. 1. atque in Opere Totius Logicae Summa quod inter opuscula D. Thomae reperitur, ubi ita legitur : « Nota, quod in creaturis esse essentiae et esse actualis existentiae differunt realiter, ut duae diversae res. Quod sic patet : Illud enim quod est extra essentiam alicuius, differt realiter ab ea. Esse autem actualis existentiae est extra essentiam rei, nam definitio indicat totam essentiam rei. Esse autem actualis existentiae est extra definitionem, quia in definitione ponitur solum genus et differentia, et nulla fit mentio utrum res definita existât vel non existât. Apparet etiam hoc manifeste. Nam impossibile est posse intelligere aliquam rem non intelligendo ea quae sunt de essentia eius. Tamen constat, quod ego intelligo rosam, non intelligendo utrum netu sit vel non. Ergo actu esse vel esse actualis existentiae differt icaliter ab essentia. Unde circa primum in quacumque substantia creata est com­ positio esse et essentiae, quae non est compositio materie et formae, 56 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Argumentum in forma. — Istud enim argumentum, in quo tanguntur radices verae sententiae inter Nominalium ac Platonicorum systema circa naturas universalium, ad hoc potest reduci : Omnis enim natura vel essentia rerum creatarum potest intelligi absque actu essendi. Natura autem vel essentia Dei nullo modo sine actu essendi intelligi potest. Actus ergo sive esse est ipsa Dei essentia, et non est essentia nec pars essentiae in rebus creatis. Argumenti explanatio. — Primo : Omnis enim natura vel essentia rerum creatarum potest intelligi absque actu essendi. i° Constat ex ipsa experientia. Nam omnes res creatas possumus concipere ac intelligere secundum suas naturas vel essentias : a) absque eo quod intelligatur actus essendi ipsarum ; V) etiam cum hoc quod intelligatur tales naturas vel substantias rerum non esse in actu. 2° Quia, licet universalitas extra mentem non existât, sed consequatur actum nostri intellectus, verumtamen dantur naturae universales, quae respondent vocibus et sed est compositio duorum principiorum suppositi, quorum essentia est potentia, et esse est actus. Unde esse respectu essentiae dicitur accidens, quia est extra essentiam rei ; et dicitur substantia, quia est in genere substantiae, sicut principium suppositi ; et est actus sim­ pliciter, quia in genere substantiae, licet non sit forma quae est actus materiae ; et est actus secundum quid, quia essentia, cui advenit, non est pura potentia, sicut est pura materia. Sciendum tamen est, quod esse essentiae per prius convenit speciebus, quia sola species definitur et definitio significat esse essentiae ; et per posterius dicitur de individuo seu convenit ei. Esse autem existentiae per prius convenit individuis ; ablato enim esse individuorum, impossibile est aliquid aliud remanere, ut Philo­ sophus dicit lib. Praedicament. ; posterius autem convenit ipsis speciebus. Unde existere sic de genere et specie dicitur sicut accidentia communia ; sic enim dicitur : Homo existit, quia Petrus existit ; sicut homo currit, quia Petrus currit. » (Totius logicae Summa, tract. 2. cap. 2. Quid sit substantia secundum intentionem logicam.) CAP. X. ARGUMENTUM OCTAVUM 57 conceptibus universalibus intellectus nostri. Cum veritate < nim dicimus : Petrus est homo, Paulus est homo ; et aliunde definitiones rerum, quae de universalibus sunt, res ipsas et non voces aut solos mentis internos conceptus referunt atque exprimunt. 30 Quia scientiae sunt de necessariis ; nam etiam in ipsis rebus contingentibus rationes necessarias respiciunt et attingunt ; et primum quod intelligitur a nobis secundum statum praesentis vitae est quidditas rei materialis, quae est nostri intellectus obiectum ; atque in nostra consideratione cadunt naturae specierum sine individualibus conditionibus et sine actu ipso essendi. Secundo : Natura autem vel essentia Dei nullo modo sine actu essendi intelligi potest. Invisibilia namque Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Cum Deum autem consideremus ex eius effectibus, nihil prohibet considerare ipsum ex uno effectu et non considerare ex alio. Quamobrem cogitamus Deum et intelligimus aliqualiter Deum absque eo quod intelligamus eius bonitatem aut iustitiam. Non tamen possumus intelligere Deum absque eo quod intelligamus Deum esse actu. Unde, quoad alia divina attributa, contingit quod pos­ sumus intelligere Deum aliqualiter, non intelligendo eius bonitatem vel non cogitando eius sapientiam ; non tamen possumus intelligere Deum intelligendo eum non esse bonum aut non esse sapientem ; hoc enim removeret substantiam I )ei, quae est ipsa bonitas et ipsa sapientia. Quoad esse vero sive actum essendi: a) minime possumus intelligere Deum, intelligendo eum non esse, quia hoc esset intelligere Deum non esse bonum, nec iustum, nec sapientem et huiusmodi : quod removeret substantiam Dei, quae est bonitas, sapientia et iustitia ; b) minime possumus intelligere Deum nisi intelligendo eum esse; quia in Deo esse est de intellectu Divinae Essentiae ; atque ex identitate esse et essentiae in Deo demonstrantur omnes prorsus divinae atque infinitae perfectiones. 58 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Tertio : Actus ergo essendi sive esse est ipsa Dei essentia, et non essentia nec pars essentiae in creatis. Quia in Deo idem est esse et Deum esse. Res significata per Deus est ipsa res significata per tô est. Actus essendi est de intellectu divinae quidditatis ; quod, quid est Dei est ipsum esse Dei subsistens. Unde in Deo esse non advenit extra, non facit compositionem cum essentia, nec est praeter essentiam, sed identificatur cum illa. Ex opposito in creaturis. Quapropter Aristoteles II. Post. Analityc. : « Id autem quod quid est homo, et esse hominem, aliud est... to esse non est substantia ulli rei ; non enim genus est ens ». Et D. Thomas ibidem, lect. 6. sic declarans verba Philosophi : « In solo enim Primo essendi Principio, quod est essentialiter ens, ipsum esse et quidditas eius est unum et idem ; in omnibus autem aliis, quae sunt entia per parti­ cipationem, oportet quod sit aliud esse et quidditas entis ». Et Caietanus in Comm. Poster. Analytic, cap. 6. : « In hoc loco Aristoteles expresse dicit quod esse non est ipsa essentia rei : quod est maximum fundamentum doctrinae Sancti Thomae ». Atque ex reali compositione esse et essentiae in omnibus praeter Deum patet via ad veram sententiam circa naturas universales stabiliendam. Res enim creatae sunt contingentes et mutabiles quoad existentiam, et necessariae et immuta­ biles quoad essentiam. Essentiae enim rerum de se non includunt actum essendi, qui realiter distinguitur ab ipsa essentia et facit compositionem cum ea. Unde D. Thomas De Ente et Essent, cap. 4. : « Ideo, si quaeratur utrum ista natura possit dicit una vel plures, neutrum concedendum est, quia utrumque est extra intellectum eius, v. g. humani­ tatis, et utrumque potest sibi accidere... Patet ergo, quod natura hominis absolute considerata abstrahit a quolibet esse, ita quod non fiat praecisio alicuius eorum ; et haec natura, sic considerata, est quae praedicatur de omnibus individuis. » Sed de his infra 1. 1 Lib. 2. cap. 7. CAPUT UNDECIMUM Argumentum nonum. — In omnibus rebus creatis differt esse et essentia ; quia res, cuius essentia sit suum esse, non potest esse nisi una et prima. Argumentum D. Thomae. — « Nisi forte sit aliqua res, cuius quidditas sit suum esse; et haec res non potest esse nisi una et prima, quia impossibile est ut fiat plurificatio alicuius nisi per additionem alicuius differentiae, sicut multiplicatur natura generis in speciebus ; vel per hoc, quod forma recipitur in diversis materiis, sicut multiplicatur natura speciei in diversis individuis ; vel per hoc, quod unum est abstractum et aliud in aliquo receptum, sicut si esset quidam color separatus, esset alius a colore non separato, ex ipsa sua separatione. Si autem ponatur aliqua res, quae sit esse tantum, ita ut ipsum esse sit subsistens, hoc esse: a) non recipiet additionem differentiae, quia iam non esset esse tantum, sed esse et praeter hoc forma aliqua ; b) et multo minus recipiet addiI tonem materiae, quia iam esset esse non subsistens, sed materiale. Unde relinquitur, quod talis res, quae sit suum esse, non potest esse nisi una. Unde oportet, quod in qualibet .dia re praeter eam sit aliud esse suum et aliud quidditas vel natura seu forma sua. Unde in intelligent iis oportet quod sit esse praeter formam. Et ideo dictum, quod intelligentia est jornia et esse. » Argumentum in forma. — Nonum autem argumentum, per quod primum ac secundum magis declarantur, sic breviter exponitur : 6o LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST Natura, cuius substantia est esse subsistens, non potest multiplicari. Natura igitur, quae identificatur cum suo essendi actu, non potest esse nisi una numero. Argumenti explanatio. — Primo : Natura, cuius substantia est esse subsistens, non potest multiplicari. i° Quia esse subsistens non potest esse nisi unum tantum, ut in argumento primo ostensum fuit. Unde natura divina est una numero et Deus est unicus. 2° Quia ad hoc quod esse multiplicetur, oportet ut aliquo modo diversificetur ; et ad hoc quod diversificetur, oportet : a) vel ut accipiat aliquid ; b) vel ut in aliquo alio recipiatur. Non primum, quia est esse ; non alterum, quia est subsistens. 3° Quia omnis plurificatio fit : a) vel per additionem alicuius differentiae ; et sic natura generis, v. g. animal, multiplicatur in homine et in leone, b) Vel per hoc quod forma recipitur in diversis materiis ; et sic multiplicatur natura speciei, v. g. humanitas, in diversis individuis, ut in Socrate vel in Platone, c) Vel per hoc quod unum est abstractum, id est, separatum a subiecto et per se sub­ sistens, et aliud est inhaerens subiecto vel coniunctum potentiae in qua est receptum ; et sic individuantur acci­ dentia et individuatur etiam omnis forma separata a materia. lam vero : esse subsistens nequit plurificari : a) per additionem alicuius differentiae, quia nec est genus, nec contrahitur per differentias logicas, nec ulla differentia reperiri potest extra conceptum entis ; b) nec per receptio­ nem in materia, vel in potentia aliqua, vel in aliquo subiecto ; quia tunc iam non esset esse subsistens, sed inhaerens. Unde relinquitur quod : Secundo : Natura, quae identificatur cum actu essendi, non potest esse nisi una numero. — Et sic oportet, quod in qualibet alia re, praeter Unam, sit aliud esse suum et aliud quidditas vel natura seu forma sua. Oportet enim in substantia spirituali creata, cuius essentia est simplex, esse duo, quorum unum comparatur ad alterum CAP. XI. ARGUMENTUM NONUM 6l ut potentia ad actum. Omnia namque quae sunt, praeter primum ens quod est Deus, actus purus et infinitus, habent esse quasi inditum alicui naturae, quae non sit suum esse ; quasi adhaerens alicui substantiae, quae completur per ipsum in linea entis ; et in essentia rei receptum, cuius est actus, et per cuius naturam specificam ipsum esse contrahitur. Atque ita in quolibet creato, quantumvis perfectae naturae, aliud est esse et aliud substantia, et inde realiter differt esse et id quod est1. Et licet intelligentia sive angelus transcendat totum ordinem corporalium rerum, quia tamen sua quidditas vel essentia non est ipsum suum esse, sed est res subsistens in suo esse participato, ideo quodammodo convenit in genere cum corporibus, quae etiam in suo esse subsistunt ; et sic secundum logicam intentionem videtur quod ponatur in genere substantiae. Esse substantiae creatae est coarctatum et limitatum, non per materiam, séd per hoc quod est i eceptum et participatum in natura determinatae speciei. Causa autem prima non est natura subsistens in suo esse quasi participato, sed potius est ipsum esse subsistens ; et ideo est supersubstantialis et simpliciter inenarrabilis2. 1 QQ. Disput. De spirituali creatura, a. i. — De Anima, a. 6. 2 Lib. de Causis, lect. 7. CAPUT DUODECIMUM Argumentum decimum. — In omnibus rebus creatis differt essentia rei et esse eius ; quia essentia se habet tam­ quam materiale in rebus, et ipsum esse participatum tamquam formale. Argumentum D. Thomae. — « Omne autem quod convenit alicui, vel est causatum ex principiis naturae suae, sicut risibile in homine ; vel advenit ab aliquo principio extrínseco, sicut lumen in aëre ex influentia solis. Non autem potest esse, quod ipsum esse sit causatum ab ipsa forma vel quidditate rei ; dico sicut a causa efficiente ; quia sic aliqua res esset causa suiipsius, et aliqua res seipsam in esse produceret, quod est impossibile. Ergo oportet quod omnis talis res, cuius esse est aliud a natura sua, habeat esse ab alio. Et quia omne quod est per aliud, reducitur ad id quod est per se, sicut ad causam primam, ideo oportet quod sit aliqua res, quae sit causa essendi omnibus rebus, eo quod ipsa est esse tantum ; alias iretur in infinitum in causis, cum omnis res, quae non est esse tantum, habeat causam sui esse. Patet ergo, quod intelligentia (angelus) est forma et esse, et quod esse habeat a primo esse, quod est esse tantum ; et hoc est prima causa, quae Deus est ». Argumentum in forma. — Argumentum vero decimum, per quod iterum tertium ac quartun et quintum magis perficiuntur, sic potest poni : Illud quod se habet in rebus creatis tamquam aliquid mate­ riale vel ad modum materiae, et illud quod se habet tamquam formale, ad invicem realiter distinguuntur. CAP. XII. — ARGUMENTUM DECIMUM 63 In omnibus autem rebus creatis essentia completa in ratione essentiae se habet tamquam aliquid materiale, et esse tamquam formale. Patet ergo, quod etiam in angelis reperiuntur duo realiter distincta, nempe: forma sive substantia, et esse. Argumenti explanatio. — Primo : Illud quod in rebus creatis se habet tamquam materiale, et illud quod se habet tamquam formale, ad invicem realiter distinguuntur. i° Quia ubicumque inveniuntur duo, quorum unum est complementum alterius, proportio unius ad alterum est sicut proportio potentiae ad actum. Inter potentiam vero et actum ad invicem proportionata et sese mutuo respi­ cientia, interesse oportet oppositionem quandam relativam ac diversitatem, et realem perinde distinctionem. 2° Quia materiale et formale in una et eadem re se habent ad invicem tamquam materia et forma, subiectum et acci­ dens, recipiens et receptum ; inter quae ad invicem interest realis compositio. 3° Quia materiale ac formale in una et eadem re habent ad invicem rationem perfectibilis et perficientis, partici­ pantis et participati ; unde consequitur realis differentia habentis et habiti, eius quod actuatur et eius quod sicut actus ei adhaeret. Secundo : In omnibus autem rebus creatis essentia completa in ratione essentiae se habet tamquam materiale, et esse tamquam formale. i° Quia in rebus creatis ipsum esse non potest esse causa­ tum ab ipsa forma vel quidditate rei sicut a causa efficiente 1 ; quia sic aliqua res esset causa suiipsius, et aliqua res seipsam in esse produceret. Unde esse advenit ab aliquo principio extrínseco, sc. a Deo, sicut lumen in aëre ex influentia solis. Et aliunde esse in creatis est adhaerens substantiae, sequens essentiam, et inhaerens formae, vel per formam ipsi composito ex forma ac materia. Unde in omni creatura reperitur esse et subiectum essendi. 1 De Ente et Essent, cap. 5. 64 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST 2° Quia omnes res creatae habent esse a Primo Esse, quod est esse tantum, et quod proinde est causa essendi omnibus rebus. At Deus simul dans esse, producit id quod esse recipit ; et ex hoc ipso, quod quidditati esse attribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur 1. 3° Quia esse quod rebus creatis inest, non potest intelligi nisi ut deductum ab Esse divino ; sicut nec proprius effectus potest intelligi nisi ut deductus a causa propria. Unde esse rerum omnium est causatum : a) a Deo, tamquam a causa efficienti, exemplari ac finali omnium entium ac totius prorsus entitatis universarum rerum 2 ; b) ex principiis essentialibus uniuscuiusque rei vel naturae, tamquam ex subiecto essendi atque ex potentia susceptiva ipsius esse. Quapropter D. Tho­ mas, IV. Metaph. lect. i. ait : « Substantia rei est una et ens per seipsam, et non per aliquid additum. Esse enim quamvis sit aliud ab eius essentia, non tamen est intelligendum quod sit aliquid superadditum ad modum accidentis, sed quasi constituitur per principia essentiae ». At esse, actus essentiae, non potest constitui per principia essentiae : a) efficienter, quia sic a solo Deo ; V) nec formaliter, quia ad ipsam etiam formam comparatur ipsum esse ut actus ; et illud quod est maxime formale omnium, est ipsum esse, et esse est actus ipsarum formarum3. Ergo : c) materialiter, per modum potentiae et subiecti : Io Quia substantia com­ pleta est proprium susceptivum ipsius esse, et « per formam substantia fit proprium susceptivum eius quod est esse 4 ». 2° Quia « esse consequitur formam ; nec tamen forma est suum esse, cum sit eius principium... Ipsa enim essentia formae comparatur ad esse sicut potentia ad proprium actum »5. 3° Quia esse est id quo formaliter sunt omnia; « nam ipsum esse est quo aliquid est, sicut cursus est quo aliquis currit6. » 1 2 3 4 6 6 De Pot. q. 3. a. i. et 5. I. q. 44. a. 1.4. I. q. 4. a. i. — II. C. Gent. cap. 53. et 54. II. C. Gent. cap. 55. De Anima, q. unica, a. 6. Ibidem. 65 CAP. XII. — ARGUMENTUM DECIMUM Unde « esse non est causatum tantum ex principiis essenI ialibus rei »1 ; tamen aliquo modo est causatum et quasi constitutum per principia essentiae, cuius esse est actus et in qua recipitur esse sicut claritas in diaphano et sicut albedo in eo quod est album. Etenim « per hoc in compositis ex materia et forma, forma dicitur esse principium essendi, quia est complementum substantiae, cuius actus est ipsum esse; sicut diaphanum est aeri principium lucendi, quia lacit eum proprium subiectum luminis » 2. Tertio : Patet ergo, quod etiam in angelis et in anima rationali reperiuntur duo realiter distincta, nempe : forma et esse, substantia et actus substantiae. Quoad angelos ita D. Thomas, De causis lect. 3. : « Causa prima habet altiori modo esse quam alia. Nam intelligentia habet yleachim, id est, aliquid materiale vel ad modum materiae se habens ; dicitur enim yleachim ab yle, quod est materia. Et quomodo hoc sit, exponit subdens, quoniam yleachim est esse et forma. Quidditas enim et substantia ipsius intelligentiae est quaedam forma subsistens et imma­ terialis ; sed quia ipsa non est suum esse, sed est subsistens in esse participato, comparatur ipsa forma subsistens ad < sse participatum sicut potentia ad actum et ut materia ad formam. » Quoad animam vero rationalem etiam sic in I. q. go. a. 2. ad i. : « In anima est, sicut materiale, ipsa simplex essentia ; formale autem in ipsa est esse participatum, quod quidem ex necessitate simul est cum essentia animae ; quia esse per se consequitur ad formam ». Et II. Sent. dist. 17. q. 1. a. 2. : « Illud, quo anima est formaliter, non est aliqua forma quae sit pars essentiae eius, sed ipsum suum esse »3* . 1 I. q. 3. a. 4. 2 II. C. Gent. cap. 54. 3 B. Albertus Magnus, De processu rrnrn a Prima Causa, lib. 2. tract 2. cap. 18. : « Ut autem dicit Aristoteles et Boëtius, in incor­ poralibus hyle non est ; tamen ibi suppositum quod in sustinenda naturam communem, hyle habet proprietatem, propter hoc a qui­ busdam philosophis hyleachim vocatur. Quod quid sit, in praehabitis l»F. VERITATE FUNDAMENTALI. 5 66 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST A prima igitur causa, quae est ipsum esse subsistens, producitur omne ens quod quocumque modo est, atque universitas rerum secundum totam suam entitatem : forma et materia, substantia et esse, id quod est et actus essendi. Oportet enim quod omne participatum derivetur ab eo qui pure subsistit per essentiam suam. Unde relinquitur, quod esse intelligentiae et omnium entium sit bonitate pura causae primae. Et sic ipse Deus, qui est esse tantum, est quodam­ modo species omnium formarum subsistentium quae esse participant, et non sunt suum esse *. ostendimus. Est enim hoc quod a Prima Causa productum est ad esse receptionem ; et hoc est quod saepe iam probatum est. Et quod Boetius dicit, quod citra Primum, quidquid est, est ex quo est et quod est; aliter enim non esset hoc aliquid. ... Patet ergo intelligentiam (angelum) componi ex esse et quod est; et similiter animam, et similiter naturam, et sic omnia esse composita ex esse et quod est. 1 De Pot. q. 6. a. 6. ad 4. et ad 5. — De Causis, lect. 9. T’exg’-c CAPUT DECIMUM TERTIUM Argumentum undecimum. — In omnibus rebus creatis differt essentia et esse ; quia omne ens creatum constat actu et potentia in linea entis. Argumentum D. Thomae. — « Omne autem quod recipit aliquid ab alio, est in potentia respectu illius ; et hoc quod receptum est in eo, est actus eius. Ergo oportet, quod ipsa forma vel quidditas, quae est intelligentia, sit in potentia respectu esse, quod a Deo recipit ; et illud esse receptum est per modum actus. Et ita invenitur actus et potentia in intelligentiis, non tamen forma et materia nisi aequivoce. Unde etiam -pati, recipere, sublectum esse et omnia huiusmodi quae videntur rebus ratione materiae convenire, aequivoce conveniunt substantiis intellectualibus et corporalibus. Et quia intelligentiae quidditas est ipsamet intelligentia, ideo quidditas vel essentia eius est ipsum quod est ipsa ; et esse suum, receptum a Deo, est id quo subsistit in rerum natura. Et propter hoc a quibusdam huiusmodi substantiae dicuntur componi ex quo est et quod est, vel ex quo est et essentia, ut Boëtius dicit in Lib. Praedic ». Argumentum in forma. — Postremum denique argumen­ tum, per quod adhuc sextum et septimum complentur, sic ponitur : Solus Deus est actus purus. Omne auiem ens creatum constat actu et potentia in ipsa ratione entis constitutiva. In omnibus igitur praeter Deum differt essentia rei et esse eius: quae sunt prima potentia et primus actus in ipsa entis constitutione. Argumenti explanatio. — Primo : Solus Deus est actus 68 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST purus. — De ratione enim primi moventis quod a nullo movetur, et primae causae efficientis non habentis causam, et primi entis, et primi intellectus, est quod in illo non sit aliud esse et aliud eius essentia. Unde, quia soli Deo competunt quinque praedicata, quae constituunt terminos quinque viarum quibus Deum esse probari potest, solus idcirco Deus est suum esse, ens per essentiam, ipsummet Esse subsistens. Atque ex identitate esse et essentiae in Deo necessario infertur Deum esse : «) omnino simplicem ; ¿>) omnimode perfectum ; c) bonum per essentiam ; d) infinitum simpliciter secundum omnem excellentiam ac potestatem essendi ; e) omnino immutabilem ac aeternum ; /) maxime unum ; g) ipsum intelligere ac velle subsistens ; /i) omnipotentem ; i) ipsum amorem, gaudium ac beatitudinem subsistentem ; ;) causam efficientem primam, exemplarem supremam ac finalem ultimam cunctarum rerum ; k) universale principium ac fontem totius esse ; Z) ipsum actum essendi subsistentem, in quo est esse tantum, et in quo totum est esse, et qui in ipso esse suo omnes perfectiones habet, et in quo omnes excel­ lentiae et nobilitates unum sunt, sc. : Ipsa substantia Dei. Secundo : Omne autem ens creatum constat ex actu et potentia in ratione constitutiva ipsius entis. i° Quia solus Deus est actus purus, ens per essentiam, esse subsistens ; et esse subsistens non potest esse nisi unum tantum. Unde D. Thomas, II. C. Gent. cap. 16. : « Deus autem non est ens actu per aliquid sibi adhaerens, sed per totam suam substantiam. » Esse igitur aliorum entium est esse adhaerens alicui formae et naturae tamquam subiecto. Unde omne ens praeter Primum constat ex forma et esse, ex substantia et actu essendi. 2° Quia esse praedicatur de solo Deo essentialiter ; de creaturis autem per participationem. Quandocumque autem aliquid praedicatur de altero per participationem, oportet ibi aliquid esse praeter id quod participatur. Duo itaque reperiuntur elementa in constitutione totius entis creati subsistentis, videlicet, forma participans esse et ipsum esse participatum iuxta capacitatem formae. CAP. XIII. ARGUMENTUM UNDECIMUM 69 3° Quia : a) omnis creatura habet esse a Deo, qui est esse tantum ; b) esse quod a Deo accipit, recipitur in substantia creaturae ut actus eius ; c) eatenus causatur, quatenus facit compositionem cum substantia cuius est actus ; quia de ratione causati est compositio saltem ex esse et ex eo quod est. Unde in omni ente creato est : d) aliquid praeter esse; b) aliquid habens rationem potentiae substantialis receptivae ipsius esse ; c) et aliquid quod componit cum suo esse ipsum ens complete constitutum in ratione existentis. Omne namque ens constituitur ut sit; et esse pertinet ad constitutionem suppositi ut actus proprius eius et ita se habet in ratione termini in constitutione rei subsistentis. Ad rem D. Thomas, In Joh. cap. 16. lect. 4. : « Tria enim sunt in acceptione creaturarum, quorum duo non sunt in divinis, sc. quia in creaturis aliud est quod accipit, et aliud quod accipitur : 'quod non est in divinis... Aliud est, quod in creaturis accipiens aliquando fuit non habens id quod accipit... Et hoc quidem non est in divinis. » Accipere in divi­ nis « non importat participationem, sed consubstantialitatem. » Tertio : In omnibus igitur praeter Deum differt essentia rei et esse eius, quae sunt prima potentia et primus actus in ordine existentium. i° Quamvis enim non omne acceptum sit receptum in aliquo subiecto, alioquin non posset dici quod tota substantia rei creatae sit accepta a Deo, cum totius substantiae non sit aliquod subiectum receptivum : tamen in omnibus creaturis, etiam substantiis immaterialibus, esse earum non est absolu­ tum, sed receptum per modum actus inhaerentis ;.et ideo limi­ tatum ac finitum ad capacitatem naturae recipientis. Utrumque autem a Deo, qui dans esse producit simul id quod esse recipit. 20 Quoniam absque reali compositione creaturae in linea entis, quae est compositio ex essentia et esse, nulla daretur nec dari potest compositio in rebus ; nam, exclusa com­ positione ex esse et ex eo quod est, nec daretur compositio materiae ac formae, nec naturae ac suppositi, nec generis ac differentiae, nec subiecti et accidentis, nec cuiuscumque alterius compositionis. 70 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QLOD EST 3° Quoniam non admissa reali compositione potentiae et actus in ordine essendi, nec relinquitur locus alicui compo­ sitioni in ordine operandi. Uterque namque ordo sibi ad invicem respondet ; operari sequitur esse ; et qualis est modus essendi, talis est et operandi modus ; et quomodo se habet essentia et esse in linea entis, sic se habet virtus agendi et actio in linea operationis. Ubi enim non differt essentia rei ab eius esse, ibi nec differt potentia operativa ab operatione. Unde in Deo, in quo non est aliud substantia et aliud esse, nec est aliud substantia et aliud agere, nec aliud potentia operativa et aliud ipsa operatio. Quamobrem D. Thomas solet frequenter declarare ordi­ nem essendi per comparationem ad ordinem operandi, qui nobis est magis manifestus atque apertus. II. Sent. dist. 15. q. 3. a. i. ad 5. : « Esse rei consequitur principia essentialia, sicut operatio virtutem ». Compend. Thebl. cap. 30. : « Eodem modo comparatur intellectus ad intelligere, sicut essentia ad esse ». I. q. 34. a. 1. ad 2. : « Ita se habet intelligere ad intellec­ tum in actu, sicut esse ad ens in actu ». Et I. q. 54. a. 1. : « Actio enim est proprie actualitas virtutis, sicut esse est actualitas substantiae vel essentiae ». Et De spirituali crea­ tura, a. ii. : « Sicut autem ipsum esse est actualitas quaedam essentiae, ita operari est actualitas operativae potentiae seu virtutis ». Exinde etiam manifeste iam apparet, quomodo magna illa controversia de influxu causae primae in omnes causas secundas intime sit connexa cum hac altissima quaestione de essentia et esse ; et veritas physicae praemotionis, tam in ordine naturae quam gratiae, veniat postremo ostendenda ex ipso ordine essendi, atque tamquam in radicem propriam resolvenda in veritatem fundamentalem Philosophiae Chri­ stianae : Solus Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius x. 1 Vide lib. 4. cap. 6. — Cfr. Del Prado : De. gratia et libero arbitrio, vol. 2., cap. 10. CAPUT DECIMUM QUARTUM Esse subsistens et omnia alia entia quae sub ipso sunt. Totius primi libri recapitulatio. Primo : Compositio essentiae seu naturae individuae cum esse existentiae, quae invenitur in omni creatura, est compositio omnino realis. — a) Ita aperte constat ex testi­ monio ipsius Angelici Doctoris, qui expressis verbis tradit omne, quod est directe in praedicamento substantiae, esse compositum saltem reali compositione ex substantia et esse quod adhaeret substantiae, sive ex esse et quod est : ut ex dictis ostensum manet in 2. cap. b) Ita etiam constat ex argumentis hactenus explanatis, per quae D. Thomas demon­ strative probat quod ens, cuius natura vel substantia est per identitatem sua existendi actualitas, non potest esse nisi unum tantummodo, et infinitum, et incrcatum, et ens per essentiam, et perfectissimum, et immultiplicabile, et omnino immutabile, nec posse accipere quodlibet accidens, nec poni sub genere in praedicamento : quae quidem omnia et alia huiusmodi, quae ex identitate essentiae et esse necessario oriuntur, sunt propria solius divinae substantiae. Secundo : Dantur ergo in omni re creata saltem duo principia realia constitutiva entis subsistentis : unum actuale, alterum potentiale. — In ordine namque principiorum actualium, primum est esse vel existera ; quia esse est primus actus in linea entis, nec aliquid designatur in actu nisi per esse. In ordine vero principiorum potentialium, primum est essentia, vel saltem aliqua essentiae pars, quae dicitur materia prima; quia materiae inhaeret forma. Forma enim substantialis per primum inhaeret materiae ; et per ipsam 72 LIB. J. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST formam ipsum esse. Forma quidem est medium in acquirendo esse ipsi materiae et ipsi composito ; quia ipsum compositum non esset, nisi forma inhaerens esset materiae. Et ideo, considerando ipsam inhaerentiam, esse sequitur formam ; sed esse prius est in ordine actuum quam forma. Sicque considerando ipsam actualitatem, forma sequitur esse. Rursus : esse respectu essentiae est actus simpliciter ; sed aliquando dicitur actus secundum quid, eo quod essentia, cui advenit et cuius est complementum in linea substantiae existentis, non est pura potentia subiectiva, sicuti est materia prima. Quamobrem D. Thomas iuxta has diversas considerationes aliquando asserit : Esse est primum omnium actuum, seu : Primum inter omnes actus est esse ; aliquando autem : Ultimus actus est ipsum esse x. Formis vero ipsis, separatis a materia ac sine consortio materiae subsistentibus, inhaeret, tamquam proprio subiecto, ipsum esse, ita ut in omnibus rebus creatis essentia vel natura sit tamquam medium, per quod creatura participat existentiam et accipit a Deo Creatore fluxum essendi. Tertio : Inter actum existendi et nihil entitativum rei mere possibilis in seipsa, mediat potentia subiectiva, quae involvit positivam entitatem. — In omni quidem composi­ tione oportet esse duo, quae ad invicem se habeant sicut potentia ad actum. In compositione autem essentiae et esse aliud est essentia et aliud esse ; et ideo oportet quod aliud sit quod sit, et aliud quo aliquid sit ; nam per esse suum de quolibet dicitur quod est; per essentiam vero suam de quo­ libet dicitur quid sit. Haec autem sunt duo principia entis subsistentis, quae in reali constitutione substantiae existentis ad invicem se habent sicut potentia et actus. Ipsum esse est actus et quo est. Similiter essentia sive natura, cui esse adiungitur, est potentia receptiva ipsius esse et id quod potest esse ; ac cum esse accipit, est id quod est. Unde nec esse est id quod 1 I. q. 76. a. 6. — Comp. Theol. cap. 10. — QQ. Disp. De Anima, a. 6. ad 2. Et alibi. — Cfr. Etiam inter opuscula D. Thomae De natura materiae, cap. 4. et Summ. totius Logicae, tract. 2. cap. 2. CAP. XIV. PRIMI LIBRI RECAPITULATIO 73 est, nec essentia vel natura, seorsum considerata, est id quod est; sed utrumque est reale principium rei subsistentis ; atque ex utroque, veluti ex potentia et actu, constituitur subsistens seu substantia singularis ac individua stans sub suo esse ; unde fit sui iuris quoad esse et operari. Itaque inter nihilum rei et ens ut qiiod, mediat ens ut quo ; interque actum existendi et nihil entitativum rei possibilis, mediat potentia subiectiva seu entitas positiva rei quae existit ; at non seipsa sola, sed per existentiam, ratione cuius habet actu existere. Quod D. Thomas docet, dum in Qu. Disput. De spirituali creatura, a. 1. ait : « Manifestum est enim quod, cum potentia et actus dividant ens, et cum quodlibet genus per actum et potentiam dividatur... oportet enim in subtantia spirituali creata esse duo, quorum unum comparatur ad alterum ut potentia ad actum... Et sic in quolibet creato aliud est natura rei quae participat esse, et aliud ipsum esse participatum. » Ac Quodl. 3. a. 1. i « Omne enim quod est actu, vel est ipse actus, vel est potentia participans actum ». Quarto : Potentia subiectiva, quae mediat inter nihilum rei et esse, est compositum ex materia et forma in sub­ stantiis materialibus, et ipsa forma subsistens in substantiis spiritualibus. — Quod perspicue declarat D. Thomas, II. C. Gent. cap. 54. dum ostendit quod non est idem compositio ex materia et forma, et ex substantia et esse. Utraque siqui­ dem est compositio realis et ad genus substantiae pertinens ; attamen materia non est ipsa substantia rei, sed pars sub­ stantiae ; nec materia potest dici quod est; sed ipsa substantia, composita ex materia et forma, est id quod est; inde ipsum esse non est proprius actus materiae, sed substantiae totius. Similiter, nec forma est ipsum esse, quia etiam ad ipsam formam comparatur esse ut actus ; dicitur tamen causa jormalis essendi ipsi composito, quia est complementum substantiae, cuius actus est ipsum esse ; et sic est principium essendi, sicut diaphanum est aëri principium lucendi, quia facit eum proprium subiectum luminis. Unde in compositis ex materia et forma, nec materia nec forma potest dici ipswn quod est, nec etiam ipsum esse; forma tamen potest 74 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST dici quo est, quatenus est essendi principium. Ipsa autem tota substantia est ipsum quod est; et ipsum esse est quo substantia denominatur ens. In substantiis vero intellectua­ libus, in quibus ipsa forma est substantia subsistens, forma subsistens est quod est; et esse est actus formae et quo forma est. Semper ergo verificatur quod per formam res appro­ pinquat ad esse; et forma est medium per quod acquiritur rei proprius essendi actué. Quapropter D. Thomas, QQ. Disp. De Carit, q. unica, a. i. ad 13. : « Deus esse naturale creavit sine medio efficiente, non tamen sine medio formali. Nam unicuique dedit formam per quam esset. » Et De Verit. q. 27. a. i. ad 3. : « Esse naturale per creationem Deus facit in nobis, nulla causa agente mediante, sed tamen mediante aliqua causa formali ; forma enim naturalis principium est esse naturalis. » Quinto : Ablata reali compositione substantiae et esse in omnibus quae sub Primo Ente sunt, non potest fugi error Pantheismi. — Quod patet : Io Ex primo ac secundo argu­ mento supra iam expositis, quibus Angelicus Doctor, II. C. Gent. cap. 52. ostendit, quod in substantiis spiritualibus differt esse et quod est. Nam aliter, supposita identitate substantiae et esse, habebitur' actus purus in linea entis seu Esse subsistens : quod non potest esse nisi unum tantum. Idcirco una tantum erit substantia, nisi in omni substantia, quae est praeter Deum, aliud sit ipsa substantia et aliud eius esse. Nulla porro daretur ratio diversitatis neque inter Primum Ens et alia entia, nec inter ipsa entia quae sub Primo Ente sunt ; quoniam « esse, in quantum est esse, non potest esse diversum ; potest autem diversifican per aliquid quod est praeter esse; sicut esse lapidis est aliud ab esse hominis. » Quam quidem fundamentalem doctrinam tradit constanter et ubique firmiter tenet D. Thomas. De Malo, q. 16. a. 3. : « Deus enim per suam essentiam est ipsum esse subsistens ; nec est possibile esse duo huiusmodi, sicut nec possibile foret esse duas ideas hominis separatas aut duas albedines per se substantes. Unde quidquid aliud ab eo est, necesse est quod sit tamquam participans essentialiter ipsum CAP. XIV. PRIMI LIBRI RECAPITULATIO 75 esse. » Et De Verit. q. 2. a. 11. : « Quidquid autem est in Deo, hoc est suum proprium esse ; sicut enim essentia in eo est idem quod esse, ita scientia idem est quod scientem esse in eo. Unde, cum esse, quod est proprium unius rei, non poseit alteri communicari, impossibile est quod creatura pertingat ad eandem rationem habendi aliquid quod habet Deus ; sicut impossibile est quod ad idem esse perveniat. Similiter etiam in nobis esset ; si enim in Petro non differet homo et hominem esse, impossibile esset quod homo univoce diceretur de Petro et Paulo, quibus est esse diversum. » b) Ex ipso pantheismo Spinozae. — Spinoza enim procedit ex identitate essentiae et existentiae ad inferendam unitatem substantiae. Totus eius logicus processus praesupponit identitatem substantiae et esse, et quod existentia pertinet ad naturam substantiae ; atque ex hoc, quod essentia sub­ stantiae involvit existentiam, infert ac necessario colligit unam tantum esse substantiam. Processus logicus Spinozae sic potest simpliciter exponi : Substantia est ens, cuius essentia est esse, et ad cuius naturam pertinet existere. Sed ens, cuius substantia seu natura est esse, non potest esse nisi unum; quia esse subsistens non potest esse nisi unum. Non datur igitur nisi una sola substantia\ Pantheism! namque error non potest facile fugi nec philosophice ac solide refutari a negantibus realem compositionem substantiae et esse in entibus quae sub primo ente sunt. Non alia relinquitur via, nisi appellare ad creationem. At : Sexto : Via recta ac vere philosophica ad veritatem creationis demonstrandam non alia est nisi realis compositio substantiae et esse in omnibus quae sub Primo Ente sunt. — Quod profecto iam patet ex argumento quarto supra expla1 Spinozae Opera philosophica. — Ethices, pars prima de Deo. — « Definitio r. : Per causam sui intelligo id cuius essentia involvit existentiam, sive id cuius natura non potest concipi nisi existens. » « Propositio VII. : Ad naturam substantiae pertinet existere. Demons­ tratio : Substantia non potest produci ab alio. Erit itaque causa sui ; id est, ipsius essentia involvit necessario existentiam. sive ad eius naturam pertinet existere. » LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST nato, quo D. Thomas ostendit ens, cuius substantia et esse identificantur, non posse esse creatum ; quia hoc est contra rationem facti, quod essentia rei sit ipsum esse eius, et quia de ratione causati est saltem realis compositio ex esse et quod est. Atque hoc amplius adhuc patebit ex dicendis infra lib. 3. cap. 4. et lib. 4. cap. 2. Eo quippe modo est necessaria resolutio omnis entis creati in id quod est et in suum esse, quemadmodum necessaria est resolutio entis generati in partes essentiae, quae sunt materia et forma. Illa sunt prima potentia et primus actus in linea entis ; haec autem sunt prima potentia et primus actus in linea substantiae corporalis. Sicut ergo resolvere oportet ad generationem rerum omnes sensibiles substantias usque ad materiam et formam, ita oportet ad creationem rerum resolvere omne ens creatum in subiectum essendi et esse. Absque reali compositione materiae et formae non datur generatio substantialis ; absque reali compositione substantiae et esse dari non potest creatio. Id, quod proprie fit et per creationem producitur, est res subsistens composita ex substantia tamquam ex potentia, et ex esse tamquam ex actu ; quorum utrumque indiget, in sua propria entitate, entitate alterius veluti comprincipii in constituenda ratione entis existentis. Substantia quidem ; quoniam, cum sit potentia subiectiva ac realitatem impor­ tans, redditur completa et actualis per existentiam. Existentia vero ; quia cum esse sit actus non subsistens, indiget essentia substantiali cui inhaereat. Atque ex utriusquc compositione resultat substantia existens, cuius quidditati competit esse non in alio, sed per se esse ; quod tamen esse non est ipsa eius essentia. Quae quidem duo elementa entis creati constitutiva ita indicat D. Thomas, I. q. 44. a. 2. ad 3. : « Licet enim omne creatum sit in actu, non tamen est actus purus. Unde oportet quod etiam illud, quod se habet ex parte potentiae, sit creatum, si totum, quod ad esse ipsius pertinet, creatum est. » Et De Pot. q. 3. a. 1. ad 17. : « Deus simul dans esse, producit id quod esse recipit. » Septimo : Sublata reali compositione substantiae et esse in omnibus quae sub Primo Ente sunt, de medio tollitur nota CAP. XIV. PRIMI LIBRI RECAPITULATIO charaeteristica seu differentia primaria qua Deus secernitur a creaturis. — Nota charaeteristica qua Deus differt a creaturis, et nota charaeteristica qua creaturae differunt a Deo, illud sit oportet, quod est primum in via iudicii ad declaranda attributa quae competunt Deo et quae creaturis conveniunt. Quaerenda est ergo nobis ratio suprema, in qua continetur radix omnium differentiarum, quibus Deus secernitur a creaturis, et in qua reperiatur fundamentum divisionis entis realis in mutabile et immutabile, in multiplicabile et immultiplicabile, in contingens et necessarium, in finitum et infi­ nitum, in independens et ab alio, in per essentiam et per participationem, in creatum et increatum. Etenim nota charaeteristica, qua Ens Primum differt ab aliis entibus quae sub Ipso sunt, debet exprimere ea quae sunt propria Entis Primi, videlicet, esse necessarium, absolutum, independens, simplicissimum, infinitum in essendo : realitas nimirum incircumscripta, sine limite, in qua adinveniatur omnis perfectio et ipsa plenitudo essendi. E converso, nota characteristica secundum quam omnia entia, quae sub Primo Ente sunt, differunt ab ipso, debet exprimere ea quae sunt propria entis creati : esse sc. finitum, contingens, ab alio dependens ut actu existât, esse secundarium : realitas denique limitata, habens determinatum gradum essendi, realitas participans et accipiens ab alio suam entitatem participatam. Iam vero : iuxta doctrinam philosophicam D. Thomae 1, identitas esse et essentiae in Deo, et realis compositio utri1 Ad rem Cardinalis Gonzalez : « Una de las principales razones de que echa mano el Santo Doctor para establecer la distinción real. se funda solre el común sentir de los Padres de la Iglesia y filósofos cristianos más autorizados, los cuales todos á una voz nos enseñán que es atributo propio de Dios existir esencialmente ó por su esencia misma ; de manera que su esencia es la existencia actual ô el acto de existir, conforme á la definición que la Divinidad dió de sí misma, cuando dijo á Moysés : Yo soy ei. que soy. — Luego si en las cria­ turas la existencia se identifica absolutamente con su esencia, podre­ mos decir de ellas que existen esencialmente, es decir, por su misma esencia, del mismo modo que lo decimos de Dios... — Santo Tomas observa con profundidad, que precisamente porque la existencia de las criaturas depende de Dios como de su causa eficiente, es im- 78 LIB. I. — COMPOSITIO EX ESSE ET QUOD EST usque in omnibus praeter Deum, constituit fundamentum scientificum primae divisionis entis realis, ac exhibet differen­ tiam radicalem inter Creatorem et creaturas. Ex hoc enim quod in Deo, Primo Ente, esse et essentia identificantur, substantia Dei est ipsum Esse subsistens, Unum tantum, Infinitum, Increatum, Ens per essentiam, Perfectissimum, Simplicissimum, Maximum in essendo ; ac perinde sufficientissima et dignissima et perfectissima Causa totius esse ; et posible que se identifique su existencia con su esencia... » (Estudios sobre la filosofía de Sto. Tomas, lib. 2. Ontologia, cap. 6.) Postea, robur argumentorum diiudicans quibus Angelicus Doctor thcsim hanc demonstrat, atque idearum sublimitatem admirans, ita eloquitur : « Cualquiera que sea la opinion que se adopte sobre la cuestión que nos ocupa, preciso será convenir en que las ideas del Santo Doctor aquí consignadas, encierran ideas y reflexiones alta­ mente filósoficas y dignas de un examen detenido y concienzudo. Hay aquí concepciones abstractas, si, pero cuya abstracción en nada perjudica á su solidez. Hay aqui concepciones de un genio eminente, cuya penetrante inteligencia campea por las elevadas regiones de la Metafísica ; concepciones, que llevan el sello de una meditación profunda ; concepciones, enfin, que basadas sobre la idea de la Divi­ nidad en si misma y en sus relaciones con los séres criados, sirven de punto de partida à procedimientos tan lógicos como vigorosos. Las nociones fundamentales de la esencia y de la existencia, el desarrollo de la idea filosófico-cristiana de Dios, la dependencia y relaciones de los seres criados con respecto á la Divinidad, la razon de primer principio que á ésta compete relativamente á las criaturas, la razon y concepto propio de la existencia, que implicando en sí misma cierta especie de infinidad por razon de la distancia infinita que parece mediar entre el no-sér y el acto de existir, debe ser como el efecto propio y exclusivo de aquella Primera Causa eficiente que incluyendo la plenitud del sér, se constituye en razon de esencia y de causa por su acto de existir : lié aqui fundamentos que tomados de la naturaleza misma de las cosas y desarrollados con vigor por Santo Tomas, son asaz suficientes para poner fuera de duda que la opinion de los Escolásticos sobre la distinción real entre la esencia y la existencia en las criaturas, no carece de solidez, ni es una opinion gratuita, como se ha afirmado por algunos ; no siendo menor por otro lado su importancia y aplicaciones científicas, atendidas las relaciones que existen entre esta doctrina y otras cuestiones meta­ físicas de la más alta transcendencia. » — (Estudios sobre la filosofía de Sto. Tomas, ibid., cap. 7.) CAP. XIV. PRIMI LIBRI RECAPITULATIO 79 a quo omnia, quae sunt, participant esse. E regione opposita, ex hoc quod in omnibus aliis differt essentia rei et esse eius, inde omnia alia entia sunt entia per participationem ; indi­ gent causari ab Ente per essentiam, ut actu existant ; sunt finita, contingentia, multiplicabilia ; magis et minus bona, magis et minus vera, magis et minus nobilia, perfecta ac pulchra, secundum quod per diversos gradus a primo ente, quod est in summo omnium rerum vertice, esse participant, quod non est idem quod ipsa sunt ; et haec procedunt descen­ dendo per diversos gradus perfectionis usque ad ultima entia, ita quod quamcumque rationem essendi aliquid habeat, non sit sibi nisi a Deo, cuius substantia est ipsum esse, et cuius esse non est receptum, sed per se subsistens. Quae quidem iam satis perspiciuntur ex argumentis hucusque explanatis, ac magis in perspicuo ponentur ex dicendis in subsequentibus Libris. Hactenus allegata et probata sic a D. Thoma breviter ac eleganter concluduntur : « Ipsum igitur Esse per se subsistens est unum tantum. Impossibile est igitur, quod praeter Ipsum sit aliquid subsistens quod sit esse tantum ; omne autem quod est, esse habet. Est igitur in quocumque, praeter Primum, et ipsum esse tamquam actus, et substantia rei habens esse tamquam rei -potentia receptiva huius actus quod est esse... Sic igitur apparet gradus quidam infinitatis in rebus. Nam materiales substantiae finitae quidem sunt dupliciter : sc. ex parte formae quae in materia recipitur, et ex parte ipsius esse quod participat secundum proprium modum, quasi superius et inferius finita existens. Substantia vero spiritualis est quidem finita superius, in quantum a Primo Principio participat esse secundum proprium modum ; est autem aliquo modo infinita inferius, in quantum non participatur in subiecto. Primum vero principium, quod Deus est, est omnibus modis infinitum 1. » 1 De natura angel. cap. 6. LIBER SECUNDUS DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS SUBSISTENTIS IN ENS PER ESSENTIAM ET ENS PER PARTICIPATIONEM ©E VERITATE FUNDAMENTALI. 6 PROLOGUS Ens praedicatur de omnibus. — Primum enim quod in intellectum nostrum cadit, quasi notissimum et ultimum in quod postremo conceptiones nostri intellectus veniunt resol­ vendae, est ens. Ens praedicatur de omnibus quae sunt, quocumque modo sunt ; atque enti non potest addi aliquid quasi extranea natura, cum omnia quae sunt participent naturam essendi, et in omnibus uno modo vel alio reperiatur natura entitatis. Ens autem dicitur id quod habet vel potest habere esse ; atque ita quaelibet natura essentialiter est ens *. Non tamen praedicatur univoce, sed analogice. — Atta­ men : « Ens non dicitur univoce de substantia et accidente, propter hoc quod substantia est ens tamquam per se habens esse, accidens vero tamquam cuius esse est inesse. Ex quo patet, quod diversa habitudo ad esse impedit univocam praedicationem entis. Deus autem alio modo se habet ad esse quam aliqua alia creatura ; nam ipse est suum esse, quod nulli alii creaturae competit. Unde nullo modo univoce de Deo et de creatura dicitur ; et per consequens nec aliquid aliorum praedicabilium, inter quae est primum ipsum ens. Existente enim diversitate in primo, oportet in aliis diversi­ tatem inveniri ; unde de substantia et accidente nihil univoce praedicatur 1 2. » Nec ideo ens est prius utroque, Deo sc. et creatura. — Quamvis autem ens dicatur de Deo et creatura analogice, 1 De Verit. q. i. a. i. 2 De Pot. q. 7. a. 7. 84 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS minime tamen inferre licet quod ens sit prius utroque, Deo sc. et creatura. Primo quidem ; quia in his quae de Deo et de creatura dicuntur analogice, non attenditur ordo vel respectus ad aliquid alterum, sed ad unum ipsorum : sicut ens de substantia et accidente dicitur, secundum quod accidens ad substantiam respectum habet, non secundum quod substantia et accidens ad aliquod tertium referantur. Unde non oportet aliquid Deo ponere prius, cum ens non praedicetur de Deo et creatura analogice, analogia attribu­ tionis, sed proportionalitatis tantummodo x. Praeterea : Etsi ens, praedicatum de substantia et accidente, esset prius utro­ que secundum analogiam attributionis et per comparationem ad unum tertium, in quo invenitur ratio entis eminentiori modo, nempe ad Deum, de ipso tamen Deo nequaquam potest hoc dici, quod ens sit prius eo et creatura, sicut esset prius substantia et accidente in creatis. « Ad cuius evidentiam (ait D. Thomas) est sciendum quod, quando tota ratio analogi reperitur in altero de quibus praedicatur, sicut tota ratio entis absolute in Deo reperitur, tunc non erit praedicatum prius utroque, cum praedicatum non excedat subiectum. Cum vero tota ratio praedicati in neutro subiectorum est, necesse erit praedicatum prius esse et communius utroque subiecto ; sicut tota ratio entis non salvatur in substantia quae est genus primum, cum ens divinum non includat. Ens autem genus esse non potest 1 2. » Illud autem quod primo intellectus noster concipit quasi notissimum et in quo omnes conceptiones resolvit, non est ens divinum. — Ens namque quod primum in conceptione intellectus nostri cadit, non repraesentat primo nec princi­ 1 I. C. Gent. cap. 32. et 34. 2 De natura generis, cap. 1. (Opuse. 39. edit. Vives; 42. edit. Rom.) — Hoc tamen opusculum non adnumeratur inter authentica scripta D. Thomae. Vide P. Mandonnet, Des Ecrits authentiques de saint Thomas d'Aquin, 2me éd. Fribourg, Impr. Saint-Paul, 1910, p. 150, qui de praedicto opusculo ita iudicat : « Cet apocryphe est emprunté dans ses éléments aux ouvrages de saint Thomas, spéciale­ ment à la Métaphysique. » PROLOGUS 85 paliter esse divinum, ut quidam philosophi audent asse­ verare. Deum esse non est per se notum, sed indiget demon­ strari. Deum esse non est primum nec immediatum intel­ lectus nostri obiectum ; sed per ea quae facta sunt, a creatura mundi ad invisibilia Dei conspicienda ascendimus ; et sic ascendendo, per discursum adinvenimus quod natura seu essentia Dei est Esse Subsistens. Unde D. Thomas : « Intel­ lectus noster hoc modo intelligit esse, quo modo invenitur in rebus inferioribus, a quibus scientiam capit, in quibus esse non est subsistens, sed inhaerens. Ratio autem invenit, quod aliquod esse subsistens sit ; et ideo, licet hoc quod dicunt esse, significetur per modum concretionis, tamen intellectus, attribuens esse Deo, transcendit modum significandi, attri­ buens Deo id quod significatur, non autem modum signi­ ficandi x. » Confundere itaque ens in communi cum divino esse, error est Ontologismi et Pantheism! idealistarum. Est revera confundere id quod sine additione consideratur et est ens sine additione cogitatione solum, cum eme quod est absque additione in rerum natura, et non solum absque additione, sed etiam absque receptibilitate additionis. Pri­ mum est quid commune, et non tam res completa, quam aliquid rei ; secundum est Esse Subsistens, Actus Purus in linea entis12. Esse inhaerens et esse subsistens.— Dum autem ascenditur per quartam viam3 ex quinque, quibus Deum esse probari potest, inveniuntur in rebus diversi gradus participandi esse ; at esse, eo ipso quod est participatum, est actus inhaerens 1 De Pot. q. 7. a. 2. ad 7. 2 I. q. 3. a. 4. ad 1. — I. C. Gent. cap. 26. — De Pot. q. 7. a. 1. ad 6. — Inter propositiones damnatas a Cong. Inquisit. die 18 Septemb. 1861, et quae tuto tradi non possunt, inveniuntur sequentes, quae sunt per ordinem : « 2a Esse illud, quod in omnibus est et sine quo nihil intelligimus, est Esse Divinum. » — « 3a Universalia, a parte rei considerata, a Deo realiter non distinguuntur. » — « 5a Omnes aliae ideae non sunt nisi modificationes ideae, qua Deus tamquam ens simpliciter intelligitur. » 3 I. q. 2. a. 3. 86 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS subiecto ac receptum in essentia rei sicut in propria potentia, et per rerum quidditates, in quibus recipitur, contractum ad determinatas species. Ascendendo igitur per hos diversos gradus in participationibus et participantibus esse versus summum, pervenire oportet ad aliquid quod maxime est, ad Esse, quod est in fine separationis a materia, ad Esse irreceptum et summum et subsistens. Quarta itaque via, cuius angulare fundamentum constituitur per realem com­ positionem essentiae et esse in omnibus praeter unum, quod est Deus, ostendit quoque quale sit verum fundamentum ad primam divisionem entis realis in ens per essentiam et ens per participationem firmiter stabiliendam. CAPUT PRIMUM Declarantur diversi termini, sub quibus traditur prima divisio entis realis. I Ens reale dividitur in ens a se et ens ab alio. Primo : Declarationis via. — Primus enim modus divi­ dendi ens reale clauditur in illa secunda via ex quinque quibus, docente D. Thoma, I. q. 2. a. 3. Deum esse demon­ strative probari potest. In hac etenim via, quae ex ratione causae efficientis desumitur, necesse est ponere aliquam causam efficientem primam, cuius esse non habet causam, et quam omnes Deum nominant. Huiusmodi ergo divisionis terminos declarare oportet per notiones causae et effectus, quibus secunda via ad ostendendam existentiam Dei con­ struitur. Unde : Secundo : Quid significet ens a se. — Ens a se importat in sua significatione : Io Illud quod non est causatum ab alio ; 2° illud quod existit absque eo quod actum essendi ab alio recipiat ; 30 illud quod in ratione suae propriae essentiae vel naturae claudit rationem suae propriae existentiae. Nam ens a se est aliquid reale habens esse, et cuius esse non est causatum ab alio ; illud autem, cuius esse non est causatum ab alio, nec a seipso potest esse causatum ; quoniam causare praesupponit necessario ipsammet existentiam causae. Tertio : Quid significet ens ab alio. — Ens ab alio im­ portat in sua significatione opposita praedicata, videlicet, illud : i° quod est causatum ab alio ; 20 quod non potest 88 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS existere nisi esse ab alio recipiat ; 30 quod perinde in ratione suae propriae quidditatis vel essentiae non claudit ipsum actum essendi. Quarto : Sub hac bimembri divisione omnia entia realia necessario comprehenduntur. — Quoniam inter habere esse causatum ab alio et non habere causam sui esse, non datur medium ; atque haec duo praedictae divisionis membra manifestam inter se exhibent oppositionem ; idcirco distincte et adaequate dividunt ens. Cum autem ens dicitur ex se vel a se esse, minime est intelligendum quod tale ens sit vel possit esse a se per positivam originem seu emanationem ; sed dicitur esse a se, quatenus sine emanatione ab alio et absque ulla quacumque productione vel causalitate habet esse, et vi suae propriae substantiae est. Ens a se et ex se, licet non importet nisi negationem tantum, tamen per hanc negationem declaratur positiva ac simplex illius entis perfectio. Quemadmodum cum dicitur quod substantia est ens per se, ex hoc quod non est in alio, quod est negatio pura, per hanc tamen negationem exprimitur virtus subsistendi per se ita, quod alio ut subiecto non indigeat cui inhaereat ad existendum ; in quo abs dubio perfectio positiva enuntiatur, quia ab accidente discernitur ; ita pariter ens a se aut per se in hac prima divisione entis excludit omnem prorsus ab alio dependentiam, sive subiecti, sive causae, sive cuiuscumque alterius rationis : quo sane sensu solus Deus potest dici ens per se et a se 1 In hunc modum (ut bene observat Suarez, Disput. Metaph. 28.) exponendi sunt aliqui Sancti Doctores, cum dicunt Deum esse sibi causam sui esse vel suae substantiae vel suae sapientiae. Sic S. Hiero­ nymus in epist. ad Ephes, cap. 3. ait : « Deus sui origo est, suaeque causa substantiae. » Et S. Augustinus, Lib. 88. Quaestionum q. 15. et q. 16. ait : « Deum esse causam sapientiae suae. » Et VII. De Trinit. cap. i. loquendo de Patre scribit : « Quapropter quae causa illi est ut sapiens sit, ipsa illi causa ut sit. » Hae namque et aliae id genus locutiones negative interpretandae sunt. CAP. 1. DIVERSA HUIUS DIVISIONIS FORMA 89 II Ens necessarium et ens contingens. Primo : Declarationis via. — Hic vero secundus modus dividendi ens reale continetur in tertia via ex quinque, quibus Dei existentia demonstratur (I. q. 2. a. 3.). Per hanc quippe viam, quae sumitur ex possibili et necessario, pervenire oportet ad aliquid quod est per se necessarium, non habens causam suae necessitatis aliunde, sed quod est causa neces­ sitatis aliis : quod omnes dicunt Deum. Secundo : Quid significet ens necessarium. — Ens necessarium importat in sua significatione illud : i° quod habet necessitatem absolutam in ratione existendi, ita ut omnino illi repugnet non esse; 20 in quo posse existere et existere actu realiter identificantur, utpote unum et idem ; 30 quod proinde ita habet esse, ut nec possit illo carere, nec ab alio indiget ut conservetur, nec seipsum potest suo esse privare, nec ab alio privari potest, et cuius non existentia involvit contradictionem. Tertio : Quid significet ens contingens. — Ens vero contingens, cui opposita conveniunt attributa, importat in sua significatione illud : Io in quo aliud est posse existere, et aliud actu existere ; 20 quod proinde ita habet esse, ut possit illo carere, et ab aliquo alio indiget in esse conservari ; 30 quod ideo non habet absolutam necessitatem in ratione existendi, et cui non repugnat ut incipiat esse et esse etiam desinat. Quarto : Haec secunda entis realis divisio ex prima legitime infertur. — Etenim ens a se, eo ipso quod non habet causam sui esse, est simpliciter et absolute necessarium in ratione existendi ; et sicut ab alio minime dependet ut sit, ita a nullo alio conservatur in esse ; et quia ab alio non recipit esse, nec ab alio privari suo esse potest ; et cum non go LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS habeat causam sui esse, nec habere ideo potest causam suae necessitatis in essendo. Unde D. Thomas, I. C. Gent. cap. 42. : « Ipsa necessitas essendi est essentia eius... Et eius quod est necesse esse, sua quidditas est suum esse, ut supra cap. 22. probatum est ». Similiter ens ab alio, eo ipso quod ab alio causatum est, ab illo pendet ut sit et ut in suo esse conservetur ; et a quo recipit esse, tamquam a prima causa, non modo fiendi, verum etiam essendi, atque ab eo potest privari suo esse iam recepto. Ac quamvis sit ens immateriale atque incorruptibile, et perinde in esse suo possideat necessitatem essendi, attamen habet causam suae necessitatis aliunde, ab eo sc. a quo habet esse. Igitur cum ens reale dividitur in necessarium et contin­ gens, sub denominatione necessarii illud solummodo inclu­ ditur, quod est per se necesse esse ; sub denominatione vero contingentis veniunt adnumeranda omnia alia entia, quae et contingentia et necessaria dicuntur, modo suae necessitatis causam ab illo ente habeant quod est per se necesse esse. Hoc autem non potest esse nisi unum, sicut nonnisi unum potest esse ens a se, quod non habeat causam sui esse T. III Ens per essentiam et ens per participationem. Primo : Declarationis via. — Tertius autem modus dividendi ens reale atque subsistens, ex quarta via (I. q. 2. a. 3.) pro Dei existentia demonstranda manifestus fit. Per hanc profecto viam, quae sumitur ex gradibus qui in rebus inveniuntur, necesse est pervenire ad aliquid quod est verissimum et optimum et nobilissimum, et per consequens maxime ens ; quod proinde omnibus entibus est causa essendi et bonitatis et cuiuslibet perfectionis : et hoc dicimus Deum. ’ Vide I. q. 2. a. 3. via 3. et q. 44. a. 1. ad 2. — II. C. Gent. cap. 15. et cap. 55. CAP. I. — DIVERSA HUIUS DIVISIONIS FORMA 9‘ Secundo : Quid significet ens per essentiam. — Ens per essentiam importat in sua significatione illud : i° quod non habet causam sui esse nec suae necessitatis in essendo, sed per se et vi suae propriae essentiae esi; 20 quod est in summo entitatis et nobilitatis et veritatis ; 30 quod, cum sit in summo rerum vertice, est causa totius bonitatis ac perfectionis in omnibus rebus ; 40 in quo tandem non est aliud essentia et aliud esse, sed cuius essentia est ipsum esse subsistens. QuamobremD. Thomas, II. C. Gent. cap. 15. : « Quod per essentiam dicitur, est causa omnium quae per participationem dicuntur ; sicut ignis est causa omnium ignitorum in quantum huiusmodi. Deus autem est ens per essentiam suam, quia est ipsum Esse ; omne autem aliud est ens per participationem, quia ens, quod est suum esse, non potest esse nisi unum, ut in I. lib. cap. 42. ostensum est. Deus igitur est causa essendi omnibus aliis. » Ac rursus III. C. Gent. cap. 66. : « Quod est per essentiam tale, est propria causa eius quod est per participationem tale ; sicut ignis est causa omnium ignitorum. Deus autem est ens per essentiam suam, omnia autem alia sunt entia per participa­ tionem; nam in solo Deo esse est sua essentia. Esse igitur cuiuslibet existentis est proprius effectus, ita quod omne quod producit aliquid in esse, hoc facit in quantum agit in virtute Dei. » Tertio : Quid significet ens per participationem. — Ens autem per participationem, cui attribuenda sunt contraria praedicata, importat in sua significatione illud : i° quod non existit vi et sola virtute suae propriae essentiae, sed quatenus ab ente per essentiam producitur secundum totam suam entitatem ; 20 quod, cum non sit in summo rerum cardine, diversimode appropinquat ad ens per essentiam, quod maxime est ; et idcirco dicitur esse magis vel minus verum, bonum et ens, quatenus hoc vel illo modo participat esse, quod est actualitas omnium perfectionum ; 30 in quo est aliquid praeter esse participatum, nempe essentia, natura vel forma per quam omnis res creata participat essendi actum. Quapropter D. Thomas, Quodl. 2. a. 3. : « Ens praedicatur de 92 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS solo Deo essentialiter, eo quod esse divinum est esse subsistens et absolutum ; de qualibet autem creatura praedicatur per participationem ; nulla enim creatura est suum esse, sed est habens esse. Sic et Deus dicitur bonus essentialiter, quia est ipsa bonitas ; creaturae autem dicuntur bonae per participationem, quia habent bonitatem... Quandocumque autem aliquid praedicatur de altero per participationem, oportet ibi aliquid esse praeter id quod participatur. Et ideo in qualibet creatura est aliud ipsa creatura quae habet esse, et ipsum esse eius. Et hoc est quod Boëtius dicit in lib. De Hebdom. quod in omni eo quod est citra 'primum, aliud est esse et quod est. » IV Ens quod est actus purus, et ens quod constat actu et potentia. Primo : Declarationis via. — Quartus hic modus divi­ dendi ens reale ac subsistens, ex prima et quinta via (I. q. 2. a. 3.) elucescit, quibus Dei existentia demonstratur. Per has quidem vias, quae sumuntur ex parte motus atque ex gubernatione rerum, necesse est devenire, per alteram, ad aliquod primum movens quod a nullo movetur ; et hoc omnes intelligunt Deum; per alteram vero ad aliquid intelligens, a quo omnes res naturales ordinantur ad finem ; et hoc dicimus Deum. Secundo : Quid significet actus purus. — Actus purus importat in sua significatione : Io Illud quod absolute est primum et necessarium in ratione existendi ; quia « quam­ vis id quod quandoque est in potentia, quandoque in actu, prius sit tempore in potentia quam in actu, tamen simpli­ citer actus est prior potentia ; quia potentia non educit se in actum, sed oportet quod educatur in actum per aliquid quod sit in actu » : ut D. Thomas tradit I. C. Gent. cap. 16. CAP. I. DIVERSA HUIUS DIVISIONIS FORMA 93 Et rursus, IX. Metaph. lect. 3. : « Est necessarium, quod ratio actus praecedat rationem potentiae, et notitia actus notitiam potentiae. » 2° Illud cuius substantia est esse, et per cuius participa­ tionem omnia alia entia fiunt actu. Etenim, ut D. Thomas docet Quodl. 12. a. 5. : « Unumquodque quod est in potentia et in actu, fit actu per hoc quod participat actum superiorem. Per hoc autem aliquid maxime fit actu, quod participat per similitudinem primum et purum actum. Primus autem actus est esse subsistens per se ; unde completionem unum­ quodque recipit per hoc quod participat esse. Unde esse est complementum omnis formae ; quia per hoc completur, quod habet esse ; et habet esse, cum est actu ; et sic nulla forma est nisi per esse... Esse est complementum omnium. » 30 Illud a quo moventur omnia sicut a Primo in ratione causae efficientis, et sicut ab Ultimo in ratione causae finalis ; et a quo omnia procedunt sicut a principio sui esse, et in quod omnia tendunt sicut ad terminum, in quo omne esse completur. Unde D. Thomas, II. C. Gent. cap. 46. : « Ad hoc quod universum creaturarum ultimam perfectionem conse­ quatur, oportet creaturas ad suum redire principium. » Et I. q. 103. a. i. ad 3. : « Id quod creaturae a Deo recipiunt, est earum natura ». Et ibid. a. 8. : « Omnis inclinatio ali­ cuius rei, vel naturalis vel voluntaria, nihil aliud est quam quaedam impressio a primo movente ; sicut inclinatio sagit­ tae ad signum determinatum nihil aliud est quam quaedam impressio a sagittante. » Ac porro, Compend. Theol. cap. 10. : « Cum enim omnis motus sit exitus de potentia in actum, oportet illud esse ultimum actum, in quod tendit omnis motus ; et cum motus naturalis in hoc tendat quod est natu­ raliter desideratum, oportet hoc esse ultimum actum, quod omnia desiderant. Hoc autem est esse. Oportet igitur quod essentia divina, quae est actus purus et ultimus, sit Ipsum Esse C » 1 Ita etiam lib. 1. De rege et regno, cap. 8. quod inter opuscula D. Thomae reperitur : « Tendit enim uniuscuiusque rei desiderium in suum principium, a quo esse suum causatur. Causa vero mentis 94 LIB. H. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS Tertio : Quid significet ens constitutum ex actu et potentia. — Ens autem quod constat ex actu et potentia in linea entis, importat in sua significatione : Io Illud quod reducitur de potentia in actum ab alio, quod est actus ; et ab alio quod est immobile movetur ; et ab eo, a quo produ­ ctum est in esse, ordinatur ac perducitur ad finem, in quo omne esse perficitur ac completur x. 2° Illud quod fit actu, in quantum per similitudinem participat primum actum, quod est esse subsistens per se ; in quo proinde aliud est id quod participat esse, et aliud ipsum esse participatum ; et in quo, ut D. Thomas ait Quodl. 2. a. 3. : « est compositio ex essentia et esse, non tamen est compositio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae. » 30 Illud proinde cuius « esse est accidens, non quasi per accidens se habens, sed quasi actualitas cuiuslibet substan­ tiae ». (Ibid, ad 2.) ; et cuius « substantia ipsa quodammodo se habet ad esse, ut materia ad formam » {Quodl. 9. a. 6.) ; et cuius « esse creatum non est per se stans, quia est aliud a substantia entis creati ». {Quodl. 10. a. 4. ad 4.) Quarto : Observatio circa divisionem entis in potentiam et actum. — Accurate distinguere oportet : «) divisionem entis realis in actum purum et in compositum ex actu et potentia ; Z>) divisionem entis in ens in potentia et in ens in actu : c) divisionem entis in ens quod est potentia et in ens quod est actus. Prior divisio est haec prima ac fundamentalis entis realis subsistentis divisio, de qua ex professo ad praesens agimus ; ita quod actus purus sit Ens Divinum ac Increatum, et compositum ex actu et potentia sit ens creatum. Altera vero divisio est entis creati, at non in elementa ipsius constitutiva essentialiter diversa, sed in diversos humanae non est aliud quam Deus, qui eam ad suam imaginem fecit. Solus igitur Deus est, qui hominis desiderium quietare potest, et facere hominem beatum, et esse regi conveniens praemium. » 1 I. q. 2. a. 3. et q. 103. CAP. I. — DIVERSA HUIUS DIVISIONIS FORMA g5 status eiusdem entis secundum rationem existendi. Sicut enim esse actu est existere, ita esse in potentia est existere posse. Eadem namque res quae existit, antequam esset, poterat existere ; in se tamen nihil erat, sed tantum habebat esse vel in suis causis naturalibus, vel saltem in intellectu ac potentia Dei creatoris. (De Pot. q. 3. a. 5. ad 2.) Posterior denique divisio est entis creati realis et subsi­ stentis in elementa eiusdem constitutiva essentialiter diversa. Actus enim et potentia consequuntur omne ens creatum, vel in linea substantiae, ut materia et forma ; vel in linea accidentis, ut subiectum et forma accidentalis, sicut album et albedo, sapiens et sapientia ; vel saltem in linea entis, ut essentia et esse, vel substantia et actus eius, sive participans esse et esse participatum. Unde D. Thomas, De Pot. q. 3. a. i. ad 17. : « Dicendum quod Deus simul dans esse, producit id quod esse recipit ; et sic non oportet quod agat ex aliquo praeexistenti. » Atque ita omne ens creatum constat semper ex duobus, ex eo quod recipit esse et ex esse recepto *. V Ens infinitum et ens finitum. Primo : Declarationis via. — Ratio obiectiva entis infiniti non per simplicem intuitum mentis, ut quidam philosophi existimarunt, sed ratiocinando possidetur. D. Thomas non­ nisi ascendendo per illas quinque vias, quibus (I. q. 2. a. 3.) Deum esse demonstrative ostendit, per discursum pervenit tandem in q. 7. a. 1. ad concludendum, quod Deus est perfectus ac simpliciter infinitus, « ex hoc ipso quod esse Dei est per se subsistens, non receptum in aliquo ». Secundo : Quid significet ens infinitum. — Ens sim­ pliciter infinitum, quod se tenet ex parte formae et habet 1 Vide etiam : De Pot. q. 7. a. 4. — De spirit, creat, a. 1. — De anima, a. 6. et alibi passim in operibus D. Thomae. ÇÔ LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REAUS rationem perfecti, exprimit atque in sua significatione im­ portat : i° Illud cuius esse, quod est maxime formale omnium, non est receptum in aliquo, sed per se subsistens, et cuius proinde essentia est ipsum esse eius. 2° Illud quod nec est forma in materia, nec habet esse inhaerens alicui formae vel naturae ; sed quod est actus nullo modo in alio existens, actus tantum, actus purus ac primus. 3° Illud cuius esse non finitur ex aliquo agente, quia non est ab alio, sed est a seipso ; nec finitur ex aliquo reci­ piente, quia, cum nihil potentiae passivae ei admisceatur, ipse est actus purus, non receptus in aliquo. Est enim Deus ipsum esse suum in nullo receptum. Unde patet, quod Deus est infinitus x. Tertio : Quid significet ens finitum. — Ens vero finitum, cui praedicata opposita oportet attribuere, significat : Io Illud cuius esse limitatur ad aliquem modum perfectionis essendi ; sicut esse hominis terminatum est ad hominis speciem, quia est receptum in natura speciei humanae ; et simile est de esse equi vel cuiuslibet creaturae. 2° Illud cuius forma terminatur per receptionem in materia, vel saltem cuius esse terminatur per receptionem in forma ; et sic quod non est actus tantum, ut Deus, nec potentia tantum, ut materia prima, sed quod est actus et potentia, seu quid ex utroque compositum in linea entis. 3° Illud cuius esse est inhaerens alicui formae vel naturae ; et cuius natura, forma vel essentia completur per ipsum esse; et cui proinde competit determinata perfectio essendi, secundum quod actus essendi finitur per formam quae est vis receptiva ipsius esse 12. Quarto : Ratio obiectiva infiniti et ratio obiectiva finiti fundatur in diversa ratione essendi. — Quod quidem sic 1 I. q. 7. a. i. et 2. — I. C. Gent. cap. 43. — De Pot. q. 1. a. 2. 2 De Pot. q. i. a. 2. — I. C. Gent. cap. 43. — Compend. Theol. cap. 17. CAP. I. 97 — DIVERSA HUIUS DIVISIONIS FORMA declaratur a D. Thoma, De Verit. q. 29. a. 3. : « Ex hoc quod (aliquid) dicitur ens, consideratur in eo quantitas virtualis quantum ad perfectionem essendi ; et ex hoc quod dicitur sensibilis, consideratur in eo quantitas virtualis ex perfectione sentiendi ; et sic de aliis. Quantum igitur ad rationem essendi, infinitum esse non potest nisi illud in quo omnis essendi perfectio includitur, quae in diversis infinitis modis variari potest. Et hoc modo solus Deus infinitus est secundum essentiam, quia eius essentia non limitatur ad aliquam determinatam perfectionem, sed in se includit omnem modum perfectionis, ad quem ratio entitatis se extendere potest ; et ideo ipse est infinitus secundum essen­ tiam. Haec autem infinitas nulli creaturae competere potest ; nam cuiuslibet creaturae esse est limitatum ad perfectionem propriae speciei. » VI Ens increatum et ens creatum. Primo : Declarationis via. — D. Thomas declarat ac ostendit Deum esse creatorem rerum omnium, et res omnes a Deo esse creatas : Io ascendendo per illas quinque vias, quibus Deum esse probari potest, usque ad aliquid quod est verissimum et optimum et nobilissimum, et per consequens maxime Ens (I. q. 2. a. 3.) ; 20 inferendo deinde quod essentia maxime Entis est ipsum Esse Subsistens (q. 3. a. 4.) ; 30 de­ monstrando postea maxime Ens esse maxime indivisum et maxime Unum (q. 11. a. 3. et 4.) ; 40 ac definitive concludendo illud, quod est maxime Ens et maxime Unum, esse omnibus entibus causam essendi et bonitatis et cuiuslibet perfectionis (q. 44. a. i.). Unde postremus iste modus dividendi ens reale, nihil aliud est nisi complementum primi modi et logicum corollarium antecedentium omnium modorum, qui­ bus prima divisio entis realis subsistentis exprimitur et notificatur. DE VERITATE FUNDAMENTALI. 7 98 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS Secundo : Est quidem complementum primi modi. — Nam bimembris divisio primo modo facta est in ens a se et ens ab alio, sive in ens cuius esse non habet causam, et in ens cuius esse est causatum. Atque divisio haec omnium entium in creatorem et in creaturas iam ostendit perfecte terminum secundae viae, dum per illam declaratur quod illud ens, cuius esse non habet causam, oportet ut sit omnibus aliis entibus causa essendi. Et sic necesse est ponere, quod prima causa efficiens, non habens causam, est creatrix omnium rerum, et causa respectu cuius omnes aliae causae, tam in essendo quam in agendo, habent rationem effectuum. Tertio : Est autem logicum corollarium antecedentium omnium modorum quibus divisio prima entis notificatur. — Ex prima namque divisione entis in ens a se et in ens ab alio non pervenitur ad postremam divisionem omnium entium in Deum creatorem et in res creatas, nisi transeundo per omnes alios praedictos modos dividendi ens reale. Divisiones quidem entis in ens a se et ab alio, in necessarium et contin­ gens, per essentiam et per participationem, in actum purum et ex actu ac potentia compositum, in infinitum et finitum, in increatum et creatum, in re et quoad substantiam quae­ stionis coincidunt. Huiusmodi bimembres divisiones conti­ nent singulae totam latitudinem entis, et adaequate dividunt ens. Verumtamen divisio in ens increatum et ens creatum, sive in Deum et creaturas, praesupponit quod ens a se est ens primum et absolute necessarium, et actus purus, et infinitum in linea entis, et ens per essentiam, et maxime unum. Exinde fit manifestum, quod omnia, praeter hoc Unum, sunt : i° ab alio ; 20 contingentia ; 30 composita in linea entis ; 40 finita secundum modum essendi ; 50 entia per participationem. Ex quibus omnibus legitima ac neces­ saria consecutione infertur omne id, quod praeter Unum est, ab hoc Uno esse creatum sive factum secundum totam uniuscuiusque rei entitatem x. 1 I. q. 44. a. 1. ; q. 61. a. 1. ; q. 65. a. 1. et II. C. Gent. cap. 15. T-gxgnr CAPUT SECUNDUM Fundamentum philosophicum, cui prima divisio entis realis innititur, ex hoc habetur quod solus Deus est suum esse, in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius. Quaerere philosophicum et vere scientificum fundamen­ tum primae divisionis entis realis idem est ac quaerere primam radicem omnium attributorum, quae de ente a se et quae ex opposita regione de ente ab alio praedicantur ; et inde patebit regalis via ad demonstrandam creationem. Fundamentum autem et ratio quare ens reale primo dividitur in ens a se et in ens ab alio, sive in entia causata et in ens causam essendi omnibus aliis entibus, veritate illa constituitur, quae lapis proinde angularis totius Philosophiae Christianae oportet ut denominetur, nimirum : Solus Deus est suum esse ; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius \ Quod quidem ex subsequentibus liquido ostenditur ac declaratur : § I- Ex termino quinque viarum quae I. q. 2. a. 3. declarantur. — Omnes namque modi, sub quibus exprimitur prima divisio entis realis, ad quinque illas vias, quibus Deum esse probari potest, reducuntur, ita quod omne ens reale subsistens : Io vel est actus purus, ac proinde omnino immobile ; aut constat actu et potentia, et ideo mobile ; 20 vel est causa1 I. q. 3. a. 4. ; q. 44. a. 1. ; q. 61. a. 1. — I. C. Gent. cap. 22. et II. C. Gent. cap. 52. 100 LIB. H. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS tum, aut non habens causam ; 30 vel est simpliciter necessa­ rium, aut contingens, absolute loquendo ; 40 vel est ens per essentiam, aut ens per participationem. Sed de ratione entis omnino immobilis, et non habentis causam, et absolute necessarii, et vi propriae essentiae existentis, est quod in eo non sit aliud esse et aliud essentia eius, sed omnino unum et idem. De ratione igitur entis mobilis, et habentis causam, et contingentis, et esse participantis, est quod in eo aliud sit essentia et aliud esse quod est essentiae actus ; ac perinde quod realiter distinguantur. Unde cunctae suprapositae realis entis divisiones ad istam veniunt postremo resolvendae, nempe : in ens cuius essentia est ipse actus essendi, et in ens compositum ex essentia et esse § 2. Ex modo quo esse convenit enti per essentiam et enti per participationem. — Esse quod est actus entis subsistentis, praedicatur de ente per essentiam : x° tamquam quid exi­ stens de substantia vel natura eius ; 2° tamquam quid ita existens de substantia eius, ut in substantia vel natura entis per essentiam non reperiatur aliquid praeter esse ; 30 ac perinde tamquam quid subsistens, ita quod ens per essentiam sit ipsum Esse Subsistens. Esse quod est actus entis, praedicatur de ente per parti­ cipationem : i° tamquam quid non existens de natura vel essentia eius ; 20 tamquam quid ab ipsa natura participatum atque in illa, ut in subiecto participante, receptum ; 30 tam­ quam quid inhaerens alicui subiecto quod habet esse, sed non est suum esse. Quandocumque autem praedicatur aliquid de altero per realem participationem et sicut aliquid non existens de essentia participantis, oportet ibi esse aliquid praeter id quod participatur, atque ab eo realiter distinctum ; quia non potest haberi participatio realis sine reali participato, nec reale participatum sine reali participante, nec reale 1 I. q. 2. a. 3. ; q. 3. a. 4. CAP. II. — HUIUS DIVISIONIS FUNDAMENTUM IOI participans absque reali distinctione inter participans et participatum. In omni ergo ente per participationem datur realis com­ positio ex essentia et esse quod inest essentiae tamquam eius complemento ; ex participante esse, et ipso esse participato ; ex substantia, et ex eo quod adhaeret substantiae 1. § 3. Ex unibilitate seu adunatione diversorum esse in ente per participationem. — In ente enim per participationem, v. g. in Socrate, adunantur plura esse, ut esse hominis, esse quanti, esse qualis, esse justi, esse sapientis, esse albi, etc. Esse enim est actualitas omnium formarum et omnium perfectionum. Inter haec autem omnia esse, solummodo esse hominis est substantiale ac proinde esse primum in Socrate et per quod Socrates constuitur in ratione entis simpliciter ; cetera vero esse subsequuntur, et utpote primo advenientia sunt esse secundaria atque extra lineam substantiae 2. lam vero, praefata diversa esse non possunt adunari in Socrate : Io Nec per identitatem, ut esse animalis et esse rationalis adunantur, quae identificantur cum esse hominis ; nam supradicta esse sunt diversa. 2° Nec per compositionem directam, quae verificatur inter determinabile et suum determinativum intrinsecum, puta inter materiam et formam, inter potentiam et actum ; nam omne esse, sit primum vel secundum, sit substantiale vel accidentale, semper est actus, semperque determinans ac perficiens ; ideoque numquam potest habere rationem potentiae vel determinabilis vel perfectibilis. Relinquitur ergo talia diversa esse adunari per composi­ tionem quandam indirectam, id est, per receptionem in quodam tertio, quod sit subiectum recipiens omnes istos actus essendi, sub diversa ratione. Oportet itaque quod in omni ente, in quo adunantur, 1 Quodl. 2. a. 3. — II. C. Gent. cap. 53. 2 I. q. 5. a. I. ad I. 102 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS esse substantiale quod est esse simpliciter, et esse accidentale quod est esse hoc vel illud, quantum vel quale, sic vel aliter, differant ab invicem secundum rem subiectum habens esse, et omnia ac singula esse quae in subiecto recipiuntur atque adunantur. Unde D. Thomas, II. C. Gent. cap. 52. : « In his, quorum esse non est subsistens, quod inest existenti praeter esse eius, est quidem existenti unitum, non autem est unum cum esse eius nisi per accidens, in quantum est unum subiectum habens esse et id quod est praeter esse ; sicut patet quod Socrati, praeter suum esse substantiale, inest album, quod quidem diversum est ab eius esse substantiali ; non enim est idem esse Socratem et esse album, nisi per accidens. Si igitur non sit nisi esse in aliqua substantia, non remanebit aliquis modus in quo possit ei uniri illud quod est praeter esse. » Nisi ergo agnoscatur essentiam et esse in creaturis dif­ ferre secundum rem : vel nullum erit accidens in ente creato, vel esse substantiale et esse accidentale erunt unum esse per identitatem aut per directam et intrinsecam compositionem. Quae quidem sonant absurdum ; quia sunt contra rationem substantiae, et contra rationem accidentis, et contra rationem ipsius esse, et contra rationem ipsam entis per participationem. In omni ergo ente habente plura esse, oportet ut reperiatur realis compositio substantiae et esse quod est actus substantiae. § 4Ex entis per participationem multiplicitate, diversitate, finitudine, producibilitate. — Ens per participationem est : i° multiplex numero, quia aliud est esse Socratis et esse Platonis ; 20 finitum, quia eo ipso quod est per participa­ tionem, non comprehendit totam plenitudinem et perfectio­ nem essendi ; 30 causatum, quia aliter non participaret esse, sed esset ens per essentiam. Nunc ergo esse, quod est actus entis, in quantum esse, nec multiplicatur, nec diversificatur, nec finitur, nec causatur. Quia si esse, ratione sui, in quantum est esse, foret multiplex, CAP. II. — HUIUS DIVISIONIS FUNDAMENTUM io3 diversum, finitum et causatum, tunc omne esse deberet esse huiusmodi, atque excluderetur esse non habens causam, et maximum in ratione entis, et absolute necessarium, et maxime unum, et infinitum simpliciter, videlicet : esse subsistens, esse per essentiam, esse Dei. Ac si omnia quae sunt, forent causata et contingentia et reducta de potentia in actum, darentur tunc causata sine causa prima, et mota sine primo motore immobili, et contin­ gentia sine necessario, et entia participantia esse sine ente summo : quod est ponere effectum sine causa, et creaturas sine Creatore, et mundum universum sine Deo. Oportet igitur, quod in omnibus entibus per participa­ tionem sit compositio realis esse et substantiae ; et ad hoc, quod talia entia sint, concurrant plura, sc. essentia et esse x. Atque ita esse dicatur distinctum et multiplex numero et finitum et causatum ratione essentiae, in qua veluti in subiecto recipitur ; et per quam esse diversimode participatur ; et a qua, sicut a forma recipiente et essendi modum determinante, esse recipiat omnem suam denominationem et proprietates specificas, et intra cuiusdam mensurae limites finiatur ; atque perinde indigeat causari. Et hoc est, quod D. Thomas docet II. C. Gent. cap. 52. dicens : « Esse autem, in quantum est esse, non potest esse diversum ; potest autem diversificar! per aliquid quod est praeter esse, sicut esse lapidis est aliud ab esse hominis... Esse subsistens oportet esse infinitum, quia non terminatur aliquo recipiente... Esse autem ab alio causatum non com­ petit enti in quantum est ens ; alias omne ens esset ab alio causatum, et sic oporteret procedere in infinitum in causis. » § 5. Ex eo quod in omni ente per participationem, esse est praedicatum extra conceptum omnium praedicatorum essen­ tialium. — Quotiescumque enim aliquod praedicatum reale et positivum ita convenit alicui, quod : i° non est illi essen1 I. C. Gent. cap. 22. IO4 LIB. H. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS tiale ; 20 nec cum eo intrat ad constitutionem essentiae alicuius tertii ; 30 nec ab eadem forma provenit, sed a prin­ cipio totaliter extrínseco : impossibile est quod a parte rei non fundet aliquam distinctionem eius, cui sic convenit. Quia radix et fundamentum distinctionis a parte rei, quando nobis aperte non innostescit ex ipsa separatione extremorum, quae est manifestissimum signum distinctionis rerum : solum restat indagandum et probandum ex ipsa exclusione conceptus unius a conceptu alterius, ita quod aliquid tota­ liter sit extra conceptum et quidditatem alicuius, et tamen realiter illi conveniat et adiungatur. Et ea quae sic se habent, carent omni principio identificationis realis. lam vero : esse hoc modo se habet respectu essentiae in omni ente per participationem. Etenim in creatis rebus seu in omnibus praeter Deum : i° Esse non est praedicatum essentiale. — d) Quia esse non est genus ; nam genus de se est universale et potentiale ; esse autem de se est singulare et actualitas. b) Quia esse non est differentia ; nam differentia primo constituit speciem ; et esse est actualitas individui et actus suppositi sive rei subsistentis, c) Quia esse non est species ; nam esse est actus et quid simplex ; species est quid compositum ex genere ac differentia, atque exprimit essentiam seu determinatum essendi modum. Unde esse est quid extrinsecum essentiae, ut essentiae, in rebus creatis. 2° Esse non intrat cum aliquo alio ad constitutionem ali­ cuius essentiae, ita quod sit de conceptu essentiali alicuius tertii. — Quia, ut dictum manet, nec est praedicatum genericum, nec praedicatum differentiale. Unde non potest adduci in contra, illud sc. quod sicut rationale accidit animali et est extra conceptum illius, et tamen a parte rei identificantur. Nam : «) a parte rei animal invenitur sine rationalitate, et essentia nunquam invenitur a parte rei sine esse ; b) deinde rationale et animal, licet unum non sit de conceptu alterius, utrumque tamen est de conceptu alicuius tertii, quod essen­ tialiter constituunt, nempe hominis, in quo a parte rei identi­ ficantur ; et utrumque ab eadem forma proveniunt, id est, ab eadem anima, quae est unica hominis forma substantialis. CAP. II. HUIUS DIVISIONIS FUNDAMENTUM io5 3° Esse et essentia non proveniunt ab eadem forma. — a) Quia forma vel est pars essentiae vel tota essentia rei subsistentis ; et esse est actus essentiae et actus ipsius formae. Z>) Quia esse vel est subsistens vel est inhaerens ; si primum, tunc non potest esse nisi unum ens, ac in tali ente impossibile est quod aliud sit esse et aliud essentia ; si vero alterum, tunc esse inhaeret essentiae vel substantiae tamquam potentiae subiectivae in qua recipitur, c) Quia aliter esse conveniret alicui rei productae seu creatae, sicut conveniunt praedicata essentialia aut quidditativa ; id est, necessario et tamquam praedicatum aeternae veritatis. Ac tunc eiusdem rationis esset dicere : Petrus existit, et : Petrus est animal rationale. Et hoc est, quod ait D. Thomas, II. C. Geni. cap. 52. : « Substantia uniuscuiusque est ens per se et non per aliud ; unde esse lucidum actu non est de substantia aëris, quia est ei per aliud. Sed cuilibet rei creatae suum esse est ei per aliud ; alias non esset creatum. Nullius igitur substantiae creatae suum esse est sua substantia. » Quapropter Angelicus Doctor in subsequent! cap. 53. addit : « In substantia autem intellectuali creata inveniuntur duo, sc. substantia ipsa et esse eius quod non est ipsa sub­ stantia, ut ostensum est cap. 52. ; ipsum autem esse est complementum substantiae existentis : unumquodque enim actu est per hoc quod esse habet. Relinquitur igitur, quod in qualibet praedictarum substantiarum sit compositio actus et potentiae. » § 6. Observatio : Fundamentum itaque vere scientificum ad primam divisionem entis realis stabiliendam, iacet positum a D. Thoma, II. C. Gent. cap. 52. supra illa septem argumenta, quibus demonstrative probatur quod in omnibus praeter Deum, etiam in substantiis intellectualibus, differt esse et quod est. — Haec profecto argumenta ex professo declarata fuerunt in Libro primo huius operis : argumenta alta simul ac profunda, quae D. Thomas ex thesauro Metaphysicae protulit et quasi ex visceribus ipsis Philosophiae Primae in lucem eruit ac deprompsit. Esse enim Dei est eius substantia; I06 LIB. It. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS in omnibus autem aliis entibus impossibile est quod substantia sit ipsum esse. Dei namque solius proprium est, quod sua substantia non sit aliud quam suum esse; in omnibus autem aliis, etiam in substantiis intellectualibus creatis, substantia et esse sunt duo, quorum unum est complementum alterius ; duo, quorum unum se habet ad alterum in eadem proportione qua potentia ad actum, et perfectibile ad perficiens, et parti­ cipans ad participatum, et recipiens ad receptum, et subiectum ad id quod subiecto adhaeret, et stans ad id quod sustentatur. Solus Deus est suum esse subsistens ; essentialiter ens ; ens per se, et cui competit esse secundum propriam naturam suam ; ens cuius substantia est esse. Reliqua vero omnia praeter Deum non sunt suum esse; sunt entia per partici­ pationem ; entia quorum esse est eis per aliud ; entia quorum substantiis inest esse ut quidam actus earum. Ex quo relin­ quitur, quod in qualibet substantia creata sit compositio actus et potentiae ; comparatur namque substantia omnis creata ad suum esse, sicut potentia ad actum x. 1 II. C. Gent. cap. 52. et cap. 53. CAPUT TERTIUM Absque reali compositione essentiae et esse nullum datur ens contingens ; nec finitum ; nec causatum ; nec per. participationem ; nec compositum. I Absque reali compositione essentiae et esse nullum datur ens contingens. Arg. i. — In re siquidem, cuius essentia et esse realiter identificantur, idem secundum rem significatur per nomen essentia et per nomen esse. Unde, quoniam in Deo essentia et esse sunt idem, idem secundum rem significatur cum dicitur : Deus est Deus, et cum dicitur : Deus est. Ergo si in hoc homine, Petro, essentia et existentia idem sunt, idem secundum rem significatur cum dicitur : Homo Petrus est animal rationale, et cum dicitur : Homo Petrus est. Ergo sicut cum dicitur : Homo Petrus non est animal rationale, impli­ catur contradictio in terminis, ita cum diceretur : Homo Petrus non existit, contradictio implicaretur. Et similiter, sicut animal rationale includitur in definitione hominis Petri, includeretur etiam actus existendi cum quo natura humana Petri supponitur identificata. Unde esse vel existere necessario convenit rei cuius essentia et existentia realiter idem sunt. Et hoc est quod D. Thomas expresse tradit De Pot. q. 5. a. 3. : « Creaturas autem simpliciter non esse, non est in se impossibile, quasi contradictionem implicans ; alias ab aeterno fuissent. Et hoc ideo est, quia non sunt suum esse. Ut sic cum dicitur : Creatura non est omnino, oppositum praedicati includatur io8 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS in definitione, ut sic dicatur : Homo non est animal rationale ; huiusmodi enim contradictionem implicant et sunt secundum se impossibilia. » Arg. 2. — Ens contingens illud est et dicitur, quod potest esse et potest non esse ; eo quod de ratione entis contingentis est indifferentia ad esse vel non esse. In ente autem cuius esse et essentia realiter identificantur, suntque realiter unum et idem, nequit adinveniri indifferentia ad esse vel non esse ; aliter adinveniretur etiam indifferentia ad haben­ dam vel non habendam talem essentiam, v. g. hominis vel leonis : quod est absurdum. Unde absque reali compositione essentiae et esse nullum dari potest ens contingens. Et hoc est quod Boëtius, De Hebdom. cap. 2. ait : « Diversum est esse et id quod est. » Et Caietanus, Comm. De Ente et Essentia cap. 5. q. ii. : « Falsum est, quod esse sit indifferens ad esse vel non esse, et essentia ad essentiam et non essentiam ; nihil enim est indifferens ad aliqua duo, quorum alterum sibi determinat in sua definitione ; constat autem, quod esse est de intellectu esse, et essentia de intellectu essentiae. » Arg. 3- — Ubi non datur realis compositio esse et essentiae, ibi idem est esse et quod quid est rei ; idem et unum essentia et existentia. Ergo tale ens existit per essentiam. Ergo est ens necessarium, et non contingens. Unde D. Thomas Compend. Theol. cap. 10. : « Ulterius autem necesse est, quod Dei essentia non sit aliud quam esse ipsius. In quocumque enim aliud est essentia et aliud esse eius, oportet quod aliud sit quod sit, et aliud quo aliquid sit; nam per esse suum de quolibet dicitur quod est ; per essentiam vero suam de quolibet diticur quid sit : unde et definitio significans essentiam demonstrat quid est res. In Deo autem non est aliud quod est et aliud quo aliquid est, cum non sit in eo compositio, ut ostensum est. Non est igitur ibi aliud eius essentia quam suum esse. » Arg. 4. — I. C. Gent. cap. 22. probat sic D. Thomas identitatem essentiae et existentiae in Deo ex hoc, quod Deus CAP. Ut. — RATIO ENTIS FINITI ET CAUSATI IOÇ est ens necessarium : « Unumquodque est per suum esse. Quod igitur non est suum esse, non est per se necesse esse. Deus autem est per se necesse esse. Ergo Deus est suum esse. » Iam vero : contraria per contraria manifestantur. Si ergo de ratione entis necessarii est identitas secundum rem inter essentiam et existentiam eius, relinquitur quod de ratione entis contingentis est quod in eo non identificentur essentia et existentia, sed realiter ad invicem distinguantur. Arg. 5- — Illud ens est contingens, in cuius essentia vel natura actus existendi non habeat radicem, sed in illa reci­ piatur sicut lumen recipitur in aëre. Nam sic se habet omnis creatura ad Deum, sicut aër ad solem illuminantem. Ergo de ratione entis contingentis est, quod in eo aliud sit essentia et aliud esse quod est actus essentiae. Ergo fundamentum, et radix, ac veluti suprema ratio ipsius contingentiae rerum est realis compositio essentiae et existentiae x. II Absque reali compositione essentiae et existentiae nullum datur ens finitum. Arg. i. — Omne namque ens finitum est ens contingens. Nullum autem datur ens contingens absque reali composi­ tione essentiae et esse, ut supra ostensum est. Arg. 2. — Ens, cuius esse realiter est idem cum essentia vel substantia, est esse purum, et totum esse in se habet ; et ideo habet omnem perfectionem essendi. Unde esse illius entis, in quo non datur realis compositio essentiae et esse, substantiae et actus eius, utpote esse subsistens, est simpli­ citer infinitum 1 2. 1 I. q. 8. a. i. ; q. 104. a. 1. 2 De Pot. q. i. a. 2. — I. q. 7. a. 1. I to LIB. It. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS Arg. 3- — Esse est actus. Actus vero in nullo existens, nullo terminatur ; puta si albedo esset per se existens, per­ fectio albedinis in ea non terminaretur, quominus haberet quidquid de perfectione albedinis haberi potest. Sed ubi non datur realis compositio esse et essentiae, esse et formae, esse et naturae, actus essendi non inhaeret alicui formae, nec in ulla, per quam limitetur, recipitur natura. Relinquitur ergo ipsum esse infinitum 1. Arg. 4. — D. Thomas, II. C. Gent. cap. 52. : « Impossibile est, quod sit duplex esse omnino infinitum. Esse enim quod omnino est infinitum, omnem perfectionem essendi com­ prehendit ; et sic, si duobus talis adesset infinitas, non inveni­ retur quo imum ab altero differret. Esse autem subsistens oportet esse infinitum, quia non terminatur aliquo recipiente. Impossibile est igitur esse aliquod esse subsistens praeter primum. » Quod declarans Ferrariensis in suis Comment, in II. C. Gent. cap. 52. scribit : « Cum esse non possit limitari per differentias formales, eo quod nihil ipso actualius sit, necesse est, si ad gradum aliquem determinari debeat, ut per suscep­ tivum determinetur ; non enim potest aliquid commune multiplicari realiter, nisi aut per differentias aut per suscep­ tivum. Si ergo ponatur nullum habere reate susceptivum, et cum hoc non est per differentias divisibile, oportet ut ad nullum gradum essendi sit limitatum ; et, per consequens, oportet ut sit purum esse et infinitum. Idem autem realiter, non fit realiter suimet susceptivum, et per consequens habet receptivum tantum secundum modum intelligendi. » Igitur nullum datur ens finitum, nisi in eo dentur duo realia realiter distincta, nempe : esse atque ipsius esse reate susceptivum. Arg. 5- — Absque reali compositione esse et substantiae entis existentis, oportet quod hoc, quod est esse, sit ipsamet rei existentis substantia vel natura. Ens autem cuius sub­ 1 I. C. Genl. cap. 43. cap. in. RATIO ENTIS FINITI ET CAUSATI I 1 I stantia vel natura est esse, Deus est, qui solus est infinitus simpliciter. Nullum igitur datur ens finitum absque reali compositione essentiae et existentiae. Unde D. Thomas, I. Sent. dist. 8. q. 2. a. i. : « Esse enim recipitur in aliquo secundum modum ipsius ; et ideo termi­ natur, sicut et quaelibet alia forma quae de se communis est ; et secundum quod recipitur in aliquo, terminatur ad illud ; et hoc modo solum divinum esse non est terminatum, quia non est receptum in aliquo quod sit diversum ab eo. » In omnibus itaque, praeter Deum, substantia, natura vel essentia est aliquid diversum ab esse quod in illa recipitur et per illam ad aliquem essendi gradum determinatur. Diver­ sum est esse et id quod est in rebus creatis ; et esse finitur ratione suppositi in quo esse recipitur et quod est ab esse diversum. III Absque reali compositione esse et essentiae nullum datur ens causatum. Arg. i. — Ens causatum nullum dari potest nisi sit ens contingens ac finitum. Nullum vero datur ens finitum et contingens absque reali compositione essentiae et esse : ut ex supradictis patet. Arg. 2. — D. Thomas, I. q. 3. a. 4. ostendit esse impos­ sibile quod in Deo sit aliud esse et aliud eius essentia, ex eo quod Deus est prima causa efficiens, cuius esse non habet causam ; et aliunde, oportet quod illud, cuius esse est aliud ab essentia sua, habeat esse causatum ab alio. Si ergo de ratione entis non causati est realis identitas essentiae et existentiae, planum est quod de ratione entis causati oportet ut sit realis essentiae et existentiae distinctio. Quod Angelicus Doctor in terminis postea docet I. q. 3. a. 7. ad 1. : « Est autem hoc de ratione causati, quod sit aliquo modo compositum ; 1 12 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS quia, ad minus, esse eius est aliud quam quod quid est. » Ac infra, I. q. 7. a. 2. ad 1. : « Hoc est contra rationem facti, quod essentia rei sit ipsum esse eius ; quia esse subsistens non est esse creatum. Unde contra rationem facti est quod sit simpliciter infinitum. » Patet igitur, quod absque reali compositione esse et essentiae nullum datur ens contingens, nec finitum, nec factum vel causatum. Arg. 3- — D. Thomas, De Pot. q. 3. a. 1. affert istud argumentum contra creationem ex nihilo : « Ei quod fit, faciens dat esse. Si ergo Deus facit aliquid ex nihilo, Deus alicui dat esse. Aut ergo est aliquid recipiens esse, aut nihil. Si nihil ; ergo nihil constituitur in esse per illam actionem ; et sic non fit aliquid. Si autem est aliquid recipiens esse, hoc erit aliud ab eo quod est Deus ; quia non est idem reci­ piens et dans receptum. Ergo Deus facit ex aliquo praeexis­ tenti, et ita non ex nihilo. » Et D. Thomas respondet sic : « Ad 17. dicendum quod Deus, simul dans esse, producit id quod esse recipit ; et sic non oportet quod agat ex aliquo praeexistenti. » Omne igitur ens causatum componitur saltem ex duobus, videlicet ex eo quod esse recipit, et ex ipso esse recepto. Arg. 4. — D. Thomas, De natura angel, cap. 7. : « Quia vero esse subsistens non potest esse nisi unum, sicut supra habitum est, necesse est omnia alia, quae sub ipso sunt, sic esse quasi esse participantia. Oportet igitur communem quandam resolutionem in omnibus huiusmodi fieri, secundum quod unumquodque eorum intellectu resolvitur in id quod est, et in suum esse. » Omne igitur ens causatum resolvitur saltem in duo, quorum unum non est alterum, nempe id quod est, et suum esse; id quod esse participat, et esse quod participatur. Arg. 5- — D- Thomas, II. C. Gent. cap. 52. : « Item : Si sit aliquod esse per se subsistens, nihil competit ei nisi quod est entis in quantum est ens ; quod enim dicitur de aliquo, 113 CAP. Ht. — RATIO ENTIS FINITI ET CAUSATI non in quantum huiusmodi, non convenit ei nisi per accidens ratione subiecti ; unde, si separating a subiecto ponatur, nullo modo ei competit. Esse autem ab alio causatum non competit enti in quantum est ens ; alias omne ens esset ab alio causatum, et sic oporteret procedere in infinitum in causis : quod est impossibile, ut supra I. cap. 13. ostensum est. Illud igitur esse quod est ens subsistens, oportet quod sit non causatum. Nullum igitur ens causatum est suum esse. » Nullum ergo datur ens causatum, nisi in eo duo reperiantur, nempe : esse, et subiectum in quo esse recipitur et cui esse inhaeret. IV Absque reali compositione esse et essentiae nullum datur ens per participationem. Arg. i. — Nullum datur ens per participationem nisi sit contingens, finitum et causatum. Omne autem ens causa­ tum, finitum et contingens, ut ex dictis patet, claudit in sua propria ratione realem compositionem esse et essentiae. Arg. 2. — D. Thomas, Quodl. 3. a. 20. : « Manifestum est enim, quod solus Deus est suum esse, quasi essentialiter existens, inquantum sc. suum esse est eius substantia, quod de nullo alio dici potest ; esse enim subsistens non potest esse nisi unum, sicut nec albedo subsistens non potest esse nisi una. Oportet ergo, quod quaelibet alia res sit ens per participationem, ita quod aliud sit in eo substantia partici­ pans esse, et aliud ipsum esse participatum. >> Arg. 3- — D. Thomas, De natura angelor. cap. 6. : « Ipsum esse per se subsistens est unum tantum. Impossibile est igitur, quod praeter ipsum sit aliquid subsistens quod sit esse tantum ; omne autem quod est, esse habet. Est igitur in quocumque, praeter Primum, et ipsum esse tamquam DE VERITATE FUNDAMENTALI. 8 114 LIB. H. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS actus, et substantia rei habens esse, tamquam rei potentia, receptiva huius actus quod est esse... Sic igitur omne quod est post Primum Ens, quod est ipsum esse... participat esse;... est participative ens. » Arg. 4. — D. Thomas, III. C. Gent. cap. 65. : « Esse autem cuiuslibet rei est esse participatum, cum non sit res aliqua, praeter Deum, suum esse, ut supra lib. 1. cap. 22. probatum est ; et sic oportet, quod ipse Deus, qui est suum esse, sit primo et per se causa omnis esse... Quod autem pertinet ad naturam superioris generis, nullo modo post actionem agentis manet ; sicut lumen non manet in diaphano, recedente illuminante. Esse autem non est natura vel essentia alicuius rei creatae, sed solius Dei, ut ostensum est lib. 1. cap. 21. et cap. 22. Nulla igitur res remanere potest in esse, cessante operatione divina. » Arg. 5- — D. Thomas in Lib. Boetii de Hebdom. cap. 2. scribit : « Circa ens autem consideratur ipsum esse quasi quoddam commune et indeterminatum ; quod quidem dupliciter determinatur : Io modo ex parte subiecti, quod esse habet ; 2° modo ex parte praedicati, utpote cum dicimus de homine vel de quacumque alia re, non qui­ dem quod sit simpliciter, sed quod sit aliquid, puta album vel nigrum... Est autem participare, quasi partem capere; et ideo quando aliquid particulariter recipit id quod ad alterum pertinet universaliter, dicitur participare illud ; sicut homo dicitur participare animal ;... Socrates, hominem ;... subiectum, accidens;... materia, formam;... aer, lucem solis... Sed ex hoc aliquid est, quod suscipit ipsum esse. Unde relin­ quitur, quod id quod ést, aliquid possit participare ; ipsum autem esse non possit aliquid participare... Quia tamen quaelibet forma est determinativa ipsius esse, nulla earum est ipsum esse, sed est habens esse. » Ex quibus omnibus infertur, quod nullum dari potest ens per participationem nisi in eo dentur duo : a) substantia par­ ticipans esse, et esse participatum a substantia ; b) substantia rei quae est potentia receptiva esse, et esse quod est actus in CAP. III. — RATIO ENTIS FINITI ET CAUSATI I I5 ipsa potentia substantiali receptus ; c) esse quod non est natura vel substantia alicuius rei creatae, et ipsa substantia vel natura creata quae per participationem ipsius esse assimilatur Deo 1 ; d) substantia vel forma habens esse, et esse quod determinatur ex parte subiecti per ipsam formam vel substantiam rei creatae, i; V Absque reali compositione esse et essentiae nullum datur ens compositum. Arg. i. — De ratione entis compositi est esse ens contin­ gens, et finitum, et causatum, et participans esse. Nullum vero dari potest ens per participationem, causatum, finitum ac contingens absque reali compositione esse et essentiae : ut ex dictis constat. Nullum igitur datur ens compositum nisi in eo detur realis esse et essentiae compositio. Arg. 2. — D. Thomas in Lib. Boetii de Hebdom. cap. 2 : « Ipsum esse neque participat aliquid, ut eius ratio consti­ tuatur ex multis ; neque habet aliquid extraneum admixtum, ut sit in eo compositio accidentis ; et ideo ipsum esse non est compositum. Res ergo composita non est suum esse; et ideo dicit, quod in omni composito aliud est esse, et aliud ipsum compositum quod est participans ipsum esse... In simpli­ cibus necesse est quod ipsum esse et id quod est, sit unum et idem realiter. Si enim esset aliud realiter id quod est et ipsum esse, iam non esset simplex, sed compositum... Id autem erit solum vere simplex, quod non participat esse, non quidem inhaerens, sed subsistens. Hoc autem non potest esse nisi Unum. Hoc autem simplex unum et sublime est ipse Deus. » 1 II. C. Gent. cap. 53. Il6 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS Arg. 3. — D. Thomas, Quodl. 9. a. 6. ad 3. et ad 5. : « Ipsa substantia angeli quodammodo se habet ad esse eius ut materia ad formam... In summo uno nulla diversitas esse potest, cum in eo sit idem esse et quod est; unde hoc sufficit ad eius pluralitatem removendam. Sed compositio quae in angelo invenitur, sufficit ad eius pluralitatem. » Et Quodl. q. a. 7. ad i. : « Substantialis simplicitas in angelis excludit compositionem materiae et formae, non autem compositionem ex esse et quod est ; quam com­ positionem ad minus accidentalis compositio in angelis praesupponit. » Arg. 4. — Quodl. 3. a. 20. : « Omnis enim substantia creata est composita ex potentia et actu... ita quod aliud sit in eo (ente per participationem) substantia participans esse, et aliud ipsum esse participatum. Omne autem partici­ pans se habet ad participatum sicut potentia ad actum. Unde substantia cuiuslibet rei creatae se habet ad suum esse sicut potentia ad actum. Sic ergo omnis substantia creata est composita ex potentia et actu, id est, ex eo quod est, et esse; sicut album componitur ex eo quod est album et albedine... Dicendum, quod potentia et actus sunt prima principia in genere substantiae ; materia autem et forma sunt prima principia in genere substantiae mobilis. Unde non oportet omnem compositionem in genere substantiae esse ex materia et forma ; sed hoc solum necesse est in substantiis mobilibus. » Arg. 5. — De spirit, creat, a. 1. : « Oportet enim in sub­ stantia spirituali creata esse duo, quorum unum comparatur ad alterum ut potentia ad actum. Quod sic patet : Manifes­ tum est enim quod Primum ens, quod Deus est, est actus infinitus, utpote habens in se totam essendi plenitudinem, non contractam ad aliquam naturam generis vel speciei. Unde oportet, quod ipsum esse eius non sit esse quasi inditum alicui naturae quae non sit suum esse ; quia sic finiretur ad illam naturam. Unde dicimus quod Deus est ipsum suum esse. Hoc non potest dici de aliquo alio ; sicut enim impossibile CAP. III. — RATIO ENTIS FINITI ET CAUSATI I 17 est intelligere plures albedines separatas, sed si esset albedo separata ab omni subiecto et recipiente, esset una tantum : ita impossibile est quod sit ipsum esse subsistens nisi unum tantum. Omne igitur quod est primum ens, cum non sit suum esse, habet esse in aliquo receptum, per quod ipsum esse contrahitur ; et sic in quolibet creato aliud est natura rei quae participat esse, et aliud ipsum esse participatum... Remoto igitur fundamento materiae, si remaneat aliqua forma determinatae naturae per se subsistens, non in materia, adhuc comparabitur ad suum esse ut potentia ad actum. Non dico autem ut potentiam separabilem ab actu, sed quam semper suus actus comitetur. Et hoc modo natura spiritualis substantiae, quae non est composita ex materia et forma, est ut potentia respectu sui esse; et in substantia spirituali est compositio potentiae et actus ; et, per consequens, formae et materiae, si tamen omnis potentia nominetur materia. Sed tamen hoc non est proprie dictum secundum communem usum nominum. » Corollaria. — i. Sublata reali compositione essentiae et esse, substantiae et esse quod est actus eius, relinquitur esse subsistens, et resultat actus purus, et habetur solum vere simplex, et fulget maxime unum. Hoc autem simplex unum et sublime est ipse Deus. 2. Sublata reali compositione esse et essentiae, vel ex esse et quod est, tolluntur in sua radice omnes prorsus quae­ cumque compositiones ; quoniam aliae, sive sint accidentales sive cuiuscumque generis sint, nequeunt habere locum ubi substantia rei est suum esse. 3. Radix prima et ratio ultima, quare ens aliquod est contingens, et finitum, et per participationem, et compositum, et, ut existât, indigens ab alio fieri et causari, in hoc stat atque in hoc consistit, nimirum : In reali compositione esse et substantiae, esse et subiecti essendi, ex esse et ex eo quod est. CAPUT QUARTUM Divisio entis per participationem in decem genera seu praedicamenta fundatur supra realem compositionem esse et essentiae. Primo : Patet ex conditionibus requisitis, ut aliquid ponatur in praedicamento. — Ut enim aliquid in praedica­ mento ponatur, requiritur : i° ut sit ens reale ; nam hic solum dividimus entia realia, et de entibus quae in rerum natura sunt, tractamus. 2° Ut sit ens finitum; nam ens infinitum superexcedit omnia praedicamenta, ac minime potest claudi intra suprema genera eorum quae de aliis praedicantur. 30 Ut sit ens -per participationem ; nam praedicamenta sunt solum quidam particulares modi essendi aut veluti mensurae quaedam participandi esse. Unde manifestum est quod, ut aliquid in praedicamento ponatur, constare debet, ex eo quod participat esse et ex ipso esse participato. Secundo : Ex indivisione entis infiniti. — Deus est maxime ens; quia non habet aliquod esse determinatum per aliquam naturam cui adveniat ; sed est ipsum Esse Subsistens omnibus modis indeterminatum. Deus est maxime indivisus, in quantum nec dividitur actu nec potentia secundum quem­ cumque modum divisionis, cum sit omnibus modis simplex. Unde Deus est maxime unus x. Igitur radix divisibilitatis ac divisionis entis finiti exsurgit ac pullulat ex reali compo­ sitione essentiae et esse; quae quidem, utpote compositio rei in ipsa linea entis, est compositio prima, et fundamen­ tum ac ratio reliquarum compositionum. 1 I. q. ii. a. 4. CAP. IV. — FUNDAMENTUM DIVISIONIS ENTIS IN DECEM GENERA I IÇ Tertio : Ex eo quod Deus non est in genere. — Si enim Deus esset in aliquo genere, oporteret quod genus eius esset ens. Nam genus significat essentiam rei, cum praedicetur de illa in eo quod quid est ; atque esse Dei est eius essentia. Ens autem non potest esse genus alicuius ; quia omne genus habet differentias quae sunt extra essentiam generis, ac nulla differentia potest inveniri quae esset extra ens. Unde suprema ratio, quare res sunt in genere et collocantur in aliquo praedicamento, inde provenit quod in huiusmodi rebus esse non est ipsarum natura vel essentia Quarto : Ex convenientia simul ac differentia eorum quae sunt in genere. — Omnia namque quae sunt in genere uno, communicant in quidditate vel essentia generis, quod praedicatur de eis in eo quod quid est ; differunt autem secundum esse. Non enim idem est esse hominis et equi, neque huius hominis et illius hominis. Et sic oportet, quod quaecumque sunt in genere, differant in eis esse et quod quid est, id est, essentia. Unde D. Thomas, De Pot. q. 7. a. 3. : « Nihil ponitur in genere secundum esse suum, sed ratione quidditatis suae ; quod ex hoc patet, quia esse uniuscuiusque est ei proprium, et distinctum ab esse cuiuslibet alterius rei ; sed ratio substantiae potest esse communis ; propter hoc etiam Philosophus dicit III. Metaph. quod ens non est genus. Deus autem est ipsum esse ; unde non potest esse in genere. » Et iterum, De Verit. q. 2. a. 11. : « Quidquid autem est in Deo, hoc est suum proprium esse; sicut enim essentia in eo est idem quod esse, ita scientia idem est quod scientem esse in eo. Unde cum esse, quod est proprium unius rei, non possit alteri communicari, impossibile est quod creatura pertingat ad eandem rationem habendi aliquid quod habet Deus ; sicut impossibile est quod ad idem esse perveniat. Similiter etiam in nobis esset ; si enim in Petro non differret homo et hominem esse, impossibile esset quod homo univoce diceretur de Petro et Paulo, quibus est esse diversum. » Et rursus I. q. 88. a. 2. ad 4. : « Etiam substantiae immateriales sunt in 1 I- q- 3- a. 5. 120 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS praedicamento substantiae, cum earum quidditas non sit earum esse. » Absque reali ergo esse et essentiae compositione redderetur impossibilis divisio entis in genera et species. Quinto : Ex modo quo se habent ad invicem entia quae sunt in genere. — Ens quippe reale, quod in diversa genera dividitur, ita se habet ad ipsa genera, ut ipsa ratio entis determinata in uno genere sit vel susceptiva aliorum vel receptibilis in aliis. Ratio enim substantiae est susceptiva quantitatis, qualitatis et huiusmodi ; et e converso, ratio quantitatis et qualitatis est receptibilis in substantia. Sed ens reale, cuius essentia est esse, nempe Deus, nec est susceptivum alterius esse, propter suam infinitatem actualem ; nec est receptibile in alio, propter suam maximam divisionem seu distantiam infinitam ab aliis, respectu quorum non potest esse pars intrinseca naturae, nec accidens, cum sit ipsum esse subsistens, sed solum est causa efficiens aliorum, eminenter excedens omnia sua causata. Ergo cum ens reale, in quo accipi possunt diversa genera, oportet ut sit ratione suae finitudinis vel susceptivum aliorum vel receptibile in aliis, necessario in tali ente essentia et esse realiter distinguuntur 1. Sexto : Ex eo quod actus et potentia dividunt ens et quodlibet genus entis. — Divisio quidem entis in ens quod est potentia et in ens quod est actus, est : Io divisio entis realis finiti et per participationem ; 2° divisio per entia essentialiter diversa, id est, secundum diversas rationes essentiales rerum ; 30 divisio conveniens tam substantiae quam accidenti ; quia tam in substantia quam in accidente invenitur ratio potentiae et actus ; 40 et divisio per rationes quae, licet essentialiter sint diversae, sunt tamen in eodem genere ; quia actus et potentia sunt in eodem genere supremo, et sic consequuntur ens ut reperiantur in quocumque reperitur ratio entis praedicamentalis ; et ideo reperiuntur in singulis decem generibus, quorum unum est substantia, reliqua vero 1 I. q. 3. a. 5. ; q. 7. a. 1. CAP. IV. — FUNDAMENTUM DIVISIONIS ENTIS IN DECEM GENERA 12 1 sunt accidentia ; 5° et divisio porro entis per rationes reales ac entitativas, quarum una perficitur ab altera, et haec recipitur in illa ; et inter utramque est proportio sicut inter perficiens ac perfectibile. Sed primus actus et prima potentia realis sunt actus et potentia ex quibus constituitur atque realiter componitur omne ens creatum, sc. esse et essentia. Septimo : Ex hoc ipso quod ens contrahitur ad inferiora, de quibus praedicatur, non per differentias logicas, sed per modos exprimendi realitates et essentias rerum. — Nihil enim est extra conceptum entis ; ens essentialiter includitur in omnibus naturis et realitatibus, quaecumque illae sint ; imo omnis natura, quidditas vel essentia nihil aliud est nisi specialis modus exprimendi communem rationem entis, quae in omnibus necessario includitur ac de omnibus essen­ tialiter praedicatur. Ens ergo reale est id quod habet esse, vel id ratione cuius advenit subiecto aliquod secundarium esse. Est igitur veluti concretum quoddam, duo simul signi­ ficans, formam et subiectum eius, essentiam et existentiam, esse et rem cui competit huiusmodi esse. Unde ratio entis est ratio composita ex eo quod est et esse, sicut album com­ ponitur ex eo quod est album et ex albedine. Quatenus autem ens significat esse, sumitur ad instar participii ac exprimit actum existendi, et non nisi de Deo essentialiter praedicatur. Quatenus vero ens significat rem cui competit esse, sumitur nominaliter ac exprimit ipsam formam vel essentiam rei, et praedicatur essentialiter de omnibus quae participant esse. Unde omnis forma vel essentia ratione sui est quidam modus essendi vel quidam modus participandi esse vel quidam modus exprimendi communem rationem entis : ac proinde modus determinandi ens et contrahendi illud ad genera et species. Idcirco, nisi ens per participationem componeretur ex essentia et esse, sicut non esset ens per participationem, ita nec dividi posset per diversa genera nec diversas constitueret rerum categorias. Eadem quippe est ratio fundamentalis pro divisione entis realis et pro constitutione categoriarum ; nam categoriae sunt res ipsae 122 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS vel essentiae extra mentem existentes ; et ideo sicut absque reali compositione essentiae et esse non datur multitudo et diversitas et inaequalitas rerum quibus diversimode com­ petit esse, sic nec darentur genera et species eorum quae de aliis praedicantur vere et cum fundamento in ipsis rebus praeexistente. CAPUT QUINTUM Divisio entis per participationem in diversa genera non sumitur ab « esse », sed ab « essentia ». Arg. i. — Principium enim categoriarum seu praedica­ mentorum, quae sunt suprema genera eorum quae de aliis praedicari possunt, est ens reale. Ens siquidem reale quan­ doque rei essentiam, quandoque vero rei existentiam signi­ ficat. Cum ergo categoriae sint res ipsae vel essentiae extra mentem existentes, plane conficitur earum principium esse ens quatenus significat essentiam actu existentem, sive ens actu. In omni vero quod est actu, duo reperiuntur realiter distincta, videlicet, ipse actus et subiectum participans actum. Unde D. Thomas, Quodl. 3. a. 1. : « Omne enim quod est actu, vel est ipse actus, vel est potentia participans actum. » Fundamentum itaque ad dividendum ens per participa­ tionem in diversa genera sunt ipsaemet essentiae rerum, quatenus sunt reales potentiae participantes actum essendi. Arg. 2. — Ea quae in praedicamento collocantur, in­ trant in definitionem rerum, et praedicantur de rebus essen­ tialiter. Sed ens sumptum per modum participii, quatenus sc. significat existentiam vel actum essendi, non ponitur in definitione creaturae, non est substantia vel essentia alicuius rei in genere existentis. Divisio ergo entis per parti­ cipationem in diversa genera, non sumitur ab esse, sed ab essentia. Et hoc est quod expresse tradit D. Thomas, Quodl. 2. a. 3. : « Ens non ponitur in definitione creaturae, quia nec est genus nec differentia ; unde esse participatur sicut aliquid non existens de essentia rei... Sed verum est quod hoc nomen ens, 124 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS secundum quod importat rem cui competit huiusmodi esse, sic significat essentiam rei, et dividitur per decem genera ; non tamen univoce, quia non eadem ratione competit omni­ bus esse; sed substantiae quidem per se ; aliis autem aliter. Sic ergo in angelo est compositio ex essentia et esse; non tamen est compositio ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae. » Ac rursus I. Sent. dist. 19. q. 5. a. 1. ad 1. : « Dicendum, quod esse dicitur dupliciter : Uno modo secundum quod ens significat essentiam rerum, prout dividitur per decem genera. Alio modo, secundum quod esse significat compositionem quam anima facit. » Et IV. Metaph. lect. 1. : « Hoc enim ipsum quod est esse, non est substantia vel essentia alicuius rei in genere existentis. Alioquin oporteret quod hoc, quod dico ens, esset genus ; quia genus est, quod praedicatur de aliquo in eo quod, quid. Ens autem non est genus, ut probatur III. Metaph. Et propter hoc etiam Deus, qui est suum esse, non est in genere. » Arg. 3- — Genera diversa rerum accipere oportet ab illo elemento entis realis constitutivo, ratione cuius ens reale : a) est diversum ab alio ; b) convenit etiam cum alio a quo simul differt. Sed res quaedam conveniunt cum aliis genere, et differunt ab eis specie, ratione essentiae vel naturae quae ex genere proximo et ultima differentia componitur. Non igitur ab actu essendi, sed ab essentia, quae est essendi modus et potentia, divisio entis in genera diversa accipienda est. Arg. 4. — Esse, quatenus esse : Io non potest esse diversum ; 20 nequit esse universale metaphysicum, sive natura quaedam a singularibus per mentem abstracta ; nam esse sive existentia necessario est singularium. Quapropter res ipsae quae conveniunt secundum naturam specificam, ut Petrus et Paulus, differunt tamen secundum esse, ratione cuius omnia in individuis fiunt ac redduntur aliis incom­ municabilia. Unde esse est actus individuorum et supposito­ rum, et personarum. Igitur genera et differentiae et species CAP. V. — DIVISIO ENTIS IN GENERA SUMITUR AB ESSENTIA 125 sumenda sunt non ex existentia rerum, sed ex ipsarum essentia ; non ab esse, sed a naturis quibus competit diver­ simode huiusmodi esse. Observatio D. Thomae. — De Ente et Essentia, cap. 6. : a) « Et quia in istis substantiis (in angelis) quidditas non est idem quod esse, ideo sunt ordinabiles in praedicamento ; et propter hoc invenitur in eis genus, species et differentia, quamvis earum differentiae propriae nobis occultae sunt. In rebus enim sensibilibus etiam ipsae differentiae essentiales nobis ignotae sunt ; unde significantur per differentias accidentales, quae ex essentialibus oriuntur ; sicut causa significatur per suum effectum, sicut bipes ponitur differentia hominis. Accidentia autem propria substantiarum immate­ rialium nobis ignota sunt ; unde differentiae earum nec per se nec per accidentales differentias nobis significari possunt. » b) « Hoc tamen sciendum, quod non eodem modo sumitur genus et differentia in illis substantiis, et in substantiis sensibilibus. Quia in sensibilibus genus sumitur ab eo quod est materiale in re ; differentia vero, ab eo quod est formale in ipsa... Cum autem substantiae spirituales sint simplices quidditates, non potest in eis differentia sumi ab eo quod est pars quidditatis, sed a tota quidditate... Similiter etiam in eis ex tota essentia sumitur genus, modo tamen differenti : una enim substantia separata convenit cum alia in immaterialitate. Differunt autem ab invicem in gradu perfectionis, secundum recessum a potentialitate et accessum ad actum purum. Et ideo ab eo quod sequitur illas, in quantum sunt immateriales, sumitur in eis genus, sicut intellectualitas vel aliquid huiusmodi ; ab eo autem quod sequitur in eis gradus perfectionis, sumitur in eis differentia, nobis tamen ignota. » c) De spirit, creat, a. 8. ad 3. ; « Ipsum esse se habet ut actus tam ad naturas compositas quam ad naturas simplices. Sicut ergo in naturis compositis species non sumitur ab ipso esse, sed a forma, quia species praedicatur in quid est, esse autem pertinere videtur ad quaestionem an est : sic nec in substantiis angelicis species sumitur secundum ipsum esse, 126 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS sed secundum formas simplices subsistentes ; quarum diffe­ rentia est secundum ordinem perfectionis 1. » Observatio Caietani declarantis suprapositam D. Thomae doctrinam. — Caietanus enim in suis Comment, supra opuse. De Ent. et Essent, cap. 6. q. 14. scribit : « Ad profundiorem huius rei perscrutationem notandae sunt tres propositiones. Ia Omne individuum, distinctum realiter a suo esse, habet ■plura praedicata quidditativa, quorum successu magis ac magis appropinquat ad suum esse. 2a Inter praedicata quidditativa supradicta talis est ordo, quod tantum unumquodque est actualius, quo appropinquat ad esse; et tanto est potentialius, quanto remotius est ab esse.... 3a Genus sumitur ab eo quod est potentiate ; differentia vero ab eo quod est actuale. Regula generalissima : Genus et differentia in omnibus sumuntur a tota essentia rei secundum elongationem et propin­ quitatem ad ipsum esse existentiae... Nec propter hoc quod diximus, intendimus quod genus et differentia sumantur ab esse actualis existentiae ; scimus enim definitiones abstra­ here ab esse ; sed intendimus quod genus et differentia sumuntur (ut verbis Sancti Thomae utamur) ab ordine ad esse actualis existentiae. Ab ordine autem dicimus, relatione ordinis, sed fundamento eius ab eo, sc. quod essentia appro­ pinquat ut receptivum ad ipsum esse, et ab eo quo essentia elongatur ab ipso. Et secundum hoc habes, unde in intelligentiis, substantiis materialibus et accidentibus sumantur genus et differentia, ut facile est cuilibet exercitato deducere in singulis. Et propter hoc solus Deus caret genere et diffe­ rentia ; quidditás enim sua cum sit sua existentia actualis, non potest concipi ut elongata ab existentia vel propinqua illi. Unde sufficientissimam causam S. Thomas in principio huius capituli assignavit, quare Deus non sit in genere, et intelligentiae sint in praedicamento : quia ille est suum esse, istarum autem essentia distinguitur ab esse proprio. » 1 Vide etiam II. Sent. dist. 3. q. 1. a. 5. — Quodl. 9. a. 6. a. 3. — De nat. generis, cap. 3. et alibi. CAP. V. — DIVISIO ENTIS IN GENERA SUMITUR AB ESSENTIA 127 Observatio Bañez, I. q. 3. q. 4. : « Ipsum esse excellentius quid est quam omnia genera ; neque ad aliquod genus redu­ citur tamquam ad aliquid perfectius ipso ; sed eius reductio ad genus magis est limitatio et imperfectio quam extensio ad aliquid perfectius. Esse est completivum et generis et diffe­ rentiae et omnium quae sunt in praedicamento. Quapropter, iudicio meo, ipsum esse non proprie dicitur reduci ad praedi­ camentum, sed potius participari et limitari ab omni praedi­ camento et ab omni genere et differentia praedicamentali. Ipsum autem esse non participat aliquid, sed ab omnibus participatur, ut docet D. Thomas saepenumero, praesertim in q. unica De Anima, a. 6. ad 2. Et confirmatur hoc. Quoniam nemo dixerit quod ens reducitur ad praedicamentum ; sed potius dicimus quod ens finitum dividitur in praedicamenta per diversos modos quibus limitatur, tamquam aliquid intimum omni generi et omni differentiae praedicamentali. Cum igitur ens importet id quod habet esse, sicut potentia habet actum : quomodo verificabitur quod ipsa potentia non reducatur ad praedicamentum, et ipse actus reducatur ? Haec dicta sint pro ingeniosis et metaphysicis, non pro iis qui rudi minerva cuncta considerant. » Hactenus Bañez. Observatio circa ens nominaliter et participaliter sumptum. — Ens nominaliter sumptum significat rem cui com­ petit esse; sumptum vero per modum participii significat ipsum actum essendi. Si primo modo accipiatur, ens praedi­ catur de omnibus quidditative et intrinsece ; et sic unum­ quodque est ens per essentiam; atque in hoc sensu ait D. Thomas, II. C. Gent. cap. 52. : « Substantia uniuscuiusque est ens per se et non per aliud. » Et II. Sent. dist. 3. q. 1. a. 1. : « Quia illud quod res ex sua quidditate habet, ex se habet. » Si autem accipiatur per modum participii, sic ens non est praedicatum quidditativum et essentiale, nisi solius Dei, cuius substantia est esse; et sic nihil aliud a Deo est ens per essen­ tiam suam. Atque in hoc sensu D. Thomas, II. C. Gent. cap. 52. addit : « Cuilibet rei creatae suum esse est ei per aliud ; alias non esset creatum. » Et ibid. cap. 15. : « Quod alicui convenit ex sua natura, et non ex aliqua causa, minoratum in eo et 128 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS deficiens esse non potest... Quod igitur alicui ininus convenit quam aliis, non convenit ei ex sua natura tantum, sed ex alia causa. » Et Comp. Theol. cap. 65. : « Quidquid est in aliquo praeter essentiam eius, inest ei accidentaliter. » Haec autem divisio entis in ens per modum nominis et per modum participii, est divisio entis per participationem in duo elementa ex quibus realiter componitur, nempe in id quod participat esse et in ipsum esse participatum. Unde ens nominaliter sumptum et ens sumptum participa!iter constituunt unum ens completum ac perfectum in linea entis, videlicet : Ens per participationem. Ex utroque ente compo­ nitur una sola res; et non quidem res tertia, sicut ex anima et corpore constituitur humanitas, quae est homo, quae componitur ex anima et corpore, sed res una existons; unum ens in quantum ens in linea entis completum ; et huiusmodi ens ex duplici elemento entitativo constituitur ut sit ; et sic constitutum est, si est ens substantiale ; vel inest, si est ens accidentale. Atque tam in substantia quam in accidente, ens nominaliter sumptum exprimit quidditatem, essentiam, naturam ; ens autem participaliter sumptum exprimit actum essentiae vel quidditatis, aliquid quod est essentiae existentis complementum, sed quod non clauditur intra ipsam essen­ tiam. Unde D. Thomas, Quodl. 2. a. 3. ad 2. : « Esse est accidens, non quasi per accidens se habens, sed quasi actualitas cuiuslibet substantiae ; unde ipse Deus, qui est sua actualitas, est suum esse. » lam vero : In praedicamento collocatur ens reale, per participationem, ens proinde ex ente nominaliter et ex ente participaliter simul sumpto compositum ; attamen dividitur in decem praedicamenta, non ratione ipsius esse, sed ratione rei cui competit huiusmodi esse; non ratione existentiae, sed ratione substantiae, essentiae et naturae. Esse autem parti­ cipatur ab omnibus rebus vel naturis quae sunt in predica­ mento ; et non dividitur in decem praedicamenta nisi ratione naturae in qua sicut in propria potentia recipitur, et ratione essentiae vel formae cuius est actus et a qua limitatur ad quendam modum essendi. Unde D. Thomas, Quodl. 9. a. 3. : « Esse dicitur actus entis in quantum est ens, id est, quo CAP. V. — DIVISIO ENTIS IN GENERA SUMITUR AB ESSENTIA I 2Ç denominatur aliquid ens actu in rerum natura ; et sic esse non attribuitur nisi rebus ipsis quae m decem generibus continentur : unde ens, a tali esse dictum, per decem genera dividitur. Sed hoc esse attribuitur alicui dupliciter : Uno modo, sicut ei quod proprie et vere habet esse, vel est; et sic attri­ buitur soli substantiae per se subsistenti. Unde quod vere est, dicitur substantia in I. Physic. Omnia vero quae non per se subsistunt, sed in alio et cum alio, sive sint accidentia sive formae substantiales aut quaelibet partes, non habent esse ita ut ipsa vere sint, sed attribuitur eis esse alio modo, id est, ut quo aliquid est ; sicut albedo dicitur esse, non quia ipsa in se subsistat, sed quia ea aliquid habet esse album. » Et I. q. 5. a. 6. ad 1. : « Bonum, in quantum est idem subiecto cum ente, dividitur per decem praedicamenta ; sed secundum propriam rationem competit sibi ista divisio (in honestum, utile et delectabile1). » 1 Et per hoc patet quomodo intelligenda est doctrina D. Thomae, et corrigenda aut benigne interpretanda verba Caietani in suis Com­ ment. De Ent. et Essent, cap. 4. quaest. 5. Ad rem cardinalis Gonzalez in suo opere Estudios sobre la filosofía de Santo Tomas, lib. 2. cap. 1. : « Conviene advertir aqui, que esta division del ente como nombre y como -participio, no envuelve dos extremos de division que dividan perfectamente y como en partes propiamente distinctas la razon común de ente, â la manera que el cuerpo y el espíritu dividen la sustancia. Semejante idea seria una idea equivocada, que no podría, menos de producir confusion al tratarse de sus aplicaciones.... En resumen : estas dos concepciones del ente, como nombre ó como participio, significan la razon del ente en común, ó con precision de la existencia, ó con determinación al acto de existir, siendo indife­ rente para esto, que semejante determinación à la existencia sea esencial como en Dios, ó accidental como en las criaturas. » 'H»)®’? DE VERITATE FUNDAMENTAL!. 9 CAPUT SEXTUM Ex reali compositione esse et essentiae declaratur atque elucescit vera notio substantiae, et accidentis, et indi­ vidui, et suppositi, ad quod, proprie loquendo, pertinet habere « esse ». I Ens per participationem dividitur in substantiam et accidens. Sicut enim ens reale dividitur primo in ens per essentiam et in ens per participationem, sic quoque, proportione servata, ens per participationem subdividitur in substan­ tiam et accidens ; ac divisionis fundamentum constituitur per diversam rationem, qua huiusmodi entibus competit esse. Quod quidem multis in locis declarat D. Thomas. Quodl. 2. a. 3. : « Ens, secundum quod importat rem cui competit huiusmodi esse, sic significat essentiam rei, et dividitur per decem genera ; non tamen univoce, quia non eadem ratione competit omnibus esse ; sed substantiae quidem per se, aliis autem aliter. » Iterum, De Pot. q. 7. a. 7. : « Ens non dicitur univoce de substantia et accidente, propter hoc quod substantia est ens tamquam per se habens esse; accidens vero tamquam cuius esse est inesse. Ex quo patet, quod diversa habitudo ad esse impedit univocam praedicationem entis. Deus autem alio modo se habet ad esse quam aliqua alia creatura ; nam ipse est suum esse : quod nulli creaturae competit. Unde nullo modo univoce de Deo et creatura dicitur ; et per consequens nec aliquid aliorum praedicabi­ CAP. VI. — VERA NOTIO SUBSTANTIAE ET ACCIDENTIS 13 1 lium, inter quae est ipsum primum ens. Existente enim diversitate in primo, oportet in aliis diversitatem inveniri. » Inde habetur verum fundamentum ad primam divisionem entis in ns per essentiam et ens per participationem, et ad deinde divisionem entis per participationem in substantiam et accidens, nimirum : Diversa habitudo ad esse. — Alio namque modo se habet Deus ad esse, et alio modo creatura ; alio modo substantia, et alio modo accidens. Deus solus est ens per essentiam ; omnia autem alia per participationem ; quia in solo Deo esse est sua essentia ; quia ens, quod sit suum esse, non potest esse nisi unum x. Similiter inter entia per participationem, alio modo com­ petit esse substantiae, et alio modo accidenti ; et quia sub­ stantia et accidens diversimode participant esse, idcirco exinde ostenditur aliam esse essentiam substantiae et aliam essentiam accidentis ; natura enim substantiae est ens tamquam per se habens esse; natura vero accidentis est ens cuius esse est inesse. Ens, inquam, nominaliter sumptum, prout importat rem cui competit esse. Et quoniam ens est primum inter omnia praedicata seu attributa, et quaecumque de alio praedicantur, ad ens oportet ea reduci atque in ens postremo resolvi : ideo, existente diversitate in primo, oportet in aliis diversitatem inveniri. Et consequenter, si ens non praedicatur univoce de Deo et creaturis, nec de substantia et accidente : nec aliquid aliorum praedicabilium, inter quae est ipsum primum ens, de accidente et de substantia, nec de creaturis et de Deo univoce praedicari potest. Et ratio fundamentalis horum omnium est diversa habi­ tudo ad esse. Quae quidem remanet adhuc aliqualiter diversa inter novem accidentium genera, ut D. Thomas tradit. 1 II. C. Gent. cap. 15. et III. cap. 86. 132 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS II Vera notio substantiae. Doctrina D. Thomae. — Vera itaque notio substantiae sic explanatur a D. Thoma : a) I. q. 3. a. 5. ad 1. : « Substantiae nomen non significat hoc solum quod est per se esse, quia hoc quod est esse non potest per se esse genus ; sed significat essentiam cui competit sic esse, id est, per se esse: quod tamen esse non est ipsa eius essentia. Et sic patet, quod Deus non est in genere substantiae. » 6) III. q. 77. a. i. ad 2. : « Cum ens non sit genus, hoc ipsum, quod est esse, non potest esse essentia substantiae vel accidentis. Non est ergo definitio substantiae : Ens per se sine subiecto; nec definitio accidentis : Ens in subiecto. Sed quidditati seu essentiae substantiae competit habere esse non in subiecto ; et quidditati sive essentiae accidentis competit habere esse in subiecto. » c) I. C. Gent. cap. 25. : « Oportet igitur, quod ratio sub­ stantiae intelligatur hoc modo, quod substantia sit : Res cui competit esse non in stibiecto (nomen autem rei a quidditate imponitur, sicut nomen entis ab esse; et sic in ratione substantiae intelligatur quod habeat quidditatem cui con­ veniat esse non in alio. Hoc autem Deo non convenit ; nam non habet quidditatem nisi suum esse. » d) De Pot. q. 7. a. 3. ad 4. : « Ens per se non est definitio substantiae. Ens enim non potest esse alicuius genus, ut probat Philosophus, III. Metaph. cum nihil possit addi ad ens quod non participet ipsum ; differentia vero non debet participare genus. Sed si substantia possit habere definitio­ nem, non obstante quod est genus generalissimum, erit eius definitio, quod substantia est : Res cuius quidditati debetur esse non in aliquo. Et sic non conveniet definitio substantiae Deo, qui non habet quidditatem suam praeter suum esse. Unde Deus non est in genere substantiae, sed est supra omnem substantiam. » CAP. VI. — VERA NOTIO SUBSTANTIAE ET ACCIDENTIS 133 Corollaria. — Ex quibus omnibus aperte liquet : i° Quod vera notio substantiae claudit ac necessario importat realem < «impositionem esse et essentiae ; nam de ratione substantiae est esse subiectum sui proprii esse, quod tamen esse non est ipsa eius essentia. 2° Quod absque reali compositione esse et essentiae non datur nec dari potest substantia praedicamentalis, sicut non datur ens per participationem. Unde D. Thomas, De Verit. ■ |. 27. a. i. ad 8. : « Omne quod est in genere substantiae, « st compositum reali compositione, eo quod id quod est m praedicamento substantiae, est in suo esse subsistens, et «•portet quod esse suum sit aliud quam ipsum; alias non posset differre secundum esse ab illis, cum quibus convenit m ratione suae quidditatis : quod requiritur in omnibus «piae sunt directe in praedicamento ; et ideo omne quod est «Iirecte in praedicamento substantiae, compositum est saltem « a esse et quod est. » 3° Quod absque reali compositione esse et essentiae, ita quod esse recipiatur in essentia substantiae tamquam in proprio subiecto, nulla substantia creata posset esse subiectum accidentium. Etenim ens per participationem, quod est sub­ id antia, participat : a) esse primum quod est esse substantiale, isse simpliciter, esse actuans intrinsece substantiam in ratione subsistentis, esse negans in suo subiecto aliam quamcinnque actualitatem ut priorem in linea entis ; b) et esse secundum quod est esse secundum quid vel accidentale, esse nctuans substantiam in ratione quantae vel qualis vel huiusmodi, esse affirmans vel praesupponens in suo subiecto primam actualitatem, nempe esse substantiale. Iam vero : «atenus haec duo esse sive actualitates possunt adunari in fodem subiecto substantiali, quatenus ipsa substantia sub­ let t i utrumque esse genus participantis, ab utroque esse t< aliter distinguitur. Unde substantia non habet identitatem cum suo esse, nec cum esse et essentia suorum accidentium. 40 In substantia composita ex materia et forma, nec I materia nec forma potest dici ipsum quod est, nec etiam ip aim esse. Esse non est proprius actus materiae, sed subI Mantiae totius; nec forma est ipsum esse, quia ad ipsam 134 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS etiam formam comparatur ipsum esse ut actus ; forma dicitur tamen esse principium essendi, quia est complemen­ tum substantiae, cuius actus est ipsum esse. Ipsa autem tota substantia est ipsum quod est ; et ipsum esse est quo substantia denominatur ens l. 5° In substantia vero spirituali, quae est angelus, esse non est actus qui sit pars essentiae, sicut forma ; sed ipsa quidditas angeli vel substantia est per se subsistens, et quod subsistit ; et esse eius, quo subsistit ; quo sc. actu essendi dicitur esse, sicut actu currendi dicimur currere. In angelo est compositio ex essentia et esse; non tamen est composisitio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret. Esse enim est complementum substan­ tiae existentis 2. III Vera notio accidentis. Doctrina D. Thomae. — «) De Ente et Essent, cap. 7. : « Nunc autem restat videre, qualiter essentia sit in acciden­ tibus ; quomodo autem sit in omnibus substantiis, dictum est. Et quia, ut dictum est, essentia per definitionem signi­ ficatur, oportet quod eo modo habeant essentiam, quo habent definitionem. Definitionem autem habent incom­ pletam, quia non possunt definiri nisi ponatur subiectum in eorum definitione ; et hoc ideo est, quia non habent in se esse absolutum per se a subiecto ; sed sicut ex forma et materia relinquitur esse substantiale, quando componitur, ita ex accidente et subiecto relinquitur esse accidentale, quando accidens subiecto advenit... Ex coniunctione utriusque (materiae et formae substantialis) relinquitur illud esse, in quo res per se subsistit, et ex eis efficitur unum per se ; propter quod ex coniunctione eorum relinquitur essentia 1 II. C. Gent. cap. 54. 2 Quodl. 2. a. 3. ; 9. a. 6. ; II. C. Gent. cap. 53. CAP. VI. VERA NOTIO SUBSTANTIAE ET ACCIDENTIS l35 quaedam... Sed illud, cui advenit accidens, est ens in se completum, consistens in suo esse, quod quidem esse natu­ raliter praecedit accidens, quod supervenit ; et ideo accidens superveniens, ex coniunctione sui cum eo cui supervenit, non causai illud esse in quo res subsistit, per quod res est ens per se; sed causai quoddam esse secundum, sine quo res subsistens intelligi potest esse... Unde ex accidente et sub­ iecto non fit unum per se, sed unum per accidens ; et ideo ex eorum coniunctione non resultat essentia quaedam, sicut ex coniunctione formae cum materia, propter quod accidens neque rationem completae essentiae habet, neque est pars completae essentiae ; sed sicut est ens secundum quid, ita et essentiam secundum quid habet. » b) Quodl. 9. a. 5. ad 1. : « Cum dicitur : Accidentis esse est inesse (vel qualitercumque ponatur subiectum in definitione accidentis), intelligitur definitio per additionem, ut probatur in VII. Metaph. Et dicitur definitio per additionem, quando in definitione ponitur aliquid quod est extra essentiam definiti, sicut nasus ponitur in definitione simi. Hoc autem est propter naturalem dependentiam accidentis a subiecto. Sed hoc non impediente, Deus potest accidentia sine subiecto conservare ; nec tamen sequitur contradictoria simul esse vera ; quia subiectum non est de substantia accidentis. » Et ad 2. : « Esse non potest poni in definitione alicuius generis et speciei, quia omnia particularia uniuntur in definitione generis vel speciei, cum tamen genus vel species non sint secundum unum esse in omnibus. Et ideo haec non est vera definitio substantiae : Substantia est quod per se est; vel, accidens est quod est in alio. Sed est circumlocutio verae descriptionis, quae talis intelligitur : Substantia est res cuius naturae debetur esse non in alio. Accidens vero est res cuius naturae debetur esse in alio. Unde patet quod, quamvis accidens miraculose sit sine subiecto, non tamen pertinet ad definitionem substantiae ; non enim per hoc eius naturae debetur esse non in alio ; nec egreditur definitionem accidentis, quia adhuc natura eius remanet talis, ut ei debeatur esse in alio. » c) De Verit. q. 27. a. 1. ad 8. : « Sunt tamen quaedam in 136 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS praedicamento substantiae per reductionem, ut principia substantiae subsistentis, in quibus praedicta compositio (realis compositio esse et essentiae) non invenitur ; non enim subsistunt ; ideo proprium esse non habent. Similiter acci­ dentia, quia non subsistunt, non est eorum proprie esse; sed subiectum est aliquale secundum ea ; unde proprie dicuntur magis entis quam entia. Et ideo, ad hoc quod aliquid sit in praedicamento aliquo accidentis, non requiritur quod sit compositum compositione reali, sed solummodo compositione rationis, ex genere et differentia. » Corollaria. — Ex quibus habetur quid sit accidens, et quomodo se habeat ad subiectum et ad esse. i° Accidens non est pars essentiae completae, nec habet essentiam com­ pletam. 2° Talis essentia proprie non est; unde accidens est ens secundum quid, et dicitur magis entis quam ens. 30 Tali essentiae vel naturae competit esse in alio ; et quamvis per miraculum separari valeat a suo subiecto, natura tamen eius remanet talis, ut ei debeatur esse in alio. 40 Unde de essentia accidentis est inhaerentia aptitudinalis, non tamen inhaerentia actualis. 50 Esse accidentale est esse secundarium ipsius subiecti ; unde, proprie loquendo, accidens non est, sed subiectum est aliquale secundum accidens. 6° Unde esse accidentale non recipitur in ipsa essentia accidentis, sed ratione huius essentiae vel formae accidentalis subiectum, cui accidens inhaeret, acquirit tale esse novum. Unde esse actualis existentiae accidentis distinguitur realiter : a) ab esse subiecti actualis, cui accidens supervenit ; b) ab ipsa essentia vel natura accidentis, a qua esse accidentale fluit. Aliud est enim albedo, v. g., et aliud subiectum albedinis, et aliud esse album quod subiectum acquirit ratione albedinis. Et sic albedo, recepta in subiecto, est forma quaedam quae perficit subiectum ut esse album recipiat. Et sic ratio hominis albi resolvitur in rationem albi; et in talibus aliquid compo­ nitur ex se ipso et alio ; sicut album componitur ex eo quod est album et ex albedine J. 1 Quodl. 2. a. 3. ad. 1. CAP. VI. — VERA NOTIO SUBSTANTIAE ET ACCIDENTIS i37 Inde etiam habetur : i° Quod in accidente accipi possunt novem diversa genera ; quoniam, licet esse omnis accidentis sit inesse, propria tamen ratio vel natura uniuscuiusque illorum diversa est, secundum quod substantiam diversimode afficiat vel ad ipsam diversimode se habeat. Quot modis praedicatio fit, tot modis ens dicitur. Hinc divisio accidentis in quantitatem, qualitatem, relationem, etc. 2° Quod esse in constituit characterem communem omnibus accidentibus ; et esse in, aptitudinaliter sumptum, ad essentiam omnis accidentis attinet et omne accidens circuit. 30 Quod ens contrahitur per esse in ad novem genera accidentium ; et quia omne accidens essentialiter natum est recipi in alio, ideo omne accidens est respectivum ad aliud ut subiectum, atque in hoc sensu omne accidens involvit in sua entitate respectum ad subiectum cui inhaeret ; et ideo est dependens a subiecto ; non tamen omne accidens est relatio, de cuius specifica natura est esse ad aliud ut terminum; sed tamen relatio, ut accidens reale est, importat etiam esse in, quod constituit accidens universale. Relatio namque realis praedicamentalis, de cuius ratione est esse ad, importat quoque esse in; aliter non esset reale accidens. Observatio : Et quia in omnibus praedictis terminis, quae significant decem praedicamenta, aliquid dicitur in actu et aliquid in potentia, ex hoc accidit quod unumquodque praedicamentum per actum et potentiam dividitur. Unum­ quodque enim est modus, quo ens praedicatur et contrahitur ad inferiora ; unumquodque signat aliquam essentiam vel naturam, cui diversimode competit esse; in unoquoque proinde clauditur diversa ratio participandi esse; idcirco in unoquoque, vel saltem in substantia, ratione propria et ratione uniuscuius alterius praedicamenti, etiamsi sit forma simplex quod in illo collocatur, erit adinvenire participans esse et aliquod esse participatum. Quod D. Thomas videtur satis clare indicare, dum II. C. Gent. cap. 54. scribit : « Nec forma est ipsum esse, sed se habent secundum ordinem ; comparatur enim forma ad ipsum esse sicut lux ad lucidum vel albedo ad album esse ; deinde, quia ad ipsam etiam 138 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS formam comparatur ipsum esse ut actus. Per hoc emm in compositis ex materia et forma, forma dicitur esse principium essendi, quia est complementum substantiae, cuius actus est ipsum esse; sicut diaphanum est aëri principium lucendi, quia facit eum proprium subiectum luminis. » Unde lux est forma ; et lucidum esse, actus. Similiter albedo est forma ; et album esse, actus ; et subiectum tam lucis, quam albedinis, comparatur ad lucidum et album esse, ut potentia ad actum ; et lux atque albedo sunt formae accidentales, quibus subiectum perficitur et per quas acquirit utrumque esse accidentale. Ab omni forma fluit aliquod esse, quia forma est quae dat esse rei ; si forma est substantialis, esse specificum ; si vero accidentalis, accidentale esse; sicut ab albedine esse album, et a luce esse lucidum, et a dulcedine esse dulce. Attamen cum de esse, quod est actus formae substantialis, agitur, quamvis forma possit dici principium essendi, non potest tamen dici causa formalis ipsius esse : Io quia esse est for­ malissimum in re ; 2° quia ipsa forma comparatur ad ipsum esse sicut potentia ad actum ; 30 quia esse non fluit a forma tamquam a radice vel fonte vel causa formali vel efficiente, sed venit ab extrínseco, et recipitur in forma tamquam in potentia vel causa materiali. Unde esse consequitur formam creaturae, supposito tamen influxu Dei ; sicut lumen sequitur diaphanum aëris, supposito influxu solis 1. IV Vera notio individui. Tanto magis individuum et unum aliquid est, quanto magis indivisum in se et divisum ab aliis est ; unde notio individui ex indivisione entis manifestatur atque ex eius excellentia ac puritate. Sic : a) Esse Dei, quia est per se stans 1 I. q. 104. a. i. ad. i. CAP. VI. — VERA NOTIO SUBSTANTIAE ET ACCIDENTIS 13g et esse subsistens, non potest esse nisi unum ; ideo in Summo Uno nulla diversitas esse potest, cum in eo sit idem esse et quod est : unde hoc sufficit ad eius pluralitatem remo­ vendam. Esse Dei est ipsa Divina Natura subsistens : quod in nulla re alia contingit ; et ab omnibus distinguitur per hoc quod est in alio non recipi. Itaque individuatio esse subsistentis est per suam puram bonitatem ac subsistentiam ipsius esse, quod est Actus Purus x. b) Esse creatum non est per se stans, sed inhaerens ; quia est aliud a substantia creati. Ideoque diversiftcatur per formas quarum est actus, per naturas quibus adhaeret, per substantias quarum est complementum. Unde : Io angeli, qui sunt formae subsistentes sine materia, per ipsas suas proprias formas individuantur ; et in angelis non differt suppositum radicaliter sumptum, id est, individuum et natura. 2° In compositis ex materia et forma, individuatio est per materiam individualem cum accidentibus omnibus individuantibus ipsam ; unde principium individuationis dicitur esse materia signata quantitate, ratione cuius materia est divisibilis. Idcirco in eis differt individuum et natura ; et id quod est homo, habet in se aliquid quod non habet humanitas. 3° Accidentia individuantur ex sublecto cui inhaerent et a quo essentialiter dependent 12. c) Inde, quia essentia Dei est esse non receptum in forma, individuatur per ipsam puritatem sui esse. Quia essentia angeli est forma non recepta in materia, individuatur per seipsam. Quia essentia substantiae corporeae componitur ex materia et forma, individuatur per materiam, in qua reci­ pitur, signatam quantitate, ratione cuius materia habet divisibilitatem. Ideo Deo, qui est in supremo perfectionis, nihil deest eorum quae pertinent ad rationem totius esse. In angelis vero haec perfectio invenitur, ut uni individuo nihil desit eorum quae ad totam speciem pertinent3. 1 De Ente et Essent, cap. 5. — Quodl. 7. a. 1. ; 9. a. 6 ; 10. a. 4. 2 De Ente et Essent, cap. 7. — I. q. 3. a. 3. — II. C. Gent. cap. 52. — De Pot. q. 7. a. 2. ad. 5. 3 De spirituali creatura, a. 8. 140 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS V Vera notio suppositi. Doctrina D. Thomae. — a) Quodl. 2. a. 4. : « Ad huius quaestionis intelligentiam oportet considerare quid sit sup­ positum et quid natura. Natura autem, quamvis rmdtipliciter dicatur, tamen uno modo dicitur natura ipsa substantia rei, secundum quod substantia significat essentiam vel quidditatem rei, vel quid est... Suppositum autem est singulare in genere substantiae, quod dicitur hypostasis vel substantia prima... Cuicumque potest aliquid accidere quod non sit de ratione suae naturae, in eo differt rei et quod quid est, sive suppositum et natura. Nam in significatione naturae inclu­ ditur solum id quod est de ratione speciei ; suppositum autem non solum habet haec quae ad rationem speciei pertinent, sed etiam alia quae ei accidunt ; et ideo suppositum signatur per totum; natura autem sive quidditas, ut pars formalis. In solo autem Deo non invenitur aliquod accidens praeter eius essentiam, quia suum esse est sua essentia, ut dictum est ; et ideo in Deo est omnino idem suppositum et natura. In angelo autem non est omnino idem ; quia aliquid accidit ei praeter id quod est de ratione suae speciei ; quia et ipsum esse angeli est praeter eius essentiam seu naturam; et alia quaedam ei accidunt, quae omnino pertinent ad suppositum, non autem ad naturam... Non solum in compositis ex materia et forma invenitur aliquod accidens praeter essentiam ipsius speciei, sed etiam in substantiis spiritualibus quae non componuntur ex materia et forma ; et ideo in utrisque suppo­ situm non est omnino idem quod ipsa natura... Licet ipsum esse non sit de ratione suppositi, quia tamen pertinet ad suppositum et non est de ratione naturae, manifestum est quod suppositum et natura non sunt omnino idem in quibus­ cumque res non est suum esse... Natura dicitur constituere suppositum etiam in compositis ex materia et forma, non quia natura sit una res, et suppositum alia res ; sed quia CAP. VI. — VERA NOTIO SUBSTANTIAE ET ACCIDENTIS I4I secundum modum significandi, natura significatur ut -pars, suppositum vero ut totum; natura significatur ut constituens, et suppositum ut constitutum. » b) III. q. 2. a. 2. : « Contingit autem in quibusdam rebus subsistentibus inveniri aliquid quod non pertinet ad rationem speciei, sc. accidentia et principia individuantia ; sicut maxime apparet in his quae sunt ex materia et forma com­ posita. Et ideo in talibus etiam secundum rem differt natura et suppositum; non quasi omnino aliqua separata, sed quia in supposito includitur ipsa natura speciei, et superadduntur quaedam alia quae sunt praeter rationem speciei ; unde suppositum significatur ut totum habens naturam sicut partem formalem et perfectivam sui ; et propter hoc in com­ positis ex materia et forma natura non praedicatur de sup­ posito ; non enim dicimus quod hic homo sit sua humanitas... Omne igitur quod inest alicui personae, sive pertineat ad naturam eius sive non, unitur ei in persona. » c) III. q. 17. a. 2. : « Esse autem pertinet et ad naturam et ad hypostasim ; ad hypostasim quidem sicut ad id quod habet esse ; ad naturam autem, sicut ad id quo aliquid habet esse. » d} III. q. 19. a. i. ad 4. : « Esse pertinet ad ipsam consti­ tutionem personae ; et sic quantum ad hoc se habet in ratione termini ; et ideo unitas personae requirit unitatem ipsius esse completi et personalis. » e) III. q. 35. a. i. : « Esse autem proprie est rei subsistentis ; nam forma quae non subsistit, dicitur esse solum, quia ea aliquid est ; persona autem vel hypostasis significatur per modum subsistentis ; natura autem significatur per modum formae qua aliquid subsistit. » /) Quodl. 9. a. 3. : « Esse ergo proprie et vere non attribuitur nisi rei per se subsistenti... Esse est id in quo fundatur unitas suppositi ; unde esse multiplex praeiudicat unitati essendi. » Corollaria. — Ex quibus habetur : i° Quod in Deo est omnino idem suppositum et natura ; quia in Deo identificatur esse et natura. 20 Quod in omnibus, in quibus realiter distinguitur esse et natura, suppositum et natura non sunt 142 LIB. il. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS omnino idem, eó quod in eis res non est suum esse. 30 Tam in angelis quam in hominibus natura et suppositum differunt secundum rem, non quasi aliqua omnino separata, sed quia in supposito includitur natura speciei, ut pars formalis et perfectiva eius, et superadduntur alia quaedam, quibus natura completur et fit sui iuris quoad esse et operari, et redditur alteri incommunicabilis. 40 Id secundum quod suppositum vel persona in creatis realiter differt a natura singulari, nominatur subsistentia vel personalitas. 50 Esse in creatis non convenit naturae nisi mediante supposito ; nam suppositum est quod proprie loquendo habet esse, et est id quod est vel existit. 6° Esse igitur est proprius actus suppositi vel personae, ita ut dicatur esse Socratis, quia est actualitas Socratis. 70 Esse pertinet ad ipsam constitutionem personae, quatenus est actus proprius eius, actus rei subsistentis, quo ipsa res ut subsistens constituitur in ratione termini. 8° Esse igitur complet ac terminat substantiam existentem ac illam reddit incommunicabilem ; esse enim substantiae est subsistere, atque unitas suppositi fundatur in esse uno. 90 Nihilominus tamen natura singularis non ideo est suppositum, quia con­ notât esse; sed magis e converso, sc. connotât esse, quia constituta est in ratione suppositi ; nam esse in creatis non est subsistens, sed inhaerens substantiae, in qua sicut in potentia subiectiva recipitur. Esse proprie est rei subsistentis ; proprie et vere non attribuitur nisi rei per se subsistenti. Res itaque quae per se subsistit, est substantia cuius quidditati competit habere esse non in alio, sed in se. Unde in creatis, quorum esse non est stans, sed inhaerens et recep­ tum, substantia, quae sub suo esse stat, sustentat suum proprium esse. Sustentat, inquam, suum esse; sed ad instar quo aër illuminatus suam claritatem, et aqua calefacta suum calorem, praesupposito influxu solis et actione ignis. Solus enim Deus qui, dum producit esse, producit id quod esse recipit, portat omnia, quae sunt, Verbo virtutis suae x. 1 I. q. 8. a. i. ; q. 104. a. 1. — De nat. angel, cap. 6. et 7. — Ad Hebr. cap. 1. CAPUT SEPTIMUM Ex reali compositione esse et essentiae in rebus creatis optime declaratur vera sententia verusque sensus circa naturas universales quae respondent vocibus et con­ ceptibus nostri intellectus. I Praenotanda. Primo : Momentum Quaestionis. — Quaestionis de uni­ versalibus naturam ac gravitatem in dubium vocare certe non licet, cum exinde et scientiarum indoles et realitas derivetur, simul atque ad pantheismum, idealismum et ontologismum occludatur via. Damnentur siquidem de universalibus inquisitiones nimis subtiles, quarum inutili­ tatem non absque ratione et mordico sale carpit Melchior Cano 1 ; at veram tamen de natura universalium ideam 1 Scribit enim sic : « Alterum enim est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt, easdemque non necessarias. Quo in genere multos etiam e nostris peccasse video : ut eas quoque quaestiones latissime persequerentur, quibus Porphyrius abstinuit, homo impius, sed in hac re prudens tamen, ut Platonis Aristotelisque discipulum possis agnoscere ; qui nec quicquam nisi opportunis et loco et tempore tractavere, nec quaestiones ullas persecuti sunt, quae iuvenum ingenia obruerent, non iuvarent. Nostri autem theologi, importunis vel locis, longa de his oratione disserunt, quae nec iuvenes portare possunt, nec senes ferre. Quis enim ferre possit disputationes illas de universa­ libus, de nominum analogia.... deque aliis huiusmodi sexcentis, quae 144 lib. ii. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS efformare per quam maxime oportet, si rectam velimus capere viam inter conceptualismum Nominalistarum et realismum Platonicorum x. Realismus equidem in quadam mensura abs dubio complectendus ; a sinistra autem parte etiamque a dextra pariter declinandum. Dantur profecto naturae universales, quae revera respondent vocibus ac conceptibus universalibus nostri intellectus ; verumtamen universalitas ipsa extra mentem non existit, sed actum ego etiam, cum nec essem ingenio nimis tardo nec his intelligendis parum temporis et diligentiae adhibuissem, animo vel informare non poteram ? Puderet me dicere non intelligere, si ipsi intelligerent, qui haec tractarunt. » (De Locis Theol. lib. 9. cap. 7.) 1 Quantum sit huius quaestionis momentum, ita declarat Cardi­ nalis Gonzalez in opere cui titulus : Estudios sobre la filosofía de Santo Tomas, lib. 1. cap. 4. : « Los que no se contenten con un estudio superficial, de las cosas ; los que haya seguido con atención el desen­ volvimiento y enlace de los principales sistemas filosóficos y el origen de esas gran des aberraciones que desfiguran la filosofía de nuestro siglo y del anterior, saben muy bien las intimas relaciones que existen entre la doctrina de los Universales y el Panteísmo é Idealismo ; y saben también que la resolución del gran problema de la represen­ tación, problema en que se resume en cierto modo toda la filosofía, depende de las ideas que se adopten sobre la existencia y relaciones de las naturalezas universales ; porque aqui se encuentra el punto de partida para establecer la relación entre los dos elementos del conocimiento y el tránsito de lo subjetivo á lo objetivo. » Ac infra in cap. 7. ostendit quomodo ad hanc quaestionem de Universalibus, si non, ut oportet, recte capiatur, veniunt reducendi, tamquam ad radicem, errores Pantheismi simul ac Materialismi et Scepticism!. Ait enim : « Se presentam tan de bulto las relaciones entre esta teoría de Kant y el Nominalismo ; es tal la semejanza, por no decir identidad de los dos sistemas, que creo innecesario detenerme en probar que la doctrina del filósofo aleman sobre el conocimiento, no es más que una fase del sistema de los Nominales ; mejor dicho es el mismo sistema presentado bajo nueva forma ; y que si algo añade al antiguo Nominalismo, es una tendencia más explicita y marcada hacia el Panteísmo... ... Resulta con toda evidencia que el origen de los mas perni­ ciosos y absurdos sistemas filosóficos se halla en el problema de los Universales ; y que la solución más ó menos acertada de este problema influye inevitablemente en la dirección y marcha del espíritu humano en todas las grandes cuestiones que abarca la filosofía. » CAP. Vil. 145 VERA SENTENTIA DE UNIVERSALIBUS intellectus, formam universalitatis per abstractionem ope­ rantis, subsequitur. Secundo : Universale metaphysicum et universale logi­ cum. — Sunt etenim duo in universalibus accurate discer­ nenda, quorum alterum per rem ipsam sive naturam consti­ tuitur, quatenus a singularibus, in quibus invenitur, per mentem abstrahitur ; alterum vero tunc proprie exsurgit, < um ipsa res vel natura a singularibus per intellectus opera­ tionem abstracta, cum ipsis singularibus confertur, ac ut capax multis individuis inesse et de illis praedicari concipitur. Primum est : Unum abstractum a multis; alterum : Unum aptum inesse multis ac de illis praedicari. Istud includit necessario illud atque supra illud fundatur, cum nihil aliud addat supra illius rationem nisi collationem quandam cum singularibus de quibus praedicari potest. Primum, universale metaphysicum ; alterum vero, universale logicum denominatur. Et sicut universalis logici fundamentum habetur ex univer­ sali metaphysico, ita metaphysicum universale fundatur supra similitudinem sive convenientiam rerum, quarum essentiae et proprietates et accidentia vel in toto vel in parte inter se assimilantur ac perinde uno seu alio modo ad quan­ dam unitatem identitatemque reducuntur. Unde universale logicum, quod mediante universali metaphysico in ipsa rerum, de quibus praedicatur, naturâ suam primam radicem quaerit et adinvenit, subdividitur in genus, differentiam, speciem, proprium et accidens, iuxta diversos modos quibus res ad invicem conveniunt, quibuscumque unum respectu aliorum praedicabile concipi potest. Tertio : Universalia ex duobus elementis componuntur, quorum alterum ideale, alterum vero reale est. — In naturis itaque universalibus quae de aliis, sive secundum genus sive secundum differentiam sive secundum speciem sive secun­ dum proprium aut accidens, praedicantur, semper est acci­ piendum unum elementum vere reale, videlicet natura abstracta per operationem nostri intellectus, quae quidem aliquid reale est, in rebus ipsis existens ; alioquin per viam DE VERITATE FUNDAMENTALI. IO >4<> LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS Nominalistarum oportet devenire usque ad Idealismum et Scepticismuni. Aliud vero elementum, utpote per operatio­ nem intellectus superadditum, ideale est, nempe forma universalitatis, ratione cuius natura abstracta a singularibus, quae concipitur ut una, concipitur praeterea cum aptitudine ad essendum in multis ac de illis velut de inferioribus prae­ dicari ; alioquin per viam Realistarum seu Platonicorum ad Pantheismum usque pervenire opus erit, vel saltem usque ad errorem Platonis ponentis formas rerum sensibi­ lium per se sine materia subsistentes, quas Plato posuit ut posset salvare certam cognitionem veritatis a nobis per intellectum haberi : ut ex professo D. Thomas explanat I. q.. 84. a. i et 4 h II Elementum autem reale in naturis universalibus nec facile capitur nec convenienter declaratur, nisi praesupposita reali compositione esse et essentiae in rebus creatis. Ratio Ia Quoniam esse sive actus existenliae non potest praedicari de pluribus. — Existentia enim est singularium ; singulare autem opponitur universali ; unde si ipsa essentia vel natura rei constitueretur formaliter in ratione naturae vel essentiae per ipsummet actum essendi, nulla prorsus daretur natura universalis ; id est, nihil reale, quod de pluribus uni­ voce praedicaretur, in naturis universalibus adinveniretur. Quod D. Thomas declarat De Ente et Essentia cap. 4. dicens : « Si enim esse in hoc singulari conveniret homini in quantum est homo, non esset unquam extra hoc singulare ; similiter si conveniret homini, in quantum est homo, non esse in singulari, numquam esset in eo. Sed verum est dicere quod 1 Vide 1. C. Gent. cap. 25. et 26. CAP. Vil. VERA SENTENTIA DE UNIVERSALIBUS '47 homo, in quantum est homo, non habet quod sit in hoc singulari vel in illo. Patet ergo, quod natura hominis absolute considerata abstrahit a quolibet esse, ita quod non fiat praecisio alicuius eorum ; et haec natura sic considerata est quae praedicatur de omnibus individuis. Non tamen potest dici quod ratio universalis conveniat naturae sic acceptae ; quia de ratione universalis est unitas et communitas. Naturae autem humanae neutrum eorum convenit secundum suam absolutam considerationem ; si enim communitas esset de intellectu hominis, tunc in quocumque inveniretur huma­ nitas, inveniretur communitas ; et hoc falsum est, quia in Socrate non invenitur communitas aliqua, sed quidquid est in eo, individuatum est. » Ratio 2a Quoniam naturae rerum, de quibus est scientia, intelliguntur absque eo quod intelligatur rerum existentia. — Unde D. Thomas, De Ente et Essentia, cap. 5. : « Quidquid enim non est de intellectu essentiae vel quidditatis, hoc est adve­ niens extra et faciens compositionem cum essentia ; quia nulla essentia sine his, quae sunt partes essentiae, intelligi potest. Omnis autem essentia vel quidditas intelligi potest sine hoc quod aliquid intelligatur de esse suo facto ; possum enim intelligere quid est homo vel -phoenix, et tamen ignorare an esse habeant in rerum natura. Ergo patet, quod esse est aliud ab essentia vel quidditate. Nisi forte sit aliqua res, cuius quidditas sit suum esse; et haec res non potest esse nisi Una et Prima *. » Et De natura angel, cap. 2. : « Universalia sunt essentiae ipsorum particularium. » Ratio 3a Quoniam, absqtie reali compositione esse et essen­ tiae, naturae universales non praedicarentur univoce de singu­ laribus. — Quod D. Thomas sic declarat De Verit. q. 2. a. 11. : « Impossibile est aliquid univoce praedicari de creatura et Deo ; in omnibus enim univocis communis est ratio nominis utrique eorum de quibus nomen univoce praedicatur ; et sic quantum ad illius nominis rationem univoca in aliquo aequa­ lia sunt, quamvis secundum esse unum altero possit esse prius vel posterius ; sicut, in ratione numeri, omnes numeri 1 Vide lib. i. cap. 10. 148 LIB. IL DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS sunt aequales, quamvis secundum nomen rei unus altero prior sit. Creatura autem, quantumcumque imitetur Deum, non potest pertingere ad hoc, ut eadem ratione aliquid sibi conveniat et Deo ; illa enim quae secundum eandem rationem sunt in diversis, sunt eis communia secundum rationem substantiae sive quidditatis, sed sunt distincta secundum esse. Quidquid autem est in Deo, hoc est suum proprium esse; sicut enim essentia in eo est idem quod esse, ita scientia idem est quod scientem esse in eo. Unde, cum esse, quod est proprium unius rei, non posset alteri communicari, impos­ sibile est quod creatura pertingat ad eandem rationem habendi aliquid quod habet Deus ; sicut impossibile est quod ad idem esse perveniat. Similiter etiam in nobis esset ; si enim in Petro non differret homo et hominem esse, impos­ sibile esset quod homo univoce diceretur de Petro et Paulo, quibus est esse diversum. » Ratio 4a Quoniam quaecumque sunt in genere substantiae, componuntur reali compositione esse et essentiae. — Quod ostenditur a D. Thomas pluribus in locis. a) I. q. 3. a. 5. : « Omnia quae sunt in genere uno, com­ municant in quidditate vel essentia generis, quod praedicatur de eis in eo quod quid est; differunt autem secundum esse. Non enim idem est esse hominis et equi, nec huius hominis et illius hominis. Et sic oportet quod, quaecumque sunt in genere, differant in eis esse et quod quid est, id est, essentia. » b} De Verit. q. 27. a. 1. ad 8. : « Omne quod est in genere substantiae, est compositum reali compositione, eo quod id quod est in praedicamento substantiae, est in suo esse sub­ sistens, et oportet quod esse suum sit aliud quam ipsum; alias non posset differre secundum esse ab illis cum quibus convenit in ratione suae quidditatis : quod requiritur in omnibus quae sunt directe in praedicamento. Et ideo, omne quod est directe in praedicamento substantiae, compositum est saltem ex esse et quod est. » c) II. Posterior. Analytic, lect. 6. : « Hoc enim ipsum quod est esse, non est substantia vel essentia alicuius rei in genere existentis. Alioquin oporteret quod hoc, quod dico ens, esset CAP. VH. — VERA SENTENTIA DE UNIVERSALIBUS >49 genus ; quia genus est quod praedicatur de aliquo in eo quod quid est. Ens autem non est genus, ut probatur in III. Metaph. Et propter hoc etiam Deus, qui est suum esse, non est in genere. » III Essentias rerum esse immutabiles, necessarias, indivisi­ biles et aeternas non explicatur in vero sensu, nisi praesupposita reali compositione esse et essentiae in rebus creatis. Primo : Declaratur verus sensus. — Dicuntur enim essentiae rerum necessariae et immutabiles; quoniam in elementis essentialibus quibus constant, sic sunt et ita constituuntur, ut aliter esse non possint nec constitui, quin contradictoria exsurgant. Homo, sc. Socrates, quoad pro­ priam naturam, quoad notas essentiales quibus coalescit, minime variari nequit, quin simul sit homo et non sit homo. Esse animal rationale ita convenit homini qui est Socrates, ut haec convenientia essentialium notarum veram habeat necessitatem ac immutabilitatem. Vocantur vero essentiae indivisibiles ; quia, cum praedi­ cata essentialia sint determinata in numero, pondere et mensura, eorumque convenientia subiecto sit necessario invariabilis, inde rerum essentiae vel naturae nec augeri possunt nec minui, quin statim perimantur. Quapropter dicitur quod formae rerum sunt sicut numeri. Appellantur denique aeternae; quoniam essentiae rerum creatarum ex se abstrahunt a loco et praescindunt a tempore. Unde rerum essentiae ex proprio suo conceptu nullam necessariam relationem dicunt ad durationem in proprio suo exis tere. Secundo : Quonam sensu verum sit quod essentiae i5o LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS rerum sint aeternae. — Ita declaratur a D. Thoma : a) De Pol. q. 5. a. 9. ad 16. : « Universale tripliciter considerari potest, et secundum quemlibet modum considerationis aliquo modo verum est, quod universale est semper. Potest enim uno modo considerari natura universalis secundum quod abstrahit a quolibet esse; et sic verum est quod univer­ sale est semper, magis per remotionem causae determinantis ad aliquod tempus quam per positionem causae perpetuitatis ; de ratione enim naturae universalis non est quod sit magis hoc tempore quam illo ; per quem etiam modum materia prima dicitur esse una. Alio modo potest considerari secun­ dum esse quod habet in singularibus ; et sic verum est quod est semper, quia est quandocumque est suum singulare ; sicut etiam dicitur esse ubique, quia est ubicumque est suum singulare, cum tamen multa loca sint ubi sua singularia non sunt ; unde nec ibi est universale. Tertio modo potest con­ siderari secundum esse quod habet in intellectu ; et sic etiam verum est, quod universale est semper, praecipue in intellectu divino. » 6) I. q. 16. a. 7. ad 2. : « Aliquid esse semper et ubique, potest intelligi dupliciter : Uno modo, quia habet in se unde se extendat ad omne tempus et ad omnem locum ; sicut Deo competit esse ubique et semper. Alio modo, quia non habet in se quo determinetur ad aliquem locum et tempus ; sicut materia prima dicitur esse una, non quia habeat unam formam, sicut homo est unus ab unitate unius formae, sed per remotionem omnium formarum distinguentium. Et per hunc modum quodlibet universale dicitur esse ubique et semper, in quantum universalia abstrahunt ab hic et nunc. Sed ex hoc non sequitur ea esse aeterna, nisi in intellectu, si quis sit aeternus. » c) I. q. 46. a. 2. : « Mundum non semper fuisse, sola fide tenetur et demonstrative probari non potest, sicut et supra de mysterio Trinitatis dictum est q. 32. a. 1. Et huius ratio est, quia novitas mundi non potest demonstrationem recipere ex parte ipsius mundi. Demonstrationis enim principium est quod quid est. Unumquodque autem secundum rationem suae speciei abstrahit ab hic et nunc; propter quod dicitur, CAP. VIL VERA SENTENTIA DE UNIVERSALIBUS i5i quod universalia sunt ubique et semper. Unde demonstrari non potest quod homo aut coelum aut lapis non semper fuit \ » Tertio : Omnes res creatae sunt necessariae et immuta­ biles quoad essentiam, contingentes vero et mutabiles quoad existentiam. — Ratio etenim cur essentia creata potest desinere esse, est quia realiter distinguitur ab existentia ; sicut ratio cur existentia nequit habere realitatem ex se subsistentem, est quia distinguitur realiter ab esseqtia substantiali, in qua recipitur et cuius est actus inhaerens. Sicque, proprie loquendo, nec essentia nec existentia amittunt propriam realitatem, sed res composita ex utraque ; quem­ admodum nec essentia nec existentia proprie creantur, sed creatur res quae realiter componitur ex esse et ex eo quod est. Itaque necessitas, immutabilitas et aeternitas negativa quoad essentiam sunt attributa rerum creatarum ; at neces­ sitas, immutabilitas et aeternitas positiva quoad existentiam sunt attributa solius Dei, quia solius Dei substantia seu essentia est ipsum suum esse. Unde D. Thomas, De Verit. q. 3. a. i. ad 8. : « Sicut Deus, quia non potest non esse, non indiget essentia quae sit aliud quam suum esse, ita, quia non potest deficere in cognoscendo et operando, non indiget alia regula a seipso ; sed propter hoc non potest deficere, quia ipse est suiipsius regula, sicut propter hoc non potest non esse, quia sua essentia est suum esse. » Et I. q. 46. a. 2. ad 5. : « Etsi mundus semper fuisset, non tamen parificaretur Deo in aeternitate ; quia esse divinum est esse totum simul absque successione. Non autem sic est de mundo. » Ad rem Liberatore : « Licet res creatae sint contingentes et mutabiles quoad existentiam, tamen sunt necessariae et immutabiles quoad essentiam. In hoc enim non pendent a voluntate, sed ab intellectu divino, ut in Metaphysica demon­ strabitur... Universalia vero exprimunt solas quidditates seu essentias rerum, praescindendo ab exercitio actualis existentiae 2.) 1 Vide etiam I. q. io. a. 3. ad. 3. 2 Inst. Phil. Logicae pars 2. cap. 4. a. 3. Solvuntur obiectiones. — Vide etiam. D. Thomam in Lib. Boêtii, De Trinitate, q. 5. a. 2. CAPUT OCTAVUM Argumenta quibus Suarez conatur ostendere nullam dari realem compositionem inter essentiam et existentiam in rebus creatis ; immo, talem compositionem seu realem distinctionem esse superfluam ac plane impossibilem. I Praenotanda. Primo : Quamvis enim Suarez nec primus fuit nec postremus qui realem compositionem inter essentiam et existentiam in creatis reiecerit ac impugnaverit, tamen velut princeps omnium haberi potest, quatenus hanc materiam in suis Disputationibus Metaphysicis accuratius, diligentius et abundantius ex professo pertractavit. Quaecumque circa huiusmodi quaestionem ab his, qui Suarezium praecesserunt, dicta fuere, ac quaecumque post Suarezium qui ipsum tamquam magistrum et ducem sunt secuti, in medium protulerunt : omnia abs dubio in eius Disputatione 31. con­ tinentur congregata atque ex thesauro Suarezii videntur esse deprompta. Istam ergo Disputationem Metaphysicam Suarezii ad examen oportet vocare. Secundo : Suarez fatetur quidem, quod : i° « Ad decla­ randam rationem entis creati ut sic et proprietates eius, a comparatione essentiae et esse initium sumimus. Radix vero omnium, quae ad intelligentiam entis creati necessaria sunt, est quomodo esse et essentia distinguantur. » 20 « Existentiam esse rem quandam distinctam omnino realiter ab entitate essentiae creaturae : haec existimatur esse opinio D. Thomae, CAP. VIH. — ARGUMENTA SUAREZII l53 quam in hoc sensu secuti sunt fere omnes antiqui Thomistae. Loca D. Thomae praecipua sunt : I. q. 3. a. 4 ; II. C. Gent. cap. 52. ; De Ente et Essentia, cap. 5. ; IV. Metaph. lect. 2. » Attamen, ipse Suarez affirmat : x° « Essentiam et existen­ tiam creaturae, cum proportione comparata, non distingui realiter. » 20 « Et hanc sententiam sic explicatam, ut compa­ ratio fiat inter actualem existentiam, quam vocant esse in actu exercito, et actualem essentiam existentem,- existimet esse omnino veram. » 30 « Huiusmodi entitatem existentiae, dicto modo distinctam, non solum superfluam esse, sed plane impossibilem. » Haec Suarez, Disp. 31. sect. 1. et sect. 6. Tertio : Duo itaque inspicere oportet, videlicet : i° Quo­ modo Suarez ostendat esse veram suam sententiam, et om­ nino veram ; et sententiam D. Thomae « non solum super­ fluam, sed plane impossibilem. » 2° Quomodo Suarez ostendat notam characteristicam, qua Deus differt a creaturis, et creaturae discernuntur a Deo ; ac perinde, fundamentum scientificum et vere philosophicum ad primam divisionem entis realis in Ens per essentiam et in Ens per participationem. De primo quidem in hoc capite ; de altero autem, in capite subsequent! est nobis agendum. II Argumentum primum atque eius solutio. Argumentum Suarezii. — Disput. 31. sect. 4. : « Illud esse, quo essentia creaturae formaliter constituitur in actualitate essentiae, praecise sumptum, satis est ad veritatem huius locutionis de secundo adiacente : Essentia est. Ergo illud esse est vera existentia. » « Consequentia est clara. Nam, iuxta communem signifi- 154 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS cationem et conceptionem hominum, est de secundo adjacente non absolvitur a tempore, sed significat : actu esse in rerum natura. Quod omnes intelligimus nomine existentiae, seu per esse existentiae. » Antecedens probatur. Per hoc esse essentiae actualis formaliter ac praecise sumptum talis essentia est ens in actu, et distinguitur ab ente in ■potentia. Ergo vi illius esse talis essentia est. Recte enim infertur : Est ens in actu; ergo est; quia esse ens actu non diminuit rationem entis, quam includit verbum est. » Haec Suarez. Doctrina D. Thomae circa notionem entis. — Quodl. 2. a. 3. : « Dupliciter aliquid de aliquo praedicatur : uno modo, essentialiter ; alio modo, participative. Lux enim praedicatur de corpore illuminato, participative ; sed si esset aliqua lux separata, praedicaretur de ea essentialiter. Secundum ergo hoc dicendum est, quod ens praedicatur de solo Deo essen­ tialiter, eo quod esse divinum est esse subsistens et absolutum. De qualibet autem creatura praedicatur per participationem ; nulla enim creatura est suum esse... Quandocumque autem aliquid praedicatur de altero per participationem, oportet ibi aliquid esse praeter id quod participatur ; et ideo, in qualibet creatura est aliud ipsa creatura quae habet esse, et ipsum esse eius. Et hoc est quod Boëtius dicit in libro De Hebdomad, quod in omni eo, quod est citra Primum, aliud est esse et quod est. Sed sciendum est quod aliquid participatur dupliciter : Uno modo, quasi existens de substantia participantis, sicut genus participatur a specie. Hoc autem modo esse non parti­ cipatur a creatura ; id enim est de substantia rei, quod cadit in eius definitione. Ens autem non ponitur in definitione creaturae ; quia nec est genus nec differentia. Unde parti­ cipatur sicut aliquid non existens de essentia rei... Sed verum est quod hoc nomen ens, secundum quod importat rem cui competit huiusmodi esse, sic significat essentiam rei, et dividitur per decem genera ; non tamen univoce, quia non eadem ratione competit omnibus esse; sed substantiae qui­ dem per se, aliis autem aliter. Sic ergo in angelis est compo- CAP. VIH. — ARGUMENTA SUAREZI! 155 sitio ex essentia et esse; non tamen est compositio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae. Aliquando ex his quae simul iunguntur, relinquitur aliqua res tertia, sicuti ex anima et corpore constituitur humanitas ; unde homo componitur ex anima et corpore. Aliquando autem ex his quae simul iunguntur, non resultat res tertia, sed quaedam ratio composita ; sicut ratio hominis albi resolvitur in rationem hominis et in rationem albi ; et in talibus aliquid componitur ex seipso et alio, sicut album componitur ex eo quod est album et ex albedine. Esse est accidens, non quasi per accidens se habens, sed quasi actualitas cuiuslibet substantiae ; unde ipse Deus, qui est sua actualitas, est suum esse;» Corollaria. — ium Ens igitur importat in sua significatione duo, nempe : a) esse, quod est actualitas cuiuslibet substantiae et cuiuslibet rei ; b) ipsam substantiam vel naturam rei, cui competit huiusmodi esse. 2um Ens primo modo sumptum praedicatur de solo Deo essentialiter’ ; de omnibus autem aliis, per participationem. Ens autem secundo modo sumptum praedicatur essentialiter de omnibus. 3um Solus Deus, qui est sua actualitas, est suum esse; et esse subsistens est natura vel substantia Dei. In omnibus autem aliis oportet aliquid esse praeter id quod participatur. Unde : 4um In omnibus aliis est compositio ex essentia et esse, non sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae. 5um Ex his duobus, videlicet esse et essentia rei cui com­ petit huiusmodi esse, resultat non aliqua res tertia, sed ratio entis completa ; ratio entis in actu ; ratio entis realis existentis. Atque, sicut album componitur ex eo quod est album et ex albedine, ita in omnibus substantiis creatis seu rebus subsistentibus ratio entis in actu componitur ex eo quod est actu et ex ipsa actualitate, ex substantia et eo quod adhaeret substantiae, ex ipsa creatura quae participat esse 156 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS atque ex ipso esse participato. Unde ipse D. Thomas, II. C. Gent. cap. 53. ait : « In quocumque enim inveniuntur aliqua duo, quorum unum est complementum alterius, proportio unius ad alterum est sicut proportio potentiae ad actum ; nihil enim completur nisi per proprium actum. In substantia autem intellectuali creata inveniuntur duo, sc. substantia ipsa et esse eius quod non est ipsa substantia, ut ostensum est cap. 52. ; ipsum autem esse est complementum substantiae existentis ; unumquodque enim actu est per hoc quod esse habet. » Responsio ad argumentum Suarezii. — Illud esse quod satis est ad veritatem locutionis : Essentia est, est solum esse existentiae. Distinguere oportet : Si illud esse est subsi­ stens et absolutum, conceditur ; at hoc modo solus Deus est, cuius substantia vel essentia est suum esse. Si autem illud esse est inhaerens ac participatum, negatur ; quia tunc esse existentiae indiget subiecto cui adhaereat et in quo recipiatur, sicut participatum in participante. Ergo ad veritatem huius locutionis : Essentia est, loquendo de rebus creatis, requiruntur duo, quorum unum non est aliud, nempe id quod est et esse; substantia et actualitas eius; essentia participans esse et esse participatum ; natura rei cui competit esse, et esse quod est complementum naturae existentis. Haec duo sunt necessaria ad rationem entis realis subsistentis, cuius proprium est existere ; sicut ad rationem albi realis requiruntur duo, nempe id quod est album, et albedo adhaerens subiecto ; sicut ad rationem sapientis requi­ runtur similiter duo, videlicet id quod est sapiens, et sapientia a sapiente participata. Unde essentia et esse minime sunt partes componentes substantiam ; nam compositio ex essentia et esse non est compositio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex sub­ stantia et eo quod adhaeret substantiae. Est itaque ista compositio in linea entis perfecti et com­ pleti ; et in talibus ens componitur ex eo quod est et esse; sicut album componitur ex eo quod est album et ex albedine ; sicut lucidum componitur ex eo quod est lucidum et ex luce ; CAP. VIH. — ARGUMENTA SUAREZ1I 1 5? sicut sapiens componitur ex eo quod est sapiens et ex sapientia. Proprie loquendo, esse est actus suppositi et pertinet ad ipsam constitutionem personae x. III Argumentum secundum atque eiusdem solutio. Argumentum Suarezii. — Disput. 31. sect. 4. Suarez arguit sic : « Ex propria ratione existentiae. Nam esse exi­ stentiae nihil aliud est quam illud esse, quo formaliter et immediate entitas aliqua constituitur extra causas suas, et desinit esse nihil ac incipit esse aliquid. Sed huiusmodi est hoc esse, quo formaliter et immediate constuitur res in actualitate essentiae. Ergo esse essentiae est verum esse existentiae. Maior videtur esse per se nota : i° ex ipsius termini significatione et communi omnium conceptione ; 20 ex im­ mediata et formali oppositione inter ens actu et ens in potentia ; nam ens actu idem est quod existens ; alioquin dari posset medium inter ens possibile et ens existens... Minor autem propositio... fere est per se nota ex ter­ minis ; quia per illud esse est aliquid in actu. Est etiam demonstrata ex principiis positis ; quia ostensum est, per hoc esse formaliter constitui essentiam extra possibilitatem, quam ab aeterno habebat nostro modo concipiendi ; nam educi sic dicam a possibilitate et extra causas constitui, idem sunt. » Doctrina D. Thomae circa constitutionem entis. — a) Quodl. 3. a. i. : « Cum autem Deus sit ipsum Esse subsistens, manifestum est quod natura essendi convenit Deo infinite, absque omni limitatione et contractione. Unde eius virtus activa se extendit infinite ad totum ens et ad omne id quod 1 III. q. 17. a. 2. ; q. 19. a. 1. ad. 4. ; q. 35. a. 1. 158 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS potest habere rationem entis... Omne enim quod est actu, vel est ipse actus vel est potentia participans actum. » b) Quodl. 3. a. 20. : « Omnis enim substantia creata est composita ex potentia et actu. Manifestum est enim quod solus Deus est suum esse, quasi essentialiter existens, in quantum sc. suum esse est eius substantia, quod de nullo alio dici potest ; esse enim subsistens non potest esse nisi unum, sicut nec albedo subsistens non potest esse nisi una. Oportet ergo, quod quaelibet alia res sit ens participative, ita quod aliud sit in eo substantia participans esse, et aliud ipsum esse participatum. Omne autem participans se habet ad participatum sicut potentia ad actum. Unde substantia cuiuslibet rei creatae se habet ad suum esse sicut potentia ad actum. Sic ergo omnis substantia creata est composita ex potentia et actu, id est, ex eo quod est et esse; sicut album componitur ex eo quod est album et albedine. » c) Quodl. 22. a. 5. : « Primus autem actus est esse subsi­ stens per se. Unde completionem unumquodque recipit per hoc quod participat esse. Unde esse est complementum omnis formae ; quia per hoc completur, quod habet esse; et habet esse, cum est actu ; et sic nulla forma est nisi per esse. Et sic dico, quod esse substantiale rei non est accidens, sed actualitas cuiuslibet formae existentis, sive sine materia sive cum materia... Esse est complementum omnium... Accidens dicitur large omne quod non est pars essentiae, et sic est esse in rebus creatis ; quia in solo Deo esse est eius essentia. » d) De angelor. natura, cap. 6. : « Nihil autem per se sub­ sistens, quod sit ipsum esse, poterit esse nisi unum solum ; sicut nec aliqua forma, si separata consideretur, potest esse nisi una. Sicut igitur est una secundum considerationem, dum per se consideratur, ita est una secundum esse, si per se subsisteret vel existeret. Eademque ratio est de genere per comparationem ad species, quousque perveniatur ad ipsum esse quod est communissimum. Ipsum igitur esse per se subsistens est unum tantum. Impossibile est igitur, quod praeter ipsum sit aliquid subsistens quod sit esse tantum. Omne autem quod est, esse habet. Est igitur in quocumque, CAP. VIH. — ARGUMENTA SUAREZII 15g praeter Primum, et ipsum esse tamquam actus ; et substantia rei habens esse, tamquam rei potentia receptiva huius actus quod est esse... Potest autem quis dicere : Id quod participat esse, secundum se, carens est illo ; sicut superficies, quae nata est participare colorem, secundum se considerata, est non color et non colorata. Similiter igitur id quod participat esse, oportet esse non ens. Quod autem est in potentia eius, est participativum ipsius ; non autem secundum se est ens. ... Si igitur per hoc, quod dico non ens, removeattir solum esse in actu, ipsa forma, secundum se considerata, est non ens, sed esse participans. Si autem non ens removeat non solum esse in actu, sed etiam actum seu formam per quam aliquid participat esse, sic materia est non ens, forma vero subsistens non est non ens, sed est actus quae est forma participativa ultimi actus, qui est esse. » e) III. C. Gent. cap. 65. : « Esse autem non est natura vel essentia alicuius rei creatae, sed solius Dei. » Corollaria. — ium Esse est essentia solius Dei, cui com­ petit infinite natura essendi; et quodeumque ens creatum participat, ut ita dixerim, naturam essendi; quia solus Deus est suum esse x. 2um Natura essendi in omnibus, praeter unum quod est Deus, componitur ex duobus principiis, videlicet ex sub­ stantia ipsa quae participat esse, atque ex esse quod est actus substantiae existentis ac perinde complementum eius in linea entis. 3um In omnibus itaque quae sunt actu, praeter Primum quod est esse tantum, reperiuntur duo, videlicet : a) ipsum esse tamquam actus, et substantia rei habens esse tamquam potentia receptiva huius actus quod est esse. 4um Esse dicitur accidens, quatenus nec est essentia ali­ cuius rei creatae, nec pars essentiae ; attamen non est acci­ dens, quia cum sit actualitas cuiuslibet substantiae creatae, est esse substantiale rei existentis. 5um Inter purum nihilum aut mera potentia rei, et ulti1 I. q. 45. a. 5. ad. 1. l6o LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS mum actum rei qui est esse, reperitur medium reale ac entitativum, nempe : potentia receptiva huius actus quod est esse, seu forma participativa ipsius esse quod est actus ulti­ mus. Ac licet non detur medium inter ens possibile et ens existons, datur medium inter ens possibile et esse quod est actus entis existentis. Responsio ad argumentum Suarezii. — « Esse existentiae est quo formaliter et immediate entilas aliqua constituitur extra causas suas, et desinit esse nihil, ac incipit esse aliquid » : ut actus receptus in potentia reali essentiae, ut inhaerens substantiae rei, ut actus ultimus formae participativae ipsius esse, ut complementum ipsius substantiae existentis : Con­ cedo. Ut actus irreceptus, ut actus subsistens sine subiecto : Nego. Etenim esse subsistens non potest esse nisi unum, videlicet Deus, qui non habet causam nec incipit esse, et est Esse tantum, cui convenit natura essendi infinite absque omni limitatione et contractione. « Huiusmodi esse est quo formaliter constituitur res in actualitate essentiae » : tamquam per actum substantiae quae est potentia participans ipsum esse quod est actus ultimus : Concedo. Tamquam per actum qui in ipsa essentia veluti in potentia receptiva non recipiatur, et ipsam substantiam rei existentis non compleat ac perficiat : Nego. Et negatur deinde consequens et consequentia. Omne enim quod est actu, vel est ipse actus vel est potentia parti­ cipans actum. Et omne participans se habet ad participatum sicut potentia ad actum. IV Argumentum tertium ac eius solutio. Argumentum Suarezii. — Disput. 31. sect. 5. : « Secundum rem idem est : hominem esse, et hominem esse hominem, si in utraque propositione esse dicat actum, et non solum aptitu- CAP. VIH. — ARGUMENTA SUAREZII l6l dinem aut veritatem propositionis. Et similiter reipsa idem est : hominem esse hominem, et esse animal rationale; quia omnia in re idem sunt. Quapropter ab eadem actualitate et ab eadem re haec omnia praedicata sumuntur, sive illa res vocetur essentia actualis sive esse actuale eius ; solumque per rationis praecisiones et compositiones haec omnia distin­ guuntur. Non est ergo in una re nisi unum esse quo consti­ tuitur ens actu ; et illud ipsum est esse existentiae. » Brevius : « Ens actu formaliter idem est quod existens. Certum tamen est, existens ut sic per solam existentiam for­ maliter constitui ; et in hoc genere quasi formalis causae ab ea sola pendere. Secundum rem idem est : hominem esse, et hominem esse hominem, si in utraque propositione esse dicat actum. » Doctrina Aristotelis. — II. Poster. Analytic. : « Id autem quod quid est homo, et esse hominem, aliud est... To esse non est substantia ulli rei ; non enim genus est ens. » Doctrina Cardinalis Caietani. — In suis ergo Comment, in Poster. Analytic. Aristotelis, cap. 6. ait : « In hoc loco expresse Aristoteles dicit quod esse non est ipsa essentia rei : quod est maximum fundamentum doctrinae S. Thomae. » Doctrina D. Thomae. — II. Poster. Analyt. lect. 6. : « Sed aliud est quod quid est homo, et esse hominem. In solo enim Primo essendi Principio, quod est essentialiter ens, ipsum esse et quidditas eius est unum et idem ; in omnibus autem aliis, quae sunt entia per participationem, oportet quod sit aliud esse et quidditas entis. Non est ergo possibile quod eadem demonstratione demonstret aliquis quid est et quia est. Secundum commune sapientum dictum, necessa­ rium est quod omne, id est, primum totum quod per demon­ strationem demonstratur, sit ipsum quia est; nisi forte aliquis dicat quod hoc ipsum quia est, sit substantia alicuius rei. Hoc autem est impossibile. Hoc enim ipsum, quod est esse, non est substantia vel essentia alicuius rei in genere existentis. Alioquin oporteret quod hoc, quod dico ens, esset DE VERITATE FUNDAMENTALI. I I 162 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS genus ; quia genus est quod praedicatur de aliquo in eo quod quid est. Ens autem non est genus, ut probatur III. Metaph. Et propter hoc etiam Deus, qui est suum esse, non est in genere. » IV. Metaph. lect. i. : « Esse enim rei, quamvis sit aliud ab eius essentia, non tamen est intelligendum quod sit aliquid superadditum ad modum accidentis, sed quasi constituitur per principia essentiae. Et ideo hoc nomen ens, quod imponi­ tur ab ipso esse, significat idem cum homine quod imponitur ab ipsa essentia. » V. Metaph. lect. 7. : « Esse vero, quod in sui natura unaquaeque res habet, est substantiale... Ens et esse signi­ ficant aliquid dicibile vel effabile in potentia, vel dicibile in actu. In omnibus enim praedictis terminis, quae significant decem praedicamenta, aliquid dicitur actu et aliquid in potentia. Et ex hoc accidit, quod unumquodque praedica­ mentum per actum et potentiam dividitur. » Quodl. 2. a. 3. : « Esse non participatur a creatura, (quasi existens de substantia participantis) ; id enim est de substan­ tia rei, quod cadit in eius definitione. Ens autem non ponitur in definitione creaturae, quia nec est genus nec differentia ; unde participatur sicut aliquid non existens de essentia rei ; et ideo alia quaestio est : an est, et quid est. Unde, cum omne quod est praeter essentiam rei, dicatur accidens, esse quod pertinet ad quaestionem an est, est accidens. Et ideo Commentator dicit V. Metaph. quod ista propositio : Socrates est, est de accidentali praedicato secundum quod importat entitatem rei vel veritatem propositionis. Sed verum est, quod hoc nomen ens, secundum quod importat rem cui competit huiusmodi esse, sic significat essentiam rei. » Quodl. 9. a. 6. : « Invenimus in angelo et substantiam sive quidditatem eius quae subsistit, et esse quo subsistit, quo sc. actu essendi dicitur esse, sicut actu currendi dicimur currere... Esse non est actus qui sit pars essentiae, sicut forma ; ipsa quidditas angeli vel substantia est per se subsistens. » Quodl. 10. a. 4. ad 4. : « Esse creatum non est per se stans ; quia est aliud a substantia entis creati. » CAP. VIII. ARGUMENTA SUAREZII l63 Quodl. 9. a. 3. : « Esse dicitur actus entis, in quantum est ens ; id est, quo denominatur aliquid ens actu in rerum natura; et sic esse non attribuitur nisi rebus ipsis quae in ilri-em generibus continentur... Esse ergo proprie et vere non attribuitur nisi rei per se subsistenti... Esse est id in quo tundatur unitas suppositi. » Corollaria. — ium Ergo hominem esse, et hominem esse Im minem, non sunt idem (secundum rem, sed aliud et aliud.) Aliud namque significatur cum dicitur : Socrates est, et aliud cum dicitur : Socrates est homo seu aminal rationale. Et alio modo convenit Socrati actus existentiae. et alio humanitas seu essentia hominis. 2um Ergo dicere quod idem secundum rem sunt hominem esse, et hominem esse hominem, est confundere quaestionem an est cum quaestione quid est ; et confundere praedicata realia quidditativa quae pertinent ad essentiam rei, cum praedicatis quae nec sunt essentia rei nec pars essentiae. 3um Est confundere substantiam entis creati cum actu existendi qui inhaeret ipsi substantiae tamquam subiecto; et idcirco est asserere, quod esse creatum est per se stans seu l" i se subsistens. Et esse subsistens non potest esse nisi unum. 4um Est negare omne ens creatum subsistens constare netu et potentia in linea entis; et est ponere ens in definifmne creaturae, et esse proinde participari a creatura quasi existens de substantia participantis. 5um Est ponere quod in re eodem modo convenit homini, V, g. Socrati, existere et habere humanam essentiam, esse et esse animal rationale. Responsio ad argumentum Suarezii. — Ens actu idem e 4 quod existens : Conceditur. Existens ut sic per solam existentiam constituitur : Negatur. Etenim solus Deus, cuius substantia est esse, per solam existentiam constituitur existens ; imo, ipse est sua existentia. Ergo secundum rem Id' iii est hominem esse, et hominem esse hominem: Negatur Consequens et consequentia. Nam in solo Deo, cuius essentia IÓ4 LIB. H. — DE PRLMA DIVISIONE ENTIS REALIS est esse, verificatur quod secundum rem idem est : Deum esse, et Deum esse Deum ; Deum esse, et Deum esse sapientem ; et sic de aliis. In utraque igitur propositione esse dicit aliquid actuale ; sed in hac : homo est, dicit quid actuale, quia actus est ; et in hac : homo est homo seu animal rationale, dicit quid actuale, quia informatur actu. Et potest considerari ut actus respectu potentiae obiectivae ; tamen est vera potentia realis et subiectiva respectu existentiae ; nam esse compa­ ratur ad omnia ut actus ad potentiam. Unde, quamvis verum sit quod in ima re perfecta ac completa in ratione entis realis et subsistentis non reperiatur nisi unum esse, et hoc esse sit actus existentiae : attamen non est verum quod talis res constituatur ens in actu solo esse existentiae ; quia huiusmodi esse non est per se stans, sed est adhaerens substantiae, a qua participatur et in qua recipitur tamquam in proprio subiecto. De ratione enim entis creati, sicut est esse causatum, sic est esse compositum reali compositione habentis et habiti, participantis et participati, essentiae et esse, substantiae quae est potentia essendi, et esse quod est complementum substantiae existentis 1. Unde D. Thomas passim ubique exprimit haec duo elementa realia, ex quibus omne ens creatum constituitur in ratione entis. De Pot. q. 3. a. 1. ad 17. : « Deus, simul dans esse, producit id quod esse recipit. » Ac ibid. a. 5. ad 2. : « Ex hoc ipso, quod quidditati esse attribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur. » Et De Verit. q. 21. a. 5. ad 5. : « Creatura non solum est a Deo secundum essentiam suam, sed secundum esse suum, in quo praecipue consistit ratio bonitatis substantialis ; et secundum perfectiones superadditas, in quibus consistit bonitas absoluta ; et haec non sunt essentia rei. » Et sic habentur in re creata omnia effecta a Deo : essentia et esse; non solum esse, sed ipsa quidditas; esse et id quod esse recipit. 1 De Pot. q. 7. a. 2. et 4. T’gig’T CAPUT NONUM Quomodo Suarez ostendat notas quibus Deus differt a creatis, et creaturae discernuntur a Deo. I Prima nota : Omne ens creatum includit aliquam compositionem. § i- Doctrina Suarezii. Disput. 31. sect. 13. ita ostendit Suarez primam notam (pia Deus et creaturae ab invicem differunt, quia videlicet ni omni ente creato, prout in re ipsa existit, invenitur et Coi 11 positio rationis et compositio realis. 1 ( 'ompositio rationis : « Dicendum ergo est, de ratione entis bcnti in re ipsa existentis esse aliquam compositionem htionis, seu potius fundamentum eius; hoc enim modo 1 ompositio ex esse et essentia est de ratione entis creati. Hoc ■litem fundamentum non est aliud, nisi quia creatura non h dici ex se actu existere, sed tantum est ens potentiale, quod ab alio potest esse participare ; nam hinc fit, ut essentia 1n.1l urae concipiatur a nobis ut potentiale quid; esse vero, til modus seu actus quo talis essentia ens in actu constituitur. At mm in ipsamet essentia vel substantia creata ; est enim essentia vel substantia per participationem, non quia ab alia re vel substantia participetur subiective (ut sic dicam), sed solum quia effective est a divina substantia, cuius est quaedam participatio. » § 2. Doctrina D. Thomae. Thesis 1. Absque reali compositione essentiae et esse, nullum dari potest ens per participationem. Ratio Ia. — Patet iam ex dictis supra cap. 3. § IV. Ratio 2a. — Quodl. 2. a. 3. : « Quandocumque autem aliquid praedicatur de altero per participationem, oportet ibi aliquid esse praeter id quod participatur ; et ideo in qualibet creatura est aliud ipsa creatura quae habet esse, et ipsum esse eius, l't hoc est quod Boëtius dicit lib. de Hebdomad, quod : In omni eo quod est citra Primum, aliud est esse et quod est. >> Ratio 3a — I. q. 6x. a. 1. : « Necesse est dicere et angelos >74 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS et omne id, quod praeter Deum est, a Deo factum esse. Solus enim Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius, ut ex superioribus patet q. 3. a. 4. Et ex hoc manifestum est, quod solus Deus est ens per suam essentiam; omnia vero alia sunt entia per participationem. Omne autem quod est per participationem, causatur ab eo quod est per essentiam ; sicut omne ignitum causatur ab igne. Unde necesse est angelos a Deo creatos esse. » Undenam ergo manifestum est, quod solus Deus est ens per essentiam ? Ex hoc quod solus Deus est suum esse. Undenam manifestum est, quod omnia alia sunt entia per participationem ? Ex hoc quod in omnibus aliis differt essentia rei et esse eius. Ratio 4a. — II. C. Gent. cap. 15. : « Quod per essentiam dicitur, est causa omnium quae per participationem dicuntur ; sicut ignis est causa omnium ignitorum, in quantum huiusmodi. Deus autem est ens per essentiam suam, quia est ipsum esse; omne autem aliud ens est ens per participationem, quia ens, quod sit suum esse, non potest esse nisi unum, ut 1. i. cap. 42. ostensum est. Deus igitur est causa essendi omnibus aliis. » Et iterum, III. C. Gent. cap. 66. : « Deus autem solus est ens per essentiam, omnia autem alia sunt entia per participationem ; nam in solo Deo esse est sua essentia. » Igitur nullum dari potest ens per participationem, nisi in eo aliud sit essentia participans esse, et aliud ipsum esse participatum. Ratio 5*. — Quia esse subsistens non potest intelligi nisi duplici modo, nempe : i° vel quia ipse actus essendi est per se stans sine subiecto ; 20 vel quia inhaeret subiecto quod stat sub suo esse et in suo esse subsistit. Si primum, esse est actus purus, ens per essentiam, Deus, cuius substantia est esse. Si alterum, ens componitur ex actu et potentia subiectiva in linea entis, et habetur ens per participationem, substantia videlicet creata, cuius quidditati competit esse non in alio, vel essentia « cui competit sic esse, id est, per se esse : quod tamen esse non est ipsa eius essentia >. » Ratio 6a. — Quia ens per participationem, quomodocum1 I. q. 3. a. 3. ad 1. LAI'. IX. — QUOMODO SUAREZ DISCERNAT ENS CREATUM AB INCREATO I que velit Suarez illud imaginari, oportet ut resolvatur in duo, quorum unum non est aliud, nempe in subiectum participans esse et in esse participatum a subiecto ; sicuti album resolvitur In subiectum participans albedinem, et in albedinem ipsam .i subiecto participatam. Unde D. Thomas, De Pot. q. 7. a. 4. : 1 In qualibet creatura invenitur differentia habentis et habiti. In creaturis namque compositis invenitur duplex differentia ; quia ipsum suppositum sive individuum habet naturam speciei, sicut homo humanitatem, et habet ulterius esse; homo enim nec est humanitas nec est esse suum... In sub-tantiis vero simplicibus est una tantum differentia, sc. essentiae et esse... In Deo autem nulla est differentia habentis i t habiti, vel participantis et participati ; immo ipse est Ct sua natura et suum esse. » Unde cogitet vel imaginetur Suarez, quomodo velit, ens per participationem, de facto in rerum natura oportet esse differentiam habentis et habiti, participantis et participati ; et implicat dari ens per partici­ pationem absque reali compositione substantiae participantis fsse, et esse participati a substantia. Una et eadem res nequit esse realitas participans simul seipsam et a seipsa participata. Ratio 7*. — Ex hoc ipso quod substantia creata est effective a Deo seu a divina substantia, quae est esse, utique substantia 1 reata est quaedam participatio Divini Esse, et quaedam similitudo Divini Esse. Sed ut D. Thomas declarat, II. C. Gent. < ap. 53. : « Assimilatio autem cuiuslibet substantiae creatae ad Deum est per ipsum esse, ut supra (cap. 15. et 52.) o tensum est. Ipsum igitur esse comparatur ad omnes sub­ stantias creatas sicut actus earum. Ex quo relinquitur, quod in qualibet substantia creata sit compositio actus et potentiae. ... In substantia intellectuali creata inveniuntur duo, sc. substantia ipsa et esse eius, quod non est ipsa substantia, ut ostensum est cap. 52. ; ipsum autem esse est complementum substantiae existentis. » Thesis 2. Notio subsistentiae a Suarezio tradita videtur esse a veritate aliena ; ac reicienda prorsus est. Ratio Ia. — Quia, iuxta Suarezium, subsistentia est modus adveniens tamquam complementum et perfectio ipsius esse 176 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS rei subsistentis, et a qua ipsum esse habet quod subsistat. Sed « ipsum esse est perfectissimum omnium ; comparatur enim ad omnia ut actus ; nihil habet actualitatem nisi in quantum est ; unde ipsum esse est actualitas omnium rerum, et etiam ipsarum formarum », ut docet D. Thomas, I. q. 4. a. 1. ad 3. Nequit ergo subsistentia complere aut perficere ipsum esse; sed potius ipsum esse est actus complens ac perficiens ipsam rem subsistentem. Ratio 2a. — Quia, ut D. Thomas docet I. q. 4. a. 1. ad 3. : « Esse non comparatur ad alia sicut recipiens ad receptum, sed magis sicut receptum ad recipiens ; cum enim dico esse hominis vel equi vel cuiuscumque alterius, ipsum esse consi­ deratur ut formale et receptum, non autem ut illud cui competit esse. » Non igitur esse creatum est subsistens, quia recipit subsistentiam supervenientem tamquam modum seu terminum sibi intrinsecum, sed quia adhaeret substantiae, cuius est actus et a qua sustentatur. Ratio 3a. — De Pot. q. 7. a. 2. ad 9. : « Hoc quod dico esse, est inter omnia perfectissimum ; quod ex hoc patet, quia actus est semper perfectior potentia... Unde non sic deter­ minatur esse per aliud sicut potentia per actum, sed magis sicut actus per potentiam. » Non ergo subsistentia est actus ipsius esse, sed, e contra, esse est actus rei subsistentis. Ratio 4a. — De Anima, a. 6. ad 2. : « Ipsum esse est actus ultimus qui participabais est ab omnibus ; ipsum autem nihil participat ; unde, si sit aliquid quod sit ipsum esse subsistens, sicut de Deo dicimus, nihil participare dicimus. Non autem est similis ratio de aliis formis subsistentibus, quas necesse est participare ipsum esse et comparari ad ipsum ut potentia ad actum ; et ita, cum sint quodammodo in potentia, possunt aliquid aliud participare. » Igitur esse non participat subsistentiam; sed, e contra, jorma subsistens participat ipsum esse et comparatur ad ipsum ut potentia ad actum. Ratio 5a. — Quia omne adveniens rei post actum essendi est accidens ; et subsistentia est quidem modus realis, sed pertinens ad lineam substantiae. Unde D. Thomas, I. C. Gent. cap. 22. : « Omne quod sequitur ad esse rei, est ei accidentale. » CAP. IX. — QUOMODO SUAREZ DISCERNAT ENS CREATUM AB INCREATO 177 Ratio 6a. —'Quia subsistentia est terminus ac complemen­ tum naturae substantialis ; ac vi huius complementi substantia Iit potens et sui iuris quoad esse et operari, et redditur pro­ prium receptivum atque immediatum subiectum existentiae. I btnim substantia rei sic completa est suppositum, hypo­ stasis, id quod est. Unde subsistentia se habet ex parte subiecti m quo recipitur esse, et ante actum essendi qui est actus proprius rei subsistentis. Ita D. Thomas, III. q. 2. a. 3. : « Subsistentia autem idem est quod res subsistens, quod est proprium hypostasis. » Et ibid. q. 17. a. 2. : « Esse pertinet d ad naturam et ad hypostasim ; ad hypostasim quidem mu ut ad id quod habet esse; ad naturam autem, sicut ad id • pio aliquid habet esse. » Et q. 19. a. 1. ad 4. : « Nam esse pi i linet ad ipsam constitutionem personae ; et sic, quantum aer seipsam, quasi ipsamet sit actus, a quo actualis denominetur. Quod si omnino ipsa per se dici velit actualis, •d intelligi poterit per comparationem ad essentiam possi­ bilem, quae dicit potentiam mere obiectivam, et respectu runis essentia realis et producta considerari potest ut actus, llcef sit potentia respectu existentiae. » 2° « Ex eo quod essentia distinguatur ab existentia, non •equitur confusio eiusdem cum essentia mere possibili, quae • •• I in conceptu mentis. Nam haec est potentia mere obiectiva, quae considerari potest etiam in ipsa existentia ; siquidem ip a existentia creata, antequam creetur, est tantum possi­ bilia At essentia realis producta dicit potentiam, non obieclivain, sed subiectivam, quae existentiam recipit tamquam m tum, a quo completur in linea entis. » 3° « Id quod proprie producitur et per productionem i < mstituitur in se extra conceptum et extra causas, non est sola essentia, nec sola existentia, sed est compositum ex ulraque. Nam licet, ut bene observat S. Thomas {De Pot. q. 3. a. 5. ad 2.), actio productiva efficiat non modo existenh.iin, sed etiam essentiam, tamen utramque efficit non ut duas res, sed ut unam, quae constet duobus elementis, tamquam actu et potentia. » 40 « Essentia realis et physica constat profecto entitate propria, qua differt a nihilo, et consequenter ab essentia mere possibili, quae physice nihil est. At hinc non sequitur, ut hoc ipso sit idem atque existentia. Nam existentia dicit actum ; inter actum et nihil media est potentia ; potentia, inquam, non obiectiva, sed subiectiva, nimirum subiectum quod idoneum est ad recipiendum actum, sibi consentaneum. Donec igitur probetur respectu ipsius esse non dari actum 1 t potentiam realem et physicam, nihil conficitur argumen­ tando. Optime enim respondebitur essentiam productam habere per se entitatem veram, quae diversa sit a mera obiectivitate rei, sed entitatem physice potentialem, quae 182 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REAUS vi existentiae ad ultimam actualitatem adducitur in linea entis. » 5° « Denique, obiter notamus mirum non esse, si tam difficilis conceptu sit huiusmodi compositio ; nam est com­ positio sui generis, quae nullam comparationem retinet cum aliis compositionibus et respicit elementa maxime simplicia, nempe ad ipsam rationem entis, quae prima omnium est, pertinentia. Tota igitur quaestio reducitur ad hoc : Num extra Deum admittenda sit, necne, quoad ipsum esse, physice et realiter consideratum, compositio ex actu et potentia. Ordo rerum et excessus simplicitatis, qui divinae naturae competit respectu entium creatorum, persuadere videntur partem affirmativam. Contra, pars negativa non aliud argumentum revera habet nisi magnam difficultatem, quam notio huius compositionis praesefert. Sed difficultas intelligendi aliquid nunquam mihi visa est ratio sufficiens ad illud repudiandum. » b) P. Remer, S. I., Metaph., q. i. etiam sic iudicat Suarezium atque eius modum argumentandi : « Adversarium (P. Suarez) admittere sophisma petitionis principii, quod discipulis Sancti Thomae in hac quaestione (Disput. metaph. 31.) saepe exprobat. » § 2. Patet ex ipsismet argumentis a Suarezio allatis ad osten­ dendam suam sententiam. Etenim Suarez semper videtur praesupponere tamquam extra discussionem et extra dubium id ipsum quod debuerat probare et ostendere, videlicet : Res creatas solo actu existendi constitui in sua propria entitate, dum sunt in rerum natura. Non curat, utrum in hac propositione : Petrus est, homo est, hic leo est, inveniatur aliquid praeter actum exi­ stentiae, nempe subiectum cui actus existendi competit et quod non est ipse actus. E contra, Suarez semper asserit et non probat, sed tamquam « certum » pronuntiat « existens ut sic per solam existentiam formaliter constitui. » : ut iam notavimus in cap. 8. ubi tria praecipua Suarezii argumenta fuerunt soluta. Existens namque dicit duo, sicut album ut CAP. X. — CRITICA TOTIUS DISPUTATIONIS l83 •n , <1 lucidum ut sic, et omne huiusmodi concretum ; nempe : id quod est, et esse ; id quod est album, et albedo ; id quod < I lucidum, et lux. Non enim sola lux, nec sola albedo, nec > nlum esse exprimuntur ; sed simul subiectum participans fsse, lucem et albedinem. Unde existens componitur in sua propria constitutione ex duobus, quorum unum comparatur .hI alterum ut potentia ad actum, ut participans ad partici­ patum, ut subiectum ad suam perfectionem vel suum com­ plementum. Aliter oporteret dicere, quod creatura est suum esse : quod de solo Deo dici potest, cuius substantia est esse. Huiusmodi aequivocationes ac principii petitiones appaicnt quoque in illo alio argumento, quo Suarez laborat probare existentiam et essentiam esse unam et eandem entilatem, ita : « Huic esse actualis essentiae conveniunt omnia d tributa quae tribui solent existentiae. Ergo est verum esse existentiae. Antecedens probatur : Hoc esse essentiae actualis non est aeternum, sed temporale; nam, ut supra ostensum est, creaturae nullum esse reale ab aeterno habue­ runt. Sed esse essentiae, prout distinguitur ab esse existen­ tiae, dicitur esse aeternum: quod non potest esse verum nisi 90 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS purum non ens et ens in actu. » Et De Pot. q. 3. a. 8. : « Istae opiniones videntur provenisse ex hoc quod ignorabatur natura formae, sicut et primae provenerunt ex hoc quod ignorabatur natura materiae. Forma enim naturalis non dicitur univoce esse cum re generata. Res enim naturalis generata dicitur esse per se proprie, quasi habens esse, et in suo esse subsistens ; forma autem non sic esse dicitur, cum non subsistat nec per se esse habeat ; sed dicitur esse vel ens, quia eâ aliquid est ; sicut et accidentia dicuntur entia, quia substantia eis est vel qualis, vel quanta, non quo eis sit simpliciter sicut per formam substantialem ; unde accidentia magis proprie dicuntur entis quam entia. Unumquodque autem factum, hoc modo dicitur fieri, quo dicitur esse. Nam esse est terminus factionis ; unde illud, quod proprie fit per se, compositum est...1 » Et I. Physic, lect. 14. : « Materia secundum suam sub­ stantiam est potentia ad esse substantiale... Materia est prope rem, et est aliqualiter ; quia est in potentia ad rem ; et est aliqualiter substantia rei, quia intrat in constitutionem substantiae. Sed hoc de privatione dici non potest. » Atque haec praedicata quidditativa, quae mediant inter potentiam obiectivam seu logicam rei et ipsum esse rei iam subsistentis, optime describuntur a Caietano, dum in opuse. De Ente et Essentia, cap. 6. q. 14. ait : « Ad profundiorem huius rei perscrutationem notandae sunt tres propositiones. Prima est, quod omne individuum, distinctum realiter a suo esse, habet plura praedicata quidditativa ; quorum successu magis ac magis appropinquat ad suum esse. Secunda propo­ sitio est ista : Inter praedicata quidditativa supradicta talis est ordo, quod tantum unumquodque est actualius, quo appropinquat ad esse; et tanto est potentialius, quo remo­ tius est ab esse... Cum enim esse sit actualissimum omnium quae sunt in re, et tantae actualitatis, ut nonnisi completae essentiae actus proprius sit, ad hoc quod essentia eius recep­ tivum fiat, oportet intrinsece completam et determinatam esse ; sicut ad hoc quod aër recipiat lumen, oportet prius 1 Cf. etiam De Pot. q. 3. a. 1. ad. 12. CAP. X. — CRITICA TOTIUS DISPUTATIONIS IÇI quod perficiatur a diaphaneitate ; terminatur autem, perficitur d completur substantia his praedicatis quidditativis ; et ideo, quanto praedicatum quidditativum erit magis essentiae <|eteiminativum, magis appropriabit ipsam ad hoc quod sit receptivum proprium ipsius esse... Ultimum complementum ipsius essentiae est ad hoc quod sit... Paulatim essentia determinatur et actuatur usque ad ultimam differentiam ■ piae est actus ultimo determinans et perficiens ipsam ut esse habeat ; propterea et Porphyrins ait quod, secundum interius perscrutantes, differentia est quae concludit ad esse. » Quarto : Esse tamen quod resultat ex his omnibus, ex quibus rei subsistentis unitas integratur, non habet radicem in ipsa essentia in qua recipitur, sed oritur ex continuo influxu causae primae. «) III. Sent. dist. 6. q. 2. a. 2. : « Esse quod pertinet ad naturam rei secundum quod dividitur secundum decem p ilera, est in re, et est actus entis resultans ex principiis ici, sicut lucere est actus lucentis. Aliquando tamen sumitur esse pro essentia secundum quam res est ; quia per actus consueverunt significari eorum principia, ut potentiae vel habitus. » />) II. C. Gent. cap. 54. : « Per hoc enim in compositis ex materia et forma, forma dicitur esse principium essendi, quia est complementum substantiae, cuius actus est ipsum esse : sicut diaphanum est aëri principium lucendi, quia facit eum proprium subiectum luminis. » c) I. q. 104. a. i. : « Aër autem nullo modo natus est recipere lumen secundum eandem rationem secundum quam in sole, ut sc. recipiat formam solis, quae est principium luminis ; et ideo, quia non habet radicem in aëre, statim cessat lumen, cessante actione solis. Sic autem se habet omnis creatura ad Deum, sicut aër ad solem illuminantem. » 1'1 ad i. : « Esse per se consequitur formam creaturae, sup­ posito tamen influxu Dei; sicut lumen sequitur diaphanum uëris, supposito influxu solis. » d) I. q. 8. a. i. : « Cum autem Deus sit ipsum esse per «iinin essentiam, oportet quod esse creatum sit proprius IÇ2 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS effectus eius ; sicut ignire est proprius effectus ipsius ignis. Hunc autem effectum causal Deus in rebus; non solum quando primo esse incipiunt, sed quamdiu in esse conser­ vantur ; sicut lumen causatur in aëre a sole, quamdiu aër illuminatus manet. » e) De Pol. q. 6. a. 6. ad 4. : « Forma enim est principium essendi ut quo aliquid est, cum tamen et esse formae et esse materiae in composito sit ab uno agente. Si ergo sit aliqua substantia creata quae sit forma tantum, potest habere ■principium essendi efficiens, non formale. » Et ad 5. : « Etiam in causis formalibus prius et posterius invenitur ; unde nihil prohibet unam formam per alterius formae participationem formari ; et sic ipse Deus, qui est esse tantum, est quodam­ modo species omnium formarum subsistentium quae esse participant et non sunt suum esse. » f) De Carit, a. 1. ad 13. : « Deus esse naturale creavit sine medio efficienti, non tamen sine medio formali. Nam unicuique dedit formam per quam esset. » Et De Verit. q. 27. a. i. ad 3. : « Forma enim naturalis principium est esse naturalis. » g) I. Tim. cap. 6. lect. 3. : « Res ergo quae sunt actus quidem, sed non purus, lucentia sunt, sed non lux. Sed divina essentia, quae est actus purus, est ipsa lux... In Deo autem non est aliud esse et quidditas eius. » h) II. Sent. dist. 4. q. 1. a. 3. ad 4. : « Sicut in diaphano est aliquid de natura lucis, licet imperfecte, completur autem quando efficitur lucidum in actu » : ita etiam in essentiis vel naturis creaturarum est aliquid de natura essendi, quae completur per actum existentiae. II. Sent. dist. 3. q. 1. a. 3. : « Illa ergo quidditas est actus completus, praeter quam non est suum esse, sc. natura divina, quae est actus tantum. » Quinto : Quid igitur dicendum de philosophis qui, negantes realera compositionem actus et potentiae sive esse et essentiae in rebus creatis, dicunt in composito esse tot esse quot entitates ? — Caietanus, In I. q. 76. a. 1. : « Intolerabilis est Physi­ corum error, dicentium in composito esse tot esse, quot enti- Iç3 CAP. X. — CRITICA TOTIUS DISPUTATIONIS *utas, destruit enim hoc naturam compositionis essentialis, rl illud maximum Metaphysicae principium iam probatum, quod : Esse per se primo convenit formae, et multa alia... Omne ens habet aliquod esse proprium, ut proprium distin­ guitur contra extraneum ; quia nulla res est per esse extra­ neum a se ; non autem ut proprium distinguitur contra Kiimnune. Imo, nulla pars habet esse proprium hoc modo ; jui.i quaelibet habet esse commune sibi et toti, dum in loto est. » Et rursus, ibid. a. 3. : « Deficit (Scotus) ex illa communi i .iligine, qua naturam entis et unius per compositionem non vident. Et tamen in eius principiis fatentur, dum quotidie resonamus quod ex duobus existentibus in actu non potest fieri unum per se ens, sed ex actu et potentia; nec est causa i is nobilissimae doctrinae, quae versatur circa ipsa Meta­ physicae fundamenta, quaeque consequenter longius serpit, tutamque philosophiam late pervadit, e regione opponuntur placita philosophiae Scotisticae. Scotus quidem exordia ducit ab identitate essentiae et existentiae in naturis creatis, >t exinde deducit ens significare praedicamenta mediate, esse univocum Deo et creaturis, substantiae et accidenti. I n et non admittat Deum esse in genere, tamen hoc ab ipso nun asseritur consequenter... » Quod ergo de Scoto dicitur, de Suarezio venit similiter asserendum. Suarez namque etiam exordia ducit ab identitate essentiae et existentiae ; et rece­ dens a D. Thomae, per viam Scoti graditur ; ac tametsi non ita clare ad Scoti conclusiones semper audeat pervenire, indicat tamen et appropinquat. Atque ita, dum D. Thomas ctor : « Esse in creatis nec est substantia nec pars essentiae substantialis 1. » Suarez vero : « Esse in creatis est ipsamet Icssrntia et substantia. » Quaenam ergo in via Suarezii erit responsio ad doctrinam Spinozae : Existere pertinet ad tuituram substantiae2 ? Quarto : Suarez consequenter recedit a doctrina D. Tho­ mae circa notionem materiae primae. — D. Thomas docet : * I. q. 3. a. 7. ad i. — Quodl. 12. a. 5. — Quodl. 9. a. 6. — Quodl. 2. a. 3. — De Pot. q. 5. a. 4. ad 3. 2 Nihilominus P. Chossat, S. I., loquens de Suarezio et de Spinoza, serio affirmat, quod Spinoza « voyait avec raison qu’il ne pouvait établir les principes de son panthéisme agnostique qu’autant qu'il aurait détruit la doctrine du théologien espagnol (Suarez) sur l'-s rapports de l’essence et de l’existence. » — ... Risum teneatis, amici ? (Vide Destruction des destructions du R. P. Chossat. à propos de l’article sur La nature de Dieu. Dictionnaire de théolog. catholique, fase. XXIX., par le R. P. Gardeil, O. P., Revue thomiste, i8roe année, mars et mai 1910.) 200 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS « Magis repugnat materiae esse actu sine forma, quam accidenti sine subiecto. Dicere igitur materiam praecedere sine forma, est dicere : ens in actu sine actu, quod implicat contradictionem A » Rursus : « Dicere ergo quod materia sit in actu sine forma, est dicere contradictoria esse simul ; unde a Deo fieri non potest1234.» — Suarez vero dicit : « Primum (carere omni forma substantiali) dici non potest, quia repu­ gnat naturae materiae, licet non implicet contradictionem2. » « Materia est pura potentia receptiva in ordine ad actum formalem, non vero ad actum entitativum, seu existentiae... Materia prima habet propriam existentiam partialem . * » Et adhuc : « Ipsa materia constat ex esse et essentia, natura et subsistentia5. » Huiusmodi metaphysica non videtur esse transphysica. Omnia entia, iuxta Suarezium, habent pro­ priam existentiam ; etiam materia prima importat in sua propria entitate actum existentiae ; sicque ex pluribus actibus componitur unus actus, atque ex multis existentiis partialibus constituitur existentia totalis. In composito tot esse, quot entitates. Suarez, sicut Scotus, naturam entis et unius per compositionem non videtur recte declarare. Dum e contra, Angelicus Doctor constanter docet, quod « esse proprie et vere non attribuitur nisi rei per se subsistenti » ; quod... esse est id in quo fundatur unitas suppositi » ; quod accidentibus, et formis substantialibus non subsistentibus et partibus quibuslibet non attribuitur esse nisi ut quo aliquid, est. Esse est semper actus solius entis subsistentis6. Quinto : Suarez recedit a doctrina D. Thomae in quaestione de existentia Dei demonstranda. — Dum enim Angelicus Doctor, I. q. 2. a. 3. ascendit per illas quinque vias quibus Deum esse demonstrative probari potest, usque ad primum movens quod a nullo movetur, et primum efficiens 1 2 3 4 6 6 I. q. 66. a. 1. Quodl. 3. a. i. Disput. XX. sect. i. n. 18. Disput XXXI. sect. 11. n. 8. et 10. Disput. XXXI. sect. 13. et Disp. XIII. sect. 15. Quodl. 9. a. 3. et alibi passim. CAP. XI. D. THOMAS ET SUAREZ 201 non habens causam, et primum necessarium, et primum ens, i t primum intelligens : Suarez declarat incertam primam viam, et secundam aliter quam D. Thomas conatur explanare ; atque ex his duabus viis, quas Suarez videtur claudere et obscurare, pendent reliquae, quae in ultima resolutione ad primam et secundum reducuntur. De prima namque via ita scribit : « Principium illud, in quo tota illa ostensio fundatur : Omne quod movetur, ab alio movetur, adhuc non est satis demonstratum in omni genere motus vel actionis ; nam multa sunt, quae per actum virtualem videntur sese movere et redu­ cere ad actum formalem, ut in appetitu seu voluntate videre licet, et in aqua reducente se ad pristinam frigiditatem. Idem ergo accidere potest in motu locali... Quomodo ergo ex principiis tam incertis potest vera demonstratio confici, qua probetur Deum esse1 ? » D. Thomas, e contra, habet tale principium tamquam certissimum, ex cognitione terminorum patens, per se evidens. Nam idem est ac dicere : Omne quod reducitur de potentia in actum, ab aliquo alio, quod iam est in actu, reducitur. Unde D. Thomas tamquam ex evidenti principio concludit : « Impossibile est ergo, quod secundum idem et eodem modo aliquid sit movens et motum, vel quod moveat seipsum. Omne ergo quod movetur, oportet ab alio moveri 2. » — Secundam autem viam, ex ratione causae efficientis sumptam, Suarez laborat obscurare. Ait enim : « In causis per se subordinatis non repugnat infinitas causas, si sint, simul operari3. » D. Thomas, e contra : « Non autem est 1 Disput. 29. sect. i. 2 I. q. 2. a. 3. 3 Disput. 29. sect. I. et 2. — Circa hoc principium scribit Sylvester Maurus, S. I. Qu. Metaph. tom. 3. q. 8. ad. 1. « Scotus et alii videntur passi aequivocationem circa intelligentiam huius prin­ cipii : Omne quod movetur, ab alio movetur. Videntur enim intellexisse illud negative, ut sensus sit : Nihil movetur a seipso ; et contra illud congesserunt instantias animalium et aliorum quae movent seipsa. At sensus principii est affirmativus. Nec enim negatur, quod possit aliquid movere seipsum, partialiter concurrens ad suum motum ; nvd asseritur, quod non potest movere seipsum totaliter, et tamquam perfectâ sufficientid, sed debet ab aliquo alio moveri ad hoc ut se moveat. In hoc sensu, bene penetranti terminos, est manifestum, quod 202 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS possibile (inquit) quod in causis efficientibus procedatur in infinitum ; quia in omnibus causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, et medium est causa ultimi ; sive media sint plura, sive unum tantum. Remota autem causa, removetur effectus. » At in causis subordinatis, quas ponit Suarez, primum non est causa medii, nec medium causa ultimi ; sed omnes causae simul agentes influunt, non una in alteram, et, mediante hac, in effectum ; verum omnes influunt in eundem effectum per concursum simultaneum ; dum in causis subordinatis, quas ponit Angelicus Doctor, causa prima efficiens movet et movendo complet virtutem causae secundae ipsamque coniungit effectui per physicam praemotionem. En secretum diversitatis inter doctrinam Suarezii et doctrinam D. Thomae ! Sexto : Suarez recedit a doctrina D. Thomae circa notionem infiniti et finiti. — D. Thomas, ut ex dictis patet omne quod movetur, hoc est, intrinsece aliter et aliter se habet, nunc habendo aliquod esse, nunc eodem carendo, non est sibi tota causa habendi hoc intrinsecum esse. » Ad quod addit P. Billot, S. I., De Deo uno, q. 2. Thes. 4. : « Ne dicas quod, licet careat formaliter perfec­ tione illa, adhuc tamen illam habet aequivalenter sive virtualiter. Unum enim de duobus : Vel ita habet aequivalenter, ut praecontineat quidquid positivi est in perfectione formaliter accepta : et tunc non potest dari motus ad talem perfectionem ; quia repugnat motus positivus, per quem nihil positivi acquiratur. Vel habet perfectionem virtualiter, id est, solum in actu primo, et tunc non est per se ipsum adaequate sufficiens habere actum secundum, qui multum addit supra primum ; sed indigere recipere, et indigentia recipiendi excludit perfectam sufficientiam dandi, ut in terminis evidens est. » Haec recte ac vere P. Billot. Sed quod P. Billot et P. Maurus dicunt de Scoto, dicenda sunt de Molina et de Suarezio. Apte quoque ad rem D. Mercier, Ontologie 3me édit. 1902, p. 375. : « Suarez estime que ce principe est le fruit d’une induction ; il n’a pas assez remarqué que le mouvement signifie ici n’importe quel changement. Le prin­ cipe a pour subjet : Ce qui subit une influence, et dans cette acception métaphysique il a pour formule : Nihil transit de potentia in actum nisi per aliquid ens in actu... Ce principe est en matière nécessaire, analytique. » Vide infra lib. 3. cap. 1. Confer etiam opus nostrum De gratia et libero arbitrio, vol. 2. cap. 10. et vol. 3. cap. 5. De Scient, media, VI. Argumenta P. Billot. CAP. XI. D. THOMAS ET SUAREZ 2O3 atque ex dicendis amplius adhuc patebit, declarat notionem infiniti ex identitate essentiae et esse ; notionem vero finiti, ex reali compositione substantiae et esse quod est actus substantiae. Esse irreceptum, esse subsistens : en ratio infiniti. Esse receptum, esse inhaerens substantiae: en ratio finiti1. At Suarez tamen per aliam graditur viam : « Superest (ait) dicendum breviter de alia via demonstrandi infinitatem Dei a priori ex aliquo eius attributo prius demonstrato. Et hoc modo probat D. Thomas, I. q. 7. a. i. Deum esse infinitum ex eo quod est ipsum esse per essentiam, in nulla essentia recep­ tum, sed per se subsistens. Cuius rationis vim putant discipuli D. Thomae fundari in hoc, quod in Deo non distinguitur ex natura rei esse ab essentia ; in creaturis autem distin­ guitur. Existimantque nullum esse finiri aut limitari nisi quatenus in essentia finita recipitur... Ita ergo concludunt Esse Divinum, quod omnino irreceptum est, esse infinitum. Atque hoc modo intelligunt hanc rationem Caietanus ibi, et Capreolus, I. Sent. dist. 43. q. 1. a. 1. et Ferrariensis, 1. Ç. Gent. cap. 43. eamque defendunt ab impugnationibus Aureoli dicta dist. 43., et Scoti in I. dist. 2. q. 1... Ego vero existimo rationem non esse efficacem, si in hoc fundetur, quod essentia non potest esse finita nisi sit potentia vere ac proprie recep­ tiva ipsius esse ; et e converso, esse non potest esse finitum, nisi sit vere receptum in essentia tamquam in potentia pro­ prie passiva ac receptiva. Nam etiam in creaturis falsum esse existimo essentiam et esse hoc modo comparari, ut in Dispu­ tatione sequenti XXXI. late dicturus sum2. » Haec Suarez. De lata vero eiusdem Disputatione etiam iam late dictum est ; et quomodo Suarez salvet notam characteristicam inter linitum et infinitum, manet quoque in perspicuo positum. Septimo : Suarez recedit a doctrina D. Thomae in quaestione de veritate creationis demonstranda. — luxta doctrinam D. Thomae, de ratione causati est compositio 1 I q. 3. a. 4. ; q. 7. a. 1. — I. C. Gent. cap. 43. — II. C. Gent. cap. 52. et alibi passim. — Et supra cap. 2. 2 Disput. 30. sect. 2. 204 LIB. II. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS realis essentiae et esse ; atque lapis angularis ad veritatem creationis demonstrative probandam habetur ex hoc quod : Solus Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius, ut supra lib. i. cap. 6. manet indica­ tum, ac amplius declaratur infra lib. 3. cap. 5. et lib. 4. cap. 2. Suarez autem ex contingentia rerum laborat ascendere per viam inductionis ad hanc altissimam veritatem Philosophiae Primae ostendendam. « Probatur (inquit) inductione, inci­ piendo a rebus materialibus. In primis inquiro de corporibus coelestibus an facta sint, an infecta. ... Venio ergo ad inferiorem mundum ; et interrogo, an haec moles facta sit necne ; non potest dici esse non facta... Supererat dicendum, ad complendum ad hanc inductionem, de intelligentiis seu de rebus immaterialibus h » Utrum au­ tem Suarez per viam inductionis perveniat ad demonstran­ dam creationem, an non : relinquimus indicio sapientium ; sed abs dubio, quod via Suarezii non est via D. Thomae. Octavo : Suarez recedit a doctrina D. Thomae circa principium individuationis in substantiis corporeis. — D. Tho­ mas docet : « Sciendum est, quod materia, non quomodolibet accepta, est principium individuationis, sed solum materia signata. Et dico materiam signatam, quae sub certis dimen­ sionibus consideratur. Haec autem materia in definitione hominis, in quantum hominis, non ponitur ; sed poneretur in definitione Socratis, si Socrates definitionem haberet ; in definitione autem hominis ponitur materia non signata1 2. » Suarez vero tradit : « Omnem substantiam singularem seipsâ seu per entitatem suam esse singularem ; neque alio indigere individuationis principio praeter suam entitatem, vel praeter principia intrinseca quibus eius entitas constat. Nam si talis substantia, physice considerata, simplex sit, ex se et sua simplici entitate est individua ; si vero sit composita, v. g. ex materia et forma unitis, sicut principia entitatis eius sunt materia, forma et unio earum, ita eadem in individuo sumpta 1 Disputat. 20. sect. 1. 2 De Ente et Essent, cap. 2. — In Boëtii De Trinit. q. 4. a. 2. CAP. XI. — D. THOMAS RT SUAREZ 2O5 Bunt principia individuationis eius ; illa vero, cum sint sim­ plicia, seipsis individua erunt1II . » De hac sententia, quae est sententia Aureoli et Durandi et aliorum, addit Suarez ibidem : « Mihi tamen videtur omnium clarissima... Est igitur vera haec sententia, recte explicata. » De sententia vero D. Thomae antea dixerat : « Argumenta facta contra hanc sententiam aliis modis expositam, plane concludunt n<>n posse materiam signatam esse huiusmodi principium2. » Nono : Suarez recedit a doctrina D. Thomae circa in­ fluxum Causae Primae in causas secundas. — Suarez ipse i .itetur : i°« Verum est D. Thomain, De Pot. q. 7. a. 3. addere... virtutem instrumentaient fluentem, quam recipit causa secunda .1 Prima, ut agat tamquam instrumentum eius. » 20 « Dis­ cursus, quem facit in dicto a. 7. De Pot. non est efficax. Fun­ ditur enim in eo, quod causa secunda non potest efficere esse existentiae nisi per modum instrumenti : quod, proprie et in rigore loquendo de instrumento, verum non est, ut in •olutione ad 5. attingam, et latius infra, disputando de essentia creaturae in Disput. 31. » Et antea dicit : « Axioma illud : Causa secunda non agit nisi mota a Prima, intellectum in ea proprietate, quod causa, praeter suum esse, et omnem * virtutem agendi connaturalem quam habet, indigeat novo ■notu, vero ac reali, in ipsa recepto, ut agat, falsum esse3. » 11 ude ex testimonio ipsius Suarezii habetur quod : Io praemotio physica traditur a D. Thoma ; 20 ostenditur ab Ange­ lico Doctore ex reali compositione esse et essentiae in creatis ; I" et a Suarezio reicitur, tamquam falsa, ipsa praemotio, et, ( unquam inefficax, ipse discursus quem D. Thomas facit ad f pi < ibandum praemotionem esse necessariam ac veram. Decimo : Ergo Suarez in suis Disputationibus metapliysicis non ambulat per vias D. Thomae. — Etenim, ex Inu usque indicatis patet Suarezium discedere a solida I Disput. 5. sect. 6. ’ Ibid. sect. 3. II Disput. 21. sect. 2. 2O6 lib. n. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS D. Thomae doctrina in praecipuis Philosophiae Primae capitibus. Quapropter de Suarezio veniunt quoque intelligenda quae de Scoto per comparationem ad D. Thomam scripsit perillustris Societatis lesu philosophus : « Ex his (inquit) apparet nobilissima veritas et admirabilis nexus doctrinarum qui viget in Metaphysica, quam ex Aristotele S. Thomas docuit. Doctor quippe Angelicus ex illa veritate exorsus, quod entia creata sint realiter composita ex essentia et esse, explicat proprium conceptum entis ab intellectu nostro efformatum, per hoc quod ens significat id quod habet esse, seu id quod est... Ens praedicatum de Deo non signi­ ficat quidditatem habentem esse, sed ipsum esse cum quidditate identificatum... Huic Angelici Praeceptoris nobilis­ simae doctrinae, quae versatur circa ipsa Metaphysicae fundamenta, quaeque consequenter longius serpit, totamque Philosophiam late pervadit, e regione opponuntur placita philosophiae Scotisticae. Scotus quidem exordia ducit ab identitate essentiae et existentiae in naturis creatis ; et exinde deducit ens significare mediate, esse univocum Deo et creaturis, substantiae et accidenti... Quaenam autem ex istis oppositis S. Thomae et Scoti doctrinis veritati melius ac securius consulat, cordatus quisque iudicare per se potuerit ; praesertim si consideret Christianae peripateticoscholasticae Philosophiae subversores, haud raro usos esse doctrinis a Scoto traditis de universitate entis, de potentia et actu, et de rerum distinctione; cum, contra, a principiis philosophandi ab Aquinate traditis semper abhorruerint. Probe intelligebant errores ab ipsis in vulgus disseminatos ex firmissimis S. Thomae principiis non confirmari, sed potius subverti, opprimique ; ideoque in aliis officinis sua arma paraverunt, et cum aliis propria iunxerunt castra. Sapientissime ergo supremus Ecclesiae Catholicae Magister, Leo XIII. P. M., iussit Philosophiam esse revocandam ad firmissima Thomae Aquinatis principia, ex quibus perperam admodum fuerat separata1. » Quapropter Pius X. in Encycl. 1 P. Mich. de Maria, S. I. Ontolog. Tract, i. q. i. a. 5. " Quomodo se habeat Suarez ad doctrinam S. Thomae, vide in CAP. XI. — D. THOMAS ET SUAREZ 207 Litt. Pascendi, atque Motu proprio Sacrorum Antistitum : « Quod rei caput est (inquit), philosophiam scholasticam cum sequendam praescribimus, eam praecipue intelligimus opere nostro De gratia et libero arbitrio vol. 3. cap. 9. — In ephemeride La Science catholique, 15 Juillet et 15 Août 1898, sub titulo : Suarez métaphysicien, commentateur de Saint Thomas, perspicue monstratur oppositio inter metaphysicam Suarezii et metaphysicam D. Thomae. a) « L’un et l’autre ont basé leur théologie sur leur philosophie ; en connaissant la base, nous pourrons logiquement porter notre juge­ ment sur le reste de l’édifice. » b) « Pour Suarez, comme pour saint Thomas, le concept d’être est donc un ; mais lorsqu’il s’agit d’expli­ quer cette unité, nous sommes loin de trouver en Suarez la clarté des raisons de saint Thomas. On dirait que, préoccupé de maintenir l’unité de l’idée d’être, Suarez ne prend pas soin d’éviter l’erreur de Scot, et sans peut-être s’en douter, il reproduit sur l’être les théories du Docteur Subtil. » c) « Sa solution semble bien éloignée de celle de saint Thomas ... Suarez est ici en pleine contradiction, sinon avec lui-même, du moins, à coup sûr, avec saint Thomas. » d) « En somme, dans la théorie de l’être en général, il semble que Suarez ait préféré, à la doctrine claire et simple de saint Thomas, les subtilités de Scot... Nous ne voulons pas discuter la logique des idées de Suarez... mais il nous suffit de constater qu’il est en contradiction avec saint Thomas. Le pourquoi de cette contradiction, nous le trouvons dans la théologie de Suarez sur l’essence et l’existence. » e) « Saint Thomas logiquement pose donc, comme fondement de sa doctrine, la distinction réelle entre l’essence et l’existence ; Suarez au contraire, logique aussi avec lui-même, n’y voit qu’une simple distinction de raison. » /) « Dans le système de l’Angélique Docteur, en y réfléchissant quelque peu, on trouve cette distinction réelle, fondamentale pour la théologie de saint Thomas. » g) « Suarez sera obligé d’admettre, par exemple dans le mystère de la Sainte-Trinité, comme conséquence logique de sa théorie, quatre existences en Dieu, trois relatives et une absolue ; et il ne serait pas difficile de montrer que la non-distinction de l’essence et de l’existence le conduit à considérer le principe de contradiction comme un principe à posteriori {De Trinit. lib. 4. cap. 3. n. 7.). » h) « Si donc la métaphysique de Suarez s’écarte à ce point de celle de saint Thomas, qu’elle en est dans les lignes principales totalement différente, on pourra, non sans raison, s’étonner de voir Suarez nous être proposé comme un commentateur sûr et fidèle du grand Docteur. Il a pu prendre en effet à l’Ange de l’Ecole, les mots, les expressions, la forme du discours bref, tout ce qui fait Vexterieur de la doctrine scholastique ; mais à coup sûr, son système est tout autre, et ce serait grandement se tromper que de croire la doctrine 2o8 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS quae a sancto Thoma Aquinate est tradita : de qua quidquid a Decessore Nostro sancitum est, id omne vigere volumus, et, qua sit opus, instauramus et confirmamus, stricteque ab universis servari iubemus. Episcoporum erit, sicubi in Semisuarézienne (qu’on me pardonne le mot) la continuation, l’explication de la doctrine, je ne dirai pas thomiste, mais de saint Thomas. » Quod quidem videtur corroborari etiam ex testimonio ipsius Suarezii, qui fatetur se semel atque iterum a suis superioribus fuisse admonitum hanc ob causam, quia nimirum opposita doctrinae D. Thomae docendo tradebat. In opere : Storia della Compagnia di Gesu in Italia, volume primo {Pietro Facchi Venturi, S. I., Roma. 1910) p. 485-87 leguntur duae epistolae Suarezii ad Rmum. P. Everardum Mercuriano Praef. General. S. I., ex. quibus haec ad litteram tran­ scribimus. Ex i. epistola : « De cosas que á mi toquen, sólo tengo que escrevir à V. P. cómo el P. Avellaneda (era nel 1579 visitatore della provincia dé Castilla) me encargó encarezidamente de parte de V. P., que en la lectura de theologia hubiese cuidado de no introducir opi­ niones nuevas, ni apartarme de la doctrina de Santo Tomas, lo qual, ultra de la Constitución, me lo tenia también encomendado el P. Pro­ vincial... » « (Valladolid, y Abril io, 1579) » Ex 2. epist. : « Los dias pasados escrevi largo á V. P. de las cosas de este Collegio... lo leo theologia en este Collegio, y el P. Visitador (Avellaneda), quando aquí estuvo, me advirtió que no convenia el modo que tengo de leer, por ser tenido por particular y de opiniones contrarias á Santo Thomás.. Envio á V. P. un papel que el P. Visitador me dió, que contiene todas las proposiciones que, al parecer del que las sacó, se hallan en mis lecturas, nuevas ó contrarias á Santo Thomas... I lo que yo pido á V. P. en charidad es que, si, vista y examinada la doctrina y modo de proponella, se hallaren inconvenientes que importen ó cosas que no convengan, me avise con toda claridad ; porque yo deseo hacer en todo la voluntad de Nuestro Señor, y me esforzaré á mudar todo lo que pareciere convenir ; y quando no pueda, holgaré mas de hacer otro oficio sin quexas que éste con ellas. I si la cosa non parece digna de tanto ruido, pido á V. P. dé orden cómo yo haga este oficio con paz y consuelo ; porque no es razon que, costándome el trabajo que me cuesta, que es mucho, y deseando yo hacerle lo más á contento y provecho de todos que pueda, lo haga con zozobras y desasosiegos, y con nota en cosa tan delicada como es la doctrina, que, ultra de otros inconvenientes, ninguna cosa ay que tanto la desautorize como esto... Valladolid, Julio 2. 1579. De V. P. indigno lujo y siervo en Christo. Francisco Suarez. » Ex quibus apparet Suareziuni passum fuisse aliquas tribula­ tiones et angustias propter suas disputationes metaphysico-theologicas. CAP. XI. — D. THOMAS ET SUAREZ 209 nariis neglecta haec fuerint, ea ut in posterum custodiantur urgere atque exigere. Eadem religiosorum Ordinum modera­ toribus praecipimus. Magistros autem monemus ut rite hoc teneant, Aquinatem vel parum deserere, praesertim in re Metaphysica, non sine magno detrimento esse. Parvus error in principio, si verbis ipsius Aquinatis licet uti, est magnus in fine. (De Ente et Essentia, proëm.) » DK VERITATE FUNDAMENTALI. 14 2O8 LIB. II. — DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS quae a sancto Thoma Aquinate est tradita : de qua quidquid a Decessore Nostro sancitum est, id omne vigere volumus, et, qua sit opus, instauramus et confirmamus, stricteque ab universis servari iubemus. Episcoporum erit, sicubi in Semisuarézienne (qu’on me pardonne le mot) la continuation, l’explication de la doctrine, je ne dirai pas thomiste, mais de saint Thomas. » Quod quidem videtur corroborari etiam ex testimonio ipsius Suarezii, qui fatetur se semel atque iterum a suis superioribus fuisse admonitum hanc ob causam, quia nimirum opposita doctrinae D. Thomae docendo tradebat. In opere : Storia delta Compagnia di Gesu in Italia, volume primo (Pietro Facchi Venturi, S. I., Roma. 1910) p. 485-87 leguntur duae epistolae Suarezii ad Rmum. P. Everardum Mercuriano Praef. General. S. I., ex. quibus haec ad litteram tran­ scribimus. Ex i. epistola : « De cosas que á mi toquen, sólo tengo que escrevir â V. P. cómo el P. Avellaneda (era nel 1579 visitatore della provincia dé Castilla) me encargó encarezidamente de parte de V. P., que en la lectura de theologia hubiese cuidado de no introducir opi­ niones nuevas, ni apartarme de la doctrina de Santo Tomas, lo qual, ultra de la Constitución, me lo tenia también encomendado el P. Pro­ vincial... » « (Valladolid, y Abril 10, 1579) » Ex 2. epist. : « Los dias pasados escrevi largo á V. P. de las cosas de este Collegio... lo leo theologia en este Collegio, y el P. Visitador (Avellaneda), quando aquí estuvo, me advirtió que no convenia el modo que tengo de leer, por ser tenido por particular y de opiniones contrarias á Santo Thomás.. En vio á V. P. un papel que el P. Visitador me dió, que contiene todas las proposiciones que, al parecer del que las sacó, se hallan en mis lecturas, nuevas ó contrarias á Santo Thomas... I lo que yo pido á V. P. en charidad es que, si, vista y examinada la doctrina y modo de proponella, se hallaren inconvenientes que importen ó cosas que no convengan, me avise con toda claridad ; porque yo deseo hacer en todo la voluntad de Nuestro Señor, y me esforzaré á mudar todo lo que pareciere convenir ; y quando no pueda, holgaré mas de hacer otro oficio sin quexas que éste con ellas. I si la cosa non parece digna de tanto ruido, pido á V. P. dé orden cómo yo haga este oficio con paz y consuelo ; porque no es razon que, costándome el trabajo que me cuesta, que es mucho, y deseando yo hacerle lo más á contento y provecho de todos que pueda, lo haga con zozobras y desasosiegos, y con nota en cosa tan delicada como es la doctrina, que, ultra de otros inconvenientes, ninguna cosa ay que tanto la desautorizo como esto... Valladolid, Julio 2. 1579. De V. P. indigno hijo y siervo en Christo. Francisco Suarez. » Ex quibus apparet Suarezium passum fuisse aliquas tribula­ tiones et angustias propter suas disputationes metaphysico-theologicas. CAP. X. — D. THOMAS ET SUAREZ 2OÇ nariis neglecta haec íuerint, ea ut in posterum custodiantur urgere atque exigere. Eadem religiosorum Ordinum modera­ toribus praecipimus. Magistros autem monemus ut rite hoc teneant, Aquinatem vel parum deserere, praesertim in re Metaphysica, non sire magno detrimento esse. Parvus error in principio, si verbs ipsius Aquinatis licet uti, est magnus in fine. (De Ente et Essentia, proëm.) » (>K VKRITATS FUNDAMENTALI. 14 CAPUT DUODECIMUM Epilogus. Primo : Prima divisio entis realis est in ens cuius sub­ stantia est Esse, et in ens cuius substantia est potentia essendi. Ita D. Thomas, VIII. Physic, lect. 21. : « Necesse est enim, quod omnis substantia simplex subsistens, vel ipsa sit suum esse, vel participet esse. Substantia autem simplex, quae est ipsum esse subsistens, non potest esse nisi una ; sicut nec albedo, si esset subsistens, non posset esse nisi una. Omnis ergo substantia, quae est post Primam Substantiam simplicem, participat esse. Omne autem participans compo­ nitur ex participante et participato ; et participans est in potentia ad participatum. Ergo substantia quantumcumque simplex, post Primam Substantiam simplicem, est : Potentia essendi. » Et XII. Metaph. lect. 4. : « Probatum est enim VIII. Physic, quod, cum non sit abire in infinitum in moventibus et motis, oportet devenire in aliquod primum movens immo­ bile ; quia, etsi deveniatur in aliquod movens seipsum, iterum ex hoc oportet devenire in aliquid movens immobile, ut ibi probatum est. Si autem primum movens est sempiternum et non motum, oportet quod non sit ens in potentia ; quia quod est ens in potentia, natum est moveri ; sed quod sit substantia per se existens, et quod eius substantia sit actus. Et hoc est, quod supra concluserat. Sed necesse fuit movere dubitationem quae erat apud antiquos, ut ea soluta osten- EPILOGOS 21 I «leretur expressius, quo ordine necesse est pervenire ad Primum Ens, cuius substantia est Actus. » S Secundo : Esse proinde est de conceptu essentiali entis per essentiam ; non autem de conceptu essentiali entis per participationem. Caietanus in Comment, supra opuse. De Ente et Essentia cap. 6. ita declarat suprapositam propositionem : « Patet i Ta quoad utramque expositionem ; et quoad primam qui­ dem : quia non est intelligibile, quod de puro esse non prae­ dicetur quidditative ipsum esse. Si enim de eo aliquid prae­ dicari potest quidditative, illud oportet esse ipsum esse, cum purum esse ponatur. Quod autem cetera non recipiant esse m suis quidditativis conceptibus, ex eo patet, quod cum esse non habeant in sua puritate, sed suis quidditatibus coapta­ tum, possunt secundum suas quidditates absque esse et non esse definiri. Ex his deducitur intentum sic : Ideo existentia est de conceptu quidditatis rei, quia res illa est purum esse; ideo autem res illa est purum esse, quia non est ad genus aliquod limitata ; ideo autem res illa non est ad genus limitata, quia est idem cum sua existentia ; igitur de primo ad ultimum : Ideo existentia est de conceptu quidditativo rei, quia res illa est eadem suae existentiae. Et quoniam si affirmatio est praecise causa affirmationis, negatio est causa negationis, ex hoc quod res creata non est eadem suae existentiae, esse non est de eius conceptu quidditativo. Unde cum Deus gloriosus sit suum esse, ipse nihil est aliud quam Ipsum Esse, secundum rem separatum a naturis praedicamcntalibus, a sua puritate subsistens. » Quod D. Thomas declaravit sic, De Pot. q. 7. a. 2. : «Oportet ergo, quod hoc quod est esse, sit substantia vel natura Dei. » I i III. C. Gent. cap. 65. : « Esse autem non est natura vel essentia alicuius rei creatae, sed solius Dei. » Tertio : In omni ergo ente per participationem est com­ positio substantiae et esse, tamquam ex potentia et actu. Quod ex professo ostendit D. Thomas, II. C. Gent. cap. 53. postquam in antecedenti cap. 52. ostenderat, quod in sub- 212 LIB. H. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS REALIS stantiis intellectualibus differt esse et quod est. « Ex hoc autem (ait Angelicus Doctor) evidenter apparet, quod in substantiis intellectualibus creatis est compositio actus et potentiae. » Ratio ia.— Quoniam in omni ente per participationem sunt duo, nempe substantia et esse; et substantia est potentia essendi, et esse est actus quo substantia completur in linea entis. Inter substantiam et esse adest proportio sicut inter realera potentiam et actum realem ; nam esse est complementum substantiae existentis. Ratio 2a. — Quoniam ipsum esse inest substantiis creatis ut quidam actus earum. Id autem, cui actus inest, potentia est. Unde omnis substantia creata est potentia essendi ; et esse, substantiae actus. Ratio 3a. — Quoniam substantia creata participat esse; ac perinde proportio unius ad alterum est sicut proportio participantis ad participatum, et perfectibilis ad perficiens, potentiae ad actum. Inter quae necessario mediat realis distinctio. Ratio 4a. — Quoniam esse est id per quod fit assimilatio cuiuslibet substantiae creatae ad Deum. Unde comparatur ad omnes formas et ad omnes perfectiones, ut actus ipsarum. Esse igitur complet ac perficit omnes substantias creatas. Ex quo relinquitur, quod in qualibet substantia creata sit compositio duorum, nempe substantiae ipsius et esse eius ; compositio non sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae ; sicut ex eo quod est et esse; sicut ex potentia et actu, quae sunt prima principia constitutiva entis per participationem in genere substantiae *. 1 II. C. Gent. cap. 52. — Quodl. 2. a. 3. ; 3. a. 20. ; 22. a. 5. — De nat. ang. cap. 6. liber tertius DE ENTE PER ESSENTIAM, QUOD EST DEUS PROLOGUS Quonam sensu dicitur Deus ens per essentiam. — Ex hactenus dictis, prima divisio entis realis est in ens per essen­ tiam et in ens per participationem. Verumtamen ens per essentiam dupliciter adhuc accipi potest : Uno modo, qua­ tenus significat ens, cuius essentia vel natura est ipse actus essendi ; idcirco, esse purum atque irreceptum. Quo sane sensu solus Deus dicitur ens per essentiam ; et omnia alia dici nequeunt nisi entia per participationem. Alio autem modo, quatenus significat ens quod dividitur per summa genera rerum in decem praedicamenta ; atque ita exprimit naturam vel essentiam, cui competit esse, vel in se ut sub­ stantia, vel in alio ut accidentia. Quo quidem sensu res < reatae sunt entia per essentiam, quibus competit esse per actum distinctum ab ipsa rerum substantia vel natura. At vero in hac acceptione nequit dici de Deo secundum rem, quia Deus nec est in praedicamento nec est ens compositum 4° ex ratione Primi Entis; 5° exratione Primi InteUigentis. 240 LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM II De ratione Primi Moventis est identitas essentiae et esse. Primo : Argumenta D. Thomae. — I. q. 3. a. 4. : « Quia esse est actualitas omnis formae vel naturae ; non enim bonitas vel humanitas significatur in actu nisi prout signi­ ficamus eam esse. Oportet igitur, quod ipsum esse compa­ retur ad essentiam, quae est aliud ab ipso, sicut actus ad potentiam. Cum igitur in Deo nihil sit potentiale, ut ostensum est supra (q. 2. a. 3.) sequitur quod non sit aliud in eo essentia quam suum esse. Sua igitur essentia est suum esse. » Comp. Theol. cap. 8. : « Oportet primum movens simplex esse. Nam in omni compositione oportet esse duo, quae ad invicem se habeant sicut potentia ad actum. In primo autem movente, si est omnino immobile, impossibile est esse poten­ tiam cum actu ; nam unumquodque ex hoc, quod est in potentia, mobile est. Impossibile est igitur primum movens compositum esse. » Comp. Theol. cap. 10. : « In quocumque enim aliud est essentia et aliud esse eius, oportet quod aliud sit quod sit et aliud quo aliquid sit; nam per esse suum de quolibet dicitur quod est; per essentiam vero suam de quolibet dicitur quid sit. Unde et definitio, significans essentiam, demonstrat quid est res. In Deo autem non est aliud quod est, et aliud quo aliquid est, cum non sit in eo compositio. Non est igitur ibi aliud eius essentia quam suum esse. » 1. C. Gent. cap. 22. : « Esse actum quendam nominat ; non enim dicitur esse aliquid ex hoc quod est in potentia, sed ex hoc quod est in actu. Omne autem, cui convenit aliquis actus, aliquid diversum ab eo existens, se habet ad ipsum ut potentia ad actum ; actus enim et potentia ad se invicem dicuntur. Si ergo divina essentia est aliud quam suum esse, sequitur quod essentia et esse sese habeant sicut potentia et actus. Ostensum est autem supra (cap. 16.) in Deo nihil esse de potentia, sed ipsum esse purum actum. Non igitur Dei essentia est aliud quam suum esse. » CAP. H. DEI EXISTENTIA EST IPSAMET DEI 241 ESSENTIA Ibidem : « Omne illud, quod non potest esse nisi concur­ rentibus pluribus, est compositum ; sed nulla res, in qua est aliud essentia et aliud esse, potest esse nisi concurrentibus pluribus, sc. essentia et esse. Ergo omnis res, in qua est aliud essentia et aliud esse, est composita. Deus autem non est compositus, ut ostensum est (cap. 18.). Ipsum igitur esse Dei est sua essentia. » Secundo : Observationes circa suprascripta argumenta. — Primum enim adnotandum venit, quid significet hoc quod dicimus esse. Esse nominat actum, sed actum omnium actuum et omnium perfectionum ; nam est actualitas omnis formae vel naturae. Unde ad omnia comparatur ut actus. Exinde sequitur, quod forma, essentia vel natura rei, si identificetur cum actu essendi, tunc ipsum esse rei est sua essentia, sua natura, sua forma ; ac perinde esse est subsistens, utpote unum et idem cum substantia rei existentis. Si vero in re existente est aliud essentia et aliud esse, tunc esse rei non est subsistens, sed actus formae subsistentis ; non est ipsa substantia, sed adhaeret substantiae ut complementum eius. Inde etiam habetur, quod ex identitate esse et essentiae resultat, quod res existens est quid simplex et actus purus, excludens omnem prorsus potentialitatem ac quamcumque compositionem. E contra, ex hoc quod in re est aliud essentia et aliud esse, resultat realis compositio in ipsa linea entis ; et talis res non potest existere nisi concurrentibus pluribus, sc. essentia et esse; et huiusmodi res existens est composita ex essentia quae comparatur ad esse ut potentia subiectiva, realis et entitativa, atque ex esse quod comparatur ad essen­ tiam ut actus realis receptus in illa velut in sua propria subiectiva potentia, quam complet ac perficit in ratione entis. Tertio : Corollarium ex praedictis argumentis. — Per primam quidem viam ostensum est Deum existere sub • ratione moventis immoti, in quo nulla est potentialitas, nulla compositio, nihil quod se habeat ad alterum ut potentia ad actum ; quoniam primum movens quod a nullo movetur, DE VERITATE FUNDAMENTALI. l6 242 LIB. HI. — DE ENTE PER ESSENTIAM necesse est quod sit Actus Purus. De ratione autem Actus Puri est, quod in illo sit idem essentia et existentia. Ergo de ratione omnium, quae moventur ac reducuntur de potentia in actum, est quod habeant realem compositio­ nem essentiae et esse, et proinde sint composita in linea entis ex potentia et actu, et quod in eis aliud sit essentia et aliud esse; atque ideo, quod non possint esse nisi concurren­ tibus pluribus, sc. essentia et esse. Essentia itaque omnium rerum quae reperiuntur in via motus, est realis potentia essendi ; et esse est actus huiusce entitativae potentiae. Et sicut ex identitate inter essentiam et esse consequitur necessario negatio cuiuslibet alterius compositionis, tam realis quam logica, sic, e converso, ubicumque aliqua realis compositio reperiatur, oportet ibi praesupponere compositionem realem inter substantiam et esse, quae sunt prima potentia et primus actus in ratione entis completi et subsistentis, in quo aliud est quoi est et aliud ipsum esse. Ubi enim esse non differt ab essentia, nihil ibi fingi potest realiter ab essentia distingui ; eo ipso quod illud, cuius essentia est esse, est Actus Purus. III De ratione Primae Causae efficientis est identitas essentiae et esse. Primo : Argumenta D. Thomae. — I. q. 3. a. 4. : « Quia quidquid est in aliquo, quod est praeter essentiam eius, oportet esse causatum : vel a principiis essentiae, sicut accidentia propria consequentia speciem, ut risibile conse­ quitur hominem et causatur ex principiis essentialibus speciei ; vel ab aliquo exteriori, sicut calor in aqua causatur ab igne. Si igitur ipsum esse rei sit aliud ab eius essentia, necesse est quod esse illius rei vel sit causatum ab aliquo exteriori, vel a principiis essentialibus eiusdem rei. Impossi- CAP. II. — DEI EXISTENT!A EST IPSAMET DEI ESSENTIA 248 bile est autem, quod esse sit causatum tantum ex principiis essentialibus rei : quia nulla res sufficit ad hoc quod sit sibi causa essendi, si habeat esse causatum. Oportet ergo, quod illud, cuius esse est aliud ab essentia sua, habeat esse causa­ tum ab alio. Hoc autem non potest dici de Deo ; quia Deum dicimus esse Primam Causam efficientem. Impossibile est ergo, quod in Deo sit aliud esse et aliud eius essentia. » I. C. Gent. cap. 22. : « Si esse Dei non est sua essentia, (non autem pars eius esse potest, cum essentia divina sit simplex, ut cap. 18. ostensum est), oportet et quod huiusmodi esse sit aliquid praeter essentiam eius. Omne autem quod convenit alicui quod non est de essentia eius, convenit ei per aliquam causam. Ea enim, quae per se non sunt unum, si coniunguntur, oportet per aliquam causam uniri. Esse igitur convenit illi quidditati per aliquam causam. Aut igitur per aliquid quod est de essentia illius rei, sive per essentiam ipsam ; aut per aliquid aliud. Si primo modo, (essentia autem est secundum illud esse), sequitur, quod aliquid est sibi causa essendi. Hoc autem est impossibile, quia prius, secundum intellectum, est causam esse quam effectum. Si ergo aliquid sibi ipsi esset causa essendi, intelligeretur esse antequam haberet esse : quod est impossibile, nisi intelli­ gatur quod aliquid sit sibi causa essendi secundum esse acci­ dentale, quod esse est secundum quid ; hoc enim non est impossibile ; invenitur enim aliquod ens accidentale causa­ tum ex principiis sui subiecti, ante quod esse intelligitur esse substantiale subiecti. Nunc autem non loquimur de esse accidentali, sed de substantiali. Si autem illi esse conveniat per aliquam aliam causam : omne autem quod acquirit esse ab alia causa, est causatum, et non est causa prima. Deus autem est prima causa non habens causam, ut supra (cap. 13.) demonstratum est. Igitur illa quidditas, quae acquirit esse aliunde, non est quidditas Dei. Necesse est igitur, quod Dei esse quidditas sua sit. » Secundo : Observationes circa supraposita argumenta. — Quod ante omnia observare debemus, sunt haec duo veluti axiomata ad invicem correlativa, nimirum : ium Illud, 244 LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM cuius esse est aliud ab essentia sua, habet esse causatum ab alio. 2um In illo, cuius esse -non habet causam, non est aliud esse et aliud eius essentia, sed necesse est ut illius esse quidditas sua sit. Ex quibus colligitur quod, sicut de ratione causae primae non habentis causam est identitas esse et essentiae, ita de ratione omnis entis causati est realis compositio essentiae et esse. Quae quidem fundamentalia principia ad radicitus capien­ dum momentum quaestionis de reali distinctione esse et essentiae in omnibus praeter Unum, quod est Deus, ad litte­ ram tradita legimus apud D. Thomam, I. q. 3. a. 7. ad 1. : « Est autem hoc de ratione causati, quod sit aliquo modo compositum ; quia ad minus esse eius est aliud quam quod quid est. » Et I. q. 7. a. 2. ad 1. : « Hoc est contra rationem facti, quod essentia rei sit ipsum esse eius ; quia esse sub­ sistens non est esse creatum. » Esse non est causatum tantum ex principiis essentialibus rei, sed principia essentialia rei constituunt veluti causam materialem seu potentiam subiectivam in qua esse recipitur. Unde D. Thomas, II. Sent. dist. 15. q. 3. a. 1. ad 5. : « Esse rei consequitur principia essentialia, sicut operatio virtutem. » Et De Anima a. 14. ad 4. : « Esse comparatur ad formam sicut per se consequens ipsam ; non autem sicut effectus ad virtutem agentis ut, puta, motus ad virtutem moventis. » Et I. q. 104. a. i. ad 1. : « Esse per se consequitur formam creaturae, supposito tamen influxu Dei ; sicut lumen sequitur diaphanum aëris, supposito influxu solis. » II. C. Gent. cap 55. : « Substantia completa est proprium susceptivum ipsius esse. » Et I. q. 54. a. 1. : «Esse est actualitas substantiae vel essentiae, sicut actio est proprie actualitas virtutis. » Et De Veril, q. 10. a. 12. : « Hoc autem quod est esse, in nullius creaturae ratione perfecte includitur ; cuiuslibet enim creaturae esse est aliud ab eius quidditate ; unde non potest dici de aliqua creatura quod eam esse sit per se notum et secundum se. Sed in Deo esse suum includitur in eius quidditatis ratione, quia in Deo idem est quid est et esse. » Et I. q. 2. a. i. : « Dico ergo, quod haec propositio : Deus est, CAP. II. — DEI EXISTENTIA EST IPSAMET DEI ESSENTIA 246 quantum in se est, per se nota est ; quia praedicatum est idem cum subiecto, ut infra (q. 3. a. 4.) patebit. » Tertio : Corollarium ex supradictis argumentis. — Per secundam autem viam ostensum est Deum existere sub ratione causae primae ejficientis non causatae; de cuius quidem ratione est habere existentiam identificatam cum ipsius essentia vel natura. Ergo de ratione omnium, quae causantur et efficiuntur, est habere existentiam realiter distinctam ab essentia. Omnia itaque quae habent causam efficientem sui esse, habent esse receptum in essentia, sicut actum in potentia reali et entitativa. Etenim, ut D. Thomas expresse declarat De Pot. q. 3. a. 1. ad 17. : « Deus, simul dans esse, producit id quod esse recipit. » Quaecumque igitur fiunt atque cau­ santur, existere non valent nisi concurrentibus pluribus, sc. essentia et esse, substantia et esse quod est complemen­ tum substantiae existentis. IV De ratione Primi Necessarii est identitas essentiae et esse. Primo : Argumenta D. Thomae. — I. C. Gent. cap. 22. : « Ostensum est enim supra (cap. 15.) aliquid esse quod per se necesse est esse : quod Deus 'est. Hoc igitur esse, quod necesse est, si inest alicui quidditati quae non est quod ipsum est, aut est dissonum illi quidditati seu repugnans, sicut per se existere quidditati albedinis ; aut ei consonum sive affine, sicut albedini esse in alio. Si primo modo, illi quidditati non conveniet esse quod est per se necesse esse, sicut nec albedini per se existere. Si autem secundo modo, oportet quod vel esse huiusmodi dependeat ab essentia, vel utrumque ab alia causa, vel essentia ab esse. Prima duo sunt contra rationem eius quod est per se necesse esse ; quia, si 246 LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM ab alio dependet, iam non est necesse esse. Ex tertio vero sequitur, quod illa quidditas accidentaliter advenit ad rem quae per se necesse est esse ; quia omne quod sequitur ad esse rei, est ei accidentale ; et sic non erit eius quidditas. Deus igitur non habet essentiam quae non sit suum esse. Item : Unumquodque est per suum esse. Quod igitur non est suum esse, non est per se necesse esse. Deus autem est per se necesse esse. Ergo Deus est suum esse. » Secundo : Observationes circa supra allata argumenta. — Ex his enim argumentis innotescit, quid sit Ens Necessarium in essendo ; illud videlicet ens, cuius esse : i° non dependet ab alio ; 20 nec dependet ab essentia ; 30 sed est unum et idem cum ipsamet essentia, ita quod essentia Entis Neces­ sarii sit Esse. Illud namque est per se necesse esse, quod necessario est ; illud autem necessario est, cuius non esse est contra essentiam eius, et cuius esse est ipsamet eius essentia vel natura. De ratione igitur entis necessarii est, quod ex se et ex sua propria quidditate habeat esse, et quod suum esse non sit aliud quam propria ipsius substantia ; quapropter esse Entis Necessarii est per se stans : Esse Subsistens. Unde haec interest differentia inter ens necessarium non habens causam suae necessitatis aliunde, et entia necessaria quae habent causam suae necessitatis in essendo, nempe : quod in primo necessario esse per se consequitur formam, quoniam forma Primi Necessarii nihil aliud est quam ipsum esse eius ; et in aliis quae necessaria seu incorruptibilia dicuntur, esse per se consequitur formam, eo quod forma est proprium susceptivum eius quod est esse. In primo necessario substantia non est proprium susceptivum ipsius esse, quia esse est ipsa substantia eius ; in aliis vero necessariis, quae substantiae intellectuales nominantur, esse est actus, et id quod tenet locum potentiae primae et subiecti, est ipsa earum substantia completa, simplex et incorruptibilis. Primum necessarium de necessitate et semper est ; quia essentia eius est esse. Alia vero necessaria sunt incorrupti­ bilia et de necessitate sunt ; quia per nullam potentiam esse CAP. II. — DEI EXISTENTIA EST IPSAMET DEI ESSENTIA 247 desinere possunt, nisi per illam per quam simul cum esse acceperunt ipsam necessitatem essendi. Necessitas ergo essendi in primo necessario non habet causam aliunde, sed formaliter constituitur per ipsam identi­ tatem essentiae et esse ; implicat enim contradictionem quod non sit. Necessitas vero essendi in aliis necessariis habet causam ipsum necessarium primum, et formaliter constituitur per naturalem inseparabilitatem inter esse et formam subsistentem quae est proprium susceptivum eius quod est esse. In Primo necessario substantia est esse ; in aliis vero necessariis substantia non est esse, sed est proprium suscep­ tivum ipsius esse ; proprium autem susceptivum alicuius actus ita comparatur ut potentia ad actum illum, quod nullo modo est in potentia ad oppositum ; sicut ignis ita compa­ ratur ad calorem ut potentia ad actum, quod nullo modo est in potentia ad frigus. Unde in substantiis completis sim­ plicibus non est potentia ad non esse, ut D. Thomas profunde simul ac dilucide explicat II. C. Gent. cap. 55. Tertio : Corollarium ex adductis argumentis. — Per tertiam enim viam ostensum est Deum existere sub ratione Entis Necessarii non habentis causam suae necessitatis aliunde. Si ergo de ratione Dei, eo ipso quod necessario existit, est habere existentiam realiter identificatam cum sua natura vel essentia, patet quod de ratione omnium entium contingentium est habere existentiam realiter distinctam ab essentia. Quod est per se necesse esse, est suum esse. Ergo in ente quod non est per se necesse esse, aliud est esse et aliud essentia. Si in Ente Necessario esse est sua substantia, inde colli­ gitur quod nullius entis contingentis suum esse est sua substantia, sed adhaerens substantiae, ut actus potentiae, et ut complementum subiecto. Realis itaque compositio essentiae et esse est de ratione entis contingentis et de ratione entis necessarii habentis aliunde causam suae necessitatis in essendo. 248 LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM V De ratione Primi Entis est identitas essentiae et esse. Primo : Argumenta D. Thomae. — I. q. 3. a. 4. : « Quia, sicut illud quod habet ignem et non est ignis, est ignitum per participationem, ita illud quod habet esse et non est esse, est ens per participationem. Deus autem est sua essentia, ut ostensum est (a. praec.). Si igitur non sit suum esse, erit ens per participationem et non per essentiam. Non ergo' erit Primum Ens : quod absurdum est dicere. Est igitur Deus suum esse, et non solum sua essentia. » I. C. Gent. cap. 22. : « Omnis res est per hoc quod habet esse; nulla igitur res, cuius essentia non est suum esse, est per essentiam suam, sed participatione alicuius, sc. ipsius esse. Quod autem est per participationem alicuius, non potest esse Primum Ens ; quia id, quo aliquid participat ad hoc quod sit, est eo prius. Deus autem est Primum Ens, quo nihil est prius. Dei igitur essentia est suum esse. » Secundo : Observationes circa haec argumenta. — Per haec siquidem argumenta, simul dum probatur quod de ratione Primi Entis est identitas essentiae et esse, declaratur quid significet ens per participationem et ens per essentiam, atque manifesta fit nota characteristica qua ab invicem discernuntur. Ens igitur per participationem est illud quod habet esse, sed non est suum esse; unde in illo aliud est essentia vel substantia entis, et aliud esse quod est actus entis substan­ tialis. Ens vero per essentiam est illud quod ita habet esse, ut in illo esse sit ipsamet essentia et substantia entis ; unde in tali ente non est aliud essentia et aliud esse; nec aliud id quod est et aliud id quo est, sed unum et idem ; et ideo per suam propriam essentiam est, nam de eius essentia est esse. De ratio entis per essentiam est quod nihil inveniatur in CAP. II. — DEI EXISTENTIA EST IPSAMET DEI ESSENTIA 249 eo quod non sit esse; et quod de solo illo esse praedicetur essentialiter ; et quod esse illius sit esse subsistens, esse per se stans ; nam in ente per essentiam esse est ipsa substantia entis. De ratione vero entis per participationem est quod in eo sit aliquid praeter esse quod participatur ; et quod esse non sit substantia eius, nec pars essentiae vel substantiae ; et quod esse sit actualitas substantiae, et adhaerens substantiae quasi subiecto sustentante ipsum. Unde de ratione entis per essentiam est identitas sub­ stantiae et esse ; et de ratione entis per participationem est compositio ex substantia et ex eo quod adhaeret substantiae. Quae quidem omnia in terminis tradit D. Thomas passim ubique in suis operibus, et iam manent supra 1 sufficienter explanata. Quodl. 2. a. 3. : « Quandocumque autem aliquid praedicatur de altero per participationem, oportet ibi aliquid esse praeter id quod participatur ; et ideo in qualibet creatura est aliud ipsa creatura quae habet esse, et ipsum esse eius. Et hoc est quod Boetius dicit, De Hebdom. quod : In omni eo quod est citra Primum, aliud est esse et quod est. » Et III. C. Gent. cap. 66. : « Deus autem solus est ens per suam essen­ tiam, omnia autem alia sunt entia per participationem ; nam in solo Deo esse est sua essentia. » Tertio : Corollarium ex omnibus supradictis. — Per quartam quidem viam ostensum est Deum existere sub ratione Primi Entis, quod est maximum, non tantum in aliquo genere perfectionum, sed in omni ordine bonitatis et nobilitatis, in linea transcendental! essendi. De ratione enim Entis Primi est ratio Entis per essentiam ; de ratione autem Entis per essentiam est quod in solo illo esse et essentia sint unum per identitatem, quia natura eius est ipsamet natura essendi vel Esse Subsistens. Ergo de ratione omnis entis per participationem est quod ita habeat esse, ut natura eius non sit ipsum esse quod habet, sed participet esse iuxta capacitatem propriae essentiae. 1 Lib. II. cap. i. et 2. 25o LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM Atque ita ens per participationem sit compositum ex duobus, nempe ex natura seu essentia participante esse et ex ipso esse participato. Unde De Pot. q. 7. a. 4. : « In qualibet autem creatura invenitur differentia habentis et habiti... In Deo autem nulla est differentia habentis et habiti, vel participantis et participati : imo ipse est sua natura et suum esse. » VI De ratione Primi Intelligents est identitas essentiae et esse. Primo : Argumenta D. Thomae. — Compend. Theol. cap. 10. : « Ostensum est, quod Deus est actus purus absque alicuius potentialitatis permixtione. Oportet igitur, quod eius essentia sit ultimus actus ; nam omnis actus, qui est circa ultimum, est in potentia ad ultimum actum. Ultimus autem actus est ipsum esse. Cum enim motus sit exitus de potentia in actum, oportet illud esse ultimum actum, in quod tendit omnis motus ; et cum motus naturalis in hoc tendat quod est naturaliter desideratum, oportet hoc esse ultimum actum quod omnia desiderant. Hoc autem est esse. Oportet igitur, quod essentia divina, quae est actus purus et ultimus, sit ipsum esse. » De Pot. q. 7. a. i. : « Quia oportet primum ens, quod Deus est, esse perfectissimum et, per consequens, optimum ; non enim rerum principia imperfecta sunt, ut Pythagoras et Leucippus aestimaverunt. Optimum autem est, in quo nihil est quod careat bonitate, sicut albissimum est in quo nihil nigredinis admiscetur. Hoc autem in nullo composito est possibile. Nam bonum, quod resultat ex compositione par­ tium, per quod totum est bonum, non inest alicui partium. Unde partes non sunt bonae illa bonitate quae est totius propria. Oportet ergo id, quod est Optimum, esse simplicissi­ mum, et omni compositione carere. » Et ad 3. : « Per unum CAP. II. — DEI EXISTENTIA EST IPSAMET DEI ESSENTIA 251 et idem Deus in ratione diversarum causarum se habet ; quia per hoc quod est actus primus, est agens, et est exemplar omnium formarum, et est bonitas pura et, per consequens, omnium finis. » Secundo : Observationes circa argumenta allata. — Ex hactenus expositis facile colligi potest, quomodo Primum Intelligens, a quo omnes res naturales ordinantur in finem, in quinta via, est ipsummet Primum Movens quod a nullo movetur, in prima via ; et Primum Efficiens quod non habet causam efficientem, in secunda via ; et Primum Necessarium, quod in via tertia est causa necessitatis aliis ; et Primum Ens, quod in quarta via fulget in rerum omnium vertice tamquam quid verissimum et nobilissimum et optimum. Deinde valde notandum, quod, in quinta via, res cunctae operantur ut pertingant ad consequendum id quod est optimum. Optimum autem est ultimus actus, quo omnia complentur et in quo omnia quiescunt. Ac proinde, ultimus actus est illud in quod tendit omnis motus, illud quod omnia desiderant. Hoc autem, concludit D. Thomas, est : Esse. Esse igitur est essentia Primi Moventis, et Primi Efficientis, et Primi Necessarii, et Primi Entis. Esse igitur est quod omnia desiderant ; in quod omnia, dum moventur, tendunt ; et in quo omnia, dum illud conse­ quuntur, quiescunt. Esse igitur est actus purus ; est actus omnium formarum ; est actus omnium actuum ; ac perinde actus primus et actus ultimus ; est bonitas pura ; et, per consequens, omnium finis. Primum itaque Movens, cuius essentia est esse, omnia movet ad seipsum ; Primum Efficiens, cuius essentia est esse, omnibus est causa essendi ; Primum Necessarium, cuius essentia est esse, omnibus necessariis est causa suae necessi­ tatis in essendo ; Primum Ens, cuius essentia est esse, om­ nibus communicat quandam participationem suae propriae naturae, quae est ipsa natura entitatis; et Primum Intelligens, cuius essentia est esse, omnia ordinat in actum ultimum quod est esse quo cuncta nobilitantur ac perficiuntur ac consequuntur id quod est Optimum. 252 LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM Et hoc est, quod D. Thomas declarat III. C. Gent. cap. 16-20. dum ex professo ostendit omnia ordinari in unum finem, qui est Deus, et quomodo omnia intendunt assimilari Deo qui « est magis finis uniuscuiusque rei quam aliquis finis proximus ; et sic est finis rerum, sicut aliquid ab unaquaque re suo modo obtinendum. » Quod etiam tradit Angelicus Doctor, De Verit. q. 22. a. 1. et 2. ubi in perspicuo ponitur, quod omnia appetunt bonum ; omnia appetunt esse; omnia appetunt Deum, cuius natura est esse. Unde ibid. a. 1. ad 4. addit : « Cum dicitur : Omnia appetunt bonum, non oportet bonum determinari ad hoc vel illud, sed in communitate accipi ; quia unumquodque appetit bonum naturaliter sibi conveniens. Si tamen ad aliquod unum bonum determinetur, hoc unum erit esse. Nec hoc prohibetur per hoc quod omnia esse habent ; appetunt enim eius continuationem ; et quod habet esse in actu uno modo, habet esse in potentia alio modo ; sicut aër est potentiâ ignis ; et sic, quod non habet esse actu, appetit esse actu. » Et ad 7. : « Unde Philosophus dicit I. Ethic. : Omnibus delec­ tabile est esse. » Et ad 12. : « Ex hoc enim ipso, quod aliquid appetit bonum, appetit simul pulchrum et pacem. » Et ad 13. : « Pulchrum et bonum est omnibus desiderabile et amicabile. » Et II. C. Gent. cap. 53. : « Assimilatio autem cuiuslibet substantiae creatae ad Deum est per ipsum esse. » Tertio : Corollarium ex omnibus supra declaratis. — Per quintam denique viam ostensum est Deum existere sub ratione Primi Intelligentis, a quo omnes res ordinantur ad consequendum id quod est Optimum. lam vero, si de ratione Primi Intelligentis, cuius est movere ac dirigere omnia in suum finem atque perfectionem, est esse immobile atque sua propria beatitudo, eo quod per essentiam habet omnes perfectiones sicut per essentiam suam habet esse, quod est actus omnium actuum et optimum omnium perfec­ tionum : exinde necessario infertur, quod de ratione omnium aliorum, quae a Primo Intelligente moventur ac gubernantur, est esse mobilia, et habere potentiam ad suum finem conse­ quendum, accipere ab illo complementum sui esse, sicut ab CAP. II. — DEI EXISTENTIA EST IPSAMET DEI ESSENTIA 253 illo accipiunt esse; et ideo habere beatitudinem suam per participationem, sicut per participationem habent esse. Cum omnis autem perfectio sit vel esse vel complementum primi esse, et beatitudo sit omnium bonorum ac perfectionum, quae alicui rei competunt, stabilis securaque possesio : idcirco de ratione omnium, quae a Primo Intelligente in finem ordinantur, est habere esse realiter distinctum a sua propria substantia vel natura, et per diversos gradus huius, quod est esse, Deo assimilari, « qui est ipsum Esse Subsistens, cum omnia sunt quasi esse participantia... Quia ipsum divinum esse est ipsius Dei existentis substantia ; in aliis autem rebus hoc accidere non potest ; ostensum est enim 1. II. cap. 53. quod nulla substantia creata est ipsum suum esse. Unde secundum quod res quaelibet bona est, non est earum aliqua suum esse, nulla earum est sua bonitas ; sed earum quaelibet bonitatis participatione bona est, sicut et ipsius esse participatione est ens. » (III. C. Gent. cap. 19-20.) Quamobrem D. Thomas, I. q. 5. a. 1. ad 1. : « Sic ergo secundum primum esse, quod est substantiale, dicitur aliquid ens simpliciter et bonum secundum quid, id est, in quantum est ens. Secundum vero ultimum actum dicitur aliquid ens secundum quid, et bonum simpliciter... Secundum primum actum est aliquid ens simpliciter ; et secundum ultimum, bonum simpliciter ; et tamen secundum primum actum est quodammodo bonum ; et secundum ultimum actum est quodammodo ens. » ) CAPUT TERTIUM Ex identitate essentiae et esse in Deo assumit D. Thomas praecipua argumenta ad divinas perfectiones demonstrandas. Dei siquidem attributa seu praedicata, per quae divinae perfectiones a nobis cognitae exprimuntur, ita a D. Thoma in Summa Theologica legimus per ordinem explicata, nimi­ rum : i° omnimodam simplicitatem ; 2° summam perfec­ tionem ; 3° bonitatem per essentiam ; 40 infinitatem in essendo ; 50 immobilitatem atque aeternitatem in suo esse ; 6° maximam unitatem ; 70 incomprehensibilitatem et invisi­ bilitatem ; 8° ineffabilitatem ; 90 summum cognitionis et summum gradum vitae ; io° summum dominii et libertatis ; n° summum potentiae et virtutis ; 120 summum gaudii et beatitudinis ; et tandem 130 esse fontem totius esse et causam totius entitatis et bonitatis et nobilitatis ac perfec­ tionis omnibus quae sunt. Omnia et singula supra indicata fundantur in quinque illis praedicatis, sub quorum ratione primo cognoscimus Deum ex rebus sensibilibus, et clauduntur, veluti in sua radice ac ratione demonstrativa, in termino quinque viarum quibus Deum esse probari potest. Cum enim mens nostra per has quinque vias ascendit, vix ipsarum viarum dum summitatem attingit, intellectu conspicit semper unum et idem, cuius essentia est esse. Substantia ergo vel natura primi moventis, primi efficientis, primi necessarii, primi entis, primi intelligentis atque volentis est : Esse Subsistens. Ex hac quidem sublimi et altissima veritate semel demon­ strative probata, mens nostra incipit, quasi iam descendendo, inferre, deducere ac colligere singula Dei attributa atque CAP. III. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 255 infinitatem ipsius Dei in omni prorsus genere perfectionum, quae simpliciter simplices denominantur ; ac finalis terminus huius descensus logici, atque scientifici mentis nostrae processus tunc perficitur, cum demonstratione vere philo­ sophica ostenditur omnia, quae sunt, fieri et causari ex nihilo ab Uno Ente per essentiam, quod est Deus. I Deus est omnino simplex. (I. q. 3.) Simplicitas quidem est negatio compositionis ; compo­ sitio autem est unio partium, quibus unum totum consti­ tuitur. luxta indolem ergo seu conditiones partium, quae ad unum totum constituendum uniuntur, habentur diversae species compositionum. Compositio itaque potest esse : i° quantitativarum partium ; 20 formae et materiae ; 30 na­ turae et suppositi ; 40 essentiae et esse ; 50 generis et differentiae ; 6° subiecti et accidentis. Prima autem omnium et maxime fundamentalis est compositio essentiae et esse ; quoniam se habet ad omnes alios compositionum modos ut quoddam necessario praerequisitum. Est enim compositio in linea entis seu in ipso ordine essendi, sub quo reliqui alii perfectionum ordines includuntur. Unde compositio quae oritur ex reali distinc­ tione essentiae et esse, tangit intima rerum elementa ; coa­ lescit ex primis constitutivis entium ; constat ex primo actu et prima potentia in genere substantiae existentis ; atque exinde, veluti ex propria radice, enascitur quaecumque alia compositio actus et potentiae, perficientis et perfectibilis, participati et participantis, formae et subiecti, quae in rebus creatis reperiuntur. Nulla namque daretur in re subsistenti compositio actus et potentiae, nisi praesupponeretur compositio essentiae et esse, quae sunt prima potentia 256 LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM et primus actus in linea entis. Quapropter omne ens creatum subsistens saltem componitur ex essentia et esse. Unde D. Thomas, I. Sent. dist. 8. q. 5. a. i. : « Omnis creatura habet esse finitum. Sed esse non receptum in aliquo est infinitum, imo absolutum. Ergo omnis creatura habet esse receptum in aliquo ; et ita oportet quod habeat duo ad minus, sc. esse et id quod esse recipit... Creatura quae habet esse completum in se, sicut homo et huiusmodi, talis creatura ita deficit a simplicitate divina, quod incidit in compositionem. Cum enim in solo Deo esse suum sit sua quidditas, oportet quod in qualibet creatura, vel in corporali vel in spirituali, inveniatur- quidditas vel natura sua et esse suum quod est sibi acquisitum a Dèo, cuius essentia est suum esse. Et ita componitur ex esse vel quo est, et quod est. » Patet igitur quod, remota ab aliquo ente subsistenti compositione essentiae et esse, necessario removetur omnis prorsus quaecumque compositio actus et potentiae. Ipsum namque esse subsistens, ex una parte nihil recipere potest, quia est esse; et ex alia non recipitur in aliquo, quia est subsistens ; et si reciperetur, iam non esset subsistens, sed inhaerens et receptum ; et consequenter resultaret realis compositio ex esse et substantia quae habet esse. Manifes­ tum ergo est, quod ex identitate essentiae et esse resultat omnimoda et absoluta simplicitas : Actus Purus seu Esse Subsistens. At videamus, quomodo D. Thomas ipse, ut quodcumque compositionis genus a Deo longe removeat, appellat identi­ tatem esse et essentiae in Deo. Primo : Deus non est forma alicuius corporis. — I. C. Gent. cap. 27. : « Divinum esse non potest esse alicuius quidditatis quae non sit ipsum esse, ut ostensum est cap. 22. Quod autem est ipsum esse divinum, non est aliud quam Deus. Impossibile est igitur Deum esse alicuius alterius formam. — Amplius : Forma corporis non est ipsum esse, sed essendi principium. Deus autem est ipsum esse. Non ergo est Deus forma corporis. » cap. in. 257 RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM Secundo : In Deo est idem suppositum et natura. — Quodl. 2. a. 4. : « Cuicumque potest aliquid accidere quod non sit de ratione suae naturae, in eo differt res et quod quid est, sive suppositum et natura.. Nam in significatione naturae includitur solum id quod est de ratione speciei ; suppositum autem non solum habet haec quae ad rationem speciei per­ tinent, sed etiam alia quae ei accidunt. Et ideo suppositum signatur per totum ; natura autem sive quidditas, ut pars formalis. In solo autem Deo non invenitur aliquod accidens praeter eius essentiam ; quia suum esse est sua essentia, ut dictum est. Et ideo in Deo est omnino idem suppositum et natura. In angelo autem non est omnino idem, quia aliquid accidit ei praeter id quod est de ratione suae speciei ; quia et ipsum esse angeli est praeter eius essentiam seu naturam... Non solum in compositis ex materia et forma... sed etiam in substantiis spiritualibus quae non componuntur ex materia et forma... suppositum non est omnino idem quod ipsa natura... Licet ipsum esse non sit de ratione suppositi, quia tamen pertinet ad suppositum et non est de ratione naturae, manifestum est, quod suppositum et natura non sunt omnino idem in quibuscumque res non est suum esse. » 'i Tertio : In Deo non est compositio generis et differen­ tiae. — I. q. 3. a. 5. : a) « Quia, cum esse Dei sit eius essentia, ut ostensum est a. praec., si Deus esset in aliquo genere, oporteret quod genus eius esset ens. Nam genus significat essentiam rei, cum praedicetur in eo quod quid est. Ostendit autem Philosophus, III. Metaph. quod ens non potest esse genus alicuius. Omne enim genus habet differentias quae sunt extra essentiam generis. Nulla autem differentia potest inveniri quae esset extra ens ; quia non ens non potest esse differentia. Unde relinquitur, quod Deus non sit in genere. » 6) « Quia omnia quae sunt in genere uno, communicant in quidditate vel essentia generis, quod praedicatur de eis in eo quod quid est; differunt autem secundum esse. Non enim idem est esse hominis et equi ; nec huius hominis et illius hominis. Et sic oportet quod, quaecumque sunt in genere, differant in eis esse et quod quid est, id est, essentia. In Deo DE VERITATE FUNDAMENTALI. 17 258 LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM autem non differunt, ut ostensum est a. praec. Unde mani­ festum est, quod Deus non est in genere sicut species. » I. C. Gent. cap. 25. : « Quia substantia quae est genus, non est ipsum esse. » Quarto : In Deo non est compositio subiecti et acci­ dentis. — I. q. 3. a. 6. : « Quia Deus est suum esse. Nam, ut Boëtius dicit lib. De Hebdom., licet id quod est, aliquid aliud possit habere adiunctum, tamen ipsum esse nihil aliud adiunctum habere potest ; sicut quod est calidum, potest habere aliquid extraneum quam calidum, ut albedinem ; sed ipse calor nihil habet praeter calorem. » Et I. C. Gent. cap. 22., postquam D. Thomas ostendit quod in Deo idem est esse et essentia, statim in subsequent! cap 23. incipit sic : « Ex hac etiam veritate de necessitate sequitur, quod Deo, super eius essentiam, nihil supervenire possit, neque aliquid ei accidentaliter inesse. Ipsum enim esse non potest participare aliquid quod non sit de essentia sua, quamvis id quod est possit aliquid aliud participare ; nihil enim est formalius aut simplicius quam esse. Divina autem substantia est ipsum Esse. Ergo nihil habet quod non sit de sua substantia. Nullum ergo accidens ei inesse potest. » Quinto : Deus est omnino simplex. — I. q. 3. a. 7. : « In omni composito est aliquid quod non est ipsum. Hoc autem etsi possit dici de habente formam, quod sc. habeat aliquid quod non est ipsum, puta, in albo est aliquid quod non pertinet ad rationem albi : tamen in ipsa forma nihil est alienum. Unde, cum Deus sit ipsa forma vel potius ipsum esse, nullo modo compositus esse potest. Et hanc rationem tangit Hilarius, VII. De Trinit. dicens : Deus, qui virtus est, ex infirmis non continetur; neque qui lux est, ex obscuris coaptatur. » I. C. Gent. cap. 26. : « Divinum autem esse est absque additione, non solum cogitatione, sed etiam in rerum natura ; et non solum absque additione, sed etiam absque receptibilitate additionis. » Et De Pot. q. 7. a. 1. : « Ens autem Primum, quod Deus est, oportet esse Actum Purum. » CAP. III. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 25g II Deus est universaliter perfectus ; in Deo sunt perfectiones omnium rerum ; et nihil de perfectione essendi potest ei deesse (I. q. 4.). I. q. 4. a. 2. : « Ex hoc, quod supra ostensum est (q. 3. a. 4.). Deus est ipsum esse per se subsistens ; ex quo oportet, quod totam perfectionem essendi in se contineat. Manifestum est enim quod, si aliquod calidum non habet totam perfectionem calidi, hoc ideo est, quia calor non participatur secundum perfectam rationem ; sed, si calor esset per se subsistens, non posset ei aliquid deesse de virtute caloris. Unde, cum Deus sit ipsum esse subsistens, nihil de perfectione essendi potest ei deesse. Omnium autem perfectiones pertinent ad perfec­ tionem essendi. Secundum hoc enim aliqua perfecta sunt, quod aliquo modo esse habent. Unde sequitur, quod nullius rei perfectio Deo desit. » I. C. Gent. cap. 28. : « Omnis enim nobilitas cuiuscumque rei est ibi secundum suum esse; nulla enim nobilitas esset homini ex sua sapientia, nisi per eam sapiens esset; et sic de aliis. Sic ergo, secundum modum quo res habet esse, est suus modus in nobilitate. Nam res, secundum quod suum esse contrahitur ad aliquem specialem modum nobilitatis, maiorem vel minorem, dicitur esse secundum hoc nobilior vel minus nobilis. Igitur, si aliquid est cui competit tota virtus essendi, ei nulla virtus nobilitatis deesse potest, quae alicui rei conveniat. Sed rei, quae est suum esse, competit esse secundum totam essendi potestatem; sicut si esset aliqua albedo separata, nihil ei de virtute albedinis deesse posset. Nam alicui albo aliquid de virtute albedinis deesse potest, ex defectu recipientis albedinem, qui eam secundum modum suum recipit et fortasse non secundum totum posse albidinis. Deus igitur, qui est totum suum esse ut supra (cap. 21., 22. et 23.) probatum est, habet esse secundum totam virtutem ipsius esse. Non potest ergo carere aliqua nobilitate quae 26o LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM alicui rei conveniat. Sicut autem omnis nobilitas et perfectio inest rei secundum quod est, ita omnis defectus inest ei secundum quod aliqualiter non est. Deus autem sicut habet esse totaliter, ita ab eo totaliter absistit non esse; quia per modum per quem habet aliquid esse, deficit a non esse. A Deo ergo omnis defectus absistit ; est igitur universaliter perfectus. Ista vero, quae tantum sunt, non sunt imperfecta propter imperfectionem ipsius esse absoluti, non enim ipsa habent esse secundum totum suum posse ; sed participant esse per quendam particularem modum et imperfectissimum. » Observatio : Ad perfectam supradictorum intelligentiam, ex qua pendet ut intimius capiatur momentum huius profun­ dissimae quaestionis de Esse et Essentia, habendae prae oculis sunt subséquentes D. Thomae adnotationes : Ia I. C. Gent. cap. 28. : « Licet autem ea, quae sunt et vivunt, perfectiora sint quam ea quae tantum sunt, Deus tamen, qui non est aliud quam suum esse, est universaliter ens perfectum. Et dico universaliter perfectum, cui non deest alicuius generis nobilitas. » 2a De Verit. q. 20. a. 2. ad 3. : « Secundum Dionysium, cap. 5. De div. nom., aliter est in participationibus et in participantibus. Participationes enim quanto sunt simpli­ ciores, tanto nobiliores, sicut esse quam vivere, et vivere quam intelligere, ut fiat comparatio inter esse et vivere, separato per intellectum esse a vivere. In participantibus autem quanto aliquid magis est compositum, non dico compositione materiali, sed per receptionem plurium partici­ pationum, tanto est nobilius, quia tanto in pluribus Deo assimilatur ; et huiusmodi assimilatio esse non potest nisi per aliqua a Deo accepta. Unde et anima, quae supra naturam suam habet habitus perficientes, nobilior est. » 3a I. q. 4. a. i. ad 3. : « Ipsum esse est perfectissimum omnium ; comparatur enim ad omnia ut actus ; nihil enim habet actualitatem nisi in quantum est ; unde ipsum esse est actualitas omnium rerum et etiam ipsarum formarum. Unde non comparatur ad alia sicut recipiens ad receptum, sed magis sicut receptum ad recipiens ; cum enim dico esse CAP. III. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 261 hominis vel equi vel cuiuscumque alterius, ipsum esse consi­ deratur ut formale et receptum, non autem ut illud cui competit esse. » 4a I. q. 4. a. 2. ad 3. : « Licet igitur ens non includat in se vivens, quia non oportet quod illud, quod participat esse, participet ipsum secundum omnem modum essendi, tamen ipsum esse Dei includit in se vitam et sapientiam ; quia nulla de perfectionibus essendi potest deesse ei quod est ipsum esse subsistens 1. » 5a De Ente et Essentia, cap. 6. : « Nec oportet, si dicimus quod Deus est esse tantum, ut in errorem eorum incidamus, qui Deum dixerunt esse illud esse universale quo quaelibet res formaliter est... Similiter etiam, quamvis sit esse tantum, non oportet quod deficiant ei reliquae perfectiones vel nobi­ litates... sed habet eas modo excellentiori omnibus rebus ; quia in eo omnes unum sunt ;... et ita Deus in ipso esse suo omnes perfectiones habet. » Corollarium. — Ex quibus omnibus habetur ratio actus -puri, quae est ratio summae simplicitatis simul ac summae perfectionis. Esse enim subsistens est vivere subsistens, intelligere subsistens, velle subsistens, amare subsistens ; est ipsa vita, ipsa bonitas, ipsa sapientia, ipsa aeternitas, ipsa unitas, ipsa omnipotentia, ipsa beatitude. Esse enim subsistens est ipsa natura essendi, in qua est tota essendi potestas, et est esse secundum totam virtutem ipsius esse ; ac perinde esse bonum per essentiam, esse infinitum, esse sapientem, esse liberum, esse necessarium, esse iustum, esse misericordem, esse sanctum, esse beatum, esse sine principio, sine fine, sine modo vel mensura, secundum totum suum posse, secundum totam perfectionem essendi, et esse tota­ liter, et fontem totius esse. Et nihil est nec esse potest quod istam naturam essendi aliquo modo non participet. Natura autem essendi est esse subsistens; ex quo deri­ vantur per creationem omnia quae sunt, et sic sunt, quod tamen ipsarum rerum naturae non sunt hoc ipsum esse 1 Vide etiam I.-II. q. 2. a. 5. ad. 2. 2Ó2 LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM quod habent, sed participant esse secundum mensuram uniuscuiusque essentiae vel speciei. Essentiae enim rerum quae non sunt suum esse, sed esse participant, sunt sicut numeri ; et in numero, pondere et mensura comparantur ad esse sicut potentiae ad actum, ut declaratum est in lib. II. cap. 3. Ill Solus Deus est bonus per suam essentiam. (I. q. 6.) Argumenta D. Thomae. — I. q. 6. a. 3. : « Unumquodque dicitur bonum secundum quod est perfectum. Perfectio autem alicuius rei triplex est : i° Secundum quod in suo esse constituitur ; 20 prout ei aliqua accidentia superad­ duntur ad suam perfectam operationem necessaria ; 30 per hoc quod aliquid aliud attingit sicut finem... Haec autem triplex perfectio nulli creato competit secundum suam essentiam, sed soli Deo, cuius essentia est suum esse, et cui non adveniunt aliqua accidentia ; sed quae de aliis dicuntur accidentaliter, sibi conveniunt essentialiter : ut esse potentem, sapientem et alia huiusmodi, sicut ex dictis patet q. 3. a. 6. Ipse etiam ad nihil aliud ordinatur sicut ad finem, sed ipse est ultimus finis omnium rerum. Unde manifestum est, quod solus Deus habet omnimodam perfectionem secundum suam essentiam. Et ideo ipse solus est bonus per suam essentiam. » I. C. Gent. cap. 38. : « Ex his autem haberi potest, quod Deus est ipsa sua bonitas. Esse enim actu, in unoquoque est bonum ipsius ; sed Deus non solum est ens actu, sed est ipsum suum esse, ut supra ostensum est cap. 22. Est igitur ipsa bonitas, non tantum bonus. » « Item : Id quod est participare aliquid potest ; ipsum autem esse, nihil. Quod enim participat, potentia est ; esse autem, actus est. Sed Deus est ipsum esse, ut probatum est cap. 22. Non est igitur bonus participative, sed essentialiter. » Et De div. nom. cap. 4. lect. 1. : « Ipsa divina essentia CAP. III. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 203 est ipsa bonitas ; quod in aliis rebus non contingit. Deus enim est bonus per suam essentiam ; omnia vero alia per participationem. Unumquodque enim bonum est secundum quod est res actu ; Deo autem proprium est quod sit suum Esse. Unde ipse solus est sua bonitas. » Observatio. — Ut melius vis ac robur argumentorum penetretur, recolenda est profunda doctrina a D. Thoma tradita I. q. 5. a. 1. ad 1. : « Licet bonum et ens sint idem secundum rem, quia tamen differunt secundum rationem, non eodem modo dicitur aliquid ens simpliciter et bonum simpliciter. Nam cum ens dicat aliquid proprie esse in actu, actus autem proprie ordinem habeat ad potentiam, secun­ dum hoc simpliciter aliquid dicitur ens, secundum quod primo discernitur ab eo quod est in potentia tantum. Hoc autem est esse substantiale rei uniuscuiusque. Unde per suum esse substantiale dicitur unumquodque ens simpliciter ; per actus autem superadditos dicitur aliquid esse secundum quid, sicut esse album significat esse secundum quid ; non enim esse album aufert esse in potentia simpliciter, cum adveniat rei iam praeexistenti in actu. Sed bonum dicit rationem perfecti, quod est appetibile ; et per consequens dicit rationem ultimi. Unde id, quod est ultimo perfectum, dicitur bonum simpliciter. Quod autem non habet ultimam perfectionem quam debet habere, quamvis habeat aliquam perfectionem in quantum est actu, non tamen dicitur perfec­ tum simpliciter, sed secundum quid. Sic ergo, secundum primum esse, quod est substantiale, dicitur aliquid ens sim­ pliciter, et bonum secundum quid ; id est, in quantum est ens. Secundum vero ultimum actum dicitur aliquid ens secundum quid, et bonum simpliciter. Sic ergo, quod dicit Boëtius, lib. De Hebdom., quod in rebus aliud est quod sunt bona, et aliud quod sunt, referendum est ad esse bonum simpliciter et ad esse simpliciter ; quia secundum primum actum est aliquid ens simpliciter ; et secundum ultimum, bonum sim­ pliciter ; et tamen secundum primum actum est quodam­ modo bonum, et secundum ultimum actum est quodam­ modo ens. » Haec D. Thomas. 264 LIB. HI. DE ENTE PER ESSENTIAM Corollaria. — ium Radix ergo prima et ultima ratio horum omnium est, quia in Deo substantia est esse; et in omnibus aliis, praeter Deum, substantia rei habens esse est tamquam potentia receptiva huius actus quod est esse. 2um ExindCj s0]us Deus est ens per essentiam ; et omnia sunt entia per participationem. Solus Deus est bonus per essentiam ; et in Deo non est aliud esse bonum, et aliud esse. In omnibus aliis rebus aliud est quod sunt bona; et aliud, quod sunt; et sicut sunt entia per participationem, ita sunt quoque per participationem bona. 3um Deus, cuius substantia est esse, per unum et eundem actum est ens simpliciter et bonus simpliciter ; omnia autem praeter Deum, in quibus aliud est substantia et aliud esse, sunt entia simpliciter per actum primum, quod est esse, sed non sunt bona nisi per alios actus superadditos, qui super­ veniunt ad actum substantiale. 4um Deus per unum et eundem actum, qui est esse, et est, et est bonus, et est sapiens, et est intelligens, et est volens, et est sanctus, et est aeternus, et est beatus ; quia esse est actualitas omnium rerum et omnium formarum et omnium perfectionum et omnium actuum, est ipsa Dei essentia ; quia esse, quod est perfectissimum omnium, est ipsa Dei substantia vel natura ; et sic per unum solum actum, quod est Esse Subsistens, habet omnimodam perfectionem secun­ dum suam essentiam. 5um Omnia autem alia, in quibus aliud est essentia et aliud esse, sicut non sunt nisi quatenus participant esse quod est actus propriae essentiae, ita non possunt pervenire ad perfectionem, quam debent habere, nisi per multos actus superadditos, in quorum ultimo assequuntur rationem boni simpliciter et rationem perfecti et rationem ultimi finis seu beatitudinis. Unde in homine et in angelo aliud est essentia et aliud esse ; et deinde, aliud esse et aliud esse bonum, esse intelligens, esse sapiens, esse iustum, esse sanctum, esse simpliciter perfectum, et esse beatum. 6um Quapropter Deo omnes actus omnesque perfectiones conveniunt essentialiter ; quia omnes perfectiones pertinent ad perfectionem essendi, et nulla perfectio essendi potest CAP. III. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 205 deesse ei qui est ipsum Esse Subsistens et in quo ipsum Esse Subsistens est ipsamet substantia vel natura. In Deo omnes perfectiones sunt substantia Dei : omnia sunt Deus. 7utn Atque ita per unum et eundem actum, qui est sua substantia vel natura, Deus habet esse totaliter, et est univer­ saliter perfectus, et est secundum totam essendi potestatem, Ac per hoc patet via plana ad inspiciendum in quo consistat ratio formalis Infiniti. IV Solus Deus est simpliciter infinitus ac perfectus secundum suam essentiam. (I. q. 7.) Argumenta D. Thomae. — I. q. 7. a. 1. : « Infinitum, secundum quod se tenet ex parte formae non determinatae per materiam, habet rationem perfecti. Illud autem quod est maxime formale omnium, est ipsum esse, ut ex superio­ ribus patet (q. 3. a. 4. et q. 4. a. 1. et 2.). Cum igitur esse divinum non sit esse receptum in aliquo, sed ipse sit suum esse subsistens, ut supra ostensum est (q. 3. a. 4), manifestum est, quod ipse Deus sit infinitus et perfectus. » I. C. Gent. cap. 43. : « Omnis actus, alteri inhaerens, termi­ nationem recipit ex eo in quo est ; quia, quod est in altero, est in eo per modum recipientis. Actus igitur in nullo existens, nullo terminatur ; puta, si albedo esset per se existens, perfectio albedinis in ea non terminaretur, quominus haberet quidquid de perfectione albedinis haberi potest. Deus autem est actus nullo modo in alio existens ; quia non est forma in materia, ut probatum est (cap. 21.) ; nec esse suum in­ haeret alicui formae vel naturae, cum ipse sit suum esse, ut supra (cap. 22.) ostensum est. Relinquitur ergo ipsum esse infinitum. » « Adhuc : In rebus invenitur aliquid quod est potentia tantum, ut materia prima ; aliquid quod est actus tantum, ut Deus, sicut supra ostensum est (cap. 16.) ; aliquid quod 206 LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM est actus et potentia, sicut res ceterae. Sed potentia, cum ducatur ad actum, non potest actum excedere, sicut nec in unoquoque, ita nec simpliciter. Cum igitur materia prima sit infinita in sua potentialitate, relinquitur quod Deus, qui est actus purus, sit infinitus in sua actualitate. » « Amplius : Ipsum esse, absolute consideratum, infinitum est. Nam ab infinitis et modis infinitis participari possibile est. Si igitur alicuius esse sit finitum, oportet quod limitetur esse illud per aliquid aliud, quod sit aliqualiter causa illius esse vel receptivum eius. Sed esse divini non potest esse aliqua causa, quia ipse est necesse esse per seipsum, nec esse eius est receptivum, cum ipse sit suum esse. Ergo esse suum est infinitum, et Ipse infinitus. » Observatio Caietani. — Cardinalis Caietanus, In I. q. 13. a. ii. scribit haec, indigitans radicem ipsam infinitatis, quae se tenet ex parte formae, quaeque amplitudinem perfectionis sine termino manifestat. Declarans ergo nomen Dei pro­ prium Qui est, ait : « Et scito, quod ly Qui est, ut appropriation seu primum analogatum nomen est, unicum tantum concep­ tum formalem importat, ita quod non componitur ex duobus conceptibus, ut color albus, neque ut ens per se, neque ut summum bonum, neque ut ens infinitum. Et cum tanta sim­ plicitate explicat pelagus infinitum substantiae. Imo, si recte ac perfecte concipiatur, explicat quasi causam, quare Deus sit ens infinitum ; non enim quia ens infinitum, ideo est Qui est; sed quia est Qui est, ideo esse infinitae perfectionis est. Unde non recte sensisse videtur Scotus in I. Sent. dist. 3. q. i. dicens, quod simplicior et perfectior conceptus proprius Deo, nobis possibilis, sit conceptus huius nominis ens infini­ tum. lam enim patet, quod conceptus ly Qui est, simplicior, perfectior ac prior est. » Observatio loannis a Sancto Thoma. — Etiam loannes a Sancto Thoma adnotat, quomodo in identitate essentiae et esse latet ultimum quare Deum ostendimus esse infinitum simpliciter secundum essentiam. Cursus Theol. I. part. q. 7. disput. 7. a. i. ita loquitur : « Existentia est formalissimus CAP. III. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 267 actus omnium et terminus ultimus ; unde non est capax recipiendi aliam existentiam vel formam. Ergo, si est irreceptibilis, debet esse ex omni parte infinita ; quia neque in se recipitur, neque admittit aliam formam, quae recipiatur et limitetur. Sed in Deo datur existentia irrecepta... Ex dictis ferri potest indicium de aliis rationibus, quibus probari solet infinitas divina ab aliis auctoribus ; et plures rationes ex illis affert D. Thomas, I. C. Gent. cap. 43. ; sed sunt rationes a posteriori. Istae autem, quas hucusque explicavimus, sunt quasi radicales et fundamentales, et ideo difficiliores ad penetrandum. » Vis ac robur huius radicalis ac fundamentalis argumenti. — D. Thomas, I. Sent. dist. 43. q. 1. a. 1. : « Omnis enim forma in propria ratione, si abstracte consideretur, infinita­ tem habet ; sicut in albedine, abstracte intellecta, ratio albedinis non est finita ad aliquid ; sed tamen ratio coloris et ratio essendi determinatur in ea et contrahitur ad determi­ natam speciem. Et ideo, illud quod habet esse absolutum et nullo modo receptum in aliquo, imo ipsummet est suum esse, illud est infinitum simpliciter ; et ideo essentia eius infinita est, et bonitas eius et quidquid aliud de eo dicitur ; quia nihil eorum limitatur ad aliquid, sicut quod recipitur in aliquo limitatur ad capacitatem eius. Et ex hoc, quod essentia est infinita, sequitur quod potentia eius infinita sit ; et hoc expresse dicitur in libro De causis prop. 16. quod Ens Primum habet virtutem simpliciter infinitam, quia ipsummet est sua virtus. » Esse namque est perfectio universalissima atque ultima omnium perfectionum actualitas. Unde quidquid illimitatum est secundum ipsam essendi rationem, eo ipso habet necessario omnem perfectionis plenitudinem, estque infinitum simpli­ citer in omni genere perfectionum. lam vero, esse subsistens, praecise quia subsistens est et solutum ab omni comprincipio in quo sit receptum, nullum compatitur limitem in ratione essendi ; est enim ipsa pura essendi perfectio ; atque ita in ambitu suae propriae rationis claudit omnes perfectiones, simpliciter, absque termino, sine fine, sine limite. Esse 208 LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM subsistens est igitur omnis perfectio subsistens : sapientia subsistens, bonitas subsistens, et sic de ceteris ; ac nihil de ratione alicuius perfectionis potest ei deesse, quia nihil ei deest de ratione essendi. V Deus est omnino immutabilis; atque aeternitas vere et proprie in solo Deo est, ita quod ipse sit sua aeternitas. (I. q. 9. et q. 10.) Argumenta D. Thomae quoad immutabilitatem. — Per viam motus, qua I. q. 2. a. 3. pervenitur ad aliquod primum movens quod a nullo movetur et quod dicimus Deum, con­ cludit D. Thomas, I. q. 3. a. 4. quod in Deo essentia vel natura identificatur cum ipsomet actu existendi. « Quia esse (inquit) est actualitas omnis formae vel naturae ; non enim bonitas vel humanitas significatur in actu, nisi prout significamus eam esse. Oportet igitur, quod ipsum esse comparetur ad essentiam quae est aliud ab ipso, sicut actus ad potentiam. Cum igitur in Deo nihil sit potentiale, ut ostensum est (q. 2. a. 3.) sequitur, quod non sit aliud in eo essentia quam suum esse. Sua igitur essentia est suum esse. » Atque deinde in q. 9. colligitur Deum esse omnino immu­ tabilem ex tribus : i° Quia Deus est actus purus absque permixtione alicuius potentiae. 20 Quia in Deo nulla est compositio, sed omnimoda simplicitas. 30 Quia Deus est infinite perfectus. Quae quidem omnia resolvuntur, veluti in radicem, in ipsam realem identitatem esse et essentiae. Nam quoniam in Deo substantia est esse, ideo Deus est omnino simplex, et actus purus, ac infinite perfectus. Idcirco Deus est omnino immutabilis ; et esse omnino immutabilem est solius Dei proprium, sicut solius Dei est proprium quod eius essentia sit suum esse. Argumenta quoad aeternitatem. — Quoad vero aeterni- CAP. III. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 269 tatem, quae nihil aliud est nisi ipsa omnimoda immutabilitas in essendo, sic D. Thomas educit illam ex identitate essentiae et esse in Deo : a) I. q. 10. a. 2. : « Ratio aeternitatis consequitur immu­ tabilitatem, sicut ratio temporis consequitur motum. Unde, cum Deus sit maxime immutabilis, sibi maxime competit esse aeternum. Nec solum est aeternus, sed est sua aeternitas ; cum tamen nulla alia res sit sua duratio, quia non est suum esse. Deus autem est suum esse uniforme. Unde, sicut est sua essentia, ita sua aeternitas. » b) I. Seni. dist. 19. q. 2. a. 1. : « Esse autem in actu contingit dupliciter : Aut secundum hoc quod actus ille est incompletus et potentiae permixtus, ratione cuius ulterius in actum procedit ; et talis actus est motus ; est enim motus actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi. Aut secundum quod actus non est permixtus potentiae nec additionem recipiens perfectionis ; et talis actus est actus quietus et permanens. Esse autem in tali actu contingit dupliciter : Vel ita quod ipsum esse actu, quod res habet, sit sibi acquisitum ab alio ; et tunc res habens tale esse est potentialis respectu huius actus, quem tamen perfectum accepit. Vel esse actu est rei ex seipsa, ita quod est de ratione quidditatis suae ; et tale esse est esse divinum, in quo non est aliqua potentialitas respectu huius actus. Sic igitur patet, quod est triplex actus : Quidam, cui non substernitur aliqua potentia, et tale est esse divinum et operatio eius ; et huic respondet loco mensurae aeternitas. Est alius actus, cui substat potentia quaedam ; sed tamen est actus com­ pletus, acquisitus in potentia illa ; et huic respondet aevum. Est autem alius, cui substernitur potentia, et admiscetur sibi potentia ad actum completum secundum successionem, additionem perfectionis recipiens ; et huic respondet tempus. » c) Et a. 2. : « Sicut autem motus est actus ipsius mobilis, in quantum est mobile, ita esse est actus existentis, in quan­ tum ens est. Unde, quacumque mensura mensuretur esse alicuius rei, ipsi rei existenti respondet nunc ipsius durationis, quasi mensura ; unde per nunc aevi mensuratur ipsum existens, cuius mensura est aevum, et per nunc aeter- 270 LIB. HI. DE ENTE PER ESSENTIAM nitatis mensuratur illud ens, cuius esse mensurat aeternitas. Unde, sicut se habet quilibet actus ad id cuius est actus, ita se habet quaelibet duratio ad suum nunc. Actus autem ille qui mensuratur tempore, differt ab eo cuius est actus : et secundum rem, quia mobile non est motus ; et secundum rationem successionis, quia mobile non habet substantiam de numero successivorum, sed permanentium. Unde eodem modo tempus a nunc temporis differt dupliciter : sc. secundum rem, quia nunc non est tempus ; et secundum successionis rationem, quia tempus est successivum et non nunc temporis. Actus autem qui mensuratur aevo, sc. ipsum esse aeviterni, differt ab eo, cuius est actus, re quidem, sed non secundum rationem successionis, quia utrumque sine successione est. Et sic etiam intelligenda est differentia aevi ad nunc eius. Esse autem quod mensuratur aeternitate, est idem re cum eo cuius est actus, sed differt tantum ratione ; et ideo aeter­ nitas et nunc aeternitatis non differunt re, sed ratione tantum, in quantum sc. ipsa aeternitas respicit ipsum divinum esse, et nunc aeternitatis quidditatem ipsius rei, quae secundum rem non est aliud quam suum esse, sed ratione tantum. » d) II. Sent. dist. 2. q. 1. a. 1. : « Duratio respicit esse in actu... Differt autem aevum ab aeternitate, sicut et esse angeli ab esse divino, in duobus : Primo, quia esse divinum est per se stans, quia est id quod est ; in angelo autem est aliud esse et aliud quod est. Secundo, quia esse angeli est ab alio, sed non esse divinum ; unde patet quod, sicut esse angeli est quaedam participatio esse divini, ita etiam et aevum est quaedam participatio aeternitatis. » e) I. Sent. dist. 8. q. 2. a. 1. : « Aeternitas dicitur quasi ens extra terminos. Esse autem aliquod potest dici termina­ tum tripliciter : vel secundum durationem totam, et hoc modo dicitur terminatum quod habet principium et finem ; vel ratione partium durationis, et hoc modo dicitur terminatum illud, cuius quaelibet pars accepta terminata est ad praece­ dens, praesens et sequens, sicut est accipere in motu ; vel ratione suppositi, in quo esse recipitur ; esse enim recipitur in aliquo secundum modum ipsius, et ideo terminatur, sicut et quaelibet alia forma quae de se communis est, et secun­ CAP. III. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 27I dum quod recipitur in aliquo, terminatur ad illud ; et hoc solum divinum esse non est terminatum ; quia non est recep­ tum in aliquo, quod sit diversum ab eo. Dico ergo, quod ad excludendam primam terminationem, quae est principii et finis totius durationis, ponitur (in definitione aeternitatis) : Interminabilis vitae; et per hoc dividitur aeternum ab his quae generantur et corrumpuntur. Ad excludendam autem secundam terminationem, sc. partium durationis, additur : tota simul; per hoc enim excluditur successio partium, pro qua unaquaeque pars finita est et transit ; et per hoc divi­ ditur aeternum a motu et tempore, etiamsi semper fuissent et futura essent, sicut quidam posuerunt. Ad excludendum tertiam terminationem, quae est ex parte recipientis, additur : perfecta (possesio) ; illud enim, in quo non est esse absolutum, sed terminatum per recipiens, non habet esse perfectum, sed illud solum, quod est suum esse ; et per hoc dividitur esse aeternum ab esse rerum immobilium creatarum, quae habent esse participatum, sicut spirituales creaturae. » Observationes et corollaria. — 1. Ex identitate real1 esse et essentiae in Deo declaratur propria ratio aeternitatis, sicut ex reali compositione essentiae et esse in omnibus praeter Deum declaratur ratio aevi et ratio temporis, quorum deinde ad invicem differentiae ex alio capite originem trahunt. 2. Inde quoque infertur, quod esse Dei est esse subsistens, per se stans; esse vero creaturae, quantumvis perfectae, est esse inhaerens substantiae, cuius est actus, tamquam subiecto. 3. Deus est sua aeternitas, sicut est suum esse ; creatura vero, sicut non est suum esse, nec est sua duratio in essendo. 4. Etiamsi spirituales creaturae, quae sunt immobiles et necessariae in essendo, ab aeterno creatae fuissent, adhuc divideretur esse aeternum Dei ab esse aeterno rerum immo­ bilium creatarum ; quia esse Dei est absolutum, per se stans, subsistens, ipsamet Dei substantia ; esse tamen creaturae terminatur per recipiens, atque est receptum in aliquo, quod est diversum ab eo. 5. Inde entia necessaria, etiamsi ab aeterno fuissent, 272 LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM habent causam suae necessitatis in essendo ; Deus vero non habet causam suae necessitatis aliunde. 6. D. Thomas ad litteram tradit, quod in omni creatura esse differt ab eo quod est, secundum rem, re, realiter; et quod suppositum, in quo esse recipitur, est diversum ab ipso actu essendi. 7. Identitas essentiae et esse in Deo est veluti radix et quasi ratio demonstrativa omnium divinarum perfectionum, summae videlicet simplicitatis, summae perfectionis, sum­ mae bonitatis, absolutae infinitatis, omnimodae immobilitatis, verae aeternitatis, ac maximae unitatis. Unde : VI Deus est unus et maxime unus. (q. 11.) Argumenta D. Thomae. — I. q. 11. a. 3. : « Deum esse unum ex tribus demonstratur : i° Quidem ex eius simplicitate. Manifestum est enim, quod illud, unde aliquid singulare est hoc aliquid, nullo modo est multis communicabile. Illud enim, unde Socrates est homo, multis communicari potest ; sed id, unde est hic homo, non potest communicari nisi uni tantum. Si ergo Socrates per id esset homo, per quod est hic homo, sicut non possunt esse plures Socrates, ita non possent esse plures homines. Hoc autem convenit Deo. Nam ipse Deus est sua natura, ut supra ostensum est (q. 3. a. 3. et 4.). Secundum igitur idem est Deus et hic Deus. Impossi­ bile est igitur esse plures deos. » « 2° Ex infinitate eius perfectionis. Ostensum est enim supra (q. 4. a. 2. et q. 7. a. 1) quod Deus comprehendit in se totam perfectionem essendi. Si ergo essent plures dii, opor­ teret eos differre. Aliquid ergo conveniret uni quod non conveniret alteri. Si autem hoc esset, perfectio alteri eorum deesset. Et sic ille, in quo esset privatio, non esset simpliciter perfectus. Impossibile est ergo esse plures deos. Unde et CAP. III. 273 RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM antiqui philosophi, quasi ab ipsa coacti veritate, ponentes principium infinitum, posuerunt unum tantum principium. » « 30 Ab unitate mundi. Omnia enim quae sunt, inveniuntur esse ordinata ad invicem, dum quaedam quibusdam deser­ viunt. Quae autem diversa sunt, in unum ordinem non con­ venirent nisi ab aliquo uno ordinarentur. Melius enim multa reducuntur in unum ordinem per unum quam per multa ; quia per se unius unum est causa ; et multa non sunt causa unius nisi per accidens, in quantum sc. sunt aliquo modo unum. Cum igitur illud, quod est primum, sit perfectissimum et per se, non per accidens, oportet quod primum reducens omnia in unum ordinem sit unum tantum. Et hoc est Deus. » I. Sent. dist. 2. q. 1. a. 1. : « Eius, in quo non differt suum esse et sua quidditas, non potest participari quidditas sive essentia, nisi et esse participetur. Sed, quandocumque divi­ ditur essentia alicuius per participationem, participatur essentia eadem secundum rationem, et non secundum idem esse. Ergo impossibile est eius, in quo non differt essentia et esse, essentialem participationem dividi vel multiplicari. Tale autem est Deus ; alias esset suum esse acquisitum ab aliquo. Ergo impossibile est, quod divinitas multiplicetur vel dividatur ; et ita erit unus tantum Deus. » I. C. Gent. cap. 42. : « Duorum enim non est unum esse, si substantialiter distinguantur. Si autem est aliud et aliud esse in utroque, ergo neutrum erit sua quidditas et suum esse. Sed hoc oportet in Deo ponere, ut probatum est (cap. 22.). Ergo neutrum illorum duorum est hoc quod intelligimus nomine Dei. Sic igitur impossibile est ponere duos deos. » « Item : Esse abstractum est unum tantum ; ut albedo, si esset abstracta, esset una tantum. Sed Deus est ipsum esse abstractum, cum sit suum esse, ut probatum est supra (cap. 22.). Impossibile est igitur esse nisi unum Deum. » « Item : Esse proprium cuiuslibet rei est tantum unum. Sed Deus est esse suum, ut probatum est supra (cap. 22.). Impossibile igitur est esse nisi unum Deum. » « Adhuc : Secundum hunc modum res habent esse, quo DE VERITATE FUNDAMENTALI. l8 274 LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM possident unitatem. Unde unumquodque suae divisioni pro posse repugnat, ne per hoc in non esse tendat. Sed divina natura est potissime habens esse. Est igitur in ea maxima unitas. Nullo igitur modo in plura distinguitur. » Observationes. — Ut inspicientibus notum quippe est, omnia ac singula argumenta pro unitate Dei militantia ex identitate esse et essentiae in Deo deducuntur vel ad illam veniunt postremo reducenda. Sic argumentum, sumptum ex Dei simplicitate, radicitus declaratur ex eo quod in Deo essentia vel substantia est esse eius : ut supra I. q. 3. a. 4. Argumentum vero sumptum ex infinita Dei perfectione, etiam necessario consequitur identitatem esse et essentiae in Deo, qui ideo est infinitus simpliciter secundum essentiam, quia nulla de perfectionibus essendi potest deesse ei quod est ipsum esse subsistens : ut supra q. 4. a. 2. et q. 7. a. 1. Argumentum autem sumptum ex unitate mundi, per illam quintam viam vadit, quae sumitur ex gubernatione rerum; per quam profecto devenire necesse est ad aliquid intelligens, a quo omnes res naturales ordinantur in finem ; et hoc dicimus Deum. De ratione autem primi intelligentis est identitas esse et essentiae : ut supra manet ostensum. I. q. 2. a. 3. et q. 3. a. 4. Cetera alia argumenta ex hac ipsa identitate immediate eruuntur atque supra illam expresse fundantur. Nam ideo impossibile est esse nisi unum Deum, quia Deus est ipsum esse abstractum, subsistens, per se stans ; esse quod est ipsa Dei essentia et natura. Atque ex ipsa subsistentia divini esse exsurgit quod idem penitus sit per quod Deus est et per quod est hic Deus; et quoniam Deus est maxime ens, ideo maxime indivisum in se et maxime divisum ab aliis ; et idcirco maxime unus (q. 11. a. 4.). Individuatio Dei ostenditur ex identitate ipsius esse et essentiae. — «) I. q. 7. a. 1. ad 3. : « Ex hoc ipso, quod esse Dei est per se subsistens, non receptum in aliquo, prout dicitur infinitum, distinguitur ab omnibus aliis, et alia removentur ab eo. Sicut si esset albedo subsistens ex hoc CAP. HI. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 2y5 ipso quod non esset in alio, differret ab omni albedine existente in subiecto. » b) Quodl. 7. a. i. ad i. : « Aliquid dicitur determinatum dupliciter : Primo, ratione limitationis ; alio modo, ratione distinctionis. Essentia autem divina non est quid determi­ natum primo modo, sed secundo modo ; quia forma non limitatur nisi ex hoc quod in alio recipitur, cui materia commensuratur. In essentia autem divina non est aliquid in alio receptum, eo quod esse eius est ipsa divina natura subsistens, quod in nulla alia re contingit ; nam quaelibet res alia habet esse receptum, et sic limitatum ; et inde est, quod essentia divina ab omnibus distinguitur per hoc quod est in alio non recipi ; sicut si esset aliqua albedo existens non in subiecto, ex hoc ipso distingueretur a qualibet albedine in subiecto existente ; quamvis in ratione albedinis non esset recepta, et sic nec limitata. Patet ergo, quod essentia divina non est quid generale in essendo, cum sit ab omnibus aliis distincta, sed in causando ; quia id quod est per se, est causa eorum quae per se non sunt. Unde esse per se subsistens est causa omnis esse in alio recepti; et ita essentia divina est intelligibile, quod potest determinare intellectum x. » c) De Ente et Essentia, cap. 6. : « Hoc enim esse, quod Deus est, huius conditionis est, ut nulla sibi additio fieri possit ; unde per ipsam suam puritatem est esse, distinctum ab omni esse. Propter quod, in commento 9. proposit. libri De causis dicitur quod : Individuatio primae causae, quae est esse tantum, est per puram bonitatem eius 12. » 1 Vide infra Lib. 5. cap. 5. 2 I. q. 3? a. 4. ad. 1. — I. C. Gent. cap. 26. — Vide Comp. Theol. cap. 14. — De Causis, lect. 21. et 22. — III. Metaph. lect. 10. et IV. Metaph. lect. 1. 276 LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM VII Deus est : Io in summo cognitionis ; 2° in summo gi-adu vitae ; 3° in summo libertatis ; 4° in summo potentiae seu virtutis ; 5° in summo beatitudinis. Primo : Deus est in summo cognitionis. — a) I. q. 14. a. i. : « Immaterialitas alicuius rei est ratio quod sit cognos­ citiva ; et secundum modum immaterialitatis est modus cognitionis... Unde, cum Deus sit in summo immaterialitatis, ut ex superioribus patet (q. 3. a. 4. ; q. 4. a. 2. ; q. 7. a. 1.), sequitur, quod ipse sit in summo cognitionis. >> Et a. 2. ad 3. : « Deus autem est sicut actus purus, tam in ordine existentium quam in ordine intelligibilium. Et ideo per seipsum seipsum intelligit. » Et a. 4. : « Sicut enim esse sequitur formam, ita intelligere sequitur speciem intelligibilem. In Deo autem non est forma quae sit aliud quam suum esse, ut supra ostensum est (q. 3. a. 4.). Unde, cum ipsa sua essentia sit etiam species intelligibilis, ut dictum est (q. 3. a. 7.), ex necessitate sequitur quod ipsum eius intelligere sit eius essentia et eius esse. Et sic patet ex omnibus praemissis, quod in Deo intellectus, intelligens, et id quod intelligitur, et species intelligibilis, et ipsum intelligere, sunt omnino unum et idem. Unde patet, quod per hoc, quod Deus dicitur intelligens, nulla multiplicitas ponitur in eius substantia. » b) De Verit. q. 2. a. 2. : « Secundum ordinem immateria­ litatis in rebus, secundum hoc in eis natura cognitionis invenitur... Similiter est etiam ordo in cognoscibilibus... Quia igitur Deus est in fine separationis a materia, cum ab omni potentialitate sit penitus immunis, relinquitur quod ipse est maxime congoscitivus et maxime cognoscibilis. Unde eius natura secundum hoc quod habet esse realiter, secundum hoc competit ei et ratio cognoscibilitatis. Et quia secundum hoc etiam Deus est secundum quod natura sua est sibi, secundum hoc etiam cognoscit secundum quod natura sua est maxime cognoscitiva. Unde Avicenna dicit in VIII. CAP. III. — RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 277 Metaph. cap. 6. et 7. quod ipse intellector et apprehensor sui est, eo quod sua quidditas, spoliata sc. a materia, est res quae est ipsemet. » c) I. C. Gent. cap. 45. : « Intelligere comparatur ad intel­ lectum, sicut esse ad essentiam. Sed esse divinum est eius essentia, ut supra (cap. 22.) probatum est. Ergo intelligere divinum est eius intellectus. Intellectus autem divinus est Dei essentia ; alias esset accidens Deo. Oportet igitur, quod intelligere divinum sit eius essentia. » Et cap. 47. : « Omne quod est in aliquo per modum intelligibilem, intelligitur ab eo. Essentia autem divina est in Deo per modum intelli­ gibilem ; nam esse naturale Dei et esse intelligibile unum et idem sunt, cum esse suum sit suum intelligere. Deus igitur intelligit essentiam suam ; ergo seipsum, cum ipse sit sua essentia... Nobilissimum autem intelligibile Deus est. » d) Comp. Theol. cap. 30. : « Eodem modo comparatur intellectus ad intelligere, sicut essentia ad esse. Sed Deus est intelligens per essentiam ; essentia autem sua est suum esse. Ergo eius intellectus est suum intelligere ; et sic per hoc quod est intelligens, nulla compositio in eo ponitur, cum in eo non sit aliud intellectus, intelligere, et species intelligibilis ; et haec non sunt aliud quam eius essentia. » e) De Malo, q. 16. a. 8. : « Nam sicut in solo Deo non differt forma et ipsum esse, ita in solo Deo non differt species intellecta et ipsum intelligere quod est esse intelligentem. » Secundo : Deus est in summo gradu vitae. — I. q. 18. a. 3. : « Vita maxime proprie in Deo est... Perfectior modus vivendi est eorum quae habent intellectum... Illud igitur, cuius sua natura est ipsum eius intelligere, et cui id, quod naturaliter habet, non determinatur ab alio, hoc est quod obtinet summum gradum vitae. Tale autem est Deus. Unde in Deo maxime est vita. Unde Philosophus, XII. Metaph., ostenso quod Deus sit intelligens, concludit quod habeat vitam perfectissimam et sempiternam, quia intellectus eius est perfectissimus et semper in actu. » I. C. Gent. cap. 97. : « Divinum esse omnem perfectionem essendi comprehendit, ut supra ostensum est (cap. 28.). 278 LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM Vivere autem est quoddam esse perfectum ; unde viventia, in ordine entium, non-viventibus praeferuntur. Divinum ergo esse est vivere. Ipse ergo est vivens. » Tertio : Deus est in summo gradu libertatis. — I. q. 19. a. i. : « Oportet in Deo esse voluntatem, cum sit in eo intel­ lectus. Et sicut suum intelligere est suum esse, ita et suum esse est suum velle. » Et ad 3. : « Unde, cum voluntas Dei sit eius essentia, non movetur ab alio a se, sed a se tantum ; eo modo loquendi, quo intelligere et velle dicitur motus. Et secundum hoc Plato dixit, quod primum movens movet seipsum 1. » Et a. 3. ad 5. : « Voluntas divina, quae ex se necessitatem habet, determinat seipsam ad volitum, ad quod habet habitudinem non necessariam. » Et a. 4. ad 2. : « Quia essentia Dei est eius intelligere et velle, ex hoc ipso quod per essentiam suam agit, sequitur quod agat per modum intellectus et voluntatis. » Et a. 5. ad 1. : « Voluntas Dei rationabilis est ; non quod aliquid sit Deo causa volendi, sed in quantum vult unum esse propter aliud. » A. 6. : « Cum igitur voluntas Dei sit universalis causa omnium rerum, impossibile est quod divina voluntas suum effectum non consequatur. » A. 7. : « Ostensum est supra (q. 9. a. 1. et q. 14. a. 5.) quod tam substantia Dei quam eius scientia est omnino immutabilis. Unde oportet voluntatem eius omnino esse immutabilem. » A. 8. ad 2. : « Ex hoc ipso, quod nihil voluntati divinae resistit, sequitur quod non solum fiant ea quae Deus vult fieri, sed quod fiant contingenter vel necessario, quae sic fieri vult. » I. C. Gent. cap. 88. : « Homo per hoc quod habet liberum arbitrium, dicitur suorum actuum dominus. Hoc autem maxime competit primo agenti, cuius actus ab alio non dependet. Ipse igitur Deus liberum arbitrium habet. Hoc etiam ex ipsa nominis ratione haberi potest. Nam liberum est quod sui causa est, ut patet per Philosophum, I. Metaph. Hoc autem nulli magis competit quam primae causae, quae Deus est 2 1 Vide q. 18. a. 3. ad 1. 2 Vide cap. 72. n. 7. cap. in. RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 279 Quarto : Deus est in summo potentiae seu virtutis. — I. q. 25. a. i. : « Ostensum est autem supra (q. 2. a. 3. ; q. 3. a. 4. ; q. 4. a. 2. ; q. 7. a. 1.) quod Deus est actus purus, et simpliciter et universaliter perfectus... Unde maxime ei competit esse principium activum... Relinquitur ergo, quod in Deo maxime sit potentia activa. » A. 3. : « Esse autem divinum, super quod ratio divinae potentiae fundatur, est esse infinitum, non limitatum ad aliquod genus entis, sed praehabens in se totius esse perfectionem. Unde, quid­ quid habet vel potest habere rationem entis, continetur sub possibilibus absolutis, respectu quorum Deus dicitur Omnipotens. » II. C. Gent. cap. 8. : « Potentia activa ad perfectionem rei pertinet. Omnis autem divina perfectio in ipso suo esse continetur, ut ostensum est (I. cap. 28.). Divina igitur poten­ tia non est aliud ab ipso esse eius. Deus autem est suum esse, ut ostensum est (I. cap. 22.). Est igitur sua potentia. » Prae­ terea : « Omne quod est per aliud, reducitur ad id quod est per se, sicut ad primum. Alia vero agentia reducuntur in Deum sicut in primum agens. Est igitur agens per se. Quod autem per se agit, per suam essentiam agit ; id autem, quo quis agit, est eius activa potentia. Ipsa igitur Dei essentia est eius activa potentia. » De Pot. q. i. a. i. : « Deo autem convenit esse actum purum et primum ; unde ipsi convenit maxime agere et suam similitudinem in alia diffundere ; et ideo ei maxime convenit potentia activa ; nam potentia activa dicitur secundum quod est principium actionis. » Et a. 2. : « Ipse autem divinus actus non finitur ex aliquo agente, quia non est ab alio, sed est a seipso ; neque finitur ex alio recipiente, quia cum nihil potentiae passivae ei admisceatur, ipse est actus purus non receptus in aliquo ; est enim Deus ipsum esse suum in nullo receptum. Unde patet, quod Deus est infinitus ; quod sic videri potest : Esse enim hominis termi­ natum est ad hominis speciem, quia est receptum in natura speciei humanae ; et simile est de esse equi vel cuiuscumque creaturae. Esse autem Dei, cum non sit in aliquo receptum, sed sit esse purum, non limitatur ad aliquem modum perfec­ 28o LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM tionis essendi, sed totum esse in se habet ; et sic, sicut esse in universali acceptum ad infinita se potest extendere, ita divinum esse infinitum est. Et ex hoc patet, quod virtus, vel potentia sua activa, est infinita. » Quinto : Deus est in summo gaudii et beatitudinis. — I. q. 26. a. i. : « Beatitudo maxime Deo competit. Nihil enim aliud sub nomine beatitudinis intelligitur nisi bonum perfectum intellectualis naturae, cuius est suam sufficien­ tiam cognoscere in bono quod habet ; et cui competit ut ei contingat aliquid, vel bene vel male ; et sit suarum opera­ tionum domina. Utrumque autem istorum excellentissime Deo convenit, sc. perfectum esse et intelligentem. Unde beatitudo maxime convenit Deo. » Et a. 4. : « Beatitudo est perfectio quaedam. Divina autem perfectio complectitur omnem perfectionem, ut supra ostensum est (q. 4. a. 2.). Ergo divina beatitudo complectitur omnem beatitudinem. » I. C. Gent. cap. 101. : « Ipsum Dei intelligere est sua substantia. Ipse igitur est sua beatitudo... Deus autem ostensus est supra summum bonum esse. Beatitudo etiam summum bonum ostendetur esse, ex hoc quod est ultimus finis. Ergo beatitudo et Deus sunt idem. Est igitur Deus sua beatitudo. » Et cap. 102. : « Cum delectatio ex amore causetur, ubi est maior amor, ibi est maior delectatio in consecutione amati... Plus igitur delectatur Deus in sua beatitudine, quae est ipsemet, quam alii beati in beatitudine quae non est quod ipsi sunt... In aliis intelligentibus intelli­ gere ipsum non est subsistens, sed actus subsistentis; nec ipsum Deum, qui est summum intelligibile, aliquis ita perfecte potest intelligere sicut ipse perfectus est... Incom­ parabiliter igitur Deus super omnia beatus est. » Sexto : Observationes et corollaria. — Si attente consi­ deretur processus D. Thomae in evolvendo ac dilucidando divinas perfectiones, clare inspicietur, quod ex modo essendi manifestatur modus operandi in Deo. Primo namque infertur statim Deum esse in summo cognitionis, quoniam Deus est in summo immaterialitatis ; summum autem immaterialitatis, CAP. III. ---- RADIX DIVINARUM PERFECTIONUM 281 ex qua oritur ratio cognoscibilitatis, ex ipsa identitate essen­ tiae et esse, in qua consistit summum entitatis, deducitur. Quapropter, quia Deus est secundum totam essendi pote­ statem, intelligit secundum totam intelligendi virtutem, et vivit secundum totam vivendi nobilitatem, et vult secundum totam amplitudinem efficaciae et libertatis, et operatur secundum supremum dominium et omnipotentiam, et gaudet secundum perfectissimam beatitudinem. Et quoniam in Deo essentia est esse, idcirco velle et intelligere et agere est ipsa Dei substantia et ipsum divinum esse. Et sicut esse in Deo non est actus subsistentis, sed subsistens, ita intelligere non est actus intelligentis, nec velle actus volentis, nec vivere actus viventis, nec agere actus operantis, nec gaudere actus gaudentis, sed ipse Deus intelligens, et volens, et vivens, et agens, et gaudens. Unde beatitudo et Deus sunt idem ; vita et Deus sunt idem ; amor, gaudium, actio et Deus sunt idem ; et Deus est sua actio, suum intelligere, et suum velle, et suum gaudium, et sua vita, et sua beatitudo. Ac, sicut Deus est ipsum esse, et suum intelligere, et suum vivere, et suum velle, et suum agere, propter hoc sic agit quod non habet principium actionis ; et sic vult quod non habet volendi principium ; et sic vivit quod non habet principium vivendi ; et sic intelligit quod non habet princi­ pium intelligendi ; nam ita quoque est, quod non habet principium essendi. Et sicut est Primum Ens, ita est et Primum Intelligens, et Primum Volens, et Primum Vivens, et Primum Agens, cuncta disponens, et portans omnia verbo virtutis suae omnipotentis et cuius amor est infundens et creans boni­ tatem in rebus ; et cuius beatitudo complectitur omnem beatitudinem, sicut eiusdem perfectio complectitur omnem perfectionem. Et quoniam est ens per essentiam, ita similiter intelli­ gens per essentiam, et volens per essentiam, et vivens per essentiam, et agens per essentiam, et amans per essentiam, et beatus per essentiam. Et quia ex identitate essentiae et esse est universaliter 282 lib. in. DE ENTE PER ESSENTIAM perfectus in essendo, ita quoque est universaliter perfectus in intelligendo, in volendo, in vivendo, in operando. Esse Dei est eius substantia ; ideoque Dei intelligere est eius substantia ; Dei velle est eius substantia ; Dei vivere est eius substantia ; Dei agere est eius substantia ; Dei beatitudo est eius substantia ; et omnia in Deo sunt Dei substantia, sunt ipse Deus. Soli Deo competit, quod sit ipsum esse ; soli igitur Deo competit, quod sit ipsum intelligere, ipsum vivere, ipsum velle, ipsum amare, ipsum gaudere : ipsa vita, sapientia, omnipotentia, sanctitas et beatitudo. Atque exinde etiam sequitur, quod ultima hominis gloria et beatitudo non consistit nisi in solo Deo. Unde I-II. q. 2: a. 8. : « Nihil potest quietare voluntatem hominis nisi bonum universale ; quod non invenitur in aliquo creato, sed solum in Deo, quia omnis creatura habet bonitatem participatam. Unde solus Deus voluntatem hominis implere potest, secundum quod dicitur Ps. 102, 5 : Qui replet in bonis desiderium tuum. In solo igitur Deo beatitudo hominis consistit. » Et ibid. q. 3. a. 7. : « Quidquid ergo habet verita­ tem participatam, contemplatum non facit intellectum per­ fectum ultima perfectione. Cum autem eadem sit dispositio rerum in esse sicut in veritate, ut dicitur II. Metaph., quae­ cumque sunt entia per participationem, sunt vera per parti­ cipationem. Angeli autem habent esse participatum ; quia solius Dei suum esse est sua essentia, ut ostensum est (I. q. 3. a. 4.). Unde relinquitur, quod solus Deus sit veritas per essentiam, et quod eius contemplatio faciat perfecte beatum 1. » 1 Cf. III. C. Gent. cap. 49. et cap. 61. CAPUT QUARTUM Ex identitate essentiae et esse in Deo procedit D. Thomas ad veritatem creationis demonstrative probandam. Argumenta D. Thomae. I. q. 44. a. i. : « Necesse est dicere omne ens, quod quo­ cumque modo est, a Deo esse. Si enim aliquid invenitur in aliquo per participationem, necesse est quod causetur in ipso ab eo cui essentialiter convenit ; sicut ferrum fit ignitum ab igne. Ostensum est autem supra (q. 3. a. 4.) cum de divina simplicitate ageretur, quod Deus est ipsum esse per se sub­ sistens. Et iterum ostensum est (q. 11. a. 3. et 4.), quod esse subsistens non potest esse nisi unum ; sicut si albedo esset subsistens, non posset esse nisi una, cum albedines multi­ plicentur secundum recipientia. Relinquitur ergo, quod omnia alia a Deo non sint suum esse, sed participent esse. Necesse est igitur omnia quae diversificantur secundum diversam participationem essendi, ut sint perfectius vel minus perfecte, causentur ab uno primo ente, quod perfec­ tissime est. Unde et Plato (Parmenides) dixit, quod necesse est ante omnem multitudinem ponere unitatem. Et Aristo­ teles, II. Metaph. dicit quod id, quod est maxime ens et maxime verum, est causa omnis entis et omnis veri ; sicut id, quod est maxime calidum, est causa omnis caliditatis. » I. q. 61. a. i. : « Necesse est dicere et angelos et omne id, quod praeter Deum est, a Deo factum esse. Solus enim Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et 284 LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM esse eius, ut ex superioribus patet (q. 3. a. 4.). Et ex hoc manifestum est, quod solus Deus est ens per suam essentiam ; omnia vero alia sunt entia per participationem. Omne autem quod est per participationem, causatur ab eo quod est per essentiam ; sicut omne ignitum causatur ab igne. Unde necesse est angelos a Deo creatos esse. » II. C. Gent. cap. 15. : « Quod per essentiam dicitur, est causa omnium quae per participationem dicuntur ; sicut ignis est causa omnium ignitorum in quantum huiusmodi. Deus autem est ens per essentiam suam, quia est ipsum esse; omne autem aliud est ens per participationem, quia ens, quod sit suum esse, non potest esse nisi unum, ut 1. I. cap. 22. et 42. ostensum est. Deus igitur est causa essendi omnibus aliis. » Comp. Theol. cap. 67. : « Omne quod habet aliquid per participationem, reducitur in id quod habet illud per essen­ tiam, sicut in principium et causam ; sicut ferrum ignitum participat igneitatem ab eo quod est ignis per essentiam. Ostensum est autem supra (cap. 10.), quod Deus est ipsum suum esse; unde esse convenit ei per suam essentiam, om­ nibus autem aliis convenit per participationem ; non enim alicuius alterius essentia est suum esse, quia esse absolutum et per se subsistens non potest esse nisi unum, ut supra ostensum est (cap. 14.). Igitur oportet Deum esse causam existendi omnibus quae sunt. » De Pot. q. 3. a. 5. : « Illud quod est per alterum, reducitur, sicut in causam, ad illud quod est per se. Unde, si esset unus calor per se existens, oporteret ipsum esse causam omnium calidorum quae per modum participationis calorem habent. Est autem ponere aliquod ens, quod est ipsum suum esse ; quod ex hoc probatur, quia oportet esse aliquod primum ens, quod sit actus purus, in quo nulla sit compo­ sitio. Unde oportet, quod ab uno illo ente omnia alia sint, quaecumque non sunt suum esse, sed habent esse per modum participationis. » CAP. IV. — RATIO DEMONSTRATIVA CREATIONIS 285 II Argumentorum explicatio. Primo : Supraposita argumenta ad unum reducuntur. — Omnia quidem constituuntur ex iisdem praemissis, ex quibus rigore logico ac legitima consequentia infertur : a) Omne ens, quod quocumque modo est, a Deo esse, b) Omne id, quod praeter Deum est, a Deo jactum esse. c) Deum esse causam essendi omnibus aliis, d) Deum esse causam existendi omnibus. e) Quaecumque habent esse per modum participationis, esse creata ab Uno Ente per essentiam. Praemissae autem, ex quibus necessario deducitur omnia facta esse secundum totam suam entitatem, ac perinde creata ex nihilo sui, a Deo, ita se habent : i° Solus Deus est ens per suam essentiam; omnia vero alia sunt entia per participationem. 2° Omnia entia per participationem causantur ab ente per essentiam. Quod autem solus Deus sit ens per suam essentiam, manifestum est ex hoc, quod solus Deus est suum esse. Quod vero omnia alia praeter Deum sint entia per participationem, manifestum ex hoc, quod in omnibus aliis differt essentia rei et esse eius. Unde veritas huius praemissae, tota quanta est, fundatur in his duobus, nimirum : i° In Deo non est aliud essentia et aliud esse. 2° Ens, in quo non est aliud essentia et aliud esse, est unum tantummodo. Quorum primum ex professo manet ostensum, cum ageretur de simplicitate Dei 1; et alterum etiam ex professo ostensum fuit, cum ageretur de unitate Dei 2. Restat denique demonstranda alia praemissa, videlicet : Omnia entia per participationem causantur ab uno Ente per essentiam. Quod demonstrandum venit ex attributis entis per essentiam atque ex attributis entium per participationem. 1 I. q. 3. a. 4. 2 I. q. 11. a. 2. 286 LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM Secundo : Attributa entis per essentiam. — Ens per essentiam, cuius ratio formalis constituitur per hoc, quod esse est eius substantia vel natura, ac proinde per identitatem essentiae et esse eius, habet subsequentia attributa, quae ex ipsamet essentiae et esse eius identitate enascuntur, nempe : i. esse omnino simplex seu actum purum ; 2. esse universaliter perfectum ; 3. esse bonum per essentiam ; 4. esse infinitum simpliciter secundum essentiam ; 5. esse omnino immutabile seu necessarium in essendo ; 6. esse unum solum. Tertio : Attributa entium per participationem. — Entia vero per participationem, quorum ratio formalis constituitur per hoc, quod esse non est ipsa substantia, sed actus eius, ac proinde per realem compositionem substantiae et esse, habet subsequentia attributa, quae ex ipsamet substantiae et esse compositione oriuntur, videlicet : 1. esse composita ex potentia et actu ; 2. esse constituta intra determinatum gradum perfectionis ; 3. esse finita seu limitata in sua entitate et bonitate ; 4. esse possibilia vel contingentia ; 5. esse mutabilia ; 6. esse plura. Ex quibus omnibus aperte liquet, quod de ratione entium per participationem est quod, ut sint, indigent causari ab ente per essentiam ; et de ratione entis per essen­ tiam est, quod sit causa existendi omnibus aliis quae sunt. III Processus quo D. Thomas pervenit ad demonstrationem Creationis. Primo : Initium processus sunt quinque viae, quibus Deum esse demonstrative probatur. — Solida simul atque pulcherrima arte usus est D. Thomas ad veritatem creationis firmiter stabiliendam, processu vere philosophico probandam CAP. IV. — RATIO DEMONSTRATIVA CREATIONIS 287 ac miro claritatis splendore ostendendam. Nullus quippe datur hic circulus vitiosus, nullus saltus ; sed in tota logici processus serie mirificus ordo, validum argumentorum robur, idearumque latitudo ac profunditas. Hic vel maxime com­ probatur illud, quod tantopere laudat Leo XIII. in Enc. Aeterni Patris, nempe quod « philosophicas conclusiones Angelicus Doctor speculatus est in rerum rationibus et principiis, quae quam latissime patent, et infinitarum fere veritatum semina suo veluti gremio concludunt, a poste­ rioribus magistris opportuno tempore et uberrimo cum fructu aperienda. » Incipit enim D. Thomas, I. q. 2. a. 3. ascendere per illas quinque vias, quibus Deum esse probari potest, assurgendo ex his rebus sensibilibus et corporalibus et ex quibusdam factis quae certa sunt et sensu constant, et perveniendo usque ad aliquod primum movens quod a nullo movetur ; usque ad aliquam primam causam efficientem quae non habet causam ; usque ad aliquid per se necessarium ; usque ad aliquid quod est primum ens ; et usque ad aliquod pri­ mum intelligens, a quo res naturales gubernantur. Et hoc omnes intelligunt et nominant : Deum Secundo : Angulare fundamentum totius processus est identitas esse et essentiae in Deo atque ipsius unitas. — Statim D. Thomas, I. q. 3. a. 4. ulterius progrediens ex ipsismet quinque praedicatis, sub quorum ratione invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, ostendit in Deo identificar! essentiam et esse, naturam et existentiam ; quoniam de ratione Primi Motoris, et Primae Causae Efficientis, et Primi Necessarii, et Primi Entis, et Primi Intelligentis est, quod esse sit substantia vel natura eius. Unde D. Thomas, I. q. 3. a. 4. concludit : « Impossibile est ergo, quod in Deo sit aliud esse et aliud eius essentia. » Et I. C. Gent. cap. 22. : « Necesse est igitur, quod Dei esse quidditas sua sit. Non igitur Dei essentia est aliud quam suum esse... Ipsum igitur esse Dei est sua essentia... Dei igitur essentia est suum esse... In Deo idem est esse et essentia. » 288 lib. in. DE ENTE PER ESSENTIAM Deinde, ultra progrediens, Angelicus Doctor ex hac ipsa identitate esse et essentiae in Deo, ex qua elucescunt divinae perfectiones atque divinarum perfectionum infinitas, infert, quod Deus est unus, et unus solum, et maxime unus, eo ipso quia est maxime ens. Esse namque absolutum, esse subsistens. non potest esse nisi unum Atque ita uniuntur omnes quinque viae, quae nihil aliud sunt nisi diversi aspectus unius viae ; via una, via Primi Motoris secundum rationem causae efficientis et causae exemplaris et causae finalis. Et sicut de ratione Primi Motoris, et Primae Causae, et Primi Necessarii, et Primi Entis et Primi Intelligentis est identitas essentiae et esse, ita quoque est maxima unitas. Exinde : Tertio : Terminus totius processus est vera ac philoso­ phica demonstratio creationis omnium rerum. — D. Thomas, I. q. 44. concludit, ex eo quod Deus est ens per essentiam, esse subsistens et unum, Deum proinde esse primam causam efficientem et supremam causam exemplarem et ultimam causam finalem omnium rerum. Quapropter in q. 45. a. 2. respondet dicendum, quod : Non solum non est impossibile a Deo aliquid creari ex nihilo, sed necesse est ponere a Deo omnia creata esse. Ab illo ergo primo movente, quod a nullo movetur, moventur omnia ; et ab illa prima causa efficiente, quae non habet causam, causantur omnia ; et ab illo per se necessario, quod non habet causam necessitatis aliunde, efficiuntur omnia, tam necessaria quam contingentia ; et ab illo primo ente, quod refulget in vertice rerum tamquam quid verissimum et optimum et nobilissimum, accipiunt omnia alia entia totam suam entitatem ; et ab illo primo intelligente, a quo omnes res naturales ordinantur in finem, ordinantur in finem etiam omnes intellectus et omnes voluntates, ita quod necesse est dicere, quod mundus ab uno gubernetur, et impossibile est quod aliquod entium subtrahatur gubernationi divinae. Et sic per unum et idem Deus in ratione diversarum causa1 I. q. it. a. et 4. 289 CAP. IV. — RATIO DEMONSTRATIVA CREATIONIS rum se habet ; quia per hoc quod est actus primus, est Agens et est Exemplar omnium formarum, et est bonitas pura, et per consequens omnium finis. Deus est ipsum esse subsistens et unum ; est igitur Deus causa efficiens, exemplaris et finalis omnium rerum ; et materia prima est etiam ab ipso. Cum ergo per unum et idem Deus in ratione diversarum causarum se habeat, inde sequitur, quod Primum principium et ultimus Finis omnium rerum est Unum secundum rem. En totus processus vere philosophicus ad veritatem creationis demonstrative probandam : a) I. q. 2. a. 3. concluditur : existere Ens, cui nihil est causa essendi. b) I. q. 3. a. 4. concluditur : Entis, cui nihil est causa essendi, essentiam et esse identificati. c) I. q. ii. a. 3. et 4. concluditur : Ens, cuius essentia et esse identificantur, non esse nisi Unum solum. d) I. q. 44. concluditur : Ens, cui nihil est causa essendi, et cuius essentia est esse subsistens et Unum, esse omnibus entibus causam essendi secundum totam ipsorum entitatem. Unde I. q. 44. completur perfecte demonstratio existen­ tiae Dei, dum ostenditur Deum esse Creatorem coeli et terrae ac Factorem visibilium omnium et invisibilium ; simulque apparet iam in perspicuo positus terminus illius quartae viae quae sumitur ex gradibus qui in rebus inveniuntur, nempe : « Ergo est aliquid quod omnibus entibus est causa esse et bonitatis et cuiuslibet perfectionis : et hoc dicimus Deum *. » 1 I. q. 2. a. 3. Via quarta. T'eXS'V DF. VERITATE FUNDAMENTALI. 19 CAPUT QUINTUM Identitas essentiae et existentiae in Deo claudit rationem demonstrativam omnium divinorum attributorum. I Esse Subsistens est ratio propria Divinitatis. Primo : Identitas esse et essentiae in Deo constituit illud in quo, tamquam in sua radice ac demonstrativa ratione, continentur reliqua quae Deo attribuuntur. — Ante omnia, hoc quod esse sit substantia vel natura Dei, eruitur ex ipsa ratione Primi Motoris et Primae Causae et Primi Necessarii et Primi Entis et Primi Intelligentis J. Deinde, ex eo quod substantia vel natura Dei est ipsum Esse Subsistens, demonstrative probatur quod Deus est : i° omnino simplex ; 2° universaliter perfectus ; 30 bonus per essentiam ; 40 infinitus simpliciter in omni entitate ac bonitate et perfectione ; 50 omnino immutabilis et aeternus ; 6° maxime unus ; 70 summe intelligens et primum volens et liberum per essentiam, et omnipotens ; 8° ipsa vita et ipsa beatitude ; 90 primum efficiens et supremum exemplar et ultimus finis omnium rerum, visibilium et invisibilium 12, Secundo : Esse subsistens. — Esse itaque subsistens. quod est esse identificatum cum ipsamet substantia cuius est actus, continet rationem omnimodae simplicitatis et omnimodae perfectionis ; rationem essentialis bonitatis et 1 I. q. 2. a. 3. ; q. 3. a. 4. 2 I. qq. 4., 6., 7., 8., 9., 10., ii., 14., 18., 19., 44. et 45. CAP. V. NOMEN PROPRIUM DEI 201 absolutae immobilitatis et maximae unitatis ; rationem summae cognitionis, summae libertatis et summi dominii et summae efficaciae ; rationem ipsius aeternae beatitudinis, quae est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio ; et rationem ipsius infinitatis, quae, quasi modus sine modo, omnes ac singulas Dei perfectiones necessario concomitatur. Unde Deus est infinitae bonitatis, infinitae sapientiae, infinitae virtutis vel activitatis, infinitae sanctitatis, infinitae perfectionis et pulchritudinis. Esse Subsistens continet quoque rationem quare in Deo omnes perfectiones sunt subsistentes ; sunt ipsa substantia Dei ; sunt ipse Deus. Atque ita Dei velle et Dei intelligere et Dei agere sunt Dei substantia ; nam et Esse est Dei sub­ stantia vel natura. Exinde etiam in Deo idem est esse, et esse sapiens, et esse bonus, et esse sanctus, et esse omnipotens, et esse beatus, et sic de aliis ; quia nulla de perfectione essendi potest deesse ei qui est ipsum Esse Subsistens, et quia omnes prorsus perfectiones clauduntur in uno simplicissimo actu, quod est Esse Subsistens, et quod est perfectissimum omnium perfectionum. Esse Subsistens, cum claudat in se simul et summum simplicitatis et summum perfectionis, exprimit etiam ipsam rationem formalem Actus Puri, quae est ratio Entis per essentiam. Tertio : Ratio Entis per essentiam. — Ratio vero Entis per essentiam est ratio veri per essentiam et boni per essentiam et perfecti ac pulchri per essentiam ; et intelligentis, volentis, et agentis per essentiam ; et ratio infinitatis omnium perfectionum per essentiam ; et ratio unitatis et aeternitatis et beatitudinis per essentiam. Quapropter in Concilio Rhemensi an. 1148 ab Eugenio III. celebrato : « Credimus et confitemur simplicem naturam Divinitatis esse Deum, nec aliquo sensu catholico posse negari quin Divinitas sit Deus, et Deus Divinitas. Sicubi vero dicitur : Dominum sapientia sapientem, magnitudine magnum, divi­ nitate Deum esse, et alia huiusmodi : credimus nonnisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse ; nonnisi ea 2Q2 LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM magnitudine, quae est ipse Deus, magnum esse ; nonnisi ea aeternitate, quae est ipse Deus, aeternum esse ; nonnisi ea unitate unum, quae est ipse ; nonnisi ea divinitate Deum, quae est ipse ; id est, seipso sapientem, magnum, aeternum, Unum Deum. » Ratio denique entis per essentiam est ratio Primi Entis quod, cum sit maxime Ens, omnibus entibus est causa exi­ stendi et bonitatis et cuiuslibet perfectionis. Unde D. Thomas, Quodl. 7. a. i. ad 1. : « Esse per se subsistens est causa omnis esse in alio recepti. » Ratio entis per essentiam est ratio Summi Unius, a quo omnia participant unitatem sicut participant entitatem. Unde D. Thomas, I. Sent. dist. 2. q. 1. a. 2. : « Quod autem est causa alicuius, habet illud excellentius et nobilius. Unde oportet, quod omnes nobilitates omnium creaturarum inve­ niantur in Deo nobilissimo modo et sine aliqua imperfectione ; et ideo, quae in creaturis sunt diversa, in Deo propter sum­ mam simplicitatem sunt Unum. Sic ergo dicendum est, quod in Deo est sapientia, bonitas et huiusmodi, quorum quodlibet est ipsa divina essentia, et ita omnia sunt unum re. » Et ad 1. : « Pluralitas attributorum in nullo praeiudicat summae unitati ; quia ea quae in aliis sunt ut plura, in eo sunt unum, et remanet pluralitas tantum secundum rationem, quae non opponitur summae unitati in re, sed necessario ipsam consequitur, si simul adsit perfectio. » Et Quodl. 9. a. 6. ad 5. : « In summo uno nulla diversitas esse potest, cum in eo sit idem esse et quod est; unde hoc sufficit ad eius pluralitatem removendam. » Ratio Entis per essentiam est ratio Summi Boni, de quo D. Thomas, I. q. 6. a. 4. : « Hoc absolute verum est, quod est aliquid primum, quod per suam essentiam est ens et bonum, quod dicimus Deum. A primo igitur per suam essentiam ente et bono, unumquodque potest dici bonum et ens, in quantum participat ipsum per modum cuiusdam assimilationis, licet remote et dehcienter. Sic ergo unumquodque dicitur bonum bonitate divina, sicut primo principio exem­ plari, effectivo et finali totius bonitatis. » CAP. V. — NOMEN PROPRIUM DEI 2g3 II Ex hoc, quod Essentia Dei est ipsum Esse Subsistens, excedit proportionem omnis intellectus creati. Primo : Dei proprius modus essendi. — I. q. 12. a. 4. : « Impossibile est, quod aliquis intellectus creatus per sua naturalia essentiam Dei videat. Cognitio enim contingit secundum quod cognitum est in cognoscente. Cognitum autem est in cognoscente secundum modum cognoscentis. Unde cuiuslibet cognoscentis cognitio est secundum modum suae naturae. Si igitur modus essendi alicuius rei cognitae excedat modum naturae cognoscentis, oportet quod cognitio illius rei sit supra naturam illius cognoscentis. Est autem multiplex modus essendi. Quaedam enim sunt, quorum natura non habet esse nisi in hac materia individual! ; et huiusmodi sunt omnia corporalia. Quaedam vero sunt, quorum naturae sunt per se subsistentes, non in materia aliqua ; quae tamen non sunt suum esse, sed sunt esse habentes. Et huiusmodi sunt substantiae incorporeae, quas angelos dicimus. Solius autem Dei proprius modus essendi est, ut sit suum esse subsistens. Ea igitur, quae non habent esse nisi in materia indivi­ dual!, cognoscere est nobis connaturale, eo quod anima nostra, per quam cognoscimus, est forma alicuius materiae. Quae tamen habet duas virtutes cognoscitivas ; Unam, quae est actus alicuius corporei organi ; et huic connaturale est cognoscere res secundum quod sunt in materia indivi­ dual! ; unde sensus non cognoscit nisi singularia. Alia vero virtus cognoscitiva eius est intellectus, qui non est actus alicuius organi corporalis. Unde per intellectum connaturale est nobis cognoscere naturas, quae quidem non habent esse nisi in materia individual! ; non tamen secundum quod sunt in materia individual!, sed secundum quod abstrahuntur ab ea per considerationem intellectus. Unde secundum intellectum possumus cognoscere huiusmodi res in univer- 294 LIB. III. DE ENTE PER ESSENTIAM sali ; quod est supra facultatem sensus. Intellectui autem angelico connaturale est cognoscere naturas non in materia existentes ; quod est supra naturalem facultatem intellectus animae humanae secundum statum praesentis vitae, quo corpori unitur. Relinquitur ergo, quod cognoscere ipsum esse subsistens sit connaturale soli intellectui divino, et quod sit supra facultatem naturalem cuiuslibet intellectus creati ; quia nulla creatura est suum esse, sed habet esse participatum. Non igitur potest intellectus creatus Deum per essentiam videre nisi in quantum Deus per suam gratiam se intellectui creato coniungit, ut intelligibile ab ipso. » Secundo : Deus lucem habitans inaccessibilem. — In I. Tim. cap. 6. lect. 3. S. Thomas declarans illa verba Apostoli, Qui solus (Deus) habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest, ait : « Lux in sensibilibus est principium videndi ; unde illud, quo aliquid cognoscitur quocumque modo, dicitur lux. Unumquodque autem cognoscitur per suam formam et secundum quod est actu ; unde quantum habet de forma et actu, tantum habet de luce. Res ergo, quae sunt actus qui­ dem, sed non purus, lucentia sunt, sed non lux. Sed divina essentia, quae est actus purus, est ipsa lux... Et secundum hoc nullus intellectus creatus per propria naturalia attingit ad cognoscendum id quod est Deus. Et ratio huius est, quia nulla potentia potest in aliquid altius suo obiecto, sicut visus ad altius colore. Proprium autem obiectum intellectus est quod quid est ; unde quod superat quod quid est, excedit proportionem omnis intellectus. In Deo autem non est aliud esse et quidditas eius. » Et Coloss. cap. i. lect. 4. : « Notandum est, quod Deus dicitur invisibilis, quia excedit capacitatem visionis cuius­ cumque intellectus creati, ita quod nullus intellectus creatus naturali cognitione potest pertingere ad eius essentiam. Job. 36, 26 : Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. I. Tim. 6, 16 : Lucem habitat inaccessibilem. Videtur ergo a beatis ex gratia, non ex natura. Ratio huius assignatur a CAP. V. NOMEN PROPRIUM DEI 295 Dionysio, quia omnis cognitio terminatur ad existais, id est, ad aliquam naturam participantem esse; Deus autem est ipsum esse, non participans, sed participatum ; ergo est incognitus. Huius ergo Dei invisibilis Filius est imago.... Natura autem Dei est ipsum esse et intelligere. » Tertio : Deus est summe intelligens ac summe intelligibilis. — Ex quibus habetur, quomodo Deus est in summo cognitionis, eo quod sit summum intelligibile simul atque summum intelligens. Est autem simul in summo intelligibilis et in summo intelligentiae, eo quod sit in summo immaterialitatis. Est autem in summo immaterialitatis, quia solius Dei proprius modus essendi est, ut sit suum esse subsistens. Adinvenitur enim proportio inter modum essendi et modum cognoscendi ; et inter modum essendi alicuius rei cognitae et modum essendi rei cognoscentis. In modo essendi tres distinguuntur fundamentales gradus, in quorum primo habetur materia., forma et esse; in quorum secundo, ascen­ dendo, habetur forma et esse ; in quorum supremo non habetur nisi esse tantum. In -primo namque gradu tria est considerare, quorum nullum est aliud, sc. : individuum, natura speciei, et esse. Etenim hic homo non est sua humanitas ; quia humanitas consistit tantum in speciei principiis ; sed hic homo supra principia speciei addit principia individuantia, secundum quod natura speciei in hac materia recipitur et individuatur. Similiter etiam nec humanitas est ipsum esse hominis. In secundo autem gradu duo tantum est considerare ; quia in substantiis seu formis separatis a materia, natura speciei non recipitur in aliqua materia individuante, sed est ipsa natura per se subsistens ; unde non est in eis aliud habens quidditatem et aliud quidditas ipsa ; sed tamen aliud est in eis esse et quidditas. In supremo denique gradu sive in rerum omnium vertice non est considerare nisi unum, quid verissimum, nobilissimum et optimum ; nam Deus est ipsum suum esse subsistens. Inde intellectui humano connaturale est cognoscere res habentes formas in materia, quae sunt naturae non habentes LIB. III. — DE ENTE PER ESSENTIAM 296 esse nisi in materia individual!, sed tamen secundum quod abstrahuntur ab ea per considerationem intellectus. Intel­ lectui vero angelico connaturale est cognoscere naturas non in materia existentes, sed tamen non habentes esse nisi in aliqua forma receptum. Et sicut cognoscendo quidditates materiales, homo non cognoscit substantias separatas, ita nec angelus, cognoscendo formam separatam a materia sive substantiam immaterialem, non potest cognoscere divinam essentiam, quae est substantia separata et a materia et a forma ; quia in Deo substantia est ipsum esse separatum subsistens. Et ideo cognoscere ipsum Esse Subsistens est connatu­ rale soli intellectui divino ; et in Deo intelligere et esse sunt unum et idem, ipsa nempe natura et substantia Dei. III Esse est nomen proprium Dei. Primo : Quia in solo Deo esse et essentia sunt idem. — Haec est ratio prima et fundamentalis, qua D. Thomas1 ostendit hoc nomen Qui est constituere maxime proprium nomen Dei. Unumquodque enim proprie denominatur a sua forma. Esse autem non est essentia alicuius creaturae, nec forma nec pars alicuius essentiae creatae ; quia hoc quod est esse, solius Dei est ipsa substantia vel natura. Unde, cum esse Dei sit ipsa eius essentia, et hoc nulli alii conveniat, manifestum est quod inter alia nomina, esse propter sui significationem maxime proprie nominat Deum, cuius forma est ipsum esse subsistens. Quapropter, postquam Angelicus Doctor, I. C. Gent. cap. 22. ostendit, quod in Deo idem est esse et essentia, et II. C. Gent. cap. 52. quod in substantiis intellectualibus differt esse et quod est, utrumque claudit 1 I. q. 13.a. ii. — De Pot. q. 10. a. 1. ad 9. CAP. V. — NOMEN PROPRIUM DEI 297 capitulum hac vere aurea sententia : « Hanc autem sublimem veritatem Moyses a Domino est edoctus, qui, cum quaereret a Domino dicens : Si dixerint ad me filii Israel : Quod est nomen eius; quid dicam eis ? Dominus respondit : Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos; ostendens suum proprium nomen esse : Qui est... Hinc est, quod proprium nomen Dei ponitur esse : Qui est ; quia eius solius proprium est, quod sua substantia non sit aliud quam suum esse. » Et I. Sent. dist. 8. q. i. a. i. : « Cum autem ita sit, quod in qualibet re creata essentia sua differat a suo esse, res illa proprie denominatur a quidditate sua, et non ab actu essendi, sicut homo ab humanitate. In Deo autem ipsum esse suum est sua quidditas ; et ideo nomen, quod sumitur ab esse, proprie nominat ipsum, et est proprium nomen eius ; sicut proprium nomen hominis, quod sumitur a quidditate sua. » Secundo : Quia esse exprimit actum omnium perfec­ tionum. — Atque ista est ratio secunda, qua D. Thomas e+ S. loannes Damascenus 1 concludunt nomen Qui est esse maxime proprium nomen Dei, videlicet, propter eius univer­ salitatem in significando. Quolibet enim alio nomine deter­ minatur aliquis modus substantiae rei ; sed hoc nomen Qui est, nullum modum essendi determinat, sed se habet indeterminate ad omnes. Et ideo, totum in seipso compre­ hendens habet ipsum esse velut quoddam pelagus substan­ tiae infinitum. Unde ipse D. Thomas, I. Sent. dist. 8. q. i. a. i. : « Esse, inter omnes alias divinae bonitatis participa­ tiones, sicut vivere et intelligere et huiusmodi, primum est et quasi principium aliorum, praehabens in se omnia praedicta, secundum quendam modum unita ; et ita etiam Deus est principium divinum, et omnia sunt unum in eo. » Tertio : Quia esse subsistens claudit in sua significa­ tione omnes perfectiones possibiles. — Omnes namque per­ fectiones pertinent ad perfectionem essendi ; et nulla per1 I. q. 13. a. ii. — De Pot. q. 10. a. 1. ad. 9. 298 LIB. HI. DE ENTE PER ESSENTIAM fectio essendi potest deesse ei qui est ipsum esse subsistens ; atque, ut supra dictum est, in subsistentia actus essendi stat veluti radix ac fundamentum omnium attributorum, quae de Deo cum veritate praedicantur. Quod iam Sancti Patres et antiqui Doctores, dum explicarent hoc nomen Qui est, saepe saepius testati sunt. a) Esse subsistens significat quod Deus a seipso habet ut sit. — Quare S. Hieronymus 1 : « Quomodo nomen commune substantiae vindicat Deus ? Quia cetera ut sint, Dei sumpsere beneficio ; Deus vero, qui semper est, nec habet aliunde principium, et ipse sui origo est suaeque causa substantiae, non potest intelligi aliunde habere quod subsistit. Una est Dei et sola natura, quae vere est. Id enim quod subsistit, non habet aliunde, sed suum est. Cetera quae creata sunt, etiamsi videntur esse, non sunt, quia aliquando non fuerunt ; et potest rursum non esse, quod non fuit. Deus solus qui aeternus est, hoc est qui exordium non habet, essentiae nomen vere tenet ; idcirco ad Moysem de rubo loquitur, Exod. 3. : Ego sum qui sum. b) Esse subsistens significat omnimodam simplicitatem et perfectionem et immutabilitatem. — Inde S. Leo Magnus 2 : « Non autem, quicquid inter creaturas eminet, Deus est ; nec si quid magnum est atque admirabile, hoc est quod ille, qui facit mirabilia magna solus (Ps. 135, 4). Nemo hominum veritas, nemo sapientia, nemo iustitia est ; sed multi parti­ cipes sunt veritatis et sapientiae atque iustitiae. Solus autem Deus nullius participationis indigus est, de quo quicquid digne utcumque sentitur, non qualitas est, sed essentia. Incommutabili enim nihil accedit, nihil deperit ; quia esse illi, quod est sempiternum, semper est proprium. Unde in se manens innovat omnia, et nihil accipit quod ipse non dederit. » c) Esse subsistens significat aeternitatem. — Quoniam signi1 Comment, in Epist. ad Ephes, cap. 3. — Et Epist. XV. (édit. Migne) ad Damasum Papam. 2 Epist. ad Turribium Asturicensem episcopum, De Priscillianis tarum erroribus. CAP. V. — NOMEN PROPRIUM DEI 2gmni fine. Sed hoc est appetere ipsum Deum implicite; sic enim virtus primae causae est in secunda, ut principia in con­ clusionibus ; resolvere autem conclusiones in principia vel secundas causas in primam, est tantum virtutis rationalis. Unde sola rationalis natura potest secundarios fines in ipsum Deum per quandam viam resolutionis inducere, ut sic ipsum Deum explicite appetat. Et sicut in demonstrativis scientiis non recte sumitur conclusio nisi per resolutionem in prima principia, ita appetitus creaturae rationalis non est rectus nisi per appetitum explicitum ipsius Dei, actu vel habitu. » Et ad 2. : « Ipsum esse est similitudo divinae bonitatis ; unde, in quantum aliqua desiderant esse, desiderant Dei similitu­ dinem et Deum implicite. » Et III. C. Gent. cap. 19. : « In omnibus rebus evidenter apparet, quod esse appetunt natu­ raliter... Secundum hoc autem esse habent omnia, quod Deo assimilantur, qui est ipsum esse subsistens, cum omnia sunt solum quasi esse participantia. Omnia igitur appetunt, quasi ultimum finem, Deo assimilari. » Et Comp. Theol. cap. 102. : « Primum movens et agens est Deus ; finis autem eius non est aliud quam sua bonitas. Necesse est igitur, quod omnes actiones et motus quicumque creaturarum sint propter divinam bonitatem, non quidem causandam neque augen­ dam, sed suo modo acquirendam, participando siquidem aliquam similitudinem eius. » 336 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM Septimo : Sola ergo substantia Dei est esse ; substantia vero omnium aliarum rerum est potentia essendi. — Quod patet : Io Quia esse est natura Primi Moventis, et Primae Causae, et Primi Necessarii, et Primi Entis, et Primi Intelligentis ; et quod competit alicui secundum propriam naturam suam, aliis convenire non potest nisi secundum quandam partici­ pationem. Unde natura rerum aliarum non est esse, sed -participans esse. — II. C. Gent. cap. 52. : « Ipsum esse com­ petit primo agenti secundum propriam naturam ; esse enim Dei est eius substantia, ut supra (1. 1. cap. 22.) ostensum est. Quod autem competit alicui secundum propriam naturam suam, non convenit aliis nisi per modum participationis, sicut calor aliis corporibus ab igne. Ipsum igitur esse com­ petit omnibus aliis a primo agente per participationem quandam. Quod competit alicui per participationem, non est substantia eius. Impossibile est igitur, quod substantia alterius entis, praeter agens primum, sit ipsum esse. » 2° Quoniam, si esse competeret aliis rebus, praeter Deum, secundum suas proprias naturas, et esse esset ipsarum sub­ stantia, non constarent actu et potentia in linea entis ; ac perinde nec moverentur ; nec haberent causam efficientem sui esse, sed essent per se et necessario ; nec participarent esse in diversis gradibus, sed essent maxima entia ; nec operarentur ad id, quod est optimum, consequendum, quia nulla de perfectionibus essendi potest deesse rei cuius sub­ stantia est ipsum esse subsistens. 3° Quoniam argumenta validissima pro existentia Dei demonstranda aut nihil probant, aut probare ac concludere debent : a) Deum esse; b) in Deo identifican essentiam et esse ; c) consequenter : in omnibus, praeter Deum, essentiam et esse realiter distingui. Per singulas ergo quinque vias necesse est pervenire ad Deum, cuius substantia est esse, transeundo per esse rerum, quod non est ipsarum substantia. Ita Ange­ licus Doctor, XII. Metaph. lect. 4. : « Necesse est pervenire ad Primum Ens, cuius substantia est Actus. » VIII. Physic, lect. 21. : « Necesse est enim, quod omnis substantia simplex subsistens, vel ipsa sit suum esse, vel CAP. I. — RATIO PROPRIA ENTIS PER PARTICIPATIONEM 33/ participet esse. Substantia autem simplex, quae est ipsum esse subsistens, non potest esse nisi una ; sicut nec albedo, si esset subsistens, posset esse nisi una. Omnis ergo substantia quae est post primam substantiam simplicem, participat esse. < )rnne autem participans componitur ex participante et participato ; et participans est in potentia ad participatum, lirgo substantia, quantumcumque simplex, post Primam substantiam simplicem, est : Potentia essendi. » II. C. Gent. cap. 53. : « In substantia autem intellectuali creata inveniuntur duo, sc. substantia ipsa et esse eius quod non est ipsa substantia, ut ostensum cap. 52. ; ipsum autem esse est complementum substantiae existentis. » TW"7 IDE VERITATE FUNDAMENTALI. 22 CAPUT SECUNDUM Demonstratio vere philosophica processionis omnium rerum a Deo per creationem praesupponit, tamquam lapidem angularem supra quem firmiter ac bene fun­ datur, 'identitatem substantiae et esse in Deo, atque realem utriusque compositionem in omnibus quae sunt praeter Deum. I Permagnum huius quaestionis momentum. Primo : Veritas creationis est dogma fidei catholicae. — Omnia a Deo ex nihilo esse creata, dogma catholicae fidei est, in Sacris Litteris traditum et ab Ecclesia definitum atque in Symbolo fidei primo loco positum. In Sacris quidem Litteris traditum. — Genes, i, i : « In principio creavit Deus coelum et terram. » Joh. i, 1-3 : « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod tactum est. » Hebr. 1, 2 : « Locutus est (Deus Pater) nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. » Et 11, 3 : « Fide intelligimus aptata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. » Ab Ecclesia definitum. — Concil. Vatican. De Fide cath. De Deo. Can. 1. : « Si quis unum verum Deum, visibilium et invisibilium creatorem et Dominum negaverit : anathema sit. » CAP. 11. INDIGET CREARI UT EXISTAT 33g In Symbolo fidei positum. — « Credo in unum Deum, Patrem, Omnipotentem, Factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. » Unde D. Thomas, II. C. Geni. cap. 15. postquam lumine naturali rationis ostendit, quod omnia quae sunt, a Deo sunt, adiunxit : « Hoc autem divina confirmat auctoritas. Dicitur enim Ps. 145, 6 : Qui fecit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt. Rum. 11, 36 : Ex quo omnia, per quem omnia, et in quo omnia, Ipsi gloria in saecula. Per hoc autem excluditur antiquorum naturalium error, qui ponebant corpora quae­ dam non habere causam essendi ; et etiam quorundam qui dicunt Deum non esse causam substantiae coeli, sed solum motus. » Secundo : Veritas creationis potest tamen, proprie et in rigore philosophico loquendo, demonstrative probari. — ( >mnia a Deo esse facta ex nihilo, naturali rationis humanae lumine posse intelligi ac certo cognosci, est etiam in Sacra Scriptura traditum, et ab Ecclesia definitum, atque ipsamet rationis vi manifestum. In Sacra Scriptura traditum. — Rom. 1, 20 : « Invisibilia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et Divinitas. » Sap. 13, 5 : « A magnitudine enim speciei et creaturae, cognoscibiliter poterit Creator horum videri. » Eccli. 43, 1 : « Alti­ tudinis firmamentum, pulchritudo eius est; species coeli in visione gloriae. Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi... Species coeli, gloria stellarum ; mundum illuminans in excelsis Dominus. Vide arcum, et benedic Eum qui fecit illum ; valde speciosus est in splendore suo. Gyravit coelum in circuitu gloriae suae ; manus Excelsi aperuerunt illum. Imperio suo acceleravit nivem ; et acce­ lerat coruscationes emittere indicii sui... Multa abscondita sunt maiora his ; pauca enim vidimus operum eius. Omnia autem Dominus fecit ; et pie agentibus dedit sapientiam. » Ab Ecclesia definitum. — Concil. Vatican. De Fide cath. De Revelat, can. 1. : « Si quis dixerit Deum unum et verum, Creatorem et Dominum nostrum, per ea quae facta sunt, 34O LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM naturali rationis humanae lumine certo 1 cognosci non posse : anathema sit. » Ipsamet rationis vi manifestum. — luxta supradicta ex D. Thoma, III. C. Gent. cap. 38. et 39., duplex datur Dei cognitio, quarum altera est communis et confusa, et omnibus hominibus adest ; quia naturali ratione statim homo in aliqualem Dei cognitionem pervenire valet. De hac dicitur Ps. 18. : Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. De hac Tullius, II. De natura deorum: « Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum coelum suspeximus, coelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod Numen praestantissimae mentis, quo haec regantur ? » De hac ipse Angelicus Doctor, loco supracitato : « Ex hoc autem, quod praedicta Dei cognitione aliquis caret, maxime vituperabilis apparet ; designatur enim per hoc maxime hominis stoliditas, quod tam manifesta Dei signa non percipit, sicut stolidus reputaretur qui, hominem videns, habere animam eum non comprehenderet. Unde dicitur Ps. 13, i : Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. » Ex hac vero Dei cognitione, quae quasi hominibus omnibus naturaliter adest, patet possibilitas habendi alteram, altiorem et propriam cognitionem de Deo per demonstrationem. Ostendit autem demonstratio Deum esse immobilem, aeter­ num, incorporeum, omnino simplicem, unum, et alia huius­ modi ; ex quibus plana certe via manet aperta ad rerum creationem demonstrative ostendendam, ut ex mox dicendis clarius videbitur. Tertio : Veritas creationis est quid summum inter omnes alias veritates, quae praeambula ad articulos fidei denominan­ tur. — Ut D. Thomas tradit, I. q. 2. a. 2. ad 1. : « Deum esse et alia huiusmodi, quae per rationem naturalem nota possunt 1 Quod ita declarat Pius X. in Motu Proprio Sacrorum Antisti­ tum : « Deum, rerum omnium principium et finem, naturali rationis lumine per ea, quae facta sunt, hoc est per visibilia creationis opera, tamquam causam per effectus, certo cognosci, adeoque demonstrari etiam posse, profiteor. » CAP. I!. — INDIGET CREARI UT EXISTAT 3^1 esse de Deo, non sunt articuli fidei, sed praeambula ad arti­ culos. Sic enim fides praesupponit cognitionem naturalem, sicut gratia naturam et ut perfectio perfectibile. Nihil tamen prohibet illud, quod secundum se demonstrabile est et scibile, ab aliquo accipi ut credibile, qui demonstrationem non capit. » Et II.-II. q. i. a. 5. ad 3. : « Ea, quae demon­ strative probari possunt, inter credenda numerantur, non quia de ipsis simpliciter sit fides apud, omnes, sed quia praecxiguntur ad ea quae sunt fidei, et oportet ea saltem per lidem praesupponi ab his qui eorum demonstrationem non habent. » Inter has autem veritates, quae a D. Thoma praeambula ad articulos fidei dicuntur, et a Concilio Vaticano 12fidei fundamenta vocantur, eminere veritatem creationis patet : i° Ex facto. — Nam licet possit revera huiusmodi veritas demonstrari -, de facto tamen nec ipsa praeclara philoso­ phorum ingenia, sicut Aristoteles et Plato, ad veritatem creationis in terminis stabiliendam ac manifeste declarandam pervenerunt. Ex ipsa igitur Philosophiae historia constat etiam maximos gentilium philosophos, Aristotelem fortasse '-i excipias, creationem rerum ex nihilo penitus ignorasse. Fortasse, inquam ; quia Aristotelis mens hac de re non satis aperte constat. In libro tamen De mundo et coelo scribit : « Quasi flagitium esset in disputatione rerum mundi prae­ terire id quod Summum in mundo habetur. Itaque vetus lama est, et quidem haereditaria mortalium omnium, uni­ versa a Deo et per Deum nobis esse constituta. » At quid­ quid de hoc sit, negari tamen non potest Aristotelem ea 1 Cone. Vatie. De Fide catti. cap. 4. : » Verum, etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest... Neque solum fides et ratio inter se dissidere numquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demonstret, eiusqup lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat ; fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur, rnmque multiplici cognitione instruat. » Quaenam vero sit fidei causa, docet D. Thomas, II-II. q. 6. a. 1. 2 Deum esse Creatorem mundi, sic quod mundus incoeperit esse, nola fide tenetur et demonstrative probari non potest, ut ex professo declarat D. Thomas, I. q. 46. a. 2. 342 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM posuisse philosophica principia, talemque de Deo tradidisse notionem, ut inde haud difficile inferri valeat cuncta quae sunt, a Deo, qui maxime est, ex nihilo secundum totam rerum entitatem condita fuisse 1. 2° Ex celsitudine huius veritatis. — Utique, ratione demon­ stratur et fide tenetur, quod omnia sint a Deo creata, ut concludit D. Thomas, De Pot. q. 3. a. 5. et I. q. 44. a. 1. et q. 45- a- 3- et II- C. Gent. cap. 15. ; verumtamen assurgere usque ad cognoscibilitatem creationis et ad veram creationis notionem sibi efformandam pervenire, hoc, physicas humanae rationis vires licet non superet, absolute loquendo, eiusdem tamen vires, prout in pluribus, certe excedere videtur ; quoniam inter ea quae de Deo naturali ratione investigare valemus, hoc certe ad apicem perfectionis pertingit, ostendere Deum ex nihilo cuncta effecisse. Si ergo, ut D. Thomas observat, I. q. 1. a. 1. « veritas de Deo per rationem inves­ tigata, a paucis hominibus, et per longum tempus, et cum admixtione multorum errorum proveniret », nisi de divinis per revelationem instrueremur : id vel maxime de veritate creationis oportet intelligere, quae altissimam ac valde 1 Ita videtur innuere D. Thomas, I. q. 44. a. 1. et 2. — VIII. Phy­ sic. lect. 2. —De Pot. q. 3. a. 5. — II. Metaph. lect. 1. — Opuse. De natura angelar, cap. 7. — D. Thomas, reprehendens Averroëm, qui ex verbis Aristotelis occasionem sumpsit dicendi, quod non est possibile quod fiat aliquid ex nihilo, ait : « Ex hoc ergo, quod omne particulare agens praesupponit materiam quam non agit, non oportet opinari quod primum agens universale, quod est activum totius entis, aliquid praesupponat quasi non creatum ab ipso. Nec hoc etiam est secundum intentionem Aristotelis ; probat enim in ZZ. Metaph. quod id, quod est maxime verum et maxime ens, est causa essendi omnibus existentibus; unde hoc ipsum esse in potentia, quod habet materia prima, sequitur derivatum esse a primo essendi principio, quod est maxime ens ; non igitur necesse est praesupponi aliquid eius actioni quod non sit ab eo productum. Et quia omnis motus indiget subiecto, ut hic Aristoteles probat et rei veritas habet, sequitur quod productio universalis entis a Deo non sit motus nec mutatio, sed sit quaedam simplex emanatio... Ex quo patet, quod quamvis Aristoteles poneret mundum aeternum, non tamen credidit quod Deus non sit causa essendi ipsi mundo, sed causa motus eius tantum, ut quidam dixe­ runt. » (VIII. Physic, lect. 2. CAP. II. INDIGET CREARI UT EXISTAT 343 perfectam praesupponit de Deo notionem, qualem de facto absque divina revelatione humanum ingenium non asse­ quitur possidere x. Quarto : Veritas creationis habenda est ut revera fun­ damentalis in Philosophia Prima et veluti corona scientiarum omnium. — Etenim vera philosophia, tota quanta est, ex vera idea creationis dependet, illustratur ac perfecte com­ pletur. Nam : Io per veritatem circa creationem rerum, scientifice statutam, evidenter refellitur, tamquam absurdum et ad absurda conducens, capitalis in philosophia error, videlicet Pantheismus. Cuius quidem erroris immediata radix et proxima origo inde habetur, ex negatione nimirum creationis vel ex falsa saltem creationis notione. Ex Pantheismo autem innumera oriri absurda extra dubium est 12. 2° Deinde, cum Philosophia nihil aliud sit quam scientifica et rationialis cognitio Dei, mundi et hominis per altiora principia investigata ac secundum supremas rerum causas acquisita, manifestum est, quod absque vera creationis notitia haberi non potest vera perfectaque Dei cognitio per creaturas, nec vera creaturarum cognitio per ordinem ad ipsarum causam efficientem primam ac ultimam finalem. Per hanc quippe altissimam veritatem patefiunt fundamen­ tales omnium entium relationes, atque elucescit suprema cognitio universorum quae facta sunt ac per quae invisibilia Dei intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas. Recta itaque ratio omnium scientiarum ex Philosophia Prima maxime habetur ; Philosophiae vero Primae splendor ex veritate creationis praecipue enascitur. Ad rem D. Thomas, III. C. Gent. cap. 25. : « Ordinantur igitur artes practicae ad speculativas, et similiter omnis humana operatio ad speculationem intellectus, sicut ad finem. In omnibus autem scientiis et artibus ordinatis, ad illam videtur 1 Vide Card. Gonzalez, Filosofía elemental, tom. 2. p. 175. Madrid, 1876. — Suarez, Disp. Metaph. 20. sect. 1. 2 Vide Card. Gonzalez, Estudios sobre la filosofa de Santo Tomas, tom. II. lib. 3. Cosmología, cap. 1.-5. 344 lib. 1V- — DE ENTE PER participationem pertinere ultimus finis, quae est praeceptiva et architectonica aliarum ; sicut ars gubematoria, ad quam pertinet finis navis qui est usus ipsius, est architectonica et praeceptiva respectu navifactivae. Hoc autem modo se habet Philosophia Prima ad alias scientias speculativas ; nam ab ipsa omnes aliae dependent, utpote ab ipsa accipientes sua principia et directionem contra negantes principia ; ipsaque Prima Philosophia tota ordinatur ad Dei cognitionem sicut ad ultimum finem ; unde et scientia divina nominatur. Est ergo cognitio divina finis ultimus omnis humanae cognitionis et operationis. » II Ad veritatem creationis philosophice demonstrandam nonnisi per quinque vias, quibus Deum esse demonstrative probari potest, datum est ascendere. Primo : Creatio est veluti terminus quinque viarum, per quas mens assurgit ad existentiam Dei perfecte ostendendam. — Ut autem magis innotescat, quomodo ex ipsis argumentis, quibus Deum esse demonstratur, logice venit inferenda realis compositio substantiae et esse in omnibus rebus quae sunt sub Primo Ente, considerandum est illas quinque vias simul coniungi in uno centro, quod vocatur creatio. Creatio namque est velut angulus quinque viarum, per quas ascen­ dimus ad primum Movens absolute immobile, ad primam Causam non factam, ad primum Necessarium, ad maxime Ens, ad illud Intelligens a quo cuncta in suos fines ordinantur. Qui enim videre non valeat aut non assecutus fuerit adhuc suspicari creationem in capite illarum quinque viarum ful­ gentem, dubitare debet se demonstrationes pro existentia Dei plene intellexisse. Ad rem Suarez : « In re idem est. quaerere Ens Increatum et Deum. Ad demonstrandum Deum esse, non satis est ostendere dari in rerum natura ens quod- CAP. H. — INDIGET CREARI UT EXISTAT ¿45 dani necessarium et a se, nisi probetur illud esse unicum, et tale ut sit fons totius esse, a quo pendent et illud recipiunt omnia, quae ipsum esse quodammodo participant \ » Secundo : Initium quinque viarum, quibus Deum esse probari potest, cadit sub experientia et pendet ex testimonio sensuum. — De prima quidem via, quae est manifestior et sumitur ex parte motus, ait D. Thomas : « Certum est enim et sensu constat aliqua moveri in hoc mundo. » De secunda vero via, quae est ex ratione causae efficientis, dicit : « Inve­ nimus enim in istis sensibilibus esse ordinem causarum effi­ cientium. » De tertia autem via, quae est sumpta ex possi­ bili et necessario, inquit : « Invenimus enim in rebus quaedam, quae sunt possibilia esse et non esse, cum quaedam inve­ niantur generari et corrumpi, et per consequens possibilia esse ct non esse. » De quarta vero via, sumpta ex gradibus qui in rebus inveniuntur, scribit : « Invenitur enim in rebus aliquid magis et minus bonum, et verum, et nobile ; et sic de aliis huius­ modi. » De quinta tandem via, quae sumitur ex gubernatione rerum, asserit : « Videmus enim quod aliqua quae cognitione carent, sc. corpora naturalia, operantur propter finem. » Ac postea, I. q. 12. a. 12. dicit quod, cum naturalis nostra cognitio a sensu principium sumat, « ex sensibi­ lium cognitione non potest tota Dei virtus cognosci, et per consequens nec eius essentia videri. Sed quia sunt eius <1 tectus a causa dependentes, ex eis in hoc perduci possumus, ut cognoscamus de Deo an est, et ut cognoscamus de ipso e.i quae necesse est ei convenire secundum quod est Prima omnium Causa, excedens omnia sua causata. Unde cogno­ vimus de ipso habitudinem ipsius ad creaturas, quod sc. omnium est causa; et differentiam creaturarum ab ipso, ■ piod sc. ipse non est aliquid eorum quae ab eo causantur, et quod haec non removentur ab eo propter eius defectum, sed quia superexcedit2. » 1 Disput. Metaph. Disp. 29. sect. 1. et 2. - Cf. etiam. I. q. 88. a. 3. 346 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM Tertio : Illae quinque viae, quibus Deum esse probari potest, nihil aliud sunt nisi proprietates quaedam seu charac­ teres rerum sensibilium. — Omnes quidem huius mundi sensibilis res sunt : i° Mutabiles : sive quoad locum, sive quoad molem, sive quoad qualitates, sive quoad ipsam suam existentiam. Omnia ergo moventur ; et dum moventur, transeunt de potentia in actum. Omnis enim motus est exitus de potentia in actum ; ac iuxta definitionem Philosophi, motus est actus entis in potentia prout in potentia. 2° Compositae : et quoad substantiam, nam generantur et corrumpuntur ; et quoad suam integritatem, nam cum sint extensione praeditae, partibus quantitativis constant ; et quoad accidentia, nam et qualitates quas habent, amittunt ; quasque non habebant, acquirunt ; innumerisque modis affici videmus. 30 Finitae : nam singulae res intra terminos propriae speciei et individuationis clauduntur ; atque unaquaeque earum ita determinatum perfectionis possidet gradum, ut alios non possideat, nec formaliter nec eminenter. Non enim omnes huius mundi sensibilis res in uno bonitatis gradu constituuntur, ut inanimata et plantae et animalia simul testantur. 40 Contingentes : nam sic sunt, ut possint non esse ; et cum antea non fuerint, esse incipiunt ; cum vero fuerint, esse desinere perspiciuntur. De singulis potest aliquo modo dici : Quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem static permanet. 5° Ab alio: nam eo ipso quod esse incipiunt et esse desi­ nunt, indifferentiam habent ad utrumque ; atque ab alio, ut sint, indigent determinari ; atque ab alio, ut educantur de potentia in actum, moveri ; atque ab alio, ut existant, fieri et efficienter causari. Quarto : Terminus harum quinque viarum. — i° Ex mutabilitate vero aliquarum rerum sensibilium, quae certa est et sensu constat, « necesse est devenire ad aliquod Primum Movens, quod a nullo movetur : et hoc omnes intelligunt CAP. II. INDIGET CREARI UT EXISTAT 347 Deum. » 20 Ex compositione rerum sensibilium quae moventur, quae educuntur de potentia in actum, et quae de novo generantur, fiunt et sunt, « necesse est ponere aliquam cau­ sam efficientem Primam : quam omnes Deum nominant. » 30 Ex contingentia aliquarum rerum quae, cum generentur ac corrumpantur, esse incipiunt et esse desinunt, « necesse est ponere aliquid quod sit per se Necessarium, non habens causam suae necessitatis aliunde, sed quod est causa neces­ sitatis aliis : quod omnes dicunt Deum. » 40 Ex finitote rerum sensibilium diversimode participantium bonitatem et nobili­ tatem in essendo, satis videtur ostendi, quod in summo rerum vertice « est aliquid verissimum et optimum et nobilissimum, et per consequens maxime Ens : et hoc dicimus Deum. » 50 Ex ordine qui est opus rationis, quique mirifice manifes­ tatur in motibus atque operationibus corporum naturalium et rerum aliquarum quae cognitione carent, necessario colligitur esse aliquid Intelligens, a quo omnes res naturales ordinantur in finem : et hoc dicimus Deum. Quinto : Summitas quinque viarum, videlicet : Essentia Dei est esse. — Procedens deinde Angelicus Doctor ad inqui­ rendum quid sit substantia vel natura Dei, accipit, tamquam initium suae novae argumentationis, quinque illa praedicata quae constituunt quinque viarum terminos. Qui enim arti­ culum 3um quaestionis 2ae velit a radice intelligere et ad interiora usque penetrare, magna diligentia curet articulum 4um subsequentis quaestionis 3ac intime rimari. Capere enim non valebit nec medullam attingere demonstrationum, quibus Deum esse ostenditur, nisi qui suppletoria adiungat argumenta, quibus multipliciter probatur in Deo identificat i essentiam et esse, substantiam et actum essendi. Argumenta ista, demonstrationes illae sunt. Quinque viae, per quas fit itinerarium mentis nostrae in Deum, incipiunt quidem in articulo 3. quaestionis 2ac, at non attingunt ipsum rerum cardinem nisi in articulo 4. quaestionis 3“. Viae non mutan­ tur, sed prolongantur usque ad suum proprium terminum. Deum esse scientifice non scit, qui Deum esse ipsum suum esse adhuc non didicit. Etenim de ratione Primi Moventis 34 8 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM quod a nullo movetur, est identitas essentiae et esse ; de ratione Primae Causae efficientis non habentis causam, est identitas essentiae et esse ; de ratione Necessarii per se, non habentis causam suae necessitatis aliunde, est identitas essentiae et esse ; de ratione Eius quod maxime est, est identitas essentiae et esse; et de ratione Primi Intelligente est identitas essentiae et esse. Oportet ergo quod hoc, quod est esse, sit substantia vel natura Dei. Dei igitur essentia est suum esse, et Dei esse quidditas sua est1. Sexto : Identitas essentiae et esse constituit quasi radi­ cem ac veluti supremam rationem omnium quae praedicantur de Deo, quaeque proprie de Deo cognoscimus per demonstra­ tionem. — Inde enim logice atque evidenter infertur quod Deus est . i° Omnino simplex, omnem prorsus compositionem ex­ cludens ; quia ipsum esse nihil aliud adiunctum habere potest, nec ullae compositioni ibi relinquitur locus, ubi non adest compositio essentiae et esse. (I. q. 3.) 2° Universaliter perfectus; quia nulla de perfectionibus essendi potest deesse Ei, quod est ipsum esse subsistens. (I- q- 4-) 3° Summum bonum simpliciter, et bonus per essentiam suam ; quia habere omnimodam perfectionem secundum suam essentiam soli Deo competit, cuius solius essentia est suum esse. (I. q. 6.) 4° Infinitus simpliciter secundum omnem perfectionem et nobilitatem, ex ipso quod esse Dei est per se subsistens, non receptum in aliquo. (I. q. 7.) 5° Aeternus ac omnino immutabilis; quia ex hoc ipso, quod essentia Dei est eius esse, ipsa necessitas essendi est essentia eius (I. q. 9. et q. 10.) 6° Ens per essentiam suam; quia est ipsum esse ; et solus Deus est ens per suam essentiam, quia solus Deus est suum esse. (I. q. 3. a. 4. et q. 61. a. 1.) 7° Unus solus et maxime Unus; quia est maxime ens ; 1 I. q. 3. a. 4. — I. C. Gent. cap. 22. — De Pot. q. 7. a. 2. CAP. II. INDIGET CREARI UT EXISTAT 349 et cum essentia Dei sit ipsum esse subsistens, non modo est maxime indivisus in se et maxime divisus ab aliis, verum etiam est ipsa Unitas subsistens. (I. q. 11.) 8° Omnipotens ; quia Esse divinum, super quod ratio divinae potentiae fundatur, est esse infinitum, non limitatum ad aliquod genus entis, sed praehabens in se totius esse perfectionem. Unde quidquid habet vel potest habere ratio­ nem entis, continetur sub possibilibus absolutis, respectu quorum Deus dicitur omnipotens. (I. q. 25. a. 3.) 90 Causa esse, et bonitatis, et cuiuslibet perfectionis, omnibus quae sunt, et quocumque modo sunt, et secundum totam eorum entitatem. Atque ita procedens Angelicus I >octor pervenit tandem usque ad processionem omnium entium a Deo per creationem, dum respondet dicendum : a) « Necesse est dicere omne ens, quod quocumque modo est, a Deo esse. » (I. q. 44. a. 1.) b) « Non solum non est im­ possibile a Deo aliquid creari ex nihilo, sed necesse est ponere a Deo omnia creata esse, ut ex praemissis habetur q. 44. a. 1. » (1. q. 45. a. 2.) c) « Necesse est dicere et angelos et omne id quod praeter Deum est, a Deo factum esse. Unde necesse est angelos a Deo creatos esse. » (I. q. 61. a. 1.) d) « Necesse est ergo esse Unum essendi Principium, a quo esse habeant quaecumque sunt quocumque modo, sive sint invisibilia et spiritualia, sive sint visibilia et corporalia. » (I. q. 65. a. 1.) III Tenendum est firmiter, quod Deus potest facere aliquid ex nihilo et facit, atque ex nihilo produxit res in esse. Primo : Deus potest facere aliquid ex nihilo. — Ratio Ia. — (Jiiia potentia Dei est infinita. — « Unumquodque enim tantum ii blindât in virtute agendi, quantum est in actu. Deus autem «•st actus infinitus, quod patet ex hoc, quod actus non finitur in i dupliciter : Uno modo ex parte agentis, sicut ex voluntate 35o LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM artificis recipit quantitatem et terminum pulchritudo domu . Alio modo ex parte recipientis, sicut calor in lignis termi natur et quantitatem recipit secundum dispositionem lign< rum. Ipse autem divinus actus non finitur ex aliquo agent, , quia non est ab alio, sed est a seipso ; neque finitur ex aliquo recipiente, quia cum nihil potentiae passivae ei admisceatur, ipse est actus purus non receptus in aliquo ; est enim Deuipsum esse suum in nullo receptum. Unde patet, quod Deuest infinitus ; quod sic videri potest : Esse enim homini terminatum est ad hominis speciem, quia est receptum in natura speciei humanae ; et simile est de esse equi vel cuius­ libet creaturae. Esse autem Dei, cum non sit in aliquo recep­ tum, sed sit esse purum, non limitatur ad aliquem modum perfectionis essendi, sed totum esse in se habet ; et sic, sicut esse in universali acceptum ad infinita se potest extendere, ita divinum esse infinitum est ; et ex hoc patet, quod virtus vel potentia sua activa est infinita. » (De Pot. q. i. a. 2.) Ratio 2a. — Quia potentia Dei est activa entis, secundum quod est ens. — Per illum modum actionem alicui agenti attri­ buere oportet, quo convenit ei esse in actu. Inde est, quod in nullo agente naturali est potentia activa entis in quantum est ens, sed eius entis secundum quod est hoc ens, determi­ natum in hac vel illa specie ; nam agens agit sibi simili Nam in re naturali nec includuntur perfectiones omnium quae sunt in actu, nec tota substantia sua est actus. El propter hoc agens naturale agit movendo, et ideo requirit materiam quae sit subiectum motus, et propter hoc non potest aliquid ex nihilo facere. Ipse autem Deus, e contrario, est totaliter actus; et in comparatione sui, quia est actu purus, non habens potentiam permixtam ; et in comparatiorr rerum quae sunt in actu, quia in eo est omnium entium origo. Unde per suam actionem producit totum ens subsistens, nullo praesupposito, utpote qui est totius esse principium > i secundum se totum. Et propter hoc ex nihilo aliquid facere potest ; et eius actio vocatur creatio E Ratio 3a. — Quia actio Dei est subsistens. — Unumquodqm 1 De Pol. q. 3. a. 1. CAP. 11. INDIGET CREARI UT EXISTAT 351 agens agit simile sibi; agit enim secundum quod actu est. Deus autem non est ens actu per aliquid sibi inhaerens, sed per totam suam substantiam. Igitur proprius modus suae actionis est ut producat rem subsistentem totam, non solum rem inhaerentem, sc. formam in materia. Per hunc autem modum agit omne agens quod materiam in agendo non requirit. I >eus igitur materiam praeiacentem non requirit in sua actione 1. Secundo : Deus ex nihilo fecit omnia et produxit res in esse. — Ratio Ia. — Quia Deo nihil est causa essendi. — Esse convenit Deo non per aliquam causam, sed per se et secundum quod ipsum, tamquam primum et immediatum praedicatum i nis ; nam esse est ipsa essentia Dei. Impossibile est autem aliquod unum duobus convenire, et utrique secundum quod ipsum ; quod enim de aliquo secundum quod ipsum dicitur, ipsum non excedit ; sed est eidem convertibile et utrumque, secundum quod ipsum est, ab altero distinguitur. Esse autem dicitur de omni eo quod est. Impossibile est igitur * essi aliqua duo quorum neutrum habeat causam essendi ; sed oportet utrumque acceptorum esse per causam, vel alterum alteri esse causam essendi. Cum ergo Deus sit ens • ni nihil est causa essendi, oportet quod ab illo sit omne illud quod quocumque modo est 2. Ratio 2a. — Quia Deus est maxime ens. — Esse convenit Deo ex sua ipsa propria natura, et non ex aliqua causa; unde in illo non potest esse minoratum aut deficiens vel limitatum, sed eo ipso, quia esse est ipsa essentia Dei, Deo maxime convenit fssc. Illud autem est causa omnium in aliquo genere, cui luaxiine convenit illius generis praedicatum; unde etiam quod maxime calidum est, videmus esse causam caloris in Omnibus calidis ; et quod maxime lucidum est, causam omnium lucidorum. Cum igitur Deus sit maxime ens, oportet Hit ipse sit causa omniùm de quibus ens praedicatur 3. * II. C. Geni. cap. i6. 8 11. C. Gent. cap. 15. — De Pot. q. 3. a. 5. " 11. C. Gent. cap. 15. — De Pot. q. 3. a. 5. 352 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM Ratio 3a. — Quia Deus est prima causa. — Secundum ordinem effectuum oportet esse ordinem causarum, eo quod effectus causis suis proportionati sunt, et proprius effectus cuiuslibet causae procedit ab ipsa secundum similitudinem suae naturae. Esse autem invenitur in omnibus rebus, omnibus est commune ; et omnes causae particulares communicant in uno effectu, qui est esse, licet singulae proprios effectus habeant in quibus distinguuntur. Calor enim facit calidum esse, et aedificator facit domum esse. Conveniunt ergo in hoc quod causant esse; sed differunt in hoc quod ignis causât ignem, et aedificator causai domum. Oportet ergo esse ali­ quam causam superiorem omnibus, cuius virtute omnia causent esse, et cuius proprius effectus sit dare esse. Cum ergo prima causa Deus sit, oportet omnia quae suat, a Deo esse ; et cum proprius effectus cuiuslibet causae procedat ab ipsa secundum similitudinem suae naturae, oportet etiam quod hoc, quod est esse, sit substantia vel natura Dei x. Ratio 4a. — Quia Deus est universaliter perfectus. — Deus sua actualitate et perfectione omnes rerum perfectiones com­ prehendit ; et sic est virtualiter omnia. Est igitur ipse om­ nium factivus. Hoc autem non esset, si aliquid aliud esset natum esse nisi ab ipso ; nihil enim natum est esse ab alio et non ab alio ; quia si natum est non ab alio esse, est per seipsum necesse esse : quod non potest ab alio esse. Nihil igitur potest esse nisi a Deo. Ratio 5a. — Quia solus Deus est Ens per essentiam. — Deus enim est ens per essentiam suam, quia est ipsum esse ; omne autem aliud est ens per participationem, quia ens, quod sit suum esse, non potest esse nisi unum. Sed quod per essentiam dicitur, est causa omnium quae per participationem dicuntur ; sicut ignis est causa omnium ignitorum in quantum huius­ modi. Deus igitur est causa essendi omnibus quae sunt1 2. 1 II. C. Gent. cap. 15. —De Pot. q. 7. a. 2. ; q. 3. a. r. : q. 1. a. 2. 2 II. C. Gent. cap. 15. — De Pot. q. 3. a. 5. 353 CAP. II. — INDIGET CREARI UT EXISTAT IV Ex termino quinque viarum, quibus Deum esse probari potest, demonstrative probatiir Deum esse Creatorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Primo : Nexus inter argumenta pro demonstratione crea­ tionis ac pro demonstratione existentiae Dei. — Argumenta enim ad concludendum necesse esse angelos cunctasque universi res a Deo processisse, sunt ipsaemet quinquae viae ad Dei existentiam ostendendam. Per has quidem vias gra­ dimur usque ad summum rerum verticem, sc. Deum, in quo non est aliud esse et aliud essentia sua ; et rursum, regredimur a summo rerum omnium vertice ad inferiora creationis, per diversos gradus rerum, in quibus omnibus aliud est essentia vel natura et aliud esse. Iam ad istud propositum annotavit loannes a Sancto Thoma, quod : « In his quinque viis inclusit D. Thomas omnia quae ad manifestanda attributa Dei possunt conducere C » Secundo : Quomodo argumenta ad probandum Deum esse, probent Deum esse creatorem rerum omnium. — Rigu­ rosa autem ac vere philosophica demonstratio creationis facta manet a D. Thoma, I. Parte Summae Theol. per inte­ grum tractatum De Deo uno, ita : Io In q. 2. a. 3. per quinque vias pervenitur ad aliquod Movens immobile, et ad aliquam Primam Causam efficientem, et ad aliquid per se Necessarium, et ad aliquod Primum Ens, et ad aliquod Primum intelligens : nempe Deum. 2° In q. 3. a. 4. ex.his quinque viarum terminis multi­ pliciter ostenditur identitas essentiae et esse in ipso Deo ; ac consequenter, quod de natura vel substantia Dei est esse ; et quod ipsa necessitas essendi est essentia eius. 1 Curszts Theol. in I. Part. q. 2. DE VERITATE FUNDAMENTALI. 23 354 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM 3° In q. ii. a. 2. et 3. legitime infertur Deum, in quo non est aliud esse et aliud essentia eius, esse unum solum, maxime unum, unicum ; quia Esse Subsistens non potest esse nisi unum tantum. 40 Ac porro in q. 44. a. 1., 2., 3. et 4. necessario conclu­ ditur Deum esse primam causam efficientem, et supremam causam exemplarem, et ultimam causam finalem rerum omnium quae sunt et quocumque modo sunt, et secundum totam suam entitatem. Unde, praesuppositis quae in tractatu De Deo uno ab Angelico Doctore traduntur ac declarantur^ Tertio : Ex termino quinque viarum ostenditur processio rerum omnium a Deo per creationem. Argumentum ex via Ia. — Necesse est devenire ad aliquod Primum Movens quod a nullo movetur : et hoc omnes intelligunt Deum. Sed primum movens quod a nullo movetur, non potest esse nisi unum tantum. Omnia igitur moventur a Deo ; atque reducuntur ab ipso de potentia in actum ; et de mera potentia obiectiva, quae est nihilum rei, res cunctae perducuntur ad esse. Argumentum ex via 2a. — Necesse est ponere aliquam Cau­ sam efficientem Primam : quam omnes Deum nominant. Sed prima causa efficiens non potest esse nisi una tantum. Omnia igitur causantur efficienter a Deo tamquam ab universali causa omnium entium, in quantum entia sunt, ac perinde secundum totam suam entitatem. Argumentum ex via 3a. — Necesse est ponere aliquid quod sit per se Necessarium, non habens causam suae necessitatis aliunde : quod omnes dicunt Deum. Sed illud quod est per se Necessarium, non potest esse nisi unum tantum. Oportet igitur omne aliud a Deo, reduci in ipsum Deum sicut in causam essendi omnibus quae sunt et quocumque modo sint. Argumentum ex via 4a. — Est aliquid quod est verissimum, et optimum, et nobilissimum, et per consequens maxime Ens : et hoc dicimus Deum. Sed illud quod est maximum in essendo, non potest esse nisi unum tantum, videlicet Deus, cuius esse est sua essentia. Deus igitur omnibus entibus est causa esse, et bonitatis et cuiuslibet perfectionis. CAP. II. — INDIGET CREARI UT EXISTAT 355 Argumentum ex via 5a. — Est aliquid Primum Intelligens, a quo omnes res naturales ordinantur in finem ; et hoc dicimus Deum. Sed primum in intelligendo, sicut primum in essendo, non potest esse nisi Unum tantum, nempe Deus, primum intelligens et primum volens, sub quo ordinantur omnes intellectus et omnes voluntates sicut instrumenta sub causa principali. Deus ergo, in cuius divina mente praeexistit ratio ordinis rerum in finem, est causa rerum per suum intellectum, secundum quod habet voluntatem coniunctam ; et sic scientia Dei se habet ad omnes res creatas, sicut scientia artificis ad artificiata U V Omnia argumenta, quae pro veritate creationis militant, reducuntur ad haec duo excelsa et firma principia, quorum unum necessario sequitur ex altero, sc. : Solus Deus est suum esse ; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius. Primo : Argumentum, omnium argumentorum caput. — Omnia quidem argumenta, quae ad veritatem creationis ostendendam afferuntur, veniunt postremo reducenda ad subsequentem argumentationem : Solus Deus est ens per essentiam; omnia vero alia sunt entia per participationem. Omne autem quod est per participationem, causatur ab eo quod est per essentiam. Necesse est igitur omne id, quod praeter Deum est, a Deo factum esse. Omnes concedunt solum Deum esse Ens per essentiam, aliter Deus non esset Deus ; atque si Deo soli competit ita esse, planum est quod omnia alia quae sunt, quocumque modo sint, debent esse entia per participationem. 1 I. q. 14. a. 8. ; q. 22. a. 1. ; q. 44. a. 3. et 4. 356 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM Veritas autem alterius propositionis fere patet ex terminis. Etenim si ens per participationem non esset causatum ab alio, iam non esset per participationem, sed ens per essentiam, cui nihil est causa essendi. Unde de ratione entis per parti­ cipationem est esse causatum ab alio. — Si autem non esset causatum ab ente per essentiam, tunc ens per participationem nec esset ens, nec per participationem, quia non participaret esse, cuius fons et origo nonnisi in ente per essentiam potest reperiri. Unde D. Thomas, De Pot. q. 3. a. 5. ad 1. : « Licet causa prima, quae Deus est, non intret essentiam rerum creatarum, tamen esse, quod rebus creatis inest, non potest intelligi nisi ut deductum ab Esse divino ; sicut nec proprius effectus potest intelligi nisi ut deductus a causa propria. » Itaque neque ens per participationem esset ens per parti­ cipationem, nisi ab Ente per essentiam causaretur ; neque Ens per essentiam, nisi omnia prorsus entia per participa­ tionem ab eo causarentur, esset per essentiam Ens. Secundo : Solus Deus est Ens per essentiam, diversimode potest exponi. — Diversimode enim potest exponi ac decla­ rari quomodo Deus sit ens per essentiam; nam sicut omnia argumenta pro veritate creationis demonstranda reducuntur ad suprapositam argumentationem, ita huiusmodi postrema argumentatio explanari potest, ut in unumquodque aliorum argumentorum logice resolvatur. Atque ita ens per essentiam potest recte exponi in hunc sensum : Io ens cui nihil est causa essendi ; 2° ens universaliter perfectum ; 30 ens simpliciter infinitum ; 40 actus purus in linea entis ; 50 summum bonum, summum verum, et summum unum ; 6° intelligens per essen­ tiam ,' 70 omnipotens per essentiam. Nam quaecumque divina attributa resolvuntur in hoc : Ens per essentiam. Ideoque quocumque modo exponatur : Solus Deus est Ens per essen­ tiam, recte concluditur quod omnia, quaecumque sunt, necesse est ut a Deo sint facta secundum totam entitatem. Entia enim per participationem nonnisi ab Ente illo proce­ dere possunt, in quo est ipsa plenitudo essendi ; at plenitudo essendi ex quocumque divino attributo facile ostenditur ac manifestatur. Verum, quia omnia divina attributa in CAP. II. — INDIGET CREARI UT EXISTAT 35y identitate essentiae et esse radicantur, ut supra lib. 3. ostensum manet, ideo : Tertio : D. Thomas ita semper exponit : Solus Deus est Ens per essentiam. — I. q. 44. a. 1. et q. 61. a. 1. : « Res­ pondeo dicendum, quod necesse est dicere et angelos et omne id, quod praeter Deum est, a Deo factum esse. Solus enim Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius, ut ex superioribus patet (q. 3. a. 4.). Iit ex hoc manifestum est, quod solus Deus est ens per suam essentiam; omnia vero alia sunt entia per participationem. Omne autem quod est per participationem, causatur ab eo qui est per essentiam ; sicut omne ignitum causatur ab igne. Unde necesse est angelos a Deo creatos esse. » II. C. Gent. cap. 15. : « Quod per essentiam dicitur, est causa omnium quae per participationem dicuntur ; sicut ignis est causa omnium ignitorum, in quantum huiusmodi. Deus autem est Ens per essentiam suam, quia est ipsum esse; omne autem aliud est ens per participationem ; quia ens, quod sit suum esse, non potest esse nisi unum, ut (in 1. lib. cap. 13., 22. et 42.) ostensum est. Deus igitur est causa essendi omnibus aliis. » III. C. Gent. cap. 66. : « Quod est per essentiam tale, est proprie causa eius quod est per participationem tale ; sicut ignis est causa omnium ignitorum. Deus autem solus est ens per essentiam, omnia autem alia sunt entia per participatio­ nem ; nam in solo Deo esse est sua essentia. Esse igitur cuius­ libet existentis est proprius effectus eius, ita quod omne quod producit aliquid in esse, hoc facit in quantum agit in virtute Dei. » Comp. Theol. cap. 67. : « Omne quod habet aliquid per participationem, reducitur in id quod habet illud per essen­ tiam, sicut in principium et causam ; sicut ferrum ignitum participat igneitatem ab eo quod est ignis per essentiam suam. Ostensum est autem supra, quod Deus est ipsum esse; unde esse convenit ei per suam essentiam, omnibus autem aliis convenit per participationem ; non enim alicuius alterius essentia est suum esse, quia esse absolutum et per se 358 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM subsistens non potest esse nisi unum, ut supra ostensum est. Igitur oportet Deum esse causam existendi omnibus quae sunt. » Unde Angelicus Doctor semel atque iterum et semper exponit ens -per essentiam: ens cuius essentia est esse; et ens per participationem : ens cuius esse differt ab eius essentia. In solo igitur Deo hoc quod est esse, est ipsa substantia ; in omnibus autem aliis aliud est substantia rei et aliud esse eius. Non enim alicuius alterius essentia est suum esse ; quia in solo Deo esse est sua essentia. Quarto : luxta philosophicam D. Thomae doctrinam, identitas substantiae et esse in Deo atque realis utriusque compositio in omnibus aliis constituit lapidem angularem pro veritate creationis demonstranda. — Solus enim Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius. « Et ex hoc manifestum est, inquit D. Thomas, quod : i° « Solus Deus est ens per suam essentiam ; omnia vero alia sunt entia per participationem. » (I. q. 61. a. i.) 2° Solus Deus est omnino simplex, actus purus in linea essendi ; omnia vero alia sunt aliquo modo composita, « quia ad minus esse est aliud quam quod quid est. » (I. q. 3. a. 7. ad 1.) 3° Solus Deus est bonus per essentiam, omnia vero alia per participationem ; quia « essentia rei creatae non est ipsum esse. » (I. q. 6. a. 3.) 4° Solus Deus est infinitus et perfectus simpliciter ; omnia vero alia sunt finita in suis perfectionibus ; nam est « contra rationem facti, quod essentia rei sit ipsum esse eius ; quia esse subsistens non est esse creatum. Unde contra rationem facti est, quod sit simpliciter infinitum. » (I. q. 7. a. i. et a. 2. ad 1.) 5° Solus Deus est per se necessarium ; omnia vero alia sunt entia contingentia, absolute loquendo. (I. q. 3. a. 3. et q. 9. a. 2.) 6° Soli Deo convenit esse per se, ex natura sua, et secun­ dum quod ipsum est ; omnibus vero aliis convenit esse non secundum quod ipsa sunt, non ex natura sua, sed per aliud, CAP. II. — INDIGET CREARI UT EXISTAT 35g et ex aliqua causa, et per aliquid superadditum, quod inest substantiae ut actus eius et est complementum substantiae existentis. (II. C. Gent. cap. 15. et cap. 53. ; I. Part. q. 6. a. 3.) Unde : 70 Solus ergo Deus, cui nihil est causa essendi, est causa essendi omnibus quae sunt. VI In omnibus ergo aliis quae sub Primo Ente sunt, oportet communem quandam resolutionem fieri in id quod est et in suum esse. Primo : De ratione facti et causati est realis compositio duorum in omni re îaeta, nempe subiecti et esse. — Ad cuius evidentiam ascendendum nobis est per omnes gradus vel modos faciendi aliquid usque ad creationem, qui est gradus supremus in productione rerum. 1. Primus enim modus causandi aliquid spectari potest in arte humana, virtute cuius fit v. g. statua hominis, in qua simul habentur et subiectum seu potentia realis per ligneam seu marmoream materiam, et realis actus per humanam for­ mam ex potentia materiae eductam, virtuteque artificis inductam ligno vel marmori. Distinctio autem realis inter marmor et formam quae marmori inhaeret, in perspicuo est. 2. Secundus vero modus causandi est per motum localem vel per quamcumque aliam accidentalem mutationem in substantiis materialibus ; sic corpora sive ex naturae impulsu indito ab ipso naturae auctore, sive ex impulsu ab alio agente extrinseco, aut moventur secundum locum, aut mutantur secundum alias sensibiles qualitates, v. g. caloris, albedinis, etc., aliquid acquirendo aut amittendo, absque eo quod res mota vel mutata augeatur vel minuatur in sua propria entitate substantiali. Realis distinctio, exempli 36o LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM causa, inter aquam et formam caloris ab igne acceptam, satis clare ex se ostenditur. 3. Tertius modus causandi aliquid est per motum acci­ dentalem in substantiis spiritualibus. Ita acquiruntur, v. g. scientiae et virtutes, quarum realis distinctio a natura hominis, qui fit bonus vel sapiens, in manifesto est. 4. Quartus vero modus causandi aliquid est per intrin­ secum motum corporalium substantiarum, quae generantur et corrumpuntur ; atque in profundiori isto modo produ­ cendi, etsi tangantur ipsa intima rerum, in ipsa tamen re facta haud obscure detegitur realis distinctio inter subiectum substantialis mutationis et novam substantiae formam quae per mutationem acquiritur. 5. Supra omnes istos aliosque causandi modos collocanda est creatio, quae est modus fiendi, seu origo rerum, absque omni motu, per influentiam essendi. In omnibus aliis modis productionis fit quidem hoc vel illud ens, quod quidem non fit ex non ente, sed ex non ente hoc; in creatione vero fit ens simpliciter, ac producitur tota entitas rei ex nihilo. In om­ nibus aliis modis fiendi verificatur illud : Ex nihilo nihil fit; in creatione autem verificatur aliud axioma superioris veri­ tatis, nempe : Ex nihilo sui fit tota substantia rei, totum ens. In omnibus denique modis causandi, in quibus fiunt res per mutationem, subiectum factionis praesupponitur ; at in supremo modo fiendi, qui est per essendi influxum, non praesupponitur ullum factionis subiectum, sed totum ens causatur atque efficitur. Cum igitur in creatione illud quod fit, proprie non mutetur, sed tantummodo incipiat esse : eruntne etiam hic duo inter se opposita ac inter se maxime coniuncta et realiter distincta ? Secundo : In omni re facta per creationem oportet inveniri realem compositionem substantiae et esse. — Post­ quam Angelicus Doctor enumeravit diversos gradus causandi usque ad resolutionem sensibilium substantiarum in duas partes essentiae, quae sunt materia et forma, ultra progre­ diens usque ad profundum huiusce disputationis, De natura angelorum, cap. 5. addit : « Ultra hunc modum fiendi, necesse CAP. H. INDIGET CREARI UT EXISTAT 361 est secundum sententiam Platonis et Aristotelis ponere alium altiorem. Cum enim necesse sit primum principium simplicissimum esse, necesse est quod non modo esse ponatur quasi esse participans, sed quasi ipsum esse existens. Quia vero esse subsistens non potest esse nisi unum, sicut supra habitum est, necesse est omnia alia quae sub ipso sunt, sic esse quasi esse participantia. Oportet igitur communem quandam resolutionem in omnibus huiusmodi fieri, secundum quod unumquodque eorum resolvitur in id quod est et in suum esse. Oportet igitur supra modum fiendi, quo aliquid fit, forma materiae adveniente, praeintelligere aliam rerum originem, secundum quod esse attribuitur toti universalitati rerum a Primo Ente quod est suum esse... In his omnibus, quae fiunt per mutationem vel motum, subiectum factionis praesupponitur ; sed in supremo modo fiendi, qui est per essendi influxum, nullum subiectum factionis praesupponitur ; quia hoc ipsum est subiectum peri secundum hunc factionis modum, quod est subiectum esse participare per influentiam superioris entis. » En D. Thomas, quaerens in ipsismet rerum creatarum naturis reale fundamentum ad veritatem creationis demon­ strandam ! Invisibilia enim Dei, per ea quae jacta sunt, intel­ lecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas. Deum ergo esse Creatorem visibilium omnium et invisibilium, per ea ipsa quae creata sunt, ut intelligamus, nobis est attente conspiciendum. Conspexit equidem Angelicus Doctor, et vidit rerum originem secundum quod esse attribuitur toti universalitati rerum a Primo Ente, quod est suum esse, praeintelligi nullatenus posse nisi tota universalitas rerum, a Primo Ente originem per creationem trahens, necessario habeat esse realiter distinctum ab ipso subiecto quod esse participat, ab ipsa substantia rei existentis, cuius comple­ mentum et actus est esse. D. Thomas non transfert distinctionem essentiae et esse ex intellectu ad res ; de distinctione etenim rationis nihil curat, quoniam nihil ponit in re ipsa, nihilque in hac contro­ versia explicat ; nam diversitas solius rationis non variat aliquid ex parte rei ; quapropter D. Thomas quaerit in 362 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM ipsismet visceribus rerum hanc profundissimam composi­ tionem, sine qua redderetur impossibilis creatio. Oportet, inquit, communem quandam resolutionem in omnibus rebus, praeter Deum, fieri. Resolutio quippe ista fienda est in omnibus rebus quae sub primo principio simplicissimo sunt ; et sic sunt, quasi esse participantia. Quoniam primum ens, cuius substantia est suum esse, est Esse Subsistens ; et Esse Subsistens non potest esse nisi unum. Quomodo autem fienda est resolutio ? In quasnam partes entitativas ? Secundum quaenam elementa entis ? Secundum quod unumquodque entium intellectu resolvitur, videlicet : In id quod est, et in suum esse. Eo quippe modo necessaria est resolutio omnis entis creati in id quod est, et in suum esse, quemadmodum est necessaria resolutio entis generati in partes essentiae, quae sunt materia et forma. Illa sunt prima potentia et primus actus in linea entis ; haec, prima potentia et primus actus in linea substantiae corporeae. Sicut ergo resolvere oportet ad generationem rerum omnes sensi­ biles substantias usque ad materiam et formam, ita oportet ad creationem rerum resolvere omne ens creatum in suppo­ situm seu subiectum essendi et in suum esse. Sine reali distinctione materiae et formae non datur generatio substan­ tialis ; absque reali distinctione essentiae et esse, dari non potest creatio. Communis itaque resolutio facta in omnibus rebus creatis usque in id quod est et in suum esse, constituit fundamentum scientificum pro veritate creationis demonstrative probanda. Tertio : Haec duo entis creati elementa esse realiter distincta, aperte quoque liquet ex responsionibus, quibus D. Thomas difficultates circa hoc sibi oppositas solvit. — Praecipuae quidem difficultates sic se habent : Ia I. q. 44. a. 2. : « Omne agens agit sibi simile ; et sic, cum omne agens agat in quantum est actu, sequitur quod omne factum aliquo modo sit in actu. Sed materia prima est tantum in potentia, in quantum huiusmodi. Ergo contra rationem materiae primae est quod sit facta. » 2a De Verit. q. 21. a. 5. : « Secundum Boetium in lib. De CAP. H. — INDIGET CREARI UT EXISTAT 363 Hebd. creaturae sunt bonae in quantum a primo bono fluxe­ runt. Sed per suam essentiam fluxerunt a primo bono. Ergo per suam essentiam sunt bona. » 3a De Pot. q. 3. a. 5. : « Omnia quae a Deo sunt facta, dicuntur esse Dei creaturae. Creatio autem terminatur ad esse; prima enim rerum creatarum est esse, ut habetur in lib. De Causis, proposit. 4. Cum ergo quidditas rei sit praeter esse ipsius, videtur quod quidditas rei non sit a Deo. » 4a De Pot. q. 3. a. i. : « Ei quod flt, faciens dat esse. Si ergo Deus facit aliquid ex nihilo, Deus alicui dat esse. Aut ergo est aliquid recipiens esse, aut nihil. Si nihil, ergo nihil constituitur in esse per illam actionem ; et sic non fit aliquid. Si autem est aliquid recipiens esse, hoc erit aliud ab eo quod est Deus ; quia non est idem recipiens et receptum. Ergo Deus facit ex aliquo praeexistenti, et ita non ex nihilo. » Ad haec sic ad litteram respondet D. Thomas : Ad lam. — I. q. 44. a. 2. ad 3. : « Dicendum, quod ratio illa non ostendit quod materia non sit creata, sed quod non sit creata sine forma. Licet enim omne creatum sit in actu, non tamen est actus purus. Unde oportet, quod etiam illud quod se habet ex parte potentiae, sit creatum, si totum, quod ad esse ipsius pertinet, creatum est. » Quam difficultatem solvit quoque De Pot. q. 3. a. 1. ad 12. dicens : « Neque materia neque forma neque accidens proprie dicuntur fieri, sed id quod fit est res subsistens. Cum enim fieri terminetur ad esse, proprie ei convenit fieri cui convenit per se esse, sc. rei sub­ sistenti ; unde neque materia neque forma neque accidens proprie dicuntur creari, sed concreari. Proprie autem creatur res subsistens, quaecumque sit. Si tamen in hoc vis non fiat, tunc dicendum, quod materia prima habet similitudinem cum Deo, in quantum participat de ente. Sicut enim lapis est similis Deo, in quantum ens, licet non sit intellectualis sicut Deus, ita materia prima habet similitudinem cum Deo in quantum ens, non in quantum ens actu. Nam ens commune est quodammodo potentiae et actui. » Ad 2am. — De Verit. q. 21. a. 5. ad 5. : « Dicendum, quod 364 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM creatura non solum est a Deo secundum essentiam suam, sed secundum esse suum, in quo praecipue consistit ratio boni­ tatis substantialis ; et secundum perfectiones superadditas, in quibus consistit bonitas absoluta ; et haec non sunt essentia rei. Et praeterea, ipse respectus, quo essentia rei refertur ad Deum ut ad principium, est aliud quam essentia. » Quod pariter in terminis asserit I. q. 6. a. 3. ad 3. : « Bonitas rei creatae non est ipsa eius essentia, sed aliquid superadditum, vel ipsum esse eius, vel aliqua perfectio superaddita, vel ordo ad finem. » Ad 3am. — De Pot. q. 3. a. 5. ad 2. : « Dicendum, quod ex hoc ipso quod quidditati esse attribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur ; quia antequam esse habeat, nihil est, nisi forte in intellectu creantis, ubi non est creatura, sed creatrix essentia. » Ad 4am. — De Pot. q. 3. a. 1. ad 17. : « Dicendum, quod Deus, simul dans esse, producit id quod esse recipit ; et sic non oportet quod agat ex aliquo praeexistenti. » VII Dantur ergo in omni re creata saltem duo principia realia, ex quibus omnis res subsistens constituitur tamquam ex actu et potentia in linea entis sive in ordine essendi. Primo : Materia, forma, esse. — Quomodo se habeant ad invicem haec tria in intrinseca atque substantiali consti­ tutione entis creati, profunde simul ac dilucide explicat ex professo Angelicus Doctor in opusculo De natura angelorum, cap. 6., sic dicens : « Ea quae a primo ente esse participant, non participant esse secundum universalem modum essendi, secundum quod est in primo principio ; sed particulariter, CAP. H. INDIGET CREARI UT EXISTAT 365 secundum quendam determinatum essendi modum, qui con­ venit huic generi vel huic speciei. Unaquaeque autem res adaptatur ad unum determinatum modum essendi secundum modum suae substantiae. Modus autem uniuscuiusque substantiae compositae ex materia et forma est secundum formam, per quam pertinet ad determinatam speciem. Sic igitur res composita ex materia et forma, per suam formam fit participativa ipsius esse a Deo secundum quendam proprium modum. Invenitur igitur in substantia composita ex materia et forma duplex ordo : unus quidem ipsius materiae ad formam ; alius autem ipsius rei iam compositae ad esse participatum. Non enim est esse rei neque forma eius neque materia ipsius, sed aliquid adveniens rei per formam. Sic igitur in rebus ex materia et forma compositis, materia quidem, secundum se considerata, secundum modum suae essentiae, habet esse in potentia, et hoc ipsum est ei ex aliqua participatione primi entis ; caret vero, secundum se consi­ derata, forma, per quam participat esse in actu secundum proprium modum. Ipsa vero res composita, in sui essentia considerata, iam habet formam esse ; sed participat esse proprium sibi, per formam suam. Quia igitur materia recipit esse determinatum actuale per formam, et non e converso, nihil prohibet esse aliquam for­ mam quae recipiat esse in seipsa, non in aliquo subiecto ; non enim causa dependet ab effectu, sed potius e converso. Ipsa igitur forma sic per se subsistens, esse participat in seipsa, sicut forma materialis in subiecto. Si igitur per hoc, quod dico non ens, removeatur solum esse in actu, ipsa forma, secundum se considerata, est non ens, sed esse participans. Si autem non ens removeat non solum ipsum esse in actu, sed etiam actum seu formam per quam aliquid participat-esse ; sic materia est non ens, forma vero subsistens non est non ens, sed est actus quae est forma participativa ultimi actus qui est esse. Patet igitur, in quo differt potentia quae est in substantiis spiritualibus, a potentia quae est in materia. Nam potentia spiritualis attenditur solum secundum ordinem ipsius ad 366 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM esse ; potentia vero materiae secundum ordinem et ad formam et ad esse. Si quis autem utrumque materiam esse dicat, manifestum est quod aequivoce materiam nominabit. » Secundo : Compositio ex materia et forma, ac compo­ sitio ex substantia et esse. — Utraque est realis compositio ex potentia et actu, sed non eiusdem rationis. Nam : i° materia non est ipsa substantia rei, sed pars substantiae ; 2° ipsum esse non est proprius actus materiae, sed substantiae totius, de qua dicitur quod est ; 30 nec forma est ipsa substantia, sed complementum substantiae, cuius actus est ipsum esse; 40 forma dicitur principium essendi in compositis ex materia et forma, sicut diaphanum est aëri principium lucis, quia facit eum subiectum proprium luminis ; 50 ad ipsam etiam formam comparatur ipsum esse ut actus ; 6° ipsa enim essentia formae comparatur ad esse sicut potentia ad pro­ prium actum ; 70 esse nec est substantia nec pars substantiae, sed actus eius. Itaque actus et potentia sunt communiora quam materia et forma; et compositio actus et potentiae est in plus quam compositio formae et materiae. Potentia et actus sunt prima principia in genere substantiae ; materia autem et forma sunt prima principia in genere substantiae mobilis. Materia et forma dividunt substantiam materialem ; potentia autem et actus dividunt ens commune et omnem rem subsistentem T Tertio : Compositio ex substantia et esse est compositio potentiae et actus in omnibus creatis. — Quod ex professo declaratur ab Angelico Doctore, II. C. Gent.cap. 53. Postquam enim in antecedenti capite 52. ostenderit, quod in substantiis intellectualibus differt esse et quod est, depromens ex visce­ ribus Philosophiae Primae illa septem magnifica argumenta, quorum expositio habetur supra in libro primo huius operis, D. Thomas statim infert veluti necessariam praedictorum argumentorum consequentiam : « Ex hoc autem evidenter 1 II. C. Gent. cap. 54. — Quodl. 3. a. 20. — De Anima, a. 6. — In lib. Boëtii De Trinitate, q. 5. a. 4. ad. 4. CAP. II. — INDIGET CREARI UT EXISTAT 36y apparet, quod in substantiis intellectualibus creatis est com­ positio actus et potentiae » : Ratio Ia. — « In quocumque enim inveniuntur aliqua duo quorum unum est complementum alterius, proportio unius ad alterum est sicut proportio potentiae ud actum ; nihil enim completur nisi per proprium ac turn. jn substantia autem intellectuali creata inveniuntur Sc. substantia ipsa et esse eius quod non est ipsa substantia, ut ostensum (cap. 52.) ; ipsum autem esse est complementum substantiae existentis ; unumquodque enim actu est per hoc quod esse habet. Relinquitur igitur, quod in qualibet praedictarum substantiarum sit compositio actus et potentiae. » Ratio 2a. — « Quod inest alicui ab agente, oportet esse actum eius ; agentis enim est facere aliquid actu. Ostensum est autem supra (cap. 15.), quod omnes nliae substantiae habent esse a primo agente ; et per hoc ipSae substantiae creatae sunt, quod esse ab alio habent. Ipsum igitur esse inest substantiis creatis ut quidam actus earum. Id autem, cui actus inest, potentia est ; nam actus, in quantum huius­ modi, ad potentiam refertur. In qualibet igitur substantia creata est potentia et actus. » Ratio 3a. — « Omne participans aliquid comparatur ad ipsum quod participatur ut potentia ad actum ; per id enim quod participatur fit participans actuale. Ostensum est autem supra (lib. 1. cap. 22. et lib. 2. cap, 52.) quod solus Deus est essentialiter ens, omnia autem a]ia participant ipsum esse. Comparatur igitur omnis substantia creata ad suum esse sicut potentia ad actum. » Ratio — « Assimilatio alicuius ad cansam agentem fit per actum ; agens enim agit sibi simile in quantum est actu. Assimilatio autem cuiuslibet substantiae Creatae ad Deum est per ipsum esse, ut supra (lib. 2. cap. 15. et cap. 52.) osten­ sum est. Ipsum igitur esse comparatur ad Omnes substantias creatas sicut actus earum. Ex quo relinquitur, quod in qualibet substantia creata sit compositio actus et potentiae. » Quarto : Ergo id quod per creationeui fit, est compo­ situm ex substantia et esse. — In creatione id quod proprie 368 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM causatur ac producitur et per productionem constituitur in se extra causas suas, non est sola essentia, nec solus actus existentiae. Non quidem sola essentia; quia nulla essentia creaturae possidet, ex vi naturae propriae, in sua ratione entis, actztm essendi, sine quo existere non valet. Nec solus actus essendi ; quoniam esse creaturae non est in seipso subsistens, sed est esse inhaerens, esse -participatum, ac propterea receptum in aliquo participante et inhaerens alicui subiecto quod sub suo esse stat. Id ergo quod per creationem fit, est res subsistens, composita ex potentia et actu, ex sub­ stantia et esse; atque huiusmodi compositio est non sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae ; quorum utrumque indiget in sua propria entitate et realitate, realitate et entitate alterius ; et utrumque habet ab alio, quod ex utroque compositum sit ens actu, existons. Essentia quidem, quoniam cum sit potentia participans actum, actualis non redditur nisi per actum essendi ; actus vero ipsius esse, quoniam cum sit non subsistens, indiget substantia cui adhaereat. Atque ex utriusque compositione resultat : a) Substantia creata ; cuius quidditati competit esse non in alio, sed per se esse : quod tamen esse non est ipsa eius essentia 1. b) Ens actu ; omne enim quod est actu, vel est ipse actus vel est potentia participans actum 2. c) Res existens ; quia compositio ex essen­ tia et esse, est compositio participantis esse; et huiusmodi compositum resolvitur in esse et in id quod habet esse; atque in tali composito aliud est ipsa creatura quae habet esse, et ipsum esse eius ; ac per huiusmodi compositionem substantia creata completur in linea entis, perducitur ad esse, perficitur suo proprio actu ; et sic omnis natura creata participat naturam essendi, quae est natura Dei, et fit similis Deo 3. Actio Dei quae dicitur creatio, totam rem producit simul 1 I. q. 3. a. 5. ad 1. 2 Quodl. 3. a. i. 3 II. C. Gent. cap. 53. — Quodl. 2. a. 3. — I. q. 45. a. 5. ad 1. CAP. II. — INDIGET CREARI UT EXISTAT 36Ç cum principiis suis, ex quibus res constituitur in esse suo, quod est obiectum creationis 1. Unde Esse per se subsistens est causa omnis esse in alio recepti; quia id quod est per se, est causa eorum quae per se non sunt 2. 1 I. q. 45. a. 4. 2 Quodl. 7. a. i. DE VERITATE FUNDAMENTALI. 24 CAPUT TERTIUM Absque real! compositione esse et essentiae in creaturis non darentur diversi perfectionis gradus in essendo in rerum natura, sed omnia essent unum. I Gradus in essendo perfectius et minus perfecte non dantur nisi propter diversam participationem ipsius esse, quod diversimode participatur iuxta diversi­ tatem formarum seu naturarum in quibus recipitur. Quod patet : Io Ex dictis in Libro Io in quo explanata sunt argumenta quibus Angelicus Doctor ostendit in omnibus substantiis creatis, etiam intellectualibus, differre esse et id quod est. — Argumenta siquidem haec, ex visceribus Philo­ sophiae Primae deprompta, afferuntur in lib. II. C. Gent. cap. 52. ; atque ex eis infert D. Thomas quod, si in substan­ tiis spiritualibus, quae sunt angeli, non inveniretur compo­ sitio ex essentia et esse, omnia essent unum; quia esse, in quantum est esse, non potest esse diversum ; et praeterea, esse subsistens non potest esse nisi unum tantum, quod est Deus. Et omnia essent quid infinitum simpliciter ; quia esse non terminaretur aliquo recipiente seu aliqua natura quae se haberet ad esse tamquam potentia realis ad actum realem. Et omnia essent quid non causatum; quia esse per se subsi­ stenti, sine subiecto in quo recipiatur, non competit esse causatum. Et omnia essent ens per essentiam; quia tunc esse esset de substantia rerum, imo ipsa rerum substantia ; atque ita esse conveniret omnibus rebus per se, et non per aliud. Et omnia essent actus purus; quia esse rerum non CAP. III. — PER DIVERSOS ESSENDI GRADUS MULTIPLICATUR 3yI .ulliaereret substantiae ipsarum tamquam potentiae subieclivae, nec esset proinde complementum substantiae exi­ st entis. Porro, omnia essent Deus, cuius substantia est esse; quia tunc, praesupposita identitate substantiae et esse in omnibus rebus, esse non competeret rebus per participaI innem ; etenim quod competit alicui per participationem, non est substantia eius. Impossibile est igitur, quod substantia ■ilterius entis, praeter Primum, sit ipsum esse; atque impos■ ibile, quod aliquod esse, praeter Primum, sit subsistens. I l aque in omnibus, praeter Unum quod est Deus, est compo* itio saltem duorum, quorum unum est complementum •ilterius; et proportio unius ad alterum est sicut proportio potentiae ad actum, videlicet compositio substantiae et esse quod inest substantiis creatis ut quidam actus earum 1. 2° Ex dictis in Libro 2. circa primam divisionem entis realis. — Nam quoad diversitatem entium, prima divisio entis realis est : in ens immutabile et mutabile ; ens per essentiam et per participationem ; ens increatum et creatum ; ens quod est actus purus, et ens constans actu et potentia in linea entis ; ens necessarium et contingens ; ens simpliciter infinitum et finitum. Haec siquidem realis entis divisio, quamvis sub diversis terminis proposita, una tamen et eadem est, eaque prima, sc. distinctio realis inter Deum et universitatem rerum mundanarum. Atque si attenta mente praedictae entis realis divisiones considerentur, nihil aliud sunt nisi ipsaemet quinque viae, quibus Deum demonstrative probari potest. Etenim : a) Per viam sumptam ex parte motus invenire oportet ens aliquo modo mutabile, mixtum ex actu et potentia, quousque perveniatur ad Actum Purum seu ad Primum Movens quod a nullo alio movetur. b) Per viam autem sumptam ex parte causae- efficientis, omnia quae se oculis offerunt consideranda, rationem entis causati exhibent, donec sistamus ante Priman Causam, rerum omnium creatricem. 1 II. C. Gent. cap. 52. et 53. 372 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM c) Per viam vero sumptam ex necessario et contingenti, continuo spectanda se praebent entia contingentia, saltem quoad ipsum existentiae exercitium, ad illud usque Ens, cuius essentia constituitur per ipsam absolutam necessitatem existendi. d) Per viam quidem sumptam ex diversis rerum gradibus conspicienda constanter veniunt entia per participationem, magis vel minus perfecta in suo esse per propriam unius­ cuiusque formam seu naturam participato, dum in rerum omnium vertice splendet ac fulget Ens summum, Ens cuius essentia est ipsum Esse Subsistens. e) Per viam denique sumptam ex gubernatione rerum adinveniuntur quoque entia imperfecta et finita, non modo quia indigent directione supremi Intelligente, sed etiam ex eo quod finem quaerunt ultimum, et laborant consequi id quod est Optimum, per viam motus redeundo ad Primum Principium a quo processerunt. Quamobrem divisiones illae entis realis, tametsi in modo diversae, ad unam omnes possunt revocari ; sicut quinque viae perveniendi ad Deum, licet sub diverso aspectu, ad unam quoque reducuntur. Atque ut una via infertur ex alia, sic pariter divisio altera ex altera derivatur ; ac omnes tam viae quam divisiones in re aequivalent. Cum porro fundamentum primum in via iudicii volumus determinare, super quod primam divisionem entis realis necesse sit stabilire, et supremam rationem quaerimus quare unum solum ens oporteat esse increatum, omnino immu­ tabile omnique perfectione praeditum ; caeteraque omnia oporteat esse causata ac per diversos perfectionis gradus constituta : ultimum quare totius quaestionis et veluti radix omnium rationum demonstrativa latet in identitate essentiae et esse ex parte Dei, atque in reali distinctione essentiae et esse in omnibus praeter Unum, quod est Deus : ut ex professo manet ostensum in Libro 2. cap. 1., 2. et 3. 30 Ex ipsa demonstratione creationis. — Absque reali essentiae et esse compositione in creaturis non dari diversi­ tatem et unitatem, id est, diversos perfectionis gradus in CAP. III. — PER DIVERSOS ESSENDI GRADUS MULTIPLICATUR 3y3 rerum natura, ex supradictis in antecedenti capite et in libro 3. cap. 4. iam facile evidenterque colligitur ; nam fundamentum scientificum pro veritate creationis ostendenda includere debet scientificam demonstrationem illius ponderis, numeri et mensurae, in quibus res fuerunt creatae. Habere enim esse creatum est habere esse factum in numero, mensura et pondere ; quod quidem necessario praesupponit realem distinctionem inter esse et formam essentiae, per quam actus essendi participatur, et secundum quam ipsum esse partici­ patum numeratur ac diversificatur ; et iuxta mensuram formae participantis esse, ens, ex forma et esse compositum, est magis vel minus verum, magis vel minus bonum, magis vel minus nobile, magis vel minus ens. Unde D. Thomas, De Verit. q. 21. a. 6. : « Cum autem creaturae non sint suum esse, oportet quod habeant esse receptum ; et per hoc eorum esse est finitum et determinatum per mensuram eius in quo recipitur. » Atque iterum, ibid, ad 5. : « Ubicumque est aliquid receptum, oportet ibi esse modum, cum receptum limitetur secundum recipiens ; et ideo, cum esse creaturae, essentiale et accidentale, sit receptum, sic modus non solum invenitur in accidentalibus, sed in substantialibus. » 40 Ex differentiis inter bonitatem Dei et creaturae. — D. Thomas in eadem q. 21. De Verit. a. 5. ostendit creaturas non esse bonas per essentiam, sed per participationem, ex eo quod omnes creaturae sunt entia per participationem, et non per essentiam ; et e contra, Deum esse bonum per essen­ tiam, quia non est esse participans, sed esse purum, esse subsistens. Unde ex identitate esse et essentiae in Deo atque ex reali esse et essentiae compositione in creaturis infert Angelicus Doctor differentias inter Dei bonitatem et nostram, quarum : Prima: « Quidquid autem creatura perfectionis habet ex essentialibus et accidentalibus principiis simul coniunctis, hoc totum Deus habet per unum suum esse simplex ; simplex enim eius essentia est eius sapientia et iustitia et fortitudo et omnia huiusmodi, quae in nobis sunt essentiae superaddita. Et ideo ipsa absoluta bonitas in Deo idem est quod eius 374 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM essentia ; in nobis autem consideratur secundum ea qua, superadduntur essentiae. Et pro tanto bonitas completa vel absoluta in nobis et augetur et minuitur et totaliter aufertui non autem in Deo ; quamvis substantialis bonitas in nobi semper maneat. Et secundum hunc modum videtur Augu stinus, VIII. De Trinit. cap. 3. dicere, quod Deus est bonus per essentiam, nos autem per participationem. » Altera. : « Sed adhuc inter Dei bonitatem et nostram alia differentia invenitur. Essentialis enim bonitas non attenditur secundum considerationem naturae absolutam, sed secundum esse ipsius ; humanitas enim non habet ratio­ nem boni vel bonitatis nisi in quantum esse habet. Ipsa autem natura vel essentia divina est eius esse; natura autem vel essentia cuiuslibet rei creatae non est suum esse, sed esse participans ab alio. Et sic in Deo est esse purum, quia ipse Deus est suum esse subsistens; in creatura autem est esse receptum vel participatum. Unde dico quod, si bonitas absoluta diceretur de re creata secundum suum esse substan­ tiale, nihilominus adhuc remaneret habere bonitatem per participationem, sicut et habet esse participatum. Deus autem est bonitas per essentiam, in quantum eius essentia est suum esse. Et haec videtur esse intentio Philosophi in libro De causis, qui dicit solam divinam bonitatem esse bonitatem puram. » Corollaria. — ium Solus Deus est bonus per essentiam atque infinite perfectus in omni genere perfectionum, quia solius Dei essentia est suum esse ; cetera omnia praeter Deum sunt bona per participationem, et intra determinatos perfectionis gradus constituta, quia in omnibus aliis differt essentia rei et esse eius. 2um jn sojo peo est idern esse simpliciter et esse simpli­ citer bonum ; quia solus Deus est suum esse subsistens, et solus Deus per unum suum esse simplex, quod est esse purum, possidet absolutam bonitatem ; et ipsa absoluta bonitas in Deo idem est quod eius essentia. In omnibus vero aliis, praeter Deum, aliud est quod sunt bona simpliciter, et aliud quod simpliciter sunt ; quia in illis aliud est natura vel essentia, CAP. III. — PER DIVERSOS ESSENDI GRADUS MULTIPLICATUR 3y5 . i aliud esse; et secundum primum actum quod est esse, nut quodammodo bona, et simpliciter entia; et secundum ultimum actum quod est esse perfectum, sunt bona simpli< iter, et entia secundum quid. 3um In solo Deo, cuius essentia est esse subsistens, ipsa bonitas completa et absoluta nec augetur, nec minuitur, nec .inferri potest; quoniam esse substantiale Dei, quod est esse purum, est ipsa Dei essentia vel natura. In omnibus .diis : a) quamvis substantialis bonitas semper maneat, I amen « ipsa bonitas quae attenditur secundum esse substanI iale, non est ipsa essentia rei, sed esse participatum ; » b) ipsum esse participatum est nobilius vel minus nobile iuxta gradum nobilitatis formarum, quibus rerum essentiae seu naturae specifice constituuntur ; c) bonitas absoluta non completur nisi secundum ea quae superadduntur essentiae et ipsi esse substantiali quod non est ipsa rei essentia ; d) huiusmodi bonitas, quae per participationem esse accidentalis perficitur, potest augeri vel minui vel totaliter auferri ; e) bonitas rei creatae semper est esse superadditum essentiae, esse partici­ patum et receptum ; vel ipsum esse eius substantiale, vel aliqua perfectio superaddita, vel ordo ad finem *. II Absque reali compositione substantiae et esse non daretur compositio subiecti et accidentis in substantiis creatis. Quod expresse docetur a D. Thoma ac saepenumero declaratur in suis operibus ; ut patet : Io Ex Summa contra Gentes. Postquam enim I. C. Gent. cap. 22. ostenderat Angelicus Doctor, quod Dei essentia est suum esse, et quod in Deo idem est esse et divina substantia, 1 Cf. I. q. 5. a. i. ad 1. ; q. 6. a. 3. 376 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM statim incipit subsequens cap. 23. inferendo quod in Deo nullum est accidens. « Ex hac etiam veritate (inquit) de necessitate sequitur, quod Deo, super eius essentiam, nihil supervenire possit neque aliquid ei accidentaliter inesse. Ipsum enim esse non potest participare aliquid quod non sit de essentia sua ; quamvis id quod est possit aliquid aliud participare ; nihil enim est formalius aut simplicius quam esse. Divina autem substantia est ipsum esse. Ergo nihil habet quod non sit de sua substantia. Nullum ergo accidens ei inesse potest. » 2° Ex Summa Theologica, I. q. 3. a. 6. inter alia hoc ipsum argumentum profert ad demonstrandum, quod in Deo accidens esse non potest, videlicet : « Quia Deus est suum esse. Nam, ut Boëtius dicit lib. De Hebdom. licet id quod est, aliquid aliud possit habere adiunctum, tamen ipsum esse nihil aliud adiunctum habere potest ; sicut quod est calidum, potest habere aliquid extraneum quam calidum, ut albedinem ; sed ipse calor nihil habet praeter calorem. » 3° Ex Opuse.1 De quatuor oppositis, cap. 4. : « Licet illud quod est aliud extraneum a natura sua, possit habere adiunc­ tum, secundum Boëtium, ipsum tamen esse nihil potest compati quod ad ipsum non pertineat ; et ideo esse separatum, quod Deus est, simplicissimum est. Cum autem in quibus­ cumque rebus inveniatur aliquid praeter naturam ipsius rei quasi sibi adveniens, certum est illam rem non esse idem quod suum esse; et hoc est commune omni creaturae. In omnibus enim creaturis sunt accidentia quaedam praeter illud quod spectat ad speciem rei ; et in hoc differt omnis creatura a Deo. » 4° Ex Qu. Disput. De Pot. q. 7. a. 4. : « Absque omni dubi­ tatione tenendum est, quod in Deo nullum sit accidens ; quod quidem ad praesens potest ostendi tribus rationibus. Prima ratio est, quia nulli naturae vel essentiae vel formae aliquid extraneum adiungitur, licet id quod habet naturam vel formam vel essentiam, possit aliquid extraneum in se habere ; 1 Opuse. 33. ed. Vives ; 37. ed. Rom. CAP. HI. — PER DIVERSOS ESSENDI GRADUS MULTIPLICATUR ^77 Immanitas enim non recipit in se nisi quod est de ratione humanitatis. Quod ex hoc patet, quia in definitionibus, quae essentiam rerum significant, quodlibet additum vel sub­ tractum variat speciem, sicut etiam in numeris, ut dicit Philosophus, VIII. Metaph. Homo autem qui habet humani­ tatem, potest aliquid aliud habere quod non sit de ratione humanitatis, sicut albedinem et huiusmodi quae non insunt humanitati, sed homini. In qualibet autem creatura invenitur differentia habentis et habiti. In creaturis namque compo­ sitis invenitur duplex differentia ; quia ipsum suppositum sive individuum habet naturam speciei, sicut homo humani­ tatem, et habet ulterius esse; homo enim nec est humanitas nec esse suum ; unde homini potest inesse aliquod accidens, non autem ipsi humanitati vel eius esse. In substantiis vero simplicibus est una tantum differentia, sc. essentiae et esse. In angelis enim quodlibet suppositum est sua natura ; quid­ ditas enim simplicis est ipsum simplex, ut dicit Avicenna, V. Metaph. cap. 5. ; non est autem suum es$e; unde ipsa quidditas est in suo esse subsistens. Unde in huiusmodi substantiis potest inveniri aliquod accidens intelligibile, non autem materiale. In Deo autem nulla est differentia habentis et habiti, vel participantis et participati ; imo ipse est et sua natura et suum esse; et ideo nihil alienum vel accidentale potest ei inesse. » Corollaria. — ium Radicale ergo omnium compositionum fundamentum in rebus creatis est compositio essentiae et esse, substantiae et actus essendi. Unde D. Thomas, Quodl. 3. a. 20. : « Potentia et actus sunt prima principia in genere substantiae ; materia autem et forma sunt prima principia in genere substantiae mobilis. » 2um Compositio substantiae et accidentis enascitur ex compositione substantiae et esse; et nulla daretur in crea­ turis compositio accidentalis, nisi praecederet in linea entis realis compositio ex substantia et ex esse quod est comple­ mentum substantiae existentis. Unde D. Thomas, Quodl. y. a. 7. ad. i. : « Substantialis simplicitas in angelis excludit compositionem materiae et formae, non autem composi- 378 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM tionem ex esse et quod est ; quam compositionem ad minus accidentalis compositio in angelis praesupponit. » 3um Quia ergo in Deo essentia vel substantia est esse, idcirco in Deo nullum est accidens ; et idem est esse et esse bonum et esse sapiens et esse iustum et huiusmodi. E contra, quia in omnibus, praeter Deum, esse nec est substantia nec pars substantiae, idcirco, sicut est compositio substantiae et esse, est etiam in eis compositio substantiae et accidentis ; et sicut in homine et in angelo aliud est essentia et aliud esse, ita aliud est in eis esse et aliud esse bonum et esse sapiens et sic de aliis. Quapropter D. Thomas, De Verit. q. 2. a. 1. : « Ab omnibus scientia Deo attribuitur ; diversimode tamen. Quidam enim suo intellectu modum creatae scientiae tran­ scendere non valentes, crediderunt quod scientia sit in Deo quasi aliqua dispositio addita essentiae eius, sicut et in nobis est, quod est omnino erroneum et absurdum ; hoc enim posito, Deus summe simplex non esset ; esset enim in eo compositio substantiae et accidentis ; nec iterum ipse Deus esset suum esse, quia, ut dicit Boëtius in lib. De Hebdom., quod est, participare aliquo potest ; sed ipsum esse nullo modo aliquo participat vel participare potest. Si ergo Deus participet scientiam quasi dispositionem adiunctam, ipse non esset suum esse; et ita ab alio esse haberet, quod esset sibi causa essendi ; et sic non esset Deus. » III Absque reali compositione essentiae et esse in rebus creatis non daretur differentia unius substantiae secundum esse ab illis substantiis cum quibus con­ venit in ratione suae quidditatis. Sic in terminis tradit D. Thomas : Io De Verit. q. 2. a. 11. : « Creatura autem quantumcumque imitetur Deum, non potest pertingere ad hoc, ut eadem ratione aliquid sibi conveniat et Deo ; illa enim quae CAP. III. — PER DIVERSOS ESSENDI GRADUS MULTIPLICATUR 3/9 secundum eandem rationem sunt in diversis, sunt eis com­ munia secundum rationem substantiae vel quidditatis, sed sunt distincta secundum esse. Quidquid autem est in Deo, hoc est suum proprium esse; sicut enim essentia in eo est idem quod esse, ita scientia idem est quod scientem esse in eo. Unde, cum esse, quod est proprium unius rei, non possit alteri communicari, impossibile est quod creatura pertingat ad eandem rationem habendi aliquid quod habet Deus ; sicut impossibile est, quod ad idem esse perveniat. Similiter etiam in nobis esset ; si enim in Petro non differret homo et hominem esse, impossibile esset quod homo univoce dice­ retur de Petro et Paulo, quibus est esse diversum. Nec tamen potest dici, quod omnino aequivoce praedicetur quidquid de Deo et creatura dicitur ; quia si non esset aliqua conve­ nientia creaturae ad Deum secundum rem, sua essentia non esset creaturarum similitudo. » 2° De Verit. q. 27. a. 1. ad 8. : « Omne quod est in genere substantiae, est compositum reali compositione, eo quod id quod est in praedicamento substantiae, est in suo esse sub­ sistens, et oportet quod esse suum sit aliud quam ipsum ; alias non posset differre secundum esse ab illis, cum quibus convenit in ratione suae quidditatis : quod requiritur in omnibus quae sunt directe in praedicamento. Et ideo, omne quod est directe in praedicamento substantiae, compositum est saltem ex esse et quod est. Sunt tamen quaedam in prae­ dicamento substantiae per reductionem, ut principia sub­ stantiae subsistentis, in quibus praedicta compositio non invenitur ; non enim subsistunt ; ideo proprium esse non habent ; similiter accidentia, quia non subsistunt, non est eorum proprie esse; sed subiectum est aliquale secundum ea ; unde proprie dicuntur magis entis quam entia. Et ideo ad hoc quod aliquid sit in praedicamento aliquo accidentis, non requiritur quod sit compositum compositione reali, sed solummodo compositione rationis, ex genere et differentia ; et talis compositio in gratia invenitur. » 30 Comp. Theol. cap. 13. : « Plura individua sub una specie contenta differunt secundum esse, et tamen conve­ niunt in una essentia speciei. Ubicumque igitur sunt plura 38o 1.IB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM individua sub specie una, oportet quod aiiud sit esse et aliud essentia speciei. » 4° I. Sent. dist. 8. q. 4. a. 2. : « Omne quod est in genere, habet quidditatem differentem ab esse, sicut homo ; huma­ nitati enim ex hoc quod est humanitas, non debetur esse in actu ; potest enim cogitari humanitas, et tamen ignorari an aliquis homo sit. Et ratio huius est, quia commune, quod praedicatur de his quae sunt in genere, praedicat quidditatem. cum genus et species praedicentur in eo quod quid est. Illi autem quidditati non debetur esse nisi per hoc quod suscepta est in hoc vel in illo. Et ideo quidditas generis vel speciei non communicatur secundum unum esse omnibus, sed solum secundum unam rationem communem. Unde constat, quod esse suum non est quidditas sua. In Deo autem esse suum est quidditas sua ; aliter enim accideret quidditati, et ita esset acquisitum sibi ab alio, et non haberet esse per essen­ tiam suam. Et ideo Deus non potest esse in aliquo genere. » Et ad i. : « Deus simpliciter non est accidens, nec tamen omnino proprie potest dici substantia ; tum quia nomen substantiae dicitur a substando, tum quia substantia quiddi­ tatem nominat, quae est aliud ab esse eius. » Observationes. — Ia Ante omnia notare oportet, quo­ modo D. Thomas contraponit readem compositionem ex essentia et esse ad compositionem solum rationis ex genere et differentia; et qualiter prima compositio est necessaria ad hoc quod aliquid ponatur directe in praedicamento substan­ tiae ; tametsi ad hoc quod aliquid collocetur in predicamento aliquo accidentis, non requiratur nisi compositio rationis ex genere et differentiae. 2a Cum ergo dicimus hominem esse compositum ex animali et rationali, compositio est rationis ex genere et differentia. Cum autem dicimus hominem esse compositum ex corpore et anima rationali, compositio est realis ex materia et forma, ex quibus humana essentia seu natura specifice constituitur. Cum porro dicimus hominem esse compositum ex eo quod est et esse, sive ex substantia et esse, compositio est etiam realis in linea substantiali entis in suo esse subsistentis. CAP. HI. — PER DIVERSOS ESSENDI GRADUS MULTIPLICATUR 38 I 3a Absque hac reali compositione, qua in Petro v. g. et in Paulo differt homo et hominem esse, nec humanitas esset in praedicamento substantiae, nec homo praedicaretur univoce <1< Petro et Paulo, nec Petrus et Paulus, qui conveniunt in l atione suae quidditatis, possent differre secundum esse. 4a Ergo ubicumque sunt plura individua sub specie una, oportet quod in huiusmodi individuis aliud sit esse et aliud essentia vel substantia. Unde D. Thomas, I. Sent. dist. 29. q. i. a. 3. : « Natura specialis non multiplicatur nisi secundum esse quod in diversis habet ; quia tota quidditas completa est in specie. » 5a Etiam ubi species et individuum sunt idem, ut in angelis, similiter oportet quod aliud sit esse et aliud sub­ stantia eius ; nam substantia quae est in praedicamento, quidditatem nominat quae est aliud ab eius esse. 6a Absque reali compositione substantiae et esse quod est complementum substantiae existentis, nec in angelis essent accidentia, nec angelorum darentur diversae species, nec angeli constarent actu et potentia in linea entis, nec haberent esse causatum. 7a Suprema ratio, quare nihil potest praedicari univoce de Deo et creaturis, est diversa habitudo ad esse; nimirum, quia quidquid est in Deo, hoc est suum proprium esse, atque ita in Deo idem est essentia et esse, idem scientia et scientem esse, et sic de aliis ; at in omnibus, praeter Deum, aliud est essentia et esse ; et ideo aliud est bonitas et bonum esse, scientia et scientem esse; et ita porro. Existente enim diversitate in primo, oportet in aliis diversitatem inveniri h 1 De Pot. q. 7. a. 7. 382 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM IV Absque reali esse et essentiae compositione non daretur differentia unius rei creatae ab alia secundum substantiam vel naturam. i° De Pot. q. 7. a. 2. ad 4. et ad 5. : « Esse divinum, quod est eius substantia, non est esse commune, sed est esse distinctum a quolibet alio esse. Unde per ipsum suum esse Deus differt a quolibet alio ente... Ipsum esse Dei distinguitur et individuatur a quolibet alio esse per hoc ipsum quod est Esse per se subsistens, et non adveniens alicui naturae quae sit aliud ab ipso esse. Omne autem aliud esse quod non est subsistens, oportet quod individuetur per naturam et substan­ tiam quae in tali esse subsistit. Et in eis verum est, quod esse huius est aliud ab esse illius per hoc quod est alterius naturae ; sicut si esset unus calor per se existens sine materia vel subiecto, ex hoc ipso ab omni alio calore distingueretur ; sicut calores in subiecto existentes non distinguuntur nisi per subiecta. » 2° Lib. De Causis, lect. 4. : « Quia esse causatum primum est esse participatum in natura intelligentiae, multiplicabile est secundum diversitatem participantium... In tantum igitur intelligentia est composita in suo esse ex finito et infinito, in quantum natura intelligentiae infinita dicitur secundum potentiam essendi, et ipsum esse, quod recipit, est finitum. Et ex hoc sequitur, quod esse intelligentiae multi­ plicari possit, in quantum potest esse participatum ; hoc enim significat compositio ex finito et infinito... Quantum autem ad naturas ipsarum, necesse est quod naturae earum diversificentur secundum ordinem quendam ; non enim est in eis materialis differentia, sed formalis ; non enim sunt compositae ex materia et forma, sed ex natura quae est forma, et esse participato. In his autem quae materialiter differunt, nihil prohibet inveniri multa et ex aequo se habere ; nam in substantiis individua unius speciei rationem partici- CAP. III. — PER DIVERSOS ESSENDI GRADUS MULTIPLICATUR 383 pant. In accidentibus etiam possibile est diversa subiecta aequaliter participare albedinein. Sed in his quae formaliter differunt, semper quidam ordo invenitur. Sed si quis dili­ genter consideret in omnibus speciebus unius generis, semper inveniet unam alia perfectiorem, sicut in coloribus albedinem et in animalibus hominem ; et hoc ideo, quia quae formaliter differunt, secundum aliquam contrarietatem differunt ; est enim contrarietas differentia secundum for­ mam, ut Philosophus dicit, X. Metaph. ; in contrariis autem semper est unum nobilius, et aliud vilius, ut dicitur I. Physic. Et propter hoc in VIII. Metaph. Philosophus dicit, quod species rerum sunt sicut numeri, qui specie diversiñcantur secundum additionem unius super alterum. Manifestum est autem quod, quanto aliquid est perfectius, tanto propinquius est Enti Perfectissimo. » 3° Lib. De Causis, lect. 5. : « Sicut enim esse intelligentiae compositum est ex finito et infinito, in quantum esse eius non est subsistens, sed participatum ab aliqua natura, ratione cuius potest distingui in multa, ita etiam est de esse animae ; et hoc est quod dicit : Et non multiplicantur animae nisi per modum quo multiplicantur intelligentiae : quod est, quod esse animae habet finem, sed quod ex eo est inferius, est infinitum. Infinitum autem dicit ipsam naturam participantem esse, quam vocat infinitum propter virtutem ad durandum esse in infinitum. Ipsum autem esse participatum vocat finitum, quia non participatur secundum totam infinitatem univer­ salitatis suae, sed secundum modum naturae partici­ pantis. » 4° I. C. Gent. cap. 26. : « Res ad invicem non distinguuntur secundum quod esse habent, quia in hoc omnia conveniunt. Si ergo res differunt ad invicem, oportet quod vel ipsum esse specificetur per aliquas differentias additas, ita quod rebus diversis sit diversum esse secundum speciem ; vel quod res differant per hoc quod ipsum esse diversis naturis secundum speciem convenit. Sed primum horum est impossibile ; quia enti non potest fieri aliqua additio secundum modum quo differentia additur generi, ut dictum est cap. 25. Relinquitur ergo, quod res propter hoc differant, quod habent diversas 384 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM naturas quibus acquiritur esse diversimode. Esse autem divinum non advenit alii naturae, sed est ipsa natura seu essentia divina. » Corollaria ex supraposita D. Thomae doctrina. — Ex supradictis, quae solemnia sunt in doctrina philosophica D. Thomae, facile iam est videre ac colligere : i° Si ergo essentia et esse realiter in omnibus rebus creatis non distinguerentur, non daretur accidens in creaturis ; nec differentia unius substantiae secundum esse ab illis, cum quibus convenit in ratione suae quidditatis ; nec differentia unius creaturae ab alia secundum essentiam vel naturam. Imo, nulla daretur diversitas in rebus, nullaque differentia inter ea quae in rerum natura existunt ; quoniam omnia essent unum. 2° Ex hac profunda radice, quae intima rerum tangit, procedit argumentum illud primum ex septem, quibus ipse Angelicus Doctor demonstrat II. C. Gent. cap. 52. in omnibus quae sunt, praeter unum quod est Deus, etiam in substantiis intellectualibus, difiere esse et quod est; atque proinde in omnibus rebus subsistentibus reperiri duo elementa intrinsece ipsas constituentia in ratione entis, nimirum : substantia et esse quod est actus substantiae existentis atque eiusdem complementum. 30 Esse, in quantum est esse, non potest esse diversum ; potest tamen diversifican per aliquid quod est praeter esse; sicut esse lapidis est aliud ab esse hominis. Unde esse si ponatur sine termino, est infinitum simpliciter ; si ponatur sine subiecto, est non causatum ; si ponatur sine potentia, est actus purus ; si identificatum cum ipsa rei substantia, est essentia Dei ; si subsistens, est unum tantum ; si absque alia natura ipsum participante, est Ens per essentiam seu ipsa natura essendi. Quae est propria natura Dei. 40 Omne ens creatum participat naturam essendi ; quia solus Deus est suum esse. Et cum solius Dei esse sit eius substantia, et esse subsistens non possit esse nisi unum tantum, idcirco esse inest substantiis creatis ut quidam actus earum ; et omnis alia natura praeter divinam non est CAP. in. — PER DIVERSOS ESSENDI GRADUS MULTIPLICATUR 385 natura ipsa entitatis vel essendi, sed participans esse et essendi subiectiva potentia x. 5° Esse Dei individuatur et distinguitur a quolibet alio esse per hoc ipsum quod est esse subsistens et non adveniens alicui naturae quae sit aliud ab ipso ; et sic individuatur per suam puram bonitatem ; nam eo ipso quod est esse subsi­ stens, est ab omnibus separatum atque in seipso maxime indivisum ; ideoque maxime Unum. 6° Esse omnium aliorum individuatur et distinguitur non per se, quia non est esse subsistens, sed per subiectum in quo recipitur ; per naturam cui acquiritur ; per formam parti­ cipantem ipsum ; per potentiam cuius est actus ; per sub­ stantiam cui adhaeret, et a qua sustentatur, et cuius est complementum, et quae in tali esse subsistit. 7° Inde esse subsistens est necessario unum ; esse vero inhaerens et -participatum necessario venit multiplicandum et diversificandum simul atque distinguendum per subiecta individua in quibus recipitur, et iuxta diversos gradus for­ marum, ad quarum capacitatem et mensuram esse partici­ patur et specificatur et contrahitur. Unde D. Thomas, I. Sent. dist. 2. q. i. a. i. : « Omnis natura quae invenitur in pluribus secundum prius et posterius, oportet quod descendat ab uno primo, in quo perfecte habeatur. Unitas enim principiati attestatur unitati principii, sicut omnis calor originatur ab uno calidissimo, quod est ignis. Sed entitas invenitur in pluribus secundum prius et posterius. Ergo oportet esse Unum Primum Ens perfectissimum, a quo omnia entia habent esse; et hic est Deus. Est igitur unus Deus. » Ac rursus, II. Sent. dist. i. q. i. a. i. : « Invenitur enim in omnibus rebus natura entitatis, in quibusdam magis nobilis et in quibusdam minus, ita tamen, quod ipsarum rerum naturae non sunt hoc ipsum esse quod habent ; alias esse esset de intellectu cuiuslibet quidditatis, quod falsum est, cum quidditas cuiuslibet rei possit intelligi etiam non intelligendo de ea an sit. Ergo oportet, quod ab aliquo esse habeant, 1 II. C. Gent. cap. 52. et 53. — I. q. 45. a. 5. ad 1. DE VERITATE FUNDAMENTALI. 25 386 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM et oportet devenire ad aliquid cuius natura sit ipsum suum esse; alias in infinitum procederetur ; et hoc est, quod dat esse omnibus ; nec potest esse nisi unum, cum natura entitatis sit unius rationis in omnibus secundum analogiam ; unitas enim causati requirit unitatem in causa per se. » CAPUT QUARTUM Ex reali compositione essentiae et esse in rebus creatis procedit D. Thomas ad ostendendum, quod nec in angelo nec in aliqua creatura actio et virtus vel potentia operativa sunt idem quod sua essentia nec idem quod suum esse. I Impossibile est quod actio angeli vel cuiuscumque alterius creaturae sit eius substantia. § I. ■ Rationes seu argumenta D. Thomae. Ratio Ia. — « Actio enim est proprie actualitas virtutis, sicut esse est actualitas substantiae vel essentiae. Impossibile est autem, quod aliquid quod non est purus actus, sed aliquid habet de potentia admixtum, sit sua actualitas ; quia actua­ litas potentialitati repugnat. Solus autem Deus est actus purus. Unde in solo 'Deo sua substantia est suum esse et suum agere. » Ratio 2a. — « Et praeterea, si intelligere angeli esset eius substantia, oporteret quod intelligere angeli esset subsistens. Intelligere autem subsistens non potest esse nisi unum, sicut nec aliquod abstractum subsistens. Unde unius angeli sub­ 388 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM stantia non distingueretur neque a substantia Dei, quae est ipsum intelligere subsistens, neque a substantia alterius angeli. » Ratio 3a. — « Si etiam angelus ipse esset suum intelligere, non possent esse gradus in intelligendo perfectius et minus perfecte, cum hoc contingat propter diversam participa­ tionem ipsius intelligere. » Haec D. Thomas, I. q. 54. a. 1. § 2. Argumentorum declaratio. Declaratio argumenti primi. — Io D. Thomas comparat ad invicem ordinem entitativum et ordinem operativum, atque perfectam quandam asserit interesse proportionem inter ordinem essendi et ordinem operandi. Actio enim est proprie actualitas virtutis operativae, sicut -esse est actualitas substantiae vel essentiae. Quemadmodum ergo se habeat esse ad essentiam vel substantiam, cuius est actus, ita pariter se habebit actio ad operativam virtutem. 2° In utroque ordine reperitur proportio duorum, quo­ rum unum est complementum alterius ; et ideo proportio unius ad alterum est sicut proportio potentiae ad actum. De ratione autem actus est complere ac perficere ; de ratione vero potentiae est, ut per suum proprium actum perficiatur ac compleatur. Ubicumque igitur inveniantur actus in ratione propria actus, et potentia in ratione propria potentiae, ibi inveniuntur : a) duo, quorum alterum est subiectum et recipiens et participans, et alterum est participatum et receptum et inhaerens ; b) et duo, de quorum propria ratione est ut realiter distinguantur ad invicem ; quoniam impossi­ bile est, ut idem sit actus suiipsius, sitque simul subiectum et inhaerens, recipiens et receptum, participans et participatum, perfectibile ac perficiens. 3° Quomodo autem se habet in ordine seu linea entis esse ad essentiam cuius est actualitas, esse ad substantiam CAP. IV. — COMPONITUR ACTU ET POTENTIA IN ORDINE OPERANDI 389 cuius est actus ? In omnibus, praeter unum quod est Deus, se habent ad invicem in ratione propria actus et in ratione propria potentiae ; ideoque se habent in ratione propria participati et participantis, recepti et recipientis, perficientis et perfectibilis. In solo Deo sua substantia est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius. Esse inest substantiis creatis ut quidam actus earum ; esse est complementum substantiae existentis. Ex quo relinquitur, quod in qualibet substantia creata sit realis compositio actus et potentiae. 4° Ergo solus Deus, cuius substantia vel natura est ipsum suum esse subsistens, est actus purus in ordine essendi. Ergo solus Deus est actus purus in linea operandi. Ergo in solo Deo, sicut sua substantia est suum esse, ita sua substantia est suum agere. 5° Ergo in omnibus aliis, praeter Deum, etiam in angelis, virtus et operatio se habent ut proprius actus et propria potentia ; ac perinde inter se distinguuntur realiter, sicut realiter distinguuntur inter se substantia et esse. Unde in rebus creatis, sicut substantia non est suum esse, ita nec potest esse suum agere. Impossibile est ergo, quod actio angeli vel cuiuscumque alterius creaturae sit eius substantia. Declaratio secundi argumenti. — Secundum vero argu­ mentum est idem ac argumentum primum, quo II. C. Gent. cap. 52. Angelicus Doctor ostendit realem compositionem ex essentia et esse in omnibus rebus creatis, etiam in sub­ stantiis intellectualibus ; ac subsequent! principio innititur, videlicet : Illud quod est subsistens, non potest esse nisi unum tantum. Hic agitur de formis separatis a materia, vel de perfectionibus abstractis a subiecto, vel etiam de actibus separatis a potentiis receptivis ; quapropter D. Thomas in argumento scribit : Intelligere subsistens non potest esse nisi unum, sicut nec aliquod abstractum subsistens. i° Habentes formam substantialem in materia, ut ho­ mines qui ex corpore et anima componuntur, plures possunt inveniri subsistentes et distincti numero intra eandem spe­ 3go LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM ciem ; unde datur pluralitas seu multitudo animarum ratio­ nalium, et similiter formarum eiusdem speciei in inferioribus rebus. Sed angeli sunt formae subsistentes sine materia et naturam specifice completam sine consortio materiae con­ stituentes ; ideo impossibile est esse duos angelos unius speciei. Et sic forma subsistens sine materia, et sine materia naturam specie completam constituens, non potest esse nisi una tantum. 2° Pari modo, si formae accidentales, tam materiales ut albedo, quam spirituales ut iustitia, scientia, subsistere pos­ sent sine subiecto, nec albedo subsistens esset nisi una tan­ tum, nec scientia vel iustitia subsistens esset nisi tantum­ modo una, cum albedines non multiplicentur nisi secundum recipientia, nec habitus virtutum eiusdem speciei non sint plures numero nisi secundum quod sunt in pluribus subiectis vel substantiis. 3° Et similiter de actibus qui sunt intelligere, velle, vivere, et esse, a fortiori id asserere oportet : esse subsistens non potest esse nisi imum tantum, illud nimirum esse, quod realiter identificatur cum substantia existentis ; intelligere subsistens, sicut et velle et vivere subsistens, non potest esse nisi unum tantum, illud sc. quod realiter identificatur cum ipsamet essentia substantiali viventis et intelligentis et volentis. En, quare D. Thomas concludit dicens : « Unde unius angeli substantia non distingueretur neque a substantia Dei quae est ipsum intelligere subsistens, neque a substantia alterius angeli. » Declaratio argumenti tertii. — Patet iam ex declaratione primi et secundi, atque ex omnibus supradictis in capite antecedenti. Eadem est ratio de intelligere ac de esse. Sicut ens per essentiam non potest esse nisi unum, ita similiter intelligens per essentiam unum tantummodo esse potest ; sicut entia per participationem plurificantur et habent diversos gradus in essendo perfectius et minus perfecte, propter diversam participationem ipsius esse, pari modo intelligentia per participationem habent diversos gradus in intelligendo perfectius et minus perfecte propter diversam CAP. IV. —COMPONITUR ACTU ET POTENTIA IN ORDINE OPERANDI 3g I participationem ipsius intelligere. Unde diversi gradus1 tam in intelligendo quam in essendo praesupponunt realem compositionem ex eo quod est et esse, et ex eo quod intelligit et intelligere. II Neque actio angeli neque actio alicuius creaturae est eius esse. § I. Argumenta D. Thomae. i° « Duplex enim est actionis genus : Una sc. quae transit in aliquid exterius, inferens ei passionem, sicut urere, secare; alia vero actio est quae non transit in rem exteriorem, sed magis manet in ipso agente, sicut sentire, intelligere et velle; per huiusmodi enim actionem non immutatur aliquid extrinsecum, sed totum in ipso agente agitur. De prima ergo actione manifestum est, quod non potest esse ipsum esse agentis. Nam esse agentis significatur intra ipsum ; actio autem talis est effluxus in passum ab agente. » (I. q. 54. a. 2.) 2° « Secunda autem actio de sui ratione habet infinitatem, vel simpliciter vel secundum quid. Simpliciter quidem, sicut intelligere, cuius obiectum est verum; et velle, cuius obiectum est bonum; quorum utrumque convertitur cum ente; et ita intelligere et velle, quantum est de se, habent se ad omnia, et utrumque recipit speciem ab obiecto. Secundum quid autem infinitum est sentire, quod se habet ad omnia sensi­ bilia sicut visus ad omnia visibilia. Esse autem cuiuslibet creaturae est determinatum ad unum secundum genus et speciem. Solius autem Dei esse est simpliciter infinitum, in 1 Vide I. q. 44. a. r. ; q. 50. a. 4. — De nat. angelor. cap. 6. — Lib. i. cap. 3. et cap. 4. 3g2 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM se omnia comprehendens, ut Dionysius dicit, De div. noni. cap. 4. Unde solum Esse Divinum est Divinum Intelligere et Divinum Velle. » (Ibid.) 3° « Ipsa essentia angeli est ratio totius eius esse; non autem est ratio eius intelligere, quia non omnia intelligere potest per suam essentiam. Et ideo secundum propriam rationem, in quantum est talis essentia, comparatur ad ipsum esse angeli ; sed ad eius intelligere comparatur secundum rationem universalioris obiecti, sc. veri vel entis. Et sic patet quod, licet sit eadem forma, non tamen secundum eandem rationem est principium essendi et intelligendi. Et propter hoc non sequitur, quod in angelo sit idem esse et intelligere. » (Ibid, ad 2.) § 2. Argumentorum declaratio. Primo : Actio transiens cuiuscumque creaturae non est eius esse. — De huiusmodi actione ait expresse D. Thomas quod « manifestum est, quod non potest esse ipsum esse agentis. » Etenim esse et agere actionis formaliter transeuntis, ut urere et secare, habent notas oppositas et contraria prae­ dicata ; de ratione actionis transeuntis est quidem quod egrediatur ab agente, sed quod habeat tamen terminum extra ipsum agentem ; de ratione autem esse ipsius agentis est quod intra ipsum agentem maneat, adeo ut ipsemet Angelicus Doctor tradit, I. q. 8. a. 1. : « Esse autem est illud quod est magis intimum cuilibet rei et quod profundius omnibus inest, cum sit formale respectu omnium quae in re sunt. » Et II. Sent. dist. 1. q. 1. a. 4. : « Esse autem est magis intimum cuilibet rei quam ea per quae esse determi­ natur. » Quod in suo vero sensu declaratur in opuse. Dc natura accidentis, cap. 1. sic : « Hoc esse (esse substantiale rei) formalius se habet ad rem constituendam in genere entis quam ipsa forma rei quae hoc ipsum esse dat, vel materia cui datur ; ex quibus compositum resultat, cuius est esse ut entis. Intimius ergo ad rem ipsam, quae est ens, inter omnia CAP. IV. — COMPONITUR ACTU ET POTENTIA IN ORDINE OPERANDI 3y3 est ipsum esse eius ; et post ipsum, ipsa forma rei, qua res habet ipsum esse. Et ultimo, ipsa materia quae, licet sit fun­ damentum in re, inter omnia ab ipso tamen esse rei magis distat. Cui propinquissimum est ipsa res, ut cuius est ; cum per rem insit et formae et materiae, nisi in homine, ubi esse formae communicatur toti ; et illud esse est formae ut a qua est, quia ipsa est principium ipsius esse; et ultimo est ipsius materiae, ut eius in quo recipitur. » Secundo : Actio immanens creaturae, ut intelligere et velle, non est eius esse. — Hic D. Thomas, ut ostendat quod in angelo et in quacumque alia creatura aliud est esse et aliud agere, per diversam procedit viam ad differentiam inter esse et intelligere adinveniendam ; cum utrumque, tam esse quam intelligere et velle, significetur intra ipsum agens ; ideoque ex hoc capite diversitas inter actum essendi et actum intelligendi in creatura non valet deprehendi. Nota igitur immanentiae utrique videtur convenire ; verumtamen esse creaturae et eius intelligere diversas ex alio capite exhibent proprietates, videlicet : a) Intelligere etiam creaturae habet infinitatem simpli­ citer ; minime est determinatum ad unum secundum genus vel secundum speciem, sed se extendit vel se extendere valet tantum quantum se extendit verum, quod est eius obiectum ; ac proinde simpliciter se extendit ad ens, cum quo verum convertitur. Et idem dicendum de velle, cuius obiectum est bonum quod, sicut verum, convertitur similiter cum ente. Actus ergo intelligendi et volendi habent infinitatem sim­ pliciter in sua propria ratione actus sive actionis immanentis ; et quantum est de se, tam intelligere quam velle, quorum utrumque recipit speciem ab obiecto, habent se ad omnia, extendunt se ad omne ens. b) Esse vero creaturae, quantumvis perfectissimae, est semper determinatum ad unum secundum genus et speciem ; clauditur intra terminos naturae cui advenit ; continetur intra mensuram formae a qua participatur ; finitur iuxta capacitatem subiecti in quo recipitur; non plus se extendit nec se extendere potest ultra nobilitatem substantiae, cuius 394 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM est actus et complementum. Actus ergo essendi cuiuslibet creaturae habent finitatem simpliciter, et terminantur ad numerum et mensuram essentiarum seu naturarum in quibus,. sicut in potentiis subiectivis, recipiuntur, et quarum sunt proprii actus in linea entis. c) Dicendum itaque, quod actio angeli non est eius esse neque actio alicuius creaturae. Esse enim hominis vel angeli vel cuiuslibet creaturae determinatur ad speciem per se et intrinsece, in quantum recipitur in essentia ; intelligere vero creaturae rationalis non limitatur intrinsece et per se ad certam speciem rerum. Tertio : Quomodo se habeat essentia angeli ad eius esse et ad eius intelligere. — i° Essentia est principium immediatum essendi, sed mediatum seu radicale operandi. 20 Ad esse comparatur secundum propriam rationem poten­ tiae, in quantum est talis essentia ; ad intelligere dupliciter : a) ut principium seu potentia radicalis ; b) ut obiectum. Et quatenus est obiectum, essentia concurrit absque media specie ad intellectionem ; non tamen concurrit ut eliciens actum, sed ut forma intellectus in actu respectu sui. Unde essentia angeli, comparata ut talis essentia ad esse, specificat esse contrahendo illud, non perficiendo ; atque ita est ratio totius esse angeli ad modum quo potentia est ratio actus, cuius est receptiva. Sed comparata ad intelligere, induit rationem obiecti, ac perinde rationem universaliorem, nempe veri et entis; et ideo non est ratio totius intelligere, quia angelus non omnia intelligere potest per suam essentiam propria cognitione, ut I. q. 55. a. 1. explicatur. Quarto : Vivere in viventibus est esse ; intelligere est quoddam vivere. — Attamen ex hoc minime sequitur, quod intelligere angeli sit eius esse. Eatenus in viventibus vivere dicitur esse, quatenus sumitur pro actu primo seu substan­ tiali ipsius viventis ; nam esse est primus actus substantiae vel naturae viventis. Sed si vivere sumatur pro actu secundo, id est, pro operatione vitae, tunc non est esse viventis, sed eius operari, ut intelligere, velle, sentire. Atque in isto sensu CAP. IV. —COMPONITUR ACTU ET POTENTIA IN ORDINE OPERANDI 3g5 intelligere est vivere quoddam, et exhibet in ratione sui actus supremum gradum vitalis operationis. Unde nec in homine nec in angelo est idem esse et intelligere x. III Nec in angelo nec in aliqua creatura virtus vel potentia operativa est idem quod sua essentia. § I- Argumenta D. Thomae. Arg. ium. — « Cum enim potentia dicatur ad actum, oportet quod secundum diversitatem actuum sit diversitas potentia­ rum. Propter quod dicitur, quod proprius actus respondet propriae potentiae. In omni autem creato essentia differt ab eius esse, et comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum, ut ex supradictis patet I. q. 3. a. 4. Actus autem ad quem comparatur potentia operativa, est operatio. In angelo autem non est idem intelligere et esse, nec aliqua alia operatio, aut in ipso aut in quocumque alio creato, est idem quod eius esse. Unde essentia angeli non est eius potentia intellectiva, nec alicuius creati essentia est eius operativa potentia. » (I. q. 54. a. 3.) Arg. 2um. — « Impossibile est dicere, quod essentia animae sit eius potentia, licet hoc quidam posuerint ; et hoc dupli­ citer ostenditur quantum ad praesens. Primo : quia cum potentia et actus dividant ens et quodlibet genus entis, oportet quod ad idem genus referatur potentia et actus ; et ideo, si actus non est in genere substantiae, potentia quae dicitur ad illum actum, non potest esse in genere substantiae. Operatio autem animae non est in genere substantiae, sed in solo Deo operatio est eius substantia. Unde Dei potentia, 1 Vide II-II. q. 179. a. 1. ad 1. — De spirit, creatura, a. 11. ad 14. 396 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM quae est operationis principium, est ipsa Dei essentia ; quod non potest esse verum neque in anima nec in aliqua creatura, ut supra etiam de angelo dictum est, q. 59. a. 2. et q. 54. a. 3. Secundo : hoc etiam impossibile apparet in anima. Nam anima secundum suam essentiam est actus. Si ergo ipsa essentia animae esset immediatum operationis principium, semper habens animam, actu haberet opera vitae ; sicut semper habens animam, actu est vivum... Invenitur autem habens animam non semper esse in actu operum vitae... Relinquitur ergo, quod essentia animae non est eius potentia ; nihil enim est in potentia secundum actum, in quantum est actus. » (I. q. 77. a. 1.) Arg. 3um. — « Necesse est dicere secundum praemissa (q. 54. a. 3. et q. 59. a. 2. et q. 77. a. 1.) quod intellectus sit aliqua potentia animae, et non ipsa animae essentia. Tunc enim solum immediatum principium operationis est ipsa essentia rei operantis, quando ipsa operatio est eius esse. Sicut enim potentia se habet ad operationem ut ad suum actum, ita se habet essentia ad esse. In solo autem Deo idem est intelligere quod suum esse. Unde in solo Deo intellectus est eius essentia ; in omnibus autem aliis creaturis intellectualibus intellectus est quaedam potentia intelligentis. » (I. q. 79. a. 1.) Arg. 4um. — « Sicut autem ipsum esse est actualitas quae­ dam essentiae, ita operari est actualitas operativae potentiae seu virtutis. Secundum enim hoc, utrumque eorum est in actu : essentia quidem secundum esse, potentia vero secundum operari. Unde cum in nulla creatura operari sit suum esse, sed hoc sit proprium solius Dei, sequitur quod nullius creaturae operativa potentia sit eius essentia ; sed solius Dei proprium est, ut sua essentia sit sua potentia. » (De spirit, creat, a. 11.) 5um. — Quodl. 10. a. 5. : « In nulla enim substantia creata est idem esse et operatio; hoc enim solius Dei est. Essentia autem est essendi principium ; potentia vero, ope­ rationis. Ergo cum ab uno naturaliter non sit nisi unum, nulla substantia, nisi divina, est sua potentia. » CAP. IV. — COMPONITUR ACTU ET POTENTIA IN ORDINE OPERANDI 3q7 § 2. Argumentorum declaratio. Primo : Argumentorum primum fundamentum est doc­ trina philosophica de actu et potentia. — d) Loquitur enim D. Thomas de potentia et actu, non quidem de potentia obiectiva, sed de potentia subiectiva; quoniam expresse loqui­ tur de potentia et actu ut principia sunt eius quod est in genere ; et ut Caietanus observat in suis Commentariis in I. q. 54. a. 3. : « Constat autem, quod potentia obiectiva prin­ cipium non est rei, imo est res ipsa, ut possibilis est esse. » b) Potentia autem subiectiva et actus sunt principia entis quod est in genere ; et in quolibet genere est dare pro­ priam potentiam et proprium actum, quae sunt principia illius generis. Inde D. Thomas : Proprius actus respondet propriae potentiae ; et secundum diversitatem actuum est diversitas potentiarum ; quia potentia dicitur ad actum; et ad idem genus oportet quod referatur potentia et actus. c) Ideo, si potentia est in genere seu praedicamento substantiae, ad idem praedicamentum seu genus reducitur actus eius, et vice versa. Si vero actus est in genere accidentis, ad idem genus oportet quod referatur potentia propria talis actus. Inter potentiam et actum, quae sunt principia entis, adest perinde quaedam proportio atque ordo unius ad aliud ; sed huiusmodi ordo est relatio transcendentalis, consistens in ipsa commensuratione seu proportione eius quod se habet ut potentia ad id quod se habet ut actus, et vice versa ; et involvitur in ipsa principiorum quidditate quae, cum sit formalis ratio entis incompleti, exigit et appellat suum pro­ prium ac correlativum principium, ut ex utroque resultet ens complete constitutum ; talis est ojdo vigens inter materiam et formam, essentiam et esse, potentiam operativam et opera­ tionem, et generatim inter omnem potentiam et actum. Secundo : Argumentorum alterum fundamentum est 3g8 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM doctrina philosophica de actu et potentia in linea entis, vide­ licet de esse et essentia. — Haec quidem duo, nempe essentia et esse, habent se ut actum et potentiam ; sed, Caietanus I. q. 54. a. i. : « Quod aliqua duo habere se ut actum et potentiam, contingit dupliciter, sc. formaliter et virtualiter. Formaliter quidem, quando alterum ita invenitur in re alteri coniunctum, quod actuat secundum rem reliquum. Virtualiter autem, quando aliqua duo identice quidem sunt unum ; habent tamen tales rationes formales, quae si coniungerentur. abstrahendo ab eo ex quo habent quod sint unum identice, alterum reliquum secundum rem actuaret. » Nunc quaeritur : Rationes formales essentiae et esse habentne ex seipsis diversitatem realem ? Similiter : Rationes formales virtutis operati vae et operationis habentne ex seipsis diversitatem realem ? Ex seipsis nec rationes essentiae et esse nec rationes virtutis et operationis diversitatem habent realem ; alioquin in Deo distinguerentur realiter. Neque ex seipsis identitatem realem habent ; alioquin in rebus creatis essentia et esse identificarentur et essent unum identice, sicut in ipso Deo. Quapropter tamquam totius argumentationis fundamentum ad concludendum quod nec in angelo nec in aliqua creatura potentia operativa est idem quod sua essentia, praesupponere oportet, quod nec in angelo nec in creatura aliqua essentia est idem quod suum esse. Tertio : Argumentorum igitur angulare fundamentum est realis compositio essentiae et esse in omnibus rebus creatis. — Non enim sufficit essentiam et esse habere se ut potentiam et actum virtualiter ; nam hoc modo essentia et esse identice sunt unum, et esse non actuaret essentiam secundum rem. Consequenter nec secundum rem actualiter operatio virtutem operativam actuaret, quia virtus et operatio eadem res sunt ibi ubi sunt res eadem esse et essentia ; sed ad identitatem essentiae et esse consequitur identitas operationis et virtutis operativae, ac per hoc operatio virtutem secundum rem perficere nequit. Opus est itaque, ut haec duo, essentia sc. et esse, habeant se ut actum et potentiam jormaliter, et quod esse ita inveniatur in re coniunctum essentiae, quod actuet CAP. IV. —COMPONITUR ACTU ET POTENTIA IN ORDINE OPERANDI 3 99 secundum rem ipsam essentiam rei ; atque hoc modo etiam se habebunt ut actura et potentiam virtus et operatio ; et operatio proinde virtutem secundum rem complebit ; et virtus operativa per operationem secundum rem perficietur. Ad identitatem essentiae et esse consequitur necessario identitas potentiae operativae et operationis ; e converso, ad realem distinctionem essentiae et esse realis quoque opera­ tivae potentiae et operationis consequitur ex necessitate distinctio. Quapropter D. Thomas ait : « Sicut enim potentia se habet ad operationem ut ad suum actum, ita se habet essentia ad esse. » (I. q. 79. a. 1.) Et iterum : « Sicut autem esse est actualitas quaedam essentiae, ita operari est actua­ litas operativae potentiae seu virtutis. » Et Comp. Theol. cap. 30. : « Eodem modo comparatur intellectus ad intelligere, sicut essentia ad esse. » Quarto : In quonam consistat vis rationis Sancti Thomae. — Ad haec Caietanus, Comment, in I. q. 54. a. 1. : « Vis qui­ dem rationis in hoc consistit : Quae se habent ut proprius actus et propria potentia, non sunt idem nisi in actu puro ; virtus et operatio se habent ut proprius actus et propria potentia : Ergo. Maior fundatur super hoc : Quia talia in quocumque invenirentur cum ratione actus et potentiae, inter se distinguuntur realiter. Ergo, a destructione consequentis, si non distinguuntur realiter, non salvantur coniuncta ut proprius actus et propria potentia. Ergo aut utrumque in illo habebit rationem potentiae, quod est impossibile ; aut utrumque rationem actus. Vel : Ergo illud, in quo talia identificante absque remansione actus et potentiae, aut est actus purus, et habetur intentum ; aut est potentia pura. Sola enim haec duo, per se loquendo, sunt propriae rationes et causae excludentes permixtionem actus et potentiae. Sed impossibile est quod sit pura potentia ; quia talis nec formaliter nec virtualiter continet actum ; immo est imperjectissimum omnium entium. Ergo est actus purus, qui eminenter continet in se rationem actus et rationem potentiae ; et ex eo quod actus, actualitatem habet ; ex eo vero quod purus, imperfectionem omnem potentialitatis excludit. » 400 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM IV Ordo essendi et ordo operandi. Primo : Actus et potentia in utroque ordine. — a) Actus et potentia in linea entis est essentia et esse, vel substantia et esse quod est actus et complementum substantiae existentis ; actus vero et potentia in linea agendi est virtus seu potentia operativa, et ipsa operatio quae est operativae potentiae ultima perfectio et corona. b) Tales rationes, nempe essentiae et esse, virtutis et operationis, ex seipsis neque vindicant sibi identitatem neque distinctionem realero ; aliter in quocumque invenirentur, vel semper distinguerentur realiter, vel semper essent quid unum et idem re. Tamen, ut Caietanus observat, ex seipsis aliquam inter se vindicant per se coniunctionem; et ex conditionibus concomitantibus eas, quantum est ex parte ipsarum, si solae invenirentur, coniunctio illa realern distinc­ tionem exigeret extremorum. Et tales sunt rationes virtutis et operationis. Nam nec ex seipsis identitatem realern habent ; alioquin in omnibus essent idem realiter. Nec ex seipsis diversitatem habent realern ; alioquin in Deo distinguerentur realiter. Nec ex seipsis abstrahunt ab omni coniunctione inter se ; imo et ex seipsis habent coniunctionem quandam per se, quasi ut propria perfectio et id cuius est illa perfectio. Et si rationes istae solae considerentur quantum ex earum meritis pendet, coniunctio ista non est aliter per se quam per naturam actus et potentiae ; nullo enim alio modo, etiamsi fingendi daretur licentia, imaginari potest talium per se coniunctio. Et ex hoc autem, quod coniungerentur per se ut actus et potentia, sequitur ulterius, quod distinguerentur realiter ; si enim essent realiter idem, iam essent coniuncta identice ; et sic neutrum esset actus alterius. — Haec vere ac profunde Caietanus, In I. q. 54. a. 1. c) Tales igitur rationes formales essentiae et esse, virtutis et operationis, ex seipsis habent coniunctionem quandam CAP. IV. COMPONITUR ACTU ET POTENTIA IN ORDINE OPERANDI 401 per se, quasi ut propria perfectio et id cuius est illa perfectio. Quomodo autem coniunguntur inter se propria perfectio et id cuius est illa perfectio propria ? Dupliciter potest huiuscemodi coniunctio verificari : i° Uno modo, quia sunt realiter idem, ac perinde sunt coniuncta identice ; 2° alio modo, quia coniunguntur quemadmodum coniunguntur duo quorum unum habet naturam potentiae et alterum naturam actus ; ac perinde non sunt realiter idem nec sunt identice coniuncta. Secundo : Essentia et esse in Deo, qui est Ens per essen­ tiam. — Essentia et esse in Deo non distinguuntur realiter ; non coniunguntur quasi essentia haberet naturam potentiae et esse naturam actus ; sed sunt coniuncta identice, eo ipso quod sunt realiter idem, et substantia Dei est Esse. Conse­ quenter : a) In Deo, cum essentia et esse identice sint unum, nec alterum reliquum secundum rem actuat, nec unum per alterum secundum rem perficitur ; et sic neutrum est actus alterius. In Deo essentia et esse minime inveniuntur cum ratione actus et potentiae ; Deus est sua essentia et Deus est suum esse ; et esse et essentia sunt unum et idem ; et ideo Deus est Actus Purus ; quia ratio identitatis actus et poten­ tiae propriae illius actus non est nisi puritas actus. Et sic Actus Purus est sua actualitas, atque eminenter praehabet in sua ipsa puritate actus quidquid res creata habere valet per suum proprium actum et per suam propriam potentiam. 6) In Deo potentia operativa et operatio etiam sunt realiter idem ; et cum virtus et operatio eadem res sint, per hoc operatio virtutem secundum rem perficere nequit, sicut nec esse essentiam nequit secundum rem perficere ; quia impossibile est, ut idem sit actus suiipsius. Unde sicut solus Deus est suum esse, ita solus Deus est suum agere. c) Sed, quia intelligimus Deum per creaturas, ideo ea quae in Deo sunt unum, ut duo tamen intelligimus ; et distinguimus, cum fundamento in re, ex plenitudine ipsa divini Esse eminenter continentis quidquid una res creata habet per proprium actum et propriam potentiam ; distin­ guimus, sed sola distinctione rationis, inter essentiam Dei et eius esse, atque inter potentiam operativam et eius-operatioDE VERITATE FUNDAMENTALI. 26 402 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM nem. Unde D. Thomas, De Pot. q. 7. a. 2. ad 7. : « Intellectus autem noster hoc modo intelligit esse, quo modo invenitur in rebus inferioribus, a quibus scientiam capit, in quibus esse non est subsistens, sed inhaerens. Ratio autem invenit, quod aliquod esse subsistens sit ; et ideo, licet hoc quod dicunt esse, significetur per modum concretionis, tamen intellectus, attribuens esse Deo, transcendit modum significandi, attri­ buens Deo id quod significatur, non autem modum signi­ ficandi. » Et De Veril, q. 10. a. 12. ad 9. : « Licet in Deo distin­ guantur quod est et esse, ratione, non tamen sequitur quod possit cogitari non esse. » Et I. q. 25. a. 1. ad 3. : « Potentia in rebus creatis non solum est principium actionis, sed etiam effectus. Sic igitur in Deo salvatur ratio potentiae quantum ad hoc quod est principium effectus ; non autem quantum ad hoc quod est principium actionis, quae est divina essentia. Nisi forte secundum modum intelligendi, prout divina essentia, quae in se simpliciter praehabet quidquid perfec­ tionis est in rebus creatis, potest intelligi et sub ratione actionis et sub ratione potentiae; sicut etiam intelligitur et sub ratione suppositi habentis naturam et sub ratione naturae. » d) Verumtamen, Deus est Actus Purus in ordine essendi et in ordine operandi ; et sicut in solo Deo idem est essentia et esse, sic in Deo solo idem est virtus et operatio ; et sicut solus Deus est sua essentia et suum esse, sic solus Deus est suum intelligere et suum velle ; et Dei esse, intelligere et velle est ipsamet Dei substantia L Tertio : Essentia et esse in omni ente creato, quod est ens per participationem. — Essentia et esse in omni ente creato non sunt realiter idem ; alioquin ens creatum iam non esset creatum, quia iam non esset ens per participationem ; nam ubi essentia et esse sunt coniuncta identice, neutrum est actus alterius, cum idem non sit actus suiipsius ; et aliunde esse absque potentia reali subiectiva, in qua recipiatur et a qua realiter differat, est esse subsistens sine subiecto, actus purus. Consequenter in omni ente creato : a) Essentia et esse 1 I. q. 3. a. 4. ; q. 14. a. 4. ; q. 19. a. 1. ; q. 54. a. 1., 2. et 3. CAP. IV. —COMPONITUR ACTU ET POTENTIA IN ORDINE OPERANDI 4O3 habent coniunctionem quandam per se, quasi ut propria perfectio et id cuius est illa perfectio ; et coniunctio ista, ut scribit Caietanus, In I. q. 54. a. 1. « non est aliter per se quam per naturam actus et potentiae; nullo enim alio modo, etiamsi fingendi daretur licentia, imaginari potest talium per se coniunctio. Ex hoc autem, quod coniungerentur per se ut actus et potentia, sequitur ulterius quod distingue­ rentur realiter. » b) Ex hoc autem, quod essentia et esse constituunt realem compositionem, essentia, utpote habens formalem rationem potentiae, perficitur et actuatur per esse quod habet formalem rationem actus ; et esse actuat secundum rem ac perficit essentiam ; atque ex essentia et esse com­ ponitur omne ens per participationem ; ac perinde : c) Omne ens, in quo est realis compositio essentiae et esse, « indiget aliquo componente ; si enim compositio est, ex pluribus est. Quae autem secundum se sunt plura, in unum non conveniunt nisi ab aliquo componente uniantur... Componens autem est causa efficiens compositi. » Igitur omne ens, ex esse et essentia compositum, indiget fieri ut sit ; indiget causari ut perveniat ad esse; indiget creari ut esse habeat ac participet d) Et quoniam ad realem compositionem essentiae et esse in linea entis necessario consequitur realis quoque compositio potentiae operativae et operationis in ordine agendi, idcirco, sicut in omni ente creato differt essentia rei et esse eius, ita pariter differt virtus operativa et operatio ; et impossibile est : i° quod actio angeli vel cuiuscumque alterius creaturae sit eius substantia; 20 quod actio angeli vel cuiuscumque creaturae sit eius esse ; 30 quod in angelo vel in aliqua creatura virtus vel potentia operativa sit idem quod sua essentia. 1 I. C. Geni. cap. 18. — Comp. Theol. cap. 8. et 9. CAPUT QUINTUM Ex reali compositione esse et essentiae in omnibus rebus creatis procedit D. Thomas ad ostendendam neces­ sitatem quam cunctae res Universi habent ut conser­ ventur in esse a Deo. I Argumenta D. Thomae. Primo : I. q. 104. a. 1. : « Necesse est dicere, et secundum fidem et secundum rationem, quod creaturae conservantur in esse a Deo... Dependet enim esse cuiuslibet creaturae a Deo, ita quod nec ad momentum subsistere possent, sed in nihilum redigerentur nisi operatione divinae virtutis conser­ varentur in esse. Et hoc sic perspici potest : Omnis enim effectus dependet a sua causa, secundum quod est causa eius... Sicut igitur fieri rei non potest remanere cessante actione agentis, quod est causa effectus secundum fieri, ita nec esse rei potest remanere cessante actione agentis, quod est causa effectus non solum secundum fieri, sed etiam secundum esse. Et haec est ratio quare aqua calefacta retinet calorem cessante actione ignis ; non autem remanet aër illuminatus, nec ad momentum, cessante actione solis ; quia sc. materia aquae susceptiva est caloris ignis secundum eandem rationem qua est in igne. Unde si perfecte perducatur ad formam ignis, retinebit calorem semper ; si autem imper­ fecte participet aliquid de forma ignis secundum quandam inchoationem, calor non semper remanebit, sed ad tempus, propter debilem participationem principii caloris. Aër autem nullo modo natus est recipere lumen secundum eandem CAP. V. — INDIGET CONSERVARI IN SUO ESSE 4O5 rationem secundum quam est in sole, ut sc. recipiat formam solis, quae est principium luminis ; et ideo, quia non habet radicem in aëre, statim cessat lumen cessante actione solis. Sic autem se habet omnis creatura ad Deum, sicut aër ad solem illuminantem. Sicut enim sol est lucens per suam naturam, aër autem fit luminosus participando lumen a sole, non tamen participando naturam solis : ita solus Deus est ens per essentiam suam, quia eius essentia est suum esse; omnis autem creatura est ens participative, non quod sua essentia sit eius esse. » Secundo : III. C. Gent. cap. 65. — «) « Licet alicui exi­ stent! accidat motus, tamen motus est praeter esse rei. Nullum autem corporeum est causa alicuius rei nisi in quantum movetur ; quia nullum corpus agit nisi per motum, ut Aristo­ teles probat I. Physic. Nullum igitur corpus est causa esse alicuius rei in quantum est esse, sed est causa eius quod est moveri ad esse, quod est fieri rei. Esse autem cuiuslibet rei est esse participatum, cum non sit res aliqua, praeter Deum, suum esse, ut supra probatum est ; et sic oportet, quod ipse Deus, qui est suum esse, sit primo et per se causa omnis esse. Sic igitur se habet ad esse rerum operatio divina, sicut motio corporis moventis ad fieri et moveri rerum factarum vel motarum. Impossibile autem est, quod fieri vel moveri ali­ cuius rei maneat cessante motione moventis. Impossibile est igitur, quod esse alicuius rei maneat nisi per operationem divinam. » b) « Item : Impressio agentis non remanet in effectu, cessante actione agentis, nisi vertatur in naturam effectus ; formae enim generatorum et proprietates ipsorum remanent in eis post generationem, quia efficiuntur eis naturales ; et similiter habitus sunt difficile mobiles, quia versantur in naturam ; dispositiones autem et passiones, sive corporales sive animales, manent aliquantulum post actionem agentis, sed non semper, quia insunt ut in via ad naturam. Quod autem pertinet ad naturam superioris generis, nullo modo post actionem agentis manet ; sicut lumen non manet in diaphano, recedente illuminante. Esse autem non est natura 4o6 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM vel essentia alicuius rei creatae, sed solius Dei, ut ostensum est. Nulla igitur res remanere potest in esse, cessante operatione divina. » (Ibid.) Tertio : De Pot. q. 5. a. 1. : « Absque omni dubio concedendum est, quod res conservantur in esse a Deo, et quod in momento in nihilum redigerentur, cum a Deo dese­ rerentur. Cuius ratio hinc accipi potest : Effectum enim a sua causa dependere oportet. Hoc enim est de ratione effectus et causae, quod quidem in causis formalibus et materialibus manifeste apparet. Quocumque enim materiali vel formali principio subtracto, res statim esse desinit, cum huiusmodi principia intrent essentiam rei. Idem autem iudicium oportet esse de causis efficientibus ac de formalibus et materialibus... Sicut igitur cessante actione causae efficientis, quae agit per motum, in ipso instanti cessat fieri rerum generatarum, ita cessante actione agentis incorporei, cessat ipsum esse rerum ab eo creatarum. Hoc autem agens incorporeum, a quo omnia creantur, et corporalia et incorporalia, Deus est, a quo non solum sunt formae rerum, sed etiam materiae. » Et ad i. : « Creaturae Dei sunt perfectae in sua natura et in suo ordine ; sed inter alia, quae ad earum perfectionem requiruntur, hoc etiam est, quod a Deo contineantur in esse... » Et ad 4. : « Huiusmodi inferiora agentia sunt causa rerum quantum ad earum fieri, non quantum ad esse rerum, per se loquendo. Deus autem per se est causa essendi. >. II Argumentorum declaratio. Primo : Omnium argumentorum principia fundamen­ talia ad veritatem conservationis rerum ostendendam eadem omnino sunt ac illa quibus veritas creationis demonstratur. — Unum quidem philosophicum fundamentale principium sic CAP. V. — INDIGET CONSERVARI IN SUO ESSE 4U/ se habet : Solus Deus est ens per suam essentiam; omnia vero alia sunt entia per participationem. Alterum autem sic se habet : Solius Dei essentia est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius. Atque haec duo totius argumentationis fundamenta sic inter se necessario connectuntur, ut primum manifestetur ex altero, in quod resolvitur tamquam in illius demonstrativam rationem. Quare solus Deus est ens per suam essentiam ? Quia solius Dei essentia est suum esse. Quare autem omnia alia sunt entia per parti­ cipationem ? Quia in omnibus aliis differt essentia rei et esse eius. Unde dicere quod : Solus Deus est ens per essentiam, idem est ac dicere quod : in solo Deo essentia et esse sunt unum et idem. Dicere vero quod : omnia alia sunt entia per participationem, idem est ac dicere quod : in omnibus aliis rebus essentia et esse realiter distinguuntur. Quod expresse in terminis traditur a D. Thoma : d) I. q. 61. a. i. : « Solus enim Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius, ut ex superioribus patet (q. 3. a. 4.). Et ex hoc manifestum est, quod solus est ens per suam essentiam ; omnia vero alia entia per participationem. » &) I. q. 104. a. i. : « Ita solus Deus est ens per essentiam suam, quia eius essentia est suum esse; omnis autem creatura est ens parti­ cipative, non quod sua essentia sit eius esse. » c) Quodl. 3. a. 20. : « Omnis enim substantia creata est composita ex potentia et actu ; manifestum est enim, quod solus Deus est suum esse, quasi essentialiter existens, in quantum sc. suum esse est eius substantia, quod de nullo alio dici potest. Esse enim subsistens non potest esse nisi unum, sicut nec albedo subsistens non potest esse nisi una. Oportet ergo, quod quae­ libet alia res sit ens participative, ita quod aliud sit in eo substantia participans esse, et aliud ipsum esse participatum. » Secundo : Quia ergo creaturae realiter componuntur ex substantia vel natura et esse, sicut indigent causari a Deo ut sint, ita pariter indigent ut a Deo conserventur in esse. — D. Thomas, I. q. 44. a. 1. et q. 61. a. 1. et q. 65. a. 1. ex supra positis principiis procedens, concludit ad necessitatem dicendi et angelos et omne id, quod praeter Deum est, a Deo factum 4o8 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM esse, et factum esse secundum totam suam entitatem ; et consequenter omnia esse a Deo ex nihilo creata. Necesse est ergo Unum essendi Principium, a quo esse habeant quaecumque sunt quocumque modo, sive sint invisibilia et spiri­ tualia, sive sint visibilia et corporalia. Ex iisdem quoque principiis procedens, I. q. 104. a. 1. concludit ad necessitatem dicendi, quod omnia quaecumque sunt quocumque modo, sive sint invisibilia et spiritualia, sive sint visibilia et corpo­ ralia, indigent prorsus omnino ut continuo conserventur in esse ab Uno essendi Principio, a quo esse receperunt, quod est Deus. Alioquin nec Deus esset Ens per essentiam, nec omnia alia a Deo essent entia per participationem. De ratione namque entis per participationem est fieri et recipere esse ab Ente per essentiam ; nam nisi esset factum, non esset participative ; et si non esset factum ab Ente per essentiam, non esset ens ; nec ipsum Ens per essentiam iam per essentiam esset, cum supponeretur non esse fons totius esse et causa essendi omnibus. Et similiter de ratione entis per participa­ tionem est, quod continuo et absque interruptione recipiat influxum essendi ab Ente per essentiam, a quo participat esse; aliter eius esse quod participat, iam non esset esse participatum, sed Esse subsistens; iam non esset esse adhae­ rens subiecto, sed Esse per se stans : quod est proprium solius Dei, cuius substantia est suum esse. Tertio : Conservatio rerum in esse nihil aliud est nisi ipsamet creatio continuata. — Creatio enim est supremus modus fiendi, et non est mutatio vel motus nisi secundum nostrum modum intelligendi tantum ; et ut D. Thomas observat in De natura angelar, cap. 7. : « In his enim, quae fiunt per mutationem vel motum, subiectum factioni praesupponitur ; sed in supremo modo fiendi, qui est per essendi influxum, nullum subiectum factioni praesupponitur ; quia hoc ipsum est subiectum fleri secundum hunc factionis modum, quod est subiectum esse participare per influentiam superioris entis. » Et I. q. 44. a. 2. ad 3. : « Licet enim omne creatum sit in actu, non tamen est actus purus. Unde oportet, quod etiam illud, quod se habet ex parte potentiae, sit creatum, si CAP. V. INDIGET CONSERVARI IN SUO ESSE 409 totum quod ad esse ipsius pertinet, creatum est. » Et I. q. 45. a. 4. ad 2. : « Creatio non dicit constitutionem rei compositae ex principiis praeexistentibus ; sed compositum sic dicitur creari, quod simul cum omnibus suis principiis in esse produ­ citur. » Et De Pot. q. 3. a. 1. ad 17. : « Deus, simul dans esse, producit id quod esse recipit ; et sic non oportet, quod agat ex aliquo praeexistenti. » Et ibidem, a. 5. ad 2. : « Ex hoc ipso, quod quidditati esse attribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur ; quia antequam esse habeat, nihil est, nisi forte in intellectu creantis, ubi non est creatura, sed creatrix essentia. » Et De Verit. q. 21. a. 5. ad 5. : « Crea­ tura non solum est a Deo secundum essentiam suam, sed secundum esse suum, in quo praecipue consistit ratio boni­ tatis substantialis ; et secundum perfectiones superadditas, in quibus consistit bonitas absoluta ; et haec non sunt essentia rei. Et praeterea, ipse respectus, quo essentia rei refertur ad Deum ut ad principium, est aliud quam essentia. » En igitur, quod est creatio : Constitutio rei compositae saltem ex duobus, videlicet : a) Ex subiecto quod fit quatenus participat esse, et ex ipso esse participato ; b) Ex eo quod se habet ex parte potentiae quae est substantia rei, et ex esse quod est actus substantiae ; c) Ex eo quod recipit esse, et ex esse quod in potentia subiectiva recipitur ; d) Ex quidditate seu essentia rei, et ex esse quod quid­ ditati attribuitur et essentiae superadditur' et est aliud quam essentia. Exinde facile iam potest capi illa compositio, quae est de ratione causati, de qua D. Thomas, I. q. 3. a. 7. ad i. : « Est autem hoc de ratione causati, quod sit aliquo modo compositum, quia ad minus esse eius est aliud quam quod quid est. » Et ibid. q. 7. a. 2. ad 1. : « Hoc est contra rationem facti, quod essentia rei sit ipsum esse eius ; quia esse subsistens non est esse creatum. » En igitur, quare cunctae res creatae indigent ut conser­ ventur a Deo in esse : a) Quia esse creatum non est esse subsistens, sed in subiecto receptum. , 410 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM b) Quia esse creatum non est ipsa substantia rei, sed adhaerens substantiae. c) Quia essentia rei creatae non est ipsum esse eius, sed participans esse. d) Quia quidditas, antequam esse habeat, nihil est ; et esse, cum sit aliud quam quod quid est rei, est esse participa­ tum a re per suam quidditatem. e) Quia id quod fit et existit, non est sola essentia nec solum esse, sed ex utroque compositum, tamquam ex actu et potentia ; et huiusmodi compositio duorum, quibus res composita constituitur ens, eodem prorsus modo pendet a Deo Creatore in primo instanti quam in subsequentibus, in fieri quam in facto esse; et « Deus non alia operatione pro­ ducit res in esse et eas in esse conservat » ; et « operatio Dei, quae est per se causa quod res sit, non est alia secundum quod facit principium essendi et essendi continuationem. » Conservatio itaque rerum omnium in esse est ipsamet rerum continuata creatio ; sicut etiam conservatio luminis in aëre est per continuatum influxum a sole. III Esse rerum creatarum non habet radicem in ipsis rerum naturis. Primo : Exempla, quibus D. Thomas hanc quaestionem illustrat. — Angelicus Doctor, quotiescumque hanc profun­ dam quaestionem de esse et essentia in Deo et de esse et essentia in creaturis declarare conatur, saepe saepius appellat ad lucem prout est in sole et prout est in aëre ; et etiam ad lucem secundum se, si daretur subsistens in sua propria natura, et ad lucem prout inhaeret substantiis corporeis. Sic : a) I. q. 8. a. i. : « Cum autem Deus sit ipsum esse per suam essentiam, oportet quod esse creatum sit proprius effectus eius, sicut ignire est proprius effectus ipsius ignis. CAP. V. INDIGET CONSERVARI IN SUO ESSE 4II Hunc autem effectum causât Deus in rebus non solum quando primo esse incipiunt, sed quamdiu in esse conser­ vantur, sicut lumen causatur in aëre a sole quamdiu aër illuminatus manet. Quamdiu igitur res habet esse, tamdiu oportet quod Deus adsit ei secundum modum quo esse habet. » b) I. q. 104. a. i. : « Aër autem nullo modo natus est recipere lumen secundum eandem rationem secundum quam est in sole, ut sc. recipiat formam solis, quae est principium luminis ; et ideo, quia non habet radicem in aëre, statim cessat lumen, cessante actione solis. Sic autem se habet omnis creatura ad Deum, sicut aër ad solem illuminantem. Sicut enim sol est lucens per suam naturam, aër autem fft luminosus participando lumen a sole, non tamen partici­ pando naturam solis : ita solus Deus est ens per suam essen­ tiam, quia eius essentia est suum esse; omnis autem creatura est ens participative, non quod sua essentia sit eius esse. » c) De Pot. q. 5. a. 1. ad 6. : « Non enim lumen est in aëre sicut quaedam forma naturalis perfecta, prout est in corpore lucido, sed magis per modum intentionis. Unde, sicut simili­ tudo hominis non manet in speculo nisi quamdiu est oppo­ situm homini, ita nec lumen in aëre nisi apud praesentiam corporis lucidi ; huiusmodi enim intentiones dependent a formis naturalibus corporum per se, et non solum per accidens ; et ideo esse eorum non manet cessante actione agentium. Huiusmodi ergo propter imperfectionem sui esse dicuntur esse in fieri; sed creaturae perfectae non dicuntur esse in fieri propter sui esse imperfectionem, quamvis actio Dei, earum factoris, indeficienter permaneat. » d) I. Tim. cap. 6. lect. 3. : « Lux in sensibilibus est prin­ cipium videndi ; unde illud quo aliquid cognoscitur quo­ cumque modo, dicitur lux. Unumquodque autem cognoscitur per suam formam et secundum quod est actu ; unde quan­ tum habet de forma et actu, tantum habet de luce. Res ergo quae sunt actus quidem, sed non purus, lucentia sunt, sed non lux. Sed divina essentia, quae est actus purus, est ipsa lux... In Deo autem non est aliud esse et quidditas eius. » e) Coloss. cap. 1. lect. 4. : « Omnia in ipso constant, id est, conservantur. Sic enim se habet Deus ad res, sicut sol 412 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM ad lunam, quo recedente deficit lumen lunae. Et sic, si Deus subtraheret virtutem suam a nobis, in momento deficerent omnia. » Secundo : Esse in Deo est sicut lumen in sole. — Quia sicut sol est lucens per suam naturam, ita Deus est ens per suam essentiam. Natura namque Dei est ipsa natura essendi ; quia esse in Deo non advenit alii naturae seu quidditati, quae sit aliud ab actu essendi, sed est divina essentia ; quapropter divina essentia, quae est actus purus, vi propriae suae naturae lucet et splendet ; est ipsa Lux. Et cum in Deo non sit aliud esse et aliud quidditas eius, esse Dei est ipsamet divina substantia ; ideoque esse in Deo est Esse Subsistens ; et ex hoc ipso per suam purissimam bonitatem individuatur, quia sc. subsistens est, et esse subsistens non potest esse nisi Unum ; et ex hoc ipso est infinitum simpliciter, quia omnes formae et omnes perfectiones et omnes actus continentur eminenter in Esse Subsistente. Esse Subsistens est Intelli­ gere Subsistens et Velle Subsistens. In Ente per essentiam omnes perfectiones sunt ipsamet substantia Entis. Tertio : Esse in creaturis est sicut lumen in aëre. — Quia, sicut aër fit luminosus participando lumen a sole, non tamen recipiendo ipsam naturam solis, ita omnis creatura fit ens, participando esse, quod non est natura vel essentia alicuius rei creatae, sed solius Dei. Deus alio modo se habet ad esse quam creatura ; nam ipse est suum esse, quod nulli creaturae competit ; esse in Deo non advenit alii naturae, sed est ipsa natura seu essentia divina, quae est natura essendi ; in creaturis vero esse advenit alii naturae quae non est suum esse, sed participans esse. Quapropter res creatae sunt quidem actus, sed non purus ; lucentia sunt, sed non lux. Non enim Deus eundem modum essendi rebus indidit quo ipse existit. Deus necesse est esse, quia Dei essentia est ipsum Esse Subsistens ; in creaturis autem est ipsum esse tamquam actus, et substantia ipsius rei creatae habens esse tamquam rei potentia receptiva huius actus quod est esse. Unde in creaturis esse est accidens, non quasi per accidens CAP. V. INDIGET CONSERVARI IN SUO ESSE 4'3 se habens, sed quasi actualitas cuiuslibet substantiae ; esse est accidens, quia nec est essentia substantiae creatae nec pars essentiae, sed actus inhaerens substantiis creatis. Atque ita esse in creatis, cum non sit subsistens, sed insit substantiis creatis ut quidam actus earum, multiplicatur ac diversificatur secundum recipientia; et specificatur per formam cuius est actus ; et individuatur per naturam singularem cui advenit et in qua recipitur sicut in sua propria subiectiva potentia ; sicut lumen in aëre ; sicut similitudo Divini Esse in quodam determinato speculo ; sicut quaedam participatio naturae essendi in natura quae est aliud ab esse et non est nisi sub­ stantia esse participans, seu quidditas cui debetur esse non in alio. Quod D. Thomas asserit, I. q. 45. a. 5. ad 1. : « Sicut hic homo participat humanam naturam, ita quodcumque ens creatum participat, ut ita dixerim, naturam essendi; quia solus Deus est suum esse, ut supra dictum est (q. 3. a. 4.). » Et Quodl. 2. a. 3. : « Si ergo in angelo est compositio ex essentia et esse, non tamen est compositio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae. » Et Quodl. 12. a. 5. : « Et sic dico, quod esse substantiale rei non est accidens, sed actualitas cuiuslibet formae existentis, sive sine materia sive cum materia... Dico quod accidens dicitur large omne quod non est pars essentiae ; et sic est esse in rebus creatis, quia in solo Deo esse est eius essentia. » Et De Pot. q. 5. a. 4. ad 3. : « Esse non dicitur accidens quod est in genere accidentis, si loquamur de esse substantiae ; est enim actus essentiae ; sed per quandam similitudinem, quia non est pars essentiae sicut nec accidens. » Quarto : Sic autem se habet omnis creatura ad Deum, sicut aër ad solem illuminantem. — Per istam proportionem Dei ad solem, et creaturae ad aërem illuminatum, ostendit D. Thomas necessitatem quam creaturae habent ut con­ stanter conserventur a Deo in esse. Etenim sic se habet essentia cuiuslibet rei creatae ad esse suum, sicut natura vel essentia aëris illuminati ad lumen quo illuminatur ; nec lumen inclu­ ditur perfecte in natura diaphana aëris, nec esse in essentia alicuius creaturae ; et quantumvis aër habeat formam dia- 414 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM phaneitatis, non tamen lucebit nisi recipiat claritatem per influxum solis ; simili modo, quantumvis naturae vel formae rerum nobilissimae sint, non tamen de se habent esse nisi per influxum Primi Principii, cuius essentia est ipsum Esse subsistens. Omnis natura vel forma rei creatae est ad esse, sicut diaphanum ad lucem ; omne diaphanum quodammodo iam habet in se aliquid de natura lucis, ut dispositio subiectiva eiusdem, sed tamen non includit in se ipsum actum lucendi, et indiget illuminari ut clarescat ; pariter omnis natura vel forma rei creatae iam de se aliquid est, ac perinde possidet aliquid de natura entitatis, ut potentia essendi, ut subiectum recipiens et participans esse, sed tamen non includit in se ipsum actum essendi, ipsum esse quod indiget recipere ac participare ut existât. Unde D. Thomas, De Verit. q. 10. a. 12. : « Hoc autem quod est esse, in nullius creaturae ratione perfecte includitur ; cuiuslibet enim creaturae esse est aliud ab eius quidditate ; unde non potest dici de aliqua creatura quod eam esse sit per se notum et secundum se. Sed in Deo esse suum includitur in eius quidditatis ratione ; quia in Deo idem est quid est et esse. » Et Quodl. 12. a. 5. : « Primus autem actus est esse subsistens per se ; unde com­ pletionem unumquodque recipit per hoc quod participat esse; unde esse est complementum omnis formae, quia per hoc completur quod habet esse; et habet esse, cum est actu ; et sic nulla forma est nisi per esse. » Consequenter, sicut lumen non habet radicem in aëre, et ideo statim cessat cessante actione solis, ita esse non habet radicem in essentiis vel naturis rerum creatarum ; nam diversum est esse et id quod est, et distinguitur actus essendi ab eo cui actus ille convenit x. Idcirco, cum esse sit natura solius Dei et minime vertatur nec verti potest in naturam vel formam alicuius creaturae, nulla res creata remanere potest in esse cessante operatione Dei ; sicut lumen non manet in diaphano, recedente illuminante. Et tanto magis proportio Dei ad solem, et creaturae ad aërem illuminatum, necessario concludit, quanto adhuc invenitur valde deficiens ; 1 De Verit. q. 1. a. 1. ad 3. CAP. V. — INDIGET CONSERVARI IN SUO ESSE 4,5 nam Deus, qui est per se primo causa entis, simul dans esse, producit id quod esse recipit ; et a Deo est simul essentia vel forma rei creatae et esse quod est omnis formae complementum. Est autem compositio ex substantia et ex eo quod adhaeret substantiae, sive ex forma et esse, sicut compositio subiecti et accidentis, in qua non resultat aliquid tertium ex utroque, sed subiectum participans actum alicuius esse. Sicut enim ex subiecto albedinis et ex albedine resultat album, et ex corpore diaphano et lumine resultat lucidum seu lumen, ita ex eo quod est et esse resultat ens seu existons ; ex substantia naturae humanae et esse resultat hic homo; ex subiecto participante esse et esse participato resultat ens per -partici­ pationem; ex forma et esse resultat ens reale creatum1. 1 Quodl. 2. a. 3. ad i. — De Verit. q. 16. a. 1. ad 16. — II. C. Gent. cap. 53. et 54. CAPUT SEXTUM Tota etiam controversia de influxu Causae Primae in omnes causas secundas venit postremo resolvenda, iuxta D. Thomam, in hanc veritatem fundamentalem : Solus Deus est suum esse ; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius. I Solus Deus est causa per se primo omnium entium in quantum entia. Primo : Qualiter distinguere oporteat inter effectum in fieri et effectum in esse. — Fieri rei nihil aliud est quam rem acquirere esse; nam fieri est via ad esse, et esse est terminus fieri ; quapropter, absolute loquendo et absque ulla modi determinatione, a quocumque agente causetur effectus secundum fieri, ab ipso etiam causatur secundum esse; et a quocumque secundum esse causetur, planum est quod secundum fieri ab eodem causatur. Unde D. Thomas, dum contraponit ac distinguit inter esse et fieri effectus, ait : « Considerandum est, quod aliquod agens est causa sui effectus secundum fieri, et non directe secundum esse eius ; quod quidem convenit et in artificialibus et in rebus natu­ ralibus. » Circa quod Caietanus, Comment, in I. q. 104. a. 1. : « Et bene notato ly directe, quoniam stultum est dicere fieri alicuius causari ab aliquo, et esse illius non ; cum fieri rei nihil aliud sit quam acquirere esse. Non ergo distinguitur inter effectum in fieri tantum, et in esse et fieri simul, abso­ lute ; sed subintellecto illo modo dependendi, sc. directe. Ita quod licet omnis effectus a sua sufficiente causa habeat CAP. VI. — INDIGET PRAEMOVERI UT OPERETUR 4I7 et fieri et esse, aliquis tamen est cuius esse non directe cau­ satur ab agente, sed fieri tantum, esse vero concomitanter, ut domus respectu aedificatoris ; aliquis vero cuius et fieri et esse directe ab agente pendet, ut lumen a sole. » Secundo : Causa flendi solum, et causa non solum flendi sed etiam essendi. — Hoc, quod maximi momenti est ad quaestionem de causis rite capiendam, ex professo decla­ ratur a D. Thoma, I. q. 104. a. 1. ex intima ac necessaria relatione inter esse cuiuscumque rei et formam eius ; quoniam esse per se consequitur ad formam ; et quemadmodum se habeat aliqua causa ad formam sui effectus, ita quoque oportet ut se habeat ad causandum talem effectum secundum eius esse, quod est formae actus ac complementum. Duo ista principia stabiliuntur ab Angelico Doctore, quorum : ium : Si aliquod agens non est causa formae in quantum huiusmodi, non erit per se causa esse quod consequitur ad talem formam. 2um : Si aliqua duo sunt eiusdem speciei, unum non potest esse causa formae alterius in quantum est talis forma; quia sic esset causa formae propriae, cum sit eadem ratio utriusque; sed potest esse causa huiusmodi formae secundum quod est in materia, id est, quod haec materia acquirat hanc formam ; et hoc est esse causam secundum fieri, sicut cum homo generat hominem, et ignis ignem. Ex quibus sequitur quod : Io Causa efficiens univoca est causa per se sui effectus secundum fieri tantum, non tamen per se causa sui effectus secundum esse. 2° Substantia imma­ terialis non potest producere aliam substantiam immaterialem sibi similem quantum ad esse eius. 30 Nullum ens creatum potest causare aliquid nisi praesupposito aliquo x. Tertio : Ens per essentiam est causa non solum flendi, sed etiam essendi omnium rerum. — Quia causa per se alicuius causât illud in quocumque invenitur, et ens per essentiam est causa per se primo entis in quantum entis ; nihilque est nec esse potest, quod ab ente per essentiam primo et per se 1 I. q. 45. a. 5. ad 1. DE VERITATE FUNDAMENTALI. 27 418 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM non causetur. Quod quidem, ut iam saepe alias diximus, D. Thomas incipit demonstrative probare I. q. 2. a. 3., dum per quartam viam, quae sumitur ex gradibus qui in rebus inveniuntur, concludit : « Ergo est aliquid quod omnibus entibus est causa esse et bonitatis et cuiuslibet perfectionis ; et hoc dicimus Deum »; ac I. q. 44. a. 1. complet demonstra­ tionem, dum respondet, dicendum quod : « Necesse est dicere omne ens, quod quocumque modo est, a Deo esse », tamquam sc. a prima causa efficienti et suprema causa exemplari et ultima causa finali rerum omnium. Quarto : Ens per essentiam, quod solus Deus est, ita est causa universalis rerum omnium, ut causet omnia quae sunt, secundum totam entitatem. — Quod D. Thomas infert tamquam corollarium necessarium ex eo ipso quod Deus est causa per se primo entis in quantum entis, concludens I. q. 45. a. 2. : Necesse est dicere, quod Deris ex nihilo res in esse producit. Etenim, si nihil potest esse in entibus quod non sit a Deo, qui est causa universalis totius esse, necesse est ponere a Deo omnia creata esse ; et sicut nihil potest sub­ terfugere rationem entis, nihil potest subterfugere causalitatem Dei qui, cum sit causa per se primo entis, causât per se primo quamcumque entitatem in quocumque ratio entis inveniatur. Deus nihil praesupponit in re facta quod ipse primo et per se non efficiat. Omnia et singula causai Deus in rebus, et ea in quibus res conveniunt et ea per quae res differunt ac diversificantur. A Deo est esse et illud quod esse recipit et per quod fit diversum et determinatur ad genus et speciem. Unde D. Thomas, De Pot. q. 3. a. 16. ad 4. : « Dicendum, quod ens alio modo se habet ad ea quae sub ente continentur, et alio modo animal et quodlibet aliud genus ad species suas. Species enim addit supra genus, ut homo supra animal, differentiam aliquam, quae est extra essen­ tiam generis. Animal enim nominat tantum naturam sensi­ bilem, in qua rationale non continetur ; sed ea quae conti­ nentur sub ente, non addunt aliquid supra ens quod sit extra essentiam eius ; unde non oportet quod illud, quod est causa animalis in quantum est animal, sit causa rationalis in CAP. VI. INDIGET PRAEMOVERI UT OPERETUR 4*9 quantum huiusmodi. Oportet autem illud, quod est causa entis in quantum est ens, esse causam omnium differentiarum entis, et per consequens totius multitudinis entium 1. » Quinto : Omnes igitur creaturae dependent absolute et per se et directe a Deo, tam secundum ñeri quam secundum esse. — Quia omnis effectus dependet a sua causa secundum quod est causa eius. Ens autem per essentiam, quod est solus Deus, est causa non solum flendi, sed etiam essendi, omnibus quae sunt per participationem. Sicut igitur fieri rei non potest remanere cessante actione agentis quod est causa effectus secundum fieri, ita nec esse rei potest remanere cessante actione agentis quod est causa effectus, non solum secundum fieri, sed etiam secundum esse. Inde D. Thomas, Hebr. cap. i. lect. 2. : « Id quod de se nec stare nec ambulare potest, indiget portari. Omnis autem creatura de se nec subsistere nec operari potest... Portat ergo omnia Deus et quantum ad suum esse. Portat etiam omnia quantum ad operari; quia subtracta influentia eius, cessat omnis motio causarum secundarum, cum ipse sit causa prima, et causa prima plus influit quam causa secunda. » Et Ioann, cap. 5. lect. 2. : « Licet in sabbato requieverit (Deus) a novis creaturis con­ dendis, nihilominus tamen semper et continuo usque modo operatur, creaturas in esse conservando... Quia ea quae causam habent quantum ad fieri solum, cessante causa, subsistere possunt ; ea vero quae non solum fieri, sed etiam subsistentiae causam habent, continua conservatione causae indigent. » 1 Caietanus ad hanc obiectionem : Causa per se alicuius, causai illud in quocumque invenitur. Si ergo Deus est per se causa entis in quantum entis, causabit ens in seipso .-respondet sic : » De Deo constat, quod est causa per se primo entis in quantum entis ; et non sequitur : Ergo causal ens in seipso ; sed : Ergo causal ens in quocumque inve­ nitur secundum eandem rationem qua invenitur in causatis. — Modo, falsum est, quod in Deo inveniatur secundum eandem rationem, cum ipse sit ens per essentiam, cetera non ; sed reliqua sunt quo­ dammodo eiusdem rationis, in quantum entia ; quia sunt entia per participationem. — Et hoc bene nota : quoniam Metaphysica haec multos latuit illustres viros. » — Comment, in I. q. 104. a. 1.) 420 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM II Nulla causa secunda, quantumvis perfecta, dat esse nisi in quantum agit in virtute Causae Primae. Arg. i. — Ex hoc quod esse est communis effectus omnium agentium. — Esse est communis effectus omnium agentium ; nam omne agens facit esse actu. Omnes siquidem causae creatae communicant in uno effectu qui est esse, licet singulae proprios effectus habeant in quibus distinguuntur. Calor enim facit calidum esse, et aedificator facit domum esse. Conveniunt ergo in hoc, quod causant esse; sed differunt in hoc, quod ignis causât ignem, et aedificator causât domum. Iam vero, cum aliquae causae, effectus diversos producentes, communicant in uno effectu praeter diversos effectus, oportet quod illud commune producant ex virtute alicuius superioris causae, cuius illud est proprius effectus. Et similiter, quando aliqua agentia diversa sub uno agente ordinantur, necesse est quod effectus, qui ab eis communiter fit, sit eorum secun­ dum quod uniuntur in participando motum et virtutem illius agentis ; non enim plura faciunt unum nisi in quantum unum sunt ; sicut patet, quod omnes qui in exercitu sunt, operantur ad victoriam causandam, quam causant secundum quod sunt sub ordinatione ducis, cuius proprius effectus victoria est. Oportet ergo esse aliquam causam superiorem omnibus causis, cuius virtute omnes causae creatae causent esse; atque hunc effectum omnia alia agentia inferiora producunt, in quantum ordinantur sub primo agente et agunt in virtute ipsius. Esse igitur, quod est communis effectus omnium cau­ sarum et veluti victoria in agendo, est proprius effectus Primi Agentis, qui est solus Deus. Arg. 2. — Ex hoc quod esse est ultimum in generatione et primum in intentione agentium. — In omnibus causis agentibus ordinatis, quod est ultimum in generatione et primum in intentione, est proprius effectus primi agentis ; CAP. VI. — INDIGET PRAEMOVERl UT OPERETUR 42I sicut forma domus, quae est proprius effectus aedificatoris, posterius provenit quam praeparatio coementi et lapidum et lignorum, quae fiunt per artifices inferiores qui subsunt aedificatori. Sed in omni actione esse in actu est principaliter intentum, et ultimum in generatione ; nam, eo habito, quiescit agentis actio et motus patientis. Est igitur esse proprius effectus Primi Agentis, sc. Dei ; et omnia quae dant esse, hoc habent in quantum agunt in virtute Dei. Arg. 3- — Ex h°c Q110^ ess& est ultimum in bonitate et per­ fectione. — Illud quod in omnibus effectibus perfectissimum est, est esse; nam quaelibet natura vel forma perficitur per hoc quod est actu, et comparatur ad esse sicut potentia ad actum. Sed ultimum in bonitate et perfectione inter ea in quae potest agens secundum, est illud in quod potest ex virtute agentis primi ; nam complementum virtutis agentis secundi est ex virtute agentis primi. Ipsum igitur esse est quod agentia secunda agunt in virtute Primi Agentis. Arg. 4. — Ex hoc quod esse est primum in omnibus effec­ tibus. — Secundum ordinem causarum est ordo effectuum. Primum autem in omnibus effectibus est esse; nam omnia alia sunt determinationes ipsius. Omnes siquidem perfec­ tiones contrahunt esse et pertinent ad perfectionem essendi ; et esse, cum sit perfectissimum omnium, comparatur ad omnia ut actus ; nihil enim habet actualitatem nisi in quan­ tum est ; unde ipsum esse est actualitas omnium rerum et etiam ipsarum formarum. Igitur esse est proprius effectus primi agentis, et omnia alia agunt ipsum in quantum agunt in virtute primi agentis ; secunda autem agentia, quae sunt quasi particulantia et determinantia actionem Primi Agentis, agunt, sicut proprios effectus, alias perfectiones quae deter­ minant esse. Arg. 5. — Ex hoc quod esse est substantia vel natura Dei. — Quod est per essentiam tale, est propria causa eius quod est per participationem tale ; sicut ignis est causa omnium ignitorum. Deus autem solus est ens per essentiam suam, 422 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM omnia autem alia sunt entia per participationem ; nam in solo Deo esse est sua essentia. Esse igitur cuiuslibet existentis est proprius effectus eius, ita quod omne quod producit aliquid in esse, hoc facit in quantum agit in virtute Dei. Observationes circa quinque supraposita argumenta. — i. Quinque argumenta supraposita, quibus Angelicus Doctor III. C. Gent. cap. 66. ostendit, quod nihil dat esse nisi in quantum agit in virtute divina, veniunt postremo reducenda ad argumentum quintum ; argumentum vero quintum, totum quantum est, innititur in hac fundamentali veritate : Solus Deus est ens per essentiam; omnia autem alia sunt entia per participationem. Atque ex eo, quod natura Dei est ipsum esse subsistens, cum esse subsistens non sit nisi unum tantum, statim colligitur quod esse sive actus essendi, in quocumque alio inveniatur, oportet quod sit : a) non subsistens, sed inhaerens substantiae cuius est actus ; b) quid commune omnibus quae sunt actu ; c) quid ultimum in productione rerum, quia esse est terminus fieri ; d) quid primum in inten­ tione agentis, quia ultimum in executione est primum in intentione ; e) quid ultimum in bonitate et perfectione, quia esse est actus omnium actuum et perfectionum ; /) quid primum in omnibus quae efficiuntur, quia nihil fit nisi quate­ nus participat esse, et omnes effectus participant esse et aliae perfectiones determinant esse, et esse est quod profun­ dius inest omnibus rebus ; et esse quod participatur ab omni­ bus, nihil participat ; g) quid unum analogia et proportione, quia esse est id in quo omnia conveniunt et quod omnia participant iuxta numerum, pondus et mensuram formarum, quibus unaquaeque natura in sua propria essentia specifice constituitur. 2. Si attenta mente conspiciantur, eadem, quoad rei substantiam, sunt argumenta, quibus Angelicus Doctor pervenit ad concludendum demonstrative : Io quod omnia, ut sint, indigent creari a Deo ; 2° et quod omnia indigent ut a Deo conserventur in esse ; 3° et quod omnia inferiora agentia non dant esse nisi in quantum agunt in virtute Dei. Hoc evidenter patebit, si ad invicem conferantur Summa CAP. VI. — INDIGET PRAEMOVERt UT OPERETUR 428 Theologica I. q. 44. a. 1. ; q. 61. a. 1. ; q. 65. a. 1. ; q. 104. a. i. — Summa C. Gent. II. cap. 15. ; III. cap. 65. et 66. — De Pot. q. 3. a. 5. et 6. ; et q. 7. a. 2. — Comp. Theol. cap. 67.-68. — De natura angelar, cap. 7. 3. Atque ex iisdem argumentis procedit ultra Angelicus Doctor ad probandum : Io quod in creaturis nec agere est esse, nec potentia operativa est substantia ; 20 quod Deus est causa operandi omnibus operantibus. Unde postquam III. C. Gent. cap. 66. ostendit, quod nihil dat esse nisi in quantum agit in virtute divina, incipit in subsequenti cap. 67. his verbis : « Ex hoc autem apparet, quod Deus est causa omnibus operantibus ut operentur. » III Deus est causa operandi omnibus operantibus ; et idem effectus est a Deo et a natura agente ; et totus ab utroque, secundum alium tamen modum. Primo : Deus est causa operandi omnibus operantibus. — Ratio Ia. — Ex eo quod operari est quoddam esse. — Omne enim operans est aliquo modo causa essendi, vel secundum esse substantiale vel secundum esse accidentale. Nihil autem est causa essendi nisi in quantum agit in virtute divina, ut ostensum est. Omne igitur operans operatur per vir­ tutem Dei. Ratio 2a. — Ex eo quod Deus dat et conservat virtutem operandi. — Omnis operatio consequitur aliquam formam in operante et procedit immediate ab aliqua virtute operativa. Omnis autem virtus uniuscuiusque agentis est a Deo, sicut a principio omnis perfectionis, et conservatur a Deo qui semper virtutes rebus inditas causât et tenet in esse. Omnis igitur rei operatio in ipsum Deum reducitur sicut in causam. Ratio 3a. — Ex eo quod Deus applicat omnem virtutem ope­ randi ad operationem. — Virtutes operativae applicantur ad 424 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM proprias operationes per aliquem motum, vel corporis vel animae. Primum autem principium utriusque motus est Deus ; est enim primum movens omnino immobile ; et simi­ liter omnis motus voluntatis, quo applicantur aliquae virtutes ad operandum, reducitur in Deum sicut in primum appetibile et in primum volentem. Cum ergo omnis applicatio virtutis ad operationem sit principaliter et primo a Deo, debet omnis operatio attribui Deo sicut Primo et Principali Agenti. Batió 4a. — Ex eo quod Deus est prima causa efficiens.—Causa actionis magis est id cuius virtute agitur quam etiam illud quod agit, sicut principale agens magis agit quam instru­ mentum. Sed in ordine omnium causarum agentium, prima causa, in cuius virtute agunt omnes causae inferiores agentes, est ipse Deus. Deus igitur principalius est causa cuiuslibet actionis quam etiam secundae causae agentes ; et Ipse est qui operatur in omni operante per naturam et per voluntatem 1. Secundo : Et idem effectus est a Deo et a naturali agente. iu Quia idem effectus totus attribuitur instrumento, et principali agenti etiam totus ; atque sub Deo, qui est primum intelligens et primum volens, collocantur etiam omnes intel­ lectus et omnes voluntates sicut instrumenta sub agente principali. 2° Quia divina causalitas se extendit ad omnes causas secundas quoad ipsarum esse et posse et operari ; et Deus est causa omnis virtutis operativae, et eius applicationis ad operandum, et eius quoque operationis. 30 Quia perfectius invenitur ordo in spiritualibus quam in corporalibus. In corporalibus autem omnis motus causatur a primo motu. Oportet igitur, quod in spiritualibus omnis voluntatis motus a prima voluntate causetur, quae est voluntas Dei.j Tertio : Et totus ab utroque, secundum alium tamen modum. — i° Quia idem effectus totus attribuitur causae 1 III. C. Gent. cap. 67. CAP. V). — INDIGET PRAEMOVERI UT OPERETUR 425 instrumental! et causae principali ; et tamen alio et alio modo, videlicet ab utraque causa immediate ; sed a causa instrumental! immediate immediatione suppositi, et a causa principali immediate immediatione virtutis. Virtus enim primi agentis invenitur immediata ad producendum effectum, quia ex se invenitur productiva effectus et coniungit virtu­ tem agentis secundi cum sua propria operatione et effectu. Virtus vero agentis secundi accipit complementum ex virtute agentis primi, in cuius virtute transit de posse agere ad actualiter agendum. 2° Quia agentis primi proprius effectus est esse; secun­ darum vero agentium proprii effectus sunt aliae perfectiones quae determinant esse. Unde ab utroque agente est totus effectus : a primo quidem, ut est ens; a secundo autem, ut est tale ens; ita tamen, quod Deus principalius est cuiuslibet actionis et cuiuslibet effectus causa quam etiam secundae causae agentes ; et quidquid est in actione de ratione entis et boni et perfecti, hoc totum est mediante voluntate a Primo Agente, qui Deus est. 3° Et quia ens non fit tale ens per aliquam differentiam quae extra essentiam entis sit, sed quia, cum actum quendam nominet, recipitur in subiecto cuius est actus, et se habet ad ipsum ut actus ad potentiam, et est aliquid diversum ab eo cui convenit et a potentia cuius actus est ; ideo a Deo est omnis effectus, et ut ens et ut ens tale, ut esse et ut esse deter­ minatum. Unde in effectu nihil reperiri potest, quod a Deo primo et principaliter non causetur ; semper reperitur aliquid, quod a causa creata non efficitur nisi in virtute causae pri­ mae ; et potest aliquid inveniri quod a solo Deo sit causatum. Atque in isto etiam sensu habet veritatem illud nimirum, quod esse est primum in omnibus effectibus ; eo videlicet sensu, quo Angelicus Doctor scribit, De natura angelar. cap. 8. : « Id quod primum invenitur in unoquoque ente, maxime est commune omnibus ; quaecumque enim superadduntur, contrahunt id quod prius inveniunt ; nam quod posterius in re intelligitur, comparatur ad prius ut actus ad potentiam. Per actum autem potentia determinatur. Sic igitur oportet, ut id quod primum subsistit in unoquoque, sit effectus. 426 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM supremae virtutis; quanto autem aliquid est posterius, tanto reducatur ad inferioris causae virtutem. Oportet igitur, quod id quod primum subsistit in unoquoque, sicut in corp<> ralibus materia, et in immaterialibus substantiis quod -poten tiale est, sit proprius effectus primae virtutis et universali" effectus agentis. Impossibile est igitur, quod ab aliquibus causis secundis aliqua producantur in esse, non praesuppositi > aliquo effectu superioris agentis ; et sic nullum agens post primum rem totam in esse producit, quod est producere ens simpliciter per se, et non per accidens, quod est creare. » Et in De Causis, lect. 18. : « Esse igitur, quod est primum, commune est omnibus... Est enim duplex modus causandi Unus quidem, quo aliquid fit, praesupposito altero. Et hoc modo dicitur fieri aliquid per informationem, quia illud quod posterius advenit, se habet ad id quod praesupponebatur, per modum formae. Alio modo causatur aliquid nullo praesupposito. Et hoc modo dicitur aliquid fieri per creationem. Quia ergo intelligere praesupponit vivere, et vivere praesupponit esse, et esse nihil aliud praesupponit prius, inde est, quod Primum Ens dat esse omnibus per modum creationis. » Quarto : Quotuplici sensu verificetur illud axioma Esse est proprius effectus Dei. — Veritas enim huius axioma­ tic! principii triplici potest modo intelligi : i° Uno modo, quatenus est proprium solius Dei efficere rem secundum totam suam entitatem, quod dicitur creare rem seu facere illam ex nihilo sui. Creatio namque est ita propria actio ipsius Dei, ut impossibile est quod alicui creaturae conveniat creare, neque virtute propria neque instrumentaliter, ut declaratur I. q. 45. a. 5. Tunc esse significat totam entitatem rei existentis. 2° Alio modo, quatenus id quod primum subsistit in unoquoque, sicut in corporalibus materia et in immateria­ libus substantiis quod potentiate est, est semper proprius effectus Primae Causae. Ex quo apparet evidenter, quod nullum ens creatum potest causare aliquid nisi praesupposito aliquo alio, cuius entitas est proprius etiam effectus solius CAP. VI. INDIGET PRAEMOVERI UT OPERETUR 427 Dei. Et tunc esse significat realitatem, quae necessario prae­ supponitur ad omnem actionem creaturae ; huiusmodi esse, quod est effectus superioris agentis, est primum in effectibus omnibus, et omnibus commune. 30 Tertio denique modo, quatenus ens creatum est causa fiendi aliquid per informationem, et causât in hac vel illa re de novo producta esse, quod est terminus fieri; atque huiusmodi esse est actus rei de novo productae, sive sit esse substantiale sive accidentale. Tunc esse significat id quod est ultimum in generatione ; et ultimum in bonitate et per­ fectione ; et ultimum inter ea in quae potest agens secundum ; et illud in quod agens secundum non potest nisi ex virtute Primi Agentis. Ac de hoc esse ait D. Thomas, III. C. Gent. cap. 66. : Nihil dat esse nisi in quantum agit in virtute divina. IV Sicut ex hoc, quod omnia entia componuntur ex poten­ tia et actu in linea essendi, indigent causari a Deo, Primo Ente, ut sint : ita ex reali compositione poten­ tiae et actus in linea operandi omnes causae secundae indigent physice praemoveri a Deo, Prima Causa, ut operentur. § I- Ratio prima fundamentalis : Quia solus Deus est suum esse, et in Deo essentia et esse identificantur. Primo : Solus Deus est Ens per essentiam. — Quapropter necesse est dicere omne ens, quod quocumque modo est, a Deo esse tamquam a prima causa efficiente ; atque esse, sive substantiale sive accidentale, quod rebus creatis inest, non potest intelligi nisi ut deductum ab Esse Divino. Ex eo ipso, quod Deus est Ens per essentiam, necessario colligitur triplex veritas, nimirum : 428 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM rt) Veritas creationis. Nam Ens per essentiam oportet ut sit unum essendi principium, a quo esse habent quaecumque sunt quocumque modo ; sive sint invisibilia et spiritualia, sive sint visibilia et corporalia 1 2. b) Veritas conservationis. Nam Ens per essentiam oportet ut perpetuo causet ipsum esse rerum per continuationem actionis, qua primo dedit eis esse. Esse namque rerum non potest conservari sine causa essendi, sicut nec motus sine causa movendi 2. c) Veritas physicae praemotionis. Nam Ens per essentiam est agens per essentiam ; agens vero per essentiam operatur in quolibet operante, et in quantum dat formas rebus, et in quantum conservat eas in esse, et in quantum applicat eas ad agendum, et in quantum est finis omnium actionum. Et quia forma rei est intra rem, et tanto magis quanto consi­ deratur ut prior et universalior, et ipse Deus est proprie causa ipsius esse universalis in rebus omnibus, quod inter omnia est magis intimum rebus : ideo Deus in omnibus rebus est per essentiam et praesentiam et potentiam ; et Deus in omnibus intime operatur ; atque in Deo omnia constant ac subsistunt, tam in ordine essendi quam in ordine operandi. Portat ergo omnia Deus, et quantum ad suum esse et quan­ tum ad operari 3. Secundo : Solus Deus est Actus Purus. — Quapropter necesse est dicere omnia quaecumque agunt quocumque modo, a Deo agi ; omnia quaecumque movent quocumque modo, a Deo moveri ; omnia quaecumque quocumque modo transeunt de potentia in actum, reduci in actum a Deo, qui est Purus Actus et Primum Movens quod a nullo movetur et a quo moventur omnia, etiam quae movent seipsa. Unde omnes motus, tam corporales quam spirituales, tam natu­ rales quam voluntarii, reducuntur in Primum Movens sim­ pliciter, quod est Deus. Et ideo, quantumcumque natura 1 I. q. 44. a. i. ; q. 61. a. 1. ; q. 65. a. 1. 2 I. q. 8. a. i. ; q. 104. a. 1. — I. Sent. dist. 37. q. 1. a. 1. 3 I. q. 105. a. 5. CAP. VI. INDIGET PRAEMOVERI UT OPERETUR 429 aliqua, corporalis vel spiritualis, ponatur perfecta, non potest in suum actum procedere nisi moveatur a Deo 1. Tertio : In solo Deo sua substantia est suum esse et suum agere, et suum agere est suum intelligere et suum velle. — Quapropter necesse est dicere, quod scientia Dei, secundum quod habet voluntatem coniunctam, est causa rerum ; et quod scientia Dei se habet ad omnes res creatas sicut scientia artificis se habet ad artificiata ; et quod voluntas Dei, cum sit efficacissima, se extendit ut causa non solum ad id quod fit, sed etiam ad modum fiendi et essendi ; atque quod non modo fiunt ea quae Deus vult fieri, sed et quod eo modo fiant, quo Deus ea fieri vult. Inde : а) Voluntas divina est intelligenda ut extra ordinem entium existens, vehit causa quaedam profundens totum ens et omnes eius differentias ; et ideo ex ipsa voluntate divina originantur necessitas et contingentia in rebus, et distinctio utriusque secundum rationem proximarum causarum ; et omnes effectus, tam contingentes quam necessarii, dependent a voluntate divina sicut a Prima Causa, quae transcendit ordinem necessitatis et contingentiae. б) Voluntas divina, cum sit causa entis in quantum ens, est proinde causa cuiuscumque entitatis rerum, et pertingit sua efficacia ad effectum et ad omnes modos effectus. Reli­ quae enim causae non constituunt legem necessitatis vel contingentiae ; sed constituta a superiori causa utuntur. Haec autem causa superior, a qua ordo necessitatis et contingentiae in rebus provenit, est causa entis in quantum est ens, videlicet voluntas Entis per essentiam. c) Voluntas divina, a qua sola virtus volendi causatur in creatura rationali, habet potestatem movendi omnem voluntatem ; non solum ut movetur ab obiecto, sed etiam ut voluntas creata movetur a seipsa quoad exercitium actus voluntarii ; non solum ab exteriori et per modum suadentis, sed ab interiori ex parte ipsius potentiae, per modum perfi­ cientis, interius inclinando et immutando et transmutando 1 I. q. 2. a. 3. — I.-II. q. 109. a. 1. 43o LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM de uno in aliud ; et sic ab interiori solus Deus efficaciter potest movere voluntatem ex parte ipsius potentiae ; et sic movendo non aufert quin actiones eius sint voluntariae, sed potius hoc in eis facit x. § 2. Ratio secunda fundamentalis : Quia in omnibus aliis, praeter Deum, differt essentia rei et esse eius. Unde sequitur : Primo : Nec in angelo nec in aliqua creatura virtus vel potentia operativa est idem quod sua substantia vel essentia, nec actio est eius esse ; sed e contra, sicut ipsum esse est actualitas quaedam essentiae, ita operari est actualitas operativae potentiae. — Quapropter necesse est dicere, quod sicut omnia indigent fieri et conservari in esse ex hoc quod in omnibus differt essentia rei et esse eius, ita omnia indigent reduci de potentia in actum ex hoc quod in omnibus creatis differt virtus agendi et agere. Haec sibi ad invicem sunt correlativa, nempe : essentia et esse, potentia et operatio. Unde D. Tho­ mas, Quodl. io. a. 5. : « In nulla substantia creata est idem esse et operatio ; hoc enim solius Dei est. Essentia autem est essendi principium, potentia vero operationis. » Igitur sicut in linea entis omnis substantia creata oportet ut comple­ tionem recipiat per hoc quod participat esse, ita in linea agendi omnis virtus creata oportet ut completionem accipiat per hoc quod participat agere. Esse est complementum substantiae existentis ; operari est complementum potentiae operativae. Nulla substantia creata ex se habet esse, sed indiget perduci ad esse ut existât ; similiter nulla potentia operativa creaturae ex se habet actum operationis, sed indiget moveri ac perduci ad operari, ut agat et operetur. * I. q. 14. a. 8.; q. 19. a. 8.; q. 83. a. 1.; q. 105. a. 4. et 5.; q. 106. a. 2.; q. ni. a. 2. — I. Perihermen. lect. 14. — VI. Metaph. lect. 3. CAP. VI. — INDIGET PRAEMOVERI CT OPERETUR 481 A Deo ergo, cuius substantia est esse et cuius potentia agendi est agere, omnia reducuntur de potentia in actum, tam in ordine essendi quam operandi. Secundo : Omne ens creatum, sicut est ens per participa­ tionem, ita est agens per participationem. — Quamobrem, licet creatura habeat aliquam Dei similitudinem, participando bonitatem ipsius in quantum esi et in quantum agit, non tamen ita quod per similitudinis perfectionem ad aequali­ tatem perveniat ; et ideo, sicut imperfectum indiget perfecto, ita virtus creaturae in agendo indiget operatione divina. Deus, Ens per essentiam, portat omnia quoad esse; Deus, Agens per essentiam, portat omnia quoad operari. Deus, Ens per essentiam, coniungit in productione entis esse et id quod esse recipit ; Deus, Agens per essentiam, coniungit virtutem omnis agentis creati cum sua propria operatione. Unde D. Thomas, I. Sent. dist. 37. q. 1. a. 1. ad 4. : « Operatio reducitur, sicut in principium, in duo : in ipsum agentem, et in virtutem agentis qua mediante exit operatio ab agente. Quanto autem agens est magis proximum et immediatum, tanto virtus eius est mediata, et primi agentis virtus est immediatissima; quod sic patet in terminis : Sint A, B, C, tres causae ordinatae, ita quod C sit ultima quae exercet operationem, constat tunc quod C exercet operationem per virtutem suam; et quod per virtutem suam hoc possit, hoc est per virtutem B, et ulterius per virtutem A. Unde si quae­ ratur : Quare C operatur, respondetur : per virtutem suam ; et quare per virtutem suam ? : propter virtutem B ; et sic quousque reducatur in virtutem Causae Primae, in quas docet Philosophus quaestiones resolvere II. Posterior. Anal. 22. et in II. Physic. 38. Et ita patet quod, cum Deus sit Prima Causa omnium, sua virtus est immediatissima omnibus. Sed quia ipsemet est sua virtus, ideo non tantum est immediatum principium operationis in omnibus, sed immediate in omnibus operans. » Et iterum, III. C. Gent. cap. 67. : « Omnis applicatio virtutis ad operationem est principaliter et primo a Deo ; applicantur autem virtutes operativae ad proprias operationes per aliquem motum, vel 4Î2 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM corporis vel aniinae ; primum autem principium utriusque motus est Deus. » Et ibid. cap. 70. : « Virtus primi agentis invenitur immediata ad producendum effectum ; nam virtus infimi agentis non habet quod producat hunc effectum ex se, sed ex virtute superioris proximi, et virtus illius ex virtute superioris, et sic virtus supremi agentis invenitur ex se productiva effectus, quasi causa immediata. » En genuina et authentica declaratio secundae viae ex quinque, quibus Deum esse probari potest, I. q. 2. a. 3. Tertio : Omne agens creatum, quantumlibet perfectum ac liberum in agendo, est causa instrumentalis per ordinem ad Causam Primam qui est Deus. — a) Liberum arbitrium creatum est instrumentum sub Deo. — Unde D. Thomas, III. C. Gent. cap. 147. : « Sub Deo autem, qui est primus intellectus et volens, ordinantur omnes intellectus et voluntates sicut instrumenta sub principali agente. » Et IV. C. Gent. cap. 41. : « Omnes enim homines comparantur ad Deum ut quaedam instrumenta, quibus operatur : Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, secundum Apostolum (Philipp. 2, 13). Sed alii homines comparantur ad Deum quasi instru­ menta extrínseca et separata ; moventur enim a Deo, non ad operationes proprias sibi tantum, sed ad operationes communes omni rationali naturae, ut est intelligere verita­ tem, diligere bona et operari iusta. Sed humana natura in Christo assumpta est ut instrumentaliter operetur ea quae sunt operationes propriae solius Dei, sicut est mundare peccata, illuminare mentes per gratiam et introducere in perfectionem vitae aeternae. Comparatur igitur humana natura Christi ad Deum sicut instrumentum proprium et coniunctum, ut manus ad animam. » Et similiter I.-II. q. 21. a. 4. ad 2. : « Homo sic movetur a Deo ut instrumentum, quod tamen non excluditur quin moveat seipsum per liberum arbitrium. » Et III. q. 7. a. 1. ad 3. : « Humanitas Christi est instrumentum Divinitatis, non quidem sicut instrumen­ tum inanimatum, quod nulla modo agit, sed solum agitur ; sed tamquam instrumentum anima rationali animatum, quod ita agitur quod etiam agit. » 433 CAP. VI. — INDIGET PRAEMOVERI UT OPERETUR b) Liberum arbitrium creatum est quid imperfectum et potentiate. — I. C. Gent. cap. 82. : « Ad utrumlibet enim esse alicui virtuti potest convenire dupliciter : Uno modo, ex parte sui ; alio modo, ex parte cius ad quod dicitur. Ex parte quidem sui : quando nondum consecuta est suam perfectio­ nem, per quam ad unum determinetur ; unde hoc in imper­ fectionem virtutis redundat, et ostenditur esse potentialitas in ipsa, sicut patet in intellectu dubitantis, qui nondum assecutus est principia ex quibus ad alterum determinetur. Ex parte autem eius ad quod dicitur, invenitur aliqua virtus ad utrumlibet esse, quando perfecta operatio virtutis a neutro dependet, sed tamen utrumque esse potest... Hoc autem ad imperfectionem virtutis non pertinet, sed magis ad eius eminentiam, in quantum utrumlibet oppositorum excedit, et ob hoc determinatur ad neutrum, se ad utrum­ libet habens. » c) Liberum arbitrium creatum per hoc quod movetur a Deo, amittit suam imperfectionem et potentialitatem. — Etenim liberum arbitrium creatum se habet ad Deum moventem sicut causa instruinentalis ad causam principalem. Causa autem instrumentalis acquirit suam agendi virtutem dupli­ citer, sc. : i° quando accipit formam instrumenti ; 20 et quando movetur a principali agente ad effectum l. Unde per hoc quod movetur a Deo, liberum arbitrium creatum determinatur quidem ad unum, in quantum virtus eius se habet ad utrumlibet ex parte sui ; sed determinari ad tinum hoc modo est amittere suam propriam potentialitatem et consequi suam perfectionem per quam ad unum determinetur, transeundo de potentia in actum. Non ergo liberum arbitrium creatum per divinam motionem determinatur ad unum, prout virtus eius se habet ad utrumlibet ex parte eius ad quod dicitur, in quantum utrumlibet oppositorum excedit, sed e contra, dum per divinam motionem accipit comple­ mentum suae propriae virtutis activae, accipit eo ipso actuale dominium proprii actus et actualem eminentiam, dum agit, supra ipsum proprii actus obiectum. Quod et ipse Angelicus 1 III. q. 62. a. i. ad. 2. ; q. 72. a. 3. ad 2. DE VERITATE FUNDAMENTALI. 28 434 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM Doctor explanat, De Malo q. 6. dicens : « Id quod primo movet voluntatem et intellectum est aliquid supra volunta­ tem et intellectum, sc. Deus ; qui cum omnia moveat secun­ dum rationem mobilium, ut levia sursum et gravia deorsum, etiam voluntatem movet secundum eius conditionem, non ut ex necessitate, sed ut indeterminate se habentem ad multa. » Et ad 5. : « Voluntas aliquid confert, cum a Deo movetur ; ipsa enim est quae operatur, sed mota a Deo ; et ideo motus eius, quamvis sit ab extrínseco sicut a Primo Principio, non tamen est violentus. » Et ad 17. : « Voluntas, quando de novo incipit eligere, transmutatur a sua priori disposi­ tione quantum ad hoc, quod prius erat eligens in potentia, et postea fit eligens in actu; et haec quidem transmutatio est ab aliquo movente, in quantum ipsa voluntas movet seipsam ad agendum, et in quantum etiam movetur ab aliquo exteriori agente, sc. a Deo. » Et iterum, ibid. q. 3. a. 2. ad 4. : « Manifestum est quod cum aliquid movet alterum, non ex hoc ipso, quod est movens, ponitur quod est primum movens ; unde non excluditur quin ab altero moveatur, et ab altero habeat similiter hoc ipsum quod movet. Similiter, cum aliquid movet seipsum, non excluditur quin ab alio moveatur, a quo habet hoc ipsum quod seipsum movet ; et sic non repugnat libertati, quod Deus est causa actus liberi arbitrii. » En, quare etiam omnes causae liberae et omnia moventia seipsa veniunt postremo collocanda in illis quinque viis quibus Deum esse demonstrative probari potest. Quod D. Thomas iam expresse indicat, dum I. q. 2. a. 3. ad 2. respondet dicendum : a) « Necesse est ea, quae a natura fiunt, etiam in Deum reducere sicut in Primam Causam. » b) « Similiter etiam quae ex proposito fiunt, oportet reducere in aliquam altiorem causam, quae non sit ratio et voluntas humana ; quia haec mutabilia sunt et defectibilia. Oportet autem omnia mobilia et deficere possibilia reduci in aliquod Primum Principium Immobile et per se Necessarium, sicut ostensum est. » CAP. VI. INDIGET PRAEMOVERI UT OPERETUR 435 V Quid sit physica praemotio. Primo : Praemotio physica est vis, qua omnis causa secunda agit ad esse, ut instrumentum Primae Causae. — Ita D. Thomas, De Pot. q. 3. a. 7. ad 7. : « Virtus naturalis, quae est rebus naturalibus in sua institutione collata, inest eis ut quaedam forma habens esse ratum et firmum in natura. Sed id quod a Deo fit in re naturali, quo actualiter agat, est ut intentio sola habens esse quoddam incompletum, per modum quo colores sunt in aëre et virtus artis in instrumento arti­ ficis. Sicut ergo securi per artem dari potuit acumen, ut esset forma in ea permanens, non autem ei dari potuit quod vis artis esset in ea quasi quaedam forma permanens, nisi haberet intellectum, ita rei naturali potuit conferri virtus propria, ut forma in ipsa permanens, non autem vis qua agit ad esse ut instrumentum Primae Causae, nisi daretur ei quod esset universale essendi principium ; nec iterum virtuti naturali conferri potuit ut moveret seipsam, nec ut conser­ varet se in esse. Unde sicut patet, quod instrumento artificis conferri non potuit quod operaretur absque motu artis, ita rei naturali conferri non potuit quod operaretur absque operatione divina. » Secundo : Praemotio physica est illa applicatio omnis virtutis creatae ad operationem facta principaliter et primo a Deo, sine qua non posset vitari quin agens creatum esset Primum Agens. — Ita D. Thomas, II. Sent. dist. 37. q. 2. a. 2. : « Hoc est de ratione primi principii, ut agere possit sine auxilio prioris agentis et influentia eius ; unde si voluntas humana actionem aliquam posset producere, cuius auctor Deus non esset, voluntas humana rationem primi principii haberet ; quamvis solvere hoc nitantur, dicentes quod voluntas, etsi per se possit actionem producere sine influentia prioris agentis, non tamen habet a se esse, sed ab alio ; quod etiam exigeretur ad rationem primi principii. Sed hoc videtur 436 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM hoc inconveniens, ut quod a se esse non habet, a se agere possit, cum etiam per se durare non possit quod a se non est. Omnis etiam virtus ab essentia procedit, et operatio a virtute; unde cuius essentia ab alio est, oportet quod virtus et operatio ab alio sit. Et praeterea, quamvis per hanc respon­ sionem evitaretur quod non esset primum simpliciter, non tamen posset vitari quin esset primum agens, si eius actio in aliquid prius agens non reduceretur sicut in causam. Secundo, quia cum actio peccati sit ens quoddam, non solum secundum quod privationes et negationes entia dicuntur, sed etiam secundum quod res in genere existentes entia sunt, eo quod et ipsae actiones in genere ordinantur, seque­ retur, si actiones peccati a Deo non sunt, quod aliquod ens, essentiam habens, a Deo non esset ; et ita Deus non esset universalis causa omnium entium : quod est contra perfec­ tionem primi entis. Primum enim in quolibet genere est causa eorum quae sunt post, ut II. Metaph. dicitur... Et ideo quidquid est in actu deficiente, sc. peccato, de ratione actus et entis et boni, totum hoc a primo agente, sc. Deo, procedit mediante voluntate ; sed ipse defectus, qui est in actu, hoc modo est a voluntate, quod a Deo non procedit... Et ideo non oportet, ut ad malum cooperari dicatur (Deus), quamvis actionis illius causa sit, in qua malum consistit, secundum quod influit agenti esse, posse et agere et quidquid perfectionis in agente est... Deus dicitur causa bonarum operationum non solum quantum ad essentiam actus, sed etiam quantum ad perfectionem secundum quam bonae dicuntur ; utrumque enim agenti influit : et ut agat et ut bene agat. Sed in malis actionibus, quamvis sit causa earum quantum ad essentiam, non tamen est causa quantum ad defectum ; et ideo absolute dicendus est causa bonorum operum, non autem peccatorum. » Tertio : Praemotio physica se habet in ordine agendi, ut esse in ordine essendi. — Quod D. Thomas saepe saepius solet declarare diversis in locis. I. q. 14. a. 4. : « Intelligere est perfectio et actus intelligentis... prout esse est perfectio existentis. Sicut enim esse sequitur formam, ita intelligere CAP. VI. INDIGET PRAEMOVERI UT OPERETUR 4^7 sequitur speciem intelligibilem. » I. q. 54. a. 1. : « Actio est proprie actualitas virtutis, sicut esse est actualitas substan­ tiae vel essentiae. » Comft. Theol. cap. 30. : « Eodem modo comparatur intellectus ad intelligere, sicut essentia ad esse. » De spirit, creatura, a. 11. : « Manifestum est enim, quod diversi actus diversorum sunt ; semper enim actus propor­ tionate ei cuius est actus. Sicut autem ipsum esse est actua­ litas quaedam essentiae, ita operari est actualitas operativae potentiae seu virtutis. Secundum enim hoc, utrumque eorum est in actu : essentia quidem secundum esse, potentia vero secundum operari. Unde, cum in nulla creatura suum operari sit suum esse, sed hoc sit proprium solius Dei, sequitur quod nullius creaturae operativa potentia sit eius essentia ; sed solius Dei proprium est, ut sua essentia sit sua potentia. » Quomodo esse consequitur formam creaturae et actuat essentiam eius ? D. Thomas respondet, I. q. 104. a. 1. ad 1. : « Supposito influxu Dei. » Quomodo agere consequitur virtu­ tem creaturae et operari actuat eius operativam potentiam ? D. Thomas respondet, I. q. 105. a. 3., 4. et 5. : « Supposito influxu Dei. » Primus est influxus quo Deus in ratione Primi Entis influit continuo rebus omnibus ipsum esse, quod est ultima actualitas rerum in linea entis ; alter vero est influxus quo Deus in ratione Primi Agentis influit omnibus causis ipsum agere, quod est ultima actualitas in linea operandi. Per primum influxum, qui dicitur creatio, Deus, dans esse, producit simul id quod esse recipit ; ac per eius continua­ tionem, quae dicitur conservatio, tenet res omnes in esse iam accepto. Per alterum influxum, qui dicitur physica praemotio, Deus applicat primo et principaliter virtutes et operativas potentias ad agendum ; ac per huiusmodi praemotionem continuatam omnis virtus agit et operatur in virtute Causae Primae : quae quidem coniungit virtutes omnes cum suis propriis actibus et vehementius ingreditur in effectum quam ipsa virtus causae secundae x. 1 I. q. 105. a. 5. — De Pol. q. 3. a. 7. — III. C. Genl. cap. 66. et 70. Apte ad rem Goudin, Philosoph. P. IV. q. 3. a. 4. De praemotione, inter alia plurima egregie dicta, scribit : « Dicimus ergo Deum, 438 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM ut primum et universalem omnium motorem, applicare physice et praevie omnes causas secundas ad agendum ; ita ut, sicut in ratione Primi Entis influit continuo rebus ipsum esse, quod est ultima actualitas in linea entis, idque per influxum praevium et physicum, utpote qui causât ipsam rerum existentiam, sicut probat S. Thomas, I. q. 105. : ita quoque in ratione Primae Causae ceteris omnibus influit ipsum agere, quod est ultima actualitas in linea operandi, active applicando virtutes operativas ad agendum, iuxta cuiusque naturam et conditionem. » Art. 6. — « Sicque habentur non modo profun­ dissima ponendae praemotionis fundamenta, sed etiam germani thomistici characteres, per quos possit innotescere : nempe, ut sit vis quaedam activa, a Deo derivata in causas secundas, non ut per­ fectio stabilis, ad instar earum virium activarum quae habentur ut proprietates ; sed ut motio transiens, ultimo complens et applicans vim activam creaturarum, atque se habens in ordine agendi, ut esse seu existentia in ordine essendi... Ut enim agere se habet ad agentia sicut esse ad entia, ita influxus, quo Deus, tamquam primum agens, cetera movet ad agere, se habet ut ille quo, tamquam primus essendi fons, omnia entia conservat in esse... » Cardinalis Gonzalez in sua Philosoph. L. VI. Theodicea, cap. 4. a. 3. : «Proprius effectus praemotionis physicae est complere et actuare vim agendi causae creatae, ipsamque applicare ad operationem. Id quod a Deo producitur et attingitur per praemotionem, est ipsa actualis operatio seu entitas actionis. » Nemo tamen nec clarius, nec melius, nec cum tanta proprietate verborum, nec cum tali idearum altitudine ac profunditate simul atque magnificentia sermonis explicavit hanc quaestionem De influxu Causae Primae in omnes causas secundas, etiam liberas, sicut semel atque iterum tradidit, edocuit et declaravit D. Thomas. Vide opus nostrum De gratia et libero arbitrio, Pars I. q. 2., a. 2. ; q. 3. a. 2. ; — Pars II. cap. 4. et sqq. et praesertim cap. 10. — Pars III. Epilogus. CAPUT SEPTIMUM Ex reali compositione formae et esse, tamquam ex prima potentia et primo actu, procedit D. Thomas ad demon­ strative probandum quod omnes formae subsistentes, ut angelus et anima rationalis, sunt incorruptibiles sive entia necessaria in essendo. I Argumenta D. Thomae. Primo : Diversae viae, per quas D. Thomas concludit incorruptionem formarum subsistentium. — Io Via prima ad ostendendum omnem formam subsistentem sive substan­ tiam intellectualem esse incorruptibilem, est quia in substan­ tiis intellectualibus non datur compositio ex materia et forma ; ubi autem non est compositio formae et materiae, ibi non potest esse separatio earundem ; igitur nec corruptio. Omnis enim corruptio est per separationem formae a materia. 2° Altera vero via est quia substantiae intellectuales non possunt incipere esse nisi per potentiam primi agentis, videlicet per creationem ; quia nulla forma subsistens gene­ ratur aut ex potentia materiae educitur. Unde nonnisi per potentiam, per quam incipiunt esse, esse desinere possunt ; sed ex hac sola potentia, quae est in primo agente, secundum quod potest non influere eis esse, nihil potest dici corruptibile. Res enim dicuntur necessariae et contingentes secundum potentiam quae in eis est, et non secundum potentiam Dei : ut II. C. Gent. cap. 30. ostenditur. 3° Tertia autem via est naturale desiderium essendi, quod certe non potest esse inane ; quia natura nihil facit frustra. Et quamvis essendi desiderium suo modo omnibus 44° LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM naturis insit, substantiis vero intellectualibus, quae cogno­ scunt omnes differentias temporis ac tempus quoque tran­ scendunt, inest desiderium essendi semper. 4° Quarta vero via est quia nulla substantia intellectualis potest pati tali passione quae ducat ad corruptionem ; nam pati, recipere quoddam est ; et in substantia intelligibili nihil recipitur nisi intelligibiliter ; et quod sic recipitur, non corrumpit subiectum recipiens, sed perficit. 5° Quinta vero via est quia intellectus non perficitur per motum, sed per hoc quod est extra motum existens. Homo enim ipse, secundum intellectivam animam, perficitur scientia et prudentia, sedatis permutationibus et corporalibus animae passionibus. Si ergo secundum modum perfectionis alicuius rei oportet quod sit modus essendi, patet quod substantia intellectualis habet modum essendi proprium supra motum et supra tempus. 6° Denique, ut alias adhuc vias praetermittamus, via regalis et vere philosophica, ceterarum radix ac fundamentum, est modus quo se habent ad invicem in rebus cunctis esse et forma rei. Exinde depromit D. Thomas argumenta quae, utpote ex visceribus causae dessumpta, revera tangunt profundum quaestionis. Quorum : Secundo : Arg. lum. — Ex hoc quod esse per se convenit formae. — a) I. q. 50. a. 5. : « Quod enim convenit alicui secundum se, numquain ab eo separari potest ; ab eo autem cui convenit per aliud, potest separari, separato eo secundum quod ei conveniebat. Rotunditas enim a circulo separari non potest, quia convenit ei secundum seipsum ; sed aeneus circulus potest amittere rotunditatem per hoc quod circularis figura separatur ab aere. Esse autem secundum se competit formae; unumquodque enim est ens actu secundum quod habet formam. Materia vero est ens actu per formam. Com­ positum igitur ex materia et forma desinit esse actu per hoc quod forma separatur a materia. Sed si ipsa forma sub­ sistat in suo esse, sicut in angelis, non potest amittere esse. Ipsa igitur immaterialitas angeli est ratio quare angelus est incorruptibilis secundum suam naturam. » CAP. Vil. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 441 b) I. q. 75. a. 6. : « Necesse est dicere animam humanam, quam dicimus intellectivum principium, esse incorruptibilem... Manifestum est enim quod id, quod secundum se convenit alicui, est inseparabile ab ipso. Esse autem per se convenit formae, quae est actus. Undé materia secundum hoc acquirit esse in actu, quod acquirit formam ; secundum hoc autem accidit in ea corruptio, quod separatur forma ab ea. Impos­ sibile est autem, quod forma separatur a seipsa ; unde impossibile est, quod forma subsistens desinat esse. » c) II. C. Gent. cap. 55. : « Quod per se alicui competit, de necessitate et semper et inseparabiliter ei inest ; sicut rotundum per se quidem inest circulo, per accidens autem aeri ; unde aes quidem fieri non rotundum est possibile ; circulum autem non esse rotundum, est impossibile. Esse autem per se consequitur ad formam; per se enim dicimus, quod secundum ipsum ; unumquodque autem habet esse secundum quod habet formam. Substantiae igitur ipsae quae non sunt formae, possunt privari esse, secundum quod amittunt formam ; sicut aes privatur rotunditate, secundum quod desinit esse circulare. Substantiae vero quae sunt ipsae formae, numquam possunt privari esse; sicut si aliqua substantia esset circulus, nunquam posset fieri non rotunda. Ostensum est autem supra, quod substantiae intellectuales sunt ipsae formae subsistentes. Impossibile est igitur, quod ipsae esse desinant. » Tertio : Arg. 2um. — Ex hoc quod esse et forma se habent ad invicem sicut actus et potentia. — II. C. Gent. cap. 55. : « Adhuc : In omni corruptione, remoto actu, manet potentia ; non enim corrumpitur aliquid in omnino non ens; sicut nec generatur aliquid ex omnino non ente. In substantiis autem intellectualibus actus est ipsum esse; ipsa autem substantia est sicut potentia. Si igitur substantia intellectualis cor­ rumpatur, remanebit post suam corruptionem : quod est omnino impossibile. Omnis igitur substantia intellectualis est incorruptibilis. » Quarto : Arg. 3um. — Ex hoc quod forma subsistens est 442 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM proprium susceptivum ipsius esse. — II. C. Gent. cap. 55. : Item : In omni quod corrumpitur, oportet quod sit potentia ad non esse; si quid igitur est, in quo non est potentia ad non esse, hoc non potest esse corruptibile. In substantia autem intellectuali non est potentia ad non esse ; manifestum est enim ex dictis (cap. 54.) quod substantia completa est proprium susceptivum ipsius esse ; proprium autem suscep­ tivum alicuius actus ita comparatur ut potentia ad actum illum, quod nullo modo est in potentia ad oppositum ; sicut ignis ita comparatur ad calorem ut potentia ad actum, quod nullo modo est in potentia ad frigus ; unde nec in ipsis sub­ stantiis corporalibus est potentia ad non esse, in ipsa sub­ stantia completa, nisi ratione materiae ; in substantiis autem intellectualibus non est materia, sed ipsae sunt substantiae completae simplices. Igitur in eis non est potentia ad non esse; sunt igitur incorruptibiles. » Quinto : Arg. 4um. — Ex hoc quod forma subsistens tenet locum potentiae primae et subiecti respectu ipsius esse. — II. C. Gent. cap. 55. : « Praeterea : In quibuscumque est compositio potentiae et actus, id quod tenet locum primae potentiae sive primi subiecti, est incorruptibile ; unde etiam in substantiis corruptibilibus materia prima est incorruptibilis. Sed in substantiis intellectualibus, id quod tenet locum potentiae primae et subiecti, est ipsa earum substantia completa. Igitur substantia ipsa est incorrupti­ bilis. Nihil autem est corruptibile nisi per hoc quod sua substantia corrumpitur. Igitur omnes intellectuales naturae sunt incorruptibiles. » II Relationes inter esse et formam, iuxta D. Thomam. Primo : Esse et forma non sunt idem, sed realiter distinguuntur in creatis. — Quod multipliciter probatur a D. Thoma, a) II. C. Gent. cap. 52. Ubi septem argumentis ostenditur, quod nullius substantiae creatae suum esse est CAP. VU. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 44! sua substantia. Etenim ens, cuius substantia est esse : i° non potest esse nisi unum tantum ; 2° esset omnino infinitum ; 3° esset non causatum ; 40 esset ens per essentiam ; 50 esset actus purus ; 6° esset Deus. 6) II. C. Gent. cap. 53. Ubi ostenditur quod in substantiis intellectualibus creatis est compositio formae subsistentis et esse, ita quod in substantia intellectuali creata inveniuntur duo: sc. substantia ipsa et esse eius quod non est ipsa sub­ stantia ; sed substantia est subiectum seu potentia participans esse ; et esse participatum inest substantiis creatis ut quidam actus earum, et est complementum substantiae existentis. c) II. C. Gent. cap. 54. Ubi in terminis dicitur : « Quia nec forma est ipsum esse... In substantiis autem intellectua­ libus, quae non sunt ex materia et forma compositae, sed in eis ipsa forma est substantia subsistens, forma est quod est ; ipsum autem esse est actus et quo est ; et propter hoc in eis est unica tantum compositio actus et potentiae, quae sc. est ex substantia et esse. » Secundo : Esse contrahitur ad esse tale per formam in qua recipitur, sicut actus in subiectiva potentia. — Quod passim ubique a D. Thoma traditur. Unde : a) II. C. Gent. cap. 52. : « Esse autem, in quantum est esse, non potest esse diversum ; potest autem diversifican per aliquid quod est praeter esse, sicut esse lapidis est aliud ab esse hominis. » b) I. q. 3. a. 5. : « Omnia quae sunt in genere uno, com­ municant in quidditate vel essentia generis, quod praedi­ catur de eis in eo quod quid est; differunt autem secundum esse. Non enim idem est esse hominis et equi, nec huius hominis et illius hominis. Et sic oportet, quod quaecumque sunt in genere, differant in eis esse et quod quid est, id est, essentia. In Deo autem non differunt, ut ostensum est. » c) II. C. Gent. cap. 54. : « Ipsum esse non est proprius actus materiae, sed substantiae totius... Nec forma est ipsum esse, sed se habent secundum ordinem ; comparatur enim forma ad ipsum esse sicut lux ad lucidum vel albedo ad album esse. » Ex quibus habetur : i° quod esse specificatur et fit tale 444 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM esse per formam in qua recipitur ; et tale esse est nobilius vel minus nobile iuxta gradum nobilitatis formarum, quae aut sunt ipsae species rerum completae, sicut contingit in formis separatis a materia, aut determinant ad speciem essentiam completam rei, ut contingit in formis materiae unitis. 2° Quod ratione formae, in qua esse recipitur, esse fit diversum specie ; quapropter non est idem esse hominis et equi. Si autem formae multiplicantur intra eandem natu­ ram specificam, quia recipiuntur in materia, distinctio numérica formarum causai distinctionem numericam eius­ dem esse specifici, quod per formam inhaeret materiae vel composito ; quapropter non est idem esse huius hominis et illius hominis. 30 Quod sic se habet in ordine substantiali forma ad esse, sicut in ordine accidentali forma lucis vel lux ad lucidum esse, et calor ad calidum esse, et albedo ad album esse, et circulus seu forma circuli ad rotundum esse. Unde omne esse procedit ab aliqua forma ; et ita procedit, quod a tali forma semper procedit tale esse; et tale esse semper concomitatur talem formam. 40 Quod huiusmodi relatio inter formam et esse est ita necessaria, quod trahit secum natu­ ralem inseparabilitatem, ita quod, si detur albedo, neces­ sario datur album esse; si lux, lucidum esse; si terminus quantitatis, qui est sicut forma ipsius, est forma circuli, ad talem formam circa quantitatem sequitur rotundum esse. Et ita pariter in ordine substantiali, ad talem formam, sive angeli sive hominis sive equi, vel angelum esse vel hominem esse vel equum esse. At quia tale esse est substantiale, ideo pertinet et ad naturam per quam specificatur, et ad hypo­ stasim quae habet tale esse ; consequenter esse praedicatur de angelo et de quacumque re subsistente ut actus proprius ipsius ; et sic dicitur : angelus est, homo est, et sic de aliis substantiis completis seu formis subsistentibus ; et hoc est esse simpliciter, quod de formis accidentalibus vel substan­ tialibus non subsistentibus, absque consortio materiae, prae­ dicari non potest1. Idcirco : 1 Esse enim proprie et vere dicitur de supposito subsistente ; accidentia enim et formae non subsistentes dicuntur esse in quan- CAP. VH. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 445 Tertio : Ipsum esse comparatur ad ipsam formam, per quam diversificatur, ut actus ad potentiam. — Quod D. Tho­ mas simul in eodem loco : «) II. C. Gent. cap. 54. adiungit : « Nec forma est ipsum esse, sed se habent secundum ordinem ; comparatur enim forma ad ipsum esse sicut lux ad lucidum vel albedo ad album esse ; ad ipsam etiam formam compa­ ratur ipsum esse ut actus. » b) I. q. 4. a. i. ad 3. : « Ipsum esse est perfectissimum omnium ; comparatur enim ad omnia ut actus ; nihil enim habet actualitatem nisi in quantum est ; unde ipsum esse est actualitas omnium rerum et etiam ipsarum formarum. Linde non comparatur ad alia sicut recipiens ad receptum, sed magis sicut receptum ad recipiens ; cum enim dico esse hominis vel equi vel cuiuscumque alterius, ipsum esse consi­ deratur ut formale et receptum, non autem ut illud cui competit esse. » c) De Anima, a. 6. ad 2. : « Ipsum esse est actus ultimus qui participabais est ab omnibus ; ipsum autem nihil parti­ cipat ; unde, si sit aliquid quod sit ipsum esse subsistens, sicut de Deo dicimus, nihil participare dicimus. Non autem est similis ratio de aliis formis subsistentibus, quas necesse est participare ipsum esse, et comparari ad ipsum ut potentiam ad actum. » Quarto : Forma in substantiis ex materia et forma com­ positis est principium seu causa formalis essendi ipsi compo­ sito substantiali. — Ita D. Thomas : a) II. C. Gent. cap. 54. : « ( 'omparatur enim forma ad ipsum esse sicut lux ad lucidum et albedo ad album esse... Per hoc enim in compositis ex materia et forma, forma dicitur esse principium essendi, quia est complementum substantiae cuius actus est ipsum cs.sc ; sicut diaphanum est aëri principium lucendi, quia tacit eum proprium subiectum luminis. Unde in compositis e.\ materia et forma, nec materia nec forma potest dici tum eis aliquid subsistit ; sicut albedo dicitur ens in quantum eâ est aliquid album. — Q. Disp. De Unione Verbi Incarnati, a. 4. et alibi Miiopcnumero. 446 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM ipsum quod est, nec etiam ipsum esse; forma tamen potest dici quo est, secundum quod est essendi principium. Ipsa autem tota substantia est ipsum quod est; et ipsum esse est quo substantia denominatur ens. » b) De Anima, a. 6. : « In substantiis enim ex materia et forma compositis tria invenimus, sc. : materiam, formam, et ipsum esse. Cuius quidem principium est forma ; nam materia ex hoc quod recipit formam, participat esse. Sic igitur esse consequitur ipsam formam. Nec tamen forma est suum esse, cum sit eius principium. Et licet materia non pertingat ad esse nisi per formam, forma tamen, in quantum est forma, non indiget materia ad suum esse, cum ipsam formam conse­ quatur esse; sed indiget materia, cum sit talis forma, quae per se non subsistit. Nihil ergo prohibet esse aliquam for­ mam a materia separatam, quae habeat esse, et esse sit in huiusmodi forma. Ipsa enim essentia formae comparatur ad esse sicut potentia ad proprium actum. Et ita in formis per se subsistentibus invenitur et potentia et actus, in quantum ipsum esse est actus formae subsistentis, quae non est suum esse. Si autem aliqua res sit, quae sit suum esse, quod proprium Dei est : non est ibi potentia et actus, sed Actus Purus. » Quinto : Substantiae quae sunt formae subsistentes, non habent causam formalem sui esse. — a) I. q. 61. a. i. ad 2. : « Substantiae quae sunt formae subsistentes, non habent causam aliquam formalem sui esse et suae unitatis ; nec causam agentem per transmutationem materiae de potentia in actum ; sed habent causam producentem totam substantiam. » Ac similiter I. q. 75. a. 5. ad 3. b) De Pot. q. 6. a. 6. ad 4. : « Magis tamen credimus, quod non sint angeli ex materia et forma compositi, sed sint formae tantum per se stantes. Nec oportet, quod propter hoc non sint creati ; forma enim est principium essendi ut quo aliquid est, cum tamen et esse formae et esse materiae in composito sit ab uno agente. Si ergo sit aliqua substantia creata quae sit forma tantum, potest habere principium essendi efficiens, non formale. » CAP. Vil. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 447 c) VIII. Metaph. lect. 4. : « Id quod est separatum omnino a materia, quod est suum quod quid erat esse, statim est unum, sicut statim est ens; non enim est in eo materia expectans formam, a qua habeat unitatem et esse; et ideo in talibus non est aliqua causa movens ad hoc quod sit unum. » Vide etiam De spirit, creat, a. I. ad 5. Sexto : Omnis forma subsistens creata habet rationem subiecti seu potentiae vel causae materialis respectu sui esse. — Hoc patet : a) Ex omnibus quae D. Thomas probat, ostendit ac dilucidat II. C. Gent. cap. 52., 53., 54. et 55. ubi firmiter stabilitur, quod omnis substantia creata, sive sit composita ex materia et forma, sive sit forma tantum sine consortio materiae subsistens, se habet ad suum esse sicut potentia ad actum, sicut proprium susceptivum ipsius esse, sicut sublectum eius quod est esse. b) I. q. 50. a. 2. ad 3. : « Subtracta ergo materia, et posito quod ipsa forma subsistat non in materia, adhuc remanet comparatio formae ad ipsum esse ut potentiae ad actum. Et talis compositio intelligenda est in angelis. » I. q. 75. a. 5. ad 4. : « In substantiis vero intellectualibus est compo­ sitio ex actu et potentia ; non quidem ex materia et forma, sed ex forma et esse participato. » I. q. 90. a. 2. ad 1. : « In anima est sicut materiale ipsa simplex essentia ; formale autem est esse participatum ; quod quidem ex necessitate simul est cum essentia animae, quia esse per se consequitur ad formam. » c) De spirit, creat, a. I. : « Omne igitur quod est post primum ens, cum non sit suum esse, habet esse in aliquo receptum, per quod ipsum esse contrahitur ; et sic in quo­ libet creato aliud est natura rei quae participat esse, et aliud ipsum esse participatum. Et cum quaelibet res participet per assimilationem primum actum in quantum habet esse, necesse est quod esse participatum in unoquoque comparetur ad naturam participantem ipsum, sicut actus ad potentiam. In natura igitur rerum corporearum materia non per se participat ipsum esse, sed per formam ; forma enim adve­ niens materiae facit ipsam esse actu, sicut anima corpori. 44» LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM Unde in rebus compositis est considerare duplicem actum et duplicem potentiam : Nam primo quidem materia est ut potentia respectu formae, et forma est actus eius ; et iterum natura, constituta ex materia et forma, est ut -potentia res­ pectu ipsius esse, in quantum est susceptiva eius. Remoto igitur fundamento materiae, si remaneat aliqua forma deter­ minatae naturae per se subsistens, non in materia, adhuc comparabitur ad suum esse ut potentia ad actum. Non dico ut potentiam separabilem ab actu, sed quam semper suus actus comitetur. Et hoc modo, natura spiritualis sub­ stantiae, quae non est composita ex materia et forma, est ut potentia respectu sui esse ; et sic in substantia spirituali est compositio potentiae et actus ; et per consequens, formae et materiae, si tamen omnis potentia nominetur materia. Sed tamen hoc non est proprie dictum secundum communem usum nominum. » Septimo : Omnis forma subsistens ita est potentia ad esse, quod nullo modo est potentia ad oppositum. — a) II. C. Gent. cap. 55. : « Substantia completa est proprium susceptivum ipsius esse; proprium autem susceptivum alicuius actus ita comparatur ut potentia ad actum illum, quod nullo modo est in potentia ad oppositum ; sicut ignis ita comparatur ad calorem, quod nullo modo est in potentia ad frigus. » 6) Compend. Theol. cap. in. : « Manifestum est autem, quod duobus modis aliqua bonitas inseparabiliter inest creaturae : Io Uno modo, ex hoc quod ipsa bonitas est de essentia eius; 20 alio modo, ex hoc quod est determinata ad unum. Primo ergo modo in substantiis simplicibus ipsa bonitas, quae est forma, inseparabiliter se habet ad ipsas, cum ipsae essentialiter sint formae. Secundo autem modo bonum, quod est esse, amittere non possunt. Non enim forma est sicut materia quae se habet ad esse et ad non esse ; sed forma consequitur esse, etsi etiam non sit ipsum esse. Unde patet, quod substantiae simplices bonum naturae, in qua subsistunt, amittere non possunt, sed immutabiliter se habent in illo. Substantiae vero compositae, quia non sunt CAP. Vil. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 449 suae formae nec suum esse, bonum naturae amissibiliter habent ; nisi in illis, in quibus potentia materiae non se habet ad diversas formas, neque ad esse et non esse, sicut in corporibus coelestibus patet. » III Quonam sensu verum sit, quod in rebus creatis : i° Esse per se convenit formae : 2° Esse per se consequitur formam. Primo : Esse non convenit per se formae quia sit eius essentia aut pars essentiae. — Patet ex dictis : i° quia solius 1 >ei forma vel natura est esse; 2° quia esse nec est genus nec species nec differentia, ac perinde nequit praedicari de < reaturis sicut essentia completa vel ut pars essentiae ; 3° quia, ut iam ostensum manet, esse et forma in creaturis non sunt idem, sed faciunt compositionem in re. Unde I >. Thomas, Quodl. 2. a. 3. : « Si ergo in angelo est compositio < x essentia et esse, non tamen est compositio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae. » Et Quodl. 9. a. 6. : « Sed quia substantia angeli non est suum esse (hoc enim soli Deo competit, cui esse debetur ex seipso et non ab alio), invenimus in angelo et substantiam sive quidditatem eius quae subsistit, et esse eius quo subsistit ; quo sc. actu essendi dicitur esse, sicut actu currendi dicimur currere. Et sic dicimus angelum esse com­ positum ex quo est et quod est... Ipsa substantia angeli est per se subsistens, quod materiae non competit... Ipsa sub­ stantia angeli quodammodo se habet ad esse eius, ut materia ad formam. » Et Quodl. 12. a. 5. : « Esse est complementum omnis formae, quia per hoc completur quod habet esse; et habet esse, cum est actu ; et sic nulla forma est nisi per esse. Iit sic dico, quod esse substantiale rei non est accidens, sed a, 1 militas cuiuslibet formae existentis, sive sine materia l»K VERITATE FUNDAMENTALI. 29 45o LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM sive cum materia... Accidens dicitur large omne quod non est -pars essentiae; et sic est esse in rebus creatis, quia in solo Deo esse est eius essentia. » Secundo : Esse non convenit per se formae quasi fluat ex ipsa rei creatae essentia veluti proprietas quaedam eius. — Et ratio est in promptu ; quia omne proprium, necessario fluens ex principiis essentialibus alicuius rei, praesupponit iam ipsam essentiam rei in actu ; et nulla essentia rei est in actu nisi per hoc quod habet esse. Si ergo nulla forma est nisi per esse, et esse substantiale rei est actualitas cuius­ libet formae existentis, sive sine materia sive cum materia : evidenter infertur esse sive actum existendi non posse origi­ nem trahere ex ipsis principiis essentialibus rei, et dimanare veluti proprium ex essentia vel forma rei. Proprium rei, necessario consequens eius essentiam, supponit essentiam iam in actu constitutam ; et esse est primus actus essentiae seu formae subsistentis. Unde D. Thomas, I. q. 3. a. 4. : « Quidquid est in aliquo, quod est praeter essentiam eius, oportet esse causatum : vel a principiis essentiae, sicut accidentia propria consequentia speciem, ut risibile conse­ quitur hominem et causatur ex principiis essentialibus speciei ; vel ab aliquo exteriori, sicut calor in aqua causatur ab igne. Si igitur ipsum esse rei sit aliud ab eius essentia, necesse est quod esse illius rei sit causatum ab aliquo exteriori vel a principiis essentialibus eiusdem rei. Impossibile est autem, quod esse sit causatum tantum ex principiis essentia­ libus rei ; quia nulla res sufficit ad hoc quod sit sibi causa essendi, si habeat esse causatum. Oportet ergo quod illud, cuius esse est aliud ab essentia sua, habeat esse causatum ab alio. Hoc autem non potest dici de Deo ; quia Deum dicimus esse primam causam efficientem. Impossibile est ergo, quod in Deo sit aliud esse et aliud eius essentia. » Igitur cum in omnibus, praeter Deum, sit aliud esse et aliud essentia : i° omnis res creata habet esse causatum ab alio, qui est Prima Causa efficiens, sc. Deus ; 20 nulla res creata sufficit ad hoc quod sit sibi causa essendi ; 30 esse rei creatae non consequitur eius formam, velut quaedam pro- CAP. VII. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 45 I prietas eius consequens speciem rei, ut risibile consequitur hominem et causatur ex principiis essentialibus speciei ; 40 impossibile est, quod esse, quod sequitur ad formam, sit causatum tantum ex principiis essentialibus rei. Tertio : Esse non convenit formae quasi sit aliquid per se superadditum essentiae vel formae rei ad modum acci­ dentis. Ratio Ia. — D. Thomas, IV. Metaph. lect. 1. : « Quod autem ens et unum praedicentur de substantia cuiuslibet rei per se, et non secundum accidens, sic potest probari : Si enim praedicarentur de substantia cuiuslibet rei per aliquod ens ei additum, de illo iterum necesse est praedicari ens; quia unumquodque est unum et ens. Aut ergo iterum de hoc praedicatur per se, aut per aliquid aliud additum. Si per aliquid aliud, iterum esset quaestio de illo addito ; et sic erit procedere usque ad infinitum. Hoc autem est impossi­ bile. Ergo necesse est stare in primo, sc. quod substantia rei sit una et ens per seipsam, et non per aliquid additum. » Ratio — D. Thomas ibid. : « Sciendum est autem, quod circa hoc Avicenna aliud sensit. Dixit enim, quod unum et ens non significant substantiam rei, sed significat aliquid additum. Et de ente quidem hoc dicebat, quia in qualibet re, quae habet esse ab alio, aliud est esse rei et substantia sive essentia eius ; hoc autem nomen ens significat ipsum esse. Significat igitur (ut videtur) aliquid additum essentiae. » Ad quod respondens Angelicus Doctor adiungit, quod in hoc Avicenna « non videtur dixisse recte... Esse enim rei, quamvis sit aliud ab eius essentia, non tamen est intelligendum quod sit aliquod superadditum ad modum accidentis, sed quasi constituitur per principia essentiae. Et ideo hoc nomen ens, quod imponitur ab ipso esse, significat idem cum homine quod imponitur ab ipsa essentia. » Ratio 3a. — Quodl. 2. a. 3. ad 2. : « Esse est accidens, non quasi per accidens se habens, sed quasi actualitas cuiuslibet substantiae ; unde ipse Deus, qui est sua actualitas, est suum esse. » Et Quodl. 12. a. 5. : « Opinio Avicennae fuit, quod unum et ens semper praedicant accidens. Hoc autem 452 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM non est verum ; quia unum, prout convertitur cum ente, signat substantiam rei, et similiter ipsum ens ; sed unum, prout est principium numeri, signat accidens. » Quarto : Esse convenit per se formae quasi quid super­ additum per modum complementi et actualitatis. — a) Quodl. 12. a. 5. : « Unumquodque quod est in potentia et in actu, fit actu per hoc quod participat actum superiorem. Per hoc autem aliquid maxime fit actu, quod participat per similitu­ dinem Primum et Purum Actum. Primus actus est Esse subsistens per se ; unde completionem unumquodque recipit per hoc quod participat esse ; unde esse est complementum omnis formae ; quia per hoc completur, quod habet esse ; et habet esse, cum est actu ; et sic nulla forma est nisi per esse. Et sic dico, quod esse substantiale rei non est accidens, sed actualitas cuiuslibet formae existentis, sive sine materia sive cum materia. » b) I. q. 6. a. 3. ad 2. et ad 3. : « Licet unumquodque sit bonum in quantum habet esse, tamen essentia rei creatae non est ipsum esse. Et ideo non sequitur, quod res creata sit bona per suam essentiam. Bonitas rei creatae non est ipsa eius essentia, sed aliquid superadditum : vel ipsum esse eijis, vel aliqua perfectio superaddita, vel ordo ad finem. Ipsa tamen bonitas sic superaddita dicitur bona sicut et ens. » c) II. C. Gent. cap. 52. : « Substantia uniuscuiusque est ens per se, et non per aliud ; unde esse lucidum actu non est de substantia aëris, quia est ei per aliud. Sed cuilibet rei creatae suum esse est ei per aliud ; alias non esset creatum. Nullius igitur substantiae creatae suum esse est sua sub­ stantia. » Consequenter : « Esse non dicitur accidens quod sit in genere accidentis, si loquamur de esse substantiae (est enim actus essentiae) ; sed per quandam similitudinem ; quia non est pars essentiae, sicut nec accidens. » De Pot. q. 5. a. 4. ad 3. Quinto : Esse convenit per se formae tamquam quid sibi intimius et immediatius inter omnia. — d) I. q. 8. a. 1. : « Esse autem est illud quod est magis intimum cuilibet, et CAP. VII. ---- RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 453 quod profundius omnibus inest, cum sit formale respectu omnium quae in re sunt, ut ex supradictis patet, q. 7. a. 1. » b) II. Sent. dist. 1. q. 1. a. 4. : « Esse autem est magis intimum cuilibet rei quam ea per quae esse determinatur ; unde et remanet, illis remotis. » — De Anima, a. 9. : « Inter omnia, esse est illud quod immediatius et intimius convenit rebus. » c) De natura accidentis, cap. 1. : « Esse formalius se habet ad rem constituendam in genere entis quam ipsa forma rei quae hoc ipsum esse dat, vel materia cui datur, ex quibus compositum resultat, cuius est hoc esse ut entis. Intimius ergo ad rem ipsam, quae est ens, inter omnia est ipsum esse eius ; et post ipsum, ipsa forma rei qua res habet ipsum esse. Et ultimo, ipsa materia quae, licet sit fundamentum in re, inter omnia ab ipso tamen esse rei magis distat. Cui propin­ quissimum est ipsa res ut cuius est, cum per rem insit et formae et materiae ; nisi in homine, ubi esse formae commu­ nicatur toti ; et illud esse est formae a qua est, quia ipsa est principium ipsius esse ; et ultimo est ipsius materiae ut eius in quo recipitur. » d) De pluralitate formarum : « Esse per se consequitur formam immediatius etiam quam prima passio suum subiec­ tum proprium : esse enim est actualitas formae. Quod autem per se consequitur aliquid, non potest auferri per naturam, ipso manente ; unde nec propria passio potest separari per naturam a suo subiecto, dum subiectum manet. » Sexto : Esse consequitur per se et necessario formam, supposito tamen influxu Dei. — «) I. q. 9. a. 2. : « Sicut autem ex voluntate Dei dependet quod res in esse producit, ita ex voluntate eius dependet quod res in esse conservat. Non enim aliter eas in esse conservat, quam semper eis esse dando... Sicut igitur in potentia creatoris fuit, ut res essent in seipsis, ita in potentia creatoris est, postquam sunt in seipsis, ut non sint. Sic igitur per potentiam quae est in altero, sc. in Deo, sunt mutabiles, in quantum ab ipso ex nihilo potuerunt pro­ duci in esse, et de esse possunt reduci in non esse... Substan­ tiae vero incorporeae, quia sunt ipsae formae subsistentes, 4Í4 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM quae tamen se habent ad esse ipsarum sicut potentia ad actum, non compatiuntur secum privationem huius actus ; quia esse consequitur formam, et nihil corrumpitur nisi per hoc quod amittit formam. Unde in ipsa forma non est potentia ad non esse. Et ideo huiusmodi substantiae sunt immutabiles et invariabiles secundum esse. » i) I. q. 104. a. i. ad 1. : « Esse per se consequitur formam creaturae, supposito tamen influxu Dei ; sicut lumen sequitur diaphanum aëris, supposito influxu solis. Unde potentia ad non esse in spiritualibus creaturis et corporalibus coelestibus magis est in Deo, qui potest subtrahere suum influxum, quam in forma vel materia talium creaturarum. » Corollaria. ium luxta suprapositam D. Thomae doctrinam, tota essentia rei intelligitur w/ principium susceptivum ipsius esse. Comparatur enim essentia rei creatae ad esse sicut potentia ad actum. Tota ergo substantia rei sive substantia praeintelligitur ipsi esse. 2um Esse autem rei est aliud ab essentia sive substantia eius ; esse enim est sicut lux ; substantia vero, vel saltem pars substantiae quae est forma, est sicut diaphanum ; nam sicut diaphanum est aëri principium lucendi, forma substan­ tialis est complementum substantiae corporeae, cuius actus est ipsum esse. Forma facit materiam subiectum proprium essendi, sicut diaphanum facit aër subiectum proprium luminis. Et sicut esse lucidum actu non est de substantia aëris, sic etiam nullius substantiae creatae esse est sua substantia. 3ura Si autem forma est subsistens, ipsa sola est proprium susceptivum ipsius esse ; et tenet locum potentiae primae seu primi subiecti respectu ipsius esse, quod est primus et proprius actus illius ; unde resultat compositio ex duobus : ex forma participante esse, et esse participato. 4um Esse, quod est actus formae subsistentis vel totius essentiae rei existentis, non est intelligendum quod sit CAP. VU. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 455 aliquid superadditum ad modum accidentis, sed quasi constituitur per principia essentiae. Attamen ipsum esse rei, quamvis sit quasi constitutum per principia essentialia eiusdem rei, impossibile est quod sit causatum tantum ex principiis essentialibus rei ; quia nulla res sufficit ad hoc quod sit sibi causa essendi, si habeat esse causatum. Unde quod causatur et quod in esse constituitur, nec est esse solum nec solum substantia vel principia essentialia rei, sed compositum ex essentia et esse. Quapropter D. Thomas, Quodl. 3. a. i. « Omne enim quod est actu, vel est ipse actus, vel est potentia participans actum. » 5um Igitur ad constitutionem entis creati requiruntur duo : potentia participans actum, et ipse actus participatus ; substantia et esse quod est complementum substantiae existentis ; forma subsistens et esse quo subsistit ; principia essentialia rei et esse quod est complementum omnis formae. Esse namque subsistens per se est actus purus ; et non est nisi Unum tantum, quod est Deus. 6um Forma est respectu materiae, quod est figura respectu quantitatis. Per figuram enim, quae consistit in terminatione quantitatis et quae est quasi quaedam forma circa quanti­ tatem, materia corporis seu ipsum corpus recipit quoddam esse accidentale ; et tale esse per se quidem inest tali formae ; sic per formam circuli, qua terminatur aes, aes accipit esse rotundum, quod quidem esse per se concomitatur formam circularem de necessitate et semper et inseparabiliter. Simili modo in ordine entitativo substantiali, forma est quasi terminus materiae, disponens ac perficiens eam ad recipien­ dum esse, quod est actus formae ; et qualis est forma, tale erit esse ; et esse non amittitur nisi amittatur forma. Unde nulla res amittit suum esse nisi per separationem formae a materia. 7um Esse est actus formae ; et forma est actus materiae ; sed actuat materiam per suam propriam entitatem formalem, et sic est causa formalis essendi materiae ; et tale esse speci­ ficatum est quod dicitur effectus formalis in materia. Unde I. q. 42. a. i. ad i. : « Primus autem effectus formae est esse ; nam omnis res habet esse secundum suam formam. Secundus 456 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM autem effectus est operatio ; nam omne agens agit per suam formam. » Et II. Sent. dist. 15. q. 3. a. 1. ad 5. : « Esse rei consequitur principia essentialia, sicut operatio virtutem. » Unde respectu talis esse, quod anima dat corpori in quantum facit ipsum actu animatum, quod est dare, ei complementum naturae et speciei, forma habet causalitatem activam et formaliter efficientem, quemadmodum ad operationem agit per suam virtutem x. 8um Verumtamen respectu esse, quod est complementum formae, forma non habet nisi rationem potentiae subiectivae, rationem proprii susceptivi ipsius esse. Quapropter D. Tho­ mas, De Anima, a. 14. ad 4. : « Esse comparatur ad formam sicut per se consequens ipsam ; non autem sicut effectus ad virtutem agentis, ut, puta, motus ad virtutem moventis. » Si qua tamen causalitas attribuenda est formae, erit causalitas materialis et veluti dispositiva, qualis est in recipiente relate ad receptum, in participante ad participatum, in pro­ pria potentia ad proprium actum ; quemadmodum diaphaneitas ad lumen suscipiendum. Dantur quidem et in hoc diversi gradus perfectionis et nobilitatis in participando et recipiendo ipsum esse, qui sunt diversi gradus nobilitatis ac perfectionis in ipsis formis. Formae enim sunt sicut numeri et sicut figurae geometricae. Quamobrem D. Thomas, De Pot. q. 5. a. 4. ad 1. : « Quantum unicuique inest de forma, tantum inest ei de virtute essendi. » 9um Sed huiusmodi potentia quae est forma, ita est propria susceptiva actus qui est esse, ut nullo modo sit poten­ tia ad oppositum. In hoc enim stat ratio propria formae, ut sit -potentia determinata ad unum; et ita se habeat ad esse, ut de se, ratione sui, ipsa manente, esse sequatur illam de necessitate et semper et inseparabiliter. Unde forma conse­ quitur esse, et esse consequitur formam, etsi etiam forma non sit ipsum esse. Sunt enim ad invicem actus et potentia inseparabiles secundum propriam rationem utriusque. Est hoc quod D. Thomas declarat, dum ait : « Proprium suscep1 III. q. 17. a. 2. adq.—VideCAiETANi Comment, ibid, et in I. q. 76. a. i. « Quemadmodum, etc. » CAP. Vil. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 457 tivum alicuius actus ita comparatur ut potentia ad actum illum, quod nullo modo est in potentia ad oppositum ; sicut ignis ita comparatur ad calorem ut potentia ad actum, quod nullo modo est in potentia ad frigus. » Et rursum : « Substan­ tiae quae sunt ipsae formae, numquam possunt privari esse; sicut si aliqua substantia esset circulus, numquam posset fieri non rotunda. » Et I. q. 90. a. 2. ad 1. : « In anima est, sicut materiale, ipsa simplex essentia; formale autem in ipsa est esse participatum, quod quidem ex necessitate simul est cum essentia animae ; quia esse per se consequitur ad formam. » IV Entia contingentia et necessaria in essendo. Primo : Tertia via ad demonstrandam existentiam Dei. a) Tertia via ex quinque, quibus Deum esse demonstrative probari potest, est sumpta ex possibili et necessario. Per illam ascendens Angelicus Doctor, I. q. 2. a. 3., pervenit ad necessitatem ponendi « aliquid quod sit per se Necessarium, non habens causam necessitatis aliunde, sed quod est causa necessitatis aliis : quod omnes dicunt Deum. » b) Deinde, q. 3. a. 4., ex hoc quod per se necessarium non habet causam nec sui esse nec suae necessitatis in essendo, concludit quod de ratione Entis per se necessarii in essendo est identitas essentiae et esse. Substantia vel natura entis per se necessarii est suum ipsum esse subsistens. c) Postea, q. 11. a. 3. concludit quod ens necessarium, non habens aliunde causam suae necessitatis in essendo, non potest esse nisi Unum tantummodo. Unde etiam 1. C. Gent. cap. 22. : « Unumquodque est per suum esse. Quod igitur non est suum esse, non est per se necesse esse. Deus autem est per se necesse esse; ergo Deus est suum esse. » Atque ibid. cap. 42. : « Eius quod est necesse esse, sua quid­ ditas est suum esse... Non est ergo possibile ponere plura, 458 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM quorum quodlibet sit necesse esse per seipsum... Esse pro­ prium cuiuslibet rei est tantum unum. Sed Deus est esse suum. Impossibile igitur est esse nisi unum Deum. » d) Denique, I. q. 44. a. 1. concludit Ens necessarium per se, non habens causam suae necessitatis aliunde, esse Primam Causam efficientem omnium entium quae sunt vel possunt esse necessaria in essendo, non tantum in quantum sunt, verum etiam in quantum sunt tali modo, videlicet necessario. Etenim « necesse est dicere omne ens, quod quocumque mod<> est, a Deo esse. » Secundo : Omnia entia creata, necessaria in essendo, sunt necessaria per participationem ; et, absolute loquendo, possunt non esse, non tamen per corruptionem, sed per anihilationem. — Ut ex professo declaratur I. q. 9. a. 2., solus Deus est omnino immutabilis ; quia solus Deus est Ens per essentiam et non habet causam sui esse nec suae necessitatis in essendo ; et eius, quod est necesse esse, sua quidditas est suum esse ; et ipsa necessitas essendi est essentia eius. Unde Deus non solum est aeternus, sed est sua aeternitas et sua immutabilitas in essendo et in operando, cum essentia sua sit suum esse, et suum esse sit suum agere, et suum agere sit suum intelligere et suum velle. Omnia vero alia, etiam quae dicuntur necessaria in essendo, per potentiam quae est in Deo, sunt mutabiles, in quantum ab ipso Deo ex nihilo potuerunt produci in esse, et de esse possunt reduci in non esse. Sicut enim ex voluntate Dei dependet quod res necessa­ rias in essendo produxit, ita ex voluntate eius dependet quod huiusmodi res in esse necessario permaneant ; nam Deus non aliter res in esse conservat, quam semper eis esse dando ; quapropter, si Deus suam actionem subtraheret, non influendo esse, omnia in nihilum redigerentur. Ergo necessaria, habentia causam efficientem suae necessitatis in essendo, sunt neces­ saria per participationem ; sicut entia habentia causam sui esse, sunt per participationem entia. Unde, absolute loquendo, necessaria entia possunt desinere esse, possunt in nihilum redigi ; non tamen possunt corrumpi. Sunt quidem et dicuntur necessaria, quia nulla in eis est potentia ad non esse, nec ulla CAP. Vil. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 469 potentia activa in agentibus creatis àd auferendum ab eius essentiis actum existentiae. Tertio : Quod entia necessaria creata possint simpliciter non esse, provenit, tamquam ex prima radice, ex reali com­ positione essentiae et esse. Triplex ratio huius possibili­ tatis affertur a D. Thoma, De Pot. q. 5. a. 3., quarum : Ia Sumitur ex intrinsecis constitutivis entis creati. — « Creaturas autem simpliciter non esse, non est in se impossi­ bile, quasi contradictionem implicans ; alias ab aeterno fuissent. Et hoc ideo est, quia non sunt suum esse; ut sic cum dicitur : Creatura non est omnino, oppositum praedicati includatur in definitione, ut sic dicatur : Homo non est animal rationale; huiusmodi enim contradictionem implicant et sunt secundum se impossibilia. » 2a Ex libera voluntate Dei Creatoris. ■ — « Similiter Deus non producit creaturas ex necessitate naturae, ut sic potentia Dei determinetur ad esse creaturae, ut in alia q. 3. a. 21. est probatum. » 3a Ex hoc quod Deus dat bona creaturis, sed bonorum creaturarum non indiget. — « Similiter etiam nec bonitas Dei a creaturis dependet, ut sine creaturis esse non possit ; quia per creaturas nihil bonitati divinae adiungitur. Relinquitur ergo, quod non est impossibile Deum res ad non esse reducere, cum non sit necessarium eum rebus esse praebere nisi ex suppositione suae ordinationis et praescientiae ; quia sic ordinavit et praescivit, ut res in perpetuum in esse teneret. » Quarto : Quod entia necessaria creata habeant necessi­ tatem essendi, hoc est eis a Deo ; sed tamen huiusmodi neces­ sitas essendi oritur, tamquam ex propria ac immediata causa, ex ipsamet reali compositione formae subsistentis et ex esse quod est complementum formae et quo forma subsistens subsistit. a) Ratio quare necessitas essendi est entibus necessariis a Deo. — Quoniam solus Deus est ens per se necessarium, non habens causam suae necessitatis in essendo, et est causa tam essendi quam modi essendi omnibus quae sunt, quo­ 460 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM cumque modo sint. Unde, quamvis ipsis rebus creatis secun­ dum suam naturam competat necessitas essendi, possibilitate non essendi ab earum natura sublata, « nec tamen per hoc removetur quin necessitas sit eis a Deo ; quia unum neces­ sarium alterius causa esse potest, ut dicitur V. Metaph. » {De Pot. q. 5. a. 5. ; I. q. 44. a. 1. ad 2.) b) Ratio quare realis compositio formae subsistentis et esse est causa immediata atque intrinseca rebus suae necessi­ tatis in essendo. — Haec quidem ratio radicitus declaratur a D. Thoma per quatuor argumenta supra ad litteram tran­ scripta, quorum tertium complet primum, et quartum secundum. Primum itaque, cuius complementum est tertium, fundatur in hac propositione : Esse per se consequitur ad formam, sive : esse per se competit jormae. Et quoniam quod per se alicui competit, de necessitate et semper et insepara­ biliter ei inest, statim legitima adest consequentia : Esse inest substantiis creatis, quae sunt ipsae formae subsistentes, de necessitate et semper et inseparabiliter. Unde omnes substan­ tiae intellectuales, ut angeli et animae humanae, cum sint formae subsistentes, sunt incorruptibiles, eo quod in formis subsistentibus in esse suo non est possibilitas ad non esse. Angeli ergo et animae rationales sunt entia necessaria in essendo. En argumentum, omnium argumentorum princeps, ad ostendendum quod angeli et animae humanae possident intrinsece in suis propriis naturis necessitatem essendi, seu perpetuam immortalitatem ; etenim, cum vivere in viven­ tibus sit esse, necessitas essendi est necessitas vivendi in perpetuum, sine fine, absque termino a parte post. Profundum certe argumentum, quod D. Thomas illustrat per exemplum formae et esse in linea accidentis ! Figura circularis, quae consistit in terminatione quantitatis sic et non alio modo, est quaedam forma circa quantitatem ; et ad hanc formam sequitur per se, de necessitate et inseparabi­ liter, esse rotundum, quod est quoddam esse accidentale, quod minime potest separari a forma circuli, quae consistit in determinata figura quantitatis. Ita pariter, et servata proportione servanda, in linea substantiae ad omnem for­ mam sequitur esse, et ad hanc et talem formam hoc et tale CAP. VH. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 461 esse quod est actus formae atque eiusdem complementum ; et sequitur semper et de necessitate et inseparabiliter ; idcirco, si substantiae rerum sunt ipsae formae subsistentes, numquam possunt privari esse. Ratio autem inseparabilitatis inter formam et esse quod per se consequitur ad formam, est ipsamet ratio composi­ tionis ex forma et esse quod complet formam subsistentem in suo proprio esse. Qualis vero sit huiusce compositionis ratio, declaratur per argumentum tertium. Est quidem com­ positio potentiae et actus ; at forma subsistens ita est potentia essendi, quod est proprium susceptivum ipsius esse ; proprium autem susceptivum alicuius actus ita comparatur ut potentia ad actum illum, quod nullo modo est in potentia ad oppo­ situm ; sicut ignis ita comparatur ad calorem ut potentia ad actum, quod nullo modo est in potentia ad frigus. In com­ positione ergo formae subsistentis et esse, forma est quidem realis et subiectiva potentia, sed potentia determinata ad unum, potentia se habens ad esse, et nullo modo potentia ad oppositum. Ideoque ultimum quare ad explicandam inse­ parabilitatem in compositione formae et esse, est differentia inter quidditatem formae et quidditatem materiae per ordinem ad esse. Utraque enim est potentia ad esse ; attamen forma non est sicut materia quae ex hoc, quod est potentia ad formam, se habet ad esse et ad non esse; sed forma consequitur esse, etsi etiam non sit ipsum esse. Unde D. Thomas, De Pot. q. 5. a. 3. : « Potentia enim ad esse et non esse non convenit alicui nisi ratione materiae, quae est pura potentia. Materia etiam, cum possit esse sine forma, non potest esse in potentia ad non esse, nisi quatenus existens sub una forma est in potentia ad aliam formam. Dupliciter ergo potest contingere, quod in natura alicuius rei non sit possibilitas ad non esse. Uno modo per hoc, quod res illa sit forma tantum subsistens in esse suo, sicut substan­ tiae incorporeae, quae sunt penitus immateriales. Si enim forma ex hoc quod inest materiae, est principium essendi in rebus materialibus, nec res materialis potest non esse nisi per separationem formae ; ubi ipsa forma in esse suo sub­ sistit, nullo modo poterit non esse ; sicut nec esse potest a 462 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM seipso separari. Alio vero modo per hoc, quod in materia non sit potentia ad aliam formam, sed tota materiae possi­ bilitas ad unam formam terminetur ; sicut est in corporibus coelestibus, in quibus non est formarum contrarietas. Illae ergo solae res in sua natura possibilitatem habent ad non esse, in quibus est materia contrarietati subiecta. » Haec est igitur ratio inseparabilitatis inter formam et esse, quia tota formae possibilitas terminatur ad unum esse, cuius forma est proprium susceptivum ; idcirco esse, quod per se consequitur ad formam et comparatur ut proprius actus eius, ab ea est inseparabilis nec potest removeri ab ea. Quod Angelicus Doctor sic adhuc magis declarat, De anima a. 14. : « Manifestum est autem, quod esse per se consequitur formam ; unumquodque enim habet esse secundum propriam formam ; unde esse a forma nullo modo separari potest. Corrumpuntur igitur composita ex materia et forma per hoc quod amittunt formam ad quam consequitur esse. Ipsa autem forma per se corrumpi non potest ; sed per accidens, corrupto composito, corrumpitur, inquantum deficit esse compositi, quod est per formam, si forma sit talis quae non sit habens esse, sed sit solum quo compositum est. Si ergo sit aliqua forma quae sit habens esse, necesse est illam for­ mam incorruptibilem esse ; non enim separatur esse ab aliquo habente esse nisi per hoc quod separatur forma ab eo. Unde si id quod habet esse, sit ipsa forma, impossibile est quod esse separetur ab eo. » Quinto : Solutio obiectionis Avicennae. — Sed si forma subsistens, et esse quo subsistit, faciunt realem compositio­ nem : ergo poterunt separari ; ergo forma poterit amittere esse, sicut materia potest amittere formam. — Ita opinabatur Avicenna, qui ex reali compositione essentiae et esse in omnibus, praeter Deum, inferebat quod omnis forma, etiam subsistens, quantum de sua natura est, habebat possibilita­ tem ad non esse. De Pot. q. 5. a. 3. : « Avicenna namque posuit VIII. Metaph. cap. 6., quod quaelibet res, praeter Deum, habebat in se possibilitatem ad esse et non esse. Cum enim esse sit praeter essentiam cuiuslibet rei creatae, ipsa CAP. VII. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO 463 natura rei creatae, per se considerata, possibilis est ad non esse; necessitatem vero essendi non habet nisi ab alio, cuius natura est suum esse ; et hoc Deus est. » Ad quod respondet ipse D. Thomas per secundum et quartum argumentum ex quatuor supra allatis. Utique, etiam substantiae intellectuales, seu formae subsistentes in suo proprio esse, componuntur ex duobus, nempe : ex sub­ stantia et ex eo quod adhaeret substantiae ut actus eius ; ex forma participante esse, et ex esse participato quod est ipsius formae complementum. Sed ex huiusmodi compositione ostendit Angelicus Doctor omnes substantias seu intellec­ tuales naturas esse incorruptibiles. Quare ? Quia in omni corruptione, remoto actu, manet potentia ; non enim corrum­ pitur aliquid in omnino non ens; unde in substantiis corrup­ tibilibus materia pruna, quae tenet locum primae potentiae et primi subiecti, est incorruptibilis. Iam vero subiungit D. Thomas : « In substantiis intellectualibus actus est ipsum esse ; id vero quod tenet locum potentiae primae et subiecti, est ipsa earum substantia completa. Si igitur substantia intellectualis corrumpatur, remanebit post suam corruptio­ nem, quod est omnino impossibile. » Unde Angelicus Doctor, ex hoc ipso quod in substantiis intellectualibus differunt id quod est et esse, et ex hoc perinde quod in omni substantia intellectuali sunt duo, sc. substantia ipsa et esse eius quod est complementum substantiae existentis, legitime infert et deducit, quod omnes intellectuales naturae sunt incorrupti­ biles. Quapropter quatuor argumenta ex visceribus rerum deprompta, quibus D. Thomas, II. C. Gent. cap. 55. demon­ strat substantias intellectuales esse incorruptibiles, fun­ dantur supra doctrinam philosophicam de reali composi­ tione substantiae et esse in omnibus rebus creatis, quam immediate antea, II. C. Gent. cap. 52., 53. et 54. ex professo a radice explicaverat. Substantia completa et actus eius, forma subsistens et esse, faciunt realem compositionem : ergo non sunt idem ; ergo sunt duo ; ergo poterunt separari. — Absolute loquendo, possunt separari ; at nonnisi per subtractionem illius divini influxus seu virtutis, qua Deus, causa flendi et essendi 464 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM rerum omnium, dum dat esse rebus, producit simul id quod esse recipit. Per subtractionem ergo illius divinae virtutis, qua forma subsistens et esse, quo subsistit, coniunguntur, possunt certe separari ; sed tunc intellectuales naturae non corrumperentur, sed in nihilum redigerentur. Sexto : Solus Deus est immortalis per essentiam ; natu­ rae vero vel substantiae intellectuales creatae sunt immor­ tales per participationem. — i° « Esse per se consequitur ad formam ; per se enim dicimus, quod secundum ipsum ; unumquodque autem habet esse secundum quod habet formam... Quod per se alicui competit, de necessitate et semper et inseparabiliter ei inest ; sicut rotundum per se quidem inest circulo, per accidens autem aeri. » (ZZ. C. Geni. cap. 55.) « Omne enim quod alicui convenit, non secundum quod ipsum est, per aliquam causam convenit ei, sicut album homini ; nam quod causam non habet, primum et immedia­ tum est ; unde necesse est, quod sit per se et secundum quod ipsum... Quod enim de aliquo secundum quod ipsum dicitur, ipsum non excedit ; sicut habere tres angulos duobus rectis aequales non excedit triangulum de quo praedicatur, sed est eidem convertibile. Si igitur aliquid duobus conveniat, non convenit utrique secundum quod ipsum est. Quod alicui convenit ex sua natura et non ex aliqua causa, minoratum in eo et deficiens esse non potest. » (ZZ. C. Gent. cap. 15.) 2° In substantiis intellectualibus seu formis subsisten­ tibus creatis : Esse per se consequitur formam : a) supposito tamen influxu Dei, sicut lumen sequitur diaphanum aëris, supposito influxu solis ; b) quia est actus primus et immediatus formae ; quia, cum sit actualitas ipsius formae, immediatius adhuc sequitur illam quam prima passio suum subiectum proprium ; c) quia convenit formae secundum quod ipsa est, et non per aliquam causam formalem; ac perinde con­ venit tamquam quid primum et immediatum ei ; d) quia forma est proprium susceptivum ipsius esse, et est potentia determinata ad esse, et comparatur proinde ut potentia ad actum essendi, ita quod nullo modo est in potentia ad oppo­ situm ; e) quia, supposita causa efficiente, ad cuius influxum 46 S CAP. VU. — RATIO ENTIS NECESSARII IN ESSENDO forma recipit esse, et esse recipitur in forma, resultat talis compositio ex forma participante esse et ex esse participato per formam, ut neque esse excedit rationem formae, nec ratio potentialis formae se habet ad oppositum, sed ita adaequantur ad invicem tamquam propria potentia et pro­ prius actus, ut esse insit formae de necessitate et semper et inseparabiliter ; et nullo modo talis compositio dissolvi potest per separationem ab invicem, nisi cessante virtute causae primae quae est causa essendi, et quae simul, dans esse, producit formam quae esse recipit et in suo esse subsistit. Quamobrem naturae intellectuales creatae sicut habent Deum causam sui esse, habent ipsum Deum causam suae necessitatis in essendo ; et quemadmodum sunt entia neces­ saria -per participationem, sic sunt quoque per participationem immortales. 30 In Deo autem Esse per se consequitur formam : a) quia, cum in Deo non sit aliud esse et aliud essentia, forma Dei est ipsum suum esse subsistens ; et solius Dei esse est sua substantia vel natura .* b) Quia convenit Deo secundum quod ipse est, et Deus non habet esse causatum ; unde non modo excludit causam formalem sui esse, sed etiam causam efficientem et influentem esse, cum ipse nullam habeat causam essendi et sit causa essendi omnibus. Atque ita in Deo esse non potest esse minoratum et deficiens, quoniam Deo convenit esse ex sua natura, et non ex aliqua causa ; et esse est eidem convertibile ; nam esse Dei est Deus, et Deus est suum esse 1 2. c) Quia esse in Deo non inest formae vel naturae quae sit aliud ab eo, sed est « esse per se stans » ; et « aeternitas est idem cum substantia aeterni » ; et « ipsa necessitas essendi est essentia eius » ; et « eius quod est necesse esse, sua quid­ ditas est suum esse »; et Deum non esse est in se impossi­ bile, quasi contradictionem implicans ; et hoc ideo est, quia 1 I. q. 3. a. 4. ; q. 7. a. 1. ; q. 13. a. tr. 2 I. q. 2. a. 3. ; q. 3. a. 4. ; q. 44. a. 1.-4. DK VERITATE FUNDAMENTALI. 3o 466 LIB, IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM est suum esse ; et praedicatum est idem cum subiecto ; nam essentia Dei est esse x. Unde sicut solus Deus est ens per essentiam, solus Deus est per essentiam Immortalis : Qui solus habet immortalitatem, ut ait Apostolus, I. Tim. 6, 16. Atque horum omnium suprema ratio indicatur a D. Thoma, De Verit. q. 3. a. 1. ad 8. : « Sicut Deus, quia non potest non esse, non indiget essentia quae sit aliud quam suum esse, ita, quia non potest deficere in cognoscendo vel operando, non indiget alia regula a seipso ; sed propter hoc non potest deficere, quia ipse est sui ipsius regula ; sicut propter hoc non potest non esse, quia sua Essentia est suum Esse. » 1 I. q. 2. a. I. et q. 3. a. 4. — I. C. Geni. cap. 22. et 42. ; II. C. Gent. cap. 15. et 52. — Quodl. 10. a. 4. ad 4. CAPUT OCTAVUM Ex identitate esse et essentiae in Deo ac reali utriusque compositione in omnibus aliis quae sunt praeter Deum, oriuntur et manifestantur profunditas simul atque unitas harmonica quae splendide fulgent in doctrina philosophica D. Thomae. I Ordo ontologicus rerum. § I- Actus purus omnino in linea essendi. Primo : Natura Dei est ipsamet natura essendi. — Inve­ nitur enim in omnibus rebus natura entitatis, in quibusdam magis nobilis, in quibusdam minus ; ita tamen, quod ipsarum rerum naturae non sunt hoc ipsum esse quod habent ; alias esse esset de intellectu cuiuslibet quidditatis, quod falsum est, cum quidditas cuiuslibet rei possit intelligi etiam non intelligendo de ea an sit. Unde oportet, quod ab aliquo esse habeant ; ac perinde oportet devenire ad aliquid, cuius natura sit ipsum suum esse. Illud igitur verissime et primo dicitur Ens, cuius esse est ipsum quod est; quia omne esse eius est non receptum, sed per se subsistens. Alia autem entia dicuntur per posterius, in quantum aliquod esse parti­ cipant quod non est idem quod ipsa sunt ; et haec procedunt usque ad ultima entium. Ab ultimis itaque entium per viam diversimode participantium esse ascendendo, necesse est pervenire ad aliquid cuius substantia est ipsa natura 468 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM essendi, videlicet Deum, cuius essentia est ipsum Esse Subsistens x. Ideoque : Secundo : Esse est maxime proprium nomen Dei. — Quia Dei solius proprium est, quod sua substantia non sit aliud quam suum esse. Unumquodque enim denominatur a sua forma ; forma autem Dei est ipsum suum esse. Talis autem forma, quae est ipsum suum esse et non recipitur ab aliquo priori nec communicatur alicui posteriori, solus Deus est. Et ideo ipse solus est infinitus absolute et omnibus modis ; ipse solus omnino simplex, et maxime unus ; et ipse solus per ipsam suam puritatem individuatur et est Esse distinctum ab omni esse. Et quia essentia Dei est suum esse, non accipit esse per supposita in quibus est ; sed esse aequa­ liter respicit naturam et rem naturae ; et in Deo solum idem est esse et natura et suppositum omnibus modis ; ipsumque divinum esse est ipsius Dei existentis substantia. Primum itaque principium, omnium rerum effectivum, qui est Deus, est secundum universalem modum essendi, cum habeat essentiam quae est ipsum esse subsistens. Unde et perfec­ tiones vel nobilitates, quae sunt in omnibus generibus, habet modo excellentiori omnibus rebus ; quia in eo omnes unum sunt, sed in aliis diversitatem habent12. Tertio : Identitas ergo substantiae et esse constituit notam characteristicam qua Deus differt a creaturis. — Ea namque quae ad essentiam divinam pertinent, quaeque lumine naturae cognosci possunt, reducuntur ad illa quinque praedicata, in quibus finem accipiunt viae illae quinque 3 inchoatae ex parte motus, ex parte effectus, ex contingentia rerum, ex diversis rerum gradibus atque ex rerum inanima- 1 I. q. 2. a. 3. via quarta; q. 3. a. 4. ; q. 45. a. 5. ad 1. — II. Sent. dist. i. q. i. et dist. 37. q. 1. a. 2. — De Ente et Essent, cap. 5. 2 I. q. 4. a. 2. ; q. 13. a. 11. — I. C. Gent. cap. 22. et III. cap. 20. — De Ente et Ess. cap. 6. — I. Sent. dist. 2. q. 1. a. 3. et dist. 4. q. i. a. I. ad 2. — De Pot. q. 2. a. 1. — De nat. angelor. cap. 6. 3 I. q. 2. a. 3. CAP. VIH. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 469 turum operatione ad finem ordinata. Per has quippe vias vere concluditur inveniri in rerum natura quaedam praedicata essentialia, quae secundum veritatem ita sunt propria Dei, ut aliis rebus communicari non valeant. Existere enim in termino illarum ,viarum primum movens immobile, primam < ansam efficientem, primum necessarium, maximum ens, primum intelligens, argumenta illa valent certe demonstrare. Unum tamen adhuc non rigorose, id est, immediate ac expli< ite ostendunt, nimirum quomodo vel qualiter sit illud movens, et causans, et mensurans, et ordinans cuncta creata in suo esse ac operari. Hoc autem fit a D. Thoma in subsequentibus quaestionibus usque ad tractatum de Deo Trino. Radix itaque omnium quae ab Angelico Doctore traduntur in sua prima consideratione de Deo Uno, continentur virtualiter et initiative in articulo tertio secundae quaestionis ; ita ut ceterae quae subsequuntur quaestiones nihil sunt aliud nisi explanationes quinque illarum viarum, quibus Deum demon­ strative probari potest. Atque aurea clavis ad has quinque vias explanandas lateque adaperiendas porrigitur a D. Thoma in articulo quarto tertiae quaestionis, dum multipliciter ostendit impossibile esse quod in Deo sit aliud esse et aliud essentia eius. En secretum ad inveniendum quomodo sit vel potius quomodo non sit illud movens, illud causans, illud necessarium, illud maxime ens, illud intelligens ! En scientificum fundamentum integri tractatus de Deo Uno ! En lapis angularis omnium postea dicendorum de divinis perfectionibus, videlicet identitas essentiae et existentiae in Deo ! Illud ergo Primum Movens, quod a nullo movetur, et quod omnes intelligunt Deum, dum omnia movet, debet esse omnino immutabile, firmiter et quiete se habens in essendo et in operando, suaque ipsiusmet duratio, suaque aeternitas, interminabilem vitam totaliter ac simul possidens : quoniam impossibile est, quod in Deo sit aliud esse et aliud essentia eius. Illa Prima Causa efficiens, quam omnes Deum nominant, oportet ut sit causa nullo modo causata, sed continens in sua propria essentia radicem ac rationem sufficientem suae propriae existentiae ; causa infinitae virtutis, totaliter actus, 470 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM secundum se totam agens, potens producere suos effectus secundum totam eorum entitatem ; et unde omnis alia virtus agendi originem ducat, et sine cuius immediato influxu nihil possit fieri, et a qua omne ens, quomodocumque sit, procedat et causetur : quoniam in Deo non est aliud esse et aliud eius essentia. Illud per se Necessarium, quod omnes dicunt Deum, ita debet esse necessarium, ut et aliis conferat necessitatem, quam contingentiae mixtam participant ; nullaque potentia illi competat nisi potentia absolute et integre activa, quae sit unum cum actu puro ; atque in illo posse esse et actualité? esse prorsus identificetur ; ac formaliter possideat in entitate ipsa propriae naturae necessitatem existendi, ita ut ipsius essentia sit necesse esse : quoniam in Deo non est aliud esse et aliud essentia eius. Illud maxime Ens, quod omnibus entibus est causa essendi et bonitatis et cuiuslibet perfectionis, quodque dicimus Deum, debet omni quidem simplicitate gaudere ; habere esse omnium rerum effective et exemplariter ; nullaque carere nobilitate quae in aliquo genere inveniatur. Ei oportet competere totam rationem boni et appetibilis ; ab eo effluere, sicut a suo proprio fonte, omnes perfectiones desideratas ; in eo essentialiter atque excellentissimo modo omne quod est, in quantum est, eminere ; esse sine limite simpliciter per­ fectum et infinitum ; esse in omnibus rebus, dans eis effi­ cienter vitam et inspirationem et omnia ; esse maxime imum, maximeque proinde indivisum in se et divisum ab aliis ; non habere esse determinatum per aliquam naturam cui adveniat, sed habere pro forma et natura ipsum Esse Subsi­ stens ; et, velut pelagus substantiae infinitum, nominari maxime proprio nomine Qui est : quoniam in Deo non est aliud esse et aliud essentia eius. Denique tandem, illud Intelligens, a quo omnes res natu­ rales ordinantur in finem, et quod dicimus Deum, debet esse in summo cognitionis ; non perfici per intelligibile, neque assiinilari ei, sed esse suum intelligere ; et seipsum per seipsum et in seipso intelligere omnia. Necesse est intellectum, et intelligens, et id quod intelligitur, et speciem intelligibilem, CAP. VIII. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 471 d ipsum intelligere, in eo esse omnino unum et idem ; eiusque scientiam esse causam effectivam rerum, secundum quod habet adiunctarn voluntatem ; eiusdemque intuitum ferri ab aeterno supra omnia prout sunt in sua praesentialitate ; nihil posse existere quod antea non fuisset in decreto suae voluntatis, quae sua actione diffundit totum ens et omnes differentias entis ; suamque voluntatem adeo esse efficacissiinarn, ut non solummodo fiant ea quae vult fieri, sed etiam ut eo modo fiant quo ea fieri vult ; eiusque amore infundere et creare bonitatem in ipsis rebus ; atque in suo intellectu praeexistere rationem omnium et singulorum, etiam mini­ morum ; cunctasque causas suis propriis effectibus per suam voluntatem praefici, et ad illos producendos virtutem dari, conservari et applicari ; omnemque virtutem causarum secundarum nonnisi in virtute ipsius propriis effectibus coniungi. Oportet etiam ipsum omnia et singula ordinare in suos fines, et in omnibus attingere a fine usque ad finem fortiter ac disponere omnia suaviter, et in finem inferiora per superiora conducere propter abundantiam suae bonitatis, cuius omnipotentia parcendo maxime et miserando manife­ statur. Opus est demum illud Intelligens per naturam suam esse essentialiter bonum, potens, sanctum, altissimum, ex cuius essentialis beatitudinis participatione res universae consequi valeant id quod est optimum : Quoniam in Deo essentia et esse sunt idem; ac cum Deus sit ipsum Esse Subsistens, nihil de perfectione essendi potest ei deesse x. § 2. Potentia pura omnino in linea essendi. Primo : Quid sit materia prima. — Si Aristotelem audiamus, materia secundum se non est quid, nec quantitas, nec aliquid aliud eorum quibus ens determinatur ; dicitur tamen primum subiectum ex quo per generationem substan­ tialem fit aliquid ; et si corrumpitur, in hoc abibit ultimum. 1 I. q. 3. a. 4. et q. 4. a. 2. 472 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM Quod S. Augustinus ita ingeniose declarat : « Non aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus, non tamen omnino nihil. Quiddam inter formatum et nihil ; nec forma­ tum, nec nihil ; informe prope nihil ; informe quiddam, per quod fit transitus de forma in formam. Si dici posset : Nihil aliquid, quod est et non est, hoc eam dicerem. » — D. Thomas denique sic eam describit : « Materia est prope rem, et est aliqualiter, quia est in potentia ad rem ; et est aliqualiter substantia rei, quia intrat in constitutionem substantiae. Materia secundum suam substantiam est -potentia ad esse substantiale ; est ens in potentia; est primum motus et muta­ tionis subiectum ; est primum subiectum stans, non scium motibus qui sunt secundum accidentia, sed etiam mutatio­ nibus quae sunt secundum substantiam ; de se est in potentia tantum ; ipsa non est aliquid nisi per formam per quam fit actu 1. >; Secundo : Dei et materiae primae opposita praedicata. — i° Materia prima est potentia pura in linea essendi, sicut Deus est actus purus. 2° Hoc modo se habet materia prima, quae est primum recipiens, ad potentiam passivam, sicut se habet Deus, qui est primum agens, ad potentiam activam. Et ideo materia prima est sua potentia passiva, sicut Deus est sua potentia activa. 30 Materiae proprium est in potentia esse; Dei proprium est esse actus subsistens. Materiae pro­ prium est esse primum recipiens; Dei proprium est esse primum agens. 40 Primum principium materiale est maxime in potentia, maxime imperfectum ; primum principium in genere causae efficientis est maxime in actu, maxime per­ fectum. 50 Materia prima non potest recipi in alio, quoniam est primum subiectum stans ; Dei nec ulla perfectio potest recipi in alio, tamquam in subiecto, quia in Deo omnia sunt ipsum Esse Subsistens. 6° Deus est infinitus ratione suae perfectionis, propter plenitudinem suae entitatis ; materia 1 In I. Physic, lect. 14. — VII. Metaph. lect. 2. — VIII. Metaph. lect. i. — II. C. Gent. cap. 20. — De Verit. q. 3. a. 6. — Quodl. 9. a. 6. ad. 3. — S. Aug. Confess, lib. 12. cap. 3. et 5. CAP. VIH. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 475 vero prima dicitur infinita, ex defectu entitatis, propter suam ipsam indeterminationem. y° Deus dicitur maxime unus, quia est maxime ens ; materia autem prima dicitur una per remotionem omnium formarum. 8° Deus est omnino simplex, quia est omnino esse; materia vero prima est omnino simplex, quia maxime distat ab esse. g°Deus est maxime Ens; illud in entibus est extremum distans a Deo, quod est potentia tantum, sc. materia prima. Unde stultissimus est illorum error, qui posuerunt Deum esse materiam primam, cum sint seipsis diversa, utpote actus purus et potentia pura in nullo convenientiam habentes 1. Tertio : Materia prima est quidem primum principium materiale rerum, non tamen ex aequo coordinatum Deo, sed ab ipso Deo creatum. — Io Quia materia prima est pars essentiae totius substantiae corporeae ; et licet recedat a Dei similitudine secundum suam potentialitatem, tamen, in quantum vel sic esse habet, similitudinem quandam retinet divini esse. Unde a Deo, ente per essentiam, oportet quod etiam illud quod se habet ex parte potentiae, sit creatum, si totum, quod ad esse entis creati pertinet, creatum est. — 2° Quia materia prima est primum subiectum in effec­ tibus corporeis. Unde oportet, quod sit effectus solius Primae Causae, quae est Deus, causalitate causarum secundarum ad hoc non pertingente 2. — 30 Quia materia prima habet rationem primae causae materialis ; et ut potentia pura omnino in linea essendi, oportet ut reducatur ad Actum Purum, utpote habentem rationem Primi Agentis totius esse. Unde Caietanus, profundam D. Thomae doctrinam optime explanans in suis Commentariis in I. q. 75. a. 5. ad i. ait : « Nota pulchram doctrinam, quod in ordine actuum, qui est ordo causae efficientis, fit reductio ad unum numero, • 1 I. q. 4. a. 1. ; q. 3. a. 8. ; q. 7. a. 1. ; q. 11. a. 4. ; q. 115. a. 1. ad 2. — I. Sent. dist. 3. q. 4. a. 2. ad 4. — I. C. Gent. cap. 26. et III. cap. 69. — De natur, angelor. cap. 5. — De Ente et Essent, cap. 3. 2 I. q. 44. a. I. et 2. — De Verit. q. 3. a. 6. — De div. nom. cap. 4. lect. 2. 474 lib. 1V- — DE ENTE PER participationem a quo omnes alii actus sunt ; in ordine vero potentiae, qui est ordo causae materialis, non fit reductio totius Universi ad unam numero potentiam, sed ad unam potentiam analogia; id est, ad multas potentias ordinatas ad diversos actus, et convenientes inter se proportione ; quia quaelibet se habet ad actum suum ut alia ad suam. Ordo autem inter eas est iuxta ordinem actuum, quorum sunt capaces. Et sic reductio in genere causae materialis tripliciter fieri potest : a) omnium eiusdem generis, et sic ad unam numero potentiam ; b) totius universi, et sic ad unam analogia ; c) ipsarum potentiarum, et sic una non resolvitur in aliam, universaliter loquendo ; quia nec potentia intellectus in potentiam materiae, nec e converso, resolvi potest ; quamvis una inter eas sit infima ordine imperfectionis, puta materia prima. Et ratio subti­ lissima S. Thomae est, quia potentia etiam prima est intrin­ seca rei cuius est, et ideo oportet esse diversorum diversa ; efficiens vero primum nihil est rerum, et ideo stat unum omnium esse. Causa enim materialis est intrinseca ; effectiva vero extrínseca. » Unde ipse D. Thomas, IV. Sent. dist. n. q. i. a. 3. : « Ipsa materia, quam praesupponit natura, subicitur actioni primi agentis, sc. Dei, a quo hoc ipsum imper­ fectum esse, sc. in potentia, quod habet, accepit ; unde divina operatio pertingere potest ad variationem materiae, ut sc. sicut natura facit hoc totum esse hoc totum, ut ex toto aëre totam aquam : ita Deus faciat ex hac materia signata illam. » § 3. Omnia intermedia inter actum purum qui est Deus, et puram potentiam quae est materia prima, constant actu et potentia in linea essendi. Primo : Rerum creatarum duo sunt extrema, unum prope Deum, alterum vero prope nihil. — S. Augustinus, XII. Confess, cap. 6. : « Tu eras, et aliud nihil unde fecisti coelum et terram ; duo quaedam ; unum prope te, alterum prope nihil ; unum, quo superior tu esses ; alterum, quo inferius nihil esset. » Maior tamen distantia interest inter CAP. VIH. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 475 illud quod Deus fecit prope se et quo Deus solus est superior interque Deum ipsum, quam inter illud quod est prope nihil ac illud quod est prope Deum. Prima enim est distantia infinita, quam pertransire aut complere non est possibile ; alia vero, quantumvis magna, est distantia finita, quam de facto pertranseunt complendo diversi gradus rerum iuxta numerum ac mensuram suarum perfectionum. Quod tradit etiam D. Thomas, I. Sent. dist. 44. q. 1. a. 3. ad 4. : « Inter angelos et Deum est infinita distantia ; unde posset Deus facere multos intermedios gradus bonitatis. » Et IV. Sent. dist. 5. q. i. a. 3. : « Non distat in infinitum a non esse nisi quod esse infinitum habet, sc. Deus ; cui quanto reliqua entia sunt proximiora, tanto magis a non esse distant, sicut Augustinus dicit XII. Confess. 6. quod angelus factus est prope Deum, materia prope nihil. » Secundo : Omnia ergo intermedia componuntur ex essen­ tia et esse, tamquam ex prima potentia et primo actu in linea entis. — Quod quidem ubique ac constanter docet D. Tho­ mas, evolvens doctrinam Philosophi de potentia et actu XI. Metaph. lect. 9. : « Ens dividitur per actum et potentiam. Et hoc est, quod dicit Philosophus, quod entium quoddam est actu, sicut Primum Movens, quod Deus est ; quoddam potentia tantum, ut materia prima ; quoddam potentia et actu, sicut omnia intermedia. » I. C. Gent. cap. 43. : « In rebus invenitur aliquid quod est potentia tantum, ut materia prima ; aliquid quod est actus tantum, ut Deus ; aliquid quod est actus et potentia, sicut res ceterae. Sed potentia cum dicatur ad actum, non potest actum excedere, sicut nec in unoquoque, ita nec simpliciter. Cum igitur materia prima sit infinita in sua potentialitate, relinquitur quod Deus, qui est actus purus, sit infinitus in sua actualitate. >> I. Sent. dist. 8. q. 5. a. 1. et 2. : « Omnis creatura habet esse finitum. Sed esse non receptum in aliquo, non est finitum, imo absolutum. Ergo omnis creatura habet esse receptum in aliquo ; et ita oportet, quod habeat duo ad minus, sc. esse et id quod esse recipit... Et hoc modo intelligo in angelis compositionem potentiae et actus, et de quo est et quod est; 476 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM et similiter in anima. Unde angelus vel anima potest dici quidditas vel natura vel forma simplex, in quantum eorum quidditas non componitur ex diversis ; sed tamen advenit ibi compositio horum duorum, sc. quidditatis et esse. » De creatura spirit, a. i. : « Oportet enim in substantia spirituali creata esse duo, quorum unum comparatur ad alterum ut potentia ad actum... Omne igitur quod est post Primum Ens, cum non sit suum esse, habet esse in aliquo receptum, per quod ipsum esse contrahitur ; et sic in quolibet creato aliud est natura rei quae participat esse, et aliud ipsum esse participatum \ » Tertio : Realis compositio essentiae et esse constituit notam characteristicam, qua ens per participationem differt ab ente per essentiam, et qua creatura differt a Deo creatore. — Igitur si identitas esse et essentiae constituit rationem supremam et ultimum quid est quare in consideratione omnium perfectionum quae ad divinam essentiam spectant : e converso, regredientes iterum per illas quinque vias per quas ex creaturis ad Deum Creatorem ascendimus, reperiemus profecto omnia, praeter Deum ipsum qui sedet in summitate viarum, esse magis et minus bona, vera et nobilia ; et habere possibilitatem existendi, et existere iterum desi­ nendi ; et esse omnia ab alio effecta ; et omnia tendere in suos fines, directa ab aliquo intelligente superiori ; et omnia uno vel altero modo moveri ; onmeque ens creatum constare actu et potentia reali ; quoniam in omni ente creato existentia distinguitur realiter ab eius essentia. Etenim praeter Deum unum, cuius substantia est suum esse, cetera habent actum existendi alteri inhaerentem, non seipso subsistentem ; nam esse eorum inhaeret alicui formae vel substantiae cuius est actus ; et oportet quod limitetur esse illud per aliquid aliud, quod sit aliqualiter causa illius esse vel receptivum eius. Esse subsistens non potest esse nisi unum tantum, sicut 1 Vide etiam Quodl. 2. a. 3. — Quodl. 3. a. 20. — De Ente et Essent, cap. 6. — De nat. angelar, cap. 5. et 6. — I. q. 50. a. 2.ad 3. ; q. 75. a. 5. ad 4. ; q. 90. a. 2. ad 1. — De Anima, a. 6. et alibi passim. CAP. VIII. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 477 est unum tantum esse infinitum et increatum et summe perfectum et per essentiam optimum x. Per totam ideo latitudinem ac longitudinem quinque viarum, quibus Deum esse demonstrative probari potest, oportet in omnibus, quae sub Primo Ente sunt, necessario inveniri saltem duo elementa realia et realiter distincta, ex quibus constent, et sine quibus non moverentur, non essent causata, non contingenter existèrent, non essent magis vel minus perfecta, nec indigerent gubernatione ad finem conse­ quendum, cum nec ipsius finis consecutione indigerent. In summitate siquidem omnium viarum refulget Deus gloriosus, actus purus omnino ; in altero extremo opposito sub motu locali aliisque rerum sensibilium mutationibus iacet strata prope nihil materia prima, pura omnino potentia, in qua obumbratur remotissima imitatio Primi Entis ; in medio autem viarum, in confinio corporearum et incorporearum substantiarum, lucet anima humana quae, ultimum licet occupet gradum inter substantias intellectuales, gradum tamen obtinet supremum inter omnes materiae formas. Inter ipsas autem materiae formas elucet ordo diversorum graduum, incipiendo a formis elementorum quae sunt propin­ quissimae ipsi materiae, et ascendendo secundum quod habent minus de potentia et plus de actu, usque ad animam rationalem, ad cuius esse participandum res quidem mate­ rialis trahitur ; esse tamen animae, prout est animae, a corpore minime pendet. Statim incipiendo iterum ab anima rationali, quae in ordine intelligentiarum est velut quaedam materia prima seu pura potentia ad formas intelligibiles, splendent etiam gradus diversi perfectionis in essendo, secundum quod substantiae spirituales habent quoque plus de actu et minus de potentia, usque ad angelum supremum, qui est prope Deum, cuius essentia est esse. In omnibus igitur quae sunt post Primum Ens, sive habeant essentiam simplicem sive compositam ex forma et 1 I. q. 3. a. 4. ; q. 7. a. 1. ; q. n. a. 3. — I. C. Genl. cap. 43. et II. cap. 52-53- 478 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM materia, essentia individua est principium essendi, non ipsum esse ; est aliqualiter causa sui esse, quia est receptivum eius ; sed non est ipsum esse receptum, quia recipiens et receptum nequeunt esse unum realiter et idem. Esse in creaturis inhaeret earum essentiis, advenit ipsarum naturis, recipitur in eis, et ab eis participatur. Esse est ipsa natura Dei, qui existit secundum totam suam substantiam. At creaturis minime competit natura ipsa essendi, sed tantum participare illam. Participant ergo naturam Dei, recipiendo esse intra terminos suae propriae uniuscuiusque naturae, quae de se est potentia subiectiva ipsius esse. Ipsum igitur esse inest substantiis creatis ut quidam actus earum. luxta doctrinam itaque D. Thomae in hoc situm est atque in hoc consistit primo, proprie ac radicitus discrimen et summum discrimen inter finitum et infinitum, inter creaturas et creatorem. Unde quinque viae, quibus Deum esse potest demonstrari, videntur esse sicut quinque scalae, fixae in creaturis et stantes supra realem compositionem esse et essentiae rerum univer­ sarum, et pertingentes in sua summitate per creationem usque ad Deum ; qui, innixus his quinque scalis et sedens in cacumine illarum, habet modo excellentiori omnium crea­ turarum perfectiones ; quia in Deo omnes unum sunt et omnes illae perfectiones conveniunt sibi secundum suum esse simplicissimum propter identitatem essentiae et esse. Uno verbo : quinquae viae reducuntur ad quartam viam, quae nihil aliud est nisi compositio participantium esse atque ipsius esse participati, et per quam ascendendo oportet pervenire ad Esse ipsum Subsistens, quod omnibus est causa essendi et perfectionis et bonitatis. CAP. VIH. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 479 II Ordo et gradus in intelligendo. Primo : Proportio inter ordinem essendi et ordinem intelligendi. — Ita declaratur a D. Thoma : a) De Verit. q. 8. a. 6. : « Sicut enim est gradus actus et potentiae in entibus, quod aliquid est potentia tantum, ut materia prima, aliquid actu tantum, ut Deus ; aliquid actu et potentia, ut omnia intermedia : sic est in genere intelligibilium aliquid ut actu tantum, sc. essentia divina ; aliquid ut potentia tantum, ut intellectus possibilis, quod hoc modo se habet in genere intelligibilium sicut materia prima in ordine sensi­ bilium ; omnes autem substantiae angelicae sunt mediae, habentes aliquid de potentia et actu, non solum in genere entium, sed etiam in genere intelligibilium. » b) Compend. Theol. cap. 79. : « Ex similitudine sensibilium utcumque possumus devenire in notitiam intelligibilium. Est autem in sensibilibus aliquid quasi supremum, quod est actus, sc. forma; et aliquid infimum, quod est potentia tantum, sc. materia; et aliquid medium, sc. compositum ex materia et forma. Sic etiam in esse intelligibili considerandum est ; nam supremum intelligibile, quod est Deus, est actus purus ; substantiae vero intellectuales aliae sunt habentes aliquid de actu et de potentia secundum esse intelligibile ; infima vero intellectualium substantialium, per quam homo intelligit, est quasi potentia tantum in esse intelligibili. Huic etiam attestatur, quod homo invenitur a principio potentia tantum intelligens, et postmodum paulatim reducitur in actum ; et inde est quod id, per quod homo intelligit, vocatur intellectus possibilis. » Secundo : Modus diversus in intelligendo sequitur ad diversum modum in essendo. — Ideo ex identitate substan­ tiae et esse in Deo sequitur necessario : i° quod intelligere Dei est eius substantia et eius esse; 20 quod in Deo intel- 480 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM lectus, intelligens, et id quod intelligitur, et species intelligibilis, et ipsum intelligere, sunt omnino unum et idem ; 30 quod Deus, cognoscendo se, cognoscit ipsam naturam essendi ; ac perinde omnes prorsus naturas, quae nihil aliud sunt nisi quidam modi essendi ; 40 quod scientia Dei est causa et mensura rerum ; 50 et quod Deus intelligit sine receptione alicuius perficientis, quod sit extra essentiam eius ; sed per unum et in uno, quod est sua essentia, intelligit omnia ; atque intellectus divinus se habet ad totum ens ut actus totius entis ; et sicut est actus purus in essendo, ita est actus purus in intelligendo : ita quod Dei esse est Dei intelligere *. E converso, ex reali compositione substantiae et esse in angelis, sicut aliud est esse et aliud essentia eius, ideo aliud est esse eius et aliud intelligere et aliud eius potentia intel­ lectiva. Et sicut in ipso differt esse et quod est, ita differt in eo intellectus et quo actu intelligit ; et sicut a se non habet esse, sed ab alio, ita intelligere ab alio habet. Nec omnia intelligere potest per suam essentiam, nec sua scientia est causa vel mensura rerum. Tertio : Anima vero rationalis in ordine intelligendi est sicut materia prima in ordine essendi. — Sicut se habet essentia ad esse, ita pariter potentia intellectiva ad intelligendum. Unde sicut in ordine ontologico rerum splendent diversi gradus entium a Primo Ente, in quo identificantur essentia et esse, usque ad materiam primam quae non habet esse nisi in potentia tantum : sic etiam in ordine intelligendi fulgurant coruscationes diversorum intellectuum ab intellectu divino, qui est actus purus respectu totius intelligibilis, usque ad intellectum humanum qui, cum sit maxime remotus a perfec­ tione primi intellectus, est in potentia, ab initio, respectu omnium intelligibilium. Intellectus itaque divinus est purus actus respectu omnium intelligibilium ; intellectus vero ange­ licus constat actu et potentia, sed tamen est potentia semper in actu respectu suorum intelligibilium ; intellectus autem 1 I. q. 14. a. 4. CAP. VIH. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 481 humanus non modo non est potentia semper perfecta per netum, verum in principio est intelligens solum in potentia : tamquam tabula rasa in qua nihil est scriptum. Intellectus divinus et humanus, ut observat D. Thomas, habet assimilaI tonem ad res intellectas, sed modo converso ; quia intel­ lectus divinus imprimit in rem formam per quam res sibi similatur ; intellectus autem humanus speciem, per quam rei assimilatur, a re accipit ; intellectus vero angelicus rebus cognitis assimilatur, quia jormae, quae a Deo impressae sunt rebus ad subsistendum, sunt etiam angelo impressae ad cognoscendum. Unde res naturales sunt mediae inter scien­ tiam Dei et nostram. Inde scientia Dei, causa rerum ; scientia nostra, a rebus ipsis causata ; scientia vero angelorum, nec rerum causa nec a rebus causata, sed utrumque ab una causa, qui est Deus, formas influens rebus ut subsistant, ac simul rerum similitudines influens mentibus angelorum ut res cognoscant. Quarto : Sicut a Deo, Primo Ente, derivatur esse per diversos perfectionis gradus usque ad materiam primam, quae est prope nihil, sic a Deo, Primo Intellectu, derivatur lumen magis diversificatum usque ad animam rationalem, quae intelligit per conversionem ad sensibilia. — In Deo enim, cuius substantia est esse, et cuius esse est intelligere, invenitur tota plenitudo intellectualis cognitionis, quem­ admodum in ipso invenitur tota plenitudo essendi. In aliis vero substantiis intellectualibus invenitur virtus intellectiva per influentiam divini luminis, quod quidem, cum in Primo Principio sit unum et simplex et infinitum, dividitur deinde secundum diversos modos participationum ; et quanto magis intellectuales creaturae distant a Primo Principio, tanto magis dividitur illud lumen ac diversificatur ; sicut accidit in lineis a centro egredientibus. Inde est quod Deus per unam suam essentiam omnia intelligit ; et ea quae Deus cognoscit per unum, intellectus creatus cognoscit per multa ; et tanto amplius per plura, quanto amplius intellectus inferior fuerit. Superiores autem intellectualium substan­ tiarum, etsi per plures formas intelligant, tamen intelligunt DE VERITATE FUNDAMENTALI. 482 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM per pauciores, et magis universales, et virtuosiores ad com­ prehensionem rerum, propter efficaciam virtutis intellectivae quae in eis est. In inferioribus autem sunt formae plures, et minus universales, et minus efficaces ad comprehensionem rerum, in quantum deficiunt a virtute intellectiva superiorum ; quousque pervenitur ad ultimam intellectualem substantiam, quae est anima humana, cuius supremum attingit infimum supremi ; id est, per habitum primorum principiorum, qui vocatur intellectus, quasdam paucissimas veritates, absque discursu, intellectualiter cognoscit ; at rerum scientificam cognitionem nonnisi per ratiocinium, discurrendo, valet acqui­ rere. — Sicut ergo in ordine essendi inest materiae primae aliqua « imitatio Primae Formae » et aliqua « imitatio Primi Entis 1 » : ita pariter super animam humanam signatum est « lumen divini vultus », atque humanus intellectus, licet infima, est tamen quaedam participatio Luminis Increati. Ad rem Caietanus, Comment, in I. q. 87. a. 1. loquens de anima humana, scribit : « Stat enim, quod ipsa sit pura potentia in genere intelligibilium ; et quod in genere intellectuum, quia est infima inter intellectuales substantias, habeat vim intellectivam non unitam, sed partitam ; ita quod secundum unam sui partem, sc. receptivam, quae est intellectus possi­ bilis, est pura potentia in genere utroque ; secundum alteram vero partem, sc. activam, ad actum simpliciter non ascendit, sed quia in suo supremo substantialiter attingit infimum superioris, sc. intelligentiarum, in summa sua virtute tantum actualitatis manifestat, ut non ut lux, sed ut aliorum lumen, actus inveniatur. Haec enim omnia naturae universique ordini consonant. » Quinto : Ex modo quo humanus intellectus intelligit, patet via perveniendi ad Primum Intellectum qui est Deus. — i° Quia anima humana invenitur in principio in potentia ad intelligibilia et invenitur imperfecta in intelligendo. Oportet ergo supra animam esse aliquem intellectum semper 1 De Verit. q. 3. a. 5. CAP. VIII. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 483 in actu existentein et totaliter perfectum intelligentia veri­ tatis ; et hunc vocamus Deum. 2° Quia intelligere animae humanae est per modum motus. Oportet ergo esse aliquem intellectum, cuius intelli­ gere sit fixum et quietum absque huiusmodi discursu ; et hunc dicimus Deum. 30 Quia anima humana est intellectiva per participa­ tionem. Oportet igitur, quod aliquid superius anima sit intellectus secundum totam suam naturam : Intelligens -per essentiam, quod Deus solus est, cuius essentia est esse, et cuius esse est intelligere 1. III Quomodo omnia, appetendo bonum, tendunt in Deum, primum rerum omnium immobilem motorem, cuius natura est ipsa essentia bonitatis. Primo : Ex hoc quod in Deo substantia est suum esse, ntque in omnibus aliis differt essentia rei et esse eius, habetur ratio ultima quare omnia creata, inanimata, sensibilia et rationalia plus diligunt Deum quam seipsa. — Hanc profun­ dam veritatem a radice declarat D. Thomas, I. q. 60. a. 5. < t Quodl. i. a. 8. atque illustrat ac corroborat per duplex exemplum, ex natura alterum, ex ratione vero, quae naturam imitatur, alterum desumptum. Manus enim hominis natuiiiliter exponitur ictui absque deliberatione ad conserva­ tionem totius corporis. Civis virtutibus politicis praeditus quoque mortis periculo se exponit pro totius reipublicae < oiiservatione. Inde patet, quod unaquaeque pars diligit n.it uraliter totum plus quam seipsam ; et quodlibet singulare ii.ituraliter diligit plus bonum suae speciei quam bonum miuin singulare, et quilibet virtuosus civis habet rationalem 1 De creat, spirit, a. 10. 484 LIB. IV. DE ENTE PER PARTICIPATIONEM inclinationem ad diligendum plus, quam bonum suum pro­ prium, bonum commune civitatis. Etenim civis, ut sic, non salvatur sine civitatis conservatione, nec individuum sine bono speciei, nec pars absque toto. Hoc autem propriissime et absolute verificatur in creaturis per comparationem ad Deum. Deus est quidem bonum universale, sub quo conti­ netur etiam angelus et homo et omnis creatura ; et omnis creatura naturaliter secundum id quod est, Dei est. Creatura est pars ; Deus vero est totum. Creatura est ens per participa­ tionem; Deus autem est ens per essentiam. Essentia Dei est ipsum esse subsistens ; essentiae vero creaturarum parti­ cipant naturam essendi. Divinum esse est esse creaturarum efficienter et exemplariter et finaliter ; et sic omnia sunt bona divina bonitate ; et esse per se subsistens est causa omnis esse in alio recepti h Unde quia in Deo substantia est suum esse, et in omnibus aliis differt essentia rei et esse eius, ideo Deus est tota ratio existendi et bonitatis aliis omnibus ; et secundum id totum quod sunt, omnia Dei sunt ; et quaelibet creatura suo modo naturaliter plus amat Deum quam seipsam ; insensibilia quidem naturaliter ; bruta vero animalia, sensitive ; creatura vero rationalis, per intellectua­ lem amorem, quae dilectio dicitur 12. Secundo : Omnia ergo creata, diligendo Deum plus quam seipsa, appetunt Deum atque in Primum Motorem tendunt veluti in principium simul ac finem omnis motus. — Ratio quidem suprema horum omnium una eademque est, nimirum quod substantia Dei est ipsum esse subsistens ; in omnibus autem aliis differt substantia rei et esse eius. Inde solus Deus, ens per essentiam ; omnia autem alia, entia per participa­ tionem. Idcirco solus Deus non indiget aliis ; et alia neces­ sario indigent Deo. Solus Deus non vult aliquid extra se nisi propter semetipsum et ut suam propriam bonitatem aliis communicet ; et ipse solus est maxime liberalis, quia 1 I. q. 3. a. 8. ; q. 6. a. 4. — Quodl. 7. a. 1. ad 1. 2 Cf. opus nostrum De gratia et libero arbitrio, vol. I. p. 37. et 88. CAP. VIH. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE d. THOMAE 485 non agit propter suam utilitatem, sed solummodo propter suam bonitatem, non acquirendam, sed ostendendam ac manifestandam. Omnia vero alia, utpote entia per partici­ pationem, indigent ente jper essentiam, a quo creantur ; a quo conservantur ; a quo moventur ; in quo vivunt et sunt et operantur ; et in quod tendunt, ut a quo esse receperunt, sic ab eodem recipiant sui. ipsius esse complementum et coro­ nam. Deus namque, qui es~t primus motor secundum rationem causae efficientis, est motor etiam primus secundum rationem causae finalis. Deus, utroque modo movendo, omnia ad seipsum convertit. — Und-e Angelicus Doctor, De Verit. q. 22. a. 2. : « Secunda causa non potest influere in suum effectum nisi inquantum recipit virtutem causae primae. Sicut autem influere causae efficientis est agere, ita influere causae finalis est appeti et desiderari. Et ideo, sicut secundarium agens non agit nisi per virtutem pxumi agentis existentem in eo, ita secundarius finis non appetitur nisi per virtutem finis prin­ cipalis in eo existentem ; prout sc. est ordinatum in illum vel habet similitudinem eius. Et ideo, sicut Deus propter hoc, quod est primum efficiens, agit in omni agente, ita propter hoc, quod est ul~timus finis, appetitur in omni fine. Sed hoc est appetere ip-sum Deum implicite. » Hoc modo omnia appetunt Deum, et omnia tendunt in Deum, a quo processerunt. Omnia itaqMie quae a Deo, ut a primo efficiente, moventur, ad ipsum Deum ut in ultimum finem convertuntur, ut sui esse recipiant coamplementum, incipiendo a materia quae est prope nihil, utpote pura potentia ad esse. Tertio : Motus materiae primae, quae est in fine entitatis prope nihil, versus Primum Motorem Immobilem. — Ita eleganter a D. Thomei describitur, III. C. Gent. cap. 22. : « In actibus formarum gradus quidam inveniuntur. Nam materia prima est in potentia primum ad formam elementi ; sub forma vero elementi existens, est in potentia ad formam mixti, propter quod eleiiMenta sunt materia mixti ; sub forma autem mixti considerata , est in potentia ad animam vegeta­ bilem ; nam talis corpor is anima, actus est ; itemque anima vegetabilis est in potentia ad sensitivam ; sensitiva vero ad 486 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM intellectivam. Quod processus generationis ostendit. Primo enim in generatione est foetus vivens, vita plantae ; postmodum vero vita animalis ; demum vero, vita hominis. Post hanc autem formam non invenitur in generabilibus et corrup­ tibilibus posterior forma et dignior. Ultimus generationis totius gradus est anima humana; et in hanc tendit materia sicut in ultimum finem. » Quarto : Motus animae humanae, quae est in fine immaterialitatis, versus Primum Motorem et Primam Causam et Primum Intelligibile. — Sicut enim materia prima, quae est in infimo entitatis, se habet in ordine rerum naturalium, ita anima rationalis, quae est in infimo immaterialitatis, intelligendo per conversionem ad phantasmata, se habet in ordine intelligibilium. Materia, quae est pura potentia in ordine essendi, perficitur per formam, et tendit per succes­ sionem formarum substantialium in formam postremam ac digniorem, quae est anima humana; anima vero humana, quae est pura potentia in ordine intelligendi, perficitur per formam intelligibilem, et tendit per successionem formarum intelligibilium, per quas reducitur in actum intelligendi, in formam intelligibilem postremam ac digniorem, quae est ipsa essentia divina, reduplicative ut intelligibilis. Anima quidem humana est in quam tendit materia sicut in ultimum finem ; essentia vero divina est in quam videndam, sicut in finem ultimum, tendit anima humana. — Verumtamen, quamvis anima humana habeat in potentia omnes formas intelligibiles, et finis eius, quem per suam operationem consequitur, sit ut eiusdem intellectus totaliter efficiatur in actu secundum omnia intelligibilia quae in potentia habet, duplex tamen diligenter est distinguenda potentia in anima humana res­ pectu suorum omnium intelligibilium : Uno modo, natura­ liter, respectu eorum sc. quae per agens naturale possunt reduci in actum. Alio modo, supernaturaliter, respectu eorum quae reduci non possunt in actum per agens naturale, sed per aliquod aliud agens omni creata natura superius, nempe ipsum Deum. Tide est autem in nobis sciendi desiderium, ut cognoscentes effectum, desideremus cognoscere causam, sed CAP. VIII. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 487 < 0 modo quo per cognitionem effectus manuducimur in cognitionem causae. Unde per effectus naturales inest nobis naturale desiderium cognoscendi Deum ut est auctor naturae ; per effectus autem supernaturales inest nobis desiderium cognoscendi Deum ut est auctor gratiae et gloriae ; quod quidem desiderium naturale dici potest, quia est valde con­ forme naturae intellectuali, cuius potentia habet infinitatem q liandam, et gratia perficit naturam, et illuminatio supernaturalis lumen naturalis rationis. — Sed sicut in ordine essendi materia prima indiget specialibus dispositionibus ad recipiendam formam substantialem quae est anima humana, et quantumvis disposita sit, huiusmodi forma minime edu­ citur de potentia materiae, sed a Deo solo, qui ipsam ex nihil creat, infunditur : ita pariter in ordine intelligendi, intel­ lectus creatus indiget disponi lumine gratiae, et a Deo solo per lumen gloriae confortari ad hoc quod elevetur in tantam sublimitatem, ut est videre Deum per essentiam. Nec intel­ lectus nec voluntatis naturalibus viribus attingi potest Deus prout est in se ; idcirco Deum, prout in se est, nec oculus vidit nec videre in cor hominis ascendit sine adiutorio divinae gratiae. — Unde D. Thomas, De Verit. q. 22. a. 7. : « Aliis enim rebus inditus est naturalis appetitus alicuius rei determinatae, sicut gravi quod sit deorsum, et unicuique animali id quod est sibi conveniens secundum suam naturam ; sed homini inditus est appetitus ultimi firns sui in communi, ut sc. appetat naturaliter se esse completum in bonitate. Sed in quo ista completio consistat, utrum in virtutibus vel scientiis vel delectabilibus vel huiusmodi aliis, non est ei determina­ tum a natura. Quando ergo ex propria ratione, adiutus divina gratia, apprehendit aliquod speciale bonum ut suam beatitudinem, in quo vere sua beatitudo consistit, tunc meretur, non ex hoc quod appetit beatitudinem quam natu­ raliter appetit, sed ex hoc quod appetit hoc speciale quod non naturaliter appetit, ut visionem Dei, in quo tamen secundum rei veritatem sua beatitudo consistit » 1 Vide infra lib. 5. cap. 5. 488 LIB. IV. — DE ENTE PER PARTICIPATIONEM Quinto : Solus Deus, cuius essentia est ipsum esse subsistens, potest facere perfectum ultima perfectione tam intellectum quam voluntatem creaturae rationalis. — Utram­ que huius propositionis partem ostendit D. Thomas, I.-II. q. 2. a. 8. et q. 3. a. 7. assumens totius demonstrativi pro­ cessus radicem ex identitate substantiae et esse in Deo. Solus namque Deus est bonitas per essentiam et veritas per essentiam, quia solus Deus est ens per essentiam. Est autem ens per essentiam, quia in solo Deo essentia et esse sunt idem, et solius Dei substantia est suum esse. « Obiectum autem voluntatis, quae est appetitus humanus, est universale bonum, sicut obiectum intellectus est universale verum. Ex quo patet, quod nihil potest quietare voluntatem hominis nisi bonum universale : quod non invenitur in aliquo creato, sed solum in Deo ; quia omnis creatura habet bonitatem participatam. Unde solus Deus voluntatem hominis implere potest... Proprium autem obiectum intellectus est verum. Quidquid ergo habet veritatem participatam, contemplatum non facit intellectum perfectum ultima perfectione. Cum autem eadem sit dispositio rerum in esse sicut in veritate, ut dicitur II. Metaph., quaecumque sunt entia per partici­ pationem, sunt vera per participationem. Angeli autem habent esse participatum ; quia solius Dei suum esse est sua essentia, ut ostensum est. Unde relinquitur, quod solus Deus sit Veritas per essentiam, et quod eius contemplatio faciat perfecte beatum. » — Sicut ergo materia appetit formam, et appetitus eius non quiescit nisi in receptione formae quae adimpleat totam eius potentiam, sic omnis potentia appetit suum proprium actum quo completur ; sic omnis intellectus creatus appetit cognoscere verum, et quiescere non potest nisi in clara cognitione Veri per essentiam, quod solum adim­ plere valet totam eius potentiam receptivam ; sic omnis voluntas, quae est appetitus intellectualis, appetit bonum, et quiescere non potest nisi in possessione Boni per essentiam, quod solum replere valet totam eius capacitatem. Nihil finitum desiderium intellectus quietare potest ; quod exinde ostenditur, quod intellectus, quolibet finito dato, aliquid ultra molitur. Intellectus noster, intelligendo aliquid, in CAP. VIH. — CHARACTERES PHILOSOPHIAE D. THOMAE 489 infinitum extenditur 1 ; et similiter voluntas, volendo ; tam intellectus quam voluntas ordinantur proinde ad Infinitum contemplandum et diligendum. Infinitum autem Verum et Infinitum Bonum est Ens infinite perfectum in essendo : Ens cuius substantia est suum esse, ideoque Esse Subsistens. Esse Subsistens est natura Primi Motoris immobilis, a quo omnia moventur ; et Primi Efficientis, a quo omnia causantur ; et Primi Intelligentis, a quo omnia gubernantur ; et Primi Entis, a quo omnia accipiunt esse participatum. Primum Movens idem est quod Primum Intelligens et Pri­ mum Appetibile quod est Optimum, et Primum Ens cuius substantia est actus ; et quod non potest esse nisi Unum, videlicet Deus, cuius ipsa substantia est vita ; et actus eius est vita ipsius optima et sempiterna, quae est secundum se subsistens atque aeternaliter et eodem modo se habens, et in qua maxime idem est intelligere et intellectum. — Unde D. Thomas, XII. Metaph. lect. 9. : « Bonum separatum, quod est Primum Movens, est melius bonum bono ordinis quod est in universo. Totus enim ordo universi est propter Primum Moventem, ut sc. explicetur in universo ordinato id quod est in intellectu et voluntate Primi Moventis. Et sic oportet, quod a Primo Movente sit tota ordinatio universi... Et ipsa natura uniuscuiusque est quaedam inclinatio a Primo Movente, ordinans ipsam in debitum finem. Et ex hoc patet, quod res naturales agunt propter finem, licet finem non cognoscant ; quia a Primo Intelligente assequuntur inclinationem in finem. Sed pluralitas principatuum non est bonum. Sicut non esset bonum, quod essent diversae familiae in una domo, quae invicem non communicarent. Unde relinquitur, quod totum universum est sicut unus principatus et unum regnum. Et ita oportet, quod ordinetur ab uno gubernatore. Et hoc est, quod concludit Philosophus, quod est unus princeps totius universi, sc. Primum Movens et Primum Intelligible et Primum Bonum : quod supra dixit Deum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Arnen. » 1 Z. C. Gent. cap. 43. — III. C. Gent. cap. 50. LIBER QUINTUS DE VERITATE FUNDAMENTALI PHILOSOPHIAE CHRISTIANAE RELATE AD SACRAM DOCTRINAM PROLOGUS Mysteria fidei catholicae nequeunt demonstrari. — Ut D. Thomas ex professo declarat II.-II. q. i. a. 4. et 5. fides et scientia non sunt de eodem ; nam cum fides, proprie loquendo, sit de non apparentibus, manifestum est, quod non potest esse de ipsis visis aut secundum sensum, aut secundum intellectum, de quibus est scientia. Ea vero quae demonstra­ tive probari possunt atque inter credenda numerantur, ut Deum esse, Deum esse bonum et alia huiusmodi, non sunt in rigore articuli fidei, sed potius praeambula ad articulos. Sic enim fides praesupponit cognitionem naturalem, sicut gratia naturam, et ut perfectio perfectibile. Numerantur siquidem inter credenda, non quia de ipsis simpliciter sit fides, ssd : i° quia praeexiguntur ad ea quae sunt fidei ; 20 quia oportet ea saltem per fidem praesupponi ab his qui eorum demon­ strationem non capiunt ; 30 quia Deum esse unum, v. g. taliter qualiter ponitur in symbolo fidei, videlicet cum Trinitate divinarum personarum, et alia huiusmodi quae probari solo lumine rationis non possunt, articulum fidei vere constituit1. Qui probare nituntur naturali ratione fidei mysteria, fidei dupliciter derogant. — Primum namque, quantum ad dignitatem ipsius fidei, quae est de rebus invisibilibus, 1 I. q. 2. a. 2. ad. 1. — II.-II. q. 1. a. 5. ad 3. et a. 8. ad 1. ; De Verit. q. 14. a. 9. 494 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA quae rationem humanam excedunt. Deinde vero quantum ad utilitatem trahendi alios ad fidem ; cum enim aliquis ad probandam fidem inducit rationes non satis efficaces ad convincendum intellectum, praebent materiam irridendi infidelibus existimantibus nos propter huiusmodi rationes credere quae fidei sunt * In Sacra tamen doctrina philosophia possumus tripli­ citer uti. — i° Ad demonstrandum ea quae sunt praeambula fidei, et quae necessaria sunt in fidei scientia sive in Theologia quae pertinet ad sacram doctrinam : sicut illa quae naturalibus rationibus de Deo probantur, v. g. Deum esse, Deum esse omnino immutabilem, Deum esse unum et huiusmodi quae de Deo vel de creaturis in Philosophia pro­ bantur, quaeque probata ipsa fides supponit. 2° Ad notificandum per aliquas similitudines ea quae sunt fidei, sicut S. Augustinus in libris De Trinitate utitur multis similitudi­ nibus ex doctrinis philosophicis ad manifestandum Trini­ tatem desumptis. 30 Ad resistendum his quae contra fidem dicuntur, sive ostendendo esse falsa, sive ostendendo non esse necessaria. Siquidem, quaecumque argumenta contra fidei documenta ponantur, haec ex principiis primis naturae inditis, per se notis, non recte procedere evidens est ; quia veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis. Unde nec demonstrationis vim habent, sed vel sunt rationes probabiles vel sophisticae ; et sic ad ea solvenda locus relinquitur 12 Verumtamen utentes philosophia in Sacra Scriptura possunt dupliciter errare. — Uno quidem modo, utendo his quae sunt contra fidem, et quae non sunt philosophiae, sed potius error vel abusus eius, sicut Orígenes 3 fecit. Alio 1 I. q. 32. a. i. ; q. 46. a. 2. — I. C. Geni. cap. 9. 2 I. q. i. a. 8. — I. C. Gent. cap. 7. — Boetii, Pe Trinit. q. 2. a. 3. 3 Sicut Orígenes, sic pariter aliqui moderni theologi erraverunt, volentes uti placitis philosophiae rationalistae ad sacra dogmata declaranda. PROLOGUS 495 vero modo, ut ea quae sunt fidei, includantur sub metis philosophiae : ut si nihil aliquis credere velit nisi quod per philosophiam haberi potest, cum e converso philosophia sit ad metas fidei redigenda, secundum illud Apostoli, II. Cor. 10, 5 : « In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi K » Usus autem philosophiae est magni momenti in theologia quae pertinet ad Sacram Doctrinam. — Sicut enim metaphysica, quae est omnibus humanis scientiis superior, utitur his quae in aliis scientiis sunt probata, ita similiter Theologia, cum omnes aliae scientiae sint ei quasi famulantes et praeambulae in via generationis, quamvis sint dignitate posteriores, potest uti principiis omnium aliarum scientiarum. Humana autem ratio, ad cognoscendum fidei veritatem, quae solum videntibus divinam substantiam potest esse notissima, ita se habet, quod ad eam potest aliquis verisimilitudines colligere ; quae tamen non sufficiunt ad hoc, quod praedicta veritas quasi demonstrative vel per se intellecta comprehendatur. Utile tamen est, ut in huiusmodi rationibus, quantumcumque debilibus, se mens humana exerceat, dummodo desit comprehendendi vel demonstrandi praesumptio ; quia de rebus altissimis, etiam parva et debili consideratione, aliquid posse inspicere iucundissimum est1 2. Quantum ergo valeat debitus usus Philosophiae in Sacra Doctrina, ita eleganter significat Melchior Cano, IX. De Locis Theol. cap. 4. : « Rationem item si a theologia submoveas, theologia ipsa et rem amittet et nomen. Nec enim quicquam aliud est theologia, si nomen interpretari velis, quam sermo ratioque de Deo. Si autem rem ipsam quaeras, est, ut a veteribus theologis definitur : Rerum divinarum scientia. Scientia vero, ut Aristoteles demonstravit, II. Poster., non­ nisi per syllogismum quaeritur. Quod si etiam illud addimus, quod recte addi potest, nihil esse fere cuius in Scriptura Sacra mentio non fiat, non angelum, non animam, non aërem, non 1 Boeth, De Trinit. q. 2. a. 3. 2 Boetii, De Trinit. q. 2. a. 3. — I. C. Gent. cap. 8. 49^ LIB. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA ignem, non aquam, non coelum, non terram : concedatur profecto verum esse, si ornate et erudite haec theologus explicare velit, Philosophiam, hoc est, rerum huiusmodi intelligentiam eum habiturum. Maximum itaque ornamen­ tum Theologiae tollit, qui ex ea tollit philosophiam, qua Scriptura etiam ipsa Divina, nedum humana ratio excolitur. » Atque Leo XIII. in Litt. Encycl. Aeterni Patris : « Philo­ sophia, si rite a sapientibus usurpetur, iter ad veram fidem quodammodo sternere et munire valet, suorumque alum­ norum animos ad revelationem suscipiendam convenienter praeparare. Quamobrem a veteribus modo praevia ad Chris­ tianam fidem institutio, modo christianismi praeludium et auxilium, modo ad Evangelium pedagogus, non immerito appellata est... Solidissimis ita positis fundamentis, perpe­ tuus et multiplex adhuc requiritur Philosophiae usus, ut Sacra Theologia naturam, habitum, ingeniumque induat... Nec silentio praetereunda, aut minime facienda est accuratior illa atque uberior rerum, quae creduntur, cognitio, et ipsorum fidei mysteriorum, quoad fieri potest, aliquanto lucidior intelligentia, quam Augustinus aliique Patres et laudarunt et assequi studuerunt, quamque ipsa Vaticana Synodus fructuosissimam esse decrevit... Nos igitur vos omnes horta­ mur, ut ad catholicae fidei tutelam et decus, ad societatis bonum, ad scientiarum omnium incrementum, auream Sancti Thomae sapientiam restituatis et quam latissime propagetis... Doctrinam Thomae Aquinatis studeant magistri in discipulorum animos insinuare, eiusque prae ceteris soliditatem atque excellentiam in perspicuo ponant. » Materia in hoc libro tractanda atque eiusdem divisio. — Quod ergo ostendere intendimus, illud est, quomodo videlicet procedat D. Thomas in praecipuis catholicae fidei Mysteriis declarandis, ac difficultatibus in contra sol­ vendis, adhibendo rationes ex philosophia depromptas ; praesertim utendo illa veritate, quae veluti fundamentalis in Philosophia Prima ab Angelico Doctore esse existimatur, nimirum : Solus Deus est suum esse; in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius. Ex identitate namque essentiae PROLOGUS 497 et esse in Deo ac ex reali distinctione utriusque in creaturis procedit D. Thomas ad multa dilucidanda et manifestanda : 10 Circa modum quo Deum cognoscere possumus. 2° Circa mysterium Trinitatis. 3° Circa mysterium Incarnationis. 4° Circa mysterium Eucharistiae. 5° Circa mysterium visionis Divinae Essentiae. DE VERITATE FUNDAMENTALI. 32 CAPUT PRIMUM Quomodo de Deo, qui est actus purissimus ac simplicissimus, cum veritate loquamur, affirmando vel negando vel etiam distinguendo. I Quomodo Deus a nobis cognoscatur. Primo : Impossibile est quod aliquis intellectus creatus per sua naturalia essentiam Dei videat. — Ratio fundamen­ talis huiusmodi impossibilitatis assumitur semper a D. Thoma ex eo quod in Deo non est aliud esse et aliud essentia, in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius. Cognoscere enim ipsum Esse Subsistens est cormaturale soli intellectui divino, et est supra facultatem naturalem cuiuslibet intel­ lectus creati ; quia nulla creatura est suum esse, sed habet esse participatum. Proprium obiectum intellectus creati est quod quid est. Unde quod superat quod quid est, excedit proportionem omnis intellectus. In Deo autem non est aliud esse et quidditas eius. Ideo Deus dicitur invisibilis; quia omnis nostra cognitio terminatur ad aliquam naturam seu quidditatem participantem esse. Sed Dei quidditas est ipsum Esse Subsistens ; unde est supra omnem intellectum creatum. Quapropter dicitur, quod Deus est incognitus et absconditus et habitans lucem inaccessibilem *. 1 I.’q. 12. a. 4. — De causis, lect. 6. — Coloss. cap. 1. lect. 4. — I. Titn. cap. 6. lect. 3. 5oo LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA Secundo : Quid tamen de Deo ex sensibilibus cognoscere valeamus. — Eatenus se nostra naturalis cognitio extendere potest, quatenus manuduci potest per sensibilia, eo quod naturalis nostra cognitio a sensu principium sumit. Ex sensi­ bilibus autem in hoc perduci possumus, ut cognoscamus de Deo an esi; et ut cognoscamus de ipso ea quae necesse est ei convenire, secundum quod est Prima omnium Causa, excedens omnia sua causata. Unde cognoscimus de Deo : Io habitudinem ipsius ad creaturas, nempe quod est omnium rerum causa ; 2° differentiam creaturarum ab ipso, sc. quod ipse non est aliquid eorum quae ab eo causantur, et quod haec non removentur ab eo propter eius defectum, sed quia superexcedit. Omnia ergo quae de Deo naturaliter cognoscere possumus, reducuntur ad quinque illa attributa quinque viarum, quibus Deum esse probari potest, terminos consti­ tuentia. Quinque vero haec attributa proprietatesque cunctae quae ex eis logico processu eruuntur, sic breviter licet expri­ mere atque in compendium redigere : Deus est Ens cuius esse non habet causam, et quod omnibus est causa essendi *. Tertio : Omnis nostra cognitio de Deo, naturali lumine rationis acquisita, ex his duobus pendet ac intra haec duo extrema continetur. — Quia ergo Deus est prima causa non habens causam, et causa essendi secundum totam eorum entitatem omnibus quae sunt, ideo : i° In Deo esse per se est ; et hoc ipsum, quod Deus est, et esse suum, unum est, et non est aliud esse et aliud essentia eius ; sed hoc quod est esse, est ipsamet substantia Dei. Nam primum quod est necesse esse, idem habet esse quod ipsum est, sive idem est esse et quod est. 2° Primum etiam solum necesse est esse omnino et omnimode. Et impossibile est non esse Ipsum, tam secun­ dum rem quam secundum intellectum ; et nullo modo est contingens vel possibile esse ; quia essentia eius est ipsum Esse Subsistens. 3° Primum etiam solum necesse est esse Unum et maxime 1 I. q. 2. a. 3. ; q. 12. a. 12. ; q. 44. a. 1. CAP. I. — QUOMODO DEUS A NOBIS NOMINETUR 5oi I num ; quia est maxime ens ; et impossibile est duo esse vel pl ura, quorum utrumque sit necesse esse ; nam Esse Subsi­ stens non potest esse nisi unum. 4° Necesse est Deum esse omnino immutabilem et sim­ plicissimum, nulli vicissitudini subiectum, nihilque habentem admixtum praeter id quod ipse est ; quia Esse Subsistens excludit omnem prorsus compositionem, et nihil de perfec­ tionibus essendi potest ei deesse cuius essentia est ipsum Esse Subsistens. 5° Necesse est omnia alia esse ab ipso ; quia omnia in universitate mundi sunt ab eo quod est necesse esse ; et quia omne ens, quod quocumque modo est, necesse est esse ab ente per essentiam, et omnia alia, eo quod in unoquoque eorum aliud sit esse et illud quod est, necesse est esse ab alio, videlicet ab eo qui est origo et fons omnium quae sunt. 6° Primum Ens, quod est necesse esse, fundamentale est ad omnia ; et si Ipsum contineat emanationem ly esse, nihil erit ens vel esse in tota existentium universitate ; quia « hoc quod est esse, in nullius creaturae ratione perfecte includitur ; cuiuslibet enim creaturae esse est aliud ab eius quidditate; unde non potest dici de aliqua creatura, quod eam esse sit per se notum et secundum se. Sed in Deo esse suum includitur in eius quidditatis ratione, quia in Deo idem est quid est et esse b » 7° Et quia ipse actus liberi arbitrii reducitur in Deum sicut in causam, necesse est quod ea quae ex libero arbitrio fiunt, divinae Providentiae subdantur ; et cum voluntas Dei sit universalissima causa omnium rerum, impossibile est, quod divina voluntas suum effectum non consequatur 12. 8° Atque ex hoc ipso, quod nihil voluntati divinae resistit, sequitur quod non solum fiant ea quae Deus vult fieri, sed quod fiant contingenter vel necessario, quae sic fieri vult. Et quia necessarium et contingens proprie consequuntur ens in quantum huiusmodi, inde modus contingentiae et neces- 1 De Verit. q. io. a. 12. 2 I. q. 19. a. 6. ; q. 22. a. 2. 5o2 LIB. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA sitatis cadit sub provisione Dei, qui est universalis provisor totius entis x. 9° Omnia igitur ab Ipso sunt, et propter Ipsum, et ad Ipsum ; ab Ipso enim non propter aliud quam propter seipsum, eo quod extra seipsum nihil habet quod consequi intendere possit per opus. Primo enim agenti, qui est agens tantum, non convenit agere propter acquisitionem alicuius finis ; sed intendit solum communicare suam perfectionem, quae est eius bonitas. Et sic divina bonitas est finis rerum omnium. Et Deus est hoc aliquid ab omnibus distinctum, non aliquo quodam distinguente et differente, sed sui Ipsius nobilitate et perfectione 1 2. II Quomodo Deus a nobis nominetur. In nominibus, quae Deo attribuimus,^ oportet distinguere inter rem significatam et modum significandi. — Sicut Deum imperfecte cognoscimus, ita etiam imperfecte nominamus, quasi balbutiendo ; idem namque indicium est de cognitione rei et nominatione eius. Cognoscimus enim Deum ex creaturis secundum habitudinem principii et per modum excellentiae et per modum remotionis ; et quem­ admodum ex creaturis in Dei cognitionem venimus, hoc modo ex ipsis eum nominamus ; et nomina quae Deo attri­ buimus, hoc modo significant, secundum quod competit creaturis materialibus, quarum cognitio est nobis connaturalis. Unde in nominibus quae Deo attribuimus, oportet distinguere inter rem significatam et modum significandi. Nam « intellectus noster Deum exprimere nititur sicut aliquid perfectissimum. Et quia in ipsum devenire non Primo : 1 I. q. 19. a. 8. ; q. 22. a. 4. 2 I. q. 44. a. 1.-4. — Vide etiam B. Albertum Magnum, I. De Causis, tract 1. cap. 8.-11. ; lib. 2. tract. 2. cap. 18. CAP. I. — QUOMODO DEUS A NOBIS NOMINETUR 5o3 potest nisi ex effectuum similitudine, neque in creaturis invenit aliquid summe perfectum quod omnino imperfectione careat, ideo ex diversis perfectionibus in creaturis repertis ipsum nititur designare, quamvis cuilibet illarum perfectio­ num aliquid desit ; ita tamen, quod quidquid alicui istarum perfectionum imperfectionis adiungitur, totum a Deo amo­ veatur. V. g. : esse significat aliquid completum et simplex, sed non subsistens ; substantia autem aliquid subsistens significat, sed alii subiectum. Ponimus ergo in Deo substan­ tiam et esse; sed substantiam, ratione subsistentiae, non ratione substandi; esse vero, ratione simplicitatis et comple­ menti, non ratione inhaerentiae qua alteri inhaeret. Et simi­ liter attribuimus Deo operationem, ratione ultimi comple­ menti, non ratione eius in quod operatio transit. Potentiam vero attribuimus ratione eius quod permanet et quod est principium eius, non ratione eius quod per operationem completur x. >: Secundo : Quare Deo attribuantur diversa nomina. — De nominibus quae de Deo dicuntur, quaedam sunt abstracta, v. g. sapientia, bonitas ; et quaedam sunt concreta, ut sapiens, bonus; et quaedam dicuntur negative, ut incorporeum, im­ mutabile; quaedam vero affirmative, ut iustus, bonus, intelligens; quaedam significant perfectiones creaturarum simul cum modo imperfecto quo creaturae divinas perfectiones participant, sicut lapis, sol, sentire, ratiocinari; quaedam vero significant perfectiones absolute absque eo quod in significatione claudatur aliqua imperfectio, ut ens, bonum, vivens, intelligens. Inde attribuimus Deo : i° Nomina abstracta ad significandum simplicitatem eius ; et nomina concreta ad significandum eius subsistentiam et perfectionem. 2° Nomina negativa ad aliquid imperfectum removendum a Deo ; et nomina affirmativa ad aliquid perfectum ponen­ dum in ipso. 1 De Pot. q. i. a. i. — I. q. 13. et q. 25. a. 1. ad 3. 5o4 lib. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA 3° Nomina, in quibus simul cum perfectione clauditur imperfectio, nonnisi metaphorice loquendo ; nomina vero in quibus exprimitur perfectio absque ullo imperfectionis modo, proprie loquendo. Tertio : Quomodo nomina ex creaturis desumpta Deo attribuantur. — i° Quantum ad perfectiones ipsas significatas, nomina magis proprie competunt Deo quam ipsis creaturis, et per prius dicuntur de eo. Quantum vero ad modum signi­ ficandi, non proprie de Deo dicuntur, eo quod habeant modum significandi qui creaturis competit. 2° Impossibile est aliquid praedicari de Deo et de crea­ turis univoce; sed nec etiam pure aequivoce ; sed analogice, id est, medio modo inter puram aequivocationem et simpli­ cem univocationem. In Deo enim praeexistunt excellenter omnes rerum perfectiones. 3° Porro, nomina quae metaphorice de Deo dicuntur, per prius de creaturis dicuntur quam de Deo ; quia dicta de Deo nihil aliud significant quam similitudines ad tales crea­ turas. Alia vero nomina quae non metaphorice dicuntur de Deo, sed proprie et essentialiter, quantum ad rem significatam per prius dicuntur de Deo quam de creaturis ; quia a Deo huiusmodi perfectiones in creaturas emanant. Sed quantum ad impositionem nominis per prius a nobis imponuntur creaturis, quas prius cognoscimus 1. III In Deo sunt plura attributa et pluralitas rationum quibus attributa differunt. Primo : Quid sit ratio rei, et quando ratio alicuius rei dicatur esse in ipsa re. — Ratio, prout hic sumitur, nihil aliud est quam id quod apprehendit intellectus de significa1 I. q. 13. — I. C. Gent. cap. 31.-34. CAP. 1. — QUOMODO DEUS A NOBIS NOMINETUR 5o5 tione alicuius nominis ; et hoc in his, quae habent defini­ tionem, est ipsa rei definitio. Sed nihil refert, utrum illa quae dicuntur habere rationem, habeant vel non habeant definitionem ; nam illud, ex quo qualitas v. g. habet quod sit qualitas et significatur nomine qualitatis, est ratio quali­ tatis. Et sic patet, quod ratio sapientiae v. g., quae de Deo dicitur, est id quod concipitur de significatione huius nominis, quamvis ipsa sapientia divina definiri non possit. Ratio vero alicuius rei dicitur esse in ipsa re, in quantum in re extra animam est aliquid quod respondet conceptioni animae, sicut significatum respondet signo. Et si hoc quod intellectus concipit, est similitudo rei extra animam existentis, sicut hoc quod concipitur de hoc nomine homo, tunc talis conceptio intellectus habet fundamentum in re immediate, in quantum res ipsa, ex sua conformitate ad intellectum, facit quod intellectus sit verus, et quod nomen significans illum intel­ lectum proprie de re dicatur. Unde ratio dicitur esse in re, in quantum significatum nominis, cui accidit esse rationem, est in re ; et hoc contingit proprie, quando conceptio intel­ lectus est similitudo rei. Secundo : Intellectus noster diversas conceptiones efformat de Deo, et rationes harum conceptionum, quae Deo attribuuntur, sunt vere in Deo. — Quod enim verificatur in ordine essendi rerum, ita pariter contingit in ordine intelli­ gendi. Sicut autem diversae res uni simplici rei, quae Deus est, similantur per formas diversas, ita intellectus noster per diversas conceptiones Deo aliqualiter similatur in quan­ tum per diversas perfectiones creaturarum in ipsum Deum cognoscendum perducitur. Et ideo de Uno intellectus noster multa concipiens, non est falsus nec vanus ; quia illud sim­ plex esse divinum huiusmodi est, ut ei secundum formas multiplices aliqua assimilari possunt, tam in ordine essendi quam in ordine intelligendi. Et rationes attributorum sunt vere in Deo ; quia omnes nobilitates ac perfectiones omnium creaturarum inveniuntur in Deo nobilissimo modo et sine aliqua imperfectione ; etenim quidquid est entitatis et boni­ tatis in creaturis, totum est a Creatore ; imperfectio autem 5o6 LIB. V. ---- DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA non est ab ipso, sed accidit ex parte creaturarum, in quantum sunt ex nihilo. Unde, cum in creaturis ratio sapientiae non sit ratio bonitatis, oportet quod etiam hoc in Deo sit verum. Et quia unumquodque attributorum est in Deo secundum sui verissimam rationem, et ratio sapientiae non est ratio boni­ tatis in quantum huiusmodi : relinquitur, quod attributa divina sunt diversa secundum rationem, non tantum ex parte ipsius ratiocinante, sed etiam ex proprietate ipsius rei.. Unde I. Sent. dist. 22. q. 1. a. 3. : « In Deo autem non est invenire aliquam realein distinctionem nisi personarum, quae sunt tres res ; et inde venit multiplicitas nominum persona­ lium significantium tres res. Sed praeter hoc est etiam in Deo invenire distinctionem rationum, quae realiter et vere in ipso sunt, sicut ratio sapientiae et bonitatis et huiusmodi, quae quidem omnia sunt unum re et differunt ratione, quae salvatur in proprietate et veritate, prout dicimus Deum vere esse sapientem et bonum, et non tantum in intellectu ratiocinantis ; et inde veniunt diversa nomina attributorum. » Tertio : Pluralitas divinorum attributorum, quae sunt vere in Deo, contingit ex duplici capite, nempe ex parte intel­ lectus nostri atque ex parte ipsius Dei. — Pluralitas itaque istarum rationum contingit ex hoc, quod res, quae Deus est, superat intellectum nostrum. Intellectus enim noster non potest una conceptione diversos modos perfectionis accipere : Io tum quia ex creaturis cognitionem accipit, in quibus sunt diversi modi perfectionum secundum diversas formas ; 20 tum quia hoc, quod in Deo est unum et simplex, plurificatur in intellectu nostro, etiamsi immediate a Deo reciperet ; sicut multiplicatur processio suae bonitatis in aliis creaturis. Pluralitas ergo istarum rationum non tantum est ex parte intellectus nostri, sed etiam ex parte ipsius Dei, in quantum sua perfectio superat unamquamque concep­ tionem nostri intellectus. Et ideo pluralitati istarum rationum respondet aliquid in re, quae est Deus ; non quidem pluralitas rei, sed plena perfectio, ex qua contingit, ut omnes istae conceptiones ei aptentur. Quapropter : CAP. I. — QUOMODO DEUS A NOBIS NOMINETUR 5oy Quarto : Pluralitas divinorum attributorum, quarum ra­ tiones sunt vere in Deo, in nullo praeiudicat summae unitati Dei. — Deus quidem in se consideratus est omnino unus et simplex ; et quae in creaturis sunt diversa, in Deo propter summam simplicitatem sunt unum. Utique, in Deo est sapientia, bonitas et huiusmodi ; et unumquodque eorum est in Deo secundum sui verissimam rationem ; et quamvis ratio sapientiae non sit ratio bonitatis in quantum huiusmodi, sapientia tamen et bonitas in Deo sunt unum, quia quodlibet attributorum et perfectionum est ipsa divina essentia ; et verum est dicere, quod sapientia Dei est eius bonitas, et quod intellectus Dei est eius voluntas. Unde D. Thomas, IV. C. Gent. cap. 24. : » Ea vero quae solum ratione differunt, de se invicem praedicantur ; verum enim est dicere, quod divina voluntas est intellectus eius, et e converso. » — Itaque in Deo omnes perfectiones sunt unum re. Remanet tamen pluralitas secundum rationem, quae non opponitur summae unitati in re, sed necessario ipsam consequitur, si simul adsit perfectio. Licet enim intellectus noster intelligat Deum sub diversis conceptionibus, verumtamen non dicimus Deum esse compositum, sed simplicem ; et cognoscimus, quod omnibus nostris conceptionibus respondet una et eadem res simpliciter, in qua simul refulget summum simplicitatis ac summum perfectionis. IV Qualiter formentur de Deo propositiones. Primo : Duplex genus propositionum quas formamus de Deo. — Sicut duplex est via qua utimur ad considerationem divinae substantiae, videlicet via remotionis et via analogiae, ita duplex est genus propositionum quas formamus de Deo, nempe propositiones negativae quibus removemus a Deo imperfectiones creaturarum, et propositiones affirmativae quibus perfectiones creaturarum attribuimus Deo, modo 5o8 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA tamen excellentiori ac eminentiori. Sic dicimus : Impossibile est : Deum esse corpus ; in Deo esse materiam ; in Deo esse compositionem formae et materiae, neque naturae et sup­ positi, neque essentiae et esse, neque generis et differentiae, neque subiecti et accidentis, et huiusmodi. Sic dicimus Deus est bonus per essentiam; Deus intelligit et vult; in Deo sunt perfectiones omnium rerum, et similia, ut patet ex probatis in tractatu de Deo Uhg. Secundo : Quonam sensu possunt etiam negari de Deo omnia quae de Deo affirmamus. — Omnia enim quae de Deo affirmamus, possunt etiam de Deo negari, quia non ita conveniunt ei sicut inveniuntur in rebus creatis et sicut intelliguntur a nobis et significantur. Unde, licet bene dictum sit quod : Deus est praesens nobis et ubique, tamen non est in aliquo existentium eo modo quo unum creatum dicitur esse in alio. Et licet bene dictum sit quod : Ipse est omne existons. non tamen est aliquid de numero creatorum, sed separatur per quandam eminentiam ab his quae existant in aevo et tempore ; et sic de aliis, ut declarat D. Thomas, De div. nom. cap. 5. lect. 3. Unde ipsemet Angelicus Doctor in Prologo huius libri scripsit : « Sed quia omnis similitudo creaturae ad Deum deficiens est, et hoc ipsum quod Deus est, omne id, quod in creaturis invenitur, excedit : quidquid in creaturis a nobis cognoscitur, a Deo removetur secundum quod in creaturis est ; ut sic, post omne illud quod intellectus noster ex crea­ turis manuductus de Deo concipere potest, hoc ipsum, quod Deus est, remaneat occultum et ignotum. Non solum enim Deus non est lapis aut sol, qualia sensu apprehenduntur, sed nec est talis vita aut essentia, qualis ab intellectu nostro concipi potest ; et hoc ipsum quod Deus est, cum excedat omne illud quod a nobis apprehenditur, nobis remanet ignotum. » Et Albertus Magnus, I. De Causis tract. 1. cap. 10. : « Sicut non dicitur (Deus) accidens nec secundum accidens, ita nec dicitur substantia nec secundum substantiam ; hoc est, secundum rationem earum substantiarum quae sunt in genere substantiarum. Cuius probatio est, quia omnis sub­ CAP. 1. — QUOMODO DEUS A NOBIS NOMINETUR 5OQ stantia quae est in genere substantiae, aliud est esse et aliud >quod ipsa est; omnis enim talis substantia composita est. » Ai D. Thomas, De Ente et Essent, cap. 6. : « Et quia essentia *i l>« est ipsum suum esse, ideo inveniuntur aliqui philosophi dicentes, quod Deus non habet essentiam ; quia essentia cius non est aliud quam esse eius. » Per hunc itaque modum ipsa via analogiae, qua assurgi­ mus in Dei notitiam, in viam remotionis tandem resolvitur ; et tanto eius notitiae magis appropinquamus, quanto plura per intellectum nostrum ab eo poterimus removere ‘. Qua­ propter, cum enuntiatio sequatur apprehensionem, et secun­ dum quod intelligiinus aliqua, oportet quod enuntiemus illa, inde est quod intellectus noster de Deo format propositiones ad modum rerum compositarum, a quibus naturaliter cogni­ tionem accipit. Et quia nihil horum, quae praedicantur de Deo, significant Deum per modum quo ipse est, sed per modum quo intellectus noster accipit ex rebus creatis infor­ matus, ideó possumus dicere : Deus est sapiens, et non sapiens, sc. sicut homo, sicut angelus, ut differat in eo sapientia a sapiente; sed est supersapiens, in quantum est in ipso nobi­ liori modo sapientia quam significetur per nomen. Et similiter de omnibus aliis quae de Deo praedicantur. Et quia omnia quae Deus est, est quoddam esse subsistens, nec aliquid aliud nisi esse in Deo est, ideo aliqui dicunt, quod Deus est esse sine essentia, quia in Deo praeeminenter existit quidquid perfectionis in creaturis est ; et quae in creaturis diversa sunt, in Deo sunt unum ; et Deus, secundum unum simplex esse, omnibus modis perfectus est ; atque in Deo omnia sunt Deus, et omnia sunt ipsum Esse Subsistens. Tertio : Attamen nomina de Deo dicta non sunt synonima. — Quamvis autem nomina de Deo dicta eandem et nnam rem simpliciter significant, non tamen sunt synonima; quia non significant rem omnino unam sub eadem ratione, sed sub plurimarum rationum diversitate. Nomina enim divinorum attributorum differunt secundum formalem ratio1 I. q. 3. in Prologo. — I. C. Gent. cap. 14. 510 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA nem perfectionum, quae per nomina significantur. Unde cum in creaturis ratio sapientiae non sit ratio bonitatis, oportet quod etiam hoc in Deo sit verum. Sed tamen in hoc differt, quod in Deo idem sunt re, in creaturis autem differunt re, et non solum ratione. Hanc ergo pluralitatem conceptionum de Deo, quae est secundum rationem cum fundamento in re, intellectus noster repraesentat per pluralitatem praedicati et subiecti; unitatem vero repraesentat intellectus per compositionem. Quia intel­ lectus noster apprehendit formas simplices subsistentes secundum modum compositorum in quibus est aliquid quod subicitur, et est aliquid quod inest. Et ideo apprehendit formam simplicem in ratione subiecti et attribuit aliquid. Quae quidem perfectiones diversae ac multiplices in Deo praeexistunt unite et simpliciter ; in creaturis vero recipiuntur divise et multipliciter. Quarto : Pluralitas ergo nominum quae de Deo dicuntur, idem habet fundamentum in re quod habet pluralitas rationum quibus divina attributa differunt. — Quia igitur in Deo est invenire distinctionem rationum, quae realiter et vere in ipso sunt, sicut ratio sapientiae et bonitatis et huiusmodi, quae quidem omnia sunt unum re et differunt ratione quae salvatur in proprietate et veritate, prout dicimus : Deum vere esse sapientem et bonum, et non tantum in intellectu ratiocinantis : inde veniunt diversa nomina attributorum, quae quidem omnia, quamvis significent unam rem, non tamen significant unam rem secundum unam rationem ; et ideo nomina attributorum non sunt synonima, sed differunt secundum rationem, quae salvatur in ipsa re secundum veri­ tatem et proprietatem rei. Quamobrem pluralitas istorum nominum non tantum est ex parte intellectus nostri formantis diversas conceptiones de Deo, quae dicuntur diversa,e rationes, sed etiam ex parte ipsius Dei, in quantum est aliquid in Deo correspondons omnibus istis conceptionibus, sc. plena et omnimoda ipsius Dei perfectio; secundum quam contingit, quod quodlibet nominum significantium istas conceptiones, de Deo vere et CAP. I. — QUOMODO DEUS A NOBIS NOMINETUR 5l I proprie dicitur ; non autem ita, quod aliqua diversitas vel multiplicitas ponatur in re, quae Deus est, ratione istorum attributorum. Tunc aliquid est unum re et ratione multiplex, quando una res respondet diversis conceptionibus et nomi­ nibus, ut de ea veriñcentur. Divina itaque attributa tum inter se tum a divina essentia distinguuntur non quidem realiter, sed distinctione rationis cum fundamento in re. Sicque iustitia divina, misericordia, sapientia, omnipotentia, Deitas, natura, persona, aliaque huiusmodi non certe eandem exprimunt formalitatem, nec vocabula illa promiscue usurpantur ad idem significandum ; licet in Deo omnia sint omnino et absolute unum, nisi ubi obviat realis oppositionis relatio, id est, Trinitas divinarum Personarum. V Quod ergo negatur de Deo sub uno conceptu, affirmari poterit de ipso sub alio ; et quod dictum de Deo sub una ratione est verissimum, dictum de eo sub altera esse potest erroneum, immo absurdum. Etenim quamvis in Deo sint unum et idem re omnia illa quae per nomina diversa significantur, quia tamen non est idem modus significandi, ideo quaedam affirmantur de Deo cum veritate, cum adhibentur quaedam vocabula quae, si per alia vocabula exprimerentur, falsa essent atque erronea. Exinde in propositionibus quas de Deo efformamus, oportet considerare non tantum rem significatam, sed etiam modum significandi, eo quod veritas propositionum et iudiciorum nostrorum dependet etiam ex modo quo res significatur atque ex ratione sub qua attingitur seu inspicitur. Exemplum primum. — D. Thomas, I. Sent. dist. 34. q. 1. a. i. ad 2. : « De eodem secundum quod idem est, impossibile est aliquid idem affirmare et negare ; sed si in aliquo distin­ guantur affirmationes et negationes pertinentes ad illam distinctionem, de ipso verifican poterunt... Ita cum persona 5l2 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA et essentia (in divinis) sint idem secundum rem, nihil quoad naturam rei pertinet, quod praedicatur de essentia, potest negari de persona, ut dicatur quod essentia est increata, et persona non est increata ; vel quod essentia est Deus, et persona non est Deus, vel aliquid huiusmodi. Sed quia ratione distinguuntur, quidquid pertinet ad rationem illam in qua distinguuntur, quod praedicatur de uno, potest negari de altero, ut dicatur quod essentia est communis, persona non est communis; persona generat, essentia non generat, et sic de aliis. Unde in omnibus talibus non idem attribuitur essentiae et personae. » Et ad i. : « Generare et similes actus attribuuntur personae divinae secundum duplicem modum significandi, quo ab essentia distinguitur : tum quia signifi­ cant relationes distinguentes personas, tum quia significant per modum actus. Actus autem omnis est rei subsistentis et perfectae ; et ideo non possunt essentiae attribui ex eo quod attribuuntur hypostasi, quia hypostasi attribuuntur secun­ dum id in quo non est idem cum essentia ; et ideo accidit fallacia accidentis in processu. » Exemplum secundum. — D. Thomas, III. q. 2. a. 1. ostendit impossibile esse unionem Verbi Incarnati esse factam in natura divina, accipiendo naturam secundum quod significat essentiam vel quod quid est sive quidditatem speciei. Deinde in a. 2. concludit, quod unio sit facta in Verbi persona, non autem in natura. Contra quod sic arguit per modum obiectionis : « Persona enim Dei non est aliud a natura ipsius, ut habitum est I. q. 3. a. 2. Si ergo unio non est facta in na­ tura, sequitur quod non sit facta in persona. »— Et D. Thomas respondet dicendum ad istam priinam obiectionem solven­ dam : « Licet in Deo non sit aliud secundum rem natura et persona, differt tamen secundum modum significandi, sicut dictum est ; quia persona significat per modum subsistentis. Et quia natura humana sic unitur Verbo, ut Verbum in ea subsistat, non autem ut aliquid addatur ei ad rationem suae naturae, vel ut eius natura in aliud transmutetur, ideo unio humanae naturae ad Verbum Dei facta est in persona, non in natura. » Unde ex eo quod in divinis natura et persona 5l3 CAP. I. — QUOMODO DEUS A NOBIS NOMINETUR differunt secundum modum significandi, quamvis dicatur unio Verbi Incarnati facta esse in persona, non potest tamen dici facta in natura. Nam ex diverso modo significandi fit, quod modus unionis in natura et modus unionis in persona non significet eandem rem, sed valde diversam. Unio siquidem in natura importat aliquid superadditum divinae naturae ad rationem ipsius vel ad ipsius transmutationem, quod est absurdum, ut ostenditur in a. i. Unio autem in persona importat, quod natura humana assumpta non habet propriam subsistentiam, et quod sic unitur Verbo Dei Incarnato, ut Verbum in ea subsistat : quod est sublime mysterium pietatis et altissima veritas, ut declaratur in a. 2. Exemplum tertium. — D. Thomas, De Verit. q. 23. a. 4. obiicit ad probandum Deum de necessitate velle quaecumque vult, arguens ex identitate esse et velle in Deo, sic : « Deo idem est esse, quod velle. Sed Deum necesse est esse omne quod est, quia in perpetuis non differt esse et posse, secundum Philosophum, III. Physic. Ergo Deum necesse est velle omne quod vult. — Sed dicendum, quod quamvis velle et esse sint idem secundum rem, tamen differunt secundum modum significandi ; quia velle significatur per modum actus qui transit in alterum. — Sed contra, esse etiam Dei, quamvis sit idem quod essentia secundum rem, differunt tamen secundum modum significandi ; quia esse significat per modum actus. Ergo quantum ad hoc non est differentia inter esse et velle. » Et D. Thomas adhuc solvit insistentiam obiectionis ex diverso modo significandi inter esse et velle, licet utrumque significet per modum actus, dicens : « Esse non dicit actum qui sit operatio transiens in aliquid extrinsecum temporaliter producendum, sed actum quasi primum; velle autem dicit actum secundum, qui est operatio ; et ideo ex diverso modo significandi aliquid attribuitur divino esse quod non attri­ buitur divino velle. » (ad 6. et ad 7.) Una est Dei simplicissima ratio formalis, et nomen eius unum. — Ita D. Thomas, De Pot. q. 7. a. 6. : « Et sic omnes rationes sunt quidem in intellectu nostro sicut in subiecto ; DE VERITATE FUNDAMENTALI 33 514 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA sed in Deo sunt ut in radice verificante has conceptiones. Nam non essent verae conceptiones intellectus, quas habet de re aliqua, nisi per viam similitudinis illis conceptionibus res illa responderet. Diversitatis ergo vel multiplicitatis nominum causa est ex parte intellectus nostri, qui non potest pertingere ad illam Dei essentiam videndam secundum quod est ; sed videt eam per multas similitudines eius defi­ cientes, in creaturis quasi in speculo resultantes. Unde si ipsam essentiam videret, non indigeret pluribus nominibus nec indigeret pluribus conceptionibus. Et propter hoc, Dei Verbum, quod est perfecta conceptio ipsius, non est nisi unum ; propter hoc dicitur Zachar. 14, 9 : In die illa erit Dominus unus et nomen eius unum, quando ipsa Dei essentia videbitur, et non colligetur Dei cognitio ex creaturis. » — Et I. C. Gent. cap. 31. : « Sic igitur et Deus, per unum simplex suum esse, omnimodam perfectionem possidet quam res aliae ; imo multo minorem per quaedam diversa conse­ quuntur. Ex quo patet necessitas plurium nominum de Deo dictorum. Quia enim cum non possumus cognoscere natu­ raliter nisi ex effectibus deveniendo in ipsum, oportet quod nomina, quibus perfectionem ipsius signamus, diversa sint, sicut et perfectiones in rebus inveniuntur diversae. Si autem ipsam essentiam, prout est, possemus intelligere et ei nomen proprium adaptare, uno nomine tantum eam exprimeremus : quod promittitur his qui eum per essentiam videbunt. Zachar. 14, 9 : In die illa erit Dominus unus, et nomen eius unum. » — Et I. Sent. dist. 2. q. 1. a. 3. : « Si autem intellectus noster Deum per seipsum videret, illi rei posset imponere nomen unum : quod erit in patria. Illud autem nomen unum non significaret bonitatem tantum, nec sapientiam tantum aut aliquid huiusmodi, sed significata omnium istorum inclu­ deret. Sed tamen si intellectus, videns Deum per essentiam, imponeret nomen rei quam videret, et nominaret mediante conceptione quam de ea habet, oporteret adhuc quod impo­ neret plura nomina ; quia impossibile est quod conceptio intellectus creati repraesentet totam perfectionem divinae essentiae. Unde, una re visa, diversas conceptiones formaret et diversa nomina imponeret ; sicut etiam Chrysostomus CAP. I. — QUOMODO DEUS A NOBIS NOMINETUR 5l5 dicit, quod angeli laudant Deum, quidam ut maiestatem, quidam ut bonitatem, et sic de aliis, in signum, quod ipsum non vident visione comprehendente ; sed conceptio perfecte repraesentans eum est Verbum Increatum ; et ideo est unum tantum \ » 1 Ad rem Caietanus, De Ente et Essentia, cap. 6. q. 12. : « Loqui­ mur enim ut concepimus. Formamus autem distinctos conceptus, quorum unus ex alio oritur, et de alio non praedicatur, et habet ali­ quam habitudinem quam alius non habet. Et ideo demonstrationes praedicationesque formales et idénticas facimus ; negamusque de Deo sub uno conceptu quod affirmamus de ipso sub alio. Implent ergo libros doctores, balbutiendo, ut possunt, excelsa Dei, humano more resonantes ; simplicissimam illam rationem formalem, omne quod in Deo est formaliler complectentem, nonnisi particularibus conceptibus inspicere tradereque potentes ; et non propter distinctionem quae ibi sit ex natura rei. ut Scotus docet. Distinctio enim formalis ex natura rei est maior distinctio distinctione reali. Ergo perfectiones divinae non distinguuntur formaliter ex natura rei. » Ac in Comment. In I. q. 13. a. 12. : « Deus, apud S. Thomam, est unius tantum rationis formalis, elevatae, comprehendentis omnia. Hoc ergo intendit , cum dicit quod est omnino unus et simplex ; alioquin adversativa subiuncta cum eius causa non consonaret, sc. : Sed tamen intellectus noster secundum diversas conceptiones ipsum cognoscit, quia non potest ipsum, ut in se est, videre. Si ergo posset ipsum, ut in se est, videre, non distingueret deitatem a sapientia, nec sapientiam a bonitate, secundum rationem, ut modo facit dicendo : Deus est sapiens et bonus, etc. Unica ergo est in Deo formalis ratio tantum. » Quam quidem doctrinam tradit etiam ac pereleganter exponit Fr. Ludovicus de Leon, in praeclaro opere : Los Nombres de Cristo, lib. i. § 2. ubi de Deo loquens ait : « Dios, en tres personas, es una esencia; y en infinito número de excelencias no comprensibles, una sola perfecta y sencilla excelencia. » Et similiter Fr. Ludovicus de Granada ita magnifice de Deo eloquitur : « Asi como la mar es grande no solo porque todas las aguas de los rios, entran en ella, sino también por las que ella tiene de suyo, que son muchas más sin comparación ; asi decimos que vos, Señor, sois mar de infinita hermosura, porque no sólo tenéis en vos las perfecciones y hermosuras de todas las cosas, sino también otras infinitas, que son proprias à vuestra grandeza y no se comunicaron à ellas ; aunque en vos no sean muchas hermosuras, sino una simplicima é infinita Hermosura. » {Obras de Fr. Luis de Granada, tom. IV. p. 201-202. Ed. por Fr. Justo Cuervo, 1907.) CAPUT SECUNDUM Quomodo ex identitate esse et essentiae in Deo ac reali utriusque compositione in omnibus aliis procedat D. Thomas ad declarandum dogma seu mysterium Sanctissimae Trinitatis. I De Divinis Processionibus. Primo : luxta fidem catholicam dantur duae processiones ad intra in divinis. — Credere enim debemus in Unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium ; et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula ; Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero ; genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt ; et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas. Unde iuxta fidem catholicam : i° Pater a nullo procedit ; Filius procedit a solo Patre ; et Spiritus Sanctus, a Patre et Filio. 2° Filius est consubstan­ tialis Patri, et Deus sicut Pater ; et Spiritus Sanctus est consubstantialis Patri et Filio, et Deus sicut Pater et Filius. 3° Et quamvis Pater sit Deus, et Filius sit Deus, et Spiritui Sanctus sit Deus, tamen non tres Dii, sed unus est Deus." Secundo : Via S. Augustini et S. Thomae ad divinas processiones declarandas. — S. Augustinus, De Trinit. lib. io. cap. ii. et lib. 9. cap. 4. procedit ad manifestandum Trini CAP. II. — MYSTERIUM TRINITATIS 5iy tatem personarum in divinis ex processione verbi et amoris in mente nostra. Quam quidem viam sequitur etiam D. Tho­ mas ac magnopere illustrat, I. q. 27. ; IV. C. Genl. cap. 11. ; /. Sent. dist. 4. q. 1. a. 1. ; Comp. Theol. cap. 36. et alibi saepe, quotiescumque hac de re agitur. Verumtamen, ut Angelicus Doctor animadvertit, I. q. 32. a. 1. ad 2. : « Simi­ litudo intellectus nostri non sufficienter probat aliquid de Deo, propter hoc quod intellectus non univoce invenitur in Deo et in nobis. Et inde est, quod Augustinus dicit {Super loan, tract. 22.) quod per fidem venitur ad cognitionem, et non e converso. » Semel tamen ut per divinam revelationem venimus in cognitionem divinarum processionum, triumque Personarum una est divinitas, aequalis gloria et coaeterna inaiestas, conari debet theologus altissimum adeo mysterium tamquam rationabile utcumque ostendere ac ipsi philosophiae consonum. Quamobrem D. Thomas, Comp. Theol. cap. 35. : <1 Cum sit Deus unus et simplex, est tamen Deus Pater, et Deus Filius, et Deus Spiritus Sanctus, et hi tres non tres dii, sed unus Deus est ; quod quidem, quantum possibile nobis est, considerare intendimus. » Tertio : Ex identitate esse et essentiae in Deo procedit I). Thomas ad manifestandum Verbum Dei esse consubstantiale Patri, et eiusdem essentiae cum Patre. — Ita in diversis locis ostendit : «) I. q. 27. a. 2. : « Sic igitur processio Verbi in divinis habet rationem generationis. Procedit enim per 111< >dum intelligibilis actionis, quae est operatio vitae ; et a principio coniuncto, ut supra iam dictum est ; et secundum 1.itionem similitudinis, quia conceptio intellectus est simi­ litudo rei intellectae ; et in eadem natura, quia in Deo idem • -,t intelligere et esse, ut supra ostensum est. Unde processio Vei hi in divinis dicitur generatio, et ipsum Verbum procedens ilu itur Filius. » />) Comp. Theol. cap. 40. : « Considerandum est autem quod, cum in nobis sit aliud esse naturale et intelligere, oportet quod verbum in nostro intellectu conceptum, quod habet r.so' intelligibile tantum, alterius naturae sit quam intellectus Hosier qui habet esse naturale. In Deo autem idem est esse 5i8 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA et intelligere. Verbum igitur Dei, quod est in Deo, cuius Verbum est secundum esse intelligibile, idem esse habet cum Deo, cuius est Verbum. Et per hoc oportet quod sit eiusdem essentiae et naturae cum ipso, et quod omnia, quaecumque de Deo dicuntur, Verbo Dei conveniant. » c) IV. C. Gent. cap. ii. : « Cum autem intellectus divinus non solum sit semper in actu, sed etiam sit ipse actus purus, oportet quod substantia intellectus divini sit ipsum suum intelligere, quod est actus intellectus. Esse autem Verbi interius concepti sive intentionis intellectae est ipsum suum intelligi. Idem ergo esse est Verbi divini et intellectus divini, et, per consequens, ipsius Dei, qui est suus intellectus. Esse autem Dei est eius essentia vel natura, quae idem est quod ipse Deus. Verbum igitur Dei est ipsum esse divinum et essentia eius, et ipse verus Deus. » Quarto : Ex identitate esse et essentiae in Deo procedit D. Thomas ad manifestandum Spiritum Sanctum esse con­ substantialem Patri et Filio, et ipsum verum Deum. — a) I. q. 27. a. 3. ad 2. et a. 4. ad 1. : « Quidquid est in Deo, est Deus ; quod non contingit in aliis rebus. Et ideo per quam­ libet processionem quae non est ad extra, communicatur divina natura ; non autem aliae naturae... Et inde est, quod procedens per modum amoris, et divinam naturam accipit, et tamen non dicitur natum. » b) Comp. Thcol. cap. 47. : « Sicut autem intelligere Dei est suum esse, ita eius amare. Non igitur Deus amat seipsum secundum aliquid suae essentiae superveniens, sed secundum suam essentiam. Cum igitur amet seipsum secundum hoc quod ipse in seipso est, ut amatum in amante, non est Deus amatus in Deo amante per modum accidentalem, sicut et res amatae sunt in nobis amantibus accidentaliter ; sed Deus est in seipso ut amatum in amante substantialiter. Ipse ergo Spiritus Sanctus, quo nobis insinuatur divinus amor, non est aliquid accidentale in Deo, sed est res subsi­ stens in essentia divina, sicut Pater et Filius. Et ideo in regula catholicae fidei ostenditur coadorandus et simul glorificandus cum Patre et Filio. » CAP. II. MYSTERIUM TRINITATIS 519 c) IV. C. Gent. cap. 19 : « Cum autem ostensum sit, quod amatum necesse est aliqualiter esse in voluntate amantis, ipse autem Deus seipsum amet : necesse est quod ipse Deus sit in sua voluntate ut amatum in amante. Est autem amatum in amante secundum quod amatur ; amare autem quoddam velle est ; velle autem Dei est eius esse, sicut et voluntas eius est eius esse. Esse igitur Dei in voluntate sua non est esse accidentale, sicut in nobis, sed essentiale. Unde oportet quod 1 >eus, secundum quod consideratur ut in sua voluntate existens, sit vere et substantialiter Deus. Quod autem aliquid sit in voluntate ut amatum in amante, ordinem quendam habet ad conceptionem qua ab intellectu concipitur, et ad ipsam rem cuius intellectualis conceptio dicitur verbum; non enim amaretur aliquid nisi aliquo modo cognosceretur ; nec solum amati cognitio amatur, sed secundum quod in se bonum est. Necesse est igitur quod amor, quo Deus est in voluntate divina ut amatum in amante, et a Verbo Dei et a Deo, cuius est Verbum, procedat. » Quinto : Ex identitate esse et essentiae in Deo procedit D. Thomas ad ostendendum essentiam divinam manere unam et eandem secundum numerum in tribus divinis personis. — a) De Pot. q. 2. a. 1. : « Nulla forma vel natura creata est suum esse, sed ipsum esse Dei est eius natura et quidditas ; et inde est, quod proprium nomen ipsius est Qui est, ut patet F.xod. III.; quia sic denominatur, quasi a propria sua forma. Forma ergo in istis inferioribus, quia per se non subsistit, oportet quod in eo, cui communicatur, sit aliquid aliud per quod forma vel natura subsistentiam recipiat ; et haec est materia, quae subsistit formis materialibus et naturis. Quia vero natura materialis vel forma non est suum esse, recipit cs.se per hoc quod in alio suscipitur ; unde, secundum quod in diversis est, de necessitate habet diversum esse; unde humanitas non est una in Socrate et Platone secundum esse, quamvis sit una secundum propriam rationem. In commu­ nii.itione vero, qua divina natura communicatur, quia ipsa est per se subsistens, non requitur aliquid materiale per quod subsistentiam recipiat ; unde non recipitur in aliquo quasi 520 LIB. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA in materia, ut sic genitus ex materia et forma inveniatur compositus. Et quia iterum ipsa essentia est suum esse, non accipit esse per supposita in quibus est ; unde per unum et idem esse est in communicante et in eo qui communicatur ; et sic manet eadem secundum numerum in utroque. Huius communicationis exemplum in operatione intellectus con­ gruentissime invenitur... In creaturis non potest esse gene­ ratio sine divisione essentiae vel naturae secundum esse, cum natura non sit suum esse. » b) IV. C. Gent. cap. ii. : « Non sic autem natura Dei est in Verbo, ut sit una specie et numero differens. Sic enim Verbum habet naturam Dei, sicut intelligere Dei est ipsum esse eius, ut dictum est. Intelligere autem est ipsum esse divinum. Verbum igitur habet ipsam essentiam divinam non solum specie, sed etiam numero eandem. » Et cap. 23. : « Quod autem in sola natura divina pluribus modis natura communicatur, rationabile est ; quia in solo Deo eius operatio est suum esse. Unde cum in eo, sicut et in qualibet intellec­ tuali natura, sit intelligere et velle, id quod procedit in eo per modum intellectus, ut Verbum, aut amoris et voluntatis, ut Amor, oportet quod habeat esse divinum et sit Deus; et sic tam Filius quam Spiritus Sanctus est verus Deus. » c) I. Sent. dist. 4. q. 1. a. 1. ad 2. : « Cum enim in omni creatura differat essentia et esse, non potest essentia commu­ nicari alteri supposito nisi secundum aliud esse, quod est actus essentiae ; et ideo oportet essentiam creatam commu­ nicatione dividi, quod imperfectionis est. » d) Exposit. in Decretalem 1 I. cap. 2. : « Sic igitur datur intelligi, quod in Divinitate tres sunt subsistentes, sc. Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sed una numero simpliciter natura est in qua subsistunt : quod in rebus humanis contingere non potest. Petrus enim et Paulus et loannes sunt quidem tres subsistentes in natura humana ; sed natura humana, etsi sit una specie in istis tribus, non tamen est una et eadem numero ; et ideo tres homines sunt, non unus homo. Quia vero in Patre et Filio et Spiritu Sancto est una numero natura, dicimus 1 Opuse. 19. edit. Vives. CAP. II. MYSTERIUM TRINITATIS 52 I quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, et non tres dii. » Sexto : Ex identitate esse et essentiae in Deo procedit D. Thomas ad ostendendum, quod in Deo non potest esse processio Verbi ex Verbo, neque Amoris ex Amore ; ac proinde in Divinis solum esse processionem Verbi et Amoris. a) I. q. 3. a. 4. : « Deus non solum est sua essentia, sed etiam suum esse: quod quidem multipliciter ostendi potest... Impossibile est ergo, quod in Deo sit aliud esse, et aliud eius essentia... Sua igitur essentia est suum esse. » Et I. q. 14. a. 4. D. Thomas infert : « Ex necessitate sequitur, quod ipsum eius intelligere sit eius essentia et eius esse. » Et q. 19. a. i. addit : « Et sicut suum intelligere est suum esse, ita et suum esse est suum velle. » Ac q. 27. a. 5. concludit : « Deus uno simplici actu omnia intelligit, et similiter omnia vult. Unde in eo non potest esse processio Verbi ex Verbo, neque Amoris ex Amore. Sed est in eo solum Verbum perfectum et unus Amor perfectus. Et in hoc eius perfecta fecunditas manifestatur. » &) De Pot. q. 9. a. 9. : « Verbum autem et amor in creatura quidem non sunt personae subsistentes in natura intelligente et volente. Intelligere enim et velle creaturae non est esse eius. Unde verbum et amor sunt quaedam supervenientia creaturae intelligent! et volenti, sicut accidentia quaedam. Cum autem in Deo idem sit esse, intelligere et velle, necessarium est quod Verbum et Amor in Deo non accidant, sed subsistant in natura divina. Non autem est in Deo nisi unum simplex intelligere et unum simplex velle; quia intelligendo essentiam suam, intelligit omnia, et volendo bonitatem suam, vult omnia quae vult. Non est ergo nisi unum Verbum et unus Amor in divinis. Ordo autem intelligendi et volendi aliter se habet in Deo et in nobis. Nos enim cognitionem intellectivam a rebus exte­ rioribus accipimus ; per voluntatem vero nostram in aliquid exterius tendimus tamquam in finem. Et ideo intelligere nostrum est secundum motum a rebus in animam ; velle vero secundum motum ab anima ad res. Deus autem non 522 LIB. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA accipit scientiam a rebus, sed per scientiam suam causât res ; nec per voluntatem suam tendit in aliquid exterius sicut in finem, sed omnia exteriora ordinat in se sicut in finem. Est ergo tam in nobis quam in Deo circulatio quaedam in operibus intellectus et voluntatis ; nam voluntas redit in id a quo fuit principium intelligendi ; sed in nobis concluditur circulus in id quod est extra, dum bonum exterius movet intellectum nbstrum, et intellectus movet voluntatem, et voluntas tendit per appetitum et amorem in exterius bonum. Sed in Deo iste circulus clauditur in seipso ; nam Deus, intelligendo se, concipit Verbum suum, quod est etiam ratio omnium intel­ lectorum per ipsum, propter hoc quod omnia intelligit intelligendo seipsum ; et ex hoc Verbo procedit in amorem omnium et suiipsius. Unde dixit quidam : Monas monadem genuit et in se suum reflexit ardorem. Postquam vero circulus conclusus est, nihil ultra addi potest ; et ideo non potest sequi tertia processio in natura divina ; sed sequitur ulterius processio in exteriorem naturam. Sic ergo oportet, quod in divinis sit una tantum persona non procedens, et duae solae personae procedentes ; quarum una persona procedit ut Amor, et alia ut Verbum ; et sic est personarum ternarius numerus in Divinis. » II De Divinis Relationibus. Primo : luxta fidem catholicam, relationes quae secun­ dum processiones divinas accipiuntur, sunt relationes reales. — a) Cone. Toletanum XI. can. i. : « In relationis persona­ rum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad utrosque refertur. » b) Cone. Lateranense IV., Decret. I. : « Haec Sancta Trinitas secundum communem essentiam individua, et secundum personales proprietates discreta ; » id est, secundum relationes, c) Cone. Florentinum, in Decreto -pro lacobitis seu in Bulla Eugenii IV., Cantate CAP. II. MYSTERIUM TRINITATIS 523 Domino : « Solus Pater de substantia sua genuit Filium ; solus Filius de solo Patre est genitus ; solus Spiritus Sanctus simul de Patre procedit et Filio. Hae tres personae sunt imus Deus, et non tres dii ; quia trium est una substantia, una essentia, una natura, una divinitas, una immensitas, una aeternitas ; omniaque sunt unum ubi non obviat relationis oppositio. » Secundo : Duo affirmanda de divinis relationibus. — Circa reales relationes, quas fides catholica ponit in Divinis, oportet haec duo affirmare, quorum : ium Reales relationes in Divinis habent esse substantiale, non accidentale ; ac perinde sunt subsistentes, non inhaerentes. 2um Esse realium relationum in Divinis non est aliud ab esse Divinae Essentiae, sed unum et idem esse. Tertio : Ex identitate esse et essentiae in Deo procedit D. Thomas ad declarandum reales relationes in Divinis habere esse substantiale. a) I. C. Gent. cap. 22. ostendit Angelicus Doctor multi­ pliciter, quod Dei essentia est suum esse; atque in cap. 23. statim infert : « Ex hac etiam veritate de necessitate sequitur, quod Deo, super eius essentiam, nihil supervenire possit, neque aliquid ei accidentaliter inesse. Ipsum enim esse non potest participare aliquid quod non sit de essentia sua ; quamvis id quod est possit aliquid aliud participare ; nihil enim est formalius aut simplicius quam esse. Divina autem substantia est ipsum esse; ergo nihil habet quod non sit de sua substantia ; nullum ergo accidens ei inesse potest. » b) 1. q. 3. a. 5. ostendit D. Thomas, quod in Deo accidens esse non potest, « quia Deus est suum esse. » Unde posito quod iuxta fidem dantur in Deo relationes reales, necesse est quod huiusmodi relationes habeant esse substantiale, non accidentale ; sint subsistentes, non inhaerentes. c) De Pot. q. 8. a. 2. : « Supposito quod relationes in divinis sint, de necessitate oportet dicere, quod sint essentia divina ; alias oporteret ponere compositionem in Deo, et quod relationes in divinis essent accidentia ; quia omnis res 524 lib. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA inhaerens alicui praeter suam substantiam est accidens. Oporteret etiam quod aliqua res esset aeterna, quae non erit substantia divina : quae omnia sunt haeretica... Unde dicen­ dum est, quod nihil prohibet aliquid esse inhaerens, quod tamen non significatur ut inhaerens ; sicut etiam actio non significatur ut in agente, sed ut ab agente ; et tamen constat actionem esse in agente. Et similiter, licet ad aliquid non significatur ut inhaerens, tamen oportet ut sit inhaerens. Et hoc, quando relatio est res aliqua ; quando vero est secundum rationem tantum, tunc non est inhaerens. Et sicut in rebus creatis oportet quod sit accidens, ita oportet quod sit in Deo substantia; quia quidquid est in Deo, est eius substantia. Oportet ergo relationes secundum rem esse divinam substan­ tiam ; quae tamen non habent modum substantiae, sed habent alium modum praedicandi ab his quae substantialiter praedicantur de Deo. » Tertio : Ex identitate esse et essentiae in Deo procedit D. Thomas ad logice concludendum, quod esse relationum realium in Divinis non est aliud ab esse divinae essentiae, sed unum et idem esse. — a) I. q. 28. a. 2. : « Quidquid in rebus creatis habet esse accidentale, secundum quod transfertur in Deum, habet esse substantiale ; nihil enim est in Deo ut accidens in subiecto ; sed quidquid in Deo est, est eius essentia. Sic igitur ex ea parte, qua relatio in rebus creatis habet esse accidentale in subiecto, relatio realiter existens in Deo habet esse essentiae divinae, idem omnino ei existens. In hoc vero, quod ad aliquid dicitur, non significatur aliqua habitudo ad essentiam, sed magis ad suum (relationis) oppositum. Et sic manifestum est, quod relatio realiter existens in Deo est idem essentiae secundum rem, et non differt nisi secundum intelligentiae rationem, prout in relatione importatur respec­ tus ad suum oppositum, qui non importatur in nomine essentiae. Patet ergo, quod in Deo non est aliud esse relationis et essentiae, sed unum et idem. » b) I. Sent. dist. 33. q. 1. a. 1. : « Cum enim, ut supra dictum est, in relatione sint duo, sc. : relationis respectus quo ad alterum refertur, in quo consistit relationis ratio ; et iterum CAP. H. MYSTERIUM TRINITATIS 525 ipsum esse relationis, quod habet secundum quod in aliqua re fundatur, vel quantitate, vel essentia, vel aliquo huiusmodi... Relationes distinguentes personas non possunt esse huiusmodi (nihil realiter in re ponentes), cum fundentur super aliquid quod vere in re est, sc. in communicatione naturae. Et ideo sunt reales relationes habentes esse funda­ tum in natura rei. Sed haec est naturae divinae simplicitas, ut in ipsa nonnisi unum esse possit esse, nec in ea differat esse et quod est et quo est. Istud ergo esse paternitatis non potest esse aliud esse quam esse essentiae ; et cum esse essen­ tiae sit ipsa essentia, et esse paternitatis secundum rem est ipsa essentia : unde non facit compositionem cum ea... In aliis autem realibus relationibus in creaturis existentibus est aliud esse relationis et substantiae quae refertur ; et ideo dicuntur inesse. » c) De Pot. q. 2. a. 6. : « In divinis autem licet una relatio ab altera distinguatur realiter propter oppositionem relaI ionum, quae reales sunt in Deo, ipsa tamen relatio non est aliud, secundum rem, quam ipsa essentia, sed solum ratione differens ; nam relatio ad essentiam oppositionem non habet. Et ideo non est concedendum, quod aliquid absolutum in divinis multiplicetur, sicut quidam dicunt, quod in divinis est duplex esse, essentiale et personale. Omne enim esse in divinis essentiale est ; nec persona est nisi per esse essentiae. » d) De Pot. q. 8. a. 2. ad n. : « In divinis nullo modo est esse nisi essentiae, sicut nec intelligere nisi intellectus ; et propter hoc, sicut in Deo est tantum unum intelligere, ita etiam unum esse. Et ideo nullo modo concedendum est, quod aliud sit esse relationis in divinis et aliud essentiae. Ratio autem non significat esse, sed esse quid, id est, quid aliquid est. Unde duae rationes unius rei non demonstrant duplex esse eius ; sed demonstrant quod dupliciter de illa re potest dici quid est; sicut de puncto potest dici quid est, sicut prin­ cipium et ut finis, propter diversam rationem principii et finis. » e) De Pot. q. 9. a. 5. ad 19. : « Nullo modo concedendum est, quod in divinis sit nisi unum esse, cum esse semper ad essentiam pertineat ; et praecipue in Deo, cuius esse est sua 526 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA essentia. Relationes autem quae distinguunt supposita in divinis, non addunt aliud esse super esse essentiae ; quia non faciunt compositionem cum essentia. Omnis autem forma, addens aliquod esse super esse substantiale, facit composi­ tionem cum substantia ; et ipsum esse est accidentale, sicut esse albi, esse nigri. Diversitas ergo secundum esse sequitur pluralitatem suppositorum, sicut et diversitas essentiae in rebus creatis. Neutrum autem in divinis. » III De Divinis Personis. Primo : Doctrina fidei catholicae de Personis Divinis. — luxta fidem catholicam expositam in Symbolo S. Athanasii1 : « Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti. Sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus. Immensus Pater, immensus Filius, im­ mensus Spiritus Sanctus. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus ; sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus et unus immensus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus ; et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus ; et tamen non tres dii, sed unus est Deus. Ita Dogainus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus ; et tamen non tres domini, 1 II.-II. q. i. a. io. ad 3. : « Athanasius non composuit manifes­ tationem fidei per modum symboli, sed magis per modum cuiusdam doctrinae, ut ex ipso modo loquendi apparet. Sed quia integram fidei veritatem eius doctrina breviter continebat, auctoritate Summi Pontificis est recepta ut quasi regula fidei habeatur. » CAP. II. MYSTERIUM TRINITATIS 527 sed unus est Dominus. Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur. » Secundo . Ex identitate esse et essentiae in Deo procedit D. Thomas ad ostendendum, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae seu tres subsistentes in Divinis. — Comp. Theol. cap. 49. : « Ex omnibus autem quae dicta sunt, colligi oportet, quod in Divinitate quendam trinarium poni­ mus, qui tamen unitati et simplicitati non repugnat. Oportet enim concedi Deum esse ut existentem in sua natura, et intellectum et amatum a seipso. Aliter autem hoc accidit in Deo et in nobis. Quia enim in sua natura homo substantia est, intelligere autem et amare eius non sunt eius substantia ; homo quidem secundum quod in natura sua consideratur, quaedam res subsistens est ; secundum autem quod est in suo intellectu, non est res subsistens, sed intentio quaedam rei subsistentis ; et similiter secundum quod est in seipso ut amatum in amante. Et sic in homine tria considerari possunt, id est : honw in natura sua existons, et homo in intellectu existons, et homo in amore existens ; et tamen hi tres non sunt unum ; quia intelligere eius non est eius esse, et similiter et amare; et horum trium unus solus est res quaedam subsi­ stens, sc. homo in natura sua existens. In Deo autem idem est esse, intelligere et amare. Deus ergo in esse suo naturali existens, et Deus existens in intellectu, et Deus existens in amore suo, unum sunt ; unusquisque tamen eorum est subsistens. Et quia res subsistentes in intellectuali natura personas Latini nominare consueverunt, Graeci vero hypo­ stases, propter hoc in divinis Latini dicunt tres personas ; Graeci vero, tres hypostases : Patrem sc. et Filium et Spiritum Sanctum. » Tertio : Ex identitate esse et essentiae in Deo procedit D. Thomas ad probandum, quod esse Divinarum Personarum non est aliud ab esse Divinae Essentiae, sed unum et idem esse. — «) De Pot. q. 2. a. 1. : « In communicatione vero, qua 528 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA divina natura communicatur, quia ipsa est per se subsi­ stens, non requiritur aliquid materiale per quod subsisten­ tiam recipiat ; unde non recipitur in aliquo quasi in materia, ut sic genitus ex materia et forma inveniatur compositus. Et quia iterum ipsa essentia est suum esse, non accipit esse per supposita in quibus est ; unde per unum et idem esse est in communicante et in eo cui communicatur ; et sic manet eadem secundum numerum in utroque. » b) I. q. 28. a. 2. : « In Deo non est aliud esse relationis et essentiae, sed unum et idem. » Et q. 29. a. 4. : « Relatio autem in divinis non est sicut accidens inhaerens subiecto, sed est ipsa divina essentia. Unde est subsistens, sicut essentia divina subsistit. Sicut ergo deitas est Deus, ita paternitas divina est Deus Pater, qui est persona divina. Persona igitur divina significat relationem ut subsistentem; et hoc est significare relationem per modum substantiae, quae est hypostasis subsistens in natura divina, licet subsistens in natura divina non sit aliud quam natura divina. Et secundum hoc, verum est quod hoc nomen persona significat relationem in recto, et essentiam in obliquo ; non tamen relationem in quantum est relatio, sed in quantum significatur per modum hypostasis. » Unde in Deo, sicut non est aliud esse relationis et essentiae, sed unum et idem, ita est unum et idem esse trium divinarum Personarum. c) III. q. 17. a. 2. ad 3. : « Dicendum quod, sicut in Prima Parte dictum est, quia persona divina est idem cum natura, in personis divinis non est aliud esse personae praeter esse naturae ; et ideo tres personae non habent nisi unum esse. Haberent autem triplex esse, si in eis esset aliud esse personae, et aliud esse naturae. » d) De Verit. q. 1. a. 5. ad 19. : « Ratio veri fundatur supra ens. Quamvis autem in divinis ponantur plures personae vel proprietates, non tamen ibi ponitur nisi unum esse ; quia esse in divinis nonnisi essentialiter dicitur ; et omnium istorum enuntiabilium : Patrem esse vel generare; Filium esse vel genitum esse, secundum quod ad rem referuntur, est Veritas una, quae est Veritas Prima et Aeterna. » CAP. II. — MYSTERIUM TRINITATIS 52Q IV Per viam D. Thomae convenienter declaratur altissimum Sanctissimae Trinitatis mysterium ; ac difficultates, quas humana ratio ex suis conceptibus discurrendo videtur opponere, per ipsosmet proprios humanae rationis conceptus rationabili discursu solvuntur. Primo : Convenienter declarantur processiones et rela­ tiones et personae quas fides catholica ponit in divinis. — Hoc quidem ex hactenus dictis aperte patere videtur. Ex vera namque Dei notione, per lumen naturale rationis acquisita, assurgit Angelicus Doctor ad veram usque Dei notionem, quam ex fide tenemus, declarandam. Ex eo ipso, quod in Deo esse et essentia sunt idem, et ex hoc quod esse est sub­ stantia vel natura Dei, infertur logico processu quod in Deo : Io idem quoque est esse et intelligere et velle seu amare; 2° ideoque Verbum et Amor in Deo subsistunt in natura divina ; 30 Verbum quod procedit a Deo in quantum est intelligens, procedit ab eo in quantum est existens, et similiter Amor ; 40 tam Verbum quam Amor quam Pater sunt consub­ stantiales, utpote habentes unam et eandem numero naturam divinam, quae est ipsum esse subsistens; 50 natura divina proinde non accipit esse et subsistere per supposita seu per­ sonas in quibus est, sed, e converso, personae sunt et subsi­ stunt per esse subsistens, quae est ipsamet Dei essentia vel natura. Secundo : Perfecte salvatur divini Esse summa simpli­ citas. — Nam per hoc quod essentia vel natura Dei est suum esse, et per idem et unum esse natura divina est in commu­ nicante et in eo cui communicatur, Angelicus Doctor progre­ ditur ad hanc generalem conclusionem solide stabiliendam firmiterque tenendam, videlicet : In divinis non est nisi unum esse. Inde statim consequitur quod : x° divinarum processionum non est nisi unum et idem esse; 20 divinarum DE VERITATE FUNDAMENTALI. 34 53o LIB. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA relationum non est nisi unum et idem esse; 30 divinarum personarum non est nisi unum et idem esse; 40 Patris et Filii et Spiritus Sancti non est nisi unum et idem esse; 50 omnium quae, sive absolute sive relative, de Deo praedicantur, non est nisi unum et idem esse. Tertio : Licet in Deo omnium perfectionum non sit nisi unum et idem esse, in Deo tamen est revera quidquid pertinet ad rationem omnium ac singularium perfectionum quae de Deo praedicantur, sive per modum substantiae sive per modum relationis. — Omnes siquidem perfectiones pertinent ad perfectionem essendi ; idcirco nulla perfectio potest deesse ei cuius essentia est ipsum esse subsistens ; et nihil perinde deesse poterit Deo quidquid ad rationem uniuscuiusque perfectionis spectat, a) IV. C. Gent. cap. 11. : « Ea quae in creaturis divisa sunt, in Deo simpliciter sunt unum esse; sicut in creatura aliud est essentia et esse, et in quibusdam est etiam aliud quod subsistit in sua essejitia et eius essentia sive natura ; nam hic homo non est sua humanitas, nec suum esse; sed Deus est sua essentia et suum esse. Et quamvis haec in Deo unum sint verissime, tamen in Deo est quidquid pertinet ad rationem vel subsistentiae vel essentiae vel ipsius esse; convenit enim ei non esse in aliis, in quantum est subsistens ; esse quid, in quantum est essentia ; et esse actu, ratione ipsius esse. Oportet igitur, cum in Deo sit idem intelligens et intelligere et intentio intellecta, quod est Verbum ipsius, quod verissime in Deo sit et quod pertinet ad rationem intelligentis, et quod pertinet ad rationem eius quod est intelligere, et quod pertinet ad rationem intentionis intellectae sive Verbi. » b) IV. C. Gent. cap. 14. : « In Deo sunt omnium entium perfectiones, non secundum compositionem aliquam, sed secundum simplicis essentiae unitatem. Nam diversae per­ fectiones, quas res creata per multas obtinet formas, Deo competunt secundum unam et simplicem eius essentiam ; homo enim per aliam formam vivit, et per aliam est sapiens, et per aliam est iustus ; quae omnia Deo per essentiam suam conveniunt. Sicut igitur sapientia et iustitia in homine CAP. II. MYSTERIUM TRINITATIS 53l quidem sunt accidentia, in Deo autem sunt idem quod divina essentia, sic aliqua relatio, puta ■paternitatis et filia­ tionis, etsi in hominibus sit accidens, in Deo est divina essentia. Non autem ideo dicitur, quod divina sapientia sit eius essentia, cum in nobis sapientia super essentiam addat, quasi divina sapientia a nostra sapientia deficiat; sed quia eius essentia nostram essentiam excedit; ita quod id, ad qucd essentia nostra non sufficit, sc. scire et iustum esse, Deus secundum suam essentiam habet perfecte. Oportet igitur, quod quidquid nobis convenit secundum essentiam et sapien­ tiam distinctim, simul Deo secundum essentiam suam attri­ buatur. Cum igitur divina essentia sit ipsa paternitatis vel filiationis relatio, oportet quod quidquid est paternitatis proprium, Deo conveniat, licet paternitas sit in ipsa essentia. Est autem hoc proprium paternitatis, ut a filiatione distin­ guatur ; dicitur enim pater ad filium quasi ad alium, et haec est ratio patris, ut sit filii pater. Licet ergo Deus Pater sit divina essentia, et similiter Deus Filius, ex hoc tamen quod est Pater, distinguitur a Filio, licet sit unum ex hoc quod uterque est divina essentia. » Quarto : Ex hoc quod in divinis est unum tantum esse, reales relationes ex una parte non faciunt compositionem cum essentia, et ex alia distinguunt realiter personas. — Non faciunt quidem compositionem cum essentia ; quia divinae essentiae et divinarum realium relationum est unum et idem esse, nempe esse subsistens, quod est Dei substantia vel natura. Distinguunt vero realiter divinas personas ; quia, ut supra dictum est, in Deo revera est quidquid pertinet ad rationem omnium ac singularum perfectionum quae de Deo praedicantur, sive per modum substantiae sive per modum relationis ; et de ratione realis relationis est relativa oppositio inter utrumque relationis extremum ; atque in relativae oppositionis ratione includitur realis distinctio. Quapropter D. Thomas : «) I. q. 28. a. 3. : « Ex eo quod aliquid alicui attribuitur, oportet quod attribuantur ei omnia quae sunt de ratione illius ; sicut cuicumque attribuitur homo, oportet quod 532 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA attribuatur ei esse rationale. De ratione autem relationis est respectus unius ad alterum, secundum quem aliquid alteri opponitur relative. Cum igitur in Deo realiter sit relatio, oportet quod realiter sit ibi oppositio. Relativa autem oppo­ sitio in sui ratione includit distinctionem. Unde oportet, quod in Deo sit realis distinctio ; non quidem secundum rem absolutam, quae est essentia, in qua est summa unitas et simplicitas ; sed secundum rem relativam. » b) De Pot. q. 8. a. 2. ad 2. et ad 3. : « Alia est ratio substan­ tiae et relationis, et utrique respondet aliquid in re quae Deus est ; non tamen aliqua res diversa, sed una et eadem. Et hoc praecipue convenit quod duabus rationibus respondet una res, quando natura perfecte comprehendit ipsam rem ; et sic est in proposito. Licet relatio non addat supra essen­ tiam aliquam rem, sed solum rationem, tamen relatio est aliqua res, sicut etiam bonitas est aliqua res in Deo, licet non differat ab essentia nisi ratione ; et similiter est de sapientia ; et ideo sicut ea quae pertinent ad bonitatem vel sapientiam, realiter Deo conveniunt, ut intelligere et alia hujusmodi, ita etiam id quod est proprium realis relationis, sc. opponi et distingui, realiter in divinis invenitur. » Quinto : Ex hoc quod in Divinis est unum tantum esse, trium divinarum personarum una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas, eademque absoluta perfectio. — Ratio fundamentalis est, quia in divinis omnia sunt unum, nisi ubi obviat realis oppositionis relatio, per quam personae realiter ad invicem distinguuntur ; proinde omnium ac singu­ larum perfectionum in divinis est unum et idem esse in Patre et Filio et Spiritu Sancto ; exinde Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sicut sunt uno et eodem esse, ita sunt boni et iusti, et sapientes et omnipotentes, una et eadem bonitate, una et eadem iustitia, una et eadem sapientia, una et eadem omni­ potentia ; et sic de omnibus aliis infinitis perfectionibus, quae in Deo omnes simul sunt una simplicissima perfectio, vide­ licet esse subsistens. Personae quidem divinae realiter distin­ guuntur per reales relationes ; sed relationes, quatenus relationes, non ponunt aliquid in personis, sed ponunt dum­ CAP. II. — MYSTERIUM TRINITATIS 533 taxat ad aliquid, id est, oppositionem et realern distinctionem. Quod ita perspicue dilucidatur ab Angelico Coctore : a) I. Sent. dist. 20. q. i. a. 1. : « Notandam, quod relatio alio modo dicitur esse aliquid, quam alia entja- In aliis enim entibus unumquodque dicitur dupliciter esse : et quantum ad esse suum, et quantum ad rationem quidditatis suae ; sicut sapientia secundum esse aliquid ponit in subiecto, et similiter secundum rationem suam ponit naturam quemdam in genere qualitatis. Sed relatio est aliquid secundum esse suum, quod habet in subiecto ; sed secundum rationem suam non habet quod sit aliquid, sed solum quod ad aliud referatur ; unde secundum rationem suam non ponit aliquid in subiecto ; propter quod Boëtius dicit, quod relativa nihil praedicant de eo de quo dicuntur... Et hoc verum est tam in relationibus quae de Deo dicuntur, quam de illis quae in creaturis sunt, sed diversimode ; quia relatio quae habet esse in creatura, habet aliud esse quam sit esse sui subiecti ; unde est aliquid aliud a suo subiecto ; sed in Deo nihil est quod habeat esse aliud ab ipso ; esse enim sapientiae est ipsum esse divinum, et non superadditum ; et similiter esse paternitatis. Unde relatio, quantum ad esse suum, secundiirn quem solum modum debetur ei quod ponat aliquid, est essentia divina ; sed secundum rationem suam, per quam habet distinguere unam personam ab alia, non debetur ei quod dicat aliquid, sed potius ad aliquid. Unde quamvis Pater habeat paterni­ tatem quam Filius non habet, et paternitas s¡t aliquid, non tamen Pater habet aliquid quod Filius non habeat. Et sic paternitas est essentia ; nec tamen sequitur, quod Pater essentiam aliquam habeat qua careat Filius. Si autem Pater haberet sapientiam, et non Filius, haberet aliquid Pater quod non haberet Filius ; quia sapientia dicit aliquid, in sapiente, etiam secundum rationem suaip. Similiter dico quod, cum generare in divinis sit relatio quaedam, et sit aliquid, quamvis Pater possit generare et non Filius : non sequitur quod possit aliquid Pater quod i\on possit Filius ; sed bene sequeretur, si Pater posset intelligere et non Filius, quod Pater posset alzquzd quod non penset Filius * sicut Pater est Pater, et esse Patrem est aliquid esse et tamen 534 LIB. V. ---- DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA cum Filius non sit Pater, nullum esse est Patris quod non sit Filii ; quia omne esse in divinis est essentiae; et similiter omne ad aliquid est ibi secundum rationem essentiae vel secundum rationem attributorum. » b) De Pot. q. 2. a. 5. : « In essentia autem divina hoc considerandum est, quod propter eius summam simplicita­ tem quidquid est in Deo, est divina essentia ; unde et ipsae relationes, quibus personae ad invicem distinguuntur, sunt ipsa divina essentia secundum rem... Nec tamen sequitur quod, quamvis paternitatem Filius non habeat quam Pater habet, aliquid habeat Pater quod non habet Filius ; nam ipsa relatio secundum rationem sui generis, in quantum est relatio, non habet quod sit aliquid, sed solum quod sit ad aliquid. Quod sit vero aliquid secundum rem, habet ex illa parte qua inest, vel ut idem secundum rem, ut in divinis, vel ut habens causam in subiecto, sicut in creaturis. Unde cum id quod est absolutum, communiter sit in Patre et Filio, non distinguuntur secundum aliquid, sed secundum ad aliquid tantum ; unde non potest dici, quod aliquid habet Pater quod non habet Filius, sed quod aliquid secundum unum respectum convenit Patri, et secundum alium aliquid Filio. » Et ad 5. : « Sicut una et eadem est essentia trium per­ sonarum, non tamen sub eadem relatione vel secundum eundem modum existendi est in tribus personis, ita est de omnipotentia. » c) I. q. 42. a. 6. ad 3. : « Sicut eadem essentia quae in Patre est paternitas, in Filio est filiatio, ita eadem est potentia qua Pater generat, et qua Filius generatur. Unde manifestum est, quod quidquid potest Pater, potest Filius ; non tamen sequitur quod possit generare ; sed mutatur quid in ad aliquid. Nam generatio significat relationem in divinis. Habet ergo Filius eandem potentiam quam Pater, sed cum alia relatione. Quia Pater habet eam ut dans ; et hoc significatur cum dicitur quod potest generare ; Filius autem habet eam ut accipiens ; et hoc significatur cum dicitur quod potest generari. » K USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA inchoatio est per fidem. » I. q. 62. a. 2. : « Ostensum est supra, cum de Dei cognitione ageretur, quod videre Deum per essentiam, in quo ultima béatitude rationalis creaturae consistit, est supra naturam cuiuslibet intellectus creati. Unde nulla creatura rationalis potest habere motum volun­ tatis ordinatum ad illam beatitudinem, nisi mota a super­ natural! agente ; et hoc dicimus auxilium gratiae. Et ideo dicendum est, quod angelus in illam beatitudinem voluntate converti non potuit nisi per auxilium gratiae. » g) I.-II. q. 114. a. 2. : « Vita autem aeterna est quoddam bonum excedens proportionem naturae creatae ; quia etiam excedit cognitionem et desiderium eius, secundum illud I. Cor. 2, 9 : Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. » § 2- Ergo D. Thomas loquitur de naturali desiderio videndi essen­ tiam Dei, non quatenus sit naturale ex vi solius naturae, nec ex sola cognitione effectuum naturalium, sed quatenus est proveniens ex vi elevationis naturae rationalis ad ordinem supernaturalem. Arg. ium. — Ex omnibus testimoniis supra adductis. — Ete­ nim Angelicus Doctor ad litteram asserit : a) tam notitiam intellectualem illius divinae visionis, quam eiusdem deside­ rium nec accipi a sensibilibus, nec in cor hominis ascendere, sed tantummodo descendere a Patre luminum per divinam revelationem ; b) rationalem creaturam non moveri ad Deum per essentiam videre desiderandum, a natura, sed ab ipso Deo, qui in hoc ipsum efficit nos ; c) finem, qui est visio Dei et fruitio ipsius, esse omnino supra facultatem naturae creatae elevatum, atque per naturalia tantum hominem non habere sufficienter inclinationem ad illum finem ; d) incli­ nationem hominis in illum finem causari in nobis per Dei gratiam ; e) hominem non naturaliter appetere visionem Dei nisi quatenus ex propria ratione ipse homo, adiutus divina gratia, apprehendit aliquod speciale bonum ut suam beati- < Al*. V. VISIO DIVINAT ItSSKNTIAT: (Ht) tudinem, in quo vei'e sua beatitudo consistit ; /) nullam creaturam rationalem posse habere motum voluntatis ordi­ natum ad Dei visionem, in qua consistit beatitudo, nisi motam a supernatural! agente, id est, a Deo ut est auctor gratiae. Unde, absolute loquendo, non inest homini naturale desiderium videndi Deum per essentiam. Arg. 2um. — Ex eo quod iam non esset necessarium, praeter philosophicas disciplinas, quae per rationem investigantur, sacram doctrinam per revelationem haberi.—Etenim, ut D. Tho­ mas ex professo declarat I. q. I. a. i. ratio prima et funda­ mentalis, quare necessarium fuit ad humanam salutem esse doctrinam quandam secundum revelationem divinam, praeter philosophicas disciplinas quae ratione humana investigantur, in hoc stat, ut homo valeret desideria cordis sui in Deum per essentiam videndum elevare ac dirigere. Necessaria fuit supernaturalis fidei cognitio, ait D. Thomas, « primo quidem, quia homo ordinatur ad Deum sicut ad quendam finem, qui comprehensionem rationis excedit, secundum illud Is. 64, 4 : Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. Finem autem oportet esse praecognitum hominibus, qui suas intentiones et actiones debent ordinare in finem. Unde necessarium fuit homini ad salutem, quod ei nota fierent quaedam per revelationem divinam, quae rationem humanam excedunt. » /1/g. 3um. — Quia tale desiderium ex vi solius naturae videtur implicare contradictionem. — Io Quia huiusmodi desiderium esset simul naturale et supernaturale. Naturale quidem, quoniam supponitur procedere ex vi solius naturae ; super­ naturale vero, quia videre Deum per essentiam constituit summum totius ordinis supernaturalis, absolute loquendo. 2° Quia beatitudo facialis seu visio divinae essentiae esset simul et non esset supra exigentiam naturalem animae. Esset quidem ; quoniam impossibile est, quod aliquis intel­ lectus creatus per sua naturalia essentiam Dei videat, ut supra manet ostensum ex I. q. 12. a. 4. Non vero esset ; quoniam natura largitur inclinationem ad videndum Deum facie ad faciem ; unde si naturale desiderium insit homini Deum videndi per essentiam, naturaliter et absolute exigit Ó20 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA videre. 30 Quia voluntas in suo motu nequit procedere ultra terminos motus ipsius intellectus ; etenim obiectum volun­ tatis est bonum apprehensum. Si ergo non potest intellectus creatus Deum per essentiam videre nisi in quantum Deus per suam gratiam se intellectui creato coniungit, ut intelli­ gibile ab ipso : pari ratione, nec voluntas poterit tendere in id quod est supra naturam suo naturali desiderio, nisi ab aliquo alio supernaturali principio adiuvetur atque elevetur supra suam naturam, ut D. Thomas ipse ostendit I. q. 12. a. 5. et q. 62. a. 2. Desiderium itaque naturale hominis ad divinam substan­ tiam videndam, de quo loquitur D. Thomas, I. q. 12. a. 1. ; I.-II. q. 3. a. 8. ; III. C. Gent. cap. 50. ; Comp, theol. cap. 104106. iuxta ipsam Angelici Doctoris firmam sententiam praesupponit elevationem hominis ad ordinem supematuralem ; ideoque argumenta ex hoc desiderio naturali desumpta con­ cludunt utique, sed supposita divina revelatione vel quali­ cumque auxilio supernaturali interius hominis cor illustrante et movente. Inclinatio namque in finem illum, proprie et simpliciter loquendo, est per Dei gratiam. Ex eo enim, quod obiectum intellectus est quod quid est sive essentia rerum, bene sequitur, quod cognoscens essentiam effectus, tendat ac desideret cognoscere essentiam causae primae quae est Deus ; at illo tamen modo, quo essentia effectus cognita repraesentat virtutem causae, atque ex sua propria quidditate valeat perducere in cognitionem causae. Si autem effectus sint tantummodo naturales, perducent intellectum in cognitionem Dei ut auctor est naturae et secundum quod est omnium principium. Si vero effectus sint supernaturales, manuducunt intellectum in cognitionem Dei ut auctor est gratiae et gloriae ; sicque desiderium intel­ lectus videndi Deum ut est in se, supponit cognitionem aliquam illorum effectuum, « quorum causa est Deus ut Deus est in se. » Atque huiusmodi effectus sunt gratiae et gloriae uno modo vel alio, et non naturae tantum. Et quamvis non mutetur finis ultimus hominis per gra­ tiam, perficitur tamen modus attingendi illum ; unde per gratiam non mutatur natura, sed perficitur atque supra CAP. V. — VISIO DIVINAE ESSENTIAE 621 seipsam elevatur. Verum in quod tendit intellectus, et bonum in quod tendit voluntas, sunt primo bonum et verum in communi ; exinde, licet postea tendat homo ex vi suae naturae cognoscere et amare bonum et verum infinitum, quod est Deus, tendit tamen ex vi solius suae naturae, iuxta ipsiusmet naturae modum et exigentiam. Duplex autem est modus attingendi Deum, sc. : i° cognitione et dilectione naturali ; 2° cognitione praeterea et dilectione supernaturali. Uterque plene satisfacit naturae humanae intra suum ordi­ nem, dummodo ex parte hominis non adsit culpa personalis, per quam ab ordine supernaturali exciderit. Unde ipsemet D. Thomas, loquens de pueris sine baptismo decedentibus, ait II. Sent. dist. 33. q. 2. a. 2. : « Dico ergo, quod omnis homo, usum liberi arbitrii habens, proportionatus est ad vitam aeternam consequendam, quia potest se ad gratiam praeparare per quam vitam aeternam merebitur ; et ideo, si ab hoc deficiant, maximus erit dolor eis, quia amittunt illud quod suum esse possibile fuit. Pueri autem numquam fuerunt proportionati ad hoc quod vitam aeternam haberent ; quia nec eis debebatur ex principiis naturae, cum omnem faculta­ tem naturae excedat, nec actus proprios habere potuerunt quibus tantum bonum consequerentur ; et ideo nihil omnino dolebunt de carentia visionis divinae; imo magis gaudebunt de hoc, quod participabunt multum de divina bonitate in perfectionibus naturalibus. » Et ad 5. : « Quamvis pueri non baptizati sint separati a Deo quantum ad illam coniunctionem quae est per gloriam, non tamen ab eo penitus sunt separati, immo sibi coniunguntur per participationem naturalium bonorum ; et ita etiam de ipso gaudere poterunt naturali cognitione et dilectione. » Inde patet, quod huiusmodi pueris non inest naturale desiderium videndi Deum per essentiam ; aliter tristitiam haberent ; nam tale desiderium naturale, cum esset inane ac frustratum, causaret in eis poenam et dolorem. « Unde defectus talis gratiae (addit D. Thomas) non magis tristitiam causât in pueris decedentibus non baptizatis, quam sapien­ tibus hoc quod eis multae gratiae non fiunt quae aliis sibi similibus factae sunt. » 622 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA Atque hanc esse genuinam D. Thomae mentem testatur semel atque iterum Caietanus, dicens : a) I. q. 12. a. 1. : « Scito, quod creatura rationalis potest dupliciter considerari : uno modo absolute, alio modo ut ordinata est ad felicitatem. Si primo modo consideretur, sic naturale eius desiderium non se extendit ultra naturae facultatem ; et sic concedo quod non naturaliter desiderat visionem Dei absolute. Si vero secundo modo consideretur, sic naturaliter desiderat visionem Dei ; quia, ut sic, novit quosdam effectus, puta gratiae et gloriae, quorum causa est Deus, ut Deus est in se absolute, non ut universale agens. Notis autem effectibus, naturale est cuilibet intellectuale desiderari notitiam causae. Et propterea desiderium visionis divinae, etsi non sit naturale intellectui creato absolute, est tamen naturale ei supposita revelatione talium effectuum. Et sic tam ratio hic allegata, quam reliquae rationes ad idem collectae III. C. Gent. cap. 50. concludunt inane fore desiderium intellectualis naturae creatae, si Deum videre non possit. Non oportuit autem exprimi, quod de creatura intellectuali non absolute, sed ut ordinata ad felicitatem, esset sermo ; quia commune est cuilibet scientiae, quod semper intelligantur termini forma­ liter, ut subsunt illi scientiae, ut patet de quantitate in phy­ sicis. Constat autem ex II. C. Gent. cap. 4. quod creaturae non sunt de consideratione theologica nisi ut ordinantur, gubernantur, praedestinantur a Deo in Deum, ut supremum omnium finem ; alioquin non in ordine ad altissimam causam et propriam theologo, theologica considerarentur, ut de se patet. » b) In I.-II. q. 3. a. 8. : « Si desiderium naturale distin­ guitur iuxta praedicta (in I. q. 1. a. 1.) in principio. Deside­ rium namque potest dici naturale, a natura ut subiecto tantum : et sic naturaliter desideramus visionem Dei. Et a natura ut subiecto et modo ; et sic procedunt obiectiones. Nec propterea aliquid adimitur efficaciae huius rationis ; quoniam perfecta beatitudo neutrum huiusmodi desiderium imperfectum relin­ quit. Posset quoque dici, quod auctor tractat de homine ut theologus, cuius, ut II. C. Gent. cap. 4. dicitur, est considerare creaturas non secundum proprias naturas, sed ut ad Deum CAP. V. — VISIO DIVINAE ESSENTIAE 623 sunt relatae. Et sic, licet homini absolute non insit naturale huiusmodi desiderium, est tamen naturale homini ordinato a divina providentia in illam patriam. Et hae duae respon­ siones sunt generales ad huiusmodi materiam. Specialiter tamen ad hanc huius articuli materiam descendendo, dici potest quod intellectus humanus, sciens an est de Deo et com­ munia, desiderat naturaliter scire de Deo quid est in quantum sub numero causarum comprehenditur ; et non absolute, nisi per quandam consequentiam. Et hoc est verum ; quia inditum est naturaliter ut, viso effectu, desideremus nosse quid est causa, quidquid sit illa. » § 3. Ergo doctrina Scoti1 de univocatione entis Deo et creaturis et de naturali desiderio videndi Deum per essentiam ex vi solius naturae creaturae intellectualis, videtur tollere radicalem differentiam inter ordinem naturalem et ordinem snpernaturalem. Patet i° Ex ipsa univocatione entis. — a) Nam omnis effectus agentis univoci adaequat virtutem agentis. Sed si ratio entis esset univoca Deo et creaturis, creaturae essent effectus Dei ut agentis univoci. Ergo adaequarent virtutem primi agentis. Ergo creaturae essent medium sufficiens ad perveniendum ad quidditativam ipsius Dei cognitionem. b) Illud quod impedit univocam praedicationem entis, est diversa habitudo ad esse, quod est actus entis. Sed si ratio entis esset univoca Deo et creaturis, univoca esset quoque habitudo Dei et creaturarum ad esse. Ergo eodem modo se haberent ad esse Deus et creaturae. Unde cognitio quidditativa creaturarum perduceret sufficienter ad cognitionem quiddi­ tativam ipsius Dei. c) Si ratio entis praedicaretur univoce de Deo et creaturis, 1 Vide Caietanum, In I. q. 1. a. 1. et de Ente et Essent, cap. 2. q. 3. — ZiGLiARA, Propedéutica, lib. 1. cap. 9. 624 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA tunc sicut Deus est suum esse atque in Deo essentia et esse sunt idem, ita pariter creaturis competeret identitas essentiae et esse, et creaturae essent etiam suum esse. Ergo sicut ex hoc quod solius Dei proprius modus essendi est ut sit suum esse subsistens, concluditur quod cognoscere ipsum esse subsistens sit connaturale soli intellectui divino : ita similiter, praesupposita univocatione entis et identitate essentiae et esse in creaturis, logice infertur, quod etiam creato intellectui sit connaturale cognoscere essentialiter ipsum Deum, cuius essentia est esse x. Patet 20 Ex ipso naturali desiderio videndi Deum per essentiam. — a) Nam si ipsum desiderium voluntatis videndi essentiam divinam est naturale absolute loquendo, id est, ex propriis viribus solius naturae, visio divinae essentiae non debet esse supra facultatem eiusdem intellectus creati. Etenim, ut recte observat Caietanus, In I. q. 12. a. 4. : « Natura non largitur inclinationem ad aliquid, ad quod tota vis naturae perducere nequit. Cuius signum est, quod organa natura dedit cuilibet potentiae, quam intus in anima posuit. Et II. Coeli, cap. 8. dicitur quod, si astra haberent vim progressivam, natura dedisset eis organa opportuna. Impli­ care igitur videtur, quod natura det desiderium visionis divinae, et quod non possit dare requisita ad visionem illam, puta lumen gloriae etc. » b) Quia si anima nostra desiderat naturaliter ex vi solius naturae videre Deum per essentiam, oportet dicere, quod visio Dei est finis naturalis nostrae animae ; ac perinde, quod anima nostra seu natura intellectualis naturaliter ordinatur ad visionem Dei seu fruitionem. Et quantumvis dicatur talem finem, naturalem nostrae animae, esse supernaturaliter adipi­ scendum, minime effugitur maximum illud inconveniens, nempe quod anima nostra est in potentia vere naturali ad gratiam et ad finem vere supernaturalem, qui est beatitudo gloriae ; cum secundum rei veritatem nulla reperitur potentia 1 I. q. 13. a. 5.et q. 14. a. 4.; De Pot. q. 7.a. 7.; I. C. Gent. cap. 32. et 33. ; III. C. Gent. cap. 49. CAP. V. — VISIO DIVINAE ESSENTIAE 025 in creatura intellectuali ad illum finem supernaturalem nisi sola potentia obedientialis, quae est mera aptitudo ad hoc ut in nobis fiat quidquid faciendum ordinaverit Deus. Nec favet illud S. Augustini, De Praedest. Sanet, cap. 5. : « Posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum ; habere autem, gratiae est fidelium. » Nam, ut Caietanus res­ pondet Scoto, In I. q. 1. a. 1. : « Augustinus non dixit, quod posse habere fidem sit naturale homini, sed quod sit natiirae hominum. Aliud est enim potentiam esse naturae, et aliud esse naturalem ; primum enim significat subiectum potentiae, secundum autem modum potentiae. Et ideo primum est verum in proposito ; secundum vero falsum. Potentia siqui­ dem illa obedientialis ad fidem et caritatem est in natura hominum, quia intellectiva est ; non autem in natura leonina, quoniam sibi repugnat. Et hoc intendebat Augustinus*. » Patet 30 Ex eo quod per talem doctrinam lata aperiri videtur via et ad errorem Pelagii et ad errorem lansenii ac Quesnellii. — Ad errorem quidem Pelagii : a) Quoniam visio divinae essentiae dicitur esse finis naturalis animae ; b) quo­ niam asseritur consequenter, quod animae nostrae inest potentia naturalis ad habendam fidem et caritatem et idcirco gratiam sanctificantem ; c) quoniam aperte sequitur, quod inclinatio in finem supernaturalem beatitudinis non est per Dei gratiam ; ideoque gratiam Dei et virtutes infusas non esse absolute necessarias homini ad esse et ad operandum in ordine ad vitam aeternam, sed tantummodo ad melius esse et ad facilius observanda Dei praecepta. Ad errorem autem Baii et lansenii et Quesnellii ; nam ex una parte necessitatem gratiae efficacis ex sola corrup­ tione naturae per peccatum repetebant, quasi converti ad beatitudinem ultimam non esset homini difficile, quia est supra naturam, sed solum quia habet impedimentum ex corruptione corporis et infectione peccati. Et ex alia parte tradebant quod : « Gratia Adami est sequela creationis, et erat 1 Vide opus nostrum De grat. et lib. arb. vol. I. q. 5. a. 10. p. 523 et 527DE VERITATE FUNDAMENTALI. 40 626 LIB. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA debita naturae sanae et integrae 1. » Quod quidem valde con­ sonum est doctrinae theologorum qui tenent illum finem supernaturalis beatitudinis esse naturalem nostrae animae, quamvis supernaturaliter adipiscendum. Gratia enim divina videtur tunc esse ex hoc naturae intellectuali debita, ex quo per inclinationem suae propriae naturae seu naturale desi­ derium anima tendit in finem beatitudinis, quem nonnisi per gratiam de facto valebit adipisci. Gratia in hac hypothesi est sequela ipsius creationis. V Unio hypostatica in Mysterio Incarnationis et unio beata in visione Divinae Essentiae. § I- Comparatio utriusque ad unionem animae rationalis cum corpore. Primo : Unio hypostatica. — D. Thomas, IV. C. Gent. cap. 41. ait : « Quamvis haec unio perfecte ab homine non valeat explicari, tamen secundum modum et facultatem nostram conabimur aliquid dicere ad aedificationem fidei, ut circa hoc mysterium fides catholica ab infidelibus defendatur. In omnibus autem rebus creatis nihil invenitur huic unioni tam simile sicut unio animae ad corpus. » 1 Proposit. 35. inter propositiones 101 Quesnellii damnatas a Clemente XI. Const. Unigenitus, 8 sept. 1713. Atque inter proposi­ tiones 79 Michaelis Bah damnatas a S. Pio V. in Bulla Ex omnibus afflictionibus, 1 oct. 1567 leguntur : « 21a. Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae conditionis, et proinde naturalis dicenda est, et non super­ naturalis. » « 26a. Integritas primae creationis non fuit indebita huma­ nae naturae exaltatio, sed naturalis eius conditio. » CAP. V. — VISIO DIVINAE essentiae 627 Io Quia ex anima et corpore constituitur in nobis (praeter unitatem naturae, secundum quod anima unitur corpori, formaliter perficiens ipsum, qt ex duobus fiat una natura, sicut ex actu et potentia, vel materia et forma) alia unitas, videlicet unitas personae; qqae quidem constituitur etiam ex anima et corpore, in quantum est unus aliquis subsistens in carne et anima. Et quanturn ad hoc attenditur similitudo ; nam unus Christus subsistit i:n duabus naturis, divina sc. et humana. Unde propter hanc similitudinem dicitur in sym­ bolo S. Athanasii : « Sicut arfima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unu * est Christus. » 2° Quia, sicut in resurrectione corpus adveniet animae praeexistenti, non tamen aceidentaliter, cum ad idem esse assumetur, ut sc. corpus habeqt esse vitale per animam, et ideo unio corporis et animae est substantialis, quoniam corpus trahitur in communionem illius esse quo anima subsistit : ita natura humana advenit Verbo Divino post esse completum quod Verbum Dei habet ab aeterno, et assumitur ad unum esse divinum, non prout est haturae, sicut corpus assumitur ad esse animae ; sed ad unutn esse, prout est hypostasis vel personae. Et ideo unio naturae humanae ad Verbum Dei est unio substantialis. 30 Quia sicut anima unitqr corpori non tantum ut forma ad materiam, sed etiam quatenus corpus est instrumentum coniunctum et organum animae ad suas operationes, ita humana natura in Christo assumpta est ut instrumentaliter operetur ea quae sunt operationes propriae solius Dei, sicut est mundare peccata, illuminare mentes per gratiam et intro­ ducere in perfectionem vitae aeternae. Comparatur igitur humana natura Christi aq Deum sicut instrumentum coniunctum, ut manus ad anjmam K Secundo : Unio intellectus creati cum Dei essentia. — Comparationem hanc unioni *, videlicet intellectus creati ad Dei essentiam, cum unione corporis ad essentiam animae corpus informantis, indicat ipsemet Angelicus Doctor, III. 1 IV. C. Gent. cap. 41. ; III. q. 2. a. 1. ad 2. et a. 6. ad 2. 628 LIB. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA C. Gent. cap. 51. Exstat enim quaedam analogia ac velut conformitas inter ordinem intelligendi et ordinem essendi, interque formam intelligibilem qua intellectus fit actu intelligendo, atque formam substantialem qua materia, quae est potentia pura in linea entis, fit actu essendo. In ordine quidem essendi, illud quod est ex materia et forma compositum, non potest alteri esse forma; quia forma in eo iam est contracta ad illam materiam, ut alterius rei forma esse non possit. In ordine autem intelligendi, illud quod est compositum ex forma et ex subiecto in ordine intelligibilium, simili ratione non potest alteri esse forma intelligibilis, quia iam est con­ tracta ad illud subiectum per talem formam intelligens, ut apparet in substantiis separatis quas vocamus angelos. Iam vero, in ordine essendi anima humana ita est forma substantialis corporis, ut sit per se sub suo proprio esse stans vel subsistens ; et ita est subsistens, ut esse eiusdem potest participari a corpore, cuius est forma ; quapropter anima intellectualis dicitur quasi quidam horizon et confinium corporeorum et incorporeorum, in quantum est substantia incorporea, corporis tamen formax. Hoc autem (addit D. Thomas), sicut in esse substantiali vel naturali invenitur, sic et in esse intelligibili considerandum est. Nulla essentia cuiuscumque alterius substantiae separatae potest comparari ad intellectum creatum alterius substantiae intellectualis ut species intelligibilis qua intelligat, eo quod non se habet ut pura forma in genere intelligibilium ; at essentia tamen divina potest comparari ad intellectum creatum ut species intelligibilis qua intelligat ; quia Deus est suum esse; et ideo est sua veritas ; veritas, inquam, subsistens ; ac perinde pura forma in genere intelligibilium. Unde D. Thomas, Comp, theol. cap. 105. eandem doctrinam tradens, ait : « Ad hoc igitur, quod ipse Deus per essentiam cognoscatur, oportet quod ipse Deus fiat forma intellectus ipsum cognoscentis, et coniungatur ei, non ad unam naturam constituendam, sed sicut species intelligibilis intelligenti. Ipse enim sicut est suum esse, ita est sua veritas, quae est forma intellectus. » 1 II. C. Gent. cap. 68. CAP. V. VISIO DIVINAE ESSENTIAE 62g § 2. Comparatio unionis hypostaticae et unionis beatificantis ad invicem. Inter alias plurimas incarnationis Filii Dei causas, quas Angelicus Doctor profunde inquirit, diligenter adinvenit atque eleganter exponit, hanc etiam, quae sequitur, affert rationem : « Datur etiam per hoc homini quoddam exemplum illius beatae unionis, qua intellectus creatus increato spiritui intelligendo unietur. Non enim restat incredibile, quin intellectus creaturae Deo uniri possit, eius essentiam videndo, ex quo Deus homini unitus est, naturam eius assumendo x. » i° In mysterio Incarnationis Deus factus est homo, et Verbum Dei caro factum est, et habitavit in nobis. — In mysterio autem beatitudinis homo efficitur deiformis, id est, Deo similis, et intrat in illam eandem lucem inaccessibilem, quam Deus inhabitat, et videt eum sicuti est. 20 Per unionem hypostaticam natura humana assumitur et trahitur ad unum esse divinum, non prout est naturae vel essentiae, sed prout est hypostasis vel personae ; ita quod ipsimi esse personale Filii Dei est quod gratis divinitus datur humanae naturae in persona Verbi ; et sic unio naturae humanae ad Verbum Dei est in ordine essendi secundum esse personale, ac humana natura Christi existit in persona Verbi ; atque illud esse aeternum Filii Dei, quod est divina natura, fit esse hominis, in quantum natura humana assumitur a Filio Dei in unitatem personae. — Per unionem vero beati­ ficantem intellectus creatus assumitur quoque et trahitur ad unum esse divinum prout est intelligibile ; et unitur Deo, non quidem secundum esse personale, sed secundum operationem ; ita quod homo beatus intrat in consortium Divinitatis in ordine intelligendi, quatenus ipsa divina essentia, quae est suum esse et sua veritas, fit forma qua intellectus creatus intelligit et videt Deum ipsum facie ad faciem. Atque ita per i1 Comp. theol. cap. 208. — III. q. 1. a. 2, — IV. C. Gent. cap. 39. — Opuse. De rationibus fidei, cap. 6. 63o LIB. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA hanc unionem intellectus nostri cum ipsa divina natura vel essentia, secundum esse intelligibile consideratam, sic perfec­ tissimo modo divinam similitudinem consequemur, ut sc. ipsum Deum cognoscamus sicuti est et eo modo quo se ipse cognoscit, sc. per essentiam suam. 3° Esse divinum, in cuius unitatem et consortium trahitur humana natura assumpta a Filio Dei, est esse divinum quo humana natura Christi existit in Verbo ; unde unio est in ordine essendi secundum subsistentiam, et prout esse est actus personae et suppositi sive hypostasis. — Esse divinum, in cuius unitatem et consortium trahitur intellectus noster elevatus per lumen gloriae, est esse divinum in quo intel­ lectus humanus intelligit divinam essentiam quae identificatur cum divino esse, atque intelligendo cognoscit Deum eo modo quo se ipse cognoscit ; unde unio est in ordine intel­ ligendi secundum operationem, et prout esse divinum est forma intellectus seu species intelligibilis, qua ipsum divi­ num esse videt ; nam in lumine eius videbimus ipsum lumen. 4° Ex unione essentiae seu naturae humanae Christi cum esse divino, prout est esse personale Verbi, non resultat tertia natura aut tertium diversae rationis ; nam nec in creatis ex unione essentiae et esse relinquitur aliqua res tertia, sed essentia completa in linea entis et substantia habens actum essendi ; et sic ex unione hypostatica resultat unus et unum subsistens in duabus naturis, et natura humana habens actum divinae existentiae Filii Dei. Unde Verbum Dei per solam naturam divinam simpliciter esse habet, non autem per humanam naturam ; sed per eam solum habet Verbum quod sit homo. Non enim Verbum Dei subsistentiam habet ex natura humana, sed magis naturam humanam trahit ad suam subsistentiam ; non per illam, sed in illa subsistit ; et natura humana melius et nobilius esse habet per hanc subsi­ stentiam Verbi, quam si per se exsisteret ac stans sub proprio humano esse subsisteret \ — Ex unione autem intellectus creati cum divina essentia non constituitur aliqua tertia natura, cum essentia divina in se, in sui natura, sit infinite 1 IV. C. Gent. cap. 49. CAP. V. VISIO DIVINAE ESSENTIAE 63i perfecta ; et aliunde, nec in creatis species intelligibilis ali­ quam cum intellectu, cui unitur, constituit naturam ; sed essentia divina unitur intellectui creato, perficiendo ipsum ad intelligendum ; unitur ei ut species intelligibilis, ut forma tantum in genere intelligibilium, ut veritas ipsa ; atque ex hac unione intellectus creati et increatae essentiae fit unum in ordine intelligibili, et homo fit Deus, quemadmodum cogno­ scens est ipsum cognitum actu, et res intelligens fit res ipsa intellecta ; nam sicut Deus per suam essentiam suam substan­ tiam intelligit, ita homo per hanc unionem videt Deum illo modo quo ipse Deus videt seipsum. Unde secundum hanc visionem maxime Deo assimilatur, et eius beatitudinis participes sumus r. 5° In unione hypostatica Esse Divinum, quo humana Christi natura existit in persona Verbi, est purus essendi actus, communicatus humanae essentiae vel naturae assump­ tae a Verbo in unitatem personae ; sed tamen non est actus receptus in humana natura tamquam in subiecto vel potentia ; quia esse divinum non est actus inhaerens, sed subsistens ; non inest humanae naturae assumptae, sed sustentat ac tribuit ei consistentiam in suo proprio ordine et gradu. Natura quidem creata et humana Christi in ratione existendi actuatur per esse divinum, ut est personae Verbi ; non tamen se habet ut subiectum, ipsius divini esse receptivum. — In unione glo­ riae esse divinum, in quo intellectus videt Dei essentiam, est purus actus in ordine intelligendi, et purum intelligibile ; sed non est forma seu species intelligibilis recepta in intellectu creato, sicut actus in propria potentia ; quia esse divinum sicut est subsistens in ordine essendi, ita etiam est subsistens in ordine intelligendi ; et quia veritas est subsistens et forma intelligibilis subsistens, idcirco non inhaeret intellectui creato, sed ipsum sustentat, perficiendo ad intelligendum. Intellectus quidem creatus actuatur per esse divinum prout est esse intelligibile ; non tamen se habet ut potentia subiectiva, ipsius divini esse receptiva. Quam adeo sublimem ac profundam D. Thomae doctri1 III. C. Gent. cap. 51. 632 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACPA DOCTRINA nam ita acuta penetratione ingeniique dexteritate evolvit Caietanus : a) I. q. 12. a. 2. : « Sed adhuc mens non quiescit. Oportet enim dicere quid importat hoc, sc. : Essentiam divinam jacere formaliter intellectum in actu in genere intelli­ gibilium. Ad evidentiam huius scito quod, in communi loquendo, speciem intelligibilem uniri perfecte intellectui non est ipsam inhaerere intellectui (quoniam ista unio consti­ tuit intellectum non in actu, sed in habitu) ; sed est ipsam constituere in actu secundo. Ad hoc enim ponitur species intelligibilis ut sic, ut intelligens sit intellectum in actu com­ pleto. Ipsam autem constituere in actu secundo, est ipsam non esse actum secundum, sed habere se ad actum secundum ut forma ad esse. Quemadmodum enim forma est principium essendi materiae, ita quod idem est esse materiae et formae diversimode, ut patet de lumine in diaphano, et calore in aqua, etc. : ita species intelligibilis, si actu est in genere intelligibili, est intelligendi principium, ita quod intelligere est ut ipsius esse. Et propterea, quamvis aliquo modo activa sit species intellectionis, melior tamen et potior est proportio ipsius formalis quam activa. Speciem igitur uniri actu intellectui, est constituere ipsum in hoc quod est esse actu intelligentem. Esse autem actu intelligentem nihil aliud est quam intellectum esse perfecte ipsum cognitum; cognoscere namque aliquid, ut inferius patebit (q. 14. a. 1. et 2.), nihil aliud est quam esse etiam illud in actu completo. Ex his autem ad divina balbutiendo ascendentes, dicimus quod : Divinam essentiam uniri intellectui per seipsam, et consti­ tuere formaliter seipsum in actu in genere intelligibili, est ipsam facere formaliter intellectum esse actu ultimo ipsum Deum intelligibiliter, sublatis omnibus quae imperfectionis sunt. Hoc autem sufficienter fit, substantia ipsa divina con­ currente ad visionem beatam immediate ut obiectum et prin­ cipium visionis formale. Dixi autem, sublatis imperfectionibus ; quia visio beata non est actus et esse substantiae divinae (quia hoc imperfectionis esset), sicut esset speciei intelligi­ bilis creatae, si poneretur. » b) III. q. 17. a. 2. : « Esse existentiae non actual essentiam nisi terminatam, hoc est personatam seu per se subsistentem. CAP. V. — VISIO DIVINAE ESSENTIAE 633 Et quia humanitas Christi non est terminata propria perso­ nalitate, sed personalitate Verbi, ideo non convenit sibi actuari per existentiam. Et haec intellige, loquendo de actuare et actuari per modum inhaesionis. Nam si de actuare et actuari infra totam latitudinem suorum modorum sermo sit, non est remotum a philosophia divina Deum posse actuare rem creatam. In cuius signum, divinam essentiam esse actum cuiusque intellectus videntis ipsam, et theologi et philosophi fatentur. Cum ergo naturam humanam in Christo ex divina personalitate et esse divino perfici fateamur, non est absonum fateri etiam, quod actuatur aliquo etiam modo per personalitatem et esse divinum. Quocirca, cum dicitur : Aut est actúala proprio esse, aut perseverat potentialis ad proprium esse, dicitur quod, proprie loquendo, utraque pars disiunctivae est falsa ; quoniam ex assumptione ad divinum esse perfecta est potentialitas ad existentiam longe excellentius quam fuisset perfecta per propriam existentiam ; sicut posse personari in propria persona longe excellentius perfectum est per personam Verbi quam fuisset perfectum per propriam personalitatem. Et quia potentiae perfectio actuatio vocatur, ideo dicere potes, quod potentia ad propriam existentiam est actuata non per proprium, sed per divinum esse, longe excellentius et perfectius quam fuisset actuata per proprium esse. Et ideo non remanet humanitas Christi potentialis, hoc est, in statu potential! ad propriam existen­ tiam ; ad quem statum rediret, si dimitteretur a Verbo, ces­ sante tam excellenti actuatione prohibente naturam ab imperfectioribus sibi propriis et connaturalibus, personalitate sc. et existentia propria... Quia esse actualis existentiae realiter distinguitur ab esse essentiae seu quidditativo. Et divina praeventione factum est, ut humanitas Christi extra causam suam actu sit per existentiam Verbi, et non per propriam... Humanitas Christi, quae quasi pars quaedam est personae Verbi, quia ad personalitatem propriam Verbi assumpta est, invenitur sufficienter posita extra causam suam existens absque propria existentia, et absque hoc quod actuetur per informationem inhaesivam ab existentia Verbi ; sibi enim non debetur existentia nisi per personam cuius est... 634 LIB- v. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SÀCRA DOCTRINA Humanitas Christi non sic advenit personae divinae, ut sit distincta ab illa sicut prius, sed est indivisa a persona secun­ dum esse personale ; ita quod non est sicut pars separata, sed est sicut pars coniuncta secundum esse substantiale ; est enim assumpta ad personalitatem positivam Verbi Dei. Et ex hac personalitate communicata humanitati Christi, perfecta est humanitas illa multo plus quam quaecumque pars perficiatur per hoc quod advenit suo toti ; acquisivit enim perfectionem infinitam, acquirendo personalitatem infinitam. Quo fit ut, quia humanitas Christi non remanet distincta, sed indistincta secundum esse substantiale a Verbo, consequens sit, ut non det Verbo novum esse, sed ipsa sit per Esse Infinitum ipsius Verbi. » § 3. Simpliciter ergo atque absolute loquendo, intellectus est altior potentia quam voluntas ; atque in patria, visione divinae essentiae, omni ex parte nobilior ac undequaque eminentior. Primo : Absolute et in universali intellectus est eminentior voluntate. — Io Ratione obiecti. — Quanto enim aliquid est simplicius et abstractius, tanto secundum se est nobilius et altius ; quia magis immateriale, et magis simile Deo qui est in fine immaterialitatis. Sed obiectum intellectus est simplicius et magis absolutum quam obiectum voluntatis. Nam obiectum intellectus est ipsa ratio rerum, ideoque ipsa ratio boni appetibilis ; bonum autem appetibile, cuius ratio est in intellectu, est obiectum voluntatis. Et ideo obiectum intellectus est altius quam obiectum voluntatis. Cum ergo propria ratio potentiae sit secundum ordinem ad obiectum, sequitur, quod secundum se et simpliciter intel­ lectus sit altior et nobilior voluntate. (I. q. 82. a. 9.) 2° Ex relatione inter intellectum et voluntatem. — Cognitio rei est mensura appetitus eiusdem. Unde amplitudo potentiae appetitivae consequitur amplitudinem potentiae cognoscitivae. Quapropter obiectum voluntatis, qui est appetitus rationalis, est universale bonum, eo ipso quod obiectum CAP. V. — VISIO DIVINÀE ESSENTIAE 635 intellectus est universale verum. Et quoniam proprium obiectum intellectus est verum, atque quidquid habet veri­ tatem participatam, contemplatum non facit intellectum perfectum ultima perfectione, sed solus Deus, qui est veritas per essentiam ; idcirco nihil potest quietare voluntatem hominis nisi solus Deus, qui est bonitas per essentiam. Ampli­ tudo ergo voluntatis in appetendo sequitur ad amplitudinem intellectus, cuius mensura est ratio entis, et cuius capacitas non impletur nisi per contemplationem Entis per essentiam, qui est solus Deus ; quia solius Dei suum esse est sua essentia. Solus ergo Deus voluntatem hominis implere potest ; quia solius Dei, qui est veritas per essentiam, contemplatio facit hominis intellectum perfecte beatum. (I.-II. q. 2. a. 8. et q- 3- a. 7.) 30 Ex modo diverso quo voluntas et intellectus tendunt in obiectum. — Actio intellectus consistit in hoc, quod ratio rei intellectae est in intelligente ; actus vero voluntatis perficitur ex eo quod voluntas inclinatur ad ipsam rem, prout in se est. Unde perfectio et dignitas intellectus in hoc consistit, quod species rei intellectae in ipso consistit intellectu ; cum secun­ dum hoc intelligat actu, in quo eius dignitas tota considera­ tur. Nobilitas autem voluntatis et actus eius consistit in hoc, quod anima ordinatur ad rem aliquam nobilem secun­ dum esse quod res illa habet in seipsa. Perfectius autem est, simpliciter et absolute loquendo, habere in se nobilitatem alterius rei, quam ad rem nobilem comparari extra se existentem. Unde voluntas et intellectus, si absolute conside­ rentur, non comparando ad hanc vel illam rem, hunc ordinem inveniuntur habere, quod intellectus eminentior est simpliciter voluntate 1. Secundo : In statu tamen viae melior est amor Dei quam cognitio ; et sic velle est eminentius quam intelligere. — i° Ex modo quo res intellectae sunt in intellectu. — Operatio intellectus completur secundum quod res intellecta est in re 1 I. q. 82. a. 3. — De Verit. q. 22. a. 11. 636 LIB. V. — DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA Z intelligente. Unde si modus, quo res intellecta existit in suo proprio esse, est nobilior quam modus quo est in intellectu, cognitio non attingit rem secundum se, et ideo deficit a nobi­ litate rei intellectae, quae deprimitur et coarctatur ad men­ suram intellectus. Sed ea quae sunt infra animam, nobiliori modo sunt in anima quam in seipsis ; quae vero sunt supra animam, nobiliori modo sunt in seipsis quam in anima. Cum ergo divina bonitas perfectior sit in ipso Deo prout a voluntate desideratur, quam participata sit in nobis prout ab intellectu concipitur, sic velle Deum et amare est eminentius quam intelligere et cognoscere. 2° Ex differentia inter caritatem et fidem. — Caritas est excellentior fide et spe, et per consequens omnibus aliis virtutibus ; quia caritas magis Deum attingit, utpote attingens eum ut in ipso sistat. Unde Apostolus, I. Cor. 13, 12-13 : « Videmus nunc per speculum in aenigmate ; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte ; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Nunc autem manet fides, spes et caritas : tria haec ; maior autem horum est caritas. » Igitur in statu viae melior est amor Dei quam cognitio, et Deum diligere nobilius et altius quam Deum intelligere 1. Tertio : In patria vero intellectiva potentia omni ex parte est nobilior, sub quocumque aspectu altior, undequaque eminentior. — Nam, ut patet ex supra iam consideratis, omnia militant pro nobilitate atque altitudine potentiae intellectivae, et absolute et relative, simpliciter et secundum quid, et quomodocumque intellectus et voluntas ad invicem compa­ rentur. Tunc enim divina bonitas iam non potest dici perfec­ tior in ipso Deo prout a voluntate desideratur, quam parti­ cipata in nobis prout ab intellectu concipitur ; quoniam ipsa ratio divinae bonitatis, prout est in ipso Deo et prout deside­ ratur a voluntate, est per se et immediate intellectui creato coniuncta. Tunc quidem iam non potest dici, quod Deus nobiliori modo est in seipso quam est in anima nostra ; quia Í1 III. Sent. dist. 27. q. 1. a. 4. ; I. q. 82. a. 8. ; II.-II. q. 27. a. 6. ad 1. — De Veril. q. 22. a. 11. CAP. V. — VISIO DIVINAE ESSENTIAE 63/ in supremo apice animae rationalis, qui est intellectus, Deus unitur per essentiam suam, in esse intelligibili consideratam, intellectui nostro ut forma in genere intelligibilium ; et ipsa divina essentia comparatur ad intellectum creatum ut species intelligibilis qua intelligit ; et intelligemus ac cognoscemus per essentiam Dei ipsammet Dei essentiam, et eo modo quo Deus se cognoscit, intelligit et videt. Unde D. Thomas, III. C. Gent. cap. 51. : « Sic igitur facie Deum videbimus, quia immediate eum videbimus, sicut hominem quem facie ad faciem videmus. Secundum autem hanc visionem maxime Deo assimilamur ét eius beatitudinis participes sumus ; nam ipse Deus per suam essentiam suam substantiam intelligit, et haec est felicitas. Unde dicitur I. Joan. 3, 2 : Cum appa­ ruerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et Dominus, Luc. 22, 29 dicit : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Quod quidem de corporali cibo vel potu non potest intelligi, sed de eo qui in mensa sapien­ tiae sumitur, de quo a Sapientia dicitur, Prov. 9, 5 : Comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Super men­ sam ergo Dei manducant et bibunt, quia eadem felicitate fruuntur qua Deus felix est, videntes eum illo modo quo ipse videt seipsum. » Unio beatifica est primo et formaliter per coniunctionem intellectus nostri cum divina essentia. Homo fit deiformis per unionem divinae essentiae cum potentia intellectiva. Beatitudo hominis est optima operatio hominis. Optima autem operatio hominis est quae est optimae potentiae respectu optimi obiecti. Optima autem potentia est intel­ lectus, cuius obiectum optimum est bonum divinum : Est ipsa ratio Divini Boni, ipsa essentia Bonitatis, ipsa Veritas, ipsum quod quid est Esse Subsistentis, quod est Divina Essentia, in nostro intellectu refulgens, nostro intellectui per se immediate et sicuti est apparens, ipsumque intellectum illuminans, clarificans, atque ad ipsam sublimitatem divinae visionis fortificans et elevans. Ex hac vero divinae essentiae visione, veluti ex sua prima radice et summa causa et fonte verissimo, derivantur omnia et singula quae ad beatitudinem 638 LIB. V. DE USU PHILOSOPHIAE IN SACRA DOCTRINA formalem consequuntur ipsamque omni ex parte integrant, complent, exornant : ut declarantur a D. Thoma, I.-II. q. 3. a. 5. et 8. ; q. 4. per totam, et III. C. Gent. cap. 63. Quarto : In termino igitur viae nec amor Dei est melior quam cognitio, nec diligere Deum est eminentius quam ipsum videre. — Sed e contra : Nam, ut Caietanus observat In I. q. 82. a. 3. : « Secus enim est in patria ; lumen enim gloriae perfectius est caritate. Cuius signum est, quod non solum non potest esse informe, sed non compatitur imperfec­ tionem viae, quam tamen caritatis habitus compatitur. Et, quod plus est, essentia divina, ut in q. 12. a. 2. habitum est, est loco habitus intellectualis, quia vicem supplet speciei intelligibilis ; non autem supplet vicem alicuius habitus aut cuiuscumque inhaerentis voluntati. » I.-II. q. 3. a. 4. : « Actus visionis est quasi pars ipsius finis et est finis non ponens in numerum cum fine extrinsece. Deus enim visus est finis, et non sunt duo fines, sc. Deus et visio ; sicut inductive patet in aliis finibus. Unde actus voluntatis est propinquior inter actus tendentes in finem integrum ; sed propinquior illo est, qui est quasi pars finis. Amamus enim non solum bonum, sed bonum cognitum, et propter illud. Verbum Anselmi salvatur in via, in qua melior est Dei dilectio quam intellectio {perversus ordo amare ut intelligeret. Ergo intelligere est propter amare ut finem). Sed in patria, quamquam Deus amatus non ametur propter videre ipsum, sed propter ipsum Deum, amore amicitiae, quia tamen amatur visus, ita quod visio non concurrit ibi per accidens, sed per se, ipse amor beatificus ordinatur in visionem ut finem ; amat enim beatus visionem illam ut adeptionem finis : quod est amare illam ut finem. Et amor, ut est concupiscentiae, ordinatur in visionem ut finem, et amare est propter visionem. Nec in hoc est perversitas aliqua. Sed perversitas esset de amore ut est amicitiae ; quia sic Deus ordinaretur ad visionem a tali amore. Nunc autem ponitur summum concupiscibile ipsa adeptio Dei, quae est per visionem: quod est verum. » Et q. 4. a. 3. : « Comprehensio non est aliqua operatio praeter visio­ nem... Non habes quod comprehensio spectat ad intellectum ; CAP. V. VISIO DIVINAE ESSENTIAE 63