Printed in Italy SUMMA PHILOSOPHIAE ARISTOTELICO-THOMIST1CAE AUCTORE P. ANGELO M. PIPOTTA O. P. S. THEOL. MAG., PHltTDOCT. AC PROFESS. Volumen II. Philosophia Naturalis Generalis et Specialis m' -W OBLAH SCHOOL ' ;r0I.0$1 285 ü8lÁr; SNUCim !X TAURINI (Italia) Ex Officina Libraria MARIETTE anno 1820 condita nunc MARII E. MARIETTI Sanctae Sedis Apostolicae, S. RR. Congr. et Archicpiscopi Taurinensis Typographi MCMXXXVI Nihil obstat. Fr. Michael Browne, O. P., S. Theo!. Magister. Fr. Josephus Garcia Diaz, 0. P., s. Theol. Lector Imprimi potest. Romae, die 28 Martii 1931. Fr. M. S. GILLET, O. P., Mag. Gen. □SLATES Of MAR'1 ——*» V. Nihil obstat quominus imprimatur. Augustae Taurinorum, die 30 Aprilis 1936. Can. Antonius Molinari, Censor Dcleg. Imprimatur. Can. ALOYSIUS COCCOLO, Vic. Gen. Ius proprietatis vindicabitur (30-vi-36) Copyright (1936) by Casa Editrice Yarietti — Torino (Italy). AD LECTOREM Cum hoc secundum volumen nostrae Summae Philosophiae Aristotelico-Thomisticae videris, Tibi amice Lector, mirum esse non debet a prioris voluminis divulgatione longum tempus elapsum fuisse. Im­ primis enim omnibus est manifestum, non esse tam facile, uti apparet, similia opera brevi tempore edere; praeterea, pluribus aliis negotiis tam scienti ficis quam religiosis animum nostrum detentum esse; in­ numeris denique aliis difficultatibus diversi generis nos minime carere haud aegre agnoscimus. Haec omnia certe sunt motiva sufficientia quibus labor noster differatur et lectoris nostri patientia probetur. Utinàm potuissemus et possemus cuiuscumque desideriis plene satisfacere! Ne autem praesentis voluminis moles benevolum lectorem terreat. Revera enim non libri quantitas sed qualitas a vero philosopho semper considerari debet. Et licet in praefatione nostrae Logicae dictum fuerit, volumina edenda non exaggeratae molis fore, tamen hoc est intelligendum nisi materia tractanda et exponenda aliter praeseferat; quem­ admodum ibidem adnotatum fuit. Id autem contingit in hoc secundo volumine ut sano philosopho est aperte manifestum; hic enim longissima materia tradenda exhibetur, quae est Physica Generalis et Specialis cum omnibus suis partibus, Psychologia praesertim; unde, non est mirum, nos in uno volumine collegisse materiam quam alii auctores in separatis voluminibus tradere solent (Donat, Boedder, Frobes, etc.). Ceteroquin, plurium quaestionum difficultas vel actualitas, imo -et operis nostri finis (quod licet principaliter in tironum utilitatem, non excipiuntur tamen provecti et cursum complementaren! sequentes, editum sit) coegerunt nos ut praedictas quaestiones uberius et fusiori calamo pro­ sequeremur. Nec propterea audemus asserere, opus undequaque per- VIH Ad Lectorem fectum atque completum Tibi Lectori exhibere; constat enim, talia opera — quae Summae aut Compendia vocitantur — haud raro imperfecta esse sive propter excessum sive propter defectum. Nihil igitur miri si unius vel alterius desideriis non plene satisfaciemus; ideoque pro­ babiliter non effugiemus criticam illorum (pauci quidem sunt et prae­ sertim ex nostratibus (1)) qui de nostro primo volumine indicium tu­ lerunt, quod quidem indicium nulla responsione dignum indicatum est: quia ut habet Aristoteles «cuilibet proferenti contraria sollicitum esse stultum est ». Ut denique illis, qui opus nostrum tamquam cursus ordinarii textum adhibent, minoris molis revera sit, signare asterisco (*) curavi­ mus plures quaestiones quae ab eis libenter omitti possunt: cum non videantur eis absolute necessariae, licet quoad provectos et cursum su­ periorem sequentes aliter sit indicandum. Exinde, praesens volumen numero 156 paginarum diminuitur. Accipe igitur, benevole Lector noster et doctrinae S. Thomae Thomistarumque amator, hoc alterum nostrae Philosophiae volumen, et — Deo auxiliante ac adiuvante — tertium volumen attende. INDEX ÀNALYTICUS 9 Introductio. Pag. § 1. — Utrum Philosophiae Naturalis obiectum sit ens mobile . 1 § 2. — De Habitudine Philosophiae Naturalis ad alias scientias physicas.................................................................................. 6 § 3. — De Philosophiae Naturalis divisione................................................ 7 LIBER I. Philosophia Naturalis Generalis. P. Angelus M. Pirotta. PARS PRIMA - De Entis Mobilis Natura. (1) E. g. V. M. K. apud * Angelicum an. 1932, Fase. 1, pag. 105-108. CAPUT I. — De Entis Mobilis Existentia et Distinctione Articulus Articulus . . 1: Utrum ens mobile realiter existât .... II: Utrum detur distinctio in ente mobili ... 12 12 13 CAPUT II. — De Entis Mobilis Essentia............................................... 17 I: De Principiis in Genere.................................................. 17 II: De Principiis in Specie seu Entis Mobilis . . 19 Sectio Ia: De Esse Statico Entis Mobilis..............................................19 Articulus Articulus ' § 1. — De Esse Statico Absoluto Entis Mobilis . . . .20 1) De Constitutione Entis Mobilis......................................................20 A) Systema Mechanicismi.............................................................. 21 a) Mechanicismus Traditionalis............................................... 21 1. — Mechanicismus Pure Traditionalis . . . . 21 2. — Mechanicismus Geometricus....................................... 22 3. — Mechanicismus Atomicus............................................... 24 a. — Atomismus Philosophicus....................................... 24 b. — Atomismus Chimico-Physicus .... 26 Index Analyticus X Pag. p) Neo Mechanicismus . 33 y) Mechanicismus Dynamicus 34 B) — Systema Dynamismi 35 a) — De Dynamisme Puro . 36 P) — De Energetismo . 39 C) — Systema Hylemorphismi . 41 51 IL — De Natura Principiorum Entis Mobilis 52 A) — De Materiae Primae Natura . 1. — Utrum materia prima praeseferat p ropnam enti tatem 2. — Utrummateria prima aliquem actum in se habeat . 54 3. — Utrummateria prima habeat in se actum existentiae 61 4. — Utrummateria prima sit recte definita ab Aristotele 68 B) — De Formae Substantialis Natura..................................... 71 1. — Utrum forma substantialis sit magis ens et prior materia............................................................................ 72 2. — Utrum forma substantialis physice influat in ma­ teriam primam...................................................... .73 3. — Utrum forma substantialis praeexistat in materia prima............................................................................ 76 4. — Utrum forma substantialis educatur e potentia ma­ teriae ............................................................................ 80 5. — Utrum detur pluralitas formarum substantialium in uno eodemque sublecto............................................. 84 6. — De formae substantialis definitione et divisione . 86 §2. — De Esse Statico Relativo Entis Mobilis .... 89 I. — Utrum materia et forma immediate uniantur ... 90 II. — Utrum materia et forma ab invicem distinguantur et se­ parari possint........................................................................... 92 III. — Utrum materia signata sit principium individuationis compositi ex materia et forma . Sectio 2ft: De Esse Dynamico Entis Mobilis seu Dc Natura . . 107 § 1. — De Naturae Definitione........................................................... 108 §2. — De Naturae Proprietatibus................................................... 110 I. — De Naturae Energia...........................................................110 II. — Utrum natura sit necessaria vel contingens . . .115 PARS SECUNDA — De Entis Mobilis Proprietatibus. Prologus 119 CAPUT I. — De Quantitate 119 Articulus I: De Quantitate in Genere........................................... 120 Sectio 1»: De Quantitatis natura . . ............................... 120 § Unica. — Utrum divisibile in partes homogéneas sit ratio for­ malis quantitatis 121 Index Analylicus XI Pag. Sectio 2a: Utrum Quantitas distinguatur a re quanta .... 130 Sectio 3a: De Quantitatis Divisione.....................................................135 Sectio 4a: De Quantitatis proprietatibus............................................ 138 Articulus II: De Quantitate in Specie................................................ 139 Sectio Ia: De Quantitate Discreta............................................................ 140 § Unica. — De Numero . . •............................................................. 140 Sectio 2a: De Quantitate Continua............................................................. 142 Praenotamina..................................................................................... 142 § 1. — Utrum continuum, praeter divisibilia, etiam indivisibilia in se involvat............................................................. 143 § 2. — Utrum continuum sit ex solis indivisibilibus .... 145 § 3. — Utrum indivisibilia, in continuo posita, sint quid reale et positivum, ac a partibus continui distincta . . . 149 § 4. — Utrum indivisibilia et partes continui sint actu vel po­ tentia in continuo..................................................... 152 § 5. — Utrum indivisibilia et partes continui sint finita vel infi­ nita ............................................................................. 155 CAPUT II. — De Motu.................................................................................... 156 * Articulus I: De Natura Motus...................................................... 157 Sectio Ia: De Esse Statico Motus............................................................. 157 Sectio 2a: De Actione et Passione.............................................................162 § 1. — De Natura Actionis et Passionis............................................. 162 § 2. — Utrum actio et passio inter se et a motu sint realiter di­ stincta ............................................................................. 165 § 3. — Utrum actio transiens sit subiective in agente vel in passo 168 II: De Qualitate Intrinseca Motus seu de Infinito . 172 Sectio Ia: De Infiniti Natura..................................................................... 173 Articulus Sectio 2a: De Infiniti Possibilitate et Existentia.................................... 178 § 1. — De communiter certis quarumdam Infiniti specierum . 178 § 2. — De Possibilitate et Existentia Infiniti in magnitudine sive multitudine....................................................................... 180 I. — Utrum de facto seu actu detur magnitudo vel multi­ tudo actu infinita............................................................. 180 II. — Utrum magnitudo vel multitudo actu infinita sit pos­ sibilis ..................................................................................... 183 CAPUT III. — De Mensura Motus............................................................ 190 Articulus I: De Loco.................................................................... 190 Sectio Ia:De Loco in actu signato....................................................... 191 Sectio 2a: De. Spatio......................................................................... 196 Sectio 3°: De Ubi quantitativo............................................................ 203 Sectio 4a: De Loco in actu exercito.................................................... 207 § 1. — Utrum duo vel plura corpora sint penetrabilia necne . 208 § 2. — Utrum idem corpus sit replicabile............................................ 213 Index Analyliais XII Pag, Sectio 5a: De Vacuo................................................................................ 217 Articulus II: De Tempore...................................................................221 Sectio Ia: De Temporis Natura........................................................... 222 Sectio 2a: De Temporis Realitate.......................................................... 226 Sectio 3a: De Temporis Actualitate.................................................. 231 CAPUT IV. — De Motus Conditionibus........................................... 235 Articulus I: Utrum movens et mobile semper sint realiter distincta Articulus II: Utram absolute requiratur quod movens sit mobili coniunctum........................................ 247 235 LIBER II. Philosophia Naturalis Specialis. Prologus............................................................................................................... 257 PARS PRIMA De Ente Mobili Motu Locali et Alterationis seu Cosmología. CAPUT 1. — De Ente Mobili Motu Locali........................................... 259 Articulus Unicus: De Toto Universo seu Mundo .... 259 Sectio 1°: De Motu Locali..................................................................260 Sectio 2a: De Mundi Formatione.......................................................... 265 § 1. — De Cosmogonía......................................................................... 265 § 2. — De Geogonia................................................................................ 273 Sectio 3a: De Mundi Unitate................................................................. 279 Sectio 4*: Utrum Mundus sit Perfectus........................................... 284 Sectio 5a: Utrum Mundus sit limitatus........................................... 289 § Unica. — De Mundi Aeternitate.................................................. 290 CAPUT II. — De Ente Mobili Motu Alterationis . . . . 297 Articulus I: De Generatione et Corruptione................................... 298 Sectio Sectio Sectio Sectio Sectio Ia; 2a: 3a: 4*: 5*: Utrum ratio mutationis generationi substantiali conveniat 298 Utrum realiter detur generatio substantialis .... 301 Utrum compositum sit terminus per se generationis substan. 304 Utrum materia prima sit sublectum generationis substan. 307 Utrum in generatione substantiali compositum usque ad materiam primam resolvatur.................... 312 Index Analyticiis XIII Pag. Articulus II: De Alteratione.............................................................. 315 Sectio 1°: De Natura Alterationis............................................................ 315 § I. — De Alterationis Definitione et Divisione.................................... 315 §2. — Utrum Alteratio sit actio a Generatione distincta . . . 318 Sectio 2a: De Intensione et Remissione.................................................... 319 § 1. — Utrum omnes formae sint intensibiles vel remissibiles . . 320 § 2. — Utrum intensio fiat per maiorem in subiecto radicationem 322 Sectio 3a: De Rarefactione et Condensatione............................................ 329 § Unica. — Utrum Terminus Rarefactionis et Condensationis sit Qualitas..................................................... 330 Articulus III: De Mixtione seu Synthesi Chimica .... 333 Sectio Unica: Utrum elementa miscibilia in mixto maneantjformaliter vel virtualiter............................................. 334 PARS SECUNDA De Ente Mobili Motu Augmentations seu Psychologia. Prologus........................................................................................................... 344 CAPUT I. — Psychologia Generalis.................................................... 351 Articulus I: De Essentia Animae....................................................... 352 Sectio Ia: De Essentia Vitae . '....................................................... 352 § 1. — DeConceptu Chimio-Bio-Physiologico Vitae . . . 352 § 2. — DeConceptu Philosophico Vitae............................................. 357 § 3. — De Conceptu Teleologico Vitae............................................. 372 Sectio 2a: De Biogenesi............................................................................ 377 Sectio 3a: De Philogenesi.................................................................... 388 § 1. — De Philogenesi in genere............................................................ 388 I. — De facto philogenetico Specierum.................................... 389 II. — De modo philogenetico Specierum.................................... 399 § 2. — De Somatogenesi Humana.................................................... 410 Sectio 4a: De Vitae Principio seu de Anima.................................... 419 § Unica. — De Animae Definitione.................................................... 419 Sectio 5a De Animae Divisione eiusque VivendiModis . Articulus . . 424 II: De Proprietatibus Animae........................................ 430 Sectio Ia: Utrum Anima sit divisibilis vel indivisibilis . . . 431 Sectio 2a: De Potentiis Animaein genere........................................ 437 § 1. — Utrum Potentiae Animae ab eius Essentia realiter distin­ guantur .................................................... 437 § 2. — Utrum Potentiae Animae distinguantur per actus et obiecta 447 Index Analyticus xiv Pag. CAPUT II. — Psycholog ia Specialis................................................... 451 Articulus I: De Anima Vegetali...................................................... 451 Sectio Ia: De Anima Vegetali Statice sumpta....................................452 § 1. — Utrum Vita Plantae sit aliquid substantialeetforma subst. 453 § 2. — Utrum Vita Plantae sit forma per se subsistens . . . 455 § 3. — Utrum Plantae vita sensilis conveniat............................ 457 Sectio 2a: De Anima Vegetali Dynamice sumpta............................ 461 § Unica. — De Potentiarum Vegetalium Natura . . . .461 Articulus II: De Anima Sensili...................................................... 467 Sectio Ia: De Anima Sensitiva Statice accepta.................................... 467 § 1. — Utrum Bruta revera vivant anima sensitiva . . . 467 § 2. — De Animae Sensitivae Natura................................................... 479 I. — Utrum Anima Sensitiva sit Forma Substantialis . . 479 II. — Utrum Anima Sensitiva sit Forma Subsistens . . 485 III. — Utrum Anima Bruti sit Rationalis seu Intellectiva . 494 Sectio 2a: De Anima Sensitiva Dynamice accepta.................................... 512 § 1. — De Potentia Sensitivo-Cognoscitiva.................................... 512 1. — De Natura Potentiae Sensitivo-Cognoscitivae . . . 512 A) De Potentia Sensitivo-Cognoscitiva in Genere . . .513 1. — Utrum Potentia Sensitivo-Cognoscitiva sit vis or­ ganica vel anorganica............................................... 513 2. — Utrum Potentia Sensitivo-Cognoscitiva sit passiva 519 3. — Utrum Potentiae Sensitivae Obiectum recte divi­ datur in Commune, Proprium et per Accidens . 524 B) De Potentiis Sensitivo-Cognoscitivis in Specie seu de Sen­ sibus in Specie.................................................................. 528 a) De Sensibus Externis.......................................................... 529 I. — De Sensibus Externis in Generali .... 529 1. — De Natura Sensuum Externorum . . . 529 2. — Utrum, ut sensus sensibile sentiat, requiratur sensibilis praesentia........................................... 535 3. — Utrum Sensibus Externis species impressa et expressa competere possint................................... 538 II. — De Sensibus Externis in Speciali .... 546 De Visu; De Auditu; De Odoratu; De Gustu; De Tactu............................................. 546 P) De Sensibus Internis................................................ 566 I. — De Sensibus Internis in Generali .... 566 1. — De Sensuum Internorum Natura . . . 566 2. — De Sensuum InternorumRelationead Sensibile 568 II. — De Sensibus Internis in Speciali .... 569 De Sensu Communi; De Phantasia; De Aestimativa; De Memorativa...................................... 569 I. — DeCognitione Sensitiva.................................................. 580 A) De Cognitione in Genere......................................................... 581 1, —De Natura Cognitionis.................................................. 581 xv Ind(X Analyticus Pag. 2. — De Specie Impressa.................................................... 587 a) Utrum Species Impressa necessaria sit ex parte obiecti vel potentiae.................................................... 588 0) Utrum Species Impressa sit obiecti formalis simi­ litudo .................................................................... 590 y) Utrum Speciei Impressae essentialiter ac intrinsece inhaerere conveniat............................................ 593 8) Utrum Species Impressa formaliter vel effective uniatur potentiae cognoscitivae............................ 596 3. — De Specie Expressa................................................... 604 a) Utrum Species Expressa sit necessaria ad cogni­ tionem .................................................................... 604 0) Utrum Species Expressa sit quid relativum vel ab­ solutum .................................................................... 609 y) Utrum Species Expressa sit id quo vel quod cogno­ scitur .................................................................... 611 8) Utrum Species Expressa realiter distinguatur ab actu cognitionis.................................................... 614 B) De Conscientia in Genere.................................................... 618 C) De Cognitione Sensitiva seu de Sensatione .... 624 'W §2. — De Potentia Sensitivo-Appetitiva.......................................... 626 I. — De Potentia Appetitiva in Genere.................................... 627 II. — De Potentia Sensitivo-Appetitiva seu de Sensualitate 630 §3. — De Potentia Locomotiva.......................................................... 633 Utrum Potentia Locomotiva sit realis et specialis potentia 633 Articulus III: De Anima Rationali................................................ 637 Sectio Ia: De Anima rationali statice accepta.................................... 637 § 1. — De Anima rationali absolute accepta . . . • . . 637 I. — De Anima rationali intrinsece accepta.................................... 638 1. — Utrum Anima rationalis sit in genere substantiae . 638 2. — Utrum Anima rationalis sit substantia simplex . . 644 3. — Utrum Animarationalis sit subsistens seu spiritualis 649 4. — Utrum Anima rationalis sit immortalis . . . 654 II. — De Anima rationali extrinsece accepta .... 664 Utrum Anima rationalis creetur............................................ 665 2. — De Anima rationali relative accepta.................................... 669 I. — De Animae Rationalis unione cum corpore . . . 670 1. — Utrum Anima rationalis corpori uniatur substantialiter et essentialiter............................................................ 670 2. — Utrum Anima rationalis, unione cum corpore, numé­ rico multiplicetur............................................................ 684 II. — Utrum Anima rationalis corpori uniatur fecundationis momento vel alio momento .... 686 III. — Utrum Anima rationalis corpori uniatur tota et tota­ liter ................................................................................... 692 Sectio 2a: De Anima rationali dynamice accepta .... 696 XVI Index Analyliciis Pag. § 1. — De Intellectu.......................................................................... 696 I. — De Intellectu absolute et secundum se accepto . . . .696 1. — Utrum Intellectus sit facultas anorganica . . . .697 2. — Utrum Intellectus sit facultas essentialiter passiva . 702 3. — Utrum praeter intellectum possibilem, alius specifice et realiter distinctus sit in homine admittendus . 706 II. — De Intellectu relative accepto........................................... 716 1. — Utrum Intellectus humani obiectum sit ens vel quidditas rei materialis................................................... 717 2. — Utrum obiectorum ideae cognitionis humanae originem habeant a rebus vel ab intellectu humano . . .731 §2. — De Voluntate.............................................................................. 759 I. — De Voluntatis Natura........................................................... 760 1. — Utrum Voluntas sit potentia passiva vel activa . . 761 2. — Utrum Voluntatis obiectum sit bonum .... 765 3. — Utrum Voluntas in quodlibet bonum semper neces­ sario tendat.................................................................. 770 II. — De Voluntatis Proprietate seu de Libero Arbitrio . . 777 1. — Utrum Libertas revera insit Voluntati .... 778 2. — Utrum Libertas sit potentia et quidem a Voluntate dis­ tincta ......................................................................... 792 3. — Utrum Libertas radicaliter consistat in Voluntate aut in Intellectu.......................................................... 795 4. — Utrum Indifferentia contradictionis aut alterius speciei sit de ratione formali libertatis........................... 798 III. — De Voluntate comparative accepta.......................... 805 1. — Utrum Voluntas sit nobilior Intellectu.... 805 2. — Utrum Voluntas seipsam aliasquepotentias moveat 810 Corollarium Generale; De Genesi et Evolutione Psychica Actus Vo­ luntarii ............................................ 818 ELENCHUS B1BLIOGRAPH1CUS PRÆSENT1S VOLUMINIS Aa (van der): Cosmología. Abulensis: In Exodum. Acta Prlmi Congressus Thomistici Internation., Romae, 1925. Adam: Comment, in Libros Sententiarum, Parisiis, 1512. Aegidius Rom.: In Libros Sentent.; in libros Aristot. de Anima; in libros Aristot. de Generat, et Corrupt.; Tractatus de cognitione Angelorum, etc. Alamanno C.: Summa Philosophiae, Parisiis, Lethielleux, 1891. Alarcon: Tract, de Visione Dei. Albertus Magn. (S.): Opera Omnia, Cura A. Borgnet, Parisiis, 1890-18 Albertus de Saxon: In Libros Physicorum Quaestiones. Alibert C.: La Psychologie Thomiste et les Théories modernes, Beauchesne, Paris. Aliotta A.: La Vita del Pensiero, Napoli, Perrella. Alvarez Did., O. P.: De Auxiliis Divin. Grat, el Human. Arbitrii etc.; in I-II Sum. S. Thomae Aq. Comment. Amaduzzi Levi: Elementi di Física, Bologna, Zanichelli. Ambrosius (S.): Opera Diversa (Migne, P. L., Tom. 14-17). Andrade Prof.: The Atom. - Benn’s Sixpenny Library, London, 1927. Andrea Ant.: Quaestiones super duodecim Libros Metapírysicae, Venetiis, 1481. Anonymus: Monkey Craze (1925). Anonymus: Institut. Philosophicarum cursus novus ad usum studiosae iuventutis, praesertimque Seminariorum accommodatus. - Edit. Nova, Leodii, Dessoer, 1810. Anselmus (S.): Opera Diversa (Migne, P. L., Torn. 158, 159). Antonelli J. Sac.: Medicina Pastoralis, Romae, 1905. Antonelli C.: Compendio di Anatomía Umana Fisiológica, Napoli, Idelson, 1914. Aphrodisias Alex.: Natur. Quaestion.; in Libros Arist. de Anima (contenta in editione operum Aristot., Venetiis, 1495-1498; et inter Themistii opera, Venetiis, 1543). Aquarius M., O. P.: Dilucidationes in XII Mctaphysicorum Libros; Additiones ad commenta Fcrrariensis in Libros Physicorum; Disputat, contra aliquos Philosophos, insertae Comment. Ferrar iens, super VI II Phys, notis ab eodem Aquario adornato, Venetiis, 1601. Arauxo (de) Fr.: Commentarii in universam Aristotelis Metaphysicam, Salmanticae, 1617. Aristotelis: Opera Omnia Graeco-Latina, Paris, Firmin-Didot. Arnu Nie., O. P.: Dilucidum Philosophiae Syntagma, Patavii, 1685. Arriaga: Disputat. Mctaphysicae. b — Pirotta, Summa Philos. - II. xvin Elenchus bibliographicus praesentis voluminis Athanasius (S.): Oratio contra Idola (Migne, P. G., Tom. 25-28). Atti del V Congresso Internazionale di Filosofía, Napoli, 1924. Augustinus (S.): Opera Omnia (Migne, P. L., Tom. 32-47). Aveling Fr.: cfr. The Catholic Encyclopaedia. Avellino (d’) F. Carac.: Le Teorie dell’Evoluzione - Critica Filosófica del Trasformismo, Roma, Maglione. Averroes: Opera Diversa, Venetiis, apud Juntas, 1574. Aversa R.: Philosophia Metaphysicam Physicamque complectens, Romae, 1627. Avicenna: in Libros Metaphys. Aristotelis; Liber de Suffic., Venetiis, 1495. Bacon: De Dignitate et Augmentis Scientiarum, 1623. Bain Alex.: J. St. Mill - A Criticism, London, 1882; The Emotions and the Will, London, 1880; History of the free-will Controversy (Mental and Moral Science, 1883). * Balmes: La Filosofía Fondamentale, Trad, di P. Giac. Faicco O. P., Napoli, Sautto, 1851. Baltzer: Novae Epistolae Theol. ad Ant. Güntheriim, Wratislaviae, 1853. Bañez Dom., O. P.: Commentaria in Iam Pcm Sum. S. Thomae, Salamancae, 1584; Commentaria el Quaestiones in duos libros de Gener, et Corrupt. Aristot., Venetiis apud Juntas, 1587. -, Barbadette: cfr. Farges. Barbado E., 0. P.: Introduzione alia Psicología Sperimentale, Trad. Cala-Ulloa 0. P., Roma, 1930; De Habitudine Psychirationalis ad Experimentalem, in “ Acta I Congres. Thomistici Intern. Romae, an. 1925 Basilius (S.): Hexameron (Migne, P. G., Tom. 29-32). Baumeister Fr.-Chr.: Institutiones Metaphysicae etc. methodo Wolffi adornatae, Lucae, 1776. I Bautain, L. E.: De l’enseignement de la Philosophie en France au XIX siècle. Bayle Franc.: Institutiones Physicae ad usum scholarum accomodatae, Francofurti, 1703. M Becquerel P.: cfr. Annales des Sciences Natur. Biol., Ser. IX (1907); CompteRend. de l'Acad. des Sciences, juillet, 1910. Bellarminus (S.): De Gratia et Libero Arbitrio; De Eucharistia, Coi. Agrip., 1634. Bellovacensis V., 0. P.: Speculum Naturae, Venetiis, 1484. S Belot E.: Essai de Cosmogonie tourbillonaire, Paris, Gauthier-Villars, 1914. Beneden (van) P.: Commensaux et parasites; La vie animale et ses mystères. Benedictis (de) J.-B., S. L: Philosophia Peripatetica, Neapoli, 1692. Bennet Jam. Hen.: De la Nutrition dans la Santé et la Maladie, Trad, de l’an­ glais sur la 3“’ Ed. par P. Barrue, Paris, Asselin, 1882. Bergson Hen.: L’Evolution créatrice ii, Paris, Alcan; Essai sur les Données Immédiates de la Conscience -2, Paris, Alcan. Bernard Cl.: Physiologie Générale; La Science Expérimentale. Bernardus (S.): De Gratia et Libero Arbitrio (Migne, P. L., Tom. 182-185). Berry Haycraft J.: The Milroy Lectures on Darwinism and Race Progress, in «The British Medical Journal» (1894). Berthelot M.: Science et Philosophie (1886); L'espace et le temps des Physi­ ciens, in “ Revue de Métaphys. et Morale” (1910). Berthoud A.: Les Nouvelles Conceptions de la matière et de l'Atome, Doin, Paris, 1923. Beudant: Cours Elémentaire d’Histoire Naturelle 14. ;l Bichat: Recherches Physiologiques sur la Vie et la Mort. Biel G.: Epitome et Colledorium ex Occamo super quattuor libros Sententiarum, Tubingae, 1495. ’ Bignolï T.: La tegge fondamentale dell'intclligenza belluina, Lipsia, 1879. Binet Alf.: La Vie Psychique des Microrganismes 2. Blanc El.: Dictionnaire de Philosophie, Paris, Lethielleux, cd. 1909. I Elenchus bibliographicus praesentis voluminis xix Blanchard: La vie et les êtres organisés, Paris, Masson. Blondel: L’Action, Paris, 1893; Lettre sur les exigences de la pensée contempo­ raine en matière apologétique, in «Annales de Phil. Chrét.», janv. 1896. Bloxam: Chemistry Inorganic and Organic *, London, Churchill, 1895. Boedder, S. 1.: Theologia Naturalis *, Frib.-Brisg., 1900; Psychologia Rationalis *, Frib.-Brisg., 1906. Bonald (de): Recherches Philosophiques sur les premiers objets des connaissances morales (Œuvres compl., Paris, 1857-1875). Bonaventura (S.): Super quatuor libros Sententiarum (inter opera omnia edita ad Claras Aquas, 1882-1902). Bonnet: cfr. Annales de Philosophie Chrét., ser. IV, vol. 8. Boschovich, S. I.: Philosophiae Naturalis Theoria, Viennae, 1759. Bossuet: Traité du libre arbitre; Connaissance de Dieu et de soi-même (1722). Bouasse H.: La question préalable contre la théorie d’Einstein, in «Scientia», I-I, 1923. Bougeant, S. I.: Amusement Philosophique sur le langage des bêtes (1739). Bouillet M.-N.: Dictionnaire universel des Sciences, des Lettres et des Arts, Paris, Hachette, 1908. Boutroux: La contingence des lois de la nature, Paris, Alcan, 1895. Bouty M.: La vérité scientifique, Paris, Flammarion, 1908. Bouyssonie M.: La matière et la vie, in “ Revue Thomiste” (1911). Brancherau: Praelectiones Philosophicae (8 voll.). Bretegner L.: L’Activité Psychique chez les Animaux, Instinct et Intelligence, Paris, Vigot, 1930. Broglie (de): Le Positivisme et la Science Expérimentale, Paris, 1880. Brunhes: La Dégradation de l’Energie, Paris, Flammarion, 1908; Dictionnaire d’Apologétique, art. “ énergie ”. Büchner: Kraft and Stoff 21, Frankfort, 1904. Bufalini: Patología Analítica. Buffon: Histoire Naturelle de l’Homme et des Animaux. Buonpensiere H.: Comment, in lam Pem Summae S. Thomae, Pustet, 1902. Buridanus F.: Quaestiones super octo libr. Physicorum, Parisiis, 1509; Quae­ stiones in libros de Anima, Parisiis, 1516; Quaestiones super decem libr. Èthic. Arist. ad Nicom., Parisiis, 1489. Cabanis: Rapports du Physique et du Morale de l’Homme (1802). Cabrera: Disputationes in Summam S. Thornae Aq. etc. Cabrero: In Octo Libros Physicorum Aristotelis. Cajetanus: Commentar, in Summam S. Thomae; Comment, in Tres Libros de Anima Aristot., Panormi, 1598; Opuscula omnia, Venetiis apud Juntas, 1596; Comment, in Opuse, de Ente et Essentia S. Thomae, Ed. De Maria. Calderone cfr. “ Rivista di Psicología”, an. Ill, n. 4 (1907). Cal.met A., 0. S. B.: Dictionarium S. Scripturae. Campanella T.: De Sensu Rerum (cfr. edit, curatam ab Alexandro d’Ancona, Torino, 1854). Campbell H. J.: Text-Book of Elementary Biology, London, Swan Sonnenschein, 1898. Cannella: Determinismo Biopsichico e Diritlo Penale, in “ Rivista di Psicología”, n. 3 (1929). Cantor: Mittheilungen zur Lehre von Transfiniten, in “Zeitschrift für Philo­ sophie und Philosophische Kritik ” (Tom. 91). Canus Melch., O. P.: Opera, praefatione instar Prologi Galeati illustrata a P. H. Serry 0. P., Venetiis, 1739. Capreolus, 0. P.: Defensiones Theologiae D. Thomae Aq., Ed. Paban-Pègues, Turonibus, Cattier, 1900-1908. Carbonelle, S. I.: Les confins de la science et de la philosophie ’, Paris, Palmé. xx Elenchus bibliographicus praesentis voluminis Carslaw H. S. : The consistency of the Non-Euclidean Geometry and the impossibi­ lity of proving the parallel postulate, in “Scientia” I-VIII (1923). Cartesius R.: Principia Philosophiae (1644); Discorso sui Melodo c Meditazioni Filosoñche, Vol. MI (Trad. Tilgher; Bari, Laterza, 1912); Editio completa ab Adam et Tarmery curata, Parisiis, 1897-1908. Cassiodorus: De Anima. Castelein A., S. I.: Cours de Philosophie, Namur, 1890. Castelnuovo G.: L'espace-temps des rélativistes a-t-il un continu réel?, in “Scientia”, Mil (1923). Cathreïn Vik., S. I.: Filosofia Morale, vol. MI, Trad. Ital., Tommasi, Firenze, 1913. Cauchy: Sept Leçons de Physique Générale. Cauvinus de Nicaea P.-M., O. P.: Cursus Philometaphysici, Tom. MU, Mediolani-Placentiae, 1692. Cesalpini: De Plantis, Florentiae, 1583. Charousset: Le Problème Métaphysique du Mixte, in “ Revue de Philosophie”, 1903. Chastel D., S. 1.: De la Valeur de la Raison Humain, Paris, 1837. Chianale 1., S. I.: Notae in quaestione quam vocant “ de actione in distans", in “ Gregorianum ”, VII (1926). Chiesa L.: La Biomeccanica, il Neo-vitalismo ed il Vitalismo Tradizionale, Desclée, Roma. Chrysostome P.: Possibilité et Impossibilité du monde éternel, Roulers, Bruxelles, 1903. Chrysostomus (S.): Opera diversa. Cicero T.: Tusculanorum Liber; De Natura Deorum. Clemens Alex.: Stromata (Migne, P. G., Tom. 8-9). J Cohen H.: Logik der reinen Erkenntnis 2, Berlin, 1914. ■ Colucci C.: Contributo alla localizzazione corticale del linguaggio, in “ Rivista di Psicología”, 111 (1929). Complutenses: Cursus Philosophicus, Lugduni, 1651. Comte A.: Cours de Philosophie Positive, Paris, 1908. JS Condillac: Essais sur l’origine des connaissances humaines (cfr. inter opera com­ pleta Parisiis 1822 edita). CoNiMBRicENSEs: Quaestiones in Libros Aristot. Physicorum; Quaestiones in Tres libros Aristot. de Anima. Contenson, O. P.: Theologia Mentis et Cordis, Lugduni, 1687. I Cordemoy: Le discernement de l’âme et du corps, Paris, 1666. 3 Coriat I. H.: The Meaning of Dreams, Heinemann, London, 1916. Cornoldi: Sententia S. Thomae Aq. de Immunitate B. V. Dei Parentis a pec­ cati originalis labe, Romae, 1889. Cousin V.: Du Vrai, du Beau, du Bien, Paris. Couturat: De l'infini mathématique, Paris, Alcan, 1896. Cranen Theod.: Tractatus Physico-Mcdicus, Neapoli, 1722. Croce B.: Estética come scicnza dell’cspressione e lingüistica generale •, Bari, Laterza; Logica come scienza del concetto puro ’, Bari, Laterza; Filosofia della Pratica *, Bari, Laterza, ed altri. Curie: Sur les Rayonnements des corps radioactifs Les modernes, Paris, 1913. Dakin W. J.: An Introduction to Biology, Benn’s Sixpenny Libr., 1928; Modern Problems in Biology, Benn’s Sixpenny Libr., 1929. I Dandinus H.: In Aristotelis tres de Anima'libros Comment. Peri patet. Darwin Char.: Works, London, Murray, italice translata, Casa Edit. Soc., Mi­ lano. Delage Yves: Slruclure du Protoplasme etc., Paris, Schleicher. * Descoqs P., S. I.: Essai Critique sur rHylémorphisme, Beauchesne, Paris, 1924. Elenchus bibliographicus praesentis voluminis XXI Dionysius Leo Lyciens., 0. P.: In lam Par. Div. Thomae Aq. Commentaria et Disputationes. Dmowski Al., S. I.: Institutiones Philosophiae, Romae, 1843. Domet de Vorges: De la distinction réelle de la substance et de l'étendue, in “Annales de Philos. Chrét. ”, Mai, 1890. Donat, S. I.: Summa Philos. Christianae, Oeniponte. Dorlodot (de) H.: Le Darwinisme au point de vue de l’orthodoxie catholique, Vol. I, Bruxelles-Paris, Vromant, 1921. — Vol. II non fuit publicatum. Dougall (Mc.) W.: Psychology - The Study of Behaviour, London, Williams & Norgate. Driesch H.: Il Vitalismo, Storia e Dottrina, Trad, di M. Sienta, Rem. Sandron; Le Vitalisme, in “Scientia”, I-VI1 (1924). Drouin: De Re Sacramentan. Duhem M.: Le Mixte et la Combinaison Chimique, Paris, Naud, 1902; La Théorie Physique, son objet et sa nature; Système du Monde, Vol. 1-V, Paris, Hermann, 1913-1917. Dumas G.: Nouveau Traité de Psychologie, Paris, Alcan, 1930. Dunan: La Perception des Corps, in “ Revue Philosophique” (1902). Durandus: In sententias theologicas P. Lombardi Commentariorum libri quatuor Parisiis, 1508; In quatuor libros Sententiarum. Duval M.: Cours de Physiologie 8, Paris, Baillière, 1897. Ebbinghaus: Précis de Psychologie, Trad, gallica, Alcan, 1910. Ellis H.: The World of Dreams, Constable, London, 1911. Emery C.: Instinkt und Intelligenz der Tiere Bemerkungen zu E. Wasmann neuestem Werke: Die Zusammengesetzen Nester und gemischten Kolonien der Amcisen, in “Biol. Zentralb ” XIII, (1893). Eschbach P.: Disputationes Physiologico-Theologicae 3, Romae-Parisiis. Estius: In quatuor Libros Sententiarum. Ettingshausen (d’) A.: Elementi di Física, Trad. G. Ambrosoli, Milano, 1854. Eusebius: De Praeparatione (Migne, P. G., Torn. 19-24). Evellin: La divisibilité dans la grandeur, in “ Revue de Métaph. et de Mor. ”, 1894. Fabre J. H.: Souvenirs entomologiques (Delagrave). Fabre: Défcnce de l’Ontologisme, Paris, 1860. Fabry Ch.: La théorie de la rélativité et le déplacement des raies spectrales produit par le champ de gravitation, in “ Scientia”, 1-IX (1923). Farges: Matière et Forme; La Vie et ¡’Evolution etc., Paris, Berche et Tralin. — Barbadette: Philosophia Scholastica 2®, Parisiis, Berche-Tralin, 1921. Fasolus, S. I.: In Ian P. Sum. S. Thomae Aq. Comment. Faye H.: Sur l’origine du Monde, Paris, Gauthier-Villars, 1896. Fechner: Uebcr die Physikalische und Philosophische Atomenlehre 2, Leipzig, 1864. Ferrariensis: In libros C. Gentiles S. Thomae Comment.; Quaestiones luculen­ tissimae in VIII Phys., Venetiis, 1601; Quaestiones luculentissimae in Tres Libros de Anima Aristot., Venetiis, 1601. Ferri: Sociología Criminale; Omicidio; Omicidio-Suicidio. Fichte: Grundlage der gesamten Wisscnschaftslehrc, Jena u. Leipzig, 1796. Flandria (de) Dom., O. P.: In XII Libros Metaphysicorum Aristot., Colon. Agrippinae, 1621 ; Acutissimae Quaestiones super Tres libros de Anima et S. Thomae commentata, Venetiis, 1586. Flügel O.: Seelenleben der Tiere 3 (1897). Fonseca, S. I.: Commentarium in Metaphysicam Aristotelis, Romae, 1577. Fonsegrive: Essai sur le libre arbitre 2 (1886). Fontenelle (de) J.: Les Microbes et la Mort, Paris, Schleicher, 1899. 3 XXH Elenchus bibliographicus praesentis voluminis Forel A.: Cervello ed Anima Bonn, 1899; Ueber die Zurechnungsfdhligkeit der normalen Menschen, Münch., 1901 ; La Questione Sessuale 2, Bocea, 1914, Vers. ital. di G. Rühl. Forest A.: cfr. in “ Revue de Scien. Philosoph. et Théologiques ”, 1923. Forge (de la): Traité de l'esprit de l'homme, Genève, 1725. Foster M.-Langley J. N.: A Course of Elementary Practical Physiology and Histology, London, Macmillan & Co., 1898. Foster M.-Balfour F. M.: The Elements of Embriology, London, Macmillan & Co., 1896. Fouillée A.: Critique des systèmes de morale contemporains, 1883; La Liberté et le Déterminisme, 1884. Fournec Iac.: Universae Philosophiae Synopsis accuratissima sinceriorem Ari­ stotelis doctrinam cum mente Platonis passim explicata etc., Parisiis, 1655. Franzelin, S. I.: De Sacramentis, 1873; Tractatus de Eucharistiae Sacram, et Sacrif., Romae, 1879; De Deo etc. Frédault: Matière et Forme; Physiologie Générale, Paris, 1863. Frôbes J., S. I.: Psychologia Speculativa, Tom. I-H, Frib.-Brisg., Herder, 1927. Fubini G.: Sul valore della Teoria di Einstein, in “ Scientia ”, I-II, 1924. I 1 J I J I I I { j I I '? & 1 I J * £ ♦ I Galli: La coscienza nella formazione dell’opera d’arte, in “ Rivista di Psicología ”, 1931. Galluppi: Logica e Metafísica, Napoli, 1839. Galtier P., S. 1.: Saint Augustin el l’origine de l’homme, in “ Gregorianum ”, 1930. Gandavens. Henr.: Magistri Henrici a Gand, aurea Quodlibeta commentariis doctissimis illustrata M. Vitalis Zuccoli, Patavini, Venetiis, 1608. Ganot: Elementary Treatise on Physics Experimental and Applied 13, Transi, by Atkinson; London, Longmans and Green & Co., 1890. Garnier: Traité des facultés de l’âme, Paris, 1852. Garofalo: La Criminología. Garrigou-Lagrange Reg.: Dieu, son existence et sa nature a, Paris, Beauchesne, 1920; Tractatus De Revelatione ’, Tom. I-II, Romae-Parisiis, 1921; Le Sens *, commun Paris, Nouv. Libr. Nat., 1922. Gassendi: Syntagma Philosophicum, Lyon, 1658. Gavardi F. N., O. S. Aug.: Philosophia vindicata ab erroribus Philosophorum Gentilium iuxta doctrinam P. Augustini et Aegidii Column., Romae, 1701. Geisler: Die Grundsatze und das Wesen des Unendliehen in Mathematik und Philosophie, Leipzig, Teubner, 1902. Gemelli: Psicologia e Biología, 1908; cfr. “ Rivista di Filosofía Neo-Scholast. ”, Mag.-Agost., 1922. ■ Gentile G.: Teoria Generale dello Spirito come atto puro 4, Bari, Latcrza; Sistema di Logica come teoria del conoscere 2, Bari, Laterza; Sommario di Pedagogía come scienza filosófica 4, Bari, Laterza. Genuensis A.: Dissertatio de anima brutorum: unita ad eiusdem Elementa Metaphysicae Mathematicum in morem adornata, Venetiis, 1758. Geny P., S. 1.: De Doctrina Hylemorphica, in “Divus Thomas”, Placentiae, 1925; cfr. Remer. Gerard J., S. I.: The Old Riddle and the Newest Answer G. — Cheap Edition, London, Longmans Green, 1908. Gerdil: Immatérialité de l'áme (cfr. eius opera edita a Fontana-Scati, Romae, 1806-1821). Geulincs: Ethica, Lugdun. Bat., 1675; Metaphysica Vera, Amsteiod., 1691. Gianfranceschi G., S. I.: La Física dei Corpuscoli a, Univers. Greg., Roma. Gioberti V.: Del Bello e del Buono, Losanna, 1846; Introduzione allo studio della Filosofía, Napoli-Torino, 1861: Degli errori filosofici di A. Rosmini. Elenchus bibliographicus praesentis voluminis xxm Giorgiantonio M.: La dottrina della volontà in I. Duns Scoto, in “Logos”, an. XIII, n. 3, 1930. Giovi Thom., O. P.: Metaphysica Emin, el Rev.mi Thomae a Vio Cajetani, Bo­ noniae, 1688. Godoy, 0. P.: Comment, et Quaest. in Summam Theol. S. Thomae. Gonzalez de Alb., O. P.: Comment, et Disputat, in Sum. S. Thomae. Gonzalez Zeph., O. P.: Philosophia Elementaris, Matriti, 1868. Goretti-Miniati C., S. I.: Psicología Sperimentale, Roma, 1919. Goudin A., 0. P.: Philosophia iuxta inconcussa tulissimaque D. Thomae Aq. dogmata, Parisiis, 1855. Grandi, 0. P.: Cursus Theologicus, Ferrariae, 1692. Grasset: Les limites de la Biologie, Paris, Alcan ; cfr. “ Revue des Deux Mondes ”, 1 Déc. 1909. Grassi: La Vita. - Cià che sernbra ad un Biologo, 1906. Gratry: De la Connaissance de Dieu, Paris, Tequi; De la Connaissance de l'âme, Paris, Tequi; La Logique, Paris, Tequi. Gredt Jos., 0. S. B.: Elementa Philosophiae Arislot.-Thomisticae, Vol. I-II, Herder, Brisgov., 1926; De Cognitione Sensuum Externorum *, Romae, 1924. Gregorius Nyss.: Opera Diversa (Migne, P. G., Torn. 44-46). Gregorius Arimin.: Lectura in lum et llun librum Sententiarum, Parisiis, 1482. Guerinois J.-C., 0. P.: Clypeus Philosophiae Thomisticae, Venetiis, 1710. Guibert-Chinchole: Les Origines, Letouzey-Ané, Paris, 1923. Gutberlet C.: Die Willensfreiheit und Hire Gegner 2; L'Uomo, la sua origine e il suo sviluppo, etc., Trad, di Bongioanni, Torino, Soc. Ed. Int. Haan H., S. 1.: Philosophia Naturalis 3, Frib.-Brisgov., Herder, 1906. Haeckel E.: Der Monismos ais Band zwischen Religion und Wissenschaft Gaubensbekenntnis eines Naturforschers 1B, Bonn, 1911; Die Weltratsel. Gemeinverst. Studien über monistische Philosophie 10, Bonn, 1909. Halliburton W. D.: Hand-book of Physiology B, London, Murray, 1903. Hartmann (von): Phaenomenologie des Sittlichen Bewusstseins, Berlin, 1879. Hartmann Fil.-Carl.: Istituzioni di Patología Generale, Trad. Spongia, Pa­ dova, 1828. Haug E.: Traite de Géologie, Paris, 1907. Hébert: cfr. “ Revue de Métaphys. et Morale ”, Mars, 1907. Hegel: Differenz des Fichleschen und Schellingschen Systems der Philosophie, 1801; Phanomenologie des Geistcs, 1807; Logique de Hegel ’, Trad. Vera. Helmholtz: Populare und Wissenschaftliche Vortrage. Herschell Sir J.: Familiar Lectures, London. Hertwig: Allgemeine Biologie, 2 Aufl. Hervæus: Quodlibeta; Tractatus de Unitate Formarum (reperitur in Ed. Sum. Phil. C. Alamanni, Tom.III, pp. 523-681; Parisiis, Lethielleux, 1891). Herz: Les bases physico-chimiques de la Chimie Analytique, Paris, GauthierVillars, 1909. Hetzenauer P. M., 0. C.: Comment, in Libr. Genesis, Graccii, Viennae, 1930. Hippel V.: Willensfreiheit und Strafrecht, 1903. Hirn: Analyse Elémentaire de I'Univers, Paris, Gauthier, 1858; et la Edit., 1868. Hobbes: Leviathan, London, 1651. Hobbhouse T.: Mind in Evolution, London, Macmillan, 1901. Hoenen, S. I.: cfr. in “ Acta Primi Congres. Thomist. Internat. ” Romae, 1925; Gregorianum ”, Vol. VI, 1925, Vol. VIII, 1927, Vol. IX, 1928, Vol. X, 1929. Hoffmann: Ethik 2, 1901. Holmes A.: The Age of the Earth, London, Benn, 1927. xxiv Elenchus bibliographicus praesentis voluminis Hove (van) Al.: La doctrine du miracle chez S. Thomas etc., Wetteren-Bruges Paris, 1927. Hugon Ed., O. P.: Cursus Philosophiae Thomisticac, Parisiis, Lethielleux; Le Mystère de la Très S. Trinité, Paris, Tequi; Tractatus Dogmatici 6, Vol. 1-111, Paris, Lethielleux, 1927. Hugonin: Ontologie ou Etude des lois de la pensée, Paris, 1856. Hume: A Treatise of Human Nature, London, J. Noon, 1739; Enquiries Concern­ ing the Human Understanding etc. a, Oxford, at the Clarendon Press. Hurtado: Physica. Husserl: Philosophie der Arithmetik, Halle, 1891; Logische Untersuchungen », Halle, 1913-1921. Hutton F. W.: Darwinism and Lamarckism, Old and New, London, Duck­ worth, 1893; The Lesson of Evolution, London, Duckworth, 1902. Huxley: Lay Sermons; Critiques and Addresses; Letter to Ch. Kingsley, 8 March, 1863; cfr. “ Encyclopaedia Brittanica ” word “ Biology”. Jandunus J.: Quaestiones in XII Libr. Metaphysicae, Venetiis, 1525; Quae­ stiones in libros Physicorum, Venetiis, 1488; Quaestiones in libros de Caelo et Mundo, Venetiis, 1501; Quaestiones in libros Animae, Venetiis, 1473. Janet-Séailles: Histoire de la Philosophie 10, Paris, Delagrave, 1918. Javelli Chrys., O. P.: Totius Rationalis, Naturalis Divinae ac Moralis Philos, compendium etc. in duos Tomos digestum, quorum Tomus Ia* contineat totam Logicam, Compend. in VIII Physic., in IV Lib. de Caelo, in II de Generat., in III Libr. Meteor., in II! Libr. de Anima, in Parva Naturalia, in XII Libr. Metaphys., cum quaestionibus in octo libr. Phys., in tres libros de Anima et in XII libros Metaphys., Lugduni, 1568. Jennings Herb.: Contributions to the study of the Behaviour of lower organisms, Carnegie Instit. of Washington, 1904; Behaviour of Lower Organisms, New York, Macmillan, 1906. Joannes a S. Thoma: Cursus Philosophicus, Vol. I-1II, Ed. Vivès, Parisiis, 1883. Joanniz-Echalaz, S. I.: Philosophia continens Dialecticam, Physicam, etc., Lugduni, 1654. Johannis (de): La Psychologie des insectes, in “ Etudes”, Torn. 159, 1919. Jolivet R.: La notion de substance etc., Beauchesne, Paris, 1929. Jousset P.: L'Homme-Singe et la Doctrine Evolutioniste, Paris, Baillière, 1901. Jozzelli Nie.: Sconfitta del Materialismo. Trent’anni di osservazioni all’aperta campagna. Esame analítico e sintético intorno ai rapporti fra la vita degli animali bruti e la vita dell’uomo, Pistoia, 1893. Kant; Opera omnia germanice edita, Leipzig, Druck und Verlag von Philipp Reclam jun. - Critica d. Rag. Pura, Vol. 1-11, Trad. Gentile-Lombardo Radice, Bari, Laterza; Critica d. R. Pratica2, Trad. Capra, Bari, Laterza; Critica del Giudizio, Trad. Gargiulo, Bari, Laterza; Prolegomeni etc., Trad. Martinetti, Milano-Torino, Roma, Bocea, 1913. Kinnemann J.: Mental life of two Macacas Rhesus Monkeys in Captivity, in “American Journal of Psychol.”, 1912. Kleutgen: La Philosophie Scolastique, Paris, Gaume, 1870. 1 Klimke F.,S. I.: // Monismo e le sue basi filosofiche, Trad. Ferro, Firenze, 1914. Kirkaldy W. J.-Drummond J. M.: An Introduction to the Study of Biology, Oxford, 1909. KOhler W.: L’intelligence des Singes supérieurs, Trad, de P. Guillaume, Alcan, Paris. Kuelpe O.: La Filosofía Odierna in Germania etc., Trad. Pocar, Torino, Bocea, 1922. Elenchus bibliographicus praesentis voluminis XXV Lacome: cfr. “ Revue Thomiste”, 1894. Lactantius: De Ira Dei (Migne, P. L., Torn. 6-7). Lahousse: Praelectiones Naturalis Spec. Cosmologiae, Louv., Peeters, 1887. Lahr Ch., S. I.: Cours de Philosophie 23, Tom. I-II, Paris, 1920. Lamarck: Philosophie Zoologique, Paris, 1809: Introduction à l’Histoire Natu­ relle des animaux sans vertèbres, Paris, 1815. Laminne J.: L’Homme d’après Haeckel, Paris, Bloud, 1907. Lambertini G.: Ipotesi, dati ed aspetti morfologici dei problema della conduzione nervosa attraverso i tempi, in “ Rivista di Psicología”, 1927. Lamettrie: L’Homme Machine, 1751. Lanusse: Etudes et Controverses Philosophiques, Paris, 1909; cfr. articul. in “ Revue Neo-Scolastique ”, 1904. Laplace P.-S.: Exposition du système du Monde, 1796; Introduction à la théorie Analytique des probabilités, 1814. Larroque P.: Examen critique des doctrines de la Religion Chrétienne 8, Paris, 1864. Leclerc: Bibliothèque Choisie. Ledesma P., 0. P.: De Perfectionibus Divinis. Leibnitz: Nouveaux Essais sur l’entendement humain, 1765; Principes de la Na­ ture et de la grâce, 1714; La Monadologie, Paris, 1881; Essai de Théodicée, Francforti, 1719; Lettre à Mr. Arnald. < Lemos P., 0. P., Panoplia Gratiae, Leodii, 1676. Lepidi A., O. P.: Elementa Philosophiae Christianae, Parisiis-Lovanii, 1875; Examen Philosophico-Theologicum: De Ontologismo, Lovanii, 1874. Lerma (de) C., 0. P.: Cursus Philosophici, Romae, 1661. Leroy Ed.: Science et Philosophie, 1899; Un Positivisme Nouveau, Paris, 19001901; cfr. eamdem doctrinam, in “ Rev. de Métaphys. et Morale”, 1901; Comment se pose le problème de Dieu, in “ Revue de Métaphys. et Morale ”, Mars, 1907; A New Philosophy: H. Bergson, Transi. Benson, London, 1913. Leroy P.: La Théorie Cellulaire, in “ Archive de Philosophie», Vol. VI, cah. I, 1928. Lessius L., S. I.: De Perfection. Divinis. Liberatore M., S. I.: Della Conoscenza Intelleltuale, Roma, 1837; Institutiones Philosophicae *, Romae, 1869; Del Composto U mano 3, Roma, 1880. Liebig: Lcttere Chimiche. Liebmann: Gedanken and Tatsachen, 1901. Liepmann: Einleitung in das Strafrecht, 1900. Ligondès (du) R.: Formation mécanique du système du Monde, Paris, Gauthier, Villars, 1897. Liverani V.: Sui principii del Moderno Ippocratismo, Fano, 1859. Lloyd Morgan C.: Introduction to Comparative Psychology, 1894. Lock R. H.: Recent Progress in the study of Variation, Heredity and Evolution, London, Murray, 1907. Locke J.: Philosophical Works in two volumes, London, Bell , quamvis materialiter sit quid complexum, formaliter tamen non intelligitur ut quid complexum et aggregatum ex ente et mobilitate ei superaddita, sed ut quid formaliter incomplexum et simplex, prout quidditatem seu naturam mobilem vel naturalem designat. Neque sumitur statice sed dynamice, inquantum ens mobile seu naturale habet in se principium operationis, vel quietis et motus (1). Secundo est notandum quod, licet < corpus naturale seu mobile» et tens mobile » materialiter et ex parte rei seu subiecto identificcntur, formaliter tamen omnino distinguuntur. Cum enim dicitur « corpus mobile » designatur formaliter radix qualitatis, ideoque divisibilitatis, cuius respectu definitur; ubi cum dicitur « ens mobile » omnino abstrahitur ab illa formalitate corporis, et solum exprimitur ens cum tali modo essendi, scilicet mobilitatis, quae solum designat radicem motûs seu transitûs entis in potentia ut huiusmodi, qui ut talis formaliter abstrahit a ratione divisibilis, ideo quanti et corporis, licet hoc sit conditio sine qua non ut motus fiat cum successione et continuitate. Tertio denique recolendum est, ex dictis in Logica Materiali, quid est obie­ ctum materiale et formale sive quod sive quo. ' | • ' 4. Status Quaestionis. — His praenotatis, difficultas principaliter est quoad obiectum formale quod Philosophiae Naturalis, an scilicet sit « corpus mobile » vel «ens mobile» formaliter ut corpus seu ratione corporeitatis, vel formaliter ut mobile seu ratione mobilitatis. Hoc est quod praecipue nunc quaeritur. 5. Sententiae. — Ad huius responsionem, praeter eos (v. g. Goudin), qui, minus ad corporis et mobilis formal itatem attendentes, dicunt quod magis de nomine quam de re agitur, datur triplex principalis sententia. Ia Sent, dicit, quod non est quidem corpus simpliciter ut corpus neque est corpus mathematicum, sed formaliter corpus naturale sive sensibile sive mo­ bile, sed ut haec omnia rationem corporis involvunt. Ita S. Alb. Magnus. 2a Sent, asserit, quod est substantia naturalis inquantum est formaliter naturalis. Ita Scotus et Scotistae ut Ant. Andrea (2). W X// Metaphysic. Arisl., Lib. VI, q. 3, a. 2; Javelli Chrys., Quaestiones Acutissimae super octo Lib. Phys., Lib. 1, q. 1; Ferrariensem, lac. prox, cit., q. 2; D. Bañez, Commentaria et Quaestiones in duos lib. de Gener, et Corrup., Quaest. Proocni., Venetiis apud Juntas, 1587; C. Alamanno, loc. prox, cit., q. 1, a. 5; Complutenses, toc. prox, cit., q. 1 ; Ioan. a S. Thoma, Cursus Philos., Phil. Nat , P. I, q. I. a. 1; Paul.-M. Cauvinum de Nicaea, Cursus Philomctaphysici, Tom. Il, ad VIII Lib. Phys., Tract. I, disp. I, q. 1. Mediolani-Placentiae, 1692; JacC. Ouerinois, Clypeus Philos Thomisticae, Phys., Quaest. Prooem., Venetiis, 1710; MastriumBelluti, Jn Aristotelis Stag. Libros Physicorum, quaest. prooem., Venetiis, 1708; Nic. Arnu, O. P., Dilucidum Philos. Syntagma, Phil. Nat., q. 1 praeludialis, a. 5, Patavii. 1685; et plures alios. (1) Ad rem Ferrariensis (loc. prox. at.): «Dicitur itaque quod per ens mobile Intelligit S. Thomas quoddam genus entis contentum sub ente, cuius proprius modus essendi est esse mobile, idest habere in se principium motus sive esse in potentia ad motum et terminum motus. Et istud genus entis nominamus istis duobus nominibus «ens mobile •, quia non habemus unicum nomen significans ipsum. Et per istum modum essendi, qui est esse mobile, distinguitur ab omnibus aliis, unde mobilitas est differentia essentialis prout proprius modus essendi potest dici differentia, per quam illud inferius ad ens, quod vocamus « ens mobile », distinguitur a subiecto aliarum scientiarum ». (2) I Metaph., q. 1. Utrum Philosophiae Naturalis obiectum sil ens mobile 3 3a Sent, denique tuetur, quod obiectum formale quod Philosophiae Na­ turalis est ens mobile ut mobile. Ita S. Thomas et Thomistae communiter ut Ferrariensis, loan, a S. Th., Gredt (1), et alii. Unde 6. Conclusio Ia: « Obiechi • I II ateríale Phil." Nat?1 est omne corpus naturale ». Prob.: Obiectum materiale est omne id circa quod potentia vel habitus versatur. Atqui tale in Philosophia Naturali est omne corpus naturale. Ergo obiectum materiale Philosophiae Naturalis est omne corpus naturale. Min. prob.: Philosophia Naturalis versatur circa omne mobile motu physico et sensili, ut ex sequenti conclusione patebit. Atqui solum corpus naturale est mobile motu physico et sensili: talis enim motus est transitus successivus et continuus entis in potentia ut in potentia, ad cuius successionis et continuitatis rationem requi­ ritur, ut conditio sine qua non, entis divisibilitas, cuius radix patet esse corpus. Ergo omne id circa quod Philosophia Naturalis versatur est omne corpus naturale. H II formale 7. Conclusio IT : « Obiectum quod Phil." Nat?1 est ens mobile seu II obile ut sic ». Prob.: — Arg. Ia® (== a priori, ex formali ratione motus). — Obiectum formale quod habitus seu scientiae est ratio quae immediate et proxime in obiecto materiali attingitur. Atqui talis ratio in Phi­ losophia Naturali est ens mobile sub ratione mobilis. Ergo obie­ ctum formale quod Philosophiae Naturalis est ens mobile seu mo­ bile ut sic. Min. prob.: Ratio quae immediate et proxime attingitur in obie­ cto materiali scientiae est propria et adaequata passio quae de illius subiecto demonstratur: liquet ex ratione demonstrationis. Atqui propria et adaequata passio quae a Philosophia Naturali demon­ stratur de eius subiecto, scii, de corpore naturali seu ente corporali, est ratio mobilis sive mobilitas. Patet enim, quod Physicae est proprie de motu agere, qui formaliter et ex se nullam corporeitatem vel saltem ordinem ad ipsam dicit: definitur enim «actus entis in potentia ut in potentia »; ideo necessario sequitur, quod non ratio corporis, sed ratio motus est propria passio mobilis. Ergo ratio quae immediate et proxime attingitur in obiecto materiali Philo­ sophiae Naturalis est ens mobile sub ratione mobilis. Arg. num (= a pis'eriori, sc. p'o'.it nulla scientia probat suum suble­ ctum esse). — Nulla scientia suum obiectum formale probat, sed supponit. Atqui Philosophia Naturalis probat quod omne mobile est (1) Elem. Phil. Arist.-Thomist.t Vol. 1, n. 235, Brisg., 1926. Introductio Philosophiae Naturalis - § I corpus. Ergo corpus mobile, ut corpus mobile, non est formaliter obiectum Philosophiae Naturalis. Mai. ab omnibus admittitur cum Aristotele, et declarata manet ex dictis in Logica Materiali, ubi de scientia. — Min. est S. Thomae qui post Aristotelem ait: «Hic autem est liber Physicorum, cuius subiectum est ens mobile simpliciter. Non dico autem corpus mobile: quia omne mobile esse corpus probatur in isto libro, nulla autem scientia probat suum subiectum » (1). — Consequentia ex se liquet, secus enim illud non probaret (2). ae * est 8. Conclusio HT: «Obiectu principalitatis Phil. Nat.12 II corpus mobile ut corpus mobile ». Prob.: Obiectum principalitatis alicuius scientiae est cum inter diversa ad eius obiectum materiale pertinentia, aliquid prius et principaliter rationem eius obiecti formalis quod participat. Atqui corpus mobile, ut tale, prius et principaliter participat rationem entis mobilis ut mobilis. Ergo obiectum principalitatis Philosophiae Naturalis est corpus mobile ut tale. Mai. ex se constat; ita in Logica tale obiectum est syllogismus, in Metaphysica vero est substantia. — Min. non est minus mani­ festa, eo quod cetera alia non moventur nisi quia sunt in corpore mobili. II 9. Conclusio IVa: « Obiectum formale quo Phil.1' Nat.1* est infimus gradus abstractionis a II atería ». Prob.: Unitas et distinctio scientiarum in esse scibili sumitur ex diversa abstractione a materia, ideo ex diversa immaterialitate, quod est obiectum formale quo. Atqui abstractio a materia et immaterialitas Philosophiae Naturalis est infimus gradus. Ergo obiectum formale quo Philosophiae Naturalis est infimus gradus abstractionis a materia. Mai. probata est in Logica Materiali, ubi de demonstratione. — Min. decl.: Philosophia Natrralis agit formaliter de entibus motu praeditis, consequenter de iis quae motui et materiae sunt subiecta; quapropter, obiectum eius materiale non est separatum a motu et materia, nec secundum rationem neque secundum esse, sed solum a materia singulari ac individua. Atqui hoc est infimus gradus: secundus enim et altior gradus abstrahit a materia et motu secundum rationem tantum, quamquam non secundum esse, obiectum formale quo Mathematicae; tertius autem et adhuc altior gradus abstrahit (1) 1 Phys.9 lect. 1 ; cfr. VI Metaph., lect. 9; IX ibid., Icet. 4; Opuse. 42, c. 14 (Ed. Rom.; Ed. De Mana, vol. I, n. 11); et passim. (2) Pro huius argumenti fusiori intelligentia cfr. Ferrariensem, toc. prox. cit,9 conci. K Ulrum Philosophiae Na'.u’alis obiectum sit ens mobile 5 a motu et materia, et secundum rationem et secundum esse, obie­ ctum formale quo Meiaphysicae. Ergo abstractio a materia et immaterialitas Philosophiae Naturalis est infimus gradus abstractio­ ns (1). 10. Corollaria. — Ex dictis sequentia corollaria colligi possunt: Coroll. Inm. — Sequitur primo, quod Philosophia Naturalis seu Physica est una specie atoma, quamvis plures diversasque partes sub­ altérnalas habeat: omnes tamen illas attingit sub unica ratione formali sub qua, ex qua quaelibet scientia vel habitus speciem ac divisionem desumit, ut in Logica Materiali docetur. Coroll. IInm. — Colligitur secundo, quod cum obiectum formale sub quo sit in scientiis ultima proportionata actualitas qua omnia in tali scientia attinguntur et specificantur, ideo in essentiali definitione obiectorum illius scientiae includuntur atque per ipsam definiuntur; hinc est, quod Philosophia Naturalis essentias rerum, quae sunt ultimae et remotae in rebus mobilibus, quaerit. Coroll. HTn. — Colligitur denique ut venata Philosophiae Naturalis definitio quae est: scientia quae considerat rationes ultimas corporum mobilium sub ratione mobilis, vel breviter sic: scientia entis mobilis ut mobilis. Sicque patet ipsius est agere de omnibus mobilibus tam anorganicis quam organicis; quapropter, inexactum est confundere Cosmologiam cum Philosophia Naturali ut quidam hodierni faciunt (v. g. P. Gredt (2)): Cosmología enim non est nisi solum pars Philosophiae Naturalis quae agit de ente mobili anorganico seu de mundo inorganico (3). 11. Scholion. — Est animadvertendum quod ens mobile, de quo est formaliter Philosophia Naturalis, intelligitur ut mobile sive substantia­ liter sive accidentaliter, ita ut respicit non solum principia mobilitatis substantialis, verum et accidentalis: tractatio enim «de Caelo » est pars huius Philosophiae, et nihilominus Caelum, — saltem in doctrina Aristo­ telis —, est substantialiter immobile seu incorruptibile et mobile acci­ dentaliter prout de loco in locum mutatur (4). (1) Conclusionem hanc pluribus in locis docet S. Thomas, cfr. 1 Phys.t lect. 1; in Boet, dt Trin., q. 5, a. 1-2. Quare si quandoque S. D. videatur asserere obiectum Physicae esse corpus mobile (dr. I, q. 8, a. 1, sed C.; dc Ver., q. 14, a. 8, ad *16 ») non intelligit de obiecto formali quod, sed materiali et quidem principalitatis. (2) Op. cit., n. 235. (3) Ad rem D. Nvs: • La cosmologie est l’étude philosophique du monde inorganique » Cosmologie, Tom. 1, n. 14, Louvain-Parts, 1916. (4) Cfr. Ioan, a S. Thoma, op. cif,, q. 1, a. 1. 6 Introductio Philosophiae Naturalis - § 2 § 2. De Habitudine Philosophiae Naturalis ad alias scientias physicas (l). 12. Apprime distinguenda est Philosophia Naturalis a sic com­ muniter dictis scientiis physicis seu naturalibus. Hae enim, quarum fundamentum est experientia, sunt experimentales scientificae cogni­ tiones quibus ortus et causae factorum naturalium, legum, princi­ piorum ac proprietatum entis mobilis, sive anorganici sive organici, investigantur et explicantur. Ex quo apparet, quod istae scientiae minime perveniunt usque ad ultimas remotasque causas entis mobilis, sed solum usque ad proximas, ex quibus leges generales inducuntur et statuuntur. Sic enim ens mobile anorganicum consideratur a Physica, Chimia, Geología, Crystallographia et Mineralogía. Nam, Physica scientifica quaerit communes proprietates materiae, sc. pondus, so­ num, lucem, calorem, electricitatem, magnetismum atque motum localem qui illas vires consequitur; itaque Physica considerat ens mobile secundum quid tantum et extrinsece. Chimia autem versatur circa analysim mutationum quae profunde ac iugiter in substantias corporeas perficiuntur, unde describit notas agentium coefficientium, phaenomena thermica electrica ac luminosa quae comitantur, atque proprietates et constitutionem chimicam novi corporis. Geología vero agit de origine et modo quo aggregata praecipuorum mine­ ralium, per tot saecula et sub influxu legum physicarum efformantur. Crystallographia investigat statum crystallinum et formas geo­ metricas, quae sunt signa manifestativa, substantiarum mineralium. Mineralogía denique describit mineralia quae faciem terrae consti­ tuunt, ea classificat secundum eorum similitudinem physicam et chimicam, atque etiam secundum affinitatem quâ inter se in terra iacent. Patet igitur, quod nulla ex his scientiis naturalibus occu­ patur de causis ultimis ipsius entis mobilis anorganici: consequenter non sunt scientiae propter quid sed solum quia; ubi Philosophia Naturalis, ut patet ex definitione data, est vere scientia propter quid, eo quod revera causas ultimas seu essentiam et naturam entis mobilis considerat. . ■ Quum autem scientia quia ordinetur ad scientiam propter quid ut perfectibile ad perfectivum, ideo scientiae naturales sunt initium atque praeparatio ad Philosophiam Naturalem, ex qua parte ipsa Philosophia Naturalis non parvum emolumentum habet ex illis scientiis; imo accuratior et scientifica investigatio harum scientia(I) Cfr. S. Thoma.m, lí C. Gent., c. i-tv; melius adhuc in IV Meteor., ect. I. ubi etiam eius utilitatem illustrat ad divinorum speculationem; unde ait: • quamcurnque aliam scientiam addiscimus, hoc facimus ut ad cognitionem divinorum veniamus, et qui alta intentione scien­ tias acquirit perversus est in intentione nisi necessitate detineatur». De Philosophiae Naturalis Divisione 7 rum, sicut hodie habetur, indispensabilis est Philosopho Naturali, licet non sit absolute necessaria. Ex quo patet, quod scientiae phy­ sicae subalternantur Philosophiae Naturali a qua, saltem negative, diriguntur in suis investigationibus (1). § 3. De Philosophiae Naturalis Divisione. 13. Posita definitione et habitudine Philosophiae Naturalis ad alias scientias physicas, quaeritur ultimo de eius divisione. Et re­ vera. Divisum rei in esse scibili praecipue est obiectum formale quod; tale autem in Philosophia Naturali, ut ostensum est, est ens mobile. Ens mobile porro considerari potest dupliciter: vel in actu signato seu in communi, vel in actu exercito seu in speciali; ens enim mobile in actu signato consideratur secundum essentialia vel con­ secutiva ad ens mobile ut sic, et hoc est obiectum Philosophiae Na­ turalis Generalis, quam tradit Aristoteles in octo libris Physico­ rum (2). Ens vero mobile in actu exercito intelligitur de iis quae requiruntur ad talem vel talem speciem entis mobilis, et de hoc est Philosophia Naturalis Specialis. Quum mobilitas sit differentia entis mobilis, et motus eius proprium exercitium, ideo secundum diversas species motus dividitur Philosophia Naturalis Specialis. Porro, tres sunt species motus, ideo Philosophia Naturalis Spe­ cialis in tres praecipue partes dividitur: primus enim motus est localis, ideo prima pars agit de ente mobili motu locali, de quo Aristoteles tractat in libris « De Caelo et Mundo » et « De Meteoris»; secundus motus est alterationis, sic secunda pars considerat ens mobile motu alterationis, qui ad generationem et corruptionem ter­ minatur, de quo Aristoteles agit in libris « De Generatione et Cor­ ruptione^; tertius denique motus est augmentations, unde tertia pars versatur circa ens mobile motu augmentationis seu motu viventis, eo quod augmentum et decrementum proprie solis viven­ tibus competit, et de hoc habet Aristoteles in libris « De Anima », - De Animalibus » et « Parvis Naturalibus ». Prima autem et secunda pars Philosophiae Naturalis Specialis, quarum est de ente mobili anorganico agere, hodie communi termino appellantur « Cosmolo­ gía»; tertia vero pars, agens de ente mobili organico, proprie «.Psy(1) Cfr. P. Gredt, Elem. Phil. Arist.-Thomist., vol. I, n. 236. (2) Vocantur etiam Libri « Dc Naturali Auscultatione seu de Auditu », quia ut notat S. Thomas «per modum doctrinae ad audientes traditus fuit », I Phys., lect. 1. — Istorum autem librorum, primus agit de principiis corporis mobilis Ipsum constituentibus (c. l-ix); ucundus de causis corporis mobilis (c. I-IX); tertius de motu et infinito (c. !-vm); quartus de loco, vacuo et tempore (c. i-xiv); quinius de divisione motus in suas species (c. l-vi); sextos de divisione quantitativa motus (c. i-x); septimus de motibus, motoribus ac mobilibus (c. i-v); odavus denique de aeternitate motus et motoris atque horum proprio sublecto (c. i-x). Introductio Philosophiae Naturalis - § 3 etiología» appellatur. Schematice igitur tota Philosophiae Naturalis divisio ita exhiberi potest: I) Generalis (Lib. I) Phil. Nat. II) Specialis (Lib. II) 1) Cosmología (Pars I) i 1) de Caelo et Mundo ' i 2) de Generatione et Cor' ruptione. 2) Psychologia (Pars II) 14. Quaestiuncula. — Uti liquet ex allata divisione, Psychologia est pars Philosophiae Naturalis. Nihilominus quaestio est inter Philosophos, an scii, de Anima tractare sit munus Physici vel Metaphysici, seu an pertineat ad Phy­ sicam vel Metaphysicam. Quidam enim tenent quod est pars Mathematicae (= Themistius, Theophrastes, Simplicius, Philoponus). Alii quod est pars Metaphysicae tantum (= Franc. Bragadenus et omnes Neoscholastici post Wolff). Alii quod est pars Physicae (= Aristot., Averroes, S. Alb. Magn., S. Thomas et omnes fere Thomistae usque ad s. xvm). Alii denique partim Phy­ sicae et partim Metaphysicae (= Hugon). Ad huius solutionem sciendum est, quod anima alia est vegetativa alia sensitiva et alia intellectiva, quarum ordo est, ut ubi intellectiva ibi sensitiva et vegetativa, et ubi sensitiva ibi vegetativa: non autem e converso. Certum porro est apud omnes, quod vegetativa et sensitiva ad Philosophiam Naturalem pertinent, eo quod materiam respiciunt et cum materia definiuntur (1). Unde tota difficultas est de anima intellectiva, quae a materia abstrahit et organo corporali minime coniuncta est (2). At sciendum est, quod anima intellectiva dupliciter considerari potest: physice seu in actu exercito, ut est actus et forma quâ corpus informatur, et sic certe ad Philosophiam Naturalem pertinet; metaphysice seu in actu signato, hoc est formaliter et reduplicative ut est intellectiva, quod et dupliciter sumi potest: vel prout supernaturaliter inteliigere potest, et tunc suspenditur eius naturalis dependentia a conversione phantasmatum et sensuum, ut liquet in raptu (3); et hoc modo non fit de ea hic quaestio; vel prout naturaliter intel­ iigere potest, inquantum scii, naturalis modus cognoscendi est se convertere ad phantasmata, et sic inteliigere animae, — eiusque velle —, adhuc dupliciter accipi potest, nempe: genérico, ut inteliigere eius sumatur simpliciter et secun­ dum se et ut substantiis separatis conveniat, et sic, absque dubio, de anima tractare pertinet ad Philosophiam Primam seu Metaphysicam, uti liquet etiam ex IX Metaph.; specifice, ut inteliigere animae fieri non possit in praesenti statu absque auxilio sensuum et conversione phantasmatum, et sic simpliciter ad Philosophiam Naturalem spectat, sive anima sit actu corpori unita sive sepa­ rata retinens tamen aptitudinem ad corpus, eo quod ut sic consideratur in ordine ad materiam et ut cius principium quo. Unde simpliciter dicimus: « anima intellectiva, ut forma corporis, ad Philosophiam Naturalem pertinet ». Etenim. Primo: quidquid essentialiter ordinatur ad materiam vel ad corpus naturale pertinet ad Philosophiam Naturalem. Atqui anima humana, ut actus et forma corporis naturalis, essentialiter ordinatur ad corpus naturale. Ergo. — Secundo: anima humana est propria natura et pars totius compositi na­ il) Cfr. Arist., V Melaphys., c. i, 4 (apud S. Thom., Lib. VI, lect. I, 1156 ss.). (2) Cfr. Arist., II Phys., c. ii (apud S. Thom., lect. 4). (3) Cfr. S. Thom., U-II, q. 175, a. 5, c. De Philosophiae Naturalis Divisione 9 turalis, nempe hominis. Atqui ad unam eamdemque scientiam specifice pertinet considerare totum et eius partes, atque similiter considerare naturam et ea quae ad ipsam pertinent spectat ad eumdem naturalem. Ergo simpliciter concludendum est quod anima humana, ut forma corporis, pertinet ad Phi­ losophiam Naturalem; ideo tractatio Psychologiae est pars, non Mathematicae neque Metaphysicae, sed unice Philosophiae Naturalis seu Physicae (I). (1) Cfr. Cajetanum, De Ent. ct Ess., c. vi-vn; Ferrariensem, I Phys., q. 2, ad 1 D. de Flandria, Acutissimae Quaest. super tres libros de Anima et S. Th- commentata, Procem., cond. 6»; P. M. Zanardi, O. P., Comment, cum Quaestionibus in 111 Lib. de Anima Aristot., Lib. 1, lect. II, q. 3, Venetiis, 1617; R. Ripa, O. P., Comment, et Quaest. ad S. Th. Aq. de Ent. tt Ess. Tractatum, ad Cap. vil Adnot., pp. 858-859, Romae, 1598; et plures alios. LIBER PRIMUS PHILOSOPHIA NATURALIS GENERALIS 15. In hoc primo libro sermo instituitur de Philosophia Na­ turali Generali, hoc est de ente mobili ut sic seu in genere (1). Tale autem ens mobile considerari potest: vel intrinsece et in seipso vel quoad ea quae ipsum necessario consequuntur, idest quoad eius proprietates; quapropter, praesens liber duas praecipuas partes com­ plectitur, videlicet: Io entis mobilis naturam (Pars 1); 2° » » proprietates (Pars II). Pars Prima DE ENTIS MOBILIS NATURA 16. Necesse est prius, sicut et de qualibet re, investigare entis mobilis naturam, hoc est scire quid sint eius principia constitu­ tiva. At iterum, datis plurium argumentis, opus est praemittere eiusdem existentiam et distinctionem, quae ordine doctrinae naturam praecedunt, sicut an est praecedit quid est. Absolvendum est igitur in praesenti: Io de entis mobilis existentia et distinctione (Cap. I); 2° » » » essentia seu natura (Cap. II). (I) Ratio cius est «quia, ut habet S. Thomas, ea quae consequuntur aliquod commune, prius et seorsum determinanda sunt, ne oporteat ea multoties pertractando omnes partes il­ lius communis repetere; necessarium fuit quod praemitteretur in scientia naturali unus liber, in quo tractaretur de iis quae consequuntur ens mobile in communi...» (I Phys., Icct. I). 12 Liber I - Philosophia Nat. Generalis, Pars I, Caput I, Art. I CAPUT I. « DE ENTIS MOBUJS EXISTENTIA ET DISTINCTIONE Agendum est ergo in hoc primo capite: primo de entis mobilis existentia (Art. I); secundo de eius distinctione (Art. II). Articulus I. UTRUM ENS MOBILE REAL1TER EXISTAT 17. Mirum, imo et ridiculum videtur entis mobilis existentiam quaerere, cum per se evidens sit; nihilominus, plures hoc scientifice inficiari conantur, proinde eos coacti sumus confutare (1). f 18. Sententiae. — Sententia communiter negans realitatem entis mobilis in Scepticisme fundatur, et est Idealismus seu Conscientialismus, qui universaliter tuetur, non dari obiectum extramentale cognitionis nostrae, sed unicam rea­ litatem esse ipsum subiectum cognoscens (ita etiam Subiectivismus dicitur); quapropter, ens mobile, obiectum Philosophiae Naturalis non existit realiter extra mentem. Talis autem idealismus est duplex: absolutus et partialis. Idealismus absolutus penitus negat realitatem et obiectivitatem obiecti cogniti et unice retinet realitatem sublecti cognoscentis, atque absolute obie­ ctum cum subiecto identificat; consequenter, ens mobile non existit extra subiectum et est solum quid subiectivum, ita Hume, Fichte, Hegel, SchiibertSoldern, Schuppe, Kauffmann et alii. Idealismus partialis, vel absolute negat obiectivitatem et realitatem entis mobilis seu mundi corporei et retinet mundum spiritualem, v. g. existen­ tiam animae humanae, ita Berkeley (= Acosmismus); vel negans obiectivitatem mundi suprasensibilis, retinet realitatem mundi corporei seu entis mobilis, prout a nobis est cognoscibile quoad eius existentiam seu prout nobis apparet, hoc est quoad phaenomena quae sensus nostros afficiunt, ita Kant et Kaniiani (= Phaenomenalismus). Contra hos omnes ponitur sequens conclusio. 19. Conclusio: «Idealismus, negans entis mobilis seu mundi corporei existentiam, absolute est reiiciendus ». Prob.: Systema, plures absurditates continens, absolute est reiiciendum. Atqui tale est Idealismus negans entis mobilis existen­ tiam. Ergo Idealismus, negans entis mobilis existentiam, absolute est reiiciendus. (1) Ad rem P. Ch. Lahr: « On étonnerait bien des gens en leur apprenant que l’existence du monde extérieur a pu être sérieusement mise en doute, et plus encore peut-être, en leur annonçant qu’on va leur prouver que le monde existe. De fait les raisonnements et les dé­ monstrations qu’on peut apporter en pareille matière n’ont pas précisément pour objet d’en­ seigner une vérité si banale et si universellement admise, mais seulement de justifier la cer­ titude qu’on en a et de répondre aux scrupules de certains philosophes », Cours de PhiL ”, Tom. II, p. 377; Paris, 1920. Utrum detur distinctio in Ente Mobili 13 Min. decl.: Posita existentia entis mobilis seu mundi corporei tantum ut apparitiones seu merae ideae mentis nostrae vel ut a Deo productae sicut quidam dicunt, impossibilis evaderet explicatio entium mobilium seu corporum, quae nobis se exhibent ut a mente distincta et extra eam existentia: quomodo enim modificationes seu apparitiones illae, exhibentes aliquod quantitativum et divisi­ bile, sint tales: ubi subiectum cognoscens est quid simplex et indi­ visibile; et propterea, quomodo subiectum in se simplex sentiat extensionem entium mobilium, partes inter se distinguat, atque nunc uni postea alteri tribuat. Ceteroquin, Deus nos induceret in errorem invincibilem: exhiberet enim nobis aliquod ens mobile ha­ bens realitatem et obiectivitatem, et tamen in se non est reale et obiectivum; cum autem sensus revera nobis exhibeant realitatem entium mobilium et hoc non obstante nobis a Deo producuntur ut non habentia realitatem, error noster numquam corrigi ac vinci potest. Patet autem, quod haec omnia sunt absurda; consequenter absurdus est Idealismus sub qualibet forma cogitatur. Confirm.: Idealismus, sive totalis sive partialis, veracitatem et obiectivitatem potentiarum cognoscitivarum, tam intellectivarum quam sensitivarum, e medio simpliciter tollit, quod patet esse ab­ solute contra experientiam. Ergo reiiciendus est Idealismus (1). 20. Corollarium. — Colligitur exinde, quod ens mobile seu mundus corporeus revera existentiam habet, nullumque dubium esse potest quin negetur vel in dubium revocetur realitas existentiae istius entis mo­ bilis. Articulus II. UTRUM DETUR DISTINCTIO IN ENTE MOBILI (2). Probata reali existentia entis mobilis, de eius distinctione seu pluralitate est nunc agendum. Unde: 21. Status Quaestionis. — Dari pluralitatem entium mobilium seu corporum naturalium, ex quibus totum universum seu mundus physicus integratur, est saltem factum experientiae sensibilis. Proinde quaeritur: an mundus physicus sit unum ens mobile idem, sive numerice seu individualiter, sive specifice et generice hoc est essen­ tialiter; vel e contra: an detur distinctio realis, sive numérica sive specifica et generica, inter entia mobilia, ita ut mundus sensilis et (1) Cfr. Lahr, op. cit., loc. prox, cit.; P. Gredt, opuse. « De Cognitione Sensuum Extern. ■ », Romae, 1924; Tongiorgi, S. I., Instit. Phil., Lib. II, c. 1, art. 1, p. 143 ss. Ed. • Rom. (2) Cfr. Till. Pesch, S. I., Instit. Phil. Nat. etc., Lib. I, Disp. IV, sect. Il, nn. 259-276, Frib.-Brisg., Herder, 1880; P. Gredt, Elem. Phil. Arist.-Thorrust., vol. I, nn. 238-241 ; H. Haan, S. I., Phil. Nat. », Lib. VI, c. i-n, nn. 230-239, Frib.-Brisg., Herder, 1906, et alios. 14 Liber 1 - Philosophia Nat. Generalis, Pars I, Caput I, Art. 11 physicus complectatur plura entia physica seu mobilia inter se, sive individualiter sive essentialiter, distincta. 22. Sententiae. — Praeter universalem sententiam, sensu communi fun­ datam, qua admittitur pluralitas et essentialis et numeralis entis mobilis; datur alia sententia, huic e diametro opposita, quae generali termino vocatur Monismus, cuius generale principium est, quod omnes diversitates et diffe­ rentiae, quae inter entia mobilia videntur, sunt revera unum et idem ens mobile. Triplex autem est praecipua species Monismi (1), nempe: a) Monismus logicus (= Idealisticus, Gnoseologicus) negat realem distin­ ctionem inter sublectum cognoscens et obiectum cognitum, ita ut utrumque sit una eademque realitas; de hoc Monismo non est hic sermo et de quo aliquid pariter dictum est in praecedenti thesi. b) Monismus metaphysicus (= Pantheisticus) negat realem distinctionem inter Deum et mundum, affirmans utrumque esse quid unum et idem ens; et de isto Monismo fiet sermo in ultima parte Metaphysicae. c) Monismus physicus generaliter ponit, totum cosmos esse unicum ens seu omnia entia mobilia esse unum et unicum ens. Estque triplex: Io Hylozoisticus, qui absolute negat numericam distinctionem entium mobilium mundi physici, ita ut totus mundus sit unum ens mobile organismo ac vita praeditum. Ita, inter antiquos, Stoici (v. g. Cleantes, Zeno, Crysippus), quibus adnumerandus est Plato asserens, totum universum unica anima animari; ex reccntioribus, omnes Monistae et fere omnes Natural istae, ita Gunther, Scho­ penhauer, v. Hartmann et alii. 2o Evolutionistico-Philogcncticus, qui inficiatur specificam ac genericam distinctionem entium mobilium, et retinet quod omnia ab uno eodemque ente mobili specifico evolvuntur et solum dispositionibus ac modificationibus acci­ dentalibus distinguuntur. Ita omnes Evolutionistae, ut Darwinistae Geiger, Noirè, Forel et alii. 3o Atómicas, qui admittit entia mobilia resultare ex iisdem specifice ato­ mis, et ab invicem solum accidentaliter distingui. Ita plures ex Atomistis. 23. Conclusio : « Dantur in mundo physico et sensili entia mo­ bilia, non solw numerice sed etiam specifice et generice, inter se distincta ». Prob. 1‘ Pars (i. e. numerice distincta). — Ubicumque sunt actiones et operationes singulariter procedentes ut a diversis prin­ cipiis quod, ibi sunt supposita diversa seu entia numerice distincta. Atqui in mundo physico dantur actiones et operationes singulariter procedentes a diversis entibus mobilibus ut a diversis principiis quod. Ergo dantur in mundo physico et sensili entia mobilia nu­ merice inter se distincta. Mai. liquet ex eo quod actiones sunt in singulari seu supposi­ torum. Licet enim essentia rei sit principium quo operationis, tamen cum ut sic non sit completa ac perfecta ad operandum, nequit esse principium quod actu operandi: hoc autem est individuum seu sup(l) Pro fusiori cuiuslibet speciei Monismi expositione, cfr. F. Klimke, S. I., II Monismo e le sue basi fllosoftche (Trad. Ferro, Firenze, 1914). Utrum detur distinctio in Ente Mobili 15 positum, inquantum actu exist it in tempore et spatio seu in singu­ lari; consequenter, ubi sunt actiones singulariter procedentes ut a diversis principiis quod, ibi sunt entia numerice diversa. Min. prob.: Patet experientia, sive vulgari sive scientifica, quod revera datur duplex mobilium classis, nempe: inorganicorum, ut corpora caelestia, mineralia, crystalla, etc., et organicorum, ut )lantae, bruta et homines (1). Porro, in unaquaque classi nobis exhilentur actiones et operationes singulariter procedentes a diversis principiis quod. Nam, quamvis omnia teleologiá extrínseca sint unum et idem, prout conspirant in unum eumdemque finem cos­ micum, sc. harmoniam et pulchritudinem universi; tamen, physice et dynamice sunt numerice distincta. Est enim per se manifestum, quod operationes inorganicorum ab iis organicorum, non solum numerice sed et specifice ac generice distinguuntur. Sed etiam inter ipsa entia eiusdem classis; ita e. g. hydrogenium habet actiones seu energias distinctas ab illis oxygenii, et utriusque elementi chimica combinatio, sc. aqua, habet actiones ab actionibus utriusque distinctas; plura alia similia habentur in Chimia, Crystallographia, etc. Idem praeterea habetur inter mobilia organica, v. g. inter ho­ mines: unusquisque enim, conscientiae testimonio nixus, immediate et independenter se percipit ut substantiam intelligentem et volen­ tem; tot igitur sunt homines numerice distincti seu supposita ra­ tionalia, quot sunt mobilia sese percipientia ut substantiam intelligentem et volentem. Ergo in mundo physico dantur actiones et operationes singulariter procedentes a diversis entibus mobilibus ut a diversis principiis quod (2). Prob. 2' Pars (i- e. specifice et generice diversa). —Arg. rm. — Pro­ prietates rei essentiam seu naturam manifestant. Atqui plura entia mobilia inorganico-chimica, et quidem simplicia, diversas omnino proprietates habent. Ergo et essentiam seu naturam distinctam habent, seu sunt specifice et generice distincta. Mai. est manifesta; proprietates enim seu passiones necessario et per se fluunt ab ipsa rei essentia, ideo sunt eius manifestativa. Ergo ubi sunt diversae proprietates, ibi sunt diversae essentiae; et e converso (3). (1) Cfr. S. Thom., 1, q. 18, a. 1. (2) Cfr. P. V. Pieralisi, O. F. M., Delia Filos. Raz. Spec., Parte ogget., Cosmología, C i, pag. 167, n. 294, Roma, 1878. (3) Doctrina haec philosophica hodie etiam a pluribus scientificis admittitur. Scribit enta Mc, Williams, S. I.: «quamvis opiniones non conveniant de quibusdam qualitatibus» utrum nempe essentiales sint necne, tamen generale principium de relatione inter speciem et proprietates, est in tuto positum », De discontinuitate materiae, in Acta Primi Congr. Thomistlci Internat., Romae an. 1925 habiti, pag. 78. Similiter G. Gianfranceschi, S. 1., de atomis loquens ait: « 11 criterio di specificazione degli atomi sarà quel complesso di propriety ' itomiche che è necessario e sufficiente per definire una determinata specie di atomi >, La . Física dei Corpuscoli pag. 244; üniv. Greg. Roma. 16 Liber I - Philosophia Nat. Generalis, Pars I, Caput I, Ari. // De principiis in genere Min. decl.: Corpora enim chiniice simplicia, semper, ubique et sub iisdem circumstantiis posita, habent istas notas diversas, sc.: calorem specificum, gradum caloris sub quo statum combinationis vel aggregationis mutant, lineas in spectro, luminis refractionem, pondus specificum, transmissivam virtutem et electricitatis energiam; quaedam praeterea etiam odore, gustu et colore differunt. Haec autem omnia sunt eorum proprietates, quia semper ubique et ne­ cessario chimicis corporibus conveniunt. Ergo plura entia mobilia inorganico-chimica, et quidem simplicia, diversas omnino proprie­ tates habent. Arg. ITm. — Proprietates essentiam seu naturam rei signant. Atqui plura entia mobilia organica proprietates omnino diversas exhibent. Ergo et essentiam seu naturam distinctam habent. Min. deck: Est enim manifestum, quod vivens a non-viventi penitus differt: viventia enim seipsa movent, non-viventia moventur tantum. Idem habetur inter illa viventia, sc. inter plantas, bruta et homines; nam proprietates vitae vegetativae sunt certe distinctae a proprietatibus vitae sensitivae, et huius ab illis vitae intellectivae (1). Ergo plura entia mobilia organica proprietates omnino diversas exhibent. Confirm. — Tota nostra conclusio confirmari potest ratione desumpta ex entis praedicatione. Monismus enim, admittens unitatem et identitatem entium, supponit ens praedicari de suis inferioribus solum univoce, quemadmodum an­ tiquitus (Parmenides, Melissus) argumentabatur: «Sed in hoc, prosequitur S. Thomas, decipiebantur, quia utebantur ente quasi una ratione et una natura sicut est natura alicuius generis [i. e. univoce]; hoc enim est impossibile. Ens enim non est genus, sed multipliciter dicitur de diversis. Et ideo in I Phys. dicitur quod haec est falsa: Ens est unum; non enim habet unam naturam sicut unum genus vel una species » (2). Ergo Monismus radicaliter falso supposito metaphysico nititur. > II 24. Corollarium. — Colligitur ergo, quod Monismus sub qua­ libet forma acceptus est falsus simpliciter et reiiciendus, et firmiter tenendum quod in mundo physico et sensili dantur entia mobilia, non solum numerice sed et essentialiter seu specifice et generice, inter se distincta. (1) Cfr. S. Thom., Il de Anima, lect. 5, n. 281-285 (Ed. Pirotta); de Antm., art. II; et passim. (2) I Metaph.t lect. 9, 139; cfr. XII tbid., lect. 12, 2651-55; ( Phys., lect. 3-6. 17 CAPUT II. DE ENTIS MOBILIS ESSENTIA 25. Post entis mobilis existentiam et distinctionem, dicendum est de eius essentia seu natura, hoc est de eius principiis intrinsecis et constitutivis. Unde quaeritur: Io de principiis in genere (Art. I); 2° » » in specie seu entis mobilis (Art. II). Articulus I. DE PRINCIPIIS IN GENERE (1). Hic delibanda est ratio seu definitio principii in genere, et con­ sequenter principii physici. 26. Principii Ratio. — Principium in genere, communiter et vulgariter, sic a S. Thoma definitur: illud quod « ordinem quemdam importat » (2). Ex quo est manifestum, quod de ratione principii est relatio seu ordo tantum ad aliud, independenter a quocumque influxu sive physico sive morali ; ac per hoc a causa distinguitur, eo quod a nomen causa importat influxum quemdam ad esse cau­ sati » (3), hoc est quod de formali ratione causae est influxum producere in suum correlativum quod est causatum, ita e. g. initium viae, quod est terminus a quo, est principium viae, non vero causa: ubi homo generans est causa ho­ minis generati, prout huic esse humanum communicat. Ex quo liquet, quod principium et causa vere distinguuntur: principium enim latius et extensius est quam causa; unde omnis causa est principium, non vero e contra (4). Neque confundenda est causa cum elemento: latior enim et extensior est causa quam elementum (5). Exinde est manifestum, quod accepta formalitate praedictorum trium respectu causalitatis causae, unicuique eorum videtur corresponderé quae­ dam proportionata ratio causae, ita ut « per principia videtur intelligere causas moventes et agentes, in quibus maxime attenditur ordo processus cuiusdam; (1) Cfr. S. Thom., I Phys., lect. I; V Mctaph., lect. 1; Ferrariens., I Phys., q. 8; Javelli, Epitom. Phys., Lib. I, Tract. II, c. i-it; C. Alamanno, op. cit., q. 2; Complutenses, op.cit., P. I, Disp. II, q. 1 ; Ioan. a S. Thoma, op. cit., q. II, a. 1-3; A. Goudin, Philos. iuxta Inconcussa tutissimaque D. Th. dogmata, Tom. II, Phys. Gen. P. 1, Disp. I, q. 1, a. 1-2, Pa­ risii», 1855; Gavardi, op. cit., Lib. I Phys., q. 1, a. I; Mastrium, op. cit., Disp. I; JoannizEchalaz, S. I., Philosophia continens Dialecticam, Physicam, etc., disp, in V111 Phys., Tract. 1, Disp. 1, Lugduni, 1654; Gredt, op. cit., n. 247-248. (2) V Mctaphys., lect. 2, 751. (3) S. Thom., Ibid. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 33, a. 1, ad !«'•>. (5) Ait enim S. Thomas (I Phys., lect. 1): «Causa est in plus quam elementum. Ele­ mentum enim est ex quo componitur res primo et est in eo, ut dicitur in V Metaph., sicut litterae sunt elementa locutionis, non autem syllabae; causae dicuntur ex quibus aliqua de­ pendent secundum suum esse vel fieri; unde etiam quae sunt extra rem vel quae sunt in re exquibusnon componitur res primo possunt dici causae, non tamen elementa ». Cfr. S. Thom., V Metaph., lect. 1, n. 750 ss. 2 — Pirotta, Summa Philos. - II. 18 Liber I - Philosophia Nat. Generalis, Pars I, Caput II, Art. I per causas autem videtur intelligere causas formales et finales, a quibus maxime dependent res secundum suum esse et fieri; per elementa vero proprie primas causas materiales» (1). Ex quibus ulterius deduci potest quod principium, generaliter et universaliter acceptum, tripliciter sumi potest: secundum tsst rei (= entitative, metaphysice), secundum fieri rei (= dynamice, physice) et secundum cognitionem rei (= logice) (2); at hoc modo est proprium physicae, ut per se liquet. j Hoc unum est animadvertendum, quod definitio elementi a nobis tradita post Aristotelem et S. Thomam, hodie a scientificis communiter minime acci­ pitur. Intelligunt enim moderni per elementum « corpus simplex », hoc est illud corpus in quo molécula constituitur ex uno vel pluribus atomis quae inter se sunt aequales (3), v. g. aes, argentum vivum, hydrogenium, etc.; quo liquet ele­ mentum, quamvis chimice sit corpus simplex, philosophice tamen esse com- ! positum, quod iuxta S. Thomam vocaretur dementatum. Libenter tamen uti possumus moderna terminología. 27. Principii Physici Definitio. — Principium physicum seu na­ turale ab Aristotele ita in plurali definitur: «Oportet enim principia, neque ex alterutris esse, neque ex aliis, et ex his omnia: contrariis autem primis insunt *haec (4). Explicatur. — Patet ex hac definitione, quod ad formalem rationem prin­ cipii physici tres conditiones requiruntur: Io ut « non sit ex alterutris n, hoc est quod principia constituentia ens mobile seu naturale inter se sint contraria seu quodammodo opposita: quia autem contraria sese ab invicem excludunt, saltem formali exclusione, ideo principia ista non possunt esse vel fieri unum ex alio vel ex alterutris. 2° Ut " non sit ex aliis », hoc est quod principia ita esse debeant prima et priora, ut nunquam sint principiata, consequenter ut sint penitus simplicia: si enim ex aliis constent iam non sunt prima, consequenter nec proprie voca­ rentur principia, sed principiata. 3° Ut « omnia ex ipsis » sint: sequitur enim quod si principia non sint ex alterutris neque ex aliis, et debeant primo et immediate omne ens naturale seu mobile constituere, patet quod intrinsece includi debent in omnibus quae tormaliter constituunt. 28. Scholion. — Notandum est, quod quando in definitione allata dicitur « principia non fieri cx alio», intelligendum est formaliter et non materialiter seu subjective, ita ex calido non potest formaliter, idest ratione caliditatis, fieri frigidum sed bene fit materialiter, hoc est quod idem subiectum quod nunc est calidum potest fieri frigidum, ita ex sub(1) S. Thomas, I Phys., lect. I, (2) Cfr. S. Thom., V Metaph., lect. I, 761. (3) Ita inter alios habet Prof. Andrade: < ...certain substances are simple, and cannot by chemical means be built up of other substances, but that the vast majority of substances are compounds, which can be made in the laboratory... from the simple substances. Thus the solids, copper, sulphur, carbon; the liquids, quicksilver and bromine; the gases, oxygen, nitrogen and hydrogen, are examples of simple substances, which cannot be manufactured by making substances combine. Such substances are called elements >, The Atom, p. 10-11, Benn's Sixpenny Library, London, 1927; cfr. A. Berthoud, Les Nouvelles Conceptions de la Matière et de I'Alome, Chap. I, p. 8-13, 35-37, Doln, Paris, 1923; G. Gianfranceschi, op. cit., p. 14-15. (4) Ita Aristoteles (I Phys., c. v): ■ 8eî yàp -ràç àp/àç |xtjte <£X>.t(X6jv elvac. pT¡TE ¿; áXXiüv xal ex toútwv závra- toîç 3’èvav Ttoiç toïç rcpÔToiç únáp/et -rauta, Sti |ihv -rà Kpûva c'vxi p-tj àX/.wv, 8ià 8è tô ¿vxvtíi piy¡ àkX^Xwv». D? Esse Sla ¡ico Entis Mobilis 19 iecto calido et non frigido fit subiectum frigidum et non-calidum. Ex quo est ulterius manifestum, quod principia formaliter non sunt ad in­ vicem principia, sicut causae sunt ad invicem causae.- sunt enim principia formaliter primo contraria, unde sese expellunt. Il 29. Corollarium. — Colligitur igitur, cum Philosophus, ut est manifestum, principia naturalia definierit non solum staticeseu in esse rei, verum et dynamice seu in fieri et generari, et prout privationem etiam includit (1), ideo principia naturalia sunt duplicis generis: alia per se seu in jacto esse, et sunt quae intrinsece ac essentialiter actu ipsum compositum mobile constituunt, ut materia et forma; alia per accidens seu in jieri vel transmutationis, et sunt illa ex quibus mobile fit et generatur, unde conveniunt composito, non ut factum sed ut factibile seu generabile, ita privatio. Articulus II. DE PRINCIPIIS IN SPECIE SEU ENTIS MOBILIS 30. Principia entis mobilis dupliciter considerare possumus: en­ titative seu stalice, et operative seu dynamice, secundum scilicet quod ens mobile est quaedam essentia et quoddam principium operationis sive motus et quietis. Unde agendum est: Io de entis mobilis esse statico (Sect. 1); 2° » » » esse dynamico (Sect. II). SECTIO PRIMA De Esse Statico Entis Mobilis. 31. Esse staticum entis mobilis intelliguntur principia, quibus essentialiter et intrinsece in sua propria entitate constituitur. Huiusmodi autem principia considerari possunt: vel in actu signato seu absolute, prout unumquodque simpliciter et absolute ad ipsam essentiam entis mobilis concurrit; vel in actu exercito seu relative, prout in ipso ente mobili constituto unum ad aliud ordinatur. Proinde: Io de entis mobilis esse statico absoluto (§ 1); 2° » » » esse statico relativo (§ 2). (1) Cfr. S. Thom., 1 Phys., lect. 13. Ad rem Ferrariensis (1 Phys., q. 8): «quia in omni contrarictate includitur oppositio privationis ct habitus, eo quod unum contrariorum semper est deficiens et imperfectum respectu alterius, ideo contrarietas aliquando accipitur in proprio significato, scilicet pro oppositione duarum formarum, aliquando accipitur magis extenso vocabulo, ut etiam nomen contrarietatis extendatur ad privativam oppositionem, ut scilicet privative opposita dicantur contraria >* 20 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput I!, Art. Il, Sectio /,§1,1 § 1. De Esse Siálico Absoluto Entis Mobilis. 32. Principia entis mobilis, secundum esse staticum absolutum, adhuc attendi possunt: vel ut simul actu concurrere debent ad ens mobile essentialiter constituendum; vel unumquodque separatim et in seipso. Quapropter agendum est: Io de ipsa constitutione entis mobilis (I); 2° de natura principiorum constitutivorum (II). I. - De Constitutione Entis Mobilis (I). 33. Quaestio de constitutione entis mobilis, seu ut alii praeferunt de essentiis corporum vel rerum naturalium non est nova. lam a tempore Thaletis Milesii (624/640-548, a. C.) ventilabatur; at maxime hodie agitatur propter diversa systemata, recenter a pluribus exco­ gitata, post inventionem instrumentorum physico-chimicorum, prae­ sertim post Radium-X. Tota enim controversia, inter philosophos et scientificos, consistit in hoc: an principia essentialiter constitutiva entis mobilis seu corporis sint unum tantum vel plura, et quaenani sint; vel uti a recentioribus ponitur: an essentia corporum natura­ lium sit composita vel simplex (2). Huic diversis respondetur syste(!) Cfr. S. Thomam, I Phys., lect. 2-15; ! Metaph., lect. 4-17; Ferrariensem, I Phys., q. 9-10; D. de Flandria, I Metaph., q. 10-13; Javelli, Í Phys., q. 22-30; Alamanno, Phys», q. 2, a. 3-5; Mastrium, in Vi 11 Lib. Phys., Disp. 1, q. 3-5; Complutenses, op. cit., q. 2-3; Ioan, a S. Thoma, op. cit., q. 2, a. 3; Til. Pesch, op. cit., Disp. Ill, sect. 1-2, n. 117-192; Sans EVER ¡ no, Elem. Phil. Christ., Cosmo log., c. i, pp. 202-266, Neapoli, 1885; Haan, op. at., Lib. VI, n. 230-291; Lahr, op. cit., c. IV, pp. 391-403; Lorenzelli, Philas. Theoret. Instit. *, Vol. II, P. I, Icct. 1-4; P. II, Icct. 1-3; Nvs, Cosmologie \ Vol. l-II, Louvain-Paris, 1926; Zigliara, Sum. Phil., Vol. II, Cosmología, Lib. (I, c. i-n, a. (I2)-(19); Mercier, Corso di Filosofía, Vol. II, Cosmología, Lib. I-IV, pp. 297-416- Trad. Masini, Firenze, 1909; Gredt, op. cit., n. 242-257; P. Descoqs. S. I., E^sai Critique sur I*HyUmorphisme, Beauchesne, Paris. 1924; Berthoud, op. cit.; G. Gian fra nceschi, op. cit.; Prof. Andrade, op. cit.; Me. Wil­ liams, op. cit.; De Munnynck, drum etc. Acta Primi Congress. Thom, /nt., pp. 121-128, Romae, 1925; Hoenen, Acta Primi Congr. Thom. Int., pp. 61-76; idem, Grcgorianum, vol. VI (1925), pag. 248-265; Vol. VIII (1927), pp. 229-242; Vol. IX (1928), pag. 417-460; Vol. X (1929), pag. 210-237; et alios. (2) Ita scientiflce statum quaestionis clare exponit, inter alios, Prof. Andrade (op. cit., chap i, p. 9): < ... the question has been asked as to what matter is made of. In particular, the following problem has been discussed: Suppose we could take a piece of some substance, say copper, and magnify it indefinitely, should we see in the end that it was made up of particles with spaces between them, held together by certain attractive forces, or should we find that, no matter how much larger we made it appear, it was as continuous throughout as it appeared when unmagnified? To take a homely simile, would it appear, like a bushel of peas, or like a Jelly? Another way of asking this question is to demand whether, supposing our senses were fine enough and our instruments delicate enough, we could go on dividing up a piece of matter, say copper, into smaller and smaller fragments indefinitely, or whether we should at last come to a fragment which could not be further divided, at any rate without its ceasing to be copper. On the bushel of peas theory, we should come to an end when we had isolated a single pea, while we could go on chopping our little bit of Jelly smaller and smaller without coming to a recognisable ultimate part ». Systema Mechanicismi 21 matibus, quae praecipue ad tria reduci possunt, nempe: ad Mechanicismum, Dynamismum et Hylemorphismum. Hoc ultimum systema nos firmiter amplectimur post omnes Peripateticos et Scholasticos, quodque propugnamus: et negative, reiiciendo alia systemata, et positive, adducendo positiva argumenta. Exponantur igitur ordinatim falsa systemata et simul impugnentur. A) Systema Mechanicismi. 34. Mechanicismus, temporis progressu, diversas formas passus est quae praecipue sunt: Traditionalis, Neo-mechanicismus et Dy­ namitas. a) Mechanicismus Traditionalis. 35. Haec Mechanicismi species suam historicam evolutionem habet. Nam, a Thalete usque ad tempora Gassendi et Cartesii (s. xv) habetur Mechanicismus Purus seu Pure Traditionalis; a Cartesio usque ad Dalton (s. xix) est Mechanicismus Geometricus seu Ma­ thematicus; a Dalton et deinceps est Mechanicismus Atomicus seu Atomismos Purus. Exponamus omnes has formas easque confutemus. 1. - Mechanicismus Pure Traditionalis. 36. Expositio Systematis. — Mechanicismus iste primo sub forma monistica exhibetur, inquantuin omne ens mobile intrinsece constituitur ex uno eodemque principio, cuius omnia corpora sunt diversae evolutiones quaeque tantum lo­ caliter moventur. Hoc autem principium monisticum diversimode determi­ natum fuit, nempe vel aqua (- Thales), vel vapor (= Anaximander), vel aêr (= Anaximenes), vel ignis (— Heraclitus). Exhibetur praeterea sub forma pturalisfica, prout ens mobile essentialiter pluribus principiis constat; itaque quidam posuerunt esse aquam, aerem, terram et ignem (— Empedocles), sive minimas particulas (= Anaxagoras), sive infinita corpuscula (= Democritus), sive atomi homogeneae et automobiles (= Plato, Empedocles, Epicurus). Hae sunt praecipuae sententiae huius mechanicismi. Contra quem: II 37. Conclusio: « Mechanicismus Pure Traditionalis, sub qualibet forma acceptus, est reiiciendus ». Prob.: — Arg. I“m (= contra Mechanic. Monisticum). — Principia sunt sibi invicem contraria, patet ex definitione. Atqui contraria non sunt unum tantum : nihil enim estsibiipsi contrarium. Ergo Mechanicismus, ponens unum principium constitutivum corporum, est reiiciendus. Arg. num (= contra ponentes quatuor elementa). — Quae constant principiis non sunt principia, sed principiata. Atqui elementa, ut aqua, aer, vapor et ignis, constant principiis. Patet enim communi experientia, quod illa elementa generantur et corrumpuntur, ut e. g. in accensione seu combustione et extinctione ignis; quod autem generatur et corrumpitur constat principiis. Idem experientia 22 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars í, Caput II, Art. 11, Sectio I, § 1, A) scientific» habetur: chimice enim probatum est, quod aqua v. g. est proportionata compositio hydrogenii et oxygenii, hoc est duarum partium in mensura hydrogenii et sexdecim partium in mensura oxygenii (W2O); aër est mixtio nitrogenii involvens quintam volu­ minis partem oxygenii et minimas proportiones carbonii dioxidis atque ammoniae, hinc mensura voluminosa aëris est 0.50 cub.in.; similiter est de aliis dicendum. Ergo Mechanicismus ponens illa quatuor elementa corporum constitutiva est reiiciendus. Arg. inuri (= contra ponentes minimas particulas permixtas). — Chimice constat et philosophice est per se notum, quod una particula, quantumvis minima, v. g. aquae, semper elementa aquae praesefert et numquam elementa ignis. Atqui si natura corporum resultaret ex permixtione quarumcumque minimarum particularum, sequeretur quod e. g. tantum est ignis in aqua quantum est aqua; et viceversa. Ergo Mechanicismus has minimas particulas permixtas ponens ut corporum constitutiva est reiiciendus. Arg. IVU“ (= contra ponentes minimas partículas physice indivisibiles seu atomos). — Principiata non sunt principia corporum. Atqui chimice est certum, quod atomi sunt quid principiatum: patet enim per Radioactivitatem, Spectroscopiam et Radium-X, quod atomi sunt intrinsece complexae et chimice divisibiles, sic una atomus hydrogenii continet circiter 2000 electrones (1). Ergo Mechanicismus, ponens has atomos ut corporum constitutiva est reiiciendus. 38. Corollarium. — Ex quibus omnibus colligitur, quod Mechani­ cis mus pure Traditionalis, sub qualibet forma consideratus, nullo modo sustineri potest, eo quod non solum rationi, verum etiam et experi­ mentis scientificis contradicit. 2. - MLechanicifimus Geometricus. 39. Expositio. — Mechanicismum, sub forma geometrica seu mathematica, docuit, inter alios, Cartesius (1596-1650): suam enim Physicam, modo mathe­ matico exponens (2), idcntificavit cum mathematica. Hinc quod ad corporum naturam attinet, certe Cartesius eorum existentiam admisit (3). Cum autem corpora cognoscendo, mente supprimi possunt eorum proprietates quin natura supprimatur, non autem eorum extensio, ideo natura corporum seu materiae posuit in extensione, quam sequuntur, ut passiones seu affectiones extensionis, (1) Ad ren» Herz: « Les résultats donnés dans les derniers temps par l'étude de la ra­ dioactivité, de la spectroscopic et des rayons cathodiques permettent de considérer comme probable que les atomes chimiques ne sont pas simples, qu’ils sont composés de particules distinctes, d’électrons; l’atome d’hydrogène contiendrait environ 2 de ces électrons » (Les bases physico-chimiques de la chimie analytique p. 12, Paris, Gauthier-Villars, 1909). — Et clarius adhuc Curie: • Nous avons admis, que les rayons corpusculaires des substances ra­ dioactives résultent de la fragmentation d'atomes. C’est là, non plus une hypothèse, mais un fait expérimentalement établi, servant de base à la théorie actuelle des phénomènes ra­ dioactifs, théorie de désintégration atomique • (Sur les rayonnements des corps radioactifs — Les idées modernes, pag. 275, Paris, 1913). (2) Cfr. Cartes., Princip. PhiL, P. H. IÍI. (3) Cfr. Cartes., Méditât. 6‘, pp 142-160 (Trad. ítal. Tilgher, Bari, 1912). Systema Mechanicismi 23 divisibilitas, motus, figura, magnitudo aut parvitas. Unde concludit Cartesius, omnes res naturales resultant ex materia a Deo in varias particulas divisa, quae inter se sunt diversae motu, quiete, situ, figura et magnitudine, ex quorum diversitate diversitas specifica mobilium resultat in mundo. Itaque corpora seu entia mobilia, iuxta Cartesium, constant ex illis minimis particulis, qua­ rum quaedam sunt sphaericae, aliae angulosae, aliae cubicae, aliae alterius fi­ gurae. Phaenomena porro, quae in ipsis corporibus apparent, ab eorum ma­ teria dependent: at minime fiunt motu proprio et intrinseco materiae, sed pe­ nitus motu extrínseco, et quidem locali a Deo materiae communicato, ita ut mundus sit sicut machina quaedam (1). Hanc sententiam sequuntur Cartesiani, contra quos sit sequens conclusio. H 40. Conclusio: «Mechanicis H us Geometricus est absolute reii ciendus ». Prob.: — Arg. Ium. — Particulae, ex quibus iuxta Cartesium corpora resultant, non sunt nisi extensio cum motu locali et figura. Atqui talis extensio non potest esse principium entium mobilium. Ergo particulae illae non sunt principia corporum; consequenter mechanicismus geometricus est absolute reiiciendus. Mai. est Cartesii. — Min. prob.: Prima rerum principia debent esse aliquid substantiale et quid in diversis diversum: huiusmodi enim principia sunt constitutiva substantiae naturalium atque principia radicalia quibus operantur, quaeque principia diversa esse debent cum operationes in diversis sint diversae. Atqui extensio cum motu locali et figura non est huiusmodi: talis enim extensio est ens accidentale, cum patet ens in sua substantia constitutum supponit, atque in omnibus mobilibus et quantitativis est eiusdem rationis atque inertiae principium. Ergo extensio cum motu locali et figura non potest esse principium entium mobiliu K Arg. nam. — Mechanicismus Geometricus totus reducitur ad rationem materiae extensae. Atqui materia sic concepta experientiae scientificae adversatur et philosophice est absurda. Ergo mechanicismus geometricus est absolute reiiciendus. Min. prob. per partes: Prob 1? Pars (= experientiae scientificae adversatur). — Materiae plures proprietates competunt, ut affinitas chimica, valentia, com­ binado chimica et plures aliae sive in ordine chimico sive physico sive mechanico. Atqui haec omnia per materiam extensam nullo modo explicari possunt, ita v. g. affinitas chimica seu « vis electiva », quâ corpora tendunt ad determinata composita chimica consti­ tuenda, explicari nequit solo motu extrínseco, hoc est sola impulsione atomis ab extrínseco communicata: verificaretur enim inter quaelibet corpora qualitercumque combinata, quod contrarium scientifice i accidit; idem dicendum est de aliis proprietatibus in quolibet ordine (1) Cfr. Cartes., Prine. PhiL, loc. cit., Medit. 2», p. 96-97 (cd. cit.). 24 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars I, Caput 11. Ari. 11, Sectio 1, § 1, I, A) consideratis (1). Ergo materia cartesiana experientiae scientificae adversatur. Prob. 2‘ Pars (= philosophice est absurda). — p Metaphysice re­ pugnat quod principium substantiale sit talis naturae ut ex se dicat ordinem ad aliud tamquam ad subiectum sui inhaesionis. Atqui talis est materia cartesiana: materia enim extensa, cum sit essentialiter extensa, non est subnet et in se sed alterius et in alio, v. g. in ligno, lapide, etc., ideo est res habens essentiam quae ordinem ad aliud, ut ad subiectum sui inhaesionis, dicit. Ergo metaphysice repugnat quod materia cartesiana sit principium corporum. 2° Mathematice repugnat differentias quantitativas ad in­ vicem identificari, v. g. quod centimetrum cubicum aquae sit millionesima pars quidditativa metri cubici aquae, sicut est millionesima eius pars quantitativa. Atqui talis identitas mathematica verificatur in materia cartesiana: extensio enim, cum sit de ratione quan­ titatis, differentias quantitativas inducit; et cum sit, ex alia parte, ipsa essentia materiae, differentias substantiales inducit, quae sunt in toto et in qualibet parte totius quanti, v. g. tota natura aquae est in toto metro cubico aquae et in qualibet eius parte quantita­ tiva. Ergo mathematice repugnat quod materia cartesiana sit prin­ cipium corporum. ’ 3° Materiae definitio essentialiter et necessario cum materia physica definiri debet. Atqui materiam definire per abstractionem geometricam, est eius physicam definitionem destruere, utpote defini­ tiones mathematicae abstrahunt secundum rationem a materia. Ergo physice repugnat quod materia cartesiana sit principium corporum. 41. Corollarium. — Ex his omnibus probatis colligitur, quod materia extensa, praedita solo motu locali seu ab cxtrinseco sibi communicato, nequit esse primum principium entium mobilium seu corporum, conse­ quenter mechanicismus geometricus simpliciter est reiiciendus. 3. - Mechaniciunius Atómicas. 42. Mechanicismus tempore saec. xix novam sortitus est for­ mam, quae appellatur Mechanicismus Atomicus seu Atomismus; hic tamen, propter diversam methodum procedendi, est duplex, nempe: Philosophicus et Chimicus. Exponamus eos singillatim. a) Atomismus Philosophicus. 43. Iste Atomismus, qui et simpliciter Mechanicismus dicitur, a tempore Daltonii, videtur Democriti hypothesim de constitutione ato(1) Pro fusiori expositione huius argumenti scientific!, cfr. D. Nys, op. cit., Vol. I, Liv. I, Chap. 11, pp. 95-225. Systema Mechanicismi 25 mica corporum renovare atque experimenta physico-chimica quoad corporum naturam explicare, praesertim per sic dictas leges stoechiornetricas (1): proinde, philosophicus dicitur, quia ex illis legibus ratiocinando procedit ad factorum explicationem. Unde. 44. Expositio. — Secundum hypothesim Daltonicam, natura corporum sic explicatur. Corpora enim resultant ex minimis particulis, elementa vero ex atomis extensis et chimice indivisibilibus, mixta autem ex minimis quae sunt aggregata stabilia atomorum. At atomi unius elementi gaudent omnino iisdem proprietatibus, praesertim ponderis; ubi atomi alterius elementi habent inter se easdem proprietates, quae sunt tamen diversae a proprietatibus prioris. Unde, ad constituendum unum minimum mixti paucae atomi (1, 2,3) unius clementi aggregantur modo aliquatenus stabili paucis atomis alterius (1, 2, 3). Liquet igitur quod Dalton, suis legibus, formaliter admittit quod corpora con­ stituuntur atomis. Ulterius postea haec Daltonica conceptio evolvitur hoc modo, quod corpora composita resultant ex corporibus simplicibus: haec autem sunt aggregata plurium atomorum, quae sunt homogeneae atque solo motu locali sunt praeditae; unde liquet, quod corpora et totum universum constant materia homogénea et motu locali sibi communicato (2). Ita plures scientific! ut Ostwald, Cornu, Meyerson, IV. Thomson, Tait, De Thiéry, Righi et alii. Contra quos: II II 45. Conclusio : « Atomismus Philosophicus est philosophice reiiciendus ». Prob.: Omne ens mobile essentialiter constat sola materia ho­ mogénea et motu locali. Atqui haec nullo modo naturam corporum explicant. Ergo Atomismus Philosophicus est philosophice reiiciendus. Mai. est doctrina huius Atomismi. — Min. prob.: Io Cum ma­ teria omnium corporum, iuxta hunc Atomismum, sit omnino idén­ tica, ideo homogénea, semper, — inquantum materia —, remanet divisibilis; et ut talis adhuc assignandi sunt limites difierentiales ac specifici huius divisibilitatis, quibus perveniri iterum nequit ad materiae homogeneitatem: secus esset petitio principii. Ergo materia homogénea Atomismi minime explicat corporum naturam. 2° Motus localis communicatus omnino experientiae scientificae adversatur. Talis enim motus, iuxta hunc Atomismum, est in seipso invariabilis, inalienabilis, causa omnium diversarum proprieta­ tum atomi atque agens protegens massam atomicam resistendo eius destructioni; consequenter, invariabilitas et inalienabilitas motuum specificorum est elementum essentiale corporum. Atqui haec ad- (1) Istac leges stoechiometricae, praeter legem conservationis massae (Lavoisier) et legem voluminum (Gay-Lussac), generatim ad tres reducuntur, sc.: « Lex proportionum definitarum » (Proust), « Lex proportionum multiplarum » (Dalton) et < Lex numerorum proportionalium ». Pro harum legum explicatione, cfr. Remer-Geny, Cosmología », pag. 33 ss., Romae, 1925; Hoenen, in Gregorianum, An. VIII (1927), Fase. 2, pag. 230 ss. (2) Sic inter alia habet Ostwald: « Toutes choses sont formées d’atomes en mouvement; ces atonies et les forces qui agissent entre eux sont les dernières réalités dont se composent les phénomènes particuliers... La mécanique des atomes peut donner la clef du monde phy­ sique ». Ita in opere Die Ueberwindung des wissenschaftlichen Materialismos, citato a D. Nys, op. cit., p. 89. 9 26 Liber I - Philos. Nat. Gen.. Pars I, Caput II, Art. Il, Sectin /. § 1, I, A) versantur experientiae scientificae, praesertim Chimiae. Nam, in qualibet nova actione et reactione chimica semper novae mutationes deprehenduntur, praesertim si sit corpus maxima ac mutua affinitate praeditum, eo quod tunc atomi saepissime considerabilem quantita­ tem caloris, electricitatis, et in genere energiae, amittunt, ut patet e. g. in BaSO' (1). Porro, si novae mutationes sint et quidem sub­ stantiales ideo novae proprietates, liquet manifeste, saltem chimice, quod motus localis non est invariabilis nec inalienabilis, sed e contra. Quapropter hoc posito, assignanda sunt essentialia principia huius variabilitatis et alienabilitatis specificae, quaeque Atomismus nec assignat it neque assignare potest. Ergo motus localis communicatus nullo modo di potest esse principium essentiale corporum. 46. Corollarium. — Ex his igitur remanet manifestum, quod Atomismus Philosophicus, quamvis physice consideratus, quamdam proba­ bilitatem habere possit, philosop lice tamen simpliciter admitti nequit, eo quod materia homogénea et motus localis communicatus non possunt constituere principia essentialia corporum seu entium mobilium. b) Atomismus Chimico-Physicus. 47. Si Atomismus Philosophicus experientiae scientificae adver­ satur ut dictum est, Atomismus Chimicus seu Chimico-Physicus ad naturam corporum explicandam, experimentis chimicis et physicis maxime cohaeret, proinde tale systema est commune inter scientificos recentiores. Exponamus igitur hoc systema prout hodie docetur. 48. Expositio. — Cum loquimur de natura corporum, opus est antea scire quid per corpus intelligunt moderni scientific!. Corpus enim est ens habens de­ terminatam et permanentem naturam atque est obiectum sensuum; unde corpus distinguitur a phaenomeno, quod est ens natura temporanea et transitoria prae­ ditum. Quodlibet autem corpus constat materiâ, cuius proprietates essentiales sunt inertia et extensio; consequenter, quando materia est limitata seu deter­ minata talibus dimensionibus visibilibus, quaeque a nobis attingi possunt, habetur id quod communiter vocatur corpus. Ergo corpus proprie est materia hahens inertiam et extensionem limitatam seu definitam. — Tale autem corpus suas divisiones habet (2). Nam, ratione materiae: aliud ponderabile, cuius ma­ teria ponderari potest, quod quidem pondus est effectus vis gravitatis; aliud imponderahile, cuius materia ponderari nequit, ut aether. Ratione originis: (1) Ad rem D. Nys (op. cit, p. 97) aiens: < C’est le cas, par exemple, pour le sulfate de Baryum BaSO ». l’un des corps les plus inertes du monde inorganique. Bien que les atomes qui le constituent soient très actifs à l'état de liberté, ils sont comme frappés du mort au sein de cette synthèse nouvelle, tant la réaction chimique leur a fait perdre de leurs mouve­ ments respectifs (2) Praeter has divisiones dantur aliae, ita v. g. ratione status, post Ostwald, corpora: alia sunt hylotropica ( » corpora pura), et sunt illa quae totaliter in constantibus circumstantiis transire possunt in alium statum aggregationis vel in statum solutionis, ita elementa et comblnationes chlmicae (— mixta perfecta iuxta Scholasticos); alia sunt ahytotropica ( — cor­ pora impura), et sunt contraria illis, ita solutiones chlmicae mixta imperfecta iuxta Scho­ lasticos). 1 27 Systema Mechanicismi aliud compositum, cuius materia (= molécula) resultat ex pluribus atomis quae ad diversa elementa pertinent; aliud simplex, cuius molécula constat una vel pluribus atomis quae inter se sunt aequales (1), ut elementa; ideo elementa sunt corpora simplicia, quorum numerus hodie ascendit ad 92 (2). (1) Secundum Scholasticos et Neo-Scholasticos, saltem saec. elapsi, aliter intelligebatur per corpora simplicia et composita: » Simplicia sunt quae in alia corpora heterogénea seu diversae naturae adhuc resoluta non sunt, puta hydrogenium et ferrum; mixta autem ea, quae in corpora heterogénea resolvuntur, puta aqua aut lignum ». Ita Sanseverino, op. cit., p. 213; cf. Z10L1ARA, op. cit. (15), p. 77. (2) Hodie habentur 92 elementa, quae ad invicem ordinantur ratione ponderis atomlci, ita ut posito pondere atomi levissimae, sc. hydrogenii, ad illud cetera ordinatim comparantur. En tabula ordinata elementorum ab an. 1925: ELEMENTUM 1 1 2 3 4 5 6 7 Hydrogenium Helium Lithium Berillum Borum Carbonium Azotum 8 i Oxygenium 9 Fluorum 10 1 Ncum 11 1 Sodium 12 Magnesium 13 Alium in ium 14 Sillicium 15 Phosphorum 16 Sulphur 17 Chiorum 18 Argum Potassium 19 20 Calcium Scandium 21 22 Titanium 23 1 Vanadium 24 Cromum 25 Manganesium 26 Ferrum 27 Cobaltum 28 Nike! 29 Cuprum 30 Zincum Gallium 31 32 Germanium 1 33 Arsenicum ! 34 Selenium I 35 Bromum 1 36 Kriptum 1 37 Rubidium 38 1 Stronzium Yttrium ■39 1 40 Zirconium Niobium 41 42 Molibdenum 1 43 Masurium 44 Rutenium 45 Rhodium 46 1 Palladium * Pond. At. 1 1 5ymb H He Li Be B C N 0 Fl Ne Na Mg Al Si P S Cl Ar 1 K Ca Sc 1 Tl V Cr Mn Fe Co Ni Cu Zn Ga Ge As Se Br Kr Rb Sr Y Zr Nb Mo Ms Ru Rh Pd 1.008 4.00 6.94 9.02 10.82 12.00 14.01 ELEMENTUM 47 Argentum 48 Cad lu m 49 Indium 50 Stagnum 51 Stibium 52 Tellurium 53 Jodium 54 Xenium 55 19.00 Cesium 20.02 56 Barium 22.99 1 57 Lantanium 24.32 1 58 Cerium 26.97 59 Praseodimium 60 28.06 Neodimium 31.03 61 32.06 1 62 Samarium 35.46 63 Europium 64 39.91 Gadolinium 65 39.10 Terbium 66 Dysprosium 40.07 67 45.10 Holmium 68 48.20 Erbium 50.96 1 69 Tullum 52.01 70 Yterbiurn 54.93 71 Lutozium 55.84 72 Hafnium 58.94 73 Tantalium 58.69 74 Tungstenum 63.57 75 Rhenium 65.38 76 Osmium 69.72 Iridium 77 72.60 Platinum 78 74.96 79 Aurum 79.2 80 Hydrargyrum 79.92 81 Talllum 82.92 82 Plumbum 85.45 83 Bismutum 87.62 84 Polonium 88.9 85 90.6 86 Radonium 93.1 87 96.0 88 Radium 89 Actinium 101.7 90 Thorium 102.9 1 91 Brevium 1 106.7 92 Uranium ¡ íiymb. 1’end. At., Ag Cd In Sn Sb Te J X Cs Ba La Ce Pr Ne 107.88 ! 112.40 114.8 118.70 121.77 127.5 116.92 1 130.2 132.81 137.37 138.90 140.25 140.92 144.27 Sm Eu Gd 150.43 152.0 1 157.26 159.2 162.52 163.4 167.7 169.4 179.6 175.0 179.0 181.5 184.0 188 190.8 193.1 195.23 197.2 200.61 204.39 207.20 209.02 210.0 Tb Dy Ho Er Tu Yb Lu Hf Ta W Rm Os Ir 1 pt Au Hg Tl Pb Bi Po Rd 222 Ra Ac Th Bv u 225.95 226 232.15 234 238.17 1 Liber 1 - Philos. Nal. Gen., Pars I, Caput 11, Art. //, Sectio I, § 1, I, A) His enim positis, iuxta scientificos modernos, ita corporum constitutio ex­ hibetur. Corpora enim constant moleculis, moleculae atomis, atomi electronibus et protonibus. Ut bene intelligatur haec recentior doctrina opus est explicare quid sit unumquodque ex illis constituentibus. Explicamus ea ordinatim: Io Electrones sunt corpuscula quaedam electricitate negativa praedita, quae extensionem ac propriam et determinatam inertiam habent, et videntur esse vinculum quô materia ponderabilis et materia imponderabilis inter se uniuntur. 2° Protones sunt corpuscula electricitate positivâ praedita et verum pondus habent. Videntur esse constitutivum omnium corporum elementum quod correspondet nucleo simplicissimi corporis, sc. hydrogenii. 3° Atomi. — Quamvis, abhinc decem annos, tenebatur quod atomus, sicut revera etymologice significat, sit indivisibilis; hodie tamen, post experi­ menta spectroscopica, radioactivitatis, electricitatis et electromagnetismi, est certum, quod atomus est quid maxime complexum (1); de facto enim constat ex electronibus et protonibus. Adhuc tamen scientifice natura atomi particu­ lariter minime cognoscitur, proinde diversae dantur explicationes scientificorum, quae ad sequentes reduci possunt: a) Atomus J. J. Thomson. — Est quidam atomi typus, quem primo Thomson, alio nomine Lord Kelvin, invenit, cuiusque proprietates accurato examine evolvit. Repraesentatur enim quaedam sphaera, in qua distribuitur i electricitas positiva cum uniformi densitate. Ibi autem habetur certus numerus I electronum, qui ad invicem repelluntur, ut corpuscula praedita electricitate eiusdem generis, et attrahuntur electricitate positiva secundum vires ordinatas versus centrum sphaerae; hac mutua repulsione et attractione electrones acqui­ runt equilibrium, cuius conditiones diversae sunt secundum numerum electro­ num, qui ibi reperiuntur. Numerus autem electronum, iuxta Thomson, deduci potest: vel ex relatione quae est inter energiam fasciculi Radii X qui aliquod corpus pertransit et energiam radiorum secundariorum qui provocantur; vel ex absorptione Radiorum X; vel ex lucis dispersione. Quapropter, numerus electronum, qui in aliqua atomo continentur, est proportionatus ponderi atomico; massa vero atomi resultat et ex electronibus et ex connexione cum aliqua positiva electricitate; ubi massa electronum tota est electromagnética. Ita atomi structura concipitur iuxta Thomson (2). b) Atomus Rutherford. — Rutherford putans explicationem atomi a Thomson datam esse insufficientem, alium typum nobis exhibet, qui ex si­ militudine repraesentata ad planetam Saturnii vocatur Atomus Saturniana, de qua iam ante Rutherford aliquatenus locutus fuit Nagaoka. Iuxta igitur Rutherford, atomus systemati solari repraesentatur, in quo habetur nucleus centralis, sol, qui (nucleus) continet in se totam massam ponderosam atomi: circa autem solem datur certus numerus planetarum, in atomo sunt electrones qui revolvuntur in sphaeris (= orbitis) cum axibus qui varii sunt a 10 ad ili vices dimensionum solis. Vis autem electrones protegens circa nucleum est vis electrica. Ex mensura vero deviationis quam particula a subiit ex aliquo obice potenti causatam, deduci potest intensitas seu continentia electrica nu­ clei, eo quod deviationis magnitudo crescit secundum augmentum ponderis ato­ mic! ; et denique, diversi nuclei atomic! constant nucleis held et hydrogenii (3). (1) Cfr. A. Berthoud, op. clt., pp. 41-46; Andrade, op. cit., pp. 45-55. (2) Cfr. Berthoud, ibid., p. 201-202. (3) Sic itaque: «Quando il peso atomico è un multiplo di 4 non si riesce a liberare nuclei di idrogeno, per esempio col C (12), O (16), S (32), Ca(40),TI (48), Mn (56), Gd (64). Quando invece il peso atomico è rappresentato con un multiplo di 4 pió un resto, allora si ottengono Systema Meclianicismi Ita igitur designatur breviter atomus iuxta experimenta Rutherford (1). c) Atomus Bohr. — N. Bohr non invenit novam speciem atomi ab illa Rutherford distinctam, sed eamdem ulterius perficit praesertim respectu energiae electronum. Secundum enim Bohr, electron minime emittit energiam continuam in suo motu vibratorio, sed solum in eius transitu ab uno statu stationario ad alium; sic, si electron circa nucleum revolvitur, per completam sphaeram (orbita) circularem, potest sensibilem variationem radii suae proiectionis subire seu pati; itaque hac variatione durante electron energiam emittit. Ergo, iuxta Bohr, dantur sphaerae stationariae seu sphaerae quas electron percurrit sine deperditione energiae, quae quidem sphaerae circa nucleum discontinue distribuuntur, tali modo quod electron ab una ad aliam sphaeram transire nequit cum con­ tinua ac progressiva modificatione, sed solum transit per saltus, qui emissioni aut absorptioni energiae correspondent. Ex quo liquet quod iuxta Bohr, datur discontinuitas inter constituentia (= electrones) atomum (2). (/) Atomus Magnetica. — Ritz, suis experimentis, putat quod praeter electrones datur in atomo aliud elementum magneticum, quodque postea evolvit Weiss per alia diversa experimenta. Invenit enim Weiss, quod atomus plurium corporum, v. g. ferri, mercurii, etc., est praedita quodam momento magnético quod est semper exactum multiplex ad momentum magneticum elementare ipsius atomi, quod vocatur Magneton; hinc etiam dicitur « Atomus Magnetonicas. Massae atomicae unius speciei determinatae praeseferunt eumdem nu­ merum illarum unitatum elementarium; ubi diversae speciei diversas quanti­ tates habent. Exinde liquet, quod magneton est aliud constitutivum univer­ sale materiae, quod, non obstante diversitate specifica atomorum chimicarum, ubique est ¡denticum; quodque maius est electrone at minus atomo chimica. Ita ergo, post Ritz et Weiss, plures alii (v. g. Picard). e) Atomus Quanta. — Praeter hoc quod atomus resultat ex magnetismo seu magnetono, quodque est energia quaedam, oportet adhuc admittere, — post alia experimenta —, ut huiusmodi energia constet pluribus aliis minimis particulis, quae sunt quanta quaedam ab invicem discontinua. Radiationes enim corporum nigrorum (3) et variatio caloris specifici temperatura causati, nequeunt explicari nisi per energiam quantam atomi, eâ praeterea explicatur substitutio aequivalens energiae inter unum electronem et spatium circumstans. Energia enim alicuius celeris vibratoris (= oscillatore) non potest continue variari, ut hucusque indicatum est, sed variatur per acutos seu abruptos saltus, hoc est per quanta. Quantum proinde, repraesentans minimam quantitatem energiae quam electron emittere aut absorbere potest, non est quid constans sed 'proportionale (e = h v) respectu celeris vibrationis (= oscillazione). Essent igitur quanta aliqualia granula energiae, quae successive in qualibet directione, per fontem luminosam, fulminantur et sine eorum divisione propagantur ut corpuscula quaedam materialia; consequenter, quanta sunt quaedam proprie­ tates energiae radiantis, quae, independenter a relatione cum materia, nonnisi ut unitates distinctae existere possunt. Hinc est, quod amissio et acquisitio energiae in atomo verificatur modo pure discontinuo, prout v. g. aliquis electron nequit acquirere unam partem huius quanti, sed vel totum recipit vel nihil. Quare, atomus non solum componitur ex electronibus et energia seu magnetismo, coi bombardamento atomi di idrogeno a grande penetrazione, per esempio in B (11), N (14), Na (23), A (27), P (31). « II nucleo di He ha dunque una stability tutta speciale. Se anche esso è scindibile in idrogeno, il nucleo di He deve comprendere 4 nuclei di idrogeno con 2 elettroni interni, perché ha una massa atómica eguale a 4, e una carica elettrica positiva eguale a 2 ». GianfranCeschi, op. cit., p. 233. (1) Pro fusiori explicatione atomi Rutherford, cfr. Berthoud, op. cit., Ch. VI, pp. 200-239. (2) Cfr. A. Berthoud, op. cit., Ch. VII, pp. 240 ss. (3) Per corpora nigra intelligunt Physici quoddam corpus quod absorbet totalltatem energiae radiantem quam in se recipit. 30 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio I, § 1, I, A) sed ulterius eius energia constat granulis seu atomis energiae id est quantis, quae discontinua sunt inter se (1). Ita Planck et alii. /) Atomus Periodica. — Ultima denique explicatio est, quod atomus resultat ex electronibus homogeneis et solum quantitative inter se differunt, ra­ tione sc. atomicitatis seu ponderis atomici, cum quo proprietates electronicae seu elementorum periodicam relationem habent. Pondera autem atómica ele­ mentorum ab invicem differunt unitatibus, cuius gradualis enumeratio pro­ prietates physicas et chimicas eorum modificat. Dispositis enim, enumeratione progressiva ponderis atomici, ipsis elementis in duas lineas, horizontalem nempe et verticalem, habetur duplex series elementorum: in horizontali sunt elementa heterologa, seu corpora ab invicem diversa atque disparatis characteribus prae­ dita, in verticali vero sunt elementa analoga quae quamdam naturalem con­ gregationem efformant. Exinde patet quod elementa corporum, quae sunt homogénea, ab invicem differunt unitatibus ponderis atomici, ita ut quo magis ad ultimum elementum, sc. ad Uranium pervenitur, eo magis crescunt unitates, consequenter pondera atómica; ex quo variatio proprietatum atomorum; prae­ sertim atomicitatis, densitatis, voluminis atomorum, et characteris electrici, resultat, ut sic manifesta maneat lex Mendelejeff, quod sc.: «proprietates elementorum relationem periodicam habent cum eorum pondere atomico». Ergo periodicitas electronum inducit eorumdem diversitatem, consequenter atomorum diversitatem, ¡deoque et corporum diversitatem (2). Ita, inter alios, Lothar Meyer, Mendelejefl et alii. 4° Molécula. — Molécula denique est ens compositum ex pluribus atomis, quarum quaelibet in jacto esse propriam individualitatem retinet, ut ex pluribus experimentis est manifestum; ita e. g. experimento constat, quod in mixto Methani ( CH,) (3) et Chlori, unaquaeque atomus hydrogenii in Methano contenta, ex actione lucis in ipsum mixtum proiectae, potest successive sub­ stitui per atomum Chlori, ut sic eadem compositio molecularis habeatur in his quinque mixtis: CHit CHj Cl, CH: Cl:, CH Cl», CCL. Praeterea, post ex­ perimenta a Svedberg et Bragg perfecta, atomi moleculae sunt ita inter se se­ paratae ut vera discontinuitas habeatur: quandoque enim, una atomus unius elementi medietate distat ab aliis duabus atomis alterius elementi, quae ad diversas moléculas pertinent. Denique, molécula habet proprium operari atque complexum proprietatum quae omnino distinctae sunt a proprietatibus ipsam constituentium; aliis verbis: molécula gaudet propria unitate et propria na­ tura: consequenter non est simplex individuorum iuxtapositio, sed vere et proprie novum individuum (4). Ex his omnibus igitur manet clarum quod, chimico-physice, entia mobilia seu corpora constituuntur proxime ex moleculis et remote ex atomis, atque radicaliter ex protonibus et electronibus. Contra autem hanc recentissimam theoriam sequens conclusio di­ rigitur. 49. Conclusio : « AtMil II us Chimico-Physicus philosophice est reiiciendus, non vero scientiflce ». Prob. 1* Pars (= philosophice est reUciendus). — Arg. Ia“. — Principia intrinsece constitutiva corporum repugnat ut constent (1) Appellatur haec theoria: < Theoria Quanta». (2) Vocatur ista theoria » Systema Periodicum Elementorum », cfr. Nvs, op. cit , pp. 293301; Berthoud, op. cit., pp. 175-199; Gianfranceschi, op. cit., pp. 121-135, et’alios. (3) Vocatur etiam Methyl Hydride. (4) Gianfranceschi, op. cit., pp. 249-252. Systema Mechanicismi 0 31 partibus. Atqui iuxta Atomismum Chimico-Physicum, atomi, ex quibus formaliter resultant corpora, constant partibus. Ergo atomi non sunt principia intrinsece constitutiva corporum, ideoque Atomismus Chimico-Physicus philosophice est reiiciendus. Mai. liquet ex ratione principii, quam supra praenotavimus (1). Min. decl. : Io ex diversa atomistarum explicatione. — luxta enim explicationes diversorum scientificorum ut Thomson, Rutherford, Bohr, Weiss, Planck et Mendelejeff, atomus adhuc resolvibilis est chimice in alia corpuscula, quae quamvis minima et chimice irresolvibilia, retinent tamen rationem corporis omniumque proprietatum extensionem consequentium, ut est atomicitas, valentia, massa volumenque atomicum, pondus atomicum, etc. Ergo habent magni­ tudinem et quantitatem, consequenter figuram, et inquantum hujus­ modi ex partibus conflantur: magnum enim et quantum coalescit ex partibus ipsum integrantibus; figura vero resultat ex partium dispositione. Ergo iuxta Atomismum Chimico-Physicum, atomi, ex quibus formaliter resultant corpora, constant partibus. 2° ex methodo chimico-physica. — In investigatione et designa­ tione principiorum corporum, non alia methodo scientifici utuntur, nisi: chimice, analysi et synthesi; physice autem, instrumentis ut Radium-X, Spectroscopium, Electroscopium, etc. Sed utrâque me­ thodo pervenitur: vel ad corpora composita, quae, ut patet, non possunt esse principia intrinsece constitutiva corporum; vel ad corpora simplicia, seu ut hodie dicitur ad elementa. Huiusmodi porro elementa constant moleculis, moleculae vero atomis usque ad minimum eius sc. ad nucleum, qui, fatentibus Atomistis, rationem corporis habet. Porro, pugnat quod principia corporum constitutiva sunt pariter corpora: corpus enim, cum sit totum quoddam, sua principia constituentia sequitur et « quidquid consequitur ad esse perfectum, non est constitutivum illius rei » (2). Ergo methodo chimico-physica semper perveniri debet ultimo-analytice ad ens corporeum, quamquam minimum; ideoque intra fines seu limites sensibilis experientiae scientificorum inquisitio clausa manet: cum quaestio nostra sit de principiis essentialiter constitutivis corporum, quaeque nulla analysi chimica nulloque instrumento physico inspici unquam possunt, sed limites sensibilis experientiae pertranseunt, suntque obiectum solius intellectus; ideoque, sola ratione, in expe­ rientia quidem fundata, assignari debent huiusmodi corporum prin(1) Ad rem S. Thomas: «tunc opinamur cognoscere unumquodque cum causas cogno­ scimus primas, et principia prima et usque ad elementa. Ex quo manifeste Philosophus os­ tendit: in scientiis esse processum ordinatum, prout proceditur a primis causis et principiis usque ad proximas causas, quae sunt elementa constituentia essentiam rei », De Cael, et Mund., Prolog., dr. 1, q. 33, a. 1 ; I, dist. 29, a. 1-2; III, dist. 11, q. 1, a. 1, ad *5 »; de Pot., q. IO, a. I, ad 9'1®; et passim. (2) S. Thomas, I, dist. 28, q. 1, a. 2, c. 32 Liber I - Philos. Nat. Gen.. Pars I, Caput If, Art. //, Sectio /, § I, Í, 4) cipia. Ergo iuxta methodum chimico-physicam Atomistarum, atomi, ex quibus formaliter resultant corpora, constant partibus. Arg. Hum. — Omne resultans actu ex pluribus formis specifice et essentialiter distinctis non est unum per se. Atqui iuxta Atomismum Chimico-Physicum, corpora resultant actu ex pluribus formis ■ specifice et essentialiter distinctis. Ergo iuxta Atoniismum ChimicoPhysicum, corpora non sunt unum per se, ideoque philosophice est simpliciter reiiciendus. Mai. deck: Licet enim quodlibet compositum sit in partes divisibile, actu tamen ita est unum ut sit in se indivisum et a quolibet alio divisum et distinctum: hoc enim est de ratione unius (1); sed huiusmodi indivisio et divisio eiusdem compositi substantialis sal­ vari nequit si actu in ipso sint specifice et essentialiter formae di­ versae; «nihil enim est simpliciter unum nisi per formam unam, per quam habet res esse; ab eodem enim habet res quod sit ens et quod sit una; et ideo ea quae denominantur a diversis formis, non sunt unum simpliciter, sicut homo albus » (2). Min. non est minus manifesta ex doctrina Atomistarum; iuxta quorum plures, non solum molécula, sed et atomi, electrones et protones sunt unitates individuae, quae ad invicem uniuntur, non aliquo communi principio static© seu formali, sed pure dynamico, quod est energia dynamica, quam alii putant esse aether; quapropter, in atomo habetur contactus purus electronum, et in molécula idem contactus atomorum; qui, quamvis constituat congeriem seu mul­ titudinem iuxtapositam atomorum, nequit efficere veram com­ positionem quae sit unicum individuum unius formae: congeries enim est quaedam iuxtapositio partium actu specifice distinctarum, quae solum unum per accidens efficiunt (3). Praeterea, sive in atomo sive in molécula datur vera discontinuitas constituentium, ita ut quodlibet, et in essendo et in operando, est ab alio independeos; exinde, nequit constitui unum principium quod dynamicum neque staticum, ideoque nec unum per se neque una natura vel essentia. Ergo iuxta Atomismum-Chimico-Physicum, corpora resultant actu ex pluribus formis specifice et essentialiter distinctis. Prob. 2' Pars (— scicntifice est admittendus). — Atomismus Chimico-Physicus, scientifice acceptus, debet chimico-physice explorare et explicare causas immediatas, sensibiles seu visibiles ac observabiles corporum naturalium. Atqui hoc mirifice praestatur ab Atomismo, praesertim post recentiora instrumentorum inventa, ut patet ex (1) Cfr. S. Thom., I, q. 11, a. 1. I (2) S. THOMAS, 1, q. 76, a. 3, c.; cfr. de Sp. Creat., a. 3; Quodt., I, q. 4, a. 1 ; (I Metaph., lect. 5. (3) Cfr. S. Thom., IV C. Cent., c. 35. Systema Meclianicismi 33 nostra systematis expositione. Ergo Atomismus Chimico-Physicus scientifice est admittendus. * p) Neo-Meciianicisinus. 50. Expositio. — Parum vel vix differt a Mechanicismo Traditionali, praesertim ab Atomismo Cliimico-Physico, aliud systema quod dicitur NeoMechanicismus: formaliter enim et substantialiter uterque Mechanicismus idem fundamentum eaindemque doctrinam habet (1). Nam, ponens Neo-Mechanicismus, ut fundamentum totius scientificae investigationis, solam cognitionem seu experientiam sensibilem; considerat, ut proprium obiectum, sola phaeno­ mena prout formaliter sensibus percipiuntur (2): non quidem in eorum indi­ vidua ratione, sed unice in eorum characteribus generalibus et stabilibus prout ad invicem referuntur, consequenter solas phaenomenorum relationes investigat (3). Quapropter, cognoscere phaenomena est eorum relationes co­ gnoscere, hoc est eorum mensuram, conditiones repraesentationis, variationis et extinctionis eorum, vinculum quô phaenomenon antecedens ad subsequens continuatur. Huiusmodi porro phaenomena non sunt nisi diversi motus locales, ad quos reducuntur et legibus mechanicis reguntur (4); motus autem locales phaenomenorum hodie designantur electronibus; proinde, recenter Neo-Mechanicismus vocatur a Systema seu Theoria Electronica »: iuxta quam, atomus est complexus electronum seu unitatum positivarum et negativarum, quarum vires et mortalitates diversae energiae ut lumen, calor, electricitas, non sunt nisi manifestationes motûs localis electronum. Liquet, hoc systema esse pure mechanicum, quodque Phaenomenalismo et Sensismo nititur. Ita Rey, Cas­ sirer, Perrin, Poincaré, Kirchoff et alii. Non est nobis multum immorandum in huius systematis refuta­ tione, cum idem sit ac Mechanicismus Traditionalis; unde breviter: H •i 51. Conclusio: « Neo-Mechanicismus simpliciter est reiiciendos». Prob.: — Arg. 1““. — Quaestio nostra est de principiis intrin­ secis et constitutivis corporum. Atqui liquet ex systematis expo­ sitione, Neo-mechanicismum hoc minime tangere: totus enim versatur circa phaenomena, quorum non essentiam sed solum relationes multas explicare conatur. Ergo extra quaestionem vagatur. (!) Pro horum duorum systematum convenientia et disconvenientia, cfr. Nys, op. cit.f Vol. I, n. 129-130, pp. 229-231. (2) Ad reni Perrin: «Je ne cesse pas d’oublier, que la sensation est la seule réalité. C’est la seule réalité, à la condition d’adjoindre aux sensations actuelles toutes les sensations possibles», Traité de Chimie Gén. Les principes, p. IX, Paris, Gauthier-Villars, 1903. (3) Cfr. inter alios, H. Poincare, La Science et T Hypothèse, Ch. X, pp. 189 ss. Paris, Flam­ marion. (4) Hinc scribit, Rey: « En partant du mouvement et des notions qu’il suggère, en les compliquant convenablement, on doit arriver à représenter l’objet de la physique dans sa totalité. Continuité des phénomènes physiques et des phénomènes mécaniques, et par suite, entière représentabiiité des phénomènes physiques à l’aide du mouvement, cinétisme dans toute l’ampleur étymologique du mot, voilà les caractères... de l’esprit de la presque tota­ lité des physiciens et des chimistes contemporaines », La Théorie de la physique chez les phyildens contemporains, pp. 225, Paris, Alcan, 1907. 3— Pirotta, Summa Philos. - IL 34 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput 11, Art. Il, Sectio 1, § 1, I, A) Arg. nan. — Neo-Mechanicismus in se acceptus multas absurditates involvit: reducit enim totam nostram cognitionem ad solam experientiam et cognitionem sensibilem, ideo Sensismum et Materialismum profitetur; inficiatur praeterea investigationem scientificam substantiarum et causarum, consequenter negat obiectum proprium intellectus humani; denique, totam scientiam negat et Agnosticismum atque Scepticismum proclamat, reducens omnia \ phaenomena ad motum localem. Atqui istae absurditates philo­ sophice nullimode admitti possunt. Ergo Neo-Mechanicismus sim­ pliciter est reiiciendus. * y) Mechanicismus Dynamicus. 52. Expositio. — Ultima forma Mechanicismi est Mechanicismus Dyna­ micus, qui et « Atomisrnus Dynamicus » appellatur. Asserit enim, quod materia corporum essentialiter est homogénea et quod atomi in qualibet evolutione et mutatione remanent immutabiles atque idem esse iugiter conservant. Cum autem vires cuiuslibet mobilis exclusive et absolute sint mechanicae, ideo vires quae materiae inhaerent modo puro mechanico exequuntur; quarum vero natura a quibusdam (= H. Martin) explicatur per vim attractivam et repulsivam, impulsivam et inertiae; ab aliis (= Jahr, Boucher) per solam vim gravitatis; ab aliis autem (= Tongiorgi), per vim resistentiae; et ab aliis denique (= Newton, Laminne), per vim attractivam simul et repulsivam. Contra est: H 53. Conclusio: « Mechanicismus Dynamicus simpliciter est reiiciendus ». Prob.: Mechanicismus Dynamicus est omnino falsus in suis principiis. Ergo Mechanicismus-Dynamicus simpliciter est reii­ ciendus. Anteced. prob.: — Arg. rm (= falsus quoad homogeneitatem materiae). — Diversa corpora diversis activitatibus et energiis sunt prae­ dita. Atqui diversitas energiae et activitatis supponit proprium principium diversum ipsis corporibus intrinsece inhaerens, hoc est supponit diversam inclinationem ac tendentiam teleologicam. Ergo si materia essentialiter homogénea esset, talis diversitas energiae corporum, et consequenter diversa tendentia teleologica cuilibet propria, e medio tolleretur. Atqui patet hoc esse contra experien­ tiam: omnibus enim entibus mobilibus esset una et eadem tendentia teleologica necnon eaedem energiae atque activitates essent, quod est ipsam harmoniam et pulchritudinem cosmicam destruere. Ergo ratione falsitatis huius principii Mechanicismus Dynamicus est reii­ ciendus. Arg. ITm (= falsus quoad atomorum indestructibilitatem). — Atomi sunt immutabiles et penitus indestructibiles, dicit MechanicismusDynamicus. Atqui hoc repugnat sive scientifice sive metaphysice. — Systema Dynamismi 35 Io Scientifice: Si revera tales essent, tunc in qualibet chimica combinatione atomi proprium esse, specificum sive individúale, actu conservarent, et unius essentia cum alterius essentia perfecte misceri non posset, cum supponantur intransformabiles; haberetur proinde solum superficialis mixtio elementorum, vel pura solutio, quae nihil aliud est nisi massa seu aggregatio atómica. Hoc porro scientifice falsum esse liquet non solum ex Chimia, sed etiam ex ceteris scientiis experimentalibus, praesertim ex Physiologia, ubi de viven­ tium nutritione agitur. Scientifice igitur repugnat quod atomi sint immutabiles et indestructibiles. — 2° Metaphysice: Quod est unum ens per se est unum principium substantiale quod et essendi et operandi. Si autem atomi in compositione seu combinatione corpo­ rum remanerent intransformabiles, quaelibet ex eis esset actu unum per se; ideoque compositum chimicum, sive physice sive metaphy­ sice, erit unum per accidens. Nullum igitur ens corporeum, sive inorganicum sive organicum, esset unum per se, sed unice colonia quaedam atomorum suppositarum. Proprius effectus virium mechanicarum est solum motus localis. Atqui physice patet, quod in multis entibus mobilibus plures aliae actiones et energiae deprehenduntur ad motum localem formaliter minime pertinentes: energia enim physica v. g. luminis, caloris, soni et electricitatis habet pariter motum essentialiter diversum a motu locali, quo materia corporea unice ab uno loco ad alium locum transfertur (1). Ergo falsum est quod omnes vires corporum sunt pure mechanicae. am (= falsus quoad vires mechanicas), — 54. Corollarium. — Colligitur ex dictis, quod Mechanicismus Dy­ namicus, quia fundatur supra principia absolute falsa, nempe supra homogeneitatem materiae, immutabilitatem et incorruptibilitatem atomorum et puram mechanicitatem omnium virium corporum, simpliciter et abso­ lute est reiiciendus. B) Systema Dynamismi. 55. Hucusque actum est de systemate quod principia corporum ad motum localem seu mechanicum finaliter reducit, seu de syste­ mate Mechanicismi; sequitur ergo ut de alio systemate quod formaliter huiusmodi principia ad vires reducit, quod Dynamismus dicitur; et quia huiusmodi vires, plures ex recentioribus putant esse produ­ it) Ad rem Dunan: • Quant à croire que les mouvements de la matière cosmique puis­ sent, en agissant sur un sujet sensible, déterminer dans ce sujet des impressions telles que le ton ou la couleur, c’est une supposition énorme, contre laquelle la raison philosophique protertera toujours», La Perception des corps, Revue Philosophique, an. 1902, p. 571; cfr. S. Thomam, I, q. 77, a. 3. 36 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput fl, Art. If, Sectio I, § I, I, B) ctiones energiae, proinde habetur aliud systema quod Energetismo appellatur. De istis igitur est in praesenti agendum. a) De Dynamismo Puro. 56. Expositio. — Hoc systema generaliter tuetur, quod omnia quae habent ¡ rationem corporis, aut sunt elementa aut ex his composita. Haec autem elementa ■ realiter in se sunt simplicia et inextensa, quorum tota essentia unice consistit in ratione virium. Corporum denique phaenomena analytice ad motum localem ' reducuntur et eorum actio ferri potest in distans. Hoc systema primo complete reduxit Leibnitz, at postea a pluribus perpolitum fuit, praesertim a Kant, Boscovich, Carbonelle, Hirn et Palmieri. — 1« Leibnitz enim ponit, quod ele­ menta corporum sunt monades, idest substantiae simplices inextensae et in­ divisibiles, quaeque praeditae sunt quodam principio intrinseco et immanenti, quo quaelibet monas redditur essentialiter activa et passiva atque semper in motu. Hoc autem principium est vis simplex, quae consistit in perceptione, cuius obiectum est totum universum, et in appetitu quo monas ab una perceptione ad aliam transit, ex cuius diversa perceptione habetur diversitas entium mo­ bilium, quae inter se coordinantur et subordinantur harmoniâ a Deo praestabilita (1). — 2° Idem fere habet Kant, iuxta quem vires, ex quibus corpora re­ sultant, sunt vis attractiva et repulsiva, ita ut quodlibet mobile essentialiter est unio illarum virium. Cum vero vis repulsiva agere nequeat nisi contactu proximo et immediato, et attractiva etiam in distans agat, ideo illae duae vires sunt specifice diversae, ex quarum diversitate habetur diversitas corporum, eorumque proprietatum et phaenomenorum (2). — 3Ü A Leibnitz et Kant vix differt Boscovich S. J., iuxta quem corpora resultant ex elementis simplicibus, inextensis et indivisibilibus; et ut corporum compenetrado vitetur opus est ut sint ab invicem distantia. Huiusmodi autem elementa constant vi attra­ ctiva et repulsiva, quae aliqua lege determinata regulantur atque ab invicem ita sunt distinctae, ut corpus vi attractiva agat in distans, etiamsi distantia sit infinita (3). — Eamdem opinionem sequitur Carbonelle S. J. addens solum, quod omnia phaenomena mobilium in ultima analysi non sunt nisi motus mechanici (4). — 4° In idem pariter incidit Hirn, qui in corporibus admittit quatuor species virium, quae separatim et a materia independenter existere possunt, sc.: vis gravitatis, lucis, caloris et electricitatis. Vocantur autem hae vires, principia intermediaria, eo quod distantiam interatomicam conservant, relationes inter partes unius eiusdemque corporis determinant, necnon phaenomena attractionis, repulsionis ac chimicarum combinationum regunt. Excepta autem vi gravitatis, ceterae sunt etiam principia revelantia, prout unum alterius propriam existentiam revelat (5). — 5° Hos omnes denique sequitur P. Palmieri S. J. conten­ dens, quod omnia corpora sensibilia sunt syntheses quaedam plurium actu substantiarum, quae, cum essentialiter sint vires extensionis et resistentiae, corporum naturam constituunt, quorum tamen actio in distans minime fertur (6). Contra hos omnes sequens veritas ponitur: (1) (2) (3) (4) Palmé. (5) (6) Cfr. Leibnitz, La Monadologie et De la Nature en elle même. Cfr. Kant, Metaphysische AnfanRSRründc der Naturwissenschaft. Kritik der Urtheilskraft. Cfr. Boscovich, Philosophiae Naturalis Theoria, P. 1, Viennae, 1759. Cfr. Carbonelle, Les confins de la science et de la Philosophie Tom. 1, Paris, Cfr. Hirn, Analyse élémentaire de l'univers, Paris, Gauthier, 1868. Cfr. Palmieri, Institutiones Philos., Tom. lî, c. n, Thés. 15-17. H Systema Dynamism! 37 57. Conclusio: «Dyna H ismus Purus est absolute reiiciendus ». Prob.: Dynamismus purus simpliciter falsus est in suis prin­ cipiis. Ergo est absolute reiiciendus. — Anteced. prob.: Arg. rim (= quoad inextensionem elementorum). — 1° Nixi con­ scientiae testimonio, manifeste liquet quod sensibus, sive internis sive externis, repraesentantur obiecta seu phaenomena spatium quoddam replentia, ideoque formaliter extensa. Atqui sensus sunt per se infallibiles in referendis sensibilibus propriis ut latius patebit in Metaphysica, et aliunde ipsi Dynamistae saltem hoc non negant. Ergo obiectis subjective extensis debent obiecta realiter extensa et spatium realiter replentia corresponderé, proinde elementis in­ trinsece extensis constare. 2° Posita atomorum seu elementorum corporum inextensione, nulla unitas formalis in mobilibus est possibilis, consequenter aufe­ runtur pariter substantiae physice compositae. Atqui teste expe­ rientia, hoc penitus repugnat. Ergo repugnat quod atomi seu ele­ menta corporum sint formaliter inextensa. Mai. prob.: Inter diversas atomos, quae ad aliquid unum effi­ ciendum concurrunt, duplex relatio deprehendi potest: aut relatio contactus seu individualis; et haec dari nequit: quia secus omnes atomi compenetrarentur, et nullum compositum physicum daretur, sed ad solum punctum mathematicum reducerentur, eo quod suppo­ nuntur in se inextensae, consequenter una alterius naturam perfecte compenetrat, ut arguebat Boscovich; aut est relatio distantiae; et tunc quaelibet atomus est ens per se subsistens independens ab alio alterique incommunicabile; itaque nequit uniri cum alio ad unam substantiam physice compositam efformandam, ut arguebat Pal­ mieri. Ergo nec relatio contactus neque distantiae est possibilis inter atomos inextensas: nisi velimus admittere possibilitatem actio­ nis seu motus in vacuo absoluto, quod physice saltem repugnat (1). Arg. num (= quoad vires essentiae corporum). — Certum est dari in homine, praeter cognitionem sensitivam, cognitionem intellecti­ vam; ergo, si Dynamistae cognitione sensitiva, ex actionibus scii, corporum quae sensibus subjiciuntur, indicant principium eorum esse essentialiter activum: pariter indicare debent intellectu quod, vis activa non est activa quia est extensa, sed quia est natura dynamica extensa. Ergo formaliter in re extensa, praeter rationem activitatis seu energiae, oportet aliud principium, passivum nempe, adinvenire: secus enim numquam in mundo seu inter corpora daretur quies, sed iugis motus ut ponebat Heraclitus. — Hoc etiam sensu (1) Hinc optime D. Nys de opinione quae possibilitatem actionis in vacuo absoluto îit: ‘hypothèse physiquement irréalisable », op. cit., n. 184, p. 323. 38 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. If, Sectio /, § 1, I, B) comprobari potest: quoties enim videmus, unum corpus ab alio pati, ut cum aqua ex frigida fit calida, si ibi non adesset principium passivum receptivum energiae caliditatis, repugnaret transitus aquae ab una ad aliam energiam; quod est experientiae scientiisque natu­ ralibus contraire. Ergo fatendum est, quod elementa seu atomi corporum, quae sunt formaliter extensae, non sunt essentialiter et formaliter vires activae dumtaxat, sed praeterea aliud principium passivum seu inertiae intrinsece involvunt. — Demum confirmatur ex Aristotele, qui naturam definit sic: « principium motus et quietis y, atque lege Kepler « de inertia materiae » ab omnibus communiter admissa (1). Arg. mum (= quoad actionem in distans) (2). — Actio, quâ unum corpus in aliud influit, eo est intensive maior quo minor est ab invi­ cem distantia, et eo est intensive minor quo maior est ab invicem distantia. Est lex generalis energiae et activitatis physicae et chiniiae ab omnibus communiter admissa. Atqui talis lex repugnat Dynamistarum doctrinae, quâ ponunt atomos in distans agere ut Kant, Boscovich, Carbonelle et Hirn: in distans enim agere est actionem unius corporis applicare super aliud, quod ab eo est omnino separa­ tum aliquo intervallo vacui realis absoluti intercedente, quod ad­ mitti nequit. Ergo repugnat atomos seu elementa corporum in distans agere. 58. Corollarium. — Exinde colligitur quod quia principia, super quae Dynamisinus Purus erigitur, sunt simpliciter falsa, videlicet: quod elementa sunt inextensa, quod essentia elementorum sunt vires et quod elementa agunt in distans, falsus pariter dicendus est ipse Dynamisnius Purus, ideoque absolute reiiciendus. ' zflj 59. Obiectiones. — 1? Obi.: Licet enim elementa subjective et phaenomenaliter sint extensa, obiective tamen et realiter inextensa remanere possunt. Ergo ut talia retinenda sunt. Responsio. — Negatur simpliciter antecedens ciusque consequens. Nam primo, gratis hoc ab adversariis asseritur; secundo, est contra rationem formalem potentiae quae ordinem transcendentalcm dicit ad proprium obiecturn, a quo proportionatur et specificatur; unde «sensibile proprium est quod ita sentitur uno sensu quod non potest alio sensu sentiri, et circa quod non potest errare sensus» (3). (1) Ceteroquin dc hoc argumento toquetur infra, cum fiet sermo de Hylemorphismo: ideo argumenta quae ibi adducentur militant quoque contra hoc principium Dynamistarum. (2) Huc non probamus metaphysice et apodictice impossibilitatem actionis in distans, quam plures (v. g. Nys), admittunt solum posse probari physice et a posteriori, cum infra iterum de hac sermo fiet. (3) S. Thomas, In HI Libr. de Anim. Aristot., n. 384; cfr. ibid. nn. 630, 645, 661 (Ed. P Pirotta) Quare ad rem optime D. Nys (op. at., vol. I, pag.321), cum inquit: «Quelle en serait en effet la cause? Les sens? Mais si la théorie est vraie, ils sont, eux aussi, constitués d’éléments inétendus qui ne possèdent, ni formellement ni à l’état embryonnaire, les parties Intégrantes de l’extension continue ». $ Systema Dynamistni 39 2a Obi.: Praeter relationem contactus formalis et distantiae formalis inter atomos, admittenda est alia relatio contactus virtualis. Atqui hâc relatione atomi a se invicem virtualiter distant sine earum mutua compenetratione. Ergo compenetratio minime officit inextensioni atomorum (= Palmieri). Responsio. — Transeat Mai.; Neg. Min.: eo quod nimis probat. Nam, aufert omnium unitatem et distinctionem inter entia corporalia et spiritualia; sic anima humana, quoad modum existendi vel saltem operandi, a corpore non differret, cum illud tangeret contactu virtutis at non quantitatis seu suppositi, quemadmodum entia naturalia sive elementa et atomi chimicae requirunt. Pariter, substantiae spirituales in corporalia semper contactu virtutis agerent. Admisso proinde, ut vult P. Palmieri, contactu virtutis etiam formaliter in atomis chimicis, absolute destrueretur formalis distinctio modi essendi, ideo et operandi, inter spiritualia et corporalia (1), quod patet esse falsum. Ergo contactus virtualis, quem P. Palmieri interposuit atomis, nihil est. * p) De Energetismo (2). 60. Expositio. — Systema Energeticum seu Energetismus, a Rankine primo inventus et a pluribus physicis postea clarius explicatus, contendit quod, om­ nibus rerum operationibus et mutationibus, quae multae sunt atque diversae, est aliquod substratum fundamentale commune et simul incorruptibile quod est Energia; ideo omnia corpora totumque universum non sunt nisi complexus et compages energiarum, quarum diversae operationes diversa nomina sor­ tiuntur, ut energia quantitatis = extensio, energia electrica = electricitas, etc.; unde energetismus non sine iure posset appellari etiam Monodynamismus. Quamvis autem Energetistae, praeter motum quantitativum seu localem, admittant motum qualitativum, atque plures ex eis (v. g. = Duhem) realem distinctionem inter materiam eiusque energiam agnoscant, nihilominus neque eodem modo natura corporum ab eis explicatur. Nam quidam (v. g. Ostwald) illam reponunt in tribus elementis energiae, nempe: in extensione, pondere et corporeitate; alii (v. g. Lebon, Mach) in quadam stabili et immutabili determi­ natione energiae; alii aliter. Attamen, omnes conveniunt in hoc, quod omnis energia constat alio duplici elemento, scii.: quantitatis et qualitatis (= intensitatis, tensionis). Talis autem doctrina, dicunt, est fundata in tribus maximis principiis Physicae, videlicet: in principio Carnot, principio Conservationis Energiae et principio Hamilton (3). Encrgetismum communiter physici am­ plectuntur; at a multis (= Duhem), magna cum prudentia exponitur. Quidquid est contra ipsum in sc acceptum, sequens doctrina dirigitur. II II 61. Conclusio: «Energetismus, philosophice acceptus, simpli citer est reiiciendus ». Prob.: — Arg. Ium (= ia Phaenomenalismum incidit). — Maior pars Energetistaruni (= Ostwald, Lebon, Mach) Energetismum (1) Ad rem D. Nys (op. cit., vol. I, pp. 323-324): • Les Palmléristes suppriment logi­ quement toute distinction essentielle entre le monde des esprits et le monde de la matière en accordant à tous les êtres un même mode d’éxistence ». Cfr. El. Blanc, Diction, de Philos., le mot < Action >. (2) Pro fusiori expositione et critica huius systematis, cfr. D. Nys, op. cit., Vol. I, Liv. VI, pp. 337401. (3) Ista tria principia Physicae sic formulad solent: Io Principium Carnot: « nullum phaenomenon est possibile, nisi ibi ubi est aliqua differentia intensitatis seu tensionis, ut tunc energiae directio flat a gradu maioris tensionis ad minorem »; 2® Principium conservationis energiae: i quantitas energiae universi est invariabilis »; 3° Principium Hamilton: « molecu^ aliquá vi excitatae ab una ad aliam partem nequeunt habere nisi unam directionem, iUam nempe quae est minus laboriosam; quod est dicere: faciliorem directionem sequitur». 40 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio I, § 1, I, B) nimis exaggerando, penitus negant dari substantiam; alii insuper ( = Lebon) pariter negant dari veram realemque materiae entitatem ut ab energia activa distinctam. Atqui haec philosophice absolute falsa sunt. Nam, quidquid est in rerum natura, aut est ens quod non indiget aliquo alio ut subiecto inhaesivo ad existendum, ailt e contra. Si primum; ergo datur substantia. Si secundum; ergo omnia entia sunt accidentia; sed quia accidens per se existere nequit, ideo in ultima analysi est deveniendum ad aliquod subiectum cui accidens inhaeret, quod erit substantia. Neque praeterea neganda est materiae realitas, quae est commune ac indeterminatum subiectum cuiuslibet mutationis, ut constat ex generatione substantiali et accidentali. Ergo Energetismos, philosophice acceptus, simpliciter est reiiciendus. Arg. IT” (= in Dynamismum Purum incidit). — Energetismus ponit quod corpora, praesertim solida, sunt volumina energiae. Atqui hoc est Dynamismum Purum profiteri: aut enim corpora sunt talia inquantum sunt volumina seu ut quantitativam mate­ riam habent, aut non. Si primum; ergo corpora sunt corpora propter energias seu vires activas, ita ut vires seu energiae sint essentiae seu naturae corporum, ut asserit Dynamismus Purus. Si secundum; ergo praeter energias, inveniendum est in voluminibus aliud princi­ pium ab energiis distinctum, quod quidem principium ab Energetistis exaggeratis reiicitur ob omnimodam identitatem energiae et materiae ( = v. g. Ostwald); hoc autem liquet philosophice esse fal­ sum. Ergo Energetismus, philosophice acceptus, simpliciter est reiiciendus. 62. Scholion. — Est animadvertendum, quod propterea in conclu­ sione apposuimus « philosophice acceptus », quia scientifice et non exag­ gerate consideratus absque dubio Energetismus est vera reactio contra mechanicismum, simulque, ut a multis (= v. g. Duhem) explicatur, est realis confirmatio Hylemorphismi. Mechanicismus enim non agnoscit nisi motum quantitativum: ubi Energetismus admittit etiam motum quali­ tativum (1). Energetismus praeterea moderate acceptus, bene et optime assignat eius investigationis obiectum, consequenter suos limites, qui sunt rerum phaenomena, eorumque relationes; quare rerum essentias, quae sunt proprie Philosophi, minime conatur investigare (2). Moderate denique expositus, Energetismus optime concordari potest, ut dictum est, cum Hylemorphismo Aristotelico-Thomistico, ita ut scientifice ac physice comprobet et corroboret quidquid Scholastici philosophice ac metaphysice tuentur (3). ■ (1) Cfr. Nys, op. cit., Vol. I, p. 366. (2) Cfr. M. Duhem, Lc Mixte et la Combinaison Chimique, pp. 202-205, Paris Naud 1902. (3) Cfr. D. Nys, loc. cit., pp. 381-382. Systema Hylemorphismi 41 C) Systema Hylemorphismi. 63. Hucusque absoluta sunt systemata Mechanicismi et Dynamismi ut falsa sive insufficientia ad rerum naturalium seu mobilium principia explicanda. Remanet igitur ut exponatur Peripateticorum seu Scholasticorum systema, quod nomen « Theoria de materia et forma» audit seu « Hylemorphismi » (a üXtj = materia, pop?7j = forma). 64. Praenotamina. — Primo est notandum, quod omnino distinguendae sunt causae intrinsecae universales et causae intrinsecae particulares corporis. Illae enim respiciunt universaliter corpus seu ens mobile, hoc est in sui formali ratione universali corporis, v. g. aqua, aurum, hydrogenium etc. conveniunt in ratione corporis; istae respiciunt determinate corpus, hoc est in sui ratione formali particulari seu ut est determinatum corpus, v. g. aqua est corpus de­ terminate diversum ab auro, prout causas intrinsecas particulares specifice diversas involvit. Causae intrinsecae universales a Scholasticis appellantur principia, particulares vero vocantur elementa; quare recolenda est distinctio, a nobis initio posita, inter principium et elementum et causam. Ita hydrogenium et oxygenium sunt elementa aquae, non reduplicative ut est corpus, sed redu­ plicative ut est determinatum corpus: sunt enim prima ex quibus aqua (= ut corpus chimicum et physicum) resultat, et ultima in quae aqua (= ut corpus chlmicum et physicum) resolvitur; at non sunt proprie et stricte principia aquae: quia et hydrogenium et oxygenium sunt revera corpora, in cuius ratione for­ mali conveniunt (1). Secundo est notandum, quod sive principia respectu corporis sive elementa respectu huius corporis sunt intrinsece constitutiva corporis, diversimode tamen: ut elementa constituunt intrinsece hoc corpus seu determinatum corpus, principia vero intrinsece constituunt corpus ut corpus; quapropter, elementa principia praesupponunt, sicut determinatum corpus praesupponit corpus. Et quamvis elementa non sint per se corporum constitutiva, tamen in consti­ tutione proprias formas amittunt et unicam induunt formam, ita ut respectu constitutionis huius corporis possint considerari ut materiale principium (2). Tertio est notandum, quod quia corpora, ut videbitur, materia et forma constant, ideo breviter expendendum est quid Scholastici post Aristotelem per haec intelligunt. Et revera: Io Materia, post Aristotelem, dupliciter considerari potest, videlicet: ma­ teria prima et materia secunda. Materia enim prima sic ab Aristotele definitur: • primum cuiusque rei subiectum, ex quo insito fit aliquid, non per accidens. Sive quid intereat, in hoc ultimum abibit » (3). Liquet proinde, quod materia prima est quaedam entitas substantialis et fundamentale substratum commune om­ nibus generationibus et corruptionibus substantialibus, ex qua (= mat. prima) et (1) Hinc ad rationem clementi tres conditiones ab Angelico, post Aristotelem, assi­ gnantur. Ait enim: <... prima est quod elementum aliorum corporum est in quod alia cor­ pora dividuntur seu resolvuntur... Secunda particula [i. e. conditio) est quod elementum uistit in eo cuius est elementum potentia aut actu... Tertia particula est quod elementum non dividitur in alia, scii, diversa secundum speciem >, III de Caelo et Mundo, lect. 8; cfr. Opuse 31 (Ed. Rom.; Ed. De Alaria, vol. I, n. 18); et passim; cfr. S. Alb. ÂtAON.» in V Mitaph., Tract. I, c. 4. (2) Ita ait S. Thomas quod < elementum... significat aliquid primum et simplex in genere causae materialis >, de Pot., q, 10, a. 1, ad 9JD.* (3) I Phys., c. ix, 4. t 42 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio I, § 1, I, C) forma adveniente primo construitur unum per se et essentiale, quare ait Aristot. < primum cuiusque rei subicctum, ex quo insito fit aliquid, non per accidens». Est praeterea id in quod, priori forma amissa, compositum ultimo resolvitur; unde idem Philosophus subjunxit: a sive quid intereat, in hoc ultimum abibit». ' Unde materia prima est primum synthesis et ultimum analysis substantialis. . — Materia secunda autem est substantia physica seu corporea iam in aliqua determinata specie constituta. Ex quo est manifestum, quod materia prima est substantia incompleta, cum sit pars corporis substantialis: ubi materia se­ cunda est substantia completa, cum sit totum compositum specificum sub­ stantiale. i 2° Huic duplici materiae proportionate correspondet duplex forma. Ma­ teriae enim primae convenit forma substantialis, quae scii, est actus substantialis intrinsece informans et actuans ipsam materiam, ita ut ex eis resultet syn­ thesis naturalis seu totum compositum naturale, quod respectu ulterioris formae est materia secunda. Quapropter, forma, quae materiae primae competit, est pars substantialis intrinseca et comprincipium essentiale compositi; proinde sicut ipsa materia, est substantia incompleta; differenter tamen: quia ma- ! feria prima est incompleta ut pars determinabilis et potentialis, forma autem . eius est incompleta ut pars determinans et actuans. — Materiae secundae 1 autem aliae succedunt formae, quae iam ens substantialiter compositum in- ( veniunt, unde solum accidentaliter concurrunt in componendo, propterea I appellantur formae accidentales, seu actus qui materiam secundam determi­ nant et actuant; ubi aliae sunt formae substantiales, seu actus qui materiam I primam actuant atque determinant. Sicque, ex materia prima et forma sub­ stantiali habetur unum compositum essentiale et substantiale, consequenter unum principium et staticum et dynamicum, ideoque unum ens per se; ubi ex materia secunda et forma accidentali habetur compositum accidentale, ideoque unum per accidens (1). Hinc liquet iterum, quod materia prima eiusque forma sunt principia compositi substantialis; ubi materia secunda et eius forma sunt elementa compositi resultantis. Quarto est notandum, quod quia compositum substantiale ex materia et forma in esse seu in tempore et spatio ponitur aliquâ actione qua producitur et quae vocatur mutatio; ideo quantum in praesenti nobis suf­ ficit, dicendum est quid est mutatio corporum. Mutatio enim universaliter sum­ pta est quidam transitus quo corpus de uno modo essendi in alium modum essendi se habet, ut aquae evaporatio seu calefactio. Hinc ad rationem muta­ tionis corporum sequentia requiruntur, scii.: Io mobile ut subicctum motus; 2° terminus ex quo incipit; 3° terminus in quem terminatur; 4° movens ut prin­ cipium motus; 5° tempus et spatium, quia omnis motus tempore et spatio men­ suratur. Si autem terminus ix quo et in quem sint formae substantiales, ha­ betur mutatio substantialis seu generatio substantialis; si vero sint formae acci­ dentales, habetur mutatio accidentalis seu generatio accidentalis (2). Quapropter, generatio substantialis est mutatio quâ compositum ex una forma substantiali in aliam formam substantialem transit, seu est mutatio de non esse substantiali ad esse substantiale, quaeque a creatione omnino distinguitur (3): actio huic mutationi opposita est corruptio substantialis, quae pariter ab annihilatione secernitur (4). Generatio accidentalis autem, quae et alteratio dici potest, est mutatio quâ compositum ex una forma accidentali in aliam accidentalem (1) Cfr. V'. In., a. 4; (2) Cfr. (3) Cfr. v. « Creatio (4) Cfr. et alibi. S. Thom., De Ver., q. 3. a. 5; I, q. 66, a 1-2; q. 76, a 4; q. 77, a. 6; de Un. de Sp. C.,a. 1 ; de Anim., a. 2, 9; Quodl. I, a. 6; Quodl. XI, a. 5; et alibi.. S. Thom., De Vent., q. 21, a. 5; de Sp. C., a. I, ad 9««; a. 3, c. et passim. S. Thom., De Pot., q. 3, a. 16, ad 21- ; II, dtW. I, q. 1, a. 2; Tab. Aur., ►, n. 7-9. S. Thom., De Pot., q. 5, a. I, ad 16 " ; l, dut. 8, q. 3, a. 2; Quodl. V, a. 11; Systema Hylemorphismi 43 transit, seu est mutatio de non esse accidentali ad esse accidentale, cuius oppo­ sita actio est corruptio accidentalis. Quirito denique est notandum, quod quia ad ipsam mutationem praecipue tres termini concurrunt, nempe: subiectum, terminus ex quo et in quem, quaeque sunt tria principia, ideo dicimus quod in actu mutationis haec tria requiruntur sed duo ex eis sunt positiva sc. subiectum et terminus in quem; et aliud est negativum sc. terminus ex quo. Completa autem mutatione, principium nega­ tivum non amplius adest, unde solum duo manent quae actu essentiam com­ positi constituunt. Exinde, desumitur duplex acceptio rei corporalis seu cor­ poris, sc. in fieri ad quod tria principia concurrunt, et in facto esse ad quod duo tantum principia requiruntur. 65. Status Quaestionis. — Ex hucusque praenotatis iam mani­ feste liquet, quid impraesentiarum quaeritur. Non est enim, ut patet, quaestio de causis intrinsecis particularibus corporum, sed de uni­ versalibus; ideoque, non est quaestio de elementis, sed de principiis. Et cum elementa, ut dictum est, sint pariter corpora, ideo praesens quaestio respicit non solum corpora composita, verum et simplicia seu quae hodie dicuntur elementa. Quapropter, tota quaestio ad hoc breviter reducitur: quaenam sint principiasen causae intrinsecae universales, ex quibus, corpora ut corpora resultant. En fulcrum quaestionis (1). 66. Expositio. — Hanc positam quaestionem sequenti modo Hylemorphismus solvit. Asserit enim, quod corpora secundum rem dup'iciter accipi possunt: vel in facto esse vel in fieri. Causae autem intrinsecae universales seu principia corporum in facto esse, sunt tantum duo, nempe: materia prima et forma substantialis; corporum vero in fieri: principia per se sunt materia prima (I forma substantialis, et aliud principium per accidens quod est privatio. Haec est igitur tota solutio quoad corporum principia a Philosophia AristotelicoThomistica data, quamque amplectuntur fere omnes Scholastici, cum quibus dicimus: II H 67. Conclusio : « Hylemorphismus simpliciter est admittendus » Prob.: Hylemorphismus docet, quod principia corporum seu mobilium: in facto esse, sunt materia prima et forma substantialis; in fieri sunt materia prima, forma substantialis et privatio. Atqui (I) Ex his manifeste deprehenditur quod, quia quaestio fit de causis intrinsecis uniwsaltbus seu de principiis corporum ut corpora sunt, et formaliter ut talia scientiflcam experientiam omnino transcendunt, ideo quaestio haec nullo modo solvi potest ab aliqua identia experimcntali, sive chimica sive physica, sed a sola Philosophia Naturali seu Phy­ sica Generali; dum de causis intrinsecis particularibus seu de elementis corporum agere spe­ ctat etiam ad Physicum et Chimlcum. Ad rem Sanseverino ait: « Cum de principiis consti­ tutivis corporis in Cosmología disputatur, certe non quaeritur, uti ante monuimus (n. 39, 227), quaenam sint corpora simplicia, ex quibus corpora mixta componuntur, sed quaenam itat pnneipia, quae essentiam corporis constituunt. Jam principia, seu elementa ad quae Chimia per suas analyses et syntheses pervenit, sunt corpora simplicia, ex quibus mixta com­ ponuntur, non vero principia essentialia corporum cum simplicium tum mixtorum. Haec inquirit Cosmología; quocirca ad hanc, non ad illam, quaestio quam hic ventilamus pertinet, eaque idcirco principia constitutiva corporis dicenda sunt, quae Cosmología, non vero quae Chirola nos edocet » op. cit., n. 81, pp. 251-252. 44 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio /, § I, I, C) solum his natura corporum seu mobilium recte explicatur. Ergo hylemorphismus simpliciter est admittendus. Mai. est doctrina hylemorphismi. — Min. prob, per partes. Prob, r Pars (= m facto esse sun! mat. prima et for. sub.). — Dantur in rerum natura corpora substantialiter mutabilia. Atqui mutabile substantialiter, ut tale, in facto esse necessario ex materia prima et forma substantiali coalescit, tamquam ex principiis intrinsecis. Ergo principia corporum seu mobilium in facto esse sunt materia prima et forma substantialis. Mai. prob.: Essentiae substantiales rerum nobis patefiunt ex earum proprietatibus essentialibus seu specifice differentialibus. Atqui experientiâ nobis est manifestum, dari in novis compositis realiter mutatis novas proprietates essentiales seu specifice differentiales. Ergo dantur in rerum natura corpora substantialiter muta­ bilia. Mai. decl.: Proprietas enim est unitas speciem rei consequens, quaeque a nobis hic assumitur secundum quartam acceptionem Porphyrianam, prout est « id, in quo haec concurrunt: soli et omni et semper » (1). Cum vero proprietas sequatur speciem, et haec, in corporalibus, ma­ teria et forma constet, ideo proprietates corporibus competere possunt: vel vi materiae, et hae ad quantitatem pertinent; vel vi formae, et istae ad qualitates spectant. Qualitatum autem, quaedam corporibus conve­ niunt vi esse generici plus minusve communis, et vocantur proprietates genericae; aliae vi esse specifici seu differentiatis, prout gradum differentialem includunt, et istae appellantur proprietates specificae (= essen­ tiales, differentiates seu characteristicae). Istae ultimae in composito chimico nullo modo actu remanere possunt, bene vero aliae; quapropter, esse actu alicuius elementi deduci debet unice ex actualitate proprieta­ tum specificarum. Hinc est quod, licet omnes qualitates a forma de­ pendeant, diverso modo tamen, ut quaedam dependent ab ea ut est forma corporis, aliae ut est forma talis generis proximi, aliae vero ut est forma talis speciei. Proprietates autem sequentes duas priores formas in com­ posito mixto remanere et conservari possunt, non vero sequentes ul­ timam formam, sc. ut est forma talis speciei, et ex his solum arguendum est ad essentiam substantialem corporum. Ita v. g. hydrogenium et oxygenium in chimica eorum combinatione aquae, retinent et proprietates quantitativas et qualitativas, et ex qualitativis eas quae eorum formam, sive ut forma sive ut forma talis generis proximi corporis, sequuntur, non autem eas quae ipsam ut est forma talis speciei, quas in composi­ tione aquae amittunt. Talis doctrina conformis est doctrinae plurium scientificorum modernorum (2). H (1) Cfr. Porphyr., in Isag , c. v, n. 4 (Tom. I, Ed. operum omnium Arist. Silv.1]2Mauri). (2) Ita inter alios habet Gianfranceschi: « 11 criterio di specificazione degli atomi sarà quel complesso di propneta atomiche che e necessario e sufficiente per definire una determi­ nata specie di atomi... Ció che dunque esiste nelVatomo di veramente caratteristico é la castitugione del nucleo con un determinato numero di protoni e un determinato numero di elet~ Systema Hylemorpliismi 45 Min. prob.: — Arg. F". — Quotidie sensibus deprehendimus, corpus seu ens mobile in aliud ita transire ut nihil de priori remaneat, ut quando lignum transit in cineres nihil remanente de ligno quod erat ante combustionem; vel quando vivens in non-vivens transit nihil remanente de vivente, ut cum planta seu animal in pulveres reducitur. Atqui proprietates essentiales seu differentiates specificae cinerum aliae sunt, ut liquet, ab illis proprietatibus ligni, quae am­ plius in cineribus non sunt; et similiter, proprietates non-viventis aliae sunt ab illis viventis. Ergo experientiâ vulgari nobis est manifestum, dari in novis compositis realiter mutatis novas essen­ tiales proprietates seu differentiates specificas. Arg. num. — Physiologice enim est manifestum, quod nonvivens mutatur in vivens, ut quando cibus, qui saepe saepius est non-vivens, nutritione et assimilâtione in ens vivens transit, eo quod in sanguinem nutrientis convertitur. Chimice praeterea liquet, quod revera dantur plures combinationes seu plura mixta quae omnino alia sunt ab eorum componentibus in statu separationis, ut com­ binabo aquae ex hydrogenio et oxygenio (HO =2:16). Atqui pro­ prietates essentiales sanguinis producti ex cibo aliae sunt ab iis cibi ante nutritionem; et pariter, proprietates aquae ab illis hydrogenii et oxygenii (1). Ergo experientiâ scientificâ nobis compertum est, dari in novis compositis realiter mutatis novas essentiales pro­ prietates seu differentias specificas. Min. principalis argumenti prob.: Omne mobile, in facto esse acceptum, debet supponere quoddam commune principium, quod est substratum seu subiectum mutationis, quodque intrinsece sit indeterminatum et determinabile, aliter impossibilis esset mutatio; supponendum est praeterea aliud principium, pariter intrinsecum, intrinsece determinativum et determinans indeterminatum: primum est principium materiale, aliud vero est principium formale. Atqui in omni substantialiter mutabili, ut est in facto esse et reduplicative ut substantialiter mutabile, necesse est ut adsit principium sub­ stantiale indeterminatum et determinabile, quod dicimus materiam primam, et aliud principium substantiale determinativum et deter­ minans, quod vocamus formam substantialem: quod enim substan­ tialiter mutatur, nec creatur neque annihilatur, sed dumtaxat ab uno statu substantiali ad alium statum substantialem, seu ab una forma substantiali ad aliam substantialem transit. Ergo mutabile substanIront, Si puó dunque asserire che criterio necessario per Ia specificazione dell’atomo è la determinazione della coppia di numeri p ed n, ossia dei due numeri di protoni e di elettroni che entraño nella costituzione dei nucleo » op. cit.> 242, 246-247. (I) < Since an atom oí oxygen, ait Bloxam, combines with two atoms of hydrogen to orm water, the gases will not combine unless under the influence of some force, such as heat or electricity, to assist in resolving their molecules into the constituent atoms *, Chemistry Inorg. end Org., p. 25, London, Churchill, 1895. 46 Liber 1 - Philos. Nat. Gen.. Pars I, Caput II, Art. Il, Sectio /, § 1, 1, C) tialiter ut taie et in facto esse, necessario ex materia prima et forma substantiali coalescit, tamquam ex principiis intrinsecis. Prob. 2* Pars (= in fieri sunt mat. prima, forma subst. et privatio). Ens substantialiter mutabile in fieri est prout actualiter consideratur in ipso actu successionis seu transitus ex uno statu in alium statum : essendi, seu ex una in aliam formam substantialem. Atqui ad ens sic consideratum tria principia requiruntur, sc. materia prima, pri­ vatio et forma substantialis. Ergo principia corporum seu mobilium in fieri sunt materia prima, privatio et forma substantialis. Mai. liquet ex praenotatis. — Min. prob.: Ens dicitur esse in actu successionis seu transitus, cum aliquod subiectum reale actua­ liter mutatur. Atqui ad rationem formalem cuiuslibet actualis mu­ tationis tria requiruntur, nempe: subiectum, terminus ex quo et terminus in quem. Hoc enim patet ex supra praenotatis. At insuper: omnis mutatio est quidam motus; motus autem est actus entis in potentia ut huiusmodi, consequenter supponitur subiectum seu entitas quaedam in potentia ad actum; at si sit in potentia liquet quod actu eo privatur. Cum vero ei actus advenit, tunc actuatur et privatio prioris actus aufertur. Ex quo est manifestum, quod in ente quod actu mutatur seu in motu, deprehenditur: ipsum mobile ut subiectum motus; inquantum est in potentia seu forma privatur est ibi terminus ex quo; et inquantum est actu motum seu habens formam est ibi terminus in quem. Ergo ens actualiter in actu succes­ sionis requirit formaliter: subiectum, terminus ex quo et in quem. Atqui in actu successionis entis substantialiter mutabilis, inquantum est substantialiter tale, subiectum dicitur materia prima, terminus ex quo privatio formae substantialis, et terminus in quem est actualis acquisitio novae formae substantialis. Ergo ad ens substantialiter mutabile, in fieri consideratum, tria principia requiruntur, sc. ma­ teria prima, privatio et forma substantialis. 68. Corollarium Ium. — Ex hucusque igitur probatis colligitur primo, quod materia prima et forma substantialis sunt principia positiva per se constituentia naturam corporum in facto esse; sed corporibus in fieri, praeter illa duo, aliud negativum et per accidens requiritur, quod est pri­ vatio formae prioris (1): numquam enim possibile est dari aliquod in­ stans in quo materia sit sine forma, ideo est ei debita, et quando aliquid caret aliquo ei debito hoc erit ei per accidens (2). Est tamen attendendum, quod cum ponimus: privationem esse (1) Notanda est doctrina Ferrariensïs de modo quo privatio est principium, ait enim; • quod, accipiendo principium ut dicit primum in aliquo ordine, privatio est principium in fieri per se, et tunc nihil aliud est dicere aliquid fieri ex privatione quam fieri post privatio­ nem, sicut fieri musicum ex immusico est fieri musicum post immusicum...; accipiendo prin­ cipium pro causa, privatio non est principium per se, sed principium per accidens, tam in essendo quam In flendo... », I Phys., q. X, conci. *l-2 • quantum ad tertium principale ». (2) Cfr. S. THOMAM, I Phys., lect. 13. Systema Hylemorphismi 47 principium per accidens, non datur intelligi quod sit aliqua entitas ma­ teriae inhaerens, seu aptitudo vel dispositio formae aut inchoatio ad formam, sed simpliciter negatio cuiusdam formae, sine qua esse nequit: est enim privatio, non negatio simpliciter, sed negatio circa subiectum susceptivum habitus seu formae, ideo dicitur de subiecto susceptivo habitus vel formae (1). Exinde ulterius deducitur, quod privatio non est quid subiective in materia quasi habens in ea aliquod esse: est enim negatio; neque est idem cum materia, sed ab ea distinguitur saltem distinctione reali mi­ nima. Huius ratio est quia, ut arguit Ferrariensis: « illa quorum uno non permanente aliud permanet, distinguuntur realiter: alioquin idem per­ maneret et non permaneret; sed non permanente privatione, manet subiectum,- ergo privatio et substantia distinguuntur realiter» (2). 69. Corollarium nam. — Colligitur pariter, quod omnino manifestum manet, quomodo ea quae docent Philosophia et scientiae Experimen­ tales, praesertim hodiernus Atomismus Chimico-Physicus, quoad cor­ porum naturam inter se optime cohaerent per istarum ad illam subordinationem et propriorum limitum observationem, ita ut quae Chimia et Physica circa corporum elementa docent, a Philosopho assumi debeant ut solidum et reale fundamentum quo ulterius investigantur eorumdem principia seu causae intrinsecae universales. Omnes igitur occupantur de corporum constitutione, sed formaliter aliud quaerit Philosophus et aliud Chimicus vel Physicus ut dictum est, ita ut ubi terminant Chimicus et Physicus ibi incipiat Philosophus,- sicque ad invicem complentur absque alterutrius destructione vel contradictione (3). 70. Obiectiones. — Contra systema hylemorphicum et vim ar­ gumentorum adductorum plura obiiciunt scientifici et quidam neoscholastici qui parum callent philosophia aristotelico-thomistica et forsan quandoque etiam scientiis physicis et chimicis. Referamus tantum praecipuas obiectiones (4). Ia Obi. : Physici et Chimici constitutionem corporum investigant. Atqui hi omnes unanimiter asserunt experimentaliter quod corpora atomis constant. Ergo atomi sunt constitutiva corporum (5). Resp.: — Dist. Mai. : Physici et Chimici constitutionem proximam corporum investigant Cone., constitutionem ultimam et remotam Neg. — Contrad. Min. — (1) Cfr. S. Thomam, Ibidem. (2) Loc. prox, cit., Conci. 2*. « Quoad secundum principale ». (3) Ad rem P. de Munnynck: «Meo quidem animo, eo in ordine quo omnes theoriae sdentificae sunt collocandae, theoriae physicae hodiernae circa corporum structuram probari possunt. At nedum doctrina hylemorphica eis adversetur, eas quasi complet: haec lucem quamdam affert factis, quae ab illis praetermittuntur » Utrum et quatenus Hylemorphlsmus am theoriis physicis Recentiorum componi possit (Acta Primi Cong. Thom. inter. Romae I925r p. 123). Cfr. P. LAHR, op. cit., p. 403; clarius P. Gianfranceschi, op. cit., p. 10. (4) Pro aliis obiectionibus consuli possunt auctores, praesertim Sanseverino, op. cit., nn. 79-91, pp. 251-257; P. Liberatore, S. 1-, Institutiones Philosophicae*, Vol. II, Metaph. Spec., P. I, c. n, a. 4, pp. 75-86, Romae, 1869; Lorenzelli, op. cit., Lect. III, p. 53-73; aliosque. (5) Ita tendentiam sic obiiciendi, inter alios recentiores, habet P. Descoqs , op. cit., pag. 35. 48 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio I, § 1, I, C) Neg. Conqs. et Conqa. — lam enim diximus, quod sive Physici et Chimici sive Philosophi occupantur de constitutione corporum, sed aliter et aliter: illi enim suis experimentis semper perveniunt ad aliquid physice seu quantitative compo­ situm, quod licet scientifice indivisibile sit, philosophice tamen est divisibile, eo quod eius essentia aliis principiis constat, quae solo intellectu sunt cogno­ scibilia, ideoque non a scientifico sunt determinanda sed a philosopho. Urg. Io: Natura corporum, ut huiusmodi, est corporea. Atqui corporeum est experientiae et observationi subiectum, quod est Physici et Chimici. Ergo. Resp.: —Dist. Mai.: Natura corporum, vi elementorum eius, est corporea Cone., vi eius principiorum Subd.: radicaliter est corporea Cone., formaliter Neg. Eodem sensu Dist. Min. —Neg. Conqs. et Conqa. — Ex dictis enim est mani­ festum, quod maxime differunt elementa et principia: illa sunt causae intrin­ secae particulares corporum, quas scientificus suis experimentis deprehendere potest; ista sunt causae intrinsecae universales, quae solo intellectu adhibita recta inductione cognosci possunt. Huiusmodi autem principia, cum sint prima ex quibus corpora resultant in se'seu formaliter, non sunt corpora; at quia ex eis corpus habetur, ideo sunt, saltem principium materiale, radix quantitatis et extensionis, quae sunt proprietates corporum. Urg. 2°: Principia corporum sunt talia ut ulterius indivisibilia sint et ex quibus alia resultent. Atqui chimice et physice, praesertim Radio-X, pervenitur de facto ad aliquid indivisibile, ex quo alia resultant, sc. ad electronem et pro­ tonem, ex quibus atomi, et ex his moleculae resultant. Ergo Physici et Chimici est naturam corporum, etiam quoad eius principia, investigare. Resp.: — Dist. Mai.: Principia corporum sunt talia ut ulterius indivisibilia sint chimico-physice seu quantitative et ex quibus... Neg., philosophice seuquidditative Subd.: in partes homogéneas Cone., in partes heterogéneas Neg. — Contrad. Min. —Neg. Conqs. et Conqa. — Revera enim principia, cum nec sint ex aliis neque ex alterutris et ex his omnia, talia esse debent ut alia priora minime supponant. Quia autem scientifice semper pervenitur ad aliquam minutissimam particulam quantam, ut ex. g. ad nucleum iuxta Atomistas hodiernos, quaeque chimico-physice ulterius dividi nequit, ideo chimice seu quantitative est indi­ visibilis. At cum sit quanta, ideo extensione praedita, adhuc corporis rationem praesefert, consequenter philosophice est divisibilis, hoc est naturam seu quidditatem compositam habet: propterea in partes dividi potest, non quidem ho­ mogéneas quemadmodum dividitur quantum in partes semper homogéneas, sed in partes heterogéneas seu diversae naturae vel formalitatis. Ad haec autem nec Physica neque Chimia unquam pervenire possunt, eo quod, uti habitum est, ad solas causas intrinsecas particulares corporum sistunt; remanet proinde simpliciter et absolute munus Philosophiae, cuius unice est profunde rerum na­ turas perscrutari. Urg. 3°: Principia corporum philosophice designata sunt materia prima et forma substantialis. Atqui harum realis existentia nullo physico instrumento detegi potest. Ergo huiusmodi principia corporum, philosophice accepta, nihil revera sunt. Resp. : - Cone. Mai. — Dist. Min. : harum realis existentia nullo physico in­ strumento detegi directe potest Cone., indirecte Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Obiectio haec positivismo et sensismo nititur: coarctat enim totam humanam cognitionem ad solam sensitivam, quae, cum sit de qualibusquantis singularibus et concretis, simpliciter est experimentalis; cum autem materia prima et forma substantialis reductive ad substantiam rei pertineant, solo intellectu cognosci possunt. Si Physicus vel Chimicus, postquam cognitione sensitiva est expertus physico-chimicam naturam corporum, cognitione intellectiva et inductione ascendisset, deprehendisset utique realem existentiam materiae primae et for­ Systema Hylemorphismi 49 mae substantialis. At ipsi mundum physicum et sensibilem non valent tran­ scendere et cognitionem sensitivam ut systema clausum constituunt, quod simpliciter absurdum est: homo enim praeter cognitionem sensitivam, — quâ unice utuntur scientific! in eorum experimentis (1), — praeditus est pariter cognitione intellectiva. 212 5Obi.: Hylemorphismi veritas tota fundatur in mutatione substan­ 4 3 tiali. Atqui chimice demonstratur, mutationem substantialem non dari. Ergo hylemorphismus non est admittendus (2). Resp.: —Cone. Mai. — Dist. Min.: chimice demonstratur, mutationem sub­ stantialem totius entis corporei non dari Cone., mutationem substantialem partis entis corporei non dari Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Haud dubie, qui ita obiiciunt confundunt duplicem modum mutationis substantialis. Unus enim est in quo fit mutatio totius substantiae tam secundum formam quam secundum materiam, quae proprie transubstantiatio appellatur et improprie dicitur mutatio, et super hac non fundatur veritas hylemorphistica neque in rebus corporalibus datur, excepto SS. Sacr. Eucharistiae, ideoque talis mutatio chimice nullimode est demonstrabilis. Alius autem modus mutationis substan­ tialis, penitus a praecedenti distinctus (3), est in quo fit solum transitus unius partis compositi substantialis, scii, eius formae in aliam formam, permanente subiecto communi quod est materia prima, et proprie transformatio appel­ latur: et super hac mutatione fundatur veritas hylemorphismi, quaeque optime a Chimico sani intellectus demonstrari potest. Urg. Io: Chimice constat, in composito chimico remanere elementa com­ ponentia, ita cum sub influxu 2000° fit analysis aquae perfecte restituuntur eius elementa hydrogenii et oxygenii, vel cum sub influxu 1500° moleculae chlori, bromi et iodii scinduntur et perfecte atomi eorum resultant (4). Atqui haec facta chimica, ut liquet, omnem mutationem substantialem excludunt. Ergo praedicta mutatio substantialis non datur (5). Resp.: — Dist. Mai.: chimice constat, in composito chimice remanere potentia seu virtute et dispositione elementa componentia Cone., remanere actu Neg. — Contrad. Min. — Neg. Conqs. et Conqa. — Chimice enim est mani­ festum, quod elementa minime actu conservantur in composito actuali sicut ante eorum combinationem, sed e contra completa actuali synthesi chimica nova substantia oritur et eo ipso elementa propriam individualitatem amittunt, ita ut compositum est per totam suam massam ens substantiale homogeneum. Nihilominus, elementa remanent in potentia seu virtute atque passiva dispo­ sitione ipsius compositi, et sic analysi peracta restituuntur elementa integra sicut fuerunt ante combinationem, et hoc modo explicatur restitutio elemen­ torum quae in obiectione adducta sunt et ceterorum aliorum. Urg. 2°: Chimice constat, quod elementorum proprietates in synthesi chimica actu manent. Atqui ubi sunt actu elementorum proprietates, ibi sunt (1) Hinc ait S. Thomas: < Experimentum enim est ex collatione plurium singulorum in aemorii receptorum... Homines autem, supra experimentum quod pertinet ad rationem particularem, habet rationem universalem, per quam vivunt, sicut per id quod est princi­ pale in eis • (I Metaph., Icct. 1, n. 15). Exinde: < experti autem sciunt quia sed nesciunt propter f-M» (ibid., n. 24), « Et si ea quae experimento cognoscunt aliis tradant, non recipientur modum scientiae, sed per modum opinionis vel credulitatis » (ibid., n. 29). (2) Ita Inter alios P. Descoqs, op. cit., pp. 21,31, 37, 42-43, 53, 54-58, 305-306; et alibi. (3) De distinctione huius duplicis mutationis ex ratione philosophica, cfr. Lorenzelu, «p. cil., toc. p. cit., pp. 61-62. (4) Ita generaliter lumine, clectricitate, calore et simplici stimulo possunt disgregatloaem molecularum compositi efficere, earumque elementa constitutiva libere relinquere. (5) Pro hac difficultate, cfr. Nys, op. cit., Vol. II, n. 182-184, pp. 308-312. 4 — Pirotta, Summa Philos. - IL 50 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars 1, Caput 11, Art. 11, Sectio /, § 1, 1, C) De Natura Principiorum Entis Mobilis actu elementa. Ergo elementa componentia actu manent in composito chimico (1). i Resp.: — Dist. Mai.: chimice... proprietates genericae et qualitativae se­ quentes corporis formam et ut formam talis generis proximi in synthesi chimica actu manent Cone., proprietates differentiales seu sequentes formam specificam > in synthesi chimica actu manent Neg. — Contract. Min. —Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio huius solutionis eiusque distinctionis data est supra in exposi­ tione argumentorum thesis nostrae. Urg. 3° (ex allotropismo): Ubi eadem natura remanet in nova synthesi, ibi nulla mutatio substantialis. Atqui posita una eademque substantia et solo eius diverso statu posito, habetur compositum chimicum eiusdem naturae et diversarum proprietatum, ut actione electrica oxygenium mutatur in ozonuni, et magis liquet ex experimentis Ramsay qui, inter alia, argon obtinuit et in­ fluxu seu actione helii in sulphurem et actione hydrogenii in sulphurem. Ergo nulla substantialis mutatio revera datur. Resp.: — Cone. Mai. — Dist. Min.: posita una eademque substantia quidditative et solo eius diverso statu posito... proprietatum Neg.; quantitative Subclist.: posita una eademque substantia quantitative et solo eius diverso statu... proprietatum accidentalium Cone., proprietatum differentialium seu specificarum Neg. — M?g. Conqs. et Conqa. — Berzel primo fuit qui allotropiam vocavit illam mutationem quâ, una substantia elementaris, mutatione peracta, eadem manens induit tamen diversas proprietates. At si de facto sunt novae proprietates quae sunt differentiales seu specificae, quaeque qualitates compo­ siti sequuntur vi formae specificae, ibi necesse est adesse nova forma substan­ tialis et substantia quidditative mutata est, cuius principia mutationis a chiniicis ignorantur, et tunc talis mutatio proprie vocanda est non allotropies, sed allogenetica seu allousialis. Si autem adsunt novae proprietates cum una et eadem natura, illae proprietates sunt tantum quae quantitatem sequuntur et mere accidentales, quaeque ex diversa positione elementorum causari possunt, et ex quibus non licet arguere ad realem mutationem substantialem: quodque nos libenter concedimus sed nihil erit contra nos (2). Urg. 4° (ex isomerismo): Chimice resultat, quod plura corpora habent identicam combinationem chimicam cum eadem duplicatione elementorum constituentium eodemque numero atomorum, atque simul habent proprietates physice et chimice diversas, quae causantur ex modo diverso seu diversa stru­ cturae fonnula (3). Atqui haec omnia indicant immutationem essentialem ato­ 51 morum seu earum actualem conservationem. Ergo in nova synthesi habetur eadem natura cum diversis proprietatibus. Resp.: — Dist. Mai.: chimice resultat quod... quae causantur ex modo diverso seu diversa structurae formula, supposita diversitate principiorum for­ malium Cone., secus Neg. — Contradist. Min. — Neg. Conqs. et Conqa. — Chimica, suâ analysi, numquam cognoscere potest directe ea quae composita actualia sint et quae actu sint in illis: eo ipso enim quod synthesis per analysim scinditur iam composita destruuntur; ergo solum potest directe cognoscere quae virtualiter et potentialiter sunt in eis. Sed facta isomerismi adducta om­ nino certa sunt, at falsum imo et absurdum est diversitatem proprietatum ex iisdem componentibus resultare unice vi diversi modi seu situs et aggregationis atomorum: proprietates enim specificae seu differentiales sequuntur formam specifice diversam; ergo praedictae proprietates isomericorum, si sint differen­ tiales, necesse est ut praesupponant diversitatem principiorum formalium, quae a diversis agentibus causantur, ita v. g. idem cibus qui a diversis anima­ libus manducatur, v. g. ab asino et a bove, producit diversum sanguinem diversamque carnem, cuius diversitatis ratio sunt diversa agentia principiis for­ maliter diversis praedita (1). II. - De Natura Principiorum Entis Mobilis. 71. Hucusque absoluta sunt ea quae entis mobilis principia in genere respiciunt, quaeque, uti habitum est, sunt materia prima et forma substantialis. De iisdem est nunc agendum, in specie seu singillatirn tamen consideratis; unde investigandum est: Io de materiae primae natura (A); 2° de formae substantialis natura (B). species principaliter resultat compositorum isomericorum: 1° typi normales (=» normal pa­ raffins), et sunt illi in quibus atomi carboni! uniuntur in una linea sine obliquis, tali modo ut Ht Ht H * forma incipiat et terminetur per CH), et media per CH:, unde sic: H Conci. Arg. IT”. — Generatio et corruptio substantialis penitus distin­ guuntur a creatione et annihilatione. Atqui si materia prima non gauderet propria entitate ab entitate formae realiter distincta, tunc omnis generatio substantialis esset creatio: esset enim tunc forma actus non-entis et fieret generatio ex nihilo; corruptio pariter substantialis esset annihilate : forma enim quae amittitur non ha­ beret subiectum reale, a quo proficiscitur, cum supponatur eiusdem entitatis illius formae; quae omnia patet esse falsa. Ergo materia prima gaudet propria entitate ab entitate formae realiter distincta. Arg. HTm. — Privatio opponitur formae. Atqui si materia prima non gauderet propria entitate alia ab entitate formae, privatio opponeretur materiae, quod est falsum: non haberet enim funda­ mentum, quod est materia. Ergo materia prima gaudet propria enti­ tate ab entitate formae realiter distincta. 77. Corollarium. — Ex his enim recte colligitur, quod materia prima est vere ens et propriam entitatern ab entitate formae distinctam habet; est enim ens non adverbialiter seu participialiter sed nominaliter sum­ ptum, prout in recto formaliter essentiam seu quidditatein dicit; conse­ quenter ut liuiusmodi, sicuti ut mox dicetur, non est ens prout dicit esse seu existere, hoc enim totum habet a forma; unde est ens secundum (1) Cfr. S. Thom., 1 de Gener, et Corrup.. lect. 10. (2) Cfr. S. Thom., Vll Metaph.. lect. 7. (3) S. Thomas, I de Caelo et Mundo, lect. 6. 54 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars I, Caput II, Ari. II, Sectio /,§ 1, II, A) quartum et sextum modum quos cum Capreolo praenotavimus. Neque materia prima est ens sicut illa quae sunt in potentia obiectiva solum, hoc est quae dicuntur esse ab aeterno et propositiones aeternae veritatis fundant: huiusmodi enim nullam realitatem habent extra suas causas et realiter nihil sunt: ubi materia est extra nihil et realiter producta, seu melius comproducta; unde materia prima est vere ens reale gaudens propria entitate. 2. Utrum Materia Prima aliquem actum in se habeat. 78. Ostenso quod materia prima gaudet propria entitate, quae­ rimus de formalitate eius realis entitatis; an scilicet aliquem actum in se et a forma independenter includat. Quaestio haec maxime est attendenda cum sit fundamentum, in via inventionis, philosophiae aristotelico-thomisticae, ita ut contraria solutio est, « totius philo­ sophiae Peripateticorum subversiva» (1), ideo accuratissime et ordinatim est a nobis absolvenda. 79. Praenotamina. — Est imprimis notandum quid et quotuplcx sit actus. Actus enim, sua simplicitate, proprie definiri nequit; concipitur proinde et de­ scribitur ut quaedam perfectio (2). Est autem duplex: actus existentiae, qui rem facit exire adaequate extra omnes suas causas seu qui ex se reddit esse seu actu existere id quod est in potentia, v. g. calidum esse respectu aquae fri­ gidae; actus essentiae, qui rem essentialiter seu quidditative constituit. Actus essentiae autem dividitur: in physicum, qui est ipsa forma substantialis essentialiter-formaliter constituens ens substantialiter mobile; in metaphysicum, qui est conceptus determinativus et quodammodo distinctivus alterius. Âctus metaphysicus subdividitur adhuc: in proprium et est differentia specifica essentialiter contrahens et constituens genus in aliqua specie determinata, v. g. rationale respectu animalis; in improprium et est conceptus aliqualiter determinans alium conceptum superiorem et rem ab aliis aliqualiter distinguens, ut unitas vel bonitas respectu entis. Secundo est notandum quod alii, extra scholam thomisticam, praeter al­ latas divisiones actus, agnoscunt pariter alium qui ab eis vocatur « transcendentalis, universalis, essentialis seu entitativus »; hic autem praescindit a ratione constituendi hanc vel illam speciem, sed omnem realem entitatem circuit, ita ut eo ipso quod aliqua entitas est extra nihil et producta, necesse est ut sit aliquo modo actualis, non actualitate formali sed transcendentali quâ res in reali entitate constituitur. Unde ait Mastrius: <• Quod per actum entitativum (ut tol­ latur quaestio de nomine) omnes intelligunt id, per quod quodlibet ens est a parte rei extra causas suas, ut de re possit per propositionem de praesenti et de inesse verifican esse absolute dicendo: hoc est, ut notavit Arimin. (II, d. n, q. 1, a. 1); e contra vero ens in potentia dicitur, de quo non verificatur esse hoc modo, sed per propositionem de possibili, dicendo: hoc potest esse» (3). Tertio est notandum, quod aliud est « aliquid esse realis entitas actu» et aliud est « aliquid esse realis entitas tantum ». Ad hoc enim ultimum sufficit quod revera non sit purum nihil, habens tantum aliquem modum entis, sive com­ pleti sive incompleti, sive actualis seu in actu sive non, consequenter sufficit ut (1) Capreolus, II, dtst. 13, q. I. a. 3, ad 5-m Scoti, sec. loco contr. i (2) Cfr. S. Thom., IX Metaph., lect. 3, 1805. (3) Op. cit,, q. I, a. 2, n. 10. Conci. De Materiae Primae Natura 55 sit pura potentia subiectiva seu receptiva actus et in se nullum actum inclu­ dens; ubi vero ad aliud requiritur ut sit actus vel habens actum, «quia, impos­ sibile est ponere aliquod ens actu quin, vel ipsum totum sit actus et forma, vel habeat actum seu formam» (1); huius autem ratio est quia, quod aliqua res sit actu, hoc unice habet ab actu. Quarto est notandum, quod ens dividitur in ens in potentia et ens in actu: actus enim et potentia dividunt ens et quodlibet genus entis (2): haec divisio entis a nullo negari debet et de ea ex professo agit Aristoteles in VIII Metaphys. per totum librum (Lib. IX apud S. Thomam). Proportionaliter autem haec di­ visio se habet ad ens sicut rationale et irrationale ad animal; unde, sicut omne animal aut est rationale aut non rationale, ita omne ens aut est actus aut non actus seu potentia. Igitur non licet a superiori ad inferius, absque disiunctione, arguere dicendo: materia est ens, ergo est actus; sicut non licet sic: asinus est animal, ergo est rationalis; vel e contra: materia non est actus: ergo non est ens; sicut non licet sic: asinus non est rationalis, ergo non est animal. Hoc bene est notandum, quia fere omnia adversariorum argumenta huiusmodi fallacia a simpliciter ad secundum quid, vel e contra, nituntur. 80. Status Quaestionis. — His praenotatis, praesens quaestio non est de actu existentiae de qua in sequenti, sed de actu essentiae; quae­ ritur igitur: an materia prima sit ita pura potentia ut, in se et ex se, nullum actum, nec physicum nec metaphysicum proprium neque entitativum, includat. Haec est tota quaestio, cuius necessaria et logica connexio cum illa de actualitate existentiae est maxime no­ tanda: secundum enim illos qui admittunt, quod forma non est unice iropria causa formalis rou esse materiae sed dicunt materiam ex se labere aliquem actum independenter a forma, a qua ideo materia independenter existere potest, ipsi materiae actus saltem entitativus competit. 81. Sententiae. — De quaestione proposita datur duplex principalis sententia ad invicem opposita: Ia Sent, tuetur, quod materia prima ita est realis entitas a forma di­ stincta ut, secundum se et independenter a forma, aliquem actum entitativum includat. Ita Alex. Alensis, Henricus Gand. (3), Greg. Arim. (4) et Scotus (5) quem sequuntur omnes Scotistae (6), Nominalistae omnes ut Bid, necnon alii ut Pe­ ritius (7), Toletus (8), Suarez (9) et alii. 2sSent. docet, quod materia prima, secundum se et ex se, ita est pura potentia ut quemlibet actum etiam entitativum a forma independentem pe- (1) S. Thomas, I, q. 66, a. 2. (2) Cfr. S. Thom., 1, q. 77, a. 1, c.; II C. Gent., c. 54, n. 3; I, dist. 8, q. 5, a. 2; de Sp. Crtat.,i. 1, c.; Opuse. 15, c. 7 (Ed. Rom.), et alibi saepius. (3) Quodl. IV, q. 16, in fin. (4) Loe. supr. cit. (5) Loc. supr. cit. (6) Ita Mastrius ait: < materia prima est entitas de genere substantiae actu existens in rerum natura realiter distincta ab entitate formae, qua ratione dici potest habere actum entitativum » (op. cit., loc. pr. cit., a. 2, n. 8). (7) De Principiis Rerum Nat., Lib. V, c. 13. (a) 1 Phys., q. 13. (9) Metaph., Disp. 13, sect. 5. 56 Liber 1 - Philos. Nal. Gen., Pars I, Caput 11, Art. //, Sectio /, § 1, ! I, A) nitus excludat. Ita, post Aristotelem, Alex. Aphrodisias (1), Avicenna (2), Aver, ros (3), quos sequitur S. Thomas et tota eius schola thomistica, sive ex familia dominicana sive non, ut Aegidius Rom. (4), Jandanas (5), Card. Loren, zelli (6) et Gredt (7), cum quibus dicimus: H 82. Conclusio : « Materia prima est essentialiter pura potentia », Prob.: Materia prima non est essentialiter pura potentia si secundum se habet: aut actum physicum, aut metaphysicum pro­ prium aut entitativum. Atqui secundum se et essentialiter nullum ex his habet. Ergo materia prima est essentialiter pura potentia. Mai. sufficienter manet enumerata ex praenotatis de actu. Min. prob. per partes. Prob. 1‘ Pars (= non habe1, actum physicum). — Actus physicus, ut dictum est, est ipsa forma substantialis. Atqui materia prima, se­ cundum se et essentialiter, hanc formam non habet. Nam, materia prima simul cum forma substantiali debet constituere unum ens per se, quod non efficeret si secundum se et essentialiter formam substantialem includeret. Praeterea, materia prima est pars substan­ tialis totius compositi substantialis; si autem secundum se et essen­ tialiter formam substantialem includeret, iam non esset pars sed totum compositum. Ergo materia prima secundum se et essentialiter nullum actum physicum habet. Prob. 21 Pars (= non habet actum metaphysicum prcprium). — Actus metaphysicus proprius est totaliter et complete constitutivus et distinctivus naturae specificae, consequenter est de linea actus et determinativus illius de linea potentiae sc. generis ad determinatam speciem. Atqui materia prima, secundum se et essentialiter, talem conceptum minime habet. Materia prima enim includit rationem absolute primi seu determinabilis et essentialiter contrahibilis, ideoque secundum se habet praedicata definitiva de linea potentiae et non de linea actus, quem dicit actus metaphysicus proprius cum sit conceptus ultimi. Praeterea, materia prima, secundum se et essentia­ liter, est ens incompletum seu determinabile et complebile, eo quod ordinem per se et essentialiter ad aliud dicit; actus autem meta­ physicus proprius, cum sit ipsa differentia specifica entis completi, involvit totam rationem specificativam et definitivam. Ergo materia prima secundum se et essentialiter nullum actum metaphysicum proprium habet. (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) 1 Nat. Quaest., c. 8, 17; 1 de Anima, c. i. ¡1 Mctaph., c. 3. I Phys., c. 69; de Sub. Orbis, c. I, et alibi. Op. cit. VIII Metaph., q. 1. Op. cit., toc. cit., P ’ I, lect. V, pp. 33-39. Op. cit., n. 258-262. De Materiae Primae Natura 57 Prob. 3' Pars (= non habet actum entitativum). a) Negative. — Arg. Fm. — Materia prima essentialiter includeret actum entitativum si esset a parte rei entitas realis. Atqui hoc nihil est. Ergo materia prima essentialiter nullum actum entitativum habet. Mai. est adversariorum (1). — Min. prob.: Io Materia prima ita est realis entitas ut essentialiter sit per modum primi de ordine seu de linea essentiae. Atqui per se liquet, quod conceptus per modum primi de hoc ordine est essentialiter quid determinabile et contrahibile, ideoque potentiate. Ergo materia prima quia est realis entitas essentialiter non includit actum entitativum. 2° Conceptus entitatis realis est communis analogice entitati potentiali et actuali: potentia enim et actus dividunt ens et quodlibet genus entis. Atqui in bona consequentia non licet arguere a superiori indeterminato ad determinatum inferius affirmative. Ergo non se­ quitur quod materia prima, quia est realis entitas, essentialiter actum entitativum habet. Arg. num. — Actus, quem materia prima essentialiter haberet, esset actus communis et transcendens non determinatus per aliquem conceptum in particulari. Atqui repugnat dari a parte rei talis actus non determinatus per aliquem conceptum in particulari. Ergo repu­ gnat quod materia prima, quia est realis entitas, actum entitativum includit. Mai. est adversariorum (2). — Min. prob.: Si in materia prima extra causas existente datur actualitas communis et transcendens, debet pariter dari ratio particularis actus, intra propriam essen­ tiam, illum actum communem determinans. Atqui in materia prima talis ratio huius actus particularis minime assignatur: quamvis enim quidam essentiam et existentiam identificent, nullus tamen dicit existentiam esse de essentia alicuius rei creatae. Ergo repugnat ratio actus communis et transcendentis, intra essentiam materiae, non determinata per aliam rationem particularem intra eamdem essentiam. b) Positive. — Arg. Iom (= ratione). — Ens, quod ex sui ratione seu tum a parte rei tum ab intellectu, concipitur in se involvere potentiam, eo ipso concipitur ex se excludere quodlibet ens actuale, ideoque actum entitativum. Atqui materia prima, ex sui ratione, concipitur formaliter in se involvere potentiam. Ergo concipitur ex se excludere actum entitativum. Mai. patet: potentia enim et actus sunt penitus opposita forma(1) Cfr. Scotum, II, dist. 12, q. I, in solut. cuiusd. arg., § «dico igitur ». (2) Ita inter alios inquit Mastrius: «quod actus entitativus non importat solam exi?tentiam, sed intrinsecam ct transcendentem cuiuscumque entis perfectionem, eo ipso quod extra causas existit, quam cum materia secundum se obtineat, consequenter de se actum entitativum habebit», loc. prox, cit., n. 9. 58 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars /, Caput II, Art. 11, Sectio I, § 1, 11, A) litate, ita ut si non daretur ens actu, potentia, ut huiusmodi, rema­ neret semper in illo statu potentialitatis et numquam in actum reduceretur. Min. non est minus manifesta. Est enim materia prima primum receptivum omnium formarum, ita ut se habeat ad primam formam sicut primum recipiens ad primum receptum. Atqui primum reci­ piens, ut tale, repugnat ex se habere rationem primi recepti, et e ¡ contra. Ergo materia prima ex sui ratione concipitur formaliter invol­ vere potentiam. Praeterea, ens in potentia et ens in actu ad invicem se habent ut non ens et ens, ut imperfectum et perfectum. Atqui repugnat non ens et imperfectum, ut huiusmodi, esse ex se ens et perfectum. Ergo repugnat, ens in potentia seu materia prima ut talis, ex se dicere ens actuale seu actum entitativum. Ergo materia prima ex sui ratione concipitur formaliter involvere potentiam. Arg. nam (= auctoritate). —Quod ex se dicit actum entitativum, secundum se est ens actuale, fatentur adversarii. Atqui ex Aristotele et Angelico luculenter constat repugnare, quod materia prima secundum se sit ens actuale. Ergo repugnat ut ex se dicat actum entitativum. 11 , Min. prob.: — Io ex Aristotele. — Quod ex sui ratione est tale ut, nequidem intellectus abstractione ab hoc praescindi possit sine aliqua repugnantia, nequit ei intrinsece convenire ratio formalis alterius. Atqui Aristoteles ita unam formalem rationem materiae primae tribuit ut nullimode possit ei tribui ratio formalis sui oppo­ siti quin ponatur in terminis contradictio. Inquit enim Philosophus, quod materia prima « potestate est ens, actu autem non ens » (1). «si enim nihil [actu] sed omnia potestate et separatum, contingit quod sit non ens» (2), est autem «ens in potentia» (3), quare «ma­ teriam vero dico quae non hoc aliquid ens actu, potestate autem sit hoc aliquid » (4). Ergo liquet iuxta Philosophum, quod materia prima ita est ens in potentia ut ab hac potentialitate praescindi sit impossibile, ideoque nullum actum entitativum in se includit independenter a forma. 2° ex Angelico. — Non minus explicitus est S. Thomas de hac re in omnibus eius operibus. Sufficiat tamen sequentem textum audire, in quo ait: « In rebus invenitur aliquid quod est potentia tantum ut materia prima; aliquid quod est actus tantum ut Deus; aliquid quod est actu et potentia ut res ceterae... » (5). Instituit enim in his verbis S. Doctor comparationem quamdam inter entitatem Dei (1) (2) (3) (4) (5) l De Gener, et Corrupt,, cap. 3. Ibid. V Phys., c. I. VH I Metaph., c. I. I C. Gent., c. 43; cfr. I, q. 66, a. 1-2; Vit Metaphys., lect. 2, 1292, et alibi. De Materiae Primae Natura 59 et materiae primae, ac si diceret: sicut in Deo essentialiter repugnat ratio potentiae, ita in materia prima, ut talis, repugnat ratio actus; et sicut Deus est essentialiter summa actualitas, ita materia prima est essentialiter summa potentialitas. Ergo luculenter constat ex An­ gelico repugnare, quod materia prima secundum se sit ens actuale. 83. Obiectiones. — Plures et innumerae sunt obiectiones quas, contra nostram doctrinam, movent adversarii; conamur solvere tantum prae­ cipuas et difficiliores. Ia Obi.: Quae non sunt actu, nondum sunt. Atqui materia prima est extra nihil et est aliquid de genere substantiae. Ergo materia prima est ens actu. Resp.: — Dist. Mai.: quae non sunt actu nondum sunt entia actu Cone., entia potentia Neg. — Contract. Min.: materia prima est extra nihil et aliquid degenere substantiae ut ens in potentia Cone., ut ens actu Subd.: vi formae Cone., vi sui et secundum se Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — lam enim ex­ plicavimus, quod non oportet confundere entitatem realem cum entitate reali actuali: non enim convertuntur. Itaque: « animadvertendum venit unum, quod fuit adversariis causa fallendi. Aliud igitur est loqui de materia prout secundum se stat sub Jorma et aliud est loqui de materia secundum se ut inteltigitur distincta a forma, vel prout considerata sub una forma aliam formam appetit et ad eam est in potentia. Concedimus enim gratis quod materia existât et sit in actu, sed negamus quod haec habeat per proprium actum, ita ut haec etiam haberet si esset ab omni forma separata; unde, non negamus ma­ teriam esse extra nihil et esse extra causas, esse essentiam, habere actum et existere, sed negamus quod propriâ existentiâ existât et habeat aliquem pro­ prium actum praeter propriam formam, ita ut dum destituitur una forma re­ tineat dum aliam recipit proprium actum, quem actum proprium sub priori etiam forma habebat, et hoc summopere nota, quia in hoc consistit totus nodus quaestionis» (1). Urg. Io: Quae realiter distinguuntur et sunt absoluta, unum potest esse sine alio, ideoque vi sui sunt entia actu. Atqui materia prima et forma rea­ liter distinguuntur et sunt absoluta. Ergo materia prima potest esse sine forma et est ens actu. Resp.: — Dist. Mai.: quae realiter distinguuntur et sunt absoluta non ha­ bentia mutuam connexionem necessariam Cone., secus Neg. — Contrad. Min. — Neg. Conqs. et Conqa. — Huius distinctionis explicatio ex se est manifesta. Urg. 2°: Cuius verificatur propositio de secundo adiacente, ipsum est ens actu. Atqui de materia prima verificatur propositio de secundo adiacente. Ergo est ens actu. Resp.: — Dist. Mai.: cuius verificatur propositio de secundo adiacente vel secundum se vel vi alterius est ens actu Cone., vi alterius Neg. — Contrad. Min. — Neg. Conqs. et Conqa. — De materia prima enim verificatur quidem propositio de secundo adiacente sed intellecta ut stat sub forma, et non secundum se et vi sui tantum. Quapropter, non asserimus simpliciter « materia est» con­ siderata materia ut materia, sed dicimus materia est ens in potentia ut sic intelligatur ad aliud, tamquam ad sui perfectibile, essentialiter ordinari. Urg. 3°: Quod idem manet in genito et corrupto per aliquam formam manet. Atqui materia prima eadem manet in genito et corrupto. Ergo per aliquam formam manet, et sic secundum se est ens actu. (I) P. Zanardi, Comment, cum Quaest. in XII Libros Metaphys. Arist., Lib. VIH, q. 1, * W r LIBRARY ¡OBLATE SCHOOL 0' WLOGY _ _________________ X * 285 OBL-v ^ANTONIO, lx 78215 60 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars 1, Caput 11, Art. 11, Sectio I, § 1, II, A) Resp.: — Dist. Mai.: quod idem manet in genito et corrupto per aliquam formam sibi propriam ve! alterius manet Cone., sibi propriam semper Neg. — Dist. Min.: materia prima eadem manet in genito et corrupto per formam al­ terius Cone., sibi propriam Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Haec distinctio explicata manet ex saepe dictis. Urg. 4°: Ens significat esse seu existere. Atqui materia prima secundum se est ens. Ergo materia prima est existens. Resp.: — Dist. Mai.: ens adverbialiter significat esse Cone., nominaliter Neg. — Contract. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — lam praenotatum est, quod ens sumi potest dupliciter: adverbialiter sen participialiter et sic in recto dicit ipsum existere, et hoc modo materia prima non est ens vi sui sed vi formae; alio modo sumitur nominaliter, prout in recto dicit essentiam seu quidditatem, et hoc modo materia prima est ens ut sibi competat propria natura quae est ratio entis in potentia. 2a Obi.: Materia est essentialiter pura potentia. Atqui potentia est in genere relationis, cum relative ad actum ordinetur. Ergo materia prima est essentialiter in genere relationis, consequenter nec quid absolutum neque quid in genere substantiae. Resp.: — Cone. Mai. — Dist. Min.: potentia est in genere relationis transcendentalis Cone., pracdicamentalis Neg. — Contract. Conqs. et Neg. Conqa.— Relatio enim alia est praeclicamentalis, cuius totum esse est ad aliud se habere, quodque est eius formalis terminus et correlativum: et haec sunt in praedica­ mento ad aliquid, quod negamus potentiae seu materiae competere; alia est transcendcntalis, cuius ratio ad aliud sequitur, ad rationem in: unde eius ratio relativi sequitur ad rationem absoluti; hoc enim modo dicimus, potentiam ordi­ nari ad actum et materiam primam esse puram potentiam, quod non excludit quin sit in genere substantiae: cum huiusmodi non sint simpliciter relativa, sed partim relativa et partim absoluta, ut merito docet Cajetanus (I). Unde sic ar­ guendo adversarii fallaciam a simpliciter ad secundum quid committunt; a me­ mento itaque semper, nullam esse hanc argumentationem: hoc refertur ad illud, igitur est in praedicamento ad aliquid: quoniam non quicumque respectus constituit genus relationis, sed ille quo respicitur ad aliquid ut terminus formaliter et qui inter ea enascitur, quorum esse ut sic est omnino ad aliud se habere, cuiusmodi cernis materiam non esse, quamvis formam respiciat, ac proinde aberrare a veritate eos, qui inferunt, materiam nihil habere absoluti: siquidem semper est a termino absoluta » (2). 3aObi.: Omnis potentia est qualitas, ideoque accidens. Atqui materia prima nequit esse accidens, cum sit pars compositi substantialis. Ergo materia prima non est potentia. Resp.: — Dist. Mai.: omnis potentia ordinata ad actum secundum est qualitas, ideoque accidens Cone., ordinata ad actum primum Neg. — Cone. Min. — Dist. Conqs. eodem sensu maioris et Neg. Conqa. — Cuilibet enim potentiae respondet proprius actus: illa igitur potentia quae ad actum secundum seu ad operationem ordinatur vel est principium proximum operandi et dispo­ nendi subiectum, est in genere qualitatis, ideoque est accidens; potentia vero quae ordinatur ad actum primum seu ad esse non est in genere qualitatis, sed in genere substantiae: quo modo materia prima est potentia. (1) Cfr. I, q. 77, a. 3. (2) P. Ripa, op. at., q. 2, c. v, a. 5, p. 632. De Materiae Primae Natura 61 3. Utrum materia prima habeat in se actum existentiae. 84. Probata pura potentialitate materiae primae prout quem­ libet actum essentiae secundum se excludit, ulterior quaestio mo­ vetur: an sibi competat actus existentiae. 85. Praenotamina. — Est primo notandum, quod actus existentiae est id quo ultimo completur et perficitur res esse realiter actu, seu extra omnes proprias causas atque hic et nunc existens (1). Secundo notandum est, quod aliquid potest altero praeexistere dupliciter: praeexistentia seu prioritate temporis seu durationis et prioritate naturae seu originis. In primo sensu datur quoddam instans in quo aliquid sine altero exi­ stere potest; in secundo vero sensu nullum instans in quo est possibile sed solum instans a quo, inquantum perficitur unum in illo instanti tamquam causa ma­ terialis a qua educitur, sicut sol est prior sua luce. 86. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaeritur impraesen­ tiarum: an materia prima habeat, independenter a forma, saltem actum existentiae sibi proprium et partialem seu incompletum, qui ei debetur pro illo priori seu instanti in quo dicitur vere esse entitas realis extra nihil et extra causas, quod proprium est existentiae. Ut melius intelligatur quaestionis status, recolendum est ex praenotatis in praecedenti thesi, quod quidquid existit, existit formaliter et per se aliquâ existentiâ, sicut omne album est album albedine, quod omnes admittunt; non tamen omnes huius existen­ tiae eamdem originem seu radicem assignant. Qui enim volunt esse unice formam, eo ipso negant materiae existentiam propriam in­ dependenter a forma; qui vero tenent quod aliunde provenire potest quam a forma, eo ipso admittunt materiae, independenter a forma, jropriam existentiam competere, quae existentia semper rei trijuitur vi actus licet non semper vi formae. Quare in praesenti idem est quaerere: an materia prima possit existere sine forma et an omnis existentia sit materiae a forma; et similiter: an materia prima ita est pura potentia ut secundum se non possit esse independenter ab esse formae, et an habeat aliquod instans in quo potest esse actu sine actu formae. En totus status praesentis quaestionis (2). (1) Cfr. S. THOM., I, q. 4, a. 1, ad *3™. (2) Et notandum est momentum huius quaestionis quod est maximum, eo quod est fun­ damentum in via inventionis totius philosophiae thomisticae. Necessario enim et logice haec quaestio connectitur curn illa alia percelebri quaestione metaphysics • de reali distinctione inter aunliamet esse in creatis », ut plures animadvertunt. Ita Cauvinus ait: « affinis est praesens quaestio alteri in Metaphysicis : an essentia et existentia realiter distinguantur» (op. cit. q. II); ¿militer Fr. Avelli ng: «... Suarez may be cited as attributing an existence to primordial matter. This is a logical consequence of his doctrine, that no real distinction is to be admitted between essence and existence. God could, he teaches, preserve matter without a form, as he can a form without matter », The Cath. Encyclop., Vol. X, word « .Matter •; cfr. D. Nys, *P- cit., Vol. I, p. 14, in nota. 62 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio I, § 1, 11, A) 87. Sententiae. — Ad solutionem propositae quaestionis dantur duae sententiae ad invicem oppositae, quae sunt eaedem ac in praecedenti thesi. Ia Sent, tuetur, quod materia prima, independenter a forma, habet actum existentiae sibi proprium et partialem seu incompletum. Ita, post Henric. Gandav. (1) et Scotum (2), omnes Scotistae qui asserunt: a quod sicut materia secundum se et independenter a forma, dependentia vera et propria quam vocant a priori, habet propriam entitatem essentiae in rerum natura distinctam ab entitate formae realiter: ita habet propriam entitatem existentiae indepen­ denter a forma » (3). Eamdem opinionem sequitur Greg. Arim. (4), Suarez (5) et fere omnes Suareziani, ut Hurtado (6), Toletus (7) et ex recentioribus T. Pesch (8). 2a Sent, firmiter tenet contra primam, quod materia prima ex se et se­ cundum se non solum non habet actum essentiae sed neque actum existentiae, quam simpliciter a forma mendicat. Ita post S. Thomam (9) omnes Thomistae communiter ut Capreolus (10), Cajetanus (11), Soncina (12), Javelli (13), De Finndria (14), Ripa (15), Cauvinus (16), Complutenses (17), Gredt (18) et alii com­ plures, quibus adhaerent Durandus, Argentina et alii, cum quibus sit sequens veritas. II II II 88. Conclusio: «Absurdum est materiam primam ex secundum se actum existentiae habere T II Prob.: — Arg. Ium. — Absurdum est, ex pluribus entibus in actu fieri unum ens per se. Atqui ex materia prima et forma substantiali fit unum ens per se. Ergo absurdum est, materiam primam ex se et secundum se actum existentiae habere. Mai. et Min. ab omnibus admittuntur. — Consqa. prob.: Cer­ tum est apud omnes, formam dare esse materiae, ideo est ens actu. Si autem materia prima esset pariter praedita propria et partiali existentia, foret quoque ens actu independenter a forma: existentia enim est id quo aliquid actu est et quo verificatur de aliquo pro­ to Quodl. I, q. 10; Quodl. IV, q. 16. ■ (2) II, dist. 12. q. 2. (3) Ita Mastrius, loc. p. cit., q. II, n. 27. (4) 1, dist. 12, q. 2. _ (5) Metaph., Disp. 13, sect. 4, n. 13; III, q. 6, disp. 17, see. 2. (6) Phys.t Disp. 2, sect. 6. (7) I Phys.t q. 13. ■ (8) Op. di.. Lib. I, disp. 3, sect. 3, n. 220-221. (9) Cfr. I, q. 7, a. 2, ad 3»«; Ibid., a. 3,ad 4 q. 4, a. 1, c.; q. 66,a.6; de Po(.q.4,a.l; l-ll. q 94, a. 5,ad 2-; ibld.,q.4, a. 5, ad 2-m; 11 C. Gent., c. 43; Opuse. 3, initio (Ed. Rom.); et passim. (10) II, dist. 13, q. 1. ’ J (11) I, q. 76, a. 1 ; De Ent.et Ess., c. 5, q. 8. (12) Vll Metaph., q. 17. ■ (13) Vll Metaph., q. 6. ’ (14) Vll Metaph., q. 17, a. 3-5. Ifl (15) Loc. pr. cit. (16) Loc. pr. cit. . 5 * HS) Op. c/E^ir 25» si — idem tenent S. Bonaventura, 11. dist. 2, q. 2; Ferrariensis, 1 C Gent.,'c. 4; II C. Gent., c. 68; 1 Phys., q. 11. I * De Materiae Primae Natura 63 positio de secundo adjacente. Ergo nisi negetur quod forma sub­ stantialis non sit ens actu, vel quod nullum esse tribuat materiae primae, vel quod ex eis non resultet unum ens per se, cogimus sim­ pliciter dicere, quod omnino absurdum est materiam primam ex se et secundum se actum existentiae habere. Arg. nam. — Implicat aliquid essentialiter incompletum in ra­ tione essentiae uniri et actuari existentia quin prius actuatum fuerit complete per formam sibi propriam. Atqui materia prima est essen­ tialiter quid incompletum in linea essentiae. Ergo materia prima repugnat uniri et actuari existentiâ quin prius completa fuerit per formam sibi propriam in linea essentiae. Min. per se liquet; alioquin in linea essentiae materia prima esset completa et sic non concurreret ut unam essentiam totalem constituat, vel ad eam essentialiter non ordinaretur. Mai. deck : Existentia enim est id quo res habet esse actu extra causas atque ultimus actus in linea essendi, ideo per se praesupponit rem complete constitutam in linea essentiae. Cum autem forma substantialis pertineat ad ordinem essentiae prout est actus primus simpliciter specificativus, ideo est ultimum complementum essentiale in eodem ordine; consequenter, implicat quod detur materia prius actuata per existentiam antequam sit completa per formam in linea essentiae: ultimum enim simpliciter (esse) foret prius primo simpli­ citer (forma). Ergo impossibile est quod aliquid immediate transeat ad ordinem existentiae quin prius actuatum et completum fuerit per ultimam sui differentiam in linea essentiae, sc. per formam. Si igitur hoc materiae primae repugnet, repugnat ex consequenti quod habeat esse proprium et partiale independenter a forma. Ergo absurdum est materiam primani ex se et secundum se actum existentiae habere. 89. Obiectiones. — Omnes obiectioncs quas adversarii contra nostram thesin) afferunt semper eaedem sunt apud omnes sive Scotistas sive Suarezianos, quasque breviter exponimus et absolvimus. Ia Obi.: Omnis mutatio fit in subiecto actu existente et sub utroque termino actu manente. Atqui materia prima est subiectum mutationis. Ergo materia prima est subiectum actu existens et actu manens (1). Resp.: — Dist. Mai. : quoad 1* “ partem: omnis mutatio fit in subiecto actu existente existentia sibi communicata Cone., existentia propria Neg.; — quoad 2“ partem: et sub utroque termino actu manente specifice Cone., numerice Vrg. — Cone. Min. — Dist. Conqs. eodem sensu maioris et Neg. Conqa. — Pluries enim dictum est. quod gratis concedimus materiam esse ens actu existens, tdexistentia ei non debetur ex se independenter a forma sed ab ista commu­ nicata; et quamvis eadem maneat materia specifice sub utroque termino mu­ ti) Ita Mastrius, loc. prox, cit., q. Il, a. 1, n. 28; Suarez, loc. prox. cit. 64 Lib. I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio I, § 1, II, A) tationis non vero numérico, quia saltem habet esse diversum iuxta diversam formam quam nunc habet. Urg. Io: Prius non accipit suam existentiam a posteriori. Atqui materia prima est subiectum prius existens, ex quo et ex forma compositum resultat. Ergo materia prima est subiectum actu existens (1). Reap.: — Dist. Mai.: prius absolutum non accipit suam existentiam a posteriori Cone., relativum Neg. — Contract. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — Diximus in antecedentibus, quod materia prima gaudet propria et distincta entitate, quae non est simpliciter quid absolutum nec simpliciter relativum, sed partim absolutum et partim relativum, ideo ad formam substantialem transcendentaliter ordinatur et ab ea esse accipit. Urg. 2°: Subiectum actualiter sustentans aliud nequit accipere sui esse ab eodem quod sustentat, ideo est absolutum. Atqui materia prima est sub­ iectum actualiter sustentans formam. Ergo materia prima nequit accipere sui esse a forma, ideo est subiectum absolutum (2). Resp.: — Dist. Mai.: subiectum actualiter sustentans aliud nequit acci­ pere sui esse substandi Transeat; existendi Subdist.: si sit ens actu Cone., si sit ens in potentia Neg. — Contrad. Min.: materia prima est subiectum actualiter sustentans formam in ratione substandi Transeat; in ratione existendi Subdist.: ut ens in potentia Cone., ut ens in actu Neg. et Neg. Conqs. et Conqa. — Nullum dubium est quod subiectum actualiter sustentans, sive perfecte sit tale ut sub­ stantia prima sive imperfecte prout solum dicit rationem non essendi in alio tamquam in subiecto inhaesivo, ut huiusmodi, tale esse ab alio nequit accipere; et quamvis materia prima non sit subiectum actualiter sustentans perfectum, est tamen imperfectum et ut sic est pars compositi substantialis et ipsa redu­ ctive in genere substantiae collocatur, per quod secernitur a ratione accidentis, ex quo habet quod sit absolutum secundum quid tantum. Est praeterea respectu actus existendi, non ens in actu, sed ens in potentia per quod ad formam tran­ scendentaliter ordinatur ut ab ea accipiat esse in actu et ut huiusmodi est quid relativum, non vero absolutum. V Urg. 3°: Existentia est ratio seu necessaria conditio ad exercitium cuius­ libet physicae causalitatis causae. Atqui materia prima habet suam causalitatem respectu formae quam recipit. Ergo nequit illam actu exercere nisi propria sit praedita existentia, ideo sit ens actu (3). M Resp. 1°: —Dist. Mai.: existentia... causae pro quolibet instanti temporis quo actu causât Cone., pro quolibet instanti seu signo naturae Neg. — Cone. Min. et Contrad. Conqs. et Neg. Conqa. — Quandoquidem, «satis esse ad cau­ sandum quod [materia] existât pro quolibet instanti temporis quo causât, licet non existât pro quolibet instanti prioritatis naturae. Sicut non valet: o in illo priori causât, ergo iam simpliciter est in illo priori », quia causare materialiter non includit formaliter esse simpliciter, hoc enim est proprium causae efficientis et forma'is, non autem finalis vel materialis. Causa enim finalis finalizat quando nondum est; materialis autem etiam si dum causât est, tamen non intelligitur esse actu simpliciter ex eo quod causai » (4). Resp. 2°: — Dist. Mai.: existentia... causae activae Cone., passivae Neg. — Contrad. Min.: materia prima habet suam causalitatem passivam respectu... Cone., causalitatem activam Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Materia prima, (1) (2) (3) (4) c. 5, q. Ita Mastrius, loc. prox. cit. Ita MaSTRIUS, ibid.; Pesch, loc. prox. cit. * Ita Mastrius, ibid. -.~j9 Bañez, De Gener, et Corr., Lib. L q. 5, ad 3.m; cfr. Cajetanum, de Ent. et Ess, 9, ad instant, (p. 128, Ed. de Maria). De Materiae Primae Natura 65 sicut et causa materialis, habet utique propriam causalitatem: sed haec minime est activa sed solum passiva, quae consistit in pati et moveri, et ut huiusmodi obj. Ita Mastrius, loc. prox, cit., n 29; Suarez, loc. prox. cit. Ita Mastrius, ibid., n. 31; Pesch, loc. cit. Ita Mastrius, tbid. lu Mastrius, tbid. 5— Pirotta, Summa Philos. - II. 66 De Materiae Primae Natura Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. 11, Sectio 1, § 1, II, A) est proprietas necessario materiam consequens, sed simpliciter est eius natura seu formalitas, ut ex dictis liquet; licet potentialitas materiae, ut (licens rationem referibilitatis, non sit de eius essentia sed eam neces­ sario consequatur. Quapropter « si per potentiam passivam intelligatur relatio vel ordo materiae ad formam, tunc materia non est sua potentia: quia essentia materiae non est relatio. Si autem intelligatur potentia secundum quod est principium in genere substantiae, secundum quod potentia et actus sunt principia in quolibet genere ut dicitur in XII Me­ taph., sic dico quod materia est ipsa sua potentia. Et hoc modo se habet materia prima, quae est primum recipiens, ad potentiam passivam sicut se habet Deus, qui est primum agens, ad potentiam activam. Et ideo materia est sua potentia passiva, sicut est Deus sua potentia activa... » (I). Coroll. IVum. — Colligitur quarto, quod materia prima non est sepa­ rabilis a forma nec secundum esse neque secundum rationem seu intel­ lectum. Non secundum esse: quia materia prima secundum se non est ens actu sed essentialiter éns in potentia uti habitum est, ideo eius esse est formae. Neque secundum rationem: tum quia nihil est intelligibile nisi quod est ens actu, materia autem secundum se est ens in potentia; tum quia nulla habitudo intelligi potest sine eius termino sicut nec rela­ tivum sine eius correlativo et materia dicit essentialiter habitudinem ad formam sicut perfectibile ad perfectionem (2). Coroll. Vum. — Colligitur quinto, contra quosdam alios (v. g. Scotum (3), Scotistas (4), Suarez (5), Suarezianos), quod materia prima nequit esse realiter in rerum natura sine forma nequidem potentia Dei absoluta, ut perpetuo docet S.Thomas (6) et cum eo Thomistae omnes, (v.g. Aegidius, Capreol. (7), Cajetan. (8)) et plures alii (v. g. S. BoXAVEN., Durandus). Etenim, materia prima, ut diximus, est essentia­ liter et per se primo pura potentia seu ens potentiate; si autem esset sine forma, esset ens non actu et simul ens actu, quod implicat in adiecto. Deus vero sua absoluta potentia nequit efficere quae secundum se impli­ cant contradictionem ; ideo nequit efficere ut materia prima sit sine forma. Urg. 3a: Idem agens eadem actione producens essentiam formae et compositi, producit simul et eorum existentiam. Ergo pariter eadem actione producens essentiam materiae primae producit simul eius existentiam. Reap.: — Cone. Aut. et Neg. Conqa. Non enim est paritas: esse enim com­ posito debetur et formam necessario sequitur; igitur horum essentiam pro­ ducens non est mirum si et esse simul producat; sed materiae nullo modo de­ betur esse secundum se, cum ut sic sit essentialiter ens in potentia; ideo non est similis ratio. 4aObi.: Existentia rei est ipsamet essentia rei actu extra causas. Atqui materia et forma habent essentiam realiter distinctam. Ergo et habent existen- 12 8 7 6 5 *4 tiam distinctam (1). Maior est falsum suppositum simpliciter-negatum a philosophia Resp thomistica, iuxta quam essentia et existentia realiter distinguuntur in creatis, de quo alibi. — Cone. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. I 90. Corollaria. — Ex doctrina thomistica hucusque exposita sequentia corollaria eliciuntur scitu maxime necessaria in philosophia S. Thomae. Coroll. Inm. — Colligitur primo, contra quosdam (v. g. Suarez) (2), quod materia prima non habet unitatem specificam positivam, eo quod in se nullum principium involvit ex quo primo et radicaliter talis unitas specificativa oritur, cum sit pura potentia; habet tamen unitatem specificam negativam, inquantum non est plura specifice, eo quod non includit in se aliquod principium proportionatum quo specifice plurificatur, nam: « materia prima dicit esse una, non quia habet unam formam, sicut homo est unus ab unitate unius formae, sed per remotionem om­ nium formarum distinguentium. Et per hunc modum quodlibet univer­ sale dicitur esse ubique et semper, inquantum universalia abstrahuntur ab hic et nunc» (3). Cum praeterea unitati specificae positivae proportionetur unitas numérica positiva, ideo materia prima neque hanc uni­ tatem numericam positivam habet, sed solum negativam (4). Coroll. num. — Colligitur secundo, quod materia prima ita est ens reale ut nec completam essentiam seu actum entitativum neque ullam exi­ stentiam ex se habeat, ideoque impossibile est ut sit independenter a forma. Forma igitur est quâ materia est in rerum natura, quaque simul cum forma agit, consequenter forma est causa existentiae et activitatis seu energiae materiae, atque est totius compositi: quia «unumquodque est activum secundum quod est ens actu, unde quanto aliqua habent de­ ficientias esse tanto minus sunt activa, sicut patet de materia prima... » (5). Coroll. nrm. — Colligitur tertio contra alios (v. g. Zimarra, Zabarella), quod entitas potentialis quae materiae primae competit, inquantum est in genere substantiae, minime est ei aliquid superadditum, ut scii, materia esset quid compositum ex entitate et potentia, neque (1) (2) (3) (4) (5) Ita Mastrius, loe. prox, cif., n. 28; Suarez, loe. cit. Metaph., Disp. 13, sect. 5, n. 8. S. Thomas, I, q. 16, a. 7, ad 2'«»; cfr Opuse. 31 (Ed. Rom.). Cfr. S. Thom., 1 dist. 2, q. 1, a. 1, ad 3’n». S. Thomas, HI, dist. 14, a. 4, c. 67 I ! (1) S.Thomas, I, dist. 3, q. 4, a. 2, ad 4-»»»; cfr. De Flandria, VII Metaph., q. 17, a. 2, ad 2»; Iac. Fournenc, Universae Philos. Synopsis accuratissima sinceriorem Aristot. Dodrinamcum mente Platonis passim explicata etc., Tom. Ill, c. v, § 4, p. 37, Parisiis, 1655. (2) Cfr. S. Thom., VI11 Metaph., Icet. 1, 1687; II, dist. 2, q. 1, a. 4. Hoc corollarium venit intelllgendum de inseparabilitate non ab hac vel illa forma: hoc enim modo separatur defacto, sed ab omni forma, ita quod expoliata ab omni forma habeat similiter esse in rerum satura. Cfr. De Flandria, VIII Metaph., q. 1, a. 2-3. (3) II, dist. 12, q. 2; VII Metaph. (4) Cfr. Mastrium, op. cit., I. pr. cit., q. 3. Scotistarum sententiae favere videtur ex Ttomisth Mao. Soto, II Phys., q. 6, a. 2, conci. 2*. (5) Metaph., Disp. 15, sect. 9, n. 3. (6) Cfr. Quodl. Ill, a. 1 ; I, q. 66, a. 1 ; de Pot., q. 4, a. 1 ; II, dist. 12, q. 1, a. 4; et passim. (7) II, dist. 13, q. 1, a. 1, conci. 1*. (8) Com. de Ent. et Ess., c. 5, q. 9. • f G8 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput 11. Art. 11. Sectio I, § I, II, A) De Materiae Primae Natura 4. Utrum materia prima sit recte definita ab Aristotele. 91. Ex hucusque venatis de materiae primae natura iam colligere possumus aliqualiter eius definitionem essentialem, quae non sine iure exhibetur sic: entitas substantialis pure potentialis quae simul cum forma ens mobile substantialiter constituit. At Aristoteles aliter materiam primam definivit, cuius rectitudo et bonitas liquet ex | hucusque a nobis enarratis. Duplici autem modo Aristoteles nobis i hanc definitionem exhibet, positive nempe et negative. Breviter igitur i eas expendamus simulque explicemus. 92. I. Definitio Positiva Materiae Primae. — Materiam primam Aristoteles sic positive definit: « primum cuiusque rei subiectum ex I quo insito fit aliquid, non per accidens, sive quid intereat in hoc ullimum abibit » (1). Explicatur. — Dicitur imprimis «subiectum»: subiici enim proprie dicitur de eo quod sub altero stat ut ab eo aliquid recipiat; quod autem sub altero stat se habet ad ipsum ut passivum ad activum, proindeque aliquid ab eo re­ cipit, et ut huiusmodi, est in potentia ad illud, consequenter caret illo quod ab altero recipit. Philosophus igitur hâc particulâ designat potentialitatem seu passivitatem et determinabilitatem materiae a forma, ideoque ab ea ex­ clusionem formarum, quae non sunt sublecta sed subiectis adveniunt, unde amatoriam nudam esse subicctum generationis» (2). — Ponitur « primum', quo ostenditur: Io materiae universalitas et communitas in entibus physicis, ita ut in rerum natura impossibile est dari ens motui, generationi vel corruption, subicctum, quin habeat materiam primam: «quia, in omni eo quod movetur, necesse est materiam imaginari» (3); 2° quia materia prima est id ex quo res primo et per se materialiter constituitur, unde definitionem cuiuslibet entis substantialiter mobilis ingreditur, ideoque materia prima nullo modo est sub­ jection immediatum accidentium et formarum artificialium. — Additur «cuiusque rei, ex quo insito fit aliquid non per accidens »: dictum est enim, quod ex ma­ teria prima fit aliquid primo et per se, consequenter est principium per se po­ sitive ac intrinsece constituens compositum physicum, ac per hoc distinguitur a privatione, quae est principium negativum et accidentaliter ac extrínseca composito physico in facto esse competit, unde dixit Philosophus « ex quo insito fit aliquid ». Compositio porro est per se cum aliquid simpliciter fiat; simpliciter aliquid fit: vel ex puro non ente seu nihilo ut in creatione, vel ex non ente sim­ pliciter idest substantiali, ita quod in tali composito semper supponi debeant duae partes ad invicem substantialiter sc habentes, non utraque in potentia neque utraque in actu, sed una ut potentia et alia ut actus: materia autem prima in entibus mobilibus, utpote primum subicctum, se habet ut potentia rcalis, ideo intrinsece constituere debet et ad compositionem entis mobilis con­ currere ut pars essentialis et per se, unde dictum est non per accidens ». — Subiungitur demum sive quid intereat [i. e. compositum] in hoc ultimum abibit >, quibus magis corroborantur praecedentes particulae. In quo enim ultimo aliquid resolvitur est primum ex quo constituitur, seu ultimum analysis est primum <1) I Phys., c. ix. (2) S. Thomas, Opuse. 32 (Edit. Rom ). (3) S. Thomas, ibid., c. 1; cfr. VI Physic. 69 synthesis ut chimice constat; si igitur materia prima est id ex quo ens phy­ sicum primo constituitur, sequitur quod omne quod corrumpitur, in ultima analysi, in materiam primam resolvitur: « Unde materia non est generabilis nec corruptibilis: quia omne quod generatur ex materia generatur; et quod cor­ rumpitur in materiam corrumpitur... Unde ipsa nonnisi ex nihilo producitur, et nonnisi in nihilum desinere potest» (1). 93. II. Definitio Negativa Materiae Primae. — Materia prima ab Aristotele ita negative definitur: «quae per se ipsam, neque quid, neque quantum, nec aliquid aliud quippiam dicitur, quibus ens determinatur» (2). Explicatur. — Imprimis dicitur materia « per se ipsam », quae verba ma­ xime sunt adnotanda, quibusque indicatur quod materia sumi debet secundum eius formalitatem, id est secundum id quod ad eius essentiam formaliter per­ tinet: quod enim alicui convenit non secundum eius formalitatem non dicitur de eo secundum se, sed secundum aliud, unde non pertinet ad ipsam formaliter et intrinsece, sed materialiter et extrinsece. — Additur « neque quid » quo de­ signatur quod materia prima secundum se non est quidem purum non ens seu nihil, hoc est nullam naturam realiter habet: est enim substratum per se po­ sitivum omnium generationum et corruptionum uti dictum est; sed quod ma­ teria prima secundum se non est quidditas actu determinata, prout non habet essentiam specifice completam, consequenter ut talis non potest per se independenter a forma nec esse neque definiri, licet minime excludatur quin habeat propriam entitatem incompletam, quae in ratione entis in potentia consistit, uti supra probatum est. — Additur « neque quantum »: cum enim subiectum quantitatis, quae primo inter alia accidentia substantiae physicae inhaeret, sit substantia completa: si materia prima secundum se non est «quid», a for­ tiori non est secundum se subiectum immediatum quantitatis, ideoque non habet quantitatem. — Subiungitur denique « nec aliquid aliud quippiam dicitur, quibus ens determinatur »: cetera enim accidentia subiecto inhaerent per quan­ titatem, idest quod quantitas est subiectum immediatum aliorum accidentium; ideo, quia materia prima secundum se non habet quantitatem, manifeste se­ quitur quod non potest habere cetera accidentia quae per quantitatem in sub­ stantia recipiuntur. 94. Corollarium. — Colligitur exinde, quomodo utraque definitio aristotélica de materia prima inter se cohaereat: si enim essentialiter et secundum se sit pura potentia, essentialiter et secundum se excludit quemlibet actum quidditativum, quantitativum, qualitativum, etc.; unde, «id communiter materia prima no­ minatur quod est in genere substantiae, ut potentia quaedam intellecta praeter omnem speciem et formam, et etiam praeter privationem; quae tamen est su­ sceptiva et formarum et privationum... [et] quae est incompletissimum inter omnia entia » (3). 95. Proprietates Materiae Primae. — Ex omnibus hucusque illustratis de natura materiae primae, sequentes proprietates eam necessario sequuntur: P Prop. «Passivitas Materiae»: cum enim potentia et actus (1) S. Thomas, Opuse. 32, c. 1. (2) VI Metaphys., c. ni, 4. (3) S. Thomas, De Sp. Creat., q. 1, a. 1, c.; cf. 1 Phys., Icct. 13; VII Metaph., Icct. 2; et Mtim. 70 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput 11, Art. Il, Sectio I, § 1, ||, .4)] r > i dividant ens et quodlibet genus entis, et potentia et actus sint in eodem genere entis; sequitur, quod si materia prima sit primum prin­ cipium indeterminatum et determinabile entis substantialiter mobilis, quod eius primus actus illam determinans erit forma substantialis; antequam igitur formam recipiat, est in absoluta potentia reali ad formas recipiendas, et inquantum huiusmodi est maxime passiva respectu illarum; unde, materia «secundum id quod est, est ens in ' potentia» (1). 2B Prop. « Dependentia Materiae »: si autem materia prima intrinsece et essentialiter sit passiva seu ens in potentia, intrinsece ac essentialiter a forma dependet ut sit: «sicut autem nihil patitur nisi ratione potentiae passivae, ita nihil agit nisi ratione actus primi, qui est forma» (2); quapropter, sicut intrinsece est passiva, ita intrinsece est a forma omnino dependens (3). • ' I i 1 I 3‘ Prop. « Teleología Materiae »: cum vero materia prima sit ' maxime in potentia et essentialiter dependeat a forma, ad eam transcendentaliter ordinatur, ideo materia est propter formam, ita ut forma sit terminus et finis eius; et usquedum materia non habeat unam formam semper tendit ad illam habendam, et minime quietatur nisi quando formam receperit. Hinc optime verificatur principium finalitatis quod, omne agens agit propter finem: quia «hoc dicimus esse finem in quod tendit impetus agentis, hoc enim adipiscens di­ citur adipisci finem » (4). In materia igitur est tendentia seu appetitus naturalis vel innatus ad formam, ut si careat una forma necesse est ut sub alia forma sit (5). Tamen cavendum est, ne haec teleología materiae primae intelligatur evolutionistice, hoc est prout in materia sit activa tendentia sese evolvendi ab imperfecto ad perfectum seu a formis imperfectis ad formas perfectas vitae animalis; hoc enim materiae primae simpliciter repugnat, cum sit essentialiter pura potentia passiva, et ut sic qualibet activitate et energia secundum se careat (6). 4a Prop. «Unitas Materiae»: ex praedictis proprietatibus liquet, quod alia proprietas materiae primae necessario competit, videlicet quod in omnibus entibus mobilibus est una, unitate spe­ cifica, non quidem positiva sed negativa seu privativa, uti supra a nobis ostensum est (7). (1) p. 13. (2) (3) (4) (5) (6) (7) S. Thomas, t,q.66,a. *I,ad3 ®; cf. 1 Phys., lect. 14, cf. D. Nys, op. at., Tom. II, S. Thomas, de Pot.t q. i, a. I, c. Cfr. S. Thom., ibid., q 4, a. 1. c. * S. Thomas, III C. Gent, c. 2. Cfr. S. Thom., I P/iys., lect. 14. Cfr. Nys, op. cit, p. 15. Cfr. S. THOM,, de Sp. Creat., a. I ; l Phys.. lect. 13; Nys, op. cit., pag. 18. Dc Formae Substantialis Natura 7Í 5a Prop. « Ingenerabilitas et Incorruptibilitas Materiae »: cum enim materia prima sit substratum commune cuiuslibet genera­ tionis et corruptionis, ipsa generari et corrumpi non potest: si enim generaretur, cum sit primum subiectum substantiale, ex nihilo ge­ neraretur, et tunc proprie esset creatio; similiter, si corrumperetur, esset annihilatio. Dicendum est ergo, quod materia prima est secun­ dum se ingenerabilis et incorruptibilis; non officit tamen quin sit generabilis et corruptibilis secundum quid et per accidens, prout scilicet privatur formis et privationes novis formis auferuntur (1). 6aProp. « Cognoscibilitas Materiae»: certum est, quod materia prima, cum non sit quid concretum determinate sensibus subiectum, est solum cognoscibilis intellectu; quia autem intantum est aliquid cognoscibile inquantum est ens actu, et materia prima est ens maxime in potentia, sequitur quod secundum se et per se non est cognosci­ bilis nequidem intellectu, sed cognoscitur quadam analogia seu pro­ portione ad formam; proindeque cognitio nostra de materia prima est valde imperfecta, licet eius realis existentia negari nequeat (2). 96. Seholion. — Est ultimo animadvertendum cum quibusdam Thomistis (v. g. Soto, Mas, Cauvino, etc.), quod praedictae proprietates materiae primae non sunt accidentia realiter distincta ab ipsa materia, sicut risibilitas in homine: secus materia prima esset subiectum immedia­ tum accidentium; ergo ab ipsa materia sunt distinctae sola ratione, sicut proprietates entis ab ente distinguuntur; consequenter, huiusmodi pro­ prietates ad idem praedicamentum reducuntur ad quod materia prima reducitur. B) De Formae Substantialis Natura. 97. Hucusque explevimus de una parte constitutiva entis mo­ bilis seu de materia prima, nunc est agendum de alia parte eiusdem entis, videlicet de forma substantiali (3). Huius autem formae existentia — quamvis quidam putent non posse, nec a priori neque a posteriori ipsam evidenter demon­ strari (4) —, probata manet a posteriori ex supra habitis de Hyle(1) Cfr. S. Thom., 1 Phys., lect. 15; Opuse. 31 (Ed. Rom.); Opuse. 32, c. i (Ed. Rom.) tt passim. (2) Cfr. S. Thom., I Phys., lect. 13; VII Metaph., lect. 2, 1296; et alibi. (3) Forma latine, (gracce p.opçr)), dicitur primo in physicis et corporalibus ad desijnandam praesertim rcctarn proportionem membrorum decenti colore superinfusam; quo tenw idem est ac pulchritudo, quam Cicero (Tuscul., lib. IV) definivit sic: » apta quaedam foura membrorum cum coloris quadam suavitate ». Nihilominus, secundum vim originis, di­ versas significationes sortita est ct etiam graece diversis nominibus, ut eISoç, r( xarà ràv léyov etc., est appellata. — Cfr. V. » Forma » in Polyanthea Novissimarum Novissima in Lib. 20 distributa... Primum a D. Nano Mirabellio, B. Amantio et F. Tortio... Nunc vero titulis plurimis aucta, studio et opera I. Langu Caesaremontani (Venetiis, 1622). (4) Ita inter alios R. P. D. Sigis. Serbeli.onius in sua Philosophia Ticinensis, Phys., Dnp. 1, q. 4, a. I, Mediolani, 1657. 72 Liber 1 - Philos. Nat. Gen., Pars /, Caput II, Art. If, Sectio 1, § 1, 11, B) morphismo. Praeterea, omnibus mobilibus competit intrinsece ha­ bere naturam determinatam, cuius determinationis principium nequii esse materia prima cum sit ens potentiate seu determinabile et idem sit essentialiter in omnibus, neque principium accidentale cum tale principium sit naturae rei extrinsecum; sed debet esse determinativum ac limitativum materiae primae ad talem naturam vel I speciem entis mobilis, quodque forma substantialis vocatur. Huius igitur formae substantialis impraesentiarum investigatur natura, quam venamur sequentibus quaestionibus: Io an forma subst. sit magis ens et prior quam materia (1); 2° » » » physice influat in materiam (2); 3° » » » praeexistat in materia (3); 4° » » » educatur de potentia materiae (4); 5° an detur pluralitas formarum in uno composito (5); 6° Quid sit et quotuplex sit forma substantialis (6). * 1. Utrum forma substantialis sit magis ens et prior materia (1). 98. Prima igitur quaestio quae de forma substantiali occurrit est non de eius entitate: hoc enim modo, ut dictum est, revera est ens reate; sed quaestio est de eius perfectione, et consequenter, de dignitate entitativa. 99. Praenotamen. — Hoc unum est notandum, quod scilicet ad dignitatem seu prioritatem et posterioritatem formae respectu materiae attinet. Potest enim considerari forma vel ut recepta et actu informans vel ut in agente et ut actus: primo modo, materia viâ generationis prior est forma, sicut imperfectum genera­ tione prius est perfecto; alio modo, materia simpliciter posterior est forma, sicut perfectum imperfecto, actus potentia. Hinc est, « quod forma secundum quti est recepta in materia, est posterior via generationis quam materia, licet sit prior natura; sed secundum quod est in causa agente, est omnibus modis prior» (2). f 100. Status Quaestionis. — Hoc praenotato, quaeritur: an forma substantialis ita sit ens ut perfectiorem entitatem habeat quam materia, consequenter eâ dignior seu prior sit. Ad cuius re­ sponsionem dicimus: _ nn°LC°nclusio; ” Fo™a’ ut actus’ est absolute magis ens et pliciter prior est materia ». Prob 1‘ Pars (= est absolute magis ens). — Propter quod unumauodque tale et illud magis. Atqui materia prima, quae est essentia­ liter ens in potentia, non est ens actu, enc entitative neque existenCfr. S.q.Thomam , VII Icct. 2; DeqFlax Vit (1) Metaph., 4; Ripa , De Metaph., Eni. et Ess., C. 5, 2 adría 8 vu v< , (2) S. Thomas, 1-11, q. 20, a. 1, ad 3¿. ’ ’ P’ 3’ > q. 4, a. 2; Javelu, De Formae Substantialis Natura 13 tialiter, nisi per formam substantialem, ut supra probatum est. Ergo forma ut actus est absolute magis ens quam materia. Prob. 2' Pars (—est simpliciter prior). — Actus natura et substan­ tia seu simpliciter prior est potentia: nullum enim ens potentiale in actum reducitur nisi per aliquod ens actu, sicut homo in potentia, actu generatur per hominem actu existentem. Atqui materia prima est ens in potentia, et forma, cum sit eius perfectiva, est actus, ut supra ostensum est. Ergo forma ut actus natura et substantia seu simpliciter prior est materia. 102. Obiectio. — Prius potest esse sine posteriori, cum ab eo minime depen­ deat. Atqui forma non potest esse sine materia, cum ex ea, praesertim forma materialis, educatur ut mox dicetur. Ergo forma nullo modo est prior materiâ. Responsio: — Trans. Min.; ad Mai. respondetur: «quod non valet nisi quando priori et posteriori debetur esse actu per se et distinctum ut duobus suppositis, puta quia elementum est prius elementato, et utrique debetur esse per se actu, non inconvenit esse elementum dato quod nullum elementatum esset. Si autem prius et posterius non habent esse actu per se, sed prius susten­ tatur in posteriori, et posterius non est actu nisi per prius prima consequentia [i. e. maior arg. nostri] non valet: sic est in proposito de forma et materia, quare argumentum non concludit» (1). * 2. Utrum forma substantialis physice influat in materiam primam (2). Quaestio haec est eadem ac illa quam supra, de existentia ma­ teriae primae sine forma, tradidimus; unde breviter absolvitur. 103. Status Quaestionis. — Tota autem praesens quaestio fonnaliterestde influxu stricto seu de vera causalitate formae substantialis in materiam primam; non est igitur sensus: an aliquatenus materia prima dependeat a forma, hoc enim omnes concedunt; sed an sit talis dependentia ut specificatio essentiae materiae eiusque existentia soli formae tribuatur; unde quaestio ad hoc reducitur: an forma sub­ stantialis causet in materiam primam verum et physicum influxum, ut sine tali influxu materia nec existeret neque intelligeretur. 104. Sententiae. — Ex statu quaestionis liquet manifeste quod sen­ tentiae debent esse eaedem illae, quae in quaestione de existentia ma­ teriae sine forma traditae sunt. Revera enim duplex est prmcipalis sen­ tentia. • Ia Sent.: Qui materiae primae, independenter a forma, entitativum et existentialem actum tribuunt, nequeunt admittere physicum et totalem in­ fluxum formae in materiam primam. Ita Henricus, Scotus, Suarez et alii (3). (1) Javelli, loc. prox, cii., ad dub. 2"". (2) Cfr. Suarez, Metaph., Disp. 15, sect. 8; Joanniz-Echalaz, op. cit., Tract. I, disp. 9, Qp. il; aliosque. (3) Cfr. alios a Suarez citatos, Disp. 15, sect. 8, n. 5-6. -i,5 74 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio /, § 1, II, B) At quia non quamlibet dependentiam, saltem formalem, materiae a forma denegant, idea quemdam influxum adhuc conservant, sed diversimode ex­ plicant: û) quidam (v. g. Fonseca (1), Molina (2)) revera tuentur, quod forma substantialis physice influit in materiam primam, non solum a posteriori ut conditio et complementum necessario requisitum ad materiae existentiam; verum etiam a priori tamquam propria causa vere influens, prout materia prima vere causatur a forma substantiali inquantum forma substantialis con­ tinet in suo esse et quasi formaliter fovet ipsam materiam (3); b) alii autem (v. g. Vasquez (4), Hurtado, Arriaga, Joanniz-Echalaz (5)) tenent, quod forma substantialis influit quidem physice in materiam primam, sed solum a posteriori ut conditio et complementum naturaliter et necessario requisitum ad existentiam materiae primae (6). 2a Sent.: Qui autem sustinent, materiam primam ex se et secundum se nullum actum, nec essentiae neque existentiae, independenter a forma habere, firmiter docent quod forma physice et totaliter influit in materiam primam, ita ut sine tali influxu materia prima nec existeret neque intelligeretur. Sic enim et compositum eiusque partes componentes unâ et unica existentiâ existit physice causata a forma substantiali, quae licet eis conveniat in eodem instanti temporis, tamen natura ordine quodam eis convenit, qui talis est: «quod sci­ licet materia recipit formam, ex quibus resultat compositum, cui iam esse actualis existentiae advenit, quo ipsum compositum primo, forma secundo et materia tertio existunt » (7). Ita S. Thomas et omnes Thomistae communiter, cum qui­ bus dicimus: 105. Conclusio: «Forma substantialis totalem et physicum n causât in materiam ii n primam influxum ». Prob.: — Arg. rm. — Quod alicui tribuit physice esse simpli­ citer causât in illud totalem et physicum influxum. Atqui forma substantialis physice tribuit materiae primae esse simpliciter. Ergo forma substantialis totalem et physicum influxum causât in mate­ riam primam. Mai. decl.: Eo enim quod supponitur esse simpliciter, iam sim­ pliciter excluditur in eo, cui tale esse tribuitur, quodlibet aliud esse: secus enim esse secundum quid tantum tribueretur; ideoque, cum per illud physice in rerum natura existit et est aliquid completum, sequitur quod influens totalem et physicum influxum causât in recipiens. Min. deci.: Cum materia prima, ut ostensum est, sit essentialiter pura potentia, ideo nec completam essentiam nec esse habeat secun­ dum se, sequitur quod totum hoc habet ut a forma substantiali causatum. Nam, «forma substantialis in hoc a forma accidentali (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) Cfr. V Metaph., c. 2, q. 4, sect 2. Cfr. I, q. 29, a. 2, dhp. 3, § • Nulla item forma ». Hanc sententiam esse probabilem reputat Suarf.z, for. pr. cit , n. 20. I P., torn. Il, disp. 174, c. 4, n. 19. Op. cit., loc. pr. cit., n. 14. Hanc sententiam esse probabiliorem reputat Suarez, loc. pr. cit n 16-19 Ita Cajetanls, Com. de Ent. et Ess., c. 5, q. 9, p. 128 (Ed. De Maria) De Formae Substantialis Natura 75 differt: quia forma accidentalis non dat esse simpliciter sed esse tale, sicut calor facit suum subiectum non simpliciter esse, sed esse calidum. Et ideo cum advenit forma accidentalis, non dicitur ali­ quid fieri vel generari simpliciter, sed fieri tale aut aliquo modo se habens; et similiter cum recedit forma accidentalis, non dicitur aliquid corrumpi simpliciter, sed secundum quid. Forma autem substantialis dat esse simpliciter, et ideo per eius adventum dicitur aliquid simpliciter generari, et per eius recessum simpliciter cor­ rumpi» (1). Arg. num. — Quod causât completam essentiam et totum esse alicuius rei, causât in ea totalem et physicum influxum. Atqui forma substantialis causât completam essentiam et totum esse materiae primae. Ergo forma substantialis totalem et physicum influxum causai in materiam primam. Mai. est nota. Cuius enim essentia est secundum se incompleta et nequit realiter ex se existere, sed hoc totum habet ab aliquo extra se, sequitur manifeste quod hoc aliud, illa communicando, influit in illud totaliter et physice. Min. non est minus manifesta. Ostensum est supra, materiam primani independenter a forma, nec actum entitativum neque existentialem habere, ideoque a forma est inseparabilis et secundum esse et secundum rationem. ♦ 106. Obiectio. — Nihil potest esse causa, nec immediata neque mediata, suiipsius. Atqui si forma substantialis per se et physice causaret in materiam pri­ mam, ipsa materia prima esset physice et per se causa, saltem mediata, suiipsius. Ergo forma substantialis nullum influxum per se et physice in materiam pri­ mam exercet. — Min. prob.: Quod est causa causae est causa causati per se illius causae. Atqui materia prima est causa per se formae substantialis. Ergo si forma substantialis est necessario et per se causa ipsius materiae primae, etiam materia prima erit, mediate saltem, causa per se suiipsius (2). Responsio: — Cone. Mai. — Dist. Min.: si forma substantialis et materia prima essent eiusdem entitatis, materia prima esset physice et per se causa, sal­ tem mediata, suiipsius Cone., si essent diversae entitatis Neg. Haec enim minor falso nititur supposito, nempe quod materia prima independenter a forma habet actum essentialem et existentialem, ideoque forma et materia sunt eadem entilas, quod falsum est iam supra vidimus. —Ad Minoris probationem. Dist. Mai.: quod est causa... causae sub diversa ratione causandi Cone., sub eadem ratione Neg. — Conlrad. Min.: materia prima... sub eadem ratione, quâ est in genere causae materialis Cone., sub diversa ratione Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. Etique materia prima est causa per se formae substantialis sed non diversa ratione qua eiqs entitas requirit: eius autem entitas est simpliciter pura potentia passiva, et ut sic est substratum et subiectum in quo forma recipitur et materialiter sustentatur: haec causalitas est causae materialis quae penitus (1) S. Thomas, I, q. 76, a. 4; cfr. q. 66, a. 1-2; q. 77, a. 6; De Un. Ver., a. 4; de Sp. C., a. 1. ad 9»®; ibid., a. 3; de Anim., a. 2, 9; Quodl. I, a. 6; Quodl. XI, a. 5; Opuse. 2, C- 90,158 (Ed. Rom.). (2) Ita Joanniz-Echalaz, loc. pr. cit., n. 15. 76 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio 1, § 1, 11, B) distinguitur a causalitate causae formalis. Ideoque non sequitur quod materia prima, eo ipso quod est causa formae substantialis in hoc genere causandi, esset causa suiipsius in genere causae formalis ut obiectio procedit. 3. Utrum forma substantialis praeexistat in materia prima (1). Quaestio nunc movetur de existentia formae substantialis in materia prima in illo signo priori suae productionis. 107. Praenotamina. — Est primo notandum, quod «forma potest conside­ rari dupliciter: uno modo secundum quod est in potentia; et sic a Deo materia concreatur, nulla disponentis naturae actione interveniente. Alio modo secundum quod est in actu; et sic non creatur, sed de potentia materiae educitur per agens naturale » (2). Secundo est notandum, quod forma esse in materia, tripliciter dici potest: passive, dispositive et active. Forma est in materia passive, prout est in potentia remota illius, inquantum sc. materia consideratur ut privata qualibet forma et omni dispositione ad eam, unde dicit pure ordinem et aptitudinem ad for­ mam. Forma est in materia dispositive, prout materia est in potentia proxima, inquantum in ea sunt praeviae dispositiones ad formam, licet non sit essentia formae neque eius virtus formaliter sed radicaliter. Forma denique est in ma­ teria active, prout in materia est potentia non solum passiva sed et activa, inquantum essentia formae est ibi active-radicaliter, licet non formaliter, ut se­ men asini agit ad formam asini, et semen olivae agit ad formam olivae (3). For­ mam autem esse active in materia adhuc dupliciter considerari potest: effective, quando ex materia et potentia activa agentis forma educitur et compositum efformatur; formaliter, quando forma in materia incomplete seu imperfecte existons active agendo concurrit ad introducendam formam secundum esse completum (4). ¿¡3 Tertio est notandum ex supra de materia dictis, quod in materia prima est aptitudo remota ad omnes formas naturales generabiles et corruptibiles, non quidem ita ut omnes formas appetat simul habere, sed ordine quodam; unde non quaelibet forma potest introduci in qualibet materia, quia forma non introducitur nisi in materia disposita (5). Quarto denique est notandum, quod in qualibet materia est aptitudo seu inclinatio proxima ad formam, non quidem activa sed passiva: «formae enim naturales praeexistunt quidem in materia non in actu... sed in potentia solum, de qua in actum reducuntur per agens extrinsecum proximum » (6). (1) Cfr. De Flandria, VII Metaph., q. 17, a. 2-4; J AVELLI, VII Metaph., q. 13-1-1; Zanardi, Vll Metaph., q. 15; Mastriu.m, op. cit., Disp. 2, q. 7; ct alios. ««M (2) S. Thomas, De Pot., q. 3, a. 4, ad 7«". (3) Cfr. S. Thom., De Virtut., q. 1, a. 8; De Verit., q. 11, a. i ; 1!, dist. 18, q. 1, a. 2; Opuse. 31-32 (Ed. Rom.). (4) Ita habet De Flandria: < quod formam praeexistere in materia secundum poten­ tiam activam, potest ntelligi dupliciter. Uno modo, secundum potentiam activam ipsius materiae aut formae, ita videlicet quod materia aut forma praeexistens active agendo con­ currat ad introductionem formae secundum esse completum, et sic formae non praeexistunt secundum potentiam activam. Alto modo, secundum potentiam activam agentis qua cum materia simul. Forma infusa est ab agente in materia secundum potentiam activam, non quidem formae sed agentis, quod est praeexistere effective et non secundum esse formale formabile • VII Metaph., q. 17, a. 4, in fin. corp. -S (5) Cfr. S. Tho.m., I Phys., lect. 15. fl (6) S. Thomas, De Verit., q. 11, a. 1, De Formae Substantialis Natura 77 108. Status Quaestionis. — Non agitur hic de praeexistentia formae in materia ut in potentia passiva seu dispositiva, sed activa: an in illo priori signo generationis forma actu praecontineatur in materia; seu clarius: an in materia, in qua forma per generationem substantialem introducitur, praeexistat actu ipsa forma substantialis secundum esse, saltem imperfectum, sive totaliter sive partialiter, ut sic cooperando agenti extrínseco in actu producatur secundum esse perfectum. Quaestio ita intellecta affinis est illi « de praeexi­ stentia rationum seminalium in materia» (1). 109. Sententiae. — Ad huius quaestionis responsionem datur prae­ cipue triplex sententia. I3 Sent.: Fuerunt enim «aliqui qui posuerunt formas praeexistere in ma­ teria secundum actum, latenter autem ; et quod per agens naturale reducuntur de occulto in manifestum. Et haec fuit opinio Anaxagorae * (2). 2aSent.: Est eorum qui tenent, qiiod formae substantiales, prout sunt principia physicae mutationis, praeexistunt in materia secundum esse confusum et indistinctum, sicut in genere praeexistunt differentiae specificae. Huiusmodi autem formae ordinantur ad esse perfectum, ad quod se habent ut privationes formae ad formam, licet essentialiter sint eadem entitas. Talis autem privatio formae esse perfecti est unum ex principiis entis mobilis, quae non dicit nega­ tionem formae in materia cum aptitudine, sed dicit formam cum negatione esse perfecti et aptitudine ad illud. Haec vero forma sub esse imperfecto vocatur inchoatio formae, atque aliter aratio seminalis in eodem sensu» (3); ista formae inchoatio est pars rei in materia praeexistens et agens extrinsecum coadiuvans ad completam productionem rei, sicut tepiditas aquae confert igni ut citius et facilius deducat aquam ad statum ebullitionis. Ita S. Albertus Mag. (4). 3a Sent.: Est aliorum qui simpliciter negant, quod formae praeexistunt in materia ut in potentia activa, ideo non dantur inchoationes formarum, nec secundum totum neque secundum partem, in materia praeexistentes, sed solum praeexistunt in materia ut in potentia passiva seu dispositiva. Ita S. Thomas (5), quem sequuntur Thomistae (v. g. Capreol. (6). Hervaeus(7), De Flandria, Aquarius, Javelli, Soncina, Zanardi), quibus adhaerent Scotus (8) et Scofistae (9), cum quibus sit (1) Cfr. S. Tho.m., II, dist. 18, q. 1, a. 2; I, q. 115, a. 2, et loe. paral. (2) S. Thomas, De Virtut., q. 1, a. 8; cfr. De Verit., q. 11, a. 1. (3) Cfr. S. Tho.m., II, dist. 18, q. I, a. 2. (4) Cfr. I Phys., Tr. 3, c. 15; Sum. Thcol., P. I, Tr. 1, q. 4, a. 1, m. 2»n>; ibid., Tr. 3, q. 14, a.2, m. 2un>, part. *3 ; Tr. 6, q. 26, a. 2, in. !•»"», p. 1-2»; et alibi. Alberti opinio, a quibusdam, v. g. De Flandria (VI I Metaph., q. 17, a. 4), quamvis impugnetur, probabilis tamen reputatur. (5) Praeter loca citata, cfr. VII Metaph., lect. 8; I Phys., lect. 12; 11 Phys., lect. 1; V111 Phys., lect. 8; et passim. (6) II, dist. 17. (7) Tract, de Unitate Formarum, q. 2, a. 1 (see. editionem < Sum. Philosophe » C. Alamanni, Tom. Ill, Appendix «Tractatus de *formis , pp. 523-581; Parisiis, Léthielleux, 1891). (8) II, dist. 18, q. unie. (9) Cfr. Mastrium, op. cit., disp. II, q. 7, a. 1, qui distinctius sententias contrarias, a nobis recitatas, exponit. Inquit enim (ibid., n. 137): « prima extrema (sententia] tenet, formam ante eius generationem in materia praeexistere actu sed veluti latentem, et actione postea agentis naturalis in lucem extrahi ct quasi e materia depromi; sed non omnes ita opinantes eodem modo loquuntur. Aliqui enim formam totaliter praeexistere dixerunt, ut Anaxagoras cum aliis quibusdam veteribus; alii vero non totaliter sed secundum aliquid sui tantum, quod sitveluti inchoatio eiusdem formae; ct hi rursus divisi sunt: nam hoc volunt alibi praecedere 78 Liber J - Philos. Nat. Gen., Pars /, Caput II, Art. II, Sectio I, § 1, !|, B) II II inchoative 110. Conclusio: «Repugnat, formam substantialem H praeexistere in materia prima». Prob.: — Arg. Iam. — Repugnat, eamdem formam habere esse indistinctum simul et esse distinctum. Atqui hoc esset si forma substantialis inchoative praeexisteret in materia prima. Ergo re­ pugnat, formam substantialem inchoative praeexistere in materia prima. Mai. est per se nota; ab una enim forma non est nisi unum esse, Min. non est minus nota. Haberet enim esse indistinctum, cum inchoative et confuse tantum supponeretur esse in materia. At simul ibi esset secundum esse distinctum et determinatum: forma enim substantialis dat esse simpliciter (1), esse autem simpliciter est esse distinctum et determinatum. Ergo si forma substantialis inchoative praeexisteret in materia prima haberet esse indistinctum et simul distinctum, quod implicat. Arg. num. — Repugnat quod esse simpliciter sit simul indistin­ ctum et distinctum, confusum et determinatum. Atqui hoc effice­ retur ex praeexistentia inchoativa formae substantialis in materia prima. Ergo repugnat, formam substantialem inchoative praeexistere in materia prima. Mai. prob.: Si esse esset simul indistinctum et distinctum, confusum et determinatum, esset divisibile. Repugnat autem ut esse sit divisibile, cum sit primum inter omnia praedicata, et primum in unoquoque genere est minimum (2), ideoque indivisibile. Min. patet. Cum formae substantialis sit dare esse simpliciter: si inchoative in materia praeexistat, ibi efficeret esse indistinctum et confusum, quodque redderetur distinctum et determinatum actione agentis extrinseci, quod est habere esse divisibile. Arg. HT®. — Praeexistentia inchoativa formae substantialis in materia ponitur ut principium activum naturalis generationis re­ rum. Atqui hoc non potest admitti. Ergo nequit admitti, formam substantialem inchoative praeexistere in materia prima. Mai. est adversae sententiae. Intantum enim ponitur inchoatio formae substantialis ut generatio rei sit et dicatur naturalis, hoc veluti aliquam sui partem, et ita significavit Soncina (VI! Met., q.28), licet non assertive te neat; alii dixerunt, praecedere formam in materia secundum esse essentiae et fieri de novo secundum esse existentiae, ut Albertus (Tr. 3, Phys., c. 3); alii id quod formae praecedit in materia nihil actuale esse volunt, sed purum esse possibile formae, quod In generatione postea convertatur in esse actuale eiusdem, ut Bacon (II, d. 18, q. un., a. 2; quodL I, q. 6 a. 2), et isti ab hac prima sententia recedere videntur, quae per inchoationem formae ali­ quod esse actuale ipsius formae in materia praecedens intelligit », (!) Cfr. S. Thom., I de Qcner. et Corrup., Icet. 9. (2) Cfr. Aristot., Categor., cap. de Subst.; Porphyriu.m, Isagoge, cap. de Differentia S. Thomam, II Metaph., lect. 3; X ibid., lect. 3. De Formae Substantialis Natura 79 est ut procedat a principio activo et intrinseco naturae rei, atque coadiuvante agens extrinsecum ad rei generationem. Min. prob.: Etenim, «agere sequitur ad esse perfectum, cum unumquodque agit secundum quod est in actu. Unde oportet quod forma imperfecte existens in materia [i. e. inchoative] prius perfi­ ciatur in esse per agens exterius quam detur sibi agere. Unde, non potest in agendo cooperari ad generationem per quam forma in esse perfectum adducitur» (1). Arg. IVum. — Praeexistentia inchoativa formae substantialis in materia destruit in rerum natura generationem substantialem. Atqui hoc est omnino falsum. Ergo falsum est, formam substantialem in­ choative praeexistere in materia prima. Min. nota est experientia saltem in viventibus. — Mai. prob.: Aut enim esse inchoatum formae praeexistentis est esse accidentale aut substantiale. Nor primum, quia esse accidentale posterius est substantiali. Non secundum, cum enim generatio substantialis sit via a non esse substantiali ad esse substantiale; si forma substantialis inchoative praeexistens tribueret esse substantiale, generatio substan­ tialis non esset a non esse, sed ab esse substantiali inchoato formae ad esse substantiale. Ergo non erit revera generatio substantialis in rerum natura. 111. Obiectio (2). — Generatio rei naturalis debet esse naturalis. Atqui si non praeexistat forma substantialis in materia, saltem inchoative, sed solum passive, generatio non esset naturalis, sed potius violenta. Ergo necesse est po­ nere praeexistentiam inchoativam formae in materia. Responsio: — Cone. Mai. — Dist. Min.: si non praeexistat... naturalis, si omne naturale sit a solo principio activo Cone., secus Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — « Nec tamen sequitur, si in materia est potentia passiva tantum, quod non sit generatio naturalis: quia materia coadiuvat ad generationem, non agendo sed inquantum est habilis ad recipiendum talem actionem, quae etiam habilitas appetitus materiae dicitur et inchoatio formae. Non enim eodem modo omnes motus naturales dicuntur, ut in II Phys, et in I Cael, et Mund. Commentator dicit, sed quidem propter principium activum intus existens ut motus localis gravium et levium; et quidam propter principium passivum quod est secundum potentiam ab agente naturali natam in actum reduci, ut in generatione et alteratione simplicium corporum; unde et natura dividitur in materiam et formam » (3). % 112. Corollaria. — Ex dictis sequentia corollaria elici possunt. Coroll. Ia“. — Colligitur primo, quod forma substantialis, per ge­ nerationem substantialem in materia introducenda, nullo modo ibi prae­ existit inchoative actu secundum esse indistinctum vel confusum, nec (1) S. Thomas, III, dist. 3, q. 2, a. I, c.; cfr. II Physic., lect. 1. (2) Pro aliis obiectionibus, cfr. Hervaeu.m, l. pr. cit.; De Flandria, /. pr. at.; Zanardi, toc. pr. cit., et alios. (3) S. Thomas, II, dist. 18, q. 1, a. 2, c. 80 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput 11, Art. Il, Sectio /,§1,11,5) totaliter neque partialiter, ut coopcreti r actioni agentis extrinscci ad eius eciuctionem secundum esse perfectum. Praeexistit tamen ibi ut in potentia mere passiva et etiam dispositiva seu prodma, non quidem se­ cundum suam essentiam, sed vi dispositionum quibus dici potest «virtualiter praeexistere». Coroll. num. — Colligitur secundo, quod per rationes seminales ma­ teriae minime intelligitur, ut cuidam volunt, aliqua forma generalis praeexistens in materia ante adventum formae specificae, quae esset forma completa, eo quod « propter talem formam inest materiae quaedam inclinatio ad recipiendum formas specificas»: omnis enim forma «quae advenit post aliquod esse substantiale est forma accidentalis » (1). Neque per illas rationes intelliguntur virtutes incompletae praeexistentes in materia seu prout forma substantialis intelligitur inchoative in ea prae­ existere ut virtus formativa in semine, ut ostensum est (2). Sed intelligendum est « per rationes seminales materiae inditas », ut ait S. Doctor, « quod in materia nulla potentia activa est sed pure passiva, et quod ra­ tiones seminales dicuntur virtutes activae completae in natura cum pro­ priis passivis ut calor et frigus et forma ignis et virtus solis, et huiusmodi; et dicuntur seminales non propter esse imperfectum quod habeant sicut virtus formativa in semine, sed quia rerum individuis primo creatis huiusmodi virtutes collatae sunt per opera sex dierum, ut ex eis quasi ex quibusdam seminibus producerentur et multiplicarentur res natu­ rales» (3). Coroll. UT®. — Colligitur denique cum Angelico, quod opinio con­ traria nostrae conclusioni est eadem formaliter ac illa alia quâ ponitur in uno composito pluralitas formarum, unde haec «opinio videtur pro­ pinqua ponentibus latitationem formarum » (4). 4. Utrum forma substantialis educatur e potentia materiae (5). 113. Probato quod forma substantialis non praeexistit in ma­ teria nisi solum passive et dispositive, quaeritur nunc: an e po­ tentia materiae educatur, ex quo axioma scholasticum « formam educi e potentia materiae». j 114. Praenotamina. — Est notandum primo seu ex antea dictis recolendum, quod « forma quae est generationis terminus, erat in materia ante generationem (1) S. Thomas, ¡I, dist. 18, q. 1, a. 2, c. (2) Cfr. S. Thom., ibid. « (3) Ibid. (4) S. Thomas, Vil Metaph., lect. 8, 1442. (5) Cfr. Hervaeum, op. at., q. 2, a. 2; C. Alamannum, op. cit., Phys., q. 3, a. 13; Suarez, op. cit., Disp. 15, sect. 2, per tot.; SERBELLON., op. cit., Phys., Disp. I, q. 4, a. 4; Complutens., op. cit., Phys., Disp. 4, q. 2-5; Conimbricens., I Phys., c. 9, q. 12, a. 5; Ioan. A S. Thoma,' Phil. Nat., P. I, q. 4, a. 1-2; GUERINOIB, op. cit., Phys., P. 1, q. 3, a. 2-3; Arnu, op. cit., q.6¡ a. 1-4; Cauvinu.m, op. cit., Phys., Tr. 1, disp, 4, q. 1-2; Gavardi, op. cit., Hb. 1, q. 3,’a. 2; Mastrium, op. cit., toc. pr. at., Disp. II, q. 7, a. 2-3; Joanniz-Echai.az, op. cit., toe. pr. cit', c. 3; et alios. ” De Formae Substantialis Natura 81 completam, non in actu sed in potentia. Non est autem inconveniens duorum contrariorum unum esse actu et aliud in potentia» (1). Hinc est, quod forma praeexistit in materia imperfecte; non quod aliqua pars eius sit ibi in actu et alia desit; sed quia tota praeexistit in potentia, et postmodum tota producitur in actu» (2). Secundo est notandum, quod aliud est formam fieri in materia et aliud it potentia materiae educi. «Nam id quod fit non est forma sed compositum, quod ex materia fit et non ex nihilo. Et fit quidem ex materia, inquantum ma­ teria est in potentia ad ipsum compositum per hoc quod est in potentia ad for­ mam. Et sic non proprie dicitur quod forma fiat in materia, sed magis quod de materiae potentia educatur » (3). Tertio est maxime notandum, quod formam educi e potentia materiae (4) seu metaphysice actum extrahi de potentia materiae « nihil aliud est quam aliquid fieri in actu quod prius erat in potentia» (5); unde physice: «formarn ficr¡ uctu quae prius erat in potentia (proxima) materiae, a qua dependet et in esse, et in fieri et in conservari » (6). Ex quo apparet, quod ad rationem huius eductionis requiritur: aliquid ex parte materiae, aliquid ex parte agentis et aliquid ex parte actionis transmutativae. a) Ex parte materiae. — Cum quaelibet causa sua causalitate causatum seu effectum causet, ideo nequit illum causare nisi in ea sit praecontentus. Haec autem causati in causa praecontinentia debet esse proportionata modo causalitatis causae, ita ut sicut causalitas efficientis est agere, ideoque est in ea ef­ fectus praecontentus ut in potentia activa: ita causalitas materialis est pati, ideoque effectus est in ea praecontentus ut in potentia passiva, ita quod non /il nisi ex ipsa et non est nisi in ipsa; unde ab ea dependet et quoad fieri et esse et conservari. P) Ex parte agentis. — Praeter causalitatem causae materialis ad hoc ut forma educatur e potentia materiae, requiritur etiam causalitas causae agentis. Debet enim res in actum reduci seu extrahi, quod vi materiae, cum sit potentia, reduci nequit nisi aliquo ente in actu, quodque agendo communicat esse actuale rebus. y) Exparte actionis. — Talis autem actio eductiva penitus est distinguenda ab actione creativa, qua res producitur e nihilo sui et subiecti; quare actioni eductivae semper praesupponitur materia aliâ actione producta (7). Hâc agentis actione materia transmutatur, ita ut forma educatur eaque uniatur cum ma­ teria, a qua dependet quoad esse et fieri et conservari. (1) S. Thomas, De Pot., q. 3, a. 8, ad 8«». (2) S. Thomas, ibid., ad 10»,n. • t (3) S. Thomas, ibid., c. (4) Quoad sensum huius axiomatis dantur p lures interpretationes auctorum, quorum «x refert Mastrius, loc. pr. cit., a. 2. (5) S. Thomas, I, q. 90, a. 2, ad 2 «n»; cfr. I q.45, a. 8; II C. Gent., cap. 86; de Pot., q.3, a. 8; de Sp. C., a. 2, ad 8«» et passim. (6) Ad rem Capreolus: «educi de potentia materiae formam, non aliud intelligo, nisi quod forma prius erat in potentia naturali passiva materiae; et quod postea forma illa in wa Inceptione dependeat a materia vel subiecto, tam in fieri quam in esse, hoc est tam in primo instanti quam in sequentibus Unde, si Deus creat aliquam formam in materia, oportet quod illa nullo modo sit in potentia naturali passiva illius materiae, sicut est anima vel gra­ tia; vel si est in potentia passiva materiae naturali, quod esse talis formae non dependeat a materia, sicut est de anima rationali », (II, dist. I, q.3, a. 3, § 1, ad 15»», III ad argui. alio­ rum contra l«m conci., pag. 116a-l 17b). (7) Hinc aiunt Complutenses: «Ceterum actio illa ut sit eductio, non potest esse ta­ ctiva materiae, sed per se loquendo praerequirit illam iam esse productam per aliam actio­ nem in alio instanti non solum naturae sed etiam temporis, ac proinde tunc debet ibidem in­ tervenire vera transmutatio materiae: quandoquidem transit a non esse realiter sub illa forma quae educitur ad esse sub illa » (loe. pr. cit., n. 14). 6— Pirotta, Summa Philos. - II. 82 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput 11, Art. II, Sectio 1, § 1, 11, B) Quarto denique est notandum, quod forma substantialis est duplex: alia dependet quoad esse et fieri a materia, ut forma materialis; altera e contra, ut anima humana. 115. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaestio praesens procedit praecipue de formis substantialibus materialibus, quae scii, dependent et quoad fieri et quoad esse a materia. De his igitur quae­ ritur: an educantur e potentia materiae vel alio modo producantur in rerum natura. 116. Sententiae. — Datur ad hanc quaestionem quadruplex sen­ tentia principalis: Ia Sent.: Cum quidam, uti vidimus, admiserint formas praeexistere secundum esse confusum vel indistinctum in materia, ideo pro eis proprie non possunt e potentia materiae educi (1). 2a Sent.: Haec sine nomine a Durando (2) refertur. Ponit enim, quod in materia dantur quaedam possibilitates formarum, quaeque non manent quando formae producuntur sed in illas convertuntur: ita ut formae fiant ex illis possi­ bilitatibus (3). 3a Sent.: Alii autem tenent, quod omnes formae substantiales fiunt per creationem (4). 4a Sent.: Alii denique tuentur, quod omnes formae substantiales ma­ teriales educuntur e potentia materiae tamquam e vera causa materiali. Ita post Aristotelem et S. Thomam, Thomistae omnes, quos sequuntur Scotiis et Scotistae (5), Suarez (6), et Suareziani (7); cum quibus sit II 117. Conclusio: «'Forma substantialis materialis revera edu­ II citur e potentia materiae ». Prob.: — Arg. Ia”. — Formae supponentes in earum productione subiectum a quo dependent quoad fieri et esse, non aliter produci possunt nisi eductione. Atqui formae substantiales materiales sunt huiusmodi. Ergo forma substantialis materialis revera educitur e potentia materiae. Mai. per se liquet: supponitur enim illas formas diversa actione et in diversis instantibus etiam temporis produci. Min. declarata manet ex praenotatis. Nam, cum huiusmodi formae non possint per se existere, sed simpliciter ut dependentes a subiecto in quo recipiuntur, non possunt actu produci nisi praesupponendo materiam in cuius potentialitate passiva continentur tamquam in causa materiali, et in actum reducuntur cum ipsius materiae transmutatione vi cuius educuntur ex illa potentia in actum. (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Loc. Cfr. S. Thom , I, q. 45, a. 8. II, dist. 18, q. 2. Suarez, Metaph., disp. 15, sect. 2, n. 4. S. Thom., I, q 45, a. 8. Mastrium, loc. pr. cit. pr. cit. Joan.-Echalaz, loc. pr. cit. De Formae Substantialis Natura 83 Arg. 11“”. — Agens naturale revera producit novam formam substantialem materialem. Atqui non aliter eam producere potest nisi illam educendo e potentia materiae. Ergo forma substantialis materialis revera educitur e potentia materiae. Mai. liquet experientia. Ignis enim generat formam substan­ tialem ignis; viventia similiter sibi similia producunt; quae omnia agentia naturalia sunt. Min. est nota. Cum agens naturale sit creatum et virtutis finitae, ideo nullo modo valet aliquam formam seu rem ex nihilo producere, quod esset creatio et quae infinitae virtutis est propria. Ergo producit formam substantialem praesupponendo praeiacentem materiam seu subiectum, ex cuius potentia extrahit formam, quamque cum materia unit et compositum esse actu facit. 118. Corollaria. — Ex his dictis sequentia corollaria scitu necessaria eliciuntur: Coroll. Ium. — Colligitur primo, quod formae substantiales non de­ pendentes quoad fieri et esse a materia nullo modo educuntur e potentia materiae, ut liquet de anima humana. Nam, quia anima rationalis « non habet esse suum dependens a materia corporali, sed habet esse subsistens et excedit capacitatem materiae corporalis..., propterea non educitur de potentia materiae » (1). Coroll. num. — Colligitur secundo, quod formae accidentales, sive na­ turales reales et intentionales sive artificiales (2), quae distincta actione producuntur ab actione productiva subiecti in quo sunt, educuntur etiam e potentia illius subiecti. Praesupponunt enim haec omnia subiectum recipiens distincta actione productum (3). Coroll. UT“. — Colligitur tertio cum S. Thoma et Thomistis commu­ niter (4) contra nonnullos (v. g. Molina (5), Vasquez (6), Suarez), quod formae caelorum et elementorum in prima sui productione non fuerunt eductae e potentia materiae, sed creatae et proprius concreatae: eâdem enim actione cum materia, in qua sunt et a qua dependent, productae fuerunt. (1) S. Thomas, I, q. 90, a. 2, ad 2>™. (2) Idem dicendum est de similibus formis supernaturalibus, ut gratia, cfr. Medinam, HI, q. 112, a. 1; NazariUM, 1, q. 45, a. 4; et alios thomistas. (3) Cfr. Complutenses, loc. prox, cit., q. 5. (4) Cfr. Complutenses, loc. prox, cit., q. 3-4; Cauvinum, op. cit., I Phys., Tr. 1, Disp. 4, q. 1 ; et plures alios. (5) I, q. 45, q. 1. (6) Ibid. Dc Formae Substantialis Natura 84 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars I, Caput II, Art. 11, Sectio I, § 1, 11, B) 5. Utrum detur pluralitas formarum substantialium in uno eodemque subiecto (1). 119. Probata formae substantialis eductione e potentia materiae, nunc quaestio movetur de multiplicitate exercitii informandi ipsius formae respectu materiae. 120. Praenotamina. — Est primo notandum, quod non solum non implicat, verum in rerum natura ita naturaliter accidit, ut plures formae substantiales successive eamdem materiam informent: cum enim in rerum natura dentur generationes et corruptiones, necesse est ut materia in eodem instanti quo amittit unam formam informetur àlia forma: secus sine forma existeret quod repugnat, ut ostensum est. Secundo est notandum, quod formae substantiales informantes dupliciter accipi possunt: vel prout iuxta quosdam solum aliquem gradum communem materiae tribuunt, ita ut in uno composito essent plures formae ad invicem subordinatae, ut in sententia Scoti, in homine praeter formam specificam est forma corporeitatis; vel prout quaelibet constituit compositum, consequenter materiam, usque ad speciem atomam, ita ut in uno composito essent plures formae substantiales ad invicem non subordinatae et ab invicem disparatae, ut e. g. forma hominis, bovis, leonis, equi etc. 121. Status Quaestionis. — Quaestio haec multiplici sensu exponi potest, ita e. g. de immediata unione formae substantialis ad materiam primam; vel de resolutione compositi naturalis usque ad materiam primam; et aliis sensibus, quos non agimus in praesenti sed suo loco. Quaestionem proinde praesentem perstringimus solum ad possibilitatem vel impossibilitatem plurium formarum unam materiam informantium: et quidem procedit de formis disparatis et non subordinate, prout unaquaeque valet constituere compositum seu materiam usque ad speciem atomam. Unde quaeritur: an possi­ bile sit plures formas substantiales simul informare unam eamdemque materiam, et e contra unam formam simul plures materias. Hoc est fulcrum praesentis quaestionis. 122. Sententiae. — Ad huius solutionem praecipue datur duplex sententia: Is Sent.: Sentiunt quidam, quod non implicat intrinsece duas formas simul informare unam eamdemque materiam, sicut etiam neque unam formam informare simul duas materias. Ita Gregorius Ar. (2), Fonseca (3), Suarez (4) et alii Suareziani. 2a Sent.: Alii opposite e diametro docent, quod simpliciter et intrinsece contradictorium est quod duae formae simul informent unam eamdemque nu­ il) Cfr. Complutenses, op. cit., Disp. rv, q. 6; Ioan. a s. Tkoma, op. cit., Ph. Nat. P. 1, q. 4, a. 2; Calvinum, op. cit., I P/tys.,Tr I, q 3; Serbellonium, op. cit., ioc. pr. cit a 8Joanniz-Echalaz, op. cit., loc. pr. cit., c. 4; et alios. * '* * * (2) Cfr. I, dist. 12, q. 3, a. 2. « (3) Cfr. V Metaph., c. 4, q. 4, s. 1. (4) Cfr. Metaph., Disp. 15, sect. 10, n. 60. 85 mero materiam, et una forma simul duas materias. Ita cum S. Thoma omnes Thomistae communiter, ut Complutenses, loan, a S. Thoma, Cauvinus et alii, cum quibus sit 123. Conclusio : « Repugnat simpliciter, duas formas substan­ tiales simul informare ea HUWH numero n ateriam ; et e contra ». Prob. 1* Pars (= duas ftrrnas subs', simul infirmare eamdem nu­ mero materiam). — Ex eadem materia simul et semel duplici forma actuata seu informata, deberet v. g. ex forma A et B resultare unum ens per se seu ens habens quidditatem simpliciter unam. Atqui hoc simpliciter repugnat. Ergo repugnat simpliciter, duas formas substantiales simul informare eamdem numero materiam. Mai. est manifesta. Forma enim et materia ideo ad invicem essentialiter uniuntur ut ex eis resultet unum ens per se: secus forma substantialis non esset substantialis, cum eius sit dare esse simpliciter. Min. prob.: Inter duo extrema, ex quorum unione resultat unum per se, debet esse simpliciter ordo per se: debent enim se ha­ bere ut potentia ad actum, quorum ordo est per se; quapropter, ex entibus disparatis seu ad diversa praedicamenta spectantibus non resultat nisi unum per accidens. Atqui simpliciter repugnat illam eamdem numero materiam simul ordinari per se ad eamdem formam B. Talis enim materia ex sua intrinseca natura seu secundum id quod est tota ordinatur ad unam formam habendam simul in privatione seu absentia alterius formae: alioquin non esset ad neu­ tram determinata sed ad utramque indifferens. Porro, quod alicui ex sua intrinseca natura convenit, per se primo ei convenit; ideo e contra, quod alicui ex sua intrinseca natura non convenit, per se primo ei non convenit, consequenter eius naturae simpliciter relugnat. Si igitur illa materia per se primo ordinatur ad unam formam labendam simul in privatione seu absentiae alterius sc. B, per se primo non ordinatur ad habendam illam aliam B, seu ut cum ea simul uniatur. Ergo simpliciter repugnat quod eadem materia simul et semel informata duplici forma efficeret unum ens per se. Prob. 2‘ Pars (= unam formam simul informare duas materias). — Haec probatur eodem principio praecedenti, unde breviter. Tunc enim haec forma una ex sua intrinseca natura esset ordinata et non esset ordinata ad quamlibet earum materiarum informandam. Nam, ex sui intrinseca natura respicit dumtaxat unam materiam ut infor­ mandam in exclusione simul alterius materiae e. g. B. Si igitur illa forma substantialis per se primo ordinetur ad unam materiam in­ formandam in exclusione per se primo alterius materiae sc. B, per se primo non ordinatur ad informandam illam aliam B seu ut cum ea simul uniatur. Ergo simpliciter repugnat, quod eadem forma 86 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars /, Caput ¡I, Art. II, Sectio I, § 1, II, B) substantialis simul et semel informans duas materias efficeret unum ens per se; consequenter, simpliciter repugnat unam formam simul informare duas materias. 124. Corollarium. — Ex his colligitur quod in sententia thomistica, non solum repugnat naturaliter, quod plures formae simul informent eamdem numero materiam vel una forma substantialis simul informet plures materias, sed pariter obiective atque intrinsece contradictionem involvit. 6. De formae substantialis definitione et divisione. 125. Ex hucusque illustratis de forma substantiali possumus col­ ligere tamquam quid venatum eius definitionem. Cum, uti ostensum est, ens mobile resultet ex duobus principiis essentialibus, nempe materia prima et forma substantiali, quae ad invicem se habent ut perfectibile ad perfectivum, ut potentia ad actum, ideo forma substantialis oppositam formalitatem formalitati materiae primae exhibere debet. Ex huius definitione altius ascendimus, ad colligen­ dum definitionem formae in genere, cuius postea proprietates necnon divisiones assignabimus. 126. I. Definitio Formae Substantialis Materialis. — Sic igitur forma substantialis materialis descriptive definiri potest: primus terminus actuans uniuscuiusque, quo est aliquid cum insit non secun­ dum accidens, et in cuiuscumque corruptione substantiali recedit. Explicatur. — Dicitur imprimis « terminus »: cum materia prima, ut dictum est, sit ens in potentia, habens scilicet rationem determinabilis et perfectibilis, ideo ut huiusmodi est subiectum; forma e contra, cum sit magis ens et prior materia prima, quia est ens actu, habens sc. rationem determinativi et pertectivi, ideo ut huiusmodi est terminus materiae, consequenter eius perfectio et totius compositi (1). — Dicitur «primus»: quia forma est id quô primo et per se materia et compositum substantiale est specifice tale et quo est in rerum natura. — Additur « actuans»: quia cum materia prima sit ens in potentia, non fit actu nisi per formam: nam «omnis forma actus dicitur» (2), non quidem actus purus sed actus ordinabilis ad aliud: «non enim solum requiritur ad hoc ut aliquis actus habeat simplicitatem et puritatem divinam, quod non sit com­ positus ex potentia et actu, sed ulterius quod non sit componibilis alteri, et quod per se subsistat, et quod sit suum esse, et quod omnes perfectiones in se contineat et multa alia, quorum nullum potest convenire formae naturali » (3). — Dicitur «quo»: ut designetur quod forma entis mobilis est forma materialis et non subsistens, et consequenter ut indicetur quod non est tota quidditas mobilis sed eius pars essentialis; hinc est, «quod anima sensibilis cum non sit res subsistens, non est quidditas, sicut nec aliae formae materiales, sed est pars quidditatis, et esse suum est in concretione ad materiam » (4). — Dicitur autem (1) (2) (3) (4) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 8, corp. S. Thomas, I, dist. 42, q. I, a. I, ad !■>•»; cfr. de Sp. Creat., a. 1, ad Hervaeus, op. cit., q, I, a. 2, ad l«®. ‘ 1 S. Thomas, De Pot,, q. 3, a. 11, ad 11 • «» ; cfr. 7ab Aur., v. < Forma », n. 27 38 De Formae Substantialis Natura 87 «es/>: quia cum forma sit actus, ut dictum est, eâ et compositum et materia habet esse in rerum natura: « materia enim recipit formam ut secundum ipsam constituatur in esse alicuius speciei, vel aeris vel ignis vel cuiuscumque alte­ rius» (1). — Additur «cum insit»: quia forma substantialis est principium in­ trinsecum formaliter constituens ens mobile et de ratione formae est ut sit in eo cuius est forma (2). — Dicitur « non secundum accidens »: ut designetur quod forma entis mobilis, ut est primus terminus actuans, est forma substantialis, quae requirit subiectum, in quo recipitur, esse in potentia tantum, quo distin­ guitur a forma accidentali (3). — Subiungitur denique « in cuiuscumque corru­ ptione substantiali recedit»: cum enim ens mobile substantialiter corrumpatur, cuius materia, ut dictum est, est ingenerabilis et incorruptibilis, nequit verificari corruptio haec nisi ipsa forma substantialis amittatur, ita ut ad introductionem unius formae sit expulsio alterius, et viceversa: « cum motus corruptionis tendat in non esse, generationis vero ad esse: quando forma introducitur, forma est, quando autem expellitur, non est. Et quia introduci dicitur forma quando primo est, expelli autem quando primo non est, non potest esse materia sine forma hac vel illa; et ideo simul ibi est expulsio unius formae et introductio alterius » (4). 127. II. Definitio Formae in genere. — Ex mox explicatis de na­ tura formae substantialis materialis aliquatenus colligere possumus definitionem formae in genere. Saepe saepius ab Aristotele et S. Thoma dicitur « actus primus » vel « species » vel « quodquideratesse » vel aliter, ut colligitur ex II Physic, et V Metaph. Quare non immerito definiri potest sic: « actus, ratio vel exemplum quidditatis rei». Explicatur. — Definitio haec optime explicatur et probatur a Hervaeo qui inter alia ait: « Quia vero id quod res est, est per suae naturae quidditatem, secundum Philos, (in VII Met.), forma autem est quae constituit naturam rei, ut dictum est; ideo a Platonicis forma vocatur et est ratio quidditatis sive rei quodquid­ eratesse. Et quia ulterius per formam non solum datur esse composito ut dictum est, sed etiam confertur ulterius composito quaedam virtus, qua mediante ipsum potest sibi simile producere in natura, ut alias ostensum est, sc. in Summa I Lib., inde est quod forma non solum dicitur ratio quidditatis inquantum est quid­ ditatis principium, verum etiam dicitur exemplum, inquantum ab ipsa compo­ situm habet virtutem producendi sibi simile in natura. Ex quibus omnibus patet, quid sit forma: quia videlicet similitudo quaedam seu participatio primi actus rebus impressa; quae quidem similitudo in rebus est ratio et exemplum eius quod quid erat esse seu quidditatis rei, quod idem est » (5). II 128. III. Proprietates Formae. — Exinde sequentes proprietates determinari possunt naturam formae ut sic consequentes. Et revera: Ia Prop.: « Formae perse convenit esse » (6): forma enim ex se et secundum se est actus, actus autem dicit esse; ideo formae per se convenit esse; quod magis liquet ex eius exercitio seu causalitate. Forma enim, cum sit actus, in ratione agendi, est nobilissima inter omnes causas: ei igitur convenit specialis (1) S. Thomas, I, q. 50, a. 2, ad 2«™. (2) Cfr. S. Thom., i, q. 40, a. 1, c. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 66, a. 1-2; q. 76, a. 4; q. 77, a. 6; de Sp. C., a. 1, ad 9Jm; ibid., 3, c.; ; de Vent., q. 28, a. 1, et 7, c. (5) Op. cit., q. 1, a. 2, c.; cfr. C. Alamanno, op. cit., Phys., q. 4, a. 2. (6) Cfr. S. Thom., 1, q. 50. a. 5; q. 76, a. 6; II, dist. 19, a. 1 ; et alibi. 88 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput 11, Art. Il, Sectio I, § 1, 11, B) et nobilior effectus ceteris causis, qui quidem effectus est ipsum esse. Exinde forma, in ratione causandi, nobilior est inter omnes causas. « Et cum forma sit actus tantum, inde est quod effectus eius, qui est esse, tantam habeat uni­ tatem cum forma, ut ab ipsa nullatenus separetur; quin potius in ipsa forma remanet huius effectus quasi suae causae perfectio: sicut lucere est effectus el perfectio lucis, et verbum similiter est effectus et perfectio intellectus: ita ta­ men quod quia forma in rebus compositis non potest per se subsistere sequitur quod nec ipsa per se possit esse subiectum ipsius» (1). Ex quo deducitur, quod esse est omnino a forma inseparabile, quia a id quod secundum se convenit alicui est inseparabile ab ipso. Esse autem per se convenit formae, quae est actus » (2). i £9 | 2a Prop.: « Formae per se convenit operari », operatio enim sequitur esse: formae autem per se convenit esse, consequenter et operari; unde sicut forma est principium quo materia et compositum est, ita est principium quo operatur, unde « unumquodque patitur ratione materiae, agit autem ratione formae» (3); forma igitur est principium essendi et operandi, etiam accidentium compositi, nam « hoc ipsum quod forma accidentalis est actionis principium, habet a forma substantiali. Et ideo forma substantialis est primum actionis principium, sed non proximum » (4). 3a Prop.: « Formae per se seu secundum se convenit simplicitas »: hoc est contra quosdam philosophos quos recitat — sine nomine Hervaeus (5). Quidam enim tenent i quod omnium rerum naturalium formae erant compositae ex plu­ ribus et diversis tamquam ex partibus essentialibus, sicut humanitas ex anima et corpore»; alii autem «potius erant compositae illo modo qui est per aggre­ gationem plurium formarum ad efficiendum et complendum unam formam resultantem ex eis ». Contra hos igitur asserimus, quod forma secundum se est simplex: tam simplicitate essentiae, prout in diversas essentias partiales resolvi nequit neque ut tale intelligi, sicut aqua resolvitur in H et O; quam simplici­ tate entitalis, prout secundum se est indivisibilis, eo quod extensione et ex­ tensionis principio penitus caret. Unde in composito, forma est potius unitatis et indivisionls principium: ubi materia, quamvis simplex, est potius multipli­ citatis et divisionis principium (6). 4a Prop.: « Formae secundum se convenit universalitas et illimitalio»: ¡Ilimitado enim seu infinitas quae materiae competit est potius imperfectio, et aptius vocatur « indeterminatio »: est enim materia, secundum se et indepen­ denter a forma, ens essentialiter in potentia et a nobis ignota, ut ostensum est; simplex autem, consequenter ¡¡limitatum et infinitum, causatum ex parte actus dicit perfectionem; forma, quae secundum se est actus, hanc ¡[limitationem et infinitatem dicit, quae non limitatur neque finitur nisi per cius receptionem in materia, licet materia aliquatenus limitetur per formam recepta: sed limi­ tatio utriusque ab utraque est omnino diversa: magis enim perficitur recipiens receptione recepti seu perfectivi quam receptum receptione in recipiente seu pcrfectibili (7). * 129. IV. Divisio Formarum. — Ex dictis de natura formae in genere sequentes divisiones praecipue adnotandae sunt: Io extrínseca et intrinseca. Prima (= potius exemplaris), est (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) Hervaeus, op. cit., q. 3, a. 5. S. Thomas, 1, q. 75, a. 6, c. ; cfr. q. 50, a. 5, et alibi ; Cajetanu.m, I, q. 50, a 5 ad dub Cfr. S. Thom., I, dtst. 12, q. I, a. 2. S. Thomas, I, q. 77, a. 1, ad 4«"'. Op. cit., q. 3, a. I. Z Cfr. Hervaeum, ibid. I Cfr. S. Thom., J, q. 7, a. 1, et loe. psral. De Esse Siálico Rela'ivo Entis Mobilis 89 illa quae existit praeter rem et extra rem, et ad cuius similitudinem aliquid fit vel efformatur, e. g. forma domus in mente artificis. Intrinseca est illa quae est in re et rem intrinsece constituit ac de­ terminat ad certum essendi modum, v. g. anima humana. 2° Forma intrinseca: alia est subsistens, quae ex seipsa et secundum se existere potest absque hoc quod aliquo alio subiecto ad sui existentiam indigeat, v. g. angeli, anima humana (1); alia non-subsistens, quae ex seipsa et secundum se existere nequit, sed requirit subiectum a quo dependet et in fieri et in esse et conservari, v. g. anima sensitiva (2). 3° Forma subsistens est duplex: sub>istens-informans, quae apta nata est subiecto uniri illud informando seu sui esse ei com­ municando ad unam speciem complete constituendam vel ad com­ positi integritatem v. g. anima humana; et subsistens-non-informans, quae hac aptitudine unitiva caret, et per se est aliqua species complete constituta, v. g. angeli. 4° Forma subsistens informans, adhuc est duplex: substan­ tialis, quae apta nata est subiecto uniri, ei communicando esse substantiale seu simpliciter, quô compositum specifice constituitur et distinguitur, v. g. anima humana; accidentalis, quae apta nata est subiecto uniri, ei communicando esse accidentale seu secundum quid, v. g. albedo in homine. 5° Forma denique substantialis: alia est physica, quae est )ars essentiae seu naturae entis mobilis substantialis, v. g. anima niinana; alia metaphysica, quae licet significetur ut pars, metaphysice tamen est quoddarn totum (3), v. g. humanitas; alia logica, quae est pars formalis definitionum seu conceptuum rerum, quaeque per differentiam designatur, v. g. rationalitas (4). § 2. De Esse Statico Relativo Entis Mobilis. 130. Absolvimus iam de principiis entis mobilis secundum esse staticum absolutum; investigandum est ulterius de iisdem principiis prout relative ad invicem concurrunt ad totum ens mobile consti(1) Forma subsistens est duplex : completa tum in ratione speciei tum in ratione substaritiolitafis, v. g. angeli; et completa in ratione substantialitatis, incompleta in ratione speciei, v. g. anima humana. (2) Haec forma non subsistens est incompleta tum in ratione speciei tum in ratione sub­ stantialitatis. (3) Cfr, inter alios Aquarium, Disput. contra aliquos Philosophos, Disp. 111, p. 222 ssM Insertae Comm. Ferraricnsis super VIII Phys. Arist. notis ab eodem Aquario adornato, Venetiis 1601. (4) Pro his divisionibus cfr. Suarez, op. cit,, disp. 15, sect. 11 ; BañEZ, 1 de Gen. et Cor., c, 3; ZiGLiARA, De Mente Cone. Vien., c. 3, p. 20 ss. 90 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars /, Caput II, Art. II, Sectio I, § 2, tuendum itaque Io 2° 3° et prout in illo statu constitutivo considerantur. Quaeritur de unione materiae et formae (I); de distinctione et separabilitate earum (II); de principio individuationis totius compositi mobilis (Ill). I. - Utrum Materia et Forma immediate uniantur (1). Cum, uti ostensum est, forma recipiatur in materia, sicut actus in potentia; quaeritur: quomodo ad invicem uniantur. 131. Praenotamina. — Est notandum, quod unio potest considerari quadrupliciter: unio electiva, et est actio agentis qua materia cum forma unitur seu copulatur, v. g. imago Moysis massae marmoreae unitur actione Michaelangeli; unio dispositiva, et sunt dispositiones, sive proximae sive remotae, quibus ma­ teria fit capax se uniendi cum forma, seu habendi et retinendi formam, v. g. anima humana unita corpori praevie disposito ad illam recipiendam; unio relativa, et est habitudo seu ordo resultans ex unione materiae et formae; unio formalis. et est actualis copulatio seu nexus formae cum materia, vel id quo materiatormaliter-actuahter constituitur unita cum forma. 132. Status Quaestionis. — Non disputatur inter philosophos de unione effectiva: liquet enim hanc requiri ut quid realiter distinctum, quo extrema unionis ad invicem applicantur; nec de unione disposi­ tiva: forma enim nequit materiae uniri nisi haec sit proxime disposita ad illam recipiendam, quae dispositiones sunt materiae quid realiter superadditum; neque de unione relativa: haec enim utriusque ex­ tremi unionem sequitur, ideo non causât; unde quaestio est de unione formali: an, ut materia et forma actualiter-formaliter uniantur, detur.aliquis nexus realis seu modus superadditus quo ad invicem formaliter unita efficiuntur. I 133. Sententiae. — Ad huius sohitionem datur duplex sententia etiam inter Thomistas: 1“ Sent.: Plures tuentur, quod materia et forma mediate uniuntur, nempe mediante quodam modo superaddito, ideoque unio earum est quid realiter distinctum ab utroque extremo. Ita multi ex Thomistis (v. g. Godoy (2), Ca­ brera (3), Bañez (4), Complutenses (5)), quorum sententiam sequuntur (1) Cfr. Hervaeum, op. cit., q. 6, a. 2; Cajetanum, I, q. 76, a. 1, ad evident, primi; III, q. 2, a. 7, 10; Medina, III, q. 2, a. 7; Suarez, op. cit., Disp. 18, sect. 2-3; I, q. 2, a. 8, disp. 8, s. 2; Complutenses, op. cit., Disp. 6, q. 2; Ioan, a S. Thoma, op. cit., q. 6, a. 3; De Lerma, Phys., q. 16, n. 3; Mastrium, op. cil., Disp. V, q. 8; Cauvinum, op. cit., 1 Phys., Tr. I, Disp. 5, q. 2; Joanniz-Echalaz, op. cit., Disp. X, c. ii; aliosque citandos infra. (2) Cfr. HI, q. 2, a. 8. (3) Cfr. Ill, q. 2, Disp. 8, n. 27. (4) Cfr. I, q. 76, a. I, dub. 3, ad ultimum. JW (5) Cfr. toe. pr. cit. Utrum Materia et Forma immediate uniantur 91 plures alii (v. g. Suarez (1) et Suareziani ut Vasqucz (2), Scotus (3) et ScoTiSTAE ut Mastrius (4) ). 2a Sent.: Alii opposite sentiunt, quod materia et forma non mediate uniuntur sed seipsis et immediate, ita ut nullus modus realiter superadditus detur quo materia et forma formaliter-actualiter uniuntur, ideoque unio for­ malis non est quid realiter distinctum ab utroque extremo. Ita S. Thomas (5) et multi ex Thomistis (v. g. Cajetanus (6), Medina (7), Gonzalez (8), Nazarius(9), Lerma (10), Ioan, a S. Thoma (11), Cauvinus (12)), et Neo-thomistis, (v. g. Gredt (13)), quos nonnulli alii sequuntur (v. g. Valencia (14)); cum quibus sit H 134. Conclusio: «Materia et forma seipsis et immediate uniuntur ». Prob. Io (ratione). — Arg. Ium. — Quae seipsis et immediate sunt formalis ratio recipiendi et actuandi, seipsis et immediate uniuntur. Atqui materia et forma seipsis et immediate sunt formalis ratio recipiendi et actuandi. Ergo materia et forma seipsis et immediate uniuntur. Mai. patet. Unio enim formalis efficitur prout duo extrema adinvicem formaliter copulantur et uniuntur, hoc modo ut unum sit formaliter recipiens et ens in potentia, aliud vero sit formaliter receptum et ens actu; quae igitur seipsis et nullo intermedio sunt ratio formalis recipientis et entis in potentia atque ratio formalis recepti et entis actu, seipsis et immediate uniuntur. Min. prob.: Materia essentialiter est ens in potentia, forma vero essentialiter est ens actu, ut ostensum est. Atqui ens essen­ tialiter in potentia non indiget alia potentia ut formaliter recipiat, neque ens essentialiter actu indiget alio actu ut formaliter actuet: alioquin in infinitum abiretur. Ergo materia et forma seipsis et immediate sunt formalis ratio recipiendi et actuandi. Arg. IIum (= idem argum. alia forma). — Materia et forma se ha­ bent ad invicem sicut realis potentia ad proprium actum essendi. (1) Cfr. loc. pr. cit. (2) Cfr. III, Disp. 18, c. 83, n. 20. (3) Cfr. I, dist. 30, q. 2; II, dist. 1, q. 5; ibid., dist. 12, q. 1 ; III, dist. 2, q. 2; IV, dist. 12, q. 1. (4) Cfr. loc. pr. cit. (5) Cfr. VIII Metaph., lect. 5, 1767; I-II, q. 110, a. 1, ad 2>n»; deSp.Cr., a. 3; de An., a.9; III, dist. 2, q. 2, q[a. 1, c.; ad Annibald., II, dist. 5, q. unie., a. 3; ct alibi. (6) Cfr. loc. pr. cit. (7) Cfr. loc. pr. cil. (8) Cfr. III, q. 2, disp. 13. (9) Cfr. III, q, 2, a. 8, confer. 3. (10) Cfr. loc. pr. citt (11) Cfr. loc. pr cil (12) Cfr. loe. pr. dt. (13) Cfr. op. cit., n. 263-266. (14) III, Tom. IV, disp. 1, q. 2, punct. 5. tf 92 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput 11, Art. //, Sectio 1, § 2, II Atqui actus essendi seipso et immediate unitur propriae potentiae Ergo materia et forma seipsis et immediate uniuntur. Mai. liquet ex supra ostensis. Materiam enim, diximus, esse ens essentialiter in potentia, ut ex se nec actum entitativum neque existentialem habeat, sed ideo est quia est sub forma quae est actus eius. Min. prob.: Actus essendi ideo propriae potentiae unitur ut constituat eam in actu. Nam, ex unione potentiae et actus resultat ens actu, quod fit prout potentia reducitur in actu per actum. Atqui actus essendi nullo alio medio, sed seipso et immediate actuat seu constituit in actu: si enim sufficiat unus actus ad actuandum super­ fluum erit alium actum medium interponere. Ergo actus essendi seipso et immediate unitur propriae potentiae. Prob. 2° (auctoritate). — Conclusio nostra expresse est Aristotelis, qui inter alia inquit: « non oportet quaerere, an unum sunt anima et corpus, sicut neque cera et figura, neque omnino uniuscuiusque materia et ici cuius materia... » (I). Eamdem doctrinam perpetuo docet S. Thomas: « unumquodque enim, periit ipse, secundum hoc est unum secundum quod est ens; est autem unumquodque ens actu per formam, sive secundum esse substantiale sive secundum esse acci­ dentale; unde omnis forma est actus, et per consequens est ratio unitatis qua aliquid est unum. Sicut igitur non est dicere quod sit aliquod aliud medium quo materia habeat esse per suam formam; ita non potest dici quod sit aliquod aliud medium uniens formam materiae vel subiecto » (2). 135. Corollarium. — Ex quibus colligitur quod, cum materia et forma nullo medio interveniente inter se formaliter uniantur, sed seipsis et immediate; sequitur manifeste, quod unio formalis non est quid reale neque modus realis realiter distinctus a materia et forma, sed solum ratione. II. - Utrum Materia et Forma ab invicem distinguantur et separari possint (3). 136. Probato materiam et formam seipsis et immediate uniri, ulterius quaeritur: an ita uniantur ut ab invicem separari possint vel saltem realiter distingui. Certe qui negat earum ab invicem realero distinctionem, cogitur et a fortiori negare eorum separabilitatem, non autem e contra. 137. Praenotamina. — Est primo notandum, quod forma potest dupliciter accipi: nempe ut forma totius quae significat, sive concrete sive abstracte, aliquid compositum specificum ex materia et forma resultans, ut homo vel humanitas; et ut forma partis quae est pars formalis compositi specifici, ut anima humana; (1) II De Anima, c. 1 (apud S. Thom., lect. 1, 234, Ed. Pirotta). (2) VIII Mctaphys., lect. 5, 1763; cfr. praeter loc. cit., 1, q. 76, a. 7, c.; II C. Gent., c. 71. (3) Ctr. De Flandria, VI11 Mctaph., q.3, a. 3-4; Zigliara, op.cit., Cosin., Lib. 11 c. 2, a. 3 (18), p. 90-97; ibid., Vol. Ill, Appendix, pp. 363-377; ed. cit. ’ Utrum Materia et Forma ab invicem distinguantur et separari possint 93 haec potest esse duplex: vel absolute accepta, hoc est in ratione formali formae; vel contracte seu ut est materialis inquantum habet esse in materia tantum ut anima humana, vel habet non solum esse in materia, sed etiam a materia inquantum ab ea educitur ut ceterae formae inferiores (1). Secundo est notandum, quod separabilitas tripliciter contingere potest: quoad esse tantum, quoad conceptum tantum, et quoad esse et quoad con­ ceptum simul. 138. Status Quaestionis. — Quaestio praesens est de forma sive totali sive partiali, et de partiali, non absolute accepta, sed contracte. Quaeritur ergo: an forma realiter a materia distinguatur, ita ut in earum unione, forma ut entitas realis realiter recipiatur in materia ut in alia entitate reali, tamquam actus realis in potentia reali (2). Et probato quod sic: an sint ab invicem separabiles sive quoad esse sive quoad conceptum sive quoad utrumque. En quaestio. 139. Sententiae. — Datur duplex sententia ad invicem opposita: Ia Sent.: Quidam simpliciter inficiantur realem distinctionem inter ma­ teriam et formam, consequenter earum ab invicem separabilitatem. Ita, praeter fere omnes chimicos, quidam ex Neoscholasticis (v. g. Ramière (3), Frédault (4), Tedeschini, Palmieri); imo iuxta P. Palmieri, sententia Scholasticorum omni argumento caret, inextricabilibus difficultatibus obnoxia et menti S. Thomae non conformis (5). 2a Sent.: Alii e diametro opposite tenent, quod materia et forma realiter distinguuntur ut duae cntitates distinctae, atque ab invicem quodammodo inseparabiles secundum modum quo in sequentibus affirmetur. Ita post Aristo­ telem et S. Thomam, omnes Thomistae, sive antiqui sive recentes (v. g. ZiCLiARA (6)), et plures etiam ex chimicis (v. g. Duhem); cum quibus sint se­ quentes veritates. 140. Conclusio Ia : « Materia prima et forma substantialis realiter-entitative inter se distinguuntur ». Prob. Io (ratione). — Quae distinctam realem entitatem praeseferunt realiter-entitative distinguuntur. Atqui materia prima et forma substantialis distinctam realem entitatem praeseferunt. Ergo materia prima et forma substantialis realiter-entitative inter se distinguuntur. Mai. liquet ex differentia distinctionis realis et rationis. (1) Cfr. S. Thom., Ill, dist. 2, q. 1, a.3; IV, dist. 44, q. l,a. I, qla. 2, ad 2»®; ¡v C.Gcnt., c. 81, ad *2>m; Quodl. II, a. 4; Quodl. IX, a. I, ad 4^®. (2) Notandum est momentum huius quaestionis, eo quod est alius cardo et fundamentum invia inventionis totius Philosophiae Thomisticae, quod oppositum tenet P. Palmieri, S. I., cum ait: «...immerito prorsus tamquam fundamentum totius philosophiae statui eam Scho­ lasticorum doctrinam de principiis essentialibus corporum », Institut. Philos., Vol. Ill, schol., p. 319. (3) Della Filosofía di S. Tornmaso, c. X, p. 70. (4) Forme et Matière. (5) Cfr. op. cit.t Theses XX-XXI, p. 141 ss. — Hinc aiebat P. RamiéRE (loc. prox. cit.. pag. 72): «Si Aristoteles et S. Thomas adhuc extitissent, mutavissent utique theoriam de materia prima et amplexissent cum physicis modernis materiam esse proprie corpus simplex ». (6) Cfr. loc. pr. cit. i 94 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput I J, Art. II, Sectio /, § 2, II Min., quae probari potest ex motu in genere et eius speciebus, praesertim ex generatione et corruptione substantiali; probata manet ex supra a nobis ostensis de Hylemorphismo (1), de materia prima ubi probavimus ipsam propria entitate gaudere (2) et deforma ubi ostensum est esse magis ens et priorem materia (3). Prob. 2° (auctoritate). — Conclusio nostra expresse asseritur ab Aristold. qui inter alia inquit: « qtiicquid fit semper esse compositum: et esse quidem ali­ quid quod fit; esse autem et aliquid, in quod hoc mutatur. Et hoc quod fit duplex est: aut enim est subiectum, aut est oppositum d (4). Aristotelem sequitur per­ petuo S. Thomas, nam: «materia, pergit S. Doct., aliter dicitur substantia, e: aliter forma et aliter compositum. Materia enim dicitur substantia non quasi ens aliquid actu existens in se considerata, sed quasi in potentia, ut sit aliquid actu, haec dicitur esse hoc aliquid. Forma vero, quae et ratio nominatur, quia ex ipsa sumitur ratio speciei, dicit substantia quasi “ separabile simpliciter ', idest separatim per se existere potens in rerum natura, et eius solius est gene­ ratio et corruptio. Neque enim forma neque materia generatur aut corrumpitur nisi per accidens... » (5). 141. Conclusio IIa: « Forma naturalis materialis est a materia II II inseparabilis et quoad esse et quoad rationem; forma vero natu­ Hlll ralis immaterialis est separabilis a materia quoad esse, non quoad rationem ». Prob. Ia Pars (== forma nat. mat... rationem'). — Quod dependet I ab aliquo quoad esse, fieri et conservari nec independenter ab eo defi­ niri potest, est ab eo inseparabile et quoad esse et quoad rationem. Atqui forma naturalis materialis est huiusmodi. Ergo forma natu­ ralis materialis est a materia inseparabilis et quoad esse et quoad rationem. Mai. per se liquet. — Min. decl.: Ostensum est supra, quod forma materialis, inquantum huiusmodi, educitur e potentia materiae, in qua habet esse et a qua limitatur et contrahitur, ideo ut talis a materia dependet quoad esse, fieri et conservari. Cum autem talis forma sit primo et per se in materia nequit intelligi vel concipi in­ dependenter ab ea, quâ materialis dicitur et est: alioquin neque esset de consideratione physici seu naturalis qui a materia minime abstrahit, sed de consideratione mathematici, cuius est consideratio eorum quae a materia secundum rationem abstrahunt (6). Forma igitur naturalis materialis dependet a materia quoad esse, fieri et conservari, nec independenter ab ea definiri potest. Prob. 2* Pars (= forma nat. immat... rationem). — Quod non dependet ab alio quoad esse, fieri et conservari, ab eo tamen inde(1) (2) (3) (4) (5) (6) Cfr. pag. 43 ss. Cfr. pag. 52 ss. Cfr. pag. 72 ss. I Phys., c. vu, 11. VII1 Metaph., lect. I; cfr. I, q. 3, a. 2; I Phys., lect. 12, in fin. et alibi. Cfr. S. Thom., Metaph. Prooem.; VI1 Metaph., lect. 9. Utrum Materia et Forma ab invicem distinguantur et separari possint 95 pendenter definiri nequit, est ab eo separabile quoad esse et non quoad rationem. Atqui forma naturalis immaterialis est huiusmodi. Ergo forma naturalis immaterialis est separabilis a materia quoad esse, non quoad rationem. Mai. per se liquet. — Min. deck: Cum enim haec forma sit immaterialis minime educitur e potentia materiae, sed est per seipsam, consequenter a materia quoad esse non dependet, ideoque ab ea est separabilis. At ex alia parte, cum sit forma naturalis, nequit abstrahi ab ordine quem ad materiam dicit, ideo nequit saltem in obliquo definiri independenter a materia; propter hoc talis forma est a materia inseparabilis quoad conceptum seu rationem, ut patet de anima humana. 142. Scholion. — Est animadvertendum quod, quia conclusio prima a nobis probata tota fundatur in motu, praesertim in mutatione substan­ tiali, ideo adversarii (v. g. Palmieri) conantur ostendere non dari seu non demonstrari mutationem substantialem, consequenter neque realem distinctionem inter materiam et formam. Sed, quia hanc difficultatem iam supra (1) solvimus, non est ratio cur repetamus, sed videnda sunt ibi ostensa. 143. Corollaria. — Ex doctrina exposita sequentia corollaria eliciuntur: Coroll. rm. — Colligitur primo, quod non solum secundum rei ve­ ritatem, verum etiam firmiter est tenendum secundum Aristotelem et S. Thomam, quod materia et forma realiter inter se distinguuntur, quae doctrina ut vere peripatetica et ut a rigido Peripatetico dicta tenenda est. Hinc contra adversarios (v. g. Palmieri, Ramière) dicendum est quod S.Thomas, si nunc viveret, peripateticus profecto esset, ut fuit; neque tamen sententiam istis, quos notavimus, confirmaret erroribus » (2). Coroll. IIum. — Colligitur secundo, quod adversarii falsam simpli­ citer methodum adhibent ad inficiendam realem distinctionem inter ma­ teriam et formam, ex eo scilicet quod ab invicem separari nequeunt: possibilitas enim separationis rerum non est unicum signum earum realis distinctionis, ut putant aliqui (v. g. Ramière); ex quo sophistice et illogice concluditur cum omnibus chimicis: ergo materia et forma sunt realiter indistinguibiles. Coroll. IHU". — Colligitur tertio denique, quod quamvis forma, ut forma, sit a composito separabilis, ab esse tamen compositi nullatenus separari potest (3). (1) Cfr. 2<”» Obj., pag. 49 ss. (2) Pesch, op. supra clt.9 n. 291, p. 322. Eodem modo scribit Faroes (Matière et Forme, pag. 208): < Nous croyons, pour nôtre part, que si Aristote et S. Thomas vivaient, ils auraient bien moins besoin de modifier leur théorie, que de prier les modernes de vouloir bien ne pas la défigurer ». Cfr. Zîoliara, ¡oc. pr. cit.9 pag. 90 ss. (3) Cír. Cajetas., I, q. 76, a. 1. Utrum Materia signata sit prine, individ. compositi cx materia et forma 96 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio I, § 2, III in. - Utrum Materia signata sit principium individuationis compositi ex materia et forma (1). 144. Cum omne ens mobile ex materia et forma resultans, necnon in tempore et spatio existons, numerice ab aliis eiusdem speciei distin­ guatur, et sit hoc et non illud seu sit individuum quoddam, quaeri­ tur: per quid formaliter tale ens mobile reddatur hoc et non illud. Perardua et perdifficilis est quaestio haec inter philosophos, quam accurate et diligenter aggredimur. 145. Praenotamina. — Primo est notanda natura individui, quod ab Angelico sic definitur: a quod est in se indistinctum, ab aliis vero distinctum » (2) vel « quod est in se indivisum et ab aliis divisum ultima divisione » (3). Ex quibus ma­ nifeste liquet, quod individuum formaliter et essentialiter duo dicit, nempe: unim ex parte sui, quod scilicet sit « in se indistinctum seu indivisum »; aliud ex re­ latione ad alia quae sunt extra ipsum et cum quibus est idem specie, scilicet quod sit a ab aliis distinctum seu divisum»; hoc autem secundum necessaria et inseparabiliter primum consequitur: si enim aliquid sit in se indivisum, ne­ cessario sequitur quod est a quolibet alio eiusdem speciei divisum (4). Ratio igitur formalis individui per se primo consistit in indivisionc vel indistinctione: indivisionem autem dicit unitas, quae cum ente convertitur (5). Ratio igitur individui proxime a ratione unitatis est mensuranda; quapropter, quidquid est unum, illud est, in suo genere, individuum et singulare: hoc enim dicitur singulare quid, quia singulum et solum est, ¡deoque unum et unicum. Cum autem unitas sit duplex, nempe: formalis, quae ulteriorem divisionem formalem non patitur, sive simpliciter ut in specie, sive secundum quid ut in genere; et numérica, quae ulteriorem divisionem materialem non patitur, hanc unitatem numericam per se dicit individuum. At unitas numérica, alia est accidentali' (= quantitativa) quae facit divisionem numericam quantitativam, ut terna­ rium, quaternarium etc., quâque individuum sub genere accidentis ponitur: alia est substantialis, quae facit divisionem numericam substantialem, quâque individuum sub genere substantiae ponitur. Haec autem unitas substantiali? non est nec essentia neque pertinens ad essentiam individui, sed est quidam modus particularis essendi, essentiae superadditus (6): nihilominus unitas (1) Cfr. S. Tho.ma.m, loc. infra cit.; Hervaeum, Quodt. 111, q. 9; Scotum, II, dist. 3, qq. 1-6; Capreolum, 11, dist. 3, q. I ; ibid., dist. 12; Cajetanum, Com. de Ent. ct Ess., c. u,q.5, pp.49-60, ed. De María; 1, q. 29, a. 1; Dom. de Flandria, V Metaph., q. 29, a. 4; VI! Metaph., q.22 per tot.; Soncina, VII Metaph., q. 33-34; Ferrariensem, I C. Gent., c. 21; Javelli, \ Metaph., q. 2, 15; Barth, de Spina, S. Th. Aqu. in XII Metaph. Lib. Arist. Disertissima defensiones locorum ab Ant. Andrea impugnatorum, Defens. 7; C. Alamanno, op. cit., Metaph., q. 24, a. 3-4; ibid., Appendix (II), pp. 582-588; Medina, III, q. 17, a. 2; Bañez, I, de Gtn. et Cor., q. 20; Gavardi, op. cit., Metaphysica, q. 5, a 5; R. Ripa, op. cit., de Ent. et Ess., c. II, q. 4, per tot.; Zanardi, V Metaph., q. 10; Ild. Peñafiel, S. 1., Theologia Scholas.-Naturalis Tom. I, disp. V, per tot., Lugd. 1678; Th. Giovi, Metaphysica Em. ct Revmi. Thorn a Vio Cajetani, Tract. V, per tot., Bononiae 1688; Complutenses, Mctaphys., Disp. III-V; Ioan, a S. Til, Ph. Nat., U P., q. 9, a. 3-4, p. 48-68; Mastriu.m, op. cil., Metaph., disp.X per tôt. ; Joanniz-Echalaz, op. cit., Metaph., Tr. I, disp. Ill, c. 11; Zigliara, op. cit., Comti I a. (19); Gredt, op. cit., n. 386-389; et alios citandos. | (2) I, q. 29, a. 4, c. (3) In Boet, de Tr., q. 4, a. 2, ad 4 •»; cfr. II, dist. 12, q. I, a. I, qla.3, ad 3»»; et passim. . (4) Cfr. S. Thom., IV, dist. 44, q, 2, a. 2, qla. 3, ad 4*ui. Cfr. S. Thom., I, q. II, a. t, c. (6) Cfr. Cajetanum. I, q. 34, a. 1; in Porphyr , c. de individuo; in Categ. Arist., c.dt Subst. — Est hic animadvertendum, quod non e^t idem dicere: aliquid constitui in specie 97 numeralis minime realiter distinguitur in uno eodemque individuo ab unitate formali; unde unitas numérica infert alias unitates, ipsa tamen ab aliis non infertur, v. g. Socrates est hic homo, ergo est homo, ergo est animal etc., non tamen c contra; et quamvis sic non realiter distinguantur hae duae unitates, tamen non ab eodem principio desumuntur: formalis enim a forma, et numé­ rica a materia. Ex quibus remanet clare explicata individui natura. Secundo est notandum, quod individuum dupliciter considerari potest: intentionale seu prout est in secunda mentis operatione, et sic est quaedam rei intentio vel conceptus qui de uno solo praedicari potest, cuius unitas, ut patet, ei non convenit ex se formaliter, sed effective ab intellectu prout unum alteri componit vel ab altero dividit; reale seu prout est in prima mentis operatione, et est definitio iam explicata (1). Individuum vero reale seu signatum est iterum duplex: in cognoscendo (= immediatum, adaequatum, totale), quod est unum non solum unitate numérica substantiali sed etiam accidentali: unde actu habet talem quantitatem per quam ponitur in tempore et spatio et nobis demon­ stratum, unde est «hoc aliquid per quantitatem»; in essendo (= mediatum, inadaequatum, partiale), quod est unum unitate numérica substantiali tantum, estque « hoc aliquid per naturam materiae » (2). Tertio notandum est, quod principium individuationis est duplex: extrinsecum et intrinsecum. Extrinsecum est illud agens seu efficiens particulare a quo natura effective fit haec; intrinsecum autem est illud a quo formaliter na­ tura fit haec et non illa. Quarto denique est notandum, quod in composito individuali est conside­ rare: et substantiam per quam est compositum substantiale, et accidentia per quae est compositum accidentale. Compositum praeterea substantiale, aliud est subsistens seu penitus immateriale, aliud non subsistens seu materiale sive quod est in materia tantum sive etiam quia a materia dependet quoad esse. 146. Status Quaestionis. — His omnibus praenotatis, clarius et de facili intelligitur fulcrum huius quaestionis. Sermo igitur est de individuo ut est in prima mentis operatione seu signato substantiae materialis et in essendo accepto, consequenter de eius unitate nu­ mérica substantiali, deque eius principio intrinseco. Quapropter quaeritur: quodnam sit principium intrinsecum quô una eademque natura specifica redditur haec et non illa, consequenter actu numerice multiplex; breviter, quaenam sit radix et fundamentum individuationis seu unitatis et multiplicitatis numericae in entibus substan­ tialiter mobilibus (3). et sub specie. Primo modo est quando aliquid essentialiter ct specifice per formam seu dif­ ferentiam specificam in specie ponitur; altero modo, quando per aliquid ab ipsa specie di­ stinctum ct ad rationem individui pertinens sub specie locatur, cfr. S. Thom., III, q. 2, a. 3, ad (1) Cfr. Porphyrium, Isag., c. 3; S. Thom., 11 Metaph., lect. 4; I, q. 29, a. 4; ct passim. — Est pariter notandum, quod individuum intentionale dici potest individuum vagum, et reale dici potest signatum, cfr. S. Thom., I, q. 30, a. 4; I, dist. 45, a. 3, ad 4««; de Pot., q. 9, a. 2, ad lu»; et passim; Cajetan., in Porphyr., cap. pr. cit. (2) Cfr. In Boet, de Tr., q. 4, a. 2, c.; Opuse. 29 (Ed. Rom.); De Flandrîa, VII Metaph., .22, a. 3, ad 4 ”'. (3) Hinc ad rem Ripa: < Est ergo sensus difficultatis: undenam intrinsece habeat indi­ viduum substantiae materialis, res illa ad extra, quod sit individuum, hoc est indivisum m se et ab aliis divisum, ct distinctum unitate, non formali sed numérica, non quantitativa Md substantiali, quod ipsum de distinctione intelligimus », Loc. prox, cit., a, 1, in fin. 7 — Pirotta, Summa Philos. - II. 98 Liber 1 - Philos. Nat. Gen., Pars /, Caput II, Art. 11, Sectio I, § 2, 111 147. Sententiae. — Ad huius percelebris quaestionis solutions ! dantur plures opiniones inter philosophos, quae sequenti modo ordiniAoossunt. Ia Sent, tuetur, quod principium individuationis est ipsamet natura sp. ¡ cifica: cum enim natura specifica ex se non sit indifferens, sed determina ad hoc vel illud, ideo non contrahitur ad hoc individuum aliquo superaddi: sed ex seipsa est haec et individua (1). Ita Aureolus (2), quem sequi videt/ Hervaeus (3). 2a Sent, tenet, quod quia individuum dicit primario incommunicabilitem et secundario ab aliis distinctionem, ideo principium huius distinctionis se. quo natura specifica sit non illa, est actu quantitas; principium vero incomm. nicabilitatis seu quo natura specifica sit haec, est materia; sicque totum et in­ tegrum principium individuationis est materia actu quanta. Ita Capreola Ferrariensis, Soncina et inter alios tribuitur Aegidio Rom. I 3a Sent, sustinet quod, cum omnis differentia et distinctio in rebus sit. forma et individuum sit tale differentiâ individual], ideo forma est principie" sufficiens individuationis. Haec sententia a Bañez (4) quibusdam auctorib/ sine nomine tribuitur, eamque amplectuntur Suarez (5) et Suareziani (6). I4u:. sententiae affinis est alia, quae principium individuationis petit ab existent: et tribui solet Rog. Baconio (7). 4a Sent, dicit, quod principium individuationis est quaedam entitas pos tiva simpliciter incommunicabilis, quae non est materia nec forma neque cor positum, sed modus horum omnium ut ea omnia modificans et eorum est ultiir realitas, licet ab eis non sit realiter distincta, et vocatur «haecceitas». Ita Situs (8) et Scotistae omnes (9). 5a Sent, tuetur, quod principium totale individuationis est aggregatu simul agentis naturalis et formae et materiae. Hoc enim principium est multi­ plex: effectivum, scilicet hoc generans, prout eius operatione singulari determine materiam ad talem formam et talia accidentia; formale, scii, haec forma su1-2 10 9 8 7 6 5 4 3 stantialis, prout materia et quantitas nequeunt ex seipsis esse hoc unum form • liter, cum nihil sit forma suipsius; materiale, scii, haec materia, prout est cansí materialis huius formae quae ab hac materia intrinsece dependet quantum ad ordinem; finale, non secundum se sed quoad nos, scii, quantitas, prout per « gnatam quantitatem seu tales dimensiones quantitativas cognoscimus materiam fieri hanc et ab aliis distingui. Ita quidam ex Thomistis (10). (1) Pro hac opinione cfr. Scotum, loc. cit., q. 1 ; Capreolum, loc. cit., a. 2, § 2, n. I, VI; Soncina, loc. at., q. 31; Bañez, loc. cit., a. 1, aliosque. (2) II, dist. 9, q. 2, a. 2; ibid., q. 3, a. 2. (3) Quodl. Ill, q. 9. (4) Cfr. loc. prox, cit., a. 5; cfr. Mastrium, loc. prox, cit., q. 7. (5) Metaph., disp. V, see. 6. in qua inter alia ait: « in substantia composita, ut tale corpositum est, adaequatum individuationis principium esse hanc materiam et hanc forman inter se unitas, inter quae praecipuum principium est forma, quae sola sufficit, ut hoc com­ positum quatenus est individuum talis speciei, idem numero censeatur > (n. 15). (6) Ita inter alios docet Peñafiel: «praecipuum ac proprium principium, radicale e: partiale intrinsecum individuationis est haec forma substantialis quae sola sufficit, ut hoc corpositum quatenus est individuum speciei idem numero censeatur », loc. prox, cit., q. 5, sec. II. n. 8, p. 316. -8 (7) Cfr. Mastrium, loc. prox, cit., q. 4. (8) Loc. prox, cit., q. 6. (9) Cfr. inter alios, Mastrium, loc. prox, cit., q. 9. (10) Hanc sententiam inter alios refert Bañez, loc. prox, cit , a. 7, qui ait: «est quo rumdam Doctorum et Magistrorum, ccteroquin gravissimi et sapientissimi, ex schola sancti Thomae >. Utrum Materia signata sit prine, individ. compositi ex materia et forma 99 6a Sent, dicit, quod principium individuationis est causa efficiens seu agens extrinsecum. Nam materia est haec a forma: nihil porro est principium individuationis nisi quod est principium naturae seu quidditatis, ideo forma habet, ut sit haec, non a quantitate sed proprie a sui causa efficiente, ita v. g. Socrates distinguitur a Platone, quia est haec substantia, a talibus parentibus per talem actionem tali tempore exercitam, est genitus. Ita Durandus (l). 7a Sent, denique firmiter tenet, quod principium seu radix individuationis in substantiis materialibus est materia signata quantitate. Ita omnes Thomistae communiter cum Angelico (2), quorum doctrinae simpliciter adhaere­ mus (3). Unde: II individuationis intrinsecum sub­ 148. Conclusio: «Principium H II stantiarum materialium est materia signata quantitate ». Prob. Io (negative). — Principium individuationis intrinsecum substantiarum materialium est: aut ipsa natura specifica, aut ma­ teria actu quanta, aut forma, aut haecceitas, aut aggregatum effi­ cientis materialis et formalis, aut agens extrinsecum aut materia signata quantitate. Atqui nullum ex his omnibus apte explicat praedictum principium individuationis praeter materiam signatam quantitate. Ergo principium individuationis intrinsecum substan­ tiarum materialium est materia signata quantitate. Mai. sufficienter est enumerata, ut ex opinionum expositione satis est manifestum. — Min. prob. per partes: Prob. Ia Pars (= non est ipsa natura specifica). — Quod alicui con­ venit ex se et per se, ei convenit vel in primo vel in secundo modo dicendi per se. Atqui repugnat quod principium individuationis conveniat essentiae seu naturae specificae in primo vel in secundo modo dicendi per se. Ergo principium individuationis intrinsecum substantiarum materialium non est ipsa natura specifica. Mai. liquet, quia quod illo modo alicui convenit semper ei (1) II, dist. 3, q. 2; de hac opinione, cfr. Bañez, loc. prox, cit., a. 6. (2) Cfr. I, q. 3, a. 3; ibid., q. 39, a. 1, ad 3«»; ibid., a. 2; ibid., q. 54, a. 3, ad 2’»« ; ibid., q. 56, a. 1, ad 2'im; ibid., q. 74, a. 5; ibid., q. 75, a. 4-5; ibid,, q. 85, a. I, 3-4; ibid., q. 86, a. 1,3; I-II, q. 63, a. 1 ; III, q. 77, a. 2- 1, dist. 35, a. 5; II, dist. 3, q. 1, a. 2; dist. 42, q. I, a. I; HI, dist. 1, q. 2, a. 5, ad l^m; IV, dist. 12, q. 1, a. 1, qla. 3, ad 3°»; I C. Gent., c. 21 ; III, ibid., c. 65; IV, ibid., c. 63, 65; de Pot., q. 2, a. 4; ibid., q. 9, a. I, 3, 5; de Vent., q. 2, a. 6, ad hm; ¡bid., a. 7; q. 10, a. 5; de Sp. C., a. 5, ad 8««»; de Malo, q. 16, a. 1, ad *18 «>; Quodl. VII, a. 3; Quodl. VIII, a. 2; V Metaph., lect. 8; XII Metaph., Icct. 3; Opuse. 29,32 (Ed. Rom.); in Bod. de Trin., q. 4, a. 1 ; et alibi pluries. (3) Praeter recitatas sententias dantur aliae duae, quarum una ponit principium indivi­ duationis esse formaliter duplicem negationem et tribuitur Henrico Gand. (Quodl. V, q. 8, 15); oliadicit esse collectionem omnium accidentium, et inter altos tribuitur Vasquez (Ill, Tom. I, disp. 94, c. 7). At nulla ex his specialem expositionem et confutationem requirit. Non prima: individuum enim ut tale est ens rcale; et licet duae negationes sequantur individuum, tamen cum sint entia rationis, repugnat formaliter esse causa unitatis et distinctionis numerice realis (cfr. Scotum, loc. cit., q. 2; Soncina, VII Metaph., q. 32; XII, ibid., q. 49; Bañez, loc. pr. cit., a. 8, in fine corp.; Mastrium, loc. prox, cit., q. 3). Non secunda: accidentia enim recipiun­ tur in substantia individua; ergo illam non individúan!, sed ut individuatam praesupponunt. (Cfr. Scotum, loc. cit., q. 3; Mastrium, loc. cit., q. 5, a. 1 ; et alios). 100 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio I, § 2, III convenit, id est convenit ei secundum quod ipsum: et hoc vel es­ sentialiter vel ut necessario consequens. Min. prob.: Si enim principium individuationis conveniat na­ turae specificae in primo modo, hoc aut ut pars illius naturae aut ut tota natura specifica: uterque autem modus naturae, praecise et ex se, abstrahit a ratione communicabilis et incommunicabilis, unde «si quaeratur, utrum ista natura possit dici una vel plures, neutrum concedendum est» (1): ubi principium individuationis es­ sentialiter dicit incommunicabilitatem. Si vero principium indivi­ duationis conveniat naturae specificae in secundo modo, tunc esset de definitione illius naturae, et sic: aut naturae specificae numquam conveniret ratio praedicabilitatis et communicabilitatis, quod est falsum, cum « ratio speciei accidat [v. g.] naturae humanae secundum illud esse quod habet in intellectu» (2); aut principium individua­ tionis non esset essentialiter principium incommunicabilitatis, quod pariter repugnat. Ergo repugnat quod principium individuationis conveniat naturae specificae in primo vel in secundo modo dicendi per se. Prob. Pars (= non est materia actu quanta). — Principium indi­ viduationis debet esse principium incommunicabilitatis et ad genus substantiae pertinens. Atqui materia actu quanta non est huiusmodi. Ergo principium individuationis intrinsecum substantiarum mate­ rialium non est materia actu quanta. Mai. de se liquet. — Min. prob.: Aut sumitur materia ut ma­ teria aut ut actu quanta seu actu dimensionibus quantitative ter­ minata. Primum repugnat: ostensum est enim supra, materiam esse ex se indifferentem ad omnes formas, ens essentialiter in potentia et esse unam in omnibus mobilibus, quae omnia formalitatem indi­ viduationis excludunt; unde, licet sit radix incompleta unde sumitur principium individuationis, non tamen est sufficiens principium. Secundum vero non minus repugnat: licet enim quantitas actu ter­ minata sit principium proximum individuationis extrinsecum et quoad nos seu in cognoscendo, non tamen intrinsecum et in essendo. Nam, quo aliquid est ens est unum: quantitas autem actu terminata est ens accidentale, ideo unum accidentale efficit. Insuper, accidentia a subiecto individuantur: quantitas non est minus accidens quam alia, consequenter a subiecto individuatur, et sic subiectum iam individuatum praesupponit. Ergo materia actu quanta non est principium incommunicabilitatis neque ad genus substantiae per­ tinens. (!) S. Thomas, De Ent. el Essen., c. 1. (2) S. Thomas, ibid. Utrum materia signata sil prine, individ. compositi ex materia ct forma 101 Prob. 3* Pars (= non est forma). — Repugnat unum et idem secun­ dum idem esse simul principium unitatis et multiplicitatis. Atqui posita forma esse ex se principium individuationis, esset idem prin­ cipium secundum idem et simul unitatis et multiplicitatis. Ergo principium individuationis intrinsecum substantiarum materialium non est forma. Mai. est per se nota. — Min. deck: Forma enim ex se et abso­ lute est principium unitatis specificae: formae enim primo et per se est dare esse specificum et est de pluribus subiectis univoce praedica­ bilis et communicabilis, ideo unâ forma omnia inferiora, sc. indivi­ dua, constituuntur eadem ratione eodemque modo in specie sed non sub specie; consequenter, ex se et sola repugnat ut simul sit princi­ pium multiplicitatis numericae ipsiusmet formae specificae. Ergo posito formam esse ex se principium individuationis, esset idem principium secundum idem et simul unitatis et multiplicitatis (1). Prob. 4a Pars (= non est haecceitas). — Principium individuationis substantiarum materialium debet esse intrinsecum, reale et formale. Atqui liaecceitas Scoti non est huiusmodi. Ergo principium indivi­ duationis intrinsecum substantiarum materialium non est liaecceitas scotica. Mai. liquet apud omnes. — Min. prob.: Aut haecceitas ista est quaedam realis entitas consequens totum compositum aut est prin­ cipium formaliter intrinsecum individuationis. Primo modo, est utique principium individuationis, sed extrinsecum et quoad nos, et ut sic compositum individuatum supponit, de quo non est quaestio, unde idem Scotus ait: « multum enim refert esse distinctum, et esse quo aliquid primo distinguitur » (2). Secundo modo vero, haecceitas scotica est quid simpliciter chimaericum. Aut est enim entitas sub­ stantialis, et hoc: vel ipsamet entitas specifica substantialis, et sic non: quia incideremus in primam sententiam, quam ex professo reiicit Scotus (3); vel est modus quidam substantialis, et sic nequidem: modus enim, cum sit determinatio adiacens rei, fundamentum et originem in alio, cuius est modus, praesupponit; si autem ab alio originetur, liquet quod nequit esse radix et principium individua­ tionis, sed individuatum praesupponit illud a quo originatin'. Aut denique est entitas accidentalis: at tunc individuum non esset de linea substantiae, quod neque Scotus admittit. Verum et hoc concesso: aut est entitas accidentalis communis, et hoc non: quia principium (1) Idem arguendum est de existentia, quae ut principium Individuationis a quibus­ dam ponitur. Principium enim individuationis necessario et essentialiter individuo inest. Aqui existentia creatis accidentaliter et contingenter inest. Ergo existentia nequit esse principium individuationis intrinsecum substantiarum materialium. (2) Loc, prox, cit., q. 6, « ad quaestionem >. (3) Loc. prox, cit., q. I. (ÔBL 1h TES OF Mary ^maculad 102 Lib. I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput [I, Art. Il, Sectio I, § 2, III individuationis individuo necessario et essentialiter, et non accidentaliter-contingenter, convenit; aut est entitas accidentalis propria, et hoc nequidem: hoc enim genus accidentis praedicatur de natura specifica in secundo modo dicendi per se, quod si sic principium indi­ viduationis praedicaretur, incideremus in primani sententiam a Scoto reiectam, ut dictum est. Ergo haecceitas scotica nullam realem entitatem habet praeter quam in mente Scoti et Scotistarum, ideoque objective et realiter est quid simpliciter chimericum. Prob. 5' Pars (= non est aggregatum efficientis, formalis et materials). — Arg. Ium. — Principium individuationis debet esse simpliciter quid intrinsecum, ut ex statu quaestionis liquet. Atqui haec sententia, inter principia quae ad rationem individuationis concurrunt, ponit principium extrinsecum, scii, agens extrinsecum. Ergo principium individuationis substantiarum materialium insufficienter designatur. Arg. nu°. — Aut tale aggregatum est principium individui in fieri aut in facto esse. Atqui si individui in fieri, partim bene dicit, si in facto esse insufficienter et incomplete illud assignat. Ergo prin­ cipium individuationis intrinsecum substantiarum materialium non est aggregatum efficientis, formalis et materialis. Mai. liquet. Individuum enim potest considerari dupliciter: « uno modo quantum ad fieri hoc individuum, alio modo quantum ad esse hoc individuum, v. g. Petrus gignitur, possumus quaerere: quare Petrus et non Paulus natus? Aut quare hic homo est Petrus et non Paulus? Per quid est hic? » (1). Min. prob.: Si sit individuum in fieri, cum fieri seu produci nequeat naturaliter loquendo nisi causa particulari efficiente, cuius particulari actione in rerum natura ponitur, ideo ut sic bene assi­ gnatur, tamquam eius principium individuationis, ipsum agens extrinsecum. Si vero sit individuum in facto esse, tunc praedictum aggregatum nequit in se involvere nisi materiam et formam, cum haec solum sint principia per se entis mobilis, ut supra ostensum est. At tale aggregatum est incompletum et insufficiens principium individuationis. Nam, materia non potest determinari ad recipiendam formam substantialem nisi per accidentia, praesertim per quanti­ tatem: forma enim, quantum est ex se, ut paulo ante dictum est. nequit esse principium individuationis. Ergo quamvis materia per formam determinata sit proxime principium incompletum indivi­ duationis, non tamen completum et sufficiens. Prob. 6‘ Pars (= non est agens extrinsecum). — Principium indivi­ duationis, ut dictum est, est et esse debet quid simpliciter intrinse­ cum. Atqui si agens extrinsecum sit principium individuationis (l) Banez, loc. prox. cit.t a, 7 « Pro resolutione huius diffte. ». Utrum Materia signata sit prine, individ. compositi ex materia et forma 103 individui in fieri, bene dicit ut mox antea dictum est, at simul extra quaestionem vagatur; si sit etiam individui in esse, est simpliciter falsum. Nam, agens naturale per se ordinatur ad producendum sibi simile in specie et ex se est indifferens ad ponendum hoc vel illud individuum. Repugnat praeterea principium simpliciter extrinsecum esse principium intrinsecum individuationis. EÍrgo principium in­ dividuationis intrinsecum substantiarum materialium non est agens extrinsecum. Prob. 2° (positive). — Arg. Ium. — Principium individuationis substantiarum materialium est principium incommunicabilitatis et multiplicitatis unius naturae in eadem specie. Atqui huiusmodi est materia signata quantitate. Ergo principium individuationis intrin­ secum substantiarum materialium est materia signata quantitate. Mai. est nota ex individui notione. « Ex hoc enim aliquid est natum esse in uno solo, quod illud est in se indivisum et divisum ab omnibus aliis» (1); vi igitur multiplicationis huius principii incommu­ nicabilis seu in se indivisi, natura unius speciei materialiter et numerice multiplicatur. Min. prob.: Principium enim intrinsecum individuationis debet esse unum ex iis quae in quolibet composito individuo habentur, sc. : materia, forma, vel compositum ex illis resultans. Non compositum: est enim iam formaliter individuatum et differentiam individualem praesefert. Neque forma: forma enim, uti etiam habitum est, inquan­ tum est actus, potius est communicabilitatis ac unitatis quam in­ communicabilitatis ac multiplicitatis principium. Materia igitur est huiusmodi individuationis principium. Porro, non est materia nude sumpta et ut est simpliciter pars physica essentialis: sic enim est mra potentia omnium formarum receptiva atque omnibus mobiibus eadem, ut in superioribus habitum est. Igitur est materia prout est sub quantitate: sublata enim quantitate a substantia corporea, materia nequit formam multiplicare, illamque dividere et reddere numerice, eadem specie manente, quia remaneret substantia indivi­ sibilis. Ergo dicendum est, quod completum et sufficiens principium individuationis est materia sub quantitate, non actuali ut probatum est, sed ut est signans illam seu materia connotative subiecta dimen­ sionibus quantitativis (2). (1) S. Thomas, III, q. 77, a. 2, c. (2) Cfr. S. Thom., De Verity q. 2, a. 6, ad I *. — Idem argumentum sub alia forma sic exhiberi potest. Principium individuationis debet esse radix divisibili tatis et multiplicitatis numertae unius eiusdemque speciei. Atqui talis divisibllltas et multiplicitas numérica non potest haberi nisi per materiam signatam quantitate, ut pluries docet S. Thomas. Ergo principium individuationis intrinsecum substantiarum materialium est materia signata quanvtate. — Cfr. S. Thom., in Boet, de Trin., q. 4, a. 2, c.; 1, q. 29, a. I ; ili, q. 77, a. 2; IV, £4.12, q. 1, a. 2, qla. 3\ ad 3“»; Quodl. I, a. 21-22; VII Metaph., lect. 15; de Ent.et Ess., c. Opuse. 32 ct 15 c. 7 (Ed. Rom.); et passim. 104 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput If, Art. If, Sectio 1, § 2, III Arg. IT”. — Principium individuationis intrinsecum est, cui primo repugnat pluribus communicari, per modum quo universale particulari communicatur. Atqui materia signata quantitate est huiusmodi. Ergo principium individuationis intrinsecum substan­ tiarum materialium est materia signata quantitate (1). t Mai. a nemine negatur. — Min. prob.: Duo enim includit: 1° «materiae signatae quantitate repugnat communicari pluribus,etc.r. hoc enim ex se patet, quia materia haec non potest recipere nisi formam hanc et quantitatem hanc et accidentia haec, ideo non potest esse nisi huius tantum, et non illius, consequenter nequit plurificari. 2° miteriae signatae quantitate repugnat primo communicari etc.r. illud competit primo materiae signatae quantitate, quod circum­ scripto quocumque alio sibi convenit, et ipsa circumscripta nulli alteri convenit. Atqui taliter convenit materiae signatae quantitate non communicari pluribus ut universale particulari. Quod enim materia signata quantitate, praecise sumpta, sibi vindicat ita quod sub eius opposito non est intelligibilis, convenit sibi circumscripto quocumque alio, ut ex terminis liquet. Incommunicabilitas pono convenit materiae signatae, praecise ut sic acceptae, ita quod sub eius opposito materia signata quantitate non est intelligibilis: non enim intelligi potest materia propria individui communicabilis. Praeterea, circumscripta materia signata quantitate, v. g. Socratis seu eius materia propria quod est idem, certum est quod non re­ manet hic homo, nec eius forma remanebit haec neque ipsaniet materia: si enim Socrates materiam propriam non habet, per quid exit ordinem communium? Ergo incommunicabilitas convenit ma­ teriae signatae quantitate, circumscripto quocumque alio existente in substantia materiali, et ipsa circumscripta nulli alteri convenit. 149. Corollarium. — Ex hucusque igitur declaratis colligitur, quod cum materia signata quantitate sit individuationis principium, ipsa indi­ vidua, quae inter se numerice differunt, distinctione materiali ab invicem distinguuntur. Hinc est, quod natura specifica dividitur in plura indi vidua, divisione non formali neque essentiali, sed nu nierai i-substantialr et eadem ratione forma est multiplicabilis. Quapropter, materia est princi pium multiplicationis et diffusionis in rebus. Exinde liquet, quod forma ¡II: quae non est receptibilis in materia, non potest individúan per materiam individuatur enim per seipsam ex hoc quod non est in alio receptibilis consequenter, quaelibet ex his formis est species et simul individuum unde, in his tot sunt species quot individua (2). * 150. Quaestio Thomistica. — Ut dictum est, omnes Thomistae cur Praeceptore admittunt, quod principium intrinsecum individuationis ii (!) Argumentum hoc est Cajetani, de Ent. et Ess., c. 2, q. 5, pag. 54-55, ed. cit. (2) Ita S. Thomas loquens de Angelis, cui contrarium docet Scotos, cfr. apud S. 1 MAM, I, q 47, a. 2; q 50, a 4 ; q. 62, j 6, ad 3- ; Opuse. 32, c. 3 (Ed. Rom.); et alibi* Utrum Materia signala sit prine, individ. compositi ex materia et forma 105 materialibus est materia signata quantitate; sed quaestio est inter Thomistas: quid per materiam signatam quantitate sit intelligendum, et se­ cundum rem et secundum S. Thornam. Et revera: 1° Quidam intelligunt, quod per « materiam signatam quantitate » desi­ gnatur principium individuationis quoad nos tantum et extrinsecum; intrinsece autem et secundum rei veritatem est aggregatum simul agentis naturalis, formae et materiae, ut supra in quirita sententia recitavimus, quamque non esse undequaque admittendam ostensum est. 2° Alii volunt esse intelligendum, materiam sub quantitate ut actu illam habeat; ita quidam, quos in secunda sententia citavimus, quorum interpreta­ tionem falsam esse ex supra dictis liquet. 3° Alii explicant signationem materiae sic, ut signatio sit quidam modus se habendi, quem materia substantialis ex seipsa habet. Haec sententia quae Aegidio (I) tribuitur, a Scoto refertur (2). Haec autem interpretatio formaliter dicit, quod materia signata est ipsamet natura specifica ex se signata, quod est incidere in primam sententiam supra reiectam. 4° Alii interpretantur, quod « materia signata nihil aliud est quam ma­ teria capax huius quantitatis ita quod non illius... Capacitas autem materiae respectu huius quantitatis nihil aliud est quam potentia receptiva huius quan­ titatis ita quod non illius... ». Ita Cajetanus Junior (3), quem sequitur Javelli (4), Zanardi (5) et alii. Verumtamen, hanc interpretationem reiicit Cajetanus Senior, quia «potentia illa [sc. materiae], ut patet in XII Met., in tract, de prine. Praed., est in genere quantitatis, et sic Socrates non esset unum per se » (6). 5° Alii autem ita intelligunt, quod « materia cum quantitate constituit completum principium individui, ita quod materia sola determinata per formam est principium radicale et substantiale a quo differentia individuals sumitur, caeterum quantitatis (sic) est conditio sine qua non posset individúan ». Ita Büñez (7). Haec interpretatio videtur incidere in illam opinionem supra impu­ gnatam, secundum quam principium individuationis est compositum ex ma­ teria et forma. Quod autem de quantitate addit quae requiritur ut conditio sine qua non, verum est sumpta quantitate terminata non vero interminata. 6° Alii denique interpretantur sic: « materiam distinctam numero, non ut subiectum quantitatis, sed ut prius natura ipsius fundamentum radix et causa, ita quod ipsa materia in se est prius sic distincta quam quanta, ut sic effectus proportionetur causae». Ita Cajetanus Senior (8), quam plures The­ mistae sequuntur. Adhuc tamen in hac sententia est assignandum principium quo «ipsa materia in se est prius sic distincta», cum materia ex se sit una in omnibus mobilibus ut saepe dictum est; per quid ergo redditur prioritate na­ turae ita distincta? ' . 12 8 _ 7 6 5 4 3 Verumtamen, inter has diversas opiniones videtur nobis aliter dicendum; quod scilicet materia signata quantitate est tale primum subiectum signans habens connotative quantitatem. Explicatur ulterius. Nam, materia signata dupliciter considerari potest: formaliter-actualiter, et est materia actualiter informata tribus dimensionibus quantitativis, quibus hic et nunc in spatio et (1) Qundl. I, q. 5, a. 1. (2) Loc. prox, cit., q. 4: «propter argumenta». (3) De Ent. ct Ess., c. 4, q. 5, p. 53, Ed. cit. (4) V Metaph., q. 15. (5) V Metaph., q. 10. (6) Cajet., 1, q. 29, a. 1. — Contra hanc Cajetani sententiam arguit Ferrariensis, IC. Gent., c. 21 et cfr. Ripa, op. cit., loc. pr. cit., a. 4-5. (7) Loc. prox, cit., a. 8, « Dico secundo ». (8) I, q. 29, a. 1. De hac opinione ait Bañez (ibid. « Dico Primo •) quod • est valde sub­ tili» et satis ad mentem D. Thomae... quare haec sententia Cajetani probabilissima est». Cajetani Senioris opinionem acriter et fuse propugnat Ripa, loc. prox, cit., a. 6-8. 106 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars I, Capul II, Arl. Il, Sectio I, § 2, II! D’ Esse Dynamico Entis Mobilis seu De Natura tempore ponitur et nostris sensibus est nota; materia signata sic accepta non constituit principium intrinsecum substantiale individuationis, sed solum extrinsecum el quoad nos (1); alio modo consideratur formaliter-radicaliter, et est materia habens rationem primi subiecti, non quidem in abstracto ut est pars materialis tantum entis mobilis ut sic, sed concrete et in rerum natura, et ideo ut habet forrnaliter rationem talis primi subiecti connotantis talem quantitatem, cum vero tale primum subiectum nequeat habere nisi talem quantitatem, con­ sequenter tales dimensiones, propterea tale primum subiectum debet signare seu connotare talem quantitatem et tales dimensiones; sicque quantitas relate ad materiam signatam formaliter-radicaliter non est quid primarium et con­ stitutivum, sed potius quid secundarium, conditionatum et terminativum (2). Exinde, totum individuum clare et manifeste explicatum manet. Materia enim, quia est tale primum subiectum concrete et in rerum natura productum, est talis materia, in qua primo recipitur forma substantialis, quae per ipsam ma­ teriam efficitur talis. Unde ex materia sic signata et ex forma in ipsa materia recepta ac per ipsam materiam signatâ ut tali, resultat tale ens mobile substan­ tiale, proxime recipiens tale primum accidens sc. talem quantitatem, cui, tam­ quam subiecto immediato, inhaerent cetera talia accidentia; ex quibus omnibus formaliter-actualiter et complete habetur tale individuum, v. g. Paulus. Si autem a nobis quaeratur: qua ratione praedictum tale primum subiectum reddatur tale, respondemus quia tale est productum ab agente extrínseco in rerum natura sc. ut tale primum substans aliis. Nec mirum alicui videri debet hoc a nobis assertum: sicut enim formae separatae, formaliter quia non sunt in alio receptibiles, sunt ex seipsis positive principium individuationis et ipsum individuum; ita materia, per hoc quod est tale primum subiectum in natura rerum productum et ideo non potest esse in alio, constituitur ex se principium individuationis in substantiis materialibus; nam «formae quae sunt receptibiles in materia, individuantur per materiam, quae non potest esse in alio, cum sit primum subiectum substans... Sed illa forma quae non est receptibilis in ma­ teria, sed est per se subsistens, ex hoc ipso individuatur quod non potest recipi in alio » (3). Neque haec assertio contradicit supra a nobis dictis: quamvis enim primo et remote tale agens extrinsecum sit causa individuationis individui, hoc nonnisi efficienter et ut principium extrinsecum: proxime tamen et immediate, tamquam a principio intrinseco et formali de quo est quaestio, non est ipsum agens extrinsecum, sed materia ut dictum est. Sic igitur remanet explicata, salvo meliori indicio, quid sit materia signata quantitate. 151. Scholion. — Est animadvertendum, quod quantitas signata a ma­ teria est quantitas interminata, non autem terminata. Nam, quantitas ter­ minata, proprie et stricte, est illa quae est sub certo et determinato gradu dimensionum atque maior vel minor fieri potest, v. g. tricubita quantitas huius aquae; interminata vero, proprie est illa quae, quamvis ut est in rerum natura semper sit sub certo termino quantitatis seu semper eam comitetur aliqua quantitas terminata, ex se tamen consideratur ut non sub hoc vel illo gradu seu termino dimensionum, sed secundum quamdam latitudinem, ideoque, ut sic, nequit fieri maior vel minor. Similis pro­ portio habetur in numero, qui quamvis in rerum natura nequeat existere quin sit par vel impar, ex se tamen ab utroque praescindit et utrum­ que connotât: ita et quantitas interminata, quae non sic dicitur quia (1) Cfr. S. Thom., opuse. 32, c. 3 (Ed. Rom.); in n»et. de Tr., q. 4, a. 2. (2) Cfr. S. Thom., loc. pr. cit.; et IV, dist. 12, q. 1, a. 1, qla. 3, ad 3«>»; De Flandru VII Metaph., q. 22, a. 4. (3) S. Thomas, I, q. 3, a. 2, ad 3-»; cfr. ibid , a. 4, c.; q. 50, a. 2, 4; et alibi. 107 caret dimensionibus, sed quia actu non terminatur maiori vel minori gradu dimensionis, a quibus praescindit et utrumque connotât. Sic ita­ que, quantitas quam materia signat, ut principium substantiale indivi­ duationis, est quantitas interminata et non quantitas terminata quae saepe variatur (1). 152. Obieetio (2). — Forma substantialis, in generatione substantiali intro­ ducenda, in instanti introductionis, materiae nudae unitur. Ergo aut ilia ma­ teria est signata aut non signata. Si secundum, cum ex unione materiae et formae resultet individuum, non requireretur signatio materiae ut forma individuetur. Si primum, non potest esse per quantitatem: inter unionem enim materiae et formae nihil mediat et a fortiori accidens. Ergo materia est signata per ipsam formam (3). Respondetur: — Obieetio haec, posita intelligentia nostra de materia si­ gnata, de facili solvi potest, unde breviter. Dictum est enim, quod materia signata est talis quia est tale primum subiectum in rerum natura productum; cum igitur fuerit sub forma corrumpenda erat tale primum subiectum per praevias dispo­ sitiones ab agente extrínseco simul cum ipsa materia productas; quando vero nova forma est introducenda erit aliud tale primum subiectum, quod aliud lote efficitur per alias dispositiones quae ab alio agente sibi communicantur. Sic ergo, quando forma substantialis introducitur, in ilio instanti unitur quidem materiae, nullo interposito, sed materiae ut est aliud tale primum subiectum, tx quo fit talis forma, connotans ipsa materia proxime talem quantitatem in­ terminatam et remote talem terminatam, uti explicatum est. Requiritur ergo signatio materiae ad formae individuationem, nulla quantitate mediante inter unionem materiae et formae. SECTIO SECUNDA De Esse Dynamico Entis Mobilis seu De Natura (4). 153. Longe hucusque absolvimus de entis mobilis principiis staticesumptis, quae sunt materia et forma; de iisdem in praesenti est agendum, dynamice tamen acceptis seu prout sunt principia motus (1) Cfr. S. Thom., in Boet, de Tr., q. 4, a. 2. — De apparenti contradictione quae habe­ tur apud S. Thomam dc hac duplici quantitate, cfr. De Flandria, Vll Metaph., q. 22, a. 3, c.; Javelu.VH Metaph., q. 15; Bañez, loc. prox, cit., a. 8, ad 7'“'« ; Ripa, loc. prox, cit., a. 8, et alios. (2) Pro obiectionibus quas adversarii movent contra nostram veritatem cfr. auctores thomistes hucusque citatos. (3) Hanc obicctloncm occupat De Flandria, loc. pr. cit. « Sed dicebat discipulus », qui longe illam solvit et explicat, licet quodammodo diverse a nostra explicatione. (4) Cfr. Aristotelem, Ii Phys., per tot.; S Thomam, ibid.; Ferrariensem, ibid., q. 1; Javelu, tbfd., q. 1-6; D. Soto, tbid., q. 1; Ioan. a S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., I P., q. 9, per tot.; Complutenses, op. cit., in II Phys., Disp. Vll, per tot.; Calvinlm, op. cit., in 11 Phys., Disp. 1, per tot.; Fournenc, op. cit., loc. pr. cit., c. xm-xiv; Alamanno, Phys., q. 6, per tot.; Mastrium, op.cit., Disp. VI, per tot.; Joanniz-Echalaz, op. cit., in II Phys., Tr. II, Disp. XII, per tot.; Sanseverino, op. cit., Cosmol., c. vi, a. 1-3, pp. 384-450; Zioliara, op. at., Cosmol., Lib. Ill, c. 1, per tot., pp. 101-104; Lahr, op. cit., Tom. II, Metaphysique, Ap­ pendice, pp. 403-407; Pesch, op. cit., Disp. V, per tot., nn. 301-313, pp. 344-357; Gredt. op.dt.,n. 267-271 ; Faroes-Barbadette, Philos. Scholastica1*,2 Cosmol., 34 c. 1, per tot., pp. 440446; Parisiis, Berche-Tralin, 1921; et alios. De Naturae Definitione 108 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II, Sectio II, § 1 et quietis, ideoque de natura (1). Duo autem praecipue de natura I considerari possunt, nempe: | Io de naturae definitione (§1); 2° » » proprietatibus (§ 2). § 1. De Naturae Definitione. | 154. Definitio Nominalis. — Natura, secundum vim nominalem et etymolo- I gicam, plures significationes sortita est. Natura enim « a nascendo nomen accepit, quae proprie dicitur generatio viventium ex similibus similia in specie produ­ centium; unde secundum primam sui institutionem, natura signat generatio­ nem viventium, scilicet nativitatem. Item, translatum est nomen naturae ad signandum principium activum illius generationis: quia virtutes agentes ex actibus nominari consueverunt. Inde ulterius procedit nomen naturae ad si­ gnandum principium activum cuiuslibet motus naturalis, et ulterius ad si­ gnandum etiam principium materiale cuiuslibet generationis, et inde etiam ad signandum principium formale, quod est terminus generationis. Sed quia non solum generatio terminatur ad formam, sed ad substantiam compositam, ideo translatum est ad signandum quamlibet substantiam, secundum quod dicit Philos, in V Metaph., et ad signandum quodlibet ens, sicut dicit Boetius in Lib. de duab. Nat. Substantia autem, praeter significationes quibus forma vel materia dicuntur substantia, dicitur duobus modis secundum Philos, in V Metaph. Uno modo, subiectum ipsum quod dicitur hoc aliquid et de altero non praedicatur ut hic homo, secundum quod substantia significatur nomine hypostasis, et secundum hanc significationem substantia dicitur natura, «secundum quod natura est quod agere vel pati potest, ut dicit Boetius in Lib. Praed. Alio modo, dicitur substantia quodquideratesse, idest quidditas et essentia quam significat defi­ nitio cuiuslibet rei, prout signatur nomine ousiae, et sic etiam substantia di­ citur natura, secundum quod Boetius dicit quod, natura est unumquodque informans specifica differentia, quia ultima differentia est diffinitionem com­ plere» (2). Sic igitur habetur perfecta genesis huius nominis naturae. 155. Definitio Realis. — Ex allata genetica et nominali defi­ nitione naturae liquet, quod promiscue sumi potest et pro partibus compositi, ipso composito, substantia particulari, essentia rei statice sumpta, etc. At hic naturam sumimus ut est rei essentia dynamica, et sic proprie distinguitur ab ipsa essentia, inquantum scii. « natura designat principium actus, essentia vero ab essendo dicitur» (3). Natura igitur hoc modo accepta ita ab Aristotele definitur: « princi­ pium quoddam et causa cur id moveatur et quiescat, in quo inest primo, per se, non ex accidenti » (4). (1) Materia enim et forma sunt stricte loquendo natura, compositum autem potius est a natura et ens naturale, ita S. Thomas inquit; « quod natura uno modo dicitur materia quae subiicitur unicuique rei naturali habenti in se principium motus vel cuiuscumque mutatio­ nis...; alio modo dicitur natura, forma et species, quae est secundum rationem, id est ex qua ratio rei constituitur... Sed... compositum ex materia et forma, ut homo, non est ipsa natura, sed est aliquid a natura; quia natura habet rationem principii, compositum autem habet rationem principiat! », II Phys., lect. 2. (2) S. Thomas, III, dist 5, q. 1, a. 2; cfr. I, q. 29, a 1, ad 4 ; V Metaph., lect. 5, 808-826; et passim. (3) S. Thomas, I, q. 39, a. 2, ad 3'». hí (4) II Phys., c. I, 12. 109 Explicatur. — Dicitur imprimis « principium », quo designatur genus de­ finitionis: natura enim, quae a nasci sumitur, habitudinem principii importat: nam, ea quae nascuntur seu generantur sunt principio generanti coniuncta (1); quapropter, «deridendi sunt qui volentes definitionem Aristotelis corrigere, naturam per aliquid absolutum definire conati sunt, dicentes quod: natura est vis insita rebus, vel aliquid huiusmodi » (2). — Additur « principium et causa »: hoc autem non fit ad ampliorem definitionis explicationem, ve! ut natura com­ ponatur cum privatione, quae est principium sed non causa motus; sed hoc additur « ad designandum quod non omnium motuum natura est eodem modo principium in eo quod movetur, sed diversimode » (3), ut per principium in­ telligatur principium passivum et per causam principium activum motus, cum natura utriusque possit esse principium. — Subiungitur «cur id moveatur et quiescat»: ad significandum, quod natura non solum respicit motum proprie dictum physicum tantum, scii, localem, sed etiam quamlibet motus speciem, ut alterationem etc.; cuius principium non solum est a quo movetur sed etiam ad quem pertingit, nempe terminus possessionis, ita ut quidquid habet principium in se movendi ab intrinseco habet pariter principium quiescendi (4). Neque hoc tamen simpliciter et absolute est intelligendum, ut scii, quod habet principium motus, similiter et quietis, vel quod est principium motus, est simul et eadem ratione et in eodem principium quietis; quare intelligendum est disjun­ ctive vel etiam relative, ut nempe in aliquibus est causa movendi et in aliquibus causa quiescendi (5). — Dicitur praeterea «in quo inest»: ut distinguatur ab artificialibus, in quibus motus est simpliciter in alio, idest in principio extrín­ seco. — Subiungitur « primo »: ut proprie excludantur composita, nam «na­ tura etsi sit principium motus compositorum, non tamen primo. Unde quod animal movetur deorsum non est ex natura animalis inquantum est animal, sed ex natura dominantis elementi » (6). — Additur denique « per se, non ex accidenti »: ut excludantur ea quae aliquomodo sunt a principio intrinseco sed non sunt per se, bene vero per accidens, ut si aliquis medicus est sibiipsi causa sanationis: non enim inquantum sanatur est medicus (7). 156. Corollaria. — Ex hucusque explicatis sequentia corollaria scitu necessaria eliciuntur. Coroll. Ium. — Sequitur primo quod, proprie loquendo, compositum non est natura: quia compositum non est principium sed principiatum, unde est ex natura et ideo ens naturale. Propria natura sunt materia et forma, propterea non dicuntur entia naturalia sed principia entis natu­ ralis: materia enim est principium passivum motus; forma vero quan­ doque est principium passivum ut in mineralibus et anorganicis, quan­ doque passivum et activum ut in organicis. Ex quo patet? quod ens se­ cundum naturam dicitur id quod rei naturam sequitur, ut accidentia (8). Coroll. n°“. — Sequitur secundo, quod natura maxime distinguitur fli arte. Nam, « natura est principium intrinsecum et ars est principium extrinsecum. Si enim ars factiva navis esset intrinseca ligno facta fuisset (1) Cfr. S. Thom., II Phys., lect. 1. (2) S. Thomas, ibid. (3) S. Thomas, ibid., et. Ferrariensem, toc. pr. cit. (4) Cfr. S. Thom., II Phys., lect. 1. (5) Cfr. S. Thom., Il Phys., lect. 1. (6) S. Thomas, ibid. (7) Cfr. S. Thom., ibid. (8) Cfr. S. Thom., IV, dist. 43, a. 1, qla. 3; De Malo, q. 5, a. 5, corp. 110 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. II. Sectio II, § 2, I navis a natura, sicut modo fit ab arte. Et hoc maxime manifestum est in arte quae est in eo quod movetur licet per accidens, sicut de medico qui medicatur seipsum: huic arti enim maxime assimilatur natura. Unde patet, quod natura nihil est aliud quam ratio cuiusdam artis, scilicet divinae, indita rebus, qua ipsae res moventur ad finem determinatum: sicut si artifex facta navis posset lignis tribuere quod ex seipsis move­ rentur ad navis formam inducendam» (1). Coroll. nrm. — Sequitur tertio, quod natura maxime distinguitur a violento: violentum enim non solum est ab extrinseco principio, verum etiam contra inclinationem intrinsecam et naturalem rei, sicut cum grave sursum fertur (2). § 2. De Naturae Proprietatibus. 157. Explicato naturae conceptu, de eius proprietatibus seu qualitatibus est nunc disserendum. Unde: Io de naturae energia (I); 2° » » contingentia vel necessitate (II). * I. - De Naturae Energia (3). 158. Causa enim immediata omnium phaenomenorum, quae in evolutione cosmica verificantur, est energia quae nobis sub ratione motus manifestatur. Ex eius autem falso conceptu plura inconve­ nientia, sive scientifica sive philosophica, habentur (4); quare bre­ viter aliquid de ea est accurate exponendum, et quidem: de eius notione, divisione, statibus et principiis seu legibus. 159. Definitio energiae. — Secundum vim etymologicam, energia a graeco èvép-fewt desumitur et significat laborem (= work, travail). Revera enim me­ chanice hoc modo sumitur, prout labore significatur productio alicuius vis « resistentia causatae; ita quando aliqua vis accelerationem sui motus producit vel motionem immutatam retinet in oppositione ad resistentiam, laborem pro­ ducit seu laborat, v. g. si aliquod pondus unius kilogrammatis ad unum metrum altitudinis sublevatur deperditur tanta energia quanta est aequalis uni kilo(1) S. Thomas. II Phys., lect. 14; cfr. ibid., lect. 1; XII Metaph., lect. 3. (2) Cfr. S. Thom., VIH Phys., lect. 7; H-Il, q. 175, a. 1 ; de Vcrit., q. 13, a. 1, ad 5^; et passim. (3) Cfr., inter plures, J. Guirert-L. Chinchóle, Les Origines, Chap, n, pp. 111-156, Lctouzey-Ané, Paris 1923. (4) Quaedam inconvenientia ex millibus ita referunt Guibert-Chinchole: < Le monde est étemel puisque rien ne se crée, ni ne se perd, soit matière, soit énergie. 11 n’y a que des transformations d’énergies toujours réversibles. Le monde se suffît à lui-méme et s’explique par lui-même» Il est inutile d’admettre une cause première, étrangère au monde. La vie et révolution des espèces ne sont que des transformations d’énergie. Les forces physico-chi­ miques sont seules en action dans le vivant, y compris l’homme; elles suffisent donc à expli­ quer l’origine de la vie végétative, sensitive, intellectuelle» (op. cit., pag. 112). De Naturae Energia 111 grammetro: quaeque energia potentialiter in corpore sublevato accumulatur, atque iterum restituitur cum corpus in suo pristino statu relinquetur. Ut energia realiter definiatur distinguenda est energia utilisabilis et totalis. Energia utilisabilis alicuius corporis vel systematis corporum est eius laboris capacitas quâ ab homine ad eius utilitatem assumi potest seu utilis fieri, e. g. energia corporis explosivi. Energia totalis (= interna) est valor mathematicus seu numericus cuiuslibet effectus a corpore producibilis si ponatur in quiete absoluta vel in statu potential! zero (0) vel in statu initiali; atque idem valor verificatursi corpus in statu actuali ponatur; talis energia ad utilitatem assumi nequit, ita v. g. energia totalis unius kilogrammatis aquae ad gradus 100°, continet totalem quantitatem caloris a gr. 100° ad gr. 273° et plures alias energias quas possidere potest ut mechanicas, electricas, etc. (1). 160. Divisio Energiae. — Innumerae sunt species energiarum, at communiter et secundum recentiora inventa ad sequentes reduci possunt : Io energia kinetica, quae sub triplici forma exhiberi potest, nempe: gravitatis, ponderosa et mechanica. a) energia gravitatis nobis exhibetur sub specie revolutionis et rotationis siderum seu astrorum vel sub aliis effectibus ut e. g. fluxus et refluxus maris (= marea). Haec energia, inter alias, est communior, magis primitiva et impe­ netrabilior; cuiusque lex a Newton enuntiata est, sic: corpora attrahuntur in linea directa eorum massae, in linea opposita quadrati eorum distantiae. b) energia ponderosa (= attractionis) exhibetur sub specie eiectionum verticalium et cum diversa intensitate ab illa quae est in superficie siderum; talis energia est casus particularis universalis attractionis. c) energia mechanica nobis exhibetur sub specie eiectionum corporum in solis superficie, ut energiae naturales, v. g. energia producta a vento vel ab aquae torrente etc.; vel ut energiae artificiales, v. g. energia automobilium, nau­ ticae etc. 2o enérgia molecularis et est illa quâ moleculae corporum sunt praeditae, et nobis manifestatur sub ratione attractionis vel etiam repulsionis. 3° energia atómica ( = chimica) et est illa quâ atomi corporum sunt praeditae, et exhibetur sub specie attractionis, atque agno­ scitur communiter sub nomine « affinitatis chimicae » (2). 4° energia electromagnética et est illa quae in aethere esse videtur, communiter et praecipue nobis manifestatur sub forma electricitatis et magnetism!. (1) Cum energia totalis a nobis perfecte cognosci nequeat, propterea quia ignoramus om­ nes formas energiae et potentiate zero omnium energiarum, sed solum eius variationes inter to status determinatos, v. g. inter duos status temperaturae, ideo nequit a nobis proprie definiri, sed solum a posteriori aliqualiter describi potest. (2) Dantur etiam energiae intratomicae quae in atomo efficiuntur ab lis elementis quae Intrinsece atomum constituunt secundum quod alibi a nobis est dictum, cfr. Ouibert-Cihnchole, op. cit., pp. 120-122. 112 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars I, Caput II, Art. Il, Sectio II, § 2, I 5° energia radioactiva et sunt vibrationes aetheris causatae in determinatis conditionibus seu circumstantiis ab alia energia, ut eae quae per RX efficiuntur. 161. Status Energiae. — Per energiae status intelligimus eius intensitatem seu qualitatem, extensionem seu quantitatem et transformationes. 162. I. Qualitas Energiae. — Haec respicit aequalitatem et iden­ titatem valoris, utilisabilitatis et capacitatis novam energiam produ­ cendi vi diversarum energiarum. Ita v. g. mechanicus magis praefert energiam 425 kilogrammetrorum quam energia unius caloris, licet energia mechanica et calorifica inter se sint aequalia, sed fini mecha­ nico magis adaptatur mechanica, ideoque a mechanico magis ad­ hibetur. Ut melius intelligatur sciendum est, quod haec qualitas, quae in­ trinseca dicitur, dupliciter accipi potest; vel sit eiusdem formae energiae vel diversae. Si sit eiusdem formae, tunc energia illa est magis utilisabilis ac praeferibilis quo eius potentiale est superius seu elevabilius (1), idest quo altiores gradus, maiorem pressionem et temperaturam possidet. Huius ratio est: quia quod potest inferius potest superius et adhuc am­ plius, at non viceversa; quapropter, habens elevatius potentiale potest omnes effectus quos producere potest inferius potentiale. In eadem igitur specie energiae dantur formae superiores et inferiores. Idem obtinetur si sint diversae formae. Considerantur enim ut formae superiores: energia mechanica, electrica et chimica (2); ut inferiores autem: 'omnes formae radioactivae, ut v. g. RX, lumen, calor, sonus, electricae oscillationes, etc.; hinc est, quod ab illis superioribus utiliter potest fieri transitus ad has inferiores, non vero e contra; ita v. g. energia mechanica integraliter converti seu transformari potest in calorem, cuius inversa productio aegre obtineri potest. Sic igitur remanet manifestum, quod de facto datur qualitas energiarum, sive inter easdem sive diversas formas. 163. 11. Quantitas Energiae. — Haec est ipsius energiae men­ sura, cuius variationes pro qualibet forma energiae mensurantur unitate speciali et propria cuilibet formae. Attamen, unitas practica quâ labor seu quantitas energiae metiri potest est kilogrammetrum, quô requiritur necessario labor ad subleva­ tionem kilogrammatis usque ad metri altitudinem; unitas pariter ca­ loris est magna caliditas (3) la grande calorie) vel quantitas caloris (1) Per potentiale, in physica experimental!, intelligitur differentia seu diversitas alti­ tudinis, pressionis temperaturae et ut hodie dicitur voltanii (= Watt). (2) Calor thermicus seu altae temperaturae non inconvenienter inter formas energiae superiores enumeratur. (3) Dicitur ex opposito parva caliditas ( petite calorie) et est parva unitas caloris ae­ qualis ad millesimam partem magnae caliditatis. ’ De Naturae Energia 113 necessarii ad unius kilogrammatis aquae elevationem usque ad unum gradum temperaturae (= ex O ad Io C); et sic de ceteris. 164. 111. Transformationes Energiae. — Huiusmodi sunt pro­ ductiones energiae in alias novas energias. Sunt autem duplicis ge­ neris: honwgeneae, quando nova energia eiusdem speciei producitur, et hae respiciunt differentiam potentialis sive mechanici sive chimici sivethermici; et heterogeneae, quando nova energia diversae speciei producitur, v. g. omnes formae energiae producunt calorem. Transformationes praeterea effici possunt: vel naturaliter, si indepeadenter ab aliqua extrínseca energia ex seipsis fiunt; vel artificialiter, si e contra, v.g. transformatio corporis frigidi in corpus calidum. Transfor­ mationes istae locum non habent nisi deponant quamdam quantitatem saltem energiae extrinseci agentis aequivalentem. Denique, transformationum quaedam sunt convertibiles et aliae in­ convertibiles. Convertibiles (= reversibiles), sunt illae quae reciproce effici possunt; quod perfecte non contingit nisi productum seu effectum (= rendement) aequale sit unitati. Hoc autem de facto numquam erit, et propterea huiusmodi transformationes perfecte minime dantur, praesertim quando productiones caloris sive aliarum energiae formarum nullam utilitatem parerent (= inutilisabiles). Inconvertibiles (= irreversibiles), sunt illae in quibus energia primitiva ex se restitui nequit, quod locum maxime habet in transformationibus artificialibus, v. g. aqua minime iterum ascendit ad suum fontem. 165. Principia seu Leges Energiae. — Ut huiusmodi leges cla­ riores fiant consideremus illas quae subiectum energiae sc. mate­ riam respiciunt, et deinde quae ad ipsam energiam pertinent. 166. I. Leges Materiae. — Leges quibus physice materia regi­ tur ad sequentes reduci possunt: 1» Lex: « Materia ex seipsa est indifferens ad motum vel quietem»: materia enim est pura potentia; consequenter, ut huiusmodi, incapax est ex seipsa sibi dare esse seu habere actu motum vel quietem; potest praeterea successive ab uno ad alium statum essendi transire, ut experientia est notum. 2123Lex: « Materia in rerum natura necessario esse debet vel in motu vil in quiete»: quia eo ipso quod realiter existit necessario petit aliquem statum determi­ natum habere, sive motus sive quietis: non enim inter hos duos status datur medium. 3‘Lex: ((Materia radicaliter est incapax ex se dandi sibi motum: pariter ipso habito, ex se est incapax illum retinendi aut eius velocitatem siudirectionem immutandi»: tota huius legis ratio est manifesta ex maxima passivitate materiae eiusque indifferentia. Est autem haec lex quam Kepler invenit, et vocatur ; < Nthil deperditur, nihil creatur*; « Energia actualis mutatur tn potentialem, et viceversa >; « Transformationes energiae sunt aeternaliter possibiles»; et aliter. Patet quod Istae et aliae similes formulae, Inexactae sunt atque falsam interpreta­ tionem legis conservationis exhibere possunt. *WT| (2) Pro fusiori explicatione huius legis, cfr. Ouibert-Chinchole, op. cit., loc. prox, at., § VII!, pp. 131-134. (3) Pro ampliori explicatione et demonstratione huius legis adeantur Tractatus Phy­ sicos, et maxime consulatur: Brunhes, La dégradation de l'énergie, Paris, Flammarion; Id., Dictionnaire I Utrum Natura sit necessaria vel contingens 115 eundum minuti; imo tantam quantitatem emittit ut sufficerent quaedam millia annorum ut refrigeretur, sicut de terra nostra contigit; adhuc autem, radii caloriferi solis quanto minus a sole recedunt tanto minus habent caloris tempe­ raturam; et sic de aliis energiis emissis a sole. Ex quo remanet manifestum, quod dantur transformationes energiae a formis superioribus ad inferiores usque dum perveniatur ad quemdam statum in quo amplius verificari nequit ulterior transformatio, sed habebitur status fixus vel stabilis aequilibrii thermici. II. - Utrum Natura sit necessaria vel contingens (I). 168. Absoluto vero naturae conceptu, de eius necessitate vel contingentia, prout legibus quibusdam regitur, est nunc dicendum. 169. Praenotamina. — Primo est notandum, quod cum natura sit princi­ pium motus et quietis ut dictum est, atque proinde quaelibet natura gaudeat vi seu potentia producendi quosdam determinatos effectus, ideo natura creata uni­ versi sic definiri potest: compages seu complexus omnium substantiarum creata­ rum praeditarum aliqua vi seu energia quâ determinatos effectus producere possunt. Secundo notandum est, quod cum huiusmodi substantiae creatae pro­ ducant semper, ubique, uniformiter et constanter, sub iisdem conditionibus positae, eosdem effectus ad quos ordinantur; sequitur, quod talis constantia et uniformitas dynamica constituit leges naturae, quae proinde sunt norma seu principium quo vires seu energiae substantiarum creatarum, positis iisdem con­ ditionibus, uniformiter et constanter eosdem effectus producunt seu explicant. Assecutio autem horum effectuum per modum uniformem et constantem in qualibet substantia particulari est eius finis intrinsecus, qui et ordo naturae particularis vocatur. At praeter hunc finem intrinsecum, omnes res cosmicae alium finem extrinsecum praeseferunt, inquantum omnes substantiae simul concurrunt ad harmoniam pulchritudinemque universi constituendam, quae harmonia est finis ipsius universi, qui et ordo naturae universalis appellatur (2), et quandoque dicitur etiam cursus naturae pro constanti, uniformi et iugi ef­ fectuum consecutione. Tertio notandum est, quid sit necessitas et contingentia. Et revera, «neces­ itas dicitur multipliciter. Necesse est enim quod non potest non esse; quod quidem convenit uno modo ex principio intrinseco, sive materiali sicut cum dici­ mus quod " omne compositum ex contrariis necesse est corrumpi ”, sive formali sicut cum dicimus quod “ necesse est triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis ”. Et haec est necessitas naturalis et absoluta. Alio modo convenit alicui quod non possit non esse ex aliquo extrínseco, vel fine vel agente. Finis quidem,sicut cum non potest sine hoc consequi aut bene consequi finem aliquem, ut cibus dicitur necessarius ad vitam, et equus ad iter, et haec vocatur neces­ sitas finis, quae interdum etiam utilitas dicitur. Ex agente autem hoc alicui convenit, sicut cum aliquis cogitur ab aliquo agente ita quod non possit con­ trarium agere, et haec vocatur necessitas coactionis » (3). (1) Cfr. praeter supra citatos: De Broglie, Le Positivisme et la Science Expérimentale, Tom. ¡I, P. Il, Lib. 1, Ch. x, pp. 234-262; /Xlois van Hove, La Doctrine du miracle chez $ Thomas, Chap. Ill, pp. 169-228. (2) Est animadvertendum, quod ordo naturae potest accipi dupliciter: formaliter et est ratioquâ res inter se ordinantur, et sic ordo naturae est ipsa dispositio rerum ad finem; maUrtalíur et sunt ipsae res inter se ordinatae, quibus illa dispositio inest, et sic secundum diversitatem rerum datur diversitas ordinum, ut ordo physicus, logicus, moralis, politicus, etc. Cfr. S. Thom., Ill C. Gent,, c. 98; ibid,, I, Prooem.; ibid., H, c. 24; de Ver., q. 5, a. 1, ad *9«». (3) S. Thomas, 1, q. 85, a. 1. 116 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput II, Art. Il, Sectio //, § 2, II Quarto notandum est ad maiorem intelligentiam, quod necessitas praecipue duplex est: absoluta et hypothetica. Absoluta est illa quae inconditionaliter stu independenter a qualibet conditione non potest non esse neque aliter se habere, haec autem fundatur in causis rei intrinsecis, et potest esse sive Metaphysical Mathematica; et, ut patet, nullam exceptionem pati potest. Hypothetica autem est illa quae conditionaliter seu dependentor ab aliqua conditione non potot non esse, hoc est posita tali conditione, a qua dependentiam habet, necessarii ponitur effectus: sicut ignis natura sua comburere potest, sed actu comburere seu eius exercitium non est de sua natura et ab aliquo alio dependet, ex quo potest impediri ne actu comburat; haec necessitas fundatur in causis rei extrinsecis, et potest esse sive Physica sive Moralis; quaeque exceptiones pati potest. Quinto notandum est, contra Scepticos, quod hic pro certo supponimus, dari realiter ordinem universalem in mundo. Nam, omnia quae sunt in mundo uni­ cum systema cosmicum efficiunt; quod nequit haberi nisi quia quae sunt in mundo, particulares fines habentia, ad unicum finem ordinantur, quique non obtinetur nisi praedicta particularia sint inter se colligata seu ordine quodam inter se sint contenta (1). Ex quo pariter liquet, praeter hunc ordinem univer­ salem cosmicum, dari diversos ordines particulares cosmicorum, qui inter se colliguntur, ut illum ordinem universalem constituant (2). 170. Status Quaestionis. — His omnibus praenotatis, quaeritur: an realiter dentur leges physicae in universo, a nobis certo cognitae, secundum quas vires seu energiae creatarum rerum effectus suos producant; et praeterea: an sint necessariae absolute vel hypothe­ tice; seu an sint necessariae sicut leges metaphysicae vel mathe­ maticae, ita ut inconditionaliter non possint non producere earum effectus, et consequenter nullo modo exceptiones pati possint. 171. Sententiae. — Quod attinet ad legum physicarum realem existentiam quidam (v. g. Fechner (3), Helmholtz (4) ), false identifican! illas cum viribus rei, ita ut leges essentialiter sint ipsae vires et non vi­ rium normae seu directiones. Quod vero attinet ad harum legum neces­ sitatem vel contingentiam, dantur duae sententiae ad invicem oppositae. •• Ia Sent, docet purum determinismum, iuxta quern leges physicae universi sunt necessariae necessitate essentiali et absoluta, ita ut repugnet simpliciter aliquid fieri praeter vel contra eas, sicut repugnat quod circulus sit quadratus, unde eadem necessitate gaudent ac leges mathematicae et metaphysicae, con­ sequenter ita repugnat ut aliquam exceptionem patiantur ut omnino inconditionatae sint. Ita, post Spinozam (5), fere omnes scientific! physici (v. g. P. Larroque (6), LS. Simon (7), G. Seailles (8)), quos sequitur tota schola positivistica duce Hume (9) et maxime post Stuart Mill (10) per methodum suae inductionis scientificae. ''/ (1) (2) (3) (4) (5) (G) (7) (8) (9) (10) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. S. Thom., HI, q. 102, a. 1; II, dist. 38, q. 1, a. 2. S. Thom., HIC. Gent., c. 98; de Pol., q 7, a. 2, ad 10' . Ueber die physikalische und philosophische Atomenlehre. Populiire und Wissenschaftliche Vortrage, Hit. 2. Tract. Theol.-Politicus, c. Vi. Examen critique des doctrines de la religion chrétienne Paris, 1864. La Religion Naturelle', Paris, 1883. Les Affirmations de la conscience moderne *, Paris, 1909. An inquiry concerning Human Understanding. Logik System. Utrum N ut lira sit necessaria vel contingens 117 2a Sent, docet purum contingentismum et agnosticismum. Docet enim, post agnosticismum Kantii, quod leges physicae non sunt nobis evidenter ne­ cessariae, sed solum contingentes; earum autem apparens necessitas et fixitas non est quid extramentale, sed ad nostrum modum subiectivum eas conci­ piendi tantum pertinet, prout concipitur nexus necessarius antecedentis et consequentis. Hinc est, quod fixitas et stabilitas legum physicarum non est realiset a parte rei, sed quid subiectivum et relativum; propterea scientia con­ tinue evolvitur et leges physicae continue modificantur. Ita plures ex physicis recentioribus (v. g. Ruskin (1), Blondel (2), de S/Mlly (3), Boutroux (4), Poincaré (5), Leroy (6)), et alii. Contra hos omnes sit veritas nostra sequenti conclusione enunciata. 172. Conclusio: «Dantur realiter in universo leges physicae, hypothetice tantum necessariae ». Prob. Ia Pars (= dantur realiter in univ. leg. phys.). — Leges physicae sunt quidam modi constantes et uniformes quibus vires substantia­ rum creatarum certos determinatosque effectus producunt. Atqui patet experientia vulgari et scientifica, quod eaedem substantiae, sub iisdem conditionibus positae, semper constanterque eosdem effectus producunt. Ergo realiter dantur in universo leges physicae. Conf. — Quaelibet res creata ad certum et determinatum finem est rea­ liter ordinata: omne enim agens agit propter finem. Atqui non possunt ad de­ terminatum finem pertingere, nisi in earum operationes et effectus uniformiter et constanter quibusdam legibus dirigantur, ut praenotatum est. Ergo realiter dantur in universo leges physicae. Prob. 2a Pars (= leg. ph. hyp. tantum neces.). — Modus agendi quem res, positis quibusdam conditionibus, semper eumdem servant, est hypothetice necessarius. Atqui leges physicae universi sunt huiusmodi. Ergo leges physicae universi sunt hypothetice tantum necessariae. Mai. prob.: Illa causa, positis quibusdam conditionibus, neces­ sario agit quae sub iisdem conditionibus ad unum modum agendi est determinata; consequenter, modus agendi, qui sub iisdem condi­ tionibus positus, semper eumdem effectum producit, est hypothetice seu conditionate necessarius. Min. prob.: Patet experientia, quod legum physicarum modi semper iidem sunt: si eaedem sint potentiae seu virtutes, idem principium passivum, sufficienterque applicatum; si ponantur extrin(1) Cfr. The Nature and authority of Miracle (Contemporary Review, v. XXI, march 1873, London). (2) Cfr. L'Action, Paris, 1893; Lettre sur les exigences de la pensée contemporaine en matitre (Tapologétique (Annales d. Phil. Chrét., Torn. 131, janv. 1896). (3) Cfr. La notion et le rôle du miracle (Ann. de Ph. Chr., Torn. 154, juillet 1907). (4) Cfr. La contingence des lois de la nature. (5) Cfr. La Valeur de la science, Paris, 1920; La Science et T Hypothèse, Paris, 1920. (6) Cfr. dans la • Revue de Métaphys. et de Morale » les articles: Science et Philoso*Fne (1899); Un positivisme nouveau (1901); etc. 118 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I, Caput If, Art. Il, Sectio II, § 2, II secae actiones quae ad productionem effectus concurrere debent; si nullum impedimentum adsit; denique si earum conservatio et concursus ab aliquo superiori agente minime retrahatur. Atqui haec omnia sunt conditiones quae requiruntur ut leges physicae universi se actu exerceant et earum effectus explicent. Ergo leges physicae sunt modi agendi quos res semper eosdem servant, positis quibusdam conditionibus. 173. Corollarium. — Ex his dictis sequitur, quod revera dantur leges physicae in universo secundum quas res universi suas energias seu vires ordinarie explicant; quae quidem leges sunt necessariae solum necessi­ tate hypothetica, hoc est dependenter a talibus conditionibus ponendis, quae conditiones sunt saltem secundum quid contingentes, prout ab agente superiori impediri possunt (1). (1) Cfr. S. Thom., III, q. 77, a. 1, c. et ad I »"«. — Est hic animadvertendum, quod recentiores neoschoiastici solent communiter hic tractatum de miraculo instituere; at antimethodicum esse videtur: miraculum enim praesupponit iam probatam Dei realem existentiam eiusque operationes ad extra, quod fit in Metaphysica Speciali seu Theodicea, unde hic tractatus re­ mittendus ad hanc partem Metaphysicae, nisi velimus simpliciter postulare. Pars Secunda DE ENTIS MOBILIS PROPRIETATIBUS 174. Fuse in praecedentibus disseruimus de entis mobilis natura; remanet ut in hac secunda parte sermo instituatur de passionibus quae necessario naturam ipsius entis mobilis sequuntur. Ens enim mobile, praeter substantialem compositionem ex materia et forma, habet compositionem accidentalem quâ in tempore et spatio revera ponitur. Ratione enim substantialis compositionis, ens mobile est aliqualiter indivisibile, et non redditur divisibile et extensum nisi per quantitatem, quae est principium divisibilitatis et extensio­ nis (1) atque subiectum immediatum aliorum accidentium (2). Ens mobile quantum, inquantum est mobile, ad motum transcendentaliter ordinatur et ut quantum actu sibi competit motum (3), ideo­ que motus est alia eius passio; mobile autem et motus mensurae subiiciuntur. Ens denique mobile ut actu moveat vel moveatur requirit quasdam conditiones, quas ultimo loco assignabimus. Unde in praesenti quaeritur: Io 2° 3° 4° de de de de quantitate (cap. I); motu (cap. II); mensura motus (cap. Ill); conditionibus motus (cap. IV). CAPUT I. DE QUANTITATE 175. Quantitatem considerare possumus dupliciter: ut abstrahit ab hac vel illa specie quantitatis, et ut haec vel illa quantitas. Sicque in praesenti agitur: Io de quantitate in genere (art. I); 2° » » in specie (art. II). (1) Cfr. S. Thom., I, q. 50, a. 2. (2) Cfr. S. Thom., 1-11, q. 52, a. IV C. Geni., c. 63; V Metaph., iect. (3) Cfr. S. Thom., V Metaph., c.; III, q. 77, a. 2; IV C. Gent., c. 65. 1, c.; Ill, q. 77, a. 2; IV, dist. 12, q. I, a. 1, qla 3, c.; 15; Opuse. 41, c. 18, 20 (Ed. Rom.). lect. 15, n. 985. 120 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars 11, Caput I, Art. I, Sectio 1 Articulus I. DE QUANTITATE IN GENERE 176. De quantitate sic accepta ordinatim sequentia inve­ stigari possunt: Io 2° 3° 4° definitio quantitatis (sect. 1); distinctio quantitatis a re quanta (sect. 2); divisio » (sect. 3); proprietates » (sect. 4). SECTIO PRIMA De Quantitatis natura. i 177. Determinando de quantitatis natura, in antecessum pro certo est tenendum contra plures philosophos (v. g. Pythagoricos(I), Platonicos (2), Cartesium (3), Spinozam (4), Malebranche (5)) et generatim contra Materialistas (duce Feuerbach), quantitatem esse accidens et non substantiam. Nam, quantitas essentialiter materiae subiicitur, quae primam dispositionem ad recipiendas omnes alias formas accidentales desumit a quantitate, quaque tot?, substantia fit divisibilis in partes (6). Praeterea, extra omne dubium est contra Idealistas seu Subiectivistas (v. g. Berkeley, Hume (7), Kant (8)), atque contra Transcendentalistas (v. g. Fichte, Schel­ ling, Hegel), quantitatem esse accidens, non ideale sed reale et extramentale. Revera enim et extramentaliter dantur individua substantialia ab invicem numerice distincta, quorum distinctionis radicale principium est materia signata quantitate ut supra osten­ sum est (9); insuper, realiter et obiective verificantur quotidie ge­ nerationes et corruptiones sive per se sive per accidens, quae quidem (1) Cfr. Aristot., I Metaph., c. vi (4). (2) Cfr. Aristot., ibid., c. vn (5); S. Thomam, IV, dist. 12, q. 1, a. 1, qla. 3; IU, q. 77. a. 2; I Metaph., Icct. 10, 900; X Metaph., lect. 4, 2005. (3) Cfr. Mcdit. 5», p. 134 (Trad. Tilgher, Ed. Latcrza); Prine. Phll., P. II, 4. (4) Cfr. Ethic. P. II, Def. 1, Prop. 11 et saepe ibid. (5) Cfr. Janet-Séailles, Hist. d. Philos., pag. 730. (6) Cfr. S. THOM., Ill, q. 77. a. 2; MI, q. 52, a. 2; IV, dist. 12, q. 1, a. 1, qll ?; IV C. Gent., c. 63; I Phys., lect. 3; lit Metaph., lect. 13; cfr. Capreolum, II, dist. 18, q 1, a. 1, conci. 1. (7) Cfr. De Nat. Hum. Int., Lib. I, 4, 2. (8) Cfr. Critica d. R. Pura, P. I, Estet. Tr., Scz. 1», § 2 (Ed. Laterza); ibid., Sez. 2», §4 (9) Cfr. S. Thom., H C. Gent., c. 49, 55, et passim; Baumes, I.a Filosofla Fond., L. Ill, c. 1-6; L. Il, c. 9; P. Lepidi, Elem. Phil. Chris., Vol. III, Cosmol., L. I, Sect. II, c. 2, H; P. Hugon, op. cit., Phil. Nat., P. I, Cosmol., Tract. II, q. 3, a. 1, 111; p. Haan, Phil. Nat.1, 2 3 L. I, c. in, Thés. IV, n. 29-33, et alios. Utrum divisibile in partes homogéneas sit ratio formalis Quantitatis 121 contingere nequeunt nisi subiecta sint quanta seu quantitatem ha­ bentia. His igitur pro certis habitis, rationem formalem quanti­ tatis perscrutari conabimur, quod unica paragraphe absolvemus. § Unica. Utrum divisibile in partes homogéneas sit ratio formalis Quantitatis (1). Perdifficilis est proposita quaestio et celeberrima inter philo­ sophos, quam, methodo nostra servata, accurate exponemus. 178. Praenotamina. — Primo notandum est, quod cum quantitas sit inter genera generalissima, non potest immediate et directe cognosci neque definiri, sed solum a posteriori, illam scilicet venando ex suo principali et formali effectu (2). Secundo est notandum, quod divisibile et partibile promiscue usurpantur: di­ visibile enim est quod in partes dividi potest, et partibile quod in partes reduci potest; secundum igitur diversam specificationem partium, datur specificaiio divisibilis seu partibilis. Sunt autem partes logicae, ut genus et differentia, ex quibus divisibile logicum resultat; sunt etiam partes physicae ex quibus di­ visibile physicum resultat. Harum autem, aut sunt essentiales ut materia et forma, et sic habetur divisibile physicum essentiale; aut sunt integrales quae superveniunt toti essentiali illud integrando et accidentaliter perficiendo. Par­ tium integralium, quaedam sunt formaliter integrales, quando scilicet quaelibet in se est quoddam ens essentiale et per se subsistere potest, sed suam subsisten­ tiam amittit cum alteri unitur vel coniungitur, ut caput, brachium respectu hominis; aliae sunt virtualiter integrales, quando scilicet sunt virtualiter in uno principio seu toto formali, quod erit virtualiter multiplex et potius secundum diversas operationes attenditur, ut anima rationalis (3). Ex quo liquet quod, (1) Cfr.Capreolum, 11, dist. 3,q. 1, a.3, ad lian» Scoti; dist. 18, q. 1, a.3, ad 2«", 4^ , 5 -, et 8Jt° Okami; ad l»m, 2uia et 5”m Adam; ad luiu, 2««», 3,ïn», 4 Itn, et 4a:a in 2° loco Aureoli: omnes contra b"» Conci. Item ad lum Aur. contr. lh»> conci., dist. 19, q. 1, a. 3, ad 2« » Scoti contr. Iu» conci.; ad 3<>» Scoti; IV, dist. 12, q. 1, a. 3, in prine.; ad 2**» Aur. contr. conci.; ad confirm. 2» Aureoli; dist. 44, q. 3, a. 3, ad l>»n» Dur. contr. IIb*> conci, et ad 2 ‘ contr. eamd.; Cajetanu.m, III, q. 76, a. 3; De Ente et Ess., c. 2, q. 5, ad 2>m Ant. Tr., p. 60 (Ed.de Maria); Do.M. de Flandria, op. cit., V Metaph., q. 14 per tot.; Ferrariensem, IV C. Cent., c. 44; DOM. Soto, IV, dist. 10, q. 1, a. 4, c.; SONCINA, op. cit., V Metaph., q. 21-22; jAVELU.op. cit., V Metaph., q. 20; Suarez, Metaph., Disp. 40, s. 3-4; Complutenses, op. cit., Logica, Disp. 13; Cos. Alamanno, op. cit., Logica, q. 11; Ioan, a S. Tho.ma, op. cit., Logica, P. II, q. 16, a. 1; De Lerma, de Praedicam., c. de Quantity q. 7-8; Zanardi, op. cit., V Metaph., q. 19; MastriuM, op. cit., Disp. IX per tot.; Joanniz-Eciialaz, op. cit., Logica, Tract. V, disp. XXII, c. 4; Sanseverino, op. cit., Ontologia, c. 4, a. 1, pp. 129-136; Gon­ zalez, Philos. Elem., Vol. II, L. 5, c. 3, a. 1; Zigliara, op. cit., Vol. I, Ontol., L. Ill, c. 4. a. I, p. 478 ss.; Lepidi, op. cit., Vol. Ill, L. I, sect. 2, c. 2, pag. 90 ss.; Haan, op. cit., n. 26, schol. p. 20 ss.; Hugon, op. at., Phil. Nat., P. 1, Tr. II, q. 3, a. 1, VIII; Gredt, op. cit., n. 183-186, 272-276; D. Nys, Cosmologie, Tom. II, n. 70 ss. (Ed. cit.); Sertillanoes, S. Thomas d9Aquin, Tom. I, L. I, Chap. Ill, p. 90 ss., Paris, Alcan, 1912; Fr. Varvello, Inst. Philosophy Metaph., Vol. I, c. 2, a. 3, § 1, p. 87 ss.; Id., Vol. II, Cosmol., P. I, c. 1, a. I, p. 7 ss.; et alios infra citandos. (2) Propter hanc rationem Soncina non utitur, in hac re, nomine definitionis sed ra­ tionis: Aur.; ibid., ad obj. factam resp datae ad 4-a Aur. in 2» loco; et passim. Utrum divisibile in partes homogéneas sit ratio formalis Quantitatis 123 discreta (1). Cum autem ratio formalis cuiuslibet rei sit id per quod res formaliter in se constituitur, atque sit fundamentum cuiuscum­ que proprietatis in re existentis, et in quanto ut quanto plures formalitates deprehendantur ut sunt partes integrales, impenetrabilitas, mensura, extensio, divisibilitas, etc., quaeritur: quaenam ex illis proprietatibus seu formalitatibus sit id per quod quantitas formaliter et essentialiter constituitur in se atque ceterarum sit fundamentum. Vel aliter: quaenam ex illis proprietatibus praedicetur de quantitate in primo modo dicendi per se primo. Quia vero quod sic praedicatur de aliquo, ei convenit secundum quod ipsum, quod est eius essentia, tota quaestio finaliter reducitur ad hoc: quaenam ex illis formalitatibus sit essentia quantitatis. En status quaestionis (2). 180. Sententiae. — Ad propositae quaestionis solutionem diversae opiniones habentur, quae omnes ad sequentes reduci possunt. Ia Sent, tuetur, quod ratio formalis quantitatis est mensura activa aptitudinalis, quâ scilicet una quantitas alteri applicari potest et est medium co­ gnoscendi illam. Ita ex Thomistis D. de Flandria (3). 2aSent. docet, quod ratio formalis quantitatis est impenetrabilitas quâ unum corpus, sive ut totum sive ut pars, impeditur simul stare in uno eodemque loco alterius: unde quantitas formaliter constituitur per impenetrabilitatem, non actualem, sed aptitudinalem, quâ scilicet habet partes extra partes inter se quoad situm ordinatas. Ita Arriaga (4). 3a Sent, sentit, quod ratio formalis quantitatis est extensio; diversimode tamen a diversis explicatur: a) quidam dicunt, esse extensionem actualem et localem, quâ sc. sub­ stantia corporea actu habet partes extra partes aliquem locum actu occupantes. b) Alii (= Suarez (5), Pesch (6), Lahousse (7), Van der A,\ (8), Haan (9), Schaff (10), Lanusse (11), etc.), dicunt esse, ipsam extensionem aptitudinalem, quâ sc. substantia corporea potest situm seu locum actu occupare. c) Alii denique (v. g. Delerma (12), Ioan, a S. Thoma, Zigliara, Hugon, Gredt, praeter hos, Scotus (13), Ant. Andrea (14), Durandus (15), Fon(1) Patet etiam, quod neque est quaestio de principio activo sive radical! et *aptitud! cali quantitatis, quia ut ait Capreolus: «conceditur quod forma substantialis est princi­ pan activum faciendi partes substantiae distare ab invicem; sed negatur quod sit formale principium distantiae partium, sed hoc potius est quoddam accidens, quod vocamus quantiteUmff II, dist. 18, q. I, a. 3, ad Adam contr. * l m conci. (2) Ita plures quaestionem proponunt, cfr. Javelli, op. cit., q. 20 < Quantum ad adverte»; Nys, op. cit., pag. 112; et alios. (3) V Metaph., q. 14, a. 5. (4) Disp. Metaph,, q. 5, s. I. (5) Metaph., Disp. 40, s. 4, n. 15-16. (6) Inst. Phil. Nat,, n. 348. (7) Cosm., p. 128. (8) Cosmol., p. 28. (9) Op. cit., p. 22. (10) Instit. Cosmol., pp. 410-417, Romae, 1907. (11) Etudes et Controverses Philosophiques, p. 17, Paris, 1909. (12) Op. cit., q. 7, n. 15. (13) Metaph., q, 9. (14) V Metaph., q. 10. (15) I, dist. 34, q. 1. I 124 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput I, Art. 1, Sectio 1, § Un. (1), etc.), aiunt, esse ipsam extensionem partium in ordine ad se seu in ordine ad totum, quod est reddere partes formaliter integrantes. 4a Sent, docet, quod praeter compositionem substantialem, qua substantia corporea substantialiter constituitur tamquam ex duabus realitatibus heterogeneis et distinctis ut materia et forma, datur compositio entitativa quà illa substantia partes integrales homogéneas acquirit et fit totum multiplex, proinde in partes divisibilis. Ex quo patet, quod formalitas et essentia quantitatis es: ut sit totum potentialitcr multiplex, ad quod necessario sequitur divisibilitas Ita D. Nys (2), et iam antea Liberatore (3). 5a Sent, reponit rationem formalem quantitatis esse ipsam rationem divisibilitatis partium homogenearum seu eiusdem speciei et rationis, quae divisibilitas est quaedam forma absoluta et non relativa, quam compositum substantiale connotât et fit aptum illam habendi, et ea habita fit actu in plures partes eiusdem rationis divisibile, ad quod ceterae proprietates et respectus ad aliud simile quantum extrinsecum sequuntur. Ita plures ex Thomistis (v. g. Capreol. (4), Cajetanus, Ferrar. (5), Soncina, Javelli, C. Alamanno) tt alii quos sequimur, et videtur nobis esse Aristotelis et S. Thomae. Unde seca 11 181. Conclusio: « Quantitas formaliter consistit in ratione divisibilitatis partium homogenearum in actu signato formaliter acceptarum ». Prob. A (Negative). — Ratio formalis quantitatis in nullo alio reponi debet nisi, aut in ratione mensurae, aut impenetrabilitatis, aut extensionis actualis localis seu situalis, aut extensionis aptitudinalis in ordine ad locum, aut extensionis partium in ordine ad se, aut multiplicis potentials, aut divisibilitatis. Atqui in nulla ex his reponi potest nisi in sola d¡visibilitate. Ergo quantitas for­ maliter consistit in ratione divisibilitatis partium homogenearum in actu signato formaliter acceptarum. Mai. liquet ex sufficienti sententiarum enumeratione. — Conqs. patet per locum a divisione. — Min. prob, per partes. Prob. 1* Pars (= non in ratione mensurae). — Mensura, aut est passiva aut activa. Non passiva, quia est rei mensuratae extrínseca. Non activa, quia secus esset aut extrínseca aut intrinseca; verum non extrínseca, cum in mensurato solani extrinsecam denomina­ tionem ponat (6); neque intrinseca, quia secus esset aut actualis aut aptitudinalis. At non actualis quia haec perficitur in applicatione tum repetitiva quae praesupponit collativam, tum collativa, quae praesupponit, tamquam in se iam formaliter constitutas, partes actu comparandas seu applicandas. Non autem aptitudinalis: quia (1) V Metaph., c. 13, q. 1, s. 2-3. ¡. ^8 (2) Op. cit., p. 117, 124. I (3) Metaph Spec., Cosmol., c. 2, a. 5. Hanc sequitur inter alios De San, Cosmol, pag. 287. (4) Cfr. II, dist. 18, q. 1, a. 3, ad 4'^ Okam, contr. U* Conci.; ad 5«m Adam- ad 2-» Aureol. * ‘ (5) IV Cont. Gent., c. 44. 1 (6) Cfr. S. Thom. ¡I, dist. 2, q. 1, a. 2, ad Opuse. 36, c. 3 (Ed. Rom.). Utrum divisibile in partes homogéneas sit ratio formalis Quantitatis 125 ista praesupponit aptitudinem seu capacitatem partium eiusdem ra­ tionis niensurabilium. Ergo mensura nullo modo est ratio quantitatis. Prob. 212 3456Pars ( non in impenetrabililale). — Impenetrabilitas aut est actualis aut aptitudinalis. Non secunda: repugnat enim dicere unam partem aliam penetrare non posse et plures partes divisibiles non praesupponere. Non prima, quia secundam sequitur. Ergo im­ penetrabilitas non est essentia quantitatis. Prob. 3À Pars (= non in extensione actuali locali vel situali). — Talis enim extensio esset ratio quanti non quantitatis, de qua quaeritur. Insuper, omnis quantitas essentialiter et formaliter locum seu situm actu occuparet, quod de quantitate saltem discreta est falsum. Ergo extensio actualis localis seu situalis non est essentia quantitatis. Prob. 41 Pai’S (= non in extensione aptitudinali ad locum). — Haec enim extensio partium divisibilitatem praesupponit. Nam, intantum aliquid potest extendi vel aliud extendere, inquantum iam in seipso praesupponuntur plures partes divisibiles, quia de ratione extensionis est quod una pars sit extra aliam et ad invicem sint ordinatae. Ergo extensio aptitudinalis ad locum non est essentia quantitatis. Prob. 51 Pars (= non in extensione partium in ordine ad se seu ad lotum). -Extensio ista est unio extensiva in toto, quâ partes totius uniuntur secundum extremitates et non se totis, ita ut extensio formaliter sit ordo et distinctio confusioni opposita. Atqui hoc supponit divisi­ bilitatem partium: quomodo enim possent partes inter se secundum extremitatem uniri, vel distinctio et ordo inter eas effici? (1). Ergo talis extensio non est essentia quantitatis. Prob. 61 Pars ( non in multiplici potentiaii). — Multiplex potentiate enim, formaliter ut tale seu ut plures partes totum constituentes, necessario partium divisibilitatem praesupponit. Nam, sicut totum multiplex actuale, ut tale, necessario formaliter supponit ipsam actualem divisionem: ita totum multiplex potentiale, ut tale, ne­ cessario formaliter supponit ipsam divisibilitatem. Etenim, intan­ tum est totum multiplex actuale, ut tale, quia formaliter habet plures partes actuales, et hoc quia una non est alia, et hoc ideo est quia una est divisa ab alia (2). Unde liquet, quod divisio formaliter causât alteritatem, haec causât partes in ratione partium, et istae causant totum; consequenter, divisio formaliter praesupponitur alteritati, et alteritas toti (3). Ergo similiter, divisibilitas formaliter praesuppo­ nitur alteribilitati, alteribilitas multiplici potentiaii. Ergo multiplex potentiale non est essentia quantitatis. (1) Cfr. Capreolum, II, dist. 18, q. 1, a. 3, ad 2^ Aureol. cont. *!•»> conci. (2) Cfr. S. Thom., dc Pot., q. 9, a. 7, c. (3) Cfr. S. Thom., ibid., ad 15»“»; in Boet, de Tr., q. 4, a. I. arg. 1 Sed Contra; III, q. 76, a. 3, 1 r;q, 90, a. I; 1, dist. 24, q. I, a. 2; cfr. Aristot., I Phys., c. 3; X Metaph., c. 5; et alibi. 126 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio 1, § Un. Utrum divisibile in partes homogéneas sit ratio formalis Quantitatis Prob. B (Positive), — Cui per se primo aliquid convenit nullo modo rem constitutam formaliter supponit, sed eo formaliter consti­ tuitur. Atqui divisibilitas partium homogenearum in actu signato formaliter accepta, nullo modo quantitatem ut formaliter consti­ tutam supponit, sed eâ formaliter constituitur. Ergo quantitas for­ maliter consistit in ratione divisibilitatis partium homogenearum in actu signato formaliter acceptarum. Mai. liquet ex modo praedicandi per se primo. — Min. prob.: Praedicta divisibilitas nihil aliud est nisi forma quaedam vel natura absolute et praecise sumpta, cui per se primo convenit ratio divisio­ nis, et habere plures partes ac simul convenit esse rationem pro aliis habendi divisionem et plures partes. Atqui hâc forma vel natura quantitas formaliter constituitur in ratione quantitatis. Nam, quan­ tum, ut tale, duo dicit, nempe: subiectum affectum quantitate et rationem seu formam quâ est et denominatur quantum. Porro, quantum est prius totum quoddam; omne autem totum praesupponit partes ex quibus resultat: quapropter, totum posterius est suis partibus sicut compositum componentibus (1). Partes vero haberi nequeunt sine ratione divisionis, cum usquedum sit indivisum est simpliciter unum, ut patet. Ideoque, quantum est quantum, in ra­ tione quanti, formaliter per rationem divisionis. Sed quantum est tale non ratione subiecti, sed formâ seu natura absolute et praecise accepta, quae in subiecto substantiali recipitur, eique esse quantum communicat; quapropter, tali forma quantitas constituitur formaliter in ratione quantitatis. Ergo divisibilitas partium homogenearum in actu signato formaliter accepta, nullo modo quantitatem ut forma­ liter constitutam supponit, sed eâ formaliter constituitur (2). Confirm. Io ex Aristotele. — Philosophus perpetuo et ubique nostram ve­ ritatem asserit, ita ut formaliter definiat quantitatem per divisibilitatem. Sic enim inter alia, probans inter duo puncta debere esse mediam lineam, dicit quod continuum formaliter constat non ex indivisibilibus sed divisibilibus, unde ab eo definitur: «quod est divisibile in semper divisibilia» (3). Praeteris. arguens contra ponentes magnitudinem infinitam ut a sensibilibus separatam, dicit: quod hoc simpliciter repugnat, quia talis magnitudo formaliter est divisi­ bilis: magnitudo autem sicut et multitudo sunt species quantitatis. Ergo quan­ titas genus formaliter ct per se primo est divisibilis (4). Denique, metaphysici definit quantum sic: «quod in insita divisibile, quorum utrumque aut singula unum quid et quod quid apta sunt esse » (5). Quae definitio non est extrínseca seu descriptiva sed intrinseca et essentialis (6). (1) Cfr. S. Thom., I, q. 3, a. 7, corp.; et alibi. (2) Possent alta argumenta adduci, praesertim ex tis est. (3) Cfr. VI Phys., c. i. (4) Cfr. Ill Phys., c. vu; VII Phys., c. ni; I (5) V Metaph., c. xill. (6) Cfr. Capreol., II, dist. 19, q. 1, a. 3, ad eiusd — Unde ait Soncina, quod si illa definitio non ravit cum nullam aliam aut hic aut alibi ponat » (V ratione individui, sed illud unum sa­ de Caelo et Mundo, c. I. . mHS Scot. cont. I«m Conci.- ibid ad 3» sit essentialis « Philosophus earn lenoMetaph., q. 21, c. fin ) 127 Confirm. 2° ex Angelico. — Angelicus a nostra conclusione minime recedit. Et licet saepius loquatur de quanto quam de quantitate, tamen quia ut ait Philosophus «in perpetuis enim non differunt posse et esse» (1); et quia quantum definit formaliter per divisionem, non aliter quantitatem definire debet quam per divisibilitatem. Inquit enim inter alia quod, sublata quantitate a substantia, ipsa remanet formaliter quantitative indivisibilis, ideo affecta quantitate fit formaliter divisibilis: oppositorum enim eadem est ratio (2). Praeterea, sicut ratio pluralitatis actualis sequitur rationem divisionis, ita ratio pluralitatis potentialis rationem divisibilitatis (3). Ergo quantitas formaliter in divisibili­ tate consistit. 182. Corollaria. — Ex omnibus hucusque summatim de quan­ titatis natura dictis, sequentia corollaria colligere liceat. Coroll. 1°“. — Colligitur primo ut quid venatum, quod quantitas phy­ sice vel metaphysics accepta, sic definiri potest: forma seu natura ab­ soluta per seipsam divisibilis, qua substantia materialis in plures partes homogéneas divisibilis efficitur. Licet logice accepta ita definiatur: men­ sura substantiae corporalis. Coroll. IInm. — Colligitur secundo, quod effectus formalis quantitatis in substantia materiali, primo et per se, est ipsa divisibilitas, quam se­ quitur partium pluralitas, quam sequitur partium in toto extensio, quam sequitur extensio aptitudinalis ad locum, quam sequitur extensio actualis localis, quam sequitur extrínseca impenetrabilitas, quamque demum sequitur mensura. Licet igitur mensura sit prima in ordine logico, est tamen ultima in ordine ontologico. Coroll. nrm. — Colligitur tertio, quod substantia materialis, essen­ tialiter seu ut constat ex materia et forma, est quidem divisibilis independenter a quantitate, non tamen propria divisibilitate quae est in partes homogéneas sed est divisibilis in partes heterogéneas. Quare, subtracta ouantitate, substantia manet quantitative penitus indivisibilis. Ma­ teria vero, quae est pars ipsius compositi, neutra divisibilitate est divi­ sibilis; unde licet in esse cognito seu idealiter sit separabilis a quanti­ tate. in esse rei tamen implicat quod materia sit sine quantitate (4). Coroll. IY““. — Colligitur denique, quod repugnat absolute dari quantum, formaliter ut quantum, sine quantitate seu divisibilitate; non repugnat tamen dari quantum partibile seu divisibile sine extensione, licet utrumque sit effectus quantitatis (5). (1) Cfr. HI Phys., c. vi. (2) Cfr.S. Thom., I, q. 50, a. 2; II, dist. 3, q. 1, a. 4; IV C. Gent., c. 65; Opuse. 33, in pr. (Ed. Rom.). ’ (3) Cfr. S. Thom., de Pot., q. 9, a. 7, c.; Ibid., ad *15»-» ; I, q. 30, a. 3; q. 75, a. 7; q. 76, ¿ 4, ad 4^ ; III, q. 76, a. 3, ad 1“»» ; q. 90, a. 1 ; in Boet, de Tr., q. 4, a. 1, Sed Contra I • et 3 - ; ibid., corp.; I, dist. 24, q. 1, a. 2; II, dist. 30, q. 2, a. 1; IV, dist. 12, q. I, a. 2, qla.3»; dist. 44, q. 2, a. 2, qla. 3»; Quodl. I, a. 2; Quodl. IX, a. 21 ; I Phys., lect. 3; III Phys., ’«t 1,7; VI Phys., lect. 1 ; I de Caelo et Mundo, lect. 2; 1 C. Gent., lect. 12; V Metaph., lect. 8, 15. (4) Soncina, op. cit., V Metaph., q. 22, in prine. (5) Cfr. Capreolum, II. dist. 18, q. 1, a. 3, ad Adam, cont. *1 » conci.; ad eiusd.; Cajetanum, III, q. 76, a. 3; Ferrariensem, IV C. Gent., c. 44. 128 Liber ! - Pintos. Nal. Gen., Pars 11, Caput I, Art. I, Sectio II, § Un. 183. Obiectiones. — Innumerae essent obiectiones contra nostram veritatem, sed praecipuas conamur breviter solvere. Ia Obi.: Quantitas formaliter consistit in extensione aptitudinali ad locum. Nam, duplex est aptitudo nempe: passiva, quâ extensio localis recipitur; et activa, quae «est quid physicum et positum, quo partes ita inter se ordinatae sunt ut locum occupare debeant». Haec igitur ultima est natura quanti­ tatis (1). Resp.: — Imprimis distinctio posita est quid pure ideale, et potest verificari utraque sive ex parte quanti sive ex parte loci. Praeterea, etiam admissa, nequit esse ratio eius formalis: sicut enim tendentia passiva in ordine ad locum non potest occupari a loco nisi praesupponatur habere plures partes quae occu­ pari possunt a diversis partibus loci: ita tendentia activa in ordine ad locum non potest locum occupare nisi praesupponatur habere plures partes, quibus occupare potest diversas partes loci, ideoque quod sit divisibile in partes ho­ mogéneas. Ergo praedicta distinctio est incassa et quaestionem non solvit (2). 2a Obi.: «Quantitas interna situalis posterior est quam corporea sub­ stantia: debent enim partes substantiales entitative distinctae et in unam sub­ stantiam unitae adesse prius quam formaliter quoad situm inter se ordinan­ tur » (3). IJriH Resp.: — Haec obiectio nihil contra nos concludit. Imprimis, est fallacia a simpliciter ad secundum quid: ex eo enim quod oportet simpliciter partes substantiae entitative distinctae inter se prius uniri, atque simpliciter quantitas est primum accidens substantiae compositae inhaerens, concludit quod ratio formalis quantitatis est interna situatio. Denique, est petitio principii ut patet 3a Obi.: Quantitas est naturae designativa quantum ad distinctionem individuorum. Atqui sicut est designativa quantum ad totum individúale: ita est distinctiva quoad partes actu totum componentes. Nam «sola divisione actuali partes signatae et extensae fiunt plura individua ». Ergo ratio formalis quantitatis est distinctio seu extensio partium in toto (4). Resp.: — Dist. Mai.: Quantitas dimensiva est naturae etc. Cone., quan­ titas ut sic est naturae etc. Neg. — Contract. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — Et ad minoris probationem pariter Dist.: < sola divisione actuali consequente seu causata a quantitate dimensiva Cone., a quantitate Subd.: ab hac vel illa quantitate signata Cone., a quantitate ut quantitas est seu non signata NegHuius solutionis tota explicatio clara manet ex supra dictis de ratione indi­ vidui. H 4‘ Obi.: Dantur partes integrales extensivae in substantia. Atqui istae partes, ut sint extensae sine confusione et ordinatae, non sufficit sola substantia, sed requiritur quoddam accidens quod est quantitas. Ergo quantitas extendit substantiam in partes, ideo extensio partium in toto est ratio formalis quan­ titatis (5). ’? Resp.: — Cone. Mai.; Cone. Min. — Dist. Conqs.: quantitas extendit me­ diate, secundario et ex consequenti substantiam in partes, ideo etc. Cone., irnme(1) Ita Haan, op. cit., p. 22; cfr. Lanusse, op. cit., p. 17; ciusd. art. in < R. NeoScol. ., 1904. (2) Cfr. NYS, op. cit., p. 116, in nota. (3) Ita Haan, op. cit., p. 22. ‘'jB (4) Ita Ioan. a S. Thoma, op. cit., p. 467. W (5) Ita Ioan. a S. Thoma, ibid. — Huius opinionis assertores alias obiectiones « S. Thoma (cfr. e.g. Opuse. 42, c. 16; Opuse. 48. Tr. de Quan., c. 4 (Ed. Rom.); IV Phys., lect.7; etc.) adductas nobis obiiciunt: quas libenter concedimus, quia concludunt pro ipsa quan­ titate dimensiva, quae consistit in positione seu extensione partium. Utrum divisibile in partes homogéneas sit ratio formatis Quantitatis 129 diate et per se primo Neg. — Neg. Conqa. — Hoc argumentum videtur esse potius petitio principii; minime enim probat quod ipsa extensio partium in toto est effectus immediatus et primarius quantitatis, sed solum quod in sub­ stantia, praeter partes entitativas substantiales, dantur etiam partes extensivae; unde nihil contra nos arguit. 5a Obi.: Essentia rei est ratio seu nota realis prima et radicalis omnium proprietatum illius rei. Atqui talis ratio in quantitate est totalitas multiplex potentialis: hac enim posita proprietates sequuntur, ipsa sublata proprietates omnes destruuntur. Ergo totalitas multiplex potentialis est ratio formalis quan­ titatis (1). Resp.: — Cone. Mai.; Neg. Min. et Dist. eius probat.: hac enim posita, praeter ipsam divisibilitatem, ceterae proprietates etc. Cone., etiam ipsa divisibilitas sequitur sicut et ceterae Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Huius explicatio manet manifesta ex hucusque dictis. 6a Obi.: Illa ratio formalis est quantitatis quae simul salvat realem di­ stinctionem inter ipsam quantitatem et substantiam. Atqui hoc maxime sal­ vatur per hoc quod quantitas est totalitas multiplex potentialis. Ergo (2). Resp.: — Cono. Mai.; Neg. Min.: magis enim et melius salvatur praedicta realis distinctio ratione divisibilitatis. Nam, ratio multiplicis potentialis sal­ vatur etiam in ratione substantiae compositae entitative sumptae et in ra­ tione mixti; ubi divisibilitas, formaliter ut talis, nullo modo verificatur (3). 73 Obi.: Divisibilitas dicit multitudinem seu pluralitatem partium. Atqui multitudo posterior est uno, quod dicit indivisibilitatem. Ergo ratio quantitatis non est divisibilitas (4). Resp.: —Cone. Mai.; Dist. Min.: multitudo posterior est uno secundum quid Cone.,simpliciter Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Haec distinctio est S. Thomae, quamque longe et optime explicat (5). 812 9Obi.: Nullus respectus seu nulla relatio est de ratione formali alicuius 8 7 6 5 4 3 absoluti. Atqui divisibilitas dicit respectum seu relationem ad aliud. Ergo ratio quantitatis non est divisibilitas (6). Resp.: — Dist. Mai.: nullus respectus... absoluti si sit simpliciter et absolute absolutum Cone., si sit secundum quid tantum absolutum Neg. — Dist. Min.: divisibilitas relativa et consequens quantitatem dicit respectum seu relationem ad aliud Cone., divisibilitas absoluta et ut forma quaedam praecise sumpta Nfg. — Contract. Conqs. et Neg. Conqa. — Explicatio huius distinctionis liquet ex supra initio quaestionis praenotatis (7). 9' Obi.: Divisibilitas non dicit aliquam realitatem concretam, quâ quan­ titas potest dici corpus. Ergo divisibilitas non est ratio formalis quantitatis (8). Resp.: — Transeat Ant. et Neg. Conqs. et Conqa. —Obiectio haec magna confusione laborat. Confundit enim quantum cum quantitate, seu quantitatem inactu exercito cum quantitate in actu signato; unde non est ad rem. (1) Ita D. Nys, op. cit., n. 77, p. 118. (2) Ita D. Nys, ibid., p. 119. (3) Cfr. S.Thom., V Metaph., lect. 15, n. 977; Capreolum, II, dist. 18. q. 1, a. 3, ad 4 " Okam, contr. I»“ Conci. (4) Haec obiectio, quam iam praeoccupaverat S. Thomas, cfr. X Metaph., n. 1995, re­ novatur Inter alios, a Nys, op. cit., p. 112-113, et Haan, op. cit., p. 21. (5) Cfr. X Metaph., n. 1996-1998. (6) Ita Haan, op. cit., p. 21. (7) Cfr. Capreolum, II, dist. 18, q. 1, a. 3, ad 2im Aureol. cont. 1*« Conci.; ad obi. factam resp. datae ad 4»» Aur. in 2» loco; Soncinam, op. cit., q. 21, ad 1 ; Javelli, op. cit., q.20, ad 1«« Ant. And.; Cosm. Alaman., op. cit., oc. pr. cit., a. 1, ad 9 ", et alios. (8) Ita D. Nys, op. cit., p. 113. 9 — Pirotta, Summa Philos. - II. 130 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio II 10a Obi.: Ratio formalis unius non potest alteri rei formaliter convenire Atqui divisibilitas convenit formaliter entitativae compositioni, mixto composito, etc. Ergo divisibilitas non est ratio formalis quantitatis. i Resp. : — Cone Mai.; Dist. Min.: divisibilitas large et communiter accepta , convenit formaliter entitativae, etc. Cone., proprie et stricte accepta Mg. Ncg. Conqs. et Conqa. — In primo enim modo distinctionis, divisibilitas nihil . aliud dicit nisi quod una pars ex sui ratione formali aliam formaliter excludit, et hoc est commune cuilibet composito ; sed alio sensu, divisibilitas dicit partes divi­ sibiles homogenee et divisae adhuc retinent idem esse et sunt simul hoc aliquid, seu sunt partes in ratione partium, quod soli quantitati convenire potest (1). i IIa Obi.: Aristoteles (2) et Angelicus (3) saepenumero rationem quan- i titatis definiunt per rationem mensurae. Ergo iuxta eos, ratio quantitatis es: ratio mensurae. | Resp.: — Dist. Aut.: Aristoteles... mensurae, quae praedicatur de ear. 2° modo dicendi per se seu ut eius proprietas Cono., quae praedicatur de in Io modo dicendi per se Subd. sumpta quantitate logice accepta Cone., phjsice seu metaphysice Neg. — Contrad. Conqs. et Neg. Conqa. — Primo enir: | modo subdistinctionis datae, accipitur quantitas, non objective et in se, sJ ut formaliter ordinem dicit ad intellectum ipsam cognoscentem, et in I- : sensu admittimus quod formaliter consistit in ratione mensurae. Secund? vero modo, non consideratur nisi ut absolute obiective et in se, et in hoc sensu simpliciter inficiamur quod mensura est eius ratio formalis: hoc enin sensu sumitur physice vel metaphysice. Talis autem responsio conformis e-: menti Aristotelis et S. Thomae, qui ambo asserunt mensuram esse principium cognoscendi rem (4); ceteroquin praedicta difficultas minime ignorata fuit a S. Thoma, imo expresse solvit apparentem contradictionem quam AristoteV videtur asserere in Categoriis et in Physicis (5). Firmiter igitur tenendum est, quod ratio formalis quantitatis, physice vel metaphysice acceptae, est divi­ sibilitas, quamvis logice acceptae sit mensura (6). SECTIO SECUNDA Utrum Quantitas distinguatur a re quanta (7). Determinato satis de natura quantitatis, de eius distinctioni a re quanta seu substantia corporea est nunc agendum. 184. Praenotamina. — Imprimis recolenda sunt supra dicta de natura quantitatis. Praeterea, supponenda est quid est distinctio atque eius diversitas (1) Cfr. S. Thom ., V Metaph., lect. 15, n. 977; Capreolum, ¡I, dist. 18, q. 1 a.3, ad4 Okam contr. conci.; ad 8-' eiusd. ibid.; C. Alamanno, loc. pr. cit., ad 2'>m; II, dist. 2, q. 1, a. 2, ad Ium; |, q.3 . 5, ad 2““; de Pot., q. 7, a. 3, ad *7< “; q. 9, a. 7; et alibi. (4) Cfr. Aristot., V Metaph., c. 6; X Metaph., c. 1; S. Thomam, Opuse. 36, c. 3(Ed. Rom»!, q. 3, a. 5, ad 2»»; l-II, q. 90, a. 1, V Metaph., lect. 8, n. 872-75; X ibid., lect. 2, n. 1937-ôü; 1 Post-Anal., lect. 36; 1, dis». 8,q. 4, a. 2, ad 3“"-; 11, dist. 2, q. 1, a. 2, ad lum; de Veril., q. 1, a. 5. (5) Cfr. S. Thom., 111 Phys., lect. 1 ; l de Caelo et Mundo, lect. 1. .J.® (6) Cfr. SONCINA, op cit , q. 21, In fin.; Javelli, op. cit., q. 20 In fin.; C. A LAMAN SO loc. prox, at., in corp. art. ad 3«™ opinionem; et alios. (7) Cfr. auctores infra citandos. Utrum Quantitas distinguatur a re quanta 131 specifica. Denique, non est confundenda distinctio cum separatione. Quae enim distinguuntur, etiam realiter-entitative, quamvis diversas seu distinctas realitatesvel entitates habeant, tamen possunt non separari, cum una realiter-actualiterexistere non possit nisi dependentor ab alia, proinde totalitatem completam essendi non habent, sicut anima sensitiva et corpus bruti. Quae vero proprie separantur sunt quorum entitates reales separatim, idest facta separatione, existere possunt, ut separatio animae humanae a corpore (1). 185. Status Quaestionis. — His praenotatis, praesens quaestio vertitur non de separatione sed de distinctione, et quidem reali, prae­ scindendo tamen a reali entitativa vel modali. Unde quaeritur: an quantitas realiter, hoc est ante quamlibet operationem mentis et ab ea independenter, distinguatur a substantia materiali seu corporea. Et quaeritur, non de substantia, ut sic, sed ut formaliter quanta seu corporea; proinde quaestio est: an substantia corporea, ut talis, sit per seipsam actualiter divisibilis et extensa, consequenter quanta; vel per aliam entitatem distinctam actualiter et realiter ab entitate actuali substantiae corporeae, cui tribuit divisibilitatem, extensio­ nem, etc,, quam vocamus quantitatem (2). 186. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem datur prae­ cipue triplex sententia. Ia Sent, tuetur, quod cum quantitas sit extensio quaedam, et substantia corporea sine extensione concipi nequeat, extensio constituit ipsam essentiam substantiae corporeae et cum qua realiter identificatur. Ita generatim omnes Materialistae; at sententia haec, quae iam in philosophia graeca doce­ batur (3), renovata est quam maxime a Cartesio (4), quem alii sequuntur ut Moignon (5), Drouin (6), Witasse (7), et alii. 2aSent, tenet, quod tarn substantia materialis quam quaelibet quantitas propria extensione gaudet, ideoque quaelibet entitas materialis habet proprias partes extensivas, ita ut inter eas solum sit distinctio nominalis, quatenus sci­ licet talis entitas ut subiectum substantiale dicitur materia, ut habens exten­ sionem et partium distinctionem dicitur quantitas, et sic de aliis; quapropter, in uno composito materiali tot essent quantitates quot entitates realiter distinctae. Ita generatim omnes Norninalistae, ut Aureolus (8), Okarn (9), Maior (10), Adam(W), Alb. de Saxonia (12), Biel (13), et alii (14). (1) Cfr. S. Thom., de Anima, a. 2, ad lum; Ill, dist. 5, q. 3, a. 3, ad 3”". (2) Cfr. ZiGLiARA, op. cit., Vol. I, Ortología, L. Ill, c. 4, a. 2, III, p. 480. (3) Cfr. Aristot., Ill Metaph., c. 8 (lect. 13, S. Th.); I, ibid., c. 5 (lect. 12, S. Th.). (4) Cfr. Prine. Philos., II, 4, 9; Rispaste alte cinque obteaoni fatte dal S. Gassendy, vol. II • Discorso sui método *, VU, p. 114 (Ed. Laterza). (5) Phil. Sacra, Torn. I, c. 22. (6) De Re Sacram., L. IV, c. 4, § 2, Inst. 6. (7) De Each., sec. 2, q. 2, a. 3. (8) Cfr. apud Capreolum, If, dist. 18, q. 1, a. 2, arg. Aur. contr. *I • concl. (9) Cfr. IV Sent., q. 4; Quodl. IV, q. 29-33; Quodl. VII, q. 25. (10) Cfr. II, dist. 12, q. 2. (11) Cfr. IV Sent., q. 5. (12) Cfr I Phys., q. 7. (13) Cfr, II, dist. 10. ' ■ ' (14) Haec sententia Nominalista rum panini vel nihil differt ab Illa Materialistarum, cfr. C. Alamanno, I. pr. at., a. 2, p. 142. Utrum Quantitas distinguatur a re quanta 132 133 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars l¡, Caput I, Art. I, Sectio 11 3a Sent, docet, quod quamvis substantia materialis, ut talis, habeat ex se potentiam seu aptitudinem ad divisibilitatem seu extensionem, actualiter tamen hoc non habet independenter a quantitate; consequenter quantitas e$t entitas actualis reaiiter a substantia corporea distincta. Ita post Aristotelem et S. Thomam, omnes Thomistae et Scholastici, ut Capreolus (1), Cajetanus (2), Ferrariensis (3), Soncina (4), Soto (5), Zigliara (6) et alii, quibus adhaeren: plures alii ut S. Alb. Magn. (7), Scotus (8), Hervaeus (9), Durandus (\0), Aci­ dius (11), C. Alamannus (12), Suarez (13), Haan (14), Gredt (15), Nys (16), Di Maria (17), Varvello (18), et alii (19). Cum quibus ponitur sequens veritas. 187. Conclusio : « Quantitas reaiiter distinguitur a substantia materiali seu corporea ». Prob. Io Metaphysice. — Arg. Ium. — Quantitas reaiiter eadem supposita cum substantia materiali, reaiiter identifican debet aut cum una ex ipsam constituentibus aut cum eis simul sumptis. Atqui quantitas cum neutris reaiiter identificatur. Ergo quantitas reaiiter distinguitur a substantia materiali. Mai. per se liquet. — Min. decl.: Substantia materialis enim accipi potest vel in se ut totum quoddam, vel in suis partibus quae, ut ex habitis de hylemorphismo, sunt materia et forma. Porro, quantitas minime reaiiter est idem cum forma: forma enim cum sit actus, qui de se dicit indivisibilitatem et illimitationcm, non divi(1) Cfr. II, dist. 18, q. 1, a. 1, conci. I; (bid., a. 2-3. (2) Cfr. III, q. 76, a. 2. (3) Cfr. IV C. Gent., c. 65. (4) Cfr. V Metaph., q. 19. (5) Cfr. IV, dist. 10, q. 1, a. 4. (6) Cfr. loc. pr. cit. (7) Cfr. 1 Phys., Tr. 2, c. 4. (8) Cfr. II, dist. 2, q. 2; IV, dist. 12, q. 2. (9) Cfr. Quodl. I, q. 15. (10) Cfr. IV, dist. 12. , (11) Cfr. Theorem. 36, ss. (12) Cfr. loc. pr. cit. ( ! (13) Cfr. Metaph., Disp. 40, s. 2, n. 7 ss. (14) Cfr. op. cit., c. 2, Thes. Ill, n. 23, p. 17 ss. (15) Cfr. op. cit., n. 272-276, pp. 231-236. (16) Cfr. op. cit., q. 3, p. 104 ss. ► vcH (17) Cfr. Phil. Perip.-Schol., Vol. II, Cosmol., P. I, q. 3, a. 1, p. 67 ss. (18) Cfr. Instit. *Phil. , P. II, Metaph., Vol. II, P. I, c. 1, a. 1, p. 1 ss. — Cfr. praeterea De Lerma, op. cit., q. 8; Ioan. a S. Thoma, op. cit., Logica, P. II, q. 16, a. 1, p. 465 ss. (19) Est notandum, quod Scholastici unanimiter conveniunt in illa conclusione enun­ tiata; solum inter se dissentiunt quoad vim et efficaciam argumentorum quibus realis illa distinctio probatur: an scilicet sola argumenta ex ratione pura demonstrative et positive pro­ bent vel solum negative. Quidam tenent, quod sola ratione probari potest non repugnare ut di­ stinguatur ita post Suarez (loc. pr. cit. n. 8) plures recentiores (v. g. De San, Cosmol., de quant, corp., p. 270, Louv. 1881; Pf.sch, op. cit., Lib. Ill, disp. 1, s. 3; SCHIFFINI, Disp. Metaph. Spec., Thes. 12; MlELLE, De subst. corp, vi et ratione, p. 140, Lingonis 1894; Franzeun, De Sacram., Thes. XVI, III, Romae 1873; Domet Devoroes, De la distinet, réelle de la sutil et de l’étendue, In « Annales de Phil Chrét. >, Mal 1890; W. Mi.RtjoN, Das Wesen der Quantité, in • Jahrb. fflr Phil. u. Spek. Theol. >, 14 Jahrg.; Nys, loc. prox, cit., p. 106). Alii vero contra sentiunt, cum quibus dico quod, saltem argumenta metaphysica ex pura ratione adducta optime probant realem distinctionem, quibus adlungl pariter possunt argumenta physica non minoris roboris. ditur nec limitatur nisi per eius receptionem in materia; quantitas autem de se et per se primo dicit divisibilitatem et limitationem (1). Nec cum materia: ipsa est enim purum subiectum puraque potentia passiva; consequenter, licet habeat potentiam recipiendi divisibi­ litatem seu extensionem, ex se tamen nullam active importat (2). Neque cum materia et forma simul: sequitur a fortiori: si utraque pars separata formaliter caret divisibilitate, simul unitae nequeunt efficere divisibilitatem. Ergo quantitas nullo modo reaiiter identificatur nec cum partibus constituentibus ipsam substantiam corpo­ ream, neque cum ipsamet substantia. Arg. nam. — Substantia corporalis reaiiter praedita est propriis qualitatibus. Atqui per se patet, quod qualitates non sunt per se divisibiles, sed per accidens tantum, scilicet ratione substantiae corporalis in qua sunt (3). Ergo substantia corporalis est subiectum per se divisibilitatis qualitatum. Atqui non est talis formaliter ut substantia materialis, eo quod nec forma neque materia ex se divi­ sibilitatem importat, uti habitum est. Ergo substantia corporalis est tale subiectum per aliquid reale ei reaiiter superadditum, quod vocamus quantitatem (4). Ergo quantitas reaiiter distinguitur a substantia corporea. Arg. HT”. — Reaiiter dantur in rerum natura individua ma­ terialia, seu substantiae corporales numerice distinctae (5). Ergo sicut dantur huiusmodi substantiae ita necesse est detur principium immediatum quô tales actu efficiuntur, ut ex dictis de principio individuationis liquet (6). Atqui tale principium repugnat quod sit materia sive forma: essent enim actualiter principium proximum ac immediatum individuationis, ideoque non possent inveniri in pluribus entibus materialibus specifice eisdem. Ergo tale principium debet esse aliud reaiiter distinctum. Atqui hoc nequit esse nisi sola quantitas, cui, ut ostensum est, per se primo convenit divisibilitas et divisio (7). Ergo quantitas reaiiter distinguitur a substantia corporea. Prob. 2° Physice. — Si substantia corporalis et quantitas sint reaiiter idem, quotiescumque quantitas quomodocumque mutatur, mutari debet substantialiter ipsa substantia corporalis; vel quoties­ cumque illa augetur aut diminuitur, pariter et ista. Atqui haec omnia (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. S. Thom., IV, dist. 12, q. 1, a. 1, qla. 3; cfr. ibid., ad 3»®. S. Thom., Ill, q. 77, a. 2. S. Thom., ibid., arg. Sed Contra. S. Thom., ibid., corp.; IV, dist. 12, q. I, a. 1, qla. 3. supra, p. 13 ss. supra, pag. 96 ss. S. Thom., III, q. 77, a. 2. 13¿ Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars //, Caput I, Art. I, Sectio II falsa sunt. Ergo omnino falsum est, quod quantitas et substantia corporalis sunt realiter idem. Min. prob. quoad partes. — Prob. 1* Pars. — Omnis mutatio quae fit in substantia materiali substantialiter haberi nequit absque sui generatione et corruptione; patet ex natura mutationis substan­ tialis. Atqui quantitas substantiae materialis quandoque mutatur absque sui generatione et corruptione, ut expresse probat Angeli­ cus (1). Ergo falsum est, quod quotiescumque mutatur quomodo­ cumque quantitas, mutari debet substantialiter ipsa substantia corporalis. Prob. 2123*56 Pars. — a) Physico-chimice enim experimentatur, quaedam corpora rarefieri et condensari, manente semper una eadenique substantia corporali. Rarefactio autem et condensatio realiter dari in corporibus, physice et chimice probatum est ex eorumdem compressibilitate et elasticitate (2). — b) Physiologice praeterea idem habetur, praesertim ex metabolismi effectu. Per nutritionem enim substantia corporea viva acquirit semper novas dimensiones per augmentationem, et tamen formaliter et substantialiter remanet semper eadem substantia, ut homo semper homo, et Petrus semper Petrus. Ergo falsum est, quod quotiescumque augetur aut decrescit quantitas, augetur et decrescit ipsa substantia corporalis (3). 188. Corollarium. — Ex hucusque ostensis remanet omnino manife­ stum, quod substantia corporea non est realiter eadem ac quantitas dimensiva seu extensiva, sed ab invicem realiter distinguuntur et quidem ut duae entitates ad diversa praedicamenta pertinentes. Quodque videtur suf­ ficienter esse demonstrative probatum ex puris rationibus, independenter a mysterio Eucharistiae. Hoc mysterio enim haud dubie conclusio nostra magis magisque roboratur et theologice de fide redditur; attamen, non est philosophi argumenta theologica adducere, sed theologi: quapropter, non est adducendum, ut argumentum principale, argumentum theolo­ gicum ad praedictam veritatem demonstrandam, ut plures faciunt (4), * 189. Scholion. — Est animadvertendum, quod solent Philosophi quae­ rere: an ratione demonstretur quantitatem a substantia corporali sepa­ rari. Pro quo sciendum est, quod de hac separatione loqui possumus dupliciter: in actu signato et in actu exercito. Primo modo, dicitur pro separabihtate seu pro non repugnantia ut ab invicem separentur, et hoc modo ratione est demonstrabile ut liquet ex Libro de Causis (5). Secundo modo, dicitur prout de facto seu actu separantur, et sic nullo modo purâ (1) Cfr. HI Metaph., lect. 13, n. 511-513. (2) Cfr. Ganot’s Physic, n. 16-17, p. 8-9; et alibi (Ed. Atkinson); Duhem, La Théorie Physique, son objet et sa nature, P. Il, Ch. I, § III, p. 177, 179; et passim. (3) Cfr. S. THOM., I, q. 92, a. 3, ad 1 »; q. 119, a. 1; I-II, q. 52, a. 2, ad 11-11 q. 24, a. 5, ad 11B1; I, dist. 17, q. 2, a. 1 ; et passim. 1 (4) Ita, Inter alios, De Lerma et Ioan. a S. Thoma. (5) Prop. I; cfr. S. Thom., ibid., lect. 1; III, q. 77, a. 1. I De Quantitatis divisione 135 ratione demonstrari potest, quantitatem separari a substantia corporea, sed nobis innotescit solum revelatione, ex mysterio scilicet SS. Eucha­ ristiae (1). 190. Obiectiones. — Plures essent difficultates quas ab adversariis contra nostram conclusionem obiiciuntur, sed tironem remittimus ad auctores qui eas longe et fuse prosequuntur (2); solum respondemus ad sequens argumentum Aureoli. Obi.: Ex hac nostra opinione sequitur, quod tot sunt extensiones in subiecto, quot sunt ibi realitates extensae. Habet enim quaelibet forma in ma­ teria suam extensionem et materia habet suam. Sed non primo, sed secundario et per quantitatem, una tamen respectu omnium est quantitas, a qua omnia illa consequuntur suas extensiones. Sed hoc consequens est falsum, igitur etc. Falsitas consequentis probatur 1°..., 2°..., 3°..., 4°... » (3). Resp.: — Ut optime respondet Capreolus « quod utique partes substantiae realiter et essentialiter distinguuntur a partibus quantitatis, quia substantia panis cum suis partibus desinit esse remanente quantitate et omnibus suis partibus, sicut patet in Eucharistia. Et ad huius probationem negatur prima consequentia ibidem facta, loquendo de extensione primo modo distinctionis superius factae (in Resp. ad lum Ad.), sumendo extensionem scilicet pro principio formali, quo partes quanti distant et extenduntur. Sumendo autem extensionem secundo modo distinctionis, conceditur consequens. Et ad improbationem con­ sequentis isto modo sumpti, negatur consequentia ibi facta, quâ infertur quod quantitas superflueret. Et ad probationem dicitur, quod partibilitas substantiae vel alterius rei quantae causatur a quantitate. Illa autem causalitas non est proprie effectiva nec finalis, sed formalis. Et ad huius improbationem negatur quod ibi assumitur, scilicet quod effectus formalis non sit aliud a forma. Nam albedo non est idem quod esse album: quaelibet enim forma dat subiecto suo quoddam esse sive substantiale sive accidentale, quod esse est aliud a forma quae dat illud, sicut ponit sententialiter S. Thomas » (4). SECTIO TERTIA De Quantitatis divisione (5). 191. Dictis de natura quantitatis eiusque a quanto distinctione, de eius speciebus est nunc dicendum. Est tamen attendendum, quod hic loquimur de quantitate corporea seu molis (6), et quidem physice et non logice accepta. Sint igitur sequentes divisiones: (1) Cfr. S. Thom., III, q. 75, a. 2. . /n (2) Cfr. Capreolum, 11, dist. 18, q. 1, a. 2-3; Soncina, op. cit., V Metaph., q. 19; Cosm. Alamas., loc. pr. cit.; et alios. (3) Ita Aureolus apud Capreolum, loc. pr. cit., a. 2, contr. I»™ conci. (4> Capreol., loc. pr. cit., a. 3. (5) Cfr. Aristotelem, De Categ., c. 5; V Metaph., c. 13; S. Thomam, V Metaph., lect. 15, et passim; Dom. de Flandria, V Metaph., q. 14, a. 2; De Lerma, de Praedic., L. VII, q. x-xii; C. Alamanno, Logic., P. I, q. 11, a. 3; Suarez, Metaph., Disp. 40, s. 5-9; Dtsp. 41, s. 1-4; I.aS.Tho.ma, Log., P. II, q. 16, a. 2-4; Nys, op. cit., Tom. U, pp. 78-80; et alios. (6) Est notandum, quod transcendentaliter triplex est quantitas, sc. molis, virtutis et perfectionis, dr. S. Thom., I, q. 42, a. 1, ad l-1™; 1 C. Gent., c. 43; I, dist. 17, q. 2, a. 1, ad2«»; de Malo, q. 7, a. 2; de Virt., q. 1, a. 11, ad 10-™; VIII Phys., lect. 21; et passim. 136 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio 111 Io — Species quantitatis sunt: quantitas discreta (= multitudo) et continua (= magnitudo): divisibilitas enim, quac est ratio quanti­ tatis, primo et per se fit vel in partes aliquo termino communi non copu­ latas (= quantitas discreta)’, vel e contra, aliquo termino communi co­ pulatas (= quantitas continua) (1). 2° — Species quantitatis continuae sunt : linea, superficies et cor­ pus: divisibilitas enim in partes termino communi copulatas fit: aut ut habentes unam dimensionem, quae est secundum longitudinem (= li­ nea); aut duas dimensiones, quae est secundum latitudinem (= super­ ficies); aut tres dimensiones, quae est secundum profunditatem (= cor­ pus) (2). 192. Scholion. — Est sciendum, quod praeter dictas species, dantur etiam undecim modi quantitatis. Modus enim est determinatio adiacensrei: determinationes autem quantitatis possunt rei quantae adiacere vel per se vel per accidens. Per se vero habentur novem modi, scilicet: oratio, longitudo, latitudo, profunditas, magnum et parvum, maius et minus; multum et paucum, productum et breve, latum et strictum, profundum et altum. Per accidens autem habentur alii duo, nempe: ut album vel musicum, motus et tempus (3). 193. Ex his sequentes divisiones quantitatis adnotandae sunt: Io quantitas interminata et terminata. Prima est prout actu habet quidem dimensiones seu prout semper et in quolibet instanti est sub certo gradu dimensionis vel extensionis, ex se tamen est indifferens ac in potentia ad talem vel talem sive tantam vel tantam dimensionem habendam, unde ex se nullo determinato gradu di­ mensionis actu terminatur. Secunda est prout ex se postulat actu habere tales vel tales dimensiones seu prout actu semper est sub maiori vel minori gradu extensionis (4). 2° utraque quantitas est duplex: discreta (= multitudo) et est divisibilitas in partes integrales homogéneas nullo termino com­ muni ad invicem copulatas seu unitas, ut numerus (5); continua (= magnitudo) et est divisibilitas in partes integrales homogéneas termino communi ad invicem copulatas seu unitas, ut linea (6). 3° quantitas continua est iterum duplex: permanens, et est (1) Cfr. Aristot., I. pr. cit.; S. Thom., V Metaph., lect. 15; Op. 42, c. 20; Op. 48, Tr. 3, c. 2 (Ed. Rom.); Capreolum, II, dist. 2, q. 2, a. 3, ad Aureol. contr. h» conci. (2) Cfr. Aristot. et S. Thomam, loc. prox. cit. ,:\ (3) Pro sufficientia et rectitudine horum undecim modorum, cfr. inter alios Dom. DE Flandria, V Metaph., q. 14, a, 2, conci. 3». (4) Cfr. Capreolum, II, dist. 18, q. 1, a. 1, conci. *5 — Est notandum, quod illa duplex acceptio quantitatis est potius logica, inquantum non intelligatur ut duplex entitas essen­ tialis quantitatis, sed una et eadem prout nunc intellectu consideratur sine illa vel cum illa terminatione extensiva, cfr. S. Thom., m Boet, de Tr., q. 4, a. 2; Capreolum, loc pr. cit, a. 3, ad 1“® Aureol. contr. *V ® conci.; Soncinam, VII Metaph., q. 35 et alios (5) Cfr. Aristot., in Categ., c. 7; S. Thomam, V Metaph., lect. 15, n. 978-’ I o II a 2: I, dist. 24, q. 1, a. 3, ad 2>®; et passim. ’ ’ (6) Cfr. Aristot. et S. Thomam, loc. pr. cit. De Quantitatis divisione 137 illa cuius partes omnes simul actualiter existunt atque diversas positiones diversosve situs in spatio occupant, ideo extensionem efformant, v. g. linea, corpus; successiva, et est illa cuius partes nullo modo simul actu sunt, sed absque interruptione sibi invicem succedunt quodam ordine, prioritatis scilicet et posterioritatis, v. g. numerus, tempus (1). 194. Scholia. — 1. Est primo animadvertendum, quod tempus et locus, si sumantur formaliter idest secundum rationem mensurae extrinsecae, alia praedicamenta formaliter diversa constituunt ut quando, ubi et situs; si vero sumantur fundamentaliter scii, pro ratione mensurae intrinsecae, hoc est secundum positivam entitatern quâ sunt fundamen­ tum extrinsecae mensurae, reductive ad quantitatem pertinent, et quidem ad quantitatem continuam (2). — Idem est sentiendum de loco respectu superficiei, cuae ab invicem distinguuntur solum formaliter seu logice, inquantum ocus addit supra rationem superficiei rationem relationis resultantis ex superficie continente seu locante et corpore contento seu locato, ideoque addit solam mensuram extrinsecam (3). 2. Est secundo animadvertendum, quod motus tantum per accidens et reductive pertinet ad quantitatem — discretam —, ratione scilicet eius in quo fit motus, quod est spatium seu distantia percurrenda ab uno ad alium terminum (4). 3. Est tertio animadvertendum, quod oratio simpliciter est species quantitatis, quantitate logice accepta pro scilicet ratione mensurae, et quidem ad discretam reducitur (5). — Itidem dicendum est de numero, qui simpliciter est species quantitatis, sive sumatur physice et tunc ad discretam pertinet (6), sive logice et tunc ad continuam reducitur, prout numero rei quantitas cognoscitur (7), et ad hanc reducitur non seipso formaliter sed ratione rei numeratae, ex quo intelligitur communis di­ stinctio inter numerum numerantem et numerum numeratum (8). (1) Cfr. Aristot., in Categ., c. 7; Nys, op. cit., Tom. II, p. 79. (2) Cfr. S. Thom., Ill Physic., lect. 5; V Metaph., lect. 9; I, dist.24, q. 1, a. 3, ad 4 »; Op.42, c. 20 (Ed. Rom.); et passim; Cos. Alamanno, loc. pr. cit., ad2«® quaest. 1 (3) Cfr. De Lerma, op. cit., loc. pr. cit., q. 11, ad rat. dubitandi, n. 3. (4) Cfr. Ioan, a S. Thoma, op. cit., Log., P. II, q. 16, a. 3, p. 487;DeLerma, ibid., q. 12. (5) Cfr. S. Thom., Opuse. 48, Tr. 3, c. 2 (Ed. Rom.). (6) Cfr. Aristot., V Metaph., c. 13. (7) Cfr. Aristot., X Metaph., c. 1. (8) Cfr. S.Thom., Opuse. 42, c. 20 (Ed. Rom.); CoSM. Alamanno, l. pr. cit., qla. 2», ad 3. -Estnotandum, quod grave et leve quamvis sint passiones corporis non tamen reducuntur id quantitatem sed potius ad qualitatem (cfr. S. Thom., V Metaph., lect. 15, n. 981). 138 Liber 1 - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio ¡V SECTIO QUARTA De Quantitatis proprietatibus (I). In hac igitur ultima sectione agendum est de passionibus quan­ titatis, de quibus Philosophus-tractat in suis Categoriis. 195. Est tamen in antecessum ex Logica Materiali recolenda cum Porphyrio quadrifaria species proprii. « Nam, proprium est et quod soli alicui speciei accidit etsi non omni, ut homini mederi aut geometrae officio fungi. Et quod accidit omni speciei etsi non soli, ut homini bipedem. Et quod soli el omni et aliquando, ut omni homini accidit in senectute canescere. Et quarto id in quo haec concur­ runt: soli el omni et semper, ut homini aptum esse ad videndum » (2). Hoc no­ tato, sequentes proprietates adsignantur a Philosopho. 196. 1‘ Prop.: «non habere contrarium»: divisibilitas enim in partes homogéneas nullo modo formaliter opponitur simili divisibilitati, ideo una quantitas aliam ab eodem subiecto minime expellit (3). 197. Scholion. — Est animadvertendum, quod multum et paucum, parvum et magnum, licet sint contraria relative minime vero propria seu negativa et exclusiva simpliciter: habent enim, ut probat Aristoteles, solum esse relativum (4). Idem est sentiendum de loco respectu alterius, cum locus non pertineat ad quantitatem formaliter sed solum reductive, prout dicit relationem subiecti quanti locati ad locum, ut supra habitum est (5). 198. 2X Prop.: « non suscipere magis et minus»: cum quantitas subiecto inhaerens possit considerari, et ut est forma formaliter et ut est in subiecto formaliter, ideo proprietas sic intelligenda est: Iosum­ pta prout est forma formaliter seu specificative, quantitas nullo modo suscipit magis et minus: hoc enim modo dicit rationem speciei, quâ quid in se constituitur formaliter quantum (6); 2° sumpta ex parte subiecti seu prout est in subiecto diversimode recipit magis et minus, ut optime declaratur ab Angelico (7). Sic igitur quando Philosophus negat, in Categoriis, quantitatem suscipere magis et minus illam consideravit primo sensu et logice est locutus; illam (1) Cfr. Aristot., de Categ., c. 7; Capreolum, II, dist. 18, q. I, a. 3, ad 1«® Okam. contr. b conci.; ibid., ad 1 Scoti contr IV» conci.; ibid, ad *2 '" Greg. contra VI»® conci.; IV, dist. 12, q. 1, a. 3, ad 4«® Scoti contr. b® conci.; C. Alamanno, loc. pr. cit a. 4, pp. 151-155; Suarez, op. cit., Disp. 41, s. 5; De Lerma, op. cit., q. 16; et alios. (2) Isagoge Porph., c. 5. (3) Cfr. Aristot., op. cit., c. 6; Suarez, I. pr. cit., n. 1. (4) Loc. prox. cit. (5) Cfr. S. Thomam, V Phys., lect. 3. (6) Cfr. Aristot., toe. pr. cit.; S. Thomam, l-U, q. 52, a 1, et loe. paral.; Cajetan Com in 1-11, q. 52, a. 1. (7) Cfr. I-II, q. 52, a. 1-2; H-l I, q 24, a. 5; 11, dist. 30, q. 2. a. 1 : De Viri, in Com a 11 De Virt. Card., a. 3; et passim; Cajetan., Com. in l-II, q. 52, a. 1-2; ll-II q 24 a 5 ’ De Quantitate m specie 139 tamen considerando secundo sensu et physice aliter est locutus, ut liquet ex IV Physicorum (1). / 199. *3 Prop.: «esse aequalis vel inaequalis » (2): divisibilitatem enim sequitur mensura quae ordinem ad mensuratum dicit, ideo ratio mensurae dicit relationem mensurantis et mensurati, quae si sit homogénea erit aequalis, si heterogénea erit inaequalis (3). 200. Scholion. — Est notandum, quod aequalis et inaequalis funda­ mentum est unum, sed diversimode: aequalis enim est unum quod cum ente convertitur et dicit ens indivisibile; inaequalis vero est unum quod dicit rationem mensurae et ad genus quantitatis pertinens (4); haec men­ sura, quam inaequale dicit, est excedentis et excessi seu continentis et con­ tenti: numerus enim constat ex uno numerali et numerus ex numeris, et numerus se habet ad unum et unus numerus ad alium numerum sicut continens ad contentum (5), ex quorum diversa proportione seu rela­ tione habentur diversae species inaequalis quantitatis, scii.: Io secundum excessum multiplicitatis; 2° secundum superparticularitatem, sive se­ cundum unam sive secundum multiplicem; 3° secundum superpartiens, sive secundum unum sive secundum multiplex (6). Hae omnes species inaequalis considerantur ex parte excedentis seu contenti; sed idem dicendum est, si accipiantur ex parte excessi seu contenti, cum opposi­ torum eadem sit ratio (7). Articulus II. DE QUANTITATE IN SPECIE 201. Tractavimus hucusque de quantitate in genere, nunc agen­ dum est de eadem in specie, quae, ex supra habitis, alia est discreta, alia vero continua (8). Unde, Io de quantitate discreta (sect. 1); 2° » » continua (sect. 2). (!) Cfr. S. Thom., ll-II, q. 24, a. 5, c. ct ad !«»; Capreolum, II, dist. 18, q. 1, a. 3, ad2. Greg. cont, VI»"> conci.; ibid, ad b>® Scoti; ibid., a. 2, conci. IV»; ibid., a. 3, ad 1 Okam, contr. I*® conci.; IV, dist. 12, q. I, a. 3, ad 4‘® Scoti contr. I»® conci. (2) Cfr. Aristot., Categ., c. 2; S. Thom., Op. 48, Tr. 3, c. 8 (Ed. Rom.). (3) Cfr. S. Thom., Opuse. 48, Tr. 3, c. 8. (4) Cfr. S. Thom., V Metaph., lect. 17, n. 1007, 1022; X Metaph., lect. 8, n. 2090; cfr. ». 1999, 561. (5) Cfr. S. Thom., V Metaph., lect. 17, n. 1001. (6) Cfr. S. Thom., ibid., n. 1006-1016. ! * (7) Cfr. S. Thom., tbid., n. 1014. (8) Cfr. S. Thom., Opuse. 48, Tr. 3, c. 1. 140 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars ¡I, Caput I, Art. 11, Sectio I, § Un. SECTIO PRIMA De Quantitate discreta. 202. Occurrit igitur primo sermo de quantitate discreta, quae, uti diximus, dividitur «in numerum et orationem »(1). De oratione, quae reductive pertinet ad quantitatem, est proprium Logici tra­ ctare (2); unde hic agendum est solum de numero. 203. Quaedam hic breviter et accurate delineanda sunt quae numeri naturam respiciunt; sed ante eius declarationem quaedam sunt praenotanda. 204. Praenotamina. — Est imprimis notandum, quod unum potest duplici- | ter considerari. Uno modo transcendentaliter quod cum ente convertitur, ideoque nihil reale enti additur praeter solam indivisionem; alio modo praedicamentaliter (= quantitative, numeraliter), prout rationi entis ut sic additur ratio men­ surae, per quam est principium numeri (4). Exinde liquet manifeste utriusque unius distinctio, atque ratio mensurae primo et per se convenit uni quod est principium numeri (5). Secundo est notandum, quod ratio mensurae potest numero competere dupliciter, iuxta duplicem considerationem mensurae. Haec enim alia est in­ trinseca, quae est in mensurato sicut accidens in subiecto, quaeque multipli­ catur ad multiplicationem mensurati; alia est extrínseca, quae est in uno sicut in subiecto ad quod multa mensurantur, quaeque non est necesse multiplicari ad multiplicationem mensuratorum (6). Tertio est notandum, quod sicut unum dicit indivisionem: ita opposita ratione multitudo dicit divisionem; et sicut unum dicitur dupliciter, ita et mul­ titudo. Una enim est transcendentalis quae enti transcendentali correspondit, et constituitur formaliter per oppositam forrnalitatem — sive absolutam sive relativam — rerum, ideo ad quantitatem minime pertinet sed eam transcendit; altera est pracdicamcntalis (= quantitativa, numeralis) in uno praedicamentali fundata, quae est fundamentum quantitatis continuae ex cuius divisione cau­ satur numerus. Unde liquet, quod haec multitudo non consistit in diversa formalitatum oppositione sicut transcendentalis, sed potest esse unius eiusdemque (1) Cfr. S. Thom., ibid. (2) Cfr. S. Thom., ibid., c. 2; De Flandria, V Metaph., q. 14, a. 7; De Ler.ma, op. clt., de Praedicam., L. VII, q. 15. 1 (3) Cfr. De Flandria, V Metaph., q. 14, a. 6; De Ler.ma, op. cit., de Praedicam., L. VII, q. 13-14; D. Mas, De Categoriis Lib. Arist., P. II, de Quantitate, sec. II; et auctores supra de > Quantitate in genere > citatos. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 11, a. 1-2; I, dist. 24, q. 1, a. I, ad 1«»; ibid., a. 3; II, dist. 3, q.l, a. 3, ad 1 Quodl. X, a. 1 ; De Pot., q. 3, a. 16, ad 3«»; q. 9, a. 5, ad 12"m; a. 7, c. et ad J7«»; III Metaph., lect. 12-13; IV Metaph., lect. 2; V Metaph., lect. 8, 10; X Metaph., lect. 3, II; Opuse. 48, Tr. 3, c. I (Ed. Rom.). c‘ù (5) Cfr. S. Thom., X Metaph., lect. 2; I, dist. 8, q. 4, a. 2, ad 3-®; V Metaph., lect. 8; I Pcst.-Anal., lect. 36. (6) Cfr. S. Thom., II, dist. 2, q. 1, a. 2, ad 1“»; De Veril., q. 1, a. 5, c. De Numero 141 fornialitatis et nihilominus habetur multitudo, ut si dividatur linea in plures partes (1). II 205. Definitio Numeri. — His praenotatis, numerus, secundum Angelicum post Philosophum, duplici modo definitur: 1° numerus est « multitudo ex unitatibus aggregata »; 2° numerus est « multitudo mensurata per unum » (2). Explicatur. — In utraque numeri definitione habetur aliquid commune, sc. ratio multitudinis » et « ratio unitatis », et aliquid distinctivum et differen­ tiate, videlicet aratio aggregationis» et a ratio mensurae » ; quapropter dicendum est, quod prima numeri definitio est transcendentalis, alia vero est praedicamentalis. Etenim prima fundatur in multitudine transcendentali, quae ut huiusmodi, invenitur non solum in materialibus sed etiam in spiritualibus locum habere potest (3). Quare, numerus ex multitudine et unitate transcendentali resultans, ex se excludit rationem mensurae proprie dictae, consequenter ipsemet numerus est etiam transcendentalis et inveniri potest in spiritualibus; hoc autem modo numerus — consequenter et multitudo — non repugnat esse actu infinitus, sicut revera in divinis ponuntur termini numerales (4). — Alia vero definitio numeri fundatur in multitudine praedicamentali, quae ut huiusmodi claudit in se rationem mensurae, quâ plures partes divisae mensurantur per unum. Talis igitur multitudo, et ideo unum et numerus, non habent locum nisi in rebus materialibus et corporalibus (5); consequenter, ut infra dicetur, repugnat talis multitudo talisque numerus actu infinitus dari. — Neque est circulus in defi­ niendo, «ita quod necesse sit per multitudinem intelligi unitatem, et e con­ verso > (6). 206. Scholion. — Est unum animadvertendum ad maiorem dictorum claritatem, quod numerus accipi potest tripliciter. Uno modo dicitur numerus numerans, estque ipse intellectus seu anima quae unam uni­ tatem replicando efficit seu causât numerum, et hic est aliquid in anima existens; alio modo dicitur numerus absolutus (= formalis, simpliciter), et est multitudo aggregata ex unitatibus absolutis seu formalibus, ut unum, duo, tria etc., et hic est idem et unus diversorum enumeratorum, v. g. centum homines et centum equi; tertio modo dicitur numerus nu~ meratus, et est multitudo aggregata ex ipsis rebus numeratis, v. g. unus equus, duo equi, tres equi etc., et iste est alius diversorum numeratorum, ut centum homines est aliud quid a centum equis (7). (1) Cfr. S. Thom., De Pot., q. 9, a. 5-7; Quodl. X, a. 1, et alibi. (2) Cfr. S. Thom., Opuse. 48, Tr. 3, c. 1 (Ed. Rom.). (3) Cfr. S. Thom., De Pot., q. 9, a. 5, ad 8-«». (4) Cfr. S. Thom., I, q. 30, a. 3, ad lum. (5) Cfr. S. Thom., Dc Pot., q. 9, a. 5, ad 8ur. (6) S. Thomas, X Metaph., lect. 4, n. 1995; cfr. ibid., n. 1996-98; De Pot., q. 9, a. 7, c. et ad 15'». Ex quibus locis habetur pariter manifestum, quomodo unum constituit mul­ titudinem et quomodo ei opponitur. Cfr. S. Thom., De Pot., q. 3, a. 7, ad 1O»« et 14 (7) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 17, in fin.; De Pot., q. 9, a. 5, ad 6>«». 142 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars 11, Caput I, Art. 11, Sectio ¡I SECTIO SECUNDA De Quantitate continua (1). 207. Absoluta quantitate discreta, de continua « cuius partes ad unum communem terminum copulantur » est nunc dicendum. De hac quinque per ordinem quaeruntur: primo, de existentia indivisi­ bilium in quantitate; secundo, de compositione quantitatis ex indi­ visibilibus; tertio, de eorum distinctione a partibus continui; quarti, de actualitate seu potentialitate indivisibilium in continuo; quinio, de eorum infinitate vel imitate. His omnibus, ad intelligentiam omnium quae in hac sectione dicentur quaedam praenotamina in numero unico apponantur. Praenotamina. 208. Imprimis est notandum, quod promiscue sumitur quantitas continua et continuum: idem enim formaliter sonant; atque praeterea fit sermo de quanti­ tate in genere seu de continuo ut in se comprehendit sive continuum permanens, v. g. linea, sive successivum seu fluens, v. g. motus, tempus. Secundo est notanda distinctio inter continuum, contiguum et consequen­ ter se habens. Continuum, cuius partes simul uniuntur uno eodemque termino, ut ex eis resultet aliquod unum naturale et per se, unde non sufficit iuxtapositio (2). Contiguum, cuius partes tantum sunt simul absque aliquo intervallo inter eas, quarum unio fit per diversos terminos et ad quam sufficit iuxtapositio; unde ex contigue unitis non semper habetur unum per se, v. g. duo libri se invicem contigue tangentes. Consequenter se habens, est illud inter cuius partes medium, nec unitatis neque simultaneitatis, intercedit, unde est potius quid consequens vel ad continuum vel ad contiguum. Ex his habetur, quod partes in toto quantitative dupliciter possunt se habere, scilicet: continuatione sive contiguitate seu contactu, prout ultima partium vel uno uniuntur vel sunt simul dumtaxat (3). Praeterea continuum est duplex: perfectum, inter cuius partes nullum in­ tervallum nullumque vacuum adest sed omnes inter se perfecte uniuntur tt cohaerent, v. g. linea; et imperfectum (— interruptum), inter cuius partes, per­ fecte inter se cohaerentes et unitas, datur intervallum seu vacuum, v. g..spon­ gia, cribrum. — Adhuc continuum dividitur: in homogeneum, cuius omnes partes sunt eiusdem naturae et speciei, v. g aqua; et heterogeneum, cuius partes sunt diversae naturae vel speciei, v. g. partes constituentes corpus humanum. Tertio est notandum, quod partes continui possunt esse duplicis generis, scilicet: aliquotae et proportionales. Partes aliquotae (= designatae, determi­ natae) sunt illae quarum quaelibet habet certam determinationem, extensionem (1) Praeter auctores supra initio citatos, cfr. D. Mas, De Categ. Lib. Arist., P. Ii, de Quant , sect. 3; C. Alamanno, I-ll, Phil. Nat., q. 23, a. 1-3; Suarez, Metaph., Disp. 41, see. 5; Ioan. a S. Thoma, Phil. Nat., P. I, q. 20, a. 1-3, X’ys, op. cit., Tom. II, pp. 80-104; Lepidi, Cosmol., L. I, s. 11, c. n, p. 90 ss.; Gredt, op cit., n. 329-341; Hugon, Phil. Nat., P. I. Tr. II, q. 3, a. 2, pp. 185 ss.; et alios. (2) Continuum dupliciter definit Aristoteles, cil. definitione formali ut in Praedicamentis et definitione materiali ut in 11 Physicorum, cfr S. Thomam, 1, De Caelo ct Mundo, lect. I. (3) Cfr. S. Tho.m., V Phys., lect. 5; VI Phys., lect. I. ■ Utrum continuum etiam indivisibilia in se involvat 143 seu divisibilitatem, ita ut si ad invicem addantur seu supra invicem repetantur, quaelibet alteri aliquod divisibile seu extensum addit, quarum summa adaequat seu exhaurit totum continuum sine communicatione unius cum alia, v. g. cen­ timetri respectu metri sunt partes habentes certam ac determinatam exten­ sionem et divisibilitatem, ita ut centimetrus aliquoties repetitus, hoc est centies, adaequet et exhauriat metrum. Partes proportionales, sunt illae quarum quaelibet intra unam eamdemque partem diversimode explicat eius divisibilitatem se­ cundum diversas comparationes et proportiones, consequenter numquam aliqua pars sic sumpta potest adaequari vel exhauriri, sed potest dividi in alias partes, et istae sic divisae iterum sunt subiectum immediatum alterius immediatae divisionis, unde sunt proportiones divisae medietatum continui et medietates medietatum, et sic in infinitum; unde inter has non est invenire primum et ul­ timum quin ulterius divisibile sit (1). Quarto est notandum, quod indivisibile est id quod, sive actu tantum sive actu et potentia, dividi nequit. Indivisibilia continui possunt esse duplicis ge­ neris: continuativa, quae sunt finis seu terminus unius partis et simul entitative principium seu initium alterius partis, quô sc. simultate finis et principii totum redditur continuum; terminativa, quae sunt vel finis tantum vel principium tantum, independenter ab utriusque simultate. Quinto denique est notandum, quod cum indivisibilia actu sint in continuo, situm et positionem habent, et ut sic adhuc dupliciter considerari possunt se­ cundum duplicem continui acceptionem. Nam, in continuo permanenti indivi­ sibilia sunt: linea, superficies et punctum. Linea enim est indivisibilis latitudine et profunditate non vero longitudine; superficies est indivisibilis profunditate, non vero latitudine et longitudine; punctum omni modo est indivisibile (2). Incontinuo autem successivo (= fluenti), quaedam sunt ad motum pertinentia, et dicuntur mulata esse, alia ad tempus pertinentia et vocantur instantia, quae amutatis esse distinguuntur sicut duratio a re durante, vel sicut tempus a motu. Haec generaliter notata sufficiunt ad ea quae in hac sectione dicentur. § 1. Utrum continuum, praeter divisibilia, etiam indivisibilia in se involvat. 209. Sensu enim et ratione constat quod, eo ipso quod realiter datur quantum in partes divisibiles, dantur in continuo divisibilia seu partes tam aliquotae quam etiam proportionales (3). Unde quaestio est de indivisibilibus. 210. Status Quaestionis. — Tota autem quaestio in hoc consistit: an praeter divisibilia seu partes, sive aliquotas sive proportionales, dentur in eodem continuo indivisibilia seu termini, sive terminativi sive continuativi, qui simpliciter carent partibus, quibusque indi­ visibilibus continuum terminatur vel finitur, vel una pars aliam non penetret neque unum continuum aliud continuum. Cui respon­ detur sequenti veritate. (1) Est animadvertendum, quod partes proportionales ab aliquotis non distinguuntur realiter-entitative» sed solum modaliter, prout una eademque pars, intra seipsam, diversi­ mode explicat eius divisibilitatem secundum diversas proportiones et communicationes. Cfr. Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit., a. 1. (2) Cfr. S. Thomam, V Metaph., lect. 15, n. 978. (3) Cfr. Ioan, a S. Thoma, loc. pr. cit., a. 1, Diff. 1% p. 355. Utrum continuum sit ex solis indivisibilibus 144 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput I, Art. II, Sectio II, § 1 211. Conclusio : « Revera dantur in continuo indivisibilia tam terminativa quam continuativa ». Prob.: Continuum realiter est et quid in seipso finitum et quid impenetrabile tum quoad eius partes divisibiles tum relate ad aiud continuum. Atqui haec finitas realiter dari nequit absque indivisibili terminativo neque haec impenetrabilitas absque continuativo. Ergo revera dantur in continuo indivisibilia tam terminativa quam con­ tinuativa. Mai. per se liquet et sensu et ratione. — Min. prob. per partes. Prob. I1234Pars (= finitas continui non rotest esse absque indivisibib terminativo'). — Implicat dari processum in infinitum, ut est per se notum. Atqui si continuum non finiretur aliquo indivisibili ad­ mitteretur processus in infinitum. Tunc enim terminaretur quodam divisibili, quod esse nequit: si hoc enim dividatur, in duas saltem medietates dividitur, et sic una medietas est altera prior; haec autem prior medietas nequit continuum terminare, cum et ipsa in alias medietates divisibilis sit. Ergo aut deveniendum est u timatim ad aliquid omnino indivisibile quô finit et terminat divisibile, aut in infinitum est procedendum quod repugnat. Prob. 2* Pars (= impenetrabilitas tum partium... dari nequii sint indivisibili continuativo). — Continui est ut plures partes seu plura continua ex se concurrant ad unum aliquod efficiendum secundum contactum (1), quod obtineri nequit nisi sint impenetrabilia, cum necesse sit ut eorum ultima seu termini se invicem simul tangant (2). Atqui hanc impenetrabilitatem habere non possunt si continuantur vel uniuntur solis divisibilibus: omne enim continuum est conta­ ctum et non e contra, quia contactus est tantum simultas tangen­ tium, continui praeterea est etiam ratio unitatis (3); ratio autem unitatis est ratio indivisibilitatis. Praeterea, cum continua unione extremitatum efficiantur, una pars continui est extra aliam seu eam non penetrat, quod non esset si solis divisibilibus unirentur, cum haec per seipsa tota totaliter et ut sunt formaliter divisibilia uniantur (4). Denique, non haberent aliquem terminum per quem terminarentur simulque aliquod principium quô continuarentur; sed semper essent divisibilia, consequenter essent intra seipsa in­ vicem simul et non extra, quatenus per omnes medietates essent. Ergo impenetrabilitas tum partium divisibilium tum relate ad aliud continuum nequit dari absque indivisibili continuativo. (1) (2) (3) (4) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. S. Thom., V Phys., lect. 5. S. Thom., ibtd. S. Thom., ibid. Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit., p. 355. 145 212. Corollarium. — Ex his colligitur contra Nominales, quod conti­ nuum non resultat ex solis divisibilibus, sed etiam in se involvit indivi­ sibilia, sive quibus terminatur sive quibus continuatur (1). § 2. Utrum continuum sit ex solis indivisibilibus (2). 213. Probata realitate indivisibilium in continuo, quaestio nunc movetur: an formaliter ex solis indivisibilibus constet. 214. Praenotamina. — Imprimis, revocanda est distinctio inter continuum, contiguum et deinceps. Praeterea, non est quaestio de partibus aliquotis et si­ gnatis sed proportionalibus et indesignatis, quae sunt medietates et medie­ tatum medietates, ut supra habitum est. Denique, revocanda est distinctio continui sub ratione formali quantitatis, quae dicit divisibilitatem in partes homogéneas, et sub ratione quanti ut est quantum seu ratione subiecti quod est quantum, quod aliter Angelicus dicit continuum mathematicum, cui per se primo convenit ratio formalis quantitatis, et continuum physicum quod dicit subiectum corporeum habens quantitatem. Cum autem continuum mathematicum, formaliter ut tale, in nullo subiecto recipiatur quo finitur et limitatur, ideo remanet quantum ex se divisibile in infi­ nitum, non vero continuum physicum (3). 215. Status Quaestionis. — His notatis, quaestio procedit de con­ tinuo mathematico et non physico. Quaeritur proinde: an formaliter et essentialiter continuum, ut tale, sit divisibile vel indivisibile; hoc est: an continuum ita constet partibus divisibilibus, ut si iterum dividantur, in ultima analysi, perveniendum erit ad aliquem termi­ num in quo amplius non est possibilis divisio, ideoque est omnino indivisibi is, vel e contra semper et ulterius divisibiles remanebunt. Si ad aliquod indivisibile finaliter perveniatur, dicendum erit, quod continuum formaliter et ultimatim constat solis indivisibilibus; si ad aliquod divisibile, constat solis divisibilibus. Aliter quaestio sic proponitur: an continuum formaliter constet solis indivisibilibus vel partibus extensivis et in infinitum divisibilibus (4). 216. Sententiae. — Duplex praecipua sententia datur a philo­ sophis. Ia Sent, tuetur, quod continuum formaliter resultat ex solis indivisibi­ libus. Hanc primo docuit Zeno ut inficiari posset motum (5); quam sequuntur Democritus, et Pythagoras et hodierni Dynamistae duce Leibnitz, ut Cauchy (6), (1) Cfr. praeter supra auctores citatos, Mastrium, op. cit., Disp. IX, q. 2, per tot. (2) Cfr. auctores supra cit.; et praeterea, Mastrium, toc. cit.; Pesch, op. cit., L. I, Disp. I, S. n, n. 29-49. (3) Cfr. S. THOM., I, q. 7, a. 3; De Sens, et Sensato, lect. 15; I Phys., lect. 9; VI Phys., lect 3; et passim. (4) Cfr. Nys, loc. pr. cit., n. 49, p. 80. (5) Cfr. Aristot., V Physic., c. 9. (6) Sept Leçons de Physique Générale, p. 36. 10 — Pirotta, Summa Philos. - H. 146 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput I, Art. II, Sectio II, § 2 Evcllin (1), Fechner (2) et alii; quibus quodammodo ex Neoscholasticis con­ sentiunt, inter alios, Balmes (3) et Lepidi (4). 2a Sent, e diametro praecedenti oppos:ta docet, quod continuum formali­ ter componitur ex semper divisibilibus. Ita, post Aristotelem (5), S. Thomas (ty et fere omnes Scholastici ut /. a S. Thoma (7), Mastrius (8), Goudin (9), Klcutgen (10), Pesch (11), Dp San (12), Schiffini (13). Lahousse (14), Mielle (15), MIlems (16), Haan (17), Nys (18), Hugon (19), Gredt (20) et alii permulti, quos sequimur. 217. Conclusio : « Repugnat simpliciter continuum formaliter componi ex solis indivisibilibus ». Prob.: — Arg. Ium. — Continuum et contiguum, formaliter ut talia, essentialiter habent propria ultima seu proprios terminos indivisibiles, quibus aliquod unum vel aliquod simul constituitur. Atqui ultima indivisibilium, v. g. punctorum, repugnant esse ultima quibus aliquod unum vel aliquod simul constituitur. Ergo repugnat simpliciter continuum formaliter componi ex solis indivisibilibus. Mai. est terminorum definitio. — Min. prob.: Prob. Ia Pars (= repugnat esse ultima quibus aliquod unum cinstitu tu-). — Ultimum, formaliter ut ultimum, alia simpliciter supponit quorum est ultimum: patet. Atqui indivisibilia, e. g. puncta, forma­ liter ut indivisibilia, non possunt esse ultima: ultimum enim dicitur saltem respectu alterius partis, et cum indivisibile formaliter divisi­ bili opponatur, essentialiter partibus carere debet. Ergo repugnat indivisibilia esse ultima quibus aliquod unum constituitur. Prob. 2a Pars (= repugnat esse ultima quibus aliquod simul constituitur). — Ultimum, formaliter ut tale, haec ut partes saltem supponit, scii.: ipsum ultimum et id cuius est ultimum, quo illud tangit et quo sunt simul. Atqui impartibile seu indivisibile, ut tale, simpliciter (1) Zuj divisibilité dans la grandeur, Rev. de Mét. et de Mor., p. 130, an. 1894. (2) Ucber die Alomenlehre1, 11p. 153. (3) La Filos. Fond., Vol. I, L. 3, c. 22, n. 162, p. 384, ed. cit.; ibid., c. 23. (4) Loc. pr. cit., p. 98. (5) Cfr. Ill Phys., c. 1; VI Phys., c. 1. (6) Cfr. VI Phys., lect. I. G) Loc. pr. cit., a. 3, p. 364 ss. (8) Loc. pr. cit. * (9) Phil. Tom., T. I, q. 3: De Quant. (10) La Phil. Scolas., Totn. III, Ch. 4, Paris, Gaumc, 1870. (11) Loc. pr. eu. (12) Op. cit., p. 217. (13) Op. cit., Tom. I, Thés. 15*. (14) Praelcc. Metaoh. Spec., CosmoL, pp. 197-207, Louv.-Peetcrs, 1887. (15) Op. cit., p. 279. (16) Instit. Phil., Vol. Il, pp. 26-31, Treveris, 1906. (17) Op. cit., Thés. II, n. 13, p. 11 ss. •* (18) Loc. pr. cil., p. 80 ss. (19) Op. cit., a. 2, n. VI11 ss., p. 189 ss. (20) Op. cit., n. 329-331. Ulrtim continuum sit ex solis indivisibilibus 147 est sine partibus. Ergo ultima indivisibilia repugnat esse ultima quibus aliquod simul constituitur. Arg. ITm. — Omne continuum formaliter habetur: aut ex par­ tibus sibiinvicem continuis aut sibiinvicem contiguis seu seinvicem tangentibus. Atqui repugnat simpliciter impartibilia seu indivisibilia, formaliter ut talia, esse sibiinvicem continua aut contigua. Ergo repugnat simpliciter continuum formaliter componi ex solis indivi­ sibilibus. Mai. est definitio. — Min. prob.: Prob. Ia Pars (= repu'nat simpliciter indivisibilia... esse sibiinvicem ontinua). — Haec pars liquet ex praecedenti argumento, unde bre­ viter. Continua sunt quorum ultima sunt unum. Atqui ultimum praesupponit partes quae ratione ultimi fiunt unum et indivisibilia carent partibus. Ergo repugnat simpliciter indivisibilia, formaliter ut talia, esse sibiinvicem continua. Prob. 2À Pars (= repugnat simpliciter indivisibilia... esse sibiinvicem cmti^ua), — Cum aliquid alteri est contiguum vel alterum tangit, tunc hoc fit: aut ut unum totum aliud totum tangit, aut una pars aliam partem vel aliud totum tangit. Atqui repugnat simpliciter indivisibilia, formaliter ut talia, se invicem tangere aliquo ex illis modis. Non enim ut unum totum ad aliud totum continuum formaliter efficiendum, quia « quae se tota tangunt non distinguuntur loco vel positione » (1 ) ut habetur in toto continuo. Neque ut pars ad partem velad aliud totum: quae enim sic se tangunt formaliter et essentialiter constant partibus ut liquet: impartibile autem seu indivisibile for­ maliter caret partibus. Ergo repugnat simpliciter indivisibilia, for­ maliter ut talia, esse sibiinvicem contigua seu sese tangentia. 218. Corollarium. — Ex his colligitur manifeste, quod quantitas con­ tinua seu continuum formaliter componitur ex divisibilibus in semper divisibilia atque ex indivisibilibus sive terminantibus sive continuan­ tibus, uti habitum est. 219. Obiectiones. — Plures fieri solent ab adversariis obiectiones contra nostram conclusionem, unam tamen vel alteram referimus: ce­ terae, quae desiderantur, videri possunt apud auctores (2). Ia Obi.: Indivisibili, ut tale, fit ut duo continua seu duo corpora non tangant se totis et sint impenetrabilia. Atqui continuum est formaliter tale quia (1) S. Thomas, VI Phys., lect. 1. (2) Cfr. inter alios Mastrîum, loc. pr. cit.; Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit.; Pesch, loc. tr.cil.; Haan, loc. pr. cit.; et alios. — Notamus obiter quamdam speciosam opinionem P. Leudi (loc. prox, cit., p. 98 ss.), quae doctrinae Aristotelis (cfr. Ill Phys., c. 1; VI Phys., c. I), S. Thomae (cfr. Ill Phys., lect. I; VI Phys., lect. 1-3), et veritati minus recte consonare videtur (cfr. Nys, loc. pr. cit., n. 57, p. 93). 148 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars II, Caput I, Art. II, Sectio //, § 2 eius partes non tangunt se totis et sunt impenetrabilia. Ergo continuum forma­ liter componitur ex solis indivisibilibus. Mai. prob.: — Io probatum est supra, quod duo continua non se tangunt totaliter nec penetrantur quia se tangunt per indivisibilia terminativa; 2° pa­ riter, quod una pars continui continuatur alteri parti per indivisibile continuativum. Ergo. Resp.: — DNt. Mai.: indivisibili... impenetrabilia prout indivisibile consti­ tuit extremitates illarum partium divisibilium Cone., prout indivisibile constituit illas partes formaliter divisibiles esse Neg. — Et Contrad. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — Ut ex habitis in praecedenti paragraphe liquet, quod quaelibet pars continui, quae est proportionalis seu indesignata, semper ratione divisibilis gaudet, ideoque formaliter ut sic nequit componi ex indivisibilibus. At si partes continuum constituentes seipsis unirentur, seipsas penetrarent, nisi esset ali­ quod ultimum quo unum seu simul efficiuntur, quod est partium extremitas, quae est quid indivisibile, quo partes illae se invicem tangunt et se invicem non penetrant. Si e contra, totum continuum formaliter componeretur ex solis indivisibilibus, et non solum secundum extremitates, haberetur processus in infinitum nullumque continuum daretur (1). Exinde manifesta manet responsio ad probationem maioris. Nam, Io est omnino verum, quod duo continua non se invicem tangunt nec penetrant, sed quia sunt formaliter divisibilia quae terminantur per indivisibilia terminativa ut per eorum extremitates, quibus in illo puncto indivisibili in quo se tangunt, tota et totaliter se tangunt, et propterea unum eumdemque locum occupant (2); 2° indivisibile continuativum par­ tem continui afficit, non adaequate, sed inadaequate, prout pars continui est subiectum illius indivisibilis, quod est vel principium vel finis vel principium et finis. Exinde minime sequitur quod, si hoc indivisibile sit ratio quâ unum divisibile alterum divisibile non penetrat, a fortiori est ratio quâ unum indi­ visibile alterum indivisibile non penetrat: tunc enim contra contingeret, quod, scii, unum indivisibile aliud indivisibile adaequaret illudque penetraret (3). 2a Obi.: Deus perfectissime cognoscit continuum omnesque eius partes possibiles. Atqui hoc non esset nisi continuum formaliter et essentialiter esset ex indivisibilibus. Deus enim perfecte cognoscit omnes partes actu divisas continui, quae actu dividi nequeunt nisi finaliter perveniatur ad indivisibilia. Ergo con­ tinuum formaliter componitur ex solis indivisibilibus. Resp.: — Dist. Mai.: Deus perfectissime... possibiles prout naturâ suâ et essentialiter sunt cognoscibiles Cone., secus Neg. — Certe Deus, usque ad pro­ fundissima rei, omnia perfectissime cognoscit; at non aliter quam sunt: alioquin non esset vera cognitio, quae requirit ut res cognoscantur secundum earum naturam. — Exinde Neg. Min. et Dist. eius prob. Deus perfecte cognoscit omnes partes divisive et seorsim Cone., omnes partes actu simul divisas continui Neg. Repugnat enim in adiecto, divisibile manere formaliter tale et omnes eius partes actu simul dividi et solvi: quaelibet enim pars, eo ipso quod est divisibilis in alias partes, semper dividi potest; quare, omnes partes dicuntur esse divisibiles, non quia omnes actu simul dividuntur, sed divisive et separatim, prout pars in alias partes dividitur; cum autem sint formaliter divisibiles, repugnat per­ veniri aliquod indivisibile, consequenter nec datur neque dari potest ultimum divisibile indivisibile (4). Hoc autem modo Deus cognoscit partes continui, quod aliter non cognosceret: non quidem ratione imperfectionis cognitionis Dei, sed quia ipsum continuum non est aliter cognoscibile (5). (1) (2) (3) (4) (5) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. S. Thom., VI Phys., lect. 1, 3. S. Thom., De Verit., q. 28, a. 2, ad 10'». ,I I Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit., ad 2»™ inst., p. 366. S. Thom., I, q. 14, a. 12, ad !■•■». ’.3S| Ioan. A S. I HOMA, Í. pr. cit., ad confir., p. 368; Haan, loc. pr. cit., n. 19 p 15 Utrum indivisibilia sint quid rcale, positivum et distinctum 149 3aObi.: Continuum aut componitur ex indivisibilibus aut ex divisibilibus. Si primum habetur intentum. Si secundum, aut finaliter deveniatur ad aliquod indivisibile, et sic iterum habetur; aut admittatur processus in infinitum. Resp.: — Transmisso dilemmate disjunctive accepto, respondetur ad eius probationem. Neg. Ia pars et Ia pars 2‘e partis dilemmatis; Dist. 2a pars: si sint partes divisibiles in alias partes et tamen infinitae in potentia Cone., infinitae actu Neg. — Tota enim fallacia huius dilemmatis stat in hoc, quod illud quod est possibile seu in potentia ponitur eodem modo esse actu; proindeque, quod nos dicimus « continuum esse divisibile in infinitum », illogice con­ cluditur ab adversariis: « Ergo continuum esse divisum actu infinitum », con­ sequenter actu partes infinitas habet (1). Ceteroquin, de hoc magis infra patebit. § 3. Utrum indivisibilia, in continuo posita, sint quid reale et positivum, ac a partibus continui distincta (2). 220. Posita existentia divisibilium et indivisibilium continui, de eorumdem realitate ac distinctione est nunc agendum. 221. Status Quaestionis. — Quaeritur igitur in praesenti: an in­ divisibilia sive continuativa sive terminativa sint entitates reales seu res positivae atque realiter inter se et a partibus divisibilibus eiusdem continui distincta. Haec est quaestio. 222. Sententiae. — Ad hanc quaestionem datur triplex praecipue sententia inter philosophos: Ia Sent, tuetur communiter, quod indivisibilia sive continuativa sive ter­ minativa sunt solum negationes et a partibus divisibilibus non realiter distinctae, v. g. punctum, superficies et linea sunt negationes divisibilium. Ita fere omnes Nominalistae (v. g. Okam (3), Greg. Arim. (4), Durandus (5)); apud quos tamen non eadem explicatio datur: a) quidam putant, quod indivisibilia sunt solum ipsa unio formalis ip­ sarum partium divisibilium; p) alii sentiunt, quod indivisibilia sunt solum negationes ulterioris exten­ sionis partium divisibilium (6); Y) alii autem dicunt, quod indivisibilia sunt formaliter ipsae partes divisibiles connotantes negationem ulterioris extensionis. 2a Sent, videtur quoddam medium servare, at diversimode etiam expli­ catur: a) quidam tenent, quod indivisibilia terminantia, non continuantia, sunt entitates reales realiter distinctae a partibus continui; (1) Cfr. S. Thom., IX Metaph., lect. 5, 1831; 1 de Gener, et Corrup., lect. 5. (2) Cfr. Soncinam, V Metaph., q. 20; C. Alamanno, loc. pr. cit., q. 23, a. 2; Suarez, Metaph., disp. 41, sect. 5; I. a S. Thoma, loc. pr. cit., Diff. 2», p. 356 ss.; Mastriu.m, loc. pr’. at., max. art. 3; aliosque infra citandos. (3) Cfr. Dialect., cap. < de Quantitate >. (4) Cfr. Il, dist. 2, q. 2, a. 1. ‘ * (5) Cfr. II, dist. 2, q. 4. — De recto sensu huius sententiae cfr. Suarez, toc. pr. at., $. 5, n. 8. (ó) Cui favere videtur C. /Xla.manno, loc. pr. cit., p. 229. 150 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars II, Caput I, Art. II, Sectio II, § 3 p) alii (v. g. Fonseca (1)) affirmant, quod non continuantia sed quaedam terminantia, nempe solum superficies, est entitas positiva realiter distincta a partibus continui; y) alii denique aiunt, quod sunt in continuo indivisibilia, tam termi­ nantia quam continuantia, quae sunt entitates positivae, non tamen in om­ nibus partibus corporis, scilicet non in mediis corporis sed solum in superficie externa (2). 3a Sent, propugnat, quod indivisibilia, tam continuantia quam termi­ nantia, sunt entitates positivae et reales realiter inter se et a partibus divisibi­ libus eiusdem continui distinctae. Ita post Aristotelem, S. Thomas (3), quem omnes Thomistae et plures alii sequuntur, ita Capreolus (4), Cajelanus (5), Soncina (6), Hispalensis (7), Soto (8), /. a S. Thoma (9), Alex. Aleris. (10), Sco­ ttis (11), Suarez (12), Haan (13), Gredt (14) et alii; cum quibus sit sequens veritas 223. Conclusio: « Indivisibilia continui, tam continuantia quam terminantia, sunt reales entitates inter se et a partibus divisibi­ libus distinctae ». Prob. 1‘ Pars (= esse reales entitates). — Habens realem positio­ nem realemque situm in loco est entitas realis et positiva. Atqui in­ divisibilia, tam continuantia quam terminantia, sunt huiusmodi. Ergo indivisibilia, tam continuantia quam terminantia, sunt reales entitates. Mai. per se liquet. — Min. prob. : Indivisibilia continuantia, quibus continuum seu quantitas continuatur, sunt simul princi­ pium et finis; terminantia, quibus continuum terminatur, sunt vel principium vel finis. Atqui continuum, prout realiter continuatur, revera positionem et situm in loco habet; pariter prout realiter ter­ minatur. Ergo indivisibilia, tam continuantia quam terminantia, realem positionem realemque situm in loco habent (15). Prob. 2' Pars (= sunt inter se distinctae). — Indivisibilia, sive continuantia sive terminantia, sunt vel punctum vel linea vel super­ ficies. Atqui haec inter se realiter distinguuntur. Ergo indivisibilia, sive continuantia sive terminantia, realiter inter se distinguuntur. Mai. patet. — Min. prob.: Quod est ex omni parte indivisibile, (1) Cfr. V Metaph., c. 1G, q. 6, s. 5; cfr. Suarez, toc. prex. cit., n. 15. (2) Cfr. Suarez, ibid., n. 21. (3) Cfr. De Verit., q. 28, a. 2, ad 10im; Opuse. 39, c. 2 (Ed.Rom.); ctpassim. (4) Cfr. H, dist. 2,q. 2, a. 3, ad 2^» Scoti, contr. Hwiconci.; dist. 18, q. 1, a. 3. (5) Cfr. Ill, q. 4, a. 2; In Praedic., c. < de Quant. ». (6) V Metaph., q. 20. (î) H, dist. 2, q. 2, a. 4. -XI (8) In Praed., c. «de Quant.». »¿|0 (9) Loe. pr. cit., p. 35G SS. (10) ¡II Metaph., c. 5. (11) II, dist. 1, q. 3; ibid., dist. 2, q. 9. (12) Loc. pr. cit., s. 5, n. 28 ss. ‘ (13) Loe. pr. cit., Tlies. I, n. 4, p. G ss. ', (14) Op. cit., n. 337-341. ’'f* (15) Cfr. Aristot., V Metaph., c 6; S. ihomam, ibid., lect. 8, 874; Opuse. 36, c. 2 (Ed. Rom ); ct alibi. MB Utrum indivisibilia sint quid reale, positivum et distinctum 151 realiter distinguitur ab eo quod est aliquo modo divisibile; similiter, quod est indivisibile formaliter secundum duas rationes formales et divisibile secundum unam rationem, realiter distinguitur ab eo quod est fornialiter indivisibile secundum unam rationem formalem et divisibile secundum duas; patet. Atqui primo modo est punctum; secundo modo est linea; tertio modo est superficies (1). Ergo pun­ ctum, linea et superficies realiter inter se distinguuntur. Prob. 3' Pars (= su it a partibus divisibilibus distine ae). — Arg. F. - Indivisibilia, sive continuantia sive terminantia, sunt punctum, linea et superficies. Atqui haec realiter distinguuntur a partibus divisibilibus seu a continuo corporeo. Ergo indivisibilia, tam conti­ nuantia quam terminantia, realiter distinguuntur a partibus divi­ sibilibus continui. Min. prob.: Simpliciter et ex omni parte divisibile realiter distinguitur ab eo quod est vel simpliciter et ex omni parte indivi­ sibile vel indivisibile secundum quid et divisibile secundum quid. Atqui per se liquet, quod sic se habet continuum respectu puncti, lineae et superficiei. Ergo punctum, linea et superficies realiter distin­ guuntur a partibus divisibilibus seu a continuo corporeo. Arg. njm. — Si indivisibilia illa non realiter distinguerentur a continuo corporeo, continuum realiter continuaretur et finiretur seipso. Atqui hoc nequit fieri. Ergo indivisibilia illa realiter distin­ guuntur a continuo corporeo. Mai. est manifesta. — Min. prob.: — Io « non potest continua^ siipson. Si enim continuum, v. g. linea, continuetur aliquo quod est realiter idem cum continuo, v. g. linea, cum hoc aliquid continuativuni supponatur continuum, indigeret aliquo alio quo realiter continueretur; et hoc, vel sit idem realiter cum eo, et sic semper in infi­ nitum, vel ab eo realiter distinctum, sc. indivisibile. Ergo continuum realiter continuari non potest seipso. — 2° « non potest finiri seipso ■>. Si continuum seipso finiatur, cum sit formaliter divisibile, quantum ex se, semper et in infinitum erit divisibile. Ex se igitur et formaliter non potest realiter terminari; consequenter, numquam actu termi­ nabitur, quod est falsum. Ergo quia actu quodlibet continuum est realiter terminatum, nonnisi aliquo alio a se realiter distincto ter­ minatur (2). 224. Corollaria. — Ex hucusque probatis sequentia corollaria eliciuntur. Coroll. Ium. — Sequitur primo falsi tas primae sententiae. Nam, indi­ visibilia, fornialiter ut talia, non sunt ipsa unio formalis divisibilium, (!) Cfr. S. Thom., Opuse. 36, c. 2; V Metaph., lect. 15, 978. (2) Cfr. S. Thom., 1, Post.-Anal., lect. 10; De Pot., q. 3, a. 17, ad 5 ■'<>. 152 Liber 1 - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput 1, Art. 11, Sectio 11, § 4 cum non sint terminantia, eo quod haec inquantum formaliter terminant non uniunt; neque continuantia, cum potius disponant ad illam unionem quam formaliter illam constituant (1). — Nec sunt negationes ulterioris extensionis partium divisibilium: si enim essent terminantia termina­ rent in nihilum et nulla resistentia esset in continuo ad aliud corpus; si continuantia, cum realis et positivus contactus atque realis impenetrabilitas non haberetur per simplicem negationem. — Neque denique | sunt partes divisibiles connotantes negationem ulterioris divisibilitatis: | essent enim huiusmodi partes essentialiter penetrabiles et impenetra­ biles simul, et quidem aptitudinaliter: cum illa connotatio partium sitimpenetrabilitas seu indivisibilitas in potentia (2). Coroll. n°m. — Sequitur secundo falsitas secundae sententiae. Impri­ mis enim, non est ratio cur magis admittantur indivisibilia terminantia et non continuantia, « quia nulla sunt in rebus puncta terminantia quae non sunt etiam continuantia » (3). Praeterea idem dicendum est, quod non est maior ratio quare admittatur solum indivisibile terminans su­ perficiei. Eadem denique ratio est pro realitate indivisibilium terminan­ tium et continuantium in superficie externa corporis ac in eiusdem su­ perficie interna (4). 225. Scholion. — Est solum animadvertendum, quod linea et superfi­ cies jormaliter ad quantitatem pertinent atque sunt species quantitatis con­ tinuae: formaliter enim praeseferunt rationem divisibilitatis; at punctum nonnisi reductive pertinet ad quantitatem, prout est terminus positivus quantitatis (5), qui a linea nequit physice, sed solum logice, separari (6). § 4. Utrum indivisibilia et partes continui sint actu vel potentia in continuo (7). 226. Probata existentia et entitate divisibilium et indivisibilium in continuo, de eorumdem actualitate vel potentialitate est nunc dicendum. 227. Praenotamma. — Imprimis revocanda est duplex acceptio partium continui in aliquotas et proportionales, earumque ab invicem distinctio (8). (1) Cfr. Ioan. A S. Thoma, loc. pr. cit., p. 356. (2) Cfr. Ioan. a S. Thoma, ibid. (3) Cfr. Suarez, loc. pr. cit., n. 14. (4) Cfr. Suarez, ibid., n. 18, 22. -JB (5) Cfr. S. Thom., V Metaph., lect. 8, 874; D. de Flandria, V Metaph., q. 14, a. 8; Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit. (6) Cfr. Soncina, V Metaph., q. 20, conci. 4». — Notandum est ad quaestionem de ana­ logia, quod permutata proportio, simplex proportio et proportionalitas quantitati compe­ tunt, non ut quantitas neque ut continua, sed ut una quantitas alteri sit formaliter com­ parata (cfr. S. 1 Ho.M., De Verit., q. 8, a. 1, ad 6>">; I Post.-Anal., lect. 10). (7) Cfr. C. Alamanno, loc. cit., q. 23, a. 1, p. 227 ss.; Suarez, loc. pr. cit., n 34- Ioan a S. Thoma, loc. pr. at., a. 1, .3» difflc.., p.357ss.; Haan, loe. pr. cit., Thes. I n 4’0 6 as.Pesch, loc. pr. cit., n. 21-28; Hugon, loc. pr. cit., X-XI, p. 190; Gredt, loc pr 'cit n 332 * 336; Nys, loc. pr. at., p. 95 ss.; et alios. pr. at., n. (8) Cfr. Ioan. A S. Thoma, loc. pr. cit., p. 358. I JEW De actualitate vel potentialitate divisibilium cl indivisibilium 153 Secundo est notandum, quod partes alicuius totius possunt esse in toto, vel actualiter vel potenti aliter; utrumque adhuc dupliciter: vel secundum enfi­ laient vel secundum numerum seu divisionem. Hinc, partes totum quoddam efformantes possunt esse in eo: vel actualiter et secundum entitatem et secundum numerum, ut lapides in acervo; vel actualiter secundum entitatem et poten­ tialiter secundum numerum, ut partes divisibiles animae animalium imperfe­ ctorum. Quia autem quod est actu secundum numerum divisum habet uni­ tatem distinctam et propriam existentiam individualem, sequitur quod partes hoc modo actualiter existentes in toto indicant actualem multiplicitatem; quae sunt potentialiter tantum secundum numerum, actu non habent unitatem distinctam propriamque existentiam individualem, consequenter nec actualem multiplicitatem, quae efficitur sola actuali divisione continui. 228. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaeritur: an indi­ visibilia, et similiter partes proportionales, sint in continuo actualiter et secundum entitatem et secundum numerum; vel potentialiter utroque modo; vel actualiter secundum entitatem et potentialiter secundum numerum. 229. Sententiae. — Sententiae ad hanc quaestionem solvendam fere sunt eaedem recitatae in praecedenti paragraphe. Ia Sent., cum neget indivisibilia continui esse reales entitates, simpli­ citer negat esse quoque actu secundum entitatem in continuo, et consequenter secundum numerum. 2a Sent, diversimode hoc explicat. Quidam omnino negant, quod indivi­ sibilia continuantia et terminantia sunt actu. Alii dicunt, quod solum conti­ nuantia sunt actu, terminantia vero in potentia. Alii demum aiunt, quod quae­ dam terminantia sunt actu at continuantia simpliciter sunt in potentia. 3aSent. ponit, quod omnia indivisibilia, ex quibus solum resultat conti­ nuum, sunt in eo actualiter et secundum entitatem et secundum numerum; ita plures ex scientificis modernis ut Evellin (1). 4aSent. tuetur, quod indivisibilia sive terminantia sive continuantia, et similiter partes proportionales, sunt in continuo actualiter secundum entitatem et potentialiter secundum numerum. Ita post Aristotelem et 5. Tlwmam, fere omnes Scholastici (2); cum quibus sit veritas sequens. 230. Conclusio: Indivisibilia, ta: II continuantia quam ter nantia, et partes proportionales, sunt actualiter secundum enti­ tatem et potentialiter secundum numerum in continuo ». Prob. I. « Quoad Indivisibilia » (3). — Prob. T Pars (= sunt actuaWer...). — Arg. I““. — Continuum est illud cuius partes unico termino seu aliquo indivisibili uniuntur; et contiguum, cuius partes sunt simul extremitatibus. Atqui sicut realiter-actualiter datur continuum et contiguum: ita realiter-actualiter dari debet terminus seu indivisibile (1) Cfr. La divisibilité dans la grandeur in « Rev. de Mét. et de Mor. >, an. 1S94, Tom. II, p. 133 ss. (2) Quidam (v. g. Huoon) false citant Suarez contrarium sentientem (cfr. Suarez, loc. pr. al., n. 34). (3) Cfr. S. THOMAM, Opuse. 36, c. 2 (Ed. Rom.); VI Phys., Icct. 5; De Verit., q. 28, a. 2, ad IO-»; et alibi. 154 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput I, Art. II, Sectio II, §4 quo continuantur et simul se tangunt. Ergo indivisibilia continuantia et se simul tangentia, realiter-actualiter secundum entitatem sunt in continuo. Arg. num. — Partes continui et contigui realiter-actualiter sunt ad invicem impenetrabiles. Atqui talis impenetrabilitas partium habetur solis indivisibilibus terminantibus, ut supra habitum est. Ergo indivisibilia terminantia realiter-actualiter secundum enti­ tatem sunt in continuo. Prob. 2' Pars (= sunt potentialiter...). — Esse in aliquo actualiter secundum numerum est actualiter habere unitatem ac existentiam propriam individualem et independentem, saltem realiter, ab aliis inquantum est tale; ex quo aliisque similibus habetur multiplicitas. Atqui liquet, indivisibilia in continuo, sive continuantia sive termi­ nantia, sunt in ipso toto et ab eo totaliter pendent; imo, ut dictum est, materialiter et subjective minime distinguuntur a toto continuo corporeo. Ergo indivisibilia, tam continuantia quam terminantia, sunt potentialiter secundum numerum in continuo. Prob. n. « Quoad partes proport. » (1). — Prob. Ia Pars (= sunt actualiter...). — Partes proportionales sunt entitative eaedem ac partes aliquotae continui. Atqui istae, ex quibus physice constituitur con­ tinuum, sunt in eo actualiter-entitative. Ergo partes proportionales sunt actualiter secundum entitatem in continuo. Prob. 2X Pars (= sunt potentialiter...). — Esse in aliquo actualiter secundum numerum est actualiter habere unitatem ac existentiam propriam individualem et independentem, saltem realiter, ab aliis inquantum est tale; ex quo aliisque similibus habetur multiplicitas. Atqui partes proportionales non sunt huiusmodi respectu partium aliquotarum: quantum enim ex se semper sunt divisibiles in divisi­ bilia, et non est invenire primum et ultimum quin divisibile amplius non sit. Ergo nisi dicendae sint divisae et non divisibiles, partes pro­ portionales sunt potentialiter secundum numerum in continuo (2). 231. Corollarium. — Colligitur igitur, quod indivisibilia et partes proportionales eo ipso quod realiter actu secundum entitatem et potentia secundum numerum, distinguuntur ab ipso continuo et inter se, non tantum distinctione potentiali, ut quidam putant (v. g. D. Nys), sed reali; non quidem realitate inter rem et rem, sed inter rem includentem aliquid reale, non iam extrinsece sed intrinsece (3). I (1) Cfr. S. Thomam, IV, dist. 10, q. 1, a. 3, qla. *3 ad 1 >■«; dist. 12. q. 1, a. 2, qla. 3»; I Phys., lect. 9; 111, q. 76, a. 3, ad 1 ; Capreolum, I, dist. 43-44, q. 1, a. 2, ad l»m Greg' contr. ilb» conci. (2) Cfr. C. Alamanno, op. cit.; l-II Phys., q 23, a. 1, in fin. (3) Cfr. Cajetanum, I, q. 3, a. 3. -VH Utrum indivisibilia et partes continui sint finita vel infinita 155 §5. Utrum indivisibilia et partes continui sint finita vel infinita (1). 232. In hac ultima paragraphe agendum est de indivisibilibus et partibus continui respectu finitatis et infinitatis. 233. Praenotamina. — Primo notanda est definitio et divisio finiti et infiniti. In genere enim finitum dicitur illud quod habet terminos, limites seu fines; infi­ nitum vero quod caret terminis, limitibus seu finibus. Relictis diversis speciebus infiniti de quibus infra, est sciendum quod in praesenti sermo est de infinito pri­ vativo et non negativo. Tale autem infinitum privativum est illud quod, ex sua natura aptum natum est habere limites seu terminos, realiter tamen eis caret >eu privatur, v. g. materia prima; unde potius dicit imperfectionem cum careat perfectione quam sua natura exigit, et est proprium quantitatis. Infinitum privativum, inter alias eius species, est duplex: infinitum in udu (= infinitum positione seu positive, categorematicum), et est illud cui non solum assignari non possunt limites ultra quos non transit, sed revera omnes limites transit; quapropter, requiritur ut habeat partes infinitas aequales uni certae parti quae sunt simul existentes et inter se non communicantes (2); infi­ nitum in potentia (= syncategorematicum vel indefinitum), et est illud quod na­ tura sua est finitum seu limites habet, at ut est formaliter in potentia limitibus caret, seu ei signari nequit aliquis certus et determinatus terminus, ultra quem transire non potest, sive additione sive substractione sive successione; conse­ quenter semper, quantum est formaliter tale, remanet interminatum et inde­ finitum, ideoque inexhauribile est. Secundo est recolendum ex saepe supra dictis, quod indivisibilia et partes continui possunt accipi vel mathematice vel physice. Praeterea, revocanda est distinctio partium aliquotarum et proportionalium, earumque distinctio (?). 234. Status Quaestionis. — His notatis, quaeritur: an indivisi­ bilia et partes proportionales, realiter et positive existentes actu in continuo, sint finita vel infinita actu seu potentia. Ad quod respon­ demus cum omnibus communiter, post Aristotelem et S. Thomam, sequenti veritate. 235. Conclusio : « Indivisibilia et partes proportionales continui •I physice accepti, sunt actualiter secundum numerum finita; ma­ thematice accepti, sunt potentialiter secundum numerum inProb. T Pars (= physice accepti... finita). — Continuum physice acceptum est ipsum subiectum actu quantitate affectum, ac realiter existens, prout aliquem situm seu locum occupat vel ut est in tem­ pore et spatio existens. Atqui si indivisibilia et partes proportionales, (t) Cfr. inter alios, Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit., q. 15, a. 2, p. 359 ss. (2) Ioan, a S. Thoma, ibid., a. 1, p. 279. (3) Cfr. Ioan, a S. Thoma, ibtd., a. 3, ad lutn, p. 287; q. 20, a. 2, pp. 360-361. 156 Liber 1 - Philos. Nat. Gen., Pars 11, Caput 11 quibus continuum physicum actu constituitur, essent in eo actu secundum numerum infinita, daretur continuum physicum acti' infinitum, realiter in tempore et spatio existens atque determinatum et finitum locum occupans, quod repugnat (1). Ergo indivisibilia et partes proportionales continui physice accepti, sunt actualité: secundum numerum finita. Prob. 2a Pars (= mathematice accepti... infinita). — Infinitum potentialiter est illud quod, licet entitative finitum sit, tamen cum sit in potentia, formaliter ei termini designari nequeunt, unde est inexhauribile. Atqui indivisibilia, mathematice sumpta, ut sunt forma­ liter alicuius divisibilis, v. g. lineae, inquantum divisibile nullo actu divisionis finitur et exhauritur; quapropter, non possunt ibi termini seu limites designari, consequenter respectu indivisibilium est inexhauribile (2). Pariter, partes proportionales, mathematice acceptae, sunt formaliter divisibiles in semper divisibilia, ideoque potentialiter non possunt designari limites intransibiles, ac per hoc inexauribiles (3). Ergo indivisibilia et partes proportionales continui mathe­ matici accepti, sunt potentialiter secundum numerum infinita. 236. Corollarium. — Colligitur igitur, quod indivisibilia partesque pro­ portionales sunt in continuo "actu quidem finita secundum entitatern et numerum, v. g. linea actu habet duo tantum indivisibilia secundum nu­ merum scii, duo puncta (4). Mathematice vero, inquantum formaliter dicunt rationem quantitatis seu divisibilitatis, sunt infinita secundum numerum, non actu sed potentia, seu sunt infinita syncategorematice. CAPUT II. DE MOTU (5). 237. Cum natura sit principium motus, qui sine quantitate pro­ prie salvari nequit, rationabiliter postquam disseruimus de entis mo­ bilis natura et quantitate, est nunc de motu agendum (6). Motus autem accipi potest: vel in se et secundum suam naturam vel secundum eius passiones; quarum quaedam sunt intrinsecae ut infinitum, quaedam (1) Cfr. S. Thom., De Sens. et Sens., lect. 15. (2) Cfr. S. Thom., Opuse. 36, c. 2 (Ed. Rom.). <^9 (3) Cfr. S. Thom., De Sens, et Sens., lect. 15. (4) Cfr. S. Thom., VI Phys., lect. 5, In fin. — Est hic notanda ratio quare, actu in con­ tinuo dantur finita indivisibilia sub partibus divisibilibus in infinitum; quia sell, unum tafr visibilium afficiens unam partem formaliter, afficit plures partes inadaequate et virtualité Cfr. Ioan. A S. Thoma, loc. prox, cit., a. 2, pp. 361-362. (5) Cfr. Aristot., Lib. HI Phys.; S.Thomam, tbid. (6) Cfr. Aristot., I Phys., c. 1; apud S. Thomam, lect. I. -V», De esse stati co Motus 157 extrínsecas, ut locus et tempus (1), de quibus in sequenti. Unde hic sermo habetur: Io de natura motus (art. 1); 2° de qualitate intrinseca motus, seu de infinito (art. 2). Articulus I. DE NATURA MOTUS (2). 238. Cum motus sit entitas relativa transcendentaliter, consi­ derandum est in eo et id quod formaliter dicit de entitate, et sic su­ mitur entitative et in esse statico; et id quod formaliter dicit de rela­ tione, quae efficitur ex actione moventis et passione mobilis, quo modo accipitur causaliter et in esse dynamico. Exinde, de natura motus loquendo, agemus in praesenti: Io de esse statico motus (sect. 1); 2° de esse dynamico motus (sect. 2). SECTIO PRIMA De esse statico Motus. 239. Motus in esse statico seu natura motus potest accipi dupli­ citer: in actu signato, prout praecise formaliter accipitur; et in actu exercito, prout materialiter seu ut est in determinata materia eique appropriata. Utroque modo hic a nobis consideratur. 240. I. Natura Motus in actu signato. — Motus in actu signato consideratus, ita apte cum Aristotele definitur: « actus eius quod est potestate, qua talis est » (3), quae quidem definitio sic clarior exprimi potest: «actus existentis in potentia, inquantum huiusmodi». Explicatur. — Dicitur imprimis quod motus est « actus »: quo designatur genus definitionis et quo convenit cum aliis habentibus rationem actus; «est (1) Cfr. Aristot., HI Phys., c. 1; ap. S. Thom., lect. 1. (2) Cfr. Aristot., IU Phys., c. 1-3; apud S. Th., lect. 1-4; XI (VIII) Metaph., c. 9; apudS.TH.,lect. 9; Ferrariensem, Quaest. in III Phys., q. 1-5; D. de Flandria, Metaph., Lib. XI, q. 9, 11-12; C. Javelli, Quaest. in Phys. Arist., Lib. III, q. 1-5; Dom. Soto, Quaest. super VIH L. Phys., Lib. Ill, q. 1-2; I. Fournenc, op. cit., Phys., c. 41-50; C. Alamanno, ep.cil., I-II, Phil. Nat., q. 17, a. 1-3; I. A S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., P. I, q. 14, a. 1, p.258 ss.; Complutenses, op. cit., Lib. Ill Phys., Disp. XVI-XVII; Serbellonium, op. cit., Phys.,Disp. Ill, q. 1; Cauvinum, op. cit., Tr. Ill ad III et IV Phys., Disp. 1 per tot., Tr. IV ad V et VI Phys., Disp. 1, per tot.; Mastrium, op. cit., Phys., Disp. XV, per tot.; JoannizEchalaz, op. cit., Tr. Ill in IU et V Phys., Disp. 23-24; S. Roselli, Comp. Sum. Phil., Phys. Gener., q. 5-7; Lorenzei.li, op. cit., Ph. Nat., P. Ill, Lect. 1, p. 89-91; Pesch, op. cit., Lib. II, Disp. III, n. 386-402; Gredt, op. cit., n. 277-296; et alios. (3) III Phys., c. 1: «7) toü Suviptci ovroç ÈVTeXéxcta. r, toioûtov, xlvrçaiç éariv ». 158 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars IJ, Caput II, Art. I, Sectio I autem hoc quidem actu solum, illud vero potentia, hoc autem potentia et actu» (1). Illud autem quo aliquid prius in potentia existens fit actu est actu, eius. Per motum vero fit aliquid actu cum prius erat in potentia, cum hic et nunc moveatur: nec prius movetur sed erat mobile, neque posterius movetur sed motum est; quapropter motus est actus (2). At non quilibet actus est motus. Nam, quod prius erat in potentia, antequam moveatur, duos actus, tanquam duos terminos, respicit, nempe: actum seu terminum perfectum et completum, quo non constituitur motus sed motum esse; alium actum seu terminum re­ spicit, qui est imperfectus, atque hic rationem actus constituit, quo aliquidedu [ citur vel fit actu existens atque simul ordinatur, — consequenter ulterius mo­ vetur —, ad illum actum perfectum. Hoc sensu igitur motus est actus (3). : Subditur «existentis in potentia»: quibus verbis designatur status subiecti motus. Actus enim est proprius eius de quo seniper praedicatur, ideoque in quo I semper invenitur. Motus autem, qui est actus, praedicatur semper de eo quod est ; existens in potentia, consequenter invenitur semper in subiecto existentis in po­ tentia. Nam, motu, dum movetur, aliquid in actum reducitur; non reducitur ; in actum id quod formaliter est actu, quia iam est actu. Reducitur igitur in actum id quod est in potentia, sicut aedificari dicitur non de aedificato sed de aedificabili, et calefieri non de calefacto sed de calefactibili. Quare, cum ptr motum aliquid in actum reducatur, semper est illius existentis in potentia. Huiusmodi tamen reductio in actum, non est subiecti prout actualiter habit de entitate seu entitative acceptum: hoc enim modo est iam actus ante motum; neque est eius prout est in potentia ad actum perfectum seu terminum motus, cum prout hic et nunc est in potentia ad illum motum hic et nunc moveatur; sed est reductio in actum de illa potentia quâ potens est in actum reduci seu potens est moveri (4). Additur denique n inquantum huiusmodi »: quibus verbis magis declaratur status seu conditio et ratio subiecti motus. Nam, in aliquo existente in potentia, quod est de genere relationis transcendentalis, sunt duo attendenda. Primum est, quod ei competit formaliter inquantum est essentialiter tale in rerum natura existens; aliud ei convenit prout formaliter est ad aliud, ad quod est in po­ tentia et ad quod ordinatur; quapropter, licet haec duo sint subiective realiter idem, formaliter tamen sunt diversa, utpote diversas rationes formaliter habent, sicut aes est idem subiecto ut habens rationem aeris et ut ordinabilis ad sta­ tuam: at ratio aeris et ratio ordinabilitatis ad statuam sunt duae rationes for­ maliter diversae. Hac ratione additum fuit in definitione « inquantum huius­ modi », ut designet scilicet, inquantum subiectum habet rationem non essentiae seu entitativam, quâ iam est; sed ut habet rationem potentiae seu ordinis er relationis ad aliud (5). 241. Corollarium. — Ex quibus remanet manifestum, quod « omnino impossibile est aliter definire motum per priora et no­ tiora, nisi sicut hic Philosophus definit » (6). Unde ceterae defini(1) Aristot. X (XI) Metaph., c. 9; cfr. III Phys., c. 1. (2) Cfr. S. Thomam, IU Phys., lect. 2; ibid., lect. I; XI Metaph., lect. 9, 2289. (3) Cfr. S. Thomam, ibid.; Ferrariensem, op. cit., q. 1. (4) Cfr. S. Thomam, ibid.¡ XI Metaph., lect. 9, 2295. — Clarius ad rem Ferrariensis (loc prox . cit.) dicens: «quod aliquid ebt in potentia ad alterum dupliciter [dicitur). Uno mofr quia potest habere illud nondum tamen ad illud tendit, sicut aqua antequam calefiat est in potentia ad caliditatem. Alio modo, quia potest illud habere et ad ipsum actualiter tendit sicut dum aqua calefit, est in potentia tendente ad caliditatem; motus ergo est actus exi stentis in potentia secundo modo, non primo modo ». (5) Cfr. S. Thom., HI Phys., lect. 2. (6) Cfr. S. Thom., ibid. De esse stat ico Motus 159 tiones vel sunt falsae vel inadaequatae; ita falsae sunt sequentes, quas refert Aristoteles (1). Nam, falsa est haec definitio: «motus est exitus de potentia in actum non subitoT. non enim explicat rationem motus sed moti esse, atque dicit rationem talis speciei motus, cum non-subito indicet tempus (2). Similiter falsae sunt istae aliae, videlicet: « motus est alteritas seu diversitas *; vel ’ motus est inae­ *; qualitas vel « motus est non ens seu id quod non est »>: nam, cuicumque subiecto unum ex his, ut tale, inhaereat, haberetur motus: quod est falsum; et praeterea, datur motus ex oppositis illorum et ad opposita eorum (3). Exinde ulterius colligitur quomodo plures, sive in antiqua sive in recenti philosophia, naturam motus non accurate penetrantes, negaverunt: vel entitates statice sumptas rerum, admittentes ut unicam realitatem tó fieri (= le devenir) seu continuum fluxum et motum (= Heraclitus et Cratyllus (4), Bergson (5), Le Roy (6) et alii); vel admiserunt ut unicam realitatem unum et unicum ens immobile, negantes quamlibet realitatem motus et fieri (= Parme­ nides (7), Melissus (8) et Neo-Idealismus post Hegel (9)). Li­ quet itaque, quod unum ex his systematibus est alterum ut revo­ lutum (10). Colligitur adhuc, quod motus formaliter nec est potentia neque actus perfectus et completus, sed est actus imperfectus et indeter­ minatus relative; quapropter, motus « non est ens completum, sed est via in ens, quasi medium quid inter potentiam puram et actum purum » (11), idest perfectum et completum. Hinc est, quod motus ad nullum praedicamentum per se et in recto pertinet, sed ad illud praedicamentum in quo fit motus pertinet reductive et in obli­ quo tantum (12), « quare motus et permutationis tot species quot entis» (13). 242. Scholion. — Est animadvertendum contra quosdam (= M. So­ to (14), Conimbricenses (15)), quod explicata definitio aristotélica motus, (1) Cfr. HI Phys., c. 2(ap. S. Th., lcct.2-3); X Metaph., c. 9 (apud S.Th., Lib. XI, lect. 9, 2300, 2307). (2) Cfr. S. Thom., loc. pr. cit. (3) Cfr. S. Thom., III Phys., lect. 3; XI Metaph., lect. 9, 2300-01. (4) Cfr. S. Thom., IV Metaph., lect. ¡2, 684; XI, ibid., lect. 5, 2221. (5) L'Evolution Créatrice, p. 270, 341. (6) Comment se pose le Problème de Dieu In « R. de Mét. et de Morale », mars, 1907; A Ntw Philosophy.- H. Bergson, IV, p. 183 (Transi. Benson, London 1913). (7) Cfr. S. Thom., I Phys., lect. 5; I Metaph., lect. 9, 140; XII, ibid., lect. 12, 2651. (8) Cfr. S. Thom., ibid. (9) Cfr. Logique de Hegel1, 11 Tom. I, pp. 399-408 (Trad. Vera). (10) Ita Oarrigou-Lagranoe (• Dieu •p. 163) merito lure inquit, quod «Le bergso~ nisnw apparaît ainsi comme un hégélianisme retourné ». (11) S. Thomas, IV, dist. 1, q. 1, a. 4, qla. 2»; cfr. Ill Phys., lect. 3; XI Metaph., lect. 9, 2306. (12) Cfr. S. Thom., XI Metaph., lect. 9, 2291; 111 Phys., lect. 1. (13) Aristot., X Metaph., c. 9 (cfr. S. Th., XI Metaph., loc. cit). (14) Cfr. III Phys., q. 1, conci. III. (15) Cfr. 111 Phys., q. 1, a. 2, ad 3“«». 1 160 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput II, Art. I, Sectio I De esse statico Motus cum sit metaphysica et in actu signato, convenit omnibus speciebus mu­ tationis, tam successivis quam instantaneis; consequenter, nec successio neque instantaneitas est de ratione motus hoc modo sumpti, sed ab utra­ que praescindit (1); ubi si sumatur physice et in actu exercito convenit solis mutationibus successivis ut mox patebit (2). imo, illamet definitio metaphysica convenit etiam mutationi instantaneae intentionali, ut actui immanenti cognitionis, prout in potentia cognoscitiva revera verificatur transitus entis in potentia ut huiusmodi (3). 243. 11. Natura Motus in actu exercito. — Motus sic conside­ ratus est quaedam limitatio et restrictio motus antea definiti seu eius applicatio ad entia mobilia seu physica: se habent enim ad invicem sicut definitio materialis seu physica ad definitionem formalem seu metaphysicam (4). Quare motus sic acceptus definitur: a actus eius quod est mobile quatenus est mobile » (5). Explicatur. — Manifeste liquet, quod haec motus definitio est quoddam logicum corollarium praecedentis, quae, uti diximus, est actus eius quod est in potentia quatenus est in potentia. Nam, quod movetur est mobile, quod est formaliter tale per hoc formaliter tendit seu est in potentia ad moveri: si enim esset ens actu non moveretur sed moveret. Ex quo deducitur, quod in quolibet motu physico, duo habentur, nempe: mobile ut subiectum motus et movens ut efficiens motum. Etenim, movens, formaliter ut movens, est ens actu et quo aliud in actum ponitur; ideo ut sic non movetur, sed movet (6). At, antequam constitutum fuerit ens actu seu movens actu, erat movens in potentia, prout poterat aliud movere; quia vero omne quod prius est in potentia et postea in actu, formaliter ut reductum a potentia in actum, aliquatenus moveatur, sequitur quod hoc modo movens movetur: «movetur autem et omne movens» (7). Nihilominus, hoc quod movens movetur, non competit ei ut movens: hoc enim modo est for­ maliter actu; sed movetur inquantum est movens cum contactu (sc. suppo­ siti), ex hoc scilicet quod movet tangendo, eo quod corpora agunt seu movent tangendo (8). Contactu igitur moventis ad mobile efficitur motus, qui licet causative sit in movente, formaliter tamen est in mobili, cuius est actus: motu enim mobile actu movetur; cuiuslibet autem actus est formaliter in eo cuius est actus; ideo motus formaliter est in mobili; at quia mobile actu movetur inquantum illud movet movens, ideo est causative in movente. Talis porro actus ex parte rei est entitative unus et idem actus mobilis et moventis, differt tamen modaliter, inquantum videlicet unus actus, prout producitur et causatur a movente di­ ti) Cfr. S. Thom., Ill Phys., lect. 2; I, q. 45, a. 2, ad 2^; II C. Gent., c. 17; Ioan. * S. Thoma, op. cit., q. 14, a. 1, p. 260; Gredt, op. at., n. 279. (2) Cfr. S. Thom., De Pot., q 3, a. 2, et alibi; Aristot., V Phys., c. 2. (3) Cfr. S. Thom., I, q 18, a 3, ad l»m; III De An., lect. 13. Hoc negant quidam etiam ex thomistis, ut Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit. — Potest esse eadem quaestio pro tnotu di­ screto, pro qua, videsis auctores, v. g. Ioan, a S. Thoma, ibid. (4) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 4. (5) Ita Aristot. (IU Phys.,c.2); < r( xiveaiç ¿vreXc/ewc roü xivtjtoû, f¡ xivtjtÓv»; vel aliter (ibid., c. 3): q tou Suvifict Ttowpixoü xal nafhjrtxoû, f toiovtov: actus élus quod facere et quod pati potest, quatenus est tale ». (6) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 1, c.; Tau. Avream, v. Açens, n. 108. (7) Cfr. Aristot., Ill Phys., c. 2. ."J (8) Cfr. S. Thom., III Phys., lect. 4. 161 citur actus moventis, et prout idem actus recipitur in mobili dicitur actus passi seu mobilis (1). 244. Corollaria. — Ex hac explicata definitione sequentia corol­ laria eliciuntur scitu necessaria ad rationem motus physici plenius capiendam. Coroll. Ium. — Colligitur primo, quod moveri non competit moventi per se, sed per accidens, inquantum scilicet ei competit, non ut est for­ maliter movens, sed ut est formaliter tale movens, nempe physicum et ¡ materiale, cuius est aliud movere tangendo (2); indeque est, quod omne ( movens physicum est simul movens et mobile: movens quidem, per for­ mam quâ est actu principium movens et agens (3); mobile vero, prout est tale movens scii, cum contactu physico. Itaque explicatum manet commune axioma, quod « omne movens movetur », eo quod verificatur solum de movente physico quod contactu physico seu suppositi movet, et non de movente metaphysico quod solo contactu virtutis movet (4). Coroll. Hun. — Colligitur secundo, quod omne mobile, formaliter ut tale, non potest esse simul movens, quod est vere dicere « omne quod I movetur ab alio movetur: mobile enim, ut tale, est ens seu existens in potentia et dum movetur est in actu; nullum autem existens in potentia, ut huiusmodi, potest sibi actum coniungere seu se reducere in actum nisi per ens actu; consequenter nullum mobile, ut tale, seipsum ex seipso movet» (5). Coroll. mum. — Colligitur tertio, quod tum ex parte mobilis tum moventis dantur duae rationes actus et potentiae. Ex parte mobilis quiIdem, est ratio mobilis et moti: ratio mobilis est cum mobile habeat po­ tentiam et moveatur, ratio vero moti cum mobile actu moveatur. Ex parte vero moventis est ratio moti vi et moventis: motivi cum movens habeat potentiam ad movendum; moventis autem cum movens actu moveat. Sic igitur patet, quod mobili corresponde! motivum, et moto movens. Coroll. IVum. — Colligitur quarto demum, quod non potest motus physicus rectius definiri quam definitus est, scilicet «actus mobilis inquantum est mobile ». Attamen, motus sive physice sive metaphysice, dupliciter accipi potest, nempe: proprie, prout revera dicit exitum a po­ tentia ad actum; et improprie (= similitudinarie), prout huiusmodi exitu caret, et sic Deo etiam tribuitur (6). Exinde remanet manifestum, quod ratio motus praedicatur de diversis solum aequivoce (7). (!) Cfr. S. Thom., Io:. prix. cit, (2) Cfr. S. Thom., ibid.; Bañez, De Gen. et Corr,, L. I, q. 30, 32, (3) Cfr. S. Thom., ibid. (4) Cfr. S. Thom., ¡bid., et lect. 2. (5) Cfr. S. Thom., I C. Gent., c. 13; I, q. 2, a. 3; I, dist. 45, a. I, ad VII Metaph., îe:t. 14; et passim. (6) Cfr. S. Thom., I, q. 18, a. 1 ; q. 19, a. 1, ad 2««; Tab. Aur., v. Motus. (7) Cfr. S. Thom., I, q. 18, a. 3, ad 1 »» >; q. 53, a. 1 ; q. 56, a. 1, ad 3»»; I, dist. 37, q. 4, il; II, dist. 5, q. 1, a. 1, ad 2*'«. Il — Pirotta, Summa Philos. - II. 162 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput II, Art. I, Scelio II, § I SECTIO SECUNDA De Actione et Passione (1). 245. Cum motus, de cuius natura determinavimus, perficiatur inter mobile et movens; et mobile dum movetur quodammodo agat et patiatur, similiter et movens dum movet; merito nunc de actione et passione est agendum (2), de quibus quaeritur: Io de natura actionis et passionis (§ 1); 2° de relatione earum inter se et motum (§ 2); 3° de subiecto actionis transeuntis (§ 3). § 1. De Natura Actionis et Passionis. 246. Cum de actionis et passionis natura sermo fiat, intendimus eius definitionem ac divisionem investigare. 247. 1. Definitio Actionis (3). — Actio, secundum vim geneticam, sicut motu primo cognoscitur, ita prima eius impositio seu significatio motu datur et exprimitur; unde genetice, actio significat originem motus. At actio sic accepta potius res physicas, quae ad invicem motu agunt, respi­ cit. Ulterius, nomen actionis translatum est ad quemlibet ordinem originis significandum independenter a motu, prout nempe aliquid ab aliquo sc. ab aliqua causa sive ab aliquo principio, quomodocumque seu qualiter­ cumque originatur seu procedit (4). Actio vero secundum rem accipi potest dupliciter: in actu exer< cito et in actu signato. Primo modo, nihil aliud est quam ipsum agen seu exercitium agentis ut est agens, vel communicatio actualitati qua agens est formaliter agens (5). Altero modo, diversimode defini tur secundum diversa quae respicit seu connotât. Nam, actio in actu signato accepta dicit formam quâ agens potes agere seu agit. Hinc: 1° si forma consideretur respectu agentis, quod es formaliter tale illâ forma, tunc actio est « actus activi ut est activum (1) Cfr. praeter cos in praeced. sect, citatos, Capreoli m, 1!, dist. 3, q. 2, conci. V; dist. q. 2, a. 3, ad 6 Aur. contr. I conci.; ad 9 » ciusd.; ad 6»n' et 7 * ■ Aur. contr. 1I*“ conci.; 8 • et 9 eiusd.; ad 1 > -16 ■ Scoti contr. II conci., et alibi; Cajetanu.m, I, q. 25, a. Ferrariensem, loc sup.cit., et l! C. Gn/., c. 1, G, 9, 16, 30, 35 et passim; De Flandri V Metaph., q. 22; D. Mas, De Catenor., P. II, sect, de sex ult. Praed., q. 1-3; Suari Metaph., Disp. 48-49; De Lerma, op. cit., de Praed., L. VII, q. 31; Soncina, V Alda; q. 37; et alios. (2) Cfr. AR1STOT., III Phys., c. 3. . > (3) Cum actio et passio relative sint contraria: quidquid dicitur de una, proportio? liter et opposita ratione de altera est dicendum. r (4) Cfr. S. Thom., I. q. 41, a. I, ad 2^; ad 3 «; q. 45, a. 2, ad 2«m. (5) Cfr. S. Thom., De Pol., q. 2, a. 1. De Natura Actionis et Passionis 163 vel «actus agentis formaliter ut est agens» (1); 2° si respectu passi, tunc actio est «id quo vel per quod aliquid denominatur agens» (2); 3° si re­ spectu effectus producentis seu producti, tunc actio est ■ id quo agens effectum causal », seu « id quo effectus producitur», vel «causalitas agentis» (3); 4’si respectu virtutis seu potentiae activae cuius est perfectio, tunc actio est: «actualitas virtutis» (4). Modo denique generali et transcendentali, actio non immerito describi potest sic: forma vel ratio a qua vel per quam aliquid actu originatur seu procedit, vel sic: forma vel ratio per quam in materia subiecto aliquid est et denominatur agens seu faciens. — E contra passio est: ratio vel forma per quam vel qua subiectum aliquod ab alio recipit seu patitur. Explicatur. — Definitio actionis data exprimit formalitatem actionis ut est actio seu pro eo quod dicit in recto. Hoc enim modo dicimus, quod importat esse ab alio seu actualitatem per modum originis seu emanationis operati ab operante, effectus a causa; proindeque, quia operans, ut tale, quemadmodum et causans, dicit relationem seu habitudinem ad operatum, sive causatum: propterea, talis habitudo actualitatis operantis ad operatum est de ratione for­ mali et intrinseca actionis ut est actio; caetera igitur quae actioni competunt, v. g. subiecto inhaerere, passo uniri, etc., non sunt ei formaliter ut actio sed ut talis actio, nempe ut est actio physica et cum motu, quae hoc modo unionem agentis cum patiente necessario involvit (5). Per hoc autem actio formaliter a passione distinguitur. Ut dictum est enim, actio in recto seu ut est actio dicit quod sit ab alio seu originem ab aliquo principio, et in obliquo dicit terminum seu productum: unde est hoc ut a q io: passio vero in recto dicit ipsum terminum: unde est hoc ut in quo; hinc est quod diversimode actio et passio specificantur, ita ut si utraque sumatur in recto tunc actio specificatur a principio et passio a termino (6). At si actio accipiatur etiam secundum id quod in obliquo im­ portat, tunc eius specificatio et diversitas attenditur etiam a termino: hoc enim modo actio realiter et necessario respicit suum causatum et ad ipsum transcendentaliter ordinatur, sicut potentia ad actum et actus ad obiecta, quae sunt termini potentiae; quare, sicut potentiae et actus specificantur ab obiectis tam­ quam a propriis terminis, ita et actio a suo proprio termino specificatur (7). Sic remanet explicata actionis et passionis definitio. 248. II. Divisio Actionis. — Ex data actionis definitione se­ quentes species assignantur. Actio enim considerari potest: vel obiective, respectu obiccti producti; vel subiective, respectu subiecti producentis; et ex utraque parte divisiones actionis habentur. 1. Actio obiective accepta est duplex: creativa, quae effe­ ctum operatur seu producit nullo subiecto praesupposito seu ex (1) Cfr. Aristot., loc. pr. cit. (2) Cfr. S. Tho.m., Opuse. 48, Tr. 6, c. 2 (Ed. Rom.). (3) Cfr. S. Tho.m., 1, q. 54, a. 2; 111 Phys., Icct. 5. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 54, a. I. (5) Cfr. S. Thom., Quodl. IV, a. 9; II C. Gent., c. 35; I, q. 25, a. 1, ad 3 ; II, dist. 1 , q. I, a. 5, ad 11»»; Opuse. 48, Tr. 6, c. 2; Opuse. 15, c. 9 (Ed. Rotn.); cf. Ferrari essem, 11 C.Grnt.,c. I; Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit., p. 270. (6) Cfr. S. Thom., I-ll, q. 1, a. 3. (7) Cfr. S. Thom., I, q. 77, a. 3. 164 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput II, Art. I, Sectio II, § | nihilo; et eductiva, quae effectum operatur seu producit ex praesupposito subiecto sen ex praeiacente materia, immutando nempe vel reducendo illam ex potentia in actum. 249. Corollarium. — Exinde manifestum manet, quod creatio eteductio, creari et educi, sunt actior.es specifice distinctae et non possunt esse simul circa unum idemque subiectum, ita ut quod est creatum non potest simul sub eadem ratione esse eductum; et e contra. 2. Actio subicctive accepta, prout consideratur vel respectu subiecti a quo elicitur vel respectu modi quo operatum efficitur ab operante. Sic enim actio est duplex: immanens, quae est actualitas virtutis agentis, cuius effectus vel operatum intrinsece manet in ipso agente, e. g. intelligere, velle; et transiens, quae est actualitas virtutis agentis, cuius effectus vel operatum in materiam exterio­ rem subiectam seu in passum transit, v. g. calefacere (1). 250. Corollarium. — Hinc eruitur utriusque actionis maxima diffe­ rentia. Actio enim immanens est ab et in agente, transiens vero est ab agente et in passo; consequenter, immanens est perfectio agentis, transiens est perfectio passi; immanens est finis et forma potentiae activae seu agen­ tis, transiens est finis tantum agentis, finis et simul forma passi. Cum prae­ terea transiens sit forma passi seu eius actus, nequit perfici absque motu proprie dicto; et cum motus sit actus mobilis, ideo transiens est cum motu, non vero immanens; propterea, transiens est actio physica, im­ manens est actio metaphysica; ¡deoque, immanens perfectior excellentiorque est transeúnte; exinde, immanens proprie et formaliter appel­ latur actio, ubi transiens proprie et formaliter vocatur factio (2). Sicque denique explicata manet distinctio inter agere et facere, actionem et factionem (3). 3. Actio immanens potest esse duplex: corporalis, quae est actualitas virtutis seu potentiae organicae vel organo corporeo af­ fixae, v. g. visio, tactus, etc.; spiritualis, quae est actualitas virtutis seu potentiae anorganicae vel nulli organo corporeo affixae, v. g. intellectio, volitio. 4. Actio transiens potest considerari dupliciter: formalitertransiens, et est illa cuius effectus formaliter et per se in materiam exteriorem transit, v. g. calefacere; et virtualiter-transiens, cuius effectus ut actio manet in agente, sed effectus ipsius actionis, realiter productus et distinctus in esse ab agente, ad extra transit; unde (1) Cfr. S Thom., I, q. 14, a. 2; q. 18, a. 3, ad I ; q. 23, a. 2, ad l-< ; q. 27, a. 1,3,5; q. 28, a. 4; q. 41, a. 3; q. 54. a. I, ad 3>> ; (bid., a. 2; q. 56, a. 1 ; q. 85, a. 2; MI, q. 3, a. 2. ad 3 •■; q. 35, a. 5; q. 74, a. 1 ; 1, dist. 40, q. I, a. 1, ad 1 ■■■>; III, dist. 33, q.2, a.2, qla. 1, I C. Gnt., c 100, II C. G-nt., c. 1, 23, 80; III C. Ofnt., c. 22; De Veril., q. 5, a. 1; q. 8, a. 6; q. 14, a. 3; De Pot., q. 3, a 15; q 5, a. 5, ad 14 ; q. 8, a. 1 ; q. 9, a. 9 ad 4 «; q. 10, a. I; l Ethic., lect. 1, 12; ll Ethic., lect. 4; VI Ethic., lect. 3; et alibi (2) Cfr. S. Thom., I, q. 18, a. 3, ad I >«>; I C. G-nt., c. 100, et passim. •z " (3) Cfr S. Thom , VI Metaph , lect 1, n 1152; Ferrariensem, 11 C. Gent. c. 1,9. Uirum Actio et Passio inter se et a motu sint realiter distincta 165 haec actio est formaliter immanens et virtualiter transiens, v. g. si velle nostrum esset rerum productivum (1). 5. Actio formaliter-transiens est adhuc duplex: mutans (= transmutans) materiam, et est illa quâ materia transmutatur seu quâ materia in aliqua forma seu actualitate reducitur; et utens materia, et est illa quâ materia non transmutatur, sed in usu seu tamquam medium vel instrumentum adhibetur ad effectum produ­ cendum, v. g. cythara ad cytharizandum (2). 251. Scholion.— Est animadvertendum, quod actio immanens non est actio physica seu praedicamentalis, sed proprie et per se est actio me­ taphysica ac transcendentalis: liquet ex differentia inter actionem imma­ nentem et transeuntem. Nam, actio immanens cum tota maneat intrin­ sece in ipso agente, est eius perfectio, finis et forma; ideo nequit habere terminum in quem transit per motum, sicut est actio transiens; conse­ quenter, non est actio physica seu praedicamentalis sed metaphysica (3). Attamen, cum actio immanens sit realiter existens et ens finitum, necesse est ut in aliquo praedicamento ponatur seu reducatur, et revera ponitur in praedicamento qualitatis; unde actio immanens est qualitas quae­ dam (4). § 2. Utrum Actio et Passio inter se et a motu sint realiter distincta. 252. Explicata natura actionis et passionis, determinandum est nunc de relatione quae adest inter seinvicem et motum. |253. Praenotamina. — Revocata, ex supra habitis, natura actionis, passio­ nis et motus; praenotandum est, quod sermo praesens non est de actione imma­ nenti sed transeúnte. Haec autem, cum sit proprie actio physica et praedicamen­ talis, motu fit et motu perficitur; exinde duplex relatio est ibi deprehendenda: una ex parte actionis et passionis inter quas mediat motus; alia ex parte ter­ minorum motus, qui cum sint duo, scii, a quo et ad quem, duplex relatio exurgit: actionis nempe et passionis inter se et motum; et alia est ipsius motus inter eius terminos (5). Principaliter hic de prima relatione instituitur sermo, de alia aliquid in fine apponetur. 254. Status Quaestionis. — His notatis, quaestio est de relatione quae intercedit inter actionem et passionem, necnon inter utrasque et motum; unde quaeritur: an actio et passio a seinvicem et a motu sint realiter vel ratione tantum distincta. En quaestio. 255. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem datur triplex principalis sententia inter philosophos. (1) (2) (3) (4) (5) Cfr. Ferrariensem, II C. Geni., c. 16. Cfr. S. Thom., I Ethic., lect. 1. Cfr. S. Thom., I C. G nt.t c. 100; I, dist. 8, q..4, a. 3, ad *3 ~. Cfr. Soncina, IX Metaph., q. 21. De hac duplici relatione, cfr. S. Tjiomam, De Pol.t q. 3, a. 3, c. 166 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars JI, Caput II, Art. I, Sectio II, § 2 I3 Sent, tuetur, quod duplex est actio: praedicamentalis, quae dicit relationem seu respectum agentis ad passum, unde hâc relatione ad passum constituitur formaliter agens; et physica, quae est media forma et fluens inter agens et passum, quae prout respicit passum dicitur passio physica et prout respicit agens dicitur actio physica: hac tamen forma fluente constituitur for­ maliter motus; quapropter, actio et passio (quae sunt praedicamentales) realiter distinguuntur inter se et a motu (actio physica). Ita Scotus (1) et Scotistae omnes (2). • . ' 2a Sent, tenet, quod actio et passio a seinvicem et a motu sola ratione distinguuntur; at quidam (v. g. Hervaeus (3), Soto (4), Cabero (5)) hoc admit­ tendo, minime determinant an ratione ratiocinata vel ratiocinantis; quidam autem (v. g. Ruvius (6), Suarez (7)) ponunt expresse quod ratione ratioci­ nata distinguuntur. 3a Sent, admittit, quod actio et passio a seinvicem et a motu distinguun­ tur realiter, sed non entitative bene vero modaliter, ut res a modo eius; quare tenetur quod, una eademque entitas seu unum idemque subiectum reale est actio­ nis, passionis et motus, at modos diversos seu formalitates reales diversas ha­ bent, quae ab identitate subiecti seu entitatis distinguuntur solum ut eius modi. Ita videntur docere communiter Thomistae, ut Capreolus (8), Ferrariensis (9), Nazarius (10), Araujo (11), /. a S. Thoma (12), et alii, quos sequimur. 256. Conclusio : « Actio, passio et II ictus a seinvice II non distinguuntur realiter-entitative, sed realiter-modaliter ». Prob. r Pars (= non distinguuntur realiter-entitative). — Quo­ rum se mutuo referunt, unum et idem est fundamentum reale: et ideo a seinvicem non distinguuntur realiter-entitative. Atqui actio, passio et motus se mutuo referunt. Ergo actio, passio et motus a seinvicem non distinguuntur realiter-entitative. Mai. est manifesta ex ratione mutuae relationis. — Min. prob.: Actio enim est actus agentis seu moventis ut a quo: quae, cum sit actio physica, ex se respicit aliud ut subiectum extra se, in quod terminum seu formam causât et producit; forma vero causata et originata ab agente, inquantum a subiecto recipiente recipitur et in eo terminatur, est passio. Atqui actio agentis realiter terminari non potest in passo nisi ad passum motu transeat: est enim actio phy­ sica quae motu perficitur, ut dictum est. Ergo actio, passio et motus se mutuo referunt. (1) Cfr. U, dist. 1, q 5; III, dist. 14, q. 1, ad 2 » pro opin.: IV, dist. 13, q. dist. 43, q. 1, 5; et alibi. S M (2) Ctr. Mastrium, loc. pr. cit., q. 3. ' ' Sr (3) Cfr. IV Quodl., q. 4. ' (4) Cfr. Ill Phys., q. 2, conci. 3.* (5) Cfr. Ill Phys., disp. 1, dub. II. s (6) Cfr. Ill Phys., Tract. I, q. 7. 'T?? (7) Cfr. op. cit., disp. 49, sect. 2, n. 13. (8) Cfr. II, dist. I, q. 2. (9) Cfr. Ill Phys., q 3. (10) Cfr. In 1, q. 24, a. I. I ’WJ (11) Cfr. V Metaph., q. 1, a. 4. (12) Cfr. loc. pr. cit., p. 263 ss. Utrum Actio et Passio inter se et a motu sint realiter distincta 167 Prob. 2X Pars (= distinguuntur realiter-modaliter). — Actio et passio sunt quaedam relationes reales. Atqui ut huiusmodi, realiter distinguuntur tum inter se tum a motu. Ergo actio, passio et motus a seinvicem realiter distinguuntur. Mai. patet. —Min. prob.: Aut relatio inter actionem et passio­ nem est secundum esse, aut secundum dici. Si prima, cum motus sit utriusque reale fundamentum et quaelibet relatio realis a suo fundamento realiter distinguatur, quaelibet a motu realiter distin­ guitur. Si secunda, utraque debet habere fundamentum realiter diversum: relatio enim secundum dici formaliter supponit aliquod absolutum in quo relatio fundatur quodque de necessitate sequitur. Actio igitur et passio, ut sunt relationes reales, aliquid reale motui addunt, consequenter ab eo realiter distinguuntur. Pariter dicendum est de reali distinctione actionis et passionis ab invicem: alia est enim realis habitudo ut a quo ab ea ut in quo: diversam enim realitatem subiecti innuunt, prout nempe alia est habitudo recepti mo­ ventis et agentis ab habitudine recipientis mobilis et passi, ut de se liquet. Nihilominus, distinctio haec est solum modalis. Dictum est enim, quod una eademque est realitas seu entitas motus, qui ut procedit seu originatur ab agente ut a quo dicitur actio, ut vero terminatur in passo ut in quo dicitur passio. Ergo actio, passio et motus a seinvicem distinguuntur realiter-modaliter (1). 257. Corollarium. — Ex his colligitur, quod motus nullo modo se ha­ bet ut genus ad actionem et passionem: formaliter enim multiplicaretur et divideretur ad quamlibet speciem actionis et passionis, quod non potest esse, quia «in quocumque est motus illud movetur secundum illum mo­ tum; si igitur actio et passio sunt in mobili, sequitur quod mobile mo­ veatur secundum duos motus» (2). Se habet igitur ut earum subiectum, quaesunt conditiones intrinsecae motus; unde «non est inconveniens actum unius esse in altero, quia doctio est actus docentis: ab eo tamen in alterum tendens continue et sine aliqua interruptione; unde idem fidus est huiusmodi, idest agentis ut a quo et tamen est in patiente ut receptus in eo » (3). 258. Scholia. — 1. Est animadvertendum, quod motus non distingui­ tur a suo termino sola ratione ratiocinata: motus enim est revera realis et physicus transitus in aliquem terminum realem, ad quod non sufficit sola distinctio rationis; neque ab eo distinguitur realiter-entitative: est enim contra rationem formalem motus ut patet, et praeterea « omne quod mutatur mutatur secundum praedicamenta entis » (4). Distinguitur (1) Haec nostra conclusio quoad utramque partem est S. Thomae, cfr. XI Metaph., lect.9, n. 2312; 111 Phys., lect. 5; 1, q. 28, a. 3, ad Ium; q. 41, a. 1, ad 2«n>; q. 45, a. 2, ad h» et passim (2) Cfr. S. Thom., Ill Phys., lect. 5. (3) S. Thomas, ibid. (4) S. Thomas, XI Metaph., Icct. 9, n. 2291; cfr. Ill Phys., lect. 2. 168 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput 11, Art. I, Sectio 11, § 3 igitur motus a suo termino realiter-modaliter: motus enim se habet ad suum terminum sicut subiectum in statu imperfecto ad statum per­ fectum, vel sicut subiectum in fieri ad subiectum in facto esse, vel sicut subiectum potentiate ad subiectum actuale: Jiaec licet sint entitative unum et idem subiectum, dicunt tamen eius status exprimentes diversos essendi modos eiusdem subiecti (1). 2. Est praeterea animadvertendum, quod cum praedicamenta diversificentur secundum diversos modos praedicandi seu dicendi, sequitur quod motus «secundum quod praedicatur de subiecto in quo est, con­ stituit praedicamentum passionis. Secundum autem quod praedicatur de eo a quo est, constituit praedicamentum actionis n (2). 3. Est demum animadvertendum, quod cum motus sumi possit dupliciter, formaliter nempe et materialiter; sciendum est quod, sumpto formaliter seu metaphysice, motus nihil addit supra mutationem: hoc enim modo comprehendit sub se mutationem et quamlibet eius speciem, atque ipsa mutatione communior est. Sumpto vero materialiter seu phy­ sice, tunc tria addit ad rationem mutationis, ut ab ea condistinctus: Io quod sit inter contraria, id o supponit ens mobile aliquo modo posi­ tivum et in actu; 2° quod subiectum mobile sit ens complete in actu; 3° quod se habeat ut via, tendentia et fluxus inter duos terminos seu mutationes, ideoque in uno eodemque motu habentur duae mutationes: unan quo seu negativa, et est corruptio; alia ad quem seu positiva, et est generatio: hinc axioma «corruptio unius est generatio alterius» (3). § 3. Utrum actio transiens sit subiective in agente vel in passo (4). 259. Peracta relatione seu habitudine actionis, passionis necnon motus, quaeritur in praesenti de subiecto actionis physicae seu transeuntis. 260. Praenotamina. — Primo est notandum, praeter ea quae supra habita sunt, quod actio transiens, formaliter ut talis, duas formalitates importat: unam ut est actio, ex qua parte dicit emanationem seu originem ab agente; aliam ut est transiens, ex quo dicit receptionem eius in passo in quo terminatur. Exinde actio transiens originative (= emanative, elicitive, inchoative) est ab agente et in agente, receptive vero (— terminative, consummative) est in passo. (1) Cfr S. Thom., IV, di-uo termino, at hic motus est proprie ex­ trinsecus, SCil. motus localis qui distinguitur a loco. Cfr. S. THOM., loc. pr. cit. (2) S. Thomas, XI Metaph., lect. 9, n. 2313; cfr. III Phys., Icct. 5; Ferrariensem, loc. supra cit., q. 5. ■ (3) Cfr. S. Thom., De Pol., q. 3, a. 2. (4) Cfr. praeter citatos auctores, maxime Capreolum, II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad 6 » et 9 Aureol. contr I>- conci.; ad 6 », 7 •■■>, 8 >, 9im Aureol. contr. !I *m conci.; ad lu»-16.ti Scoti contr. Ih» conci.; ibtd , dist. 3, q. 2. conci. V; Cajetanum, I, q. 25, a. 1; Ferra­ riensem, loc. pr. cit., q. 4; D. de Flandria, V Metaph., q. 22, a. 2; Cosm. Alam.’ loc. pr. cit., q. 17, a. 5, p. 168 ss.; Ioan. a S. Thoma, loc. pr. at., a. 4, p. 273 ss.; Gredt’ od cit n. 281-284; et alios. ’ *» Utrum actio transiens sit subiective in agente vel in passo 169 Secundo est notandum, quod actio transiens, formaliter ut talis, potest dupliciter attendi : in recto, et dicit id quod ei per se primo convenit, scii, motum: cum enim sit actio physica, ut physica, est actus qui fit in spatio et tempore atque cum contactu physico; in obliquo, et dicit id quod ei per aliud, sive for­ maliter sive fundamentaliter sive ex consequenti, convenit, scii, relationem agentis ad passum, et viceversa (1). Haec autem in actione se habent ad in­ vicem sicut materiale ad formale: relatio enim praesupponit motum tamquam eius materiale et fundamentum (2). 261. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaestio praesens procedit solum de actione transeunti; non enim esse potest dubium quin actio immanens, tamquam in subiecto, sit in agente ipsumque perficiens; sed dubium est de transeunti, et quidem non prout dicit rationem originis: originator enim ab agente; neque prout dicit rationem terminationis: recipitur et terminatur in passo. Simpliciter igitur dubitatur de ipsa tota actione, ut est formalis actio physica et praedicamentalis, quae motu habetur atque ipsum agens et passum perficit. Unde quaestio est: quodnam sit subiectum huius actionis sic acceptae; seu: cuinam formaliter inhaereat actio transiens, agenti vel passo? seu: an subiectum inhaesivum actionis transeuntis sit agens vel passum. En tota quaestio. 262. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem datur triplex sententia. IaSent, tuetur, quod subiectum inhaesivum actionis transeuntis est ipsum agens; unde subiective et inhaesive est in agente et non in passo. Ita Scotus (3), quem sequuntur communiter Scotistae omnes (4) et plures ex Thomistis (v. g. Cajetanus, Nazarius (5), C. Alamanno, Gredt). 2a Sent, distinguens duplicem formalitatem in actione transeunti, nempe: inchoationis et terminationis, asserit: quod actio transiens inchoative est in agente, consummative vero seu terminative est in patiente seu in passo. Ita plures ex Thomistis, ut loan, a S. Thoma, Goudin (6) et iam antea fere idem D. de Flandria. 3a Sent, propugnat, quod subiectum inhaesivum actionis transeuntis est ipsum passum, ideoque subiective et inhaesive est in passo et non in agente. Ita Capreolus, Hervaeus (7), Javelli (8), Soncina (9), Ferrariensis (10), Soto (11), Capreolum, II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad 6»™ Aur. contr. II un conci. Capreolum, ibid., ad *9»» et Ilum Scoti contr. Il an» conci. IV, dist. 12, q. 1; dist. 43, q. 5; et passim. Mastrium, op. cit., Disp. VII, a. 2. Iste citat quosdam Thomistas, inter alios. Ferrariensem et De Flandria in favorem opinionis scotisticae, qui revera contrarii sunt et nostram conclusionem amplectuntur. (5) Cfr. in I, q. 25, a. 1 Controv. unica. (6) Cfr. op. cit., Phys., P. I, disp. 3, q. I, a. 2. Ex huius doctrina emitur, quod haec *se eunda sententia minime formaliter et substantialiter differt a tertia recitata. (7) Cfr. Quodl. IV, q. 4. (8) Cfr. IX Metaph., q. 15. ' • (9) Cfr. V Metaph., q. 37. (10) Cfr. loc. pr. cit. :* : (11) Cfr. Ill Phys., q. 1, conci. 6\ (1) (2) (3) (4) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. 170 Liber / - Philos. Nat. Gen., Pars //, Caput H, Art. I, Sectio II, § 3 Suarez (1), Complutenses (2) et plures alii, cum quibus ponitur sequens ve­ ritas. Ii 263. Conclusio : « Actio transiens, formaliter-subiective, in recto est in passo, in obliquo autem est in agente ». Prob. Ia Pars (= in recto est in passo). — Actio transiens in recto formaliter dicit ipsum motum. Atqui motus formaliter-subiective est in mobili seu in passo. Ergo actio transiens in recto formalitersubiective est in passo. Mai. liquet ex praenotatis. — Min. pariter est manifesta ex supra habitis de motus definitione. Dictum est enim, quod motus est actus mobilis ut est mobile. Atqui actus formaliter-subiective est in eo cuius est (3). Ergo motus formaliter-subiective est in mo­ bili seu in passo. Conf. — Si actio transiens pro eo quod dicit in recto esset for­ maliter-subiective in movente seu agente, agens esset simul agens et patiens sub eadem ratione. Esset agens, quia supponitur actu eli­ cere actionem seu actu agere (4). Sed esset simul et sub eadem ra­ tione passum; nam, cum actu eliciat actionem, esset simul subiectum inhaesivum eiusdem actionis; at cum actio transiens sit cum motu physico seu contactu physico, necesse est quod subiectum cui haec actio inhaeret, illam recipiendo, suo contactu physico moveatur seu patiatur. Ergo cum esset subiectum inhaesivum huius actionis ipsum agens, formaliter ut tale, foret simul et sub eadem ratione patiens seu passum, quod simpliciter repugnat (5). Prob. 212345 Pars (= in obliquo est in agente). — Actio transiens in obliquo nihil aliud dicit nisi relationem transcendentalem agentis inquantum est agens ad passum; sicut et passio dicit talem relatio­ nem passi inquantum est passum ad agens. Atqui talis relatio debet specifice habere fundamentum diversum, ut agentis ad passum sit agens, et passi ad agens sit passum. Ergo actio transiens in obliquo formaliter-subiective est in agente. Mai. est nota ex praenotatis. — Min. decl.: Cum relatio sit respectus seu ordo unius ad aliud, totum eius esse est esse ad aliquid quod necessario supponit, tamquam fundamentum, aliquod abso­ lutum cuius esse est in aliquo. Secundum igitur diversitatem absoluti datur diversitas relationis. Liquet porro, quod in actione transeunti (1) Cfr. Metaph., Disp. 48, s. 4, n. 6. (2) Cfr. Ill Phys., Disp. 17, q 4-5. (3) Cfr. S. Thom., III Phys., lect. 2. vv ' (4) Cfr. S. THOM.t tbid., lect. 4. ' (5) Cfr. S. Thom., tbid.; IX Ethlc., lect. 7; III De An., lect. 2; IX Metaph., lect. 9; I, q. 18, a. 3, ad L«<»; q 23. a. 2. ad l q. 54, a. 1, ad 3 De Pot., q. 7. a. 8- a. 10, ad 8*®; I, dist. 8, q. 4, a. 3, ad ult.; dist. 32, q. 1, a. 1; ct passirn. 9 'TF Utrum actio transiens sit subiective in agente vel in passo 171 datur diversum fundamentum motus: motus enim est actus mobilis ut est mobile, quod est actu inquantum a movente movetur. Mo­ vens autem et mobile, sicut et agens et passum, sunt absoluta suble­ cta et quidem diversa; et sicut movens seu agens est tale per poten­ tiam activam, ita mobile seu passum est tale per potentiam passi­ vam; et sicut movens seu agens actu movet seu agit quia reducitur ¡11 actum eius potentia activa, ita motum et passum actu movetur seu patitur quia in actum reducitur eius potentia passiva. Ergo liquet, quod movens et agens fundatur in potentia activa, et mobile et passivum in potentia passiva; quia vero actio agentis seu moven­ tis physici est cum motu physico, et similiter mobilis seu patientis, sequitur quod alia est relatio seu respectus agentis ad passum et passi ad agens; quapropter, quia relatio agentis fundatur in potentia activa, quae est in agente ut est agens, sequitur quod relatio agentis ad passum est actio subiective exsistens in agente: sicut relatio passi ad agens est actio subiective existens in passo (1). Ergo patet quod talis relatio debet specifice habere fundamentum diversum, ut agentis ad passum sit agens, et passi ad agens sit passum (2). 264. Corollarium. — Ex hucusque igitur dictis remanet manifestum, quod actio physica seu transiens, quae motu et contactu physico perficitur, est in agente ut a principio elicitivo seu originativo, et praeterea est in eo subiective ut actio in obliquo sumpta. Est tamen in passo ut in sub­ iecto recipiente seu terminativo, itemque est in eo formaliter-subiective seu inhaesive ut actio in recto sumpta. 265. Obiectiones. — Contra statutam veritatem plures fieri solent obiectiones, quarum praecipue sequentes seligimus. Ia Obi.: Effectus formalis cuiuslibet est in eo quod formaliter ab ipso tale denominatur. Atqui agens denominatur formaliter tale ab actione. Ergo actio transiens subiective-formaliter est in agente. Resp.: — Dist. Mai.: effectus formalis intrinsecus cuiuslibet est in eo... Cone., effectus formalis extrinsecus cuiuslibet est in eo... Neg. — Contradist. Min.: agens denominatur formaliter tale ab actione ut eius effectus extrinsecus Cone., ut eius effectus intrinsecus Neg. et Neg. Conqs. et Conqa. — Responsio haec est S. Thomae, cuius explicatio videri potest apud ipsum (3). 212 3Obi.: Omnis perfectio subiective est in subiecto quod ipsâ perficitur: nihil enim perficitur aliquo quod est extra se. Atqui actio est perfectio agentis: unumquodque enim est perfectum dum potest sibi simile generare, ut ait Philos, in IV Meteor, (lect. I apud S. Th.). Ergo actio est subiective in agente. Resp.: — Dist. Mai.: omnis perfectio subiective est in subiecto secundum modum quo ipsum perficitur Cone., aliter Neg.; similiter Dist. Min. eiusque (1) Cfr. S. THOM., IU Phys., lect. 5. (2) Cfr. S. Thom., I-II, q. 1, a. 3; I, dist. 32, q. 1, a. 1; dist. 40, q. 1, a. I, ad 1»; II, dist. 40, q. 1, a. 4, ad 1«®; De Pot., q. 7, a. 9, ad 7«®; a. 10, ad 1«®; q. 10, a. 1, c.; De Ver., q. 4, a. 2, ad 7«»; U C. Gent., c. 23; cfr. Tab. Auream, v. Actio, n. 59. (3) Cfr. I, dist. 32, q. 1, a. I; cfr. Capreolum, II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad 1 -■« Scoti, contr. conci. 172 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput 11, Art. II prob.: actio est perfectio agentis tamquam a principio elicitivo seu originativo Cone., actio est perfectio agentis Subd.: sumpta actione in obliquo Cone., in recto Neg. et Neg. Conqs. et Conqa. — Huius explicatio iam liquet ex supra ostensis; unde bene ad eamdem difficultatem ratiocinatur Capreolus qui ait: « actio non est perfectio agentis sicut subiecti sed sicut principii elicitivi, et hoc loquendo de illo quod actio [ut actio] dicit in recto. Conceditur tamen quod actio est perfectio agentis etiam sicut subiecti, quantum ad illud quod dicit in obliquo, scilicet relationem, eo modo quo relatio conceditur esse perfectio vel actus subiecti » (1). 3a Obi.: Impossibile est simul in eodemque subiecto esse formas op­ positas. Atqui actio et passio sunt opposita. Ergo nequeunt esse simul in eo­ demque subiecto. Atqui in passo est passio. Ergo nequit simul esse in eo actio. Ergo actio est in agente. Resp.: — Dist. Mai.: impossibile est... oppositas per idem in quo sunt for­ maliter oppositae Cone., per idem in quo materialiter conveniunt Neg.; Contradist. Min.: actio et passio sunt opposita formaliter seu pro eo quod in obliquo dicunt Cone., materialiter seu pro eo quod in recto dicunt Neg. — Neg. Conqs.; Cone. Min. Subs.; et ad sensum distinctionis datae Dist. penultimum Conqs.; Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio liquet ex dictis; nam, «actio et passio sunt oppositae quantum ad illud quod est in eis formale et completivum rationis earum, et istae sunt habitudines et relationes oppositae. Et isto modo non sunt in eodem, sed in diversis subiectis, scii, actio in agente et passio in patiente. Sed quantum ad id quod est materiale in eis scii, motum, quem dicunt in recto et pro quo supponunt non sunt oppositae, et isto modo sunt in eodem subiecto, scii, in passo » (2). Articulus II. DE QUALITATE INTRINSECA MOTUS SEU DE INFINITO (3). 266. Hucusque egimus de natura motus, cuius prima qualitas intrinsece ipsum consequens est finitum vel infinitum: est enim « passio motus et cuiuslibet quanti universalis » (4); unde de infinito hoc modo considerato tractare spectat ad Philosophum Naturalem, ut (1) I, dist. 32, q. 1, a. 1, ad 3im Scoti. (2) Capreolus, ibid., ad 6>"« Scoti; cfr. S. Thom., 1, q. 28, a. 3, ad lum. — Alias obiectlones videsis apud Capreolum, loc. pr. cit. (3) Cfr. Aristot., III Phys., c. 5-12 (apud S. Thom., lect. 6-13); X Metaph., c. 10 (apud S. Thom., Lib. XI, lect. 10); Capreolum, I, dist. 43-44, q. 1, a. 2; Cajetanum, I, q. 7, a. 2-4, Opuse, .de infinitate Dei»; Ferrariensem, I C. Gent., c. 43, 69; 111 Phys., q. 6-8; D> Flandria, XI Metaph., q. 10, a. 1-2; Soncina, XII Metaph., q.5; Javelli,o/>. cit., III Phys., q. 6-11; D Soto, op. cit., 111 Phys., q. 3-4; I. Fournenc, op. cit., Phys., c. 32; C. Alamanno, op. cit., l-lI, Phil. Nat., q. 18, a. 1-3; R. Ripa, Com. de Ent. d Ess., Adnot ad c. vi, p. 738 ss.; Complutenses, op. cit., loc. pr. cit., Disp. XVIH per tot.; Ioan. A S. I Homa, loc. pr. cit., q. 15; Com. in l > ■, q. 7, a. 1-4; Bañez, I, q. 7, a. 3-4; Serbellonium, loc. pr. cit., Disp. IV, q. 3, per tot.; Cauvinum, op. cit., in Ill-IV Phys., Tr. I, Disp. II, per tot , Mastrium, loe. pr. cit., Disp. X, per tot.; Joanniz-Echalaz, loc. pr. at., Disp. XXV, per tot.; Goudin, Phys., I P., disp. III, q. 2, a. 1-5; Lorenzelli, loc. pr. cit lect 2, p. 91-96; Pesch, loe. pr. cit., Disp. IV, n. 403-426; ZiOLlARA, op. cit., Ontol., h'b‘ 1 2In.o 3 3, r 4’ P‘ 427 SS ’ Ni3, La Notion de TrmPs'’ a- 5. § 3, p. 145 ss., LouvainParis, 1913; aliosque infra citandos. ’ (4) S. Thomas, XI Metaph., lect. 10, n. 2314. De Infiniti Natura 173 4P latius ostendit Philosophus (1). Nos igitur cum eo sermonem insti­ tuimus principaliter de infinito ut est passio motus, quamvis concomitanter et connexive de aliis speciebus, occasione praestata, aliquid innuemus. Sequentia igitur quae infinitum respiciunt considerabimus: Io naturam infiniti (sect. 1);2° possibilitatem et existentiam eius (sect. 2). SECTIO PRIMA De Infiniti Natura. Prima igitur investigatio circa infinitum respicit eius naturam, de qua explicabimus eius definitionem, divisionem et proprietates. 267. I. Definitio Infiniti. — Cum, uti iam innuimus, infinitum proprie dicatur de quantitativis seu physicis, de spiritualibus non dicitur nisi transumptive; unde de omnibus solum analogice prae­ dicatur; videamus igitur illud et secundum nomen et secundum rem. Infinitum est noinen complexum ex negativo < in v et positivo >. finitum ■■ (2); unde infinitum finito opponitur. Finitum autem formaliter et per se dicit ra­ tionem termini seu finis; intantum autem aliquid terminatur et finitur inquantum limitatur et coarctatur; unde finiti per se est dicere limites seu coarctationes, sive formaliter seu ex ratione formae vel actus sive materialiter seu ex ratione materiae vel potentiae; quapropter, ratio partis seu per modum partis non est formaliter de ratione finiti: potest enim reperiri aliquid habens rationem partis, vel per modum partis, et tamen limitatione seu coarctatione caret, ut materia prima. Cum igitur infinitum opponatur finito, de ratione formali eius est dicere negationem seu privationem vel carentiam terminorum seu finium ; unde minime officit formalitati infiniti ratio partis, ut dudum de materia prima dictum est, quod idem dicendum de qualibet forma in materia receptiva (3). Ex quibus liquet, quod infinitum secundum nomen nihil aliud est nisi: id quod non est finitum, hoc est id quod caret terminis seu finibus, limitatione seu coarctatione. Infinitum autem secundum rem et prout quantitati seu motui proprie convenit, ita ab Aristotele definitur: « id cuius semper aliquid extra est » (4). Explicatur.— Praedicta aristotélica definitio infiniti liquet ex ratione quan­ titatis, cuius infinitum est passio. Nam, uti docuimus, quantitas formaliter dicit (1) Cfr. III Phys., c. 5 (apud S. Thom., lect. 6). — Ad retn D. Soto (loc. prox, cit., id confinn. obi. contr. 1 conci.), cum Inquit: «quod alia ratione pertinet ad Mathematicum tractare de infinito, nempe quia est passio privativa quantitatis; et alia ad Metaphysicum, videlicet quatenus infinitum dicit potentiam vel actum; nihilominus, alia ratione etiam per­ tinet ad Physicum, ut ait Aristot. sc. quia tractat de mobili et motu qui fit in tempore; unde quia haec omnia sunt quanta, pertinet ad Ipsum disserere: an eorum quantitas possit esse infinita. Itaque alii tractant de infinito ut abstrahit a materia et motu; Physicus autem con­ cernendo materiam et motum », cfr. Javelli, loc. pr. cit., q. 6. (2) Cfr. S. Thom., 1, q. 7, a. 1. (3) Cfr. S. Thom., ibid.^ (4) III Phys., c. 6: < Xuptíaívei 8¿ Toùvavriov elvai á-stpov r, ¿>ç Xéyouaiv où yàp ou [tfiSÈv É'co, àXX’ où àel ti ?çco éart, toûto árrecpov ¿art ». 174 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput II, Art. II, Sectio I 12 5 4 3 rationem divisibilis in partes homogéneas; in infinito autem requiritur, cum limitibus careat, ut quaelibet pars accepta sit extra aliam, ita ut numquam per­ veniri possit ad aliquam partem quae sit limitata seu terminata; consequenter, requiritur ut quaecumque pars accepta minime reassumatur seu repetatur, sed semper accipiendae sunt partes extra et ultra partes acceptas (1); haec vero partium alietas non est sumenda ut sit alia pars a parte immediate accepta seu praecedente dumtaxat, sed ut sit alia ab omnibus partibus acceptis et accipiendis; hac ratione circulus numquam potest esse in suis partibus infinitus, quia licet una pars sit extra aliam ab immediate praecedente, non tamen ab omnibus (2). Quapropter, de ratione huius infiniti est « quod quamcumque partem quantitatis eius acceperis, cuiuscumque mensurae, semper erit aliquid accipere de ipso o (3), idest ultra ipsam et extra ipsam partem acceptam et accipiendam. | ¡ ; 1 , ; : , 268. Corollarium. — Exinde colligi potest aliqualis definitio infiniti ' large et communissime accepti, idest prout dici potest de quocumque et t qualitercumque, nempe id quod realiter caret reatibus terminis seu reali- i bus limitibus. Probe tamen distinguendum est infinitum ab indefinito. Nam, indefinitum constat ex negativo « in » et « definitum »; definitum au­ tem est id quod habet definitionem, quâ aliquid in se specifice constituitur et ab aliis distinguitur; ideoque, definitum proprie et per se respicit rei formalitatem eiusque ab aliis distinctionem. Hinc indefinitum, definito oppositum, est negatio propriae formalitatis rei eiusque ab aliis distin­ ctionis, v. g. animal respectu rationalis et irrationalis; quare, aliquid potest esse simul infinitum et definitum, v. g. materia prima; vel simul finitum et indefinitum, v. g. animal respectu inferiorum. Ergo infi­ nitum et indefinitum ab invicem distinguuntur sicut interminatum et indeterminatum, sicut finitum distinguitur a definito ut terminatum a determinato (4). 269. II. Divisiones Infiniti. — Ex data infiniti definitione assi­ gnandae sunt eius diversae species. Iam enim dictum est, quod infi­ nitum potest considerari dupliciter, nempe: stricte et large; quare ut divisiones perse infiniti assignentur, desumimus infinitum large et communissime. Io Infinitum large et commune dividitur: in privativum, et est subiectum aptum natum habere limites, de facto tamen eis privatur; et negativum, et est subiectum aptum natum non habere limites seu carere limitibus (5). 2° Infinitum negativum dividitur: in perfectum (= negati­ vum ex parte formae), et est subiectum quod, propter suam maximam actualitatem et perfectionem, simpliciter repugnat aliquo limite seu termino affici, v. g. Deus; et in imperfectum (= negativum ex parte materiae), et est subiectum quod, propter suam maximam (1) (2) (3) (4) (5) Cfr. S. Thom., Ill Phys., lect. II. Cfr. S. Thom , tbid. S. ThOMAS, De Veril., q. 2. a. 9, ad 8-<». Cfr. Nys, op. pr. cit., pag. 149. Cfr. S. Thc.m., De Pot., q. 1, a. 2, c.; Tab. Auheam, v. Infinitum, n. 16. ", > ' De Infiniti Natura 175 potentialitatem et imperfectionem, repugnat aliquo limite seu ter­ mino ex se affici, v. g. materia prima (1). 3° Infinitum privativum dividi potest: in perfectum ( = priva­ tivum ex parte formae), et est subiectum quod, ratione eius formae, aptum natum est habere terminos, quibus tamen actu privatur; et in imperfectum (== privativum ex parte materiae), et est subiectum quod, ratione suae materiae, aptum natum est habere terminos, quibus tamen actu privatur. a) Infinitum privativum perfectum adhuc dividitur: in simpliciter, et est subiectum actu carens limite essendi, seu cuius forma, dans ei esse simpliciter substantiale, caret termino vel limite; et in secundum quid, et est subiectum, cuius forma dans ei esse secundum quid, caret limite. Hoc autem subdividitur: in qualita­ tivum (= intensivum), et est subiectum carens limite seu termino intensionis secundum gradus qualitatis; et in relativum, et est subiectum dicens ordinem ad aliquid carens limite, ex quo sumit connotationem et extrinsecam denominationem infinitatis (2). b) Infinitum privativum imperfectum generaliter dividitur secundum rationem quantitatis, super qua fundatur, quaeque tri­ pliciter considerari potest: a) ex natura specifica quantitatis. Ex hac ratione adhuc dupliciter accipi potest: vel ex parte speciei quantitatis, et sic divi­ ditur: in infinitum magnitudine (= quantitas continua), et est subie­ ctum carens termino partium in continuo; et in infinitum multitu­ dine (= quantitas discreta), et est subiectum carens termino divi­ sionis seu multitudinis, vel carens termino specierum numeri (3). Vel ex parte modi specifici quantitatis, et sic dividitur: in infinitum appositione, et est quando in subiecto cuilibet numero designato semper et sine termino adiungetur unitas (4); in infinitum substru­ ctione (= divisione), et est subiectum divisibile, carens termino divisionis seu est in semper divisibilia (5); et in infinitum mixtum (= appositione et divisione), et est subiectum carens termino addi­ tionis et divisionis (6). p) ex parte existentiae partium quantitativarum. Hac ratione consideratur infinitum prout partes continui sunt actu vel potentia (1) Cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 1 ; q. 25, a. 2, ad !»»; q. 86, a. 2, ad 1«« ; 1i ¡t q. 10. a. 3, ad 1«; Quodl. III, a. 3; VI11 Phys., lect. 21 ; et passim. — Utrumque infinitum, perfectum nempe et imperfectum, potest iterum dupliciter accipi, videlicet simpliciter perfectum et secundum quid imperfectum; vel simpliciter imperfectum ct secundum quid perfectum; quam divi­ sionem optime declarat S. Thomas, cfr. Quodl. III, a. 3; 1, q. 7, a. 2. (2) Cfr. Ioan. a S. Thoma, Com. in l«n, q. 7, disp. 7, Prooem. (3) Cfr. S. Thom., De Veni., q. 2, a. 9, c. (4) Cfr. S. Thom., XI Metaph., lect. 10, 2319. (5) Cfr. S. Thom., ibid., n. 2320. (ô) Cfr. S. Thom., ibid., n. 2321. — Notandum est, quod illa triplex species infiniti fun­ datur et reducitur ad infinitum potentia; cfr. S. Thom., loc. pr. cit., n. 2314, 2319; IU Phys.t lect. 7. De Infiniti Natura Liber I - Philos. NaL Gen., Pars II, Caput 11, Art. 11, Sectio 1 176 sine termino; itaque dividitur: in infinitum actu (= categorematicuin; affirmative seu praedicative; positive seu positione), et est subiectum, cuius quacumque parte actu accepta, nova alia actu sumi potest. Aliter, est subiectum realiter habens hic et nunc partes sine termino, prout hic et nunc omnes terminos et limites transit atque habet partes sine termino aequales uni certae parti, quae omnes sunt actu simul existentes in continuo et nullo modo inter se communicantes (1); et in infinitum potentia (= syncategorematicum, indefinitum, indeterminatum), et est subiectum quod secun­ dum se actu terminis gaudet, sed potentialiter est impertransibile. Aliter, est subiectum quod, natura sua habet terminos estque finitum, at cum sit formaliter in potentia, de facto terminis caret, hoc est ne­ quit ei signari certus seu determinatus terminus ultra quem transire non potest, sive appositione sive divisione seu substractione (2). y) ex parte dependentiae partium. Hoc enim modo sumitur infinitum ex subordinatione et mutua dependentia partium consti­ tuentium quantitatem continuam vel discretam. Dividitur enim: in infinitum per se, et est si quantitas, in qua infinitum datur, habeat tales partes sine termino, quarum quaelibet ab alio necessario de­ pendet et determinatum ordinem per se habet; et in infinitum per accidens, si quantitas, in qua infinitum datur, habeat tales partes sine termino absque necessaria dependentia abinvicem et mutua subordinatione adinvicem (3). 3a Prop, est, quod « infinitum, nequidem arithmetice, effici potest jinituni, el viceversa». Si enim, ut dictum est, infinitum et finitum essentialiter distinguantur atque modum specifice distinctum habeant, repugnat unum formaliter in aliud mutari, sicut rationale in irrationale (1). Quare, nec additione seu summà par­ tium finitarum effici potest infinitum, neque substractione seu divisione infi­ niti fieri potest finitum (2). 4a Prop, est, quod « infinitum potest aliquam multitudinem suc­ cessivam afficere simul servando eius characteres finitatis >. Dictum est, infinitum, sicut et finitum, esse modum determinatum rei; unde est praeter essentiam et partes essentiales rei; consequenter nulla est re­ pugnantia dari aliquam multitudinem successivam infinitam simulque esse essentialiter finitam (3). 5a Prop, est, quod « infinitum creatum, cum sit accidens, multi­ plicatur ad multiplicationem subiectorum quibus inest ». Constat ex dictis. Infinitum enim est modus determinativus praeter rei essentiam (4). 6a Prop, est, quod « infinitum componitur cum partibus finitis imo eas continet ». Sequitur pariter ex habitis; infinitum enim est accidens modificativum in subiecto finito existens, atque formaliter dicit carentiam limitum et non partium (5). 271. Corollaria. — Ex his proprietatibus quaedam corollaria necessario deducuntur, praesertim ex tertia proprietate, quae est maximi momenti ad meliorem infiniti intelligentiam. Coroll. Ium. — Sequitur primo, quod infinitum, de quo locuti sumus, habet rationem materiae ut est sub privatione formae; consequenter imperfectionem potius quam perfectionem importat (6). Coroll. n°“. — Sequitur secundo, quod in infinito est semper aliud atque aliud accipere secundum successionem, ideo non potest esse aliquid totum simul actu existens: formaliter enim consistit in successione (7). Hinc est, quod hoc infinitum est intransibile et incognoscibile, hoc est numquam potest transiri et cognosci per transitionem et cognitionem successivam unius partis post aliam, quod esset infinitum per viam infi­ niti cognoscere; nihil tamen officit quominus illud cognosci et transiri possit per viam finiti, quod est cognoscere in abstracto rationem par­ tium ex quibus constituitur (8). 270. HI. Proprietates Infiniti. — Ex supra explicata notione in­ finiti ut est passio quantitatis, sequentes proprietates deducuntur: Ia Prop, est, quod « infinitum sit praeter partes essentiales quan­ titatis ». M Infinitum enim, ut dictum est, est passio seu proprietas quantitatis; con­ sequenter partes, in quas quantitas est divisibilis, minime constituuntur per infinitum; proindeque, partes possunt habere rationem finiti, inquantum sunt fornialiter partes determinatae; et simul rationem infiniti, inquantum par­ tibus assumptis et signatis semper est extra et ultra aliam partem accipere; for­ maliter igitur infinitum distinguitur a finito (4). 2a Prop, est, quod < modus determinationis infiniti est oppositus determinationis modo finiti ». Sequitur ex praecedenti; infinitum enim opponitur finito, infinitum autem, sicut et finitum, est praeter essentiam seu partes essentiales quantitatis, eamque consequitur, consequenter est modus illam determinans, hoc est faciens ut par­ tes eius careant limite; sicut e contra, finitum est modus quô partes afficiuntur limite (5). (!) (2) (3) (4) (5) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. 177 (1) Cfr. S. Thom., XI Metaph., lect. 10, (2) Cfr. Nys, op. cit., p. 151. (3) Cfr. S. Thom., Quodl. IX, a. 1 ; 1 C. II, dût 1, q. 1, a. 5. (4) Cfr. s. Thom., Ill, q. 10, a. 3, ad (5) Cfr. Nys, op. cit., p. 162. (6) Cfr. S. Thom., Ill Phys., lect. 12. (7) Cfr. S. Thom., ibid., lect. 10. (8) Cfr. S. Thom., De Verit., q. 2, a. Ioan, a S. Thoma, Philos., loe. pr. cit., a. 1, p 270. S. Thom., Ill Phys., lect. 7; XI Metaph., lect. IO H S. Thom., De Vent., q. 2, a. 10; Quodl. IX, a. I ; I, q 46, a. 2, ad 7«m: et alibi. Nys, op. pr. cit., pag. 148. Nys, ibid., pag. 149. I 12 — PiROTTA, Summa Philos. - II. n. 2348. Gent., c. 38, ad 4>m; IU, q. 10, a. 3, ad 2<®; 3>®; HI Phys., lect. 8; XI Metaph., lect. 10. 9. 178 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars JI, Caput II, Art. ¡I, Sectio II, § | Coroll. nrm. — Sequitur tertio, quod infinitum non successivur id est non se tenens ex parte materiae sed formae, est secundum se ma­ xime cognoscibile, licet respectu debilitatis nostri intellectus perfecit cognosci nequeat. Tale enim infinitum est infinite actu, ideo ex se ma­ xime cognoscibile (1). Coroll. IVum. — Sequitur quarto, quod absolute falsa et erronea est conceptio quam nobis exhibet J. Locke et post ipsum omnes Sensistae. Putant enim quod ratio seu natura infiniti exurgit ex totalitate seu summ: finitorum (2); cuius falsitas liquet ex tertia proprietate. Coroll. Vum. — Sequitur quinto denique, praesertim ex sexta pro­ prietate, quod in rebus, tali infinito affectis, non datur maius infinitum in illo ordine in quo est infinitum, unde hoc modo nihil est eo maius. Nihil tamen prohibet dari maius infinitum relate ad aliud infinitum prout ab eo exceditur; quapropter, simpliciter et quocumque modo infinito nihil est maius, quod est solus Actus Purus (3). SECTIO SECUNDA De Infiniti Possibilitate et Existentia. 272. Absoluta infiniti natura, de eius possibilitate et existentia est nunc tractandum. Licet quaestio haec percurri possit quoad omnes infiniti species, praesentis tamen est proprium de infinito privativo imperfecto; de ceteris proprium est potius metaphysici. Sed ad doctrinae complementum et connexionem etiam de iis quaedam brevissime sunt enuncianda. Ut certa igitur ab incertis se igamiis, agendum est: ■ * ;, Io de communiter certis quarumdam infiniti specierum (§ 1); 2° de infinito actu privativo imperfecto (§ 2). § 1. De communiter certis quarumdam Infiniti specierum. 273. Hic igitur absolvuntur quaedam communiter admissa, quae infiniti, metaphysice potius considerati, possibilitatem existentiamque respiciunt. -tíZz/J 1. Certum est, quod nullo modo dari potest aliquod creatum infinitum nega­ tivum perfectum simpliciter seu secundum essentiam. Tale enim infinitum, sui (1) C(r. S. Thom., I, q. 12, a. 1, ad 2 ; q. 86, a. 2, ad lnn>; III, q. 10, a. 3, ad 1 ; I, dist. 3, q. 1, a. I, ad 4 ; IV, dist 49, q. 2, a. i, ad 12 , III C. Gent., c. 54; De Vfr.,q.2, a. 2, ad 5->»; Qundl. HI, a. 3; et passim. ' (2) Cfr. J. Locke, Human Understanding, B. II, Chap. XIV, n. 30, page 316 (WorlB of J. Locke, London 1872). ' (3) Cfr. S. Thom., Ill, q. 10, a. 3, ad 3»"»; II, dist. 1, q. a. 5, ad ¡gum; De Pot q I a. 2; ibtd., ad 2‘<-, 5 , 6 et II ; Quodl. IX, a. 1, c. et ad 1 m; Quodl. X, a 4 ad 2 ’ Quodl. XII, a. 2, ad 2««; ct passim. De communiter certis quarumdam Infiniti specicrum 179 maxima actualitate et perfectione, repugnat aliquo limite affici, ita ut in se involvat omnem entis realitatem et omnes perfectiones possibiles, quod liquet de nullo-creato, ut tali, dici posse (1). 2. Certum est, quod revera datur creatum infinitum negativum im­ perfectum secundum quid. Hoc enim infinitum, sua maxima potentialitate et imperfectione, repugnat aliquo limite ex se affici, v. g. materia prima, pun­ ctus etc.; unde est secundum quid tantum infinitum, simpliciter est finitum prout habet essentiam limitatam ad determinatum genus determinatamque speciem (2). 3. Certum est, quod revera datur creatum infinitum negativum perfectum secundum quid. Tale infinitum enim dicit subiectum aptum natum non habere terminos seu limites; non simpliciter, quia cum sit creatum habet esse suum determinatum ad talem speciem seu essentiam; sed secundum quid, prout eius forma non est recepta et receptibilis in materia sed per se subsistens, ita Angeli (3), et formae separatae etiam accidentales (4). 4. Certum est, quod repugnat dari aliquod creatum actu infinitum pri­ vativum perfectum in linea entis seu substantiae. Nam, hoc infinitum dicit carentiam limitationis essendi seu formae vel actus entitativi seu substantialis, hoc est caret termino physico et metaphysico; omne autem creatum, ut tale, habet terminum physicum vel metaphysicum, cum sit physice vel saltem metaphysice compositum, quo in praedicamento collocatur (5). 5. Certum est denique, quod nulla est repugnantia dari aliquod creatum actu infinitum privativum perfectum relatione. Tale enim infinitum est subie­ ctum, entitative finitum, dicens ordinem seu connotationem ad aliud carens simpliciter limite, a quo sumit connotationem et denominationem extrinsecam infinitatis; ita creatura, ratione necessariae dependentiae et relationis ad Actum Purum, extrinsece denominari potest infinita (6). 274. Corollarium rm. — Ex his certe statutis colligitur primo, quod creatum esse actu infinitum simpliciter seu secundum essentiam est propo­ sitio simpliciter contradictoria et obiective impossibilis (7). Minime tamen sequitur, quod non possit produci aliqua creatura ita perfecta quin alia maior et perfectior in specie produci possit (8); imo ens secundum essen­ tiam infinitum potest facere quamlibet rem productam adhuc meliorem, non quidem essentialiter seu specifice, sed accidentaliter (9). 275. Corollarium ITm. — Colligitur secundo, quod mundus seu univer­ sum potesj fieri infinite melius quam est, licet quoad aliquid fieri nequeat, ut expressit S. Thomas (10). Revera enim potest fieri melius: vel additione (1) Cfr. S. Thom., De Verit., q. 29, a. 3; I, q. 7, a. 2; q.50, a. 2, ad 4”«; q. 86, a. 2; III, q. 10, a. 3, ad 2°™ et 3««»; I, dist. 43, q. 1, a. 2; Quodl. IX, a. I ; Quodl. X, a. 4, ad *2 ®; Qwd/. XII, a. 2. (2) Cfr. S. Thom., Quodl. X, a. 4, ad 2um; I, q. 7, a. 2, c. et ad lu®. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 2; Quodl. III, a. 3. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 1, ad 3«»»; q. 50, a. 2, ad 4««; ibid., a. 4; III, dist. 13, q.l,a. 2, qla. 2\ — Nota tamen quod si ponatur possibilitas infiniti de illis formis acciden­ talibus, non est putandum illas formas individuas esse. Cfr. S. Thomam, Quodl. VII, a. 10; Capreolum, I, dist. 43-4 1, q. I, a. 2, conci. 2 .* (5) Cfr. S. Thom., I C. Geni., c. 43. (6) Cfr. S. Thom., I, q. 45, a. 3; q. 12, a. 5; q. 8, a. 3; III, q. 2, a. 7. (7) Cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 2, ad Ium. (8) Cfr. S. Thom., I, q. 25, a. 6; De Vcrit., q. 20, a. 4; I, dist. 44, q. 1, a. 3, c. et ad II C. Oent., c. 22, 29-30. (9) Cfr. S, Thom., I, q. 25, a. 6; I, dist. 44, q. 1. (10) Cfr. I, q. 25, a. 6, ad *3 ni; I, dist. 44, q. 1, a. 2. 180 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars II, Capul II, Ari. Il, Sectio I/, §2,1 aliarum partium et graduum bonitatis ad gradus creatos; vel melioratione partium iam constituentium respectu bonitatis accidentalis; vel creatione aliarum specierum; vel melioratione intensiva ordinis partium ad in­ vicem, sive sequens bonitatem accidentalem sive essentialem; vel melio­ ratione extensiva eiusdem additis aliis partibus; vel denique melioratione ordinum ad invicem (1). 276. Corollarium lHum. — Colligitur tertio denique, quod simpliciter falsum est systema Optirnismi Leibnilziani, quo ponitur mundum seu uni­ versum actuale esse optimum inter omnia possibilia (2), quod sequuntur Wolff et quidam alii. Hoc systema, cuius fundamentum est principium rationis sufficientis male intellecti, Enti Infinito et Puro determinismum et fatalismum adscribit atque infinitatem et omnipotentiam eius e medio evellit: mundus enim productus adaequaret potentiam infinitam Entis infiniti illamque exhauriret, quod simpliciter repugnat (3). § 2. De Possibilitate et Existentia Infiniti in magnitudine sive multitudine. 277. Expensis iis quae sunt communiter certa de infinito, ag­ grediamur alia quae sub dubio cadunt circa infinitum privativum imperfectum in magnitudine sive multitudine. Haec autem duo sunt: unum quod respicit actualitatem infiniti seu factum; aliud quod respicit eius possibilitatem seu posse. Hinc quaeritur: Io de facto seu actuali existentia magnitudinis vel multitudinis actu infinitae (I); r.v ' 2° de possibilitate magnitudinis vel multitudinis actu infini­ tae (II). I. - Utrum de facto seu actu detur magnitudo vel multitudo actu infinita. Prima igitur quaestio solvenda concernit factum se'u existentiam actualem infiniti sive ex parte magnitudinis sive multitudinis. 278. Status Quaestionis. — Quaestio igitur praesens est de infinito privativo imperfecto se tenente ex parte quantitatis, sive continuae sive discretae; et quidem de infinito actu seu categorematico: quod enim revera datur infinitum potentia constat ex lia­ bitis in praecedenti paragraphe. Unde quaeritur: an detur in rerum natura aliquod infinitum categorematicum sive ex parte quantitatis continuae sive discretae. (1) Cfr. Capreolum, I, dist. 43-44, q. 1, a. 2, post VIII Conci. (2) Cfr. Leibnitz, Prine. Phtl., § 55 ss. (3) Cfr. S. Thom., De Vent., q. 23, a. 4, c. ct ad *4««. Utrum de facto seu actu detur magnitudo vel multitudo actu infinita 181 279. Sententiae. — Vix inveniri potest aliquis philosophus, praesertim inter scholasticos, qui serio et definitive admiserit factum infiniti actu sive in ma­ gnitudine sive multitudine, pantheistis et evolutionistis exceptis. At, ut refert Aristoteles, in Philosophia antiqua graeca fuerunt quidam qui hoc admiserunt. a) Philosophi enim Naturales seu Physici vocati, posuerunt dari actu infinitum in rebus naturalibus, quod est accidens cuiusdam naturae ipso infi­ nito praesuppositae. At quidam (v. g. Thales, Heraclitus) illud admiserunt in magnitudine, alii vero (v. g. Anaxagoras, Democritus, et omnes DynaMiSTAE) in multitudine (1). fj) Philosophi non-Naturales, qui sunt praesertim Pythagorici et Plato­ nici, posuerunt dari actu infinitum in magnitudine et multitudine, quod tamen est substantia per se subsistens; quamvis Pythagorici differant a Platonicis (2). Contra hos omnes ponitur sequens conclusio, quam breviter probamus cum Aristotele et S. Thoma (3). 280. Conclusio : « Non datur actu infinitum separatu: II neque in sensibilibus, nec II agnitudine neque multitudine ». Pars (= non datur actu infinitum separatum nec magnit. mque muitit.) (4). — Actii infinitum, sive magnitudine sive multitu­ dine, est id cuius actu est semper aliquid extra. Atqui tale infinitum repugnat. Ergo non datur actu infinitum separatum nec magnitu­ dine neque multitudine. Mai. est definitio. — Min. prob.: Si infinitum actu, magnitu­ dine sive multitudine, sit quaedam substantia per se subsistens et non accidens alicui subiecto inhaerens, oportet quod ipsum infini­ tum sit absque magnitudine et multitudine: quia magnitudo et mul­ titudo sunt subiectum infiniti; si autem sit sine illis oportet quod sit indivisibile: omne enim divisibile aut est magnitudo aut multi­ tudo. Si autem sit indivisibile non est infinitum nisi negative imper­ fecte, ut materia prima et punctum, quod supra diximus revera dari et de quo non est praesens quaestio; sed de infinito privativo imper­ fecto se tenente ex parte materiae et ratione quantitatis sive conti­ nuae sive discretae est nunc sermo. Quapropter, si infinitum sit substantia separata per se existens non erit vere infinitum. Ergo tale infinitum repugnat. Prob. Prob. 212 345 Pars (= non datur actu infinitum in sensit). nec magnit. neque muitit.) (5). — A) Logice. Actu infinitum privativum imper­ fectum debet actu carere quolibet termino seu limite quantitativo et esse impertransibile. Atqui nulla magnitudo caret tali termino et nulla multitudo est impertransibilis. Ergo non datur actu infinitum in sensibilibus nec magnitudine neque multitudine. (1) Cfr. (2) Cfr. (3) Cfr. X Metaph., (4) Cfr. (5) Cfr. S. Thom., III Phys., lect. 6. S. Thom., ibid. Aristot., 111 Phys., c. 4-7 (apud S. Th., lect. 6-19; S. Alb. Maon., ibid., Tr. II); c. 10 (apud S. Thom., Lib. XI, lect. 10). S. Thom., III Phys., lect. 6. S. Thom., ibid. 182 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput II, Art. II, Sectio II, § 2,1 Mai. constat ex definitione et proprietatibus infiniti. — Min. prob.: Omnis enim actualis magnitudo, sive physica sive mathema­ tica, rationem corporis praesefert; de ratione autem corporis est ut sit superficie determinatum, quod ut tale repugnat esse actu infini­ tum. Ergo de ratione magnitudinis actualis est ut habeat terminum seu limitem quantitativum. Praeterea, omnis multitudo actualis constat numeris; omnis autem numerus et omne habens numerum est numerale; nullum autem numerale est actu infinitum, cum nu­ merale sit pertransibile numerando; ideoque nullus numerus est actu infinitus. Ergo nulla multitudo actualis, cum sit numeralis, est impertransibilis. Physice. — Arg. Ium (qw>ad magnitudinem). — Si sit actu in­ finitum in sensibilibus secundum magnitudinem, aut est corpus simplex aut compositum. Atqui neutrum dari potest. Ergo non datur actu infinitum in sensibilibus magnitudine. B) Mai. liquet ex se. — Min. prob.: — Io non corpus simplex. Nam, non est possibile quod sit corpus simplex praeter elementa, ex quo omnia generantur: tnumquodque enim resolvitur in ea ex qui­ bus componitur; in nulla autem elementa, constat physico-cliimice, resolvi corpora composita nisi in proprios electrones seu propria ele­ menta, ex quibus tale corpus compositum resultat. Sed nullus electron vel quodeumque elementum materiale potest esse actu infinitum, « quia impossibile esset aliquod elementorum esse praeter id quod esset infinitum, quia illud repleret totum undique. Et etiamsi esset aliquod finitum, oporteret quod converteretur in illud, propter excessum ipsius virtutis» (1). Ergo non datur corpus simplex actu infinitum. 2° non corpus compositum. — Corpus compositum constat ex corporibus simplicibus seu elementis finitis numero. Atqui ele­ menta finita numero nequeunt efficere corpus actu infinitum. Aut enim sunt omnia infinita quantitate, et hoc non: quia corpus disten­ ditur in omnem dimensionem. « Infinitum autem est quod habet di­ mensionem infinitam. Unde oportet quod corpus infinitum habeat ex omni parte dimensionem infinitam. Duo autem corpora non possunt esse simul. Sic ergo duo infinita non possunt coniungi in unum»(2). Aut unum elementorum est infinitum et alia finita quantitate, et hoc nequidem Nam, « in corpore mixto oportebit aliqualiter adae­ quari contraria, ad hoc quod corpus mixtum conservetur. Aliter enim unum eorum quod esset excedens corrumperet alia. Si autem unum sit infinitum et alia finita, non est aequalitas: cum non sit (1) S. Thomas. XI Metaph., lect. 10, n. 2335-36. (2) S. Thomas, ibid., n. 2334. Utrum magnitudo vel multitudo actu infinita sit possibilis 183 proportio infiniti ad finitum» (1). Ergo non datur corpus compositum seu mixtum actu infinitum. Arg. nam (quoad multitudinem). — Si daretur in sensibilibus actu infinitum multitudine seu secundum numerum, infinitum non esset impertransibile. Nam, de ratione infiniti, de quo loquimur, est « in semper aliud accipiendo secundum quamdam successionem, ita tamen quod quidquid accipitur in actu de infinito, totum sit fini­ tum» (2). Atqui si multitudo sit actu infinita, inquantum est formaliter actu, transiretur. Ergo non datur actu infinitum in sensibilibus multitudine. 281. Scholion. — Est aliquid animadvertendum quoad argumenta lo­ gica, quae Aristoteles et postea Angelicus adducunt ad probandum non dari infinitum actu in sensibilibus. Quidam enim (= v. g. C. Alamanno), exiliis argumentis moti conati sunt non repugnantiam illius infiniti com­ probare; alii (= v. g. P. Garr.-Lagrange) (3) dixerunt, quod difficillimum est contrarium probare seu demonstrare. Sed contra est. Philosophus enim intendit solum quod, cum arguat contra Naturales ponentes tale infinitum in sensibilibus, adducit contra eos argumenta ex iis quae communiter ab omnibus de sensibilibus sentiunt, quasi diceret: quod Naturales sua posi­ tione contradicunt illi quod omnes populi communiter tenent, prout scilicet omnibus communiter videtur: corpus terminari superficie et multitudinem numerari posse. Hac ratione, praedicta argumenta non habent vim pro­ bativam scientifice sed solum probabilem ut expresse habet Angelicus (4). Exinde patet praeterea, quod obiective et scientifice, nihil potest concludi exiliis solis argumentis pro vel contra repugnantiam multitudinis actu infinitae, et ideo difficillimum est hoc probare, ut ait P. G.-Lagrange. At Philosophus plura alia argumenta affert, et quidem physica, neces­ sario concludentia — quasi ad hominem — contra Naturales (5). Ergo ex Aristotele nihil adduci potest contra non repugnantiam vel difficultatem multitudinis actu infinitae. II. - Utrum magnitudo vel multitudo actu inftnita sit possibilis. Reiecto facto magnitudinis vel multitudinis actu infinitae, de eiusdem possibilitate est in praesenti investigandum. 282. Praenotamina. — Revocatis ex supra ostensis de quantitate, natura scii, et divisione in continuam et discretam; atque ex dictis de numero, scii, mul­ titudinis divisione in transcendentalem et praedicamcntalem; et denique recol­ lectis speciebus et proprietatibus infiniti, notandum est quod possibile vel impos(1) (2) 13-15. (3) (4) (5) S. Thomas, loc. prox. cit., n. 2332. S, Thomas, III Phys., lect. 10; cf. VI Phys., lect. 9, 13; I de Caelo et Mundo, lect. Dieu, son Existence etc?, pag. 78. Cfr. III Phys., lect. 8; I de Caelo et Mundo, lect. 15. Cfr. S. Thom., Ill Phys,, et XI Atctaphys., loe. supra cil. 184 Liber 1 - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput II, Art. Il, Sectio //,§2, II sibile tripliciter dicitur: logice, quod fundatur in mera repugnantia vel non-rtpugnantia idearum seu terminorum; physice, quod fundatur in incomposi:bilitate alicuius cum ente physice seu ex materia et forma considerato; totaphysice, quod fundatur in repugnantia vel non-rcpugnantia alicuius cum ente metaphysice seu ex potentia et actu accepto. Haec autem metaphysica incompossibilitas dupliciter considerari potest (1), vel inquantum haec incompossibilitas consideratur in re facta ut facta, hoc est prout universaliter habet rationem facti seu producti; vel inquantum consideratur in hac re facta ut est haec facta, hoc est formaliter seu reduplicative specifice. 283. Status Quaestionis. — His notatis, quaestio est de possibi­ litate vel impossibilitate quantitatis, sive continuae sive discretae, prout competit huic facto reduplicative specifice, hoc est inquantum formaliter est hoc /actum; aliter, quaeritur de quantitate formaliter ut dicit divisibilitatem in actu seu in aliquo subiecto realiter exi­ stente seu possibiliter existente. Pariter, quaestio est de multitudine numerali, prout fundatur in numero habente rationem mensurae per unum. Unde: an quantitas, sive continua sive discreta, vel magnitudo et multitudo numerica, sit actu seu categorematice infi­ nita; quod reducitur ad hoc: an sequens propositio sit contradicto­ ria, sc.: divisibile remanens /ormaliter divisibile habet actu parta infinitas, vel metaphysice, ista: tale subiectum habens essentialem rationem potentiae cum actu, est actu carens limite seu termino. In hoc stat fulcrum quaestionis. 284. Sententiae. — Duplex datur principalis sententia quoad pro­ positae quaestionis solutionem. Ia Sent, tuetur, quod possibile est seu non repugnat simpliciter et abso­ lute dari magnitudinem seu multitudinem actu vel categorematice infinitam. Ita Nominalistae (v. g. Okam (2), G. Biel (3), Greg. Arim. (4), Durandus (5)) et plures ex Scholasticis (v. g. Valenclx (6), Suarez (7), Vasquez (8), PallaviC1NUS (9), RlPALDA (10), CONIMBRICENSES (11), De LUGO (12), LESBIUS (13), C. Alaman. (14), Toletus (15), Franzelin (16)), quibus post Cartesium d Leibnitz, adhaerent omnes fere scientific! mathematici (v. g. Couturat (17), (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) (8) (9) (10) (11) (12) (13) (14) (15) (16) (17) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. S. Thom., Quodl. IX, a. I. II, dist. 1. ibid. I, dist. 43. ibid., q. 2. I, q. 14, Pune. 6''". Ill P., Disp. 26, s. 4. 1 P., Disp. 63. De Deo, c 33; De fide, spe et chántate, c. 18-19. op. Philos., XI. Ill Phys., q. 2, a. 1. I, q. 14, a. 12. De Perfcc. Div., Lib. VI, c. 2, n. 17. op. pr. cit., q. 18, a. 2. Enar. m 1 P. S. Thomae, q. 7, a. 4, q. unie. De Deo, pp. 410-411. De l'infini mathématique, Paris, Alcan 1896. Utrum magnitudo vel multitudo actu infinita sit possibilis 185 Gutberlet (1), Geisler (2), Cantor (3), Véronet (4)) et alii, quos sequi vi­ detur Nys (5), et ex neothomistis P. Pegues O. P. (6). 2a Sent, tenet, quod simpliciter et objective contradictorium est, dari quantitatem sive continuam sive discretam, seu magnitudinem seu multitu­ dinem, esse actu vel categorematice infinitam. Ita S. Thomas (7) et communiter omnes Thomistae (v. g. Capreolus (8), Cajetanus (9), Ferrariensis (10), Javelli (11), Ioan, a S. Thoma (12), Goudin (13), Gredt (14)), quibus con­ sentire videntur Scotus et Scotistac (15); cum quibus ponitur sequens veritas. 11 285. Conclusio: «Repugnat simpliciter et obiective dari magnitudinem seu multitudine actu infinita ». Prob. T Pars (= quoad magnitudinem). — A) Physice. Simpli­ citer et obiective repugnat illud quod fonnaliter dicit incompossibilitatem terminorum. Àtqui tale est magnitudo actu infinita. Ergo repugnat simpliciter et obiective dari magnitudinem actu infinitam. Mai. est per se nota. — Min. prob. : Arg. Iam (= ex natura corporis physici). — Magnitudo, ut est fonnaliter hoc factum, est ipsum corpus perfectum et completum. Atqui ut tale est essentialiter determinatum. Ergo magnitudo, ut est fonnaliter hoc factum, est essentialiter determinata. Atqui ad essentialem determinationem magnitudinis fonnaliter requiritur quantitas determinata et finita actu, quae cum actu infinitate penitus est inconipossibilis. Ergo magnitudo actu infinita formaliter dicit incompossibilitatem terminorum. Mai. constat. Nam, magnitudini fonnaliter competit talis ratio quantitatis, scilicet continuae, quae essentialiter importat divisibilitatem partium ad invicem copulatarum termino communi; talis autem quantitas necesse est ut habeat et rationem longitudinis et latitudinis et profunditatis, quibus corpus completum et perfectum constat. Min. non est minus manifesta. Non enim potest esse perfectum (1) Cfr. Das Unendliche, Mainz, Frey 1878. (2) Cfr. Die Grundsatze und das IVesen des Unendlichen in Mathemattk und Philosophie, Leipzig, Teubner, 1902. (3) Cfr. Mittheilungen zur Lettre vont Transfinitcn, § VI11 (• Zeitschrift fur Philosophie und Philosophische Kritik », Totn. 91). (4) Cfr. De l’infini comme catégorie et réalité (■ Annales de Phil. Chrét. », 1903, pp. 168 ss.). (5) Cfr. op. pr. cit., pag. 178 ss., n. 106. (6) Cfr. Comm. Franç. Lilt, de la Sont. Théol., Tom. I, q. 7, a. 3, pp. 227-228 Tou­ louse, 1907. (7) Cfr. I, q. 7, a. 3-4; et loc. parai. (8) I, dist. 43-44, q. I, a. 2, conci. 3‘ et 4». > (9) I, q. 25, a. 6. (10) III Phys., q. 6-7; I C. G.’nt., c. 69. (11) 111 Phys., q. 9-10. (12) Loc. pr. cit., a. 2, pag. 281 ss. (13) Phy<., P. I. Disp. 3, a. 3-4. (14) Op. al., n. 365-368. (15) Cfr. Mastrium, loc. pr. cit., q. 4. 6. 186 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput II, Art. II, Sectio II, § 2, II et completum corpus, quin habeat propriam deterininatainqiie formam substantialem talis corporis, quâ essentialiter in se consti­ tuatur in ratione talis corporis; « nam, omne corpus naturale aliquam formam substantialem habet determinatam » (1). Min. subsum, decl.: Corpus enim, quod est perfectum et com­ pletum, necesse est habeat propria accidentia: alioquin esset quid abstractum se habens ut forma vel per modum formae abstractae, consequenter incompletum. Inter omnia accidentia, actu corpori inhaerentia, primum est quantitas; quae est ratio proxima singu­ laritatis, individuationis et finitatis numericae, ut, ex supra ostensis de individuatione et quantitate, manet manifestum (2). Quare, si talis sit essentia quantitatis continuae seu magnitudinis, contra eius essentiam esset si poneretur esse actu infinita seu interminata: destrueretur enim eius formalis aptitudo, sicut destrueretur apti­ tudo formalis seu essentialis equi si fieri posset rationalis (3). Arg. nam (= ex ratione motus). — Magnitudini physicae, cum sit corporis naturalis, competit, ut essentialis proprietas, motus naturalis. Atqui magnitudo actu infinita incompossibilis est cum motu aliquo naturali. Ergo magnitudo actu infinita formaliter dicit incompossibilitatem terminorum. Mai. ex supra dictis de motu liquet. — Min. prob.: Corpus enim infinitum non potest habere aliquem motum naturalem. « Nec rectum: quia nihil movetur naturaliter motu recto, nisi cum est extra suum locum; quod corpori infinito accidere non posset: occu­ paret enim omnia loca, et sic indifferenter quilibet locus esset locus eius. Et similiter etiam, neque secundum motum circularem: quia in motu circulari oportet quod una pars corporis (1 de Caelo) transferatur ad locum in quo fuit alia pars, quod in corpore circulari, si ponatur infinitum, esse non posset: quia duae lineae protractae a centro, quanto longius protrahuntur a centro, tanto longius distant ab invicem. Si ergo corpus esset infinitum, in infinitum lineae dista­ rent ab invicem, et sic una numquam posset pervenire ad locum alterius» (4). Ergo liquet quod, magnitudo actu infinita incom­ possibilis est cum motu aliquo naturali. B) Mathematice. Simpliciter repugnat esse actu infinitum quod habet aliquam specificationem determinatam. Atqui omne creatum actu existens vel ut imaginatum tamquam existons habet aliquam determinatam specificationem. Ergo repugnat aliquod crea­ tum actu existens vel ut imaginatum tamquam existens, esse actu (1) (2) (3) (4) S. Thomas, I, q. 7, a. 3. Cfr. S. Tho.m., (bid. Cfr. S. Thom., Quodl. IX, a. 1. S. Thomas, 1, q. 7, a. 3. 1 I , ; ‘ Utrum magnitudo vel multitudo actu infinita sit possibilis 187 infin i tum. Atqui magnitudo mathematica seu ut existens imaginata fornialiter habet specificationem determinatam. Ergo repugnat sim­ pliciter dari magnitudinem actu infinitam. Mai. per se est manifesta. — Min. etiam constat. Nam, quid­ quid realiter est vel realiter esse imaginatur necesse est essentialiter ut sit vel concipiatur esse sub aliqua specifica determinatione: uni­ versale enim, ut tale, realiter existere nequit nisi solum in mente, et si ab ipsa mente concipiatur sub aliquo statu extramentali necesse est ut sub aliqua determinata specificatione ponatur: secus rema­ neret in statu universalitatis et indeterminationis (1). Min. subs. prob.: « Si [enim] imaginemur corpus mathematicum existens actu, oportet quod imaginemur ipsum sub aliqua forma: quia nihil est actu nisi per suam formam. Unde cum forma quanti, inquantum huiusmodi, sit figura, oportebit quod habeat aliquam figuram, et sic erit finitum: est enim figura quae termino vel terminis comprehenditur » (2). Ergo magnitudo mathematice seu ut existens imaginata formaliter habet specificationem determinatam. Prob. 2X Pars (= quoad multitudinem). — Simpliciter repugnat esse actu infinitum quod habet aliquam specificationem determina­ tam. Atqui omne creatum actu existens vel ut imaginatum tamquam existens, habet aliquam determinatam specificationem. Ergo re­ pugnat aliquod creatum actu existens vel ut imaginatum tamquam existens, esse actu infinitum. Atqui multitudo actu existens seu ut existens imaginata essentialiter determinatam specificationem praesefert. Ergo simpliciter repugnat dari multitudinem actu infinitam. Mai. et Min. liquent ex praecedenti argumento. Min. subs, deck: Multitudo enim, de qua loquimur, est praedicamentalis seu numérica, de cuius ratione formali est ut sit mensurata per unii ni, quod est principium numeri; unde «unum, quod est principium numeri, comparatur ad multitudinem ut mensura ad mensuratum » (3). Liquet porro, quod mensuratum est essentialiter finitum ac limitatum: limitatur enim tali vel tali specifica mensuratione numérica (4). Ergo multitudo actu existens seu ut existens imaginata essentialiter determinatam specificationem praesefert. 286. Corollaria. — Ex hucusque ostensis sequentia corollaria logice deduci possunt. Coroll. Ium. — Sequitur primo, quod magnitudo seu multitudo, formaliter ut hoc factum, simpliciter repugnat esse infinita actu, cum (1) (2) (3) (4) Cfr. S. Thom., Quodl. IX, a. I. S. Thomas, I, q. 7, a. 3. S. Thomas, De Pot., q. 9, a. 7, ad 17"". Cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 4. 188 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars 11, Caput 11, Art. 11, Sectio //,§2, Il contradictionem iniplicet seu incompossibilitatem terminorum, subiecti scilicet et praedicati, dicat; «ideo sicut illud quod non posset collocari sub aliqua specie animalis tolleret rationem animalis, ita proportionaliter infinitum tolleret rationem multitudinis actu existentis» (1). Nihilominus, nulla est repugnantia quominus dari possit magnitudo seu multitudo, ut forma abstracta et per se existons, actu infinita. Nam, hoc modo consideratur non iam ut hoc factum sed ut factum; proindeque est absoluta a quolibet subiecto seu recipiente contrahente seu determi­ nante: est enim quaedam forma absoluta ac per se existons quae nullo recipiente finitur et limitatur, ¡deoque limitibus actu caret seu est actu infinita; unde « licet infinitum non sit contra rationem magnitudinis in com­ muni, est tamen contra rationem cuiuslibet speciei eius, scii, contra rationem magnitudinis bicubitae vel tricubitae, sive circularis vel triangularis et similium » (2). Talis autem magnitudo sive multitudo actu infinita nullo modo posset numerice multiplicari (3). Neque videtur repugnare quod detur aliqua multitudo transcendentalis creata actu infinita; talis enim multitudo nulla specie numeri formaliter clauditur et terminatur: quia, cum sit transcendental, men­ sura non est de eius formalitate, sed fundatur in uno quod cum ente convertitur ut dictum est (4); ideoque non habet a quo limitatur et fi­ nitur. Sicque est manifestum, quo sensu aliquam multitudinem creatam actu infinitam non repugnare, ut docet S. Thomas (5), qui eo sensu di­ xerat « adhuc non est demonstratum quod Deus non possit facere ut sint infinita actu » (6); exinde notatu volumus, quod Angelicus numquam de hac re anceps fuit ut quibusdam (= v. g. Nys) visum est. Coroll. num. — Sequitur secundo, quod minime repugnat dari magni­ tudinem seu multitudinem infinitam in potentia seu syncategorematice. hoc est quod omni numero dato seu signato potest ulterius maior dari, pariterque omni magnitudine data potest ulterius maior dari (7). Talis tamen infinitas convenire nequit magnitudini seu multitudini physice sumptae, sed solum mathematice acceptae ut expresse habet S. Doctor (8), quo sensu Mathematici, praesertim Geometrae, infinito utuntur (9). Coroll. IHDm. — Sequitur tertio demum, quomodo minus recte lo­ cuti sunt illi Philosophi et Theologi ponentes, — absque ulla distin­ ctione —, magnitudinis seu multitudinis actu infinitae possibilitatem; neque rationabiliter dictum fuit a quibusdam (v. g. Toleto) contra Thomistas quod « solutiones Tlwmistarum non sunt audiendae * (10), quia, (1) Capreolus, 1, dist. 43-44, q. 1, a. 2 ad 3»™ Grcg. primo loco contra Ilh» cond., ct. ad 2 m ibid.; et ad l‘*m et 2»m Greg. ibid, secundo loco. (2) S. Thomas, 1, q. 7, a. 3, ad cf. Quodl. IX, a. 1. (3) Cfr. S. Thom., 1, q. 50, a. 4. (4) Cfr. S. Tho.M., De Pot.t q. 9, a. 7; II, dist. 3, q. 1, a. 3, ad 1 »«n, et passim. (5) Cfr. Quodl. XII, a. 2. (6) Opuse. 27, In Cm. (Ed. Rmi ), cfr. I, q. 46, a. 2, ad 8»m; IJ C. G:nl.t c. 38, circafm. (7) Cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 3, ad 3»; cf. ibid., ad lum et 3>>«; III, q. 7, a. 12, ad l • «; et alibi. (3) Pro aliis obiectionibus videsis inter alios Basez, in hm P., q. 7, a. 3-4; Ioan. a sancto Trowa, loc. pr. cit.; Ooudin, loc. pr. cit., et ceteros thomistas supra citatos. (4) Ita C. Alamanno, Toletus, Nys et alii. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 25, a. 3; Quodl. IX, a. 1. (6) Ita Franzelin, Nys et alii. (7) Cfr. De Verit., q. 2, a. 10, ad lum. (8) Cfr. Capreolum, 1, dist. 43-44, q. 1, a. 2, ad 5‘» Adatn contr. 111“« conci.; Ioan. a S. Thoma, foc. prox, cit., a 3, ad 2», p. 287. 190 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars I J, Caput Hl, Art. I maliter ut huius, ut supra ostensum (1). Eadem ratione transivimus Maiorem argumenti, prout licet Deus ex parte sui infinite cognoscat, tamen ex park rerum possibilium cognoscuntur iuxta modum earum possibilitatis. CAPUT III. DE MENSURA MOTUS 289. Postquam tractatum est de motu eiusque qualitate intrin­ seca; expendendum est in hoc capite de iis quae extrinsece adveniunt motui, cuius sunt mensura; huiusmodi autem praecipue sunt locu< et tempus, quorum primus est mensura mobilis et aliud mensura motus (2). Unde sermo est 1° de loco (Art. 1); 2° de tempore (Art. 2). Articulus I. de loco (3). 290. Mensura, quâ extrinsece mobile determinatur, potest con­ siderari, vel positive et est locus proprie dictus, vel negative et est va­ cuum. Positive autem sumi potest: vel in actu signato seu in sua natura, vel in actu exercito, prout exercite locat locatum; at cum ad rationem loci concurrat et locans et locatum, ideo natura loci per­ scrutari potest sive ex parte locantis sive ex parte locati, ex quo habetur ubi. Cum denique locus in quantitate seu in corpore quanto fundetur, ideo adhuc considerari potest: vel absolute, hoc est in sua propria (1) Cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 3, ad 2«'»; a. 4, ad 3“»’; et passim. (2) Cfr. S. Thom., ill Phys., lect. 1; IV Phys., lect. 1, I (3) Cfr. ARISTOT., IV Phys., c. 1-5; S. Albertum Magn., ibid., Tract. I; S. TllOMAM,ibid, lect. 1-8; Opuse. 52 (Ed. Rom j; et alibi; D. de Flandria, V Metaph., q. 14, a. 9-10; Ferra­ riensem, IV Phys., q. 1-2; JavElli, IV Phys., q. 1-16; D. SOTO, IV Phys., q. 1-2; I. Foi?nenc, op. cit., c. 33-34; Franc. Bayle, Institutiones Physicae ad usum scholarum accom­ modatae, Tora. I, Phys, Gen., Disp. 5, c. 1, Francofurti 1703; C. Alamanno, op. cit., Phys, 1-11, q. 19-21; Suarez, Metaph., Di.p. 51; Complutenses, op. cit., IV Phys., Disp. XIX, per tot.; I. A S Thoma, op. at., Phit. Nat., I P., q. 16-18; Sio. Serbellonium, op. cit., Phys., disp. 5, q. 1; Cauvinum, op. at., Tract. Ill, ad III et IV Phys., Disp. 3, q. 1 ; Mastrium, op. at., Phys., Disp. XI, per tot.; Joanniz-Echalaz, op. cit., Phys., Tract. IV, Disp. 26, c. 1-8; S. Roselli, op. cit., Phys. Gen., q. 3, p. 54-67; Lorenzelli, op. cit., lx pr. cit., lect. 3, pp. 96-105; Pesch, op at., disp. 5, sect. 1, n. 427-439; Kant, Critica da'.J R. Pura, Estet. Trasc., P. I, sez. 1, pp. 68-74, Ed. Laterza, Bari 1919; Balmes, La Filen Fondam., Lib. III, c. 7-17, Lib. VII, c. 3-19, ct alibi, Napoli, 1851; Gonzalez, Phil. Elm, Vol. II, Lib. V, Metaph. Spec., c. 3, a. 3-4; Goudin, Phys., P. I, disp. 3, q. 3-4; Lepidi, Cosmolog., Lib. 1, sec. 2, c. 2, Vl-Vll, p. 101 ss.; Gredt, op. cit., n. 310-328; Nvs, La Notion a'Espace, Bruxelles, 1922: Hugos, op. at., Phil. Nat., 1 P., Tract. 2, q. 3, a. 34; Haan, op. cit., lib. 1, c. 4, p. 31 ss.; lib. Il, c. 3, p. 79 ss.; ct alios. De Loco in actu signato 191 ratione sive formalitate loci; vel relative, prout unus locus actu locans unum corpus ad alium locum actu locantem aliud corpus dicit re­ lationem distantiae, quae spatium appellatur. Hinc, in praesenti articulo sic ordinatim proceditur: Io 2° 3° 4° 5° de de de de de loco in actu signato (sect. 1); spatio (sect. 2); ubi (sect. 3); loco in actu exercito (sect. 4); vacuo (sect. 5). SECTIO PRIMA De Loco in actu signato. 291. Per locum in actu signato declarare intendimus eius natu­ ram seu definitionem, quam licet necessario, tamen valde difficile est investigare (1). Loci autem existentia ita est omnibus per se nota ut a priori demonstrari nequeat, sed solum a posteriori (2), ex sci­ licet transmutatione locali entis mobilis eiusque naturali inclinatione seu attractione qua in proprium locum tendit (3). Hac igitur loci existentia certe posita, videbimus: Io eius definitionem; 2° eius divisionem; et 3° eius proprietates. 292. I. Definitio Loci. — Locus sic communiter cum Aristotele definitur: «eius quod continet terminus immobilis primus» (4). Hanc definitionem collegit Philosophus a posteriori ex iis quae « quae­ cumque videntur vere ipsi per se inesse » (5). Explicatur. — Dicitur imprimis «eius quod continet *: per quod designatur realitas subiectiva, cuius est continere aliud seu in quo est aliud tamquam lo­ catum in loco. Nam aliquid potest esse in alio octupliciter: Io ut pars in toto,, v.g. digitus in manu; 2° ut totum in partibus, prout v. g. partes simul sumptae sunt ipsum totum; 3° ut species in genere, v. g. homo in animali; 4° ut genus inspecie, v. g. animal in homine; 5° ut forma in materia seu subiecto, v. g. sa­ nitas in temperatura; 6° ut in agente seu movente, v. g. statua in artifice prout est in eius potestate ut illam conficiat; 7° ut in fine, v. g. cor divitis in divitiis quas desiderat et amat; 8° ut locatum in loco, v. g. aqua in vase. Hic ultimus modus est quod proprie et per se dicitur, ceteri vero prout ad hunc ultimum reducuntur; unde de omnibus nonnisi proportionaliter et analogice dicitur (6)„ (1) Ad rem S. Atn. Maon. (IV Phys., Tr. I, c. 1): « Oportet nos in scientia naturali ista requirere de loco et quod hoc est nobis valde difficile », cfr. ibid., c. 10. (2) Cfr. S. Alb. Magn., ibid., c. 1. (3) Cfr. S. Alb. Magn., ibid., c. 1-3; S. Thomam, IV Phys., lect. 1, 5; Opuse. 52. (4) « ' Dote tô toû nepié/ovro; Ttépaç àxivrjrov npwTOv, tout* Ïotiv ó tÔkoç •• (IV Phys., c. 4 (12), Ed. Dldot-Firm.). (5) Aristot., IV Phys., c. 4 (1). (6) Cfr. Aristot., ibid., c. 3; S. Alb. Magn., loc. pr. cit., c. 6; S. Thomam, IV Phys.» lect. 47. 192 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput III, Art. I, Sectio I De Loco in actu signato dicitur immobilis, quia inquantum locus, ex se habet ut quiescat seu permaneat, inquantum scilicet non moveatur localiter ad motum locati: secus oporteret et loci esse locum. Clarior tamen et verior est secunda explicatio quam S. Thomas praebet, videlicet quod locus dicitur immobilis quia idem manens et invariabilis ex relatione ad ordinem et situm quem in universo occupat. Ad cuius ma­ iorem intelligentiam sciendum est, quod superficies dupliciter sumi potest; in se et absolute prout in ratione extremitatis intelligitur, et sic non competit ei ratio loci, eo quod non omnis superficies est locus; relative et connotative prout connotât seu respectum dicit et continentis ad contentum et eiusdem ad pri­ mum continens, ex quo dicitur in determinato situ universi esse. Hinc duo sunt de ratione loci: unum materiale, quod est terminus seu superficies continentis; aliud fórmale, quod est situs et ordo ad universum; quapropter locus dicitur immobilis non ratione sui materialis: hoc enim modo pluries est maxime mo­ bilis, ut superficies aquae circumdantis navim in flumine natantem; sed di­ citur immobilis ratione sui formalis, hoc est ex ratione situs et ordinis quem continens dicit relate ad totum universum. Nam situs, < respectu universi at­ tenditur penes altitudinem, quae est maior aut minor distantia a centro terrae; et longitudinem, quae est maior aut minor distantia a puncto quod imaginatur fixum in oriente; et latitudinem, quae est maior vel minor distantia a polo. Est ergo Salamantica in eodem loco propterea quod, superficies aeris illam circumstans eatndein habet distantiam a centro et ab oriente et a polo» (1). Sic igitur manifeste manet sensus quo locus dicitur immobilis (2). Hinc est, quod quando dicitur loci est continere intelligitur quod aliquid est in loco ut locatum, inquantum in eo includitur atque in eo habet quietem et fi- i xitatem. Additur « terminus»: quo indicatur quod contentum est in continente per extrema continentis. Cum enim locus sit corporis quanti continui, necesse est ut locus sit aliquid ex iis quae substantialiter vel accidentaliter corpus quantum constituunt. Revera enim locus non est materia: materia enim non est divisa physice a re cuius est, neque eam continet sed potius continetur; ubi locus est divisus et separabilis physice a locato ipsumque continet (1). Nec locus est forma: licet forma sit terminus eius cuius est, non tamen alterius diversi a sub­ iecto cuius est forma; locus vero est terminus alterius diversi ab ipso loco, hoc est corporis continentis ipsum et non corporis cuius est locus (2). Neque est spatium seu intervallum existens inter extrema corporis continentis, quod scilicet sit medium immobiliter se habens et sit aliud a corpore contento et continente licet continentis sit (3); darentur enim plures loci actu infiniti: quia quaelibet pars locati, v. g. aeris vel aquae, haberet locum aequalem sibi et in locato sunt infinitae partes; daretur praeterea processus in infinitum: posito enim illo spatio, cum sit corpus debet in aliquo loco esse; et huius similiter et sic in infi­ nitum vel spatium esset in spatio, quod pariter est inconcipibile (4). Relin­ quitur igitur per locum a divisione, quod locus sit terminus qui sunt ipsa ex­ trema quantitatis seu superficies corporis locantis; quapropter «locus est idem per essentiam quod superficies corporis locantis » (5). Subjungitur « primus », quod sumendum est adverbialiter pro primo, et significat immediate et proxime; sicque est magis expositivum seu explicativutn praecedentis particulae, sc. termini. Dictum est enim, quod loci est con­ tinere contentum per eius extremitatem seu superficiem; superficies porro corporis continentis est duplex: interna, quâ tangit ultimam superficiem extrinsecam corporis contenti; et externa, quâ aliud corpus non tangit licet ipsum ab alio tangatur, v. g. poculum parietibus internis continet liquorem (= super­ ficies interna), parietibus externis vero nullum corpus continet licet eis ab alio extrínseco corpore e. g. ab aere contineatur (= superficies externa). Quapro­ pter, cum additur primo intelligendum est quod locus continet locatum per eius extrema interna seu superficiem intrinsecam quâ corpori locato imme­ diate et primo unitur (6). Additur denique « immobilis» ut qualitas loci indicetur. Relictis diversis interpretationibus quas plures de hac particula exhibent (7), duo videntur esse modi qui rectius sensum illius particulae et mentem Aristotelis attingunt. Se­ cundum enim Alexandrum et Simplicium (8) intelligendum est, quod locus ideo (1) Cfr. Aristot., loc. prox, cit., c. 4; S. Alb. Magn., loc. prox, cit., c. 4-5, 9; S. Thom., loc. prox, cit., lect. 6-7; Opuse. 52. (2) Cfr. Auctores citatos, locis citatis. ■ (3) Qui ex antiquis admiserunt locum esse spatium, sunt Epicurei iuxta S. Alb. Maon. (loc. pr. cit., c. 10); et a S. Thoma (Opuse. 52) refertur Ioann. Grammaticus. At ex posterio­ ribus, philosophi quidam idem amplexati sunt, ita Serbellonius (loc. pr. cit., a. 1, § 4) definivit locum sic. «locum, adaequate sumptum esse complexum ex spatio et superficie cornoris * ». ambientis (4) Cfr. Aristot., loc. pr. cit.; S. Alb. Maon., loc. pr. cit.; S. Thom., loc. pr. cit. (5) S. Thomas, II, dist. 12, a. 5, ad 2<«>; cfr. ibid., ad 1 m; Quodt. VI, a. 3. (6) Alii aliter intelligunt hanc particulam, ita inter alios Ferrariensis tenet quod hac particula Philosophus definit locum proprium. Nam « primo continere est continere adae­ quate, ita scilic. quod nihil contenti sit extra continens, et continens nihil aliud contineat quam id cuius dicitur esse pnmo continens. Philosophus ergo dum dicit locum esse terminum continentis, primum dat intelllgere quod definit locum proprium, non autem locum Z munem» (loc. pr. cit., q. 1, «quantum ad 2«™ part.»). (7) Cfr. D. Soto, loc. pr. cit., q. I, a. 2. (S) Cfr. Ferrariensem, loc. pr. at., «Quantum ad tertium». 193 293. Corollarium. — Exinde colligitur, quod ad rationem loci consti­ tuendam duo necessario concurrunt: unum materiale, quod sit terminus seu superficies continentis, et in hoc convenit cum vase et cum quolibet continente; aliud formale, quod dicat ordinem et situm determinatum in universo, quo est immobilis, et hoc est formalius et essentialius loci quo distinguitur a vase et quolibet simili continente mobili (3). 294. Scholion. — Est animadvertendum, quod punctum ad quod locus dicit ordinem et ex quo immobilitatem desumit, necesse est ut et ipsum sit quodammodo fixum et immobile; at huius immobilitas non est pensanda simpliciter et absoluta, ut quidam etiam recentiores scholastici (v. g. Lorenzelli) (4) tenere videntur; sed est solum secundum quid et re­ lativa (5). 295. II. Divisio Loci. — Ex tradita loci definitione seu natura, eius praecipuae divisiones seu species assignantur, quae desumi pos­ sunt: et ex entitate locantis et locati, et ex ratione continentiae et ex modo continendi. Et revera 1° ex entitate locantis et locati, locus dividitur: in spiritua- I I (1) Soto, loc. pr. cit. (2) Cfr. S. Thomam, IV Phys., lect. 6; Quodl. VI, a. 3; Opuse. 52; et alibi; S. Alo. Mjgx., loc. pr. cit., c. 11-12. < (3) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 6. (4) Loc. pr. cit., pag. 100. ¿ (5) Admittere enim immobilitatem absolutam « sarait d'abord, ut notat D. Nys, une nine tentative que de vouloir établir l’existence de ces situations privilègiées. Selon toute probabilité, l'univers ne contient aucun corps qui ne soit, dans une certaine mesure, soumis à la loi du mouvement. Et puis, à quoi bon se mettre en quête d’une immobilité absolue, alors qje l’immobilité relative suffit à nos besoins? » (loc. prox. cit., pag. 227). 13 — Pirotta, Summa Pintos. - II. 104 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput HI, Art. I, Sectio I lorn, et est superficies quam substantia separata seu incorporea sua virtute tangit et continet, ut v. g. cum dicitur angelus esse in loco(1); et in materialem, et est superficies locatum secundum quantitatem dimensivam locans, v. g. locus qui meam personam locat. Locus materialis adhuc dupliciter accipi potest: actualis (=in actu), et est superficies continens ac terminans actu ultima locantis et locati, ut in exemplo allato; et potentialis (= in potentia), et est superficies quâ una pars corporis cum alia parte eiusdem continuatur, v. g. humerus prout continuatur cum brachio potest dici locus ipsius brachii cum quo humerus superficie continuatur (2). 2° ex ratione continentiae, locus dividitur: in verum, et est positiva seu realis superficies continens et ambiens corpus locatum; et in imaginarium, quod est, cum supponitur corpus aliquod esse in vacuo simulque retinere eamdem distantiam ad centrum et po­ lum, quae fixa supponuntur. a) locus verus dividitur: in intrinsecum, et est praesentia passiva rei locatae in ipso loco, et talis locus proprie dicitur ubi, de quo in sequenti; et in extrinsecum, et est ipsum corpus continens quod eius superficie corpori contento seu locato immediate appli­ catur atque extra ipsum locatum est manifeste (3). b) locus extrinsecus dividitur: in communem (= inae­ qualem, mediatum), et est ille in quo omnia vel plura corpora conti­ nentur, ita ut eius superficie non repleantur nisi ordine quodam, v.g. caelum est locus communis in quo continetur aër, qui et terram et aquam continet, in quibus plura alia continentur; et in proprium (= aequalem, immediatum), et est ille qui unum et unicum corpus immediate et adaequate continet ac replet, v. g. sella super quam nunc sedeo (4). c) locus proprius adhuc dividi potest: in ambientem, et est locus in genere definitus; in sustentantem (= conservantem, natura­ lem), et est ille qui non solum ambit locatum sed in eo formatur seu nascitur atque conservatur, v. g. aqua respectu piscium; et inviolentum ( = contranaturalem), et est ille qui licet suâ superficie ambiat locatum, tamen quia locatum est contrarium naturae ipsius loci, (1) Dicitur enim locus spiritualis, non quia superficies locantis sit spiritualis, sed quia locatum, cum sit spirituale et incorporeum, loco non applicatur contactu quantitatis dimtrsivac sed virtutis; unde denominatio potius desumitur ex parte locati. Cfr. S. Thom., I, q, 52, a. 1. ■ ' ~ «Mi (2) Cfr. D. Soto, op. cit., IV Phys., q. 1, a. 2, initio. (3) Hac duplici loci consideratione, fundata in relatione locantis ad locatum et vice­ versa, nititur diversitas, in ratione praedicamenti, et tou ubi et loci: ita ut ex relatione locati ad locans habeatur quod t6 ubi est specificum praedicamentum; et ex relatione locantis ad locatum, quamvis non habeatur locus ut praedicamentum specifice et directe diversun, reductive tamen ad praedicamentum quantitatis pertinet. Cfr. S. Thom., XI Metaph itet '< n. 2313; 111 Phys., lect. 5. (4) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 6; Opuse. 52. Dc Loco in actu signato 195 ideo locus non conservat locatum sed potius destruit, v. g. ignis respectu ligni (1). 296. III. Proprietates Loci. — Ex supra explicata loci defini­ tione quaedam eius proprietates deducuntur, quas etiam communiter omnes loco tribuunt. Sunt igitur sequentes: Ia Prop, est « continere locatum ». Haec proprietas liquet ex definitione: est enim locus ambiens et continens; ex quo patet, quod locus se habet ad locatum non mere passive sed et active, prout revera locati quantitatem dimensivam terminat. Talis autem conti­ nentia locati a loco non est sola aptitudo seu capacitas quam habet locus ut locet, sed est actualis terminatio, idest actualis applicatio quantitatis dimensivae locati ad locum, quaeque exerceri nequit, ut de quantitate habitum est, nisi una alteram tangat contactu physico; quare continentia loci est accomodatio seu applicatio actualis et exercite secundum contactum quantitatis dimensivae locati superficiei locantis (2). Locus itaque se habet ad locatum ut mensura ad mensuratum, quae cum, in ratione mensurae, debeant esse idem, dicitur quod locatum commensuratur loco, quod est corpus esse in loco: « corpus enim est in loco, inquantum continetur sub loco et commensuratur loco » (3); quo fit ut carens quantitate dimensiva nequeat proprie ab alio contineri sed potius aliud contineat, unde non est in eo sicut locatum in loco vel loco commensuratum, v. g. anima humana in corpore (4). Sequitur ulterius, quod locus non est locatum seu aliquid eius, sed ab eo omnino distinctum ac diversum: alioquin, non locatum sed seipsum contineret, quod est absurdum. 2a Prop, est « esse aequalem locato »: sequitur ex prima. Nam, locus continet locatum, ad quod se habet ut mensura ad mensu­ ratum; mensura autem in actu exercito seu actu applicata mensurato debet ei esse omnino aequalis, hoc est nec illud excedere neque ab eo excedi: cum mensura actualis et mensuratum sint simul (5). Hac proximitatis et simul­ tatis ratione, quam naturaliter habent locans et locatum, quodlibet corpus naturaliter movetur ad proprium locum (6) et dum est in proprio loco natura­ liter in eo quiescit (7). 3a Prop, est « trahere ad se locatum », consequenter « esse finem et perfectionem locati »: sequitur ex prima et secunda. Locus enim se habet ad locatum sicut activum ad passivum: activum autem trahit ad se passivum, cuius est finis et perfectio; praeterea, locatum natura(1) Merito observat D. Soto (loe. prox, cit., a. 1, initio), quod divisio loci in ambientem et sustentantem fundatur in duplici consideratione corporis, mathematice sc. et physice ac­ cepti. Ait enim: cum «locus sit superficies corporis continentis intra se aliud corpus, fit ut quemadmodum corpus uno modo accipitur mathematice (ut tantum dicit quantitatem) et alio modo physice ut dicit compositum alicuius certae; ita locus, uno modo accipitur simplicittr pro superficie ambiente aliud corpus trinae dimensionis, abstrahendo a quacumque qualitate naturali conservativa locati; alio modo accipitur pro loco naturali, nempe ut sup­ ponit pro superficie continente, connotando formam et proprietatem naturalem conserva­ tivam locati ». Cfr. S. Thom., Opuse. 52; Goudin, op. cit., Phys. Gen., q. 4, a. 1. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 52, a. 1 ; q. 53, a. 1-2. (3) S. Thomas, 1, q. 53, a. 1. • ' (4) Cfr. S. Thom., I, q. 52, a. 1. . (5) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 5 et 8. (6) Cfr. S. Thom., ibid., lect. 8. (7) Cfr. S. Thom., ibid. 196 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput 111, Art. I, Sectio II liter movetur ad proprium locum dum est extra, et naturaliter quiescit dum est in eo (1). 4a Prop, est «esse conservativum locatin', patet ex definitione loci sustentantis. Cum enim locatum naturale nascatur et formetur in proprio loco, necesse est ut locatum secundum sua ultima sit simile locanti, ideoque eius conserva­ tivum: < semper enim in ultimo corporis continentis est virtus generativa et conservativa contenti naturaliter, et ita assimilantur sibi invicem secundum naturam » (2). 5a Prop, est « esse sursum vel deorsum »: hae tamen duae proprie­ tates rectius tco ubi conveniunt. Nam haec proprietas consequitur ex natura locantis. Nam, « quia ad propria loca moventur corpora naturalia, inde est quod levia naturaliter moventur sursum et gravia deorsum; quia ipsum medium et terminus continens versus medium vocatur deorsum, et similiter ipsum ultimum et quod est versus ultimum dicitur esse sursum » (3). 297. Corollarium. — Ex his colligitur, quod primae tres proprietates conveniunt omni loco, prout scilicet continere potest locatum ut est quantum seu corpus; aliae vero duae sunt potius loci proprii naturalis, prout continere potest locatum ut quantum seu corpus naturale. SECTIO SECUNDA De Spatio (4). 298. Corpus quantum in loco locatum necessario sequitur relatio quaedam, sive inter eiusdem partes ab invicem distantes sive re­ spectu alterius quanti locati, quae quidem relatio spatii nomine designatur. Liquet autem sive ex rei veritate sive ex innumerabili­ bus philosophorum scientificorumque opinionibus, quod spatium definire non est facile intellectu (5); unde est quod eius definitio nequit a nobis dari a priori et essentialiter, sed solum a posteriori (1) Cfr. S. Thom., I-ll, q. 36, a. 2; IV P/iys., lect. 1; VII Phys., lect. 3; IV de Caelo et Mundo, lect. 2. (2) S. Thomas, IV de Caelo et Mundo, lect. 2; cfr. IV Phys., lect. 8. (3) S. Thomas, IV Phys., lect. 6, cire. fin. U (4) Cfr. specialiter P. van Musschenbrock, Elementa Physicae, Torn. II, c. in, § 66-92, Ed. *5 Veneta, Bassani 1781 ; C. Sanseverino, op cit , Vol. II, Ontolog., c. vr, a. 2-3, pp. 171182; S. Roselli, Phys Gener., q. 3, a. I ; 1 Al. D.mowski S. I., Instit. Phil., Vol. I, Metaph. Gen., a 4, n. 39-40; ibid., Cosmol., a. 1, n. 22-26, Romae, 1843; O. Balmes, La Fitosofta Fondam., lib. Ill, c. 7-12, trad. I ta I. di G. M I-aicco, Napoli, 1851; Z. Gonzalez, op. cit,, lib. V, c. hi, a 4; M. Liberatore, Instit. Phil.', Metaph. Gen., c. ii, a. 4, n.42, Romae, 1855; A. Le­ pidi, op. cit., Vol. Ill, sect. H, c. n, n. VII; R. Poincare, La science et l'hypothèse, P. II F Espace; Pesen, op. cit , lib. 11, disp. 5, sect. 2, n. 140-465; Cil Lahr, op. cit., torn. II Cosmol. Rationale, chap. II, pp. 383-391 ; Haan, op. cit., lib. I, c. 4, n. 34-44; et inter complures alios non satis Laudandum opus D. Nvs, La Notion d'Espace, Bruxelles 1922. (5) Hine alt Gonzalez (loc. prox cit.): De spatio, ut brevj oratione dicamus, prae oculis habeatur quod nos hic, propter maximam rei obscuritatem, probabilia potius quam demon­ strata insectabimur et offeremus ». Cfr, Liberatore, loc. prox. cit. De Spatio 197 et quadam descriptione. Conamur igitur aliqualiter exhibere: Io spa­ tii definitionem; 2° eius divisionem; 3° et eius proprietates. 299. I. Definitio Spatii. — Spatium quodammodo ita describi potest: est distantia seu intervallum necessario consequens rei quan­ titatem simulque connotaos alterius rei quantitatem. ¡plicatur. — Dicitur imprimis « distantia seu intervallum >: quo desi­ gnatur formale spatii. Sensu enim nobis constat, dari in mundo visibili plures res quantas ad invicem ita ordinatas ut una aliam contineat, prout unius rei quantae dimensiones continentur et circumscribuntur alterius rei dimensio­ nibus: qua ratione, una aliam recipere et haec in illa recipi potest, quod ideo fit quia recipientis extremitates non sunt interterminatae aliquo corpore, seu nec immediate seipsis neque mediante alio corpore tanguntur, sed ab invicem sunt distantes, v. g. dolium, ideo potest recipere vinum quia inter eius extre­ mitates nullum corpus intercedit — supposito quod neque aër adsit —, atque sunt ab invicem distantes, quarum distantiâ dolium capax est continere et circumscribere vinum infusum. Patet praeterea geometrice, quod si ab uno puncto A fiat transitus ad punctum B ut in toto illo medio transitu ab A ad B, et viceversa, neutrum ex illis punctis reperiatur ut se invicem nullo modo tan­ gant, dicitur quod B distat ab A et e contra; ideoque inter ea datur spatium. Si pariter illud medium interiectum inter .4 et B impleatur seu terminetur interlectione alicuius lineae: nihilominus A et B eamdem ab invicem distan­ tiam adhuc conservant atque inter ea perfecta contiguitas absolute caret, sicut ante lineae interjectionem. Patet igitur, quod distantia est quod in recto et per se de ratione spatii praedicatur, qua solum ratione possibile est inter A et B aliud corpus, v. g. C, intéressé; ex quo ulterius est manifestum, quod secun­ dario et ex consequenti, spatium praesefert etiam rationem capacitatis seu receptaculi continentis seipsum vel aliud praeter ipsum (1). Additur « necessario consequens rei quantitatem »: quo indicatur fundamen­ tum et materiale spatii. Omne enim corpus physice existens, ratione suae dimensivae quantitatis, aliud a se penitus naturaliter expellit, ut infra expresse probabitur; ex quo patet, quod extensio seu dimensio est ratio qua corpora vel partes corporis se invicem immediate non tangant, consequenter ut ab in­ vicem distent. Quia porro nullum corpus physicum realiter existens dari possit quin habeat quantitatem dimensivam, quâ aliquem locum in universo occupat, infertur quod distantia necessario sequitur corporis quantitatem dimensivam; quapropter, distantia est proprietas necessario consequens quodlibet ens cor­ poreum quantitate dimensiva praeditum. Quamvis igitur extensio seu dimensio non sit constitutivum seu formale spatii, est tamen fundamentum seu ma­ teriale in quo fundatur spatium et ad quod necessario sequitur atque ex quo realitatcni obiectivitatemque assumit; unde distantia, independenter ab ex­ tensione, nullam realitatem extramentalem habet et nullo modo possibile est realiter dari (2). Minime tamen ex hoc est concludendum, quod spatium seu (1) Ita, inter alios, habet Sanseverino (loc. prox, cit., a. 2, n. 339): « \os observamus omnia corpora quibus adspectabilis universitas rerum conflatur, ita composita inter se esse ut alio aliis contineantur, lain, cum hoc sit, facile intclligimus: Io illud corpus quod aliud continet esse ipsius receptaculum, quia hoc suis dimensionibus complectitur et veluti cir­ cumscribit; 2° illud corpus quod, nullo alio corpore continetur, esse receptaculum suipsius, quatenus intra quantitatis suae dimensiones concluditur et veluti constringitur. Inde no­ tionem spatii adquirimus ». Cfr. D. Nys, op. cit., pp. 285-286. (2) Ad rem P. Gonzalez (loc. prox, cit., n. 6): «si spatium sumatur formaliter, hoc est, quoad id solum quod superaddit extensioni corp°nim> nihil reale est: quandoquidem, ut 198 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput HI, Art. I, Sectio II distantia formaliter et identice sit nihil seu non ens,’et esse obiectivum habeat solum in mente, sicut quidam (v. g. P. Lepidi) asserere videntur; sed dicimus, quod independenter ab extensione reaiiter existente, nequit realiter existeré distantia seu spatium; quemadmodum relatio realis, quamvis sit ens reate, tamen dari nequit nisi detur fundamentum in quo reaiiter fundatur. Subiungitur denique a simulque connotans quantitatem alterius rei ». Hoc autem necessario et per se eruitur ex ratione distantiae: nulla enim distantia alicuius corporis ad seipsum dari potest, sed quaelibet est saltem inter duo quae ab invicem sint reaiiter distincta, etiamsi subiective sint eadem; ita, si ponamus solum punctum A, istud a seipso minime distat; ut autem dicatur distare, necesse est aliud punctum, praeter ipsum, ponatur, scii, punctum B: et si A et B eadem lined terminentur, tunc sunt unum quidem subiective, inquantum nempe una eademque linea continet simul utrumque, sed tamen dicuntur ab invicem di­ stare. Exinde liquet, quod ut ratio distantiae, consequenter spatii, salvetur, requiritur inter corpora dimensiva relatio seu connotatio quaedam, ad quam non est necesse ut corpora ab invicem sint etiam subiective separata: cum puncta eiusdem corporis ab invicem pariter distent; sed sufficit ut unum connotet alterum tamquam ab eo distinctum. Haec autem connotatio seu relatio, quamvis distantiam per se primo-primo minime constituat, de ea tamen per se primo-secundo praedicatur (1). ' ? ' 300. Corollarium Ium. — Colligitur primo quod spatium, et fun­ damentaliter ratione scilicet extensionis corporeae et formaliter-identice prout est realis proprietas corporis quanti reaiiter existentis, est ens omnino reale et extramentale; licet, independenter et prae­ cise a qualibet ratione extensionis consideratum, sit ens pure ra­ tionis. Itaque, verificatur quod quidam asserunt: spatium esse quamdam synthesini realem-idealem seu obiectivo-subiectivam (2). 301. Corollarium n,im. — Colligitur secundo, quod ceterae no­ tiones, a pluribus philosophis sive scientificis de spatio excogitatae, vel sunt falsae vel non rectae. Nostrum certe non est hic singulas referre et reiicere, sed sufficit in genere et principaliores innuere (3). Omnes revera opiniones quae excogitatae sunt et excogitari possunt sub triplici capite communiter colligi possunt. Et quidem: w Io Obiectivismus Purus seu Realismus Exaggeratus. — Hoc enim sy­ stemate, spatium generaliter intelligitur ut quaedam entitas realis materialis omnino distincta et independeos a qualibet alia re corporea quam in se recipit. Haec autem entitas realis: vel est necessaria, increata et aeterna (= Leucippus, Democritus, Plato); vel est quaedam entitas substantialis a qualibet alia distincta ( Locke); vel est eadem Dei immensitas seu sensorium divinae imnunc adnotavi, extensioni solum addit abstraction?™ et relationem quamdam rationis. Ergo realitas obiectiva spatii est ipsa realitas obiecttva extensionis, quae in corporibus universi invenitur». Cfr D. Nys, op. cit., pp. 286-287. (1) Hinc non videtur sat recte dictum quod habet Gonzalez (toc. prox, cit., in nota ad Balmes) cum dicit «spatium addit ex en-mni non quidem aliquid reale sed relationem ra­ tionis, quatenus extensio concipitur ab •• tellectu cum praecisione a determinata natura cor­ poris et cum potentia seu capacitate ad alia recipienda ». * “I (2) Ad rem D. Nys (op cit , pag. 286) aiens: « l’espece est un être mixte où se fusion­ nent dans une union Indissoluble le riel et le possible, où si l’on veut, le réel et l'idéal .* (3) Si quis cupiat t rem expositi>nem et conf omnium et singularum opinlonum videat magistrale opus saepe hic citatum D. Nys (l l«r, pp. 19-212). - De Spatio 199 mensitatis (= Clarke, Newton, Fénelon, Malebranche); vel est universale receptaculum ut attributum toü Ego, Mundi et Dei (= Panentheistae, v. g. Jouffret); vel est extensio ut attributum constitutivum naturae divinae (= Pantheistae, v. g. Spinoza); vel denique est phaenomenon spiritus abso­ luti in mundo visibili manifestatum (= Tschitserin). — Ex his autem est manifestum, quod radicalis et communis error omnium istarum formarum realismi exaggerati est, quia spatium concipiunt ut realem entitatem a cor­ pore quanto seu ab extensione dimensiva omnino distinctam et penitus sepa­ ratam, atque esse ens reale a quolibet alio independeos et autonomum. Hoc autem falsum absolute esse liquet ex natura spatii a nobis explicata. 2° Subiectivismus Purus seu Idealismus Exaggeratus. — Hoc systema praecedenti e diametro oppositum, generaliter spatium concipit ut quid pure subiectivum, nullam scilicet realitatem habens extra subiectum cognoscens, sed est quoddam phaenomenon subiecti cognoscentis vel ens pure rationis. Re­ vera enim, vel est quaedam forma a priori intuitionis sensibilis (= Kant, Kan­ tian, v. g. Isserlin); vel quaedam sensatio cuiusdam organi resultantis ex quibusdam semicircularibus canalibus ad sic dictum sensum orientationis ne­ cessariis (= De Cyon, Delage); vel est proprietas phaenomenorum ut sunt objective menti repraesentata (= Renouvier); vel est quaedam lex idealis quâ extensio ponitur ut conditio constitutionis corporum, non vero ut reale receptaculum in qua corpora recipiuntur et moventur (= Dunan); vel est quaedam repraesentatio innata, generalis ac necessaria animae nostrae ad obiecta extramentalia ordinata (= Baumann); vel ordo coexistentiarum con­ tinuarum possibilium (= Leibnitz, Lahr); vel est non ens (= Berkeley); vel est collectio punctorum visibilium et tangibilium quodam ordine localizatorum (= Hume); vel est simplex forma seu universalitas abstracta extrinsece et immediate manifestata a secundo momento evolutionis Absoluti seu Naturae (= Hegel, Blassmann, Planks, Drossbach); vel demum, est quoddam schema ideale seu purum symbolum mente repraesentatum quo motus alicuius entis supra materiam influentis mensurantur (= Bergson, Leroy). — Remanet igitur manifestum, quod omnes recitatae opiniones formaliter conveniunt in negando quamlibet obiectivitatem et realitatem spatii, cum illud simpliciter idealizent atque ab eis concipiatur ut pura forma a sub­ iecto sive intellectualiter sive sensibiliter cognoscente producta; sicque spatium non est, iuxta eos, proprietas reaiiter consequens quantitatem dimensivam corporum, sed pure et simpliciter ens rationis, seu melius rationis inventum. 3° Obiectivismo - Subiectivismus seu Realismus Moderatus. — Tale sy­ stema, quamvis utriusque allati systematis excessum generaliter vitet, insufficienter tamen spatii formalitatem exhibet. Et revera: a) spatium, formaliter acceptum seu ut capacitas extensionum per modum entis actualis considerata, est ens rationis cum fundamento in re (= Sua­ rez, Dmowski, De Backer, Pesch, Lahousse, Lehmen, Lepidi, Haan, Donat, etc.). Sed contra: non est intelligibile quomodo ens formaliter rationis sit per se et formaliter susceptivum seu receptivum entis maxime realis, ut est corpus dimensionatum. b) spatium sunt ipsa corpora formaliter extensa seu trinae dimen­ siones quibus corpus essentialiter constituitur (= Cartesius, Spinoza, Balmes, Gonzalez, Limbourg, Palmieri, Vacherot). Sed contra: spatium gaudet ratione receptaculi corporum, capacitatis continendi corpora extensa et inter­ valli seu distantiae inter corpora extensa positae: per se autem liquet, quod illae non conveniunt formaliter extensioni; abiretur praeterea in infinitum, quum extensum reaiiter dari nequeat nisi quoddam intervallum praesuppositum occupet. c) spatium est fundamentalis proprietas vi cuius principia dynamica entis materialis interactionibus ad invicem non compenetrantibus subiiciuntur {= Seeland, Olivier). Sed contra: tale spatium est quaedam forma essentia- 200 Liber 1 - Philos. Nat. Gen., Pars U, Caput 111, Art. I, Sectio 11 liter ac pure dynamica: dynamicuni autem per se et necessario praesupponit staticum. scenta, - Appendice sulla Teoría della reiatività di Einstein >, pp. 479-492, Bocea, Torino, 1922; P Straneo, Saggio di una expositione della Tcoria della reiatività secando il senso fí­ sico, in • Meniorie della Società Astronom. Italiana », Nuova Serie, Vol. Il, n. 4, pp. 412-565; Atti del V Congres o Intern, di Filos. , Napoli, 5-9 Maggio, 1924, V Sezione, pp. 419-564, D. Nys. op. cit., Liv. 11 , a. 8. p. 427-432; P. L. Uruano, O. P., Einstein y sancto Tomas, in • Div. Thom. , Placen, (an. 1925), pp. 26-64, 667-719; et alios permultos. (2) On voudrait en faire, dicit P. Mélizan, une préjugé démodé, bon à mettre au musée des antiques (op. cit., pag 198). — Ita inter alios einsteinianos habet Ch. Nordmann (Einstein et i'Univers, Chap HI. pag 119-72; Hachette): » Les dimensions d'un objet, sa forme, l'espace apparent occupt par lui, dépendent de sa vitesse, c’est-à-dire, du temps que met l'observateur à parcourir une certaine distance par rapport à cet objet. A cet égard déjà ^espace dépend du temps; en outre, l’observateur mesure ce temps avec un chronomètre dont les seconde? sont plus ou moins précipitées selon celte vitesse. Donc définir l’espace sans le temps est impo sible. C’est pourquoi on dit maintenant que le temps est la quatrième dimention de l’espace, et que l’espace où nous vivons quatre dimensions... C’est à coup sûr de l'algèbre qu'est née la première Idée d’un espace à plus de trois dimensions... je crois que cer­ taines personnes peuvent se repiesentcr l'espace à quatre dimensions ». De Spatio 20! maxime cum multum adiuvet ad facilius solvenda problemata algébrica; hoc tamen sistendo in obiecto et valore algébrico, ex quo non licet concludere ad eius existentiam obiectivam nec geometricam neque philosophicam. — 2o Si oeomelrice autem accipiatur, non videtur aliquid impedire quominus illud ad­ mittamus, subjective tamen intellectum, prout sc. Geometrae deservit ad ma­ iorem facilitatem, commoditatem et practicam utilitatem theorematum sol­ vendorum (1); non vero est admittendum obiective intellectum, quasi de facto et realiter sit quaedam geometrica entitas. — 3° Si denique philosophice su­ matur, prout spatium realiter sequitur quantitatem, prout scii, a nobis ex rebus physicis essentialiter extensis concipitur, simpliciter est impossibile habere minus vel plus quam tres dimensiones, quemadmodum repugnat simili modo concipere magnitudinem quam necessario sequitur spatium. Et quidem: Primo, quidquid est vel esse potest, aut est ens rationis aut ens reale. Quarta autem vein dimensio non est rationis, ut huius inventores asserunt; at neque ens reale: quantitati enim extensae realiter inhaereret, qua ratione esset a nobis cogno­ scibilis; observatione autem seu cognitione sensitiva haec quarta dimensio nullo modo eruitur ex rebus quantitative extensis; idem quo in mente inventorum solum existit. Praeterea, hyperspatium, ut ipsum nomen indicat, est aliquid su­ pra quantitatem; cum autem spatium necessario sequatur quantitatem, conclu­ ditur quod quarta dimensio, nomine hyperspatii designata, repugnat esse pro­ prietas necessario consequens quantitatem. Denique, Algebrae proprie est de numeris agere, non vero de extensione quae ad Geometriam pertinet; formae autem algebricae in infinitum seu indefinite augmentan possunt, ita ut n di­ mensiones algebricae spatii nihil aliud sint nisi indefinita numerorum series: at nullo modo sunt formae geometricae, sed pure algebricae, consequenter non realiter dari possunt cum, ut dictum est, Algebra sit de numero et non de ex­ tensione; sicque patet quod, confundentes Algebrani et Geometriam, reddunt Metageometriam esse in terminis contradictionem et quid chimericum. Con­ cludendum est ergo, quod quarta et n dimensio, sensu explicato, absolute ad­ mitti nequit et quocumque reali fundamento caret. 303. II. Divisio Spatii. — Ex data spatii natura principales eius divisiones deducuntur. Dividitur enim: Io in spatium reale (= physicum, relativum), et est realis distantia necessario consequens realem quantitatem simul cum alterius realis quantitatis connotatione, v. g. distantia inter pa­ rietes camerae. Hoc spatium subdividitur in: o) internum (= locum internum), et est distantia conse­ quens realem exteriorem alicuius corporis superficiem qua fit capax alia corpora in se recipiendi, v. g. distantia ab uno ad aliud punctum externae superficiei tabulae in qua diversi libri recipi possunt. b) externum, et est distantia consequens rem realiter quantam connotando aliam rem quantam extrinsecam. Et iterum dividitur: a) in numericum, et est numérica distantia consequens hanc numericam quantitatem cum connotatione alterius numericae quantitatis, v. g. distantia inter has parietes huius camerae; (I) Ad rem H. Poincaré (op. cit., pag. 89): « Eh bien, de même qu’on peut faire sur implan la perspective d’une figure à trois dimensions, on peut faire celle d’une figure ù quatre dimensions sur un tableau à trois (ou à deux) dimensions. Ce n'est qu'un jeu pour le géomètre ». 202 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput 111, Art. I, Sectio II p) in cosmicum ( = atmosphericum), et est distantia quae inter terram et caelum intercedit. 2° in spatium logicum (= metaphysicum, absolutum), et est distantia abstracte et mente concepta inter unam et aliam quanti­ tatem, in qua omnia corpora recipi et moveri dicuntur. Hoc spatium subdividitur in: c) geometricum, et est distantia mente concepta inter unam et aliam extensionem geometricam. b) algebricum ( = arithmeticum), et est distantia mente concepta inter unum et alium numerum vel seriem numerorum. c) imaginarium ( = fictitium), et est distantia phantasia seu imaginatione efformata: talis est distantia quam quis imaginatur existere extra limites huius mundi vel universi, prout illud imagi­ natur nullo ente corporeo repletum (1). 304. III. Proprietates Spatii. — Ex supra explicata spatii de­ finitione sequentes proprietates praecipue deduci possunt: 1° ut sit modus quidam corporis quanti: necessario enim quantitatem sequitur, ut dictum est, eamque determinat in tali esse rerum existentium; 2° ut sit alterius corporis quanti receptaculum: intervallum enim resultans ex una quantitate cum alterius connotatione ex se nullo corpore est repletum, ideo, ut huiusmodi, ab alio corpore aptum natum est repleri atque illud reci­ pere; 3° ut sit in praedicamento relationis: est enim realiter distantia quanti­ tatem consequens cum alterius connotatione, quae quidem distantia, praecise et abstracte a quantitate, relationem dicit, ut patet; 4° ut sit rei quantae rea­ liter existentis manifestativum: cum enim quantitatem realiter afficiat, omne quod est in spatio est realiter existens et proprie res quanta: a non enim omne ens est in loco, sed tantum corpus mobile » (2). (1) Plures ex mathematicis alias divisiones spatii nobis exhibent, ita H. Poincaré (op. cit., pp. 68-75), sequentem divisionem, totam tamen geometricam, praebet: Spatium aliud geometricum et est continuum quoddam, infinitum, trinam dimensionem habens, homogeneum et Isotropum; aliud repraescntativum et est receptivum nostrarum repraesentationum et sensationum, quarum quaedam pertinent ad visum, et sic est spatium visuale; aliae ad ta­ ctum, et est spatium tactile; aliae vero ad muscularem, et est spatium musculare, quod < aurait autant de dimensions que nous avons de muscles (ibid., p. 73). — M. Berthelot (L'espaa et le temps des Physiciens, in < Rev. de Métaphys. et Mor. >, an. 1910, pag. 745-753) spatium ita dividit: in mathematicum (= euclidlanum), et est perfecta relatio inter magnitudines seu dimensiones mathematicas absolute homogéneas; in physicum, et est perfecta relatio inter dimensiones perceptione sensitiva particulari perceptas; ac in psychicum, et est distantia Inter phaenomena sensibili conscientia repraesentata ab eaque percepta. (2) Aristot., IV Phys., c. 5. — Ad rem D. Nys (op. cit., pag. 407): < En résumé, de toutes les classes d’êtres de l’univers, une seule trouve dans l’espace un réceptacle approprié à sa nature, une seule peut y être localisée au sens rigoureux du terme: ce sont íes corps. Eux seuls peuvent s’y adapter de manière à enclore leur être entière dans le lieu qu’ils occupent, et à faire coïncider avec les parties de l’espace les parties intégrantes de leur masse étendue.,. L'espace est le réceptacle réservé à la matière ». De Ubi quantitativo 203 SECTIO TERTIA De Ubi quantitativo (1). 305. Posita distantia sive intervallo unius quantitatis ad aliam, seu posito spatio alicuius loci realiter existentis, necesse est ut aliquo corpore sit repletum, ex quo resultat tale corpus esse in hoc loco et non in alio, fitque ut sit hic et non ibi. Corpus autem ita in loco seu spatio locali locatum appellatur locus internus seu communiter ubi; de quo, quamquam de eo in Logica sub ratione praedicamenti occupati sumus, in praesenti tamen sermo per se habetur de solo ubi quantitativo seu corporeo. Non est autem dubium, quin tale ubi in rerum natura detur: tam enim omnibus notum est quod eo t nihil est notius» (2); quo fit ut a priori demonstrari nequeat, sed solum a posteriori, videlicet ex motu locali (3). Breviter igitur quae­ rimus de hoc ubi: Io definitionem; 2° divisionem; et 3° proprietates. 306. I. Definitio tou Ubi. — Ubi, nomen concretum sonare vi­ detur, quod sic definiri potest: corpus quantum formaliter a loco cir­ cumscriptum; abstracte autem non inepte diceretur ubicatio, quae est: circumscriptio circumscripti (= locati) ex circumscriptione cir­ cumscribentis (= locantis) resultans. Explicatur. — Dicitur imprimis <■. circumscriptio circumscripti »: ut desi­ gnetur formalitas tov ubi. Experientia enim omnibus notum est, quod quando fit interrogatio: ubi est v. g. Paulus? respondetur, sensu vel mente demon­ strando, ibi vel hic, idest in loco A vel B. Ex quo eruitur, quod ubi genera­ liter significat alicuius existentiam seu praesentiam in aliquo loco; unde ubi quantitativum est esse in loco localiter, prout scilicet locatum est in loco se­ cundum esse loci, quod non fit nisi inquantum locatum applicatur loco; haec autem unius ad alterum applicatio nihil aliud est quam adaptatio quaedam quà locatum, antea indifferens ad hunc vel illum locum, ita determinatur et coarctatur ad hunc locum quod simul in alio nequit localiter esse, ideoque fit prae­ sens huic et non alteri. Hinc est, quod de ratione too ubi est formalis applicatio, (1) Cfr. S. Albert. Maon., De sex Principiis, Tract. V, c. 1 ; de Praedicamentis, Tract. VI, c.2; I Sent.,dist.37, a. 18; S. Thom.,Opuse. 48, Tract. VI, c. 10 (Ed. Rom.); V Phys., lect. 3, et pissim; Scotum, Quodl. XI; 11 Sent., dist. 2, q. 6; IV, dist. 10, q. 1-2; Cajetanlm, I, q. 52; Suarez, Mctaphys., disp. 51; Vasquez, I, disp. 29, 188, 195; D. Mas, De sex ultimis prae­ itum, quaest., sect. unica, q. 5-6; Coni.mbricenses, Comm, in lib. Categ. Arist., de Praedic. : ut indi­ cetur quod ubi non est forma simpliciter absoluta a quolibet termino extrínseco, sed est forma quaedam ex se et transcendentaliter ordinata ad aliam sibi extrinsecam tamquam ad terminum proprium et completivum sui, videlicet ad locum, sine quo nequit dari proprie et positive ubi; quemadmodum repugnar sine veste, quae est forma extrínseca, ut aliquid sit et dicatur esse vestitum, quod est praedicamentum habitus: ita similiter repugnat ut aliquid sit et di­ catur esse ubicatum sine loco (3). Sic. patet, quod esse in loco seu praesentia in loco per se primo non est formalitas specifica tou ubi quantitative utrumque enim est aliquid necessario consequens. Nam, esse in loco sive praesentia in t formaliter dicit relationem, cuius fundamentum in praesenti est actio locati ad locans, ex qua resultat ratio ubicationis: actio autem illa est physicus con­ tactus seu appropriatio et proportio locati ad locum, quae prius natura con- I cipitur quam praesentia locati in loco: sicut contactus vestis ad hominer et vestitio prius natura concipitur quam esse vestitum. Itaque explicata niant! tota -tou ubi data definitio. 307. Corollarium 1““. — Colligitur primo, quod falsum est ubi esse solani formam extrinsecam, quae extrinsece denominat rem quae alicubi esse dicitur (— nominales, v. g. Greg. Arim.) (4); vel esse aliquod spatium sive imaginarium sive reale a locato replebile (= quidam antiqui Philosophi; Philoponus); vel quemdam mo­ dum intrinsecum, scilic. praesentiae, qui quidem modus rei corporeae inhaeret ex natura sua, independenter nempe a quocumque agente sive corpore extrínseco (= Suarez); sed colligitur ubi esse solum formam quamdam accidentalem, quae intrinsece locato inhaeret ex eius formali applicatione quantitativa ad locum, ut dictum est. 308. Corollarium ITm. — Colligitur secundo, quod ubi, quam­ quam necessario a loco dependet ut a forma extrínseca et sui com­ pletiva, minime tamen est cum eo omnino idem ut quidam putant (v. g. Soncina (5), Mas (6)); subiectum enim cui ubi inhaeret, perse et in recto, non est locus locans sed corpus locatum, licet unus et idem (1) Cfr. S. Tho.m., IV, dist. 1G, q. 3, a. I, qla. I»; XI Mctaphys., lect. 11; III Phy', lect. 5. (2) Cfr. S. Thom., Opuse. 48, Tract. VI, c. 10 (Ed. Rom.); Capreolum, II, dist. 6, a. 3, § 2, ad 1 um Grcg. contra 2*"'conci. NKl (3) Ad rem S. z\lb. Maon. (I, dist. 37, a. 18, ad 3 ): « locus est accidens non per tsstrtium existens in locato, sed in locante: est enim locus secundum essentiam suam superficies corporis ambientis ct includentis aliud corpus; sed etsi denominaret locatum, non oporteret quod denominaret esse quod est in loco: quia non est Idem esse in loco et esse locatum, ut ha­ bitum est»; quapropter «ubi secundum quod est praedicamentum circumscriptio est a loci circumscriptione et non immediate a loco procedens », in Ltb. de sex Prine., Tract. V, c. i. (4) His alii adhaerent ut Ruvio, Fonseca etc., ut refert Mastrius (loc. prox. cit. ñ 3S). (5) Cfr. V Metaphysic., q. 40. (G) Loc. pr. cit. De Ubi quantitativo 205 terminus sit motus quo ubi et locus acquiritur. Nam, licet mobile motu locali acquirat simul per motum suum locum et ubi, quae sunt duo realiter distincta; non tamen acquirit duos terminos motus. < Inuno, locus et ubi sunt unus completus terminus motus, quia per ubi habetur locus, et est certus ordo inter illa; nec unum ter­ minaret motum nec daret ei speciem sine alio» (1). Ex quibus sequitur ulterius, quod ubicatio et locatio, formaliter saltem, minime sunt confundenda: quamquam enim utraque unum eumdemque effectum habet, scilicet ipsam circumscriptionem; respe­ ctus tamen formaliter diversos innuunt, inquantum ubicatio potius dicit respectum locati ad locum, cuius fundamentum proximum est ipsum locatum : locatio vero est respectus loci ad locatum, quem habet ex eius activa virtute quâ habet ut contineat et circumscribat. 309. Corollarium muni. — Colligitur tertio, quod non tot dantur ubi in uno eodemque corpore ubicato quot in eo sunt entia, ut false putant quidam cum Suarez (2): sed, est unum et idem ubi pro cor­ pore ut totum et partibus ipsum constituentibus, hoc est pro sub­ stantia ut corporea, ut quanta et ceteris accidentibus affecta. Nam, una et eadem est quantitas, qua substantia corporea eiusque accidentia fiunt divisibilia et extensa necnon localiter mobilia ab uno ad alium locum. Si praeterea essent plura ubi: vel numero vel specie essent ab invicem distincta: non numero, quia omnia sunt in eodem numero subiecto; neque specie, quia omnia eumdem ter­ minum et eamdem distantiam respiciunt (3). 310. Corollarium IVum. — Colligitur quarto, quod non solum ubi divinum sed neque angelicum seu substantiae spiritualis creatae sub hoc ubi continetur, ideoque neque proprie sub praedicamento WJ ubi ponitur: quia tale praedicamentum formaliter dicit esse in loco localiter seu circumscriptive, quod nequit enti spirituali seu incorporeo competere; quare «angelo convenit esse in loco: acqui­ ete tamen dicitur angelus esse in loco et corpus » (4). Exinde ulterius sequitur, quod ubicatio et ubiquités sunt om­ nino diversa. Ubiquitas enim formaliter minime includit contactum physicum seu suppositi unius ad aliud; ideo ex se omnino excludit rationem circumscriptionis, et dicit tantum repletionem seu prae­ sentiam in alio sive per modum effectus formalis sive causae agentis vel finalis; unde potest dici quod est « existentia seu praesentia cuius­ dam in quodam quocumque modo et qualitercumque ». Ubicatio (1) Capreolus, loc. pr. cit., ad 3•«> Gregorii; cfr. ibid., ad 4 "», 7 t, 8 n> et pluries ibi. (2) Cfr. loc. pr. at., sect. 5. (3) Cfr. S. Thom., IV, dist. 10, q. 1, a. 1, ad 5»«; ibid., dist. 44, q. 2, a. 2, qla. 5»; Quod/. VII, a. 8; et passim; Ioan, a S. Thoma, Philos. Nat., loc. pr. cit., pag. 297-298. (4) S. Thomas, I, q. 52, a. 1. 206 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput 111, Art. 1, Sectio 111 autem e contra, formaliter includit suppositi contactum, circum­ scriptionem atque commensurationem, ut dictum est (1); quare, Deus est ubique, non tamen ubicatus (2). II Vnm. — Colligitur denique, quod ubi et situs ab 311. Corollarium invicem fonnaliter distinguuntur. Nihil enim est situs nisi «ordo seu ordinatio partium in loco»; etenim, cum quantitatis ratio sit divisibilitas in partes homogéneas, hae ipsae partes, quae prius sunt in ipso toto quanto ordinatae, quatenus una pars est extra et post aliam, postea sunt extra ipsum totum ordinatae, respectu loci quem occupat, quatenus cuilibet parti totius locati correspondet pars loci (3). Hic autem ordo partium locati in loco potest variari et mutari, remanente invariabili et immutato tó ubi eiusdem locati (4); consequenter, situs et ubi quam maxime distinguuntur. 312. II. Divisio Toii Ubi. — Ex tradita definitione to5 ubi quan­ titative quod aliter dicitur: ubi circumseriptivum, commensurativum, locale seu praedicamentale, sequentes divisiones elici possunt (5). Revera enim dividitur: . Io ratione positionis: in sursum et deorsum, in ante et retro, in dextrum et sinistrum (6). De Loco in actu (xercito 207 2° ratione distantiae: in ubi adaequatum et simpliciter, et est corpus circumscriptum ut positive adaequans locum circumscri­ bentem, sicut quodlibet corpus esse in loco; et in ubi inadaequatum et secundum quid, quod est corpus circumscriptum prout formaliter dicit ordinem propinquitatis seu distantiae ad circumscribens, ut motus qui est circa locum et non in loco (1). 313. III. Proprietates toü Ubi. — Naturam ?oj ubi definiti quaedam proprietates sequuntur, videlicet: 1° contineri a loco et esse in loco: nam « ea quae sunt in ubi, continentur in loco» (2); 2° circumscribi a loco, ideoque loco commensurari ut se­ quitur ex primo; 3° non suscipere magis et minus, neque contrarium habere: cum ubi fundetur in locato, seu in loco ut aliis placet, nec locatum neque locus, magis vel minus suscipiunt neque contrarium habent (3); 4° esse in corpore terminato, i. e. realiter et physice existente, de cuius ratione est ut actu quoddam spatium occupet (4); 5° esse in corpore tam­ quam in divisibili formaliter: indivisibili enim proprie et stricte sumpto non competit esse ubi; duplex enim est indivisibile: mathematicum, cui sicut non convenit esse in loco, ita nec ubi; et physicum seu naturale, cui competit ubi sicut et esse in loco (5). SECTIO QUARTA (1) Cfr. S. Thom., Quodl. VII, a. 8. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 8, a. 2; III C. GcnL, c. 68; et passim. Haec dicta distinctio clare exponitur a S. Alb. Magn. (I, dist. 37, a. 18) alia terminología adhibita, scii, «into tsse > et « locale esse », dicens: « non est idem in loco esse et locale esse: quia esse in loco per prius et posterius et aequivoce convenit tribus, scii. Deo, et spiritui creato et corpori: si enim dicamus Deum esse in loco sumendo rationem dicti a proprietate loci, tunc Deus erit aequi­ voce in loco, et angelus et corpus... Si autem sumamus proprietatem locati cum dicimus Deum esse in loco: tunc non convenit Deo proprie esse in loco, sed per translationem, quae trans­ latio fit a proprietate locati qua replet locum... Locale autem esse secundum Anselmum ia Monolog, est leges loci sequi... ». .vTSSMHB (3) Cfr. S. Thom., Opuse. 48, Tract. VI, c. 12, 14 (Ed. Rom.). (4) Cfr. S. Thom., ibid., c. 12. (5) Si ubi accipiatur generaliter et large, prout dicit rationem praesentiae seu existentiae alicuius in aliquo, in alias divisiones dividi potest, quae schematice sic exhibentur: 1) circumseriplivum 1) informativum 1) ratione (entitativum) | 0 ordinis essendi 2) causativum \ 2) approximations 2) non-circum\ 3) operationis. scriptivum t 1) eucharisticum ubi 2) superna- ' (sacraméntale) turale 2) hypostaticum I 3) infernale. Í 2) ratione I I) definitivum ■ 2) non-definímodi essendi tivum. (6) Notat P. I. Sanchibz Sedegno (loc cit., q 76, « Dico primo ») quod «esse sursum est unum genus generalissimum, et specie* eius sunt diversis in punctis esse sursum; et iden de esse deorsum. Etsi dicas: unde sumuntur individua horum ubi. Respondetur, quod ex eo quod in eadem distantia succedunt diversa corpora, ibi sunt diversa ubi numero distincti ratione subiecti et temporis quo haec accidentia sunt ». De Loco in actu exercito (6). 314. Absolvimus in praecedentibus de loco in actu signato; de eo in actu exercito est in praesenti considerandum, prout scilicet lo­ catum est actu loco applicatum; respectu cuius duo in quaestionem (1) Cfr. S. Ioan. a S. Thoma, loc. prox, cit., q. 16, a. 2, ad fund. 2«- sent. (2) S. Thomas, Opuse., 48, Tract. VI, c. 10 (Ed. Rom.). (3) Cfr. S. Thom., Ibid., c. 11. (4) Cfr. S. Thom., ibid. (5) Cfr. S. Thom., ibid. (6) Cfr. S. Alb. Magn., Physica, Lib. IV, Tract. II, c. 8; Lib. de sex Princip., Tract. V, c. I; S. Thomam, III, q. 75, a. 1, ad 3««; q. 81, a. I, ad 2>">; IV, dist. 10, q. I, a. 1, et alibi passim; Scotum, IV, dist. 10, q. 2; dist. 49, q. 16; Quodl. XI, a. 3, et alibi; Javelli, op. cit., in IV Phys., q. 18; Soto, Phys., lib. IV, q. 2, a. 3; IV, dist. 49, q. 4, a. 6; Suarez, in HI P.t Tom. Ill,disp. 48, sect. 4; Vasquez, in III P.,disp. 189; Cosm. Alaman., op. cit., Phys., q. 19, a. 5-6; Balth. Telliez, S. L, Sum. Phil. Universae cum quaest. Theol. etc., P. 11, Phys., Disp. 32, sect. 3-4, Parisiis, Bertier, 1644; Nie. Arnu, O. P., Dilucidum Philos. Syntagma, e D. Th. Aq.,Tom. Ill, P. Il, q. 1, a. 3-4, Patavii, 1685; I. Fournenc, op. cit., Phys., c. 34, § 2-4; Semery-Remum, op. cit. prox., disp. 7, q. 2-3; Complutenses, op. cit., Phys., disp. 19, q. 7-8; IOAN. A S. Thoma, loc. pr. cit., q. 16, a. 4-5; Serbellonium, op. cit., Phys., disp. V, q. 1, a. 4-6; Ouerinois, op. cit., Tom. IV, Phys., P. II, q. 5, a. 2-3; Joanniz-Echalaz, op. at., Phys., Tract. IV, disp. 26, c. 6; Mastrium, op. cit., Phys., disp. XI, q. 7-8; Sanseverino, cp. (it., Ontologia, loc. pr. cit., n. 325-328; Z. Gonzalez, op. cit., Vol. II, lib. V, Met. Spec. Cwnot., c. Ill, a. 1, coroll. 3-4; Lorenzelli, op. cit., loc. pr. cit., P. Hl, lect. 3, pp. 104-105; Lepidi, op. cit., Cosmol., lib. I, s. 2, c. 2, VI, p. 101 ss.; De Maria, op. cit., Vol. II, Cosmol., P. I, q. 3, a. 5; Pesch, op. at., n. 468-480; Hugon, op. cit., Phil. Nat., P. I, Tract. I!, q. 3, a. 3, n. IX-XVI; H. Haan, op. cit., loc. pr. cit., n. 45-59; Gredt, op. at., loc. pr. cit., a. 320328; et alios citandos. 208 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars 11, Caput III, Art. I, Sectio IV, § | veniunt: Io de plurium corporum impenetrabilitate; et 2° de unius corporis multilocatione seu replicatione. § 1. Utrum duo vel plura corpora sint penetrabilia necne. 315. Haec igitur prima quaestio versatur circa existentiam lo­ calem duorum vel plurium corporum quantitativorum in eodem loco seu de eorum penetrabilitate. 316. Praenotamina. — Primo recolenda sunt omnia quae de quantitate et loco supra disseruimus. Ex quibus colligitur, quod quantitatem dimensivam tres praecipue effectus formaliter ac naturaliter sequuntur et quidem ordine quo­ dam. Primus enim, qui est positivus, est divisio seu divisibilitas in actu exer­ cito, consequenter partium extensio, in corpore quanto: est enim quantitas forma quanti, quae primo et per se in divisibilitate consistit, ut ostensum est. Talem autem effectum in quantitate dimensiva necessario sequitur extensio partium in loco. Secundus, qui est positivo-negativus, est occupatio seu repleti quâ unum corpus quantum actu localiter est in loco, vi cuius aliud quantum sibi superveniens expellit, talis effectus dicitur impenetrabilitas (1). Tertius vero, qui est positivo-extrinsecus, est situalis seu numérica distinctio corporum quae diversas quantitatis intrinsecas dimensiones sequitur (2). Secundo recolendum est ex dictis de quantitate, quod impenetrabilitas nihil aliud est nisi impedimentum quo unum corpus, locum occupando, non po­ test simul in eodem loco cum alio corpore stare, consequenter ab eo expellitur atque impeditur quominus illud penetret. Huius impenetrabilitatis actuale exercitium seu impenetratio non fundatur in sola quantitate seu cius effectu qualitercumque, sed in actuali contactu unius respectu alterius; contactus autem fit superficiebus: ea enim se tangunt quorum extrema sunt simul; quare tali contactu impedito corporum penetratio resultat (3). Praeterea, impenetrabilitas potest considerari dupliciter: impropria seu secundum quid, et est illa quâ non undequaque unum corpus aliud a se expellit, sed ratione suae quantitatis dimensivae revera illud expellit et ratione cuiusdam qualitatis in corpore existentis, quae porositas appellatur et vi cuius interstitia seu pori inter corporis moléculas admittuntur, aliud corpus in se recipit: haec penetrabilitas tamen nonnisi apparenter est talis, simpliciter enim est impene­ trabilitas (4). Alia autem est propria seu simpliciter, et est illa quâ realiter et (1) Ex primo et secundo effectu manifeste colligitur eorum maxima distinctio: primi est solum habere extensionem partium in loco; at secundi praeterea est occupare seu replere locum, quod in plus est quam primus. Nam ut optime notat Capreolus (IV, dist. 44, q. 3, a. 3, § 3, ad 2< sexti prine. Durandi; cfr. ibid., ad 1 • » eiusd.): < occupatio et distensio dicuntur in ordine ad diverse terminos; distensio enim dicit habitudinem partium locati intersect in ordine ad locum; ed occupatio dicit habitudinem ad aliud corpus locabile in eodem loco, et incompatibilitatem unius cum alio respectu eiusdem loci; et sic sunt habitudines diversu, et prius natura est esse in loco quam occupare locum ». . 1 (2) Non est tamen Intelligendum, quod haec situalis distinctio quae habetur ex diversi ordme partium in loco sit causa formalis distinctionis intrinsecae corporum quae habetur ex diverso ordine partium in toto hoc enim falsum < st, cum illa sit quid extrinsccum; sed ed solum effectus et signum distinctivum, quod in re naturaliter una sine alia dari nequit, ut scii. positio intrinseca sit sine positione extrínseca, sed contra est et ad diversitatem intrin­ secae sequitur variatio positionis extrinsecae. Cfr. Capreolum, loc. pr. cit., ad 3-™ eiusdem; ibid., ad Scoti. ■ (3) Cfr. Ioax. a S Thoma, loc. cit., a. 4, ad ! n> pr0 2» sententia (4) Cfr. Ganot, Physic., Chap. Il, n. 8, p. 4, n. 13, p. 7, ed. cit. London, 1890. Utrum duo vel plura corpora sint penetrabilia necne 209 perfecte unum corpus aliud a proprio spatio seu loco expellit; quae accipi potest: vel in actu signato, pro ipsa aptitudine seu exigentia quâ unum corpus aliud ab eodem spatio expellere potest; vel in actu exercito, pro ipsa actuali expul­ sione et exclusione unius corporis a loco alterius. 317. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis est manifestum, quod quaestio non procedit de impenetrabilitate impropria neque propria in actu signato, sed de impenetrabilitate propria in actu exercito, ut sit sensus: an repugnet ut duo vel plura corpora quanta seu extensa sint simul actualiter in uno eodemque loco. Aliter quae­ ritur: an repugnet ut duo vel plura corpora sint subiectis distincta, situ vero indistincta ; vel sic: an possibile sit aliquod corpus esse localiter in loco et simul locum non occupare. Haec omnia breviter ad hoc reducuntur: an duo vel plura corpora sint ad invicem penetra­ bilia. En quaestio. 318. Sententiae. — Huic propositae quaestioni dantur tres prae­ cipuae sententiae: Ia Sent, tuetur, nullam esse repugnantiam physicam seu naturalem quo­ minus duo vei plura corpora sint simul in uno eodemque loco et ad invicem pe­ netrentur. Ita quidam veteres Philosophi, Fernel (1), Petrus Joan. Provenz (2) et alii pauci. 2a Sent, docet, simpliciter et absolute repugnare seu obiective contra­ dictionem implicare quod duo vel plura corpora sint simul in uno eodemque loco; ideoque tam physice quam metaphysice impenetrabilia sunt. Ita tamquam probabiliter tenet Durandus (3). 312 4Sent, tenet, naturaliter seu physice repugnare quod duo vel plura cor­ 3 pora sint simul in uno eodemque loco; tamen obiective nullam contradictionem absolutam implicat, consequenter metaphysice non implicat quominus sint simul in uno et eodem loco, ideoque ad invicem penetrabilia (4). Ita S. Alb. Magn., S.Thomas, S. Bonaventura (5), Capreolus (6), Scotus et Scotistae omnes, Suarez et Suareziani, atque communis est apud Philosophos et Theologos. Cum quibus ponatur sequens veritas: 319. Conclusio: «Repugnat physice duo vel plura corpora ad invicem penetrari, non vero metaphysice repugnat ». Prob. 1* Pars (= repugnat physice). — Arg. Ium (a posteriori). — Scientifice enim experitur quod si, v. g. in aliquo vase aquae pleno (1) Cfr. Physiol., lib. II, cap. ult. (2) Cfr. Quodl, III, q. 7. — Mastrius (loc. prox. cit., n. 101) addit quoque Argent i nam (W'.dist. 49, q. 1, a. 4) ut huic opinioni favet. (3) Cfr. IV, dist. 44, q. 6. (4) Cum dicimus philosophice « repugnare physice », idem Intelligitur quod theolofice dicitur « repugnare naturaliter »: repugnantia enim haec petitur ex principiis seu vi­ ribus naturalibus corporis. Similiter et < repugnare seu non repugnare metaphysice » idem est quod theologice < repugnare seu non repugnare supernaturaliter seu absoluta Dei potentia »: talis enim repugnantia vel non repugnantia petitur ex sociabilitate vel insociabilitate con­ ceptuum seu terminorum inter se, ideoque contradictio esset oblectiva, et quod est ut tale a I nulla potentia est factibile. (5) Cfr. IV, dist. 49, q. 1. (6) Cfr. IV, dist. 44, q. 3. , 14 — Pirotta, Summa Philos. - II. 210 Liber 1 - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput III, Art. I, Sectio IV, § 1 aliquis lapis proiiciatur, tot aqua extra effunditur quot locum seu spatium in vase lapis occupat. Atqui si corpora essent naturaliter ad invicem penetrabilia, ex proiectione lapidis in vase nihil de aqua extra effunderetur: occuparet enim idem spatium aquae. Ergo're­ pugnat physice duo vel plura corpora ad invicem penetrari (1). Arg. nam (a priori). — Quae sunt per se contigua et non conti­ nua, quodlibet naturaliter habet propriam quantitatem dimensivam. Atqui una quantitas dimensiva unum locum, unum ubi et unum situm perse occupat. Ergo repugnat physice duo corpora in uno eodemque loco esse seu penetrari. Mai. est manifesta. — Quae enim contigua sunt, formaliter non unum corpus sed plura corpora distincta efformant: nam «con­ tinua sunt quorum ultima sunt unum; contacta [seu contigua) quorum ultima sunt simul» (2); consequenter, quod ibet ex conti­ guis propriam extensionem praesefert ut distinctam realiter ab extensione illius cui est contiguum. Min. liquet ex ratione quanti et loci. — Cum enim aliqua quantitas dimensiva seu extensa ponatur in aliquo loco localiter contenta, necesse est ut a loco circumscribatur eique commensuretur; ita ut totus locus correspondent toti locato et singulae partes loci singulis partibus locati, ex quo consequenter ubi et situs locati resultat. Est autem per se manifestum, quod si corpus quantum sic se habet ad locum, necesse est ut locus ita sit aequalis et adaequatus locato quanto ut non relinquatur aliquod spatium vel locus, in quo aliud corpus extraneum subintrare seu penetrare possit, sed per suam extensionem dimensivam quodlibet aliud a se, quantum ex se est, penitus expellat. Una quantitas igitur dimensiva unum locum, unum ubi unumque situm per se occupat (3). Arg. mam. — Repugnat ut duo corpora quanta sint unum corpus quantum. Atqui si duo corpora physice penetrari possent, fieret unum corpus. Ergo repugnat physice duo corpora ad invicem penetrari. ’z. -' * Mai.: Quantitas dimensiva est ratio quâ corpus sit localiter in loco atque situm occupet (4), ita quod diversus situs diversam dimensionem, consequenter diversum corpus quantum arguit (5). (1) Scribit enim Oanot (op. cit., n. 8): < Impenetrability is the property in virtue of which two portions ot matter cannot at the same time occupy the same portion of space. Thus, when a stone is placed in a vessel oí water the volume of the water rises by an amount depending on the volume of the stone ». (2) S. Thomas. VI Phys., lect. 1. (3) Cfr. S Thom., Quodl. 1, a. 21 ; IV, dtsl 44, q 2, a. 2, qla. 2»; in Boel, de Tr., q.4, a. 3, et passim. (4) Cfr. S. Thom., IV, dut. 10, q. 1, a. 2, qla. 3, ad 2u>»: dist. 44, q. 2, a. 2, a. 5; Quodl. VII, a. 8. ’ (5) Cfr. S. Thom., II-J I, q 24, a. 5, ad 1«». * ' ' Utrum duo vel plura corpora sint penetrabilia necne 211 Atqui per se patet, duo corpora quanta physice et naturaliter duos diversos situs occupare, consequenter diversam quantitatem habere. Ergo repugnat ut duo corpora quanta sint unum corpus. Min. prob.: Duo corpora esse physice actu-simul in eodem loco est ea non distingui situ atque distincta quantitate dimensiva carere. Atqui hoc est duo corpora fieri unum corpus: nam «si sunt duo puncta, oportet quod differant secundum situm; alias non essent duo, sed unum» (1). Principia enim intrinseca et qualitates corporis non distinguuntur nisi per quantitatem situ distinctam; unde, remota quantitate, substantia est indivisibilis (2), ideoque neque locus neque ubi debetur, ut ex dictis in praecedenti sectione liquet (3). Ergo principia intrinseca duorum corporum essent eadem, conse­ quenter duo corpora physice fierent unum corpus. Prob. 212 345Pars (= non repugnat metaphysice) (4). — Illud metaphysice repugnat quod in suo conceptu contradictoria simul esse vera involvit. Atqui duo vel plura corpora ad invicem penetrari, contra­ dictoria simul esse vera non involvit. Ergo duo vel plura corpora ad invicem penetrari non repugnat metaphysice. Mai. est per se nota. — Min. prob.: Nullam implicat contra­ dictionem, separare id quod non est de ratione formali seu essentiali alterius. Atqui distinctio seu diversitas secundum situm, quâ corpus quantum in loco existens aliud ab eodem loco expellit, non est de • ratione formali et essentiali quantitatis. Haec enim, formaliter et perse in sua essentia divisibilitatem solum dicit, et in suo esse per se dicit partium extensionem in toto. Igitur, nec in sua essentia neque in suo esse includit situm, neque a fortiori situs distinctionem, quae situ posterior est: coordinationes enim praedicamentorum sunt formaliter et quidditative impermixtae; quantitas autem et situs sunt duo praedicamenta, saltem formaliter et quidditative, distincta; ideoque situs nullo modo esse potest de ratione formali seu essentiali quantitatis. Ergo duo vel plura corpora ad invicem penetrari, contradictoria simul esse vera non involvit. Minor eadem confirmatur. — Quidquid est extra completam ali­ cuius rei definitionem, qua posita et quocumque alio circumscripto res potest esse, illud non est de eius ratione formali. Atqui distinctio se­ cundum situm corporum, consequenter impenetrate, est extra com­ pletam definitionem quanti etiam dimensivi, et huius definitione posita et quolibet alio circumscripto, corpus est quantum. Ergo impenetrate (1) S. Thomas, VI Phys., lect. 1. (2) Cfr. S. Thom., IV C. Gent., c. 65. (3) Cfr. S. Thom., I, dist. 37, q. 2, a. 1; q. 3, a. 1, ad (4) Haec secunda pars thesis solet a posteriori quoque communiter demonstrari scii, a factis miraculosls, sed non est per se Philosophi huiusmodi facta supernaturalia expen­ dere sed Theologi, quem si quis desiderat videat Complutenses, loc. prox, cit., § II, n. 56 s$.; Ioan, a S. Thoma, loc. prox, cit.; ct alios. 212 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput III, Art. I, Sectio IV, §1 Utrum idem corpus sit replicabile 213 non est de ratione formali corporum, consequenter ad invicem pene­ «upositae, sed non situ seu positione distinctae. Hoc tamen non est verum: j quia unum praedicamentum numquam est differentia alterius specifica, licet trari contradictoria simul esse vera non involvit. species relationum innotescant aliquando per species aliorum » (1). Mai. est per se nota. — Min. decl.: Formalis enim ratio quanti est divisibile in partes homogéneas; unde esse partibile seu divisibile et 321. Scholion. — Est animadvertendum, quod quando asserimus habere partes est completa ratio quanti, ut supra de quantitate osten­ I ,’uo corpora simul esse posse in eodem loco, minime affirmamus utrumque sum est, ad quod, tamquam effectus primarius et principalis, sequitur abere unum et idem ubi, sed quodlibet revera suam ubicationem reti­ extensio partium in toto. At quod istae partes sint distinctae situ vel tre respectu tamen unius eiusdemque loci; «quia, ubi vel esse in loco loco, patet, quod est quid extrinsecum, prout corpori quanto intrinsece i licit respectum corporis ad locum, propter quod nihil prohibet quin duo et in sua natura distincto penitus accidit. Et quamvis huius situalis di­ j corpora simul habeant duo ubi respectu eiusdem loci » (2). stinctionis aptitudo sit corpori intrinseca, actualitas tamen seu exer­ citium quo actu secundum situm distinguitur est praeter eius rationem formalem «unde situs quantitatem praesupponit » (1): nulla enim actua­ § 2. Utrum idem corpus sit replicabile. litas nullumque actuale exercitium est de essentia alicuius rei creatae. Falsum est igitur, « quod distinctio duorum corporum formaliter pro­ 322. Actum est de penetrabilitate plurium corporum in uno veniat ex distinctione situs aut positionis extrinsecae, qui est ordo partium eodemque spatio seu loco; nunc est agendum de replicabilitate seu in loco vel in aliqua extrínseca dimensione. Hoc enim falsum est: quia polilocatione unius eiusdemque corporis in pluribus locis. talis extrínseca positio nec per sui identitatem identificat locata, nec per sui diversitatem diversifica! ea, sicut manifeste patet, cum idem 323.Praenotamma.— Revocatis quae supra de ubi proprie et strictecircumcorpus transeat de loco ad locum, et duo corpora in eodem loco sibi suc­ scriptivo habita sunt; notandum est, quod multilocalio est quaedam praesentia cedant. Sed bene verum est, quod positio intrinseca, quae est ordo par­ .nius eiusdemque in pluribus locis, sive adaequatis seu discontinuis sive inatium in toto, per sui identitatem vel diversitatem identificat et diver­ daequatis et continuis. Talis autem praesentia fieri potest: vel prout idem corpus sificat corpora... » (2). sit circumscriptive in loco A et definitive seu per eius applicationem virtutis 320. Obiectio. — Plures difficultates fieri possunt contra propositam veri­ tatem; at quia, attente consideratis hucusque dictis, de facili solvi possunt et ceteroquin apud innumeros auctores reperiri possunt (3), opportunum iudicavimus eas omnes praeterire, praeter sequentem quae valorem nostrae argu­ mentationis minuere videtur. Et revera: Quantitas dimensiva duo formaliter dicit: et rationem quantitatis et ra­ tionem extensionis. Atqui sicut inquantum quantitas dicit solum divisibilitatem: ita inquantum dimensiva seu extensiva dicit distinctionem situs. Ergo distinctio situs nequit separari a quantitate dimensiva ut dimensiva. 4 Respondetur: — 1°Cone. Mai. ; Dist. Min.: sicut... ita inquantum dimensiva dicit exigentialiter seu aptitudinaliter (= in actu signato) distinctionem situs Cone., dicit actualiter et exercite (= in actu exercito) distinctionem situs Neg. — Contrad. Conqs. et Neg. Conqa.— Utique verum est, quod quantitas dimensiva, praeter rationem divisibilitatis, involvit rationem extensionis qua in partes extenditur, quae, quamvis sint inter se realiter distinctae, non sequitur quod essentialiter et per se primo sint actu exercite distinctae etiam situaliter, licet ad hanc situaient distinctionem ex se ordinentur seu aptitudinem habeant. 2° Cone. Mai.; Dist. Min.: dicit determinationem situs Cone., dicit di­ stinctionem situs Neg. — Contrad. Conqs. et Neg. Conqa. — Quamvis distinctio haec de quantitate affirmari per se nequeat, tamen in se nullam contradictionem in adiecto importat. Revera enim, «punctum est unitas posita, et tamen duo puncta quae sunt in extremitatibus duarum linearum contiguarum, habent unummet situm, et nihilominus sunt vere puncta et vere posita et situata; et ita etiam omnes partes quantitatis quae essent in eodem loco, essent situatae (1) S. Thomas, IV, dist. 10, q. 1, a. 2, qla. 4. ad 3 -'. (2) Capreolus, loc. prox. cit. , (3) Cfr. Capreolum, loc. pr. cit., a. 2-3; Mastrium, loc. prox, cit., n. 101-113, et omnes auctores supra citatos. I n loco B; vel prout idem corpus sit in utroque loco A et B circumscriptive, ■ tamen in uno eorum est per reproductionem; vel prout idem corpus individualikr et numerice unum sit circumscriptive, independenter a qualibet eiusdem reproduction e, in pluribus locis A, B, C etc. (3). Haec ultima est proprie et stricte "lultilocatio, quae definiri potest sic: circumseriptiva, commensurativa seu localis paisintia unius eiusdemque individui quanti in pluribus locis discontinuis. 324. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis iam liquet status quaestionis. Non enim est quaestio de locatione eiusdem corporis in pluribus locis continuis seu inadaequatis, sed discontinuis et adae­ quatis; neque de locatione eiusdem corporis in pluribus locis adae­ quatis diffinitive, vel in uno circumscriptive et in aliis diffinitive vel in aliis etiam circumscriptive, sed per reproductionem: haec enim j omnia, ut liquet, nullam intrinsecam repugnantiam involvunt; sed quaestio sola est de praesentia unius eiusdemque corporis quanti (1) Petrus a Palude relatus a Capreolo, loc. prox. cit., a. 3, § 3, ad Durandi, *contr > conci. (2) Capreolus, loe. pr. cit., ad Duran. — Solet praeterea hic a quibusdam quaeri: • cn duo corpora sic in eodem loco existentia possint naturaliter moveri, ita ut uno immoto aliud rvwtar, vel utrumque simul ►. Breviter de hoc expendamus indicium nostrum, videlicet: patsupposita penetratione illorum corporum, non videtur esse aliqua repugnantia *quo *.aus utroque modo naturaliter moveri possint, nempe sive quod, uno immoto remanente < jd moveatur, sive quod utrumque moveatur simul. Cfr. Serbellon., loc. prox. cit., a. 6, I IÜ7-I10, et alios. (3) Non enim inficiamur, idem corpus esse in pluribus locis v. g. in loco ,4 naturaliter circumscriptive et simul in loco B virtute superiori per reproductionem: sed tunc non remaneret numerice Illud corpus quod est in loco quod propterca in quaestionem non Hrtitur. 214 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars 11, Caput ill, Art. I, Sectio IV, §2 I Utrum idem corpus sit replicabile 215 jcriptive existens in uno loco naturaliter comprehenditur atque I terminatur ab eo. Atqui hoc ipso quod sic terminatur naturaliter I excluditur ut simul sit in alio loco. Ergo multilocatio physice repugnat. ' Mai. est nota. — Quod enim est circumscriptive in loco, non solum loco correspondet sed formaliter requiritur ut a loco com325. Sententiae. — Communis sententia est apud Philosophos et i prehendatur et terminetur: quia, correspondentia locati ad locum Theologos, physice repugnare idem corpus simul esse circumscriptive in I 6isecundum ultima locati: ultimum autem dicitur id extra quod pluribus locis adaequatis; dissensio tamen inter eos est quoad repugnan­ i nihil cogitari potest. tiam metaphysicam; pro qua duae sunt sententiae: Min. non est minus nota. — Nam, si unum et idem corpus, Ia Sent, tuetur, non repugnare metaphysice idem corpus simul esse v. g. hoc horologium, naturaliter seu propria natura correspondet circumscriptive in pluribus locis adaequatis. Ita A. Alensis (2), Okam (3) eiusque loco A secundum sua ultima, non potest idem horologium simul schola nominalistica, Scotus (4) et Scotistae (5), S. Bellarminus (6), Valentia (7), De Lugo (8), Conimbricenses (9), Fonseca (10), Suarez (11) et Suareziani et neocorresponderé per eadem ultima loco B vel C: nihil enim ipsius Suareziani ut Urraburu (12), Haan (13), et alii. i extra relinquitur quin sit in loco A, quod nequidem esset adaequata 2a Sent, oppositum omnino docet, videlicet quod etiam metaphysice re­ I correspondentia locati ad locantem, neque consequenter vera cirpugnat. Ita praeter S. Albertum Magn. (14) et S. Thomam (15), innumeri alii ut I cumscriptio. Ergo patet, quod corpus comprehensum et terminatum S. Anselmas ( 16), S. Bonaventura (17), Hervaeus ( 18), Durandus ( 19), Henricus (20), ab uno loco naturaliter excluditur ut simul sit in alio loco. Capreolus (21), Ferrariensis (22), Vasquez (23), Cosm. Alamannus (24), Com­ plutenses (25), De Maria (26), Gredt (27), cum quibus sit sequens veritas. Prob. 21 Pars (= metaphysice repugnat). — Illud metaphysice repugnat quod in suo conceptu contradictoria simul esse vera in­ 326. Conclusio: «Multilocatio, tam physice quam metaphysice, volvit. Atqui multilocatio in suo conceptu contradictoria simul esse repugnat » (28). involvit. Ergo multilocatio metaphysice repugnat. — Min. prob. : Prob. 1‘ Pars (= physice repugnat). — Corpus quantum circum­ Arg. Iam. — Adaequatum et inadaequatum simul esse in se con­ tradictionem dicit. Atqui multilocatio dicit adaequatum et inadaeii) Haec eadem quaestio sub alia facie ita proponi potest: an locus circumscriptivus Ita sit terminus rei locatae ut extra illum esse nequeat per praesentiam eiusdem rationis. quatum simul esse. Nam, esse in loco circumscriptive est ita con­ (2) Cfr. IV Partem, q. 11, a. 1. tineri a loco eique commensurari, ut cum sit secundum ultima eius, (3) Cfr. IV, dist. 10, dub. VI. ideoque nihil eius sit extra locum, necesse est'ut loco sit omnino (4) Cfr. IV, dist. 10, q. 2. (5) Cfr. Mastrium, loc. pr. cit., q. 8, n. 114 ss. adaequatum. Est autem manifestum, quod si idem numero locatum (6) Cfr. De Euchar., Libr. III, c. 3-4. ponatur simul esse circumscriptive in alio, hoc non fit nisi: vel quia (7) Cfr. Tom. IV, disp. 6, q. 1, punct. I, n. 2. (8) Cfr. De Euchar., disp. 5, sect. 1, n. 12. I totum locatum toto loco non correspondeat; vel quia pars eius parti (9) Cfr. IV Phys., c. 5, q. 5, a. 2. loci non correspondeat, ideoque aliquid eius sit extra locum, et ut (10) Cfr. V Metaph., c. 4, q. 4, sect. 5. huiusmodi ipsi loco non est adaequatum, sed inadaequatum. Erit (11) Cfr. in III P. S. Th., q. 75, disp. 48, sect. 4. (12) Cfr. Cosmol., n. 977. , I igitur idem corpus in utroque loco adaequatum simul et inadaequa ­ (13) Cfr. op. cit., Thesis VII, n. 51 ss. — Huic primae sententiae favet ex Dominicanis tum, quod patet esse contradictionem. Ergo multilocatio in suo M. Soto, cfr. IV Phys., q. 2, a. 3; IV, dist. 10, q. I, a. 3. “ÜO (14) Cfr. IV, dist. 13, a. 12. conceptu contradictoria simul esse involvit (1). numerici et individuals circumscriptive in pluribus locis adaequatis simul existent is. Quare breviter, an physice vel metaphysice repugnet idem corpus simul esse circumscriptive in pluribus locis adaequatis (1). En quaestio. (15) Cfr. IV, dist. 10,q.2,a. 5, ad 5-n., 6>n>, 7 »>; dist. 44, q. 2, a. 2; HI, q. 75, a. 1 ; q. 77, a. 5; IV C. Gent., c. 63-64; Quodl. VIII, a. 1; et alibi. (16) Cfr. Monolog., c. 20. (17) Cfr. IV, dist. 44, art. « de dote subtilitatis ». (18) Cfr. Quodl. XI, q. 13. (19) Cfr. IV, dist. 10, q. 4; dist. 44, q. 6. (20) Cfr. Quodl. IX, q. 32. (21) Cfr. IV, dist. 10, q. I, a. 3. (22) Cfr. IV C. Gent., c. 68. MÔÿ' (23) Cfr. In III P. S. Th., q. 76, a. 6, disp. 189, c. 5. (24) Cfr. op. cit., loc. pr. cit., a. 6. 12 (25) Cfr. loc. pr. cit., q. 8. ■(26) Cfr. op. cit., Cosmol., p. 1, q. 3, a. 3, prop. Il, p. 96 ss. v/. J (27) Cfr. op. cit., n. 325-328. (28) Sensus terminorum « physice » et « metaphysice » est idem sumendus sicut et in praecedenti conclusione. Arg. num. — Idem corpus numerice unum circumscriptive existens in uno loco v. g. A, esse simul circumscriptive existens in alio v. g. B, contradictionem involvit. Corpus enim numerice exi­ stens circumscriptive est ita a loco circumscribi, ut ab eo mensuratione aequali mensuretur (2). Atqui multilocatio formaliter dicit, idem corpus numerice unum circumscriptive existens in loco A esse simul circumscriptive in loco B. Nam, multilocatio, de qua loquimur, (1) Cfr. S. Thom., Quodl. III, a. 2. (2) Cfr. S. Thom., IV, dist. 10, q. 1. a. 3, qla. 1*. 216 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput III, Art. I, Sectio IV,§2 est circumscriptiva seu localis praesentia unius eiusdenique individui ' quanti in pluribus locis discontinuis; unde, fornialiter dicit quod 1 hoc corpus ut hoc v. g. hoc horologium, habet hanc ubicationem I scii. A, et pariter idem horologium ut hoc simul habet hanc vel illam ubicationem scii. B vel C: quod est contradictorium. Ergo multito I catio in suo conceptu contradictoria simul esse involvit. Arg. nrm. — Esse simul indivisum in se et divisum in se for­ nialiter contradictionem ponit. Atqui hoc intrinsece involvit multilocatio. Omne enim corpus quantum localiter existens habet pro­ prias dimensiones quantitativas quibus individuatur seu fit indi­ visum in se et divisum a quolibet alio; atque iisdem dimensionibus habet tale ubi circumscriptivum, ut independenter ab eis non possit ubi circumscriptivum fornialiter habere. Verum, si hoc corpus individuum seu numerice unum haberet simul aliud ubi circumscri­ ptivum, non esset numerice in se indivisum sed divisum: non enim tunc esset unum sed saltem duo cum ponatur simul esse in duobus ubi circumscriptivis, consequenter neque remaneret fornialiter in­ dividuum, cum a se divideretur: esset proinde individuum et non individuum, quod repugnat. Ergo multilocatio in suo conceptu contradictoria simul esse involvit (1). 327. Corollarium I’®. — Ex omnibus hucusque expensis colligitur primo, quod quamquam duo vel plura corpora esse simul in uno eodemque loco minime repugnat; repugnat tamen unum et idem corpus esse simul in duobus vel pluribus locis circumscriptive, cuius repugnantiae formalis ratio non est, «ob rationem generalem essendi utcumque in duplici loco, sed ob specialem, scilicet essendi in utroque quantitative modo et per proprias dimensiones: quia, una et eadem quantitas non potest esse ratio essendi in illis » (2). Exinde liquido constat, quod permutata pro­ portio in impenetratione et multilocatione corporum locum non habet (3). 328. Corollarium IT®. — Colligitur secundo, quod sicut contradicto­ rium est unum et idem corpus simul habere plura ubi circumscriptive, ita similiter unum et idem numero corpus simul habere plura ubi definitive: habere enim ubi definitivum est corpus ita determinatum ad unum lo­ cum quod non ad alium, etiamsi non sit in eo circumscriptive (4). (1) Cfr. S. Thom., IV, dist. 44, q. 2, a. 2, qla. *3 . ad 4 ; Sum. Theol., Suppi., q. 83, a. 3, ad 4un>. (2) Complutenses, loe. pr. cit., § 5, n. 81. (3) Cfr. S. Thom., Quodl. I, a. 22, ad b». (4) Cfr. S. Thom., IV, dist. 10, q. 1, a. 3, q!a. 2»; I, q. 52, a. 2; III, q. 76, a. 5, ad tt passim. — Obiectiones, quae contra nostram thesirn fleri possunt ab adversariis, post ea quae a nobis expensa sunt de facili solvi possunt, quae videri possunt apud auctores supra citatos. De Vacuo 217 SECTIO QUINTA De Vacuo (1). 329. Sicut Physici est de loco agere ita et de vacuo: loco enim subiective seu materialiter-privative competit ratione vacui (2). Nemo tamen ignorat quaestionem de vacuo esse perdifficilem (3): nihilominus ad completam de loco tractationem non inutile erit quaedam breviter delineare quae vacuum respiciunt; unde expone­ mus: Io eius definitionem; 2° eius divisionem. 330. I. Definitio Vacui. — Vacuum (= inane, xevóv) commu­ niter post Aristotelem definiri solet sic: locus privatus corpore seu locus non repletus corpore, capax tamen illud recipere. Explicatur. — Definitio haec, post ea quae supra de loco dicta sunt, vix explicatione indiget. Liquet enim, quod proprium loci est quod terminat et ambit locatum: est enim superficies ultima terminans et ambiens; quia autem quod a loco terminatur est corpus habens quantitatem dimensivam seu ex­ tensionem, quam locus mensurat et circumscribit; ideo, sicut locus actu termi­ nans corpus locatum dicitur plenus: ita actu non terminans corpus locatum seu eo non repletus dicitur vacuum: potest tamen illud terminare (4). Ex quo est manifestum, quod locus et vacuum sunt una entitas seu realitas, ab invicem distincta solum modalitcr, prout eadem realitas, scilicet locus, est actus privatus corpore cuius est susceptivus (5). Tamen non est eadem entitas cum spatio: 'patium enim, ut ex dictis liquet, est quid positivum realiter existens licet sit relativum: ubi vacuum, in obliquo saltem et de connotato, est quid nega­ tivum seu privativum, et quod habet de positivo seu in recto debetur loco, unde dicimus quod in vacuo potest esse spatium (6). (1) Cfr. Aristotelem, IV Phys., c. vi-x; S. Alb. Magn., in IV Phys., tract. II; S. Thoham, tn IV Phys., lect. 9-14; Chr. Javelli, op. cit., in Phys., Lib. IV, q. 17; Ferrariensem, hPhys. Arist., lib. IV, q. 3; Soto, in Phys. Arist., Lib. IV, q. 3, per tot.; Cos.M. Alam., op. at., Phys., 1-11, q. 20, pag. 194 ss.; Complutenses, loe. pr. cit., disp. 20; lAC. Fournenc, (p. at., Phys., cap. xxxv; Fr. Bayle, op. cit., Phys. Gen., disp. V, c. n; Serbellonium, cp. cit., Phys., disp. V, q. 2, pag. 822 ss.; Nic. Arnu, op. cit., Phys., q. 2, per tot.; Ioan. aS.Thoma, op. cit., Phys., I, q. 17; And. Semery-Remum, op. cit., loe. pr. cit., disp. VII, q 6; Joanniz-Echalaz, op. cit., Phys., Tract. IV, disp. XXVI, c. ix; P. Guerinois, op. cit., Phys., P. II, q. 5, art. 4-6; A. Goudin, Phys., 1 P., disp. 111, q. 4, a. 3; P. S. Roselli, op. at, Phys. Gen., q. 3, a. 1 ; Mastrium, op. cit., loe. pr. cit., disp. XII; Van Musschenbrock, rp.aL.c. in; P. Al. Dmowski, op. cit., Inst. Cosmol., a. 4, propos. Il, n. 25 ss.; P. Pesch, cp. at., n. 466-467 ; Lorenzelli, op. cit., P. Ill, lect. 3, p. 100-101; D. Nys, La Notion ¿'Es­ pace, Liv. II, a. 5, pp. 382-402; ed. cit., et alios complures. (2) Cfr. Aristot., loc. pr. cit., c. vi. (3) Ad rem optime D. Nys (op. cit., pag. 382; cfr. 401), cum inquit: . La question du vide et du plein fut, dans l'antiquité, l'objet de longues controverses»; et iterum: « Le pro­ blème de la continuité de la matière cosmique a sa place marquée parmi les questions ardues de la philosophie naturelle ». (4) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 10. (5) Ad rem Aristoteles (IV Phys., c. vi, 1) qui ait: • Videtur autem plenum quidem «.-equum molem habet cuius est capax; quum autem ea destitutum fuerit, tunc esse inane; quid idem sit inane et plenum et locus, sed eorum essentia non sit eadem ». (6) Cfr. S. Thom., I, q. 46, a. 1, ad 4>®. 218 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput 111, Art. I, Sectio V De Vacuo 331. II. Divisio Vacui. — Ex allata vacui definitione sequenti modo illud dividere possumus: Io in vacuum non-scientificum (= vulgariter acceptum), et est locus in quo non est corpus quod sensu aliquo sentitur, v. g. dolium ordinatum ad vinum continendum, eo carens, dicitur vacuum, ita vulgus vacuum concipit; et in vacuum scientificum, et est locus in quo nullum est corpus. 2° vacuum scientificum dividitur: in improprium ( = imagi­ narium, locum negativum), et est illud quod supra caelum concipitur seu imaginatur, prout ultima caeli latera non sunt aliquo loco ter­ minata, ideo locum, in quo reciperentur, negant; et in proprium ( = reale), et est locus privatus seu non repletus corpore, qui in uni­ verso cosmico reperiri debet (1). 3° vacuum proprium ulterius subdividitur: a) ex modo con­ tinendi, in perfectum (= simpliciter, absolutum), et est locus qui simpliciter qualibet ratione corporis privatus est; et in imperfectum (= secundum quid, relativum), et est locus qui quamvis non conti­ neat aliquod corpus visibile, tamen repletus est corpore tenuissimo et subtilissimo, sicut vacuum productum per machinam pneumati­ cam ab Oltone von Guericke inventam. — b) ex modo essendi divi­ ditur, in coacervatum ( = separatum), et est illud quod corpora magnis seu ingentibus intervallis separat; et in disseminatum (= in­ ditum), et est illud quod per parva intervalla in aliquo corpore in­ venitur, seu illud quod est in poris seu inter minimas particulas alicuius corporis. 333. Quaeres. — Utrum realiter detur vacuum in mundo, vel saltem pos­ sibile sit dari? Resp.: Io Existentia Vacui. — Cum Physici sit mundum physice investi­ gare, ideo iuxta principia physicae est de hac quaestione determinandum (1). Imprimis igitur dicendum est, quod nullum dubium est quin revera detur va­ cuum imperfectum seu relativum: scientifice enim liquet hoc revera effici pluribus instrumentis, ut sunt v. g. machinae pneumaticae inventae ab Ottone von Gue­ ricke, Bianchi, Deleuil, Sprengel, Alvergniat et aliis. — Pariter est omnino phy<;ce certum (2), quod hucusque non est probatum aliquo instrumento revera dari vel datum fuisse vacuum perfectum et absolutum, quidquid in contrarium dicant Atomistae sive antiquiores (v. g. Leucippus, Democritus) sive recen­ tes sive ii qui Theoriam Opticam Emissionis sequuntur. Constat praeterea hoc ex pluribus aliis rationibus, ut ex pondere (le pesanteur) quod est pro­ prietas corporis, ex luce astrali, ex theoria electromagnetismi atque ex exi­ stentia cuiusdam medii continuativi quod aether (sive sit Newtonianus, sive frunel-Maxwell, sive Einsteinianus, etc.) vocatur, praesertim iuxta Theoriam Opticam Undulationis (3). His omnibus etiam ratio favet. Nam, sive corpus in se sive ipsum universum est aliquod unum perfectum; non autem esset tale si vacuum realiter poneretur: non enim esset continuitas vel contiguitas inter partes unius corporis vel inter corpora ad invicem, sed omnimoda separatio d pura discontinuitas, quae patet efficere non posse unum reale perfectum. Praeterea, partes unius corporis vel totius universi ideo arcte continuantur quia ad invicem sunt teleologice ordinatae; posito vero vacuo tolleretur haec teleología, cum carerent medio quo continuarentur et per seipsas continuari non possent, cum seipsis abinvicem distent. Denique, posito vacuo corpora ad invicem agerent actione in distans, quae etiam physice repugnat, ut infra dicetur. Non est igitur admittendum vacuum in mundo (4). 332. Corollarium. — Ex hucusque dictis colligitur quomodo quidam, quorum iam meminit Aristoteles, false vacuum definiunt. Revera enim quidam aiunt, quod vacuum est « locus ubi nihil est », at falsum est: quia « ad relationem vacui non sufficit in quo nihil est, sed requiritur quod sit spatium capax corporis in quo non sit corpus» (2). Alii vero dicunt, quod vacuum est « locus ubi non est corpus grave aut leve », quod est fal­ sum: nam «inconveniens est si dicatur, quod punctum sit vacuum, cum tamen de puncto dici possit, quod in puncto non sit corpus tangibile » (3). Alii denique (= Platonici) tenent, quod vacuum est « materia absque forma», et hoc est pariter falsum: materia enim non est separabilis a rebus quarum est, sicut est vacuum et locus (4). Ergo standum est fir­ miter ad definitionem vacui a nobis expositam. (1) Hanc divisionem innuit etiam S.Thomas (II, dist, 1, q. 1, a. 5, ad *4 i>) dicens: «quod ante creationem mundi non fuit vacuum, sicut neque post: vacuum enim non est tantum ne~ gatto sed privatio, unde ad positionem vacui oportet ponere locum vel dimensiones sepa­ ratas, sicut ponentes vacuum dicebant, quorum nullum ponimus ante mundum >. (2) S. Thomas, I, q. 46, a. 1, ad *4< «. 1 (3) S. Thomas, IV Phys.', lect. 10. (4) Cfr. S. Thom., ibid., lect. 10-11. 219 I ' I I i I i (1) Ait enim P. Dmowski (loc. prox, cit., n. 24, p. 230): < Utrum spatium vacuum salttmimperfectum seu saltem crassa materia destitutum inter corpora huius mundi detur, ad fysicos spectat probare... Metaphysici autem quaerunt de possibilitate spatii vacui praeser­ tim perfecti..... — Cfr. P. Descoqs, L'Hytémorphisme, ed. cit., pag. 291. (2) Sic enim, ut unum vel alterum citemus, habet Ganot (op. cit., n. 202, pag. 181): « But n the pump (of the air-pump gauge) is worked, the elastic force soon diminishes, and enable to support the weight of the mercury, which sinks and tends to stand at the same k\ei in both legs. If an absolute vacuum could be produced, they would be exactly on the same Inti, for there would be no pressure either on the side or the other. But with the very best rxhinesthe level is always about a thirtieth of an inch higher in the closed branch, which '.tuatis that the vacuum is not absolute, for the elastic force of the residue is equal to the pres­ ura of a column of mercury of that height. Theoretically an absolute vacuum is impossible ». Cfr. Lav. Amaduzzi, Elementi di Física, Vol. I, § 214, pag. 166; Bologna, Zanichelli. (3) « L’existence d'un éther continu, ait D. Nys, doué de propriétés électromagnétiç.tt, tel est le postulat communément admis par la physique moderne » (loc. pr. cit., p. 399). -Non sine lure igitur antiqui Scholastici universaliter dixerant, quod « natura abhorret a iaw<: hoc, quamvis a pluribus hodie minime admittatur, adhuc tamen sustineri potest. N .ienim Scholastici illud dictum a priori concinnaverunt, sed a posteriori, inductum sc. ex operimentorum observatione, licet eorum experimenta non fuerint tam accurata sicut hodie ipjdnos sunt; quod utique innuit S. Thomas (II, dist. 1, q. 1, a. 5, in obi. 4»), dicens: « vaBum esse est impossibile, ut probatur in IV Phys. et ut multa experimenta sensitiva demontiinl in multis ingeniis, quae per hoc fiunt quod, natura non patitur vacuum ». (4) Hinc D. Nys (loc. prox, cit., pag. 401-402), solutionem ita restringit: « A s'en tenir i son histoire, il serait donc peut-être téméraire de s'arrêter aux solutions radicales. Deux flits cependant restent avérés: d’abord, l'impossibilité physique de l'action à distance est un fa-’t éminemment favorable à l’hypothèse du plein; dans l'avenir comme dans le passé, il f -posera à toute théorie qui voudra rester cohérente avec elle-même. — En second lieu, benque le sort de l’hypothèse qui attribue à l’univers une continuité réelle ne soit pas lié ««■'Jirement aux destinées des théories scientifiques, il faut reconnaître que l'électromapétame, admis actuellement par la généralité des physiciens et confirmé par tant d'expériences, C"'ere à cette hypothèse du plein tous les caractères d’une conception vraie du réel ». 220 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars 11, Caput ¡11, Art. 1, Sectio V 2° Possibilitas Vacui. — Possibilitas vel impossibilitas alicuius rei con­ siderari potest: vel metaphysice, prout dicit 'repugnantiam vel non-repugnantiam ortam ex sociabilitate vel insociabilitate conceptuum seu terminorum inter se, ideoque contradictio vel non contradictio est obiectiva; vel physice, prout dicit repugnantiam vel non-repugnantiam ortam ex principiis seu viribus na­ turalibus illius rei. Hoc notato, ad quaestionem respondemus: a) Quidam (v. g. Cartesius, Spinoza, Leibnitz, Balmes, Faroes) tenent, quod vacuum reaiiter dari metaphysice est impossibile. Sed Contra est tenendum. Nulla enim valida ratio potest adduci, quâ probatur illum con­ ceptum obiectivam contradictionem involvere; imo cum tota natura cosmica, in qua vacuum producendum esset, regatur legibus non quidem necessariis et mathematicis sed contingentibus et hypotheticis, ut alibi ostensum est, se­ quitur quod nulla contradictio esset si universum exceptionem patiatur quoad eius plenitudinem vel continuitatem (1). Praeterea, quamvis corpus dimensionatuin ex se petat ut sit in loco, nihilominus ex se est simpliciter indifferens ut sit in hoc vel illo loco, in tali vel tali distantia vel ut cum altero continuetur. Ergo in se nulla est repugnantia si ponatur absoluta discontinuitas inter duo corpora. Dicendum est igitur, quod vacuum absolutum metaphysice est pos­ sibile. b) Alii denique (v. g. P. Descoqs) (2) ulterius procedunt et asserunt, quod vacuum absolutum non solum metaphysice, verum et physice est pos­ sibile. Sed Contra est sentiendum cum Aristotele (3), S. Thoma aliisque etiam inter recentiores. Cum natura universi et cuiuslibet corporis ex se et teleologice sit semper ordinata ad unitatem continuitatemque conservandam, non potest suis viribus intrinsecis ullum vacuum absolutum producere; ideoque est physice impotens. Quapropter dicendum est, quod vacuum absolutum physice est impossibile. 334. Corollarium. — Colligitur exinde, quod nulla substantia creata, nequidem separata, vacuum absolutum in mundo efficere potest. Agens enim et passum debent esse ad invicem proportionata; substantiae autem creatae respectu productionis vacui improportionaliter se habent: cum tendentia seu teleología ad bonum commune totius universi, quod re­ spicit negatio vacui, fortior sit tendentia qua una pars agenti creato subiicitur; «cum ergo in inductione vacui, maxime ordo universi et ele­ mentorum mundi mutetur, non est id concedendum naturae angelicae ¡>(4). 335. Scholion. — Est denique animadvertendum, quod posita hypothesi vacui, corpus in eo collocatum minime immobile maneret sed movere­ tur (5) et quidem, non in instanti, ut quidam volunt, sed in tempore: in (1) Cfr. Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit., a. 1, p. 313; P. Descoqs, Essais Critique sur L'Hyltmorph., pag. 290-291, ed. cit. MM (2) Inquit enim P. Descoqs (loc. pr. cit., pag. 291, not. 2a): « Rien ne s’oppose, en consé­ quence, à la possibilité physique du vide absolu ». (3) Aristoteles revera negat possibilitatem physicam, non metaphysicam, vacui abso­ luti; unde scribit M. Soto (loc. prox, cit., a. 1, ad 4 ™ prine.): < non enim ita repugnat vacuum rerum naturae ut implied contradictionem esse vacuum, sicut repugnat hominem esse irra­ tionalem; sed ad hunc sensum quod, si res relinquantur suis naturis nullatenus permittent vacuum. Secus si supernatural.ter Deo aliter fuerit placitum. Quod Aristoteles minime no­ verat ». (4) Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit.\ cfr. S. Thom., De Malo, q. 16, a. 9; a. 10, ad 8 1, q. 110, a. 2-3, et passim. ’ || (5) Cfr. S. Thom., Quodl. VI, a. 3; I De Caelo d Mundi, lect. 20; XII Metaph., lect. 5; II, dist. 2, q. 2, a. 1; C. Alamanno, loc. prox, cit., a. 3. De Tempore 221 omni motu enim necesse est inveniri successionem et tempus, cum ter­ mini cuiuscumque motus sint sibi invicem oppositi et incontingentes, consequenter in nullo motu possunt esse simul (1). Articulus II. DE TEMPORE (2). 336. Hucusque satis fuse egimus de loco, qui se habet ut men­ sura mobilis; restat secundum praemissa ut de tempore agamus, quod est potius mensura motus. Et quamvis tractatio de tempore, ob eius summe imperfectam entitatem, sit cognitu difficilis (3), tamen eius existentia omnibus est per se nota, quae praesertim apparet ex motu; nam, si «tempus non esset, nihil esset generabile vel cor­ ruptibile, quod est inconveniens » (4). Instituendo igitur in prae­ senti sermonem de tempore, totam eius tractationem restringimus ad sequentia, quaerendo nempe: Io naturam temporis (sect. 1); 2° realitatem » (sect. 2); 3° actualitatem » (sect. 3). (1) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 12; Quodl. IX, a. 9; Quodl. XI, a. 4; I, q. 53, a. 3; I, did. 37, q. 4, a. 3; M. Soto, loc. prox, cit., a. 2; C. Alamanno, loc. prox, cit., a. 4. (2) Cfr. Aristotelem, IV Phys., c. x-xiv, ed. cit.; S. Alb. M.,ln IV Phys., Tract. III-1V; S.ÏH0MAM,in IV Phys., lect. 13-23; Opuse. 36 et 44 (Ed. Rom.); Soto, in Phys. Arist., Lib. IV, q 4; Ferrariensem, in Phys. Arist., Lib. IV, q. 4-7; C. Alamannum, op. cit., Phys., I-II,q.21; Javelu, op. cit., Phys., IV, q. 20-25; Suarez, Metaphys., disp. 50 per tot.; Complutenses, rp.nl., Phys., disp. XXI, per tot.; Ioan. a S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., P. I, q. 18; Guef:\ois, op. cit., Phys., P. I, q. 12; Arnu, op. cit., Phys., lib. IV, q. 3; Goudin, op.cit., Phys., P. I, disp. 3, q. 3, a. 1-3; Balmes, Filosofía Fondamentale, Lib. VII, per tot., ed. cit.; Roselli, op. cit., Phys. Gen., q. 3, a. 2; Gonzalez, op. cit., Metaph. Spec., Lib. V, Cosmol., c.3, a. 3; Joanniz-Echalaz, op. cit., Phys., Tract. IV, disp. 28; Serbellonium, op. cit., Phys., dirp. V, q. 3, per tot.; And. Se.mery-Re.mum, loc. pr. cit., q. 7-8; Dmowski, op. cit., Metaph. Spec., Theol. Na!., c. II, a. 2, n. 39-44; Mastrium, op. cit., Phys., disp. XIII, per toh; P. Van Mlsschenbrock, op. cit., loc. pr. cit., c. 4, § 96-100; Sanseverino, op. cit., Ontol., c. vit, p. 182198; Lorenzellj, op. cit., Phil. Nat., P. Ill, lect. 4, pp. 106-110; Pesch, op.cit., n. 481-504; Lepidi,op. cit., Cosmol., lib. I, s. 2, c. 3, n. vii-vtit; Sertillanges, S. Thomas d'Aq..Torn. II, lib. IV, ch. 1, p. 41 ss.; Hugon, op. cit., Phil. Nat., P. I, Tr. II, q. 3, a. 5-6; Haan, op. cit.. n.92400; Nys, La Notion de Temps », ed. Louvain-Paris, 1913; Gredt, op. cit., n. 297-306; atasque permultos. (3) Cfr. S. Thom., opuse. 44, c. 1. ' 77 (4) S. Thomas, ibid. 222 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars 11, Caput 111, Art. II, Sectio I SECTIO PRIMA De Temporis natura. 337. Sicut spatium, ut diximus, quam maxime difficile est de­ finiri, ita et tempus (1) tam ob rei veritatem, quam ob innume­ rabiles scientificorum opiniones. Conamur proinde huius aliquatenus expendere: Io definitionem; 2° divisionem; et 3° proprietates. 338. I. Definitio Temporis. — Tempus ( = xpóvo?) ita cum Ari­ stotele definiri potest: «est numerus motus secundum prius et poste­ rius» (2). Explicatur. — Dicitur primo « numerus motus »: ut indicetur eius elementum formale et materiale. Quamvis enim tempus non sit formaliter motus: quia sive qualitative sive quantitative distinguuntur (3); tamen non est sine motu, sed est aliquid eius: psychologice enim constat quod, moto nullo apprehenso, dicimus tempus non adesse; unde tunc «percipimus fieri tempus quando sen­ timus et determinamus, idest numeramus, motum aut mutationem...» (4); quare, licet non convertantur perseitate primi modi, tamen « ita se habent quod semper alterum eorum sequitur ad alterum » (5). Cum porro unicuique rei respondeat propria mensura, oportet quod huius ratio formalis attendatur secundum rationem actus mensurati; motus autem, quem tempus sequitur, est ab eo mensuratus, consequenter secundum rationem actus motus accipienda est ratio temporis; motus vero in actu dicit successionem prioris et posterioris: < cum omnis mutatio habeat duos terminos qui non possunt esse simul, quia omnis mutatio est incontingens n (6). Talis autem successio prioris et poste­ rioris in motu inquantum formaliter ab anima apprehenditur et determinatur, idest numeratur, habet rationem mensurae per modum numeri; quia numero judicamus aliquid plus vel minus, et successionem numerando iudicamus mo­ tum maiorem vel minorem; ideoque tempus est numerus. Numerus vero est duplex: alius est in actu signato seu abstracte, et est ipse numerus absolute acceptus quo numeramus (= mathematice), v. g. duo, tria, et dicitur nunvrus quo seu numerans; alius est in actu exercito seu concrete, et est numerus rebus numerabilibus applicatus (= physice), v. g. duo homines, tres canes, et dicitur numerus qui seu numeratus. Itaque, tempus non est numerus numerans, sed numerus numeratus: quia est numerus prioris et posterioris in motu (7). Liquet igitur quod tempus est numerus motus. . «H.12 7 6 5 4 3 Additur « secundum prius et posterius»: ad significandum, ut ex dictis erui­ tur, quod tempus non est numerus motus qualitercumque, sed per se et for­ maliter sub ratione partium prioris et posterioris. Quamvis prius et posterius (1) Ita enim Cicero (de Invent. Rhet., lib. 1) asserebat: • Tempus... quidem generaliter definire difflate est»; cfr. S. Augustinum, Confess., Lib. XI, c. 14; S. Thomam, Opuse. 44, c. 1 (Ed. Rom.), (2) « toGto yáp ècTtv ó /póvo;, àpiOp.è>ç xivtjgegx; xarà rô npÓTEpov xcd üortpov (IV Phys., c. xi, p. 301. Ed. Didot-Firm.). (3) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 16. (4) S. Thomas, ibid. (5) S. Thomas, ibid., lect. 17; cfr. 1, q. 66, a. 4, ad 3««. (6) S. Thomas, I, dist. 37, q. 4, a. 3. (7) Cfr. S. Thom , IV Phys., lect. 17; 1, dist. 19, q. 2, a. 1 ; dist. 37, q. 4, a. 3; Opuse. 44, De Temporis natura 223 sint idéntica cum motu, formaliter tamen distinguuntur: motus enim, ut alibi ostensum est, per se dicit actum entis in potentia ut huiusmodi; sed quod ha­ beat partem priorem et posteriorem, hoc est ei ut continuitatem seu magnitu­ dinem habens; tempus autem stricte sumptum sequitur motum, non ut est motus formaliter, sed ut magnitudinem habens, consequenter ut in partes divi­ sibilis, adeoque ut est numerabilis. Revera enim, quando « sentimus unum nunc et non discernimus in motu prius et posterius, accipimus idem nunc non ut finem prioris et principium posterioris, non videtur fieri tempus: quia neque est motus; sed cum accipimus prius et posterius et numeramus ea, tunc di­ cimus fieri tempus... Manifestum est ergo quod tempus non est motus, sed se­ quitur motum secundum quod numeratur» (1). Tempus igitur dicit motum sub ratione successionis partium prioris et posterioris (2). 339. Corollaria. — Ex allata temporis definitione et expli­ catione sequentia corollaria colligere licet. Coroll. Inm. — Colligitur primo, quod tempus non est quid abstra­ ctum sive mathematicum, sed ens concretum et naturale seu physicum: est enim tempus numerus non simpliciter sed numeratus, motum sci­ licet physicum afficiens; ideoque nequit esse «quid mathematicum, «ed naturale» (3). Coroll. n°“. — Colligitur secundo, quod cum tempus sit omnium motuum realis mensura, et haec rei mensuratae debeat esse extrínseca, v. g. metrum respectu panni mensurati, ideo nulli motui intrinsece in­ haeret; consequenter tempus est solum mensura extrínseca, licet intrin­ sece conveniat, ut propria passio, primo motui primi mobilis, a quo, cum regularissimus sit, suam unitatem desumat (4). ii um. — Colligitur tertio, quod tempus et est quantitas di­ Coroll. IH suda: cum enim sit numerus prioris et posterioris, sequitur rationem multitudinis; et est quantitas continua (= successiva), quia constat par­ tibus et ideo rationem magnitudinis sequitur. Prima est formalis in tem­ pore, secunda vero est materialis seu fundamentalis (5). (1) S. Thomas, IV Phys., Icct. 17. (2) Hinc non est putandum, ut quidam revera putant (v. g. hodie Isenkrahe), definitio­ rem hanc esse circularem, co quod prius et posterius in motu tempore determinantur. Nam: • prius et posterius ponuntur in definitione temporis secundum quod causantur in motu ex magnitudine et non secundum quod mensurantur ex tempore; et ideo (supra) Aristoteles ostendit quod, prius et posterius prius sunt in magnitudine quam in motu, et in motu quam in tempore » (S. Thomas, IV Phys., lect. 17). (3) Cfr. S. Thom., II, dist. 2, q. 1, a. 2; I, q. 10, a. 6; De Pot., q. 9, a. 7. (4) Cfr. S. Thom., ibid., ad 1««; ibid., c.; I, dist. 37, q. 4, a. 3. (5) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 17, 19; I, dist. 37, q. 4, a. 3; dist. 2, q. 1, a. 1, ad *4 »Opuse. 36, c. 1 (Ed. Rom.). — Hic est notandum, quod non omnes eodem modo sentire videntur, ha Capreolus ait quod • tempus principaliter est continuum quam discretum » (II, q. 2, a. 3, 11, ad 7°m Aur. contr. Iam conci., p. 176). Et Immediate post subiunglt: < in hoc Albertus diKordat a Beato Thoma, qui ponit quod tempus formaliter est numerus successionis et quod ex se non habet continuitatem, sed a motu ». Revera enim doctrinam hanc, quam Capreolus deprompsit cx Lib. Praedicam. (Tract. Ill, c. 4) Ipsius Alberti, esse discordem ab Angelici doctrina fatemur: tamen alibi Albertus aliter docet et aliam opinionem sequitur, quam antea docuerat: «e/ ideo, pergit Albertus, discretio sibi [i. e.] tempori est formalis et continuitas materialis...» (IV Phys., Tract. Ill, c. 6). Et paulo post ita concludit: « Sed haec de temporis natura sententia est Arabum, licet multi Latinorum aliter sapiant, quos ego secutus aliter forte dixi ei scripsi. Sed hic per omnia Arabes sequi disposuit {sic), quia puto quod intellectus eorum 224 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars ll, Caput III, Art. //, Sectio I Coroll. IVam. — Colligitur quarto, quod tempus est quaedam duratio, successiva scilicet rei mobilis. Duratio enim est continuatio esse seu existentiae, ideoque non dicitur nisi de solis realiter existentibus: « tanidiu enim res durare dicitur, quamdiu in actu est et nondum est in poten­ tia... » (1); quare, secundum quod aliquid habet esse, secundum hoc ei competit duratio (2). Esse autem rei mobilis, scilicet motus, consistit in ra­ tione successionis partis prioris et posterioris seu in earum non simultaneitate, cuius mensura numerata per animam est tempus; ideo tempus est mensura esse rei simpliciter transmutabais. Quo fit ut for­ maliter distinguatur, tam ab aeternitate quae est mensura esse simpli­ citer intransmutabilis, quam ab aevo quod est mensura esse secundum quid transmutabitis (3). Coroll. Vom. — Colligitur denique, quod relictis falsis temporis notio­ nibus quas Aristoteles recitat et reiicit, prout scilicet quidam « aiunt esse motum universi; alii vero ipsam sphaeram» (4); atque relictis pluribus aliis recentiorum scientificorum, qui sive obiectivismum purum sive subiectivismum purum profitentur et de quibus infra; false definiretur tempus dicendo, quod est « successio motus». Successio enim «videtur esse relatio inter prius et posterius, tempus autem est de genere quantitatis et est formaliter numerus partium motus sibi succedentium » (5). Vel dicendo, quod est « prius et posterius in motu»: quia vel sumantur concrete et tunc sunt subiectum temporis; vel abstracte, et tunc sunt relationes quaedam (6). Quare non aliter potest tempus recte et adaequate definiri quam cum Aristotele est definitum. 340. II. Divisio Temporis. — Ex data temporis definitione se­ quentes divisiones de eo assignari possunt. Dividitur enim: Io in tempus imaginarium (= logicum, abstractum), et est numeratio motus secundum prioritatem et posterioritatem abstracte de tempore est verus » (cfr. etiam, ibid., c. 7, in fin.). — Ex hoc corollario ulterius erui potest, quare tempus est in genere quantitatis et non motus: quia tempus per se est numerus, qui per se est in genere quantitatis (cfr. S. Alo. Maon., De Praedic., loc. cit.; Soncina, Metaphys., lib. V, q. 27). (1) S. Thomas, I, dist. 19, q. 2, a. 1. (2) Hic duae quaestiones menti tironis praesentantur, quas false quidem formaliter *Iden tificant quarumque solutio dependet ab illa quaestione quae in Metaphysica agitatur circa di­ stinctionem inter essentiam et esse in creatis. Revera enim quaeritur: An duratio realiter distin­ guatur sive ab essentia sive ab existentia rei durantis? Huic, quidam (v. g. Suarez, Vasquez) respondent: durationem non realiter distingui nec a re durante neque ab eius existentia; alii (v. g. hodie 1SENKRAHE) dicunt: durationem sicut realiter distingui a re durante ita et ab eius existentia. Vel ut aliis (v. g. Joanniz-Echalaz) placet: durationem realiter distingui ab exi­ stentia rei durantis, quamvis existentia sit realiter ipsa essentia rei. Denique alii, et est com­ munis sententia Thomlstarum (v. g. Bañez, Complutenses, Ioan, a *S Thoma, Nys, etc.) vehementer tenent: durationem realiter esse eamdem ac rei durantis existentiam, licet re­ quiratur infiuxus causae conservantis ipsum esse rei; realiter tamen distingui a re durante seu eiusdem essentia: cum nulla res creata sit suum esse. Cfr. S.Thom., I, q. 10, a. 1, ad 2««; q. 104, a. 1, ad 4«o»; De Pol., q. 5, a. 1, ad *2 ». (3) Cfr. S. Thom., 1, q. 10, a. 5; I, dist. 19, q. 2, a. 1; Quodl. X, a. 4. (4) IV Phys., cap. X (apud S. Thom., lect. 16). (5) Capreolus, loc. pr. at., ad 5h Aureoli; cfr. ibid., ad 7^, 8»m ct 9^» elusd. (6) Cfr. Capreolum, ibid., ad eiusd. Aureoli. De Temporis natura 225 ab omnibus mobilibus mente concepta; et reale (= concretum), et est numerus motus secundum prius et posterius entium realiter existentium (1). 2° tempus reale dividitur: in durativum, et est ipsa existentia rei mobiliter durantis, sive successiva seu fluens existentia motûs; et in mensurativum, et est mensura seu numerus cuiuscumque suc­ cessionis in re. 3° tempus mensurativum dividitur: in discretum (= impro­ prii, large), et est numerus cuiuslibet successionis, consequenter etiam actionum immanentium; et in continuum (= proprie, stricte), et est numerus prioris et posterioris in motu (2). 4° tempus continuum dividitur: a) ratione essentiae: in fun­ damentale, et est ipse motus sub ratione prioris et posterioris rei mobilis; et formale, et est numerus seu numeratio motus secundum prius et posterius (3). — b) ratione subiecti: in intrinsecum ( = pri­ marium, generale), et est numerus primi motus secundum prius et posterius ipsius primi mobilis, seu telluris; et extrinsecum ( = se­ cundarium, particulare, conventionale), et est numerus cuiuslibet motus inferioris secundum prius et posterius, v. g. numerus motus horologii (4). 341. III. Proprietates Temporis. — Ex eadem temporis defini­ tione sequentes proprietates notare licet: 1° ut sit mensura omnium in spatio existentium: quod enim est in spatio, est corpus quantum seu mobile; ideo est mensura per se motûs, per accidens vero est mensura quietis ceterorumque entium quoad esse et non essentiam (5); 2° ut sit unum, consequenter homogenetim: hoc enim est ei ratione mensurae et potius primi mobilis motui tribuitur in quo est ut passio (6); est tamen multiplex consequenter heterogcneiun ratione numerationis ad ipsum nunc, quod licet sub­ stantif sit idem, ratione tamen est diversum « et [ideo] tempus alterum est quod prius fuit et alterum quod futurum est » (7); 3° ut sit in eo aliquod mini(1) Praeter huiusmodi temporis divisiones, alii aliter illud dividunt. Ita iuxta v. Musxhtnbrock, tempus dividitur: in absolutum verum, mathematicum), et est «conceptus exhtentiarum, quae se invicem in serie continua sequuntur, numquam celerius aut tardius, Hdquae quasi semper eodem tenore fluunt »; et in relativum (= apparens, vulgare), et « est sensibilis et externa quaevis durationis ope motus mensura * (op. a/., loc. pr. cit., § 96-97). Haec tamen divisio caret fundamento: quia motus absolutus super quo fundatur tempus absolutum nihil est: < si enim, ut notat Roselli (loc. pr.cit.), existentiac fluant, sive eodem me diverso modo, successionem necessario dicunt, proindeque habent prius et posterius. Sed prius et posterius sine aliquo ordine seu relatione non sunt; idem igitur tempus erit ab­ solutum et relativum ». M. Berthelot (op.supr. cit.), tempus dividit sicut et spatium, nempe: In psychologicum, physicum et mathematicum; et haec divisio non est nisi triplex consideratio temporis cxtrinseci seu particularis a nobis definiti. Cfr. D. Nys, op. cit., p. 70-74. (2) Cfr. S.Thom., 1, q. 53, a. 3; q. 66, a. 4, ad 3»m; I, dist. 37, q. 4, a. 3; II, dist. 12, q. 1, a.5, ad 3’»; Quodl. II, a. 5; IX, a. 9; Opuse. 36, c. 1 (Ed. Rom.). (3) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 23; I, dist. 19, q. 5, a. 1 ; et passim. (4) Cfr. S. Thom., II, dist. 2, q. 1, a. 2, ad l»m; dist. 12, q. I, a. 5. ad 2«™. (5) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 20. (6) Cfr. S. Thom., ibid., lect. 23; I, q. 10, a. 6. (7) S, Thomas, ibid., lect. 19; cfr. Quodl, II, a. 5; Opuse. 36, c. I. 15 — Pirotta, Summa Philos, - II. < 226 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput III, Art. H, Sectio II mum saltem relativum: est enim quantitas discreta quae est numerus (1); 4° ut sit irreversibilc: quamvis enim reiteretur « unus et idem motus specie, sed non * numero (2); 5° ut sit longum aut breve: sequitur enim motus magnitudinem; necnon paucum aut multum: sequitur enim motus multitudinem (3). SECTIO SECUNDA Dg Temporis realitate. Absoluta temporis natura, ad eius realitatem probandam est in praesenti accedendum. 342. Status Quaestionis. — Non est quaestio de temporis exi­ stentia: hanc enim dictum est supra quotidiana experientia liquido constare; sed solum quaeritur de eius realitate obiectiva: an scilicet tempus sit aliquid existens obiective extra mentem et ab ea independens, vel e contra; breviter: an sit ens rationis vel reale. Haec est quaestio. 343. Sententiae. — Huic propositae quaestioni eaedem opiniones di­ versae habentur ac supra quas de spatio retulimus, quaeque sub triplici classi ordinari possunt (4). Et quidem: 1° Obiectivismus Purus seu Realismus Exaggeratus. — Hoc systema ge­ neraliter ponit: tempus esse quamdam realem entitatem formaliter extra ani­ mam et ab ea independenter existentem. Haec vero extramentalis entitas: vel est quid absolute necessarium, per se existens, infinitum, quodque nec est substantia neque accidens et medium tenet inter spiritum et materiam (= Epi­ curus, Lucretius, Gassendi); vel est Dei continuata existentia sive aeter­ nitas ( Clarke, Tiberghin); vel est proprietas et attributum absoluti subiectivo-obiectivi seu Spiritus Absoluti ( Tschitscherin); vel est aliquid idem cum entitate rei creatae et contingentis quae vi ipsius successive movetur (= Isenkrahe), seu aliter: mensura entis contingentis relate ad praeteritum et futurum (= Zigon); vel est ens sui generis, idest entitas realis rebus inhaerens distincta tamen tum ab earum substantia tum accidentibus earumque motu (= De San); vel denique est extensio, continuitas seu quantitas existentiae rebus realiter inhaerens (= H allez). 2° Subiectivismus Purus seu Idealismus Exaggeratus. — E regione prae­ cedenti oppositus generaliter tuetur, tempus nulla reali obiectivitate gaudere independenter a subiecto cogitante seu sentiente, ita ut sit quid pure intramentale seu intrasubiectivum. Revera enim: vel est quaedam forma a priori cognitionis sensitivae, in qua scilicet forma repraesentantur phaenomena in­ terna inquantum sunt obiectum sensibilis intuitionis ( Kant-Kantiani); vel est ordo seu relatio rerum sibiinvicem succedentium ( Leibnitz); vel est perceptio ordinis successionis inter ens et non-ens ( Balmes, Boirac); vel (1) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 19. (2) S. Thomas, ibid.; cfr. D. Nys, op. cit., p. 102-120. (3) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 19. (4) Omnes opiniones sub illis tribus classibus summarie collectae reperiuntur fuse ex­ positae et iudicatae in celebri opere D. Nys, La Notion de Temps (Ch in n 118-168 p 204287, ed. cit.). ’ De Temporis realitate 227 est simplex modus nostrae cogitationis ( Cartesjus), sive aliter: quaedam animi forma in quo cogitatio fit et continue evolvitur ( Von RechenbergLinden); vel est relatio phaenomenorum psychicorum inquantum tü> Ego reprae­ sentantur (= Baumann); vel est actus reflexivus diversarum partium menti sibiinvicemsuccedentium ( Locke, Spencer); vel denique est quid psycholo­ gice heterogeneum, hoc est quaedam duratio ex mutationibus seu successio­ nibus qualitativis animi nostri seu vitae conscientiae nostrae sive psychicarum activitatum (= Bergson, Leroy, Rageot). 3o Obiectivismo-Subiectivismus seu Realismus Moderatus. — Hoc ter­ tium systema mediam viam servat inter duo praecedentia falsa sive per excessum sive per defectum; tuetur enim, quod tempus partim est quid reale seu extrasubiectivum et partim est ideale seu intrasubiectivum, ita ut funda­ mentaliter sit ens reale et obiectivum, et formaliter sit ens rationis et subje­ ctivum. Systema hoc, post Aristotelis principia, fere est omnibus Scholasticis commune, quodque sequenti veritate amplectimur. 344. Conclusio: Tempus funda II entaliter est ens extrasu­ biectivum, formaliter est ens intrasubiectivum . Prob. r Pars (= fundam, esi ens extrasub.). — Arg. Ia“. — Tem­ pus proxime-subiective fundatur in priori et posteriori ipsius motus. Atqui prius et posterius motus est entitas quaedam extrasubiectiva. Ergo tempus fundamentaliter est ens extrasubiectivum. Mai. liquet ex temporis definitione. — Min. decl. : Revera enim dantur mobilia extra nos existentia, quae translatorie seu localiter moventur; talis autem motus realiter perfici nequit absque ratione prioris et posterioris, cum huiusmodi mobilia habent quanti­ tatem continuam seu magnitudinem: nam, « magnitudo est quantitas positionem habens; de ratione autem positionis est prius et posterius. Et quia in magnitudine est prius et posterius, necesse est quod in motu sit prius et posterius proportionaliter his quae sunt ibi, scilicet in magnitudine et in loco» (I). Arg. IT”. — Tempus est numerus numeratus seu rerum nu­ meratarum. Atqui res numeratae, videlicet mobilia quibus realiter motus inest, sunt entitates extrasubiectivae. Ergo tempus funda­ mentaliter est ens extrasubiectivum. Mai. et Min. patent ex supra dictis de natura temporis. — Consequentia declaratur. Revera enim, « positis rebus numeratis, necesse est poni numerum. Unde, sicut res numeratae dependent a numerante, ita et numerus earum. Esse autem rerum numeratarum non dependet ab intellectu, nisi sit aliquis intellectus qui sit causa rerum sicut est intellectus divinus, non autem dependet ab intellectu animae. Unde nec numerus rerum ab intellectu animae dependet, id solum ipsa numeratio, quae est actus animae, ab intellectu animae dependet. Sicuti ergo possunt esse sensibilia sensu non existente. (!) S. Thomas, IV Phys.t lect. 17. 228 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput III, Art. II, Sectio II et intelligibilia intellectu non existente, ita possunt esse numerabilia et numerus non existente numerante » (1). Prob. 2X Pars (= formaliter est ens intrasub.). — Tempus in recto et fonnaliter est numerus prioris et posterioris in motu. Atqui talis numerus seu numeratio est ens intrasubiectivum tantum. Ergo tempus fonnaliter est ens intrasubiectivum. Mai. est definitio. — Min. prob.: Quod fonnaliter non est et quod formaliter erit, fonnaliter non est ens reale et obiectivum. Prius autem, fonnaliter ut prius, non est: praeteriit enim; neque posterius, fonnaliter ut posterius, est: futurum est enim vel erit. Horum igitur numeratio non potest esse ens reale et obiectivum; sed ab anima accipiuntur atque simul uniuntur sub ratione unius numeri seu unius nunc continui habentis rationem partium, prioris scilicet et posterioris. Hoc autem modo habent quodammodo esse per­ manens quod nullo modo habent extra animam, extra quam habent solum rationem successivi et continuativi; unde «impossibile est, tempus esse quum anima non sit, nisi hoc ipsum quod re et subiecto est tempus » (2). Confirmatur. — Utraque pars conclusionis confirmari potest verbis An­ gelici sic dicentis, quod tempus « habet fundamentum in motu, scilicet prius et posterius ipsius motus; sed quantum ad id quod est formale in tempore, sci­ licet numeratio, completur per operationem intellectus numerantis » (3). 345. Corollaria. — Ex ostensis sequentia corollaria logice infe­ runtur. Coroll. rm. — Colligitur primo, quod tempus synthetics seu syn­ thesis temporis vel etiam ut verbis Angelici utamur utotalitas temporis • est fonnaliter ens rationis et quid logicum; analytice vero seu analysis temporis vel ut est « ipsa numerabilia », est fonnaliter ens reale et quid physicum. Aliter, tempus i.t est numerus numerans est ens rationis et subiectivum, ut autem est numerus numeratus est ens reale et obiecti­ vum; itaque, perfectus conceptus nostri temporis involvit duplex ele­ mentum, obiectivum nempe et subiectivum (4). Coroll. IT”. — Colligitur secundo generalis falsitas utriusque syste­ matis supra expositi. Obicctivismus Purus enim negligit formale temporis, quod est quid intrasubiectivum; Subiectivismus Purus vero contemnit fundamentum temporis, quod est quid extramentale seu extrasubiectivum, (1) S. Thomas, IV Phys., lect. 23. (2) Aristot , IV Phys., c. xiv; apud S. Th., lect. 23; cfr. S. Thom., Opuse. 44, c. 1. (3) I. dist. 19, q. 5, a. 1; cfr. ibid., q. 2, a. I ; dist. 37, q. 4, a. 3; II, dist. 12, q. 1, a. 5, ad 2"**; et passim. (4) Ad rem optime D. Nys (op. at., n. 37, pag. 62) dicens: « Notre concept de temps revêt donc un double caractère: l’un objectif, l'autre subjectif. C'est pour avoir méconnu ce double aspect, que les adversaires de l’opinion thomiste se trouvent divisés en deux grandes catégories à tendances opposées, les subjectlvistes et les ultra réalistes ». De Temporis rcalitale 229 uti ostensum est. Non est igitur ratio cur prosequamur in particulari uniuscuiusque opinionis falsitatem (1). il m. — Colligitur denique, quod cum tempus sit quaedam Coroll. nr realis duratio successiva, quae sunt in tempore revera principium seu initium et finem sui esse habent: «quia solum illud mensuratur tempore quod habet principium et finem in tempore » (2). Habere autem prin­ cipium et finem in tempore est incipere et desinere esse in tempore; igitur omnia quae revera sunt in tempore inceptioni et desitioni subiiciuntur (3). 346. Scholion Ium. — Est sic primo animadvertendum, quod dispu­ tatur inter Scholasticos de qualitate realitatis seu obiectivitatis temporis. Quidam (v. g. Schaff, Schiffini) enim asserunt, tempus esse realitatem absolutam, cum de essentia temporis non sit numeratio actualis, sed potentials, seu numerabilitas (4). Alii vero (v. g. Zigliara, Lepidi) tenent e contra, esse realitatem relativam fonnaliter; quia numeratio prioris et posterioris in motu, quae est in subiecto numerante, est de essentia tem­ poris, et haec verior est atque conformior hucusque dictis. Nam, tempus non habet fonnaliter aliud esse nisi in fieri quod cito labitur, ita ut dum fit est et dum est fit: est enim ens essentialiter successivum cuius totum esse consistit in fieri. Quapropter, si tempus sumatur idéntico cum motu eiusque mobili, cuius est mensura, est realitas absoluta; si autem su­ matur fonnaliter seu quidditative, tunc est realitas relativa: hoc enim modo per se dicit numerationem partium essentialiter successivarum, quod nequit haberi nisi respiciat subiectum cognoscens et numerans, scilicet animam. Hinc S. Thomas distinguens locum et tempus inquit, quod «alia est ratio de tempore et de loco: quia locus est idem per es­ sentiam quod superficies corporis locantis, tempus autem non est idem numero cum aliquo accidente in substantia fundato. Et praeterea, locus totum complementum suum habet in re, sed temporis ratio aliquo modo completur ex actione animae numerantis; unde magis habet rationem extrinseci quam locus... » (5). 347. Scholion nnm. — Est secundo notandum, quod ad temporis obiectivitatem explicandam alia opinio habetur novissime ab Einstein excogitata, quae non parvas dissensiones praesertim inter scientificos excitavit (6); quia autem videtur haec opinio esse quid potius mathema(1) De harum omnium scrupuloso examine vldcsis D. Nys, op. cit., pp. 204-287. (2) S. Thomas, I, q. 10, a. 4; cfr. I, dist. 19, q. 2, a. 1. (3) Hinc solet a Philosophis Scholasticis specialis tractatus de hac re institui, cuius ti­ tulus est < Dc Inceptione et Dcsitione », cfr. Io. a S. Thoma, Philos. Nat., P. I, q. 21 ; Complu­ tenses, Physica, Disp. 26; et alios. (4) Opinio haec est antiqua, ita illam Alberto de Saxonia (f 1390) tribuit Javellus (op. cil., IV Phys., q. 24) cum inquit: «postquam (Albertus) recitavit opinionem Commentatoris tenet, quod tempus est ens reale extra animam quoad suum materiale, et in hoc concordat cumComm., et ultra hoc tenet etiam quoad suum formale et in hoc dissentit a Comm.; et radix sua est, quia arbitratur quod de ratione numeri applicati non sit actualis numeratio sed numerabilitas, nec est necesse esse actu numerantem sed potentem numerare ». Eamdem postea amplexus est inter alios Arnu, loc. pr. cit., a. 1, n. 6 ss. (5) II, dist. 12, q. 1, a. 5, ad 2. (6) Cfr. Cn. Nordmann, Einstein et L'Univers (Hachette); P. Straneo, Saggio di una tsposizione della Teoría della Relativité secondo il senso fisico (Memorle d. Soc. Astronom. Italiana, Nuova Serie, Vol. Il, n. 4, pp. 413-565); Fr. Urdano, O. P.» Einstein y Santo Tomas Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput III, Art. II, Sectio II I ticuni quam philosophicum, ideo breviter hic est aliquid de ea innuendum. Einstein enim, conformiter principio relativistico suae theoriae relativitatis particularis seu limitatae (la relativité restreinte), tuetur quod tempus est quid simpliciter relativum; cum totum fundetur in simultate seu contemporaneitate, quae, contra principia galileiana et newtoniana, ab eo concipitur ut quid essentialiter relativum. Vera enim et propria simultas tunc est, quando sentiens in eodem tempore experitur sensationes duorum eventuum (id est phaenomenorum) aequali velocitate praedito­ rum (1) necnon aequali distantia ab ipso subiecto se habentium. Talis autem simultas non est quid absolutum, hoc est quod semper eadem est respectu omnium observatorum quorumcumque; vel aliter, eventus qui sunt simultanei respectu huius systematis referentiae A (in quiete) minime sunt etiam simultanei respectu alterius systematis referentiae B, quod respectu systematis A est in motu. Quapropter, simultas variatur iuxta variationem observatorum qui diversa systemata referentiae occupant, ideoque est quid essentialiter relativum. Ergo et temporis inter­ vallum est maxime variabile, inquantum diversificatur ad diversitatem mensurantis seu observatoris; consequenter, tempus non est quid abso­ lutum, sed essentialiter relativum. Haec conceptio einsteiniana de tempore, ut dictum est, non omnibus scientificis arridet (v. g. Straneo, La Rosa); philosophice tamen non videtur esse omnino contemnenda, quamvis aliunde obscuritate minime careat. Imprimis enim, haec conceptio idealismo seu subiectivismo, tendentialiter saltem, non innititur: tempus enim ibi explicatur et de­ terminatur unice per respectum ad aliquod systema referentiae, quod quidem systema non est quid subiectivum sed maxime obiectivum et physicum; quare, non est dubium quin fundamentum saltem temporis cinsteiniani sit quid extrasubiectivum (2). Exinde erui potest, quod nihil officit admittere relationem quam tempus einsteinianum involvit, imo videtur cohaerere doctrinae a nobis iam expositae: illa enim simultas, qua tempus formaliter constitueretur, est quid dependens essentialiter ab observatore systematis referentiae, ideo est quid subiectivum et psy­ chologicum, sicut numeratio motus in tempore aristotélico est quid intrasubiectivum et psychicum, ita ut variato subiecto numerante variari debeat et numeratio. Hinc est, quod simultas einsteiniana, consequenter l 230 (Divus Thomas, Placentiae, an. 1925, pp. 26-64, pp. 669-719; ibid., an. 1927, pp. 127-140); La Rosa, Le concept de temps dans la théorie d'Einstein (Scientia, I-X, XI; an. 1923); H. Boüasse, La question préalable contre ta théorie d'Einstein (Scientia, 1-1; an. 1923); G. Castelnuovo, L'espace-temps des relativistes a-t-il un contenu réel? (Scientia, I-Ill,an. 1923); C. So.migliana, / fondamenti della Retatività (Scientia, l-VII, an. 1923); H. S. Carslaw, The consistency of the Non-Euclidean Geometry and the Impossibility of proving the Parallel Postulate (Scientia, 1-VII1; an. 1923); Ch. Fabry, La théorie de la rélativité et le déplacement des raies spectrales produit par le champ de gravitation (Scientia, I-IX, an 1923); G. Fubini, Sut valore della teoría di Einstein (Scientia, î-ll, 1924); et plures alios apud numeros cuiuslibet anni huius Ephe­ meridis « Scientia ». Sed praeterea, cfr. Marcolonoo, Cartas, Gianfranceschi, Giorgi, Hadamard, La Rosa, Lem eray, Müsatti, Nordmann, Rossi, Severi, St. John, Timpanaro, Zaremba, Gawronsky, Pontes de Miranda, Greenwood (Atti del V Congresso Interna:. di Filosofía, Napoli, 5-9 Maggio 1924; VI Sez., pp. 419-570), et alios permultos (1) Haec eventuum aequalis velocitas est principium seu suppositum ab Einstein po­ situm, quod vocatur « principium constantiae (c) velocitatis (v) luminis ». (2) Cfr. S. Timpanaro, II valore della teoría di Einstein (Atti del V Congr etc cit pp. 536-541). De Temporis actualitate 231 tempus, menti S. Thomae non videtur omnino peregrina; ait enim inter 1 alia, oquod omnis motus habet prius et posterius, sed diversimode: quia in motu continuo accipitur prius et posterius, vel respectu duorum temporum copulatorum ad unum nunc; vel respectu duorum nunc inclu­ dentium unum tempus» (1). Haec verba videntur idem sonare quod I Einstein longe ac physice prosequitur exemplo viae et viae ferreae respectu observatoris; non est igitur penitus despiciendus conceptus theoriae einsteinianae. I SECTIO TERTIA ! , I De Temporis actualitate. Absoluta natura et realitate temporis, de eius actualitate seu praesentia, consequenter cognoscibilitate, remanet dicendum. 348. Praenotamina. — Est primo notandum, quod sicut in quantitate con­ tinua diximus dari indivisibilia, quibus magnitudo inchoatur, continuatur et ter­ minatur: ita etiam in tempore, cum magnitudinem motus sequatur, necesse es: dari quaedam indivisibilia, quibus tempus inchoatur, continuatur et termina­ tur, quae vocantur tó nunc seu instantia. Secundo est notandum, quod cum tempus sit numerus motus secundum prius et posterius, necesse est ibi inveniri plura instantia continuitatem tem­ poris constituentia, ita ut prius determinetur per praeteritum, posterius per futurum, nunc autem seu instans per praesens. Praeteritum igitur et futurum se habent ut partes successivae constituentes tempus, quae continuantur seu uniuntur per praesens vel nunc, cui uniuntur non sicut partes permanentes quarum unio est coexistentia, sed ut partes successivae quarum unio est tran­ sitio seu fieri, prout scilicet est initium unius partis et terminus alterius; qu > Iit ut unio successivorum, consequenter partium temporis, non postulet extre­ morum existentiam quae est in facto esse, ut habetur in permanentibus, sed quae est in fieri; et neque unam tantum existentiam habent, sed plures, ita ut quodlibet instans sibi proportionatam existentiam competat. Tertio est notandum, quod duplex est nunc, scilicet: nunc fluens quod semper diverso modo se habet; nunc stans ( permanens) quod semper eodem mod.' se habet. Primum nunc convenit tempori rebusque successivis (2), quod, quam­ vis formaliter sit indivisibile, virtualiter tamen et terminativo est divisibile, sicut forma materialis formaliter est indivisibilis sed virtualiter et terminativa est divisibilis ad partes materiae quam informat. 349. Status Quaestionis. — His praenotatis quaeritur, an tempus sit actu existens per solum instans nunc vel etiam per partes eius ut sunt partes; seu aliter, an tempus existât existentia indivisibili seu ratione instantis vel existentia etiam divisibili seu ratione partium, ita ut inter unum instans et aliud instans detur pars divisibilis, quae sit praesens et existens formaliter vi sui et non vi instantis (3). I (1) I, dist. 37, q. 4, a. 3, ad 5>‘»’; cfr. I Meteor., lect. 12, ubi fere eadem doctrina Einstein innuitur. (2) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 18; Opuse. 44, 36 (Ed. Rom.). (3) Eadem quaestio movetur pro motus existentia, quia idem est modus existendi omnium successivorum. Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars JI, Caput III, Art. II, Sectio 111 232 350. Sententiae. — Triplex sententia huius quaestionis reperitur apud Philosophos. Ia Sent, tuetur, quod tempus est praesens seu existens non solum vi instantis sed etiam vi partium divisibilium et fluentium. Ita Durandus (1), Conimbricenses (2), Suarez (3), Cauvinus (4), et alii. 2ft Sent, arbitratur, quod tempus non est praesens vi partium aliquotarum, sed eius partes proportionales fieri successive praesentes vi sui. Ita Gucrinois, qui Hervaeum et alios citat. 3a Sent, firmiter tenet, quod tempus est realiter praesens solum per indivisibile seu instans nunc, ita ut partes eius divisibiles ac transeuntes sint in tempore non vi propriae existentiae sed vi instantis. Ita sentire videntur Aristoteles, S. Albertus M. et S. Thomas, quos communiter Scholastici sequuntur ut Soto, Toletus, Complutenses, loan, a S. Thoma, Amu, Gonzalez, Gredt, Hugon et alii quorum opinionem amplectimur. 351. Conclusio: «Tempus non existit realiter existentia par­ tium, sed instantis ». Prob. 1‘ Pars (= non existentiâ partium). — Quod est essentia­ liter in fieri repugnat vi sui simpliciter existere. Atqui partes tem­ poris sunt essentialiter in fieri. Ergo repugnat tempus eis simpli­ citer existere. Mai. patet ex eo, quod fieri per se primo est via seu tendentia ad factum esse, sicut motus actu ad mutatum esse; res autem consti­ tuitur in facto esse per existentiam. Repugnat igitur quod id quod est essentialiter via ad esse seu in fieri sit ipsum esse. Min. non est minus manifesta; tempus enim est ens essentialiter successivum, cuius totum esse est fieri et eius fieri est esse. Prob. 2* Pars (= existentiâ instantis). — Tempus formaliter est ens successivum seu in fieri. Atqui ens successivum seu in fieri for­ maliter existit solum vi instantis indivisibilis. Ergo tempus existit realiter existentiâ instantis. Mai. patet. — Min. prob.: Si enim ens successivum seu in fieri non esset solum actu vi instantis indivisibilis sed etiam vi partium successivarum et labentium formaliter ut sunt partes, partes illae actu simul coexistèrent. Est autem per se manifestum, quod actu simul coexistere non est entis successivi sed permanentis, cum de ratione successivi sit quod una pars non sit sed transeat et quod altera pars non sit sed ventura sit, atque sic semper sit in continuo fluxu ut sci­ licet una pars continue et iugiter alteri succedat; quare implicat quod ens successivum et fluens constituatur actu existens existentiâ divisibilium. Ergo formaliter existit solum vi instantis indivisibilis. (1) (2) (3) (4) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. II, dist. 2, q. 4, n. 14, IV Phys., q. 1, a. 4. Metaphys., disp. 50, sect. 9, n. 22. op. at., in III et IV Phys., Tract. III, q. 2. De Temporis actualitale 223 Confirm. — Conclusionem nostram expresse, post Aristotelem, docet S. Thomas aiens: « cum tempus sit mensura motus, sicut partes motus sunt semper aliae et aliae, ita et partes temporis. Sed illud quod simul existit de toto tempore est idem, scilicet ipsum nunc» (1). 352. Corollarium Iam. — Colligitur primo, quod in toto tempore est simul existens seu semper actu praesens ipsum nunc successivum, fluens seu labens, quod unum et idem est secundum esse seu substan­ tiam et differt solum secundum rationem, prout diversae rationes prioris et posterioris concipiuntur, quemadmodum supra dictum est de mobili respectu motus (2). Hoc proinde nunc est id quo in tempore distinguitur ratio actus et potentiae seu prioris et posterioris (3); quo fit ut non detur tempus sine nunc neque e contra (4), quamvis non sit pars temporis (5). 353. Corollarium IT“. — Colligitur secundo, quod intantum co­ gnoscitur tempus inquantum datur nunc in tempore: est enim ali­ quid cognoscibile inquantum est actu; tempus est actu, ut dictum est, per nunc seu instans indivisibile, quare sicut « mobile est notius motu et per mobile cognoscitur motus, et similiter tempus per ipsum nunc « (6). 354. Obiectiones. — Ut veritas propugnata manifestior appareat, principaliores difficultates solvuntur. I1 Obi.: Tempus continue et ininterrupte existit. Atqui non esset tale quin aliquid temporis semper existât. Ergo tempus existit per aliquam sui partem. Resp.: — Dist. Mai.: tempus... existit existentia successiva et transeunti Cone., existentia permanenti et stanti Neg. — Et Contrad. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — Existentia enim quae tempori per se convenit, non est quae actum completum ut in permanentibus dicit, sed quae actum incompletum seu actum cum potentia dicit ut in successivis, quae non importat factum esse sed fieri: hoc autem semper aliquid de potentia reliquit per quod continuatur; quare, in tem­ pore semper est aliquid eius praesens quod tamen non est pars sed aliquid ipsius nunc cum ulteriori potentia ad continuationem fieri temporis. Inst. Io: Post hoc instans, v. g. A, tempus est praesens: secus esset interruptum. Atqui post hoc instans A non est immediate praesens aliud instans, v. g. B: continuum enim conficeretur ex solis indivisibilibus, quod (1) IV Phys., Icct. 18; cfr. ibid., Icct. 23; I, q. 46, a. 1, ad 7 •»; ibid., a. 3, ad 3-»°; q. 66, i. 4, ad 5«“*; Opuse. 44, c. 1; Opuse. 36; et alibi. (2) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 18. — Ad rem Capreolus dicens: «quod de ratione nunc ct Instantis fluentis secundum substantiam, est quod raptim transeat et non possit bi» sumi vel demonstrari. Secus est de nunc secundum substantiam, quod sic se habet ad Umpus sicut palus fixus in flumine, palus enim stat ct aqua fluens continue fluit circa ipsum; palus est unus, aqua continue est alia et alia. — Non est [igitur] inconveniens, unum nunc !«undum substantiam stans coexistere toti tempori, sicut palus fixus coexistit toti decursui fjmlnis » (II, dist. 2, q. 2, a. 3, § 2, ad 1OJ“ et 11““ Aureoli, contra * Il “ conci.). (3) Cfr. S. Thom., IV Phys., lect. 18. (4) Cfr. S. Thom., ibid. (5) Cfr. S. Thom., ibid. (6) S. Thomas, ibid. "234 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars II, Caput III, Ari. II, Sectio III supra negatum est. Ergo tempus est tunc immediate praesens per aliquam sui partem, v. g. C. Resp.: — Trans. Mai.; Dist. Min.: post hoc instans..., quod est unum et idem continuum ac fluens Neg., quod est determinatum et discretum Subdist.: extrasubiective Conc., intrasubiective Ncg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. — Realiter enim existens in tempore est instans indivisibile quod est nunc fluens, unum secundum esse in toto tempore, v. g. E; hoc autem inquantum partem prae­ teritam, v. g. D, terminat est actus incompletus, cum potentia scilicet ad se­ quentem partem seu futurum, v. g. F, quod tcô D succedit ut terminato. Itaque instanti non succedit immediate instans sed 'pars temporis, quae fit praesens inchoative ut cum transit iam est terminative praesens aliquo indivisibili ter­ minativo ipsius et initiativo alterius sequentis, et sic deinceps indefinite. Ex quo est manifestum, quod inter duo instantia, v. g. B et D, non mediat aliud instans sed pars temporis, v. g. C, existens non vi sui et per se sed vi instantis ei correspondentis, hoc est vi fluxus ab uno in aliud successive, quo nulla in­ terruptio est possibilis. Si vero instantia temporis considerentur ut ab invicem distincta et determinata, illa numeralis distinctio seu discretio non esset quid reale extra subiectum existens, sed quid rationis seu subiecti tantum, animae scilicet actu numerantis illud secundum rationem prioris et posterioris in motu, ut supra habitum est. Inst. 2°: Tempus est quantitas continua. Atqui non esset tale si esset ■existens solo instanti indivisibili. Ergo admittenda est praesentia partis realis ac determinatae. Resp.: — Dist. Mai.: tempus... continua et successiva seu fluens Conc., permanens Neg. — Dist. Min.: non esset... indivisibili formaliter et virtualiter tale Cone., formaliter tale sed virtualiter divisibile Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Huius explicatio ex praenotatis manet manifesta. 2a Obi.: Praeteritum et futurum sunt partes temporis. Atqui repugnat praeteritum quin praesens fuerit et futurum quin praesens fore. Ergo tempus «st praesens per sui partes. Resp.: — Dist. Mai.: praeteritum... temporis, et in eo praesentes praesentia ipsius nunc fluentis Conc., praesentia propria et discreta Neg. — Et Contract. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — Haec distinctio liquet ex iam solutis. Inst. Io: Divisibile non existit per indivisibile. Atqui praeteritum et futurum sunt divisibilia. Ergo non sunt praesentia in tempore per instans in­ divisibile. Resp.: — Dist. Mai.: divisibile non existit per indivisibile tam formaliter quam virtualiter Conc., per indivisibile forrnaliter et divisibile virtualiter Neg. — Conc. Min. — Et Contract. Conqs. et Neg. Conqa. — Explicatio patet ex dictis. Inst. 2°: Cuilibet enti reali propria existentia competit. Atqui praeteritum et futurum sunt entia realia formaliter et virtualiter divisibilia. Ergo ut talia eis propria existentia competit. Resp.: — Dist.Mai.: cuilibet... competit proportionata tamen illi reali entitati Conc., secus Neg. — Dist. Min.: praeteritum et futurum sunt entia realia imperfecta et incompleta Conc., perfecta et completa Neg. — Contract. Conqs. ad sensum maioris; Neg. Conqa. — Pluries enim dictum est, quod tempus est ens successivum cuius esse est fieri et viceversa; ideo nec ipsum nec eius partes divisibiles possunt habere entitatem completam ut est in permanentibus, sed unice incompletam et imperfectam, cui proportionatur esse incompletum, actus scilicet mixtus cum potentia quo semper fit et numquam in facto esse nisi vi indivisibilis. Quod igitur dicantur < illae partes reales et realiter copulari per instans, ideo est quia partes sunt in fieri et tendentia ad factum esse, et ratione sui sunt reales in fieri quod est existere in tendentia; ratione vero termini in facto esse, quod est simpliciter existere, quod autem, neque ratione sui neque Utrum movens et mobile semper sint realiter distincta 235 ratione termini neque in fieri neque in facto esse existit, nihil reale est. Non repugnat autem unum existere per aliud, quando utrumque ordinatur ad idem esse, sicut materia per formam, et partes per totum, et motus per terminum... » (1 ). CAPUT IV. DE MOTUS CONDITIONIBUS 355. Fuse egimus de entis mobilis quantitate, de motu eiusque mensura; restat ut in hoc ultimo capite disseratur de motus condi­ tionibus, quae verificantur tum ex parte moventis ut moveat tum exparte mobilis ut moveatur; aliter, est comparare ad invicem mo­ vens et mobile respectu motus. Horum autem comparatio dupliciter considerari potest: vel statice, quoad scii, entitatem moventis et mo­ bilisât sic habetur utriusque identitas vel distinctio; vel dynamice, quoad nempe effectum seu motum ex utroque producendum, et habetur inter utrumque approximatif) sive coniunctio seu distantia. Quapropter, duo sunt impraesentiarum absolvenda: Io de moventis et mobilis distinctione (Art. I); 2° de » » coniunctione (Art. II). Articulus I. UTRUM MOVENS ET MOBILE SEMPER SINT REALITER DISTINCTA (2). Haec igitur quaestio respicit entitatem moventis et mobilis prout quaerit, uti videbitur, an aliquid possit a seipso moveri (3). (1) Ioan. a S. Thoma, loc. prox, cit., a. 2. (2) Cfr. Aristotelem, VII-VI11 Physic.: S. Alb. Magn., VII Phys., Tract. I; VIII Phys., Tract. Ii; S. Thomam, ibid., in Arist., et I, q. 2, a. 3; 1 C. Gent., c. 13; V Metaphys., lect. 14; IX Metaphys., lect. 1; Capreolum, II, dist. 6, q. 1, a. 1, conci. l»-2»; ibid., a. 2, § 1; Fermriessem, I C.Gent.,c. 13; tbid., c. 23 et VII Phys., q. 1 ; VIII Phys,, q.9-10; Dom. de Flandru, Metaphys. Arist., Lib. IX, q. 1, a. 5; Soto, Super VII Phys., q. 1 et VIII Phys., q. 3; Sokcina, Metaphys., Lib. IX, q. 8; Javelli, Phys. Arist., ilb. VII, q. 1; ibid., Lib. VIII, q. 8-9; Metaphys. Arist., Lib. IX, q. 3; C. Alamanno, op. cit., Phys., q. 24, a. 3; Co.mpluusses, op. cit., Phys., disp. 28, q. 1-2; Ioan. a S. Thoma, Phil. Nat., P. 1, q. 22, a. 1 ; Comm. inl> P. S. Th.,q. 2, a. 3; N. Arnu, op. cit., lib. VII Phys., q. 8, a. 1-3; Zanardi, Metaphys., I.b. IX, q. 8; Mastrium, op. at., Phys., disp. VII, q. 4, a. 2; ibid., disp. XV, q. 6, a. 2; GueR1N0IS, op. cit., Phys., P. I, q. 15, a. 1; Cauvinu.m, op. cit., Tract, ad VII et VI11 Phys., disp. I, per tot.; F. N. Gavardi, op. cit., Phys., Lib. VIH, a. 1; Lorenzelli, op. cit., Phil. Nat.incom., P. Ill, lect. VII, p. 121 ss.; Garrigou-Lagrange, Dieu, son Exist, et sa *Nat. , F Pi-, Chap, ni, n. 36, p. 241-266, Paris, Beauchesne, 1920; P. de Munnynck, Praelec. de Del Existen., a. 3, Lovanii, 1924; Gredt, op. cit., Phtl. Nat. Gen., q. 5, § 1, n. 342-345; tt omnes Commentatores in I«m *P ®, q. 2, a. 3, S. Thomae. (3) Hinc notandum est, quod axioma aristotclicum apud Scholasticos consecratum « omne fiad motetur ab alio movetur • est maxime fundamentale praesertim ad Dei existentiam de­ monstrandam; ut enim recte notat Soto: est «basis prima ac fundamentum, unde exquisitio Primi Motoris proficiscitur > (super VII Phys., q. 1, Prolog.). Utrum movetis ct mobile semper sint realiter distincta 236 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars //, Caput IV, Art. I 356. Praenotamina. — Est primo notandum seu recolendum ex supra ') sect. I, n. 7; cfr. ibid., Disp. 18, sect. 1-7). F Z *’ P’ ’ Utrum movens et mobile semper sint realiter distincta 239 1er status, nihil sunt: unica enim realitas est fieri, quod est sola et unica entitas ex qua omnia quae sunt conflantur et quâ continue per se et a se fiunt seu mo­ ventur atque unumquodque constituitur idem simul movens et mobile; qua­ propter, realis distinctio inter mobile et movens, potentiam et actum, est actus solius imaginationis nostrae, practicae utilitatis et quid pure symbolicum, non vero quid scientificum et reale. Ita omnes fautores hodiernae Philosophiae • w» fieri s, post Bergson, ut E. Le Roy (1), Hébert (2) et alii. 4o Aristotelismus Thomisticus. — Hic simpliciter et absolute absque ulla distinctione docet, quod movens et motum per se realiter ac necessario distinguuntur; quo fit ut omne quod movetur, formaliter inquantum movetur, ab alio (sive supposito sive principio intrinseco) necesse est ut moveatur et nullo modo a se; consequenter, omne mobile motum necessario et simpliciter supponit motivum movens distinctum, ita ut repugnet mobile esse simul et sub eodem respectu movens. Ita, post Aristotelem, perpetuo docet S. Thomas et omnes Thomistae, quos communiter sequuntur fere omnes Scholastici; propterea, hanc sententiam firmiter tenemus ut verissimam, certissimam nec non communissimam. Sit igitur 359. Conclusio: «Absolute repugnat movens et motu: maliter esse unam eamdemque realitate n » (3). for- Prob.: — Arg. rm. — Repugnat absolute idem formaliter habere aliquam realitatem simulque illam non habere. Atqui huiusmodi est movens et motum formaliter esse unam eamdemque realitatem. Ergo absolute repugnat movens et motum formaliter esse unam eamdemque realitatem. Mai. constat ex terminis; simultaneitas enim terminorum prae­ dicati sese invicem destruunt in uno eodemque subiecto, cum sint contradictorie oppositi. Min. decl. : Cum enim ponatur idem simul movens et motum eo ipso ponitur idem habere et simul non habere causalitatem. Nam, est movens ex eo quod motum in alio causât seu aliud movet: aliud autem movere non potest nisi actu habeat formam quâ est actu formaliter causans seu movens, ab illa enim forma habet activi­ tatem ad movendum; ideo, inquantum est formaliter movens habet actu formam movendi. At simul hanc formam idem subiectum, inquantum est formaliter motum, formaliter non habet; cum enim sit motum est motum ad aliquam formam quam, licet possit habere, actu tamen formaliter non habet, propterea movetur ad illam ha­ bendam: secus quiesceret et non moveretur; ideo, inquantum est formaliter motum, formaliter non habet illam formam movendi. Est igitur manifestum quod, si movens et motum formaliter sint una eademque realitas, idem formam movendi haberet et simul non haberet. (1) Cfr. Rcv. de Métaphys. et Mor., Mars, 1907. (2) Cfr. ibid., an. 1902. (3) Licet haec conclusio apud Aristotelem per se intclligatur de motu physico, tamen,, quia valorem universalem habet, de facili extendi potest ad quamlibet speciem motus etiam metaphysici, ut sic apte ascendi possit ad notitiam Primi Motoris omnino immobilis, sicut recte animadvertit Soto, cfr. super VIII Phys., q. 3, Prolog. 240 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput IV, Art. I Arg. nani. — Repugnat absolute idem esse fornialiter perfectum simul et imperfectum. Atqui tale est movens et motum fornialiter esse unam eamdemque realitatem. Ergo absolute repugnat movens et motum formaliter esse unam eamdemque realitatem. Mai. patet. — Perfectum enim dicitur cui nihil deest secundum propriam formam quam debet habere; imperfectum autem e con­ tra (1); unde, sicut materia est propter formam, ita imperfectum est propter perfectum (2); propterea, adveniente perfecto, imperfec­ tum formaliter non manet nisi subiecto. Quia igitur « perfectum et imperfectum opponuntur, impossibile est quod simul secundum idem sit perfectio et imperfectio » (3). Min. non est minus manifesta. — Cum enim sit movens, ut huiusmodi, est fornialiter perfectum in ratione motus, eo quod actu habet formam quâ actu motum producit seu actu movet. Sed cum sit motum, ut huiusmodi, est formaliter imperfectum, eo quod est in potentia receptiva ad illam realitatem motus ad quam, quia formaliter ea caret, movetur. Ergo movens et motum fornialiter esse unam eamdemque realitatem est idem esse fornialiter perfectum simul et imperfectum. Arg. mim. — Repugnat absolute mobile, fornialiter inquantum est mobile, esse sui motus causam efficientem adaequatam. Atqui posita una eademque realitate moventis et moti, mobile fornialiter ut tale esset sui motus causa efficiens adaequata. Ergo absolute re­ pugnat movens et motum fornialiter esse unam eamdemque rea­ litatem. Mai. deci.: Omne motum, ut tale, duo necessario involvit, ma­ teriam scilicet et formam. Materia autem est subiectum seu entitas quâ fornialiter est capax recipiendi actum motus et dicitur mobile; forma vero est actus qui in illa entitate recipitur et quâ actu consti­ tuitur mota. Ergo mobile, ut tale, est solum receptivum motus seu mutationis; ideo fornialiter et essentialiter ordinem transcendentalem importat ad aliud, a quo motum recipit, quodque est eius motus causa efficiens adaequata et est movens. Cum igitur mobile motum fornialiter recipiat a movente eique essentialiter subordinetur, nequit a se sibiipsi motum efficienter causare, sed necesse est ut hoc ei tribuatur ab alio extra ipsum (4). (1) Cfr. S. Thom., I, q. 4, a. t. (2) Cfr. S. Thom., ibid., q. 105, a. 5. (3) S. Thomks, I-ll, q. 67, a. 3; cfr. ibid., a 5, ad 2 i; ibid., a. 6; 11-11, q. 4, a. 4 ad 1 ; IU. q. 9, a. 3. ad 1 ; 1, q. 58, a.7,ad 3' ; De Veril., q. 20, a. 1, ad 8-n; |||, dist. 14, a. 1, qla. 5», ad 2 ; ibtd., dist. 31, q. 2, a. 2, ad 1 >; ibid., dist. 35, q. 1, a. 3; IV, dist. 1, q. 2, a. 5, qla. *1. et passim. (4) Cfr. s Thom., I, q. 105, a. 5; III C. Gent., c. 66-67; De Pot., q. 3, a. 7; II, dist. 1, q. 1, a. 4; et passim. Utrum movens et mobile semper sint realiter distincta 241 Min. prob.: Si enim mobilis et moventis sit formaliter eadem realitas, tunc formaliter ut mobilis caret forma, cuius est capax illam recipere et ad quam movetur ut habeat; ideo ut huiusmodi, ex se dicit solum posse motum recipere, et propterea secundum quod ipsa est mobilis. At quia eadem realitas supponitur simul movens, ut fornialiter talis est id a quo totaliter motus in semetipsa efficienter causatur atque sibimetipsi subordinate saltem in causando seu movendo. Est autem manifestum, quod nihil potest actu aliquam realitatem causare nisi sit ens actu; consequenter illa realitas, quae formaliter et secundum quod ipsa est mobilis, seipsam movere nequit nisi simul sit ens actu formaliter, quo sibiipsi actu motum totaliter efficienter a se causât. Eadem realitas igitur est secundum quod ipsa mobilis et simul secundum quod ipsa causa efficiens totalis sui motus seu adaequatum actu movens. Confirmatur Io: — Conclusio probata confirmari potest auctoritate S. Tho­ nte, qui post Aristotelem, ita, inter alia, universaliter argumentatur: « Nihil idem est simul in actu et in potentia respectu eiusdem. Sed omne quod mo­ vetur, inquantum huiusmodi, est in potentia, quia motus est actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi. Omne autem quod movet est in actu, inquantum huiusmodi, quia nihil agit nisi secundum quod est in actu. Ergo nihil est, respectu eiusdem, movens actu et motum; et sic nihil movet seipsum » (1). Confirmatur 2°: — Pariter potest conclusio corroborari ex principio Me­ chanicae, scilicet principio inertiae, motu tamen philosophice intellecto. Hoc autem principium, post Newton, ita formulari solet: «quodlibet corpus semper retinet (= conservat) eumdem statum quietis aut motus rectilinei et uniformis in quo positum est, nisi alia vis (= extrínseca) agat super ipsum, eius pie statum messorio mutet ». Ex quo deducitur, quod materia seu corpus ex seipso nequit modificare proprias motus aut quietis conditiones, cum ex se sit penitus indif­ ferens ad hunc vel illum statum; quapropter, si a quiete in motum ponatur, vel e contra, necessario supponit aliud actu agens extrinsecum, quod mecha­ nte vis vocatur; et idem est dicendum si conditiones eius motus varientur, v. g. a minori ad maiorem velocitatem, et viceversa; unde alterum postu­ latum mechanicum dictat: «variationes motus, quae corpori ab aliqua vi im­ primuntur, proportionantur ipsi vi activae seu agentis et directionem rectae sequuntur secundum quam vis agit ». Ergo quaelibet species motus, qui in ma­ teria corporea habetur, minime procedit ex ipsa materia sed ab alio extrínseco, scilicet a vi agente; consequenter, vi principii inertiae et in corporalibus sal­ tem, verum est: omne quod movetur ab alio movetur (2). 360. Corollaria. — Ex hucusque expositis sequentia corollaria licet inferre. Coroll. Iu“. — Colligitur primo, quod axioma aristotelico-thomisticum « omne quod movetur ab alio movetur », valorem universalem habet; sive (1) I C. Gent., c. 13; cfr. I, q. 2, a. 3. (2) Hinc merito notat H. Buonpensiere quod « Si de mineralibus iit sermo, haec aperte wnt Inertia, i. e. Indifferentia ad motum sicut ad quietem. Ab indifferenti nihil sequitur. Erço, si corpora mineralia inveniantur in motu, ille motus processit in eis a principio aliquo «feriori, I. e. ab alio in 1 P. Summ. S. Thom.t q. 2, a. 3, n. 174, p. 119, Pustet, 1902). 16 — Pirotta, Summa Philos. - IL 242 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput IV, Art. I enim intelligatur quoad actualitatem sive quoad virtualitatem, semper verissimum est. Nam, licet detur aliquid aliqualiter se movens, ab alio tamen formaliter distincto recipere debet motum, cum non possit mo­ vere nisi ab alio moveatur, i. e. virtute alicuius motus ab alio recepti, et ideo directe et per se primo seipsum movere nequit; imo, et mediate saltem, necesse est ut ab alio moveatur, prout nequit moveri neque se movere nisi ab alio virtutem motivant recipiat. Quare, tale movens numquani est movens non motum, bene vero necesse est ut sit movens motum (1). Coroll. num. — Colligitur secundo quod, si omne quod movetur ab alio moveatur, dari non potest in moventibus et motis processusdn infi­ nitum, sed necessario deveniendum est ad aliquod primum mobile quod primo movetur ab altero immobili; ideoque ad primum motum, qui primo causatur a primo movente quod nullo modo ab alio movetur, sed est prima causa primi motus et ceterorum motuum: et hoc est Primus Motor Immobilis (2). Coroll. — Colligitur denique, quod alia systemata supra citata sunt penitus falsa et reiicienda. Et revera: — Io Mechanicismus, praeter falsum sup­ positum principiorum corporum, de quibus supra longior habitus est sermo (3), est falsus: a) quia omnes motus et mutationes ad solum motum localem re­ ducit; b) quia inficiatur relationem inter motum et ens, qua solum redditur objective intelligibilis; c) quia praesupponit motus seu energiae quantitatem mundi nullo modo esse quantitative augmentabilem, ideoque mundum esse systema clausum; d) quia formulae mechanicae, v. g. amotus transit de uno subiecto in aliud », « motus unius mobilis communicatur aliis », etc., etsi scientifice admitti possint ut quaedam expressiones imaginativae factorum, philo­ sophice tamen non tenent, cum philosophi minime imaginem rei sufficientem intendant, sed rei obiectivitatcm ac realitatem; unde philosophice motus, cum sit accidens, est intransmigrabilis sicut quodlibet accidens quod esse et tale esse, a subiecto cui inest, desumit (4). —2° Dynamismus Leibnitzianus, similiter prae­ ter falsum suppositum principiorum corporum (5), est falsus: a) quia irrationa­ biliter actionem transeuntem e medio evellit; b) quia vis illa ab eo posita est tota gratuita et in se contradictoria. — 3° Dynamismus Atondáis, praeter in­ convenientia et Mechanicismi et Dynamismi Leibnitziani quae in se involvit, adhuc maiori contradictione laboratur, cum posuerit illa principia intermedia (1) Notandum est, quod de praedicta propositione aristotélica habet S. Bellarminus, quod < illa propositio (omne quod movetur ab alio movetur) solet adferri tamquam a Phi­ losopho pronuntiata, sed ille nusquam scripsit omne quod movetur ab alio movetur» (DtGr. et Ltb. Arb., Lib. ili, c. 11). (2) Cfr. S. Thomam, VII Phys., lect. 2 et VIH Phys., per totum. — Est tamen hic scien­ dum quod, quia Physici est solum motum physicum considerare, non potest ex praedicto axiomate, physice intellecto, complete et adaequate Dei existentiam ostendere, cum ex hoc minime deducatur primum in toto genere entis sed solum in ordine physico; quare adaequate hoc ostendere est munus solius Metaphysici. Unde merito, inter alios, observat Grandi, O. P., cum inquit quod: « Purus Philosophus [i. e. Physicus], utpotc tantum procedens ex motu physico, non potest adaequate ostendere existentiam Dei, in qua ostenditur, dari primum movens omnino immotum, etiam motu metaphysico seu inteltigibili, nempe secundum intel­ lectum et voluntatem, quod conceditur Metaphysico • (Cursus Theol., etc., Tom. I, q. 2, a. 3, dub. I, pag. 45; Ferrariae, 1692); cfr. Soncina, op. cit., Lib XII, q. 1 ; Suarez, Metaphys., Disp 29, sect. I; Zanardî, op. cit., Lib. XII, lect. 2; ct alios. (3) Cfr. supra, pag. 21 ss. (4) Cfr. Nys, op. cit., Tom. I, pag. 200-224; De Munnynck, op. cit., pag. 66-69; Garrigou-Lagrange, op. cit., pag. 249-256; ct alios. (5) Cfr. supra, *pa ?. 35 ss. 9HB Utrum movens cl mobile semper sint realiter distincta 243 esse intrinsece in corporibus et tamen separata ab eorum materia ut neque eius modalitates esse possint. — 4° Dynamismus Physicus falso nititur supposito paritatis, quod scilicet viventia se movent, cum sint talia solum denominative et non formaliter et secundum quod ipsa, ut praenotatum est et adhuc di­ cetur. — 5° Dynamismus Metaphysicus est totus in se falsus ut in obiectionibus patebit (1). — 6° Evolutionismus denique est absurdus, cum axioma aristotelicothomisticum, a nobis ostensum, non fundetur nisi in natura ipsius fieri quod est solum intelligibile vi entis, quod est obiectum formale intellectus nostri, ut in Psychologia latius ostendetur (2). 361. Obiectiones. — Contra veritatem a nobis hucusque expositam solent adversarii doctrinae thomisticae quaedam obiicere, quae referre nonabs re erit, omittendo tamen plura exempla ab eis desumpta, v. g. ex uvis contusis sponte incalescentibus, ex calce fervescente dum aqua im­ mittitur et his similia, quia huiusmodi «iam hodiernis ridenda apparent: cum in manifesta ignorantia legum, quibus chemicae combinationes re­ guntur, habeant suum fundamentum » (0). Sit igitur l3 Obi.: Habere et non habere simul eamdem formam, v. g. calorem, re­ pugnat. Atqui esse in actu virtual! et in potentia formali non est habere et non habere simul eamdem formam. Ergo esse in actu virtuali et in potentia formali, seu idem esse movens et motum, non repugnat (4). Resp.: — Dist. Mai.: habere et non habere simul eodem principio formali eamdem formam repugnat Cone., subiecto Neg. — Conlrad. Min.: esse in actu virtuali et in potentia formali subiecto Cone., eodem principio formali Neg. — Nq. Conqs. et Conqa. Ut enim in tertio praenotamine dictum est, aliquid se movere intelligi potest dupliciter, scii, se movere sed non primo, prout est aliquod totum subiectum constans partibus, quarum una est movens et altera est mota, ita ut totum subiectum ex iis resultans sit simul movens et motum subiecto seu denominative; sic enim non repugnat aliquam formam habere et non habere: quia idem subiectum A secundum unam sui partem, v. g. a, habet calorem et secun­ dum aliam sui partem, v. g. p, non habet calorem. At alio modo, scii, sc movere p'imo omnino repugnat; hoc enim modo, totum formaliter et secundum quod ipsum esset simul movens et motum eodem principio formali et non solum sub­ iecto: sic enim totum subiectum A, secundum quod est subiectum A, esset for­ maliter movens utpote habet formam movendi et simul formaliter mobile utpote non habet illam, quod pugnat in terminis; similiter est dicendum si A formaliter se movet per a ct formam motus recipit per eamdem partem a. Quapropter, licet subiectum A non repugnet esse in actu virtuali, i. e. potens producere ali­ quam formam, per sui partem a et simul esse in potentia formali, i. e. potens recipere eamdem formam per sui partem (3; tamen simpliciter repugnat sub­ iectum A esse in actu virtuali et simul in potentia formali per solam sui partem a vel per solam p. Simpliciter igitur repugnat movens et motum, agens et passum, formaliter esse unam ct eamdem realitatem. Inst. Io: Quodlibet contentum sub obiecto alicuius potentiae est per «obiectum illius, licet non primum et adaequatum. Atqui non repugnat quod aliquid sit activum alicuius formae, v. g. levitatis, et sit etiam passivum seu receptivum eiusdem formae, v. g. ignis esse simul levificativum et levificans, quod est esse in actu virtuali et in potentia formali. Ergo esse in actu virtuali (1) (2) (3) (4) Cfr. Ferrariensem, VII Phys., q. 1 ; D. de Flandria, loc. supra cit., et plures alios. Cfr. I. Maritain, La Philosophie Hergsonienne, Paris, Rivière, 1914. De Münnvnck, loc. prox. cit., pag. 64-65. Ita ex Mastrio, loc. pr. cil., disp. Vil, a. 2, n. 56. Liber / - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput IV, Art. I 244 et in potentia formali eodem principio formali non est simul habere et non ha­ bere eamdem formam (1). Resp.: — Dist. Mai.: quodlibet per se et formaliter contentum sub obiecto alicuius potentiae est per se obiecturn etc. Cone., per accidens et materialiter Neg. — Contract. Min.: non repugnat quod aliquid per accidens et materialiter sit activum etc. Cone., per se et formaliter Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. Etenim, est omnino certum, quod « non quaecumque diversitas obiectorum diversificat potentias animae, sed differentia eius ad quod per se potentia re­ spicit» (2). Quare, illud est per se obiecturn alicuius potentiae quod per se et formaliter ad ipsum pertinet, ita ut si solum per accidens et materialiter sit contentum sub eius obiecto per se ad ipsum non pertinet, v. g. quidquid habet per se et formaliter rationem coloris est per se obiecturn visus, licet non primum et adaequatum sicut nigrum, at cetera alia quae colorato mate­ rialiter accidunt v. g. esse musicum vel grammaticum, vel magnum et parvum, aut hominem vel lapidem, non sunt per se obiecturn visus (3). Similiter ergo, si aliquid, v. g. a, sit per se et formaliter activum non respicit per se nisi activum, et e contra si sit per se et formaliter passivum, v. g. £: unde hoc modo nequit unum esse per se contentum sub altero, nec levificativum sub levificante neque levificans sub levificativo; sed si alicui subiecto A accidat esse principium acti­ vum et passivum nulla est repugnantia ut activum et passivum sint contenta sub hoc subiecto A, ut in praecedenti solutione dictum est: quia « nihil prohibe: id quod est subiecto idem, esse diversum secundum rationem, et ideo potest ad diversas potentias animae pertinere » (4). Patet igitur, quod esse in actu virtual! et in potentia formali eodem principio formali est per se et formaliter habere et simul non habere eamdem formam. Inst. 2°: Atqui non repugnat aliquid esse activum simul et passivum per se et formaliter. Ergo non repugnat movens et motum, agens et passum, esse unam et eamdem realitatem. — Prob. Min. multipliciter: Primo (5): a) quia substantia est immediate productiva accidentium sibi connaturalium; P) quia omnis actio esset transiens et nulla immanens daretur; y) quia gravia et levia seipsa movent. — Secundo (6): a) quia motus localis cordis efficienter et immediate a corde provenit et non a generante; £) quia aqua calefacta ad pristinam frigiditatem a seipsa reducitur; y) quia actiones immanentes, v. g. in­ tellectivae vel sensitivae, a propriis potentiis eliciuntur et in iisdem recipiuntur; 8) quia voluntas est causa totalis physica suae volitionis, sicut quilibet appetitus. Resp.: — Neg. Min. Subs.; ad cuius probationem respondetur ad singula ordine posito. Et quidem: 3^1 /* Primo. — Ad primum dicendum, quod nihil contra nostram veritatem concludit; quia, quamvis accidentia connaturalia seu passiones reaiiter distin­ guantur et producantur a proprio subiecto quod firmiter tenemus contra Scotum asserentem: passiones identificar! cum subiecto; tamen illorum accidentium productio seu causalitas a subiecto non est per transmutationem, sed per ema­ nationem, seu « per aliquam naturalem resultationem, sicut ex uno naturaliter aliud resultat, ut ex luce color » (7). Ad secundum dicendum, quod omnis actio esset transiens et immanens non daretur, si requireretur ut distinctio agentis et passi sit semper distinctio suppositorum; hoc autem non dicimus; imo supra quarto praenotavimus, quod (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) Ita Mastrius, loc. prox, cit., n. 54. S. Thomas, I, q. 77, a. 3; cfr. loe. paral. Cfr. S. Thom., ibid., ad 2>n>. S. Thomas, I, q. 77, a. 3, ad 3“®. Cfr. Mastrium, loc. cit., Disp. Vll, a. 2, n. 54. Cfr. Mastrium, ibid., Disp. XV, q. 6, a. 2, n. 98. S. Thomas, l, q. 77, a. 6, ad 3‘»>. i | Utrum movens et mobile semper sint reaiiter distincta 245 quando asserimus: absolute repugnat movens et motum esse unam et eamdem realitatem, minime est necesse ut movens et motum sint semper distincta ut duo supposita, sed sufficit ut sint duo principia intrinseca formaliter distincta unius eiusdemque suppositi, ut patet e. g. in intellectione Petri elicita ab eius intellectu in actu qui antea erat intelligens in potentia. Ad tertium dicendum: Io quod gravia et levia seipsa movent quidem teleologice non vero motu physico. In gravibus enim et levibus datur principium motus quod est a natura eorum, unde motus dicitur naturalis; unde < motus dicitur esse naturalis propter aptitudinem naturalem mobilis, quando movens movet ad unum determinate per modum naturae, sicut generans in elementis, et motor corporum caelestium » (1). Illud autem principium gravium et levium, cum sequatur propriam formam, est activum cui debetur propria teleología seu finalitas activa quae est in locum quiescere: « sic enim forma est principium motus localis, in quantum alicui corpori secundum suam formam debetur aliquis locus in quem movetur ex vi suae formae tendentis in locum illum, quem quia dat generans, dicitur esse motor » (2). Unde patet, quod motus gravium et le­ vium est quid teleologicum, necessario scilicet consequens per emanationem seu resui tan tiam naturalem a propria forma, sicut in prima solutione dictum est (3). 2° quod gravia et levia seipsa movent quidem ut a principio quo non vero ut a principio quod movens. Etenim, « principium naturalis motus elemen­ torum est duplex: aliud quo et aliud quod. Principium quo principale est forma ipsa substantialis; minus autem principale et instrumentale est gravitas et le­ ntas. Principium autem quod est generans » (4). Quapropter, gravia et levia non proprie se movent sed moventur a generante; nam, corpora moventur quidem; et quamvis unum possit alterum movere, non tamen aliquod eorum potest movere seipsum, quia illa quae movent seipsa... dividuntur in duas partes, quarum una est movens et alia est mota. Quod quidem in rebus pure corporalibus esse non potest, quia formae earum non possunt esse moventes, quamvis possint esse motus principium ut quo aliquid movetur, sicut in motu terrae gravitas est principium quo movetur, non tamen est motor » (5). 3° denique quod in idem redit, gravia et levia seipsis moventur non tamen a seipsis. Etenim, in rebus « quae moventur vel aliquid agunt, haec inve­ nitur differentia, quod quaedam principium sui motus vel operationis in seipsis habent, quaedam vero extra se sicut ea quae per violentiam moventur... Eorum autem quorum principium motus et operis in ipsis est: quaedam talia sunt quod ipsa seipsa movent sicut animalia; quaedam autem quae non movent seipsa, quamvis in seipsis sui motus aliquod principium habent (sic) sicut gravia et levia: non enim ipsa seipsa movent, cum non possint distingui in duas partes, quarum una sit movens et alia mota, sicut in animalibus invenitur; quamvis motus eorum consequatur aliquod principium in seipsis, scilicet formam, quam quia a generante habent, dicuntur a generante moveri per se secundum Philos, in VIII Phys., sed a removente prohibens per accidens; et haec moventur seipsis sed non a seipsis » (6). Ex his responsionibus remanet manifestum, quod gravia et levia moventur a generante, etiam generante corrupto, cum eius virtus adhuc maneat in forma generati. Neque propterea dicatur, quod animal dum movetur moveri debeat (1) S. Thomas, De Virt., q. 1, a. 8, ad cfr. III, dist. 3, q. 2, a. 1, ad 6 ; ibid., itst. 22. q. 3, a. 2, qla. 1.* (2) S. Thomas, II! C. Gent., c. 23. (3) Cfr. S. Thom., De Dot., q. 5, a. 5. (4) Soto, Stiper Vll! Phys., q. 3, in resp. ad h» obiec. (5) S. Thomas, De Vent., q. 22, a. 3; cfr. Il Phys., Icct. 1; Vll! Phys., lect. 8; 11, tut. 14, q. 1, a. 3; et passim, (0) S. Thomas, De Vent., q. 24, a. I. 246 Liber I - Philos. Nal. Gen., Pars 11, Capul IV, Art. I Utrum absolute requiratur quod movens sit mobili coniunctum virtute generantis; quia, « cum perfectio viventis consistat in moveri, tanidiu quippe vivit quamdiu movetur, et intentio generantis cessat quando genitum constituit in sua perfectione, ille motus animalis attribuitur ipsi genito; sed quia perfectio et finis levis et gravis consistit in quiescere in proprio loco, intentio generantis est illud illic sistere; et ideo omnis motus quoadusque illuc perveniat attribuitur generanti» (1). a generante tamquam a movente et influente in suum genitum, et ideo genitum primo elicit vitaliter illum motum ex motu et impressione vitalitatis sui gene­ rantis. Vitam quippe generans debet ponere genitum in proprio et formali vitae statu, qui est ut possit se movere ab alio tamen motum, cum in movendo seu operando sit ab alio dependens atque essentialiter ab alio participatum. Ceteroquin, adversarii laborare videntur falso conceptu vitae, de qua in Psy­ chology commodius habebitur sermo (1). Secundo. — Ad primum dicendum quemadmodum dictum est in tertio praecedenti. Revera enim, « in corporalibus motibus principium est secundum naturam; principium autem corporalis motus est a motu cordis; unde motus cordis secundum naturam est et non secundum voluntatem; consequitur enim, sicut per accidens, vitam, quae est ex unione animae ct corporis; sicut motus gravium et levium consequitur formam substantialem ipsorum; unde et a gene­ rante moveri dicuntur secundum Philosophum » (2). Ad secundum dicendum est similiter sicut ad primum, cum frigiditas sit tendentia consequens formam aquae; unde quando aqua est sub forma calidi est praeter tendentiam eius formae, ita ut semper et continue ex se tendat ad propriam perfectionem acquirendam, et hoc non est proprie moveri (3). Ad tertium dicendum, quod quamvis actiones immanentes eliciantur a potentia et in ipsa recipiantur, tamen non est eadem potentia elicitiva et re­ ceptiva principio, sed est eadem solum subiecto, ut in solutione primae obiectionis principalis dictum est. Ad quartum dicendum, quod voluntas quoad primum actum volendi non est causa totalis sed ab alio est mota, scilicet ab auctore voluntatis; nam «id quod primo movet intellectum et voluntatem est aliquid supra intellectum et voluntatem, scii. Deus » (4). 2a Obi.: Vivens seipsum movet. Atqui inquantum movet, est movens, ct inquantum seipsum movet, est motum. Ergo non repugnat idem esse simul movens ct motum (5). Resp.: — Dist. Mai.: vivens seipsum inadacquate movet Cone., adaequate Neg. — Cone. Min. et Dist. Conqs.: non repugnat idem... inadacquate Cone., adaequate Neg. — Neg. Conqa. Vivens enim non solum seipso movetur sicut gravia ct levia, verum etiam a seipso, ita ut in eo sit pariter principium efficienter movens. Tale autem prin­ cipium non est, ut eo vivens adaequate seu sc toto ct per se primo se moveat, hoc est, quod sive formaliter ut totum sive formalitcr ut pars sit simul movens et motum, sed inadacquate seu partialiter ct ut motum se movet, quatenus una pars viventis est movens et alia est mota. Vivens enim, v. g. animal, constat partibus organicis et quidem heterogeneis, inter quas non est in infinitum abire, sed est sistendum ad aliquam partem quae sit prima in movendo, et haec est cor. Haec autem pars, licet prima sit in movendo alias et sit movens, non est tamen movens immotum, sed movens motum, prout ceteras movet cum sui motu et mutatione, quam non habet ex seipsa primo sed ab alio, quod est generans. Nec proinde eius motus cessat esse vitalis, quia, licet a corde primo eliciatur ideoque sit quaedam vita inchoata, tamen ab eo elicitur ut motus formaliter participatus (1) Soto, loc. prox. cit. — Quare, cum gravia et levia principium activum sui motus habeant in seipsis, non dicuntur seipsa movere, cfr. S. Thomam, II C. Gent., c. 47; I, q. 18, a. 1, ad 2 ; tbid., a. 3; Capreolum, loc. prox, cit., a. 3, § 1, ad 1 "" prine. Greg. contra conci. (2) S. Thomas, I-ll, q. 17, a. 9, ad 2»». (3) Cfr. Capreolum, loc. prox, cit,, ad 9 Scoti contra 1 conci.; Ferrariensem, VII Phys., q. 1, ad 2« *«, et alios. 1 (4) S. Thomas, De Malo, q. 6, a 1; cfr. I-ll, q. 9, a. 4; I, q. 2. a. 3, ad 2>»; ibid., q. 79, a. 4; tbid., q. 82, a. 4, ad 3»»; tbid., q. 105, a. 5. (5) Ex SUAREZ, Metaph., Disp. 18, sect. 7, n. 29-35. ^49 247 Articulus II. UTRUM ABSOLUTE REQUIRATUR QUOD MOVENS SIT MOBILI CONIUNCTUM (2). » 362. Vidimus, quod movens et motum debent esse realiter distincta; sed propterea dubium oritur, an ut movens actu moveat mobile necesse sit ei esse coniunctum seu approximatur», vel possit illud movere etiamsi ab eo distet (3). 363. Praenotamina. — Est primo notandum, quod quamvis quaestio per se sub aspectu physico proposita sit, i. e. sub ratione moventis, mobilis et motus; tamen, cum universali gaudeat valore, promiscue illam tractamus ac sub ra­ tione agentis, passi et actionis, quia movens, intantum movet inquantum est formaliter actu, et mobile intantum movetur inquantum est formaliter po­ tentia (4). Quapropter, in memoriam revocanda sunt quae supra (5) tradidimus de actione in genere eiusque speciebus, praesertim de actione transeunti quae solum ad praesens facit. Secundo est notandum, quod quae ad invicem immediate coniunguntur seu approximantur proprie se invicem tangunt, ideo contacta seu contigua di­ 1 I I i , ti) Cfr. S. Thomam, VIII Phys., lect. 10-11; De Munnynck, op. cit., p. 65-66. (2) Cfr. Aristot., VII Phys., c. 2-3; I De Gen. ct Cor., c. 6-7; S. Alb. Mag.n., VII Phys , Tr.l,c.4; I, dist. 37, a. 1-3; S. Thomam, VII Phys., lect. 3-6; VIII Phys., lect. 9-10; I De Gtn.dCor., lect. 18-20; I, dist. 37, q. 1, a. 1; II C. Gent., c. 56; III ibid., c. 68; I, q. 117, a.3, ad 2u>», et passim; S. Bonaventuram, I, dist. 37, a. 1, q. 2; Aecidium, I, dist. 37, P. 11, q.I;SCOTUM, I, dist. 37; II, dist. 9, q. 2; IV, dist. 44, q. 2, ad 3 prine.; Durandum, 1. iisf. 37, q. 2; Capreolum, I, dist. 37, q. 1; Cajetanum, 1, q. 8, a. 1 ; Ferrariensem, Vll Phys., q. 3; III C. Gent., c. 68; Soto. Vll Phys., q. 1, a. I; BaÑEZ, I, q. 8, a. 1; C. Ala«ANNO, op. cit., Phil. Nat., q. 25, a. 1; Javelli, Vll Phys., q. 3-4; Suarez, Metaph., Disp. 18, sect. 8; Vasquez, in 1 » P ■■■, Toni. 11, q. 52, a. I, disp. 189, c. 2; Complu­ tenses, loc. prox, cit., Disp. 28, q. 3; Io. A S. TllOMA, loc. prox, cit., a. 2, pp. 384-388; Calvinum, op. cit., Tract, ult., ad V1I-V1II Phys., q. 3, § 2; Com. in Sum. S. Thorn., I P., Tr. II, Disp. 6, q. 1, § 4; Guerinois, loc. prox, cit., a. 2; Goldin, Phys., 1 P., disp. 3, q. 6, a. 2; ARNU, loc. prox, cit., a. 4; Mastrium, op. cit., Disp. Vll, q. 4, a. 3; Joanmz-Echalaz, op. cit., Tract. V in Vll Phys., Disp. 29, c. 1-3; Telliez, op. cit., Phys., P. II, Disp. 36; Pesch, op. cit., n. 70-81; E. Blanc, Diction, de Philos., v. «Action-; Haan, op. cit., n. 76-81; Nys, Cosmologie, Vol. 1, p. 329 ss.; Gredt, op. cit., n. 346-350; I.Chianale, Notae in quaestione quam vocant de actione in distans », Gregoriantini \ II. 1926, pp. 44-72; et alios, praesertim Commentatores S. Thomae in !» • ** P., q. 8. (3) Est maxime attendenda utilitas ct necessitas huius quaestionis, praesertim pro re theologica; sic enim, inter alia, est fundamentum ex quo probant « S. Thomas (1, q. 8) et pltrique Theologi, Deum esse ubique per essentiam et in omnibus rebus intime, quod virtus eus agendi infinita est et illimitata, qua ubique per se agit et nulla res agitur nisi ubi est ». Soto, loc. cit.-, cfr. Cajetanum, loc. cit. (4) Cfr. S. Thomam, Vll Phys., lect. 3. (5) Cfr. pag. 162-172. 248 Liber 1 - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput IV, Art. II cuntur: '«contigua enim sunt quorum extrema sunt simul», dixit Aristoteles, id est simul simultate loci, non quidem proprii, « sed quia nihil est medium inter movens et motum secundum quod contacta vel continua sunt simul, quia termini eorum sunt simul, vel quia sunt unum» (1). Quare, immediata coniunctio sive approximate est contactus simultaneus et immediatus, ideoque dicit indistantiam seu praesentiam; sicut e contra, physica ab invicem disiunctio seu separatio dicit negationem illius contactus, consequenter rationem dis­ tantiae. Tot igitur sunt modi contactus immediati, simultatis et indistantiae in movendo seu agendo, quot sunt modi quibus quaedam immediate se ad in­ vicem coniunguntur in movendo vel in agendo. Tertio est notandum, quod ad invicem in movendo vel agendo immediate coniungi possunt dupliciter: vel immediatione suppositi (= contactus suppositi; in corporalibus dicitur contactus quantitativus), quando inter suppositum movens seu agens et motum seu passum non cadit aliud suppositum subordination quod agat, saltem eodem modo (2), ad effectus productionem; sic enim quanto movens est inferius tanto est immediatius immediatione suppositi, v. g. lapis qui movetur a baculo, hic a manu et haec a potentia motiva animae: ibi est immediatio suppositi inter lapidem et baculum, inter lapidem vero et cetera moventia est mediatio suppositi. Vel immediatione virtutis (= contactus virtualis seu virtutis), quando virtus moventis seu agentis unitur mobili seu passo non accipiendo seu mendicando talem unionem ab aliqua alia virtute, hoc enim modo quanto movens est superius tanto immediatius agit immediatione vir­ tutis, eo quod inferius agit virtute superioris et non e contra; ita in exemplo allato, datur immediatio virtutis inter lapidem et potentiam motivar» animae, non vero inter lapidem et baculum vel manum, cum non moveant nisi virtute accepta a potentia motiva (3). Quarto denique est notandum, quod movens vel agens potest esse vel principale vel instrumentale. Est principale quando « operatur per virtutem suae formae cui assimilatur effectus, sicut ignis suo calore calefacit» (4); est autem instrumentale quando . non agit per virtutem suae formae sed solum per motum quo movetur a principali agente; unde effectus non assimilatur instrumento, sed principali agenti, sicut lectus non assimilatur securi, sed arti quae est in mente artificis » (5). Utrumque horum potest esse vel materiale vel immateriale seu spirituale. 364. Status Quaestionis. — His omnibus praenotatis, dicendum quod non agitur hic de movente ut finis, quia huiusmodi « aliquando distans est ab agente quem movet » (6), sed de movente physico seu efficienter; neque agitur de motione seu actione immanenti: cum enim haec sit ab agente et in agente, ab eo minime distat; sed de motione seu actione transeunti, quae est ab agente et recipitur in passo. De hac actione igitur est quaestio quoad utrumque contactum (1) S. Thomas, loc. prox. at. (2) Hoc addimus, quia non repugnat, duo agentia ad invicem subordínala immediate coniungi, diverso modo tamen, uni effectui seu passo immediatione suppositi. Cfr. Bañez, I, q. 8, a. 1, ad 5 *m; Zanardi, Com. inbm P»» S. Th., q. 8, a. i, ad ’ (3) Cfr. S Thomam, ¡I C. Geni., c. 70; |, q. 105, a. 2, ad l«n» et passim; Cajetanlm, loc. at.: Ferrariensem, HIC. Gent., c. 68. (4) S. Fhomas, III, q. 62, a. 1; cfr. ibid.t q. 48, a. 6; De Malo, q. 4, a. I, ad 15-16; tbid 9 a 3; IV, dist. 1, q. 1, a. 4, qla. i; ibid., dist. 5, q. 2, a. 2, qla. 2 *; ibid., dist. 10, q. I, a. 2, qla !, et alibi» 7 (5) S. Thomas, III, q. 62, a. I. ’’ (6) S. Thomas, VII Phys,, lect. 3. Utrum absolute requiratur quod moveris sit mobili coniunclum 249 seu utramque immediatam conjunctionem, necnon respectu utriusque moventis, principalis scii, et instrumentalis, uti praenotatum est. Quaeritur igitur, an omne movens (= agens), sive principale sive instrumentale, ut moveat mobile (= agat in passum) necesse sit ei esse immediate et simul coniunctum; seu aliter, an aliquod movens (=agens) movere (= agere) possit distans. Quaestio tamen generice proposita adhuc intelligi potest et physice et metaphysice. Physice quidem, si attendantur moventia seu agentia naturalia iuxta eorum naturam et propriam operationem; sic enim quaeritur: an coni unctio moventis et mobilis, sive indistantia seu immediata praesentia moventis ad mobile sit physice necessaria ad movendum; vel e contra, ita ut aliquod movens possit naturaliter agere in distans quin prius agat in propinquum. At metaphysice, si moventia vel agentia creata considerentur prout sunt entia creata et formaliter ut agentia creata; hoc modo, consideratur repugnantia seu possibilitas obiectiva, ut quaestio sit: an agens creatum ( = mo­ vens creatum), sive principale sive instrumentale et sive intra sive extra limites suae activitatis, repugnet agere (= movere) immediate in distans seu remotum, seu ibi ubi non est nec suppositaliter neque virtualiter. Exempli gratia: an repugnet ignis A calefacere lignum B ab 4 remotum per viginti metra (= limites activitatis A), nihil calefaciendo neque aliquid producendo in toto spatio metrico posito inter A et B; vel: an ignis Thebis existens repugnet calefacere li­ gnum Athenis existentem (= distantia extra limites activitatis ignis), non solum nihil producendo in medio inter Thebas et Athenas sed nequidem ullo modo, nec suppositaliter neque virtualiter, est Athenis praesens. Haec est tota quaestio (1). 365. Sententiae. — Pro quaestionis propositae solutione dantur se­ quentes opiniones: l12Opin. tenet, quod cum corpora conflentur atomis inter quas datur vacuum, et huiusmodi atomi praeditae sint viribus attractivis, non possunt interse agere sese invicem tangendo ob vacuum interpositum, ideo agunt trans vacuum et indistanter. Ita Atomistae (2). 2a Opin. quia aufert ab entibus creatis et naturalibus quamlibet veram activitatem, eamque soli Deo tribuit, admittit ex consequenti actionem in distans inter agentia naturalia. Ita Mechanicismus materialisticus post Cartesjum et Occasionalismus post Malebranche et Geulinx. 33 Opin. tuetur, quod aliquod agens potest physice agere in rem di­ stantem, infra activitatem suae virtutis constitutam, quin in medium seu in (1) Quare notandum est, quod quaestio non est: an metaphysice repugnet quod, virtus ignis Thebis existentia, vi supremi agentis, extendatur ad Athenas usque, ibique producat alium ignem, quin ignis aliquid efficiat in medio intercepto inter Thebas et Athenas» Hoc enim modo, nulla est difficultas quin activitas ignis impediri possit in transitu totius illius medii; et ceteroquin, ignis Thebis existens, licet non esset Athenis suppositaliter praesens, esset tamen virtualiter, quo agere potest. Unde de hoc sensu nullum dubium adesse potest. (2) Cfr. Descoqs, L' Hylimorphisme, op. cit., pag. 288-292. — Pro Aforntsmt exposi­ tione et ludido, cfr. supra, pag. 24 ss. Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput IV, Art. II 250 propinquum agat, consequenter indistantia agentis a passo non est conditio necessario ad agendum requisita causae efficienti ut sic. ita ex antiquis citatur Avicenna (1) et Alex. Aphrod. (2), eam tamen sequuntur Nominales post Ôkam, Scotistae post Scotum (3), et pauci alii (v. g. Toletus (4)). 4a Opin. tenet, quod iuxta quosdam (v. g. Lossad,\ (5), Nys, etc.), quamvis physice seu naturaliter minime detur, metaphysice tamen non est impossibilis vel saltem non probatur repugnare; iuxta vero alies (v. g. Blanc, Haan, Gredt, etc.), simpliciter repugnat et physice et metaphysice. 5' Opin. denique propugnat, quod nullum agens principale, quodeumque sit, potest ut agens principale in distans agere: hoc enim modo et physice et metaphysice repugnat; at, nulla est repugnantia metaphysica quod instru­ mentum, ut est instrumentum et vi agentis superioris elevatum, in distans agat. Ita Thomistae communiter post S. Thomam, quos sequimur. 366. Conclusio: «Repugnat, tum physice tum metaphysice, 11 aliquod movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo; non tamen metaphysice repugnat aliquod n movens instrumentale movere mobile ei immediate non coniunctum coniunctione ipsius instrumenti propria». Prob. Ia Pars (= npugnat, tum physice him metaphysice, aliquod mo­ vens... aliquo modo). — Quodlibet principaliter movens debet secun­ dum naturam et operationem propriam suae formae sibi mobile assimilare in movendo. Atqui repugnat, tum physice tum metaphysice, tale movens sic mobile movere nisi ei immediate, vel suppositaliter vel virtualiter, conjungatur. Ergo repugnat, tum physice tum metaphysice, aliquod movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo. Mai. constat ex praenotatis. — Mobile enim ideo a movente movetur ut ab eo acquirat dynamicam perfectionem seu actualitatem kineticain, quare ad invicem ordinantur tamquam principium materiale ad principium formale; unde in qualibet actione, «illud quod est ex parte agentis est quasi formale, illud autem quod est ex parte patientis vel recipientis est quasi materiale » (6). Perficitur autem mobile a movente prout ei participat seu communicat pro­ priam formam, qua ex formaliter mobili fit actu motum, et ideo moventi assimilatur. Nam, movere est agere: « agere autem, quod nihil est aliud quam facere aliquid actu, est per se proprium actus inquantum est actus. Unde et omne agens agit sibi simile» (7); quapropter < operatio agentis semper est perfectio patientis, inquan­ tum huiusmodi » (8). ; (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) (8) Cfr. De Anima, see. 4, c. 4. Cfr. 1 Mefapft., comni. 8. Cfr. Mastrium, toc. prox. at. Cfr. In Sum. S. Thom. Enarratio, 1. q. 8, a. I. Cfr. II Phys., tract. 2, disp. 3, c. 3. S. Thomas, IV, dist. 46, q. 2, a. 2, qla. 3*. S. Thomas, I, q. 115, a. I; cfr. Tab. Auream, v. « Acens * n 82 ’ S. Thomas, 1, dist. 37, q. 3, a. I, ad Utrum absolute requiratur quod movens sil mobili coniunctum 251 Min. prob.: >4) Physice. — Arg. r®. — Scientia physica, prae­ sertim electromagnética, liquido constat quod, quanto magis duo corpora sunt ab invicem distantia, tanto magis est debi is intensitas activitatis unius corporis supra aliud; sicut e contra, quanto magis sunt propinqua et minus distantia, tanto maior est intensitas activi­ tatis (1): ita, si inter duo corpora A et C interponatur aliud corpus B quod sit incapax recipiendi motionem seu actionem toü A, non poterit Cab 4 moveri; similiter, si inter A et C magna distantia interponatur, consequenter, vacuo absoluto posito inter duo corpora, impossibile erit quod movens moveat mobile. Atqui principaliter movens phy­ sicum, quod moveat mobile distans, quin prius moveat mobile pro­ pinquum, vel quod mobili nec suppositaliter neque virtualiter immediate coniungatur, moveret, vacuo absoluto posito, inter ipsum et mobile. Ergo repugnat physice aliquod movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo. Arg. nam. — In nullo genere motuum movens principale potest movere mobile non immediate ei coniunctum. Ergo repugnat p lysice aliquod movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo. Antecedens illustravit inductione Aristoteles (2). Revera enim apparet: Io in motu locali. Omne enim quod localiter movetur, aut a seipso aut ab alio movetur; si primum, ut sunt animalia, liquido constat quod nihil mediat absolute inter animam moventem et corpus motum; si secundum, mobile non movetur nisi vel motu pulsionis, vel tractionis, vel vectionis, vel vertiginis, in quibus omnibus nihil est medium inter movens et mobile. Cum enim motus pulsionis sit ab aliquo movente in aliud, opus est ut, saltem in prin­ cipio, pellens immediate sit coniunctum ei quod pellitur, cum illud pellens a se vel ab alio removet. Praeterea, trahens numquam sepa­ ratur ab eo quod trahitur; similiter, in motu vectionis qui ex tractu et pulsu constat ; et a fortiori demum in motu vertiginis qui illos tres motus involvit. — 2° in motu alterations idem experitur, prout nullum medium dari potest inter primum alterans et ultimum alteratum, ideoque semper sunt simul. — 3° denique in motu aug­ menti et decrementi, res est satis manifesta; augmentatio enim est (1) < Le prime e piu scmplicl esperienze elettriebe avevano rnostrato, che Ia forza *eser citantes! fra due corpi clettrizzati diminuisce, coli'aumentare la dislanza che li separa. Il fi­ sto tráncese Coulomb fece conoscere con qual legge la forza varia al variare della distanza. Tillegge del Coulomb è in certo modo quella stessa che il Newton aveva formúlalo per la graVítazione. La forza, cioé, aglsce secando la relia che congiunge i due corpi (supposti di ptccole dimensioni), e varia in ragione inversa del quadrato delta loro distanza. Coslcche se la distanza fra i due corpi elettrizzati viene raddoppiata, triplicata ecc., la forza chc fra essi si manifesta, diventa la quarta parte, la nona parte e cosí di seguito ». L. Amaduzzi, Elcm. di Física, IV, J 11, pag. 14, Bologna, Zanichelll. (2) Cír. VII Phys., c. 2-3; S. Alb. Maon., ibid., Tr. I, c. 4; S. Thom., Ibid., lect. 3-6. 252 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput IV, Art. II quaedam appositio quanti ad quantum, sicut et decrementum est quaedam quanti a quanto detractio. Ergo patet inductione, quod in nullo motu movens principale potest movere mobile non immediate ei coniunctum. Arg. m m. — Omne principaliter movens physicum est aliquo loco circumscriptum ac determinatum. Atqui, ut huiusmodi, repugnat mobile distans movere quin prius propinquum moveat. Ergo repugnat physice aliquod movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo. Mai. patet; quia quodlibet ens physicum seu naturale existens in rerum natura est in tempore et spatio. Min. prob.: Cum esse illius moventis, et similiter mobilis phy­ sici, a tali vel tali loco circumscribatur et determinetur ut simul repugnet in alio loco esse, eius motio seu actio nequit esse independens ab illo loco, ideoque extra illum locum agere; operatio enim sequitur esse. Quo fit, ut nullum movens physicum, actualiter in rerum natura existens, movere seu agere possit extra determi­ natum locum qui est sphaera eius activitatis; quare, in eo «quod est omnino abstractum a loco et tempore nihil operatur neque tem­ poris diversitas neque loci distantia » (1). Cum igitur motio seu actio, qua movens movet mobile, debeat egredi a movente et in mobile recipi, seu a movente ad mobile transire, non erit possibilis eius transitus nisi, vel supposito vel virtute, mobile immediate a movente tangatur. Repugnat igitur principaliter movens physicum movere mobile distans quin prius propinquum moveat. Arg. IVam. — Agens in passum agere et influere nequit physice nisi passum sit determinatum et subiectum in actu secundo ipsi agenti. Diximus enim supra, quod agens et passum ad invicem dicunt relationem transcendentalem, ita ut per dominationem agentis in pas­ sum et per subiectionem passi ad agens, talia vocentur. Atqui huius­ modi determinatio et subiectio in actu secundo passi ad agens dari nequit nisi agens aliquo modo immediate tangat passum; secus enim non haberetur sufficiens ratio, quare ratio agentis connotet et influat in hoc passum potius quam in illud, in B v. g. potius quam in C, necnon dicatur tale passum v. g. B et non C, cum sit tale per talem subiectionem ad tale agens. Ergo non potest dari actio agentis in passum, seu moventis in motum, quin inter ea adsit aliquis contactus immediatus. B) Metaphysice. — Arg. Inm. — De ratione formali actionis transeuntis, formaliter ut talis, est ut sit cum motu physico quem in recto importat, cumque relatione transcendental! quam in obliquo (I) S. Thomas, I, q. 107, a. 4. Utrum absolute requiratur quod movens sit mobili coniunctum 253 dicit, ut supra ostensum est. Atqui haec relatio, quae est formaliter in movente seu agente, et motus physicus, qui est formaliter in moto seu passo, repugnat dari absque aliquo contactu sive suppositi sive virtutis. Actio enim transiens, formaliter ut actio, est origo seu emanatio a movente seu agente, atque ut sic est in ipso; formaliter vero ut transiens, recipitur in moto seu passo, atque ut sic formaliter est in eo. Repugnat autem aliquid in aliquo recipi nisi receptum formaliter tangat receptivum, cum sit eius perfectio. Ergo repu­ gnat rnetaphysice aliquod movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo. Arg. nam. — Movens seu agens principale est actus moti seu passi, motum seu passum est potentia moventis seu agentis, quia «sicut potentia passiva sequitur ens in potentia, ita potentia activa sequitur ens in actu; unumquodque enim ex hoc agit quod est actu, patitur vero ex eo quod est in potentia» (1). Atqui rnetaphysice repugnat aliquid mediare inter actum et potentiam, cum nulla po­ tentia ex se possit fieri actu nisi per actum et <• esse in potentia nihil aliud sit quam ordinari in actum» (2); quapropter, «in omnibus potentiis ad invicem ordinatis hoc est necessarium, ut ubi termi­ natur actus prioris potentiae, incipiat actus secundae » (3). Ergo repugnat rnetaphysice aliquod movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo (4). Arg. nrm. — Movens seu agens principale intantum movet inquantum eius causalitate motiva actu causât motum in mobili. Atqui causalitas cuiuslibet causae est id quo, tamquam actu secundo, causa proxime et intrinsece effectum attingit, quodque repugnat ab ipsa causa separari. Ergo repugnat rnetaphysice aliquod movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo. Arg. IV,n‘. — Operatio sequitur esse. Atqui movens seu agens principale quod in aliquo non est, nec ut principium quod seu suppositaliter neque ut principium quo seu virtualiter, in eo operari re­ pugnat ut per se liquet. Ergo repugnat rnetaphysice aliquod movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo. (1) S. Thomas, II C. Gent., c. 7; cfr. ibid., c. 8; De Pot., q. 5, a. 4, ad l (2) S. THOMAS, De Malo, q. 1, a. 2; cfr. Ill, dist. 14, a. 1, qla. 2. (3) S, Thomas, 1\ , dist. 49, q* f a. 7, ad 7 ***** Quapropter, necesse est «quod moventia aprimo movente usque ad ultimum motum, omnia se tangant ad invicem » (S. Thomas, VIII Phys., lect. 9; cfr. ibid., lect. 10; I Meteor., lect. 2). (4) Ad rem Capreolus dicens: < Non solum enim propter ordinem potentiarum aut imperfectionem, est quod agens non possit agere in distans nisi prius agat in medium. Sed nl alia ratio: quia, agens scilicet est quodammodo actus ipsius passi et passum est quodammodo m potentia ad agens; actus autem et potentia de sua ratione sunt indistantes • (I, dist. 37, q. I, a. 2, B, § 1, ad 8 Scoti, contra l>*» conc1.). 234 254 Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars 11, Caput IV, Art. 11 Prob. 2' Pars (= lion repugnat metaphysice aliquod movens instru­ immediate non coniunctum coniunclionc ipsius mentale movere mobile ei instrumenti propria). — Movens Utrum absolute requiratur quod movens sit mobili coniunctum ■ i • , est necessarius (1). Quod idem asserimus pro instrumento naturali vel materiali, licet, si moveat vel agat ut motum et elevatum supra facultatem naturalem, non repugnet movere seu agere ubi non est praesens. i 368. Corollarium 11““. — Colligitur secundo, quod neque Supremum Movens seu Agens potest movere seu agere in distans, quia nullius agen­ tis, quantumcuinque virtuosi, actio procedit ad aliquid distans nisi in quan­ tum in illud per media agit » (2). Haec autem impossibilitas agendi in distans Supremo Agenti negatur, non iam ratione modi imperfecti agendi, sed e contra, quia formaliter et per se est infinitae virtutis: « quanto autem aliquod agens est potentius tanto potest suam actionem diffundere ad magis distans» (3). Propterea igitur, quia Supremum Agens est ubique et in omnibus rebus praesens (4), atque in omnibus intime ope­ ratur (5), ideo ab eo actio in distans penitus excluditur. Hinc, < nihil est distans ab eo, quasi in se illud Deum non habeat » (6), consequenter nonnisi ratione transcendentiae dicuntur res distare a Supremo Agente, hoc est « per dissimilitudinem naturae vel gratiae, sicut et ipse est super omnia per excellentiam suae naturae » (7). instrumentale potest aliud distans movere vel ut motum a principali agente creato vel increato. Atqui primo modo metaphysice repugnat, non vero secundo modo. Ergo non repugnat metaphysice aliquod movens instrumentale movere mobile non immediate ei coniunctum aliquo modo. I Mai. liquet. — Min. prob.: Movens principale ideo, ut dictum est, non potest nec physice neque metaphysice mobile distans movere quin prius propinquum moveat, vel ob imperfectum modum operandi ut in moventibus corporeis, vel ob applicationem virtutis quae requiritur ad agendum ut in moventibus incorporeis. Atqui ab huiusmodi conditionibus dynamicis, quae essentialiter requirerentur in movente instrumentali, a nullo agente creato absolvi potest, bene vero ab agente increato. Nam, cum nullum creatum possit supra totam naturam creatam et instrumentum semper sit principali inferius, instrumentum ut tale semper est in movendo seu operando imperfectius quolibet agente principali, a quo recipit virtutem ut moveat; unde a nullo agente creato principali potest instrumentum moveri ut aliud distans moveat. Attamen, nulla est repugnantia ut instrumentum elevetur ab agente increato supra totam facultatem naturae, cum sit causa efficiens entis ut ens; proindeque, nulla adest repugnantia ut instrumentum ab eo absolvatur ab illis conditionibus dynamicis essentialiter requisitis secundum ordinem naturae in agentibus creatis, maxime quia tale movens instrumentale nequidem est in loco per applicationem propriae virtutis ad agendum (1). Ergo repugnat metaphysice movens instrumentale ut motum a principali agente creato aliud in distans movere, non vero ut motum ab agente increato. ( 367. Corollarium I““. — Ex dictis colligitur primo, si physice et metaphysice repugnat movens principale movere mobile non immediate ei coniunctum vel suppositaliter vel virtualiter, necessario sequitur quod actio in distans agenti principali et physice et metaphysice repugnat; consequenter, cuilibet agenti dynamice accepto aliquis contactus absolute (1) Ita enim Ioan. a S. Thoma (op. cit., q. 22, a. 2, ad 2> ' obi.) scribit: « Conditionem istam approximations suppleri posse a Deo, neque essentialiter esse requisitam sed natu­ raliter propter limitationem virtutis agentium naturalium...». — Hinc S. Thomas, de phy­ sica sacramentorum causalitate loquens, inter alia dicit: «sacramenta corporalia per pro­ priam operationem, quam exercent circa corpus quod tangunt, efficiunt operationem instmmcntalem cx virtute divina circa animam» (HI, q. 62, a. 1, ad 3""). Idem pariter habet cum agit de potestate Jaciendi miracula Christi animae vel humanitati collatu (cfr. tbid., q. 13). Ho­ rum omnium rationem nobis profunde exhibet Cajetanus dicens: quia omnipotentia (Dei) non est alligata certis Instrumentis, locis aut propinquitatibus, ideo non refert quavis re utatur Deus instrumentaliter ad quodeumque miraculum; nam sicut potest sine instrumento opus illud perficere, ita potest non solum efficere per instrumentum, sed per quodeumque et ubicumque existât et quantumcumque distet» (in *111 » P., q. 13, a. 2). 255 i j I I I i ? 369. Obiectiones. — Contra nostram conclusionem solent ab adversarijs adduci plures difficultates ex experientia deductae, quae tamen hodie nullius ponderis scient ifici sunt, eas vero, si quis velit, videre potest apud alios auctores (S). Nihilominus, non est supersedendum ab una vel atera difficultate. I IaObi.: Non repugnat movens principale movere mobile distans, si in rerum natura inveniri possit. Atqui revera datur tale movens, ut constat pluribus factis, sicut cum magnes trahit ad se ferrum, vel manus piscatoris tre­ mescit, non autem chorda a torpedine, vel oculi vetulae fascinant pueros distantes; et his similia. Ergo non repugnat movens principale movere mobile distans. Resp.: — Cone. Mai.; Neg. Min., ad cuius probationem generaliter respon­ demus cum Angelico: < quod cuiuslibet agentis habentis situm, actio prius reci­ pitur in medio quam in termino; non tamen oportet quod recipiatur in utroque todemmodo, sed secundum quod exigit dispositio utriusque» (9). Unde ad exem­ pla adducta dicendum est: Io quod trahere, inter alia, dicitur «quia movet id [i. e. aliquid] ad seipsum alterando aliqualiter, ex qua alteratione contingit quod alteratum moveatur secundum locum, et hoc modo magnes dicitur tra­ here ferrum. Sicut enim generans movet gravia et levia inquantum dat eis for­ mam per quam moventur ad locum, ita et magnes dat aliquam qualitatem ferra per quam movetur ad ipsum » (10); 2° idem dicendum de exemplo torpedinis: ! I (1) Sciendum est, quod contactus iste est necessarius in motionibus seu actionibus quae a tempore et spatio dependent, non vero in iis quae a tempore et spatio omnino abstrahunt» ut sunt v. g. actiones immanentes, locutio angelica. Cfr. S. Thom., De Veni., q. 9, a. 6. (2) S. Thomas, I, q. 8, a. 1, ad 3»“. (3) S. Thomas, ibid., q. 118, a. 1. (4) Cfr. S. Thom., 1, q. 8, a. I. (5) Cfr. S. Thom., ibid., q. 105, a. 5. (6) S. Thomas, I, q. 8, a. I, ad 3«". (7) S. Thomas, ibid. (S) Cfr. Complutenses, Io. a S. Thoma, Arnu, Guerinois, Goudin, et alios. (9) S. Thomas, II, dist. 15, q. 1, a. 2, ad 6 >■»; cfr. I,q. 115, a. 3, ad De Verit., q. 5, a. 9. (10) S. Thomas, Vil Phys., lect. 3. 25G Liber I - Philos. Nat. Gen., Pars II, Caput IV, Art. II actio [enim] agentis recipitur in medio per modum medii; et ideo quandoque alio modo recipitur in medio quam in ultimo, sicut virtus magnetis attrahentis ferrum defertur ad ferrum per medium aerem, qui non attrahitur; et virtus piscis stupefacientis manum defertur ad manum mediante reti quod non stupefacit * (1); 3° pariter est respondendum exemplo de fascinatione (2). S. Thomas enim refi­ ciens causam huius fascinationis assignatam ab Avicenna, iuxta quem « si anima alicuius vehementer affecta in malevolentia habet impressionem nocumenti in aliquem, maxime puerum, qui propter corporis teneritudinem est facile su­ sceptivos impressionis » (3); ita ipse Angelicus prosequitur: «In fascinatione non transmutatur materia corporalis ex sola vi apprehensionis ut Avicenna po­ suit, sed ex eo quod propter vehementem affectionem invidiae vel irae seu odii, ut plerumque accidit in vetulabus, inficiuntur spiritus. Et haec infectio pertingit usque ad oculos, ex quibus inficitur aer circumstans, ex quo corpus alicuius infantis propter teneritudinem recipit aliquam infectionem, per modum quo speculum novum inficitur ad aspectum mulieris menstruatae, ut dicitur in lib. de Som. et Vig. » (4); haec S. Thomae responsio seu explicatio non est nimis diversa ab illa quam hodie communiter exhibent metapsychici (5). 2a Obi.: Non repugnat metaphysice aliquod movens seu agens instru­ mentale operari in mobile distans, uti probatum est. Ergo neque aliquod movens principale. Resp.: — Dist. Anteced.: non repugnat metaphysice aliquod movens instru­ mentale elevatum operari in distans Conc., movens instrumentale naturale Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Non enim est paritas inter agens principale quod virtute suae formae agit et instrumentale quod virtute principalis agentis operatur, ut dictum est. Quare, si aliquod movens principale creatum a Su­ premo Movente elevaretur supra facultatem eius naturalem ut mobile distans moveat, iam non moveret ut causa principalis et virtute propria, sed virtute Supremi Moventis instrumentum. Quamvis igitur praedicta metaphysica non repugnantia habeat locum in movente instrumentan, numquam tamen in mo­ vente principali ut principali. (1) S. Thomas, De Verit., q. 5, a. 9, ad 17«®; cfr. II, dist. 15, q. 1, a. 2, ad *6 »; III C. Gent., c. 82. (2) Italice dicitur » it malocchio ». » 5 (3) S. Thomas, III C. Gent., c. 103. (4) S. Thomas, De Malo, q. 16, a. 9, ad 13'®; cfr. I, q. 117, a. 3, ad 2"»; III C. Gent., c. 103; melius adhuc in Epist. ad Gal., c. 3, lect. 1. ' (5) Cfr. Zacchi, La moderna metapsichica alia luce dei principii di S. Tommaso, apud « Angelicum », Ann. IV, pag. 272 ss. FINIS PHILOSOPHIAE NAT. GENERALIS LIBER SECUNDUS PHILOSOPHIA NATURALIS SPECIALIS PROLOGUS 370. Expletis in praecedenti libro iis quae ad Philosophiam Na­ turalem Generalem pertinent, idest iis quae enti mobili ut mobili sunt communia, manum imponimus, iuxta a nobis initio statuta (1), ad Librum Secundum qui Philosophiam Naturalem Specialem com­ plectitur, eo quod, necesse est ut communia ad propria subiecta, sicut forma ad materiam, applicentur (2). Cum enim, ut diximus, Philosophiae Naturalis sit de motu et mobili agere, oportet ut, se­ cundum motuum et mobilium differentiam, distinguantur et ordi­ nentur eius partes. Primus autem ac principalior motuum est motus localis, cum ceteris motibus naturalibus sit perfectior atque com­ munior (3); ideo, primo et immediate tractandum venit de mobili motu locali, quod Aristoteles praestitit in libris «De Caelo et Mundo » et «De Meteoris». Motum vero localem alii motus consequuntur licet solis inferioribus sint proprii, quorum praecipui sunt motus generationis et corruptionis, ad quos ordinatur alteratio; unde, est postea agendum de mobili motu generationis et corruptionis, quod explevit Aristoteles in libris « De Generatione et Corruptione ». Motum generationis demum sequitur augmentado quae solis viventibus est propria, ideo denique est expendendum de mobili motu augmenta­ tions, quod Aristoteles fecit in libris « De Anima » et aliis (4). Nos tamen, brevitate non penitus neglecta, ens mobile motu locali et motu generationis sub una tractatione restringimus, mobile vero (1) Cfr. (2) Cfr. rfetti 1928). (3) Cfr. (4) Cfr. Itet. 1. Introd, Gener, ad Phil. Nal., p. 6-7. S. Thom., De Caelo et Man., Prolog.; De Sens. et Sen., n. 2 (Ed. Pirotta, MaArist., VIII Phys., c. 7, apud S. Thom., lect. 14. S. Thom., De Gen. et Cor., Prooem.; De Cael, et Mun., Prooem.; De Meteoris, 17 — Pirotta, Summa Philos. - II. 258 Liber ¡I - Philosophia Nat. Specialis, Pars I motu augmentationis sub alia. Hinc est quod praesens liber in duas partes secamus: Io de ente mobili motu locali et motu generationis (Pars Ia); 2° de ente mobili motu augmentationis (Pars 2a). Pars Prima DE ENTE MOBILI MOTU LOCALI ET ALTERATIONS SEU COSMOLOGIA 371. Haec pars duo genera comprehendit entium mobilium, motu locali nempe et alterationis, prout alteratio « ordinatur ad genera­ tionem sicut ad finem» (1), eiusque motu consequenter perficitur generatio et corruptio. Totam autem hanc primam partem simpli­ citer appellare malumus Cosmologiam, quae, licet non pauci illo nomine aliud significent (2), originem trahit a graeco, xóo[io? = mundus, et xôyoç = sermo, ut originative non aliud sit nisi «scientia de mundo a, sumpto mundo in tota sua latitudine. Non est tamen despicienda alia eius usualis significatio, quae apud nonnullos philosophos in­ valuit (3). quâ intelligitur sermo seu scientia mundi inorganici, quo ab ente organico seu vivente distinguitur, de quo est Psychologia. Hanc autem significationem nomine Cosmologiae intendimus, eoque significamus «scientiam entis mobilis anorganici ut est mobile motu locali et alterationis n. In hac igitur scientia duo praecipue sunt agenda: Io de Ente Mobili Motu Locali (cap. 1); 2° de » » Motu Alterationis (cap. II). I , | ' 123 . , ( (1) S. Thomas, De Gen. et Cor., Prooem. .* (2) Quidam enim philosophi (v. g. Sanseverino, Donat, Haan), nomine Cosmologiae intelligunt non solum mundum inorganicum, sed etiam organicum seu viventem inferiorem, scii, vegetativum et sensitivum, quo modo ab eis definitur « scientia, quae suprema principia, supremasque rationes mundi sensilis exponit . Ita Sanseverino, op. cit., Vol. II, Cosmología, n. 4, pag. 203. (3) Ita, praeter fere omnes antiquos, plures ex recentioribus ( -•» Ziguara, Pesch, Nys, Gredt etc.). Haec autem intelligentia conformior videtur diversis entis mobilis consideraUonibus quas Aristoteles in pluribus libris exponit. Ait enim S. Thomas: «quando pertransiverimus de his quae dicta sunt, tunc speculabimur, secundum nostrum posse, modo inducto in libris praecedentibus [i. e. Physicorum, De Cael, et Mund.\ De Gen. ei Cor.), scii, non tantum recitando opiniones aliorum, sed etiam causas inquirendo de animalibus et plantis in universali et secundum singulas species, et tunc fere erit finis scientiae naturalis quam a pnncipio elegimus tradere» (I Meteor,, lect. 1). g | i ’ . | i J i | * I i 1 De tolo universo sen mundo 259 CAPUT I. DE ENTE MOBILI MOTU LOCALI 372. Cum subiectum motus sit magnitudo seu corpus, eo quod nihil movetur nisi quantum, et sensibus constet plura corpora parti­ cularia localiter mobilia revera dari, necesse est ex his, tamquam ex partibus, resultet unum totum corpus localiter mobile, scii, universum, quod communiter appellamus mundum, cuius principalior ac nobilior pars est corpus caeleste seu caelum (1). Esset proinde exponendum de utroque. At consulto tractationem « De Caelo » seu Cosmographiam (2) penitus omittimus: sive quia, ut complete expendatur, longissimum atque interminabile esset, ut videre est apud omnes tractatus Astronomiae; sive quia, tirones philosophiae iam possi­ dere supponuntur lineamenta generalia ex cursu ordinario saltem Physicae Experimentalis. Quapropter, praesens tractatio restrin­ gitur ad solum universum seu mundum in se acceptum, quod unico articulo absolvitur. Articulus Unicus DE TOTO UNIVERSO SEU MUNDO 373. Mundi nomen non unam sortitum est significationem. De­ signat enim quandoque absolutam ac perfectam elegantiam seu orna­ mentum, quo modo graeci xóofxov dicunt (3); quandoque designat cae­ lum (4); quandoque designat omne seu universum, quodque graeci (1) De hac materia tractat Philosophus in libris quatuor « De Caelo et Mundo », quo­ rum primus est de toto universo; secundus est de corpore caelesti localiter mobili; tertius et quar­ ta sunt de corporibus simplicibus motu recto mobilibus seu de quatuor elementis. His adiungendl sunt alii libri quatuor < Dc Meteoris », quorum primus est de transmutationibus caele­ bibus; secundus est dc passionibus inferioribus, ut de mari, ventis, motu terrae, tonitruo, coruscationibus, fulmine et typhonibus; tertius est de passionibus causatis ex reflexione et rarefactione radiorum; quartus est de passionibus elementorum prout sunt in compositione nixti. — Disputatur tamen inter Commentatores Aristotelis circa obiectum formale librorum • Dr Caelo». Nam, quidam (■> Alexander, Ruvius) tenent esse ipsum universum seu mun­ dum; alii (= Jamblicus, Sirianus) esse caelum circulariter mobile; alii (= Zabarella, Amicus, Mastrius) esse corpus mobile simplex habens talem naturam ut formaliter a cor­ pore mixto distinctam; alii demum (— S. Ald. Magn., S. Thomas, etc.) rationabilius tenent eue universum ut formaliter corpus mobile mobilitate loci seu situs, cfr. S Alb. Mag., hic, Ob. I. Tr. 1, c. I; S. Thomam, ibid., Prooem. et lib. I, lect. 6. (2) Nomen Cosmographiae latissime acceptum designat « Universi descriptionem », at uw scientifico idem est ac Astronomia sive physica sive mathematica, cfr. L. Amaduzzi, ep. Vol. I, P. Il, cap. 20, § 2G4. (3) Cfr. Plinium, Lib. Ii, c. 4; Lactantium, De ira Dei, c. 10. (4) Cfr. Plinium, Lib. II, c. 2; Eusebium, De Praeparat., lib. XI, c. xi. De Molu locali 260 Liber lí - Philos. Nat. Spec., Pars /, Caput I, Art. tin., Sectio I xi r.i'j appellant: est enim mundus ordo seu complexus omnium re­ rum sive naturarum tam caelestium quam terrestrium (1). Hoc autem ultimo sensu mundus a nobis hic accipitur et non immerito genera­ liter definiri potest sic: « quoddam totum corpus localiter seu situaliter mobile, continens omnia alia corpora mobilia, sive superiora sive in­ feriora, tamquam eius partes». Huius vero mundi existentia realis et obiectiva, post ea quae initio de realitate entis mobilis breviter dicta sunt (2) et post ea quae experientia sensibili noscuntur, a nullo sanae mentis in dubium revocari potest, praeterquam a Scepticismo, Solipsismo et Acosmismo Idealistico, quorum argumenta, cum valorem cognitionis respiciant, in Metaphysica defensiva discutientur. Qua­ propter, impraesentiarum sequentia de mundo considerabimus: Io 2° 3° 4° 5° de motu locali (sect. 1); de mundi formatione (sect. 2); de » unitate (sect. 3); de » perfectione (sect. 4); de » limitatione (sect. 5). SECT 10 PRIMA D2 Motu locali (3). 374. Primo igitur consideranda venit natura motus localis quo, ut dictum est, mundus movetur, et quidem: 1° quid sit; 2° quotuplex sit; 3° eius velocitas; 4° eius compositio seu complexitas; 5° eius effi­ cientia; 6° denique, eius proprietates. 375. I. Definitio Motus Localis. — Revocatis a nobis supra dictis de motu in genere atque de loco et ubi, motus localis non immerito ita definiri potest: actus mobilis ut mobile est a circumscriptione unius loci ad alterius circumscriptionem, seu breviter: translatio corporis mobilis ab uno in alium locum. IM Explicatur. - In hac definitione includitur id quod cuilibet motui est com­ mune per hoc quod dicitur « actus mobilis ut mobile est », et id quod motui locali est (1) Ita Auctor libri pseudeoaristotells De Mundo ad Alexandrum dicit: KôcrjiOÇ lletv O'jv ion Querría È- ovpowoü xal xal TÛv èv ToÛTO’.ç 7zeptexojxévû)v. Aéyerat 8c *xa . ¿répciiç xôap.oç tj tôv ÔXœv rà^tç tc xal StaxôopL^atç, ùtcô Oecôv te xal 8'.à Oeüv , n. 43. (4) Cfr. S. Thom., I, dist. 8, q. 3, a. 3, ad 3u">; cfr. VIH Phys., lect. 15 (5) S. Thomas, HI C. Genl., c. 82; cfr. ibid., c. 102; VIH Phys., lect. 14 ss •'1 a 67 a 2 ad 3— ; H-H, q. 180, a. 6; IV, dist. 49, q. 1, a. 4, qla. 3» ct passim ’ (6) Cfr. S. Thom., Quodl. Hl, a. 6, in sol. ad contr. De Cosmogonía 265 omnes in eo includuntur (1) et sine eo nullus dari potest, quia primum in quolibet genere est causa eorum quae sunt post » (2). 4a Prop.: motus localis est perfectior atque nobilior ceteris motibus ■>. Sequitur ex praecedenti; talis motus enim «nihil variat de eo quod est intraneum rei; unde subiectum huius motus est ens completum in esse primo et in omnibus proprietatibus intraneis rei » (3). SECTIO SECUNDA De Mundi formatione. 381. Expenso de motu locali quo praeditus est mundus, de istius formatione est nunc disserendum. Mundi autem formatio (4) dupliciter considerari potest, et universaliter, prout considerantur transfor­ mationes totius universi in se, et haec cosmogonía dicitur; et parti­ culariter, prout respiciuntur transformationes unius partis tantum scii, terrae, atque geogonia vocatur. Unde in praesenti agendum est> Io de cosmogonía (§ 1); 2° de geogonia (§ 2). § 1. De Cosmogonía (5). 382. Ut ipsum nomen (xôotzoç, yévoç vel yôvoç) satis indicat, cos­ mogonía est generatio quaedam seu transformatio universi. Sumitur autem hic universum prout dicit complexum seu congeriem mundo­ rum qui spatium replent, ut, secundum quod scientifice cognoscitur, includat totum systema solare simul cum eius sole centrali, octo magnis planetis, millibus eius parvissimis satellitibus et cometis, cuius systematis mundus, quem nos habitamus, non est nisi unum (1) Cfr. S. Thom., I, dist. 8, q. 3, a. 3, ad 3««». (2) S. Thomas, 111 C. Gent., c. 82. (3) S. Thomas, II, dist. 12, q. 1, a. 1, ad 5»»»; cfr. I, q. 110, a. 3; II-II, q. 180, a. 6; III C.Gtn/.,c.82; De Malo, q. 16, a. 10, ad l»i». — Ab antiquis solet assignari motui locali et qui­ dem soli circulari, alia proprietas quae est perpetuitas, cfr. S. Thom., VIII Phys., lect. 19-20; III C. Gmr,c. 82. (4) Est maxime notandum quod nos, de mundi formatione hic loquendo, In limitibus physicae tantum sistere volumus, ut quaestionem de mundi origine, quam nos creatione sol­ vimus, opportunius et rationabilius putamus ad Metaphysicam remittere, cuius est ens ut ens investigare. (5) Cfr. Isaac Newton, De Mundi Systemate liber, In Vol. 11 Inter opera Newtonil a Castillion collecta, Lausannae et Genevae, 1744; Abbé Th.-Moreux, Origine et formation du mondes, Paris, Doin 1922; Les Enigmes de la Création, Tom. I « D'où venons nous? , Tom. III <0ù sommes-nous? • et Tom. IV « Où allons-nous? » (Paris); Guibert-Chinchole, LtsOrigines, Chap. lrr, pp. 19-110, Paris, Letouzey, 1923; Pesch, op. cit., Phil. Nat., n. 548, 555; Gredt, op. cit., Phil. Nat. Sp., n. 361-364; I. Gerard, S. I., The Old Riddle and the Newest Answer', Cheap edition, London, Longmans Green, 1908; F. W. Hutton, The Lesson of Evolution, London, Duckworth, 1902, qui systema Evolutionism! fuse exponit et propugnat; tt plures alios reccntlores scientificos. 266 Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput I, Art. uri., Sectio //, § 1 parvum elementum illius systematis (1). De hoc igitur universo quaerimus in praesenti, post scientificos et peritos, explicationem eius diversarum evolutionum (2). 383. Praenotamina. — Ut quaestio melius intelligatur et solvatur per­ opportunum ducimus praecipua elementa, scii, solem, nebulas et stellas, ex quibus systema solare resultat, tironibus praenotare. Et quidem: Primo est notandum, quod systema solare constat generaliter ex astro centrali circa quod circumeunt alii octo magni planetae cum propriis satel­ litibus, vid. Mercurius, Venus, Terra et Mars (= planetae interni), lupiter, Sa­ turnus, Uranus et Neptunus (= planetae externi), necnon innumeri alii tenues planetae qui spatium inter lovem et Martem replent. Omnes huiusmodi, — exceptis satellitibus Urani et Neptuni, duobus lovis et una Saturni qui motum retrogradum habent —, motu directo rotationis gaudent (3). Sol autem, totius systematis centrum, est fons lucis, caloris, attractionis et vitae omnibus plane­ tis, habens diametrum 1.300.000 chylom., eiusque distantia qua a terra se­ paratur transitur suis radiis in 8’ 32”. Sol autem conflatur ex quodam nucleo centrali, qui in quadam massa gazosa et incandescenti natat et photosphaera appellatur; haec vero physice resultat ex aliis elementis ut granulis, faculis, maculis et pluribus aliis elementis chimicis terrae nostrae communibus, prae­ sertim metallicis (4). Involvitur praeterea in pluribus aliis stratis, quorum primum immediate ipsam tangens est stratum seu cortex inversionis, aliud est cromosphaera nempe quaedam species atmosphaerae diaphanae et absorbentis licet non sit nimis luminosa, et tertium stratum quod corona vel atmosphaera coronaria vocatur. Sol autem circa seipsum movetur ab oriente (= Est) ad occidentem (= Ovest) et absolvit suum motum in spatio 25 dierum pauloque amplius secum ferens totum systema solare. Secundo est notandum, quod stellae nebulosae, vel simpliciter nebulosae, tales vocantur ratione similitudinis quam praeseferunt cum nebulis terrae, et sunt quaedam maculae albi coloris diversarumque formarum (5), quae in qualibet parte caeli disseminatae apparent et de quibus hodie circa 500.000 notae sunt (6). Praeditae sunt praeterea motu, et quidem magnae velocitatis, (1) Quare ita MoREUX (D'où venons-nous?, chap, i, p. 12), universum describit: « L'uni­ vers est composé de systèmes représentés à nos yeux par le chef de famille — l’étoile —, qui groupe autour de lui des corps plus petits que nous n’apercevons pas habituellement ». (2) Pro huius quaestionis utilitate atque necessitate, cfr. Guibert-Chinchole, loc. pr. cit., p. 19-20. (3) Ut praedicti motus intetligantur, describatur quidam circulus et in medio eius sub­ iectum A immobiliter stans ponatur, tunc motus qui supra circuli circumferentiam a dextera ad sinistram subiecti A perficitur dicitur directus, qui vero opposito modo perficitur dicitur retrogradus. Quare motus retrogradus in systemate solari est ille qui circa axim mundi ab Oriente «ad Occidentem perficitur, directus vero qui modo contrario. (4) Hoc hodie nobis revelatur ope spectroscopii quod, ut notant Gujbert-Chinc., «in­ tervient ici pour nous révéler la nature des matériaux constitutifs de la masse solaire. Grâce à elle, nous pouvons analyser la photosphère, ou partie incandescente du soleil, et y retrouver la plupart des éléments terrestres: Ca, Fe, K, Na, S, O, C, Ni, H, Az, He, etc. » (loc. prox. cit., p.29). (5) Revera enim quaedam sunt irregularis formae ut Orion; aliae sunt formae regularis; aliae formae sphaericae et annularis ut Lyra; aliae formae eclipticae ut Andromedes; aliae autem aliter. Attamen ut observat MOREUX (D'où venons-nous?, ch. n, pag. 27): • Presque toutes les nébuleuses que nous connaissons, celles du moins qui présentent un état peu avancé, offrent une structure annulaire, ou mieux spiralolde • (Cfr. Id., Où sommes-nous?, chap, ix, p. 82-83). (6) Notandum est, quod numerus nebulosarum maior semper detegitur cum novis investi­ gationis instrumentis. Nam « Herschell en comptait 2500; Keeler, avec le télescope Crosseley estimait leur nombre voisin de 120,000. Le télescope du mont Wilson, avec un miroir de 2m 54, permet d’en apercevoir plus d’un million, d’après Jean Rosier (Ouibert-Chincuole, foc. pr. cit., p. 25). De Cosmogonía 267 liat adhuc certe non sit determinatum de earum exacta velocitatis quanti­ tate (I). Tertio est notandum, quod praeter praedictas nebulas, dantur aliae stellae, quarum numerus solo oculo corporeo est 5000 circiter, ope telescopii tamen ad80.000.000 circiter ascendit. Sunt autem duplicis generis: quaedam inerrantes (= stellae simpliciter), et sunt astra quae propria luce emicant semperque ad invicem eamdem distantiam retinent, ad has pertinet etiam Sol; aliae errantes (= planetae), et sunt astra seu corpora opaca quae lucem a sole accipiunt atque distantiam iugiter mutant, tam inter se quam respectu inerrantium; his adnumeratur Terra, quam habitamus. Praedicto utrique stellarum generi adiungendi sunt sic dicti satellites et cometae. Priores sunt corpora opaca quae in eorum motu quosdam planetas sequuntur et eos circumeunt, inter quos est Luna. Posteriores vero sunt cor­ pora pariter opaca praedita tamen generaliter longa lucis fascia seu coma, visibilesque nostrae terrae redduntur per aliquot tempus dumtaxat (2). Non est tamen putandum, sicut olim et adhuc nobis sic apparet, quod praedictae stellae sunt immobiles seu motu carentes; scientifice enim liquet iugi et celeri motu praeditas esse; imo, licet ignoretur adhuc circa quodnam punctum centrale circumeant, ope spectroscopii determinatum est de earum velocitate quae ascendit ad 40, 60, 80 chylom. per minutum secundum. Neque denique est putandum, quod praedicta corpora caelum occupant confuse et sine ullo ordine; constat enim plures congeries formae variabilis revera dari, quae ex innumeris stellis inter se ordinatis resultant, ut liquet v. g. in Centauro qui 6.000 stellas ordinatas continet, in Taucano qui habet 16.000 et in Hercule qui habet circa 3).000. His denique quidam scientific! adnumerant sic dictam Viam Lacteam, liat alii eam ex illis constituant (3). 384. Status Quaestionis. — His sufficienter notatis, facilius quaestio intelligitur. Quaeritur enim, quomodo et quanam ratione explicetur tota illa physica formatio mundi caelestis, idest systematis solaris, nebulosarum et stellarum; seu, quomodo omnia illa corpora caelestia praenotata sint inter se ordinatim evoluta, ut ex eis omnibus resultet illud unum mirabile et harmonicum caeleste quod a nobis cernitur. Et licet hoc cum omnimoda certitudine determinare maxime difficile sit (4), aliqualem tamen rationalem explicationem exhibere, secundum recentiorum scientificorum inventa, minime inconvenit. (!) Cfr. Guibert-Chinchole, ibid. (2) Ita v. g. cometa Halley, ab cius inventore sic vocata, terrae visibilis fuit anno 1910, et apparet semper post 76 annos, quippe quod iter, quod a Neptuno ad Solem complet, ab­ solvit non plus quam 75 annis. (3) Ad rem Th. Moreux (Où sommes-nous?, ch. vin, pag. 72), dicens: « La voie lactée est éw formée d’une quantité innombrable d’étoiles trop faibles et trop voisines en apparence pxir être distinguées séparément à l’œil nu. C’est la distribution irrégulière de ces étoiles qui nous donne l’aspect varié de ce ruban phosphorescent dont la lumière augmente ou di­ rime d'éclat ».— De huius viae autem figura laudatus A. ita habet: < que la voie lactee a une structure grossièrement annulaire. Sa forme générale ne serait pas précisément celle dune sphère dont tous les diamètres sont égaux, mais celle d’un disque sphérique tres aplati » (/bid., p. 78). Et iterum: «peut-être que la voie lactée elle-même, à laquelle appartient notre système, ne serait autre chose qu’une immense nébuleuse spiraloide encore en voie de forma­ tai dans bon nombre de ses parties» (D’où venons-nous?, ch. Il, p. 27-28). (4) Hoc et scientific! confitentur: «c’est, scribit Moreux, l’un des plus ardus pro­ blèmes) que l’Astronomie puisse poser à la pensée humaine • (D’où venons-nous?, chap, u, p.36). 268 Liber I¡ - Philos. Nat. Spec., Pars 1, Caput I, Art. uri., Sectio 11, § I I 385. Sententiae. — Ad propositam quaestionem solvendam innumerabiles I opiniones inter scientificos circumferuntur, ut eas omnes recensere sit fere im­ possibile. Quapropter, relicta opinione quorumdam antiquorum de materiae indestructibilitate seu incorruptibilitate corporum caelestium (1), atque aliorum ■ antiquorum de mundo caelesti descriptionibus omissis (2), solum principaliores I referemus. Et licet iam tempore Copcrnici (1473-1543) et expressius adhuc tempore Keplerii (3) (1571-1630) incoeptum fuerit determinari exactam cogni- ' tionem legum quibus motus siderum regitur; nihilominus, veritas nonnisi pedetentim collustrari debuit per mirabiles instrumentorum novitates. Quapropter, priorum opinionibus etiam omissis (v. g. Galilaei 1564-1642, Cartesii 15961650, Newton II 1642-1727, Kantii 1724-1804, W. Herschell 1738-1822, J. Herschell 1792-1871, etc.) et aliorum non mediocris ingenii neque minoris momenti, communiores et recentiores aliquorum opiniones, quae in hac re potius hypo­ theses dicuntur, brevissime exponemus, quaeque in systemate solari aliquam evolutionem reponunt. Attamen, ut vera a falsis secernantur et ordinatim procedatur; sciendum est, evolutionem hanc accipi posse dupliciter: sensu mulerialistico, inquantum praesupponit materiam systematis solaris esse improductam, sese ex se evolventem, et habetur Evolutionismus malerialisticus; deinde accipitur sensu spiritualistico, inquantum praesupponit materiam ab alio esse productam et sese evolventem dependenter ab alio, et habetur Evolutionismus Spiritualisticus. Extendamus igitur huiusmodi systemata. A. Evolutionismus Materialisticus. — Fundamentum enim Materialism! est, quod materia sit unicum supremumque principium omniscomprehensivum cuiuscumque realitatis, essentialiter una et homogénea, quae, vi legis substantial, sese iugiter evolvit independenter a quolibet agente extrínseco in plura entia heterogénea ordine tantum seu positione distincta. Cum vero haec materia sit unicum ens in se omnia comprehendens, est et sibiipsi ratio sufficiens cum statice tum dynamice, ideoque est absoluta, increata et aeterna, atque vi me­ chanica sibi idéntica ex seipsa et per seipsam totum universum sive anorganicum ut systema solare, sive organicum, produxit. Mundus itaque seu uni­ versum nihil aliud est nisi aeterna evolutio substantiae seu materiae homogeneae (4). Ita Materialistae omnes, tum antiqui (v. g. Democritus, Epicurus, Stoici, Anaximenes), tum recentes (v. g. Haeckel, Büchner, Vogt, Moleschott, Ratzenhofer, etc.) (5); quibus recentius est adnumerandus Sv. Ar­ rhenius, iuxta quem systema solare mutua evolutione est peractum, prout nebulosae a sole productae sunt et sol a nebulosis (6). B. Evolutionismus Spiritualisticus. — Hic generaliter tuetur, universi materiam cum eius energia viribusque mechanicis productam esse ab aliquo superiori ente realiter distincto, sub quadam forma confusa simulque cum (1) Cfr. S. Thomam, VIII Phys., lect. 8; I, de Caelo et Mundo, lect. 6; VIII Metaph, lect. 4; I, q. 66, a. 2; 1-11, q. 49, a. 4; II, dist. 12, q. 1, a. 1 ; De Sp. Cr., a. 6, ad 2 ; De Pot,, q. 4, a. 2, ad 8 in oppos. et pluries passim. (2) Cfr. Lucretium, De Rerum Natura, vs., pp. 432-780. (3) Kepler via stricte inductiva ad tres sequentes leges pervenit: *1 Lex: planelat or­ bitas circa solem eclipticas, et quidem in uno ex focis in quibus est sol, describunt; 2‘ Lex: radón vector aequalia tempora in spatiis aequalibus percurrit; 3‘ Lex: cubi a magnis axibus diversarum orbitarum planetarium sunt inter se sicut quadrati temporum revolutionis. (4) Ita E. Haeckel, inter alia dicit: < It is true that there were philosophers who spoke of the evolution of things a thousand years ago; but the recognition that such a law [of evolution] dominates the entire universe, and that the world is nothing else than an eternal evolution of substance, is a fruit of the nineteenth century • (Riddle of the Universe, p. 2, Cheap English Edition). (5) Pro systemate Materialismi cfr. F. Klimke, Il Monismo etc., Lib. I, p. 33-214 (trad. Ital.ab A Ferro, Firenze, 1914); Gerard, op. cit., Ed. Proctor, The Matérialisme of to-day (London, Cath. Truth Society), et alios. (6) Pro Arrhenii theoria, cfr. Gltbert-Chinc., loc. pr. cit p 50 ss De Cosmogonía 269 propria teleología ct capacítate se ad actualem ordinem evolvendi (1); ad ex­ plicandum autem modum, quo haec evolutio contigit, scientific! adsignant plures hypotheses, quarum principaliores sunt sequentes (2): Ia Hypoth.: Evolutio systematis solaris hoc modo accidit, quod primitiva materia, scilicet nebulosa, initio caliditate, forma sphaerica et motu rotatorio supra seipsam praedita erat. Cum autem quo magis diminuitur corpus revol­ ans, eo celerior fiat eius rotatio, sequitur quod praedicta nebulosa, attritu spatiorum interstellarium, continue de suo calore amittens et simul frigescens, suum volumen semper diminuit et velocitatem auget: ex quo primus annulus deciditur. Huius autem annuli decisione, volumen nebulosae adhuc diminuitur u e contra augetur eius velocitas; ex quo contingit quod secundus annulus ab ea emittitur, et ita porro. Sic ergo efformati sunt primo Neptunus, dein Urar uset successive omnes alii planetae usque ad Mercurium, qui ultimus est et Soli proximus; similiter et Luna est concentratio quaedam alterius annuli a Terra decisi. Omnes denique planetae, sicut et satellites, praeter motum quo supra «ipsos habent, circa Solem motu seu sensu directo circumeunt. Ita Petrus-Simon Laplace (1749-1827) (3). Haec Laplacii hypothesis postea ulterius evolvitur ab H. Faye (1814-1902) et /?. du Ligondès. Prior (4) enim tenet, illam nebulosam, ex qua sol ortus est, habere motum kntum et turbineum seu vorticosum. Ex ea autem deciduntur plures annuli iam statum instabilitatis possidentes, quibus primo efformati sunt planetae inferiores motu directo praediti et sunt Mercurius, Venus, Terra, Mars, lupiter et Saturnus; postea vero planetae superiores simul cum eorum satellitibus, Iranus nempe et Neptunus qui motum retrogradum habent. — Posterior (5) autem praesupponit dari ante nebulosam quosdam alios motus ex quibus oritur motus rotationis nebulosae. Haec vero, suo motu rotatorio, transformatur sub specie disci, ex qua emittuntur diversi annuli qui in planetas sequenti ordine transformantur, sc.: lupiter, Neptunus, Uranus, Saturnus, Terra, Mars, Ventis, Mercurius. 2'Hypoth.: Secunda explicatio est, quod motus rotatorius, quo omnes planetae initio movebantur, erat retrogradus, quem planetae remoti reti­ nuerunt, proximi vero et viciniores cum in directum sub influxu et refluxu maris mutaverunt. Cum enim plancta in statu fluiditatis erat, subiectus erat ’.irtuti actionis solaris, sub qua figuram eclipsoidalem assumebat. Pedetentim vero motu retrogrado suppresso, planeta se ferebat respectu solis sicut luna respectu terrae, cuius rotatio est eiusdem durationis sicut eius revolutio; sed, cum progressive condensetur, acceleratur magis velocitas suae rotationis quae semper fit diminution! eius diametri proportionata, sic enim se habet rotatio terrae, quae hodie, una revolutione quam circa solem facit, in 365 gyris absol­ vitur. Eodem modo est explicandum de aliis planetis rotatione directa prae­ ditis. Ita H. Darwin (6). (1) Scribit enim inter plures, Sir J. Herschell: « The presence of Mind is what solves he whole difficulty: so far, at least, as it brings it with in the sphere of our consciousness and fcto conformity with our own experience of what action is» (Familiar Lectures, p. 458); si­ ria habent Stewart et Tait: « We assume, as absolutely self-evident, the existence of a tety, who is the Creator and Upholder of all things » (Unseen Universe, p. 47). (2) Pro fusiori hypothesium de systemate solari expositione, cfr. Duhem, Sisteme du AWe (Paris, Hermann, 5 vol., 1913-1917); H. Poincaré, Leçons sur les Hypothèses cosmofwgua (Paris, Hermann, 1913); Guibert-Chinc., op. cit., a. 2, p. 33-58; et alios. (3) Cfr. Laplace, Exposition du système du monde; Introduction à la théorie analytique Ui probabilités. (4) Cfr. Faye, Sur l'origine du monde (Paris, Gauthier-Villars, 1896). (5) Cfr. Ligondés, Formation mécanique du système du monde (Paris, Gauthier-Villars, : ' (6) Cfr. Wolf, Les hypothèses cosmogoniques. 270 Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput 1, Art. un., Scelio 11, § 1 3a Hypoth.: Haec ex chimia et thermodynamica procedit ad explicandam genesim praecipuarum stellarum. Spectroscopice enim, aiunt quidam, dedu­ citur, quod stella primo est quaedam nebulosa massa quae resultat ex cumulo meteoritarum (= météorites). Huiusmodi autem ad invicem impingunt, ex quarum attritu levissimae materiae tou gaz emittuntur, ut v. g. He et H; attritis dein multiplicatis temperatura magis crescit usquedum illa elementa materialia statum incandescentiae acquisierunt; quo fit ut novum spectrum fulgens appareat obscuros radios habens, licet pars elementorum transeat in statum vaporosum, qui se habet ut quoddam stratum absorbens ac revolvens, ut in sole liquet Stella postea pervenit ad statum gazosum habentem maximam caliditatem, qua elementa ab invicem separantur atque modo analogo iterum in alia cor­ pora evolvuntur. Ita Norm. Lockyer (1), quem alii (v. g. Schuster) (2), licet sub alia quodammodo explicatione, sequuntur. 4a Hypoth.: Revera enim quidam (= J. See) (3) tuentur, quod systema solare initio erat quaedam nebulosa spiralis maxime extensa, cuius elementa congregata sunt in asteroides, et huiusmodi in planetas qui paulatim volu­ mine augmentai i sunt; sol vero maiorem partem elementorum materialium ad se traxit. — Rursus, alii (= Belot) (4) supponunt massam nebulosam ha­ bere motum vorticosum, atque aliam nebulosam amorpham impingens, ex­ tenditur necnon in nostrum systema solare transformatur. Ex harum autem attritu resultat quaedam centralis concentratio, simulque producitur in ne­ bulosa motus quidam vibratorius quo et planetae efformantur. — Demum et alii (= Th. Moreux) (5) sustinent, quod nostrum systema planetare resultat ex evolutione cuiusdam parvae nebulosae spiralis quae debetur attritui alterius nebulosae partialiter condensatae simul cum currente materiae meteoricae nigri coloris. Ex duobus autem figurae spiralis ramis enascuntur primo magni pla­ netae exteriores, dein alii parvi inter Martem et Jovem locati, denique ceteri planetae inferiores. 5a Hypoth.: Haec ultima hypothesis potius vocanda est sententia, quia certo arguit ex principiis rationis tuendo generalem doctrinam Evolutio­ nism! Spiritualis. Cum enim praesens quaestio sit solum de systematis solans formatione, praesupponitur cum dicto Evolutionismo, totam systematis ma­ teriam primitus ab aliquo Ente Intelligente, ab ipso systemate distincto, revera habuisse ortum, ab eoque praeditum fuisse viribus mechanicis, motu locali ac omnibus aliis dispositionibus ad eius naturam requisitis (6). Quibus suppositis tuemur, nullum esse inconveniens ut, mediantibus illis viribus mechanicis, systema active evolutum fuerit atque eis pervenerit ad talem formam perfe­ ctam, quae est finis eius naturae ab illo Ente Intelligente inditus. Hoc enim modo, vires mechanicae in dicta evolutione se habent ut causae cooperantes activae finalitati seu teleologiae systematis, quibus mundi formatio, nec synthetice neque analytice per se primo, tribuitur, sed solum secundario: cum illae vires propriam efficientiam pariter sortiantur per se ab eodem Ente. Hoc igitur sensu (7) ostendere volumus, quod rectae hypotheses quas plures scienti­ fic! post experimenta astronómica deduxerunt, licet scientifice inter se discre­ pent, philosophice tamen seu relate ad principia rectae rationis, nihil habent (1) Cfr. Lockyer, L'Evolution inorganique, Paris, Alcan, 1905. (2) Cfr. A. Schuster, The Evolution of Solar Stars (1903). (3) Cfr. J. See, Researches on the Evolution of the Stellar System, Paris, Hermann, 1910. (4) Cfr. E. Belot, Essai ile cosmogonie tourbillonnaire, Paris, Gauthier-Viliars, 1911. (5) Cfr. T. Moreux, Le Problème solaire, Paris, Bertaux, 1900; Origine et formation des mondes, Paris, Doin, 1922. (6) Cfr. S. Thom., II, dist. 13, q. 1, a. 1, ad lum, (7) Recte proinde notat Pesch (op. cit., n. 551,3«): « Nihil igitur, inquit, quaeritur aliud, nisi utrum Deus usus sit viribus elementorum ad successivam mundi conformationem, an sicut creationis, ita etiam conformationem ipse solus perfecerit ». De Cosmogonía 271 quod cum eis minus recte cohaerere videatur. Ita plures ut Guibert-Chinchole, Pcsch, Gredt, cum quibus sit sequens veritas. 386. Conclusio: «Formatio systematis solaris, quada II evolutione mechanica peracta, rationabiliter est admittenda ». Prob.: Formatio systematis solaris, quae cum principiis sanae rationis seu philosophiae maxime cohaeret, rationabiliter est admit­ tenda. Atqui formatio systematis, ut quadam evolutione mechanica peracta, cum principiis sanae rationis maxime cohaeret. Ergo for­ matio systematis solaris, quadam evolutione mechanica peracta, rationabiliter est admittenda. Mai. liquet ex terminis. — Min. prob.: Systema solare est quoddam compositum constans pluribus entibus gradu perfectionis heterogeneis atque ad invicem subordinatis ut ex eis quoddam homogeneum teleologicum perfecte resultet. Atqui maxime cohaeret cum principiis sanae rationis quod tale compositum, non subito et abrupte sed gradatim et successive, perveniat ad ultimum gradum perfectionis cui ceteri subordinantur. Ergo formatio systematis so­ laris, ut quadam evolutione mechanica peracta, cum principiis sanae rationis maxime cohaeret. Mai. constat ex praenotatis. — Min. decl.: o) Nulla imprimis est repugnantia, ut dictum compositum so­ lare gradatim et successive perveniat ad ultimum perfectionis suae gradum. Non enim « est eadem dispositio rei iam perfectae et prout est in suo fieri; et ideo, quamvis natura mundi perfecti et completi hoc exigat quod omnes partes essentialiter universi sint simul, potuit tamen aliter esse in ipsa mundi inceptione; sicut in homine perfecto non potest cor esse sine aliis partibus, et tamen in formatione embrionis cor ante omnia membra generatur» (1). b) Maxime convenit seu rationi cohaeret ut tale compositum ita fiat, et hoc duplici ex parte, scii, tum ipsius systematis tum entis transcendentis a quo systema dependet. Et revera: 1° Illo processu successivo maxime manifestatur contin­ entia et insufficientia systematis solaris; nam «sicut creatura non habet esse ex se, ita nec perfectionem habet ex se, sed ex Deo; ideo sicut ad ostendendum quod creatura habet esse a Deo et non ex se, voluit ut prius non esset et postmodum esset; ita etiam ad osten­ dendum quod creatura suam perfectionem non haberet ex se, voluit ut prius esset imperfecta et postmodum successive per opus distinctionis it ornatus perficeretur n (2). — Praeterea, magis explicatur causalitas causarum inferiorum subordinatarum, quia « nobilior est ordo cau­ sarum quam effectuum, sicut et causa potior est effectu. Magis igitur (!) S. Thomas, Dc Pnt., q. 4, a. 2, ad 3«m in opp.; cfr. II, dist. 12, q. I, a. 2, ad 6 '. (2) S. Thomas, ibid., ad in opp.; cfr. II, dist. 12, q. I, a. 4. « 272 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars /, Caput l, Art. un., Sectio II, § 1 in eo perfectio providentiae divinae demonstratur. Si autem non essent aliquae causae mediae exsequentes divinam providentiam, non esset in rebus ordo causarum sed effectuum tantum. Exigit igitur divinae providentiae perfectio, quod sint causae mediae exsequentes ipsam » (1). 2° Eodem processu in systemate solari, magis sapientia entis transcendentis ostenditur; quia «in creatione rerum non solum debet ostendi potentiae virtus, sed etiam divinae sapientiae ordo, ut quae prius natura sunt, prius etiam instituerentur; et sic non est ex impotentia Dei, quasi indigentis tempore ad operandum, quod omnia non sint simul producta et distincta et ornata; sed ut ordo sapientiae servaretur in rerum institutione » (2). — Rursus, magis illius agentis virtus nobis explicatur; quia «quanto virtus alicuius agentis est fortior, tanto in magis remota suam operationem exten­ dit; sicut ignis quanto est violentior, tanto magis remota calefacit. Hoc autem non contingit in agente quod non agit per medium, quia quodlibet in quod agit est sibi proximum. Cum igitur virtus divinae providentiae sit maxima, per aliqua media ad ultima suam operatio­ nem perducere debet » (3). Confirm. — Conveniens est ut producta natura, cum propriis viribus et dispositionibus naturam consequentibus, se evolvat progressive ab imperfecto ad completum et perfectum sui statum finalem. Atqui systema solare est na­ tura quaedam producta cum propriis viribus mechanicis et dispositionibus eius naturam consequentibus. Ergo conveniens est ut systema solare se evolvat progressive ab imperfecto ad completum et perfectum sui statum finalem. Min. constat ex dictis. — Mai. deck: Nam, «natura producit effectum in actu de ente in potentia; et ideo oportet ut in eius operatione potentia prae­ cedat actum, et informitas formationem » (4); quare, in via generationis - quanto aliquid perfectius est et magis assimilatur agenti, tanto tempore posterius est, quamvis sit prius natura et dignitate» (5). 387. Corollarium. — Ex dictis igitur recte colligere possumus, quod licet hypotheses Evolutionism! Spiritualistici non omnes scientifice admitti possint, utpote non omnes bene cohaerent cum dictis astronomías hodie cognitis; tamen, nullum est inconveniens ut philosophice admittantur: dictum est enim, quod omnes admittunt Deum initio creavisse materiam et energiam sub quadam primitiva forma cum propria teleología seu capacitate ad praesentem formationem tendendi; quare, discrepantia quae scientifice inter eos viget nullum operi creationis praeiudicium affert (6). Attamen, nec scientifice neque philosophice admitti potest Evo­ co S. Thomas, III C Gent., c. 77. (2) S. Thomas, De Pot., q. 4, a. 2, ad 5> in opp.; cfr. I, q. 66, a. 1, ad 1 • in contr. (3) S. Thomas, IU C. Gent., c. 77. (4) S. Thomas, 1, q. 66, a. I, ad 2<>n. (5) S. Thomas, Dc Pot., q. 4, a. 2, ad 33ndon, Benn, 1927; F. W. Hutton, The Lesson of Evolution, Ess. II, p. 47 ss., London, Duckworth, 1902; H. de Dorlodot, Le Darwinisme au point de vue de l'ortodoxie catholique. Vol. I, Bruxelles-Paris, Vromant, 1921; E. Haug, Traité de Géologie, Paris, 1907; G. TucctMEi, Elementi di Geología c di Geografía Física1, 2 Roma-Milano, 34 1908; et omnia opera geohprum. (3) Geología enim ( yr¡, terra, Xôyoç sermo) est scientia de terra, cuius consideratur erigo, structura, mutationes quae sive externe sive interne contingunt, necnon omnes trans­ formationes ab initio usque ad praesentem statum. Generaliter autem dividitur: in lythotofiMI, quae de terrae crusta agit; in dynamicam terrestrem, quae ex causis actu agentibus arumque effectibus deducit leges quibus determinantur causae quae in praeterito influxum exercuerunt ; et in geologiam historicam ( geogeniam) quae chronologice deducit omnes eventuCJi in terra locum habuerunt ab Initio usque ad praesentem statum. Apprime distinguenda ert Geología a Palaeontologia, quae proprie agit de vetustis organismis qui terram repleverunt. (4) Huiusmodi terrae motus sunt: rotationis circa proprium axem, et est 23 h., 56’ et 4", quae diem sideralem constituunt et minor est die solari; revolutionis circa solem, et est 365 ■ irum,6 h., 9’et 11" ( annus sideralis); et praecessionis seu retrogradationis aequinoctialis, e: est 25,765 annorum circiter. 18 — Pirotta, Summa Philos. - II. 274 Liber JI - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput J, Art. uri., Sectio 11, § 2 in data regione species diffuderunt aliasque propulsaverunt. — Fossilia sunt quaedam vestigia organicorum quae in sedimentaribus rupibus reperiuntur, unde fossilifera dicuntur. Quare, fossilia sunt « reliquiae (v. g. dens, ossa, con­ chylia, etc.) scu vestigia (v. g. effigies passûs animalium, sulcus a verme in sa­ bulo relictus, etc.) entium organicorum, quae in qualibet parte crustae terrestris, causis naturalibus, adhuc conservantur ». Haec autem possunt esse triplicis ge­ neris, vid.: viventia, extincta et emigrata (1); quae omnia sunt maximi momenti, eo quod sunt praesertim certissimum critérium quô relativa aetas terrae geologice determinatur (2). Tertio notanda est geológica terrae formatio; ad cuius maiorem claritatem, geologi communiter distinguunt diversa et successiva stadia, in quibus strata efformata sunt, respectivis temporibus correspondents, iisque nomina propria tribuunt (3). Hinc, procedendo a magis nobis noto ad minus notum, tota terrae formatio dividitur in quatuor magna aeva, sc. : in Cainozoicum, Mesozoicum, Palaeozoicum et Praecambrianum, quorum quodlibet plura alia systemata sub se comprehendit, quae diversis periodis respondent. Expendamus haec omnia breviter, maxime pro iis qui cognitionem geologiae non habent. I. Cainozoicum Aevum (Kaivôç = recens, Zurj = vita), recentiores formas continet; ideo est eminenter aetas mammalium, avium edentulorum et florum, imo et hominis, proinde a quibusdam vocatur Psychozoicum. Comprehendit duplicem periodum, scii.: quaternariam et tertiariam (4). a) Periodus Quaternaria. — Huius periodi systema est continuatio sy­ stematis plyocenici, licet a suis prioribus quam maxime distinguatur, prout in ea primo vita humana apparet. Habet periodus quaternaria tres epochas, nempe: diluvialem, quae resultat ex terris quae magnum progressum atmosphaericum subierunt et innumera elementa cuiuslibet generis adsportata sunt ad mare et flumina; glacialem, in qua nives ita augentur ut massae glaciei ex­ tendantur ad magnam partem continentium noviter efformatorum; alluvionalem, in qua eodem fere tempore quo glacies fiunt magis extensae yulcani pro­ rumpunt, et massis glacialibus retractis, earum fusione orta sunt flumina uberrima quae valles plurimas effodiunt. — Talis autem periodus generaliter duo systemata continet, scii.: recens et pleistocenum; hoc ultimum cum tertiaria periodo imme­ diate coniungitur (5). — Horum duorum systematum flora notatur praesertim ob florum novitates; sed fauna, praeter mammalia, abundat etiam in molluscis (v. g. Cyprina, Islándica, Helix Hispida, Pupa Muscorum, etc.); at, ut totius formationis corona apparet homo, qui inter omnia creata inferiora eminet (6). (1) Emigrata vocantur, quando fossilia huius vel illius regionis adhuc vivunt quidem, sed in aliam regionem plus vel minus longinquam migrata sunt, v. g. Cardium hians quod aetate plyocenica in Italia vivebat, hodie vero in maribus africis reperitur. (2) Hinc est quod W. Smith hac methodo usus est: « From each bed he carefully collected suites of fossils, and he gradually became convinced that every formation had fossils pe­ culiar to itself » ( Holmes, op. cit., p. 25). Pariter: « By 1808 the French geologists had shown that each bed had its distinctive fossils from which its relative age, or position in the se­ quence, could be told » (Id., ibid.). (3) I 3657 met. in Italia 14019 met. in Western U. S. A. 6095 met. in Alaska 3) Triassicum .......... 7619 met. in Alpibus et U. S. A. 1) Pcrmianum.......................... 3961 met. in Australia 2) Carboniferum...................... 12190 met. in Brittania et U. S. A. 3) Devonianum .......... 11752 met. in Brittania 4) Silurianum.......................... 4571 met. in Brittania 5) Ordovicianum ......... 12190 met. in Australia 6 Cambrianum.......................... 12190 met. in Columbia Brit. 1) Supremum 2) Medium 3) Infimum • 1) Huronianum ¡ Algonkianum 54857 met. 2) Laurentianum Origo Terrae (3) Hinc ad reni pra: laudatus HOLMES (op. cit., pag. 10), « it is now generally recognised that a million years is to be regarded as a relatively short period in the history of the earth, just as a million miles is a short distance from the point of view of astronomy ». (4) Cfr. Holmes, op. cit., Ch. vu, pag. 70 ss. 278 Liber íI - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput I, Art. uti., Sectio II, § 2 390. Status Quaestionis. — Ex his longe notatis facilius fulcrum quaestionis evadit. Quaeritur enim, an planeta terrae ad sui per­ fectam formationem, quam hodie cernimus, subiectus fuerit progres­ sivae et lentae evolutioni, ut scilicet, eius origine ab aliquo Ente Transcendenti supposita, inconveniens sit quod revera geologice transactus fuerit ab aevo praecambriano ad cainozoicum tamquam ab imperfectiori forma ad perfectiorem, et ideo non simul sed in tanta annorum duratione. 391. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem duo generaliter reperiuntur systemata sicuti ad cosmogonicam solutionem, videlicet: A. Evolutionismus Materiatislicus. — Iste eodem modo iisdemque prin­ cipiis materialisticis explicat terrae formationem sicut et totius systematis solaris. B. Evolutionismus Spiritualisticus. — Nixus iisdem principiis quae supra in quaestione cosmogónica relata sunt, generaliter tuetur terrae ma­ teriam cum suis viribus et dispositionibus ad eius formationem requisitis esse productam ab aliquo Ente Transcendenti, simulque praeditam esse propria teleología et capacitate sese evolvendi ad actualem statum. Ad huius tamen evolutionem geogonicam explicandam adsunt duo praecipua systemata inter scientificos, et sunt: Io Calastrophismus, qui sustinet, formationem terrae, praesertim quoad montes et eius profundas abyssos, non esse effectum diuturnae et successivae evolutionis sed abruptarum ac vehementium catastropharum, v. g. terraemotuum, eructionum vulcanicarum et inundationum. 2° Uniformismus, qui propugnat formationem terrae locum habuisse per lentum, diuturnum atque continuum processum gradativum, quatenus scilicet plurimae causae activitate praeditae, lente ac insensibiliter earum causalitatem exercendo, efficienter ac sufficienter producunt in sat longa temporis duratione mirabiles mutationes geológicas quales hodie aspicimus (1). Hanc opinionem, intellectam eodem sensu quo cosmogonicam evolutionem supra in quinta hypothesi explicuimus, putamus non solum non repugnare, verum etiam veriorem et rationabiliorem esse principiis sanae philosophiae et ra­ tionis. Sit igitur II 392. Conclusio : « Geogonia seu formatio planetae terrae, per evolutionem geologicam tempore diuturnissimo peracta, rationabi­ liter est admittenda». Prob.: — Arg. rm (= a posteriori seu geologice). — Talem esse de facto formationem terrae longe constat ex scientificis investigatio­ nibus quas geologi perfecerunt in terrae examine, ut videre est apud omnes tractatus geologiae et ex supra in tertio et quarto praenotamine a nobis delineatis. Arg. nom (= a priori seu philosophice). — Ex convenientia rationis et conformitate ad principia philosophica eodem modo argui potest (1) Ad reni optime Holmes (op. cit , pag. 11), dicens: < The topographical features of every landscape arc therefore the result of an incessant struggle which has continued troughout the ages down to the present day, and the rocks formed at different periods by the processes then in operation reveal to us the long history of that struggle ». De Mundi unitate 279 quemad mod u in arguimus aci rationabilem evolutionem cosmogor.icain. Unde applicata proportionaliter illa argumentatione forma­ tioni terrae, concludi debet eius evolutionem geologicam tempore diuturnissimo peractam rationabiliter esse admittendam. 393. Corollarium. — Ex hucusque dictis colligitur, conclusionem no­ stram secundum dicta scientificorum S. Scripturae minime incohaerentem esse: iam enim satis liquet quomodo auctores, etiam ex Patribus, inter se dissentiunt in interpretatione I123 capitis Geneseos, in qua formatio mundi per sex dies enarratur. Quapropter, putamus cum recentioribus communiter, quod quaestio geogonica, ut a geología solvitur, minime contradicit narrationi /• Capitis Geneseos, cum in hac re S. Scriptura et Geología nec eumdem finem idemque obiectum habeant neque eadem methodo utantur; itaque, nihil habetur proprie et per se in S. Scriptura quod geologi de geogonia docent, et ideo, ut merito notat Suarez, < sen­ tentiae magis philosophicae et rationi conformi magis inhaerendum est quando" Scriptura non cogit» (1). Quapropter concludimus verbis Guibert-Chinchóle: « Le 1er chapitre de la Génèse n’est donc pas une page de géologie ou de cosmogonie scientifique, mais, ce qui est plus impor­ tant, le récit populaire de la création est une page de théologie, la plus sublime. Nous y trouvons en effet un très grand nombre de dogmes et parmi eux les plus importants: Existence de Dieu, son Unité, sa ToutePuissance, sa Sagesse, sa Providence, sa Bonté; la création par Dieu de tout ce qui existe. Nous y trouvons encore l’unité de l’espèce humaine; le fait de sa création spéciale par Dieu, sa suprématie sur toute la créa­ tion, les devoirs de l’homme envers Dieu. Par suite, nous y trouvons la condamnation de l’athéisme, du polythéisme, du panthéisme, du matéria­ lisme sous toutes ses formes » (2). SECTIO TERTIA De Mundi unitate (3). 394. Ex vindicatis supra de mundi formatione tum cosmogónica tum geogonica liquido apparet, mundum seu universum non esse ens simplex sed maxime complexum, ut in formatione systematis solaris, ipsius terrae pluriumque aliorum planetam nostrum replentium, inspicere licet. Hac ratione, logice et merito nunc petitur de universi seu mundi nexu vel unitate. (1) De Opere sex dierum, Lib. II, c. 7. (2) Op.cit., loc. prox, cit., a. 4, § III, pag. 88; cfr. H. De Dorlodot, op. cit., pag. 55 ss.; Pesch, op. cit., n. 560, pag. 597, et alios. (3) Cfr. S. Alb. Maon., Sum. de Creat., P. II, q. 80, a. 2; S. Thom., XII Metaphys., lect.12; I,q 47, a.3et loe. paral.; C. Alamanno, op. cit., Phil. Nat., II-II, q.28; C. Guerinois, op. at., Phys., P. II, q. 1, a. 5; Oavardi, op. cit., De Mundo, q. 2, a. 1; N. Arnu, op. cit., Phil. Nat.,?. II, q. 3, a. 1-2; Sanseverino, op. cit., Vol. II, Cosmolog., c. v, pag. 348 ss.; De Maria, Philis. Pertpat.-Scholast.*, Vol. 11, Phil. Nat., P. I, q. 5, pag. 129 ss.; NYS, Cosmologie, Tom. U, a. 267, pag. 444 ss. (cd. cit.), et alios. 280 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 1, Caput I, Art. un., Sectio HI 395. Praenotamina. — Est primo notandum, quod unum generaliter dicit *ens indivisum», prout scilicet fornialiter et actu in plura minime est divisum, licet quandoque divisibilitatem potentialiter dicat (1). Talis autem entis indivisio considerari potest iuxta diversam causalitatem, quâ res sicut formaliter in se constituuntur et ab invicem distinguuntur, ita eâdem ad invicem uniuntur et colliguntur seu continuantur. Causalitas rei porro, alia est intrinseca seu mate­ rialis et formalis, alia est extrínseca seu efficiens et finalis. Ex causalitate vero intrinseca resultat unum per se et secundum essentiam seu substantiale (phy­ sice vel metaphysice); ex causalitate extrínseca resultat unum per accidens sêu accidentale involveris rationem relationis, ideoque ordinis: causalitate enim efficienti res producitur seu producta aliquatenus immutatur, ita ut ex mutua actione et passione plurium exurgit unum dynamicum; causalitate autem finali ipsa efficiens ad rem producendam vel immutandam determinatur, ideoque ex uno fine ad quem plura activitate referuntur habetur unum teleologicum. Et quia -iad ordinem agentium sequitur ordo in finibus» (2), ideo ubi est unitas dynamica necesse est dari etiam unitas teleologica. Secundo notandum est, quod cum unum teleologicum ex finis indivisione exurgat, iuxta diversitatem finis, quem res creatae diversimode respiciunt, habetur diversa indivisio, consequenter diversa unitas teleologica. In rebus autem cosmicis seu mundanis duplex finis deprehendi potest: extrinsecus (= se­ paratus), et est ultimus finis ad quem totum universum omnesque eius partes ordinantur; et intrinsecus (= coniunctus) qui est duplex: partialis, et est ille qui rationem formae uniuscuiusque rei sequitur; totalis, et est forma omnium rerum mundanarum ad invicem ordinatarum, quae in ordine consistit (3). Exinde eruitur, quod unitas teleologica, alia est extrínseca, alia vero intrinseca quae est sive partialis sive totalis. 396. Status Quaestionis. — Ex his breviter adnotatis certum eruitur, quod quaestio non procedit de unitate essentiali: hoc enim modo constat, ex dictis de cosmogonía et geogonia, dari pluralitatem entium tam distinctorum quam diversorum; imo supra ostensum est (4) contra Monismum, revera dari in mundo physico et sensili entia mobilia, non solum numerice, sed etiam specifice atque generice inter se distincta (5). Unde quaestio ventilatur de sola unitate accidentali, quae habetur ex nexu seu indivisione sive dynamica sive teleologica, non quidem intrinseca partiali: hoc modo enim datur multiplicitas et heterogeneitas iuxta multiplicitatem et heterogeneitatem formarum uniuscuiusque (6); sed ex teleología intrinseca totali et extrinseca. Est igitur quaestio: an mundus seu universum sit unum unitate teleologica intrinseca totali et extrinseca, ut verum et proprium systema sit (7). ¡SB (1) Cfr. S. Thom., 1, q. 11, a. 1 ; 1, dist. 19, q. 4, a. I, ad 2<>n ct passim. (2) S. Thomas, III C. Gent., c. 17. (3) Cfr. S. Thom., XII Mttaphys., lect. 12. (4) Pag. 13 ss. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 47, a. 1-2; De Pot., q. 3, a. 16; De Anima, a. 7; II C. Gent., c. 45; ibid., c. 48; 111 C. Gent., c. 97; ibid., 116; de Causis, lect. 4. (6) Cfr. S. Thom., HI C. Gent., c. 97. (7) Solet praeterea quaeri, praesertim ab antiquioribus, de mundi unitate in sensu exclusivo seu negativo, quod dupliciter exhiberi potest: de facto scii, et de posse. 1« De Jacto enim ita quaeritur: an mundus actualis sit unicus seu an praeter hunc mundum dentur plures alii ». Huic, licet quidam (v. g. Guerinois) affirmative ex ratione respondeant; nihllo- De Mundi unitate 28 f 397. Sententiae. — Ad hanc quaestionem solvendam duplex gene­ ralis occurrit sententia e regione ad invicem opposita, videlicet ateleologismi et teleologismi. A. Sententia Atelcologica. — Ad hanc generatim sequentia systemata pertinent: Io Monismus: eo ipso enim quod, quamlibet multiplicitatem et distin­ ctionem inter entia mobilia inficiatur atque mundum ut ens simpliciter et ab­ solute unum constituit, logice reiicit inter res mundanas quemlibet ordinem dynamicum et teleologicum. Ita Eleates, Stoici, Neoplatonici, Transcendentalistae, Evolutionistae Materiales et alii. 2° Mechanicismus Materialisticus: cum enim in rerum natura detur sola materia essentialiter homogénea et solo ordine distincta, sequitur quod omne fieri totius universi est essentialiter homogeneum et pure mechanicum, ita ut unicum principium quo mundus regitur sit sola causalitas mechanica absque aliquo fine determinato et mediis ei correspondentibus; unde mundus, cum omnibus suis processibus physicis et psychicis, est unice ludus quidam caecus et necessario mechanicus elementorum eorumque virium fundamentalium; consequenter simpliciter est ateleologicus (1). Ad hunc mechanicismum redu­ citur Falalismus. 3° Mechanicismus Spirituatisticus, originem a Cartesio et Leibnitz trahens, inficiatur veram teleologiam extrinsecam mundi. Nam, omne quod est vis est, unitas psychica, monas; et licet non sit substantia, est tamen actualitas. Totus mundus est quaedam organica hierarchia virium psychicarum quae, quia sim­ plices, ideo increatae, libere sese explicant et harmoniam universi efficiunt; quapropter, superfluum est admittere Deum personalem et creatorem. Ita, inter aiios, Durand de Groos (2). 4° Occasionalismus admittit, apparenter saltem, teleologiam extrinsecam, (Ou sommes-nous?, Ch. x, p. 92-93; cfr. D'où venons-nous?, Ch. n, p. 22-23). — 2° De posse autem, quaestio ita ponitur: « an repugnet esse plures mundi ». Tali sensui quaestionis quidam (v.g. Aristot., I De Caelo, c. 9; Plato, etc.) negative respondent; sed alii (v. g. Scotls in I> âtf.3;GRE0. Ari.m., in 1, dist. 44; Conimbricenses, in I De Caelo, c. 9, q. 1) affirmative conMuni; quod Idem asserunt plures ex Patribus (v. g. S. Athanas., in Orat, contr. Idola; Basiuusjn Hexam., Hom. I; Ambrosius, in Hexant., lib. II, c. 2; etc.). Nos vero cum S. Thoma putamus, quod si sit sermo de potentia Dei ordinata, omnino repugnat esse plures mundos, quia «si Deus faceret alios mundos, aut faceret eos similes huic mundo aut dissimiles. Si omno similes, esset frustra, quod non competit sapientiae ipsius. Si autem dissimiles, nullus eorum comprehenderet in sc omnem naturam corporis sensibilis, et ita nullus eorum esset perfectus, sed ex omnibus constitueretur unus mundus perfectus» (1 De Caelo, lect. 19). Si uro sermo sit de potentia Dei absoluta, nulla contradictio nec ex parte causae neque effectus deprehenditur, nam « nos non loquimur de universo quantum ad hoc nomen, sed quantum .d hanc rem quae modo universum dicitur, in quo, quamvis omne quod actu bonum est con­ tineatur, non tamen omne bonum quod Deus potest facere » (I, dist. 44, q. 1, a. 2, ad 2 ‘ ; dr. I, q. 25, a. 5, ad 3 *«*)• (1) Cfr. Klimke, ¡I Monismo, pag. 73 ss. (ed. cit.). (2) Cfr. Klimke, ibid., pag. 225. 282 De Mundi unitate Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput I, Art. un.. Sectio III indifferenter se habent et a solo Deo determinantur; quare ex eis nullus ordo cosmicus exurgi potest (1). Ita Geulinx, Malebranche et alii. B. Sententia Teleologica. — Haec e diametro praecedenti opposita tuetur, quod omnia entia mundi sunt praedita activitate propria naturae cuiuslibet atque ab intrinseco tendunt ad aliquem finem sibi proprium et proportionatum, quo omnia simul efformant ordinem totius, qui ulterius ordinatur ad alium finem superiorem, in quo ultimo uniuntur. Ita, post Aristotelem, omnes Schola­ stici et plures scientific!, cum quibus ponitur sequens veritas. H 398. Conclusio : « Universum seu mundus est unus unitate II teleologica cum intrinseca tum extrínseca ». Prob.: Illud est unum unitate teleologica, tum intrinseca tum extrínseca, quod comprehendit plura heterogénea et distincta se­ cundum naturam et proprium finem, ex quibus resultat unus ordo ulterius referibilis ad unicum finem extrinsecum. Atqui universum seu mundus comprehendit plura entia heterogénea et distincta se­ cundum naturam et proprium finem, ex quibus resultat unus ordo ulterius referibilis ad unicum finem extrinsecum. Ergo universum seu mundus est unus unitate teleologica tum intrinseca tum extrínseca. Mai. deck: Plura enim quae sunt heterogénea et distincta se­ cundum naturam nequeunt constituere unum unitate essentiali (2) et consequenter, ut huiusmodi, unicuique competit ab intrinseco proprius et distinctus finis, cum hic sit ultima perfectio virtutis quae naturam rei sequitur; nam, « in actione cuiuslibet agentis est venire ad aliquid, ultra quod agens non quaerit aliquid: alias enim actiones in infinitum tenderent, quod quidem est impossibile » (3). Nihilomi­ nus, ex eis omnibus, tamquam ex partibus, mutua ad invicem acti­ vitate, resultat aliquod totum, cuius forma, quae est eius finis, consistit in ordine (4); ad hoc enim «quod aliqua habeant ordinem, oportet quod utrumque sit ens et utrumque distinctum (quia eiusdem ad seipsum non est ordo) et utrumque ordinabile ad aliud » (5). Hoc autem aliud est principium seu finis, a quo unitatem seu commu­ nitatem recipiunt secundum quod prius vel posterius ad ipsum accedunt, quia « in omnibus in quibus invenitur aliquod principium, ordo attenditur secundum comparationem ad illud principium » (6). Talis praeterea ordo, cum non sit ipsum bonum quod est ultimus finis simpliciter, ulterius ordinatur ad unicum et supremum bonum extrinsecum, quod est ultimus finis simpliciter, sicut particulare ad commune et inferius ad supremum (7). (1) c. 99. (2) (3) (4) (5) (6) (7) Haec opinio non est nova sed antiqua, ut videre est apud S. Thomam cfr. Ill C Geni, Cfr. S. Thom., I C. Gent., c. 42, n. 6. S. Thomas, HI C. Gent., c. 2; cfr. I-II, q. I, a. 2. Cfr. S. Thom., XII Metaphys., lect. 12. n. 2627. S. Thomas, De Pot., q. 7, a. 11; cfr. ibid., q. 10, a 3 S. Thomas, IMI, q. 26, a. 6; cfr. ibid., a. 1 Cfr. S. Thom., Ill C. Gent., c. 17. <. f-JmSS • 283 Min. prob.: Ostensum est enim (1), quod universum plura entia naturâ et fine proprio heterogénea et distincta complectitur: « in­ veniet enim, si quis diligenter consideret, gradatim rerum diversita­ tem compleri; nam supra inanimata corpora inveniet plantas, et super has irrationabilia animalia, et super haec intellectuales sub­ stantias, et in singulis horum inveniet diversitatem, secundum quod quaedam sunt aliis perfectiora, in tantum quod ea quae sunt suprema inferioris generis videntur propinqua superiori generi, et e converso, sicut animalia immobilia sunt similia plantis » (2). Exinde est ma­ nifestum, quod res universi nequeunt simul unum essentiale consti­ tuere. Sed quia ipsae res, ut saltem sensu communi liquet, praeditae sunt activitate, qua per virtutem activam unumquodque agit in alte­ rum et per passivam ab altero patitur (3), ideo ad invicem ordinantur ut ex eis efficiatur unus nexus seu unus ordo qui est earum finis (4); quapropter, rerum mundanarum activitas et mundi seu universi ordo, qui est finis intrinsecus, se necessario consequuntur (5). Cum porro ordo agentium et ordo finium sibi invicem respondeant, fit ut, quod non est sibi primum movens et agens, nequeat sibi esse ultimus finis (6); ordo autem universi non est sibi primum movens, cum nullum limitatum ex quibus constat sit tale, ideoque eius primum agens est aliud extra ipsum ordinem (7). Ergo ordo universi non potest sibi esse ultimus finis; consequenter, ut huiusmodi, ulterius ordinatur ad aliud bonum supremum quod sit ei ultimus finis. Quare, cendentaliter (2). Optimum autem, dynamice et teleologice, idest respectu sicut creaturae quae sunt infra hominem sunt propter hominem; sin­ potentiae agentis eiusque finis, potest dupliciter accipi sicut et perfectum, scii.: Mute, et est illud quod inter plura talem bonitatem involvit ut, simpliciter gulae autem creaturae sunt propter perfectionem totius universi; ul­ et inconditionaliter, non possit aliud eo melius produci; relative, et est illud terius autem totum universum cum singulis suis partibus ordinatur in quod excellentissimo modo respondet fini quem agens in illud producendo sibi Deum sicut in finem, inquantum in eis per quamdam imitationem di­ vina bonitas repraesentatur ad gloriam Dei... Et sic patet, quod divina I proposuit (3). bonitas est finis omnium corporalium» (1). ¡ 402. Status Quaestionis. — Ex his breviter notatis, de facili latetquid in praesenti quaeratur, videlicet: an mundus sit talis perSECTIO QUARTA iclionis ut absolute perfectus dicatur, et tantae bonitatis ut absolute optimus dici possit, ita ut eo aliud perfectius aliusque melior mundus Utrum Mundus sit perfectus (2). dari absolute nequeat. 400. Ut melius ac magis eluceat mundi harmonia seu nexus cos- I 403. Sententiae. — Ad huius solutionem tres adsunt principales micus eius unitatem consequens, quam mox antea delibavimus, quae­ sententiae, quarum prima est falsa per defectum, alia vero per excessum, renda est nunc eiusdem bonitas seu perfectio, « quia unumquodque lidia autem est vera quae viam mediam servat. secundum quod perfectum est, sic dicitur bonum » (3). 401. Praenotamma. —Est imprimis notanda perfecti notio. Nominaliter enim perfectum dicitur quasi totaliter /actum, quod primo locum habet in physicis (4), quia « in his quae fiunt tunc dicitur esse aliquid perfectum, cum de potentia educitur in actum » (5). Transumptive autem et secundum rem accipitur «nomen perfectum ad significandum omne illud cui non deest esse in actu, sive hoc habeat per modum perfectionis sive non» (6); unde perfectum ita generaliter definitur id « cui nihil deest secundum modum suae perfectionis » (7), idest cui nulla perfectio eius naturae debita deest. Tale autem perfectum dupliciter accipi potest: absolute (= simpliciter et in omni genere), et est illud cui omnes perfec­ ti) I, q. 65, a. 2. — Non minus empiiatice hanc universi teleologiam S. Alb. Magn. illustrat, cfr. Sum. de Creaturis, P. II, q. 81, a. 3. — Notandum est praeterea, quod Angelicus non sine iure super hac teleología cosmica efformavit suam celebrem quintam viam ad Dei existentiam probandam (I, q. 2, a. 3; cfr. P. Pirotta, De Transcendcntalitate etc., in Ephcm. Theol. Lavan., An. V, Jan. 1928, p. 5-31). (2) Cfr. S. Alb. Maon., Summa de Creaturis, II P., q. 81, a. 1-2; S. THOM., 1, dist. 44, q. 1, per tot.; I, q. 25, a. 5-6 et loe. paral.; Capreolum, I, dist. 43-14, q. 1, conci. 5-8> ; C. Ala­ manno, op. cit., Phys., 11-11, q. 28, a. 2-3; Gavardi, loc. prox, cit., a. 2-3; N. Arnu, op. cit., Phil Nat., P. II, q. 3, a. 3; C. Guerinois, op. cit., Phys., P. II, q. 1, a. 5; S. Storchenau, Insttt. Metaph., Lib. II, Cosmolog., sect. Il, p. 107 ss., Venetiis, 1819; Sanseverino, loc. prox, cit., c. VIII, p. 460-172; De Maria, loc. prox, cit., a. 4, p. 143-144; Lepidi, op. cit. Cosmol., Lib. II, sect. 2, pp. 249-262; et alios. (3) S. Thomas, I, q. 4, Prolog. (4) Cfr. S. Thom., 1 C. Geni., c. 28. (5) S. Thomas, I, q. 4, a. 1, ad 1«». (6) S. Thomas, ibid. ,■ (7) S. Thomas, ibid., cire. fin. corp.; cfr. tb., q. 73, a. 1, et passim. A. Sententia falsa per defectum: mundus non est nequidem relative per­ lectus, sed imperfectus; ita docet Io Manichaeismus: quia enim in mundo inveniuntur plura mala, noxia, perniciosa atque inutilia, ex eis mundus imperfectus efficitur (4). 2° Evolutionismus Materialisticus: universum enim est in conticua ab imperfecto ad perfectum evolutione; cum autem evolutio provisorie perfe­ ctionem attigerit, post multa saecula nova elementorum pugna insurget, qua iterum alterius mundi evolutio incipiet, sicque in infinitum. Ex quo manifeste eruitur, quod mundus, saltem permanenter, debita perfectione minime gaudet. Ita iam Heraclitus et recentius Paulsen, Haacke, Buchner, Vogt et alii. B. Sententia falsa per excessum: mundus non solum est relative perfectus, verum etiam optimus omnium possibilium. Huc spectat, Io Determi nismus: secundum quem universum simile est cuidam mecha­ nismo, cuius quodlibct elementum ita agit ut necessario determinatum atque legibus physice vel mathematice necessariis subiectum sit; unde est, quod quod­ libet phaenomenon necessario resultat ex alio antecedenti, et nihil in universo noviter producitur quin produci debeat iuxta leges simpliciter invariabiles. Quapropter, quidam speciali interpretatione principii conservationis energiae (1) S. Thomas, XII Metaph., lect. 11, n. 2602. (2) Cfr. S. Thom., 1, q. 6, a. 2-3. (3) Haec duplex optimi acceptio innuitur a S. Thoma, Dc Pot., q. 1, a. 5, ad 14«m tt 15»®. (4) Ad rem S. Auoust.: «Solent etiam Manichaei movere quaestionem ut dicant: Quid opus erat ut tam multa animalia Deus faceret, sive in aquis sive in terra, quae hominibus non sunt necessaria? Multa etiam perniciosa sunt et timenda • (Dc Genes, contr. Manich , Lib. I, c. 16; cfr. De Civit. Dei, Lib. XI, c. 22). 286 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput /, Art. un., Sectio IV nixi, usque devenerunt ut admittant, universum ita esse completum et perfe­ ctum ut sit verum systema clausum. Ita plures ex scientificis hodiernis. 2° Falalismus: qui secundum suum principium logice admittere debet, quod praesens mundus est quocumque modo perfectus; nam, «sicut ex actione rerum naturalium non possunt alia provenire nisi quae eveniunt, utpote ex semine hominis homo, ex semine olivae oliva: ita ex operatione divina non possint aliae res vel alius ordo rerum effluere, nisi sicut nunc est» (1). 3° Optimismus: expresse enim docet, quod mundus actualis est omnium possibilium optimus. Revera enim ceteros mundos possibiles longe perfectione superat, tum quia infinitae bonitati non convenit opus aliqualiter malum pro­ ducere sicut esset mundus si minus bonus productus fuisset; tum quia debet esse ratio sufficiens quare hic potius quam alius productus est, cum omnes aeque ius ad esse habeant. Ita, post Leibnitz (2), plures alii (v. g. Wolff (3)). C. Sententia vera: viam mediam tenet atque defectum et excessum prae­ cedentium vitat. luxta eam enim, mundus est in suo genere seu relative per­ fectus ac optimus, ut tamen omnino repugnet quod sit simpliciter et absolute perfectus et optimus, ideoque eo alii mundi possibiles in infinitum meliores effici possent. Ita omnes Scholastici communiter, cum quibus sit Utrum Mundus sit perfectus 1 ctiones involvat. Dictum est autem, quod perfectum absolutum I dicit omnes perfectiones possibiles inconditionaliter et sine ulla limitatione, ideoque contradictorium est dicere quod ens finitum I sit absolute perfectum. i Min. prob.: Nullum ens magnitudine vel multitudine praedi­ tum actu infinitum datur aut possibile est dari, ut supra ostensum est(l). Atqui constat ex hucusque dictis, mundum esse ens magnitu­ dine et multitudine praeditum. Ergo mundus est ens finitum Prob. 2* Pars (= simpliciter repugnat mundum esse absolute optimum). — Absolute optimum est id quod inter plura ita est perfectum et bonum ut simpliciter et inconditionaliter non possit aliud eo melius produci. Atqui simpliciter repugnat, quod mundus actualis inter omnia possibilia sit ita perfectus et bonus ut simpliciter et inconditionaliter eo melius effici nequeat. Ergo simpliciter repugnat mundum esse absolute optimum. Mai. est definitio. — Min. prob. : — Arg. I°“. — Simpliciter repugnat quod series possibilium sit finita. Atqui si mundus actualis inter omnia possibilia sit ita perfectus et bonus ut simpliciter et inconditionaliter eo melius effici nequeat, series possibilium esset finita. Ergo simpliciter repugnat, quod mundus actualis inter omnia possibilia sit ita perfectus et bonus ut simpliciter et inconditionaliter eo melius effici nequeat. Mai. decl.: Possibile enim dicitur id quod, obiective et in suo conceptu, contradictionem non involvit, seu in cuius conceptu non includitur simultas entis et non-entis; cum autem ens ut ens a qua­ libet limitatione praescindat, oportet quod quae entis rationem habere possunt, sint infinita: ideo et eorum series debet esse infinita; propterea tot sunt illa quae possunt esse quot sunt modi quibus infi­ nitum secundum essentiam et esse est participabile: hoc autem est infinite participabile, consequenter series possibilium ipsius infiniti omnino repugnat ut sit finita (2). Min. ex terminis liquet. — Eo ipso enim quod mundus actualis poneretur talis perfectionis et bonitatis, iam deveniretur ad ultimum mundum producibilem, qui esset terminus quo possibilium series clauderetur ac terminaretur; itaque simpliciter finita esset. I . 1 n esse absolute 404. Conclusio : « Simpliciter repugnat mundum M et absolute optimum». n perfectum , Prob. 1* Pars (= simpliciter repugnat mundum esse absolute per­ lectum) (4). — Simpliciter repugnat enti finito esse absolute per­ fectum. Atqui mundus est ens finitum. Ergo simpliciter repugnat ' mundum esse absolute perfectum. Mai. decl.: Cum enim dicitur « aliquid esse perfectum secundum quod est actu » (5), consequenter inquantum est, eo quod « ipsum esse est perfectissimum omnium; comparatur enim ad omnia ut actus » (6); sequitur quod cum finitum, ut tale, essentialiter sit limi­ tatum et terminatum, non potest habere nisi determinatum actum et determinatum esse, ideoque limitatam perfectionem; quare, «tanto actus aliquis perfectior est quanto minus habet potentiae permixtum; unde omnis actus cui permiscetur potentia, habet terminum suae perfectionis; cui autem non permiscetur aliqua potentia est absque termino perfectionis » (7). Ergo si « alicuius esse sit finitum, oportet quod limitetur esse illud per aliquid aliud quod sit aliqualiter causa illius esse » (8), consequenter et limitatas conditionatasque perfe­ ci) S. Thoma?, I, q. 25, a. 5. (2) Cfr. Thtodicte, 1 P., § 7-8; 11 P., § 2, 196; III P., § 14-16; Monadolog., § 53-55.Notandum est, quod licet Leibnitz primo fuerit qui systeniatice optimismum confecit, res tamen antiquior est, ita notat S. Storchenau: • Leibnitzius, qui opinionem hanc (sc. opti­ mism!) lam ollm veteribus notam, at fere emortuam suscitavit » (loc. pr. cit., § 80, schol., p. 124; cfr. Sanseverino, loc. prox, cit., pag. 460-461). (3) Cfr. Theol. Nat., P. I, c. 3. < (4) Haec pars nequit contra Pantheismum efficaciter probari nisi In Theodicea, cum scii, probata fuerit Dei existentia elusque a mundo transcendentia, unde hic cx ratione entu. finiti dumtaxat arguitur. (5) S. Thomas, I, q. 4, a. 1. «-"vsSR (6) S. Thomas, ibid., ad 3-«>; cfr. De Pot., q. 7, a. 2, ad 9«™. (7) S. Thomas, I C. Gent., c. 43. (8) S. Thomas, ibid. 287 ' Arg. nnm. — Simpliciter repugnat infinitum ut tale finito exhau­ riri. Atqui mundus actualis simpliciter est finitus. Ergo simpliciter repugnat, quod mundus actualis inter omnia possibilia sit ita per­ fectus et bonus ut simpliciter et inconditionaliter eo melius effici nequeat. (1) Pag. 183 ss. (2) Cfr. S. Thom., III, dist. 14, q. 1, a. 4, ad 3^'; De Veril., q. 2, a. 9; ibid., q. 20, a. 4. 288 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars Í, Caput I, Art. un., Sectio IV Utrum Mundus sit limitatus Mai. manifesta manet ex supra de infinito ostensis; nam, «infinitum [secundum rationem essendi] esse non potest nisi illud in quo omnis essendi perfectio includitur, quae in diversis, infinitis modis, variari potest» (1). Min. probata manet ex praecedenti parte et apparebit magis in Theodicea. 405. Corollarium Ium. — Colligitur primo, quod etsi mundus non sit simpliciter et absolute perfectus, est tamen relative et in suo genere talis: tale enim perfectum dicitur id cui nihil ad eius integritatem deest (2); est autem perspicuum, maxime ex de mundi unitate habitis, quod nihil mundo deest, nec entitative neque dynamice et teleologice, quod eius integritatem minuit (3); imo et est etiam relative optimus, inquantum excellentissimo modo respondet fini quem agens sibi proposuit in illum producendo (4); hoc autem modo omnia quae ordini statuto perfecte respondent optima dici possunt, prout scilicet « quidquid aliud est ordi­ nabile ad eius [sc. Dei] bonitatem, secundum ordinem suae sapientiae, est optimum » (5). 406. Corollarium IIum. — Colligitur secundo, et sequitur logice ex praecedenti, quod mundus actualis et aliqualiter melior fieri potest et plura alia ipso meliora fieri possunt, ut saepe habet S. Thomas (6), cuius doctrinam optime ita colligit Capreolus dicens, quod universum potest septupliciter fieri melius: « Primo, per additionem aliarum partium et graduum bonitatis ad gradus creatos. Secundo, per meliorationem par­ tium iam constituentium universum, quantum ad bonitatem accidenta­ lem. Tertio, per creationem aliarum specierum... Quarto, per melioratio­ nem intensivam ordinis partium ad invicem, qui sequitur bonitatem accidentalem. Quinto, per meliorationem intensivam eiusdem qui con­ sequitur bonitatem essentialem, factis aliis speciebus. Sexto, per melio­ rationem extensivam eiusdem, additis aliis partibus. Septimo, per melio­ rationem ordinis partium ad invicem, modo exposito. Et quaelibet di­ ctarum meliorationum in infinitum procedere posset... » (7). 407. Scholion. — Est animadvertendum, maxime contra perfectionem cosmicam negantes, quod mala, sive physica sive moralia quae in mundo actuali reperiuntur, nullomodo eius perfectioni officiunt, imo ex eis harmonia et pulchritudo cosmica magis emicat. Quamvis enim una vel altera res, in se et particulariter, sit mala ac defectuosa, tamen in ordine ad totalitatem et unitatem universi non censetur talis, imo ad eius perfe­ ctionem concurrit, quia « Deus et natura et quodeumque agens facit (!) S. Thomas, De Verit., q. 29, a. 3. (2) Cfr. S. Thom., V Metaph., lect. 18. (3) Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 45. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 25, a. 6, ad 3«. (2) Cfr. S. Augustinum, De Civ. Dei, XI, 22; XVI, 8; De Lib. Arbit., Ill, 9; De Genes, (üftír. Munich., I, 16. (3) S. Thomas, I C. Gent., c. 87; cfr. I, q. 25, a. 5, ad 2*«. (4) Cfr. S. Thom., I C. Gent., c. 87 in fin. (5) S. Thomas, ibid., c. 86. (6) S. Thomas, ibid.; cfr. I, q. 25, a. 5. (7) Cfr. Aristot., VIII Phys., c. 1-3; S. Alb. Magn., VIII Phys., Tr. I; Sum. de Créai., P. II,q.80; 11,dist. 1, a. 6-10; S. Thom., I, q. 46, a. 1-2; II C. Gent., c. 32-38; De Pot., q. 3, a 13,14 ct 17; II, dist. 1, q. 2, a. 5; dist. 2, q. 1, a. 3; Opuse. 27 (Ed. Rom.) ct passim; Scotum. II,dis/. 1, q. 2-3; Durandum, II, dist. I, q. 2-3; Capreolum, II, dist l,q. 1; Cajbtanum, I. q.46,a. 1-2; Ferrarien., VIII Phys., q. 3-5; Il C. Gent., c. 32-38; Bañez, I, q. 46, a. 2; Soto, SuptrOcio Phys., L. VIII, q. 1-2; Nazarium, I, q. 46, a. 2; Conimbric., in Lib. VIII Phys ; Mas, ibid,; Suarez, Metaphys., Disp. 20, sect. 6; Disp. 29, sect. 1, n. 8-9; Compluten., Phys., Disp. 29, q. 1-5; Gavardi, op. cit., De Adundo, q. 1 ; C. Alamanno, Phil. Nat., II-II, q 26; 19 — Pirotta, Summa Philos. - IL 290 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars /, Caput 1, Art. un., Sectio V, § u. respectu eius entitatis; an, scilicet, mundus sit intrinsece infinitus vel finitus; cuius responsio ex supra ostensis (1) satis est manifesta, quod videlicet repugnat mundum esse actu intrinsece infinitum (2). Vel extrinsece, idest respectu eius mensurae extrinsecae, quae prae­ cipue est duratio; sicque quaeritur: an mundus fuerit vel potuerit esse ab aeterno, vel e contra, quod impraesentiarum absolvimus. §. Unica. De Mundi Aeternitate. 409. De Mundi aeternitate dupliciter loqui possumus, et de jacio et de posse seu possibili. Quod ad primum attinet, sensus est: an mun­ dus actualis jactus juerit in tempore vel ab aeterno; cui respondemus cum Angelico quod, quia « ad neutram partem quaestionis sunt demonstra­ tiones, sed probabiles vel sophisticae rationes ad utrumque « (3), ratione naturali evidenter demonstrari nequit mundum incepisse, licet evidenter ostendi possit non esse necessarium ponere mundum ab aeterno fuisse (4). Igitur, mundum incepisse sola auctoritate tene­ tur, cum eius factio seu productio tunc facta et non ante dependeat a sola Primae Causae voluntate, quae, nisi nobis manifestata, innotesci nequit (5); quamquam non deest ratio quâ suadetur convenientia Io. A S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., P. I,q.24,a. 1-3; Joanniz-Echalaz, op. cit., in VIII Phys, Tr. VI, disp. 30; Cauvinum, op. cit., Tr. ad VII-VIH Phys., disp. 2; Arnu, op. cit., Phil. Nal, P. II, q. 2; Ouerinois, op. cit., Phys., P. II, q. 1, a. 1-4; Mastrium, op. cit., Phys., disp. 14, q. 1; De Caelo, disp. 1, q. 5; Zigliara, op. cit., Cosm., lib. I, c. 3, a. 2-3; Lepidi, op. tit., Costnol., lib. HI, sect. 2, c. 1; Pesch, op. cit., Phil. Nat., n. 533; Boedder, Theol. Nat.', lib. III, c. 1, a. 3, Frib.-Brisgov., 1900; P. Chrysostome, Possibilité et impossibilité du monde éternel, Roulers-Bruxelles, 1903; Th. Moreux, Oil sommes-nous?, Chap. X; Oredt, Io:. pr. cit., n. 365-373; P. Sertillanges, Revue Thomiste, Tom. V, p. 764 ss.; D. Nys, La Notion de Temps*, Ch. II, a. 5-6, n. 71-117 (1913), et quamplures alios. (1) Cfr. pag. 180 ss., 284 ss. (2) Non nos latet, quod quaestio de mundi infinitate sicut et de aeternitate plura ex Metaphysica supponit, v. g. Dei existentiam, eius liberam ad extra operationem, mundi creatio­ nem, etc., quibus Metaphysico redditur propria; at nullum est methodologiae inconveniens quaedam quandoque supponere vel postulare ex scientia superiori, sicut accidit hic de illis tribus quaestionibus citatis quas ex Theodicea postulamus, maxime quando quaestio dif­ ficultates ex diversis scientiis eruit, ut est illa de mundi aeternitate, de qua optime notat Nazarius, quod « communis est haec quaestio Theologis, Philosophis Naturalibus ac Metaphysicis » (loc. clf.). Supposito igitur pro certo, mundum ab Ente Increato esse e nihilo factum, simpliciter repugnat ipsum esse intrinsece infinitum, sicut intrinsece repugnat factum esse non-factum (cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 2, ad Ium; Quodl. IX, a. 1). Hoc etiam scientifice a plu­ ribus confirmatur (cfr. Th. Moreux, l. cit., p. 87-88; Guibert-Chinc., op.cit., p. 51-58). (3) S. Thomas, II, dist. 1, q. 1, a. 5. (4) Cfr. Bañez, loc. cit., not. 1\ J'* (5) Hoc firmiter asserimus, imprimis contra omnes qui mundum ab aeterno fuisse existi­ marunt, ut Aristot. (?), Simplicius, Averrens; Materialistae antiquiores (v. g. Democritus) et recentiores (v. g. Arrhenius) et quidam alii (cfr. S. Thom., II, dist. 1, q. I, a. 5; De Pot., q.3, a. 17; Arnu, loe. cit., a. I). Praeterea contra illos qui putant, ratione ostendi posse mundum Incepisse, consequenter non sola fide hoc teneri, quos inter, ni fallor, ponendus est P. Pesch (loc. cit.), ita dicens: « Qua in re a S. Thoma non dubitamus discedere, qui putet, mundum non semper fuisse, sola fide nos scire, demonstrari non posse », contra hos cfr. S.Thom., Opuse. 27 (Ed. Rom.). De Mundi aeternitate 291 inceptionis mundi, prout, sicut habet S. Thomas, « facillima via ad ostendendum Deum esse et ab ipso esse omnia, est ex suppositione novitatis mundi p (1). Quapropter, mundi initio pro certo aliunde supposito, nobis manet quaestio solvenda de possibilitate aeternitatis mundi, videlicet: an mundus potuerit esse ab aeterno. 410. Praenotamina. — Ad huius quaestionis intelligentiam et solutionem notandum est primo, quod aeternum tripliciter sumi potest: Io largissime, pro eo scii, cui nullus terminus est praescriptus, v. g. materia prima respectu forma­ rum (2); 2° large, pro eo quod caret principio et fine vel alterutro tantum, v. g. supplicium aeternum; 3° stricte et proprie, pro eo quod caret principio et fine atque essentialiter omnimodam immutabilitatem ac perfectionem importat, quo modo a Boetio definitur « interminabilis vitae tota simul et perfecta posses­ sio » (3). Ex quo maximum discrimen interest inter aeternum large et stricte sumptum: istud enim, praeter carentiam principii et finis, dicit simultatem esse et omnimodam perfectionem, consequenter in eo non est esse post non esse, nec duratione neque natura vel causalitate, propterea essentialem independentiam absolutamque immutabilitatem intrinsece involvit (4); illud vero, quamvis principii et finis vel alterutrius carentiam dicat, hoc est tamen ei ab alio participatum atque dependens, sicut et eius esse quod habet post non esse saltem natura; unde licet eius duratio sit actu interminata, est revera termi­ nabilis et mutabilitatem seu variabilitatem non excludit (5). Secundo est notandum, quod entium mundum componentium, quaedam sunt permanentia, quorum omnes partes simul habentur, v. g. homo, terra; alia sunt successiva, quorum totum esse consistit in fieri seu continuo fluxu, v. g. motus, tempus. Huiusmodi autem successiva considerari possunt: vel secundum substantiam, idest secundum rationem indivisibilis quod intrinsece important, v. g. nunc temporis; vel secundum esse formale et completum, prout scii, totaliter et perfecte dicit formalem successionem prioris et posterioris, ut liquet in tempore (6). Tertio est notandum, quod possibile vel impossibile tripliciter dicitur: logicum, physicum et metaphysicum. Hoc autem ultimum respectu rei factae, vd eam respicit formaliter ut est facta, quod coincidere videtur cum logico; deam respicit formaliter ut est haec facta; quae omnia supra de infinito videri possunt (7). (1) S. Thomas, II, dist. 2, q. I, a. 3, ad 2 m; cfr. I, q. 46, a. 1, ad 6 ; De Pot., q. 3, a. 17, ad 8>». (2) Cfr. S. Thom., I, q. 10, a. 3. (3) Cfr. S Thom., ibid., a. 1. (4) Ad rem Angelicus (loc. prox, cit.,), dicens, quod « ex duobus notificatur aeternitas. Primo ex hoc quod est in aeternitate est interminabile, idest, principio et fine carens, ut ter­ minus ad utrumque referatur. Secundo per hoc quod ipsa aeternitas successione caret, tota simul existens»; unde < ratio aeternitatis consequitur immutabilitatem, sicut ratio temporis consequitur motum» (Ibid., a. 2; cfr. a. 3). (5) Quod sic est aeternum, saepe ab Angelico appellatur « semper esse », sic enim quod • mutabilitati subiacet, etiamsi semper sit, aeternum esse non potest» (De Pot., q. 3, a. 14. ad 1« in 2® loc.); proinde « variabilitas de sui ratione excludit aeternitatem non autem infi­ nitam durationem » (ibid., ad 3“«; cfr. De Flandria, II Metaph., q. 2, a. 3; Nil ibid., q. 5, a. 3, ad lum; Ledesma, Do Perfect. Divin., q. 7, a. 4, ad Ium). (5) Cfr. S. Thomam, 1, q. 10, a. 1, ad 5*m. (7) Cfr. supra, pag. 183-184. 292 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput I, Art. un., Sectio V, § u. 411. Status Quaestionis. — His praenotatis, iuvat in tuto ponere praesentis quaestionis fulcrum (1). Certum est, quod quaestio non agitur de aeterno largissime sumpto, quod potius indefinitum dicitur: hoc enim revera dari a nemine dubitatur; neque de aeterno pro­ prie et stricte dicto, quod Primae Causae Infinitae est proprium: « quod [enim] aliquid praeter Deum potuerit semper fuisse, quasi possit esse aliquid aeternum praeter eum ab eo non factum, error abominabilis est, non solum in fide sed etiam apud philosophos, qui confitentur et probant quod omne quod est quoque modo esse non possit nisi causatum ab eo qui maxime et verissime habet esse » (2). Est igitur quaestio de aeterno large accepto, ita ut, quum du­ bitetur an potuerit mundum ab aeterno fuisse, sensus sit: an sit possibile quod mundus semper fuerit seu caruerit principio durationis et, secundum totum quod in eo est, simul ab alio productus et causatus sit. Et sciendum est, quod non quaeritur de possibili vel impossibili physico vel metaphysico respectu mundi facti ut est hoc factum: iam enim dictum est, quod hoc modo nullimode est demon­ strabile sed credibile quod, hic mundus factus est in tempore; imo hoc supposito, dicimus quod repugnat physice vel metaphysice mundum ut hoc factum ab aeterno fuisse, quia sicut « impossibile est, quod ponitur aliquando fuisse numquam fuisse, ita impossibile est, quod ponitur aliquando non fuisse semper fuisse » (3), quemadmodum « Deus non potest facere equum rationalem [i. e. ut hoc factum], ita non potest facere ens actu esse infinitum » (4). Quapropter, tota quaestio est de possibili metaphysico prout respicit mundum factum ut est factum simpliciter, consequenter de possibili logico, inquantum scilicet nos « intendimus universaliter, an aliqua creatura fuerit ab aeterno» (5); et hoc sensu naturaliter ostendi potest, non repu­ gnare mundum ab aeterno fuisse (6). Tota igitur quaestio in hoc consistit, ut illam clarissimis verbis comprehendit Angelicus; metaphysice enim quaeritur: «utrum esse creatum a Deo secundum totam substantiam et non habere durationis (1) Mundi aeternitas dupliciter intelligi potest: vel a parte ante, carens scii, principio ( ab aeterno), et sic eam hic consideramus; vel a parte post, carens scii, fine (= in aeternum), et sic manifestum est, quod non solum est possibile, prout potentia quâ Prima Causa in esse res iugiter conservat nec nunc est diminuta neque per infinitum tempus a parte post diminuta erit; imo cum S. Thoma *dicimus « quod universitas creaturarum numquam in nihilum redigetur. Et quamvis creaturae corruptibiles non semper fuerint, in perpetuum *ta men secundum suam substantiam durabunt > (De Pot., q. 5, a. 4; cfr. II, dist. 2, q. 2, a. 2). (2) Opuse. 27; cfr. I, q. 10, a. 3; q. 46, a. I, et i. paral. ■ W (3) S. Thomas, Dc Pot., q. 3, a. 14. (4) S. Thomas, Quodl. IX, a. 1; cfr. I, q. 7, a. 3, ad 2»m. (5) S. Thomas, I, q. 46, a. 2, ad *8»«. I I (6) Hinc iterum animadvertit Angelicus < quod non est impossibile quod homo ge­ neretur ab homine in infinitum; esset autem impossibile si generatio huius hominis depen­ deret ab hoc homine, et a corpore dementari, et a sole, et sic in infinitum • (I q 46 a 2 ad7 • cfr. Quodl. IX, a. 1). ’ ’ ’ ’ De Mundi aeternitate 293 principium, repugnent ad invicem vel non» (1); pariter et logice sic quaeritur: « utrum in his duobus sit repugnantia intellectuum, quod aliquid sit causatum a Deo et tamen semper fuerit» (2); quod intelligendum est tam de causato permanenti quam successivo. En ergo tota quaestio. 412. Sententiae. — Quaestione ita proposita, diversae auctorum sententiae circumferuntur, quae ad tres praecipuas reducuntur, videl.: Ia Sent, simpliciter negat mundum creatum, sive permanentem sive successivum, ab aeterno produci potuisse. Ita S. Alb. Magn., S. Bonaven. (3), H.Gamlav. (4), Totctus (5), Aversa (6), et alii. 2a Sent, affirmat mundum creatum permanentem produci potuisse ab aeterno, non vero successivum (7). Ita Durandus, Conimbric., Mas, Suarez, Io. a S. Thoma, Zigliara, Gredt, et alii, quibus adnumerandi sunt Scotus et plures Scotistae (8). 3a Sent, affirmat mundum creatum, tam permanentem quam succes­ sivum, ab aeterno produci potuisse. Ita Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis, Hirvaeus (9), Nazarius, Javelli (10), Complutcn., Guerinois, Cauvinus, Arnu, Nys et plures alii, quos sequimur cum eos putemus menti S. Thomae confor­ miores (11). Unde, H II II 413. Conclusio : « Non repugnat mundum, sive permanente sive successive II ab aeterno fuisse». Prob.: Mundum, sive permanentem sive successivum, ab ae­ terno fuisse repugnaret, aut ex causis extrinsecis aut intrinsecis. Atqui ex nullo capite repugnat. Ergo non repugnat, mundum, sive permanentem sive successivum, ab aeterno fuisse. Mai. constat. — Min. prob.: — Io quoad causas ixlrinsecas. — Causae extrinsecae sunt efficiens et finalis. Atqui ex neutra repugnat (1) S. Thomas, Opuse. 27. — Aliter quaestionem metaphysice sic exponit: « Utrum cliquod ens ab alio possit esse aeternum », et clarius adhuc: « Utrum quod est a Deo diversum tn essentia possit semper *fuisse (De Pot., q. 3, a. 13-14). (2) S. Thomas, Opuse. 27. (3) Cfr. II, dist. 1, a. 1, q. 2. (4) Cfr. Quodl. I, q. 7; Quodl. IX, q. 17. (5) Cfr. VIII Phys., c. 2, q. 2. (6) Cfr. II Metaph., q. 31, s. 8-9. (7) Plures huius sententiae (v. g. Soto, Mas) admittunt possibilitatem ab aeterno mundi successivi quoad motum circularem, non vero rectum. (8) De Scoti et Scotisiarum sententia ita habet Mastrius: « Scotus vero in II, d. 1, q. 3, est problematicus [i. e. quoad entia permanentia), et pro utraque opinione rationes adducit et solvit; tamen magis ad affirmativam partem inclinat; unde Scotistae hanc partem sunt amplexi, ita Canon, Tartaretus, Faber, Bassolus, Smisinch..., quamvis alii etiam problematice utrumque defendant ut Vulpes, Parisiensis... » (Phys., disp. 14, q. 1, n. 1-2). Quoad autem entia successiva < dicimus, nullum ens successivum de potentia Dei absoluta potuisse ab aeterno produci. Conclusio habetur a Scoto... » (Ibid., a. 2, n. 12). (9) Quodl. IX, q. 3. (10) VIII Phys., q. 14. (11) De mente Aristotelis non certo constat: in Physica enim aeternitatem mundi de facto admittere videtur, in Topicis vero inter problemata illam ponit (cfr. S. Thom., 1, q. 46, i. 1; et loc. cit.). 294 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput /, Art. un., Sectio V, § u. mundum, sive permanentem sive successivum, ab aeterno fuisse. Et revera: Causa efficiens mundi, ut hic supponitur, est Causa Prima essentialiter infinita et aeterna, quae, ut huiusmodi, ab aeterno habuit infinitam potentiam activam ad omne quod est possibile, tam permanens quam successivum: repugnat enim ei aliqua potentia ex tempore convenire. Causa vero finalis est bonitas infinita ipsius Primae Causae, quae aeque, sicut et eius esse, ab aeterno est participabilis et communicabilis a quocumque habente rationem entis, et permanentis et successivi, secundum dispositionem liberam illius Causae. Ergo ex causis extrinsecis non repugnat mundum, sive permanentem sive successivum, ab aeterno fuisse. 2° quoad causas intrinsecas. — Causae intrinsecae sunt materialis et formalis. Atqui ex neutra repugnat mundum, sive permanentem sive successivum, ab aeterno fuisse. Non quidem ex causa materiali, seu generaliter ex potentia passiva; cum enim quaestio sit de prima mundi productione, quae scii, ex nihilo praesupposito fiat, per se patet nullam potentiam passivam praesupponi posse, ex qua res aliqua, sive permanens sive successiva, educeretur; consequenter nulla repugnantia intelligi potest (1). At neque ex parte causae formalis. Ergo ex causis intrinsecis non repugnat mundum, sive permanentem sive successivum, ab aeterno fuisse. Min. quoad 2* “ Partem prob.: Si esset repugnantia ex parte causae formalis, aut quia mundus est formaliter ens ab alio, aut quia est formaliter productus, aut quia est formaliter ex non-ente simpliciter. Atqui ex nullis his nec quoad permanentia neque suc­ cessiva entia. Ergo non repugnat ex parte causae formalis mundum, sive permanentem sive successivum, ab aeterno fuisse. Mai. liquet ex eo quod mundus, formaliter ut productus, illa tria intrinsece involvit. — Min. prob. per partes. a) Non repugnat ut est ens ab alio. — Hoc ideo repugnaret quia mundus, cum ut productus sit ens ab alio, debet esse posterior in productione suo producente quod est ens per se, sicut effectus poste­ rior est suâ causa. Atqui hoc nihil est: licet enim causa necessario praecedat effectum causalitate et natura, non tamen est necessarium ut illum pariter praecedat duratione, nec ut est causa agens: ut sic enim praescindit ab hoc quod actio sit instantánea et ideo sit simul dura­ tione, vel sit per motum et ideo sit prioritas durationis (2); neque ut est talis causa agens, prout scii, voluntarie et libere efficit, « quia non (1) Optime ad rem Durandus (loc. prox, cit., q. 2), qui dicit quod ob defectum potentiae passivae nulla repugnantia esse potest . quia pari ratione, nihil posset creari nec ab aeterno nec de novo. Cum creatio nihil omnino upponat ex parte facti ». Cfr. S. Thom. Odusc 27 alibi. 4 | (2) Cfr. S. Thom., Opuse. 27; 1, q. 46, a. 2, ad 1 ■>« ; De Pot., q. 3, a. 13-14. De Mundi aeternitate I I I i ' ' i ! 295 est necessarium quod voluntas praecedat duratione effectum suum, nec agens per voluntatem nisi per hoc quod agit ex deliberatione » (1), quod non verificatur in mundi productione. Neque est necessarium ut effectus semper sequatur duratione suam causam; effectus enim permanens est indifferens ut sit posterior vel simul duratione cum sua causa; effectus vero successivus, licet formaliter et complete dicat prius et posterius durationis, substantialiter tamen in indivi­ sibili consistit vi cuius realiter est, v. g. nunc temporis (2), quo simul duratione cum sua causa esse potest; unde est, quod «motor non necessario praecedit mobile duratione, sed dignitate, ut patet de anima et corpore » (3). Ergo ex eo quod mundus est ens ab alio, non repugnat ipsum ab aeterno fuisse. 3) Non repugnat ut est formaliter productus. — Hoc ideo repugnaret quia in mundo produci et productum esse non sunt simul, sed unum post aliud. Atqui licet hoc locum habeat in iis quae motu producuntur, non tamen in iis quae simplici emanatione et sine motu efficiuntur, qualis mundi creatio supponitur. Nam, « in his quae fiunt sine motu, simul est fieri et factum esse, sive talis factio sit terminus motus, sicut illuminatio (nam simul aliquid illuminatur et illuminatum est), sive non sit terminus motus, sicut simul formatur verbum in corde et formatum est. Et in his quod fit, est » (4). Quod verum est non solum in permanentibus, sed etiam in successivis consideratis ut sunt facta: ut sic enim accipiuntur universaliter et insui prima productione, hoc est secundum quod habent de indivi­ sibili et non de divisibili prioris et posterioris; unde, tempus et motus non producta sunt per alium antecedentem motum, quia sic abiretur in infinitum, sed per sui creationem vel concreationem (5). Ergo ex eo quod mundus est ens formaliter productum, non repugnat ipsum ab aeterno fuisse. y) Non repugnat ut est formaliter ex non-ente. — Mundum, pro­ ductum ex non-ente, non repugnat fuisse ab aeterno, si non-ens non praecedit mundum nec duratione nec natura. Atqui revera sic se habet non-ens simpliciter seu nihil respectu esse mundi producti, tam permanentis quam successivi. Aut enim illud non-ens seu nihil sumitur absolute seu materialiter, et hoc non: tunc enim non-ens seu nihil esset materia facti permanentis vel successivi, quod nequit esse, quia ex formali nihilo nihil fit; aut sumitur relative, non quidem positive, prout retinet ordinem ad nihil, sed negative, prout ex aliquo fit, et in hoc nullam prioritatem vel posterioritatem durationis (1) S. Thomas, Opuse. 27; cfr. I, q. 46, a. 2, ad 3'. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 66, a. 4, ad 5 «««>; De Pot., q. 3, a. 14, ad 1 im in 2-> loc.; ibid., a. 17, id I7“», 24«™ et 25>»; II, dist. 1, q. 1, a. 5, ad 7j~ in 2» loc. (3) S. Thomas, II, dist. 2, q. 1, a. 3, ad 4«™. (4) S. Thomas, I, q. 45, a. 2, ad 3««; cfr. ibid., ad 2«®; De Pot., q. 3, a. 2. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 46, a. 3, ad 3««'. 296 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 1, Caput J, Art. un., Sectio V, § u. seu naturae necesse est reperiri (I). Ergo ex eo quod mundus est formaliter ex non-ente simpliciter, non repugnat ipsum ab aeterno fuisse. 414. Corollarium. — Ex his omnibus perpensis fas est colligere, quod si non repugnat mundum, quicumque est, ab aeterno fuisse, ratione de­ monstrari nequit ipsum in tempore seu cum tempore incepisse, ut dictum est; quapropter, mundum non semper fuisse non «potest aliqua phy­ sica demonstratione efficaciter impugnari » (2). Quia autem non est ne­ cessarium mundum semper esse, ideo « nec demonstrative probari potest » ipsum semper fuisse (3). Ex quo liquet, quod naturaliter seu lumine ra­ tionis, mundi duratio est inter antinomias adnumeranda quae sola fide solvitur, ut non sine iure sequentibus propositionibus modalibus et de inesse exponi possit, vid.: Io Mundum semper fuisse est possibile ) , . . . 2° Mundum non semper fuisse est possibile Í demonstrari possunt, 3° Mundum semper luisse est impossibile ) , _. . 4° Mundum non semper fuisse est impossibile] demon, tran nequeun. Ex quibus sequitur: Io Mundum non semper fuisse, est indemonstrabile; 2° Mundum semper fuisse, est indemonstrabile. Ex quibus sequitur: Ergo: Mundum non semper fuisse seu mundum incepisse, est credibili. 415. Scholion. — Est animadvertendum primo, quod quia quaestio, ut diximus, mota est non de hoc vel illo mundo in particulari seu ut est hoc factum, sed in universali et ut est factum (4), ideo difficultas, quae ex animarum infinitate contra moveri solet, valore penitus caret, cum mundum ut hoc factum respiciat; et quia «ridiculum est ex huiusmodi particularibus mutationibus opinionem accipere de novitate mundi to­ tius» (5), ideo praedicta difficultas «non est ad propositum» (6). Neque secundo daretur infinitum in actu si mundus ab aeterno fuis­ set. Nam, certum est, « quod infinitum esse actu impossibile est; sed infinitum esse per successionem non est impossibile, infinitum autem sic consideratum quodlibet acceptum finitum est» (7); unde, «adhuc non est demonstratum quod Deus non possit facere ut sint infinita actu [i. e. duratione et non essentia] » (8). Praeterea, licet repugnet infinitum dari in causis efficientibus per se requisitis et ordinatis, non vero repu(1) Cfr. S. Thom., De Pot., q. 3, a. 14, ad 7 <">, in 2° loc. ; I, q. 46, a. 2, ad 2“»; Opuse. 27; I, dist. 5, q. 2, a. 2, in resp. prine.; II, dist. 1, q. 1, a. 5, ad 2*n> in 2° loc. (2) S. Thomas, De Pot., q. 3, a. 17. (3) S. Thomas, I, q. 46, a. 1. (4) Cfr. S. Thom., 1, q. 46, a. 2, ad 8jo>. (5) S. Thomas, tbid., ad 4 •»». (6) S. Thomas, Opuse. 27, in fin.; cfr. 1, q. 46, a. 2, ad 8«™. (7) S. Thomas, II, dist. 1, q. 1, a. 5, ad 3«n, in 2» loc. (8) S. Thomas, Opuse. 27, in fin. De Ente mobili motu alter at ionis 297 gnat in causis efficientibus per accidens tantum -requisitis et subordi­ naos (1). Neque denique est putandum, quod mundus aeternus, si daretur. Primae Causae duratione aequaretur; notavimus iam, quod aeternitas Primae Causae est essentialis et quamlibet mutabilis rationem excludit: ubi aeternitas mundi esset semper accidentalis, participabais necnon mutabilis rationem intrinsece involveret (2). 416. Obiectiones. — Plures obiectiones contra nostram conclusionem ab adversariis moveri solent, quas referre non necessarium videtur; quippe quae iam plenissime solutae reperiri queunt apud S. Thomam (3), ceterosque auctores pro nostra sententia citatos. Ceteroquin, omnibus hucusque dictis bene per­ pensis necnon animadversionibus attente consideratis, adversariis obviari potest sine difficultate. CAPUT II. DE ENTE MOBILI MOTU ALTERATIONS 417. Expenso tractatu de Ente mobili motu locali, disserendum est nunc, iuxta ordinem praefixum, de Ente mobili motu generationis rt corruptionis seu de Ente mobili motu alterationis, quod minus patet ente mobili motu locali et latius ente mobili motu augmentationis (4). Itaque liquet, quod haec tractatio proprie et adaequate versatur circa ens generabile et corruptibile; consequenter de gene­ ratione et corruptione est primo agendum. Cum his necessario alteratio connectatur, praesertim quia eâ subiectum ultimo disponitur ad novam formam substantialem suscipiendam et priorem formam amittendam, ideo de alteratione est postea dicendum. Alteratio porro lerfici nequit sine actione et reactione mutua corporum (5), ex qui­ nis resultat mixtum, unde de mixtione est ultimo loquendum (6). Quapropter impraesentiarum agendum est: Io de Generatione et Corruptione (Art. 1); 2° de Alteratione (Art. II); 3° de Mixtione (Art. III). (1) Cfr. S. Thom., II, dist. I, q. I, a. 5, ad 4 mw et 5m» ¡n 2o loe.; I, q. 46, a. 2, ad 7 ; Dt Veril., q. 2, a. 10; Quodl. IX, a. 1. (2) Cfr. S. Thom., Opuse. 27; I, q. 46, a. 2, ad 5»n>; II, dist. 1, q. 1, a. 5, ad 7 in 2’ loc.; De Pot., q. 3, a. 14, ad 2um; ibid., a. 17, ad 20««». (3) Cfr. loc. cit., praesertim apud C. Gent., loc. cit. (4) De quo est Psychology a. (5) De actione et reactione supra mentionem fecimus, cfr. Phil. Nat., Lib. II, P. I, c. 1, a. I, sect. I, V, p. 263. (6) De Ente mobili motu generationis et corruptionis agit Aristoteles in duobus libris • Dt Generatione et Corruptione ». In Primo Libro tractat de generatione et corruptione m communi; et habet 10 capita, in quorum quinque prioribus ostenditur realis existentia generationis subst., cius natura atque distinctio ab alteratione ceterisque motibus; in aliis 298 Liber l¡ - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput 11, Art. /, Sectio I Articulus 1. DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE (1). 418. Primo igitur instituitur sermo de generatione et corrup­ tione, tamquam de eo quod est commune in hoc genere entis (2), et de eo quaerimus: Io de natura generationis (sect. Ia); 2° de existentia » (sect. 2a); 3o de termino » (sect. 3a); 4o de subiecto » (sect. 4a); 5o de resolutione compositi in generatione subst. (sect. 5a). SECTIO PRIMA Utrum ratio mutationis generationi substantiali conveniat (3). Inquiritur imprimis natura seu definitio generationis substan­ tialis, et quidem physica. 419. Praenotamina. — Est prirno notandum, quod generice loquendo, gene­ ratio dupliciter sumi potest: Io large, ut scii, sit praecisa a generatione sub­ stantiali et accidentali, et sic est transitus seu mutatio de non esse ad esse (sive substantiale sive accidentale) in subiecto: non enim solum esse substantiale, sed etiam accidentale acquiri potest, v. g. homo ex albo fit niger, vel ex pec­ catore fit iustus; 2° stricte et proprie, et sic accipitur pro sola substantiali, quae quinque vero agit de alteratione, — cuius naturam declarat explicando naturam agentis et patientis, conditiones quae ad alterationem requiruntur —, et de mixtione. In Secundo Libro tractat dc generatione et corruptione in speciali scii, elementorum, quae, inter gene­ rabilia et corruptibilia, sunt prima ex quibus corpora miscentur et ultima in quae resolvuntur; et continet 11 capita. — Est hic sciendum, quod dissentiunt philosophi circa dictorum li­ brorum subiectum. Revera enim, alii (v. g. Arriaga) volunt esse generationem substantia­ lem; alii (v. g. Toletus) esse mutationem secundum formam; alii (v. g. MASTrius), esse mixtum ut propriam naturam formaliter distinctam ab elementis induit; alii (v. g. S. Alb. Maon., S. Thomas) denique, esse ipsum mobile ad formam intrinsecam seu absolutam, seu corpus generabile et corruptibile ut est mobile ad illam formam. Hanc interpretationem se­ quuntur communiter Thomlstae, licet inter eos quidam dicant ut est mobile ad formam subst., alii etiam ad formam accidentalem. (I) Cfr. Aristot., De Gen. et Corrupt., Lib. I,c. 1-5; S. Ald. Maon., Comment, in Lib. cit. Arist., Tract. 1; S. Thom., ibid., lect. 1-17; BaNez, Comm, ct Quaest. in duos lib. de Gen. et Cor., Venetlls, 1587; C. Alamanno, op. cit., Phil. Nat., q. 35; Complutenses, op. cit., Di­ sputat. In duos Itbr. de Gen. et Cor., 1 Lib., disp. 1-3; Ioan. a S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., Pars 11, q. 1-2; C. Guerinois, op. cit., Phys., Pars III, q. 1; Mastrium, op. cit., Tom. Ill, In Lib. de Gen. et Corrup., Disp. 5-6; Gavardi, op. cit., De Gen. et Cor., q. 1 ; N. ARNV, op. at., Phil. Nat., Pars III, q. 1-3; Joanniz-Echalaz, op. cit., Comm, et Disp. in duos lib. Arist. de Ortu et tnteritu, Disp. 1-4; Pesch, op. cit., n. 618-631 ; Gredt, op. cit., n. 374-390; et plures alios infra citandos. (2) Quod in hac tractatione dicimus de generatibne idem proportionaliter valet pro cor­ ruptione: sunt enim ad invicem opposita, ct horum eadem est scientia. (3) Cfr. Auctores iam citatos. Utrum ratio mutationis generationi substantiali conveniat 299 adhuc praescindit a viventibus et non-viventibus, et definitur: acquisitio seu mutatio formae substantialis ab illius privatione in materia (1). Secundo est notandum, quod generatio substantialis dupliciter considerari potest: metaphysice, prout in suo conceptu formaliter dicit esse a generante, praescindendo a motu vel mutatione; physice inquantum formaliter dicit acqui­ sitionem esse a generante per motum seu mutationem, eo quod ut sic inhaeret enti physico seu mobili. 420. Status Quaestionis. — Non loquimur de generatione large sumpta, sed stricte, idest de substantiali et ut praecisa a ratione vi­ ventis et non-viventis; ideo, quaeritur: an huic generationi ratio muta­ tionis conveniat per se primo et essentialiter, vel solum accidentaliter. 421. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem datur duplex praecipua responsio inter philosophos. Quidam (v. g. Complutenses) tuentur, rationem mutationis generationi non convenire essentialiter, sed solum accidentaliter; m; Complutenses, op.cit., disp. 2, q. i ; ioa\. aS.Thoma, op. cit., q. 1, a. 2; Gavardi, op. cit., q. 1, a. 1 ; Guerinois, op. cit., q. 1, a. 1 ; V.WTRIUM,op. cit., disp. V, q. I, a. 1 ; Arnu, op. cit., q. 2, a. 1, c. 1-2; Pesch, op. cit , n. 618£29; P. Descoqs, Essai critique sur 1'Hylimorphisme, Beauchesne, 1924, et alios. (2) S. Thomas, De Sp. Creat., a. 1, ad 9”>>. (3) S. Thomas, 1, De Gêner, et Corrup., lect. 10. (4) S. Thomas, ibid. (5) S. Thomas, ibid., lect. 11. (ô) Notandum est, quod nos promiscue usurpamus « generatio simpliciter et substantiilis»sicut «accidentalis et secundum quid». Hinc est quod, generatio substantialis (=■ sim­ pliciter) est illa perquam producitur aliquid de quo verificatur ens sine addito, scit, substanti i aidenlalis vero ( = secundum quid) est illa per quam producitur aliquid de quo verificatur Kicum addito, scii, entis ens, quod est accidens. 302 Utrum realiter detur generatio substantialis Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars /, Caput 11, Art. I, Sectio II 426. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaeritur: an detur in rerum natura generatio, non solum accidentalis et secundum quid, sed etiam substantialis et simpliciter. 427. Sententiae. — Duplex est principalis sententia de hac quae­ stione: 1“ Sent, negat sive directe sive indirecte factum generationis substan­ tialis seu simpliciter, et retinet solam generationem accidentalem. Ita antiqui dynamistae (v. g. Thales, Anaximenes, Heraclitus), mechanicistae (v. g. Anaximander, Anaxagoras), atomistae (v. g. Empedocles, Leucippus, De­ mocritus) et schola elcatica non exclusa (v. g. Melissus, Parmenides (1)). Qui­ bus adnumerandi sunt recentiorum dynamismus, mechanicismus et atomismoschimicus (2), de quibus iam fuse locuti sumus (3); necnon quorumdam sc/iolasticismus quo, cohaerenter suis doctrinis de materia prima habente actum entitativum vel existentialem independenter a forma substantiali, logice du­ cuntur ad negandam generationem substantialem proprie dictam (v. g. Scotus, Suarez) (4). 23 Sent, penitus admittit dari realiter generationem et corruptionem substantialem seu simpliciter. Ita, post Aristotelem et S. Thomam, tenent omnes Thomistae et omnes alii fere communiter, cum quibus dicimus: 428. Conclusio: «Omnino admittenda est in rerum natura vera generatio substantialis ». Prob.: Haec conclusio sufficienter probata est ex supra dictis de hyleinorphismo atque in solutionibus ad adversariorum obiecta (5). 429. Scholion. — Est tamen sciendum, quod non parva difficultas apud Scholasticos manet de efficacitate et valore medii, quo praedicta con­ clusio contra adversarios probanda est. Non est tamen putandum quod talis difficultas est noviter inventa, sicut quidam nostri temporis imaginati sunt, quasi aliquid novum in mundo scientifico intulissent (6): iam enim reperitur posita v. g. apud Ioan. a S. Thoma et Mastrium. Revera enim Mastrius reputans inefficax medium probationis a loan, a S. Th. assum­ ptum, scribit: «sane hic Thomista audiendus non est, dum veritatem ita patentem, qualis est quod detur generatio substantialis, fundare sa­ tagit in asserto tam dubio et probabili, quod scii, materia prima careat actu entitativo » (7). Quare idem Mastrius conatus est veritatem probare, iuxta mentem Scoti, ex suppositione istorum duorum principiorum, (1) Cfr. Aristot., III De Cacto, c. I, 2 (S. Th., lect. 2); I Phys., c. III, 1-9 (S. Th., lect. 4-5). Pariter pro aliis systematibus, cfr. Aristot., I De Gen. et Cor., c. j-ii (S. Th., lect. 1-5). (2) Cfr. P. Descoqs, op. cit., pag. 42, 53 et saepe. (3) Cfr. pag. 21-40. (4) Cfr. P. Descoqs, op. cit., pag. 28-29; Ioan. a S. Tho.ma, loc. prox. cit. (5) Cfr. supra, pag. 41-51. (6) « Inutile, croyons-nous, inquit inter alia P. Descoqs, d'insister davantage sur la permanence des éléments dans le composé: pour les savants actuels [ego sublineo], c'est une thèse quasi-unanimement reçue, et que la plupart considèrent comme expérimentalement prouvée. Mais alors, évidemment, dans les composés inorganiques, plus de mutations sub­ stantielles possibles au sens strict de l’Ecole > (op. cit., pag. 53). (7) Loc. prox. cit., n. 4. 303 videl.: «non omnem mutationem quam in sublunaribus quotidie contin­ gere videmus esse accidentalem », et « viribus naturae ex nihilo nihil fieri» (1). Fere idem argumentantur scientific! moderni vel saltem ad idem formaliter reducitur eorum conatus scientificus de hac re contra Scholasticos, praesertim contra Thomistas (2). Ad hanc notam difficultatem respondemus: a) directe ad Mastrium. Et quidem, Io Mastrius non penetrando medium a loan, a S. Th. as­ sumptum committit in eo fallaciam non causae ut causae. loan, a S. Th. enim formaliter et per se dictam veritatem probat hoc medio, quod scii, forma dat ipsum primum esse », ad quod consequenter sequitur illud a Mastrio ex loanne citatum, scii. « materiam ita esse in potentia ad for­ mam quod nullum in se supponat esse, sed totum habeat per formam » (3); 2°illa duo supposita ad eius argumentationem petunt principium: de primo enim est praesens quaestio; de secundo autem restat probare, quomodo seu qua ratione illa productio novae substantiae, quae non est ex nihilo, sed ex subiecto, sit ex tali subiecto quod sit immediate receptivum to5 esse substantialis et non accidentalis, quod Mastrius minime probat. 3) Directe contra omnes, sive antiquos sive recentiores, firmiter tenemus, quod medium efficax ad factum generationis substantialis probandum est synthetico-analyticum, quod est illudmet a loan, a S. Thoma assignatum, videlicet ex corruptione rerum et ex esse; quae duo, ut ratio maiorem vim habeat, simul in unum coniungimus, scii, ex corruptione et esse corrupto, supponendo tamen ut a priori certum et a nemine negatum quod, « corruptio unius est generatio alterius », et quod •potentia et actus sunt in eodem genere entis». Sic igitur in forma scho­ lastica argumentum proponimus: «Dantur de facto seu in rerum natura corruptiones simpliciter seu stricte substantiales corporum physicorum, quorum scii, esse substantiale simpliciter est corruptum. Atqui repugnat dari physice et in actu exercito corruptio quin simul detur generatio. Ergo dantur de facto seu in rerum natura generationes simpliciter sub­ stantiales corporum physicorum, quae scii, novum esse substantiale habent. — Min. liquet ex eo, quod « corruptio unius est generatio al­ terius». — Conseqtiâ. pariter patet, quia « potentia et actus sunt in eodem genere entis », et corruptio se habet ad generationem sicut potentia ad actum. — Mai. manifesta manet ex experientia, tam communi quam identifica, atque ex sufficienter adductis pro prima parte nostrae thesis de hyleinorphismo (4) et etiam ex iis quae de mixto dicentur » (5). 430. Corollarium. — Ex dictis infertur, quod revera dantur in rerum natura generationes, non solum accidentales seu secundum quid sive alterationes, sed etiam substantiales seu simpliciter, quarum factum reale. efficaciter contra adversarios, unice probatur medio a nobis assignato. Quapropter, alia media ut v. g. quod materia prima est in potentia pas­ siva ad omnes formas, quod dantur diversae formae substantiales necnon (1) (2) (3) (4) (5) Loc. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. prox, cit., n. 8, 11. Descoqs, op. cit. Ioan. a S. Tho.ma, loc. prox. cit. pag. 43 ss. pag, 334. 304 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars /, Caput H, Art. /, Sectio 111 quod diversa accidentia diversaeque operationes sequuntur diversas formas, non habent magnam vim et efficaciam contra adversarios, quia ut merito observat loan, a S. Thoma, haec omnia «petunt principium, quia hoc erat quod ipsi negabant» (1). Utrum compositum sit terminus per se generationis substantialis 305 esse, propagando scii, in alio eius naturam qua genitum ipsi generanti simile redditur, v. g. homo generans hominem. Quarto est notandum, quod in aliquo substantialiter genito plura invol­ vuntur, v. g. in Petro genito habetur ipsa forma seu anima, eiusque unio cum orpore, ipsa natura totalis abstracte seu humanitas, ipsum suppositum quod est Petrus, proprietates naturae, et etiam ultimum compositum ex supposito et existentia qua Petrus in tempore et spatio realiter existens redditur. SECTIO TERTIA Utrum compositum sit terminus per se generationis substantialis (2). 431. Probata generationis substantialis existentia, ut eius na­ tura intimius penetretur quaerendum est de eo quod se habet in ea ut causa formalis, quae est terminus. 432. Praenotamina. — Est primo notandum, quod terminus dicitur «ulti­ mum cuiuslibet rei, ita quod nihil de primo terminato est extra ipsum terminum, et omnia quae sunt eius continentur intra ipsum » (3). Hic autem, inter eius diversas acceptiones, dupliciter considerari potest: uno modo «secundum quod unum extremum motus vel actionis dicitur terminus, hoc scilicet ad quod est motus et non a quo, sicut terminus generationis est esse, non autem non-esse»; alio modo dicitur « cuius causa fit aliquid: hoc enim est ultimum intentionis» (4). Unde, pro termino generationis intelligitur hic «id ad quod generatio tendit et in quod intentio generantis fertur». Talis autem est duplex: terminus qui (= totalis et adaequatus; id quod), et est ille qui ut subsistens producitur atque incipit esse, v. g. Petrus generatus; terminus quo (= specifications; formalis), et est ille qui ut quo aliquid specifice producitur et habet esse, v. g. anima hu­ mana Petri generati (5), et iste potest esse: vel totalis, et est ipsa natura ut re­ sultans ex ratione materiae et formae simul unitarum atque abstracte signifi­ catarum: quomodo est principium quo formaliter aliquid est et denominatur tale, v. g. humanitas ad hominem; vel partialis, et est ipsum principium formale, contra materiale distinctum, quo natura specifice et formaliter talis constituitur, v. g. anima humana. Secundo est notandum, quod generans dupliciter considerari potest: suppositaliter (= ut quod), et est tale numero generans quod natura suâ agit dif­ fundendo et communicando illam in aliud; formaliter (= ut quo), et tale est ipsa natura completa secundum esse perfecte specificum. Huic correspondet duplex acceptio geniti, nempe: genitum ut quod, et est subiectum actu numerice tale denominatum; genitum formale, et est ipsa natura secundum esse speciei sibi communicata. ■ I Tertio est notandum, quod generatio, dynamice accepta, dupliciter accipi potest: formaliter ut actio, qua generans formaliter ut agens respicit ipsum esse; ct formaliter ut generatio seu mutatio, qua generans exercite communicat tale (1) Cfr, (oc. prox. cit. (2) Cfr. Complutenses, loc. pr. cit., q. 3; Ioan. a S. Tho.ma, loc. prox, cit., a. 4; C. Ala­ manno, op. cit., qu. cit., a. 2-3; Arnu, loc. prox, cit., a. 4; Guerinois, loc. prox, cit., a. 2; Joanniz-Echalaz, op. cit., disp. I, c. 3; Gredt, loc. cit., n. 378-380; ct alios. (3) S. Thomas, V Melaphys., lect. 19, n. 1044. (4) S. Thomas, ibid., n. 1046-10-17 (5) Maxime attendenda est istorum terminorum distinctio, non solum formaliter sed etiam relative ad principium a quo procedunt et quod connotant: terminus quo enim respicit et connotât naturam, cuius est intentio; terminus qui respicit et connotât eeneratum, idest subiectum passive exercens generationem, quae est principalis actio iosius naturae. Cfr. S. Thom., III, q. 35, a. 1. u> 433. Status Quaestionis. — His omnibus praenotatis, quaeritur: inter omnia illa quae genitum substantiale ingrediuntur, ut in 4° praenotatum est, quisnam sit proprius terminus, sive totalis seu qui sive formalis seu quo, ipsius generationis substantialis? 434. Sententiae. — Plures circumferuntur de hac re philosophorum sen­ tentiae quoad utrumque terminum, quae de facili videri possunt apud alios (1); unde cito veniamus ad nostram opinionem, quam putamus esse S. Thomae et Thomistarum communiter, illamque breviter probamus. 435. Conclusio : < Natura est terminus formalis totalis gene­ II II rationis formaliter ut est generatio; suppositum est terminus adaequatus eius formaliter ut talis ». Prob. 1* Pars (= natura est terminus... ut est generatio). — Ille est terminus formalis totalis generationis ut est generatio, quo in gene­ ratione genitum formaliter assimilatur generanti. Atqui quo in ge­ neratione genitum formaliter assimilatur generanti, est ipsa natura. Ergo natura est terminus formalis totalis generationis formaliter ut est generatio. Mai. constat ex praenotatis. Generatio enim, formaliter ut ge­ neratio, est actio qua generantis natura propagatur et communi­ catur genito, quod per ipsam ei fit simile, sicut luculenter apparet in generatione viventis quae, propter maximam assimilationem geniti ad generantem, est perfectior (2). Min. non est minus manifesta. Nam, omne « producens aliquid per suam actionem producit sibi simile quantum ad formam qua agit» (3). Intantum igitur est aliquid inquantum est formaliter tale et non materiale; unumquodque autem est formaliter tale per suam naturam et non per suppositum seu individuum, cuius ratio potius est principium materiale quo una natura numerice distinguitur; quare, assimilatio geniti ad generantem non potest esse formaliter nisi in sola natura, quae univoce de inferioribus dicitur. Prob. 2X Pars ( suppositum est terminus... ut talis). — Terminus adaequatus generationis est ille qui producitur et generatur ut quod (1) Cfr. Ioan. a S. Tho.ma, loc. pr, cit. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 33, a» 2, ad (3) S, Thomas, ibid., q. 41, a. 5. 20 — Pikotta, Summa Philos. - ¡I. lbid.t q. 41, a. 5, c. 306 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput 11, Art. 1, Sectio III et cui per generationem, formaliter ut talis, tribuitur esse actuale in rerum natura. Atqui tale est suppositum, quod est id quod est et cui per se primo in actu exercito competit esse; fieri enim, «or­ dinatur ad esse rei. Unde illis proprie convenit fieri et creari quibus convenit esse; quod quidem convenit proprie subsistentibus... Illi enim proprie convenit esse quod habet esse et est subsistens in suo esse» (1). Ergo suppositum est terminus adaequatus generationis formaliter ut talis. 436. Corollaria. — Ex his sequentia corollaria dictorum maxime declarativa eliciuntur: Coroll. Inm. — Infertur primo, quod compositum seu natura concrete sumpta, v. g. homo, est sub alia ratione terminus formalis totalis etiam qui, ubi natura abstracte accepta, v. g. humanitas, est eius terminus formalis totalis quo. Nam, natura concrete comparari potest dupliciter: vel ad suppositum, v. g. homo ad Petrum, et sic habet rationem termini quo, cum sit id quo Petrus est et denominatur homo, et ideo se habet per modum formae (2); vel ad ipsam formam totalem abstracte signifi­ catam, v. g. homo ad humanitatem, et sic illa concrete habet rationem termini qui, et haec abstracte termini quo: humanitate enim homo deno­ minatur talis. Quare dicimus, quod natura concrete sumpta est terminus formalis totalis qui generantis, eo quod generans, ut actu tale, per se primo intendit exercite ponere sibi simile: homo enim generat in rerum natura non humanitatem, sed hominem, licet sit talis per ipsam, quam solum exercite connotât; et ideo est terminus quo. Coroll. nnm. — Colligitur secundo, quod forma substantialis est ter­ minus formalis partialis et connotativus ipsius generantis: natura enim primo et per se tendit ad esse perfectum, quod est totum completum; nulla autem pars alicuius totius habet esse perfectum independenter a toto; forma substantialis vero est pars totius compositi et ideo non potest esse nisi terminus formalis partialis, ratione scii, totius, ipsum conno­ tando (3). Exinde ulterius patet, quod proprietates geniti sunt terminus per accidens et secundarius generationis: resultant enim seu emanant ex forma substantiali quae respectu earum est terminus per se et pri­ marius. Coroll. DI“. — Colligitur denique contra quosdam (v. g. Durandum (4) Gabr. Biel (5)), quod unio materiae et formae, quibus genitum sub­ stantialiter coalescit, minime est terminus formalis generationis: non enim generans intendit formaliter alteri communicare nisi solam formam sub(1) S. Thomas, Mr. prox. cif.,q.45, a.4; cfr. ibid., q.C5,a.4; III, q. 17, a. 2; ibid., q. 35, a. 1; I, dist. 3, q. 3, a. 1; VIII Metaphys., lect. 1; et passim. (2) Cfr. S. Thom., III, q. 35, a. 1. (3) Cfr. S Thom., I!, dist. l,q. 1, a. 4; I, dist. 4, q. 1, a. I,ad3«n; III, dist. 21, q. 1, a.3, ad5“"'; De Pot., q. 3, a. 8; ibid., a. 9; tbid., q. 6, a. 3; et alibi. (4) Cfr. I, dist. 5, q. 2. : (5) Cfr. I, dist. 5, q. 3, a. 1, not. 4. Utrum materia prima sil subicctum generationis substantialis 3•■>; I, q. 45, a. 2. ad 2-"; II, dist. 12, q. 1, a. 1, ad *2m et alibi. Neque huiusmodi loca interpretanda sunt dc subiecto exercitivo et non inhaesivo generationis (v. g. Bañez): expresse enim cx Angelico patet, quod sicut mobile est subiectum non solum circa quod exercetur motus sed etiam in quo fit et cui inhaeret: ita materia prima non solum est circa quod exercetur generatio substantialis sed etiam id in quo ct cui formaliter inhaeret. (3) Cfr. S. Tho.m., I, q. 76, a. 3, ad 3»®; ibid., q. 118, a. 2, ad 2«»; De Pot., q. 3, a. 9, ad 3"". — Neque exinde est false putandum, formas priores vanas fuisse: non enim fuerunt introductae ut cum forma accedente remanerent, sed solum ut praepararent materiam, ut illam recipiat, et sic finem suum assecutae sunt, cfr. Soncinam, VIII Metaphys , q. 9, ad3«<=. (4) Cfr. S. Alb.Magn., Sum. de Hom., P. II; Capreoi.., 11, dist. 15, q. 1 ; Cajetan., I,q.76, a. 6; II de Anim., c. i; De Ent. et Ess., q. 18; De Flandria, VIII Metaphys., q. 5, a. 2; q. 8, a. 2; Soncinam, VIII Metaphys., q. 9, 15; Javelli, VIII Metaph., q. 4; C. Alamanno, lot. supr. cit., a. 5, 7; Aquarium, VIII Metaph., dilucid. 3; Bañez, op. cit., c. iv, q. 10 a 1Complutenses, op. cil., disp. III, q. 6; Ioan. a S. Thoma, op. cit., loc. sup. cit., a. 6- Gavardi’ op.cit., loc. cit., a. 4; Zanardi.VII l Metaph., q.7; De Ripa. loc. prox, cit., q. 4; Joan -Echalaz loc. sup. at., disp. Il-IV; Mastrium, op. cit., disp. V, q. 3; Gredt, loc. sup. cit. n 381-385et alios multos. ’ De compositi resolutione in generatione substantiali 313 444. Praenotamina. — Est primo notandum, quod id quod processui reso­ lutivo subiicitur, est compositum physicum existens, formam substantialem pluresque alias accidentales involvens. Fieri igitur resolutionem usque ad ma­ teriam primam intelligendum est, quod nihil manet in genito, v. g. in cada­ vere, eorum quae praefuerunt in corrupto, v. g. in homine, nisi sola materia prima quae, ut patet ex Physica Generali, est ingenerabitis et incorruptibilis. Materia prima porro dupliciter determinari potest respectu alicuius formae, scii.: effective, prout agens ita eam disponit ad hanc formam ut non ad illam; et fornalitir, prout materia intrinsece ab ipsa forma determinatur, sive a dispositio­ nibus quae, ut in fieri, induunt rationem formae, cum materia eis determi­ netur et constituatur ad talem formam, sive ab ipsa exigentia ordinis naturae, eo quod ultima dispositio vel forma in materia induci nequit ab agente vel forma nisi per media ad invicem ordinata et subordinata. Secundo est notandum, quod accidens-dispositio tripliciter se habere potest ad id quod disponit, scii. Io « ut idem et in eodem », 2° « ut in eodem, sed non idem ■> et3° iut nec idem nec in eodem » (1). In praesenti autem sumuntur dispositiones ut non sint eaedem cum forma, tamen sunt in eodem subiecto seu materia, sicut calor est dispositio ad formam ignis»; hoc modo autem dupliciter intelligi possunt: antecedenter, et sunt ipsâ formâ priores tempore, cum, ad ipsam comparatis, sint imperfectae, et ideo nequeunt formam subito producere; sfmulfanee, et sunt eiusdem generis cum forma ipsamque nécessitantes: ultima enim dispositio ad formam est eiusdem rationis cum ipsa forma, atque sunt priores ipsâ formâ solum natura et secundum nostrum modum intelligendi. Tertio est notandum, quod accidens quadrupliciter corrumpi potest, sicut et generari, scii. : subiective, corruptione subiecti, v. g. oculo destructo destruitur potentia visiva; effective, defectu causae, v. g. lumine solis deficiente deficit lumen aeris; obiective, absentia termini seu obiecti, v. g. mortuo filio destruitur paternitas; contrarie, actione agentis contrarii, v. g. calore ignis destruitur .frigiditas aquae (2). Ex quibus liquet, quod primus modus est cuilibet acci­ denti communis, cum omnis accidentis esse sit inesse. Quarto est notandum, quod « eadem accidentia manere in genito et corrupto ■■ intelligi potest vel numerice vel specifice. Ut enim sint eadem numerice, requi­ ritur unitas numérica subiecti, eius existentiae, formae et informationis materiae, quae omnia concurrunt ad ipsum suppositum unum constituendum. Si igitur haec desint, accidentia erunt eadem solum specifice seu secundum similitudinem, non quidem ita ut unum accidens numero corrumpatur numerice et remaneat specifice, v. g. quod corrumpatur haec albedo in cadavere et remaneat albedo: esse enim specificum realiter non datur nisi in individuo; sed ita remanent spe­ cifice, prout alia accidentia succedunt specifice similia accidentibus comitan­ tibus priorem formam substantialem corruptam. 445. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis clare efficitur ful­ crum quaestionis; quaeritur enim: an receptivum formae substan­ tialis, quae generatione substantiali introducitur, sit tale subiectum habens talem potentialitatem, ut non solum careat forma substantiali sed quavis alia accidentali, sive quantitativa sive qualitativa; ita ut, corruptione substantiali, compositum resolvatur usque ad mate­ riam primam nudam vel saltem quibusdam accidentibus dispositi vis affectam. Aliis verbis: an eadem accidentia numero maneant in genito (1) Cfr. S. Thomam, i-ll, q. 74, a. 4, ad 3‘«n. (2) Cfr. S. Thomam, QQ. DD.» dc Charitate, a. 12, cire. 11 arg.; 11 C. Gent., c. 79; CajeTasvm, loc. pr. Cit. 314 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput II, Art. /, Sectio V v. g. in cadavere, quae fuerunt in corrupto v. g. in homine. Si autem eadem accidentia sic manerent, patet in corrupto quamdam formam substantialem eamdem manere quae erat in genito praeter corru­ ptam, et ideo quaestio reducitur ad hoc: an sint plures formae substan­ tiales in eodem composito realiter existente. Breviter igitur: an compo­ situm, corruptione substantiali, ita resolvatur ut nihil remaneat in ge­ nito eorum quae, tam substantialiter quam accidentaliter, praefuerunt in corrupto, nisi sola materia prima nuda et expoliata (1). En quaestio. 446. Sententiae. — Duplex generaliter datur sententia ad hanc quae­ stionem. Ia Sent, negat, vel saltem negare tenetur, resolutionem fieri usque ad materiam primam, sed manere asserit eadem accidentia numero in genito et cor­ rupto. Ita omnes auctores primae et secundae opinionis in praec. sect, recitatae. 2aSent. contrarium tuetur. Ita omnes auctores tertiae et quartae opinionis ibidem recitatae, atque haec sententia communis est inter Thomistas, quibus alii (v. g. Fonseca, Conimbricenses) adhaerent, cum quibus dicimus: 447. Conclusio : « In substantialiter genito seu corrupto fit II II II nudam». resolutio usque ad materiam primam Prob.: Resolutio usque ad materiam primam nudam ideo dari nequit, quia aut dantur plures formae substantiales in eodem com­ posito, aut formae accidentales, sive quantitatis sive qualitatis seu dispositivae, genito et corrupto communes. Atqui revera nullum ex his datur. Ergo in substantialiter genito seu corrupto fit resolutio usque ad materiam primam nudam. Min. quoad utramque partem probata manet in praec. sect. — Mai. liquet. Posita enim formarum substantialium pluralitate, in corruptione seu resolutione compositi maneret materia prima sub alia forma, v. g. corporeitatis, quae, quoad eius esse substantiale, quod materiae tribuit, est independeos ab esse illius formae substan­ tialis abiectae et illius noviter introductae. Pariter, si quae sint formae accidentales immediate inhaerentes subiective ipsi materiae primae: facta enim generatione vel corruptione formae substantialis, ipsa materia prima aeque maneret cum iisdem accidentibus sicut antea. 448. Corollarium Itt“. — Colligitur primo, quod cum aliquid substan­ tialiter gignitur nulla forma praecedens, nec substantialis neque acciden­ talis, manet in subiecto substantialiter corrupto, sed necessario fit reso­ lutio usque ad materiam primam nudam, ita ut forma generatione sub­ stantiali noviter acquisita immediate uniatur, non materiae cum forma corporeitatis neque materiae accidentibus affectae, sed materiae spoliatae et nudae qualibet forma. (1) C(r. Soncinam, VUl Metaphys., q. 9, initio corp. i De alterationis definitione et divisione 315 449. Corollarium IT”. — Colligitur secundo, quod quamvis materia sit qualibet forma expoliata, non inde sequitur quamcumque formam in ea introduci debere; quia, « materiae denudatio [non] totalis causa [sc. in­ troductionis formae] quoniam ultra ipsam, immo ante ipsam exigitur quod, immediate antea fuerit sub illis et illis dispositionibus, quae ita ad hanc quod non ad aliam formam, eam disponerent» (1). 450. Obiectiones. — Innumerae sunt obiectiones quae ab adversariis fieri solent contra nostram conclusionem, quas ex duplici capite depromunt, scii.: ex possibilitate plurium formarum in eodem composito atque ex immediata adhae­ sione accidentium in materia prima. Attamen has referre nimis longum esset et ceteroquin, bene perpensis a nobis hucusque dictis, non erit nimis difficile eis respondere neque eas invenire apud auctores citatos, praesertim Thomistas. Articulus II'. DE ALTERATIONS 451. Absoluta tractatione de generatione, agendum est de alteratione, de qua sequentia habentur, Io de natura alterationis (Sect. Ia); 2° de intensione et remissione (Sect. 2a); 3° de condensatione et rarefactione (Sect. 3a). SECTIO PRIMA De Natura Alteration^. 452. Naturam alterationis expendentes duo praecipue vide­ bimus, videl. : Io eius definitionem et divisionem (§ 1); 2° eius distinctionem a generatione (§ 2). § 1. De Alterationis Definitione et Divisione. 453. I. Definitio Alterationis. — Alteratio ( = àxxoiwatç) etymolo­ gice dicit alterum facere, idest accidentaliter distinguere, quod efficitur formâ accidentali: nam forma substantialis facit aliud, idest essen(1) De Ripa, loc. pr. cit., q.4, a. 43. — Ex quibus patet, quod minime inficiamur formam uniri materiae dispositae, cum nullus actus recipi possit nisi in potentia proxime disposita; at, quia haec accidentia sunt solum disponentia et non conservantia, habent scii, esse viale et imperfectum, non autem statlcum et permanens, ideo per ea materia solum praeparatur atque accomodatur ad receptionem formae, cuius adventu praedicta accidentia necesse est ut recedant, quoniam munus eorum iam perfecerunt; cfr. Cajetas., I, q. 76, a. 6, ad 1«»; De Ripa, loc. pr. cit. 316 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput H, Art. II, Sectio I, § 1 tialiter diversum (I). Hinc alteratio communiter est «quidam motus quo ens mobile accidentaliter mutatur seu alteratur ». Proprie autem et stricte ita definitur: « motus ab una in aliam passionem vel passi­ bilem qualitatem, manente eodem subiecto sensibili » (2). Explicatur. — Dicitur amotus»; ad indicandum eius genus quo cum aliis motibus, v. g. locali, quantitativo, etc., convenit. Nam, tunc est fonnaliter et proprie motus quum ens actu numero idem manet sub utroque termino contrarietatis; cum enim motus sit accidens entis mobilis, eius subiectum non potest esse nisi substantia prima et hoc aliquid, quod motu ab uno in alium statum transit: exinde est, quod alteratio exercetur solum inter terminos positivos et praesupponere debet idem numero subiectum in quo fit transmutatio (3). — Additur « ab una in aliam passionem vel passibilem qualitatem »: quibus alteratio distinguitur ab aliis motibus, quia ut probat Aristoteles (4), motus ad ubi est motus localis, ad quantitatem est motus augmenti et decrementi; et ideo manet quod motus ad qualitatem sit solius alterationis; cum autem solae qualitates tertiae speciei primo et per se alterentur, ideo dictum est, quod motu alterationis subiectum transit ab una in aliam passionem (5). — Subditur denique « manente eodem subiecto sensibili »; ut per hoc distinguatur a generatione, cuius subiectum, ut diximus, est ens in potentia seu materia prima, ubi subiectum alterationis est compositum actuale et hoc aliquid seu subiectum sensibile, v. g. lignum A est subiectum sensibile successive transiens a frigiditate ad caliditatem, manens semper idem numero (6). 454. II. Divisio Alterationis. — Ex allata alterationis natura, sequenti modo congrue dividi potest: 1° ratione seu formaiitate motus, dividitur: in simplicem alterationem, et est motus ad simpliciter seu absolutam productionem qua­ litatis, hoc est totius qualitatis, eodem subiecto sensibili manente, v. g. aqua A ex frigida fit calida; in intensionem, et est motus ad perfectius seu maius esse qualitatis iam productae eodem subiecto sensibili manente, v. g. aqua A calida ut decem iam producta fit ca­ lida ut viginti; in remissionem, et est motus ad imperfectius seu minus esse qualitatis iam productae eodem subiecto sensibili manente, v. g. aqua A calida ut decem producta fit calida ut quinque. 2° ratione termini ad qtum, diversas species sortitur iuxta ter­ minum specifice distinctum; sicque praecipue dividi potest: in con­ densationem, et est motus ad densitatem eodem subiecto sensibili manente; in rarejactionem, et est motus ad raritatem eodem subiecto sensibili manente. (1) «Quae igitur, ait Porphyrius, per sc adsunt, in definitione adhibentur et faciunt aliud; quae vero sunt ex accidente nec in definitione adhibentur nec faciunt aliud sed diversum » (/sag., c. de diff.). (2) Cfr. Arist., I De Gener., c. iv, 2 (S.Thom., lect. 10). Notandum est, quod definivimus alterationem physicam non metaphysicam: haec enim involvit etiam mutationes spirituales sive substantiales sive modales. Cfr S. Thom., I, dist. 17, q. 2, a. 1, ad 5«m. (3) Cfr. S. Thom., Il De Anima, lect. 11. (4) V Phys., c. 2. ' (5) Cfr. S. Thom., VII Phys., lect. 5; I De Gen. et Cor., lect. 10: MI, q. 50, a. 1. ad3u«; ibid., q. 52, a. 1, ad 3«»; I, dist. 17, q. 2, a. 1, ad 5«m. iT r'|K (6) Cfr. conditiones necessarias ad rationem alterationis apud S. Thomam, HI, dist. 25, q. 2, a. I. Dc alterationis definitione et divisione 317 455. Corollaria. — Ex dictis de natura alterationis sequentia corollaria scitu necessaria eliciuntur. Coroll. Ium. — Colligitur primo, quod alteratio primo et per se ter­ minatur ad solas qualitates tertiae speciei, scilic. ad passiones seu pas­ sibiles qualitates, secundario vero et per aliud potest etiam terminari ad alias qualitatis species; quod est dicere, quod passiones et passibiles qualitates sunt terminus qui per se primo acquiritur per alterationem. ceterae qualitates sunt terminus qui secundario et ratione passionum acquiritur per alterationem, v. g. calefactio per se terminatur ad calorem, secundario vero et ratione caloris ad sanitatem (1). Huius ratio patet tum a posteriori (2), tum a priori: cum alteratio sit instrumentum neces­ sarium generationi et corruptioni, quae sunt inter contrarias disposi­ tiones. Coroll. nam. — Colligitur secundo, quod alteratio formaliter et es­ sentialiter distinguitur a generatione proprie dicta. Et quidem: Io ex subiecto: in alteratione enim manet idem subiectum sensibile, non autem in generatione (3); ideo, illius subiectum immediatum in quo fit est ens actu et quod fit sunt passiones, istius subiectum immediatum in quo fit est ens in potentia et quod fit est substantia (4); 2° ex termino ad quem. qui in alteratione sunt passiones, in generatione est rei substantia; 3° ex tirmino a quo, qui in alteratione, cum sit successiva, est terminus posi­ tivus et contrarius, in generatione autem, cum sit instantánea, est priva­ tio; 4° ex modo fiendi, alteratio est successiva, generatio est instantánea: 5° semper quaedam alteratio praecedit per se generationem, in qua ad expulsionem unius formae introducitur in eadem materia alia forma; non sic in alteratione. Ex quibus ulterius manifestum manet, quod alte­ ratio est vere motus, non vero generatio quae est mutatio (5). 456. Scholion. — Est sciendum, quod controversia est inter Scholasti­ cos, etiam Thomistas, an alteratio sit motus unicus et continuus vel discretus (tmultiplex. Etenim, quidam (v. g. Capreolus (6), Soncina(7), J avelli (8), Ferrariensis (9)), asserunt quod est discretus, prout scii, exurgit ex plu­ ribus mutationibus indivisibilibus et discretis quae in diversis instantibus interruptis fiunt. Alii (v. g. Soto (10), Bañez (11), Suarez (12), Complu(1) ita, inter alios, S. Alb. Maon., VII Phys., Tract. I, c. 5; S. Thomas, I De Gen. et Cor., lect. 10; I De Cael, et Mun., lect. 7; VII Phys., lect. 5-6; I-II, q. 50, a. I, ad 3^; ibid., q.52 a.l,ad3-n.; et passim; Ferrariens., VII Phys., q. 4; Soto, VII Phys., q. 1, a.2; Javelu, \ll Phys.t q. 5; Basez, op. cit.t c. iv, q. 9; Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit.. a. 2: Arnu» loc. r.cit., q. 4, a. 2, conci. *2 ; et alii. (2) Cfr. Aristot., V Phys., c. 2. (3) Cfr. S. Thom., I De Gen. et Cor., lect. 10. (4) Cfr. S. Thom., ibid. (5) Cfr. S. Thom., V Phys., lect. 2-3. (6) Cfr. I, dist. 7, q. 2, a. 2. (7) Cfr. VIII Metaph,, q. 22. (8) Cfr. VIII Phys., q. 7. (9) Cfr. VIII Phys., q. 7. (10) Cfr. V Phys. (11) Cfr. loc. pr. cit., q. 6. (12) Cfr. Metaphys., disp. 46, see. 3, n. 9. 318 Liber IJ - Philos. Nat. Spec., Pars J, Caput 11, Art. JI, Sectio 1, § 2 TENSES (1), Io. a S. Thoma (2), Arnu (3)), vero e contra dicunt, quod est successivus, non quidem quod perpetuo duret, sed quod alterabile, dum in eo durat motus, sit in quadam continua successione. Et haec opinio rationabilior videtur. Patet enim alterationem includere duas muta­ tiones, scii, tou non-esse et toü esse, v. g. dealbatio includit unam quae terminatur ad non-esse nigredinis et tale non-esse est recessus nigredinis a subiecto, alteram quae terminatur ad esse albedinis et tale esse est accessus ad albedinem; nihilominus ipsa dealbatio simpliciter est unus motus (4). Licet porro talis alteratio ex parte mobilis quod alteratur non semper dicat continuitatem (5), tamen formaliter sumpta conti­ nuitatem intrinsece involvit: ad rationem enim formalem alterations requiritur quod sit quidam motus, inter qualitates contrarias tertiae speciei et habeat pro termino secundario ipsam generationem substan­ tialem, quae omnia a continuitate et successione non absolvuntur; con­ sequenter et tempore mensurantur (6). § 2. Utrum Alteratio sit actio a Generatione distincta (7). 457. Ex explicata alterationis natura intulimus, ipsam esse formaliter a generatione distinctam; nunc autem quaeritur, an sint duae actiones vel una tantum. 458. Praenotamina. — Est unum notandum, uti colligitur ex supra dictis de generatione, quod generatio considerari potest dupliciter: statice (= essentia­ liter), prout respicit generans a quo formaliter procedit et specificatur, et sic est ipsa actio quâ generans naturam propagat ac communicat (= generationis formale), et prout respicit generatum in quo recipitur et fit, et sic est quaedam mutatio qua subiectum de potentia in actum transit (= generationis materiale); dynamice (= exercite, secundum esse), prout est terminus realis ipsius altera­ tionis, quia generatio est finis alterationis et ideo cum huius motu secundum esse necessario coniungitur, quo fit ut in se et exercite non possit esse naturaliter generatio sine alteratione (8). 459. Status Quaestionis. — Posito igitur quod generatio exercite et physice non est possibilis dari quin detur alteratio cuius est finis, quaeritur: an eadem sit actio continuativa alterationis et genera­ tionis, ita ut eadem actione quâ subiectum alteratione ultimo dispo­ nitur, sit eademmet et ipsius generationis, vel e contra. (1) Cfr. loc. pr. cit., q. 10, § 2, n. 132. (2) Cfr. loc. pr. cit., q. 3, a. 3. (3) Cfr. loc. pr. cit., q. 4, a. 2. (4) Cfr. S. THOM., De Veril., q. 28, a. 1,6; V Phys., lect. 8. (5) Cfr. S. Thom., De Sen. et Sens., lect. 1G, n. 245, 247. ’¿V? (6) Cfr. S. Thom., V Phys., lect. 5-7; 1 de Gen. et Cor., lect. 24; De Sen. et Sens., lect 16 n. 227; et alibi. (7) Cfr. BaSez, op.cit., c. iv, q. 1; Co.mpluten., op.cit., disp. II, q. 2; Ioan. a S Thova, op. cit., q. 1. a. 3, dub. 1«- ; Ouerinois, op. cit., q. 1, a. 1 ; Arnu, loc. pr. cit q 2 a 2 Mastrium, loc. prox, cit., disp. V, q. 1, a. 2; et alios. (8) Cfr. S. Alb. Maon., I De Gen. et Corr., Tr. I c 1 De Intensione et Remissione 319 460. Sententiae. — Datur triplex principalis sententia. Is Sent, tenet, generationem esse actionem realiter distinctam a tota alteratione praecedenti quâ materia disponitur ad novam formam recipiendam. Ita Scotiis (1), Henricus (2), Suarez (3), Ioan, a S. Thoma (4) et alii (5). 2a Sent, tuetur, generationem esse quamdam necessariam resultantiam tt terminum resultantem ipsius alterationis sine nova efficientia seu actione, sicut potentiae resultant ex essentia. Ita Complutenses et alii qui Cajetanum, Solum, Zanardum et alios thomistas citant. 3a Sent, asserit, quod generatio statice et secundum essentiam conside­ rata est actio realiter distincta ab alteratione, non autem dynamice et secundum esse accepta. Ita tenent alii thomistae (v. g. Arnu, Guerinois), quos sequimur. 461. Conclusio : « Generatio statice accepta est actio realiter II distincta ab alteratione, dynamice est una et eadem actio cum alteratione ». Prob. Ia Pars (= generatio statice... ab alteratione'). — Actiones ha­ bentes diversa principia activa formaliter et diversos terminos spe­ cificos, sunt specifice et realiter distinctae. Atqui generatio statice accepta est actio habens diversum principium activum formaliter et diversum terminum specificum a principio et termino actionis alterativae. Ergo generatio statice accepta est actio realiter distincta ab alteratione. Mai. est manifesta ex formali ratione actionis, quae essentialiter est ab agente ad terminum. — Min. liquet ex dictis in praec. paragrapho, coroll. 2°. Prob. 2a Pars (= generatio dynamice... cum alteratione). — Generatio dynamice sumpta est terminus realis ipsius actionis alterativae, ita ut alteratio se habeat ad generationem sicut via ad terminum viae. Atqui per se liquet, quod una est actio materialiter et secundum esse seu dynamice quâ percurritur via et pervenitur ad terminum viae (6). Ergo generatio dynamice sumpta est una et eadem actio cum alteratione. SECTIO SECUNDA De Intensione et Remissione. 462. Tractato de alteratione in genere, de intensione et remissione, quae sunt eius species, est in praesenti agendum. Huiusmodi autem certum est dari in rerum natura, saltem in quibusdam qualitatibus, (1) (2) (3) (4) (5) (6) Cfr. II, dist. 2, q. 9. Cfr. Quodl. IX, a. 4. Cfr. Metaph., disp. 18, see. 2, a. 15-19. Cfr. loc. prox. cit. Horum sententiam ut probabilem reputant Complutenses, loc. prox. cit. Cfr. S. Thomam, Opuse. A3 (Ed. Rom ); I, q. 118, a. 2. 320 Utrum omnes formae sint intensibiles vel remissibiles Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Capul II, Art. ¡I, Sectio II, § 1 321 essentiam sive secundum esse, ut talis repugnat suscipere magis vel minus. Ergo nulla forma ex se indivisibilis, sive secundum essentiam sive secundum esse, ut talis est intensibilis vel remissibilis. Mai. est manifesta ex ratione intensionis vel remissionis (1). — Min. liquet ex ipsis terminis. Si enim forma sit ex se indivisibilis, sub illa formalitate qua est talis, repugnat non esse talem, hoc est repugnat ut dividi possit secundum esse imperfectius et perfectius; quare, ut est indivisibilis, debet esse aliquid per se firmum et stans: quod est enim secundum se indivisibile secundum se est unum (2); patet autem « quod unitas, secundum quam est aliquid determina­ tum, est causa quod aliquid non recipiat magis et minus » (3). Mani­ § 1. Utrum omnes formae sint intensibiles vel remissibiles (1), festum est ergo quod forma, ex se indivisibilis, repugnat suscipere Quaeritur igitur primo in quibusnam formis rerum intensio vel • magis et minus (4). remissio habeat locum. 466. Corollaria. — Ex hac conclusione sequentia corollaria scitu necessaria sunt inferenda: 463. Praenotamma. — Est primo notandum, quod intensio vel remissio pro­ prie in physicis dicitur, pro scii, augmento quantitative; ex quo transfertur ad Coroll. Ium. — Infertur primo, quod ratio qua aliqua forma non est signandam quamlibet perfectionem quam quaelibet forma acquirit (2). Itaque intensibilis vel remissibilis seu non est capax recipiendi magis et minus intensio, sicut iam insinuavimus supra, est motus quidam quo aliqua qualitas est forni ali ter ratio indivisibilitatis ac unitatis; quo fit ut si, tam secundum ab imperfecto ad perfectius esse deducitur; e contra vero, est remissio (3). essentiam (= in abstracto) quam secundum esse (= in concreto), sit Secundo est notandum, quod formae rerum aliae sunt substantiales, aliae indivisibilis, secundum utrumque modum erit incapax intensionis et accidentales quae diversae sunt secundum diversam praedicamenti rationem; remissionis; secundum esse tamen subiectum, in quo forma recipitur, harum autem quaedam habent suam rationem specificam seu differentiam inde­ potest magis vel minus participare ipsam, ideoque secundum eam in­ pendenter ab aliquo extrínseco, v. g. calor, albedo; quaedam autem e contra, tendi vel remitti, v. g. corpus dicitur magis vel minus lucidum secundum v. g. potentia, habitus (4). Omnes porro intelligi possunt sive secundum essentiam et conceptum quidditativum, sive secundum esse quod actu habent in subiecto. quod magis vel minus participat ipsam formam, ut apertius Angelicus declarat (5). 464. Status Quaestionis. — His positis, quaestio praesens est: Coroll. n°m. — Infertur secundo, quaenam formae praedicamentales an omnis forma, sive substantialis sive accidentalis, possit de minori proprie et per se sunt intensibiles vel remissibiles. Etenim: Io forma subseu imperfectiori esse ad maius seu perfectius esse transire, vel e stanlialis nullo modo est capax, nec secundum essentiam neque secundum contra; aliter, an omnes formae possint intendi vel remitti. Ad quod esse, intensibilitatis vel remissibilitatis, ut patet (6); 2° formae acciden­ respondemus sequenti modo: tes, quaedam sunt intensibiles, quaedam non. Revera enim, sunt quaeiam quarum ratio formalis consistit in indivisibili, ideoque, et secundum 465. Conclusio: « Nulla forma ex se indivisibilis, sive se­ essentiam et secundum esse, carent intensibilitate, ita quantitas discreta cundum essentiam sive secundu H esse, ut talis est intensibilis : et continua discretionis modum habens (7); sunt aliae quae formaliter vel re II .issibilis ». ' et per se non dicunt indivisibilitatem, ut qualitates. Huiusmodi autem Prob.: Omne intensibile vel remissibile potest formaliter susci­ I si accipiantur secundum esse sunt intensibiles, inquantum scii, earum subiectum, magis vel minus participans illam formam, magis vel minus pere magis vel minus. Atqui forma ex se indivisibilis, sive secundum ut ex experientia est notum; omnibus revera liquet sensu communi, eamdem rem modo esse albam, modo magis albam; et calorem et frigus v. g., secundum se incompossibilia in eodem subiecto, compossibilia reddi. Talia autem phaenomena qualitativa inexplicabilia omnino manent, nisi admittantur intensio et remissio; de quibus sequentia investigamus: Io quaenam formae sunt intensibiles vel remissibiles (§1); 2° quomodo fit in eis intensio et remissio (§ 2). (1) Cfr. S. Thomam, I-II, q. 52, a. I, et loc. par.; Commentatores in loc. cit. S. Thomat; De Flandria, VIII Metaphys., q. 4, a. 7; Javelli, VIII Metaphys., q. 6; Bañez, I De Gen. cl Corr., c. iv, q. 3; C. Alamanno, op. cit., q. 36, a. 3; Complufen., op. cit., disp. 4, q. 3-6; Ioan. a S. Thoma, op. cit., q. 4, a. 1 ; Joanniz-Echai.az, op. cit., disp. 7, c. 7, et alios citandos. (2) Cfr. S. Thom., I-II, q. 52, a. I. (3) Exinde maxime attendenda est distinctio inter intensionem formae eiusque extensio­ nem: illius enim perfectio est in eadem parte subiecti ( - qualitative), istius autem in eius diversis partibus, v. g. sl quis sanetur in corde simul ac In pede absque maiori gradu sanitatis in corde, habetur quidem extensio, non vero Intensio. Utraque tamen latitudinem habet, cfr. Soncina, VIII Metaphys., q. 19. (4) Hamm formarum differentiam respectu intensionis et remissionis lepide declarat Cajetanus, i-II, q. 52, a. 1. I » I I (1) Cfr. S. Thom,, X Ethic., lect. 3. (2) Cfr. S. Thom,, I, dist. 24, q. 1, a. 1 ; De Pot., q. 9, a. 7; et passim. (3) S. Thomas, X Ethic., lect. 3. (4) Cfr. S. Thom., I-II, q. 52, a. 1. (5) Cfr. S. Thom , X Ethic., lect. 3. (6) Cfr. S. Thom., I-II, q. 52, a. 1 ; IV, dist. 17, q. I, a. 5, qla.3». — Soncina refert quorjmdam opinionem de intensione formae substantialis et illam reiicit optime, cfr. VIII Afetiphys., q. 25-26. (7) Cfr. S. Thom., I-II, q. 52, a. 1. — Idem sustinemus de relatione, de sex ultimis praeC amentis atque etiam de ipso motu, lino et rectius cum Soncina (loc. pr. cit., q. 27) putamus, qsjd quantitas ut sic non est forma intensibilis licet sit extensibilis: potest enim fieri maior vel minor, non autem magis vel minus seu melius. 21 — Pirotta, Summa Philos. - II. 322 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput JI, Art. II, Sectio II, §2 efficitur secundum ipsam; si vero sumantur secundum essentiam, vel sunt tales ut praeseferunt essentiam penitus absolutam et independentem ab aliquo extrinseco specificativo, v. g. albedo, et istae non sunt intensibiles nisi per accidens, ratione subiecti in quo sunt (1); vel sunt tales quarum essentia transcendentaliter dependet ab aliquo extrinseco spe­ cificativo, v. g. scientia, et huiusmodi non sunt per se intensibiles, quia quum aliquis intensius cognoscit unam conclusionem altero, non est vi scientiae, sed vi subiecti praediti maiori dispositione (2); verumtamen sunt extensibiles, idest suscipere possunt magis vel minus extensive etiam secundum essentiam, ita maior est scientia cognoscentis 20 conclusiones quam cognoscentis tantum 10 (3). § 2. Utrum intensio fiat per maiorem in subiecto radicationem (4). Utrum intensio fiut per maiorem in subiecto radicationem 323 sit in qualitatibus, quarum esse, cum sint accidentia, sit subiecto inesse, se­ quitur quod quanto magis qualitas subiecto inest, tanto magis augetur, ideoque magis in subiecto radicatur, quare, idem est « qualitatem augeri secundum es­ sentiam « et «magis in subiecto radicari» (1). 468. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaeritur: quomodo aliqua qualitas seu forma accidentalis fiat intensior in aliquo subie­ cto; seu quomodo subiectum intensius efficiatur per illam formam, quomodo v. g. album ut duo fiat album ut quatuor; hoc est ful­ crum quaestionis. 469. Sententiae. — Iam ex primo praenotato apparere potest, quod | quatuor sunt praecipuae sententiae ad huius quaestionis solutionem. • Ia Sent, tuetur, quod intensio fit inquantum qualitas contraria au­ fertur et negatur in subiecto, v. g. habetur intensio thermica, cum frigus quod Expensa formarum intensibilitate, perdifficilis quaestio est ul­ est forma calori contraria, magis ac magis a subiecto destruitur ac eiicitur; timo absolvenda, de modo scii, quo intensio qualitatis seu formae unde quanto minus habet subiectum de frigore tanto habet de calore, et e contra. contingit. Tribuitur haec Platonicis, Simplicio, Ammonio (2) atque eam amplecti videtur Algidius (3). 467. Praenotamina. — Est primo notandum ex iam dictis, quod intensio 2a Sent, tenet, quod intensio fit per additionem novae qualitatis maioris formaliter dicit conceptum maioris perfectionis qualitativae, quae quadrupliciter corrupta priori remissa seu minus perfecta, v. g. lignum habens calorem ut 4, excogitari potest: vel quia aufertur et negatur forma contraria, vel quia additur fit intensius per introductionem novi caloris ut 6. Tribuitur Gilb. Porretano et nova forma perfectior priori corrupta, vel quia priori conservatae alia forma Avicennae (4); eam sequuntur inter alios Godfridus (5) et Durandus (6). additur, vel prout magis in subiecto eadem forma radicatur. 3* Sent, asserit, quod intensio fit per additionem formae partialis ad Secundo est notandum, quod modus intensionis ultimo sensu acceptus, fonnam partialem integre conservatam, seu per additionem gradus ad gradum scii, per formae radicationem in subiecto, dicit firmiorem ac tenaciorem formae eiusdem formae; ex omnibus enim gradibus cuiusdam qualitatis, v. g. ex gradu inhaerentiam in subiecto, sicut arbor magis radicatur prout extensius suas ut 2, 3, 4 etc. caloris, ab invicem entitative seu ut res a re distinctis, resultat radices immittet vel maiori ac fortiori vi terrae adhaeret. Quo fit, ut maior formae una forma quae, initio solum partialiter producta, tota in fine producitur per accidentalis radicatio contingat, quum forma illa magis subiicit sibi passum, alios gradus sibiinvicem additos, qui inter se quemdam ordinem servant. Ita illud magis actuans per hoc quod, eius potentia ad esse accidentale magis ma­ gisque illâ formâ completur. Ùnde, maior radicatio formae in subiecto est quod Stolas (7) et Scotistae omnes, quos alii sequuntur ut Nominales (v. g. Okam, Biel), Toletus (8), Fonseca (9), Vasquez (10), Suarez (11), Joan.-Echalaz (12), etc. eadem forma magis e potentia subiecti educitur magisque perficitur, ut sub­ iectum illa forma magis ac magis ad actum reducatur. Idem igitur dicunt: 4a Sent, docet, quod intensio unice fit per maiorem communicationem • intensio fit per maiorem radicationem in subiecto » et « subiectum magis ap­ seu participationem eiusdem formae, qua subiectum ex potentialitate, quam propinquatur ad terminum qui est forma », v. g. fit magis album prout magis adeam habet, magis magisque actuatur eique assimilatur, ut sic ipsamet forma appropinquat ad albedinem; magis autem appropinquare ad terminum formae habeat in illo subiecto novam terminationem seu novum modum perfectionis. est magis illam formam participare, quod est magis per eam ad actum reduci ' Ita S. Thomas (13) et omnes Thomistae communiter (14), cum quibus dicimus: eique assimilari (5). Praeterea, cum intensio, ut dictum est, primo et per se (1) Cfr. S. Thom., IMI, q. 24, a. 4, ad 3De Virt., q. 1, a. 11 ; I, dist. 17, q. 2, a. 1. (1) Cfr. S. TliOM., MI, q. 52, a. 1. (2) Cfr. Mastriu.m, loc. prox, cit., n. 9. (2) Cfr. S. Thom., tbid. | (3) Cfr. I De Gener., q. 18, 23; Quodl. 11, q. 14. (3) Cfr. S. Thom., ibid. • (4) Cfr. Complutenses, loc. prox, cit., q. 7, n. 80. (4) Cfr. S. Thomam, MI, q. 52, a. 2; IMI, q. 24, a. 4-5, et loc. par.; Commentatores I (5) Cfr. Quodl. VII, q. 7; Quodl. XI, q. 3. S. Thomae in eius locis cit.; De Flandria, VIII Metaphys., q. 4, a. 7-8; Soncina, VIII ,M<(6) Cfr. I, dist. 17, q. 7-8. taphys., q. 21 ; J AVELLI, VIII Metaphys., q. 6; BaNez, op. cit., c. IV, q. 5; C. Alamanno, op. I (7) Cfr. I, dist. 17, q. 3. cit., q. 36, a. 4; Suarez, Metaphys., disp. 46, sect. 1-3; Complutenses, op. cil., disp. IV, q. 8-9; I (8) Cfr. 1 De Gener., c. HI, q. 4. Ioan. A S. Thoma, toc at., q. 4, a. 2; Zanardi, VH1 Metaphys., q. 10; Mastrium, loc. p/ . (9) Cfr. V Metaphys., c. x, q. 1, sect. 5. cit., disp. 111, q.2; Joanniz-Echalaz, loc. pr. cit., disp. VII, c. 2-3; Guerinois, loc. pr. ai (10) Cfr. I-1I, disp. 82, c. 3-4. q. 2, a. 2; Arnu, foc. prox. cit., q. 4, a. 3; Gredt, op. cil., n. 222; et alios. ’’ ’ (11) Cfr. loc. prox. cit. (5) Hinc equentes dictiones, apud Angelicum, Idem formaliter sonant, vid.: «maior I qualitatis radicatio in subiecto » (I Ml, q. 24, a. 4, ad 3'*"'), « maior actuatio subiecti» (ibid 1111 2 3 (12) 4 5 Cfrs loc. prox. cit. a.5; De Virt., q. 1, a. 11), « reductio de imperfecto ad perfectum . (I, dist. 17, q.2, a. I ad 3 )’ (13) Cfr. MI, q. 52, a. 2; II-II, q. 24, a. 4-5; De Virt., q. 1, a. 11; I, dist. 17, q. 2, . maior formae participatio (MI. q. 52, a. 2, ad 2 ■) ct aliae similes. — Nec tamen putan- I 1.1-2; II, dist. 42, q. 1, a. 1, ad 2>>»; Quodl. IX, a. 13; et passim. dum est, quod his dictionibus intclligitur a S. Thoma et Thomistls quaedam modalis entitas (14) Non Inficiamur dari inter Thomistas aliquam diversitatem in explicatione praedictae enotati formali superveniens, ut male de thomistis Mastrius Intelligit (loc. pr. cit n 16) I -jioris radicationis, sed non est tanta ut quasi ex tat icam admirationem ngeneret sicut n Mastrio generavit, ut sese exprimit (cfr. loc. pr. cit., n. 10). Hanc admirationem pro- 324 Utrum intensio fiat per maiorem in subiecto radicationem Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput li, Art. II, Sectio II, §2 470. Conclusio : « Intensio formae seu qualitatis unice fit per II radicationem 11 in subiecto» (1). eius maiorem Prob. A (negative). — Intensio formae seu qualitatis fieri potest, aut negatione et ablatione contrariae qualitatis, aut additione novae qualitatis cum corruptione prioris remissae, aut additione graduum partialium entitative distinctorum, aut maiori radicatione formae in subiecto. Atqui intensio formae non habetur per primos tres modos. Ergo intensio formae seu qualitatis unice fit per eius maiorem radicationem in subiecto. Mai. liquet ex sufficienti enumeratione modorum, quibus con­ tingere potest formae intensio, secundum quos dantur totidem sen­ tentiae ut expositum est. Min. probatur per partes. Prob. Ia Pars (= non fit negatione et ablatione contrariae qualitatis). — Intensio fit eo modo quo ei per se primo convenit, quia exercitium rei sequitur per se naturam rei. Atqui negare et auferre qualitatem contrariam et dispositiones repugnantes non convenit intensioni per se primo: posita enim intensione non semper necessario ponitur negatio et ablatio contrariae qualitatis et dispositionum repugnan­ tium, ut patet in luce quae contrario caret; unde «non est de ratione intensionis alicuius qualitatis quod sit per remotionem a contrario, sed hoc accidit qualitati, secundum quod inest in subiecto partici­ pante contrarium » (2). Ergo intensio non fit per negationem et ablationem qualitatis contrariae. Prob. 212 345 Pars (= non fit additione novae qualitatis cum corruptione prioris remissae). — Omnis forma absoluta corrumpitur vel destruitur sequens, Mastrius inexacte exponit diversos modos loquendi Thomistarum et quibusdam ex eis tribuit quod revera non docent. Nam, diversus modus loquendi illorum Thomistarum est potius materialis, formaliter vero, uno vel attero excepto, inter se conveniunt, sicut ipse S. Tilomas diversis modis sese exprimendi utitur, ut iam notatum est. Verumtainen, paucissimi ex Thomlstls docent quod forma, quantum ad esse quod suo subiecto tribuit, intenditur; unde forma remissa dat subiecto esse imperfectum et successive alia esse per­ fectiora, ut scii, eadem numero forma det successive diversa esse quae sunt diversi gradus ipsius formae. Hoc docet De Flandria, iuxta quem «gradus formarum differunt realiter ab ipsis formis et naturaliter sequuntur formam secundum esse quod habet in subiecto» (loc. pr. cit», a. 8). Nec tribuenda est haec explicatio Capreolo ut quidam (v. g. Bafiez) fa­ ciunt; quia attente legenti solutiones ad obiectiones diversorum datas contra conclusiones expositas in I, dist. 17, q. 2, deprehendi de facili pntest, Capreolum materialiter solum dif­ ferre a communi sententia ceterorum Thomistarum; sic enim inter alia inquit: «nec enim subiectum magis dicitur perfici per formam, eo quod plures partes sublecti informet quam prius; nec quia plures partes formae sunt in subiecto quam prius; nec ideo quod forma firmius inhaeret subiecto, hoc est quia diutius remanet vel quia difficilius tolleretur. Sed ideo dicitur firmius inhaerere vel magis radicari, quia perfectius esse dat subiecto quam prius et potentia ad oppositam formam ligatur et elongatur ab actualitatc opposita » (ibid., ad 2’»n» prine. Greg. cont. V-Vll conci.). # ■ (1) Haec nostra conclusio, ut fatentur Joanmz-Echai az, «celeberrima est In scholis Thomistarum satisque plausibilis sententia est » (loc. prox, cit., n. 10). (2) S. Thomas, I, dist. 17, q. 2, a. 2, ad 3«»; De Virt., q. 1, a. II. Cfr. S. Thom., 1, dist. 17, q. 2, a. 2; II-1I, q. 24, a. 5. Cfr. S.Thom., I Ethic., lect. 7. Cfr. S.Thom., 1, dist. 17, q. 2, a. 2. Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Capul 11, Art. //, Sectio II, §2 Utrum intensio fiat per maiorem in subiecto radicationem supponit enim qualitati competere propriam rationem augmenti, quod est quan­ titatis (1); 2° destruit rationem formae: ponit enim formam ut per se esse com­ positam ac divisibilem (2); 3° non explicat intensionem: in hac enim sententia, in­ tensio est effectus unionis illorum graduum partialium ex quibus una forma totalis exurgit. Porro, illi gradus nequeunt ad invicem uniri ut potentia et actus, cum quaelibet qualitas et quilibet eius gradus sit essentialiter actus; nec ut partes integrales, quia resultaret totum quantitativum, quod praesupponi debet inten­ sioni; nec ut partes se continuantes, cum una harum sit extra aliam; neque ut partes ad invicem aggregatas, quia haberetur totum per iuxtapositionem, quo non datur intensio, sed extensio. Ergo intensio non fit per additionem graduum partialium entitative distinctorum. i pere [i. e. participare] formam, nihil aliud est quam ipsum reduci magis in actum illius formae. Et sicut ab agente reducitur aliquid I de pura potentia in actum formae, ita etiam per actionem agentis ■ reducitur de actu imperfecto in actum perfectum» (1). Ergo illa I maior virtualis extensio qualitativa est magis ac magis subiectum i actuare. Prob. 3‘ Pars (= dicta subiecli actualitas est eius maior accessus seu propinquitas etc.). — Subiectum actuatur, seu de eius potentia in actum redditur, per agens actu. Atqui agens actuat subiectum inquantum in eo intendit producere formam similem qua agens agit et quae est terminus actuationis subiecti; et ideo, quo subiectum magis accedit seu appropinquat ad similitudinem formae agentis eo magis actuatur, cum magis de illa forma participet, quae est actus agentis; unde, « aliquid efficitur magis album vel magis calidum... quia illa qualitas, quae prius inerat, intenditur secundum propinquitatem ad terminum » (2). Ergo illa subiecti actualitas est eius maior accessus seu propinquitas ad ultimum terminum formae. 326 Prob. B {positive). — Intensio formae seu qualitatis unice fit, prout eius essentia augetur seu eius virtus magis extenditur in subiecto, magis ac magis ipsum subiectum actuans maiori accessu seu propinquitate ad ultimum terminum intensionis talis formae (3). Atqui talis modus intensionis est ipsa eius maior radicatio formae in subiecto. Ergo intensio formae seu qualitatis unice fit per eius maio­ rem radicationem in subiecto. Min. patet ex praenotatis. — Mai. prob. per partes. Prob. Ia Pars (= intensio qualitatis fit prout eius essentia... in subiecto). — Essentia qualitatis consistit in esse modificativo quod habet in subiecto participante ipsam. Atqui quo magis subiectum partici­ pat qualitatem, eo magis habet de eius essentia, quod est augeri secundum essentiam, ut patet (4). Ergo intensio qualitatis fit prout eius essentia in subiecto augetur. Atqui hoc fit inquantum eius activitas magis qualitative extenditur in subiecto: qualitas enim est quaedam forma dynamica seu activa, cuius virtute subiectum proxime disponitur ad agendum vel patiendum, quae augetur seu magis extenditur in subiecto, prout secundum eam subiectum fortius ac vehementius agit seu operatur, quod est secundum eam magis intendi (5). Ergo intensio qualitatis fit prout eius essentia augetur seu eius virtus magis extenditur in subiecto. Prob. 2* Pars (= haec maior virtualis extensio qualitativa est mays ac magis subiectum actuare). — Hac virtute maioris extensionis quali­ tativae subiectum movetur ac transit de forma imperfecta ad for­ mam magis perfectam: hoc enim est intendi seu augeri qualitative(6). Atqui huiusmodi est ipsum subiectum in actum magis ac magis reducere seu eius potentialitatem ad esse qualitativum magis ac magis auferre: «nam forma actus est; unde subiectum magis perci(1) Cfr. S. Thom,, 1, dist. 17, q. 2, a. 2; De Virf., q. 1, a. II, ad 8jm, 10jm. (2) Cfr. MaSTRIUM, loc, prox, cit., a. I, n. 24. (3) Vide apud Angelicum quotuplici modo terminus intensionis ultimari potest (cfr. II-Î Í, q. 24, a. 7). M T| ■ (4) Cfr. S. Thom., De Virt.9 q. 1, a. 11, c. (5) Cfr. S. Thom., ibirt. (6) Cfr. S. Thom., ibid. 327 471. Corollaria. — Ex hucusque dictis sequentia corollaria elici possunt: Coroll. Ium. — Colligitur primo, quod dum subiectum intenditur, non ideo corrumpitur essentia qualitatis vel nova entitas per modum termini in subiecto producitur; sed ipsamet essentia qualitatis induit novam terminationem perfectionis in subiecto quod intensioni subiicitur, per hoc quod magis magisque tollitur eius potentialitas ad illam quali­ tatem, simulque magis magisque actuatur per hoc quod forma quali­ tativa magis magisque illud determinat ad eius similitudinem qua agens in ipsum actu agit, ut optime declarat S. Thomas (3). Coroll. IIum. — Colligitur secundo, quod licet forma qualitativa in intensione maneat una secundum esse (4), formaliter tamen in ea sunt modi diversi: sicut motus continuus qui, quamvis sit unus secundum esse, diversimode tamen terminatur, inquantum successive una pars desinit esse dum alia incipit. Hoc enim modo, in intensione non officit quin latitudo graduum admittatur, secundum scilicet essentiam et inesse ipsius qualitatis, prout sunt diversae terminationes et diversi modi, quo­ rum unus est altero perfectior secundum modum quo explicatum est (5). Coroll. IHum. — Colligitur tertio, et sequitur ex praecedenti, contra quosdam Thomistas, quod in intensione dum qualitas intenditur non acquiritur nova essentia aut novum esse realiter distinctum (v. g. De Flandria); neque proprie nova vis informandi seu nova additio modi maioris radicationis, inquantum acquiritur novus modus se tenens ex (1) (2) (3) (4) (5) S. Thomas, toc. prox. cit. S. Thomas, 1, dist. 17, q. 2, a. 2. Cfr. Quod. IX, a. 13. Cfr. Soncina, VH1 Metaphys., q. 20. Cfr. Soncina, VIII Metaphys., q. 21. 4 328 Liber ¡1 - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput 11, Art. //, Sectio 11, § 2 parte qualitatis, illique addens novam actualitatein et novam vim pertectius informandi, simulque distinctus a qualitatis unione seu inliaerentia, essentia et existentia (= Complutenses). Haec enim omnia sunt ipsa entitas formae eiusque actualitas atque activitas; si aliquid autem novum ex his in intensione addatur, necessario addi debet nova realitas et entitas formae, et haberetur intensio per additionem gradus ad gradus entitative distinctos, quod reprobatum est. Ceteroquin, quaelibet forma per seipsam est primo causativa et non per aliquid sibi superadditum. Unde, quod noviter in intensione acquiritur, est solum quidam novus modus inessendi qui essentialiter ipsi formae competit (1), eo modo quo dictum est (2). 472. Obiectiones. — Non videtur operae pretium esse nimis immorandum in innumeris difficultatibus adversariorum, cum attente conside­ ratis hucusque dictis non sit tam difficile respondere et de facili alii au­ ctores citati adiri possint. Adducamus igitur unam vel alteram eique respondeamus breviter. * Ia Obi.: Ubi actio et mutatio sunt reales, ibi est terminus realis. Atqui intensio et remissio sunt actiones reales. Ergo utraque habet suos terminos reales, qui ad invicem superadduntur ut gradus diversi. Resp.: — Dist. Mai.: ubi actio... reales ibi... realis, vel secundum entitatem vel novum modum essendi seu novam terminationem Cone., secundum entitatem semper Neg. — Cone. Min. — Dist. Conqs.: utraque habet suos terminos reales distinctos secundum entitatem Neg., distinctos secundum novum modum es­ sendi seu novam terminationem Cone. — Neg. Conqa. — Ut enim actio ali­ cuius agentis realiter terminetur, non semper opus est ut producatur nova forma secundum entitatem et esse, sed satis est ut sit novus modus essendi eiusdem entitatis. Itaque S. Thomas, loquens de charitatis infusione, inquit quod ». ’ ’ i I | ( | I j De R arefacti one el Condensatione 329 Resp.: — Disí. Mai.: intensio est vere et propria alteratio quae est genus Cone., quae est species Neg. — Dist. Min.: alteratio quae est species terminatur ad qualitatem ut sic Cone., quae est genus Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Iam supra diximus, quod alteratio ut alteratio praescindit ab hoc quod de­ terminate sit simpliciter productiva vel perfectiva qualitatis in subiecto, qua ratione illam divisimus in alterationem simpliciter et in intensionem: prima ordinatur ad simpliciter qualitatem producendam, altera vero ad ulterius eam perficiendam, illa productiva, haec autem perfectiva seu intensiva. 2s Obi.: Qualitas intensa maiori activitate gaudet quam qualitas remissa. Atqui haec maior activitas explicatur per additionem partium gradualium aut integralium eiusdem qualitatis. Ergo intensio fit per additionem gradus ad gradum. Resp.: — Cone. Mai.; Dist. Min.: haec maior activitas insufficienter expli­ catur per additionem etc... Cone., sufficienter Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Qualitas enim intensa ut maiori activitate gaudeat quam qualitas remissa, non est necesse ut resultet ex partibus entitativis ipsius qualitatis simul aggre­ gatis et iuxtapositis in eadem parte subiecti ; imo, non solum hoc non est ne­ cessarium, sed in quibusdam repugnat, ut v. g. in qualitatibus spiritualibus, sicut dictum est; quapropter, illa maior activitas intensionis satis et rectius explicatur per modum a nobis hucusque dictum. SECTIO TERTIA De Rarefactione et Condensatione (1). I I I I I I i 473. Dicto de intensione et remissione, ultimo dicendum manet de rarefactione et condensatione, quarum factum certe eruitur tum experientia vulgari tum scientifica (2). Revera enim, unusquisque experitur, lac v. g. calore ignis rarefieri et infrigidatione condensari. Clarius adhuc scientifice ostenditur praesertim ex Thermodynamica, quae docet phaenomena thermica, quorum causa est calor, inter alia involvere maiores vel minores mutationes seu dilatationes et con­ tractiones in dimensione seu volumine massae corporum; imo et quae­ dam corpora rarefieri magis quam alia, sicut fluida magis quam so¡ida, et gazosa adhuc magis quam fluida. Retento igitur pro certo facto rarefactionis et condensationis, earum natura est nunc investiganda quod unica paragraphe absolvimus, quaerendo : quomodo phaenomena rarefactionis et condensationis locum habeant in corporibus. (1) Cfr. S. Thomam, IV Phys., lect. 14; VII Phys., lect. 4-5; VIII Phys., lect. 14; IDtGtn.ei Cor., lect. 14; III, q. 77, a. 2, ad 3"n; 1, dist. 17, q. 2, a. 1 ; IV, dist. 12, q. 1, a. 1, qla. 3» ad 6‘»>, et passim; Durandum, I, dist. 17, q. 7, n. 21; Sotum, Logica, cap. de Quant., q. 2; jAVELLt, IV Phys., q. 19; C. Alamanno, loc. prox, cit., q. 37; Bañez, op. cit., c. v, q. 12; Conimbricenses, I De Gen., c. v, q. 17, a. 3; Complutenses, loe. pr. cit., disp. VII; lOAN. a S. Thoma, loc. prox, cit., q. 7; Oavardi, loc. prox, cit., q. 4; Guerinois, loc. prox. o/.,q. 2; Joanniz-Echalaz, loc. prox cit., disp. VI; Mastrium, loc. prox, cit., disp. IV; Arnu, Im. cit., q. 5, a. 5; Pesch, op. cit., n. 632-677; Oredt, loc. cit., n. 400-404; et alios. (2) Cfr. S. Thomam, IV Phys., lect. 14. 4 330 De natura Rarefactionis et Condensationis Liber II-Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput ll, Art. Il, Sectio III, § u. 331 Mayi. (I), S. Thomas et Thomistae communiter ut Capreolus (2), Soncina (3), Batel (4), cum quibus dicimus: § Unica. Utrum Terminus Rarefactionis ct Condensationis sit Qualitas. i 1 Quaerere de termino rarefactionis et condensationis est earum modum seu naturam quaerere, uti patebit. j ' 474. Praenotamina. — Notanda est, saltem uti sensu communi colligitur, de­ finitio rarefactionis et condensationis. Omnes enim communiter intelligunt, quod rarefactio est quaedam dilatatio partium corporis, seu mutatio quâ partes ali­ cuius corporis magis dilatantur ac diffunduntur, ideo magis a seinvicem distantes fiunt et aptae maiorem locum occupandi; condensatio vero est quaedam compressio seu contractio partium corporis, seu mutatio quâ partes alicuius corporis inter se comprimuntur et contrahuntur, ideo minus a seinvicem dis­ tantes fiunt et aptae minorem locum occupandi. j i | 475. Status Quaestionis. — Praesens quaestio haec est: quomodo rarefactio et condensatio in corporibus contingat, hoc est: unde proveniat quantitati corporeae ita disponi ut claudere possit multum materiae sub parvis dimensionibus vel parum materiae sub inultis; quod est quaerere: ad quid rarefactio et condensatio primo et per se terminentur, ad quantitatem vel qualitatem; seu ita: ad quodnam praedicamentum reducantur, ex quo earum natura determinatur. Unde finaliter sic: quaenam sit rarefactionis et condensationis specifica natura. En quaestio. : , 1 , 476. Sententiae. — Ad hanc quaestionem, quae absque dubio diffi­ cultate non caret (1), non una est sententia apud philosophos, quorum opiniones sequenti modo breviter restringimus. 1° Quidam tenent, quod rarefactio et condensatio fit vel quia in corporibus novi pori vacui gignuntur, vel quia pori vacui antea existentes magis dilatantur, vel quia pereunt seu comprimuntur et contrahuntur (= Epicurus, Gassendi); vel quia corpora subtiliora intromittuntur inter partes corporis grassioris, aut egrediuntur (= Oram, Pontius, fere similiter Cartesius); vel per inflationem sive compressionem punctorum virtualiter extensorum, quae entitative sunt indivisibilia, virtualiter extensa et divisibilia et ex quibus corpora resultant (= De Lugo et alii). 2° Alii tuentur, quod rarefactio et condensatio ideo contingunt, quia corpus rarefactum maiorem locum seu ubi et corpus condensatum minorem locum seu ubi occupat (= Suarez); vel amissa tota priori quantitate, nova maior vel minor succedit (= Godfridus, Marsilius); vel producitur seu acquiritur nova pars quantitatis quae in condensatione amittitur (= Hervaeus, Scotus et Scotistae, Toletus etc.). 3° Alii denique asserunt, quod rarefactio et condensatio sunt formaliter species alterationis et ideo per se primo ad qualitates terminantur. Ita S. Alb. est et magnum Physicae mysterium > (loc. prox. cit.). corpora, gravis difficultas " ( | | | I ' i II se sunt alterationes ». Prob. A (negative). — Rarefactio aut terminatur per se ad di­ latationem pororum vacuorum, aut ad corpora subtiliora noviter introducta, aut ad puncta virtualiter extensa, aut ad maiorem loci occupationem, aut ad novam maiorem quantitatem sive totalem sive partialem, aut ad raritatem. Atqui excepta raritate, ad nullum ex his per se terminatur rarefactio. Ergo rarefactio (et proportionate etiam condensatio) formaliter et per se est alteratio. Mai. patet ex expositis opinionibus; et quod dicitur de rare­ factione, proportionaliter dicendum est de condensatione. — Conqtia est manifesta, eo quod raritas est qualitas ad quam terminatur alteratio. Min. prob.: Rarefactio nequit terminari ad pororum vacuorum dilatationem: supponitur enim naturaliter dari posse purum vacuum in rerum natura, quod est falsum, ut diximus supra de vacuo. Nec corpora subtiliora rem explicant, quia non verificaretur in omnibus rarefactis, v. g. in igne, qui maximâ suâ energía cito illa corpuscula consumeret. Nec puncta virtualiter extensa sufficiunt, quia haec puncta non possunt in rerum natura dari in quantitate continua, ut supra ostensum est de quantitate. Nec maior loci occupatio seu ubicatio, cum praesupponatur rarefactio iam facta: quandoquidem, aliquod corpus maiorem locum occupat quia rarefactione maius extensive est factum. Neque demum maior nova quantitas, nec totalis: quia accidens non excluditur nisi alio accidente contrario, quod in rarefactione minime contingit; neque partialis: acquireretur enim nova pars materiae seu substantiae materialis, cum quan­ titas vel sit proprietas materiae vel accidens cum ea necessario con­ nexum (5). Ergo ad nullum ex his per se terminatur rarefactio. Prob. B (positive). — Rarefactio et condensatio formaliter et perse terminantur ad raritatem et densitatem. Atqui raritas et den­ sitas sunt qualitates tertiae speciei, quae alteratione acquiruntur. Ergo rarefactio et condensatio formaliter et per se sunt alterationes. Mai. liquet ex praenotatis, ex quibus deducitur quod tria con­ currunt ad rarefactionem et condensationem. In rarefactione enim requiritur maior raritas, maior partium extensio, maiorque loci i 1 (1) (2) (3) (4) (5) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. In Praedicam. « de Quantit. ». II, dist. 19, q. 1, a. 3. VIII Metaphys., q. 27. loc. prox. cit. S. Thom., IV Phys., lect. 4. • 332 Liber II - Philos. Nat, Spec., Pars /, Caput II, Art. Il, Sectio Hl, § u. D ' mixtione seu ytthesi chimica occupatio; in condensatione vero requiritur maior densitas, minor partium extensio, minorque loci occupatio. Ex his omnibus liquet quod id, quod primo et per se eis competit, est raritas et densitas, ad quas cetera consequuntur. Min. communiter ab omnibus docetur, quod videl. raritas et densitas sunt qualitates tertiae speciei: sunt enim accidentia per se primo immutantia sensum, tactus scii., vel causantia passiones tactiles (1). Cum vero sola alteratio terminetur ad qualitatem, uti habitum est, ideo raritas et densitas non acquiruntur nisi sola alteratione. I I 1 I 478. Corollaria. — Ex praedicta conclusione sequentia corol­ laria deducuntur: I Coroll. Iom. — Deducitur prirno, quod maior vel minor extensio quantitativa partium, necnon maioris vel minoris loci occupatio rarefaction! et condensationi competunt non primo et per se, sed secundario et per aliud, hoc est ratione alterationis. Quapropter, quod primo et per se acquiritur in rarefactione — et proportionaliter idem in condensatione — et ideo est eius terminus directus et per se, est raritas; ex consequenti vero atque secundario eodem motu est maior quantitas maiorque loci occupatio (2). Coroll. nam. — Colligitur secundo, quod rarefactio nec proprie neque reductive est augmentatio, et proportionaliter nec condensatio est diminutio, cum augmentatio et diminutio primo et per se terminentur ad quantitatem. Exinde, in rarefactione et condensatione manet eadem quantitas, solum modaliter distincta a quantitate ante rarefactionem et condensationem existente, inquantum scii, praeexistens quantitas extenditur ve! dilatatur, inquantum extensio formaliter est modus qui­ dam aliter se habendi eiusdem quantitatis (3). Coroll. inn“. — Colligitur tertio denique, ut quid venatum, definitio rarefactionis et condensationis. Rarefactio enim est motus ad raritatem eodem subiecto sensibili manente; condensatio vero est motus ad densitatem I (1) Cfr. (2) Cfr. dist. 17, q. (3) Cfr. S. Thom., Ill, q. 77, a. 2, ad 3>n>; ! de Gen. el Cor., lect. 14. S. thom., IV Phys., lect. 14; I De Gen. et Cor., lect. 13; III, q. 77, a. 5; I, 2, a. 1. Bañez, loc. prox. cit. facta est sub magna dimensione et per hoc rara (1). Ex quo patet, quod ef­ fectus raritatis est dilatatio partium quantitatis seu maior dimensio, sicut et densitatis est illarum partium contractio seu minor dimensio. Ad cuius exactiorem notitiam sciendum est, quod <• per dimensiones » hic intelligitur, non quantitas quoad suam naturam seu eius effectúm primarium, sed secundarium, id est quoad rationem mensurae, prout scii, habet vim or­ dinandi suas partes relate ad locum ad quem extenditur. Dimensiones enim dupliciter sumi possunt: 1° pro ipsa quantitate dimensiva in actu signato con­ siderata, et ut sic est sublectum quo aliorum accidentium, et ita requirit ut sit necessario commensurata cum tanta et signata materiae multitudine; 2° pro quantitate dimensiva in actu exercito accepta, hoc est pro actuali extensione partium quantitativarum respectu loci; talis autem actualis extensio est quidam modus ipsius quantitatis, qui reductive ad eam pertinet, quo modo corpus habet quidquid requiritur ut actualiter et exercite locum repleat, illique commensuretur. Sic igitur dimensione intellecta, nihil officit quin ipsa in raro et denso omnimode non sit multitudini materiae commensurata, ita ut illa quae minus materiae habet possit habere aequalem vel maiorem localem extensionem, quam illa quae plus materiae habet; et viceversa (2). Exinde ergo omnino ma­ nifestum manet quid est rarum et densum, ideoque quid est rarefactio et con­ densatio. I Articulus III. I DE MIXTIONE SEU SYNTHESI CHIMICA (3). I 479. Generationi atque alteration! aliqualiter mixtio connecI titur: est enim « mixtio necessaria ad generationem eorum quae ex dementis generantur » (4). Relicta autem quorumdam antiquorum I I eodem subiecto sensibili manente. Explicantur. — Per illas particulas enim « motus eodem subiecto sensibili manente », ponitur rarefactio et condensatio sub ratione alterationis. Tota igi­ tur earum specifica differentia stat in his particulis « ad raritatem » sive » ad densitatem ». I ■ Ad harum intelligentiam sciendum est, quod rarum dicitur illud quod sub magnis dimensionibus parum materiae continet; densum vero dicitur illud quod sub parvis dimensionibus multum materiae continet, v. g. cum stuppa fit ignis, antequam facta fuerit ignis, erat densa quum eius materia esset sub parva dimensione; at cum facta fuerit ignis, eius materia est dilatata, ideo 333 • I i I I ' I I I ’ I ( (I) Cfr. Aristot., in Catcgor., c. de Quant.; IV Phys., c. ix, 6 (S. Th., lect. 14); VII Phys., c. ili, 2 (S. Th., lect. 5); S. Thomam, I, q. 92, a. 3; ibid., q. 119, a. 1 ; III, q. 77, a. 2, ad 3»*; H, dist, 30, q. 2, a. 1. (2) Ex quo est notandum, quod qualitas raritatis et densitatis formaliter et per se dicit maiorem vel minorem dilatationem seu distantiam partium inter se; unde inquiunt Com­ plutenses (loc. prox, cit., n. 31) quod «raritas per se primo tantum tribuit esse qualitatem sic dispositam sicque quasi modificatam ut ab ea praedicta dilatatio immediate substantiae tribuatur ». (3) Cfr. Aristot., I De Gener., c. x; S. Alb. M., III De Caelo, Tract. II, c. 1, 8; I De Orner.,Tract. VI; S. Thomam, I Dc Gener, et Cor., lect. 24-25; I, q. 76, a. 4, ad 4^®; De Anima, a.9,ad 10«n»; Quodl. I, a. 6, ad 3«»«; Opuse. 33 (Ed. Rom.), et passim; Capreolu m, II, dist. II, contr. II*» conci.; Cajetanum, I, q. 76, a. 4; Soncina, X Metaphys., q. 27; XII. ibid., q.68; Ferkariensem, II C. Gent., c. 56; IV, ibid., c. 81; M. Aquarium, Disputationes contra cliquas Philosophos, disp. I, pp. 207-214 (sequuntur immediate ad Quaestion. Luculentis, in VIII Lib. Phys. Ferrariensis cum adnotat. eiusdem Aquarii, editas Venetiis, 1601); Bañez, I Dc Gener., c. x, q. 1-3; C. Alamanno, op. cit., q. 42; Gavardi, op. cit., De Gen. et Corr., q. 6; Complutenses, op. cit., disp. IX; Ioan. a S. Thoma, op. cit., q. 6; Guerinois, cp. cit., Phys., P. III, q.4; Joanniz-Echalaz, op. cit., De Ortu et Inter., Tract., II, c. 1, 7; Arnu, op. cit., Phil. Nat., P. III, q. 7; Mastrium, op. cit., in Libr. de Gener., disp. VII; Pesch, op. cit., n. 633-635; Gredt, op. cit., n. 405-409; D. Nys, Cosmologie1, 2 Tom. 3* H, Chap. II, a. 7-8, n. 159-228; A. Berthoud, Les Nouvelles conceptions de la matière et de Cafóme, Paris, Doln, 1923; P. Descoqs, S. I., Essai critique sur l'Hylèmorphisme, Beauchesne, Paris, 1924; et plures alios. (4) S. Thomas, I De Gener., lect. 24; ex quo loco est pariter notandum, quod mixtio est necessaria ad generationem quae fit ex elementatis non simplicis elementi, «tunc enim nulla fit mixtio ». 334 Liber II - Philas. Nat. Spec., Pars I, Caput JI, Art. Ill, Sectio U. opinione (v. g. Empedoclis, Anaxagorae, Democriti, Epicuri etc.) et Atomistarum recentiorum opinione non excepta, quae inficiatur revera dari proprie et stricte mixtionem, non est sufficiens et seria ratio quare in dubium revocetur: sufficit enim quod aliquis, ut de hoc facto convincatur, calleat aliquomodo elementis scientiae chimiae, quae tota, quanta est, mixtionibus nititur: ita ab omnibus fere cognoscitur, quod v. g. sal communis est quoddam mixtum ex duobus elementis Sodii et Chlori ( = NaCl), et sic de aliis infinitis. Quare hoc posito, investigatur in praesenti de mixtionis seu verae synthesis chimicae natura vel modo quo elementa mixibilia mixtum ingrediantur, illudque constituant, quod unica sectione absolvimus. SECTIO UNICA Utrum elementa miscibilia in mixto II II aneant formaliter vel virtualiter. 480. Quaeritur ergo, quomodo elementa, quibus mixtio seu syn­ thesis chimica perficitur, in mixto existant, v. g. quomodo Sodium et Chiorum sint in sali communi ( = NaCl) vel Hydrogenium et Oxygenium in aqua ( = H2Q). 481. Praenotamina. — Ad huius gravis quaestionis maiorem intelligcntiam et claritatem quaedam sunt absolute notanda. Primo est notanda natura mixtionis, quae tripliciter sumi potest: 1° lar­ gissime, et est quaedam congeries seu coacervatio plurium quorum quodlibet suam naturam et figuram retinet, v. g. mixtio ex tritico et hordaeo; 2° largi, et est quaedam aggregatio plurium quorum quodlibet, licet naturam plene conservet, figuram tamen amittit, v. g. mixtio ex farina tritica et hordeacea (= mixtio simpliciter iuxta chimicos); 3° stricte et proprie, et est unio in una forma substantiali miscibilium elementorum ad invicem alteratorum (= com­ binado seu compositio chimica iuxta chimicos) (1); quare haec non immerito cum Aristotele rectius ita definiri potest: a miscibilium alteratorum unio > (2). Explicatur. — Haec definitio colligitur ut venata a Philosopho, quam optime explicat S. Thomas (3). Dicitur imprimis, quaedam « unio ». Ad hanc enim efficiendam plura concurrunt, nempe motus localis, quo miscibilia sibi invicem appropinquant, eorumdem contactus, alterado eorum qua mutuo inter se agunt et patiuntur suis qualitatibus contrariis, coniunctio denique miscibilium alteratorum, et haec est ipsa unio, quâ ens unum resultat, quod dicitur mixtum (= compositum chimicum). Cum autem quaelibet unitas ab aliqua forma causetur, oportet ut in mixto sit quaedam forma terminans miscibilia (1) Scribit enim, inter alios, P. E. Spielmann: «The term compound explains Itself; it is a substance that is made up of two or more different elements. These elements usually lose their own identity in the formation of the more complex substance; In the blue crystals of copper sulphate, for Instance, there Is no external trace of the copper, sulphur, oxygen and hydrogen that compose that substance». Chemistry, p. 16; cf. p. 17; Benn’s Sixpenny Li­ brary, 1923; cfr. Bloxa.m, Chemistry Inorganic and Organic *, etc., London, Churchill, 1895; H. E. Roscoe, Chemistry, Macmillan, London, 1927. q (2) Ita: « piî’c<; twi (jlixtw'J (xXXoiuQcvtcov eveontç », I De Gen., c. x. (3) I De Gen. et Cor., lect. 25. Quomodo elementa miscibilia in mixto maneant I ' I I i I I I . I I I I I I I ; 335 taque ad unitatem reducens, ita ut mixtio (= synthesis chimica) sit quaedam unio et compositio naturalis continens miscibilia ut partes potestativas, quo fit ut quaelibet pars mixti sit mixtum et mixti essentiam habens (1). — Additur unio «miscibilium », hoc est elementorum quae apta sunt mixtum efficere; ad quod requiritur: ut sint adinvicem activa et passiva, ideo ut gaudeant qualitatum contrarietate, qua alterari debent; ut eamdem materiam, quoad capacitatem ex qua sint, habeant (2) et ut adsit inter ea aequalitas qualitatum, non quantitativa sed « proportionis quam requirit forma rei generandae propter quam est mixtio » (3). His omnibus autem peractis, miscibilia resultant omnino alterata, propterea est miscibilium « alteratorum t>, et ita ad invicem uniuntur ut ex eis resultet quoddam tertium ens homogeneum (4) specie distinctum ab omnibus et singulis elementis heterogeneis, quod mixtum (= compositum chimicum) appellatur. Secundo est notandum, quod aliquid potest in compositione seu constitutione cum alio venire quadrupliciter: 1° ut maneat immutatum et secundum essentiam et secundum qualitates seu accidentia, v. g. compositum ex tritico et hordaeo; 2° ut maneat immutatum secundum essentiam non vero secundum qualitates, v. g. compositum ex farina triticea et hordeacea; 3° ut maneat secun­ dum essentiam et qualitates aliquomodo alteratum in composito, v. g. paucae guttae vini in magna quantitate aquae; 4° denique ut secundum essentiam non maneat sed corrumpatur, maneat tamen virtualiter in suis qualitatibus, et hoc duplici modo esse potest: vel quod virtutes alicuius formae substantialis contineantur in quadam superiori forma substantiali, ita ut illa forma superior virtualiter-eminenter contineat formam inferiorem eiusque operationes exerceat, ut numerus ternarius in quaternario, imperfectiora in perfectioribus, etc.; vel quod formae substantiales componentium non maneant, sed solum earum qua­ litates formaliter maneant, quae cum sint quaedam illarum potentiae seu virtutes, ideo, ipsis manentibus in aliquo composito, dicuntur formae substantiales virtualiter manere. 482. Status Quaestionis. — His praenotatis, certum est apud omnes tam philosophos quam scientificos, elementa seu miscibilia manere in mixto seu composito chimico; sed quomodo ibi maneant et in novo composito chimico contineantur, non parva est inter eos disceptatio. Scientifice enim liquido constat quod, facta analysi chimica mixti, elementa constituentia obtinebunt eumdem pristinum statum, quem ante synthesini habebant, v. g. aqua (== H.O) est quoddam compositum per se unum et perfecte homogeneum resul­ tans ex duobus elementis heterogeneis, Hydrogenio nempe et Oxygenio, quorum utrumque, posita aqua sub influxu sufficienti cur­ rentis electricitatis, pristinum statum individualem cum omnibus proprietatibus distinctivis obtinebit. Quaestio igitur est: quomodo H et 0 sint in synthesi aquae, an formaliter-actualiter secundum eorum formas substantiales et qualitates vel formaliter-virtualiter secundum torum qualitates dumtaxat. En quaestio. (1) (2) mas, 1 (3) (4) Cfr. S. Thomam, I De Gener., lect. 25; IV C. Gent., c. 35. Hinc « corurn quae non communicant in materia non potest esse mixtio », S. Tho­ De Gener., lect. 25. S. Thomas, ibid. Cfr. S. Thom., ibid.; Bloxam, Chemistry etc., pag. 5. ■ 336 ¡I—!.. Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput II, Art. HI, Sectio U. 483. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem dantur genera­ liter duae auctorum sententiae (1): Ia Sent, generaliter tenet, elementa formaliter manere in mixto. Hoc autem explicari potest: vel quod, remissis qualitatibus elementorum, haec in­ tegre et perfecte manent quoad formas substantiales (= Avicenna (2), Re­ centes Atomistae-CHimici (3)); vel quod manent remissa tam quoad formas substantiales quam qualitates (Averroes (4) ); vel quod manent partialiter quoad formas substantiales ex quibus integratur una forma mixti, quae consistit in or­ dine et dispositione illarum entitatum partialium (= Alii (5) ); vel denique, ad­ missa duplici forma elementorum, prima scii, et secunda, dicendum est quod prima, a qua est esse substantiale elementi, actu manet et secunda, a qua est esse et actio elementi, manet solum potentia (= S. Alb. Magn. (6)). 2a Sent, generaliter tuetur, elementa virtualiter tantum manere in mixto; quod pariter diversimode contingere potest: vel quod forma substan­ tialis mixti continet virtualiter-eminenter formas elementorum, ut anima in­ tellectiva continet sensitivam et vegetativam (= Scotus (7), Durandus (8), Aegidius (9), Suarez (10), etc.); vel quod manent solum elementorum quali­ tates; et hoc adhuc diversimode intelligitur: vel quod ex omnibus qualitatibus resultat una qualitas media, sive actu simplex et specifice distincta a qualita­ tibus elementorum (= Hervaeus (11), Soncin/\ (12), Javelli (13)), sive sit rea­ iiter composita ex partibus rationum diversarum (= Capreolus (14), Cajetanus (15), Flandria (16), Aquarius (17), etc.) (18), vel denique quod manent formaliter omnes qualitates, quae cum sint elementorum virtutes, dicuntur ele­ menta virtualiter seu secundum virtutes manere; ita tamen ut istae virtutes maneant quidem formaliter-actualiter sub una et unica forma substantiali totius mixti, sed proportionaliter, prout scii, uniuscuiusque elementi qualitates (1) Sunt pauci auctores (v. g. Lehmen, Gutberlet) qui haesitanter inter has duas sen­ tentias natant, cfr. D. Nys, op. cit., n. 177. (2) Cfr. apud S. Thom., I, q. 76, a. 4. (3) Juxta hos Atomistas, inixtutn est simplex aggregatum seu molecularum aedificium, quod est unum non per se et staticum, sed per accidens et dynamicum; cfr. P. Descoqs,o?. cit., pag. 53; Berthoud, op. cit, Introd. (4) Cfr. fil De Caelo, Comm. 67. (5) Ita refert Gregorius, II, dist. 15, q. 1. (6) Ait enim S. Alb. M.: «quod elementorum formae duplices sunt, scii, primae et se­ cundae. Primae quidem sunt a quibus est esse elementi substantiale sine contrarietate; et secundae sunt a quibus est esse elementi et actio. Et quoad primas formas salvantur meo iudicio in composito...; et quoad secundas formas sive quoad secundum esse non remanet (sic) in actu, sed in potentia, non quidem mali, sed sicut intensum est potentialiter In re­ misso «. De Caelo et Mundo, lib. Ill, Tr. II, c. 1; cfr. ibid., c. 8; I De Generatione et Corrup., Tract. VI, c. 5. (7) II, dist. 15, q. unie. — Scotum sequuntur fere omnes Scotistae; cfr. Mastrium,loc. cit., q. 3, a. 1. ..JSKk (8) Cfr. IV, dist. 12, q. 3, ad 2um. (9) Cfr. II De Gener., text. 48. (10) Cfr. Metaphys., disp. XV, see. 10, n. 51. (11) Cfr. De Plural. Form. (12) Cfr. X Metaphys., q. 27. (13) Cfr. VIII Metaph., q. 4. (14) II, dist. 15, ad arg. contr. Ih-u conci. (15) I. q. 76, a. 4. (16) Cfr. Vll Metaph., q. 26, a. 4. ' . (17) Cfr. loc. supr. cit. (18) Haec praedicta duplex explicatio Indicatur a Ferrariense ut probabitis in II C. Gent., c. 55; at in 1\ ibid., c. 81 tenet, quod secunda probabilior et conformior est doctri­ nae Angelici. Quomodo elementa miscibilia in mixto maneant 337 temperantur secundum leges sic dictas stoechiometricas (1), iuxta exigentiam cuiuslibet elementi respectu exigentiae alterius elementi cum quo concurrit ad talem vel talem synthesim efficiendam. Ita putamus iuxta mentem plurium aliorum (v. g. Bañez, Ioan. a S. Thoma, Guerinois, Nys, etc.) (2), elementa manere in mixto. Sit igitur 484. Conclusio : « Elementa manent virtualiter in mixto, prout in eo manent formaliter virtutes seu qualitates elementorum . Prob.: Elementa non aliter manere possunt in mixto nisi, aut substantialiter aut accidentaliter. Atqui non substantialiter sed accidentaliter, et unice prout formaliter manent virtutes seu quali­ tates elementorum. Ergo elementa manent virtualiter in mixto, prout in eo manent formaliter virtutes seu qualitates elementorum. Mai. liquet. Cum enim quodlibet elementum sit ehs physi­ cum reale, necessario constat ex materia et forma substantiali, ut constituentibus substantiam physicam et ex accidentibus sibi pro­ portionalis; si igitur veniat in compositionem mixti in eo manere non potest nisi, aut quoad suam substantiam aut quoad sua accidentia. Min. prob. per partes. Prob. 1* Pars (= non manent substantialiter). — Si elementa sub­ stantialiter manerent in mixto; aut quia, remissis qualitatibus, ma­ neant secundum formas substantiales integre et perfecte, aut se­ cundum formas substantiales remissas et reductas, aut secundum partes seu entitates substantiales, aut secundum esse diversum formae substantialis elementorum. Atqui nihil ex his. Ergo elementa non manent substantialiter in mixto. Mai. constat ex diverso sensu quo intelligi potest, elementa substantialiter manere in mixto, ut recitavimus in Ia sententia. — Min. prob.: 1° Non manent see. formas substantiales integre et perfecte, remissa see. qualitates. — Istae enim formae, cum sint diversae iuxta cuius­ libet elementi diversitatem, inquantum adsunt in mixto, aut omnes immediate unam partem materiae informant, et tunc ex eis resul­ tans, esset unum per accidens pertinens ad plures species iuxta (1) Istae leges stocchiornctricac sunt illae quibus combination's chimicae reguntur, quae, praeter legem fundamentalem chimiac quâ «substantiae naturales aut chimice obtentae sunt determinatae naturae et constantis », ct illam conservationis materiae seu massae (-= La­ voisier) et aliam voluminum (— Gay-Lussac), ad sequentes generaliter reduci possunt: l111 est lex proportionum deflnitarum ( Richter-Proust), *2 est lex proportionum multi­ plarum Dalton) ct *3 est lex numerorum proportionalium (cfr. Hoenen, inquisitiones criticae in Theoriam atomicam physico-chimicam etc., Gregorlanum, Vol. VIII, Fase. 2; G. Gianfranceschi, La Física dei Corpuscoli, c. 3, p. 20 ss., ct omnia manualia Physicae et Chhmae). (2) Hoc modo nobis videtur sentire P. Gredt, non obstante longa controversia ha­ bita inter ipsum ct D. Nys ct iterata revocatione ad trutinam quam alii (v. g. P. Descoqs, cp. cit., p. 60) de Illo faciunt. Solum adversarios Patris Gredt certiores facimus, quod opinio a P. Gredt proposita minime est nova, ut ipsi putant, sed antiqua, ut videre est apud Bañez {lac. supr. cit.). 22 — Pirotta, Summa Philos. - IL h. 338 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars /, Caput 11, Art. Ill, Sectio U. Quomodo elementa miscibilta in mixto maneant formarum pluralitatem, cum quaelibet propriam speciem consti­ tuat; ideoque, si terminis recentiorum uteremur, combinatio chimica nullimode distingueretur a mixtione, et haberetur aedificium iuxtapositorum; aut una forma mediante alia in materia recipitur, quod est etiam falsum : quia quaelibet forma, cum per se sit actus, per se ac immediate est materiae informativa. — Praeterea, nulla forma recipitur nisi in materia propria prius disposita; unius vero materiae una est dispositio quae, ut patet, repugnat formas specifice diversas recipere; consequenter, plures formae elementorum integre et per­ fecte in una eademque materia mixti recipi nequeunt (1). 2° Non manent secundum formas substantiales remissas et redactas. — Nam, « esse substantiale cuiuslibet rei in indivisibili consistit; et omnis additio et subtractio variat speciem sicut in numeris, ut di­ citur in VIII Metaph. Unde impossibile est quod forma substantialis quaecumque recipiat magis et minus » (2). Neque dicatur, quod formae elementorum sunt intermediae inter substantiales et acci­ dentales, quia non « minus est impossibile aliquid esse medium inter substantiam et accidens » (3). 3° Non manent secundum partes seu entitates partiales substantialiter. — Ex huiusmodi enim partibus substantialibus integraretur unica forma totius mixti, fatentibus ponentibus hanc sententiam; quare, aut talis forma est formaliter indivisibilis, et tunc patet eam non posse partibus constare; aut est divisibilis, et tunc reciperet magis et minus cum sit talis per esse intensum et remissum, quod falsum esse iam diximus. 4° Non manent secundum diversum esse. — Nam, in toto mixto est unica forma substantialis simplex specifice distincta tum a formis elementorum tum ab eorum concordia et proportione: unumquod­ que enim specifice distinguitur per suam formam specificam. Prob. 2' Pars (= elementa manent in mixto accidentaliter et unice prout formaliter manent virtutes seu qualitates elementorum). — Elementa manent accidentaliter in mixto, et hoc: aut sicut in forfna sub­ stantiali virtualiter-eminenter continente alias, aut in qualitate media sive entitative simplici sive virtualiter composita, aut in vir­ tutibus seu qualitatibus elementorum formaliter manentibus in forma mixti. Atqui nec primo neque secundo modo manent, sed solum tertio. Ergo elementa manent in mixto accidentaliter et unice prout formaliter manent virtutes seu qualitates elementorum. Mai.: quod accidentaliter manent, est corollarium primae partis; (1) Cfr. S. Thomam, I De Gen. et Cor., lect. 25; I, q. 76, a. 4, ad 4«“; de Anima, a. 9, ad 10“^. (2) S. Thomas, I, q. 76, a. 4, ad *4 «. (3) S. Thomas, ibid. 339 quod autem illis tribus modis accidentaliter manere possunt, constat ex expositione secundae sententiae. — Min. prob.: Io Non manent virtualiter ut in continente virtualiter-eminenter, — Et revera: a) quod virtualiter-eminenter in aliquo superiori conti­ netur, perfectiori modo operatur quam est in seipso, v. g. sensitivum perfectiores operationes habet in homine quam in equo. Operationes autem elementorum sunt imperfectiores in mixto quam in ipsis elementis; imo quandoque nulla propria et formalis operatio habetur de elemento in mixto, ut est mixti operatio, ita in mixto H.O nulla operatio apparet nec H neque ipsius 0 formaliter ut talia (I). — s) Haec opinio experimentis chimicis non minus contradicit: idem enim elementum cum uno elemento combinatum minus energiae amittit quam cum altero vel aliis elementis combinatum, v. g. Potassium combinatum cum quibusdam elementis negativis ut Chloro, Sulphure, Bromo et lodio, resultant haec mixta diversa cum diversis phaenomenis intensitatis thermicae, quae respective ita exprimuntur KChos, /CS102.3, KBr\oo, Kloss,4. Ex quo deducitur, quod K in combinationibus KS, KBr et KIo paucissime de eius energia potentiaii consumit, quia amissiones intensitatis thermicae in illis inferiores sunt amissione thermica quae in KCl habetur. Est igitur manifestum, quod /< aliquo modo manet formaliter in qualibet combinatione et non virtualiter-eminenter: alioquin, non exurgeret illa diversitas intensitatis caloris in unoquoque composito chimico. 2° Non manent virtualiter ut in qualitate media, sive entitative simplici .<¡1? virtualiter composita. — Si enim sic manerent non essent propriae qualitates elementorum; nam, intantum virtute manent, «inquan­ tum manent accidentia propria elementorum secundum aliquem modum, in quibus manet virtus elementorum » (2). Ceteroquin, cum illa qualitas media specifice differat ab ipsis qualitatibus elemento­ rum, nullo modo manerent in mixto sed totaliter corrumperentur. 3° Elementa manent accidentaliter in mixto, ut in eo formaliter manent ■Mes seu qualitates elementorum, quod est virtualiter manere. — Haec pars est dictorum corollarium. Nam, elementa aliquomodo manent in mixto, non quidem secundum formas substantiales, sed accidentales, quae sunt qualitates seu virtutes eorum, ut habitum est. Atqui ut huiusmodi non manent nisi secundum quod manent ipsaemet qua­ litates, quod est ut tales seu formaliter manere. Ergo elementa manent accidentaliter-virtualiter in mixto, secundum quod in eo unice manent formaliter elementorum virtutes (3). (1) Cfr. Cajeta num, I, q. 76, a. 4, in resp. ad 4«»". (2) S. Thomas, De Anima, a. 9, ad 10un». (3) Cfr. S. Thomam, I, q. 76, a. 4, ad 4»»»; De Malo, q. 5, a. 5, ad 6«»>; De Anim., a. 9, d I0-»; II, dist. 19, q. unie., a. 4, ad 2»m; m, dist. 16, q. 1, a. 1, ad 4«m; Opuse. 32, c. 8; Opau. 33 (Ed. Rom.); et alibi. 340 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput II, Art. Hl, Sectio U. 485. Corollarium Iu“. — Ex dictis colligitur quod cum Atomismo-Chimico recentioruni minime inficiamur elementa, seu ut ipsi ma­ lunt, moléculas, in mixto manere; at hoc admittimus unice ratione eorum qualitatum, hoc est quod illorum virtutes secundum se seu formaliter manent sub nova forma substantiali per novam synthesini cliimicam producta (1); sic enim his qualitatibus proportionaliter ad invicem com­ binatis secundum modum dictum legum stoechiometricarum, resultat alia materia habens novas dispositiones ad talem formam substantialem suscipiendam cum determinatis qualitatibus atque proprietatibus; quia «materia debet esse proportionata formae, non ut habeat conditiones formae, sed ut dispositio ad recipiendum formam secundum modum suum » (2). Exinde resultat, mixtum esse unum per se et essentiale et non unum per accidens vel aggregatum et inolecularuni seu elementorum aedificium (3). 486. Corollarium num. — Colligitur primo, quomodo optime expli­ catur ad pristinum statum liberum elementorum reditus, qui analysi chimica perficitur, ut non oporteat recurrere ad absurditates atomistarum, qui ponunt elementa manere in mixto quoad formas substantiales. Cum enim maneant in mixto secundum virtutem et virtus ad actum pertineat, ideo sequitur, quod « in mixto est unde agatur ad generationem alterius miscibilium, secundum quod virtus unius miscibilium vincit propor­ tionem, in qua salvatur forma mixti: unde, corrupto mixto generatur corpus simplex n (4). 487. Scholion IUB. — Est secundo, animadvertendum quod, thermochimice loquendo, potest distingui duplex mixtio seu synthesis chimica, txothcrmica scii, et endothermica: cum enim thermochimia sit illa pars chimiae quae est de mutationibus thermicis reactione chimica operatis, ideo secundum diversas thermicas mutationes habetur praedicta divisio. Nam, mixtio exothermica est quaedam mutatio thermica reactione chimica peracta inter diversa elementa, in quorum combinatione sic dictus calor formativus (= quantitas positiva) producitur atque ultra evolvitur, v. g. calor formativus H,Cl = 22,000, hoc est quod combinatio 1 gram­ matis Hydrogenii cum 35.5 grammatibus Clitorii evolvit 22.000 grammataunitatum caloris. Mixtio autem endothermica est e contra, in cuius ele­ mentorum combinatione calor formativus (= quantitas negativa) potius absorbetur et consumitur, v. g. N,CP — — 7700, idest combinatis 14 primo (1) Sciendum est, quod praedictae virtutes non reperiuntur eaedem secundum numerum, quia iam diximus quod, non sunt eadem numero accidentia in genito et corrupto, sed se­ cundum speciem. ‘ 1 (2) S. Thomas, 111, dist, 16, q. I, a 1, ad *3™. wBmHM! (3) Ita asserunt etiam quidam ex neoscholasticis ut P. Schaaf, Instit. Cosmolog., Romae, 1907; Charousset, Le problème métaphysique du mixte, « Revue de Philosophie », 1903, et aliu (4) S. Thomas, Opuse. 32, c. vnu — Ubi est notandum, quod potentia seu materia ei qua educitur forma mixti est omnino diversa a potentia pure physica seu materia pure nudi l et potentia totius. Nam, ut notat idem S. D., triplex est differentia potentiae < in qua aliquid ’ dicitur esse, scii, potentia materiae in qua nihil est de ilio quod de potentia educitur. Secundi ¡ est potentia mixti vel materiae quae est in alteratione, in qua licet non sit essentia formae indu­ cendae, est tamen virtus. Tertia est potentia totius per quam partes sunt in toto, quae est maxime actui proprio propinqua secundum Philosophum... • (Ibid., c. ix). Quomodo elementa miscibilia in mixto maneant 341 grammatibus Nitrogenii cum 32 grammatibus Oxygenii, absorbentur 7700 grammata-unitatum caloris. 488. Scholion IIum. — Est secundo animadvertendum, quod ex diversa mixtione seu chimica combinatione diversa mixta seu corpora chimica conflantur, videlicet: corpora allotropica, isomérica et polymerica; quid sint haec omnia, iam alibi diximus (1). Aliter etiam nihil officit quominus corpora distinguantur cum Ostwald: in hylotropica (= corpora pura), et sunt illa quae totaliter in constantibus circumstantiis possunt transire in alium statum aggregationis seu solutionis; vel sunt illa quae in tali transitu partiali, pars quae manet, retinet omnino easdem proprietates quas totum habebat, ita elementa, mixta perfecta antiquorum necnon combinationes chimicae stricte dictae; in ahylotropica (= corpora impura) et sunt e contra, ut sunt mixta imperfecta antiquorum seu solutiones chimicae modernorum. 489. Obiectiones. — Plures sunt difficultates quas, recentiores scien­ tific! praesertim, nobis obiiciunt, quarum plures iam supra, loquendo de Hylemorphismo, absolvimus; unde hic unam vel alteram addimus. Ia Obi.: Ubi est fonnaliter propria passio alicuius subiecti, ibi reperitur formaliter et subiectum. Atqui in mixto sunt fonnaliter passiones elementorum, cum sint eorum qualitates. Ergo insunt fonnaliter ipsa elementa (2). Resp.: — Io Transeat Mai.; Disting. Min.: in mixto sunt formaliter passiones elementorum ut formaliter transrnutatae forma mixti Cone., sicut per se primo conveniunt elementis in statu libero Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Nam, qualitates, ut sunt per se primo passiones elementorum in statu non mixtionis seu libero acceptorum, habent esse illimitatum, ita ut inveniantur in gradu intenso et summo, quo modo proprium et per se subiectum earum sunt elementa neque sic mixtum ingrediuntur, quia cum sint contrariae, stare nequeunt in uno eodemque subiecto; quare necesse est ut ad proportionatum aequilibrium reducantur iuxta diversam elementorum combinationem, ex quo resultant aliae propriae ipsius mixti, in quibus qualitates propriae elementorum formaliter virtualiter adsunt; unde passiones elementorum sunt in mixto ut alteratae. — Dictum est transeat maior, quia licet passiones propriae alicuius subiecti semper sint in eo essentialiter, nihil tamen officit quominus sint in aliis partici­ pative, ubi proprium subiectum non est, sicut lux solis essentialiter est in ipso sole ut in proprio subiecto, at participative est etiam in aëre. 2° Respondemus iterum, quod scientifice distinguimus duplicem spe­ ciem proprietatum elementorum et mixti, physicae scii, et chimicae, quarum utraeque alterationes differentes patiuntur cum veniunt ad mixtum compo­ nendum. Physicae enim ut v. g. solubilitas, pondus specificum, sapor, odor, proprietates acusticae, conductibilitas electrica et thermica etc., generaliter intimas alterationes subeunt, ut liquet si comparentur proprietates NaCl cum illis elementorum ipsius, sc. Chlorii et Sodii. Pariter, non aliter est dicendum dt chindéis ut v. g. calor specificus, volumen moleculare, refractio molecularis, rotatio magnética plani polarisationis etc., principaliter affinitates chimicae. Hae omnes, — exceptis quantitate, pondere et fortasse calore specifico, quae (1) Cfr. Lib. I, P. I, c. n, a. 2, s. 1, § 1, in sol. obiect., (2) Obiectio haec est antiquissima (cf. Bañez, loc. pr. NeoScholasticis (v. g. Schaaf, Charousset) renovant et scientific!, v. g. Barthoud, op. cit., p. 44 (cfr. Descoqs, pp. 50-51 cit., et alios) quam quidam ex indesinenter repetunt hodierni op. cit.). 342 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars I, Caput 11, Art. Ill, Sectio U. I sunt potius additivae seu additionales, idest resultantes ex summa sive totalitate elementorum, et quorum radix est materia prima —, etiam intimis alterationibus sunt subiectae; ideoque, scientifice loquendo, non minus constat mixti passiones non esse easdem elementorum prout eas habent in statu li­ bero separationis, ut etiam fatentur plures ex Chiinicis non parva auctoritate praeditis (1). Urg. Io: Proprietates affinitatis chimicae sunt principaliores inter omnes proprietates cuiuslibet mixti. Atqui istae proprietates elementorum fere per­ fecte conservantur, quia alterationes ibi deprehensae respiciunt potius energiae intensitatem. Ergo et earum elementa perfecte conservari debent. Resp.: — Cone. Mai.; Dist. Min.: ad l* m partem: proprietates affinitatis chi­ micae elementorum fere perfecte conservantur virtualiter Cone., actu-formaliter Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Falsum est enim scientifice, affinitates chimicas elementorum perfecte manere in composito chimico, ut videre est v. g. in mixto BaSOt, cuius tria elementa separation accepta, praesertim Barium et Oxygenium, gaudent chimice maxima activitate; ubi simul acceptis et tota­ liter in praedicto composito chimico penitus illam activitatem amittunt, ut ex eis resultet quoddam corpus quam maxime iners. Unde sequitur per modum corollarii 2a pars minoris. Urg. 2°: Affinitates illae analysi chimica perfecte restituuntur. Atqui non sic restituerentur nisi ibi essent actu-formaliter. Ergo affinitates chimicae actuformaliter manent. Resp.: — Dist. Mai.: affinitates chimicae, analysi chimica, perfecte sed conditionaliter restituuntur Cone., simpliciter Neg. — Neg. Min., Conqs. et Conqa. — Verum est, quod istae affinitates iterum restitui possunt integre et resti­ tuuntur, at minime ex hoc licet concludere simpliciter: ergo actu formaliter sunt in mixto. Intantum enim restitui possunt, inquantum earum elementa integre restituuntur, hoc est inquantum eis restituuntur debita energia, quam prius habebant, debitus calor et debita electricitas, ad quorum restitutionem minime sufficit solus influxus agentium externorum, quae, licet sint conditiones ad excitandum tale affinitatis exercitium, revera ad ipsam reintegrationem opus est ut ab intrinseca elementorum natura hoc proveniat (2). Urg. 3°: Elementa, ut actu mixtum efformant, nullo modo novas affini­ tates acquirunt. Ergo easdem simpliciter retinent quas ante habebant, conse­ quenter simpliciter restituuntur. Resp.: — Neg. Antee, et totum argumentum. — Est enim contra experi­ menta scientifica quod elementa, ut actu mixtum efforment, non acquirunt novas proprietates, ita v. g. Azotum nullam affinitatem possidet ad Acidum Chlorhydricum (= HCl), et multo minus habet Hydrogenium; nihilominus, simul unitis Azoto vel Hydrogenio sub forma ammoniacae NH2 v. g. maximam affinitatem obtinent ad combinandum cum HCl, ex quorum combinatione resultat mixtum Chlori Ammoniaci ( NH,C1). Similiter, Oxygenium nulla affinitate gaudet ad Hydroxydum Potassii (= KOH), sed cum Carbonio con­ junctum sub forma CO vel CO2, faciliter unitur ad constituendum Carbonatum Neutrum vel Acidum. Ex quibus liquet, quod elementa quae ante combina(1) Cfr. Nernst, Traité de Chimie Générale, Tom. Í, Paris, Hermann 1911; M. BOOTY, La vérité scientifique, Paris, Flammarion, 1908; D. Nys, op. cit., n. 185-189. (2) Quare ait D. Nys: «bien que ramenés aux mêmes circonstances physiques de tem­ pérature et de pression, les éléments isolés et les mêmes éléments combinés ont des allures chimiques si différentes, que jamais on ne leur accorderait une même nature, si l'on ne par­ venait à leur restituer, avant leur mise en liberté, ce que la combinaison leur avait enlevé* (op. cit., pag. 320). Quomodo elementa miscibilia in mixto maneam I tioneni nullam affinitatem habebant, combinata notissimas affinitates I tinent (1). 343 ob- . 1 2i2 Obi.: Illa explicatio circa mixti compositionem est admittenda, quae maxime est conformis principiis seu fundamentis atque experimentis Chimiae. Atqui talis est unice illa quam exhibet Atomismus per actualem permanentiam elementorum. Ergo cum Atomismo fatendum est, elementa actu manere in mixto. — Min. prob.: Tota quaestio de mixtione chimica legis stoechiometricis nititur. Atqui huiusmodi leges logice ac sponte ex nullo alio systemate fluunt nisi ex solo Atomismo. Ergo explicatio, quam exhibet Atomismus, per actualem permanentiam in mixto est magis conformis principiis et experimentis Chimiae. Resp.: — Cone. Mai.; Neg. Min.: ad cuius probationem Cone. Mai. et Neg. Min., Conqs. et Conqa. — Nam ut optime ratiocinatur P. Hoenen ad eamdem difficultatem: «Errant ii qui sic ratiocinantur, ut ex analysi nostra manifestum est. Nam leges illae non sponte fluunt ex atomismo solo sicut nec ex solo hylemorphismo. Etiam in suppositione atomismi hypothesis duplex auxiliaris, quae independens est ab ipso atomismo, addenda est et eadem hypothesis fieri potest in hylemorphismo (sive in sententia eorum peripateticorum, qui admittunt atomos esse actu, sive eorum qui admittunt corpora quoque macroscópica posse esse unum per se); quoad deductionem igitur, quae ducit ad leges stoechiometricas, atomismus nullo modo est in meliori conditione quam hylemorphi$mus»(2). Liceat igitur generaliter concludere, dicendo: «si in certitudinem theoriarum physicarum quiete inquiramus, nec est timendum ne scientiae experimentales peripatetismum sive penitus evertant, sive eleganti illa cohae­ rentia, quam apud S. Thomam obtinet, privent; nec est sperandum fore ut eaedem scientiae ad problemata philosophica, saltem praecipua, solvenda multum iuvant» (3). j ---------------------- I (1) Neque est insistendum, praedictas alterationes proprietatum elementorum, quae habentur in combinatione chimica verifican pariter in mixto simplici seu imperfecto: huius enim alterationes deprehensae non sunt tam intimae atque intrinsecae sicut illae quae in combinatione habentur: « Les propriétés physiques d’un mélange, pergit Nernst, de deux pz sont intermédiaires entre celles des composants, tandis que celles d’une combinaison de deux gaz sont très différentes à divers points de vue • (Traité de Chimie, etc., p. 400). (2) Op. cit., pag. 238. (3) P. Geny, De Doctrina Hylemorphlca, apud * Divus Thomas • (Placentiae), p. 82, m. 1925. I ' j ' I ' I I • i i I ! , . I I i PHILOSOPHIAE NATURALIS SPECIALIS PRIMAE PARTIS FINIS 4 Definitio Psychologiae Pars Secunda I I seu intentionis; sequenti modo obiectum Psychologiae optime adsignari potest: ■ I 1° Obiectum materiale Psychologiae est « ens mobile animatum ut animaIum»: est enim Psychologia, ut in Introd. Physicae Generalis ostensum est, pars Philosophiae Naturalis cuius obiectum est ens mobile, ideo ut sub hac contenta habet eamdem rationem genericam illius obiecti; sed cum sit pars specifica debet illi rationi genericae aliam differentiam superaddere, quae non potest esse nisi ratio animae, qua ens mobile denominatur animatum: «in hoc enim omnia animata conveniunt» (1). 2° Obiectum formale quod sunt « natura animae, eius passiones et opera­ tiones »; tum quia Psychologia est scientia de anima, cuius non aliud ostendi potest nisi eius essentia seu natura et quae ipsam consequuntur, sive ab intrinseco ut passiones sive ab extrínseco ut operationes; tum quia ens animatum formaliter et per se est tale per formam specificam, quae est substantia animae, quaeque est principium facultatum et operationum vitalium. 3° Obiectum formale quo est « infimus gradus abstractions », quia Psychologia, ut dictum est, est pars Philosophiae Naturalis cum qua est una (2). 4° Obiectum attributionis Psychologiae est « anima v. haec enim sola est id quod primo quaeritur in hac scientia et cuius partes subiectivae et passiones considerantur (3). 5° Obiectum principalitatis denique est «anima humana seu rationalis : haec enim est nobilior et principalior aliis formis viventibus, vegetativa scii, et sensitiva, quae ad ipsam ordinantur sicut ad finem et ultimam perfectionum formarum inferiorum (4). DE ENTE MOBILI MOTU AUGMENTATIONS seu PSYCHOLOGIA I PROLOGUS 490. Absoluta Philosophiae Naturalis Specialis prima parte, in qua agebatur de ente mobili motu locali et alterationis (= Cosmolo­ gía); manum imponimus, secundum a nobis methodice statuta, ad secundam partem eiusdem Philosophiae Naturalis Specialis in qua de ente mobili motu augmentations fit sermo, quamque cum recen­ tibus, licet non in eadem extensione significativa (1), Psychologies. appellamus. Est enim Psychologia (2) nomen graece dictum a <{v/j = anima et xôyoç = discursus vel sermo, unde est sermo de anima. Huius autem in praesenti introductione breviter videbimus: Io de­ finitionem essentialem; 2° divisionem; 3° utilitatem et relationem ad alias scientias; 4° denique fontes adhibendos. 491. Definitio Psychologiae. — Huius definitionem essen­ tialem colligimus, breviter indicando eius obiecta. Ad cuius no­ titiam revocato ex alibi dictis (3), quod obiectum aliud est totale seu adaequationis, quod dividitur in materiale et formale et hoc sive in quod sive in quo, aliud attributionis et aliud principalitatis (1) Dicimus « non in eadem extensione significativa >, quia reccntiores communiter stri­ ctius nomen Psychologiae adhibent quam Antiqui nomine «scientiae de anima»; quo fit ut apud eos diversa sit tractatio de anima. Reccntiores enim eo nomine ita intelligunt solum scientiam de anima humana, ut ab hac tractatione quidam (v. g. FrObes) excludant omnino vitam vcgctatlvam, alii (v. g. Boedder, Donat, Lahr) simul etiam sensitivam. Nihilominus, nomini adhaerentes et definitionem animae ab Aristotele traditam sequentes, < id est quo vivimus, et sentimus ac intelligimus primo » (Il de Anima, c. II, 12), nomine Psychologiae Intelligimus sermonem de anima in communi, comprehendentes non solum humanam, sed et sen­ sitivam simul ac vegetativam, sicut antiqui per scientiam animae intelligebant; quod et non pauci recentes sequuntur (Mercier, Pesch, Hugon, Gredt). (2) Haec denominatio noviter inventa est, licet res sit antiquissima; apparuisse enim videtur in Alamannla circa finem saec. xvi, et prima vice hoc nomine « Psychologiae » usus esse Otho Casmann (f IGO7) in suo opere « Psycholog dhropologica », licet illud nomen forsan mutuasset a suo magistro Goclenio (1547-1628). Cfr. E. Blanc, Dictionnaire de Philos., v. « Casmann », Paris, Lethiclleux, 1909; M.-N. Bouillet, Dictionn. Universel des Sciences des Lettres et des Arts, v. «Psychologie», Paris, Hachette, 1908. (3) Cfr. Log. Mat., pag. 14G. 345 I 1 I 1 I 1 I ! 1 i I j 1 I Ex his breviter dictis bene colligi potest Psychologiae essentialis definitio, quod scilicet Psychologia est pars Philosophiae Naturalis quae versatur circa ens mobile animatum ut tale, principaliter humanum, cuius naturam, facultates et operationes sub lumine prin­ cipiorum rationis scrutatur. 492. Corollarium.— Ex hac definitione logice infertur, quomodo non pauci errant in definiendo Psychologiam. Cartesius enim, et cum eo Cartesiani, suo principio autocogitationis mirum in modum coarctant Psycho­ logiae obiectum, illud reducentes ad aliquid pure subiectivum et rationis: est enim ?ó Ego-Cogitans (= mens, animus, intellectus, ratio) et Non­ Ego Cogitans seu Cogitatum (= mentis operationes) (5). — Schola autem materialistica (v. g. Broussais), Schola Positivistica (v. g. Comte, Littré) (1) Ita S. Thomas, I de Anim., lect. 1, n. 1 (Ed. Pirotta). (2) Cfr. S. Thom., de Sens, et Sens., lect. 1; S1LV. Mauro, De Anima, lib. I, c. 3. — Sciendum est, quod ipsamet Psychologia, nonobstante quod de pluribus materialiter agat, tamen est una tam numerice quam spcciflce, quod asserimus contra quosdam (v. g. I. Jandvnus): omnia enim ab ea attinguntur sub una ratione formali cognoscibilitatis et sub una ratione 'pedfica considerantur. Cfr. D. De Flandria, Acutissimae Quaest. super tres lib. de Anima ft S.Thom. Comm., Prooem. dub. 2'>m, et •!>»»; M. Zanardi, Comm. cum Quaest. in tres lib. de Anima Arist., lib. 1, q. 2, et alios. . . (3) Cfr. S. Thom., de Sen. et Sensato, lect. 1 ; 1 de Caelo et .Mundo, lect. 2; S. Alb. Magn., I de Anim., Tr. I, c. 1. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 77, a. 2; II C. Gent., c. 68, 81 ; 111, ibid., c. 61, et passim. (5) Cfr. Cartesiu.m, Meditar. 2», vol. 1, pag. 97-98, Trans. Ital. Tilgher, Bari Laterza, 1913; Mercier, Le Origini delta Psicología *Contemporanea , pag. 7, Trans. Ital. Messina-Colll, Roma Desclée, 1910. Divisio Psychologiae 346 Schola Anglica Empiristica (v. g. Spencer) quam maxime omnes errant aientes, obiectum Psychologiae esse phaenomena seu epiphaenomena, ut sunt functiones systematis nervei seu activitates cerebrales, vel facta physiologico-biologica; unde pro eis Psychologia est quoddam caput pertinens ad Physiologiam Cerebralem. — Denique, Psychomonistae omnes (= A. Pauly, R. H. Francé, Ad. Wagner, etc.) principio continuitatis nixi (1) et purum evolutionismum materialisticum amplectentes, tribuunt psy­ chicum, intelligentia non exclusa, plantis, imo et singulis cellulis corporis vegetalis atque vitam psychicam extendunt ad totum mundum cosmi­ cum (2). et. 493. Divisio Psychologiae. — Definitio psychologiae data est quam in praesenti cursu sequi intendimus, scii. Rationalis, at ex eadem definitione duplex psychologiae divisio erui potest. Nam, ens mobile animatum dupliciter considerari potest: statice, prout in seipso consideratur praecise a talibus operationibus et phaeno­ menis vitalibus, ut de eo quaeratur natura, passiones et operationes in se acceptae, et de hoc occupatur Psychologia Rationalis (= Spe­ culativa, Theoretica); dynamice, prout ens mobile animatum con­ sideratur in suis operationibus et phaenomenis actualibus, ex quibus leges .generales quoad eius vitam psychicam inducuntur, et de hoc est Psychologia Experirnentalis (= Empirica). Ergo psychologia dividitur in Rationalem et Experimentalem. Cum autem cursus noster sit principaliter de Psychologia Ratio­ nali, sciendum est quod ens mobile animatum adhuc dupliciter accipi potest, scii.: in genere seu in communi, independenter scii, ab hoc vel illo ente mobili animato; et in specie seu in particulari, prout tale vel tale ens mobile animatum considerat. Itaque tota Psycho­ logia Rationalis dividitur: Io in Psychologiam Generalem (cap. I); 2° in » Specialem (cap. II). 494. Nota. — Psychologia Antequam ulterius pro­ cedatur peropportunum ducimus aliquid breviter notandum de Psy­ chologici Expérimentait ( = Empirica), cuius finis praecipuus est empirice investigare operationes quas anima emittit inquantum est corporis forma. Usque ad finem saec. xix, Psychologia Empirica simul cum Rationali sub una tractatione exhibebatur; at exinde opus fuit eas ab invicem separare et tractare, ad quod ingentem influxum intulerunt primo Schola Associationista Anglica circa an. 1855, praesertim operibus Spencer et Bain; Weber et Fechner in Germania; A. Comte in Gallia; Ardigà et Cal­ 347 in Italia; cito aucto studio psychologico, ut iam an. 1878 habeamus primum Laboratorium Psychologiae Empiricae Lipsiae a Wundt erectum, quem postea alii imitati sunt, ut Charcot in Gallia. His supervenerunt in Anglia, Germania, Gallia, Italia, America Septentrionali, Russia et alibi, innumerabiles operum publicationes, speciales ephemerides, novae scholae, novaque laboratoria atque plures congressus nationales et in­ ternationales, quorum primus Parisiis mense augusti an. 1889 sub praeside Ribot celebratus fuit. Hac ratione igitur non abs re erit tironibus bre­ viter, ut par est, quemdam conceptum huius novissimae scientiae adno­ tare, quum magnopere ea in decursu tractatus nostri usum faciamus, licet de ea specialem tractationem cum propria methodo minime insti­ tuamus (1). laneo 1. Definitio. — Psychologia Experirnentalis ita definiri potest: o illa scientia quae phaenomena psychica (= ob. mat.) scrutatur, eorum leges atque nexum determinando (= ob. form, quod), observatione rationali et experimento (= ob. form. quo)n. — Ex qua definitione liquet, quod psychologia haec agit de phae­ nomenis psychicis, quae subiectum psychicum afficiunt atque facta conscientiae constituunt (2). Haec autem facta psychica dantur in cuiuslibet animo (= tó Ego) atque ab eodem individuo immediate deprehenduntur internà et directa experientiâ, consequenter nequeunt sensibus experiri et licet in tempore con­ tingant, non tamen in spatio; quo fit ut facta et phaenomena psychica essen­ tialiter distinguantur a phaenomenis physicis. At quia facta seu phaenomena psychica actu et exercite haberi nequeunt independenter a systemate physico subiecti, prout scii, psychicum realiterobiective reflectitur in physicum, inde est quod psychologia experirnentalis con­ siderat etiam quae necessario physice antecedit, comitatur et sequitur ipsum psychicum, unde adaequate est scientia factorum psychophysicorum (3). 2. Divisio. — Secundum datam definitionem plures Psychologiae Experimentalis divisiones exhiberi possunt, quae omnes non sunt despiciendae — licet quandoque sese integrent —, prout diversa ratio consideratur. Etenim: Io ex phaenomenis psychicis: si considerentur phaenomenorum relationes seu respectus, quorum leges determinantur, dividitur: in psychophysicam, psychophysiologicam, proprie experimentalem et psychosociologicam. 2° ex methodo: si ad observationem seu experientiam attendatur, divi­ ditur: in psychophysicam, psychophysiologicam, psychocronometricam et psychodynamicam (= psychoenergeticam). 3° ex subiecto psychico: si consideretur subiectum quod phaenomenis Experirnentalis. — (1) Cfr. De SiNÉTY, Le Monisme Psychobiologique, in Revue des Questions Scientifiques, an. 1910. HH (2) Hinc notat Boh. Rctkiewícz: < Ció che è psichico, inoltre, non é, secondo loro (i. e. see. Psychomonistas) una entitá distinta dal mondo físico, ma è immanente ncl mondo físico ». II Psicomonismo o Monismo Psicobiologico, pag. 15, Firenze, 1912. il (1) Pro ulteriori cognitione videsls auctores psychologos, cfr. E.-B. Titchener, A textBwk of Psychology, New-York, 1910; J. de la Vaissière, S. I., Eléments de Psychologie Expérimentale, Paris, Beauchcsne, 1912; A. Aliotta, La Vita del Pensiero, Napoli, Perrella; H. J. Watt, Psychology, London, Jack; F. De Sarlo, Psicología e Filosofía, Studi e Ricerche, Firenze 1918; C. Goretti-Miniati, Psicología Sperimentale, Roma, 1919; E. Barbado, O. P.. Introdunone alla Psicología Sperimentale. Trad, del P. 0, C. Ulloa, O. P., Roma 1930; Santé De Sanctis, Psicología Sperimentale, vol. 1-1!, Psicol. General, e Psicol. Applicata, Stock, Roma, 1929-1930; et complures alios. (2) Ita ait Titchener: « the subiect-matter of psychology is mind, the direct obiect ot psychological study is always a consciousness » (op. cit., pag. 19). Pariter, De Sanctis inquit: • Essa [la psicología modemal studia gli oggetti psichici degli stati di coscienza e i fatti psichici the implicatio molteplicltà, continuité e decorso per fasi; ossia gli stati e i fatti dell'esperienza internai (op. cit., vol. 1, p. 1). (3) Cfr. De Sanctis, op. cit., vol. I, pag. 5. — Non est tamen identificanda Psychophy»ica cum Psychologia Experimentali proprie dicta: illa enim proprie est huius methodus, ut optime notat De Sanctis, tbnl., pag. 39. 348 Liber II - Philosophia Nat. Specialis, Pars II, Prologus Ulilitas Psychologiae psychicis afficitur et cui inhaerent, tunc dividitur: in psychologiam animalis, individui, colleclivitatis, pueri, multitudinis, etc. 4° ex statu subiecti: si denique sumatur status quo psychice subiectum afficitur, dividitur: in Psychologiam Normalem et Abnormalem. Haec divisio ita schematice post Titchener (1) delineatur: rimentalis fundata esset in Philosophia, praesertim Metaphysica, nullum valorem haberet nec obiectivum neque scientificum: introspectio enim et argumentum analogiae qualibet vi careret et ipsa Psychologia esset »nera collectio iuxtaposita factorum sine reali unitate et coordinatione. Quare inter utramque psy­ chologiam quaedam dependentia est admittenda qua reciproce se influunt et se comolent (1). i 1) Generalis I ') "‘"’’“'•° 1) Normalis Psych. Exper. 2) Abnormalis (Pathologica) 1) Individualis < 1 ' ( 2) Collectiva ( 2) 3) 1) 2) 3) I) 2) 3) I ’ 4) Genetica Animalis Comparata Socialis Ethnica Classium Mentis Extraordin. Alienationis Transeuntis Alienationis Permanentis. 2) Collectiva 3. Methodus. — Quaenam methodus est adhibenda in Psychologia Expe­ rimental! est manifestum ex eius definitione. Generaliter enim eadem est ac aliarum scientiarum positivarum, quae methodo inductiva (= in via inventionis) utuntur. Methodus autem inductiva procedit observatione et experimento phacnomenorum. Observatio vero duo necessario involvit: attentionem phaenomenorum, quâ clare ac vivide phaenomena experiuntur, et eorum memoriam, quâ phaenomena experta retinentur atque verbis seu formulis exprimi possunt (2), ideoque requiritur retrospectio; ex quo liquet, quod nequit dari vera observatio sine experimento (3). Methodus igitur Psychologiae Experimentalis generaliter est observatio (4), proprie tamen est observatio interna (= subiectiva, introspe­ ctiva) seu introspedio (5) quâ a methodo physicae omnino distinguitur, quae est observatio inspectiva seu inspectio. Introspectioni addenda est methodus analogiae qua indicatur de phaenomenis psychicis quae observare et experiri possimus in aliis subiectis psychicis (= observatio objectiva, externa) (6). 4. Relatio Psychologiae Experimentalis ad Psychologiam Rationalem. — Iam innuimus, apud antiquos utramque Psychologiam intime connexam fuisse et fere identificatam, et hodie merito eas separandas esse ab invicem. Nihilomi­ nus, hanc separationem non oportet nimis urgere, ut facit v. g. Psychologismus materialisticus, Epiphaenomenicus, Parallelisticus etc., usque ad perfectam et completam ab invicem independentiam et autonomiam, quemadmodum placuit Ziehen, secundum quem psychologia rationalis est quid pure historicum respectu experimentalis. Contra hoc enim stricte tenemus quod, nisi Psychologia Expe- (!) Op. cit., pag. 43-45. (2) Cfr. Titchener, op. cit., pag. 20, 30. x (3) Experimentum enim ut notat Titchener, • is an observation that can be repeated, isolated and varied », ibid., p. 20. ■ ■■ (4) Ait enim laud. Auctor: < in general, the method of Psychology is much the same asthe method of physic », ibid, p. 24. Et De Sanctis ait: • La psicología moderna è una scienza dell’esperienza », op. cíf., vol. I, p. 1 ; item • l’esperienza è la nostra pietra di paragone », tbtd., pag. 2. | i (5) » The use of the word introspection, pergit Titchener, Is a constant reminder that we are working in psychology, that we are observing the dependent aspect of the world of ex­ perience », toe. cit., p. 24. ■ (6) Pro ulteriori expositione cfr. De Sanctis, op cit., c. Il, p. 30-70. 349 , ! ¡ 495. Corollarium. — Ex hucusque breviter delineatis, manifeste ap­ paret cuius utilitatis imo et necessitatis sit Psychologia Experimentalis, non solum theoretice respectu Psychologiae Rationalis et totius Philosophiae; verum etiam practice, ut quis scii, sciat se aliorumque animos recte di­ rigere ad virtutum formationem. Nam, intellectus et voluntas neces­ sariam dependentiam atque quemdam influxum habent a potentiis cor­ poreis; unde, individuorum animae perfecte formari nequeunt, nec in intellectu per instructionem seu disciplinam neque in voluntate per edu­ cationem, nisi qui eorum curam habent perfecte agnoscant illarum po­ tentiarum dictam dependentiam atque influxum, quod independenter a Psychologia Experimentali praestari non potest; sicque inconvenientia, quandoque satis funesta, melius vitari possunt. Neque minor est uti­ litas pro iis qui spiritualiter animas in via Dei dirigunt — maxime confessariis: hi enim omnes perfecte munus suum exercere non possunt sine perfecta cognitione hodiernae psychologiae quin committant errores funestissimos (2). 496. Utilitas et Relatio Psychologiae Rationalis ad alias scientias. — Est omnino certum, quod nemo sanae mentis est qui Psychologiae Rationalis utilitatem non agnoscit, eo quod nihil tam certius quam autocognitio: quo sensu optime locutus est Cartesius de suo principio psychologico «cogito, sum», quia ut iam notaverat S. Augustinus, nihil « tam novit mens quam id quod sibi praesto est, nec menti magis quidquam praesto est quam ipsa sibi » (3). Ex quo praeterea patet, studium psychologiae quam mirabiliter con­ ferat ad aliarum scientiarum veritatem magis firmandam ac intelligendam, quia ad omnes partes philosophiae — consequenter et theologiae — « insignes dat occasiones. Quia si ad Philosophiam primam attendamus, non possumus devenire in cognitionem divi­ narum et altissimarum causarum, nisi per ea quae ex virtute intel(1) Hinc ad rem Ebbingiiaus: < Il faut souhaiter de tout cœur que jamais la Psychologie ne perde entièrement contact avec la Philosophie, comme cela se produit quelquefois, au grand dommage des deux parties, pour les sciences naturelles », Précis de Psyché p. 23, Trad. Fran., Alcan, 1910. Cfr. Morselli, La Psicología Scicntifica e Positiva, etc., Bocea, 1906; De Sarlo, op. cit., pag. 33-39; P. Barbado, De habitudine Psych. Rationalis ad experimentaIon, in Ada b Congres. Thom. Inter. Romae, an. 1925; et alios. (2) Quare optime notaverat Goretti-Miniati : « nella direzione delle anime chi abbia suf­ ficienti cognizioni di Psicología sperimentale si troverà al caso dt coadiuvare meglio Topera di Dio, il quale non c obbligato a correggere sempre soprannaturalmente quanto di natu­ ralmente storto puô disgraziatamente essersi prodotto in un’anima, a causa di una direzione psicológicamente errata». Op. cit., pag. 4. (3) De Trinitate, XIV, 7. 350 Liber II - Philosophia Nat. Specialis, Purs II, Prologus lectus possibilis acquirimus... Si vero attendatur quantum ad Mo­ ralem non possumus perfecte ad scientiam moralem pervenire nisi sciamus potentias'animae. Et inde est quod Philosophus in Ethicis attribuit quaslibet virtutes diversis potentiis animae. Ad Natu­ ralem vero utilis est, quia magna pars naturalium est habens animam, et ipsa anima est fons et principium omnis motus in rebus anima­ tis» (1). Ex quibus luculenter manifestatur intima relatio Psychologiae ad ceteras scientias simulque eius dignitas atque praestan­ tia (2), quamvis ex alia parte difficultate minime careat (3). Psychologia generalis 351 percipimus; quid autem sit inquirimus ex actibus et obiectis per principia scientiarum speculativarum; ita etiam de his quae sunt in anima nostra, scilicet potentiis et habitibus, scimus quidem quia sunt, inquantum actus percipimus. Quid vero sint, ex ipsorum actuum qualitate invenimus » (1). CAPUT I. 31 PSYCHOLOGIA GENERALIS 497. Fontes Psychologiae. — Ex definitione allata Psychologiae Rationalis, iam deduci potest quinam fontes sunt ex quibus hauriri potest tota scientia psychologica. lamvero fontes duplici specie distingui possunt, scii, primarii et secundarii. Primarii autem, quidam sunt subiectivi et est experientia interna, qua ma­ nifestatur quidquid intra nosmetipsos experimur et sentimus, quod conscientia habetur quae, uti in Criteriologia docetur, est firmum veritatis critérium, quia « unusquisque in seipso experitur se animam habere et actus animae sibi inesse » (4); quidam autem sunt obiectivi et est experientia externa, qua cognoscuntur obser­ vatione et experimento phaenomena quae in ceteris animatis acci­ dunt. His duobus fontibus, ut iam adnotavimus, utitur Psychologia Experimentalis; unde dicere possumus quod Psychologia Experimentalis est fons primarius Psychologiae Rationalis. His praeterea alii fontes secundarii addi possunt, ut omnes Scientiae Naturales, Historia societatum et nationum, Ethnographia, etc. Cum autem Psychologia nostra sit rationalis, ad principia metaphysicae — saltem prout naturaliter dictantur — necesse est recurrere. Exinde habetur luculenter, quod methodus, quam in nostra tractatione sequimur, est analytico-synthetica quae proprie est aristotélica (5) et quam sequuntur omnes Scholastici; quapropter, sicut «de anima scimus quia est per seipsam, inquantum eius actus (1) S. Thomas, I de Anima, Icct. 1, n. 7. (2) Cfr. S. Thom., ibtd., n. 3-6. M (3) Cfr. S. Thom., ibtd., n. 9-15. Æ (4) S. Thomas, De Verit., q. 10, a. 8, ad 8»m; cfr. I de Anima, lect. I, n. 6. (5) Nota. — Aristoteles totam scientiam psychologicam his libris complexus est, scii.: Liber « de Plantis», potius pscudoarlstotelicus (cfr. Firm.-Didot, vol. IV, pp. 16-44); Liber • Historiae Animalium », decem libris constans; Liber « De partibus animalium », quatuor libris constans; Liber « de incessu animalium unicum librum habens, et Liber « De anima­ lium generatione » quatuor libros continens (cfr. Ed. cit., vol. HI, pp. 1-430). Hos sequuntur, Liber « De Anima » tribus libris constans; • de Sensu et Sensili ; « de Memoria ct Reminiscen­ tia »; « de Somno ei Vigilia ■>; « de Insomniis . de Divinatione per somnum . de Animalium motione ; .de Longitudine ct Brevitate vitae ■; .de luventute ct Senectute ; de Vita ct Morte»; ' de Respiratione » (cfr. Ed cit., vol. Ill, pp. 431-551), et quidam alii. Horum plures commen' tatus est S. Thomas, cuiub praeterea citamus . Summam Contra Gentiles » et . Summam Theo­ logicam >, relictis aliis operibus quae data occasione referentur. 498. Sermonem primo instituimus de psychologia generali, quia ■ in quolibet genere rerum necesse est prius considerare communia et seorsum, et postea propria unicuique illius generis», aliter idem diceretur frequenter » (2). Commune autem ut genus omnibus ani­ matis est anima seu vita; ideo eam sic prius consideramus et postea quae sunt propria cuilibet rei animatae » (3); unde non sine ratione haec praesens tractatio Biología Speculativa nuncuparetur. Revera autem dari in rerum natura animam seu principium vitale, quo regnum organicum seu viventium constituitur vix probatione in­ diget, eo quod experientia tam vulgari quam scientifica satis dilu­ cide constat, quidquid in contrarium asserant Materialismus Me­ chanicus et Phaenomenalismus (4). Quapropter, huius vitalis prin­ cipii seu animae reali existentia admissa ut absolute certa, sequentia in praesenti considerabuntur: Io essentia animae (Art. I); 2° proprietates animae (Art. II). (1) S. Thomas, III C. Gen/., c. 46; ci. ibid.9 II, c. 1 ; de Verit., q. 10, a. 9, et passim. — De praedicta methodo aristotélica optime loquitur P. Pesch dicens: «methodum aristotéli­ ca™ omnium esse completissimam; nihil enim ab ea alienum est, quod in aliis methodis ve­ ram et utile esse inveneris. Est deinde omnium certissima. Proficiscens enim ex rerum exoerientia tum interna sive physica tum externa sive naturali, non sola inductione continetur, secundum certissimum causalitatis principium, ex consideratis effectibus ad cognoscendas causas internas earumque naturam progreditur; et ex cognita animae natura adhibitis veris principiis facultates et operationes animae extensius et penitius cognoscere conatur. Et vix epus est, ut addamus nullam hac methodo cfftcaciorcm et fecundiorem excogitari posse >. Instil. Psychologiae see. prine. S. Thomae Aq., vol. 1, n. 29, Frib.-Brisg., Herder, 1896. (2) S. Thomas, I de Anima, lect. 1, n. 1. (3) S. Thomas, ibid.; cfr. S. Alb. Maon., Sum. de Creat., P. 11, Tract. I, q. 1, a. 1. (4) Cfr. S. Alb. Maon., loc. prox, cit., a. 2; Pesch, op. cit., n. 67-104; Lahr, op. cit , Tom. Il, Métaph., Liv. 11 !«»•-, Ch. I*r, p. 430-434; Haan, Philos. Natur.9, n. 152-156, Frib.Brisg., Herder, 1906; et alios. 352 Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput I, Art. /, Sectio I, § | Articulus L DE ESSENTIA ANIMAE 499. Cuín anima sit primum principium vitae (1), ut eius natura plenius innotescat, necesse est et vitam investigare; quare dicemus, Io 2° 3° 4° 5° de de de de dc ipsa vita (sect. 1); ortu vitae = de biogenesi (sect. 2); specie vitae — de philogenesi (sect. 3); vitae principio seu de anima (sect. 4); divisione animae eiusque modis (sect. 5). SECTIO PRIMA De Essentia Vitae. 500. Ut adaequatus vitae conceptus habeatur, illam exploramus secundum rationem quatuor causarum, scii, materialiter, fonnaliter, finaliter et efficienter; de vita autem, considerata secundum ra­ tionem causae efficientis, et aliquomodo formalis, infra in secunda et tertia sectione dicetur; secundum vero rationem priorum trium causarum fit sermo in praesenti. Quaeritur igitur hic, Io de vita secundum conceptum materialem seu chimio-biologicophysiologicum (§1); 2° de vita secundum conceptum formalem seu philosophicum (§2); 3° de vita secundum conceptum finalem seu teleologicum (§ 3). § 1. Di? Conceptu Chimio-Bio-Physiologico Vitae (2). * 501. Ex recenti studio Biologiae et Physiologiae liquido depre­ henditur dari in rerum natura quaedam phaenomena, quorum pro(1) C(r. S. Thom., I, q. 75, a. 1. (2) Cfr. L. Martini, Manuale di Fisiología, Milano, 1830; M. Medici, Manuale di *Fisto logia Napoli, Puzzlello, 1845; A. M. Marsha ll-Hurst, A Junior Course oj Practical Zoo­ logy 4, London, Smith, Elder & Co., 1895; M. Foster-F. M. Balfour, The Elements of *Em briology, London, Macmillan & Co., 1896; M. Duval, Cours de Physiologie », Paris, Baillière, 1897; M. Foster-J. N. Langley, A Course of Elementary Practical Physiology and Histology, London, Macmillan & Co., 1898; H. J. Campbell, Text-Book of *Elementary Biology, Lon­ don, Swan Sonncnschein, 1898; E. Strasrurger, Hand-Book of Practical Batany », Trant by IV. Hillhouse, London, Swan Sonnenschein, 1900; Wilson, The Cell in Development and Inheritance \ Macmillan & Co., 1900; A. M. Marshall-G. H. Fowler, The Frog, an *intro duction to Anatomy, Histology and Embriology •, London, Nutt, 1902; W. D. Halliburton, Handbook of Physiology », London, Murray, 1903; T. J. Parker, Lessons in Elementary *Bio I De Conceptu chimio-bio-physiologico vitae 353 i prietates, quoad aliquid saltem, explicari non possunt solis legibus 1 chimico-physicis quas excedunt. Ex his autem phaenomenis conamur I in praesenti efformare quemdam vitae conceptum, quem materialem dicimus, inquantum sci. nobis exhibetur ab illis scientiis. Biologice enim constat, quod phaenomena vitalia primo et principaliter locum habent in eo quod communiter vocatur cellula et maxime in proto­ plasmate; unde cellula seu protoplasma est fundamentum et radix totius vitae (1). Ut ergo praedictus vitae conceptus habeatur necesse est omnino naturam et characteres cellulae cognoscere, quod I breviter in praesenti delineamus (2). 1 * 502. Natura Cellulae. — Cellulae nomine primo usus est indeI terminate Rob. Hooke (1665); progressu autem temporis, transeundo per Bichat (1801), per Schwan et Schleiden (1838), per Goodsir (1845) et Virchow (1858), propriam significationem obtinuit; ita I ut hodie cellula consideretur biologice tamquam compendium, sive staticum sive dynamicum, omnium phaenomenorum vitalium; unde I communiter significatur esse « quaedam exigua protoplasmatum comI plexio» (3). Exinde, non immerito definitur generaliter cellula sic: I quaedam sphaerica compositio protoplasmatum quae unum vel plures I nucleos seu quasdam speciales particulas centrales possident (4). Explicatur. — Ex hac definitione manifeste liquet, quod cellula non est quaedam entitas simplex compositione carens, sed ut microscopice patet est quoddam totum maximam complexitatem habens, prout scii, tum physice tum chimice complectitur plures partes ipsum totum bioticum substantialiter i constituentes et biologice protoplasmata continet. Constat autem microscopice, ' quod huiusmodi protoplasmata regulariter involvunt aliquem nucleum et quan­ doque etiam plures ut notum est ex Protozois (v. g. Amoeba, Paramaecium Aufilia, Opalina, Vorticella, etc.) (5); licet quandoque forsan totaliter absit nu- London, Macmillan & Co., 1905; H. Driesch, // Vitalismo, Storia e Dottrina, Trad, di M. Stenta, R. Sandron; B. C. A. Windle, What is Life, a study of Vitalism and Neo * Vi­ ctim, London-Edimb., Sands, 1908; W. J. Kirkaldy-L M. Drummond, An Introduction to the Study of Biology, Oxford, 1909; W. J. Dakin, An introduction to Biology, Benn’s Six­ penny Libr., 1928; « Modern Problems in Biology, Benn’s Sixp. L., 1929; et innumeros alios. (1) Ita omnes scientlfici, quare ait Duval: « C'est autour d’elle que tout doit se grouper, puisqu’elle est l’élément essentiellement vivant > (op. cit., pag. 6). Item Wilson dicit < that the Key to all ultimate biological problems must, in the last analysis, be sought in the cell » (op. cil.,^g. 1); similiter Kirkaldy-Drummond: «all organisms consist essentially of the same kind of living material which is known as protoplasm » (op. cit., pag. 3). (2) Pro fusiori et magis scientifica tractatione huius materiae adeantur Auctores speciales. (3) Ita recenter ait Dakin: « Instead therefore, of a hollow chamber, we regard a cell is a small, usually microscopic, mass of protoplasm...» (An Introd.to Biology, p. 9); et paulo post explicat: « The cell is the unit of structure; it is also a unit of function, for all the activities which are characteristic of life take place within the cell » (Ibid., p. II). (4) Cf. Wind! r, op cit., pag. 18-19. (5) Protozoan dicitur quaedam, minuta atque generaliter microscópica, forma animalis quae est unicellularis. In horum cellulis possunt inveniri plusquam unus nucleus. Cfr. Mar­ shall-Burst, op. cit., pag. 3; P. Leroy, La Théorie Cellulaire, in Archives de Philos., vol. VI, cab, I (1928), pag. 31. 23 — Pirotta, Summa Philos. - IL 354 Liber IJ - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput /, Art. J, Sectio J, § I cleus in quibusdam unicellularibus sive vegetalium sive animalium (1), semper tamen quaedam alia particula centralis repentur quae vicem nuclei gerit (2). Exinde, biologice certum est, quod cellula intrinsece involvit sequentia elementa principalia, videlicet: Io parietem cellularem qua circuminvolvitur; 2° proto­ plasma, quod est materia albumini similis et pariete cellulari clausum; 3° nu­ cleum, qui generaliter est in medio cytoplasmatis; 4° attractionem sphaeralem, quae sic dicta centrosomata continet. Haec omnia sequenti figura exhibentur. 1. Fig.: Cellulae. Attractio Sphaeralis continens duo centrosomata. Paries Cellularis Cytoplasma Nucleolus Corpora Plastida Caryosoma Cytoplasma Nucleus Cytoplasma Corpus Vacuum Corpus Vacuum Corpora Passiva 503. Ut praedictus cellulae conceptus c.arius evadat breviter descri­ bimus eius praecipua elementa, scii, protoplasma, nucleum et attractionem sphaeralem. a) Protoplasma. — Protoplasma (— bioplasma, cytoplasma), a Dujardin (1835) sarcodes denominatum, primo adhibuisse videtur Purkinje (1840), et (1) Cfr. Campbell, op. at., pag. 10; Strasburger loquens de Azolla dicit quod in e» • a nucleus is not recognisible , op. cit., pag. 261 ; pariter Glatocapsa polydcrmatica is » devoid of nucleus », ibid., pag. 263. (2) Ad rem Strasburger: • Neither in the Nostocaceae nor Oxillatoricae has a structure like to the nucleus of other organisms been determined to exist, unless the whole granular inner body be considered comparable to it », op. cit., pag. 262. Dc Conceptu chimio-bio-physiolo^ico vitae I ' I I I I I I I ' ¡ . ! I ! i i I I I I I i I I I i I 355 originem trahit a 7tpwToç primum et-Ààa^a - aliquid formatum. Communiter proinde ita describi solet «quaedam materia substantialis, viscosa, semifluida atque chimice maxime complexa ». Licet autem protoplasmatis natura perfecte innotescere nequeat, eo quod dum vivit nullo modo subiici potest analysi chimicae, qua inducitur eius mors quae eius elementa alterat; tamen m»croscopice cerium est, quod protoplasma non est quid homogeneum, sed generaliter quid heterogeneum, resultans essentialiter-physice ex duabus partibus, quarum una est materia fluida ac homogénea et dicitur hyaloplasma quae innumera exigua granula continet (= microsomata)-, et altera pars est materia densior et solidior quae constituit formam reticularem staminum seu fibrarum et dicitur sponjioplasma (= reticulum) (1). Praeterea, ex quibusdam phaenomenis nobis notis arguere licet, protoplasma habere saltem naturam essentialiter diversam a natura entium anorganicoium. Huiusmodi phaenomena explicantur per sic dictum metabolismum, qui est summa mutationum, sive physicarum sive chimicarum, quibus protoplasma est praeditum, ut irritabilitas, instabilitas, vis augmentativa, vis excretiva etc. (2). Exinde apparet, quod protoplasma etiam chimice sumptum maximae est complexitatis: continet enim inter alia C, H, 0, N, P, etc.; ex quibus tamen non licet arguere, protoplasma esse compositum ex puris illis elementis chimicis seu illorum simplicem mixtionem: est enim verum compositum substantiale et vere organicum ad cuius explicationem dynamicam diversa illa elementa concurrunt (3). b) Nucleus. — Nucleus, qui generaliter est rotundae sive ovalis figurae, tenet locum principalem in cellula atque semper invenitur in qualibet cellula (4), in qua quandoque etiam plures reperiri possunt ut iam dictum est. Licet autem nuclei, dynamice accepti, omnia munera respectu cellulae perfecte adhuc non cognoscantur, tamen maximum influxum exercet in eam, praesertim quoad eius divisionem atque fecundationis processum. Static? vero et physice acceptus, nucleus principaliter conflatur: Io ex membrana nucleari, quâ nucleus circum­ involvitur; 2° ex chromoplasmate, quae est quaedam species reticuli, sicut protoplasmatis spongioplasma, a qua solum differt in hoc quod, chromoplasmatis fibrae crassiores sunt et magis videri possunt; 3° ex matrice (= succus nuclearis), quae est quaedam materia magis fluida ac homogénea et spatia fibrarum chromoplasmatis occupat; 4° ex nucleolis, quorum quidam sunt potius noduli quibus uniuntur fibrae chromoplasmatis; alii vero sunt exigui nuclei qui in matrice libere reperiuntur. Quandoque autem inspiciuntur in nucleolis alii similes magis tamen adhuc exigui et vocantur cndonucleoli. Ex his quatuor, chromoplasmata et nucleoli sunt substantiae chromaticae, ubi membrana nuclearis et ma­ trix sunt substantiae achromaticae (5). Denique nucleus, chimice acceptus, plura (1) Exinde habetur quaedam recula biologica cellulae, quod scii.: «The older the cell, the greater is the relative amount of reticulum that it contains, and conversely the younger the cell, the more of hyaloplasm is there in it ». Ita Campbell, op. cit., pag. 12. (2) Ad rem Dakin: • What goes on, then, in a small mass of living protoplasm, such as j single cell? It is unstable, with physical and chemical processes constantly taking place. It is this constant change which is the characteristic of life, and to the sum total of it all we apply the term Metabolism » (An Introd, to Biology, pag. 13); cfr. Campbell, op. at., pag. 3-4. (3) Ita optime Dakin: «The amazing substance, Protoplasm, appears to be composed of only a small number of chemical elements. It is, however, neither a chemical compound nor a simple mixture of such. Rather would it appear to be a complex of systems-an organised structure b (op. pr. cit., pag. 12; cfr. pag. 13, 15). (4) Vel si repedatur proprie ipse nucleus, semper habetur aliquid loco eius ut dictum est, quare notat Leroy: • Jusqu’ici aucune preuve n’a été faite de l’existence d’animaux unictllulaires annulées. Dans le monde végétal, mémo remarque. Les recherches de R. Hertwfg wr Bacteria et Oscillaria l’ont amené à conclure que ces organismes doivent être consideres comme des cellules sans noyau nettement figuré, mais dont la substance est répartie dans h cytoplasme », op. cit., pag. 36-37. (5) Cfr. Halliburton, op. at., pag. 11. 356 Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio I, § 1 elementa involvit, quorum magis notum est id quod vocatur « nucleína », quae histologice est eadem ac chromatina. Ut praedicta quodammodo inspici possint, apponatur sequens figura. 2. Fig.: Nuclei. Nodulus reticularis Membrana Nuclearis Nucleolus Nodulus reticularis ■ Matrix Chromo­ plasma Dc Conceptu philosophico vitae 357 cellulae, et hoc sive modo charyocinetico sive acinetico seu amitotico; 6° esse morti sublectam, ut constat experimentaliter si v. g. forti currenti electricitatis subiiciatur, vel altae temperaturae quam sufferre nequit, vel etiam mixtioni quorumdam elementorum chimicorum (1). * 505. Corollarium. — Ex breviter dictis de cellula, praesertim de eius characteribus, luculentissime colligitur, quod phaenomena quae in ipsa cellula exhibentur nullo modo reduci possunt ad phaenomena pure physico-chimica, sed ea omnino transcendunt; consequenter, necessario ibi supponendum est — et ideo in quolibet alio vivente — quoddam prin­ cipium intrinsecum et essentiale hyperphysicum et hyperchimicum a quo omnia phaenomena vitalia prorumpuntur et quibus specifice di­ stinguitur a phaenomenis mere physico-chimicis (2). Exinde iam formu­ lare possumus ex investigatione biologico-physiologica quemdam vitae conceptum, scii. « vita est quoddam principium cellulae intrinsecum et essentiale, quo se movet, se nutrit, crescit, se producit atque cetera phae­ nomena vitalia emittit, simulque eo a materia bruta seu non-viva specifice distinguitur ». § 2. Dc Conceptu Philosophico Vitae (3). c) Attractio Sphaeralis. — Haec sphaeralis attractio, quae fere semper est circa vel prope nucleum, est aliud quoddam elementum quod, simul cum nucleo et protoplasmate, in pluribus saltem cellulis reperitur. Est autem quae­ dam exigua particula materialis, quae centrosoma appellatur, habens vim attractivam, qua influit in fibras et granula cytoplasmatica. Principale tamen eius exercitium videtur magis locum habere cum divisio cellulae occurrit: tunc enim centrosoma scinditur in duo, et ex consequenti etiam eius sphaeralis attractio, sicut videre est aliquo modo in Ia fig. adducta. * 504. Characteres Cellulae. — Magis adhuc praedicta cellulae natura apparet, et consequenter vitae conceptus, si inspiciamus bre­ viter eius characteres vel proprietates, quae nullo modo materia anorganica explicari possunt. Ut revera isti characteres praesto nobis sint, sufficit attendere communem microscopicam investiga­ tionem peractam in Amaeba, ex qua sequentes praecipui chara­ cteres vitales optime colliguntur: Io Amaebam ex se seipsam movere et pluribus pseudopodis ab ea emissis ab uno in alium locum se transferre; 2° habere irritabilitatem, qua diversis stimulis seu excitamentis, tam sibi convenientibus quam non, respondet, ut est manifestum ex prolongatione et retractione eius pseudopodum; 3° habere assimilationem seu vim digestivam; 4° habere vim respirativam, quae necessario cum assimilatione praesertim connectitur; 5° habere vim reproductivam, quâ amaeba scinditur in partes similes, ita ut primo fiat divisio in duas partes ipsius nuclei et deinde totius 506. Determinata vita secundum conceptum materialem seu scientificum, consequenter de eius formali seu philosophico con­ ceptu est agendum, quia «ex his quae exterius apparent de re> devenimus ad cognoscendum essentiam rei » (4). 507. Praenotamina. — Est primo notandum, quod secundum « quod aliquid a nobis intellectu cognosci potest sic a nobis potest nominari » (5). Cognoscimus autem res earumque essentias ex earum passionibus seu proprietatibus. Hincr (1) Optime ergo concludit Windle dc vitae proprietatibus Amaebae, cum ait: «Such, then, are the chief characteristics revealed by our study of the amaeba. It moves, it respondsto stimuli, it breathes and it feeds, it carries on complicated chemical processes in its interior. It increases and multiplies and it may dic», op. cit., pag. 36; cf. J. Wiesner, Elementi di Monica Scicntiflca, vol. Ill, Introd., p. 3-4, Trad. Solla, Vallardi, Milano. (2) Ad rem optime Bufalini: « È cosa certa, cssere i corpi viventi per certe loro prero­ gative c singolarmente per il loro nascere, crescere e moriré affatto distinti dagll altri corpi della natura », Patología Analítica, Tom. I, pag. 51. — Clarius adhuc L. Chiesa: « Adunque, «emovenza, spontancità, azione immanente e perfezionatrice dcll’agente stesso, plasticità, lorza inesaurlbile che forma c rinnova senza posa Porganlzzazione, serbando sempre il medesimo tipo; ecco secondo la biología moderna le note diffcrenziall delTorganismo vivente », La Qiomeccanica, il Ncovitalismo ed il Vitalismo iradizionalc, pag. 43-44, Desclée, Roma. (3) Cfr. Gonzalez, op. cit., Cosmol., c. V, a. 1-2; Zioliara, op. cit., Psychol., Lib. 1, c. I, a. I; Liberatore, Instit. *Philos. , Psychol., c. I, a. 1, Romae, 1855; Pesch, op. cit., n. 105126; Tongioroi, Instit. Phil, in Compendium Redactae, Lib. Ill, Psych., a. 1, Romae, 1862; Lorenzelli, op. cit., Psych. Gener, seu Biologia, lect. I; Lepidi, op. cit., Cosmol., Lib. I, sect. 3‘, c. II; De Maria, Philos. Peripat.-Schol.4, Phil. Nat., P. Il, q. I, a. 1, Romae, 1913; Haan,op. cit., n. 128-156; Lahr, op. cit., Tom. Il, Métaphys., pag. 409-417; MaümüS, S. ThonasfAq. ct la Phil. Cartésienne, Paris, Lecoffre, 1890; H. Driesch, op. cit.; pariter Le Vitalismt in Ephem. Scientia, p. 13-22, 1 Luglio 1924; A.-P. Mathews, The Mechanistic conce­ ption of life, in Scientia, p. 243-252, 1 Ottob. 1924; et alios citandos. (4) S. Thomas, 1, q. 18, a. 2. (5) S. Thomas, I, q. 13, a. 1; cfr. q. 18, a. 2. 358 De Conceptu philosophico vitae Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio I, § 2 vitae nomen licet sumatur ex proprietatibus seu characteribus vitalibus ut in praecedenti § dictum est, proprie tamen et principaliter imponitur ad signifi­ candum illarum proprietatum seu vitalium phaenomenorum principium in­ trinsecum, videlicet «ad significandam substantiam cui convenit secundum suam naturam movere seipsam vel agere se quocumque modo ad operationem »(1). Ex quo liquet, quod vita est nomen abstracte sumptum a vivere, et hoc nihil aliud est, « quam esse in tali natura; et vita significat hoc ipsum sed in abstracto: sicut hoc nomen cursus significat ipsum currere in abstracto» (2); sicque, vita necessario et essentialiter connotât esse, licet per se primo illud minime dicat (3). Secundo est notandum, et sequitur ex dictis, quod vita dupliciter accipi potest: in actu signato (= in actu primo; substantialiter) et est principium in­ trinsecum et substantiale aptum natum exercere phaenomena vitalia quorum est radix: propria enim « ratio vitae est ex hoc quod aliquid est natum movere seipsum» (4); in actu exercito (= in actu secundo; accidentaliter) et sunt ipsa phaenomena vitalia seu opera vitae actu exercita per eorum proxima principia vitalia. 1 I 1 I I ■ I ■ ! I I I . , 508. Status Quaestionis. — Certum est, saltem in viventibus corporeis, vitam in actu exercito manifestari et exprimi phaenomenis atque viribus materialibus ac physico-chimicis, inquantum illa phae­ nomena procedunt, tamquam a principio quod, a vivente, quod est materiale et corporeum; unde quaestio est de vita in actu signato: in quo formaliter et essentialiter consistat. I I I 509. Sententiae. — Ad propositae quaestionis solutionem dantur praecipue quatuor systemata philosophorum. j 1° Hylozoismus (5) qui generaliter tuetur, quod unica realitas est mundus sensibilis et materialis, qui est ens perfecte unum ex corpore et anima resultans, et in quo omnia vivunt; est igitur mundus unicum ens organicum et vivum, ac propterea nulla est distinctio inter organicum et anorganicum: omnia enim sunt unum ens, ita ut entium diversitas sit solum diversa participatio huius unici entis organici; quare, omnia necessario vità sunt praedita et ipsa vita non est nisi materia viva. Ita ex antiquis Thales, Heraclitus, Anaximenes, Anaximandtr etc., et communis est pluribus hodiernis scientificis, ut Du Prêt, Caspari, Geiger, Haacke, Marcinowski, Zôllner (6) et alii (7). " (1) S. Thomas, !, q. 18. a. 2. (2) S. Thomas, ibid. (3) Sic enim in Christo — saltem in doctrina S. Thomae — ponitur unum esse suppositi sed duplex vivere: quia esse divini suppositi, ut in divina natura subsistit, est vivere divinum; ut vero est esse suppositi in humana natura subsistentis, est vivere humanum, cfr. S. Thom., Quodl. IX, q. 2, a. 3, ad Ium; III, q. 17, a. 2; q 50, a 2, ad 3«“. 9KB (4) S. Thomas, II de Anima, lect, 1, n. 219. (5) Ab Hylozolsmo denominatione tantum differunt haec systemata, scii.: Biomonismui seu Materialismus Riologtcus ( Haeckel, Voot, Moleschott, Büchner, Ledantec, In­ gersoll, Clodd, etc.) ct Panpsychismus seu Monismus Psychobiologicus ( Pauly, France, Wagner, etc.). WW (6) Diceret enim Zollner: « Se il pensare, il sentire, il volere sono proprietà delle molecote cerebrali, non si scorge, perché le medesime o simili proprietà non si debbano attribuire alla materia, polchè il cervello è composto degli stessi elementi che si trovano dappertutto nella natura •. Ita notat P. Klimke, Il Monismo e le sue basi filos., pag. 153, Trad. Ferro. Firenze, 1914. (7) Ad Hylozoismum reducundus est Pantheisrnus tam Materialisticus ( Stoici, Neo­ platonic:, Alm. Carn., D. de Dinand, Jor. Bruno, Telesius, Campanella, etc.)’qu»n> 359 2° Biomechanismus (1) licet quoad nomen sit a W. Roux inventum, res tamen antiquissima est. Generaliter enim propugnat, quod nulla est speci­ fica differentia inter phaenomena vitalia seu biologica et physico-chimica, quae omnia viribus mechanicis explicantur et reguntur. Cum igitur vita sit quidam motus ab extrínseco communicatus sicut et cetera phaenomena, fit ut vivum distinguatur a non vivo, non iam aliqua reali entitate specifica seu quodam principio substantiali, sed dumtaxat ordine et complexitate diversa partium materialium totum componentium et motibus qui exinde fluunt. Omnia igitur phaenomena, quae vitalia dicuntur, nihil aliud sunt quam phaenomena physico-chimica; consequenter, animal, planta et omnia cetera viventia nullo modo realiter differunt a machina nisi propter maiorem organizations complexionem seu dispositionem. Ita Epicurus, Lucretius, Democritus, Magendie, Lotze, Cl. Bernard, Bernstein, et alii. 3° Organicismus docet, quod phaenomena vitalia sunt consequentia seu resultantia proprietatum materiae organicae, hoc est proprietatum et specialis organizations et activitatis textuum corporis (2). Tales autem proprietates proprietatibus physico-chimicis opponuntur atque contra eas in continua pugna sunt, ita ut quamdiu illae dominantur, tamdiu vita conservatur, et quamdiu a viribus physico-chimicis vincuntur, tamdiu vita destruitur et mors introducitur; quare vita nihil aliud est nisi complexus functionum quae morti resistunt (3). Porro, haec vita non est in hac vel illa parte organismi localizata ut una sit quà totum informetur, sed in qualibet parte seu cellula organismi est vita indi­ vidúala tali modo, ut totum vivens sit colonia quaedam viventium. Ita plures cum Bichat. 4° Vitalismus contra exposita systemata communiter docet, quod vita est quoddam principium essentialiter a materia organica distinctum quo ens vivens se movet; huius tamen principii natura seu formalitas non recte a di­ versis determinatur. Hinc duae species vitalismi distingui possunt, scii.: neovi­ talismus et vitalismus traditionalis. a) Neovitalismus (4) duplex: negativus et positivus. Negativus putat - I I i ! • I ] I I I • ’ Transcendent a lis ( =• Schelling, Schopenhauer, V. Hartmann). Denique Hylozoismum «pit, licet pantheisticum per se non sit, illud recens systema quod Biosphaerismus appellatur. Hic quemdam vitae universalem transfonnismum admittit qui essentialiter consistit in hoc, ut recitat De Sinety, quod « tous les organismes passés et actuels ont obéi au moment de leur apparition à une loi de naissance naturelle les faisant descendre de réalités préexistantes. Les premiers ont dû naître de l’évolution de la matière inorganique, tous les autres dérivent de ces premiers vivants extrêmement rudimentaires par filiation naturelle ». La Vie de la Biosphère, in Archives de PhlL, p. 125, vol. VI, cah. I (1928). (I) A quibusdam philosophis denominatur etiam duobus nomipibus, sc. vocatur et Jotroáimísmus et Jatromechanismus, cfr. Zigliara, loc. prox, cit., pag. 132. (2) Ita enim refert Duval: «que la raison des phénomènes qui caractérisent les êtres vivants doit être cherchée non pas dans l’activité mystérieuse d’un principe d’ordre supé­ rieur immatériel, mais, au contraire, dans les propriétés de la matière, au sein de laquelle s’ac­ complissent ces phénomènes. Bichat... devait être fatalement amené à considérer les phénomènes vitaux comme résultant des propriétés, des activités particulières des tissus » (op. cit., Pg- 2). (3) « Bichat, ait Duval, d’ailleurs, résume complètement ses idées dans la définition qu’il donne de la vie: La vie est I'ensemble des Jonctions qui résistent à la mort • ; ce qui signifie pour lui: La vie est l’ensemble des propriétés vitales qui résistent aux propriétés physiques • (Ibid.). (4) Neovitalismus non solum diversus est in explicando naturam principii vitalis, sed maxime adhuc in assignando eius denominationem. Ad retn Windle dicens: « It is the fashion now to be neo-something or another, and so, besides neo-Darwinians and neo-Lamarckians. we have « neo-vltalists **, who describe the entity which it would be superstitious to call a «vital principle* under some .other name. Williams calls It a «genetic energy»; Cope a «jrowth-or bathmic-force ». Henslow speaks of it as a «property of self-adaptation», and Eimcr as one of « direction ». Professor B. Moore, who is one of the most recent persons we 360 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio I, § 2 quod, licet doctrina bionieclianistica non sit absolute impossibilis, hucusque tamen nullum argumentum demonstrativum habetur, ad illam admittendam (= Wolff). — Positivus simpliciter docet, vitam explicari non posse viribus physico-chimicis; tamen quid sit positive illud vitale principium hyperphysicochimicum, quidam, distinguentes in vivente duo principiorum genera, quorum unum est dominans generale et alterum sunt dominantia particularia, generali subiecta, quae sunt vires, aiunt quod, organismus est ut machina quaedam in qua principium vitale existit dirigens ac ordinans vires et activitates physicochimicas, quod tamen est reaiiter distinctum ab ipso organismo (= Reinke); alii vero dicunt, quod materia viva constituitur complexis moleculis quae biomoleculae vocantur; quaelibet autem ex his gaudet activitate psychica simul cum perceptione cognoscitiva, sensitiva et voluntaria, potentialiter seu melius radicaliter. Vita igitur est illa energia psychica cum perceptione cognoscitiva, sensitiva atque radicali voluntate (= Schneider, Newmeister); denique alii eamdem vitae rationem exhibent quam habet Aristoteles et cum eo Schola­ stici, eamque confirmare conantur rationibus embryologicis et morphologicis (= Driesch). 3) Vitalismus Traditionalis (= Purus; Aristotelico-Thomisticus), iuxta hylemorphismi theoriam aristotelico-thomisticam, quam fuse in Physica Ge­ nerali exposuimus, tuetur firmiter, quod omne ens vivens resultat ex duplici elemento essentialiter constitutivo, quae sunt materia seu corpus ex diversa elementa physico-chimica resultans, et forma quae appellatur vita seu princi­ pium vitale, quo corpus formaliter ac essentialiter vivens efficitur simulque a non-viventibus distinguitur (1). Hoc autem principium vitale formaliter-essentialiter nihil aliud est, nisi quaedam substantia seipsam ab intrinseco movens, cuius actio qua movens evolvitur et perficitur est per se immanens. Ita commu­ niter omnes Scholastici cum Aristotele et S. Thoma, quibus pluies scientific! adhaerent ut Driesch et alii. Sit igitur II substantiale • I principium 510. Conclusio: «Vita est quoddam a materia essentialiter distinctum, quod consistit adaequateII essentialiter in se movere ab intrinseco, et consequenter-essenII tialiter in immanentia actionis motae ». A) Prob. r Pars (= vita est quoddam principium substantiale a ma­ teria essentialiter distinctum). Io Negative: Vita nonnisi esse potest: aut ipsa materia, ut tenet hylozoismus, aut resultantia mechanica virium physico-chimicarum, ut tenet biomechanismus, aut perfecta organizatio ma­ teriae organicae, ut tenet organicismus, aut quoddam principium substantiale essentialiter a materia distinctum, ut tenet vitalismus. Atqui vita non consistit per se in illis tribus prioribus explicatio­ nibus. Ergo vita est quoddam principium substantiale a materia essentialiter distinctum. Mai. liquet ex systematum expositione. — Min. prob. per partes. arc dealing here only with competent persons and not with incompetent expositors to deal with this matter, calls it • biotic energy », and does so, as he says, to • avoid confusion with ancient fallacies» (op. cit., pag. 13). (1) Cfr. S. Thomam, I, q. 18, a. 1. De Conceptu philosophico vitae 361 a) Prob. 1* Pars (= Vita non consistit per se in ipsa materia) (1). — Arg. rm (a posteriori). — Doctrina quae sensui communi et scientiae positivae omnino adversatur est simpliciter falsa. Atqui talis est hylozoisrni doctrina, quae asserit vitam per se consistere in materia. Et revera: Io sensu communi luculentissime est manifestum, quos­ dam characteres speciales exhiberi in materia viva qui nullo modo exhibentur in materia bruta, quod clare manifestat utramque ma­ teriam specificam naturam praeseferre; ideoque vita non convenit materiae ut materiae: secus characteres vitales indifferenter exhiberi deberent in quacumque materia (2); 2° physice vera est lex inertiae et conservationis de ipsa materia ut supra ostensum est (3). Porro, si materia esset ex seipsa vivens seu ei ut talis vita competeret, posset ex seipsa suum statum mutare aut modificare, sicut accidit de facto in viventibus, quod est contra legem inertiae. Similiter, destruitur lex conservationis; si enim materia ex se et per se foret vivens, ut talis, non deberet eamdem virium quantitatem retinere semper seu conservare, sicut quotidie videmus v. g. cum aliquod ani­ mal postquam per plura kilométra ambulaverit non retinet eamdem energiae quantitatem quam initio cursus habuerit (4); 3° biophysio­ logice constat, ut supra de cellula habitum est, quod viventi ut est tale, inter plures characteres, per se competunt augmentum et gene­ ratio; materiae autem, inquantum est materia, nec augmentum con­ venit, cum hoc fiat nutritione, qua per intussusceptionem, substan­ tiae a foris recipiuntur, transformantur et assimilantur, ubi materiae est solum augmentum voluminis, quod iuxtapositione molecularum efficitur (5); neque generatio, cum haec sit origo «alicuius viventis a principio vivente » (6), et propterea fit ut omne vivens sit ex vivo, omnis cellula ex cellula, omnis nucleus ex nucleo et omne chrosoma ex chrosomate, quibus omnibus formaliter caret materia ut talis (7). 3Írgo simpliciter falsum est vitam per se consistere in ipsa materia. Arg. IIum (a priori). — Si materiae ut materiae conveniat vita, seu si materia anorganica sit ex se organica, tunc vita ei esset prae­ dicatum essentiale atque ipsa materia esset principium divisibili(1) Haec pars manet consequenter explosa ex dictis in Physica de polidistinctlone spe­ cifica et genérica entium mobilium. (2) Cfr. S. Thomam, I, q. 18, a. 1; hinc ait P. Mélizan: « La différence essentielle qui sépare les vivants des non-vivants est une vérité de sens commun » (Le Principe Vital et la Philosophie Traditioncllc, in « Revue Thomiste », an. 1912, pag. 323); cfr. Dr. FrEdault, Phy­ siologie Générale, pag. 132, Paris, 1863. (3) Cfr. supra, pag. 113-115. (4) Cfr. Maumüs, op. cit., Tom. 1, pag. 163. (5) Cfr. Beudant, Cours Elémentaire (THistoire Naturelle u, pag. 4; S. Thomam, II de Anima, lect. 9, n. 342. (6) S. Thomas, I, q. 27, a« 2. (7) Hinc ait Mélizan: « 11 faut donc admettre que dans ces corpuscules infiniment petits lont déposées des forces directrices dont le monde inorganique ne peut donner aucun exem­ ple b (Les Horizons Nouveaux de la Biologie in • Rev. Thom.», an. 1910, pag. 784). 362 Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Capul 1, Art. I, Sectio 1, § 2 tatis simul et indivisibilitatis. Atqui haec omnia simul materiae repugnant. Nam, Io materia haberet vitam ex seipsa et per seipsam, ideo ei essentialiter conveniret atque de ea praedicaretur in primo modo dicendi per se; quo fit ut nullum non-vivens, neque proinde mors, esset possibile; quod plane absurdum est (1); 2° cum materia, ut talis, sit extensionis principium, ideo ex se est divisibilis et ponderabilis; omne autem tale formaliter indiget aliquo alio specifice distincto quod illud contineat eiusque partes ad invicem uniat, consequenter sit indivisibile et imponderable seu incorporeum, quod principium vitale appellatur; quare, cum materia iuxta Hylozoismum sit pariter ex se vivens, ideo ex se est simul extensa et inex­ tensa, divisibilis et indivisibilis, ponderabilis et imponderabilis; breviter, non-viva et simul viva; quae omnia contradictionem implicant (2). Ergo vita non consistit per se in ipsa materia. 3) Prob. 2‘ Pars (= vita non consistit in resultantia mechanica virium physico-chimicarum). — Arg. Ium (a posteriori). — Si vita esset formaliter in viribus materiae seu resultantia mechanica virium physico-chimicarum, phaenomena vitalia et processus vitales ad praedictas vires essent simpliciter reductibiles. Atqui hoc scienti­ fice repugnat. Et quidem: Io Morphogenetice constat, quod biomechanismus nequit explicare illam teleologiam, quae in diversa har­ monia et regulatione consistit, qua entia organica intrinsece gaudent. Quaelibet enim pars entis vivi propriam teleologiam intrinsece praesefert, ita v. g. cellula ovuli fecundati praedita est admirabili organizationis potentia (= potentia prospectiva) simulque indeterminatione seu indifferentia specifica ( = valor prospectivus) quâ eligere potest aptiora ac meliora media ad meliorem aptioremque sui organizationem. Ulterius, haec teleología apparet in sic dicta regula­ tione, sive correlationis sive adaptationis, et praecipue in vi resti­ tutionis, quâ organismus capax est renovare suam pristinam inte­ gritatem, ita ut si ab eo aliqua pars auferatur, possit iterum suam pristinam formam reassumere, sicut maxime liquet ex dicta ge­ nuina regeneratione; exinde habetur quaedam reciproca harmonia inter ipsas partes et ex his quoddam systema aequipotentiale har­ monicum. Praeterea, licet quaelibet pars entis vivi in sui evolutione independens seu autodifferens sit, ut scii, una pars embryonis ordi­ netur ad intestina efformanda, alia ad systema vasculare, alia ad (1) Cfr. S. Thomam, I, q. 75, a. I. — Ad reni, inter alios, scribit Grassi: < Che Ia vita della materia sia costante, generale, perpetua ed universale, c non esclusivo appannaggio momentaneo c fuggitivo dellc piante e degli animali, che non vi sia materia morta, che tutta Ia materia sia vivente, sono espressloni poetiche, Ic quali non rispondono perd ad ateuna concezione scientifica > {La Vita. Cid che sc mb r a ad un Biologo, 1906, pag. 235): cfr. Reinke, Natur und Wir, pag. 180, 1908. (2) Cfr. S. Thomam, Il Cont. Gent.,c. 65; P. Gemeuj, Psicología e Biología, pag. 47, 1908; Rutkiewicz, op. cit., pag. 43-44. De Conceptu philosophico vitae 363 systema sympathicum, etc.; nihilominus, omnes partes naturaliter ordinantur (= systemata aequi potentialia complexa) ad unum totum organismum communem et typicum constituendum, qui erit ultima finalitas singularum partium (= harmonia causalis ontogenética). Est autem manifestum, quod haec omnia effici nequeunt solis vi­ ribus mechanicis materiae, cum hae vires sint quid extrinsecum, semper et per se ad unum determinatae, atque ideo quamlibet finalitatem negant. — 2° Chimice: elementa enim chimica quae eadem sunt in materia anorganica et organica, diversam formam et di­ versas proprietates in materia organica induunt, consequenter di­ versas in ea functiones exercent; propterea processus chimicus sim­ pliciter diversus est in anorganicis et organicis (1). Hoc autem omnino inexplicabile maneret si vita solis viribus mechanicis explicaretur. — 3° Tropistice: scientifice enim notum est, quod omne vivum, quantumcumque parvum sit, ad quaedam obiecta externa se movet tali modo, ut, si sint ei convenientia, ad ea se approximet, si vero dis­ convenientia ab iis se retrahat, ut liquet ex protoplasmatis irrita­ bilitate. Hoc autem factum explicari nequit viribus mechanicis materiae, sed aliquod aliud principium intrinsecum praesupponit quo vivum aptum sit ut sese moveat ad id quod sibi conveniens vel disconveniens est. — 4° Antixenistice: nam vivens habet vim seu capacitatem repellendi et luctandi contra id quod est ei nocivum et destructivum ut sunt aegritudines, microbia etc.; talis autem capacitatis phaenomena seu functiones nullo modo explicari pos­ sunt nisi in vivente sit principium essentialiter independens a vi­ ribus materiae seu physico-chimicis: alioquin microbia v. g., ut sunt entia viva, essent effectus virium mechanicarum et propterea repelli non deberent, imo cum eis associari. Ergo manifestum est, quod vita non consistit formaliter in viribus mechanicis materiae seu physico-chimicis (2). Arg. num (a priori). — Conceptus vitae ab hylozoismo excogi­ tatus simpliciter est reiiciendus, ut habitum est. Atqui conceptus vitae a biomechanismo inventus simpliciter incidit in conceptum vitae hylozoismi. Nam, admissa vita ut effectus seu resultantia mechanica virium physico-chimicarum, aut vita producitur in­ quantum vires illae sint eaedem cum materia, et sic materia ut (!) Cfr. Liebig, Lettcre Chimichc, I. pag. 356. (2) Pro fusiori huius argumenti explicatione, cfr. Driesch, ¡1 Vitalismo, Critica e Dottrina; Grasset, Revue des Deux Mondes, I Déc., an. 1909; Méuzan, Les Hori:ons de la Bio­ logie in Rev. Thomiste, an. 1910; Chiesa, op. cit., et plures allos. — Hinc Driesch recolligit ar­ gumenta scientiflca contra Blomechanismum facta his verbis: < L'analisi del differenziamento del sibtemi equlpotenziali armonici, della genesi dei sistemi equipotenziali complessi e delPazione considerata, all’infuori di ogni psicología, semplicemente come movimento organico, ci ha tratti di necessità all'esctusione del meccunisnio, in quanto principio espiicativo, dal do­ minio della biología», op. cit., pag. 333-334. 364 De. Conceptu philosophico vitae Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Caput 1, Art. 1, Sectio 1, § 2 365 talis esset ex se vivens, quod est hylozoismus; aut ut sint ab ea ; Magnesium, etc.; 4° vivens ex se est alterabile, non-vivens autem nonnisi ab extrínseco; 5° viventia eiusdem speciei sunt similia fi­ distinctae et diversae, et hoc: aut solum ratione, quo adhuc ab hygura, non-viventia sunt dissimilia; 6° vivens augmentatur per intuslozoismo non distinguitur; aut realiter-entitative, prout involvunt susceptionem, non-vivens volumine per iuxtapositionem; 7° vivens intrinsece quoddam principium substantialiter distinctum, quo opera generatione multiplicatur, non autem non-vivens; 8° vivens ut tale seu phaenomena vitalia exercent ac manifestant, quod est vitaest independens a legibus attractionis et affinitatis, quibus nonlismus. Ergo conceptus vitae ut est resultantia virium mechanicarum vivens regitur; 9° vivens morti vere subiicitur, non-vivens autem materiae simpliciter est reiiciendus. non(l). Ex his liquet, quod viventia a non-viventibus substantialiter y) Prob. 3* Pars (= vita non consistit formaliter in perfecta ordifferunt. ganizatione materiae organicae). — Explicatio de aliquo conceptu data, involvens petitionem principii et alias falsas explicationes, simpli­ B) Prob. Pars (= vita consistit adaequale-essentialiter in se mociter est reiicienda. Atqui talis est vitae explicatio ab organicismo I we ab intrinseco). — Arg. Ium. — Quod alicui adaequate-essentialiter data. Contendit enim, quod vita sunt phaenomena seu passiones or­ convenit, in primo modo dicendi per se primo ei convenit. Atqui ganicae textibus inhaerentes, eo ipso quod perfecta est organizatio se movere ab intrinseco in primo modo dicendi per se primo con­ partium entis vivi. Itaque, vita est effectus huius perfectae organivenit principio vitali seu vitae. Ergo vita adaequate-essentialiter consistit in se movere ab intrinseco. zationis ut ipsa organizatio sit principium vitae. Hoc tamen est omnino falsum; nam, ipsa organizatio non est principium vitae nec Mai. est definitio, ut constat ex Logica. — Min. prob.: Quod ut est effectus partium materialium ut talium: tunc enim esset hyloest in primo modo dicendi per se primo, posito subiecto, necessario zoismum profiteri; nec effectus virium mechanicarum materiae: esset ponitur et praedicatum quod de subiecto hoc modo praedicatur, et enim biomechanismum profiteri; nec ut sunt partes formaliter orga­ e converso. Atqui posito principio vitali seu vita, necessario ponitur nicae seu vivae: quod esset vitam praesupponere ante organizatiosemovere ab intrinseco, et e converso; nam, primo «dicimus nem; nec ut perfectae dispositae: dispositio enim est quid partibus animal vivere quando incipit ex se motum habere, et tamdiu indi­ simpliciter extrinsecum; neque ut organizatio est vita et e contra: cator animal vivere, quamdiu talis motus in eo apparet; quando esset enim idem per idem asserere. Ergo nullo modo vita consistit vero iam ex se non habet aliquem motum, sed movetur tantum ab formaliter in perfecta organizatione materiae organicae. alio, tunc dicitur animal mortuum per dejectum vitae. Ex quo patet, quod illa proprie sunt viventia quae seipsa secundum aliquam 2° Positive: Quae substantialiter differunt, aliquo principio speciem motus movent » (2). Ergo se movere ab intrinseco in primo substantiali intrinseco differunt. Atqui viventia a non-viventibus modo dicendi per se primo vitae convenit. substantialiter differunt. Ergo aliquo principio substantiali eis in­ trinseco differunt, quod est vita seu principium vitale. Arg. IIum. — Quod primo et per se primo omnibus et singulis Mai. liquet; Conqs. et Conqa. non sunt minus manifesta: viventibus convenit, adaequate-essentialiter eis convenit. Atqui se nam «corporum naturalium quaedam habent vitam et quaedam movere ab intrinseco primo et per se primo omnibus et singulis non habent... Ea enim sine vita esse dicimus, quae ab exteriori viventibus, sc. vegetativo, sensitivo et intellectivo, convenit. Ergo tantum principio moveri possunt » (1); « unde vivum, non est se movere ab intrinseco adaequate-essentialiter viventibus convenit. praedicatum accidentale, sed substantiale» (2). Mai. est definitio. — Min. prob.: Principium enim vitale in veMin. ex supra dictis patet; at ulterius breviter declaratur getativis, quibus primo et per se primo inest, manifestatur nutritione, essentialis distinctio viventis a non-vivente. Etenim: Io corpus nam « vivere et nutriri sunt duae expressiones synonymae » (3); nu­ vivens constat partibus heterogeneis, non-vivens autem partibus tritio autem est motus ab intrinseco seu nutriri est se movere ab homogeneis; 2° vivens generaliter diversis qualitatibus afficitur, | intrinseco, ut apparet ex protoplasmatis metabolismo; unde vita non-vivens iisdem qualitatibus; 3° vivens complexiorem composi­ vegetativa est motus quo tale ens « per seipsum, alimentum et tionem habet quam non-vivens, ita vegetale v. g. chimice involvit augmentum et decrementum habet » (4). Similiter est in sensiOxygenium, Hydrogenium, Carbonium et Azotum, animal praeter illa quatuor plura alia includit ut Phosphorum, Sodium, Calcium, (1) S. Thomas, II de Anima, lect. 1, n. 219. (2) S. Thomas, I, q. 18, a. 2. (!) (2) (3) (4) C(r. Lorenzclu, op. cit., lect. V, pag. 174-178. S. Thomas, 1, q. 18, a. 1; cfr. I Cont. Gent., c. 97; H de Anima, lect. 1. Cl. Bernard, Physiologie Générale, pag. 130; cf. La Science Expérimentale, pag. 185. S. Thomas, II de Anima, lect. 1. 366 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio 1, § 2 tivo, tum ex eo quod vitam vegetativam intrinsece subaudit, unde «in istis inferioribus non invenitur vita sine anima vegetabili,»(1); tum ex eo quod sensitivum praeditum est cognitione obiectorum, quae cognitio per se est motus vitalis et activus. Ulterius denique locum habet in intellectivo ut in homine, cuius signum est « quod in uno et eodem homine virtus intellectiva movet potentias sensi­ tivas, et potentiae sensitivae per suum imperium movent organa, quae exequuntur motum » (2). Ergo se movere ab intrinseco primo et per se primo omnibus et singulis viventibus, scii, vegetativo, sensitivo et intellectivo convenit. C) Prob. 3‘ Pars (= vita consequenter-essentialiter consistit in imma­ nentia actionis motae). — Quod de aliquo praedicatur in secundo modo dicendi per se primo, in eo consistit consequenter-essentialiter. Atqui immanentia actionis praedicatur de principio vitali seu vita in secundo modo dicendi per se primo. Ergo vita consequenter-es­ sentialiter consistit in immanentia actionis. Mai. est definitio, ut patet ex Logica. — Min. prob.: Principium vitale adaequate-essentialiter consistit in se movere ab intrinseco. Atqui immanentia actionis convertibiliter praedicatur de se movere ab intrinseco et in eius notione includitur. Se movere enim ab in­ trinseco est motus, quo movens se percipit, cuiusque principium et terminus est ipsummet movens; non potest autem movens esse tale nisi motio seu actio in ipsum ut in subiecto recipiatur ac maneat, quod est actionis immanentis; quo fit ut omnis motio sui ab intrin­ seco sit actio immanens, et e contra. Ergo immanentia actionis praedicatur de principio vitali in secundo modo dicendi perse primo. De Conceptu philosophico vitae 367 propterea, formatter ut tale, non potest adaequate movere, ut scii, se toto moveat: moveret enim simul et moveretur; sed movet inailacquate, inquantum in eo sunt partes heterogeneae, quarum una est movens et altera est mota: necesse est enim, quod omne movens creatum constet ex movente et moto ut ex partibus (1). Itaque, vita physice ac­ cepta et secundum conceptum formalem, iure sic definiri potest: « est molum; substantia apta nata se movere ab intrinseco cuius actio seu motio est im­ manens » (2). Coroll. II°“. — Colligitur secundo, quod ceterae formae neovitalismi, excepta illa Driesch, quoad rationem vitae sunt penitus falsae et reji­ ciendae. Neovitalismus negativus enim ad explicationem mechanisticam reducitur; positivus Reinkii autem unitatem et harmoniam viventis mi­ nime explicare valet; Schneiderii vero et aliorum inficiatur essentialem distinctionem inter vegetativum et sensitivum atque nullimode explicat coordinationem et unionem sive harmoniam activitatum et phaenome­ norum vitalium. Coroll. in°“. — Colligitur tertio, quod false vel insufficienter vitam plures definiunt; quos inter, sequentes solum mentionem merentur. Coroll. Inm. — Colligitur primo, quod licet actionis immanentia sit de essentia vitae eamque essentialiter connotet, essentialius tamen ac formalius ei convenit se movere ab intrinseco, quia modus rei seu eius qualitas sequitur naturam in seipsa constitutam (3). Hoc autem se mo­ vere ab intrinseco in creatis concipi nequit absque transitu de potentia ad actum; proinde, quodlibet vivens creatum duo necessario involvit, nempe rationem totius, quâ est movens et rationem partis, quâ est a) G.-E. Sthal dicit quod « vita est conservatio corporis in sua mixtione corruptibili sine omni actuali eventu huius corruptionis v. Falsa est quia: Io datur tx effectu secundario; 2° non est universalis et ideo non omnibus viventibus convenit; 3° non repugnat obiective ut corpus pure physico-chimicum vita carens incorruptibiliter conservetur; 4° ad corpora anorganica est extendibilis; 5° principiis materialisticis nititur. P) Blainville ait quod « vita est duplex motus intrinsecus compositionis (I resolutionis, generalis simul et continuus ». Falsa est quia: Io est descriptiva et accidentalis, prout ex suo effectu scii, ex nutritione datur; 2° non est univer­ salis et solum vegetativae competit. y) Béclard tenet quod «vita est exercita organizatio ». Falsa est: quia Io est essentialiter dynamica; 2° organicismo nititur. 8) Bichat dicit quod vita vest complexus functionum quae morti resi­ *. stunt Falsa est quia: Io est dynamica et accidentalis; 2° materialismo et mechanicismo nititur. — Idem dicendum est de Positivistarum definitione, secundum quam «vita est complexus functionum psychicarum », atque de illa Claudii Ber­ nard dicentis quod « vita sunt phaenomena seu modi virium physico-chimicarum ». e) Cuvier inquit quod « vita est facultas assimilandi organismo perdu­ ranti cxlerna elementa ». Falsa est quia: Io est dynamica et accidentalis; 2° con­ venit soli vegetativo; 3° in mechanismo fundatur. Ç) Schelling vult quod vita «est tendentia ad individuationem». Falsa est quia: Io obscura est et rem non explicat ; 2° convenit omnibus mobilibus etiam (1) S. Thomas, 1, q. 18, a. 3, ad 3«“. (2) S. Thomas, ibid., corp. — Notandum est, quod Hcet in Deo non reperiatur se movere ab Intrinseco eodem modo prout est in creatis, idest potentiae‘admixtum, est tamen in eo crninenter-formaliter, unde vita de Deo et viventibus creatis dicitur solum analogice:» Illud igitur, concludit Angelicus, cuius sua natura est ipsum eius intelligere, et cui id. quod natu­ raliter habet, non determinatur ab alio, hoc est quod obtinet summum gradum vitae- tale autem est Deus; unde in Deo maxime est vita » (loc. prox. cit.). , ' (3) Cfr. Gonzalez, loc. prox, cil.; Zioliara, op. cit., L. I, c. I, a. I, n. III, pag. 131-MÉLizAN, in - Revue Thomiste», an. 191!. ’ (1) • Proprie enim, ait S. Thom., illa sola per se moventur quae movent seipsa composita a motore et moto, sicut animata; unde haec sola proprie vivere dicimus ■ (I C. Gent., c. 97; dr. VIII Phys., lect. 10-11 ; de Vent., q. 24, a. 1). — Ubi est notandum, quod se movere, ideoque vita, non dicitur de vivente creato et increato nisi analogice, cum in ente increato vivere sive «movere sit suum esse, consequenter sine omni transitu de potentia ad actum (cfr. ! C. Gent., c.98; I, q. 9, a. 1, ad lum; q. 18, a. 3, ad lum). ’ (2) Ita pariter S. Thomas cum dicit, vitam esse • substantiam cut convenit secundum tuam naturam movere seipsam, vel agere se quocumque modo ad operationem » (I, q. 18, a. 2; dr. II, de Anim., lect. 1, n. 219). 511. Corollaria. — Ex demonstrata conclusione sequentia co­ rollaria elici possunt. 368 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio /. § 2 De Conceptu philosophico vitae anorganicis; 3° immobilibus viventibus non convenit; 4° evolutionismo nititur. — Idem est sentiendum de simili definitione a Ward descripta (i). 7)) Moore vitam, energiam bioticam vocans, ita describit: a est quaedam energiae forma materiae viventi propria, quae manifestatur phaenomenis energías materiae viventi appropriatis quaeque sunt eius reales proprietates intrinseca? quibus distinguitur et cognoscitur ut viva» (2). Falsa est quia: Io est dynamica et accidentalis (3); 2° biomechanismo nititur. vitas exercetur et manifestatur, nihilominus non est eadem entitas ac ipsius materiae seu virium physico-chimicarum, sed eas ontologice transcendit. Coroll. IVum. — Colligitur denique, quod Abiogenesis seu Generatio Spontanea, de qua in sequentibus, simpliciter et obiective est impossi­ bilis: materia enim se habet ad vitam sicut potentia ad actum, vel sicut non-ens ad ens; si igitur materia ex se esset vivens seu vitam produceret, potentia ut talis esset actus et non-ens esset ens, quod est aperta contra­ dictio (4). — Idem est dicendum de Evolutionismo neodarwinistico, qui admittit vitam organicam esse perfectam evolutionem materiae anorganicae (5); unde simpliciter est falsus et cum scientiis hodiernis inconciliabilis. 512. Scholion. — Est animadvertendum, quod omne corpus vivens est per se organicum, hoc est organismo est praeditum: est enim orga­ i nismus quoddam totum compositum ex partibus ceu instrumentis na- I turâ heterogeneis, quarum quaelibet proprium exercitium et activi­ tatem habet, omnesque simul concurrunt ad unicum finem sive speci­ ficum sive individualem. hoc est ad conservationem, perfectionem ac multiplicationem totius. Est praeterea corpus organicum naturale, inquantum partes heterogeneae ita inter se subordinantur et coordinantur ut unum per se constituant; quo distinguitur a corpore artificiali aliquomodo organico, hoc est a machina: haec enim, licet partibus heterogeneis — quantitative tamen — constet, nihilominus illae partes unum per se seu unam substantiam minime constituunt, sed solum unum per accidens et aggregativum; quapropter, machina non ab intrinseco se movet, licet partes inter se moveantur, sed movetur penitus a motore extrínseco. 513. Obiectiones. — Plures obiectiones moveri solent contra positam conclusionem, praesertim a Biomechanismo, quas omnes exponere nimis taediosum esset; aliquas propterea tantum referemus. Ia Obi.: Quod vires materiales non excedit est materiale. Atqui princi­ pium vitale vires materiales non excedit, cum totaliter exerceatur et manife­ stetur viribus physico-chimicis. Ergo principium vitale est materiale. Resp.: — Dist. Mai.: quod vires materiales entitative non excedit est mate­ riale Cone., quod vires materiales executive seu exercitive non excedit est mate­ riale Neg. — Contrad. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. —Quamvis vita sit quae­ dam vis seu melius quaedam forma materialis, quae ut huiusmodi nequit esse nec operari independenter a materia viribusque physico-chimicis, quibus eius acti(1) (2) (3) (4) (5) Cfr. Ward, On the Conservation o] Energy, pag. 285. Cfr. Moore, Recent Advances in Physiology and Biochemistry, L. Hill, Arnold 1906. Contra conceptionem dynamicam vitae cfr. S. Thomam, I, q. 18, a. 2 Cfr. Méuzan, Le Principe Vital et (a Philos. Tradttionnelle, In « Rev. Thom » 19P Cfr. Hutton, The Lesson of Evolution, pag. 12. London, 1902. 369 Inst. Io: Si vita entitative vires physico-chimicas excederet, nobis ex Chimia notificaretur. Atqui Chimia nihil de hoc notificat. Ergo vita entitative vires physico-chimicas non excedit. Resp.: — Dist. Mai.: si vita... ex Chimia notificaretur, si eius sit hoc osten­ dere Cone., secus Neg. — Contrad. Min. : Chimia nihil de hoc notificat quia ad ipsam pertinet hoc ostendere Neg., secus Cone. — Neg. Conqs. et Conqa. — Iam supra diximus loquendo de cellula, quod haec dum vivit analysi chimicae subiici nequit, quia dum analysi decomponi debeat eo ipso interficitur ac destruitur, quo fit ut eius compositio chimica non maneat eadem sicut antea erat (1). Unde ex Chimia nihil cognosci potest de natura seu ratione vitae cum ad ipsam minime pertineat, sed aliquid de ea cognoscere pertinet ad Physiologiam. Inst. 2°: Si ex physiologia constat vitam vires physico-chimicas entitative excedere, ex inspectione microscópica ostendi debet. Atqui microscopice nil de hoc ostenditur. Ergo nullo modo constat vitam vires physico-chimicas entitative excedere. Resp. : — Cone. Mai. ; Dist. Min. : microscopice nil de hoc ostenditur quoad ipsam naturam vitae Cone., quoad eius phaenomena Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Cum physiologia sit tota experirnentalis, experiri nequit microscopice nisi id quod sub sensu cadit, quod non sunt naturae rerum, sed solum earum phaenomena, quae experimentaliter investigata ad invicem et cum aliis diversae speciei comparat et classificat. Horum tamen ulterior investigatio, non est Physiologi, sed Philosophi, qui, principiorum rationis ductu, perveniet ad hoc, quód vita ita vires materiales seu physico-chimicas excedit, quod ad eas omnino reduci nequeat. Inst. 3°: Quod sola ratione cognoscitur, non est quid reale et extramentale, sed exigentia logica et quid intramentale. Atqui vitam vires physico-chimicas entitative excedere sola ratione cognoscitur, ut dictum est. Ergo non realiter vitam vires physico-chimicas excedere. Resp. : — Dist. Mai. : quod sola ratione cognoscitur, ut ab ea inventum inde­ pendenter a quolibet eius esse extramentali, non est quid reale etc. Cone., ut ab ea tamquam per medium illud deducens ex aliquo esse extramentali, non est quidreale etc. Neg. — Contrad. Min. : vitam... sola ratione cognoscitur tamquam per medium illud deducens ex phaenomenis extramentalibus Cone., ut ab ea inventum independenter ab illis phaenomenis Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. Inst. 4”: Conceptus rerum ratione formati sunt per se quid logicum et intramentale. Atqui conceptus vitae adsignatus sola ratione efformatur. Ergo conceptus vitae adsignatus est quid pure logicum et intramentale. Resp.: — Dist. Mai.: conceptus rerum... intramentale, quoad rationem conceptus seu modum concipiendi Cone,, quoad rem conceptam Neg.— Contrad. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. 2a Obi.: Non sunt multiplicanda entia sine necessitate. Atqui processus I vitales eiusque phaenomena optime declarari possunt viribus physico-chimicis. Ergo praeter has vires non est admittendum aliud principium vitale distinctum. Resp.: — Cone. Mai. — Dist. Min.: processus... optime declarari possunt, hoc est describi possunt, viribus physico-chimicis Cone., explicari et de eorum na­ tura rationem reddi Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Non inficiamur, quod Biomechanistae, per comparationem quam instituunt inter corpora organica et cor­ pora anorganica automática, optime describunt processus et motus vitales, sed (I) Cfr. Campbell, op. cit., pag. I. 24 — Pirotta, Summa Philos. - II. 370 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio I, §2 adhuc restat eis illorum motuum naturam explicare, quod non eruitur ex descri­ ptione instituta. Sic enim post Cartesium solet corpus nostrum comparari ho­ rologio, quod sicut u constabat ex variis organis, rotulis et similibus varie dispo­ sitis: sic corpus nostrum componitur ex variis organis vario ordine et situ dispo­ sitis, quales sunt musculi, nervi, omniaque ossa; accedit sanguis, ex quo depromuntur spiritus animales, qui varios in corpore nostro excitant motus eodem modo ac pondus horologii motum conservat. Horologium bene fabrefac­ tum demonstrabat praecise horas etc., sic etiam corpus humanum sanum, bene dispositum existens, varias edit functiones pro varietate partium» (1), Optima descriptio comparativa, sed adhuc restat naturam illorum motuum explicare! Inst. Io: Motus vitalis optime explicatur ut effectus mechanicus, si arti­ ficialiter produci possit, sicut et quilibet alius motus mechanicus. Atqui motus vitalis revera artificialiter producitur. Traube enim, inter alios, suis experimentis effecit cellulam artificialem, quam postea in Congressu Botanico an. 1874 in Brisgovia habito exhibuit (2). Idem eruitur ex experimentis a Wôhler operatis in uream, reconstitutionem artificialem alcoholicam et zaccharum, necnon ex adipum examine a Barthelot effecto, qui ostendere conatus est identicam conne­ xionem chimiae organicae et anorganicae. Ergo motus vitalis optime explicatur ut effectus mechanicus. Resp.: — Conc. Mai. — Neg. Min. ; ad cuius probationem dicimus, quod experimenta a Traube operata omnino fallunt eum. Cellula enim ab eo artificia­ liter producta habet quidem aliquam similitudinem quoad quosdam motus vitales secundarios qui a vera cellula naturali exercentur, sed ei penitus deficit motus vitalis essentialis, qui per se movere, per ulteriorem autoperfectionem, produ­ ctionem et multiplicationem, manifestatur; unde cellula Traubiana nullam vi­ talitatem praesefert. Idem est dicendum de experimentis a Wdhler et Barthelot effectis, ex quibus hoc solum ostenditur quod, plura elementa chimica communia sunt viventibus et non-viventibus, quamvis cum sint in composito vivo diver­ sam naturam induant, ut iam supra dictum est (3). Quare, scientia chimica. quae elementa organicorum et anorganicorum agnoscit atque ex elementis anorganicis diversas mixtiones anorganicas in laboratorio quotidie producit, numquam ex iisdem elementis produxit aut producere potest aliquam partem vivam v. g. guttam sanguinis, protoplasma, etc.; unde ait Cl. Bernard: a 11 est clair que celte propriété évolutive de l’œuf, qui produira un mammifère, un oiseau ou un poisson, n’est ni de la physique, ni de la chimie » (4). Quapropter, si in synthesibus orga­ nicis chimice effectis a praefatis et aliis scientificis aliquid vivum deprehendatur, necesse est ibi supponere principium essentialiter diversum a viribus physicechimicis, sub cuius activitate praedictae et similes substantiae efformantur. Inst. 2°: Motus vitales simpliciores quorumdam saltem inferiorum anima­ lium sunt motus reflexi. Atqui motus reflexi reducuntur ad motus mechanicos. Ergo saltem illi motus illorum animalium sunt motus mechanici. Resp.: — Dist. Mai.: motus vitales... reflexi variabiles Conc., invariabiles Neg. — Contrad. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — Licet quidam olim puta­ verint, plures motus vitales, praesertim in animalibus inferioribus, fuisse motus reflexos invariabiles, hodie tamen post experimenta plurium, praesertim (1) ita Theod. Craanen, Tract. Physico-Medlcus, De Homine, c. II. (2) Experimentum a Traube operatum ita breviter refert Chiesa dicens: « Egli (Traube) prese della gelatina e ne immerse alcune goccie nell'acido tannico, donde si formo un velo di tannato di gelatina intomo ad ogni goccia di detta sostanza. Questo velo impediva alla gelatina entro contenuta di convertirsi in tannato, ed ccco costituita una vera cellula artifi­ ciale » (op. cit., pag. 10). (3) Cf. Mercier, Psychologie Tom. I, r. 13. (4) La Science Expérimentale, pag. 209. — Idem et ipse Barthelot asserit cf. Science rt Philosophie, pag. 50. De Comeplu philosophico vitae 371 H. S. Jennings, amplius admitti nequit. Quare optime ad rem Driesch: >■ Huiusniodi experimentis ostensum est, erronea esse omnia tentamina hucusque ope­ rata resolvendi simpliciores motus animales in terminos mechanisticos. Dato etiam, quod in quibusdam inferioribus animalibus, ut sunt quaedam protozoa, quidam motus pure reflexi manifestentur, non est minus certum quod in aliis animalibus inferiori organizatione praeditis, et praecise in aliis protozois, mani­ festantur motus, qui revera non sunt pure reflexi... [sed] reflexi variabiles » (1). 312 4Obi.: Quidquid movetur ab alio movetur. Atqui quidquid est in 3 natura movetur. Ergo quidquid est in natura, etiam viventia, ab alio movetur, et ideo vita non est in se movere ab intrinseco. Resp.: — Conc. Mai. — Dist. Min.: quidquid est in natura, adaequate et totaliter sumptum, movetur Conc., inadaequate et partialiter Neg. — Contrad. Conqs. et Neg. Conqa. — Quandoquidem, « si aliquid seipsum moveat primo et per se non ratione partium [i. c. adaequate et totaliter] oportet quod suum moveri non dependeat ab aliquo; moveri autem ipsius divisibilis, sicut et eius esse, dependet a partibus, et sic non potest seipsum movere primo et per se [sed inadaequate et partialiter] »; quo fit ut moventia se « quae sunt apud nos, scii, animalia, cum sint corruptibilia, pars movens in eis movetur per accidens » (2). Inst.: Quod est pluribus commune non est rei specificativum. Atqui habere partem moventem quà aliquid se movet, est pluribus anorganicis com­ mune: gravia enim et levia sibi relicta ad motum proprium se ferunt. Ergo vita non consistit in se movere ab intrinseco. Resp. : — Conc. Mai. — Dist. Min. : habere partem moventem qua aliquid se movet ut seipso movetur, est pluribus anorganicis commune Conc., ut a seipso movetur Neg.; eodem sensu minoris probatione distincta, Neg. Conqs. et Conqa. — Unumquodque enim agens seu movens agit seu movet per propriam formam, quae est operationis principium; haec autem est duplex: una est natu­ raliter ad unum determinata, quae non est principium operationis nisi prout est extra suam naturalem dispositionem, cum sit in naturali dispositione est quietis principium; quare quod hac forma movetur, non movetur a seipso sed ab agente exteriori, tamen movetur seipso, cum forma qua movetur sit in seipso. Alia autem forma non est ad unum determinata, qua movens movetur quando est in naturali dispositione, cum eius operationis principium et terminus sit in mo­ vente, unde quod hac forma movetur non solum seipso movetur sed etiam q seipso. Cum autem gravia et levia habeant formam ad unum naturaliter de­ terminatam, non moventur nisi quando sunt extra naturalem dispositionem et quidem ab agente exteriori (3). 4“ Obi.: Brachium, v. g. nervo motorio, movetur a cerebro. Atqui talis motus cerebri non est actio immanens et tamen est vitalis. Ergo vita non est in actione immanenti. Resp. : — Conc. Mai. — Dist. Min. : talis motus cerebri non est actio imma­ nens perfecta Conc., imperfecta Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. — Non enim ad rationem vitae requiritur per se perfecta actionis immanentia, cuius terminus manet in eadem potentia immediate illam eliciente, ut intelligerc et velle; sed sufficit imperfecta immanentia cuius terminus, licet non maneat in potentia immediate eliciente actionem, non tamen extra subiectum habens illam poten­ tiam transit et in materiam exteriorem recipijur (4). (1) ¡I Vitalismo, op. cit., pag. 328-329. (2) S. Thomas, 1 C. Gent., c. 13; cfr. Ill, q.32, a. 4; II, dist. 18, q. I, a. 2; de Veni., q. 22, a. 3; VIII Phys., lect. 9-10; et alibi. (3) Cfr. S. Thomam, de Veril., q. 24, a. 1; I, q. 18, a. I, ad 2*». (4) Cfr. S. Thomam, de Pot., q. 10, a. 1 ; 1, q. 18, a. 3, ad l«m; q. 41, a. I, ad 2-w. De Conceptu teleologico vitae 372 Liber Ii - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput I, Art. /, Sectio I, § 3 § 3. De Conceptu Teleologico Vitae. 514. Exposita vita secundum conceptum biologicum et philo­ sophicum, remanet ut eam secundum conceptum teleologicum expo­ namus, hoc est secundum rationem suae finalitatis: eâ enim hu­ cusque dicta magis corroborantur, quia « ordo in finem consequitur ad rei esse» (1). Cum autem haec teleologica vitalitas recte sciri ne­ queat nisi praecognoscantur diversi gradus vitales mobilium organi­ corum, ex quibus colligi debet illa vitae finalitas, ideo ostendendum est in praesenti: Io de gradibus vitae; et 2° de teleología vitae. 515. A) Gradus Vitae. — Diversos specificos gradus viventium inficiantur omnes, qui inter anorganica et organica, sicut et inter ipsa organica, dicunt adesse solum differentiam accidentalem, ut Hylozoismus, Biomechanismus, Evolutionismus et generaliter omnes, post Leibnitz, propugnatores sic dictae legis continuitatis. Contra quos omnes sequentem veritatem communem ostendemus. 516. Conclusio: «Tres sunt gradus specifici vitae organicae: vegetativus, sensitivus et intellectivus ». Prob. a) a priori. — Arg. Ium. — Tot sunt gradus specifici vitae organicae quot sunt gradus specifici se movendi ab intrinseco. Atqui tres sunt gradus specifici se movendi ab intrinseco, plantarum scii., animalium et hominum. Ergo tres sunt gradus specifici vitae organicae, scilicet vegetativus, sensitivus et intellectivus. Mai. constat ex habitis (2). — Min. prob.: Gradus specifici se movendi ab intrinseco distinguuntur iuxta distinctionem eorum quae essentialiter inveniuntur in diversis se moventibus, quia se­ cundum propriam naturam seu proprium esse aliquid operatur: cum operatio sequatur esse. Atqui quae essentialiter inveniuntur in diversis se moventibus tria sunt, videlicet: Io vel sola motus exeeutio, quâ infimus vitae gradus constituitur, qui est plantarum; 2° vel motus exeeutio simul ac forma ex industria recepta, per quam operatur, quibus alter vitae gradus habetur, qui animalibus con­ venit; 3° vel praeter motus exeeutionem et formam, datur etiam finis ex industria praestitutus propter quem operatur, ex quo ter­ tius vitae gradus resultat, qui est hominum (3). Ergo tres sunt gradus specifici se movendi ab intrinseco, plantarum scii., anima­ lium et hominum. '* (1) S. Thomas, de Verit,, q. 5, a. 4, ad Oumj cfr. ibid,, a. 8, ad 2un*. (2) Cfr. § pracc. (3) Cfr. S. Thomam, I, q. 18, a. 3. 373 Arg. num. — Tot sunt gradus specifici vitae organicae quot sunt gradus seu modi specifici immanentiae actionis vitalis. Atqui tres sunt gradus seu modi specifici immanentiae actionis vitalis: Io vel eius, cuius principium aliquomodo intrinsecum, et tamen terminus est potius extrinsecus; et hic gradus est plantis proprius estque infimus gradus vitae; 2° vel eius, cuius principium est extra, et tamen terminus est intra, et hic gradus est proprius animalibus, quae alterum vitae gradum constituunt; 3° vel eius, cuius principium et terminus sunt semper intra, et hic est hominibus proprius, qui tertium vitae gradum efformant. Ergo tres sunt gradus specifici vitae organicae: vegetativus nempe, sensitivus et intellectivus. Mai. liquet ex dictis in praec. §. — Min. est nota ex expe­ rientia et perbelle illam illustrat S. Thomas (1). Prob. b) a posteriori. — Tot sunt gradus specifici vitae organicae quot sunt operationes vitales specifice distinctae. Atqui huiusmodi tres sunt, vegetativae scii., sensitivae et intellectuales. Ergo tres sunt gra­ dus specifici vitae organicae: vegetativus, sensitivus et intellectivus. Mai. patet ex hoc quod omnis operatio ab obiecto formali specificatur, ut latius infra ostendetur.— Min. deck: Revera enim dantur operationes vitales quarum obiectum est maxime limitatum, quod est corpus animae unitum dumtaxat, et hoc vitae vegetativae convenit, quae propterea et motu locali et sensu caret (2). Dantur iraeterea aliae, quarum obiectum generalius et universalius est, loc est omne corpus extraneum, circa quod aliqua cognitio, licet materialis, elicitur, et hoc vitae sensitivae est proprium, cuius est formaliter sensationes emittere (3). Dantur denique aliae, quarum obiectum est adhuc magis universale imo et universalissimum, cum respiciat rerum substantias imo et ens ut ens, quod vitae intelle­ ctivae competit, cuius est intus legere, a sensibilibus obiectum pro­ prium abstrahendo (4). Ergo operationes vitales specifice distinctae tres sunt, vegetativae scii., sensitivae et intellectivae. 517. Corollarium. — Ex his argumentis recte colligitur, quod quanto perfectior est ratio se movendi tanto perfectior est ratio vitae, sicut et quanto immanentior est actio tanto perfectior est ratio vitae. Perfe­ ctissima autem ratio se movendi invenitur solum in eo quod est Primum movens per se Immobile (5), sicut et perfectissima actionis immanentia est in eo quod est Primum Ens et Actus Purus (6); unde et Ipsum solum est per se vivens et ipsamet vita. (1) (2) (3) (4) (5) (6) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. IV C. Gent., c. 11. S. Thom., I. q. 69, a. 2, ad !•<<». S. Thom., ibid., q. 85, a. i, C. S. Thom., ibid. S. Tho.m., I, q. 18, a. 3. S. Thom., IV C. Gent., c. II. 374 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput /, Art. I, Sectio 1, § 3 * 518. B) Teleología Vitae. — Ostenso triplici gradu vitae, rec­ tius eius teleología assignatur quam dupliciter considerare possumus: proprie, ut cuilibet organico viventi propria; et universaliter prout est quaedam totalis hierarchia resultans ex omnibus organismis specie diversis. * 519. I. Teleología Propria Vitae. — Haec teleología, quae cuilibet organismo viventi convenit, alia est interna quae exurgit ex ordine et harmonia partium organicarum unum organismum constituentium; alia externa quae eruitur ex relatione harmonica singuli organismi cum mundo externo. a) Teleología Interna. — Certum est, quod quilibet organismus vivens hoc principio seu hac regula per se regitur quae est ordinis interni et intrinsecae harmoniae, ita ut tota vitae expressio in illo principio con­ sistat (1), sicut ostenditur non solum philosophice, sed etiam scientifice potissime ex Pathologia (2). Generaliter enim minima ordinis et har­ moniae perturbatio in organismo intrinsece causata sufficit ut hae vel illae functiones vitales suspendantur aut quidam anormalis status causetur, quo exinde totus organismus patitur, imo ut in eo aegritudines seu morbi generentur et non raro mors producatur. Itaque, perturbationes habitae v. g. in functionibus digestionis, assimilationis, secretionis, nutritionis et excretionis alias functiones sibi connexas perturbant et exinde totus individui vegetalis organismus pervertitur. Pariter, hyperstenia v. g. et astenia excitamenti in motibus organicis, anormalia excitamenta systematis nervei, muscolaris etc., harmoniam internam vitae sensitivae depravant. Non minus etiam clarum est in vita intellectiva quae, ex eius actuali unione cum corpore atque influxu physico ab eo recepto, per­ turbationes patitur tam in functionibus intellectivis quam voluntariis, ut maxime eruitur ex hodierna Endocrinología. Certum est igitur, quod non potest revera dari ullus vivens organismus quin sit intrinsece consti­ tutus ex ordine et harmonia omnium partium inter se et ad totum orga­ nismum, seu quin gaudeat intrinseca finalitate; quod luculentius appa­ rebit si breviter supradictos tres vitae gradus percurramus. 1° Teleología Vegetalis. — Quodlibct végétale statice est quoddam substan­ tiale individuum, quod licet in sua totalitate sit unum ac homogeneum, morphogenetice tamen et anatomice est heterogencum, resultans sc. ex pluribus et diversis partibus organicis et systematibus quae physiologico-biologice constant ex diversis cellulis et hae diversa ac plura elementa involvunt, ut ex habitis supra liquet. Licet autem singula cellula plantae — aliorumque organicorujn ab aliis consimilibus cellulis quadam independentia et autonomía gaudeat in sua (!) Ad rem Wiesner: « Non vi è manifestazione di vita, per quanto sia fatta nota finora, che non fosse fondata sopra questo principio [cioé d’ordine interno ed armonía]; tutta l'esistenza dell'individuo organico è anzi garantita da questo principio (op. cit., vol. Ill, pag. 4) (2) Ita inter alia ait Hartmann: « II morbo è un'affezione della vita, di cui e dotato il corpo organico; e questo corpo è composto di pin organici sistemi, formati dai singoli organi, uniti c costituenti un sol tutto. Ad avere Io stato di salute richiedesi quel mutuo rapport ' di sistemi e di organi necessario all'antagonismo vitale, acciocchè si formi ciocchè dices! universo/e armonía, e da tutte queste azioni e funzioni risulti Finalmente una ia vita. Nessuno quindi potra ignorare che nel definire la malattia aver debbasi in mira questa tale armonía dt parti (Istttuzioni di Patología Generale, § 82, Trad. Spongia, Padova 1828). De Conceptu teleología) vitae 375 genesi, conservatione ct vitali functione: nihilominus, omnes simul ita intrinsece inter se harmonice ordinantur et uniuntur ut ex eis, tamquam ultimus finis, resultet illud unum mirabiliter homogeneum, quod est individuum vegetale seu planta. Sed etiam vegetale dynamice acceptum finalitate non caret quae eius esse dynamicum sequitur, inquantum scii, quaelibet plantae operatio seu fun­ ctio proprium ac determinatum finem prosequitur, sicut praesertim apparet ex praecipuis functionibus, v. g. nutritionis, qua vivens in esse individúan se conservat, et generationis seu reproductionis — consequenter hereditatis — qua vivens specifice se conservat; haec vegetalis reproductio contingere potest, vel sporarum seu cellularum plantae-matris scissione, vel seminibus vel gem­ inatione. Minima igitur perturbatio unius ex his activitatibus, qua pars a proprio fine avertitur, divertit non solum illam organismi partem, sed quandoque et totum organismum ut in eo etiam mors inducatur. 2° Teleología Sensilis. — Vivens sensile, praeter teleologiam quam commu­ nem cum vegetati habet, alia sibi propria gaudet, prout specifice a vegetali distinguitur. Àb eo enim differt per formam sensibilem quâ animal denominatur. Huius autem quaelibet pars — sicut et ipsum totum — tam statice quam dynamice propriam finalitatem habet, ut liquido scientifice constat et late ostendit S. Thomas post Aristotelem (1). 3° Teleología Intellectualis. — Homo enim adhuc perfectiori teleología gaudet. Nam sensatio, quae animalibus formaliter convenit, perfectior in homine invenitur: ordinatur enim ad veritatem, inquantum homo intellectu ad scien­ tiam seu veritatem a sensibilibus pertingit, secundum quod omnis cognitio incipit a sensu, ct ideo sive scientia acquiratur inventione sive disciplina, semper sensus requiritur (2), unde « bonitas sensus est dispositio ad bonitatem intel­ lectus » (3). Intellectu igitur homo, supra alia viventia organica, tendit ad verum et bonum universale, in cuius cognitione, amore et possessione consistit ultima eius finalitas, quae est felicitas (4). p) Teleología Externa. — Sicut quodlibet vivens organicum finalitate interna gaudet, ita etiam externa quae est ordo et harmonia resultans ex relatione quam habet cum mundo externo, quia omne ens mobile rea­ liter existens tempore et spatio mensuratur. Vivens autem organicum in ratione vitae mundo externo subiicitur ab eoque dependet, inquantum scii, tales vel tales mundi externi conditiones, influendo in eius organismum, lossunt eius vitam conservare sive destruere: quare, tunc soíum possi­ ble est ut vivens organicum realiter vivat in mundo cum eius organismus sit in relatione perfecte harmonica cum ipso mundo: exinde ortum habuit id quod apud scientificos conditionum adaptamentum appellatur. Hoc autem verificatur quotidie in triplici vitae gradu, ut v. g. in homine nobis innotescit ex eo quod vocatur Nostalgia (= patriae morbus), quae est species monomaniac et inter névrosés cerebrales enumeratur; maxime adhuc apparet hoc in plantis, quae ut scientifice constat, maxime de­ pendent in earum conservatione, evolutione et perfectione a conditio­ nibus tum ubicationis tum climatologías (5). (1) Cfr. II de Anima, lect. 24; de Sen. et Sensato, lect. 2. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 117, a. 1, et loe. paral. (3) S. Thomas, II dc Anima, lect. 19, n. 434. (4) Cfr. S. Thom., I-ll, q. 3, a. 8. (5) Cfr. Aristot., de Animal, Hist., lib. VIH. c. 1-2; Wiesner, op. cit., vol. Ill, c. VIIIXI; H. S. Jennings, Behaviour of Lower Organisms, pig. 294-295, New York, Macmillan, 1906; E. Rignano, Psicología del Ragionamento, pag. 1-5, Bologna, Zanichelli, 1920; et alios plures. i 376 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput J, Art. J, Sectio I, § 3 * 520. II. Teleología Universalis Vitae. — Licet unumquodque vivens organicum, tam in suis partibus quam in sua totalitate sive interne sive externe, propriam habeat finalitatem, ut dictum est, atque ex omnibus individuis viventibus illorum trium vitae graduum conflentur tria regna viventium specifice distincta: tamen, unum regnum ita intrinsece ordi­ natur ad aliud sibi superius, ut ex omnibus eruatur quaedam continuatio seu colligatio hierarchica, quae est terminus seu finis omnium organi­ corum; huius autem universalis finalitatis principium est quidem intrin­ secum, sed eius adeptio seu terminus est extrinsecus, inquantum unum regnum vitae est propter aliud, sicut imperfectum propter perfectum et hoc propter perfectius et hoc propter perfectissimum. Hanc teleologiam hierarchicam iam descripserat Aristoteles dicens: « ab inanimis ad ani­ mantes transit natura paulatim, ut in continuatione eorum confinia mediaque lateant, utrius sint: etenim ab inanimatorum rerum genere primum est plantarum genus, quarum una ab altera differt eo, quod plus videtur esse vitae particeps; universum autem genus hoc, cum ceteris corporibus comparatum, videtur fere animatum; cum animali autem inanimum. Ac transitus illorum in animalia continuus est» (1). Qua­ propter, « in partibus universi unaquaeque creatura est propter suum proprium actum et perfectionem; secundo autem, creaturae ignobiliores sunt propter nobiliores, sicut creaturae quae sunt infra hominem sunt propter hominem; singulae autem creaturae sunt propter perfectionem totius universi; ulterius autem totum universum cum singulis suis par­ tibus ordinatur in Deum sicut in finem» (2). De Biogenesi 377 vires materiae brutae, cum huius finalitas sit perse quid extrinsecum, ubi vitae finalitas, sicut ostensum est, est quid essentialiter intrinsecum (I). Coroll. — Colligitur tertio denique, quod vita teleologice sive secundum conceptum finalem ita iure definiri potest: « est tendentia intrinseca quá organicum >e movendo tendit ad consecutionem proprii esse propriarumque activitatum» (2). SECTIO SECUNDA De Biogenesi (3). 522. Exposita natura vitae, eiusque existentia pro certo posita, logice et necessario, ut per se patet, investigandum venit de eius ortu seu origine. 523. Praenotamina. — Est primo notandum seu ex supra de geogonia ha­ bitis recolendum, quod vita in mundo initium seu ortum habuit, cum ex geología constet quasdam remotas periodos extitisse in quibus nullum vitae vestigium reperiebatur. Cum enim, uti dictum est, vita exercite non sit independens a con­ ditionibus mundi extrinseci, sed maxime conditionum adaptamento sit subiecta, nulla vita nullusque organismus vivens potuit resistere quando mundus erat in statu igneo qui 3000° superabat; quapropter, necesse est fateri quod vita aliquando in mundo non fuit et esse incepit (4). Secundo est notandum, quod experientia geológica omnino ex se impotens est ut nobis revelet modum quo vita in mundo est orta: quia etiamsi perveniemus ad aetatem archaeozoicam vel aeozoicam, ubi quaedam inferioris vitae vestigia 521. Corollaria. — Ex hucusque ostensis de viventium teleología, sequentia corollaria fas est elicere. Coroll. Iu“. — Colligitur primo, quod omnino erronea et falsa est sic dicta lex continuitatis a Leibnitz primo enunciata et a pluribus posterioribus praeser­ tim Evolutionistis recepta, qua quaelibet teleología viventium, sicut et nonviventium, penitus negatur. Tuentur enim isti, quod omnes rerum species sunt tamquam anuli unius eiusdemque catenae, quae inter se ita uniuntur ut sciri nequeat ubi una incipiat et alia desinat; quapropter, inter duas quasque species dari debent aliae species mediae, quae aequivocae vocantur, inquantum simul participant proprietates alterutrius speciei, inter quas illae species mediae re­ ponuntur (3). Itaque, omnia entia mundi efformant unam et unicam entitatem continuam quae, mediis illis speciebus aequivocis, a regno minerali ad vegetale, a vegetali ad animale et ab animali ad hominem protenditur. Huius legis falsitas latius patebit ex infra dicendis de Abiogenetismo et Evolutionismo (4). Coroll. irm. — Colligitur secundo, quod principium vitale seu vita, qua viventia essentialiter talia constituuntur, nullo modo explicari potest per solas (1) De Animal. Hist., lib. VIH, c. I, n. 2-3. (2) S. Thomas, 1, q. 65, a. 2; cfr. II C. Gent., c. 68; HI ibid., c. 11, 97; de Anima, a. 7; de Mem. et Reminisc., lect. 1, n. 298; de Div. Nom., c. VIII, lect. 1; de Causis, lect. 4 33 et alibi. ' JTN (3) Praedictae species aequivocae a Leibnitz appellantur zoophyta, a Benedikt organoidts, ab aliis aliter. (4) Cfr. Sanseverino, op. cit., vol. II, Cosmol., c. V, a. 2, pag. 352 ss.; De Maria, op. at., vol. Il, Cosmol., P. I, q. V, a. 2, pag. 134 ss.; et alios. (1) Quare optime concludit P. Mèlizan: « La finalité du mouvement vital est vraiment un des signes caractéristiques de la vie ». In « Revue Thomiste », an. 1911, pag. 219. (2) Cfr. P. Hugon, Cursus Philos. Thomist., Tom. Ill, Phil. Nat., P. II, Tr. I, q. I, a. Ill, n. V. (3) Locupletissima est huius quaestionis litteratura praesertim apud scientiflcos, nos tamen quosdam tantum commemoramus. Cfr. Philosophice: Zigliara, op. cit., Psychol., lib. I, c. IV, a. 1 ; A. Castelein, Cours de Philosoph., vol. II, II La Psych. Trad, et Ies Découv. de la Physiol., pp. 407-575, Namur, 1890; T. Pesch, Phil. Natur, cit., n. 572-577; op. cit., Psychol.,vol. I,n. 147-177; De Maria, op. cit., vol. II, Cosmol., P. II, q. 2, a. 4; Lorenzelli, op.cit., Psych. Gener., lect. VI, pp. 178-203; Mercier, op. cit., Tom. 1, P. I, chap. Il; Hugon, op.cif., Phil. Nat., P. 11, Tr. I, q. 2, a. 2-3; M. Bouyssonie, La Matière et la Vie, in Rev. Tho­ miste », an. 1911 ; Mélizan, L'Hypothèse de la génération spontanée, in • Rev. Thom. », an. 1911; Farces, La Vie et l’Evolution, Matière et Forme, Paris, Berche et Tralin; Grasset, Les li­ mites de la biologie, Paris, Alcan; Guibert-Chinchole, Les Origines, Letouzey, Paris, 1923; Le Roy, A New Philosophy of Bergson, VI, London, 1913; et plures alios. — Scienlifict: Cfr. L. Spallanzani, Saggio di Osservazioni microscopiche concernenti il Sistema della Generatione, con Prefaz. e Note di G. de Rossi, Bari, 1914; F. \V. Hutton, Darwinism and Lamarckism Old and New, London, Duckworth, 1893; The Lesson of Evolution, London, Duckworth, 1902; J. de Fontenelle, Les Microbes et la Mort, Paris, Schleicher, 1899; R. H. Lock, Recent Progress in the study of Variation, Heredity and Evolution, London, Murray, 1907; J. Gerard, S. I., The Old Riddle and the Newest *Answer , Longmans Green, London, 1908; B. C. A. Windle, What is life? etc., London, Sands, 1908; F. Carac. D'avellino, Le Teorie dell’Evolutione - Critica Filosófica del Trasformismo, Roma, Maglione; A. Forel, La Questione Sessuale *, Bocea, 1914; E. Rig.nano, La Memoria Biologica, Bologna, Zanichelii; et alios. (4) Ita communiter scientific!, materialises non exceptis; inter alios ait Huxley: «the condition of the globe was at one time such that living matter could not have existed in it, life being entirely incompatible with the gaseous state » (Encyclopaedia Brittanica, • Biology»); cfr. Guibert-Chinchole, op. cit., pag. 229. 378 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Capul 1, Art. 1, Seclio H deprehenduntur, adhuc de eis est quaerendum, quomodo illi organismi orli sint. Tamen, experientia geológica — ct aliarum scientiarum — deservire potest ut exea philosophica inductione argui possit ad vitae originem indicandam. Tertio est notandum, quod genesis seu ortus vitae concipi potest dupliciter: physice, si consideretur secundum leges physicas et naturales quibus unaquaeque res in mundo actu et exercite regitur ac efficitur, sicque vita ex principio vitali oritur; talis autem ortus vitae respectu materiae inorganicae accipi potest: vel conditionaliter, inquantum vita physice oritur ex materia inorganica non formaliter ut inorganica, sed prout eius naturae superaddita est potentialitas seu virtus vitalis, qua in determinatis conditionibus ipsa materia inorganica exer­ cite vitam producit; vel inconditionaliter, inquantum vita physice oritur ex materia inorganica fornialiter ut inorganica et independenter ab illa virtute sibi ab extrínseco inhaerente. Alio modo ortus vitae concipi potest metaphysice, inquantum consideratur eius possibilitas; idest si repugnat vel non vitam oriri ex materia inorganica; quod pariter dupliciter accipi potest: vel conditionaliter, inquantum producens materiam inorganicam repugnat vel non ei simul tri­ buere virtutem seu potentialitatem vitalem qua in certis conditionibus ipsa materia inorganica ex se efficere potest ens vivum; vel inconditionaliter, inquan­ tum producens materiam inorganicam repugnat vel non facere ut ipsa per se et ex se, inquantum est inorganica, efficere possit ens vivum. 524. Status Quaestionis. — His praenotatis, non quaeritur in praesenti quomodo omnes formae vitales hodie vigentes ortum ha­ buerint vel habere potuerint ab unica primitiva forma vel a pluribus; de hoc enim in sequenti. Sed solum quaeritur: quomodo seu vi cuius vita generata fuerit seu generari potuerit in mundo, an scii, sponte et immediate ab inorganico vel e contra ab organico seu vitali prin­ cipio; quod denique, cum non sit in infinitum abire, an a Primo Ente vitali mundum transcendente (1). Clarius iuxta praenotata, non inficiamur ortum vitae a materia inorganica nec metaphysice con­ ditionaliter, cum potentia infinita Primi Entis non alligetur huic vel illi producendi modo; neque physice conditionaliter, cum sic maxime conveniat non solum hodiernis scientiis, sed etiam infi­ nitae sapientiae Creatoris. Itaque hoc sensu tam metaphysice quam physice abiogenesim admittimus et etiam quamdam Evolutionismi speciem (2). Quare quaestio praesens haec est: an vita orta fuerit (!) Hic sensus exponendi quaestionem etiam a Materialistis non ignoratur; lepide enim dicebat Virchow: < Si nolo credere existentiae specialis creatoris, debeo recurrere ad creatio­ nem spontaneam. Res est evidens: tertium non datur, nullum medium inter illud dilemma. Cum eo ipso quod dicatur: creationem inficior et volo originis vitae explicationem, ponitur prima thesis; sed absolute pervenire oportet ad secundam thesim, ut dicatur: ergo, admitto generationem spontaneam « (apud Castelein, op. cit., pag. 433). (2) Praedictam Abiogenesis et Evolutionismi speciem non semel explicat S. Augustinus per suam rationum seminalium theoriam. Reiiciens enim S. Doctor Evolutlonismum Materialisticum et Fatalismum (cfr. De Genesi ad Lit., V, 20-21), sic inter alia inquit: < Causaliter ergo tunc dictum est, produxisse terrain herbam et lignum, id est producendi accepisse virtu­ tem. In ea quippe iam tamquam in radicibus ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant • {ibid., V, 4), et iterum: « ab exordio saeculi cum factus est dies, condi­ tum mundum, in cuius elementis simul sunt condita quae post accessu temporis exorirentur, vel fruteta vel animalia quaeque secundum genus suum . {ibid., VI, 1 ; cfr. ibid., V, 5, 23; VI, 5, 10, 11, 14 et pluries alibi). Horum omnium ratio est quia Deus « certas temporum leges generi­ bus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut eius voluntas sil De Biogenesi 379 vel saltem oriri repugnet a materia inorganica formaliter ut inor­ ganica; seu aliter, an abiogenesis physice-inconditionaliter sit ad­ mittenda et metaphysice-inconditionaliter sit possibilis. Haec est quaestio. 525. Sententiae. — Quaestioni expositae dantur, ut ex statu quaestionis ap­ paret, duae praecipuae responsiones e diametro oppositae, videl.: abiogenetismi et biogenetismi. a) Abiogenetismus (I) generaliter tuetur, quod vita organica spontanee ac immediate generata est vel saltem generari potest a materia inorganica for­ nialiter ut inorganica. Hinc, duplex abiogenetismi species: physicus seu at fa­ ctum et metaphysicus seu ut possibilis et hypothesis. Expendamus has species breviter: Io Abiogenetismus physicus admittit, quod vita de facto producta fuit sive adhuc producitur vel producetur a materia inorganica formaliter ut est talis, prout scii, vires physico-chimicae materiales in determinatis conditio­ nibus ita inter se combinantur ut ex eis vita sponte fluat. Ita Evolutionismus Materialisticus (= Monismus Biologicus) (2), Biomechanismus (3) et plures alii. Tamen, non omnes eodem modo hoc factum abiogeneticum admittunt: quidam (v. g. Tyndall, Spencer, Huxley) (4) revera aiunt, quod abiogenesis hodie non datur neque probatur revera adhuc dari, tamen iam locum habuit in pri­ maevis periodis cum conditiones geologicae aliter fuerint quam hodie; alii (v. g. Darwin, Huxley, Forel) (5) dicunt, quod non data fuit neque datur, dabitur tamen cum progressus scientiae magis profecerit; alii (v. g. Van Helmont, Needham, Buffon, Pouchet, Joly, Musset, Bastian, Burke, Leduc, Car­ rel, etc.) denique tuentur, quod continue adhuc datur et scientifice comprobatur. 2o Abio°enetismus metaphysicus (= ut hypothesis) firmiter sentit, quod abiogenesis physice non est possibilis dari, quia viribus naturae eiusque legibus contrariatur; tamen non est obiectiva repugnantia ut materia bruta seu super omnia. Potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem namtris alligavit • (ibid., VI, 13). — Non igitur sine fundamento hanc tendentiam evolutionisticam sequimur, quemadmodum plures recentiores sequuntur cfr. M. Bouyssonie, La Matière (tla Vie, in « Revue Thomiste », an. 1911 ; R. Macaigne, La Création, c. IX-X1I, Beauchesne, Paris, 1924; Windle, op. cit., pag. 83-84; et alios. (1) Hoc systema plures alias denominationes sortitum est; ita appellatur < generatio spontanea », « spontogenesis », * generatio aequivoca >, « heterogenesis >, « archigonia autogonica » (Haeckel) et aliter. (2) Talem evolutlonismum ita depingit Haeckel in lege continuitatis fundatus: inter moncras, qui sunt quidam organismi microscopici, et inorganicum datur aliud ens interme­ dium ( archiplasson, protogenum, autogenum), quod est terminus vivens immediate et spon­ tanee productus ab inorganico simuique principium cuiuscumque ulterioris viventis; ex hoc autem generatur aliud vivens ( - bioplasson) omnem substantiam organicam continens videlicet montras, quae sunt quaedam protoplasmata anucleata ( phasts monerulae). His succedit cellula (= amaeba), quae est pars protoplasmatica nucleata atque sensibilitate praedita ( ~ phasis cytulae); haec autem cellula multiplicatur diversasque cellularum classes efformat (« phasis morulae), ex quibus diversae formae viventium generantur, quarum singulis diversae phases respondent ut planulac ( blastulae), gastrulae, axulae, obynthae, axometrae, etc. (dr. Castelein, op. cit., pag. 440-441). (3) Evolutlonismum Biomechanicum recenter descripsit et sequitur A. P. Mathews, The Mechanistic Conception of Life in «Scientia», vol. XXXVI, Octob., 1924. (4) Cfr. Gerard, op. cit., pag. 20-21. (5) Darwin ita inter alia asserebat: «As for myself I cannot believe In spontaneous ge­ neration, and though I expect that at some future time the principle of life will be rendered intelligible, at present it seems to me beyond the confines oí Science », ita scribebat ad V. Carus, Novemb. 21, 1866. Cfr. Forel, La Questione *Sessuale , pag. 4, vers. Ital. di G. Ruhl, Bocea, Torino, 1914. 380 Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars JI, Capul I, Art. 1, Sectio II inorganica, ut talis et independenter ab aliqua actione speciali Primi Viventis, generet ex se materiam vivam seu organicam. Ita inter alios Weismann Q). P) Biogendismus diametraliter sustinet, quod vita, nec physice-inconditionaliter neque metaphysice-inconditionaliter, potest immediate et suapte natura generari seu produci a materia bruta sive inorganica, sed unice a simili materia, idest viva, ut omne vivum necesse est ex vivo sit. Ita, praeter omnes Scholasticos, communiter omnes Scientific! ut Redi, Swammerdam, Spal­ lanzani, Pasteur, Maumus, Hartwig, Moore et alii, cum quibus sequentem ve­ ritatem ponimus. 526. Conclusio: « Abiogenetis II us tum physice tu II metaphysice repugnat » (2). Prob. 1‘ Pars (= abiogenetismus physice repugnat). — Doctrina seu hypothesis doctrinalis factis seu experientiis physicis contra­ dicens, physice repugnat. Atqui talis est abiogenesis physice sum­ pta, quâ scii, docetur vitam oriri spontanee et immediate a ma­ teria inorganica ut tali. Ergo abiogenetismus physice repugnat. Mai. liquet; facta enim illa sunt de phaenomenis naturae physicae quae per se, semper et ubique uniformiter operatur; unde adversarii nil admittunt in scientia nisi sit facto vel experimento fundatum (3). Min. probatur ex experimentis ab illustribus scientificis ef­ fectis a tempore, quo haec quaestio orta est usque ad nostra tem­ pora; tamen, cum longum sit eorum experimenta exponere, sufficit ea innuere historice percurrendo. Et revera. (1) Weismann potius abiogenesim admittit ut quamdam necessitatem logicam, ut $c. Dei existentiam minime admittat. Refert enim Windle: «Weismann, the distinguished biologist declares: that spontaneous generation, in spite of all vain efforts to demonstrate it, remains for me a logical necessity > (op. cit., pag. 82). (2) Est omnino certum, quod abiogenetismus sensu puro materialistico intellectus et propugnatus S. Scripturae, Traditioni et Ecclesiae contradicit; cum enim suâ doctrinâDcum simpliciter inficiatur, eo ipso negat ipsum esse primam causam efficientem vitae et cuiuslibet rei creatae et non agnoscit nisi materiam chisque aeternam evolutionem, quo fit ut merita a Cone. Vaticano hoc systema proscriptum fuit: «S. Q. praeter materiam nihil esse affirmare non erubuerit, A. S. » (Denzinger, 1802). E contra tamen abiogenetismus, qui Deum ut primam causam efficientem vitae sicut et cuiuslibet rei creatae praesupponit: hic enim nec S. Scrip * lurae nec Traditioni neque Ecclesiae contrariatur. Ad rem optime scribit Duilhé (Apologia identifica delta Fede Cristiana, pp. 170, 248): < L’origine, la causa prima della vita si con­ fonde con l’origine, con la causa prima di tutte le cose. Iddio trasse dal nulla il mondo e tutto ció che in esso contiens!. Se dopo ciô si domanda: La vita é effetto d’una creazione immediata, d’un intervento speciale di Dio? ovvero è il risultato di uno stato inizlale, un effetto dl leggl primitivamente stabilite che in clrcostanze favorevoli dal Creatore determi­ nate si produce? Rispondiamo: La Fede nulla prescrive su tal punto; il dogma della creazionc è tanto semplice e chiaro, quanto comprensivo; esso lascia un vasto campo intierarnente libero alie investigazloni umane, alie fcconde ricerche della biologia, della geología e della paleontología»; et postea iterum: « Nulla è stato rivelato intorno al modo onde si son prodotti e sviluppati i regni vegetale e animale». Cfr. C. Fabiani, 1 sette giorni delta creazione ossia Scienza e Üibbia, vol. 1, pag. 206 ss., Siena, 1905. ” 3H|| (3) Ita, inter alios, ait T'ait: «our Science is to be based entirely upon experiment or ma­ thematical deduction from experiment > (Recent Advances in Physical Science12 3pag. 6); item Huxley: «The man of science has learned to believe in justification, not by faith, but'by ve*rification (Lay Sermons, pag. 18). De Biogencsi 381 a) Saec. xvii Redi (1626-1697) et Swammerdam (1637-1680) contra van Helmont (f 1644) probaverunt, quod vermes in carne putrefacta generati sunt ex ovorum larvis quas in carne muscae deponunt (1). Postea, J. T. Needham (1713-1781) asseruit, genera­ tionem spontaneam quorumdam animalculorum (= infusoria) ex putrefactione et fermentatione liquidorum organicorum, quem statim Buffon (1707-1788) secutus est. Insurrexit autem contra eos L. Spallanzani (1729-1799) plura experimenta perficiens, quibus omnino destructa fuit hypothesis generationis spontaneae, probato quod nova illa animalcula, quae in elementis putridis vel fermen­ tatis, sive ebullitis sive non, nasci videbantur, illuc introducta sunt ab aëre circumstante, qui diversis ac innumerabilibus microrganismis est plenus (2). (i) Saec. xix Ponchet (1800-1872) abiogenesim renovavit, mtans expertum fuisse infusoria quaedam spontanee nata esse ex iquido fermentabili praesterilizato et influxui aëris germinibus ca­ rentis exposito; cui alii adhaeserunt, praesertim Joly et Musset. Contra horum assertionem apparuit illustris vir ille L. Pasteur (1822-1895) qui, licet politioribus instrumentis adiutus, ad eamdem conclusionem devenit quam Spallanzani invenit; unde statuit haec duo facta scientifice omnino certa contra praedictos adversarios, videlicet: Io Aër purus et vere quolibet microbio seu microrganismo destitutus numquam efficere potest putrefactionem in aliquo liquido fermentabili prius perfecte sterilizato; 2° Aër purus non plene microrganismis destitutus non necessario producit putrefa­ ctionem in liquido fermentabili prius perfecte sterilizato, cum hi microrganismi nec sufficiant neque semper sint vivi. Quapropter, concludebat Pasteur, quod omnes illae novae generationes in putre­ factis et fermentabilibus causatae sunt a germinibus microrganicis ab aëre illuc immissis. Pariter eodem tempore contra hemiorganismum Frémy et Frécul, quo asserebant vivens spontanee oriri ex materia non simpliciter bruta, sed semiorganica, idem Pasteur plura alia mirabilia experimenta effecit, quibus suam theoriam videl. vivens oriri non posse spontanee ex non-vivo, confirmavit. Pasteur corro­ boravit conclusionem aliis experimentis quae materialista Tyndall assecutus est (3). (1) Cfr. F. Redi, Opuscoli di Storia Naturale con un discorso e note di C. Livi, praesertim < Esperienze intorno alla generazione dcgli Insetti », pag. 77-208, Firenze, F. Le Monnier, 1858. Redi experimenta comprobavit Malpighi: < A loro, ait De* Rossi, tennero dletro altrc osservazloni ed esperienze, corne quelle del Malpighi sull’origine degii insetti esistenti nelle galle e nelle frutta, che conducevano pure alla medesima conclusione della necessaria derivazione da ova deposte entro le foglie o ne’ fiori (Prcfaz. al lib. di Spallanzani sopra cit., pag. 16). (2) Cfr. Spallanzani, op. cit., praesertim pag. 130, 139. (3) Unde aiebat Tyndall: « Il n’y a dans la science expérimentale aucune conclusion plus certaine que celle-là. En présence de faits semblables, il serait absolument monstrueux f 382 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput I, Art. I, Sectio II Ad idem pervenerunt postea omnes discipuli Pasteur (1) et plures alii tam contra experimenta a Bastian in urina praesertim operata (2), quam contra radiobos Burke, contra experimenta botanica Steph. Leduc, textuum Carrel et aliorum (3), ut scii, abiogenesis factis seu experimentis scientificis aperte contradicit, inquantum scii, quaecumque substantia viva, etiam microrganica et microscópica generatione oritur non quidem spontanee a materia inorganica ut tali sed a simili materia quae scii, est vita praedita. y) I I * ¡ ! ) ! j J ! | » Confirmatur Io (ex ratione). — Leges naturae sunt universales et constantes, ) quod et adversarii non negant (4). Atqui vita hodie naturaliter producitur ex » principio vitali et non inorganico ut ostensum est et asserunt plures recentes I auctoritate gaudentes, ita B. Moore ait: « Characteristicus est modus quo ma- ! teria viva producitur et sola actione formae inorganicae energiae obtineri nequit. Materia viva enim producitur dumtaxat actione alterius materiae vivae in ele­ mentis et formis energiae mundi inorganici... Nullibi igitur in Natura simile videtur processui productionis structurae viventis et nulla combinatione vel ap­ plicatione formarum energiae, excepta forma vitali, repeti aut simulari potest « (5). Ergo numquam abiogenesis data fuit, nec datur neque dabitur secundum leges naturae, seu physice repugnat. Confirmatur 2° (adversarii sibi contradicunt). — Repugnat contradictoria simul affirmare et ponere. Atqui contradictoria simul ponunt abiogenetistae, praesertim Materialismi Evolutionistici sectatores. Nam, vi eorum systematis Evolutionism! logice admittunt spontaneam generationem: «posita [enim] ve­ ritate hypothesis evolutionis, ait Huxley, materia viva oriri debuisset ex materia non-viva» (6), et iterum ait «generatio spontanea est necessarium corollarium tendentiarum Darwinii si legitime proponantur » (7). Nihilominus, facto abiogenesim impetere coguntur: « Gaudeo, scribit Huxley âd C. Kingsley, te magnipendere opimas spontogenesis absurditates. Contra doctrinam generationis d’affirmer que ces essaims de bactéries ont été engendrés spontanément > (citatus a OnitvrtChinchóle, op. cit., pag. 175); quare concludit idem Tyndall: • De même que, si l'on voit des haricots levés dans un jardin, on affirme sans crainte qu’une graine a été semée en ce lieu. ainsi, quand un liquide entre en putréfaction, il faudra dire avec la meme assurance que l'air y a semé des germes» (cit. a Guibcrt-Chin., ibid., pag. 166). (1) « Les médecins, aiunt Guibcrt-Chinc., les chirurgiens, les spécialistes de la microbio­ logie, en adoptant les théories et les méthodes d’asepsie de Pasteur en ont, par la meme, Indé­ finiment démontré la valeur» (Ibid., pag. 176). (2) Cfr. Dr. MaüMUS, La cellule, pag. 382, Paris, Bonne Presse. (3) Cfr. Maumus, ibid.; Guibert-Chinchole, loc. pr. cit. (4) « Professor Tyndall, observat P. Gerard, has told us that the only scientific method is to prolong the method of nature from the present into the past, taking her observed uniformity for our only guide, and in like manner we have heard It laid down by Professor Romanes, that we must assume as a first principle that the laws of nature are always and everywhere the same, and that by their uniform operation everything is done. It is therefore quite clear that as no man was present when life first made its appearance, to observe and record whence it came, the only wag In wich we can possibly proceed, without violating every scientific canon, is to argue from what happens now, to what must hawe happened then, — to show that inorganic matter can in fact generate organic life and to conclude that the same laws must have worked the same results in the past as they do in the present • (op. cit., pag. 18). (5) Recent Advances in Physiology and Biochemistry, pag. 7, Ed. L. Hill, Arnold, 1906; cfr. Hertwig, Allgcmein. Biologie, 2 Aufl. 5. 263. (6) Encyclopaedia Brittanica, w. < Biology ». I ‘¿"W (7) Letter to Ch. Kingsly, 18 March 1863, Life and Letters, I, 352. De Biogenesi 383 spontaneae abstracte sumptae nihil habeo dicendum > (1); similiter Tyndall inquit: «affirmo, quod nullum exiguum experimentale testimonium fide di­ gnum datur, quo probatur vitam hodie apparere independenter ab antecedenti vita > (2). Ergo abiogenesis physice est simpliciter reiicienda. Prob. 2‘ Pars (= abiogenetismus metaphysice repugnat). — Alg. F®. — Non repugnaret metaphysice abiogenetismus, si metaphysice possibile esset, quod omne corpus inquantum corpus est primum principium vitae. Atqui metaphysice non est possibile, quod omne corpus inquantum corpus est primum principium vitae. Ergo abiogenetisrnus metaphysice repugnat. Mai. est doctrina abiogenetismi. — Min. declar.: « Manifestum est enim quod esse principium vitae vel vivens non convenit corpori ex hoc quod est corpus: alioquin omne corpus esset vivens aut principium vitae» (3), ut docet hylozoismus; destrueretur pariter essentialis distinctio inter organicum et inorganicum. Arg. num. — Metaphysice repugnat effectum simpliciter sua causa praestantiorem. Atqui hoc esset, si abiogenetismus meta­ physice esset possibilis. Ergo abiogenetismus metaphysice repugnat. Mai. est principium causalitatis. Quidquid enim continet ef­ fectus a sua causa continetur, ita ut, si causa sit univoca, effectus debeat habere non plus quam similem nobilitatem; si aequivoca, minorem nobilitatem; si analoga, proportionalem nobilitatem. Numquam igitur causa est simpliciter ignobilior et imperfectior suo effectu. Min. ex se liquet. Materia enim, ut talis, est simpliciter im­ perfectior et ignobilior vita; quare, si materia ex se sola et suis vi­ ribus vitam gignere posset, produceret effectum perfectiorem et nobiliorem simpliciter seipsa. Arg. IIIum. — Absolute impossibile est, quod natura ex seipsa suum cursum vel suas leges essentialiter mutet. Atqui si abiogenetismus esset metaphysice possibilis, natura posset ex seipsa seipsain essentialiter mutare. Ergo abiogenetismus metaphysice repugnat. Mai. liquet. Cum natura sit essentialiter ab aliquo ente superiori determinata, sibi relicta non potest seipsam nec statice neque dynamice mutare. Min. non est minus manifesta. Materia enim formaliter inor­ ganica essentialiter differt a materia formaliter organica, ut supra (1) Loc. prox, cit., cfr. Critiques and Addresses, pag. 238. ubi eius opinionem abiogeneticam Huxley indicat esse dumtaxat fidei philosophicae actum: • But I beg yow once more to re­ collect that I have no right to call my opinion anything but an act of philosophical faith ». (2) Nineteenth Century, 1878; cf. Belfast Address, 1874. (3) S. Thomas, 1, q. 75, a. 1; cf. II C. Gent., c. 65; II de Anima, lect. 1. 384 Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput /, Art. I, Sectio II De Biogenesi fuse ostensum est. Si igitur esset possibile quod inorganicum ex se produceret organicum, ut ait abiogenetismus, materia inorga­ nica seipsam essentialiter mutaret, et esset simul formaliter inorga­ nica et organica. Coroll. — Colligitur tertio, quod lex continuitatis, qua totus Evolutionismus materialisticus et Monismus Psychobiologicus nititur, est simpliciter falsa et antiscientifica. Eâ lege enim mundus concipitur ut una et unica realitas, cuius diversa entia sunt eius diversae modalitates ita inter se unitae et conti­ nuae quod una est ratio essendi alterius, ut materia inorganica materiae organicae, et planta animalis, animal hominis: quae omnia constituunt diversas modalitates unicae realitatis, sc. materiae. Liquet autem hoc esse omnino falsum, quia con' tinnitas a non-vivo ad vivum minime salvatur, ut constat ex supra contra ahiogenetismum ostensis. Confirm. — Biomechanismus simpliciter repugnat, ut supra habitum est. Atqui abiogenetismus metaphysicus necessario biomechanismum involvit: nam, generatio spontanea inexplicabilis redderetur si atomismus, sive mechanicus sive dynamicus, essentialiter ut fundamentum non supponeretur, quia vires physico-chimicae, in determinatis circumstantiis seu in determinato tempore positae, vitam generare non possent. Ergo abiogenetismus metaphysice repugnat. Coroll. IVum. — Colligitur quarto demum, quod ortus seu genesis vitae non aliter explicari potest nisi Biogenetismo dumtaxat, inquantum scii, vitam semper ab alio simili principio, id est vitali, ortum habuisse, habere et habituram dicamus, ut verissimum in aeternum maneat concinnatum axioma biologicum lomne vivum ex vivo». Et cum non sit in infinitum procedere in causis, ideo finaliter perveniendum est ad hoc: vitam initium in mundo habuisse ab Ente perse Vivente, quod est auctor vitae totiusque mundi (1). 527. Corollaria. — Ex hucusque ostensis sequentia corollaria neces­ sario eruuntur. Coroll. Ium. — Colligitur primo, quod simpliciter falsus est Panspermismus, qui vitae ortum in mundo explicat per hoc, quod spermata seu germina in omnibus praesupposita, in determinatis circumstantiis existentia, vitam exer­ cite producunt. Datur duplex species Panspermismi, scii, purus et planetarius, et uterque est reiiciendus. Purus quidem quia contendit, ubique dari ger­ mina in spatiis caelestibus se moventia, quae aliquando in terram cadentia ibique aptas circumstantias invenientia, germinant et pullulant, plantas et ani­ malia producendo. Patet quod falsa est haec explicatio: Io quia fundamento caret, gratuita est et intricabilibus difficultatibus plena; 2° quia est petitio prin­ cipii: germina enim, quae in terram cadunt ct in vitam prorumpunt, a quonam principium vitale habent? — Panspermismus planetaris (= astralis) autem est reiiciendus quia admittit dari germina viva, quae ab uno ad alium planetam seu astrum, vi electricitatis ac luminositatis, transmittuntur et transferuntur, ita ut diversa repulsione et attractione atmosphaerica finaliter supra cosmicos pulveres sistant, ubi sese ulterius evolvunt (= Thompson, Sv. Arehenius). At haec explicatio non minus quam praecedens est absurda. Etenim: Io est petitio principii: quomodo enim illa germina interastralia vitam habuerint?; 2° est penitus antiscientifica, ut luculenter constat ex experimentis a Becquerel pa­ tratis circa effectus radiorum luminosorum in vita (1); unde iam S. Thomas notaverat, quod « non est possibile aliquod animal vivere in igne... nisi forte ad modicum tempus, ut de salamandra dicitur» (2). Coroll. num. — Colligitur secundo, quod est pariter reiiciendum ut insufficiens illud systema noviter inventum, quo ortus quorumdam animalculorum saltem, quae generari videntur in plurium organismis, tribuitur vitio humorum et alte­ ration! textuum eiusdem organismi; haec animalada ita generata vocata sunt cysticercha, exinde nomen Cysticerchismus ». Hoc systema non est sufficiens quia: 1° illa cysticercha oriuntur in organismo vivo; consequenter, licet vitiata, tamen vitalitas non omnino extinguitur; 2° ex experimentis van Beneden colli­ gitur, quod illa animalcula non spontanee oriuntur in organismo, sed ibi reprae­ sentantur sub quadam forma chestoidea et organum, in quo reperiuntur, est fons, ex quo vita parassitaria illorum vermium egreditur, ut luculenter apparet in productione teniae serratae (3). (D Cfr. P. Becquerel, Annal, des Setene. Nat. Biol., Ser. IX, (1907); Comp. Ren. de l'Acad. des Sciences (juillet, 1910). | Tl (2) 11, dist. 15. q. 2, a. 2, ad I■<■»; cfr. Mercier, op. cit., pag. 88, nota; Windle, op. cit., pag. 80-81 ; Mèlizan, loc. sup. cit. (3) Cfr. P. VAN Beneden. Commensaux et parasites; La Vie animale et ses MystirtsMercier, op. cit., pag. 9. 385 528. Scholion. — Ad pleniorem dictorum notitiam animadvertere breviter volumus quid de tractata quaestione docuerint Scholastici (2). i Absque dubio est fere omnes antiquiores philosophos, cum S. Thoma, post Aristotelem, quemdam abiogenetismum admisisse, non tamen in­ conditionaliter, sed conditionaliter acceptum ut ex sequentibus declara­ tionibus, quas breviter ex S. Thoma exponemus, patebit. Et revera: < Io S. Thomas simpliciter reiicit abiogenetismum. tam metaphysicum quam physicum, inconditionaliter sumptum, quem profitentur Evolutionistae Materiales. Ita enim S. Doct. contra Avicennam, quemdam Evolutionismum materialem amplectentem, scribit: «quod Avicenna posuit omnia animalia posse generari ex aliquali elementorum commixtione absque semine, etiam per viam naturae. Sed hoc videtur inconveniens, quia natura determinatis mediis procedit ad suos effectus. Unde illa quae naturaliter generantur ex semine non pos­ sunt naturaliter sine semine generari » (3). Ex quibus haec conclusio certa eruitur, quod secundum S. Thomam vita non oritur neque oriri potest ex materia bruta seu inorganica formaliter ut talis. 2° S. Thomas admittit abiogenetismum, tum metaphysicum tum physi­ cum, conditionaliter sumptum, quoad plantas et animalia imperfecta, non vero perfecta ut quidam senserunt: « animalia perfecta, ait S. Doct., quae generantur ex semine non possunt generari per solam virtutem caelestis corporis, ut Avi­ cenna fingit; licet ad eorum generationem naturalem cooperetur virtus caelestis corporis... Sufficit autem virtus caelestium corporum ad generandum quaedam animalia imperfectiora ex materia disposita. Manifestum est enim, quod plura re­ quiruntur ad productionem rei perfectae quam ad productionem rei imperfe- (1) Ad rem Mercier: < Puisque l’hypothèse des générations spontanées ne possède plus, dans l’état actuel de la science, aucun degré de probabilité, il faut admettre que la vie doit sa première origine à une intervention directe de l’Auteur dc la nature (op. cit., Torn. I, pag. 94); cfr. P. Oerard, op. cit., pag. 106. (2) Cfr. S. Thomam, IV Meteor., lect. 2; 1. q. 71, ad 1““; q. 72, ad 5“®; q. gt, a. 2, ad 2 et 4»»; q. 92, a. 1, c.; q. 105, a. 1, ad lum; II C. Gent., c. 86; VU Metaphys., lect. S; De PoL.q. 4, a. 2, c.; 11, dist. 15, q. 1, a. I, c.; a. 2, ad 5«®; q. 3, a. 1, ad 7>“» et ad 8 «■; De Flandria, in XII Metaphys. Arist., VU, q. 13, a. 3-5; Soncina, VU Metaph.,q. 21; Javelli, Vil Metaph., q. 10-12; Ferrariensem. UI C. Gent., c. 69; Baisez, 1. q. 78, a. 2, concl. 3»; M. Zanardi, VU Metaph., q. 9-11 ; et alios. (3) I, q. 71, ad l»m; cfr. Il, dist. 13, q, 1, a. 1, ad l««. 25 — Pirotta, Summa Philos. - 11. 386 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars H, Caput I, Art. 1, Sectio II ctac» (1). Exinde, haec alia conclusio eruitur, videlicet: secundum S. Thomam, plantae et animalia imperfectiora sc. microrganica oriri possunt et oriuntur cx materia inorganica a) formaliter ut involvens virtutem seu potentiam vitalem ei superadditam, quae b) in actum reducitur virtute corporis caelestis. Et revera: a) Quibusdam inorganicis indita est virtus quaedam, quae sub de­ terminatis circumstantiis, sive intrinsecis sive extrinsecis, vitam producere potest. Nam « nihil facit Deus in creatura quod aliquo modo in primis diebus non praecesserit; sed diversimode. Quaedam enim fuerunt in operibus sex dierum ut in principiis activis et materialibus et secundum similitudinem speciei, ut ea quae generantur ex sibi similibus in natura. Quaedam vero sicut in principiis activis et materialibus, sed non secundum similitudinem speciei, sicut quaedam animalia ex putrefactione generata. Quaedam vero sicut ex principiis disponentibus et non activis et secundum similitudinem speciei, sicut anima rationalis. Quaedam vero ut in potentia obedientiae tantum, sicut ea quae per miraculum fiunt» (2). Huiusmodi principia activa et materialia ex quibus plantae et microrganica generari possunt, chimice seu physice iuxta S. Doctorem reponuntur in humiditate et calore (3), quae a S. Augustino rationes seminales seu causalts appellantur (4). b) Huiusmodi rationes seminales et causales seu vitalitates virtualiter materiae inorganicae inhaerentes exercite et actualiter microrganismos non generant nisi sub influxu virtutis corporum caelestium, quia « in naturali gene­ ratione animalium principium activum est virtus formativa, quae est in semine in iis quae ex semine generantur; loco cuius virtutis, in iis quae ex putrefactione generantur, est virtus caelestis corporis» (5). Nam, «secundum Philos.(11 deGen. tex. 56 ss.) necesse est ponere aliquod principium activum mobile quod per suam praesentiam et absentiam causet varietatem circa generationem et corruptionem inferiorum corporum et huiusmodi sunt corpora caelestia. Et ideo, quidquid in istis inferioribus generat et movet ad speciem, est sicut instrumentum caelestis corporis, secundum quod dicitur (in II Phys. tex. 26), quod homo generat hominem et sol » (6). c) Exinde explicatur, secundum S. Thomam, diversitas microrganicorum specifica quae per dictam abiogenesim oriuntur. Posita enim diversa dispositione materiae, consequente diversitatem rationum seminalium, diversimode recipitur virtus corporis caelestis, secundum quod quidquid recipitur ad modum recipientis recipitur; ideoque diversae species plantarum et microrganismorum producuntur (7). Ex omnibus breviter expositis luculenter manet manifestum, quod abiogenetismus S. Thomae et omnium antiquorum Scholasticorum essentialiter differt ab abiogenetismo materialistico et biomechanico, ut formaliter sit biogenetismus iuxta illum aphorismum biologicum « omne vivum ex ovo seu ex vivo * (Harvey); vel « omnis cellula ex cellula » (Virchow); vel « omnis nucleus ex nucleo» (Strasburger). ¡ I i , i 387 chimicae in protoplasmate et inorganicis; quae fundamenta falsa esse li­ quet ex supra dictis. Unam igitur alteramve difficultatem, ex facto potius apparenti depromptam, solvemus. Etenim, *1 Obi.: Constat facto, quosdam microrganismos oriri ex inorganicis. 12 Etenim, si aliqua microbia, quae antea sub altissima temperatura interierant, . et propter hoc ad completae dissociationis statum reducta fuerant, ponamus in medio húmido, statim vitam reassumunt cum videantur se movere, nutriri et sensibilitatis signa manifestare. Atqui talis processus est pure abiogeneticus. Ergo abiogenesis revera datur. Resp.: — Cone. Min.; Neg. Mai.: ad cuius probationem dicitur, quod illa i microbia, et alia simili experimento subiecta, si revera vitam réassumant nullo ■ modo interfecti fuerant, sed solum sic apparebant et de facto vitam virtualiter | seu sub statu concentrationis retinebant. Illogice autem generaliter deducitur, quod si alta temperatura ordinarie quaedam viventia interimit, ideo omnia j viventia pariter interficere debet, cum scientifice constet pro diversis organismis diversam temperaturam requiri ad eorum completam interfectionem (1). | 2a Obi. : Materia organica decomposita, v. g. caro putrefacta, vermes I generat. Atqui patet materiam sic decompositam esse inorganicam. Ergo abio­ genesis datur. i Resp.: — Dist. Mai.: materia organica decomposita vermes generat ex microvillis larvarum ab extrínseco depositis Cone.; ut formaliter decomposita i et inorganica Neg. — Cone. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — Probatum fuerat ’ iam a Redi et magis postea a Pasteur, quod illi vermes in materia putrida seu i decomposita generati causantur ex microvillis in materia depositis ab aère cir­ J cumstante, qui microrganismis est infinite plenus: « L’air tient en suspension, ‘ ait de Fontenelle, un certain nombre de matériaux et d’impuretés qui sont les 1 uns inertes, les autres vivants. Ces impuretés représentent un monde entier de j spores, de semences, aptes à se reproduire » (2). I ■ 3® Obi.: Organica decomposita sub terra latentia vermes generant. Atqui I huiusmodi non causantur ab aëre cum eius influxum non subeant. Ergo a seipsis illos vermes generant. | Resp.: — Cone. Mai. et Min. — Dist. Conqs.: a seipsis illos vermes géné­ rants! non esset aliud efficiens Cone.; secus Neg.; Neg. Conqa. — Est certo scienti­ | fice, quod non solum aër est microrganismis plenus, verum etiam et terra: « Le i sol, comme l’atmosphère, constitue un réceptacle de ferments figurés; l’exis­ | tence de germes dans le sol a été démontrée directement par la méthode des I | ’ 529. Obiectiones. — Plures difficultates contra statutam veritatem ’ movent adversarii, praesertim ex lege continuitatis ac identitate synthesis | ' «IHÜS (1) 1, q. 9!, a. 2, ad 2»®; cfr. ibid., q. 92, a. 1, c.; q. 105, a. J, ad lo»; q. 115, a. 3, ad Dc L iogenesi ' 3«®; II, dist. 15, q. 1, a. 1, ad 2un>. I (2) II, dist. 15, q. 3, a. 1, ad 8u»>. ’ !■ (3) Cfr. IV Meteor., lect. 2; |, q. 74, a. 3, ad 4»n>; q. 91, a. l,c.; 11, dist. 15, q. 2, a. l,c. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 91, a. 2, ad 4”«; n, dist. 15, q. 3, a. 1, ad 7““, et alibi. (5) s. THOMAS, I, q. 71, ad 1«®; cfr. IV Meteor., lect. 2; I, q. 91, a. 2,ad 2«™;q. 92, a. l,c.; 1 q. 105, a. 1, ad !« *"•; q. 115, a. 3, ad 3»«; II, dist. 15, q- 1, a. 1, c.; ibid., a. 2, ad 5»»<- ibid.’ q. 3, a. 1, ad 7®». 1 (6) S. Thomas, I, q. 115, a. 3, ad 2«»>. . • J (7) Cfr. S. Thom., I, q. 115, a. 3, ad 4*>»; 1, q. 92, a. 1. | (1) «La végétation est étroitement liée à la température extérieure; elle n’est possible qu’entre certaines limites et se trouve favorisée par une température moyenne, variable pour chaque espèce. La plupart des bactéries résistent au froid d’une manière inattendue. Pasteur avait déjà trouvé que certaines espèces vivaient, après avoir été soumises à un froid de — 30®. Frish observa les memes résultats à — 110°, et Pictet et Jung ne sont pas arrivés à tuer com­ plètement des microrganlsmes à — 130®. Cependant toutes les bactéries ne possèdent pas la mtmt force dc risistence: d’Arsonval et Charrin ont tué à — 65° le bacille pyocyanique... Si la plupart des bactéries périssent à 100®, il n'en est pas de même de leurs spores qui résistent bien au delà. 11 en est qui supportent l’ébullition à 100® pendant trois heures, et 110®, 115® ou 120°. • Toutefois la résistence des spores en milieu humide, est moindre; c’est là la raison de la désinfection par la vapeur; le microbe du tétanos, qui est un des plus résistants, n'est pas tué parun séjour d’une heure et même de deux heures à 90® en milieu humide; à l'ébullition, il résiste parfois pendant cinq minutes (J. De Fontenelle, op. cit., chap. Ill, pag. 37-39; cfr. Guibert-Chinchole, op. cit., pag. 166). (2) Op. cit., chap. VI, pag. 73. A 3©o Liver 11 - t'liiios. i\m. ¿pec., rars 11, Lap. /, Ari. /, sectio 11/,§ De Facto Philogenctico Specierum I cultures. II suffit de jeter une parcelle de terre dans un bouillon pour voir se développer un certain nombre de colonies bactériennes. Le nombre des germes est variable dans les diverses couches...» (1). I. - De Facto Philogenetico Specierum. * 532. De facto genetico specierum quaeritur an omnes species vegetalium et animalium hodie existentes revera productae sint per evolutionem vel per Dei immediatam actionem creativam. SECTIO III. De Philogenesi (2). * 530. Ostenso quod vita primitus ortum in mundo habuit ab ali­ quo Supremo Vivente, aggredienda est perdifficilis quaestio de ori­ gine specierum vita praeditarum. Ex experientia autem luculenter constat, quod viventia huius mundi dividuntur in duo genera seu regna, vegetalium nempe et animalium, quorum supremum et ultimum est homo. Quo igitur recte ac ordinate procedatur, consi­ deranda est philogenesis dupliciter: 1° in genere seu indistincte relate ad utrumque regnum (§ 1); 2° in specie seu de philogenesi humana (§ 2) (3). § 1. De Philogenesi in Genere. * 531. Ut certa ab incertis secernantur, quaestionem sub duplici aspectu inspiciamus (4): Io quoad specierum realem existentiam seu factum (I); 2° quoad modum quo revera ortae fuerint (11). (1) Ita De Fontenelle, ibid., chap. Vil, p. 87. (2) Cfr., praeter auctores in praecedenti sectione citatos, Darwin, Opera Omnia, London, Murray, eadem italice translata, Milano, Casa Edit. Soc.; A-Russel Wallace, Darwinism. An exposition of the theory etc., London, Macmillan, 1889; P. Jousset, L'Homme-Singe et la Doctrine Evolutioniste, Paris, Baillière, 1901; P. Pesch, Institut. Psychologiae, P. I, nn. 157177; P. Haan, op. cit., n. 223-229; Ch. Lahr, op. cit., tom. II, liv. II, ch. V; Gredt, op. cit., n. 608-612; R. C. Punnett, Mcndelism, Cambridge, Macmillan <& Bowes, 1905; J. Laminne, L’Homme d'après Haeckel, Paris, Blond, 1907; J. A. Thomson, Heredity, London, Murray, 1908; H. De Dorlodot, Le Darwinisme au point de vue de ¡'Orthodoxie Catholique, vol.: ¡'Origine des espèces, Bruxelles-Paris, Vromant, 1921; P. Donat, Sum. Philos. Christ., Psycho­ logia cap. VIII, Oeniponte, 1923; C. Gutberlet, L'Uomo, la sua origine e il suo sviluppo, etc., Trad. Ital. di Bongioanni, Torino, Soc. Ed., Intern.; Anonymum, Monkey Craze (1925); J. Berry Haycraft, The Milroy Lectures on Darwinism and Race Progress, in «The British Medical Journal» (1894); Fr. Vial, L'Evolutionisme et les formes présentes, in < Rev. des Sc. Phil, et Théol. (1920); ibid., L'Evolutionisme et les formes passées (1922); P. Méliian, La Création de l'homme devant la science moderne, in « Rev. Thomiste» (1929), pp. 166 ss., 360 ss.; P. Gautier, Saint Augustin et l'origine de T Homme, in « Gregorianum » (1930), et plures alios infra citandos. - ' . r (3) Animadvertere volumus quod hic, sicut et in praecedenti quaestione, existentiam realtm Entis Infiniti et Creatoris seu Dei postulamus, quam suo loco probabimus. (4) Hunc duplicem quaestionis aspectum iam Darwin praeconcepit, scribens: « I may be permetted to say, as some excuse, that I had two distinct objects in view; firstly, to show that species had not been separately created, and secondly that natural selection had been the chief agent of change...» (The Descent oj Man, P. I, ch. II, p. 92). 389 i , 533. Praenotamina. — Est primo notandum quid nomine specierum » in tel ligendum veniat. Ex una parte enim non eodem modo intelligitur a scientificis sicut a philosophis, qui cum Porphyrio, ut tertium praedicabile illud definiunt (1); ex alia autem parte neque ipsi scientific! inter se cohaerent quoad eius rectum sensum scientificum, cum non pauci, v. g. Darwin (2), fateantur illud nomen arbitrarie accomodasse. Nihilominus, ex communiori sensu plurium scient ¡fi­ corum (v. g. De Candolle, Swainson, Fleming, et alii), species aliqualiter de­ scribi possunt ut quaedam «collectiones animalium et plantarum, quae similia sunt ratione membrorum habentium determinatos characteres morphologicos seu habentium stabilia lineamenta formae et structurae » (3), v. g. Zoothamnium (4) comprehendit sub se alias sex qualitates, vid. Z. arbusculum, Z. alternans, Z. dichotomum, Z. simplex, Z. affine et Z. nutans: hae autem omnes ad invicem conveniunt ratione formae generalis zoodum, characterum nuclei, ordinis ciliarum et praeterea omnes sunt organismi resultantes ex duobus vel pluribus zoodis communi stelae affixis; proinde, omnes illae considerantur ut sex species unius eiusdemque originis seu Zoothamnii. Secundo est notandum, quod inter omnia viventia cuiuslibet regni atque inter ipsa regna, quaedam continuatio deprehenditur, ut exinde a scientificis institutae sint classificationes ex similitudinibus et dissimilitudinibus quas vi­ ventia, ad invicem comparata, exhibent. Hae autem classificationes generatim eo tendunt ut reducant omnia viventia in aliquod unum principium commune, a quo vià descensivâ, genetice procedunt quod dicitur stirps, quae comprehen­ sive est quaedam unitas systematica involvens plura viventia heterogénea, quae ut ad invicem subordinata et coordinata unum systema constituunt, quod, iuxta plures scientificos (v. g. Naegeli, Drude, Wiesner), ordinatim et descensive involvit classem, ordinem, familiam, genus, species et varietates. Tertio est notandum, quod evolutio formaliter dicit progressum seu transi­ tum perfectivum unius eiusdemque rei seu facultatis, simulque excludit ex se creationis novitatem. Quare evolutione intelligitur, quod aliquod ens, in scala ascensiva perfectionum, acquirit semper perfectiores gradus — sive physicos sive psychicos —; unde est quidam transitus ascensivus a minori perfectionis gradu ad maiorem, non tamen eius est ut sic ascensivc transiens suam naturam mutet vel acquirat quod virtualiter seu potentialiter contentum non fuerat in illis ex quibus ortum habet (5). * 534. Status Quaestionis. — His praenotatis, modo quaeritur de ipsa specierum causalitate, an scii, classificatio, quam plures scien(1) Cfr. Logicam, n. 373-377, p. 195 ss. (2) Cfr. The Origin of Species, chap. II, p. 52. (3) Ad rem R. H. Lock: « Practically, then, species were denned as groups of animals or plants, the members of which resembled one another in definite morphological characteri­ stics— that is to say, in constant features of form and structure » (op. cit., pag. 7); cfr. Hutton, Darwinism and Lamarck., p. 23-29. (4) Zoothamnium est quaedam planta quae communiter repentur In aqua maris, herbis aliisque oblectis affixa. (5) Cfr. Lock, op. cit., pag. 21 ; Guibert-Chinc., op. cit., pag. 343. 390 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. /, Art. i, Sectio ///,§1,1 tifici adsignant, omnium specienim utriusque regni sit tantum arti­ ficialis et ad placitum classificatoris sicut classificantur libri ad bibliothecarii placitum, vel sit naturalis et factum reale naturae, ita quod ab uno vivente imperfectiori et indistincto, tamquam ab eodem communi stipite, decursu temporis ita est variatum ut genetice una forma in aliam semper perfectiorem transierit, ex quo pro­ ductae sint omnes species, quae, diversimode comparatae, con­ stituunt genera, familias, ordines et classes, sicut in consanguini­ tate humana accidit, in qua genetice descendunt ab uno stipite v. g. ab abavo proavus, avus, pater, filii, nepotes, pronepotes, abnepotes etc. (= directe) vel propatruus, patruus magnus, pa­ truus, frater etc. (= collateraliter). Aliter est quaerere, an omnes species omnium viventium, quae mundum replent, causatae fuerint directe et immediate a Deo, ita ut unaquaeque species sit in se fixa et invariabilis, vel productae sint per transformationem seu evo­ lutionem quamdam ascensivam et progressivam, ab infimis scii, organismis ad semper perfectiores et complexiores. En quaestio. * 535. Sententiae. — Ad propositae quaestionis solutionem sequentes sententiae seu melius hypotheses praecipuae dantur. a) Fixismus (= Creationismus) admittit quidem individua uniuscuiusque speciei genetice descendere a communi typo specifico, tamen nihil commune habere cum individuis alterius speciei: omnes enim species independenter ab invicem a Deo taliter productae sunt ut, progressu temporis, nullo modo alicui variabilitati specificae, sive similitudinis sive dissimilitudinis, subiectae fuerint, sed semper immutabiles et fixae, sicut ab initio, conservatae sunt, ita v. g. sex species zoothainnii non habent unum commune principium geneticum, sed omnes independenter ab invicem a Deo creatae sunt; quo fit ut classificatio scientifica omnium specierum est mere arbitraria et artificialis. Ita docent plures ex scientificis ut Linné, Cuvier, Agassiz, Flourens, de Candolle, de Quatrefages, Schimper, Gôppert, Pfaff et alii, quos sequuntur plures ex philosophis, ut Pesch, Farges ( I ). P) Evolutionismus contra Fixismtiin generaliter tuetur, quod omnes actuales et praeteritae species viventium genetice ac naturaliter descendunt a quibusdam formis imperfectioribus, tamquam ab uno vel pluribus principiis communibus, habentibus rationem stipitis; unde est quod omnium specienim classificatio est pure naturalis et genetica. Diversimode tamen hoc explicatur iuxta doctrinam diversam evolutionisticam, materialisticam nempe et moderatam. Io Evolutionismus Materialisticus (= Monismus Evolutionisticus, Pantheisticus, Atheus, etc.) nixus sua doctrina de unica realitate materiae, eiusque legum fixitate atque de sola virium physico-chimicarum seu mechanicarum causalitate, docet quod quadam fortuita coincidentia quorumdam ipsius materiae elementorum certum temperaturae gradum habentium, ex materia anorganica producti sunt primi microrganismi, primitiva activitate vitali praediti, ex quibus (1) Fixistae Evolutionismum Impugnantes, licet asserant immutabilitatem fixitatemque specienim, quoad modum tamen quo productae sunt non concordant inter se; quidam enim (v. g. De Quatrefaoes) agnosticismum quemdam profitentur, ubi alii necessarium Dei inter­ ventum directum ac immediatum pro qualibet specte postulant. Cfr. OuiBERT-CHlNC op. cit. p. 314-315. De Facto Philogenetico Specierum 391 temporis progressu, profectae, evolutae ac multiplicatae sunt omnes plantarum et animalium species usque ad hominem, qui est finis et corona totius evolutionis. Ita ex antiquis Heraclitus, Empedocles, Democritus, Anaximander et alii et postea melius tota schola materialistica cum Moleschott, Büchner, Vogt, Haeckel et praesertim H. Spencer, qui omnia in una synthesi perfecte adunavit (1). 2° Evolutionismus Moderatus contra Materialisticum tuetur, quod datur realiter Intelligentia Suprema mundum transcendens, quae, sua virtute infinita, mundum et omnia quae sunt in mundo anorganico et organico produxit et con­ sequenter, uti probavimus, vita orta est in mundo, non abiogenetice, sed ab illa Suprema Intelligentia. Hinc ulterius asseritur, quod eadem Intelligentia vitae primitus productae indidit quamdam intrinsecam vim qua, iuxta determinatas leges et intrinsecam teleologiam, evolvitur in plures diversasque species vegetalium et animalium conformiter periodicae evolutioni geologiae. Talis autem modus evolutionis diversimode adhuc concipitur: a) vel quod materia anorganica, initio a Deo creata et quâdam vi instrumentali praedita sibi intrinsece et permanenter a Deo indita, naturaliter et independenter a novis specialibus Dei interventibus, ascensive transit ad statum organicum et exinde paulatim et continue transformatur in ulteriores species viventium vegetalium et animalium (= Evolutionismus Moderatus Na­ turalis seu Absolutus)', b) vel quod ab uno creato typo originativo, communi et maxime simplici, evolvuntur omnes species vegetales et animales (= Evolutionismus Monophileticus); c) vel quod initio plures typi originativi communes creati sunt ex quibus evolvuntur species (= Evolutionismus Polyphileticus)- sive, iuxta quos­ dam, pluralitas originativa sit cuiuslibet regni, prout diversitas specierum evol­ vitur ab unico typo originativo eiusdem regni proprio, v. g. omnes species plan­ tarum ab unico typo communi omnibus vegetalibus, omnia animalia ab unico typo communi omnibus animalibus; sive iuxta alios, pluralitas originativa sit maiorum caetuum a quibus diversae species secundum illum caetum evolvi deberent, v. g. a caetu Protozoarum omnes species Protozoarum, a caetu Metazoarum invertebratarum omnes species invertebratorum, a caetu Metazoarum vertebratarum omnes species vertebratorum, et idem de plantis est dicendum. Quidquid est de praedictis diversis explicationibus, omnes evolutionismum moderatum amplectentes communiter conveniunt in lineamentis essentialibus contra Materialismum assertis. Et talem evolutionismum non pauci sequuntur, ita communiter Naturalistae cum Lamarckismo et Darwinismo duce Darwin (2) (1) Iuxta Spencer (cfr. First Principles'), evolutio formaliter est quidam transitus gra­ duum seu gradualium modificationum a statu homogéneo ad statum heterogeneum, a simplici ad complexum, vi differentiae et integrationis successivae iuxta aliquam legum rhythmi eam necessitatem; unde, initio omnia erant quid unum confusum et uniforme, quod paulatim ac sensim sine sensu concentrator, determinatur atque diversificatur, ut eo modo efformatum sit quidquid hodie habetur in mundo ordinis physici, physiologici, psychologici, moralis, spi­ ritualis et religiosi. (2) Quod ad Darwlnll mentem attinet, quaedam non circa philogenesim humanam, sed solum circa evolutionem utriusque regni, placeat adnotare, propter opinionem quorumdam qui, quamquam Darwlnll opera numquam viderunt, ei nihilominus iniuste tribuunt evolutionlsmutn materialisticum et ut atheum illum extollunt. Quod quantum erroneum et iniustum iit, liquido constat cognoscentibus Darwinii opus «de specienim origine Et revera. Is ex­ presse Darwin reiiclt generationem spontaneam, quae est evolutionismi materialis fundamen­ tum (cfr. The Origin oj Species, chap. IV, Trad. Ital. p. 130); 2° Deum non negat, imo et rerum creationem admittit (cfr. ibid., chap. XV, Trad. Ital. p. 463); 3° approbat determinatas leges a Deo materiae Inditas, Iuxta quas perficitur evolutio (cfr. ibid., Trad. Ital. p. 469-470, 471); 4’ iterum atque iterum se exprimit, intentionem non habere quaerendi primam vitae originem, sed solum explicandi evolutionem actualium formarum ex paucis vel etiam forsan ab unico typo primitivo (cfr. Klimke, 11 Monismo etc., op. cit., p. 369); 5« denique apparet 392 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars JI, Cap. I, Art. J, Sectio ///,§1,1 De Facto Philogenetico Specierurn ct plures ex catholicis ut A. Salée, Lemonier, V. Grégoire, 0. Daumonl, Lebrun, Bouyssonic, Lahr, Dorlodot, Tcillard de Chardin, Gutberlet, de Sinéty, GuibmChinchóle et alii, quos sequimur, cum talis explicatio ct factis et rationi conformior videatur. queunt in alia resolvi, ut sunt elementa simplicia; 3° denique, nullo modo probari aut serio suaderi potest, materiam ex se solis viribus pliysico-chimico-mechanicis aliquando produxisse aut nunc pro­ ducere vitam, ut supra contra abiogenetismum ostensum est. Ergo evolutionismus materialisticus falso supposito nititur. II II * 536. Conclusio : « Evolutionismus Materialisticus simpliciter II est reiiciendus; Fixismus non est despiciendus; Evolutionismus II Moderatus praeferendus et amplectendus videtur in explicando viventia II philogenesim ». >1) Prob. Ia Pars (= Evol. Mat. simpliciter est reiiciendus in expli­ cando viventium philogenesim). — Evolutionismus Materialisticus expli­ cando viventium philogenesim, falso supposito nititur, contradi­ ctiones involvit et est antiscientificus. Ergo evolutionismus materialisticus simpliciter est reiiciendus in explicando viventium philogenesim. Conqs. tenet. — Anteced. probatur per partes. Prob. 1* Pars (= falso supposito nititur). — Talis evoiutionismus, evolutionem seu productionem successivam et continuam specierum explicans, supponit quod materia, principium totius evolutionis, est aeterna, una et idéntica atque principium spontaneum activum vitae. Atqui haec omnia sunt simpliciter falsa. Nam, Io nec ratione neque scientia, unquam probari potest materiae aeter­ nitas; et licet recurratur ad principium physico-chimicum «nil in natura deperditur, nil creatur», false tamen interpretatur: quia illa formula Lavoisieriana enunciatur solum quaedam hypothesis chimica quoad conservationem identicam ponderum atomicorum, ex qua nequit deduci, nisi gratuite, aeternitas entitativa materiae; 2° nec probari potest materiae unitas et identitas in omnibus en­ tibus, prout scii, omnes diversitates seu differentiae, quae in mundo anorganico et organico vigent, sunt solum diversi modi unius eiusdenique materiae seu vis et energiae qualitatis materialis, sicut calor v. g. transformatur in lucem, motum, electricitatem, etc., ut exinde habeatur virium unitas et lex continuitatis. Sed hoc est penitus falsum, imo et repugnat: quia, etiam sensu communi con­ stat, quod substantiae ab invicem simpliciter et essentialiter diffe­ rentes nequeunt mutuo se convertere seu transmutare, ut v. g. vegetativum ut tale nequit transformari in formaliter sensitivum, neque hoc in intellectivum; similiter, plura elementa chimica nemanifeste, quod quandoque asserit evolutionismuni polyphileticum (cfr. Darwin, op, cit., chap. XV, Trad. Ital. p. 466) quandoque vero monophlteticum (cfr. ibid,, Trad. Ital. p. 466-467). Ex quibus omnibus luculenter constat, quod evolutionismus specierurn Darwinii simpliciter et absolute non est materialisticus, sed revera moderatus, licet modus quo evolutio in rerum natura perficitur per selectionem naturalem darwinianarn non sit undequaque suffi­ ciens, ut infra dicetur; quod tamen alia est quaestio. 393 , ' Prob. 2* Pars (= contradictiones involvit). — Evolutionismus iste explicat viventium philogenesim per illimitatam autoevolutioneni seu autotransformationem ipsius materiae. Atqui talis ex­ plicatio: Io contradicit inertiae materiae: materia enim quae, ex se se evolvit in diversas species seu se continue movet independenter a quolibet influxu agentis extrinseci superioris et transcen­ dentis, esset sui motus causa efficiens, ideoque posset ex seipsa in motum se ponere, vel illum modificare vel ab eo desinere, quod est penitus contra materiae inertiam, ut in Physica Generali ostensum est; 2° sibi ipsi contradicit: illimitata enim transformatio materiae est negatio evolutionis. Nam, evolutio in suo formali conceptu involvit: principium ex quo oritur evolutio, terminum, ad quem tamquam ad finem tendit evolutio, et quaedam entia intermedia quae se habent ut vincula continua quibus quod evolvitur magis discedit a principio seu statu imperfecto simulque magis accedit ad terminum perfectionis; unde, tria necesse est dari in qualibet evolutione: id quod evolvitur (= evolvibile), id a quo evolvitur (= evolvens) et id ad quod tendit et pervenit (= evolutum). Posita porro spontanea productione vitae a materia cum illimitata fecun­ ditate ad sese transformandum in diversas species, patet quod ex se excludit praedicta tria ad evolutionem requisita, seu est negare eiusdem materiae realem evolutionem. Ergo evolutionismus mate­ rialisticus contradictiones involvit. Prob. 31 Pars (= est antiscientificus). — Systema unice fun­ datum in assertis arbitrarie et gratuite positis est simpliciter antiscientificum. Atqui tale est praesens evolutionismus philogenesim viventium explicans. Nam, arbitrarie et gratuite ponitur realis existentia materiae ex qua evolvitur tota vita et omnes species vitae; non assignatur origo v. g. massae nebulosae primitivae quae, iuxta Spencer, est fons cuiuslibet mundi physici, animati scii, et humani; neque quaestio explicatur admittendo cum Spencer aliquod X seu incognoscibile, sed potius declinatur. Nihil praeterea deter­ minatur quoad naturam, genus et qualitatem evolutionis, eiusque causae efficientis et finalitatis. Arbitrarie adhuc et gratuite sta­ tuitur evolutio spontanea vitae ex materia anorganica iuxta solas leges physico-chimicas seu mechanicas, et quod species vitae vel regna sponte ab illa primitiva vita evolvuntur, sicut et negatio distinctionis inter anorganicum v. g. minerale et organicum v. g. 394 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. I, Art. I, Sectio ///,§1,1 De Facto Philogenetico Specierum vegetale, et eodem modo de aliis similibus ab hoc evolutionismo positis. Ergo evolutionismus materialisticus est antiscientificus. B) Prob. 2‘ Pars (= Fixismus non est despiciendus in explicando viventium philogenesim). — Explicatio doctrinalis gaudens quadam rationali probabilitate non est despicienda. Atqui talis est expli­ catio a Fixismo data circa viventium philogenesim. Ergo fixismus non est despiciendus in explicando viventium philogenesim. Mai. patet. — Min. probatur negative ex insufficienti argu­ mentatione Evolutionismi. Evolutionismus est pura hypothesis non demonstrata, facta enim adducta non necessario evolutionem specierum subaudiunt, et solido fundamento caret. Ergo explicatio a fixismo data circa vi­ ventium philogenesim non est sine rationali probabilitate. Conqs. et Conqa. tenent. — Anteced. probatur per partes. | Prob. 1* Pars (= est pura hypothesis non demonstrata). — Ad scientificam conclusionem inducendam requiruntur facta seu data realia, ex quibus inducitur. Atqui evolutionismus specierum evolutionem asserens nullum factum rationabile adducit, ut plures scientific!' testantur, inter quos sic Yves Delage ait: « libenter agnosco quod hucusque numquam visum est unam speciem aliam gene­ rare neque in aliam se transformare, et quod nulla est observatio quâ absolute et formaliter demonstratur illud verificatum fuisse »(l). Ceteroquin, neque ipse Darwin ignoravisse videtur evolutionismi valorem hypotheticum ut luculenter constat legenti eius opus The Origin of Species, in quo frequentissime hypotheticis terminis se exprimit, ut «forsan», «melius», «videtur», «mihi apparet», «probabiliter» etc. Ergo evolutionismus est pura hypothesis non demonstrata. Prob. 2* Pars (= facta adducta non necessario evolutionem specierum subaudiunt). — Facta quae rationabiliter scientific)' aliter interpre­ tari possunt, non unam tantum conclusionem necessario inducunt. Atqui sic se habent facta praecipua ab evolutionismo adducta. Et revera: Io variabilitas formarum organicarum admittitur quidem sed limitata, definita et intraspecifica, non vero illimitata, indefinita et extraspecifica; 2° similitudines inter species affines licet revera quaedam dentur, non propterea directe ab invicem cognatione de­ scendunt, sed parallele evolvuntur ad unum totum harmonicum efformandum; nihilominus, dantur quoque in iisdem speciebus affinibus differentiae valde notae tam anatomicae quam physiologicae; 3° quamvis quaedam organa rudimentalia nullum exercitium nui(I) Structure du Protoplasme, etc., p. 184, Paris, Schleicher; cfr. Blanchard, La vie et les ¿tres organisés, Paris, Masson. | , ' 395 lamve utilitatem habeant actuali statui individui, contingit ut iam eorum functionem perfecerunt in alio statu eiusdem individui, v. g. in statu embryologico, ut patet de corpore pituitario; cete­ roquin, haec organa rudimentalia potius sunt signa evolutionis regressivae quam progressivae; 4° classificatio geographica, qua linea evolutiva specierum instituitur, nihil est: Deus enim sapien­ tissime egisset, si creavisset secundum ordinem localem et spatialem; 5° similitudines embryologicae indicant solum quod quae­ libet phasis evolutiva habet suam formam determinatam, quae teleología intrinsecâ intenditur; 6° denique ex palaeontologià nihil concluditur: tum quia, licet entia perfectiora non subito initio mundi apparuerint quia conditionibus medii adaptari non potuerunt, ta­ men eorum apparitio contingere potuit: sive si dicamus quod Deus immediate creavit species tempore quo apparuerunt, sive si dicamus quod initio vitae creavit germina omnium specierum ut quodlibet evolvi debuisset tunc cum aptiores circumstantias invenerit; tum quia species sunt intraspecifice modificabiles, quo explicantur dif­ ferentiae quas in diversis aetatibus geologicis exhibent quaedam species affines. Ergo facta ab evolutionismo adducta non necessario evolutionem specieruin subaudiunt. Prob. 31 Pars (= solido fundamento caret). — Systema non ex­ plicans facta super quae construi debet, solido fundamento caret. Atqui ita se habet evolutionismus. Etenim, non explicat: Io quare plures species per innumera saecula immutabiles penitus conser­ vatae sunt, ut constat ex multis speciebus hodie existentibus quae eaedem extiterant in periodo tertiaria, imo et primaria; 2° quare mensura temporis ad specierum evolutionem requisita contradicit mensurae temporis ad totius mundi efformationem astronomice adsignatae; 3° quare in periodo cambriana et praecambriana iam habetur fauna cum typis perfecte distinctis, et tamen geologice est certum ante illas periodos nullum vitae vestigium reperiri; 4° quare nequit delineari, nequidem ex palaeontologia, per­ fecta et completa series genealógica omnium specierum ab uno communi stipite descendentium; 5° quare denique hibridismus arguit quod species sunt essentialiter distinctae et nullam commu­ nitatem geneticam habent, cum certum sit species hibridas esse steriles et infecundas, saltem per longas generationes. Ergo evolu­ tionismus solido fundamento caret. ¡ | C) Prob. 3‘ Pars (= Evolutionismus Moderatus praeferendus et ample­ ctendus videtur in explicando viventium philogenesim). — Systema, aliis ce­ teris scientia ac ratione magis ineliusque explicans facta realia phylo­ genesis viventium, est praeferendum et amplectendum. Atqui hoc praestat evolutionismus moderatus. Ergo evolutionismus moderatus 396 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. J, Ari. 1, Sectio 111, §1,1 praeferendus et amplectendus videtur in explicando viventium philogenesim. Mai. constat, quia praesens quaestio est facti, ideo solvenda et explicanda est non per id quod fieri seu esse potest a Deo vel a natura, sed per id quod exercite est in rerum natura et rationi con­ formius. — Min. probatur per partes. Prob. Ia Pars (= scientifice magis meliusque explicat jacta realia). — Arg. 1"“. — Facta realia, quibus progressiva evolutio specierum ma­ nifestatur, sunt praecipue illa eadem quae Fixismus aliter interpre­ tatus est, scii, variabilitas formarum organicarum, similitudines inter species cognatas, organa rudimentalia, geographica classificatio, successio palaeontologica et similitudo embryologica (1). Atqui haec omnia interpretatione fixistica minime amittunt vim, saltem suasivam, quam habere debent, ideoque quamdam probabilitatem praeseferunt: interpretationes enim fixisticae vel respiciunt id quod potest esse seu fieri sive a Deo sive a natura, vel plerumque sunt eiusdem ponderis ac interpretationes evolutionisticae, quo fit ut nec pro neque contra argui possit, licet quaedam melius et facilius explicentur in evolutionismo, v. g. classificatio genealógica, quae in fixismo nonnisi aegre et difficulter explicatur. Ergo evolutionismus moderatus probabilitate non caret. Arg. IT". — Evolutionismus moderatus probabilior redditur si plura ex factis revera melius quam fixismus explicat, ut scientiis positivis magis consona. Atqui res ita se habet. Nam, Io conservatio seu permanentia quarumdam formarum organicarum manifestat solum quod variabilitas specierum non est simpliciter et absolute fatalista, sed hypothetice teleologica, cum species exercite de­ pendeant etiam a pluribus mediis et conditionibus in quibus vivunt: unae, istis variatis variari possunt et species, sicut e contra (2); 2° nulla scientifica contradictio deprehenditur inter mensuram tem(1) Haec maior constituit totum Darwinii librum The Origin of Species, in quo recapi­ tulando ait: «A grand and almost untrodden field of inquiry will be opened, on the causes and laws of variation, on correlation of growth, on the effects of use and disuse, on the direct action of external conditions, and so forth. The study of domestic productions will rise Immen­ sely in value. A new variety raised by man will be a more important and interesting subject for study than one more species added to the infinitude of all ready recorded species. Our classifications will come to be, as far as they can be so made, genealogies; and will then tmly give what may be called the plan of creation. The rules for classifying will no doubt become simpler when we have a definite object in view. We possess no pedigrees or armorial bearings; and we have to discover and trace the many diverging lines of descent in our natural genealo­ gies, by characters of any kind which have long been inherited. Rudimentary organs will speak infallibly with respect to the nature of long-lost structures. Species and groups of species, which arc called aberrant, and which may fancifully be called living fossils, will aid us in for­ ming a picture of the ancient forms of life. Embryology will reveal to us the structure, in somedegree obscured, of the prototypes of each great class • (chap. XIV, p. 486-487). (2) Cfr. Tuccimei, op. cit., n. 219, pag. 312. De Facto Philogenelico Specierum 397 poris astronomice requisitam pro mundi formatione et illam evo­ lutionistice designatam pro specierum evolutione: tum quia men­ sura temporalis iuxta principia mathematica computata a quibus­ dam astronomis (v. g. Lord Kelvin), scientifice, v. gr. geologice, non est admissibilis, sicut communiter hodie docetur (1); tum quia mensura evolutionistica esset requisita si omnes variationes vi­ ventium descendissent lente a principio monistico, ut est Haeckelii monera, quod in evolutionismo moderato non tenet (2); 3° absentia fossilium ante periodum cambrianam et praecambrianam non est signum sufficienter certum quod vita iam multum antea non ad­ fuerit, in aetate scilicet archaica (= praepaleozoica) quae systema Laurentianum et Huronianum involvit (3); 4° non est mirum si perfecta series seu genealógica classificatio specierum delineari ne­ queat: geologice enim constat, plures revolutiones stratologicas decursu temporis fuisse, quibus facillime plurium viventium fossilia destructa sunt (4); 5° denique, non est universaliter verum quod specierum hibridismus est causa perfectae sterilitatis, ut constat ex pluribus factis quae scientifici experti sunt (5), etsi quandoque, sicut v. g. in mulo, contrarium verificetur; sed tunc hoc debetur vel organorum reproductionis atrophiae, vel viarum reproductivarum abnormalitatibus, vel ineptitudini constitutivae (6). Ergo evolutionismus moderatus plura facta melius quam fixismus explicat ut scientiis positivis magis consona. Prob. 2123456 Pars (= ratione magis meliusque explicat facta realia). — Evolutionismus moderatus explicat facta realia philogenesis vi­ ventium per hoc, quod plures ac diversae species modo evolutionistico, hoc est gradatim ab imperfectiori ad perfectius, producuntur iuxta leges a Deo statutas ab uno communi typo, in quo virtualiter seu causaliter continentur. Atqui talis explicatio rationi maxime est consona. Ergo evolutionismus moderatus ratione magis meliusque explicat facta realia. Mai. est doctrina. — Min. probatur ex S. Thoma. (1) Ad rem A. Holmes: « It is one of the triumphs of geology to have shown beyond all possibility of doubt that there has been ample time for all the slow transformations of life and scene that the earth has witnessed. Though the problem of the age of the earth has not yet been rigorously solved, yet it has been brought within definite limits, and it is now gene­ rally recognised that a million years is to be regarded as a relatively short period in the history of the earth, just as a million miles is a short distance from the point of view of astronomy • (The Age of the Earth, p. 9-10; cfr. p. 13-14; p. 15-21 ; p. 54-75) cfr. TUCCIMEI, op* cit., p. 296-297. (2) Cfr. Hutton, Darwinism and Lamarckism, p. 4. (3) Ad rem Tuccimei: « Durante la formazione di tutti questi terreni la vita pare che si sia manifestata con le sue prime traccc, e forse il profondo metamorfismo a cui andarono soggetti ha tutto cancellato » (op. cit., p. 320); cfr. Hutton, The lesson of Evolution, p. 47-55; Holmes, op. cit., p. 33. (4) Cfr. Tuccimei, op. cit., n. 220, p. 314. (5) Cfr. J. A. Thomson, op. cit., p. 386-387. . (6) Cfr. Thomson, ibid., p. 391. 398 Liber 11 - Philos. Nal. Spec., Pars 11, Cap. 1, Ari. J, Sectio III, §1,1 Revera enim explicatio evoJutionismi moderati maxime consona est: Io principio physico-inetaphysico, quo natura in via ge­ nerationis ab imperfectioribus ad perfectiora procedit (1), unde fit quod « natura de uno extremo ad aliud transit per media » (2); 2° causalitati causae secundae (3); licet enim Suprema Causa omnia immediate creaverit, tamen « in ipsa rerum creatione ordinem in rebus instituit, ut quaedam ab aliis dependerent, per quas secundario conservarentur in esse; praesupposita tamen principali conservatione, quae est ab ipso» (4); 3° imperfectioni viventium ut sunt entia creata atque eorum dependentiae in agere ab Ente Su­ premo (5); 4° ordini qui inter creata servari debet: non enim est < ex impotentia Dei quasi indigentis tempore ad operandum, quod omnia non sunt simul distincta et ornata; sed ut ordo servaretur in rerum institutione » (6); 5° causalitati Entis Perfectissimi quia utique «perfecto agenti competit perfectum effectum producere. Sed non oportet quod statim in principio sit perfectum simpliciter secundum suae naturae modum, sed sufficit quod sit secundum tempus illud; quo modo puer mox natus perfectus dici potest « (7); 6° sapientiae Entis Supremi (8) atque gubernationi qua Supremus Gubernator exercite res gubernat (9); 7° denique concursui quo Suprema Causa physice influit in determinationem operationum creaturarum: in continua enim et ascensiva evolutione specierum semper nova forma producitur, quae tamen non produceretur nisi Suprema Causa effective determinaret exercite ipsam causalitatem creaturae (10). Ergo satis patet quod explicatio evolutionismi mo­ derati est maxime rationi consona. * 537. Corollarium. — Ex omnibus hucusque dictis colligitur, quod ad originem specierum viventium explicandam Evolutionismus Materialisticus simpliciter et absolute non est admittendus, utpote antiscientificus et antireligiosus; negat enim Dei influxum, sive directum sive indi­ rectum, tum ad vitae originem tum ad eius evolutionem; ideoque non immerito atheus appellari potest. Origo igitur specierum unice explicari debet vel per Fixismum vel Evolutionismum Moderatum; at quia utrum­ que systema argumenta scientifica ad propositum demonstrandum ad­ ducit et ab utroque aeque solvuntur, neutrum limites hypothesis excedit. Nihilominus, quia Evolutionismi Moderati argumenta, ut vidimus, sunt (1) Cfr. S. Thom.. I, q. 71, ad 5»n>. (2) S. Thomas, ibid., ad 4«»»; cfr. Il, dist. 15, q. 2, a. 2, ad 7»>». (3) Cfr. S. Thom., 1, q. 104, a. 2, c. I (4) S. Thomas, ibid., ad 1“». (5) Cfr. S- Thom., De Pot., q. 4, a. 2, ad 5“*» in oppos.; II, dist. 12, q, I, a. 2, ad 3«". (6) S. Thomas, I, q. 74, a. 2, ad 4-». j (7) S. Thomas, De Pol., q. 4, a. 1, ad 12«™. (8) Cfr. S. Thom., ibid., a. 2, ad 5>>» in oppos.; II, dist. 12, q. I, a. 2, ad 4 “ et 5»». (9) Cfr. S. Thom., 1, q. 103, a. 6. (10) Cfr. S. Thom., De Pot., q. 4, a. 1, ad 8"«. * j? De Modo Philogenetico Specierum i i | , ' I j 399 aliqualiter validioris ponderis, putamus esse hypothesim probabiliorem, quam proinde rationabiliter amplectimur et praeferimus. Exinde eruitur, quod classificatio omnium specierum, tam plantarum quam animalium, non est quid pure subiectivuin et arbitrarium ut est librorum classificatio in aliqua bibliotheca, sed est quid obiectivum et naturale, sequens scii, naturam evolutionisticam unius stipitis, consequenter est classificatio revera genealógica, sicut classificatio consanguineorum descendentium recte vel collateraliter ab uno stipite unius familiae. * 538. Scholion. — Est animadvertendum, quod nulla ex supra expositis explicationibus Evolutionismi Moderati praesefert rationem ita cogentem, sive scientificam sive philosophicam, ut simpliciter praeferri debeat una forma, v. g. polyphiletica, potius quam alia, v. g. monophiletica sive naturalis. At vero nobis magis, utpote factis legibusque naturae rationabilior et conformior, arridet expli­ catio quam exhibet Evolutionismus Moderatus Naturalis seu Absolutus, quem clarius adhuc sic intelligimus: admissa materiae brutae seu anorganicae crea­ tione, admissaque abiogenesi iuxta tantum modum, in 38 praenotatione supra exposita, nempe tam rnetaphysice — quam physice — conditionaliter; materia organica, vi speciali a Deo sibi indita atque legibus ab Eo determinatis, transit suâ naturâ, in decursu temporis et iuxta diversas temporis et spatii adaptationes, ad regnum vegetale cum omnibus suis speciebus et ab hoc ad regnum animale cum omnibus pariter suis speciebus. Haec explicatio nullo modo contradicit Sacrae Scripturae neque Catholicae Traditioni (1), unde S. Thomas iudicat S. Augustini opinionem (2) esse rationabiliorem (3). II. - De Modo Philogenetico Specierum. * 539. Rationabiliter admissa, contra Fixismum, probabiliori hypothesi quoad specierum originem, difficilior quaestio, philosophica potius quam scientifica, inter Evolutionistas occurrit (4), de modo videlicet ipsius evolutionis. * 540. Praenotamina. — Primo quam maxime notanda est distinctio inter variationes et modificationes proprie dictas. Variationes enim sunt mutationes quae, saltem directe, independentes sunt a conditionibus externis vitae et ipsum germen afficiunt, unde sunt blastogeneticae, endogeneae, naturales et proinde transmissibiles; modificationes vero sunt mutationes quae resultant directe ex influxu functionum ac circumstantiarum, ipsumque soma seu corpus directe afficiunt, unde sunt somaticae, exogeneae, acquisitae et ideo ut tales non sunt transmissibiles (5); propterea scientifice identificantur cum iis quae communiter vocantur « characteres acquisiti » (6). Secundo est notandum, quod quodlibet vivens seu organicum ab intrinseco praeditum est quadam vi, qua efficienter respondere potest stimulis seu excita­ ti) Cfr. S. Thom., II, dist. 12, q. I, a. 2; de hoc argumento perutiliter legi potest magni­ ficum opus H. De Dorlodot, Le Darwinisme etc., op. cit., p. 5-115, (2) Quoad S. Augustini mentem, cfr. De Dorlodot, op. cit., p. 100-108; p. 167, app. JU. (3) Cfr. S. Thom., II, dist. 12, q. 1, a. 2; de Pot., q. 4, a. 2, ad 22<*»*. (4) Huius quaestionis difficultatem ita inter alios expressit Thomson: • on the whole, we have to confess that we do not know the secret of development, which is part of the larger secret of life itself » (op. cil., p. 416-417). (5) Cfr. Thomson, op. cit., p. 75; p. 176. (6) Cfr. Thomson, ibid., p. 173. 400 Liber H - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. I, Art. I, Sectio Hl, § I, If mentis causatis ex medio in quo vivit, ita ut ex diversis stimulis, et consequenter ex reactionibus viventis, diversae mutationes in eius systemate effici possint, sive utiles sint sive nocivae. Hoc autem necessario supponit, ut patet, quod diversi organismi diversos gradus mutabilitatis (= plasticitatis) involvant, cum diversimode reagere possint conditionibus, in quibus reperiuntur, eisque diver­ simode adaptari; exinde, quilibet organismus est modificabitis et modificatio­ nibus subiicitur (1). Tertio est notandum, quod diversae mutationes, quas quilibet organismus subit ex mediis in ipsum influentibus, non sunt variationes, sed modificationes, ut est v. g. mutatio coloris et formae in plantis et animalibus ex diversitate loci causata; vel aliae quae intrinsece in organismo recipiuntur, tamen transitoriae et temporaneae sunt, v. g. qualitates alimentares influere possunt in systema reproductivum, digestivum, dentarium etc., imo et quandoque exitiales effectus inducunt priusquam individuum eis modificatum fuerit; ita constat ex experi­ mentis F. Houssay quod pulli gallinacei, sola carne enutriti, affecti sunt post aliquod tempus morbo articulari et incapaces redditi sunt ad generandum (2). * 541. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaeritur: quanam causalitate seu quonam modo natura organica operata est ad evo­ lutive efficiendas ex uno vel pluribus principiis omnes viventium species; seu quodnam sit principium effectivum et productivum evolutionis specierum. Clarius et profundius sic: cum specieruin evolutio supponat, tamquam materiam ex quâ, mutationes in or­ ganismos inductas, harum causalitas est investiganda: mutationum enim, ut dictum est, quaedam sunt stricte modificationes, ex quibus species evolvi nequeunt; aliae sunt proprie variationes, quae con­ stituunt materiam proximam ex qua evolutio specierum oritur. Qua­ propter, tota quaestio ad hoc reducitur: quanam causalitate seu quonam modo producantur in organismis variationes ex quibus species oriuntur; et hoc est quod a scientificis appellatur mecha­ nismus evolutionis biologicae seu organismorum ». o o * 542. Sententiae. — Ad propositae quaestionis solutionem innumerae dantur opiniones, praesertim apud scientificos, quas enumerare fere est impossibile; praecipuas igitur et capitales referemus. a) Lamarckismus explicare conatur non solum specierum evolutionem, sed et variationum originem et praeservationem, ex quibus species evolvuntur; quare, duplex causa praecipue assignatur: intrinseca, quae est quaedam innata tendentia organismis intrinsece inhaerens ad variabilitatem et progressum; et extrínseca, quae sunt omnes circumstantiae extrinsecae physice in organismos influentes. Factorum enim classificatione constat, species non essentialiter dif­ ferre a varietatibus, quae, cum organismi maxime dependeant a mediis in quibus vivunt, causantur ex pluribus circumstantiis physicis et naturalibus, praesertim a climate, nutrimento, etc. Liquet porro ex geographia physica, plures muta­ tiones lentas in natura physica occurrere; ideo opus est ut habitus et activitas organismorum lente varientur ac mutentur; unde et eorum organa, exercitio vel non-exercitio activitatis, hypertrophica vel atrophica redduntur. Tales autem mutationes sic ab extrínseco causatae praesupponunt in iisdem organismis (1) Cfr. Thomson, loc. prox, cit., p. 72-73. (2) Cfr. Thomson, ibid., p. 174. De Modo Philogcnctico Specierum 401 tendentiam quamdam intrinsecam hereditate acquisitam, qua variationi et evolutioni subliduntur. His igitur duabus causis organismi ab una ad aliam varietatem lente paulatimque transeunt, ut exinde, ab una ad aliam genera­ tionem per hereditatem migrantes, resultent fmaliter diversae species planta­ rum et animalium. Ita loan.-Bap. Monet (aliter, nobilis Lamarck) (1) et alii eum sequentes. P) Neolamarckismus illam tendentiam progressivam Lamarckii reficiens, totum progressum evolutivum reponit in hereditate post-natalium variationum, quae acquiruntur tam ex conatibus, quibus organismi externis conditionibus seipsos adaptant, quam ex directa actione causarum externarum in ipsa indivi­ dua; ceteri autem effectus qui in organismorum varietatibus occurrunt a sele­ ctione naturali causantur. Quare, admissa selectione naturali ut causa secun­ daria dumtaxat, tota variationum origo specierumque evolutio principaliter debetur vel mutationibus circumstantiarum vel motibus organismorum vel utrisque simul, quorum effectus hereditate transmittuntur; quo fit ut actio externarum conditionum initio fuerit directa et definita, ut variationes sic acqui­ sitae potuerint hereditate subsequentibus generationibus transmitti (2). Ita H. Spencer, K. Semper, P. Geddes, E. D. Cope et cum eis tota Schola Americana Naturalística et alii. y) Darwinismus (= Selectionismus) ut certum tenet, plura facta varia­ tionum dari in plantis et animalibus, quae domestice custodiuntur; hae autem variationes lente ac gradatim accumulantur pluribus generationibus operatis ab educatore per artificialem selectionem sive methodicam sive inconsciam, usque dum ex eis oriuntur dissimiles varietates ex eodem stipite progredientes, quae ad invicem ita differunt, sicut species eiusdem generis in statu naturali; a for­ tiori igitur et adhuc mirabiliores effectus producere potest decursu plurium sae­ culorum ipsa natura, quae homine fortior est (3). Revera enim in statu naturae habentur facta variationum ex quibus concludi licet, species quoad plures notas varietatibus assimilari; at praeterea, ex ordinatione ac subordinatione ad in­ vicem plurium viventium (v. g. plantarum ad duodecim regiones pertinentium), ulterius concluditur recta inductione quod species superiorum generum sunt magis variabiles speciebus inferiorum generum. Admisso ergo facto variationum in plantis et animalibus, et transmutationis variationum in species, legibus he­ reditatis operatae, necesse est admittere, iuxta theoriam Malthus, quod omnia viventia naturaliter tendunt ad celeriter ita se multiplicanda ut omnino improportionate reddantur ad vivendum respectu nutrimenti quod a terra eis praestari potest; ideoque numerosiores organismi oriuntur quam defacto vivere possunt (4). Hinc absolute ^equitur principium luctationis pro existentia seu vita (= struggle for life) (5), et ex hoc principium superstitis aptioris (= survival of the fittest) quod (1) Cfr. Lamarck, Philosophic Zoologique (Paris, 1809); Introduction à r Histoire Naturelie des animaux sans vertèbres (Paris, 1815). — Lamarck suam doctrinam illustrat, inter alia, exemplo evolutionis camelopardalis, de quo ait Lock: « Lamarck supposed a comparatively short-necked ancestor of the giraffes to have taken up the habit of browsing upon the leaves of trees, owing to the difficulty of obtaining other food in an arid region. In order to obtain their new food the animals were obliged to be continually stretching upward, and the effort to elongate their necks was attended with some small measure of success in each individual. This increase, being accumulated by inheritance in every succeding generation, ultimately led to the great stature exhibited by the giraffes of the present day » (op. at., p. 34). (2) Hac ratione Cope distinguit duplicem causam variationum: physíogeneticam ( ph\slogenesls) cuius modificationes Inductae causis seu viribus *physlco chimids tribuuntur; et kinetogeneticam ( - kinetogenesis) cuius modificationes causis mechanicis adscriban tur (cfr. Hutton, op. prox, cit., p. 134-169). (3) Cfr. Darwin, The Origin of Species, chap. 1, Trad. Ital. p. 60; chap. IV, p. 94. (4) Cfr. Darwin, op. cit., Trad. Ital. p. 78-79, 81. (5) Quo sensu usus est Darwin terminología « luctatio pro vita • (cfr. op. cit., ibid., p. 73). 2G — Pirotta, Summa Philos. - H. 402 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. I, Art. J, Sectio ///,§1,11 est ipsa Selectio Naturalis (1). Huius virtute, illae varietates, consequenter species, quae aptiores sunt ad vivendum longius revera vivunt aliasque generant: ubi aliae paulatim remittuntur usque ad earum completam extinctionem seu annihilationem ; itaque, lente ac paulatim per multas atque diversas generationes,organismi superstitum magis magisque dissimiles fiunt ab organismo stipitis a quo primo orti sunt usque dum diversarum specicrum efformationem pertingunt. Patet igitur, quod causa adaequata, vel saltem principalis (2), ad specierum varieta­ tumque evolutionem explicandam est selectio naturalis. Ita, post Darwin, omnes Darwinistae ut A. R. Wallace, Wiesner, Forel et paulo ante Darwin aliqualiter M/. C. Wells (1813) et P. Matthews (1831). 8) Neodarwinismus, sicut et Darwinismus, minime occupatur de ori­ gine variationum, sed eas realiter supponens, ostendere conatur quomodo re­ vera praeservantur et quomodo ex eis evolvuntur varietates, species, genera, familiae, etc. Hinc, darwinismum perficiens, selectioni naturali, quae est inadaequata causa ad omnia facta explicanda, principium separationis seu isolationis (3) ut effectivum et opjrativum evolutionis organicae superaddidit. Selectio naturalis igitur simul cum separatione est causa effectiva completa et adaequata totius evolutionis biologicae (4). Ita Moritz Wagner, Romanes, Hutton et alii. s) Mutationismus (= Vriesismus) (5) breviter docet, quod stricte et pro­ prie species oriuntur per mutationes discontinuas, hoc est non per lentas et gra­ duales mutationes sed subitaneas atque inopinatas, seu per mutationes salta­ torias, quarum vi unus character — tunc nova varietas habetur —, ve) chara­ cterum pluralitas subito mutatur et tunc nova species oritur. Hoc systema plures innuerunt ut Th. Browne, Huxley, primo autem formulavit Fr. Galton (6) et systematic perfecit H. De Vries (7), quem secuti sunt Bateson, Mac-Dougal et alii. Ç) Teleologismus Philogeneticus tuetur, quod causal i tas evolutiva varia­ tionum et specierum per se et principaliter debetur causis seu principiis intrin­ secis, hoc est diversis tendentiis seu finalitatibus atque viribus intrinsecis, quas (1) Cfr. Darwin, ibid., p. 77, 92-94. (2) Signanter dicimus « saltern principalis causa », quia Darwin ipse hoc asserendo quadam sobrietate et prudentia usus est; ait enim: < io son convinto che l’elezione naturale sia, se non Tunico, almeno il principale mezzo di modificazionc ■ (op. cit., Introd., p. 32). (3) Ut natura isolationis neodarwinisticae intelligatur, sciendum est, quod eius effectus non est variationum causativus, sed impeditivus, prout eas impedit quominus liberis commixtionibus sexualibus amittantur: « to prevent, ait Hutton, the effects of free inter­ crossing» (Darwinism and Lamarck., p. 82; cf. p. 88). Multiplex porro esse potest isolatio: indeterminata ( =« indiscriminate isolation) qua individua fortuite separantur quominus se­ lectio fiat; et determinata (~ discriminate isolation) qua individua separantur ratione quo­ rumdam morphologicorum characterum, quos possident, ideo selectionem involvit. Utraque adhuc dividitur; indeterminata enim alia est physica ( — geographica) et alia physiologica (cfr. Hutton, ibid., p. 83-96); determinata autem, alia est selectio naturalis (=■ naturalis eli­ minatio, selectio utilis) et alia isolatio praeferentialis ( preferential isolation) quae a naturali selectione maxime differt (cf. Hutton, ibid., p. 98). Utraque autem isolatio determinata est intrinseca, quippe quod sunt ipsa individua quae se eligunt ad se congregandum pro sua uti­ litate vel libitu ac propterea isolatio differt a selectione extrínseca (— selectioni artificiali ana­ loga; selectio insectorum ipsius Henslow), qua agens extrinsecum individua seligit ut ex eis aggregationes efformet, non beneficio selectorum, sed delectatione vel utilitate selectoris (cfr. Hutton, ibid., p. 83). ,. (4) Cfr. Hutton, op. cit., p. 101, 105. (5) Denominatio haec systemati tributa est a De Vries, qui, post plura facta botanice experta praesertim in dicta < Oenothera Lamarcklana >, invenit originem specierum perfici per mutationes discontinuas (cfr. Lock, op. cit., p. 113). (6) Cfr. Lock, ibid., p. 118. (7) Cfr. Lock, ibid., p. 113-147; Thomson, op. cit., p. 90 ss. De Modo Philogcnelico Specicrum 403 Deus vitae primitus productae indidit, ut secundum leges evolutionis philogeneticae, utique a Deo determinatas, continue ac ascensive evolvatur; itaque, quaelibet variatio sive species iam praeordinata et teleologice determinata est, tam in se quam in sui evolutione, independenter ab influxu cuiuslibet causae extrinsecae. Hoc optime illustratur evolutione ontogenética, cuius finis est mi­ rabilis evolutio ascensiva organizations polycellularis ex minima et simplici nionocellula, ita v. g. in ontogenesi humana, quaelibet cellula teleologice et ex se est determinata ut non possit constituere nisi tale vel tale organum ad quod essentialiter ordinatur, ut v. g. cellulae cerebri ad cerebrum producendum, musculorum ad muscula, ossium ad ossa, et sic de ceteris (1). Porro, haec omnia tam in fieri quam in esse completo originem trahunt ab una et unica cellula originativa, in cuius virtute necesse est ut sint praecontentae et teleologice praedetenninatae, atque, secundum leges evolutionis ontogeneticae, paulatim et continue evolvantur ad finaliter constituendam illam mirabilem homogeneitatem individualem. Hoc modo firmiter propugnamus, quod teleología philogenetica est principalis et adaequata causa evolutionis cuiuslibet speciei et variatio­ nis, quod etiam videtur philosophiae scholasticae esse maxime conforme. Nostra sententia a pluribus docetur, ut a Wigand, Conklin, Kôlliker, Card. Mercier (2), Gutbcrlet (3), d’Avellino (4). H * 543. Conclusio : « Teleologismus philogeneticus est unica doc­ II specierum evolutionem II explicandam II >. trina admittenda ad totam Prob.: A) Negative. — Systemata, quae sua doctriné false vel insufficienter quaestionem, de qua quaeritur, explicant, sunt reiicienda. Atqui omnia systemata, praeter Teleologismum Philogeneticuni, ad evolutionem specierum explicandam excogitata, vid.: Lamarckismus, Neolamarckismus, Darwinismus, Neodarwinismus et Mutationismus, false vel insufficienter illam explicant. Ergo teleologismus philogeneticus est unica doctrina admittenda ad totam specierum evolutionem explicandam. Mai. liquet ex terminis. — Min. probatur per partes. Prob. 1* Pars : Lamarckismus suâ doctrinó false ac insufficienter evolu­ tionem specierum explicat. — Revera enim: a) falsis fundamentis nititur: Io scientifice falsum est, quod species et varietates sunt eiusdem na­ turae; 2° false identificat modificationes cum variationibus proprie dictis, ut praenotatum est; 3° falsum est, quod variationes, quae in species mutantur, oriuntur ex mutationibus externarum conditionum v.g.climatis: quia licet ex his causentur potius modificationes quam variationes, tamen rarissime transmitti et ideo accumulari possunt, ut (1) Per accideris tamen aliqua cellula averti potest a proprio fine; qua ratione abnormali­ tates, deformationes ct monstruositates in organismis resultant. (2) Cfr. Psychologie cit., Tom. I, n. 37, p. 87. (3) Op. cit., vol. I, Introd., p. 3; c. 1, p. 5, 11 et passim. (4) Op. cit., cap. XI, p. 157 ss. Praeter recitatas opiniones plures aliae dantur apud scientificos, praesertim ad variationes ipsas explicandas, ut Prac/ormationismus (Bonnet, Haller), Epigenetismus (Wolff, His), Pangenetismus (Darwin), Mendclismus, Mncmonismus (Semon), Wtismaunismus, Involat tonismos (Marconi), Ologenetismus (Rosa), Centroepigenetismus (Rienano) ct aliae. 404 Liber //- Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. I, Art. I, Sectio III, § 1, II liquido constat v. g. ex ove, cuius cauda per multas generationes ablata fuit, at vero omnes fetus ab ea descendentes caudati nati sunt; 4° falsa est assertio de transmissibilitate seu hereditate chara­ cterum acquisitorum seu modificationum, ut scientifice a pluribus ostenditur (1). b) causalitate insufficienti nititur: 1° certum est enim, quod plu­ res species plantarum et animalium, pluribus partibus universi com­ munes, vivunt in conditionibus penitus diversis tam climatis quam alimenti, et nihilominus nulla in eis variatio causata est; et e contra, variationes non semel producuntur in iis quae iisdem fere conditio­ nibus subiiciuntur, ut quando in eadem planta duae varietates ap­ parent; imo eaedem fere variationes habentur in diversis climatibus, uti eruitur ex pluribus plantis quae v. g. in Anglia et India reperiuntnr ; 2° ubicumque plantae et animalia sunt, semper quasdam varia­ tiones patiuntur ex eo medio in quo vivunt, unde clima non est ne­ cessario causa efficax variationum, ita v. g. assyria-malus(2) aegre in Italia Septentrionali vivere potest et tamen ibi quam maxime variata est; 3° abundans nutrimentum potest tempore opportuno diversas variationes efficere, ut notum est botanicis et zoologis ex domestica educatione; 4° non minus falsum est exercitium sive non-exercitium organorum, quo inducitur hypertrophia sive atrophia, et exinde variationes in organismis individuorum: requireretur enim longis­ simum tempus ut huiusmodi modificationes lente et paulatim accu­ mularentur et supponerentur esse hereditate transmissibiles, quod scientifice minime constat; imo, scientifice ostenditur dari in viven­ tibus plures innatas variationes, quae exercitio sive non-exercitio nullimode explicari possunt (3). Prob. 212 34 Pars: Neolamarckismus suâ doctrina false ac i nsufficienter evolutionem specierum explicat. — Etenim: fl) magis falsus ct insufficiens est quam ipse Lamarckismus: Io quia inficiatur quamdam tendentiam ad evolutionem et progressum intrinsece organismis inhaerentem, quam Lamarckismus admittit (4); 2° quia factorum congeries ad­ ducta ad confirmandum aliud principium evolutionis factivum, videl. influxus causarum seu conditionum externarum, nullum novum valorem probativum doctrinae lamarckianae tribuit, ideoque aeque contra ipsum militant argumenta in praecedenti parte re­ lata. b) falso supposito proprio nititur: noviter enim lamarckismo a (1) Cfr. Thomson, op. cit., p. 242, 244. — Et pro fusiori tractatione de characterum acqui­ sitorum hereditate, cfr. eumdem, ibid., chap. Vli-VUI, p. 164-308. (2) Anglicc dicitur « orange-tree», gatllcc «oranger», ita!ice < melarancio », germanice < Pomeranzenbaum ». I (3) Cfr. Thomson, op. cit., p. 73-74. - 'f a(4) Notat enirn Hutton: «... the idea of an internal tendency towards progression being generally discarded [by Neolamarcklans] • (op. prox. cit., p. 65). De Modo Pliilogenctico Spccieriim 405 neolamarckismo superadditum est elementum falsum, scil. et quod actio externarum conditionum initio fuit directa et definita et quod variationes sic productae sunt transmissibiles (1). At Io quod va­ riationes illo modo productae non sunt transmissibiles ostensum est in praecedenti parte; 2° primum punctum multipliciter est falsum: Ium quia non explicat quomodo variationes producuntur per physiogenesim et evolvuntur per kinetogenesim (2); tum quia facta adducta nituntur fallacia causae non causae: ex eo enim quod plura viventia, v. g. animalia, continue media mutando, simul continue modificantur seu variantur, ideo post hoc concluditur quod varia­ tiones efficiuntur propter conditionum mutationes. Quod quantum illogicum sit nemo est qui non videat (3); tum quia false confunduntur modificationes cum variationibus proprie dictis; tum denique quia, ut asserit Cope, per kinetogenesim eaedem causae mechanicae semper eosdem effectus producunt, quod revera factis non est consonum, ita v. g. in cygno, ad colli elongationem sequitur maior vertebrarum numerus: ubi in camelopardali habetur solum magis earumdem vertebrarum elongatio, sed non maior numerus. Prob. 3A Pars: Darwinismus suâ doctrinó false ac insufpcienter evo­ lutionem specierum explicat. — Nam est falsus et insufficiens: a) in suis fundamentis: 1° quia non explicantur origo et modus originis va­ riationum, quae sunt materia ex qua specierum; et pangenesis a Darwin excogitata est scientifice inadmissibilis; 2° quia ex casu, qui est unicum factivum totius evolutionis darwinianae, nihil per se ordinatum, quale est specierum evolutio, exurgi potest (4); 3° quia ingnat quod eaedem causae externae fortuitae et mechanicae eficiant iugem variabilitatem et perduratam fixitatem variationum; 4° quia inexplicabile est, quomodo vi selectionis naturalis ex minutissimis variationibus exurgi possunt tot ac tanta systemata organica, ita morphologice et physiologice diversa ut, maxima cor­ relatione quam ad invicem dicunt, constituant illam mirabilem orga­ nismi indi vidualis unitatem, quam Driesch « systema aequipotentiale harmonicum» denominaverat; 5° quia lucta pro existentia, cuius selectio naturalis est necessaria consequentia, est penitus insuffi­ ciens ad novas species explicandas: non enim habet efficaciam obiectivam et universalem, quia non semper nec ubique eius ef­ fectus, scii, aptioris superstitis conservatio, producitur. Revera enim nullam vim exercet, sive respectu plurium causarum physi­ carum, quae earum influxum destructivum indistincte efficiunt, (1) Cfr. Hutton, op. cit., p. 138. (2) Nam, ait Cope quod « physiogenesis [is] as the originator of all variations, and can use kinctogencsis as a developer only » (Hutton, op. cit., p. 139). (3) Hoc longius factis prosequitur comprobare Hutton, op. cit., p. 139-156. (4) Cfr. Hutton, op. cit., p. 60. 406 Liber ¡I - Philos. Nat. Spec., Pars 1I, Cap. /, Art. I, Sectio 7//, § 1,11 ut sunt terraeniotus, inundationes, siccitates, aegritudines etc.; sive respectu causarum quae frequentius in die contingunt, ut sunt insidiae praesertim inter animalia; sive respectu plurium aliarum causarum et circumstantiarum, quae inopinate eveniunt; 6° quia principium vitae aptioris superstitis non habet vim nisi praeservativam vel conservativam vel ad summum somatice et exogenetice modificativam, non vero blastogenetice et endogenetice; imo etiam hoc dato, adhuc restat determinandum quanta sufficientia adaptationis requiratur, ut vivens superesse debeat et cuius exten­ sionis sint relate ad subséquentes generationes emolumenta longe exigua ad adaptationem requisita (1). b) in sua causaiitate: 1° quia selectio naturalis est tantum destructiva vel, ut dictum est, praeservativa: eius enim est eligere prae aliis, quae quidem eligibilia praesupponuntur ad operationem selectivam (2); 2° quia nequidem causalitatem praeservativam sem­ per exercet, eo quod non semper praeservat quod est utile vel saltem non nocivum specierum organismis. Nam, revera sunt plures species quae organa eis inutilia possident, hoc est, plures characteres, tam formae quam coloris, qui possessoribus sunt nullius utilitatis (3), ut nequidem eis, — saltem plantis et inferioribus animalibus —, de­ servire possint tamquam signa manifestativa vel defensiva (= mimitismus) (4); imo, plures habent non parvos defectus et deformitates corporales, quae organismo simpliciter nocivae sunt, et tamen sele­ ctione naturali non praeservantur ne transeant in subsequentem prolem, sed e contra per plures generationes migrant (5); 3° quia licet selectione naturali plures differentiae seu modificationes coa­ cerventur, ex eo quod quilibet organismus naturaliter tendit ut circumstantiis aptetur, tamen non ipsa selectio est causa per se quâ illae formae aptatae habeant originem; ideoque in ratione causalitatis, selectio sequitur formas iam aptatas et conformatas, et ideo potius est effectus quam causa: quia enim aptantur, ideo praeser­ vantur et conservantur; consequenter prae ceteris seliguntur, quae aptari nequeunt et ideo nec praeservari et conservari (6). (1) Si principium vitae aptioris superstitis hoc sensu Intelligatur, quod scii, quilibet orga­ nismus ut exercite vivat, necesse est ut aptatum et conformatum sit conditionibus seu mediis In quibus reperitur, tunc est verissimum, quia est applicatio theoriae adaptationis (cfr. Lock. op. cit., p. 46). /. (2) Ad rem Lock: «Selection, whether natural or artificial, can indeed of itself have no power in the direction of creating anything new; its influence is destructive or preservative, but nothing more than this. The breeder keeps the new forms which take his fancy, and destroys the rest; that is the whole story • (op. cit., p. 40). (3) Cfr. Lock, op. cit., p. 147. (4) Cfr. Hutton, op. pr. cit., p. 69-73. I ¿¿SB (5) Cfr. Thomson, op. cit., p. 70. (6) Hinc notat Lock iuxta theoriam Dc Vries: « From his own experiments, de Vries hat come to the conclusion that, when selection is really efficient, the full possible effect of this process is exhausted inquite a smatl number of generations, and that then the only further effect of selection is to keep up the standard already arrived at » (op. cit., p. 129). Dc Modo PhiloRcnctico Specierum 407 c) in suo effectu: 1<> quia sequitur a fortiori ex immediate antea dictis, cum talis sit causae effectus, qualis est eius causalitas; 2° quia plura organa et plures potentiae obtineri nequeunt selectione na­ turali; ita est potentia regenerativa, quâ aliqua pars seu aliquod organum amissum iterum regeneratur. Ut enim aliquod vivens, v. g. lacerta (= gecko-tropicalis), selectione naturali potentiam regenerativam amissam sibi restituat, oportet supponere: tum quod quilibet gradus augmenti caudae partialiter regeneratae, imo et ipse gradus rudimentalis, fuerit utilis animali, quia selectio naturalis essentialiter effectus utiles efficere debet, quod tamen maxime im­ probabile indicatur; tum quod lucta inter lacertas, quae caudam amiserunt talis fuerit, ut quae caudas melius regenerare potuerint, debuerint potius aliis superesse, quod tamen falsum est: si enim lacertae quae male caudam regeneraverunt exterminatae fuissent )ropter luctam habitam cum iis quae meliores vires regenerativas labuerunt, a fortiori omnes lacertae laesae exterminari debuissent ex lucta habita cum illis, quae iniuriam minime passae sunt; quod de facto non est. Selectio naturalis igitur inefficax est ad effectus quos producere debet (1). Prob. 4‘ Pars: Neodarwinismus sud doctrinó false ac insufficienter evolutionem specierum explicat. — Et quidem: a) generaliter: quia quoad id quod commune habet cum Darwinisme, eadem militant contra eum argumenta quae contra Darwinismum adducta sunt; — b) pro­ prie, non est minus insufficiens: Io quia isolationis effectus, sive determinatae sive indeterminatae, per se est solum prohibere quo­ minus individua, talibus vel talibus variationibus seu modificatio­ nibus praedita, commisceantur cum aliis quae carent similibus mu­ tationibus, ut illorum variationes non amittantur (2); ideo isolatio ut talis iam praesupponit variationes ortas et consequenter species; unde est effectus et non causa, ut liquet in viventium domesticorum educatione; 2° quia etiamsi isolatio sit tantum praeservativa varia­ tionum quae oriuntur (3), tamen nihil est: tum quia idem effectus aeque obtineri potest per selectionem naturalem, ut Darwin asserit; tum quia, et hoc dato, adhuc restat explicare quomodo illae varia­ tiones originem habeant; 3° quia plures modificationes et variationes mundi organici explicari nequeunt, nec sola isolatione neque eius et selectionis naturalis combinatione: quippe quod, non oriuntur ex (1) Tota haec pars Darwinlstica confirmari potest auctoritate scientiflcorum. lam enim Donvin ipse hoc aliqualiter asserebat (cfr. The Origin of Species, Introd., Trad. Ital., p. 32; The Descent of Man, p. 91-92). Et Neodarwinistae insufficientiam Darwinism! intelligentes, illum perficere conati sunt (cf. Hutton, op. cit,, p. 63). Hine plures alii difficultatem admittendi Darwinismum invenerunt (cf. Thomson, op. cit., p. 80). (2) Cfr. Hutton, op. cit., p. 82. (3) Cfr. Hutton, ibid., p. 88. 408 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. J, Art. I, Sectio HI, §1,11 lenta et continua progressione, sed inopinate et subito, ut plures scientifici fatentur (1). Prob. 5* Pars: Mutationismus sua doctrinó false et insufficienter evo­ lutionem specierum explicat. — Etenim: a) nititur falso supposito: Io quia false supponit, ut v. g. de Vries, quod omnes formae, ab eo exami­ natae, sunt omnes species a specie parentali diversae, v. g. quod O. Biennis, O. Muricata, O. Nanella, O. Albida, O. Gigas, 0. Lata et aliae sunt diversae specie ab Oenothera Lamarckiana, a qua originantur: revera enim sunt solum simplices varietates seu mo­ dificationes eiusdem speciei; quare falsum est quod cuilibet tran­ situi nova species repentine oritur sine formis intermediis; 2° quia false supponit quod tales varietates seu modificationes sic ortae sunt hereditate transmissibiles. b) caret universali valore: quamvis quaedam mutationes, iuxta methodum Mutationismi, in rerum natura occurrant ut in plan­ tis; nihilominus, illogicum est universaliter concludere ad omnes species utriusque regni; unde idem de Vries non valuit perfecte suam methodum applicare multis plantis aliarum regionum (2); imo generaliter applicari nequit regno animali ubi complexiores orga­ nismi habentur, ita v. g. oculus produci seu creari nequit mutatio­ nibus repentinis et saltatoriis, secus eadem mutatio pluries repeti deberet pro organi efformatione, maxime quia, iuxta de Vries, novae species ab initio earum originis sunt constantes (3). c) contradictionem involvit: asserit enim mutationismus, post de Vries, quod novae species ab initio constanter oriuntur, ideoque determinate; at simul asserit quod mutationes sunt indefinitae seu indeterminatae, hoc est non habentes specialem tendentiam ad talem vel talem directionem seu finem: patet autem quod haec duo non de facili ad invicem conciliari possunt. Prob.: B) Positive. — Teleologismus Philogeneticus docet, quod omnes variationes, saltem proprie dictae, et species, oriuntur ac progressive evolvuntur per se ex intrinseca causalitate seu diversa finalitate et viribus intrinsecis a Deo vitae primitus productae inditis atque iuxta leges evolutionis ab Eo determinatas. Atqui hoc innumera facta ostendunt et ipsa ratio philosophica non aliter docet. Ergo teleologismus philogeneticus est unica doctrina admittenda ad evolutionem specierum explicandam. Mai. est doctrina. — Min. declaratur. a) Ex Factis. — Innumera, ut dictum est, possunt facta (1) Cfr. Thomson, op. cit., p. 81-82. (2) Cfr. Lock, op. cit., p. 140. (3) Cfr. Thomson, op. cit., p. 99-100. De Modo Philogenetico Specierum 409 adduci, at sufficiat quaedam innuere. Et quidem: Io innumera viventia, tam vegetaba quam animalia, frequenter nascuntur, evol­ vuntur, reproducuntur et interficiuntur independenter ab influxu cuiuslibet extrinsecae circumstantiae, cui adaptari possunt vel resi­ stere, cum se praebeat contraria occasio: hoc autem non contingeret nisi in eis intrinsece adesset finalitas quaedam et vis determinata impellens ad determinatos fines explicandos; 2° vi principii generalis hereditatis scientifice comprobatum est, quod simile tendit ad sibi simile producendum (1); talis autem tendentia non esset, nisi simile vivens producible, esset finaliter et intrinsece determinatum in pro­ ducente et iuxta determinatas leges; 3° revera dantur in plantis et animalibus abnormalitates structurales, deformationes corporales et monstruositates: at nisi quis asserere velit huiusmodi esse facta communia et naturalia, quod insanae mentis est, de necessitate ad­ mittere cogitur eas esse aberrationes et deviationes inordinatas a fine, ad quem organismus intrinsece ordinatur; 4° endocrinología docet, intrinsece dari in homine omnibusque vertebratis quoddam systema glandulare habens internam secretionem, cuius produ­ ctionibus (= ormones, ormozones, paraormones, calones, etc.) influit non solum in morphologiam, constitutionem atque dynaniicam correlationem seu functionalem organismi individui, verum etiam in vitam eius psychicam (2); hoc autem mirabile systema, independenter a qualibet causa extrínseca individui progressum regulans ac dirigens atque certificans normale exercitium eius orga­ norum et functionum, eadem forma specifica manente, non potest explicari nisi per causas et vires intrinsece individuo inhaerentes; 5° quilibet organismus vivens principaliter harmonias et regula­ tiones manifestat, quia constat embryologice quod in quolibet organismo efficitur maxima harmonia, tam causalis quam compo­ sitiva et functionalis, quae omnia inexplicabilia sunt sine vitali finalitate ipsis organismis intrinseca et immanenti (3); sicut nec sine tali finalitate explicantur plures ac diversae regulationes, v. g. correlationis et adaptamenti, necnon diversae vitales restitutiones ac regenerationes, sicut scientifice probatum est v. g. in Tubularia et Clavellina (4); 6° palaeontologice etiam non minus constat evolu­ tionem specierum peractam fuisse causalitate teleologica: aliter enim non explicaretur, quare quaelibet epocha geológica sibi pro­ priam habet distinctam floram et faunam (5), neque quare in toto (1) Scribit enim Thomson: «When we say that like tends to beget like, that offspring tends to resemble their parents and ancestors, ive are starting a fact of life • (op. cit., p. 68). (2) Cfr. M. Ruiz-Funes, Criminalttà e Endocrinología in « Riv. di Psicología », 1928* p. 73-97. (3) Cfr. H. Driesch, op. cit., p. 255. (4) Cfr. H. Driesch, op. cit., p. 267-268. (5) Cfr. TUCCIMEI, dp. cit., p. 312. 410 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars //, Cap. I, Art. I, Sectio ///, § 2 universo formae vitales semper passae sunt variationes fere simul­ taneas (= parallelismus), quibus omnibus proinde explicata manet extinctio plurium specierurn (1); 7° quam maxime favet lex Mendeliana teleologismo exposito. Ergo ex his et aliis omissis liquet, evolutionem specierurn perfectam fuisse sola causalitate teleologiae. b) Ex Ratione. — Evolutio proprie essentialiter dicit transi­ tum progressivum et ascensivum ab imperfectiori forma ad perfe­ ctiorem, ita ut haec ad illam se habeat sicut actus ad potentiam. Atqui de ratione potentiae est ut determinate dicat ordinem ad actum, sive producendum sive recipiendum, qui est eius finis; quod est dicere « nullum agens agit nisi propter finem », eo quod, non solum datur effectus ut terminus actionis, sed debet esse ratio qua vel cuius gratia agens agat potius quam non agat, agat hoc potius quam illud (2); unde, et in viventibus nulla variatio nullaque species evolvitur nisi ad eam tendentia determinata adfuerit in organismo a quo procedit variatio vel species, seu intrinseca finalitas cuius gratia producitur haec et non illa variatio seu haec et non illa spe­ cies. Ergo evolutio specierurn solâ causalitate finis est explicanda. * 544. Corollarium. — Ex omnibus hucusque dictis luculenter colligi­ tur, quod licet causae extrinsecae influere possint in viventium organismos et in eis plures modificationes efficere, quod iam ante Darwin et Lamarck docuerat S. Thomas (3); tamen, quia sunt quid pure somaticum et exogeneticum atque scientifice non sunt hereditate transmissibiles, ideo nihil influunt in specierurn evolutionem, neque proinde possunt esse illius evolutionis factivae. Quare, variationum specierumque evolutio unice explicari debet per vires et causas intrinsecas sive per solani Teleologismi Philogenetici doctrinam. * 545. Scholion. — Est demum animadvertendum quod adversarii, prae­ sertim Darwinistae et Neodarwinistae cum Darwin, innumeras difficultates contra nostram statutam veritatem urgent ut v. g. ex selectione artificiali et sexuali, ex mimetismo et aliis similibus. Quia autem has difficultates referre limites nostri instituti excederet, ideo lectores ad specialistarum opera remittimus (4). Ceteroquin, bene perpensis a nobis hucusque enarratis, non erit tam difficile omnibus aliis argumentis satisfacere. 'v. § 2. De Somatogenesi Humana. * 546. Absoluta tractatione de utriusque regni, botanici nempe et zoologici, philogenesi ; hominis originem, qui cetera viventia longe superat, exponere restat. (1) Cfr. D’Avellino, op. cit., p. 182. (2) Cfr. S. Thomam, III C. Gent., c. 2. (3) Cfr. I, q. 92, a. 1, ad h»; q. 99, a. 2, ad 2«m. QM (4) Cfr. Gutberlet, op, cit.; D Avellino, op. cit., et alios quorum brevis bibliographie videri potest apud Guibert-Chinc., op. cit,, p. 354-355. De Somatogenesi Humana 411 * 547. Praenotamina. — Est primo notandum, quod duplex elementum essentialiter-physice est in homine distinguendum, videl.: zoologicum seu corpus et psychicum seu anima. Corpore autem homo in genere animalium collocatur, cum quibus propterea similitudinem physicam, physiologicam, anatomicam, etc. exhibet; at animâ sibi propriâ seu rationali essentialiter et specifice a quolibet vivente inferiori distinguitur (1). Secundo est notandum, certum esse quod plures ac diversi hominum typi dantur in universo, quamvis scientific! non conveniant in ratione, qua in tam diversis classibus collocantur; quidam revera rationem geographicam praefe­ runt (= Linnaeus), alii diversitatem pellis colore affectae (= Blumembach), alii ipsam rationem coloris (= Cuvier, Quatre!ages), alii vero aliter (2); de quibus omnibus non sine iure ab iisdem scientificis quaeritur, an omnes ab uno eodemque typo-stipite originem habuerint (= monogenismus) vel plures classes diversorum typorum ab invicem independentium creatae fuerint (— polygenismus) (3). Ex quibus tamen hoc certe est notandum, quod hominis origo potest dupliciter considerari: vel relative, idest respectu diversorum generum seu typorum ho­ minum, v. g. caucasiorum, mongolorum, aethiopum, mixtorum etc., prout ha­ bent vel non originem ab uno tantum sive pluribus stipitibus primitivis; vel absolute, hoc est ab illis omnibus praescindendo, et sic consideratur origo hominis primitivi, qualiscumque is est. Tertio est notandum, quod tempus in quo primo fossilia humana apparent, ex quibus scientifice deducitur hominis antiquitas cum qua eiusdem origo connectitur, dividi potest communiter in praeglaciale et postglaciale. Hoc ultimum extendi reputatur a 7000 ad 9000 annos; ubi praeglacialis seu epochae quater­ nariae temporalis extensio a scientificis adhuc designari nequit. Itaque, certe deducitur quod fossilia in epocha tertiaria inventa et a quibusdam ut humana indicata penitus carent quolibet probabili fundamento, atque pro certo est tenendum quod prima vestigia typorum humanorum unice pertinent ad ini­ tium epochae quaternariae seu praeglacialis (4). * 548. Status Quaestionis. — In praesenti non fit quaestio de ori­ gine unitatis vel pluralitatis formae typicae hominis, quia etiam forma polygenetica praesupposita, eodem modo adhuc de qualibet quaeritur, quomodo originem habuerit; neque est quaestio de origine animae hominis: hanc enim in suum locum differimus. Quare, unica quaestio est de origine elementi zoologici seu corporis hominis; proinde apposite in titulo posuimus « de somatología humana ». Quaeritur igitur: an corpus hominis originem habuerit per Dei spe­ cialem et directam actionem; vel, sicut de aliis speciebus inferioribus dictum est, confectum sit iuxta leges determinatas evolutionis diu­ tino ac lento progressu naturali, cui recte organizato et ultimo dispo­ sito Deus animam spiritualem infudit. En quaestio! (1) Cfr. S. Thomam, I, q. 85, a. 3 ad 4u^; ibid., a. 5, ad *3 “; I-II, q. 31, a. 7; ibid., q. 110, a. 4, ad 3^‘ et 4um; II-II, q. 155, a. 1, ad 2’»m; Tab. Aur., v. < Homo » (n. 1-4). (2) Cfr. Guibert-Chinc., op. cit., p. 408-415. (3) Nos firmiter sequimur communem scientificorum sententiam qua asseritur quod omnes species seu typi generis humani descendunt ab uno eodemque prototypo-stipite, cfr. De Qüatrefages, Unité de l'Espèce humaine, Paris, 1864; *L Espèce Humaine, Paris, 1877; Guibert-Chinc., op. cit., ch. VI, p. 408-448; et alios. (4) Cfr. Tuccimei, op. cit., n. 276 ss., p. 382 ss.; fusiorem tractationem de hominis pri­ mitivi antiquitate et statu, apud Guibert-Chinc., op. cit., ch. VH-VII!, p. 449-634. Hi 412 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. 1, Art. 1, Sectio 111, § 2 * 549. Sententiae. — Ad huius solutionem sequentes praecipue auctorum sententiae seu hypotheses dantur. a) Evolulionismus Naturalis Materialisticus tuetur, quod totus homo, et quoad animam et quoad corpus, iisdem legibus evolutionis subiicitur sicut et inferiores species, ita ut descendat quadam evolutione continua ab aliqua forma animalis seu bestiae; sive directe ab aliqua simia anthropoidali (v. g. Gorilla, Schimpanzé, Orang-Utang, Gibbon etc.) ut quidam praeferunt sicut Lyell, Huxley, Darwin, Wallace, quos sequuntur Materialistae ut Vogt, Lubbock, Büchrier duce Haeckel; sive collateraliter, quatenus homo et simia parallele descendunt ab uno communi stipite, qui homini similior est quam actuali simiae et a qualibet forma simiae praesentis magis distinctus, unde quidam imaginati sunt invenisse formam hominis intermediam, a qua ipse immediate est ortus, (v. g. Pithecanthropus Erectus, Homo Piltdown, etc.); ita inter alios E. Dubois. 3) Evolulionismus Naturalis Moderatus docet, quod admissa distinctione et separatione animae a corpore atque eiusdem directa et immediata creatione, corpus ab aliqua forma inferiori animalis per evolutionem iuxta determinatas leges est confectum et paratum ad recipiendam a Deo animam spiritualem. Ita, post Saint-George Mivart (1), nonnulli etiam ex Catholicis (2). y) Crealionismus tenet, quod non solum hominis anima interventu Dei speciali creata fuerit; sed, cum homo omnes inferiorum species totaliter tran­ scendat, ideo etiam eius corpus speciali modo oriri debuit; quapropter, asseritur conformiter scientiae et rationi, quod corpus humanum directe et immediate a Deo confectum et organizatum fuit, independenter a qualibet evolutione sive directa sive collaterali, procedente ab aliqua simia vel forma inferiori aut in­ termedia alicuius animalis. Ita, praeter antiquos ut est S. Thomas, plures ex modernis scientificis ut De Quatrefages, Guibert-Chinchole, Moreux et alii quos sequuntur omnes Fixistae, et cum quibus dicimus: 550. Conclusio : « Non est demonstrabile, corpus hominis ori­ ginem habuisse per evolutione; H naturale ab aliqua inferiori forma animalis ». Prob.: Si sit demonstrabile, corpus hominis originem ha­ buisse per aliquam evolutionem, aliquo argumento scientifico suffi­ cienter ostenderetur. Atqui nullum argumentum scientificum est sufficienter ostensivum. Ergo non est demonstrabile, corpus ho­ minis originem habuisse per evolutionem naturalem ab aliqua inferiori forma animalis. Mai. est ex se clara. — Min. probatur examinando breviter praecipua argumenta ab adversariis adducta. Arg. I“m (= ex anatomía morphologica). — Ex anatomía compa­ rata eruitur quod homo est vertebratus et mammiferus, quia nul(1) Cfr. Genesis of Species, London, 187J; Lessons from Nature, London, 1876; Dublin Review, Jan. 1872. (2) Sic plures auctores referunt; ita Donat (op. cit., n. 687) ait: « Hanc sententiam primus St. G. Mivart proposuit, eamque etiam nunc complures auctores catholici probabilem habent... >; et P. M. Hetzenauer O. C. (Comm, in Libr. Genesis, Graecii-Viennae 1930) scribit: «... Mi­ vart et alii viri catholici putant...» (p. 49), — Talis Evolutionlsmus adhuc dupliciter concipi potest, ut merito notant Guibert-Chinc. : » Au moment où Dieu résolut de créer l’homme, ou bien il prit l’organisme animé tel que l’avait préparé l’évolution, ou bien il l’acheva suivant le plan qu’il avait conçu, en lui donnant les caractères organiques plus spéciaux à l’espèce humaine, comme le développement cérébral, la station verticale, etc. » (op. cit., p. 361). De Somatogenesi Humana 413 Ium organum possidet quin in vertebratis et mammiferis inveniatur: osteologice enim consideratus cum vertebratis ponitur; arthrologice vero, angeiologice, nevrologice, myologice et splancnologice cum mammalibus collocatur (1). Atqui haec illogice concludunt, hominem originem habuisse per evolutionem ab aliqua forma animalis. Ergo argumentum anatomico-morphologicum est insufficiens. Min. declaratur. — Etenim: Io fallacia laboratur, quia non sequitur neces­ sario quod quae sunt similia, ab invicem efficienter causantur; 2° falso supposito nititur, quia Deus infinitus in operando potest duo simillima diverso modo causalitatis aeque producere; 3° est antiscientificum, quia non desunt in corpore humano characteres morphologici tam essentiales, ut nulla evolutione explicari possint; sic v. g. structura corporea ita est disposita ut eá homo positionem ere­ ctam seu verticalem habeat; ad eumdem finem sunt tres curvitates columnae vertebralis quae, quia ad rectam hominis positionem ordinantur, non subito in embryone apparent (2); quibus adiungitur alia curvitas eiusdem columnae quae est in parte frontali (3). Eidem fini ordinatur specialis structura singularum vertebrarum, costarum totiusque regionis pelvicae cum speciali dorsi efformatione (4). Speciales adhuc et essentiales differentiae notantur quoad manuum et pedum anatomiam, pilorum productionem et dispositionem, nasi formam, cerebri evolutionem et structuram, formam et modum quo ossa cranii designan­ tur et disponuntur, specialem dentium formationem et ordinem necnon plures alios speciales characteres anatomicos. Arg. IIum (= ex cmbryologia). — Embryogenesis individui hu­ mani est quaedam memoria evolutionis genealogicae animalium, ideo corpus hominis in sui evolutione non distinguitur ab evolutione ontogenética vertebrarum, quare ontogenesis humana est historia philogenesis. Nam, homo per eadem stadia embryogenetica transit, per quae et inferiora animalia transeunt; atque plura organa, quae communiter ac ordinarie sunt in animalibus inferioribus, in homine quandoque redeunt seu reapparent; ita v. g. in quodam stadio os coccigis habet formam verae caudae; in 7° mense convolutions cerebrales similes sunt illis cynocephali adulti (= baboon), pollex pedis in alio stadio embryonis brevior est aliis digitis et formam angularem assumit, sicut quadrumana permanenter illum pos­ sident (5). Atqui haec et similia non valent originem evolutivam humani corporis probare. Ergo argumentum embryologicum est insufficiens. Min. declaratur. — Et revera: Io corpus humanum, quia cum aliorum cor­ poribus convenit, legibus evolutionis ontogeneticae subiicitur; unde nihil mirum si analoga stadia pertranseat, non tamen idéntica: cum omnia viventia germine ab initio specifice distinguantur; 2° pluries false confunditur < reversio proprie (1) Cfr. Darwin, The Descent of Man, p. 7-8; Wallace, op. cit., p. 445-446. (2) Cfr. F. Merkel, Trattato di Anatomía Topográfica etc., vol. II, p. 187, Trad. SpernioCalza, Torino, 1903. (3) Cfr. Merkel, op. cit., p. 188. (4) Cfr. Merkel, op. cit., p. 165-166. (5) Cfr. Darwin, op. cit., p. 12-15; Wallace, op. cit., p. 448-449. 414 De Somatogenesi Humana Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. I, Art. I, Sectio III, § 2 dictan cum «simplici abnormali modificationen: est enim principium verae re­ versionis, quod parens, cui organismus reverti supponitur, esse debet realis et non hypotheticus (1), sicut accidit, ut notat Thomson (2), pro pluribus organis corporis humani ab adversariis adductis; 3° citata organa et alia, quae in ontogenesi humana memoriter occurrere dicuntur, nihil sunt: quippe quod, sunt conditiones per quas transire debet necessario organismus humanus ad proprias perfectiones finesque proprios acquirendos, sicut et similia stadia pertransire debet quodeumque ens quod de imperfecto ad perfectum transit. h m (= ex pathologia). — Morbi, diversis organismis ae­ Arg. nr qualiter communes et mutuo communicabiles, organorum identi­ tatem et consequenter eorum communem descendentiam subau­ diunt; hoc autem homini et animalibus superioribus praesertim occurrit, ita v. g. hydrophobia, variola, cholera et herpes homini ab animalibus communicantur, et e contra; alii sunt utrisque com­ munes, sicut Rengger ostendit de catharro, apoplexia, cataracte, etc., quibus affectus est Azarae cebus (3); et ita de aliis compluribus (4). Atqui haec communitas et communicabilitas morbosa non neces­ sario geneticam descendentiam hominis ab animalibus inducit. Ergo argumentum pathologicum non est sufficiens. Min. declaratur. — Et quidem: Io ut dictum est, Auctor naturae semper potens est efficere corpus humanum cum similibus, aequalibus et iisdem ele­ mentis physico-chimicis, physiologicis etc., sicut superiora animalia possident; 2° quia morbus non est passio solius corporis humani, sed cuiuscumque viventis ut est vivens: morbus enim est effectivus disquilibrii functionum vitalium et totius dispositionis vitalis (5); 3° licet dentur quidam morbi communes, nihilo­ minus alii sunt homini proprii; cuilibet enim regno vitae sibi competit propria harmonia propriumque aequilibrium resultans ex eius essentiali constitutione morphologica, quâ et diversimode causis externis adaptatur. Hinc, tria regna, in eo quod essentialiter de vita communi habent, pariter morbos communes habent, non vero in eo quod est unicuique proprium; unde morbi vitam vegetativam afficientes tribus regnis sunt communes; qui autem sunt proprii sensitivae plantis non conveniunt, licet animalibus et homini sint communes (6); denique, quia homo anima rationali utrumque regnum longe excedit, ideo morbi qui saltem disquilibrium intimae unionis corporis cum anima rationali sequentur, nulli inferiori viventi convenire aut communicari possunt. Quare, licet dentur homini et animalibus quidam morbi communes et communicabiles, dantur tamen plures alii qui sunt homini proprii dumtaxat, ut sunt plures status mor­ bosi systema cerebro-spinale afficientes. Arg. IVU“ ( ex atavismo). — Homo, aiunt, est museum quoddam ambulans, in se colligens plura organa, quae nullimode possunt teleologice explicari nisi quia sunt reliquiae seu rudimenta atavistica, acquisita scii, hereditate ex atavis belluinis, quibus perfecta (1) Cfr. Thomson, op. cit., p. 130. (2) Cfr. Thomson, ibid., p. 124-132. (3) Azarae cebus est quaedam species animalis de genere simiae in Paraguay inventa. (4) Cfr. Darwin, op. cit., p. 8-12; Wallace, op. cit., p. 450. (5) Cfr. Hartmann, op. cit., § 77, p. 51. ’ (6) Nihilominus praedicti morbi rarissime animalibus contingunt, ut notat Thomson (op. cit., p. 253). 415 ct utilia quondam erant. Revera enim homini in statu abnormali considerato rudimenta non desunt; ita, v. g., morbus articularis, cuius diagnosis depositione acidi urici in sanguine (= uricemia) characterizatur, est revocatio plurium animalium, quae abundantià acidi urici praedita erant; mammae supranumerariae quae in qui­ busdam feminis contingunt, sunt memoria humanae descendentiae a manimiferis. In statu normali autem accepto, res non est minus clara: v. g. lanugo et quaedam forma caudae temporaneae in em­ bryone; in adulto vero adhuc maiora sunt: quaedam enim, ut R. Wiedersheirn ostendit, homini insunt, ut vim operativam retinentia, sicut intestinum caecum, dens caninus, IIa et 12a costa; alia sine hac vi exercitiva, ut os coccygis, cauda humana, glandula pinealis, papillae mammarum sexus masculini, etc ; alia cum mutata opera­ tione, ut glandula thyreoidea; alia cum organi migratione transmi­ grata, ut descensus testiculi, auricolae positio, etc.; alia denique sunt ei inutilia et nociva, ut appendix vermiformis (1). Atqui haec et plura alia nullo modo propositum ostendunt. Ergo argumentum atavisticum non est sufficiens. Min. declaratur. — a) Generaliter: est lex fundamentalis, supra iam citata, in theoria atavistica seu reversionistica, quod avus cui facta atavistica seu re­ versiones tribuuntur, habere debuisset existentiam realem et non fictam vel hypotheticam (2). Quare, Io plura facta ut atavistica citata de facto talia non sunt, sed solum sunt defectuosae modificationes et retentiones ulterioris progressus ontogenetici, ideoque abnormalitates et monstruositates; 2° plura alia confun­ duntur cum sic dictis variationibus autonomis; et 3° alia scientifice arbitraria et absurda sunt. b) Particulariter: Io Plura facta, pro statu abnormali adducta, sunt revera absurda vel arbitraria, ut morbus articularis: causa enim efficiens a qua initium habet acidum uricum et uricemia est perturbatio (= disturbo) processus nutritivi, cui homo et animalia aeque subiiciuntur; ex quo illogtce concluditur ad descendentiam cognationis unius ab altero (3). — Idem est dicendum de mam­ mis supernumerariis: sunt enim potius anomaliae ontogeneticae atque varia­ tiones independentes (4). Si enim casus duarum papillarum in una eademque mamma explicatur per bipartitionem rudimenti primitivi sive per expressionem exceptionaliter progressivam cuiusdam glandulae accessoriae, ut plures tenent (5) : non est ratio cur diversimode explicetur casus mammarum supernumerariarum. Iterum, ginecomastia, micromastia, amastia, atelia et similia, non reputantur communiter ut facta atavistica seu reversiones, sed ut verae aberrationes, ano­ maliae et abnormalitates; unde idem est dicendum de mammis supernumerariis. Denique, praedictae glandulae lactiferae repertae sunt in diversis punctis cor­ poris, v. g. in regione scapularum, in coxis, in pube, inter mammas normales, etc.; nullum animal porro mammiferum habuit mammas illo modo dispositas; quare plures scientific! (v. g. Bardelcben) non parvam difficultatem invenerunt ad praedicta phaenomena explicanda (6). (1) (2) (3) (4) (5) (6) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Darwin, op. cit., p. 15-37; Wallace, op. cit., p. 446-447. Thomson, op. cit., p. 130. Thomson, ibid., p. 131. Thomson, ibid., p. 129. Merkel, op. cit., p. 279. Merkel, ibid., p. 279-280. ! 416 Liber 11 - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. I, Art. I, Sectio III, § 2 De Somatogenesi Humana 2° Fere eodem modo respondemus ad alia facta quae homini in stain normali tribuuntur. Etenim, lanugo embryoni regulariter convenit, prout status ille eam requirit (I): sicut et cauda temporanea licet actu non exerceat suam functionem, exercebat tamen cum embryo ulterius evolvebatur, ut corpori sit sustentamentum ad erectam vel incedentem positionem. Similiter sunt indi­ canda alia facta pro statu adulto citata, quorum plura, licet antea iudicata fuerint inutilia et sine propria functione, hodie tamen agnita sunt habere maximam utilitatem et influxum, quem in corpore exercent, ut de vermiforme asseritur(2). Arg. Vu“ (= ex paiaeonioiogia). — Ossa humana quantum anti­ quiora, tantum simiarum anthropoidum ossibus sunt similiora, quod Evolutionistae, praesertim evolutionem collateralem propu­ gnantes, probare conati sunt ex palaeontologia: putant enim inve­ nisse medium typum inter hominem et species simiacas, qui in se complectitur characteres humanos simul et simiacos, ita ut con­ stituat communem stirpem, ex qua homo et simia continua evolu­ tione descendunt, proindeque « Homo-Simia » appellatur, qui cum Homine Neanderthalensi, sive Pithecanthropo Erecto, sive Homine Heidelbergensi, sive Homine Piltdownensi sive alio homine identificatur (3). Atqui nullus ex typis palaeontologies est vera forma media simio-humana. Ergo argumentum palaeontologicum omnino deficit. Min. declaratur. — a) Non Homo N°anderthalensis. — Anno 1856 in Nean­ dertal prope Düsseldorf in quadam parva spelunca apud Hochdal (Germaniae) quaedam fossilia inventa sunt, vid.: pars superior cranialis, cuius frons est tam brevis et obliqua, ut appareat pertinere ad speciem homine inferiorem et simiis superiorem, inde « Homo Neanderthalensis » dictum est. Eodem anno et in eodem loco, ad occidentem speluncae Feldhofer, pauca alia fossilia sceleti adin­ venta sunt quae alterius hominis neanderthalensis existentiam confirmarunt Sed contra est: quamvis tempus geologicum praedictorum fossilium ascientificis determinari nequeat, hodie tamen scientifice certum est, quod omnia illa fossilia sunt revera humana, quae non speciem diversam, sed specialem stirpem dum­ taxat denotant: revera enim conveniunt cum ossibus cranialibus indigenarum Australensium, qui non specie sed stirpe tantum ab Europaeo distinguuntur. Unde, homo neanderthalensis non est species simio-humana, sed pure et sim­ pliciter humana (4). (1) Cfr. Thomson, op. cit., p. 130. (2) Cfr. Gutberlet, op. cit., p. 27-38; 287-310; Donat, op. cit., p. 445-448. (3) Cfr. Darwin, op. at., chap. VI, p. 225-256; Wallace, op. cit., p. 455-459. — Hoc argumentum hodie, apud quosdam scientificos, constituit illam theoriam, quae anglicc in Gallia an. 1908, « Homo Pechininus * in Pechin (Sina) an. 1929 et aliis similibus (2). * 551. Corollarium. — Ex his argumentis et pluribus aliis, brevitatis gratia omissis (3), satisdare eruitur, quod nullo modo probari aut ostendi serio et scientifice potest, hominem quoad corpus originem habuisse ab aliqua forma mammifera anthropoidali per naturalem evolutionem; unde firmiter tenemus, usque dum non adducantur argumenta luculenter pro­ bativa, quod « corpus humanum numquam formatum fuerat, cuius vir­ tute per viam generationis aliud simile in specie formaretur, necesse fuit quod primum corpus hominis immediate formaretur a Deo » (4). * 552. Scholion. — Animadvertendum est denique, quod quamvis ex um parte Evolutionismus Materialisticus seu Atheisticus reiici simpliciter et absolute debeat; ex alia tamen parte, non videtur impossibilis, — iuxta iudicium quorum­ dam (5) saltem est hypothesis — illa explicatio, quam Evolutionismus Naturalis Moderatus exhibet quoad solius corporis humani originem. Deus enim, aiunt, primum hominem creando, optime uti potuit materia organica iam animata, eamque speciali divina actione adaptare atque proxime disponere ad animam creatam recipiendam. Certum est apud omnes Catholicos, nullum dogma, ab Ecclesia definitum, praedictae explicationi obstare (6), ideoque non esse certe haereticam (7); nihilominus, a compluribus catholicis (v. g. Knabenbauer, Hu.mmelauer, Hetzenauer) iudicatur esse exegetice falsam, inquantum componi nequit cum iis quae in Genesi de mulieris creatione narrantur; quamvis alii (v. g. Pirot) putent, quod quaestio haec est « une question qui relève non de l’exégèse, mais de l’anthropologie » (8). Hinc est, quod de dicta Evolutionismi Moderati explicatione plures Theologi Catholici iudicium exprimunt, quod, licet Ecclesia de hac opinione nihil expresse definierit, tamen illam « aequivalenter reprobat, dum mandat libros Leroy et Zahm, qui hanc opinionem ut probabilem exhibebant, de medio tolli et removeri » (Hugon) (9). (1) Cfr. « Monkey Craze •, p. 20. (2) Cfr. Donat, op. cit., p. 452-455. (3) Cfr. Gutberlet, op. cit.; Donat, op. cit., p. 436-464. (4) S. Thomas, I, q. 91, a. 2, c. UV’ (5) Ad rem L. Pirot dicens: « Toute possibilité de l’Evolution pour le corps dc l’homme est-elle donc exclue par les indications que nous venons de recueillir dans la Bible et dans l’enseignement commun des Pères, des théologiens et des autorités ecclésiastiques compé­ tentes? Nous ne le pensons pas. Dieu en créant Adam a bien pu se servir d’une matière organique déjà animée, mais nous n’admettrions cette hypothèse qu’autant qu’elle sauvegarderait edit action speciale de Dieu dont nous parle la Bible, action distincte des lois ordinaires de la Pro­ vidence, et dont le résultat fut de determiner la matière organique et animée à devenir apte à recevoir une Ame. Quant à savoir si de fait il en a été ainsi, si Dieu s’est servi du corps d’un animal pour en former le corps du premier homme, c'est là une question qui relève non de rexigèse, mais de 1’anthropologie » (Adam et la Bible in < Dictionnaire de la Bible - Supplement», col. 94). Cfr. Guîbert-Chinc., op. cit., p. 405-406; Nicaise-Gevelle, L'Histoire Sainte Com­ mentée, etc/, Tom. I, n. 20, p. 29, Brunet, 1924. ‘Vu * (6) Ita Donat, op. cit., n. 688. (7) Ita P. M. Hetzenauer, Comment, in Libr. Genesis, pag. 49, Graecii-Viennae, 1930. (8) Loc. pr. cit. ■M (9) Tract. Dogmat., • Dc Deo Creat, et Gubernat. », q. 5, n. XV, pag. 538, Parisiis, 1927. De Animae Definitione 419 SECT JO JV. De Vitae Principio sen de Anima (1). 553. Demonstrata natura et origine vitae, illam definire co­ namur ut est viventibus naturalibus proprium principium, quod proprie appellatur anima. I § Unica. De Animae Definitione. 554. Animae definitionem optime venatus est Aristoteles post­ quam aliorum falsas opiniones reiecerat: revera enim duplicem tradidit definitionem, quarum una est physico-statica, altera est physico-dynamica, quas breviter explicamus. 555. Definitio Physico-Statica. — Anima physico-statice ac­ cepta ita recte ab Aristotele definitur: « primus actus perfectioque corporis naturalis potentia vitam habentis n, vel: « perfectio prima primusque actus corporis naturalis instrumentis praediti » (2). Brevius et clarius iuxta antiquam translationem: «actus primus corporis physici organici » (3). Explicatur. — Dicitur imprimis « actus », quo genus remotum definitionis exprimitur. Actus enim est relative oppositus potentiae, quâ aliqua entitas non dicitur esse, sed quod potest esse seu ordinatur ad esse, quod ei tribuitur ab actu. Itaque, actus est quo res est; quia autem «aliquid dicitur esse perfectum secundum quod est actu » (4), ideo actus dicit perfectionem, et e converso. Cum igitur anima dicitur actus, asseritur quod non est potentia vel ens in potentia, ideoque neque materia quae est imperfectionis principium, sed est quo vivens est scu habet esse, consequenter est forma; quia forma est qua aliquid est actu (1) Cfr. De Flandria, Acutissimae Quaestiones super tres libros de Anima et S. Thomac commenta, Lib. H, Tr. I, c. 1-3; Cajetanum, Comm. in tres libros de Anima Aristot., Lib. 11, c. 1-2, Panormi, 1598; Ferrariensem, Quaestiones Luculentissimae in tres libros de Anima Aristot., Lib. 11, q. 2-3; Javelu, Quaestiones in Libros Aristot. de Anima, Lib. II, q. 4, 8; C. Alamanno, op. cit., 1II-I1, q. 48, a. 5-6; Suarez, Disputat, in Tres Lib. de Anima, Disp. 1. c. 1-2; Zanardi, Comrn. cum Quaest. in 111 Lib. de Anima Aristot., Lib. il, q. H et VI, Venctiis, 1617; Complutenses, op. cil., Disput. in Tres Lib. de Anima Aristot., Disp. 11-111; Io. a S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., P. Ill, q. 1, a. 1-2; Guerinois, op. cit., Phys., P. IV, q. I, a. 1; Goudin, op. cit., Phys., P. IV, Disp. unie., q. 1, a. 1; Cauvinum, op. cit., Tom. Ill, de Anima, Tract. 1, Disp. Il, q. 1-2; Mastrium, op. cit., de Anima, Disp. I, q. 1 et 11 ; JoannizEciialaz, op. cit., in Tres Lib. Arist. de An., Tract. 1, Disp. 1, c. I; De Maria, op. cit., Phil. Nat., P. II, q. 11, a. 7; PESCH, Psychol., P. I, n. 224-228; Gredt, op. cit., n. 416-418; et alios. (2) En verba Philosophi: • 8to ¿otia» èvrcXé/cia t 7Tp<ÓT7] oœpurroç «puaixov SjvxuE’. Çwqv è'yovToç » vel: «El 8r¡ ti xotvèv èrci 7zá. intelligitur, ut dictum est, materia formata formâ corporeitatis non entitative distincta a forma animae; corpus autem sic formatum respectu gradus formalis animae, ut animae, censetur subiectum informe, cum adhuc non includat seu exprimat formaliter gradum seu effectum animae inquantum est anima. Quare, per corpus organicum intelligitur subiectum formatum etiam gradu animae ut animae: tunc enim censetur organicum, cum est organizatum sive substantia­ liter sive accidentaliter; quod a nullo alio, nisi ab anima formaliter ut est talis, tribui potest (= Arist., S. Thom., Cajet., Bañez, Suarez, Io. a S. Thoma, Hu­ gos, Gredt et alii). Ergo si aliquando Angelicus Doctor animam definiat per subiectum informe, tunc intelligit «corpus physicum», si vero per subiectum formatum, tunc intelligit « corpus organicum ». Exinde intellectae manent illae aliae particulae in alia definitione expressae, scii.: < potentia vitam habentis ». Vita enim, ut saepe dictum est, dupliciter sumi potest, stalice nempe pro ipsa essentia vitae, et est radix operationum vitalium; etdynamice, nempe pro ipsis operationibus vitalibus. Porro, illis particulis minime designatur vita statica: significaretur enim corpus physicum actu carere vita substantiali, ad quam esset proxime ordinatum seu in potentia proxima; quare, eis designatur vita dynamica, ita ut sit corpus physicum actu habens vitam in actu primo, qua est in potentia ad vitam in actu secundo (8): actus primus enim de se et essentialiter ordinatur ad secundum, sicut staticum ad dynamicum; unde est quod unumquodque est propter suam operationem. Hac ratione istae (1) Cfr. S. Thom., II de Anima, lect. I, 223-226; de Spir. Creat., a. 3, ad 2»™ et *3 *; Cajet., De Ente et Essent., c. Vll, p. 215 (Ed. Dc-Maria); Ioan, a S. Thoma, loc. pr. cit., p. 181’ (2) Cfr. S. Thom., 11 dc Anima, lect. I, 218; lect. II, 237-238. (3) Cfr. S. Tho.m., ibid., lect. I, 219. (4) Pag. 36. (5) Cfr. S. Thom., II de Anima, lect. 1, n. 230-233; de Anima, a. 9, c. (6) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 4, ad l»»; de Sp. Creat., a. 3, ad 2»m; Vll Metaphys., lect. 11, A. 1523. (7) Cfr. S. Thom., de Anima, a. 1,9. (8) Cfr. S. Thom., IX Etichorum, lect. 7, n. 1847. 422 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. I, Art. I, Sectio / V, § u. particulae formaliter coinddunt cum praecedenti « ró organicum », et sic sufficienter explicata manent, unde non «oportet addere, concludit S. Thomas,po­ tentia vitam habentis. Loco enim huius ponitur organicum, ut ex dictis patet (I). H 556. Definitio Physico-Dynamica. — Anima physico-dynainice ab Aristotele definitur: « [id] quo vivimus et sentimus ac intelligimus primo» (2), cui t¿p sentimus et intelligimus in antiqua translatione interponitur « et movemur ». Explicatur. — Cum dicitur «quo», designatur genus remotum, et signifi­ catur animam esse principium seu rationem quâ vivens aptum natum est vita­ liter agere seu operari. Hinc non est: Io principium quod seu compositum, sed est actus seu forma quâ aliquid est sive operatur, licet alicui animae, v. g. ratio­ nali, conveniat etiam esse id quod, non tamen ut est anima, sed ut est talis anima; 2° neque est id a quo, quod principio extrínseco, sive efficienti sive finali convenit: ubi operatio vitalis inquantum vitalis necesse est ut sit a principio intrinseco. Itaque, particulâ quo intelligitur, quod anima est principium intrin­ secum et radicaliter constituens in ratione principii dynamic! seu operativi. Additur « primo n ad genus proximum significandum, ita ut quemadmodum anima est primum principium essendi in viventibus, ita est in eis primum prin­ cipium vitaliter operandi: operatio enim sequitur esse; quare indicatur, quod anima est primum et radicale principium dynamicum seu operandi. Hoc autem animae convenit, non mediante aliquo superiori praedicato licet essentiali, quod est convenire non tantum per se, verum etiam virtualiter; sed immediate ratione sui seu secundum quod ipsa. Hinc distinguitur a potentiis quae sunt principia proxima operationum, quae animae competunt mediante eius essentia ex qua fluunt. Ceteris particulis «vivimus et sentimus ac intelligimus» indicatur definitionis differentia, quae desumitur ex modis vel gradibus diversis, quibus anima sese explicat, prout scii, omnium illorum est radicale et substantiale principium; unde sive sumantur actualiter et exercite, pro scii, operationibus exercitis vitae vegetativac, sensitivae etc., sive potentialiter et virtualiter, idest pro ipsis potentiis quibus proxime vita vegetativa, sensitiva etc., manifestatur, semper praesupponunt ac necessario subaudiunt principium substantiale et radicale, quo nata sunt elici, quod est anima. Neque ab hoc sensu excipienda est particula vivimus, ut intelligenda sit abstracte et communiter, ac si haec: «anima est principium quo vivimus », perfecte essentialem definitionem exprimat (= Cajet., Zanardi): talis enim sensus nec est rectus neque toti definitioni est consonus, quia, ut notat Angelicus, vivere a refert [Aristoteles] ad principium vegetativuni, quia superius dixerat quod vivere propter hoc principium inest omnibus viventi­ bus» (3); unde vivere in definitione sumendum est praecise et formaliter pro gradu vitae vegetativae, eo quod est communis omnibus viventibus, scii, ho­ mini, animali et plantae coque primo vita manifestatur (4) ( Ferrar., Bañfz, Complut., Io. a S. Thoma, Cauvinus, et alii). Attamen, praedicti modi seu gradus vitae, in definitione per particulam « ct » expressi, non sunt intelligcndi pure copulative, prout anima ut sic ct quae­ libet particulariter sumpta sit principium elicitivum omnium praedictarum ope­ rationum: non enim esset definitio animae in communi, sed solius rationalis, (1) Il de Anima, lect. 1, n. 233; cfr. Sylv. Maurum, II de Anima, c. I, n. 9; ibid,, c. II, n. 4 ss. • (2) En verba Philosophi: « t¡ «pu/yj touto xal aíaOavópxOa xal Scavooú|zc0a TCpàrœç» (II de Anima, c. II, 12; cfr. S. Thomam, ibid., lect. 4). (3) II de Anima, lect. 4, n. 273. . * (4) Cfr. S. Thom., I, q. 18, a. 3, ad 3<*». I ' De Animae Definitione 423 quae dumtaxat omnes illas operationes praestare potest; sed neque pure divisive d disiunctive, ita ut pluribus propositionibus disiunctivis aequivaleat: secus, plura demonstrationis media darentur quod est inconveniens; sed intelligi de­ bent copulativo disiunctive seu iuxta accommodatam distributionem: hoc enim modo significatur, quod anima est talis naturae ut quotiescumque dentur illae operationes sive omnes, sive aliquae, aut etiam una tantum earum, necesse est ut procedant ab anima tamquam a suo principio quo substantiali et radicali (1), 557. Corollaria. — Ex omnibus hucusque expensis de utraque animae definitione, sequentia corollaria fas est elicere. Coroll. 1"“. — Colligitur primo, quod licet in prima definitione diffe­ rentia desumi videatur ab aliquo extrínseco, videlicet a corpore physico organico cuius anima est forma; non tamen sumitur ab eo praecise et formaliter ut corpus, sed ab effectu quem anima formaliter exercet in cor­ pore tamquam in materia sibi subiecta, scii, a vita seu animatione. Talis enim modus definiendi proprius est formis incompletis quae, ut tales, ex se et transcendentaliter petunt subiectum extrinsecum ad sui com­ plementum (2), quod in eis exprimi potest sive ut informe sive ut for­ matum (3). Hoc autem ulterius apparet ex hoc quod anima quae est forma, se habet ad corpus quod est eius materia, sicut actus ad potentiam, quae sunt relative contraria: quia autem utrumque relativorum acci­ pitur in definitione alterius, sicut actus definitur per potentiam et po­ tentia per actum, ita anima definitur per corpus organicum et hoc per animam. Coroll. Hum. — Colligitur secundo cum pluribus (= S. Alb. Magn. (4), Cajet. (5), I. a S. Thoma (6). Gredt (7) et alii), quod utraque praedicta ani­ mae definitio est essentialis et quidditativa. Prima enim, quae est physico-statica, communiter admittitur contra paucos (v. g. Mastrium (8)) esse talem: anima enim immediate et secundum quod ipsa est actus pri­ mus corporis, sicut et ordo eius ad ipsum corpus, est essentialis et intrin­ secus et non extrinsecus ad aliquid superius consecutum. Secunda autem, quae est physico-dynamica. non est minus essentialis licet non pauci ambigant (= Ferrar. (9), Suarez (10), Complut. (11) et alii): esse enim principium quo radicale operationum vitalium convenit animae immediate et secundum quod ipsa, et non mediate seu aliquo medio praedicato su­ periori, sicut risibilitas homini convenit medio praedicato superiori quod est rationale; quare esse principium quo radicale operandi convenit animae in primo modo dicendi per se sicut principium quo essendi, ita ut secunda (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) (8) (9) (10) (11) Cfr. S. Thom., ibid., q. 76, a. 1. Cfr. S. Thom., De Poten., q. 7, a 2, ad *9 ®. Cfr. S. Thom., De Anima, a. 1, ad 15“®. II de Anima, Tr. I, c. 4. Ibid., c. II, q. 4. Loc. pr. cit., p. 189. Op. cit., n. 416. De Anima, Disp. I, q. 1, n. 9. II de Anima, q. 4. Ibid., c. III. Loe. pr. cit., Disp. III, q. 2, § 2. 424 Liber 11 - Philos. Nal. Spec., Pars ¡1, Cap. I, Art. I, Sectio V definitio a prima differat respectu animae solum connotatione seu rela­ tione sicut natura differt ab essentia: haec enim secunda definitio, sicut et natura, respicit seu connotât ipsum operari, propterea dynamica di­ citur; ubi prima, sicut et essentia, connotât ipsum esse, ideo statica vo­ catur. Quare, definitio statica animae a definitione dynamica non distin­ guitur re, sed ratione, sicut essentia a natura (1). CoroII. inn“. — Colligitur quod secunda definitio optime est primae demonstrativa, cuius medium, ait S. Thomas, « est quaedam de­ finitio animae, scii, anima est quo vivimus primum » (2). Haec autem demonstratio, iuxta eos qui tenent secundam definitionem esse acciden­ talem et descriptivam, est a posteriori et per effectum; iuxta vero alios qui tenent ipsam esse essentialem et quidefitativam, est a priori et per causam. Ad hoc tamen dicimus, quod si in ea consideretur id quod in obliquo connotatur, scii, potentiae operativae et ipsae operationes, tunc procul dubio est demonstratio a posteriori: tam enim potentiae quam opera­ tiones sunt effectus causatae seu fluentes ab ipsa anima; si vero consi­ deretur id quod in redo connotatur, videl. esse principium quo radicale connotati in obliquo, tunc est vera demonstratio a priori, cum talis ratio non sit effectus animae, sed eam taliter constituat ut est natura quaedam; unde per idem essentia rei est principium essendi et operandi (3). Et licet operari praesupponat esse, non tamen causaliter-efficienter, sed for­ maliter, ideo haec secunda optime demonstrat primam, utpote nobis notior, sicut dynamicum, quod est notius quoad nos et minus notum quoad se, demonstrat staticum, quod est notius quoad se et minus notum quoad nos. Coroll. IVum. — Colligitur quarto demum contra quosdam (v. g. Commentatorem, Jandunum), quod praedictae definitiones animae praedicantur de tribus animis, vegetativa nempe sensitiva et rationali, praedicatione univoca: ratio enim formalis actus quo primo vivunt vel principii quo primo vitaliter operantur, eadem ratione tribus animis formaliter convenit. tertio, SECTIO V. De Animae Divisione eiusque Vivendi Modis (4). 558. Definitione animae proposita, ut luculentius eius natura pateat, ostendendum est nunc de eius divisione, de viventium gra­ dibus, qui ab anima statice sumpta oriuntur, necnon de potentiis quae ab eadem dynamice accepta sequuntur. (1) Cfr. S. Thom., I, q. 39, a. 2, ad 3““; de Ente et Ess., c. 1. (2) ¡I de Anima, lect. 4, n. 271. (3) Cfr. S. Thom., II-II, q. 179, a. 1, ad l« anima est indivisibilis v. g. colubri; sed sumuntur in secundo sensu. His igitur praenotatis, » 570. Status Quaestionis. — Non movetur neque moveri potest quaestio de d¡visibilitate per se animarum, quia formae, ut notatum est, sunt per se indivisibiles; sed procedit quaestio de divisibility per accidens (3). Quaeritur igitur: an anima vegetalium et anima­ lium sit quantitative vel essentialiter vel virtualiter divisibilis. Aliter est quaerere: cum dividitur corpus vivens, cuius anima est actus, an simul dividatur aliqualiter et anima, ita ut in partibus divisis salvetur tota anima sive totalitate quantitativa sive essentiali sive virtuali. 571. Sententiae. — Ad huius solutionem dantur praecipuae se­ quentes auctorum opiniones. Etenim: Ia Sent, tenet quamlibet animam, humana non excepta, esse divisibi­ lem, ideoque corpoream. Ita Cleantes, Chrysippus et alii, quos postea secutus est Pomponatius (4) ct recenter omnes Materialislac (= Hobbes, Toland, Lamettríe, Holbach, Feuerbach). 2a Sent, putat e contra, omnem animam, sensitiva et vegetativa non excepta, esse indivisibilem. Ita Simplicius (5) et alii, quos sequi videtur S. Bonaventura (6). 3a Sent, docet quod, excepta anima rationali, quaelibet alia anima sive animalium perfectorum sive imperfectorum est divisibilis et extensa. Ita Aci­ dius (7), Scotus (8) et Scotistae, Durandus (9), Suarez (10), Tolctus, et plures rtcentiorcs ut Urraburu, T. Pesch, Haan, et alii. Sent, admittit, quod anima vegetalium et animalium imperfectorum est divisibilis et extensa, perfectorum vero est indivisibilis. Ita S. Alb. Magn., S. Thomas et communiter Thomistae ut Cajetanus, Ferrariensis, Bañez, lo. a (1) Huiusmodi animalia quandoque appellantur evTOjza (cfr. Arist., II de Anim., c.II) quandoque annulosa, rugosa, insecta (cfr. S. Alb. Magn., I de Anim., Tr. II, c. 16; S. Thom., I de Anim., lect. 14, n. 208). (2) Quibusdam recentioribus praedicta explicatio animalium perfectorum et imperfecto­ rum minime arridet, et malunt vocare < illa bruta perfectiora, quibus convenit similis perfecta sensatio sicut homini, sc. maxime obiecti externi ». Ita Frobes, op. cit,, pag. 89, n. 4. (3) Cfr. S. Alb. Magn., I de Anim., Tr. II, c. 16. ■ (4) Aiebat enim: «secundum philosophiam omnem animam esse divisibilem, solaq.i fide rationalem esse indivisibilem > (De Nutrition?, Lib. I, c. 2). «E (5) I de Anim., text. 47; II ibid., text. 20. (6) I, dist. 8, par. 2, q. 3. (7) I, dist. 8, q. 3. (8) IV, dist. 44, q. 1, . (9) I, dist. 8, q. 3. ' (10) Suarez hanc tertiam opinionem amplexus est in Mctaphys., Disp. 15, sect. 10, n .32 retractans quartam opinionem thomisticam quam iunior docuerat in I de Anima, c. 13, n.9« Utrum Anima sit Divisibilis vel Indivisibilis 433 S. Thoma, quibus adhaerent Conimbricenses, Lahousse, Gredt et alii, cum quibus dicimus: 572. Conclusio Ia : « Quaelibet anima est essentialiter indivi­ sibilis et virtualiter divisibilis ». Prob. 1‘ Pars (= quaelibet anima est essentialiter indivisibilis). — Quod est totum in toto subiecto et in qualibet eius parte totalitate essentiae est essentialiter indivisibile. Atqui quaelibet anima est tota in toto corpore et in qualibet eius parte totalitate essentiae. Ergo quaelibet anima est essentialiter indivisibilis. Mai. liquet ex praenotatis (1). — Min. prob.: Forma quae est tota in toto corpore et in qualibet eius parte secundum eius rationem formalem sive perfectionem essentialem, est in eis totalitate essen­ tiae, ut constat ex praenotatis; unde ait S. Thomas «cum dicitur anima esse tota in qualibet parte, accipitur totum et perfectum secundum rationem essentiae » (2). Atqui quaelibet anima est in toto corpore et in singulis eius partibus secundum eius rationem formalem sive perfectionem essentialem. Siquidem, cum anima sit actus corporis, ei tribuit esse formale quo tale formaliter-essentialiter constituitur; et quia est actus corporis physici organici, idest resultantis ex diversis partibus, ideo istae partes constituuntur fornialiter tales per animam. Hoc autem contingere nequit per se, nisi anima sit in eis formaliter-essentialiter (3). Ergo quaelibet anima est tota in toto corpore et in qualibet eius parte totalitate essentiae. Prob. 2* Pars (= quaelibet anima est virtualiter divisibilis). — Quod non est totum totalitate virtutis in qualibet parte subiecti potentialiter divisi, est virtualiter divisibile. Atqui quaelibet anima non est tota totalitate virtutis in qualibet parte corporis potentialiter divisi. Ergo quaelibet anima est virtualiter divisibilis. Mai. ex se liquet; alioquin si esset totum totalitate virtutis in qualibet parte, illud totum esset virtualiter indivisibile, ita ut, ubi est una virtus seu potentia, ibi necesse sit esse aliam, v. g. ubi est auris est oculus et viceversa. Min. prob.: Quaelibet potentia debet per se esse in ea parte corporis, in qua suam specificam operationem exercere potest, cum potentia essentialiter et immediate dicat ordinem ad opera­ tionem, a qua specificatur. Atqui si anima esset tota totalitate vir­ tutis in qualibet parte corporis potentialiter divisi, locarentur animae potentiae ubi locandae non sunt, idest ubi nullam operationem (1) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 8; de Sp. Creat., a. 4. (2) De Sp. Creat., a. 4. ad 20ura. (3) Cfr. S. Thom., tbid., corp.; de Anim., a. 10, corp, et ad 18-®. 28 — Pirotta, Summa Philos. - II. 434 « Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Caput 1, Art. 11, Sectio 1 habere seu exercere possunt, quod repugnat: non enim tunc verum esset potentiam formaliter et essentialiter ad propriam operationem ordinari (1). Ergo quaelibet anima non est tota totalitate virtutis in qualibet parte corporis potentialiter divisi. 573. Conclusio * n : « Anii H a vegetalis et sensilis animalium imperfectorum est quantitative divisibilis, non vero animalium perfectorum ». Prob. Io (a posteriori). — Experientiâ vulgari — et scientifica non contradicente — luculenter est manifestum quod, distributis accurate plantis in plures surculos, omnes perfecte vivunt; imo his terrae insertis atque rite excultis, crescunt iterum aliaeque similes plantae germinant. Idem pariter accidit apud plura animalia im­ perfecta, quorum quaelibet sectio possidet eamdem vim et capa­ citatem, qua sese restituere et regenerare potest, ut scientific? ostensum est in quibusdam vermibus aquae dulcis (= Nais), lum­ bricis et praesertim in Tubularia et Clavellina (2). E contra testatur experientia de animalibus perfectis v. g. cane, leone, etc., quae si etiam in duas solas partes distribuantur neutra pars diu vivit, sed post aliquod momentum utraque totaliter frigescit. Ergo signum est quod anima vegetalis et sensilis animalium imperfectorum est quantitative divisibilis, non vero animalium perfectorum. Prob. 2° (a priori). — Forma, quae sua informatione quantita­ tive coextenditur subiecto extenso, est quantitative divisibilis iuxta eius subiecti divisibilitatem: e contra autem se habet forma quae sua informatione quantitative non coextenditur subiecto extenso. Atqui anima vegetalis et sensilis animalium imperfectorum sua informatione quantitative coextenditur corpori extenso, non vero anima sensilis animalium perfectorum. Ergo anima vegetalis et sensilis animalium imperfectorum est quantitative divisibilis, non vero animalium perfectorum. Mai. patet. Cum enim « materia sit propter formam, forma autem ordinetur ad propriam operationem, oportet quod talis sit (1) Cfr. S.THO.M.,deSp. Creat., a. 4, c. ct ad de Anima, a. 10, in fin, c. et ad 2^» et I7--. (2) Ad rem H. Driesch: « Due parole anzi tutto sulla rigenerazione genuina, quale occorrt per esempio nel lombrico o, mcglio ancora, in certi vermi d’acqua dolce (Nais c aitri). Quaton uno di questi vermi venga tagliato trasversalmentc in qualunque punto della sua lunghezu Ia porzione posteriore, crescendo in avanti, rifà, rigenera, la porzione anteriore, compreso il ganglio cerebrale. E indifférente in quai punto della lunghezza del verme sia fatto pausare il taglio, purché non sia troppo indietro. Da qualunque sezione traversa del verme puó dunqut formarsi, per gemmazione, il ganglio cerebrale e tutto il rimanente: il che dimostra che ü valore prospettivo (in questo caso, secondarlo) di ciascuna sezione non é flsso, ma variable; e dimostra ancora, che ciascuna sezione possiede una eguale potenza prospettiva di repitozione ». Op. cit., pag- 279-280. Cfr. Aristot., de Longit. et Brevit. vitae, c. VI; de Juvent, ft Senecl., c. II, Uírum Anima sit Divisibilis vel Indivisibilis 435 materia uniuscuiusque formae ut competat operationi illius for­ mae » (1). Sunt autem quaedam formae quae ita materiam informant ut materiae quantae formaliter coextendantur, quod eis competit ex hoc «quia habent materiam similem et in toto et in parte» (2); unde istis subiectis in partes divisis, necesse est ut formae ratio in qualibet parte salvetur. E contra vero, sunt aliae formae quae, materiam informando, materiae quantae minime formaliter coextenduntur, quia «requirunt magnam dissimilitudinem in partibus» (3); ideoque subiectis in partes divisis, in neutra parte ratio formae sal­ vatur. Min. prob.: Illa forma sua informatione quantitative coextenditur, cuius subiectum habet exercere fere easdem operationes in toto et in parte, quibus proportionantur plures partes homogeneae, sicut e contra contingit si subiectum habet exercere diversas opera­ tiones quibus respondent plures partes heterogeneae (4). Atqui constat experientia, subiectum animae vegetalis et sensilis imperfectorum exercere in tota sua extensione fere easdem operationes, quibus homogeneae partes correspondent; ad quae omnia anima ita se ha­ bet, ut respiciat totum subiectum tamquam primo perfectibile, partes vero totius ut perfectibile secundum quid. Contra autem est quod subiectum animae sensilis perfectorum exercet diversas operationes, quibus partes heterogeneae respondent, quas partes et totum omnino inaequaliter anima connotât et respicit, ita ut totum corpus sibi vindicet tamquam primum perfectibile et nulla eius pars possit habere nec rationem primi perfectibilis neque perfectibilis (5). Ergo anima vegetalis et sensilis animalium imperfe­ ctorum sua informatione quantitative coextenditur corpori extenso, non Vero anima sensilis animalium perfectorum. 574. Corollarium. — Colligitur igitur ex dictis, quod omnis anima, cuiusque generis vitae sit, formaliter ac per se est penitus indivisibilis; ideoque, ubicumque est — sive in toto sive in parte — tota est essentia­ liter seu secundum rationem totalitatis essentialis et perfectionis, quam­ vis respiciat atque informet totum primo et per se, partes vero in ordine ad totum (6); tamen quaelibet anima divisibilis est divisibilitate virtutis, quâ non est tota in toto et in qualibet parte totius. Verumtamen, anima vegetalis et sensilis animalium imperfectorum, licet quantitative sint divisibiles, non tamen per se, sed per accidens et ratione alterius, que­ madmodum « anima moto corpore movetur per accidens et non per se » (7); (1) S. Thomas, de Anima, n. 10, ad (2) S. Thomas, de Sp. Creat., a. 4, c. (3) S. Thomas, ibid. (4) Cfr. S. Thom., ibid. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 8; II de Anima, Icct. 4, n. 264-267; de Sp. Creat., a. 4, ad 19' ** ; dr Anima, a. 10, ad I6ura; Cajetan,, in i P., q. 76, a. 8; Bañez, ibid., et alios. (6) Cfr. S. Thom., de Sp. Creat., a. 4. (7) S. Thomas, ibid., ad 7“»; cfr. de Anima, a. 10, ad 12»«; I, q. 76, a. 8. 436 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Caput I, Art. 11, Sectio I ¿ propterea, istorum viventium anima est una actu et multiplex in po­ tentia (1). Hinc ut certe diuciicetur de reali vitalitate partium abscissarum in istis viventibus, opus est attendere ad quaedam vitae signa, ut sunt nutritio et augmentatio in vegetativis, reactio ad irritationes sensitivas seu ad motus ex sensatione excitatos in sensitivis. Haec omnia vero non habentur in animalibus perfectis, ut dictum est et a fortiori in anima rationali, cum longe perfectior sit, ut suo loco ostendetur. 575. Scholion. — Est denique animadvertendum, quod quidam ex recentioribus psychologis, experimentalistis praesertim (v. g. Frôbes), agno­ scere non videntur vim et efficaciam argumentorum a nobis expositorum; hinc, perplexe divisibilitati imperfectorum et vegetalium haerentes, ar­ gumentantur ad indivisibilitatem intégraient animalium perfectorum probandam ex ratione perfectae sensationis, per quam talia definiuntur. Ratiocinantur igitur « ex totali cognitione obiecti externi, inquantum nempe anima animalium perfectorum, si esset extensa et divisibilis, non posset habere cognitionem vere totalem et unam obiecti, ita ut ordinem partium dignoscat seu eadem elementa vario ordine posita ut varia obiecta cognitione distinguat » (2). Haud dubie nolumus inficiari praedictum argumentum non carere quadam vi subiectiva, cum revera fundamentum habeat in quibusdam animalibus; sed tamen non possumus ei vim obiectivam tribuere, eo quod inveniuntur in regno sensitivo quae carent illa perfecta sensatione, et nihilominus decisa minime vivunt, ut sunt v. g. pisces. Quo ergo medio probativo ostendenda est divisibilitas sive indivisibilitas animae istorum animalium? ceteroquin, quare illa cognitio totalis et una obiecti extensi haberi nequeat ab illa anima quae est actu indivisibilis et potentia divisi­ bilis quaeque in opinione aristotelico-thomistica animalibus imperfectis tribuitur? 576. Obiectiones. — Nimis longum esset si referre debeamus omnes difficultates quas adversarii contra nostram veritatem movent; paucae igitur tantum hic solvantur (3). Ia Obi.: Totum dicitur respectu partium. Atqui quaelibet anima est tota in toto corpore secundum essentiam. Ergo quaelibet anima habet partes secun­ dum essentiam, ideoque essentialiter divisibilis. Resp.: — Dist. Mai.: totum dicitur respectu partium sive physicarum sive metaphysicarum seu logicarum Conc., physicarum tantum Neg. — Conc. Min.; Dist. Conqs. ad sensum maioris: quaelibet anima... see. essentiam metaphysicam Conc., physicam Neg. et Neg. Conqs. — Huius responsionis explicatio liquido ex praenotatis patet. 'V.2a Obi. : Omne divisibile debet habere partem extra partem. Atqui anima imperfectorum non habet partem extra partem, quia est tota in toto et in qua­ libet parte totius. Ergo anima imperfectorum non est divisibilis. Resp.: — Dist. Mai.: omne divisibile sive per se sive per accidens debet (1) Cfr. S. Thom., II de Anima, lect. 4, n. 264. (2) Cfr. Frôbes, op. cit., pag. 89 ss. HH (3) Pro multis aliis difficultatibus adeantur alii auctores, praesertim Bañe: et Ioan, t Sancto Thoma. De Potentiis Animae in ¿enere 437 habere etc. Cone.; per se tantum Neg. — Dist. Min.: anima imperfectorum non habet partem extra partem per se Conc., per accidens Neg.-, Neg. Conqs. et Conqa. — Licet eniin anima istorum animalium essentialiter sit in toto corpore et in tota qualibet eius parte, tamen quia quantitatem non habet in eadem parte sed in diversis partibus, ideo per accidens dicitur habere partem extra partem, sicut albedo v. g., quae licet sit essentialiter in tota superficie et in qualibet eius parte, tamen, cum quantitative non sit in eadem parte superficiei, est per accidens divisibilis et per accidens habet partem extra partem. 3' Obi.: Unumquodque recipitur ad modum recipientis. Atqui anima ani­ malium perfectorum recipitur in corpore quanto. Ergo anima animalium perfe­ ctorum est divisibilis. Resp.: — Dist. Mai.: unumquodque... recipientiseique proportionatur in his quae naturae recepti conveniunt Conc., in his quae naturae recepti repugnant Neg.; ad sensum Maioris distinguenda est Min., et Neg. Conqs. et Conqa. — Utique anima animalium perfectorum recipitur in corpore quanto sicut et quae­ libet alia forma materialis; at ex hoc minime sequitur ut receptum necessario induat naturam recipientis, sed ei proportionari debet salva natura recepti et recipientis; quia autem divisibilitas per se convenit corpori quanto et animae animalium perfectorum repugnat, anima in sui receptione in corpore eius capa­ citati minime proportionatur. 4a Obi. : Formae, in suo esse a materia dependentes, habent omnes condi­ tiones materiae, cum esse sit fundamentum aliarum perfectionum, quae sunt in re. Atqui anima animalium perfectorum in suo esse dependet a materia, cum ab ea educatur. Ergo anima animalium perfectorum est extensa et divisibilis. Resp. : — Dist. Mai. : formae quaedam in suo esse etc. Conc., formae omnes in suo esse etc. Neg. — Conc. Min.; Neg. Conqs. ct Conqa. — Non enim est abso­ lute et simpliciter necessarium ut quaelibet forma dependens in suo esse a ma­ teria induere debeat omnes materiae conditiones, maxime si cuidam formae conveniat perfecta operatio elevata supra naturam pure materialem, qualis est operatio animae animalium perfectorum, sed solum sibi vindicare debet illas conditiones quae propriae naturae compossibiles sunt. SECTIO SECUNDA De Potentiis Animae in genere. 577. Determinata proprietate sequente animam statice accep­ tam, investigandum est de alia proprietate quae eamdem dynamice sumptam respicit, videlicet de eius potentiis. Harum quaeritur: Io distinctio ab essentia animae (§ 1); 2° specificatio (§ 2). § I. Utrum Potentiae Animae ab eius Essentia realiter distinguantur (1). 578. Quaeritur si anima suas operationes eliciat immediate et per seipsam vel quibusdam mediis ab ea distinctis. (1) Cfr. S. Thom., I, q. 54, a. 3; ibid., q. 77, a. 1 et loe. paral.; SCOTUM, II, dist. 16, q. unie.; Cajetan., in I P., q. 54, a. 3; ibid., q. 77, a. 1 et ceteros S. Thomae Commentatores in illis Jocis; De Flandria, Acutissimae Quaest. super Jll Libros de Anima et S. Thomae Com- 438 Liber l f - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput I, Art. II, Sectio II, § 1 579. Praenotamina. — Notandum est primo, quod promiscue utimur nomine facultatis et potentiae (1) quae, cum actionis principium nominet (2), non im­ merito sic definiri potest, nempe « principium operationis alicuius sive sit actio sive sit passio... seu rectius: id quo agens agit aut patiens patitur» (3). — Revera enim dicitur « principium » non quidem ad significandam ipsam relationem quam dicit principium (poneretur enim in genere relationis), sed ad significandam ipsam entitatem unde, vel ex quo vel quo producitur operatio-actio sive operatio-passio (4). Additur «principium quo» ut intelligatur quod potentia est principium quidem, non autem «sicut agens dicitur principium [i. e. ut quod], sed sicut id, quo agens agit, dicitur principium » (5); duplex enim est principium agendi, scii, ut quod et est subiectum agens seu suppositum cui actiones tribuun­ tur, et ut quo atque est id quo suppositum fit potens agere. Principium quo autem est duplex: scilicet remotum, quod est sive adaequatum, ut tota rei na­ tura, sive inadaequatum, ut forma substantialis rei, et proximum, quod est id quo immediate natura rei elicit operationem, et tale principium quo proximum sunt potentiae operativae. Subiungitur denique «agens agit aut patiens patitur ad significandum quod ratio formalis potentiae operativae ex se abstrahit a qualitate operationis, sive sit operatio-actio sive sit operatio-passio, sed sufficit ei ut ex se dicat aliquid formaliter dynamicum seu operationem connotet (6). Secundo est notandum, quod esse principium operationis tripliciter contin­ git: vel proximum tantum vel principale tantum vel proximum et principale simul. Elicere autem operationem ut principium proximum tantum est imperfe­ ctionis, cum tale sft tantum de genere accidentis; elicere operationem ut promentata, Lib. II, Tract. II, c. 2, ad Dub. post 3*® Conci.; Javellf, II de Anima, q. 12; C. Alamanno, op. cit., de Anima, q. 51 ; Suarez, Metaphys., Disp. 18, sect. 3; Ruvium, Trad, de Potent, in gener., q. 1 ; Ioan. a S. Thoma, toc. prox, cit., a. 2; Goudin, op. cit., Phys., P. I, Disp. 2, q. 4, a. 3; Cauvinum, op. cit., Tract. I, Disp. Ill, q. 1; Joanniz-Echalaz, op. cit., Tract. II, Disp. IV; Mastrîum, op. cit., Disp. II, q. I; Sanseverino, op. cit., vol. I, Log., P. Ill, Dynamilogia, c. I, a. 1-2; Liberatore, Psychol., c. I, a. I, n. 5; Zigliara, Sum. Phil., Psychol., Lib. Ill, c. I, a. I ; T. Pesch, Inst. Psych., vol. II, n. 375-432; De Maria, op. dr, vol. II, Phil. Nat., Tract. H, P. I, q. 1, a. I; Lorenzelli, op. cit., Psychol. Gener., lect. IV, III; C. G. Rossignol!. Le polenze dell'anima esistono? in < Riv. di Fllosof. Neo-Scolast. », An. I, n. I, pp. 52-64; Boedder, Psychol. Ration.*1, 2nn. 3 4 10-21, 56 443-458; C. Aubert, La Psychologit Thomiste et les Theories Modernes, P. I, Psych. Expér., Sect. I, pp. 23-42, Beauchesne, Paris; V. MAUMUS, S. Thomas d'Aq. et la Philos. Cartes., Tom. I, Liv. II, Ch. 5; Gredt, op. cit., n. 427-435; J. Fróbes, op. cit., Tom. II, Lib. II, c. Ill, § 2; ct plures alios. (1) Sciendum quod apud recentiores, psychologos praesertim, facultas et potentia di­ versas significationes sortiuntur. Nam, ut notat C. Alibert: « Par puissances, on comprend toutes les énergies de l’âme, sans aucune exception, que leur fonctionnement se dérobe à la conscience, comme celui des forces végétatives, ou bien qu’il s’accomplisse sous son regard, comme les opérations de l’entendement. Par facultés, au contraire, on entend une espèce particulière de puissances, celles qui sont susceptibles d’être dirigées par conséquent qui sont connues, observées, analysées à la lumière du sens intime, et directement soumises à l’empire de la volonté libre. Les modernes étudient des facultés, tandis que les philosophes du moyen âge étendaient leurs recherches à toutes les puissances de l’âme ». Op. cit., P*r* pie, Sect. I, art. I, p. 24. (2) Cfr. S. Thom., De Pot., q. 2, a. I. d (3) S. Thomas, De Anima, a. 12, c. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 41, a. 5, ad !“«; I, dist. 7, q. I, a. 2; de Pot. q. I, a. I, ad 3<»; ibid., q. 2, a. 2, c. (5) S. Thomas, I, q. 41, a. 5, ad I<>m. Il (6) Hinc animadvertendum est cum Cajetano, quod potentiae pure receptivae, quae scii, non habent aliquid ut actum mediante aliqua operatione, v. g. potentia subiecti respectu suae proprietatis, sunt principium immediatum carum actuum. Pariter, materia prima ad esse substantiale ordinatur, non mediante aliqua operatione quae sit vera operatio, consequenter accidens entitative distinctum et medians inter ipsam materiam et formam substantialem, sed immediate et sua entitate potential!. Cfr. Cajetan., I, q. 54, a. 3; S. Thom., I, q. 77, a. I, ad 2'jtn. Utrum Potentiae Animae ab eius Essentia realiter distinguantur 439 xirnum ct principale simul est summae perfectionis, quia ponit in re perfectio­ nem substantiae et accidentis; elicere vero operationes ut principale tantum est quid medium, quod substantiae creatae rationabiliter convenit, cum haec sit media inter Deum et accidentia. Quare, licet substantia fiat a substantia tam­ quam a causa principali, non fit tamen ab ea ut a causa proxima (1). Tertio est notandum, quod diversa sunt entia; quoddam enim ens est actus purus, quoddam est potentia pura et quoddam est medium inter utrumque, essentialiter scii, includens aliquid actus et aliquid potentiae, hoc autem est dicere: quod quaedam entia essentialiter et ex natura sua sunt in genere actus et alia essentialiter et ex natura sua sunt in genere potentiae, et de his ultimis tantum in praesenti tractatione loquimur. Quare, cum asseritur potentiam et actum esse in eodem genere entis, intelligi debet de potentia quae transcendentaliter, hoc est essentialiter et ex natura sua intenta ordinatur ad talem actum sive potentia sit passiva sive activa (2). Quarto est notandum, quod potentia animae dupliciter intelligi potest: statice quâ scii, ipsa anima est formaliter susceptiva esse existentiae et qua pro­ ducit ex se passiones seu potentias; et dynamice quae est principium proximum operativum, quo scii, mediante anima exercet suas operationes. 580. Status Quaestionis. — Non movetur quaestio de distin­ ctione operationum ab essentia animae: admissa enim ut facto naturâ animae, seu ?o5 Ego, ut recentioribus placet, tamquam principio operationum, nemo observatione interna nixus inficiatur, Nominalistis non exceptis, illud principium esse statice unum et dynamice multiplex; cogitare v. g. seu intelligere non est velle neque sentire etc., ideoque animam distingui a suis operationibus; neque est quaestio de distinctione potentiae statice sumptae ipsius animae ab eius essentia, quia constat, ut notat Bañez, « quod inter animam et huiusmodi potentiam nulla est distinctio » (3). Sed tota quaestio est, an essentia animae sicut seipsâ et immediate est principium quo essendi, sit pariter tale operandi vel media quadam accidentali entitate essentialiter operativa et ipsi essentiae animae superaddita. Breviter quaeritur, an sit aliquod principium operativum medium inter essentiam animae seu tou Ego eiusque operationes et ab utroque extremo realiter distinctum (4). 581. Sententiae. — Ad propositae quaestionis solutionem plures phi­ losophorum sententiae habentur, quae tamen ad tres sequentes reduci possunt. Ia Sent, quamlibet distinctionem, praeter nominalem sive conceptualem seu ex modo significandi, negat, quatenus scii, ipsa animae essentia est per seipsam proximum principium operationum, et ideo eadem essentia animae (1) Cfr. S. Thom., I, q. 77, a. 1, ad 4““; Cajetan., /oc. pr. cit. (2) Cfr. Cajetan., I, q. 54, a. 3; q. 77, a. 1. (3) Comm. in *Im Pem S. Thom., q. 77, a. 1. (4) Cfr. pro huius quaestionis declaratione S. Thomam, de Anima, a. 12. — Et notatu dignum est, quod qui affirmat realem distinctionem potentiarum ab animae essentia, illarum existentiam realem simul ponit, qui vero e contra unum negat, necessario et alterum negat. Unde in idem redit, quaerere de existentia potentiarum animae et ab ipsa de illarum distin­ ctione. 440 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. 1, Art. Il, Sectio II, § 1 quia intelligit, dicitur vel significatur ut intellectus, quia vult, voluntas etc., consequenter potentiae non sunt nisi nomina. Ita Nominalistae tum antiqui (v. g. Gregorius Arim. (1), Gabr. Biel (2), Okam (3), Buridanus (4), etc.) tum moderni; quibus plures alii, suis doctrinis cohaerentes, adhaerent, ut Cartesiuse. Carlesiani, Occasionalistae (v. g. Malebranche), Empiristae(v.g. Locke,Taine), Pseudo-Intellectualistae (v. g. Leibnitz), Phaenomenalistae (v. g. Kant et Kantiani), Panthcistae (v. g. Spinoza), Transcendentalislae (v. g. Schelling, Hegel), Dynamistae-Psychici (v. g. Herbart, Beneke, Lindner), Rosmini (5), Gûlluppi (6), Gerdil (7) et Garnier (8). 2a Sent, admittit quidem, quod potentiae distinguuntur ab essentia animae, tamen non realiter, sed formaliter, hoc est distinctione formali ex na­ tura rei. Ita Scotus (9) quem sequuntur omnes Scotistae et aliqualiter Duraçdus (10). 3a Sent, contra duas praecedentes propugnat, quod potentiae rea­ liter distinguuntur ab essentia animae, at huius assertores inter se non con­ veniunt: quidam enim tenent esse distinctionem modalcm, prout potentiae addunt essentiae animae tantum quemdam modum, qui est relatio animae ad actum, unde distinguuntur ut modi a re, ita Henricus Gand (11); alii vero ponunt distinctionem entitativam, quatenus potentiae sunt accidentia quaedam essentiae animae realiter superaddita, ideoque ab ea distinguuntur sicut res a re; ita S. Augustinus (12), S. Anselmus (13), et post S. .4L bertum M. (14) et S. Thomam haec sententia communis est apud Thomistas sive antiquiores sive rccentiores, quibus complures alii adhaerent (15) (1) II, dist. 16, q. 2-3. (2) 11, dist. 16, q. unie., a. 3, conci. 2*. (3) II, dist. 16, q. 24-26. . ■ (4) II de Anima, q. 6; VI Ethic., q. 3. (5) Dicit enim inter alia Rosmini: < È (hinque Tente che trae, come suo oggetto, il neutro spírito in quelTatto essenziale che si chiama poseía intclletto, e che lo rende idoneo a vedtr quest’ente in relazione co* modi particolari dalle sensazioni somrninistrati, idoncitá che $i chiama poseía ragione: in una parola, 1'idea dell’ente congiunta col nostro spirito c ció che forma il nostro intelletto e la nostra ragione: é ció che ci rende csseri intelligent!, animali rigiónevoli > (Nuovo Saggio suile Origini delle Idee, Sez. V, P. Il, c. Il, a. 1, vol. II; ibid., c. IV, a. 5, et alibi). Et licet alibi ponere videatur diversitatem potentiarum ab essentia aninue (cfr. Psicol., n. 903-907), tamen illa diversitas in eius doctrina est quid pure subiectlvum et logicum, cum potentia sit relatio quaedam essentiae a mente concepta: « La potenza adunqut è queila relazione che Ia mente concepisce in un ente colle suc attualità accidentali,o collevariazioni e privazlonl di esse » (Ibid., n. 857). (6) Psicol., c. Ill, § 23. (7) Cfr. Immatérialité de l'âme, P. II, sect. I. (8) Traité des facultés de kame, Tom. I, Liv. II, ch. II, § 1, p. 44, Paris 1852. (9) II, dist. 16, q. unie. (10) Durandus, spiritu ecléctico ductus, diversimode de hac rc sentit. Etenim in 1, dist.3, part* 2, q. 2, tenet potentias vegetativas minime distingui ab anima, potentias vero sensitivas et intellectivas realiter distingui sicut res a re. Postea autem in 11, dist. 3, q. 5, doctrina? Scoti quoad partem adhaeret, eo quod licet potentiae intellectivae animae realiter ut res a re distinguantur in angelo tamen distinguuntur formaliter. (11) Quodl. Ill, q. 14. ' (12) Cfr. Confess., X, 7; dc Orig. Anim., I, 16. ' Tc (13) De Concor. Grat, et Lib. Arb., q. 3, c. II. (14) 1, dist. 3, art. ult.; Il de Anim., Tr. I, c. 11 ; III ibid., Tr. II, c. 18. (15) Ex istis tamen placet referre verba S. Bonaventurae qui in hoc speciali modo «e ex­ primit. Potentiae animae enim tripliciter sumi possunt: < uno modo convenit nominare potentias animae... ut dicunt facilitatem... Alio modo convenit potentias nominare, prout dicunt ordi­ nem substantiae ad actum... Contingit iterum nominare potentias animae ut immediate egre­ diuntur a substantia, ut per haec tria memoriam, intclligentiam et voluntatem; et hoc patet. Quia omni accidente circumscripto, intellecto quod anima sit substantia spiritualis, hoc ipso Utrum Potentiae Animae ab eius Essentia realiter distinguantur 441 ut Acidius (1), C. Alamannus, Suarez (2), Sanseverino, T. Pesch, Boedder Rossignoli, Alibert et alii, cum quibus ponatur sequens veritas. H 582. Conclusio : « Potentiae ab essentia animae realiter di­ H realiter-entitative ». stinguuntur, et quidem Prob. Ia Pars (= realiter distinguuntur). — Haec pars pluribus aliis argumentis efficaciter probari potest, quae videre apud Ange­ licum (3) difficile non est; nobis igitur sufficiat principaliora se­ ligere. Arg. rm (= in via inventionis, a posteriori). — Entitates quae ad diversa praedicamenta formaliter pertinent, inter se realiter distin­ guuntur. Atqui potentiae animae formaliter pertinent ad praedica­ mentum accidentis et essentia eiusdem formaliter ad praedica­ mentum substantiae. Ergo potentiae ab essentia animae realiter distinguuntur. Mai. liquet ex ratione praedicamenti: «in nullo enim praedi­ camento ponitur aliquid nisi res extra animam existens » (4). Min. prob.: Et quidem: Io quod essentia animae est in genere substantiae liquet ex supra habitis de natura animae, quam osten­ sum est esse actum seu formam substantialem, quae esse substan­ tiale corpori physico formaliter tribuit. 2° Ostenditur potentias animae esse in genere accidentis. Potentia enim, uti praenotatum est, quae essentialiter et ex sua intenta natura ordinatur ad talem actum, debet esse in eodem ge­ nere entis in quo est ille actus, quia inquantum huiusmodi, dicit relationem transcendentalem ad ipsum, ita ut sine eo nequeat formaliter definiri, cum sit essentialis terminus et complementum illius potentiae. Unde si actus sit in genere substantiae, potentia ad illum essentialiter ordinata debet esse in genere substantiae; si vero in genere accidentis, etiam potentia esse debet in genere acci­ dentis (5). Actus vero, ad quos essentialiter et ex sua intenta natura potentiae seu facultates operativae animae ordinantur, sunt operaquod est sibi praesens et sibi coniuncta, habet potentiam ad memorandum et intelligendum se. Unde istae potentiae animae sunt substantiales et sunt in eodem genere per reductionem in quo est anima; attamen, quum egrediuntur ab anima (potentia enim se habet per modum egredientis), non sunt omnino idem per essentiam nec tamen adeo differunt ut sint alterius generis, sed sunt in eodem genere per reductionem > (I, dist. 3, a. 1, q. 3). (1) l, dist. 3, q. 17, a. 2; Quodl. IV, q. 10. (2) 11 de Anima, c. 1. (3) Inter alia S. Thomas argumentatur ex hoc: Io quod habens animam semper haberet actu opera vitae (cír. I, q. 77, a. 1; II C. Gcnt., c. 8); 2° quod idem principium reale quod et quo operationis esset in creatis (cfr. de Anima, a. 12); 3° quod poneretur animam secundum eamdem rationem naturaliter esse principium plurium et diversarum numero operationum imo et oppositarum (cfr. Quodl. X, a. 5; de Sp. Creat., a. 11; de Anima, a. 12). (4) S. Thomas, De Pot., q. 7, a. 9, c. (5) Cfr. S. Thom., 1, q. 77, a. 1. 442 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. I, Art. Il, Sectio II, § 1 tiones seu actiones, quae ad ipsas potentias proportionaliter se habent sicut esse substantiale se habet ad rei essentiam; constat autem, sive experientia sive ratione, quod operationes seu actiones animae — et cuiuscumque creati — sunt formaliter in genere acci­ dentis. Nam, quotidie in nobis experimur plures ac diversas ope­ rationes nobis adesse et abesse, salva subiecti essentia. Praeterea, si actio in creatis non esset in genere accidentis, esset reaiiter eadem atque eorum essentia, quia nullo modo esset causata nec a principiis intrinsecis substantiae neque ab alio principio extrínseco (1), actio autem reaiiter identificata cum essentia est actus purus; cum enim actio sit ultima actualitas virtutis, erit irreceptiva, et cum non supponat subiectum receptivum ab ea reaiiter distinctum, erit simul irrecepta; actus vero irreceptus et irreceptivus est actus purus, qui creatis, et consequenter animae, simpliciter repugnat (2). Ergo necesse est fateri quod potentiae animae sunt in genere accidentis. Arg. IIum (= in via iudicii, a priori). — Sicut se habent proportio­ naliter operari et esse, ita potentia operativa et essentia. Atqui in omnibus aliis, praeter Primum Ens, operari reaiiter distinguitur ab esse. Ergo in omnibus aliis, praeter Primum Ens, et consequenter in anima, potentia operativa reaiiter distinguitur ab eorum es­ sentia (3). Mai. decl.: Actus enim proportionatur ei cuius est actus; ideo diversi actus supponunt subiecta formaliter diversa. Essentia rei autem et potentia operativa sunt actu per quamdam actualitatem sibi propriam ut, quemadmodum esse est actualitas essentiae, ita operari sit actualitas potentiae (4). Min. a nemine negatur; unde impossibile est «quod aliquid, quod non est Purus Actus, sed aliquid habet de potentia admixtum, sit sua actualitas, quia actualitas potentialitati repugnat. Solus autem Deus est Actus Purus; unde in solo Deo sua substantia est suum esse et suum agere » (5). Conqa. non est minus manifesta: «cum [enim] in nulla crea­ tura suum operari sit suum esse, sed hoc sit proprium solius Dei, sequitur quod nullius creaturae operativa potentia sit eius essen­ tia » (6). Prob. 2‘ Pars (= realiter-entitative distinguuntur). — Quae habent entitates essentialiter distinctas, distinguuntur realiter-entitative (1) Cfr. S. Thom., I, q. 3, a. 4. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 54, a. 1. ',** (3) Cfr. S. Thom., de Anima, a. 12; de Sp. Creat., a. 11 ; de Pot., q. 1, a. 1, ad 14«>; 1, dist. 3, q. 4, a. 2; I, q. 54, a. 1-2; ibid., q. 79, a. 1. (4) Cfr. S. Thom., de Sp. Creat., a. 11. (5) S. Thomas, !, q. 54, a. I. (6) S. Thomas, De Sp. Creat., a. H; cfr. I, q. 54, a. 3; ibid., q. 77, a. 1. Utrum Potentiae Animae ab eius Essentia reaiiter distinguantur 443 seu ut res a re. Atqui potentiae animae eiusque essentia habent entitates essentialiter distinctas. Ergo potentiae distinguuntur ab essentia animae realiter-entitative seu ut res a re. Mai. est definitio. — Min. decl. et simul prob. : Patet imprimis ex praecedenti parte, in qua dictum est potentias et essentiam animae ad diversa praedicamenta pertinere. — Praeterea, potentiae ad invicem comparatae diversas entitates praeseferunt: illud enim, quod intrinsece ac essentialiter ab organo corporeo dependet, entitative distinguitur ab eo quod intrinsece ac essentialiter ab organo corporeo est independens; potentiarum autem animae « quaedam sunt quarumdam partium corporis actus, ut omnes potentiae sen­ sitivae et nutritivae partis; quaedam vero potentiae non sunt actus alicuius partis corporis, ut intellectus et voluntas» (1). Ergo necesse est quod potentiae animae realiter-entitative distinguantur ab eius essentia, quia non « potest dici quod unum et idem possit esse actus corporis et separatum, nisi secundum diversa » (2). II 583. Corollarium. — Ex hucusque ostensis logice concluditur, re­ vera dari in anima potentias operativas, quibus anima constituitur verum principium proximum ac immediatum suarum operationum, quarum ipsa animae essentia est tantum principium quo remotum et radicale, consequenter non est per se operativa seu immediatum principium operativum. Hinc manifeste manet, quod potentiae non sunt conceptus abstracti tantum sive pura nomina (= Ia sent.); nec ab essentia animae sola distinctione formali distinguuntur (= Scotiis), cum haec distinctio ad distinctiones pure formalitatum reducitur, ideoque a sententia Nominalistarum vix ac ne vix quidem differt (3); neque sola distinctione niodali (= Henricus), quia modus hâc distinctione expressus et essentiae animae superadditus est essentialiter relatio, qua in genere potentiae collocantur, quod, ut praenotatum est cum Angelico, admitti non potest. Relinquitur ergo omnimode praeferenda et amplectenda est sententia Sancti Thomae et Thomistarum. 584. Obiectiones. — Ia Obi. : (contra vim argumentorum). — Anima — et quaelibet substantia — potest producere suas potentias seu passiones, easque in se recipere. Atqui hoc modo se habet ut potentia activa et passiva, et nihilominus potentiae productae et receptae sunt alterius generis in quo est essentia animae. Ergo nec potentia activa neque passiva sunt semper in eodem genere entis, ideoque axioma in argumento assumptum universali valore caret. Resp.: — Dist. Mai.: quoad Jam partem: anima — et quaelibet substantia — potest... passiones, ita ut ad eas producendas sit ordinata secundario et ex consequenti Cone.-, ut sit ordinata per se primo et ex sua intenta natura Neg.; — quoad 2am partem: anima — et quaelibet substantia — potest in se potentias seu passiones recipere tamquam subiectum secundarium et sustentativum earum Cone.; primarium et per se specificativum Neg. — Transeat Min.; Dist. Conqs. (1) S. Thomas, De Sp. Creat., a. 11, c. (2) S. Thomas, ibtd. (3) Cfr. Hieron. de Montefortino, Sum. Theolog., 1, q. 54, a 3; q. 59, a. 1 ; q. 77, a. 1. 444 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 1, Ari. 11, Sectio 11, § 1 ad sensum maioris, videl.: nec potentia activa neque passiva, quae secundario et ex consequenti sunt ad talem vel talem actum ordinatae, sunt semper in eo­ dem genere entis Cone.; quae primario et ex earum intenta natura ad talem actum ordinatae Neg.; Neg. Conqa. — Praenotatum est enim, axioma « potentia et actus sunt in eodem genere» esse formaliter et non materialiter intelligendum, ita ut per potentiam minime intelligatur de quocumque ente qualitercumque in po­ tentia existente, neque per consequens intelligatur de quocumque ordine vel comparatione potentiae ad quemcumque actum; quo modo dicit S. Thomas quod non « oportet quod in eodem genere ponantur potentiae et actus, praecipue de potentiis activis» (1), sed intelligitur de illa potentia operativa quae ex sua intenta natura, essentialiter et per se primo ordinatur ad talem actum, sive potentia sit activa sive passiva, dummodo sit cum operatione. Modo, anima — et idem est dicendum de qualibet substantia — ex sua intenta natura et essentialiter ordinatur ad esse substantiale producendum; proinde, si ipsa anima sit accidentium, i. e. potentiarum, productiva erit ei secundario et accidentaliter, utpote per accidens ordinatur ad talem actum accidentalem. — Similiter dici­ mus potentias in anima — et accidentia in substantia — non recipi tamquam in subiecto primo et per se specificativo, quia in instanti priori in quo recipiun­ tur, anima iam supponitur formaliter et specificative constituta, quae talis constituitur per esse substantiale ad quod per se primo ordinatur; at quia sub­ stantiae est etiam aliis praeter ipsam substare et ea sustentare, ideo ut huius­ modi, hoc est ut subiectum sustentativum, est receptivum suarum potentia­ rum, quae naturali sequela ab ea fluunt, quo modo non officit ut sustentans sit alterius generis a sustentato. Hinc ulterius manifestum manet, quomodo potentia activa sive passiva sit vel non sit in eodem genere entis in quo est actus sibi proprius; consequenter, axioma praedictum in suo robore intactum manet. 2a Obi.: (contra conclusionem). — Quod est principium essendi est idem principium operandi. Atqui anima est principium essendi. Ergo ipsa est princi­ pium operandi. Resp.: — Dist. Mai.: quod est principium immediatum essendiest idem, mediatum tamen et radicale, operandi Cone.; est idem, immediatum et proximum operandi, Neg.— Cone. Min. ; Dist. Conqs. ad sensum maioris et Neg. Conqa.Agere enim seu operari sequitur esse ut secundaria et accidentalis forma, ideo proportionaliter etiam virtus agendi sequi debet formam essendi, tamquam eius forma secundaria et accidentalis; forma substantialis enim per se primo et immediate ordinatur ad esse substantiale seu esse simpliciter: quare, si eadem forma substantialis ad ulteriorem actum, qui est operatio, ordinetur, erit ei non immediate et per seipsam, sed mediante virtute accidentali quae est eius potentia. Inst. : Non est superiori et nobiliori denegandum quod inferiori et ignobi­ liori convenit. Atqui formae accidentali convenit esse principium immediatum operandi (2). Ergo formae substantiali — ideoque animae — non est denegan­ dum esse principium immediatum operandi. Resp.: — Dist. Mai.: non est superiori... convenit, si naturae superiori et nobiliori non repugnat Cone.; secus Neg. — Cone. Min. ; Neg. Conqs. et Conqa. Revera, quae inferioris sunt, tribui debent per se superiori; at per accidens con­ trarium contingere potest, utpote est proprium naturae inferioris, ut talis, et repugnat naturae superiori, sicut non possunt tribui naturae spirituali, quae conveniunt naturae corporeae. Itaque, quia forma accidentalis per se et immediate ordinatur ad actum accidentalem, ei convenit esse principium immediatum (1) í, dist. 7, q. 1, a. 2, ad 2^». (2) Cfr. S. Thomam, HIC. Gent., c. 69; III, q. G7, a. 7. Utrum Potentiae Animae ab eius Essentia realiter distinguantur 445 operandi, ubi, quia forma substantialis per se primo ordinatur ad esse substan­ tiale, non potest ei convenire esse principium operandi nisi solum mediate et radicaliter, ut optime explicat S. Thomas (1). 3a Obi.: Quod per se est efficienter causativum, est vere principium ope­ rativum. Atqui anima per se est efficienter suarum potentiarum causativa. Ergo anima est vere principium operativum. Resp. : — Dist. Mai. : quod per se est efficienter causativum, causalitate vere activa et transmutativa, est vere principium operativum Cone.; causalitate con­ secutiva etemanativa Neg. — Contract. Min. : anima per se est efficienter suarum potentiarum causativa, causalitate consecutiva et emanativa Cone.; causalitate vere activa et transmutativa Neg.; Neg. Conqs. et Conqa. Certum est apud omnes, animam gaudere, respectu suarum potentiarum, causalitate finali et materiali (2); at maxime disputatur inter philosophos, quo­ modo sit causa efficiens respectu illarum potentiarum. Quidam revera (v. g. Jandunus (3) ) simpliciter negant animae causalitatem efficientem, eo quod esset simul principium activum et passivum, in potentia et in actu, quod repu­ gnat. Tamen hoc non valet, quia licet anima non sit composita physice, bene vero metaphysice, ex potentia scii, et actu, ita ut ratione potentiae habeat rationem susceptivi seu potentiae passivae et ratione actus habeat rationem agentis seu potentiae activae; unde est idem ens non secundum idem, sed se­ cundum diversa (4). Alii autem (v. g. Suarez (5)) tuentur, potentias ab essentia animae effici vera ac propria actione distincta ab actione, qua ipsa essentia a generante producitur. At neque hoc stare potest: tum quia qui dat formam, dat consequentia ad eam, et ideo aut ponendae sunt duae actiones, generantis scii, et essentiae, circa eumdem effectum numero, aut generans substantiam, nullo modo influit in productionem potentiarum; tum quia admitteretur in substantia producta virtus quaedam productiva potentiarum ante earum productionem, quod repugnat, nisi velimus ponere ipsam animae essentiam esse per seipsam principium immediate operativum, sed tunc superfluum est quaerere causali­ tatem efficientem potentiarum. Quare dicendum est cum S. Thoma et Thomistis communiter (6), quod causa efficiens dupliciter sumi potest: uno modo, inquantum efficienter causât esse eius, cuius est principium, mediante vera et propria actione seu transmuta­ tione, v. g. ignis calefactione aquam calefacit; alio modo, prout posita causa efficienti sine nova et propria actione vel transmutatione, statim ab eadem eius causalitate aliud naturaliter originatur, emanatur vel sequitur, sicut accidit quando agens producit duos effectus subordínalos, quorum secundum non at­ tingit nisi prius attingat primum. Itaque, subiectum non est causa effectiva suarum passionum primo modo, sed secundo modo: generans enim, dum generat subiectum, est causa effectiva et naturae subiecti et eorum quae illius naturam sequuntur et ea non attingit nisi prius naturam illius attigerit; hoc igitur modo potentiae animae causantur eâdem actione qua causatur animae essentia, scii, actione generantis, ita ut productio potentiarum ab essentia animae nihil aliud sit nisi emanatio quaedam seu necessaria connexio passionum cum essentia animae; talis autem emanatio repugnat esse actio praedicamentalis, quae scii, motu et transmutatione perficitur, respectu essentiae: requireretur enim virtus (1) Cfr. HIC. Gent., c. 69. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 77, a. 6, ad 2«“>; ibid., a. 7, Initio. (3) H de Anima, q. 10. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 75, a. 5, ad ibid., q. 77, a. 6. (5) Cfr. II de Anima, c. Ill, n. 10; Metaphys., disp. XVIII, sect. 3, n. 1-12. (6) Cfr. Hervaeüm, I, dist. 3, q. 5; Bañez, in I»“ P., q. 77, a. 6; Javelu, Il de Antma, q. 12; Ferrariensem, IV C. Gent., c. 65; Joan, a S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., P. I, q. 12, Appendix; ibid., P. 111, q. 2, a. 2, conci. 2»; et alios. 4 1 446 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. J, Art. Il, Sectio 11 1 operativa qua illa actio eliceretur ab essentia animae antequam producerentur potentiae, vel quod anima sit per suam essentiam operativa, quod repugnat ut dictum est (1); « sic igitur potentiae animae sunt mediae inter essentiam animat et accidens, quasi proprietates naturales, vel essentiales idest essentiam animat naturaliter consequentes» (2). Inst.: Actio proprie dicta dicit egressionem effectus ab agente. Atqui po­ tentiae sunt effectus ab anima egredientes. Ergo potentiae verá actione ema­ nantur ab anima. Resp.: — Dist. Mai.: actio proprie dicta dicit egressionem effectus per st et primarii ab agente per suam potentiam Cone.; effectus secundarii et emanativi ab agente per suam potentiam Neg. — Contract. Min.; Neg. Conqs. et Conqa.Diximus iam quod potentiae, quatenus egrediuntur ab essentia, minime habent rationem actionis, nequidem respectu generantis, cum non sint effectus primani et per se intenti ab actione generativa, sed secundarii et ex consequenti; unde quamvis potentiae eâdem actione, qua producitur essentia animae, producantur — licet cum diversa connotatione —, tamen nulla potentia dimanat ab essentia per propriam actionem ipsius essentiae et distinctam ab illa actione generantis. Nihilominus, maxime attendendum est, quod licet omnes animae potentiae unâ actione fluant seu emanent ab eadem essentia, minime ab ea originantur qualitercumque et quomodocumque, sed ordine quodam, ut perpulchre ostendit S. Thomas (3). 4a Obi. : Quae realiter distinguuntur ab invicem, sunt separabilia. Atqui potentiae animae iuxta plures sunt inseparabiles ab essentia animae. Ergo ab ea non realiter distinguuntur. Resp.: — 1° Data et non concessa maiori, retorquetur argumentum:quae realiter distinguuntur ab invicem sunt separabilia. Atqui potentiae animae iuxta plures alios sunt separabiles ab essentia animae. Ergo ab ea realiter distin­ guuntur. 2° Maior argumenti simpliciter est falsa; licet enim separatio rerum sil signum certissimum realis distinctionis, imo argumentum a fortiori, nihilominus separatio et distinctio minime convertuntur, cum plus requiratur ad rationem separabilium quam distinguibilium; unde valet: separantur, ergo realiter distin­ guuntur; sed non valet: non separantur, ergo non realiter distinguuntur; sicut nequidem valet: realiter distinguuntur, ergo separantur. Quare ad Minorem obiectionis positae et retortae, sciendum est quod de illa non conveniunt philosophi nequidem inter Thomistas. Quidam (v. g. Soto (4), Ferrarien. (5), et alii) tuentur, quod propriae passiones et quaelibet potentia sunt separabiles a proprio subiecto Dei absoluta potentia; alii vero (v. g. Cajetanus (6), Soncina (7)) contrarium putant, quorum sententia magis nobis arridet; unde dicimus, quod passiones propriae sive potentiae ab essentia subiecti esse separabiles obiective implicat contradictionem. Etenim, sicut repugnat creatu­ ram esse perfectioni divinae aequalem in esse entitativo, ita repugnat ei esse aequalem in esse operativo; posita autem separabilitate potentiarum ab essentia, creatura aequaretur perfectioni divinae in esse operativo, cum ipsa essentia creata esset principium immediate et per seipsum operativum, consequente; esset sua potentia, ideoque suum agere; hoc autem creatis simpliciter repugnat. (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) Cfr. S. Thom., I, q. 77, a. 6, ad 3um. S. Thomas, de Sp. Creat., a. II. Cfr. II, dist. 24, q. I, a. 2; I, dist. 3, q. 4, a. 3; I, q. 77, a. 7 ct loc. parat. In Praedicab., c. IV, de Propr., q. 2, ad 5“». IV C. Gent., c. 65. I, q. 54, a. 3 ad 3“™ Scoti. «d VIII Metuphys., q. 1, ad 4“®. Utrum Potentiae Animae distinguantur per actus et obiecta 447 Neque haec sententia omnino aliena videtur a mente S. Thomae ut intuenti eius verba clare patet (1). § 2. Utrum Potentiae Animae distinguantur per actus et obiecta (2). 585. Probata reali distinctione potentiarum animae ab eius es­ sentia, de illarum specificatione restat dicendum: est enim specifi­ catio, ratio qua res talis formaliter in se constituitur eâque formaliter ab aliis distinguitur. 586. Praenotamina. — Praeter ea quae in praeced. § notata sunt, se­ quentia ulterius sunt adnotanda. Et quidem, Primo est notandum, quod potentiae sumi possunt dupliciter: ut passiones seu proprietates naturaliter fluentes a tali vel tali natura; et ut potentiae, hoc est ut quid essentialiter dynamicum seu prout essentialiter ordinantur ad ope­ rari. Potentia autem ut potentia, scii, secundum id quod est ad actum, dicitur et est (3), inquantum scii, potentia in ratione specifica potentiae nec definiri neque esse potest, idest non potest habere rationem potentiae independenter a connotatione ad actum; igitur potentia, formaliter ut potentia, essentialiter dicit ordinem seu relationem, non quidem praedicamentalem, sed transcendentalem ad actum (4). Secundo est notandum, quod actus, quem potentia connotât, dupliciter accipitur, adaequate ut v. g. intelligere respectu intellectus, et inadaequate ut tale intelligere, v. g. intelligere bovem respectu intellectus; uterque autem adhuc dupliciter: vel ut effectus, hoc est ut quid productum a potentia, vel ut finis qui per se primo intenditur ab ea. Quare, actus specificans et distinguens poten­ tiam non sumitur inadaequate quia per se primo illum non connotât, neque ut effectus cum ut sic praesupponat potentiam iam specificatam ct sit tantum si­ gnum, eius specificationem notificans; ideoque actus sumitur adaequate et ut habens rationem finis; quo sensu asseritur quod «potentiae distinguuntur per actus». Nam, talis actus adaequatus est finis potentiae quae ut huiusmodi ab eo speciem desumit, cum per se primo et formaliter ab ea intendatur et ad ipsum (1) Cfr. de Anima, a. 12, ad 7«»«>; I-II, q. 110, a. 4, ad 3lira. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 77, a. ! ; I, dist. 17, q. 1, a. 4 ; 11, dist. 44, q. 2, a. 1 ; IV, dist. 7, q.2. a. 1, qla. 2; ibid., dist. 15, q. 2, a. 1, qla. 1, ad 2am; ibid., dist. 18, q. 1, a. 1, qla. 2; de Veril., q. 2, a. 2, ad 2««; ibid., q. 15, a. 2; de Anima, a. 13; Il de Anima, lect. 2» 6; Scotum, II, dist. l,q.6; ibid., dist. 24, q. unie., ad *2 »; III, dist. 15, q. 1, ad 2«®; IV, dist. 49, q. 4; Cajetan., in I, q. 77, a. 3 ct omnes in eodem loco Commentatores S. Thomae; De Flandria, op.cit., I de Anima, Tract. I, cap. 4, ad 3®» contra *2 » conci.; ibid., II de Anima, Tract. Il, cap. 1, ad dub. contra conclusiones positas; V Mctaphys., q. 13, a. 2; Ferrariens., \l de Anima, q. 6; Javelli, II de Anima, q. 11 ; C. Alamanno, op. cit., q. 51, a. 3; Suarez, Il de Anima, c. 2; Ruvium, I! de Anima, c. 3, q. 8; Complutenses, op. cil., de Anima, Disp. VII, q. 1 ; Ioan, a S. Thoma, loc. prox. cit., a. 3; Zanardi, 11 de Anima, q. 14; Goudin, op. cit., Physic., P. IV, Disp. unie., q. I, a. 6, concl. !•; Cauvinum, on. cit., de Anima, Tract. I, Disp. lll,q.3; Joanniz-Echalaz, op. cit., de Anima, Tract. II, disp. 6, c. 1-2; Mastrium, op. cit., Disp. II, q. 4; Sanseverino, loc. prox. cit., a. 3; Liberatore, Psychol., c. I, a. 1, n. 6; Zigliara, loc. prox. at., a. 2; T. Pesch, op. cit., n. 411-414; De Maria, loc. prox. cit., a. 2; Lorenzelli, loc. prox. cit., n. VI; Boedder, op. cit., n. 10-12; Gredt, op. cit., n. 432-435; FrObes, loc. prox. cit., pag.227229; et alios. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 77, a. 3. (4) Hinc est, quod potentia essentialiter non est quaedam entitas simpliciter absoluta neque simpliciter relativa sed medium tenens, hoc est entitas culus naturam essentialiter sequitur ordo seu relatio transcendentalis ad actum. Cfr. Cajetan., I, q. 77, a. 3. 448 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars I/, Cap. I, Art. //, Sectio II,§2 transcendentaliter ordinetur; patet autem, quod illud quod est ad finem, desumit speciem et rationem ab illo fine, ad quem ordinatur (1). Tertio est notandum, quod duplex est potentia: una activa et est principium transmutandi aliud vel agendi in aliud; alia vero passiva et est principium transmutationis ab alio seu patiendi ab alio. Patet autem, utramque poten­ tiam habere sibi propriam operationem, ex qua proinde minime sumitur earum distinctio, sed ex ratione obiecti distinguuntur secundum quod obiectum se habet ad potentiam vel ut patiens et transmutatum ( — potentia activa) vel ut agens et movens (= potentia passiva) (2). Hinc, utraque potentia diversimode proprium obiectum transcendentaliter connotât: obiectum enim habere potest duplicem rationem, videl. : motivi seu efficientis, quo modo est causa actus seu operationis passivae; et finis seu termini, et sic obiectum est causa finalis seu id in quod tendit et terminatur actus seu operatio potentiae activae; quare, obiectummotivum habet rationem principii, obiectum-finis habet rationem termini (3). 587. Status Quaestionis. — Ex his clare eruitur quaestionis fulcrum; non enim quaeritur de potentiis ut sunt proprietates, quia liquet quod sic distinguuntur, iuxta distinctionem naturarum a quibus naturaliter fluunt, v. g. potentiae intellectivae ut sequentes animam intellectivam, sensitivae ut sequentes animam sensilem etc.; sed loquimur de potentiis ut sunt potentiae, inquantum scii, dicunt essentialem ordinem ad actum, non quidem inadaequate, sed adae­ quate sumptum, et quidem non ut est effectus, sed ut est finis. Unde quaestio est: an potentiae, in ratione potentiae, specifice distinguantur penes actus — consequenter penes obiecta — adaequate et finaliter sumptos, hoc est: an secundum diversitatem obiectorum et actuum sit diversitas potentiarum, ita ut causa formalis, qua essentialiter potentiae sunt specifice diversae, sit obiectorum et actuum diver­ sitas (4). 588. Sententiae.—Quoad hanc quaestionem ita expositam non videntur esse multae dissensiones inter philosophos, eo quod dissensiones potius fiunt de modo vel causalitate, qua obiecta specificant actus, et actus potentias, de quo aliquid breviter in fine innuetur. Quapropter, sit sequens veritas. 589. Conclusio : « Potentiae per actus et per obiecta specificantur ». I Prob.: Quod ex sua natura dicit ordinem transcendentaleni ad aliud per illud specificatur. Atqui potentiae formaliter ut po­ tentiae dicunt ordinem transcendentaleni ad actum. Ergo potentiae per actus specificantur. Atqui actus essentialiter ordinantur ad (1) Cfr. Cajetas., ibid., q. 54, a. 3. (2) Igitur, false quidam philosophi has duas potentias sic definiunt, sc.: potentia passai est illa quae est capax recipiendi in se actionem; activa vero quae aliquid agere potest, ita inter alios Rosmini (cf. Psicol , n. 860) et Gai.luppi (cfr. Psicol., c. III, § 23). Huic doctrinae contrariatur doctrina S. Thomae, cfr. de Verit., q. 16, a. 1, ad 13‘ et 3“™; t'Md.,q.77,a : de Verit., q. 15, a. 2; ibid., q. 22, a.10, ad 1»» et passim; Cajetan"., in !»« P., q. 77, a.3,ai quaest. 2»»>; Ferrar., IV C. Gent., c. 24, ad resp. dub. clrc. fin.; Bañez, in I*m P,, q.77, a.-, ad lura, et alios. 4| H (4) Cfr. S. Thom., in Boet. de Trin., q. 5, a. 1 ; i 1, dist. 44, q. 2, a. 1 ; I, q. 77, a. 3; deAnir. a. 13. I ■ | (5) Cfr. Rosmini, Psicolog., nn. 935-936, 949 et pluries ibi. . (6) Quodl. I, q. 12. .¿El (7) 11, dist. 16, q. unie. , (8) II, dist. 16, q. unie., a. 2. J»■ (9) Cfr. Cajetan., 1, q. 77, a. 3. wWB De Anima Vegetali 451 tentiae intrinsece connotent et habitudinem essentialem dicant ad talia obiecta; hoc modo obiecta sunt causa formalis et specificativa poten­ tiarum. Huius assertionis ratio patet ex supra notatis de potentiae na­ tura, quae cum sit entitas media inter pure absoluta et relativa nequit definiri independenter ab obiecto, quod licet entitative sit extrinsecum ei, finaliter tamen et intentione naturae potentiae est ei intrinsecum, ut explicat S. Thomas (1). CAPUT II. PSYCHOLOGIA SPECIALIS 593. Generali tractatione entis mobilis motu augmentationis ex­ pleta; de eodem in specie investigandum restat, hoc est secundum ea quae supra (2) de tribus animarum seu viventium generibus determinavimus; agendum est igitur de vivente seu anima vegetati, sensili et rationali, quae obiectum Psychologiae Specialis consti­ tuunt (3). Exinde eruitur totius tractationis generalis divisio, ut scii, agatur, Io de anima vegetati (art. 1); 2° de anima sensili (art. II); 3° de anima rationali (art. III). Articulus I. DE ANIMA VEGETALl (4) 594. Non est nimis immorandum in ostendenda existentia ani­ mae vegetalis, de qua tamen aliquid dicendum est ut duo excessus vitentur; scilicet ex una parte Psychomonismus (5) (v. g. Anaxagoras, (1) Cfr. I, q. 77, a. 3, ad l> * n>. (2) Pag. 424 ss. (3) Praedictae tres partes nostrae Psychologiae Specialis non immerito, mutuatis scientificis nominibus, sequentia nomina sortiri queunt, videl.: Philosophia Botanica, quae agit de anima vegetal!; Philosophia Zoológica, quae agit de vita animali seu sensili, et Philosophia Anlhropologica, quae est de anima rationali, qua solus homo est praeditus. (4) Cfr. De Flandria, 11 de Anima, Tract. 11, c. 3-4 ; Javelli, 11 de Anima, q. 14, 16-19; Ferrariens., Il de Anima, q. 7; C. Alamanno, op. cit.,q. 52-56; Complutens., in tres Libr. át Anima, disp. 8; Ioan. a S. Thoma, Phil. Nat., P. Ill, q. 3; Zanardi, II de Anima, q. 16; Cauvinum, in Libr. de Anim., Tract. 1, disp. 4; Joanniz-Echalaz, in Libr. de Anim., Tract. IV, disp. 9, c. 1 ; Mastriu.m, in Libr. de Anim., disp. IV, q. I; Sanseverino, op. cit., Cosmol., c. 3; Lorenzelli, op. cit., Psychol. Vegetat., lect. unica, p. 216-222; Liberatore, Inst. Philos., vol. II, Metaphys. Spec., P. I, c. IU, a. 2; Del Composto Umano, c. 3; T. Pesch, op.cit., nn.359-374, 433-459; De Maria, op. cit., Cosmol., P. 11, q. 2, a. 1-6; P. S. Schiffini S. I., Disput. Metaphys. Spec., vol. 1, P. I, Disp. II, sect. IV; Haan, Philosoph. *Natural. , nn. 157178, Friburg.-Brisg., 1906; Boedder, op. cit., n. 22-28; Gredt, op. cit., n. 436-453; et plures alios. (5) Cfr. S. Alb. Magn., de Vegetal, et Plantis, Lib. I, Tract. I, c. 2-3, 9. 452 Liber ¡í - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. I, Sectio I Empedocles, Democritus; Manichaei; Vogt, Pauly, France Wagner, et alii) qui plantis, praeter vitam vegetalem, etiam sen­ silem et rationalem tribuit, de quo infra dicetur; et ex alia parte Antivitalismus (1), qui plantis veram vitam etiam vegetalem de­ negat, et motus seu activitates vitales, quae in plantis cernuntur, explicare conatur sive per resultantiam partium ad invicem unitarum vel virium physico-chimicarum (= Epicurei, Stoici, Cartesius, Lamarck et alii) sive per virium mechanico-chimicarum combinationem (= Tongiorgi). Nihilominus, suppositis iis quae supra (2) de essentiali conceptu vitae probavimus, atque supposito testimonio verae experientiae sensilis et vulgaris, fateri opus est cum Vita­ lismo quod, quia plantae revera opera vitalia exercent, quae sunt nutriri, augeri et generare, ideo necessario concludendum est dari realiter in eis illorum operum principium substantiale, quod est anima seu vita vegetativa (3). Hanc autem vitam dupliciter consi­ derare valemus, nempe: statice seu quoad eius realem entitatem seu naturam, et dynamice idest quoad eius virtutes seu facultates quibus ad operandum est praedita; unde agemus, Io de anima vegetali statice sumpta (sect. I); 2° de anima vegetali dynamice sumpta (sect. II). SECTIO PRIMA De Anima Vegetali Statice Sumpta (4). 595. In hac igitur prima sectione essentia seu natura animae vegetalis sive plantae est investiganda, quod absolvemus quaerendo, Io an vita plantae sit aliquid substantiale et forma substan­ tialis (§ 1); 2° an vita plantae sit forma per se subsistens (§ 2); 3° an plantae conveniat anima sensitiva (§ 3). (1) Cfr. S. Alb. Magn., loc. prox, cit., c. 4-5. (2) Pag. 352 ss. (3) Cfr. S. Alb. Magn., II de Anima, Tract. II, c. 1 ; ibid., c. 2; de Vegetalibus et Plantis, Lib. I, Tract. I. c. 9; ibid., Lib. Il, Tract. I, c. 1, 14; S. Thom., I, q. 78, a. 2; IV C.Gtri., c.58; de Anima, a. 13; Il de Anima, lect. 9, et passim. — Et notandum est cum eodem S, A#. Magno, quod plantae nomen < ab actu artis imponitur qui est plantare; et ideo hoc nomen non convenit plantae secundum suum genus sed secundum accidens; et si volumus nomtn significare secundum genus, dicemus quod Illud vocamus plantam proprie, quod vocatur vivum vel occultum animatum, et diffinitio eius est compositum ex corpore virium terrestrium et anima quae est principium vitae occultae » (op. cit., Lib. H, Tr. II, c. 1). (4) Cfr. plures ex Auctoribus ad caput huius tractationis citatis. Utrum Vita Plantae sit aliquid substantiale et forma substantialis 453 § 1. Utrum Vita Plantae sit aliquid substantiale et forma substantialis. Uti liquet, incipimus venando seu investigando entitatem es­ sentialem vitae vegetativae, qua eius realis definitio determinatur. 596. Status Quaestionis. — Admissa vitae plantaris existentia; logice petitur cuius naturae sit, an scii, sit resultantia et aggregatum quoddam plurium virium sive physicarum sive chimicarum sive mechanicarum, quibus materia bruta est praedita, vel sit prin­ cipium quo substantiale atque forma substantialis plantae. 597. Sententiae. — Huic quaestioni duae sententiae e diametro op­ positae nobis exhibentur: ltt Sent., quae sub nomine genérico Phaenomenalismi collocari potest, reducit animam vegetalem ad mera accidentia seu phaenomena et epiphaenomena, ut resultant ex viribus physico-chimico-mechanicis. Ita Hylozoistae, Bionrchanistae et Organicistae, quos sequuntur pauci ex Neo-Scholasticis, ut P. Tongiorgi (1). 2aSent. primae e regione opposita, docet: vitam vegetalem esse quoddam principium substantiale atque formam substantialem, quae essentialiter tran­ scendit omnes vires physico-chimico-mechanicas materiae brutae. Ita fere omnes Scholastici, Neo-Scholastici et plures ex Scienti ficis, cum quibus dicimus: 598. Conclusio : « Anima seu vita vegetalis est principium substantiale et for M a substantialis plantara: M Prob. Ia Pars (= anima seu vita vegetalis est principium substantiale). — Principium substantiale est positiva entitas qua aliquod ens specificatur et ab alio substantialiter differt, et ideo quo aliquid com­ plete et in esse et in specie constituitur. Atqui anima seu vita vege­ talis est talis entitas. Ergo anima seu vita vegetalis est principium substantiale plantarum. Mai. est definitio. — Min. decl. et prob.: Io Planta in ratione plantae vitâ vegetativâ formaliter constituitur, quae proinde ne­ quit esse de genere accidentis. Etenim: a) vitâ vegetali planta ha­ bet esse simpliciter vegetale: hoc enim remoto, planta simpliciter desinit esse; et esse in viventibus est vivere (2); b) quia operationes (1) Scribit enim inter alia: «vires naturales vegetalium possunt concipi ut resultantes ex viribus mechanicis, prout hae sub organismi conditionibus operantur » (Psychol., Lib. I, c. II, a. 3, Prop. 4). Similiter iam ante Tongiorgi post Cartesium enunciaverat Malebranche dicens: « Le principe de la vie d’un chien n’est pas fort différent de celui du mouvement d’une montre. Car la vie des corps, quels qu’ils soient, ne peut consister que dans le mouvement de leurs parties > (De la Recherche dc la Vérité 1, 3 Eclaircissement sur le chapitre troisième de la seconde partie du sixième livre). (2) Cfr. S. Thom., I, q. 18, a. 2; ibid., q. 54, a. 1,ad 2«m; LH, q.3,a. 2, ad ibid., q. 56, a. I, ad lu«, ct passim. 454 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. /, Sectio 1, §1 vegetales a planta exercitae, scii, nutritio, augmentado et generatio, non sunt reducibiles in ullum principium accidentale, sive sit quan­ titas sive aliud accidens respectivum, cum haec omnia nequeant esse principium essentialiter activum, quae imo potius ipsam actio­ nem consequuntur; c) quia planta, licet constet ex pluribus et heterogeneis partibus ac moleculis, quarum quaelibet propria activitate et functione gaudet, tamen omnes simul coordinate et subordinate concurrunt ad unum et unicum ens per se efficiendum, quod sit principium quod essendi et operandi, ideoque substantia completa ab alia statice et dynamice penitus independeos; hoc autem fieri nequit, nisi in planta adsit principium intrinsecum et dominans, quo substantialiter illae partes heterogeneae sub uno et unico fine totali adunentur, quibus sic unitis principium illud communicet suum esse substantiale et consequenter agere. 2° Eodem praeterea principio, quo planta specifice consti­ tuitur, eomet a ceteris aliis substantialiter distinguitur. Hoc enim nullo modo explicari potest per aggregationem substantiarum seu virium anorganicarum, sed debet esse essentialiter omnes vires physicas, chimicas et mechanicas materiae transcendens, uti lucu­ lenter ostenditur tum ex hoc quod planta novam substantiam sibi similem producit, quod nulla chimica combinatione efficitur; tum ex legibus diversis quibus diversimode reguntur phaenomena vege­ taba et virium physicarum, chimicarum et mechanicarum materiae; tum denique ex operationibus seu functionibus vegetalium, v. g. circulatio, nutritio seu assimilatio et reproductio, quae nulla vi ma­ teriae perfici possunt (1). Necesse est ergo, quod vita vegetalis sit principium essentialiter transcendens omnes materiae vires, ipsanique plantam essentialiter distinguens, sive ab anorganicis cum vita, ut patet, sit principium, quo substantialiter organicum ab anorganico distinguitur, ut saepius habitum est (2), sive ab aliis organicis, quia est manifestum, et magis adhuc manifestabitur, quod operationes vegetativae essentialiter distinguuntur a sensitivis et intellectivis. Prob. 2‘ Pars (= anima seu vita vegetalis est forma subst. plan­ tarum). — Quod est principium formale essendi substantialiter alicuius compositi et convenit cum materia in uno esse formali in quo substantia composita subsistit, est vere forma substan­ tialis (3). Atqui tale principium est anima seu vita vegetativa in plantis. Ergo vita vegetativa est forma substantialis plantarum. Mai. patet ex ratione formae substantialis (4). — Min. decl.: (1) (2) (3) (4) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. P. Liberatore, Del Composto Umana, art. 6-7. S. Thom., 1, q. 18, a. 1-2. S. Thom., 11 C. Gent., c. 68. supra, pag. 86-87. 455 Utrum Vita Plantae sit Forma per se subsistens quia iam per modum quasi corollarii liquet ex praecedenti parte. Principium enim formale essendi substantialiter est id quo res est id quod est in rerum natura et quo talis esse denominatur. Porro, planta per vitam vegetalem recipit simpliciter esse vitae seu vivere et viva simpliciter denominatur, quo ab ente non-vivo essentialiter distinguitur; et licet multae sint partes et diversae corpus plantae materialiter constituentes, tamen non sunt neque constituunt uni­ tatem nisi per esse vitae ab anima communicatum, ita ut si esse vitale a planta destruatur, partes ipsam componentes eo ipso quam­ libet vitalitatem amittunt atque ab invicem dissolvuntur. Ergo liquet quod vita vegetativa est principium formale essendi substan­ tialiter in plantis, et quod ipsa et materia seu corpus conveniunt in uno esse formali in quo planta habet esse substantialiter completum. 599. Corollariu Il — Colligitur primo, quia vita vegetalis est principium formale substantialitatis plantae atque omnes vires physicodiimico-mechanicas chimico-mechanicas materiae transcendens, ideo ipsa non est principium polymorphism in unaquaque planta, sed est unum et unicum prin­ cipium, sicut ipsa planta est unum ens substantiale individualiter exi exi-­ stens; hoc enim luculenter ostenditur: Io ex eius unitate physico-metaphysica, quia licet I omnes ex quibus planta •1 • • • cellulae • et • moleculae • • ¿ • • exurgit ab initio suae evolutionis usque ad eius ultimam perfectionem inio eiusque destructionem, in continuo motu et fieri sint, semper tamen imo danta est talis et eadem, praedita scii, iisdem proprietatibus easdemque unctiones exercens iuxta typi, ad quem haec planta pertinet, exigentiam; 2° ex eius unitate physiologico-teleologica, quia illa partium multipli­ citas et heterogeneitas cum diversis functionibus vitalibus unice simul concurrunt ad unum unicumque organicum efformandum quod unicum finem habet, nempe conservationem sui (= nutritione) et conservationem speciei (= generatione) (1). J • • • J 1 • • 1 A • a « • a 600. Corollarium Hnm. — Colligitur secundo, quod licet admittamus vitam vegetalem esse principium omnes vires materiae transcendens, exercite tamen in plantis nullo modo explicari potest independenter ab illis viribus. At nihilominus, vita vegetalis minime est illarum resultantia seu aggregatum, sed ipsae vires solum vitae deserviunt ut instrumenta, ad explicandam activitatem vitalem, qua eaedem vires elevantur et coordinantur ad hoc ut operationes vitales planta eliciat (2). § 2. Utrum Vita Plantae sit Forma per se subsistens. Probato quod vita vegetalis in plantis est principium sub­ stantiale et forma substantialis, declarandum est si sit forma subsistens. (1) Cfr. LibeR/VTORe, Del Composto Um., a. 8. (2) Cfr. S. Thom., de Sp. Creat., a. 2; Quodl. IX, a. H, I, q. 78, a. 1. 456 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. I, Sectio I, § 2 601. Praenotamina. — Notandum est primo, quod quia omnis forma, inquantum informât, est principium formale essendi et subiecto seu materiae et toti composito — sive substantialiter, si forma sit substantialis; sive accidentalit-r. si sit accidentalis—, ideo quaelibet habet esse in suo susceptivo et ab eo aliqua­ liter dependet quoad esse. Haec autem dependentia dupliciter contingere potest: uno modo simpliciter et absolute, scilicet quando esse formae sic dependet corpore seu subiecto, ut corpore simpliciter indigeat ad hoc ut secundum se sii, et tunc forma non dicitur subsistere sed subiecto inexistere, cum non sustineat suum esse, sed constituatur in esse per aliud, in quo sustinetur; ideoque quoad esse seu ut sit, ab illo subiecto dependet; alio modo secundum quid et ratione alterius, quando forma ad hoc ut sit, licet secundum se non indigeat subiecto seu corpore, illo tantum indiget quoad eius unionem, quâ perfecta species consti­ tuitur; et talis forma dicitur et est subsistens, quia suum esse sustinet etnwi constituitur in esse per aliquid in quo sustinetur; unde, licet sit in materiat: materiae et composito suum esse communicet, secundum se tamen a materia non dependet. Secundo est notandum, quod formae non subsistentes, quae indigent subiecto ad sui esse, minime reputandae sunt ut formae accidentales, quia huiusmodi formae accidentales alio indigent tamquam subiecto inhaesionis, cui uniuntur non secundum unum esse, sicut uniuntur formae substantiales (1), ut i ure ad­ vertit Ferrariensis, dicens « quod cum unum esse simpliciter sit unius essentia: si aliqua unicum esse simpliciter habeant, oportet ut illa unam essentiam consti­ tuant. Propter hoc arguit S. Thomas (II C. G., c. 81), formam uniri essentialiter materiae, quia unitur ei secundum unum esse; forma autem accidentalis non unitur subiecto secundum unum esse, quia aliud est esse quo subsistit subiectum et aliud esse accidentis; ideo' non unitur suo subiecto essentialiter tamquam unum cum ipso essentiam constituens, sed tantum accidentaliter » (2). Tertio est notandum, quod sicut formis subsistentibus competit esse in qip ipsae subsistunt, ita formis non subsistentibus seu inexistentibus non competit esse in quo subsistunt, sed solum eis competit esse, quo res formatae seu com­ positae subsistunt (3). Et quia unumquodque sicut habet esse ita et operatio­ nem, «secundum hoc enim unumquodque natum est operari quod actu talem naturam sortitur» (4); sequitur quod cui convenit subsistere, convenit et per se agere seu operari independenter exercitive — licet quandoque non objective — a materia, et e contra cui convenit inexistere seu non subsistere conveni! agere seu operari dependenter a materia et cum materia (5). 602. Status Quaestionis. — Quaeritur igitur, an vita vegetalis in plantis ita sit forma substantialis, ut sibi per se competat esse independenter a materia vel simpliciter et secundum se materiâ in­ digeat ad esse habendum in rerum natura; aliter, an sit forma sub­ sistens vel tantum inexistens. Ad cuius solutionem sequenti modo respondemus. 603. Conclusio : « Vita seu Anima Vegetalis in plantis nullo modo est forma per se subsistens ». Prob.: Formae, quarum operari est in materia et a materia (1) (2) (3) (4) (5) Cfr. S. Thom., In II C. Gent., Cfr. S. Thom., S. Thomas, II Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 81. c. 81. de Pot., q. 3, a. 9; ibid., a. 11, ad Ilum. C. Gent., c. i. I, q. 75, a. 2-3. Utrum Plantae Vita Sensilis conveniat 457 essentialiter dependens, non sunt per se subsistentes. Atqui vita seu anima vegetalis in plantis est forma cuius operari est in materia et a materia essentialiter dependens. Ergo vita seu anima vegetalis in plantis nullo modo est forma per se subsistens. Mai. ex praenotatis liquet. — Min. prob.: Operari, quod vitae plantae essentialiter convenit, praecipue consistit et circa conser­ vationem individui per nutritionem ideoque augmentationem, et circa conservationem speciei per generationem. Atqui tum nutritio sive augmentatio tum generatio essentialiter exercentur in materia, a materia et per materiam, ut liquet et infra magis patebit; unde est quod anima vegetalis in hoc tantum elementares formas excedit, inquantum scii, harum operari est a principio extrínseco, illius vero est a principio intrinseco et in subiecto manens: «infima autem operationum animae, pergit S. Thomas, est quae fit per organum corporeum et virtute corporeae qualitatis. Supergreditur tamen ope­ rationem naturae corporeae, quia motiones corporum sunt ab ex­ teriori principio; huiusmodi autem operationes sunt a principio intrinseco: hoc enim commune est omnibus operationibus animae. Omne enim animatum aliquo modo movet seipsum, et talis est ope­ ratio animae vegetabilis » (1). Ergo vita seu anima vegetalis in plantis est forma cuius operari est in materia et a materia essen­ tialiter dependens. 604. Corollarium. — Colligitur ex dictis, quod vita vegetalis non fit seu non producitur in esse per se, sed per corporis productionem seu ge­ nerationem; ideoque de potentia materiae educitur, quia omnis forma quae exit in esse per generationem vel per virtutem naturae educitur de potentia materiae» (2); consequenter vita vegetalis minime creatur, et corrumpitur ad corruptionem sui corporis: «anima autem vegeta­ bilis et sensibilis non sunt formae subsistentes, alias remanerent post corpora; unde oportet quod fiant a generante per actionem composi­ torum, sicut et ceterae formae materiales » (3). § 3. Utrum Plantae Vita Sensilis conveniat. 605. Ex hucusque ostensis luculenter habetur, vitam vegetativam essentialiter differre a corporibus brutis, proinde etiam a Naturalistis duo regna naturae, scii, minerale et vegetate, distinguuntur; sed nunc ulterius quaeritur, si vitae plantae conveniat etiam vis sensitiva seu vita sensilis, vel e contra ut duo regna, scii, vegetate et animale, essentialiter distinguantur. (1) I, q. 78, a. 1 ; cfr. Il C. Gent., c. 68. (2) S. Thomas, de Pot., q. 3, a. 9; cfr. Quodl. IX, a. 11. (3) S. Thomas, Quodl. IX, a. 11; cfr. 1, q. 118, a. I; II, dist. 18, q. 2, a. 3; Il C. Gent., c. 86; de Pot., q. 3, a. 11. 458 Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. I, Sectio I, § 3 606. Status Quaestionis. — Iam clare igitur patet quid quae­ ritur, videl. : an plantae, praeter operationes vegetaliter elicitas, exer­ ceant etiam operationes sensiles seu sensationes, consequenter an habeant potentias seu facultates sensitivas, ideoque animam sen­ silem. 607. Sententiae. — Non defuerunt et adhuc non desunt qui plantis, praeter animam seu vitam vegetalem, tribuunt quoque animam sensilem. Ita ex anti­ quis Anaxagoras, Empedocles, Plato vel Platonici (1), Manichaei (2) et alii; recentiori autem tempore plures sunt, ita Cesalpini (3), Campanella (4) atque in idem tendit Leibnitz (5); at quam maxime inter omnes hanc opinionem de­ fenderunt Robinet (6) et Bichat (7), et hodie communis evadit omnibus Psychomonistis nixis, post Moleschott et Vogt, puro materialismo (8). Contra hos omnes et alios firmiter tenemus cum omnibus recte philosophantibus (9) sequentem veritatem: II 608. Conclusio : « Plantae simpliciter destituuntur anima seu vita sensitiva». Prob. Io (a posteriori). — Quae vita seu anima sensitiva sunt prae­ dita, essentialiter cum animalibus conveniunt. Atqui plantae essen­ tialiter ab animalibus distinguuntur. Ergo plantae simpliciter desti­ tuuntur anima seu vita sensitiva. Mai. per se liquet. — Min. prob. sequentibus argumentis: Arg. Iam (= dynamice). — Phaenomena sive operationes, quibus vita vegetalis exercite manifestatur et sese explicat, unice sunt nutritionis et reproductionis. Atqui vita sensilis in animalibus non solum aliter exercet illa phaenomena nutritionis et reproductionis, ut patet ex utriusque facta comparatione (10); verum et alia phae­ nomena elicit quae penitus in vita vegetali carent, videl. executionis seu locomotionis qua sub influxu cuiusdam vis intrinsecae ab uno ad alium locum movetur ad determinatum finem, et sensa­ tionis, qua impressiones ab obiectis externis in se recipit et sentit se sentire eas seu quarum animal conscientiam habet; qua ratione (1) Cfr. Pseudo-Aristot., Lib. de Plantis (Ed. Did.-Firm., vol. IV, p. 17-44); PlutarCHUM, de Placitis Philos., V, 26; Clemen. Alex., Stromata, VIH, 4; Theodor., de Curandis Graecorum Affectionibus, serm. 5; S. Alb. Magn., de Veget. et PL, Lib. I, Tr. I, c. *23, (2) Cfr. S. Augustin., de Genes, ad Litt., VH, 16; de Genes, ad Lilt. Imper. Liber, 5; dt Mor. Munich., Il, 17; de Civ. Dei, 1, 20; ibid., XI, 27; de Quant. Animae, 33. (3) De Plantis, Florentiae, 1583. (4) De Sensu Perum, Lib. Ili, c. 14. (5) Nouveaux essais sur rentend. hum., Liv. II, ch. XI, § 2. (6) De la Nature, part. 7, ch. 5. H (7) Recherches physiologiques sur la vie et la mort, P. I, art. 7, § 3. (8) Cfr. Boh. Rutkiewicz, Il Psicomonismo o Monismo Psicoblologico, Firenze, 1912. (9) Ita Aristoteles, S. August, (loc. cit.), S. Basilius (in Hexam., Horn. VII, n. 1) et omnes DD. Ecclesiae et Scholastici et fere omnes Scientific!. (10) Ad rem Milne-Edwards: < II existe aussi des différences considérables entre la ma­ nière dont s’exercent les memes fonctions chez les animaux et chez les plantes: ainsi les acte» à l’aide desquels s’effectue la nutrition ne sont pas tous les mêmes dans les deux ** grand divisions des corps vivants» (Zoologie11, $ 15, p. Il; Paris, 1877). Utrum Plantae Vita Sensilis conveniat 459 dicitur «quod vita in plantis est occulta, quia carent locali motu et sensu, quibus animatum ab inanimato maxime distinguitur » (1). Ergo plantae essentialiter ab animalibus differunt. Arg. num (= anatomice). — Diversis operationibus specificis di­ versae facultates et consequenter diversa organa corresponderé debent, cum ostensum sit potentias specificari ab actibus. Atqui certe constat ex anatomía comparata quod animalia, quia plures et perfectiores operationes exercent quam plantae, instructa sunt maioribus organismis atque complexioribus (2). Imo, a pluribus scientificis adhuc profundior differentia reperitur, videl. histologicochiinica, inquantum intrinseca textuum structura, ex qua organa resultant, eorumque chimica compositio in utroque regno longe ab invicem distant (3). Ergo plantae essentialiter ab animalibus distinguuntur. Arg. nrm (= physiologice). — Secundum physiologiam certe de­ terminatum est, quod totius sensationis universale ac principale organum est systema nerveum, et centrum, in quo sensatio sedem habet, est quaedam pars corticis cerebralis, quae propterea « cortex sensitiva » seu technice « koniocortex » dicitur (4). Atqui scientifice liquet, tale systema cerebro-nerveum simpliciter abesse in plantis, non vero in animalibus; hinc est quod plantae nullum signum mani­ festant, sicut animalia, nec doloris neque laetitiae seu voluptatis, quae necessario quamlibet sensationem a sentiente sentitam comi­ tantur (5). Ergo plantae essentialiter ab animalibus distinguuntur. (1) S. Thomas, l, q. 69, a. 2, ad cfr. Milne-Ed., loc. pr. cit. (2) Hinc,uptimes. Alb. Magn.: «Scnsusautem in plantis non invenitur. Natura enim non deficit in necessariis; si autem daret sensum et non daret membra et organa sentiendi, sicut oculos et aures et huiusmodi, ipsa proculdubio in necessariis deficeret. Cum igitur in plantis nihil horum sensus membrorum sive organorum inveniamus, constat quod piantis nullus omnino inest sensus...» (De Veget, et Plan., Lib. I, Tr. I, c. 3). (3) Ad rem Jam. Hen. Bennet: < Dans quelques-unes des formes les plus basses de Ia vie animale, la distinction entre la plante et l’animal devient difficile, car tous deux, animaux et plantes, contiennent des hydrocarbones ternaires et des albuminoïdes azotés quaternaires. Lorsque les conditions de structure sont à peine suffisantes pour nous guider, le mode de nutri­ tion devient un des caractères distinctifs tes plus saillants entre eux. Dans les plantes, les principes ternaires, les hydrocarbones (oxygène, hydrogène, carbone) constituent les tissus eux-mêmes et forment les matières intrinsèques et fondamentales de leur constitution; attendu que les principes azotés peuvent être considérés comme des dépôts, des incrustations. Dans les ani­ maux, c’est juste le contraire: leurs tissus sont essentiellement composés de principes quater­ naires ou albuminoïdes (oxygène, hydrogène, carbone et azote), et les principes ternaires forment des dépôts gras, des pigments quand ils ne sont pas dans la circulation » (De la Nu­ trition dans la Santé et la Maladie, chap. IV, p. 89; Trad, de l’anglais sur la *3 ’0* éd. par P. Barrue, Paris, Assclin, 1882); cfr. Milne-Ed., op. cit., §§ 16-17. (4) Cfr. Santé De Sanctis, Psi col. Sperimentale, vol. 1, cap. V, 4, p. 135-139. (5) HincS. A ugust inus contra Manichaeos ita scribit: «ut omittam quod nullis motibus In ligno sensus doloris apparet, quid manifestius, quam tunc se optime habere arborem cum viget, cum frondet, cum floribus laeta, fructibus opulenta est? At hoc ei plerumque, ac maxime putatione praestatur. Quod si ferrum sic sentiret, ut vultis, contabesceret potius tot tantisque affecta vulneribus, quam ex illis pullulans locis, tam certa exultatione reviresceret * (De Mor Munich., II, 17); cfr. G. B. Phelan, Feeling Experience and its Modalities, Louvain, 1925. 460 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. 11, Art. 1, Sectio I, § 3 Prob. 2° (a priori). — Arg. (ex analogia). — Si phaenomena vegetaba, ut talia, sensationes comitarentur in plantis, pari imo potiori iure etiam in homine. Atqui hoc non verificatur in homine. Ergo neque in plantis, ideoque anima seu vita sensitiva non est in plantis. Mai. decl.: Sensationes in plantis non alia ratione desidera­ rentur nisi ut perficerentur phaenomena vegetaba ut talia, cum plantae proprium sit vegetare; at quia homo cum plantis convenit, ideo operationes vegetales exercet quae, cum subiiciantur influxui superioris principii scii, animae rationalis, excellentiori modo in homine eliciuntur; unde si phaenomena vegetaba, ut vegetalia, comitarentur in plantis sensationes, a fortiori comitarentur in ho­ mine. Min. prob.: Homo, sensu communi, non solum sentit impres­ siones sensiles, verum etiam sentit se sentire seu suarum sensationum conscientiam habet; si igitur phaenomena vegetalia, ut vegetalia, comitarentur sensationes, deberent ab homine sensu communi sen­ tiri, sicut sentiuntur verae sensationes. Atqui patet experientiâ et adversariis non negantibus, quod phaenomena vegetalia, formaliter ut talia, homo sensu communi non sentit seu eorum non habet con­ scientiam. Ergo in homine non verificatur quod phaenomena vege­ talia comitantur sensationes. Arg. IT“ (ex disteleologia). — Nulla natura potest possidere facultatem quae intrinsece est sibi inutilis et nociva. Atqui si plantae gauderent facultate sentiendi, ideoque vita sensili, eis esset intrin­ sece inutilis et nociva. Ergo plantae simpliciter destituuntur facul­ tate sensitiva, ideoque vita sensili. Mai. patet. Facultates enim propriae alicuius naturae ex eius principiis intrinsecis fluunt, utpote ad perfectionem seu comple­ mentum naturae necessariae. Min. prob.: Finis seu teleología facultatum sensilium prin­ cipaliter est ut vivens necessaria procuret utiliaque quaerat: «sen­ sus [enim] sunt dati... ad vitae necessaria procuranda » (1), atque insuper ut nociva removeat periculaque fugiat: « per huiusmodi cognitionem [sensitivam] animalia vitant nociva » (2). Atqui fa­ cultas sentiendi in plantis hac dualitate teleologiae simpliciter caret. Necessaria enim vitae, independenter a qualibet facultate sensili, optime eis praesto sunt: quia alimentum perfecte acquirunt per radices ex terra, et per folia ex aëre. Imo, dato quod alimentum eis non adsit, facultas sensilis esset inutilis: cum enim solo immo(1) S. Thomas, I, q. 91, a. 3, ad 3»«. (2) S. Thomas, 11-1!, q. 167, a. 2. De Potentiarum Vegetalium Natura 461 bilifer adhaereant, simpliciter eis deficit potentia locomotiva, quâ possent utilia seu alimentum invenire; neque propterea effugere possent mala seu pericula sentita atque ab insidiis se defendere. Ideoque vita sensitiva, si adesset, esset eis maxime nociva (1). Ergo si plantae gauderent facultate sentiendi, ideoque vita sensili, eis esset intrinsece inutilis et nociva. 609. Corollarium. — Ex hucusque dictis manifestum manet, quod plantae formaliter et secundum se nullo modo possident aut possidere pos­ sunt phaenomena sensilia sive sensationes et consequenter vitam sensilem. Attamen, licet non videatur tam facile limites designari posse inter vegetale et animale, eo quod dantur in rerum natura entia quaedam tam simplici et minima structura praedita, ut medium coniungens seu transitum inter utrumque regnum constituere videantur; nihilominus, firmiter doctrina a nobis supra exposita et probata est tenenda et error contrarius tribui debet inaccuratae investigationi quorumdam scientificorum (2). SECTIO SECUNDA 9 I i 3 :■ De Anima Vegetati Dynamice Sumpta (3). * 610. Considerata anima vegetali quoad esse staticum, agendum restat de ea quoad esse dynamicum, id est quoad potentias seu fa­ cultates quibus propria phaenomena exercet, quarum potentiarum, omissis omnibus quae scientifice a botanicis docentur, breviter consideramus in praesenti naturam; quod unica paragraphe absolvernus. § Unica. De Potentiarum Vegetalium Natura. * 611. Omnibus sensu liquido constat, quamlibet plantam duplici principali parte constare, videl.: parte inferiori, quae sunt radices, quibus cum terra communicat, et parte superiori, quae sunt truncus et folia, quibus relationem cum aëre habet. His autem continue diversas functiones seu operationes vitales exercet. Nam, radicibus ex terra humor seu liquidum assumitur et quadam vi intrinseca (endosmosis) intus pellitur (= absorptio), quod intus ita attractum (1) Cfr. S. Thom., 1, q. 18, a. 3. (2) /Xd rem Milne-Dd.: < La limite entre le Règne animal et le Règne végétal n’est pas toujours aussi facile à reconnaître qu’on le croirait au premier abord, car il existe des êtres d’une grande simplicité de stnicture qui semblent établir le passage entre ces deux groupes» et qui embarassent quelquefois le naturaliste lorsqu’il cherche à les classer; mais, dans l’im­ mense majorité des cas, rien n'est plus facile que de distinguer un animal d’une plante, et les incertitudes dont nous venons de parler tiennent peut-être à rimperfection de nos connaissances plutôt qu'à la nature des choses... • (op. cit.t § 14). (3) Cfr. plures ex Auctoribus in capite huius tractationis citatis. | ¡ 9 9 ■i | ■ 9 9 I || I 462 Liber JI - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. 1, Sectio II, § u, per omnes textus (I) trunci sese diffundit, seu per fasces fibrovascolares ad folia ascendit iterumque per vasa systematis corti­ calis descendit (= circulatio)-, sicque liquidum sese exhibet ut pe­ nitus elaboratum ac modificatum (succus, lympha), quod efficitur praesertim per illas partes quibus planta proximiorem cum aere communicationem habet (= respiratio). Succus porro sic perfectus iam vim possidet omnes plantae partes nutriendi, eius organa roborandi novaque eiusdem naturae producendi (= nutritio, assimilatio), licet in quibusdam locis plantae exhibeantur particulae plus minusve a materia structurali textuum differentes, quas sive planta ordinat ad aliquem sui usum specialem vel reservat ad no­ vam elaborationem efficiendam ( = secretio), sive foras eas emittit si ei sint inutiles vel nocivae (= excretio). Has omnes pluresque alias operationes anima vegetalis minime operatur immediate et per seipsam, cum iam demonstravimus, quod nulla anima potest esse per se et immediate suarum opera­ tionum principium; ideo admittendae sunt in planta ab eius es­ sentia reaiiter distinctae potentiae seu facultates operativae, quae licet operationes seu functiones vegetales minime exequantur independenter a viribus naturalibus formarum elementarium seu physico-chimicarum, quibus vita vegetalis instrumentaliter dum­ taxat utitur (2), ab eis tamen reaiiter sunt distinguendae ut com­ muniter, post S. Alb. Magn. (3) et S. Thornam (4), tenent Scholastici (v. g. Complutenses, Io. a S. Thoma, Liberatore, Pesch, Gredt) contra alios quosdam (v. g. Cartesiani, Suarez (5)): effectus enim qui per potentias vegetales producuntur, essentialiter et formaliter excedunt effectus omnium virium physico-chimicarum tum quoad rei operatae entitatem tum quoad operandi modum (6). Cum porro non omnibus operationibus seu functionibus vegetalibus specifica potentia respondeat, quia plures ex eis natura suâ sunt ordinatae ut media, quibus aliae operationes exercentur, et ideo non praeseferunt finem praecipuum et particularem ad totam vitam plantae immediate spectantem; sed illis solum operationibus respondet specifica potentia, quae rationem finis praecipui et par­ ticularis involvunt, uti recte ex teleología vegetali ostendit S. Tho­ mas (7), ideo sunt tantum tres functiones, scii.: nutritio, augmentatio et generatio, quibus proportionaliter tres potentiae reaiiter (1) Gallic? dicitur tissus ; Anglice, « tissues»; Germanice, Gewcben»; Italice, ; unde behaviour est modus se habendi seu vivendi *(= comportamento). (2) Hinc scientia quae dc phaenomenis psychicis tractat a pluribus illis diversa nomina sortita est, v. g. dicitur • Ecología », • Etiología », • Bionomla », etc. — Huius autem syste­ matis argumenta quaedam videri possunt apud P. Barbado O. P., Introduzione alia Psicolog. Spcrlm., pag. 328 ss., Trad. Ital. C.-Ulloa O. P., Roma, 1930. (3) Cfr. De Animalib., libri XXVI. (4) Cfr. II dc Anima, c. 3. J Liber II - Philos, Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio I, § 1 474 625. Conclusio: «Bruta vere et realiter habent animam II Prob.: Homo, quia habet veram et propriam sensationem, habet vere et realiter animam sensitivam. Atqui bruta, saltem superiora, perfecte habent quae et anatomice et psychice requiruntur ad sensationem in homine. Ergo bruta vere et realiter habent ani­ mam sensitivam. Mai.' decl.: Cum enim naturae rerum a nobis mediate et a po­ steriori, nempe ex proprietatibus sive operationibus, innotescant: ideo ubicumque sunt propriae operationes, necesse est ibi esse propria earum principia (1); nam quia omnis effectus repraesentat aliqualiter suam causam et secundum ordinem causarum est ordo effectuum, sequitur quod effectus debeat esse suis causis proportio­ nates secundum proprium et commune (2). Omnis porro actio seu operatio est effectus cuiusdam formae, quae propterea est illius principium (3); ideo modus actionis debet esse secundum modum formae agentis (4); et quia nulla forma substantialis est principium actionis nisi mediante qualitate (5), cum actio proprie sit actualitas virtutis; ideo fit quod actio sit indicium virtutis et virtus essen­ tiae (6). Manifestum est autem, quod sensatio est actio seu ope­ ratio quaedam, atque ut talis debet immediate procedere a proportionata virtute, quae est potentia sensitiva, et mediate a proportionata forma substantiali, quae est anima sensitiva. Quilibet igitur homo, qui introspectione experitur operationem sensitivam seu sensationem, logice et necessario exinde concludit ad realem existentiam animae sensitivae. Conqs. et Conqa. fundantur in principio argumenti ex analogia. Min. prob. per partes. Prob. Ia Pars (= bruta perfecte habent quae anatomice requiruntur ad sensationem in homine). — Quae anatomice requiruntur ad sen­ sationem in homine generatim sunt sensus praesertim extemí (v. g. visus, auditus, gustus, olfactus et tactus) atque systema nerveum, in quo impressiones mundi externi per organa sen­ suum receptae transmittuntur ac perficiuntur, ut iam adnotatum est (7). Atqui haec omnia perfecte habent bruta, maxime supe­ (1) (2) cc. 15, (3) q. 1, a. (4) (5) (6) (7) Cfr. S. Thom., IV, dist. 4, q. I, a. I. Cfr. S. Thom., I, q. 45, a. 7; de Pot., q. 3, a. 4, 7; ibid., q. 7, a. 2, ad 10"*; II C.Gtnl, 16, 21, 41. Cfr. S. Thom., 1, q. 48, a. t, ad 4‘>®; q. 76, a. I; ll-II, q. 179,a. I,ad 1"»; IV, dist. 12, 2; ib., dist. 49, q. 2, a. 3, ad 6«®. Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 21-22; de Pot., q. 3, a. 17, ad 12»®; q. 5, a. 3, ad 6". Cfr. S. Thom., I, q. 77, a. 1, 3 ct passim. Cfr. S. Thom., IV, dist. 47, q. 2, a. 1, qla. 3, ad 2«®. Cfr. pag. 470, nota 2. Utrum bruta revera vivant anima sensitiva 475 riora. Et revera, licet organa sensus plus minusve homologice di­ cantur de vertebratis et analogice de articulatis, ut in istis aliquid simile inveniatur; physiologice tamen articulata illo simili organo eamdem functionem exercent: ita sensus tactus communiter apud unicellularia agnoscitur et in cephalopodis tactus sensibilitas quan­ doque tanta est, quanta est in homine; auditus pluribus inferio­ ribus brutis non deest, licet non plene adhuc constet si perceptio soni sit revera auditiva vel tactilis, producta nempe per quamdam vibrationem; olfactus similiter et gustus habentur apud insecta quae diversis organis sunt praedita, ita v. g. formicae per odorem agnoscunt, pisces organum gustus habent in tota superficie cu­ tanea; visus denique reperitur quandoque etiam in unicellularibus, ut patet ex lucis influxu quem ipsa lux exercet in activitatem chimicam organismi unicellularium, quae influxum lucis percipiendo incitantur ad meliores vitae conditiones quaerendas. — Idem di­ cendum est de systemate nerveo centrali, quod analogice dicitur de articulatis et vertebratis: in his enim est medulla cerebro-spinalis, cuius cerebrum est encephalum (palencephalum vel telencephalum) ex duabus hemisphaeris resultans; in articulatis vero est medulla cerebro-ventralis, cuius cerebrum est quoddam annulum nervosum periesofagum resultans duplici ganglio. Nonobstante hac diversitate analoga systematis nervei, habetur in utroque genere brutorum unitas conscientiae sensitivae, cuius directa dependentia habetur ex cortice sensitiva, a modernis « koniocortex » dicta, in cortice cerebrali situata. Huiusmodi autem sensus eorumque or­ gana et systema nerveum centrale perfectiora sunt in vertebratis quam in articulatis, et in vertebratis eo perfectiora quo ad superiora semper ascenditur. Ergo bruta perfecte habent quae anatomice requiruntur ad sensationem in homine. Prob. 2a Pars (= bruta perfecte habent quae psychice requiruntur ad sensationem in homine). — Quae psychice requiruntur ad sensa­ tionem in homine, sunt motus spontaneus, appetitus et cognitio. Atqui haec omnia perfecte habent bruta. Ergo bruta perfecte habent quae psychice requiruntur ad sensationem in homine. Mai. liquet ex ratione sensationis, quae est quaedam sensuum affectio sive actu producta sive in memoria revocata seu imaginata sive quocumque alio modo; unde est affectio cuius subiectum sen­ tiens habet directam conscientiam, seu est quoddam phaenomenon subiecto sentienti praesens ab eoque expertum. Sensatio igitur generatim est quoddam complexum, dicens quamdam operationem sequentem cognitionem, ad quam sequitur appetitus, quia appe­ tibile « non movet appetitum nisi apprehensum » (1), et ad appetitum (1) S. Thom., de Verit., q. 25, a. 1; cfr. I, q. 81, a. 1. 476 Liber ¡l - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. H, Sectio /,§ 1 sequitur motus spontaneus, qui in pluribus brutis perficitur per vim locomotivam, qua animal movetur ad consequendum aliquid desideratum et intentum (1). Min. prob. per singula. a) a Bruta, sicut et homo, perfecte habent motus spontaneos». — Ope­ rationes quae ex influxu cognitionis variabiliter et inconstanter sub iisdem circumstantiis externis producuntur, sunt veri motus spontanei: motus enim reflexi, sicut et mechanici, positis iisdem conditionibus et independenter a cognitione, invariabiliter et con­ stanter producuntur, ut supra notatum est. Atqui bruta, sicut et homo, plures operationes emittunt quae ex influxu cognitionis et sub iisdem circumstantiis externis variabiliter et inconstanter pro­ ducuntur neque solis viribus mechanicis aut physico-chimicis expli­ cari possunt. Nam constat hoc: Io experientia vulgari, qua quotidie observamus, quod bruta ob easdem causas, ob quas homo agit, habent capitis commotiones, oculorum conversiones, aurium ten­ siones, pedum elevationes, contractiones et plura alia his similia (2); 2° experientia scientifica qua certe statuitur impossibilitas aliter quam per solos motus spontaneos explicandi illam mirabilem plu­ rium motuum animalium unitatem, quae intrinsece constituit unum systema vere complexum, harmonicum atque dynamico-teleologicum; hoc autem scientifice expertum est tam in animalibus infe­ rioribus, ut v. g. in motibus quibus Aranea mathematico-geometrice mirificas ac mirabiles telas texit, in motibus Sitaris (3), Ammophilae Sabulosae, Formicae (4) et plurium aliorum; quam etiam in animalibus superioribus, ut v. g. in motibus canis, felis, simiae, vespae et aliorum, quorum experimenta plures scientific! ut Thorn­ dike, Kinnemann, Plateau et alii perfecerunt. Ergo bruta, sicut et homo, perfecte habent motus spontaneos. P) « Bruta, sicut et homo, perfecte habent appetitum ». — Affe­ ctiones seu status affectivi sunt signa manifestativa affectuum: omnes enim affectus seu passiones animae, v. g. timor, ira, gau­ dium, delectatio, excitatio, etc., terminantur ad gaudium et tri­ stitiam, quae causantur ex consecutione alicuius convenientis et (1) Cfr. S. Thom., I, q. 78, a. 1. — Haec sensationis complexitas optime admittitur In Psychol. Experim.; ait enim De Sanctis « ogni sensazione ci si offre, dei pari chc ogni percezione, come un complesso cognoscit! vo-affettivo-motorio » (op, cit., pag. 129). (2) Ad rem Oenuensis: «... ostende jacenti cani corpus pani simile, surget, accedet, oculisque, naribus aut etiam gustu imposturam detegit; itaque recumbet iterum. Tu ei re­ cumbenti iterum ostende, fortassis et secunda hac vice surget. At detecta fraude, si centies ostendes, ne aures quidem quatiet, oculos etiam avertet, dormitabit. Quid? caedem externae motiones, eadem canis machina; cur non idem in cane motus? Ex iisdem enim caussis natura­ libus ct necessariis iidem profluere debent effectus > (op. cit., p. 275, ubi et multa alia perpul­ chra in aliis animalibus prosequitur describendo). (3) Cfr. Bergson, Evolat. Créât., p. 158-159. W? (4) Cfr. WASMANN, op. cit. ’ j HH Utrum bruta revera vivant anima sensitiva 477 nocivi (1). Passiones autem seu affectus animae pertinent ad appe­ titum (2) qui et cognitionem sequitur (3). Atqui experientia lucu­ lenter constat, quod bruta, sicut et homines, affectiones varias patiuntur, ut dum ea videmus aliquod bonum et conveniens pro­ sequi vel nocivum fugere; ideoque et diversos affectus experiuntur, sicut cum ea saepe videmus laetari vel tristari. Hinc est, quod bru­ tis, sicut et hominibus, inest illa duplex sensualitatis seu appe­ titus sensitivi qualitas, concupiscibilis nempe et irascibilis, inquantum scilicet brutum « per appetitivam potentiam appetit id quod est congruum et amicum sibi, et hoc per vim concupiscibilem, cuius proprium obiectum est delectabile secundum sensum: appetit etiam habere dominium et victoriam super ea quae sunt sibi con­ traria, et hoc per vim irascibilem, unde dicitur quod eius obiectum est aliquid arduum » (4). Ergo bruta, sicut et homo, perfecte ha­ bent appetitum. y) « Bruta, sicut et homo, perfecte habent cognitionem ». — Phae­ nomena pertinentia ad sensus internos, scii, sensum communem, phantasiam seu imaginativam, vim aestimativam et memoriam, elici non possunt independenter a cognitione, ut luculenter patebit, cum fuse de his sensibus infra agetur. Atqui experientia quoti­ diana et scientifica certo constat, quod bruta, sicut et homo, plura phaenomena ad illos sensus pertinentia eliciunt. Sufficiat enim ad praesens innuere tantum experimenta a scientificis effecta in di­ versis animalibus ad diversas memoriae species in eis detegendas: et ad hoc variae methodi ab eis institutae sunt, v. g. methodus labyrinthi, arcae seu caveae dolosae, imitationis, orientationis, methodus Pawiow et Bechterew et aliae. His autem methodis conclusum est, fere omnia bruta, inferioribus non exceptis, di­ versas possidere memorias, quae sine cognitione associationeque imaginum, nullo modo dari queunt. Revera enim memoriam motricem constat experimentis reperiri in simiis (Thorndike-Kinnemann), in canibus et felibus (Thorndike), in muribus albis (Watson), in avibus (Porter), in ranis (Yetkes), in vespis (Plateau), in formicis (Fielde), in piscibus (Yerkes, Drzewina, Huggins, Spaulding) et in (1) Cfr. S. Thom., Dc Verit., q. 26, a. 3, ad *10 ». Hinc ad rem notat Titchener: « Feeling will then be the general name for all sorts of pleasant-unpleasant experience, for every form of emotion, mood, sentiment and passion..... Affection in the characteristic element in emotion, in love and hate, joy and sorrow, just as sensation Is the characteristic clement in perception, and image the characteristic element in idea. Feeling in the narrower meaning of the word, sense-feeling, is a simple connection of affection and sensation, in which the affective clement predominates: in this sense we are said to feel sleepy, tired, hungry, rested > (A Text-Book of Psychology, pag. 227-228, New-York, 1910; cfr. G. B. Phelan, Feeling Experience and its Modalities, Louvain, 1925). (2) Cfr. S. Thom., l-lI, q. 22, a. 2-3. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 80, a. 2, ad luiu; IÏ-II, q. 34, a. I ; De Verit., q. 15, a. 3; q. 23, a. I; di Malo, q. 14, a. I, ad 4um; de Virt., q. I, a. 6. (4) S. Thomas, de Verit., q. 25, a. 2. 4 478 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. U, Sectio /,§ 1 pluribus aliis; similiter comprobatum est de memoria sensorial! (= visuali), olfactiva, auditiva et gustativa, quae inveniuntur fere in omnibus animalibus, ut vertebratis, crustaceis, usque ad anthropoda. Ergo bruta, sicut et homo, perfecte habent cognitionem. 626. Corollarium Inm. — Ex dictis colligitur primo, quod bruta re> vera eliciunt sensationes seu operationes sensitivas, quae a potentiis sen­ sitivis procedunt: potentiae sensitivae autem, utpote accidentia, neces­ sario supponunt proportionatum subiectum substantiale, in quo sunt et a quo fluunt; quod quidem subiectum dicitur anima sensitiva. 627. Corollarium IIum. — Colligitur secundo, quod mechanicismus sub qualibet specie acceptus simpliciter est reiiciendus, utpote falsus sive incompletus ad brutorum psychismum explicandum. Nam, non omnes operationes brutorum sunt motus puri reflexi seu mechanici, ut luculenter ex dictis constat; et praeterea, tum quia nulla vitalis ope­ ratio ut vitalis potest recte explicari per modum mechanicum, ut supra contra Biomechanismum et Organicismum ostensum est (1), tum quia plura phaenomena brutorum opponuntur legi inertiae materiae, qua motus mechanici regulantur (2): iuxta hanc enim legem in quolibet motu mechanico debet semper adesse proportio inter excitationem seu sti­ mulum et effectum, ideoque motuum mechanicorum intensitas propor­ tionate crescit iuxta stimulorum intensitatem. Licet igitur in brutis, sicut in homine, plures huiusmodi motus reflexi dentur, tamen plures alii sunt vere spontanei seu psychici, procedentes scii, ex influxu cognitionis, ut ostensum est. Hinc ergo est, quod huiusmodi motus inepte explicantur per Chimiotropismum vel Tropismum, cum finaliter ad mechanicismum reducantur, ut liquet v. g. ex forma heliotropica, sive positiva sive nega­ tiva, quae non est nisi effectus actionum chimicarum, quae in proto­ plasmate vegetali seu animali a luce influuntur et iuxta hos effectus chimicos lucis, vegetale vel animale necessario et mechanice operatur (3). (1) Pag. 359 ss. (2) Quoad legem inertiae materiae cfr. supra, pag. 113. (3) Ad rem De La Vaissière: « Les lois de Loeb sont établies en considérant ranimai comme une machine chimique et se résument dans le principe suivant: par suite de la simili* tude des points symétriques de la surface du corps quant à la structure morphologique et à la constitution chimique, les animaux sont amenés à orienter leur corps par rapport aux ligne* de force issues d’un même point, < de manière à ce que les points symétriques soient atteints par les lignes de force sous un angle égal • (Elém. de Psychol. Expèrim., pag. 53-54). Hinc con­ cludit Wasmann contra chimiotropismum Bethe: « Quindi le formiche hanno una facoltà sensitiva discriminatricc de’ varii odori la quale va molto più in là del sempHce chemotropismo e delle scmplici reazioni chemotattiche di istinti automatic! » (Jstinto e intelllgenza, pag. 209). Contra theoriam troplsticam cfr. Herbert Jennings, Contributions to the study of the beha­ viour of lower organisms, Carnegie Institution of Washington, 1904; Alf. Binet, La Vie Psychique des Microorganismes1. 2 3 Utrum Anima Sensitiva sit Forma Substantialis 479 § 2. De Animae Sensitivae Natura. 628. Statuta in brutis reali existentia animae sensitivae, eius natura est nunc investiganda. Unde quaeritur: Io an anima sensitiva sit forma substantialis (I); 2° an anima sensitiva sit per se subsistens (II); 3° an anima sensitiva sit etiam intellectiva seu rationalis (III). I. - Utrum Anima Sensitiva sit Forma Substantialis (1). Dubitatur imprimis cuius entitatis sit anima sensitiva, utrum scilicet revera sit quid substantiale an vero accidentale. 629. Praenotamina. — Notanda est natura et differentia formae substan­ tialis et accidentalis. « Forma substantialis in hoc a forma accidentali differt, quia forma accidentalis non dat esse simpliciter, sed esse tale; sicut calor facit suum subiectum non simpliciter esse, sed esse calidum. Et ideo cum advenit forma acci­ dentalis, non dicitur aliquid fieri vel generari simpliciter, sed fieri tale aut aliquo modo se habens; et similiter cum recedit forma accidentalis, non dicitur aliquid corrumpi simpliciter, sed secundum quid. Forma autem substantialis dat esse simpliciter, et ideo per eius adventum dicitur aliquid simpliciter generari, et per eius recessum simpliciter corrumpi» (2). Exinde patet, quod forma substan­ tialis est primum subiectum seu principium in se existens et semper idem ma­ nens, sibi identicum et constans atque est omnium phaenomenorum substratus; e contra autem forma accidentalis. 630. Status Quaestionis. — Quaeritur igitur in praesenti, utrum anima sensitiva sit subiectum seu principium in se existens ac om­ nium operationum sensitivarum substratus communis, in se semper idem manens, sibique identicum constans atque stabile; an e contra, sit tantum collectio seu unio illarum sensationum seu phaenome­ norum sensitivorum, atque, sicut haec, sit semper sibi diversum, mutabile atque continue variabile. Breviter, an anima sensitiva sit forma substantialis vel accidentalis. 631. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem dantur prae­ cipue duae sententiae mutuo oppositae, scii, phaenomenalismi et antiphaenomenalismi. b' (1) Cfr. Cosm. Alamanno, op. cit., Phil. Nat., q. 57, a. 4; P. Liberatore, Del Composto Umano, c. IV, a. 7, pp. 195-207; Balmes, La Filos. Fondam., Vol. I, Lib. 11, c. II; SanseVErino, op. cit., Cosmolog., c. IV, a. 1, n. 217-233; Zigliara, op. cit., Psychol., Lib. I, c. 11, a. 1 ; De Maria, Phil. *Peripat.-Schol. , Vol. II, Cosmol., P. II, q. II, a. 8, pp. 196-201 ; T. Pesch, Instil. Psychol., P. 1, n. 336-340; Mercier, Psychol. »•, Tom. I, n. 151-156; Boedder, op. cit.. n. 32-38; De Sarlo, Psicol. e Filos., Vol. I, pp. 17-48; Vol. II, pp. 1-90; Frôbes, op. cit., Vol. 1, Lib. I, c. 11, § 1, pp. 54-64; Gredt, op. cit., n. 454-458; et alios. (2) S. Thomas, I, q. 76, a. 4; cfr. ibid., q. 66, a. 1-2; q. 77, a. 6; de Sp. Creat.,a. I,ad9u»>; ibid., a. 3, c.; de Anima, a. 2, ad 9'»»; Quodl. J, a. 6; Quodl. XI, a. 5. 480 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 1I, Cap. II, Art. II, Sectio /,§2,1 1° Phaenomenalismus, omnia generaliter reducens ad facta-phaenomena seu phaenomenorum collectionem, docet quod anima non est subiectum realc, concretum ac subsistens, sed illusio quaedam vel apparentia; singula enim facti psychica sunt dumtaxat realia et actualia, v. g. sensationes, affectiones, desi­ deria, volitiones, etc., quorum unio est ró Ego, quod in se est aliquid essentia­ liter inconstans et mobile, ideoque non habet esse proprium nec est a relationi­ bus externis independens neque quid in se concretum: status enim interni psy­ chici eorumque actus non sunt nisi purae reactiones ad impressiones ab extrín­ seco receptas; unde anima est quaedam idea vitae psychicae, ut quid continuum ac indefinitum conceptae et quodlibet Ego est id quod est vi conscientiae, — quae est quaedam functio —, quam unumquodque actu habet de seipso. Itaque, identitas, permanentia et continuitas animae non aliud esset nisi effectus repetitionis ac renovationis praedicti exercitii conscientiae (1). Ita Dynamisât post Heraclitum, Materialistae omnes, plures ex hodiernis scientificis ut M/ndl atque communiter philosophi non scholastici, solo nomine a Dynamistis et Materialistis distincti. Et revera, a) Sensualismus, totam scientiam ad sensationum verificationem atque ad legum ordinariarum determinationem, iuxta sensationum successionem re­ ducens, tenet: quod anima non est nisi quaedam catena phaenomenorum con­ scientiae seu successio sensationum ad invicem colligatarum. Ita St. Miti, Taim et omnes Empiristae. b) Monismus sensisticus vix a sensualismo differt. Iuxta ipsum enim tota realitas constat ex elementis, scii, colore, sono, calore, pressione, etc., vel sensationibus, affectionibus, repraesentationibus, etc. Cum autem talis realitas continuae mutationi subiiciatur, nullum subiectum stabile ac permanens ab­ solute datur neque intra neque extra nos, sed solum relative; quo fit ut nulla sit oppositio inter psychicum et physicum, sed habeatur perfecta identitas praedictorum elementorum. At, quia elementa mundi externi revera dantur, cum a nobis sentiantur, ideo fit ut totus mundus ex sensationibus unice compo­ natur. Exinde, reiiciendus est quilibet conceptus substantiae seu rei in se, ideo­ que et substantialitatis animae. Ita Mach, Avenarius, Hauptmann, Kodis, Hein­ rich et alii (2), quibus adnumerandi sunt fautores Philosophiae Immanentiae ut Petzoldt (3) et omnes qui substantiae conceptum inficiantur (4), et Agnosticis­ murn profitentur ut Hume. 2° Antiphaenomenalismus docet, quod anima sensitiva in brutis non est tantum phaenomenorum sensitivorum seu sensationum collectio vel unio semper sibi diversa et inconstans, sed est quoddam subiectum reale, substratum omnium phaenomenorum psychicorum, eisque commune, sibi ¡denticum, in se invariabile atque inconstans; seu quod idem est, anima sensitiva non est principium formale accidentale, sed substantiale. Ita, post Aristotelem, omnes Scholastici et Neoscholastici, cum quibus sit 632. Conclusio : « Anima sensitiva in brutis est principium formale substantiale ». Prob.: Principium, quod est formaliter constitutivum ac distinctivum rei, quodque est subiectum commune omnibus phae­ nomenis, unum in multiplicitate, ¡denticum in diversitate, stabile in successione, est formale substantiale. Atqui tale est anima sen­ ii) (2) (3) (4) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. De Sarlo, op. cit., Vol. Il, p. 6-12. Klimke,// Monismo, etc., pag. 574 ss. | J Ki imke, ibid., pag. 597. R. Jolivet, La Notion de Substance, etc., Beauchesne, Paris, 1929. Utrum Anima Sensitiva sit Forma Substantialis 481 sitiva in brutis. Ergo anima sensitiva in brutis revera est prin­ cipium formale substantiale. Mai. liquet ex ratione principii formalis substantialis. Prin­ cipium enim constitutivum ac specificativum est id quo res essen­ tialiter in se constituitur et ab aliis distinguitur; hoc autem non potest supponi ut formaliter accidentale, quia adveniret rei iam essentialiter ac specifice constitutae, atque tribueret non primum sed secundum esse, seu non faceret rem esse simpliciter sed se­ cundum quid. Phaenomena autem, cuiuscumque generis, non fa­ ciunt nisi rem esse talem et propterea in infinitum multiplicantur, diversificantur atque variabiliter sibi succedunt; debent igitur sup­ ponere aliquod substratum seu subiectum, cui accidunt quodque eis modificatur, diversae naturae: esset enim eadem ratio de sub­ strato sicut et de phaenomenis; consequenter, omnibus phaeno­ menis seu modificationibus sit commune, sub eorum multiplicitate unum, sub eorum diversitate identicum, necnon sub eorum succes­ sione in tempore et spatio stabile ac permanens. Et tale subiectum appellatur principium formale substantiale (1). Min. deck: Revera anima sensitiva est principium quo for­ mater animal-brutum in se constituitur et ab aliis distinguitur; animal enim distinguitur a non-animali sensu et motu (2), hoc est motu sensitivo sive sensibilitate, quae primo et per se sensatione seu cognitione sensitiva exprimitur, et huius cognitionis ratione, motu appetitivo et spontaneo; unde brutum per se definitur «ens vivum sensitivum ». Hoc autem principium formale semper est idem sub omnibus phaenomenis sensitivis, quae talia denominantur ab illo principio ipsa phaenomena percipiente. Nam, formaliter est idem subiectum quod vidit, audit, odorat, gustat et tangit; idem quod memoratur omnium praeteritarum sensationum seu phaenomeno­ rum, quod quaerit ea quae ei grata sunt sive fuerunt, atque fugit ea quae ei nociva sunt sive fuerunt, quod delectatur de convenien­ tibus et dolet de disconvenientibus. Haec autem omnia phaeno­ mena sensibilia aliaque infinita, quae bruto iugiter accidunt, inex­ plicabilia essent, nisi in eo anima sensitiva foret omnibus illis phae­ nomenis subiectum commune, respectu eorum multiplicitatis unum, respectu eorum diversitatis identicum, atque respectu eorum con­ tinuae successionis stabile et permanens: alioquin nulla sensatio in bruto esset possibilis et brutum non esset sensibile, quia careret (1) Ad rem De Broglie: « Permanence, unité centrale de qualités distinctes, réalité objective par elle-même, tels sont les trois caractères des substances. Partout, où nous trou­ verons ces caractères, nous pourrons appeler l’objet qui les possède du nom de substance », Le Positivisme et la Sc. Expérim., P. I, Liv. 1er, Ch.l V, p. 1(M. — Talem conceptum substantiae exemplis optime illustrat Balmes, op. cit., Vol, II, p. 277-278. (2) Cfr. S. Thom., De Sens, ct Sensato, lect. 2, n. 20 ss. 31 — Pirotta, Summa Philos. - II. 482 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. II, Sectio I, §2, Í subiecto intrinseco, quo possit phaenomena sensitiva superve­ nientia percipere ac experiri, quod patet experientia esse falsum. 633. Corollaria. — Ex hac veritate ostensa sequentia corol­ laria eliciuntur. Coroll. Inm. — Colligitur primo contra Phaenomenalismum, quod anima sensitiva nullo modo identificari potest cum phaenomenis psy­ chicis aut eorum collectione; repugnat enim dari sensationes sine subiecto sentiente, tum quia quaelibet operatio simpliciter et absolute requirit subiectum operans, tum quia phaenomena a brutis elicita sunt diversi generis, ut cognoscitiva, appetitiva et motiva, atque ideo necesse est praesupponant quoddam principium commune, a quo communem deno­ minationem recipiunt (1); a fortiori ergo anima sensitiva non est illorum phaenomenorum collectio, cum nulla unitas sit possibilis dari sine sub­ iecto uniente et ordinante ad unicum finem: nam, «omnis compositio indiget aliquo componente; si enim compositio est, ex pluribus est: quae autem secundum se sunt plura, in unum non conveniunt nisi ab aliquo componente uniantur » (2). Coroll. num. — Colligitur secundo contra Materialismum, quod anima sensitiva est principium essentialiter materiam eiusque vires transcendens atque ab eis essentialiter diversum. Est enim manifestum, quod sensa­ tiones sunt operationes vitales et ut huiusmodi nequeunt cum materia aut eius viribus confundi, ut supra habitum est (3); a fortiori igitur ut sunt formaliter sensationes seu operationes animae sensitivae. Quod lu­ culenter constat etiam ex comparatione facta inter operationes materiat et sensationes. « Natura enim uniuscuiusque rei ex eius operatione osten­ ditur » (4) et nullum « agens naturale nititur ad agendum id quod excedit suam facultatem» (5): alioquin daretur effectus suâ causâ superior et excellentior, quod repugnat. Operationes autem sensitivae longe ex­ cedunt operationes materiae eiusque vires ut patet ex utriusque proprie­ tatibus: nam, actio sensitiva seu sensatio est factum conscientiae, quoc non experitur nisi introspective ille in quo sentitur, ideoque est actio formaliter immanens, ipsum subiectum sentiens solum perficiens, proinde est in genere qualitatis, atque consequenter capax intensitatis, claritatis et durationis (6). His e regione opponuntur proprietates activitatis ma­ teriae: est enim eius activitas factum sensibus externis subiectum atque ah omnibus obiective experimentabile, ideoque est actio formaliter tran­ siens, ipsum passum perficiens; consequenter est in genere quantitatis ratione cuius spatio per se subiicitur atque necessario distantias ac posi(1) « în quibuscumque [enim] diversis, pergit S. Thomas, invenitur aliquid commue*, oportet ea reducere in unam causam quantum ad illud commune », Dc Pot», q. 3, a. 6, c, (2) S. Thom., I, C. Gent., c. 18; cfr. I, q. 3, a. 7, ct passim. (3) Pag. 357 ss. IH (4) S. Thomas, I, q. 76, a. 1. (5) S. Thomas, IMI, q. 130, a. 1 ; cfr. III C. Gent., c. 52-53, 147. (6) Ad rem E. B. Kitchener: < A sensation... may be defined as an elementary menUI process which is constituted of at least four attributes. — quality, intensity, clearness art duration ». Op. cit., § 12, p. 52. . Utrum Anima Sensitiva sit Forma Substantialis 483 tiones in loco importat. Anima sensitiva igitur nequit identificari enti­ tative cum ipsa materia neque ipse organismus materialis ut talis potest esse principium substantiale sufficiens sensationum (1). Coroll. inum. — Colligitur tertio denique, quod anima sensitiva est vera bruti forma substantialis: est enim actus informans, ex quo specifica et formalis bruti differentia desumitur atque mediatum principium om­ nium operationum sensilium: nam «omne animal inquantum est animal, necesse est quod habeat sensum aliquem. In hoc enim quod est sensitivum esse, consistit ratio animalis, per quam animal a non-animali distingui­ tur» (2). Ex quo ulterius deducitur, quod praeter animam sensitivam nulla alia forma substantialis in brutis datur, ita ut non aliâ atque aliâ formâ vegetat et sentit, sed ab una eademque forma utrumque ei prae­ statur: alioquin anima sensitiva tribueret esse accidentale, quo habe­ retur unum per accidens et non per se (3). Consequenter, anima sensitiva corpori seu organismo bruti non unitur ut motor mobili seu nauta navi (= Plato et Platonici), sed ut vera forma intrinseca esse formale ac spe­ cificum eidem corpori seu organismo tribuens (4). 634. Obiectiones.—lnObi. : Effectus, cuius efficientia sufficienter obtinetur per unum principium, non expostulat aliud diversum et superius. Atqui sensatio in brutis est effectus cuius efficientia sufficienter salvatur per ipsam activitatem somaticam. Ergo sensatio in brutis non expostulat aliud principium superius et diversum ab organismo corporeo. Resp.: — Dist. Mai.: effectus, cuius efficientia... obtinetur per unum prin­ cipium quod est formale et causativum, non expostulat aliud diversum et su­ perius Cone.: effectus, cuius efficientia... obtinetur per unum principium, quod est materiale et concausativum, non expostulat aliud diversum et superius Neg. — Contradist. Min. : sensatio in brutis... salvatur per ipsam activitatem somaticam ut principium materiale et concausativum Cone.; ut principium for­ male et causativum Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Nullus enim effectus efficienter produci potest nisi a principio seu causa agente, quia omne agens est principium actionis (5); agens porro non agit seu non producit effectum nisi per suam formam, quae est principium agendi et operis regula (6): quo fit ut idem sit quod agens effective facit et quod forma formaliter facit, cum forma sit effectus agentis (7). Principium vero materiale seu causa materialis, cum passive concurrat sive ad formae informationem sive ad eius esse seu operari, non potest aliquid producere nisi mediantibus disposi­ tionibus quibus a causa agente determinatur et applicatur ad hanc vel illam formam, ideoque ad hunc vel illum effectum producendum; consequenter, nullum principium potest ex se sufficienter causare: «materia [enim] non fit causa alicuius in actu nisi secundum quod alteratur et movetur» (8). Mani(1) Cfr. Boedder, loc. supr. cil.; Frôbes, loc. supr. cit. (2) S. Thom., de Sens, et Sensato, lect. 2, n. 20, Ed. Pirotta, Marietti, 1928; cfr. II C. Geni., c. 57, In fin. (3) Cfr. S. Thom., de Sp. Creat., a. 3; de Anima, a. 11, et alibi; ea quae in Phys. Generali (pag. 71 ss.) de forma substantiali in genere disseruimus; P. Liberatore, Del Composto Umano, c. IV, a. 7, p. 195-207; Mercier, op. cit., loc. cit. (4) Cfr. S. Thom., de Anima, a. 11; II C. Gent., c. 57. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 46, a. 2, ad 1UB»; ibid., q. 51, a. 3; de Sp. Creat., a. 10. (6) Cfr. S. Thom., 111, dist. 27, q. 1, a. 1. (7) Cfr. S. Thom., Dc Malo, q. 5, a. 5, ad 16“«>. (8) S. Thomas, Í C. Gent., c. 17; cfr. VIII Metaphys., lect. 5. t 484 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Il, Sectio /,§2,1 festum est igitur, quod organismus corporeus sua activitate nullo modo est prin­ cipium formale sensationis, ideoque illam non causât nisi prout materialiter concurrit cum alio principio formali, a quo disponitur ct determinatur ad sensa­ tionem eliciendam, et tale principium est anima sensitiva. 2a Obi. : Quod ab alio dependet quoad fieri, esse et conservari, est vere ef­ fectus eius. Atqui activitas psychica sensitiva seu sensatio dependet quoad fieri, esse et conservari ab activitate somatica organismi, et hoc est scientifice com­ probatum (1). Ergo activitas psychica sensitiva est vere effectus activitatis somaticae ipsius organismi. Resp. : — Dist. Mai. : quod ab alio ut a causa principali dependet quoad fieri... Cone.; quod ab alio ut a causa instrumental! dependet quoad fieri etc., Subdist.: ut a causa instrumental! concausaliter dependet quoad fieri... est vere effectus eius Cone.; ut a causa instrumentan causaliter dependet.,. Neg. — Et Contradist. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. Sciendum est, quod omnis « effectus dependet a sua causa secundum quod est causa eius» (2); materia autem, ut dictum est in praecedenti solutione, « non est principium actionis, sed se habet ut subiectum recipiens actionis effe­ ctum» (3); propterea, materia seu materiale compositi non potest esse causa principalis ipsius fieri et esse sive conservari, quia huius solum est agere esecundum exigentiam suae formae » (4), causae instrumentalis vero seu instrumenti est agere « ut motum ab alio, et ideo competit sibi virtus proportionata motui »(5), consequenter non est tota causa productionis, sed subordinate et dependenter seu ut concausa. Itaque materia, respectu fieri, esse sive operari et conservari, se habet potius ut causa sine qua non; sive per accidens, si nihil omnino operetur seu faciat ad effectum inducendum neque disponendo neque meliorando; sii/ per se, si principali causae necessario cooperetur sive disponendo sive melio­ rando, quo sensu est vera concausa (6). Cum igitur anima sensitiva in brutis sit forma tota materiae immersa, ut mox patebit, ideo ab activitate somatica organismi dependet quoad fieri, esse sive operari et conservari, non quidem ut a causa principali, sed instrumental! necessaria seu concausa, vel melius ut a causa sine qua non, per se cooperativa ad activitatem psychicam. Nil igitur mirum si falco, ut exemplo Schrader utamur, ablata cortice cerebrali, palencephalice tantum operatur, cum cortex cerebralis sit concausa per se requisita ad exercitium activitatis psychicae. 3aObi. : Causa ex se sufficiens non indiget aliquo alio ad effectum causan­ dum seu producendum. Atqui phaenomena physica atque eorum mutua commu nicatio seu unio sunt causae ex se sufficientes ad causandum activitatem psy­ chicam bruti seu sensationes. Ergo praeter phaenomena nullum reale subiectum dari potest in bruto. H Resp. ; — Cone. Mai. — Dist. Min. : phaenomena physica... ad causandum quantitative activitatem psychicam bruti seu sensationes Cone.; ad causandum qualitative Neg. — Et Contradist. Conqs. et Neg. Conqa. Si enim phaenomena illa sibi in infinitum succedant independenter ab aliquo (1) Hinc refert L. Bretegnïer: «Les considérations les plus originales d'Edinger sont relatives aux modifications et aux perfectionnements de l’activité psychique liés à l’appântion et à la différenciation des parties nouvelles de l'enclphale... [ainsi] comme l’a montre Schrader sur le faucon, [si] on vient à enlever l’écorce cérébrale, l'oiseau se comporte alor « paléencephaliquement • comme le batracien; il se précipite seulement sur la souris qui court et ne sait pas trouver la souris cachée sous son aile ». Op. cit., pp. 76-77. (2) S.Thomas, I, q. 104, a. I. i (3) S. Thomas, I, q. 105, a. 5. (4) S. Thomas, IV, dist. 1, q. 1, a. 4, qla. 2*. * (5) S. Thomas, ibid. B* I HI (6) Cfr. S. Thom., ibid., qla. !•; V Metaphys., lect. 6. ■ • Utrum Anima Sensitiva sit Forma Subsistens 485 subiecto communi, quod illa experitur, habetur quidem multiplicatio seu maior numerus phaenomenorum, sed non efficiunt ens qualitative seu specifice sensile, cum omnis qualitas seu specificatio sit a forma per se specificativa; unde sicut ad hoc non sufficit unum phaenomenon, ita neque phaenomenorum collectio: de similibus enim et iisdem par esf ratio. A fortiori ergo non sufficit eorumdem phaenomenorum mutua communicatio et unio, ex qua nequidem totalis et completa sensatio est possibilis (1). n. - Utrum Anima Sensitiva sit Forma Subsistens (2). 635. Probato quod anima sensitiva est principium seu forma substantialis, quaeritur nunc de qualitate eius substantialitatis, si scii, sit forma subsistens vel non. 636. Praenotamina. — Notanda est primo ad aequivocationes vitandas recta intelligentia terminorum, videlicet incorporei, immaterialis, spiritualis et sub­ sistentis. Et revera, a) Incorporeum directe opponitur corporeo; et hoc dupli­ citer dicitur: vel stricte et proprie, quia essentialiter, sive per se sive per acci­ dens, importat rationem quanti seu extensi ad extensionem corporis (3); vel minus stricte et improprie, quia naturâ suâ ita dependet ex corpore ut eius facultatem minime excedat atque e potentia materiae sit educibile. Ergo incorpo­ reum dicitur: vel minus stricte et improprie, prout ex se dicit negationem quanti seu extensi, naturâ suâ tamen ita ex corpore dependet ut eius facultatem minime excedat atque ex potentia materiae sit educibile, ut sunt omnes formae mate­ riales; vel stricte et proprie, prout naturâ suâ excedit etiam corporis facultatem atque negationem educibilitatis e materiae potentia praesefert; consequenter ita est independeos a corpore et quoad esse et quoad operari, ut eius propria operatio nullo modo per aliquod organum corporeum exerceatur, ut est de anima intel­ lectiva.— p) Immateriale contraponitur materiali; hoc autem duplex est: vel stricte et proprie (= substantia completa materialis; corpus), et est ens essentia­ liter ac intrinsece involvens divisibilitatem, extensionem ceterasque corporum proprietates; vel minus stricte et improprie, pro illo scii, cuius esse est per hoc quod inest materiae (4), seu cuius esse est in materia concretum et ab ea com­ ti) Ad rem Balmes: « Fingcremo che A e B [ — partes cuiusdàm compositi] si mettono in relazione, communicandos! reciprocamente Ia parte che loro corrisponde? ma in tai caso avremo che .4 sente tutto ii suo [ « sonus], ed inoltre quello che gli comunica fi; allora, a che serve Ia B se A io sente tutto? perché non mettere tutta ia sensazione primitiva in A7 Chiaramente si vede, che detta comunicazione é una ipotesi irragionevole: iinperciocché con essa ne risulterebbe che per formare Ia sensazione totale, sarebbe indispensable una successiva communicazionc delle parti tra loro, e che ciascuna sentisse ii suo e ció che gli trasmetterebbero le altre, formandos! in questo modo, non una sensazione sola, ma bensi quante parti avesse, e risultando non un essere sensibile solo, ma un numero eguale a quello delle parti », Loc. supr. cit., pag. 234. (2) Cfr.S. Alb. Magn., II cfeAn/m., Tract. IV, c. 9; S. Thomam, II C. Gent.,c. 28; I, q. 75, a. 3, et omnes S. Doct. Commentatores ut Cajet., Bañez in loc. cit., !»» P'»; CaJETanum, II dt Anim., c. 13; C. Alamanno, loc. pr. cit., a. 1 ; S. Roselli, Sum. Phil., Phys. Part., q. 29, a. 2; S. Storchenau, Psychol., P. II, c. II, § 278, Schol. 1-2; N. Rainon, Institut. Wolfianae ad usum Schol. accomod., Tom. II, Psychol., P. Post., Exercit. IV, Proposit. Ili (Neapoli, 1733); Fr.-Chr. Baumeister, Institut. Metaphysicae etc. methodo Wolfit adornatae, Psychol. Ration., c. IV, § 771-773 (Lucae, 1776); Sanseverino, op. cit., n. 251-258, p. 335-340: Zigliara, lot. pr. cit., a. 2, p. 145-150; Pesch, op. cit., n. 341-346; Haan, op. cit., n. 206-213; FrObes. op.cit., Lib. I, c. I!, thes. 9, p. 82 ss.; Gredt, op. cit., n. 459-462; et alios. (3) «Corpus [enim] per essentiam suam, quae circumlimitata est terminis quantitatis, determinatum est ad situm aliquem ». S. Thomas, I, dist. 37, q. 1, a. I. (4) Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 30. 486 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio I, § 2, ¡I prehensum; proinde proprie esse non habet, sed eô aliquid est, et tale didtur forma materialis (1). Ergo immateriale dicitur: vel minus stricte et improprie, prout ex se et essentialiter dicit negationem divisibilitatis, extensionis cetera * rumque corporis proprietatum, sed habet esse in materia concretum atque ab ea totaliter comprehensum; vel stricte et proprie, prout excludit etiam exseca in materia et ab ea comprehendi, ideoque est independens quoad esse a materia atque ab ea separatum existere potest. Forma igitur talis, licet improprie dici possit materialis inquantum actu est in materia, per se et proprie est imma­ terialis (2). — y) Spirituale, licet secundum impositionem nominis magis dt corporalibus dicatur, secundum tamen rationem significationis potius de incor­ poralibus dicitur (3), et significat naturam seu rationem quae est omnino inde­ pendens ac absoluta a quantitate et situ, ideoque ab extensione et divisibilltate, consequenter a corporeitate et materialitate (4). — 8) Subsistens denique, pro­ prie et stricte, dicitur pro illo ente seu illa forma quae, licet esse in materia ha­ beat, eius tamen esse est a materia omnino independens, ita ut ad eius existentiam non indigeat materia ut eius parte seu comparte, cum independenter ab ea nata sit esse atque separata esse; itaque non constituitur actu esse per ma­ teriam in qua est, licet ei illud communicet. Exinde patet, quod subsistere formae subsistentis formaliter distinguitur ab inexistere formae non-subsistentis, quae materialis etiam dicitur. Forma igitur subsistens, quia est formaliter a materia independens quoad esse, non est e potentia materiae educibilis neque ei im­ mersa vel ab ea totaliter comprehensa, sicut est forma non-subsistens seu mate­ rialis (5). Talis autem forma subsistens duplex esse potest: completa (= forma non-informans), et est illa quae nulli subiecto unitur vel uniri potest, ideoque ei repugnat esse pars formalis alterius atque se habere ut forma aliud informan?, sic est quid complete subsistens in natura alicuius speciei, v. g. angelus, sive hoc aliquid proprie sumptum v. g. Petrus; incompleta (= forma informans), et est illa quae, licet formaliter independens sit a subiecto inhaesionis et a materia quoad esse, tamen ita est pars alterius ut illud informet, prout ei esse commu­ nicat ipsumque specificat, v. g. anima humana (6). Ex his manifestum manet, quod incorporeum, immateriale, spirituale et subsistens, stricte et proprie accepta, secundum rationem significationis formaliter idem significant, proindeque promiscue iis utemur; sicque patet quid est forma incorporea, immaterialis, spiritualis et subsistens, licet quaedam forma perfectio corporis esse possit (7). (1) Cfr. S. Thom., IV C. Gent., c. 81 ; de Sp. Creat., a. 2, ad 8"m. — Hinc liquet quod esse materiale seu ens materiale diversimode praedicatur de substantia materiali completa seu corpore et de forma materiali. ; iS (2) Cfr. S. Thom., De Pot., q. 11, a. 3, ad 5>‘; de Anim., a. I, c., ibid., ad 31"», 2 394U">. 567 (7) Cfr. S. Thom., II C.Gent., c. 68. — Nota: Sciendum est, quod aliqua forma dicitur esse perfectio corporis seu habere naturam corporis dupliciter: Io ratione informationis et con­ stitutionis corporis, prout est talis forma, qua corpus specifice informatur et in tali specu Utrum Anima Sensitiva sit Forma Subsistens 487 Secundo est notandum, quod quia operari seu agere sequitur esse, quid­ quid dicit independentiam a materia in operari, eamdem dicit in esse, et vice­ versa; attamen non quaecumque dependentia a materia quoad agere sibi habet coniunctam dependentiam quoad esse, ideoque rationem subsistentis; propterea declarandum est quomodo hoc se habet sive respectu esse sive agere. Etenim, a) intrinseca essendi independents, quam subsistens formaliter praesefert, dicit negationem naturae seu formae tum essendi in alio tamquam in subiecto inhaesionis, ut accidens, tum inexistendi in alio tamquam pars concreta et immersa materiae, ut formae materiales elementorum, licet possit esse in alio, tamquam forma communicans suum esse specificum materiae, ut simul cum ea naturam specificam perfecte constituat, sicut anima humana; — p) intrinseca agendi seu operandi independentia a materia, seu operari per se, ad rationem subsistentis requisita non est qualiscumque, sed illa est qua aliqua forma operatur indepen­ denter ab organo corporeo et correceptivo corporeo, prout scii, aliqua forma est intrinsece independens a materia seu corpore tam organice (= a potentia orga­ nica corporea) quam correceptive (= a subiecto corporeo proxime receptivo ope­ rationis) (1). Unde, si aliqua forma operetur per se utroque hoc modo, illa est subsistens; sicut e contra, si aliqua forma non operetur per se praedictis modis, sed in suo exercitio dynamico intrinsece dependeat sive ab organo corporeo sive a correceptivo, illa forma non est subsistens; quare legitima est haec argumen­ tatio: «forma A habet operationem per se, idest sine corpore sive secundum totum sive secundum partem correceptivo ipsius operationis» (2); ergo illa est forma subsistens. Pariter valet negativa argumentatio ad negative conclu­ dendum. 637. Status Quaestionis. — His praenotatis, manifestum est ex dictis in praeced. §, quod anima sensitiva non est forma corporea et materialis, prout haec dicit rationem divisibilitatis et extenconstituitur, ita quaelibet anima, etiam intellectiva, est perfectio corporis; 2® ratione eius inclusionis intrinsecae in corpore, prout ita in corpore existit ut ei totaliter adaequetur et im­ mergatur, ab coque perfecte comprehendatur, et hoc modo ceterae formae naturales, praeter intellectivam, dicuntur perfectio corporis. (1) Ad praedictae doctrinae clariorem intelligentiam notandum est cum Cajetano (I, q.75, a. 2), quod aliqua forma potest dici operari per sc quadrupliciter: 1 ° obiective, si obiectum, circa quod operari versatur, sit omnino independens a natura corporis seu sit per se a corpore absolutum, v. g. si anima humana absque phantasmate intelligeret ; 2® suppositive, si ipsa forma sit id quo et quod independenter a quolibet corporeo operatur, hoc est quod ita forma sola exercet operationem eamque recipit, ut non sit alicui supposito corporeo ratio quâ illud ut quod operationem eliciat, v. g. si cum Avcrroe diceremus animam humanam habere intelle­ ctionem, quae non esset hominis ut suppositi; 3® organice, si forma independenter ab organo corporeo seu potentia organica corporea, ut a comparte, suam operationem eliciat; 4® corre­ ctive, si forma ipsa per sc sit subiectum in quo immediate recipitur operatio ab ea elicita, hoc est, si sola forma, et non compositum ex forma et organo corporeo seu corpore, sit pro­ ximum subiectum receptivum illius operationis. — Hinc est manifestum, quod forma quae obiective dependet a corpore nihil officit quin sit subsistens (cfr. S. Thom., I, q. 75, a. 2, ad 3am), quo modo dependet anima humana quoad suum intelligere in praesenti statu vitae (cfr. S.Thom., IV, dist. 50, q. 1, a. 1, ad 2u“; ll,dist. 19, a. 1, ad 6®®; III, dist. 31, q. 2, a. 4; de Pot., q.3, a. 9, ad 22«®; Quodt. Vll, a. 11, ad 3«»; Quodl. X, a. 6, ad 1«®, ct passim). Si vero forma suppositive in suo operari a materia non dependeat, certum est ipsam esse subsistentem, quo medio existentia Angelorum probatur (cfr. S. Thom., I, q. 50, a. 1); ct si hoc modo a ma­ teria dependeat, minime sequitur formam non esse subsistentem (cfr. S. Thom., I, q. 75, a. 2, ad 3‘»; III, dist. 31, q. 2, a. 4, c.; Cajetan., in I, q. 75, a. 2). SI denique forma Intrinsece sit independens a materia seu corpore, sive organice sive correceptive, concludendum est: ipsam esse subsistentem; si secus, neganda est ei subsistentia. (2) Cajetanus, loc. pr. cit. 488 Liber II-Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio /,§2, Il sionis de praedicamento quantitatis (1), seu nullo modo est corporea vel essentialiter extensa: hoc sensu propterea dici potest incorporea, immaterialis seu spiritualis ac subsistens. Unde alio sensu praesens quaestio procedit, videlicet an anima sensitiva sit forma essen­ tialiter dicens non solum negationem quanti seu extensi, sed etiam positivum excessum super facultatem corporis simulque negationem educibilitatis e potentia materiae, ita ut simpliciter, et quoad esse et quoad operari, sit a corpore independeos, ac ideo eius propria operatio omnino independenter a quolibet organo corporeo exer­ ceatur. Aliter quaestio sic proponitur: an operari animae sen­ sitivae, scii, sentire, sit operari per se tum organice tum correceptive; breviter autem sic: an sit forma subsistens vel non subsistens. 638. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem generaliter datur duplex sententia ad invicem opposita: Ia opinio docet, sive explicite sive implicite vel ex consequenti, quod anima sensitiva est incorporea, immaterialis, spiritualis atque subsistens. Hanc inter alios profitentur: a) omnes qui animae sensitivae sive operari per se (v.g. Plato et Platonici (2) ) sive rationem vel intelligentiam tribuunt (ut Empe­ docles, Pythagoras, Galenus, Cleantes, Eudoxius, Porphyrius et alii (3)); P) Metempsychosistae, putantes animas brutorum esse mentes humanas in cor­ pore revolutas (Ægyptii, Pythagorici et alii); y) Pantheistae, cum asserant Deum esse mentem seu animam ac vitam omnium rerum (Spinoza, Tolano, I. Bruno, etc.); 8) Sensualistae, essentialiter identificantes sensum et intelli­ gentiam (= plures ex antiquis ct modernis, ut Condillac (4)); e) Leibnitziani, iuxta quos anima sensitiva est quidem immaterialis, sed non spiritualis, cum bruta intellectu et voluntate careant, ideoque est indestructibilis, non vero immortalis (= Lejbnitziani, Wolff (5) et Wolffiani v. g. Baumeister (6). Storchenau (7)); plures tamen ex his asserunt quoque ipsam esse revera spi­ ritualem, inferioris tamen ordinis quam anima humana, consequenter nec liberam (1) Dictum est enim animam sensitivam esse formam substantialem quâ animal vivit ar formaliter sentit, et ideo ut talis nequit esse corpus, cum corpus per se sit «compositum « materia et forma » (S. Thomas, I, q. 3, a. 2, S. C.; cfr. ibid., q. 75, a. 1); praeterea supra dis­ mus (pag. 431 ss.), quamlibet animam esse essentialiter indivisibilem, imo et animalium per­ fectorum esse etiam quantitative indivisibilem. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 75, a. 3; de Anim., a. 19; Quodl. X, a. 8. ,• • (3) His adnumerari debet speciosa ac singularis opinio P. Bougeant S. J. (1690-1743), qui in suo opere Amusement philosophique sur le langage des bâtes (1739), tuetur animam sen­ sitivam esse quemdam spiritum («• daemonem) animâ humana perfectiorem, qui tamen c!> crassiora organa corporea, quibus est affixus, imperfectiores operationes vitales operationibus hominis elicit. Cfr N. Raison, op. cit., loc. cit., p. 137. (4) Tenet enim Condillac, quod substantia sensitiva eadem est ac substantia intellectivi ac rationalis, cfr. Galluppi, Logica e Metafisica, Vol. HI, p. 130-131, Napoli, 1839. (5) Cfr. Genuensem, op. cit., p. 299. ImK (6) Loc. pr. t g|H(7) Loc pr. cit. — His accensendi sunt inter aJios Balm ES, loc. pr. cit., p. 235-238 et A. Calmet, O. S. B.; Iuxta quem anima sensitiva est spiritualis, Imo et quadam immortalitate k aeternitate minime caret; quo fit ut non clare appareat apud ipsum sl anima sensitiva ab in­ tellectiva essentialiter vel solo gradu differat, Dictionarium S. Scripturae, verb, < Bestia*. Utrum Anima Sensitiva sii Forma Subsistens 489 neque immortalem esse (== N. Rainon (1)); Q omnes denique illi qui rationem formae substantialis incompletae inficiantur (= Tongiorgi, Palmieri (2)). 2a opinio praecedenti e regione opposita docet, quod anima sensitiva, licet ex se ac essentialiter excludat rationem extensi et divisibilis, ideo improprie et minus stricte dici possit incorporea, immaterialis, etc.; tamen est forma non excedens facultatem corpoream et e potentia materiae educitur, ipsi materiae est adaequata ab eaque totaliter comprehensa. Hinc, quoad esse et operari simpliciter a corpore sive materia dependet, consequenter eius operatio, scii, sensatio, non exercetur nisi per organum corporeum atque recipitur ut in subiecto proxime receptivo, non in ipsa anima, sed in composito ex anima et corpore organico. Ita, post Aristotelem, omnes fere Scholastici, ut S. Albertas Mannus, S. Thomas, atque Neoscholastici, ut Sanseverino, Zigliara, Liberatore, Oredt, FrObes et alii; cum quibus sit If 639. Conclusio : v Anima sensitiva bruti est essentialiter forma non-subsistens ». Prob.: Forma quae secundum se, neque organice neque corre­ ceptive, est per se operativa, est essentialiter forma non-subsistens. Atqui anima sensitiva bruti secundum se, neque organice neque correceptive, est per se operativa. Ergo anima sensitiva bruti est essentialiter forma non-subsistens. Mai. liquet ex praenotatis. — Min. prob.: — Arg. 1°“. — Cognoscitivum determinatorum corporum tantum et non omnium, intrin­ sece praesefert naturam corporis, ideoque in suo exercitio dynamico secundum se, neque organice neque correceptive, est per se operativum. Atqui anima sensitiva bruti est cognoscitiva determina­ torum corporum tantum et non omnium. Ergo anima sensitiva hruti intrinsece praesefert naturam corporis, ideoque in suo exer­ citio dynamico secundum se, neque organice neque correceptive, est per se operativa. Mai. decl.: Sicut cognoscitivum in potentia essentiali ali­ quorum non habet in se intrinsece obiectum secundum esse natu­ rale illius, ita cognoscitivum in potentia accidentali aliquorum, habet in se intrinsece obiectum secundum esse naturale illius (3). (1) Loc. pr. cit. — Huic favere videtur Genuensis, loc. pr. cit.; quamvis enim videatur animae sensitivae incorporeltatem potius improprie et minus stricte sumere (§ 12-15, 19) atque, contra Cartesianos, inficietur esse ■ substantiam ratiocinio donatam » et < esse spiritus » (j 19); retinet tamen animas sensitivas creatas esse et per annihllationem perire (§ 17). (2) Ait enim Palmieri (Anthropologic. 1I, Thés. ! Il): « cum utrumque elementum ( >• sub­ lecti sentientis] sit substantia est quoque utrumque subsistens, prout subsistens est id quod per se existit, non est in alio tamquam in sublecto ad modum accidentis », de quo notat P. Boedder (op. cit., p. 35): « Palmieri de hac re non satis accurate dixit ». Exinde Palmieri et etiam Tongiorgi tenent animam cum corpore uniri accidentaliter atque dynamice, cfr. Fróbes, op. cit., Thcs. 7, p. 64-65. (3) Maxime notanda est cum Cajetano (II de Antm., c. 5) profunda distinctio inter esse in potentia essentiali seu ad actum primum et in potentia accidentali seu ad actum secundum. Nam, ad actum primum tres requiruntur conditiones, quibus ab actu secundo distinguitur: Ie quod sit in potentia, non solum ad operationem, sed etiam ad fonnamseu speciem obiecti, quae quidem forma est principium operationis; 2° quod egeat extrínseco motore perse redu- 490 Liber II- Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio /,§2,11 Habere autem sic obiectum idem est ac habere naturam determi­ natam; non vero communem, seu, ut explicat Cajetanus (1), cognoscitivum in potentia accidentali aliquorum debet esse secundum naturam quae determinari nequit per naturas aliorum obiectorum illius naturae cognoscitivae, ut est quaelibet species respectu al­ terius eiusdem ordinis v. g. albedo respectu aliorum corporum: non vero de natura quae apta nata est determinari per naturas aliorum cognoscibilium ab illa potentia, ut diaphaneitas respectu colorum et sensus visûs. Si igitur cognoscitivum habeat in se in­ trinsece naturam determinatam obiecti secundum esse naturale eius, impeditur a ceteris cognoscendis et discernendis, ideoque habet naturam contractam ac determinatam, ut non sit determinabile per omnia; consequenter, tale cognoscitivum est tantum de deter­ minatis corporibus et non de omnibus, atque in se intrinsece habet naturam corporis. In suo igitur exercitio dynamico nequit operari nisi dependenter ab organo et correceptivo corporeo, quibus eius natura redditur ita determinata. Min. decl. ac prob.: Nam, anima sensitiva non est cognosci­ tiva sensibilium corporum nisi sensibus; sensus autem, cum sint potentiae seu virtutes organis corporeis essentialiter ligatae ac affixae, non cognoscunt nisi determinata corpora: «obiectum [enim] cuiuslibet sensitivae potentiae est forma prout in materia corporali existit. Et quia huiusmodi materia est individuationis principium, ideo omnis potentia sensitivae partis est cognoscitiva particularium tantum » (2), seu phaenomenorum, quae tempore et spatio intrinsece ligantur ac mensurantur; ideo anima sensitiva non solum non potest cognoscere corporum naturas, sed neque omnia corpora: cognoscit enim sola illa sensibilia corporea quae sensibus sunt determinata et proportionata, sic « lingua infirmi, quae infecta est cholenco et amaro humore, non potest percipere aliquid dulce, sed omnia vi­ dentur ei amara» (3). Ergo, quia anima sensitiva non potest per sensus omnia corpora cognoscere, ideo intrinsece determinata est per esse naturale corporis, quô et est in potentia accidentali (4) et ctivo Ipsius de potentia ad actum; 3® quod non possit seipsum statim operari deductis impe­ dimentis: ita v. g. nesciens et sciens; sciens enim habet potentiam ad solam considerationem, nesciens est in potentia etiam ad scientiam; sciens non eget extrínseco motore ut consideret, nesciens vero eget magistro intus vel extra; sciens quum vult potest considerare, nisi impe­ diatur, nesciens autem non. Cum autem potentia innotescat per actum, qualis est actus alicui possibilis, talis est natura potentiae in illo perfectiblli. Ergo si actus possibilis haberi est actus primus, potentia ad illum erit potentia essentialis; si vero est actus secundus, potentia ad Illum erit potentia accidentalis. .¿3® (1) Loc. prox, cit., et. I, q. 75, a. 2. (2) S. Thomas, I, q. 85, a. I. I (3) S. Thomas, Ibid., q. 75, a. 2. (4) Aristoteles enim expresse asserit, quod sensus sunt in potentia accidentali, non es­ sentiali, ubi dicit: «prima quidem mutatio sensitivi ab eo quod generat, fit; postquam autem generatum ‘est, habet iam sensum perinde atque scientiam. Sentire autem actu eodem modo Utrum Anima Sensitiva sit Forma Subsistens 491 impeditur ad alia cognoscenda, seu non est per se operativa nec organice neque correceptive. Arg. irm. — Forma intrinsece ordinata in suo exercitio dynamico ad esse corporeum tantum ut ad suum finem, secundum se neque organice neque correceptive est per se operativa. Atqui anima sensitiva bruti est intrinsece ordinata in suo exercitio dynamico ad esse corporeum tantum, ut ad proprium finem. Ergo anima sensitiva bruti secundum se, neque organice neque correceptive, est per se operativa. Mai. deck: «Quaelibet res naturalem inclinationem habet ad suam propriam operationem, sicut calidum ad calefaciendum, et grave ut deorsum moveatur » (1); quo fit ut « omnes res sint propter suam operationem. Semper enim imperfectum est propter per­ fectum. Sicut igitur materia est propter formam, ita forma, quae est actus primus, est propter suam operationem, quae est actus se­ cundus; et sic operatio est finis rei creatae » (2). Ergo, forma cuius operari intrinsece ordinatur ad esse corporeum ut ad proprium finem, necesse est ut intrinsece sit dependens ab illo eodem esse corporeo; consequenter non est per se operativa neque organice neque correceptive. Min. prob.: «Quum delectationes operationes perficiant ut jatet per Aristot. in X Ethic., c. V, ad hoc ordinatur operatio cuiusibet rei sicut in finem, in quo sua delectatio figitur. Delectationes autem brutorum animalium omnes referuntur ad conservantiam corporis: non enim delectantur in sonis, odoribus et aspectibus, nisi secundum quod sunt indicativa ciborum vel Venereorum, circa quae est omnis eorum delectatio. Tota igitur operatio eorum ver­ satur ad conservationem esse corporei sicut in finem. Non igitur est eis aliquod esse absque corpore » (3). Arg. mum. — Potentiae seu vires animae non sunt perfectiores ipsâ substantia animae. Atqui potentiae sensitivae seu sensus in eorum exercitio dynamico intrinsece dependent ab esse corporeo. Ergo anima sensitiva bruti secundum se, neque organice neque correceptive, est per se operativa. Mai, patet; animae enim natura se habet ad proprias po­ tentias sicut causa ad effectum, qui suâ causâ nequit esse nobilior seu perfectior. dicitur quo contemplari » (II de Anim., c. V, 6). Prima igitur mutatio, qua sensus primo mu * Utur de potentia in actum, est a natura generante ; consequenter, sensus generatus iam primum actum habet ac per hoc est in potentia accidentali tantum, qua talem formam sensibilem re­ cipit et talem operationem seu sensationem elicit. Cfr. Cajetanum, II de Anim., c. V. (1) S. Thomas, I Metaphys., lect. I, n. 3. (2) S. Thomas, I, q. 105, a. 5; cfr. Tab. Auream Petri a Bergamo, verb. « operatio », n. 44. (3) S. Thomas, II C. Gent., c. 82. 492 Liber Il - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. II, Sectio /,§2, Il Min. prob.: Potentia, quae directe fatigatur, debilitatur atque corrumpitur ab obiecto corporeo excellenti et vehementi, intrin­ sece est dependens ab organo corporeo et esse corporeo obiecti. Hoc enim exercitio, potentia revera patitur passione corporali, « quae consistit in abiectione unius contrarii et alterius receptione per viam transmutationis» (1); ideo talis passio «non invenitur nisi ubi est motus et contrarietas. Motus autem non invenitur nisi in corporibus et contrarietas formarum vel qualitatum in solis gene­ rabilibus et corruptibilibus. Unde sola huiusmodi proprie hoc modo pati possunt » (2). Manifestum est autem vulgari ac scientifica ex­ perientia, sensus directe fatigari, debilitari atque corrumpi, «sicut visus a valde fulgidis, et auditus a fortibus sonis, et sic de aliis » (3). Potentiae sensitivae igitur seu sensus in eorum exercitio dynamico intrinsece dependent ab esse corporeo. 640. Corollaria. — Ex hucusque probatis sequentia corollaria eli­ ciuntur, quae naturam animae sensitivae magis magisque clarificant. Coroll. rm. — Colligitur primo, quod « anima sensitiva non habet aliquam operationem propriam per seipsam, sed omnis operatio sensitivae animae es: coniuncti » (4). Consequenter, nec est neque dicenda est incorporea, immaterialis, spiritualis vel subsistens, nisi haec sensu improprio et minus stricto dumtaxat sumantur, ut praenotatum est (5). Coroll. n°m. — Colligitur secundo, quod anima sensitiva non est «hoc ali­ quid » proprissime acceptum: tale enim requirit ut non solum excludat rationem essendi inhaesive in alio atque sit independeos et quoad esse et quoad operari, verum etiam ut sit completum in aliqua specie substantiae (6); anima sensitiva autem non « habet aliquam partem sui per quam individuetur » (7). Neque vero est « hoc aliquid » proprie sumptum, quod non solum importat exclusionem essendi inhaesive in alio, sed etiam aliqualem capacitatem essendi et operandi per se (8); anima sensitiva autem non «habet esse subsistens et absolutum..., unde non sequitur quod esse absolutum habeat d (9). Verumtamen, nihil officit admittere, quod anima sensitiva est « hoc aliquid » large el improprie sumptum, prout scii, excludit rationem essendi in alio ut in subiecto inhaesionis, quamvis in se sit substantia et quoad esse et quoad agere ab alio dependens. Coroll. IIIa™. — Colligitur tertio, quod anima sensitiva producitur in esse per seminis traductionem et non per creationem. Aliter enim dicere «conveniens (1) S. Thomas, De Verit., q. 26, a. 3, c. (2) S. Thomas, ibid., a. I, c. — Hinc iterum S. Thomas, fatigationis, debilitationis cor­ ruptionisque radicem petita materia seu ab eius potentialitate, cum « fatigatio sit per defectum virtutis...; defectus [autem] omnis secundum privationem aliquam est; privationis autem subiectum potentia materiae est» (II C. Gent., c. 25). ' 4 rWMi (3) S.Thomas, II C. Gent., c. 55; cfr. ibid., c. 82; I, q. 75, a. 3, ad 2«m; ibid., q. 88, a. 1,ad 3«» ; dist. 3, q. 1, a. 1, ad 6^». I H (4) S. Thomas, l, q. 75, a. 3; cfr. ibid., q. 118, a. 1 ; II, dist. 18, q.2, a. 3, c. et ad h •; 1! C. Gent., c. 57, 82; de Pot., q. 3, a. 11, ad 18«">; Quodl. IX, a. 11, ad 2»; ibid., a. 12, c. ct ad 2«»; n c. Geni., c. 82; II, dist. 18, q. 2, a. 3; Quodl. IX, a. 11; Quodl XI, a. 5, ad 1U[U et 4u“; VII Metaphys., lect. 8. (2) S. Thomas, 1, q. 75, a. 6; cfr.' ibid., q. 118, a. 1; II-II, q. 164, a. I,ad2^»; H C.Gent.. c. 57, 82; IV C. Gent., c. 94; de Anim., a. 14, ad l'>»> et I2>‘m; ibid., a. 19, cire. fin.; Quodl. IX, a. 11 ; Quodl. X, a. 8. — Hinc ad rem S. Congr. Stud, dicit : « Vegetalis et sensilis ordinis animae ntquaquam per se subsistunt, nec per se producuntur, sed sunt tantummodo ut principium quo vivens est et vivit, et cum a materia se totis dependeant, corrupto composito, eo ipso per accidtns corrumpuntur » (Thés. XIV). (3) Ita P. Palmieri, op. cit., c. II, Thés. III. — Haec tamen obiectio non est nova: inve­ nitur Iam a Platone formulata ad idem probandum, cfr. S. Thomam, II C. Gent., c. 82; I, q. 75, a. 3, obi. 3». (4) Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 82; I, q. 75, a. 3, ad 3»“; Ferrarien., II C. Gent., c. 82; Zioliara, De Mente Cone. Viennensis, c. V, n. 227-229. (5) Ita Palmieri, loc. pr. cit. •- s 494 Liber H - Philos. Nal. Spec., Pars ¡I, Cap. II, Art. JI, Sectio 7,§2, III tialitatis. Est enim completa si non solum non est in alio neque dicitur dr alio, sed etiam existit vel existere potest sine alio, hoc est per seipsam, independents a quolibet subiecto, quocum forte ad speciem constituendam unitur, exercere potest operationes sibi proprias et specificas; incompleta vero est quae, licet non sit in alio neque dicatur de alio, tamen neque existit neque existere potest sine alio, quocum unitur ad constituendum unum principium subiectivum operationis specificae. Hoc modo se habet anima sensitiva. Exinde liquet, quod ratio formalis substantiae, scii, non esse in alio et non dici de alio, invenitur in quocumque habente rationem substantiae, ideoque in indivisibili consistit; at illa ratio diversimode secundum diversam perfectionem participari potest (I) lost.: Ens simplex ut principium eliciens operationem est completa sub­ stantia in ratione substantialitatis. Atqui anima sensitiva, quae «est princi­ pium eliciens actum sensationis est ens simplex» (2). Ergo anima sensitiva est completa substantia in ratione substantialitatis. Resp.: — Dist. Mai. : ens simplex ut principium immediatum et quod elidens operationem est completa substantia in ratione substantialitatis Cone.; ut prin­ cipium mediatum et quo Neg. — Contradist. Min. : anima sensitiva quae est principium mediatum et quo eliciens actum sensationis est ens simplex Cone, quae est principium immediatum et quod Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Explicatio patet ex dictis (3). 3a Obi. : Natura habens omnes notas accidentis est accidens. Atqui negata ratione completae substantiae in ratione substantialitatis animae sensitivae, ips’ praesefert omnes notas accidentis: «sane, haec forma est ens in alio, non potest ex intrinseca sua imperfectione separari a subiecto, non ipsa fit sed est id quo aliquid fit, non habet esse ex se, sed habet esse in toto; atqui hi sunt omnes characteres accidentis» (4). Ergo anima sensitiva est accidens. Resp. : — Cone. Mai. ; Neg. Min. : ad cuius probationem Dist. primum cha­ racterem, scii. « haec forma est ens in alio ut cum alio existât et constituat unum principium subiectivum operationis specificae» Cone.; est ens in alio ut in subie­ cto inhaesionis, Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Verum in obiiciendo omittitur id quod est formale constitutivum substan­ tiae eiusque distinctivum ab accidente, scii, quod non sit in alio ut in subiecto cui inhaeret et neque de subiecto dicatur; unde inquit S. Thomas: « Quod perse agere convenit per se existent!. Sed per se existeras quandoque potest dici aliquid si non sit inhaerens, ut accidens vel ut forma materialis, etiamsi sit pars. Sed proprie et per se subsistens dicitur, quod neque est praedicto modo inhaerens neque est pars » (5). II 642. Demonstrato quod anima sensitiva brutorum non est per se forma subsistens seu immaterialis, logice ac per se deducitur: ipsam penitus destitui qualibet facultate et quolibet gradu intellectuali(1) Cfr. S. Thom., De Sp. Creat., a. 8, ad 8<««n; de Anima, a. 7, ad 6«>» et 7«n>. (2) Ita Palmieri, loc. pr. cit. (3) Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 82, in prine. ,(4) Ita Palmieri, loc. prox. cit. (5) I, q. 75, a. 2, ad 2“n>, .'Vi ' (6) Cfr. S. Roselli, op. cit., Phys. Pari., q. 19, a. 2; Storchenau, op. cit., loc. pr. d!.. §§ 273-2í 1 ; F.-Ch. Baumeister, op. cit., loc. pr. cit., §§ 763-769; Sanseverino, op.cit., Corny log., nn. 228-233, 242; Zigliara, loc. pr. cit.; Pesch, op. cit., nn. 85-95; De la Vaissière, Vi Utrum Anima Bruti sit Rationalis seu Intellectiva 495 tatis sive rationalitatis, eo quod «substantia intellectus est omnino immaterialis » (1). Quia vero non pauci ex hodiernis scientificis, falsa nixi interpretatione, asserere conantur, bruta possidere saltem qualitative (= essentialiter) eamdem humanam intelligentiam seu rationem, licet quantitative (= gradu; accidentaliter) ab ea distin­ guatur (2); ideo hac speciali ratione moti, praesentem quaestionem accurate ac fuse absolvere curabimus. 643. Praenotamina. — Primo est notandum quod supra (3) retulimus de nostra cognitione circa brutorum psychismum. Illius enim methodi, scii, analo­ giae, fundamentum seu lex praecipua, ab omnibus fere scientificis recepta (4), ita a Ll. Morgan enuntiatur: « non sunt brutis tribuendae altiores nobilioresque facul­ tates psychicae iis, quas eorum opera exprimunt ac postulant ». Hanc legem psycho­ logicam Scholastici ita metaphysice concinnant: a non fiat per plura quod fieri potest per pauciora» (= principium metaphysicum oeconomiae). Secundo est notandum, quod apud plures scientificos non parva reperitur confusio quoad formalem significationem intelligentiae et rationis; unde plures ex eis, licet intelligentiam seu rationem brutis tribuant, de facto idem significare intendunt quod Scholastici per aestimativam exprimunt (5), uti iam innuerat S. Thomas (6). Tertio est notandum, seu potius postulandum, derecta notione instinctus et intelligentiae, cum ab hac tota praesentis quaestionis solutio pendeat, ut etiam adversarii (v. g. Emery) fatentur. Et revera: — a) Instinctus est quoddam actuum instinctivorum principium. Tale autem proprie nihil aliud est nisi « quidam im­ pulsus sive dispositio innata aut hereditaria, qua animal appetitu sensitivo fertur in determinatos actus circa determinata obiecta, quorum finalitas subiecto agenti est penitus ignota ». lamvero, nullus appetitus cognoscitivus datur nisi in obiectum cognitum; ideoque, instinctus per se et formaliter dicit quemdam nexum inEltm. d. Psychol. Expérim., Chap. I, § 3; Frôbes, op. cit., Lib. I, c. I, § 4, Thes. 5, pp. 38-53; Buffon, Histoire Naturelle de l'homme et des animaux. — Les Epoques de la Nature; C. Lloyd Morgan, Introduction to Comparative Psychology (1894); J. H. Fabre, Souvenirs entomologiquts (Delagrave) ; F. Salis-Seewis, Le azioni e gll istinti dcgli animali *, Prato, 1896; E. Was­ mann, Islinto e Intelligenza nel Regno Animale, Trad, ital., Boni, Firenze, 1908; E. L. Thorn­ dike, Animal Intelligence - An experimental study of associative processes in animals, Psychol. Rev. Monog. Suppl. II, 1898; Idem, The mental life of the Monkeys, Psychol. Rev. Monogr. Suppl. 1901, N. 15; T. Hobbhouse, Mind in Evolution, London, Macmillan, 1901; W. Kah­ ler, L'intelligence des Singes Supérieurs, Traduct. de P. Guillaume; Alcan; C. Outberlet, L'uomo, etc., op. cit.; L. Bretegnier, op.cit., et plures alios quos citabimus et quoad scientificoruni litteraturam cfr. Bibliographiam apud Bretegnier. (1) S. Thom., 1, q. 50, a. 2, c. (2) ha, post plures alios v. g. G. Leroy, BQchner, novissime asserit Bretegnier: « Entre l'intelligence hautement développée de l'homme cultivé et l'intelligence plus ou moins obscure, même chez les animaux supérieurs, il n'y a pas difference de nature, mais seulement de degré ■ (op. cil., p. XI; cfr. pag. 367 et passim). (3) Pag. 468, n. 622, secundo notandum. (4) Ita v. g. Bretegnier, op. cit., p. XI. (5) Hinc refert Bretegn.: « Dénommée « estimative » par J. De Johannis, « discernement » par J.-H. Fabre, « intellect » par Perez, cette faculté (mémoire, association des souvenirs sensoriels, possibilité d’apprendre), est qualifiée par Bouvier « d'intelligence »; c’est en fait, ecrit-ll, l'élément plastique qui permet aux instincts d’adapter « leurs actes aux circonstances • (op. cit., pag. 223). (6) Loqtiens cnim de psychlsmo elephantis, quem hodie plures scientific! plus aequo extollunt, inquit: «quod maxime domesticabile animalium silvestrium est elephas: ad multa enim eruditur et intelligit, quoniam etiam adorare reges docentur; quod non ideo dicitur quia habeat intellectum, sed propter bonitatem naturalis aestimativae » (In Job, c. 40, lect. 2). 496 Liber 11-Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sect. /,§2, III conscienter finallsticum eius, quod est obiective utile, cum eo quod est subitClwt delectabile; consequenter est quid psychophysicum seu psychosomaticum. In­ volvit enim elementum somaticum, scii, corpus biophysiologice acceptum, prout instinctus in suo exercitio essentialiter dependet a specifica constitutione syste­ matis nervei, ab organis sensuum atque a tota individual!' complexione physicochimica; et elementum psychicum, scii, animam sensitivam, in qua radicatur cuiusque cognitionem sequitur. Insuper instinctus legibus associationum imaginum subiicitur et regulatur (1). Est igitur instinctus explicatio atque viva expres­ sio vitae sensitivae, cum qua identice et obiective est idem. — p) Intelligentia (= intellectus) est quaedam facultas, quâ natura seu quidditas rerum et ipsum ens in communi cognoscitur; ideoque eius est universale et universalis rationem cognoscere; et in hoc a sensu distinguitur (2). Ex universali autem intellectus discurrendo conclusiones deducit, et quia discursus rationalis, ut patet ex Lo­ gica, indicium propositionum supponit, ideo inteilectûs est comparare unum cum altero seu praedicatum subiecto unire (3). Hinc solius intellectus est perci­ pere ac de perceptis iudicare (4), atque ideo perfectam finis cognitionem habere, prout a non solum apprehenditur res quae est finis, sed etiam cognoscitur ratio finis et proportio eius quod ordinatur ad finem ipsum» (5); quod, ut liquet, nequit fieri sine vera comparatione veroque iudicio (6). Quapropter, intelligentia seu intellectus est facultas animae cognoscitivae, cuius operationes per se sunt analysis sive conceptus universales seu generici (= logici) seu rationes abstra­ ctae rerum, et synthesis sive iudicium et ratiocinium, circa quas versatur Lo­ gica (7). Exinde, manifestum etiam manet, intelligentiam et rationem non esse duas facultates specifice ac essentialiter distinctas ut quidam scientific! putant, sed unam atque identicam solo munere distinctam; consequenter, ubi est una ibi identice adest et altera (8). Ex utriusque potentiae actibus et passionibus, recte colligitur critérium certum, quo de earum existentia concludi potest, prout scii, «illi omnes ac soli actus sunt atque dicuntur intellectivi, quorum animal manifestat conscientiam (1) Legem associationis seu connexionis imaginum iam tetigerat Aristoteles (Optuc, De Reminiscen. et Memoria, II, 451-452) et cum eo S. Thomas (ibid., lect. 5, n. 359-371), quit breviter sic enuntiari potest: « unus motus natus est post alium nobis occurrere seu post alterum sequi sive ex necessitate sive ex consuetudine •. Plures tamen ex modernis Psychologis quatuor assignant leges associationis, vide!, per similitudinem, per oppositionem, per contiguitato temporis et per contiguitatem spatii, quamvis nonnulli ex eis eas reducere conantur vel aC duas (v. g. Paulhan); vel ad tres, scii, ad legem Hamilton seu reintegrationis (= totalitatii), ad legem Shad. Hodgson seu utilitatis et ad legem dissociationis seu incompatibilitatis; vel, iuxta alios, ad unam legem, quae ita esset: tthat, whenever a sensory or imaginai process ocain consciousness, there are likely to appear with it (of course, in imagina! terms) all these sensory and imaginai processes which occured together with it in any earlier conscious preserh Ita Titchener, op. cit., p. 374; cfr. De La Vaissière, op. cit., n. 34, p. 130 ss.; De Sarlo, op. cit., Vol. I, p. 355 ss. T (2) Cfr. S.Thom., l-ll, q. 5, a. 1, ad 1»®; I, q. 85, a. 1, 3. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 58, a. 4. I (4) Cfr. S. Thom., H-II, q.45, a. 2, ad 3«®; de Verit., q. 12, a. 3, ad 1 u“ ; q.28, a. 3, ad *6»; de Malo, q. 16, a. 12, c. (5) S. Thomas, I-II, q. 6, a. 2; cfr. ibid., q. 11, a. 2; I, q. 59, a. 1 ; I, dist. 1, q. 4, a. 1, c. etad2'>m. — Dicitur « cognitio perfecta finis », quia illius cognitionem imperfectam brutis no: inconvcnit, cfr. I-II, q. 6, a. 2. I (6) Cfr. S.Thom., I, q. 47, a. I,ad 3»®; ibid., q. 82, a. 1-2; I-II, q. 8, a. 3; de Veril., q. 23, a. 1, ad 3°®. axB (7) Hanc intelllgentiae notionem communiter agnoscunt Psychologi scientific!, adversari: * non exceptis: « La Psychologie, pergit Breteon., a non seulement pour objet l’étude de l’in­ telligence (faculté de comprendre, de raisonner, de fuger)... » Op. cil., p. XI; cfr. Ibid., p. 18, 263 et passim. ■■ (8) Cfr. S.Thom., I, q. 79, a. 8; De Johannis, La Psychologie des insectes in «Etudes-, Torn. 159 (an. 1919), et citatus a Breteon. (p. 223). Utrum Anima Bruti sit Rationalis seu Intellectiva 497 firaalisticam subiectivam ex parte ipsius animalis seu autoconscientiam; ceteri vero sunt et dicuntur instinctivi » (1). Quarto est notandum, quod diversa est ratio formalis cognitionis seu appre­ hensionis, quae requiritur ad intelligentiam et instinctum. Revera enim, ex utriusque phaenomenorum biopsychicorum recta analysi et comparatione, potest adsignari duplex genus, quorum unum comprehendit actus autónomos, i. e. qui exercentur a subiecto cognoscente seu discente independenter ab in­ fluxu agentis extrinseci, et vocari potest cognitio seu apprehensio per inventio­ nem; et alterum comprehendit illos actus qui exercentur sub influxu agentis seu cognoscentis extrinseci, et appellari potest cognitio seu apprehensio per discipli­ nam (2). Utrumque genus, ut Wasmann (3) sequamur, diversimode explicatur. Etenim, a) Cognitio inventiva triplici modo obtineri potest: Io kinetico-mechanice, et est quaedam facilitas seu dexteritas, quam individuum solo motuum automaticorum exercitio acquirit. Est quid biophysiologico-psychicum, quod propterea essentialiter consistit « in quodam exercitio motuum biomechanicorum, qui ab aliqua excitatione instinctiva determinantur atque a sensu musculari in exeeutione ponuntur vel exercentur» v. g. facilitas ambulandi, natandi, etc.; 2° asso­ ciative, et est modus agendi quem individuum propriam experientiam sensitivam modificat, ut legibus associationum regulatam. Talis autem modus praecedenti adiungit quemdam instinctum mimicum seu imitationis, qui alterius instru­ ctione acquiritur, et ad quem nullus gradus intelligentiae requiritur, sed solum facultas, qua experientia efformantur novae associationes imaginum sensibi­ lium, memoriam sensitivam subaudientium (4), v. g. canis venaticus potest noviter addiscere ad novum animal ferum prosequendum vel propria experientia vel quia aliud sibi simile hoc faciendum vidit; 3° rationaliter, et est ille quo ani­ mal ex praevia autoexperientia seu ex a se inventis seipsum deducit in cogni­ tionem aliarum relationum (5); unde praedictis duobus modis essentialiter ad­ jungitur praeviarum habitudinum cum noviter acquisitis collatio (6), ex qua conclusiones deducuntur, quod proprium rationis et intelligentiae est (7). P) Cognitio disciplinaris pariter triplici modo explicari potest: Io instinctu imitationis, et est quaedam innata inclinatio, qua subiectum naturaliter tendit ad imitandum modum agendi aliorum viventium, cum quibus vel inter quae vivit, v. g. ad alicuius oscitationem ceteri praesentes automatico-reflexe os pariter diducunt; quare, hic modus necessario connectitur cum facultate sen­ sitiva cognoscitivo-appetitiva, atque ideo est perfectivus modi kinetico-mechanici et consequenter nullum signum intelligentiae arguit (8); 2° assuefactione, (1) Cfr. Wasmann, op. cit., pag. 37. (2) Praedicta duplex denominatio» scii. « per inventionem ct per disciplinam », licet pro­ prie ac rigorose soli rationi conveniat, sumpta tamen large et minus rigorose nil officit quo­ minus proposito nostro adaptetur, ut colligi potest ex S. Doct. (cfr. De Verit., q. 11, a. 1, c.). (3) Cfr. Wasmann, op. cit., c. IX, p. 223-244. (4) Ad rem S. Thomas: «contingit autem ex memoria praeteritorum beneficiorum vel flagellorum ut bruta aliquid apprehendant quasi amicum et prosequendum vel sperandum, et aliquid quasi inimicum et fugiendum vel timendum; et ideo post flagella, ex passione timoris quae inde eis insurgit, inducuntur ad obediendum nutui instructoris » (De Verit., q. 24, a. 2, ad 7-»). Quod luculenter confirmatum fuit innumeris experimentis praesentim a Thorndike effe­ ctis (cfr. op. cit.). (5) Cfr. Wasmann, loc. prox. cit. (6) Cfr. S. Thom., De Verit., q. 11, a. i, c. (7) Cfr. S. Thom., De Verit., q. 15, a. 1; I. q. 79, a. 8. (8) Super hoc modo fundatur sic dicta facultas communicativa seu lingua animalium. qua scii, multa bruta inter se communicant quaque in societate vivunt, ut formicae, apes, etc. Hoc iam innuerat S. Thomas dicens: «quod etiam alia animalia non habent ita perfectum usum industriae naturalis slatim a principio, sicut postea; quod ex hoc patet, quod avts docent vitare pullos suos, et similia in aliis generibus animalium inveniuntur » (l,q. 101, a. 2, ad 2«®). 32 — Pirotta, Summa Philos. - II. 1 498 Líber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. II, Sect. /,§2, III ct est quaedam instructio in animali ab extrínseco intelligente recepta, qua ad aliquid faciliter operandum assuescit, v. g. canis Van a Lubbock instructus fuerat ut, fame compulsus, tabellam, in qua scriptum erat food (= cibus), afferret. Iste autem modus praecedenti adiungit extrinsecum elementum, nempe extrinsecum intclligens instructionem communicans, ex quo tamen nullus gradus intelligentiae arguitur animali intrinsece adesse; 3° doctrina (= educatione in­ tellectuali), et est ille, quo discens ex se et per seipsum potest ex associationibus imaginum sensibilium, etiam ut infusis ac ordinatis a magistro, alias notionemagis abstractas et universales concipere, easque inter se et cum aliis conferre, et exinde conclusiones deducere. Unde supponitur, quod intelligentia tam in instructore seu magistro quam in addiscente seu instructionem recipiente, sub­ audit quinque praedictos modos et necessario cum modo inventivo rationali connectitur. Sicut igitur impossibile est aliquem discere ex se et per se deducendo, seu inventione, nisi intellectum intrinsece habeat, ita verá discipliné seu do­ ctrina addiscere impossibile est animali, quod intrinsece intellectum non habet. Propterea rationaliter inventione discere et doctrina discere, se invicem conse­ quuntur (1). Et isti modi dumtaxat certe probant factum intelligentiae subiect ■ addiscenti intrinsece inhaerentis. 644. Status Quaestionis. — His quadantenus fuse praenotatis, fulcrum praesentis difficultatis plenissime innotescit. Constat enim hac de re atque ab omnibus concessum, bruta revera cognoscere et appetere finalistice obiecta, prout «scilicet per cognitionem aliquam moventur in finem» (2); at dubium est, an haec brutorum psychica activitas seu cognitio sit illa quae est iuxta tertium modum co­ gnoscendi sive inventione sive disciplina, vel sit tantum iuxta pri­ mum vel secundum modum utriusque generis; aliter, an bruta operentur intelligentia sive ratione vel solo naturali instinctu per aestimativam directo ac regulato; aliter, an praeter associationes imaginum sensibilium, revera efforment bruta conceptus logicos seu quidditativos rerum; quod denique reducitur ad hoc: an bruta praeter animam sensitivam gaudeant entitative anima intellectiva seu rationali, ut solo gradu seu quantitative tantum ab humana intelligentia distinguantur (3). En quaestio. 645. Sententiae. — Huic propositae quaestioni duplex datur sen­ tentia inter philosophos atque scientificos. 1“ Sent. ( Anthropomorphismus): brutis fere omnibus simpliciter tribuit rationalem seu intellectualem facultatem, ita ut omnia bruta aliquali intelli­ gentiae gradu, sive perfecto sive imperfecto aut rudirnentali, gaudeant; qua(!) Ad rem Angelicus: «Contingit in scientiae acquisitione quod eodem modo dowm alium ad scientiam ignotorum deducit, sicut aliquis inveniendo deducit seipsum in cognitio­ nem ignoti • ; ex quo probat, quod «unus homo alium docere dicitur et cius esse magister» (De Verit., q. Il, a. I), quod est fundamentum scientiae Paedagogiae. (2) S. Thomas. I-Il, q. 6, a. 2, ad lu»; cfr. Wasmann, op. cit., p. 64. (3) Ad rem Wasmann: « La questione: Hanno i bruti, oltre l'istinto, anche rinfclligenza? equivale sostanzíalmente all altra : Hanno i bruti oltre la vita sensitiva, anche la vita inttlldtuale? (op. cit., p. 45; cfr. ibid., p. 51). Ex quo manifeste liquet, quaestionem hanc esse potius philosophicam et mctaphysicam quam scientificam; erronee proinde scripserat Barrier: « En cette matière, les philosophes doivent céder le pas aux biologistes » (cit. a Bretegn. op.c/t, p. 69). H■ Utrtirn Anima Bruti sit Rationalis seu Intellectiva 499 propter, psychica brutorum activitas distinguitur ab humana non specifice et essentialiter, sed gradu et accidentahter, non qualitative sed quantitative. Haec sententia tribuitur ex antiquis Porphyrio (1), Anaxagorae (2), Pythagorae et Pythagoricis (3), Celso (4), Manichaeis (5), atque ex modernis communiter Evo­ lutionists post Darwin, ut Romanes, Espinas, Forel, Ziegler et C. Emery (6), Sensistis post Condillac et Materialises post Büchner, ut Haeckel, Bregenzer et T. Bignoli (7), necnon Zoopsychologistis modernis ac patronis Psychologism} Popularis ut A. Brehm, G. Haacke, Ch. Kraepelin, C. Smalian, G. Leroy, Flourens, Toussenel, Milne Edwards, Rivers, Bohn, Raabe, Scott Berry, Jozzelli (8) et plu­ ribus aliis, quos refert et sequitur Brctegnier (9). Eamdem sententiam novissime comprobare conatus est IV. Koehler pluribus experimentis in simiis anthropodis (v. g. chimpanzé) effectis (10). 2a Sent. (= Antianthropomorphismus) praecedenti e regione opposita, quemlibet intellectualitatis seu rationalitatis gradum brutis simpliciter negat, eisque tantum concedit naturalem instinctum per aestimativam directum, ita ut totus brutorum psychismus vitae sensitivae limites nullimode transcendat. Ita Aristoteles quem communiter sequuntur SS. Patres, ut S. Basilius (11), S. Grog. Nyssen. (12), S. Ambrosius (13), 5. Augustinus (14), S. Chrysostomus (15), omnes Scholastici, S. Thoma duce et Neoscholastici ut Sanseverino, FrObes, atque non pauci ex Scientificis ut Buffon, Rarey, Nicolay, Moret, Broca, O. Flügel (16), Joly, Sorel, G. H. Schneider, G. Wundt, Fabre, Wasmann, Claparède, Thorndike, Hobbhouse et plures alii; cum quibus dicimus: 646. Conclusio : « Bruta omnia facultate intellectiva seu ra­ tionali simpliciter et absolute non gaudent ». Prob. Io (= a posteriori'scientifice). — Non sunt brutis tribuendae altiores nobilioresque facultates psychicae iis quas eorum opera exprimunt ac postulant. Atqui nullum opus cuiuslibet speciei bru­ torum, inferiorum et superiorum, exprimit ac postulat gradum psy­ chicae activitatis superiorem gradu vitae sensitivae. Ergo bruta (1) Cfr. Zeller, Compendio di Storia d. Filos. Greca, p. 341, Vallecchi, Firenze, 1921. (2) Cfr. Aristotel., I, de Anim., c. 2; S. Thom., ibid., lect. 5, n. 57. (3) Cfr. Plutarc., De Placit. Philos., V, 20. (4) Cfr. Orioenem, Contra Celsum, IV, 23. (5) Cfr. S. Augustin., De Morib. Manichaeor., II, 17. (6) Cfr. Instinkt u. Intelligent der Tiere, Bemerkungen zu E. Wasmann neuestem Werke: Die zusammengesetzcn Nester u. gemischten Kolonien der Ameisen, in « Biol. Zentralb XIII, p. 150 ss. (1893). (7) Cfr. La legge fondamentale deWintelllgenza bellulna, Lipsia, 1879. (8) Cfr. Sconfltta del Materialismo. Trent'anni di osservazioni air aperta campagna. Esame analítico e sintético intorno ai rapport i fra la vita degli animali bruti c la vita dell'uomo, del sacerdote Niccolô Jozzelli, Pistola, 1893. (9) Op. cit., praesertim c. VI11, pp. 265-356. (10) Omnia experimenta a Koehler tacta ad hoc reducuntur, ut animal ex simplici rea­ ctione instinctiva visione alimenti excitata, pervenire debeat ad illius alimenti possessionem, postquam quoddam mechanicum obstaculum difficultatibus plenum superaverit; quod exequi nequit sine perfecta totius obstaculi perceptione. Optimam ac fusam de his experimentis expo­ sitionem videsls apud Bretegnier (op. cit., p. 331-355). (11) Hexaemer., Hom. VIH, 2. (12) De Opiflc., Hom. c. 30. (13) Hexacm., VI, 4. (14) De Trin., X, 4; Contr. Adim., 12; de Civ. Dei, XI, 27; de Genes, ad Lit. XI, 2. (15) In Act. Apost., Hom. IV. (16) Seclenleben der Tiere9, 1897. o: Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. Il, Sect. /,§2, III omnia facultate intellectiva seu rationali simpliciter et absolute non gaudent. Mai. patet ex praenotatis. — Min. probatur negative et posi­ tive. Arg. rm (= negative). — Ut opus, ab aliquo bruto elicitum, exprimat ac postulet gradum superiorem gradu vitae sensitivae seu aliqualem gradum intelligentiae, simpliciter requiritur ut exe­ quatur iuxta tertium modum addiscendi inventione seu doctrina. Atqui innumera experimenta, hucusque a scientificis in operibus diversorum brutorum effecta, probant bruta operari iuxta primum vel secundum modum utriusque generis cognoscitivi dumtaxat. Ergo nullum opus cuiuslibet speciei brutorum, inferiorum et supe­ riorum, exprimit ac postulat gradum psychicae activitatis superio­ rem gradu vitae sensitivae. Mai. liquet ex praenotatis. — Min. decl. et simul prob.: Io Plura utique atque innumera facta a scientificis referuntur, ex quibus concludere putant esse intelligentiam in brutis, ut sunt facta de simiis narrata a Romanes (1), de simiis et felibus a Forel (2) et de pluribus anthropodis a Koehler; nihilominus, omnia haec aliaque in infinitum adducta gradum sensitivum non superant. Revera enim, relicta exaggeratione narrantium, qui potius vulgariter quam scien­ tifice rem exhibent, relicta quoque tendentia materialistica, illa opera mirabilia optime reducuntur ad processum associationum vel instinctum imitationis sive ad assuefactionem; quae omnia suffi­ cienter explicantur memoria sensitiva et aestimativa (3). 2° Quidam asserunt, bruta conficere abstractas notiones; quia enim exacte perpendunt habitudinum contractarum horas, ideo habent notionem temporis (4); quia proportionate mensurant capacitatem, altitudinem ac profunditatem alicuius obstaculi vin­ cendi, ideo habent notionem spatii seu distantiae (5); quia capaci(1) Animal Intelligence \ London, 1895. (2) Cervello ed Anima •-•, Bonn, 1899. (3) Merito notat S. Thomas: «Quod animal imaginetur formas apprehensas persensum, hoc est de natura sensitivae apprehensionis secundum se; sed quod apprehendat illas inten­ tiones quae non cadunt sub sensu, sicut amicitiam, odium et huiusmodi, hoc est sensitivae partis secundum quod attingit rationem. Unde pars illa in hominibus, in quibus est perfectior propter coniunctionem ad animam rationalem, dicitur ratio particularis, quia confert de in­ tentionibus particularibus; in aliis autem animalibus, quia non confert, sed ex instinctu naturali habet huiusmodi intentiones apprehendere, non dicitur ratio sed aestimatio. Similiter etiam ex parte appetitus... » (ili, dist. 26, q. 1, a. 2, c.). | (4) « Les chiens et les chats, pergit Bretegn., ont la notion de l'heure des repas et rassem­ blent autour de la table, rappelant ainsi à leurs maîtres que le moment est venu de manger. Les chiens ont parfaitement la notion des jours d’ouverture, dans les abattoirs de petites villes, où l’on ne tue qu’une ou deux fois par semaine... » (op. cit., p. 314). (5) « Le carnassier, refert Bretegn. post Colin, qui s’élance d’un bond sur sa proie ne le depasse pas; il fait un effort en harmonie avec l’étendue de l’espace qu'il devait franchir» (ibid., p. 315). Utrum Anima Bruti sit Rationalis seu Intellectiva 501 tatem alicuius voluminis removendi proportionate metiuntur, ideo habent notionem ponderis (1); etc. Nihilominus haec exempla nihil probant. Praedictae enim notiones versantur circa passiones se­ quentes quantitatem, quae sensu cognoscibilis est; sed etiam prae­ dictis notionibus admissis in brutis, non ex hoc tamen probatur ipsa bruta cognoscere quantitatem, sed quantum. Si igitur canis v. g., antequam obstaculum superet, eius altitudinem ac profundi­ tatem mensuret, non ideo sequitur canem in suo cerebro harum conceptus logicos efformare atque earumdem comparationem uni­ versalem ordinare, sed sequitur solum bruti sensibus externis re­ praesentari hoc quantum quatenus altum et profundum, ex quorum associatione sensili canis determinatur ad exequendum vel non opus (2). Idem dicitur de temporis cognitione; non enim felis v. g. retinet seu efformat notionem logicam temporis atque eius compara­ tionem cum prandio parando conficit, sed fame constrictus, natu­ rali instinctu, et habitudine contracta ad illud fertur; quod suffi­ cienter obtinetur per memoriam sensitivam et imaginum associa­ tiones. Similiter et de aliis notionibus est dicendum. 3° Omni valore scientifico quoque carent alia facta adducta ad commonstrandum bruta possidere veram numeri notionem et problemata mathematica solvere; unde aiunt, « intelligentia computatrice » ea praedita esse (3). Celeber enim est equus Kluge-Hans (4), quem pauci plus aequo extollunt (v. g. C. G. Schillings, L. Heck, T. Matschie), putantes ipsum revera cogitare, iudicare, concludere et ex se mathematice operari, ideoque vera intelligentia gaudere (5). Idem a quibusdam (v. g. Ch. Richet) asseritur de quatuor equis Elberfeld ad C. Krall pertinentibus (6), sicut postea affirmatum est de aliis, ut de cane Rolf ad dominam Moekel (7) et Lola ad do(1) Cfr. Bretegn., ibid., p. 316. (2) Hinc, inquit S. Thomas, quod in brutis perfectis « remanet motus phantasiae, etiam abeuntibus sensibilibus » (11 dc Anim., lect. 6, n. 302); itaque, oportet « quod animal per ani­ mam sensitivam non solum recipiat species sensibilium, cum praesentialiter immutatur ab eis, sed etiam eas retineat et conservet » (1, q. 78, a. 4, c.). (3) «C’est d’Allemagne, scribit Bretegn., avant la grande guerre, que nous est venue la nouvelle stupéfiante que des chevaux et des chiens faisaient preuve d’une « intelligence calculatrice • en effectuant des additions, des soustractions, des multiplications et même des extractions de racines carrées et cubiques » (op. cit., p. 317). (4) Guillelmus von Osten Berolinensis, • satis locuples, maniacus aliquantulum et idea fixa intelligentiae animalium praeoccupatus» (cfr. Maeterlinck, L'Hôte Inconnu, p. 172; Fasquelle, 1917), an. 1900 educandum suscepit quemdam equum, cui nomen « Hans > im­ posuit ac postea adjectivum « Kluge » (— iudicium habens) adiunxit. G. v. Osten defuncto (t 1909), equum Hans emit dives industrialis ex Elberfeld, M. Carolus Krall, a quo « equus Elberfeld » denominatus fuit. (5) Cfr. Bretegn., op. cit., p. 317 ss. (G) Krall his quatuor equis haec nomina imposuit, scii. < Mohamed », « ZariJ », « Haenschcn > et < Bcrto » qui caecus erat et odoratu carens. • Les chevaux d’Elberfeld, notat Bretegn., n’étalent pas seulement des calculateurs de premier ordre mais ils savaient, parait-il, distin­ guer les sons, les couleurs et les parfums, lire l’heure au cadran d’une montre, reconnaître certaines figures géométriques, des images, des photographies > (op. cit., p. 318). (7) Cfr. Bretegn., lue. cit., p. 324-325. 502 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. If, Sect. /,§2, 111 minam Kindermann pertinente (1). — Omissis igitur exaggeratio­ nibus, commentis et falsis interpretationibus, quae quidam, bru­ torum custodes potius quam laboratorii scientifici observatores, narrant, id quod veri in illis factis reperitur, totum reducitur ad memoriam, aestimativam et imaginationem, ideoque ad associa­ tionum leges; nihil enim per se loquendo bruta possunt sibi aut nobis repraesentare seu manifestare: «omnis enim repraesentatio consistit in quadam collatione, quae proprie pertinet ad rationem. Unde etsi bruta animalia aliquid manifestent, non tamen manifestationem intendunt; sed naturali instinctu aliquid agunt, ad quod manife­ statio sequitur n (2); quod in particulari a peritis scientificis compro­ batur. Revera enim, Io licet de « Kluge-Hans » quidam retinuerint deceptionem domini fuisse, et alii (v. g. v. Zobel, A. Schumann) factum explicuerint per secundum modum addiscendi sive inven­ tione sive discipliné, indicio tamen finali et definitivo peritorum una­ nimiter negatus fuit equo Hans quilibet gradus addiscendi iuxta tertium modum, consequenter quilibet gradus intelligentiae (3); 2° quamvis etiam de « equis Elberfeld n diversa iudicia prolata fue­ rint, quidam enim (v. g. Modzelewski) recurrerunt ad telepatliiam vel intermentalem communicationem, alii (v. g. Maeterlinck) ad transmissionem cuiusdam fluidi provenientis ab homine ad equum, alii autem (v. g. Claparède) ad educationem receptam, et alii ad aliud — omnes tamen conveniunt in excludendo ab illis quamlibet facultatem verae intelligentiae (4), equo caeco «Berto» non ex­ cepto (5). Idemque est dicendum de supradictis canibus (6) aliisque brutis, simiis anthropodis non exclusis. Arg. ITm (= positive). — Si sint aliqua bruta, quorum opera exprimunt ac postulant aliqualem intelligentiam, deberent esse simiae praesertim superiores. Atqui harum opera pertinent ad se(1) Cfr. Bretegn., ibid., p. 326-327. (2) S. Thomas, II-II, q. 110, a. I, c. (3) Duplex ad hoc examen commissio peritorum instituta fuit: < Une première commission composée du Professeur Strumpf et Nagel, du Directeur du Jardin Zoologique, d’un Dp recteur de Cirque, de Vétérinaires et d’Officiers de cavalerie, ne découvrit rien de suspect, mais ne donna aucune conclusion. Une deuxième commission, composée du Professeur Strumpf, de ses élevés et de M. Oskar Pfungst, du Laboratoire de Psychologie de Berlin, se livra à de nombreuses constatations et expériences. Le rapport de cette commission rédigé par M. Pfungst, concluait a l'absence d'intelligence chez le cheval Hans, qui était, au dire de la commission, Incapable de reconnaître aucune lettre ou aucun chiffre et ne savait ni calculer, ni compter, obéissant simplement aux signes imperceptibles, infinitésimaux et inconscients de son maître » (Bretegn., op. cit., p. 317-318; cfr. Wasmann, op. cit., c. X, p. 283-295). (4) Ita inter alios Maeterlinck (op. cil.), Bretegn. (op. cit., p. 324), (5) Ad rem Bretegn.: ■ En ce qui concerne les chevaux de M. Krall, si l’hypothèse d’un signal d’arrêt de nature optique est plausible pour les chevaux Mohamed, Zarif et Hanschen, il faut admettre que le cheval Berto, affligé de cécité complète, devait obéir à un signal affectant un autre sens que la vue, et vraisemblablement le sens de l’ouïe ■ (op. cit., p.324). (6) Cfr. Bretegn., op. cit., p. 329. .Wfj Utrum Anima Bruti sit Rationalis seu Intellectiva 503 eundum modum addiscendi inventione seu disciplina dumtaxat, et nullo modo ad tertium gradum. Ergo nullum opus cuiuslibet speciei brutorum, inferiorum et superiorum, exprimit ac postulat gradum psychicae activitatis superiorem gradu vitae sensitivae. Mai. liquet et ab adversariis non negatur (1). — Min. prob.: Plura enim adsunt facta scientifice a Naturalistis et Psychologis patrata, quorum sufficiat innuere tantum aliquot iudicia. Etenim, Io E. L. Thorndike plura experimenta in canibus, felibus atque prae­ sertim in simiis operatus est, tam processu inventivo quam disci­ plinari. Nam, pluries experimento simias consulto subiecit, sicut adaperire portas diversarum arcarum in quibus cibus sumendus detinebatur; nihilominus, iudicavit earum opera nullum verae in­ telligentiae signum supponere neque postulare, sed esse unice me­ moriae ac associationum imaginum sensibus externis receptarum mechanismum. Quapropter, ita magistraliter conclusit: « sicut de aliis mammiferis, ita et de simiis probationes positivae habentur potius pro absentia in illis cuiuscumque facultatis logicae generalis » (2). — 2° Ad idem pervenerunt experimenta in aliis simiis (= Maccacos Rhesos) habita a J. Kinnemann (3) et a T. Hobbhouse, qui postremus licet Maccaco-Rheso et tô Chimpanzé imagines magis determinatas tribuat, tamen expresse fatetur, « non esse eas quae processu analytico [i. e. ratione] efficiuntur ». — 3° Ab his autem minime dis­ sentit Ll. Morgan, qui eius innumeris experimentis speciatim in canibus perfectis et praesertim circa praesumptam intelligentiae computatricis capacitatem, simpliciter concludit, quod « canes qua­ libet cogitativa facultate (reason) penitus carent » (4). — 4° Plura denique alia et innumera experimenta adiungi possunt scientifice effecta in animalibus etiam inferioribus, a Plateau (5), Fabre, Wasmann aliisque permultis; quae omnia nostram veritatem confirmant. Prob. 2° (= a priori; philosophice). — Arg. In“ (= statico-dynamice). — Metaphysice repugnat determinatae naturae seu essentiae tribui quod est formale alterius naturae. Atqui asserere bruta intel­ lectu operari et intelligentiam possidere, est eorum naturae tribui quod est formale naturae hominis. Ergo bruta omnia facultate intellectiva seu rationali simpliciter et absolute non gaudent. (1) Optime notat Bretegn.: < De tous les animaux, le singe et plus particulièrement le singe supérieur (le chimpanzé, l’orang, le gorille), est manifestement celui qui se rapproche 1e plus de l’homme, tant par son organisation physique que par le développement de son cer­ veau et par ses manifestations psychiques » (op. cit., p. 329). (2) The Mental life of the Monkeys, op. cit., p. 14; cfr. ibid., p. 10. (3) Cfr. Mental life of two Macacus Rhesus Monkeys in Captivity, in • Americ. Joum. of Psychol. », Year 1912. (4) Introd, to Comp. Psychol., p. 253; 291; 305. (5) Les insectes ont-ils la mémoire des faits? in < Année Psychol. », an. 1909, p. 148 ss. 504 Liber //- Philos. Nat. Spec., Pars //, Cap. 1J, Art. 11,Sect. /,§2, II] Mai. per se liquet (1). — Min. iam probata manet ex supra de animarum divisione habitis (2); attamen denuo breviter ostenditur: Io Anima sensitiva est forma substantialis, qua brutum formaliter et essentialiter in tali natura constituitur. Atqui propria et per $e operatio animae sensitivae est sensatio seu sentire. Ergo asserere bruta intellectu operari et intelligentiam possidere, est eorum na­ turae tribui quod est formale naturae hominis. 2° Intellectu operari et intelligentiam possidere est idem ac subiectum aliquod in diversis circumstantiis seu mediis, diversisque temporibus, diverse operari posse; consequenter, non esse ad unum necessario determinatum. Atqui omnino contrarie bruta operantur: « omnis enim hirundo similiter facit nidum, et omnis aranea similiter telam » (3). Ergo asserere bruta intellectu operari et intelligentiam possidere, est eorum naturae tribui quod est formale naturae ho­ minis. Arg. na“ (= teieologice). — Intelligentiam habenti et intellectu operanti non sufficit ordinate agere et propter finem agere, sed re­ quiritur per se ut vere se moveat in finem, rationem finis cognoscat ac veram electionem habeat. Atqui bruta omnia haec non possident. Ergo bruta omnia facultate intellectiva seu rationali simpliciter et absolute non gaudent. Mai. liquet ex praenotatis. — Ordinate enim et propter finem agere convenit non solum entibus cognitione praeditis, sed etiam non cognoscentibus, quorum actio est signum intelligentiae extrinsecae ea moventis et dirigentis in finem; propterea, «in omnibus quae moventur a ratione, apparet ordo rationis moventis, licet ipsa quae a ratione moventur, rationem non habeant » (4). Ut igitur indicetur, aliquid intelligentiam intrinsece possidere, necesse est ut in finem se moveat, quod est ordinare media in finem et in ipsum tendere sub ratione finis, ad quod necessario requiritur cognitio comparativa seu cognitio habitudinis mediorum ad finem; ideoque, ut agens rationem finis cognoscat atque veram electionem habeat, cum electionis sit media in finem ordinare (5). Min. decl. et prob.: Bruta non solum ordinate agunt et propter finem, sed quia eis inest motuum suorum principium efficiens, scii, cognitio et appetitus, ideo etiam bonum cognoscunt et ut sibiipsis conveniens, ex cuius cognitione se movent ad consequendum bo(1) Cfr. S. Thom., de Pot., q. 7, a. 4, c. (2) Cfr. pag. 426-428. (3) S. Thomas, II C. Gent., c. 82; cfr. ibid., c. 66; ibid., Ill, c. 34, 81 et alibi. (4) S. Thomas, 1-11, q. 13, a. 2, ad 3“». — Idem verificatur in ipso homine cum aliquid ordinate exequatur sub alterius imperio (cfr. S. Thom., ibid., q. 1, a. 2), imo et generaliter in tota natura (cfr. Seewis, op. cit., p. 45-52). (5) Cfr. S. Thom., I-H, q. 13, a. 2, ad 1^, Utrum Anima Bruti sit Rationalis seu Intellectiva 505 num apprehensum. Nihilominus, quia carent iudicio collativo ad deliberandum in alterutram partium — cum omne eorum iudicium sit determinatum ex instinctu naturae (1) —, non dicuntur proprie se movere in finem, sed moveri ex instinctu naturae, ut ex eorum operibus liquido constat. Et cum operatio sit « ultimum per quod unaquaeque res ordinatur in finem » (2), consequenter bruta nec rationem finis cognoscunt neque electionem habent; ex hoc ap­ paret quod omnia « quae sunt unius naturae similiter operantur » (3). Sagacitates igitur et ordinata opera a brutis elicita intelligentiam agentis extrinseci superioris dumtaxat arguunt (4). Confiri atur (= ex loquela). — Loquela sive lingua, proprie et stricte accepta, essentialiter est solius rationis seu intelligentiae. Atqui bruta, sive superiora sive inferiora, simpliciter et absolute carent loquela seu lingua proprie et stricte sumpta. Ergo bruta omnia facultate intellectiva seu rationali simpliciter et absolute non gaudent. Mai. decl. : Non est dubium quod quodlibet vivens, maxime cognitione praeditum, naturaliter tendat ad externe exprimendum seu manifestandum suos intrinsecos status psychicos, quae quidem manifestatio generaliter dici potest locutio seu loquela. At non in hoc tantum consistit, ut vult theoria Nativistica seu Instinctûs (= von Humboldt, Steinthal (5)); neque in pura com­ municatione per sonos, gestus sive verba etiam completa manifestata(= Wundt): haec enim optime exerceri potest puris interjectionibus aliisque partibus discur­ sus, quae cum respectu loquelae sint quid materiale, propterea brutis non desunt, ut experientia est notum (6). Quare, ad veram locutionem requiritur expressio seu communicatio conceptus mente expressi et aliis manifestati: «nihil enim est aliud loqui ad alterum quam conceptum mentis alteri manifestare» (7). Ad veram igitur linguam requiritur relatio seu comparatio conceptuum a mente facta et externe manifestata, vel iudicium communicatum ac externe prolatum per propositionem (8); quod confirmatur ex Pathologia, praesertim ex phaeno­ menis aphasiae (9). Manifestum est autem, quod iudicia proprie dicta conficere pertinet ad rationem seu intelligentiam, ideoque loquela seu lingua proprie dicta «ut proprium opus rationis» (10), ut etiam pathologice comprobatur, ma­ ti) Cfr. S. Thom., loc. prox. cit. (2) S. Thomas. Ill C. Gent., c. 22. (3) S. Thomas, 1-11, q. 13, a. 2, ad 3«®. (4) Cfr. S. Thom., ibid.; Seewis, op. cit., loc. pr. cit. (5) Cfr. Gutberlet, op. cit., Vol. II, pp. 80-91. (6) Cfr. Gutberlet, ibid., p. 85. (7) S. Thomas, 1, q. 107, a. 1 ; cfr. de Verit., q. 9, a. 4, c. (8) Ad rem S. De Sanctis: • L’espressione discorsiva infatti è il linguaggio propriamente detto perché è la forma espressiva di una importanza umano-sociale senza confronti con gil altri modi di espressione e di obbiettivazione motrice del pensiero » (op. cil., Vol. I, p. 317). (9) Hinc non immerito observat De Sanctis: « La comprensione de lie parole singóle ¿ cosa anal differente dalla comprensione della proposition... • (loc. pr. cit., p. 331). Quapropter, scien­ tific! assignare videntur physiologico-anatomice centra diversa corticis cerebralis ad verborum tantum sive propositionum prolationem ordinata: scientifice enim expertum est, ob aphasiam contractam, verba separatim proferri posse non vero propositiones. Cfr. C. Colucci, Contri­ buto alia localluazione corticale dei linguaggio, in « Rivista di Psicol. » an. 1929, N. 3, p. 173-179. (10) S. Thomas, 1, q. 91, a. 3, ad 3u°>. 506 Liber II -Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. 11, Sect. /,§2, 111 Utrum Anima Bruti sit Rationalis seu Intellectiva xime ex phaenomenis dementiae et cretinismi. Hinc non sine iure quidam re­ centes Psychologi distinguunt duplicem linguam, scilicet affectivam, quae brutis etiam convenit, et logicam, quae est propria hominis (1). Min. prob.: Io Ex Experientia. — Quotidie omnes videmus, bruta, tam superiora quam inferiora, signa externa, ut sonos diversosque motus corporis, emittere, quibus externe sive nobis sive inter se communicant seu exprimunt proprios status psychicos; tamen, haec brutorum lingua est pure affectiva. Nam, latratus canis v. g. nullo modo exprimit conceptum aliquem mente expressum, sed unice quamdam passionem seu affectionem, quam psychophysiologice sequitur latratus ex se ordinatus seu directus circa aliquid, sicut passio irae ex sua natura ordinatur ad inimicum; ideoque voces, gestus, ceterique actus, quibus externe passio manifestatur, necessario contra inimicum ordinantur, quin canis de facto timorem inimico incutere intendat (2); quod pariter dicitur de tota semeiologia omnium brutorum cuiuslibet speciei (3). Quod igitur a pluribus vocatur « animalium lingua », qua scii, inter se communicant ac gregaliter vi­ vunt v. g. formicae et apes, nullomodo arguit ipsa intelligentiam possidere (4). Tali enim linguâ insecta inter se communicant quibusdam signis seu motibus sensibilibus et praesertim odoratus et tactûs: ita v. g. formicae mediantibus ictibus antennarum capiti affixarum (5). Tota igitur brutorum communicatio externa reducitur ad linguam affectivam seu, ut notat Ll. Morgan, ad faculta­ tem iudicativam communicationis, quae tota consistit in associatione imaginum sensibilium, quibus in eis affectus seu passiones determinatae excitantur, atque ideo sonis, vocibus, gestibus, aliisque motibus corporis extrinsece exprimuntur ac manifestantur (6). 2o Ex Anatomía. — Ad loquelam seu linguam proprie dictam exercendam necessario requiruntur proportionata media naturalia etiam ex parte corporis, hoc est proportionatae dispositiones physiologico-anatomicae, ut luculenter (I) Ad rem A. Niceforo: < Langage affectif et langage logique. — Mode de parler, mode de sentir; c’est-à-dire, mode de parler et psychologie individuelle... Le langage affectif est spon­ tané; l’autre, réfléchi, le premier ne cherche pas les mots, l’autre les choisit: Le premier ne construit pas, pour ainsi dire, la phrase; les éléments de celle-ci se suivent en désordre d’aprèles impressions de celui qui parle; dans le langage logique, par contre, la phrase se présente unie et en bloc, bien ordonnée à son intérieur et bien coordonnée avec les autres phrases. La subor­ dination est la régie dans la phrase logique; la juxtaposition dans la phrase affective. Le pre­ mier des deux langages est plus précis; le deuxième, plus svelte et plus agile > (La personal^ et le Langage, in « Rivista di PsicoL >, an. 1930, N. 1, p. 2). Exinde, iterum manifeste concludi­ tur, contra theoriam empiristico-evolutionisticam (= Darwin) et synergasticam (« NoWe, Müller), linguam seu locutionem esse effectum rationis seu intelligentiae; consequenter, ra­ tionem priorem esse conceptu, conceptum priorem verbo, ideoque loquelâ (cfr. Arist., I Periherm., c. I, n. 2; Gutberlet, op. cit., p. 112-113; Colucci, loc. pr. cit.; De Sanctis, loc. pr. cit., p. 321, 322). MW (2) Cfr. S. Thom., II-II, q. 110, a. 1 ; de Verit., q. 24, a. 2, cire. fin. (3) Cfr. Seewis, op. cit., p. 37-42. (4) Contrarium quidam, post Huber, Darwin, Lubbock, tenent ut Bretegn. (op. cit., p. 230). (5) Cfr. Wasmann, op. cit., p. 142-148; Seewis, op. cit., p. 42-45. (6) Ad rem S. Thomas: < Auditus autem est in animali ad hoc, quod ei aliquid significetur. Est enim necessarium quod conceptiones unius animalis alteri significentur, secundum quod unum animal iuvatur ex altero, ut patet maxime in gregabilibus animalibus, In quibus geniti educantur a generantibus. Et ideo oportet etiam quod animal habeat linguam, per quam sonando significet suas affectiones alteri • (H I de Anim., lect. 18, n. 874). Quo luculenter explicata manet vocum varietas, quam plura animalia iuxta determinatas circumstantias emittunt, quaeque non exprimit nisi diversos affectus dlversasque passiones individualiter sentitas, ut Iram, delectationem, etc.; atque propterea illi affectus et passiones non sunt verae ideae seu con­ ceptus neque hos exprimunt, Ideoque exprimuntur vocibus et non verbis; essentialis enim distinctio Inter voces et verba a Psychol. Experim. etiam agnoscitur, cfr. De Sanctis op ctL p. 315. ' ' ' ! j l i i 507 constat ex Pathologia (1) et rationi maxime est conforme. Cum enim natura non deficiat in necessariis et potentiae in creatis sint necessariae ut natura dynamice sese explicet, manifeste sequitur quod si tali generi entis natura non dederit inedia naturalia seu potentias proportionatas ad talia opera exerenda, simpliciter concludendum est illud genus entis carere naturali aptitudine ad praedicta opera (2). Porro, scientifice certum est, bruta omnia simpliciter carere proportionatis mediis physiologico-anatomicis naturaliter necessariis ad exerci­ tium verae loquelae, videlic. tertia circumvolutione frontali corticis cerebralis (=area frontali intermedia), et praesertim area Brocae, quae est in regione temporo-parietali sinistra (= zona Wernicke) (3). Bruta igitur, sive superiora sive inferiora, simpliciter et absolute carent loquela seu lingua proprie et stricte sumpta (4). 647. Corollarium. — Ex omnibus hucusque ostensis, recte colligitur bruta, sive superiora sive inferiora, ita simpliciter carere facultate intel­ lectiva seu rationali, ut nullum gradum, nequidem rudimentalem, intelli­ gentiae possideant; consequenter penitus carent voluntate atque ideo «nullo modo sunt liberi arbitrii n (5). Erroneum igitur est omnino cum quibusdam scientificis (v. g. von Fischer) asserere, bruta moralitatis capacia esse: principium enim moralitatis est liberum arbitrium. Qua­ propter, bruta manifeste ab homine distinguuntur non solum gradu seu quantitative, sed eutitative et specifice seu qualitative. 648. Obiectiones. — Innumerae sunt difficultates quas, scientific! praesertim, contri nostram veritatem conficiunt; principaliores tamen referemus et breviter solvemus. Ia Obi.: Imprudens, imo periculosum, est scientifice tribuere alicui con­ ceptui aliquam notam quae experimentaliter verificari nequit. Atqui experimentaliter verificari nequit, quando v. g. canis, lacerta, piscis, etc., agit cum vel sine conscientia. Ergo non est scientificum, rationem conscientiae tribuere ut quid essentiale intelligentiae (= Ziegler). Resp.: — Dist. Mai. : imprudens... quae et secundum se accepta, et ex ana­ logia ad aliud experimentaliter verificari nequit Cone.; quae secundum se accepta, tantum experimentaliter verificari nequit Neg. — Et Contradist. Min. : secundum se accepta tantum Cone.; ex analogia ad opera hominis Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. — Pluries, dictum est, quod psychismus bruti nequit a nobis directe et secundum se cognosci, ideo a nobis cognoscitur ex analogia et comparatione ad psychismum sensitivum ab homine expertum. Unusquisque enim nostrum, (1) Ad rem De Sanctis: <... nessun bambino potrebbe apprendere a pariare se non possé­ dasse una disposizione ereditaria ad hoc e non dlsponesse quindi di una propria spontaneità » (op. cit., p. 317; cfr. ibid., p. 324). (2) Inquit enim Aristot.: < Ergo ut fit, ita natura aptum est fieri; et ut natura aptuin est fieri, nisi quid impediat » (ll Physic., c. VIII, 4; cfr. S. Thom., ibid., lect. 13). (3) Scribit enim inter alios A. Tournay: < remarque importante faite par Brodmann, d’après les données de la cyto-architectonique. cette troisième circonvolution frontale, area frontalis intermedia FC, et en particulier le champ de Broca, FCBm, non seulement présente une structure bien particulière, mais surtout, de même que les aires précitées du gyms angu­ laris et de la première circonvolution temporale, ne se retrouve pas sur le cerveau des animaux d parait représenter une acquisition du cerveau humain » (Nouveau Traité de Psychol, par G. Du­ mas, Tom. I, p. 284; Paris, Alcan, 1930; cfr. ibid. H. Wallon, p. 324). (4) Alia argumenta, brevitatis amore, omittimus, ut v. g. illud ex analogia seu Psychologia Comparata et ex universali harmonia mundi, cfr. S. Thom., ll de Anim., lect. 5, c. fin. (5) S. Thomas, de Verit., q. 24, a. 2. 508 Liber II -Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. Il, Sect. /,§2, III experientiâ propria, optime cognoscit distinctionem inter actus conscios et inconscios finis, quique ut actus distincti extrinsece etiam manifestantur; horum autem distinctionem Psychologia Comparata operibus brutorum applicat atque de eis iudicat. Inst. Io: Ad indicandum de autoconscientia actionis bruti oportet limites eius energiae psychicae cognoscere. Atqui limites huiusmodi scientifice igno­ rantur. Ergo scientifice demonstrari nequit differentia inter vires psychico bruti et hominis (= Ziegler). Resp.: — Dist. Mai.: ad indicandum... cognoscere aut immediate et directe aut mediate et indirecte Cone.; immediate et directe tantum Neg. —- Et Contradisl. Min.: limites huiusmodi scientifice ignorantur immediate et directe Cone.; mediate et indirecte Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Naturas rerum, quae sunt obiectum non sensuum sed intellectus, cognosci­ mus ex proprietatibus seu ex operationibus; ex quibus immediate sensibus cognitis ascendimus per intellectum ad aliqualem cognitionem naturae re­ rum: quae cognitio sufficit ad limites huius vel illius naturae designandos. Inst. 2°: In cognitione humana repraesentationes sensitivae complexat (= imagines) et abstractiones intellectuales ita inter se confunduntur ut limites certi nequeant bene determinari. Atqui certum est, bruta habere repraesenta­ tiones sensitivas complexas. Ergo neque mediate demonstrari potest differentia inter activitatem psychicam bruti et hominis (= Emery). Resp. : — Transeat Mai. ; Cone. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. —Non enim solum latius patet conclusio quam praemissae, sed false et arbitrarie concludit. Dictum est enim cum Ll. Morgan, quod brutis non possumus tribuere nobiliores vires psychicas iis quas eorum opera exigunt; constat autem ex tota dynamica bruti, tam externa quam interna, quod eorum psychismus limites vitae sensitivae non excedit; ideoque, praeter vires sensitivas nullam aliam vim superiorem eis tribuere possumus. Et quamvis in cognitione humana, ob naturam hominis ex anima et corpore compositam, imagines sensibiles et ideae connectantur et inse­ parabiles sint, non tamen ita, ut entitative confundi debeant, et saltem re­ flexe, cognosci distincte nequeant. 2a Obi.: Actus, elicitus post habitam experientiam sensibilem delecta­ tionis aut molestiae, est actus intelligentiae. Ergo actus, quo prima vice brutum instinctu v. g. se fricat, repetitus ob expertam delectationem, ab instinctive ad intellectivum transit. Ergo bruti opera sunt intellectiva (= Romanes, Forti}. Resp. : — Negatur simpliciter tota obiectio; procedit enim ex falso conceptu seu abusu terminorum, instinctûs nempe et intelligentiae, quorum exactitudinem praedeterminavimus. Inst. Io: Dantur gradus maiores et minores intelligentiae, ut sunt quaedam phaenomena psychica, v. g. memoria localis, reminiscentia, etc., quae consi­ derari possunt ut intelligentiae similia. Atqui certe certius illa phaenomena psychica, saltem minoris gradus, dantur in brutis. Ergo eis non est simpliciter denegandus quilibet gradus intelligentiae (= Schoenichen). Resp.: — Dist. Mai.: dantur gradus... ut intelligentiae similia similitudine analoga Cone.; similitudine univoca Neg. — Dist. Min.: certe certius illa phae­ nomena psychica, saltem minoris gradus ut intelligentiae similes similitudine analoga Cono.; univoca Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Etiam hic est abusus formalis significationis intelligentiae. Illa enim phaeno­ mena psychica entitative sunt sensilia, ideoque univoce conveniunt cum aliis phaenomenis sensitivis; quare si in eis aliquid rationis appareat, hoc non est nisi aut participative, cum inveniantur connexa cum ratione ut in homine, aut quia quamdam similitudinem rationis habent; sed illogicum est a similitudine rei ad realem entitatern transire. Utrum Anima B'uti sit Rationalis seu Intellectiva 509 Inst. 2° : Opera, quae electionem supponunt, sunt intellectiva. Atqui dantur plura opera in brutis quae electionem supponunt: ita canis, cui repraesentantur os et lapis, odore eligit os et lapidem respuit. Ergo bruta vera intelligentia non carent (= W. M. Wheeler). Resp. : — Dist. Mai. : opera, quae electionem propriam et veram suppo­ nunt, sunt intellectiva Cone.; impropriam et similitudinariam Neg. — Et Conlradist. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. Nam « secundum quod aliquid se habet ad rationem, sic se habet ad liberum arbitrium. Ratio autem plene et perfecte invenitur solum in homine; unde in eo solum liberum arbitrium plenarie invenitur. Bruta autem habent aliquam similitudinem rationis, inquantum participant quamdam prudentiam natura­ lem, secundum quod natura inferior attingit aliqualiter ad id quod est naturae superioris. Quae quidem similitudo est secundum quod habent iudicium ordina­ tum de aliquibus. Sed hoc iudicium est eis ex naturali aestimatione, non ex aliqua collatione, cum rationem sui iudicii ignorent... Et similiter est in eis quaedam similitudo liberi arbitrii» (1). Inst. 3°: Inter ea quae essentialiter sunt idem, quaelibet alia differentia est accidentalis et solius gradus. Atqui imagines sensibiles generales facultatis cognoscitivae bruti et ideae generales facultatis hominis sunt essentialiter eaedem. Ergo bruta, sicut et homo, habent saltem qualitative veram et pro­ priam facultatem abstractivam, ideoque intelligentiam (= Emery). Resp.: — Cone. Mai.; Neg. Min., Conqs. et Conqa.— Licet enim bruta habeant imagines generales sensibilium seu earum intentiones, quas sensus exterior non percipit et ad quas assignatur sensus communis; tamen huiusmodi intentiones, cum sint brutis naturali quodam instinctu, non sunt collativae neque abstractivae: unde eis non cognoscitur essentia rerum, quae ad intellectum pertinet: cognoscimus autem differentias albi ed dulcis, non solum quantum ad quodquidest utriusque, quod pertinet ad intellectum; sed etiam quantum ad diversam immutationem sensus. Et hoc non potest fieri nisi per sensum [com­ munem] » (2). Imo et eaedem imagines sensibiles prout sunt in homine formaliter distinguuntur ab iisdem prout sunt in brutis: «alia [enim] animalia percipiunt huiusmodi intentiones solum naturali quodam instinctu, homo autem per quam­ dam collationem. Et ideo quae in aliis animalibus dicitur aestimativa naturalis, in homine dicitur cogitativa, quae per collationem quamdam huiusmodi inten­ tiones adinvenit. Unde etiam dicitur ratio particularis » (3). 3l2 4Obi.: Intellectus est seu rationis conficere syllogismos. Atqui bruta 3 quaedam revera syllogismos conficiunt. Ergo bruta quaedam intellectu seu ra­ tione sunt praedita (= Richet) (4). Resp.: — Dist. Mai.: intellectus est conficere vere et proprie syllogismos Cone.; improprie et similitudinario Neg. — Et Contradist. Min. et Neg. Conqs. e Conqa. Conficere enim syllogismos, sive ascensivos sive descensivos, est solum ra- (1) S. Thomas, de Vertt., q. 24. a. 2. (2) S. Thomas, 111 de Anim., lect. 3, n. 601. (3) S. Thomas, I, q. 78, a. 4; cfr. Wasmann, op. cit., p. 111-119. (4) Ita, inter alios, ratiocinatur Richet: « Le chien errant qui à chaque rencontre de l’homme reçoit un coup ou une pierre, constate que les hommes (A) lui lancent toujours une pierre (fl); donc pour lui A 13. Dès que ce chien voit un homme quelconque (C) il se sauve, car il s'attend à recevoir une pierre de cet homme. Son acte est déterminé par un jugement résultant d'une association d'idées très simple: cet homme est un homme comme ceux que j'ai vus (C A). Et alors instantanément, la conclusion du syllogisme est arrivée: C - S, et il se sauve sachant très bien qu'il va recevoir une pierre » (citât, a Breteon., op. cit., pag. 20). Sed iam multum ante Richet idem sibi obiecit S. Thomas, cfr. I-11, q. 13, a. 2, ob. 3»- 510 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. II, Seel. I, §2, 111 tionis, eo quod requiritur idearum seu conceptuum cognitio, collatio atque logica ordinatio; at conficere syllogismos improprie et per quamdam similitudinem tantum, sensui, praesertim interiori, etiam convenit: ad huiusmodi enim requi­ ritur et sufficit associatio duarum imaginum ad quam sequitur operatio; unde huiusmodi species syllogismi nititur sensu aut imaginatione aut memoria sen­ sitiva. Cum v. g. canis videt dominum elevare baculum, reproducía imagine priorum verberum, statim aufugit, ac si ita argumentasset: « Homine baculum elevante vapulavi (= imago reproducía ex memoria)- talis homo autem nunc baculum elevat (= imago reproducía ex sensu exteriori); igitur nunc vapulo, ideo fugio (=associalio duarum imaginum per aestimativam) ». In hac specie syllo­ gism/ nihil rationis apparet, ut neque forma neque ordo propositionum sint con­ tribuenda; sed totum est artificium logicum hominis ratiocinantis (1). Inst.: Processus cognoscitivus sensibilis per associationes imaginum inclu­ dit, saltem implicite et virtualiter, syllogismos proprie dictos. Atqui syllogismo­ rum conclusiones impropriae brutorum et propriae hominis non differunt in­ trinsece et essentialiter, sed extrinsece et accidentaliter, i. e. per magis vel minus implicitum. Ergo facultas cognoscitiva bruti non distinguitur essentialiter ab illa hominis (= Emery). Resp.: — Dist. Mai.: processus cognoscitivus... proprie dictos, et haec in­ clusio est obiectiva et ontologica, hoc est se tenens ex vi ipsarum imaginum independenter a cognitione subiecti Cone.; est subiectiva et psychologica Subdist.: ut est facultas intellectiva Cone.; ut est sensitiva Neg.; hoc enim modo illa inclusio se tenet ex parte subiecti cognoscentis, prout subiectum cognoscens facultate cognoscitiva capax est cognoscere illam virtualem inclusionem et ex ea explicite deducere quod non potest competere nisi vi rationali ut est ratio­ nalis. — Neg. Min.: eo quod conclusiones impropriae brutorum sunt materiales et naturales, ubi illae propriae hominis sunt formales et collativae; ideoque intrinsece et essentialiter ab invicem distinguuntur (2). — Et propterea Nrç. Conqs. et Conqa. 4;‘ Obi.: Progressus est conditio intelligentiae. Atqui revera datur pro­ gressus in brutis, eo quod sunt disciplinabilia. Ergo bruta non carent intelligentia (= Forel). Resp. : — Dist. Mai. : progressus qui est iuxta primum vel secundum modum addiscendi utriusque generis, initio expositi, est conditio intelligentiae Neg.; iuxta tertium modum utriusque generis Subdist.: est conditio notificativa in­ telligentiae Cone.; causativa Neg.: non enim intelligentia est effectus progressûs, sed e contra; unde false et materialismo nixi quidam, v. g. Forel, entitatem intelligentiae mensurare volunt iuxta mensuram anatomicam cerebri.Contradist. Min. et Neg. Conqs. et Conqa (3). Inst.: Ubi est similitudo seu comparatio aliquorum, ibi est illius fundamen­ tum. Atqui in brutis datur aliquid simile et comparabile linguae humanae: sentita enim motibus et sonis involuntariis exprimunt, sicut quando clamores edunt, eiulant, murmurant, etc. Ergo saltem non est incogitabile ut quaedam animalia, in imaginibus mnemonicis, habeant aliquid simile symbolis phoneticis linguae humanae, consequenter intelligentiam (= Emery). Resp.: — Cone. Mai.; Dist. Min.: datur aliquid simile et comparabile, similitudine et comparatione affectiva Cone.; per hanc enim habetur sic dicta (1) Cfr. S. Tho.m., I-II, q. 13, a. 2, ad 3«»; II, dist. 25, q. 1, a. 1, ad 7»». (2) Cfr. Wasmann, op. cit., p. 105-110. (3) Cfr. S. Tho.m.. I Metaph., lect. 1, n. 10-13; II, Post.-Anal., lect. 20; Frôbes, loc. soft, cit., arg. 2“», p. 44 ss. U:rum Anima Bruti sit Rationalis seu Intellectiva 511 lingua affectiva; similitudine et comparatione logica Neg.: per hanc habetur lingua logica. — Et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio liquet ex dictis in argumento confirmativo. 512 3Obi.: Tertius modus addiscendi utriusque generis imperfectissime re­ pentur apud tribus inferiores, v. g. Nigros, imo potius apud eos eminet secundus modus utriusque generis, qui et brutis est communis. Atqui huiusmodi tribus sunt praeditae intelligentia. Ergo et bruta, quae tribubus non sunt minora in cognoscendo seu addiscendo (= Forel, Knauer). Resp. : — Cone. Min. ; Neg. Mai., Conqs. et Conqa. — Maior enim argumenti non solum est philosophice falsa, imo et populorum historiae contraria. Ut ad rem merito observat Wasmann: « nei casi menzionati da Forel andarono certo perduti i progressi civili che i selvaggi avevano frettolosamente derivati dai bianchi; ma che un tal fatto sembri proprio conforme al quarto o al quinto modod’imparare [= secundum nos ad2um mod.] è un abbaglio; poichè i selvaggi mantengono sempre la facoltà di dedurre conseguenze intelligent!’ dalle proprie esperienze sensibili e anche di perfezionare la loro intelligenza mediante l’istruzione per parte di altri uomini. Ora, questo è proprio il terzo e sesto modo che non manca a nessuna, per quanto infima, razza umana » (1). 6a Obi.: Si bruta intelligentia carerent, non operarentur nisi ex solo caeco instinctu. Atqui operari ex caeco instinctu est operari pure mechanice, quod de brutis negatum est. Ergo bruta intelligentiam habent. Resp. : — Dist. Mai. : si bruta... ex solo caeco instinctu, prout talis denomi­ natio importat negationem reflexionis Cone.; importat influxum cognitionis sen­ sitivae Neg. — Contradist. Min.: operari ex caeco instinctu ut dicit negationem influxus cognitionis sensitivae est operari pure mechanice Cone.; ut dicit nega­ tionem solius reflexionis Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Inst.: Bruta, praeter automatismum instinctivum, habent neurosympathias plasticas (2). Atqui neurosympathiae plasticae sunt bruto et homini com­ munes. Ergo bruta, qualitative saltem, eadem intelligentia humana gaudent (= Foret). Resp.:— Transeat Mai.; Dist. Min.: neurosympathiae... communes, ut praeter has homo nullum aliud elementum superius possideat Neg.; secus Cone. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Ut patet, praedicta obiectio abutitur novâ terminología ad confusiones et falsas doctrinas ingerendas, atque falso conceptu universi, scii, monistico nititur, secundum quem conceptum totum universum est quidam effectus seu quoddam productum activitatis nervosae cerebralis (3). 7a Obi.: Theoriae antiquae philosophiae scholasticae contrariantur pro­ gressui modernae biologiae. Ergo quod docent de psychismo animalium non est amplius admittendum, sed scientiae biologiae standum est (= Millier). Resp.: — Negatur simpliciter totum. — Obiectio enim haec revera speciosa et opportunistica est atque non minus antiscientifica; supponit praeterea cras­ sam ignorantiam philosophiae scholasticae et crassum materialismum novarum scientiarum, praesertim biologiae. Ceteroquin, quantum contrariatur philosophia scholastica scientiis biologico-physiologicis luculenter apparere potest ex argu­ ti) Op. cit., p. 247-248. (2) Nota. — Per « ncurosimpathias plasticas », intelligunt quidam recentiores capaci­ tates plasticas sympathico-nervosas; quibus verbis significantur quaedam capacitates quibus instincta innata perficiuntur vi experientiae sensitivae individualis, ut per hanc experientiam a statu instinctivo ad statum intellectivum transeant. (3) Cfr. Wasmann, op. cit., p. C2-67. 512 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 1,1 mentis supra a nobis allatis. Hinc ad retn optime Wasmann: « Chi studia attentamente le “ considerazioni generali su gli istinti belluini ” di Reimarus e confronta le sue opinioni con le teorie psicologiche delia filosofía aristotélica, p. e. con i luoghi della Summa Theologica e con altri lavori di S. Tommaso d'Aquino con­ cernenti la vita psichica dei bruti, potrà convincersi corne Reimarus abbia semplicemente sviluppato a fil di logica la zoopsicologia aristotélica della scolastica medievales (1). SECTIO SECUNDA De Anima Sensitiva Dynamice Accepta. 649. Absoluta tractatione de anima sensili statice sumpta, re­ manet ut eam consideremus secundum suum esse dynamicum. Ex supra enim ostensis (2) manifestum manet, quod animae sensitivae competunt tres species potentiarum, videl. cognoscitiva, appetitiva et locomotiva. Exinde de tribus in hac sectione tractabimus, scilicet: Io de potentia sensitivo-cognoscitiva (§ 1); 2° de potentia sensitivo-appetitiva (§ 2); 3° de potentia sensitivo-locomotiva (§ 3). § 1. De Potentia SensitivoCognoscitiva. 650. Cum, ex supra notatis (3), potentia ordinem dicat ad ope­ rationem, eo « quod omne illud quod est principium actionis, ut quo agitur, habet potentiae rationem» (4); ideo duo generaliter quae­ runtur, nempe de ipsa potentia sensitiva cognoscitiva in ratione potentiae, et de eius exercitio seu actu proprio qui est cognitio sensitiva. Unde sic, Io de natura potentiae sensitivo-cognoscitivae (I); 2° de cognitione sensitiva (II). I. - De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae. 651. Potentiae sensitivo-cognoscitivae dupliciter considerari possunt, in generali, nempe abstrahendo ab hac vel illa potentia, et in specie seu in particulari; unde duplex pars: Io de potentia sensitivo-cognoscitiva in genere (A); 2° de potentia sensitivo-cognoscitiva in specie (B). (1) Op. cit., p. 58-59. — Omittimus brevitatis causa alias obiectiones, quae philosophice fieri possunt, ex ratione finis, quaeque tamen ex supra dictis de facili possunt explodi. (2) Pag. 426 ss. (3) Pag. 437 ss. (4) S. Thomas, de Pot., q. 2, a. 1, ad 6^». / W D? Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae A) 513 De Potentia Sensitivo-cognoscitiva in Genere. 652. Potentia sensitivo-cognoscitiva sic accepta potest conside­ rari et quoad se, respectu scii, suiipsius habentis rationem proximi principii operationis, et quoad obiectum, respectu scilicet obiecti circa quod versatur et ad quod ordinatur. Unde quaeritur, Io de potentiae sensitivo-cognoscitivae qualitate respectu eius naturae (Io); 2° de potentiae sensitivo-cognoscitivae qualitate respectu eius modi operandi (2°); 3° de adaequata sensibilis divisione (3°). 1. ■ Utrum Potentia Sensitivo-cognoscitiva sit vis organica vel anorganica (1). 653. Occurrit igitur primo investigare qualitatem entitativam potentiae sensitivo-cognoscitivae, si scilicet sit vel non ab organo corporeo essentialiter dependens. 654. Praenotamina. — Primo est notanda ex supra habitis (2) natura po­ tentiae in genere. Secundo est notandum, quod potentiae seu facultates sensitivae dicuntur illae quae necessario sequuntur naturam animae sensitivae et ex ea naturaliter fluunt seu resultant, et a quibus, tamquam a principalioribus, ipsa anima sen­ sitiva denominatur: «denominatur enim anima sensitiva nomine principalioris suae potentiae, quae est sensus > (3). Tertio est notandum, quod entitative aliqua potentia duplex esse potest, organica nempe et anorganica. Organica est illa quae ex sua natura alicui organo est affixa coque operatur; organum enim significat certam ac determinatam partem corporis animati; unde facultas organica est illa quae intrinsece, et quoad suum esse et quoad operari, dependet ab organo corporeo, seu illa cuius opera­ tionis principium, a quo immediate elicitur, et subiectum immediate receptivum est corpus organicum. Anorganica autem e contra (4). (1) Cfr. Aristot., Il de Anim., c. 16; ibid., Iit. c. I; de Sen. et Sens., c. I; Commentât., in Arist., ibid.; S. THOM., I. q. 12. a. 3; ibid., a. 4. ad 3»®; ibid., q. 75, a. 3; q. 77, a. 8; ibid., q. 84, a. 6; ibid., q. 85, a. 1 ; 1-11, q. 3, a. 3; et alibi passim; Bañez, Comm. in 1<“, q. 77, a. 5; Complutenses, Lib. I-II de Anim., disp. VI, q. 3; C. Alamanno, op. cit., Phil. Nat., q. 51, a. 6; P.-M. Cauvinum, op. cit., Tract, in Tres Lib. de Anima, Tract. I, disp. Ill, q. 3; Zioliara, op.cit., Psychol., Ill, c. I, a. 3, p. 264 ss.; De Maria, op. cit.. Anthropo!., P. I, q. 2. a. 2, p. 222 ss.; Pesch, op. cit., n. 405-407; ibid., n. 513-517; C. Alibert, La Psychologie Thomiste et les Theories Modernes, Sec. Ill, ch. I, § 2, p. 51-59. Paris, Bcauchesne; Boedder, op. cil., n. 39-46; Donat, op. cil., Psychol?-*, c. Il, a. 2, n. 80 ss.; Frôbes, op. cit., L. 1, c. Il, thés. 7, p. 64 ss.; Gredt, op. cit., n. 478-482; et plures alios. (2) Pag. 437 ss. (3) S. Thomas, I, q. 79, a. 1, ad 1»®. (4) Hinc nota, quod facultati anorganicae competit operari per se et absque corpore; non autem organicae. Ut enim supra (p. 487) cum Cajetano observavimus, operari per se absque corpore, — praeter alios duos modos —, dupliciter contingere potest, scii, absque or­ gano corporeo et absque correceptivo corporeo. Hi duo modi, licet aliqualiter differant, for­ maliter tamen coincldunt. Proinde, « cuicumque repugnat corporea communicatio ratione 33 — Pirotta, Summa Philos. - II. 514 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. II, Sect. //,§1,1 655. Status Quaestionis. — Ex his clare apparet quid in prae­ senti quaeritur, an scii, potentia sensitivo-cognoscitiva sit vel non essentialiter dependens ab organo corporeo, hoc est tum quoad eius esse tum quoad eius operari; aliter, an potentia sensitiva talis sit naturae ut eius propria operatio habeat, velut principium a quo im­ mediate elicitur et subiectum immediate receptivum, ipsum corpus organicum, vel e contra. Brevius, an sit facultas organica vel anorganica. 656. Sententiae. — Ad hanc quaestionem solvendam triplex datur inter philosophos sententia. Ia Sent, conatur explicare quamlibet operationem potentiae sensitivae (= sensationem) per effectum seu resultantiam materiae brutae seu virium physicarum, ita ut illae potentiae non aliud sint nisi ipsae vires materiae seu physiologicae; unde potentiae procedentes ab essentia animae ut a principio sunt quid chimericum et solum nomina. Ita Materialismus, Monismos Psychophysicus, Energetismus, Tropismus et alii (1). 2“ Sent, praecedenti e regione opponitur. Iuxta enim hanc alteram sen­ tentiam, quia anima non unitur corpori substantialiter, sed accidentaliter ut nauta navi, ideo per se sola anima sensitiva, independenter a corpore organice tamquam a comprincipio intrinseco, propriam operationem seu sensationem elicit. Hinc est, quod anima sensitiva est principium et subiectum immediatum potentiarum sensitivarum earumque operationum; consequenter, potentiae sen­ sitivae sunt anorganicae. Ita Plato (2) et Neoplatonici, ut Plotinus et Porphy­ rins (3); quibus adhaerent quidam ex Scholasticis ut H. Gandavensis, Gr. Arimin. (4), Tongiorgi, Palmieri (5), et alii philosophi moderni ut Cartesius et Cortesiani, Wolff, Rosmini (6). 3' Sent, docet, quod facultates sensitivae fluunt naturaliter ab ipsa anima sensitiva ut a principio (= contr. l‘m Sent.), et ut in subiecto immediate rece­ ptivo recipiuntur non in anima sola neque in corpore solo, sed in corpore animato seu organico, quod est principium essentiale et intrinsecum eius propriae opera­ tionis seu sensationis (= contra 2‘m Sent.); unde potentiae sensitivae sunt fa­ cultates corporeo-organicae. Ita Aristoteles, S. Thomas et communiter Schola­ stici et Neoscholastici, cum quibus dicimus: . • 657. Conclusio : « Potentiae sensitivo-cognoscitivae sunt ia« cultates essentialiter organicae ». Prob. 1° (= a posteriori). — Arg. I°“. — Potentia cognoscitiva essentialiter anorganica una existens est susceptiva omnium cogno­ scibilium eiusdem generis. Atqui potentia sensitivo-cognoscitiva determinatae naturae in corpore aut ratione qualis et quanti, eidem repugnat communicatio tam organi quam totius corporis...; ergo eadem ratione qua excludit corporeum organum, excludit universaliter corporeum correceptivum > (Cajetan., in q. 75, a. 2). (1) Cfr. supra, pp. 471-473. ’ (2) Cfr. S. Thom., 1, q. 84. a. 6; ibid., q. 75, a. 3. ;I H (3) Cfr. NEME81UM, Dc Nat. Homín.. c. VII. t (4) Cfr. Suarez, II de Anima, c. 3, n. 2. ‘ (5) Cfr. Boedder, Frores, loc. pr. cit. (6) Cfr. Denzinger, Enchtrid. Symbol., n. 1911, 1914. ’i Di' Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 515 non est una potentia susceptiva omnium sensibilium. Ergo po­ tentia sensitivo-cognoscitiva non est facultas anorganica, sed essen­ tialiter organica. Mai. ex se liquet. — Tunc enim potentia illa esset intrinsece independens ab organo et correceptivo corporeo, seu ab eis intrinsece-subiective independens et quoad esse et agere, consequenter entitative et dynamice immaterialis; at «virtus immaterialis se habet aequaliter quantum de se est [ad omnes ac diversas quali­ tates]... Unde intellectus, qui non utitur organo corporali, omnia sensibilia cognoscit » (1). Min. non est minus manifesta. Et quidem, Io ex anatomía, qua certe constat dari diversas potentias sensitivas seu diversos sensus cum determinatis organis proportionatis. Nam, « diversi sensus sunt perceptivi diversorum sensibilium, sicut visus colorum, auditus sonorum. Haec autem diversitas manifeste ex dispositione organorum diversa contingit; nam organum visus oportet esse in potentia ad omnes colores, organum auditus ad omnes sonos» (2); — 2° ex theoria anatomo-histologico-physiologica localizationis cerebralis sensationum; certe enim affirmari potest iuxta omnes fere hodiernos scientificos, praesertim post innumera experimenta innumerasque observationes cum pathologicas tum physiologicas, atque post consensum communem physiologorum, anatomicorum necnon nevrologorum, quod transformationes affectionum sensuum tegumentariorum in status conscientiae senso-perceptivae, contingunt in determinatis areis seu punctis corticis hemisphaeriorum cerebra­ lium (3). Arg. ITm. — Potentia, quae revera corrumpitur ad propriam corruptionem organi, cui inest, essentialiter est organica. Atqui potentiae sensitivo-cognoscitivae revera corrumpuntur ad propriam corruptionem organi, cui insunt. Ergo potentiae sensitivo-cognosci­ tivae sunt facultates essentialiter organicae. Mai. decl.: Potentia enim dependens ab aliquo organo, in quo residet (4), dupliciter corrumpi potest iuxta duplicem corruptionem eiusdem organi ad quod comparatur. Organum autem ad potentiam (1) S. Thomas, II C. Gent., c. 82. (2) S. Thomas, ibid. (3) Ita De Sanctis; cuius verba haec sunt: « In ognl modo, con un rispettabile senso di sicurezza basato su un insleme di esperimenti e osservazioni sia patologiche sia fisiologiche, e sulla concordanza dei fisiologl, degli anatomici e dei nevrologi più accréditait, noi siamo al caso di affermare che le affezioni dei sensi tegumentari si trasformano in stati di coscicnza sensoptreettiva in determinate aree delta corteccia degli emisferi cerebrali » (op. cit., p. 136-137). Cfr. A. Tournay in Nouveau Traité de Psychologie p. G. Dumas, Ch. V, IV, p. 261-289; De Sarlo, op. cit., Vol. II, p. 135 ss. (4) Ait enim Aristoteles: « AlofhjTrjptov 8c npcoTov èv cp tj TOtaurr) 8ùva|itç: Instrumentum autem id sensus est primum in quo inest talis facultas > ( 11 de Anim., c. X11, 2). 516 Liber // - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. 11, Sect. 11, § 1,1 comparari potest et ut instrumentum coniunctum (= ut organum), quo scilicet potentia suam dynamice exercet operationem, et ul eius subtectum, prout ipsam potentiam in esse sustentat. Primo autem modo organum corrumpitur ab excellentia seu improportionata intensitate energiae sui obiecti, quod est propria corru­ ptione corrumpi: sic enim organum formaliter habet rationem in­ strumenti coniuncti et consistit in determinata proportione seu harmonia elementorum physico-chimicorum, quae proportio ab improportionata intensitate obiecti solvitur. Secundo modo vero, organum corrumpitur ab aliquo alio corrumpente, quod est com­ muni corruptione corrumpi; sic enim formaliter habet rationem subiecti, quo convenit cum omni alio accidente habente esse in subiecto: commune est enim omni accidenti ut ad sui subiecti cor­ ruptionem corrumpatur. Igitur, si potentia corrumpatur ad com­ munem corruptionem organi, prout scii, organum est eius sublectum tantum, non dicitur essentialiter organica, quo modo intellects operatio dici potest corrumpi ad corruptionem seu laesionem zonae cerebralis Wernicke (1); si e contra potentia corrumpitur ad pro­ priam organi corruptionem, prout nempe organum est eius instru­ mentum coniunctum, potentia dicitur et est organica. Min. experientia constat. Revera enim potentiae sensitivo-cognoscitivae corrumpuntur ad corruptionem sui organi quandoque communi corruptione, prout organum habens rationem subiecti cor­ rumpitur corruptione non causata ab excellentia sensibilis, sed ab alio corrumpente, ut quando fiunt laesiones anatomicae organorum: quandoque vero propria corruptione, quando organum habens ra­ tionem organi seu instrumenti corrumpitur corruptione causata ab excellentia proprii sensibilis, «sicut visus a valde fulgidis, et au­ ditus a fortibus sonis, et sic de aliis » (2). Talis autem corruptio est propria potentiae sensitivae seu sensui, quia « convenit ei inquantum sensus est, et tali corpore ut instrumento coniuncto ad sentiendum utitur, fitque ab excellentia proprii sensibilis tamquam a proprio corruptivo organi sui ut organum est » (3). Prob. 2° (= a priori). — Nulla potentia est maioris nobiliorisque perfectionis sua essentia. Atqui anima sensitiva intrinsece et essen­ tialiter dependet a corpore organico et quoad esse et quoad agere. Ergo potentiae sensitivae sunt facultates essentialiter organicae. (1) Cfr. S. Thom., I, q. 84, a. 7, c.; de Veril., q. 18, a. 8, ad l»m et 7>'®. (2) S. Thomas, Il C. Gent., c. 55; cfr. ibid., c. 82; 111 de Anima, lect. 7; De Sen. et Stmafi, lect. 1-2. (3) Ferrariens., in II C. Gent., c. 55. — Pro ulteriori expositione de corruptione sensui ab excellentia sensibilis, cfr. Ferrar., t pr. cit.; in 11 de Anim., q. 23; Javelli, II de Anim., q. 52; Complutenses, De Anima, Disp. VIll, q. 3; et alios m eodem loco. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 517 Mai. liquet ex eo, quod non datur effectus maior ac nobilior sua causa; potentiae autem comparantur ad essentiam animae sicut effectus ad causam (1). Min. probata manet ex iis, quae supra quoad non-subsistentiam animae sensitivae ostensum est (2). Conqs. et Conqa. per se liquent, cum potentiae sensitivae sint passiones animae sensitivae, ex qua naturaliter fluunt. 658. Corollarium Inm. — Colligitur quod sensatio, quae est propria operatio potentiarum sensitivarum sive animae sensitivae, non est solius corporis (contra l‘“ Sent.) neque solius animae (contra *2 “ Sent.) sed corporis animati (= totius coniuncti; compositi; sensorii primi iuxta Arist.): nam, sicut cuius esse est independeos a corpore, etiam operatio est in­ dependeos: ita cuius esse (sive per se sive per accidens) est in corpore, etiam eius propria operatio pendet (sive per se sive per accidens) a cor­ pore; unde «manifestum est quod anima sensitiva non habet aliquam operationem propriam per seipsam, sed omnis operatio sensitivae animae est coniuncti » (3). Hinc clare deducitur (contra Tongiorgi et Palmieri), quod corpus organicum respectu potentiarum sensitivarum earumque operationum seu sensationum non est solum ut quid extrinsece requi­ situm seu ut conditio sine qua non, sed est requisitum intrinsece et essen­ tialiter. primo, 659. Corollarium IIum. — Colligitur secundo, quod potentiae sensitivae seu sensus nullo modo sunt reflexivae, ita scii, ut possint supra se actusque suos reditione completa redire; «oportet [enim] quod instrumentum quo cognoscit se caderet medium inter ipsam potentiam et instrumentum quo primo cognoscebat. Sed una potentia utens organo corporali potest co­ gnoscere actum alterius potentiae, inquantum impressio inferioris po­ tentiae redundat in superiorem, sicut sensu communi cognoscimus visum videre » (4). 660. Obiectiones. — Ia Obi. : Ratio qua diversae potentiae sunt susceptivae diversorum sensibilium petenda est ex diversa natura ipsarum potentiarum. Atqui potentiae natura diversae, etiamsi sint immateriales, non est una omnium (1) Cfr. supra, respons. ad obi. pp. -145-446. (2) Cfr. pag. 485-494. (3) S. Thomas, I, q. 75, a. 3. — Nec valet contra praedicta reponere, quod esse in corpore ipsius potentiae se tenet subiective, ubi pendere operationis a corpore se tenet objective, ideoque non est par utriusque ratio. Nam, ut profunde observat Cajetanus: « licet haec sint diver­ sarum rationum ut obiiciendo bene dicitur; tamen sunt proportionaliter se concomitantia ut causa et effectus, ita quod modus essendi subiective ipsius potentiae est causa modi pen­ dendi objective operationis immanentis; modi autem dico, non cuiuscumque, sed ad substan­ tiam spectantis... Si enim vis visiva non esset actus oculi sed separata a corpore, visio non per le penderet a corporeo obiecto ut patet » ( III de Anim., c. 2). Exinde, firma manet nostra veritas enuntiata ut iterum cum S. Conor. Studior. dicamus: « Duplicis ordinis facultates, organicae et inorganicae ex anima humana per naturalem resultantiam emanant: priores, ad quas sensus pertinet, in composito sublectantur; posteriores in anima sola > (TTjcs. XVII; cfr. S. Thom., II de Anirn., lect. 24; de Sen, et Sens,, lect. I). (4) S. Thomas, III, dist, 23, q. I, a. 2, ad 3«»; cfr. IV C. Gent., c. II. 518 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. 11, Sect. II, § 1,1 receptiva, sed diversae diversorum. Ergo ex diversitate organorum non nece­ sario concluditur potentias sensitivas esse organicas, quia secus essent una su­ sceptiva omnium sensibilium. Resp.: — Dist. Mai.: ratio qua... ex diversa natura ipsarum potentiarum simul cum eiusdem proportione ad proprium obiectum Cone.; ex diversa natura potentiarum tantum independenter ab illa proportione Neg. et Neg. Min.,Conqs. et Conqa. Ut ad eamdem obiectionem ratiocinatur Ferrariensis, asciendum est,quod cum potentiam et obiectum oporteat proportionari, secundum conditionem potentiae oportet esse obiecti conditionem. Potentia autem immaterialis non es: secundum se ad aliquam naturam sensibilem et materialem determinata... sed est supra omnia materialia elevata; ideo oportet et eius obiectum formale non esse aliquam naturam sensibilem determinatam, sed esse aliquid supra omnem naturam sensibilem elevatum, tamquam omnium naturarum sensibilium contentivum... Non potest ergo una potentia sensitiva, si immaterialis ponatur (quod oportet ponere si immaterialiter recipiat), ex propria tantum ratione et natura ad unum genus sensibilium determinari. Sed quia est potentia ad perce­ ptionem determinati sensibilis ordinata, ideo natura sibi organum in quo recipiatur adiunxit, quod illi generi sensibilium sit proportionatum, ut secundum diversita­ tem organorum potentiae ipsae in diversa ferantur obiecta» (1). 2a Obi.: Theoria localizations cerebralis comprobatur, potentias sensiti­ vas esse organicas. Atqui haec theoria extenditur hodie a scientificis ad energiam seu activitatem intellectus, anatomice determinando centrum cerebrale syn­ thesis mentalis, ideoque conceptûs seu ideae eiusque per loquelam seu linguam expressionis. Ergo hâc theoriâ aut idem probatur pro intellectu sicut et pr sensu, aut nihil de utroque. Resp. : — Cone. Mai. ; Dist. Min. : haec theoria extenditur hodie a scientific!? si eâ assignare velint centrum seu zonam cerebralem in qua intellectus magis quam in alio centro organismi suam energiam seu activitatem explicat et manifestat Cone.; si eâ assignare velint centrum seu zonam cerebralem quâ intellectus effi­ cienter producit et elicit suam energiam seu activitatem Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. Quamvis anima, ut infra magis patebit, sit tota in toto corpore et tota in qualibet parte corporis, dynamice tamen diversimode sese explicat iuxta di­ versas organismi partes; unde convenienter suam specificam energiam dynamice explicat in cerebro, et in hoc magis in uno quam in alio centro, maxime quia in praesenti statu suae unionis cum corpore nihil potest, sine concursu phan­ tasmatum, quae sedem in cerebro habent, intelligere (2). Nihilominus, nullum punctum cerebri, cum omnibus suis infinitis cellulis ac fibris nervosis, potes: unquam efficere aliquid de propria activitate intellectus (3); sic cerebrum, nonobstante sua mirabili physiologico-anatomica constitutione, numquam sua (1) II C. Gent., c. 82. — Fere idem recenter notat De Sarlo: «... la dlfferenziazione tra gli organi concorrenti alio sviluppo delia vita pslchica è da presumere abbia radice in quelle tendenze o disposizioni esprimenti Ia natura deU’essere psichico • (op. cit., Vol. II, p. 138). (2) « Et ex hoc est, pergit S. Thomas, quod intellectus impeditur in intelligcndo, tes. organo phantasiae; quia quamdiu est in corpore indiget phantasmatibus non solum quasi acci­ piens a phantasmatibus dum acquirit scientiam, sed etiam comparans species intelligibiltphantasmatibus dum utitur scientia acquisita > (De Pot., q. 3, a. 9, ad 22«m; cfr. l,q.75,a.2, ad 3““i; II, dist. 19, a. 1, ad 6ju>; Quodl. VII, a. 11, ad 3>*n>; de Anim., a. 1, ad 10'“). (3) Ad rem De Sarlo : « I ‘‘trasformatori, i commutator!, i solenoid!, gl'interruttori, gli accumulatori ”, per quanto numerosi e per quanto variamente connessi tra loro, potrann? avere per effetto di stabilire determinate vie, determinate direzioni per Ia manifestatione delPenergia, ma non potranno mai dar ragione di ció che presenta di più caratteristico ed essenznUi la vita dello spirito • (op. cit., Vol. II, p. 133, in nota). De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 519 materialitate efficere ex se potest de rebus externis aliquam naturam spiritualem et universalem neque imagines seu ideas efformare. A fortiori ergo conficere nequit synthesim mentalem, licet habeatur connexio elementorum nerveo-cerebraliuin aut confluentia diversorum punctorum excitationis ad unum situm cerebralem, quae connexio nerveo-cerebralis essentialiter distinguitur a psy­ chica connexione idearum quam ipsa mens efficit (1). Hinc, magna falsitate ac absurditate laborant plures scientific! identificantes conceptum cum loquela sive lingua, ut iam patere potest ex iis quae in praecedenti thesi ostensa sunt. Optime igitur ad rem ratiocinatur De Sario: «Certe admitti debet, quod conceptus, ut actus, indiget quadam phonetica, graphica aut mimica repraesentatione ut apprehendi possit tamquam certus status conscientiae; tamen absurdum est, conceptum identificare cum manifestatione neuromuscolari qua verbum, scri­ ptura aut gestus determinatur. Conceptus enim ita verbum superat (adhuc magis scripturam aut gestum) ut dari possit cogitatio sine loquela (surdomuti; infantes) et, heu quam frequenter!, loquela sine cogitatione. Diversae autem formae aphasiae indicant solum impossibilitatem apprehendendi significationem quorumdam verborum (etiamsi sonus audiatur), cum laesiones in centris corti­ calibus contingunt; quod quidem suppleri potest, per medium alterius ordinis (v. g. verbo scripto, praesentia physica obiecti) (2). Haec tamen omnia unice probant, linguam esse medium confixus et determinationis conceptus et nullomodo esse ipsum conceptum... Nemo autem negat, quod revera datur quoddam vinculum, et quidem forsan organicum, inter activitatem conceptûs et modum, quo determinatur et exprimitur, taliter ut, quando deficit proportionatum sen­ sorium ac motivum, atque necessarium punctum terminationis, ipsamet acti­ vitas psychica fluctuet; hoc tamen non obstante, simpliciter inconcepibile est concludere ex hoc, quod in aliqua zona cerebri adsunt elementa nervea tam diversa ut efficere possint processus aptos ad determinandum (imo forsan ad producendum) nexus logicos, formas grammaticales, etc. At etiam concesso quod concedi potest circa quaedam facta mechanica linguae, simpliciter inintelligibile est quod in certis punctis cerebri conserventur et recolligantur verborum imagines. Attendant-ne semper Nevrologi ad hanc expressionem, quae tam simplex esse videtur: memoria verbalis? » (3). 2. - Utrum Potentia Sensitivo-cognoscitiva sit passiva (4). 661. Ostensa qualitate entitativa potentiae sensitivo-cognoscitivae, eiusdem qualitas dynamica seu eius modus operandi est quae­ rendus, an scii, sit passiva vel activa. At quia quaelibet potentia dupliciter considerari potest: statice nempe, quo modo dicit ordinem (1) Cfr. De Sarlo, loc. pr. cit., p. 133-134. (2) Ad rem optime notat De Sanctis: « La corteccla [cerebrale] difattl puô subire lésion!, anche visibilmente gravi, senza che ne soffra il psichismo individúale (v. Economo e Koskiiu», 1925) », op. cit., p. 244. (3) Loc. pr. cit., pag. 135. (4) Cfr. Aristotel., 11 de Anim., c. 5; S. Alb. Magn., Sum. de Homine, Tr. I, q. 33, a. 1 ; Scotum, I, dist. 3, q. 7; Cajetan., 11 de Anim., c. 5; I, q. 79, a. 2; Ferrarien., Il de Anim., q.S-9; II C. Gent., c. 57; De Flandria, op. cit. de Anima, lib. II, Tract. 11, c. 5; Bañez, in 1», q. 78, a. 3, dub. Iu»; Javelli, Il de Anim., q. 20-22; Suarez, III de Anim., c. 2, n. 26; Ioan, a S. Thoma, Phil. Natur., P. III, q. 4, a. 1; Zanardi, II de Anima, q. 18-20; Cauvinum, op. cit., Tract. I, disp. V, q. 1; Mastrium, op. cit., Disp. IV, q. 2; N. Arnu, Clyp. Philos. Thomist., de Anima, q. 6, a. 1; Sanseverino, op. cit., Dynamilogia, C. I, a. 4; Pesch, op. cit., n. 408-410; et plures alios. 520 Lib. Il - Philos. Nal. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. II, Sect. //,§1,1 ad obiectum a quo specificatur ; et dynamice, sicque connotât aut respicit operationem; ideo secundum utramque considerationem co­ nabimur praesentem quaestionem absolvere. 662. Praenotamina. — Est primo notandum, quod potentiis sensitivo-cgnoscitivis, formaliter ut cognoscitivae sunt, debet obiectum sensibile coniungk cum illis concurrere ad eliciendam propriam operationem seu sensationem, qu­ est actus secundus; cognitio enim, ut infra latius patebit, formaliter consist.: in receptione formae alterius ut alterius, qua fit alia a se, non tamen ita ut re­ spiciat obiecta agendo realiter in illa, neque realiter ea immutando neque ad ea tendendo per quoddam pondus, sed ad se obiecta trahendo, eaque sibi unienc et assimilando; unde est obiecti attractio ad potentiam, et non viceversa: «t\ obiecto enim et potentia paritur notitia» (1). Secundo est notandum, quod potentia sensitivo-cognoscitiva dupliciter con­ siderari potest: morphophysiologice ( in genere entis iuxta antiquos) prout r. quoddam complexum constans ex elementis histo-physiologicis et physio-chmicis, seu, magis generice, ut est quoddam ens habens propriam naturam tt complexionem, ex qua et temperie primarum qualitatum sequitur quaedam physiologica activitas, ut apparet in sic dictis motibus reflexis (2); et psvthm (= in genere cognitionis iuxta antiquos), prout sensus est quaedam potentia formaliter cognoscitiva quae, ut talis, ad obiectum transcendentaliter dicitur — Huic autem duplici acceptioni potentiae sensitivae respondet duplex immuta­ tio seu passivitas: una entitativa (— naturalis; materialis; physiologica), qu; modo materia recipit formas vel subiectum recipit accidentia, ex quibus aliquod tertium constituitur ac resultat; alia intentionalis (= spiritualis; immateriali;, psychica), qua nempe recipitur forma alterius ut alterius et fit alia a se, ita ut, quod manet distinctum in altero, possit in se recipere; sicque non solum o: id quod in se est, sed etiam alia a se fieri potest (3). Haec vero intentionalis immutatio seu passivitas potentiae sensitivo-cognoscitivae dupliciter adhuc e-.o potest iuxta duplicem modum quo aliquid in potentia esse potest, videlic in potentia remota, qua caret et habitu et actu operandi; unde ut in actumexer. necesse est ut alteretur et aliquid in se recipiat, et quandoque a se abiiciat ex­ trarium, si adsit, v. g. puer vel indoctus qui caret habitu et actu sciendi; e* ipotentia proxima, qua habetur habitus, sed caret actu; et ad hoc non requiritur aliqua alteratio vel alicuius receptio, v. g. sciens respectu speculandi seu cor-derandi, sive militans respectu militandi (4). Tertio est notandum, quod potentia dicitur passiva vel activa non respectu operationis, sed obiecti: «non enim distinguitur potentia activa a passiva « hoc quod habet operationem: quia, cum cuiuslibet potentiae animae tam activae quam passivae sit operatio aliqua, quaelibet potentia animae esset activa. Co­ gnoscitur autem eorum distinctio per comparationem potentiae ad obiectum Si enim obiectum se habeat ad potentiam ut patiens et transmutaban, sic erit (1) Cfr. S. Thom., 1, q. 79, a. 2; de Verit., q. 8, a. 6; Opuse. 53 (Ed. Rom.). (2) Ratione huius acceptionis explicantur plura facta quae activitati seu energiae syttfmatis nervei vel energiis aliorum sensuum hodie tribuuntur, ut ea quae de fascination nrrantur, de qua ait S. Thomas: •... oculi autem inficiunt aerem continue usque ad deten- natum spatium; per quem modum specula, sl fuerint nova et pura, contrahunt quamdaImpuritatem ex aspectu mulieris menstruatae ut Arist. dicit... Sic igitur cum aliqua añina fuerit vehementer commota ad malitiam, sicut maxime in vetulis contingit, efficitur secundumodum praedictum aspectus eius venenosus et noxius, maxime pueris, qui habent corpus te-:rum et de facili receptivum impressionis • (1, q. 117, a. 3, ad 2un>; cfr. HIC.Gent.,c. 103; u Pot., q. 6, a. 9, ad 7«»; de Malo, q. 16, a. 9, ad 13«®; de Verit., q. 26, a. 3, ad 4«o;etpa$.-ur>. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 78, a. 3, c. (4) Cfr. S. Thom., III, dist. 3, q. 2, a. 1, qla. 2» De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 521 potentia activa ; si autem e converso se habet ut agens et movens, sic erit potentia passiva» (1). 663. Status Quaestionis. — Non quaeritur de potentia sensitiva physiologice accepta, sed psychice, consequenter non de passivitate vel immutatione entitativa sed intentional! ; an scilic. potentia sensitivo-cognoscitiva, tum ut est in potentia remota tum proxima, sit passiva vel activa. Aliis verbis quaeritur: an obiectum respectu po­ tentiae sensitivo-cognoscitivae, ut actum secundum antecedat, se habeat ut intrinsece immutans ipsam potentiam, et sic obiectum se haberet active, potentia vero passive; vel e contra, obiectum se habeat extrinsece tantum et ut terminus, et sic potentia se haberet active, obiectum vero passive; similiter, an potentia, ut iam infor­ mata et determinata obiecto seu specie obiecti, respectu operationis propriae seu sensationis se habeat active vel passive. 664. Sententiae. — Ad propositam quaestionem dantur plures sen­ tentiae apud philosophos, quae ad sequentes reduci possunt. Ia Sent, tenet, quod potentiae sensitivo-cognoscitivae sunt simpliciter activae; obiectum enim se habet ad potentiam omnino extrinsece et per modum termini circa quem operatur. Ita omnes qui putant sensationem esse solius animae (= Plato, Plotinus, Simplicius, etc.); Occasionalismus cum Malebranche(2)-,Cartesius, Leibnitz, Berkeley et alii; Transcendentalismus cum Kant (3) atque omnes negantes species intentionales in sensibus (= Porphyrius, Du­ randus, G. Biel, Okam, etc.). 2a Sent, docet, quod duplex est genus potentiarum sensitivo-cognoscitivarum: quaedam sunt activae, quibus species sensibiles formantur; aliae passivae, quibus species sensibiles recipiuntur. Ita Jandunus (4), Apollinaris (5) et alii. 3a Sent, communiter tuetur, quod potentia sensitivo-cognoscitiva est passiva respectu sui obiecti, cuius specie perficitur et operatur; respectu vero ipsius speciei sensibilis et sensationis diversi diversimode sentiunt. Nam, a) qui­ dam aiunt, quod totale principium sensationis sunt species, consequenter po­ tentia respectu ipsius sensationis simpliciter est passiva. Tribuitur S. Alberto Magno (6) et docetur a Cajelano Thyenensi (7). p) Alii putant, quod potentia respectu sensationis simpliciter est activa: licet enim potentia passive se habeat (1) S. Thomas, de Verit., q. 16, a. 1, ad 13»®; cfr. ibid., q. 26, a. 3,ad 4“®.— Hinc falso quidam ipsam operationem assignant ut critérium distinctivum potentiae activae a passiva; ita, post Wolff (cfr. Ontot. § 715 ss.), P. Galluppi dicens: « La potenza di operare si chiama o potenza altiva o facoltà altiva; la possibility di essere modificato in un dato modo si chiama potenza passiva o facoltà passiva » (Lez. di Log. c Metaf., Lez. 71, p. 150; cfr. Lez. 96, alla 1» obbiez., p. 258-260; Napoli, 1839-1840). — Praeterea Rosnuni admisit in anima facultates cognoscitivas dynamice indifferentes, quae scii, nec activae neque passivae sunt, quod falsum esse nemo est qui non videat (cfr. Sanseverino, loc. pr. cit., p. 236, not. 5«). Laroumiguiire vero, ut notat Galluppi (op. cit., lez. 96, p. 259), negat facultates passivas. (2) Cfr. Gonzalez, Philos. Elcm., Vol. I, Lib. II, Psychol., sec. 1, c. 2, § I. (3) Cfr. Critica della Ragion Pura, P. I, Estética Trasc. (4) II de Anim., q. 16. (5) II de Anim., q. 13. (6) Revera S. Alb. Magn. doctrinam thomistis communem docet (cfr. Sum. De Hom., Tr. 1, q. 33, a. I). (7) Citatus a Bañez. 522 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Il, Sect. 1,1 respectu immutationis materialis, quae consistit in sola receptione specierum atque materialis et antecedens est, tamen respectu immutationis formalis, quae est ipsa sensatio, omnino active se habet independenter a concursu specierurn. Ita omnes qui inficiantur species in sensibus, y) Alii vero tenent, quod potentia respectu sensationis simpliciter est passiva: sensatio enim formaliter nihil aliud est nisi ipsa receptio specierurn in potentia. Ita Aegidius (1), P. Venetus (2), .4. Niphus (3), etc. S) Alii denique docent, quod potentia respectu sensationis, atque passive immutata a specie, est activa: passive enim immutata atque determinata a specie obiecti, active elicit suam operationem; unde sensatio est actio passionem praesupponens. Ita S. Thomas (4) post Arist., et Thomistae communiter, ut Cajetanus, Ferrariensis, Banez, Io. a. S. Th., Cauvinus, Arnu, Gonzalez, etc. Cum his dicimus: 665. Conclusio : « Potentia sensitivo-cognoscitiva est passivoactiva » (5). Prob.: Quod immutatur immutatione intentionali, qua a po­ tentia remota ad potentiam proximam intrinsece transit, sicque vitaliter-active constitutum prorumpit in propriam operationem, est principium passivo-activum. Atqui potentia sensitivo-cognosci­ tiva ab obiecto seu eius specie revera immutatur immutatione in­ tentionali, qua a potentia remota ad proximam intrinsece transit, sicque vitaliter-active constituta prorumpit in sensationem. Ergo potentia sensitivo-cognoscitiva est passivo-activa. Mai. liquet ex praenotatis. — Min. prob.: Potentia sensitivocognoscitiva actu operari nequit seu sensationem elicere, nisi prout est formaliter determinata atque specificata ab obiecto vel eius specie, cum ex se sit simpliciter indifferens respectu huius vel illius obiecti; ex quo patet, quod hac determinatione ac specificatione potentia intrinsece mutatur. Cum vero potentia sit cognoscitiva, ideo ita immutatur sicut res sensibilis ad potentiam trahitur eique unitur et assimilatur atque fit alia a se, quod ut mani­ feste liquet perfici nequit sine vera passione, licet perfectiva, ex parte ipsius potentiae. Respectu igitur obiecti sensibilis potentia sensitivo-cognoscitiva est passiva (6). Eadem porro potentia sic intrinsece immutata, ex se realiter producit ac efficit sensationem, quae, cum sit actio vitalis et immanens, a potentia active elicitur; nam a solo obiecto seu sola specie obiecti efficienter produci nequit actio vitalis, neque a sola potentia independenter a specie obiecti: sic enim est essentialiter in potentia atque ideo nequit proxime (1) in II de Anim., c. 5. (2) II de Homine, c. 10. (3) Tract, de Sens. Agente. • (4) Cfr. I, q. 56, a. I ; de Verit., q. 26, a. 3, ad 4 *». I ’w’ ' T' (5) Cum dicimus, quod «potentia sensitivo-cognoscitiva est passivo-activa» respectu sensationis, intclligimus quod est simpliciter activa et secundum quid passiva, ut infra in co­ roll. IIl dicetur (pag. seq.). > (6) Cfr. S. I HOM., II C. Gent., c. 57; I, dist, 40, q. I, a. 1, ad lum. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 523 agere, quia « unumquodque sicut natum est agere inquantum est actu, ita natum est pati inquantum est in potentia» (1). Potentia ergo sensitivo-cognoscitiva ut specie determinata active se habet respectu sensationis (2). 666. Corollaria. — Ex veritate probata sequentia corollaria eli­ ciuntur scitu quam maxime necessaria utpote doctrinam thomisticam magis atque magis confirmantia. Coroll. Ium. — Colligitur primo, quod a) potentia sensitiva sola non est principium totale sensationis (contra lltu Sent, et 3“ Sent. (3), quia potentia secundum sui formalitatem habet rationem potentiae; ideoque nequit cogno­ scere suum sensibile nisi facta in actu per speciem rei sensibilis: ex utriusque enim unione, videl. ex potentia sentiente et obiecto sentito, fit unum principium efficiens sensationis (3); (3) nec solae species sunt principium totale sensationis (contra 3‘m Seni, a), quia principium, a quo elicitur actio vitalis, debet esse vitale et species secundum se non sunt vitales, sicut sensatio quae elicitur non est se­ cundum se vitalis; ceteroquin, non repugnaret absolute solas species sensibiles producere sensationem, ut v. g. quando in speculo repraesentantur; y) neque ipsa formalis receptio specierurn in potentia sensitiva est ipsa sensatio (contra 3 * “ Sent, y), quia contingit quod species sensibilis revera recipitur in potentia et tamen nulla sensatio habetur, v. g. species visibilis in visione quin detur visio sicut experientia liquet in dormientibus apertis oculis (4). Sensatio praeterea est actio vitalis, quae soli receptioni specierurn secundum se convenire nequit (5). Remanet igitur quod potentia sensitivo-cognoscitiva respectu obiecti seu speciei sensibilis simpliciter est passiva et respectu sensationis simpliciter est activa (6). Coroll. Hum. — Colligitur secundo, quod in potentia sensitivo-cognoscitiva datur duplex motus, quorum unus est respectu receptionis specierurn, quibus potentia intrinsece transmutatur ad sensibile; quo fit ut ipsum sentire, antecedenter ad sensationem, dicatur esse quoddam pati; alter motus est respectu sensationis, quo scii, ipsum sensibile percipitur atque est formaliter ipsa sen­ satio; sicque primum motum supponit et ab eo causatur. Hinc recte dicitur, quod ipsum sentire causaliter est quoddam pati, formaliter tamen est operari; unde, sensatio est operatio a sensu active elicita seu producta. Coroll. — Colligitur tertio, quod potentia sensitivo-cognoscitiva com­ parata ad ipsam sensationem est activa simpliciter ct passiva secundum quid. Nam, sensatio active ab ipsa potentia producitur; quia vero est actio immanens, non potest recipi, ut in subiecto, nisi in ipsa potentia, respectu cuius receptionis ipsa potentia est passiva. Nihilominus, potius passiva quam activa dicitur: denominatio enim rei, sicut et specificatio, desumitur ab eo quod est potius et principalius in re; ratio autem formalis cuiuslibet potentiae attendi debet primo et per se non secundum operationem, sed secundum obiectum; unde si potentia (1) S. Thomas, I C. Gent., c. 16. (2) Cfr. S. Thom., I, dist. 40, q. 1, a. 1, ad 1»®; Quodl. VIII, a. 3; HI de Anim., lect. 7-8; de Anim., a. 3; de Sp. Cr., a. 9; Opuse. 16 et passim. (3) Cfr. Arist., II de Anim., c. 5; S. Thom., de Verit., q. 8, a. 6, ad 3^®; ibid., a. 7, arg. s. contr. (4) Similiter verificatur in aliis sensibus, ut liquet in operationibus chirurgicis cum in patiente producatur analgesia ( carentia sensibilitatis ad dolorem productum) sive ane­ stesia ( — carentia determinatarum sensationum ut tactilium, acusticarum, etc.) atque etiam in pluribus statibus anormalibus nevrosismi, ut in haesterismo, hypnotismo, etc. (5) Cfr. Aristot., 11 de Anim., c. 4; de Sens, et Sens., c. 2. (6) Cfi. S. Thom., I, q. 59, a. 1. 524 Lib. II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sect. //,§ I, I sit ohiecti transmutativa illa est activa, si vero ab obiecto sit transmutabitis, ut contingit in potentia sensitiva, est passiva (1). Coroll. IVum. — Colligitur quarto, quod non datur potentia sensitiva activa respectu obiecti, hoc est, praeter potentias sensitivas passivas, non datur alia potentia sensitiva activa quae passivas in actum reducit, seu breviter: non datur sensus agens, quo vel species sensibiles in sensu producantur (= iuxta quosdam) vel quo sensatio in sensu causetur v. g. visio in visu, auditio in auditu ( = iuxta alios) (2). Nam, utroque modo positio est inutilis. Nam, species sen­ sibilis, cum sit formaliter eiusdem generis cum potentia sensitiva, sufficienter producitur ab obiecto sensibili: non enim species sensibilis est spiritualis aut universalis, sicut est species intelligibilis (3); praeterea, quia potentia sensitiva ex se potens est recipere speciem sensibilem, ideo ita specificata, ex se poten> est etiam sensationem elicere (4). 3. - Utrum Potentiae Sensitivae Obiectum recte dividatur in Commune, Proprium et per Accidens (5). 667. Absoluta tractatione de potentiis sensitivis in se, de iisdem est nunc agendum in ordine ad obiectum, seu de qualitate obiecti circa quod versantur ipsae potentiae sensitivae. 668. Praenotamina. — Primo est notandum, quod sicut obiectum intellectus dicitur intelligibile: ita obiectum, quod a potentia sensitiva cognosci seu sentiri potest, vocatur sensibile. Tale autem sensibile est divisum secundum sequentem divisionem, et non sumitur secundum totam suam extensionem seu universali­ tatem, sed prout est cognoscibile a potentiis sensitivis externis: alioquin sensi­ bile proprium non daretur (6). Cum autem, ut probatum est, potentiae sensitivae sint organicae et «potentia cognoscitiva proportionetur cognoscibili» (7), ideo (1) Cfr. Bañez, loc. pr. cit., ad 4*m conci.; Ioan. a S. Thoma, loc. pr. cit., ad 1<= coni, in • Secundo arguitur ». * (2) Iuxta Averroem iste sensus agens est intelligentia quaedam agens, quae causât sensa­ tionem, extrínseca a sensibus passivis atque in orbe lunae existens (cfr. Ferrariens., II ii Anim., q. 9). (3) Hinc « similiter non esset necesse ponere intellectum agentem, si universalia, quae sunt intelligibilia actu, per se subsisterent extra animam, sicut posuit Plato » (S. Thomas, De Sp. Cr., a. 9, c.). (4) Cfr. Aristot., II de Anim., c. 5; S. Alb. Magn., 11 de Anim., Tr. 3, c. 6; S. Thom., I. q.79, a. 3, ad 1«®; de Sp. Cr., a. 9, c.; ibid., a. 10, ad 17«®; de Anim., a. 4, ad 5«®; Hide Anim.. lect. 3, n. 612; Ferrar., II de Anim., q. 9; Javelli, 11 de Anim., q. 21 « Quantum ad tertium »; Bañez, loc. pr. cit., dub. 2«®; lo. A S. Tho.ma, loc. pr. cit., obi. 2», et alios. (5) Cfr. Aristot., II de Anim., c. 6; S. Alb. Magn., Sum. de Hom., Tr. I, q. 32, a. 2; S.Thom., Il de Anim., lect. 13; HI ibid., lect. 1, 6; de Sens. ct Sensato, lect. 11 ; I, q. 17, a. 2; ibid., q. 78, a. 3,ad 2«®; IV, dist. 49, q. 2, a. 2, et passim; Cajet., II de Anim., c. 6; De Flandria, II¿ Anima, Tract. II, c. 7; Ferrarien., 11 dc Anim., q. 10-11 ; Javelli, 11 dc Anim., q.24; C. AlaMAN., op. cit., q. 59, a. 5-6; Bañez, loc. pr. cit., dub. 7«® (8>">>); Complutens., loc. pr.cit., disp. VIII, q. 1; Ioan, a S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., P. III, q. 4, a. 2; Zanardi, ll i< Anima, q. 25-26; Arnu, op. cit., loc. prox, cit., a. 2; Cauvinum, loc. prox, cit., § 1,4; Mastrium, op. cit., Disp. IV, q. 3, n. 34-35; Ouerinois, Phys., P. IV, q. 3, a. 3, § 1-2; Goudis, Phys., P. IV, disp. Unie., q. 3, a. 2, dico 2»; Sanseverino, op. cit., Dynamil., c. i I,a. l,n.4W7; Zigliara, op. cit., Critica, Lib. II, c. 1, a. 1, n. 1V-IX; Pesch, op. cit., n. 483; Lorenzelli, op. at., Psychol. Sensit., lect. 1, n. III-IV; Boedder, op. cit., n. 76-77; Donat, op. cil., c. II, a. 3, § 9, p. 96 ss.; Gredt, op. cit., n. 487; Frùbes, op. cit., L. II, c. 1, § 1, p. 100-101 ; et alios. (6) Cfr. Cajetan., Bañez, loc. cit. (7) S. Thom., I, q. 84, a. 7, c. IM Dc Natura Potentiae Sensitívo-cognoscitivae 525 sensibile est omne id quod est corporeum seu quantum; hoc tamen non est et non dicitur sensile, nisi per respectum ad potentiam sensitivam seu sensum, sicut et anima non est sentiens, nisi cum ad obiectum sensile refertur et cum eo ali­ qualiter coniungitur (1). Secundo est notandum, quod cum ratio potentiae sensitivae seu sensûs sit passiva et ratio sensibilis sit activa, ut ostensum est; ideo, sensibile per pro­ priam speciem potentiam immutat et potentia immutatur seu patitur a sensibili. Quod igitur est per se immutativum potentiae, est eius sensibile per se, et in ipsam efficienter influit (2). Hoc autem dupliciter contingere potest: aut substan­ tialiter (= essentialiter: « quantum ad ipsam speciem agentem ), producendo scii, substantiam effectus, et hoc modo se habet ut specificativum ; aut accidentaliter (= modificative; > quantum ad modum actionis»), modificando nempe effectum productum, et hoc modo se habet ut modificativum specificativi (3). 669. Status Quaestionis. — His breviter notatis, quaeritur: an potentiae sensitivae obiectum seu sensibile recte et adaequate divida­ tur in sensibile per se proprium et commune et sensibile per accidens. 670. Sententiae. — Duplex est principalis sententia de hac re. Ia Sent, rectitudinem illius divisionis negat, prout vi doctrinae, aut non admittit realitatem substantiae aut non admittit quod a nobis cognosci possit; consequenter, negat saltem sensibile per accidens absolute. Ita Sensistae post Hume, Berkeley, Lock et Condillac; Positivistae post Comte et Cousin; Agnostici post Kant (4). 2‘ Sent, praecedenti e regione opponitur et tuetur simpliciter rectitu­ dinem ac adaequationem praefatae divisionis. Ita, post Aristotelem et S. Tho­ mam, omnes fere Scholastici et Neoscholastici, cum quibus dicimus: 671. Conclusio: «Obiectum potentiae sensitivae recte et adaequate dividitur in sensibile per se commune et proprium (5), atque in sensibile per accidens ». Prob.: Divisio, quae fit secundum rationem formalem divisi, per differentias immediate oppositas atque cuius dividentia simul (1) Cfr. S. Thom., Ill de Anim., lect. 2, n. 596. (2) Cfr. S. Thom., II de Anim,, lect. 13, n. 393. (3) Cfr. S. Thom., ibid., n. 394. (4) Galluppi (Lez. di LoRica e Metaf., Lez. 82) divisionem aristotelicam sensibilis admit­ tere non videtur. Etenim quorumdam philosophorum (sine nomine) divisionem de qualita­ tibus corporum male referens et falso interpretans, scribit: < In primo luogo si debbono con­ siderare ne* corpi Ia grandezza, Ia figura, il numero, Ia sltuazione, ed il moto o il riposo delle loro parti solide... Queste qualità si chiamano qualité originali o primitive. In seconde luogo vi ha in ciascun corpo la potenza di agire di una maniera particolare su qualcuno de’ nostri sensi, per mezzo delle sue prime qualité impercettibili... e si chiarnano queste comunemente /e qualità sensibili, o le qualità seconde immediate, cioê che si percepiscono ¡inmediatamente. Si puoosservare in terzo luogo in ciascun corpo la potenza di produrre; in virtu della costituzione particolare delle sue prime qualità, tali cambiarnenti nella grossezza, nella figura, nella contestara, e ncl moto delle parti di un altro corpo, che esso agisca di una maniera su i nostri sensi diversa da quella con cui agiva prima... Si chiamano quote ultime qualità, qualità se­ conde mediate, cioô che si percepiscono mediatamente • (p. 28-29). Hancque divisionem ut falsam Galluppi reiicit (ibid., p. 30). (5) Notandum quod «sensibile commune» a recentioribus vocatur qualitas primaria et «sensibile proprium» vocatur qualitas secundaria seu simpliciter qualitas sensibilis cui re­ spondet ex parte sensus id quod ab eis vocatur «perceptio primitiva». 526 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sect. 1, I sumpta perfecte adaequant totum divisum, est recta et adaequata. Atqui talis est divisio sensibilis in sensibile per se commune et pro­ prium et in sensibile per accidens. Ergo potentiae sensitivae obiectum recte et adaequate dividitur in sensibile per se commune et proprium atque in sensibile per accidens. Mai. constat in Logica, ex legibus divisionis. — Min. prob.: Sensibile est obiectum ad quod potentia sensitiva transcendentaliter ordinatur. Atqui sensibile ad ipsam potentiam nonnisi dupli­ citer se habere potest: aut enim se habet ad potentiam solum per accidens, inquantum sensibili accidit aliqua realitas, a qua potentia nihil patitur, sicut accidit « albo, quod est sensibile per se, quod sit Diarius» (1), et tale est sensibile per accidens; aut sensibile se habet ad potentiam per se, inquantum consideratur secundum id quod per se, ut est sensibile, ei convenit et a quo potentia revera patitur et immutatur. Hoc autem dupliciter se habere potest: aut perse primo (= immediate; adaequate), prout potentiam immutat «quan­ tum ad ipsam speciem agentem », et sic habet rationem specificativi et distinctivi, quod propterea « ita sentitur uno sensu quod non potest alio sensu sentiri et circa quod non potest errare sensus « (2), et tale est sensibile proprium; aut per se non-primo (= mediate; inadaequate), prout potentiam immutat « quantum ad modum actionis», et sic habet rationem modificativi tantum ipsius specificativi, cum quo exercite coniungitur et percipitur, atque proinde nullius sensus unius est proprium, sed est commune omnibus sen­ sibus (3), et tale est sensibile commune. Ergo divisio sensibilis in illa tria membra fit secundum rationem formalem divisi, per differentias immediate oppositas, atque per dividentia, quae simul sumpta per­ fecte adaequant totum divisum. 672. Corollaria. — Ex hac veritate probata sequentia corollaria eli­ ciuntur, scitu quam maxime necessaria ad maiorem intelligentiam doc­ trinae. : Coroll. rm. — Colligitur primo, quod sensibile commune et proprium con­ veniunt et insimul differunt. Conveniunt quidem, quia utrumque est sensibile per se, prout utrumque «per se passionem sensui corporali inferre potest > (4). Differunt autem: Io quia sensibile proprium «ita sentitur uno sensu quod non potest alio sensu sentiri » (5), commune vero nullius sensus est proprium, sed omnibus est commune (6); 2° quia sensibile proprium per se primo est specifi(1) S. Thomas, II de Anim., lect. 13, n. 387. (2) S. Thomas, ibid., n. 384. (3) Cfr. S. Thom., ibid., n. 386. (4) S. Thomas, IV, dist. 49, q. 2, a. 2. (5) S. Thomas, II de Anim., lect. 13, n. 384. (6) Hoc autem • non est sic intelllgendum, quasi omnia ista [sensibilia communia) sint omnibus [i. e. sensibus) communia; sed quaedam horum, scii, numerus, motus et quies sunt communia omnibus sensibus. Tactus vero et visus percipiunt omnia quinque > (S. Thom., loc. pr. cit., n. 386). De Natura Potentiae Scnsitivo-cognoscitivae 527 cativuni sensûs seu facit differentiam circa immutationem sensus « quantum ad ipsam speciem agentem » (1) seu passionem infert « huic sensui inquantum est hic sensus» (2); commune vero per se est modificativum seu facit differentiam circa immutationem sensus « quantum ad modum actionis » (3) sive passionem infert « sensui inquantum est Sensus » (4) ; 3° quia criteriologice circa sensibile pro­ prium nullo modo potest error accidere in sensu, circa commune vero e contra (5). Coroll. IInn>. — Colligitur secundo cum communi fere sententia thomistarum (= S. Thomas, Bañez, Ioan, a S. Thoma, etc.) contra quosdam alios, sive extra­ neos sive intráneos (= Scotus (6), Jandunus (7), S. Alb.Magn. (8), Javelli (9) ), quod sensibile commune non influit in potentiam sensitivam, eam immutans per aliam speciem realiter distinctam a specie sensibilis proprii; sed una eadem­ que est species in potentia recepta, ut formaliter modificata et exercite deter­ minata per qualitates sensibilis communis. Hac enim specie potentia percipit primo sensibile proprium et secundario eiusdem modificationem, quae ad sensi­ bile commune pertinet; sic albedo, habens tantam quantitatem seu intensitatem coloris, talem figuram et in tanta distantia existens, suam speciem imprimit prout formaliter illis qualitatibus est modificata et exercite determinata, ita ut mediante illa specie visus percipiat non solum ipsam albedinem absolute, sed ut exercite et realiter est modificata singulariter illis conditionibus seu acciden­ tibus necessariis, sine quibus singularitas minime exercetur: modus enim, cum sit rei adiacens, non repraesentatur directe ut separatum a re, cui necessario adiacet (10). Coroll. nium. — Colligitur tertio, quod false quidam concipiunt et definiunt sensibile per se et per accidens, ut primum dicant esse id quod ab aliquo sensu sive externo sive interno sentitur, secundum vero quod a nullo sensu. Similiter, quoad sensibile proprium, cum dicunt esse id quod a sensibus exterioribus per­ cipitur, commune autem a solis sensibus interioribus (11). Coroll. IVum. — Ex tota tractatione de potentia sensitivo-cognoscitiva in genere, habetur, tamquam quid venatum, vera et bona definitio illius, videlicet test potentia cognoscitiva organo affixa quae, per species sine materia receptas ab obtecto externo, singulare ut singulare cognoscit seu percipit * (12). Similiter et eius obiectum seu sensibile ita recte definiri potest: « ens mobile corporeum, extensum, singulare et motivum sensus». — Hucusque potius usi sumus nomine «potentiae sensitivo-cognoscitivae», at quia idem est ac nomen «sensus» et hoc brevius, ideo illud deinceps praeferimus. 673. Scholion lum. — Est primo animadvertendum, quod sensibilia com­ munia sunt omnia et sola accidentia quae ad quantitatem pertinent et quinque (1) S. Thom., II dc Anim., lect. 13, n. 394. (2) S. Thomas, IV, dist. 49, q. 2, a. 2. (3) S. Thom., II dc Anim., lect. 13, n. 394. (4) S. Thom., IV, dist. 49, q. 2, a. 2. (5) De hoc tractabitur in Metaphysica Defensiva, cfr. S. Thom., II dc Anim., lect. 13; I, q. 17, a. 2; Ioan. a S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., P. 111, q. 4, a. 4. (6) IV, dist. 12, q. 3. (7) II dc Anim., q. 17. (8) II dc Anim., Tr. 3, c. 5. (9) II de Anim., q. 24. (10) Cfr. S. Thom., II dc Anim., lect. 13; I, q. 17, a. 2; ibid., q. 78, a. 3, ad 2«»; Bañez, loc. prox, cit., dub. 8u“ (9«®); Ioan. a S. Thoma, loc. prox, cit., a. 2, conci. 3>; Frôbes, loc. pr. cit., p. 101; et alios. (11) Cfr. S. Thom., II de Anim., lect. 13, n. 388-393; Bañez, loc. prox, cit., dub. 7«». (12) Cfr. Arist., Il de Anim., c. 12; 111 ibid., c. 4 (S. Thom., ibid., lect. 24; ibid., lect. 7); Dr Sen. et Sens., c. 1 (S. Thom., lect. I, 17). Lib. Il - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. I J, Sect. //,§1,1 528 praecipue numerantur et -tsunt motus, quies, numerus, figura et magnitudo» (1); omnia enim huiusmodi << sensibilia inferunt passionem sensui, inquantum est sensus, secundum quod habent magnitudinem » (2); ideoque " omnia reducuntur ad quantitatem » (3). Non est igitur recte dictum quod aliqui recentiores scri­ bunt, quod sensibilia communia a recentioribus clarius reducuntur ad pro­ prietates spatiales et temporales sensationis» (4); neque illa reductio est recta, cum spatium et tempus sequantur quantitatem, ut in Physica Generali osten­ sum est. 674. Scholion IIam. — Est secundo animadvertendum, quod sensibile per accidens potest sumi dupliciter: generice et specifice. Generice quidem(= sensib. per accid. absolute), prout sumitur formaliter in ratione sensibilis ut sensibilis, et sic sola substantia est sensibile per accidens: substantia enim, ut dicit rationem naturae seu essentiae, per se est obiectum intellectus et non sensus; sed ut dicit rationem subiecti, cui inest et coniungitur exercite obiectum sensus, est sensibile per accidens, cuius tamen species non imprimitur in sensu (5); consequenter, sensus substantiam percipiunt confuse et non distincte, et hoc asserimus contra quosdam (Reid, Ros.mini, Gioberti, Donat, etc.) (6). Specifice autem (= sensib. per accid. relative), prout sumitur formaliter in ratione talis sensibilis: sensibile enim proprium sub illa ratione qua est proprium unius sensus, est sensibile per accidens respectu alterius, v. g. visibile sub ratione visibilis est sensibile per accidens respectu auditus. Hinc est, quod ad rationem sensibilis per accidens requiritur tum ut accidat ei quod est sensibile per se, tum ut apprehendatur ab aliqua potentia cognoscitiva, sive imaginativa sive intellectiva (7). B) De Potentiis Sensitivo-cognoscitivis in Specie seu De Sensibus in Specie. 675. Absoluta tractatione de potentiis sensitivo-cognoscitivisseu de sensibus in genere, de iisdem in particulari vel in specie restat in­ vestigandum. Sensuum autem quidam sunt externi, alii interni, ut liquido constat ex conscientia in homine et ex Psychologia Comparata in brutis: oportet enim «quod animal per animam sensitivam non solum recipiat species sensibilium cum praesentialiter immutatur ab eis, sed etiam eas retineat et conservet » (8). Agendum est igitur, Io de sensibus externis (a); 2° de sensibus internis (p). (1) (2) (3) (4) (5) Bañez, (6) (7) (8) Aristot., Il de Anim., c. 6, n. 3. S. Thom., IV, dist. 49, q. 2, a. 2, c. S. Thom., I, q. 78, a. 3, ad 2*»; cfr. Il de Anim., lect. 13. Frôbes, op. cit., p. 100. tMM Quomodo possit esse in intellectu species substantiae quin antea fuerit in sensu, cfr. I, q. 84, a. 7, dub. I«m ad confirm, ultim. arg.; ibid., q. 78, a. 3, dub. 8“« (7«®), ad 3«». Cfr. Ioan. a S. Tho.ma, loc. prox, cit., conci, ult. ; Sanseverino, loc. prox, cit., n. 43-44. Cfr. S. Thom., II de Anim., lect. 13, n. 395. S. Thomas, I, q. 78, a. 4. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 529 a) De Sensibus Externis. 676. Cum sensus externi considerari possint dupliciter et in genere et in specie, ideo dicemus: Io de sensibus externis in generali (I); 2° de sensibus externis in speciali (II). I. - De Sensibus Externis in Generali. 677. Sensus externi in genere accipi possunt vel in seipsis seu quoad eorum intimam naturam, vel relate ad obiectum seu sensi­ bile, ad quod dicunt ordinem. Hinc quaeritur, Io de natura sensuum externorum (1); 2° de praesentia sensibilis sensuum externorum (2); 3° de necessitate speciei impressae sensuum externorum (3). 1. - De Natura Sensuum Externorum. In investigatione naturae Sensuum Externorum, tria per or­ dinem habentur, videlicet notio seu definitio, divisio atque numerus. 678. I. Sensuum Externorum Definitio. — Sensus externi ita recte definiri possunt: « facultates organicae quae immediate, idest in­ dependenter ab alia media facultate, natae sunt a sensibilibus propriis immutari; seu quae immediate suum obiectum proprium attingere natae sunt». Explicatur. — Dicuntur « facultates organicae)» ad indicandum genus quo cum aliis sensibus internis conveniunt, cum probatum sit potentias sensitivas esse organicas. — Dicuntur « natae sunt a sensibilibus propriis immutari « ad de­ signandum tum entitatern sensuum, qui sunt passivi, ut probatum est; tum re­ lationem sensuum ad proprium sensibile, quod pro sensibus externis debet esse «ens corporeum, extensum, singulare et localiter praesens», ubi pro internis potest esse absens. — Additur denique « immediate v, quo sensus externi consti­ tuuntur et denominantur tales simulque ab internis distinguuntur. Etenim, haec immediatio sumi debet objective; non tamen ita, quod externi sive interni sint illi, quorum obiectum est extra sive intra: secus, vel sensus essent reflexi vi, ut obiectum scii, externe acceptum reflexione intra fiat, vel omnes sensus essent externi, quod utrumque falsum est; neque ita, quod externi sive interni sint illi, quorum obiectum est extra sive intra suppositum sentiens: tactus enim sentit et percipit non solum extracorporea, sed etiam intracorpórea suppositi sen­ tientis. Quare, immediatio illa intelligenda est obiective, secundum scii, modum quo obiectum immediate sive mediate sensum immutat, seu quo potentia immediate sive mediate obiectum suum attingit; si igitur obiectum proprium a sensibus immediate attingitur, hoc est directe et non mediante alia potentia illud refe­ rente, sensus sunt et dicuntur externi: si e contra, sensus sunt et dicuntur in34 — Pirotta, Summa Philos. - II. 530 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. //, Art. II, Sectio 11, § 1, I terni. Ita etiam non pauci ex Neoscholasticis, v. g. Boedder (1), Gredt (2) et alii, atque innuitur saltem a S. Thoma dicente, quod « quia sensus proprius [ ex­ ternus], qui est primus in ordine sensitivarum potentiarum, immediate a sensi­ bilibus immutatur, necesse fuit quod secundum diversitatem immutationum sensibilium in diversas potentias distingueretur » (3). 679. Corollarium Ium. — Ex hac definitione recte infertur, quod non videtur satis sufficiens et philosophica ratio a quibusdam adducta ad designandos sensus externos et internos, subiective scii, intellecta, prout desumitur sive ex ratione morphologica tantum (= peripheria corporis) ut Gonzalez (4) et Zigliara (5), sive ex ratione morphologico-topographica (= peripheria et centra corticalia cerebri) ut De Sanctis (6); quo modo sensus externi dicerentur illi, quorum orga­ num est in peripheria systematis nervei, interni vero illi, quorum organum est in centro systematis sive in cerebro. Hoc tamen admitti nequit, neque a priori, quia non «potentiae sunt propter organa, sed organa propter potentias> (7); neque a posteriori, tum quia hodie, post theoriam localizationis, certum est quamlibet sensationem exerceri et perfici in cerebro (= Koniocortex post v. Eco­ nomo), tum quia organum tactus esset totum corpus, cum per totum corpus sit diffusum (8). 680. Corollarium Hnm. — Colligitur denique quod, sicut sensus externi sunt «facultates organicae quae immediate, idest independenter ab alia media fa­ cultate, natae sunt a sensibilibus propriis immutari»: ita sensus interni sunt «facultates organicae quae mediate, idest dependenter ab alia media facultate, natae sunt a sensibilibus propriis immutari ». 681. II. Sensuum Externorum Divisio. — Sensus externi dividi debent eodem modo sicut et definiuntur, videlicet ex diverso modo quo nati sunt immediate a proprio sensibili immutari; sicque recte dividi possunt: in sensus supremos (= superiores) et sunt illi qui a proprio sensibili immutantur solum psychice seu intentionaliter, et ideo perfectiori et excellentiori modo operantur, et sic est solus (1) Op. cit., n. 29, p. 29; n. 75. p. 65. (2) Opuse.: De Cognitione Sensuum Externorum, etc.1, 2n. 3 411, 5 6p. 7 814-16, Romae, Desclée, 1924. (3) De Anim., a. 13; cfr. I, q. 78, a. 3-4. — Ex horum locorum doctrina, sensus externi possunt aliter definiri; cum enim eorum proprium obiecturn sit «ens corporeum, extensum, singulare et localiter praesens », quod differt ab obiecto sensus interni, quod potest esse absens, ideo sensus externi sunt « facultates organicae perccptivae entis corporei, singularis, extensi et localiter praesentis ». (4) Phil. Element., Vol. I, Lib. II « Psychol. », s. I, c. II, a. 2, § 1, p. 262, Matritl. 1868. (5) Loc. prox. cit., p. 270. (6) Op. cit., Vol. I, p. 134-135. ¡9* 8g (7) S. Thomas, I, q. 78, a. 3, c. (8) Quidam neoscholasticl, allecti potius novitate quam veritate, malunt sensus distin­ guere in perceptivos (*» quinque sensus externi, sensus communis, sensus muscularis, tempe­ raturae et organicus) et in reproductivos ( » phantasia ct memoria). Tamen, haec divisio, quae a Donat (op. cit. p. 68) melior reputatur, minus recta videtur. Etenim, Io non est per se, dum in potentiis oportet < attendere distinctionem obiectorum secundum quod oblecta sunt diffe­ rentiae actionum animae et non secundum aliud » (S. Thom., De An., a. 13): divisio autem praedicta non est secundum formalem specificationem actionum, sed potius secundum diversa munera; 2° per sc loquendo, sola memoria esset sensus reproductivus, phantasia vero est potius conservativa; unde «requiritur quod ea quae prius fuerunt apprehensa per sensus (exteriores) et interius conservata (per imaginatlvam seu phantasiam] iterum ad actualem considerationem revocentur (per memoriam) » (S. Thomas, loc. prox. cit.). De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 531 visus; ct in sensus infimos (= inferiores) et sunt illi qui diversimode a proprio sensibili immutantur psychico-physice, et ideo minus perfecte operantur, et sic sunt auditus, odoratus, gustus et tactus. Cum enim omnes sensus externi sint cognoscitivi seu perceptivi proprii obiecti, secundum diversum modum quo in cognoscendo a sensibili immutantur, diversimode distinguuntur; et licet respectu aliorum sensuum internorum, et a fortiori intellectûs, locum infimum in genere cognitionis retineant, intra genus eorum tamen dantur gradus. Revera enim, sensus externus dupliciter immutari potest a sensibili, aut immutatione psychica tantum (= spirituali; intentional!) aut psychica simul et physica (= materiali; naturali) sive ex parte sensibilis vel loco vel alteratione, sive ex parte organi. Immutatione psychica autem sensus recipit formam sensibilem solum secundum esse spirituale’ seu intentio­ nale, quo attingit modum immutationis sensuum internorum; ideo sensus ex­ ternus, qui hac immutatione tantum operatur, est inter ceteros sensus externos perfectior et excellentior seu supremus, licet respectu superioris potentiae cognoscitivae sit infimus, secundum illud quod supremum infimi est infimum supremi, et sic se habet visus. Immutatione vero psychophysica, qua forma sensibilis recipitur in sensu etiam secundum esse naturale seu corporeum, magis declinatur atque receditur a ratione cognoscitivi simulque magis acceditur ad naturam corporei et rei non cognoscentis, et ideo sensus, qui hac immutatione immutantur, in ratione cognoscitivi sunt infimi seu inferiores, et ita sunt ceteri quatuor praeter visum (1). 682. III. Sensuum Externorum Numerus (2). — Cum sensus externi, psychologice accepti seu ut sunt formaliter potentiae cognoscitivae, ordinem transcendentalem dicant ad proprium sensibile a quo per se primo moventur et immutantur, oportet quod tot sensus distinguantur, — sive distinctione materiali sive formali —, quot sunt genera immutationum sensus a sensibili. Hoc autem, ut dictum est hic supra, dupliciter contingere potest: aut enim sensibile est immutativum immutatione pure psychica (= intentionali; spiri­ tuali), cui corresponderé debet ex parte sensus proportionata po­ tentia, et haec est potentia visiva ( = visus); aut immutatione psycho­ physica (= spiritualiter-materialiter), qua scii., praeter psychicam (1) Haec divisio desumitur ex S. Thoma, I, q. 78, a. 3; de An., a. 13; cfr. Gredt, opuscul. at., n. 12, p. 16-18, qui tamen leviter a nostra explicatione data recedit. (2) Cfr. Aristot., 111 dc Anim.,c. 1 ; S. Alb. Magn., Sum. de Hom., Tr. I, q. 32, a. 4 ; S. Thomam, I, q. 78, a. 3; dc Anim., a. 13; 111 de Anim. » lect. l,n.583; 1 Metaph., lect. l,n.6; Opuse. 43,c. 3, et passim; Cajetan., 11 de Anim., c. XI1; Bañez, 1, q. 78, a. 3, dub. XI ; C. Alamanno, op. cit., Phil. Nat., q. 64, a. 2; Arnu, op. cit., loc. prox, cit., a. 7; Goudin, op. cit., Phys., P. IV, disp. Unie., q. 3, a. 2; Sanseverino, loc. prox, cit., n. 48-53; Zigljara,/oc. prox, cit., a. 1, n. Ill, p. 215; Pesch, loc. prox, cit., n. 521-523; Boedder, op. cit., n. 90-92; Donat, loc. prox, cit., p. 68 ss.; Lahr, op. cit., loc. prox, cit., § 6, p. 87-89; Gredt, Opuscul. cit., n. 13, p. 18-20; Phitosoph. cit., n. 485; Frôbes, op. cit., p. 106-108; Ch. Myers, .4 Text-Book of Experimental Psychology, London, 1909; Titchener, A Text-Book of Psychology, New-York, 1910; De la Vaissière, Elem. dc Psychol. Expèr., cit., Chap. 11, a. I, § 1, n. 16-22; H.-J. Watt, Psychology, ch. I, p. 16-24, London, Jack; Fr. Paulhan, La Physiologic dc I'EspriP, p. 50-68, Paris, Alcan; A. Aliotta, La Vita del Pensiero, corso di Filosof. etc., P. I, II, p. 20-46, Na­ poli, Perrella; De Sanctis, op. cit., c. V, p. 134-139; A. Tournay, Physiologic Spéciale du Système Nerveux, HI, in Nouveau Traité de Psychologie par G. Dumas, chap. V, p. 237-261; et plures alius. 532 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 1, 1 immutationem, simul habetur quaedam naturalis immutatio, quae nihil aliud est nisi receptio quaedam formae immutantis in immu­ tato secundum esse physicum seu naturale. Talis porro physica immu­ tatio haberi potest aut ex parte obiecti sensibilis aut ex parte sub­ iecti organi. Primo modo dupliciter esse potest: aut est physica im­ mutatio secundum locum, quae verificatur in sono: «nam sonus ex percussione causatur et aeris commotione » (1), unde est quidam motus vibratorius, et huic corresponderé debet proportionata po­ tentia, quae auditiva (= auditus) dicitur; aut est physica immu­ tatio secundum alterationem quae verificatur in odore: «oportet enim per calidum alterari aliquo modo corpus ad hoc quod spiret odorem » (2), et tali corresponderé debeat alia potentia proportio­ nata, quae est ol/activa (= olfactus, odoratus). Secundo modo autem, prout physica immutatio contingit ex parte ipsius organi, adhuc dupliciter fieri potest: aut directe, et hoc fit per contactum, inquantum necesse est ut tale sensibile sentiatur ipsum sensum contingendo, et hoc est generaliter tangibile, cui corresponderé debet proportionata potentia, quae generice tactilis (= tactus) vocatur; aut indirecte, prout sensibile immutans potentiam simul adnexam habet physicam immutationem ipsius organi, et hoc ap­ paret in sapore, cui corresponderé debet proportionata potentia, quae gustativa (= gustus) dicitur: «licet enim sapor non immutet organum sensus [= directe] faciendo ipsum saporosum, tamen haec immutatio non est sine aliquali transmutatione tam saporosi [= ob­ iecti] quam etiam organi gustus, et praecipue secundum humectationem » (3). Patet igitur, quod sensus externi recte et adaequate quinque enumerantur, scii, visus, auditus, odoratus, (¿ustus et tactus. Declaratur. — Ut praedicti numeri quinarii sensuum externorum rectitudo appareat, determinandum est principium, quod sit universaliter et adaequate probativum. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod sensus externi dupliciter sumi possunt (4): Io physiologice, idest secundum organa sensoria sive unitates nerveas atque diversas functiones, quibus diversa organa diversimode sese exer­ cite explicant: quo modo videntur unice considerari a pluribus, sive scientificis sive neoscholasticis, qui sine numero et iuxtapositive sensus externos multipli­ cant; 2° psychologice, et sic sumuntur formaiiter ut sensus, hoc est in linea cognoscitivi seu ut sunt formaliter potentiae cognoscitivac; consequenter ut dicunt ordinem transccndentalem ad proprium obiectum seu sensibile: hoc modo sensus externi per se primo considerantur hic et considerari debent. Porro, cum distin­ (1) S. Thomas, I, q. 78, a. 3. (2) S. Thomas, ibid. (3) S. Thomas, de Anim., a. 13. nM| (4) Ad rein H.-J. Watt: «The facts (of sensations] we have so briefly reviewed, along with many other details too numerous to mention, may be used in two different interests physiological and psychological. The result of the former is a body of knowledge regarding the existence, nature, position, and manner of functioning of the sense-organs and other more or less definite nervous units... The interest of psychology in sensation centres round their essential properties or aspects... » (op. at., p. 20-21). *w| H De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 533 ctio potentiarum et obiectorum proportionabilis» sit (1), oportet quod sensibile correspondons uni sensui sit unum genus; et quia in uno genere nonnisi una prima contrarietas est, — licet per subdivisionem plures esse possint —, oportet quod unus sensus non sit nisi unius primae contrarietatis, — licet per subdivi­ sionem possit esse plurium —; ideoque, necesse est ut omnes differentiae, ab uno sensu cognoscibiles, sint unius generis, tam subalterni quam proximi (2). Unde, licet unus sensus sit plurium contrarietatum, tamen erit unius tantum scii, primae contrarietatis: differentiae enim primi generis erunt primae contrarietates, aliae vero erunt secundariae. Praeterea, notandum est quod unitas obiecti, sicut et distinctio, duplex esse potest: materialis, quando scii, omnes species contentae sub tali obiecto possunt inesse eidem, saltem sub gradibus remissis; et formalis, quando omnes species talis obiecti continentur sub uno genere proximo, in quo tamen una prima contrarietas invenitur; harum alte­ rutra acceptio sufficit ad unitatem sensus constituendam (3). Ex his clare est manifestum, quod principium universaliter et adaequate probativum quinarii numeri sensuum externorum non potest aliud esse nisi proportio formalis et per se sensibilis proprii ad sensum, ita ut tot debeant esse sensus, quot sunt genera diversa immutationum ipsius sensus ab uno sensibili, sive unitate formali sive materiali. Uti liquet, praedictum principium est iusta applicatio illius generalis prin­ cipii psychici de potentiarum specificatione, quod a pluribus recentioribus scientificis (Wundt, Myers, Titchener, De la Vaissière) plene admittitur, licet modo potius scientifico enuntietur: specifica enim sive numérica sensuum distin­ ctio agnoscenda est ex possibilitate vel impossibilitate transitus ininterrupti seu continui ab obiecto proprio unius sensus ad obiectum proprium alterius sensus, seu ab una qualitate ad aliam qualitatem. Si igitur talis transitus datur, distin­ ctio sensuum non erit specifica, sed numérica (= accidentalis; qualitativa); sin autem, erit specifica (= essentialis; modalis): quia enim a viridi ad caeru­ leum, a caeruleo ad rubrum, a rubro ad flavum et a flavo ad viride, intermediis coloribus magis minusve remissis, transitus continuus datur, sensus omnes illos colores percipiens est unus et idem specie; quia e contra talis transitus deest inter v. g. viride et sonum, necesse est ut sint duo sensus specie distincti illa duo sensibilia percipientes. 683. Corollarium. — Colligitur ex dictis, principium aristotelico-thomistico-scientificuin thesis nostrae probativum, valorem universalem praeseferre; ideoque minus recte quidam (v. g. Frôbes) eius valorem minuunt, quia transitus continui, aiunt, inter qualitates eiusdem sensus « in hac re non pro omnibus sensibus eadem certitudo viget > (4). Contra est autem, quia ista continuitas vel discontinuitas tranSitus sumi debet formaliter et per se primo, idest secundum rationem differentiae primi generis et primae contrarietatis, non vero reductive et secundum rationem generis generalissimi, ut cum Ferrariense notatum est. Si igitur huiusmodi qua­ litates sint inter se primo contrariae, transitus formaliter continuus non (1) S. Thomas, II dc Anim., lect. 22, n. 522. (2) Non enim sufficit ut sint eiusdem generis generalissimi: secus, ut notat Ferrariensis (I! dc Anim., q. 19), omnes qualitates sensibiles essent unius sensus, cum omnes sint in genere qualitatis. Unde, si sint plurium generum, debent esse subaltcrnatim positorum. (3) Hac ratione animadvertit Javelli (II dc Anim., q. 47, ad 2«n») quod: < non est necesse aequalem unitatem servari In omni sensu. Nam sufficit quod servetur unitas formalis vel ma­ terialis. Et quoniam in tactu servatur saltem unitas materialis obiecti et organi..., ideo potest dici unus sensus. Et hoc sufficit ad servandum determinatum et famosum numerum sensuum exteriorum >. 7 (4) Frôbes, loc. pr. cit., p. 108. 534 Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars II; Cap. 11, Art. II, Sectio 11, § 1, I est possibilis; contrarium autem, si non sint tales. Remanet igitur mani­ festum, quod per divisionem, sensus externi sunt tantum quinque, licet per subdivisionem possint plures esse. 684. Scholion. — Animadvertendum est, quod plures auctores, ex scientificis praesertim, numerum sensuum externorum aliter probant; generaliter tamen deficiunt in uno communi, quod scii, sensus ab eis accipiuntur potius sub aspectu physiologico quam psychologico. Revera enim insufficiens, vel incompletum vel antipsychologicum est numerum sensuum petere, sive 1° ex ratione physicochimica (= ex stimulorum aut excitantium diversitate): unus enim idemque stimulus, diversis sensuum organis applicatus, sensationes diversas producere potest. Ita eadem energia electrica oculi retinae, nervi acustici terminationibus, linguae papillis, etc., applicata, sensationes luminis, soni, saporis etc. producit; e contra, diversi stimuli eidem organo applicati semper eamdem sensationem illius organi propriam producunt, v. g. lingua qualitercumque, sive mechanice sive chimice sive electrice excitata, semper sensationes saporosas producit (1); — sive 2° ex ratione morphologico-topographica organorum periphericorum centro­ rumque corticalium (e. g. De Sanctis), seu ut alii simpliciter loquuntur, ex ra­ tione specifica organorum seu sensoriorum (v. g. Aliotta, Lahr): nam, a) divisio hac ratione facta non est formalis nec per se: sensus enim ibi sumuntur ut quid formaliter physiologicum seu melius histologicum, quo fit ut sine numero et per puram iuxtapositionem multiplicentur, sicut sine numero inveniuntur in corpore animali partes histologice diversae; b) illa ratio, licet aliqualiter sit certum critérium, insufficiens tamen est universaliter sumpta, ut quidam eius fautores asserunt (v. g. De Sanctis); c) quamvis organorum seu morphologicotopographica distinctio possit esse aliquomodo signum manifestativum sensatio­ num, prout naturale est ut distinctis sensationibus distincta organa proportio­ nate respondeant, tamen non est ratio per se constitutiva et distinctive sensuum ut talium; revera enim «une même classe de sensations peut avoir plusieurs organes» (2); d) unon enim potentiae sunt propter organa, sed organa propter potentias; unde non propter hoc sunt diversae potentiae quia sunt diversa or­ gana; sed ideo natura instituit diversitatem in organis, ut congruerent diversi­ tati potentiarum » (3); — sive 3° ex ratione teleologica seu finali organorum: aut enim haec teleología intelligitur subiective, hoc est secundum finem particularem cuiuslibet organi, et sic in praecedenti principio incidit; aut obiective intelligitur, prout tale obiectum seu sensibile taliter immutativum est finis talis sensus, et sic cum principio thesis nostrae coincidit. Itaque ex dictis liquido apparet, ra­ tionabiliter refici debere quaedam alia principia, sine fundamento et arbitrarie posita, ut v. g. principium theoriae frequentiae» (Boring, Rignano), princi­ pium «rationis physiologicae» (4) (Scherrington) et alia. Ergo unice standum est ad principium aristotelico-thomistico-scientificum. (1) Cfr. A. Tournay, op. cit., p. 245. (2) De la Vaissiêre, op. cit., p. 60. (3) S. Thomas, 1, q. 78, a. 3. — Iisdem rationibus adductis, et aliis, quae factis scientificis sunt contrariae, omissis, reiicitur illud aliud principium < energiae specificae » appellatum; est enim quaedam lex a J. Müller ita formulata: «quilibet nervus sensitivus est quoddam organum specificum determinatae impressionis seu energiae specificae, ita ut sensatio sit transmissio qualitatis non corporum exteriorum, sed nostrorum nervorum ad conscientiam, quamvis qualitas haec ab obiecto exteriori causetur •, quod aliis verbis est dicere, quod < modalitas sensationis correspondet non obiecti naturae seu qualitati obiectivae, sed naturae qualitatique organi » (cfr. De la Vaissiêre, op. cit., n. 22, p. 81-83; Myers, op. cit., n. 119). (4) Qui hanc rationem physiologicam sequuntur, sensus generaliter ita dividunt: in sensus exteroceptivos, proprioceptivos et interoceptivos (cfr. A. Tournay, op. cit., p. 245-247; Watt, op. cit., p. 20). De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 535 2. • Utrum, ut sensus sensibile sentiat, requiratur sensibilis praesentia (1). 685. Determinato de natura sensuum externorum secundum se, de eis manet investigandum secundum relationem ad sensibile; et ideo in praesenti quaeritur de ipsis sensibus prout respiciunt sensi­ bile praesens vel absens. 686. Praenotamina.— Ut quaestionis et solutionis sensus recte intelligatur opus est bene determinare quid per obiecti praesentiam significetur et quaenam sit cognitio seu notitia correspondens. Nam, notitia in genere nihil aliud est nisi actualis cognitio alicuius rei; licet autem res in cognoscente semper sit praesens, extra cognoscentem tamen quandoque est absens; hinc duplex oritur notitia: intuitiva (= intuitio) et est actualis cognitio de re, quae cognoscenti est prae­ sens non solum secundum esse obiectivum, sed etiam subiectivum; et abstra­ ctiva (= abstractio) quae est actualis cognitio de re, quae cognoscenti est prae­ sens secundum esse obiectivum et est absens secundum esse subiectivum. Ad utriusque autem notitiae clariorem intelligentiam, sciendum est quod duplex est praesentia, scii, obiectiva (= psychica; intentionalis), et habetur quando obiectum secundum esse repraesentativum tantum potentiae est prae­ sens seu ei obiicitur; et subiectiva (= physica; materialis), quae habetur quando obiectum etiam secundum suum esse physicum et entitativum est potentiae praesens. Prima utrique notitiae est communis: cum omnis notitia ex potentia et obiecto oriatur; altera est propria et essentialis notitiae intuitivae. Ex quibus patet, quod notitia intuitiva formaliter distinguitur ab abstractiva per hoc, quod intuitiva praesefert coexistentiam physicae praesentiae obiecti cum at­ tentione et tendentia ipsius cognitionis, ut terminatae, ad talem rem, ut coexistentem (2). Hinc est manifestum, quod praesentia in intuitione debet esse actu et exercite physica, atque essentialiter determinata ad hic et nunc, seu tempore et spatio si res sit materialis; quo fit ut praeteritum et futurum non sint per se obiectum notitiae intuitivae, licet possint reddi physice praesentia in alio. Itaque tota actualis intuitio nihil aliud est nisi «videre rem in seipsa b, cum intuitio feratur in rem praesentem prout praesentia formaliter afficit illam rem in se et non ut in alio contentam (3). At, quia cognoscere seu videre rem in seipsa est cognoscere experimentaliter, cum experiri proprie sit corpora cognoscere «prout sunt hic et nunc» (4), exinde est quod cognitio intuitiva (= visio) est cognitio experimentalis, imo est ipsa experientia (5). (1) Cfr. S. Thom., III, q. 76, a. 7; III, dist. 14, q. 1, a. 1, qla. 2»; IV, dist. ¡0, q. 1, a. 4, qla. 1*; ibid., dist. 44, q. 2, a. 3, qla. 2»; ibid., dist. 49, q. 3, a. 2, qla. 4»; II de Anim., lect. 10; de Sen. et Sens., lect. 3; de Mem. et Reminisc., lect. 1; Conimbricens., II de Anim., c. Ill, q.3, a. 1-2; C. Alamanno, op. cit., q. 59, a. 2; Ioan, a S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., P. Ill, q.6, a. 1; Logica, P. II, q. 23, a. 1-2; et alios. (2) « Ut aliquis intuitive videat, pergit Ioan, a S. Thoma, non sufficit quod ipso cogno­ scente aliquid, illud ponatur praesens in se, sed oportet quod ad eius praesentiam attendat cognoscens ut ad coexistentem sibi, et non ut praecise repraesentatam; quae attentio talis si desit, destruitur intuitio, licet res sit praesens in se: quia non est praesens in terminando atten­ tionem et notitiam; sicut Deus est praesens in se cognitioni quam habeo de ipso,et anima et ea quae sunt in anima sunt in se praesentia, nec tamen intuitive ea video • (Logica, loc. prox, cit., a. 1, cire. fin.). (3) Cfr. S. Thom., 1 Post,-Anal., lect. 42; Cajetan., I, q. 14, a. 9. (4) S. Thomas, de Malo, q. 16, a. 1, ad 2««; ibid., a. 7, ad 12««. (5) «Non est autem intelllgibile quod detur experientia nisi de rei praesentia; absens enim ut absens quomodo sub experientia cadere potest? » Ioan. a S. Thoma, loc. prox, cit,, a. 2, in 1» conci. 536 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Ari. Il, Sectio //, § 1, 1 Manet igitur manifestum, quod notitia intuitiva essentialiter importat obiecti coexistentiam ipsi cognitioni, quâ coexistentiâ obiectum fit physice et entitative potentiae praesens; ubi notitia abstractiva essentialiter importat obiecti non-coexistentiam, quâ obiectum fit physice et entitative potentiae absens (1). 687. Status Quaestionis. — His breviter praenotatis, clare red­ ditur fulcrum praesentis difficultatis; quaeritur enim: an sensibus externis, ut actu sentiant et sensibile percipiant, simpliciter et ne­ cessario requiratur ipsius proprii sensibilis praesentia subiectiva et physica, vel sufficiat sola praesentia obiectiva et psychica; aliter sic: an sensus externi, ut sentiant, importent absolute coexisten­ tiam physicae praesentiae proprii sensibilis ut per se terminantis ipsorum sensationem, vel etiamsi sensibile physice sit absens, sensus aeque sensationem eliciant; breviter denique sic: an sensuum ex­ ternorum cognitio esse possit abstractiva, vel simpliciter et abso­ lute sit intuitiva seu experimentalis (2). 688. Sententiae. — Quaestioni sic psychologice expositae omnes fere Scho­ lastici et Neoscholastici conveniunt, prout naturaliter sensibus externis denegant cognitionem abstractivam ac solum tribuunt cognitionem intuitivam. Unde sit sequens veritas: 689. Conclusio: «Physice loquendo (3), sensibus externis non convenit nisi sola cognitio intuitiva ». Prob.: Cognitio seu notitia intuitiva necessario importat coe­ xistentiam praesentiae physicae proprii obiecti, ut formaliter et per se terminantis talem actionem eliciendam. Atqui sensus ex­ terni, considerati sive secundum se sive relate ad proprium sensi­ bile, talem coexistentiam physice ac necessario postulant. Ergo (1) Nota. — Est maxime notandum, quod ratio praesentiae et absentiae, quam intuitivum et abstractivum intrinsece involvunt, non sumuntur formaliter ut entitates reales sev res repraesentatae, sed ut entitates modales seu modi qui afficiunt ac modificant ipsum obiectum in se, iisque coexistens vel non-coexistens cognitioni redditur. Species enim ut formaliter repraesentat ipsam praesentiam obiective, ut est quaedam res repraesentata, locum habet etiam in cognitione abstractiva, sicut cum actu cognoscitur animam esse huic corpori praesen­ tem, habetur notitia non intuitiva, sed abstractiva. Praesentia igitur pertinet ad intuitionem ut est formaliter obiecti modificativa, non vero ut entitative constitutiva; ideoque, non est per se differentia essentialis seu specificativa. Quo fit, ut si notitia intuitiva et abstractiva quan­ doque specifice distinguantur, erit per accidens et ratione alterius. Cfr. Ioan. a S. Thoma, Logica, loc. cit., a. 2. WB* (2) Sciendum est quod haec quaestio psychologica est fundamentum eiusdem criterion gice acceptae, quoad scii, certitudinem cognitionis sensilis, cfr. S. Thom., IV Mctaphvs.,\ect 14; V ibid., lect. 22; de Vent., q. 10, a. 8, ad 2<«n; 1, q. 52, a. 1 ; ibid., a. 2, ad 2um; HI, dist. 23, q. 1, a. 2. (3) Dicitur « physice loquendo », quia eadem quaestio etiam rnetaphysice considerari potest, ut sit talis an sit in adiecto contradictio, sensus externos habere notitiam de re physice ab­ senti; consequenter, an potentia Dei absoluta fieri possit ut aliqua res physice et entitative absens immediate et in se a sensibus exterioribus attingatur. Cui quaestioni, contra quosdam (Conimbriciinses, Suarez) et cum communi Thomlstarum sententia, simpliciter negative respondemus (cfr. Ioan, a S. Thoma, Phil. Nat., P. 11!, q. 6, a. 1). t * De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 537 physice loquendo, sensibus externis non convenit nisi sola cognitio intuitiva. Mai. liquet ex praenotatis. — Min. prob. per partes. Prob. 1‘ Pars (= sens, exter, see. se talem coexistentiam... postulant). — Sensus externi secundum se sunt potentiae essentialiter passivae, ideoque debent species suorum obiectorum accipere ab ipsismet obiectis, ut sunt formaliter motiva et terminativa eorum. Atqui repugnat sensus actu moveri et terminari a propriis sensibilibus quae actu physice non coexistunt seu quae sunt absentia; unde «sensus exteriores, pergit S. Thomas, indigent ad suos actus exte­ rioribus sensibilibus quibus immutantur» (1). Ergo sensus externi considerati secundum se praedictam coexistentiam physice ac ne­ cessario postulant. Prob. 2* Pars (= sens, exter, relate ad proprium sensibile talem coexi­ Sensus externi a proprio sensibili aut im­ mutantur psychice tantum aut physicopsychice. Atqui in utroque casu necessario postulant coexistentiam praesentiae physicae ob­ iecti sensibilis taliter immutantis. Ergo sensus externi considerati relate ad proprium sensibile praedictam coexistentiam physice ac necessario postulant. Mai. liquet ex dictis in praecedenti numero. — Min. prob.: Io A posteriori. — a) Experientia formaliter et per se requirit ut sistat in ipsa re prout est in seipsa, ut notatum est. Atqui co­ gnitio cuiuslibet sensus externi, sive psychice sive physicopsychice immutati, est essentialiter experimentalis et inductiva, cuius si­ gnum est quod « quia primum principium nostrae cognitionis est sensus, oportet ad sensum quodammodo resolvere omnia de quibus iudicamus» (2). Ergo sensus externi utroque modo immutati ne­ cessario postulant coexistentiam praesentiae physicae obiecti sen­ sibilis taliter immutantis. — p) Quidam sensus externi proprium sensibile percipiunt per physicum contactum, sive directe (= tactus) sive indirecte ( = gustus), alii vero sine hoc physico contactu. Atqui sive illi sive isti necessario requirunt physicam praesentiam proprii sensibilis. Nam, contactus physicus essentialiter postulat physicam contactorum praesentiam ut patet; pariter, quia sensus externi non sunt per se conservativi specierum, cum intantum conserventur in eis species sensibilium inquantum sensibile est physice ac entitative praesens. Ergo sensus externi utroque modo immutati necessario postulant coexistentiam praesentiae physicae sensibilis taliter im­ mutantis. stentiam... postulant). — (1) 1, q. 81, a. 3, ad 3«m; cfr. ibid., q.78,a.4; 1-11, q. 35, a. 2, ad 2'»»: dc Vcrit., q. 1, a. 11. (2) S. Thomas, Dc Verit., q. 12, a. 3, ad 2»»; cfr. tbid., ad 3«»; 1, q. 50, a. 1 ; ibid., q. 115, a. 4; 11, dist. 15, q. 1, a. 3; 1 Post.-Anal., lect. 42. 538 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. //, Art. II, Sectio //,§1,1 2° A priori. — Quaelibet cognitio sensus externi sive psychice sive physicopsychice ¡minutati, debet essentialiter terminari ad aliquod obiectum immediate positum extra ipsum sensum perci­ pientem: sensus enim externi nullam imaginem aut speciem efformant, in qua, tamquam in termino intrinseco, perficiatur eorum cognitio; res enim, quae sentiuntur extra ipsos sensus, sunt in actu ultimo sensibiles. Atqui poni immediate extra potentiam perci­ pientem est esse coram illa physice praesens: alioquin, quia non datur alius modus, quo eius perceptio ultimo terminatur, non daretur obiectum terminans, nec consequenter obiectum circa quod ipsa versatur; quod repugnat. Ergo sensus externi, utroque modo immu­ tati, necessario postulant coexistentiam praesentiae physicae obiecti sensibilis taliter immutantis et terminantis. 690. Corollarium. — Ex his recte colligitur, quod naturaliter sensi­ bus externis penitus repugnat quaelibet abstractio et notitia seu cognitio abstractiva; sed essentialiter eis solum convenit intuitio et notitia seu cognitio intuitiva, et consequenter experimentalis; quo fit ut sensus externi sint initium et terminus humanae syntheticae et analyticae co­ gnitionis (I). 3. - Utrum Sensibus Externis species impressa et expressa competere possint (2). 691. Ostenso quod sensus externi necessario petunt physicam praesentiam sensibilis, quaeritur nunc quomodo hoc sensibile in­ fluat seu concurrat in ipsos sensus ad sensationem eliciendam. 692. Praenotamina. — Notandum est primo, ex infra de cognitione in genere dicendis, quid sit species impressa et species expressa. Secundo est notandum, quod species impressa sensibus appropriata voca­ tur: 1° species sensibilis, quia est quaedam forma (= imago, similitudo) reprae­ sentans sensibilia (3) ipsi sensui impressa atque est comprincipium specificum (!) Non sine ratione igitur scribit AUOTTa: < La sensazione è il punto di partenza dello •sviluppo psichico, V elemento ultimo, al quale cl conduce l’analisi della vita cosciente » (op. cit., р. 20). (2) Cfr. Ferrariens., I C. Gent., c. 65; Bañez, loc. prox. cit., dub. 111«®; C. Alamanno, loc. prox. cit., q. 60; Ioan. a S. Thoma, Phil. Nat., P. Ill, q. 6, a. 2-4; Guerínois, op.cit., Phys. P. IV, q. 3, a. I ; Arnu, loc. prox. cit., a. 4; Cauvinum, op. cit., Tract. I, Disp. IV, q. 3, a. 2-3; Sanseverino, loc. prox. cit., a. 3, n. 54-74; Zigliara, op. cit., Psychol., Lib. Ill, c. 2, a. 4; Liberatore, Metaphys. Spec., P. H, c. I, a. 2, propos. 3-6; De Maria, op. cit., Phil. Nat., P. I, q. 2, a. 3; Pesch, op. cit., n. 477-510; Donat, op. cit., n. 100-103; Boedder, op. cit., n. 64-86; Gredt, Philos, cit., n. 481; Opuscul. cit., n. 17-19; Frôbes, op.cit., Lib. II, с. I, § 2, Thés. Il, p. 116-124; et alios. (3) Nota. — Quaestio est inter philosophos, an species impressa formaliter vel virtua­ liter sensibilia repraesentet, hoc est an species impressa sit similitudo formalis sensibilis sicut perfecta imago Platonis, vel solum virtualis sicut semen continet prolem, quae est imago parentis. Ad hoc dicimus breviter contra quosdam (Suarez, Donat) cum S. Thoma (cfr. 1 C. Geni., c. 53; III ibid., c. 49; Quodl. VU i,a. 4; de Mem. et Rem., lect. 3) et Thomistis com­ muniter, quod species impressa in esse intentionah considerata est formalis similitudo obiecti; De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 539 eliciendi sensationem; 2° forma seu species intentionalis (1), quia formaliter praesefert obiecti similitudinem, quae quidem similitudo dicit rationem inten­ tionis, inquantum est principium quo sensus tendit determinate in obiectum. Unde liquet, quod species impressa seu intentionalis est aliqualiter immaterialis atque de genere cognoscibilium, immaterialiter recipitur, intentionem sensuum immutat, cosque movet ad determinatis rebus intendendum et ad sentiendum (2). Haec tamen speciei intentionalis immaterialitas seu spiritualitas non est intelligenda simpliciter et absolute, sed secundum quid et relative, prout scii, non est ita materialis et corporea sicut ipsum sensibile physice ac in rerum natura exi­ stens: sensus enim « recipit species sine materia, sed tamen cum conditionibus materialibus» (3). Tertio est notandum, quod species sensibilis dupliciter considerari potest, videl.: entitative, et sic est quaedam entitas qualitativa potentiae inhaerens; tntentionaliter, et sic est fonnaliter obiecti repraesentativa atque ipsius poten­ tiae transmutativa in obiectum: nam species non solum informat pro se, sicut aliae formae, sed etiam vice alterius idest obiecti. Itaque, potentia unitur speciei ut principio specificativo eius actuum, specie sumpta nempe non entitative, sed intentionaliter seu obiective, hoc est potentia unitur obiecto formaliter in specie repraesentato, a quo debet actuari ut a suo specificativo, reduplicative ut specificativum est. Exinde eruitur: Io quod ex potentia seu sensu et specie sensili duplex unio (= duplex determinatio seu actuatio) resultare potest: physica (= entitativa, accidentalis, inhaesiva), et est ex ipsa potentia et entitate speciei; psychica (= intentionalis, obiectiva, accidentalis sive substantialis), et est ex potentia et ipso obiecto formaliter in specie repraesentato; 2° quod species sensibilis potest dici quanta ct divisibilis etiam dupliciter: physiologice ( en­ titative), et sic mensuratur a divisibilitate et quantitate subiecti in quo reci­ pitur, v. g. species coloris a divisibilitate et quantitate oculi; psychologice { - intentionaliter), et sic mensuratur a divisibilitate et quantitate 'obiecti quod re­ praesentat: hoc modo species est tantae mensurae quantae est obiectum, licet esse sit diversum, quoniam in specie est representative et in obiecto entitative seu naturaliter. Quarto est notandum, quod non sunt confundendae determinationes psy­ chicae sensuum cum eorum determinationibus physico-chimio-physiologicis, quia, ut scite animadvertit Angelicus, ad operationem sensuum a requiritur imimo, uti observat Frôbes (loc. pr. cit., p. 117), « secundum Iwdie nota pro proprietatibus exten­ sivis corporis, quae solae similes in sensatione exhibentur, potius imago formalis valere videtur • (cfr. Ledesma, de Perfect. Div., q. 4, a. 4, sol. 245; Io. a S. Th., loc. prox, cit., a. 3, ad !»■» diff.; Guerínois, loc. pr. cit., § IV). (1) Ad huius clariorem intelligentiam sciendum est, quod aliqua forma potest habere duplex esse: Io esse naturale (— physicum) quando scii, forma est ir subiecto secundum esse, quod consequitur substantiam suam et secundum quod est in proprio subiecto, ipsamque sequitur inquantum est talis forma, v. g. albedo habet esse in corpore albo, quia illi dat esse album, quod est esse consequens suam essentiam in subiecto receptam; 2’ esse tntentionale (- psychicum), quando scii, forma non praesefert praedictum esse, sed esse repraesentativum suilpsius, existentis in esse naturali, v. g. albedo, dum est in aere per suam similitudinem, habet esse intentionale: non enim aer fit albus per similitudinem albedinis, sed est repraesen­ tativa albedinls in esse naturali. (2) Cfr. Bañez, loe. pr. cit.; Ferrarien., II de Anima, q. 14, see. notan., licet alii (v. g. Soncinas, VII Metaphys., q. 9) aliter assignent rationem qua species dicatur intentionalis. — Exinde, iam liquet species sensibiles, nec esse particulas seu atomos substantiales a corporibus avulsas et in sensus immissas (contra Epicurum et Democritum), neque esse entitates accidentales ab obiectis ad sensus transmigrantes (cf. S. Thom., III, q. 77, a. 1 ; de Pot., q. 3, a. 7; Quodl. VIII, a. 3; ibid., a. 4, ad 3*1'»). 23 (3) S. Thomas, De Verit., q. 2, a. 2. — Ad rem Javelli: « licet species sensibilis compa­ rative possit dici immaterialis, non tamen simpliciter, quia non abstrahit a conditionibus ma­ teriae «(II de Anim., q. 51, ad 3“® Prim. Quaest.; cfr. Zioi.iara, loc. prox, cit., corol. 3»»). 540 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. II, Sectio //, § 1, 1 mutatio spiritualis, per quam intentio formae sensibilis fiat in organo sensus » (1). Itaque, determinationes psychicae efficiuntur immediate in sensibus, ut sunt potentiae cognoscitivae, ab ipsis speciebus in esse intentional! seu representa­ tivo acceptis, atque per se ad primam speciem qualitatis pertinent; determina­ tiones vero physico-chimio-physiologicae efficiuntur in nervis et organis sive periphericis sive profundis, psychicas determinationes praecedunt et sunt quid photochimicum vel physicum atque ad tertiam speciem qualitatis potius redu­ cuntur (2). 693. Status Quaestionis. — Posito igitur, quod sensus externi sunt in cognoscendo essentialiter potentiae passivae, hoc est ex se in­ differentes ac indeterminati et quoad exercitium et quoad specifica­ tionem actus, ideoque non determinantur nisi ab obiectio sensili; quaeritur, an sensibus externis, praeter determinationes physicochimio-physiologicas a sensibilibus causatas in organis sive peri­ phericis sive profundis sensuum, competere possit alia determi­ natio formaliter psychica, ab obiecto intentionaliter accepto ac im­ mediate in sensus influente causata, sive qua sensus immediate determinantur specifice ad sentiendum sive in qua terminantur immediate eorum sensationes. Breviter, an sensus externi ad sen­ sationem eliciendam necessario postulent speciem tum impressam ut principium immediate specificativum, tum expressam ut imme­ diate terminativum. 694. Sententiae. — Huic propositae quaestioni a philosophis diver­ simode iuxta duplicem sensum respondetur; unde generaliter duae sunt sententiae. 112Sent. : a) quod ad species sensibiles seu impressas attinet, generaliter negat eas sensibus externis convenire; et hoc sive quia sensus ut potentiae essen­ tialiter activae concipiuntur (Plato et Platonici); sive quia hae species sunt determinationes physicae, causatae ex effluxibus seu corpusculis tenuissimis avulsis a sensibilibus et in sensus receptis (= Epicurus, Democritus, plures moderni), sive quia sufficit physica praesentia sensibilium in debita distantia (1) I, q. 78, a. 3. (2) Hic animadvertere volumus quod, sive secundum mentem S. Thomae sive secundum Thomistas, species sensibilis seu forma intentionalis in medio et in organo habet esse non tan­ tum intentionale, sed etiam reale (contra Ægidium, Ii de Anim., tex. 76, dub. 2-3). Revera enim, secundum S. Thomam, a lumine v. g., causatum a caelo in aere aut in aqua, provenit actio physica scii, illuminatio, et praeterea lumen denominat realiter subiectum in quo re­ cipitur ut cum dicitur aer illuminatus: neutrum patet effici posse a forma habente esse solum intentionale (cfr. S. Thom., Il de Anim., lect. 14, n. 420). A Magistro non recedunt communiter discipuli, ita enim inter alios Javeixi (11 de Anim., q. 29) scribit: «quod lumen in medio ct in organo habet esse reale et intentionale. Reale quidem ut illuminat; intentionale autem ut immutat visum (cfr. ibid., q. 42; Ferrarien., II de Anim., q. 14; et alios); unde optime notat Guerinois (loc. prox, cit., a. 2, § 2, in fm.): « speciem sensibilem (non] transire de subiecto in subiectum; neque enim species sensibilis recipitur in medio ut deportetur deinde ad sen­ sum; sed emittitur ab obtecto ad medium, in coque recepta producit aliam ct aliam speciem usque ad sensum, in quo ultimo recipitur ». Quapropter, non videtur iusta deprehensio et recta corre­ ptio antiquis hac in re facta a P. Gredt sic dicente: « Veteres cum ignorarent colores, sonos, odores physice seu realiter usque ad organum sensus propagari, docebant hoc fieri intentionaliter...» (Opuscul. cit., n. 19). De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 541 positorum (= Galenus, Seneca, Nominalîstae ut Ockam et Biel, Cartesiani), sive quia intuitivae cognitioni non est necessaria species impressa, licet ad ab­ stractiva™ requiratur (= Durandus, Gregorius). — 0) quoad vero species apressas, docet eas a sensibus externis effonnari utpote necessarias ad termi­ nationem eorum sensationis, cum in omni cognitione producatur aliquis terminus qui sit cognitioni intrinsecus ab eaque solum modaliter distinctus 0 Suarez, CONLMBRICENSES). 2“ Sent., praecedenti e regione opposita, tuetur species impressas seu sensibiles sensibus externis necessario requiri, expressas vero eis negandas esse. Ita, post Aristotelem cum S. Thoma, docent communiter Thomistae (= Io. a S. Thoma, Gredt), cum quibus dicimus: 695. Conclusio : « Sensibus externis necessario convenit spe­ cies impressa, non vero species expressa ». Prob. Ia Pars (= sensibus cxt. necessario convenit species impressa). — Arg. Iam. — Sensibus externis nulla sensatio seu cognitio est possi­ bilis, nisi obiectum sensibile eis uniatur. Atqui haec unio fieri nequit nisi per speciem sensibilis ipsis sensibus impressam. Ergo sensibus externis necessario convenit species impressa. Mai. liquet ex communi axiomate, quod «ex obiecto et potentia paritur notitia», atque magis patebit ex infra de cognitione di­ cendis (1). Min. prob.: Cognitio sensitiva, sicut et quaelibet cognitio, est actio vitalis et immanens, ideoque est circa aliquod obiectum co­ gnoscibile, et est intra ipsam potentiam cognoscitivam saltem ut quo cognitio perficitur. Atqui obiectum sensibile non potest aliter esse in sensibus externis quam per suam speciem: secut> enim sen­ satio esset actio transiens, inquantum sensus in sentiendo extra seipsos ferrentur: operarentur enim circa obiectum ipsis potentiis sensitivis totaliter extrinsecum atque extra ipsas omnino positum. Revera enim, obiectum non esset intra ipsos sensus secundum seipsum seu secundum propriam entitatem (= physicam), quod liquet esse impossibile; neque esset per aliquid ab ipso obiecto sensibus im­ pressum: cum enim tale negetur esse speciem obiecti, inintelligibile manet quid sensibus ab obiectis imprimatur: unde restat quod sensatio a sensibus elicienda, est actio transiens; quod repugnat. Ergo unio sensibilis cum sensibus externis fieri nequit nisi per spe­ ciem sensibilis ipsis sensibus impressam. Arg. IIuru. — Sensus externi non possunt aliquod obiectum de­ terminate cognoscere nisi intrinsece in actu primo determinentur ad cognoscendum hoc potius quam illud obiectum. Atqui talis in­ trinseca in actu primo determinatio habetur tantum per receptionem (I) Cfr. S. Thom., De Verti., q. 2, a. 5, ad 542 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. Il, Sectio 11, § 1, I speciei ipsis sensibus ab obiecto impressae. Ergo sensibus externis necessario convenit species impressa. Mai. manifesta manet ex supra ostensis de passivitate sen­ suum (1); quo deducitur, ut quilibet sensus ex se sit in actu primo intrinsece indifferens atque indeterminatus ad hoc potius quam illud obiectum attingendum; unde, nisi intrinsece per aliquid ab extrinseco receptum determinetur, in sua indifferentia ac indeterminatione semper manebit. Min. prob.: Illa intrinseca determinatio nequit obtineri nisi, aut receptione obiecti entitative et physice accepti, aut solâ prae­ sentia extrínseca sensibilis, aut receptione speciei impressae. Atqui non primum: qualitates enim sensibiles physice acceptae non sunt sufficientis immaterialitatis, ut possint immediate secundum suas entitates naturales in aliquo sensu recipi iliumque immutare; neque secundum: quia praesentia extrínseca sensibilis nihil intrinsece ponit in sensibus, et ideo hac non obstante, sensus intrinsece manent in sua indeterminatione, sicut antea. Ergo illa intrinseca in actu primo determinatio habetur tantum per receptionem speciei ipsis sensibus ab obiecto impressae (2). Prob. 2* Pars (= sensibus ext. nullo modo convenit species expressa). — Cognitio sensitiva est cognitio essentialiter experimentalis. Atqui non esset talis si sensibus externis competeret species expressa. Ergo sensibus externis nullo modo convenit species expressa. Mai. patet ex iam dictis. — Min. prob.: Cognitio, quae ter­ minatur in species expressas, est talis, quae non terminatur imme­ diate in obiecto in se, sed in obiecto representative expresso seu in imagine repraesentante obiectum. Atqui talis cognitio non est experimentalis: hoc enim modo rem cognoscere non est ipsam rem in se experiri, sed in alio scii, in formatione imaginis, ideoque ut sic est adhuc resolubilis in ipsam rem in se. Ergo si sensibus externis competeret species expressa, eorum cognitio non esset experimen­ talis (3). 696. Corollaria. — Ex hucusque ostensis de utriusque speciei neces­ sitate in sensibus externis, sequentia corollaria eliciuntur, quibus clarior efficitur doctrina thomistica. Et quidem, Coroll. Inm. — Colligitur primo, quod species sensibilis non est ipsa imago obiecti expressa, ut sit scilicet id quod directe sentitur, sed est forma in tentionalis (1) Cir. Aristot., 1! de Anim., c. 5, 12. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 12, a. 2; IV, dist. 49, q. 2, a. 1 ; de Verit., q. 8, a. 1 ; II C. Cent., c. 50; Capreolum, IV, dist. 49, q. 5. I (3) Cfr. S. Thom , I, q. 85, a. 2, ad 3*®; ibid., q. 27, a. 5; Quodl. V, a. 1 ; Quodl. VIII, a 3, et alibi; Joan, a S. Thoma, loc. prox, cit., a. 4. Dc Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 543 sensui impressa, qua sensibile sentitur, seu non est id quod sed id quo sensus sentit sensibile (1). Talis autem species sensibilis simul cum potentia sensitiva active concurrit ut ratio seu principium quo agendi; quia species non se habet in sensu sicut calor in aqua, sed sicut calor in igne, qui est ratio formalis et prin­ cipium quo ignis producitur. Revera enim, ex sensu et specie sensibili non fiunt duo principia sed unum, cum potentia sensitiva per illam speciem transeat in ipsum sensibile et fiat unum cum ipso formaliter, quare ait Aristoteles quod sensus in actu est sensibile in actu (2). Coroll. IIam. — Colligitur secundo, quod sensus externi sunt potentiae cognoscitivae passivo-activae; passivae quidem seu receptivae, inquantum immu­ tantur a propriis sensibilibus, eorum scii, species impressas recipiendo; activae vero, quatenus speciebus impressis immutatae ac determinatae, efficienter seu active eliciunt proprias operationes seu sensationes. Attamen, simpliciter sunt active et secundum quid passivae, ut supra (3) de potentia sensitivo-cognoscitiva in genere habitum est. Coroll. HI0®. — Colligitur tertio, quod si sensibus externis conveniret de facto species expressa, tota nostra cognitio etiam intellectualis criteriologice fluctuaret et in purum subiectivismum clauderetur. Cum enim sensitiva cognitio sit fun­ damentum analyticum et syntheticum nostrae cognitionis, si ipsorum sensuum cognitio non terminaretur immediate ad ipsas res, a fortiori nec altioris et su­ perioris potentiae cognitio: non enim daretur critérium, quo iudicari ac resolvi debet hanc imaginem seu speciem expressam esse talis rei in seipsa, nisi res in se cognosceretur immediate et sine imagine, ut terminus actionis cognoscitivae (4). Coroll. IVum. — Colligitur quarto contra quosdam (= Avicennam, Simpli­ cium, Alexandrum, Durandum, Scotum, Toletum, Conimbricenses, Sua­ rez et alios), quod sensibile positum immediate — immediatione suppositi — supra sensum externum non potest ab eo sentiri, sed ut sensatio eliciatur neces­ sario requiritur aliquod medium, — sive extraorganicum sive intraorganicum —, inter sensibile et sensum (5). Sensatio enim, utpote de linea cognoscitivi, neces­ sario consistit in assimilatione sensibilis ad sensum, ideo sensus fonnaliter ut tales sunt essentialiter cognoscitivi et ordinis psychici; quia autem omne quod (1) Cfr. S. Thom., 1, q. 76, a. 2, ad 4“®; ibid., q. 85, a. 2; 111 de Anim., lect. 9; Capreol., I, dist. 35, q. 1 ; II, dist. 3, q. 2; BaÑez, 1, q. 78, a. 3, dub. III»®, conci. 4*. — Ulterius autem apparet, quomodo ex hoc quod obiectum intentionaliter et vehiti spiritualiter in sensibus recipitur, habetur explicatio sufficiens quare in tam parva pupilla oculi, v. g., recipiantur tales species obiecti quantumcumque magni et quod pbssint esse tot simul in eadem parte illius (cfr. S. Thom., I, q. 67, a. 3). (2) Doctrina haec thomistica maxime est adnotanda contra quosdam qui, ut animadvertit BaSez (loc. prox, cit., conci. 5»), « tenent errorem quemdam intolerabilem in philosophia, scii, quod species sensibilis concurrit tantum dispositive ut conditio determinans ipsam potentiam ». Cfr. Cajetan., 1, q. 79, a. 2, ad 2«® dub.; Javelli, 11 de Anim., q. 51. (3) Cfr. supra, pag. 523, coroll. III. (4) Ad rem optime Joan, a S. Thoma dicens, quod «species expressa naturaliter reprae­ sentet, non sufficit certificare nobis cxpcrimentaliter, quia potest falso repraesentare ut saepe fit in phantasia; ergo certitudo experimentalis non potest sistere in intellectu formante verbum neque in phantasia formante idolum, sed debet resolvi in sensum attingentem rem in se sine ima­ gine » (loc. prox, cit., a. 4). (5) Cfr. Aristot., 11 de Anim., c. 7,11 ; S. Alb. Magn., 11 de Anim., c. 14, text. 73; S. Thom., Il de Anim., lect. 15-17, 19-20, 22-23; de Sen. et Sens., lect. 12-14; Jandunum, 11 de Anim., q. 21; Apollinar., Il de Anim., q. 24; Cajetan., 11 de Anim., c. 7, 10; Eerrariens., 11 de Anim-.q. 21; Javelli, 11 de Anim., q. 31, 50; Bañez, I, q. 78, a. 3, dub. 6“®; C. Alamanno, op. cit., q. 64, a. 3; Complutenses, op. cit., disp. VIII, q. 2-3; Joan, a S. Thoma, loc. prox, cit., q. 4, a. 3; Cauvinum, op. cit., Tr. I, disp. IV, q. 3, § 2-3; Arnu, loc. prox, cit., a. 5; GueRiNOis, loc. prox, cit., q. 3, a. 3, § 3; et alios complures. 544 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 1, I recipitur ad modum recipientis recipitur, nisi sensibile ex sua physica ac mate­ riali entitate elevetur ad psychicam ac immaterialem rationem, in sensibus nullo modo recipi potest: hoc autem perfecte obtineri nequit sine medio inter­ posito. Hoc autem medium non est sic necessarium ut sit causa immaterialitatis ipsius speciei sensibilis, quia esse immateriale habetur ex ipsa forma sensibili et potentia recipiente; sed, quia forma sensibilis non praestat illud esse immate­ riale, nisi inquantum agit actione formae et non corporis, et sensibile, agens per contactum immediatum, agit tantum actione corporis, cum corporea agant sese tangendo, ideo ut sensibile agere possit actione formae, debet agere non per con­ tactum sui cum potentia vel organo, sed per sui diffusionem, quae impossibilis evadit sine medio. Patet ergo quod, quia sensus sunt essentialiter potentiae cognoscitivae et ordinis psychici, ideo aliqualem immaterialitatem attingunt, ac per se (et non per accidens, ratione distantiae) medium requirunt (1). Exinde, logice sequitur aha veritas aristotelico-thomistica, quae ex Pathologia optime confirmari potest, quod scii, vehemens seu excellens sensibile,sive physice sive psychice acceptum, est laesivum et corruptivum sensuum, licet non eodem modo. Nam, vehemens sensibile physice, seu ut agens physicum, sensui imprimit qualitatem physicam quae, utpote vehemens, est physice improportionata atque contraria naturali organization! sensuum, ideoque illam per se, immediate ac directe laedit atque solvit. Vehemens sensibile autem psychice, seu ut agens psychicum (= objective, intentionaliter), licet secundum se, seu ut est species, sit perfectivum; tamen, ob imperfectionem sensus, species illius sensibilis ita est improportionata, ut sensus nequeat eâ uti nisi adhibeat maximum nimiumque conatum, ad quem requiritur necessario maxima nervo­ rum sensuum tensio, ex qua laesio et solutio organi contingere potest; vehemens igitur sensibile ut agens psychicum per accidens, mediate et indirecte est sen­ suum laesivum et corruptivum (2). ySÿ 697. Scholion. — In hoc scholio perutile putamus adnotare generalia ac bre­ vissima lineamenta circa morphologiam et histologiam sensuum, ad melius eorum dynamicam physio-psychologicam intelligendam (3). Haud dubie omnes sensus, tam externi quam interni, proprias operationes exequuntur et perficiunt in sic dicto « systemate nerveo *, quod conflatur et ex systemate cerebrospinali (= sys encephalorachidico) et ex systemate sympathico (= sys. splanchnico; sys. or­ ganico): hoc autem altero omisso, quoniam magis directe vitam vegetativam tangit; breviter primum systema depingemus, in quo duas partes deprehendimus, centralem nempe et periphericam. (1) Ad rem Javelli (loc. pr. cit., q. 50): «Sensus est potentia materialis et aliquo modo spiritualis. Obiecta autem extra animam habent esse purum corporeum et materiale. Ut ergo percipiantur a sensu est necesse quod fiant aliquo modo spiritualia. Nam, si non proportion»rentur sensui non sentirentur. Indigent igitur medio in quo causatur species intentionalis obiecti, et ab ipsa iterum magis spiritualis fit in organo. Ratio ergo necessitatis medii est spintualitas quae est communis omni sensui licet non aequaliter». (2) Cfr. Aristot., Il de Anim., c. 12; III ibid., c. 2, 4; S. Thom., I de Anim., Icct. 10; ll ibid., lect. 24; 111 ibid., lect. 2, 7; de Sen. et Sens., lect. 1,4; I Metaph., lect. 1; II de Cad. et Mun., Icct. 14; VII Phys., lect. 4; II, dist. 13, a. 2-3, et passim; Ferrariens., II de Anim., q. 23; Javelli, Il de Anim., q. 52; Bañez, loc. prox, cit., dub. V; C. Alamanno, op. cit., q.62, a. 2; Ioan. a S. Thoma, loc. prox, cit.; Arnu, loc. prox, cit., a. 6; Guerinois, loc. prox, cit., § 4, et alios etiam recentiores v. g. Paulum Stanganelli, Le Nevrosi e le Psicosi della Guerra, Napoli, Anae. Chiurazzl, 1919. (3) Hoc scholion supponit, novitium vel lectorem aliunde callere scientiam Anatomiae et Physiologiae; unde nonnisi generalia lineamenta innuimus atque proinde multa alia omit­ tuntur, quae — praeter ea quae referentur, cum sermo erit de sensibus in particulari —videri commode possunt in manualibus Anatomiae et Physiologiae, cfr. inter alia studia recentissima, Nouveau Traité de Psychologie par G. Dumas, Tom. I, Chap. IV (L. Lapicque) et Chap. V (A. Tournay). De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 545 a) Pars centralis ( axis cerebro-spinalis), — praeter medullam spinalem, quae est quaedatn chorda quasi cylindrica canalem rachidicum percurrens duasque substantias diversi coloris praeseferens, cinericiam nempe, in qua sunt cellulae ganglionares, et albam, in qua fibrae nerveae myelinisatae resident —, includit cerebrum (= encephalum), cuius, diversis partibus relictis (1), solum adnotare volumus partes, quae magis proxime ad sensationem concurrunt. Revera enim, affirmata heterogencitate physiologico-anatomica cerebri (= Gall et alii) necnon, post Theoriam Cytoarchitectonicam Cerebralem (2), posita divi­ sione corticis cerebralis in duas partes, homogeneam scii, quae dicitur isocortex (= néopallium) et heterogeneam, quae dicitur allocortex (= archipallium); po­ sita pariter subdivisione isocorticis in partem homotypicam, quae tres typos structurales involvit (= frontalem, parietalem et polarem), et in partem heterotypicam, quae continet iterum et heterotypiam agranularem, ubi locum habet sic dicta « pyramidalisatio », et heterotypiam granularem, ubi residet « granularisation (a V. Economo < koniocortex * appellata fuit); his omnibus, inquam, admissis, dicimus quod omnes impulsus sensitivi, qui ab organis sensuum oriuntur et per midullam spinalem transeunt, ad koniocorticem perveniunt, licet antea quamdam immutationem in Thalamo subeant. P) Pars peripherica autem continet nervos et organa sensuum. — Nervi enim sunt fibrae nerveae procedentes ex substantia cinericia medullae spinalis, ex medulla oblongata, ex protuberantia annulari, pedunculis cerebralibus et ganglionibus basis cerebralis. Dynamice accepti distinguuntur in nervos motores (= fibras motrices), nervos sensitivos (= fibras sensitivas) et nervos sensitivomotores. — Organa sensuum vero sunt quaedam filamenta peripherica fibrarum sensitivarum simul cum cellulis, quas fibrae tangunt in extremitatibus. Haec autem filamenta terminalia nervorum sensitivorum non sunt aequalia in quolibet organo, sed unumquodque organum specialia et propria corpuscula, quae ex organo, cui sunt propria, denominantur, praesefert, v. g. corpuscula tactus pro tactu, papillae linguae pro gustu, etc. Exinde manifeste liquet, quod «in cerebro perficiuntur vires animales» (3), propterea quod « in capite vigent omnes sensus et interiores et exteriores» (4). (1) Dividitur enim cerebrum: Io in telenccphalum *(= cerebrum terminale); *2 diencephalum (= cerebrum intermedium); 3° mcscnccphalum ( cerebrum medium); 4° ysthmum rhombcnccphalum; 5° metencephalum (= cerebrum posterius); et 6° myelencephalum (« midullam oblongatam). (2) Haec theoria generaliter docet» corticem cerebralem conflari areis seu zonis diversis secundum differentias complexitatis correspondentis typis diversis cellularum ( Meynert, Betz, Campbell» Brodmann, Vogt, Von Economo, Koski nas, et alii). (3) S. Thomas, I. q. 115, a. 5, ad lum; cfr. ibid.9 q. 101» a. 2. (4) S. Thomas, 111, q. 8, a. 1, c. 35 — Pirotta, Summa Philos. - ¡I. 546 Lib. II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sect. //,§1,1 n. - De Sensibus Externis in Speciali (1). 698. Expleta tractatione de sensibus externis in genere, de eis in particulari superest ut dicamus. Demonstratum est autem (2), sensus externos esse quinque, videl. visum, auditum, odoratum, gustum et tactum; nunc de iisdem, brevitate servata (3), singillatim est loquendum. Quia vero unusquisque accipi potest et sub ratione morpho-physiologica et psychologica, ideo hoc duplici modo eos con­ siderabimus. 699. A) De Visu. — Morpho-physiologia Visus. — Visus, iuxta rationem anatomico-physiologicam non immerito describitur sic: «oculus, qui est organum heterogénea complexum, in cuius parte principaliori, quae est retina, operatio-passio rei representativa per­ ficitur ». Explicatur. — Dicitur imprimis « oculus », ut designetur nomen commune instrumenti, quo potentia visiva suam operationem perficit: omnibus enim pervium est dari «sub fronte gemina supercilia... Superciliis subiacent oculi; hi naturaliter duo sunt » (4). — Dicitur autem quod oculus est « organum »: quia, ut mox patebit, oculus non est causa principalis visionis, sed instrumentum quo visio exercite elicitur a visu. — Additur vero tale organum esse <¡hetero%tnee complexum *, quia revera oculus, anatomice acceptus, praeter elementa exteriora v. g. palpebras (5), plura alia interiora mirabilis structurae involvit, quorum praecipua haec sunt (6): Io camera obscura (= cornea transparens, cornea opaca seu sclera vel sclerotica, uvea = choroidea et iris, corpus ciliare); 2° cor­ ii) Cfr. Aristot., II dc Anim., c. 7-11; de Sens, et Sens., c. 1-5; I de Animal. Hist.,t.3, 9,11, 15; H de Part. Animal., c. 11, 17; S. Alb. Magn., Sum. de Hom., Tract. I; II de Anim., de Sens. Ext.; S. Thom., I, q. 78, a. 3; Il de Anim., lect. 14-23; de Sens, et Sens., lect. 2-14; Cajetan., II dc Anim., c. 7-11; Javelli, II de Anim., q. 26-48; Ferrarien., II de Anim., q. 12-20; Bañez, 1, q. 78, a. 3, Part. 2* art.; C. Alaman.no, loc. prox, cit., q. 65-82; R. Aversa, Philosophia Metaphysicam Physicamque complectens, q. 54, sect. 1-15, Romae, 1627; Com­ plutenses, loc. prox, cit., disp. 10-14; A. Ruvio Rhod. S. I., 11 de Anim., c. 7-11; Ioan. a S. Thoma, loc. prox, cit., q. 5, 7; Cauvinum, loc. prox, cit., Tract. I, disp. V, quaest. ult.; Arni, loc. prox, cit., q. 7-9; Guerinois, loc. prox, cit., a. 4-8; Roselli, op. cit., Physica Porticui., q. 31-35; Zigliara, op. cit., Psychol., Lib. Ill, c. 11, a. 1 ; Pesch, op. cit., n. 521-542; Mercier, op. cit., n. 62-66; Lahr, op. cit., Tom. I, Psychol., Liv.2n>«, P. I,sect. I, ch. II; Donat,op.cit, n. 107-136; Gredt, Opuscul. cit., n. 20-51; Frôbes, op. cit., Lib. II, c. 1, § 1, p. 102-106; Titchener, op. cit., §§ 14-59, pp. 59-193; C. S. Myers, An Introduce, to Experim. Psychol., Ch. I-II, Cambridge, 1912; De la VaisSIÈRe, El¿m. dc Psychol., n. 18-22, p. 60-83 (ed. cit Aliotta, op. cit., Il, p. 20-34; De Sanctis, op. at., p. 135-168; M. Duval, Cours de Physiolo­ gie1, 2X, 3 4p.5 513-608; 6 Halliburton, Physiology, ch. 55; A. Tournay, op. cit., in Nouv. Trait, de Psychol, p. G. Dumas, Tom. I, p. 223-290; G. Antonelli, Compendio di Anatomía Umana Fisiológica, Lib. V, c. 15-17, Napoli, Idelson, 1914; et alios. Rt(2) Pag. 531-534. •./, (3) Sensus enim considerari possunt physice, anatomice, physiologice et psychologice; Ideo si tractari debuissent sub hac quadruplici consideratione nimis longa esset tractatio quae limites finis nostri excederet; quapropter Manualia Specialia praedictarum scientiarum adeantur. g (4) Aristot., I dc Animal. Hist., c. IX, n. 1. I (5) Cfr. S. Thom., de Sens, et Sens., lect. 4, 14. (6) Cfr. S. Thom., ibtd., lect. 3. Dc Natura Potentiae Scnsilivo-cognoscilivae 547 pora transparentia sive media refractaria ( = humor aqueus, humor vitreus, lens crystallina seu biconvexa); 3° puncta seu membrana sensationis (= retina et nervus opticus); et 4° elementum motus (= musculi motores globuli ocularis). Additur praeterea « in cuius parte principaliori quae est retina», ut indice­ tur quod organum specificum visionis, non est pupilla seu humor crystallinus (= Conimbricens., Suarez, Ruvio) nec tunica aranea (= Toletus), nec pun­ ctum unitivum nervorum opticorum (= Avicenna, Ioan. a S. Th.), neque haec tria simul sc. nervi-pupilla-tunicae (= Bañez, Compluten., Arnu, Guerinois), sed solum retina (= Roselli et recentiores scientific!) (1). Haec autem est membrana quaedam seu tunica intima choroidi contigua, tenuis, mucosa et alba, firmiterque coniuncta cum sic dictis nervis opticis. Nervi optici vero conflantur ex innumeris fibrillis (circiter 500.000), quae originem trahunt et ex cerebro (= ex corporibus quadrigeminis, thalamo, lobo occipitali corticis cere­ bralis (2)) et ex magnis cellis gangliaribus (= neurones retinico-diencephalici) in interiore retinae positis simulque connexis cum cellis visivis in extremitate retinae collocatis. In eadem retina adhuc dantur, praeter partem maxima sensibilitate praeditam et «macula lutea» (= fovea centralis) dictam, quaedam cellulae neuroepitheliales seu visivae quae sunt potius illarum cellarum gangliarium prolungationes quaeque, propter formam coni et bacilli quam gerunt, denominatae sunt coni et bacilli (3). Hinc facilius physiologia visus explicatur; recepto enim stimulo luminis in oculo, transmissoque ad conos aut bacillos, isti vi sui cellulipete, prolungatione immediate communicant cum illis minutis in­ terni strati granularis bipolaribus cellulis retinicis, quae immediate uniuntur cum multipolaribus cellulis nervosis, a quibus immediate oriuntur nervi optici; per hos stimulus luminis transmittitur ad lobum occipitalem, exinde ad aream striatam, ubi suum locum invenit (4). Subiungitur denique in definitione «operatio-passio rei representativa», ut (1) Roselli (loc. pr. cit., a. 1, n. 930-933) rationabiliter putat S. Thomae mentem esse quod retina est organum specificum visionis: < iampridem (enim] docuerat S. Thomas, visio­ nem prout est passio corporalis caussata a receptione radiorum luminis reflexi ab externis obiectis eorumque specierum, perfici in fundo oculi, hoc est, in retina » (ibid., n. 933). (2) Sciendum est quod a Recentioribus in hoc lobo occipitali determinatur quoddam punctum, ubi localizatur seu ubi sedem habet visio seu sensatio visiva, quod punctum com­ muniter dicitur • arca striata > (= Brodmann), cuius basis est sic dicta ■ scissura calcarina > (= Henschen). Cfr. Tournay, op. cit., pag. 275 ss. Haec autem terminología licet apud S. Thornam aliosque antiquiores non repedatur, tamen aliquid aequivalens ab eis indicatur. Nam «visio utriusque oculi concurrit per quosdam nervos ad aliquid intrinsecum in suum organum, quod est circa cerebrum » (S. Thom., dc Sen. et Sens. lect. 19, n. 284; ibid., lect. 5, n. 64; Opuse. 43, c. 3), hoc intrinsecum autem quod est circa cerebrum est < meninga » (cfr. de Sen. et Sens., lect. 3, n. 46; ibid., lect. 4, n. 58), quae revera duplex est dura ( = mater dura) et pia ( — mater pia), quarum prolungationes sunt tunicae oculi seu nervi optici. (3) Ingens est istorum numerus, sic « Nella retina ci sono circa 3 milioni di coni e parecchi millón i di bastoncelli. Nella fovea vi sono da 13.200 a 15.800 coni per ogni millimctro quadrato... I bastoncelli sono assai più numerosi > (De Sanctis, op. cit., p. 152). Conis et bacillis autem explicatur diversus modus videndi seu visionis, prout scii, visio directa conis efficitur, indi­ recta vero bacillis. Pariter ut observat Myers « the rods arc the end organs for developing colourless sensations in the case of objects seen under low illumination with the darkadapted eye, while the cones are responsible for colourless and colour sensations under ordinary condi­ tions of daylight « (op. cit., p. 10). (4) Talis modus physiologiam visus explicandi, quamvis non ita exacte ab antiquis describatur, non tamen eorum explicatio est penitus vituperanda. « Quamquam ergo, scribit Roselli, omnes tunicae et humores oculi ad visionem, prout est corporalis passio, concurrant; sclerotica et uvea oculum opacando; choroïdes terminando retinae perveitatem; humor cry­ stallinus uniendo per refractionem radios speciem ferentes; humores aqueus et vitreus adiuvando eamdem refractionem; cornea excipiendo radios extra immissos; pupilla radios et ima­ gines transmittendo; nihilominus, delineatio imaginis non fit nisi in fundo oculi, idest in re­ tina » (loe. pr. cit., a. I, n. 931). 548 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. 11, Art. II, Sectio //,§1,1 intelligatur quod visio formaliter nec «contingit per hoc quod lumen exit ab oculo sicut ex lucerna» (= Plato-Empedocles) (1), neque consistit in appari­ tione «rei visae in pupilla ex corporali dispositione oculi» (= DemocritusEpicurus) (2), sed in praedicta operatione. Ad cuius evidentiam, sciendum est cum S. Thoma (3) quod visio dupliciter dicitur, physiologice nempe et psychice. Si accipiatur physiologice, sic est quaedam operatio-passio, quâ scii, species seu forma rei visae retinae apparet » (4), sicque est quoddam accidens quod «accidit pure propter refractionem quae est passio corporalis, quae causatur ex deter­ minata corporis dispositione » (5). Si vero visio psychice sumatur, est operatioactio et consistit in quadam vitali operatione immediate elicita a potentia ipsius animae; unde «in oculo est aliquid aliud quod visionem causât [praeter reci­ piens formam rei visae], scilicet virtus visiva» (6). Manifestum est igitur quod « ipsa visio secundum rei veritatem non est passio corporalis, sed principalis eius causa est virtus animae » (7). Hinc explicatum manet, quod visio est operatio potentiae visivae exercita per oculos, taliter nempe ut haec operatio nec sit solius animae, quae nequit aliter videre quam per oculos, neque solius organi visivi, quod absque anima videre nequit, sed est totius coniuncti (8). 700. Psychologia Visus. — Visus psychologice acceptus ita de­ finiri potest: a potentia sensitiva oculo affixa, quae cognoscit seu per­ cipit per se primo coloratum lucidum ». Explicatur. — Dicitur « potentia sensitiva », ut ostendatur visum esse pro­ prietatem animae sensitivae, ut supra probatum est. — Dicitur « oculo affixa >, ut designetur organum visus, sicut mox antea explicatum est: quia diximus supra potentiam sensitivam esse organicam. — Additur « quae cognoscit seu per­ cipit », ut indicetur sensationem visus seu visionem non esse formaliter operatio­ nem quae est passio, sed esse operationem quae est actio, cuius causa princi­ palis est virtus animae, ut paulo antea dictum est cum Angelico. — Subiungitur denique « per se primo coloratum lucidum », ut intelligatur obiectum formale quod et quo visus; cum enim nullum corpus possit esse visibile, nisi sit colora­ tum et « color non sit visibilis sine lumine » (9), ideo color et lux seu lumen es­ sentialiter obiectum visus constituunt (10). At quia utrumque difficultate minime caret, propterea singillatim utrumque breviter mox declarabimus. a) Color. — Color definitur « extremitas perspicui in corpore determi­ nato » (11). Coloris autem natura non consistit tantum in quodam fulgore a cor­ poribus emisso (= Plato), nec solum in quadam lucis participatione in corpore perspicuo terminata seu in ipsa lucis refractione eiusque participatione diversa (1) S. Thomas, de Sen. et Sens., lect. 3, n. 41 ss.; cfr. Aristot., ibid., c. 2. (2) S. Thomas, ibid., lect. 4, n. 48. (3) Ibid., lect. 4. (4) S. Thomas, ibid., n. 49. (5) S. Thomas, ibid.; cfr. n. 48. (6) S. Thomas, ibid., n. 52. (7) S. Thomas, ibid., n. 50. (8) S. Thomas, ibid., n. 51. (9) S. Thomas, ll de Anim., lect. 14, n. 403. (10) Nota. — Ex hoc arguere possumus contra quosdam reccntiores (v. g. Helmholti). sensum visus esse specifice unum: inter omnes enim qualitates colorum possibilis est transitu» continuus ab uno ad alium colorem, quo principio negatur quaelibet pluralitas specifica: «Thui. pergit Myers, from a red sensation we may pass towards pure blue or towards pure ytlknf by continuous imperceptible changes. And from pure blue or pure yellow we may also pa»» by like changes towards pure green . (An Introd, to Exp. etc., p. 1 ; cfr. De la Vaissière, Ik supr. cit.). (11) S. Thomas, de Sens, et Sens., lect. 6, n. 93. ¿SS, Dc Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivac 549 (= Avicenna, S. Alb. Magn.), neque tantum est proprietas lucis ( Physici RECENTiORES), sed consistit pro colore permanenti in quadam qualitate sen­ sibili realiter a luce distincta, pro colore transeunti in proprietate causata ex lucis refractione. Quidquid enim docent reccntiores physici (1), firmiter tamen tenemus quod, licet lux sit ratio quâ quilibet color fit visibilis, quo sensu dixerat S. Thomas quod « lux est hypostasis coloris, quia in natura lucis omnes colores fundantur» (2): tamen cum eodem Angelico distinguimus duplicem speciem colorum quamvis utriusque sit idem susceptivum, scii, perspicuum: quidam sunt transeuntes, prout non insunt corporibus a seipsis, sed ab exteriori causa efficiuntur atque a refractione radiorum lucis pendent, ut v. g. colores prismatis; alii vero sunt permanentes, prout corporibus revera insunt, atque in eis ab inte­ riori causa efficiuntur ac a diversa partium corporis compositione pendent; et huiusmodi dicimus esse proprietates seu qualitates sensibiles a luce realiter distinctas (3). Inter utriusque speciei colores habentur quidam, qui sunt immixti atque simplices, propterea colores primarii seu fundamentales appellantur; hi autem, licet secundum diversas scientias diversimode adsignentur (4); psychologice tamen communiter sunt: Ruber, Flavus, Viridis et Caeruleus (= bleu); ex ho­ rum quatuor diversa mixtione innumeri alii medii aut intermedii colores resul­ tant (5). Omnes tamen colores inter se comparati praecipue exhibent haec tria attributa, videlic.: qualitatem (== colour-tone, hue; teinte), qua psychologice dantur quatuor supradicti colores; luciditatem seu splendorem ( - light-tone, tint, brightness; clarté), ita v. g. in spectro solari flavum maximam luciditatem exhibet, violaceum vero minimam (6); saturitatem (= colour-depth, degree of saturation, chroma; saturation), qua talis color, v. g. ruber, maximum seu perfectum gradum rubri attingit (7). P) Lux. — Lux quae, ut ait S. Thomas (8), « est de natura coloris » et propterea «est quasi formale in compositione coloris », definitur secundum ho­ diernam physicam ut « quidam fluidus indefinite subtilis ac elasticus (= aether), (1) Physicos sequuntur plures Neoscholastici: «Veterum plerique lumen a coloribus realiter distinctum habebant; nunc autem rectius censent, colores tantum lucem varie modifi­ catam esse > (Donat, loc. pr. cit., n. 111, p. 77). (2) 111, dist. 23, q. 2, a. 1, ad lum; cfr. II dc Anim., lect. 14, n. 405, 425. (3) Cfr. De Sen. et Sens., lect. 6, n. 90-94. — Neque haec S. Thomae doctrina est omnino aliena a quibusdam recentioribus: « To a certain extent, pergit Titchener, the sensations of light and of colour arc independent of each other; a landscape or a coloured painting may be translated, by photography, into an arrangement of blacks, whites and greys. They are also, however, closely related. We speak of certain colours, without hesitation, as being darker or lighter, that Is, nearer black or nearer white, than other colours;... » (op. cit., § 14, p. 59). (4) Et revera, pro Philosopho sunt album et nigrum; pro Physico sunt rubrum, vtridum et catruleo-violaceum; pro Physiologo sunt cocarm ( =» carmine), caeruleo-viridum, flavum et caeruleum; pro Artistico ( Pictore) sunt: album, rubrum, flavum et caeruleum. (5) Ad rem Titchener: •... the full tale of the visual elements cannot fall far short of thirty-five thousand » (loc. pr. cit., p. 64). (6) Est animadvertendum, quod super hac hiciditatis proprietate fundatur « Phaenomenon Purkinye », ab auctoris nomine sic appellatum. Hoc phaenomenon consistit in quibusdam mutationibus quae, positis certis conditionibus relative ad luciditatem, occurrunt in sensa­ tione colorum. Harum vero mutationum causa praecipua iuxta alios ( Titchener) est diminutio lucis colori profectae; iuxta alteros vero ( Myers) rectius ponitur accommodatio oculi obscuritati ( crepusculo); ita v. g. licet flavum ordinarie sensationem maxime lucidam causet, tamen cum oculus antea obscuritati seu crepusculo accommodatus fuerit, punctum maximae luciditatis a flavo in viride mutatur; eodem modo colores caerulei lucidiores et rubri obscuriores apparent, quam si sub ordinaria illuminatione viderentur. (7) Quomodo visio coloris perficiatur seu peragatur maxime disceptatur apud scientificos cfr. Myers, op. cit., pp. 12 ss.; Titchener, loc. pr. cit., p. 22, p. 87 ss.; De Sanctis, loc. pr. cit., p. 154 ss.; et alios. (8) Dc Vcrit., q. 2, a. 4, ad 4»“. 550 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. //, Sectio //,§1,1 spatium replens atque corporum transparentium substantiam penetrans». Est igitur lux vibratio quaedam seu motus quidam vibratorius rectiiinee propagativus, qui tamen maxime differt a motu vibratorio quo sonus producitur, sive ratione qualitatis velocitatis transmissionis, quae longe maior est in luce,'sive ratione qualitatis undularum, quae longe breviores sunt in luce (1). In luce dantur etiam quaedam proprietates quae proprietatibus coloris exacte respondent, et sunt: undae longitudo, quae qualitati coloris respondet; amplitudo seu energia undae, quae luciditati coloris respondet (2); forma seu compositio undae, quae saturitati coloris respondet. Ex hac necessaria dependen­ tia seu correspondentia inter utrumque sequitur manifeste, quod data quali­ tercumque mutatione in luce, habetur eo ipso coloris mutatio, ideoque diversa sensatio (3). Lux denique non instantanée oculum pertingit, sed cum sit in genere motus, debet sese diffundere; quo fit ut tempore et spatio mensuretur atque ab eis de­ pendeat. Ratione temporis enim, oculus paulatim obiecto visibili accommodatur; ratione spatii vero producuntur quandoque quidam effectus speciales sensatio­ nis, causati ex stimulorum contrarietate (= contrasting-effects). Vi temporis determinatur «/ex accommodationis n, quâ asseritur quod «omnes sensationes coloris tendunt ad neutralizationem, et omnes sensationes lucis ad statum me­ dium cinericei (= grey) tendunt » (4); etiam ex ratione spatii assignantur plures leges (5). Additur denique in definitione visus «per se primo», respectu localizationis quam visus operatur circa eius obiectum, prout scii, quod immediate et per se a visu attingitur est color lucidus, quod autem mediate et per aliud est color ut quantus, magnus, etc.; sicut et distantia obiectorum eodem modo a visu attingitur, unde et recentiores, sicut iampridem S. Thomas, ob hanc distantiam comparant visionem figurae geometricae trianguli (6). 701. Corollarium. — Ex omnibus hucusque ostensis de sensu visus, liquido est manifestum, quod visio seu visiva sensatio est maximae complexitatis atque multiplicem praesefert dependentiam, videlicet: intrin­ secam, sive ex ratione structurae organi (= morphologice), sive ex ra­ (1) Antiqui lucem sic definiebant: «qualitas activa e corporibus luminosis transmissa », atque nervose inficiebantur ipsam esse corpus aut motum quemlibet vibratorium substantiae aethereae, cfr. Roselli, op. cit., a. 2, n. 940-979. (2) Super hac proprietate fundatur illud commune dictum aristotelico-thomisticum, quod scii. « congregativum et disgregativum visus dicuntur differentiae coloris, quae causantur ex abundantia et paucitate lucis, ex qua diversae species coloris causantur » (S. Thom., De Enit et Ess., c. 7; cfr. X Metaphys., lect. 9; DeVcrit.,q.2, a. 4, ad 4’*m). Eadem quoque proprietate explicantur diversa phaenomena optica sive normalia sive anormalia, cfr. Roselli, loc. pr. cit., a. 1, n. 929, not. 3a. (3) Hinc est quod Psychologi recentiores diversas leges determinant. Etenim, Io mutata undae lucis longitudine, mutatur sensationis coloris qualitas; 2° mutata undae lucis energia, mutari potest coloris lucidilas, saturitas et qualitas; 3° mutata undae lucis forma, plures mu­ tationes resultant, quae colorum mixtiones sequuntur, cfr. Titchener, loc. prox, cit., § 17, p. 67-71. (4) Haec lex apprime legibus mixti coloris respondet, cfr. Titchener, ibid., § 18, p. 72-75. (5) Cfr. Titchener, ibid., p. 76-78. (6) Revera enim describitur visio ad modum trianguli seu figurae pyramidalis: «our vi­ sion, ait Titchener, is the vision that is summed up in the colour pyramid » (loc. pr. cit., p.19; cfr p. 62-64). Huius rationem reddit S. Thomas dicens, quia « conus corporis egredientis ab oculo est intra oculum, basis illius res visae » (De Sen. et Sens., lect, 4, n. 55). Quo principio geometrico deducit idem Angelicus, quod nimia distantia obiecti ab oculo est Impedimentum visionis (cfr II d( Anim., lect. 15, n. 434-435) atque etiam explicat inversionem imaginum in retina ab obiectis depictarum cfr. Roselli, loc. prox, cit., a. 1, ad 2«m, n. 936. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 551 tione compositionis elementorum (= chimice), sive ex ratione functionum (= physiologice), sive ex ratione ipsius animae sensitivae (= psycholo­ gice); atque exlrinsecam praesertim ex colore et luce (= physice); at for­ maliter et principaliter causatur a potentia visiva. 702. Scholion. — Est ultimo animadvertendum, quod quamvis uno oculo possit visio produci; nihilominus, positis binis oculis non illico sequitur dari du­ plicem visionem. Licet enim visio physice sit revera duplex, prout duae imagines obiecti in duabus retinis efformantur, psychice tamen est una visio seu una sensatio elicita a potentia visiva de uno obiecto; quamvis huius unitatis ratio diversimode adsignetur (1). 703. B) De Auditu. — Morpho-physiologia Auditus. — Sensum visus excellentia ac dignitate sequitur auditus, qui iuxta rationem anatomico-physiologicam ita definiri potest: «auris, quae est or­ ganum heterogenee complexum, in cuius parte principaliori, quae est cochlea, operatio-passio vibrationum soni perficitur ». Explicatur. — Dicitur imprimis « auris », ut designetur nomen commune instrumenti, quo potentia auditiva suam operationem exercet: est enim «ca­ pitis pars qua audit..., auris» (2). — Dicitur quod auris est « organum » : quia auris non est causa principalis auditionis, sed instrumentum, quo auditio exer­ cite elicitur ab auditu, ut supra de visu habitum est. — Additur autem tale organum esse « heterogenee complexum ». Est enim manifestum quod auris, ana­ tomice accepta, mirabilis est structurae; nam, generaliter tria praecipua ele­ menta distinguuntur: Io elementa directivo-transmissiva, quae pertinent ad aurem exteriorem (= papilio auricularis; concha); 2° elementa transmissiva, quae conveniunt auri mediae (= membrana tympanica; catena ossiculorum scii.: malleus, incus, os lenticulare et stapes (3); cellulae mastoidianae; tuba Eustachiana); 3° elementa receptivo-operativa, quae competunt auri interiori (-- la­ byrinthus osseus = fenestra ovalis basi stapidis clausa; fenestra circularis mem­ brana tympanica Scarpae clausa; cochlea: membrana cochlearis, membrana basilaris, tectoria, organum Corti in quo terminantur fibrae nervi cochlearis (4), canales semicirculares: superior, posterior et exterior; ampullae (5)). Subiungitur « in cuius parte principaliori, quae est cochlea », ut designetur organum specificum soni. Supposito enim quod auditio psychologice rationem sensationis desumat a Koniocortice, ubi circa lobum temporalem centra acustica reperiuntur; dicimus, quod organum seu subiectum ubi ultimo recipitur ver­ beratio soni, non est: quidam spiritus animalis a cerebro ortus et in interiora auris immissus (= Themistius), nec tympanus eiusque ossicula, scii, incus et malleus (= Vesalius), nec est tympanus (= Toletus), nec nervus auditivus (1) Cfr. S. Thom., de Sens, et Sens., lect. 19, n. 284; Roselli, loc. pr. cit., n. 917, ad not. tilt; Titchener et alios. (2) Aristot., De Animal. Hist., lib. I, c. XI, n. 1. (3) Stapes (■■ l’étrier) maximi est momenti pro facto surditatis: «Cependant, la destruc­ tion de la membrane du tympan, ainsi que celle des osselets, à l’exception de l’étrier, n’abolit pas complètement l’ouïe; elle ne fait que troubler plus ou moins les fonctions de ce sens, mais la perle de l'étrier est beaucoup plus grave; elle entraînerait toujours la surdité, d’après Bonnefont » (Duval, op. cit., p. 547). (4) In ipsa cochlea inveniuntur duae qualitates liquidi sierosi, videl.: perihnfa et endolinfa. (5) Sciendum est quod In tribus ampullis canalium semicircularium atque in toto decursu canalis cochlearis usque ad organum Corti habentur terminationes fibrarum nervi acustici, qui quidem nervus distribuitur in nervum vestibularem et in nervum cochlearem. 552 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. H, Scctio 11, § 1, 1 a cerebro descendens (meninga) et cum tympano intime connexus (= Avicenna, S. Alb. Magn., S. Tho.m., Ioan, a S. Thoma), nec aer tympano opertus (= Aristot., S. Thom., Cajetan., Conimbric., Complut., Suarez, Ruvio), neque arcus organi Corti ( ex recentioribus) (1), sed uti hodie scientifice ac com­ muniter tenetur, tale organum est cochlea, et praesertim sic dicta membrana basilaris, quae histologice conflatur ex ingenti atque diverso fibrarum numero, quo diversis vibrationibus sonoris proportionari potest (2) (= Helmholtz, Bernstein, Gavarret, Duval, Stumpe, Titchener, Aliotta, De Sanctis, etc.). Itaque facilius soni seu auditionis physiologia explicatur; immisso enim ab extrínseco stimulo auditivo seu vibratione aeris in aurem, usque ad eius fenestram ovalem, exinde transmittitur ad membranam basilarem, cuius de­ terminata fibra, vibrationi receptae proportionata, in motum vibrationum po­ nitur; huius autem membranae motus filamentis cellularum communicatur, in ipsa tamen fibra manens, quamvis filamenta cellularum excitent fibrillas nervi auditivi, quibus stimulus pervenit usque ad lobos temporales corticis cerebralis, ubi centra acustica resident. Additur denique in definitione « operatio-passio vibrationum soni perficitur>, ad idem significandum quod supra de visu notatum est; hac sola differentia, quod operatio illa non consistit in quadam specie seu imagine acustica, sicut est imago retinalis, hoc est ut singuli toni organo Corti imagines acustice di­ versas imprimant, ut cuilibet tono distincta imago acustica correspondía! ( J. R. Ewald), sed consistit in receptione vibrationum aeris transmissi, qui­ bus organum alteratur; propterea, illa operatio est quaedam passio corporalis, cuius principalis causa, ut actio, est virtus animae. 704. Psychologia Auditus. — Auditus, secundum rationem psychologicam acceptus, ita definiri potest: « potentia sensitiva, auri affixa, quae percipit per se primo sonum aere vel aqua transmissum ». Explicatur. — Primis particulis, scii. « potentia sensitiva auri affixa, quae percipit», significatur proportionaliter idem quod supra de visu dictum est. Dicitur « sonum n ad indicandum tum obiectum quod auditus, quod est sonus in potentia seu obiectum sonabile ut tale, tum obiectum quo, quod est sonus in actu. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod sonus per se non consi­ stit in motu corporum a quibus producitur ( Themistius), sed est aliquidquod «causatur ex motu» (3), ideoque «consequitur sonus motum» (4): scientifice enim probatum est quod dari potest motus vibratorius et nihilominus nullus sonus habetur, ut si vibrationes sint infra numerum 16°“ ad minutum secundum, vel supra num. 20.000 ad minutum secundum. Exinde liquet, quod licet sonus causetur ex motu vibratorio seu oscillatorio corporis, non tamen per se in motu consistit (5). Hinc a Scholasticis non immerito sonus definitur quod sit « quaedam qualitas sensibilis resultans ex forti percussione duorum corporum solidorum et planorum, seu duorum corporum sonorum et medii resilientia », seu cum re­ ti) • On avait pense, refert Duval, tout d'abord à voir dans les arcs de Corti les organes propres à exciter les fibres nerveuses par des mouvements vibratoires » (loc. prox.cit., p.552). (2) Ad rem scribit Titchener: • Histologists tell us that the membrane [ = basilar mem­ branei is composed, in essentials, of a large number of cross-fibres-variously estimated at 13400 to 24000-which range in lenght from O.O4I to 0.49 mm., a ratio of 1:12. The fibre* represent a system of stretched strings, like those o/ a harp or a piano, aud will accordingly respond by vibration to the wave-movements to which they are tuned > (loc. pr. cit § 28 p. 110). I |j (3) S. Thomas, II dc Anim., lect. 16, n. 439. (4) S. Thomas, ibid., lect. 17, n. 459. (5) Cfr. S. Tho.m., ibid. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 553 ccntioribus « quaedam impressio per cuiusdam corporis vibrationes producta atque ad organum auditus transmissa aliquo medio ponderabili et elastico». Sonus tamen, ut observat S. Thomas (1), dupliciter accipi potest: in potentia (= fons sonorus), quando corpus actu non sonat, habet tamen potentiam so­ nandi, ut cum dicitur « haec campana bene sonat, quamvis non sonet actu »: sic etiam dantur corpora quae sonum non habent; et sonus in actu, quando scii, corpus actu sonat, qui tamen transcendentaliter dependet et a medio et ab auditu (2). Ex quibus deducitur, quod sonus in potentia, et ideo diversa res sonans ut sonans, est obiectum quod auditus; sonus vero in actu est obiectum quo; eo enim auditus attingit sonum in potentia seu differentias sonantium, ut sic se habeat sonus in actu ad sonum in potentia, sicut lux ad colorem (3). Sonus in actu praeterea dupliciter distingui potest, secundum duplex genus sensationis, vide).: in tonum (= gravem vel acutum), et est effectus motuum vibratoriorum regularium seu periodicorum acris, ideoque firmitate et claritate gaudet atque obiectum musicae constituit; et in strepitum (= abruptum vel continuum), qui est effectus motuum vibratoriorum irregularium, proinde inconstantia et obscu­ ritate seu surditate gaudet. Exinde liquet, quod proportionaliter sensationes tonorum respondent sensationibus colorum, sensationes vero strepituum sensa­ tionibus lucis (4); quare, sicut de colore dictum est, quod scii, ex diversa colo­ rum fundamentalium mixtione resultant diversi colores medii seu intermedii: ita ex diversa tonorum et strepituum mixtione seu combinatione resultant diversi soni intermedii ( - Clangores), uti apparet in consonantiis et dissonantiis, quae in tonis musicalibus explicantur a S. Thoma iuxta diversas proportiones (5) fundatas in differentiis acuti et gravis (6). Sonus praeterea in actu quibusdam gaudet proprietatibus, quae proprie­ tatibus lucis et coloris proportionaliter correspondent. Revera enim, motus vibratorios, quo sonus in actu producitur, consistit in ratione undularum, quae tripliciter considerari possunt, quibus tres proprietates respondent, videlic.: quoad longitudinem seu numerum, altitudo (= tonalitas), qua distinguitur gra­ vitas vel acuitas soni; cum autem haec proprietas, quae est fundamentum toni musicalis, a numero vibrationum dependeat, sequitur quod quanto maior est numerus vibrationum tanto sonus est acutior, et viceversa; quoad amplitudinem seu energiam, intensitas, qua sonus est magis vel minus fortis altero, quod con­ tingit obiective ex amplitudine motus vibratorii, subiective vero ex relatione distantiae corporis sonori et auris; propterea, quaedam vibrationes in longiori distantia positae vix aurem contingunt; quoad formam seu compositionem, qualitas (= metallo, timbro, colore; timbre), qua duo soni, eiusdem altitudinis et fere eiusdem intensitatls, ab invicem distinguuntur ex relatione quam dicunt ad instrumenta, ex quibus proficiscuntur seu emittuntur. Sicque patet, quod soni altitudo respondet luciditati coloris, intensitas vero saturitati, qualitas denique qualitati. Dicitur vero in definitione « aere vel aqua transmissum » quibus designatur medium quo sonus ad auditum transmittitur. Corpus enim vibrans seu sonum emittens et organum auditus non sufficiunt ad impressionem acusticam actu producendam, quia ictus percudentis, quo sonus generatur, « non fit sine motu (1) Loc. prox, cit., lect. 16, n. 440-441. (2) Cfr. S. Thom., ibid., n. 441. (3) Ad rem S. Thomas (ibid., lect. 17, n. 4G1): • Sicut enim non videntur colores sine lu­ mine: sic non percipiuntur acutum et grave in rebus sonativis, nisi fiat sonus in actu ». (4) Cfr. Titchener, op. cit., § 23, p. 93. (5) Cfr. 1 dc Anim., lect. 7, n. 93-98; Titchener, op. cit., § 25, p. 100 ss. (6) Cfr. S. Thom., 1 de Anim., lect. 7; 11 ibid., lect. 17; V Metaphys., lect. 8, 17. — Hic est notandum, quod eadem relatio proportionaliter adest inter tonos et strepitus quae inter colores et lucem, ut dictum est, ita ut « the two kinds of sensation are in some measure inde­ pendent, while at the same time they are intimately related » (Titchener, loc. pr. cit., p. 93). 554 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 1, I locali; motus autem localis non est sine medio» (1); quare necesse est inter utrumque adesse quoddam medium, quod sit ponderabile ac elasticitate praedi­ tum. Hoc autem non est solum aer (= Avicenna, Ægidius), sed etiam aqua, ut patet ex diversis animalibus aquaticis organo auditus praeditis (2) et ex uri­ natoribus. Unde generaliter dicendum est, quod medium soni est sive liquidum sive solidum, ut constat v. g. ex stetoscopio, quo medici utuntur. Cum igitur sonus medium percurrere debeat, ad aurem non pertingit instantanée, sed suc­ cessive seu quodam determinato tempore (3); propterea sonus gaudet velocitati, quae physice non solum mensurata est, sed et diversis formulis mathematicis expressa (4). Additur denique aper se primo n, quia sonus est proprium et adaequatum obiecturn quod per se ab auditu attingitur, ideoque quidquid ulterius sono addi­ tur est ei per accidens; quapropter, auditus nequit per se et immediate suam sensationem localizare, sed per aliud et mediante experientia, visûs nempe et tactús, sicut v. g. illa qua coniungimus sonum cum campana: «tactu enim sentimus motum capitis, tactu et visu percipimus accessum ad fontem sonantem et recessum ab eo» (5). 705. C) De Odoratu. — Morpho-physiologia Odoratus. — Odo­ ratus (= olfactus), secundum rationem anatomico-physiologicam, ita describi potest: « nasus, qui est organum heterogéneo complexum, in cuius parte principaliori, quae sunt fossae nasales, operatio-passio rei odoriferae perficitur». Explicatur. — Dicitur imprimis « nasus» ut designetur nomen commune, quo potentia odoratus (= odorativum) (6) suam operationem instrumentante! elicit; nam «faciei pars quae spiritui meatus officium praestat, nasus est; hôc enim inspiramus atque expiramus » (7). — Dicitur « organum » ad significandum idem quod de visu et auditu dictum est. — Additur vero « heterogeneecomplexum», ut designetur nasi anatomica compositio; sic enim plura comprehendit. Nam externe est quoddam membrum cartilagineum et partialiter osseum, in quo reperiuntur duae viae seu cavernae (= fenestrae), quae nares appellantur. Interne vero, praeter regionem vestibularem ac respiratoriam, datur regio olfa­ (1) S. Thomas, II de Anim,, lect. 16, n. 442. (2) Cfr. Aristot., II de Anim., c. VIII, n. 6 (apud S. Thom., lect. 17, n. 455, 457); IV de Hist. Animal., c. IX, n. 3. (3) Cfr. S. Thom., de Sen. et Sens., lect. 16. (4) Exinde scientifice certum est quod sonus velocius propagatur in aqua, quam in aere. Nam, in aere propagatur velocitate 340 m. in min. secund, (ad 16° C) vel 330 m. in min. secund, (ad 0°); in aqua vero velocitate 1435 metrorum. Hinc non longe distat S. Thomas qui, post Aristot., acultatem et gravitatem sonus desumit a velocitate propagationis (cfr. Il de Anim., lect. 17, n. 464). (5) P. Gredt, Opuse, cit., n. 34, p. 50. — Ex his liquido constat, quod « sensus auditus est specifice unus ». Quare nequidem recta videtur quorumdam recentiorum (— Yves Delage, Duval, Goltz, Mach, Decyon, etc.), post Flourens et Vulpian, hypothesis qua, desumpta occasione ex existentia canalium semicircularium auris, asseritur dari in aure alium sensum qui vocatur » sensus spatii seu equilibra », quo etiam explicantur nota « Phaenomena Vertigi­ nosa Purkinye » vel « Vertigo Minière » (cfr. Duval, op. cit., p. 556). Etenim, licet ratio mor­ phologice accepta sit vera, psychologice tamen nimis est arbitraria, eo quod conclusio latius patet; unde, ut merito notat De la Vaissière (op. cit., n. 20, p. 75): « L’hypothèse d’un sens spècial siégeant dans l’oreille interne ne s’appuie sur aucune expérience décisive ». (6) Sciendum est, quod odoratus dupliciter accipi potest: secundum potentiam (« odora­ tivum), et est organum virtutem odorandi involvens; et secundum actum, et est passio odo­ rifera in potentia odorifera ab odorabili per caliditatem causata (cfr. S. Thom., de Sens, d Sens., lect. 5, n. 67). (7) Aristot., de Animal. Hist., c. XI, n. 4. ‘ Dc Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 555 ctoria mucosae nasalis (= membrana Schneider; locus luteus), in qua reperiuntur sic dictae «glandulae Bowman», quibus mucosa humectata conservatur. Haec regio praecipue involvit, praeter os ethmoidis (sive spongiosum sive cribrosum) et fibras nervosas trigemini, nervos olfactorios, qui in ea per diversos ramos distribuuntur (= processus mamillares iuxta antiquos) (1). Isti autem rami, — qui sunt propagines quarumdam cellularum olfactoriarum, naturae nerveae ac quibusdam (6-8) praeditae ciliis (ab Eckhard « pili » et a Schultze tenuis­ simi clavi » appellantur) —, originem trahunt a bulbo olfactorio, et per laminam cribrosam ethmoidis transeuntes, ab eodem bulbo, mediante aliis filamentis, ad corticem cerebralem (= Koniocorticem) directe ascendunt. Additur praeterea « in cuius parte principaliori quae sunt fossae nasales », ad significandum quod organum specificum odoratus non sunt anteriora cerebri ventricula (= Galenus), nec proprie nervi olfactorii (= plures antiqui ut Averroes, et recentes ut Duval), neque fibrae nerveae trigeminis (= Ma­ gendie), sed cum antiquis sunt carunculae mamillares (= S. Alb. Magn., S. Tho­ mas, Fernel, Toletus, Conimbric., Ruvio, Roselli, Guerinois, etc.) seu, si magis placet cum recentioribus, sunt fossae nasales et specifice cellulae olfa­ ctoriae (= De Sanctis). Hinc physiologice apparet, quod emisso stimulo odoris e corpore odorifero et mediante moleculis volatilibus per aerem transmisso, homo respirando « commovet aerem per nares attrahendo [= inspirando] et sic facit pertransire odores usque ad organum olfactus » (2), hoc est usque ad fossas nasales ubi odores contingendo cellulas olfactorias in easque chimice operando, passionem seu impressionem odoris producunt. — Exinde intelligitur, quemadmodum de visu et auditu dictum est, quare in definitione subiungitur «operatio-passio rei odoriferae perficitur», ut nempe physiologice loquendo, «haec passio, quae est odor, sit impressa ab enchymo» (3). 706. Psychologia Odoratus. — Odoratus psychologice acceptus sic definiri potest: « potentia sensitiva naso aflixa quae cognoscit seu percipit per se primo odorem ». Explicatur. — Primae particulae, scii. « potentia sensitiva naso affixa quae cognoscit seu percipit », intelligendae sunt proportionaliter, sicut in iam expli­ catis sensibus. — Additur « per se primo odorem », ut designetur obiecturn pro­ prium, quod immediate et per se ab odorativo attingitur, quodque breviter explanamus antiquorum doctrinam sequendo (4). Revera odor non immerito definiri potest « natura quaedam, scii, forma ab enchymo sicco impressa in húmido, quod est aer et aqua» (5). Exinde iam liquet, quod quamvis ad odoris generationem requiratur quidam particularum (1) Isti processus mamillares sic anatomice describuntur: «sunt nervi quidam mollissimi, ex ima parte superiorum cerebri ventriculorum seu sinuum orti et usque ad os ethmoides sive os cribrosum propagati. In eiusmodi nervorum extremo, iuxta os praedictum, formantur duo tubercula seu duae carunculae, id est duae substantiae carnosae, nervorum naturam redolentes et mammarum papillis similes, quam ob causam, carunculae mamillares vel papil­ lares appellantur; sunt autem spongiosae, vaporosae et spiritu plenae », ita Guerinois, loc. supr. cit., a. 6, § 1 ; cfr. Roselli, loc. supr. cit., q. 34, a. 1, n. 1066 ct alios antiquos. (2) S. Thomas, de Sen. el Sens., lect. 13, n. 188. (3) S. Thomas, ibid., lect. 12, n. 166; cfr. ibid., lect. 5, n. 68. (4) Dicimus « antiquorum doctrinam sequendo », quia quoad physicam et psychologiarn odoratus Recentiores Scientific! vix aliquid novum protulerunt, quod iam a tempore Aristo­ telis non determinatum fuerit. Ad rem Titchener: « We know too little about the world of odours to be able to undertake its systematic exploration » (loc. supr. cit., § 30, p. 117; cfr. ibid., $ 31, p. 119; Duval, op. cit., p. 536). (5) S. Thomas, De Sen. et Sens., lect. 12, n. 165. — Doce* praeterea S. Thomas (ibid., lect, 13, n. 187-190) post Aristotelem, quod non omnia animalia odorativo sunt praedita, sed ea tantum quae motum progressivum habent. 556 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. 11, Scelio II, § 1, 1 sen molecularum effluxus e corporibus odoriferis, ut manifeste patet, v. g., in thure accenso (1), formaliter tamen et per se odor nec est exhalatio seu fumalis substantia e corpore odorifero avulsa (= Heraclitus, Plato, Galenus) (2), neque molecularum effluxus (= plures antiquiores, ut Cartesius, Gassendi et recentiores ut Donat) (3), sed quaedam sensibilis qualitas resultans ex quadam humidi et sicci combinatione seu mixtione, cuius causa movens aut generans est calor. Odor enim est forma quaedam accidentalis de genere qualitatum secunda­ rum, cum sit effectus productus ex mixtione primarum qualitatum, predo­ minante aliqua vel aliquibus qualitatibus, scii, sicco aereo contemperato; propterea dicitur «ab enchymo sicco», hoc est ab húmido imbibito ac involuto aliquo sicco: unde sicut activum est enchymum siccum, ita passivum est humidum, quod potest esse aer vel aqua (4). Quo manifestum fit, quod odor prae­ cipue et primario consistit in actu calidi et sicci seu in sicco aereo, ut in elemento dominante, secundario vero in húmido (5). Legitime igitur sequitur, quod ea quae sunt tantum sicca, v. g. lapides et aurum, necnon ea quae sunt tantum húmida, ut quaedam elementa, odore penitus carent. Ergo ad odorem habendum requiritur humor a sicco comprehensus, ad cuius generationem concurrit etiam calor, ut experientia liquido constat (6); propterea intelligitur, quod odor est obiectum formale quod ab odorativo attingitur, et calor est obiectum formale quo attingitur, ut sicut «visus in actu non fit sine lumine... [ita] nec odoratus in actu sine calore» (7). Ex hac praeterea tota odoris explicatione, non sine i ure cum S. Thoma (8), designare possumus quamdam generalem odorum distin­ ctionem (9). Revera enim odores dupliciter considerari possunt: a) secundums/, diest «non per comparationem ad alimentum» (10), sed secundum odorabilium diversitatem, sicque odores per se distinguuntur in delectabiles (= gratos) et (1) Cfr. S. Thom., de Sens, et Sensat., lect. 5, n. 68. (2) Contra hos, cfr. S. Thom., ibid.; 11 de Anim., lect. 20; II, dist. 2, q. 2, a. 2, ad 5 »; IV, dist. 44, q. 2, a. 1, qla. 4, ad 3um. (3) Ad rem optime animadvertit Roselli (loc. supr. cit., a. 2, n. 1091): «a nobis mlniir.t excludi variam particularum subtilitatem, a quibus fibrae odoratus vellicentur; sed quc¿ in hisce particulis vario modo configuratis odoris natura sit reposita, id est quod negamus, neque hactenus (neque diebus nostris) est a Rccentioribus probatum ». (4) Cfr. S. Thom., de Sens, et Sens., lect. 13. — Hinc optime Titchener (loc. cit., §31, p. 119) ait: •... that all smell stimuli must exist in the form of gas or vapour; solidsand li­ quids are odorous only if they are also volatile », cfr. Duval, op. cit., p. 538-539. (5) Cfr. S. Alb. Magn., II de Anim., de olfac.; Sum. de Hom., Tr. I, q. 27, a. 2; S. Thou, II de Anim., lect. 19; de Sens, el Sens., lect. 9. — Est hic animadvertendum, quod S. Thomas, post Aristotelem, ex dominio sicci intrinsece contenti in odoris mixtione, arguit inferiorildin odoratus in homine relate ad odoratum brutorum (cfr. I, q. 91, a. 3, ad 1UTn), inquantum scii. quaedam bruta gaudent excellentiori ac meliori odoratu quam homo, praesertim respectu odora­ bilium quae ad escam seu nutrimentum ordinantur (cfr. De Sen. et Sens., lect. 13-14). Nihi­ lominus, quia nullum animal, praeter hominem, percipit obiecti delectabilis vel contristabilis rationem seu cius aestheticam delectationem sentit (cfr. I, q. 91, a. 3, ad 3“®), ideo ex hac parte sensus odoratus excellentior est in homine quam in ceteris animalibus (cfr. l-II, q. 31, a. 6; de Sen. et Sens., lect. 13). (6) Cfr. S. Thom., de Sens, et Sens., lect. 12, n. 176, (7) S. Thomas, ibid., lect. 5, n. 72; cfr. ibid., n. 68. (8) Cfr. ibid., lect. 13, n. 177-190. (9) Asserimus «generalem distinctionem»; quia classificatio odorum particularis videtur esse physico-psychice impossibilis, maxime quia non pauci odores sunt quid relativum ct subiectivum; proinde, omnia tentamina a nonnullis scientificis experta hucusque nullum exi­ tum felicem sortita sunt. Ad rern Watt dicens: « Of smells there seem to be innumerable varie­ ties. No satisfactory classification or arrangement of them has yet been made. Some persons are congenitally insensitive to certain smells, e. g. vanilla, violets, and mignonette. Different smells sometimes compensate or obliterate one another; and the nose when fatigued withone odour, is often thereby rendered for a time insensitive to certain others * (op. cit., ch. I, p. 17); cfr, Titchener, loc. pr. cit., § 31, p. 117 ss. et alios. (10) S. Thomas, loc. pr. cit., n. 180. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 557 abominabiles ( ingratos), quorum odorabilia sunt propria hominis (1); 3) re­ late ad sapores cum quibus intime connectuntur, et sic sunt odorabilia per accidens, «idest non inquantum habent odorem, sed inquantum eorum odor significat nutrimentum » (2), ideoque sunt delectabilia vel abominabilia per accidens: per se enim distinguuntur secundum diversitatem saporum; huius­ modi autem sunt homini et brutis communia, quamvis respectu eorum bruta acutiori odoratu quam homo gaudeant. Subiungitur demum in definitione « per se primo», quia quod per se et im­ mediate attingitur ab odoratu est tantum odor, cetera vero quae odorem comi­ tantur nonnisi per accidens attinguntur ab odoratu. Itaque, mediante tactu, odorabile v. g. localizatur: subiective quidem per se, objective autem per acci­ dens et modo imperfecto atque confuso; ut autem habeatur perfecta ac distin­ cta localizatio obiectiva opus est scientificâ exploratione (3). 707. D) De Gustu. — Morpho-physiologia Gustus. — Gustus anatoinico-physiologice ita describi potest: « lingua, quae est or­ ganum heterogenee complexum, in cuius parte principaliori, quae sunt determinatae papillae, operatio-passio rei saporosae perficitur ». Explicatur. — Dicitur imprimis a lingua » (4), ut designetur nomen commune instrumenti, quo potentia gustus (= gustativum) suam exercet operationem; nam (Duval, op. cit., p. 528). (5) S. Thomas, 11 de Anim., lect. 21, n. 512; cfr. ibid., n. 515; de Sens, et Sens., lect. 10, n. 142. 1 ■ (6) Cfr. S. Thom., de Sens, et Sens., lect. 10, n. 141. Dc Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 559 ideo supra siccum dominans (1). Exinde manifeste liquet quid ad saporem requi­ ratur. Nam, ex una parte sapores non continentur actu in aqua (r. Empe­ docles) neque ipsa est saporum materia quasi continens « omnia semina eorum, ita scii, quod diversae partes eius sint semina diversorum saporum » (= De­ mocritus, Anaxagoras) (2), sed sapores sunt in aqua radicaliter, ita ut licet «sit secundum se insipida, est tamen radix et principium omnium saporum » (3); ex alia parte vero, sola virtus calidi non est unica causa immutans qualitatem saporis aquae (4), sed «magis concausa» (5); quare sapor est quaedam humidi simulque sicci nutritivi combinatio. Logice proinde concluditur, obiectum for­ male quod a gustu respicitur esse saporem seu humorem, ut « sicut color est visibile, idest obiectum visus: sic humor, idest sapor est gustabile, idest obie­ ctum gustus» (6); obiectum vero formale quo sapor attingitur est humidum, prout «sicut color fit actu visibilis per lumen: ita sapor fit actu gustabitis per humiditatem » (7). Hac doctrina facilius explicatur saporum diversitas ac aliqualis classifi­ catio. Cum enim sapor sit humidi ac sicci nutritivi combinatio, cuius causa generans sit calor, quo siccum et humidum temperantur et in certa proportione reducuntur, sequitur quod secundum diversam temperationem et proportionem diversa combinatio resultat, atque ideo diversus sapor. Quia porro « omnia nutriuntur dulci » (8), ideo primus et fundamentalis sapor est dulce, cui tam­ quam privatio opponitur amarum sicut albi privatio est nigrum (9), inde est quod saporum mediorum diversitas et classificatio desumenda est ex diversa dulcis vel amari combinatione, « inquantum scii, unusquisque eorum vel magis vel minus accedit ad dulcedinem sive amaritudinem» (10). Haec media mixtio dupliciter contingere potest: vel indeterminata superabundantia, ex qua cau­ santur sapores delectationem gustativam non habentes; vel mathematica sive numerali proportione, ex qua habentur sapores mixti gustativi seu delecta­ tionem gustativam inducentes (11). Hoc itaque utroque mixtionis modo innu­ merae haberentur species saporum (12); at numerali proportione accepta, non immerito potest aliqualis classificatio designari et quidem comparative ad co­ ii) Quo fit ut mixtio saporosa distinguatur a mixtione odorosa, in qua siccum est hú­ mido dominans, ut ostensum est. (2) Cfr. S. Tho.m., de Sens, et Sens., lect. 9, n. 123, 125. (3) S. Thomas, ibid., n. 122. (4) Cfr. S. Thom., ibid., n. 123, 126-128. (5) S. Thomas, ibid., n. 128. (6) S. Thomas, Il de Anim., lect. 21, n. 517. (7) S. Thomas, ibid., n. 508. — Eodem motivo habetur, ut animadvertit Angelicus (loc. prox, cit.), quod saliva est conditio sine qua lingua actu non percipit saporem; quae doctrina non videtur nimis distare a recentiorurn doctrina. Revera enim: « Pour que les corps sapides soient appréciés, il faut qu’ils soient dissous; la sécrétion salivaire est donc nécessaire à la gustation, et une bouche sèche apprécie fort mal les saveurs » (Duval, op. cit., p. 532). Unde generaliter: « In order to be sapid, a substance must be, to some extent, soluble in the saliva of the mouth. If this condition is fulfilled, it may exist in any form, as solid or liquid, vapour or gas, (Titchener, op. cit., § 35, p. 131). (8) S. Thomas, de Sens, et Sens., lect. 10, n. 145; cfr. ibid., n. 146. (9) Cfr. S. Thom., ibid., n. 143. — Non est igitur historiae rectum et conforme quod tradit Titchener (op. cit., § 34, p. 131) aiens: « Linnaeus brought the number of tastes upto 10, but a recent investigator (W. Sternberg] who reduces them to 2 (sweet and bitter) is merely repeating what had been said sixty years earlier». Tantum 60 annis abhincl No! but yow must say thus: is merely repeating what had been said in the 4th century B. C. by Aristotle. Quod repetitum fuit non solum a Sternberg, sed etiam ab aliis v. g. a Duval (op. at., p. 529). (10) S. Thomas, de Sens, et Sensato, lect. 11, n. 149; cfr. ibid., n. 148. (11) Cfr. S. Thom., ibid., lect. 11, n. 149. (12) « Sunt autem, pergit S. Thomas, aliae species plurimae colorum et saporum ex com­ mixtione praedictarum specierum adinvicern » (ibid., n. 152). 560 Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. ! I, Art. II, Sectio I/, § 1, I lores, prout soil, species saporum « sunt fere aequales numero speciebus colo­ rum » (1). Additur denique in definitione » per se primo n, ut intelligatur obiectum formale, quod immediate a gustu attingitur, esse saporem; cetera autem abeo attinguntur mediate vel per accidens. Revera enim gustus duplicem intimam connexionem praesefert: cum odoratu nempe et cum tactu (2), cuius vi suam sen­ sationem gustus localizat. 709. E) De Tactu. — Quamvis tactus communiter retineatur ut unicus sensus quinarium numerum complens, scientifice tamen ut multiplex specie existimatur non solum a recentioribus, sed etiam ab antiquioribus philosophis (3); quo fit ut, tam morpho-physiologice quam psychologice, vix definiri possit; nihilominus, aliqualem eius descriptionem et explicationem exhibere studemus. 710. Morpho-physiologia Tactus. — Sensus tactus iuxta sui rationem anatomico-physiologicam non incongrue describi potest sic: « corpus animale, in cuius diversis partibus tamquam diversis organis, operatio-passio rei tangibilis perficitur ». Explicatur. — Dicitur imprimis «corpus animale», ut designetur organum commune, — quo potentia tactilis suam operationem instrumentaliter exercet—, non esse determinatam corporis partem, ut de aiiis sensibus dictum est, sed per totum corpus diffusum: solus enim «sensuum tactus omnibus animantibus communi ratione suppetit» (4); ideo manifestum est «quod organum tactus (1) S. Thom., de Sens, et Sens., lect. 11, n. 152. — Ubi notandum est quod Angelicus dividit sapores: in simplices qui sunt: dulce ( album) et pingue ( =■ flavum), amarum ( nigrum)et salsum ( = lividum); et in medios et sunt: ponticum [seu asperum, mordicativum] ( = puniceum, rubeum), austerum (seu acetosum] ( alurgon, citrineum), stypticum (seu adstringens]( - viridum) et acutum ( ciarium, color caelestis). Pro huius classificationis rectitudine animadvertit Idem S. Doctor ut septem species saporum resultet, necesse est « ut pinguis sapor non distin­ guatur a dulci, salsum autem distinguatur ab amaro » (loc. pr. cit.). Nihilominus, haec clari­ ficatio hodie a recentioribus reficitur, quia plures ex illis speciebus gustui false tribuuntur, eo quod sunt affectiones tactus vel odoratus, quemadmodum dicendum est de saporibus rrtallico et alcalino, a quibusdam recentioribus admissis. Unde iuxta recentiores communiter quatuor species saporum tantum adsignantur, videl.: dulce, amarum, salsum et acidum. (2) Cfr. S. Thom., de Sens, et Sens., lect. 9, n. 118, 120; II de Anim., lect. 21, n. 502,503. 504,510-511; I, q. 78, a. 3, ad 3u“ et 4um et passim. Ad rem De Sanctis: * Le sensazioni gusta­ tive sono miste e complesse, poiché contengono sensazioni tattili, termiche, olfattive » (op, cit., p. 158). — Ratione huius connexionis gustus cum tactu, notandum est cum Angelico, quod dupliciter possunt considerari: psycho-modalitcr idest «quantum ad modum sentiendi», hoc enim modo « gustus est quidam tactus. Nam in tangendo suum obiectum percipit •; psych:entitative ( obiective) prout dicit relationem ad proprium obiectum, quo gustus specifice a tactu distinguitur (¡I de Anim., lect. 21, n. 504). — Hinc ulterius liquet, quod gustus psy­ chologice est unus sensus specifice, licet secundum dispositiones qualitativas, sive chimicas sive physiologicas, sit diversus et multiplex dicatur. .jSfe (3) Ita Ferrariensis (II de Anim., q. 19, ad lum) ait: «quod non sunt tantum quinque sensus exteriores, sed sex aut septem aut plures, secundum quod diversi ponunt duos aut plures sensus tactus». Similiter Titchener (op. cit., § 38, p. 143) inquit: « In popular par­ lance, touch is ranked as a fifth sense beside sight and hearing, taste and smell, and the organ of touch is the skin. Neither the sense nor its organ is very stricthy defined. We may say, however, that the word skin denotes the whole membranous investment of the body... In so far as this surface is not occupied by organs of special sense, such as taste and smell, it represents the organ of touch ». (4) Aristot., de Animal. Hist., Lib. I. c. 3. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 561 diffunditur per totum corpus, et quodlibet instrumentum cuiuscumque sensus est etiam instrumentum tactus, et illud, ex quo aliquid dicitur esse sensitivum, est sensus tactus» (1); exinde ¡ure tenetur, quod tactus est fundamentum om­ nium aliorum sensuum, ita quod «in organo uniuscuiusque sensus non solum invenitur proprietas illius sensus cuius est organum proprium, sed etiam pro­ prietas tactus » (2). i■ Subiungitur in cuius diversis partibus tamquam diversis organis », quibus indicatur quod licet tactus per totum corpus disseminetur, tamen anatomicophysiologice speciales partes heterogeneae adsignantur ut sedes seu organa, quibus sensatio tactilis absolvitur. Ad cuius intelligentiam necesse est praecipua anatomiae lineamenta recolere, quae animale corpus efficiunt. a) Praeter scheleton ex ossibus et ornatu articulari resultans atque ut elementum passivum motus animalis se habens, corpus animale involvit aliud elementum activum motus, qui sunt musculi. Horum autem, quidam ad motum animalem ordinantur: et sunt rubri coloris, in magno numero seu pluribus fasciculis circa ossa colligati, simulque cum adipe volumen ac figuram corporis efficiunt (= musculi vitae animalis; scheletici); alii vero ad alimenti distribu­ tionem ordinantur; et sunt quaedam tenuia ac subtilia strata membranea, albi potius coloris et ex quibus resultant parietes canalium ad ornatum digestivum deservientium (= musculi vitae vegetativae). Utri usque speciei musculi iterum resultant ex aliis filamentis, quae sunt fibrae musculares (= politae et striatae), et longitudinaliter dividuntur in tres partes, quae sunt: ventriculus muscularis, qui est rubri coloris, tenuis, mollis ac in plures fibrarum fasciculos divisibilis; caput et cauda, quae sunt duo tendones, naturae inextensibilis, quorum alterum initio musculi et altera eiusdem termino affigitur. Ex musculorum coniunctione efformantur plures massae musculares, quae, scheleto applicatae, quadam mem­ brana aut fascia inextensibili et fibrosa obteguntur, quae aponevrosis indumentalis dicitur. Patet igitur, quod musculi generaliter sunt vera organa corporea profundasen subaponevrotica, quae interstitia muscularia replent: exceptis iis qui aponcvrosi superponuntur et pelli immediate adhaerent, ut constat in brutis (3) atque in hominis capite, collo, pectore et facie. b) Supra musculos praeterea et aponevrosim toto corpore extenditur sic dictum tegumentum generale, praecipue ex duobus conflatum stratis, nempe: ex connectivo subcutaneo, et est quaedam textura albi coloris, adipe plena, ipsamque cutem cum musculis et aponcvrosi immediate coniungens; et ex cute (= pelle), quae est quaedam membrana, densa et robusta, compacto connectivo exornata, quaeque toti corpori superposita illud obtegit et circumdat. Cutis autem componitur ex aliis duobus stratis, quorum unum, fundamentale et pro­ fundum, ex strato papillari et corion coalescit (= derma); alterum est indumentale, quo ipsum derma circumdatur et induitur (= epidemics; cuticula (4)). Manifestum est itaque, quod corporis animalis partes seu organa praecipua, quibus tactilis sensatio perficitur, praeter musculos, sunt: stratum mucosum (1) S. Thomas, II de Anim., lect. 19, n. 484. (2) S. Thomas, de Verit., q. 22, a. 5, c.; cfr. I, q. 76, a. 5; ibid., q. 91, a. 1, ad ibid., a. 3, ad h»; IV, dist. 49, q. 3, a. 5, qla. 2, c.; de Malo, q. 5, a. 5; 11 de Anim., lect. 19, n. 484; I Metaph., lect. I, n. 9. — Huic assentiunt rccentiores: • II tatto, scribit De Sanctis, fu con­ siderato sempre come senso genérico e fondamento di tutti gli altri sensi » (op. at., p. 142). (3) Hinc notaverat iam Roselli (loc. supr. cit., q. 35, a. I, not. 2a ad n. 1103): < In equis tremere cutis videtur cum pungitur a muscis aestivo tempore. Ratio est, quia in ipsis panni­ culus carnosus immediate subiacet cuti, quod in nobis non evenit: quippe cuti subiectum ha­ bemus panniculum adiposum •. (4) Epidermes ulterius alia quinque strata Involvit, scii.: stratum corneum, lucidum (■ Oehl), granulare, supcrpaplllare et fundamentale, quorum ultima quatuor, excepto corneo, quod est superficiale, constituunt retem mucosam Malpighi, quae papillas dérmicas circumdat ac tegit. 36 — Pirotta, Summa Philos. - II. 562 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 1,1 Malpighi seu epidermidis, derma et connectivum subcutaneum (1); in quorum omnibus, secundum noviter inventa histophysiologiae, innumera organa deter­ minata designantur, quae principaliter sunt: corpuscula Meissner et Krause, retis Langerhaus et expansiones ederiformes Dogiel, corpuscula Golgi-Mazzoni' leminisculi papillares Ruffini, variaque corpuscula Pacini. Hinc non est facile adsignare rectam viam seu processum, quem physiologice tactilis sensatio percurrit (2); nihilominus, cutanea sensatio ita generaliter procedit: recepta tangibilis excitatione in cute ac per ganglium spinale transmissa, illico pervenit ad neuronem spino-bulbarem, in quo contingit decussatio; exinde postea ad neuronem bulbo-thalamicum et iterum ad neuronem thalarno-corticalem ascen­ dit, ut demum ad centrum corticalem sensibilitatis cutaneae perveniat (3). Additur in definitione « operatio-passio rei tangibilis perficitur», ad idem significandum, quod de aliis sensibus dictum est, hâc solâ differentia, quod " tangibile [sicut et gustabile aliqualiter] coniungitur nobis realiter; sed vi­ sibile et audibile et odorabile coniungitur nobis per aliquid sui» (4). 711. Psychologia Tactus. — Tactus psychologice consideratus merito etiam describi potest sic: « potentia sensitiva, materialiter seu genere una et fonnaliter seu specifice multiplex, quae diversis organis affixa, cognoscit vel percipit per se primo tangibile specie diversum . Explicatur. — Dicitur imprimis a potentia sensitiva n, ut ostendatur tactum, sicut et alii sensus externi, psychice esse proprietatem animae sensitivae. Subiungitur « materialiter seu genere una et forrnaliter seu specifice multiplex», ut sensûî tactilis homogencitas et heterogeneitas psychica explicetur. Ad cuius maiorem notitiam, peropportunum ducimus antiquorum recentiorumque opi­ niones diversas referre, ex quarum comparatione, quod melius est conclude­ mus. Et revera: Antiqui philosophi. — Apud antiquos duplex viguit sententia: quarum una tuetur, sensum tactus esse specie atoma unum (= Alexander, Simpli­ cius, Philoponus, Fernel, Tartaretus, Bañez, Ruvio, Aversa, Ioan. a S. Tu.); altera simpliciter docet specificam polyformitatem; huius tamen pro­ pugnatores maxime inter se discrepant in determinatum numerum adsignando et quorum diversitates ita colligit Bañez dicens: « Quidam enim tantum ponunt duos tactus: alterum ad frigidum et calidum, alterum ad humidum et siccum [= Jandunus, Apollinar., Ægidius, Cajetan.]. Alexander autem multiplica» tactus secundum numerum contrarietatum, scii, duri et mollis, gravis et levis et aliarum; idem Themistius. Avcrrois ponit tres, scii, duos cum prioribus et praeterea alium ad tangendum grave et leve. Et hoc idem Albertus; at vero durum et molle, asperum et leve ad siccum et humidum refert. Addit etiam Albertus cum Avicenna alios duos: alterum circa solutionem continui et con­ solidationem quo sentimus vulneris dolores vel sensationis delectationem; alte­ rum particularem ad sentiendas delectationes venereas. Alii addunt alium ad sentiendam delectationem in cibis. Alii, ut Paulus Venetus, ulterius multipli­ cant alios in stomacho ad sentiendum famem et sitim. Alii vero ponunt duos tactus specie distinctos: alium ad sentienda tangibilia externa; alium ad sentien­ (1) Adiungltur noviter ct mucosa: • Le mucose, sede anch’essc di organi per le sensaziom tattlll, rivestono le cavità dei vari apparecchi c verso I’esterno si continuano con Ia pelle • (De Sanctis, op. cit., p. 139). AÍ» (2) Ad rem De Sanctis (ibid., p. 142): « Tuttavia la questione psicofisiologica maggiore è questa: se gll impulsi nervosi provenienti dai diversi organi e espansioni periferiche battano vie proprie per raggiungere ii cervelle. Ancora inccrtczzel ». (3) Cfr. De Sanctis, ibid., pag. 141-142. . (4) S. Thomas, IV, dist. 49, q. 3, a. 5, qla. 2*. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 563 dum tangibilia interna; ita tenent aliqui ex limioribus » (I). Quibus addi possunt «aliae qualitates quae percipiuntur a tactu existentes intrinsece in eodem ipso subiecto et organo sensitivo, nempe dolor et voluptas, ad quas reducuntur famis et sitis, pruritus et titillatio» (2). Recentes scientific!. — Apud reccntiores autem adhuc maior deprehen­ ditur confusio; licet enim unanimiter admittant specificam pluralitatem tactus, tactum definientes sensum complexum ex diversis sensationibus cutaneis et subcutaneis seu profundis resultantem (3); quoad numericam tamen determi­ nationem obscuriores et incertiores sunt. Nam, communiter apud eos tactus dividitur in sensus cutaneos (4) et subcutaneos (5). Sensus cutanei distinguuntur specifice: Io in sensum contactus (= Blix, Donaldson, Goldscheider, Aliotta, De Sanctis, ct communiter)-, 2° in sensum barcsthesicum seu pressionis (= Meyers, Titchener, De Sanctis, et fere communiter); 3° in sensum tempe­ raturae sive thermicum (= Meyers, Titchener, Aliotta, De Sanctis, et fere communiter); 4° in sensum doloris peripherici (= Frey, Kiesow, Ebbinghaus, Saffiotti, Agababow, Joteyko, Titchener, De Sanctis): negatur tamen ab aliis (= Richet, Goldscheider, Lugard, De la Vaissière); 5° in sensum epicriticum et protopalhicurn (= Head, Meyers), qui tamen ab aliis reficitur (= De la Vaissière) (6). — Sensus autem subcutanei adhuc plures specie distin­ guuntur, videl.: Io in sensum kinesthcsicum seu muscularem (= Herbst, Koliker, Reichert, Krause, Sherrington, Ruffini, Woodworth, Titchener, Meyers, De Sanctis, et communiter) (7); 2° in sensum kenesthesicum seu orga­ nicum (= Aliotta): negatur tamen ab aliis (=-- Titchener) (8); 3° in sensum vitalem, quem comitatur sensus doloris et delectationis (= Aliotta) (9); 4° in sensum doloris interni (= De Sanctis, Aliotta): ab aliis tamen reficitur vel in dubium vertitur (= Tourna y); 5° in sensum equilibra seu positionis corporalis (= De Sanctis): ab aliis tamen negatur (= De la Vaissière), cui alii (= Tournay) sensum stereognosticum adnumerant (10). Praeter hos, innumeri adhuc sensus specifice distincti designantur (11). Conclusio. — Utriusque praedictae opinionis accurata comparatione insti(1) I, q. 78, a. 3, de. Tactu, dub. Ium. (2) R. Aversa, op. cit., q. 54, sect. 14. — Hac antiquorum discrepantia non obstante, plures ex eis accuratissime pronuntiati sunt. Ita Javelli de numero tactus loquens concludit: cVerum, quia in his pene nullam certitudinem habemus, ideo sequere quem volueris» (II de Anim., q. 47); et de eiusdem organo pariter inquit: < Haec sunt quae de organo tactus occur­ runt, quae nec multam habent evidentiam. Et tu considera si melius invenire poteris » {ibid. q. 48). (3) Cfr. Titchener, op. cit., § 38, p. 145. (4) Appellantur etiam superficiales (Meyers) vel tegumentares (De Sanctis). (5) Vocantur etiam profundi (Meyers) vel interni (De Sanctis). (G) Sensus epicriticus dicitur ille quo sensationes inter se diversae localizad possunt; protopathicus vero, quo praecise localizad nequeunt sensationes fortes (cfr. Meyers, op. cit., p. 34-44). (7) Iste sensus, qui dicitur etiam » sensus motus» et a quibusdam (-■ Müller) t sensus innervationis », se extendit ad omnes motus musculorum, tendonum ct articulationum. (8) Nam, ut notat Aliotta (op. cit., p. 26): «dai diversi organi intend del corpo provengono le varie scnsazloni organiche che nel loro complesso, insterne al senso vitale dei placere e dei dolore, costltulscono la cosidetta cenestesi [come Ia fame, Ia sete, 11 sollctico, il prurito, il jormicolio etc.] ». (9) Ad rem Aliotta (ibid., p. 21): «... Ia prima e fondamentale forma di sensibility, donde lealtre pol dedvano diffcrenzlandosl, è il senso vitate che comprende le due sensazioni opposte dei placere e del dolore ». (10) Sensus stereognosticus dicitur ille quo, palpatione mediante, oblecta percipiuntur ct discernuntur. (11) Ita inter alios datur sensus sexualis, qui in systemate genitali residet; sensus visceralis qui et comprehendit sensationes organorum abdominalium, systematis digestivi et urinaris, systematis circulatorii et respiratorii; et plures alias sensationes (cfr. Titchener, op. cit., H 51-59, p. 173-193). 564 Liber If - Philos. Nal. Spec., Pars fI, Cap. If, Art. fl, Scelio If, § 1, I • tuta, praeter obscuritatem utrique communem, clare eruitur scientificos recentiores, — exceptis inventis ad morpho-histo-physiologiam pertinentibus atque technologiam —, non solum nullum novum sensum tactilem fere detegisse, qui iam apud antiquos non inveniatur, sed arbitrarie et absque fundamento scientifico illum in infinitum multiplicant. Quapropter, ut tactus homogeneitatem ac heterogeneitatem specificam propugnemus, dicimus cum pluribus thomistis (= Javelli, Ferrar.) et iuxta mentem Angelici: Io quod «tactus est potentia materialiter seu genere una»; propterea S. Thomas tactum reducit ad aliquod genus commune, quod « est innominatum » (1): omnes enim virtutes tactiles sunt in eodem materiali subiecto et eodem organo remoto: nam organum proximum debet esse ipsi potentiae proxime proportionatum; unde si sint potentiae plures specifice, et eorum organa proxima debent esse specifice plura: « natura [enim] instituit diversitatem in organis, ut congruerent diversitati potentiarum» (2); 2° quod « tactus est potentia formaliter seu specifice multiplex », non ita solum ut dicat multiplicitatem secundum rationes formales, sed etiam essentialiter seu secundum diversas essentias et naturas. Cum enim una potentia sit unius generis et unum genus habeat tantum duas primas differentias ad invicem irreductibiles, sequitur quod sensus cognoscitivi plurium primarum qualitatum sunt plures. Igitur ubi sunt plures potentiae circa primas differentias irreductibiles, quae neque sunt plurium generum subalternatim positorum, quales sunt primae contrarictates tangibiles, ibi plures sensus specifice distincti; quare, quot sunt istae qualitates tangibiles irreductibiles, tot sunt sensus tactiles realiter distin­ cti. Non igitur inconvenit admittere quod « formaliter loquendo et secundum rationem sensus tactus non est unus sensus, sed plures» (3). Sub pluralitate hac putamus, salvo meliori iudicio, sequentes sensus tactiles specie atoma distinctos includi. Tactus prima divisione distinguitur in cutaneum et subcutaneum. Sensus cutaneus specifice dividitur: in sensum resi­ stentiae (= pressionis; contactus), qui proprie circa molle et durum versatur atque eius organum sunt corpuscula Meissner et Krause; et in sensum tempe­ raturae (= thermicum), cuius obiectum est calidum vel frigidum et organum sunt corpuscula Golgi-Mazzoni, papillae Ruffini et varia corpuscula Pacini. — Sensus vero subcutaneus includit solum sensum muscularem, cuius organum se extendit non solum ad musculos, sed etiam ad tendones et articulationes corporis; propterea diversimode sese explicat, iuxta diversitatem dispositionum quali­ tatum, quibus organum est susceptivum diversarum excitationum. His adiungi potest etiam sensus doloris et delectationis (= voluptatis), qui, quamvis specifice distinguatur a iam enumeratis sensibus atque etiam ab alia specie sensus doloris et delectationis, qui est potius passio seu affectio appetitus sensitivi et «sequitur apprehensionem interiorem vel imaginationis scilicet vel etiam rationis» (4); nihilominus non distinguitur specifice in periphericum et profundum, ut quidam recentiores putant (v. g. De Sanctis), sed est unus et idem specie sive in superficie sive in profunditate corporis, licet diversimode explicetur. Talis enim sensus non est proprie passio seu affectio appetitus sensitivi, ut quidam docent (= Suarez (5), Th. Raynaud (6), Conimbricen. (7), Ruvio), sed « est magis passio corporalis » (8), atque ideo vere pertinet (1) I, q. 78, a. 3, ad 3«”; cfr. ibtd., ad 4»™. (2) S. Thomas, ibid., corp. (3) S. Thomas, Il de Anim., Icct. 22, n. 524. I «¡S (4) S. Thomas, 1-11, q. 35, a. 7, c. (5) II de Antm., c. 5. (6) Thenl. Nat., dist. 8, n. 237. (7) II de Anim., c. 11, q. 2, a. 2; I de Gener., c. 1, q. 5, a. 2. (8) S. Thomas, 111, dist. 15, q. 2, a. 3, qla. 2; cfr. IV, dist. 49, q. 5, a. 3, qla. 2 ad 4«n; dt Vent., q. 26, a. 4. ad 4«»; 1(1, q. 84, a. 8-9; ibid., q. 85, a. 1 et alibi. — S. Thomae alii con­ sentiunt ut Scotus (III, dist. 13, q. 7) et Aversa (toc. cit., sect. 14). Dc Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 565 ad sensum tactilem: «sequitur [enim] apprehensionem sensus, et specialiter tactus» (I), cuius organum communiter hodie dicitur esse retis Langerhaus et expansiones ederiformes Dogiel (2). Hi sunt igitur omnes sensus tactiles, qui tamquam specifice distincti retineri possunt ut maxime conformes aristotelico-thomisticae doctrinae; qua­ propter, si alii dentur vel psychologice, non considerantur ut specifice distincti, vel ad praedictos sunt reducibiles (3). Ultima verba definitionis, videl. aquae diversis organis affixa cognoscit vel percipit » ex habitis explicata manent. Cum enim organum sit subiectum in quo residet potentia sensitiva atque instrumentum quo suam operationem exerceat, debet ei esse proxime proportionatum; quare, quot sunt sensus tactiles specifice distincti, tot organa eis proportionata esse debent. Itaque manifesta pariter manent sequentia verba scii. « per se primo tangibile specie diversum »; dictum est enim quod tactus est aliorum sensuum fundamentum utpote «substernitur omnibus sensibus» (4); ideo omnes illorum sensationes, quas tactus comitatur, ab eo nonnisi per accidens respiciuntur, propterea « qualitas quae est obiectum visus non est corpus tangibile secundum quod tangibile » (5). Quod igitur primo et immediate percipit ac sentit tactus est ipsum tangibile seu tangibiles quali­ tates quae, iuxta Aristotelis doctrinam, septem numerantur scii.: calidum et frigidum, humidum et siccum, grave et leve, durum et molle, lubricum et aridum, asperum et lene, grossum et subtile. Harum autem qualitatum primae quatuor sunt penitus irreducibiles, ceterae aliae ad illas quatuor reducuntur; unde ab istis quatuor, tamquam a primis differentiis contrariis, sensus tactus primo suam speciem desumit (6). 712. Corollarium. — Ex omnibus hucusque ostensis de quinque sen­ sibus externis, uniuscuiusque necessitas ac dignitas in vita animali mani­ feste deducitur, ita ut eorum ordo non immerito consideretur vel psychice velbiophysiologice. Psychice enim accepti, sensus talem ordinem sequuntur: visus, auditus, olfactus, gustus et tactus; biophysiologice vero e converso, videl.: tactus, gustus, olfactus, auditus et visus. Huius autem ordinis rationem ita reddit S. Thomas dicens: «Quamvis autem omnia animalia sensum habeant naturaliter, non tamen omnia habent omnes sensus, sed solum perfecta. Omnia vero habent sensum tactus. Ipse enim est quodammodo fundamentum omnium aliorum sensuum. Non autem ha­ bent omnia sensum visus: quia sensus visus est omnibus aliis perfectior in cognoscendo, sed tactus magis necessarius... Unde sicut visus inter (1) S. Thomas, I-II, q. 35, a. 7, c. (2) Sciendum est, quod praedicta doloris vel delectationis sensatio est realiter alia ab affectione seu sensatione pure tactili ipsius obiecti. ex quo oritur, ut liquido constat praeser­ tim ex Chirurgia, qua analgesiam sive anestesian! experimur. Quod iam notaverant antiqui; ita Aversa (loc. pr. cit.) ait: « quia cum in came patimur ex incisione dolorem, plane hic dolor non est sensatio ipsa incisionis. Quinimmo potest et interdum solet sentiri incisio absque do­ lore» (cfr. Meyers, tntrod. to Exp. Psych., etc., Ch. Il, p. 36-37). (3) Exinde habetur, quod illorum sensuum diversitas repetenda est potius ex diversitate dispositionum qualitatum, quibus organa morphologice diversa sunt specierurn tangibilium susceptiva; propterea asserit S. Thomas quod sensus contactus-pressionls < in pulpis digitorum praecipue viget » (IV, dist. 23, q. 2, a. 3, qla. 2«). Itaque ad sensum doloris vel delectationis re­ ducuntur sensus famis et sitis, pruritus et titillationis, sexualis seu veneretis etc. (cfr. Aversa, loc. prox, cit); licet non desint inter recentiores qui relciunt vel saltem dubitant de sensu doloris et delectationis, ut De la Vaissière (toc. cit., p. 66), Tournay (loc. cit., p. 245) et alii. (4) S. Thomas, Il de Gener., lect. 2. (5) S. Thomas, tbid. (6) Cfr. Aristot., Il de Part. Animal., c. 2-7; II dc Gener., c. 2; S. Thom., tbid., lect. 2-3. 566 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Il, Sectio H, § 1, ! omnes est perfectior in cognoscendo, ita tactus est magis necessarius, ut­ pote primus existens in via generationis...» (1). 3) De Sensibus Internis. 713. Absoluta tractatione de sensibus externis, expendendum restat de sensibus internis, qui, sicut et illi, dupliciter inspici pos­ sunt: in genere nempe et in specie. Itaque agendum est: Io de sensibus internis in generali (I); 2° de sensibus internis in speciali (II). I. - De Sensibus Internis in Generali (2). 714. Revera dari in animalibus, praeter quinque supra dictos sensus externos, alias potentias animae sensitivae proprias, quae sensus interni appellantur, probatione minime indiget atque satis superque ex supra habitis de natura psychismi brutorum colligitur (3). Horum tamen sensuum in genere acceptorum naturam iuvat prius considerare; et quia plura iam colligi possunt ex supra ostensis de sensibus in genere ac de sensibus externis, breviter exponemus quaedam, quae naturam sensuum internorum directe respiciunt. Videbimus igitur: 1° de sensuum internorum natura (1); 2° de sensuum internorum relatione ad sensibile (2). I. - De Sensuum Internorum Natura. Sensuum internorum naturam investigaturi, trademus eorum notionem seu definitionem, numerum et morphophysiologiam. 715. Definitio Sensuum Internorum. — Hi recte sic definiuntur: « potentiae sensitivo-organicae, quae mediate, idest dependenter ab alia media potentia sensitiva, natae sunt a sensibilibus propriis immutari; seu quae suum proprium sensibile mediate attingere natae sunt ». Haec definitio eiusque explicatio liquent ex supra traditis de sensuum externorum definitione (4). (1) l Metaphys., Icct. I, n. 9; cfr. Il de Anim., lect. 22; I, q. 78, a. 3 et passim; TitCHENER op. cit., § 29, p. 114-116. (2) Cfr. Bañez, in l'« P., q. 78, a. 3, dub. 3, conci. 2»; ibid., a. 4; 1OAN. A S.Thoma,o/>. cit., de Anim., q. 8, a. 1, 4; Arnu, op. cit., de Anim., q. 10, a. 5; Mercier, op. cit., n. 91-98; et alios infra citandos. (3) pag. 494 ss. I (4) pag. 529 ss. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 567 716. Numerus Sensuum Internorum. — Quamvis philosophi ac scientific! diverse opinentur quoad istorum sensuum ab invicem distin­ ctionem, ut in fine totius tractationis ad modum corollarii ostendetur; nihilominus, omnes fere communiter conveniunt, uno alterove excepto (= Avicenna, S. Alb. Magn.), quod sensus interni sunt quatuor, vide­ licet: sensus communis, phantasia, aestimativa et memorativa. Revera, ad perfectam vitam sensitivam requiritur et sufficit ut, praeter sensus externos, habeantur facultates, quibus percipiuntur sensibilium rationes tam sensatae sive praesentes sive absentes, quam insensatae sive praesentes sive absentes. Quo fit ut tt ad receptionem formarum sensibilium ordinatur sensus communis... Ad harum autem formarum retentionem aut conservationem ordi­ natur phantasia sive imaginatio, quae idem sunt... Ad apprehendendum autem intentiones quae per sensum non accipiuntur ordinatur vis aestimativa; ad con­ servandum autem eas vis memorativa... n (1). 717. Morphophysiologia Sensuum Internorum. — Cum sensus interni sint potentiae organicae quae, ut tales, affixae esse debent alicui organo, quo instrumentaliter proprias operationes exercent, ideo anato­ mice inveniri debet organum cuilibet sensui proprium, quod non aliunde repentur, etiam iuxta recenter inventa, nisi in cerebro; in hoc igitur vis imaginativa et aestimativa ct memorativa et sensus communis organa sua habent » (2). Revera enim ab antiquis, a quibus in hac re recentiores vix dissident, adsignantur quatuor zonae seu centra corticis cerebralis in quibus praedicti sensus resident, ita ut organum memora/ivaesit in postrema parte capitis (3), aestimativae in media parte capitis (4), imaginativae in anteriore parte cerebri (5) et sensus communis in me­ dulla cerebri (6). Hinc optime explicata manet iuxta antiquos psychophysiologia sensuum internorum. Revera enim, cum sensus externi recipiunt species propriorum sensibilium, eae ad sensum communem per nervos transmittuntur; v. g. cum visus recipit colorem et figuram pomi, has species per nervos transmittit ad sen­ sum communem, iste autem transmittit ad phantasiam, in qua, ut in quodam thesauro, conservantur. A phantasmatibus postea aestimativa abstrahit inten­ tiones seu rationes insensatas, v. g. utilis et nocivi, convenientis et disconvenien­ tis, easque transmittit ad memoriam, in qua ut in nobiliori thesauro conservan­ tur (7). Sicque apparet quomodo « sensus communis est radix phantasiae et memoriae, quae praesupponunt actum sensus communis» (8). (1) S. Thomas, I, q. 78, a. 4; cfr. de Anim., a. 13; de Memoria et Reminisc., lect. 2 (Ed. Pirotta); Opuse., 43, c. 4, ct passim. (2) S, Thomas, de Verit., q. 18, a. 8, c.; cfr. ibid., ad 5um. (3) Cfr. Damascen., De Fide, II, c. 20; S. Thom., I, dist. 3, q. 4, a.1, ad 2«^; I, q. 78, a. 4. (4) Cfr. Damascen., ibid., c. 19; S. Thom., 1, q. 78, a. 4. (5) Cfr. Damascen., ibid., c. 17; S. Thom., II, dist. 20, q. 2, a.2, c.; IV, dist. 7, q. 3, a. 3, qla. 2a. (6) Circa huius organum notat P. Roselli (op. cit., q. 36, a. 1, n. 1143) « De organo sensus communis nihil invenire potuimus adsertum ab Angelico. Sed cum ipsemet doceat, per sensum communem discerni inter obiecta sensuum externorum, videtur sensum communem reponere in ea parte cerebri, in qua nervi sensuum externorum coniunguntur et a qua ad sensus externos procedunt, hoc est in medulla cerebri ». Cfr. Bañez, loc. cit., a. 4, dub. I«»; C. Alamanno, loc. prox, cit., q. 84, art. unie.; A. Tournay, op. cit., pag. 256-261. (7) Cfr. Bañez, loc. cit. prox., dub. V et VIII. (8) S. Thomas, De Mem. et Remin., lect. 2, n. 322. 568 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Il, Sectio II, § 1, ] 2. - De Sensuum Internorum Relatione ad Sensibile. 718. Cum sensus interni sint cognoscitivi seu perceptivi, non possunt actum elicere, nisi eis obiecta propria aliqualiter uniuntur; hoc autem fit per sic dictas species, sive impressas sive expressas, de quibus supra locuti sumus (1). Breviter igitur hic de utraque specie est dicendum respectu sensuum internorum. 719. De Specie Impressa. — Certum est apud omnes philosophos, quod sensibus internis ad cognitionem eliciendam necessario requiruntur species impressae propriorum sensibilium, tum quia sunt potentiae forma­ liter cognoscitivae, tum quia sequitur a fortiori ex eo quod sensibus ex­ ternis tribuuntur. Quinimmo, firmiter tenemus cum communi Tliomistarum sententia contra alios (=• v. g. Sucrez) (2), quod quibusdam potentiis internis conveniunt species impressae altioris ordinis vel saltem modo altiori ordinatae: alioquin non esset altior cognitio, quod specialiter obtinet pro illa cognitione quae est circa rationes insensatas, de quibus est aestimativa et memoria (3). 720. De Specie Expressa. — Sensibus internis autem, praeter dictas species impressas, necessario etiam competunt species expressae ex parte termini cognitionis, inquantum scii, obiectum habet terminare talem cognitionem et quidem secundum esse proportionatum ad illam cogni­ tionem terminandam. Hoc enim luculenter est manifestum in iis sen­ sibus, qui sunt de re absenti, ut phantasia et memoria. Cum enim ob­ iectum absens, formaliter ut tale cognitionem terminare nequeat perseipsum, necesse est ut eam terminet per aliquid in quo seipsum repraesentet ceu in sui imagine vel similitudine expressa, sicut contingit cum potentia spiritualis obiectum absens cognoscit (4). Huius tamen speciei expressae efformatio minime pertinet ad potentiam diversam ab i Ia cognoscente, sed efformatur per actum vitalem illiusmet potentiae cognoscitivae; ita species expressa in phantasia formatur per illius phantasiae actum vi­ talem. Cum enim species expressa sit terminus cognitionis, non potest esse nisi actus vitalis, qui efformari nequit ab alia potentia, ab illa cogno­ scente diversa: alioquin non esset species expressa, cum ipsam potentiam non informaret formaliter ut terminus suae cognitionis, sed solum ut obiectum movens ad extra, et ut sic haberet potius rationem speciei im­ pressae (5). (1) pag. 538 ss. (2) Suarez, III de Anim., c. 3. (3) Sciendum est, quod cum perfectum ab imperfecto non producatur, et species insensa­ tae superiores perfectloresque sint speciebus sensatis, merito a philosophis quaeritur quomodo seu qua virtute illae ab istis educantur. Cui quaestioni Bañez (I, q. 79, a. 3, dub. *I», ad 2’*) respondet assignans duplicem modum explicativum quaestionis ipsius; cfr. Ioan. a S. Thoma, (op. di., loc. prox, cit., a. 4). (4) Cfr. S. Thom., I C. Gent., c. 53. I I (5) Cfr. Ioan. a S. Thoma, loc. prox. cit. Dc Natura Potentiae Scnsitivo-cognoscitivae 569 721. Scholion. — Est tamen animadvertendum, quod licet sensus internus speciem expressam efformet caque obiectum repraesentatum cognoscat, minime concluditur ipsum esse proprie reflexivum; dummodo [enim] non cognoscat ipsum verbum [spec, exprès.] in actu signato et tamquam obiectum cognitum, sed ut medium cognoscendi; sicut etiam non reflectit supra ipsum actum licet utatur illo tamquam medio cognoscente et tendente ad obiectum: sic utitur idolo formato ut repraesentante sibi obiectum extra tamquam termino producto ad repraesentandum aliud, non ut sentiatur in se quod requirebatur ad reflexio­ nem # (1). II. - De Sensibus Internis in Speciali (2). 722. Tradita notitia sensuum internorum in genere, qui sunt: sensus communis, phantasia, aestimativa et memorativa; de iisdem in particulari breviter est nunc disserendum. 723. De Sensu Communi. — Sensus communis ita definiri potest: « potentia sensitivo-organica, qua sensuum externorum, a quibus est realiter distincta, sensationes earumque ab invicem discre­ tiones percipiuntur ». Explicatur. — Dicitur imprimis « potentia sensitivo-organica», ut ostendatur genus, in quo sensus communis cum sensibus externis convenit, ideoque, sicut isti, est animae sensitivae proprietas. Cum enim anima mediate per facultates operetur, nequit perceptiones sensationum earumque differentiarum elicere, nisi mediante aliqua potentia, quae non potest esse ordinis intellectivi, sive dicatur quod illae perceptiones quodam actu intellectus perficiuntur ( - Malebranche) (3), sive quod a speciali facultate intellectiva quae conscientia dicitur (= Reíd) (4) eliciuntur; sed est essentialiter sensitiva et organica ( Aristot., Augustin., S. Thom., Scholastici communiter). Manifestum est enim primo quod « cognoscere sensibilia, inquantum sunt sensibilia, est sensus. Cognoscimus autem differentias albi et dulcis, non solum quantum ad quodquidest utriusque quod pertinet ad intellectum, sed etiam quantum ad diversam immutationem sensus [= ad diversas sensationes]. Et hoc non potest fieri nisi per sensus » (5); (1) Ioan. a S. Tho.ma, loc. prox, cit., a. 4, ad rationem oppositam. (2) Cfr. Aristot., III de Anim., c. 2-3; de Memoria et Reminisc.; de luvent.et Senect., c. 2; dt Somno et Vigilia; S. Alb. Maon., III de Anim., c. 2-3 de Sens. Int.; Sum. de Hom., Tr. I, q. 23 ss.; S. Thom., I, q. 78, a. 4; de Anim., a. 13; III de Anim., lect. 2-6; de Memoria et Re­ minisc. (Ed. Pirotta), et passim; Cajetan., Il de Anima, c. 14-15; in *Im P. S. Th.,q.78, a. 4; Ferrarien., 111 dc Anim., q. 1-3; JAVELLI, 11 de Anim., q. 57-59; Bañez, in I»m P., q. 78, a. 4; C. Alamanno, loc. prox. cit., q. 83-84; R. Aversa, loc. prox. cit., q. 55; Complutenses, loc. prox. cit., disp. 15; A. Ruvio, op. cit., lib. Ill, c. 2-3; Ioan, a S. Tho.ma, loc. prox. cit., q. 8; Cauvinüm, op. cit., Tr. II ad III Lib. de Anim., disp. 1; Arnu, loc. prox. cit , q. 10; Güerinois, loc. prox. cit., a. 9; Roselli, loc. prox. cit., q. 36; Zigliara, op. cit., «Critica ., lib. II, c. I, a. 2; « Psychol. >, lib. Ill, c. 2, a. 2-3; Sanseverino, op. cit., Dynamll., c. 2, a. 6-9, n. 81145; De Maria, op. cit., Anthropo)., P. 1, q. 2, a. 5-7; Pesch, op. cit., n. 561-628; Lahr, loc. prox. cit., sect. 2; ib., liv. 4, sect. 1 ; Boedder, op. cit., n. 93-132; Mercier, op. cit., n. 99-131 ; Donat, op. cit., n. 134-136, 159-170; Gredt, Philosoph. cit., n. 492-504; Frübes, op.cit., lib. II, c. 2, p. 145-208; De la Vaissière, op. cit., n. 27-36, 55-57; Alibert, La Psychologie Thomiste d les théories modernes, P. I, s. 3, ch. I, a. 3, Paris, Beauchesne; Aliotta, op. cit., sez. 2, p. 61103; sez. 3», p. 105-162; Titchener, op. cit.; De Sanctis, op. cit., et alios complures. (3) De Inquir. Verit., lib. I, c. 1, n. 1; c. 13, n. 4. (4) Essays or Inquiry on the Intellectual Powers of man., Ess. I, c. I; Ess. VI, c. V. (5) S. Thomas, III de Anim., lect. 3, n. 601. 570 Lib. II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. II, Sectio II, § 1, I secundo quod, ut supra fuse ostensum est (1), bruta, maxime superiora, sensa­ tiones earumque differentias perfecte percipiunt et. nihilominus intellectu ca­ rent. Necesse est igitur quod sensus communis sit simpliciter potentia sen­ sitiva et ut talis affixa alicui organo, quo instrumentaliter suas operationes exercet (2). Dicitur aqua sensuum externorum... sensationes earumque ab invicem discre­ tiones percipiuntur n, ut significetur proprium et primarium obiectum sensus communis eiusque munera. Et revera; constat experientia Io quod non solum cognoscimus res extrinsecus objectas et a sensibus externis directe perceptas, sed etiam percipimus nos percipere illas res et eas ab invicem differre; quod est dicere, appercipimus perceptiones et sensationes sensuum externorum. Liquet autem quod hoc non potest directe et primario attingi nisi a potentia sensitiva, quae sit altioris ordinis quam sensus externi, et haec potentia altior est sensus communis; 2° quod percipimus differentias seu discretiones sensationum sive sensatorum, sicut v. g. quando discernimus album a dulce, et quod easdem dif­ ferentias ad invicem componimus, sicut, v. g. cum componimus hoc album cum hoc dulci et dicimus saccharum esse dulce. Ad hoc autem requiritur ut discernens, utrumque extremum aliqualiter cognoscat, quod patet sensibus ex­ ternis repugnare: unusquisque enim est essentialiter determinatus ad proprium obiectum tantum, sicut visus ad album, gustus ad dulce; neque in casu absolvi potest actu seu facultate intellectiva, ut iam antea dictum est; neque a pluribus sensibus externis simul unitis, ut liquet: quia sicut a oportet quod unus homo, qui dicit alterum esse album a dulci, sit qui cognoscit utrumque, ita oportet quod una potentia sit qua cognoscitur utrumque » (3). Manifestum est igitur, quod obiectum per se primo attingibile a sensu communi sunt sensationes sen­ suum externorum atque discretiones inter eorum sensata. Nihilominus sensibilia, quae per se primo a sensibus externis attinguntur, sunt quoque obiectum indirectum et secundarium ipsius sensus communis; sen­ sationes enim causantur secundum sensibilium externorum immutationem, ita ut diversae sensationes diversa sensibilia seu res externas diversimode acceptas referant; propterea «sensus communis apprehendit sensata omnium sensuum propriorum » (4), non exceptis sensibilibus communibus, quae sunt modi, sensi­ bilia propria sensuum externorum modificantes. Quare, non videntur recte as­ serere quidam (= Averroes, S. Alb. Magn., Apollinaris, Arnu, etc.) (5), quod sensus communis obiectum proprium est sensibile commune. Nam, sensus com­ munis «est quaedam potentia ad quam terminantur immutationes omnium sensuum... Unde impossibile est, quod sensus communis habeat aliquod pro­ prium obiectum, quod non sit obiectum sensus proprii » (6). Exinde colligitur, quod proprium munus sensus communis est: cognoscere seu percipere atque discernere sensata sensuum externorum, seu eorum sensa­ tiones appercipere, sive utrumque simul; nec tamen habet ordinare et compo- S? * Wlri I HB jStiPL BB * Kj , fJP ; (1) pag. 494 ss. W Cfr. Thom-» IH de Anim., lect. 3, n. 611. — Ex praedictis luculenter patet, sensum communem, Qui est potentia sensitivo-organica, non esse confundendum cum eo quod communiter dicitur «sensus communis > ( sens commun; common sense; der gesunde Menschenverstand): hic enim sumitur pro intellectu seu intelligentia naturali, qua quilibet homo potest communiter de rebus obviis indicare et de isto magistraliter scripsit P. Garrigou-Lagrange, Le Sens Commun etc. Paris, 1922. (3) S. Thomas, III de Anim., lect. 3, n. 603-604; cfr. I, q. 57, a. 2; Cajetan., II de Anim., S* Thomas, II C. Gent., c. 74; cfr. de Veril., q. 15, a. 1, arg. S. Contr. n. 4, 10; S. AuKgGUST., de Lib. Arbit., II, c. 4; S. Alb. Magn., Sum. dc Hom., Tr. I, q. 22, a. 1. (5) Averr., Ill de Anim., text. 134; S. Alb. Magn., loc. prox. cit., q. 33, a. 4; Apollin., RB 11 de Amrn > q- 18; Arnu» loc- suPr- cit> a. 1, § 2. (6) S. Thomas, 11 de Anim., lect. 13, n. 390; cfr. I, q. I, a. 3, ad 2'»m et passim. Dc Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 571 nere sensata seu eorum species inter se: cuni haec ex sua natura habeant quod in sensu communi uniantur; neque proprie et stricte comparare, unde verae propositiones resultarent, licet ei conveniat improprie comparare, quo scii, duo extrema ad invicem comparantur hoc solo, quod actu cognoscuntur quoad an est seu quod eorum sensationes a sentiente percipiuntur, et simili modo ab in­ vicem discriminantur, idest non signate, sed exercite, inquantum scii, ipsa po­ tentia diversis immutationibus ab illis obiectis actu diverse immutatur et affi­ citur (1). Ex his explicata manet intima unio et dependentia inter sensum commu­ nem et sensus externos, sive physiologice ut supra dictum est (2), sive psycho­ logice. Revera enim, sensus communis est potentia in qua recipiuntur omnes affectiones seu sensationes omnium sensuum externorum, atque simul a qua illae cognoscuntur et de illis discretio provenit. Itaque optime intelligitur id quod communiter apud Scholasticos de quolibet sensu externo dicitur, v. g. de visu, quod scilicet «visus videt se videre». Non enim hoc dicitur de sensu externo ut secundum se et a sensu communi independenter consideratur, sed solum inquantum quilibet sensus externus formaliter continuatur cum ipso sensu communi; quo modo, cum sensus communis sit principium et terminus, saltem quoad sensationum discrimen, sensus externi, v. g. visus, dicitur ideo visus et quodammodo unum cum visu censetur; propterea iure dicitur quod visus videt se videre » (3). Manifestum est igitur, quod non irrationabiliter sensus communis dicitur et est commune principium (= radix; fons), a quo omnes sensus externi psychice originem trahunt, et communis terminus (= finis), ad quem omnes illorum immutationes psychice et perfecte terminantur (4). Additur in definitione «a quibus est realiter distincta», ad designandum quod, licet sensus communis versetur circa sensationes et sensata sensuum ex­ ternorum atque cum eis arcte connectatur, ut dictum est; nihilominus, ab eis specifice et realiter distinguitur; consequenter, est omnino falsum non dari sensum communem a quinque sensibus externis distinctum (= Galenus, Con­ dillac, Sensistae omnes) (5). Obiecta enim formalia specifice distincta innuunt in esse psychico potentias realiter ac specifice distinctas; quia nullum specifi­ catum formaliter et per se limites sui proprii specificativi transire potest: specificativum enim, ut tale, respicit potentiam non in esse rei sed in esse obiecti, (1) Cfr. Bañez, I, q. 78, a. 4, dub. 2«®; Complutens., loc. supr. cit., q. 1, § 4, n. 20-22. (2) pag. 567, n. 717. (3) Cfr. S. Thom., 1 II de Anim., lect. 3; Cajet., II de Anim.,c. 14; Ferrarien., III de Anim., q. I; II C. Gent., c. 66; Bañez, I, q. 78, a. 4, dub. 3“®et 4“™; Complûtes., loc. prox, cit., n. 15 ss. — Hic notandum est, quod secundum intelligentiam sensus communis adsignatam, iure ad­ mitti potest id quod vocatur tsensus intimus »; non tamen admittitur prout a pluribus recen­ tioribus explicatur, inquantum scii, est facultas cuilibet sensui appropriata simulque a sensu communi distincta ( - Mercier, Frôbes), quia tunc quilibet sensus esset proprie et stricte reflexivus, quod est falsum ut dictum est (cfr. supra p. 517, coroll. 2). Etenim, ut quilibet sensus suam sensationem sentiat, quod per sensum intimum a recentioribus asseritur, oportet ut Illam sentiat aut eodem actu, quo directe sensationem elicit v. g. si visus percipiat visio­ nem eodem actu quo videt: et hoc non, quia actus et obiectum actus non possunt esse entita­ tive et psychice unum et idem; aut diverso actu, v. g. si visus percipiat visionem diverso actu quo videt, et nec hoc esse potest, cum requirat reflexionem proprie sumptam (cfr. S. Thom., III, dist., 23, q. 1, a. 2, ad 3»®; IV C. G., c. 11 ; Bañez, I, q. 78, a. 3, dub. IO1'®, 2 3conci. 4 5 l‘-3*). Quare, percipere seu sentire sensationes sensuum externorum, est solius sensûs communis; consequenter, sensus intimus a recentioribus intellectus, est simpliciter reiiciendus, maxime quia a nonnullis (• Mercier) cum conscientia confunditur. (4) Hinc iterum explicatus manet modus quo sensus communis sensationes sensuum ex­ ternorum earumque differentias percipit, de qua re videndus est S. Thomas (cfr. Quodl. VII, q. I, a. 2, ad 1°®; III de Anim., lect. 3, n. 609-613; I, q. 57, a. 2; ibid., q. 78, a. 4, ad 2uo>). Pa­ riter, quaestio an sensus communis sit cognoscitivus sensatorum intuitive vel abstractive, ex hucusque a nobis enarratis de facili solvi potest (cfr. Bañez, loc. prox, cit , a. 4, dub. IVu®). (5) Condillac, Essais sur l’origine des connaissances humaines, P. I, s. 2, ch. 1, § 13. 572 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. //, Sectio II, § 1, I atque ideo ut psychice motivum et immutativum ipsius. Porro, sensus communis et sensus externi habent obiecta formalia specifice distincta; dictum est enim, quod obiectum, per se primo a sensibus externis attingibile, sunt sensibilia externa propria, a sensu communi vero, sunt sensuum externorum sensationes seu affectiones earumque discretiones, quae sunt quid pure psychicum. Non est igitur realiter et specifice confundendus sensus communis cum sensibus externis (1). 724. De Phantasia. — Phantasia, quae et imaginativa dici­ tur, sic definiri potest: « potentia sensitivo-organica, a sensu communi sensibusque externis aliqualiter dependens, quâ retinentur, reproducuntur rerum sensatarum sive sensationum imagines, atque ex eis aliae imagines, etiam rerum non-sensatarum, iterum efformantur ». Explicatur. — Dicitur « potentia sensitivo-organica», ut indicetur genusquo cum ceteris sensitivis potentiis convenit, atque ideo est animae sensitivae proprietas. Non est igitur phantasia facultas neutra, prouc indifferenter se habet ad intelligibilia et sensibilia imaginanda (= Plotinus) (2), nec est ipse intellectus (= Malebranche) (3), neque est facultas intellectiones et volitionts attingens (= Galluppi) (4); sed est potentia, quae per se et formaliter attingit sensibilia, ut liquet experientia in homine existente sive in statu vigiliae, sive et maxime in statu somnii; quod et in brutis saltem superioribus manifestatur. Quare, necesse est ut phantasia suam operationem instrumentaliter exerceat mediante aliquo organo corporeo, cui est affixa, quod in hemispheris cerebralibus residere putatur. Consequenter phantasia est potentia etiam organica. Dicitur «a sensu communi sensibusque externis aliqualiter dependens>, ut manifestetur phantasiae dependentia ab illis sensibus simulque ab eis realis distinctio. Quandoquidem experientia compertum est eum qui caret aliquo sensu externo, nihil de sensibilibus propriis illius sensus imaginare posse (5). Phantasia praeterea est de obiecto prout formaliter est in anima; quod ut sic dari nequit nisi prius per sensus externos perceptum seu sentitum sit, qui illud transmittunt ad sensum communem, a quo phantasia immediate illud recipit (6). Sicque patet quod phantasia mediate quidem a sensibus externis sed immediate a sensu communi dependet, at non solum psychice sed et physiologice, inquantum scii, organum sensus communis ex una parte arcte connectitur cum sensibus externis, et ex alia cum organo phantasiae, ita ut inter utrumque medium re­ vera teneat (7). Nihilominus, neque est censendum quod phantasia est potentia specifice eadem cum sensibus externis, neque quod est speciale munus tantum sensus communis (= Galenus, Damascenus, Nyssenus, Ne.mesius, Suarez, Ruvio), sed e contra tenendum est eam esse ab omnibus illis specifice et realiter distinctam (= Arist., S. Alb. M., S. Thom., Cajet., Ferrar., Toletus, Conimbric., Compluten., et communiter). Et quidem, Io quia obiecta phantasiae, (1) Cfr. S. Alb. Magn., Sum. de Hom., Tr. I, q. 23, a. 1 ; S. Thom., III de Anim., lect.2-3; Scotum, de Anim., q. 11. (2) Ennead., IV, lib. III, c. 29-31. < (3) Op. cit., lib. H, P. I, c. 1, § 1. (4) Lezz. etc., Vol. II, lez. 89. (5) cír. De la Vaissière, op. cit., pag. 99. , (6) Cfr. S. Alb. M., toc. pr. cit., q. 36, a. 1 ; S. Thom., de Mcm. et Rem.t lect. 2, n. 319. (7) Hac explicatione intelligitur phantasiae definitio, quam causaliter et dynamicc tradit S. Thomas (Il de Anim., lect. 16) post Aristotelem, dicens « motus a sensu secundum udum jactus », prout scii, est motus factus circa sensibilia, ut prius causata seu percepta a sensibus externis et sensu communi. De Natura Potentiae Sensitivo-cognoscílivae 573 sensus communis et sensuum externorum sunt formaliter et per se distincta in esse obiecti. Nam, sensus externi per se attingunt sensibiles qualitates; quanti­ tas enim seu magnitudo ab eis attingitur non proprie, sed communiter, cum sit sensibile commune; sensus communis vero per se attingit sensuum externo­ rum perceptiones seu sensationes, quas appercipit discernitque ab invicem; phantasia denique per se attingit quantitatem rei sensibilis, ut habet formaliter rationem similitudinis seu imaginis ipsius quantitatis physice seu obiective sumptae: experientia enim liquet, quod nihil a nobis imaginari potest nisi qua­ tenus repraesentatur aliqua figurâ, quae ad quantitatem pertinet; quare aliae sensiles qualitates a phantasia non attinguntur, nisi inquantum inseparabiliter quantitati coniunguntur (1). — 2° Quia sensibile sive sensatum externum for­ maliter et in esse obiecti praesens distinguitur specifice a sensato externo forma­ liter et in esse obiecti absente vel saltem ab absenti et praesenti abstrahente, quia istud, ut tale, praesefert rationem obiective abstractiorem ab actuali et concreta existentia extrasubiectiva; circa primum porro sunt sensus externi et sensus communis, circa aliud vero est phantasia (2). Remanet igitur manife­ stum, quod phantasia est potentia a sensibus externis et a sensu communi spe­ cifice distincta. Dicitur «qua retinentur, reproducuntur... atque iterum eflormantur imagines >•, ut manifestentur tria praecipua munera, quae circa imagines phantasia exer­ cet (3). Etenim, Io Phantasiae est retinere seu conservare species sensibiles per sensus acce­ ptas; patet enim quod animal, saltem perfectum, motu locali seu progressivo movetur ad aliquid absens inquirendum; ad quod requiritur quod « per animam sensitivam non solum recipiat species sensibilium cum praesentialiter immutetur ab eis, sed etiam eas retineat et conservet » (4); hoc autem fit per phantasiam, quae propterea dicitur « quasi thesaurus quidam formarum per sensum acceptarum » (5) et vi huius aliqualiter munus memoriae exercet, licet a memoria proprie dicta specifice distinguatur (6). 2° Phantasiae non solum est retinere (= Avicenna) (7), sed et reprodu­ cen imagines iam conservatas seu eas cognoscere (= S. Alb. Magn., S. Thom., Ægidius, Bañez) (8), quia « est apprehensiva similitudinum corporalium etiam rebus absentibus » (9), inquantum scii, animal per phantasiam potest percipere res sensatas non solum ut praesentes sed et in absentia, ad quas movetur in­ quirendo; hoc autem fieri nequit nisi species sensatas conservatas animal sibi (1) Cfr. S. Alb. Magn., loc. prox, cit., q. 35, a. 1 ; HI de Anim., Tr. I, c. 9; S. Thom., II I de Anim., lect. 6. (2) Cfr. S. Thom., I-II, q. 15, a. 1. (3) Super hoc triplex munus fundatur triplex divisio seu consideratio imaginativae apud recentiores, vide!.: in irnaginativam conservativam, reproductive™ et constructivam. (4) S. Thomas, I, q. 78, a. 4. (5) S. Thomas, ibid. (6) Ad rem Arnu (loc. prox, cit., a. 2, n. 21): « Differt etiam imaginativa in modo retinendi ab ipsa memoria: quia imaginativa retinet sine determinata temporis differentia, sed memoria cum determinatione temporis praeteriti. Praeterea, imaginatio solum retinet formas et imagines a sensibus acceptas quae vere in sensu fuerunt, memoria vero non solum retinet imagines sen­ sibilium sed etiam intentiones elicitas a compositione et divisione sensibilium facta per cogitativam seu aestimativam a quibus distinguitur..., sed imaginativa solum habet retinere ». Idem asseritur a nonnullis recentioribus, cfr. Mercier, loc. prox, cit., n. 104, 115. — Notan­ dum est denique, quomodo specierurn retentio in phantasia psychophyslologice explicatur, cfr. S. Thom., de Mem. ct Rem., lect. 3, n. 328. (7) Cfr. apud S. Thom., H C. Gent., c. 74. (8) S. Alb.M., Hide Anim., Tr. I,c.6-9; Ægid., Ill de Anim., c. 3, text. 153-154, dub. 2-4; Bañez, I, q. 78, a. 4, dub. V, conci. 2\ (9) S. Thom., I-II, q. 15, a. 1; cfr. ibid., q. 17, a. 7, ad 3«n>; ir q. 78, a. 4; ibid., q. 81, a. 3, ad 2«m; ibid., q. 84, a. 8, ad 2«®; de Anim., a. 13. 574 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Il, Sectio //,§1,1 rcproducat atque percipiat. Exinde est quod homo, ut introspectionc liquet, potest, cum vult, imaginari seu imaginem rei absentis facere (1). 3° Phantasiae demum est efformare novas imagines, inquantum scii, spe­ cies seu imagines conservatas et reproducías, ita ad invicem componit, ut aliae imagines seu imaginum associationes penitus novae et a sensibus non haustae resultent, sicut « ex praeconceptis speciebus montis et auri, format speciem montisaurei » (2). Tamen, talis actus minime competit potentiae specifice distinctae ab ea, cui convenit imagines reproducere et cognoscere, sicut quidam volunt, distinguentes inter imaginationem qua imagines rerum sensibus haustarum sibi repraesentat, et phantasiam (== S. Alb. Magn.) seu facultatem fingendi (= Wolff) (3) qua novae imagines componuntur; sed tam reproducere quam novas imagines efformare est duplex munus unius eiusdemque facultatis (=S.Au­ gust., Damascen., Nemes., S. Thomas, Sanseverino et communiter) (4). Po­ tentia enim imaginativa sive sibi reproducit et percipit rerum imagines haustas a sensibus, sive has diversimode associat atque ex eis novas efformat, rem sen­ sibilem formaliter attingit sub eadem ratione formali, hoc est sub ratione psy­ chica quantitatis et figurae; modus igitur quo imaginativa per se imagines attingit, non est specifice distinctus; consequenter, illi duo actus nequeunt esse nisi unius eiusdemque facultatis (5). Attendendum tamen est, quod ut phanta­ sia hoc tertium munus perfecte compleat, requiruntur duae conditiones, nempt attentio et leges associationum (6). Animadvertendum denique est, quod hoc tertio munere phantasiae non solum explicatur problema somniorum, quae finaliter ad diversas imaginum asso­ ciationes reducuntur et de quibus maxima est apud Philosophos et scientificos concertatio (7), sed etiam permulti status psychopathologici ut somnambulismus, hypnotismus etc., et fere omnes formae nevrosis ut hysteria, psychastenia etc. (1) Cfr. De la Vaissière, op. cit., n. 28, p. 99-100. — Super hanc doctrinam S. T/romos post Aristotelem dependentiam intellectualis cognitionis fundat, inquantum «mens nostra non potest actu considerare etiam ea quae habitualiter scit, nisi formando aliqua phantasmata; unde etiam laeso organo phantasiae impeditur consideratio » (De Verit.. q. 10, a. 6, c.). (2) S. Thom., I, q. 12, a. 9, ad 2«m; cfr. De Verit., q. 8, a. 5. (3) Psychol. Empir., P. I, c. 4, § 138-144. • £4 . (4) S. August., de Genes, ad Litt., VII, c. 21, n. 29; Epist. Vll, c. 3-4; Damasc., de Fide Orth., II, c. 17; Nemes., loc. prox, cit.; Sansev., loc. prox, cit., n. 111. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 78, a. 4; ibid., q. 84, a. 6, ad 2um; de Verit., q. 10, a. 6, ad 5-m* passim. (6) Hoc duplex elementum longius et accurate hodierni Psychologl Experimentalistae pro­ sequuntur (=> Titchener, De la Vaissière etc.) quos adiri facile est. Breviter igitur aliquid innuimus de utroque supradicto elemento secundum sensum scientificorum. A. - Attentio de­ finitur: «actus quidam seu processus psychicus, quo talis vel talis facultas cognoscitiva ita determinatur ad hoc vel illud obiectum, ut de quolibet alio absolute minime occupetur». Multi­ plex esse potest; unde si accipiatur ex parte potentiae, dividitur: in intellectivam et sensitivam; si autem ex parte obiecti, dividitur: in activam (=» voluntariam) et passivam (= involuntariam; naturalem; spontaneam; reflexam); passiva autem subdividitur: in immediatam (= primiti­ vam) et mediatam ( «■ secundariam; derivatam; appcrccptivam). — B. - Associatio vero de­ finitur sic: «quidam processus psychicus, quo, reproducía sive efformata aliqua Imagine (« aliqua idea iuxta modernos), aliae imagines excitantur, quae cum illa allqualem connexionem praeseferunt ». Cum autem, vi diversae connexionis, imaginum associatio multipliciter contin­ gere possit, ideo diversae leges adsignantur, quibus associatio regulatur, quamvis maxime decertent scientific! ct quoad qualitatem ct quoad numerum istarum legum, de quibus supra aliquid praenotavimus (p. 496, not. Ia). De iis ulteriorem sermonem prosequi non possumus, cum longiorem accuratioremquc tractationem postulent; unde ad Manualia Psychologlae Experimentalis lectores remittimus. "’-V (7) Maximi est momenti tractatio « dc Somno et Insomniis », tum psychologice tum phy­ siologice accepta, quae verum problcmaïmo et aenigma constituit; tamen brevitatis gratia câ su­ persedemus et quosdam citamus qui utiliter consuli possunt. Cfr. Aristot., Dc Somno ct Vigilia; De Insomniis De Divinatione per somnum; S. Alb. Magn., super illa oper. aristot.; Sum. de Horn., Dc Natura Potentiae Sensitivo-cognoscitivae 575 Additur denique in definitione « rerum sensatarum sive sensationum imagi­ nes, atque ex eis aliae imagines, etiam rerum non-sensatarum », ut significetur phantasiae obiectum, quod appellatur phantasmata seu imagines (- repraesen­ tationes; status secundarii). « Sicuti enim sentiens movetur a sensibilibus, ita in phantasiando movetur a quibusdam apparentibus, quae dicuntur phantas­ mata» (1). Patet igitur, quod licet phantasma per actum phantasiae produci possit, non est tamen confundendum phantasma cum actu phantasiae, ut qui­ dam inconsiderate faciunt ( Frôbes). Phantasma enim seu imago est simili­ tudo seu repraesentatio sensibilis ct concreta rerum aut qualitatum sensibilium sive sensationum antea perceptarum et actualiter absentium; unde liquet, quod imago est quid vitale repraesentativum rei absentis (2) atque necessario depen­ det ac supponit praeviam sensationem; ideo carentes ab initio aliquo sensu nullam imaginem habere possunt obiecti illius sensus repraesentativam, ut caecusnatus quoad colores (3). Imagines porro in phantasia possunt esse aut de sensa­ tionibus aut de rebus perceptis; imo ex iis partialiter se habentibus aliquid aliud complexum imaginari potest quod, formaliter ut tale, non est res sentita, ut mox antea dictum est quod a ex forma auri recepta et forma montis format [imaginativa] quoddam phantasma aurei-montis » (4). 725. De Aestimativa. — Aestimativa, quae est tertius sensus internus, ita definiri potest: « potentia sensitivo-organica, a sensu communi et phantasia distincta, qua rationes insensatae sensibilium percipiuntur ac determinantur ut convenientes vel disconvenientes ». Explicatur. — Dicitur « potentia sensitivo-organica», ut indicetur aestimativam cum praedictis sensibus convenire et animae sensitivae proprietatem esse. Nullum est enim dubium, dari revera in animali hanc potentiam, ut satis liquet ex supra de brutorum intelligentia ostensis. Etenim animal non movetur solum ad sensationes physice delectabiles vel dolorosas, quae cuilibet sensui sunt communes ex uniuscuiusque proportionata vel improportionata adaptatione ad proprium sensibile, quo modo ; cfr. ¡bid., q. 78, a. 4; de Anim., a. 13. (6) Cfr. S. Thom., De Mem. et Rem., lect. 2, n. 322. (7) Cfr. S. Alb. Magn., Sum. de Hom., Tr. I, q. 38, a. 2. (8) S. Thomas, I, q. 79, a. 6. De Natura Potentiae Scnsitivo-cognoscitivae 579 cularis pertinet» (1); quapropter, memorativa per se primo non fertur in res, sed in res praeteritas ut praeteritas, seu clarius in praeteritionem rei: « memoratur enim nunc aliquis quae prius audivit vel vidit vel qualitercumque passus fuit, non autem nunc memoratur quod nunc passus est # (2); unde est, quod praeteri­ tum, ut tale, respectu intellectus per accidens se habet (3), ideoque non est per se aliquid intelligibile sed sensibile, quod per se a memorativa sensitiva attin­ gitur (4). Additur denique « conservantur et reproducuntur » ut designentur actus proprii seu munera memorativae. Revera enim, ei competit conservare sumpta memorativa secundum se et ut habet rationem passivi: hoc enim modo, eius est sensibilium species recipere et receptas, absentibus ipsis sensibilibus, retinere seu conservare. Sed ei competit etiam reproducere. inquantum unionem et communi­ cationem cum phantasia et aestimativa praesefert et ut sic habet rationem activi seu agentis; unde redire potest in rem per speciem seu imaginem apud se conser­ vatam, quamvis res ipsa sit physice absens (5). Manifestum est autem, quod si memorativa sit reproductiva, debet esse quoque cognoscitiva seu perceptiva; reproducere enim est iterum ad memoriam revocare ea quae antea considerata fuerunt; revocare autem est iterum incipere actualem rei considerationem ha­ bere, quod fieri nequit nisi per excitationem, quae consistit in actuali usu ali­ quarum specierum; uti vero speciebus est cognitionis seu potentiae cognoscitivae. Nequit igitur memorativa esse reproductiva quin simul sit cognoscitiva (6). 727. Corollarium. — Ex omnibus hucusque ostensis de sensibus in­ ternis generaliter colligitur ut manifestum, quod « cum natura non deficiat in necessariis, oportet esse tot actiones animae sensitivae, quot sufficiant (1) S. Thomas, loc. prox. cit. (2) S. Thomas, Dc Mem. ct Rem., lect. 4, n. 354. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 79, a. 6, ad 2 ; de Veril., q. 10, a. 2. (4) Cfr. S. Thom., Dc Mem. et Rem., lect. 1, n. 298-310. (5) Ut intelligatur sensus illius quod dicitur « res physice absens », sciendum est quod du­ pliciter sumi potest: 1° relative, prout scii, nunc abest a sensu, cui in praeterito praesens fuit, quo modo intelligitur respectu memoriae, cui est praesens, eo quod in ea res conservantur, unde memorativa «est thesaurus quidam huiusmodi intentionum [i. e. insensatarum]» (S. Th., I, q. 78, a. 4); 2° simpliciter ct absolute, prout imago rei etiam a memoria omnino ex­ cidit, ut in ea nullimode conservata sit, et sic est oblivio. — Ad habendam iterum notitiam eorum quae oblita fuerant, datur quidam actus, qui a memorativa elicitur, inquantum for­ maliter est coniuncta cum ratione vel intellectu, ideoque non invenitur nisi solum in homine, et talis actus est reminisci; quare, datur in homine praeter memorativam etiam reminiscentia (cfr. S. Th., De Mem. et Rem., 1. 8, n. 398-399), quae non est potentia a memorativa specifice distincta, sed cius specialis actus tantum (cfr. S. Th., ibid.; Bañez, I, q. 78, a. 4, dub. 2«» ad 6-in obi.), ideoque sicut ipsa est «passio corporea, idest operatio exercitata per organum cor­ porale» (S. Th., ibid., n. 400-408). Quia autem tali actu homo inquirendo movetur ad memo­ randum (cfr. S. Th., ib., n. 356), ideo reminiscentia est medium seu via ad memorandum (cfr. S. Th., ib., n. 398); per ipsam enim aliquis « recuperat notitiam quam amisit... [et quidem) sub ratione memoriae, in ordine scii, ad id quod prius fuit cognitum » (S. Th., ib., n. 372); ad hoc autem requiritur ut reminisceris « procedat ex aliquibus a principio memoratis » (ibid.), ita ut reminlscens moveatur in aliquid, quod consequitur ad illud quod retentum seu conser­ vatum est in memoria (cfr. ibid., n. 373-385); hac ratione iure meritoque reminiscentia dicitur esse • inquisitio alicuius quod a memoria *excidit (S. Th., ib., n. 362; cfr. n. 386). (6) Cfr. S. Thom., I, q. 79, a. 6; de Anim., a. 13; de Verit., q. 10, a. 3; Ioan. a S. Thoma, loc.prox, cit., a. 2, « dico quarto ». — Hic sciendum est, quod ex supra praeallato duplici munere, memorativa multiplicem acceptionem sortita est. Et quidem, a) ex eo quod est conservativa, distinguitur In mem. sensitivam et intellectivam; unde ait S. Thomas (I, q. 79, a. 6, c): «si me­ moria accipitur solum pro vi conservativa specierum, oportet dicere memoriam esse in intelle­ ctiva parte », quae tamen < non est alia potentia ab intellectu » (ibid., a. 7); p) ex eo autem quod est reproductiva, essentialiter est sensitiva cum per se respiciat praeteritum ut tale, et ex hac parte distinguitur iuxta diversitatem sensationum praeteritarum, quae per omnes sensus externos sentitae fuerint, sleque habetur memoria visualis, auditiva, olfactiva, gusta­ tiva, motrix, etc. (Titchener, De la Vaissière, et alii). 580 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 1, 11 ad vitam animalis perfecti» (1). Quare, sicut demonstratum est, ad sen­ sata et insensata apprehendenda, retinenda, componenda et reproducenda, non sufficit in animali perfecto ponere: Io nec unam et unicam potentiam sensitivam, omnia cetera munera exercentem (= Suarez, Ruvio);2°nec solas duas potentias, quarum una apprehendit et iudicat de omnibus sensibilibus externis (sensus communis) et altera apprehendit, retinet et componit sensata et insensata (phantasia) (= Fonseca, Conimbr.) (2); 3° neque solas tres potentias, scii, phantasiam, vim iudicativam et me­ moriam (= Nissenus, Damascen., Nemesius) (3); 4° neque requiritur ut ponantur quinque sensus interni, videl. sensus communis, phantasia, imaginativa, aestimativa et memoria (= Avicenna, S. Alb. Magn.); sed 5° requiritur et sufficit quod sint tantum quatuor, videl. sensus communis, phantasia (= imaginativa), aestimativa et memorativa (= S. Thomas, Thomistae communiter) (4). Hae autem quatuor potentiae non distin­ guuntur ab invicem sola distinctione rationis, seu ut diversa munera eiusdem potentiae (= Suarez, Ruvio, Lahousse, Urraburu, De Ba­ cker, Aubert, Frôbes et alii), sed oportet ut distinguantur reali ac specifica distinctione, ut ex supra de unoquoque sensu explicatis satis luculenter manet manifestum (= S. Thomas, Thomistae communiter, Valencia, S. Maurus etc.) (5). n. - De Cognitione Sensitiva. 728. Expleta potentiarum sensitivo-cognoscitivarum natura, de earumdem exercitio seu operatione, quae cognitio appellatur, est nunc agendum. Cognitio autem sensitiva, sicut et intellectiva, est quaedam species cognitionis, quae, sive analogice sive univoce, na­ turam cognitionis ut sic subaudit; liancque vero sequitur alius actus, quo phaenomena psychica iam cognita clarius cognoscuntur seu percipiuntur, quique et conscientia dicitur. Agendum est igitur (6): Io de cognitione in genere (A); 2° de conscientia in genere (B)] 3° de cognitione sensitiva (C). (1) S. Thomas, I, q. 78, a. 4. (2) Iuxta hos aestimativa et memorativa sunt una potentia cum phantasia. (3) Iuxta istos phantasia cum sensu communi identificatur. (4) Notandum est quod iuxta Bañez (I, q. 78, a. 4, dub. I), argumenta a S. Thoma addu­ cta < non probant manifeste sententiam D. Thomae esse certam; probant tamen ¡llamea probabiliorem et magis consentaneam cum humana ratione et experientia >, (5) Circa hanc ultimam partem corollarii subobscure loquitur Bañez (loe. pr.cil.,áub.V ' conci. 4b, ad 1«^), quia putat quod in ratione cognoscitivi sunt tantum duo sensus Interni spe­ cifice distincti ( sensus communis et memoria), absolute vero sunt quatuor specifice distincti et sunt illi quos supra retulimus. — Solet denique quaeri, an omnes quatuor praedicti sensui interni omnibus animalibus, sive perfectis sive imperfectis, conveniant et an aequali modo: cui quaestioni nôs respondemus negative (cfr. Bañez, loc. prox, cit., dub. VI; Arnu, loc. prox, cit., a. 5, n. 51-53; et alios). H| (6) Quae propterea hic in genere et praecise de cognitione dicentur, proportionaliterapplicanda sunt et cognitioni sensitivae et intellectivae; sicque etiam repetitiones vitantur. Tractatio autem haec proprie vocari potest « Gnoscologia Generalis», quae non est confun­ denda cum < Critcriologia » ( — Zamboni), atque dividitur in < Gnos. Sensitivam » et «Gnos. Intellectivam ■. De Cognitione Sensitiva 581 A. - De Cognitione in Genere (1). 729. Analysiin psychologicam instituentes cognitionis in genere, cuius utilitas ac necessitas neminem certe latet (2), investigare debemus accurate eius naturam atque elementa intrinseca seu principia, determi nativum nempe, quod species cognoscibilis seu impressa dicitur, et terminativum, quod species expressa appel­ latur (3). Itaque examinandum est: Io de natura cognitionis (1); 2° de specie impressa (2); 3° de specie expressa (3). 1. - De Natura Cognitionis. 730. Cum cognitio sit operatio quaedam, necessario supponit et sequitur potentiam cognoscitivam seu cognoscens factum in actu per cognoscibile, seu esse ipsum cognoscibile. Ut igitur cognitionis natura intimius penetretur, quaerenda est natura subiecti cogno­ scentis et obiecti cognoscibilis, consequenter natura cognitionis secundum esse staticum; hoc autem totum dependet a causa vel radice, a qua cognoscens et cognoscibile formaliter talia consti­ tuuntur. 731. Praenotamina. — Est primo notandum seu melius recolendum ex plu­ ries dictis (4), quod sicut materia est principium coarctationis, limitationis, finitatis ac particulari tatis : ita forma est principium amplitudinis, illimitationis, infi­ nitatis et universalitatis. Quamvis autem ab utraque limitatio quaedam habeatur, diversimode tamen: quia materia perficitur per formam perquam finitur; forma vero imperficitur et contrahitur per materiam (5). Eadem ratione sequitur, quod materiae et formae amplitudo, communitas seu universalitas maxime di­ versa est; materiae quidem convenit per modum potentiae, propterea eius uni­ versalitas imperfectionem dicit; formae vero convenit per modum actus, ideo eius universalitas perfectionem importat (6). Huic autem duplici universali perfecte respondet duplex abstractum, videl.: unum abstraction totali, quod (1) Cfr. S. Thom., I, q. 12, a. 2; q. 14, a. 1, 3; q. 21, a. 1 ; q. 80, a. 1 ; q. 84, a. 2; q. 87, a. 1-3; q. 89, a. 1, ad 4“'»; III, q. 10, a. 3; ibid., a. 4, ad ll“ 2; 3de4 5Verit., 6 q.2,a.2; a. 4, ad 7“«»; q. 8, a. 6, ad 9«m; q. 10, a. 3; q. 13, a. 3; q. 23, a. 1 ; III, dist. 27, q. 1, a. 4; IV, dist. 49, q. 2, a. 2, ad 4“»; Quodl. III, a. 20; 1 Post.-Anal., lect. 41, et alibi; oinnes Commentatores S. Tho­ mae, praesertim In I, q. 12, a. 2; q. 14, a. 1. (2) Non immerito quaestio «de cognitione» a Cajetano (I, q. 14, a. 1) vocatur «diffi­ cilis et arduum fundamentum magnae partis metaphysicae ac Philosophiae Naturalis ». (3) Optime ait S. Thomas ( I, q. 12, a. 2; cfr. q. 27, a. 1 ) : « ad visionem, tam sensibilem quam Intellectualem, duo requiruntur, scii, virtus visiva et unio rei cum visu ». (4) Cfr. pp. 68 ss., 86 ss. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 1 ; 111, q. 10, a. 3, ad 1<*®; 1 C. Gent., c. 43; de Pot., q. 1, a. 2; de Verit., q. 2, a. 2, ad 5»«; ibid., q. 29, a. 3; Quodl. 111, a. 3, et passim; Cajet., De Ente et Ess., c. 6, q. 13, p. 182-183 (Ed. de Maria). (6) Cfr. Cajet., I, q. 4, a. 1, ad 3»®. 582 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. II, Sectio II, § 1,11 quanto abstractive ct communius co imperfectius, et tale respondet universali per modum potentiae; aliud vero abstraction formali, quod quanto abstractius et communius eo nobilius et perfectius, et hoc respondet universali per modum actus (1). Illa ergo amplitudo, communitas seu universalitas est perfecta, quae abstrahit fonnaliter a materia et potentia seu quae est immaterialis, ideoque actualis et eo perfectior quo immaterialior et actualior; sicut e contra, illa est imperfecta, quae abstrahit totaliter seu quae est materialis, ideoque potentialis et eo imperfectior quo materialior et potentialior (2). Porro cum esse, simpli­ citer et absolute sumptum, sit cuiuscumque perfectionis actualitas (3), proindeque omnium perfectissimum (4), sequitur quod amplitudo seu universalitas formae, quae immediate in immaterialitate et actualitate fundatur, mediate et finaliter ad esse reducitur (5). Secundo est notandum, quod duplex est modus quo forma seu perfectio alicuius rei est vel recipitur in alia re, scii.: subiectivc, prout id in quo recipitur, habet rationem subiecti ut comprincipii, cum quo nempe aliquod tertium componit, v. g. sicut forma recepta in materia; obiective, prout id in quo forma recipitur, illam rationem non habet, sed solum rationem potentiae cogno­ sci ti vae cui forma ut obiectum objicitur. Non est igitur idem receptionis modus quo formae in potentia cognoscitiva et in materia recipiuntur; nam, in illa immaterialiter et in hac materialiter recipiuntur. Exinde sequitur, quod perfectio «unius rei in altera esse non potest secundum determinatum esse, quod habebat in illa re; et ideo ad hoc quod nata sit esse in re altera, oportet eam con­ siderare absque his quae nata sunt eam determinare. Et quia formae et perfe­ ctiones rerum per materiam determinantur, inde est quod secundum hoc est aliqua res cognoscibilis secundum quod a materia separatur; unde oportet quod etiam id, in quo suscipitur [= potentia cognoscitiva] talis rei perfectio, sit im­ materiale; si enim esset materiale, perfectio recepta esset in eo secundum ali­ quod esse determinatum, et ita non esset in eo secundum quod est cognoscibilis, scii, prout existens perfectio unius est nata esse in altero » (6). Tertio est notandum, quod cum cognitio sit quaedam operatio seu actio, ideo, ut huiusmodi, dicit actualitatem tendentiae potentiae cognoscitivae seu cognoscentis ad cognoscibile; quapropter, talis est radix et formalitas cogni­ tionis, qualis est radix et formalitas cognoscentis ut est cognoscens et cognosci­ bilis ut cognoscibile est. 732. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaestio est: an radix et causa qua cognoscens est cognoscens et cognoscibile est co(1) Cfr. Logicam, n. 327-328; S. Thom., de Verit., q. 7, a. 6, ad 7om; I, q. 4, a. 1, ad 3°»; in Boet, de Trin., q. 5, a. 3; Cajet., loc. prox, cit., q. 1, p. 8. (2) Ad rem acute Cajetan. (I, q. 82, a. 3): «quod quia abstractlo formalis Incipit ab exclusione materiae et continue ascendit, excludendo potentialltatis gradus, signum est quod, cum ventum fuerit ad eas rationes formales, quae nullam materiae aut potentiae rationem claudunt, quod quanto aliqua est abstractor tanto perfectior, utpote remotior et magis distans ab his quae potentiam claudunt ». (3) Cfr. S. Thom., I, q. 3, a. 4, c.; q. 4, a. I, ad 3«»; q. 54, a. 1 ; q. 75, a. 5, ad 4®»; II C. Gent., c. 54; de Pot., q. 7, a. 2, ad et 10ura; de Anim., a. 6, ad 2un». (4) Cfr. S. Thom., praeter loca prox, cit., I, q. 4, a. 2, c. et ad 3«»; q. 8, a. I ; I C.GtrtL, c. 28; I, dist. 17, q. I, a. 2, ad 3«m; de Verit., q. 20, a. 2, ad 3“»; q. 22, a. 6, ad ibid.,a. 11, ad 4' *®; Cajet., I, q. 4, a. 2; Ferrar., 1 C. Gent., c. 28; Ledesma, Tract, de Divina Perfectum, q. 12, conci. 4 * et alios. ’ (5) Hinc Cajetan (de Ent. et Ess., c. 6, p. 208) optime notat quod « inter praedicata quidditativa talis est ordo, quod tanto unumquodque est actualius quo magis appropinquat ad esse, et tanto est potentialius quanto remotius est ab esse ». (6) S. Thomas, de Verit., q. 2, a. 2; cfr. ibid., a. 5; I, q. 50, a. 2, ad 2«m; Cajetan., I, q. 50, a. 2. De Cognitione Sensitiva 583 gnoscibile sit sola immaterialitas non solum negativa sed et positiva, inquantum nempe importat non tantum exclusionem a materia, sed etiam positivam perfectionem actualitatis ac entitatis; an, e contra, materialitas nihil per se officiat rationi cognoscentis et cognoscibilis. 733. Sententiae. — Duae hac in re dantur praecipuae auctorum sen­ tentiae. Ia Sent, docet, quod immaterialitas non est per se et propria radix et causa cognoscentis et cognoscibilis, neque ideo cognitionis; unde materialitas nullum impedimentum constituit. Ita Aureolus (1), G. Biel (2) et alii pauci, quorum postea doctrinam renovavit Locke (3). 2a Sent, oppositum omnino docet, quod scilicet immaterialitas est per se, propria ac unica radix qua cognoscens et cognoscibile formaliter talia consti­ tuuntur, ideoque est unica ac propria radix cognitionis. Ita, post Aristotelem, S. Thomas, Thomistae omnes et Scholastici communiter, cum quibus sit 734. Conclusio : « Sola ratio immaterialitatis est propria radix et causa cognoscentis et cognoscibilis ». Prob. Ia Pars (= sola ratio immat. est prop. rad. et causa cognoscentis). — Cognoscitivum seu cognoscens fonnaliter ut tale, natum est habere, praeter formam propriam, etiam formam alterius ut al­ terius. Atqui sola ratio immaterialitatis est propria radix et causa, qua aliquid natum est habere, praeter formam propriam, etiam formam alterius ut alterius. Ergo sola ratio immaterialitatis est propria radix et causa cognoscentis. Min. liquet ex praenotatis. Nam, propria radix et causa qua aliquid natum est habere, praeter formam propriam, etiam formam alterius ut alterius, est eius formae amplitudo, communitas et uni­ versalitas; ex eo enim quod forma non est ita coarctata et limi­ tata, provenit quod sit non solum ipsamet, sed etiam alia. Ampli­ tudo autem seu universalitas formae radicatur in immaterialitate seu in actualitate et in esse rei, ut notatum est. Mai. explic. et simul prob.: Cognoscens fonnaliter et essen­ tialiter a non-cognoscente distinguitur, ut patet. Atqui haec for­ malis et essentialis distinctio consistit in hoc, quod non-cognoscens ut tale nonnisi formam suam habet; cognoscens vero ut tale, praeter formam propriam, natum est habere formam alterius ut alterius. (1) Cfr. apud Capreolum, I, dist. 35, q. unie. (2) I, dist. 35, q. 2. (3) Etenim Locke admisit, quod materialitas non est absolutum Impedimentum cognoscibilitatis, unde docet materiam cogitantem non repugnare. Scribit enim: < We have the ideas of matter and thinking, but possibly shall never be able to know whether any mere material being thinks or no; it being impossible for us by the contemplation of our own ideas, without revelation, to discover whether Omnipotcncy has not given to some systems of matter fitly disposed, a power to perceive and think... • (An Essay concern, hum. Underst., B. IV, ch. Ill, n. 6; cfr. ibid., ch. X, n. 13; Appendix N. IX in fine II» Vol.). 584 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. Il, Sectio //, § I, Il Hoc autem minime significat, quod cognoscens habet formam alterius rei subsistentis, non-cognoscens vero non (= Sylvester); nec quod cognoscens est sive fit alia solum representative, noncognoscens autem non fit alia repraesentative (= Valencia); neque praecise quod cognoscens, praesertim intellectivum, natum est recipere et essentias accidentium et substantiarum secundum esse intentionale ut perfectiones existentes etiam ipsarum rerum extrinsecarum, ubi non-cognoscens recipit tantum essentias acci­ dentium secundum esse naturale ut perfectiones ipsiusmet subiecti tantum (= Ferrar., Zumel, Bañez) (1); sed significat formaliter, quod cognoscens est vel fit aliud, quia «species cogniti est inco­ gnoscente », non-cognoscens vero non fit aliud ut aliud, sicut ma­ teria non est nec fit ipsa forma (= Cajetan., Nazarius, Cauvinus et plures alii). Nam, non-cognoscens aut recipit formas propter ipsarum formarum operationes, ut aqua recipit caliditatem et quod­ libet subiectum formam accidentalem, aut propter operationem tertii, sicut materia recipit formam; cognoscens vero recipit formas ad specificandam ipsius cognoscentis operationem dumtaxat; et inde est, quod ex cognoscente et cognito fit magis unum quam ex materia et forma: ex his enim fit unum tertium, ex illis autem unum fit aliud ut aliud. Omnibus porro naturis perfectis commune est ut quaelibet earum sit sufficiens principium specificativum suae operationis; hoc autem cognoscenti competere nequit, nisi per ipsius et cogniti unitatem ac identitatem, seu nisi cognoscens fiat X ipsum cognitum: non enim aliter specificari potest cognitio. Ergo manifeste relinquitur, «quod cognoscentia a non-cognoscentibusin hoc distinguuntur, quia non-cognoscentia nihil habent nisi formam suam tantum, sed cognoscens natum est habere formam etiam rei alterius » (2). Prob. 2a Pars (= sola ratio immat. est prop. rad. et causa cognoscibilis). — Arg. Ium. — Inter potentiam eiusque obiectum debita proportio adesse debet. Atqui sola ratio immaterialitatis est propria radix et causa virtutis cognoscitivae seu cognoscentis, ut probatum est. Ergo sola ratio immaterialitatis est propria radix et causa ipsius cognoscibilis. Arg. H“m. — Entitas abstracta abstractione formali eadem est ac entitas immaterialis. Atqui entitas abstracta abstractione for­ mali est propria radix et causa cognoscibilis, qua cognoscibile est. Ergo sola ratio immaterialitatis est propria radix et causa cogno­ scibilis. (1) Cfr. Ferrarien., 1 C. Gent., c. 44. (2) S. Thomas, I, q. 14, a. 1. De Cognitione Sensitiva 585 Mai. liquet ex praenotatis. — Min. prob.: Potentialius et imlerfectius ut tale minus cognoscibile est quam actualius et perectius ut tale: potentia enim secundum se non est cognoscibilis, sed solum relate ad actum. Atqui entitas abstracta abstractione formali est propria radix et causa, qua aliquid est actualius et per­ fectius. Nam, in rerum natura dantur duo extrema, nempe: pura potentia et purus actus. Pura potentia autem nihil aliud est quam maxima amplitudo ac universalitas per modum potentiae rece­ ptivae; purus actus vero e contra, est summa amplitudo et univer­ salitas per modum actus et formae. Sicut igitur pura potentia est imperfectissimum omnium, simpliciter loquendo: ita purus actus est perfectissimum omnium absolute. Porro, quod inter haec duo extrema, magis recedit recedit a pura potentia simulque magis acce­ dit ad purum actum, illud est perfectius; et e contra, quod magis recedit a puro actu simulque magis accedit ad puram potentiam, illud est imperfectius. Eodem modo autem, quod est universalius et communius per modum potentiae seu abstractione totali, illud est potentialius et imperfectius: minus enim habet de actualitate et magis de potentialitate; et e contra, quod est universalius et com­ munius per modum formae vel actus seu abstractione formali, illud est actualius et perfectius: minus enim habet de potentialitate et magis de actualitate (1). Ergo entitas abstracta abstractione for­ mali est propria radix et causa cognoscibilis, qua cognoscibile est. 735. Corollaria. — Ex veritate ostensa sequentia colliguntur scitu quam maxime necessaria. Et quidem: Coroll. Ium. — Colligitur primo, quod virtus cognoscitiva et cognoscibilitas latitudinem habent, hoc est diversos gradus involvunt; utriusque enim radix et causa est immateriali tas, quae est maior vel minor iuxta maiorem vel minorem formalem abstractionem. Cum igitur Primum Ens sit maxime et absolute ab­ stractum abstractione formali seu actus purus, ideo « quantum in se est maxime cognoscibile est n (2) atque summe cognoscens (3); consequenter, nullum aliud praeter ipsum, quantumvis elevatum, purissimum ac perfectissimum sit, est summe et maxime cognoscibile et cognoscens, sed limitate et finite dumtaxat (4). Coroll. IIum. — Colligitur secundo maxime ex praecedenti, quod essecognoscitivum, tum active (= virtus cognoscitiva) tum passive (= cognoscibilitas), non univoce sed analogice dicitur de Primo Ente et de omnibus aliis praeter ipsum; analogice enim de illis dicitur ens, super quod fundatur actualitas et immaterialitas. Unde, sicut ens per essentiam dicitur de Primo Ente, et ens per participationem dicitur de aliis praeter ipsum: ita immaterialitas — ideoque (1) Cfr. S. Thom., De Sens, el Sens., lect. 1, n. 1 (Ed. Pirotta); I, q. 12, a. 1 ; ibid., a. 7; III C. Gent., c. 51,55; de Vcrit., q. 2, a. 2; q. 8, a. 3, ad 2«« et 3«» ; m de Anim., lect. 8, n. 716; Tad. auream, v. « *Forma , n. 159. — Hinc deducitur quod «divina perfectio et infinitas in hoc consistit, quod habeat maximam amplitudinem et universalitatem per modum formae > (S. Thomas, I, q. 7, a. 1; cfr. II-1I, q. 15, a. 3; q. 53, a. 6). (2) S. Thomas, I, q. 12, a. 1. (3) Cfr. S. Thom., ibid., a. 4. (4) Cfr. S. Thom., IV C. Gent., c. 11. 586 Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. II, Sectio II, § 1, H esse cognoscitivum — per essentiam dicitur de Primo Ente et per participa­ tionem de aliis praeter ipsum (1). Sed tamen firmiter tenemus, quod deformis separatis finitis et quidditatibus materialibus esse cognoscitivum dicitur non quidem analogice, sed univoce; quapropter in ratione cognoscitivi unum creatum aliud creatum excedit non excessu analogico, sed maioris vel minoris perfectionis cognoscitivae intra eamdem univocam rationem (2). Coroll. 111®“. — Colligitur tertio, quod vera cognitionis definitio, cuius rectitudo ex omnibus de utraque specie infra dicendis magis apparebit, non incon­ grue sic formulan potest: « actio immanens et vitalis, procedens a potentia cogno­ scitiva ut alia, inquantum alia formaliter est vel facta est per speciem impressam.. Explicatur. — Dicitur a actio immanens et vitalis » ad indicandum quod cognitio, licet ex repraesentatione procedat et ad repraesentationem terminetur, non tamen est ipsamet rei repraesentatio (= Vasquez), sed est actio quaedam, non quidem physica seu de praedicamento actionis ut calefactio, sed actio metaphysica (= grammaticalis) atque est idem ac operatio (= S. Thomas, Thomistae omnes et alii cum eis, ut Scotus, Durandus, Suarez, etc.); unde est de praedicamento qualitatis atque proprius et per se est terminus productus ipsius potentiae cognoscitivae: finis enim principalis et unicus potentiae cogno­ scitivae est per cognitionem attingere obiectum in ratione cognoscibilis et non producibilis (3). — Dicitur « procedens a potentia cognoscitiva », quibus designatur quod cognitio non est ipsa potentia vitalis ut imaginem rei in cognoscendo sibi exprimens (= Molina), sed aliquid ab ea realiter distinctum. — Dicitur autem ¿ut alia inquantum alia formaliter n ad significandum modum quo cognoscens fit (seu est) ipsum cognitum, non quidem compositive sed obiective seu intentionaliter, ut explicatum est; praetereaque explicatur, quod fieri termini cognitio­ nis (= verbi productio) licet pertineat ad rationem cognitionis talis cognoscentis (sive necessitate sive fecunditate), non tamen est de primario intento cognitionis ut sic, cuius primarium intentum est actualis attingentia obiecti cognoscibilis sibi praesentis. — Additur vero a est vel facta est », quibus indicatur diversitas qua cognoscens est ipsum cognitum, inquantum nempe aliquod cognoscens «est omnia per identitatem, ut Deus; aliquod, quod est aliqua per identitatem et aliqua per informationem, ut angeli; aliquod, quod est omnia per informationem, ut anima nostra; aliquod quod est aliqua per informationem, ut anima pure sensitiva» (4). Subiungitur denique «per speciem impressam n ad indicandum medium identitatis seu informationis; cognitionis enim essentialiter est ut fiat per assimilationem ad obiectum cognitum: haec autem assimilatio habetur inquantum potentia cognoscitiva actuatur et assimilatur obiecto, in ipsum trans­ formatur eique unitur, ita ut obiectum cognitum in ipsa potentia imbibatur, quod fit per speciem impressam. 736. Scholion. — Est tamen animadvertendum, quod licet cogno­ scentis et cognoscibilis ratio sit ipsa immaterialitatis ratio, non tamen eodem modo. Cognoscens enim maiorem perfectionem praesefert quam cognoscibile, sicut activum quam passivum; propterea, ratio virtutis co(1) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 8, a. 1 ; ibid., a. 3, ad 2um et if q. I3f a. 5; Ledesma, op. cit., q. 8, a. 1 ; q. 9, a. 3. H (2) Ita inter alios Ledesma (op. cit., q. 8, a. 1, ad 2«»n argum., in dub.). Eadem quaestio ponitur pro entibus creatis supernaturalibus, hoc est utrum esse cognoscitivum (-cogno­ scibile) analogice dicatur de entibus creatis ordinis supernaturalls (v. g. gratia, charitate) et de entibus ordinis naturalis? » Pro cuius solutione, cfr. Ledesma (loc. prox, cit., ad 3«® argum. art., in dub.). (3) Cfr. S. Thom., I, q. 34, a. 1, ad 3««; I C. Gent., c. 100; Opuse. 48, c. 1. (4) Cajetan., 1, q. 14, a. I ; cfr. Bañez, ibid.; S. Thom., !, q. 14, a. 4-6; q. 55-57; q. 84, et passim. Dc Cognitione Sensitiva 587 gnoscitivae non reperitur nisi in substantiis aliqualiter a materia elevatis, ideoque necessario postulat immaterialitatem substantialem seu de genere substantiae: cognoscere enim, cum sit actio maxime perfecta, convenire nequit nisi naturae substantiali. Omnis igitur natura immaterialis, ut immaterialis, est quidem cognoscibilis, at non sequitur quod est simul cognoscitiva, sequitur tamen si sit natura immaterialis ac simul substan­ tialis. 737. Obiectio. — Bruta sunt entia cognoscitiva. Atqui esse cognoscitivum brutorum, sive active sive passive, non est immateriale. Ergo immaterialitas non est causa esse cognoscitivi. Resp.: — Cone. Mai. — Dist. Min.: esse cognoscitivum... non est immate­ riale negative Cone.; positive Subdist.: perfecte Cono., imperfecte Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. Explicatur. — Immaterialitas, quam dicimus esse cognoscentis et cogno­ scibilis radicem, non sumenda est negative, pro scii, pura ac omnimoda a materia exclusione seu separatione; sed positive, inquantum importat supra materiam aliqualetn positivam perfectionem et quidem praecisivam, atque iterum su­ menda est ab immateriali formaliter seu perfecto quod materiam et quodlibet materiale transcendit, et ab immateriali participative seu imperfecto quod ma­ teriam et aliqualiter eius conditiones transcendit quidem non tamen individuum ac omne corporeum. Itaque, immaterialitas, ad cognitionem requisita, consistit in quodam excessu formae supra materiam, qui nobis innotescit ex operatione illius formae. Quandoquidem, materiae conditio est recipere materiale et mate­ rialiter, hoc est cum motu physico et passione physica, cuius materia est radix et causa, sicut patet de aqua quae calorem recipit; illa igitur operatio, quae motu physico et passione physica perficitur, est excedens et supergrediens mate­ riae conditiones; ideoque, et esse formae, a qua erumpit illa operatio, eiusdem ordinis esse debet. Licet porro talis excessus non dicat immaterialitatem forma­ liter et perfecte, bene tamen dicit imperfecte seu participative; quae immateria­ litas quamdam elevationem seu excessum super materiam praesefert, quaeque sufficit ad cognoscitivum essentialiter constituendum, etiamsi sit in infimo gradu sicut illa quae brutis convenit, quae propterea sunt entia formaliter cognoscitiva sive active sive passive (1). 2. - De Specie Impressa (2). 738. Absoluta consideratione de cognitionis natura in seipsa, agendum est nunc de cognitione quoad eius principium determina­ tivum et specificativum, quod est species impressa. Quaerimus igitur: Io de speciei impressae necessitate (a); 2° dc speciei impressae formalitate (p); 3° de speciei impressae qualitate (y); 4° de speciei impressae unione (8). (1) Cfr. S. Thom., ii de Anim., lect. 4; 1. q. 78, a. 1 ; de Anim., a. 13; de Verit., q. 2, a. 2. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 12, a. 2, eiusque comment, omnes ibid,; Ledesma, op. cit., q. 8, a. 5; C. Alaman., op. cit., q. 95; Complutens., op. cit., de Anim., disp. 18; A. Ruvio, II de Anim., c. 5-6; Cauvinum, op. cit., Tr. II ad III de Anim., disp. III; Guerinois, Phys., P. IV, q. 3, a. 1; Sanseverino, loc. prox, cit., c. 3, a. 2; Pesch, op. cit., n. 468-470; Frôbes, op. at., Tom. II, Lib. 1, c. 3, § 1; Gredt, Philos, cit., n. 468-472; et plures alios infra citandos. 588 Liber ¡I - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. Il, Art. Il, Sectio II, § I, II a) - Utrum Species Impressa necessaria sit ex parte obiecti vel potentiae. 739. In praesenti quaeritur de speciei impressae necessitate, quae determinatur ex relatione, quam per se dicit sive ad potentiam sive ad obiectum cognoscibile. 740. Praenotamina. — Est primo notandum, quod speciei impressae neces­ sitas desumi potest: Io aut ex parte potentiae, et tunc dicitur se tenere ex parte virtutis cognoscitivae; inquantum concurrit ad aliquem defectum supplendum virtutis ipsius potentiae, v. g. habitus superadditus deficientiam luminis naturalis intellectus supplet; 2° aut ex parte obiecti, et tunc dicitur se tenere ex parte obiecti, prout concurrit ad aliquem obiecti defectum supplendum, v. g. corpus sua materialitate nequit esse in potentia cognoscitiva nisi aliqua imagine sup­ pleatur. Secundo est notandum, quod dupliciter contingit aliquid similitudinis ra­ tionem habere: Io effective seu per modum participationis, inquantum est alicuius causae effectus et in quolibet effectu participatur causae virtus; haec autem similitudo in cognitione se tenet ex parte potentiae, quia per ipsam potentia in ratione potentiae constituitur atque ad tale obiectum determinatur (I); 2° repraesentative, inquantum aliquid rationem imaginis obiectum repraesentan­ tis praesefert, et sic est species impressa. 741. Status Quaestionis. — Certum est et communiter tenetur saltem a sanae philosophiae cultoribus, quod species impressa est necessaria ad cognitionem eliciendam ita ut sine ea nequeat po­ tentia in actum suum exire; unde in quaestionem vertitur: an species ita concurrat ad cognitionem, ut per se primo se habeat ut vicem gerens obiecti, cuius praesentia in esse cognoscibili simpli­ citer necessaria est ad cognitionem efficiendam; an e contra, sit per se primo supplementum cuiusdam defectus virtutis cognoscitivae, quae sufficienti lumine caret, hoc est an concurrat ad supplendam determinandamque activitatem potentiae cognoscitivae ut circa tale vel tale obiectum operetur, determinatione proveniente ex ipsa potentia, quae de se ad plura obiecta est indifferens. 742. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem duplex datur praecipua auctorum sententia. Ia Sent, tuetur, quod species impressa ponitur ad defectum luminis ipsius potentiae cognoscitivae supplendum; propterea, per se primo se tenet non ex parte obiecti sed ex parte potentiae, eique unitur ut eius virtutem seu activitatem adiuvet, ipsam scii, determinando circa hoc et non illud obiectum. Ita Vasquez (2), Alarcon (3) et alii cum eis. (1) Hoc modo < lumen rationis naturalis, quo discernimus quid sit bonum et quid malum quod pertinet ad naturalem legem, nihil aliud [est] quam impressio [ = similitudo) lumini' divini in nobis » (S. Thomas, !•!!, q. 91, a. 2). Pariter, in ordine supernaturall fides divina, cum sit luminis divini participatio, potentiam naturalem supematuraliter elevat et deter­ minat. | MMI (2) T, quaest. 12, disp. 39. * 2ÍP Í\ (3) De Visione Dei, Tr. i, disp. 3, c. 2-3. De Cognitione Sensitiva 589 2a Sent, docet e contra, quod species impressa ponitur formaliter ad obiecti defectum supplendum seu ad obiecti vicem gerendum; ideoque per se primo se tenet non ex parte potentiae, sed ex parte obiecti. Ita S. Thomas, Thomistae et Scholastici omnes fere communiter, cum quibus sit 743. Conclusio: «Species impressa per se primo se tenet ex parte obiecti et non potentiae ». Prob.: Quod per se primo supplet defectum non subiectivum seu qui est ex parte subiecti, sed obiectivum seu qui est ex parte obiecti, illud est necessarium necessitate se tenente ex parte obiecti et non ex parte subiecti. Atqui species impressa ponitur ad per se primo supplendum defectum non subiectivum seu qui est ex parte potentiae, sed obiectivum seu qui est ex parte obiecti. Ergo species impressa per se primo se tenet ex parte obiecti et non potentiae. Mai. constat ex praenotatis. — Min. prob.: Id quod obiecti cognoscibilis vicem gerit aut quia obiectum per seipsum potentiae uniri nequit, aut quia non est sufficienter proportionatum in ra­ tione obiecti cognoscibilis, aut quia non habet cum ipsa potentia sufficientem coniunctionem, concurrit per se primo ad supplendum aliquem defectum non ex parte potentiae, sed ex parte obiecti; si enim obiectum per seipsum uniri possit, inutiles evaderent eius vices, cum per seipsum potentiae esset praesens et formaliter omnes eius perfectiones contineret (1). Atqui species impressa ad hoc per se primo ponitur. Constat enim ex speciei impressae natura, quod per ipsam potentia cognoscitiva in actu primo cum obiecto assimilatur, ut hac unione in esse cognoscibili potentia potens reddatur assimilariet uniri ipsi obiecto in actu secundo; unde cognoscibile, in speciei impressae defectu, potentiae cognoscitivae uniri nequit ad elicien­ dam sui ipsius cognitionem (2). Ergo species impressa ponitur ad per se primo supplendum defectum, non qui est ex parte potentiae sed qui est ex parte obiecti. 744. Corollarium. — Exinde colligitur, quod non recte quidam loquun­ tur cum asserunt: quod species impressa, quia ad ipsam potentiam deter­ minandam concurrit, dicitur ex parte potentiae et non obiecti se tenere. Quandoquidem potentia cognoscitiva affici potest duplici indifferentia seu indeterminatione: 1° sub lectiva et ex parte potentiae se tenente, quae dicit deficientiam virtutis seu activitatis circa tale vel tale obiectum, eo quod po­ tentiae virtutem superat; haec autem suppletur virtute superiori ab agente superiori recepta, qua potentia elevatur ac determinatur potens operari circa tale vel tale obiectum, sicut virtus principalis agentis instrumento communicata; 2° obiectiva et ex parte obiecti se tenente, et haec est ipsum (1) Cfr. S. Thom., I, q. 56, a. 1. (2) Cfr. S. Thom., I C. Gent., c. 53; HI tbid., c. 49, 53; I, q. 12, a. 2, 5; ibid., q. 14, a. 1, et passim. 590 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Il, Sectio 1I,§ 1, 11 obiectum quod suâ praesentia vel sui repraesentatione ipsam potentiam in actu primo determinat ad sui cognitionem ita ut, quando obiectum non potest per seipsum potentiae uniri ad ipsam determinandam, uniatur per aliquid sui vices gerens, quod est species impressa. Manifestum est igitur, quod species impressa intantum dicitur se tenere ex parte obiecti et non potentiae, inquantum concurrit ad ipsam potentiam determi­ nandam representative et in actu primo; sicut e contra, lumen intantum dicitur se tenere ex parte potentiae et non obiecti, inquantum ad ipsam potentiam elevative et confortativo determinandam concurrit (1). P) - Utrum Species Impressa sit obiecti formalis similitudo. 745. Ostenso quod species impressa per se ex parte obiecti se tenet, quaeritur nunc an, hac relatione supposita, sit ipsius obiecti formalis similitudo. 746. Praenotamina. — Est primo notandum, quod species et obiectum spe­ cie repraesentatum non distinguuntur formaliter ac essentialiter, sed materialiter et accidentaliter. Obiectum enim dupliciter potentiae cognoscitivae uniri potest: aut immediate, cum ipso esse, per quod extra cognoscens existit, et sic patet quod species cognoscibilis est omnino ipsum cognoscibile; aut mediate, secundum diversum seu distinctum esse, ab eo quod extra cognoscens habet, quo modo dicitur quod «species est ab obiecto in modo essendi distincta»; quae tamen diversitas minime sumitur formaliter, ut alia scilicet sit formalis ratio speciei obiectum repraesentantis et alia obiecti repraesentati, sed solum accidentaliter, inquantum solum differunt iuxta diversum essendi statum, sicut natura univer­ salis a singularibus abstracta est eadem natura in singularibus existens (2). Quapropter, modus essendi, sive substantialis sive accidentalis, nulli rei creatae secundum se seu secundum eius praedicata essentialia convenit, sed uterque disjunctive (= permissive) haberi potest; itaque, substantia creata secundum se et essentialiter praescindit a modo essendi substantiali vel accidentali: si enim secundum se peteret modum essendi substantialem, numquam et in nullo statu aliter reperiri posset, et sic lapis v. g. in mente existeret existentia substantiali, quod est falsum; similiter, si secundum se peteret modum essendi accidentalem, unde lapis v. g. existeret extra mentem existentia accidentali, quod est falsum. Species igitur et obiectum sunt formaliter eadem res habens diversum essendi modum iuxta diversitatem status, in quo res invenitur, quod significatur cum dicitur quod «species est ab obiecto in modo essendi distincta», vel «species ponitur loco obiecti », inquantum videlicet idem obiectum secundum quod est in potentia cognoscitiva diminute seu cum modo essendi accidentali distinguitur a seipso, ut existente extra potentiam secundum esse perfectum et substantiale(3). Secundo est notandum, quod ratio instrumenti potest speciei impressae (et expressae) tribui dupliciter: Io vel ratione modi essendi, et sic species habet aliud (1) Cfr. S. Thom., II-II, q. 173, a. 2. „ (2) Hoc sensu nil officit, quin species impressa habeat rationem instrumenti vel umlfib obiecti, unde ait S. Thomas: < quod forma lapidis in anima est longe alterius naturae quan forma lapidis in materia » (De Veril., q. 8, a. 11, ad 3»n»; cfr. ibid., q. 4, a. 4, ad 2un>; q. 10, a. 4, ad 4«ua; IV, dist. 49, q. 2, a. 1 ; Ferrar., II C. Gent., c. 98; III ibid., c. 49). (3) Expressius ct in recto exprimeretur dicendo, quod < species est ipsum obiectum id obiectum est intra potentiam cognoscitivam » et < obiectum est ipsa species prout obiectum esi potentiae praesens per seipsum seu per suam substantiam ad coefflciendum obiecti cognitioni^ seu repraesentationem » cfr. Dionys. Leonis Lycien., in Iam p™ D. Th. etc., q. 10, a. 2, disp. IS, n. 23. Dc Cognitione Sensitiva 591 esse ab esse ipsius obiecti, ac proinde se habet ut obiecti instrumentum, inquan­ tum esse substantiale obiecti extra potentiam existentis subrogatur intra po­ tentiam, mediante esse accidentali, uti in praecedenti notatum est; 2° vel ra­ tione suae formalitatis, et sic species nullo modo instrumenti rationem habet, quia, ut ibidem dictum est, species impressa est formaliter ipsum obiectum. 747. Status Quaestionis. — His praemissis, dubium est: an spe­ cies impressa (et etiam species expressa) ita cum obiecto ab ea re­ praesentato conveniat, ut ab ipso non distinguatur nisi solum in modo essendi; aliis verbis quaeritur: an species impressa habeat instru­ menti rationem, non solum vi modi essendi, sed etiam vi formali­ tatis. Seu demum: an species impressa sit similitudo formalis obiecti seu similitudo eiusdem quidditatis in esse cognoscibili cum obiecto (= signum formale), vel tantum quaedam virtus seu quoddam in­ strumentum formalitatis obiecti, sicut semen respectu generantis (= signum instrumentale). 748. Sententiae. — Quaestioni ita propositae triplex praecipua aucto­ rum sententia occurrit. Ia Sent, docet, quod species impressa non est proprie et stricte ipsum obiectum in alio essendi modo, sed solum improprie et.metaphorice, sicut imago imperatoris dicitur imperator. Ita Valenda, Salas (1) et alii. 2a Sent, simpliciter tuetur, quod species impressa est solum virtualis et instrumentalis similitudo, nullo modo formalis. Ita Vasquez (2), Suarez (3), Ravius, Fasolus (4) et Suareziani omnes. 3a Sent, firmiter tenet, quod species impressa est formalis obiecti simili­ tudo et non virtualis aut instrumentalis. Ita, cum S. Thoma (5), omnes Thomistae communiter, quibus adhaerent Scotus (6), Durandus (7), aliique complures; cum quibus dicimus: 749. Conclusio : « Species i H pressa essentialiter est obiecti formalis si H ilitudo ». Prob. — Arg. Ium. — Formalis similitudo essentialiter est prae­ sentia alicuius secundum sui formalitatem. Atqui species impressa essentialiter est praesentia obiecti secundum ipsius obiecti formalitatem. Ergo species impressa essentialiter est obiecti formalis similitudo. Mai. nota est ex ratione formalis similitudinis, quae ab instru­ mental! seu virtuali distinguitur per hoc, quod dicit rei praesentiam seu repraesentationem secundum sui formalitatem seu quidditatem; (1) I-l I, q. 3, Tr. 11, dlsn. 5, sect. 2. (2) I, q. 12, a. 2, disp. 39. (3) I S. Th., de Attrib. Negat., Lib. II, c. 12-13. (4) I, q. 12, a. 2, dub. 13, n. 45. (5) Cfr. I, q. 12, a. 2; ibid., q. 27, a. 2; HI C. Geni., c. 49. (6) Cfr. Quodl., q. 14-15; 1, dist. 3, q. 7; II, dist. 3, q. 3, § ad tertium dico; ibid., q. 4; (bid., dist. 13; Reportat., 1, dist. 3, q. 4. (7) II, dist. 3, q. 6; IV, dist. 49, q. 2. 592 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. H, Art. //, Sectio II, unde, sicut repugnat dicere quod homo v. g. est formaliter prae­ sens, dum repraesentatur seu est praesens sola existentia virtuali seu semine humano: ita repugnat quod aliquid est alicui formaliter praesens et simul existit ei solum similitudine sui instrumental!'. Min. prob.: Dicere essentialiter obiecti praesentiam secundum ipsius obiecti formalitatem, est esse ipsum obiectum ut formaliter praesens in esse cognoscibili, ita ut in ratione obiecti nullum aliud esse habeat in potentia cognoscitiva praeter sui praesentiam. Atqui species impressa est ipsum obiectum ut formaliter praesens in esse cognoscibili et in ratione obiecti nullum aliud esse habet in potentia cognoscitiva nisi per speciem. Ergo species impressa essentialiter est praesentia obiecti secundum ipsius obiecti formalitatem. Arg. nnm. — Similitudo formalis est repraesentatio, qua aliquod obiectum ita fit seu est praesens ut formaliter vel quidditative nullo modo distinguatur ab eodem obiecto extra repraesentationem po­ sito, nisi solum quoad essendi modum. Atqui species impressa talem repraesentationem essentialiter importat. Ergo species im­ pressa essentialiter est obiecti formalis similitudo. Mai. est definitio, qua, ut dictum est, a similitudine instrumen­ tal} distinguitur; nam «similitudo intelligibilis, per quam intelligitur aliquid secundum suam substantiam, oportet quod sit eiusdem speciei vel magis species eius» (1). \' Min. prob.: Sic se habet species impressa ad obiectum cogno­ scibile, sicut se habet forma seu species domus in mente artificis ad domum extra mentem artificis existentem. Atqui forma domus in mente artificis praesens est repraesentatio, qua domus ita menti artificis est praesens ut formaliter seu quidditative minime distin­ guatur ab eadem domo extra mentem posita, nisi solum quoad modum essendi; unde «forma domus, quae est in mente artificis est eiusdem speciei cum forma domus, quae est in materia vel potius species eius » (2). Ergo species impressa praedictam repraesenta­ tionem essentialiter importat. 750. Corollaria. — Ex dictis sequentia corollaria scitu necessaria eliciuntur (3): De Cognitione Sensitiva § I, Il HH Coroll. I’B. — Colligitur primo, quod species impressa potentiam cognoscitivam vere denominat modo cognoscibili, inquantum eam sibi assimilai: cum (1) S. Thomas, HIC. Gent., c. 49. (2) S. Thomas, ibid., c. 49. (3) Notandum est, quod omnia hic dicta de specie Impressa et de expressa sunt praedi­ canda. Species expressa enim est totum id quod est impressa, quia ilia intantum a potentia cognoscitiva formatur, inquantum iam informata est per speciem impressam. Expressa efjo, sicut et impres a, est similitudo formalis obiecti et non instrumental!!, unde < conceptio in­ tellect»’ est -imllitudo rei intellectae et in eadem natura existens» (S. Thomas, I, q. 27 a 2). 593 omnis forma sibi materiam assimiiet, sicut albedo corpori inhaerens illud album denominat. Haec tamen denominatio probe distinguenda est ab illa, quae est formae in esse naturae; haec enim suo suceptivo inest ut subiecto receptivo seu inhaesive, ideoque subiectum limitate et participative denominat; illa vero suo susceptivo inest ut potentiae terminabili, consequenter potentiam non deno­ minat limitate et participative, cum quaelibet forma debeat denominare illud cuius est forma, illudque, quantum potest, sibi assimilarc; quapropter, species impressa, quamvis sit vere forma cognoscibilis, tamen est talis ut terminans. Nam, potentia cognoscitiva debet esse ab obiecto determinata in esse cognosci­ bili per intimam obiecti unionem cum potentia; haec unio autem est potentiae terminatio ad tale obiectum cognoscendum; obiectum vero, per seipsum imme­ diate vel per speciem unitum, intrinsece potentiam terminat. Potentia itaque sic terminata dicitur obiectum terminativo, inquantum scilicet entitas potentiae eiusque virtus cognoscitiva per intimam obiecti unionem in esse cognoscibili terminatur, et non quod potentiae entitas in obiecti entitatern transferatur. Coroll. Hum. — Colligitur secundo id quod in praecedenti numero ostensum est, quod species revera ex parte obiecti se tenet, inquantum nempe species se­ cundum sui praedicata essentialia sibique intrinseca ex parte obiecti se tenet seu est ipsum obiectum sive per seipsum potentiae immediate unitum sive eo quod eius vicem gerit. Attamen, extrinsece seu secundum speciei maiorem vel minorem universalitatem in repraesentando, nihil impedit quominus species ex parte potentiae se teneat, inquantum videl. species non facit nec sibi neque obiecto repraesentationem, sed potentiae, cui ut forma unitur. Ex parte igitur potentiae se tenet quatenus potentia specie indiget, ut habeat obiectum intra se et unum cum obiecto fiat, atque ex specie et potentia coalescat unum comple­ tum cognitionis principium (1). Coroll. IHu:n. — Colligitur tertio denique, quod de ratione speciei impressae ut sic est quidem obiectum tantum repraesentare; at ut ab obiecto realiter distincta, concurrit etiam ut suppletiva: tali enim specie suppletur obiecti imperfectio in repraesentando, inquantum obiectum impotens est ut se per seipsum immediate repraesentet. Eo ipso igitur quod loco obiecti species ponitur (ut suppletiva), intima ac immediata ipsius obiecti praesentia aufertur (2). Y) - Utrum Speciei Impressae essentialiter ac intrinsece inhaerere conveniat. 751. Dictum est quod species impressa vere potentiam cognoscitivani determinat per hoc quod illam terminat; nunc quaeritur an ita terminet, ut intrinsece et essentialiter insit seu inhaereat poten­ tiae, ut subiecto inhaesionis. 752. Praenotamina. — Est primo notandum, quod species impressa du­ pliciter accipi potest: Io formaliter ut species, et sic nihil essentialiter dicit, nisi obiecti similitudinem vel repraesentationem; 2° formaliter ut impressa, et sic es­ sentialiter importat obiecti similitudinem, ut potentiae imprimitur, sive imme­ diate sive mediate, antequam cognitio eliciatur (3). Hoc autem secundum adhuc dupliciter contingere potest: aut proprie et vi nominis, et sic species impressa ne­ cessario distinguitur ab obiecto quoad modum essendi, quapropter magis proprie (1) Cfr. (2) Cfr. (3) Cfr. S.Thom., I, q. 55, a. 3. S.Thom., I, q. 12, a. 2. S.Thom., I, q. 56, a. 3. 38 — Pirotta, Summa Philos. - II. 594 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. II, Sectio II, § 1, 11 «species impressa» dicitur; aut respectu potentiae cognoscitivae, et sic non re­ quiritur ut sit distincta ab obiecto; hoc modo enim eadem est ac species intime potentiae unita ad illam in actu primo constituendam respectu productionis actus secundi, ac proinde magis proprie «forma seu species cognoscibilis» di­ citur. Secundo est notandum, quod, ut saepe dictum est, species impressa est quaedam forma potentiam cognoscitivam informans, non quidem in esse naturali sicut forma materialis materiam informat, sed in esse representativo seu cogno­ scibili: ad hoc autem non requiritur ut forma potentiae subiectetur, sed solum illam ad esse cognitum transformet; nam, forma in esse entitativo ordinatur ad unum tertium constituendum, et sic limitatur et finitur per subiectum: forma vero in esse representativo, cum sit obiecti formalis similitudo, ponitur non ad aliquod tertium constituendum, sed ut potentia obiecto assimiletur. Tertio est notandum, quod aliquid dicitur esse de essentia alicuius dupli­ citer: Io proprie et stricte, si pertineat ad diffinitionem quidditativam eius sive ut genus sive ut differentia, et sine hoc nulla res est intelligibilis, v. g. homo nec sine animali neque sine rationali intelligi potest; 2° improprie et communiter, si id quod dicitur esse de essentia sit aliquis modus essentialis et naturaliter rei conveniens, et sine hoc res intelligi potest, v. g. anima rationalis separata intel­ ligi potest sine aptitudinali informatione quam ad corpus habet. Quarto est notandum, quod inhaerere vel melius inhaerentia formaliter dicit quemdam respectum, qui, cum habeat rationem ad aliud, dupliciter contingere potest: aut ad aliud ut ad subiectum, et est id quod essentialiter natum est recipi in alio, quod quidem subiectum licet sit terminus, non tamen terminat ut ter­ minus, sed ut receptivum illius, et tale est proprie inhaerere et competit omni accidenti; aut ad aliud ut ad terminum, et est id quod formaliter respicit aliud praecise ut terminum ad quem, unde terminat formaliter ut terminus et tale est inhaerere, v. g., relationis (1). 753. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaeritur an inhae­ rere seu respectus ad aliud ut ad subiectum receptivum ut tale, sit de essentia proprie et stricte speciei impressae formaliter ut im­ pressa, an e contra. 754. Sententiae. — Duplex huic quaestioni auctorum sententia prin­ cipaliter occurrit. Ia Sent, tuetur, quod inhaerere est de essentia seu de ratione speciei im­ pressae. Licet enim obiecto cognoscibili accidentaliter inhaerere conveniat, speciei tamen cognoscibili seu impressae, ut est distincta ab obiecto et ut est eius instrumentum, per se inhaerere convenit, et « huiusmodi species semper est accidens, neque aliter intelligi nec fieri potest ». Ita Suarez (2) et alii. *2 Sent, docet, quod cum species impressa sit distincta ab obiecto solum quoad modum essendi et sit eius formalis similitudo, ideo inhaerere nullo modo est de essentia speciei impressae. Ita S. Thomas (3) et Thomistae communiter (4), quibus adhaerent Scotus (5) cum Scotistis et alii permulti, quos sequimur. (1) (2) (3) (4) (5) Cfr. Cajet., de Ent. et Essen., c. 7, q. 16, p. 218-219, cd. cit. De Attrib. Negat., Lib. II, c. 12, n. 6. Cfr. I, q. 14, a. 4; q. 56, et passim. Cfr. Dionys. Leon. Lycen., op. cit., disp. 18. Cfr. I, dist. 3, q. 8, § Resp. ad lum. De Cognitione Sensitiva 595 755. Conclusio : « Speciei i Ii ^pressae ut sic essentialiter non convenit inhaerere ; ut est distincta ab obiecto ei convenit non per se primo, sed secundo ». Prob. Ia Pars (= Sp. impr. ut sic essentialiter non convenit inhaerere). — Species impressa ut sic essentialiter dicit esse cognoscibile seu repraesentativum. Atqui inquantum huiusmodi ei non convenit inhaerere. Ergo speciei impressae ut sic essentialiter non convenit inhaerere. Mai. constat ex notatis. — Min. prob.: Species, ut formaliter seu essentialiter dicit esse cognoscibile seu repraesentativum, est perfectio potentiae cognoscitivae secundum esse cognoscibile; ideo enim dicitur species seu forma cognoscibilis quia est de linea cognoscibilitatis, idcirco immaterialitatis et perfectionis. Atqui in­ haerere non est perfectio potentiae formaliter et secundum esse co­ gnoscibile. Etenim: Io speciei inhaerentia inest potentiae secundum rationem entitatis et non cognoscibilitatis, ideoque illam perficit secundum esse entitativum et materiale; 2° quia sine inhaerere, essentia speciei impressae perfecte salvatur; ipsa enim potentiae inhaeret non ut inhaereat, sed formaliter ut in actu primo reprae­ sentet obiectum coefficiendo cognitionem vel informando potentiam in esse cognoscibili; haec autem praesentia obiecti in actu primo seu informatio in esse cognoscibili et ratio principii ex parte obiecti perfecte salvantur absque inhaerentia, ut patet in Deo et in angelis, saltem secundum Thomistarum doctrinam (1). Ergo speciei impressae, ut dicit esse cognoscibile seu repraesentativum, non convenit in­ haerere. Prob. 2‘ Pars (= sp. impr. ut est distincta ab obiecto per se primo non convenit inhaerere). — Quod de aliquo per se primo dicitur ad eius essentiam, sive totaliter sive partialiter, pertinet, ut notum est. Atqui species impressa ut distincta ab obiecto: Io essentialiter dicit obiecti repraesentationem, et ut huiusmodi ei inhaerere non conI venit, ut mox antea probatum est; 2° eius distinctio vel non diI stinctio ab obiecto speciei, ut speciei, accidentaliter contingit, ut praenotatum est. Ergo speciei impressae, ut est distincta ab obiecto, ' per se primo non convenit inhaerere. Prob. 3“ Pars (= spec. impr. ut est distincta ab obiecto per se secundo convenit inhaerere). — Species impressa, ut distincta ab obiecto, praesefert modum essendi alium a modo essendi obiecti. Atqui per illum modum essendi species impressa induit esse entitativum, quod est de genere accidentis, cuius est inhaerere. Ergo speciei impressae, ut est distincta ab obiecto, per se secundo convenit inhaerere. (1) Cfr. S. Thom., I, q. 14, a. 2; q. 56. t 596 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. H, Art. Il, Sectio II, § I, Il 756. Corollarium. — Exinde recte colligitur, quod species impressa, secundum sui rationem formalem seu communem rationem speciei, praescindit a ratione substantiae sive accidentis, ita ut disjunctive vel permissive utrumque esse possit; unde formatter ex se nec est determinate substantia neque determinate accidens; quandoquidem, dantur species impressae, quae formaliter et obiective sunt in linea substantiae v. g. species re­ praesentans substantiam, et aliae in linea accidentis v. g. species reprae­ sentans accidens, ut albedinem. Nihilominus, species impressa secundum sui rationem materialem suumque esse entitativum determinate est in genere accidentis (1). Quapropter, minus recte quidam (2) sic ratiocinantur; «species est intra potentiam; ergo species potentiae inhaeret». Revera enim illae duae propositiones non sunt simpliciter convertibiles; nam aliquid esse intra potentiam cognoscitivam contingere potest: aut obie­ ctive tantum, ut ens rationis, quod est intra intellectum et tamen ei non inhaeret; aut inhaesive tantum, ut species impressa secundum suum esse entitativum; aut effective simul et inhaesive, ut cognitio. Non sequitur igitur, eo ipso quod species est intra potentiam, quod ei inhaereat. 8) - Utrum Species Impressa formaliter vel effective uniatur potentiae cognoscitivae. 757. Ostenso modo quo inhaerere speciei impressae convenit, ultimo est investigandum quomodo potentiae cognoscitivae uniatur, an scilicet unione formali seu effectiva. 758. Praenotamina. — Est primo notandum, quod inter diversa munera, quae species impressa, respectu potentiae cognoscitivae eiusque cognitionis exercet, praecipue duo sunt: ut sit forma in esse cognoscibili et ut simul cum potentia active ad cognitionem concurrat. Secundo est notandum, quod forma cognoscibilis seu species impressa in­ time ac intrinsece unitur in esse cognoscibili potentiae cognoscitivae, hoc est species informative seu per modum formae determinat in actu primo cognoscitivum ad hoc et non ad illud obiectum, praescindendo ab eius informatione inhaesiva seu secundum esse entitativum. Quare, per formam cognoscibilem, formaliter ut cognoscibilis, intelligitur unio obiecti cum potentia cognoscitiva antecedenter (saltem natura) ad eius comprincipiationem; quae unio perse ordi­ natur ad intime ac intrinsece determinandam seu terminandam potentiam co­ gnoscitivam, non vero ad illam in esse naturae informandam. Nulla vero unio dari potest, nisi unum uniendorum aliqualiter se habeat ut actus (= forma; ter­ minus intrinsecus) et alterum ut potentia (= materia; natura); si igitur ad co­ gnitionem absolute requiritur unio rei cognitae cum potentia cognoscitiva (3), oportet quod res cognita sit forma in esse cognoscibili, qua potentia determinatur ac terminatur ad cognoscendum hoc et non illud; ipsa potentia vero se habeat sicut potentia indeterminata et terminabilis per speciem sive per obiectum tam­ quam per eius formam. S| W Tertio est notandum, quod dupliciter species impressa intelligi potest po­ tentiae cognoscitivae unita, videlicet: Io perfecte, inquantum consideratur unita (1) Cfr. Cajetas., I, q. 12, a. 2. (2) V. g. Suarez, cfr. loc. prox. cit. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 12, a. 2. De Cognitione Sensitiva 597 et quoad ipsam rationem formalem unionis et quoad ea quae talem unionem necessario sequuntur (1); 2° imperfecte, prout consideratur unita quoad ipsam rationem unionis dumtaxat, independenter ab eo quod hanc unionem necessario sequitur. Quarto est notandum, quod species impressa potentiae cognoscitivae per­ fecte unita constituit ipsam potentiam in actu secundo. Hoc tamen dupliciter considerari potest: Io absolute-actualiter, inquantum species cognoscibilis ita potentiae unitur ut, seipsA et immediate absque aliquo consequenti, potentiam in actu secundo seu actu cognoscentem constituat; 2° relative-habitualiter, in­ quantum species potentiae unita illam constituit non solum in actu primo, sed ex eo ipso quod est sic unita per modum formae, necessario etiam sequitur actus secundus aliaque unio obiecti in ratione cogniti (2). 759. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis de facili apparet praesentis quaestionis nodus; quaeritur enim, an speciei impressae, non solum in ratione obiecti sed formaliter in ratione cognoscibilis, essentialiter conveniat ratio formae informantis ipsam potentiam in esse cognoscibili. Clarius adhuc sic: an de ratione speciei sit po­ tentiae uniri informative seu per modum formae, qua potentia in actu primo terminatur atque ad hoc vel illud obiectum determi­ natur, antequam ei ut cognitionis comprincipium uniatur; imo et praeterea, an talis unio sit perfecta sive absolute-actualiter sive relative-habitualiter, hoc est an per modum activi seu efficientis ipsam cognitionem uniatur. En tota quaestio. 760. Sententiae. — Diversae, quoad utrumque quaestionis sensum, dantur auctorum sententiae, quas breviter recensemus. Ia Sent, simpliciter asserit, speciem impressam nullo modo potentiae cognoscitivae formaliter seu per modum formae uniri; species impressa enim est entitative ipsa cognitio, quia cognoscere est ipsam speciem recipere. Ita Aureolus (3). 2a Sent, docet, quod species impressa aut cognoscibilis essentialiter vel formaliter non constituit potentiam cognoscitivam in actu secundo, ad quem comparatur solum ut eius principium efficiens, sed proxime in actu primo, sive per informationem, quod speciei convenit inquantum est accidens, sive per quam­ libet aliam unionem ad cognitionem efficiendam (4). Quare tota ratio unionis speciei impressae cum potentia consistit in quadam eius praesentia seu propin­ quitate vel assistentia. Ita Suarez (5), Vasquez (6) et alii. 3a Sent, tuetur, quod species impressa seu cognoscibilis, in ratione co(1) Ad reni acute Cajetan. (1, q. 12, a. 2, cir. fin.): «speciem inteiligibilem uniri perfecte intellectui non est ipsam inhaerere intellectui, quoniam ista unio constituit intelle­ ctum non in actu, sed in habitu; sed est ipsum constituere in actu secundo». (2) Huius rationem reddit Cajetan. (loc. prox. at. « ad evidentiam huius »; cfr. S. Tho.m., IV, dist. 49, q. 2, a. 1). (3) Cfr. Capreolum, IV, dist. 49, q. 5, a. 2. (4) • Quando ergo, pergit Suarez, res potest aliter per se ipsam coniungl intellectui in ra­ tione obiecti intelligibilis, non oportet illam unionem esse per modum formae proprie infor­ mantis, sed per modum principii iuvantis intellectum ad intelligendum » (op. cit., lib. II, c. 12, n. 7-8). (5) Cfr. loc. prox, cit., n. 10. (6) In *1® disp. 43, c. 6-7. De Cognitione Sensitiva 598 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. 11, Sectio ll, § 1, II citur cognitio, necesse est prius, saltem prioritate naturae, obiecturn intelligi potentiae unitum: quia intantum cognoscitur seu cognosci potest obiecturn, inquantum potentiae est unitum, et non vice­ versa. Ergo falsum simpliciter est, speciem impressam potentiae uniri concursu mere passivo. 2° Insufficiens penitus est, speciem impressam potentiae uniri con­ cursu extrinseco-activo. — Haec unio extrinseco-activa perficitur per hoc, quod species impressa assistit potentiae ut simul cum ea cognitionem efficiat. Atqui hoc est absolute insufficiens ad cogni­ tionem eliciendam. Et quidem: Io quia cognitio est actio essen­ tialiter vitalis, ad cuius vitalitatem species sic assistens nullimode influit: species enim impressa, cum sit formalis obiecti similitudo, non se tenet ex parte potentiae, a qua solum praestatur vitalitas, sed ex parte obiecti; 2° quia species et potentia se haberent respectu cognitionis ut duae causae partiales, inquantum tunc cognitio eli­ ceretur partim a potentia et partim a specie, quod simpliciter erro­ neum est; cognitio enim nec totaliter et perfecte esset vitalis, quia saltem ex parte speciei seu obiecti hac vitalitate careret; neque ad hanc vel illam speciem obiecti esset determinata, quia proce­ deret a potentia intrinsece indifférente cuius indifferentiam non aufert praedicta speciei assistentia, cum potentiae extrinsece adsit et ideo in ipsam nec formaliter neque effective influat. Ergo insuf­ ficiens penitus est, speciem impressam potentiae uniri concursu extrinseco-activo. gnoscibilis, unitur potentiae unione informativa seu per modum formae vel principii formalis, potentiam informantis non iam in esse entitativo seu inhaesivo, sed in esse cognoscibili vel intentional!. Ita cum 5. Thoma, omnes The­ mistae communiter aliique complures, licet aliqualiter inter se discordent de huius unionis qualitate. Quandoquidem iuxta quosdam (= Henricum, Tolet., Javelli, Zabaral., Xantes)(I), species concurrit per modum disponentis, excitantis et determi­ nantis, non autem per modum efficientis seu activi; iuxta alios (= Bañez, Zumel, et probabiliter tenet Ledesma) (2), species, quae est accidens, active quidem concurrit respectu cognitionis, non autem illa quae est substantia; iuxta alios autem, quaelibet species, sive substantia sive accidens sit, effective et quidem efficientia propria et immediata concurrit; iuxta alios species longe principalius effective ad cognitionem concurrit quam ipsa potentia; iuxta alios denique (= Cajetan., Nazar., Gonzalez, Salmantic., Compluten., Ioan. a S. Thoma, Dîonys. Lycen., etc.), species impressa per modum formae poten­ tiae unitur unione perfecta, non quidem absolute-actualiter sed relative-habitualiter, seu quod idem est, concurrit ad cognitionem effective efficientia me­ diata et impropria; hos sequimur conclusionibus sequentibus. 761. Conclusio I‘ : « Species impressa potentiae cognoscitivae II in esse entitativo, sed unitur unione vere informativa, non solum et in esse cognoscibili seu intentionali ». Prob. 1? Pars (= Spec. impr. pot. cogn. unitur unione vere informativa). — Arg. Ium. — Species impressa uniri dicitur, inquantum cum po­ tentia cognoscitiva concurrit: aut mere passive, aut extrinsecoactive, aut intrinseco-informative. Atqui primus et secundus modus concursûs est simpliciter falsus vel insufficiens. Ergo species im­ pressa potentiae cognoscitivae unitur unione vere informativa. Mai. constat ex sufficienti opinionum expositione. Species enim una cum potentia concurrere potest aut inquantum eius receptio in potentia est formaliter ipsa cognitio (= Aureolus); aut inquantum concurrit quidem active, sed potentiae extrinsece unitur, per meram scii, assistentiam (= Suarez); aut non solum active, sed et formaliter seu per modum formae informantis, ita ut potentiam intrin­ sece determinet ac terminet (= Thomistae). Min. prob.: Io Falsum simpliciter est, speciem impressam potentiae uniri concursu mere passivo. — Hac speciei passivitate habetur omni­ moda identificatio cum ipsa cognitione: cognitio enim, aiunt,for­ maliter consistit in puro pati ab obiecto, quod in potentia reci­ pitur per speciem ipsius repraesentativam. Atqui hoc est simpliciter falsum; quia Io cognitio est opus vitale, atque idcirco est in genere actionis, ideoque nequit in puro pati consistere; 2° antequam eli— (1) Henr., Quodl. IV, q. 7; Tolet., II de Anim., q. 12, conci. 4; Jav., III dc Anim., q. 4; Zab., de Sensu Agente, c. 8-9; Xant., I, q. 12, a. 2, controv. 6, c. 5. (2) Bañ., I, q. 12, a. 12, club. 2, conci. 2»; ibld. q. 56, a. 1, dub. 1, conci. 2»; ibid., q. 85, a. 2, dub. unie., conci. *2 ; ZUM., I, q. 12, a. 2, disp. 3, conci. 4»; Ledes., op. cit., q. 8 a. 5, conci. *4 . 599 Arg. num. — Quod alteri unitur ut formaliter et specificative determinans, ei vera unione informativa unitur, ut rationale ani­ mali unitur. Atqui species impressa unitur potentiae cognoscitivae ut formaliter et specificative, ipsam determinans respectu cogni­ tionis. Ergo species impressa potentiae cognoscitivae unitur unione vere informativa. Mai. est per se nota. — Miu. prob.: Potentia cognoscitiva ex se et intrinsece est omnino indeterminata ac indifferens ad hanc vel illam specificam determinationem huius vel illius obiecti, ta­ liter ut, quantumvis perfecta ponatur per habitum se tenentem ex parte potentiae, ut v. g. intellectus habitu primorum principiorum perfectus, adhuc in ratione specifica obiecti sit incompleta, inter­ minata, determinabilis atque actuabilis; et huiusmodi indeterminatio atque indifferentia nonnisi per speciem impressam, potentiae unitam, tolluntur. ' Prob. 2* Pars (= spec. impr. pot. cogn. unitur non solum in esse enti­ tativo, sed et in esse cognoscibili). — Quod alteri ut forma informans vere unitur, est ei unitum non solum per id quod est sibi per ac­ cidens, sed etiam et immediatius ac principalius per id quod est 600 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. Il, Sectio 11, § 1, Il sibi essentialiter proprium. Atqui si species impressa, in ratione speciei cognoscibilis, potentiae uniretur solum per esse entitativum, esset ei unita per id quod est sibi per accidens; si vero per esse cognoscibile seu intentionale, esset unita per id quod est sibi essen­ tialiter proprium. Ergo species impressa potentiae cognoscitivae unitur non solum in esse entitativo, sed in esse cognoscibili. Mai. liquet ex natura formae informantis (1). — Min. prob.: Dictum est supra, speciem impressam entitative esse qualitatem quamdam, cui ut talis inhaerere competit; quare, si potentiae uni­ retur secundum esse entitativum dumtaxat, esset ei unita ratione inhaerentiae. Ostensum est pariter, quod informatio inhaesiva per accidens ad ipsam speciem se habet; unde revera invenitur etiam in subiecto non-vitali, v. g. species sensibilis in aëre, vel adhuc in subiecto vitali actu tamen non cognoscente, v. g. species in phantasia, vel memoria conservatae; quare informatio secundum esse entitativum speciei convenit inquantum est in genere quali­ tatis, ideoque materialiter et non formaliter se habet. Formalis in­ formatio vero convenit speciei secundum id quod est de eius es­ sentia, inquantum scii, est formalis obiecti similitudo, seu inquantum est ipsum obiectum specie repraesentatum secundum esse cognosci­ bile seu intentionale; ab obiecto enim ut sic specie repraesentato cognitio specificatur ac determinatur, cum potentia cognoscitiva ad illud tendat, ab illo fecundetur et per illud pariat. Ergo si spe­ cies impressa in ratione cognoscibilis uniatur solum per esse enti­ tativum, esset ei unita per id quod est sibi per accidens; si vero per esse cognoscibile, esset unita per id quod est sibi essentialiter proprium (2). 762. Conclusio II' : « Species impressa potentiae cognosci­ tivae unitur ad cognitionem concursu effectivo, indirecte tamen ediate ». Prob. 1* Pars (= sp. imp. pot. cogn. unitur ad cognitionem concursu effectivo) (3). — Arg. I““. — Concurrere ad aliquam operationem, non ut mera conditio sed ut vera forma intrinsece actuans ac de­ terminans potentiam, ex qua operatio elicitur, est active seu effe­ ctive ad operationem concurrere. Atqui species impressa, cum potentiae cognoscitivae unitur, hoc modo concurrit. Ergo species impressa potentiae cognoscitivae unitur ad cognitionem elicien­ dam concursu effectivo. (!) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 3, a. 3, c. (2) Cfr. S. Thom., I í l C. Gent., c. 51 ; de Verit., q. 8, a. 4, ad 5<>«; IV, dist. 49, q. 2, a. I, et passim. (3) Cfr. S. Thom., Il de Anim., Icct. 12; 1, q. 56, a. 1; ibid., q. 85, a. 2; de Verit., q.2, a. 6; IV, dist. 49, q. 2, a. 1, c. et ad 2am; ct alibi. De Cognitione Sensitiva 601 Min. liquet ex praecedenti conclusione. — Mai. non est minus manifesta. Nam, quaelibet forma quae ad aliquem effectum po­ nendum concurrit formaliter ac intrinsece ut informans, complens ac determinans principium operativum, eo ipso est illius effectus comprincipium, hoc est simul cum eo in effectum effective influit, ita ut sine illa forma specificativa principium operativum nequeat talem effectum secundum speciem producere. Arg. IT”.— Species expressa impressae assimilatur. Atqui haec assimilatio effective a specie impressa causatur. Ergo species im­ pressa potentiae cognoscitivae unitur ad cognitionem producendam concursu effectivo. Mai. est clara; utraque enim species est obiecti similitudo; nam, sicut impressa est quaedam unio habitualis et in actu primo potentiae cognoscitivae cum obiecto: ita expressa est eiusdem cum eodem unio actualis ac in actu secundo. Min. etiam patet; esse enim similitudinis quod species ex­ pressa involvit, ei convenire nequit ex sola et pura potentia ut est talis; convenit igitur ei a potentia reduplicative ut prius consti­ tuta et specificata est in esse suo effectui simili per ipsam speciem impressam. Prob. 21 Pars (= sp. imp. pot. cogn. unitur ad cognitionem efficientia Quod per se primo ac intrinsece aliquod principium ex se operativum afficit illudque determinat, ei unitur effective efficientia indirecta et mediata. Atqui species impressa po­ tentiae cognoscitivae unitur inquantum per se primo ipsam in­ trinsece afficit, illamque determinat. Ergo species impressa po­ tentiae cognoscitivae unitur ad cognitionem effective efficientia indirecta et mediata. Mai. illustratur ex discrimine inter efficientiam directam ac immediatam et indirectam ac mediatam. Revera enim, forma aliqua dupliciter potest efficienter ad effectum aliquem ponendum concur­ rere: aut propria ac stricta efficientia, quatenus forma seipsa seu ex sui propria natura effectum producit, sive hoc fit mediante vir­ tute sibi propria sive absque tali virtute, v. g. anima per intel­ lectum intellectionem producit, calor producit calorem: et haec efficientia dicitur directa et immediata; aut impropria et minus stricta efficientia, quatenus forma non per seipsani effectum pro­ ducit, sed per aliud quod per se primo afficit et determinat ad ef­ fectum ponendum (1), v. g. praemissae demonstrationis tali effiindirecta et mediata). — (1) Quo sensu scribit S. Thomas (IV, dist. 17, q. 2, a. 5, qla. 1»): «Dispositio autem redu­ citur ad causam materialem, si accipiatur dispositio quae disponit materiam ad recipiendum; secus autem est dc dispositione agentis ad agendum: quia illa reducitur ad genus causae efficientis ». / 602 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 1, II cientia dici possunt ad assensum conclusionis concurrere (1); et talis efficientia vocatur indirecta et mediata. Min. ostensa manet ex hucusque de speciei impressae natura dictis; per eam enim potentia cognoscitiva intrinsece disponitur ac determinatur ad talem specificam cognitionem exerendam, ideoque in ipsam influit non per se et immediate sed per aliud et mediate, scii, per potentiam. Quapropter, non requiritur ut species sit vi­ talis licet ad actum vitalem concurrat, quia in ipsum actum mi­ nime influit directe et immediate, sed solum per modum determi­ nantis vitale principium, nempe potentiam, a qua directe et im­ mediate tota actus vitalitas effluit; unde non immerito a quibusdam dicitur, quod species est vitalis ut quo et potentia ut quod. 763. Corollaria. — Ex tota exposita doctrina thomistica sequentia corollaria maxime scitu necessaria colliguntur. Coroll. Ium. — Colligitur primo, quod species impressa seu cognoscibilis minime constituit formaliter potentiam cognoscitivam actu cognoscentem, quod fit solum ipsâ cognitione seu ipso actu cognoscendi, qui, ut dictum est contra Aureolum, a specie impressa distinguitur; sed species impressa unitur poten­ tiae illam constituendo per modum principii formalis in actu secundo non absolute-actualiter sed relative-habitualiter, quatenus ex speciei in ratione co­ gnoscibilis unione cum potentia, ipsa potentia fit ipsum obiectum in esse cogno­ scibili seu intentionali, vel ut clarius dicatur, species impressa potentiae unitur unione non solum informativa, verum et effectiva efficientia mediata et in­ directa. Coroll. num. — Colligitur secundo, quod species impressa et potentia cogno­ scitiva perse primo non uniuntur ad constituendum aliquod unum (= cognoscitivum in actu) propter unam operationem (= Ferrariens.) (2); si enim hoc intelligitur sic quod species est potentiae intime unita per informationem terminativam seu in esse cognoscibili, verum dicitur; si autem sic quod species est aliquod unum cum potentia, quia ad unam operationem simul concurrunt, falsum est ac simpliciter reficiendum; nam species, ut dictum est, non solum effective sed et informative concurrit; et licet praeterea principii operativi unitas salvetur ob unitatem actionis, minime tamen salvatur unitas inter poten­ tiam et speciem nisi solum per inhaerentiam, quae non est de ratione seu essentia speciei cognoscibilis, ut ostensum est. — Neque species impressa et potentia respectu cognitionis sunt proprie duae causae partiales (= Scotus; Molina) (3), sed duae causae totales in suo genere et ordine influentes: una enim ex conditio­ nibus requisitis ad causam partialem, ut a totali distinctam, proprie est ut directe et immediate cum totali ad effectum ponendum coinfluat, quod de specie im­ pressa negatum est; unde se habent ad invicem ut duae causae totales, quarum una alteri subordinatur ab eaque intrinsece dependet antecedenter ad effectum producendum, quod liquet causis partialibus convenire nequit cum ex aequo in effectum concurrant et influant (4). Proinde ulterius falsum est, quod unio (1) Cfr. S. Thom., I C. Gent., c. 57. (2) III C. Geni., c. 51, ad dub. (3) Cfr. Scot., I, dist. 3, q. 8, § « cum post igitur»; ibid., § «respondeo ad primam»; Ii, dist. 3, q. 8, § < ad secundum dico >; Molin., I, q. 12, a. 2, disp. 2. (4) Cfr. Cajetan., I, q. 79, a. 2. — Notandum est tamen, quod si causa partialis large sumatur, prout intelligitur quodlibet principium vel quaelibet forma, sine qua alia concausa De Cognitione Sensitiva 603 speciei cum potentia in sola eius indistantia consistit ( Suarez): quia species se habet ad potentiam sicut forma et eius terminatio, uti habitum est, Coroll. Iirm. — Colligitur tertio contra alios (= Molina, Suarez) (1), quod absolute ct simpliciter repugnat, potentiam cognoscitivam posse aliquod obiectum cognoscere sine omni specie impressa seu cognoscibili: potentia co­ gnoscitiva enim independenter a quacumque specie numquam est in actu con­ stituta, sed semper manet in potentia ad obiectum cognoscendum, quia nil potest agere nisi per formam sibi propriam fuerit in actu constitutum: unumquodque enim intantum operatur inquantum est actu (2). Coroll. IVum. — Colligitur quarto demum, quod per se speciei impressae con­ venit: Pesse repraesentativum rei non per modum signi, sed similitudinis; 2° esse naturam quandam et quodquidest rei cognoscibilis; 3° esse unum, et formaliter et effective, cum virtute cognoscitiva. Per accidens vero: Io esse in genere sub­ stantiae vel accidentis; 2° esse eamdem (vel distinctam) in esse naturae sive cum cognoscente sive cum cognoscibili ; 3° habere esse naturale vel intentionale. Hinc optime deduci possunt praecipua speciei impressae munera; cum enim sit similitudo obiecti seu rei cognoscibilis, ipsa est: Io forma quaedam respectu potentiae cognoscitivae, quae per ipsam habitualiter constituitur in actu primo, imo, animae intentione accedente, etiam in actu secundo (3); 2° principium quod­ dam ipsius actus cognitionis; 3° ratio qua potentia intentionem simillimam rei ad extra efformat, quia ex una parte species est similitudo rei exterioris et ex altera est forma potentiae cognoscitivae principiumque cognitionis; 4° praesens potentiae cognoscitivae per modum habitus, quo quis, cum voluerit, utitur: constituit enim species potentiam in actu primo et non perfecte in actu secundo; quare cessante cognitionis actu, species adhuc in potentia cognoscitiva manet. Ergo ex omnibus peractis, iure ut quid venatum, speciei impressae definitio ita colligi potest: « formalis obiecti similitudo, qua potentia cognoscitiva formaliter constituitur in actu primo cognoscens et specifice determinatur ad hanc illamve cognitionem eliciendam ». operari nequit, non inconvenit tunc speciem impressam causam partialem dici: nec enim species absque potentia neque potentia absque specie potest in cognitionem influere; hoc sensu quidam ex Thomistis ponunt speciem impressam esse causam partialem (cfr. Capreol. I, dist. 35, q. I, ad Scoti contr. I»n> conci.). (1) Molin., loc. prox, cit.; Suarez, loc. prox cit., n. 19. (2) Cfr. S. Thom., 1 C. Gent., c. 46, 53; Ili ibid., c. 51 ; Nazar., I, q. 12, a. 2, controv. 4; Dionys. Lycen., oj). cit., disp. 30. (3) Cfr. S. Thom., I C. Gent., c. 53. De Cognitione Sensitiva 604 Liber ¡I - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 1, 11 I 3. - De Specie Expressa (1). 1 9 764. Expleta tractatione de cognitionis principio determina­ tivo, quod est species impressa, agendum manet de eiusdem cogni­ tionis termino, qui est species expressa (2). Dicemus itaque: Io de eius necessitate (a); 2° de eius relatione (p); 3° de eius qualitate (y); 4° de eius obiectivitate (8). a) - Utrum Species 3?¡¡pressa I sit necessaria ad cognitionem. 765. Occurrit imprimis igitur sermo de speciei expressae neces­ sitate, utrum nempe ad rationem cognitionis necessario requiratur aliquis terminus, qui in esse cognoscibili ipsum actum cognoscentis terminat. ; 766. Praenotamina. — Primo est notandum, quod omnis operatio, forma­ liter ut operatio, dicit ordinem seu relationem ad aliquid, ut ad sui proprium obiectum: nulla enim operatio dari potest nisi de aliquo vel circa aliquid sit; unde est quod obiectum, formaliter ut obiectum, rationem termini praesefert, quia per ipsum finitur et completur operatio. Ut autem ex potentia et obiecto actio producatur, necesse est ut ad invicem sint proportionata; ideo potentia co­ gnoscitiva in actu secundo reducta, necessario obiecto sibi proportionate indiget, ut scilicet obiectum sufficienter sit in actu atque ipsi potentiae sufficienter seu debite praesens (3). Obiectum autem potest esse potentiae debite praesens: aut secundum sui esse naturale et physicum, ut in sensibus externis contingit; aut secundum esse spirituale seu intentionale et obiectivum, ut in aliis potentiis verificatur. (1) Cfr. S. Thom., I, q. 27, a. 1 ; q. 34, a. 1 ; q. 37, a. 1 ; l-l I, q. 93, a. 1, ad 2; q. 37, a. 1, ad 4»®; dc Veril., q. 4, a. 3). (11) S. Thomas, I C. Gent., c. 53. Dc Cognitione Sensitiva 607 internis et intellectu, qui «intelligit indifferenter rem absentem et praesentem, in quo cum intellectu imaginatio convenit » (1); aut vi abundantiae et plenae pcr¡edionis seu fecunditatis ipsius cognitionis (2). Coroll. Ham. — Colligitur secundo contra quosdam (v. g. Rosmini) (3), quod iuxta communem Thomistarum Scholasticorumque sententiam (== Capreol., Cajet., Ferrar., Ripa, etc.), homini in praesenti statu considerato (4) ita ne­ cessaria est species expressa (= verbum) ut absque eius productione nihil ab­ solute intelligere potest; quandoquidem, intellectus humanus est potentia es­ sentialiter passiva, cuius obiectum in praesenti statu sunt quidditates a sensi­ bilibus abstractae; intellectus praeterea nihil potest formaliter intelligere nisi apud se habeat conceptum et notitiam formalem illius rei quam intelligit, et sibi vel aliis loquatur, necnon ad se trahat res quae sunt extra se: quae omnia ab intellectu in actu non habentur nisi per speciei expressae seu verbi productio­ nem (5). Hic saltem verificatur optime axioma S. Thomae aientis: < quicumque intelligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectae ex eius notitia procedens, quam quidem conceptionem vox significat, et dicitur verbum cordis signatum verbo vocis * (6). (1) S. Thom., 1 C. GenL, c. 53. (2) Cfr. S. Thom., dc Verit., q. 4, a. 3, c.; I, dist. 27, q. 2, a. 2. — Super hac ratione funda­ tur divina generatio Filii seu Verbi a Patre (cfr. S. Thom., de Pot., q. 9, a. 5; de Verit., q. 4, a. 2; I, q. 34 per tot.). (3) Rosmini negavit dari speciem expressam seu verbum in prima mentis operatione, sed illud tantum tribuit iudicio et cognitioni reflexae. (4) Dicimus < in praesenti statu »; quia controvertitur apud Theologos quod, non solum an beati Deum per essentiam videntes revera et de facto verbum forment, sed etiam an implied contra­ dictionem beatos illud efformare posse. Revera, quidam (v. g. Suarez, de Attributis, lib. II, c. 11) docent, quod quia repugnat respectu cuiuslibet potentiae verbum non producere, ideo beati defacto verbum formant; alii autem (v. g. Ferrariens., I C. Gent., c. 53, ad 1 ““ dub., conci. *5 ; Silvester, Confl., q. 12, a. 2) tuentur, quod licet verbum de facto a beatis producatur, tamen potentiâ Dei absoluta non repugnat ut Ipse sine verbo creato videatur, sed immediate per ipsam essentiam divinam intellectui seipsam repraesentantem; alii denique (et sunt omnes fere Thomistae: Capreolus, IV, dist. 49, q. 5; Cajetanus, Bañez, Zumel, Nazarius, Gon­ zalez in I, q. 12, a. 2; Salmanticen., Tract. II, de Visione Dei, disp. 2, dub. 9, § 3, n. 106; Complutens., de Anim., disp. XI, q. 5; Ioan, a S. Thoma, de Anim., q. 11, a. 2; I, q. 12, disp J3, a. 4; Dionys. Leon. Lyciens., in I, q. 12, a. 2, disp. 35-36) firmiter docent, quod beati Deum per essentiam videntes, non solum non formant seu non producunt verbum, imo et contra­ dictionem implicat ut illud ab eis producatur. (5) Cfr. S. Thom., Opuse. 13; 53. (6) Opuse. 53; cfr. I, q. 27, a. I. — Hic est animadvertendum, quod S. Thomae Commen­ tatores non concordant quoad illius axiomatis interpretationem. Revera quidam *(- Cajetan., I, q. 27, a. 1, ad 3»»«n dub.; Ferrar., IV C. G., c. 11, conci. 5‘; Bañez, I, q. 27, a. 1, dub. 1, ad Ripa, loc. cit., a. 10, ad lum; Salmant., I, Tr. de Visione Dei, disp. 2; COMPLUT., de Anim., disp. 21, q. 5, § 4, n. 96) tenent, axioma illud de solo homine viatore distribui et ita esse universale et scitum; attamen < universaliter de omni intellectione loquendo illa propo­ sitio» quicumque intelligit, etc. «credita est, non scita > (Cajet.); alii vero (= Aravio, 1, q. 12, a. 2, dub. 3um) putant quod, quia de ratione intellectionis ut sic est verbum producere non autem de ratione talis intellectionis, ideo axioma verificatur dc intellectione ut sic, non tamen de omni tali intellectione; alii demum (— Ioan. a S. Th., Phil. Nat., P. Ill, q. Il, a.2, ad lura, 2 loco in !<«« Pc"», q. 12, disp. 13, a 5 ad lum, n. 17 ; Godoy, in I»»). Qua­ propter, universaliter et distributive pro omni intellectu verum est, quod «quicumque intelligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectae, i.e. id quod intelligitur, ex eius notitia procedens »; sed non est universaliter verum quod «qui­ cumque ¡ntelligit ex hoc ipso quod intelligit procedit aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectae, i. e. id quo res Intelligitur, ex eius notitia procedens ». (!) Cfr. S. Thom., opuse. 15. -■ (2) S. Thomas, de Verit., q. 10, a. 9. , I (3) Cfr. S. Thom., Opuse 15. — Sciendum est tamen quod intellectus, quia est potentia immaterialis, potest cum vult perfecte reflecti super elementa ipsius cognitionis, supra ver­ bum ut productum et supra actionem, qua producitur, quod totum actu reflexo absolvitur (cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 2, ad 4«»; q. 85, a. 2; q. 87, a. 3; 11, dist. 23, q. 2, a. 1 ; HI, dist. 23, q. I, a. 2, ad 3,JI ; de Verit., q. 2, a. 2, ad 2«m; q. 10, a. 9, c. et ad 10«»; de Sp. Creat., a. 9, ad 6««; de Anim., a. 2, ad 5®»; II de Anim., lect. 6; HI tbid., lect. 9; Opuse. 3, c. 85; Opuse. 15). (4) Cfr. Ripa, loc. sup. cit., a. 4. I jj| (5) Cfr. Capreol., I, dist. 27, q. 2, a 3, ad 3«» Durandi contr. h» conci. 2° loco. (6) Cfr. Capreol., ibid., ad 5«» Aureoli. Dc Cognitione Sensitiva 609 naturaliter prius est actione seu actu potentiae, quae est circa obiectum a quo specificatur, et ita est terminus completus et adaequatus cognitionis (1). Coroll. Vu“. — Colligitur quinto denique, quod ex comparatione inter spe­ ciem expressam et impressam facta, quaedam perfectio et imperfectio ex utra­ que parte conspicitur. Nam, ex una parte, species expressa perfectior est impressa, quia clarius, distinctius et praesentialius rem cognitam potentiae cognoscitivae repraesentat ac manifestat: est enim ipsius obiecti similitudo expressa (2); a altera parte vero, species impressa perfectior est expressa, tum quia quando­ que expressa non exprimit totum id quod in impressa est contentum; tum quia impressa habet esse fixius et permanentius quam expressa; tum etiam quia im­ pressa est activa cum sit ipsius cognitionis comprincipium, non autem expressa saltem in cognitione directa (3). 0) - Utrum Species Expressa sit quid relativum vel absolutum. 771. Ostensa speciei expressae necessitate, de eius ratione nunc quaeritur, an scilicet sit entitas absoluta vel relativa. 772. Praenotamina. — Est unum notandum, quod species expressa (= ver­ ' I i I bum) potest dupliciter considerari, nempe: physice, et sic est quaedam entitas, quae est ipse actus seu actio quam potentia actu cognoscens dicit seu elicit, et est aliquid absolutum dicens ordinem ad aliud, nempe et ad cognoscentem seu dicen­ tem et ad rem signatam seu manifestatam per speciem (= relatio transcenden­ talism^;/ogice et sic est ipsum signum manifestativum seu repraesentatix um omnis eius quod actu cognoscitur (5), et hoc modo formaliter et essentialiter duplicem relationem (= praedicamentalem) dicit: subicctivam (= ad dicentem), prout species expressa refertur ad illud a quo exprimitur seu dicitur; et obiectivam (= ad signatum), inquantum refertur ad id quod per speciem significatur seu dicitur. Haec obiectiva autem est adhuc duplex: materialis, et est illa prout species refertur ad ipsum dictum, cum quo convertitur, sicut species expressa lapidis ad lapidem; et formalis, prout species refertur ad rationem seu formam dicti, sive ad rem cui ratio dicti convenit, sicut species expressa lapidis ad ra­ tionem lapidis seu ratio lapidis ad rem quae est lapis (6). 773. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaestio est: an species expressa (=’verbum) essentialiter et ex sua natura dicat habitudinem seu respectum ad aliud, vel sit aliqua entitas absoluta; hoc est, an species expressa fonnaliter et essentialiter sit quid rela­ tivum vel absolutum. (1) Cfr. S. Thom., opuse. 15. (2) Cfr. Capreol., IV, dist. 49, q. 5, a. 3, ad 3«® Aureol., contr. conci. 2® loco. (3) Cfr. Capreol., I, dist. 27, q. 2, a. 3, ad 2«® Duran, cont. I<® conci. 2° loco; ibid., ad 2u» et3«» Gerardi ; IV, dist. 49, q. 5, a. 3, ad 3“® Aur., contr. *Im conci. 2° loco; Ripa, loc. cit., a. 4. ! (4) Cfr. S. Thom . dc Verit., q. 4, a. 5. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 34, a. 3. i (6) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 4, a. 5, c. et ad 7«®; Quodl. IV, a. 6, c. et ad 2 *»; I, dist. 27, q. 2, a. 3; ibid., dist. 36, q. 1, a. 3 ad 3“®; II, dist. 12, q. I,a. 3, ad 5«®. Superallatam speciei expressae distinctionem habet Cajetan. (I, q. 27, a. 1, ad 4»n‘ dubit.) et alii Thomistae ut BaI ñez, Ripa, etc., quam Immerito reiciunt Suarez (De Anim., lib. Ill, c. 5, n. 7) et Suareziani 39 — Pirotta, Summa Philos. - II. tiHAMUTa *4X* 1* Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Il, Sectio //,§1,11 610 774. Sententiae. — Ad huius solutionem datur triplex sententia. Ia Sent, docet, quod species expressa (= verbum) est absoluta secundum quid et relativa secundum quid, seu relationem transcendentalem dicit, ita Torres (1). 2aSent. tuetur potius, quod species expressa dicit relationem praedicamentalem. Ita Cajetanus (2). 3a Sent, tenet, quod species expressa physice sumpta dicit relationem transcendentalem; logice vero, seu formaliter ac in actu exercito, dicit relatio­ nem praedicamentalem. Ita S. Thomas (3) et plures Thomistae ut Ripa (4), quos sequimur. 775. Conclusio : « Species expressa physice est relatio tranH scendentalis, logice vero relatio praedicamentalis ». Prob.: Relatio transcendentalis per se dicit quamdam enti­ tatem realem essentialiter ordinem ad aliud dicentem; praedica­ mentalis vero formaliter nullam entitatem realem dicit, sed totum eius esse est se ad aliud habere. Atqui species expressa physice dicit quamdam entitatem realem essentialiter ordinem ad aliud dicentem; logice autem dicit puram habitudinem seu purum esse se habendi ad aliud. Ergo species expressa physice est relatio tran­ scendentalis, logice vero relatio praedicamentalis. Mai. continet definitiones. — Min. ex praenotatis est mani­ festa. Nam, species expressa physice nihil aliud est nisi ipse actus seu ipsa actio a potentia actu cognoscente elicita; haec actio autem est quid vitale et reale, quod in genere qualitatis ponitur; at quia actu ab alio procedit et aliud manifestat, propterea essentialiter se habet et ad cognoscentem et ad rem signatam seu expressam. At species expressa logice est repraesentativum omnis eius quod actu cognoscitur, ideo ut sic formaliter dicit et repraesentationem rei per quam refertur ad id quod per speciem exprimitur (= relatio obiectiva), et cognitionem in actu exercito per quam refertur ad cognoscentem seu dicentem (= relatio subiectiva), quae omnia in pura habitudine consistunt. 776. Corollanum. — Ex dictis igitur manifestum est, quod duae primae sententiae insufficientes sunt quia earum fautores non usi sunt praedicta distinctione inter speciem expressam physice et logice acceptam. Eadem ratione minus recte est asserere cum quibusdam ( = Cajetan.) (5), S. Thomam hac in re se retractavisse; nam supposita supra data distin(1) (2) (3) (4) (5) I, q. It q. I, q. Loc. I, q. 34, disp. 2. 34, a. 3, ad 4'»». 34, a. 1, ad 3«n>; ibid., a. 3, ad 4»™. supr. cit., a. 4. 34, a. 3, ad *4 ». De Cognitione Sensitiva 611 ctione, dicendum est quod quandoque S. Thomas loquitur de specie phy­ sice accepta (1), quandoque vero logice accepta (2). y) - Utrum Species Expressa sit id quo vel quod cognoscitur. Considerata speciei expressae relatione, determinandum est quomodo se habet respectu cognitionis. 777. Praenotamina. — Est maxime notandum, praeter iam notata in praece­ denti numero circa duplicem speciei expressae considerationem, physicam nempe et logicam, quod aliquid potest dupliciter cadere sub cognitione alicuius potentiae, scii.: ut medium seu mediate et ut quod seu immediate. Immediate enim, quando ipsum obiectum directe et immediate a potentia cognoscitiva cognoscitur, sicut oculo im­ mediate videtur horologium, quod est id quod ab oculo cognoscitur; Ideo quod se habet ut quod respectu alicuius potentiae, ab ea immediate et directe attingitur ; mediate autem quando a potentia attingitur obiectum non directe et in se, sed me­ diante alio, et hoc dupliciter se habere potest: ut medium quo, et est id quod se habet ut instrumentum et ratio ducendi potentiam ad cognitionem obiecti, quod in illo medio continetur (sive actualiter sive potentialiter), v. g. fumus est medium quo cognoscimus in tali loco ignem adesse; ut medium in quo, et est id quod potentiae repraesentat ipsum obiectum in esse sive naturae sive intentionali, v. g. speculum est medium in quo figura Petri videtur. Utroque medio tamen obiectum minime directe et immediate cognoscitur, sed indirecte et mediate seu ratione alterius. 778. Status Quaestionis. — In praesenti quaestione igitur du­ bium est, an species expressa (= verbum) sit id quo vel in quo vel quod ipsius cognitionis; hoc est, an obiectum in specie expressa repraesentatum cognoscatur cognitione directa et immediata vel indirecta et mediata. En quaestionis fulcrum. 779. Sententiae. — Circa expositae quaestionis solutionem triplex auctorum sententia occurrit. 1“ Sent, tenet, quod species expressa (= verbum) in cognitione directa est id quo obiectum cognoscitur. Ita Suarez (3) et Suareziani omnes, ut Boedder (4), quibus favere videtur Ferrariensis (5). 2a Sent, docet, quod species expressa (= verbum) est quidem id in quo co­ gnoscitur cognitione directa, in cognitione reflexa tamen est id quod cognoscitur. Ita Cosm. Alamanno (6), Ioan, a S. Thoma (7), et alii. 3‘ Sent, tuetur, posita distinctione inter speciem expressam physice et logice acceptam, quod species expressa (= verbum) logice accepta est revera id quod a potentia cognoscitiva cognoscitur cognitione non solum reflexa, sed et directa. Ita, (1) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 4, a. 5. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 34, a. 3, ad 4»®; de Verit., q. 4, a. 5, ad 7im. (3) De Anim., lib. III, c. 5, n. 11, 17. (4) Op. cit., n. 286-291. (5) Cfr. I C. Gent., c. 59. (6) Op. cit., q. 97, a. 2. (7) Logica, P. II, q. 22, a. 1-2. 612 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Caput If, Art. 11, Sectio II, § 1, II cum S. Thoma, plures Thomistae, ut Capreolus (1), Cajetanus (2), Bañez (3), 7?/pa (4), De Lerma (5), et alii permulti cum quibus sequentes conclusiones propugnamus. 780. Conclusio F : « Species expressa physice accepta in cogni­ tione directa non est id quod cognoscitur, sed id in quo obiectum cognoscitur; in cognitione reflexa vero est id quod cognoscitur». Prob. 1‘ Pars (= sp. expr. physice acc. in cogn. directa non est id quod cognoscitur). — Id quod cognitione directa cognoscitur debet esse ipsum obiectum intentionaliter repraesentatum. Atqui species ex­ pressa physice accepta non est ipsum obiectum intentionaliter repraesentatum. Ergo species expressa physice accepta in cogni­ tione directa non est id quod cognoscitur. Mai. patet ex ratione cognitionis directae; hâc enim cogno­ scuntur obiecta extramentalia quae, praesertim sensibilia, nequeunt esse ut talia in potentia cognoscitiva; ideoque, necesse est ut ibi sint secundum esse intentionale; quare, quod cognoscit potentia cognoscitiva cognitione directa debent esse obiecta extramentalia in esse intentionali ab ipsa potentia in specie expressa repraesentata. Min. est manifesta ex notatis in praecedenti numero; species expressa enim physice accepta est entitas quaedam de praedica­ mento qualitatis, a potentia cognoscitiva producta, obiectum in­ tentionaliter continens. Prob. 2“ Pars (= sp. exp. phys. ac in cogn. directa est id in quo obiectum cognoscitur). — Species expressa physice accepta est entitas seu qualitas spiritualis a potentia cognoscitiva expressa, continens in­ tentionaliter obiectum extramentale seu ut est in rerum natura. Atqui potentia cognoscitiva in ipsa specie expressa seu dicta habet solum obiectum cognoscendum, sibi praesens ac manifestum: «ver­ bum enim, sive dicatur personaliter sive essentialiter, est species concepta in qua est similitudo eius, quod dicitur, et dicentis, quando aliquis seipsum dicit» (6). Ergo species expressa physice accepta in cognitione directa est id, in quo obiectum cognoscitur. Prob. 3‘ Pars (= sp. exp. physic, acc. in cognitione reflexa est id quod cognoscitur). — Potentia cognoscitiva in reflexa cognitione imme­ diate cognoscit id quod sibi repraesentat. Atqui species expressa physice accepta per reflexionem fit illud quod potentia cognosci(1) Cfr. I, dist. 27, q. 2, «a. 2, ad 3um et 4«» Aur. contr. ibid., ad Duran, contr. U» conci. 2° loco. (2) I, q. 27, a. 1, ad dub. 4*». (3) l, q. 27, a. I, dub. I ira( rc*p. 3* ad 3'"» ob. (4) Op. cit., q. 4, a. 5. (5) Op, cit., IU de Arum., q. 12. (6) S. Thomas, l, dist. 27, q. 2, a. 3, c. conci.; ibid., ad 5«^« elusd.; I HfiB ' ’; . - t • De Cognitione Sensitiva 613 tiva immediate sibi repraesentat ac immediate cognoscit. Ergo species expressa physice accepta in cognitione reflexa est id quod conoscitur. 781. Conclusio IIa : « Species expressa logice accepta in co­ gnitione directa est id quod si •I ulque id in quo vel quo res seu obiectum in suo esse naturali cognoscitur ». Prob. Ia Pars (= sp. exp. log. acc. in cognit. dir. est id quod cogno­ scitur). — Species expressa logice accepta est ipsum obiectum in­ tentionaliter potentiae cognoscitivae praesens, vel ipsamet ratio obiecti formaliter et obiective repraesentati ac manifestati. Atqui id ad quod potentia cognoscitiva finaliter cognoscendum tendit, sunt ipsa obiecta extramentalia, quae, quia intra potentiam sunt secundum esse intentionale, directe ac immediate cognoscuntur ut quod, prout intentionaliter potentiae praesentia. Ergo species expressa logice accepta in cognitione directa est id quod cogno­ scitur. Min. illustrari potest ex Angelico. Notat enim quod verbum (= species expressa) logice acceptum saepe exprimitur < per in­ tentionem rei intellectae^ sive «per rationem rei intellectae», quam i rationem intellectus sibi exprimit mediante verbo (physice ac! cepto); talis autem ratio seu intentio rei intellectae non est id in quo, sed id quod intellectus intelligit. « Habet se igitur species intelligibilis [= species impressa] recepta in intellectu possibili, in intelligendo, sicut id quo inteliigitur, sicut et species coloris in oculo non est id quod videtur, sed id quo videmus. Id vero quod intelii­ gitur est ipsa ratio rerum existentium extra animam [= species expressa logice accepta], sicut etiam et res extra animam existentes visu corporali videntur» (1). Prob. 2a Pars (= sp. exp. log. acc. in cognit. dir. est simul id in quo vtl quo res in suo esse naturali cognoscitur). — Species expressa (= ver­ bum), logice accepta, est ipsum obiectum extramentale ut inten­ tionaliter potentiae cognoscitivae manifestatum ac repraesentatum. Atqui obiectum in esse intentional! relationem praedicamentalem dicit ad obiectum extramentale et in esse naturae existens, sicut signum ad signatum (2). Ergo species expressa logice accepta in cognitione directa est simul id in quo vel quo res seu obiectum in suo esse naturali cognoscitur. (1) S. Thomas, II C. Gent., c. 75; cfr. I C. Gent., c. 53; IV ibid., c. 11; de Verit., q. 3. ». 2; q. 4, a. 1 ; a. 2, ad 3um; q. 20, a. 2; de Pot., q. 9, a. 5; III, q. 25, a. 3. (2) Cfr. Capheol., I, dist. 27, q. 2, a. 3, ad 3uu> Aur. contr. l»n> conci.; S. Thom., Ill, dist. 14, q. I, a. 1, qla. 4‘; dc Verit., q. 4, a. 2. 614 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio //,§1,11 De Cognitione Sensitiva 782. Corollaria. — Ex ostensa veritate sequentia corollaria logice deduci possunt. Coroll. Iu“. — Colligitur primo, quod expósita doctrina, praesertim ex prima 615 formali, ita Aureolus (I), et quidam ex Thomistis ut De Victoria et Soto (2); vel distin­ ctione formali ex natura rei, ut Scotiis (3) et Scotistae, quos sequitur Molina (4). 31 Sent, sustinet, quod species expressa et actio cognoscitiva distinguuntur non solum formaliter, sed et realiter-entitative sicut duae res. Ita cum Angelico communiter omnes Thomistae, ut Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis, Gonzalez, Boñez, Salmanticenses, Complutenses, Sylvius, Cosm. Alamanno, Godoy, Ioan, a S. Thoma aliique permulti, cum quibus sequentem conclusionem proponimus. parte primae conclusionis, funditus evertitur totum Idealismi, maxime Lockii, sy­ stema; quo asseritur obiectum immediatum nostrae cognitionis esse non contenta seu obiecta idearum, sed ipsas ideas (1). Coroll. IIam. — Colligitur secundo, quod species expressa (= verbum) per se primo dicit rationem signi formalis; liquet enim quod species expressa physice acce­ pta, ut est id in quo res cognoscitur, nequit habere nisi rationem signi formalis; a fortiori autem si logice accipiatur, inquantum scii, est id quod cognoscitur (2); attamen secundario non inconvenit speciei expressae logice acceptae rationem signi instrumentalis tribui, prout nempe dicit ipsam relationem praedicamentalem ad obiectum extramentale: per id enim quod habetur intentionaliter, cognoscitur id quod est in rerum natura (3). 786. Conclusio: « Species expressa realiter-entitative distin­ guitur ab actione cognoscitiva ». Prob.: — Arg. Ium. — Id quod ab aliquo producitur distinguitur realiter-entitative a producentis actione per quam producitur. Atqui species expressa est id quod producitur ab actione potentiae cognoscitivae seu ab actione cognoscitiva. Ergo species expressa realiter-entitative distinguitur ab actione cognoscitiva. Mai. constat ex ratione producentis, quod rationem causae effi! cientis dicit; productum enim aliud est realiter — saltem in creatis — ab ipso producente et producentis productione: sicut effectus realiter distinguitur a causa et causae causalitate. Min. manifesta manet ex supra ostensis; species expressa enim est terminus completivus potentiae cognoscitivae in actu; I ideoque nequit produci nisi mediante ipsius potentiae actione (5). Coroll. IIIum. — Colligitur tertio, quod ostensâ veritate clarior evadit distinctio inter conceptum formalem et obiectivum; formalis enim est ipsa species expressa (= verbum) physice seu entitative accepta; obiectivus vero est eadem species, logice tamen et formaliter accepta (4). S) - Utrum Spscies Expressa realiter distinguatur ab actu cognitionis. 783. Ostenso quod species expressa, a potentia cognoscitiva in actu producta, est id quod vel in quo actus cognitionis, quaeritur ultimo an ab ipsamet actione cognoscitiva vere distinguatur. 784. Status Quaestionis. — Tota difficultas in praesenti est, an species expressa (= verbum) formaliter sit idem cum actione co­ gnoscitiva (= intellectione), ita ut formalitas speciei non sit alia a formalitate ipsius actionis cognoscitivae, vel e contra; imo non solum, sed an etiam realiter et entitative sicut duae res, licet forsan inseparabiles, distinguantur. Arg. nam. — Obiectum complens ac terminans actionem ali­ cuius potentiae, realiter-entitative ab illa actione distinguitur. Atqui species expressa est obiectum complens ac terminans actio­ nem cognoscitivam. Ergo species expressa realiter-entitative diI stinguitur ab actione cognoscitiva. 785. Sententiae. — Triplex de hac quaestione exhibetur auctorum sententia. Ia Sent, affirmat, speciem expressam et actionem cognoscitivam esse simpli­ , 1 I citer unam eamdemque formalitatem. Ita Petrus a Palude et Gerardus (5), Durandus(6), Suarez (7), Vasquez (8), et alii. 2l2 8Sent, negat quidem realem distinctionem inter speciem expressam et actio­ 7 6 5 4 3 nem cognoscitivam sicut inter rem et rem, eas tamen distinguit vel sola distinctione (1) Cfr. Locke, An Ess., concerning H. Underst., B. 11, cli. 9, n. 1; ibid., B. IV, ch. 1, n. 1 ; ibid., ch. 2, n. 14. (2) Cfr. S. Thom., de Veril., q. 4, a. I, ad 7«“; Ioan. a S. Thoma, Logica, P. II, q. 22, a. 2, conci. 2*. (3) Cfr. S. Thom., Quodl. IV, a. 6, ad 2<*m; Quodl. V, a. 9, ad Ium; Opuse. 13-14. (4) Cfr. Cajetan., de Ent. et Ess., c. 1, q. 2. Pro ulteriori istorum conceptuum differentia, cfr. Suarez (Metaph., Disp. Il, sect. 1, n. 1). (5) Cfr. Capreol., I, dist. 27, q. 2; II, dist. 3, q. 2; IV, dist. 49, q. 5. (6) I, dist. 27, q. 1. • ■ ;"4 (7) De Trinit., Lib. I, c. 6, n. 6-7; de Anim., lib. III, c. 5, n. 11, 22. (8) I, disp. 38, c. 2; ibid., disp. 141, c. 4. I I I Mai. per se patet; nam obiectum formaliter ut completivum et tenninativum actionis necesse est ut sit alia entitas, alioquin actio compleretur et terminaretur a seipsa et per seipsam, inquantum scii, sibiipsi esset obiectum, quod esse nequit: quia actionis essen­ tialiter et ratione sui est complere ac terminare potentiam in ratione actualitatis; imo contradictorium videtur, asserere obiectum realiter complere ac terminare actionem potentiae simulque esse eamdem realem entitatern ac ipsam actionem (6). Min. probata manet ex dictis; species expressa enim est id quod vel id in quo potentia suum obiectum cognoscit (7). (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) I, dist. 3. Cfr. Bañez, I, q. 27, a. 1, dub. 3«<». I, dist. 3, q. 6, § < hic sunt »; ibid., q. 7, « ad argumenta opinionum »; ibid., q. 8. I, q. 27, a. 1, ad 8“™. Cfr. S. Thom., I, q. 27, a. 1, c. Cfr. Ferrarien., I C. Gent., c. 53. Cfr. S. Thom., de Pot., q. 8, a. 1. 616 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. II, Sectio 1 /, § 1, II Arg. HT”. — Si species expressa non distingueretur realiterentitative ab actione cognoscitiva, omnis cognitio nostra esset reflexa et in idealismum purum laberetur. Atqui hoc est penitus falsum. Ergo species expressa realiter-entitative distinguitur ab actione cognoscitiva. Min. ab omnibus, saltem Scholasticis, admittitur (1). — Mai. illustratur: Posita reali-entitativa identitate speciei expressae cum actione cognoscitiva, tunc quod cognoscitur esset ipsa actio; haec autem, cum cognosci nequeat nisi de ea species expressa for­ metur, sequitur quod id quod cognoscitur est species expressa re­ flexa, et ita omnis nostra cognitio esset solum de ipsis actibus seu actionibus cognoscitivis. Quia praeterea actio cognoscitiva est a subiecto, in subiecto et subiecti, et species expressa formata esset repraesentativa tantum ipsius actionis cognoscitivae, sequitur quod tota nostra cognitio esset dumtaxat circa passiones subiectivas seu ideales, quod est purus subiectivismus vel idealismus. 787. Corollarium. — Colligitur ex hucusque demonstratis, cuius mo­ menti ac necessitatis sit facta distinctio inter speciem expressam (= ver­ bum) et actionem cognoscitivam (= intellectionem), et quomodo utraque propriis effectibus diversisque proprietatibus gaudeat, quae videri pos­ sunt apud alios Thomistas (2). 788. Scholion. — Unum animadvertere cupimus, quod ad actionem intellecti­ vam seu intellectionem eiusque verbi productionem specialiter attinet, nimirum de intellectionis et dictionis distinctione. Et hoc unum est, quod tam intellectio quam ver­ bum producuntur actu intellectus. Verbum producere autem est intellectualiter dicere, loqui seu sese exprimere: quorum actio appellatur dictio, locutio vel expressio, quae, ut patet, per se primo ordinem dicunt ad verbum, quod perillas producitur (3); p.r intclligere igitur intellectus formaliter cognoscit, per dicere vero formaliter producit. Exinde difficultas exurgit, an omnis intellectio sit dictio vel verbi productiva. Cui respon­ demus breviter: Io quod dictio non est actio omnino distincta ab intellectione (= Sco­ ws, Okam) (4); 2° neque quod actus intelligendi est idem cum verbo, atque ideo uno eodemque actu producuntur (= Durandus, Suarez) (5); 3° neque quod dictio et intellectio quae materialiter sunt idem, formaliter-realiter distinguuntur (= Tor­ res) (6); 4° neque quod modatiter tantum distinguuntur (= Ioan. a S. Thoma, (1) Cfr. S. Thom., 1. q. 85, a. 2. (2) Cfr. Godoy, in I P., q. 12, Tr. II, disp.12, § 3, n. 36-40. — Quoad differentiam inter verbum increatutn et creatum cfr. S. Thom., Opuse. 13; pariter quoad eiusdem diversam formationem in homine, angelo etDeo, cfr. Capreol. IV, dist. 49, q. 5, a. 3; Cajetas., I, q. 12, a. 2; q. 27, a. 1 ; Ripa, op. cit., a. 7-9; et alios. (3) Cfr. S. Thom., 1, q. 34, a. 1, ad 3«“»; III, q. 39, a. 8, ad 2'«m; de Verit., q. 4, a. 2, ad 4»®; Quodl. IV, a. 6, ad l«im. (4) Scot., I, dist. 2, q. 7; dist. 27, q. 1-2; Quodl. 2. — Contra Scoti sententiam cfr. Cajetan. et Suarez (loc. hic cit.). (5) Durand., I, dist. 27, q. 2; Suarez, De Trinit., lib. I, c. 6, n. 5 ss. — Haec sententia falso nititur supposito, quod scii, verbum est idem ac actus seu actio intellectus, quod contra­ rium supra ostensum est. (6) I, q. 27, disp. 1, a. 1. ' Dc Cognitione Sensitiva 617 Hugon) (I), sed 5° quod distinguuntur ratione ratiocinata (— Capreol., Cajetan., Bañez, C. Alamanno, Godoy, De Ler.ma, etc.) (2). Quare dicendum est, quod in­ tellectio et dictio psychice sunt idem realiter, logice vero fnrmaliter distinguuntur. Revera prima pars constat: tum quia intellectus in actu exercito eodem actu quo intelligit (= intellectio) simul sibi exprimit id quod intelligit ( dictio); tum quia unius eiusdemque actionis est dicere intelligendo; Ium etiam quia, psychice loquendo, intelligere in actu exercito formaliter dicit intelligentem in actu (- intellectionem) et intellectum in actu (sc. rem intellectam = verbum dictum) (3). Secunda pars vero non minus patet, quia intellectio et dictio logice accepta dicunt diversam formalitatem, qua essentialiter definiuntur; intellectio enim, ut talis, dicit solum actualitatem intelligentis, praescindendo a qualibet relatione ad obiectum vel principium originis: dictio vero, ultra hanc actualitatem, praesefert habitudinem ad intelligentem ut a quo originatur, et ad obiectum seu verbum ut quod producit (4). Manet igitur ma­ nifestum, dictionem et intellectionem psychice esse idem, distingui tamen distinctione rationis ratiocinatae; quo modo tertia et quarta sententia optime explicari possunt. 789. Corollarium Generale. — Generaliter colligitur ex omnibus huc­ usque enarratis de specie expressa, tamquam quid venatum, eius recta definitio, quae post communiorem thomistarum sententiam (=• S. Tho­ mas, Capreol., Cajetan., Ferrar., Baüez, etc.) non sine iure ita breviter formulan potest, videlicet species expressa (= verbum) est quaedam for­ malis rei cognitae similitudo, producta atque expressa per actionem cognosci­ tivam (= intellectionem), cuius est terminus immediatus. Ex hac defini­ tione manifestum manet, quod species expressa (= verbum) non est ipsum obiectum ut abstracte cognitum (= Durandus), vel inquantum habet esse apparens potentiae cognoscitivae (=• Aureolus), nec est ipsamet species cognoscibilis (— Aegidius), neque demum est ipse actus cogno­ scendi seu ipsa actio cognoscitiva (P. a Palude, Scotus, Suarez, Mercier) (5). (1) Io. a S. Th., Phil. Kat., P. Ill, q. 11, a. 1, concl. 4B; Hugon, Metaphys.-Psych., Tr. I, q. 3, a. 1, n. 7-9. (2) Capr., I, dist. 27, q. 2; Cajet., I, q. 27, a. 1, ad 2“» dub.; Bañ., I, q. 27, a. 2, dub. 2; C. Alam., Phil. Nat., 11 I-II, q. 96, a. 1 ; Godoy, op. cit., q. 27, Tr. 9, disp. 71, n. 1-77; Lerm., op. cit., de Anim., q. 13. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 27, a. 1, c. et ad 2«m; q. 34, a. 1, ad *3n>; ibid., a. 3; q. 37, a. 2; I C. Gent., c. 54; IV ibid., c. 11 ; 1, dist. 27, q. 2, a. 1 ; de Pot., q. 7, a. 6; q. 8, a. 1 ; q. 9, a. 5; de Verit., q. 4, a. 1-2; Quodl. VIII, a. 1 ; Opuse. 13-14. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 34, a. I, ad 3»«; de Verit., q. 4, a. 2, c. et ad 5««; I, dist. 27, q. 2, a. I, c. ct ad 3>ni. (5) Hanc notulain in fine totius nostrae tractationis de cognitione adnecterc voluimus, ut Lectores facilius rectiusquc diiudicarc possint de quadam monograph ia a G. Picaro S. J. edita • Essai sur la Connaissance sensible d'après les scolastiques » (Archive de Philos., Vol. IV, cah. I, 1926). Picard enim, proposito sibi principali intento ab eo ita expresso: • La grande différence entre les deux écoles [~ thomiste et suarézicnne], avons-nous dit, 1 2 3 4 ct 5 6ce sera notre idée directrice, c’est que pour les thomistes connaître c'est saisir V objet, tandis que pour les suaréziens, connaître s'explique formellement par l'assimilation vitale représentative (p. 4; cfr. p. 3 et passim; meurn est subllneatum), nihil aliud facit nisi iuxta1 ponere innumeros textus ex operibus S. Thomae et maiorum Thomistarum depromptos, eosque minus rcctc interpretari, ductus ct imbutus potius Vasquezii quam Suarezii doctrina. Itaque postquam a nobis longe et fuse dc cognitione tractatum est, supervacaneum ducimus vel aliquid innuere ad praedictam Picardi doctrinam refutandam, eo etiam quod penitus eadem est ac Vasquezii doctrina, quam iam antiquiores Thomistae sapientissime et magistralitcr profligaverunt et, ut unum tantum referamus, audiatur Dionysii Licens, (op. cit.) iudicium, quod est unum ex tot prolatis circa Vasquezii doctrinam dc cognitione, iudicium, quod et Patri Picard valde accommodum apparet. Scribit enim laudatus Dion. (Disp. 19, I c. 2, n. 12): « Vasquez dc mente S. Thomae quid sentiendum sit in hac disputatione [disp. 39, 9 618 Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio //,§1,11 B. - De Conscientia in Genere (1). 790. Absoluta tota tractatione de cognitione, logice tractatio venit, iuxta supra adsignata, de illo actu animae nostrae, quo phae­ nomena psychica iam cognita clarius vel actu percipiuntur, qui coiiscientia appellatur; huic autem adnexus est alius actus, qui ver­ satur circa phaenomena psychica, quae tamen infra vel sub limine conscientiae resident, et talis vocatur inconscientia. Breviter igitur de harum natura est dicendum. 791. De Conscientia. — Conscientiam proprie definire certe non est facile (2), describere autem non inconvenit. In confesso est enim apud omnes et ipsum nomen idem indicat, quod con­ scientia, psychologice accepta (3), est de genere cognoscibilium necnon aliquid in actu exercito sive aliquam functionem exprimat sive, uti notat Angelicus, quamdam actualem applicationem ad aliquid (4). Exinde, non immerito conscientia describi potest sic: facultatis cognoscitivae (sive sensus communis, sive intellectus) functio seu actus, quo status aut phaenomena psychica sive psychophysica actualiter clareque cognoscuntur (5). c. 1-2] laborat, et contra S. Thomam expresse suam praefert opinionem. Unde ergo tanta huius Patris agonia, ut quid senserit D. Thomas dc specie impressa specialem formaret dispu­ tationem, dum de specie et impressa et expressa Angelicum Doctorem ausus est impugnare, unam quidem re, et alteram nomine et re ». Et paulo antea idem dixerat concludens: < For­ mavit praesentem disputationem [iam cit.], quid scilicet senserit D. Thomas, et contra D. Tho­ mam sentit; quod quantum ad hoc recte Doctores Societatis adverterunt et impugnarunt, sl valde paucos (quos inter P. Picard} excipiamus» (ibid., c. 1, n. 2). Haec ad veritatis doctri­ naeque, praesertim thomisticae, amorem dicimus, non obliviscentes tamen quod sl unus­ quisque in suo sensu abundare potest, nulli tamen licet aliorum sensum depravare, (1) Cfr. S. Thom., I, q. 79, a. 13; de Verit., q. 17, a. 1 ; II, dist. 24, q. 2, a. 4; et alibi; Sanseverino, op. cit., Dynamol., c. 3, a. 7, n. 216-244; ZiOLiARA, op. cit., Critica, lib. II, c. 1, a. 3; Lahr, op. cit., Tom. I, Liv. I, sect. 1 ; De La Vassière, Elém. de Psych. Expér., n. 66-74; Idem, La Théorie Psychanalytique dc Freud-Etude de Psychol. Positive, dans l’Archiv. de Philos. » Vol. VIII, cah. I; L. Luciani, Fisiología delTuomo, Vol. IV, c. 9; Alibert, op. cit., P. I, sect. 4, ch. 1, a. 2; C. Goretti-Miniati, op. cit., P. I, c. 5-6; Aliotta, op. cit., sez. 2, I; sez. 3, II et IV; Titchener, op. cit., § 75-84; 111-120; Rignano, Psicologia del Ragionamento, c. 16; Oemelli, in < Riv. di Filos. Neo-Scolas. », Mag.-Agos. 1922; Mercier, op. cit., Tom. I, n. 82-83; Donat, op. cit., c. III, a. 5, § 4, n. 313-323; De Sanctis, op. cit., Vol. I, c. IV; De Sarlo, op. cit., Vol. Il, XVIII, p. 155-201; Galli, La coscicnza nclla formazione dell'opera d'arte, in « Rivista di Psicol. », n. 2, 3 e 4, ann. 1931 ; et innumeros alios. (2) Hoc multi scientific! libenter fatentur, cfr. Maudsley, The Physiology of Mind, p. 45; Bain, The Emotions and the Will, Ch. 11; Rignano, op. cit., p. 365; at iam inultum antea idem notaverat S. Thomas, de Verit., q. 17, a. I. ’ ¿ (3) Dicimus « psychologice », quia praecise loquimur de conscientia ut formaliter respicit status animae nostrae et ut quid commune, sicut cognitio, et sensitivae et intellectivae’parti; unde non est sermo de conscientia morali, quae ad Ethicam pertinet (cfr. S. Thom., de Verit., q. 17, a. 1). (4) Cfr. S. Thom., I, q. 17, a. 1. XjK (5) Haec definitio formaliter eadem est ac illa quae a scientificls diversis verbis saepe traditur, ita inter alios De Sanctis (loc. cit., p. 98): « coscienza è chlamato quel fenómeno interno per cui avvertiamo di esser noi stessi presentí c di aver pensieri, sentimentl, determlnazioni di cui possiamo seguí re il decorso » (cfr. ibid., p. 100). ’ \ i De Cognitione Sensitiva 619 Explicatur. — Dicitur imprimis ‘facultatis cognoscitivae», quibus designatur conscientiam esse de linea cognoscitivorurn, sicut nomen ipsum indicat, unde «con­ scire dicitur quasi simul scire» (1). Exinde iam patet: 1° quod conscientia minime consistit tantum in mutua contrarietate energiarum seu tendentiarum extrinsecarum rerumque in conscientia iam existentium (= Pickler): daretur enim tunc con­ scientia in subiecto etiam actu non percipiente, quod est falsum (2); 2° quod per se primo neque pertinet ad facultatem appetitivam seu affectivam (= Rignano): nam, «habitus cognitivae, ex hoc quod per essentiam suam in mente consistit, est princi­ pium proximum suae cognitionis; habitus autem affectivae partis est principium quasi remotum, in qua non est causa cognitionis, sed eius unde cognitio accipitur » (3). Dicitur autem «sive sensus communis sive intellectus», ad indicandum quod conscientia non est tantum intellectivae proprietas, sed et sensitivae; sicut enim in­ tellectual i ter percipitur tó Ego cogito, tó Ego intelligo et tó Ego volo: ita sensibiliter >ercipitur tó Ego video me videre, audio me audire et sentio me sentire. Quia vero loc percipiendi munus nequit esse nisi facultatis, quae aliqualiter discretionem fa­ cere potest simulque est centrum in quod confluunt omnia psychica phaenomena, et haec facultas pro sensationibus est sensus communis, ut supra ostensum est: ideo necessario sequitur, quod conscientia pro phaenomenis psychicis sensitivis debet esse actus sensus communis, pro phaenomenis intellectivis actus ipsius intellectus. Dicitur deinde « functio seu actus», ad notificandum quod conscientia Io proprie et per se non est habitus (4): nam «quamvis scientia sit habitus, tamen applicatio scientiae ad aliquid non est habitus, sed actus » (5); 2° neque et a fortiori est potentia (= Reid, Garnier, Scotus) (6), sed est actuale atque speciale exercitium seu actus, sive, ut malunt scientifici, functio quaedam: nam munera propria conscientiae conse­ quuntur actualem scientiae applicationem ad ea quae psychice agimus vel operamur; propterea conscientia proprie loquendo nominat actum (7) et a recentioribus non sine ratione ut quid empiricum concipitur (8). Dicitur vero «çuo», quia conscientia «dicitur scire aliquid non proprie, sed secundum illum modum loquendi, quo scire dicitur illud quo scimus» (9). Subiungitur « status vel phaenomena psychica aut psychophysica » ad ostendendum obiectum proprium et per se ipsius conscientiae. Etenim, quod per se a conscientia attingitur, non est natura animae seu quidditas principii phaenomenorum psychi­ corum eorumque proprietates (= Maine de Biran, Vacherot), sed sunt omnes status psychici sive phaenomena psychica, hoc est existentia ipsius animae ut est operationum principium, atque omnes eius operationes; aliis verbis, conscientia at­ tingit phaenomena tantum quoad an est et non quoad quid est. Nam, anima potest suo actu seipsam dupliciter cognoscere: Io dynamice (= in particulari; in actu exer­ cito), «secundum quod Socrates vel Plato percipit se habere animam intellectivam ex hoc quod percipit se intelligere»; ad hanc autem « cognitionem de mente haben­ dam sufficit ipsa mentis praesentia, quae est principium actus ex quo mens percipit seipsam, et ideo dicitur se cognoscere per suam praesentiam» (10); quamobrem, «scientia de anima est certissima, quod unusquisque in seipso experitur se animam habere et actus animae sibi i nesse » (11); 2° statice (= in universali ; in actu signato), (1) S. Thomas, de Verit., q. 17, a. I, c. (2) Cfr. De Sanctis, loc. prox, cit., p. 99. (3) S. Thomas, de Verit.,q. 10,a. 9; cfr. ibid., ad lum in contr.; Titchener, op. cit., p. 267. (4) Tamen Inquantum phaenomena psychica habitualiter in anima adesse ponuntur et ut sic sunt principium actus, non inconvenit etiam conscientiam habitum vocari, per quamdam nominis extensionem. (5) S. Thomas, de Verit., q. 17, a. 1, ad 3um in contr.; cfr. I, q. 79, a. 13. (6) Scotus pro hac sententia a Sanseverino (loc. prox, at.) refertur. (7) Cfr. S. Thom., I, q. 79, a. 13. (8) Cfr. De Sanctis, loc. cit., pag. 97. (9) S. Thomas, de Verit., q. 17, a. 1, ad 7um, (10) S. Thomas, I, q. 87, a. 1. (11) S. Thomas, de Verit., q. 10, a. 8, ad 8um. 620 Liber ll - Philos. Nat. Spec., Pars ll, Cap. II, Art. Il, Seclio 11, § 1, Il «secundum quod naturam humanae mentis ex actu intellectus consideramus», ad quam < cognitionem de mente habendam non sufficit eius praesentia, sed requiritur diligens et subtilis inquisition (I); hac ratione «multi naturam animae ignorant et multi etiam circa naturam animae erraverunt » (2). Ex quibus liquido constat, quod ad cognitionem dynamicam sufficit simplex attentio, quae et animae sensitivae competere potest; ubi ad cognitionem staticam requiritur praeterea maior profundiorque introspectio ac vera reflexio, quae soli intellectivae animae — cum sit per se immaterialis — competit. Patet ergo, quod phaenomena psychica sunt obiecturn conscientiae non quoad eorum intimam naturam seu quidditatem, sed quoad eorum factum seu esse. Praedicta autem phaenomena, inquantum sunt obiecturn conscientiae, rationem psychicam praeseferre debent aut per se aut connexive. Revera sunt quaedam phae­ nomena quae, de facto et exercite, non sunt quid pure psychicum, sed ea necessario comitatur aliquod elementum physicum vel physiologicum, sicut generaliter sunt sensationes; unde sunt quid complexum ac propterea psycho-physica aut physio-psychica appellantur. Haec autem phaenomena, ut patet, duplex involvunt elementum: ohiectivum (= physicum; physiologicum), et hac ratione sunt quaedam nervosae excitationes sive status activitatis systematis nervei, ct sic ad statum conscientiae per se non pertinent; et subiectivurn (= psychicum), vi cuius subjiciuntur attentae cognitioni vel advertentiae subiecti sentientis aut cognoscentis, et ita ad statum conscientiae per se pertinent (3). Illa igitur phaenomena quae sunt pure physica vel pure physiologica statum conscientiae ingrediuntur solum inquantum rationem psychici induunt, ideoque psychophysica vocantur. Utraque tamen phaenomena, psychica nempe et physiopsychica, iam in animo nostro adesse aliqualiter praesupponuntur, prout scii, a praevia cognitione sunt acquisita; unde conscientia ea actu et exercite animadvertit atque registrat (4). Additur denique « actualiter dareque cognoscunturn, ut explicetur modus quo conscientia suum obiecturn attingit. Cum enim, ut dictum est, conscientia sit ap­ plicatio quaedam scientiae a subiecto percipiente, nequit haec applicatio fieri nisi obiecturn, cui applicatur, sit actu et immediate praesens: ad ipsum enim dirigitur tota subiecti percipientis actualis attentio, et ab ipso subiecto actu animadvertitur; et nisi praeterea subiecto percipienti clare ac manifeste appareat, nequit unum phae­ nomenon ab altero et a fortiori ab ipso subiecto percipiente (= a tó Ego) probe distingui. Quapropter, claritas est proprietas qua vera et propria conscientia ha­ betur et per eam ab illa, quae dicitur inconscientia, distinguitur, ut fere communiter docent recentiores scientifici (5). • 792. De Inconscientia. — Inconscientia, ut patet ex nomine, est terminus negativus voce sed positivus sensu, sicut immortale; unde quid positivum et reale significare debet. Attamen, non est sumendum absolute, pro scilicet negatione sive exclusione cuius­ (1) S. Thomas, I, q. 87, a. 1 ; cfr. I dc Anim., lect. 1, n. 9-15. (2) S. Thomas, ibid.; cfr. ibid., a. 2; dc Verit., q. 10, a. 8, ad 8um, (3) Cfr. LüCIANI, op. cit., p. 476. (4) Ad rem Rîbot dicens: «que la conscience le [l’événement] complète, l’achève, mais ne le constitue pas * Les Maladies de la Personnalité, p. 2; Alcan, Paris, 1906. (5) Ita inter alios lepide Luciani (op. cit., p. 482): « II fenómeno veramente coscicnte è se m pre un fenómeno di percezlone, alla quale è inerente l’attributo della chiarczza o lucidità, per cui i’obietto dell’espcrienza sia avvcrtito come qualcosa di distinto dall'/o percipiente» (cfr. Titchener, op. cit., § 75, p. 266; § 77, p. 278-79). — Haec claritatis proprietas est funda­ mentum diversorum graduum, quos Psychologi introspectionc conscientiae adsignant, ita v. g. gradus a Westphal adsignati, qui progressive quatuor sunt: lu« gr. in quo obiecturn recipitur, 2»* in quo observatur, 3««in quo cognoscitur et 4' in quo animadvertitur (cfr. De San­ ctis, p. 101). De Cognitione Sensitiva 621 libet cognitionis sed relative, hoc est respectu conscientiae; et sicut conscientia dicitur illa quae est de conscio, ita inconscientia dicitur illa quae est de inconscio. Ut igitur inconscientia bene intelligatur, opus est inconscium definiatur, quod generaliter ac prae­ cise (1) non inopportune definiri potest sic: phaenomenon psychi­ cum vel physicopsychicum, quod infra conscientiae limen collocatur. Explicatur. — Dicitur imprimis <• phaenomenon psychicum vel phy sicopsych i cum , ut intelligatur quod obiecturn, circa quod inconscientia versatur, non est quid mere materiale seu physicum tantum, ut fautores theoriae cerebrationis inconscients praesertim asserunt ( Carpenter, Münsterberg, Ribot, Prince, De Sanctis); sed est ratio psychici saltem ut concomitans (2), sicut communiter tenent Physiologi et Psychologi (= James, Binet, Janet, Luciani), quos sequuntur fautores Paral­ lelism! psychophysici; inconscium enim est essentialiter psychica activitas, ut experientia comprobatur, praesertim in somno, ubi multa somnia — quae certe sunt quid psychicum — contingunt, necnon in somnambulismo, hypnosi, aliisque simi­ libus formis pathologicis (3). Additur autem « infra conscientiae limen collocatur», ut designetur quod inconscium proprie non est id quod plena ac perfecta conscientia non percipitur (= Giese): a maximo enim ad minimum, et viceversa, diversi dantur gradus medii ad ipsam conscientiam pertinentes; unde necesse est ut inconscium infra minimum seu limen conscientiae collocetur. Ad huius tamen meliorem notitiam recolendum est ex iam habitis, quod claritas seu luciditas est proprietas conscii sive conscientiae, qua claritate cognoscitur phae­ nomenon psychicum ut quid a to Ego percipiente distinctum; ex quo evidenter sequitur quod in conscientia inveniri debent diversi claritatis gradus de phaenomeno praesentato. Isti vero claritatis gradus necessario claudi debent quibusdam extremis, quorum unum sit minimum et alterum sit maximum, et inter quorum distantiam diversi gradus medii percurrunt. Minimum enim vocatur conscientiae limen, quod est punctum in quo conscientia aliqualiter initium habet (= conscientia oriens, na­ scens, crepuscularis) (4) et infra quod ipsa proprie cessat simulque inconscientia incipit; maximum vero est ultimus ac altus gradus, in quo phaenomenon plene et perfecte a percipiente cognoscitur atque animadvertitur (5); transitus deinde a minimo ad maximum et viceversa, sunt diversi status in quibus phaenomenon participat magis de obscuritate et minus de claritate, vel magis de claritate et minus de obscuritate (-status semiconscientiae ct conscientiae) (6). Patet igitur quod infra limen seu minimum conscientiae reponendum est inconscium. Praedictum inconscium dupliciter esse potest: aut ita ut phaenomenon non comitetur ullum statum vel gradum conscientiae, ita ut qualibet actuali perceptione ac attentione careat, et hoc proprie subconscium vocatur, quod Scholastici per con(1) Dicitur . (2) Istud conconscium a pluribus recentioribus scientificis (v, g. Luciani) assum|tur ad fundandum illud factum psychicum ab eis dictum de duplicitate seu multiplicitate conscientiae vel personalitatis; hoc autem factum, aiunt, locum habet non tam in statu abnormali, sed etiam normali. Iuxta enim hos scientificos, psychologice loquendo, dantur duo to Ego respectu quorumdam phaenomenorum psychicorum, quorum unum est TÓ Ego Primarium (-> princi- De Cognitione Sensitiva 623 793. Corollarium.— Ex omnibus expositis clarissime deducitur, quod inter conscium et subconscium maxima viget dependentia, ita ut subconscium sit fundamentum et materia ex qua conscium resultat atque illius quasi continuatio (1); contrarium autem inter conscium et concon­ scium contingit, ubi habetur potius independentia et quaedam separatio phaenomenorum psychicorum per duo t¿ Ego. 794. Scholion.— Animadvertere ultimo volumus quod, quamvis non inficiemur, ut quidam philosophi (= Schola Cartesiana) vel scientific! (= Henning) doctrinam cum propria terminología de inconscio eiusque qualitatibus, subconscio nempe et conconscio (2), sed illam toto animo amplectamur, nihilominus simpliciter et absolute negamus subconscium et conconscium esse facultates distinctas, sed esse actus diversos perti­ nentes sive ad phantasiam sive memoriam sive intellectum. Omnes deinde isti actus regulantur ac sufficienter diriguntur legibus associationis. Hoc itaque modo optime explicari potest sic dicta a artística inspiratio » (3) et etiam plura alia facta seu phaenomena psychica extraordinaria et psychopathologica (4). pale) et tale per conscientiam proprie operatur; aliud vero est to Ego Secundarium (=» minus principale), et hoc per conconscientiam operatur; unde, idem subiectum physice unum exi­ stens, duplicatur psychice, taliter ut per tó Ego Primarium habeat quorumdam phaeno­ menorum conscientiam ct simul tempore seu concomitanter per tó Ego Secundarium habeat conscientiam aliorum phaenomenorum, quhe eo tamen tempore a ró Ego Primario minime percipiuntur. Exinde patet, quod inter utrumque tÓ Ego quaedam independentia, imo vel quaedam separatio, psychice existit; ita: • La personaiità A, prosequitur LuciANi (op. cit., pag. 496-497), è incapace di rievocare tutto ció che è avvenuto durante il periodo in cui era attiva la personaiità B, c viceversa; sono duc personaiità che s’ignorano reciprocamente, come se fossero separate da un diaframma impermeabile ». Nihilominus, rectius putamus cum aliis scientificis, praedictam hypothesim duplicitatis personae seu duplicis personalitatis omni scientifico fundamento carere: « n’a pas de point d’appui dans l’expérience. En laissant de côté certains faits isolés, qui ne sont pas matière de science précisément parce qu’ils ne se répètent pas, les phénomènes hypniques, hystériques, hypnotiques, les doubles personnalités montrent la continuité ct l’unité systématisée des faits de conscience... > (De la Vaissiêre, op. cit., n. 73, pag. 260). (1) Hinc ait De Sanctis (op. cit., p. 107): «Per quanto perô estesa c spesso decisiva sia l'esperienza subcosciente per le attualità chiaramente coscicnti, è certo che il cosciente domina tlsubcosciente, lo precisa, lo limita, c che quindi /’idéale dell'uomo è di rendersi sempre più cosciente ». (2) Est notandum, quod licet doctrina dc inconscio sit nova quoad terminologiam technicam atque innumeris experimentis in tuto sit posita, res tamen est antiqua, saltem substan­ tialiter et formaliter sumpta; refertur enim in psychologia aristotelico-thomistica, uti innui­ mus pluries. Cfr. S. Thom., I, q. 87, a. 1 ; III C. Gent. c.46; de Verit., q. 10, a. 8-9; q. 17, a. 1 ; I, dist. 3, q. 5, a. I, ad lum et passim; De la Vaissiêre, op. supr. cit. in « Arch, de Philos. », (3) Cfr. Galli, op. cit. * (4) Adhuc hodie praedictum inconsclum assumitur tamquam obiectum ac fundamentum sic dictae < Psychanalysis » ct praesertim « Psychanalysis Frcudianae ». Generaliter accepta, iuxta Ribot, definitur « un procédé qui a pour but dc plonger dans l’inconscient et d’en ra­ mener des morceaux dans le jour de la conscience ». A Freud autem concipitur ut quoddam systema complectens therapiam aegritudinum nervosarum, imo ut universi systema cuius fundamentum est inconscium dynamicum, quod est quoddam phaenomenon psychicum latens, aptum Iterum subiecto percipienti apparere. Circa autem hoc inconsclum agit etiam Afdapsychologia, quae, secundum Freud, est quaedam generalis theoria humanarum tendentiarum. Diversimode consideratur inconscicns a Freud; tamen totus psychlsrnus totaliter et in­ tegre complectitur inconscicns, praeconscicns ct consciens (cfr. De la Vaissiêre, Monograph, cit. in «Arch, de Philos.»). J 624 De Cognitione Sensitiva Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Il, Sectio 11, § 1, II C. - De Cognitione Sensitiva seu de Sensatione. 795. Absoluta tractatione de cognitione in genere, agendum est ordine doctrinae de cognitione sensitiva (= Gnoseologia Sensitiva), quae proprie et per se sensatio appellatur, licet terminología haec apud scientificos recentiores latius pateat. Attamen, quia omnia supra habita de cognitione in genere proportionaliter cognitioni sensitivae de facili applicari possunt, non est ratio cur nimis ¡mino­ remur; quare breviter aliquid de sensationis natura eiusque quanti­ tate addemus. 796. Sensationis Natura. — Tota sensationis natura com­ prehendi potest hac descriptiva definitione, videlicet: est actio im­ manens ac vitalis procedens a potentiis cognoscitivo-sensitivis (seu a sensibus sive externis sive internis) inquantum formaliter aliae ut aliae factae sunt per species sensibiles. Explicatur. — Definitio haec explicatione minime indiget, quia manifesta manet ex omnibus hucusque enarratis de ipsis sensibus atque de cognitione in genere, quo­ rum omnium est quoddam venatum corollarium. Quandoquidem constat, ex dictis de sensibus in particulari, tum de sensationum qualitate, quae desumitur ex relatione transcendental! quam hic vel ille sensus dicit ad tale vel tale sensibile; tum de earum localizatione, tam subiectiva, quae, ut dictum est, in cerebro residet, quam obiectiva, de qua in Criteriologia ulterius magis patebit. Restat igitur aliquid de sensationis quantitate tantum dicendum. 797. Sensationis Quantitas. — Sensationis quantitate intel­ ligitur eius intensitas ac duratio; quaelibet enim sensatio relate aci aliam, maiori sive minori gradu afficitur, et cum a sentiente percipiatur, necesse est ut pro aliquo tempore perduret; hinc de mensura intensitatis ac durationis sensationis, quod ad sic dictam Psycho physicam pertinet. Quia autem maior difficultas apparet in intensitatis quam durationis mensura, cum haec magis synthetice et indirecte ope methodi praesertim « Psychocronometriae » deter­ minetur, ideo sola intensitatis mensura est aliqualiter illustranda. 798. Mensura intensitatis. — Omnis intensitas necessario involvit quosdam gradus seu seriem quamdam ascensivam ac descensivam; ideoque opus est ut dentur duo extrema ad invicem opposita, scilicet minimum et maximum, inter quae datur intensio (1); quo fit ut ille gradus est intensior, qui magis ad maximum accedit simulque a minimo recedit: et viceversa ille est remissior, qui magis ad minimum ac­ cedit simulque a maximo recedit. x* ”' In confesso est autem apud omnes, sensationes intensitatem pati; ex una parte enim, certum est quod sensationis intensitas dependet a stimulo seu sensibili, v. g. duae candelae accensae intensiorem sensationem efficiunt quam una tantum; ex aha parte autem, est pariter certum quod non quaecumque intensitatis differentia, (1) Cfr. Titchcnek, op. cit., § 63, p. 207-208. I 625 obiecto sensibili qualitercumque addita, producit intensitatis differentiam in sensa­ tione a sentiente perceptibilem, v. g. additio unius candelae in camera iam illumi­ nata lampade 1000 candelarum nullam differentiam intensitatis in lucis claritate efficit. Quaenam sit igitur relatio quae inter stimulorum ac sensationum correspondentium intensitatem intercedit, ideoque quomodo mensuranda sit haec intensitas, quaerimus. Ut clarius porro appareat, distinguendum est inter ipsam sensationem et sensationis differentiam; qui enim luce unius candelae illuminatur, iam ipsam sen­ sationem possidet; addita autem altera candela, sensatio augetur unius unitatis differentia, eâque intensior fit. Ad hoc tamen opus est distinguere minimum utriusque ; quorum unum est limen sensationis, alterum vero est limen differentiate: quibus ex opposito correspondet maximum sensationis et maximum different i ale. a) Limen sensationis. — Hoc est minimum seu minima intensitatis unitas, hoc est punctum centrale in quo sensatio incipit esse seu sentiri, sicut supra de limine conscientiae dictum est; quapropter, si stimulus sit infra tale minimum, actu minime sentitur seu non habetur de eo conscientia, sed inconscium redditur. Exinde elici potest hoc generale principium, quod «quanto maior est stimuli (= sensibilis) inten­ sitas, tanto minor sensibilitas ex parte sensus requiritur; et viceversa, quanto minor est stimuli intensitas, tanto maior sensibilitas ex parte sensus requiritur ». Hanc tamen le­ gem seu limen sensationis in particulari determinare impossibile videtur; nulla enim unitas aut mensura determinata et absoluta statui potest, cum quaelibet sensatio sit phaenomenon physico-physiologico-psychicum infinitis variationibus subiectum. b) Limen Differentiate. — Hoc est minimum punctum, in quo primo percipitur sensationis differentia, quae iam datae sensationi iterum additur aut subtrahitur. Contingit enim quod sentiens non animadvertit seu non sentit quodlibet augmentum vel decrementum intensitatis, idest eius quamlibet differentiam; si enim minima sit differentia superaddita, sicut additio unius candelae ad lampadem 1000 cande­ larum, tunc non percipitur; ideoque ambae excitationes sive sensationes subiective aequales reputantur, licet obiective intensitatem diversam praeseferant. Necesse est igitur determinare quoddam minimum quo differentia addita sive subtracta a sen­ tiente sentitur aut percipitur, et hoc limen differentiate sensationis dicitur; ad quod explicandum scientific! diversas methodos diversasque leges excogitarunt, quarum mentione dignae sunt lex Weberiana et lex Fechneriana. a) Lex Weberiana. — Cum sensationis intensitas mensurari debeat ex relatione quam sensatio ad stimuli magnitudinem importat, ideo E. H. Wcber (17951878) sequentem legem statuit, videlicet: «limen differentiate seu minima differentia perceptibilis retinet semper respectum seu relationem (— valorem) constantem cum stimuli intensitate»; si enim supponatur v. g. d limen differentiale, k relatio seu valor constans, s autem stimuli intensitas: tunc lex weberiana exprimeretur sic d — k: s si igitur s duplum, triplum, quadruplum etc., reddatur, pariter ct d duplum, triplum, quadruplum etc., reddi debet, conservata tamen constantia valons k. P) Lex Fechneriana. — Legem weberianam mathematice explicare conatus est G. T. Fechner (1801-1887), ad cuius fundamentum posuit quod sensationum diffe­ rentia aequalis manet, cum relatio ad stimulos aequalis aut constans sit. Hanc porro constantiam seu aequalitatem valoris aut relationis logarithmice explicans, sequen­ tem legem logarithmicam fonnulavit, videlicet: «sensationis intensitas est aequalis vel constans ad stimuli corresponderías logarithmum»; aliis verbis: 'sensationes crescunt in serie arithmetica (= cum aequalibus semper differentiis) eo ipso quod stimuli cre­ scunt in serie geometrica (= cum aequalibus semper quotientibus)»; supposito v. g. S esse sensationis intensitatem, quae rep R respondet, idest stimulo qui decies (= ma­ gnitudo stimuli) limen differentiale C superat, haberetur haec formula S=C log. R10. Manifestum est enim quod praedicta formula duo includit: Io quod augmento arithmetico ( progressioni aut seriei arithmeticae) intensitatis sensationis, productae a determinato stimulo, necessario correspondet ex parte stimuli augmentum geome­ tricum (= progressio aut series geometrica); 2° quod sensationis activitas (= energia) nequit arithmetice augmentan nisi simul ac necessario augmentetur geometrice 40 — Pirotta, Summa Philos. - II. 626 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 2 stimuli activitas. Hinc patet, quod tota lex fechneriana reducitur ad constantem valorem seu relationem, quae adest inter progressionem arithmeticam (= proportio­ nem) sensationis et progressionem geometricam (= proportionalitatem) stimuli (1). 799. Critica. — Utraque praedicta lex, weberiana nempe et fechneriana, licet ali­ quo valore relativo non careat, valorem tamen universalem et absolutum minime habet, sicut plures ex scientificis expresse fatentur, ita non verificatur v. g. in sensationibus gustus et temperaturae (2). Praeterea, oportet quod in serie arithmetica et geometrica sit quaedam invariabilis ac constans ratio, ut dictum est, quae tamen in sensationi­ bus inveniri nequit; nam, cum debeat esse quaedam sensationis unitas absoluta, hoc est quaedam sensatio determinatae et fixae quantitatis, tamquam unitas mensurae assumendae, impossibile est hanc unitatem in sensationibus reperiri; sive sensationes sint qualitative diversae, cum sensationes v. g. tactus et visus ad unam communem mensuram reduci nequeant, ut per se liquet; sive sint qualitative eaedem, quarum licet una percipiatur esse altera maior minorve, tamen impossibile est percipere quo­ ties sit praedicta maioritas vel minoritas. Quapropter, lex webero-fechneriana nequit retineri saltem ut absoluta mensura psychophysica sensationis eiusque intensitatis (3). § 2. De Potentia Sensitivo-Appetitiva (4). 800. Notat Angelicus Doctor quod « appetibile non movet ap­ petitum nisi inquantum est apprehensum» (5); ideo, postquam de (1) Pro iis qui parum in mathematica sunt exercitati, sciendum est quod progressio arith­ metica (— philosophice, progrès, secundum proportionem) est quaedam series terminorum, quorum unusquisque est praecedenti termino (augmentât© sive diminuto) aequalis per quam­ dam invariabilem et constantem quantitatem, quae * ratio arithmetica » dicitur, ita v. g. 1,2, 3, 4, 5, 6, etc., est arithmetica progressio cuius ratio est 1 ; nam 2 = 1 per 1, 3 = 2 per 1,4=3 per 1, etc. Progressio geometrica vero ( = philosophice, progrès, sec. proportionalitatem) est quaedam series terminorum, quorum unusquisque est praecedenti termino (augmentato sive diminuto) aequalis per quamdam invariabilem ct constantem quantitatem duplam, quae « ratio geometrica » vocatur, ita v. g. 2, 4, 8, 16, 32, etc., est geometrica progressio cuius ratio est duplum; nam 4 «2 per duplum, 8 = 4 per duplum, 16-8 per duplum, 32 = 16 per duplum. Exinde manifesta est lex, quod < sensationes progressione arithmetica augmentantur vd minuuntur, si stimuli correspondentes progressione geometrica augmentantur vel minuuntur »; si autem hanc legem philosophice exprimere velimus, dicere debemus sic: « posita stimuli additione sive substractione secundum proportionalitatem, necessario ponitur sensationis additio sive sub­ straeno secundum proportionem ». i 'W (2) Inquit enim Titchener (op. cit., § 66, p. 219): • Its validity in the fields of taste anl of temperature is doubtful ». (3) Tamen, quidam ahi scientific! (« Féré, Mosso) aliâ methodo, per viam scii, syntheticam, hoc est ex sensationurn effectibus, quantitatem sensationis mensurare conati sunt; ad hoc opus perficiendum diversa experimenta operati sunt ct quidem diversis instrumentis, ut Dynamometro, Plethysmographo, etc. (4) Cfr. S. Thom., 1, q. 80-81 ; I-H, q. 22-48; dc Verit., q. 22, 25; III de Anim., lect. 14-15, et alibi; Cajetan., in Sum. Theol., loc. prox, cit., et omnes commentatores ibid.; C. Ala­ manno. op. cit., q. 85-86; Complutens., op. cit., de Anima, disp. 22; Ioan. a S. Thoma, op. at., Phil. Nat. Ill P., q. 12, a. 1 ; Zigliara, op. cit., Psych., lib. V, c. 1, per totum; De Ma­ ria, op. cit., Anthrop., P. I, q. 6, a. 1 ; Sanseverino, op. cit., Dynamil., c. 4, a. 1-3; V. Maumus, S. Thomas d'Aq. et la Philos. Cartes., Tom. 1, Liv. II, ch. 6-7, Paris, Lecoffre, 1890; Pesch, op. cit., n. 629-657; Lahr, op. cit., Psychol., Liv. III; Boedder, op. cit., n. 347-367; Mercier, op. crt.; Donat, op, ci/., c. IV, a. 1-4; Gredt, op. cit., n. 505-511; Frôbes, op. cit., lib. U, c. III; De la VaissièRe, op. cit., n. 42-47, 52-62; Alibert, op. cit., P. 1, sect. 3, a. 4; De Sanctis, op. cil., Vol. I, c. VIII; De Sarlo, op. cit., Vol. I, p. 363-452; Titchener, op. cit., § 68-74, 128-137; H. Watt, op. cit., ch. VI; Bretegnier, op. cit., ch. VII; et com­ plures alios. .¿ (5) S. Thomas, I, q. 80, a. 2, ad lum. « De Potentia appetitiva in genere 627 potentia sensitivo-cognoscitiva longe tractatum est, de potentia sensitivo-appetitiva est logice agendum. Huius autem tractationem scientific!— licet plura indeterminata ac incerta sint (1) — fuse pro­ sequuntur in Psychologia Experimentan ; nos tamen philosophice agentes, breviter eius tractatum expendimus, quaerendo: Io de potentia appetitiva in genere (I); 2° de potentia sensitivo-appetitiva (II). I. - De Potentia Appetitiva in Genere. 801. De potentia appetitiva seu de appetitu in genere quaeritur an revera detur in rerum natura ut facultas a potentia cognosci­ tiva realiter distincta. 802. Praenotamina. — Primo est notandum, quod appetitus a verbo •< adpdere»originem trahere videtur, ita ut «appetere non est aliud quam petere, quasi tendere in aliquid ad ipsum ordinatum » (2); unde, in sua communi significatione per se dicit relationem, ordinem seu habitudinem ad aliud; propterea, est propensio, incli­ natio sive tendentia ad aliquid sibi conveniens assequendum, atque ideo •< rei nondum habitaen (3). Hinc liquet manifeste, quod in ratione genérica appetitus duo habentur, videlicet inclinatio seu tendentia rei ad aliquid ut ad eius obiectum, et convenientia talis obiecti ad ipsum appetitum quod ideo est bonum eius: bonum enim est id quod omnia appetunt. Igitur, appetitus est inclinatio sive tendentia in bonum. Secundo est notandum, quod in appetibili, ad quod inclinatur seu tendit appetitus, duo considerari possunt, nempe res, quae appetitur et ratio appetibilitatis, quâ res appetitur v. g. delectatio vel utilitas (4). Huic autem duplici rationi appetibilis respon­ det duplex inclinatio sive tendentia subiecti appetentis, ideoque duplex appetitus; una enim tendentia, qua tenditur in rem quae appetitur, altera vero in rationem qua res appetitur. Primo modo autem quaelibet res, sive inanimata sive animata tam cognitione carens quam cognitione praedita, tendit in aliquid appetibile sibi conve­ niens, ad quod ex parte appetentis nulla cognitio vel apprehensio ipsius appetibilis necessario requiritur, et talis tendentia vocatur appetitus naturalis (= innatus) (5). Secundo modo vero, qui est inclinatio, qua res tendit praeterea, sive simpliciter sive secundum quid, in appetibilitatis rationem, omnino cognitionem postulat eamque sequitur, atque ideo solum habentibus cognitionem competit; iste autem vocatur appetitus elicitus, qui proprie et stricte dicitur appetitus, ubi naturalis nonnisi impro­ prie et largo sensu (6). 803. Status Quaestionis. — His praenotatis, dicimus quod non quaeritur hic de appetitu naturali: talis enim cum transcendentaliter (1) Ita Inter alios notat De Sarlo (op. cit., p. 363-364): « Per quanto, speciahnente negli ultimi tempi, si siano moltlplicate le ricerche sui sentimenti, questo capitolo della psicología Ivita affettiva e attività prat ica] rlmane sempre uno del più confusi...; insomnia si potrebbe finanche dire che la trattazione dell’aspetto emozionale della vita psichica costituiscc una specie di scandalo nel campo dcgll studi psicologici ». (2) S. Thomas, de Verit., q. 22, a. 1. (3) S. Thomas, 1, dist. 45, q. 1, a. I, ad Ium. (4) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 25, a. 1; I-II, q. 8, a. 2. (5) Cfr. S. Thom., ibid. (6) Cfr. Cajetan., I, q- 80, a. 1. De Potentia appetitiva in genere 628 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 2,1 quamlibet rei formam seu naturam sequatur, minime specialem facultatem seu potentiam constituit: alioquin appetitus potentiae aci proprium actum et obiectum esset alia potentia, et sic in infi­ nitum; quare, quaestio est de appetitu elicito qui cognitionem habentium est proprius, unde quaeritur: an realiter detur in ani­ mali potentia seu facultas appetitiva elicitiva a potentia cognosci­ tiva realiter distincta. 804. Sententiae. — Huic propositae quaestioni duplex datur sen­ tentia auctorum. Ia Sent, confundit atque identificat facultatem appetitivam cum cognosci­ tiva, ita ut illa non sit nisi huius modificatio tantum. Ita plures ex recentibus scientificis, ut Lange, Ribot, James, Ziehen, Stumpf, Spencer et alii. 2a Sent, praecedenti opposita tenet, quod illae duae facultates sunt specifice distinctae, licet una aliam praesupponat ac sequatur. Ita cum communi Scholasti­ corum sententia, docent nonnulli ex scientificis, ut De Sario, Frôbes et alii, quos sequimur. 805. Conclusio : « Revera datur in animalibus potentia ap­ petitiva elicitiva a potentia cognoscitiva realiter distincta ». Prob. 1‘ Pars (= revera datur in animalibus pot. elicitiva). — Arg. I“m (a posteriori). — Quod talis potentia datur in homine recte colligitur ex conscientiae testimonio; quod autem in brutis revera habetur, satis superque est manifestum ex omnibus quae de animae sensitivae existentia (1) et natura (2) supra tractata sunt. Arg. nQm (a priori). — Quamlibet rei formam proportionaliter se­ quitur aliqua inclinatio seu tendentia ad aliquid sibi conveniens. Atqui animalia sunt talis formae, qua, praeter seipsam, possunt alias recipere et fieri aliud, quaque sunt entia cognoscitiva. Ergo in animalibus necessario ponenda est inclinatio seu tendentia formam cognoscitivam consequens, quae appetitus elicitus seu potentia appetitiva elicitiva dicitur. Min. ostensa manet ex supra habitis de sensitiva cognitione(3). Mai. decl.: Ut huius maioris valor sit universalis, intelligenda est ratio formae pro universali ratione essendi sive actualiter sive potentialiter, ita ut sensus sit, quod « ad quamlibet essendi rationem realiter sequitur aliqua proportionalis inclinatio seu ten­ dentia ad bonum sibi conveniens », sicut ad materiam primam se­ quitur inclinatio ad formam substantialem, ad ignem inclinatio sursum ferendi. Forma porro in naturalibus generaliter est du­ ci > *.Pat 467-478. (2) Pag. 494-512. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 80, a. 1. 629 plex: una cognitione carens, ad quam proportionaliter sequitur inclinatio, quae est ad unam rem determinatam iuxta propriam na­ turam (= appetitus naturalis); altera cognitione praedita, ad quam sequitur inclinatio consequens obiecti apprehensionem seu cogni­ tionem, qua mediante elicitur (= appetitus elicitus). Patet igitur quod quamlibet rei formam sequitur quaedam proportionalis incli­ natio ad aliquid sibi conveniens, quae inclinatio dicitur appetitus (1). Prob. 2À Pars (= pot. appet. elicitiva a pot. cognoscitiva realiter est distincta). — Illa facultas realiter et specifice est ab alia distincta, cuius obiectum reale formaliter et specifice est distinctum. Atqui obiectum reale facultatis appetitivae formaliter et specifice est distinctum ab obiecto reali facultatis cognoscitivae. Ergo potentia appetitiva elicitiva a potentia cognoscitiva realiter est distincta. Mai. constat ex doctrina de potentiarum specificatione. Min. prob.: Obiectum reale facultatis appetitivae est appeti­ bile ut appetibile, facultatis vero cognoscitivae est cognoscibile ut cognoscibile. Atqui ratio appetibilis formaliter et specifice distin­ guitur a ratione cognoscibilis. Intantum enim aliquid est appetibile inquantum habet rationem boni, cognoscibile vero inquantum ha­ bet rationem veri; bonum autem formaliter ac specifice a vero distinguitur; proinde, bonum est in re, quae appetitur et ideo ter­ minus appetitus est extra appetentem: verum autem est in cogno­ scente et ideo terminus cognitionis est intra cognoscentem (2). Ergo obiectum reale facultatis appetitivae formaliter et specifice est distinctum ab obiecto reali facultatis cognoscitivae. 806. Corollarium 1““. — Colligitur primo, quod appetitus communiter 1234 est duplex, nempe: naturalis (= innatus), et est inclinatio seu tendentia cuiuslibet rei in aliquid ex natura sua; elicitus (= animalis), et est prin­ 1 cipium quo animal tendit in bonum apprehensum seu cognitum (3). t 807. Corollarium IIum. — Colligitur secundo, quod appetitus elicitus specifice distinguitur in sensitivum et intellectivum; quia enim « est alterius generis apprehensum per intellectum et apprehensum per sensum, con­ | sequens est quod appetitus intellectivus sit alia potentia a sensitivo » (4). Appetitus sensitivus igitur est principium quo tenditur in bonum seu in appetibile sensu apprehensum; intellectivus autem, qui et voluntas 1 dicitur, est principium quo tenditur in bonum seu in appetibile intel­ lectu apprehensum. (1) Praeter allatum argumentum quod est ontologicum, alia argumenta adduci possunt ad Idem probandum, ut ex ratione physica (cfr. S. Thom., de Verit., q. 22, a. 3) et ex ratione teleologica (cfr. S. Thom., ili, dist. 21, q. 1, a. 1). (2) Cfr. S. Thom., I, q. 16, a. 1 ; q. 78, a. 1, ad 3®«; q. 80, a. 1, ad 2um. (3) Cfr. S. Thom., J, q. 19, a. 1 ; q. 78, a. 1, ad 3*»; Cajetan.,ibid. (4) S. Thomas, 1, q. 80, a. 1;cfr. Ili, dist. 27, q. 1, a. 2. 630 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. II, Sectio II, § 2, II II. - De Potentia Sensitivo-Appetitiva seu de Sensualitate. 808. Dictum est, quod principium, quo tenditur in bonum seu appetibile sensu apprehensum, dicitur appetitus sensitivus, qui ab antiquis sensualitas (1) et a pluribus recentibus scientificis sensibilitas appellatur (2). Talis appetitus autem maximam similitudinem cum appetitu naturali habet, quia animalia non determinant seipsa ad aliquid appetendum, sed cum aliquid utile vel delectabile ap­ prehendunt, ex suae naturae determinatione seu institutione aut instinctu in illud tendunt atque feruntur (3). Et cum praeterea appetitus sensitivus sit potentia organica, sicut ceterae potentiae organicae, in corpore organico habere debet propriam sedem, quam licet cum pluribus Thomistis nonnulli (v. g. Suarez, Tongiorgi, Urraburu) retinuerint esse in corde, quod revera est sedes mani­ festativa affectionum, probabilius tamen est tenendum cum recentioribus (= Mercier, Mendive, Frobes, De Sanctis) eam esse in cerebro (4). De hoc igitur appetitu sensitivo quaedam breviter dicenda sunt, quae eius species concupiscibilis et irascibilis atque passiones respiciunt. 809. Divisio appetitus concupiscibilis et irascibilis. — Prin­ cipalis et adaequata divisio appetitus sensitivi est in appetitum concupiscibilem et appetitum irascibilem. (1) Scribit S. Thomas (I, q. 81, a. 1), quod «per sensualem motum Inteliigitur operatio appetitivae virtutis. Et sic sensualitas est nomen appetitus sensitivi ». (2) Notat C. Alibert (op. cit., pag. 133-134): < Dans le partage des états internes, la sen­ sibilité, entendue en sens des auteurs contemporains, s’adjuge tout ce qui n’est pas connais­ sance et activité instinctive ou volontaire, par conséquent /’innombrable variété des faits affe­ ctifs sans aucune exception...». (3) Hiñe liquido apparet quod instinctus elementum affectivum praesefert de quo est hic locus proprius tractationis — sicut etiam de habitudine ct assuefactione in brutis, necnon dt automatismo psychologico —. Dc instinctus autem natura tam apud antiquos quam modernos non parva est contentio; tamen, quia dc facili Auctores consuli possunt, ideo cius specialem tractationem silemus. Cfr. Wasmann, Istinto e Intelligenza (ed. cit.); De Sanctis, op. cit,, Vol. I, c. VIII, n. 4, p. 261-268; De Sarlo, op. cit., Vol. II, p. 427-432; De la Vaissière, op. cit., n. 55-57; Frôbes, op. cit., Tom. I, Lib. I, c. I, § 3; Bretegnier, op. cit., ch. V, р. 149-198; et innumeros alios. (4) Ad rem De Sanctis (op. cit., p. 255-256) dicens: « L’affettività ha II suo organo rela­ tivamente specifico nel sistema dei Simpatlco-autonomo, mentre la conoscenza ha il suo apparecchio nel Sistema nervoso detto appunto della vita di rclazione. Le connessioni dei due sistemi ci sono dappertutto, alia periferia, come ai centri di primo (gangli simpatici, centri sirnpatici spinali) e secondo ordine (mesenccfalo, corpi optostriati); 1’unificazione della funzionc si verifica sulla corteccia cerebrale. Quivi Infatti in segmenti, non ben précisât!, forse nel lobo frontale, fors’anchc nell’occlpitale c piû sicuramente in corrispondenza dell’area mo­ trice, avvlcnc la fusione unitaria ». Verumtamen, iam eadem opinio apud nonnullos veteres philosophos habetur, ita Inter alios scribit J. B. De Benedictis S. J. (Phil. Peripat. Tom. Ill, Lib. 4, q. 4, c. 8, § 2, Neapoli, 1692), dicens: < cerebrum ipsum sedem appetitus esse. Nam b locus appetitioni est aptus ubi est notitia obiecti convenientis et disconvenientis,... Deinde, ibi est appetitus ubi est origo nervorum motibus animalis spontaneis servientium; motus enim spontaneus ab appetitu incipit... ». Cfr. FrObes, op. cit., Psych. Sensit. Spec., Lib. II, с. 3, n. III, p. 229. De Potentia sensitivo-appetitiva seu dc Sensualitate 631 Explicatur. — Quemadmodum ad appetitum naturalem, ita ad sensitivum se­ quitur duplex inclinatio: « una per quam anima simpliciter inclinatur ad prosequen­ dum ea quae sunt convenientia secundum sensum et ad refugiendum nociva, et haec dicitur concupiscibilis. Alia vero per quam animal resistit impugnantibus, quae con­ venientia impugnant et nocumenta inferunt, et haec vis vocatur irascibilis v (1). Porro, isti duo appetitus formaliter et specifice ab invicem distinguuntur, quod est manifestum: Io ex ratione obiecti, «quia interdum anima tristibus se ingerit contra inclinationem concupiscibilis, ut secundum inclinationem irascibilis impugnet con­ traria» (2); 2° ex ratione actus, «quia passiones irascibilis repugnare videntur passio­ nibus concupiscibilis. Nam, concupiscentia accensa minuit iram, et ira accensa mi­ nuit concupiscentiam in pluribus» (3); 3° ex ratione muneris, « quia irascibilis est quasi propugnatrix et defensatrix concupiscibilis, dum insurgit contra ea quae im­ pediunt convenientia quae concupiscibilis appetit, et ingerunt nociva quae concu­ piscibilis refugit» (4). Nihilominus, praedicta divisio, quae nullo modo in appetitu intellectivo seu voluntate reperitur (5), se habet ad sensualitatem (= facultatem sensitivo-appetitivam) ut divisio specifica quidem, solum tamen ratione ab ea distincta (6). 810. Corollarium. — Ex allata divisionis explicatione recte colligi potest proprium obiectum utriusque appetitus; concupiscibilis enim obiectum est bonum vel malum simpliciter et secundum se, irascibilis vero est bonum vel malum ut arduum vel ut habens quamdam difficul­ tatem superandam (7). Hinc est, quod concupiscibilis est appetitus sen­ sitivus quatenus fertur in bonum simpliciter sumptum assequendum aut in malum simpliciter sumptum vitandum; irascibilis autem est ap­ petitus sensitivus quatenus fertur in bonum ut arduum assequendum aut in malum ut arduum vitandum. Nihilominus, principium et termi­ nus appetitus irascibilis est concupiscibilis (8); et quia huius obiectum est bonum sive amor, sequitur quod finaliter quilibet appetitus tam con­ cupiscibilis quam irascibilis in amorem seu bonitatem reducitur et ab ea causatur (9). 811. De Passionibus. — De passionibus nemo hactenus me­ lius et exactius tractavit quam S. Thomas (10), iuxta quem bifa­ riam passiones considerari possunt: aut psychologice seu in seipsis, inquantum sunt motus appetitus sensitivi (= inferioris), aut moraliter seu inquantum appetitui superiori seu rationi et voluntati subhciuntifr. Nostrum est tantum passiones psychologice con­ siderare, quo modo definiri possunt sic: actus seu motus animalis (1) S. Thomas, I, q. 81, b. 2. (2) S. Thomas, ibid, (3) S. Thomas, ibid, (4) S. Thomas, ibid. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 82, a. 5. (6) Cfr. S. Thom., I!, dist. 24, q. 2, a. 1, ad 3«». (7) Cfr. S. Thom., I, q. 81, a. 2. (8) Cfr. S. Thom., ibid. (9) Notandum est, quod appetitus sensitivus in homine rationi et voluntati subiicitur (cfr. S. Thom., I, q. 81, a. 3), quae tamen sublectio non est modo despótico sed politico et regali (cfr. S. Thom., ibid., ad 2um). (10) Agit Angelicus de Passionibus in l-II, q. 22-48. 632 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Caput II, Art. ! I, Sectio 11, § 2, Il seu corporis sentientis, quibus prosequitur bonum sive fugit malum aut simpliciter aut ut arduum (I). Explicatur. — Ut huius definitionis rectitudo plene appareat, sciendum est quod passio proprie et per se potentiae appetitivae non vero apprehensivae convenit, quia « nomine passionis importatur quod patiens trahatur ad id quod est agentis. Magis autem trahitur anima ad rem per vim appetitivam, quam per vim apprehensivam»(2). Manifestum est autem «quod ratio passionis magis proprie invenitur in actu appetitus sensitivi quam intellectivi» (3); etenim «passio per se convenit com­ posito » (4), et ideo subiectum proximum ac immediatum passionum non est corpus tantum (= Mechanicismus Anthropologlcus post Cartesium) neque anima tantum (= Intellectualismus Leibnitzianus), sed corpus animatum seu animal, sicut et de sensatione supra explicatum est. — Cetera autem verba definitionis, scii, «quibus prosequitur bonum sive etc. », indicant obiectum circa quod passiones versantur. Ex hac passionum definitione ac explicatione logice fluit earum divisio. Certe certius, consideratae passiones ratione gradus intensitatis, in infinitum variari pos­ sunt a primo gradu emotionis usque ad summum delirii gradum, at obiective acceptae in certas ac determinatas species distinguuntur. Nam, passiones, sicut et quilibet alius actus sive quilibet habitus sive potentia, ab obiecto suam speciem desumunt; obiectum autem commune passionum aut est bonum aut malum sive simpliciter sive cum aliqua difficultate, ut dictum est. Ergo generaliter passiones ad duo principia reducuntur, videlicet ad concupiscibile et sic ad appetitum concupiscibilem pertinent, et ad irascibile et ita appetitum irascibilem respiciunt. Utrumque principium plures passionum species sub se continet, quas sequenti schemate colligimus: PASSIONES POSITIVAE 1 1) Concupiscibilis 2) Irascibilis v PASSIONES NEGATIVAE 1) Amor..................................... odium 2) desiderium.......................... fuga 3) gaudium (= delectatio . . tristitia voluptas) 1) spes................................. desperatio 2) audacia..................................timor 3) ira.................................... 0 812. Corollarium. — Ex allata passionum divisione liquido constat, quod solum passio irae non habet negativum contrarium, et hoc «neque secundum accessum et recessum neque secundum contrarietatem boni et mali » (5); quia ira causatur ex malo difficili iam iniacente seu praesente, unde ei solum opponitur cessatio a motu, quae est oppositio negativa vel privativa (6). (1) Praedicta definitio, quae est secundum S. Thomam. similis est definitioni a Dama­ sceno (de Fid. Orth., II, 22) datae: « passio est motus irrationalis animae per suspicionem boni et mali », atque alterae a Bossuet (Connais?. de Dieu et de soi-même, ch. VI) propositae: « La passion est un mouvement de l’âme, qui touchée du plaisir ou de la douleur ressentie ou ima­ ginée dans un objet le poursuit ou s’en éloigne ». (2) S. Thomas, I-II, q. 22, a. 2. (3) S. Thomas, ibid., a. 3. (4) S. Thomas, ibid., a. I, ad (5) S. Thomas, ibid., q. 23 a. 3. (6) Cfr. S. Thom., ibid. iTgW De Potentia Locomotiva 633 « I I § 3. De Potentia Locomotiva (1). 813. Cum omnis motus localis, quo animal scii, ah uno loco ad ' alium sese transfert, cognitionem et appetitum aliqualiter praesupI ponat, quia nonnisi « ad consequendum aliquod desideratum et in­ tentum animal movetur » (2); ideo, ordine doctrinae a nobis supra proposito retento, post de potentia sensitivo-cognoscitiva et sensitivo-appetitiva tractationem, restat agendum de illa vi qua animal praedicto motu locali se movet, quae quidem vis communiter ap­ pellatur potentia locomotiva seu progressiva. Non est autem certe dubitandum, quin talis potentia detur in animali; satis superque constat ex communi experientia et ceteroquin probatum manet ex supra habitis de animae divisione vivendique modis atque de bru­ torum intelligentia (3); unde eius natura tantum est nunc investi­ ganda, quod breviter unico numero absolvitur. Utrum Potentia Locomotiva sit realis et specialis potentia. 814. In hoc unico numero quaeritur an potentia, qua animal localiter movetur, sit necne specifice distincta a potentia sensi­ tivo-cognoscitiva sive sensitivo-appetitiva. 815. Praenotamina. — Est primo notandum, quod generaliter duplex est motus localis in animali: unus naturalis (= vitalis, inconscius), qui independenter ab ap­ prehensione, cognitione seu conscientia ideoque independenter ab appetitu elicitur: et hic potest esse vel reflexus, et est ille qui independenter ab appetitu elicitur ut causatus ab aliqua excitatione externa (peripherica), vel automaticus si causatur ab aliqua excitatione interna, ut est motus cordis; alter animalis (= spontaneus,conscius), et est ille motus qui dependenter a cognitione seu conscientia, consequenter ab ap­ petitu, ab animali elicitur, et est duplex: instinctivus qui elicitur dependenter a co­ gnitione sensitiva et appetitu sensitivo, et voluntarius qui elicitur dependenter a cognitione intellectiva et appetitu intellectivo. Secundo est notandum, quod ad motus locales seu progressivos eliciendos duplex principium movens concurrit, videlicet: imperans (= imperativum) quod est, aut diredivum, quod in animalibus est phantasia sive imaginativa et aestimativa (= in homine intellectus practicus), aut impulsivum, quod in animalibus est appetitus sensitivus (= in homine voluntas); aliud principium est exequens (- exeeutivum) quod dupliciter accipi potest, aut passive tantum et est quaedam habilitas vel dispo­ sitio recipiendi activitatem seu energiam ab alia potentia elicitam et imperatam (1) Cfr. Cajetan., III de Anim., c. 6; Ferrariens., II C. Gent., c. 82; III de Anim., q. 1719; Bañez, I, q. 78, a. 1. dub. 2“»; Alamanno, loc. prox, cit., q. 87-88; Ruvius, III de Anim., (. 13, q. 2; Ioan. A S. Thoma, loc. prox, cit., a. 7; Ouerinois, op. cit., Phys. P. IV, q. 4, a. 5, |3;Sanseverino, loc. prox, cit., c. 5; Pesch, loc. cit., n. 658-670; De la Vaissière, Elem. Ut Psych, (ed. cit.), n. 48-49; D’Alibert, loc. prox, cit., a. 5; Donat, loc. prox, cit., c. 5, n. 441454; FrObes, loc. prox, cit., § 2; ct alios. (2) S. Thomas, I, q. 78, a. 1. (3) Pag. 424-430; 494-512. 634 De Potentia Locomotiva Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars H, Cap. Il, Art. II, Sectio II,§3 eliciantur, requiritur ut, praehabita obiecti apprehensione seu con­ scientia, animal efficaciter inclinetur et moveatur ad illud obiectum actu consequendum. Atqui talis efficax inclinatio et motio est po­ tentiae appetitivae, unde « organum virtutis appetitivae movet localiter non-motum, sed aliquo modo alteratum localiter» (1). Di Ergo praedictum principium est ipsa potentia appetitiva. aut active et elicitive, et est ipsum principium active eliciens et exequens motus lo­ cales (1). 816. Status Quaestionis. — Quaestio praesens non est de motu locali naturali sed animali, qui cognitionem et appetitum sequitur; neque de huius principio seu potentia directiva sive impulsiva: nam dictum est iam quod haec est potentia cognoscitiva et appe­ titiva; neque de potentia exeeutiva passiva: liquet enim hanc rea­ liter distingui a potentia cognoscitiva et appetitiva, tum quia istae resident tantum in cerebro, illa vero « diffusa est in musculis et lacertis et nervis membrorum » (2), tum quia animalia imperfecta carent tali potentia exeeutiva, licet cognitione et appetitu gau­ deant, qua ratione «sensus et appetitus, in quantum huiusmodi, non sufficiunt ad movendum nisi superadderetur eis aliqua virtus» (3). Quapropter, quaestio est de potentia exeeutiva activa et elicitive motus localis animalis. Unde quaeritur an talis potentia sit realiter ipsa potentia appetitiva, vel ab hac realiter et specifice distincta. 817. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem, triplex datur philosophorum sententia. Ia Sent, simpliciter negat dari in corpore animali quamlibet vim motricem. Ita Hume (4), Reíd et alii. 2a Sent, tenet, quod potentia locomotiva non solum est passiva, sed vere activa et el ici ti va motus animalis, ideoque a potentia appetitiva realiter ac specifice distinguitur. Ita Toletus, Suarez (5), Ruvius, Nazarius (6), Ioan, a S. Thoma, Sanscverino, Urraburu, Mercier, et alii. 3a Sent, docet, quod potentia appetitiva est activa et elicitiva motus ani­ malis et potentia locomotiva, quae est esecutiva, non producit active motum, sed ad illum passive tantum concurrit, inquantum illum recipit et exequitur ut ab appetitu imperatum; quare, potentia locomotiva non distinguitur realiter ac specifice a po­ tentia appetitiva. Haec sententia videtur esse communis apud Thomistas et recentiores philosophos ac scientificos. Eam enim tenent Cajetanus, Ferrariensis, Bañez, Guerínois, Frdbes et alii, quos sequimur. 818. Conclusio: «Potentia locomotiva non est realiter ac specifice distincta a potentia appetitiva ». Prob.: — Arg. Ium. — Potentia locomotiva est principium im­ mediatum quo animal active motus locales elicit. Atqui tale princi­ pium est ipsa potentia appetitiva seu appetitus. Ergo potentia loco­ motiva non est realiter ac specifice distincta a potentia appetitiva. Mai. est definitio. — Min. prob.: Ut motus locales ab animali (1) (2) (3) (4) (5) (6) Cfr. S. Thom., I, q. 78, a. 1. ad 4»n>; Opuse. 43, c. 5. S. Thomas, Opuse. 43, c. 5. S. Thomas, I, q. 78, a. 1, ad 4«m. Essays on Hum. Underst., Ess. VII. III de Anim., c. X. I, q. 54, a. 5. 635 i i 1 ¡ Arg. num. — Imperare motum et movere active et elicitive non sunt realiter diversi actus sed unus et idem, ideoque debent esse eiusdem potentiae. Atqui imperare motum est potentiae appe­ titivae. Ergo movere active et elicitive est potentiae appetitivae et non alterius distinctae potentiae, scii, locomotivae. Min. constat. — Mai. decl. : Imperare motum, non iam abso­ lute et simpliciter, sed cum respectu ad motum, ut ad effectum exercitum, est ipsummet movere seu motum elicere; quandoquidem, cum dicitur appetitus imperat, imperium non intelligitur stricte et proprie, sed large et improprie, inquantum dicit motionem efficacem, qua potentia appetitiva corpus secundum locum movet (2), quae motio recipitur in potentia, quae est in membris corporis diffusa, quaeque receptam motionem exequitur. Et sic « vis motiva exequens motum est magis dispositio mobilis, qua motum est mo­ veri a tali motore, quam sit per se movens» (3). Confirmatur. — Conclusio nostra auctoritate S. Thomae corroborari potest; dicit enim Angelicus inter alia, quod non « movet anima brutalis nisi per sensum et appetitum; nam virtus, quae dicitur exequens motum, facit membra esse obedientia imperio appetitus; unde magis sunt virtutes perficientes corpus ad moveri quam vir­ tutes moventes » (4). 819. Corollarium Ium. — Ex hac veritate colligitur primo, id quod di­ recte ac immediate movet corpus secundum locum non esse phantasiam: haec enim « non movet sine appetitu. Non enim movet nisi inquantum reprae­ sentat appetibile, sicut nec intellectus » (5); sed, praesupposita cognitione, quod directe et immediate localiter movet corpus est appetitus sensi­ tivus (6). Controvertitur tamen, an appetitus moveat unico actu vel duo­ bus actibus; quidam enim (= Cajetanus) ponunt duos actus, quorum unus immanens qui est appetere bonum sibi conveniens, et alter transiens qui est movere corpus secundum locum: immanens est ratio et causa (1) S. Thomas, de Pot., q. 3, a. 11, ad 19«<«. (2) Scribit enim Angelicus (I-II,q. 17, a. 2,ad 1««»): «quod vis appetitiva dicitur imperare motum, in quantum rnovet rationem imperantem. Sed hoc est solum in hominibus; in brutis autem animalibus virtus appetitiva non est proprie imperativa, nisi imperativum sumatur large pro motivo ». (3) S. Thomas, de Pot., q. 3, a. 11, ad 20«®. (4) 11 C. Gent., c. 82, in fin.; cfr. I, q. 75, a. 3, ad 3««»; q. 78, a. I, ad ** 4 et passim. (5) S. Thomas, l j i de Anim., lect. 15, n. 822. (6) Eadem ratione neque voluntas potest corpus movere secundum locum, nisi mediante appetitu sensitivo (cfr. S. Thom., 1, q. 20, a. 1, ad ibid,, q. 18, a. 3, c.). Exinde ulterius conclude contra quosdam (= Main de Biran), quod non est identiflcanda potentia locomo­ tiva cum voluntate. 636 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Il, Sectio II, § 3 actus transeuntis; alii vero (= Capreolus, Ferrariens.) (1) admittunt tantum unum actum, qui est simul appetere et imperare motum: talis autem actus est formaliter immanens et virtualiter transiens. Haec se­ cunda explicatio rationabilior videtur et magis nobis arridet, tamen ut observat Bañez (2): «utraque sententia est et probabilis et defensabilisb. De Anima rationali 637 Articulus III. DE ANIMA RATIONALI 820. Corollarium nam. — Colligitur secundo quod, cum potentia lo­ comotiva sit realiter potentia appetitiva, sicut ista, est facultas organica; ideoque, motus localis non elicitur a sola anima (= Plato) neque a solo corpore (= Cartesius, Leibnitz, Materialistas), sed ab anima simul et corpore seu a toto animali (= Peripatetici): nulla enim facultas organica suos actus elicere potest nisi cum dependentia a corpore, ut a proprio instrumento (3). 821. Obiectiones. — Contra nostram conclusionem adsunt duae principales difficultates, quas breviter resolvimus. Ia Obi. : Potentiae ab actu specificantur. Atqui actus imperativus realiter distinguitur ab actu executivo et elicitivo, saltem in doctrina S. Thomae. Ergo po­ tentiae illorum actuum realiter distinguuntur. Resp.: — Cone. Mai. — Dist. Min.: actus imperativus stricte et proprie sumptus realiter, etc. Cone.; actus imperativus large et improprie sumptus realiter distin­ guitur, etc. Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio manifesta manet ex secundo argumento in conclusione adducto. 2a Obi.: Quae sunt diversi generis non sunt unius principii. Atqui locomotivum est diversi generis ab appetitivo, ut supra cum Aristotele detenninatum est (4). Ergo potentia locomotiva realiter est distincta ab appetitiva. Resp. : — Dist. Mai. : quae sunt realiter diversi generis non sunt unius principii Cone.; quae sunt ratione et formaliter diversi generis non sunt unius principii Mg. — Et Contradist. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — Revera distinctio instituta inter appetitum et locomotivum non est real is ut inter duas res nisi sumpto locomotivo passive tantum, sed est distinctio formalis iuxta diversas rationes, inquantum unum reale principium, scii, appetitus, secundum unam rationem est potentia appetitiva et secundum aliam est potentia locomotiva. Ad rem Cajetanus dicens: «Nec obstat quod in II libro [de Anima] posuerit [Aristot.] quintum genus potentiarum animae, potentiam secundum locum motivam, et distinxit contra appetitivam. Quoniam formalis distinctio in ratione potentiae inter potens appetere et potens secundum lo­ cum movere sufficit ad salvandam distinctionem illam: quia enim movere secundum locum et appetere sunt actus distincti generis, ideo potentia motiva et appetitiva distinguuntur genere secundum rationem potentiae, quoniam potentiae distinguun­ tur per actus. « Quamvis dici posset, quod distinctio illa proposita est tamquam famosa postmodum examinanda secundum veritatem; in cuius signum statim Aristoteles hoc in loco, quum intulisset quod potentia secundum locum motiva coïncidât cum po­ tentia appetitiva, subaudit quod si partes animae secandae sunt secundum potentias fiunt valde multae, quasi diceret quod appditivum et secundum locum motivum non sunt diversae partes animae secundum rem, sed secundum rationem potentiae» (5). (1) Cfr. Capreol., II, dist. I, q. 2, ad arg. Aureol., contr. I Conci. (2) Loc. prox, cit., post dub. 2«». (3) Cfr. S. Alb. Magn., ¡II de Anim., Tr. IV, c. 7; S. Thom., I, q. 76, a. 4, ad 2um; de Anim., a. 9, c.; ibid., ad Ium et II! de Anim., lect. 15. (4) Cfr. supra, p. 424-430. i (5) III de Anim., c. 6; cfr. Ferrar., toc. supr. citatis; Bañez, loc. prox, cit., ad 3um. 822. Expleta animae vegetativae et sensitivae tractatione, dis­ serendum superest de anima rationali seu intellectiva, qua homo est formaliter homo; quapropter, haec Psychologiae pars ultima non sine iure Anthropologia antonomastice appellatur. Quemadmodum autem aliae duae animae sub duplici ratione consideratae sunt, ita eodem modo anima rationalis, ut videlicet consideretur et sta­ nce seu quoad eius intimam naturam, et dynamics seu quoad eius virtutes et operationes. Tractandum est igitur in hoc articulo, Io de anima rationali statics accepta (Sect. I); 2° de anima rationali dynamics accepta (Sect. II). SECTIO PRIMA De Anima Rationali Statice Accepta. 823. Cum esse staticum formae informantis considerari possit et absolute seu in se, abstrahendo scilicet ab ordine seu relatione quam ad corpus dicit, et relative seu in ordine ad corpus, in quo est quod­ que informat: pariter et anima rationalis, quae rationem formae informantis participat, hoc duplici modo est consideranda. Unde agendum est Io de anima rationali absolute accepta (§ 1); 2° de anima rationali relative accepta (§ 2). § 1. De Anima Rationali Absolute Accepta. 824. Esse staticum absolute acceptum cuiuslibet rei ex causis, sive intrinsecis sive extrinsecis, conflatur; at de causa finali animae rationalis potius Ethicae est opus; quare hic investiganda est eius natura quoad causas intrinsecas et extrinsecam efficientem tantum. Loquendum est ergo: Io de anima rationali intrinsece accepta (I); 2° de anima rationali extrinsece accepta (II). 638 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio 1, §1,1,1 I. - De Anima Rationali Intrinsece Accepta. 825. Quaerere causas rei intrinsecas est quaerere proprie et stricte eius naturam seu essentiam sive definitionem essentialem intrinsecam; idem porro de anima rationali absolventes, ordine quodam sequentia investigabimus: Io an anima rationalis sit substantia (Io); 2° an anima rationalis sit simplex (2°); 3° an anima rationalis sit spiritualis (3°); 4° an anima rationalis sit immortalis (4°). Ex his omnibus ut quid venatum per modum corollarii colligi poterit essentialis ac intrinseca animae humanae definitio. 1. - Utrum Anima Rationalis sit in genere substantiae (1). 826. In hoc primo numero petitur, an anima rationalis habeat rationem principii formalis de genere substantiae vel accidentis. 827. Praenotamina. — Est notandum, quod praesens quaestio eadem est ac illa quae supra non semel absoluta est, videlicet loquendo de natura vitae in genere, de natura animae vegetativae et sensitivae (2); propterea ex ibi expositis (3) desu­ menda seu recolenda est distinctio inter formam substantialem et accidentalem. 828. Status Quaestionis. — Quaeritur ergo, an anima rationalis in homine sit subiectum seu principium in se existens et omnium operationum seu actuum psychicorum substratum commune, quod in se semper idem maneat, sitque sibi identicum, constans atque stabile; an e contra, sit tantum collectio actuum psychicorum atque, sicut isti, sit semper sibi diversum, mutabile atque continue variabile; breviter: an anima rationalis sit forma substantialis vel accidentalis. 829. Sententiae. — Non est nimis immorandum in recitatione systematum, quae animae rationalis substantialitatem inficiantur, quia eadem sunt quae alibi recitavimus (4). His igitur omissis systematis vehit Materialism!, Sensualismi et Positivismi (5), solum pauca dicemus de Empirismo recentis Psychologiae. (1) Cfr. S. Thom., I, q. 75, a. 1 ; ibid., q. 90, a. 1 ; II, dist. 17, q. 1, a. I ; II C. Gent., c. 8385; Alamanno, op.cit., q. 89, a. I; Roselli, op. cit.,P. IIÍ, Metaphysica, q. ¡6, a. 4-5; Sanseverino, op. cit., Anthropologia, c. V, n. 258-317; Zigliara, op. cit., Psychol., lib. I, c. HI, a. 1 ; De María, op. cit., Anthrop., P. II, q. 1, a. 1 ; Pesch, op. cit., n. 187-192; Lahr, op. cit., Tom. II Metaphysique, Liv. Ill, ch. I-I1I; D’Alibert, op.cit., P. !!>»•, ch. I,a. I, § 1; Donat, op. cit., c. VII, n. 532-546; Frôbes, op. cit., Tom. II, Lib. HI, c. 1, § I, et plures alios. (2) Cfr. supra, pag. 357 ss.; 452 ss.; 479 ss. (3) Cfr. supra, pag. 479, n. 629. (4) Cfr. supra, ibid., n. 631. (5) Haec systemata optime exponuntur fuseque refutantur a De Broglie, op. cit., Tom. I, liv. Ill, per tot. Utrum Anima rationalis sit in genere substantiae Hoc igitur systema, nixum fundamento empirismi communis, quo scii, tamquam , reale admittitur tantum factum empiricum aut intuitive perceptum, simpliciter et absolute negat animam rationalem esse realem substantiam, hoc est habere rationem subiecti realis permanentis sibique ¡dentici omnium actuum psychicorum, sed ipsam animam (sicut et tó Ego humanum) reducit vel ad purum quemdam complexum phaenomenorum psychicorum seu statuum psychicorum continue sibi invicem suc­ cedentium et associatione quadam ad invicem unitorum, vel ad quamdam actuali­ tatem actuum internorum, qui ipsà eorumdem serie uniuntur (= theoria actualitatis). Ita post Locke, Hume et St. Mill, docent multi ex hodiernis fautoribus recentioris psychologiae, ut Ebbinghaus, Mach, Paulsen, Fechner, Wundt, James, Titchener et plures alii. Contra hos omnes ponitur sequens veritas et probatur eodem principio, quo substantialitas animae sensitivae probata est (1). 830. Conclusio : « Anima rationalis in homine revera est principium for II ale substantiale ». Prob.: Principium quod est formaliter constitutivum ac distinctivum rei, quodque est subiectum commune omnibus phaeno­ menis, unum in multiplicitate, identicum in diversitate et stabile in successione, est formale substantiale. Atqui tale est anima ra­ tionalis in homine. Ergo anima rationalis in homine revera est principium formale substantiale. Mai. explicata est supra (2). — Min. prob. per partes. Prob. Ia Pars (= anima rationalis in homine est eius principium formaliter constitutivum et distinctivum). — Principium formaliter consti- « tutivum et distinctivum est quaedam forma substantialis, qua res in tali specie constituitur et a qua eius specifica differentia su­ mitur, consequenter est id quo primo res operatur. Atqui anima rationalis in homine est talis forma. Revera enim homo in specie constituitur per animam rationalem, a qua etiam suam differentiam specificam, nempe rationale, desumit; imo et per ipsam homo primo, ' non solum vivit et sentit, sed etiam intelligit seu ratiocinatur (3). Ergo anima rationalis in homine est eius principium formaliter con­ stitutivum et distinctivum. Prob. 2“ Pars (= anima rationalis in homine est subiectum com­ mune omnibus phaenomenis, unum in multiplicitate, identicum in diversitate tt stabile in successione). — tó Ego humanum est subiectum commune ! omnibus phaenomenis, unum in multiplicitate, identicum in diverI sítate et stabile in successione. Atqui anima rationalis est princi­ pium quo formaliter et essentialiter constituitur tó Ego humanum. Ergo anima rationalis in homine est subiectum commune omnibus (1) Cfr., supra, pag. 480, n. 632. (2) Pag. ibid. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. ) ; II C. Gent., c. 56, 58, 69-70; Quodl. XII, a. 12; de Sp. Cnat., a. 2; de Arum., a. 1. 640 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. Ilf, Sectio I, § 1, I, I phaenomenis, unum in multiplicitate, ¡denticum in diversitate et stabile in successione. Min. patet ex praecedenti parte. — Mai. evidenter probatur ex conscientiae testimonio seu interna experientia quae, cum sit primus ac immediatus fons cuiuslibet scientiae, in re tam nobis intima, qualis est tó Ego, nequit non praebere certissimum et invin­ cibile argumentum (1). Ostendendum est igitur breviter, omnia illa praedicata, in maiori syllogismi allata, revera tô Ego humano(2) convenire. Etenim: 1 ° « tó Ego humanum est subiectum commune omnibus phaeno­ menis ». — Omnes actus psychici, qui conscientia tô Ego humano tribuuntur, sunt actiones, affectiones et diversi modi se habendi, ut cogitationes seu perceptiones, volitiones, affectiones, etc. Haec omnia autem sunt accidentia, quae ut talia necessario postulant ipsum tó Ego esse subiectum substantiale a quo sunt et in quo sunt tamquam in subiecto inhaesivo; nam, quidquid est aut est substantia aut est accidens, hoc est aut per se stans aut non perse stans, ideo sunt ad invicem irreducibilia et penitus heterogénea. Liquet porro quod nullus actus psychicus neque omnes simul pos­ sunt per se stare aut solitarie esse, ideoque non sunt substantiae sed accidentia, quae propterea supponunt subiectum substantiale: omnis enim actio est agentis et ab agente. Ergo, sicut repugnat motus sine subiecto movente ita cogitatio sine subiecto cogitante, volitio sine subiecto volente, affectio sine subiecto sentiente, et gene­ raliter quicumque actus psychicus sine subiecto psychico eliciente, quod est tó Ego. 2° « tó Ego humanum est unum in multiplicitate ». — Quando­ quidem, teste conscientia, quodlibet tó Ego humanum substantia­ liter est nunc ipsum unum subiectum, quod in priori tempore certa cogitaverit, voluerit et egerit; unumquodque enim tó Ego sentit, quod rationem reddere debet de actibus liberis antea a se positis, consequenter quod semper manet ipsummet unum adsistens con­ tinuae multiplicitati et successioni phaenomenorum seu actuum psychicorum: alioquin, si non retineret unitatem cum priori actuum subiecto sed multiplicatum esset, falsissime aliquod nunc ego di­ ceret « ego hoc volui, ego hoc feci ». | M 3° «tó Ego humanum est identicum in diversitate n. — Eodem conscientiae testimonio luculenter patet, quod omnes actus psy(1) Cfr. De Broglie, loc. prox. cit., p. 212-216. (2) Ut Illius maioris veritas melius intelligatur, sciendum est quod tó Ego humanum dupliciter sumi potest: aut accidentaliter, et sic complectitur quemlibet statum accidentalem, sive quoad animam sive quoad corpus: quo modo ró Ego iugiter mutatur et variatur; aut substantialiter, ct sic complectitur quod essentialiter aut necessario pertinet ad animam et corpus: hoc modo -ró Ego non est mutationi subiectum, sed unum et Idem substantialiter manet, et de eo maior argumenti est Intelligentia» . ► Utrum Anima rationalis sit in genere substantiae 1 I I I i I I I I 641 chici eidem proprio tü Ego adseribuntur, sicut cum dicitur Ego idem sum qui cogito, qui volo, qui sentio, qui gaudeo, etc. »; propterca, certissime et evidenter percipitur quod idem Ego sub innu­ merabilibus variabilibusque accidentibus seu phaenomenis manet. Hoc autem melius apparet ex diversorum statuum psychicorum consideratione; et quidem: a) ex praesentia actuum, psychicorum, inquantum diversi status psychici nunc praesentes, cum parvam imo quandoque minimam durationem praeseferant, non darentur, nisi subiectum, cui accidunt, sit idem, ut revera possit nunc dicere «Ego qui nunc cogito, sum idem qui nunc volo»; b) ex praeteritione actuum psychicorum, prout plurimi status psychici, quamvis cito transeant et continuo sese succedant, ad invicem tamen et cum subiecto, cui accidunt, referuntur atque uniuntur; haec autem relatio et unio continua necesse est praesupponat identitatem subiecti facta psychica diversa et succedentia unientis; c) ex me­ moria seu recordatione jactorum: eventus enim seu facta diu prae­ terita et elicita ab hoc Ego, v. g. ab A, etiam post longum tempus, eidem w Ego A attribuuntur, ut recte diceret « Ego idem A quod nunc cogito, cogitavi, quod nunc volo, volui »; si enim talis subiecti identitas desit, hoc est si non sit idem Ego cum priori tó Ego, quod praeteritos actus psychicos posuit, false diceret « Ego hoc cogi­ tavi»; sicque nulla rei memoria nullaque recordatio possibilis foret. 4° «tó Ego humanum est stabile in successione ». — Hoc est corollarium necessarium praedictorum: non enim concipi potest subiecti communitas, unitas atque identitas sine eiusdem subiecti stabilitate seu permanentia, quae propterea est ceterarum proprietatum radix. H 831. Corollarium. — Exinde recte colligitur, quod omnia adversa­ riorum systemata penitus sunt falsa et contradictoria. Generaliter enim animae rationalis substantiam negando illamque per modos seu phaeno­ mena sive epiphaenomena substituendo, ut Empiristae omnes faciunt, est simul contradictoria affirmare, eo quod ponitur aliquid quod est et simul non est; est quidem, inquantum phaenomena, ex quibus anima confla­ retur, sunt aliquid actu; non est vero, inquantum ipsa phaenomena, cum essentialiter sint accidentia, totum esse accipiunt a subiecto cui inhaerent; quod, quia ab adversariis omnino negatur, ideo actu non sunt. Quo fit ut actuum seu factorum psychicorum multiplicitas concipi aut dari non possit sine reali substrato substantiali, quod est anima. Quapropter, Io nec series continua actuum sufficienter praedictam mul­ tiplicitatem explicat atque rationem substrati supplet: ipsa enim series, etiam ut continua, consistit tantum in quadam extrínseca relatione unius actus ad alium, quod manifestum est per se stare seu existere non posse: 2° neque causalités sive communicatio unius status conscii cum altero statu sequenti: tum quia etiamsi hoc daretur, semper tamen maneret quod illa communicatio est quid mere extrínseco relativum; tum quia, 41 — PfROTTA, Summa Philos. - II. 642 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio /,§1,1, 1 cum anima ponatur consistere in illis statibus consciis, et hi sint quid productum, anima produceret — et quidem continue — seipsam antequam esset, quod est absurdum; turn denique, quia communicatio seu causalitas actuum non semper de facto habetur, praesertim quando occurrit vitae psychicae interruptio, quod non raro contingit. 832. Scholion. — Animadvertendum est denique, quod omnia syste­ mata, negantia animae rationalis substantialitatem, pluribus falsis sup­ positis nituntur, quorum praecipua sunt: Io falsus substantiae conceptus: omnes fere adversarii cartesianam definitionem substantiae recipiunt; 2° negatio distinctionis inter ego purum et ego empiricum, quod illius est expressio et manifestatio; 3° conceptus agnosticus ipsius animae, prout supponitur anima esse nobis ignotum X; 4° negatio verae ac in­ trinsecae relationis actuum psychicorum ad animam, cum, iuxta adver­ sarios, huiusmodi actus psychici ad animam se habeant, sicut quaedam externa apparentia cuiusdam rei nobis ignotae. 833. Obieetiones. — Ia Obi. : Non sunt multiplicanda entia sine necessitate. Atqui tó ego humanum sufficienter constituitur per summam statuum seu actuum psychicorum successivorum. Ergo praeter hanc actuum summam, non est aliud sub­ stratum substantiale ponendum. Resp. : — Cone. Mai. ; Dist. Min. : tó ego humanum empiricum sufficienter con­ stituitur per summam statuum... Cone.; tó ego humanum purum sufficienter consti­ tuitur... Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Dictum est iam quod tó Ego humanum empirice conflatur ex omnibus acciden­ tibus quae ad corpus et animam pertinent, consequenter ex illa summa actuum seu factorum psychicorum; sed quilibet actus psychicus, sicut et quaelibet actuum summa, cum sit accidens, essentialiter relationem dicit ad aliquid aliud, cuius est et a quo gignitur; igitur tó ego empiricum necessario postulat subiectum substantiale, quod est ego purum: non enim quod est essentialiter accidens, potest, sive separatim sive collectim, in substantiam transire. Inst. 1° : Quod per se stare seu existere potest, non indiget alio a se quo subsistat. Atqui actus psychici, ex quibus ego empiricum conflatur, per se stare possunt: sunt enim quaedam simplices determinationes, quae singillatim sunt quidem proprietates, at collectim sunt res; res autem sunt determinationum simplicium seu proprietatum complexus, qui per se stare potest. Ergo praeter res seu ego empiricum, non est ad­ mittendum ego purum ut substratum substantiale. Reap. : — Cone. Mai. ; Neg. Min., ad cuius probationem Dist.: sunt enim quae­ dam simplices... at collectim sunt res, i. e. realitates de genere accidentis Cone., i. e. realitates de genere substantiae Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. — Non enim negatur quod actus psychici sunt modificationes quibus subiectum determinatur, atque ideo quod entia rcalia sunt; at ex hoc illogice concluditur, quod actus illi singillatim sunt accidentia (= proprietates), collectim vero sunt substantia (= res): multiplicatio enim seu additio accidentium numquam substantiam efficit. Actus igitur psychici, sive incomplexe sive complexe, sunt quidem res seu realitates, tamen accidentales et non substantiales, atque ut sic semper substratum substantiale postulant. Inst. 2°: Quod videtur esse et revera non est, illogice ut reale ponitur. Atqui unitas qua substratum reale substantiale ponitur, videtur esse et revera non est. Ergo illogice admittitur, praeter res, quoddam substratum substantiale. Resp. : — Dist. Mai. : quod videtur esse et revera non est, quod tamen defacto demonstratur seu probatur non esse, illogice ut reale ponitur Cone.; quod tamen de facto gratis et arbitrarie asseritur non esse, illogice ut reale ponitur Neg. — Contra- Utrum Anima rationalis sit in genere substantiae 643 disf. Min. ; et Neg. Conqs. et Conqa. — Adversarii gratis et arbitrarie asserunt, unita­ tem substrati substantialis non probari, quia de facto luculenter probatur ex expe­ rientia interna, ut patet ex argumentatione ad nostram conclusionem adducta. Inst. 3°: Actus psychici sic se habent ad substratum suppositum, sicut denarii ad crumenam seu possessor ad rem possessam. Atqui unitas rei possessae ad pos­ sessorem seu denariorum ad crumenam, est pure apparens et extrínseca. Ergo unitas actuum psychicorum ad substratum non est realis sed apparens et extrínseca. Resp. : — Neg. Mai. ; Cone. Min. ; et Neg. Conqs. et Conqa. — Falsitas huius argumenti, uti iam adnotavimus, consistit in hoc quod adversarii simpliciter aufe­ runt quamlibet intrinsecam relationem actuum ad animam sive ad tó Ego, ita ut ad eam se habeant sicut quaedam externa apparentia cuiusdam rei nobis ignotae, quod est omnino falsum: illis enim actibus psychicis substratum suppositum intrin­ sece modificatur, ita ut status psychici sint aliquid ipsius subiecti inquantum ad ipsum intrinsece pertinent. Inst. 4°: Paralogistica sive sophistica argumentatio valore demonstrativo sive probativo caret. Atqui talis est argumentatio, qua probata est animae rationalis substantialitas: fit enim ibi saltus ab ordine puro transcendental!' ad ordinem empi­ ricum, seu ab ordine puro subiectivo ad obiectivum. Ergo substantialitas animae rationalis remanet ut ignotum X (1). Resp.: — Dist. Mai.: Vera paralogistica sive vera sophistica argumentatio va­ lore demonstrativo sive probativo caret, Cone.; falsa paralogistica sive falsa sophi­ stica argumentatio... Neg.; Neg. Min. cum eius probatione; et Neg. Conqs. et Conqa. Cum argumentatio a nobis supra allata nullam veram fallaciam contineat, ve­ ritati enuntiatae valorem probativum ac demonstrativum confert: nititur enim tota et ratione seu definitione vera ac reali substantiae ct conscientiae testimonio seu interna experientia ipsius tou Ego, quod est quid immediatum et evidentissimum. Paralogismus igitur de facto deprehenditur in kantiana argumentatione, quae, ut est ab eo proposita, contra syllogismi leges peccat, inquantum quatuor terminos conti­ net (2); at argumentatio nostra, servans leges syllogismi, est ontologico-scientifica, quae adhuc ita exponi potest: a Id quod habet rationem subiecti reaiiter subsistentis et non potest aliter cognosci, concipi seu repraesentari nisi ut tale, est vera substantia (definitio substantiae). Atqui ens cogitans reale (tó ego) habet rationem subiecti reaiiter subsistentis et non potest aliter cognosci, concipi seu repraesentari nisi ut tale (testimon. conscientiae). Ergo ens cogitans reale (tó ego) est vera substantia». Ex quo liquet quod absque nota paralogismi deducitur, animam revera esse substan­ tiam (3). (1) Ita ratiocinatur Kant (Crit. d. Rag. Pura, P. II, dial. Transe., Lib. II, c. I, p. 325, ed. Latcrza): < Datur in processu psychologiae rationalis paralogismus quidam qui sequenti ratiocinio exponitur: id quod non potest aliter concipi nisi ut subiectum, non potest aliter existere nisi ut subiectum, ideoque est substantia. Atqui ens cogitans, simpliciter, ut tale acceptum, non potest aliter concipi nisi ut subiectum. Ergo ipsum etiam ut tale dumtaxat existit, idest ut substantia. In Maiori [cnirn] fit sermo de quodam ente quod, generaliter et sub quolibet aspectu, concipi potest, consequenter etiam ut est possibile dari in intuitione. At in Minori est sermo solum de eodem ente, inquantum scipsurn considerat tamquam subiectum respectu conceptus et unitatis conscientiae, non quidem respectu intuitionis, a qua in cogitatione obiecti ratio­ nem habet. Conclusio igitur deducta est per sophisma figurae dictionis, ideoque virtute syllo­ gismi sophistici ». (2) Ait enim Balmes (op. cit., lib. 9, c. 9, pag. 299): « Non puô esservi argomentazlone piti sofistica e volgare: non arnmette Kant la sostanzialità dell’aniina, perché non possiamo prendere la stessa sostanza e prescntarcela In intuizione sensibile... ». (3) Ad rern iterum Balmes (ibid., p. 298): < Io pensava ieri, io penso oggi; in tutta la varietàdi rnie situazloni mi trovo che sono Io stesso, non altri; questa realtà che persiste idéntica in mezzo alla diversité, la chiamo la mia anima; dunque la mia anima è una realtà permanente, soggetto delle modificazioni; dunque ê sostanza. Puo trovarsi mente di più chiaro? ». 644 Liber II- Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. Ill, Sectio /,§1,1, 2 Utrum Anima rationalis sit substantia simplex 2a Obi. : Si anima rationalis sit substantia, aut erit completa aut incompleta. Atqui neutrum dici potest; non completa, alioquin corpori non uniretur; neque in­ completa, quia, ut infra probabitur, per se subsistere potest. Ergo anima rationalis nullo modo rationem substantiae habet. Resp. : — Dist. Mai. : aut erit completa in ratione substantialitatis Conc., in ra­ tione speciei Neg.; aut incompleta in ratione speciei Conc., in ratione substantialitatis Neg.—Eodem sensu Dist. Min. ; et Neg. Conqs. et Conqa.— Uti alibi determinatum est (1), praeter substantiam primam, datur alia, quae secunda appellatur; haec au­ tem duplex esse potest: completa tam in ratione substantialitatis quam in ratione speciei, v. g. angelus; incompleta, quae potest esse: vel incompleta et in ratione speciei et in ratione substantialitatis, v. g. anima vegetalis et sensilis; vel incompleta in ra­ tione speciei, sed completa in ratione substantialitatis, et de hoc genere substantiae est anima rationalis (2). I 1 I 834. Probatum est, animam rationalem esse principium formale substantiale, quo homo talis constituitur; petitur nunc, an ipsa anima sit substantia simplex, ut in se nullam compositionem in­ volvat. 1 Prob. V Pars (= Arg. F“ (ex ratione formae). — Habens rationem formae tantum, est inte­ graliter simplex. Atqui anima rationalis habet rationem formae tantum. Ergo anima rationalis est integraliter simplex. Mai. prob.: Esse integraliter simplex est non habere partes integrantes seu quantitativas, consequenter non esse formaliter extensum. Atqui forma ut forma non est formaliter extensa: omne enim formaliter extensum est corpus vel corporeum; porro, nec corpus potest esse forma (6), neque forma ut forma potest esse quid formaliter corporeum (7). Ergo habens rationem formae tantum, est integraliter simplex. Min. liquet ex praecedenti numero et magis ex infra dicendis bus conflatur, quo induit rationem totius atque ideo divisibilis; simplex autem compo­ sito contraponitur, consequenter partibus caret et rationem indivisibilis dicit. Formale igitur simplicitatis est ut partes non habeat et indivisibilitatem dicat; attamen, per se abstrahit a perfectione sive imperfectione; revera enim datur simplicitas per mo­ dum imperfecti, v. g. materia prima, licet toto composito imperfectior, eo tamen est simplicior; sicut datur etiam simplicitas per modum perfecti, v. g. actus ut actus composito actuali simplicior est et perfectior. Quapropter, simplicitas formaliter importat carentiam sive negationem partium divisibilium. Secundo est notandum, quod cum oppositorum eadem sit ratio et simplex com­ posito seu toti divisibili opponatur, tot debent esse species simplicis quot species totius; huic triplex species simplicis adsignari potest: essentiale, integrate (= quantitativum) et accidentale; essentiale adhuc triplex esse potest: logicum, metaphysician et physicum, de quibus omnibus alibi notatum est (4). supra, pag. 493, n. 64!, In 2« obi. S. Thom., de Anima, a. I. . ■ S. Thom., I, q. 75, a. 5; de Sp. Creat., a. 1 ; de Anim., a. 6; I, dist. 8, q. 5, a. 2; q. 1, a. 2; Quodl. III, q. 8; Quodl. IX, q. 4, a. 1; ll C. Gent., c. 49-50; OMNES commentatores in I S. Thom., toc. cit.; Ferrariens., II C. Gent., c. 49-50; Javelli, III dt Anim., q. 4; Alamanno, op. cit., q. 90, a. 2; Ruvio, Tractat, de Anim. Separata, q. 2; ComPLUTENS., op. cit., disp. 5; Ioan, a S. Thoma, Phil. Natur., P. Ill, q. 2, a. 1 ; Guerinois, Phys., P. IV, q. 1, a. 5, § 1; Sanseverino, loc. prox, cit., c. VI, n. 318-360; Zioliara, Psychol., lib. I, c. 3, a. 2; De Maria, op. cit., Anthrop., P 11, q. I, a. 2; Pesch, op. cit., n. 269-275; D’Alibert, op. dt., P. Il, ch. I, a. 1, § 2; Mercier, op. cit., n. 252-254; Boedder, op. cit., n. 465-473; Frôbes, loc. prox, cit., § 2, p. 252-260; et alios. Jg I (4) Cfr. supra, pag. 431, n. 569. gralem quam essentialem inficiantur, sunt omnes in praecedenti numero relati, ducibus materialistis (3). Scholastici unanimiter tenent, animam rationalem esse integraliter simplicem; attamen non conveniunt quoad simplicitatem essentialem. Revera enim, quidam dicunt (4). Ita, post Avicebron, docet tota schola franciscana saeculi xni duce Alex. Hálense (5), quem alii pauci secuti sunt. Contra hos omnes ponitur cum S. Thoma et communi Scholasticorum sententia sequens veritas. 838. Conclusio: «Anima rationalis est integraliter et essentialiter-physice si II plex 835. Praenotamina. — Est primo notandum, quod omne compositum ex parti­ (1) Cfr. (2) Cfr. (3) Cfr. II, dist. 17, enti creato competere potest, sed solius entis increati est propria (1); at praesens quaestio est de illa simplicitate, quae compositionem, sive integralem sive essentialem physicam, excludit, ut sensus sit: an anima rationalis sit intrinsece composita sive ex partibus integrantibus seu quantitativis sive essentialibus physicis seu ex materia (= potentia physica) et forma (= actus physicus) (2). 837. Sententiae. — Adversarii, qui animae rationalis simplicitatem tam inte- 2. - Utrum Anima Rationalis sit substantia simplex (3). 836. Status Quaestionis. — Certum est, quod non agitur de animae rationalis simplicitate quae compositionem essentialem, sive logicam sive metaphysicam, excludit: haec enim simplicitas nulli 645 I - I i anima rationalis est integraliter simplex). — (!) Hoc asserimus cum S. Thoma et communi Thomistarurn sententia. « Unde, condudit S. Thomas, Angelus ve! anima potest dici quidditas vel natura vel forma simplex, inquantum eorum quidditas non componitur ex diversis; tamen advenit sibi compositio horum duorum, scilicet quiddilatis [ ut potentiae) ct esse ( « ut actus) • (I, dist. 8, q. 5, a. 2). (2) Notandum est quod, licet animae rationalis simplicitas integralis logice sequatur tamquam a fortiori ex supra habitis (pag. 434, n. 573) dc animae animalium perfectorum indivisibilitate, eo quod anima rationalis quamlibet aliam animam penitus excedit; nihilominus, non abs re erit unum vel alterum argumentum ex professo adducere, praesertim contra materia­ lismo infectos. (3) < Haeckel [cum omnibus materialistis) affirme que ¡’intelligence est une fonction du cerveau. Cette affirmation semble plausible à première vue, et les matérialistes ne manquent pas de la présenter comme incontestable • (J. Laminne, L'Homme d'après Haeckel *, pag. 23, Paris, Bloud, 1907); cfr. F. Paulhan, La physiologie de l'Esprit'; Paris Alcan. (4) S. Thomas, loc. prox. cit.; cfr. dc Anim., a. 6 et alibi. (5) Cfr. Sum. Thcol., P. II, q. 12, 61. (6) Cfr. S. Thom., 11 C. Gent., c. 65. (7) Cfr. S. Thom., ibid., c. 58. 646 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 1, I, 2 patebit. Etenim, anima rationalis non solum est forma, qua corpus fit substantialiter humanum; verum etiam talis forma, qua scilicet animal perfectum constituitur, ut primo et per se totum infor­ metur et huius ratione ipsae partes; quapropter, quamlibet divi­ sionem, sive per se sive per accidens, excludit. Arg. nQm (ex ratione cognitionis). — Cognoscitivum omnium rerum est integraliter simplex. Atqui anima rationalis est cogno­ scitiva omnium rerum. Ergo anima rationalis est integralitersimplex. Mai. prob.: Principium non integraliter simplex est in partes integrantes divisibile seu formaliter extensum, cuius extensionis radix est materia. Atqui per materiam res coarctatur et limitatur ad unum esse tantum (1), quod rationi cognitionis officit, ut liquet ex supra de cognitione ostensis. Ergo cognoscitivum omnium rerum est integraliter simplex. Min. constat; anima enim intantum est rerum cognoscitiva, inquantum ipsarum rerum speciebus informatur: quo fit ut, praeter propriam formam, possit aliorum formas in se recipere et fieri alia; ideoque, maxime se extendit ad esse aliarum rerum praeter sui esse (2). Arg. nrm (ex unitate cognitionis). — Cognoscens quod una et unica forma seu specie unicoque actu cognoscit seu percipit omnes partes ex quibus aliqua res seu aliquod totum componitur, est integraliter simplex. Atqui anima rationalis una et unica specie unicoque actu percipit omnes partes ex quibus aliqua res compo­ nitur. Ergo anima rationalis est integraliter simplex. Mai. prob.: Si cognoscens non sit integraliter simplex, sed extensum et divisibile, tunc: aut singulae partes cognoscentis per­ ciperent singulas obiecti partes per diversas species partiales ipsius obiecti, et hoc non: quia diversae partes alicuius totius successive perciperentur, quo fit ut numquam res integra et simul sub forma totius perciperetur (3); aut singulae partis cognoscentis simul per­ ciperent totam rem per speciem totalem eiusdem rei, et hoc nequidem: quia quot sunt partes quibus cognoscens constaret, toties quaelibet res integra et totalis esset percipienda. Min. manifesta manet ex experientia interna. Revera enim «partes possunt intelligi... sub quadam confusione, prout sunt in toto, et sic cognoscuntur per unam formam totius et sic simul co­ gnoscuntur » (4). I (1) (2) (3) (4) Cfr. S. Thom., I, q. 7, a. 1. Cfr. S. Thom., I, q. 14, a. 1; q. 84, a. 2; II C. Gent., c. 49. Cfr. S. Thom., de Vent., q. 8, a. 14. S. Thomas, I, q. 85, a. 4, ad 3»®. Utrum Anima rationalis sit substantia simplex 647 Prob. 21 Pars (= anima rationalis est essentialiter-physice simplex). — Arg. Iu“ (« ratione formae). — Quod ex suo formali conceptu ex­ cludit compositionem essentialem materiae et formae, est essen­ tialiter-physice simplex. Atqui anima rationalis ex suo formali conceptu excludit compositionem essentialem materiae et formae. Ergo anima rationalis est essentialiter-physice simplex. Mai. est definitio. — Min. prob.: Anima rationalis est essentia­ liter forma corporis humani, quia per ipsam est et dicitur humanum. Atqui ut huiusmodi, formaliter excludit quamlibet compositionem materiae et formae. Nam: aut anima est forma secundum se totam et sic repugnat ex materia et forma componi; cum enim materia sit pura potentia, si anima secundum se totam sit forma, secundum se totam seu essentialiter est actus tantum, consequenter essentia­ liter excludit rationem materiae; aut anima est forma secundum aliquam sui partem, hoc est secundum unam partem sui est forma et secundum alteram est materia, ut hae se habeant ad invicem sicut activum et passivum, sicut informans et informatum. Infor­ matum porro fit tale per informans, sicut passivum est principium actionum per activum; illud vero per quod vel quo aliquid est tale, nequit esse nisi simplex forma tantum. Si igitur anima secundum sui partem est forma, secundum hoc tantum dicitur esse anima, quae est simplex forma (1). Arg. num (ex ratione unitiva formae specificae). — Omnis species entis naturalis ex materia et forma resultans uniri nequit cum alia materia ad aliam speciem per se constituendam. Atqui anima ratio­ nalis unitur cum corpore ad speciem humanam per se constituen­ dam. Ergo anima rationalis est essentialiter-physice simplex. Mai. ex se est manifesta; quod enim in se rationem specificam habet, iam est unum per se, utpote quod per se habet esse et ope­ rari; ex eius igitur unione cum altero effici nequit unum ens per se, sed per accidens (2). Min. ex praecedenti thesi liquet et infra magis patebit. Conqs. est clarum; si anima rationalis ponatur composita ex materia et forma iam esset per se species entis naturalis, conse­ quenter cum corpore nequit per se uniri ad speciem constituen­ dam, sed tantum accidentaliter. Arg. HTm (ex ratione cognoscitiva animae rationalis). — Quidquid recipitur, ad modum recipientis recipitur. Atqui anima rationalis, ut est tale principium cognoscitivum, recipit formas absolute sine (1) Cfr. S. Thom., Quodl. Ill, a. 20; I!, dist. 17, q. 1, a. 2; de Sp. Creat., a. 9, ad 9«». (2) Cf. S. Thom., de Anim., a. 6. J 648 Liber H - Philos. Nal. Spec., Pars //, Cap. Il, Art. HI, Sectio I, § 1,1, 2 materia. Ergo anima rationalis est essentialiter forma tantum seu essentialiter-physice simplex. Mai. deck: Dupliciter aliquid potest in alio recipi: uno modo, complete et in facto esse, et hic modus habetur cum aliquid in alio recipitur ut cum eo aliquid complete componat, ex quo quaedam natura resultat: qui quidem modus recipiendi arguit recipientis et recepti modum essendi; alio modo, incomplete et in fieri, et hic modus habetur cum aliquid in alio recipitur tamquam in instru­ mento; qui tamen modus naturam recipientis minime arguit: quia immateriale, per modum transeuntis et instrumenti, optime recipi potest in recipiente materiali et corporeo (1). Min. experientiâ liquet; intelligimus enim multa quae non sunt corpora. Etenim cognoscimus, non solum hunc hominem ut est in tempore et spatio, sed et hominem ut sic, inquantum a tem­ pore et spatio abstractum; quo fit ut tanta sit perfectior cognitio, quantum obiectum cognitum est a materia abstractius. Conqs. manifestum manet ex supra habitis de cognitionis natura (2). 839. Corollarium rm. — Colligitur primo quod anima rationalis, cum sit essentialiter-physice simplex atque forma primo et per se totius corporis organici perfectiva, nec per se neque per accidens est divisibilis, hoc est neque ad divisionem corporis cum quo speciem componit (3); quapro­ pter, non potest dici quod aliqua pars hominis est homo, neque si divi­ datur homo in partes, diceretur homo. 840. Corollarium IT”. — Colligitur secundo, contra quosdam recentiores scientificos, quod animae rationalis simplicitas non est tantum dynamica, sed primo et per se statica, hoc est non dicitur simplex ex eo quod conflatur ex pluribus diversisque principiis, quae, suorum actuum ten­ dentia et conspiratione, simplicitatem vitae rationalis efficiunt. Hoc certe conscientiae testimonio omnino contradicit, quo evidenter et immediate constat omnes actus psychicos rationales ab uno eodemque principio oriri, quod in se et essentialiter qualibet compositione integral! ac essen­ tiali caret, ut ostensum est. 841. Scholion.— Est ultimo animadvertendum (4) quod anima ratio­ nalis, licet integraliter et essentialiter-physice simplex sit, nihilominus: Io non est contra rationem ipsius si sit in aliquo toto divisibili, v. g. cum est in corpore. Quandoquidem « anima non est indivisibilis ut punctum habens situm in continuo, contra cuius rationem esset in loco (1) (2) (3) (4) possunt Cf. Ferrariens., in II C. Gent., c. 50, ad rat. Cf. pag. 581 ss. ’ cfr. supra, p. 434, n. 573. , . Quoad difficultates, quas adversarii contra expositam veritatem opponunt, consuli auctores iam citati. Utrum Anima rationalis sit subsistens seu spiritualis 649 divisibili esse; sed anima est indivisibilis per abstractionem a toto genere continui » (1) ; 2° neque ab ea logica sive metaphysica compositio excluditur. Nam, «essentia formae comparatur ad esse, sicut potentia ad proprium actum. Et ita in formis per se subsistentibus invenitur et potentia et actus, inquantum ipsum esse est actus formae subsistentis, quae non est suum esse. Si autem aliqua res sit quae sit suum esse, quod proprium Dei est, non est ibi potentia et actus, sed actus purus... Cum igitur anima sit quae­ dam forma per se subsistens, potest esse in ea compositio actus et potentiae, idest esse et quod est, non autem compositio materiae et formae (2). 3. - Utrum Anima Rationalis sit subsistens seu spiritualis (3). 842. Ostensa animae rationalis simplicitate, de eius subsistentia seu spiritualitate est ulterius investigandum (4). 843. Praenotamina. — Notanda sunt hic omnia quae naturam per se subsi­ stentis et spiritualis respiciunt; et quia de his iam supra, ubi de animae sensitivae subsistentia, accurate fuit sermo (5), non est cur iterum eadem repetantur, cum satis sit ut recolantur. Quia proinde praesens quaestio omnino eadem est ac iam citata, argumenta quae pro anima sensitiva negative adducta sunt, iterum adduci possunt affirmative pro anima rationali. 844. Status Quaestionis. — Principale igitur quaestionis pun­ ctum est, an anima rationalis sit intrinsece independens quoad esse et agere a corpore, non quidem independentia extrínseca, obiectiva et instrumental!, sed tali indipendentia ut eius propria actio — conse­ quenter eius esse — sit omnino a qualibet corporea parte et corre­ ceptivo corpore independens; breviter, an sit intrinsece omnino (1) S. Thomas, de Sp. Creat., a. 4, ad 16«n»; cfr. I, q. 8, a. 2, ad 2«n; Il C. Gent., c. 56. (2) S. Thomas, de Anim., a. 6. — Negantes realem distinctionem essentiae et esse in creatis omnino aliter intelligunt, quam S. Thomas et Thomistae, praedictam animae rationalis metaphysicam compositionem, ex potentia scilicet ( =• essentia) ct cx actu ( -=« esse). Cfr. Fróbes, loc. cit.; Boedder, loc. cit. et alios Suarezianos. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 75, a. 2-3; de Anim., a. 1 ; de Pot., q. 3, a. 8, ad 7«m; ibid., a. 9; Cajetan., in Sum. S. Thom., loe. cit.; Bañez, ibid.; Alamanno, op. cit., q. 90, a. 1 ; Aversa, op. cit., q. 57, sect. 1 ; Complutens., op. cit., disp. 16, q. 1 ; Ruvio, loc. prox, cit.; Ioan, a S.Tho.ma, op. cit., q. 9, a. 2; Cauvin., Tract. II de Anim., disp. 2, q. 1, § 1 ; Arnu, op. cit., q. 12, a. I ; Guerinois, op. cit., q. 4, a. 1, § 1 ; Roselli, op. cit., q. 16, a. 1 ; Zigliara, loc. prox, cit., a. 3; De Maria, loc. prox, cit., a. 3; Sanseverino, loc. prox, cit., a. 4-5, n. 368-388; Pesch, op. cit., n. 258-268; Lahr, op. cit., Tom. Il, Liv. Ill, ch. II-IÍI; Boedder, op. cit., n. 474478; Mercier, op. cit., n. 250-251 ; 255-258; Donat, op. cit., n. 552-560; D’Alibert, loc. prox. cit., § 4; Oredt, op. cit., n. 513-516; FrObes, loc. prox. cit , thes. 22, pag. 260-268; et alios. (4) Hic est sedulo notandum, quod non est identlficanda, cum Cartcsio ct Cartesianis, spiritualitas cum simplicitate, ut, sicut compositio et extensio cum rnaterialltate, ita simpli­ citas et inextensio cum spiritualitate convertatur. Quandoquidem, simplicitas formaliter et per se Importat exclusionem seu negationem compositionis partium tantum, praescindendo ab independentia vel dependentia toû esse et operari a materia ; spiritualitas vero hanc independentiam formaliter ct per se dicit; ideoque, spiritualitas plus formalitatis in suo conceptu importat quam simplicitas; propterea, sicut verum est quod < omne spirituale est simplex » ita falsum est quod tomne simplex est spirituale ». Ergo sicut vera est haec peripatetica argu­ mentatio: « hoc ens (v. g. anima rationalis) est spirituale, ergo est simplex », ita falsa est haec cartesiana argumentatio: « hoc ens (v. g. anima sensitiva) est simplex, ergo est spirituale ». Í5> Cfr. supra, pag. 485, n. 636. Utrurn Anima rationalis sit subsistens seu spiritualis 650 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars //, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 1,1,3 non potest percipere aliquid dulce, sed omnia videntur ei amara » (1); quare, contradictoria est haec propositio: «esse in potentia essen­ tiali ad aliqua, simulque intrinsece ac essentialiter illa naturaliter habere» (2). Exinde manifeste sequitur, quod tale cognoscitivum est ab illis obiectis intrinsece et essentialiter independens quoad esse. Min. est nota experientiâ; «manifestum est enim quod homo per intellectum cognoscere potest naturas omnium corporum » (3), hoc est omnia corpora determinata et determinabilia, in quocumque tempore existentia, a quocumque tempore abstracta et cuiuscumque naturae corporeae. independeos a corpore et quoad esse et quoad agere, ac per hoc immaterialis seu incorporea seu per se subsistens seu spiritualis (1). 845. Sententiae. — Negantes animae rationalis spiritualitatem sunt omnes Materialistae et eis affines ut Positivistae, Evolutionistae aliique permulti iam saepen .uñero alibi citati ; hos pariter sequitur recens Materialismus Psychologicus qui, ob incapacítatelo experiendi ac inspiciendi sub microscopio illius animae spirituali­ tatem (2), illam reducit ad quamdam functionem seu motum cerebralem. Ita Herzen, Bain, Binet, F. Jodl, T. Elsenhaus, et alii. Contra hos aliosque multos, cum Aristotele, S. Thorna et omnibus Scholasticis sequens veritas ponitur. 846. Conclusio: «Anima rationalis est intrinsece et essen­ tialiter spiritualis ». Prob. 2a Pars (= anima ration, intrinsece et essentialiter est inde­ pendens quoad operari a corpore). — Illud cuius operationi non com­ Prob. : — Arg. Inm (ex ratione statico-dynamica). — Quod in­ trinsece et essentialiter est independens et quoad esse et quoad operari a materia seu corpore, est intrinsece et essentialiter spiri­ tuale. Atqui anima rationalis intrinsece et essentialiter est inde­ pendens et quoad esse et quoad operari a materia seu corpore. Ergo anima rationalis est intrinsece et essentialiter spiritualis. Mai. est definitio, quae ex praenotatis est manifesta; unde «substantia spiritualis secundum esse suum [et operari] a corpore non dependet » (3). Min. probatur per partes. Prob. Ia Pars (= anima rat. intrinsece et essentialiter est independens Cognoscitivum in potentia essentiali non habet in se intrinsece obiectum secundum eius esse naturale, seu est ab eo intrinsece et essentialiter independens quoad esse. Atqui anima rationalis est cognoscitiva in potentia essentiali omnium corporum. Ergo anima rationalis non habet in se intrinsece corpus secundum eius esse naturale, seu est intrinsece et essentialiter in­ dependens quoad esse a corpore. Mai. decl.: Propositio haec iam supra declarata est (4), et per eam affirmamus quod cognoscitivum, cuius essentia absolute ac intrinsece nullam rationem cognitorum in se habet, intrinsece et essentialiter excludit obiectum cognitum secundum eius esse na­ turale: alioquin, «impediret cognitionem aliorum; sicut videmus quod lingua infirmi, quae infecta est cholenco et amaro humore, quoad esse a corpore). — (1) Brevitatis arnorc in terminis, utimur nomine «spiritualis». (2) Hoc faisum fundamentum generali modo ita inter alios enuntiatur a H. Bouasse (La Quest. Priai, contre la Théorie d'Einstein, in Rivîsta intern. « Scientia », An. 1923, 1 Gennaio, pag. 14): «... nous, les physiciens de laboratoire, aurons le dernier mot (en supre­ mum tribunal!]: nous acceptons les théories qui nous sont commodes; nous refusons celles que nous ne pouvons comprendre et qui par cela même nous sont Inutiles ». (3) S. Thomas, IV, dist. 45, q. 1, a. 1, qla. 1. (4) Cfr. supra, pag. 489, n. 639, arg. lum. , 651 < municatur corpus sive organum corporeum, est intrinsece et essen­ tialiter independens quoad operari a corpore. Atqui animae ratio­ nalis propriis operationibus non communicatur corpus sive orga­ num corporeum. Ergo anima rationalis intrinsece et essentialiter est independens quoad operari a corpore. Mai. liquet ex praenotatis et explicatione maioris praecedentis partis; unde «similiter impossibile est quod intelligat [= homo seu anima rationalis] per organum corporeum, quia natura determinata illius organi corporei prohiberet cognitionem omnium corporum; sicut si aliquis determinatus color sit non solum in pupilla, sed etiam in vase vitreo, liquor infusus eiusdem coloris videtur» (4). Min. prob. : Operationes seu actus immediate ab obiectis specificantur. Atqui obiecta, circa quae versantur animae rationalis operationes, sunt essentialiter spiritualia seu intrinsece indepen­ dents a communicatione cum corpore sive organo corporeo. Nam, anima rationalis revera intelligit: Io ipsum universale, quod se­ cundum se et essentialiter est spirituale seu a qualibet communi­ catione corporea praecisum; quodque eo magis ab anima cogno­ scitur quo magis abstrahitur a materia, qua singulare, sensibile, in tempore et spatio existons redditur; 2° omnia, quae triplicem mentis operationem respiciunt, videlicet simplicem apprehensionem, indicium et ratiocinium, quorum obiecta, ut experientia et ex dictis in utraque Logica luculenter constat, nullam communica­ tionem corporis aut organi corporei praescierunt (5). Ergo animae (1) S. Thomas, I, q. 75, a. 2. (2) Cfr. Cajetan., in I, q. 75, a. 2. (3) S. Thomas, I, q. 75, a. 2. (4) S. Thomas, ibid. (5) His addi possunt aliae opeiationes animae rationalis propriae, ut illae quae volunta­ tem et liberum arbitrium respiciunt; at harum valor valorem ex parte intellectus praesupponit, cum voluntas sequatur intellectum et liberum arbitrium sit voluntatis proprietas. Quapro­ pter, argumenta quae quidam (v. g. Fribes) ex iis conficiunt, valore praesuppositivo seu hypo­ thetico tantum gaudent. 652 Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. Ill, Sectio 1, § 1,1,3 rationalis propriis operationibus non communicatur corpus sive or­ ganum corporeum. Arg. irm (ex ratione teleologica). — Natura humana essentialiter et ab intrinseco teleologice ordinatur ad immateriale et spirituale. Atqui talis ordinatio est impossibilis, nisi ipsa anima rationalis, qua natura humana est fonnaliter talis, sit ex se et intrinsece na­ turae spiritualis. Ergo anima rationalis est intrinsece et essentia­ liter spiritualis. Mai. decl.: Ut optime animadvertit Philosophus (1), expe­ rientia nixus, omnes homines naturaliter scire desiderant; unde hominis natura essentialiter et intrinseco ordinatur ad scientiam ut ad finem. Manifestum est autem, quod scientia proprie et perse non est de materialibus et corporeis sensibilibus quae in continuo fieri sunt, sed de immaterialibus et spiritualibus quae sunt causae universalissimae rerum, de quibus praesertim occupatur Metaphy­ sica, quae propterea est maxima scientia et omnium ceterarum dignissima (2). Min. prob.: Etenim ex una parte, operatio sequitur esse et nulla operatio extra latitudinem obiecti specifici ferri potest, ita asinus minime appetit esse hominem nec plantam, neque planta lapidem; ex altera parte vero, nulla essentialis et intrinseca teleología potest esse incassa, cum natura nihil frustra faciat (3). Liquet igitur, quod anima rationalis non potest teleologice ad spirituale ordinari, nisi ipsa ex se et intrinsece sit spiritualis. Arg. nrm (ex ratione influxus obiecti). — Potentiae seu vires animae non sunt maioris perfectionis ipsâ substantia animae. Atqui potentiae animae rationalis, nempe intellectus et voluntas, in earum exercitio dynamico sunt intrinsece independentes ab esse vel or­ gano corporeo. Ergo anima rationalis secundum se et intrinsece est spiritualis. Mai. patet ex supra habitis (4). — Min. prob.: Potentia, quae nullo modo debilitatur aut corrumpitur aut imperfectior redditur ab excellentia et altitudine obiecti, est intrinsece independens ab organo et esse corporeo. Manifestum est autem ex experientia, quod nec intellectus neque voluntas ullo modo debilitantur sive corrumpuntur ab obiectorum excellentia. Etenim « intellectus, quia non habet organum corporeum, quod corrumpi possit ob ex(1) 1 Metaphys., c. 1. (2) Cfr. Scotum, in XII lib. Metaphys., Prolog. (3) « Si igitur, concludit S. Doct., intellectus rationalis creaturae pertingere non possit ad primam causam rerum, remanebit inane desiderium naturae > (I, q. 12, a. 1 ; cfr. I-ll, q. 3, a. 8). ‘ | | N (4) Cfr. pag. 491, n. 639, arg. 3«®. Utrum Anima rationalis sit subsistens seu spiritualis 653 cellentiam proprii obiecti, cum ¡ntelligit aliquid valde intelligibile, non minus postea ¡ntelligit infima sed magis; et idem accideret de sensu, si non haberet organum corporale» (1). Pariter, «voluntas neque quantum ad actum neque quantum ad obiectum dependet ex organo corporali; quia obiectum suum ab intellectu accipit se­ cundum quod intellectus apprehendit aliquid in ratione boni » (2). 847. Obiectiones. — Ia Obi. : Quod dependet ab organo sive obiecto corporeo, non est intrinsece et essentialiter spirituale. Atqui anima rationalis dependet ab or­ gano sive obiecto corporeo; nam Io ideae nostrae imaginibus extensis nituntur; 2° co­ gnitio intellectualis ab affectione sensuum dependet; 3° virtus intellectiva crescit ac decrescit secundum corporis temperamentum; 4° intellectus patitur ex corporis de­ fatigatione. Ergo anima rationalis non est intrinsece et essentialiter spiritualis (spiRITUAL1STAE) (3). Resp.: — Dist. Mai.: quod subjective, directe ac intrinsece dependet ab organo sive obiecto corporeo, non est intrinsece et essentialiter spirituale Cone.; quod obie­ ctive, indirecte ac extrinsece dependet ab organo, etc. Neg. — Contradist. Min. cum eius probationibus. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Non est dubium quin forma, quae secundum sui naturam seu subjective atque intrinsece ab organo seu obiecto corporeo dependet, sit intrinsece et essentialiter corporea, ut de anima brutorum dictum est: hoc enim modo operatio non est formae, sed organi ut illâ formâ informati; tamen illa forma, quae organo corporeo utitur tantum ut instrumento, quo eius operatio exercetur et obiectum capiatur, non est intrinsece et essentialiter corporea sed spiritualis. Hoc modo est anima rationalis, quae, quia est forma substantialis corporis, a corpore organico dependet solum mi­ nisteria] i ter et ratione sui obiecti. Nam, «corpus requiritur ad actionem intellectus non sicut organum, quo talis actio exerceatur, sed ratione obiecti: phantasma enim comparatur ad intellectum sicut color ad visum. Sic autem indigere corpore non re­ movet intellectum esse subsistentem; alioquin, animal non esset aliquid subsistens, cum indigeat exterioribus sensibilibus ad sentiendum » (4). Ex hac dependentia obje­ ctiva animae a corpore organico, explicantur augmentum et decrementum virtutis intellectivae proportionaliter ad corporis temperamentum, atque etiam passiones seu defectus pathologici in intellectu provenientes ex corporis deperimento aut lae­ sione; unde fit quod « si in intelligendo fatigetur corpus, hoc est per accidens: inquantum intellectus indiget operatione virium sensitivarum, per quas ei phantasmata praeparentur » (5). 212 5Obi.: Ilia forma non est intrinsece spiritualis, cuius operationes in aliqua 4 3 determinata corporis parte localizantur. Atqui propriae animae rationalis operatio­ nes ut conceptus, cogitationes, etc., in diversis zonis cerebri localizantur, ex quo habita est «Theoria de Cerebri Localizatione ». Ergo anima rationalis non est intrin­ sece spiritualis. (1) S. Thomas, III de Anim., lect. 7, n. 688; cfr. ibid., n. 687; II C. Gent., c. 55; S. Alb. Maos., Ill de Anim., lib. Ill, Tract. II, c. 15. (2) S. Thomas, II, dist. 8, a. 5 corp. — Non nos latet, quod nonnulli auctores plura alta argumenta afferunt ad idem probandum; tamen candide fatemur, quod eorum rationes vel ad argumenta iam a nobis exposita reducuntur vel solum rationem extrinsecam, non vero intrinsecam spiritualitatis animae convincunt. Ita est v. g. argumentum ex sanctione legis mo­ ralis, inquantum immortalitatem animae praesupponit (Mercier); verumtamen, hoc argu­ mento probatur dumtaxat quod anima rationalis est immortalis ab extrínseco, non^vero ab intrinseco ct essentialiter; propterea, a Kantio ut «postulatum Rationis Practicae > tenetur. (3) Iam longe ante splrituallstas, Lucretius eamdem doctrinam poetice exhibuit (cfr. De Rerum Natura, lib. III). (4) S. Thomas, 1, q. 75, a. 2, ad 3“®; cfr. de Anim., a. 1. ad 11. (5) S. Thomas, ibid., a. 3, ad 2«®; cfr. de Verit., q. 18, a. 8, ad 3«®; I de Anim., lect. 7. 654 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 1,1,4 Utrum Anima rationalis sit immortalis Resp. : — Dist. Mai. : ilia forma... localizantur et ab eadem parte principaliter producuntur Cone.; et ab eadem parte instrumentaliter magis explicantur Nq, — Contradist.: Min. ; et Neg. Conqs. et Conqa. Non est certe negandum, quod si operationes alicuius formae revera producuntur, ut a principio quod, ab aliqua parte quae determinatum locum habet in corpore or­ ganico, illa forma non est intrinsece spiritualis, sed organica; sed non ita, si opera­ tiones magis explicantur ab hac vel illa parte, tamquam ab instrumento magis apto, sicut accidit quoad proprias operationes animae rationalis. Et in hoc sensu plene admittitur theoria localizationis cerebralis respectu operationum intellectualium, quod iam mirifice adnotaverat Angelicus (1). 3a Obi.: Quod evidenter demonstrari nequit, ut certum philosophice teneri nequit. Atqui animae rationalis spiritualitas evidenter demonstrari nequit: 1° quia non repugnat absolute materiam cogitantem dari (Locke); 2° quia spiritualitas animae est logica consecutio eius substantialitatis, quae sophistica et paralogistica est (Kant); 3° quia obstant plures difficultates a Spiritualises oppositae (Piat) Ergo animae rationalis spiritualitas ut certa philosophice teneri nequit. Resp. : — Transeat Mai. ; Neg. Min. : sufficienti enim evidentia concludunt ra­ tiones ad conclusionem enuntiatam adductae. Quapropter, illae tres rationes ad mi­ norem obiectionis probandam nullius momenti sunt pro contrarii probatione. Revera, Io materia cogitans est metaphysica impossibilitas, quia propria radix et causa co­ gnoscentis et cognoscibilis est sola ratio immaterialitatis, ut ostensum est (2); 2° fal­ sum penitus est quod argumentatio ad animae substantialitatem demonstrandam est sophistica, ut pariter dictum est (3); 3° difficultates denique spiritualistarum non infringunt philosophicam certitudinem spiritualitatis animae, ut mox antea demon­ stratum est (4). 4. - Utrum Anima Rationalis sit i: lllll or talis (5). 848. Demonstrata substantialitate, simplicitate ac spiritualitate animae rationalis, alia eius essentialis proprietas explicanda re­ stat. Quaestio igitur resolvenda est: an ad humani corporis corni(1) II C. Gent., c. 72. — Ad rem De Sarlo: « Determinare in modo esatto Ia natura dtl rapporto delCorgano nervoso colla funzione psichica non è agcvole e forsc, a rigore, non è anche possibile; quel che possiarno dire in base ai falli orinal noti è che l’ufficio dell’organo nervoso è essenzialmentc strumentale, non produttivo ■ (op. cit., Tom. II, p. 133-135). Et inferius conclu­ dit, « il principio della vita psichica (anima) non é costituito di parti separabili tra loro e non pud occupare luoghi differenti nello spazio, ma è capace di dispiegare la sua virtù attravern l’cstensione di tutto il corpo e anche in alcuni punti di questi più chc in altri. Esso non puô tro varsi in un rapporto, per cosi dire, di contatto coa determinati punti dell’organismo [-con­ tactu suppositi], ma estendc il suo influsso c penetra colla sua virtù in tutte le varie parti componenti il sistema organico (« contactu virtutis); e dovunque esso è presente, vi è pre­ sente in quella maniera in cui la sua azione puô riuscir efficace... » (ibid., p. 153-154). (2) Cfr. supra, pag. 583, n. 734. — Pro speciali confutatione praedictae hypothesis Locklanae, cfr. Sanseverino, loc. pr. cit., n. 361-367. (3) Cfr. supra, pag. 643, lost. 4°. (4) Cfr. supra, pag. 653, n. 847, obi. Ia. — Hinc A. Bonnetty sequenti thesi a S. C. Indios sibi propositae subscripsit : < Ratiocinatio Dei existentiam, animae spiritualitatem, hominis li­ bertatem, cum certitudine probare potest» (Denzinger, n. 1650). (5) Cfr. S. Alb. Magn., Sum. de Hom.,Tr. I, q. 58, a. 2; S. Thom., I, q. 75, a. 6; ibid., q. 104, a. 3-4; II C. Gent., c. 30, 55, 58; de Pot., q. 5, a. 3-4; dc Anim., a. 14; de Verit., q. 19, a. I; II, dist. 19, q. 1, a. 1 ; Opuse. 16, et passim; Cajetan., I, q. 75, a. 6; III de Anim., c. 2; Feprariens., II C. Gent., c. 79-82; III de Anim., q. IO; Soto, IV, dist. 43, q. 1, a. 1; M. Cano, de Loc. Theol., Lib. XII, c. 15; Javelli, III de Anim., q. 3; Bañez, I, q. 75, a. 6; Alamanno, op. cit., q. 92; Rvvin, loc. prox, cit., q. 2-5; Aversa, op. cit., sect. 4-5; Complutens., loc. cit., 655 ptionem etiam ipsa anima corrumpatur seu esse amittat, vel e contra anima humana sit incorruptibilis et immortalis (1). i ( I ; 1 I • 849. Praenotamina. — Est primo notandum, quod, ut ex Physica Generali ap­ paret, corruptio — generationi opposita — est transitus entis ab esse ad non-esse; formaliter igitur et per se corruptio concrete dicit amissionem roû esse, abstracte vero amissibili tatem roü esse. Porro, sicut esse analogice de diversis generibus entis dicitur, ita et corruptibilitas, sicut et generabilitas; unde pariter et incorruptibilitas, quae est proprii esse inamissibiiitas. Esse autem viventibus est vivere; quo fit ut, sicut vitae amissio concrete mors et abstracte mortalitas dicatur: ita e contra, vitae inamissio concrete est id quod dicimus immortale, et abstracte immortalitas. Exinde apparet quod, licet incorruptibile et immortale communiter promiscue usurpentur, formaliter tamen et stricte distinguuntur: incorruptibile enim latius patet; unde, omne immortale est incorruptibile, at non viceversa. Secundo est notandum quod, quia immortalitas dicit inamissibilitatem esse vivi seu vitae, quae — sicut esse — analogice de increato et creato dicitur, duplex distin­ guenda est immortalitas: una per essentiam (= essentialis, imparticipata, increata), et est absoluta et essentialis impossibilitas corruptibilitatis vel destructibilitatis, ita ut quod est sic immortale, simpliciter repugnat non esse seu non vivere, et hoc soli enti increato competit; altera per participationem (= participata, creata), et est quaedam vitae inamissibiiitas seu indefectibilitas ab ente increato communicata; haec autem est duplex: una naturalis, et est illa quae, quamvis sua essentia non sit suum esse seu vivere, supposita tamen existentia suae naturae, ex se et naturaliter nullum intrinsecum principium ad non-esse involvit, ideoque est actualis negatio potentiae subiectivae ad non-esse seu ad corruptibilitatem; altera gratuita, quae licet subiective et natura sua amissibilitatem vitae seu possibilitatem ad non-esse involvat, gratuite tamen seu ex privilegio conservatur in esse virtute superioris potentiae extrinsecae, quo modo « homo [= totus homo] in statu innocentiae fuisset incorruptibilis et immortalis» (2). — Immortale naturale autem adhuc dupliciter dicitur, scilicet: ab intrinseco, inquantum ex principiis intrinsecis rei habetur impossi­ bilitas ad non-esse; et ab extrínseco, inquantum impossibilitas haec competit rei non solum ab intrinseco, sed etiam per virtutem huius vel illius superioris potentiae extrinsecae (3). 850. Status Quaestionis. — Nullum omnino est dubium de im­ mortalitate essentiali, quae per essentiam dicitur: haec, ut iam no­ tatum est, soli Enti Increato competit; sed de immortalitate per disp. 16, q. 2; Ioan. a S. Thoma, loc. prox, cit., a. 1 ; Cavvinum, loc. at., disp. 2, q. 1 ; Arnu, loc. prox, cit., a. 3; Guerinois, loc. prox, cit., § 2; Roselli, loc. prox, cit., a. 2-3; Sanseverino, loc. cit., n. 466-566; ZiGLiARA, loc. prox, cit., a. 4; De Maria, loc. prox, cit., a. 5; Pesch, op. cit., n. 1150-1168; Mercier, op. cit., n. 282-293; Lahr, op. cit., Tom. II, pag. 456-464; D’Alibert, loc. pr. cit., a. 2, p. 360-380; Boedder, op. cit., n. 479-499; Donat, op. cit., n. 605-631 ; Gredt, op.cit,, n. 538-541 ; Frôbes, op. cit., thes. 25-26, p. 280-305; De Sarlo, op. cit., Vol. II, c. XVI, III, p. 67 ss.; et alios permultos. (1) Neminem latet huius quaestionis gravitas et momentum; est enim fundamentum non solum vitae religiosae, Christianae praesertim, verum et vitae moralis atque omnium profun­ darum aspirationum ac tendentiarum humanae naturae. Etenim, ut notat De Sarlo (loc. cit., p. 67), < La crcdcnza neU’immortalità, in quanto affermazione della permanenza di quel centro di vita e di cosctenza che si dice io, puô presentarsi come una delle estrinsecazioni e quasi come un proseguirnento dcll’lstinto di conservazionc, puô assumere Taspetto di un’esigenza dell’ordine morale e puô infinc rappresentarc un mezzo d’interpretazlone psicológica e ad un tempo metafísica di alcuni fenomeni constatablli nella esperienza umana (i sogri p. es.) >. Cfr. Pascal, Pensées, P. II, a. 2. (2) S. Thomas, I, q. 97, a. 1. (3) Cfr. S. Thom., dc Pot., q. 5, a. 3; Il C. Gent., c. 55; I, q. 9, a. 2. 656 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. 111, Sectio I, § 1,1, 4 participationem movetur quaestio; unde quaeritur an anima ratio­ nalis sit, non gratuite sed naturaliter, sive ab intrinseco sive ab extrínseco, incorruptibilis et immortalis. 851. Sententiae. — Diversae sunt de hac quaestione sententiae qua­ rum quaedam sunt veri errores. Varias autem sententias ad sequentes tres reducimus. Ia Sent, simpliciter negat ariimam rationalem esse immortalem. Ita Materialismus, EvolutionismusMaterialisticus, Positivismus, Sensismtis et Agnosticismos 2a Sent, quamdam animae immortalitatem verbotenus docere videtur, de facto tamen illam negat; generaliter enim admittit immortalitatem impersonalem seu universalem, non vero personalem et individualem. Cuiuslibet enim individui anima est immortalis, aut quia ab Ente Absoluto seu Universali absorbetur (Ploti­ nus, Averroes, Pantheismus (2)); aut inquantum totius generis humani duratione conservatur (Jodl, Wundt, Renan); aut, licet sit personalis, non tamen naturalis sed ex privilegio et solis sapientium animabus conceditur (M. Maimonides); aut inquantum de uno in aliud corpus transit seu transmigrat (Plato, Pythagoras, Metempsychosis) (3). 3a Sent, simpliciter asserit, quod anima rationalis est naturaliter et ab intrin­ seco incorruptibilis et immortalis. Ita. post Aristotelem, omnes Scholastici et plures alii ut Cartesius, Locke, Leibnitz, Wolff, Kant, Lotze, De Sarlo. Hanc tertiam senten­ tiam, tamquam veram, probamus. Utrum Anima rationalis sit immortalis j ' i I | 852. Conclusio : « Anima rationalis est immortalis tui raliter et intrinsece, tum extrinsece sive respectu entis finiti, sive respectu entis infiniti potentia ordinaria, non absoluta operantis’. . Prob. Ia Pars (= anima rationalis est immortalis naturaliter et intrin­ sece). — Arg. Ium (physico-metaphysico-psychologicum). — Cuius essentia nullum principium intrinsecum corruptibilitatis seu defectibilitatis involvit, illud est incorruptibile seu immortale naturaliter et in­ trinsece. Atqui animae rationalis essentia nullum principium in­ trinsecum corruptibilitatis seu defectibilitatis involvit. Ergo anima rationalis est immortalis naturaliter et intrinsece. Mai. liquet ex praenotatis. Corruptio enim — sive substan­ tialis sive accidentalis — fit cum, una parte rei amissa, altera manet; quapropter, corruptibile necessario ex partibus intrinsece corrupti­ bilibus coalescit. E contra, intrinsece et naturaliter incorruptibile seu immortale partibus intrinsece corruptibilibus necessario caret; ideoque, naturâ suâ nullam potentiam subiectivam ad non-esse seu non-vivere praesefert. Min. prob.: Naturaliter et intrinsece corruptibile seu mortale est tale vi alicuius intrinseci principii per se aut per accidens cor­ ' en Cfr. S. Thom.. II, dist. 19, q. 1, a. 1. (2) Panthcisrno affinis est sic dicta Palinaenesis Pantheistica et Psfudomysticismus (cfr. Sanseverino, op. cit., Anthrop., n. 559-566; Thcol. Natur., n. 499-503). (3) Cfr. S. Thom., ib¡d. I I ! I i 657 ruptibilis. Atqui anima rationalis nullum intrinsecum principium nec per se neque per accidens corruptibile involvit. Ergo animae rationalis essentia nullum principium intrinsecum corruptibilitatis seu defectibilitatis involvit. Mai. deck: Quidquid intrinsece et naturaliter corrumpitur, ideo est quia dissolvuntur eius partes ex quibus essentialiter con­ stat; hae autem partes, aut considerantur ut constituentes unum per se, et tunc si fiat corruptio, ipsi composito accidit, quod prop­ terea dicitur per se et intrinsece corrumpi; aut considerantur in seipsis, idest in propria ratione, et tunc si earum esse est ipsius compositi, ad huius corruptionem corrumpuntur et ipsae partes, quae propterea per accidens corrumpi dicuntur, sicut de anima sensitiva supra ostensum est. Min. prob. : a) anima rationalis nullum intrinsecum principium per se corruptibile involvit. — Io Quod alicui convenit in secundo modo dicendi per se primo est intrinsece et essentialiter ab eo inseparabile, ut patet. Atqui animae rationali esse vitae seu vivere convenit in secundo modo dicendi per se primo. Eo enim aliquid est actu, quo habet esse; unde forma, cum sit actus, intantum est talis inquantum habet esse; esse propterea necessario sequitur essentiam formae, cui proinde in secundo modo dicendi per se primo convenit (1). Ostensum est autem et infra magis patebit, quod anima rationalis per se est forma et quidem subsistens; quo fit ut eius proprium esse seu vivere ei convenit in secundo modo dicendi perse primo. Ergo esse seu vivere est ab anima rationali intrinsece et essentialiter inseparabile, vel quod idem est in se nullum intrin­ secum principium per se corruptibile involvit. 2° Quod est essentialiter-physice et integraliter simplex, nullum intrinsecum principium per se corruptibile involvit. Atqui anima rationalis est integraliter et essentialiter-physice simplex, ut supra ostensum est. Ergo anima rationalis nullum intrinsecum principium per se corruptibile involvit. P) anima rationalis nullum intrinsecum principium per accidens corruptibile involvit. — Quod est intrinsece independens quoad esse et operari a corruptibili, nullum intrinsecum principium per accidens corruptibile involvit; eo modo enim aliquid corrumpitur quo habet esse, cum esse sit id quod corruptione amittitur. Atqui anima rationalis est intrinsece independens quoad esse et operari a corpore corruptibili, cum sit per se subsistens seu spiritualis, ut antea probatum est. Ergo anima rationalis nullum intrinsecum principium per accidens corruptibile involvit (2). (1) Cfr. S. Thom., I, q. 75, a. 6; II C. Gent., c. 55. (2) Cfr. S. Thom., ibld. 42 — Pirotta, Summa Philos. - II. 658 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. III, Sectio I, § 1,1,4 Confirmatur. — Naturaliter et intrinsece corruptibile contingere potest aut ratione sui oppositi, aut subiecti, aut defectus causae externae. Atqui anima ratio­ nalis ex nullo horuin est corruptibilis. Ergo anima rationalis est incorruptibilis seu immortalis naturaliter et intrinsece. Mai. deci. : — Etenim, «nulla forma corrumpitur nisi vel actione contrarii, vel per corruptionem sui subiecti, vel per defectum suae causae; per actionem quidem contrarii, sicut calor destruitur per actionem frigidi; per corruptionem autem sui subiecti, sicut destructo oculo destruitur vis visiva; per defectum autem causae, sicut lumen aeris deficit deficiente solis praesentia, quae erat ipsius causa» (1). Min. prob. per partes: — Io anima rationalis non est corruptibilis ratione subiecti; patet ex iam probatis, cum ipsa sit substantia spiritualis; nec 2° ratione dejectus causae externae, ut mox patebit ex 2a, 3a et 4a parte huius conclusionis; neque 3° ra­ tione contrarii. Nam, quod per se est immateriale et spirituale, ut tale, contrarietatem habere non potest. Anima rationalis autem, uti probatum est, est per se immaterialis et spiritualis; propterea, quae sunt obiective contraria, subiective, hoc est prout animae rationali subiiciuntur et in ipsa recipiuntur, amittunt omnino rationem contrarietatis (2). Anima rationalis igitur non habet in se contrarium, ideoque etiam ratione contrarii est incorruptibilis. Neque praeterea contrarias dispositiones in se et intrinsece habet, licet habeat extrinsece seu ratione corporis cui unitur; nam <¡non habet contrarietatem in dispositionibus ad esse ipsius: quia nullae sunt dispositiones ad esse animae, aut ad eius conservationem absolute loquendo, sed tantum ad esse ipsius in corpore; quae quia contrarium habent, per earum corruptionem aut alterationem potest anima desinere esse in corpore, non autem simpliciter desinere esset (3). Utrum Anima rationalis sit immortalis i I I • i 659 ptibilis naturaliter et extrinsece respectu entis finiti. Atqui anima rationalis, quae est naturaliter immortalis, nulla extrinseca virtute agentis finiti destrui potest. Ergo anima rationalis est immortalis naturaliter et extrinsece respectu entis finiti. Mai. constat ex praenotatis. — Min. prob.: Si anima rationalis ab aliquo agente extrínseco aliquid pati posset, hoc esset quia ab eo annihilari potest dumtaxat: cum enim naturaliter et intrinsece sit immortalis et incorruptibilis, repugnat in terminis ut corru­ ptioni fornialiter sumptae subiiciatur. Atqui repugnat quod anima rationalis annihilari possit ab aliquo agente finito. Etenim, sicut creatio est actio solius entis infiniti et increati, ita et annihilatio: ad utramque enim requiritur potentia seu virtus infinita (1); anima rationalis autem producitur in esse per creationem ut infra proba­ bitur. Ergo anima rationalis, quae est naturaliter immortalis, nulla extrinseca virtute agentis finiti destrui potest. Prob. 3“ Pars (= anima rat. est immortalis naturaliter et extrinsece respectu entis infiniti potentia ordinaria operantis) (2). — Ens infi­ nitum potentia ordinaria operans dicitur, cum in res operatur iuxta uniuscuiusque naturam et conformiter ad leges modosque ab eius Arg. ITm (= teleologicum). — Substantia intelligens naturaliter et i infinita sapientia et voluntate ordinatos. Atqui si anima rationalis, intrinsece est incorruptibilis et immortalis. Atqui anima rationalis quae est naturaliter immortalis, corrumpi posset potentia ordi­ est substantia intelligens. Ergo anima rationalis naturaliter et naria entis infiniti, hoc operaretur contra eius infinitam sapientiam intrinsece est immortalis. et voluntatem, necnon et ipsius animae naturam. Ergo anima Min. liquet experientia et manifesta etiam manet ex dictis de rationalis est immortalis naturaliter et extrinsece respectu entis eius spiritualitate. infiniti potentia ordinaria operantis. Mai. decl. et si II mi prob.: Intelligens fornialiter ut intelligens Mai. est definitio. — Min. decl.: Eo ipso quod Ens Infinitum tendit ex se et appetit esse absolute seu esse perpetuum et incor­ vult et instituit tales vel tales rerum naturas, tali vel tali modo, ruptibile: quia unaquaeque res sic esse appetit, ut esse sibi suapte liquet manifeste quod sic eas semper vult esse, « quia non potest natura convenit; hinc est «quod unumquodque naturaliter suo voluntas eius mutari » (3). Ostensum est autem, quod anima ratio­ modo esse desiderat. Desiderium autem in rebus cognoscentibus nalis est naturaliter et intrinsece immortalis; unde Ens Infinitum sequitur cognitionem. Sensus autem non cognoscit esse nisi sub eo ipso quod illam sic de facto instituit vult etiam ut de facto sit hic et nunc; sed intellectus apprehendit esse absolute et secun­ immortalis, et contrarium velle nequit. Praeterea, cum immorta­ dum omne tempus. Unde omne habens intellectum naturaliter litas sit proprietas essentialis animae rationalis et Ens Infinitum desiderat esse semper. Naturale autem desiderium non potest esse ■¡unamquamque naturam instituit ut ei non auferat suam proprie­ inane» (4). Substantia igitur intelligens naturaliter et intrinsece est tatem » (4), logice sequitur, quod sua potentia ordinaria non aufert incorruptibilis. ab anima rationali eius immortalitatem. Prob. 2‘ Pars (= anima rat. est immortalis naturaliter et extrinsece Prob. 4* Pars (= anima ration, non est immortalis extrinsece re­ respectu entis finiti). — Impossibilitas intrinseca ad non-esse, quae spectu entis infiniti potentia absoluta operantis). — Ens infinitum po­ nulla extrinseca virtute agentis finiti destrui potest, est incorruil) (2) (3) (4) S. Thomas, Il C. Gent., c. 79. Cfr. S. Thom., 1, q. 75, a. 6; H C. Gent., c. 55; Cajetan., I, q. 75, a. 6. Ferrariens., II C. Gent., c. 79. S. Thomas, I, q. 75, a. G; cfr. II C. Gent., c. 55. (1) Cfr. S. THOM., de Pot., q. 5, a. 3, ad 15«™. (2) Pro hac ct sequenti parte postulamus « Entis Infiniti et Increati existentiam >, quae ex professo in Metaphysica Speciali erit demonstranda. (3) S. Thomas, I, q. 19, a. 3. (4) S. Thomas, de Pot., q. 5, a. 4. Utrum Anima rationalis sit immortalis 660 Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 1,1,4 tentiâ absoluta potest facere omne id quod contradictionem, sive obiectivam sive subiectivam, non implicat. Atqui animam ratio­ nalem non esse immortalem non implicat contradictionem. Ergo anima rationalis non est immortalis extrinsece respectu entis infi­ niti potentia absoluta operantis. Mai. constat; contradictio enim repeti potest, aut ex ratione obiecti prout res aliter fieri est impossibile; aut ex ratione subiecti: sive potentiae activae agentis, sive ultimi finis (1). Min. prob.: Io non ratione obiecti seu ipsius animae rationalis: quia esse non est de essentia ipsius animae, cum sit ens creatum; ideoque, ipsam non esse nullam contradictionem implicat (2); 2° nec ratione potentiae creativae entis infiniti: quia animae rationalis immortalitas pendet a voluntate entis infiniti, quod libere et non ex necessitate suae naturae res ad extra producit; consequenter, si velit, potest aliter facere (3); 3° neque ratione ultimi finis: quia bonitas infinita, quae est omnium creatarum finis ultimus, est absolute independeos a creaturarum bonitate, ita ut infinitae perfectioni nulla fieri possit perfectionis additio ex creaturarum perfectione (4). 853. Corollarium. — Logice et luculenter ex hucusque ostensis colli­ gitur contra omnes adversarios, quod anima rationalis natura sua et ab in­ trinseco est vere immortalis, ut nec ex se neque ab aliqua agentis extrinseci virtute corrumpi possit, nisi solum per annihilationem, absolute loquendo; eo enim ipso quod anima rationalis naturâ suâ est ens contingens, et eius esse non est de eius essentia; unde sicut potuit non esse, ita et nunc, ab­ solute loquendo, potest non esse. 854. Scholion. — Est animadvertendum, quod alii auctores innumera alia argumenta afferunt ad propositam veritatem ostendendam vel confir­ mandam (5); ita v. g. arguunt: Io ex animae officiis, iuribus et sanctione; 2° ex reali vitae futurae existentia; 3° ex aeterna bonorum felicitate malorumque damnatione; 4° ex corporum resurrectione; 5° ex iustitia et bonitate divina; 6° ex humani generis consensu. Nihilominus, candide fatemur, praeter argumenta a nobis supra allata, nullum aliud habere verum valorem demonstrativum; quandoquidem, plura ex eis; aut sunt mere postulata, et ideo valore probativo carent; aut sunt probativa im­ mortalitatis ab extrínseco et de facto, proinde extra punctum quaestionis vagantur; aut denique ad alia reducuntur, quae propterea valore confir­ mativo et non probativo gaudent, sicut argumentum ethnologicum: hoc enim est externa expressio et manifestatio teleologiae ipsius naturae; consequenter ad argumentum teleologicum reducitur. Standum est igitur Cfr. S. Thom., de Pot., q. 5, a. 3. Cfr. S. Thom., ibid., ad Cfr. S. Thom., I, q. 19, a. 3, ad *4 m; q. 104, a. 3. Cfr. S. Thom., ibld.9 c.; de Pot., q. 5, a. 4. I Cfr. Soto, loc. cit.; Toletum, IU de Anim., c. 5, q. 16; Suarez, 1 de Anim., c. 10; Mercier, loc. cit,; et alios. (1) (2) (3) (4) (5) 661 ad sola argumenta allata ex S. Thoma, quae unice sunt probativa, ut magis ex nunc dicendis confirmabitur. 855. Obiectiones. — Ia Obi. : Veritas, quae non evidenti demonstratione pro­ batur, lumine naturali rationis non est evidenter certa. Atqui naturalis et intrinseca immortalitas animae rationalis non evidenti demonstratione probatur. Nam, 1° Ari­ stoteles iam anceps fuisse videtur; 2° plures scholastici (v. g. Scotus, Cajetan,, etc.) tenent solum probabiliter ex ratione eam probari; 3° plures moderni (v. g. Kant) quemlibet valorem demonstrativum inficiuntur. Ergo naturalis et intrinseca im­ mortalitas animae rationalis non est evidenter certa. Resp.: — Dist. Mai.: veritas, quae non evidenti demonstratione, idest non pro­ cedente ex propositionibus per se notis, certis et immediatis probatur, lumine na­ turali rationis non est evidenter certa Cone.; secus Neg. — Conlradist.: Min., ad cuius probationem partite est mox respondendum; et Neg. Conqs. et Conqa. Cuilibet enim inspicienti vim argumentorum allatorum ad conclusionem pro­ bandam de facili apparet, argumenta illa revera concludere ex propositionibus per se notis, certis et immediatis, quae sunt communes animi conceptiones; nam «com­ munis animi conceptio dicitur illa, cuius oppositum contradictionem includit; sicut omne totum est maius sua parte: quia non esse maius sua parte est contra rationem totius... Naturam animae rationalis non esse corruptibilem, haec est communis animi conceptio^ (1). Et hoc modo procedit saltem primum argumentum, quod diximus esse physico-metaphysico-psychologicum. Revera procedit ex propositione physicometaphysica (= Maior): physica quidem, prout continet ut principium inconcussum definitiones corruptionis et incorruptionis tam per se quam per accidens; metaphy­ sica vero, inquantum continet hoc principium metaphysicum, videlicet quod habet esse per se seu subsistens, nullo modo corrumpi potest, nequidem per accidens: res enim se habet ad corrumpi et generari sicut se habet ad esse; procedit praeterea ex propositione psychologica (= Minor), quae scii, animae rationalis naturam exprimit; concludit igitur necessario physico-metaphysico-psychologice. Quapropter, «sunt quidem rationes istae metaphysicae, efficaces tamen, atque adeo solae quibus a priori animae immortalitas colligitur» (2). Evidenter igitur lumine rationis demonstratum manet, quod anima rationalis natura sua est immortalis (3), et quidem principaliter ratione physico-metaphysico-psychologica; unde non recte sentiunt qui asserunt, quod immortalitas animae solum probari potest aut argumento morali (= Kneib) aut argumento teleologico seu valoris (= De Sarlo). Ad minoris probationem quae tantum ex auctoritate arguit: a) retorquemus argumentum, dicentes quod alii auctores non minoris ponderis contrarium docent; P) ad unamquamque tamen adductam auctoritatem respondemus. Et quidem: Io Ad auctoritatem Aristotelis. — Licet plures (v. g. Plutarchus, Ale­ xander, Justinus, Cajetanus, etc.) asserant, Aristotelem negasse animae rationalis immortalitatem; tamen rectius cum aliis (v. g. Theophrasto, Themistio, Simplicio, S. Thoma, Ferrariense, etc.) contrarium est tenendum: tum quia immortalitas animae est logica conclusio eiusdem spiritualitatis, quam Philosophus expresse tenet; tum etiam quia, in illis locis (cfr. IX Metaph., c. 3) in quibus contrarium asserere (1) S. Thomas, dc Pot., q. 5, a. 3, ad 7«». (2) Ita Soto, loc. cit. (3) Quid de praedicta veritate doceat S. Theologia iuxta revelationis principia, conti­ netur in his conclusionibus, quas enuntiat ac fuse probat Melchior Canos (op. cit., lib. XII, c. 14): « Io animum hominis esse mortalem fidei catholicae manifeste repugnat; 2° animus na­ turaliter est immortalis et non ex dono gratuito; 3° erroneum est, ne dicam haereticum, astruere animae immortalitatem naturali ratione demonstrari non posse; 4° periculosum ac ttmerarium est, ne quid amplius addam, affirmare quod nullum argumentum hactenus inven­ tum vere demonstrat animae immortalitatem ». Cfr. Bañez, loc. prox, cit.; Denzinoer, n. 2, 16, 40, 86, 738. 662 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. III, Sectio I, § 1,1,4 Utrum Anima rationalis stt immortalis videtur, nonnisi obiter de hac quaestione sermonem facit; dum in illis locis, in quibus (v. g. III de Anim., c. 5) clare et explicite eam tractat, docet animae im­ mortalitatem (1). 2° Ad auctoritatem Scholasticorum. — Non defuerunt certe ex Scholasticis qui valorem demonstrativum negaverunt argumentis pro animae immortalitate adductis; ita landunus profitetur se nescire ullam demonstrationem; Scotus, impu­ gnans D. Thomae argumenta, ea reputat quadam probabilitate solum gaudere (2); Cajetanus pariter fassus est « nullum philosophorum animae immortalitatem hactenus demonstrasse » (3). Attamen, his aliisque similibus rationibus iam responsum patet ex hucusque dictis, quibus apparet quantum a via veritatis isti Auctores errent. Unde de landuno et Scoto dicimus cum M. Cano, quod ipsi «videntur demonstra­ tiones mathematicas quaesisse. Si enim sapere ad sobrietatem vellent et rei naturam, de qua disseritur, attente perpenderent, sane intelligerent rationes quae animae incorruptionem probant, non suadere sed vincere, si non protervum et repugnantem, at certe docilem hominem et ad disciplinae leges bene informantem » (4). Cajetanus praeterea, licet iam senex dubitarit de animae immortalitatis demonstratione, tamen certissime antea strenue contra Scotum propugnavit et spiritualitatem et immorta­ litatem animae evidenter demonstrari posse, concludens: «et sic patet mira S.Tho­ mae subtilitas in suo medio, quod, quia non penetravit Scotus, ideo ad extranea se convertit » (5). 3° Ad auctoritatem Modernorum. — Ex modernis scientificis et philosophis non scholasticis, plures sunt qui praedictum valorem demonstrativum negant (v. g. Locke, Dugald-Stewart, Galluppi, etc., principaliter tamen est Kant). Kant enim, reprehendens argumentum quo Mendelsshon animae immortalitatem probat ex eius simplicitate, dicit quod nullo modo demonstrari potest: licet enim, inquit ipse, anima rationalis partibus extensivis essentialiter careat, non tamen partibus intensivis, quibus gradatim remissis, et ipsa anima remittitur (6). Quapropter, animae immortalitas admittenda est quidem, sed ut purum postulatum Rationis Practicae seu legis moralis, inquantum summum bonum ideo est possibile practice dari, in­ quantum animae immortalitas datur (7). Sed contra est: Kantii opinio: Io falso nititur fundamento, falsitate scii, paralogistica argumenti ad animae simplicitatem et spiritualitatem ostendendam, ut supra dictum est; 2° gradus intensitatis viribus seu facultatibus animae a Kantio attributus, absolute ridiculus est et puerilis; nam, aut facultates sunt realiter idem cum animae essentia, et tunc huius simplicitate, quam Kant non negat, gaudent; aut realiter ab ipsa sunt distinctae, et tunc gradus intensitatis locum habet non in animae substantialitate, sed in facultatum activi­ tate et energia tantum (8). tiones induit Cone.; quod est forma subsistens etc. Neg. — Contradist. Min. ; et N P.; Ferrariens., II C. Gent., c. 56-57, 68-71, 73, 93; Javelli, III de Anim., q. 1-2; Alamanno, op. cit., q. 91 ; Aversa, op. cit., q. 57, s. 2; Complutens., I Phys., disp. 4, n. 61; disp. 6, n. 20, 48; I de Gener., disp. 2, n. 44, 68-79; de Anim., disp. 6; Ruvio, I de Anim., c. 3, Tract, de modo inform, anim., q. 6; Ioan. a S. Thoma, op. cit., q. 1, a. 3, 5; q. 9, a. 2; Cauvino, op. cit., Tr. I, q. 3, 5; Arnu, op. cit., q. 2; q. 12, a. 2; Guerinois, op. cit., Phys., P. IV, q. 1, a. 3; Roselli, op. cit., q. 19, a. 1; q. 20; Zioliara, op. cit., lib. 2, c. I ; de Mente Cone. Vien., P. II, c. 3-5; De Maria, op. cit., loc. prox, cit., q. 2, a. 1-5; Sanseverino, op. cit., c. 1-3; Pesch, op. cit., n. 276-318; Lahr, op. cit., Tom. H, Métaphys., Liv. Ill, ch. IV; Boedder, op. cit., n. 500-525; Mercier, op. cit., n. 259-274; Donat, op. cit., n. 561-582; 588-604; Gredt, op. cit., n. 524-533; FrObes, loc. prox, cit., c. HI, p. 305-338; et alios infra citandos. | 'TjK I (3) Cfr. supra, pag. 90, n. 131, Utrum Anima rationalis corpori uniatur substantialiter et essentialiter 671 Secundo est notandum, quod unio formalis, de qua hic fit sermo, potest esse duplex: substantialis, et est illa cuius actualis nexus formae cum materia constituit unum per se; ideoque resultat ex partibus substantialibus incomplete se habentibus, ex quibus exurgit non tantum unitas et communicabilitas opera­ tionum, sed etiam unitas specifica naturae; accidentals, et est illa cuius actualis nexus formae cum materia constituit unum per accidens, — sive iste nexus fiat inter duas substantias completas sive inter substantiam et accidens sive inter duo accidentia; — unde talis unio resultat ex partibus accidentaliter unitis, ex quibus non exurgit nec nova essentia seu natura specifica neque operationum communi­ cabilitas. Unio substantialis adhuc est duplex: essentialis (= monophysica), quae est ex partibus substantialibus quarum unio constituit unam essentiam unamque naturam specificam atque ideo unum esse essentiae; quare, inferioribus illius speciei est communicabitis necnon principium quo individua sunt formaliter et specifice talia; personalis (= suppositalis, hypostatica), et est ex partibus sub­ stantialibus, quarum unio dicit unitatem et communicabilitatem essendi et ope­ randi ut principium quo, simulque incommunicabilitatem aliis ut principium quod, ita ut actiones, quae sunt propriae utrique substantiae ut principio quo, ad invicem uniantur ut unum principium quod, nempe persona, resultet (1). 868. Status Quaestionis. — His notatis, ut punctum difficul­ tatis clarius pateat, sciendum est quod, experientia teste, quaedam in homine deprehenditur antinomia, resultans scii, ex principiis ma­ xime heterogeneis ac ad invicem irreductibilibus. Revera dynamics loquendo, habetur ex una parte activitas psychica (= cogitatio iuxta Cartesium et Spinozam) et ex alia activitas physica seu physiologica (= extensio iuxta eosdem); statice vero loquendo, habetur pariter ex una parte psychicum (= spiritus, anima), ex alia autem physicum (= materia, corpus). Exinde quaestio antinómica, quomodo haec ad invicem se habeant, ut ex eis resultet illud unum et unicum com­ positum psychophysicum; aliis verbis et in particulari: quomodo anima rationalis corpori humano uniatur, an ut forma substantialis, ut ex utriusque unione exsurgat unum psychophysicum essentiale et personale; an e contra, ut forma accidentalis uniatur vel aliquo alio modo. 869. Sententiae. — Ad huius gravis ac difficilis quaestionis seu anti­ nomiae solutionem diversae sententiae excogitatae sunt. Et revera: 1“ Sent, generaliter docet, quod homo est unum psychophysicum acci­ dentale, ea propter quod anima rationalis corpori unione accidentali unitur; diversimode tamen a diversis hoc explicatur. Etenim, a) quidam (= Plato, (!) Ut omnes acquivocationcs dissipentur, notandum est quod, iuxta Sacrae Theologiae principia, unio personalis dupliciter distingui potest: philosophice nempe, et est unio inter duas substantias seu naturas incompletas, ex quibus formaliter resultat persona, quae illis naturis simul unitis non praeexistit atque ex utriusque dissociatione solvitur persona; ct theologice, quae proprie et stricte hypostatica dicitur, et est unio inter duas substantias scu naturas completas in una cademque persona, quae naturarum unioni praesupponitur ciquc praevia; huius unicum ct singulare exemplum habetur tantum in mysterio Incarnationis. Cfr. P. E. Hugon, Le Mystère de la Très Ste. Trinité, p. 327. 673 672 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. HI, Sectio I, § 2,1, 1 Utrum Anima rationalis corpori uniatur substantialiter et essentialiter cum Plotino, De Bonald) (1) tenent, quod anima corpori unitur sicut motor mobili vel nauta navi; quare a homo non est aliquid compositum ex anima et corpore, sed quod ipsa anima utens corpore sit homo» (Plato) (2), vel quod homo est « intclligentia utens organis corporeis» (Dc Bonald). 3) Alii (= Averroes, Averroistae) tuentur, quod anima corpori unitur continuatione, inquantum scilicet datur una anima intellectiva secundum esse a corpore separata, a qua species intelligibiles recipiuntur et cum phantasmatibus corporis cuiuslibet individui continuantur (3). Y) Alii (= Cartesius, Cartesiani) aiunt, quod anima corpori unitur vel quadam coincidentia, quia anima (cogitatio) ct corpus (extensio) sunt duae substantiae completae, ideo ad invicem uniuntur quatenus corporis actiones cum animae actionibus coincidunt, sicut motus horologii cum legibus naturae (4); vel quodam intermedio sive istud sit «spiritus animalis» seu quoddam fluidum subtilissimum (5), sive quid plasticum seu monodualisticum, participans scii, extensionis simul et cogitationis naturam (= Cudworth, Leclerc) (6). 8) Alii autem (= Geulincs, Cordemoy, De la Forge, Malebranche, Occasionalistae) sustinent, quod anima corpori unitur quadam assistentia di­ vina. Etenim inter operationes animae et corporis deprehenditur consensus qui­ dam, qui certe causari nequit — sicut neque ipsae operationes — ab anima vel a corpore cum vi seu facultate operativa careant, sed causantur a solo Deo: Deus enim suo decreto generali ita activitates psychophysicas moderatur, ut nonnulli motus corporis praebeant occasionem Deo producendi in anima actiones illis consentaneas, sicut et aliae operationes animae praebent Deo occasionem producendi motus illis consentaneos (7). e) Alii (= Leibnitz, Wolff) tenent, animam corpori uniri et utrumque operari quadam praestabilita harmonia. Cum enim nullum ens operari possit nisi ubi est, seu in seipso et supra seipsum, ideo nulla actio transiens est possibilis, sed omnis actio est immanens et reflexa; ex quo sequitur, quod nec animae ct corporis unio neque utriusque reciproca activitas aliter explicari potest nisi per quamdam utriusque elementi psychophysici praedeterminatam harmoniam, inquantum scii. Deus omnia ratione sufficienti praestatucrit, ut cuilibet motui physico seu corporis necessario correspondent alia operatio psychica seu animae, et vicissim; consequenter, nec interactio unius super aliud est admittenda (8). O Alii (= Locke, Newton, Clark, Storchenau) volunt, quod anima unitur corpori mera unione dynamica, quae efficitur efficienti causalitate seu physico influxu unius supra aliud. Cum enim anima et corpus sint duae substan­ tiae completae, distinctum esse habentes, ad invicem non coniunguntur nisi inquantum una in aliam efficienter influat, licet nihil ex una in aliam transferatur. Hic autem influxus ex parte corporis consistit in hoc quod impressis in sensu motionibus ac diffusis per nervos usque ad cerebrum, mentem determinant ad rerum notiones efformandas; ex parte animae vero, excitata voluntate movendi aliquod membrum, nervos inde impellit usque dum motus voluntarii in illo membro consequantur, sicque < cum certis in mente volitionibus certi semper in corpore motus coexistunt» (1). 7j) Alii (= RosMiNf, Pestalozza) putant, quod anima corpori unitur et influxu physico et immanenti perceptione. Nam, « in anima humana datur iam a principio perceptio sensus corporei fundamentalis. Atque in hac perceptione, quae habitualiter durat, quia sensus fundamentalis et primigenia intuitio numquam cessare possunt, existit nexus inter animam intellectivam et corpus. Porro, anima, ut sentiens, unitur corpori per physicum influxum, sensus autem unitur intellectui per continuam perceptionem » (2). 0) Alii denique (= recentes psychologi experimentalistae) do­ cent generaliter, quod psychicum (= anima) et physicum (= corpus) quadam parallelism! specie uniuntur. Etenim, hodierni Psychologi, fere omnes animae substantiam negantes, occupantur de relatione seu unione, non inter animam et corpus, sed potius inter facta seu phaenomena psychica et physica, quae ad in­ vicem uniuntur non iam mutua actione (= interactionismus), sed parallelismo psychophysico, qui est corollarium recentis scientiae psychophysicae a Fecbner primo concinnatae. Diversimode tamen a diversis explicatur; nam, Io vel tam­ quam sola causalitas et unica realitas agnoscitur ipsum physicum seu corporeum, a quo procedunt ac efficiuntur omnes processus psychici, qui sunt epiphaenomena quaedam (= Pseudoparallelismus materialisticus seu empiricus); 2° vel tamquam sola causalitas et unica realitas agnoscitur ipsum psychicum, cuius physicum seu processus physici sunt tantum apparentiae seu manifestationes (= Pseudo­ parallelismus psychicus seu spiritualisticus: ita Schopenhauer, Lange, Paul­ sen, HOffding, Wundt, Jaspers, Ebbinghaus); 3° vet, reiecta mutua causali­ tate inter physicum et psychicum, ea asseritur adunari in quadam tertia entitate, cuius physicum et psychicum non sunt nisi duo modi manifestationis seu duo attributa (= Parallelismus monisticus seu Monodualismus (3); ita Spinoza, Bain, Clifford, Carus, Titchener, Howard, Warren, Mc. Dougal, Jodl); 4° vel admittitur, quod physicum et psychicum sunt duae series diversae et ad iinvicem rreductibiles, parallele tamen in operando se habentes (= Parallelismus dualislicus); 5° vel denique, reiecta qualibet specie parallelismi, tota unio expli­ catur per hoc quod phaenomena psychica et physica quadam proportionis con­ venientia uniuntur, prout inter ea admittitur quidem intima et coordinata con­ nexio et coexistentia, proportionalis tamen, ita ut compositum humanum, tam statice quam dynamice, sit quaedam proportionalis ac harmonica unitas (= Proportionalismus psychophysicas, ita De Sanctis) (4). neoplatonic! ti) Cfr. Platon., in Phaedr.; de Legibus, lib. X; Alcibiad. I; Plotin., Enn. 1, lib. i, c. 12; lib. II. c. 4; Enn. IV, lib. III, c. 9-17; lib. VIII, c. 1-4. (2) S. Thomas, ¡I C. Gent., c. 57; cfr. I, q. 75, a. 4; q. 76, a. 1. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 1 ; II C. Gent., c. 68-69; Opuse. 16. (4) Cfr. Cartesium, Princip. Philos., P. I, n. 48; Mcditaz. 6*, p. 154-155, Ed. Latera; Discorso sui método, p. 46-45, Ed. Laterza. (5) Ita Cartesius, cfr. Opere di Cartcsio, Tom. IV, p. 336-349, Ed. Cousin. (6) Cfr. Leclerc, Bibliothèque choisie, Tom. II; cfr. huius systematis expositionem et refutationem apud Sanseverino, loc. prox, cit., n. 26-33. — Haec tamen Intermediaria unio non est nova, cfr. S. August., Epist. 13 ad Nibrid.; S. Thom., I, q. 76, a. 6; III C. Gent., c, 69; II de Arum., lect. 1. ■■ (7) Cfr. Geulincs, Metaphysica Vera, Amstelod. 1691; Ethica, Tract. I, sect. I, Lugdun. Bat. 1675; Cordemoy, Le discernement de l'âme et du corps, dise. 4, Paris, 1666; De la Forge, Traité de l'esprit de l'homme, c. 13-15, Genève, 1725; Malebranche, De la recherche de la Vérité, P. II, Liv. 6, ch. 3, 5; Médit. XI, § 15; ct passim; cfr. huius systematis expositionem et refutationem apud Sanseverino, loc. prox, cit., n. 34-44. (8) Cfr. Leibnitz, Système Nouveau de la Nat., § 14, 16; Lettre à Mr. Arnold, § 107-108; Théodicée, P. I, § 62-67; P. II, § 188; P. III, § 291 ; WOLFF, PsycholoR. Ration., sect. HI, c. 4, § 612-645; cfr. huius systematis expositionem et refutationem apud Sanseverino, loc. prox. cit., n. 45-54. ¡ j ' • i • . , 2a Sent, communiter docet, contra praecedentem sententiam, quod dynamica unio et communicatio psychophysica supponit unionem staticam, qua (1) Storchenau, Psychol., P. II, sect. 2, c. 5, n. 196; cfr. Locke, An Essay conc. H. Underst., B. II, ch. 23, n. 28-30; cfr. huius systematis expositionem et refutationem apud SanSEV., loc. pr. cit., n. 55-59. (2) Pestalozza, Compend. Philos., Vol. I, Psychol., lib. I, c. 8, n. 57, Mediolani, 1857; dr. Ros.mini, Psicolog., lib. Ill, c. 1-2; Denzinger, n. 1914; huius systematis expositionem et refutationem apud Sanseverino, loc. prox, cit., n. 60-62. (3) Vocatur praeterea Parallelismus identitatis, Parallelismus Pantheisticus cum Illa tertia entitas putatur esse substantia divina (Spinoza), Theoria duplicis aspectus. (4) Cfr. De Sanctis, op. cit., Vol. I,c. l,n.4,p. 15-22; De Sarlo, op. cit., Vol. 11, c. XVI, II, p. 72-74; H. Wallon, Le problème biologique de la conscience, dans ■ Nouveau Traité de Psy­ chol. » p. G. Dumas, ch. VI, p. 295 ss.; A. Lalande, ibid., Liv. I, ch. Il, p. 387 ss.; et alios. 43 — Pirotta, Summa Philos. - II. 674 Liber II - Philos. Nat. Spec.. Pars II, Cap. II, Art. JH, Sectio I, § 2,1,1 Utrum Anima rationalis corpori uniatur substantialiter et essentialiter anima corpori unitur unione substantiali; modus tamen quo talis unio peragitur dupliciter explicatur. a) Quidam (= P. Olivi) tuentur, quod anima intellectiva unitur qui­ dem corpori unione substantiali, non tamen formali nec immediata et neque secundum habitudinem aequiparantiae, sed inaequalitatis (1). P) Alii vero (= Aristot., S. Thomas, Thomistae et Scholastici) docent, quod anima rationalis est vere forma substantialis corporis humani, sicut forma materiae, actus potentiae; ex quorum unione resultat unum perse, essentiale et personale seu ró ego. Quapropter, anima rationalis ita est forma corporis ut ei immediate uniatur atque essentialiter et fonnaliter seu quoad essentiam non differat ut est in homine a sensitiva et vegetativa, sed essentialiter est una eademque praestans quidquid praestare potest in brutis sensitiva et in plantis vegetativa. Haec sententia quae est unice vera, sequenti conclusione enuntiatur et probatur. dum esse separatam (1); c) quia destrueretur quaelibet unio psychophysica, si tota poneretur in specierum intclligibilium continuatione; cum hae sint obie­ ctum intellectus, cum eo uniri nequeunt nisi prout sunt in actu; ut autem sunt in phantasmatibus et cum eis continuatae, liquet quod non sunt in actu sed tantum in potentia: alioquin, ipsa phantasmata iam ipsae essent species intelligibiles, quod repugnat, cum sint quid sensibile et materiale (2). 3° Opinio sub y) est reiicienda; a) quia falsis nititur suppositis, videlicet corpus esse machinam quamdam, seu animam corpori uniri solo virtutis conta­ ctu, seu sensationem esse actum solius animae ct non coniuncti; b) quia contra­ dictiones enuntiat, cum ponat: animam corpori uniri, non ut nautam navi sed arctiori ac intimiori modo, idest non simplici contactu virtutis, sed suppositi, seu contactu formali, et simul corpus esse quid mere automaticum, essentialiter ab anima independens; c) quia in falsam opinionem sub a) positam incidit. — Praeterea, eadem opinio illo intermedio explicata est reiicienda; a) quia illo intermedio unio animae et corporis esset semper per accidens, ad summum per sedaretur inter corpus et illud medium (3); b) quia est petitio principii: si enim illud medium sit naturae spiritualis tantum aut materialis, restat difficultas quomodo unum alteri uniatur; si sit simul naturae spiritualis et materialis, restat difficultas, quomodo illae qualitates sint in illo medio unitae. 4° Opinio sub 8) est reiicienda; a) quia quaelibet unio psychophysica auferretur; licet enim inter animam et corpus ponatur perfecta consonantia dynamica immediato Dei influxu cadsata, minime tamen sequitur ea realiter et essentialiter inter se uniri, cum desit in ipsa saltem conscientiae unitas; unde potius ab invicem sunt disiuncta ut duo horologia, atque ab invicem simpliciter autónoma; b) consequenter quia factum unitatis conscientiae destrueretur; false enim unicuique conscientia testificaret « ego sum », <. ego vivo », < ego sentio ■> et «ego intelligo», cum hae operationes Deo operanti essent tribuenda; c) quia destrueretur in homine quaelibet actuum libertas, ideoque omnes actiones etiam moraliter malae Deo producenti essent tribuendae (4); d) quia agnosticismum aut scepticismum inducit; si enim omnia creata respectu suarum actionum sint tantum occasiones et non causa effectiva, numquam habere possumus, ne quidem a posteriori, rerum naturalium scientiam, cum harum essentiae a nobis cogno­ scantur solum ex earum operationibus (5); e) in falsas opiniones sub a) et y) positas incidit. 5° Opinio sub e) est reiicienda; et quidem a) quia non concordat testi­ monio conscientiae, quae unicuique testatur, quod voluntarie v. g. pes aut brachium etc. movetur; qui motus nihilominus aeque haberentur, posita psychophysici harmonia praestabilita, etiamsi voluntas reniteretur; b) quia aufertur unio animae et corporis; haec enim harmonia praestabilitâ unirentur sicut uniun­ tur duo horologia perfects concordantiâ ab optimo artifice praedeterminata; at hoc non obstante, illa horologia nullo modo essentialiter inter se coniunguntur ad unum per se efformandum, ideoque nec anima et corpus; c) quia principio rationis sufficientis adversatur; multae enim actiones psychophysicae, ut sensa­ tiones doloris et gaudii, tristitiae et irae, status somni et vigiliae, ect., ratione sufficienti carerent, quia nullum nexum nullamque relationem inter se haberent, proinde explicari nequiret quomodo revera producantur; nec actus vel status antecedens aliquid valet: quae enim inter se contradictorie pugnant non possunt sibiinvicem esse causa, quando praesertim nulla relatio deprehenditur; d) quia vero fundamento caret; nam, illae actiones corpori et animae non necessario et ab intrinseco praestitutae sunt, secus Deus non posset in eis aliter operari; 870. Conclusio : « Anima rationalis est vere forma substan­ tialis corporis humani, cui unitur unione tam essentiali quam personali ». Prob. 1‘ Pars (= anima rationalis est vere jorma substantialis corporis humani). — Arg. Iam (negative). — Opinio, quae false aut insufficienter explicat rem de qua quaeritur, est simpliciter et absolute reiicienda. Atqui quaelibet opinio ex iam expositis in Ia sent, (ab a ad 8) et in 2a sent, (a), praeter ultimam 2M sent, (p), false aut insufficienter explicat unionem animae rationalis cum corpore humano. Ergo anima rationalis est vere forma substantialis corporis hu­ mani. Mai. ex terminis constat; Conqs. et Conqa. etiam per se liquent; supposito enim quod sola illa opinio sit vera, qua asseritur animam ut formam substantialem corpori uniri, logice concluditur revera rem sic se habere. Min. prob.: singulas explicationes breviter reiiciendo. Etenim, A. — Quoad 1»« Sent. explicationes. Io Opinio sub a) est reiicienda; quia si anima corpori uniretur ut motor mobili seu nauta navi: a) destrueretur es­ sentia seu natura hominis, quia quae illo modo se habent, uniuntur tantum unione dynamica seu contactu virtutis, ex quo non resultat unum simpliciter et per se sed secundum quid et per accidens; b) negaretur homini natura entis physici seu mobilis, quod intrinsece includit materiam; c) negaretur quaelibet hominis generatio ex animae et corporis unione, atque quaelibet eius corruptio ex utriusque separatione; d) non haberet corpus humanum ex quo specificatur, cum anima humana sit tale specificationis principium (2). 2° Opinio sub p) est reiicienda; a) quia hic homo v. g. Petrus, nihil for­ maliter intelligeret neque ut tale aliquid operaretur: repugnat enim id quo ali­ quid fonnaliter operatur, sit ab eo secundum esse separatum (3); b) consequenter, quia redderetur homo impotens ad cognoscendum intelligibiliter, quia repugnat aliquid esse cognoscitivum per potentiam cognoscentem ab ipso subiecto secun- (1) Cfr. Zigliara, de Mente C. Viennent., c. IV, p. 106 ss. (2) Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 57. (3) Cfr. S. Thom., III de Anim., lect. 7. (1) (2) (3) (4) (5) Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. Cfr. S. S. S. S. S. Thom., de Anim., a. 2. Thom., de Sp. Creat., a. 2. Thom., de Anim., a. 9, ad 4»">. Thom., Ill C. Gent. Thom., ibid., c. 69. 675 s Utrum Anima rationalis corpori uniatur substantialiter et essentialiter 677 676 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 2,1,1 neque contingenter et ab extrínseco, quia essent necessario praestabilitae; e) quia hominis libertas destruitur: illius enim actiones hac harmonia praestabilita ita praedeterminatae sunt, ut in toto tempore sequenti non possit homo cum vult operari;/) quia in occasionalismum incidit: tota enim actionum psychophysicarum causalitas unice reponenda est in illa praestabilitate harmonica; ideoque, corpus et anima essent ut instrumenta occasionalia, quibus Deus in hoc homine harmonice producit talem vel talem operationem psychophysicam. 6° Opinio sub Ç) est reiicienda; a) quia materialismo nititur: hoc enim influxu physico, materiale et corporeum immediate in animam reciperentur, illamque determinarent directe ad tale vel tale obiectum materiale; quod fieri nequit, cum anima sit essentialiter spiritualis; hac ratione, ipsa potentia intelle­ ctiva ipsaque anima ponerentur esse materiales, cum formaliter a materiali specificarentur, quod immediate perciperent (1); b) quia ipsa essentialis ac im­ mediata unio destruitur: ponitur enim, animam et corpus esse duas substantias completas habentes distinctum esse; si autem solo physico influxu unirentur, unio eorum esset solius contactus virtutis et activitatis, quae est unio tantum secundum quid et accidentalis (2). 7° Opinio sub est reiicienda; a) quia nititur falso supposito, scii, sensu fundamentali, de quo alibi dictum est; b) quia destruit ipsam unionem substantialem, non enim anima immediate et per se uniretur, sed mediante quodam tertio medio; vel si esset unio immediata inter sensile et intellecti­ vum, non esset tamen unio formalis et statica sed effectiva et dynamica, quia sola perceptione immanenti perficeretur; c) quia rerum formalitas negatur, cum ponatur potius corpus esse causa formalis animae quam e contra; d) quia sensismum docet: eo quod asseritur ideale et spirituale a materiali et corporali percipi. 8° Opinio sub 0) cum omnibus eius explicationibus est reiicienda; etenim, Io pseudoparallelismus materialisticus et spiritualisticus non sunt verus parallelismus, quia processus phaenomenorum non sunt bilaterales vere, sed unilaterales; primus enim negat psychicum esse a physico distinctum et propria causalitate carere, alter vero idem dicit contrario modo; uterque igitur affirmat unum processum esse alterius effectum, ita ut materialisticus immateriale materializet, spiritualisticus vero materiale immaterializet; 2° parallelismus autem monlsticus et dualisticus, generaliter asserendo processum physicum et psy­ chicum esse complete parallelos, a) experientiae contradicit, quia revera plures actus psychici dantur quibus ex parte physici nihil respondet, ut conceptus for­ mare, iudicare, ratiocinari, etc.; b) falso concipit animam esse pluralitatem phaenomenorum vel epiphaenomenorum continue se succedentium et unientium, ut constat ex conscientiae unitate, sicut supra de animae substantia ostensum est; c) explicare nequit verum influxum psychophysicum, quem experientia evidenter testatur; imo sine tali influxu quilibet parallelismus esset sine ratione sufficienti: non enim tunc reddi posset ratio, quare ad excitationem organicam sequatur sensatio, ad voluntatis imperium motus membrorum, ad gaudium risus et non fletus, ad tristitiam fletus et non risus, etc.; d) monisticus praeterea, omissis materialism! absurditatibus, quas involvit, adhuc falsus redditur quia, suppo­ sita illa identitate, processus psychicus et physicus magis ac magis heterogenei et independentes redduntur: cum enim sint modificationes seu melius symbola, ut tales, magis ab invicem distare debent (3). i B. — Quoad 2 *' positivo sequenti. I I I , I Arg. num (positive). — Forma substantialis est principium, quo aliquid formaliter et substantialiter habet esse. Atqui anima rationalis est principium, quo corpus humanum formaliter et sub­ stantialiter habet esse. Ergo anima rationalis est forma substantialis corporis humani. Mai. est nota ex ratione formae substantialis (1). — Min. prob. : a) Principium, quo aliquid formaliter et substantialiter habet esse est formale quo aliquid habet primum et simpliciter esse, ut patet ex effectu formali formae substantialis. Atqui anima ratio­ nalis est formale quo corpus humanum habet primum et simpliciter esse. Ergo anima rationalis est principium quo corpus huma­ num formaliter et substantialiter habet esse. Min. prob.: Operari sequitur esse; quo igitur modo aliquid formaliter operatur, eo modo est seu habet esse, et consequenter habet formam, cum esse sit proprium formae. Intantum igitur aliquid habet talem actum, inquantum habet tale esse, et hoc, inquantum habet talem formam. Homo porro, inquantum homo, formaliter operatur et agit, hoc est intelligit; experientia enim est manifestum, quod homo non solum est, vivit et sentit, sed etiam ratiocinatur seu intelligit, proinde unusquisque experitur « seipsum esse qui intelligit » (2), et per hoc idem quod intelligit homo « omnia alia animalia transcendit » (3). Non potest autem homo inteliigere nisi per propriam formam intellectivam, qua et esse tale habet: quo enim unumquodque formaliter operatur, eo formaliter habet esse; haec autem forma intellectiva est anima rationalis (4). p) Idem principium est, quo formaliter operari alicui tri­ buitur et quo formaliter et substantialiter habet esse. Atqui prin­ cipium, quo huic homini, v. g. Petro, formaliter operari scii, intelligere tribuitur, est anima rationalis. Ergo anima rationalis est prin­ cipium quo corpus humanum formaliter et substantialiter habet esse. Mai. liquet ex praecedenti argumento; operatio enim sequitur esse. Min. prob.: Inteliigere non potest huic homini, v. g. Petro, tribui nisi aut secundum accidens, aut secundum se totum aut secundum partem sui formalem (5). Atqui non tribuitur secundum accidens: «attribuitur enim inquantum est homo, quod essentialiter praedicatur de ipso » (6); neque secundum se totum, ut nempe for­ Sent, explicationem sub a) positam, patebit ex argumento (1) Cfr. S. Thom., I, q. 34, a. 6. (2) Cfr. S. Thom., tbid.t q. 76, a. 6, ad 3«m; n c. Gent., c. 56. (3) Cfr. Wallon, op. cit., p. 297; longiorem refutationem cfr. apud Frôbes, loc. cit.; De Sarlo, loc. cit. ro (2) (3) (4) (5) (6) Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 68. S. Thomas, I, q. 76, a. 1. S. Thomas, ibid. Cfr. S. Thom., de Anim., a. 1. Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. I. S. Thomas, ibid. 678 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 2,1, 1 malitas totalis Petri sit solum id quo intelligit: homo enim, ut saepe dictum est, non est sola anima neque solum corpus, sed ex utroque essentialiter conflatur (1); sed secundum partem sui for­ malem quae est anima rationalis, quaeque simul cum comparte materiali, quae est corpus, constituit totum hominem. Ergo prin­ cipium quo huic homini, v. g. Petro, formaliter operari scii, intelli­ gere tribuitur, est anima rationalis. Prob. 21234 Pars (= anima rationalis corpori humano unitur unione essentiali). — Ea uniuntur unione essentiali, ex quibus resultat una essentia seu una natura specifice completa, quae sit unum principium operationum ac de inferioribus praedicabilis. Atqui ex animae rationalis et corporis unione, resultat hoc. Ergo anima ra­ tionalis corpori humano unitur unione essentiali. Mai. est definitio ut notatum est. — Min. prob. Etenim, ut liquet ex supradictis in argumento negativo prae­ dictae primae partis, homo specifice et complete non est anima sola; cum enim sit ens physicum seu naturale, eius essentialis defi­ nitio necessario dualistica esse debet, ex forma videlicet et ex ma­ teria, quae est corpus, conflata. Praeterea, essentia seu natura spe­ cifice completa alicuius rei est illa qua effici ac produci possunt omnes operationes specificae illi rei convenientes. Porro, nec anima sola neque corpus solum efficere possunt omnes operationes na­ turae humanae convenientes, bene vero simul unita. Quandoqui­ dem, ut alibi ostensum est, corpus ex se vivere nequit sed per ani­ mam, unde «sicut unumquodque formaliter est per formam suam, ita corpus vivit per animam » (2). Cum iterum homo revera sentiat, et hoc non sit animae tantum neque corporis tantum sed totius coniuncti, ut alibi probatum est, necessario sequitur quod in ho­ mine effici nequeat sensatio, nisi anima rationalis «corpori uniatur et quod sit pars speciei humanae, non habens in se speciem com­ pletam » (3). Denique ipsum intelligere, quamvis intrinsece et essen­ tialiter sit a materia independens, prout est in praesenti statu vitae, sua obiecta essentialiter emendicat a sensibilibus, quae ut talia haberi non possunt nisi per corpus, unde de ratione « huius naturae est quod in aliquo individuo existât, quod non est absque materia corporali » (4). Manifestum est igitur, quod ex animae rationalis et corporis unione resultat una essentia seu natura spe­ cifice completa, scii, humana, quae est unum principium humana­ rum operationum ac de inferioribus individuis humanis praedi­ cabilis. (1) (2) (3) (4) Cfr. S. Thom., f, q. 76, a. 1 ; de Ent. et Ess., c. 3. S. Thomas, III, q. 2, a. 5, ad 3“». S. Thomas, de Anim., a. 7, c.; cfr. I, q. 75, a. 4; II C. Gent., c. 57. S. Thomas. 1, q. 84, a. 7; cfr. de Sp. Creat., a. 1, ad 51'®. , ( , i I I 1 i Utrum Anima rationalis corpori uniatur substantialiter et essentialiter G79 Prob. 3‘ Pars (= anima rationalis corpori humano unitur unione personali). — Ea uniuntur unione personali, ex quibus resultat, non solum una essentia specifice completa, sed etiam unum principium quod operationum. Atqui ex animae rationalis et corporis unione resultat, non solum una essentia humana, sed etiam unum princi­ pium quod operationum humanarum, quod est persona humana. Ergo anima rationalis corpori humano unitur unione personali. Mai. est definitio, ut notatum est. — Min. prob.: Experientia omnibus est manifestum, quod tam operationes animae propriae ut intelligere et velle, quam operationes corporeae ut nasci, nutriri, crescere, sentire etc., non solum tribuuntur naturae ut prin­ cipio quo homo est et operatur, verum etiam tribuuntur huic homini v. g. Petro, non certe ut quo sed ut quod operatur. Operationes igitur psychicae et physicae, quae ab anima et corpore ut a principio quo procedunt, ¡unguntur in unum principium quod, et tale est ipsum suppositum seu persona veltó Ego; non enim ope­ rationes psychophysicae ut meae tribuuntur animae vel corpori immediate et separatim consideratis, sed ™ Ego; unde dicitur ego volo, ego intelligo, ego nascor, ego cresco, ego vivo, ego sentio, etc.; quo sensu verum dicitur quod actiones sunt suppositorum. Patet igitur, quod ex animae rationalis et corporis unione resultat unum principium quod operationum humanarum, scilicet persona hu­ mana (1). 871. Corollaria. — Ex hucusque omnibus ostensis circa animae rationalis et corporis unionem, sequentia colligere licet: Coroll. r®. — Colligitur primo contra aliquos (= P. Olivi), quod anima rationalis seu humana, eo ipso quod est forma substantialis et unica corporis humani, sequitur quod per seipsam et fornialiter ut intellectiva, hoc est immediate, ipsi corpori unitur (2). Coroll. IIum. — Colligitur secundo, quod apparens antinomia de in­ fluxu psychophysico de facili explicatur. Etenim, a) respectu esse statici; anima (= psychicum) et corpus (= physicum) ad invicem influxum physicum et per se habent quoad esse entitativum, inquantum simul unam naturam specifice completam necnon unam personam seu tó Ego effi­ ciunt (3); anima tamen physice et per se influit in corpus ratione esse formalis seu informationis: cum enim sit eius forma substantialis, esse corporis est esse ipsius animae; — p) respectu esse dynamici; anima et corpus quoad esse operativum (= dynamice; quoad activitates psychophysicas) etiam quemdam mutuum influxum physicum exercent, qui (1) Cfr. S. Tho.m., I. q. 75, a. 4, ad l»m; q. 76, a. 1 ; III, q. 2, a. 1, ad 2«a»; ibid., a. 5, ad Iu»; dt Sp. Creat., a. 2, ad 2um; de Anim., a. 2, ad I6un>, et passim. (2) Cfr. S. Thom., VIII Metaphys., lect. 5, n. 1766-67; I, q. 76, a. 7; 11 C. Gent., c. 71 ; de Sp. Creat., a. 3; de Anim., a. 9; Quodl. XII, a. 9, e passim. (3) Cfr. S. Tho.m., III, q. 2, a. I, ad 2u». 680 Liber II • Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 2,1,1 consequitur esse staticum; nani, «anima et corpus conveniunt in unam personam et in unam naturam, el ideo dicitur una actio humana »(l); differenter tamen talis influxus ab utroque exercetur. Quandoquidem, operatio sequitur esse; ideo sicut esse est per se ab anima, ita et ope­ rari; hinc est, quod anima physice et per se seu directe influit physice in corpus (2), corpus autem influit in animam physice, sed non per se: quia eius esse est ab anima. Ergo anima, inquantum est corpori unita, quoad illas operationes quae sunt totius coniuncti (= activitates psychophysicae) influxum physicum directum a corpore recipit, quoad vero alias quae sunt ei propriae (= activitates psychicae), ut est intelligere, influxum physicum indirectum dumtaxat habet a corpore (3). 872. Obiectiones. — Multis obiectionibus relictis quas adversarii contra probatam veritatem opponere solent, quae ceteroquin apud citatos auctores de facili inveniri possunt, unam alteramve solvere conamur, quae quidem maximi sunt momenti. Ia Obi.: Operationes specifice diversae innuunt principia formalia specifice diversa. Atqui in uno eodemque homine v. g. Petro, dantur tres operationes vitales specifice diversae, scii, vegetales, sensiles et rationales. Ergo in uno eodemque homine dantur tres animae specifice diversae, consequenter anima saltem rationalis non est forma substantialis. Resp. : — Dist. Mai. : operationes specifice diversae... diversa, sive formaliterentitative sive virtualiter-eminenter Cone.; formaliter entitative tantum Mg.— Cone. Min. ; Dist. Conqs. : in uno eodemque homine dantur tres animae specifice diversae virtualiter-eminenter Cone.; formaliter-entitative Neg.; consequenter anima saltem rationalis non est forma substantialis Neg. et Neg. Conqa. Explicatur. — Obiectio haec est motivum cur diversimode circa animae unicitatem sentiunt philosophi. Etenim, quidam (= Plato, Apollinaristae, G. De la Mare, Kîlwardby, etc.) docent, dari in uno homine tres animas, nempe vegetalem-sensilem-intellectivam, essentialiter diversas (— Tricotomismus, Tridynamismus) (4); alii vero tuentur, duas animas essentialiter diversas dari (= Dichotomismus, Duodynamismus), tamen non eodem modo hoc explicant. Nam, quidam (= Manichaei) dicunt quod duae animae sunt, quarum una bona et altera mala (5); alii vero (= Cartesiani, Mechanicistae, Organicistae, etc.), quod una est anima rationalis quae est principium intelle­ ctionis tantum, altera est forma qua corpus vivit et est ipsius corporis orga­ nica dispositio (6); alii autem (= Bacon, Gassendi, Günther), quod una est anima intellectiva et alia sensitiva, quae simul est vegetativa (7); alii demum (= Blaine, Boerheave, Barthez, M. De Biran, Jouffroy, Martin De (1) S. Thomas, dc Uni. Verbi, a. 5, ad (2) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 4, ad 21’™. (3) Cfr. S. Thom. Ill de Anim., lect. 7; I-II, q. 9, per totam; et clarius adhuc in Dc Verit., q. 26, a. 10. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 3; Zigliara, de Mente Cone. Vien., c. III, p. 154 ss.; M. De Wulf, Le Traité de Unitate Formae de Gilles de Lcssines, Louvain, 1901. (5) Cfr. S. August., de Haeres., c .46; Retractat., lib. J, c. 15; Operis Imperf. contra Julianum. lib. Ill, n. 172, 186; ibid., lib. IV, n. 6. (6) Cfr. Cartesium, Discorso sul Método, P. V, § 4; Traité de V Homme, tom. II, § 38. (7) Cfr. Bacon, de Augment. Scient., lib. IV, c. 3; Gassendi, Physic., sec. Ill, membr. poster., lib. Ill, c. 4; quoad Gunther cfr. eius discipulum Baltzer, Novae Epistolae Theol. ad Ant. Guntherum, Wratislaviae, 1853; J. B. Sa várese, /ntrod. alia Storia Critica della Filos, dei SS. Padri, c. 6, Napoli, 1856; Denzinger, pag. 446 in nota (Edit. 13 * ). Utrum Anima rationalis corpori uniatur substantialiter et esentialiter 681 Remes, etc.), quod una est anima intellectiva quae simul est sensitiva, et altera quae operationes vitales tantum praestat. Praeter has duas opiniones, dantur otii (= Aristot., S. Thomas et Scholastici omnes) qui firmiter tenent, dari in homine unam et unicam animam, quae est intellectiva formaliter et sensitiva et vegetativa virtualiter-eminenter; proinde sensitiva et vegetativa ab in­ tellectiva essentialiter non distinguuntur (monodynamismus) (1). Ut monodynamistica sententia bene intelligatur, sciendum est, quod quid­ quid «potest inferior virtus, potest et superior, sed eminentius» (2), quod non est intelligenduin de virtute, quae est superior in eodem genere entis, habens tantum altiorem gradum, ut cognitio sensitiva interior respectu sensitivae exterioris; sed quae est superior in diverso genere entis, ut cognitio intellectiva respectu sensitivae, ideoque in diverso modo operandi: quapropter, ferri potest eminentius in eadem obiecta, in quae virtus inferior fertur (3). Exinde logice sequitur, quod quanto forma est nobilior, tanto magis dominatur materiae corporali, et minus ei immergitur, et magis sua operatione vel virtute excedit eam (4). Hac autem doctrina iam manifestum manet, quod anima rationalis in homine non differt a sensitiva et vegetativa essentialiter seu entitative, sed virtualiter-eminenter, et consequenter quod una et unica in eo datur anima. Et revera: # Primo; unum et ens convertuntur: est enim unum ens indivisum; quo igitur modo aliquid habet esse, habet et unitatem. Unumquodque porro habet esse per formam, cuius est proprium; ideo per ipsam habet et unitatem; quapropter, si in uno composito sunt plures formae substantialiter ct essentialiter diversae, ibi sunt plura esse simpliciter diversa; consequenter plures unitates substan­ tialiter diversae, ex quibus conflatur unum per iuxtapositionem, secundum quid et per accidens, quod de composito humano false asseri ostensum est (5). — Praeterea. Quae pertinent ad specificum et essentiale constitutivum alicuius, de eo praedicantur per se primo modo. Si igitur in uno homine essent tres animae essentialiter diversae, de eo non praedicarentur illo modo, atque ideo ipsum non constituerent essentialiter et specifice. Nam, aut hae animae non sunt ad invicem ordinatae, et tunc cum sint formae secundum esse diversae, non possent praedi­ cari de homine nisi iuxtapositione et per accidens (6); aut ad invicem sunt or­ dinatae, et tunc praedicantur de homine per se secundo modo tantum, quod ad essentiam minime pertinet: etenim, anima vegetativa esset propria materia propriumque subiectum sensitivae, ut haec de illa per se praedicaretur; et sic haberetur haec praedicatio «vegetativum est sensitivum n; similiter sensitiva respectu intellectivae, ut exinde diceretur « sensitiva est intellectiva v vel « animal est homo» (7), quas patet esse falsas praedicationes. Necesse est igitur fateri, «eamdem formam esse per quam aliquid est animal, et per quam aliquid est homo: alioquin, homo non vere esset id quod est animal, ut sic animal per se de homine praedicaretur» (8). Ergo, quia quidquid potest virtus inferior, potest et superior et quidem eminentius, manifestum manet, quod anima rationalis in homine est intellectiva formaliter, et sensitiva ac vegetativa virtualiter-eminenter, inquantum scilicet «anima intellectiva continet in sua virtute quidquid habet anima sensitiva (1) Cfr. Sanseverino, loc. prox, cit., c. 3, n. 95-219; Zigliara, op. cit. Summ. Philos., loc. prox, cit., lib. II, c. 2, a. 2; De Maria, loc. prox, cit., a. 4-5; et omnes auctores initio huius tractationis citatos. (2) Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 100. (3) Cfr. Ferrariens., II C. Gent., c. 100. (4) S. Thomas, I, q. 84, a. 1, ad 2«n>; cfr. ibid., q. 76, a. 1 ; 11 C. Gent., c. 68; de Anim., a. 1; ct passim. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 3. (6) Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 58. (7) Cfr. S. Thom., ibid. (8) S. Thomas, 1, q. 76, a. 3; cfr. II C. Gent., c. 58. I• 682 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. 11, Art. Ill, Sectio I, §2,1,1 brutorum, et nutritiva plantarum. Sicut ergo superficies, quae habet figuram pentagonam, non per aliam figuram est tetragona et per aliam pentagona, quia superflueret figura tetragona ex quo in pentagona continetur: ita nec per aliam animam Socrates est homo et per aliam animal, sed per unam et eamdem» (I). Quapropter, «eadem anima rationalis ita unitur corpori, ut sit eiusdem forma substantialis unica, et per ipsam habet homo ut sit homo, et animal, et vivens, et corpus, et substantia, et ens » (2). 2aObi. : Nulla forma potest in effectum alterius formae specifice diversae. Atqui anima rationalis, licet possit in omnes vitae gradus, non potest certe in effectus formarum elementarium, quae sunt inanimatae. Ergo licet anima ratio­ nalis, ut anima, sit una, non est tamen in homine unica forma substantialis. Resp.: — Dist. Mai.: nulla forma potest... diversae, si nec formaliterneque virtualiter illum contineat Cone.; secus Neg. — Dist. Min. ad sensum maioris: anima rationalis... inanimatae, si illarum effectus nec formaliter neque virtualiter contineat Conc.j si virtualiter saltem illos contineat Neg.; et Neg.Conqs. et Conqa. Explicatur. — Difficultas haec iam ex praecedenti responsione soluta manet, imo ex his quae in Physica ostensa sunt, sive loquendo de materiae primae entitat£(3), sive de formarum pluralitate (4), sive etiam de compositi resolu­ tione (5); et iuxta ibi statuta, est nunc cum Aristotele et S. Thoma responden­ dum. Ad quod sciendum est, quod ex philosophis quidam (= Platonici, Stoici, etc.) posuerunt, in quolibet ente naturali, praeter formam propriam et specificam, dari aliam, qua corpus est formaliter corpus, quaeque est materiae contempora­ nea, generatione et corruptione carens simulque est dispositio ad formam specifi­ cam (6); alii vero (= Avicebron, Jandunus, P. Venetus, etc.) fere idem do­ cuerunt, ponentes « in materia formam sub forma secundum ordinem generum et specierum usque ad ultimam speciem specialissimam » (7). Hos autem secuti sunt alii admittendo scii, formam corporeitatis esse essentialiter ab anima di­ stinctam, sive pro omnibus viventibus (= Scotus) (8), sive pro solis hominibus (= H. Gandavens.) (9). Contra hos omnes dicimus, quod «secundum vera philosophiae principia, quae consideravit Aristoteles » (10), illae opiniones sunt prorsus impossibiles et reiiciendae, ut teneamus firmiter quod «homo ab ipsa anima rationali perficitur secundum diversos gradus perfectionum, ut sit scilicet corpus, et animatum corpus, et animal rationale» (11). Ad huius enim evidentiam, in mente revocanda est distinctio formae sub­ stantialis et accidentalis, atque utriusque effectus in informando (12). Et revera; si in supposito humano poneruntur plures formae substantiales, corporeitatis nempe et animae rationalis, suppositum ex pluribus actibus substantialibus conflaretur, et consequenter esset unum per accidens (13); tunc praeterea, anima rationalis adveniret corpori iam formaliter constituto per formam corporeitatis, et ita esset sicut accidens in subiecto, cum «sola prima forma, quae advenit materiae, sit substantialis, omnes vero subsequenter advenientes sint acciden(1) S. Thomas, I, q. 76, a. 3; cfr. II dc Anim., Icct. 5. (2) Theses S. Congr. Stud., Thés. XVI; cfr. S. Thom., de Sp. Creat., a. 2, c.et ad I5«»; II C. Gent., c. 68 et passim. (3) Cfr. supra, p. 52 ss. (4) Cfr. supra, p. 84 ss. (5) Cfr. supra, p. 312 ss. ■ ' (6) Cfr. Simplicium, I Phys.; S. Thom., de Sp. Creat., a. 3; de Anim., a. 9, ct passim. (7) S. Thomas, de Sp. Creat., a. 3; cfr. Jandunum, II Metaphys., q. 10; I de Anim., q. 8. (8) Cfr. SCOTUM, IV. dist. I 1, q. 3, a. 2. J (9) Cfr. H. Gandav., Quodl. I, q. 2. (10) S. Thomas, de Sp. Creat., a. 3. (11) S. Thomas, de Anim., a. 9; cfr. de Sp. Creat., a. 3. B (12) Cfr. S. Thom., de Anim., a. 9. * ”j^B| (13) Cfr. S. Thom., dc Sp. Creat., a. 3. Utrum Anima rationalis corpori uniatur substantialiter et essentialiter 683 tales» (1); generatio denique et corruptio humana, non esset simpliciter et substantialis, sed solum secundum quid et accidentalis; quia ex corpore iam formaliter formato haberetur transitus de non-esse secundum quid ad esse se­ cundum quid vel e contra, ubi ex materia et forma corporeitatis haberetur tran­ situs de non-esse simpliciter ad esse simpliciter vel e contra (2). Nec dicatur, quod corpus per priorem formam se habet ad posteriorem sicut potentia ad actum; quia licet res sic se habeat in via generationis, qua scilicet suppositum humanum seu animale procedit ab imperfecto ad perfectum, ut prius sit vegetativum quam sensitivum, et hoc priusquam intellectivum; non tamen in via perfectionis et naturae, quia naturâ actus prior est potentia; unde, si in supposito humano supponeretur corpus prius formâ corporeitatis et deinde anima rationali formatum, haberetur aut quod posterior forma non esset priore completior, quia careret illo esse quod habet prior; aut si sic, tunc posset praestare quidquid potest prior et amplius at non se haberent ut potentia adactum, sed ut actus ad actum (3). Neque urgenda est hic difficultas ex forma cadavérica desumpta (= Scotus, Palmieri), quia iuxta conservationis prin­ cipium «corruptio unius est generatio alterius»; quapropter, nil mirum si cor­ pori ad animae separationem alia forma sibi propria succedat, illud relinquens in propriis constitutivis physico-chimicis, quae quidem forma successa est transiens et vialis, inquantum idem corpus, formam cadavericam habens, postea diversas formas induet iuxta successivas corruptiones, quibus erit subiectum (4). Concludendum est ergo, quod quia anima rationalis potest virtualiter praestare effectus formae dementaris, ideo « in hoc homine non est alia forma substantialis quam anima rationalis; et quod per eam homo non solum est homo, sed animal, et vivum, et corpus, et substantia, et ens » (5). Inst.: Non est unica forma in composito, cuius altior forma mediante alia inferiori materiae unitur. Atqui in composito humano anima intellectiva ut intellectiva mediante sensitiva corpori unitur; nam intellectivum ut intelle­ ctivum non potest esse forma corporis. Ergo in composito humano non est unica forma. Resp.: — Transeat Maior, dato et non concesso quod in composito daretur pluralitas formarum. — Neg. Min. ; ad cuius probationem Dist.: intellectivum ut metaphysice intellectivum non potest esse forma corporis Cone.; intellecti­ vum ut physice intellectivum non potest esse forma corporis Neg.; et Neg. Conqs et Conqa. — Etenim, intellectivum dupliciter accipi potest: metaphysice, quod simpliciter et omnibus modis intelligitur, ita ut nullam relationem nullamque communicationem naturalem cum corpore praeseferat, nec quoad esse neque quoad agere neque quacumque alia ratione; hoc modo autem accepta anima intellectiva, quo cum formis separatis convenit, non est forma corporis, alioquin omne intellectivum esset forma corporis, quod est falsum; et physice, quo intelligitur intellectivum, cuius intellectio non dependet quidem a corpore ut ab organo et instrumento, quo mediante intelligit, exercite tamen fieri nequit nisi in corpore, cum ab eo aliqualiter dependeat saltem ab obiecto sibi coniuncto et proportionato, et tale intellectivum stricte dicitur rationale, quod est pro­ prium animae humanae, quae propterea est forma corporis, ut sic intellectiva. Hinc est, quod « humana anima non est forma in materia corporali immersa vel (1) S. Thomas, de Sp. Creat., a. 3. (2) Cfr. S. Thom., ibid. (3) Cfr. S. Thom., de Spirit. Creat., a. 3; I, q. 76, a. 4, ad 3> * n>. (4) Cfr. S. Thom., I de Gener, et Corrupt., lect. 8; Suarez, Metaphys., disp. 15, sect. 10, n.5ss.¡ ZiOLiARA, Psychol., loc. prox, cit., n. X; de Mente Cone. Vien., P. III, c. 4; De Maria, loc. prox, cit., a. 5; Sanseverino, op. cit., c. 2, a. 7, n. 74-94; Mercier, op. cit., n. 268; et alios. (5) S. Thomas, de Sp. Creat., a. 3; cfr. 1, q. 76, a. 4; de Anim., a. 9. 684 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. III, Sectio I, § 2,I,2 Utrum Anima rationalis, unione cum corpore, numerice multiplicetur ab ea totaliter comprehensa propter suam perfectionem; et ideo nihil prohibet aliquam eius virtutem non esse corporis actum, quamvis anima secundum suam essentiam sit corporis forma» (I); qua ratione docuimus, animam intellectivam pertinere ad considerationem non Metaphysici, sed Philosophi Naturalis (2). et numerice distingui per suum naturalem ordinem seu relationem, quam ita ad hoc ut non ad illud corpus dicit (1); cum quibus dicitur, 9 2. - Utrum Anima Rationalis, unione cum corpore, numerice multiplicetur (3). I 873. Considerata animae rationalis unicitate ac unione cum corpore, eius numérica distinctio seu pluralitas est nunc expendenda. 874. Praenotamina. — Est unum hic notandum, quod anima rationalis, in­ dependenter a corpore cui naturaliter unitur et inquantum est forma subsistens, aliqua individualitate gaudet, qua est hoc aliquid; cum enim subiectum, in quo esse animae recipitur, sit ipsa eius essentia et esse sit tantum singularibus et individualibus (4), manifeste sequitur quod anima est hoc aliquid et individuum, non quidem completam specificam rationem habens ut Petrus vel Paulus, sed sicut pars habentis specificam naturam (5). ' 875. Status Quaestionis. — Admissa igitur unicitate ac identi­ tate specifica animae rationalis, quaeritur nunc: an sit etiam una vel multiplex numerice, hoc est prout invenitur in singulis individuis humanis, ita ut anima Petri, Pauli, loannis etc., sit individualiter ac numerice una anima; et quomodo hoc fiat. 876. Sententiae. — Duplex est hac in re principalis sententia. Ia Sent, docet, quod anima humana omnium et singulorum individuorum est una et eadem numerice. Ita Averroes et Averroistae, ut Sigerus deBrabantiafi). 2a Sent, contrarium omnino tenet. Ita Scholastici omnes. Tamen isti inter se non conveniunt circa modum multiplicationis; quidam enim (= Scotis et Scotistae) docent, animam humanam propria haecceitate individúan (7); alii vero (= S. Thomas et Thomistae) tenent, animam humanam multiplicari ---------------------(1) S. Thomas, I, q. 76, a. I, ad 4»>»; ct. ibid., tot. art.; ibid., q. 75, a. 7, ad 3"^; Cajetan., I, q. 76, a. I ; I de Anim., c. 1, ult. dub.; Bañez, J, q. 76, a. I, dub. 2'; de Pot., q. 3, a. 10; dc Sp. Creat., a. 9ad 3°“; de Anim., a. 1, ad 2'»»; ibid., a. 3; I, dist. 7, q. 5, a. 2, ad 6"«; II, dist. 3, q. 1, a. 2; ibid., a. 4, ad 1 □=>; ibid., dist. 12, q. I, a. 2, ad 1 ■■■»; ibid., dist. 17, q. 2, a. 1 ; ibid., a. 2; de Ent. et Ess., c. 5; Opus. 16 seu de Unit. Ini. contra Averroistas, et passim; Ja velli, loc. prox, cit., q. 5; Alamanno, loc. prox, cit.; Aversa, loc. prox, cit., sect. 6-7; Ruvio, loc. prox, cit., q. 10; Arnu, loc. prox, cit., q. 12, a. 4; Guerinois, op. cit., q. 4, a. 2; Roselli, op. cit., q. 17; Sanseverino, op. cit., c. VI, a. 6-7; Zigliara, Phil., loc. prox cit., c. II, a. 1-2; De Maria, loc. prox, cit., a. 6; Boedder, op. cit., n. 560-569; et alios. (4) Cfr. S. Thom., de Anim., a. I. (5) Cfr. S. Thom., ibid. (6) Contra Averroem scripsit S. Ai.r. Magn. opuse. • De Unitate Intellectus contra Averroem •; contra Averroistas vero scripsit S. Thomas opuse. • De Unitate Intellectus contra Aver­ roistas ». (7) Cfr. Cajetan., de Ent. et Essen., c. 6, q. 13. 685 i 877. Conclusio : « Anima Rationalis est mi II erice multiplex in singulis individuis, in quibus II ultiplicatur ordine transcendentali ad tale vel tale corpus » (2). Prob. Ia Pars (= anima rationalis est numerice multiplex in singulis individuis). — Ubi est multiplicitas et distinctio proportionis, ibi est multiplicitas et distinctio proportionatorum. Atqui inter sin­ gulas animas rationales earumque corpora non est una et eadem proportio, sed multiplex et distincta. Ergo anima rationalis est numerice multiplex in singulis individuis. Mai. est per se nota. — Min. prob.: Io Experientiâ interna est notum, quod unusquisque homo est, et physice et psychice, tó Ego a quocumque alio distinctum. Atqui hoc non esset nisi huius anima esset numerice alia et distincta, sicut et corpus eius; alioquin, si Socratis v. g. et Platonis esset una anima numerice sive unus intellectus, sequeretur « quod Socrates et Plato sint unus homo, et quod non distinguantur ab invicem nisi per hoc quod est extra es­ sentiam utriusque, et erit tunc distinctio Socratis et Platonis non alia, quam hominis tunicati et cappati, quod est omnino absur­ dum» (3). Ergo inter singulas animas earumque corpora multiplex et distincta est proportio. 2° Anima rationalis corpori humano unitur ut forma sub­ stantialis, ut ostensum est. Atqui ad diversa corpora numerice distincta non est una et eadem proportio. Nam, proprius actus, ut proprius, fit in propria potentia, ita propria forma in propria ma­ teria; ideoque haec forma est propria huic et non illi materiae: cum huic materiae approprietur, repugnat aliis coaptari (4). Ergo inter singulas animas earumque corpora multiplex et distincta est proportio. Prob. 2‘ Pars (= anima rationalis numerice multiplicatur ordine transcendentali ad tale vel tale corpus). — Forma informans non mul- I i I 1 tiplicatur nisi ob eius receptionem in diversa numerice materia. Atqui anima rationalis est forma informans corpus. Ergo anima (1) Cfr. Cajetan., loc. prox. cit. (2) Haec quaestio est eadem ac illa quae supra in Physica Generali tractata est, pag. 96, n. 144 ss. (3) S. Thomas, I, q. 76, a. 2. (4) Ad rern Cajetanus (Dc Ent. et Ess., c. 6, q. 13): «Sicut namque de essentia animae in communi est, quod essentialiter sit proportionata corpori physico organico, quod in eius definitione ponitur; ita de essentia animae humanae est commensurari corpori humano: est namque ita perfectiva corporis humani, quod non bovini; sic quoque de essentia huius animae est comrnensuratio ad hoc corpus, et sic cornmcnsuratio ad corpus humanum non sequitur animam Iam humanam, sed constituit ipsam humanam». Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 2; II C. Gent., c. 73. 686 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 2, II rationalis numérico multiplicatur ordine transcendental *! ad tale vel tale corpus. Mai. nota est ex supra dictis de principio individuationis (I). Forma en ¡in ut forma est principium unitatis et identitatis, materia autem e converso; unde ea «quae conveniunt specie et differunt numero, conveniunt in forma, sed distinguuntur materialiter» (2). Quapropter, forma aut est perfecte et complete subsistens sine materia ut forma per se separata, et haec per seipsam individuatur; aut est incomplete subsistens ordinemque transcendentalem ad ma­ teriam dicens, et haec individuatur connotatione ad materiam quantitate signatam (3). Min. non est minus nota; licet anima rationalis, ut ostensum est, sit forma subsistens, non tamen est perfecte et complete talis sed incomplete; propterea, ordinem transcendentalem dicit ad cor­ pus, cuius est forma substantialis. D. - Utrum Anima Rationalis corpori uniatur fecundationis momento vel alio momento (4). 878. Animae rationalis cum corpore unione solide probata, mysteriosa non minus quam gravis quaestio (5) oritur, de tempore sci(1) Cfr. supra, p. 96, n. 144 ss. (2) S. Thomas, I, q. 50, a. 4. (3) Cfr. S. THOM., I q. 3, a. 3; II C. Gent., c. 52, 81 ; de Pot.,q. 7, a. 2, ad 5«»; de Sp. Creat,, a. 8; de Anim., a. 3; Quodl. VII, a. 1 ; ibid., IX, a. 6; ibid., X, a. 4; de Ent. et Essen., c. 5,1. (4) Cfr.S. Gregor. Nyss., De Hom.Opiftc.,c.28-29; S. Basilium ad Amphilochium; S. Ma­ ximum, Ambiguorum Liber; Gennad. Massiliens., De Eccles. Dogm., c. 14; Cassiodorum, de Anim., c. 7; S. August., de Origin. Anim. lib. IV, c. 4; S. Anselmum, de Concepi. Virg., c. 12; P. Lombard., II, dist. 18; H. a S. Vict., Adnot. Elucid. Allegor, in S. Lucam, ad verb, «et exultavit spiritus meus etc. »; S. Alb. Magn., Sum. de Horn., q. 16, a. 3; S. Thom., Ill, dist. 3, q. 5, a. 2 et passim; V. Bellovac., Speculum Natur., lib. 24, c. 49; H. Dandinum, in Arist. 1res de Anim. libros Comment. Pcripatet., lib. II; Conimbricens., de Anim., c. 1, q. 4, a. 1-2; Ruvio, op. cit., Tract, de Anim. sep., q. 1, Appendix; Cranen, Tractatus PhysicoMedicus, « de Homine », Neapoli, 1722; Roselli, op. cit., q. 18, a. 2; Gonzalez, Phil. Elcm., Psychol., sect. 2, c. 3, a. 1, Schol. ct in notis; Sanseverino, op cit., c. 7, a. 3, n. 465; V. Santi, anatomiae in Univ. Perusiae Professor, in opere: Delta forma, Genesi, Corso Naturale e Modo dei Viventi, Perugia, 1858; V. Líverani, Sui principii dei Moderno Ippocratismo, Fano, 1859; Zigliara, op. cit., Psych., lib. II, c. 2, a. 3, n. IX-X; Liberatore, Del Composto Umano; Inst. Phil., Psych., c. 2, a. 5; De Maria, loc. prox, cit., a. 7 ; Pesch, op. cit., n. 331 ; Antonelli, Medicina Pastoralis, Vol. I, n. 199; Mercier, op. cit., n. 278; Boedder, op. cit., n. 557-559; Donat, op. cit., n. 641-645; Gredt, op. at., n. 536, ct alios innumeros tam veteres quam recentes. (5) Dicitur quod praedicta quaestio est « mysteriosa et gravissima • ; mystcriosa quidem: quia ratio suo lumine naturali, nec a priori neque a posteriori, detegere valet cum certitudine metaphysica aut physica praecisum momentum, in quo anima rationalis in corpus a Deo infunditur; unde « nescis viam spiritus ct animae ingredientis in parvulum » (S. Hieronym., In Eccles., c. 2, v. 5); et iterum «quod mox ab ipsa conceptione infans rationalem animam habeat, nullus humanus suscipit sensus » (S. Anselmos, loc. prox, cit.); est praeterea gravis­ sima quaestio, praesertim pro morali Christiana: semel enim admissa infusione in momento fecundationis, necessario sequitur quod quocumque tempore aliquis procuret abortum foetus semper erit homicidii reus, sicut ct pariter quocumque tempore baptizari debet foetus: agitur enim dc humanae personae aeterna salute. Utrum Anima rationalis corpori uniatur fecundationis momento 687 licet seu momento, in quo haec dualistica unio verificatur seu in quo anima creata corpori infunditur. 879. Praenotamina. — Est primo recolendum ex iam supra habitis, quod anima rationalis minime educitur e potentia materiae corporeae, sed imme­ diate ab ente increato e nihilo producitur et quidem non ab aeterno, sed in tempore simulque ab eo in corpus infunditur. Secundo notanda sunt quaedam generalia embryologiae humanae linea­ menta. Etenim, omnibus est notum, quod humana generatio — sicut et plu­ rium aliorum viventium — est digenetica (= sexualis), quae concursu sexus masculini (= elementi activi) et sexus feminini ( elem. passivi) perficitur; uterque autem sexus generationi se praebet per cellulas germinales (= glandulas sexuales), quarum una masculina est spermalozoides (1), altera vero feminina est ovum seu ovulum (2). Harum vero cellularum intima fusio est fecundatio (= conceptio; coniugatio; amphimixis), quae propterea consistit in hoc, quod spermatozoïdes intrinseca sua virtute motiva versus ovulum dirigitur eiusque protoplasma penetrat (3); exinde, nova cellula fecundata resultat (= blastosphera), quae pluribus divisionibus, subdivisionibus ac mutationibus subiicitur, proindeque iam radicaliter seu virtualiter futurum individuum continet. Porro, haec nova cellula morphologice conflatur ex tribus stratis cellularum, videlicet ex superiori stratu (= ecloderma, epiblastes), ex medio (= mesoderma. mesoblastes) et inferiori (= endoderma, hypoblastes)-, ex his autem consurgit embryo (= foetus), in quo temporis progressu et gradatim evolvuntur ex illis stratibus omnia corporis organa tam interna quam externa (4). Hinc est, quod tota haec periodus evolu­ tionis vocatur periodus embryonalis, quae extenditur a momento fecundationis usque ad perfectam et completam efformationem individui humani, quod foras extra matris uterum expellitur (= nativitas). Tertio est notandum, quod iuxta S. Thomae et Scholasticorum veterum doctrinam, in ontogenesi humana duo stadia tempore distincta sunt distinguenda, nempe stadium conceptionis et animationis. Etenim, in humana generatione duo termini sunt distinguendi: a quo, et hic est conceptio seu fecundatio semi­ num (= conceptio foetus); ad quem, et hic est animatio, quae consistit in animae (1) Spermatozoïdes sunt cellulae reproductivae maris quae in maiori numero in spermate continentur; sperma autem est quidam cumulus diversarum secretionum glandularum. Iuxta novissime a Physiologia statuta, haec inter alia sunt notatu digna: Io « La quantité di sperma emessa con un'eiaculazione è di circa 5-10 eme.: ogni centimetro cubo contiene circa 60 milioni di spermatozoi»; 2o « Gli spermatozoi dell'uomo, che misurano da 1/50000 a 1/60000 di mm., appartengono alia categoria degli sperm! " piccoli ,,: gli spermatozoi di diversi ani­ mali, alcuni pin piccoli dell’uomo, sono più grandi di quelli dell’uomo. Gli spermatozoi si compongono di una testa, un collo e una coda. La testa è piatta e piriforme c verso il mar­ gine s’assottiglia in uno spigolo acuto. Essa rappresenta la parte principale dello sperma­ tozoo, l’elemento fecondatore che determina la specie e Tlndividuo. Misura 4,2 millesimi di millimetro in lunghezza; 3,1 millesimi di millimetro di larghezza e 0,2 millesimi di millimetre di spessore... » (Th. H. Van de Velde, ¡l Matrimonio Perfetto etc., p. 175, 161; Trad. Clerici; Ed. Aldor, Milano, 1930. Hoc opus a S. Congr. S. Officii est proscriptum). (2) Ovulum seu ovula sunt cellulae reproductivae feminae, quae continentur in sic dicta «ovorum sede » ( = ovala); huiusmodi sunt duo organa symmetrice a lato dextero et sinistro collocata atque interna externaque secretione praedita. Hoc autem organum ( ovaia) « è un corpo che ha la forma d’un ovoide allungato, col margine lungo quasi rettilineo. Le sue dimensioni sono: 3-5 cm. di lunghezza; 1,5-3 cm. di larghezza; 0,5-1,5 cm. dl spessore...» (Van de Velde, op. cit., p. 116). (3) • Impregnation or fertilization, ait Halliburton, consists In the embedding of the head (nucleus) and middle portion of one spermatozoon in the protoplasm of the ovum » (Hand-B. of Physiology12 , p. 805). Ab hac non distat haec antiquorum definitio: «Conceptio est commixtio, 5 4 3 quae est m principiis seminalibus viri et mulieris, quae commixtio fit per naturam » (A. HaLENSIS, HI P., q. IX, m. 2, a. 2-3). (4) Cfr. Halliburton, p. 814-815. 688 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 2, II rationalis creatione et infusione in corpus, perfectis organis iam praeditum (= conceptio personalis). Ex quo liquet, quod iuxta veteres, a termino a quo ad terminum ad quem quaedam periodus intercedit, in qua foetus seu embryo non est anima rationali animatus (1); attamen, ex illis Scholasticis non eruitur quae­ nam sint huiusmodi membra quae apta esse debent ad animae receptionem (2); tota autem eorum difficultas potius est de periodi longitudine (3). Quarto denique est notandum, quod scientifice nullo modo constare unquam potest, in primis periodis evolutionis ontogeneticae adesse vel abesse animam rationalem. Natura enim rerum, sicut et rei occultae existentia, non est nobis manifesta nisi ex operationibus, ut ex propriis effectibus; operationes autem in periodo embryonali deprehensae aut sunt vegetativae aut sensitivae; unde vi principii causalitatis, quo tota scientia positiva nititur, concludere non licet ad factum animae rationalis sive ad eius negationem: cum nulla huius propria operatio deprehendi possit (4). 880. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis, de facili prae­ sentis quaestionis nodus eruitur; quaeritur enim, an anima ratio­ nalis, cum creatur, simul infundatur in ipso momento conceptionis seu fecundationis, vel paulo post, vel quando embryo sufficientem humanam organizationem attigerit, idest quando adeptus fuerit praecipua organa, quae ad animae rationalis activitates exercendas deserviunt. 881. Sententiae. — Ad huius perdifficilis quaestionis solutionem, duae sententiae principaliter se praebent. Ia Sent, tenet, animam rationalem in ipso instanti fecundationis seu conceptionis infundi, licet non statim proprias activitates exerceat ob materiae corporeae indispositionem. Ita Greg. Nyssen., Basilius, Maximus, Bellovacensis, Frédaull, Gonzalez, Goudin, Ballerini, Pesch, Antonelli, Eschbach, Donat, Grcdt et alii. (1) Uterque tamen conceptus, conceptionis nempe et animationis, postea promiscue, etiam in Ecclesiae doctrina, usurpatus est. Ad rem Cornoldi (Opuse.: Sententia S. Thomae Aq. de Immunit. B. V. Dei Parent, a peccati orig. labe, sect. 3, n. 11, p. 18; Romae, 1889): «in comperto enim est apud Aquinatem, conceptionem non esse animationem, sed tempore an­ tecedere ipsam animationem; penes Romanos Pontifices (ut constat ex Bullis dog. Pii P. ÍX [8 Dec. 1854] et Alex. VII [«Sollicitudo omnium Ecclesiarum]...) esse animationem ipsam, scilicet animae creationem et in corpus infusionem; quocirca, non eadem apud illos et Aquina­ tem est, ad illud nomen quod attinet, significatio ». (2) Conveniunt tamen Scholastici in hoc: «quod [anima] infundatur cum primum corpus organis humanae proli convenientibus distinctum perfectumque est; quod obtinet etiam dum non est sub magnitudine maiori, quam sit grandioris formicae, ut affirmat Aristoteles » (Conimbricens., loc. prox, cit., a. 1 ). (3) Scribit S. Thomas (III, dist. 3, q. 5, a. 2): « In aliis autem [i. e. hominibus praeter Christum] haec successive contingunt, ita quod maris conceptio non perficitur nisi usque ad 40 diem...; feminae autem usque ad 90. Sed in completione corporis masculi videtur /Xugustinus superaddere 6 dies, qui sic distinguuntur secundum eum in epist. ad Hieron. Semen primis sex diebus quasi lactis habet similitudinem; novem diebus vertitur in sanguinem; deinde duo­ decim diebus solidatur; decem et octo diebus formatur usque ad perfecta membrorum linea­ menta; et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augetur; unde versus: Sex in lacte dies, ter sunt in sanguine terni; — Bis seni carnem, ter seni membra figu­ rant ». (4) Ad rem J. T. Murphy (Theories about the time the soul enters the body, In « The Eccles. Review », p. 281 ss.): < Of course no one knows, for it has thus far baffled the efforts of philo­ sophy and experimental science to ascertain, at what particular stage of individual evolution the human soul is created • cfr. Mercier, loc. prox. cit. Utrum Anima rationalis corpori uniatur fecundationis momento 689 2a Sent, docet, animam rationalem non infundi in ipso momento con­ ceptionis, sed postquam blastosphera diversa evolutionis stadia subierit et em­ bryo sufficienter humanam organizationem, qua proxime redditur capax animam recipiendi. Hoc enim modo, foetus gradatim, ab imperfecto ad perfectum, suam evolutionem acquiret, ut scilicet initio vita vegetali vivat, postea evolutis praecipuis organis sensitivis vita sensili vivat, denique humana organizatione adepta anima rationalis infundatur (1). Ita Gennad. Massil., Theodoretus, Cassioiorus.S. Anselrnus, P. Lombardas, S. Alb. Magn., S. Thomas, Conimbric., Ravio, Roselli, Sanseverino, Santi, Liverani, Zigliara, Liberatore, De Maria, Mercier et alii. Dicimus ergo: II 882. Conclusio : « Utraque sententia scientifice est indemon ­ II strabilis; secunda vero philosophice Aristotelis et S. Thomae do­ Il ctrinis est conformior» (2). Prob. 1“ Pars (= atraque sententia scientifice est indemonstrabilis). — Rei existentia ac natura nobis innotescit ex eius operationibus. Atqui ex operationibus blastospherae sive embryonis non plene evoluti scientifice demonstrari nequit ibi adesse vel abesse animam rationalem. Ergo utraque sententia scientifice est indemonstrabilis. Mai. constat. —Min. decl. : Propriae animae rationalis operatio­ nes sunt cogitare, intelligere seu ratiocinari et velle. Atqui nullam ex his scientifice, idest physiologice aut biologice, deprehendimus in blastosphera seu embryone non plene evoluto; sed solum actus vitales sive sensiles, qui certe ad irritabilitatem vel systema nerveum reduci possunt. Hinc fit, ut ex eis certe inferre non licet, vi principii causalitatis: «ergo in embryone adest anima rationalis». Quia vero non inconvenit, aliquam formam alicui subiecto adesse et actu atque modo transeunti proprias activitates non exercere ob subiecti indispositiones, ideo neque scientifice inferre licet: «ergo in em­ bryone non adest anima rationalis». Ergo ex operationibus blasto­ spherae sive embryonis non plene evoluti scientifice demonstrari nequit ibi adesse vel abesse animam rationalem. Prob. 2' Pars (= secunda philosophice Aristotelis et S. Thomae do­ ctrinis est conformior). — Dictum est, quod prima sententia docet: (1) Huic sententiae secundae affinis est alia, qua quidam (— E. Blanc, Brin, FargesBarbadette) putant, a momento fecundationis adesse animam vcgetalem et sensilem, postea a Deo animam rationalem infundi. (2) Eodem modo nonnulli magna cum prudentia suum iudicium de hac re proferunt; ita, interalios, Boedder (loc. prox, cit.) suum iudicium sic enuntiat: « Sententia Thomae ct Scholasticorum, secundum quam anima rationalis non creatur nisi postquam foetus in organi­ smum distincte humanum evolutus est, probabilitate non caret; quamquam sententia eorum, qui putant foetum non prius vivere quam anima rationali informetur, nequaquam ut commentum improbabile reiicicndum est ». Itaque, satis apparet quam minus caute alii procedunt in iudi­ cium de hac re proferendo; ita v. g. P. Eschbach, mysterii densitatem scientifice se sublevasse putans, vehementer Scholasticorum veterum sententiam reprehendit. Inquit enim inter alia (op. cit., pag. 43): < Utrum in his [argumentis], non apodicticam dico, sed etiam probabilis demonstratio habeatur, ipse indices; cum ego praeter gratuita et etiam antiquata asserta ibi nihil inveniam ». •. 44 — PiROTTA, Summa Philos. • II. 690 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio I, § 2, Il blastospheram sive embryonem non plene evolutum iam animam rationalem possidere; secunda vero tenet, sufficientem humanam organizationem requiri. Atqui hoc quod docet secunda conformius est pluribus principiis philosophicis quae, sive physice sive meta­ physice, ab Aristotele et S. Thoma docentur. Ergo secunda philo­ sophice Aristotelis et S. Thomae doctrinis est conformior. Mai. constat. — Min. decl.: Quandoquidem, praedicta sufficienti humana organizatione ad animae rationalis infusionem requisita, optime salvatur: Io quod quaelibet forma fiat in propria materia, sicut quilibet actus in propria potentia; anima humana enim est forma, non cuiuslibet corporis organici, sed corporis organici hu­ mani, ut simul cum eo efficiat completam naturam specificam ac perfectam humanam personam; hoc autem de embryone non suf­ ficienter organizato certe dici nequit; — 2° quod sicut omnis pro­ gressiva evolutio quae ipsam organismi humani formationem se­ quitur, habet augmenti rationem, ita quae praecedit vel antecedit habet generationis rationem; quapropter, cum nulla forma sit principium generationis, sed terminus quo generatum speciem ac­ quirit, ideo antequam generata seu perfecta fuerit sufficiens hu­ mani corporis organizatio, anima rationalis infundi nequit (1); — 3° quod forma non est propter materiam, sed materia est propter formam, ut sana philosophia docet; qua ratione «omnis materia suae formae configuratur» (2), atque ideo perfecta figura et orga­ nizatio debetur formis perfectis ob earum varias operationes, quas edere debent (3); — 4° optime salvatur etiam principium physicometaphysicum, quod scilicet via generationis ab imperfecto ad per­ fectum gradatim proceditur, quod magni faciunt scientific! * ad evo­ lutionem ontogeneticam explicandam. Si enim a principio infun­ deretur embryoni anima rationalis, evolutio ontogenética humana abruptos saltus faceret: saltus naturae enim accipi debent secun­ dum formam, qua res fit talis specifice; si igitur ab initio esset una forma, nempe anima rationalis, natura in humana ontogenesi duas formas, vegetativam nempe et sensitivam, formaliter et abrupte saltaret (4). Ergo secunda sententia, suâ doctrina, conformior est (1) Cfr. S. Thom., III, q. 33, a. 2, ad 3«®. (2) S. Thomas, II, C. Qen/., c. 89, ad 10«®. • (3) « Quanto igitur, concludit S. Thomas, aliqua forma est nobilior et magis distans a forma elementi, tanto oportet esse plures formas intermedias quibus gradatim ad formam ulti­ mam veniatur, et per consequens plures generationes medias; et ideo, in generatione ani­ malis et hominis, In quibus est forma perfectissima, sunt plurimae formae et generationes in­ termediae, et per consequens corruptiones; quia generatio unius, est corruptio alterius» (loc. prox, cit., in corp.; cfr. ibid., ad 11«®). ' (4) Ad rem J. T. Murphy (op. cit., pag. 283-284): < Nature does not operate by leaps and bounds. She makes no abrupt transformations; nor does she leave unaccountable hia­ tuses In her wake. In the reproduction of her creatures she moves through consecutive transi­ tions, and measuredly evolves the issue by a visible, if incomprehensible, process, from the simplest elements to the finished product ». Cfr. S. Thom., loc. prox, cit.; I, q. 118, a. 2, ad Utrum Anim i rationalis corpori uniatur fecundalionls momento 691 pluribus principiis philosophicis quae, sive physice sive metaphy­ sice, ab Aristotele et S. Thoma docentur. 883. Corollarium. — Ex dictis non sine iure colligi potest, quod in stcunda sententia apertius et clarius verificatur non solum lex embryogenetica et causalitatis principium, sed etiam principium teleologicum seu finalitatis, quod metaphysice sic exprimitur « potentiam dici ad actum » (1). Verumtarnen, nullum inconveniens est hanc secundam sententiam hoc sensu explicare; quod videlicet in ipsa fecundatione, vi seminum, anima vegetalis et sensilis simul traducitur; attamen, eiusdem seminis virtute prius est formaliter vita vegetativa, et deinde adepta embryonis suffi­ cienti organizatione sensili, eâdem vi seminis apparet anima formaliter sensitiva, qua, cum sit virtualiter-eminenter vegetalis, prior anima corrumpitur, sicut in ceteris animalibus contingit. Evoluta denique sufficienti humana organizatione, creatur simulque infunditur anima ra­ tionalis; quâ, cum sit formaliter intellectiva et virtualiter-eminenter vegetativa et sensitiva, prior anima formaliter sensitiva corrumpitur (2). 884. Scholion. — Est denique animadvertendum quod, praeter reci­ tatas sententias, S. Thomas tres alias refert, quae licet conveniant in hoc quod animae rationalis infusio fiat quando corpus sufficientem organizationeni attigerit, tamen dissentiunt de modo quo embryo vel foetus vivat. Etenim quidam (v. g. Halensis) (3) tenent, foetum vivere vitâ seu animâ 2-a; 111, q. 33, a. 2; ibid., q. 34, a. 2, ad 3«®; de Pot., q. 3, a. 9, ad 9«®; de Anima, a. 11, ad lum; dtSp. Creat., a. 3, ad 13u®; II, dist. 18, q. 2, a. 3; III, dist. 3, q.5,a.2. — Quapropter, optimo iure concludit de hac re Mercier (op. cit., n. 278, pag. 339-340): « L’embryogénie confirme d'une manière frappante ces vues spéculatives des anciens scolastiques... De même, s’il est permis de s’en rapporter aux observations de M. Preyer sur la physiologie de l'embryon, les contractions du cœur et la circulation du sang se remarquent, chez le poulet et le cobaye, par exemple, plusieurs jours avant que l’on aperçoive aucun indice de motilité; la motilité ellemême précède les manifestations de la sensibilité, de sorte que, morphologiquement et phy­ siologiquement, l’ontogénése se révèle comme un processus d’évolution de l’indéterminé au déterminé, de la vie organique à la vie sensitive, ainsi que ravalent pressenti les hommes de génie du XIII siècle ». (1) Praedicta nostra sententia non obstante, libenter fatemur, et in praxi cum omnibus catholicis tenemus, quod prima sententia (qua scii, asseritur, blastospheram seu embryonem non plene evolutum iam animam rationalem formaliter possidere) hodie — theologice saltem — communiter tenetur. Huius enim sententiae doctrina nixa, Ecclesia: Io lubet quod omnes foetus abortivi, etiam minimi — nisi iam sint mortui — sunt baptizandi (cfr. Cod. lur. Can., can, 747); 2° stricte prohibet reatu veri homicidii, eos qui directe, — et etiam indirecte sine causa proportionate gravi —, sive abortum immaturum procurant (cfr. C. /. C., can. 985, § 4; 2350, § 1), sive exercent embryotomiam (i. e. sectionem mortiferam seu vivi foetus destructio­ nem in utero matris), sub qualibet forma, ut v. g. evlsceratio et cranlotomia (cfr. Pespons. S.Offic., 31 Mail 1884, apud Acta S. Sedis, vol. 17, pag. 556); Imo postea ab eadem S. Cong. S. Offic. (19 Aug. 1889) eadem decisio applicata est ad • quamcumque chirurgicam operatio­ nem directe occlsivarn foetus vel matris gestantis». (2) Neque praedictus sensus est a mente Angelici alienus, imo ei maxime conformis esse videtur. Scribit enim inter alia: « Anima Igitur vegetabilis, quae primo inest, quum embryo vivit vita plantae, corrumpitur, et succedit anima perfectior, quae est nutritiva et sensitiva simul [qua ratione, foetus sensationes elicit: «proles concepta sentit In matre, etiam ante­ quam animam rationalem obtineat », S. Th., Ill, q.34, a. 2, ad 3«®); hac autem corrupta, succedit anima rationalis ab extrinseco immissa, licet praecedentes fuerint virtute seminis » (II C. Gent., c. 89; cfr. III, q. 32, a. 1, ad 1«®). (3) II P., q. 87, niembr. 3, a. 6. 692 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. 11, Art. Ill, Sectio I, § 2, HI matris, quod certe est contra rationem principii vitalis, quod formale et intrinsecum esse debet (1); alii autem dicunt, animam complete et essen­ tialiter in ipso semine adesse, quod etiam falsum est: tum quia forma non unitur nisi proprio corpori, cuius est actus; tum quia generatio ani­ malis esset solum per decisionem, ut in antítesis; tum denique respectu animae rationalis: « quia impossibile est ut dividatur secundum divi­ sionem corporis ad hoc ut in deciso semine esse possit», sive «quia se­ queretur quod in omnibus pollutionibus, ex quibus conceptus non se­ quitur, nihilominus rationales animae multiplicarentur» (2); alii demum malunt, quod prius est anima vegetativa quae vi seminis ad sensitivam transit, et haec vi superioris agentis scii. Dei deforis illustrantis, ad intel­ lectivam transit; quod etiam est falsum, uti iam supra ostendimus (3). HI. - Utram Anima Rationalis corpori uniatur tota et totaliter (4). 885. Demonstrato quod anima rationalis est forma substan­ tialis corporis, imo eius una unicaque forma, logice deducitur ipsam totam et totaliter corpori uniri; unde «veritas huius quaestionis ex praecedentibus dependet » (5). Ceteroquin, quaestio haec fere soluta est supra, ubi egimus de animarum divisibilitate vel indivisibilitate (6). Nam quaerere de animae divisibilitate vel indivisibilitate idem est ac quaerere an anima sit necne tota et totaliter in corpore (7). Breviter igitur expendenda est praesens quaestio. 886. Praenotamina. — Est primo notandum, quod esse alicui unitum dicit esse in aliquo seu ei esse praesens, quod per tó ubi exprimitur; unde ubi large sumptum dicit alicuius praesentiam seu existentiam in aliquo. Hoc autem di­ verse sumi potest: Io aut ratione essendi, quod dividitur: in ubi circumscriptivum (= locale) de quo alibi dictum est (8), et in ubi non-circumscriptivum (=illocale), quod est esse in alio non sicut locatum in loco, quod esse potest: aut su(1) Cfr. S. Thom., II C. Gent., c. 89. (2) S. Thomas, ibid. (3) Cfr. supra, pag. 676, 7° opinio sub t¡; S. Thom., I, q. 118, a. 2, ad 2'im; II C.Gtnl., c. 89. (4) Cfr. S. Alb. Magn., I, dist. 8, a. 26; S. Thom., I, q. 76, a. 8; I, dist. 8, q. 5, a. 2; 11 C. Gent., c. 72; IV ibid., c. 67; de Sp. Creat., a. 4; de Anim., a. 10; Opuse. 61, c. 47; S.Bonavent., I, dist. 8, P. II, a. 1, q. 3; II, dist. 36, P. I, a. 2, q. 1 ; Javelli, III de Anim., q. 6; Bañez, in I, q. 76, a. 8; I de Gen. ct Corr., c. 4, q. 8, a. 4; C. Alamanno, op. cit., q. 91, a. 8; Aversa, op. cit.,q, 45, sect. 3; Conimbricens., i I dc Anim., c. 1, q. 9, a. 2; Ruvio, II de Anim., c. 3 de modo inform., q. 1,4; Roselli, op. cit., q. 19, a. 2; Zigliara, op.cit., lib. 11, c. 3; De Maria, op. cit., P. II, q. 2, a. 8-9; Sanseverino, op. cit., c. IV, n.220-257; Pesch, op. cit., n. 275; Boedder, op. cit., n. 526-531 ; Mercier, op. cit., n. 274; Donat, op. cit., n.583-587; FrObes, op. cit., lib. III, c. 3, Thes. 29, p. 336-337; De Sarlo, op. cit., vol. II, c. XVII, p. 91154; et alios supra in nota citatos (p. 431). * Ai’ (5) S. Thomas, de Sp. Creat., a. 4. (6) Cfr. supra pag. 431 ss. (7) Ut enim ratiocinatur Bañez (I, q. 76, a. 8, initio); «formam esse totam in qualibet parte est non habere partes extensas et correspondentes partibus subiecti, quod est animam esse indivisibilem: quia divisio debet esse in partes. Unde illud quod partibus caret non potest dividi. Quare idem est quaerere: an omnis anima sit tota in qualibet parte, et an omnis anima sit habens partes et an omnis anima sit indivisibilis ». (8) Cfr. supra, pag. 206, n. 312. •? Utrum Anima rationalis corpori uniatur tota et totaliter 693 pernaturaie (1) de quo non est quaestio, aut naturale et est illud cuius est natu­ raliter esse in alio; naturale autem potest in alio esse sive informative (= per informationem) sive causative seu causalitate ordinis ve! approximationis vel operationis; — 2° aut ratione modi essendi, quod dividitur: in definitivum, quod ita est in hoc ut non possit simul in alio esse, proinde definitur seu determinatur ad illud tantum; et in non-definitivum, quod est e contra, quando ita est uni praesens ut simul etiam aliis esse possit (2). Secundo est notandum, quod aliquid potest esse totum in alio tripliciter: totalitate quantitatis, essentiae et virtutis, de quibus alibi dictum est (3); his autem addi potest esse totum in alio totalitate praesentiae, qua aliquid est totum alicui praesens seu in eius conspectu, v. g. ego sum totus in omnibus partibus ac rebus quae nunc in camera mea adsunt, inquantum omnia sunt mihi praesentia et in meo conspectu. Tertio est notandum ex alibi ostensis, quod anima rationalis non est tota in toto corpore: Io nec totalitate quantitatis, cum enim hoc de inferioribus animabus asseratur (4), a fortiori de anima rationali dici debet, cum sit non solum essentialiter tam per se quam per accidens simplex, verum etiam essentialiter spiritua­ lis (5); 2° neque totalitate virtutis, tum quia omnis anima est virtualiter divisibi­ lis (6); turn quia anima rationalis est essentialiter spiritualis, quo excedit corporis capacitatem, ideoque « remanet ei virtus ad operandum operationes quasdam sine communicatione corporis, sicut intelligere et velle n (7), consequenter non est tota virtute in toto corpore; quia iterum «quaelibet pars corporis recipit animam secundum suum modum, et ideo in diversis partibus est secundum diversas potentias; neque oportet quod in unaquaque sit secundum omnes» (8), sed «secundum visum in oculis, secundum auditum in aure et sic de aliis» (9), ideo nec est tota virtute in qualibet parte corporis. 887. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis facile apparet fulcrum difficultatis, qua potius quaeritur de totali esse animae rationalis in corpore totalitate essentiae, cum de totalitate prae­ sentiae fere sit evidens. Quaeritur proinde, an anima rationalis secundum totam suam essentiam sit tota in toto corpore et in qua­ libet eius parte, vel ita sit determinata in aliquo corporis puncto, quod est eius propria sedes, ut in ceteris corporis partibus sit solum secundum virtutem. 888. Sententiae. — Praeter opiniones pure materialisticas, innumerae sunt sententiae quae animae sedem respiciunt (10). Unusquisque enim pro lubitu suo in quodam corporis puncto seu centro animam rationalem collocat: quidam enim in capite (= Pythagoras, Plato), quidam in cerebro (= Malebranche, Haller, Boerhaave, Cl. Bernard), quidam in cerebello (= Drelencurt), quidam in corpore calloso (= De La Peyron, Tucchmeyer, Lotze), quidam (1) Hoc supernaturale secundum diversas rationes formales solet a Theologis tripli­ citer dividi, nempe: in sacraméntale ( — cucharisticum), in hypostaticum et in infernale, (2) Cfr. S. Thom., I, q. 51, a. 2. (3) Cfr. supra, pag. 431, n. 569; S. Thom., I, q. 76, a. 8. (4) Cfr. supra, pag. 435, n. 574. (5) Cfr. S. Thom., loc. prox. cit. (6) Cfr. supra, loc. prox. cit. (7) S. Thomas, dc Anim., a. 10. (8) S. Thomas, ibid., ad 13«®; cfr. de Sp. Creat., a. 4, ad Ilum. (9) S. Thomas, I, q. 76, a. 8. (10) Dc diversis antiquorum sententiis, cfr. Cicer., Tuscul., 1, c. 10; Plutarc., dc Placit. Philos., IV, 5; Tertullian., de Anim., c. 15. Utrum Anima rationalis corpori uniatur tota et totaliter 694 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. III, Sectio I, § 2, III in septo lucido (= Digby), quidam in corporibus striatis (= Willis), quidam in meningibus (= Catt), quidam in medulla cerebri (= Vieussens), quidam in bulbo (= Rolando), quidam in lobis cerebri (= Bailly de Blois), quidam in quodam liquido cephalo-rachidiano (= Soemmering), quidam in glandula pineali seu conarion (= Cartesius), quidam in pectore (= Epicurus), quidam in corde (= Stoici) (1) etc. etc. His omnibus e diametro opponuntur qui docent, animam rationalem esse totam in toto corpore et in qualibet eius parte, totalitate sive praesentiae sive essentiae. Ita post Aristotelem, Nemesias (2), S. Augustinus (3), S. Ambrosius (4), S. Thomas et Scholastici omnes, cum quibus dicendum est: 889. Conclusio : « Anima rationalis est tota in toto corpore et • 1 J • _ 1  1 1 •Â  1 ♦  J• II Prob. 1‘ Pars ( = anima rat. est tota in toto corpore et in qualibet eius Esse totum in aliquo totalitate prae­ sentiae est ei esse praesens secundum id quod ita est ut sit totaliter in eius conspectu. Atqui anima rationalis secundum id quod est, corpori eiusque partibus est praesens ita ut omnia sint in conspectu animae. Ergo anima rationalis est tota in toto corpore et in qua­ libet eius parte totalitate praesentiae. Mai. est definitio. — Min. deck: Totum corpus oninesque eius partes revera vivunt; certum est autem quod non vivunt ex se sed per animam, cum probatum sit ipsam esse formam substan­ tialem et unicam corporis humani; consequenter, toti corpori eiusque partibus anima rationalis est praesens, proptereaque omnia sunt in conspectu eius (5). Prob. 2‘ Pars (= anima rat. est tota in toto corpore et in qualibet eius parte totalitate essentiae). — Arg. Ittm (= dynamice). — Anima tota totalitate essentiae ibi est, ubi operatur. Atqui totalitate suae es­ sentiae operatur in toto corpore et in qualibet eius parte: totum enim corpus sive quaelibet eius pars, vivit sive nutritur, augetur, aut sentit; quae omnia ad eius essentiam pertinent. Ergo anima rationalis est tota in toto corpore et in qualibet eius parte totalitate essentiae (6). Arg. num (= statice). — Illud est totum totalitate essentiae in aliquo, in quo est secundum totam rationem suae formae seu es­ sentiae. Atqui anima rationalis secundum totam rationem suae parte totalitate praesentiae). — (1) Huic Stoicorum opinioni favere videtur Aristoteles; putat enim quod anima est in determinata corporis parte (cfr. De I uvent. et Senect., c. 1 ; de Motu Animal., c. 7), quae quidem pars est potissimum cor (cfr. 11 de Part. Anim., c. I ; III ibid., c. 4). Cui inclinare videtur etiam S. Alb. Maon. (II de Anim., Tr. I, c. 7), aiens animam secundum essentiam esse in corde,se­ cundum facultates vero in aliis membris. (2) Cfr. De Nat. Horn., c. 3. (3) Cfr. De Immort. anim., c. 16, n. 25; de Trinit., lib. VI, C. 6, n. 8; Eplst. 166, c. 2, n. 4. (4) Cfr. De Di^n. Condit. Nat. Hum., c. 2. (5) Cfr. S. Thom., de Sp. Creat., a. 4, arg. 4^m s. contr. (6) Cfr. S. Thom., ibid., arg. s. contr. essentiae est in toto corpore et in qualibet eius parte. Ergo anima rationalis est tota in toto corpore et in qualibet eius parte totalitate essentiae. Mai. est definitio. —Min. prob.: Forma essentialiter indivisibilis ubicumque est, tota est secundum suae essentiae rationem. Atqui anima rationalis est forma substantialis essentialiter indivisibilis corporis humani, non solum per se sed etiam per accidens: ideoque etiam est essentialiter subsistens seu spiritualis, ut supra ostensum est; propterea, corpori eiusque partibus heterogeneis unitur non «sicut corpora ad invicem coniunguntur» (1), quorum una pars est extra aliam ac ideo unum corpus est in alio ut locatum in loco, sed anima rationalis « est in corpore ut continens et non ut contenta » (2). Ergo anima rationalis secundum totam rationem suae essentiae est in toto corpore et in qualibet eius parte. 890. Corollarium. — Ex dictis ergo colligitur, quod quando fit sermo de animae rationalis sede, non sumitur haec locutio proprie et stricte, quasi, ut sic, essentialiter involvat circumscriptionem quamdam atque ideo quantitatem; unde dicere animam rationalem esse in corpore circumscriptive seu localiter « stultum est » (3). Quare, sedis nomine sumitur metaphorice, ut anima sit in corpore non-circumscriptive et illocaliter et quidem naturaliter informative seu per informationem; consequenter dicimus eam esse in eo definitive, ita ut tale corpus informet, quod nequeat simul aliud corpus informare. 891. Scholion. — Est ultimo animadvertendum, quod licet anima rationalis sit in toto corpore et in qualibet eius parte totalitate essentiae et non virtutis, nihilominus negandum non est, quod ibi magis virtualiter explicatur suasque activitates manifestat, ubi aptiora sunt organa eius potentiis magis conformia; quia vero anima rationalis suas activitates in praesenti statu non exercet nisi utendo phantasmatibus, quae sedem in cerebro seu melius in encephalo habent, ideo ibi magis explicatur animae virtus, et consequenter magis nobis innotescit ibi adesse quam v. g. in pede vel in manu. Hoc autem modo optime admitti potest quod recentiores scientifici docent de theoria localizationis cerebralis, praesertim per sic dictam cytoarchitectonicam cerebralem (von Economo, Koskinas), quod philosophiae maxime est etiam conforme. Nam, «quanto aliqua forma est nobilior et simplicior, tanto est maioris virtutis. Unde anima quae est nobilissima inter formas inferiores, etsi simplex sit in substantia, est tamen multiplex in potentia et multarum operationum; unde, indiget diversis organis ad suas operationes complendas; quorum diversae animae potentiae proprii actus esse dicuntur, sicut visus oculi, auditus aurium, et sic de aliis» (4). (1) (2) (3) (4) S Thomas, II C. Gent., c. 72. S. Thomas, I, q. 51, a. 1. S. Thomas, I, dist. 8, q. 5, a. 3, c. S. Thomas, H C. Gent., c. 72. H 695 9 | jfy j 1 9 9 f 9 X 9 S S ■ E E 9 S| H 9 H : H I 11 ■ H ?¡ H K9 Hn 695 Liber 11 - Philos. Nal. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. Ill, Seclio //,§]!,[ SECTIO II. De Anima Rationali Dynamice Accepta. 892. Considerata anima rationali statice sumpta seu secundum eius naturam et essentiam tam absolute quam relative; restat illam dynamice perscrutare seu secundum esse potestativum vel operativum, unde haec pars anthropologiae merito Dynanwlogia Ratio­ nalis seu Intellectiva appellari potest. Dictum est enim alibi, quod potentiarum aliae sunt cognoscitivae et aliae appetitivae; utrumque autem potentiarum genus, ut experientia liquet, animae rationali seu intellectivae competit, ita quod una est potentia intellectiva cognoscitiva seu intellectus (ratio), et altera est potentia intellectiva appetitiva seu voluntas. Duo igitur sunt in hac ultima sectione absolvenda: Io de intellectu (§ 1); 2° de voluntate (§ 2). § 1. De Intellectu. 893. Quia intellectus, ut potentia, dicit ordinem seu respectum ad proprium obiectum, ideo considerari potest aut absolute aut rela­ tive; unde agendum est, Io de intellectu absolute et secundum se accepto (I); 2° de intellectu relative accepto (II). I. - De Intellectu absolute et secundum se accepto. 894. Sumpto intellectu secundum se sive in ratione potentiae, quaeritur: an sit facultas anorganica, passiva et unica in homine. Únde haec tria sunt absolvenda: 1° an intellectus sit facultas anorganica (Io); 2° an intellectus sit facultas essentialiter passiva (2°); 3° an intellectus sit facultas unica (3°). Utrum Intellectus sit facultas anorganica 697 1. - Utrum Intellectus sit facultas anorganica (1). A 895. Agitur in hoc primo numero de natura potentiae cognoscitivo-intellectivae seu intellectus, qui ab anima rationali natura­ liter fluit. 896. Praenotamina. — Hic est notandum scu melius in memoriam ex alibi notatis revocandum quid sit natura potentiae in genere (2), quid sit potentia cognoscitivo-intellectiva seu intellectus (3) et quid sit facultas organica sive anor­ ganica (4). 897. Status Quaestionis. — In praesenti igitur quaeritur, an in­ tellectus sit identice eadem potentia ac illa cognoscitivo-sensitiva, a qua sit distincta tantum accidentaliter seu gradu altiori, et ideo an sit potentia organica, vel sit diversae naturae et entitatis ac proinde anorganica; vel quod idem est; an intellectus, qui animam intellectivam naturaliter sequitur, sit facultas essentialiter inde­ pendens ab organo corporeo, idest tam quoad eius esse quam quoad operari, et propterea anorganica; vel e contra. 898. Sententiae. — Duplex datur inter philosophos huius rei prae­ cipua sententia ad invicem e diametro opposita. Ia Sent, docet, quod intellectus est facultas organica, quae a sensitiva potentia nonnisi altiori gradu et accidentaliter est distincta. Ita Materialismus (= Democritus, Epicurus, Hobbes, Cabanis, Vogt, Moleschott, Büchner, etc.), qui actus intellectus ad materiae affectiones vel effectus reducit; Sensismus (= Locke, Hume, Condillac, etc.), qui eosdem actus ad altiores modificationes sensationem reponit; Positivismus (5), qui quamlibet cognitionem suprasensibilem seu suprapliaenomenalem negat; Nominalismus (= Spencer, Comte, Ribot, James, Bergson, Leroy, etc.) qui quodlibet universale ad purum nomen reducit. Huic opinioni fere identificatur Associationismus, reducens activitates intellectus ad quamdam sensationum reproductarum summam seu associatio­ nem (6). His addendi sunt omnes qui brutis intelligentiam tribuunt (7), sive qui aliter sentiunt de potentiae sensitivae natura (8). 2a Sent, tuetur, quod intellectus est facultas essentialiter immaterialis et (1) Cfr. Aristot., III de Anim., c. 3-4; S. Thom., II de Anim., lect. 11-12; III ibid., lect. 4, 5,7; II C. Gent., c. 51, 06-67; Javelli, III de Anim., de Int. possib., q. I ; Balmes, La Filos. Fundam., lib. IV; Sanseverino, op. cit., Dynamoi., c. 3, a. II, n. 310-319; De Maria, op. cit., Anthrop., P. I, q. 3, a. 1 ; Boedder, op. cit., n. 133-146; Donat, op. cit., n. 171-206; Gredt, op. cit., n. 542-545; Fróües, op. cit., lib. I, c. l,thes. 1, et alios supra citatos, pag. 494, not. 6»; 513, not. 1». (2) Cfr. supra, pag. 438, n. 579. (3) Cfr. supra, pag. 495-498. — Certe illa intellectus definitio sumitur pro praesenti ut com­ muniter ab omnibus Intellecta, quia debet esse corollarium totius tractationis praesentis. (4) Cfr. supra, pag. 513, n. 654. (5) Dicitur etiam Empirismus, Phaenomenalismus et Agnosticismus Empiricus. (6) Cfr. Mercier, op. cit., n. 229. (7) Cfr. supra, pag. 498, n. 645. (8) Cfr. supra, pag. 514, n. 656. 698 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. III, Sectio II, § 1,1, 1 anorganica, ideoque non solo gradu sed entitative a potentia sensitiva distincta. Thomas et Scholastici omnes, quibus non Brentano, Witasek, Busse, Külpe, Binet, Moore, Ita cum Aristotele, S. pauci ex scienti- ficis (= cum quibus est dicendum: etc.) adhaerent; n 899. Conclusio : « Intellectus humanus est facultas essentialiter immaterialis et anorganica ». Prob.: Facultas, cuius obiectum est essentialiter immateriale, cuiusque activitas nullo corporeo organo exercetur atque ex se intrinsece quamlibet naturam corpoream excludit, est essentialiter immaterialis et anorganica. Atqui intellectus humanus est talis facultas. Ergo intellectus humanus est facultas essentialiter imma­ terialis et anorganica. Mai. constat; potentiae enim ab obiecto specificantur; et cuius esse et operari ab organo corporeo est independeos, eius operativa potentia nulli est affixa organo, quo suam activitatem exerceret; atque ob eamdem rationem, ex se et intrinsece quamlibet corpo­ ream naturam excludit. Min. prob. per partes. Prob. Ia Pars (= intellectus humani obiectum est essentialiter im­ materiale). — Quod secundum se ac essentialiter est universale, ideoque carens seu abstrahens a materia et conditionibus materia­ libus, necnon a tempore et spatio, est essentialiter immateriale. Atqui intellectus humani obiectum est tale. Ergo intellectus hu­ mani obiectum est essentialiter immateriale. Mai. est per se nota. — Min. decl. et simul prob.: cuius veritas ex infra de intellectus obiecto dicendis magis patebit. Teste enim experientia, intellectus humanus non solum cognoscit rerum phae­ nomena circa quae est etiam sensus, sed et rerum noumena seu essentias vel quidditates (1), quae, ut tales, sunt formae univer­ sales, atque ut huiusmodi ex se praescindunt a qualibet materiae natura concreta et conditione materiali individuante, ideoque a qualibet temporis ac spatii differentia. Hoc autem est id quo natura rationalis seu intellectiva excedit sensitivam, idest « quantum ad cognitionis obiectum: quia sensus nullo modo potest cognoscere universale, cuius ratio est cognoscitiva » (2). Etenim, « ex hoc aliqua res est intelligens quod est sine materia; cuius signum est, quod formae fiunt intellectae in actu per abstractionem a materia; unde (1) Cfr. S. Thom., I, q. 57, a. 1, ad 2« * ». (5) S. Thomas, I C. Gent., c. 66, rat. 4. (6) Quoad innumeros alios textus S. Thomae circa illius argumenti minorem, cfr. Tab. Aur., verb. « intellectus », praesertim, n. 15, 45, 49, 165, 177, 184. (7) Cfr. S. Thom., I, q. 75, a. 2; in lib. Arist. de Anim., n. 200, 207, 294, 377, 684-685, 687-688 (ed. Pirotta); et alibi. (8) S. Thomas, III de Anim., lect. 7, n. 680. (9) S. Thomas, I, q. 75, a. 2. 700 Liber 11 -Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. 11, Art. 111, Sectio 11, § 1,1, I excludit. Atqui intellectus humanus est cognoscitivus in potentia essentiali omnium corporum. Ergo intellectus humanus ex se et intrinsece quamlibet corporis naturam excludit. Mai. iam alibi est longius explicata (1). — Min. liquet ex expe­ rientia, ut in praecedenti parte dictum est, unde intellectus «non est cognoscitivus tantum unius generis sensibilium sicut visus et auditus, vel omnium qualitatum et accidentium sensibilium com­ munium vel propriorum, sed universaliter totius naturae sensi­ bilis » (2). 11 Io: Potentia quae nec per se neque per accidens est corru­ Confirm. ptibilis, est essentialiter immaterialis et anorganica. Atqui intellectus humanus nec per se neque per accidens est corruptibilis. Ergo intellectus humanus est facultas essentialiter immaterialis et anorganica. Mai. constat; potentia nonnisi dupliciter corrumpi potest, aut propria corruptione seu per se, et hoc nonnisi per excellentiam proprii obiecti a quo specificatur, « sicut visus a valde fulgidis, et auditus a fortibus sonis, et sic de aliis» (3); aut corruptione alterius seu per accidens, hoc est ra­ tione corruptione subiecti cui potentia affigitur. Min. prob.: Intellectus humanus enim non est per se corruptibilis, idest « per excellentiam sui obiecti, quia qui intelligit valde intelligibilia, non minus intelligit minus intelligibilia, sed magis» (4); neque per ac­ cidens, « cum non sit actus corporis ullius, quasi a corpore dependens» (5), ut iam ostensum est. Confirm. 2°: Nulla potentia est minoris nobilitatis ac perfectionis sua essentia a qua naturaliter fluit. Atqui anima intellectiva est essen­ tialiter immaterialis et anorganica. Ergo intellectus humanus est fa­ cultas essentialiter immaterialis et anorganica. Mai. patet ex hoc, quod effectus, qui est eiusdem entitatis cum causa, hac nequit esse ignobilior aut imperfectior. — Min. longe superius est demonstrata. — Conqs. et Conqa. sunt nota, cum intellectus sit potentia seu proprietas animae intellectivae. 900. Corollarium Ium. — Colligitur primo, quod sensus propterea quia est organicus et materialis, non potest perfecte et proprie supra seipsum reflectere; intellectus e contra, quia est anorganicus et immaterialis, supra actum suum et seipsum potest proprie reflectere seu ad seipsum redire reditione completa, quâ «secundum eamdem reflexionem intelligit et suum intelligere et speciem, qua intelligit » (6). (1) Cfr. supra, pag. 489, in arg. I. (2) S. Thomas, HI de Anim., lect. 7, n. 682. (3) S. Thomas, 11 C. Gent., c. 55, rat. 9a. (4) S. Thom., ibid. fHÊ (5) S. Thomas, ibid.; cfr. ibid., c. 79; III, q. 46, a. 7; IU dc Anim., lect. 7, n. 687-689 et passim. SflN (6) S. Thomas, I, q. 85, a. 2; cfr. ibid., q. 14, a. 2, ad 3°°»; ibid., q. 76, a. 2, ad 4“®; n C. Gent., c. 66, 74; II, dist. 23, q. 2, a. 1 ; de Verit., q. I, a. 9; ibid., q. 2, a. 2, ad 2«®. Utrum Intellectus sit facultas anorganica 701 901. Corollarium IIa“. — Colligitur secundo contra omnes adversarios, quod intellectus non solum quantitative seu gradu, sed qualitative et entitative a sensu distinguitur. Sensus enim est potentia organo corporeo affixa, cuius actus intrinsece a corporali materia est dependens atque a toto coniuncto elicitur; a sensibili corporeo est immediate passibilis, quo fit ut sit corruptibilis a maximo seu excellenti sensibili; proindeque, corrupto composito, eo ipso et sensus corrumpi debet. E contra vero intellectus, qui est potentia organo corporali nullo modo affixa, et cuius actus intrinsece a corporali materia est independens atque est actus non totius coniuncti, sed solius animae; a sensibili externo non est immediate passibilis; quo fit ut incorruptibilis sit etiam a maximo seu excellenti intelligibili; proindeque, corrupto corpore seu toto composito, intellectus minime corrumpitur (1). Ex quibus ulterius sequitur, quod cognitio in­ tellectiva (= intellectio) infinite excellentior et perfectior est cognitione sensitiva (= sensatione) (2). 902. Scholion. — Est denique animadvertendum, quod licet intellectus sit essentialiter immaterialis et anorganicus, eiusque actus nullo organo perficiatur; tamen obiective a sensu et sensatione dependet. Nam, «quia primum principium nostrae cognitionis est sensus, oportet ad sensum quodammodo resolvere omnia de quibus iudicamus» (3); unde, actus intellectus a sensu dependet non quasi « per organum sensibile exercea­ tur», sed quia eo «indiget sicut extremo et ultimo ad quod resolutio fiat» (4). Quandoquidem, anima intellectiva considerari potest et formaliter seu secundum suam essentiam, quo probavimus esse corporis formam; et virtualiter seu secundum suam virtutem, qua proprias activitates independenter ab organo corporeo exercet, licet ad hoc sensibus indigeat, ut habeat scii, obiectum (5). Quare, non est mirum si intellectus in sui exer­ citio seu activitate impediatur vel debilitetur — indirecte tamen — ex sensuum indispositione seu alicuius organi corporalis laesione (6); ideoque, «impossibile est quod sit in nobis indicium intellectus perfectum cum ligamento sensus, per quem res sensibiles cognoscimus» (7). (1) Cfr. S. Thom., Illdc Anim., lect. 4, n. 622-623; ibid., lect. 12, n. 771-772; I, q. 75, a. 3, ad 2“n>, et alibi; Congr. Stud., Thés. XVII. (2) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 1, a. 9. (3) S. Thomas, de Verit., q. 12, a. 3, ad 2u». (4) S. Thomas, ibid., ad 3“»'; cf. 1, q. 50, a. 1 ; ibid., q. 115, a. 4; II, dist. 15, q. 1, a. 3; Opuse. 16, c. I ; I Post. Ana., lect. 42. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 76, a. 1, ad 1um et 4«». (6) Cfr. S. Thom., III de Anim., lect. 4, n. 621 ; ibid., lect. 7, n. 688. (7) S. Thomas, I, q. 84, a. 4; cfr. ibid., q. 94, a. 4, ad 4'>»>; ibid.,q. 101,a.2,c.; I-l I, q. 33, a.3,ad3»“; ibid., q. 48, a. 3, c.; ibid., q. 53, a. 1, ad 3““; Il-II, q. 154, a. 5, c. et ad 2»«; ibid., q. 172, a. 1 ; II, dist. 32, q. 2, a. 3, ad 7«'»; III, dist. 15, q. 2, a. 3, qla. 2.ad 3“™; De Verit., q. 12, a.3; ibid., q. 26, a. 3; ibid., q. 28, a. 3, ad 6“™ et 7um; de Anim., a. 15, c. et alibi. 702 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 1,1, 2 Utrum Intellectus sit facultas essentialiter passiva 703 Aegidius) (1), sed vere active: intellectio enim est operatio vitalis, ad quam eliciendam operans vitale active necessario con­ currit (2). Tota igitur difficultas restringitur ad intellectum ut transcendentaliter ordinatur ad proprium obiectum intelligibile, non quidem ad tale vel tale obiectum sed absolute; de eiusdem enim ordine ad species intelligibiles infra (3) ex professo tractabitur, licet ex nunc dicendis solutio etiam patebit. Quapropter quaeritur: an intellectus humanus sit in potentia essentiali ad proprium obiectum intelligibile, ita ut ex sua natura privetur illo actu quo primo at­ tingit suum obiectum intelligibile, ideoque sit facultas essentialiter passiva (4). netus, 2. - Utrum Intellectus sit facultas essentialiter passiva (1). 903. Ostenso quod intellectus humanus est facultas immaterialis et anorganica, quaerenda est nunc huius facultatis qualitas, an sit scilicet secundum se activa vel passiva. 904. Praenotamina. — Est primo notanda seu melius ex alibi habitis (2) recolenda, activae et passivae potentiae formalitas. At ut recte facultatis passi­ vitas intelligatur, sciendum est passivum, quod a pati dicitur, tripliciter sumi posse: Io propriissime, quando ipsa receptione aliquid a recipiente removetur, quod sibi secundum naturam aut propriam inclinationem convenit; 2° minus proprie, quando id quod a recipiente removetur, indeterminate ei convenit seu est ei conveniens vel non conveniens; 3° communiter, quando non solum nihil a recipiente abiicitur, imo ipsa receptione recipiens perficitur, quod contingit ex hoc solo ut id quod est in potentia ad aliquid, recipiat illud ad quod erat in potentia, quo modo omne quod de potentia in actum exit, pati dicitur (3). Secundo est notandum, quod intellectus humanus in duplici ordine sumi potest, in ordine nempe entitatis et intelligibiiitatis seu cognoscibilitatis; sicut enim quaelibet res propriam habet naturam qua in tali vel tali genere entis collocatur, ita et propriam cognoscibilitatem habet (4). Non est porro dubium, quin intellectus humanus sit in linea entitatis ens actu; omnis enim animae virtus seu facultas est eius actus: quia si dicatur cum anima idéntica, tunc sicut ipsa erit actus: si vero ab ea distincta dicatur, erit eius accidens, quod est eius actus, maxime quia intellectus est ratio seu principium quo anima cognoscitivo operatur seu intelligit, et ut huiusmodi necessario est forma seu actus, cum unumquodque operetur per suam formam. Quapropter, consideratur hic intel­ lectus humanus in linea cognoscibilitatis seu intelligibiiitatis, hoc est redupli­ cative ut est facultas cognoscitiva, et ut huiusmodi triplicem involvit respectum, videlicet ad obiectum intelligibile a quo primo specificatur, ad species intelligibiles ex quibus, tamquam ex forma et ex ipso intellectu, efficitur unum princi­ pium determinate efficiens intellectionis, et ad ipsam intellectionem. 905. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis de facili erui potest quaestionis punctum. Etenim, certum est quod passivitas hic sumi debet sensu communi, quia cum intellectus sit immaterialis, nihil ab eo abiici potest; certum est praeterea ex alibi ostensis (5), quod intellectus respectu elicitae intellectionis non se habet pure pas­ sive, sicut falso quidam tuentur (= Aureolus, J. Jandunus, P. Ve(1) Cfr. S. Alb. Magn., Ill de Anim., Tract. 3, c. 2; S. Thom., I, q. 79, a. 2; IU, dist. 14, art. I, qla. 2; II C. Geni., c. 59; de Veril., q. 16, a. 1, ad 13; III de Anim., lect. 7, 9 et alibi; Capreol., IV, dist. 49, q. 4, ad arg. Aureol. contr. *2n> conci.; Cajetan., III de Anim., c. I; I, q. 79, a. 2; Ferrar., Ill de Anim., q. 4; II C. Gent., c. 60, 82, 98; Javelli, III de Anim., de Intel. Possib., q. 2; Bañez, I, q. 79, a. 2; Aversa, op. cit., q. 58, sect. 2; Sanseverino, loc. prox, cit., a. 4, n. 179-194; a. 6, n. 207-215; Zigliara, op. cit., Psych., lib. IV, c. I, a. 1; Mercier, op. cit., n. 177, et plures alios. (2) Cfr. supra, pag. 520, n. 662, tertio notand. (3) Cfr S. Alb. Magn., V Metaph., Tr. 3, c. 3; S. Tho.m., I, q. 79, a. 2; de Verit., q. 26, a. 1 ; Cajetan., 1, q. 79, a. 2. (4) Cfr. S. Tho.m., de Verit., q. 8, a. 6, ad 2«“' et 6u>“. (5) Cfr. supra, pag. 606 ss. . .JhF 906. Sententiae. — Propositae quaestioni duplex datur inter philo­ sophos principalis sententia. Ia Sent, docet, quod intellectus humanus est facultas essentialiter activa. Ita quidam antiqui (v. g. H. Gandav.) (5) docentes, obiectum se habere ad in­ tellectum non ut motivum, sed ut terminativum dumtaxat; Cartesiani, repo­ nentes animae humanae essentiam in cogitatione; omnes Innatistae, de quibus infra; oinnes Rationalistae et Transcendentalistae. Haec sententia est funda­ mentum basisque cuiuslibet speciei Idealismi Transcendentalis, scilicet Idea­ lism^ Critici (= Kant), Idealismi Subiectivi (— Fichte), Idealismi Obieclivi (= Schelling) et Idealismi Absoluti seu Panlogismi (= Hegel). . 2a Sent, tuetur, quod intellectus humanus est potentia seu facultas passiva; attamen, quidam (v. g. Scotus) (6) volunt, hanc passivitatem intelle­ ctui humano per accidens tantum convenire; alii vero (= S. Alb. Magn., S. Thom., Thomistae et Scholastici fere communiter), per se et essentialiter eam convenire. Sit igitur cum istis H 907. Conclusio: « Intellectus humanus est facultas essentialiter passiva ». Prob.: Quod in ordine cognoscitivo est secundum se ac essen­ tialiter indeterminatum et determinabile ab omni cognoscibili sibi (1) Cfr. Aureol., I, dist. 35, q. 1, prop. 3-4; J. Jan., II dc Anim., q. 16; III ibid., q. 17, 23-24; P. Venet., Sum. de Anim., c. 10; Aeoid., Tract, de cognit. Ang., q. 1. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 56, a. 1 ; dc Verit., q. 8, a. 6; Scotum, I, dist. 3, q.6-8; Bañez, I, q. 79, a. 2, dub. I, conci. 3a; ibid., dub. *2 »; et alios. (3) Cfr. pag. 731 ss., n. 933 ss. (4) Ad rem acute Cajetanus (1, q. 79, a. 2) ait, quod praesens quaestio intelligenda est de potentia essentiali quae dicit privationem actus primi et proprii illius, « ct merito; quoniam de ipsa potentia intellectiva nuda debet esse prima quaestio, utrum sit passiva. Passibilitas autem potentiae secundum scipsam solam attenditur secundum ordinem quem habet ad pro­ prium actum, et non ad hunc vel illum, ac per hoc passibilitas intellectus absolute ct primo attenditur secundum conlunctionem intellectus ad Intelligibile: hoc enim est illius propria perfectio; si enim intellectus est in potentia essentiali respectu intelligibilis potentia est, si non non; quamvis sit forte passivum respectu alicuius». (5) Cfr. H. Gand., Quodl. IV, q. 7. (6) Cfr. Scot., I, dist. 3, q. 7; Quodl. XI11, a. 3, ad quod. *2»m argm. In his enim locis asserere videtur, quod intelligibile active concurrit ad intellectionem, a quo tamen intellectus nullo modo patitur, sed simul cum intellectu est principium activum intellectionis; ex quo patet quod intellectus essentialiter est activus; cfr. Tartaretum, 111 de Anim., Tr. 1, c. I. 704 Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars //, Cap. //, Art. Ill, Sectio 11, § I, I, 2 proportionate, est facultas essentialiter passiva. Atqui intellectus humanus in ordine cognoscitivo est secundum se ac essentialiter indeterminatus et determinabilis ab omni intelligibili sibi propor­ tionate. Ergo intellectus humanus est facultas essentialiter pas­ siva. Mai. liquet ex notatis; quare, «nihil prohibet esse aliquid actu unum et in potentia alterum, sicut corpus diaphanum est actu quidem corpus, sed potentia tantum coloratum; et similiter, est possibile aliquid esse actu ens, quod in genere intelligibilium est potentia tantum» (1). Min. prob.: — Arg. Iam. — Illa facultas in ordine cognoscitivo secundum se et essentialiter est indeterminata, cuius immateria­ li tas sequitur entitatem habentem esse in corpore; et est determi­ nabilis, cuius immaterialitas secundum se ordinatur ad aliud, ut potentia perfectibilis ad actum. Atqui intellectus humanus in or­ dine cognoscitivo est talis facultas. Ergo intellectus humanus in ordine cognoscitivo est secundum se et essentialiter indeterminatus et determinabilis ab omni intelligibili sibi proportionate. Mai. constat ex formali ratione cognitionis. Ostensum est enim, quod intantum est aliquid cognoscens et cognoscitivum, in­ quantum est immateriale, et intantum est tale, inquantum est ipsum esse sive habet de esse. Quapropter, cognoscens, cuius imma­ terialitas est ipsum esse, est perfecte actu omnia intelligibilia; cognoscens vero quod habet esse, simpliciter tamen a quolibet ordine ad corpus separatum, fit actu omnia naturaliter intelligi­ bilia per species suae naturae inditas. Ergo cognoscens, quod habet esse naturaliter in corpore, fit actu secundum quod ei cognoscibile a corpore et per corpus praebetur, ac proinde ab eo determinatur et actuatur (2). Min. prob.: Est manifestum, quod intellectus humanus est i facultas cuius immaterialitas sequitur entitatem habentem esse in corpore; nam intellectus humanus naturaliter fluit ab anima intellectiva eamque sequitur: haec autem non habet completum et specificum esse nisi in corpore; propterea probatum est supra, quod est corporis forma substantialis, licet ei non sit totaliter im­ mersa. Exinde praeterea sequitur, quod idem intellectus secundum (1) S. Thomas, de Verit., q. 8, a. 6. (2) Ad rem Angelicus (I, q. 55, a. 2): < Substantiae enim spirituales inferiores, scilicet animae, habent esse affine corpori, inquantum sunt corporum formae; et ideo ex ipso modo essendi competit eis ut a corporibus et per corpora suam perfectionem intelligibilem conse­ quantur: alioquin frustra corporibus unirentur. Substantiae vero superiores, idest angeli, sunt a corporibus totaliter absolutae, immaterialiter et in esse intelligibili subsistentes; et ideo suam perfectionem intelliRibilem consequuntur per intelligibilem effluxum, quo a Deo species rerum cognitarum acceperunt simul cum intellectuali natura ». Utrum Intellectus sit facultas essentialiter passiva 705 $e ad aliud ordinatur, sicut potentia perfectibilis ad actum; quid­ quid enim ab intellectu humano est cognoscibile, sub ratione entis universalis comprehenditur, cum hoc sit eius proprium obiectum, ut infra dicetur; ad hoc autem intellectus humanus non potest se ha­ bere ut actus tantum, quia esset actus totius entis, quod enti finito et creato repugnat (1); neque ut potentia connaturaliter perfecta per actum, quia semper et continue esset in actu suorum intelli­ gibilium, quod experientiae certo contradicit; nam «manifeste ap­ paret ex hoc quod in principio sumus intelligentes solum in po­ tentia, postmodum autem efficimur intelligentes in actu» (2). Se habet igitur intellectus humanus ad ens universale sicut potentia perficienda per actum (3). Arg. IIum. — Facultas quae in ordine cognoscitivo ex se nullum actum cognoscendi connaturalem et congenitum sibi habet, est se­ cundum se et essentialiter indeterminata et determinabilis ab omni cognoscibili sibi proportionate. Atqui intellectus humanus ex se nullum actum intelligendi connaturalem et congenitum sibi habet. Ergo intellectus humanus in ordine cognoscitivo est secundum se et essentialiter indeterminatus et determinabilis ab omni intelligibili sibi proportionate. Mai. patet; praedicta enim facultas, cum quolibet actu ex se careat, omnium actuum est susceptiva, sicut in linea entis ma­ teria prima est omnium formarum susceptiva. Min. prob. : Intellectus nullum actum intelligendi elicere potest nisi sit actu per speciem rei intelligibilis, ut patet. Atqui intellectus humanus in linea cognoscibili ex se et ex sui natura nullam spe­ ciem seu formam intelligibilem habet. Ergo intellectus humanus ex se nullum actum intelligendi connaturalem et congenitum sibi habet. Min. prob.: Omne quod in linea cognoscibili est in potentia essentiali ad aliquid cuius est susceptivum, eo ex sui natura caret, (1) Cfr. S. Thom., I, q. 79, a. 2. (2) S. Thomas, ibid.; cfr. adhuc clarius in De Verit., q. 8, a. 6. (3) Haec doctrina est ratio cur intellectus humanus dupliciter consideretur, videl.: phy­ sice, et sic sumitur iuxta modum essendi et consequenter iuxta modum operandi ex modo essendi provenientem, quo sensu intellectus humanus specifice distinguitur ab Intellectu an­ gelico; metaphysice, et sic sumitur praecise iuxta modum recipiendi obiectum, ut obiectum, quo sensu intellectus humanus specifice est idem ac intellectus angelicus (cfr. Cajetan., I, q. 79, a. 7). Exinde, non sine fundamento cum multis admittimus quod, in intellectu humano tri­ plex immaterialitatis gradus involvitur, scii.: Io specificus, et iste intellectui convenit redu­ plicative ut est humanus et rationalis, inquantum scii, intclligit cum discursu dependentur a phantasmatibus (— Physice); 2° gcncricus, et iste ei convenit ut est intellectus creatus, sublndcque cuiusdam obiecti creati limitibus septus, et in hoc cum angelis convenit ( = Me­ taphysice); 3° analogus, et Iste ei convenit prout immaterialitas, sicut ct entitas, dc intellectu divino ct creato analogice dicitur (- Transcendentaliter); cfr. Bañez, I, q. 12, a. 1; Contenson, Theol. Ment, et Cordis, lib. I, Diss. V, c. 1, Spec. II, ad !•» obi. 45 — Pirotta, Summa Philos. - II. 706 Uber // - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. Il, Art. Ill Sectio II, § 1,1,3 sicut pupilla v. g. est in potentia essentiali ad colores quorum est susceptiva, ideo eis omnino caret. Atqui intellectus humanus in linea cognoscibili est in potentia essentiali ad species intelligibiles quidditatis rerum materialium, quorum omnium est susceptivus. Nam si intellectus humanus sibi connaturaliter et congenite ha­ beret aliquam formam ex illis quarum est cognoscitivus, prohibe­ retur ab aliarum cognitione; «alienum namque, quum apparet iuxta, prohibet atque intercipit; quo fit ut neque ulla sit ipsius natura, nisi ea solum qua possibilis est» (1); quod et experientia roboratur, quia « videmus quod lingua infirmi, quae infecta est cholerico et amaro humore, non potest percipere aliquid dulce, sed omnia videntur ei amara » (2). Ergo intellectus humanus in linea cognoscibili ex se et ex sui natura nullam speciem seu formam intelligibilem habet. 908. Corollarium. — Ex his igitur manet manifestum, quod intellectus hu­ Utrum duplex intellectus admittendus sit in homine 707 in ipso homine praeter hunc intellectum sit alius ponendus et ab illo distinctus. 910. Praenotamina. — Primo est notandum seu melius revocandum ex mox antea ostensis, quod intellectus humanus in intelligendo seu cognoscendo est xjtentia essentialiter passiva. Recolendum est praeterea ex supra de cognitione labitis (1), ad omnem cognitionem species impressas requiri. Secundo est notandum, ut infra ostendetur, quod obiectum proprium hu­ mani intellectus corpori coniuncti est quidditas rei materialis et sensibilis; haec autem, inquantum est extra animam aut in sensibus tam externis quam internis, est singularis ac materialis sive materialibus conditionibus coinvoluta; unde ut talis est sensibilis per se et intelligibilis per accidens, consequenter est intelligibilis in potentia. Ut autem intellectui cognoscenti, qui est essentialiter imma­ terialis, proportionata reddatur, necesse est ut res materialis a conditionibus corporeis et materialibus exuatur ct abstrahatur, simulque actu intelligibilis reddatur. manus, specifice ut talis, est facultas essentialiter passiva, ita ut sit « in potentia ad intelligibilia sicut indeterminatum ad determinatum. Nam, intellectus possi­ bilis non habet determinate naturam alicuius rerum sensibilium. Unumquodque autem intelligibile est aliqua determinata natura alicuius speciei » (3). Quare, intellectus ita se habet ad intelligibilia «ac si in tabula inesset cui nihil esset actu inscriptum » (4), sed plura possunt in ea scribi; similiter « accidit intellectui possibili, quia nihil intelligibilium est in eo actu, sed potentia tantum» (5). 911. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis, clarissime patet fulcrum difficultatis; quaeritur enim: an, ut res materialis intel­ lectui cognoscenti proportionata reddatur seu actu intelligibilis fiat, requiratur alia potentia intellectiva, animae intellectivae in­ trinsece inhaerens atque ab ipso intellectu cognoscente seu possi­ bili realiter distincta, quae potentia intellectus agens communiter vocatur; vel ad hoc munus sufficiat ipsemet intellectus possibilis. 3. - Utrum praeter intellectum possibilem, alius specifice et realiter distinctus sit in homine admittendus (6). 912. Sententiae. — Duae sunt praecipuae auctorum de hac re sen­ tentiae. 909. Probavimus dari in homine realiter intellectum cogno­ scentem secundum se et essentialiter passivum; quaeritur nunc, si (1) Aristot., III de Anim., c. IV, n. 3; cfr. S. Thom., de Verit., q.22,a. I, ad 8«®; Ferrar., Ill de Anim., q. 4, ad Ium; n c. Gent., c. 98, fere cire. fin. (ed. Sestil!, p. 615 ss.); hinc Cajetanus (I, q. 56, a. 2, in resp. ad ad praedictam Aristotelis propositionem « aliorum namque quum apparet iuxta, prohibet atque intercipit », vel iuxta antiquam translationem « intus exi­ stens prohibet extraneum », acute observat quod «non tenet in naturis quarum una est deter minabitis per alteram, sed in his tantum quarum neutra potest alterius esse determinatio. Propterea, manifeste non tenet in naturis, quae se habent ut potentia et actus. Non enim receptivum omnium formarum sensitivarum, ut sic, impediretur a receptione earum si esset actu vege­ tativum: quia natura vegetativa determinabilis est per sensitivam, ut potentia per actum>. (2) S. Thomas, I, q. 75, a. 2, c. (3) S. Thomas, III de Anim., lect. IO, n. 738. (4) Aristot., III de Anim., c. IV, n. 11. (5) S. Thomas, III de Anim., lect. 9, n. 722. (6) Cfr. Aristot., III de Anim., c. V; S. Alb. Maon., de Hom., Tract. I, q. 53; S. Thom., I, q. 54, a. 1, ad l^m; ibid., a. 4; ibid., q. 79, a. 3-4, 10; II C. Gent., c. 76-78; de Anim., a.4; de Sp. Creat., a. 10; de Verit., q. 10, a. 6; II, dist. 17,q.2, a. 1 ; III,d/5f. 14,a. 1,qla.2»,ad2»; III de Anim., lect. 10; Tab. Auream, v. « Intellectus », n. 241-271; S. Bonaventur., II, dist. 24, P. II, a. II, q. 4; Hervaeum, II, dist. 17, q. 2; Cajetan., Ill de Anim., c. 2; I, q. 79, a. 3-5; Ferrariens., III de Anim., q. 9; II C. Gent., c. 76-78; Javelli, 111 de Anim., de Int. Agente; Bañez, I, q. 79, a. 3-5; C. Alamanno, op. cit., q. 94, a. 3-5; Ruvio, op. cit., III de Anim., c. 5; Complutens., op. cit., disp. 20; Aversa, op. cit., q. 58, sect. 6; Ioan, a S. Thoma, Phil. Nat., P. Ill, q. 10, a. 1-2; Cauvinum, op. cit., de Anim., Tract. 11, q. I ; Arnu, op. cit., q. 13, Ia Sent, communiter negat dari in anima, praeter intellectum possibi­ lem, alium distinctum effectivum intelligibilium in actu. Etenim, quidam (= Plato, Platonici) ponentes formas rerum per se subsistentes ac a materia separatas ideoque omnia actu intelligibilia, eo ipso intellectus agentis necessi­ tatem inficiantur (2); alii vero (= Aureolus, Durandus, Okam, Biel, Gr. Arimin., Balmes, Tongiorgi, Palmieri, V. Bernies) intellectum agentem negant sive quia species impressa non est necessaria ad cognitionem, sive quia eâ admissâ ad illam producendam sufficeret sola anima simul cum phantasia (3); alii demum (— Transcendentalistae) admittunt unicum intellectum in anima essentialiter activum (4). 23 Sent, praecedenti opposita, generaliter affirmat, dari praeter intelle­ ctum possibilem, alium intellectum, qui lumen intelligibile praebet; pariter tamen diverso modo a diversis explicatur. Etenim, quidam putant quod lumen intelligibile intellectui humano ab extrínseco communicatur, aut immediate ab a. 1-2; Guerinois, op. cit., Phys., P. IV, q. 4, a. 3, § I ; Zjoliara, loc. prox, cit., a. 2; De Maria, loc. prox, cit., q. 5, a. 3-4; Sanseverino, loc. prox, cit., a. 3, n. 169-178; a. 4, n. 185, 188-194; Pesch, op. cit., n. 731-733; Boedder, op. cit., n. 182-231; Mercier, op. cit., n. 187-188; Donat, op. cit., n. 230-242; Gredt, op. cit., n. 571-575; Fróbes, op. cit., thes. 9-10, p. 106118; et innumeros alios. (1) Cfr. supra, pag. 588 ss. (2) Cfr. S. Thom., 1, q. 79, a. 3; q. 84, a. 3-4, 6. (3) Cfr. Durand., I, dist. 3, q. 5; G. Biel, 11, dist. 16, q. unie., a. 3, dub. 2; Baumes, op.cit., Jib. IX, c. 18. (4) Cfr. pag. 703, n. 906, 1» Sent. Utrum duplex intellectus admittendus sit in homine 709 708 Liber II- Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. 11, Ari. Ill, Sectio 11, § 1, I, 3 ipso Deo (= Malebranche, Ubaghs, Gioberti) (1), ant ab aliqua alia sub­ stantia separata seu facultate per se subsistente, sive haec dicatur Intelligentia (= Plotinus et Neo-platonici) (2), sive Intellectus Separatus (— Averroes) (3), ' sive etiam Ratio Impersonalis (= Cousin) (4); alii autem docent, quod lumen intelligibile a potentia intellectiva animae intrinsece inhaerente, quae dicitur ' intellectus agens, communicatur: verurntamen, intellectus qui dicitur agens et qui dicitur possibilis aut nonnisi ratione formali distinguuntur (= Abuleni sis, A. Nyphus) (5), aut diverso respectu tantum secundum scilicet respectum activi et passivi (= Scotus et Scotistae) (6), aut denique realiter et essen­ tialiter (= Aristot., S. Alb. Magn., S. Thom., et Thomistae omnes). Dicendum est igitur: 913. Conclusio: «Revera datur intellectus agens, ut potentia animae hu: anae intrinsece inhaerens et ab intellectu possibili realiter-essentialiter distincta ». scibile, ut supra de cognitione habitum est (1). Ergo liquet quod tale obiectum, ut extra animam existens, est omnino improportionatum intellectui possibili. 2° Obiectum proprium intellectus humani ab ipso intellectu possibili proportionatum sibi reddi nequit. — Cognoscitivum, quod in ordine cognoscibilitatis est in potentia essentiali, ex se nullum actum elicere potest, nisi prius in actum reducatur per aliam vim, quae est actu; patet enim, quod nullum ens in potentia existens potest formaliter ut tale seipsum in actum reducere. Atqui intellectus possibilis in ordine intelligibilitatis est in potentia essentiali, ut supra osten­ sum est. Ergo obiectum proprium intellectus humani ab ipso intel­ lectu possibili proportionatum sibi reddi nequit (2). Pars (= intellectus agens est potentia animae humanae intrin­ sece inhaereris). — Intellectus agens non est potentia animae hu­ Prob. Ia Pars (= revera datur intellectus agens). — Proprium obmanae intrinsece inhaerens, quia lumen intelligibile intellectui hu­ iectuni intellectus humani non potest immediate recipi in intellectu mano aut communicatur immediate a Deo, aut ab alia superiore possibili nisi ei in ratione cognoscitivi sit proportionatum. Atqui i substantia seu facultate separata. Atqui primum non est ad propo­ hoc obiectum, ut extra animam existens, est omnino improportiositum, secundum vero est absurdum. Ergo intellectus agens est natum ipsi intellectui possibili et ab eo proportionatum reddi ne­ potentia animae humanae intrinsece inhaerens. quit (7). Ergo alia potentia intellectiva necessario admittenda est, Mai. constat ex sententiarum enumeratione. — Min. prob.: qua obiectum proprium intellectus humani in ratione intelligibili Io Lumen intelligibile a Deo intellectui communicatum non excludit proportionatum redditur, et haec potentia dicitur intellectus agens. quin intellectus agens sit potentia animae humanae intrinsece inhaerens. Virtus Mai. constat; requiritur enim proportio inter cognoscens et intelligibilis divina comparatur ad animam intellectivam, sicut cognoscibile, ut supra de cognitione ostensum est. virtutes superiorum corporum ad inferiora corpora. Nam, sem­ per « quod participat aliquid et quod est mobile et quod est im­ Min. prob.: Io obiectum proprium intellectus humani, ut extra animam existens, est omnino improportionatum intellectui possibili. — Intellectus perfectum, praeexigit ante se aliquid quod est per essentiam suam tale et quod est immobile et perfectum. Anima autem humana possibilis nihil in sc et immediate recipere potest, nisi quod est intellectiva dicitur per participationem intellectualis virtutis » (3). actu immateriale: est enim facultas essentialiter immaterialis et Atqui liquido constat « quod praeter principia activa universalia, quidquid recipitur ad modum recipientis recipitur. Atqui obiectum quae sunt caelestium corporum, oportet esse principia activa parti­ proprium intellectus humani, ut extra animam existens, est omnino cularia, quae sunt virtutes inferiorum corporum determinatae ad materiale. Hoc enim obiectum sunt quidditates seu essentiae rerum proprias operationes huius vel illius rei» (4). Ergo «praeter prin­ materialium quae, ut extra animam existentes, sunt concretae in cipia activa universalia quae sunt virtus Dei illuminantis... requi­ materia, atque ideo non sunt actu intelligibiles sed solum in po­ ritur in nobis principium activum proprium, per quod efficiamur tentia: materiale enim ut tale non est actu intelligibile seu cognointelligentes in actu, et hoc est intellectus agens » (5). 2° Absurdum est, lumen intelligibile ab alia superiori substantia seu (1) Cfr. Malebr., Rech. de la Vérit., Illustr. au Liv. II; Ubaghs, Logicae Elem. p.266 ¡acuítate separata intellectui humano communicari posse. — Nullum operans Lovan. 1856; Gioberti, Introduz. etc,, vol. II, not. 38, p. 418, 423-424; ibid., c. 4. (2) Cfr. Plotin., Enn. IV, lib. VIII, c. 3, 7; Enn. V, lib. III, c. 3-4. (3) Cfr. Averr., Ill de Anim., comm. 5. (4) Cfr. Cousin, Du Vrai, Du Beau, Du Bien, leç. 7-8. (5) Cfr. Abulens., in Exodum, c. 23, q. 70; Nyph., De Intellectu, libr. I, tr. 4, c. 21; horum sententiam ut probabilem tenet Suarez (III de Anim., c. 8, n. 13). (6) Cfr. Scot., I, dist. 3, q. 8. (7) Huius argumenti doctrinâ Angelicus (cf. I, q. 54, a. 4) negat dari in angelis ct intel­ lectum agentem et intellectum possibilem in potentia essentiali existentem: nam Angeli me­ que sunt quandoque intelligentes in potentia tantum respectu eorum quae naturaliter intdligunt, neque intcliiglbilia eorum sunt intelligibilla in potentia, sed in actu » (ibid.; cfr. q. 5S, a. i). Prob. (1) Cfr. S. Thom., I, q. 85, a. 2, ad 3<»®; q.86, a. 1, ad *3« “; dc Sp. Creat., a. 9, ad et 15^ . (2) Cfr. S. Thom., tbid.; et I, q. 79, a. 3. — Sciendum est quod quidam, quorum intel­ lectus profundius altiusque res scrutatur, praedicta argumentatione minime convincuntur; cum autem alium medium magis probativum invenire nequeant, censent doctrinam de intel­ lectu agente esse aut probabilem (v. g. Donat) aut probabiliorem (v. g. Frôbes). (3) S. Thomas, I, q. 79, a. 4. (4) S. Thomas, de Anim., a. 5, c. (5) S. Thomas, ibid. 710 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 1, 1,3 formaliter operari potest per principium sibi secundum esse extrin­ secum et a se separatum. Atqui unusquisque continue experitur, ipsum obiecta abstrahere, quod est propria operatio intellectus agentis. Ergo absurdum est, lumen intelligibile, quod est intellectus agentis, ab alia substantia seu facultate separata intellectui humano communicari posse. Mai.: est ipsa ratio principii seu causae formalis, quâ constat quod « etsi id quod est separatum est principium rnotivurn ad ope­ randum, nihilominus oportet esse aliquod intrinsecum quo formaliter operetur, sive illud sit forma sive qualiscumque impressio » (1). Min.: ex experientia interna manifesta manet; «sicut enim operatio intellectus possibilis est recipere intelligibilia, ita propria operatio intellectus agentis est abstrahere ea: sic enim ea facit in­ telligibilia actu. Utramque autem harum operationum experimur in nobis ipsis » (2). Utrum duplex intellectus admittendus sil in homine 711 distinctus (Okam), aut quia uterque respective tantum est distin­ ctus ut duo respectus, activi nempe et passivi, eiusdem rei (Scotus). Atqui utrumque est falsum. Ergo intellectus agens et possibilis non possunt esse una res absoluta. Mai. est adversariorum. — Min. prob.: Etenim, a) primus modus (= Okami) est falsus: tum quia falso nititur supposito, nempe potentias animae non realiter ab eius essentia distingui; tum quia nihil est aliud a seipso: intellectus agens vero est quid aliud a pos­ sibili: unus enim «talis est, qualis est, eo quod omnia fit [= int. possib.], quidam vero eo quod omnia facit [= int. agens] ut habitus quidam, v. g. lumen » (1); tum denique, quia de utroque intellectu verificantur realia praedicata contradictoria, quae certe principiis solum realiter distinctis competere possunt: agentis enim est rea­ liter causare speciem intelligibilem et non illam recipere, possibilis vero est realiter recipere speciem intelligibilem et non illam cau­ sare; ideoque, illius est possibilem realiter transmutare, huius vero Prob. 3“ Pars (= intellectus agens est potentia ab intellectu possibili est ab agente realiter transmutari. — b) Secundus modus (= Scoti) realiter essentialiter distincta) (3). — Res habentes plures essentias posi­ est pariter falsus: tum quia falso nititur supposito, scilicet potentiam tivas, quarum una vere de alia negatur, ab invicem realiter-essenactivam et passivam esse relationes; sunt enim de genere qualitatis tialiter distinguuntur. Atqui intellectus agens et possibilis non et quidem in secunda specie: nam, dividentia idem divisum sunt in possunt esse una res absoluta, sed sunt duae res habentes duas eodem genere divisi; potentia autem, quae activae et passivae est essentias positivas, quarum una vere de alia negatur. Ergo intel­ communis, non est formaliter de genere relationis, sed qualitatis; lectus agens est potentia ab intellectu possibili realiter-essentialiter distincta. ' tum quia etiam hoc supposito concesso, aliunde habetur falsitas: respectus enim seu relatio activi et passivi non sunt rationis, sed Mai. est definitio distinctionis realis-essentialis; nam, dulcedo reales; relatio porro eiusdem ad seipsum non est realis, sed ra­ v. g. et albedo et rubor in pomo sunt diversae res, diversas essentias tionis tantum; unde liquet quod intellectus agens et possibilis, habentes, quia alia est essentia albedinis ab essentia dulcedinis et etiamsi respectum dicant, uni eidemque rei absolutae competere ruboris, quamvis omnes habeant unam realitatem existentialem, nequeunt. quae uni subiecto, scii, pomo, competit: non enim albedo per se 2° Intellectus agens et possibilis sunt duae res habentes duas essentias existit sine dulcedine vel rubore, prout sunt in pomo (4). positivas, quarum una vere de alia negatur. — Arg. 1““. — Repugnat Min. probatur per partes. unam eamdemque rem formaliter simplicem actu carere et actu efficere 1° Intellectus agens et possibilis non possunt esse una res absoluta, seu movere: esset enim simul actum habere et actum non habere, — Intellectus agens et possibilis ideo sunt una res absoluta, aut quod implicat; ideoque, rebus essentialiter diversis competunt, quae quia uterque est idem cum animae essentia ratione tantum ab ea ut tales de se invicem nullo modo praedicari queunt. Atqui actu carere est intellectûs possibilis et actu efficere seu movere est intel­ lectus agentis; nam, potentia passiva ut passiva, qualis est intel­ (1) S. Thomas, de Anima, a. 5, c. lectus possibilis, actu et activitate caret: alioquin non reciperet ab (2) S. Thomas, ibid. — Hac secunda parte nostrae conclusionis reiecta manet opinio alio, ad quod se habet ut potentia ad actum; potentia activa autem ponentium, quod « intellectus agens est ipse habitus primorum principiorum », vel quod fere idem est, ut Rosmini tenet (cfr. Sagglo etc., sez. V, P. IV, c. 4, a. 5), < intellectus agens est ut activa, qualis est intellectus agens, actu est et activitatem habet: habitus innatus ideae entis possibilis > (cfr. S. Alb. Magn., Sum. de Hom., de int. agente, q. 3; secus actum non daret alteri, ad quod se habet ut actus ad po­ S. Bonavent., II, dist. 24, a. 2, q. 4; S. Thom., III de Anim., lect. 10, n. 729-730; II, dist. 17, q. 2, a. 1; ibid., dist. 28, a. 5; II C. Gent., c. 77; de Verit., q. 9, a. 1, ad 2um; q. 10, a. 13;q. II, tentiam. Ergo intellectus agens et possibilis sunt duae res habentes a. 3; q. 12, a. 3; de Anim., a. 4, ad 6uni; ibid., a. 5; Quodl. X, a. 7, ad 2«», ct alibi. duas essentias positivas, quarum una vere de alia negatur. (3) Sciendum est quod huius tertiae partis difficultas sub terminis magis communibus sic proponi potest: < an subiectum possit esse causa effectiva suarum proprietatum»; vel genera­ lius adhuc: < an aliquid idem possit simul esse in actu ct in potentia respectu eiusdem ». (4) Cfr. S. Thom., I, q. 54, a. 3; q. 77, a. 1; et passim. (1) Aristot., Ill de Anim., c. 5, n. 1. Utrum duplex intellectus admittendus sit in homine 712 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Ari. III, Sectio II, § I, I, 3 Arg. Ham. — Facultates quae diverso genere et modo attingunt idem obiectum formaliter, necessario sunt duae res habentes di­ versas essentias quarum una vere de alia negatur. Atqui intellectus agens et possibilis diverso genere et modo attingunt idem obiectum fornialiter. Ergo intellectus agens et possibilis sunt duae res habentes duas essentias positivas, quarum una vere de alia negatur. Mai. decl.: Potentiarum diversitas non aliunde peti potest nisi, aut ex ratione formali obiecti, aut ex diverso genere attin­ gendi idem obiectum formaliter. Nam, potentia, in eo quod po­ tentia est, ad obiectum dicitur, ex cuius ratione specificationem sumit (= obiectum terminativum); attingere vero obiectum hoc vel illo modo pertinet ad genus ipsiusmet potentiae (= obiectum motivum). Quo fit ut, si aliqua potentia respiciat aliquam rationem obiectivam communem, non possit ex hac diversifican per differen­ tias inferiores; potest tamen diversifican * ex diverso eius modo attingendi. Oportet ergo diversas potentias constituere, si ad idem obiectum attingendum diversa ratio et agentis et patientis requi­ ratur: hae enim ut tales de se invicem negantur, quia ita sunt di­ versae, ut ratio agentis fornialiter se habeat, sicut actus ad po­ tentiam, et ratio patientis sicut potentia ad actum. Min. liquet ex dictis. Nam, intellectus agens et possibilis certe idem obiectum terminativum respiciunt, scii, ens ut ens, ex quo non diversificantur; bene vero ex genere et modo diverso, quo illud obiectum attingunt, quia intellectus agens illud attingit fornialiter ut est ens actu: eius est enim de eo species intelligibiles formare et efficere; ubi intellectus possibilis illud attingit fornialiter ut est ens in potentia: eius est enim species intelligibiles recipere, quibus fit actu intelligens. Porro, actus et potentia sunt radix seu fundamen­ tum quo constituitur agens et patiens, ad quae sequitur agere et pati, quaeque diversa praedicamenta constituunt (1). 914. Corollaria. — Ex hucusque ostensis sequentia corollaria scitu necessaria fas est ponere. Coroll. Iam. — Colligitur primo, quod duplex intellectus animae humanae intrinsece et essentialiter inhaeret (2), nempe: intellectus possibilis, qui est 'tfacultas qua anima formaliter cognoscit et intelligit res »; ró possibilis tamen non denotat potentiam ad actum secundum seu operationem, sed potentiam naturalem ad actum primum seu ad intelligibiie; et intellectus agens, qui est «facultas, qua anima species actu intelligibiles producit casque intellectui possi­ bili imprimit, non tamen formaliter cognoscit res»: quo fit ut tó agens quasi distrahit et alienat hanc facultatem a ratione intellectus, cuius operari est in(1) Cfr. S. Thom., I, q. 79, a. 7; Cajet., ibid,] S. Alb. Magn., Sum. de Horn., Tr. I, q. 53, a. 4. 7$SB| (2) Cfr. Tltes. S. Congr. Stud., the«. XIX; S. Thom., I, q. 79, a. IO; II, dist. 17, q. 2, a. 1; III dc Anim., Icct. IO. ! HH ’ 713 telligere seu cognoscere (1). Hinc ulterius patet, quod hic duplex intellectus est fundamentum, quo in eo diversae scientiae esse possunt, inquantum scii, intel­ lectus possibilis est fundamentum scientiae infusae sive innatae, agens vero scientiae acquisitae seu experimentalis (2). j I I I Coroll. 11““. — Colligitur secundo, quod quia intellectus agens est realiter distinctus a possibili, et hic per se et formaliter est cognoscitivus, manifeste sequitur intellectum agentem non esse potentiam formaliter cognoscitivam (3), sicut quidam (v. g. S. Alb. Magn., Cajetan.) (4) putant. Neque propterea ut alii (v. g. Jandunus) (5) censent, intellectum agentem in anima poni ad pro­ ducendam intellectionem in intellectu possibili: non enim potentia formaliter cognoscitiva passive se habet ad ipsam cognitionem sed active et efficienter, ut supra de cognitione in genere habitum est. Coroll. 111"“. — Colligitur tertio, quod intellectus agens in praesenti statu respicit non solum rerum materialium quidditates, verum et mediate res immateriales et spirituales. Licet enim hae secundum se sint actu intelligibiles, respectu tamen humani intellectus corpori coniuncti non sunt actu intelligi­ biles, sed in potentia: etenim in isto statu ab homine cognoscuntur per propor­ tionem et analogiam ad res materiales (6). Coroll. IVam. — Colligitur quarto, quod cum intellectus agens sit potentia intrinsece et essentialiter animae humanae inhaerens, eius incorruptibilitate gaudet; ideoque, et in anima separata manet. Verumtamen, actio seu operatio, quam in illo statu separationis intellectus agens exercet, non est abstrahere species a phantasmatibus, quae tunc non dantur, neque species determinare ad particularia obiecta, sed praebere intellectui possibili «virtutem ad intelligen­ dum» (7). 915. Scholion. — Ultimo est animadvertendum, quod non dantur in anima intellectiva aliae potentiae cognoscitivae ab invicem realiter distin­ ctae, praeter intellectum possibilem et agentem. Quapropter, Io ratio ab intellectu nonnisi modo distinguitur, inquantum « intelligere est simpliciter veritatem intelligibilem apprehendere », ubi « ratiocinari est veritatem intelligibilem cognoscere procedendo de uno intellecto ad aliud » (8); quo fit ut «ratio et ratiocinari» sit proprium hominis, ubi «intellectus (= intelligentia) et intelligere» analogice sit commune homini, substantiis separatis et actui puro (9). — 2° Pariter, ratio superior et inferior munere tantum distinguuntur, prout nempe superiori sapientia et inferiori scientia tribuitur (10), quemadmodum intellectus speculativus et practicus fine et extensione distinguuntur (11). (1) Cfr. Bañez, I, q. 79, a. 3, ad 5«® 1‘ dub. (2) Cfr. S. Thom., 111, q. 9, a. 3-4; q. II, a. 1-2; III, dist. 14, q. 1, a. 3. (3) Cfr. S. Thom., de Anim., a. 4, ad 2«®; III, dist. 23, q. 1, a. 1 ; Bañez, loc. prox, cit., conci. V, in Io dub. (4) Cfr. S. Alb. Magn., op. cit., dc int. agente, q. 7; Cajetan., IU de Anim., c. 2; a Scoto (1, dist. 3, q. 8, ad !»•») sub dubio relinquitur. (5) Cfr. Iand., Ill dc Anim., q. 23. (6) Cfr. S. Thom., 1, q. 88. (7) S. Thomas, de Anim., a. 15, ad 9,,n>; cfr. Ferrar., 111 C. Gent., c. 45; Bañez, loc. cit., 3«m dub.; Ioan. a S. Thoma, op. cit., a. 2, «circa tertium punct. », in fine. (8) S. Thomas, I, q. 79, a. 8. (9) Cfr. S. Thom., 1. q- 58, a. 3; q. 79, a. 8, 10. (10) Cfr S. Thom., I, q. 79, a. 9. (11) Cfr. S. Thom., ibid., a. 11. 714 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. Ill, Sectio II, § 1, 1, 3 916. De Psychico Mechanis] H o Intellectus Agentis. — Totus mechanismus psychicus, quo intellectus agens suam activitatem ex­ plicat, tria praecipue respicit, nempe: a) species quas efformat, ideoque obiecta intelligibilia speciebus repraesentata; p) phantas­ mata ex quibus species abstrahit; y) ipsam cognitionem proindeque intellectum possibilem, a quo cognitio elicitur. Breviter igitur haec tria sunt expendenda. a) De intellectus agentis activitate ad species. — Propria et praecipua intellectus agentis activitas est producere «species intelligibiles» (= inlellipbilia actu). Ad cuius evidentiam sciendum est, quod non recte dicitur « intelle­ ctum agentem facere speciem intelligibilem actu intelligibilem »: est enim se­ cundum se non in potentia intelligibilis, sed actu; ideoque, proprius et rectius dicendum est « intellectum agentem efficere seu producere speciem actu intelli­ gibilem ». Hanc autem intellectus producit inquantum res, quae est intelligibilis in potentia secundum esse, quod extra animam vel in phantasmate habet, per esse autem intelligibile, virtute intellectus agentis in specie intelligibili aquisitum, fit actu intelligibilis (1). Exinde manifeste sequitur, quod species actu in­ telligibilis non producitur: Io nec quadam obiectiva illuminatione ab intellectu phantasmati communicata, ut prius fiat intelligibile actu in phantasmate quam species intelligibilis in intellectu (— Cajetan.) (2); quandoquidem, aut hac illuminatione phantasma intrinsece immutatur: quod esse nequit, quia eius essentia et natura est quod sit intelligibile in potentia, cum sit essentialiter ma­ teriale; aut illud tantum extrinsece afficit, at sicut antea esset intelligibile in potentia, cum adhuc ordinis materialis et sensibilis sit; 2° neque quia est tale phantasma, puta humanum; sicut enim phantasma, praecise sumptum, dicit solam similitudinem rei materialis et ideo est intelligibile in potentia, ita prout est humanum et intellectu agente illustratum est intelligibile in actu: sicut pariter species habens esse in virtute activa phantasmatis illustrati est intelligibilis in potentia, ita habens esse formale in intellectu possibili est intelli­ gibilis in actu (= Ferrariens.) (3); contra tamen est, tum quia falsum est phan­ tasma esse formaliter actu intelligibile, cum etiam ut humanum sit essentialiter corporeum et materiale; tum quia etiam est falsum speciem intelligibilem esse talem in potentia: ex sua enim ratione habet quod sit intelligibilis in actu, et ideo non fit actu, quia ex se iam est actu (4). P) De Intellectus agentis activitate ad phantasmata. — Praedictam spe­ ciem intelligibilem intellectus agens producit, educendo illam ex phantasmate; quapropter, alia activitate intellectus agens gaudet, quae est « phantasmata illustrare» seu « a phantasmatibus species intelligibiles abstrahere »; quid tamen sit haec activitas et quinam sit intellectus agentis et phantasmatis influxus ad illius speciei productionem, plures referuntur auctorum sententiae: quarum tamen rationabilior videtur magisque nobis arridet illa, quae praedictam acti­ vitatem et influxum explicat per rationem causae principalis et instrumentalis (= Bañez, Ioan. a S. Tho.ma, Gredt, etc.). Etenim, de ratione causae instrumentalis est ut respiciat effectum elevatiorem et nobiliorem se, quem producit ut formaliter et per se mota a principali agente; haec autem motio est quaedam virtus perfectior et elevatior, in causa instrumentan per modum transeuntis recepta. Manifestum est autem, quod phantasma assumitur ad effectum altiorem et perfectiorem producendum, qui (1) ita inter alios Bañez (loc. prox, cit., «quaeritur tertio >, conci. 4‘). (2) Cfr. Cajet., I, q. 79, a. 3. / v (3) Cfr. Ferrar., Ill C. Gent., c. 73, 77. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 54, a. 4; q. 79, a. 3; de Sp. Creat., a. IO; de Anim., a. 4, et passim. Utrum duplex intellectus admittendus sit in homine 715 est species intelligibilis actu repraesentans quidditatem rei materialis. Hanc I vero speciem phantasma ex se producere nequit, cum sit essentialiter corpo­ reum; ideo illam producere potest ut formaliter et per se est motum ab intellectu agente, a quo recipit per modum transeuntis quamdam virtutem effectui proI ducendo proportionatam: repugnat enim ut aliquid de non agente activo seu non-motivo fieri possit activum seu motivum actu sine aliqua virtute realiter i sibi superaddita. Dicendum est igitur, quod activitas intellectus agentis in phan! lasma consistit in quadam virtute, quae est ipso phantasmate perfectior et elej vatior, estque quaedam qualitas spiritualis et immaterialis per modum transeun­ tis et intentionalis phantasmati communicata. Hinc facilius rectiusque explicatur modus, quo intellectus agens et phan1 tasma concurrunt ad speciem intelligibilem producendam. Etenim, phantasma concurrit et ut verum instrumentum (1) et ut materia seu obiectum, ex cuius potentialitate intellectus agens illam speciem educit (2). Cum enim phantasma ' st habeat ut materia ex qua, virtus intellectus agentis determinatur ad hanc ¡ vel illam naturam seu speciem, v. g. hominis vel equi producendam, secundum determinatam materiam, quam phantasma ei administrat; cum vero ut instru| mentum assumatur, ab intellectu agente quamdam recipit virtutem elevatiorem, qua ad aliud esse elevatur; ex quo (= phantasmate) deinde intellectus agens educit species intelligibiles, virtualiter et potentialiter in phantasmate et non in intellectu agente contentae (3). Exinde liquido apparet, quod phantasma et potest esse et de facto est instru­ mentum speciei intelligibilis productivum; et quidem primum habet ex hoc, quod phantasma productum est a potentia (= phantasia humana), ut natu­ raliter coniuncta cum potentia superioris ordinis, scii, cum intellectu agente: ex hac enim coniunctione phantasma habile et aptum fit ut possit esse instru­ mentum ad illum effectum superiorem efficiendum; secundum vero habet ex actuali usu seu virtute ei ab intellectu agente actu communicata. Concludendum est igitur, quod si phantasma praecisive sumatur, hoc est secundum se et indepen­ denter a coniunctione cum intellectu agente, est intelligibile in potentia remota (=in potentia obedientiali naturali); si vero determinate sumatur, idest ut productum a phantasia ut humana, est intelligibile in potentia proxima; tali phantasmate denique sub actuali virtute intellectus agentis intelligibile in actu producitur. Sicque explicatum manet quid est - illuminare phantasma», seu tabstrahere species intelligibiles», etc. (4). y) De Intellectus agentis activitate ad cognitionem. — Intellectus agens, praeter iam dictas activitates, alias exercet respectu ipsius intellectionis eli­ ciendae ab intellectu possibili. Nam concurrit: Io imprimendo intellectui possibili species intelligibiles et illum illuminando (5); et 2° intellectum possi­ bilem ad phantasmata convertendo (6). (1) Cfr. S. Thom., I, q. 85, a. 1, ad 4«®; III, q. 9, a. 4, ad 2«®; Quod. I !,a.2; Quodl. Vil I, a. 3. (2) Cfr. S. Thom., 1, q. 84, a. 6; ibid., q. 85, a. 1, ad 4»»®. (3) Speciem intelligibilem virtualiter contineri et consequenter educi e potentia intellectus agentis docent quidam, ut Fonseca (V Metaphys., c. 28, q. 8), Conimbric. (III de Anim., c. 5, q. 2, a. 1), Ruvio (III de Anim., c. 4-5, de int. agente, q. 2) etc. (4) Cfr. Bañez, loc. prox, cit., dub. 2u®-4«®; Ruvio, loc. prox, cit., q. 3; Complutens., op. XIX, q. 2; Ioan. a S. Thoma, op.cit., q. X, a. 2; Gredt, op. cit., n. 576-580, et alios. — His ostensis, reiectae manent aliae duae opiniones; quarum una ( Scotus, in 1, dist. 3, q.8,ad îum) docet, quod phantasma concurrit ut efficiens principale partiale et inadaequatum constituens simul cum intellectu agente unam causam efficientem principalem totalem et adae­ quatam; altera vero («■ Henric., Quodl. IV, q. 21; Quodl. VIII, q. 12-13; Durandus, I, dût 3, q. 5; Suarez, de Anim., lib. 4, Tr. 3, c. 1) tuetur, quod phantasma nullo modo concurrit effective, sed solum matcrialiter-disposltivc. Cfr. Capreol., 1, dist. 35, q. I, ad arg. contra conci.; II, dist. 3, q. 2, ad arg. Durandi et Hcnr. contr. 4»® conci.; Ruvio, l. pr. cit.; Com­ plutens., loc. prox, cit., § 2, et alios. (5) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 10, a. 6, in fin.; Cajet., III, q. 9, a. 4, dub. 2. (6) Cfr. S. Thom., III, dist. 14, q. I, a. 3, qla. 5, ad 3««. 716 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. II, Art. IU, Sectio H, § 1, II Utrum Intellectus humani obiecturn sit ens vel quidditas rei materialis 717 917. Corollarium. — Ex dictis colligitur, quod indicio nostro ceterae explicationes, quae de intellectus agentis et phantasmatis influxu et activitate a diversis traduntur, insufficientes aut minus rectae sunt. Et revera : 1° quidam (v. g. Durandus) (1) tenent, quod praedicta activitas est quidam vigor seu confortatio causarii ex adsistentia praesentiali intellectus agentis, sicut agens universale confortat particulare. Sed contra est: tum quia per illam assistentiam, cum extrinsece afficiat phan­ tasma, istud non magis quam antea efficitur virtuosum; tum quia falsum est, agens universale solum adsistentialiter particulare confortare, sed vere et positive in ipsum influit. 2° alii vero (v. g. Ferrariens.) (2) tuentur, quod intellectus agen­ tis activitas est tantum radicalis seu fundamentalis, inquantum scilicet animam, in qua radicatur intellectus agens, naturali concomitantia con­ sequitur phantasia productiva phantasmatis illuminati simulque ad in­ tellectionem ordinati. Sed contra est: si phantasma hac radicali coniun­ ctione formaliter et per se reddatur productivum speciei intelligibilis, inutilis esset intellectus agens: ab eo enim nulla vera ac propria actio in phantasmate reciperetur, sed potius phantasia, vi suae radicalis con­ junctionis, phantasma illustraret; praeterea, non obstante hac radicali coniunctione, phantasma est intelligibile in potentia proxima, ut supra dictum est. 3° alii autem (= Henricus, Cajetanus, Javelli) (3) putant, quod intellectus agentis activitas non est formalis, sicut illustratio diaphani a lumine; quia phantasma cum sit corporeum nequit esse receptivum luminis spiritualis intellectus agentis; ideo est illustratio obiectiva, prout ab eo objective illustratur, sicut color a lumine. Sed contra est: tum quia phantasma sub illa illustratione adhuc materiale et corporeum est, cum enim sit in organo corporali, materialiter et corporaliter repraesentat; tum consequenter, quia non habet in se naturam ut repraesentatam et cognoscibilem sine singularitate, ideoque nequit cognosci ab intellectu natura abstracta, inquantum est in re singulari, sicut per phantasma repraesentatur; tum quia illa obiectiva illustratio phantasmati omnino extrinsece adhaeret, proinde in sua pristina materialitate ac corporeitate illud intacte relinquit (4). H. - De Intellectu Relative accepto. 918. Expleta tractatione de intellectu absolute et secundum se, perscrutandum est nunc de eo relative sumpto. Intellectus enim, cum sit potentia cognoscitiva, medium quasi servat inter obiecturn ad quod essentialiter ordinatur et actum, qui ab ipso intellectu eli­ citur, qui quidem actus dicitur intellectio, cuius terminus species (1) (2) (3) Anim., (4) Cfr. Durand., loc. prox. cit. Cfr. Ferrar., II C. Gent., c. 73, 77. Çj9S| Cfr. Henric., loc. prox, cit.; Cajet., I, q. 79, a. 3; q. 85, a. 1, ad 4“'«; Javel., Ill di de Int. agente, q. 3. gaT ■ Cfr. Ferrariens., toc. prox. cit.; Bañez, loc. prox. cit. expressa seu verbum mentis appellatur; verumtamen, cum de hoc ultimo satis in genere supra dictum fuerit (1), ideo ibi dicta propor­ tionate applicanda sunt intellectioni; remanet igitur investigandum de intellectu respectu sui obiecti. Quia autem obiecturn relate ad po­ tentiam cognoscitivam, considerari potest et secundum se seu ipsam rem obiectam, et secundum sui speciem vel ideam vel similitudinem, quam in potentia cognoscitiva habet, ideo duo sunt accurate absol­ venda: de intellectu humano relate ad eius obiecturn (Io); 2° de intellectu humano relate ad obiecti speciem (2°). - Utrum Intellectus humani obiecturn sit ens vel quidditas rei materialis (2). 919. Praesens quaestio certe gravis et fundamentalis est (3), in qua praecipue quaeritur non de intellectus humani obiecto in specie seu in particulari, prout scilicet est tale vel tale obiecturn (de hoc quaedam breviter in fine adiungenda sunt); sed de eius obiecto in genere seu abstrahendo ab hoc vel tali obiecti specie. 920. Praenotamina. — Primo est notandum ex alibi ostensis (4), quod radix et ratio formalis cognoscentis et cognoscibilis est sola immaterialitas; quae sicut de ente increato et de omnibus aliis praeter ipsum analogice dicitur, ita et esse cognoscitivum de iisdem analogice dicitur, quamvis de creatis inter se, hoc est de formis separatis finitis et quidditatibus materialibus atque de substantiis separatis finitis et de intellectu humano, univoce dicatur (5). Secundo est notandum cum pluribus thomistis, quod intellectus humanus, cum sit potentia cognoscitiva naturae intellectualis et creatae et humanae, (1) Cfr. supra, pag. 604-617, nn. 764-789. (2) Cfr. pro S. Thoma, Tab. Auream, v. < intellectus n. 18-31; P. a Bergamo, ibid., dub. 752; Capreol., 1, dist. 2, q. 1 ; Cajet., HI de Anim., c.5; l,q. 12, a. 4; q. 84, a. 7 et pas­ sim; Ferrarien., Ill de Anim., q. 7; HI C. Gent., c. 52 et passim; Javelli, III de Anim., de object, int.; Bañez, I, q. 12, a. 1, dub. I; C. Alamanno, op. cit., q. 98; Ledesma, De Per­ fect. Div., q. 8, a. 2; Salmanticens., 1, q. 12, disp. 1, dub. I, § 3; dub. 111, § 2-3; Gonzalez de Albeda, Comm. et Disp, in l»m, q. 12, a. 1, disp. 24, sect. 1, n. 12-14; Nazarium, Comm. et Controv. in I»“, q. 12, a. 1, controv. 1»; Dionysium Leon. Lycien., op.cit., q. 12, a. l.disp. 4-6; Complutens., op. cit., disp. 17; A. Ruvio, III de Anima, c. 1V-V, de int. possib., du­ bium; R. Aversa, op. cit., q. 58, sect. 4; Ioan, a S. Thoma, loc. prox. cit., q. 10. a. 3; Cauvinum, op. cit., de Anim., Tr. II, disp. 2, q. 2-3; Arnu, op. cit., q. 15, a. 1-2; Guerinois, loc. pr. cit., a. 3, § 2; Zigliara, op. cit., lib. 4, c. 3, a. 3; Sanseverino, op. cit., dynamil., c. 3, a. 1, n. 147-162; De Maria, op. cit., Anthrop., q. 3, a. 2; Pesch, op. cit., n. 719-728; Balmes, La Filos. Fondam., lib. 5, c. 1-10; Boedder, op. cil., n. 148-173; Mercier, op. cit., n. 163-165; Donat, op. cit., n. 278-289; Garrigou-Lagr., Le Sens *Commun , I P., ch. I, B, § 2; Tract, de Revel., Vol. I, cap. XII, § 3; Gredt, op. cit., n. 546-570; Frôbes, op. cit., lib. I, c. 1, thes. II, p. 12-17; et plures alios tam philosophos quam theologos, praesertim commentatores in 1« S. Th., q. 12, a. 1 ; q. 84, a. 7. (3) Hoc enim verum est, tum pro re philosophica, cum de Idealogia et Criteriologia agitur; tum pro re apologetica, cum praesertim de mysteriorum supcrnaturalium cognoscibllitate necnon de existentiae ordinis supernaturalis demonstrabilitate quaeritur; tum etiam pro re theologica, cum sermo fit praesertim de visionis beatificae possibilitate ct existentia. (4) Cfr. supra, p. 583, n. 734. (5) Cfr. supra, pag. 585, n. 735, corol. II. 718 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio //,§1, 11, 1 tripliciter considerari potest (1): 1° absolute, inquantum est natura intellectualis seu entitas immaterialis et spiritualis analogice dicta de natura intellectuali creata seu finita et increata seu infinita; 2° determinate, inquantum est natura intellectualis creata, ut creata, et hoc dupliciter: a) aut reduplicative ut est potentia creata, hoc est inquantum importat formaliter rationem potentiae in­ tellectivae creatae, et ut sic genérico convenit cum intellectu separato finito atque proinde de utroque intellectu, humano scii, et angelico, ratio formalis intellectus creati univoce dicitur (2); £) aut reduplicative ut est proprietas, inquantum scilicet est potentia creata naturam animae humanae ac necessario consequens, quo fit ut ab intellectu angelico specifice distinguatur; intellectus enim, ut pro­ prietas, necessario essendi et operandi modum ipsius animae sequi debet, quae cum sit forma corporis nihil intelligere potest nisi lumine intellectus agentis, quo specifice ab intelligere angelico distinguitur (3). Tertio est notandum quod, sicut saepe alibi dictum est, duplex est obiectum alicuius potentiae, materiale nempe et formale, et hoc aut formale quod (= ratio quae; obiectum ut res) aut formale quo (= ratio qua vel sub qua; obiectum ut obiectum). Obiectum porro formale quod intellectûs plures alias distinctio­ nes patitur (4); nam, iuxta supradictam intellectus humani considerationem absolutam et determinatam, duplex eius obiectum formale quod distingui potest, videlicet commune et proprium (5). Etenim, obiectum commune est illud quod ab intellectu, ut est potentia naturae intellectualis creatae et finitae, vigore seu efficacia sive naturali sive potentiae superaddita attingi potest (6). Hoc autem dupliciter distingui potest: (1) Huius rationem, — quae et ratione graduum metaphysicorum corroborari potest—, reddit S. Thomas aiens (I-II, q. 10, a. 1, ad 3«m): < quod semper naturae respondet unum proportionatum naturae; naturae enim in genere respondet aliquid unum in genere, et na­ turae in specie acceptae respondet unum in specie; naturae autem individuatae respondet aliquid unum individuate ». (2) Hoc enim sensu optime docere videtur Ioan. a S. Thoma (loc. pr. cit., circ. l^dlff., « ex his colligitur... ») quod «de capacitate [intellectus] dicimus esse univocam et eius obiectum univocum, non in ratione entis et secundum se: sic enim constat complecti omne genus entis et totam eius amplitudinem quae analoga est, sed in modo quo intellectus passive est actúabilis et elevabilis ad intelligendum, scii, ut finito modo obiectum intelligibile est: hoc enim constituit genericam rationem intellectus creati, quae univoca est, cum pertineant omnes crea­ turae intellectuales ad unum praedicamentum, et similiter omnes intellectus; solum autem finito et infinito modo intelligi analogizat in genere intelligibili: quia sola haec ratio constituit Intellectus diversorum generum et praedicamentorum, scii, divinum et creatum ». (3) Haec duplex consideratio intellectus creati explicite eruitur a S. Thoma (cfr. I, q. 58, a.3; de Anim.,a.7,ad lum), et eam docet Cajetanus dicens: «quod de potentiis animae possu­ mus dupliciter loqui. Uno modo inquantum potentiae sunt... Alio modo inquantum propnttales sunt talis naturae... Sic enim distinguuntur iuxta diversitatem naturarum quibus in­ sunt » (I, q. 77, a. 3; cf. ibid., q. 84, a. 7; Ferrar., I! C. Gent., c. 94). (4) Fatendum est quoad huius obiecti subdivisiones quod, sive quoad terminologlae usum sive quandoque quoad rectum sensum, non parva obscuritas viget apud plures auctores, praesertim theologos, ut commentatores S. Thomae in p.f q. ¡2, a. I legentibus patet. (5) Notandum est, quod praedicta duplex intellectus humani consideratio est fundamen­ tum duplicis potentiae seu capacitatis Ipsius intellectus, nempe et potentiae naturalis quae, diversimode inspecta, naturaliter fertur in obiectum commune Intensivum et in obiectum proprium; et potentiae obedientialis quae, virtute sibi communicata, In obiectum excedens seu Improportionatum ferri potest. Neque totum hoc est quid noviter inventum; citavimus enim iam inter alios loan, a S. Thoma, qui iterum inquit quod «in intellectu aliud est capa­ citas, aliud virtus; capacitas correspondet intellectui possibili ut est sub statu purae potentiae seu capacitatis; virtus vero intellectui ut formato specie sibi connatural! seu modo habendi species connaturales, sive per intellectum agentem abstractas sive per ipsam spiritualem substantiam ct species ei infusas actuetur intellectus ut a proprio motivo » (loc. prox. cit.). (6) Haec definitio optime emitur ex diversis locis S. Thomae ut c. g. I, q. 79, a. 3, c. et HIC. Gent., c. 54, in !• sol. Secundum autem huius definitionis sensum, obiectum commune rectissime dici potest etiam « obiectum adaequatum », prout tamen intrinsece involvit intensivum et extensivum modo explicato, quo sensu loqui videtur Cajetan. in I, q. 12, a. 4. Utrum Intellectus humani obiectum sit ens vel quidditas rei materialis 719 pin intensivum, et est illud quod naturali efficacia et intensitate intellectûs, ut est potentia intellectualis creata, attingitur, v. g. lumen, ut a lumine solis et quocumque alio determinato praescindens, est attingibile ab oculo noctuae reduplicative ut ei ratio potentiae visivae competit (1); 2° in extensivum, et estillad quod, ratione sui excessus, naturali efficacia et intensitate ipsius intel­ lectus, ut est potentia intellectualis creata, attingi nequit: bene vero vigore ei superaddito quo ad illud attingendum extenditur, v. g. lumen solis respectu oculi noctuae (2). Obiectum proprium autem intellectus est illud quod ab intellectu, ut est animae humanae proprietas, connaturaliter attingi potest sive per se sive per aliud (3). Hoc iterum sicut commune distingui potest (4): Io in intensivum, et est illud quod ab intellectu, ut animae humanae proprietas, naturaliter, per se ac immediate attingitur (5); 2° in extensivum, zt est illud quod secundum se ab intellectu ut est animae humanae proprietas non attingitur, bene vero sub ra­ tione intensivi proprii et proportionate ad illud (6). (1) Sciendum est, quod obiectum commune intensivum, quia vigorem seu efficaciam na­ turalem potentiae secundum illum statum minime excedit, imo est el accommodatum ac pro­ portionatum, ideo non sine iure etiam dici potest * obiectum commune proportionatum »; quia praeterea eidem statui illius potentiae est proportionatum, propterea per potentiam et imme­ diate movet, ideo et « obiectum commune motivum » appellari potest. (2) Pariter notandum est» quod obiectum commune extensivum, quia respectu virtutis seu efficaciae naturalis potentiae illius, quemdam excessum supra ipsam intrinsece involvit, dicitur * obiectum commune improportionatum seu excedens »; at excessus iste, quia non est supra potentiae essentiam sicut sonus ad visum, sed supra eius virtutem seu ex maxima perfectione et excellentia rei obiectae ad potentiae virtutem, sicut lumen solis ad oculum noctuae, ideo superaddito sibi vigore seu virtute, potentia potest extendi ad illud obiectum attingendum, et propterea « extensivum » dicitur. Optime observat Medina (I-Il, q. 3, a. 3, ad 4<»m): «duobus modis obiectum excedere virtutem potentiae; uno modo, quando continetur Intra obiectum potentiae, superat tamen potentiam propter suam perfectionem et potentiae imbecillitatem» quomodo oculum vespertilionis lumen solis excedit: hic tamen excessus potest a Deo suppleri confortando potentiam. Alio modo, obiectum excedit potentiam, quando non continetur intra obiectum potentiae, quem excessum Deus non potest supplere: non enim potest visus elevari ut sonum videat, neque auditus ut percipiat colores: potentia enim in suum obiectum solum ferri potest, quo modo Deus superat potentiam sensitivam ». Exinde etiam eruitur quod, quia tale obiectum ultimo et totaliter essentiam potentiae terminat ut ultra illud potentia ferri nequeat, inde est quod vocari etiam potest « obiectum commune terminativum ». (3) Uti ex definitione liquet, hoc obiectum dicitur proprium, quia attingitur ab intellectu reduplicative ut est proprietas naturam animae humanae consequens, inquantum scii, attin­ gitur iuxta modum essendi et operandi naturae ipsius animae humanae; unde ait S. Thomas quod « id quod est primo ct per se cognitum a virtute cognoscitiva est proprium eius obiectum » (I»q. 85, a. 8; cfr. q. 1, a. 7). Hac ratione etiam dici potest * obiectum speciflcativum •, sumpto specificativo ex parte potentiae et non obiecti, seu ut obiectum potentiam specificat ei species imprimendo: hoc enim cuicumquc obiecto est commune respectu cuiuscumque status po­ tentiae cognoscitivae. (4) Ad rem Cajetan. (I, q. 84, a.7,ad Iumdub.): «quidditatem rei sensibiilsobiectum non quodeumque sed naturaliter proportionatum intensive ponimus intellectus nostri: quia nihil potest naturaliter intellectus cognoscere quidditative nisi naturas sensibilium. Et pro isto Malu non solum est intensive, sed extensive obiectum intellectus: quia nihil potest intellectus noster naturaliter intelligere» nisi in ordine ad quidditatem sensibilem ». (5) Idem obiectum, servata proportione ad hunc intellectum ut est sc. animae proprietas, dici potest • proportionatum », vel < connaturale » vel • motivum ». (6) Pariter eadem proportione, tale obiectum dici potest « improportionatum » ve! « ferminativum », cfr. S. Thom., I, q. 84, a. 7, ad 3»m; q.87, a. 1-2; q. 88. — Ex quibus omnibus definitionibus manifeste apparet, post plures thomistas (Bañez, Ledesma, etc.) obiectum intellectus recte dividi ac definiri sic, vide!.: in adaequatum et totale ( ut dislunctive involvens obi. comm. extensiv. ct intenslv.), et est illud quod ambit ct continet totam latitudinem to­ tius rationis formalis (sc. rationis form, quae), ita ut potentia non possit sc extendere ad ali­ quid aliud extra illud; ct in proportionatum ( ut dislunctive involvens obi. comm. Intens. et obi. propr. tam intenslv. quam extensiv.), et est illud quod habet proportionem ct connatu- Utrum Intellectus humani obiectum sit ens vel quiddilas rei materialis 720 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 1, II, I 921. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis clarissime erui­ tur fulcrum praesentis quaestionis; non enim dubium movetur de obiecto materiali intellectus humani: luculenter enim constat, tale esse omne cognoscibile seu intelligibile finito modo attingibile; neque de eius obiecto jormali quo: nam certum est, tale esse verum seu veri rationem analogice dictam, quia se habet ad ens in ra­ tione obiecti scibilis seu cognoscibilis, sicut lux ad colorem. Prop­ terea aliquid « intelligibile est quia verum est, et non e contra » (1). Intantum enim aliquid ab intellectu intelligitur inquantum obiecto seu intelligibili assimilatur per illius obiecti speciem; tota autem ratio veri consistit in hac assimilatione seu adaequatione intellectus ad rem intellectam; ideoque verum est formale quo intellectus suum intelligibile attingit (2). Quapropter, tota praesens difficultas est circa obiectum jormale quod intellectus humani; unde breviter quaeritur, quodnam sit intellectus humani obiectum tam proprium quam etiam commune. 922. Sententiae. — Duplex huic quaestioni generaliter exhibetur sententia. Ia Sententia est antiperipatetica; haec enim sive explicite sive implicite vel ex consequenti rectum intellectûs humani obiectum, sive proprium sive commune, aut omnino negat aut falso simpliciter determinat. Ita inter plura systemata, praecipue numeratur Nominalismus (= Terminismus), Empirismos (== Positivismus; Sensismus; Phaenomenalismus; Associationismus); Subiectivismus, Idealismus, Ontologismus et Pantheismus: de quibus omnibus in se­ quenti numero dicetur. 2a Sententia est peripatetico-thomistica; haec generaliter et communiter tuetur, quod obiectum intellectus humani proprium sunt quidditates renni ralitatem cum ipsa potentia [sive ut potentia sive ut proprietas], ita ut obiectum nullo medo ipsam potentiam excedat. Exinde optime Ledesma (toc. prox, cit.) differentiam deducit obieu; improportionati [=. ob. commun, extensivi] et proportionati. Etenim, Io ad rationem ob.pi portlonati requiritur ut potentia iuxta propriam naturam conveniat in modo esendt cur obiecto, ita ut potentia et obiectum in modo essendi seu in ratione immaterialitatis habeant unam rationem quasi univocam; ad rationem vero obi. improportionati nullo modo requirili ut habeat omnino eamdem rationem in modo essendi cum potentia cognoscitiva, sed debet eam excedere, licet requiratur aliqualis proportio et convenientia in modo essendi; 2° quia circa obi. proportionatum actio potentiae cognoscitivae est naturalis; circa vero obi. imptoportionatum non est naturalis, sed elevata. Cfr. Ferrariens., III C. Gcnt., c. 52. (1) Cajetan., I, q. 16, a. 3, in resp. ad 3““. (2) Ad rem Angelicus dicit: < quod sicut bonitas dicit rationem per quem essentia ordi­ natur ad appetitum, ita veritas dicit rationem per quam essentia ordinatur ad intellectuUnde sicut nullum esse appetitur amota ratione boni, ita nullum esse intelligitur amota ratim veri... » (I, dist. 19, q. 5, a. 1, ad 3«»; cfr. ibid., dist. 48, q. l,a.2, c; Çucdl. V, q.5,a. 2, ad |u de Verit.,q.2, a. 3, ad 12» conci.; Javelli, lac. prox, cit., q. 1, *concl.2 ) Exinde eruitur,quod verum formaliter exprimit quamdam reakm perfectloncm.quaetnteutest ens minime exprimitur et a quo propterea verum ratione distinguitur, licet realiter convectatu cum eo (cfr. S. Thom., I, q. 16, a. 3); haec autem perfectio conceptu veri expressa explicatu per respectum seu relationem ad intellectum; unde merito a Thcmistis communiter docetur quod verum in recto quid absolutum (= entitatem) ct in obliquo quid relativum ( X3 confot mitatem ad intellectum) importat (cfr. S. Thom., de Verit., q. 1, a. 8, c.; Soncin., VI Mttophys., q. 17; Bañez, I, q. 16, a. 3). J ! I j I j 1 ! I I ! I I ’ I I 721 sensibilium et commune est ens ut ens seu ens in tota sui latitudine; attamen, apud huius sententiae auctores controvertitur de modo quo ens ut ens, — obiectum commune intellectus —, est inteiligendum. Salva igitur cuiuscumque opinione, nos tuemur et demonstramus id quod conformius videtur rei veritati, S. Thomae menti ac maiorum doctrinae Thomistarum (v. g. Cajetan., Bañez, Ledesma, Contens., Garrigou-Lagr., etc.). Praesuppositis itaque iam praenotatis tam quoad intellectum humanum quam quoad eius obiectum, dicimus: Io quod obiectum proprium sunt quidditates rerum sensibilium (1); divise autem sumptum: aut est intensivum, et est ipsa quidditas rei materialis abstracta (2); aut est extensivum, et est omne ens, etiam incorporeum, ut in speculo sensibilium cognoscibile (3): 2° quod obiectum «mmiine est ens ut ens analogum seu secundum totam entis analogi latitudinem, praescindendo ab cius analogatis, hoc est non descendendo divisive nec ad summum analogatum (= membrum principale) neque ad alia inferiora analogata (= membrum secundarium) (4); quod si divisive deinde sumatur, tunc aut est intensivum et est omne ens creatum ordinis naturalis (5), aut est extensiviim et est omne ens ordinem naturalem excedens et superans, finito modo attingibile, ut v. g. Deus clare in se visus (6). Sequentem igitur veritatem probemus. II 923. Conclusio: «Intellectus humani obiectum proprium II II sunt quidditates rerum sensibilium, commune vero est ens ut II ». eus analogum Prob.: Intellectus humani obiectum proprium et commune est (1) Per quidditates rerum sensibilium non est inteiligendum solum substantia praedicarrentalis, sed quidquid per modum alicuius naturae seu quidditatis concipi potest, unde et accidentia et modi et ipsa singularitas ad instar cuiusdam quidditatis concepta. Cfr. S.Thom., I,q. 17, a. 3, ad lum; q. 18,a.2,c.; q.57,a. l,ad 2«®; q. 58, a. 5; q. 85, a. 5-6; MI, q.3, a. 8, c; q. 10, a. I, ad 3«®; IMI, q. 8, a. 1 ; III, q. 10, a. 3, ad 2«®; II, dist. 13, a. 3; III, dist. 23, q. 1, a. 2; I C. G., c. 58; 111 ibid., c. 41, 56, 108; de Verit., q. I, a. 12; q. 8, a. 7; Tabui. Aur., v. < Intellect. », n. 21. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 12, a. 4, 11 ; q. 84, a. 7-8; q. 85, a. 5, 8; q. 86, a. 2; q. 87, a. 2, ad 2-s»; a. 3; q. 88, a. 3; III, dist. 23, q. 1 ; III de Anim., lect. 8; Opuse. 29. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 64, a. 1, ad Ium; q. 89, a. 2, ad 3«®: de Anim., a. 16; Tab. Aur., v. « Intell. », n. 266. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 5, a. 2; q. 55, a. 1 ; q. 79, a. 7; ib., a.9, ad 3«®; q. 82, a. 4, ad lum; q. 87, a. 3 ad lum; q. i05, a. 4; MI, q. 9, a. 1; q. 10, a. I,ad3®«; III, dist. 14, a. 1, qla. 2; ibid., dist. 31, q. 2 a. 4, ad 5um; n c. G., c. 98, et alibi. (5) Tale obiectum intensivum in linea creati potest dici univocum ad intellectum huma­ num et angelicum. Cfr. S.Thom., I, q. 5, a. 2; q. II, a. 2, ad 4«®; 1, dist. 8, q. 1, a. 3; dist. 19, q.5, a. I, ad 2«»® et 8um; Tab. Aur., v. « Intell. », n. 33. (6) Cfr. S. Thom., I, q. 12, a 4; q. 23, a. I ; q. 56, a. 3; q. 94, a.2; I-11, a. 5, a. 5, 7; Tab. Aur., v. «Deus», n. 161. — Exinde manifeste apparet, quod intellectus humani obiectum commune seu adaequatum praecise sumptum nullo modo explicari potest sine analogia ipsius entis, non solum in ratione entitatis, sed etiam in ratione cognoscibilis (— Bañez, Ledesma, Zumel, etc.). Quando ergo dicitur • obiectum intellectus creati est ens in tota sua latitudine » est idem dicere «obiectum intellectus creati est ens analogice sumptum, seu ens in confuso seu ut abstrahens ab analogatis », increato nempe et creato supernatural! et naturali; quapro­ pter, entis divisio in Deum ut est in se cum toto ordine supernatural! ct in ens naturale, est necessario explicatio duarum rationum primo diversarum non solum in ratione entis, sed etiam in ratione cognoscibilitatis ipsius intellectus creati, ita ut ratio adaequate speciflcans intelle­ ctum creatum nec est omnino eadem neque omnino diversa, sed analoga tam entitative quam intelligibillter. Est enim omnino necessarium, pergit Ledesma (loc. cit.,dub. 2, post 3«»® conci.), «constituere talem analogiam in ratione cognoscibilis ab intellectu creato in qua Deus ab­ solute sit membrum principale, ut explicetur quod Deus est obiectum improportionatum creati intellectus, et ut declaretur quomodo Intellectus creatus non inclinatur naturaliter ad cognoscendum Deum... ». 46 — Pirotta, Summa Philos. - IL 722 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. 11, Art. Ill, Sectio II, § 1, II, 1 illud sub quo comprehenduntur omnia possibilia cognitu ab ipso intellectu et ut est animae humanae proprietas et ut est potentia intellectualis creata. Atqui id sub quo comprehenduntur omnia pos­ sibilia cognitu ab intellectu humano ut est proprietas sunt quidditates rerum sensibilium, et ut est potentia intellectualis creata est ens ut ens analogum. Ergo intellectus humani obiectum proprium sunt quidditates rerum sensibilium, commune vero est ens ut ens analogum. Mai. liquet ex praenotatis; cum enim «natura semper ordi­ netur ad unum unius virtutis oportebit esse naturaliter unum ob­ iectum, sicut visus colorem et auditus sonum. Intellectus igitur, quum sit una vis, est eius unum naturale obiectum, cuius per se et naturaliter cognitionem habet. Hoc autem oportet esse id sub quo comprehenduntur omnia ab intellectu [sive ut proprietas sive ut potentia] cognita, sicut sub colore comprehenduntur omnes colores qui sunt per se visibiles» (1). Min. prob.: Ratio formalis, sub qua plura ab aliqua potentia de facto attingibilia adunantur, est id sub quo comprehenduntur omnia possibilia cognitu ab illa potentia. Atqui ratio formalis sub qua plura ab intellectu humano, ut est proprietas, de facto attingi­ bilia, adunantur, sunt quidditates rerum sensibilium ut autem est po­ tentia intellectualis creata, est ens ut ens analogum. Ergo id sub quo comprehenduntur omnia possibilia cognitu ab intellectu hu­ mano ut est proprietas, sunt quidditates rerum sensibilium, ut au­ tem est potentia intellectualis creata, est ens ut ens analogum. Mai. deck: Quaelibet potentia cognoscitiva per se et imme­ diate non specificatur ab obiecto ut est hoc vel illud, in quod de facto fertur: quia ut sic, obiecta sunt plura et infinita, et plura ut plura specificare nequeunt; specificatur ergo ab illa unica ratione formali sub qua illa omnia plura particularia cadunt et adunantur; ita ut haec omnia, imo et alia infinite possibilia, intantum ab illa potentia sunt attingibilia, inquantum illam unicam rationem for­ malem participant, v. g. visus de facto fertur non in sonum aut saporem, cum sint extra latitudinem et proprietatem visibilis, sed in album, nigrum, viride, rubrum etc.; at in haec minime fertur per se ut sunt hi et tales colores, sed reduplicative ut adunantur et cadunt sub unica formali ratione coloris, quam omnes participant; hac autem formali ratione visus ferri potest non solum in illos co­ lores, in quos de facto fertur, sed in quemcumque alium possibilem, participantem scii, illam rationem formalem, a qua visus specifi­ catur. (1) S. Thomas, II C. Oent., c. 83. I Utrum Intellectus humani obiectum sit ens vel quidditas rei materialis 723 Min. prob.: Cognoscibile debet esse omnino proportionatum cognoscenti in ratione essendi seu immaterialitatis, quae est ratio formalis quâ plura cognoscibilia attinguntur et alia infinita sunt attingibilia a proportionate cognoscente. Atqui cognoscibilia proportionata in ratione essendi intellectui humano ut est proprietas sunt quidditates rerum sensibilium, intellectui autem humano ut est potentia intellectualis creata est ens ut ens analogum. Ergo ratio formalis sub qua plura ab intellectu humano, ut est proprie­ tas, de facto attingibilia, adunantur, sunt quidditates rerum sen­ sibilium, ut autem est potentia intellectualis creata, est ens ut ens analogum. Mai. constat ex praenotatis et ex supra habitis de cognitione in genere; cognitio enim contingit secundum quod cognitum est in cognoscente; cognitum autem est in cognoscente secundum modum cognoscentis. — Min. prob. per partes. Prob. 1* Pars (= cognoscibilia proportionate in ratione essendi int. hu­ mano ut est proprietas, sunt quidditates rerum sensibilium). — Intellectus hu­ manus, quia secundum se est immaterialis, in se recipere nequit nisi obiecta immaterialia; cum tamen sit proprietas animae, non habet esse neque operari absolute et complete a materia seu cor­ pore separatum, sed in materia, sicut ipsa anima a qua fluit, cum sit forma substantialis corporis; quo fit ut talis intellectus humanus nihil possit cognoscere nisi dependenter obiective a sensibus, ut per sensus suum obiectum recipiat, quod et experientia est ma­ nifestum (1). Atqui obiectum a sensibus et per sensus acceptum, est materiale et materialibus conditionibus involutum, et ut tale in intellectu recipi nequit; unde necesse est ut a materia et ab illis conditionibus abstrahatur, maxime quia materiale, ut tale, non est cognoscibile; obiectum sensibile autem sic abstractum est quid­ ditas rei sensibilis, seu ens in sensibilibus concretum. Hinc est quod sub eiusdem obiecti ratione formali intellectus, ut proprietas, etiam suprasensibilia et immaterialia cognoscit, ut v. g. substantias se­ paratas, Deum, etc., ita ut « cum de huiusmodi aliquid intelligimus, necesse habemus converti ad phantasmata corporum, licet ipsorum non sint phantasmata» (2); atque intantum «anima, dum est unita corpori, potest ad cognitionem substantiarum separatarum ascen­ dere [et quidem ad cognitionem quia sunt, non quid sint], inquan(1) Revera experientia docemur quod «impedito actu virtutis imaglnativae per lae­ sionem organi, ut in phraeneticis, et similiter impedito actu memorativas virtutis ut in letarglcls, impeditur homo ab intelltgendo in actu etiam ea quorum scientiam praeacceplt > (S. Thom., I, q. 84, a. 7, c.); et quod « quando aliquis conatur aliquid inteillgere, format sibi aliqua phan­ tasmata per modurn exemplorum, in quibus quasi inspicia! quod inteillgere studet. Et inde est etiam, quod quando aliquem volumus facere aliquid intelligere, proponimus ei exempla, ex quibus sibi phantasmata formare possit ad intelligcndum • (S. Thom., tbid.). (2) S. Thomas, I, q. 84, a. 7, ad 3«“>. 724 Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. III, Sectio //, § 1, II, 1 turn potest per species a phantasmatibus acceptas manuduci» (1). Ergo «per intellectum connaturale est nobis cognoscere naturas quae quidem non habent esse nisi in materia individual! *, non ta­ men secundum quod sunt in materia indi viduali, sed secundum quod abstrahuntur ab ea per considerationem intellectus [sc. agentisj» (2). Prob. 2‘ Pars (= cognoscibilia proportionata in ratione essendi int. humano ut est potentia intellectualis creata, est ens ut ens analogum). — Arg, Ia" (=a posteriori). — Quaelibet operatio intellectiva aut est circa intel­ ligibile incomplexum aut complexum. Atqui utrumque intelligibile intantum ab intellectu humano de facto attingitur, inquantum illud sub ratione entis cadit, seu inquantum sub ratione entis primo concipitur et in ens ultimo resolvitur (3). Ergo signum est, quod cognoscibilia proportionata in ratione essendi intellectui humano ut est potentia intellectualis creata, est ens ut ens analogum. Mai. constat ex divisione Logicae (4). — Min. decl.: Nam: Io incomplexum, de quo est simplex apprehensio, per ideam seu con­ ceptum maxime exprimitur; conceptu autem intellectui repraesen­ tatur rei essentia, quae intantum est intelligibilis, inquantum in­ trinsece involvit formalem rationem entis, seu quia est ens, quo formaliter constituitur intelligibilitas ideae in genere: quia unum­ quodque «inquantum habet de esse intantum est cognoscibile » (5); proindeque, neque « potest intelligi ens, quin ens sit intelligibile» (6); — 2° complexum eodem modo est aut fit intelligibile; hoc enim: aut est iudicium, quod patet sine ratione entis nec efformari neque intelligi posse: exprimere enim debet praedicati cum subiecto iden­ titatem sive diversitatem, quae non exprimitur nisi verbo «erf», quod actualitatem vel existentiam significat; quo fit ut quaelibet operatio in verbum «¿st» resolvatur (7); aut est ratiocinium, in quo, quia adsignatur ratio essendi praedicati cum subiecto in con­ clusione, omnis comparatio duorum conceptuum uni eidemque tertio impossibilis esset, nisi rationem entis intrinsece importet. Arg. ITm (= a priori). — Intellectui humano, ut est potentia intellectualis creata, nullum determinatum immateriale proportionatur, sed solum immateriale ut immateriale analogice sumptum. Atqui immateriale ut immateriale analogum, intantum est tale, inquantum est ens ut ens analogum. Ergo cognoscibilia proportio(1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) S. Thomas, de Anim., a. 16, c.; cfr. ibid., ad 5»m; ibid., a. 17. S. Thomas, I, q. 12, a. 4; cfr. ibid., q. 55, a. 2; q. 84, a. 7. Cfr. S. Thom., de Verit., q. 1, a. 1. Cfr. S. Thom., I, q. 85, a. 5. S. Thomas, I, q. 16, a. 3. S. Thomas, ibid., ad 3'1». Cfr. S. Thom., V Metaph., lect. 9, n. 893. [Utrum Intellectas humani obiectum sit ens vel quidditas rei materialis 725 nata in ratione essendi intellectui humano ut est potentia intelle­ ctualis creata, est ens ut ens analogum. Min. liquet ex saepius dictis. —Mai. declaratur, breviter tamen quia manifesta manet ex supra ostensis de intellectu possibili. Quandoquidem, virtus intellectus est «infinita secundum quod non terminatur per materiam corporalem, et est cognoscitivos uni­ versalis quod est abstractum a materia individual! *, et per conse­ quens non finitur ad aliquod individuum, sed quantum est de se, ad infinita individua se extendit» (1). Neque huic virtuti officit intellectus finitas; haec enim potius est determinativa modi quo intelligibile attingitur, quam determinativa ipsius intelligibilitatis: non enim aliquid est intelligibile et ideo inteliigitur quia est finitum vel infinitum, sed quia est immateriale et quia est ens; imo et ipsamet entis finitas vel infinitas intantum ab intellectu est attingibilis, inquantum est ens seu sub ratione entis formaliter cadit (2). 924. Corollaria. — Ex omnibus hucusque enarratis de intel­ lectus humani obiecto, sequentia corollaria logice fluunt. Coroll. rm. — Colligitur primo, quod intellectus humani obiectum proprium (= connaturale) est « essentia seu quidditas abstracta rei sen­ sibilis seu materialis, = ens concretum in sensibilibus, = ens ut cogno­ scibile seu attingibile in speculo sensibilium»; obiectum commune vero (= adaequatum) est « ens ut ens analogum, = ens secundum totam ana­ logam sui latitudinem, = ens in confuso seu praecise et abstracte sum­ ptum » (3). Coroll. num. — Colligitur secundo, quid sit intellectus et quomodo entitativo-obiective a sensu distinguatur. Intellectus enim entitative est facultas essentialiter spiritualis et immaterialis, objective autem est circa essentias et quodquidest rerum, imo et circa ipsum ens, propterea dicitur « intelligere quasi intus legere» (4); sensus vero entitative est facultas essentialiter corporalis et materialis, et obiective circa phaeno­ mena, accidentia et apparentias rerum dumtaxat versatur. Exinde ul­ terius luculenter apparet, cuius valoris criteriologici sit cognitio intelle­ ctiva, sive complexa sive incomplexa: patet enim quod non est tantum valor logicus sive phaenomenalis, sed vere realis et ontologicus, ut melius in criteriologia patebit (5). Coroll. Iirm. — Colligitur tertio quod, quia proprium et connaturale obiectum intellectus humani est ens concretum in sensibilibus, ideo co­ ii) S. Thomas, 1, q. 86, a. 2, ad -1ura; cfr. ibid., q. 28, a. 4, ad 2«m; q. 87, a. 3, ad 2«; IU, dist. 15, q. 2, a. 1, qla. 2, c.; de Verit., q. 2, a. 9; ibid., q. 8, a. 3, ad 3'>u>; ct passim. (2) Obiecttones contra nostram veritatem expositam videsis apud auctores, praesertim Thomistas, initio Imius tractationis relatos. (3) Cfr. Thés. XVIII S. Congreg. Stud. (4) S. Thomas, II-1I, q- 8, a. 1 ; cfr. ibid., ad 3“»; q. 49, a. 5, ad 3«m; I, dist.3,q.4, a. 5; IV, dist. 35, q. 2, a. 2, qla. 1 ; de Verit., q. 1, a. 12; q. 15, a. 1 ; et passim. (5) Cfr. Garrioou-Lagr., Dieu, son existence, *etc. , p. 121, et alia eiusdem opera. / 726 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, §1,11,1 Utrum Intellectus humani obiectum sit ens vel quiddilas rei materialis I 727 et in stalu eius separationis a corpore, atque in utroque statu pro­ gnitio humana formaliter et specifice incipere semper debet a sensibus prias operationes exerceat; ideo breviter recolligendum est quae seu a cognitione sensitiva, quae propterea cognitione intellectiva clironologice et generatione est prior; unde verificatur commune axioma ' S. Thomas fuse exponit (1) circa obiectum intelligibile utrique scholasticum, quod scilicet «nihil est in intellectu, quin prius fuerit in j statui intellectus correspondeos. Delineandum est igitur, primo sensu» (1). ’ cquomodo intelligit anima corpori coniuncta; secundo, quomodo in­ telligit a corpore separata » (2). Coroll. IVn“. — Colligitur quarto, quod gnoseologia humana, iuxta thomisticam doctrinam, tota nititur duplici elemento essentiali, quod quasi duo momenta se consequentia ipsius cognitionis constituit. Fun­ 926. De Intellectus humani corpori coniuncti obiecto. — Obie­ datur enim et in abstraction? et in universalitate. Nam, « abstrahere uni­ ctum intelligibile respectu animae eiusque intellectus in statu unionis, versale a particulari vel speciem intelligibilem a phantasmatibus [est] tripliciter considerari potest: aut ut est infra animam (3), aut ut est in considerare naturam speciei absque consideratione individualium princi­ ipsa anima (4), aut ut est supra animam (5); breviter igitur aliquid est piorum, quae per phantasmata repraesentantur » (2); huiusmodi vero exponendum dc unoquoque singillatim. phantasmata « a sensibus accepta, [intellectus agens facit] intelligibilia 927. De Intellectus humani obiecto infra animam existente. — Certum in actu per modum abstractions cuiusdam » (3). Effectus porro neces­ est ex iam supra ostensis, quod intellectus humani obiectum infra animam sarius huius abstractions est ipsum universale seu res ut universalis; existens sunt singularia sensibilia ct materialia, ex quibus suum obiectum pro­ unde est quod intellectus agens « facit intelligibilia actu per abstractionem prium abstrahit. Attamen non est dubium, ut experientia testatur, ipsum sin­ universalium a singularibus» (4). gulare et individúale ut tale, v. g. Petrum vel Paulum, revera ab intellectu co­ gnosci (6); ex alia tamen parte, experientia non minus constat, singularia ut Coroll. Vum. — Colligitur quinto denique, quare intellectus humanus talia tempore et spatio mensurari, ideoque esse in continuo fieri. Exinde anti­ potest elevari ad intelligendum seu cognoscendum obiectum excedens, nomia quaedam exurgit, quae reducitur ad recte explicandum modum, quo non vero sensus v. g. visus. Huius enim ratio a priori est, quia sensus intellectus singularia ut talia attingit; ita ut quaestio sub expressis terminis cum omnino materialis sit « nullo modo elevari potest ad aliquid imma­ proponi possit sic: an singulare ut singulare, in rerum natura existens. intellectui obiciatur in specie impressa vel expressa, et quonam modo: an directe vel indi­ teriale. Sed intellectus noster vel angelicus, quia secundum naturam a recte et reflexive, sive distincte et proprie sive arguitive ct deductive. materia aliqualiter elevatus est, potest ultra suam naturam per gratiam Ad huius quaestionis evidentiam sciendum est. Primo, quod individuum ad aliquid altius elevari » (5); quod est idem dicere, quod sensus et secun­ seu singulare dupliciter accipi potest: in actu signato (- individuum vagum), dum rationem sui specificam et genericam seu absolutam, est simpliciter et est ipsum singulare ad modum quidditatis abstractae et remotae a tempore materialis et corporeus; intellectus humanus vero, licet secundum sui et spatio conceptum atque abstractive expressum, v. g. singularitas, Petreitas: rationem specificam a materiali et corporeo obiective dependeat, in hoc modo directe ab intellectu cognoscitur, sicut quaelibet alia quidditas mate­ se tamen et absolute est entitative immaterialis et incorporeus. Cuius rialis; et in actu exercito (= individuum signatum), et est ipsum singulare ut « signum est » (6) seu ratio a posteriori est, quia sensus obiectum tam realiter existens in tempore et spatio atque motui subiectum ac concretive ex­ pressum, v. g. singulare, Petrus; hoc tamen dupliciter considerari potest: aut proprium quam commune est materiale et corporeum, quo fit ut im­ utformaliter singulare, et sic ut tale et ex se nec immaterialitatem neque materiamateriale sit omnino extra latitudinem eius obiecti etiam adaequati; litatem importat, ideoque ut singulare non impedit quin sit cognoscibile; aut intellectus humani autem obiectum proprium sunt quidditates rerum ut formaliter materiale, et sic matcrialitatem intrinsece importat, qua propter sensibilium abstractae, et commune est ens ut ens analogice, extra cuius ut tale non est per se cognoscibile. Secundo est sciendum, quod cognitio du­ latitudinem nullum cognoscibile seu immateriale possibile est dari (7). pliciter ferri potest in obiectum: directe, quando scilicet cognoscibile, sive per 925. De Intellectus hu n ani obiecto in particulari. — Cum anima humana, ut ex hucusque habitis constat, considerari possit in duplici statu, videlicet in statu connaturali suae unionis cum corpore (1) Cfr. Thes. XIX S. Congr. Stud.; S. Thom., de Pot., q. 3, a. 5, c.; q. 7, a. 5, c.; de Sp. Cr., a. 5-6; de Anim., a. 1,6; de Verit., q. 1, a. 9; q. 8, a. 2; q. 20, a. 4, ad lum; n c. Geni., ç. 96; II, dist. 3, q. I, a. 7; IX Metaph., n. 1771 ; III de Anim., lect. 12. (2) S. Thomas, 1, q. 85, a. 1, ad Ium. (3) S. Thomas, I, q. 84, a. 6, c.; cfr. ibid., q. 54, a. 4, ad 2»»m. f 1■ (4) S. Thomas, Il Post.-A nal., lect. 20; cfr. de Verit., q. 10, a. 6; de Anim. a. 4; 1 C. G., c. 53. I f (5) S. Thomas, I, q. 12, a. 4, ad 3um. (6) S. Thomas, ibid. (7) Cfr. S. Thom., ibid.; Ioan a S. Thoma, in P., q. 12, a. 2, disp. 12; Philos. Nat., loc. prox, cit., «circ. 1»® diffic. >. seipsum sive per suam speciem, directe ac immediate potentiae obiicitur, sine eo quod potentia ad ipsum cognoscendum reflexione utatur, rediens super principia cognitionis, v. g. visus suum visibile directe cognoscit; et indirecte seu reflexive, quod modo directo contrapponitur, quando scilicet aliquid cognoscit reflectendo supra principia cognitionis; quod si cognoscibile per reflexionem obiiciatur potentiae secundum suas notas proprias, ut in se sunt, tunc erit co­ gnitio indirecta propria et distincta; si autem e contra, ut cum v. g. species in genere cognoscatur, erit cognitio indirecta impropria et confusa. Haec autem cognitio impropria et confusa iterum dupliciter accipi potest: aut simpliciter (1) (2) (3) (4) (5) (6) Cfr. 1, q. 84-89, et loe. paral. S. Thomas, I, q. 84, Prolog. S. Thomas, 1, q. 84-86. S. Thomas, (bid., q. 87. S. Thomas, ibid., q. 88. Cfr. S. Thom., I, q. 86, a. 1, ad 3»m; de Anim., a. 20, ad 16u<». 728 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap.'ll, Art. Ill, Sectio //,§1,11,1 et virtualiter confusa, ut est v. g. cognitio rationalis et irrationalis in animali, sine hoc tamen quod fiat applicatio ipsiusmet animalis sive ad rationale sive ad irrationale; aut secundum quid confusa el secundum quid distincta, inquantum scilicet si sumatur quoad cognoscibilis rationem in se seu praecisive acceptam, erit confusa cognitio, si autem fiat illius rationis applicatio per deductionem, erit cognitio distincta et propria: et quia est distincta ut deducta et non ut simpliciter repraesentata, ideo dicitur secundum quid distincta (1). His positis, prima quaestio seu dissensio est cum schola scotistica (= Scotus et Scotistae, quos alii sequuntur ut Suarez, Ruvio, Valencia, etc.) (2); haec enim tuetur, quod singulare proprie et directe intellectui obiicitur, ideoque ab intellectu directe cognoscitur. Sed contra est; nam, non cognoscitur directe: Io in specie impressa: directe enim cognitum in specie impressa est per se primo cognitum a potentia, quod ideo est eius obiectum proprium et connaturale; hoc autem respectu intellectus humani sunt quidditates rerum abstractae a singularibus sensibilibus seu universalia, ut probatum est (3); 2° neque a fortiori in specie expressa: cum haec sit conceptus expressus ab intellectu iam in actu, immaterialior est ipsa specie impressa. Unde aliter est dicendum cum communi thomistarum sententia, quod scilicet intellectus humanus cognoscit singulare tantum indirecte et reflexive tam in specie impressa quam expressa: revera enim illud cognoscit per univer­ sale a singularibus abstractum et se revertendo per suum actum ad phantasmata; quod idem est dicendum etiamsi intellectus de singulari efformet speciem ex actibus iam praecognitis, cum huiusmodi actus sint formaliter universales (4). Attamen, controversia est apud eosdem thomistas, de modo quo indirecte rt reflexive intellectus singulare attingat. Namque quidam (= Ferrarien,, Bañez, Ioan, a S. Thoma, Zigliara, Hugon) (5) tuentur, quod conceptus reflexive formatus de aliquo singulari est proprius et distinctus. Sed contra est; quod cognitione simpliciter propria et distincta, licet indirecta, cognoscitur, cogno­ scenti exhibetur iuxta proprium et formalem conceptum, quem in se nunc im­ portat: quod de singulari respectu cognitionis intellectivae dici nequit; quia aut intellectui repraesentatur prout est in phantasia repraesentatum, et hoc non, cum ibi esse materiale habeat: aut prout ab intellectu agente exhibetur, sed tunc est universale. Quapropter, alii (= Capreol., Cajetan., etc.) (6) docent, quod conceptus reflexive formatus de aliquo singulari cognoscitur co­ gnitione impropria et confusa arguitiva seu deductiva. Et hoc rationabilius videtur. Intellectus enim reflectendo et convertendo se ad phantasmata, plures species intelligibiles elicit, ex quibus diversos conceptus generales incomplexos huius vel illius rei efformat, v. g. individuationis vel humanitatis etc., in quibus tamen singulare ut singulare confuse-virtualiter intellectui repraesentatur; ex his porro intellectus, arguendo seu deducendo ac applicando, pervenit ad efformandum talem conceptum huius ut huius v. g. Petri, atque de eo enuntiare valet: « Hic est Petrus qui non est Paulus » (7). Hinc manifeste eruitur, intelle(1) Res exemplo illustratur. Praesupposita enim cognitione essentiae hominis (quae vir­ tualiter et confuse continet omnes homines), iam cognoscitur « Petrus quoad rationem ho­ minis »; praesupposita iterum cognitione essentiae individui humani (quae virtualiter et con­ fuse continet omnia individua humana), iam iterum cognoscitur «Petrus quoad rationem individui», quod est scii, sui iuris et alteri incommunicabilis; his autem adiuncta ex experientia de Petro, eius reali existentia atque distinctione a Paulo, deducitur « Petrum esse talem pereonam a persona Pauli et cuiuslibet similis distinctam ». (2) Cfr. Scotum, IV, dist. 45, q. 3; Suarez, IV de Anim., c. 3; Metaph., disp. VI, see. 6. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 86, a. I. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 84, a. 7; q. 86, a. 1. (5) Cfr. Ferr., I C. G., c. 65; Bañez, I, q. 86, a. 1, dub. 2; Ioan. a S. Th., loc. pr.cit., a. 4; Zigliara, toc. pr. cit., p. 358; Hugon, Metaph., P. I, p. 124, n. IV. (6) Cfr. Capreol., I, dist. 3, q. 2, solut. ad *4 m conci.; Cajetan., I, q. 86, a. 1. (7) Cfr. S. Thom., Quodl. XII, a. I!. Utrum Intellectus humani obiectum sit ens vel quidditas rei materialis 729 ctum humanum in praesenti statu unionis nihil posse intelligere nisi conver­ tendo se ad phantasmata, ex quibus proprium obiectum recipiat (1). 928. De Intellectus humani obiecto in anima existente. — Post obiecti infra animam existentis considerationem, delineandum est de eo in ipsa anima existente, quod est aut ipsius animae essentia aut eius potentiarum actus aut harum habitus. Dicimus porro, quod intellectus humanus seu anima cognoscit: i) suam naturam et existentiam necnon et suos habitus non quidem intuitive et per eorum essentiam, sed mediate et per eorum actus. Etenim, ut supra osten­ sum est, intellectus humanus est essentialiter pura potentia passiva seu ens in potentia: ideoque non potest seipsum, nec quoad suam naturam neque quoad suam existentiam, per seipsum immediate et intuitive cognoscere; quia intantum aliquid est cognoscens et cognoscibile, inquantum est actu; consequenter se cognoscit per suos actus, «et hoc dupliciter: uno modo particulariter, secun­ dum quod Socrates vel Plato percipit se habere animam intellectivam, ex hoc quod percipit se intelligere. Alio modo in universali, secundum quod naturam humanae mentis ex actu intellectus consideramus » (2). Idem iudicium ferendum est de ipsius animae habitibus: nam «habitus quodammodo est medium inter potentiam puram et purum actum » (3); unde secundum se non est actu cogno­ scibilis; — p) suos actus tamen cognoscit intellectus immediate et intuitive; est enim per se manifestum, quod est secundum se et essentialiter actus secun­ dum se et intuitive est actu cognoscibile; patet autem quod actus seu operationes intellectus (et voluntatis) secundum se et essentialiter sunt tales; quapropter, primum quod de ipso intellectu intelligitur est «ipsum eius intelligere» (4). 929. Scholion. — Est hic animadvertendum, quod ipsiusmet animae hu­ manae cognitio appellatur autocognitio; haec autem alia est in actu exercito seu ut quaedam particularis cognitio, qua scilicet quilibet percipit se animam habere: et ad hoc non requiritur magnum et diligens studium; alia vero in actu signato, qua scilicet scientifice investigatur eius quodquidest tam in se quam in eius operationibus: ad hoc tamen magna, diligens ac subtilis inquisitio requiritur et ad quam nonnisi post longum tempus et methodo expenmentali perveniri potest (5). Cuius tamen naturae sit haec scientifica animae autocognitio non unanimis est philosophorum opinio. Quidam enim (= Zigliara, Hugon, etc.) (6) putant esse cognitionem ontologicam, non vero psychologicam. Sed hoc non videtur esse recte dictum: Io quia anima reduplicative ut anima, et dynamice et statice, est quid essentialiter phychicum, quod a physico et physiologico distinguitur; quare ipsam animam per suos actus cognoscere est illam cognoscere cognitione psychologica, idest ex propriis et non ex communibus; 2° quia cognitio animae ontologica non esset vera cognitio eius reduplicative ut est quid psychi­ cum, sed ut est ens commune. — Ideo aliter dicendum est, quod scilicet animae autocognitio est physicopsychica; quatenus nempe anima ex una parte suis actibus cognoscit se esse formam aliqualiter a corpore dependentem, et ideo inter entia physica seu mobilia adnumerandam; et ex alia parte, per reflexionem deprehendit se esse independentem essentialiter a corpore, quo apparet sibi convenire aliquid proprium et aliis entibus physicis non conveniens; ex quo deducit, ipsam esse ens immateriale et spirituale quod, quia est essentialiter vitale, dicitur psychicum. Manifestum est igitur, quod licet animae autocognitio (1) Cfr. Thés. XX S. Congr. Stud.; S. Thom., de Anim., a. 17. (2) S. Thomas, I, q. 87, a. 1. (3) S. Thomas, ibid., a. 2. (4) S. Thomas, ibid., a. 3; cfr. ibid., a. 4. (5) Cfr. S. Thom., ibid., a. 1-2. (6) Cfr. Zioliara, loc. prox. cit., lib. IV, c. 3, a. 5, n. IV, p. 360; Huoon, loc. prox. at., p. 130. 730 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 1, II, I reductive ontologica dici possit, reducendo nempe cognitionem physicopsychicam ad principium contradictionis, formaliter tamen et proprie est physicopsychica. 930. De Intellectus humani obiecto supra animam existente. — Ostenso animae humanae obiecto infra ipsam animam et in ipsa anima existente, di­ cendum restat de obiecto supra ipsam existente, quod sunt formae vel substan­ tiae essentialiter ct complete spirituales seu immateriales, vel substantiae absolute separatae. Ad has enim substantias intellectus humanus diversimode, iuxta di­ versum suum statum, se habet; sed de eo, ut est in statu separationis, patebit mox ex numero sequenti; quapropter, ut est in statu praesenti unionis, dicen­ dum est: 1° quod nullo modo substantias separatas, immediate cognoscit, sed solum mediate, quia tales substantiae immediate et per seipsas cognoscibiles excedunt intellectus humani in praesenti statu unionis obiectum proprium, quod, ut dictum est, sunt quidditates a sensibilibus abstractae (1); 2° quod harum sub­ stantiarum mediata cognitio ab eodem intellectu non est perfecta, sed imperfecta et analoga; quia harum substantiarum perfecta cognitio, quae consistit in eas cognoscendo quoad earum propriam ac positivam naturam, omnino superat specificam cognitionem humani intellectus in praesenti statu, cuius est proprie quidditates abstractas a sensibilibus attingere; quare, substantias separatas in­ tellectus non cognoscit nisi ex sensibilibus, quae quidem cognitio, ut patet, est imperfecta et analoga (2). 931. De Intellectus humani separati obiecto. — Hucusque osten­ sum est de obiecto cognoscibili intellectus humani ut est corpori coniunctus; brevissime est nunc dicendum de eodem ut est in statu separa­ tionis. Supposita igitur supra probata veritate, quod videlicet anima hu­ mana est intrinsece immortalis, necesse est fateri ei in illo statu ¡nesse formaliter quasdam potentias sibi proprias: potentiae enim vegetales et sensiles animae separatae nonnisi radicaliter insunt, quia licet sint «ab anima sicut a principio », sunt tamen in composito sicut in subiecto (3). Anima separata ergo per proprias potentias intellectivas proprias opera­ tiones exercet: si enim, pergit Aristoteles, «operationum animae vel affec­ tuum aliquis proprius sit ipsius, fieri poterit ut anima separetur» (4). Quid igitur anima in hoc statu intelligat seu quodnam sit eius proprium intelligibile (5), explicamus. Certum est, quod intelligibile proprium intellectus separati non est: Io aliquid abstractum a sensibilibus seu materialibus, sicut de in­ tellectu coniuncto dictum est; quia in statu separationis omnino formaliter desunt sensus, quibus sensibile ad intellectum transiret: ideoque « non potest poni quod anima separata cognitionem a rebus materialibus accipiat» (6); 2° neque sunt species intentionales productae ab intel­ lectu, qui coram sensibilibus positus seipsum in actum reducit; tum quia sensibile et materiale nequit directe in intellectum agere, tum quia (1) Cfr. S. Thom., I, q. 88, a. 1. (2) Cfr. S. Thom., ibid., a. 2; cfr. ibid., q. 84, a. 7; II C. Gent., c. 73. Thés. XX, S. Congr. Stud. (3) S. Thomas, de Anim., a. 19. (4) 1 de Anima, c. 1, n. 26-27. (5) Notandum est, quod hic fit sermo solum de intelligibili naturaliter ab anima cogno­ scibili: de intelligibili supematuraliter cognoscibili non est Philosophi sed Theologi negotium, cfr. S. Thom., de Anim., a. 17, ad *2 ®. (6) S. Thomas, IV, dist. 50 ,q. 1, a. I ; cfr. I, q. 55, a. 2, ad 2u»; de Verit., q. 19, a, I. De idearum cognitionis humanae origine 731 e impossibile est quod sit idem aliquid quod educat se de potentia in actum » (1). — Quapropter dicendum est, quod intellectus separati obiectum intelligibile non sunt solum obiecta in unione cum corpore acquisita et quorum species in intellectu habitualiter conservantur (2): haec enim minime sufficiunt « tum propter animas puerorum, tum propter hoc quod multa erunt cognita ab anima separata quae nunc non cognoscuntur a nobis» (3); sed praeterea, sunt omnia pura intelligibilia et incorporea (4), consequenter et principaliter sua propria natura, quam cognoscet directe, idest«suam essentiam intuendo, et non a posteriori, sicut nunc acci­ dit » (5). Breviter igitur concludendum est, quod anima separata «tribus modis intelligit; uno modo, per species quas recepit a rebus dum erat in corpore; alio modo, per species in ipsa sua separatione a corpore sibi divi­ nitus infusas; tertio modo, videndo substantias separatas et in eis species rerum intuendo » (6). Huius veritatis fundamentalis ratio est, quia « quam­ vis eadem sit natura animae ante mortem et post mortem quantum ad rationem speciei, tamen non est idem modus essendi, et per consequens nec idem modus operandi » (7). Nihilominus, non est concludendum talem modum essendi et operandi animae separatae, licet non sit secundum eius naturam, esse contra eius naturam: revera enim est praeter rationem suae naturae » tantum (8). 932. Corollarium. — Ex omnibus igitur hucusque ostensis, luculenter ma­ nifestum manet, secundum S. Thomae doctrinam, proprium et verum obiectum intellectus humani, tam ut est corpori coniunctus quam ut est a corpore sepa­ ratus. 2. - Utrum obiectorum ideae cognitionis humanae originem habeant a rebus vel ab intellectu humano (9). 933. Absolutum est hucusque de intellectu humano respectu sui obiecti in se accepti; quoniam loquentes supra de cognitione in (1) S. Thomas, de Verit., q. 19, a. 1 ; cfr. 1, q. 79, a. 2. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 89, a. 6; III, dist. 31, q. 2, a. 4, ad 5um ; i v, dist. 50, q. 1, a. 2, ad l (3) S. Thomas, de Verit., q. 19, a. 1. (4) Cfr. S. Thom., dc Verit., q. 19, a. 1 ; de Anim., a. 17; Ferrar., II C. Gent., c. 94, 98. (5) S. Thomas, de Anim., a. 17, corp. (6) S. Thomas, dc Verit., q. 19, a. 1; cfr. Quodl. Ill, a. 21. (7) S. Thomas, ibid., ad 5^m. (8) Cfr. S. Thom., I, q. 89, a. 1. — Notandum est, quod recte hic adnecti potest quaestio sub aspectu philosophico considerata < circa possibilitatem illius dogmatis fidei catholicae, de passione scii, animae separatae ab igne corporeo »; attamen de facili videri potest apud An­ gelicum Doct. (cfr. de Anim., a. 21; Quodl. II, a. 13; Quodl. Ill, a. 23, et passim). (9) Huius quaestionis bibliographia locupletissima est, praesertim apud recentes philo­ sophos, a quibus innumerae monographiae de hac re exaratae sunt; sistamus tamen in ci­ tando illa Philosophiae Manualia — aliunde semper a nobis hucusque relata — quae a tiro­ nibus de facili consuli possunt. Cfr. Balm es, La Filosofía Fondamentale; Sanseverino, op. dt, Vol. I, Ideología, n. 1-171; Zioliara, op. cit., Psych., lib. IV, c. II; Delta luce Intellettuale etc.; Osservazioni sopra atcune interpretazioni della dottrina ideológica di S. Tommaso ., ch. 11, n. 2; ib., ch. VII, n. 10; lb., ch. XI, n. 15, 17; ib., ch. XX, n. 18; fb., ch. XXIII, n. 1, et passim). SS (4) Cfr. Condillac, in suo opere Traité des Sensations. (5) J. Stuart Mill, A System of Logic (1843); An Examination of Sir IV. Hamilton's Philosophy (1865). (6) Cfr. Comte, Cours de Philosophie Positive, Paris, 1908; H. Taine, Le Positivisme An­ glais, Paris, 1864 et Dc I'Intelligence, Paris, 1885; H. Spencer, First Principles (1900). Hie De idearum cognitionis humanae origine 735 iuxta Associationismum (= Hume, Bain, Bergson, Leroy), qui est omnium dictarum formarum logicum corollarium; docet enim quod tota nostra cognitio est ex phaenomenis et epiphaenomenis atque circa ea eorumque associationes versata; de facto enim nulla cognitio a priori seu vera scientia datur, cum ne­ cessitas et universalitas sint quaedam illusio et ad imaginum, indissolubiliter postea redditarum, associationes reducantur; quo fit, ut si duo phaenomena successive vel simul percipiantur, quamdam aptitudinem in mente relinquunt, ut dein mutuo revocari aut iterum excitari possint, atque exinde in habitudines et demum in necessitatem transeunt, ut apparet v. g. in notione causae et effe­ ctus (1) (Nominalismus Purus). Secundum Systema praecedenti e diametro oppositum appellatur Intellediialismus Purus; hic enim plus aequo intellectum humanum seu rationem extollens et sensum quam maxime deprimens, generaliter tuetur: omnes rerum ideas originem totaliter habere ex intellectu sive in intellectu; nihilominus, non unanimis est explicatio fautorum huius systematis. Etenim, quod solus intellectus sit idearum causa totalis dupliciter sumi potest: aut quia intellectus ex seipso est talis = Idealismus; aut quia in seipso habet ut sit talis, et hoc: aut quia in seipso habet solam vim, qua ideas rerum in prima causa seu Deo cognoscat = Ontologismus; aut quia in seipso iam possidet rerum ideas, sive quia cuilibet animae sunt inditae = Innatisrnus, sive quia cuilibet homini traditione transmittuntur = Traditionalismus. Patet igitur, quod species Intellectualismi puri generaliter sunt: Idealismus, Ontologismus, Innatisrnus et Traditionalismus. I. — Idealismus (= Transcendentalismus) est systema, quod gnoseologice acceptum, generaliter tuetur, omnes rerum ideas originem habere ex ipso intellectu, ita ut tota humana cognitio originem a priori'habeat, hoc est ab analysi cognitionis inquantum est ab omni experientia remota et ut eam transcendens. Licet autem hoc omnes idealistae communiter doceant, quoad eius tamen explicationem aliqualiter inter se discrepant, qua discrepantia ortae sunt diversae Idealismi formae, quarum praecipuae sunt: Io Idealismus Schematicus (= Kant) qui docet, quod humana cognitio cum sensibus incipit, ad intellectum pervenit et in ratione terminatur (2); quare intellectus medium tenet inter sensum seu sensibilitatem et rationem, ideoque utriusque naturam participare debet (3): revera enim eadem est radix ipsius et sensibilitatis (4), simulque est ipsa ratio non ut absolute pura, sed ut sensibilitati applicata (5); solo igitur tali intellectu fit possibilis vera scientia seu cognitio humana, quae est unio seu conformitas usque pervenit ut sua theoria sensistica aestimaverit controversiam inter materialismum et spirituallsmum agitatam esse «a mere war of words, in which the disputants are equally absurd » (ibid., p. 557). I (1) Cfr. Hume, Treatise on Human Nature, London, 1739-1740; Enquiry concerning Human Understanding, London, 1748; Alex. Bain, J. St. Milt, A Criticism, London. 1882; Bergson, Essai sur les Données immédiates de la conscience; Matière et Mémoire; U Evolution créatrice, etc.; Ed. Leroy, Un Positivisme Nouveau, Paris, 1900-1901; de hoc ultimo optirne inter alia notat P. Oarrioou-Laorange (Le Sens Commun cit., p. 43-44): « Affirmer avec M. Le Roy que les notions de substance, de cause, de rapport, de sujet, etc., comme aussi celles de puissance et acte, sont non pas des divisions premières de l’être, mais le résultat du nvrcelage utilitaire du continue sensible, c'est évidemment adopter, comme le remarque M. Couturat, le sensualisme le plus radical qui fut jamais ». (2) En: «Aile unsere Erkenntniss habt von den Slnnen an,geht von dazum Verstande und endigt bel der Vcrnunft... • (Kant, Krit. d. Reinen Vcrnunft, Die transcend. Dialektik, Einlcitung, II). (3) Ait enhn Kant (op. cit., Dialek., Einleit., I, Note): « Die Sinnlichkeit, dem Verstande untergelegt, ais das Object, worauf, dieser seine Function anwendet, 1st der Quell realer Erkenntnisse. Eben dieselbc aber, sofern sie auf die Verstandcshandlung selbst elnfllesst und ihn zum Urtheilen bestimmt, 1st der Orund des Irrthums » (cfr. ibid., Il, A). (4) Cfr. Kant, ibid., Einleit. IL (5) Cfr. Kant, op. cit., Dialek., B. I, II Absch., von den transccndentalen Ideen. | H I ■ | | I I | r ■ I I H 5 | t | I i |S | I M 736 Liber IJ - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. III, Sectio II, § 1,1I, 2 sensibilis et intelligibilis (1). Ex quo liquet, quod ad veram cognitionem duo elementa essentialiter concurrunt: passivum (— intuitio sensibilis) et activum (— conceptus intellectus); quo fit ut sine sensibilitate nullum obiectum possit nobis dari et sine intellectu nihil concipi possit; ideoque, intuitiones sine conce­ ptibus sunt quid caecum (2) et conceptus sine obiecto (= materia sensibili) sunt quid vacuum et sterile (3), consequenter nec sensus possunt aliquid conci­ pere sine intellectu neque intellectus aliquid recipere sine sensu. Manifestum est igitur quod utriusque elementi unio seu synthesis requiritur (4), quae pro­ pterea efficitur tum quia utriusque elementi est una communis radix, ut dictum est, tum quia datur quoddam medium intrinsece sensibile simul et intelligibile, quod vocatur schema transcendentale (5): hoc enim applicari possunt rationis ideae et conceptus seu categoriae intellectus ad ipsam sensibih'tatem seu sensa­ tionum diversitatem. Quapropter, vera scientia seu cognitio humana intan­ tum datur et est possibiiis, inquantum phaenomenis seu sensibilitati applicabiles sunt, per tot schemata transcendentalia, categoriae quae sunt formae purae a priori contentae in intellectu et ex sola eius activitate ortae, qui quidem intellectus, ut talis (= Logica), est facultas media inter rationem (= Diale­ ctica) et sensibilitatem (= Aesthetica). — 2° Idealismus Subiectivo-dynamicus (= Fichte) conceptum transcendentalem Kantii assumens ulteriusque evol­ vens, dicit quod subiectum cognoscens (= intellectus) et obiectum cognoscibile (= sensibile) sunt duae primae positiones Entis Puri seu toü Ego Puri, quod est omnis cognitionis et realitatis mensura; ita ut tó Ego Purum se ponit prius sub forma toü Ego-Subiecti et deinde sub forma toü Ego-Obiecti (= toû Non­ Ego); quare obiectum est quid productum sive creatum a tó Ego. Haec duplex toü Ego positio intantum explicatur, inquantum tó Ego Purum, quod est ipsum supremum principium, essentialiter est pura activitas; qua propterea primo ponit se (= tó Ego = Thesis = Deus), deinde tó Ego ponit tó Non-Ego, quo ipsa pura activitas determinatur (= tó Non-Ego — Antithesis = Mundus) et denique tó Ego fit reale per unionem ipsius toü Ego et toü Non-Ego (== Synthesis). (1) Vel aliter < est apperceptio transcendentalis; •= unitas synthetica appcrceptionis; = identitasrou Ego primitus dati » cfr. Kant, op. cit., Der transcend. Analytlk, Haupt, il, von der Deduction der reinen Verstandesbegriffe; Dialek., B. I, III Absch., System den transcendentalen Ideen. (2) Praedictae enim intuitiones a priori, spatii nempe et temporis, sunt simplices formae sensibilitatis, quae propterea sunt purae diversitates seu phaenomena rerum. (3) Revera enim tales conceptus sunt a priori ex intellectu, qui etiam dicuntur categoriae; hae autem sunt quatuor, videl. categoria quantitatis (= unitatis; pluralitatis; totalitatis), qualitatis ** ( realitatis; negationis; limitationis), relationis inhaerentiae et subsistentiae; causalitatis et dependentiae; reciprocitatis), et modalitatis (= possibilitatis; existentiac; ne­ cessitatis); cfr. Kant, op. cit., Der transcenden. Logik, B. I, Haupt. I, Absch. II-III. (4) Ad rem ipse Kant (op. cit., Der transcend. Elementarlehrc, Thcil II, Die Transe. Logik, Einleit., I): < Unsere Erkenntniss entspringt aus zwei Grundqucllen des Gemúths, deren die erste ist, die Vorstellungen zu cmpfangen, (die Receptivitât der Eindrùcke), die zweite, das Vermôgen, durch diese Vorstellungen einen Gegenstand zu erkennen: (Spontaneitât der Begriffe); durch die erstere wird uns cin Gegenstand gegeben, durch dic zweite wird dieser, im Verhültniss auf Jene Vorstcllung (ais blosse Bestimmung des Gemtiths) gcdacht. Auschaung und Begriffe machen also die Elemente aller unsrer Erkenntniss aus, so dass weder Begriffe, ohne ihnen auf einige Art correspondircnde Auschaung, noch Auschaung, ohne Begriffe, ein Erkenntniss abgeben kann ». (5) Cfr. Kant, loc. prox. cit., Der transcend. Analytik, B. II, Haupt. I, von dem Sche­ matismus der reinem Verstandesbegriffe. — Quid autem hoc schema in se sit, difficile est definire, fatetur Kant; nihilominus, efficitur seu producitur ab imaginatione, quae si sumatur ut facultas obiecti absentis in intuitione representativa, pertinet ad sensibilitatem; si autem ut functio quaedam spontaneitatis operantis synthesini seu unionem sensibilis ct intelligi­ bilis, pertinet ad intellectum. Ideoque, una eademque animae facultas seu spontaneltas est qua unitas in diversitate producitur aut diversitas ad unitatem reducitur (cfr. Kant, loc. prox. cit.). De idearum cognitionis humanae origine 737 I Exinde patet, quod tota humana scientia seu cognitio, et siibiective et obiective est qiííd creatum et constructum ab ipsa mentis activitate (1). — 3° Idealismus \ Obieclivtis (= Schelling) idealismum fichtianum corrigit: ita enim Fichte ex­ tollit tó Ego ut illud Deo substituat atque asserat Deum esse mundo imma­ nentem; quod revera falsum est, quia de facto mundum transcendit. Quapro­ pter, tam ipsa natura quam tó Ego procedere debent a quodam principio eis suoremo, quod est tó Ego Absolutum (= Deus), quod propterea est Identitas Absoluta: in se enim indifferenter ac indeterminate complectitur cognoscens (= subiectum) et cognoscibile (= obiectum), spiritum et materiam, ideale et reale; unde haec non sunt nisi diversae formae quibus Identitas Absoluta diver­ simode se manifestat (2). — 4° Idealismus Panlogisticus (— Hegel) putat, quod sicut idealismus fichteanus (= monismus exaggeratus) est falsus per exces­ sum, ita idealismus schellinghianus (= dualismus exaggeratus) est falsus per defectum; proinde tü Ego fichteano et Identitati Absolutae Schellinghii substituitur Idea, cuius continua ac successiva positio explicat ens, conceptum et ipsam Rationem Absolutam. Haec enim Idea absolute et praecise complecti­ tur in se quamlibet entitatem seu realitatem, ita ut quidquid est ideale, sit reale et e converso, unde est Idea-Ens, quae reflexione sui in tribus momentis se evolvit ; nam, in primo momento se in se ponit et est Idea in se (= Thesis) (3), in secundo autem se extra se ponit producens mundum et est Idea extra se (= Antithesis) (4), in tertio demum momento ad se rediit, quo sui conscientiam acquirens ponit spiritum et est Idea ad se (— Synthesis) (5). Cum igitur spiritus humanus sit ipsum Ens-Idea, ut sui conscientiam acquirers, ideo res cognoscit inquantum in seipso repetit atque recogitat processum seu evolutionem EntisIdeae (6). — 5° Idealismus Teleologicus (= Trendelenburg) mediam viam arripit inter monismum Hegelii et dualismum Kantii, adsignans scii, medium quo ens et conceptus conciliantur. Etenim docet, quod ens ct conceptus non sunt una et eadem res solo gradu distincta (= Hegel), sed duo modi unius eiusdemque rei, quae est motus finalisticus; nam, conceptus non est simplex ac pura evolutio entis, sed est processus intimus ac profundus mundi (= motus finalistici) : hic autem processus producit conceptum simul et ens, licet in ordine ad conceptum. Huius vero ratio est, quia omne quod est, constat ex dualistica ratione subiectivi et obiectivi : quod est enim, subiicitur alicui motui, qui ad certam directionem (= finem) ordinatur, et ut tale necessario et essentialiter importat rationem subiecti ordinati sive ordinabilis ad aliquod obiectum, quod est eius finis (7). (!) Cfr. Fichte, Grundlage der gesammten Wissenschaftslehre. (2) Cfr. Schelling, Ueber die MOglichkeit einer Form der Philosophie überhaupt; Darlegang das wahren Vcrhàltnisses der Naturphilosophie zu der verbesserten Ftchleschen Lehre. (3) Vel « Idea Pura seu Indeterminata », =• Philosophia Conceptus, — Logica. (4) Vel = Philosophia Naturae. (5) Vel — Philosophia Spiritus. (6) Cfr. Hegel, Phdnomenologie des Geistes (1807); Differenz des Fichteschen und Schellingiditn Systems der Philosophie (1801). (7) Cfr. Thendelenbuhg, Die loglsche Frage in Hegels System, Leipzig, 1843; Logische Untersuchungcn, Berlin, 1840; Historische Beitrdge zur Philosophie, Berlin, 1846. — Expo­ litae idealism! formae repraesentant principales evolutiones a Kantio usque ad Trendel. ; ab his autem posteriores evolutiones conceptionis kantianae aut vix vel nihil differunt aut saltem extrinsccc et accidentaliter tantum, ut videre est v. g. apud contemporaneos kantianos germanos ut B. Erdmann, Cohen, Husserl, Biehl, lerusalem (cfr. Stefanescu, Le Dualisme Logique, etc.; Paris, Alcan, 1915). Neque ab his essentialiter differt sic dictus Idealismus Actua­ lis quorumdam aliorum, ita v. g. Idealismus Gentiie-Croce parum vel nihil differt ab Idea­ lismo Cohen-Husserl, ut de facili apparet eorum comparationem instituenti (cfr. Cohen, Logik; Husserl, Philosophie ais strenge Wissenschaft; Logische Untersuchungcn; Gentile, La Riforma delta Dialettica Hcgeliana; Sistema di Logica; Teoría Generale dello Spirito come Atto Puro, et alia opera; B. Croce, Estética; Logica come scienza del concetto puro; Filosofía ditia pratica; Saggio suito Hegel etc., et alia opera). 47 — Pirotta, Summa Philos. - II. 738 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. HI, Sectio 11, § 1,11,2 II. — Ontologismus (1) generaliter ponit, quod ideae omnium rerum non sunt ex vi innata ipsius intellectus, sed in intellectu prout eas immediate intuetur in prima veritate seu in Deo. Nititur hoc fundamentali principio, videlicet: Primum Ontologicum est Primum Logicum (2); hoc autem significat, quod sicut Deus est primum ens: ita est etiam primum intelligibile seu prima idea; conse­ quenter, processus logicus idearum idem est ac processus ontoiogicus rerum (3). Etenim, veritas non potest cognosci per aliquam imaginem aut similitudinem, neque per illationem proprie dictam, sed in se et per se atque intuitu directo et immediato; quo fit ut idearum seu rationum intelligibilium realitas sit in se independens ab intellectu creato, a quo tantum cognoscitur, et non possit esse nisi ipsa realitas divina: rerum enim ideae sunt ipsamet Dei essentia. Cum vero lumen interius, quo intellectui creato ostenditur intelligibile et in quo illud intelligibiliter perspicitur, debeat repraesentare rationes intelligibiles ut univer­ sales, necessarias, immutabiles et aeternas: quod a nullo finito, singulari et contingenti haberi potest, necesse est ut lumen illud sit ipse Deus, qui obiective et immediate intellectui obiicitur; hoc enim modo, fit immediate ac intelligibiliter praesens ut forma idealis, in qua omnes veritates intelligibiliter relucent et in qua intellectus omnia intelligibilia intuetur. Deus igitur intellectui creato obiicitur, non praesentia mediata et ut in speculo seu per aliquid quod est ei simile, sed praesentia immediata et ut est in se, ita ut medium, in quo Deus et omnes res ab intellectu creato cognoscuntur, est ipsamet realitas divina seu divina substantia (4). Ita Malebranche (P. Thomassin, Al. Gratry, H. Car. (1) Hoc systema diversis aliis nominibus ab eius defensoribus saepe nuncupatur, ita ab Ubaghs (De la nature de nos idées et de l'Ontologisme en général, § 3) dcitur v. g, systema < des idées immédiates », vel • de la vision de Dieu ». (2) Hoc prnicipium a Gioberti (Introd, allo Studio d. Filosofía, vol. II, lib. I, c. 4, p. 98100; Napoli-Torino, 1861) ad unum absolutum reducitur, videlicit: Primum Ontologicum + Primum Logicum seu Psychologicum =» Primum Philosophicum, et hoc est Ens Reale; ait enim (ibid., p. 110-111): « II Primo filosófico è adunque 1’Ente reale, come idea madre, e cagion principe di tutte le cose, riunisce le propriété degli altri due Primi. In questa locuzione com­ posta, Ia prima voce accenna particolarmente alia relazione psicológica, e la seconda all’ontologica, benché i due concetti si compenetrino Insteme, e si unizzino perfettamente. La quale sí potrebbe esprimere col solo vocabolo di Ente, giacchè l'Ente senza più, non è Tente possibile, ma bensi 11 reale e assoluto ». (3) Cfr. Gioberti, loc. prox. cit., c. 3-4. " (4) Putamus quod inter omnes ontologistas, qui magis logice et philosophice systema exponit, est Gioberti ut fuse videri potest in op. iam cit., lib. I, c. 4; et in alio « Degli errori filosoftei di A. Rosmini », Icz. 7. Summatim autem ita illud repetit: « L’uomo, inquanto riflctte e filosofeggia, sale da se a Dio, il che far non potrebbe se prima non fosse disceso da Dio a se stesso, mediante l'operazione anteriore dell'intuito, senza di cui la riflessionc ( = Toperazione seconda] non potrebbe aver luogo. II modo con cui il nostro pensiero trapassa da Dio a st medesimo, è analogo al modo con cui lo spirito pensante e ogni cosa creata procedono dalloro principio; giacchè l'ordine della cognizione vuol rispondere a quello delta realtà, c il legame ideale della notizia di Dio con quella che l’uomo ha di sé,dee immedesimarsi col vincolo reale di Dio colle sue fatture. L’opposizionc tra Tidee e le cose, fra Tordinedel conoscimentoe quello délie esistenze, involge contraddizione e mena allô scetticismo. Ora il vincolo reale dei neces­ sario col contingente è la creazione; dunque lo spirito, come conoscente, muove da Dio,perché è da Dio creato, perché in virtù dell'intuito percepisce Tatto creativo, perché ne è testlmonee spettatore continuo, perché lo vede direttamente e immediatamente colTocchio dell’aninw corne apprende coi sens! le propriété del corpi, perché ripugna che la prima cognizione delle cose non sia immediata o le rappresenti altrimenti disposte e ordinate che non sono in se stesse. Ogni notizia astratta dee fondarsi in un concreto; e se da un lato senz’astrazionc non si puô rifiettere né ragionare, dall’altro lato non si puô astrarre senza la percezione di un concreto che serva di base, come la cognizione riflessa non è possibile senza un intuito precedente. L’intuito dee dunque porgere concretamente tutte quelle notlzie che, rese astratte dalla riflessione, sono la materia dei nostri pcnsierl e di ogni nostro ragionamento. Ora non é egli chlaro che ognl dlscorso si riduce in fine in fine aile idee di Dio, del mondo e della creazione, Tultima delle quali è il legame delle due prime? Dunque il concreto primitivo, appreso dall’inftnto, e De idearum cognitionis humanae origine 739 Maret, Fabre, Brancherai!, Hugonin, Rothenflue) (1); V. Gioberti (= P. Luciani, G. Romano, F. Toscano, V. Fornari, V. Di Giovanni et plures alii post Terentium Mamiani della Rovere), et G. L. Ubaghs (= Moehler, Claessens, Laforét, et alii) (2). III. — Innatismus generaliter tuetur, quod intellectus humanus, sive om­ nium sive quarumdam rerum, ideas apud se ingenite iam possidet, prout cuilibet animae in sui productione inditae sunt; quot tamen et quaenam ideae ei sint inditae diversimode explicatur. Etenim, Io Innatismus Platonicus (= Plato, Platonici) docet, quod quia ideae essentias rerum repraesentant atque ideo sunt universales, necessariae, immutabiles ac aeternae, nequeunt ex sensatio­ nibus seu sensibilibus attingi; oportet igitur, ut intellectus humanus, antequam corpori uniatur, naturaliter plenus sit omnibus rerum speciebus intelligibilibus, quas, ut corpori unitus, actu considerare nequit ob eiusdem corporis impedi­ mentum; proinde, requiruntur sensationes, quibus intellectus ideas, antea ha­ bitas et actu oblitas, iterum revocat aut reminiscatur (3). — 2° Innatismus Cartesianas (= Cartesius, Cartesiani), nixus suo fundamentali principio: cogito, sum, quo animae essentia ponitur esse in cogitatione (4), docet de neces­ sitate esse in anima admittendas quasdam rerum ideas innatas. Praeter enim ideas adventitias et fictitias, experimur in nobis plures alias rerum ideas nullo modo acquisitas et tamen reales (5), inter quas sunt praesertim: idea Dei, attri­ butorum Dei et aliarum notionum distinctarum et clararum (6). — 3°Innatismus Leibnitzianus (= Leibnitz, Leibnitziani) viam mediam quaerit inter Cartesii et Lockeii opinionem; inter spiritum enim pure activum seu spiritûs activita­ tem (= Cartesius) et eius cameram obscuram seu chartam albam sive puram potentialitatem (= Locke), spiritus praeditus est media vi seu virtualitate (= Leibnitz), qua plures ideas et prima principia apud se praecontinet indepen­ denter a qualibet sensili experientia. Cum enim anima rationalis seu spiritus sit quaedam monas fenestras non habens (7) atque quoddam ens reale distin­ ctum, nequit considerari ut simpliciter vacuus, hoc est repugnat ut sit facultas sine ullo actu (8). Quapropter, dicendum est quod plures rerum ideae (v. g. fonte di ogni cognizione riflessa, si trova espresso adequatamente in questa proposizione: l'Ente crea te esistenze; la quale fu da me chiamata formola ideale » (Del Bello e del Buono, vol. unie., c. 2, p. 29-30; Losanna, 1846). (1) Cfr. Malebranche, Recherche de la Vérité, Liv. Ill, P. II, ch. 2-6; Entretiens sur la Métaphysique; Thomassin, Dogmes Théologiques, Liv. 1, ch. XIV; Gratry, Connaissance de Dieu, P. II, ch. I; Connaissance de l'âme, Liv. III, § 2; Logique, Tom. 1, § 4; Maret, Théo­ dicée Chrétienne; Philosophie et Religion, leç. XI; Fabre, Défense de l'Ontologisme; BrancheRau, Praelectiones Philosophicae, Psychol, sec. 1 (an. 1862 suam doctrinam Romae retracta­ vit); Hugonin, Ontologie, ou Etude des lois de la pensée, 2 vol., Paris, 1856 (an. 1866 episcopus factus est et doctrinam retractavit). (2) Certe non omnes citati philosophi eodem modo exaggerato ontologismum defendunt: nihilominus quoad verum punctum idcologicum intercos nulla est essentialis differentia. (3) Cfr. Platonem, in Parmenide, Timaeo, Menone, Phaedro et Republica; S. Thom., 1, q. 84, a. 3-4. — Notandum est quod quidam neo-scholastici (=> v. g. Hugon) minus recte Avicennam inter innatistas adnumerant; Avicenna enim, ut merito animadvertit Angelicus (I, pr. cit., a. 4) «non ponit scientiam animae naturaliter inditam, sicut Plato...». (4) Cfr. Cartes., Méditât., 11«; Discours de la Méthode, P. II, VI et passim alibi. — Hinc Auctor cuiusdam philosophiae cartesianae, ait quod m; de Ent. et Essen., c. 4. Cfr. Object. 1», pag. 745; inst. ad obi. 2»», pag. 746. S. Thomas, ll-Il, q. 8, a. 1 ; cfr. I, q. 3, a. 5, ad !«■»; HI, q. 76, a. 7. 748 Liber Il - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. II, Art. HI, Sectio II, § 1, II, 2 De idearum cognitionis humanae origine 749 Inst.: Quidquid experientia nobis non innotescit, est entitas verbalis seu ficta. Atqui commune sub phaenomenis existens, quod est intelligibile per se, ' ab experientia, cum sint formae a priori: neque ab intellectu qui sine obiecto experientia nobis non innotescit. Ergo illud commune est entitas verbalisseu I operari nequit, et categoriae proprio obiecto penitus carent ita ut merito a Kant vacuae dicantur. Ut igitur conceptus et categoriae sint fundamentum verae ficta. Ita Nominalismos. ■ ac realis cognitionis, oportet ut aliter concipiantur et ut sint quid ohiectivoResp.: — Dist. Mai.: quidquid experientia nobis non innotescit nec imme­ subiectivum seu ontologico-Iogicum, quod habetur per hoc quod intellectu agente diate neque mediate, est entitas verbalis seu ficta Cone.; non innotescit imme­ a rebus sensibilibus abstrahantur, sicut apparet in categoriis aristotelicis. diate, bene vero mediate, est entitas verbalis seu ficta Neg. — Contradis!. Min.; Hae enim sunt decem genera cuiuslibet notionis universalis atque ad duas pri­ et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio liquet ex iam responsis (1). missimas divisiones entis reducuntur, nempe ad substantiam et accidens; patet autem quod istae non sunt quid mere logicum, sed aliquid ontologico-Iogicum: 943. Ex Intellectualisme Puro. — Quia huius systematis quatuor expo­ exprimunt enim reale abstractum, quod compositive per iudicium exprimitur, suimus formas, quarum unaquaeque innumeras movet difficultates, conamur cuius synthesis verbo «est» significatur. Hinc est, quod conceptus universalis uniuscuiusque praecipua obiecta ordinatim referre ac breviter solvere. est posterior realitate, prior tamen iudicio; iuxta Kant vero, conceptus et iudi­ cium tempore sese comitantur, naturâ tamen conceptus est prior realitate, cum 944. Ex Idealismo. — Ia Obi.: Scientia est systema, cuius proposi­ sit a priori, at posterior iudicio, quia prima ac formalis expressio actus cognotiones sunt explicativae necessitatis et universalitatis. Atqui tales propositiones scitivi est iudicium. sunt iudicia synthctica a priori, quorum elementa formalia sunt conceptus et categoriae, quae oriuntur ex sola ratione et intellectu. Ergo tota vera cognitio Inst. Io: Quodlibet indicium scientificum est et fit possibile per conceptus. oritur ex sola ratione et intellectu. Ita Kant. Atqui tales conceptus, cum exprimere debeant universalitatem et necessitatem cognitionis, effici nequeunt ex sensibilibus, quia haec per experientiam directam Resp.: — Dist. Mai.: scientia est systema cuius propositiones sunt explica­ tivae necessitatis et universalitatis, hoc sensu quod obiective praesupponuntur sola iudicia synthetica a posteriori efformare possunt. Ergo conceptus sunt et sunt proprietates ontologicae Cone.; hoc sensu quod subiective et logice prae­ elementum a priori et ut effectus solius subiecti cognoscentis. supponuntur et explicatione tantum indigent Neg. — Dist. Min.: tales propo­ Resp.: — Dist. Mai.: quodlibet iudicium... per conceptus ut abstractos sitiones... ex sola ratione et intellectu tamquam ex causa unica et totali efficienti intellectu agente a sensibilibus Cone.; ut productos ab intellectus cognoscentis et materiali Neg.; tamquam ex causa efficienti tantum Subdist.: principali Cone.; activitate Neg. — Dist. Min.: tales conceptus... effici nequeunt ex sensibilibus instrumentan Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. quoad eorum modum essendi acceptis Cone.; quoad eorum naturam acceptis Nullum dubium est quin necessitas et universalitas sint conditiones requi­ Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. sitae, imo et proprietates verae cognitionis seu scientiae; nihilominus, minime Huius fundamentalis falsitas in hoc consistit quod negat intellectum agen­ praesupponendae sunt ut iam constitutae seu fabricatae ab intellectu nostro, tem seu abstrahentem simulque ponit intellectus cognoscentis essentialem sicut et de vera scientia putatur,cuius deinde non manet nisi ut ulterius explicetur activitatem productivam; quo fit ut cognitio minime fundetur in ipsa re extra modus quo necessitas scientiam ingreditur, sicut false putat Kant; sed quod mentem existente, sed in ipsa psychologica et logica mentis operatione. Quare, ex parte subiecti, ut datum praesupponitur, est sola acquirendi scientiam fa­ conceptus et categoriae non sunt quid abstractum a sensibilibus, sed potius cultas seu possibilitas, quae est intellectus potens cognoscere non solum rerum quid sensibilitati seu experientiae superadditum; ita ut conceptus nullo modo modum sed etiam quodquidest, ex qua cognitione deinde propositiones neces­ sint in re, sed res intellectui fiat praesens ab eoque cognoscatur mediante con­ sarias ac universales efformare potest. Quare, necessitas et universalitas scientiae ceptu, qui a priori et ante ipsam rem menti inest. Hac igitur falsitate posita, non sunt ponendae cum Kant ut mere factum logicum sola explicatione indigens, dicendum est: conceptum ut conceptum esse utique universalem et rem existensed ut verae conditiones seu proprietates obiective ac ontologice rebus inhae­ tem esse singularem; attamen universalitas ontoiogica naturae rei sensibilis, rentes. Exinde deducitur, falsa esse fundamenta (videlicet iudicia synthetica prout a mente separatim a suis conditionibus materialibus consideratur, con­ a priori atque conceptus seu categorias), super quae tota scientia eiusque valor venit, quamvis rei existenti seu intuition! sensibilis minime competat. Qua­ a Kant construitur. propter Aristoteles, contra realismum exaggeratum Platonicum, docet: univer­ Imprimis enim iudicia synthetica a priori, ut quid medium inter iudicia sale formaliter esse in mente, fundari tamen in re, inquantum ipsamet res est pure analytica et pure synthetica a Kant inventa, sunt quid mere chimcricum ct quae menti repraesentat sui conceptum, ita ut obiectum, praesens menti, sit in fictum, cum nullo valore scientifico gaudeant. Nam, omne iudicium analyticum ipsa re. Hoc autem absolvi nequit nisi cognitione abstractiva, qua scilicet res est a priori, cum utrumque tunc habeatur, quando ex subiecti analysi sive im­ realis menti fit universaliter praesens, per hoc quod abstrahitur a conditionibus mediata sive mediata seu per ratiocinationem deprehenditur necessaria relatio materialibus, quibus in tempore et spatio esse habet. Sicque patet, quod uni­ seu connexio inter praedicatum et subiectum; pariter omne iudiciumsyntheticum versale ita acceptum ipsi obiecto nihil adiungit, sed potius intellectui seu menti est a posteriori, quia in eo praedicta utriusque relatio et connexio non perspicitur cognoscenti, inquantum eô intellectus melius rem cognoscit. a mente sicut in praedicto indicio, sed mediante experientia vel quandoque Inst. 2°: Cognitio esr intima unio homogénea heterogeneorum, sensus mediante auctoritate. Ulterius vero, horum judiciorum syntheticorum a priori nempe et intellectûs. Atqui haec unio absolvitur unice per schema transcen­ falsitas apparet, si attendatur fundamentum quo nituntur, videlicet conceptus dentale: hoc enim est aliquod in mente praesuppositum transcendens, quod rationis atque categoriae intellectus; omnes enim hae sunt quid pure logicum, duplex elementum heterogeneum unit, scii, puros conceptus intellectus et puras quarum diversae classes correspondent tantum diversis actibus seu functionibus intuitiones sensus, atque naturam sensus et intellectus in se gerit. Ergo cognitio logicis intellectus indicantis; unde est quod conceptus sunt effectus facultatis est effectus solius schematismi transcendentalis. judicativae. Quo fit ut nullam essendi rationem habeant: nec enim effici possunt Resp.: — Dist. Mai.: cognitio... heterogeneorum ad invicem subordinatorum Cone.; ab invicem disparatorum Neg. — Neg. Min.; et ad eius probationem Dist.: hoc enim est aliquod in mente praesuppositum transcendens, et tale est intelle­ (1) Cfr. supra, inst. *1 ad obi. *3 ®, pag. 747. ctus agens producens species impressas per abstractionem a sensibilibus Cone.; 750 Liber ¡I - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. Il, Art. Ill, Sectio 11, § 1, II, 2 De idearum cognitionis humanae origine et tale est imaginatio productiva schematis kantiani Neg.; et Neg. Conqs. et idea-ens idem valet ac ideas esse res et res esse ideas, vel cognitionem esse co­ gnitum et cognitum esse cognitionem; 3° quia est mera nugatio: per remotio­ nem enim ex sensibilibus pervenitur ad Ideam, quae, in Ens conversa, evolu­ tione sui fit omnia. 8) Evolutio finalistica Trendelenburgii manifestam absurditatem praese­ fert, quatenus docet quod conceptus (= ideale; spiritus) et ens (= reale; natura) sunt tantum duae modalitates unius eiusdemque entitatis, quae sui evolutione seu motu finalistico cosmico se scindit in conceptum et ens, licet hoc propter illum, cum ens producatur seu ponatur intuitu seu gratia conceptus. Conqa. Quamvis in humana cognitione duo concurrant elementa entitative hete­ rogénea, sensibile nempe (= materia) et intelligibile (= forma); intentionaliter tamen et representative homogénea redduntur per intellectum agentem. Hic enim est facultas media inter intellectum possibilem seu cognoscentem et sen­ sum, non quod in se utriusque naturam praeseferat, sed quia eius actio esta sensibilibus speciem intelligibilem (== impressam) abstrahere eamque intellectui possibili imprimere. Itaque, licet imaginativa seu phantasia ad cognitionem con­ currat, non tamen efficienter et principaliter, ut putat Kant, sed efficienter instrumentaliter atque materialiter, ut alibi dictum est. Nullum igitur schema a priori et ab intellectu productum datur, sed species impressa ut abstracta et a posteriori per intellectum agentem; ideoque dici non debet cum Kanlio: * nihil est in sensu et in intellectu quin prius fuerit in intellectu», sed cum Aristotele: «nihil est in intellectu quin prius fuerit in sensu». 2a Obi.: Cognitio est perfecta identitas cognoscentis seu subiecti et co­ gnoscibilis seu obiecti. Atqui talis identitas est effectus to5 Ego Puri, sivew Ego Absoluti, sive Ideae, sive Motus Transcendentalis Finalistici: unumquodque enim ex his est quaedam expressio cuiusdam supremi et transcendentis, in quo utrumque elementum heterogeneum identificatur et a quo per diversum modum eius activitatis, ut heterogénea ponuntur. Ergo cognitio est effectus cuiusdam principii activi penitus transcendentis ct a priori. Ita Fichte-Schelling Hegel- Trendelenburg. Resp.: — Dist. Mai.: cognitio est perfecta identitas obiectiva et intentionalis cognoscentis et cognoscibilis Cone.; identitas entitativa et physica Neg — Neg. Min. et ad eius probationem Dist.: unumquodque enim..., in quo utrumque elementum heterogeneum identificatur identitate analoga, et a quo per diversum modum eius activitatis abstractivae, ut heterogénea ponuntur, idest exprimuntur Cone; identificatur identitate univoca, et a quo per diversum modum eius activi­ tatis creativae seu autoproductivae, ut heterogénea ponuntur, idest producuntur Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Huius responsionis explicatio ex saepius repetitis manifesta manet; bre­ viter igitur aliquid in particulari est innuendum circa minoris argumenti falsitatem. Etenim, I a) to Ego Fichtianum simpliciter est reficiendum: 1° quia eius conceptus ex se quamlibet repraesentationem subiectivo-obiectivam excludit, sine qua repugnat dari conceptio; 2° quia repugnat ró Ego Purum esse conscientiâ carens simulque autoreflexione praeditum, essentialiter infinitum (= negative) simulque limitum capax, esse puram activitatem simulque quamlibet relationem ad subie­ ctum vel obiectum ex se excludere, esse maxime liberum simulque nullam co­ gnitionem seu conscientiam sui vel aliorum habere; 3° quia repugnat tó Ego Purum se ponere in esse, quia se cognoscit: operaretur enim antequam esset, sive daretur operatio sine operante et cognitio sine cognoscente. p) TÓ Ego Absolutum Schellinghiannm fere iisdem inconvenientibus la­ borat, sicut et TÓ Ego Fichtii; imo manifestiores repugnantias adhuc involvit, tum quia ponitur esse maxime indeterminatum et indifferens simulque tota realitas et fons cuiuscumque realitatis; tum quia ponitur esse maxime evolutivum: cum enim sit absolutum, debet carere qualibet potentiae et actus mixtione et esse purus actus, ideoque repugnat ut se evolvat: quia evolutio est transitus progressivus de potentia ad actum; cum igitur in eo ponatur potentialitas, re­ pugnat esse absolutum. y) Idea Hegeliana, non minus quam praedicta tó Ego est absurda, atque formaliter iisdem falsitatibus subiicitur; nihilominus, specialiter haec idea he­ geliana reficienda est: Io quia ponitur esse ultima et summa abstractio ad quam mens pervenire potest simulque omnis realitas; sine ullo respectu ad subiectum vel obiectum. ubi idea ut talis repraesentationem seu visionem significat; 2° quia 751 945. Ex Ontologismo. — Ia Obi.: Processus logicus idearum est idem processus ontologicus rerum, seu primum logicum sive intelligibile est primum ontologicum sive ens. Atqui primum ontologicum sive primum ens est Deus. Ergo primum logicum sive intelligibile est Deus. Resp.: — Dist. Mai.: processus logicus idearum est idem, identitate analoga et proportionalitatis, processus ontologicus rerum Cone.; identitate univoca Neg; seu primum logicum sive intelligibile est primum ontologicum sive ens generalissimum Cone.; sive ens divinum Neg. — Contradist. Min.: primum onto­ logicum sive primum ens divinum est Deus Cone.; sive primum ens generalissi­ mum est Deus Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Hoc argumentum, totius ontologismi fundamentum, falso supposito mani­ feste nititur. Supponit enim, quod entis idea ac ratio in cuiuslibet rei creatae conceptu imbíbita, sit ratio univoca entis; unde ideam seu rationem entis gene­ ralissimi cum ratione entis divini penitus confundit; quod tamen falsum est, quia est ratio analoga et proportionalis; nam, ens generalissimum est de omnibus praedicabile et universale omnibus, atque ut tale conceptum omnium imper­ fectissimum ac potentialem dicit, quod de ente divino dici nequit (1); quia autem intellectus humanus de potentia in actum procedit, manifeste sequitur quod primum logicum humanae cognitionis, logice acceptae, illud est in quod ultimo resolvitur, et hoc est ens generalissimum (2). Cum vero ordo ontologicus non univoce, sed analogice dicatur, Summum Analogatum est utique Primum On­ tologicum, inquantum est primum quod in rerum natura existit et a quo cetera omnia existentia dependent, quodque est realitas divina seu Deus; at non est Primum Ontologicum cognoscibile ab intellectu creato: huiusmodi enim sunt inferiora analogata seu res creatae quae, accepto esse a Deo, propriam entitatem et ideo propriam veritatem ac intelligibilitatem sortiuntur; quo fit ut perse, sine dependentia ab aliquo, sint attingibiles ab intellectu, quia verum et ens conver­ tuntur. Cum igitur ratio obiectiva rerum creatarum, per se seu independenter a cognitione Dei, intelligi possit; est manifestum, quod ab intellectu humano, ut est corpori unitus, primo attingitur; seu prima ratio ab eo cognita et a qua ceterae rationes ut cognitae dependent, est ens generalissimum a rebus sensibi­ libus abstractum; tale igitur est intellectus humani Primum Logicum seu Psy­ chologicum. 2a Obi.: Intellectus humanus nullum intelligibile potest vere cognoscere et contemplari nisi mediante quadam luce interiori, qua ei repraesentantur omnium rerum rationes intelligibiles, ut universales, necessariae, immutabiles et aeternae. Atqui haec lux est lux divina, quae intellectui creato immediate ac intelligibiliter fit praesens, ut forma idealis. Ergo intellectus creatus res co­ gnoscit immediate in luce divina seu in Deo. Resp.: — Dist. Mai.: intellectus humanus... nisi mediante quadam luce interiori, ut principio formali et intrinseco, qua ei repraesentantur, etc. Cone.; ut principio efficienti ct extrínseco Neg. — Contradis!. Min.: haec lux est (1) Cfr. S. Thom., I, q. 3, a. 4, ad !«•»; de Pot., q. 7, a. 2, ad 6»». (2) Cfr. S. Thom., I, q. 85, a. 3; I-II, q. 94, a. 2. De idearum cognitionis humanae origine 752 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. HI, Sectio II, § 1, II, 2 Resp.: — Dist. Mai.: intellectus humanus... certus infallibilitate finita et participata Conc.; infinita et imparticipata Neg. — Contradist. Min.; et Neg. Conqs. et Conqa. Datur in mente humana quaedam certitudo effectiva, quae est lumen ra­ tionis; hoc autem est quaedam participata similitudo divini luminis, quae ipsam divinam infallibilitatem participat, praesertim circa ideas simplices et prima principia (1). lux divina, ut principium efficiens et extrinsecum Conc.; ut principium formale et intrinsecum quod intellectui creato immediate ac intelligibiliter fit praesens, ut forma idealis, Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Nemo inficiari potest quod Deus est primum principium efficiens cuiuslibet intellectualis illuminationis et manifestationis intellectus creati; quaelibet enim natura creata intellectualis a Deo accipit vim intellectivam ac lumen intellectuale. Nihilominus, Deus nequit esse ipsum lumen formaliter ac intrinsece intellectui creato inhaerens, in quo et per quod ipse intellectus veritatem cognoscit; tum quia Deus seu lumen divinum a nullo intellectu creato potest cognosci naturaliter et immediate et prout in via, clare ac perfecte, neque in aliquo statu compre­ hendi potest (1); tum quia poneretur pantheismus psychologicus, cum quaelibet illuminatio, in qua intellectus creatus formaliter cognoscit veritatem, sit aliquid fluens a substantia cognoscentis, aliquid eius vitale, ipsamque formaliter ac intrinsece perficiens. Necesse est igitur ut praedictum lumen formale sit aliquid creatum, naturae intellectus creati proportionatum. Inst. 5°: Sic se habet intellectus ad intelligibilia, sicut voluntas ad appeti­ bilia. Atqui voluntas appetit seu amat omnia, ratione divinae bonitatis. Ergo intellectus intelligit omnia ratione divinae veritatis. Resp.: — Conc. Mai.; Dist. Min.: voluntas amat omnia ratione divinae bonitatis, ut causae ultimae finalis Conc.; ut causae formalis Neg.; et eodem modo Dist. Conqs.: intellectus intelligit omnia ratione divinae veritatis ut causae efficientis et ultimae finalis, Conc.; ut causae formalis Neg.; et Neg. Conqa. Licet bonitas divina sit ultima ratio finalis, ad quam omnia quae voluntas appetit ultimo referuntur, non tamen est sola et unica appetibilitatis ratio, in qua et per quam cetera omnia appetit: ceterae enim res creatae, praeter boni­ tatem divinam, sunt intrinsece bonae. Idem dicendum est de intellectu respectu intelligibilium (2). Inst. Io: Perficiens et perfectivum humanae cognitionis ipsam mentem exce­ dere debet. Atqui sola lux divina, quia est infinita et increata, mentem huma­ nam excedit. Ergo perficiens et perfectivum cognitionis humanae est lux divina. Resp.: —Dist. Mai.: perficiens et perfectivum effective et finaliter humanae cognitionis ipsam mentem excedere debet Conc.; formaliter Neg. — Conc. Min.; Dist. Conqs.: perficiens et perfectivum efficienter et finaliter cognitionis hu­ manae, est lux divina Conc.; formaliter Neg.; et Neg. Conqa. Manifestum est enim, quod perfectivum mentis humanae per modum causae efficientis et ultimae finalis debet esse aliquid supra mentem existens, quod certe est Deus; at perfectivum eius per modum causae formalis, cum perfectionem rei intrinsece ac essentialiter constituere debeat, nequit esse ipse Deus. Inst. 2°: Quod dynamice ab alio maxime dependet nihil sine eo operari potest. Atqui intellectus creatus dynamice seu in intelligendo maxime a luce divina seu a Deo dependet. Ergo nihil sine Deo intelligere potest. Resp.: — Dist. Mai.: quod dynamice ab alio, ut ab unico principio, maxime dependet... Conc.; secus Neg. — Contradist. Min.; et Neg. Conqs. et Conqa. Intellectus creatus in cognoscendo dependet non solum a Deo, sed etiam ab alio; nam, objective dependet a ratione obiectiva rerum cognoscibilium, licet hae dependeant a Deo ut a prima causa effectiva; subiective vero a lumine intellectivo sibi intrinsece inhaerente, quamvis tale lumen sit a Deo productum. Inst. 3°: Non sunt multiplicanda entia sine necessitate. Atqui cognoscere res creatas in luce divina est simplicior et perfectior via. Ergo intellectus huma­ nus res creatas in luce divina cognoscit. Resp.: — Transeat Mai.; Dist. Min.: cognoscere res... via in se et absolute Conc.; relate ad intellectum creatum sive humanum Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Principium illud oeconomiae metaphysicae est universaliter verissimum, rei tamen praesenti non recte aptatur; cum enim intellectus creatus sit finitus atque paulatim et componendo sive dividendo intelligat, idearum multiplicitate indiget; ceteroquin, lumen divinum nequit menti creatae immediate uniri, cum sit ei improportionatum. Inst. 4°: Intellectus humanus in cognoscendo debet esse infallibiliter certus. Atqui solum lumen divinum est omnino infallibiliter certum. Ergo intellectus humanus in cognoscendo a solo lumine divino dependet. (1) Cfr. S. Thom., I, q. 12, a. 3; I, dist. 21, q. 2, a. 2. 753 3tt Obi.: Quod secundum propriam realitatem seu substantiam alicui potentiae naturaliter obiicitur, immediate et secundum se ab ea attingitur. Atqui Deus secundum sui divinam realitatem seu substantiam menti humanae naturaliter in hac via obiicitur. Ergo Deus immediate et secundum se a mente humana in hac via cognoscitur et videtur. ■ I I i I Resp.: — Dist. Mai.: quod secundum... obiicitur obiectione intuitiva im­ mediata et univoca, immediate et secundum se ab ea attingitur Conc.; obiectione abstractiva mediata seu obiectiva et analoga, immediate et secundum se ab ea attingitur Neg. — Contradist. Min. ; et Neg. Conqs. et Conqa. Ut aliquod cognoscens possit ex vi suae naturae rem aliquam sicut est in se seu secundum propriam substantiam cognoscere, non debet esse inferioris naturae quam ipsa res; quia vero quaelibet creatura intellectualis est Deo in­ ferioris naturae, cum non conveniat in eodem modo essendi specifico aut generico, sed solum analogo et modo inferiori (3); ideo Deus, nec in sua essentia sive attributis neque in Personis, potest in hac vita immediate videri cognitione intuitiva immediata et propria ab aliquo intellectu creato, ut scilicet ipsa divina realitas, prout est in se, possit naturaliter videri; sed cognoscitur solum abstra­ ctive, mediate et analogice, quatenus divinae perfectiones analogice nobis repraesentantur per aliquam similitudinem creatam, licet adhuc modo omnino imperfecto comparativae ad illum modum quo sunt in Deo. Quapropter, licet ratio obiectiva, secundum quam Deus vel aliquid Dei, naturaliter a mente creata in hac vita cognoscitur, sit realitas divina: tamen est haec ut repraesentata per aliquam similitudinem creatam modo omnino imperfecto, ita ut, quod videtur, sit non tam proprie Deus, quam aliquid circa Deum (4). Inst. Io: Quod intellectui creato per se immediate adest, secundum se et f immediate videtur. Atqui Deus sua immensitate intellectui creato per se imme­ diate adest. Ergo Deus secundum se et immediate ab intellectu creato cognoI scitur. (1) Cfr. S. Thom., dc Verit., q. 11, a. 1, ad 13«®. (2) Cfr. S. Thom. , in Boet, dc Trin., q. 1, a. 3, ad 4»» ; I, q. 45, a. 4, ad 3“® ; II C. Gent., c. Il; de Verit., q. 10, a. 12, ad 5“®. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 4, a. 3; q. 12, a. 4; lib. de Caus., Icot. 8. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 12, a. 11. 48 — Pirotta, Summa Philos. - II. 754 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 1, II, 2 Resp.: — Dist. Mai.: quod intellectui creato per se immediate adest forma liter et obiective, secundum se et immediate videtur Cone.; causaliter et effi cienter Neg. — Contradist. Min. ; et Neg. Conqs. et Conqa. Certum est, quod Deus, ratione suae immensitatis est secundum suam substantiam ubique praesens, ut causa a qua dependet et conservatur omn£ quod est; attamen, non est intellectui creato immediate praesens sub ratione obiecti: ad hoc enim requiritur ut sit proportio aliqua inter cognoscens et cogno­ scibile. Inst. 2°: Maxime intelligibile, maxime ab intellectu videtur. Atqui Deus est maxime intelligibilis. Ergo Deus maxime ab intellectu videtur. Resp.: — Dist. Mai.: maxime intelligibile proportionatum maxime ab in­ tellectu videtur Cone.; improportionatum Neg. — Contradist. Min.: Deus est maxime intelligibilis improportionatus intellectui creato Cone.; proportionate Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio patet ex supra ostensis de intelle­ ctus humani obiecto. Inst. 3°: Deus menti cognoscenti obiicitur secundum aliquam realitatem. Atqui haec realitas nequit esse creata et finita. Ergo Deus menti cognoscenti obiicitur secundum sui realitatem increatam et infinitam. Resp.: — Dist. Mai.: Deus... realitatem analogam et abstractam ex speculo sensibilium Cone.; realitatem divinam immediate et in se clare visam Neg. — Contradist. Min.: haec realitas nequit esse creata et finita, quoad realitatem di­ vinam immediate et in se clare visam Cone.; quoad realitatem analogam et ab­ stractam ex speculo sensibilium Subdist.: nequit esse creata et finita quoad rem repraesentatam Cone.; quoad modum rapraesentandi Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio patet ex saepius dictis. Inst. 4°: Inter rem repraesentatam et ideam, quae rem repraesentat, debet esse aliqua conformitas seu proportio. Atqui inter infinitum et finitum, increatum et creatum, nulla est conformitas seu proportio. Ergo Deus nequit menti cognoscenti oblici per aliquid finitum et creatum. Resp.: — Dist. Mai.: inter rem... aliqua conformitas seu proportio obiectiva et intentionalis Cone.; subiectiva et entitativa Neg. — Contradist. Min.; et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio liquet ex supra dictis de cognitione in genere (1). 4a Obi.: Intellectus creatus res cognoscit per earum ideas seu rationes intelligibiles. Atqui rerum ideae sunt ipsamet realitas divina. Ergo intellectus creatus res cognoscit cognoscendo realitatem divinam. Resp.: — Dist. Mai.: intellectus... intelligibiles, abstractas ab ipsis rebus, concrete in tempore et spatio existentibus Cone.; immediate et intuitive visas in ipsa Dei essentia Neg. — Contradist. Min.: rerum ideae sunt ipsamet realitas divina, prout in ea immediate et intuitive sunt visae Cone.; prout abstractae ab ipsis rebus, concrete in tempore et spatio existentibus Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Res prout intuitive et immediate in essentia Dei videntur, sunt in ea ut in causa exemplari et efficienti, cum qua realiter identificantur; non autem prout cognoscuntur ut abstractae: hoc enim modo sunt exemplata effecta atque concreta in tempore et spatio. Quare, illa ratio obiecta quae percipitur, cum mens veri­ tates intelligibiles creaturarum contemplatur, non est ipsa realitas divina; sed sunt modi, qui per conceptus mentales repraesentantur et exprimuntur, et secundum quos divina substantia a creaturis diverse est participabitis. Isti (1) Cfr. S. Thom., I, q. 84, a. 1 ; de Verit., q 2, a. 3, ad 9««»; ibid., a. 5, ad 5«». De idearum cognitionis humanae origine 755 modi nil aliud exprimunt nisi qualis quaelibet res in rerum natura quidditative esse debeat vel ab intellectu concipi possit (1). II 946. Ex lunatismo. — Ia Obi.: Rerum ideae, in anima scientiam gignen­ tes, sunt necessariae et universales et immutabiles et aeternae, quia ipsarum rerum essentias repraesentant. Atqui liquet quod, ut tales, non possunt a sen­ sibilibus acquiri, sed opus est ut anima eas in se habeat ante eius cum corpore unionem, ob quam deinde illarum idearum obliviscitur. Ergo ideae sunt animae innatae. Ita ex Platone. Resp. : — Cone. Mai. ; et Neg. Min., Conqs, et Conqa. Haec Platonis doctrina pluribus nititur falsis suppositis, inter quae, praeter hoc quod «sufficiens ratio assignari non posset quare anima nostra corpori uniatur» (2), notare satis sit: 1° quod unio animae cum corpore non potest esse ratio seu motivum, quo anima idearum inditarum et naturalium obliviscatur, quia «nullus homo obliviscitur ea quae naturaliter cognoscit» (3); 2° quia re­ pugnat, animae unionem esse motivum quo idearum obliviscatur et simul quo illarum recordetur. 2“ Obi.: Non habens scientiam acquisitam, v. g. idiota, respondet verum de singulis, si tamen ordinate interrogetur. Atqui hoc non esset, nisi anima haberet species naturaliter inditas, quia nullus potest verum respondere nisi de eo quod scit. Ergo species rerum sunt animae naturaliter inditae. Ita ex Platone. Resp.: — Dist. Mai.: non habens... ordinate interrogetur, praesuppositis tamen in addiscente principiis per se notis omnibus, quorum termini sunt aliunde acquisiti Cone.; secus Neg. — Neg. Min., Conqs. et Conqa. In confesso est « quod ordinata interrogatio procedit ex principiis commu­ nibus per se notis ad propria. Per talem autem processum scientia causatur in anima addiscentis. Unde cum verum respondet de his de quibus secundo interro­ gatur, hoc non est quia prius ea noverit, sed quia tunc ea de novo addiscit. Nihil enim refert utrum ille qui dicet, proponendo vel interrogando, procedat de principiis communibus ad conclusiones. Utrobique enim animus audientis certificatur de posterioribus per priora» (4). 3“ Obi.: Mens humana essentialiter in cogitatione consistit. Atqui non est talis, si ex se sit tabula rasa et omnium ideas sive proxime sive remote ex sensilibus acquirat. Ergo quaedam ideae sunt menti innatae. Ita Cartesiani (5). Resp.: — Negatur tota argumentatio; maior propositio enim falsissimam doctrinam pronuntiat: docet enim, non solum facultates realiter cum animae essentia identifican, verum et ipsammet eius operationem seu cogitationem cum essentia animae identifican: quod patet de nullo ente finito et craeto asseri posse (6). Inst. Io: Ideae, quae nec proxime neque remote a sensibus oriuntur, sunt intellectui innatae. Atqui plurimae ideae spiritualium et mere intelligibilium, ut idea Dei, mentis nostrae, iusti et iniusti, nec proxime neque remote a sensibus oriuntur; tum quia cum eis nullam affinitatem gerunt, tum quia sensus sunt (1) Videsls pro Ontologismi ulteriori confutatione clusque obiectionum solutionibus, P. Lepidi, Examen Philos.-Theolog. De Ontologtsmo, Lovanii, 1874; Zigliara, op. supra citatum. (2) S. Thomas, I, q. 84, a. 4. (3) S. Thomas, ibid., a. 3. (4) S. Thomas, I, q. 84, a. 3, ad 3“»>. (5) Cfr. Auct. Anonym., Instit. Phil., supr. cit., a. 3, arg. 3. (G) Cfr. S. Thom., I, q. 54, a. 1-2; q. 79, a. 1 ; de Anim., a. 12, et passim. 756 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 1, II, 2 De idearum cognitionis humanae origine potius obex intellectioni illorum intelligibilium. Ergo plurimae ideae sunt intel­ lectui innatae (1). Resp.: — Dist. Mai.: ideae, quae nec proxime neque remote a sensibus, nec ut a causa principali neque ut a causa instrumentali et materiali oriuntur, sunt intellectui innatae Transeat: hoc enim etiam concesso, non sequitur: ergo sunt innatae, quia possent ab alio agente superiori infundi; nec ut a causa effi­ cienti principali, bene vero ut a causa instrumentali et materiali oriuntur, sunt intellectui innatae Neg. — Contradist. Min. ; ad cuius probationes respondendum est: ad primam rationem, Dist.: quia cum eis nullam affinitatem gerunt quoad modum essendi Cone.; quoad naturam et entitatem Subd.: nullam affinitatem univocam gerunt Cone.; nullam affinitatem analogam gerunt Neg.; — ad secun­ dam rationem, Dist.: quia sensus sunt potius obex intellectioni, si immediate et directe in intellectum influerent Cone.; si mediate et indirecte, media scii, vi abstractiva intellectus agentis Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio huius distinctionis patet ex saepius dictis. Inst. 2°: Quod est menti humanae congenitum, est ei innatum. Atqui plu­ rimae ideae rerum sunt menti humanae congenitae, saltem habitualiter, tum quia mens est essentialiter ac perpetuo cogitans; tum quia mens est ad imagi­ nem Dei; tum quia voluntas non potest felicitatem naturaliter exoptare, quin intellectus eam confuse et obscure saltem cognoscat; cum autem haec felicitas sit Deus, ideo est etiam menti innata Dei idea; tum denique, quia prima principia legis naturalis sunt innata. Ergo plurimae ideae rerum sunt menti humanae innatae (2). Resp.: — Cone. Mai.; Neg. Min., Conqs. et Conqa. — Ad Minoris proba­ tiones singillatim et breviter est respondendum. Et revera, ad lam( responsum est in praecedenti obiectione (3); ad 2am, dicendum est quod falso intellectu nititur; non enim mens dicitur esse ad Dei imaginem, quia ideas rerum innatas habet, sed quia est id quod est altissimum in nobis, per quod Deo assimilamur (4); ad 3am, responsum est supra (5); ad 4am( dicendum est, quod « praecepta legis naturae hoc modo se habent ad rationem practicam, sicut principia prima demonstrationum se habent ad rationem speculativam...» (6). Eodem modo igitur praecepta seu prima prin­ cipia legis naturalis (eorumque termini) sunt innata, sicut prima principia ra­ tionis speculativae; quomodo haec autem dicantur innata iam supra osten­ sum est. 4a Obi.: Intellectus carens ex se qualibet rei idea, est facultas nuda sine ullo actu. Atqui talis facultas non est vera ac realis entitas, sed mere figmentum et pura abstractio. Ergo intellectus humanus non caret ideis rerum innatis. Ita Leibnitz. Resp.: — Dist. Mai.: intellectus... sine ullo actu secundo Cone.; sine ullo actu primo Neg. — Contradist. Min.: talis facultas, nuda scii, sine ullo actu primo non est vera etc., Cone.; sine ullo actu secundo, non est vera etc., Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Haec obiectio aequivocatione laborat. Nam, facultas nuda sine ullo actu potest dupliciter intelligi ; aut sine actu primo, qui scilicet formam seu essentiam (1) Cfr. Auct. Anonym., loc. prox, cit., arg. 1-2. (2) Cfr. Auer. Anonym., ibid., q. 2, arg. 1-5. (3) Pag. 755, obi. 3». (4) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 10, a. 1, 7; I, q. 4, a. 3. (5) Pag. 753, inst. *5 ad *2 “ obi. Ontologismi; cfr. S. Thom., I,q.2, a. l,ad !“»>; de Verit., q. 10, a. 6, ad 6«“. (6) S. Thomas, I-II, q. 94, a. 2. 757 rei constituit, aut sine actu secundo, et talis est operatio seu actio. Quaecumque igitur facultas, quae est nudata suo actu primo, esset certe mere figmentum et pura abstractio, quia nulla res in rerum natura existere potest sine propria forma seu entitate formali; unde, alibi docuimus quod facultates sunt qualitates animae inhaerentes et ab ea necessario fluentes. Verumtamen, nihil officit, quinimmo natura rei creatae postulat, ut facultas realiter existât in rerum na­ tura, nudata tamen quocumque actu secundo: ad ipsum enim dicit ordinem transcendentalem et ab eo realiter distinguitur. 5a0bi.: Cuius essentia importat schema totius universi, in se essentialiter continet similitudines seu ideas omnium rerum in toto universo contentarum. Atqui anima humana est talis monas, cuius essentia schema totius universi im­ portat. Ergo anima humana in se essentialiter continet ideas omnium rerum in toto universo contentarum. Ita Leibnitz. Resp.: — Dist. Mai.: cuius essentia importat actu et subjective schema totius universi, etc., Cone.; cuius essentia importat in potentia et objective schema etc., Neg. — Contradist. Min.: anima humana est talis monas cuius essentia in potentia et obiective schema etc., Cone.; actu et subiective Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Certum est illud, cuius essentia actu et subiective importat schema totius universi, esse ens, cuius natura identice continet omnes perfectiones omnium rerum; tale autem est Ens Absolutum, cuius natura est actus purus. Quare, si aliquis intellectus est qui per essentiam suam cognoscit omnia, oportet quod essentia eius habeat in se immaterialiter omnia... Hoc autem est proprium Dei, ut eius essentia sit immaterialiter comprehensiva omnium, prout effectus virtute praeexistunt in causa. Solus igitur Deus per essentiam suam omnia intelligit, non autem anima humana neque angelus» (1). 6a0bi.: Facultas abstractiva nihil potest actu abstrahere nisi iam praccontineat ideas rerum particularium ex quibus abstrahitur. Atqui intellectus di­ citur abstrahere essentiam a conditionibus individuantibus rerum particularium. Ergo intellectus iam praecontinet ideas rerum particularium. Ita Rosmini (2). Resp.: — Dist. Mai.: facultas abstractiva nihil potest actu abstrahere, abstractione compositiva vel divisiva, nisi iam etc., Cono.; abstractione simplici et analytica Neg. — Cone. Min.; Contradist. Conqs. ad sensum maioris et Neg. Conqa. Non animadvertit Rosmini, quod duplex est abstractio; una quae dicitur compositiva vel divisiva, qua nempe mens intelligit aliquid non esse in alio seu esse ab alio separatum; proinde, iam praesupponit menti adesse rerum ideas, atque potius intellectui possibili convenit; altera abstractio dicitur simplex et analytica, qua efficitur ut mens unum sine alio separatim intelligat, sive quando forma a materia (= abstractio formalis) sive quando totum a partibus (= ab­ stractio totalis) abstrahitur. Haec autem abstractio minime praesupponit ideas rerum particularium, cum sit propria intellectus agentis; sed praesupponit solum praeviam cognitionem sensilem rei, quae a phantasmate intellectui agenti praebetur (3). .?>! Sv.W Inst. Io: Intellectus nequit abstrahere, quod in ipso continetur et ab eo rebus particularibus applicatur. Atqui natura communis seu idea generalis continetur in ipso intellectu et ab eo rebus particularibus applicatur. Ergo in­ tellectus nequit abstrahere naturam communem seu ideam generalem a rebus particularibus (4). (1) (2) (3) (4) S. Thomas, I, q. 84, a. 2; cfr. ibid., q. 14, a. 6. Cfr. Rosmini, Nuovo Saggio etc., sez. 4, c. 1, a. 16. Cfr. S. Thom., I, q- 85, a. 1, ad !»m; in Boet, de Tr., q. 5, a. 3. Cfr. Rosmini, loc. prox, cit., a. 15-16. 759 758 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio /1, § 1, II, 2 De Voluntate Resp.: — Dist. Mai.: intellectus... applicatur, quoad ipsam abstractionem Cone.; quoad ipsam rem abstractam Neg. — Contradist. Min. ; et Neg. Conqs. et Conqa. a Cum dicitur intellectum in actu, duo importantur: scilicet res quae in­ telligitur et hoc quod est ipsum intelligi. Et similiter cum dicitur universale abstractum, duo intelliguntur: scilicet ipsa natura rei et abstractio seu univer­ salitas. Ipsa igitur natura, cui accidit vel intelligi vel abstrahi vel intentio uni­ versalitatis, non est nisi in singularibus; sed hoc ipsum quod est intelligi, vel abstrahi vel intentio universalitatis, est in intellectu... » (1). potest esse inventum creatum; nihilominus, res creatae in ordine cognoscitivo I possunt esse inventum humanum, non quia ab homine creantur sed quia cogno­ scuntur, quo sensu dici possunt ab homine inveniri, quia non invenitur nisi quod iamest. Proinde, «aliquis potest per lumen rationis sibi inditum, absque exteI fioris doctrinae magisterio vel adminiculo, devenire in cognitionem ignotorum, sicut patet in omni eo qui per inventionem scientiam acquirit» (1). Inst. 2°: Commune vel universale a phantasmate abstrahi nequit, nisi phan­ tasma sit intellectui praesens. Atqui phantasma nequit esse intellectui praesens, cum sit essentialiter corporeum. Ergo intellectus nullum commune abstrahere potest. Resp.: — Dist. Mai.: commune... nisi phantasma sit intellectui agenti prae­ sens Cone.; intellectui possibili Neg. — Contradist. Min.: phantasma nequit esse intellectui possibili praesens Cone.; intellectui agenti Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio manifesta manet ex supra ostensis de Mechanismo psy­ chico intellectus agentis. Inst. 3°: Idea generalis non potest in mente humana oriri nisi solo indicio: per abstractionem enim non efformantur ideae, sed iam efformatae solum ob­ servantur (2). Atqui indicium non est possibile, nisi in mente iam praeexistat quaedam idea generalis, quae sit initium cuiuslibet determinati indicii (3), et haec est idea entis (4). Ergo idea entis est menti humanae innata (5). Resp.: — Neg. Mai.; ad cuius probationem Dist.: per abstractionem compositivam vel divisivam non efformantur etc., Cone.; per abstractionem simplicem et analyticam Neg. — Dist. Min.: indicium non est possibile nisi in mente iam praeexistat quaedam idea generalis innata et non abstracta Neg.; abstracta Subdist.: abstractione simplici Cone.; abstractione compositiva vel divisiva Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Explicatio huius plene innotescit ex pluries saepe repetitis. Quandoquidem systema Rosmini super falsis fundamentis construitur; imprimis enim, falso et arbitrarie intellectum agentem negat; deinde, confundit et falso identificat abstractionem simplicem, quae ad intellectum agentem pertinet, cum abstra­ ctione compositiva, quae ad intellectum possibilem pertinet; denique, falso praetenditquod universale nullo modo a parte rei, sed tantum in mente existit (6). 947. Ex Traditionalismo. — Ia Obi.: Veritates naturales non sunt quid ab homine inventum. Atqui essent tales, si negaretur illarum acquisitio per traditionem et magisterium. Ergo veritates intellectui humano adsunt tradi­ tione vel magisterio. Resp.: — Dist. Mai.: veritates naturales ontologice non sunt quid ab ho­ mine inventum Cone.; logice Subdist.: non sunt quid inventum i. c. creatum ab homine Cone.; non sunt quid inventum i. e. cognitum ab homine Neg. — Con­ tradist. Min. ; et Neg. Conqs. et Conqa. Sicut nulla entitas ab ente creato produci potest, ita nulla veritas ontologica (1) S. Thomas, I, q. 85, a. 2, ad 2w, cfr. ibid., a. 3, ad lum. (2) Cfr. Rosm., loc. prox, cit., sez. 2, c. Unie. ‘Wj (3) Rosm., ibid.,clrc. fin.; sez. 3, c. 1, a. 5. (4) Rosm., ibid., sez. 3, c. 1, a. 5-6; c. 3, a.9; sez. 4, c. I, a. 3-4; c. 2, a. IO, et passim. (5) Rosm., ibid., sez. 5, P. I, a. 5. (6) Cfr. Rosm., ibid., sez. 3, c. 1, a. 5. — Pro ulteriori confutatione systematis rosminiani, videsis Sansever., loc. Supr. cit., n. 29-41; Zigliara, Propacdeut., lib. I, c. 12; Delia Luce intellettuale e delTOntol., lib. i, c 4 ss.; Sum. Phil., Psych., lib. IV, c. 2, a. 3, n. IX-X; ct alios. 2a Obi.: Homo natura sua est animal sociale. Atqui hoc requirit ut, pro evolutione suae cognitionis intellectivae, a societate et in societate instruatur; I secus vivens in perfecta solitudine posset ex seipso ad veritatum cognitionem I pervenire, ideoque suas facultates, quibus instruitur, non explicaret in societate. Ergo homo cognitionem veritatum recipit mediante societate. Resp.: — Cone. Mai. ; Dist. Min.: hoc requirit ut pro evolutione suae cogni­ tionis intellectivae perfectae, omnino certae, cito et de facili habendae Cone.; imperfectae, erroris admixtae, post longum tempus et cum difficultate habendae M; ad minoris probationem, distinguendum est sicut minor; et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio per se liquet (2). 948. Corollarium. — Ex hucusque ostensis fas est colligere firmis­ simum argumentum negativum, specialiter propositum, quod est ipsum argumentum negativum generaliter supra expositum (3), quo veritas no­ strae conclusionis demonstratae magis atque magis corroboratur. Quan­ doquidem, ex solutionibus ad praecipua adversariorum argumenta datis, aperte colligitur: 1° quod sensismus purus simpliciter reiiciendus est, cum omnibus suis diversis formis, nempe materialism!, intellectualisai, sensismi exaggerati, positivismi et associationismi; 2° item, simpliciter rejiciendus est intellectualismus purus cum omnibus suis diversitatibus, videlicet Idealismi (= schematic]’, subiectivo-dynamici, obiectivi, panlogistici, teleologici), ontologismi, innatismi (= platonici, cartesiani, leibnitziani, rosminiani) et traditionalismi (= exaggerati, temperati). Quapropter, ad idearum genesim in mente humana explicandam non potest aliud verum systema excogitari praeter systema aristotelicoscholasticum sensointellectualismi. § 2. De Voluntate. 949. Fuse hucusque pertractata sunt ea quae potentiam intellectivo-cognoscitivam seu intellectum animae respiciunt; quia vero < potentiae appetitivae concomitantur apprehensivas » (4), logice ex­ pendendum venit de potentia intellectivo-appetitiva, quae voluntas appellatur. Nemo porro est, qui non videat praesentis disputationis utilitatem, imo et absolutam necessitatem; negare enim voluntatem (1) S. Thomas, de Verit., q. 11, a. 2. (2) Cfr. S. Thom., I C. Geni., c. 4; I-II, q. 94, a. 4, 6. — Pro fusiori confutatione syste­ matis traditionalismi, cfr. D. Chastel S. J., De la Valeur de la Raison Humain, Paris, 1837; J. Lupus, Le Traditionalisme et le Rationalisme examinés au point de vue de la Philosophie e de la doctrine catholique, Liège, 1858. (3) Pag. 741, n. 937. (4) S. Thomas, I, q 83, a. 3, ad 1«®. 760 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2,1 Utrum Voluntas sit potentia passiva vel activa esset, inter alia, « destructivum totius moralis philosophiae et politicae conversationis » (1). Brevitate igitur servata, conemur accuratam de voluntate tractationem tradere. Haec autem dupli­ citer inspici potest: 1° absolute seu in se sive quoad sui intimam naturam, sive quoad id quod est ei proprium, quod est liberum arbitrium seu libertas; et 2° comparative, respectu scilicet actus sive suiipsius sive aliarum potentiarum. Quare, tria impraesentiarum sunt ordinate absolvenda, Io de voluntatis natura (I); 2° de libertate (II); 3° de voluntate comparative accepta (III). modo, hoc est imperfecte et in esse cognito tantum, necessario tendit ad eam­ dem formam habendam alio modo, quo caret seu quo eam non habet, idest modo perfecto et in esse reali; consequenter «in quolibet habente intellectum est voluntas, sicut in quolibet habente sensum est appetitus animalis» (1). P) Manifeste exinde deducitur, quod voluntas est appetitus seu potentia realiter ac specifice distincta ab appetitu sensitivo seu sensualitate; illius enim est bonum intellectu apprehensum, istius vero est bonum sensu cognitum (2). Hoc dicitur contra omnes Materialistas et Sensistas (v. g. Condill,\c), atque contra nonnullos recentiores Psychologos, qui, vel voluntatem faciunt in quadam organica acceptione cuiusdam determinationis (v. g. Titchener) (3), vel eam eam tendentiis, passionibus et emotionibus confundunt (v. g. Rignano, Paulhan) (4), Praeterea, firmiter tenendum est contra alios (v. g. Spinoza, Alf. Fouillé) (5), quod voluntas est potentia realiter ac specifice distincta ab in­ tellectu; nam, huius obiectum dicit formaliter rationem cognoscibilis ut cogno­ scibilis et ideo rationem veri: illius autem obiectum dicit formaliter rationem appetibilis ut appetibilis, et ideo rationem boni (6). Nihilominus, voluntas neces­ sario intellectum sequitur, ab eoque entitative est inseparabilis, ideoque eius­ dem ordinis et naturae esse debet; quare voluntas, sicut intellectus, est quae­ dam potentia animae intellectivae, quae essentialiter est incorporea atque a corpore organico intrinsece omnino independens, seu est potentia anorganica et immaterialis. I. - De Voluntatis Natura (2). 950. Antequam ad quaestiones speciales expendendas descenda­ tur, non abs re erit colligere quae ad voluntatis existentiam eiusque ab intellectu distinctionem attinent. Etenim a) quoad voluntatis existentiam, nemo sanae mentis est qui serio de ea dubitet; satis enim superque probata manet ex supra de appetitu in genere habitis (3), atque luculenter unicuique interna experientiâ innotescit; unde breviter sequenti ratione ontologica illustratur. Sicut proprium cuiuslibet rei est hanc habitudinem seu inclinationem habere ad suam formam seu perfectio­ nem naturalem, ut quando res non habet formam seu perfectionem sibi natu­ raliter debitam, tendat in eam, quando vero illam habet, in ea quiescat: quae quidem habitudo est appetitus naturalis; ita proportionate natura intellectualis, ut intellectualis, debet habere eamdem habitudinem seu inclinationem ad suam formam seu perfectionem naturalem, quae est bonum forma intelligibili appre­ hensum; haec autem habitudo dicitur appetitus intellectivus seu voluntas. Cum enim intellectus naturae intelligentis, factus in actu per formam intelligibilem, constituatur in esse rei, ut apprehensae, quae ut formaliter sub ratione boni apprehensa, perficit naturam cognoscentem seu intelligentem solum in esse cognito seu intelligibili, non autem in esse rei seu entitativo: ideo, ipsa natura intelligens relinquitur in quodam statu imperfecto, quo necessario ordinatur ad habendam perfectionem sibi debitam et convenientem, quia habens imperfecte perfectionem naturaliter tendit seu appetit illammet perfecte consequi et pos­ sidere. Natura igitur intelligens habitâ formâ (seu perfectione seu bono) uno (1) S. Thomas, II C. Gent., c. 60, rat. 4‘; cfr. de Malo, q. 6, c.; II, dist. 24, q. 3, a. 2. (2) Cfr. S. Alb. Magn., Sum. de Horn., P. II, Tract. 16, q. 99; S. Thom., I, q. 82; MI, q. 8-10 ct pluries alibi; Commentatores S. Thomae, loe. cit.; Soncina, IX Metaphys., q. IO13, 16; De Flandria, IX Metaphys., q. 2; Javelli, IX Metaphys., q. 4-7; Ruvio, III it Anima, in cap. 6-13, q. 1; C. Alamanno, op. cit., Phil. Nat., q. 104-107; Complutens., op. cit., de Anim., Disp. 23, Prolog, et q. 3; Aversa, op. cit., q. 58, sect. 7; Guerinois, op. cit., Phys., P. IV, q. 4, a. 5, § I ; Sanseverino, op. cit., Dynamol., c. IV, a. 3, n. 336-344; Zigliara, op. cit., Psych., lib. V, c. 2, a. 1-2; De Maria, op. cit., Anthrop., P. I, q. 6, a. 2; Pesch, op. cit., n. 908-911, 918-946, 1009-1019; Lahr, op. cit., Tom. I, Psychol., Hv. 4>n», sect. 2, ch. I; Boedder, op. cit., n. 368-370, 374-379; Mercier, op. cit., n. 196-200; Alibert, op. cit., Psych Exper., sect. 1, ch. 2, a. 1 ; Donat, op. cit., n. 360-367, 407-411,434-435 ; Gredt, op. cit., n. 585588, 593-597; Frôbes, op cit., lib. Il, c. I, § 1, Thés. 12-13; § 2, Thes. 14; Titchener, op. cit., § 127; De Sanctis, op. cit., cap. IX, n. 5; et alios innumeros. (3) Cfr. supra, pag. 627 ss., nn. 801 ss. | 761 His omnibus ex alibi ostensis breviter collectis, quae circa voluntatis naturam inquirenda restant, ad sequentia reducuntur: Io an voluntas sit potentia passiva vel activa (Io); 2° an voluntatis obiectum sit bonum (2°); 3° an voluntas necessario in bonum tendat (3°). Utrum Voluntas sit potentia passiva vel activa (7). 951. Occurrit igitur imprimis investigare qualitatem potentialitatis voluntatis, si nempe sit essentialiter in genere activitatis aut passivitatis. 952. Praenotamina. — Primo est notandum, praeter ea quae de potentiae activae et passivae conceptu saepius dicta sunt (8), quod voluntas, sicut et quaelibet potentia, dupliciter considerari potest: Io ut potentia seu secundum sui nudam essentiam, quo modo est principium ex se insufficiens et incompletum eli­ ciendi actum atque ordinem essentialiter importat ad proprium obiectum; 2° ut (1) S. Thomas, I, q. 19, a. 1 ; cfr. ibid., q. 59, a. 2; q. 80, a. 1 ; I C. Gent., c. 72, et passim; Cajetan., I, q. 19, a. 1 ; Nazarium et omnes Commentatores in loc. cit. apud S. Thomam. (2) Cfr. supra, pag. 629, n. 807; S. Thom., I, q. 80, a. 2; de Verit., q. 15, a. 3; q. 22, a. 4; q. 25, a. 1 ; I dc Anim., lect. 10; III de Anim., lect. 14. (3) Titchener, op. cit., § 127. (4) Rionano, Psicol. del Rag., p. 14, 25; Paul., op. cit., p. 87-88. (5) SPIN., Ethica, P. I, prop. 32; Cogitata Metaphys., P. II, c. 12, § 9; Epist. II, n. 10. (6) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 22, a. 10; I, q. 78, a. 1 ; Il de Anim., lect. 5; Capreol., I, dist. 3, q. 3, concl. 2*. (7) Cfr. S. Thom., I, q- 80, a. 2; I-II, q. 22, a. 2; I C. Gent., c. 44; de Verit., q. 16, a. 1, ad t3“m; Capreol., II, dist. 24, q. 1, a. 1, concl. 5‘; Ferrar., 1 C. Gent., c. 44; Lemos, Panoplia Gratiae etc., Jib. HI, P. I. Tr“ct* 1 2’ 3c4' 5 6 7et8 a,ios; (8) Cfr. S. Thom., 1, q- 80. n 2» de Ver., q. 16, a. 1, ad 13«». 762 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2,1, 1 potentia adnata, et sic est principium sufficiens et completum eliciendi actum, ideo involvit rationem cuiusdam complexi ex ratione nudae potentiae et ex ratione eius quod ipsam actuat ac determinat, ut v. g. volitio finis (I), Secundo est notandum, quod voluntatis passivitas sive activitas attendi potest, aut relate ad obiectum aut ad proprium actum aut ad alias potentias. 953. Status Quaestionis. — Ex notatis liquet, quod potentiae activitas vel passivitas mensurari debet non ex eo, quod propriam operationem elicit; secus nulla potentia passiva daretur (2): sed ex obiecto ad quod transcendentaliter ordinatur; ideo, in praesenti quaeritur: an voluntas sit talis potentia quae suum obiectum movet ac transmutat, vel e contra, ut se habeant ad invicem sicut movens ad mobile, actus ad potentiam seu activum ad passivum. 954. Sententiae. — Huius quaestionis solutioni quatuor auctorum sententiae praecipuae exhibentur. Etenim, Ia Sent, docet, quod voluntas simpliciter et absolute est passiva, etiam respectu sui actus: hunc enim nullo modo effective producit, sed solum recipit ut active productum a phantasmate aut ab obiecto cognito aut ab intellectu apprehendente seu iudicante. Haec God/rido (3), Aegidio (4) et aliis tribuitur. 2a Sent, tenet, quod voluntas simpliciter et absolute est activa, non solum respectu proprii actus, sed etiam proprii obiecti. Ita Hernicus Gand (5), Scotus (6), Suarez (7), S. Bellarminus (8) et alii. 3a Sent, dicit, quod voluntas partim est activa et partim passiva, ita ut ad voluntatis actum eliciendum concurrant, tamquam duae causae partiales, et ipsa voluntas et obiectum cognitum seu intellectus obiectum proponens (9). Haec tribuitur Gregorio Arim. (10), G. Bicl (11), Petro a Palude (12) et aliis. 4a Sent, firmiter docet, quod voluntas est activa respectu sui actus et exercitii aliarum potentiarum, sed essentialiter et simpliciter est passiva respe­ ctu proprii obiecti. Ita, post S. Thomam, communis est apud Thomistas, ut P. Lemos, non exceptis Capreolo, Cajetano et Ferrariensi; cum quibus dicen­ dum est: (1) His duabus voluntatis acceptionibus perfecte acquivalet haec alia acceptio, scii, voluntas mota quae, quia est tantum receptiva et transmutativa, dicit solam et nudam poten­ tiam voluntatis; et voluntas movens quae, cum sit actu agens et movens seu transmutans, importat aliquid compositum ex potentia voluntatis et volitione finis ut eius actus. (2) Cum enim, ait S. Thomas (De Ver., q. 16,a. l,ad 13^æ), « cuiuslibet potentiae animae, tarn activae quam passivae, sit operatio aliqua, quaelibet potentia animae esset activa»; quare, prosequitur P. Lemos (op. cit., n. 177), hoc modo « imaginari voluntatem et liberurn eius arbitrium esse potentiam passivam impossibile est, stultissimum, et absurdissimum et contra fidem ». (3) Cfr. Quodl. VI, q. 7. (4) Cfr. Quodl. III, q. 16. (5) Cfr. Quodl. X, q. 9; Quodl. XIII, q. 11. (6) Cfr. II, dist. 25. (7) Cfr. Metaphys., disp. 19, sect. 2, n. 19-23. (8) Cfr. Controvers. de Gratia et Lib. Arb., lib. III, c. 10, ubi fatetur S. D. quod eius sen­ tentia est verissima, non recte tamen subiungit esse S. Thomae, Capreoli et Ferrariensis. (9) Haec a S. Bellarmino (I. pr. cit.) minus recte Cajetano tribuitur (10) Cfr. II, dist. 25. (11) Cfr. II, dist. 25. „9 (12) Cfr. IV, dist. 49, q 3. / Utrum Voluntas sit potentia passiva vel adiva 763 955. Conclusio : « Voluntas est potentia essentialiter passiva ». Prob.: — Arg. 1°“. — Illa potentia est essentialiter passiva, cuius proprium obiectum se habet ut movens et transmutans ipsam potentiam. Atqui obiectum voluntatis, scilicet appetibile appre­ hensum, se habet ut vere movens et transmutans ipsam voluntatem. Ergo voluntas est potentia essentialiter passiva. Mai. constat ex notatis. — Min. decl.: Voluntas sub ratione potentiae seu secundum sui nudam essentiam, nullo modo potest actu moveri et elicitive tendere in actum, nisi propter appetibile apprehensum; nam «differentiae apprehensi sunt per se differentiae appetibilis. Unde, potentiae appetitivae distinguuntur secundum differentiam apprehensorum sicut secundum propria obiecta» (1). Ergo obiectum apprehensum est movens et transmutans voluntatem a statu indeterminationis et potentialitatis ad statum determina­ tionis et actualitatis. Arg. IIum. — Quod per aliud transit seu movetur de potentia in actum, omnino passive se habet. Atqui voluntas per proprium obiectum transit seu movetur de potentia in actum. Ergo voluntas est potentia essentialiter passiva. Mai. est ex se nota (2). — Min. prob.: Omnis operatio imme­ diate specificatur et procedit a suo proximo formali principio. Atqui voluntas secundum se et nude considerata non habet ut sit tale proximum formale principium a quo eius operationes immediate specificantur et procedunt, sed solum ut sit illarum remotum princi­ pium. Nam, voluntas ita accepta est quoddam generale et indeter­ minatum principium omnium volitionum, ideoque ab ea sic consi­ derata nulla specifica volitio procedere potest; sicut potentia visiva, secundum se accepta, non est proximum formale seu specificativum principium huius vel illius particularis visionis, sed fit tale per speciem visibilis in potentia receptam, qua a potentia videndi ad actu videndum transit. Ergo oportet ut voluntas per proprium ob­ iectum transeat a ratione remoti principii ad proximum formale principium, quod est de potentia in actum transire (3). 956. Corollarium. — Exinde colligitur quod, quia natura et essentia cuiuscumque potentiae ex formali ratione proprii obiecti desumenda est, voluntas simpliciter ct absolute potentia passiva dicenda est; verumtamen, ut melius infra patebit, secundum quid et relative est potentia activa, prout scilicet active ex se proprium actum efficit ac elicit, necnon active seu efficienter ceteras hominis potentias movet (4). (1) S. Thomas, I, q. 80, a. 2, ad 1»». (2) Cfr. S. Thom., I-II, q. 1. a. 3. (3) Cfr. S. Thom., I-ll, q- 10, a. I, ad 2u<». (4) Cfr. S. Thom., I, q. 82, a. 4; I-ll, q. 9, a. 1-3; q. 17, a. 1 ; de Malo, q. 4, a. 2, 13; de Verit., q. 14, a. 1 ; q. 22, a. 2 ct alibi. Utrum Voluntatis obiecturn sit bonum 764 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. Ill, Sectio II, § 2,1,1 957. Obiectiones. — Ia Obi. : Quod ab agente tamquam a principio intrín­ seco et vitali producitur, active producitur. Atqui actio voluntatis producitur a voluntate tamquam a principio intrinseco et vitali. Ergo actio voluntatis active producitur a voluntate, ideoque est potentia activa. Resp.: —Io Dist. Mai.: quod ab agente tamquam a principio intrinseco et vitali, formaliter tamen ac specifice actu determinato producitur, active pro­ ducitur Cone.; materialiter tantum ac specifice determinabili Neg. — Contra­ dist. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. — Explicatio liquet ex notatis et ostensis. 2° Dist. Mai.: quod ab agente... vitali, eliciente simul et determinabili ac mobili producitur, active producitur Neg.; eliciente simul et se determinante ac movente Subdist.: ut a principio proximo formali producitur, active produ­ citur Cone.; ut a principio remoto Neg. — Contradist. Min.: actio voluntatis... vitali, eliciente simul et determinabili ac mobili Cone.; eliciente simul et se de­ terminante ac movente Subdist.: ut a principio remoto Cone.; ut a principio proximo formali Neg. — Neg. Conqs. et Conqa. Ex hucusque habitis manifeste patet, quod obieetio haec falso nititur sup­ posito. Falso enim supponit, quod potentia, quia est essentialiter passiva, non effective producit vel elicit actum suum, sicut quia effective elicit actum, idcirco activa dicenda est: hoc enim dato, intellectus possibilis, quia active suas opera­ tiones elicit, dici deberet potentia activa: vitaliter enim agit; pariter, omnes potentiae sensitivae essent dicendae activae, quia omnes active et vitaliter operantur, quod tamen nemo hucusque dixit. Quapropter dictum est, quod activitas sive passivitas potentiae desumenda non est ex hoc quia actum elicit vel recipit, sed quia a proprio obiecto transmutatur, vel e contra ipsa obiecturn transmutat (1). Inst.: Actio quae tamquam in subiecto recipitur in eodem principio, a quo producitur, est ab eo tamquam a principio se determinante et movente. Atqui actio voluntatis tamquam in subiecto recipitur in voluntate a qua produ­ citur, cum sit actio immanens. Ergo actio voluntatis producitur ab ea tamquam a principio intrinseco, non solum eliciente, sed se determinante et movente. Resp.: — Dist. Mai.: actio quae tamquam in subiecto recipitur... est ab eo tamquam a principio se determinante et movente moto Cone.; se determinante et movente non moto Neg. — Cone. Min. — Dist. Conqs. ad sensum maioris; et Neg. Conqa. Certum est quod subiectum immediate receptivum actus voluntatis est ipsamet potentia voluntatis, cum actus sit vitalis et immanens; nihilominus, licet a voluntate effective producatur, nequit tamen ab ea produci considerata secundum sui nudam essentiam, sed prius oportet ut in actum reducatur atque a sui potentialitate transmutetur per suum obiecturn. In hac autem reductione seu transmutatione, voluntas se habet ad obiecturn sicut passivum ad activum, et consequenter ut in actu reducta se habeat ut mota ad movens; hoc autem modo reducta, potest tunc voluntas proxime elicere et se movere ad actum ponendum. 2a Obi.: Quod secundum se et naturaliter est ad aliquid determinatum, non indiget alia forma qua ad illud idem determinatur. Atqui voluntas secun­ dum se et naturaliter est determinata ad bonum commune seu ultimum finem, ex cuius amore determinatur ad media. Ergo voluntas non indiget alia forma qua determinatur ad aliquod bonum amandum, ideoque ex se active se habet. Resp.: — Dist. Mai.: quod secundum se et naturaliter est ad aliquid deter­ minatum in actu exercito, non indiget alia... Cono.; determinatum tendentialiter et in actu signato tantum, non indiget alia... Neg. — Contradist. Min. et Neg. Conqs. et Conqa. (1) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 16, a. 1, ad 13 * n>. 765 Quaelibet potentia secundum sui propriam rationem tendentialiter et in actu signato determinate ordinata est ad sui obiecturn; at ut actu et exercite determinetur, ulterius requirit actualem unionem cum suo obiecto. Unde, po­ tentia ut tendentia est determinabilis: quatenus status tendentialis seu in actu signato potentiae se habet ad statum actualem seu in actu exercito eiusdem potentiae, sicut incompleta seu imperfecta determinatio ad completam seu perfectam determinationem (1). Quapropter, « determinatio voluntatis ad ulti­ mum finem non est plene consummata nisi accedat apprehensio ipsius finis ultimi. Et ratio est, quoniam ultimus finis non est undequaque proportionatus appetitui rationali, si consideretur praecise secundum formam realem quam in se habet, sed necesse est ut fiat consummata proportio per formam apprehen­ sam per rationem, ita ut finis habeat formaliter rationem finis naturae ratio­ nalis» (2). 2. - Utram Voluntatis obiecturn sit bonum (3). 958. Ostenso quod voluntas est potentia passiva, quaeritur nunc a quonam, ut a proprio obiecto, in actum reducatur seu quodnam sit eius obiecturn. 959. Praenotamina. — Primo est notandum quod, quia « potentias appetitivas oportet esse proportionatas potentiis apprehensivis» (4); ideo servatis servandis, eodem modo est de obiecto voluntatis disserendum sicut de obiecto intellectus; quare recolenda est, ex supra habitis (5), diversa species obiecti potentiarum. Secundo est notandum, quod voluntas humana similiter ac intellectus hu­ manus (6), cum sit appetitus naturae intellectualis et creatae et humanae, tri­ pliciter accipi potest: 1° absolute, inquantum est appetitus entitatis immaterialis et spiritualis analogice dictae de intellectuali natura finita et infinita (7); 2° dekrminate, inquantum est appetitus naturae immaterialis finitae ut finita est, et haec: a) aut reduplicative ut est potentia finita, prout scilicet importat forma­ liter rationem potentiae creatae appetitivae intellectivae, qua generice con­ venit cum substantiae separatae finitae voluntate (8); p) aut reduplicative ut est proprietas, prout nempe est appetitus finitus reduplicative ut necessario animam rationalem seu hominem consequens, qui propterea specifice a volun­ tate angelica differt (9). Tertio est notandum, quod bonum dupliciter considerari potest: 1° commu­ niter seu universaliter, idest secundum formalem rationem boni, et est illud cuius formalis conceptus seu propria ac formalis ratio est ipsa bonitas sive ratio omnis boni, praescindendo a statu cius essendi, hoc est ab esse quod habet aut habere (1) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 22, a. 6, c. (2) Bañez, 1, q. 80, a. 2, dub. 2«®, resp. ad diffic. contr. 4»<» conci. (3) Cfr. Auctores initio citatos, pag. 760, not. 2». (4) S. Thomas, I, q. 83, a. 4; cfr. ibid., a. 3, ad tam; q. 64, a. 2; q. 80, a. 2. (5) Cfr. supra, pag. 718 «Tertio Notand. ». (6) Cfr. supra, pag. 717 « Secundo Notand. ». (7) Cfr. S. Thom., I C. Gent., c. 72, rat. *3 et 4‘. (8) Hoc enim modo ratio formalis voluntatis creatae seu finitae ut finita est univoce di­ citur de voluntate humana et angelica. (9) Voluntas humana hoc tertio modo accepta adhuc sumi potest dupliciter: a) ut po­ tentia rationalis, quatenus per se ipsam rationem sequitur, ab ea dirigitur et de uno in aliud tendit; b) ut potentia complexe humana (- ut appetitus totius hominis), quatenus tendit in omnia illa quae necessario maximam connaturalitatem praeseferunt cum toto homine, ut esse et vivere. Cfr. Bañez, I, q. 82, a. 2, dub. I““, « adverte primo » ad 2«» conci. 766 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. 11, Art. HI, Sectio II, § 2,1,2 potest in rerum natura sive in ratione sive in imaginatione; 2° particular'll" seu singulariter, idest secundum rationem huius vel illius boni quod, cum sit tale secundum rem vel secundum rationem sive imaginationem, ex sui propria et formali ratione non dicit rationem omnis boni, sed illam participat et diminute, ut intantum sit tale bonum inquantum rationem omnis boni involvit. Quare liquet, quod rationi formali omnis boni ut boni accidit, ut sit hoc vel illud aut secundum rem (1). 960. Status Quaestionis. — Ex his praenotatis clare patet de quo in praesenti controvertitur. Non enim dubium movetur de vo­ luntatis humanae obiecto materiali: constat enim, hoc esse omne appe­ tibile finito modo consequibile seu attingibile; neque de eius obiecto formali quo, quia patet etiam quod tale est ipsa ratio convenientiae, «unde si aliquod bonum proponatur quod apprehendatur in ratione boni, non autem in ratione convenientis, non movebit voluntatem» (2). Quapropter, tota difficultas versatur circa obiectum formale quod, quodnam scilicet sit voluntatis humanae obiectum tam proprium quam commune. 961. Sententiae. — Ad huius quaestionis solutionem duae sunt prae­ cipuae sententiae. Ia Sent, docet, quod obiectum voluntatis humanae non tantum est bo­ num, sed etiam malum; quia experientia constat quod voluntas fertur in malum ut malum. Ita Okam, Scotiis (3), Fr. de Victoria (4), Suisset (5) et alii. 2a Sent, firmiter tuetur, quod obiectum voluntatis simpliciter est bonum et nullo modo potest esse malum sub ratione mali. Ita, post Aristotelem et S. Tho­ mam, omnes fere philosophi et quam alii plurimi, cum quibus dicitur: • _____ H • I proprium est 962. Conclusio : « Voluntatis humanae obiectum II II ratione apprehensum, commune vero est bonum ut bobonum II analogum » (6). num Prob. : Voluntatis humanae obiectum proprium et commune est illud, sub quo comprehenduntur omnia appetibilia, in quae vo- (1) Idem dicendum est de beatitudine universe seu communiter apprehensa et particula­ riter apprehensa (cfr. S. Thom., IV, dist. 49, q. 1, a. 3, qla. 1% ad l°«et 2um). Attamen probe distinguendum est inter bonum communiter seu universaliter et bonum commune seu univer­ sale acceptum. Cum enim nulla potentia universale respiclat, nisi Illa cui competit universale In sua universalitate attingere ut est intellectus, ideo omnis alia potentia et omnis appetitus ad unum numero obiectum non determinatus, respicit bonum non universale, sed universa­ liter. Hinc fit ut in re appetibili, quae voluntati obiicitur, duo sint attendenda, sell, ipsa res obiecta, quae appetitur et voluntati obiicitur, necnon modus quo obiicitur, qui non est Ipsa universalitas seu intentio universalis rei appetibilis, sed res appetibilis universaliter, quae est quid medium inter rei universalitatem et ipsam rem in particulari. Cfr. Cajet., I, q. 82, a. 1. (2) S. Thomas, de Malo, q. 6, c. (3) Scotos hac in re dubius videtur, cfr. II, dist. 1, q. 4; dist. 6, q. 2; dist. 43; IV, dist. 49, q. 9. 111 U| (4) Citatus a Medina in MI, q. 8, a. 1. (5) Diction. Philos., v. «Liberté», Tom. III. vi H| (6) Conclusio eodem argumento eademque argumentandi forma est ostendenda, quibus supra de intellectus humani obiecto conclusio probata est (cfr. supra, pag. 721, n. 923). Utrum Voluntatis obiectum sit bonum 767 Juntas, et ut est animae proprietas et ut est appetitus intellectivus creatus, ferri potest. Atqui illud sub quo comprehenduntur omnia appetibilia in quae voluntas, ut est animae proprietas, ferri potest, est bonum ratione apprehensum, et ut est appetitus intellectivus creatus, est bonum ut bonum analogum. Ergo voluntatis humanae obiectum proprium est bonum ratione apprehensum, commune vero est bonum ut bonum analogum. Mai. constat ex hic et supra (1) praenotatis. Nam, « appetitus nihil aliud est quam quaedam inclinatio - appetentis in aliquid. Nihil autem inclinatur nisi in aliquid simile et conveniens. Cum igitur omnis res, inquantum est ens et substantia, sit quoddam bonum, necesse est ut omnis inclinatio sit in bonum» (2). Min. prob.: Ratio formalis, sub qua adunantur plura, ab aliqua potentia de facto attingibilia, est id sub quo comprehenduntur omnia quae illa potentia consequi potest. Atqui ratio formalis sub qua adunantur plura, a voluntate humana, ut est proprietas, de facto attingibilia, est bonum ratione apprehensum, ut autem est appetitus intellectivus creatus est bonum ut bonum analogum. Ergo illud sub quo comprehenduntur omnia appetibilia in quae voluntas, ut animae proprietas, ferri potest est bonum ratione ap­ prehensum, et ut est appetitus intellectivus creatus, est bonum ut bonum analogum. Mai. alibi declarata est (3); sicut enim potentia cognoscitiva per se et immediate non specificatur ab obiecto inquantum est hoc vel illud in quod de facto fertur, sed ab illa unica formali ra­ tione, sub qua illa omnia plura particularia cadunt et adunantur: ita et potentia appetitiva; qua ratione «obiectum voluntatis dupli­ citer accipi potest, per se et per accidens. Per se obiectum voluntatis est bonum, sed per accidens est hoc vel illud bonum » (4). Min. prob. : Appetibile debet esse omnino appetenti proportionatum in bonitate, quae est formalis ratio qua plura appetibilia desiderantur et alia infinita sunt desiderabilia a proportionate appetitu. Atqui appetibilia proportionata in bonitate voluntati humanae, ut est proprietas, est bonum ratione apprehensum, ut autem est appetitus intellectivus creatus, est bonum ut bonum analogum. Ergo ratio formalis sub qua adunantur plura, a vo­ luntate humana, ut est proprietas, de facto attingibilia, est bonum ratione apprehensum, ut autem est appetitus intellectivus creatus, est bonum ut bonum analogum. (1) (2) (3) (4) Cfr. pag. 717-718. S. Thomas, I-II, q. 8, a. 1; cfr. de Veril., q. 25, a. 1. Cfr. supra, pag. 722. S. Thomas, IV, dist. 49, q. 1, a. 3, qla. 1», ad jum; cfr< (bid., ad 2-">. 768 Liber // - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2,1,2 Mai. liquet ex hoc, quod essentialiter requiritur proportio inter potentiam et obiectum. — Min. probatur per partes. Prob. Ia Pars (= appetibilia proportionata in bonitate voluntati humanae ut est proprietas, est bonum ratione apprehensum). — Nullum obiectum est ab aliqua potentia attingibile, nisi ei sit adaptatum et proportionatum in obiecti ratione formali, qua ab illa potentia attingitur. Atqui voluntati humanae, ut est proprietas, nullum bonum est adaptatum et proportionatum in obiecti formali ratione qua ab illa attingitur, nisi solum quod est ratione apprehensum. Ergo appetibilia proportionata in bonitate voluntati humanae, ut est proprietas, est bonum ratione apprehensum. Mai. est per se nota. — Min. prob.: Voluntas humana de facto non fertur nisi in hoc vel illud bonum, ut patet (1). Atqui hoc non competit voluntati nisi ut est animae rationalis proprietas. Volun­ tas enim ita concepta est appetitus intellectivus creatus, qui na­ turam rationis per se sequitur, ita ut in exercite appetendo a ra­ tione dirigatur et de uno in aliud appetibile feratur; consequenter non fertur nisi in bonum inquantum est apprehensum et propo­ situm ab ipsa ratione (2). Ergo voluntati humanae, ut est proprietas, nullum bonum est adaptatum et proportionatum in obiecti ratione formali qua ab illa attingitur, nisi solum quod est ratione appre­ hensum. Confirmatur eadem minor. — Voluntas humana intantum potest deficere seu peccare, inquantum potest esse principium defectivum suae actionis, ut patet (3). Atqui esse tale principium voluntati humanae competit solum in­ quantum est animae rationalis proprietas et ideo inquantum fertur in bonum ratione apprehensum. Etenim, voluntas ita considerata, intantum seipsam mo­ vere potest inquantum ducitur per rationis consilium, quod quidem, si deficiat in apprehendendo et conferendo, voluntas efficitur principium defectivum suae actionis. Hac ratione, voluntas constituitur indeterminata respectu ordinis ad finem, quatenus « potest appetere id quod secundum veritatem in finem debi­ tum ordinatur, vel secundum apparentiam tantum. Et haec indeterminatio ex duobus contingit...» (4). Ergo voluntati humanae, ut est proprietas, nullum bonum est adaptatum et proportionatum in obiecti ratione formali qua ab illa attingitur, nisi solum quod est ratione apprehensum. (1) Unde ait Aristot. (V Metaph., c. 4, n. I): « non enim est falsum et verum in rebus (ut quod bonum, verum; quod vero malum, falsum), sed in mente ». Cfr. S. Thom., IV, dist. 49, q. 1, a. 3, qla. 3, c. (2) Ad rem Angelicus (loc. prox, cit.) dicit quod, licet « ex naturali inclinatione voluntas habeat ut in beatitudinem feratur secundum communem rationem, tamen quod feratur in beatitudinem talem vel talem, hoc non est ex inclinatione naturae, sed per discretionem rationis, quae adinvenit in hoc vel in illo summum bonum hominis constare; ct ideo, quandocumque aliquis beatitudinem appetit actualiter coniungitur ibi appetitus naturalis et appetitus ratio­ nalis; et ex parte appetitus naturalis semper est ibi rectitudo; sed ex parte appetitus rationalis quandoque est ibi rectitudo... quandoque autem perversitas...» (cfr. I-II, q. 5, a. 8, ad 1«®; de Verit., q. 22, a. 7). (3) Cfr. S. Thom., I, q. 49, a. 1. (4) S. Thomas, de Verit., q 22, a. 6, c.; cfr. ibid., a. 7; q. 24, a. 8; de Malo, q. 16, a. 5; III C. Gent., c. 10; HI, dist. 13 q. 1, a. 3, ad 4am, et alibi. Utrum Voluntatis obiectum sit bonum 769 Prob. 2‘ Pars (= appetibilia proportionata in bonitate voluntati hu­ manae, ut est appetitus intellectivus creatus, est bonum ut bonum analogum). -(c priori). — Naturae cuiuscumque potentiae corresponderé debet unum obiectum proportionatum. Atqui naturae voluntatis hu­ manae, inquantum est appetitus intellectivus creatus, nullum ob­ iectum proportionatum corresponderé potest nisi bonum ut bonum analogum. Ergo appetibilia proportionata in bonitate voluntati humanae, ut est appetitus intellectivus creatus, est bonum ut bonum analogum. Mai. est nota ex formali ratione potentiae, quae ad proportio­ natum obiectum transcendentaliter ordinatur. Universaliter enim verum est, quod « semper naturae respondet unum proportionatum naturae; naturae enim in genere respondet aliquid unum in genere, et naturae in specie acceptae respondet unum in specie, naturae autem individuatae respondet aliquid unum individúale» (1). Min. prob.: Io ex proportione, quae adest inter naturae intel­ lectus et voluntatis extensionem, cuius proportionis radix est ipsa immaterialitas animae intellectivae, a qua utraque potentia fluit. Cum igitur voluntas sit quaedam vis immaterialis sicut et intel­ lectus, respondet ei naturaliter aliquod unum commune scilicet bonum, sicut etiam intellectui aliquod unum commune scilicet verum vel ens vel quidquid est huiusmodi» (2); 2° ex improportione capacitatis voluntatis respectu determi­ natorum bonorum. Nam «natura rationalis est tantae capacitatis quod non sufficeret ei inclinatio ad unam rem determinatam, sed indiget rebus pluribus et diversis; et ideo inclinatio eius est in aliquid commune, quod in pluribus invenitur; et sic per apprehen­ sionem illius communis tendit in rem appetibilem, in qua huiusmodi rationem appetendam esse cognovit» (3). Confirmatur eadem 2“ pars (= a posteriori). — Quaelibet voluntatis hu­ manae appetitio exercite non fertur nisi in hoc vel illud bonuin particulare, ut dictum est in argumentatione praecedentis partis. Atqui intantum ferri potest in hoc vel illud bonum, inquantum ibi involvitur et participatur ratio boni ut boni, a quo primo movetur. Nam, quemadmodum visus intantum movetur ab hoc vel illo visibili, inquantum ibi ratio coloris participatur (4): ita voluntas intantum fertur in hoc vel illud appetibile, inquantum ibi ratio boni, ut boni, participatur. Quapropter, voluntas «tendit directe in rationem appetibilitatis absolute; sicut voluntas ipsam bonitatem appetit primo et principaliter, vel utilitatem aut aliquid huiusmodi; hanc vero rem vel istam appetit secundario, inquantum est praedictae rationis particeps » (5). Ergo signum est quod appe(1) S. Thomas, I-II, q. 10, a. 1, ad 3“>«. (2) S. Thomas, ibid. (3) S. Thomas, de Verit., q. 25, a. 1, c.; cfr. ibid.,q. 22, a. 5-6; I, q. 82, a. 1-2; I-II, q. 5, a. 8; q. 8, a. 1 ; q. 10, a. 1-2; q. 29, a. 6; IV, dist. 49, q. 1, a. 3, qla. 1,3; de Malo, q. 6, c. (4) Cfr. S. Thom., I-II, q. 10, a. 2, c. (5) S. Thomas, de Verit., q. 25, a. l,c.;cfr. I-II, q. 10, a. 1, ad 3«>»; ibid., a. 2; IV, dist. 49, q. 1, a. 3, qla. i, ad 1»®. 49 — Pirotta, Summa Philos. - II. 770 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. III, Sectio II, § 2,1,3 tibilia proportionata in bonitate voluntati humanae, ut est appetitus intelkctivus creatus, est bonum ut bonum analogum. 963. Corollaria, — Ex hucusque ostensis et proportionaliter ad ea quae supra (1) de intellectu dicta sunt, sequentia corollaria fas est col­ ligere. Coroll. Inm. — Colligitur primo, quod voluntatis humanae obiectum pro­ prium (= connaturale) est bonum ratione apprehensum seu bonum concretum et conveniens (2); obiectum vero commune (= adaequatum) est bonum absolute seu universe, hoc est bonum ut bonum analogum. Quapropter, simpliciter re­ pugnat quod voluntas humana feratur in malum sub ratione mali (3). Coroll. num. — Colligitur secundo, quid est voluntas et quomodo entitativoobiective a sensualitate seu ab appetitu sensitivo distinguitur. Voluntas enim entitative est appetitus intellectivus, hoc est facultas appetitiva essentialiter spiritualis et immaterialis; obiective vero est circa bonum absolute ct circa bonum tale seu circa bonum particulare sub ratione boni communis attingibile. At sensualitas accepta entitative est appetitus sensitivus, hoc est facultas appetitiva essentialiter corporalis et materialis; obiective autem est circa bona particularia et sensilia ut talia, hoc est non versatur circa « ipsam bonitatem vel utilitatem aut delectationem, sed [circa] hoc utile vel hoc delectabile» (4). Hinc ulterius apparet, quare voluntas non dividitur, sicut ipsa sensualitas (5), in irascibilem et concupiscibilem (6). Coroll. IIlam. — Colligitur demum tertio, quod sicut intellectus elevari potest ad cognoscendum obiectum intelligibile excedens, ita voluntas humana elevari potest ad appetendum et amandum bonum appetibile excedens, ut est Deus clare visus. Quo patet, quod licet visio Dei «sit ipsa beatitudo, non tamen se­ quitur quod quicumque appetit beatiludinem appetat divinam visionem; quia bea­ titudo, inquantum huiusmodi, importat per se obiectum voluntatis, non autem ipsa divina visio; sicut aliquis appetit dulce qui tamen non appetit mei» (7). 3. - Utrum Voluntas in quodlibet bonum semper necessario tendat (8). Statuto voluntatis obiecto, determinandum est quomodo in illud feratur. 964. Praenotamina. — Primo est notandum quid et quotuplex sit neces­ sarium. Quia necessarium aliqualiter contingenti opponitur, ab huius ratione est illius ratio declaranda. Nam, contingens dicitur formaliter respectu ad esse; unde (1) Cfr. supra, pag. 725, n. 924. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 80, a. 2, ad I«m; I-II, q. 13, a. 5, ad 3om; de Malo, q. 6, c. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 20, a. I, c.; Ill C. Gent., c. 3, 16-17; IV, dist. 49, q. !, a. 3, qla. I, ad Çuu4ita, (4) S. Thomas, dr Verit., q. 25, a. 1, c.; cfr. I, q. 80, a. 2. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 81, a. 2. (6) Cfr. S. Thom., ibid.t q. 82, a. 5. jM (7) S. Thomas, IV, dist. 49, q. I, a. 3, qla. 1, ad 2; cfr. /6/d.,q!a.3; de Verit., q. 22, a.7. Ex his ulterius colligitur, quod vita aeterna scu visio divina « est quoddam bonuin exctdtns proportionem naturae creatae; quia etiam excedit cognitionem ct desiderium eius... Et Inde est quod nulla natura creata est sufficiens principium actus meritorii vitae aeternae, nisi super­ addatur aliquod supernatural donum, quod gratia dicitur». S. Thomas, I-II, q. 114, a. 2; cfr. 1, q. 1, a. I ; q. 23, a 1 ; q. 62, a. 1-2; III, q. 4, a. I, et passim. (8) Cfr. Auctores initio citatos, pag, 760, not. 2 .* Utrum Voluntas in quodlibet bonum semper necessario tendat 771 importat essentialiter indifferentiam seu indeterminationem ad esse et ad nonesse, atque ideo ad utramque contradictionis partem (1); quare, contingens per se dicit simultatem potentiae seu capacitatis essendi et non essendi. Ex quo liquet: Io quod ratione potentiae essendi seu quia potest esse, contingens cum possibili identificatur et simul impossibili contraponitur; nam «illa solum pos­ sibile est esse aut fieri, licet non sint, quibus positis non sequitur aliquid impos­ sibile» (2); 2° quod ratione potentiae non essendi seu quia potest non esse, con­ tingens necessario contraponitur: «hoc enim est necessarium quod non potest non esse» (3), atque ideo essentialiter importat determinationem essendi, quare i. (4) Cfr. Duran., II, dist. 25, q. 4; IV, dist. 29, q. 1. (5) Cfr. Med., MI, q. 6, a. 4. (6) S. Thomas, ibid., ad 2^; cfr. 1, q. 82, a. 1. Utrum Voluntas in quodlibet bonum semper necessario tendat 773 sitas coactionis est contraria- inclinationi rei quae cogitur, ut di­ ctum est. Ergo repugnat voluntati necessitas coactionis quoad eius actus elicitos. Arg. num (a posteriori). — Si voluntas quoad actus elicitos possit coacte necessitari, hoc esset aut directe ab aliquo ente creato aut ab Ente increato. Atqui utroque modo repugnat. Ergo repugnat voluntati necessitas coactionis quoad eius actus elicitos. Mai. constat. — Min. prob.: — Io non directe ab aliquo ente creato. Nulla enim creatura potest voluntati directe conferre inclinationem ad aliquid, nec in bonum, quia ad hoc est naturaliter inclinata, neque in malum, quia hoc est praeter eius obiectum (1); — 2° neque ab Ente increato. Si a tali Ente coacte necessitetur, hoc esset: a) aut quia Ens increatum potest voluntatem de neces­ sitate mutare, et hoc non: quantumcumque enim voluntas ab ipso Ente In­ creato immutetur, non dicitur cogi aut coacte necessitari; Ensincreatum autem voluntatem immutans «facit ut praecedenti inclinationi succedat alia inclinatio et ita quod prima aufertur et secunda manet» (2); 0) aut quia Ens Increatum voluntati generalem concursum subtrahit, at neque in hoc casu voluntas debet dici cogi: in hac enim hypothesi, cessatio actionis non erit proprie coactio, cum voluntas intantum inclinetur et tendat in aliquid volendum seu appeten­ dum, inquantum Ens increatum in ipsam illum motum influit (3). Prob. 3* Pars (== voluntati non repugnat necessitas coactionis quoad eius actus imperatos). — Actus imperati voluntatis aut accipiuntur large, prout scilicet a voluntate eliciuntur ut a se sibi reflexe imperati, aut accipiuntur stricte prout scilicet immediate ab alia potentia eliciuntur movente ac imperante voluntate. Atqui voluntas in actibus imperatis large acceptis nequit impediri ne efficiat quod vult facere, sibi imperando; bene vero in actibus imperatis stricte acceptis; quod est proprie cogi aut coacte necessitari. Ergo voluntati non repugnat necessitas coactionis quoad eius actus imperatos. Mai. ex se patet. — Min. decl.: Quilibet enim actus imperatus, large sumptus, est ipsius voluntatis inclinatio in suum obiectum, quae quidem inclinatio impediri nequit, ut iam ostensum est (4). Verumtamen, impediri potest quoad actus imperatos stricte ac­ ceptos; quia potentiae, ex quibus isti actus immediate sunt eliciti, subiiciuntur non solum influxui voluntatis, sed etiam influxui extrinsecorum agentium, inquantum scilicet « per violentiam exte­ riora membra impediri possunt ne imperium voluntatis exequantur » (5). (1) Cfr. S. Thom., I, q. 111, a. 2; de Verit., q. 22, a. 9. (2) S. Thomas, dc Verit., q. 22, a. 8, c. (3) Cfr. S. Thom., ibid.; 1, q. 82, a. 1 ; 1-11, q. 6, a. 4. — Quaestio haec generaliter ita proponi solet, videlicet: an aliqua creatura pati possit violentiam respectu Dei. Cui diversi­ mode respondetur. Cfr. Cajetan., 1, q. 82, a. 2; Bañez, ibid., dub. 3»-. (4) Cfr. S. Thom., I-II, q. 16, a. 4, ad 3“®. (5) S. Thomas, ibid., q. 6, a. 4, c.; cfr. ibid., a. 5; de Verit., q. 22, a. 5. 774 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Ari. III, Sectio II, § 2, I, 3 968. Conclusio IT: « Voluntas necessitate, non exercitii, sed u absolute seu in ulti­ specificationis necessario tendit in bonum II illo ultimo mum finem in communi et in bona particularia cum fine necessario connexa ». Prob. 1“ Pars (= voluntas necessitate exercitii non necessario tendit in Tunc potentia necessitate exercitii in aliquid necessario tendit, cum ita est determinata ad talem actum eliciendum, ut non possit illum suspendere vel impedire. Atqui voluntas, posita apprehensione cuiuslibet obiecti sive boni abso­ luti sive finis ultimi in communi sive cuiuslibet alterius boni, potest suspendere vel impedire suum actum circa illud. Ergo voluntas necessitate exercitii non necessario tendit in bonum absolute seu in ultimum finem in communi et in bona particularia cum illo ul­ timo fine necessario connexa. Mai. est definitio. — Min. prob.: Voluntas nullum actum, sive sit volitio sive nolitio, elicere potest circa aliquod obiectum, nisi illud sit actu ab intellectu apprehensum; quia voluntas est appe­ titus necessario sequens apprehensionem, ut dictum est. Atqui voluntas potest facere, ut in intellectu non sit apprehensio boni convenientis, cum haec sub voluntatis imperio cadat; atque proinde «circa obiectum determinatum potest uti actu suo cum voluerit vel non uti: potest enim exire in actum volendi respectu cuius­ libet et non exire» (1). Ergo voluntas, posita apprehensione cuius­ libet obiecti sive boni absoluti sive finis ultimi in communi sive cuiuslibet alterius boni, potest suspendere vel impedire suum actum circa illud. bonum... necessario connexa). — Prob. 2‘ Pars (= voluntas necessitate specificationis necessario tendit in bonum... necessario connexa). — Tunc potentia necessitate specifica­ tionis necessario tendit in obiectum, quando actu suo ita determi­ nate tendit in hoc vel illud obiectum, ut non possit in oppositum tendere. Atqui voluntas actu suo ita ita determinate tendit in bonum absolute seu in ultimum finem in communi et in bona par­ ticularia cum illo fine necessario connexa, ut non possit in oppo­ situm eorum tendere. Ergo voluntas necessitate specificationis ne­ cessario tendit in bonum absolute seu in ultimum finem in communi et in bona particularia cum illo ultimo fine necessario connexa. Mai. est definitio. — Min. prob.: Ubicumque cuiuslibet po­ tentiae ratio rnotiva obiecti invenitur perfecte et secundum totam sui rationem, potentia ita determinate in illud obiectum tendit, ut non possit in eius oppositum tendere. Atqui ratio motiva obiecti voluntatis perfecte et secundum totam sui rationem invenitur in (1) S. Thomas, de Verit., q 22, a. 6, c.; cfr. I-II, q. IO, a. 2. Utrum Voluntas in quodlibet bonum semper necessario tendat 715 bono absolute seu in ultimo fine in communi et in bonis particula­ ribus cum illo fine necessario connexis. Ergo voluntas actu suo ita determinate tendit in bonum absolute seu in ultimum finem in communi et in bona particularia cum illo fine necessario connexa, ut non possit in oppositum eorum tendere. Mai. constat ex ratione obiecti formalis, a quo quaelibet po­ tentia specificatur (1). Min. decl.: Dictum est in praecedenti quaestione, quod ob­ iectum voluntatis est bonum; ideo, ratio motiva ipsius obiecti non potest esse nisi ipsa boni ratio seu bonitas. Patet autem, hanc per­ fecte et secundum omnem sui considerationem in bono absoluto inveniri: alioquin non esset tale si ex aliqua consideratione de­ ficiat. Cum autem « bonum habeat rationem finis, et primum bo­ num sit ultimus finis » (2), non est dubium quin ratio motiva obiecti voluntatis etiam de ultimo fine in communi perfecte verificetur. Item, licet particularia bona, ut particularia, a ratione boni se­ cundum aliquam considerationem deficere possint, tamen redupli­ cative ut sunt per se necessario cum bono absolute seu ultimo fine in communi connexa, necessario connectuntur cum ipsa boni ra­ tione eamque perfecte participant, ut secundum nullam conside­ rationem deficere possint (3). Confirmatur eadem minor. Finis se habet in operativis, sicut principium in speculativis ; quare, voluntas ita se habet ad ultimum finem in communi et ad illa bona necessario cum illo fine connexa, sicut intellectus se habet ad prima principia et ad propositiones necessarias necessario cum illis principiis connexas. Atqui intellectus, si aliquem actum ponat circa illa principia et illas proposi­ tiones ab intellectu cognitas, ut revera necessario connexas cum principiis, necessario eis omnibus adhaeret seu non potest eis non assentire. Ergo et volun­ tas ita necessario tendit in ultimum finem in communi et in illa bona cum illo fine necessario connexa, ut, si aliquem actum ponat circa praedicta, non possit ea non prosequi (4). 969. Corollaria. — Ex his sequentia eliciuntur corollaria, quibus hucusque dicta magis ac magis clarescunt. Coroll. 1”“. — Colligitur primo, quod praeter necessitatem coactionis seu violentiae, nulla alia necessitas voluntati contrahatur. Quandoqui­ dem, voluntati minime repugnat Io necessitas absoluta seu naturalis, quia ■ necesse est quod sicut intellectus ex necessitate inhaeret primis prin­ cipiis, ita voluntas ex necessitate inhaeret ultimo fini, qui est beatitudo [in communi] » (5); 2° neque necessitas finis, quando nempe « ad finem non (1) Cfr. S. Thom., I-II, q. 10, a. 1-2. (2) S. Thomas, ibid., q. 1, a. 4, ad 1“®. (3) Cfr. S. Thom., ibid., q. 10, a. 2, ad 3"«. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 82, a. 1-2; I-II, q. 1, a. 5-6; q. 10, a. 1-2; de Verit., q. 22, a. 5-6; q. 23, a. 4; de Malo, q. 6; Soncinam, IX Metaphys., q. 15. (5) S. Thomas, I, q. 82, a. 1, c. — Est tamen attendendum quod «necessitas absoluta voluntati non repugnans » Intclligenda est proprie quoad specificationem (cfr. S. Thom., de 776 Liber II - Philos. Nal. Spec., Pars II, Cap. II, Ari. Ill, Sectio 11, § 2,1,3 potest perveniri nisi uno modo» (1). Quapropter, supposita absoluta volitione cuiuslibet finis, voluntas necessitate consequentiae necessario vult media, quae necessaria ad illum finem indicantur, v. g. Petrus ab­ solute volens consequi sanitatem, ad quam necessaria indicatur sola operatio chirurgica, necessitate consequentiae necessario vult hanc chi­ rurgicam operationem (2). Cum autem haec necessitas consequentiae si* conditionata seu ex suppositione, nempe finis, libertatem minime destruit; atque ideo nec meriti aut demeriti neque laudis aut vituperii rationem destruit. Hinc ulterius est manifestum quod, posita necessitate antece­ dentis et consequentiae, voluntas simpliciter necessitatur ad consequens (3). Coroll. irm. — Colligitur secundo quod in illud obiectum, quod non secundum quamlibet boni considerationem proponitur, voluntas non fertur necessario necessitate specificationis, neque a fortiori necessitate exercitii. Quaecumque igitur alia particularia bona, « inquantum de­ ficiunt ab aliquo bono, possunt accipi ut non bona, et secundum hanc considerationem possunt repudiari vel approbari a voluntate, quae potest in idem ferri secundum diversas considerationes » (4). Inde est, quod in praesenti vita omnis actus voluntatis circa media est semper actus liber, saltem libertate exercitii. I Coroll. IITm. — Colligitur tertio quod voluntas, una eademque po­ tentia existens, vult aliquid necessario et aliquid non necessario, sed contingenter (5). Quo fit ut, apud Scholasticos communiter (6), duplex voluntas formaliter distinguatur, videlicet: voluntas ut natura, et est ipsa potentia appetitiva intellectiva quae naturaliter et necessario tendit in bonum ut bonum, ideoque est principium naturale appetitionum quae necessario eliciuntur; et voluntas ut voluntas, quae est potentia appetitiva rationalis quae elective et contingenter tendit in hoc vel illud obiectum seu bonum, quo proinde est principium appetitionum quae ex electione eliciuntur. Unde est, quod voluntas ut natura est prior voluntate ut est voluntas, atque est huius fundamentum et radix. Hinc duplex acceptio obiecti voluntatis; unum est principale et voluntati ut naturae proportioVerit.,q. 22, a. 6; de Malo, q. 6, ad 7am; Cajetan., I,q.82,a. í,in resp. ad Capreol., IV, dist. 49, q. 3, ad 5um Scoti in 1 ° loco ad conci.), et non quoad exercitium, nisi constet et manifeste appareat voluntati aliquod obiectum esse tale, cui adaequate et universaliter con­ veniant omnes conditiones beatitudinls quod est esse omne bonum, et hoc solum contingit in ipso actu clarae visionis Dei; unde, plures asserunt sine repugnantia * necessitari voluntatem quoad exercitium ab ipsa visione clara Dei > (Ioan.aS.Thoma, Phil. Nat., P. III, q. 12, a. 4). (1) S. Thomas, I, q. 82, a. I, c. (2) Cfr. S. Thom., I-II, q. 13, a. 6, ad lum et 2^m, (3) Cfr. S. Thom., ibid., q. 10, a. 2, ad 3°»; de Verit., q. 23, a. 4, ad Ilum; Bañez, I, q. 82, a. 2, dub. ult.,conci. *4 . — Est etiam notandum quod in praedicti corollarii doctrina fundatur illa divisio voluntarii in simpliciter et secundum quid (cfr. S. Thom., I-II, q. 6, a. 6). (4) S. Thomas, I-II, q. 10, a. 2; cfr. I, q. 82, a. 2, ad 2»». (5) Cfr. S. Thom., I, q. 19, a. 3; I-II, q. 10, a. 1-2; de Verit., q. 23, a. 4. (6) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 22, a. 5, c. et ad 7um jn contr.; IV, dist. 50, q. 2, a. I, qla. I. — Praedicta duplex voluntatis consideratio a Damasceno, ut refert Angelicus (cfr. Ill, dist. 17, q. 1, a. I, qla. 3», ad lum), sic denominatur, quod voluntas ut natura dicatur Theltsls et voluntas ut voluntas dicatur Bulisis. Praeterea, apud eumdem Angelicum, non semel aliter proponitur, nempe quod voluntas ut natura sit libera voluntas, voluntas ut voluntas autem sit liberum arbitrium (cfr. I, q. 82, a. 1 ; de Pot., q. 10, a. 2, ad 5um; de Verit.,q. 22, a,5 ad lum, 3aro-5,iai; q. 24, a. 1, ad 20 * nj). . De Voluntatis Proprietate seu de Libero Arbitrio 777 natum, aliud vero est secundarium et voluntati ut voluntati proportionatum. Quare, volitum principale est fundamentum voliti secundarii eiusque finis, ita ut obiecta secundaria voluntatis intantum sunt volita, inquantum ad illud «principale volitum ordinantur sicut in finem» (1). Coroll. IVum. — Colligitur quarto denique, ex omnibus hucusque ostensis, recta voluntatis definitio, quae iure ita describi potest: quae­ dam potentia anorganica et immaterialis animae intellectivae, quae sub directione intellectus sive rationis tendit seu inclinatur in bonum ut bonum, sive in bonum ratione apprehensum, illudque prosequitur. Aliter et brevius sic, est appetitus intellectivus sive rationalis ad prosequendum bonum intel­ lectu aut ratione apprehensum (2). 970. Scholion. — Ultimo est animadvertendum quod attinet ad sensum il­ lorum verborum, quibus supra (conci. II, in Ia Parte probata) dicebatur, quod voluntas non necessitatur quoad exercitium, ne quidem circa bonum absolute seu ultimum finem in communi, quia voluntas potest circa illud actum suum suspen­ dere vel impedire. Etenim, « hoc non est sic intelligendum quod, stante apprehen­ sione practica ultimi finis, voluntas possit omnem actum volendi circa illum suspendere vel nullum actum elicere: hoc enim repugnat dictis eius [scii. S. Tho­ mae], potissime quia aequiparat voluntatem respectu ultimi finis et intellectum respectu primi principii... Dicendum ergo, quod voluntas non necessario elicit actum volendi circa ultimum finem absolute pro tanto quia potest apprehensio­ nem practicam finis suspendere, et sic mediante tali suspensione apprehensionum, potest suspendere actum proprium volendi finem. Cum hoc tamen constat, quod voluntas necessario elicit actum volendi circa finem ultimum necessitate suppositionis, scilicet stante practica apprehensione ultimi finis... [Ergo] voluntas non potest suspendere actum volitionis ultimi finis, nisi prius suspendat appre­ hensionem practican! eius; et sic mediate potest proprium actum suspendere, non autem immediate. Et ulterius, nec proprium actum nec alterius potest di­ recte imperare nec suspendere, nisi quantum tale imperium vel suspensio pro­ ponitur sibi per intellectum sub ratione boni et cum hoc practice» (3). H. - De Voluntatis Proprietate seu de Libero Arbitrio (4). 971. Ex sufficienter traditis in praecedenti tractatione de vo­ luntatis natura, luculentissime eruitur, ipsam posse hoc vel illud bo­ íl) S. Thomas, de Verit., q. 23, a. 4, c. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 80, a. 1-2. (3) Capreolus, IV, dist. 49, q. 3, ad 6«n> Scoti in 1’ loco ad I«m conci. (4) Cfr. S. Alb. Maon., loc. pr. cit., Tr. 15, q. 94-97; S. Thom., loc. citandis; Soncina. loc. pr. cit., q. 9, 14, 15, 17; A. Sebille O. P., D. Augustini et SS. PP. de Lib. Arb. Interpret. Thomisticus etc., Venetiis, 1672; Did. Alvarez, de Auxiliis Div. Grat, ct Hum. Arbitr., etc., lib. XII, disp. 115-117; P. A. Massoulié, Divus Thomas sui interpres De Divina Motione etc.,Tom. I,diss. II; Cosm. Alamanno, loc. prox. cit., q. 108; Complutenses, loc. prox. cit., q. 1; I. a S. Thoma, op. cit., Phil. Nat., P. Ill, q. 12, a. 2-4; Cauvinum, op. cit., de Anima, Tr. II, disp. V, q. 2; Roselli, op. cit., P. Ill, q. 22, a. 2; Sanseverino, op. cit., loc. pr. cit., a. 4-6, n. 345-410; Zigliara, toe. prox. cit., a. 3; Pesch, op. cit.,n. 912-917, 1020-1070; Lahr, loc. pr. cit., ch. 2-4; Boedder, op. cit., n. 380-430; Mercier, op. cit., n. 201-215; Donat, op. cit., n. 412-433, 436-440; Frôbes, loc. pr. cit., c. II, per tot.; Alibert, foe. pr. cit., a. 3; Cathrein, Filosofía Morale, Vol. 1, P. I, lib. J, II, § 1-3, Trad. ital. Tomtnasi, Firenze 1913; Gredt, op. cit., n. 589-592; Vidal-Maonol, Cours de Droit Criminel et de Science Pinitenciairc\ Llv. IV, Ch. I, n. 107-118, Paris-Rousseau, 1921, et complures alios Infra citandos. 778 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2, II, 1 num velle seu posse eligere; est enim electio « praeacceptio unius respectu alterius» (1), quod liberi arbitrii est proprium: quia, ut ex sensu communi patet, ex hoc « liberi arbitrii esse dicimur, quod possumus unum recipere, alio recusato » (2). Unde manifestissime colligitur, voluntatem gaudere libero arbitrio, seu abstracte liber­ tate. At cum haec sit fundamentum totius moralitatis et humanae societatis, imo et multarum quaestionum tam philosophicarum quam theologicarum, ideo accurate tractandum est de ea. Unde quaerimus: Io 2° 3° 4° an voluntas gaudeat libertate (Io); an libertas sit potentia alia a voluntate (2°); an libertas radicaliter sit in voluntate vel in intellectu (3°); an libertas formaliter sit in indifferentia contradictionis vel contrarietatis (4°). 1. - Utrum Libertas revera insit Voluntati (3). 972. Responsio huius quaesiti satis manifesta manet ex iam ostensis; at nunc quaeritur potius de libertatis facto, quod a non­ nullis falso aut sine solida ratione negatur. 973. Praenotamina. — In praesenti est unum notandum seu postulandum, quod postea erit totius tractationis corollarium, scilicet liberi arbitrii definitio, saltem ut vulgariter intelligitur atque a sensu communi dictatur (4). Nam libertate communiter significatur facultas eligendi; a ex hoc enim liberi ar­ bitrii esse dicimur, quod possumus unum recipere, alio recusato, quod est eligere » (5). 974. Status Quaestionis. — Hic iam apparet quod minime quae­ ritur de libertate a coactione, qua scilicet excluditur quaelibet vis ab extrínseco cogens, quaeque incompossibilis est cum necessitate et naturalitate seu spontaneitate rei; quia dictum est antea, quod coactio est contra rei inclinationem seu appetitum; ceteroquin, nemo est qui negat voluntatem esse liberam a coactione. Qua­ propter, tota difficultas est de libertate a necessitate, quae libertas arbitrii proprie appellatur, atque est ilia potentia appetitiva quae, cum potestate et indifferentia iudicii, procedit ad actum ponendum vel non ponendum, aut etiam ad actus contrarios circa idem ob(1) S. Thomas, I-II, q. 13, a. 2. (2) S. Thomas, I, q. 83, a. 3. . (2) S. Thomas, I, q. 83, a. 1 ; cfr. Aristot., Ill Ethic., c. 7. (3) Cfr. Platonem, Protagora, c. 13; unde Vidal-Maon., (op. cit., pag. 168-169, n. 108) egregie observat: < La culpabilité pénale ne peut exister chez l'auteur d’un délit qu’à la double condition: Io qu’il ait I*intelligence et le discernement de ses actes; 2® qu’il jouisse de la liberté de volonté, de son libre arbitre, c’est-à-dire de la faculté de choisir entre les divers motifs de conduite qui se présentent à son esprit et de se déterminer par la puissance de sa volonté...». (4) S. Thomas, 11 C. Gent., c. 60. (5) S. Thomas, de Malo, q 6, c.; cfr. S. August., de lib. arhit. II, c. 1 ; de duabus animob., c. IL Utrum Libertas revera insit Voluntati 783 conceptus societatis corruat; quia et ipsa crimina et delicta, con­ sequenter debitae poenae, non amplius nisi solo nomine in societate existèrent (1). Ergo dicendum est, quod voluntas humana revera facultate eligendi gaudet. Arg. num. (a priori). — Voluntas quae necessario ac determinate movetur, sive quoad exercitium actus sive quoad eius obiectum sive quoad ordinem ad finem, non gaudet libertate arbitrii. Atqui voluntas humana nullo ex his modis necessario ac determinate movetur. Ergo voluntas humana revera praedita est libertate ar­ bitrii. Mai. decl.: « Ex hoc aliquid dicitur esse necessarium, quod est immutabiliter determinatum ad unum » (2). Voluntas autem quan­ tum est ex se et ut potentia intellectiva est inclinatio « indeter­ minate se habens ad multa » (3). Cum vero potentia ex se indeter­ minata moveri aut determinari non possit, nisi vel ratione obiecti vel ratione ordinis ad finem vel ratione subiecti seu exercitii, fit ut voluntas intantum libertate arbitrii non gaudeat inquantum neces­ sario et determinate movetur uno vel altero ex illis modis (4). Min. licet iam ex supra de voluntate ostensis probata maneat, nihilominus breviter probatur per partes. Prob. l1.2 345 Pars (= voluntas humana non necessario ac determinate movetur, quoad obiectum). — Ubicumque ratio obiecti motiva alicuius potentiae imperfecte et non secundum omnem sui rationem inve­ nitur, potentia non ita determinate et necessario in illud obiectum fertur quin in oppositum ferri nequeat, seu non necessario et de­ terminate movetur ad hoc vel illud obiectum. Atqui in nullo ex particularibus bonis, in quae voluntas humana de facto fertur, ratio motiva eius obiecti perfecte et secundum omnem sui rationem invenitur. Ergo voluntas humana non necessario ac determinate movetur quoad obiectum. Mai. ex supra de voluntate habitis explicata manet. Min. deck : « In omnibus particularibus bonis potest [homo] (1) Revera, ut quis alicuius criminis aut delicti auctor «à l'égard de la Société (loquitur auctor particulariter dc Societate civili et de crimine imputando in foro extemo et a foro civili) existe, pour qu'il puisse être déclaré responsable et coupable, il faut: — Io qu'il soit l'auteur direct et personnel de cet acte, qu'il y ait entre lui et le délit un rapport immédiat et matériel dc cause à effet, qu’il soit la cause materielle du fait; — 2« qu'il en soit la cause morale, c’est-à-dire qu'il ait compris et voulu l'acte, qu’il y ait eu, dans l’accomplissement de cet acte, Intervention directe ou indirecte de son intelligence et de sa volonti; sinon, il ne peut être considéré comme en faute et l'accomplissement purement matériel du dommage indivi­ duel ou social ne peut être considéré que comme le résultat d’un cas fortuit, d'une force ma­ jeure, comme un malheur ct non comme un délit » (Vidal-Magn., op cit., n. 107, pag. 167). (2) S. Thomas, de Verit., q. 22, a. 6, c. (3) S. Thomas, de Malo, q. 6, c. (4) Cfr. S. Thom., ibid. 784 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, §2, II, 1 considerare rationem boni alicuius et defectum alicuius boni quod habet rationem mali; et secundum hoc potest unumquodque hu­ iusmodi bonorum apprehendere ut eligibile vel fugibile » (1). Qua­ propter, «illud solum bonum, quod est perfectum et cui nihil de­ ficit, est tale bonum quod voluntas non potest non velle, quod est beatitudo. Alia autem quaelibet particularia bona, inquantum de­ ficiunt ab aliquo bono, possunt accipi ut non bona; et secundum hanc considerationem possunt repudiari vel approbari a volun­ tate, quae potest in idem ferri secundum diversas consideratio­ nes» (2). Prob. 2‘ Pars (= voluntas humana non necessario ac determinate movetur quoad ordinem ad finem). — Voluntas quae potest appetere id quod secundum rei veritatem vel tantum secundum apparentiam in debitum finem ordinatur; seu, quod est idem, voluntas quae potest appetere bonum vel malum, non necessario ac determinate movetur, quoad ordinem ad finem. Atqui voluntas humana revera ita se habet. Ergo voluntas humana non necessario ac determinate movetur quoad ordinem ad finem. Mai. ex se constat. — Min. prob.: Io quia, ut in proba­ tione praecedentis partis dictum est, voluntas est indeterminata quoad obiectum «in his quae sunt ad finem» (3); 2° quia voluntas est inclinatio sequens apprehensionem rationalem. Haec autem potest esse recta et non recta; unde, quia «sicut ex aliquo principio vero dato non sequitur falsa conclusio nisi per aliquam falsitatem rationis vel assumentis aliquam falsam vel falso ordinantis princi­ pium in conclusionem; ita ex quo inest appetitus rectus ultimi finis non potest sequi quod aliquis aliquid inordinate appeteret, nisi ratio acciperet aliquid inordinate in finem quod non est ordinabile in finem...» (4). Prob. 312Pars (= voluntas humana non necessario ac determinate mo­ Potentia quae seipsam ad actum potest mo­ vere et potest non movere, non necessario ac determinate movetur quoad exercitium actus. Atqui voluntas humana est talis potentia. Ergo voluntas humana non necessario ac determinate movetur quoad exercitium. Mai. est per se evidens. — Min. prob.: Io quia illa potentia quae ceteras sibi inferiores potest ad actus proprios movere et potest non movere, a fortiori super suos actus eodem gaudet dominio; sicut Utrum Libertas revera insit Voluntati 785 igitur voluntas «movet alias potentias, ita et seipsam movet »(1); quare intelligo «quia volo; et similiter utor omnibus potentiis et habitibus quia volo» (2); 2° quia voluntas consilio se movet et consilium est quaedam inquisitio non demonstrativa, sed viam ad opposita habens (3). 977. Corollarium. — Ex his demonstratis recte colligitur: a) quod li­ bertas non est purum nomen aut flatus vocis aut conceptus tantum nega­ tivus qualibet positivitate et realitate carens, ut nonnulli sine fundamento asserunt (v. g. Schopenhauer, V. Hartmann, Hôffding, Liepmann et alii) (4); b) neque est potentia ita caeca, quae sine aliquo motivo aut ratione suam ponit actionem, ut alii (v. g. Adickes) incongruenter po­ nunt: quia dictum est saepe quod est potentia rationem seu intellectum sequens. Qua ratione, « la liberté de la volonté est le seul critérium qui sépare nettement V aliéné de l'individu sain d'esprit; parce que les aliénés peuvent, dans leur conduite, faire preuve de discernement, de raison­ nement et d’une certaine logique, mais sont privés de la liberté de leur volonté et obéissent à des impulsions morbides irrésistibles » (5). Ceteroquin, deterministae omnes, cuiuscumque coloris sint, licet pro aris et focis conentur verbis libertatem destruere, facto tamen volentes-nolentes illam ponunt; quo fit ut eorum expositiones doctrinales contradictoriae sint (6). 978. Obiectiones. — Innumerae certo sunt difficultates quas adver­ sarii contra expositam veritatem movent, casque omnes referre est im­ possibile; seligamus propterea principaliores et communiores. I34 7 Obi. (ex ignorantia causarum): Libertas dicit indeterminationem 6 5 actionis. Atqui haec indeterminatio causatur ex ignorantia causarum ipsam actionem determinantium. Ergo libertas est ipsa ignorantia causarum determi­ nantium (7). Resp.: — Dist. Mai.: libertas dicit indeterminationem actionis, hoc est indeterminationem potentiae ad agendum vel non agendum, sive ad agendum hoc vel illud Cone.; indeterminationem excludentem omne motivum et quam­ libet motivi cognitionem Neg. — Contradist. Min, et Neg. Conqs. et Conqa. vetur quoad exercitium). — (1) S. Thomas, I-II, q. 13, a. 6, c. (2) S. Thomas, ibid., q. 10, a. 2, c.; cfr. I, q. 82, a. 2; q. 83, a. 1 ; de Malo, q. 6, c.; de Verit., q. 22, a. 6; et passim. (3) S. Thomas, dc Verit., q. 22. a. 6, c. (4) S. Thomas, ibid. (1) S. Thomas, de Malo, q. 6, c. (2) S. Thomas, ibid. (3) S. Thomas, ibid. (4) Cfr. Schopen., Die beiden Grundprobleme der Ethik, I, 2 ss. (1860); V. Hartm., Das sittliche Bewusstsein, 332 ss., 364 (1886); H6ff., Ethik*, 97 (1901); Liepm., Einleitung in das Strafrecht, 164 (1900). (5) Ita Vidal-Maon,, op. cit., n. 114, pag. 175. (6) Sic inter alios accidit Manzini (cfr. op. cit., vol. I, c. 10, p. 479 et passim), contra quem iure observat M. F. Cannella quod « non è possibile trattare, sia pure con una coerenza solo formale e verbale, della personality, della capacity, della responsabilité morale, dell’imputabilità, della punlbilità (concetti tutti di marca squisitamente filosófica essenzlali al giure penale, che l'intelligente obbiettivlsmo del M.(anzlni] non potrebbe corto superare senza negare Io stesso diritto), — se non pariendo dal concetto di liberté, di autonomía volitiva comunquc si tenti di spicgarla » (Determinismo Bio-psichico e Diritto Penale, In Rivista di Psicología, an. XXV (1929), n. 3, pag. 224). (7) Ita Spinoza, Ethica P. HI, prop. 2, nota; Forel, Ueber die Zurechnungsjahigkeit des normalen Menschen, Münch. 1901; V. Hippel, Willensjreiheit und Strafrecht, 18 (1903); Ferri et alii. 50 — Pirotta, Summa Philos. - II. 786 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2, II, 1 Certum est, quod unusquisque se sentit esse liber seu est conscius de sui libertate non tunc, cum actionum motiva ignorantur, sed tunc quando illa per­ fecte cognoscuntur. Nam, motivorum perfecta cognitione posita, voluntas potest agere vel non, sive agere hoc vel illud; ita v. g. cum nunc studeo, perfectissime cognosco huius studii mei motiva, quibus non obstantibus libere studeo, ita ut continuare possim in studio vel ab eo desistere, vel possim sive studere huic rei sive illi. Ignorantia igitur motivorum vel causarum determinantium nullo modo est de ratione libertatis, ita ut, ignorantia posita, auferatur libertas. *2 Obi. (ex necessaria idearum repraesentatione): Ideae et rationes rerum homini necessario ac determinate exhibentur. Atqui homo vult, non quia vult, sed propter has ideas et rationes necessario repraesentatas. Ergo homo neces­ sario et determinate vult, ideoque libertate arbitrii non gaudet (1). Resp.: — Dist. Mai.: ideae... exhibentur, necessitate ac determinatione se tenente ex ratione modi repraesentandi Cone.; se tenente ex ratione rei reprae­ sentatae Subdist.: si ideae repraesentent bona particularia et contingentia, necessario ac determinate exhibentur Neg.‘, si ideae repraesentent bonum in communi et ea quae cum illo sunt necessario connexa, necessario ac determi­ nate exhibentur, Subdist.: ut hominem necessario determinent quoad specifica­ tionem Cone.; quoad exercitium Neg. — Eodem sensu, Dist. Min.: homo vult propter has ideas necessario repraesentatas, quia necessario requiruntur ad volendum Cone.; quia sunt res ut propter illas necessario ac determinate indu­ catur ad agendum, Subdist.: si tales res repraesentent bona particularia et con­ tingentia Neg.; si tales res repraesentent bonum in communi et ea quae cum illo sunt necessario connexa, Subdist.: necessario ac determinate inducitur ad agendum quoad specificationem Cone.; quoad exercitium Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Huius longae responsionis explicatio patet ex supra de voluntate ostensis. Dictum est, quod voluntas est appetitus sequens cognitionem, ideoque homo absque ideis et rerum rationibus nihil vult seu nil appetit. Manifestum est autem, quod omnis appetitus est propter aliquid. Stultum enim est dicere, quod aliquis (I) Ita Voltaire, Diction. Philos.; Calderoni, Manzini. — Non est praetereundus loquendi et ratiocinandi modus ipsius Calderoni qui vix in verbis a modo loquendi Voltaire differt. Posita enim a Calderoni (op. cit.) divisione actus humani in voluntarium et involun­ tarium, putat quod horum distinctio exurgit « ex proprietate qua quis potens seu capax est ut ab influxu determinato modificetur ■; influxus autem actum voluntarium modificantes sunt spes (1’aspettativa) et praevisiones eius quod actus proprios iurldicc sequitur; praevisiones vero necessario conlunguntur factori associativo et involuntario imaginum. Quapro­ pter, ut de Calderoni observat Cannella (op. cit., p. 226-227), « noi non siamo liberi di prevedere, non siamo liberi di infiucnzare ia direzione che prenderá ii nostro pensiero in una de­ terminata circostanza, non siamo liberi di sentire in un modo piuttosto che in un altro, di essere ilarl quando siamo tristi o viceversa, di non plangere subito ia morte di una persona cara o di piangerla alia distanza di un anno, come non siamo liberi di prendere sonno quando soffriamo d'insonnia, di opporci all’insistenza di un’immaglne disgustosa, di mutare ii nostro comportamento distinto in maniere da cafone, di non concupiro una bella femmina, di non appetire un pollo arrosto 1 ». Haec non sunt quid noviter dicta. Nam, ut merito notat Roselli (loc. pr.cit., n. 1078, not. 2»): «multa ineptissime Voltaírius effutiit, praesertim in Diet. Phil. 2, de la liberté, ubi dialogum Instituens, ponit exemplum hominis, in culus potestate non est audire vel non audire fragorem tormenti bellici. Quid hoc ad libertatem arbitrii, quae non ad sensus externos, qui necessario agunt, sed ad voluntatem pertinet? Haec autem potest impe­ rare ut obstruantur aures. Addit, necessario illum hominem velle non mori ictu tormenti bellici. Sit Ita. An non habet homo ille ullam aliam arbitrii libertatem? Addit insuper, non posse hominem illum effugere ictum si sit paralyticus. Quam stulte et insulseI Quis liberum umquam dixit illum cui deest potentia ad actum? sed quam multa ille ipse paralyticus potest facere et non facere ex arbitrio? Addit rursus, hominem esse liberum perinde ac canis venaticus, licet millies liberiorem. Non invidemus Voltairio comparationem; nam simillimus Ipse fuit cani, latrare sciens ratiocinari nesciens. Nullum est in cane vel minimum libertatis ludidum >. Utrum Libertas revera insit Voluntati 787 appetat propter appetere. Nam, appetere est quidam motus in aliud tendens » (1). Nihilominus, quia homo est rationalis, non omnia quae vult, necessario et determinate vult, sed plura vult «ex collatione quadam rationis; ideo agit libero indicio potens in diversa ferri. Ratio enim circa contingentia habet viam ad opposita... Particularia autem operabilia sunt quaedam contingentia; et ideo circa ea iudicium rationis ad diversa se habet et non est determinatum ad unum » (2). • 3a Obi. (ex conscientia): Tunc ex conscientia probari possit dari revera libertatem, si intime ac profunde natura humana cognosceretur, hoc est si co­ gnoscerentur omnes proprietates physicae et morales, habitudines, inclinationes, imo et omnes causae omnium nostrarum actionum. Atqui haec omnia cogno­ scere est impossibile. Ergo ex conscientia non probatur factum libertatis (3). Resp.: — Dist. Mai.: tunc ex conscientia... nostrarum actionum, quoad eorum existentiam et facta Cone.; quoad eorum essentiam Neg. — Contradist. Min.: haec omnia cognoscere quoad essentiam Transeat; quoad eorum existentiam et facta Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa. Ut factum seu existentia alicuius causae probetur, non requiritur ut ipsa causa seu eius effectus quoad essentiam cognoscatur: alia est huius investigatio et aliud negotium; sufficit ergo revera animadvertere rationabiliter existentiam effectus ad concludendum de causae existentia. Porro, cognoscere naturam hu­ manam quoad eius essentiam, est extra limites conscientiae, cuius est animad­ vertere et registrare ipsa facta. Ceteroquin, neque est omnino impossibile natu­ ram humanam quoad essentiam cognoscere, non quidem conscientiâ neque immediata cognitione, sed rationali et mediata cognitione, sicut omnes rerum naturae a nobis cognoscuntur. 4a Obi. (ex motione Primi Moventis): Liberum est quod est causa sui. Atqui Primum Movens est quod operatur in homine velle et perficere. Ergo homo non agit libero arbitrio. Resp.: — Dist. Mai.: liberum est quod est causa movens sive non-mota sive mota seu causa subordinata Cone.; quod est causa movens non mota tantum Neg. — Contradist. Min.: Primum Movens... perficere ut causa movens non mota Cone.; etiam ut causa movens mota Neg; et Neg. Conqs. et Conqa. Revera «liberum arbitrium est causa sui motus; quia homo per liberum arbitrium seipsum movet ad agendum. Non tamen hoc est dc necessitate liber­ tatis quod sit prima causa sui id quod liberum est; sicut nec ad hoc quod aliquid sit causa alterius, requiritur quod sit prima causa eius. Deus igitur est prima causa movens et naturales causas et voluntarias. Et sicut naturalibus causis, movendo eas, non aufert quin actus carum sint naturales: ita movendo causas voluntarias non aufert quin actiones earum sint voluntariae, sed potius hoc in eis facit; operatur enim in unoquoque secundum eius proprietatem » (4). Inst.: Contradictoria non possunt esse simul vera. Atqui voluntas libere mota est quid contradictorium; ut enim est libera, movetur a se seu non movetur ab alio; ut autem est mota, movetur ab alio seu non movetur a se. Ergo voluntas libere mota revera dari nequit. Resp.: — Cone. Mai.; Neg. Min., Conqs. et Conqa. — Etenim, «moveri voluntarie est moveri ex se, idest a principio intrinseco; sed illud principium (1) S. Thomas, III de Anima, lect. 15, n. 821. (2) S. Thomas, I, q. 83, a. 1, c. (3) Ita A. Fouillée, Critique des systèmes de morale contemporains (1883); La Liberti et le Déterminisme (1884). (4) S. Thomas, I, q. 83, a. 1, ad 3»“,- cfr. I-II, q. 10, a. 4, c.; I C. Gent. ,c. 68; III C.Gent., c. 89; de Malo, q. 6, ad 3um. Utrum Libertas revera insit Voluntati 788 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2, II, 1 intrinsecum potest esse ab alio principio extrínseco, et sic moveri ex se non repugnat ei quod movetur ab alio» (I). 5a Obi. (ex decretis divinis): Libertas essentialiter consistit in indifferentia seu indeterminatione ad opposita. Atqui talis indifferentia est incompossibilis cum decretis divinis determinantibus et naturâ suâ efficacibus. Ergo suppositis istis decretis, repugnat dari in homine liberum arbitrium. Resp.: — Dist. Mai.: libertas essentialiter consistit in indeterminatione potestativa seu dominativa ad opposita Cone.; privativa seu suspensiva Neg. — Contradist. Min.; et Neg. Conqs. et Conqa. Sciendum est, quod voluntatis indifferentia seu indeterminatio potest esse duplex: una potestativa seu dominii, quâ voluntas ita se determinat ad unum, ut adhuc retineat potentiam seu potestatem ad actum oppositum vel quemcumque alium ponendum; altera est privativa seu suspensiva, qua voluntas nil agit, sed ut quaedam statera, in statu puro entropico est suspensa atque in aequilibrio ad operandum vel non operandum manet. Decretis divinis autem certe aufertur indifferentia in secundo sensu, quae non solum non est de libertatis natura, sed est eius imperfectio; minime tamen illis aufertur voluntatis indifferentia in pri­ mo sensu, quae ad libertatis naturam pertinet. Cum enim «voluntas divina sit efficacissima, non solum sequitur quod fiant ea quae Deus vult fieri, sed et quod eo modo fiant quo Deus ea fieri vult » (2). Inst. Io: Quod voluntatem ita determinat ad unum, ut non possit velle et agere oppositum, eius indifferentiam dominativam aufert. Atqui decreta divina ita voluntatem determinant ad unum, ut non possit velle et agere oppo­ situm. Ergo decreta divina indifferentiam voluntatis dominativam auferunt. Resp.: — Dist. Mai.: quod voluntatem... agere oppositum in sensu diviso (3), eius indifferentiam dominativam aufert Cone.; quod voluntatem... agere oppo­ situm in sensu composito (4), eius indifferentiam dominativam aufert Neg. — Contradist. Min.: decreta divina... agere oppositum in sensu composito Cone.; in sensu diviso Neg.; et Neg. Conqs. et Conqa (5). Uti in nostra Logica (6) innutum est, admitti ac distingui debet sensus compositus a sensu diviso (7). Nam, sensus compositus est quaedam synthesis (1) S. Thomas, I, q. 105, a. 4, ad 2«®; cfr. ibid., ad 1'*®; I C. Gent., c. 68. (2) S. Thomas, I, q. 19. a. 8, c. (3) Aliter diceretur: simultate potentiae, potentia antecedente, potentia possibilitatis, potentia capacitatis vel in actu primo. (4) Aliter diceretur: potentia simultatis, potentia consequente, potentia futuritionis, potentia positionis vel in actu secundo. H (5) Eodem modo est respondendum simili obiectionl ex scientia Dei petitae, quam quidam recentiores adversarii (v. g. Von Hartmann) ex antiquis Pelaglanis depromunt, quamque ita formulât S. Thomas (de Vertt., q. 24, a. 1, ob. 13): « Quidquid Deus praescit necesse est invenire [evenire), cum praescientia Del falli non potest. Sed omnes actus humanos Deus praescit. Ergo de necessitate eveniunt; et ita homo non est liberi arbitrii ad agendum ». Vldesis eius solutionem apud S. Doct. (ibid., ad 13'*®). .• V (6) n. 141. I rôa (7) Obiter et fugaciter tirones nostros animadvertere volumus, quod allata sensus compo­ siti et divisi distinctio est ipsius Angelici Doct., ut non pauci Thomistae ex professo et fusius ostendunt (cfr. S. Thom., I, q. 14, a. 13, ad 3»®; q. 23, a. 6, ad 2u® et 3**®; de Malo, q. 6, ad 19*®; de Verit.,q.6, a. 3, ad 7**®; ibid., q. 23, a. 5, ad 3»®; et passim). Neque praeterea haec thomistica explicatio cum calviniana vel iutherana est confundenda; haec enim docet, quod voluntas in sensu composito cum praedeterminatione divina non solum numquam actura est oppositum, sed neque potest Illud agere seu non retinet potentiam ad oppositum agendum; quod certe a Thomistis negatur. Hinc Aegioius Estrix S. J., de hac distinctione iudicium ferens, inquit: «ad corrigenda: quorumdam intelligentias quae possunt pacem turbare; Ego infrascriptus declaro nec esse nec fuisse unquam opinionem meam aut meorum Professorum Lovaniensium, sensum compositum et divisum Sancti Thomae Aquinatis esse eumdem ac 789 duarum formarum seu actuum simul et in uno eodemque subiecto, v. g. Petrus sedet et simul ambulat: ubi liquet fieri synthesim simultaneam actus sedendi et ambulandi, quae cum sint opposita, eorum synthesis redditur impossibilis; sensus divisus autem est synthesis duarum formarum seu actuum successive et in uno eodemque subiecto, seu est synthesis actualitatis unius formae simul cum potentia ad actualitatem formae oppositae, v. g. Petrus sedet et ambulabit: ubi liquet fieri synthesim simultaneam actus sedendi cum potentia ambulandi, quae cum ut sic non sint opposita, eorum synthesis optime est compossibilis. Quare, determinata voluntate ad unum per decreta divina, optime admittitur quod in sensu composito non potest velle vel agere oppositum, sed bene in sensu diviso: quia sub illa determinatione adhuc potentiam ad oppositum retinet; quemadmodum contingeret, si voluntas se a seipsa sola determinaret, v. g. ut homo sedeat: tunc enim in sensu composito non potest homo ambulare et nihilo­ minus libere sedet, quia sub actu sedendi adhuc potentiam ambulandi retinet. Manifestum est ergo, quod ad servandam indifferentiam dominativam volun­ tatis requiritur et sufficit potentiae simultas seu in sensu diviso. Inst. 2°: Causa non impedibilis, ex necessitate suum effectum producit. Atqui voluntas Primi Moventis in movendo res est causa non impedibilis. Ergo voluntas Primi Moventis ex necessitate actiones voluntatis humanae efficit. Resp.: — Dist. Mai.: causa non impedibilis ex necessitate, sive modo ne­ cessario sive contingenter, suum effectum producit Cone.; modo necessario tantum Neg. — Cone. Min. — Contradist. Conqs. et Neg. Conqa. Quandoquidem, « ex hoc ipso quod nihil voluntati divinae [seu Primi Mo­ ventis] resistit [secus esset impedibilis], sequitur quod non solum fiant ea quae Deus vult fieri, sed quod fiant contingenter vel necessario, quae sic fieri vult» (1). 6a Obi. (ex principio rationis sufficientis seu causalitatis): Quaelibet causa sufficiens est determinata et necessaria; aiioquin esset insufficiens. Atqui vo­ luntas humana est suarum actionum causa sufficiens atque etiam sufficientes causae sunt illae, quibus vult. Ergo voluntas humana ex se est determinata (2). Resp.: — Dist. Mai.: quaelibet causa sufficiens est determinata et necessaria, si in sui causalitate sit independens ab alio atque impedibilis Cone.; secus Neg. — Contradist. Min.; Neg. Conqs. et Conqa. «Non omnis causa ex necessitate inducit effectum, etiamsi sit causa suffi­ ciens; eo quod causa potest impediri, ut quandoque effectum suum non conse­ quatur; sicut causae naturales quae non ex necessitate producunt suos effectus sed ut in pluribus, quia in paucioribus impediuntur. Sic ergo illa causa quae facit voluntatem aliquid velle, non oportet quod ex necessitate hoc faciat; quia potest per ipsam voluntatem impedimentum praestari, removendo talem con­ siderationem quae inducit eum ad volendum vel considerando oppositum, scilicet quod hoc quod proponitur ut bonum, secundum aliquid non est bonum » (3). 7“ Obi. (ex statistica): Regularitas effectuum sive motuum seu actionum est evidens signum causae sive moventis seu agentis ad unum determinati. sensum compositum ct divisum Calvini in materia gratiae et libertatis; sed priorem sensum S. Doctoris esse Orthodoxum, posteriorem vero Calvini esse haereticum. In quorum fidem libens subscribo. Antucrpiac 12 Novemb. 1686. Aegidius Estrix Prov. Societatis ». (Ita refert Massoulié, op. cit., Diss. I, q. 8, a. 6, in fin.). (1) S. Thomas, I, q. 19, a. 8, ad ** 2». (2) Ita post Hobbes et Leibnitz plures deterministae ut HOffdino, Kirchmann, Liszt, Adickes et alii, quorum tamen argumentum iam confecerat S. Thomas (De Maio, q. 6, ob. 15). (3) S. Thomas, de Malo, q. 6, ad 15. 790 Liber H - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. HI, Sectio II, § 2, II, 1 Utrum Libertas revera insit Voluntati Atqui in actibus humanis, praesertim criminosis ct delictuosis, vera regularitas mechanicis ineluctabili ter reguntur; imo non raro unitur phaenomenis psychicis, quae etiam sunt necessaria. Ergo voluntas humana in suis appetitionibus est necessaria et determinata (1). deprehenditur; statistics morali enim constat, plura crimina seu delicta, v. g. homicidia et suicidia, rythmice sibi invicem succedi et repeti. Ergo voluntas humana, quae illorum actuum est causa, ad unum est determinata et ideo non est libera (1). Resp.: — Dist. Mai.: regularitas... actionum, quae necessario, semper, eodem modo et ubique contingunt, est evidens signum causae sive moventis seu agentis ad unum determinati Cone.; secus Neg. — Contradist. Min.: in acti­ bus humanis... vera regularitas deprehenditur quae tamen est contingens, non semper et ubique eadem atque diverso modo contingit Cone.; secus Neg. — Et Neg. Conqs. et Conqa. Obiectio, ut patet, continet fallaciam non causae ut causae seu a secundum quid ad simpliciter; ex eo enim quod datur quorumdam effectuum determinata constantia seu regularitas, concluditur: ergo eorum causa est necessaria et non libera; hoc autem verum esset, si regularitas nonnisi uno modo explicari posset, per solam nempe existentiam solius causae necessario efficientis. At suppositum hoc est omnino falsum, quod super alio falso supposito fundatur, videlicet quod « libertas est quidam actus sine ulla ratione seu sine aliquo motivo efficienter positus» (= Hôffding, Kirchmann, etc.). Certum est enim, quod voluntas non sine propriis legibus dirigitur, cum sequatur formam intellectu apprehen­ sam atque ex se in bonum tendat; quare, iterum certum est quod, propositis voluntati duobus obiectis, quorum unum altero sit melius, non potest deterius eligere (en principium de meliori a Leibnitz concinnatum!); « sic enim ferretur in malum sub ratione mali: nam obiectum non apparet deterius nisi ratione defectus cum quo repraesentatur, defectus autem habet rationem mali; ideoque si voluntas appeteret deterius quo tale, posthabito meliore, prosequeretur malum ut malum, quod ut diximus esse non potest. Negamus tamen voluntatem tunc non esse liberam, tum quia potest non eligere utrumque; tum quia potest applicare intellectum ad considerandum non esse deterius id quod deterius apparet; tum quia impotentia ad eligendum deterius non est absoluta, sed ex hypothesi quod aliud obiectum sit propositum ut melius» (2). Exinde manifeste apparet, quod certa constantia et regularitas effectuum seu actionum non necessario infert incompossibilitatem cum causa libere agente seu movente. Ratio statisticae, ad minorem argumenti adducta, valore universali et scientifico caret; tum quia illa regularitas plurium criminum seu delictorum iuxta non paucos statisticos negatur (3); tum quia, admissa ut vera, factum liberi arbitrii minime infirmatur, sed potius comprobatur; nam, facta compa­ ratione delictorum seu criminum operatorum, v. g. suicidiorum, iuxta diversa tempora et diversas nationes, imo etiam secundum eamdem nationem, lucu­ lenter eruitur maxima variabilitas; haec autem est signum mutabilitatis seu contingentiae, quae est fundamentum libertatis (4). 8a Obi. (ex determinatione physiologica seu psychologica): Quod necessario et inseparabiliter alicui unitur, eius influxum necessarium subiit. Atqui voluntas in suis appetitionibus necessario et inseparabiliter unitur phaenomenis phy­ siologicis, ut secretionibus cerebri, excitamcntis nervosis etc., quae legibus (!) Ita, post Collins et J. Edwards, plures alii ut Priestley, Hamilton, Fischer, Hôffding, Ferri, Morselli etc. — Nec horum argumentatio, saltem substantialiter, est quid novum; nam ita S. Thomas sibi obiicit (loc. pr. cit., ob. 24): «dum consuetudini non resis­ titur, fit necessitas. Ergo videtur quod saltem in his qui sunt assucti aliquid facere, voluntas ex necessitate movetur ». Videsis responsionem S. Doctoris (ibid., ad 24«m), (2) Ita Roselli, loc. prox, cit., n. 1091, pag. 524. (3) Cfr. Vidal-Magn., op. cit., pag, 41, nota 2»; pag, 171, not. I.* (4) Cfr. Cathrein, loc. prox, cit., p. 63-67. 791 Resp.: — Dist. Mai.: quod necessario et inseparabiliter alicui unitur ita ut sit ab eo essentialiter dependens et quoad esse et operari, eius influxum ne­ cessarium subiit Cone.; ut sit ab eo dependens quoad operari Subdist.: si sit ab eo intrinsece dependens Cone.; si sit ab eo extrinsece dependens Subdist.: sive directe sive indirecte Cone.; directe tantum Neg. — Contradist. Min.; et ' Neg. Conqs. et Conqa. Obiectio, ut patet, falso nititur supposito, videlicet quod voluntas est po­ tentia essentialiter organica, sicut falso supponitur ipsam animam intellectivam esse formam pure materialem et organicam: hoc autem est putus et crassus materialismos. Sciendum tamen est, quod haec obiectio eiusque doctrina non semel a S. Thoma tractata fuit, ita cum quaerit: « utrum voluntas moveatur ab appetitu sensitivo » (2), vel sic: « utrum voluntas moveatur de necessitate ab inferiori appetitu » (3); imo, ut dictum est, sub forma obiectionis illam pluries exhibet. Non abs re igitur est si verba, quibus S. Doctor difficultati satisfacit, transcri­ bamus. Etenim inquit (4), «quod homines ex nativitate non consequuntur aliquam dispositionem immediate in anima intellectiva, per quam de necessitate incli­ nentur ad aliquem finem eligendum, nec a corpore caelesti nec ab aliquo alio; nisi quod ex ipsa sui natura inest eis necessarius appetitus ultimi finis, scilicet beatitudinis; quod non impedit arbitrii libertatem, cum diversae viae remaneant eligibiles ad consecutionem illius finis; et hoc ideo, quia corpora caelestia non habent immediatam impressionem in animam rationalem (5). «Ex nativitate autem consequitur in corpore nati aliqua dispositio, tum ex virtute corporum caelestium tum ex causis inferioribus quae sunt semen et materia concepta, per quam anima quodammodo ad aliquid eligendum prona efficitur, secundum quod electio animae rationalis inclinatur ex passionibus quae sunt in appetitu sensitivo, qui est potentia corporalis consequens corporis dispositiones (6). «Sed ex hoc nulla necessitas inducitur eis ad eligendum, cum in potestate animae rationalis sit accipere vel etiam refutare passiones subortas (7). Postmodum vero, homo efficitur aliqualis per aliquem habitum acquisi­ tum cuius nos sumus causa, vel infusum qui sine nostro consensu non datur, quamvis eius causa non simus: et ex hoc habitu efficitur, quod homo efficaciter (1) Haec recentiorum obiectio sub alia forma Ita proposita fuerat a S. Thoma: « Philoso­ phus dicit in III Eth., qualis unusquisque est, talis finis videtur ei. Sed non est in potestate nostra aliquales esse, sed hoc nobis est a natura. Ergo naturale est nobis quod aliquem finem sequamur; non erpo ex libero arbitrio • (I, q. 83, a. i, obi. 5‘; cfr. I-II, q. 10, a. 3, obi. 2»; de Verit., q. 24, a. 1, obi. 19). i (2) I-II, q. 9, a. 2. (3) Ibid., q. 10, a. 3. (4) Verba transcripta et virgulis clausa desumpta sunt ex De Verit., q. 24, a. 1, ad 19““. (5) Cfr. iterum I, q. ¡15, a. 4; I-II, q. 9, a. 5. (G) Hoc elementum esset, iuxta theoriam Lombroso-Ferri, efficiens intrinsecum seu endogenum, quod est causa determinans atque consequens individuales praedispositlones; ex eo enim oriuntur criminosi innati seu instinctivi et ex passione seu impetu. (7) Ad rem optime Vidal-Maon. (op. cit., n. 115, pag. 176) aiens: «l'homme peut, au moment où il agit, être entraîné, être déterminé par la tentation, ct paraître obéir passive­ ment au motif devenu le plus fort; mais sa faiblesse dc réaction est la consiquence de fautes anterieures, consistant à n’avoir pas convenablement formé son caractère, ù n’avoir pas pris d'empire sur lui-même et à avoir toujours complaisamment cédé à ses passions... ». Quibus omnibus tamen minime causatur in Illo homine taliter operante, involuntarium simpliciter, sed solum involuntarium secundum quid. Cfr. S. Thom., I-II, q. 6, per totam. 792 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. III, Sectio II, § 2, II, 2 appetat finem consonum illi habitui (1); et tamen ille habitus necessitatem non inducit nec libertatem electionis tollit ». 2. - Utrum Libertas sit potentia et quidem a Voluntate distincta (2). 979. Ostensa libertatis seu liberi arbitrii reali existentia, nunc petitur an sit potentia quaedam, imo et a voluntate distincta. 980. Praenotamina. — Est primo notandum, quod « vis appetitiva in om­ nibus proportionatur apprehensivae, a qua movetur sicut mobile a motore. Appe­ titus enim sensitivus est boni particularis, voiuntas vero boni universalis.,.; sicut etiam sensus apprehensivus est singularium, intellectus vero universalium» (3). Secundo est notandum, «quod quamvis liberum arbitrium nominet quem­ dam actum secundum propriam significationem vocabuli; secundum tamen communem usum loquendi, liberum arbitrium dicimus id quod est huius actus principium, scilicet quo homo libere iudicat » (4). Quapropter « consuetum est, potentiam significari nomine actus. Et sic per hunc actum, qui est liberum iudicium, nominatur potentia quae est huius actus principium» (5). 981. Status Quaestionis. — Quaestio igitur praesens talis est: an liberum arbitrium sit facultas seu potentia quaedam; et posito quod sic, an sit potentia realiter ab ipsa voluntate distincta. 982. Sententiae. — Duplex de hac re exhibetur sententia auctorum. Ia Sent, docet, quod libertas est quidem potentia, tamen realiter a vo­ luntate distincta, quia oritur ab anima mediante voluntate et intellectu, quorum rationem in se includit, ideoque ab utraque potentia est distincta. Tribui solet S. Alb. Magno (6), Hervaeo (7) et aliis. W 2a Sent, tenet, quod libertas est potentia a voluntate non realiter distin­ cta, sed solo munere, sicut ratio distinguitur ab intellectu. Ita post S. Thomam, fere omnes communiter, cum quibus sit 983. Conclusio: «Libem n arbitria II est potentia, a voluntate ta en non realiter distincta ». Prob. 1“ Pars (= Uberum arbitrium est potentia). — Libero arbitrio non aliud intelligi potest nisi aut actus, aut huius actus principium; et hoc, aut potentia, aut habitus, aut potentia cum habitu. Atqui liberum arbitrium non est actus tantum, nec habitus neque po­ tentia cum habitu. Ergo liberum arbitrium est potentia. (!) Hoc aliud elementum, iuxta theoriam Lombroso-Fcrri, esset efficiens extrinsecum seu exogenum (sive physicum sive sociale) et ut causa occasionalis concurrit ad criminum patra­ tionem; quare cx eo oriuntur criminosi ex occasione et alii ex habitudine. (2) Cfr- S. Thom., I, q. 83, a. 2, 4; Commentatores, ibid.; Soncinam, IX Metaphys., q. 9; et omnes Auctores initio citatos, pag. 777, not. 4 *. 1 (3) S. Thomas, I, q. 64, a. 2, c.; cfr. Ibid., q. 80, a. 2; q. 83, a. 4, et passim. (4) S. Thomas, I, q. 83, a. 2, c. (5) S. Thomas, ibid., ad l«m. ; (6) Cfr. II, dist. 3, a. 6; ibid., dist. 25, a I ; Sum. de Hom. Tract, de Lib. Arb.t q. 1-2. (7) Quodl. I, q. I. Utrum Libertas sit potentia et quidem a Voluntate distincta t 793 Mai. constat ex completa enumeratione. Cum enim liberum arbitrium, ut quaedam activitas concipiatur, non aliam rationem entitatis involvere potest nisi, aut actionis seu actus aut principii; hoc autem « in nobis est et potentia et habitus. Dicimur enim ali­ quid cognoscere [= actus] et per scientiam [= habitum] et per intellectivam potentiam » (1). Min. probatur per partes. \° liberum arbitrium non est actus tantum. — De ratione actus est ut cito transeat. Atqui « si liberum arbitrium nominaret actum, non semper maneret in homine » (2), sed tunc solum cum actum elicit, quod est manifeste falsum. Ergo liberum arbitrium non est actus tantum. 2° liberum arbitrium non est habitus. — Habitus aut est naturalis aut acquisitus. Atqui neutro modo est liberum arbitrium. Etenim, a) non habitus acquisitus, quia naturam animae intellectivae in­ trinsece et necessario sequitur; p) neque habitus naturalis, «quia ad ea respectu quorum habemus habitus naturales naturaliter incli­ namur, sicut ad assentiendum primis principiis. Ea autem ad quae naturaliter inclinamur non subsunt libero arbitrio... Unde contra propriam rationem liberi arbitrii est quod sit habitus naturalis » (3). Ergo liberum arbitrium non est habitus. 3° liberum arbitrium non est potentia cum habitu. — Liberum ar­ bitrium indifferenter se habet ad bene vel male eligendum. Atqui non sic se haberet, si esset potentia cum habitu; nam potentia per habitum determinatur vel ad bene vel ad male, quia « habitus di­ cuntur secundum quod nos habemus ad passiones vel ad actus bene vel male » (4). Ergo liberum arbitrium non est potentia cum habitu. Prob. 2a Pars (= liberum arbitrium non est potentia a voluntate realiter distincta). — Ratio non est potentia ab intellectu realiter distincta. Atqui liberum arbitrium se habet ad voluntatem sicut ratio ad intellectum. Ergo liberum arbitrium non est potentia a voluntate realiter distincta. Mai. patet ex supra ostensis de intellectus natura. Etenim, «eiusdem potentiae est intelligere et ratiocinari, sicut eiusdem vir­ tutis est quiescere et moveri » (5); quo fit ut ratio se habeat ad in­ tellectum sicut motus ad quietem, sicut circulum ad centrum, sicut tempus ad aeternitatem et sicut numerus ad unitatem (6). (1) (2) (3) (4) (5) (6) S. Thomas, I, q. 83, a. 2, c. S. Thomas, ibid., ad S. Thomas, ibid., c. S. Thomas, ibid., c. S. Thomas, Ibid., a. 4, c. Cfr. S. Thom., I, q. 79, a. 8, ad 2^; de Verit., q. 15, a. 1, ad 9^>; in Boet. de Trinit., 794 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2, II, 2 Utrum Libertas radicaliter consistat in Voluntate aut in Intellectu Conqs. et Conqa. fundantur in ratione proportionis, qua sci­ licet « potentias appetitivas oportet esse proportionatas potentiis apprehensivis » (1). Min. decl.: Proportio quae adest inter liberum arbitrium ad voluntatem et rationem ad intellectum luculentissime apparet ex habitudine: Io actuum. Nam « intelligere importat simplicem acce­ ptionem alicuius rei; unde intelligi dicuntur proprie principia, quae sine collatione per seipsa cognoscuntur; ratiocinari autem proprie est devenire ex uno in cognitionem alterius; unde proprie de conclu­ sionibus ratiocinamur, quae ex principiis innotescunt. Similiter ex parte appetitus, velle importat simplicem appetitum alicuius rei; unde voluntas dicitur esse de fine, qui propter se appetitur; eligere autem est appetere aliquid propter alterum consequendum; unde proprie est eorum quae sunt ad finem » (2); — 2° obiectorum. Nam, sicut « se habet in cognitivis principium ad conclusionem, cui propter principia assentimur; ita in appetitivis se habet finis ad ea quae sunt ad finem, quae propter finem appetuntur » (3). Ergo manifestum est, quod liberum arbitrium se habet ad voluntatem sicut ratio ad intellectum. 985. Corollarium IT“. — Colligitur secundo quod, sicut si ratio prae­ termittat, discurrendo, ordinem principiorum, nulla perfectio intellectus exinde esse potest neque discursus, sed solum error; ita si libertas prae­ termittat, eligendo, ordinem summi boni seu ultimi finis, nulla perfectio voluntatis esse potest neque libertas, sed solum libertatis abusus seu peccatum. 795 3. - Utrum Libertas radicaliter consistat in Voluntate aut in Intellectu (1). 986. Probato quod libertas est potentia realiter eadem cum voluntate, quaeritur ulterius, undenam sit quod ipsa gaudeat vi agendi vel non agendi, agendi hoc vel illud. 987. Praenotamina. — Est primo notandum seu potius recolendum ex supra (2) ostensis, quod voluntas potest considerari et absolute et determinate; hoc autem, aut ut potentia intellectiva creata aut ut potentia creata rationalis seu ut proprietas. Secundo est notandum, quod radix alicuius rei duplex esse potest: alia extrínseca, a qua tamquam a causa efficienti res producitur atque dependet; et alia intrinseca, quae est fundamentum intrinsecum, ex quo ratio formalis seu natura rei originem trahit; haec autem esse potest, aut remota, aut mediata aut immediata et subiectiva. Confirmatur. — Si libertas esset realiter a voluntate distincta, tunc esset quaedam entitas ipsi voluntati superaddita, et ideo aut esset actus aut habitus aut potentia aut propria passio. Atqui nullum ex his dici potest. Quandoquidem, non esse actum neque habitum liquet ex praecedenti parte; quod autem non est potentia voluntati superaddita patet, quia potentiae non est potentia; quod demum neque est propria passio seu proprietas stricte sumpta, non est minus manifestum; nam, «licet eidem subiecto possint ¡nesse multae proprietates ordine quodam, scilicet una mediante alia; tamen unius passionis non est alia passio: alioquin iretur in infinitum. Sed voluntas, quae est potentia animae, est proprietas eius; ergo voluntatis non est alia proprietas» (4). Ergo liberum arbitrium non est potentia a voluntate realiter distincta. 984. Corollarium In“. — Recte igitur primo infertur, quod liberum arbitrium idem est ac voluntas libera, ita ut duplex voluntas accipi possit, una ut natura et altera ut voluntas, proportionata respective ad intel­ lectum et ad rationem. Quapropter, sicut intellectus primis principiis immobiliter adhaeret: ita voluntas, ut natura, summo bono et ultimo fini in communi immobiliter adhaeret; et sicut intellectus hac immobili adhaesione in ulteriores cognitiones dirigitur: ita voluntas, ut natura, sua immobili adhaesione in ulteriores appetitiones dirigitur. Simili autem proportione se habet voluntas ut voluntas seu libertas in aliis humanis appetitionibus, sicut se habet ratio in aliis cognitionibus; quare, sicut ratio in conclusiones fertur ex principiis, ita libertas in media eligenda fertur ex ultimo fine. (1) (2) (3) (4) S. Thomas, I, q. 83, a. 4. S. Thomas, ibid., c. S. Thomas, ibid., c. SONCINA, loc. prox, cit., conci. 1». 988. Status Quaestionis. — Breviter igitur quaeritur, quaenam sit libertatis radix tam extrínseca quam intrinseca. Cui quaestioni sequenti modo cum S. Thoma respondemus. 989. Conclusio: «Libertatis humanae radix extrínseca est II II Primum Ens ut causa efficiens efficaciâ suae voluntatis et ut •I causa finalis finalitate ultimi finis; radix intrinseca remota est II natura intellectualitatis, mediata est natura rationis, immediata ac subiectiva est ipsa natura voluntatis ». Prob. 1* Pars (= libertatis humanae radix extrínseca est Primum Ens ut causa efficiens efficacia suae voluntatis et ut causa finalis finalitate ultimi finis). — Arg. F” (3). — De ratione humanae libertatis est quod sit naturae contingentis. Atqui quod sit talis naturae, habet ex cau­ salitate seu efficientia Primi Entis. Nam, cum « aliqua causa efficax fuerit ad agendum, effectus consequitur causam non tantum se­ cundum id quod fit, sed etiam secundum modum fiendi vel essendi... Cum igitur voluntas divina [seu Primi Entis] sit efficacissima, non solum sequitur quod fiant ea quae Deus vult fieri, sed et quod eo modo fiant quo Deus ea fieri vult. Vult autem quaedam Deus necessario, quaedam contingenter, ut sit ordo in rebus ad comple(1) Cfr. Auctores initio citatos, pag. 777, not. 4.* (2) Cfr. supra, pag. 765, n. 959, «secundo notand. ». (3) Hoc argumentum est pro radice voluntati» stalice acceptae. 796 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. Il, Art. Ill, Sectio II, § 2, 11, 3 mentum universi» (1). Ergo libertatis humanae radix extrínseca est Primum Ens ut causa efficiens efficacia suae voluntatis. Arg. IIum (2). — Primum Ens ut causa efficiens est ipsummet ut causa finalis seu ut ultimus finis omnium rerum. Atqui voluntas nihil potest libere velle nisi eius immobili et necessaria adhaesione ad ultimum finem seu ad summum bonum. Ergo libertatis hu­ manae radix extrínseca est Primum Ens, ut causa finalis finalitate ultimi finis. Mai. est omnibus nota (3). — Min. prob.: Io quia ordinem agentium et ordinem finium oportet esse proportionates; quia vero « omne mobile reducitur ad immobile et indeterminatum ad determinatum sicut ad principium, ideo oportet quod id ad quod voluntas est determinata sit principium appetendi ea ad quae non est determinata, et hoc est finis ultimus » (4); — 2° quia sicut intellectus naturaliter cognoscit prima principia, ita voluntas na­ turaliter vult ultimum finem. Ex hoc porro quod intellectus natu­ raliter cognoscit principia, « causatur in homine scientia conclu­ sionum... » (5); ideo ex hoc quod voluntas naturaliter vult ultimum finem causantur in homine « omnes aliae voluntates [quae scii, non naturaliter appetuntur, sed ex electione vel consilio], cum quidquid homo vult velit propter finem » (6). Prob. 2a Pars (= libertatis humanae radix intrinseca remota est natura intellectualitatis animae). — Libertas humana intrinsece involvit ra­ tionem indeterminationis et illimitationis seu universalitatis, ut pluries dictum est. Atqui huius indeterminationis et illimitationis radix est ratio intellectualitatis seu immaterialitatis animae, cuius libertas est potentia. Etenim, voluntas intantum non est ad unum determinata et in bonum universaliter ferri potest, inquantum se­ quitur necessario universalem intellectus cognitionem, cuius radix est ipsa ratio immaterialitatis, ut satis constat ex ostensis de co­ gnitione in genere et de natura intellectus (7). Ergo libertatis hu­ manae radix intrinseca remota est natura intellectualitatis animae. Prob. 34 Pars (= libertatis humanae radix intrinseca mediata seu proxima est natura rationis). Libertas humana est appetitus electivus (1) S. Thomas, I, q. 19, a. 8; cfr. I-II, q. 9, a. 4, ad 1UI»; ibid., q. 10, a. 4, ad lum; 1 Ptnherm., lect. 14. jW (2) Hoc argumentum est pro radice voluntatis dynamice acceptae. (3) Cfr. S. Thom., Ill C. Gent., c. 17-18; I, q. 44, a. 1,4. (4) S. Thomas, de Verit., q. 22, a. 6, c. (5) S. Thomas, I, q. 60, a. 2, c. (6) S. Thomas, ibid.; cfr. ibid., q. 82, a. 2, ad 2um. Ajfi (7) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 2, a. 2; q. 23, a. 1 ; 11 C. Gent., c. 48; I, q. 14, a. 1 ; q. 84, a. 2. — Ex quo manifeste apparet, quod praedicta libertatis radix est natura seu ratio intel­ lectus possibilis, cuius est omnia fieri. £fl| Utrum Libertas radicaliter consistat in Voluntate aut in Intellectu 797 consequens cognitionem iudicativam, ad unum non determinatam, seu sequens iudicium in potestate indicantis positum. Atqui co­ gnitio indicativa ad unum non determinata seu iudicium in pote­ state indicantis positum, est solius rationis. Ergo libertatis hu­ manae radix intrinseca mediata seu proxima est natura rationis. Mai. decl.: Appetitus «cognitionem sequitur, cum appetitus non sit nisi boni, quod sibi per vim cognitivam proponitur. Et quod quandoque appetitus videatur cognitionem non sequi, hoc ideo est quia non circa idem accipitur appetitus et cognitionis iu­ dicium; est enim appetitus de particulari operabili, iudicium vero rationis quandoque est de aliquo universali, quod est quandoque contrarium appetitui. Sed iudicium de hoc particulari operabili ut nunc, numquam potest esse contrarium appetitui... Appetitum au­ tem, si non sit aliquid prohibens, sequitur motus vel operatio. Et ideo, si iudicium cognitivae non sit in potestate alicuius sed sit aliunde determinatum, nec appetitus erit in potestate eius, et per consequens nec motus vel operatio absolute » (1). Min. prob.: Cognitio iudicativa ad unum non determinata seu iudicium in potestate indicantis positum, est illud secundum quod indicans «potest de suo indicio indicare; de eo enim quod est in nostra potestate possumus indicare » (2). Atqui iudicare « de iudicio suo est solius rationis, quae super actum suum reflectitur, et co­ gnoscit habitudines rerum de quibus iudicat et per quas indicat » (3). Ergo cognitio iudicativa ad unum non determinata seu iudicium in potestate indicantis positum, est solius rationis. Prob. 41234567 Pars (= libertatis humanae radix intrinseca immediata et subiectiva est ipsa natura voluntatis). — Radix intrinseca immediata et sub- iectiva alicuius proprietatis seu passionis est illa rei natura, quam immediate sequitur et cui, ut subiecto, immediate inest. Atqui li­ bertas humana, Io voluntatis naturam immediate sequitur; libertas enim essentialiter dicit negationem determinationis ad unum; hoc autem non esset nisi voluntas, cum qua libertas est realiter eadem, sit eiusdem naturae: quandoquidem ostensum est supra, quod nullum praeter universale bonum potest voluntatis capacitatem (1) S. Thomas, de Verit., q. 24, a. 2, c. (2) S. Thomas, ibid. (3) S. Thomas, ibid.; cfr. ibid., a. 1 ; de Malo, q. 6, c.; I, q. 83, a. I ; I-II, q. 77, a. 7. — Exinde eruitur, quod illa secunda radix intrinseca libertatis necessario radicem intrinsecam remotam praesupponit ac sequitur; unde est quod soli < substantiae intellectivae attribuitur voluntas; ct quanto est immaterialior tanto ei magis competit ratio voluntatis» (S. Thom., de Verit., q. 23, a. 1, c. fin.; cfr. ibid., q. 24, a. 1-2). Quapropter, sicut radix intrinseca remota respondet intellectui possibili, ita intrinseca mediata intellectui agenti; vel sicut illa competit voluntati absolute sumptae seu ut est appetitus entitatis immaterialis et spiritualis, ita ista competit voluntati determinate acceptae seu ut proprietas animae rationalis. 798 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2,11,4 seu aptitudinem perfecte et adaequate explere (1); 2° voluntati, ut subiecto, immediate inest; quia est una eademque potentia cum ea atque est quidam eius modus operandi (2). Ergo libertatis hu­ manae radix intrinseca immediata et subiectiva est ipsa natura voluntatis. 990. Corollarium. — Breviter recolligendo ea quae hactenus dicta sunt; ponimus quod, Primum Ens seu Prima Causa Incausata (= Deus) est causa extrínseca voluntatis tum potentialis (= statice sumptae) tum actualis (= dynamice sumptae); natura autem intellectualitatis seu immaterialitatis animae est eius radix; ipsa vero ratio est causa intrin­ seca proxima (= obiectiva) et ipsa voluntas est causa intrinseca imme­ diata (= subiectiva). 4. - Utrum Indifferentia contradictionis aut alterius speciei sit de ratione formali libertatis (3). 991. Ex hucusque demonstratis manifestissime eruitur, libertati essentialiter competere quamdam indifferentiam, qua ad plura se habet; at quia non unius speciei est indifferentia, ideo dubitatur quaenam sit illa quae libertatis naturam ingreditur. 992. Praenotamina. — Primo accurate notanda est indifferentiae multipli­ citas. Quandoquidem, indifferentia ex sui ratione excludit determinationem ad unum; ideoque importat rationem, qua aliquod subiectum ex se nec magis ad unum quam ad alterum se habet, consequenter utrumque vel plura alia inde­ terminate respicit. Hoc autem ex duplici ratione generaliter attendi potest, nempe et ex ratione entitatis qua subiectum indifferens efficitur, et ex ratione modi quo subiectum se habet ad agendum; ex utraque vero ratione plures di­ visiones indifferentiae exurgent. Etenim, .4) Ratione entitatis indifferentia dividitur: in obiectivam, et est ipsum obiectum potens terminare diversos aut oppositos potentiae actus; et in subiedivam, quae est ipsum subiectum ex se potens sive per hunc vel illum actum determinari, sive se determinare ad operandum vel non operandum aut ad ope­ randum hoc vel illud; haec autem multiplices subdivisiones patitur, prout su­ biectum importat rationem mobilis sive motivi seu moventis. Et revera, a) ratione mobilis indifferentia dividitur: in passivam, et est illa qua subiectum ex se non est determinatum ad hoc vel illud obiectum neque ad hunc vel illum actum, sed ut purum recipiens se habet ad utrumque et ab utroque determinabile; in privativam, et est illa qua subiectum fit aptum determinari ac perfici per aliquem actum, sive a seipso sive ab alio sive ab utroque simul; et in entropicam (= aequilibrii, suspensionis), qua subiectum ita fit indeter­ minatum, ut tamquam statera suspensum maneat aequaliter ad operandum vel non operandum sive ad operandum hoc vel illud. P) ratione moventis seu motivi indifferentia dividitur: in indifferentiam (1) Cfr. S. Thom., I, q. 82, a. 2, ad 2u»> et 3«»; de Malo, q. 6, c. (2) Cfr. S. Thom., I-II, q. 17, a. 1, ad 2«». | (3) Cfr. Alvarez, op. cit., disp. 116; Massoulié, op. cit., Diss. II, q. 4, a. 1-2; ct Aucto­ res initio citatos, pag. 777, not. 4». ' ’-W B De Indifferentia libertati essentialiter competente 799 sponlaneitalis (= lubentiae), et est illa qua subiectum ad unum ex sua natura determinatum, fit vel est immune a qualibet necessitate agentis extrinseci; et in indifferentiam dominii (= potestativam, activam, negativam), qua subiectum secundum se non est magis determinatum ad hoc quam ad illud obiectum, neque ad operandum vel non operandum, ad utrumlibet tamen potest se deter­ minare. Haec autem tripliciter esse potest (1): indifferentia ad actum (= exer­ citii seu contradictionis), et est illa qua subiectum potest agere et potest non agere; indifferentia ad obiectum (= diversitatis seu disparitatis), et est illa qua subiectum potest eligere plura ac diversa seu disparata quae ad ultimum finem conducere possunt (2); et indifferentia ad finem (= contrarietatis), qua subie­ ctum potest eligere hoc vel eius oppositum seu contrarium, hoc est bene vel male (3). fi) Ratione modi agendi indifferentia dividitur: in physicam, et est illa qua subiectum physice potest bene vel male agere; et in moralem, qua subie­ ctum potest bene vel male agere in ordine moralitatis seu respectu alicuius legis seu imperii praecipientis aut prohibentis, v. g. homo est, physice non autem moraliter, liber ad homicidium committendum. Secundo est notandum ex hucusque de voluntate eiusque libertate ostensis, quae sunt certa et inconcussa communiter omnibus. Et quidem, Io certum est indifferentiam obiectivam esse de essentia libertatis, quia voluntas fertur in bonum universale et ut ab intellectu apprehensum; — 2° certum est quamdam indiffe­ rentiam subiectivam, et ideo physicam, esse de essentia libertatis, quia aliter inu­ tilis esset indifferentia obiectiva (4); —3° certum est indifferentiam privativam ei entropicam non esse de essentia libertatis, quia quotiescumque homo deter­ minetur vel se determinet, ¡acturam suae libertati induceret; et aliunde utraque potentialitatein et imperfectionem in suo conceptu formali involvit (5); — 4° cer­ tum est contra quosdam (v. g. Lutherum) (6), indifferentiam passivam non esse de essentia libertatis ut sic, cum imperfectionem in suo conceptu formali invol­ vat (7); neque solam sufficere ad essentiam libertatis creatae, quia supra ostensum est (8) quod voluntas est etiam potentia activa; ad rationem tamen libertatis creatae ut creatae requiri, quia haec libertas cum sit essentialiter contingens, intrinsece praesefert potcntialitatem diversis actibus perfectibilem, ideoque est essentialiter movens motum (9); — 5° certum est denique, indifferentiam sponlaneitatis esse de essentia libertatis, ut satis constat ex superius ostensis (10); at non est minus certum contra quosdam (v. g. Calvinistas, Jansenistas et Pantheistas curn Spinoza), illam indifferentiam non sufficere ad essentiam libertatis, sed requiri ulterius indifferentiam activam seu dominii: quia de ratione libertatis est eligere, quod nonnisi facultati activae competere potest (11); et aliunde nullam imperfectionem in suo formali conceptu dicit (12). (1) Malumus hic et praeferimus servare terminologiam, qua non semel S. Thomas illam triplicem indifferentiae considerationem designat: clarior enim est ct omni aequivocatione carens (cfr. De Malo, q. 16, a. 5; de Verit., q, 22, a. 6). (2) Notandum est, quod praedicta indifferentia minus recte a non paucis recentibus cum indifferentia contrarietatis confunditur: per se enim versatur circa diversa seu disparata. (3) Non incongruum putamus utramque indifferentiam, ad obiectum nempe et ad finem, comprehendi sub una indifferentia genérica, videlicet sub indifferentia specificationis, subdi­ videndae tamen in indif. diversitatis seu disparitatis et in indif. contrarietatis. (4) Cfr. S. Thom., MI, q. 10, a. 2. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 19, a. 3, ad 5«®; I C. Gent., c. 82. (6) Damnatus in Concilio Triden., sess. 6, c. 4, de lustific. (7) Cfr. S. Thom., I, q. 19, a. 10; I C. Gent., c. 88. (8) Cfr. supra, pag. 763, n. 956, Coroll. (9) Cfr. S Thom., J, q. 83, a. 1, ad 2«® et 3«®. (10) Cfr. supra, pag. 772 ss. (11) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 24, a. 4, c., ct ad 18«®. (12) Cfr. S. Thom., I, q. 19, a. 3, ad 5«®; 1 C. Gent., c. 82. 800 Liber / / - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Ari. Ill, Sectio II, §2,11,4 993. Status Quaestionis. — Ex his satis praenotatis clarissime apparet praesentis quaestionis fulcrum; quaeritur nempe, an indif­ ferentia ad actum (= contradictionis) sive ad obiectum (=disparitatis) sive ad finem ( = contrarietatis) sit de essentia et natura libertatis; quod pariter dicendum est de indifferentia morali, hoc est an sit de ratione vel saltem de perfectione libertatis humanae; cuius tamen solutio dependet a solutione de indifferentia contra­ rietatis. 994. Sententiae. — Sunt enim nonnulli qui putant, indifferentiam contra­ rietatis esse de ratione et essentia libertatis; imo et alii eo perveniunt ut asserant, ipsam indifferentiam moralem esse de natura libertatis vel ad eius perfectionem Utilitarismus, Indifferentismus pertinere. Ita et et alios sequens veritas ponitur et probatur. Liberalismus. Contra hos omnes 995. Conclusio : « Indifferentia contradictionis est de essentia libertatis pro quolibet statu et de quolibet obiecto; diversitatis autem est de essentia libertatis pro quolibet statu, at non pro quolibet obiecto; contrarietatis denique non est de essentia liber­ tatis, sed proprietas eius status in quo natura est defectibilis et II de quibusdam obiectis; ideoque, indifferentia moralis est de im II perfectione libertatis humanae ». Prob. V Pars (= indifferentia contradictionis est de essentia libertatis pro quolibet statu et de quolibet obiecto). — Indifferentia contradictionis est proprietas qua subiectum potest agere et potest non agere, ideoque non est ita determinatum ad unum et ad talem actum eliciendum, ne possit illum suspendere aut impedire. Atqui talis proprietas est quae libertatis naturam intrinsece et essentialiter constituit, con­ sequenter pro quolibet statu et de quolibet obiecto verificatur. Nam, de ratione formali libertatis, sub quocumque statu et circa quodlibet obiectum consideratae, est quod possit eligere seu pote­ statem ac dominium sui actus habeat; quo fit, ut supra (1) ostensum est, quod voluntas, stante apprehensione cuiuscumque obiecti, potest circa illud suspendere vel impedire actum suum seu eo cum voluerit uti vel non uti; et inde est «quod voluntas potest velle et non velle» (2); ideoque talis libertas inest «voluntati in quolibet statu naturae respectu cuiuslibet obiecti » (3). Ergo indifferentia contradictionis est de essentia libertatis pro quolibet statu et de quolibet obiecto (4). (1) Cfr. supra, pag. 774, n. 968, concl. II. (2) S. Thomas, de. Verit., q. 22, a. 6, c. (3) S. Thomas, ibid. (4) Haec indifferentia contradictionis est fundamentum essentiale totius libertatis, proin­ deque voluntati ut naturae formaliter competit. Cfr. S. Thom., de Verit., q. 22, a. 6. De Indifferentia libertati essentialiter competente Prob. 801 Pars ( indifferentia diversitatis est de essentia libertatis pro quolibet statu, at non pro quolibet obiecto). — Indifferentia diversitatis seu disparitatis est proprietas qua subiectum potest eligere plura diversa seu disparata, quae ad ultimum finem conducere possunt. Atqui talis proprietas libertatis naturam ingreditur pro quolibet statu, non pro quolibet obiecto. Quandoquidem probatum est (1), quod voluntas necessitate specificationis tendit in bonum absolute seu in ultimum finem in communi necnon in bona particularia cum illo fine necessario connexa, non vero ita tendit in cetera bona: « quia ad finem ultimum multis viis perveniri potest et diversis di­ versae viae competunt perveniendi in ipsum » (2). Quapropter, voluntas « potest velle hoc vel illud et eius oppositum », non tamen respectu omnium sed « respectu quorumdam obiectorum, scilicet respectu eorum quae sunt ad finem et non ipsius finis, et etiam se­ cundum quemlibet statum naturae » (3). Ergo indifferentia diver­ sitatis est de essentia libertatis pro quolibet statu, at non pro quo­ libet obiecto (4). Prob. 3“ Pars (= indifferentia contrarietatis non est de essentia libertatis, sed proprietas illius status in quo natura est dcfcctibilis ct de quibusdam obiectis) (5). — Arg. Ium. — Indifferentia contrarietatis est proprietas, qua subiectum potest eligere hoc vel eius oppositum, sive qua potest eligere bonum vel malum. Atqui sine tali proprietate sufficienter natura et perfectio salvatur. Etenim, Io quia iam pro­ batum est, quod in indifferentia contradictionis sive diversitatis consistit; 2° quia contrarietas obiecti minime potentiae naturam specificat ct constituit, sicut nigrum vel album non spccificant po­ tentiam visivam; nam contrarietas obiecti potius respicit quali­ tatem seu modum actus potentiae quam ipsum actum; unde bo­ num vel malum potius qualificant seu modificant actum liberum, quam ipsum actum specificant et constituunt. Ergo indifferentia contrarietatis non est de essentia libertatis. Confirmatur. — Brutis non deest indifferentia contrarietatis. Atqui si haec indifferentia esset de essentia verae libertatis, bruta vero libero arbitrio gaude­ rent, quod est falsum. Ergo indifferentia contrarietatis non est de essentia li­ bertatis. Min. patet (6). — Mai. prob.: — Duo enim requiruntur et sufficiunt ad rationem indifferentiae contrarietatis, videlicet: 1° ut appetitus sit principium (1) Cfr. supra, pag. 774, n. 968, concl. II. (2) S. Thomas, de Vedt., q. 22, a. 6, c. (3) S. Thomas, ibid. (4) Haec indifferentia libertatis praesupponit primam et in ca fundatur; et potius com­ petit voluntati, ut est voluntas, ut tamen dicit rationem principii moventis. (5) Status autem, dc quo est conclusio, intelligitur dc homine ut est in via ct nondum in termino, ubi cum ultimo fine ct regula ultima operationum conlungitur. (6) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 24, a. 2. 51 — PiROTTA, Summa Philos. - H. De Indifferentia libertati essentialiter competente 802 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars 11, Cap. Il, Art. ¡11, Seclio 11, § 2, 11,4 elicitivum, hoc est ut quantum est de se et inquantum naturâ praecedit sui actus elicicntiam, indifferenter se habeat ad actus oppositos; 2U ut moveat ac determinet seipsum in actum per ipsam formalem elicicntiam sui actus. Atqui haec duo perfecte conveniunt appetitui sensitivo brutorum. Nam, appetitus iste est principium elicitivum actuum oppositorum et ut talis indifferenter se habet ad actus oppositos. Cum revera appetitus sensitivus virtutem cognoscitivam sequatur, eiusdem amplitudinis et extensionis esse debet; quo fit ut brutum non semper eamdem formam recipiat in sensu sicut in rebus naturalibus, sed in eo recipiatur « nunc una, nunc alia, puta nunc forma delectabilis, nunc forma tristis; unde nunc fugit, nunc prosequitur» (1); propterea, «potentia motiva brutorum secundum se considerata non magis inclinatur ad unum oppositorum quam ad alterum; et sic dicitur quod possunt moveri et non moveri » (2). Quare, appetitus bruti elicit et recipit suum proprium actum, et dum ex oppositis acti­ bus unum elicit, movet seipsum determinate in talem actum. Ergo si indifferentia contrarietatis esset de essentia verae libertatis, bruta vero libero arbitrio gau­ derent. Arg. Ham. — Quod rei convenit solum per accidens et contin­ genter non est de eius essentia, sed extrinsece ei accidit. Atqui indif­ ferentia contrarietatis convenit liberae voluntati per accidens et contingenter, atque est de quibusdam obiectis tantum. Ergo indif­ ferentia contrarietatis accidit libertati, eique convenit secundum statum in quo natura est defectibilis et circa quaedam obiecta (3). Mai. est nota. — Min. prob.: Est enim manifestum ex allatis mox argumentis, quod indifferentia contrarietatis non convenit liberae voluntati per se et necessario: quia constat quod «liberum arbitrium per se in bonum ordinatum est, cum bonum sit obiecturn voluntatis» (4); quare, non potest ei convenire nisi per accidens et contingenter, ideoque circa aliqua obiecta. Nam, voluntas est appe­ titus sequens formam intellectu seu ratione apprehensam. Ratio porro per accidens et contingenter potest apprehendere aliquid inordinate in finem quod non est in finem ordinabile; quia appre­ hensio rationis, cum non sit determinata, « potest esse recta et non recta; sicut ex aliquo principio vero dato non sequitur falsa conclusio nisi per aliquam falsitatem rationis, vel assumentis aliquam falsam vel falso ordinantis principium in conclusionem. Ita ex quo inest appetitus rectus ultimi finis; non posset sequi quod aliquis inordinate appeteret nisi ratio acciperet aliquid inordinate in finem quod non est ordinabile in finem... Et ex hoc sequitur indeterminatio voluntatis, qua potest bonum vel malum appetere » (5), seu indifferentia contrarietatis; quae «non est respectu omnium ob(1) S. Thomas, de Malo, q. 6, c.; cfr. I, q. 80, a. 1. (2) S. Thomas, de Verit., q. 24, a. 2, ad 2'>m. (3) Haec indifferentia contrarietatis convenit voluntati ut voluntas, tamen ut habet rationem mobilis. ■ (4) S. Thomas, II, dist. 31, q. 1, a. 1, ad 2um. (5) S. Thomas, de Verit., q. 22, a 6, < cfr. I, q. 62, a. 8, ad 3«œ; II, dist. 31, q. 1, a. 1, ad 803 iectorum sed quorumdam eorum, scilicet quae sunt ad finem, nec respectu cuiuslibet status naturae, sed illius tantum in quo natura deficere potest » (1). Pars (= indifferentia moralis est de imperfectione et defectu libertatis humanae). — Est corollarium praecedentis partis. Quan­ doquidem, indifferentia moralis est illa qua subiectum potest bene vel male agere in ordine moralitatis seu respectu alicuius legis aut imperii praecipientis vel prohibentis. Atqui hoc est de imperfectione et defectu naturae voluntatis liberae. Etenim, «liberum arbitrium sic se habet ad eligendum ea quae sunt ad finem, sicut se habet intellectus ad conclusiones. Manifestum est autem quod ad vir­ tutem intellectus pertinet ut in diversas conclusiones procedere possit secundum principia data; sed quod in aliquam conclusionem procedat, praetermittendo ordinem principiorum, hoc est ex de­ jectu ipsius. Unde quod liberum arbitrium diversa eligere possit, servato ordine finis, hoc pertinet ad perfectionem libertatis eius; sed quod eligat aliquid, divertendo ab ordine finis quod est peccare, hoc pertinet ad defectum libertatis » (2). Ergo indifferentia moralis est de imperfectione et defectu libertatis humanae. Prob. 996. Corollaria. — Ex omnibus hucusque de libertate seu li­ bero arbitrio delibatis, sequentia corollaria logice inferuntur. Coroll. rm. — Colligitur primo, quod ad libertatis naturam et perfe­ ctionem proprie pertinet indifferentia contradictionis seu quoad actum, et diversitatis seu quoad obiecta. Itaque, indifferentia contrarietatis competit voluntati, ut est potentia seu proprietas naturae defectibilis (3); quo fit ut quod « voluntas sit flexibilis ad malum, non habet secundum quod est a Deo, sed secundum quod est de nihilo » (4). Coroll. Hnm. — Colligitur secundo, quod libertas proprie et principa­ liter non est circa finem, sed circa media. Electio enim est de libertatis natura, ut saepius dictum est (5); electio porro non est circa finem, sed circa media, quia « finis inquantum huiusmodi non cadit sub electione » (6). (1) S. Thomas, de Verit., q. 22, a. 6, c. (2) S. Thomas, I, q. 62, a. 8, ad 3«»; cfr. II-II, q. 88, a. 4; II, dist. 7, q. i, a. 1; dist. 25, q. I ; dist. 39, q. 2, a. 2; dist. 44, q. 1, a. 1 ; III, dist. 12, q. 2, a. 2; de Malo, q. 16, a. 5. (3) Hinc notandum est cum Massoulié (op. cit., diss. II, q. 4, a. 1, dre. fin.), « quantum necesse sit ex D. Thomae principiis ad libertatis constitutionem abesse necessitatem, neque posse amori beatifico libertatem inesse: cum in omni statu naturae gratiae et gloriae, in Deo et Angelis et Beatis, haec duplex indifferentia reperiri debeat, quae ab amore beatifico abest. At vero de tertia indifferentia contrarietatis ad bonum vel malum, longe diversa ratio est. Hanc enim in Deo reperiri repugnat, eamque status gloriae in Angelis et Beatis omnino amovet, status vero gratiae coercet ». Hinc theologice triplex libertas distinguitur, vid. naturae (—a necessitate seu coactione), gratiae ( a peccato) et gloriae (-a miseria) cfr. S. Bernard., de Gratia et Lib. Arb.; S. Thom., II-I1, q. 183, a. 4; II, dist. 25, q. 1, a. ult.; ad Roman., c. 6, lect. 4; in loan., c. 8, lect. 4. (4) S. Thomas, de Verit., q. 22, a. 6, ad 3“». (5) Cfr. S. Thom., I, q. 83, a. 3; I-II, q. 13, per tot. (6) S. Thomas, I-II, q. 13, a. 3; cfr. 11-11, q. 27, a. 6. 51* — Pirotta, Summa Philos. - II. 804 Liber 11 - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2,11,4 Licet itaque libertas seu voluntas libera sit circa ultimum finem, non tamen ita ut de eo fiat electio, sed ut ei necessario adhaereat ac subiiciatur, quae quidem adhaesio est fundamentum unde libertas habet ut possit de mediis eligere. Coroll. Iirm. — Colligitur tertio demum, quod libertas recte et vere ita definienda est, nempe «facultas voluntatis et rationis» (1); vel expressius sic « vis electiva mediorum servato ordine finis» (2). Harum definitionum explicatio liquido manifesta manet ex omnibus hucusque enarratis. 997. Scholion. — Est tamen animadvertendum, quod alia libertatis defi­ nitio non minus communis apud non paucos scholasticos (3) tradi solet, quae recte intellecta, despicienda non est. Est enim haec « facultas qua, positis om­ nibus praerequisitis ad agendum, voluntas potest agere et non agere»-, verba autem quae hanc definitionem aequivocam reddere possunt, sunt haec « positis om­ nibus praerequisitis ad agendum ». 1 Etenim illa verba dupliciter intelligi possunt: Io de illis, quibus voluntas potest Operari et non operari, hoc est requisita quibus potest se movere, sive contradictorie sive contrarie, in actus oppositos, quae quidem praerequisita motum voluntatis in actum liberum praecedunt non solum naturâ et causalitate, sed et tempore, atque sunt: virtus qua voluntas gaudet, volitio actualis finis et virtus, quam ipsa voluntas habet per rationis deliberationem, qua sci­ licet potest deliberare unum et alterum actum ex oppositis; 2° praeterea de illis quibus voluntas, seipsam determinando, se movet determinate ad operandum alteram partem ex oppositis, quae motum voluntatis in actum liberum prae­ cedunt naturâ seu causalitate, ita est v. g. iudicium practico-practicum, seu ultimo deliberatum, quod est imperium de tali actione nunc determinate agenda (4). Quapropter, vera erit definitio si dicatur « facultas qua, positis omnibus praerequisitis ad agendum, — illis nempe quibus voluntas potest se movere in actus oppositos, — ipsa potest agere et non agere »; nam, ad rationem libertatis requi­ ritur et sufficit, quod voluntas in sua potestate habeat agere et non agere (5), quod optime salvatur cum, positis praerequisitis quibus potest se movere ad velle et nolle, possit componere tam velle quam nolle. Attamen, falsa erit si exprimatur sic «facultas qua, positis omnibus praerequisitis ad agendum, — illis scilicet quibus se movet determinate ad operandam alteram partem ex oppo­ sitis,— ipsa potest agere et non agere»; hoc enim modo esset de ratione liber­ tatis quod cum illis praerequisitis quibus seipsam determinate movet ad velle, posset simul componere nolle, quod est penitus falsum. Tunc enim, aut simpli­ ci) Cfr. S. Thom., I, q. 83, a. 2; II, dist. 24, q. 1, a. I ; de Verit., q. 24, a. 5. (2) Cfr. S.Thom., I, q. 62, a. 8, ad 3»™. — Definitio expressius adhuc describi potest sic: « facultas electiva qua voluntas, ex volitione boni absolute seu ultimi finis in communi, potens est eligere vel non eligere, agere vel non agere ct ad diversa seu disparata ferri »; imo et plures aliae tradi possunt (cfr. S. Thom., de Verit., q. 22, a. 1). Etenim, dicitur quod •liberum ar­ bitrium est illud quod est causa sui » (cfr. II-1I, q. 66, a. 1); vel: « potentia rationalis ad oppo­ sitos actus se habens » (cfr. de Veril., q. 24, a. 3); vel: •facultas eligendi unum prae atio » (cfr. 1, q. 83, a. 3) vel aliter. (3) Ita post Suarez (cfr. Metaph., disp. 19, see. 6, n. 2) et Molinam (cfr. Cone. Lib. Arb., ad q. 14, a. 13, disp. II) omnes horum Auctorum fautores; imo et non pauci ex Thomistis, licet quoad explicationem a Suarezianis et Molinlstis non parum differant, ita Ioan, a S. Th. (cfr. Phil. Nat., De Anima, q. 12, a. 3, § iilt.), Gredt (op. cit., n. 589) et alii. (4) Praeter illud praerequisitum Thomistae communiter aliud enumerant, videlicet «decreta Dei praedeterminar.tia » seu « pracmotlonem physicam», cfr. Ioan, a S. Thoma, loc. prox. cit. (5) Cfr. S. Thom., I! C. Gent., c. 47, rat. 3’. Utrum Voluntas sit nobilior Intellectu 805 citer negari debet dictamen practico-practicum, quod certe negari nequit (1), secus negarentur ipsa Dei decreta praedeterminantia, quae ut communiter Thomistae ostendunt, certe negari non possunt; aut si, ut quidam malunt (= Su,\rez, Molina), cum dictamine practice practico (vel etiam cum physica praemotione), tamquam quid electioni praerequisitum, vohintas possit simul componere actum oppositum, non remaneret de libero arbitrio nisi solum nomen. ni. - De Voluntate co II parative accepta (2). 998. Delibatis iis quae ad voluntatem absolute sumptam atti­ nent, restat ultimo illam perscrutari ut relative seu comparative intel­ lectam, hoc est tam quoad perfectionem ut ad intellectum compara­ tam, quam quoad motionem qua seipsam aliasque potentias movet; quibus denique per modum corollarii adiungetur aliquid de genesi et evolutione psychica actus voluntarii. Quaerendum est itaque, 1° an voluntas sit nobilior quam intellectus (Io); 2° an voluntas seipsam aliasque potentias moveat (2°). 1. - Utrum Voluntas sit nobilior Intellectu (3). 999. Ex hucusque perscrutatis luntas et intellectus sint potentiae inseparabiles tamen sunt et utraque saria; proinde petitur, quaenam ex notum est, quod quamvis vo­ ab invicem realiter distinctae, ad hominis perfectionem neces­ illis sit nobilior et perfectior. 1000. Praenotamina. — Est primo notandum, quod potentiae natura illiusque naturae conditiones desumi et mensurari debent ab obiecto, non quidem materialiter et inadaequate (= in esse rei) accepto: nam respectu huius potentia fit talis secundum quid et ratione alterius seu per accidens; sed ab obiecto for­ maliter et adaequate (= in esse obiecti) considerato, respectu cuius potentia constituitur talis simpliciter seu absolute et secundum se seu per se. Itaque, illa potentia est altera simpliciter et absolute altior et perfectior, cuius obiectum formale est altius et perfectius obiecto formali alterius; illa vero est secundum quid et per accidens, cuius obiectum formale concrete et particulariter seu exer­ cite invenitur in tali re, quae est nobilior re in qua obiectum formale alterius potentiae invenitur (4). Secundo est notandum, quod aliquid potest esse altero altius et perfectius (1) Cfr. S. Thom., I-ll, q. 13, a. 1, ad 3»>»; 111, q. 18, a. 4, ad 2»m; de Verit., q. 24, a. 2; III Ethic., lect. 9; VII Ethic., lect. 3, et alibi. (2) Cfr. Soncinam, IX Metaph.,q. 18; Ledesma, de Div. Perfect., q. 12, a. 12; C. Alamanno, loc. prox, cit., q. 109; Complutens., loc. prox, cit., q. 4; Ioan, a S. Thoma, loc. prox, cit., a. 5-6; Guerinois, loc. prox, cit., § 2; Cauvinum, op. cit., de Anim., Tr. II, disp. 5, q. 1 ; Sanseverino, loc. prox, cit., a. 7, n. 411-415; Zioliara, loc. prox, cit., a. 4; Pesch, op. cit., n. 947-1008; De Maria, op. cit., Phil. Nat., Tr. 11, P. I, q. 6, a. 2, Schol.; Mercier, op.cit., n. 241-246; Boedder, op. cit., n 371-373, 431-434; Gredt, op. cit., n. 598-602; Frôbes, loc. prox, cit., c. I, § 1, schol.; § 2, I1I-IV, et alios complures. (3) Cfr. S. Thom., 1, q. 26, a. 2; q. 82, a. 3; ibid., a. 4, ad 1““; HI C. Gent.,c. 26; de Verit., q. 22, a. 11 ; Commentât. S. Thomae, loc. cit.; Auctores hic citatos. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 82, a. 3; de Verit., q. 22, a. 11. Utrum Voluntas sit nobilior Intellectu 806 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2, III, I dupliciter: Io quia formaliter et in se alterum continet et praehabet quoad id quod perfectionis est in illo, ita ut ad invicem comparentur sicut includens ad inclusum vel sicut continens ad contentum, v. g. ens abstractum abstractione formali est perfectissimum inter omnes perfectiones creatas (1); 2° quia unum est simplicius, purius ct magis abstractum a materia seu concretione et poten­ tialitate seu limitatione, quam alterum, licet unum aliud non includat, v, g. una forma separata est alterâ formâ separatâ perfectior. Tertio est notandum, quod potentiae obiectum in esse obiecti per se con­ stituitur abstractione non totali sed formali (2). Quapropter, cuius obiectum in esse obiecti est abstractius, eo est altius et perfectius; consequenter, potentia quae ab illo specificatur, erit altior et perfectior (3). Ubi recolenda est distinctio inter abstractum et concretum; abstractum enim formaliter importat ipsam formam simplicissimam sine ulla compositione et admixtione cuiuscumque extranei; concretum autem formaliter dicit aliquid complexum seu composi­ tum, cui propterea aliquid extraneum admiscetur, quod non est ipsa forma (4). • • - 1001. Status Quaestionis. — Ex his notatis recte praesens quaestio firmari potest. Etenim, Io non est dubium de praestantia seu primatu voluntatis aut intellectus prout considerantur ratione obiecti in esse rei, quia sic, ut mox dicetur, voluntas quandoque praestantior est intellectu; 2° neque secundum quod obiectum unius se habet ad obiectum alterius sicut includens ad inclusum, quia etiam sic voluntas praestantior aliqualiter est intellectu; nam, bonum praeter sui rationem, explicite includit rationem veri et entis, quae propterea sunt prius secundum rationem quam bo­ num (5); et iterum «quia et ipsum verum, quod est perfectio intel­ lectus, continetur sub universali bono ut quoddam bonum parti­ culare » (6), qua ratione voluntas ipsum intellectum movet, ut infra dicetur. Quapropter, utriusque potentiae praestantia et pri­ matus in praesenti sumenda et mensuranda sunt ex ratione obiecti in esse obiecti et secundum quod obiectum unius se habet ad al­ terius obiectum ut magis abstractum seu magis remotum a po­ tentialitate et concretione, ad minus abstractum seu minus re­ motum a potentialitate et concretione. Quaeritur itaque, an voluntas . sit potentia simpliciter et absolute perfectior et praestantior quam intellectus, vel e contra (7). (1) Cfr. S. Thom., I C. Gent., c. 26. (2) De hac duplici abstractions specie, cfr. Cajetan., De Ente et Essen., Prooem. (3) Ut enim alibi dictum est, abstractio formalis incipit ab exclusione materiae et continue ascendit excludendo potentialitatis gradus, ita ut quanto aliquid fuerit tali modo abstra­ ctius, eo erit perfectius. Cfr. Cajetan., I, q. 82, a. 3. (4) Cfr. S. Thom., I, q. 3, a. 6; de Pot., q. 7, a. 4; Cajetan., I, q. 3, a. 6. (5) Cfr. S. Thom., I, q. 5, a. 2; q. 16, a. 4. (6) S. Thomas, I-II, q. 9, a. 1, ad 3«®. , S (7) Si quis praedictam quaestionem metaphysice considerare velit, tunc proponenda est sic: « an bonum sit nobilius et perfectius formaliter quam verum • ; imo et adhuc profundius reducitur ad hoc: « an esse sit perfectissimum omnium quae in re sunt atque ita primum ac su * premum locum inter omnes rei pr f* ic.ru î teneat ». Cui S. Thomas respondet quod sic et Scotus respondet quod non (cfr. TV, • !, i 1) Hunc quaestionis sensum longius evolvit Ledesma (loc. prox, cit., q. 12, Prooen.). 807 1002. Sententiae. — Huic propositae quaestioni datur inter philo­ sophos duplex praecipua sententia. Et revera, Ia Sent, est Voluntarismus; iste tuetur quod voluntas est potentia sim­ pliciter et absolute perfectior et superior quam intellectus, ideoque primatus voluntati est omnino tribuendus. Ita ex scholasticis S. Bonaventura (1), Sco­ tiis (2), Gab. Biel (3) et Scotistae communiter. Voluntarismum maxime extollunt plures ex modernis philosophis, ut Cartesius et praecipue Kant, cuius totum systema fere unice primatu voluntatis seu rationis practicae nititur; ex Kantio deinde, tamquam ex fonte, emanavit tota recens philosophia antiintellectualistica seu neoromantica (4), ita Fichte, Schelling, Schopenhauer, I. Lequier, Ch. Secrétan, Brochard et generaliter Utilitarismus, Pragmatismus, Modernismus, Philosophia Actionis, Philosophia Inluitionis et novissima Philosophia Valoris. 2a Sent, est Intellectualismus; hic enim contra voluntarismum acriter docet, quod intellectus est potentia simpliciter et absolute perfectior et superior quam voluntas, licet secundum quid et per accidens sit e contra; unde primatus simpliciter intellectui est tribuendus. Ita, post Aristotelem et S. Thomam, omnes Thomistae communiter, quibus inter alios adhaerent Ruvio, Durandus, Conimbricenses, Suarez, Vasqucz et alii, cum quibus sit, it 1003. Conclusio: «Voluntas non est potentia simpliciter et it absolute perfectior et eminentior intellectu, sed solum secun­ dum quid». Prob. Ia Pars (= voluntas non est potentia simpliciter ct absolute perfectior et eminentior intellectu). — Potentia cuius obiectum formale seu in esse obiecti est perfectius et eminentius obiecto alterius, est simpliciter et absolute perfectior et eminentior. Atqui voluntatis obiectum formale seu in esse obiecti non est perfectius et eminen­ tius obiecto formali intellectus. Ergo voluntas non est potentia sim­ pliciter et absolute perfectior et eminentior intellectu. Mai. constat ex notatis. — Min. prob.: Obiectum abstractius et simplicius est perfectius et eminentius obiecto minus abstracto et minus simplici. Atqui obiectum formale voluntatis est minus abstractum et minus simplex obiecto formali intellectus. Ergo voluntatis obiectum formale non est perfectius et eminentius obiecto formali intellectus. Mai. liquet ex notatis. —Min. decl.: Etenim, ratio rei est sim­ plicior seu absolutior ac abstractior eo cuius est ratio, quia illa per se dicit rationem abstracti, hoc autem rationem concreti; ob­ iectum porro formale voluntatis est ipsum bonum seu bonum exer­ cite seu ut actu exercens rationem appetibilis, ubi obiectum for(1) Cfr. IV, dist. 49. (2) Cfr. IV, dist. 49, q. 4. — Quoad Scoti voluntarismum inter alios cfr. M. Gioroiantonio, La Dottrina della Volontd in 1. Duns Scoto, in « Loros > (An. XIII, 1930, fase. 3, p. 220-238). (3) Cfr. IV, dist. 49. (4) Cfr. Klimke, Historia Philos., Tom. II, lib. X, c. 1, a. 2, H, B, § 2, a), ibid., lib. XI, c. 2-3. 808 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2, HI, 1 male intellectus est ratio boni seu bonum in actu signato et per modum quidditatis. — Praeterea, bonum (= obiectum voluntatis) est minus absolutum a concretione seu limitatione, ideoque minus abstractum quam verum (= obiectum intellectus). Nam, Io verum importat rationem vel radicem boni, quia bonum includit et quod est sibi proprium et huius proprii rationem: voluntas enim in­ tantum bonum appetit inquantum est cognitum, est autem cogni­ tum per intellectum (1); — 2° verum per se primo et in recto dicit rationem rei, formam et ipsam eius quidditatem ut ab actuali exi­ stentia aliisque singularibus notis abstractam et praecisam; bonum autem per se et in recto dicit ipsam rem, ipsum concretum ex sub­ iecto et subiecti forma, ipsamque rei quidditatem simul et exercite cum actuali existentia in re aut in ratione (2). Confirm. Io (ex ratione actus): — Illa potentia est simpliciter et absolute perfectior ac eminentior quam alia, cuius actus seu operatio est purior atque a potentialitate et concretione remotior. Atqui actus seu operatio voluntatis non est purior atque a potentialitate et concretione non est remotior quam ope­ ratio intellectus. Ergo voluntas non est potentia simpliciter et absolute per­ fectior et eminentior intellectu. JifT Mai. nota manet ex saepius repetitis; nobilitas enim seu dignitas potentia­ rum animae mensuratur secundum quod magis vel minus excedunt operationes formarum materiae immersarum. .1 Min. non est minus manifesta ex ushucque habitis de voluntatis et intel­ lectus operationibus. Nam, intellectus operatio est simplicissima, eo quod es­ sentias rerum intime penetrat atque omnium perfectiones attingit per modum intimae inhaesionis, cum eis intime assimiletur; voluntatis autem operatio tendit in res concretas seu ut sunt sub determinato essendi modo et rerum perfectiones assequitur per solam extrinsecam adhaesionem, in quas per mo­ tum fertur. " H Confirm. IIo (ex ratione originis potentiae): — Potentia quae essentiam sim­ plicem rei sequitur intimius et magis intrinsece quam alia, est simpliciter et absolute perfectior ac eminentior. Atqui voluntas non intimius et non magis intrinsece quam intellectus, essentiam animae rationalis sequitur. Ergo voluntas non est potentia simpliciter et absolute perfectior et eminentior intellectu. Mai. patet; cum enim potentiae sint propriae passiones, quae magis ab essentia est intenta, magis intime essentiam sequitur et ceteras alias prae­ cedit (3). JiS Min. prob.: — Differentia formalis et specifica, quae simul est radix omnium quae rei specifice conveniunt, est id quod magis intime ac intrinsece rei inest. Atqui intellectivum seu rationale, quod est hominis differentia specifica, de­ sumitur fonnaliter et per se primo non per ordinem ad voluntatem, sed per or­ dinem ad intellectum seu rationem, quae est radix ipsius voluntatis et omnium hominis perfectionum. Ergo voluntas non intimius et non magis intrinsece quam intellectus, essentiam animae rationalis sequitur. (1) Cfr. S. Thom., I, q. 5, a. I, ad lom; q. 82, a. 4, ad lura. (2) Cfr. Cajetan., I, q. 82, a. 3; Ferrar., I C. Gent., c. 38. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 77, a. 7. Utrurn Voluntas sit nobilior Intellectu 8G9 Prob. Pars (= voluntas est potentia secundum quid perfectior et eminentior intellectu). — Potentia, cuius obiectum formale concrete et particulariter seu exercite invenitur in tali re, quae est altior et nobilior re in qua invenitur obiectum formale alterius potentiae, est secundum quid perfectior et eminentior quam altera. Atqui interdum voluntatis obiectum formale concrete et particulariter seu exercite invenitur in tali re quae est altior et nobilior re, in qua invenitur obiectum formale intellectus. Ergo voluntas est potentia secundum quid perfectior et eminentior intellectu. Mai. est nota ex praenotatis; ita enim, si diceretur « auditum esse secundum quid nobiliorem visu, inquantum res aliqua, cuius est sonus, nobilior est aliqua re cuius est color, quamvis color sit nobilior et simplicior sono» (1). Min. prob.: Operatio intellectus consistit in hoc quod ratio rei intellectae est in intelligente, operatio vero voluntatis perficitur ex hoc quod ipsa inclinatur in rem, ut est in se seu concrete existens. Ergo quando « res in qua est bonum est nobilior ipsâ anima, in qua est ratio intellecta, per comparationem ad talem rem voluntas est altior intellectu. Quando vero res in qua est bonum est infra animam, tunc etiam in comparatione ad talem rem intellectus est altior vo­ luntate. Unde melior est amor Dei quam cognitio; e contrario autem melior est cognitio rerum corporalium quam amor » (2). Confirmatur. — Quod est imperans et efficienter movens et liberum sui, inquantum huiusmodi, perfectius et eminentius est eo quod est imperatum et efficienter motum et non liberum sui. Atqui ita se habet voluntas ad intelle­ ctum (3), qui tamen modus se habendi competit naturae voluntatis secundum quid, idest non inquantum est potentia, suam naturam a proprio obiecto de­ sumens, sed aliunde. Ergo voluntas est potentia secundum quid perfectior et eminentior intellectu. 1004. Corollarium. — Ex his colligitur quam recte dixerat Aristoteles, quod non «est falsum et verum in rebus (ut quod bonum, verum; quod vero malum, falsum), sed in mente » (4), vel clarius, iuxta antiquam trans­ lationem, « quod bonum et malum sunt in rebus, verum et falsum sunt in mente ». Quandoquidem, cum obiectum voluntatis supra obiectum intellectus addat actuale existentiac exercitium, a quo non est abstrahibile, fit ut obiectum voluntatis sit magis potentiate, concretum et deter­ minatum (= seu est in rebus), quam obiectum intellectus, quod ab illo actuali existentiac exercitio abstrahit (= seu est in mente). Manifestum est ergo, quod obiectum voluntatis est esse bonum seu ipsum esse actuale (1) S. Thomas, I, q. 82, a. 3, c. (2) S. Thomas, ibid. (3) Non est tamen infitiandum, quod aliunde intellectus ipse etiam voluntatem movet, cuiusque motio est etiam simpliciter prior motione voluntatis, cfr. S. Thom., I, q. 82, a. 4, ad 3uln. (4) V Metaphys., c. IV, n. I (Ed. Firm.-Did.). 810 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. III, Sectio 1 /, §2, III,2 et exercite: obiectum autem intellectus est ratio boni seu ipsa essentia et quod habet modum essentiae (1); consequenter, voluntas est per­ fectior et altior intellectu non quidem simpliciter, sed solum secundum quid; proindeque, primatus non voluntati, sed intellectui est tribuen­ dus (2). 1005. Determinata voluntatis praestantia, de eius ratione mo­ vendi est ultimo perscrutandum. Non est dubium, ut satis ex hu­ cusque habitis constat, quin voluntas seipsam et alias potentias moveat necnon et ipsa ab eis moveatur; sermo igitur est, quomodo voluntas se habeat ut movens et ut mota. 1006. Praenotamma. — Primo est notandum, quod movere « nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum» (4), sicut moveri est educi de po­ tentia in actum (5). Aliquid autem potest esse in potentia dupliciter: vel ad agere et non agere, ex quo habetur moveri et movere quoad exercitium (= quoad usum actus); vel ad agere hoc et agere illud, ex quo resultat moveri et movere quoad specificationem (= quoad determinationem actus) (6). Probe tamen distinguen­ dus est utriusque motionis modus; nam, movere quoad exercitium est magis physice movere et causae efficienti potius tribuitur: hoc autem contingere potest, aut causando in re mota aliquem effectum, — nempe sive motum v. g. in proiectione lapidis sursum, sive aliquam formam seu dispositionem ad quam sequitur motus seu operatio v. g. generans respectu motus corporis gravis—; aut non cau­ sando, sed applicando potentias ad proprios actus seu operationes, v.g.applicando virtutem volendi ad actum volendi, ita ut potentia volendi intrinsece immutetur et inclinetur, ideoque de potentia in actum reducatur vel de actu primo in actum secundum transferatur. Movere autem quoad specificationem est magis moraliter movere et causae finali potius competit, quia consistit in determinata ratione proponendi et praesentandi obiectum sub ratione boni apprehensum, conse­ quenter influit alliciendo seu suadendo seu desiderium sui inspirando. Secundo est notandum, quod cum dicitur voluntas movere se, non intelligitur dumtaxat potentia aut virtus agendi, qua voluntas est naturaliter prae­ dita, et actio immanens, qua voluntas, dum agit, perficitur; sed praeterea vo­ luntas « praesuppponit cognitionem perfectam finis, propter quem voluntas agit et in quem agendo tendit; non modo significat facultatem voluntatis et rationis, qua homo est dominus suorum actuum et qua creatura rationalis est (1) Ex hoc tamen non est inferendum, < quod esse sit aliquid imperfectius quam essentia, sed quod esse in exercitio consideratur ut magis concretum et non ita abstractum » (Ledesma, loc. prox. cit., a. 12, ad 1«»» in fin.). (2) Verumtamen, controvertitur inter ipsos Thomistas, an voluntas sit perfectior secundum quid intellectu solum pro statu praesenti, vel etiam pro quolibet statu. Quidam (Capreol., I, dist. I, q. 1, ad arg. contr. conci.; IV, dist. 49, q.2, ad arg. contr. *2m conci.; Cajetan., I, q. 82, a. 3; I-II, q. 3, a. 4) tuentur, voluntatem esse talem solum pro statu praesenti; alii vero (Ferrar., Ill C. Gent., c. 26) docent, Ipsam esse talem pro quolibet statu. Quapropter, animadvertit Bañez (I, q. 82, a. 3, dub. 2«««) quod ■ haec sententia Ferrariensis est satis proba­ bilis et acuta...•Ceterum, sententia Cajetani et Capreoli est etiam satis probabilis...», (3) Cfr. Auctores initio citatos, pag. 805, not. 2 .* (4) S. Thomas, I, q. 2, a. 3, Ia via. (5) Cfr. S. Thom., MI, q. 9, a. 1. I ■■■ (6) Cfr. S. Thom., MI, q. 9, . 1 ; 1 q 82, a. 4; ibid., q. 105, a. 5; q. 106, a. 2; q. 111, a. 2; III C. Gent., c. 70; de Pot., q. 3, a. 7. ■ Utrum Voluntas seipsam aliasque potentias moveat 81! causa sui in operando, sed etiam importat hoc quod homo reducat se de potentia in actum, quatenus per rationem determinat se ad volendum hoc vel illudi (1). Tertio est notandum, quod potentiae quae a voluntate moveri possunt, prae­ ter seipsam, sunt intellectus, potentiae sensitivae tam apprehensivae quae appetitivae, et potentia exeeutiva motus. Potentiae autem vegetativae a voluntate proprie non moventur, quia «nostro arbitrio non subduntur» (2). 1007. Status Quaestionis. — His praenotatis, quaeritur quo­ modo voluntas moveat se et alias potentias, et pariter quomodoipsa ab eis moveatur. Cui sequenti modo respondemus: 1008. Conclusio Ia: « Voluntas seipsa II i, intellectum, poten­ tias sensitivas et potentia II exeeutiva II II ovet quoad exercitium ». Prob.: Movere quoad exercitium est efficienter aliquid redu­ cere a statu non agendi ad agendum influxu sive propriae efficientiae sive applicationis. Atqui voluntas alterutro ex his modis reducit seipsam, intellectum, potentias sensitivas et potentiam exeeutivam. Ergo voluntas seipsam, intellectum, potentias sensitivas et po­ tentiam exeeutivam movet quoad exercitium. Mai. constat ex praenotatis. — Min. prob. : In omnibus potentiis activis ordinatis, illa quae respicit finem universalem, efficienter movet ceteras quae finem particularem respiciunt. Atqui praeter voluntatem, ut natura, cuius obiectum est bonum universale et finis in communi, quaelibet alia potentia in homine, videlicet vo­ luntas ut libera, intellectus, potentiae sensitivae et potentia exe­ eutiva, respicit particulare bonum proprium et sibi conveniens. Ergo voluntas alterutro ex illis modis reducit seipsam, intellectum, potentias sensitivas et potentiam exeeutivam. Mai. est ex se nota; tunc enim quaelibet inferior potentia, ut finem proprium consequi possit, necessario debet esse subiecta ac subordinata quoad motionem illi potentiae quae universalem finem respicit, ut patet tum physice tum sociologice (3). Min. decl. : Io Voluntas ut libera respicit aliquod bonum sibi con­ veniens; nam voluntas ut natura « inquantum actu vult finem, reducit se de potentia in actum respectu eorum quae sunt ad finem, ut scilicet actu ea velit » (4); unde ea quae sunt ad finem, de quibus est voluntas ut libera, habent rationem boni proprii et particularis; — 2° intellectus respicit aliquod bonum proprium sibi conveniens; etenim, si voluntas consideretur «secundum communem rationem sui ob(1) Ita ex S. Thoma P. del Prado (De Gratia et Lib. Arb., P. II, c. vi, pag. 207-208, Friburg.-Helv. 1907). (2) S. Thomas, I, q. 84, a. 4. (3) Cfr. S. Thom., I, q. 82, a. 4. (4) S. Thomas, I-II, q. 9, a. 3, ad lu“; cfr. ibid., c.; ibid., a. 6, ad 3»“. 812 Liber ¡I - Philos. Nat. Spec., Pars //, Cap. If, Art. I! I, Sectio II, § 2, HI, 2 iecti, quod est bonum, intellectus autem secundum quod est quae­ dam res et potentia specialis ; sic sub communi ratione boni conti­ netur, velut quoddam speciale [bonum], et intellectus ipse et ipsum intelligere et obiectum eius quod est verum; quorum quodlibet est quoddam speciale bonum. Et secundum hoc, voluntas est altior intellectu et potest ipsum movere» (1); — 3° potentiae sensitivae et po­ tentia executiva respiciunt aliquod bonum proprium sibi conveniens, est per se notum; sunt enim potentiae inferiores quae ex se natae sunt potentiis superioribus subiici et ab eis dirigi; unde est quod volun­ tati subiiciuntur tam potentiae sensiles apprehensivae (2), quam «appetitus sensitivus quantum ad executionem quae fit per vim motivam » (3). 1009. Conclusio IP: «Voluntas movetur quoad specifica­ tionem directe ab intellectu et indirecte a potentiis sensitivis». Prob.: Moveri quoad specificationem est educi a statu inde­ terminate agendi ad determinate agendum seu ad agendum hoc vel illud, prout scilicet talis vel talis finis, sive hoc vel illud obiectum proponitur et praesentatur. Atqui voluntas de facto educitur a statu indeterminate agendi ad determinate agendum directe ab intellectu et indirecte a potentiis sensitivis. Ergo voluntas movetur quoad specificationem directe ab intellectu et indirecte a potentiis sensitivis. Mai. liquet ex notatis. — Min. prob. : Voluntas est appetitus sequens formam apprehensam, ut saepius habitum est. Atqui haec forma, ut bona et conveniens seu appetibilis, proponitur et prae­ sentatur voluntati directe ab intellectu. Nam, voluntas est appetitus rationalis; unde ipsum bonum, quod est obiectum voluntatis, «ap­ prehenditur secundum quamdam specialem rationem comprehensam sub universali ratione veri » (4), quod est obiectum intellectus; quo contingit ut voluntas categorice a ratione practica imperetur (5). Intellectus autem nihil voluntati proponere et praesentare potest, nisi quod a sensibus et per sensus receperit, quia nihil est in intel­ lectu quin prius fuerit in sensu, ut alibi fuse ostensum est. Imo, quia homo per appetitum sensitivum physice immutatur et psy­ chice diverse disponitur, fit ut aliter et aliter apprehendi possit bonum ut conveniens seu appetibile; hinc est, quod «secundum quod homo est in passione aliqua videtur ipsi aliquid conveniens quod non videtur ei extra passionem existenti, sicut irato videtur (1) S. Thomas, I, q. 82, a. 4, ad Ium; cfr. I-II, q. 9, a. 1. (2) Cfr. S. Thom., I, q. 81, a. 3, ad 3“®. (3) S. Thomas, ibid., c. (4) S. Thomas, I-II, q 9, a. I, ad 3«m, (5) Cfr. S. Thom.; ibld., a. 17, a. I. Utrum Voluntas seipsam aliasque potentias moveat 813 bonum quod non videtur quieto; et per hunc modum, ex parte obiecti, appetitus sensitivus movet voluntatem » (1). Ergo voluntas de facto educitur a statu indeterminate agendi ad determinate agendum directe ab intellectu et indirecte a potentiis sensitivis. 1010. Corollaria. — Ex iam probatis sequentia corollaria scitu quam maxime necessaria recte inferuntur. Coroll. rm. — Colligitur primo quod voluntas, seipsam ad exer­ citium movendo, se habet ut movens simul et mobile, aliter tamen et ali­ ter; est enim movens, ratione et vi motus seu actus volitionis finis, quo est in actu; est vero mobilis, ratione suae potentialitatis, inquantum scilicet est in potentia in ordine ad actu volendum ea, quae sunt ad finem. Et quia per eamdem rationem, qua voluntas seipsam movet quoad exer­ citium, movet intellectum et alias potentias; fit ut voluntas sit movens quoad exercitium ipsum intellectum vi ipsius actualis volitionis finis; unde, eadem voluntas est causa illius iudicii practici seu inventi et sententiati, quo nempe aliquid esse determinate nunc agendum apprehen­ ditur; quod est dicere, ipsam voluntatem esse causam illius formae appre­ hensae, qua eadem voluntas habet determinationem ad seipsam mo­ vendum ad determinate appetendum hoc, quod iudicat esse appetendum propter finem volitum. Hinc liquet, quod intellectus non est determinans voluntatem, inquantum consideratur absolute et ex propria sui virtute, sed ex virtute quam habet prout est instrumentum eiusdem voluntatis ut efficaciter volentis finem et inquantum est a voluntate motus ad determinandum defi­ nitive et sententialiter id quod est fini volito conveniens seu ad agendum propter finem (2). Quantumcumque igitur intellectus repraesentet aliquid ut bonum et ut utile, si illud non repraesentet ex vi volitionis finis, talis repraesentatio non habebit vim et rationem imperii; ideoque non ha­ bebit vim determinandi et efficaciter movendi voluntatem in obiectum repraesentatum; erit per consequens iudicium speculativum seu speculativo-practicum, sed non practico-practicum. Quapropter, intantum in­ tellectus suo imperio seu intantum apprehensio determinati obiecti de­ terminat voluntatem, inquantum intellectus respectu voluntatis volentis finem habet vim et rationem instrumenti, ideoque inquantum est ab ipsa voluntate motus (3). Coroll. irm. — Colligitur secundo quod voluntas, seipsam movendo in ea quae sunt ad finem, procedit simili ac proportionali modo, quo intel­ lectus seipsum movet in scientias acquirendas seu inveniendas (4). Itaque, a) sicut intellectus ex assensu principiorum se reducit per discursum in conclusionum assensum, quo se movet reducendo se de potentia in actum: ita voluntas ex volitione finis se reducit per electionem in ea quae sunt ad (1) (2) (3) (4) S. Thomas, ibid.t q. 9, a. 2. Cfr. S. Thom., I-II, q. 17, a. I. Cfr. S. Thom., III, dist, 17, q. I, a. 2, qla. 1. Cfr. S. Thom., I-II, q. 9, a. 3-4; dc Malo, q. 6, c. 814 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. II, Art. Ill, Sectio II, § 2, III, 2 finem, qua seipsam movet reducendo se de potentia in actum seu in actum volendi id quod solum potentid erat volendum; — p) item, sicut intellectus, quia dari nequit in resolutione conclusionum processus in infinitum, nullum processum rationis seu scient ificum instituere potest nisi incipiat a principio per se noto et primo et immediato, cui sine discursu sed solo habitu naturali assentit: ita voluntas, quia dari nequit in resolutione finium processus in infinitum, ad nullam volitionem eorum quae sunt ad finem H volibilium, quod potest se movere nisi incipiat a primo principio omnium II est ultimus finis, in quem voluntas fertur sine processu appetitiva, sed ex sola naturali inclinatione seu instinctu naturae sibi ab Auctore naturae collato. Coroll. IIInm. — Colligitur tertio mutua dependentia perfectaque har­ monia, licet cum quadam subordinatione, inter voluntatem et intellectum, Quandoquidem, «hae potentiae suis actibus invicem se includunt, quia intellectus intelligit voluntatem velle, et voluntas vult intellectum intel­ ligere. Et simili ratione, bonum continetur sub vero inquantum est quod­ dam verum intellectum, et verum continetur sub bono inquantum est quoddam bonum desideratum » (1). Nihilominus, licet omnem voluntatis motum necesse sit praecedat apprehensio, tamen « non omnem apprehen­ sionem praecedit motus voluntatis; sed principium considerandi et intelligendi est aliquod intellectivum principium altius intellectu nostro, quod est Deus » (2). Coroll. IVnm.— Colligitur quarto demum, quod duplex genus actuum competunt voluntati; uno modo actus quibus a seipsa movetur, et sunt omnes actus perfectae electionis, qui praesupponunt consilii seu discursus practicae rationis determinationem; altero modo actus quibus movetur tantum ab Auctore naturae, sive in bonum in communi seu in ultimum finem in communi, sive in aliquod bonum particulare, cum scilicet Pri­ mum Movens, tamquam agens speciale, immediate movet voluntatem ad appetenda quaedam particularia seu specialia bona (3). * 1011. Quaestiuncula Ia: — Ostensum est quod vohmtas dependet et mo­ vetur ab intellectu; propterea, dubium oritur, quomodo dependeat ab intellectu perfecte imperante seu ab eius indicio practico-practico, an scilicet necessario imperium exequatur, ita ut ab eo discordare nequeat actum oppositum eliciendo, aut converso. í’SHf (1) S. Thomas, I, q. 82, a. 4, ad !"n>; cfr. I-II, q. 17, a. 1. (2) S. Thomas, ibid., ad 3«™. T ] (3) Cfr. S. Thom., I-II, q.9, a. 6, ad 3«™.— Ex praedicti corollarii doctrina logice et ne­ cessario colligendum est obiter, quod repugnat actus malus seu peccati repeti ex iis actibus, In quos voluntas prodit ut mota tantum a Deo (sive tamquam a motore generali sive speciali); sed simpliciter et absolute repetendus est ex illis actibus quos voluntas emittit ut mota etiam a seipsa. Ita post S. Thomam (cfr. I-II, q. 9, a. 6, ad 3»“; IV C.Gcnt.,c. 107; de Malo,q. 16, a. 2, et passim), fere communiter omnes ut CajetaNUS (cfr. I-II, q. 9, a. 6), Salmantic. (De Angelis, Tract. 7, disp. 11, dub. unie., n. 23), Ioan, a S. Thoma (I, q. 59, disp. 23, a. 2, n. 4146), et inter innumeros alios praecipue los. De Vita O. P. (cfr. Tractat, de Proprio et per se Principio unde provenit peccatum >n actionibus voluntariis, in duas partes divisum etc., P. I, § 5, n. 134 ss.; Panormi, 1665). Utrum Voluntas seipsam aliasque potentias moveat 815 * 1012. Praenotamina. — Ad huius et sequentis quaestionis solutionem, quaedam sunt adnotanda ex S. Thoma deprompta, quibus perpensis, potest Novitius utriusque quaestionis sensum plenius intelligere. Primo recolendum est ex antea habitis, quod voluntas se movens habet rationem et moventis et mobilis; et intellectus, voluntatem determinans, se habet ut eius instrumentum. Secundo est notandum, quod ad veram et propriam causam opus est ut ad eam ex necessitate effectus sequatur, ita ut inter causam et effectum sit connexio et sequela necessaria (1). Tertio est notandum, quod homo est dominus sui actus quia « habet deli­ berationem de suis actibus» (2). Deliberare autem proprie et stricte est invenire, — syllogizando et regulam agendis applicando —, quid hic et nunc sit magis conveniens seu melius agere. Quare, deliberatio rationis completive et perfecte importat dictamen practicum et ultimum rationis, quae per sententiam de sin­ gulari agendo applicat appetitum hic et nunc in illum actum quem dictat esse agendum (3). Quarto est notandum quod duplex est imperium, scilicet perfectum, quod praesupponit efficacem voluntatem finis; et imperfectum, quod praesupponit inefficacem voluntatem finis. Etenim, conclusio syllogismi operativi, — quae importat illud indicium perfecte practicum et omnino definitum —, habet prae­ cipere seu imperare ac efficaciter inducere voluntatem in electionem eorum quae sunt ad finem, quia procedit ex efficaci voluntate finis; si autem ex inefficaci finis volitione procederet, non haberet talem vim praecipiendi aut imperandi (4). Quinto est notandum, quod ratio practica dum, ex ratione finis cui voluntas adhaeret, syllogizando concludit seu sententiat ac deliberat, — quod scii, hic et nunc hoc (v. g. B) est magis expediens et melius ut fiat, vel hoc (v. g. A) est agendum —, efficaciter impellit voluntatem in actum conclusum seu sententiatum ac deliberatum. Vei quod in idem redit, statim ac ratio practica profert senten­ tiam seu in illo instanti quo concludit et deliberat quid sit agendum, inducit voluntatem in actum, sive interiorem sive exteriorem (5). Sexto demum est notandum, quod iudicium perfecte practicum, quo volun­ tas determinatur ita ut cum eo non possit oppositum componere, est in pote­ state voluntatis; quare, non habet in sua potestate suum proprium motum seu actum, nisi simul in sua potestate habeat iudicium, quo ipsa determinatur. Si igitur voluntas necessario ad unum determinetur per illud indicium, talis neces­ sitas non est absoluta, sed conditionata et ex suppositione (6). * 1013. Responsio: — Circa propositam quaestionem datur inter auctores duplex principalis sententia. Io Quidam tenent, quod iudicium perfecte practicum seu imperium ra­ tionis determinans ad unum ipsam voluntatem simpliciter repugnat- libertati electionis. Nam, cum voluntas sit indifferens ad oppositos actus, non potest (1) Cfr. S. Thom., de Malo, q. 3, a. 3, ad 3«>». (2) S. Thomas, I-II, q. 6, a. 2, ad 2«n>; cfr. ibid., q. 109, a. 2; II, dist. 24, q. 3, a. 2, c.; de Verit., q. 24, a. 12; III Ethic., Icct. 9. (3) Cfr. S. Thom., III de Anim., lect. 6, n. 840-842; I-II, q. 76, a. 1, c.; de Malo, q.3, a. 9, ad 7um; de Verit., q. 10, a. 5, c.; VI Ethic., Icct. 9. — Probe est hic distinguendum iudicium liberi arbitrii seu iudicium ad quod sequitur electio, a dictamine conscientiae: illud enim est iudicium practico-prácticum, hoc potius est iudicium spcculatlvo-practlcum (cfr. S. Thom., de Verit., q. 17, a. I, ad 4u»>). (4) Cfr. S. Thom., I-II, q. 17, a. 5, ad 1«»; III, dist. 17, q. I, a. 2, qla. 1, c. (5) Cfr. S. Thom., Ill Ethic., lect. 9; VII ibid., Icct. 3; 1-11, q. 13,a. I,ad2««»; ibid., a. 3; II), q. 18, a. 4, ad 2um. (6) Cfr. S. Thom., I-II, q. 13, a. 6, ad 2»<». 816 Liber II - Philos. Nat. Spec., Pars II, Cap. 11, Art. Ill, Sectio 11, § 2, 111,2 Utrum Voluntas seipsam aliasque potentias moveat ad hoc vel illud agibile determinari, nisi a seipsa, hoc est per ipsammet actus elicientiam, ideoque non potest determinari per aliquid naturaliter praecedens ipsam elicientiam. Ita Suarez (1), Vasquez (2), Arriaga (3) et Suareziani omnes. Sed Contra est; quia unumquodque agit inquantum est actu per formam; ideo, «voluntas, cum sit ad utrumlibet, per aliquid determinatur ad unum, scilicet per consilium rationis » (4). Quare contrarium cum aliis est sentiendum. 2° Alii igitur contrarium sentiunt. Nam, voluntas agentis determinatur (in suis actionibus particularibus liberis), tamquam a principio intrinseco et formali, a forma apprehensa de singularibus agendis inventa et excogitata per rationis collationem (5); agens enim, conferendo agenda ad finem et applicando universalem rationem finis iisdem singularibus agendis, excogitat et invenit illam formam. Facta porro praedicta collatione et applicatione, agens pronun­ tiat tamquam index ultimam sententiam sui iudicii, quâ sententiâ definit: «tó­ tem actionem (v. g. 4) hic et nunc esse agendam ad finem intentum a suamet volun­ tate»; ab hac autem definitione sententiata voluntas discordare nequit, sed eam necessario sequitur. Ita post S. Thomam, omnes Thomistae communiter, cum quibus dicendum est: ■ « Omnis voluntas ad aliquam determinatam actionem liberam determinatur per cognitionem seu per iudicium sui proprii intellectus apprehendentis per ratio­ nem finis talem actionem, v. g. A, esse determinate agendam vel non agendam; seu quod in idem redit, omnis voluntas se determinat ad unam actionem apprehen­ sione seu formâ apprehensâ singularis agibilis, tamquam per principium quo ipsa a seipsa determinatum. Etenim, ut expresse docet S. Thomas «sicut natura determinatur ad unum per suam virtutem, ita voluntas determinatur ad unum per suam sapientiam, qua voluntas dirigitur infallibiliter ad unum finem» (6). Quapropter, repugnat voluntatem a iudicio practico discordare seu oppositum actum ponere; alioquin, non dirigeretur infallibiliter a sapientia ad unum (7). Neque huius iudicii determinatione libertas voluntatis destruitur, sed magis constituitur et firmatur; quia non potest «esse in homine libertas arbitrii nisi ad eum determinatio sui operis pertineret, ut ex proprio iudicio eligeret hoc aut illud » (8). I * 1016. Responsio: — Controversia haec agitatur inter Thomistas, quos inter duae habentur opiniones, quae succinte delineandae sunt, ut tirones perfectam huius quaestionis notitiam habeant. Io Quidam docent, quod per iudicium perfecte practicum voluntas se movet solum moraliter et non physice; quia ut physice moveatur requiritur aliquid aliud, quod praestitui potest a solo Deo, qui solus potest physice volun­ tatem libere determinare (I). Ita, post Alvarez (2), fere communiter omnes Thomistae. 2° Alii autem docent, quod ad iudicium proprium, quo voluntas deter­ minatur ad se movendum in unam determinatam partem ex oppositis, sequitur, tamquam ad principium effective movens sequela physica et necessariá, determi­ natus operationis motus, quo ipsa voluntas a seipsa movetur. Quod clarius sic exprimitur: obiectum voluntatis, — nempe bonum vel malum, conveniens vel nocivum —, ipsi voluntati propositum per hoc quod aliquid affirmatur vel negatur esse aut non esse bonum vel malum, sive conveniens aut nocivum, infallibiliter et sequelá physicá necessariá infert voluntatem in actum conformem obiecto proposito seu in actum prosecutionis vel fugae. Hanc opinionem ex Thomistis acriter defendit rationibus et auctoritate S. Thomae antiquiorumque Thomistarum (v. g. Cajetani, Capreoli, Ferrariensis) Jos. De Vita O. P., qui non sine profunda metaphysica quaestionem ex professo tractat per totum suum opus iam a nobis citatum. Quia autem con­ ceptio haec non est familiaris nec forsan satis nota, liceat ulterius illam decla­ rare simulque verbis eiusdem auctoris aliqualiter probare. Voluntas itaque per actionem propriam intellectus, tamquam per actionem propriam sui instrumenti coniuncti, procedit ad efficiendum id quod superat virtutem talis actionis, hoc est ad amovendum seipsam ad exercitium actus. Ergo voluntas volens finem non potest pervenire ad movendum seipsam ut ap­ petat aliquid determinate propter finem quantum ad exercitium actus, nisi per intellectum ut motum ab ipsa voluntate finis (3). Hinc est, quod forma singularis agibilis inventa per collationem seu discursum consilii ab intellectu, — ut moto a voluntate efficaciter volente finem ad talem formam inveniendam, quae scilicet importat iudicium, quo ultimatiin concluditur sic: «hoc (v. g. A) hic et nunc est agendum d pro fine volito —, est principium per quod voluntas habet ut se moveat vere efficienter in determinatam actionem; ita ut illa forma apprehensa importet ipsum intellectus imperium, quo agens voluntarium movet quidquid movet (4). Sicut igitur falsum est absolute dicere, quod: voluntas de necessitate sequitur rationem apprehendentem aliquid esse bonum vel utile; ita verum est dicere, quod: voluntas de necessitate sequitur rationem ut motam ab eadem voluntate vi actus volitjonis finis, ad determinandum per suum iudi­ cium seu apprehensionem id quod est conveniens fini seu ad determinandum per imperium id quod expedit agere (5). Denique, id quod ita ad aliud sequitur ut eo posito statim ponatur, sequitur ad illud infallibiliter ct per sequelam physice necessariam; sequela enim physice * 1014. Corollarium. — Exinde infertur, quod proximum movens voluntatem, eamque ad suas liberas actiones determinans per modum agentis principalis pro­ ximi, habentis supra easdem actiones dominium et principatum, est ipsamel voluntas ut volens finem. Id autem quo voluntas, tamquam instrumento coniuncto, utitur ad seipsam determinandam, est intellectus; hic enim est a natura deputa­ tus ad eidem voluntati inserviendum tamquam index, quo mediante profert sententiam de propriis actionibus, easque ordinat et ad finem volitum adducit. * 1015. Quaestiuncula H": — Posito quod voluntas necessario determinatur a ratione perfecte imperante seu a iudicio practico-practico; quaeritur ulterius, quanam necessitatis specie, an scilicet necessitate morali vel physica. (1) Metaphys., Disp. 19, sect. 6. (2) I, q. 23, a. 3, disp. 98, c. 5. (3) De Anim., disp. 8. H (4) S. Thomas, de Malo, q. 3, a. 3, ad 5"“; cfr. II Phys., lect. 8; VI Metaph., lect. 2; I, q. 14, a. 8; q. 19, a. 3, ad 5«»; i c. Gent., c. 82; III ibid., c. 2; de Verit., q. 8, a. 12; \, dist. 45, q. 1, a. 3; II, dist. 25, q. 1, a. 1 ; ad Rom., c. 9, Icct. 3; Opuse. 2, c. 96. — Suarezianam opinio­ nem acriter insequitur P. S. De Vita, op. cit. -I (5) Cfr. S. Thom., de Verit., q. 24, a. 2, c. ' J (6) S. Thomas, III C. Gent., c. 23; cfr. Ferrar., ibid. •_.! (7) Cfr. S. Thom., I C. Gen!., c. 32, 88, 93; de Malo, q. 16, a. 2. c.; de Verit., q. 23, a. 6, ad S»”*; q. 24, a. 2, c. jfl (8) S. Thomas, II, dist. 28, q. 1, a. I. c. 817 (1) Sciendum est, quod voluntas dupliciter potest movere et determinare libere seipsam, scii, moraliter, quae est motio metaphorica, et physica, quae est motio causae efficienter mo­ ventis. Cfr. P. D. Alvarez, De Auxiliis Div. Gr., Disp. 81, n. 6. (2) Cfr. Opus, cit., loc., cit.; et ibid., Disp. 13; I-II, q. 9, a. 3-4. (3) Cfr. S. Thom., VI Metaph., lect. 2; de Verit., q. 8, a. 12, c.; de Virtut., a. 9. cire, fin.; II C. Gent., c. 2; II, dist. 25, a. 1 ; ad Romanos, c. 9, lect. 3. (4) Cfr. S. Thom., Opuse. II, a. 3. (5) Cfr. S. Thom., Ill, dist. 17, q. 1, a. 2, qla. 1. — Praedicta doctrina nixus De Vita, totam praedetenninationis physicae difficultatem quoad actiones liberas ad hoc reducit: an ra­ tionis imperium sit necessarium voluntati ad se movendum in alteram partem ex opposttts ct an cum libertate cohaereat, quam quaestionem cl. Thomista longe et clare prosequitur (cfr. op. cit., P. II, disp. 3). Actus deliberatus seu voluntarius Corollarium generale 818 necessaria explicatur solum per hoc, quod uno posito, aliud 819 statim sequitur. Ad obiectum autem voluntatis, — scii, bonum vel malum sive conveniens vel nocivum —, ut voluntati propositum per hoc quod aliquid affirmatur vel negatur Actus Deliberatus seu Voluntarius esse vel non esse bonum vel malum sive conveniens vel nocivum, statim sequitur affectus seu motus voluntatis, sive prosecutionis sive fugae, illi obiecto propo­ sito conformis (1). Manifestum est igitur, quod obiectum voluntatis apprehen­ sariâ, movet voluntatem eamque ad illud obiectum ACTUS VOLUNTATIS ACTUS INTELLECTUS sum et voluntati illo modo propositum, infallibiliter et sequelâ physice necesnecessario determinat, necessitate non absoluta, sed conditionata et ex suppositione (2). •» 1) idea seu apprehensio boni ut boni c 1 (I-ll, q. 9, a. 1) 3) apprehensio boni ut conveniens et I assequibile U (I-II, q. 19, a. 4ss.) 4) appetitus efficax seu intentio efficax (I-II,q.8, a. 1,4; q.19, a.7ss.) E 31 C I •5 ' a) elective » / t | 6) consensus (I-II, q-15) 2 COROLLARIUM GENERALE De Genesi et Evolutione Psychica Actus Voluntarii. 1017. Ex satis exposita psychologica tractatione circa intel­ lectum et voluntatem iure et logice colligi potest, tamquam generalis corona, completi perfectique actus genesis ac evolutio psychica, fuse a S. Thoma (3) tractata et a nobis hic solum schematice delineata. Attamen ut schema plene intelligatur, sciendum est quod actus voluntarius seu humanus est ille cuius homo est dominus per ra­ tionem et voluntatem, ideoque qui ex voluntate deliberata pro­ cedit (4); «ex hoc enim quod ratio deliberans se habet ad opposita, voluntas in utrumque potest» (5). Praeterea recolendum est, quod motum voluntatis semper praecedit, saltem causalitate seu natura, motus ipsius intellectus: quia nihil volitum quin praecognitum et ignoti nulla cupido; consequenter, dynamica voluntatis parallele et proportionate dynamicam intellectus in omnibus sequitur. His praenotatis, genesis et evolutio psychica actus deliberati seu vo­ luntarii sequenti schemate exhibetur. $ (1) (2) (3) (4) (5) Cfr. S. Tho.m., III de Anim., lect. 4, 12. Cfr. S. Thom., I-II, q. 13, a. 6, ad 2»m. I-ll, qq. 8-21. Cfr. S. Thom., I-II, q. I, a. 1. S. Thomas, ibid., q. 6, a. 2, ad 2«m. >- 2) appetitus inefficax boni seu -tendentia in bonum (I-II, q. 8) 5) consilium (I-ll, q. 14) iudicium pradico-pra cticum (l-II, q. 13, a 3;q. 14,a.6) / ( a) elective . (I-II, q. 13) B. o I * I b) execu- I 9) imperium (I-I I, q. 17) I y I five >- 10) usus activus i (I-II, q. 16) / b) execu11) usus passivus Í (I-II,q. 16,a. 1) > Ex parte finis mediorum