. EIRMIN-DIDoT ET C*0. — MESNIL (EURE). SUMMA PHILOSOPHICA IN USUM SCHOLARUM AUCTORE F. THOMA MARIA ZIGLIARA ORDINIS PRÆDICATORUM S. R. E. CARDINALI EDITIO TERTIADECIMA VOLUMEN II COSMOLOGIA, PSYCHOLOG IA ET THEOLOGIA NATURALIS PARIS LIBRAIRIE DELHOMME et BR1GEET Gabriel BEAUGHESNE & Gle ÉDITEURS 83, rue de Renues, 83 1902 Dépôt à LYON. 3. avenue de l'Archevêchi. .Xemin une Auctoris facultate præsens opus edere liceat. APPROBATIONES (Præmissæ prima) editioni. — Romæ ex typographie 9. C. de Propaganda Fide, 1876.) Jussu Reverendissimi P. M. Fr. Josephi Mariæ Saevito Vicarii Generalis totius Ordinis Prædicatorum, legimus qua majori po­ tuimus sedulitate Opus inscriptum Summa Philosophica in usum Scholarum auctore P. F. Thoma Maria Zigliara Ordinis Prædicatorum, illudque summopere probamus non tantum quod nihil fidei ac bonis moribus adversum contineat, sed et eo potissimum nomine quod Auctor Sancti Thoma) Aquinatis doctiinis innixus, cujus mentem plane est assecutus, quaestiones omnes etiam recentissimas, ut in votis erat, ordine, perspicuitate atque argumento­ rum vi exponit ac decernit. Quapropter præfatum opus edendum esse censemus. Datum Romæ in Conventu S. Mariæ supra Minervam die Festo Translationis S. Thom® Aquinatis, 28 Januarii 1876. Fr. RAYMUNDUS BIANCHI 8. T. Magister et Procurator Generalis Ord. Præd. Fr. PAULUS CARBO Magister et Theologus Casanatensis Ord. Præd. NOS, Fr. Josephus M. Sanvito Sacr. Theol. Professor, ac totius Ordinis Prædicatorum humilis V. Generalis et Servus, Facultatem concedimus A. R. P. F. Thomæ M. Zigliara Ord. Nostri, S. Theol. Magistro, et Collegii D. Thomæ de Urbe Regenti, typis evulgandi opus, cui titulus Summa Philosophica in usum Schola­ rum. etc., Jam revisum et approbatum a duobus Ord. Nostri Theo­ logis. — In quorum fldem, etc. Datum Romæ in Conventu Nostro S. Mariæ supra Minervam. Die VII Martii, sacra Doctor! Angelico S. Thomæ Aquinati. Fr. JOSEPHUS M. SANVITO V. Generalis Ordinis. 4oc. f SigFr. HYACINTHUS MARCHI Magister Provincialis Daciæ et Socius Registr. pag. 252. IMPRIMATUR f. Fr. ViNCENTius M. Gatti Ord. Præd. S. P. Ap. Mag. COSMOLOGIA Prologus. In ontologia de rebus generali quadam ratione loculi sumus, nunc vero de iisdem rebus peculiariter est dicendum. Porro res istæ, si ab Ethica abstrahamus, tres sunt, nempe mundus corporeus, anima et Deus. Hinc Metaphysica specialis in tres Sectiones distinctas distribuitur, vi­ delicet in Cosmologiam (a z.óapos, mundus, et Xoyoc, sermo), quæ est scientia de mundo ; in Psychologiam, quæ est scientia de anima; et in Theologiam naturalem, quæ est scientia de Deo. — A Cosmología auspicamur, non ut a nobiliori, sed ul a qua cognitiones nostræ exordiuntur, et ad animam postea et ad Deum assurgunt. Notandum tamen Cosmologiam metaphysice de mundo corporeo disserere, scrutando nempe et declarando intimam mundi naturam, causas, leges, ceteraque hujusmodi, quæ generice mundum respiciunt in se et in suis causis; nulla autem ratione de peculiaribus phænomenis, quæ in ipso mundo sunt, minutatim describendis occupari ; hoc enim officium est aliarum scientiarum natu­ ralium. Ad partitionem vero Cosmología? quod attinet, tria enucleanda distincte veniunt : — tmquidem, de mundo generalim sumpto; — 2m de mundo quoad naturam corporum quibus coalescit, seu de mundi corporei intrinseca natura ; — 3ra denique, de mundo quoad leges quibus subjicitur. LIBER PRIMUS DE MUNDO IN GENERE Prologus. A probanda reali mundi existentia hic supcrsedeo : de illa enim late in Logica disserui (50, XIII), ubi sen­ ius externos esse vera criteria certitudinis demonstratum est ontra pyrrhonistas et idealistas receniiores. Quocirca illa • xistentia præsupposita, ad ejusdem mundi generales characteres essentiales determinandos primitus accedo. Qua in re tria distincte sunt declaranda : nempe Io ratio existentiæ mundi; 2- modus quo existentiam accepit; 3° tempus quo ad existentiam pervenit. CAPUT PRIMUM DE MUNDO QUOAD RATIONEM SU.E EXISTENTIÆ Prologus. Ut prima Sectio hujus primi Libri adæquate ■ rtractetur, edissero præprimis de mundi characteribus, ut objectum cui studere in tota Cosmología debemus, distincte a nobis cognoscatur; deinde quæstionem aggredior de '■alione existentiæ mundi. Quidquid autem realiter ex isti t, vel in se vel in alio rationem propriæ existentiæ habet; unde primo probo generice mundum non a seipso sed ab alio existentiam habere : deinde in eodem secundo articulo idipsum probo in specie, relate nempe ad materiam munda­ ri in; quia vero pantheismus præcedentibus conclusionibus nostris detrectare totis viribus conatur, hinc in tertio articulo peculiarem quæstionem de pantheismo instituo. ARTICULUS PRIMUS (1) De essentialibus mundi corporei characteribus. I. Prsnotamen. De illo mundo imprœsentiarum loquimur, quem sensus nostri externi tam evidenter tamque invinii- ART. I. DE ESSENTIALIBUS MUNDI CORPOREI CHARACTERIBUS. 9 bili certitudine renuntiant, hoc est, de mundo sensibili. Omnes autem naturas, quibus mundus iste coalescit, nos sensibus non experimur, imo experiri non possumus : at hoc minime necessarium est. Etenim sicut statuta hominis na­ tura sive physica sive metaphysica, certissime definimus illam inesse omnibus ac singulis humanis individuis, quæ existere ponantur, esto individua ista sensibus non perci­ piantur; pari ratione, cognita natura physica s: ve melaphysica vel unius rei corporeae, illam inesse omnibus singulisque rebus, quibus mundana machina exurgit,jure et toto rigore demonstrativo concludere nedum possumus, sed debemus. Ab hoc criterio melaphysico nunquam et nusquam est mente divertendum. Quibus praenotatis, sit primum : II. Mundus est ens undequaque compositum. Mundum esse ens quoddam compositum experimento constat, et a nemine in dubium vertitur. Quod vero sit ens undequaque compositum, de facili probatur. Etenim compositum quin­ tuplicis generis esse potest : Io essentiale, quod ex unione partium essentialium, ut ex materia et forma, resultat (0.47 et 49) ; — 2° intégrale, quod partes habet, non quidem sui essentiam constituentes, sed ad suam connaturalem perfec­ tionem pertinentes, ut br-achia, pedes, etc., in humano cor­ pore;— 3° accidentale, sicut compositum ex substantia et suis accidentibus; — 4° numericum, quod ex collectione multorum exurgit, ut domus, lapidum acervus, et alia hujus­ modi; — 5° enlilalivum, quod ex essentia et existentia, quasi ex partibus, exurgere intelligitur. — Atqui mundus est ens cssenhaZitercompositum.quiacorruplioet generatio, quæ in rebus mundanis cernuntur, earum mutationem subs­ tantialem evidenter ostendunt; — est compositum integrate, quia extensione donatur, ex qua subjecto extenso provenit ratio integritatis; — est compositum accidentale, nam in mundo realitas datur substantiarum et accidentium, quæ afficiunt quidem substantias, sed a substantiis distinguun­ tur, ut fuse probavimus in Ontologia (28, III, et 30, V); — est compositum numericum, quia, ut patet per sensus, mun­ dana machina ex plurium rerum collectione et ordine resul­ tat; — estcompositum entitalivum, quia essentia ejus a sua existentia distinguitur (0. 12, V). — Igitur mundus est ens undequaque compositum. III. Mundus est ens absolute finitum. Mundus corporeus, de quo in præsenti loquimur, constat ex naturis corporeis 10 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. I. DE MONDO QUOAD BATIONEM SUÆ EXIST, quantitate praeditis. Atqui intrinsece repugnat quantitatem sive continuam sive discretam esse infinitam (0. 24, II et V) igitur mundus corporeus non potest esse infinitus in ordine quantitatis, sed est essentialiter finitus. — Quoad vero na­ turas ex quibus coalescit, mundus est ens essentialiter com­ positum, ut superiori numero dictum est. Ens autem infinitumest simplicissimum (0.24, VII). Non igiturmunduspotesl esse natura sua infinitus, sed est essentialiter finitus in pro­ pria essentia. — Consequenter in nullo ordine actualis perfedionis potest esse infinitus, quia quaelibet perfectio est in subjecto ad modum ejusdem subjecti. IV. Mundus est ens contingens. Ens contingens illud esse definivimus (0. 21, I), cui sine repugnantia sicut competit actualis existentia, ita potest non competere. Atqui mundo sine repugnantia potest convenire non-existentia. Ergomundus est ens contingens. — Probatur minor. Etenim si partes mundi singillatim consideremus, in nulla earum necessitas existendi reperitur, non in sole, non in luna, non in stellis, non in animantibus, non in arboribus, non in aquis aut la­ pidibus : quæ ut existentiaconspiciuntur, ita et ut non-exis­ tentia optime et sine absurdilate intelligi queunt. Si igitur ratione duce, ut par est, philosophari debemus, concluden­ dam est necessitatem existendi toti mundo competere non posse, cum omnes ac singulæ ejus partes essentialiter contin­ gentes deprehendantur. V. Conclusio generalis articuli. Essentiales igitur mundi characteres tres praecipue sunt, compositio omnimoda, limi­ tatio absoluta, et essentialis contingentia. Alios quidem characteres mundi designare facillimum esset, sed in prin­ cipalioribus sistimus. Neque curandæ sunt adversariorum difficultates : hae siquidem in prosecutione tractatus occur­ rent ct discutientur. ARTICULUS SECUNDUS (2) Utrum mundus existât a seipso. I. Prænotamen. Quaerere utrum mundus sit a seipso, non est quaerere utrum mundus sit causa efficiens suae propriae existent!® : hoc enim esset ridiculum et absurdum, quia cum ART. II. UTRUM MUNDUS EXISTAT A SEIPSO. 11 causa efficiens et prior sit suo effectu et ab effectu distincta, et effectus a causa pendeat efficiente (0. 41, II), si mundus esset a seipso sicut a causa efficiente, mundus existeret an­ tequam existeret. Sensus igitur quæstionis est, utrum mun­ dus rationem existendi realiter habeat in sua propria essen­ tia, an in alio principio efficiente sibi extrínseco: sicut in Ontologia explicatum est (21,1). Quæstio hoc sensu explicata faciliter et breviter solvitur. II. Mundus non existit a seipso. Probatur. Mundus, ut su­ periori articulo probavimus, est ens essentialiter contingens. Atqui ens essentialiter contingens non potest habere ratio­ nem suæ existentiæ in seipso, sed habet in alio, ut in causa sibi extrínseca et efficiente suam existentiam (O. 21. II). Ergo mundus non habet rationem suæ existentiæ in seipso : seu non est eng a ge. sed ab alio. III. Corollarium. Cum ergo ens contingens, existentiam . quam habet, habeat ab ente necessario (0. 21, IV); sequitur quod ab ente necessario, ut a vera sui causa efficiente, mun­ dus habeat existentiam. IV. Quæstio altera. Mundus consideratur et prouti est, in sua nempe pulcherrima partium dispositione cl ornatu et legibus, et m sua materia. Fretus igitur hac distinctione, Plato, ut quidam opinantur, docuit mundum quidem quoad partium dispositionem, ornatum, leges, formam denique extrinsecam, a superiori causa esse, sed non quoad mate­ riam, quam improductam et ælernam posuit. Quid hac in re senserit Aristoteles, non certo constat, sicut non certo cons­ tat de mente magistri sui Platonis. Democritus vero ejusque socius Leucippus, quibus vehementer adhæsit Epicurus, Deo neglecto, materiam mundi improductam dixerunt, mundum­ que, qualis nunc est, ex atomorum materialium concursu ortum esse effutierunt. — Prioribus Ecclesiæ sæculis hæretici Marcionitæ, Seleuciani, Manichæi, aliique doctrinam de materia improducta plus minusve renovarunt, sicut materia­ list® cujusque ætatis Epicureorum placita venditarunt. Nec sæculum nostrum ab hujusmodi deliriis immune est. Mate­ rialistarum enim grex in dies augetur, et nihil non molitur, ut æternitatem et improductibilitatem raateriæ, sensu om­ nino epicúreo, veluti dogma scientificum, incredibili pene audadia proclamet. Contra quos sit conclusio : V. Materia improducta intrinsece repugnat. Veritas hujus propositionis manifesta imprimis est ex dictis. Si enim essen- f 2 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. I. DE MONDO QUOAD RATIONEM SUÆ EXIST, líales mundi characteres sunt omnimoda compositio, limita­ tio absoluta, contingentia, esse ab alio, qui quidem charac­ teres stare omnino non possunt cum charactere essendi a se, seu cum improductione; a fortiori improductio seu esse ase repugnat essentialiter materiæ, quæ est mundi coporei pars ignobilior. — Sed insuper probatur aliunde propositio. In­ trinsece repugnat ponere ens quod simul et sub eodem respeclu sit tum quoad essentiam tum quoad quantitatem fini­ tum et infinitum, sit carens motu locali et carens quiete. Atqui hujusmodi esset materia improducta. Ergo materia improducta intrinsece repugnat. — Probatur minor. .V-i teria improducta esset simul finita et infinita absolute, seu quoad essentiam. Nam eo ipso quod materia improducta po­ nitur. ipsi tribuitur ratio entis necessarii, cujus nempe existentia est idem ac ejus essentia. Ens autem necessarium seu a se est ens imparticipatum, seu ipsum esse; et ideo est re­ vira infinitum absolute, ut omnes concedunt. Materia igitur esset quoad suam essentiam ens infinitum absolute. Sed aliunde esset finita. Infinitum enim absolute, tale est ut me­ tus ipso cogitari non possit : hæcenim est notio communis quam omnes de infinito absolute habent. Sed materia posse aliquid melius concipi nemo negare potest nisi simul ratio­ nem neget. Materia ergo improducta esset simul infinita et finita absolute. .Vateriaimproducta esset simul finilael infinila quoad quan­ ti'item. Esset quidem finita, quia quantitas, qua materia do­ natur, est essentialiter actu finita (0. 24, II et V). Sed esset simul infinita, quia materia nullam ex sua natura postulat quantitatem determinatam : cujus signum est quod potest indeterminate augeri, et indeterminate minui, salva ejus intrinseca essentia. Quoties igitur materia existit realiter, non potest ex ipsa natura materiæ ratio haberi cur hanc vel iilam determinatam quantitatem præ se ferat. Si materia igitur a seipsa existit, aut existere debet cum quantitate re­ vera indeterminata, quod idem est ac ponere materiam sine nlla reali quantitate: nam indeterminatum ut tale revera non existit: aut dicendum quod illa indeterminata quantitas sit reapse infinita. Materia improductanon esset neque in motu neque in quiete. E*. revera materia ex natura sua est indifferens ad motum localem : secus enim nec mente posset concipi in quiete a la i motu ; sed est pariterexsua natura indifferens ad quietem: ART. II. UTRUM MUNDUS EXISTAT A SEITSO. 13 sccus non posset intelligi extra quietem existere. Atqui ex subjecto natura sua indifférente ad opposita, desumi non potest magis unum quam aliud oppositorum. Ergo si materia esset improducta, ex natura sua et motu simul careret et quiete ; quod est absurdum. Nam etsi materia sit indifferens ad motum vel ad quietem, existere tamen realiter nequit sine alterutro statu. VI. Nota I. Aliaadhanc thesim spectantia. Haec argumenta satis esse debent cuilibet ad rejiciendam absurditatem mate­ riæ improductæ : sunt enim mathematicæ evidentiæ. Si quis autem plura alia cupit, adeat præ ceteris S. Thomam, II, Contra Gentiles, Cap. XV et XVI, Eminentissimum Gerdilium in peculiaribus demonstrationibus quas scripsit hoc titulo, Essai d’une démonstrationmathématique contre l'existence éter­ nelle de la matière, et Thomam Vincentium Moniglia Ord. Prædicator. in sua Dissertazione contra i materialisli ed allri increduli. VII. Nota IL Solvuntur objectiones. Præcipuæ difficulta­ tes, quas adversarii movent, sequentes sunt. Objectio prima. Productio materiæ duo necessario subau­ dit, nempe creationem et actionem Entis spiritualis in ipsam materiam. Atqui utrumque est absurdum. Ergo materia est. /? __ improducta. Ha arguit Auctor Operis*Système de la nature, / 1 P. I. Cap. II. d'/irlAWfíesp. Nego prorsus minorem. Non solum enim creatio non est absurda, sed ut veritas certissima est admittenda, prout in sequenti Cupite demonstrabitur. Actio autem Entis spiri­ tualis in materiam nullum inconveniens præ se fert, ut videre est in actionibus q~ .s anima nostra in proprium corpus exercet. Quocirca ipse Bayle, vir quidem adversariis nostris > minime suspectus, ’T suo Dictionario, artic. Epicurus, mate­ rialistas deridet, q'v cum phantasticas absurditates, osten­ tent devitare, in v -as incidunt absurditates, concedendo materiæ, enti nempe imperfectissimo, rationem Entis a se et infinite perfecti. Objectio secunda. Omnis artifex præsupponit materiam, in quam agit et ex qua opus suum perficit. Igitur materia ex qua mundus constituitur est improducta. Resp. Distinguo antecedens : Omnis artifex virtutis finitæ præsupponit, etc., concedo ; infinitæ virtutis, nego. — Procul dubio agens finitæ virtutis limitatas actiones habet, ac proinde actionibus suis prærequirit subjectum præexistens, in quod 1* - OSMOLOGIA. LIB. I. CAP. I. DE MUNDO9UOAD RATIONEM SUÆ EXIST, agit, ipsum transmutando, ut proprium compleat opus; at n ,n ita est de agente infinito, cui sicut in essendo, ita et in arendo convenit absolutissima independentia ab alio. Objectio tertia. Mala et defectus sunt in mundo. Atqui hujus­ modi imperfectiones esse non possunt ab agente infinito. Sunt igitur a materia, quæab ipso infinito agente est independens, et improducta. fíesp. Distinguo majorem .-Mala et defectus sunt in partibus mundi, et concurrunt tamen ad bonum totius, concedo. secus, nego. Nego autem minorem, in sensu absoluto sump­ tam, et conseq. — Mala et defectus sunt quidem in mundo, quia causæ secundæ utpote essentialiter limitât® deficere possunt in actionibus propriis ; attamen hujusmodi mala par­ ticularia ad bonum totius universi concurrunt, sicut in tela depicta umbræ ordinantur ad pulchritudinem imaginis. Qua autem ratione a bono possit esse malum, explicavimus in Ontologia (<8, VIH el IX); quo autem pacto et quæ mala a summo et infinito Bono possint causari, explicabimus in Theologia naturali. ARTICULUS TERTIUS (3) De distinctione mundi a Deo. I. Pantheismi notio genérica. Qui materiam improductam tenent, eam esse substantiam a se existentem illatione ne­ cessaria ponunt. At substantia a se existens non solum una sed unica est. Quocirca affirmant unicam existere substan­ tiam, cujus variæ ac opposit® entitates quæ in mundo vi­ dentur, non sunt nisi modificationes aut accidentales expli­ cationes. Hinc pantheismus, a irSv et 0s<5i, hoc est omne Deus, cujus tessera esl'Év xal irâv, seu unum et omne. Extra dubium videtur perantiqua systemata philosophica Indorum, si verba attendantur, non parum pantheismum redolere, quamvis si verum fateri volumus, nonnisi confusissimæ ap­ pareant in illis systematibus notiones philosophie® traditæ sub metaphoris, allegoriis, aliisque figuris, quæ in antiquo­ rum Indorum lectione sæpe offenduntur. Potiori jure nota pantheismi forte græcis Stoicis infligitur, qui mundum cor­ poreum ut corpus ipsius Dei imaginabantur, et Deum ut ART. HI. DE DISTINCTIONE MONDI A DEO. 15 animam ipsius mundi, eo modo quo homo ex anima et cor­ pore coalescere ponitur. Sententiam Stoicorum expressit Vir­ gilios., Æneid. VI. cum dixit : Mens agitat molem et magno se corpore miscet. II. Pantheismus Spinozæ. Sed inter recentiores renovator antiqui pantheismi habetur Baruch Spinoza, natione judæus, mortuus anno 1677. En paucis systema quod tum in Trac­ tatu theologico-politico, tum maxime in Ethica ordine geome. trico demonstrata defendit. — Unica existit substantia, indi­ visa et indivisibilis, immutabilia, æterna, infinita, eadem jugiter existens. Ipsa duobus attributis est prædita, quæ sunt cogitatio et extensio. Per cogitationem constituitur spiritus, per extensionem corpus est. Quæ igitur in mundo videntur sive substantiæ, sive accidentia, sive cogitationes, revera sunt in Deo, imo sunt Deus ipse in seipso sese vario modo modificans. — Iste pantheismus dicitur spinozisticus a nomine Auctoris ; dicitur realislicus, ad differentiam pan­ theismi idealistici, de quo erit sermo suo loco ; dicitur formalismus ex eo quod juxta Spinozam unica illa substantia varias formas induit quibus, quasi multiplex esset, se mani­ festat, in semetipsa manens, nihilque extra se producens. — Quibus principiis nitatur Spinoza, dicemus in solutione objectionum ; modo sequentem conclusionem probandam suscipio : III. Pantheismus, sive dicatur realisticus sive spinozisti­ cus, est omnino rejiciendus. Absurditas pantheismi mani­ festa est imprimis ex dictis in superiori articulo. Sed insuper. Pantheismus est aperta negatio existent!® Dei, contradicto­ ria affirmat, est omnino immoralis. Igitur est rejiciendus.— Consequentia est manifesta. Probatur antecedens. Est aperta negatio existenliœ Dei, quam pantheist® com­ muniter verbis saltem admittunt. Nomine Dei, omnes homi­ nes, sensu naturæ communi ducti, inteliigunt Ens præstantissimum, non quidem identicum mundo, sed ab eo omnino distinctum, imo diversum, inteliigunt nempe non mundumDeum, sed Deum mundi. Atqui panthéiste identificant mun­ dum cum Deo. Ergo revera negant Deum, qualem omnes homines inteliigunt et intelligere oportet. Placet hic tran­ scribere verba ipsius Cousin, viri scilicet ralionalistis non suspecti, et qui a nonnullis insimulatur pantheismi : < Quid est, inquit, pantheismus ? Non est, ut dicitur, fucatus sed manifestus atheismus. Namque aspicere Universum, tam !- COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. I. DE MUNDO QUOAD RATIONEM SUÆ EXIST. .slum, tam pulchrum, tam magnificum, et dicere : ecce lotus Deus, ecce Deus, non existât alius Deus, est idem ac explicite asserere quod Deus non exislit, quod mundus non habet causam, a se essentialiter distinctam. » Hæc Cousin in prima Præfationc ad sua Eludes sur Pascal. Ilinc pantheistæ aut negare Deum debent, aut a mundo diversum faleri. Contradictoria affirmat. Ex ore enim Spinozæ illa substan­ tia, quam unicam ponit, est infinita, necessaria, et simul extensione essentialiter prædita. Atqui ratio infinitatis exclu­ ditur per rationem extensionis, ex qua supra probavimus repugnare mundum esse infinitum, et prætcrea ratio veræ infinitatis, hoc est omnimodæ perfectionis, stare non potest cum mundi compositione (0. 24, VII), quam Spinoza ipse mundo concedit: insuper ratio necessitatis opponitur rationi contingentis, quam mundo inesse in primo articulo demons­ travimus. Ergo pantheismus in uno eodemque subjecto simul et sub eodem respectu contradictoria affirmat. Est omnino immoratis. Hanc tertiam partem nostri argu­ menti ob oculos ponit S. Augustinus Libro IV De Civitate Dei. Cap. XII, ubi contra pantheismum realisticum disse­ rens, hsc scribit: « Quid illud, nonne debet movere acutos homines, vel qualescumque homines? Non enim ad hoc in­ genii opus est excellentia, ut deposito studio contentionis, ::endant, si mundi animus Deus est, eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum animabeonstans ex animo et cor­ ii re, atque iste Deus est sinu quodam naluræ in seipso continens omnia, ut ex ipsius anima, qua vivificatur tota ista moles, vitae atque animae cunctorum viventium pro cujusquse nascentis sorte sumantur, nihil omnino remanere quod non s : pars Dei. Quod si ita est, quis non videat quanta impietas et irreligiositas consequatur, ut quod calcaverit quisque, partem Dei calcet, et in omni animante occidendo, pars Dei trucidetur? Nolo omnia dicere quæ possunt occurrere cogi­ tantibus : dici autem sine verecundia non possunt. > IV. Nota. Solvuntur difficultates. Probata nostra thesi, re1. juum est ut pantheislarum objectiones excutiamus. Objectio prima. Per substantiam intelligitur id quod in se est et per se intelligitur. Atqui quod in se et per se intellinon potest esse nisi unum et unicum. Ergo non exislit .aa et enica substantia. — Hoc est primum principium - Spijoxa ponit in prima Parte suæ Ethicæ, Defin. Ill, <7 ART. III. DE DISTINCTIONE HUNDI A DEO. et quo veluti fundamento superstruere conatur totum ædilicium pantheismi. fíesp. Distinguo majorem : Per substantiam intelligitur id quod in se est et per se intelligitur independenter a sub­ jecto inhærentiæ, concedo; independenter a causa existendi, nego. — Et contradistinguo minorem : id quod per se est et independenter a causa existendi non potest esse nisi unum et unicum, concedo; independenter a subjecto, nego. — Spi­ noza exorsus est, ut ipse dicit, a definitione quam Cartesius tradit de substantia : sed illam definitionem esse æquivocam, et aut explicandam juxta datas distinctiones, aut rejiciendam ut falsam, late probavi in Ontologia (26, IV). Vide ibi. Objectio secunda. Una substantia aliam substantiam produ. cere nequit. Ergo nonnisi unica substantia existit et existere potest. Hoc est alterum principium Spinozæ in Opere citato, P. I, Proposit. VI. Resp. Nego antecedens. — Duplici ex capite probat hoc suum secundum principium Auctor judæus. Primo quidem ex de­ finitione tradita substantia*, quod nempe sit ens a se; et hanc definitionem probavimus, in responsione ad primam objectionem, esse falsam. Secundo ex principio quod, ex nihilo nihil fit : de quo principio explicitior et fusior erit sermo cum demonstrabimus modum quo mundus existentiam accepit. In præsenti autem principium illud distingui­ mus hoc modo : ex nihilo, nempe ex nulla præexistente causa nihil fit, concedo : omne enim quod iit causam effi­ cientem subaudit (0. 42, III) ; ex nihilo, hoc est, ex nullo reali subjecto præsupposito actioni agentis, subdistinguo : nihil fit per causam finitæ virtutis, concedo; infinitæ virtutis, nego. Vide responsionem datam ad 2, in Articulo secundo, n. VII. — Et nota quod principia Spinozæ plus minusve communia sunt cuilibet formæ pantheismi realistici, qui proinde, quamlibet formam induat, falsis nititur principiis. Objectio tertia. Substantia divina, quam ponimus, est infi­ nita. Atqui præter infinitum nihil esse potest. Ergo substan­ tia divina unice existit. Resp. Concedo majorem et distinguo minorem : præter infi­ nitum nihil quod infinitum et a se sit esse potest, concedo ; nihil quod sit finitum et ab alio, nego, et nego conseg. —Pantheistæ manifestum sophisma incurrunt. Ab unicitale enim substantiæ quatenus infinitæ, pessime et contra Logicam Ziiliaia Summa philosophica. —T. II. 3 18 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. I. DE MONDO QUOAD RATIONEM SUÆ EXIST, concludunt unicitatem substantive simpliciter sumpt®. Nam­ que substanti® infinit® convenit esse unicam non quatenus substantia est, sed reduplicative quatenus est infinita. Objectio quarta. Subsumes : Atqui præter substantiam infi­ nitam nulla alia substantia, esto finita et ab alio, dari potest Ergo, etc. — Probatur antecedens. Si daretur substantia finita, hæc simul cum substantia infinita efficeret aliud majus. Sed hoc est absurdum. Ergo præter substantiam infinitam, nulla alia substantia, esto finita et ab alio, dari potest. ñesp. Nego minorem subsumptam. Ad ejus probationem res­ pondeo primo negando suppositum majoris. Supponuntenim adversarii quod substantiæ finitæ possint intelligi ut additæ infinito ad efficiendum aliquid majus : quæ suppositio est plane absurda, quia infinito nihil ut additum concipi potest (0. 24, II). Respondeo secundo distinguendo majorem : effi­ ceret aliquid majus in ordine intensivo et intrinseco entitatis, ut pantheists intrepetrantur, nego ; in ordine extrínseco et extensivo entitatum, concedo. Et contradistincta in hoc sensu minori, nego conseq. — Dico igitur quod substantiæ finitæ nihil omnino addunt vel addere possunt infinito, quod additionis vel subtractionis capax non est ; unde substantia infinita et substantiæ finitæ non sunt major entitas. Attamen substantia infinita est entitas, substantiæ finitæ sunt etiam entitates, quamvis non in sensu univoco sed analogo (0, 7, VI). Ergo substantia infinita et substantiæ finitæ sunt non major entitas, sed plures entitates, divers® tamen rationis. Et hoc, si non displicet, posset vocari majus in ordine extrín­ seco et extensivo, quatenus nempe ratio entitatis, analogo sensu, extenditur ad substantiam infinitam per se et a se, et ad substantias finitas per participationem et ab alio. Objectio quinta. Si duæ v".l plures existèrent substantiæ, aut eadem aut diversa attributa haberent. Atqui neutrum dici potest. Non ergo plures existunt substantiæ. — Proba­ tur minor ; nam si eadem attributa habent, ad invicem non differunt, quia differentia inter res est per diversa attributa; si vero habent diversa attributa, hæc erunt vel accidentalia xe\ essentialia : si essentialia, substantiæ non erunt quæ istis attributis non gaudent; si accidentalia, non ad invicem differunt in ratione substantiæ ; quæ ideo unica est. Resp. Transeat major et nego minorem. Et ad hujus probationem, nego illationes deductas ex utroque membro di»¡iiiuoni» majoris argumenti. — Pantheist® exaggerant hoc IÍT. HI. DE DISTINCTIONE MUNDI A DEO. 19 atom, quod tamen est vere ludus puerilis. Ubi enim rerum distinctio, ibi procul dubio poni debet aliqua o attributorum ; sed hoc non impedit quominus huattributa similia sint, et in aliquo sive specifice, generice, sive solummodo analogice conveniant. Hinc iantia divina est distincta a substantiis creatis, et diversa attributa in una et in aliis; attamen in ratione analoga tantialitatis conveniunt. Similitudo igitur attributorum infert ullo modo identitatem substantiarum. Ex eo n quod diversa ratione attributum substantialitatis con1 substantiæ divinæ et substantiis creatis, non sequitur hæ substantialitate frustrentur : sicut non sequitur quod malitas animæ humanæ non conveniat, quia eam non t eodem omnino modo quo habent angeli et Deus. Objectio sexta. Aut Deus continet mundum, aut non conti■et. Si continet, realitas mundi non est distincta a realitate Dei; si non continet, Deus non est infinitus; quod repugnat. Beahtas igitur mundi est in Deo, et Deus est. fíesp. Deus continet mundum non formaliter, seu materia­ liter, ut adversarius interpretatur, sed eminenter et virtuaSter : quatenus nempe virtute sua mundum ex nihilo ad esse traxit, et quatenus omnes perfectiones, quæ in mundo sunt, Deo a fortiori conveniunt (0. 44, XVIII), sed excellentiori Kodo, hoc est modo infinito (íóírf.). Ex quo sequitur quod realitas mundi est a Deo, et a Deo necessario et essentialiter distl neta. — Et hæc satis sint de cavillis pantheismi realis­ ed. Doctissimam in pantheismum disputationem habet pater Vincentius Maria Gatti, Ord. Prædic., in Institutionibus apolofetico-polemicis, Romæ editis anno I860, Vol. I, Lib. I, Tract. I. Dissert. I el II. CAPUT SECUNDUM DE MUNDI ORIGINE Prologus. Mundum accepisse ab alio existentiam, satis superque in superiori Capite ostensum est; secundo igitur loco de modo, quo mundus sortitus est existentiam, disserere de­ bemus. Qua in re tres circumferuntur sententiæ : quarum prima est mundum casu et temerario atomorum concursu 20 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE MUNDI ORIGINE. ortum esse; altera per emanationem a divina substantia; tertia denique per creationem. Tres igitur istas sententias expendemus tribus distinctis articulis, quibus quartum ad­ demus de subjecto potential creativa?, et quintum de causa finali creationis mundi. ARTICULUS PRIMUS (4) De mundi origine ex fortuito atomorum concursu. I. Materialistarum sententia. Circa mundi originem hæc est materialistarum sententia. Existunt ab æterno et a se atomi materiales motu præditæ; ex earum atomorum oc­ cursu et concursu fortuito pulcherrima hæc mundi machina, nullo artifice, confecta est, ut supra (2, IV) innuimus./11 ac materialistarum sententia declarata in sua epistola ad Dioseorum CXVIII (a/, 56), Cap. IV, n. 28, hæc, n. 31, S. Augus­ tinus dolenter addit: « In quibus omnibus deliramentis hæc opinantium, illud præcipue dolendum est, quod non sufficit ea narrari, ut nulla cujusquam disputatione adversante res­ puantur : sed acutissimorum hominum ingenia id etiam ne­ gotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quæ statim dicta, etiam a tardissimis derideri abjicique debuerunt. » Piget utique immorari in expungendis hujusmodi delira­ mentis, at necessitas cogit, quia neque antiquos neque receutiores sive materialistas sive positivistas ea docere puduit. Sit igiturj/ II. Mundus oriri non potuit ex fortuito atomorum con­ cursu. Probatur. Atomi, ex quibus mundus fortuito ponitur ortus, aut sunt creatæ aut increatæ. Si sunt creatæ, jam mundus nullatenus potest esse casualis respectu Causæ primæ creantis (0. 52, III) ; si autem sunt increatæ, præter absurditatem de improductione materiæ (2, V), in alias etiam ahsurditates incurrunt materialista. — Et revera. Atomi, ex quibus mundus exurgeret in hypolhesimaterialistarum, essent numero finita, quia multitudo actu infinita repugnat (0, 24, II); motu locali et directione contraria ne­ cessario essent præditæ, secus non possent sibi obviare et componere mundum; ad invicem coexistèrent in essentiali proportionate distantia, si per attractionem et repulsionem MT. I 5X MUNDI ORIGINE El FORTUITO ATOMORUM CONCURSU. 21 * se invicem agere ponantur, ut constat ex recentiorum MBKia circa attractionem et repulsionem corporum. Atqui Bbe tria nonnisi arbitrarie et absurdissime fingi possunt a ■b-tis. Igitur, data etiam et non concessa atomorum ■ereatione, in manifestas absurditates incurrunt materiaKt~ Probatur minor. — Posito determinato numero atomo■■. ratio assignari debet hujus numeric® determinationis. autem hæc ratio sumi potest a Causa prima, quia hanc Bbterialist® negant; non ab ipsis atomis, quia illis, ut pa­ let. indifferens omnino est esse numero plures vel paucio­ res. Ex nullo igitur capite ratio illa sumi potest. Non ergo ■orni erunt numero in seipsis determinato seu finito; sed In possunt esse actu numero infinitae. Non erunt ergo peque finitæ neque infinitas numero. Quod plane repugnat. — i em dicendum de motu locali. Non est essentialis ato­ mis motus localis, et multo minus esset ipsis essentialis dehermmata motus directio : quia secus neque in quiete fingi passent, neque, posito quod moveantur, concipi possent nne illa determinata directione. Non ergo ratio motus in atomis ab ipsis atomis desumi potest; sed neque a Causa producente, quam materialist® non admittunt. Igitur ato­ mis. ex quibus fortuito mundus oriretur, absurde a mate­ ri adistis conceditur motus. — Idem denique dicendum est 4e proportionata atomorum distantia, ut ad invicem possint «ese attrahere. Nulla enim est in atomo A essentialis exi­ gentia ad coexistendum in proportionata distantia cum B. Aliunde igitur quam ab A et B ratio illius coexistentiæ est sumenda. Cumque materialistas hanc extrinsecam rationem rejiciant, nonnisi per arbitrium et absurde fingunt coexistcntiam atomorum in proportionata distantia. in. Nota. Aliud argumentum contra temeritatem originis mundi. Principiis materialistarum directe expunctis, aliud argumentum petitum ex ordine mundano hic subjicio. Ut patet ex iis quæ in Ontologia (artic 52) de casu dicta sunt, casus seu temeritas habetur in effectibus per accident, hoc est in effectibus qui sequuntur præter intentionem et ordi­ nem causæ efficientis. Ex quo fit quod ea, quæ casu eve­ niunt, raro, seu ut in paucioribus, eveniunt, neque ordinem proprie dictum constituunt, et multo minus ordinem cons­ tantem in rebus, quæ fortuit® dicuntur. Ordo enim constans leges subaudit; lex vero casui ac temeritati adversatur. Sed «nandus est ordinatus, et constanter in ordine perseverat. 22 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE MUNDI ORIGINS. Non igitur mundus a casu et temerario atomorum concursu esse potest. —(Ad rem Augustinus in citata Epistola ad Dioscorum, Cap. IV. n. 31 : « Si enim concesseris esse ato­ mos, si concesseris etiam concursu fortuito seipsas pellere et agitare : num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes, rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, æqualitate po­ liant, colore illustrent, anima vegetent? Quæ omnia nullo modo nisi arte divinæ providentiæ fieri videt, quisquis magis mente quam oculis amat videre, idque ab eo expetit a quo factus est. » Etipsemet Tullius in lib. II, de Natura Deorum, Cap. XXXVIII, hæc sapienter notat : « Quis hunc hominem dixerit qui cum tam certos coeli motus, tam ratos astrorum ordines, tamque omnia inter se connexa et apta viderit, neget in his ullam inesse rationem, eaque casu fieri dicat, quæ quanto consilio gerantur, nullo consilio assequi possu­ mus? An cum machinatione quadam moveri aliquid vide­ mus, ut sphæram, ut horas, ut alia permulta,!non dubitamus quin illa opera sint rationis : cum autem impetum cœli ad­ mirabili cum celeritate moveri vertique videamus, constan­ tissime conficientem vicissitudines anniversarias cum summa salute et conservatione rerum omnium, dubitamus quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti divinaque ratione ?» — Cf. etiam S. Thomas, Contra Gentiles, Lib. II, Cap. XXXIX, in quo multis rationibus errorem materialista­ rum explodit/ ARTICULUS SECUNDUS (5) De emanatismo. I. Emanatismi notio. Rejecta materialistarum sententia, alii ad mundi originem explicandam emanatismum excogi­ tarunt. Nomine emanatismi intelligitur impræsentiarum effluxus seu expansio unius substantiæ ex alia; et in nostro argumento emanatismus est effluxus rerum mundanarum a divina substantia eo ferme modo quo aranea educit ex pro­ priis visceribus filamenta. — Substantia ex qua alia emanat dicitur emanatrix et etiam simpliciter emanator, vel procrea­ tor, vel generator. Substantia quæ est ex emanatrice, dicitur ART. II. DE EMANATISMO. 23 w-"<. si consideretur in actu quo effluit ab emanatrice, sei nnta et etiam generice emanatum, si consideretur in et non quatenus actualiter emanat. n. Pars historica. Communiter asseritur emanatismum siguisse apud Chaldæos, Ægyptios, et præcipue Indos Brachiiñnes, ac fortasse, inquit pater Gatti (Op. etloc. cit., Dissert. Lin calce secundi Articuli), emanatismus illorum est primus p-a-ïut alterations ideœ creationis a Moyse traditæ. At quæ de antiquis illis populis a recentioribus dicuntur, non mihi vi­ tientur, ut jam dixi Articulo 3, satis clara ad determinandas santificas notiones illorum populorum. Nonnullis etiam e ■hola pythagorica emanatismus tribuitur, quæ sententia arrisit Gnosticis, priorum Ecclesiæ sæculorum hæreticis. Et emanatismus revixit in schola neo-platonica, ab Ammonio Saccas, Alexandriæ, unde etiam Alexandrina dicitur, tertio post Christum sæculo fundata. Inter neo-platonicos (sic dictos quia philosophiæ platonicæ gloriabantur esse addictissimos) praecipui sunt Jamblicus et Hierocles qui Alexandriæ doce­ bant, Plutarchus, Syrianus et Proclus qui Athenis, Plotinus et Porphyrius qui Romæ eamdem doctrinam explicabant. Animadvertendum est tamen neo-platonicorum doctrinam partim videri emanatismo realístico supra exposito favere, partim vero inclinare in emanatismum idealisticum, ut in verbis, quæ ex Plotino refert Tennemann in suo Manuali historice philosophice, Torn.I,videreest.Nihil de emanatismo idealistico est dicendum in cosmología, sed ipsum ad pro­ prium locum, hoc est ad psychologiam remittimus; nunc de emanatismo tantum realístico. HI. Mundus non potuit oriri per emanationem divinæ substantiæ. Probatur. Emanatio dupliciter intelligi potest : aut immanens et indivisa a substantia emanatrice, quatenus nempe substantia emanatrix intelligitur ut expandens seipsamin semetipsa;autut transiens et divisa, quatenus scilicet substantia emanatadivulsa sita substantia emanatrice, eique extrínseca. Nullo alio sensu intelligi emanatismus potest. Atqui tum in uno tum in altero sensu accepta, emanatio mundi a divina substantia repugnat. Ergo repugnat mundum ortum esse per emanationem divinæ substantiæ. —Probatur minor. —Nam si emanatio ponatur immanens, sequitur expli­ cite pantheismus spinozisticus, quem supra articulo tertio reiutavimus; —si autem emanatio ponatur transiens divina substantia, quæ est infinita atque ideo simplicissima, com- COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. It. DÍ MUNDI ORIGINE. 24 posita esset, et in partes discerperetur : quod est cumulus absurditatum. IV. Nota. Solvitur difficultas. Omnia entia mundana sunt per participationem divinae substantiae. Atqui participatio est ipsa emanatio. Ergo omnia entia mundana sunt emanationes divinae substantias. Resp. Distinguo minorem : participatio est ipsa emanatio stricto sensu accepta, nego; latiori sensu, concedo, et nego conseq. — Participatio ab emanatione stricto sensu accepta, prout revera accipitur ab emanatistis, in immensum differt. Nomine enim participationis significatur aliquid esse ab alto ut a causa; contra emanatio stricte sumpta significat aliquid esse de alio. Non igitur idem est participatio et emanatio stricte sumpta, quamvis emanatio sumi possit sensu lato, ut sumitur a S. Thoma, P. I, Qu. XL1X et seq., et II, Contra Gentes, Cap. XVI, pro participatione, ad designandum nempe aliquid esse ab alio. Hinc S. Augustinus in Lib. de natura boniadversus Manichaeos, Cap. XXVII, explicans illud Apostoli ad Romanos, XI, 36, Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, haec pulcherrime notat : * Ex ipso autem non hoc significat quod de ipso. Quod enim de ipso est, potest dici ex ipso : non autem omne quod ex ipso est, recte dicitur de ipso. Ex ipso enim coelum et terra, quia ipse fecit ea : non autem de ipso, quia non de substantia sua. *» ARTICULUS TERTIUS (6) De mundi creatione. I. Notio creationis. Creatio dupliciter sumi potest. Uno modo ut est actio conveniens omni causar* efficienti ; quo sensu dicimus aliquem creari seu fieri Episcopum. Alio modo strictiori sensu accipitur, prout est actio sui generis ; et in hoc sensu a Scholasticis definiebatur : educlio totius rei ex nihilo sui et subjecti, seu ex nullo sui præsupposito subjecto veluti causa materiali. Unde illud creari dicitur quod, ante­ quam creetur, nihil omnino est in se, et non habet subjectum de quo fiat : nihilum, inquam, non negativumcpiod impos­ sibile significat, sed positivum, quod significat possibile. Ger­ manam hanc creationis notionem tradit S. Thomas. P. I, ART. in. DE MUNDI CREATIONE. 25 Qu. XLV, Artic. I, liacfacili et profunda ratiocinatione : «Non solum oportet considerare emanationem alicujus entis parti­ cularis ab aliquo particulari agente, sed etiam emanationem lotius entis a causa universali, quæ est Deus. Ethane quidem emanationem designamus nomine creationis. Quod autem procedit secundum emanationem particularem, non praesupponitur emanationi. Sicut si generatur homo, non fit prius homo, sed homo fit ex non homine, et album ex non albo. Unde si consideretur emanatio totius entis universalis a primo principio, impossibile est quod aliquod ens præsupponatur huic emanationi. Idem autem est nihil, quod nullum ens. Sicut igitur generatio hominis est ex non ente, quod est non homo : ita creatio, quæ est emanatio totius esse, est ex non ente, quod est nihil. » II. Corollaria. Ex declarata notione creationis hæc sequun­ tur corollaria maxime attendenda. Primum Cum dicitur per creationem temexnihilo fieri, to nihilum non significat subjectum aliquod, sed negationem subjecti praeexistentis; neque excludit causam efficientem illius quod ex nihilo fit, sed solummodo materiam praerequisitam actioni ipsius causæ efficientis, ut alibi explicavi (3,IV, ad 2). Secundum. Ergo cum dicitur ex nihilo, t¿ ex designat ordi­ nem solummodo vel habitudinem causæ materialis quæ ne­ gatur. — « Cum dicitur, inquit S. Thomas, loco cit., ad 3, aliquidexnihilofieri,hæc praepositio ex non designat causam materialem, sed ordinem tantum : sicut cum dicitur, eo; mane fit meridies,idest, post mane fit meridies. Sed intelligendum est quod hæc praepositio ex potest includere negationem im­ portatam in hoc quod dico nihil, vel includi ab ea. Si primo modo, tunc ordo remanet affirmatus, et ostenditur ordo ejus quod est ad non esse prœcedens. Si vero negatio includat prae­ positionem, tunc ordo negatur, et est sensus : fit ex nihilo, id est, non fit ex aliquo; sicutsi dicatur, iste loquitur de nihilo quia non loquitur de aliquo. Et utroque modo verificatur cum dicitur, v.xnihilo aliquid fieri. Sed primo modo hæc prae­ positio ex importat ordinem, ut dictum est. Secundo modo importat habitudinem causæ materialis, quæ negatur. » Tertium. Vi creationis totum esse substantiale rei produ­ citur : secus res creata non fleret totaliter ex nihilo sui et subjecti. Quartum. Perversa est igitur creationis notio a Rosminio 1« COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE MUNDI ORIGINE. tradita. Praemiserat ille quod esse indeterminate acceptum (quod primo apprehendit intellectus noster et de omnibus prædicat) sit quid divinum in se, et quod ideo in eo sit eadem essentia ac in Deo (Cf. Psych. Art. 32, n. 14). Ex hisce prae­ missis intulit Rosminius quod esse illud non creatur,et quod essentia rerum creatarum non sit quid positivum, sed quid negativum, consistens in limitibus, quos Deus addit ipsi esse. In hac ergo actione divina limitante illud ipsum esse, divi­ num in se, Rosminius reponitjcreationem. — Hanc doctrinam reprobavit S. C. S. 0. suo generali ac doctrinali Decreto Post obitum, 14 Decembris 1887, proscribendo ac damnando, ap­ probante et confirmante S.P. Leone PP. XIII, sequentes pro­ positiones : (XI) . « Quidditas (id quod res est) entis finiti non consti­ tuitur eo quod habet positivi, sed suis limitibus. Quidditas entis infiniti constituitur entitate, et est positiva; quidditas vero entis finiticonstituiturlimitibus entitatis,etestnegativa. (XII) . « Finita realitas non est, sed Deus facit eam esse addendo infinitæ realitati limitationem. Esse initiale fit essentia omnis entis realis. Esse quod acluat naturas finitasipsis conjunctum, est reci­ sum a Deo. . (XIII) « Discrimen inter esse absolutum et esse relativum non illud est quod intercedit substantiam inter et substan­ tiam, sed aliud multo majus; unum enim est absolute ens, alterum est absolute non-ens. At hoc alterum est relative ens. Cum autem ponitur ens relativum, non multiplicatur absolute ens : hinc absolutum et relativum absolute non sunt unica substantia, sed unicum esse: atque hoc sensu nulla est diversitas esse, imo habetur unitas esse. (XIV) . * Divina abstractione producitur esse initiale, pri­ mum finitorum entium elementum ¡divina vero imaginatione, producitur reale finitum, seu realitates omnes, quibus mun­ dus constat. (XV) . * Tertia operatio esse absoluti mundum creantis est divina synthesis, idest unio duorum elementorum : quæ sunt esse initiale, commune omnium finitorum entium ini­ tium, atque reale finitum, seu potius diversa realia finita, termini diversi ejusdem esse initialis. Qua unione creantur entia finita. (XVI) . « Esse initiale per divinam synthesim ab intelligentia relatum, non ut intelligibile, sed mere ut essentia, ad A8T. ni. DR MDNDI CREATIONE. 27 términos finitos reales efficit ut existant entia finita subjec­ tive et realiter. . (XVII) « Id unum efficit Deus creando, quod totum ac­ tum esse creaturarum integre ponit : hic igitur actus pro­ prie non est factus, sed positus. » III. NotaI. Notio creationis tradita a Victorio Cousin. Vic­ torius Cousin in suis Philosophi® lectionibus, præcipue vero in sua Introduction à l'histoire de la philosophie (edit. IVe, Paris 1861, pag. iOOetseq.) hæc de creatione scribit : tCreare non est aliquid difficile intellectu, quia est res quæ quolibet instanti a nobis fit; etenim creamus, quoties actum liberum producimus. Volo, meipsum determino ad hanc vel illam electionem, eam modifico, suspendo, prosequor, etc. Quid facio? Effectum produco quem miliimetipsi sicut causæ tribuo et sicut causas unicæ; ita ut, in ordine ad existentiam hujus effectus, nihil aliud quæram extra memetipsum. Creamus actum liberum, quia hunc nulli alteri principio quam nobis tribuimus; non erat actus ille,et incipit esse virtute efficiente quam possidemus. En id quod est creare. Sed quo creamus? ex nihilo, dicitur. Sic etnon. Creamus ex nihilo, in hoc sensu quod materia nostræ actionis non est extra nos : sed non creamus ex nihilo, quia creamus de substantialitate ipsa nostri esse. Homo non ex nihilo educit actionem quam adhuc non fecit et quam facturus est; sedeam educit ex realissima potentia quam habet eam faciendi. — Creatio divina est ejusdem naturæ. Deus Universum creans non illumeducit ex nihilo, quod non est, quod esse non potest, quod est purum nomen; sed illum educit ex seipso, ex illa potentia causalilatiset creationis, cujus imago quædam in nobis est;etomuis differentia existens inter nostram creationem et creationem divinam est differentia generalis existens inter Deum et homi­ nem, inter causam supremam et absolutam et causam rela­ tivam et secundariam. » VI. Nota II. Notio creationis tradita a Cousin admitti non debet. Hæc creationis notio tradita a Cousin non solum vaga est et perobscura, sed merito suspecta fuit cordatioribus philosophis, præcipue catholicis. — Creatio dupliciter sumi potest, active scilicet etpassive. — « Creatio active significata, significat actionem divinam, quæ est ejus essentia, cum rela­ tione ad creaturam » (P. I, Qu. XLV, Artic. Ill, ad i) : quæ quidem relatio in Deo non est realis sed rationis. —Passive vero creatio est in creatura et est creatura (ib.), nempe est 28 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE MUNDI ORIGINE. habitudo seu relatio realis creaturœ ad Creatorem, cum qua­ dam novitate seu inceptione (ib. ad 3). Si igitur creatio active consideretur, procul dubio nonestezr nihilo; ipsa enim hoc modo considerata est actio seu causalitas divina, quæ cum essentia Dei realiter identificatur. Hoc in sensu verum dici potest creationem non esse ex nihilo. Attamen nullo modo per id explicatur creatio, quam Cousin explicare intendit : nam creatio sumpta subjective ex parte Dei non dicitur simpliciter creatio, sed actio. Creatio autem passive accepta est creatio strictiori sensu intellecta, et, ut jam diximus, est in creatura, seu est ipsa substantia creata cum relatione reali ad Creatorem, et est terminus realis creationis active sumptæ. Porro creatura con­ siderari debet dupliciter : Io in suo esse ideali, seu possibi­ litate objectiva ; 2° in sua realitate. Si consideretur in suo esse ideali. antequam existât in seipsa, est in Deo, imo est realiter ipsamet essentia divina, prouti dicit rationem imitabilitatiset participabilitatis ad extra (0. H, IX). Potestne ergo dici sine periculo pantheismi quod Deus Universum creans non illum educit ex nihilo sed ex seipso, quasi nempe creatura realis educatur de creatura ideali ? Existimo quod non. Et revera idea, quatenus est principium agendi, est forma rei praeter rem existens (0. 48, II), seu est exemplar ad cujus similitudinem res fit, sed nullo modo est forma intrinseca rei factae. Qua de causa dici utique potest quod mundus sit ex vel a Deo ut a causa exemplari, sicut est a Deo ut a causa efficiente; at sine manifesto periculo pantheismi dici non po­ test mundum esse de Deo ut de causa exemplari. — Denique res sunt a Deo non solum ut a causa exemplari, sed etiam sicut a causa efficiente. Effectus autem, antequam fiat, praeexistit quidem in virtute activa suæ causæ, sed hæc præexistentia est ipsa virtus activa causæ ut dicens ordinem ad effectum producendum. Ergo etiam ex hoc capite vera est propositio : Deus ex sua virtute Universum creat et non ex nihilo suæ virtutis; sed periculosa est, imo aperte pantheistica propositio : Deus de sua virtute et non ex nihilo creat universum mundum. Quod si res creata consideretur in sua realitate, a fortiori manifestatur æquivocatio cousiniana. Etenim res creata, prout in se consideratur, antequam crearetur erat non-ens absolutum seu erat nihilum. Ergo ex nihilo sui et subjecti revera ad existentiam per divinam omnipotentiam producta ART. III. DE MUNDI CREATIONE. 29 est. Et in hoc præcise stat ratio creationis. Dicere ergo cum Cousin quod creatura tracta est de divina substantia, est considerare ibrmaliter creaturam ut veram realemque ema­ nationem divinæ substantiæ : quod est absurdum. V. Nota III. Animadversiones professorum Vera et Ferri in notionem catholicam de creatione. Professor Vera, stre­ nuus expositor et propagator philosophiæ hegelianæ, loqueos de creatione, sequentia docet : Io res in se constituuntur vi propriæ essentiae intrinsecæ ipsis et absolutæ ; 2° non autem in se constituuntur ab actu creativo ; 3° attamen sunt id quod sunt vi ideœ quœ eas prout sunt constituit. Ita Auctor citatus in sua Introduction à la philosophie de l'esprit Hegelii, in gailicum idioma a sc versa, Ch. Ill, pag. XLIV (Paris, 1857) et alibi passim. Professor autem Aloysius Ferri in suo Essai sur la philosophie en Italie au dix-neuvième siècle, Tom. II. Lib. V. Cap. IV. pag. 211, post relata verba profes­ soris Vera, hæc de proprio addit : « Vera describit creationem quasi productionem ex nihilo ; et iste, fateamur oportet, est sensus quem Ecclesia Catholica affinxit vocabulo creare; atque concedimus, hoc sensu intellectam, creationem esse subversionem potius quam limitationem rationis : namque ponendo quod Deus mundum produxerit sine materia præexistente et quod non a semetipso traxerit, ipsa (Eccl. Catholica) simul ponit et destruit conditiones effectus quem vult explicare, affirmat ct negat simul principium causalitatis. • VI. Nota IV. Critica in praecedentes animadversiones. Si bene intelligo doctrinam professoris Vera, ipse dicit absur­ dum actum creativum qui sit non solum ex nihilo materiali, sed etiam ex nihilo ideali, hoc est actum creativum, cujus principium sit ipsa voluntas divina essentias rerum pro suo arbitrio nedum producens sed etiam constituens. In hoc sensu acceptam admittimus doctrinam Vera; et ea quæ Ferri addit falsa omnino sunt. Nunquam enim Ecclesia catholica docuit res mundanas fieri sola voluntate divina, hoc est non solum ex nihilo reali præexistente, sed etiam ex nihilo ideali : quinimo contrarium prorsus docuit semper at docet. Fuit sen­ tentia Cartesii, quam in Ontologia(ll, VIII) una cum sententia Okami (t'6td., VI) confutavimus, essentias rerum pendere a libera Dei voluntate, vel ab omnipotentia divina ; sed senten­ tia illorum non est sententia Ecclesiæ Catholicæ. Hæc docet in Deo esse ideas æternas et archetypas omnium rerum fac- 30 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE MUNDI ORIGINS. larum, et possibilium, illasque ideas esse formas exemplares essentiarum rerum, neque eas pendere a voluntate Dei aut ab actu creativo, sed per divinam voluntatem creantem res fieri extra Deum secundum exigentiam illarum idearum ; ac proinde actum crealivum esse quidem ex nihilo materiali, seu ex non praejacente materia, sed non ex nihilo ideali, hoc est sine ideis in intellectu divino praeexistentibus. Audiatur S. Thomas, P. I. Qu. XV. Artic. I : « ’I8éa græce, latine forma dicitur. Unde per ideas intelliguntur formae aliarum rerum præter ipsas res existentes. Forma autem alicujus rei præter ipsam existons ad duo esse potest : vel ut sit exemplar ejus, cujus dicitur forma, vel ut sit principium cognitionis ipsius, secundum quod formæ cognoscibilium dicuntur esse in cognoscente (0. 48, II). Et quantum ad utrumque est necesse ponere ideas, quod sic patet. In omnibus enim, quæ non a casu generantur, necesse est formam esse finem generationis cujuscumque. Agens autem non ageret propter formam, nisi inquantum similitudo formæ est in ipso. Quod quidem contingit dupliciter. In qui­ busdam enim agentibus praeexistit forma rei fiendæ secun­ dum esse naturale, sicut in his quæ agunt per naturam, sicut homo generat hominem, et ignis ignem. In quibusdam vero secundum esse intelligibile, ut in his quæ agunt per intellectum : sicut similitudo domus praeexistit in mente ædificatoris. Et hæc potest dici idea domus, quia artifex intendit domum assimilare formæ, quam mente concepit. Quia igitur mundus non est casu factus (4, II), sed est factus a Deo per intellectum agentem, necesse est quod in mente divina sit forma, ad similitudinem cujus mundus est factus. Et in hoc consistit ratio ideæ. » Et Qu. XLIV, Artic. Ill, quærens : Utrum causa exemplaris sit aliquid præter Deum hæc habet, applicando praecedentem doctrinam : « Deus est prima causa exemplaris omnium rerum. Ad cujus eviden­ tiam considerandum est, quod ad productionem alicujus rei ideo necessarium est exemplar, ut effectus determinatam formam consequatur. Artifex enim producit determinatam formam in materia, propter exemplar ad quod inspicit, sive illud sit exemplar ad quod extra intuetur, sive sit exemplar interius mente conceptum. Manifestum est au­ tem quod ea quæ naturaliter fiunt, determidatas formas consequuntur. Hæc autem formarum determinatio oportet quod reducatur sicut in primum principium, in divinam sa- ART. III. DE MONDI CREATIONE. 31 pientiam, quæ ordinem Universi excogitavit, qui in rerum distinctione consistit. Et ideo oportet dicere, quod in divina sapientia sint rationes omnium rerum, quas supra (Qu. XV, Artic. I) diximus ideas, id est formas exemplares in mente divina existentes. Quæ quidem, licet multiplicentur secun­ dum respectum ad res, tamen non sunt realiter aliud a divina essentia, prout ejus similitudo a diversis participari potest diversimode. » — In eumdem sensum de ideis divinis copiose disserens S. Augustinus in Libro LXXXIII Qq., Qu. XI.VI, concludit : * Quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse 1 Quod si recte dici vel credi non potest, restat ut omnia ratione (idea) sint condita. Nec eadem ra­ tione homo, qua equus : hoc enim absurdum est existimare. Singula igitur propriis sunt creata rationibus (sive ideis). Has autem rationes ubi arbitrandum est esse, nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quidquam positum intuebatur, ut secundum id constitueret quod constituebat : nam hoc opinari sacrilegum est. » Hæc Augustinus et Thomas, hæc in Catholica Ecclesia consensu communi tenentur, hæc ipse Ferri uti vera loco citato amplecti videtur; mirum est ergo quod succenseat Catholicæ Ecclesiæ, quasi ipsa doceat crea­ tionem ex parte Dei creantis esse ex nihilo ideali. Ceterum, quæ Ferri addit, ab Ecclesia catholica non admitti Deum de semetipso mundum traxisse, verissima sunt, sed non accusanda est Ecclesia, sed corrigendus est Ferri. Ut enim probavimus supra contra Cousin, quamvis ex eo quod Deus sit causa exemplaris mundi creati, dici debeat quod mundus sit a Deo ut a causa exemplari, sicut a Deo est ut a causa efficiente ; nulla tamen ratione sine nota emanatismi vel pantheismi dici potest quod mundus sit quocumque modo a Deo sicut de Deo. — Deinde sicut Deus ut causa efficiens producit mundum, sed est extra mundum ; ita Deus ut causa exemplaris format mundum ad similitudinem ideœ æternæ : sed hæc idea æterna est extra mundum, non est forma mundi. VII. Quæstio prima. Tradita germana notione creationis, quæritur imprimis, utrum creatio sit possibilis, vel repugnan­ tiam utcumque involvat. Ex antiquis philosophis non pauci erraverunt circa hanc quæstionem, deque ipso Aristotele dubia mens est. Quidam vero ex recentioribus aperte crea­ tionem negant, quidam autem verbo relinquunt, re autem tollunt. Contra quos sit conclusio : 32 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE MONDI ORIGINE. VIII. Creatio nullam repugnantiam involvit. Probatur. Si creatio repugnaret, repugnantia non aliunde oriri posse! quam aut ex parte effectus creati, aut ex parte causæ creantis. Atqui creatio ex neutro capite repugnat. Ergo creatio est possibilis, seu nullam involvit repugnantiam. — Major com­ pleta est in suis membris : etenim quod aliquid effici nequeat, autex parte sui est, quia fieri nequit, aut ex parte causæ, quia est impotens. — Probatur itaque minor quoad utrumque mem­ brum. Creatio non repugnat exparte effectus creati. Eo enim ipso quod res aliqua in suo conceptu oppositas notas non includit, jam ex se seu intrinsece est possibilis potentia objectiva vel logica ad existendum (0. 9, II). Res autem mundanas notis non constare oppositis, atque ideo ex se nullam repugnan­ tiam præ se ferre ad existendum, constat ex facto quod realiter existunt. — Neque fiat recursus ad modum habendi existentiam, hoc est per creationem, seu productionem ex nullo præexistente materiali subjecto : nam modus faciendi non effectum præcise, et consequenter non possibilitatem intrinsecam, sed virtutem causæ respicit, et consequenter possibilitatem relativam et extrinsecam (0. 9, II). Non repu­ gnat ergo creatio ex parte effectus. — Adde quod cum mun­ dus tum in se, tum in sua materia, sit ab alio (2, II, V), neque de substantia Dei, ut supra probatum est (5, III), sequitur necessario quod sit productus ex nihilo sui, hoc est per crea­ tionem. Creatio non repugnat exparte causæ. Hæc est altera pars minoris, et probatur. Ut totum ens producatur, requiritur causa universalissima quæ sua virtute efficiente totalitalem entis comprehendat : qua causa universalissima posita, lo­ tum ens ab ea produci potest. Atqui nedum non repugnat, sed necessario cxislit causa universalissima et infinita, nempe Deus. Igitur Deus potest totum ens producere. Producere autem totum ens est illud producere ex nihilo, quia quod ex alio producitur non lotum producitur, ut ex terminis cons­ tat. Ergo creatio nullam involvit repugnantiam ex parte cau­ sæ. — P. I, Qu. XLV, Artic. I. — Adde quod quanto magis virtus agentis potens est, tanto minoribus mediis indiget ad effectum producendum : quod apparet in ipsis agentibus creatis. Virtus igitur agentis infiniti nullo præexistente sub­ jecto ad producendum suum effectum indiget : secus non infinite excederet in agendo agentia finita (Cf. Qu. cit- Ar- ART. HI. DE MUNDI 33 CREATIONE. tic.II). — Et hoc, ut alibi jam innui (2, VII ad2), exeoetiam tenendum est, quod sicut Ens infinitum in suo esse est ab alio independens, ita et independens esse debet in suo agere : quia modus agendi est secundum modum essendi, ut fert vulgatum scholarum adagium. IX. Quæstio.altera. Demonstrata possibilitate creationis, secundo loco quæritur, utrum mundus de facio existentiam habuerit per creationem. Nota tamen quod in præsenti non est quæstio, utrum Deus immediate per seipsum mundum creaverit, an ministerio causarum a se creatarum; sed quæstio de simplici creatione mundi est. Et quamvis hæc quæstio, implicite saltem, resoluta sit in præcedenlibus conclusioni­ bus, sequentem tamen explicite addendam censemus. X. Mundus ortum habuit per creationem. Probatur. Mun­ dus, utpote contingens, ab ente necessario existentiam realem quam habet accepit (2, III). Non autem Ens necessarium, seu Deus, mundum produxit ex materia præexistente improducla (2, V), neque de sua substantia, ut probatum est supra contra panlheistas et emanatistas. Igitur reapse Deus mun­ dum produxit ex nihilo, seu creavit. — Huc etiam referuntur argumenta, quæ ex parte causæ attulimus ad demonstran­ dam creationis possibilitatem. XI. Nota I. Rationes S. Thomæ. Argumentationi nostræ subnectimus, propter rei gravitatem, profundissimas ratio­ nes S. Thomæ ad evincendam necessitatem quod omne ens sil a Deo creatum, et quod Deus habeat creandi potentiam. Quærens, P. I. Qu. XLIV. Artic. I. Utrum sit necessarium omne ens esse creatum a Deo, hæc habet : < Necesse est dicere, omne ens quod quocumque modo est, a Deo esse. Si enim aliquid invenitur in aliquo per participationem, necesse est quod causetur in ipso ab eo cui essentialiter convenit, sicut ferrum fit ignitum ab igne. Ostensum est autem supra (Quæst. Ill, Art. 4), cum de divina simplicitate ageretur, quod Deus est ipsum esse per se subsistens : et iterum os­ tensum est (Quæst. XI, Art. 4). quod esse subsistens non po­ test esse nisi unum; sicut si albedo esset subsistens, non posset esse nisi una, cum albedines multiplicentur secun­ dum recipientia. Relinquitur ergo quod omnia alia a Deo non. sint suum esse, sed participent esse. Necesse est igitur om­ nia quæ diversificantur secundum diversam participationem essendi, ut sint perfectius vel minus perfecte, causari ab uno primo ente, quod perfectissime est. Unde et Plato dixit. ZicLURA. Summa philosophica. T. II. 3 34 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE MUNDI ORIGINE. quod necesse est ante omnem multitudinem ponere unita­ tem : et Aristoteles dicit in II Melaphys. (text. 4) quod in quod est maxime ens, et maxime verum, est causa omnis entis, et omnis veri, sicut id quod maxime calidum est, est causa omnis caliditatis. » Quæstione autem sequenti, Artic. II, quaerens, utrum Deus possit aliquid creare, respondet : « Non solum non est impos­ sibile a Deo aliquid creari, sed necesse est ponere a Deo om­ nia creata esse, ut ex præmissis habetur (Quæst. præc., Artic. I). Quicumque enim facit aliquid ex aliquo, illud ex quo facit, præsupponitur actioni ejus, et non producitur per ipsam actionem : sicut artifex operatur ex rebus naturalibus, ut ex ligno et aere, quae per artis actionem non causantur, sed causantur per actionem naturæ; sed et ipsa natura cau­ sai res naturales quantum ad formam, sed præsupponit ma­ teriam. Si ergo Deus non ageret nisi ex aliquo præsupposito, sequeretur quod illud præsuppositum non esset causatum ab ipso. Ostensum est autem supra (Quæst. præc., Artic. 1 et 2) quod nihil potest esse in entibus quod non sit a Deo, qui est causa universalis totius esse. Unde necesse est dicere, quod Deus ex nihilo res in esse producit. » XII. Nota II. Solvuntur difficultates. — Objectio prima. Creatio est incomprehensibilis. Igitur non est admittenda. fíesp. IoDistinguo antecedens: Creatio est incomprehensibi­ lis phantasiæ, concedo; rationi, nego. — Resp. 2°Dato etima quod creatio esset a ratione incomprehensibilis, non propterea esset absurda dicenda: multa enim suntquæ rationis nostræ captum longe superant, quæ tamen negare nullo modo pos­ sumus.—Resp. 3Q Creatio est incomprehensibilis sumpta incomprehensibililate in sensu rigoroso (L. 7, IX), concedo; sumpta incomprehensibilitate pro inintelligibilitate, nego. Creatio enim intelligibilis est, talemque de ea conceptum habe­ mus, ut sufficiat ad demonstrandum nullam in se repugnan­ tiam involvere. Illam autem non comprehendimus proprie,quia active spectata actus Dei est et realiter ipsa divina substantia. Objectio secunda. Creatio est productio rei ex nihilo. Atqui, ut est in communi adagio, ex nihilo nihil fit. Ergo creatio repugnat. Resp. Distinguo majorem : Creatio est productio rei ex nihi­ lo, hoc est productio rei ex nulla præexistente causa efficiente, nego; hoc est ex nulla præexistente materia, concedo. Et coniradislinguo minorem : Ex nihilo, hoc est ex nulla causa effi- ART. III. DE MUNDI CREATIONS. 35 e præexistente nihil lit, concedo sensum adagii ; ex nihoc est ex nulla præexistente materia nihil tit, subdi­ to : nihil fit per causam finitam, concedo; per causan, itam, nego. — Cf. quæ diximus, Cap. I, Artic. 3, ad s am objectionem Spinozæ, et quæ ex declaratis et pr : in præsenti articulo magis magisque confirmantur. jectio tertia. Per creationem res aut extrahuntur inde erant, aut inde ubi non erant. Si primum dicatur, creanon est ex nihilo; si alterum assumatur, contradictoria rmantur, ac si diceretur pecuniam extrahi ab arca in qua unia nulla est. Jiesp. Nego suppositum. Hoc enim argumentum puerile om­ it) est et ad fucum faciendum solummodo aptum. Creatio n est, ut falso adversarius supponit, neque translatio, nee mutatio proprie dicta (0. 25, VI) : unde per creationem • neque inde extrahitur ubi erat, neque inde ubi non erat, ia ubi situm designat. Audiatur Augustinus : « Quomodo isti, Deus, cœlum et terram? Non utique in coelo nequein rra fecisti coelum et terram; neque in aere aut in aquis, oniam et hæc pertinent ad cœlum et terram. Neque in iverso mundo fecisti universum mundum, quia non erat i fieret antequam fieret ut esset : nec manu tenebas alii i unde faceres cœlum et terram. Nam unde tibi hoc quod non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi ia tu es? Ergo dixisti, et facta sunt, atque in verbo tuo isti ea. » (Confess., Lib. XI, Cap. V.) Et in eodem capite, ite citata verba, S. Doctor demonstrat differentiam quæ est inter modum agendi Dei et modum agendi causarum secundarum, quæ nempe agunt semper ex aliquo præsupposito, quod ab ipsis non est. Objectio quarta. Infinitam distantiam non est pertransire. Sed inter ens et nihilum est distantia infinita. Ergo creatio entis ex nihilo repugnat. fíesp. Nego minorem. Objectio ista, ut P. I. Qu. XLV. Artic. II, ad 4, recte notat S. Thomas, < procedit ex falsa imagina­ tione, ac si sit aliquod infinitum medium inter nihilum et ens. Quod patet esse falsum. Procedit autem falsa hæc ima­ ginatio ex eo, quod creatio significatur ut quædam mutatio inter duos terminos existens. > Alias difficultates expendit ac solvit S. Thomas tum Qu. citata, tum Qu. III, De creatione, inter Disputatas, De poten lia Dei. Artic. I. 30 COSMOLOGÍA. LIB. I. CAP. II. DE MUNDI ORIGINE. ARTICULUS QUARTOS (7) De subjecto potentiœ creatives. I. Quæstio prima. Asseruimus Deo potentiam creandi. Atqui præter Deum adsunt creaturæ vera realique causalitate præditæ. Et præterea distinximus in Ontologia causas efficientes in principales et instrumentales. Quærimus ergo primo : utrum creaturæ possint habere, ut causæ principales, virtutem creativam, quamvis participatam ; vel hæc propria Dei sit dicenda. — Quæstio est de creatione stricte sumpta (6, I). II. Errores antiquorum. Refert S. Thomas, Qq. dispp. De potentia, Qu. III, De creatione, Artic. IV, quod « quorumdam Philosophorum fuit positio, quod Deus creavit creaturas in­ feriores mediantibus superioribus, ut patet in Libro De cau­ sis et in Melaphysica Avicennæ et Algazelis. Et movebantur ad hoc opinandum propter hoc quod credebant quod ab uno simplici non posset immediate nisi unum provenire, et illo mediante ex uno primo multitudo procedebat. Hoc autem dicebant ac si Deus ageret per necessitatem naturæ : per quem modum ex uno simplici non fit nisi unum. » — Ta­ men P. 1. Qu. XLV. Artic. V. Angelicus videtur tribuere præcitatis philosophis, quod concesserint creaturis poten­ tiam instrumentalem tantummodo creandi. III. Creatio ita est actio propria Dei, ut nulli creaturæ sicut causæ principali, convenire possit. Probatur. Inter naturam effectus et causalitatem causæ debet esse talis pro­ portio, ut necesse sit universaliores effectus in universaliores et priores causas reducere. Inter omnes autem effectus uni­ versalissimum est ipsum esse. Unde oportet, quod sit proprius effectus primæ et universalissimæ causæ, quæ est Deus. Pro­ ducere autem esse absolute, non inquantum est hoc vel tale, pertinet ad rationem creationis, ut ex dictis est manifestum. Igitur creatio est actio propria solius Dei. — P. I, Qu. XLV, Artic. V. IV. Quæstio altera. Sed secundo quæritur, utrum saltem creatura possit assumi a Deo ut instrumentum creationis. Contingit enim quod aliquid participet actionem propriam i ART. IV. DE SUBJECTO POTKNTIÆ CREAT1VÆ. 37 ■njus alterius non virtute propria, sed instrumentaliter, Hharitum agit in virtute alterius, at dictum est in Ontologia ■k V et VI). — Quidam igitur licet tenuerint creationem Kse propriam actionem causæ universalis, nempe Dei. simul ■men opinabantur aliquam creataruin causarum inquantuin ■tt in virtute primæ causæ, seu instrumentaliter poss? Heare. Et sic posuit Avicenna quod prima substantia sepajati creata a Deo, creat aliam post se et subtantiam orbis. ■ animam ejus, et quod substantia orbis creat materiam ■feriorum corporum. Petrus etiam Lombardos, quamvis a faantasiis Avicennæ recedat, tamen inIV Libro Sententiarum. ■fct. V. §.1II. tenet quod Deus potest creaturæ communicare ■■Centiam creandi, ut scilicet creatura creet non per potest:: . auctoritatis, sed per ministerium, seu instrumenta■er. — P. I, loc. cit. — Sit conclusio : V. Impossibile est quod alicui creaturæ conveniat creare ®ve virtute propria, sive instrumentaliter, hoc est per mi•jsterium.Hæc conclusio ponitur a S. Thoma, P. I, loc. cit. Quod creatio non possit convenire creaturæ virtute propria, ibm mstratum est in prima conclusione ; probatur igitur con. Unsio quoad virtutem instrumentalem ratione ipsius S. Tho­ ns ib.). Causa secunda instrumentalis non participat actioaera causæ superioris nisi inquantum per aliquid sibi pro­ prium dispositive operatur ad effectum principalis agentis. 5am si instrumentum nihil ageret, secundum illud quod est ■ibi proprium : Io frustra adhiberetur ad agendum, et non­ nisi nomine diceretur instrumentum, reipsa tamen non esset ; 2» non magis unum quam alterum instrumentum adhibere­ tur a principali agente. Sicut, e. g., si securis nihil per seipsam concurreret ad scindendum lignum, indifferentei faber lignarius ad scamnum conficiendum uti posset securi vel penicillo vel aliquo alio instrumento. Si igitur in effectu principalis agentis nihil est prædisponendum, actio instru­ menti locum habere non potest. Illud autem quod est pro­ prius effectus Dei creantis est illud quod præsupponitur om­ nibus aliis, scilicet esse absolute. Unde non potest aliquid operari dispositive et instrumentaliter ad hunc effectum, cusi creatio non sit ex aliquo prœsupposito, ut dictum est, quod possit disponi per actionem instrumentalis agentis. Sic igitur impossibile est quod alicui creaturæ conveniat creare, sive vir­ tute propria, sive instrumentaliter, hoc est per ministerium. — Gf. Caietanus ia cil. artic.§ A dectdenltamfiu fus difficultatis- 38 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE MUNDI ORIGINE. VI. Nota. Doctrina Ecclesiæ catholicæ quoad creationem ut propriam Dei. Circa hanc doctrinam hucusque a nobis defensam, nota quædam ad fidem pertinere, quædam libere in utramque partem agitari in scholis. Ad factum quod atti­ net, est de fide Deum omnia perseipsum immediate creasse : « Secundum fidem catholicam, inquit Angelicus, ponimus quod omnes substantias spirituales et materiam corporalium Deus immediate creavit : haereticum reputantes, si dicatur peí angelum, vel aliquam creaturam aliquid esse creatum. Unde Damascenus (Lib. H, Orthodoxœ fidei, Cap. II, fin.) dicit ¡Qui­ cumque dixerit angelum aliquid creare, anathema sit » (Qq. dispp. de Potentia, Qu. III, de Creatione, Artic. IV.) Et hæc sententia expressa ab Angelico est communis SS. Patribus Doctoribusque Ecclesiæ, ut inter alios videre est penes Bañes in P. I. Qu. XLVI. Artic. VI. ^.Secundo est notandum; Suarez, Dispp. Metaph., Disp. XX, Sect. II, § I et seqq ; Klee in His­ toria Dogmatum, Vol. I, P. II, Cap. III. — Et revera in Con­ cilio Lateranensi IV, sub Innocentio III celebrato (1215), fuit definitum : « Deus utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam. » Quæ verba postquam retulit Conci­ lium Vaticanum, in Constitutione edita Sess. Ill, Cap. I. hæc determinat in Can. V, de Deo rerum omnium Creatore : « Si quis non confiteatur, mundum, resque omnes, quæ in eo continentur, et spirituales et materiales, secundum totam suam substantiam a Deo ex nihilo esse productas;... ana­ thema sit. » Quam veritatem aperte doceri a Sacra Scriptura demonstrant Theologi. — Quoad vero quæstionem de .jure, utrum neinpe virtus vel actio creativa possint communicari, sive principaliter sive instrumentaliter, creaturis, est quæstio quæ citra fidem agitari potest; tamen rationes S.Thomæ qnas attulimus, sufficientissime convincunt. AHTICULUS QUINTUS (8) De fine creationis. I. Prænotamen. Deus, vi cujus mundus existentiam per creationem accepit, sapientissimus est et sapientissime agit. Sapientis autem est agere non casu et temeritate (quod stul- ART. V. DK PINE CREATIONIS. 39 B z proprium est), sed ratione et consilio, cujus est finem Her r;is actionibus præponere atque juxta ipsius finis exiBaiiam media determinare et ordinare. Unde Deus in mundi Beatione finem aliquem sibi præstituit, ad quem'mundus ■ikû ipso est ordinatus. Quibus positis, quærimus quinam |b: possit hujusmodi finis a Deo intentus in creatione Kadi. n Finis ultimus creationis est ipse iDeus. Nota terminos Karlusionis : loquimur enim de fine ultimo totius mundi. Bpiidem unaquælibet creatura suum proprium habet finem, Bti in conservatione, explicatione et perfectione sui consistit: ■ ; unaquælibet creatura in consequendo fine proprio, finem Lriter attingit intentum a Deo, atque insuper ut pars uni­ versi, ad finem totius universi consequendum, et a Deo in­ tentum concurrit. Hoc prænolato, probatur conclusio. — ■Lus habet rationem boni apprehensi et voliti in ordine in­ tentionis, et consequendi in ordine exeeutionis (0. 50, II). Atqui bonum apprehensum et ultimo consequendum in creati mundi non potest esse nisi Deus. Ergo finis ultimus «reationis est ipse Deus. —Probatur minor. Nam actio divina creativa active spectata est realiter ipsa Dei essentia. Impos■ibile autem est quod essentia divina ordinetur tanquam medium ad aliquem finem : nam medium ut medium, sicut est propter finem, ita est fine imperfectius. Deo autem nihil perfectius cogitari potest. — Fac insuper bonum illud ultimo consequendum per mundi creationem esse aliud a Deo ; ergo BIo bono Deus ante mundi creationem caruisset, et conse­ quenter non esset infinite perfectus : quod est omnino absur­ dum. III. Nota. Alia argumenta in probationem ejusdem conclusionis. S. Thomas in tertio Libro Contra Gentiles, Cap. XVII, octo rationes affert ad probandam præcedentem nostram conclusionem. In commodum adolescentum hic afferam dnas, quæ sunt prima et ultima. Prima fundatur in ratione finis, quæ est bonum (0. 50, XI). — Nihil tendit in aliquid sicutin finem, nisi inquantum apprehenditur ut bonum. Ergo uecesse est ut bonum inquantum bonum sit finis. Ergo quod est summum bonum est maxime omnium finis, seu ultimus finis omnium. Atqui summum bonum est solus Deus. Om­ nia igitur creata a Deo ordinantur in finem ultimum, qui Deus ipse est. — Altera ratio fundatur in ratione causalitatis causæ finalis, nempe : Finis est causarum nobilissima, et a 40 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE MONDI ORIGINE. causa finali ceteræ causæ habent quod actualiter agant (0. 50, X, et 51, II). Atqui ratio nobilissimæ causalitatis, a qua ceteræ causæ pendent, non potest competere nisi primo et perfectissimo enti, quod solus Deus est. Ergo Deus est ulti­ mus finis rerum omnium quas Deus ipse creavit. IV. Corollaria. Ex his inferuntur sequentia corollaria. Corollarium primum. Philosophica ergo demonstratione probatum habetur illud quod legitur Proverb., XVI, 4 : Uni­ versa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quo­ que ad diem malum; et illud Apocalypseos, XXII, 13 : Ego sum A et Q, primus et novissimus, principium et finis. Corollarium secundum. Deus autem summum bonum in se est, et se solo beatissimus, et ante mundi creationem a tota æternitate plenissime est perfectus. Non igitur finis quem Deus habuit in mundi creatione potest esse bonitas ut acqui­ renda, sed est ipsa divina bonitas communicanda creaturis, et ab ipsis participanda, eo modo quo participari potest, seu, ut Contra Gentiles, Lib. Ill, Cap. XVIII, ait S. Thomas : Deus est finis rerum sicut aliquid ab unaquaque re suo modo obli­ nendum. Corollarium tertium. Ex eo autem quod per creationem communicat creaturis suam bonitatem, ipsa divina bonitas in creaturis manifestatur ; et hæc manifestatio divinæ boni­ tatis cognita a creaturis rationalibus, eas stimulat ad lau­ dandum Creatorem. Hinc, sub hoc adspectu, recte dicitur glo­ riam Dei esse finem creationis : est enim gloria clara notitia bonitatis cum laude. Quæ tamen gloria non est quid intrin­ secum, Deum ipsum perficiens, sed est quid mere extrinsecum, et sine quo Deus et perfectissimus est in seipso et glo­ riosissimus. CAPUT TERTIUM DE TEMPORE MUNDANAS CREATIONIS Prologus. Tertio loco dicendum est de tempore, quo mun­ dus est creatus. Quæstio autem ista resolvi potest in ordine juris, determinando nempe utrum mundus creari potuerit ab æteruo, et in ordine facti, utrum nempe de facto mundus ab æterno acceperit existentiam. At quæstio ista aliam subau- ART. V. DE FINE CREATIONIS. 41 dit necessario, nempe quæstionem de divina libertate in creando. Unde hanc secundam prius solvemus. ARTICULUS PRIMUS (9) De divina libertate in creatione mundi. I. Quæstio prima. Ut clare et distincte hac in re proceda­ mus, primo loco suscipimus solvendam quæstionem de libera creatione mundi in se sumpti, seu prout est aliquod opus Dei ad extra, ut dici solet in Scholis ; postea vero aliam quæstionem solvemus, affinem quidem isti sed tamen dis­ tinctam, circa mundi perfectionem. II. Sententiæ contrariæ. Quisque per semetipsum intelligit pantheistas et emanatistas nullam admittere nec admittere posse in Deo libertatem communicandi extra se suam boni­ tatem. At præter illos non desunt qui repudiantes pantheismum et emanatismum, necessitatem tamen creandi in Deo ponunt. Hujus erroris nonnulli insimularunt Victorium Cou­ sin, qui, in lectione V suæ Introduction à l'histoire de la philosophie, docuerat eminentem Dei characterem esse vim creativam, quæ non potest non in actum exire; ac proinde creationem nedum possibilem esse sed necessariam. Ab hac tamen accusatione se abstergere conatus est Cousin in pos­ terioribus editionibus præcitati operis, addens tum in nota ad lectionem citatam, tum in Appendice, Eclaircissement II (edit. IV), creationem non physice sed moraliter esse neces­ sariam, quam necessitatem confundere videtur, sicut eam confundit Rosminius (Cf. inf., n. IV) cum convenientia petita a sapientia et bonitate Dei. Novissime autem Professor A. Vera in sua Introduction a la philosophie de Hegel, Chap. VI, §-3, pag. 258 et seqq. {edit. 2«), ita de divina libertate loqui­ tur, ut eam verbo relinquat, re autem penitus tollat. Negat enim Deo libertatem electionis, et solummodo concedit li­ bertatem quam cum necessitate divinæ naturæ identicam asseverat {ibid., pag. 262). Prætereo fatalistas et materialis­ tas, quibus notiones divin® libertatis odiosæ sunt. III. Prænotamina ad solutionem quæstionis. Creatio, ut supra jam diximus (6, IV), dupliciter a Scholasticis sumitur, 42 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. III. DE TEMPORE MÜNDANÆ CREATIONIS. active nempe et passive. Creatio active sumpta cum sit ipsa essentia divina realiter, æterna in Deo est, sicut divina essentia, et non materialiter seu in potentia, sed formaliter lioc est in actu, quia ratio potentialitatis, cum sit imperfectio (0. 8, X), Deo infinite perfecto essentialiter repugnat. Atta­ men creatio activa distinguitur ratione a divina essentia, quia haec absolutum exhibet, illa vero, ut dictum est, relatio est, quamvis rationis relatio, ad terminum, hoc est ad creaturas. Unde secundum nostrum modum concipiendi prius quæ sunt Dei absoluta concipimus, ut ejus essentia, bonitas, sapientia, intellectus, voluntas, etc.; postea vero relativa ejus ud eaquæ extra ipsum inveniuntur. — Quæstio de libertate divinæ crea­ tionis consistit in definiendo : utrum essentia divina sit creatrix præcise vi essentiæ, seu necessitate divinæ naturæ cum qua creatio active spectata realiter identificatur; an vero libera determinatione divinæ voluntatis ab æterno decernentis creationem. —Statuta radice quæstionis sit con­ clusio : IV. Creatio est actio Deo essentialiter libera. Probatur. Creationis necessitas non aliunde deduci posset nisi aut a divina natura, aut a natura mundi. Atqui ex neutro capite deduci potest creationis necessitas. Ergo creatio est actio Deo essentialiter libera. — Major completa est : etenim creatio aut active in Deo consideratur, aut passive in creaturis, ut patet ex præcedenti prænotamine. Igitur ratio necessitatis creationis, si qua est, ex alterutra parte est desumenda. — Minor probatur. Creatio activa non est necessaria. Creatio activa, ut dictum est in prænotamine, est realiter ipsa divina essentia creans, seu ipsa essentia divina prout ideas mundi possibilis conti­ net eumque ad slatum realis existentiæ extra se produeit. Atqui essentia divina, ut idea est, eodem omnino modo res­ picit mundum nostrum ut possibilem, sicut et alios infinitos mundos possibiles, neque creatos neque creandos : et ut creans est, æque ad illos mundos possibiles, sicut et ad nos­ trum potest terminari : nemo enim sanæ mentis Deo denegat potentiam creandi novas creaturas. Non igitur in essentia di­ vina, sive ut est idea sive ut est actio creans, est ratio de­ terminativa et necessaria creationis nostri mundi. Et cum in Deo ratio creationis aut a necessitate suæ naturæ aut a libera electione suæ voluntatis sit desumenda ; sequitur quod cura creatio activa non sit a determinatione naturæ, repeti debeal ART. I. DR DIVINA LIBERTATE IN CREATIONE HUNDI. 43 a libera determinatione suæ voluntatis (Cf. Il, Contra Genti, les, Cap. XXIII, n. 2). Creatio passiva non est necessaria. Nam creatio passiva ne­ cessaria esset necessaria in mundo exigentia existcndi. At­ qui in ente contigente, ut est mundus (1, IV), non solum non invenitur exigentia necessaria existendi, sed est in ipso ne­ cessaria indifferentia ad existendum et ac non existendum (0. 21, I). Ergo creatio passiva non est necessaria. Hinc merito S. C. S. 0. Decreto jam citato (6, II) damnavit hanc Rosminii propositionem (XVIII) : < Amor, quo Deus se diligit etiam in creaturis, et qui est ratio qua se determinat ad creandum, moralem necessitatem constituit, quæ in ente perfectissimo semper inducit effectum : hujusmodi enim ne­ cessitas tantummodo in pluribus entibus imperfectis inte­ gram relinquit libertatem bilateralem. « V. Nota. Solvuntur difficultates. — Objectio prima. Boni­ tas est natura sua communicabilis. Sed Deus est summe bonitas. Ergo Deus natura sua est communicabilis. — Hoc est, quoad substantiam, argumentum ad quod ultimo recur­ rit Cousin, loe. cit. n. II hujus Articuli. fíesp. Distinguo majorem : Bonitas est natura sua commu­ nicabilis aptitudine et libere, concedo; actu et necessitate, subdislinguo : semper, nego; quandoque, concedo. Et concessa minori, nego consequens et consequentiam in sensu intento ab adversario. — Ipsum vocabulum communicabile per se dicit non communicationem actualem et necessariam sed aptiludinalem, talem scilicet quod si bonitas .libere sese extra se communicet, convenientissima dicenda sit talis communica­ tio. — Celerum cum de divinis communicationibus sermo est, theologice distinguitur communicatio ad intra divina­ rum personarum, quæ necessaria est, et de qua theologi disserunt, et communicatio ad extra, quæ libera est, ut pro­ bavimus, et de qua impraesentiarum exclusive loquimur. Objectio secunda. Deus unico actu vult propriam bonita­ tem et alia extra se quæ propriam bonitatem participant, hoc est creaturas. Sed vult suam bonitatem necessario. Er­ go et necessario vult creaturas. ftesp. Distinguo majorem. Deus unico actu et eadem ratione vult suam bonitatem et alia a se, nego; diversa ratione, con­ cedo. Concedo autem minorem et nego ccnseq. — Utique in Deo ratione suæ simplicitatis unicus actus est quo vult se et alia a se : at non eadem ratione quia ratio volendi ab 4i COSMOLOGIA. LID. I. CAP. III. DE TEMPORE MUNDANA? CREATIONIS. exigentia naturæ objecti voliti est metienda. Bonitas autem divina est objectum totaliter adæquans divinam voluntatem non autem creaturæ ; igitur se vult necessario,sed libere vull, creaturas ut extra se producendas. Objectio tertia. In Deo libertas creandi esset indifferentia. Sed indifferentia est potentialitas quædam, quæ a Deo ex­ cluditur. Ergo creatio activa non est Deo libera. — Hoc argu­ mento quoad substantiam utitur Vera, pag. 262, Op. et loc. citato n. II hujus articuli. Resp. Distinguo majorem. Libertas in Deo esset indifferen. tia potentialis, nego; indifferentia actualis, concedo. Et in hoc sensu contradistincta minori, nego conseq. — Cum Deus sit infinitus, mens nostra illum aliqualiter intelligit, sed comprehendere non valet. Unde de Deo loquimur ut possu­ mus. Concipimus igitur in Deo voluntatem liberam sese de­ terminandi et voluntatem a sese libere determinatam ; et primam vocamus indifferentiam. Quæ licet in Deo, ratione divinæ simplicitatis, sit idem realiter ac actualis determina­ tio ; tamen distinctam præ se fert formalitatem, præcipue ratione objecti determinandi, seu determinabilis per volunta­ tem antecedentem et ratione objecti determinati per volunta­ tem ipsam consequentem. Hæc difficiliora sunt mentis nostrai imbecillitati : fateor; sed semel statuta, ut fecimus, divina libertate, difficultates quæ in contrarium proponuntur com­ movere nos non debent ; et, si divina metiri nostro ingenio non possumus, non propterea neganda est demonstrata ve­ ritas. Objectio quarta. Vis activa in Deo et est suæ essentiæ adæquata etest semper in actu. Ergo Deus est essentialiter acti­ vus et creator. — Ilæc Cousin, Op. et loc. cit. n. Il hujus articuli. Resp. Nego consequentiam in sensu quo ab adversario acci­ pitur. Ex antecedente enim solummodo sequitur quod creatio sit essentialis ut est actio subjective in agente Deo, non vero prout passive sumitur et est in effectu creato. < Potentia Dei, inquit sapienter S. Thomas, semper est conjuncta actui, id est operationi (nam operatio est divina essentia), sed effectus sequuntur secundum imperium voluntatis et ordinem sapientiæ. Unde non oportet quod semper sit conjuncta effec­ tui, sicut nec quod creaturæ fuerint ab æterno. » Qq. Disp. de Potentia Dei, Qu. I. Artic. I, ad 8. — Cf. CajetanusiuP. I, Qu. XLVI, Artic. I, in resp. ad X. ART. I. BE DIVINA LIBERTATE IN CREATIONE MUNDI. 45 VI. Quæstio altera. Libera igitur voluntate Deus mundum creavit. At præter mundum nostrum alii mundi infiniti sunt possibiles. Quaeritur ergo secundo, utrum, supposita in Deo libera voluntate creandi, debuerit mundum nostrum præ aliis possibilibus eligere, ita ut alium præter nostrum creare non potuerit. Hæc quæstio non simpliciter est circa mundum, ut jam n. I.dixi, sed circa ejus qualitatem seu perfectionem. Existimavit enim Leibnitzius, tum in suis Principiis philo­ sophice, tum passim in sua Theodicœa, voluntatem divinam determinari ad creandum a tali ratione sufficienti (0. 42, V, seq.), quæ non aliud esse possit quam ipsa mundi creandi perfectio summa præ ceteris mundis possibilibus. Hinc con­ cludit mundum nostrum esse omnium possibilium optimum. In hoc consistit optimismus Leibnitzii, quem unanimi con­ sensu secuti sunt Leibnitziani, Wolfius et Wolfiani, quorum non paucos citat Roselli in II* IIM suæ Summa philosophica, Qu. Ill, Artic. II, in nolis. VII. Prænotamina quædam. Negandum non est mundum nostrum esse optimum, seu perfectissimum perfectione rela­ tiva, qualem nempe exigit finis ad quem destinatur (0. 20, 111). Mundus enim noster est opus Dei sapientissimi. Quo­ circa non potest non esse opus optimum, seu aptissimum ad finem a Deo intentum consequendum. At in hoc sensu rela­ tivo non videtur loqui Leibnitzius, sed in sensu absoluto. Profecto si mundus esset naturalis emanatio divinæ substan­ ti®, aut opus non libertatis sed necessitatis divinæ omnipo­ tente, cogeremur admittere oplimismum mundi nostri ; at statuta in Deo libertate creationis, optimismus leibnitzianus sustineri non potest. Sit igitur : VIII. Deus ita libere mundum nostrum condidit, ut alium eo tum imperfectiorem tum perfectiorem libere creare po­ tuerit et possit. Probatur. Mundi ideo sunt possibiles, quia possunt participare, modo limitato, divinam naturam, cujus participatio est quidquid non est ipsa. Et cum divina natura sit infinita, infinite est participabilis. Et in hoc stat radix pos­ sibilitatis infinitarum creaturarum : quam infinitatem possibilium dari ipse Leibnitzius concedit in Epistola prima ad Bourget. Et miror possibilitatem infinitorum mundorum ne­ gari a Vera in sua Introduction à la philosophie de Hégel, Cap. VI. §.3, cum, verbis saltem, non recuset admittere Infi­ nitum! Atqui posito quod mundus noster esset omnium pos­ sibilium optimus, ut Leibnitzius ponit, jam ipse mundus ner- 46 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. III. DE TEMPORE MUNDANÆ CREATIONIS. lecte adæquaret supremam participabilitatem naturædivinæ; consequenter aut. divina natura esset linita, aut noster mun­ dus esset absolute perfectissimus, seu infinitus. Haberetur nempe ex utraque parte absurdum. Non est igitur mundus noster omnium possibilium optimu^ — Age porro : necessitas in Deo creandi mundum nostrum non a sua natura divina, sive ut idea est sive ut creatrix, sumi potest, ut supra, n. IV, probatum est; neque a mundi nostri optimismo, quo caret, ut modo ostensum est ; neque a majori et intrinseca sua exigentia existendi, quia possibilia ut possibilia æque existentiam res­ piciunt, cum possibilitas intrinseca sit mera non repugnantia ad existendum (0. 9, I et II), quæ in omnibus possibilibus æqualis est; non denique a fine, quia finis mundi est com­ municatio divinæ bonitatis (8, IV), quæ cum sit infinita, infi­ nitis modis potest communicari, et consequenter Dei volun­ tatem non nécessitât ut in aliquo determinato gradu com­ municetur. Ergo mundus noster non est omnium possibilium optimus, et Deus ita libere creavit ipsum, ut alios sive imper­ fectiores sive perfectiores creare et potuerit et possit. — Gf. S. Thomas, Qq. Disp, de Veritate, Qu. XXIII, Art. IV. IX. Nota. Difficultates contra praecedentem conclusionem. A difficultatibus referendis quæ contra libertatem creationis nostri mundi adducuntur, abstineo ; eadem enim sunt quæ contra libertatem creationis in genere inspect® militant, et quas supra, n. V, excussimus. Neque immorandum censeo in solvendis difficultatibus quas pro mundi nostri optimismo Leibnitziani adducunt : quinque refert et exufflat Rosellius noster, loco supra, n. VI, citato. Id solummodo animadver­ tam, videlicet, quod ratio sufficiens creationis a Leibnitzio quæsita, non esi in optimismo mundi, sed in bonitate divina infinitis modis parlicipabili : unde voluntas divina libere sese determinat ad communicandam creaturis in hoc vel illo gradu suam bonitatem', ut supra in probatione thesis declaratum est. ARTICULUS SECUNDUS (10) De possibilitate œternœ creationis. I. Natma quæstionis. Non est quæstio utrum mundus ess« AUT. II. DK POSSIBILITATE JETERNÆ CREATIONIS. 41 possit æternus æternitate absoluta seu essentiali (0. 37, IV), quia cum mundus sit contingens et ab alio, principium ha­ buit et finem absolute loquendo habere potest : quæ duo repugnant æternitati essentiali {ibid.). Quæstio igitur est de æternitate hypothetica, seu relativa, seu participata {ibid.) : aliis verbis quæritur, utrum intrinsece repugnet quod Deus creaverit mundum a tota æternitate, ita ut Deus præcesserit existentiam mundi sola prioritate naturœ (L. 8, IX), non au­ tem prioritate durationis ' , II. Philosophorum sententiæ. In hac solvenda quæstione valde inter se dissentiunt philosophi. Citantur pro repu^^Lica^’ "nantia creationis mundi ab æterno B. Albertus Magnus. <***<■• S. Bonaventura, Toletus, Petivius, Gerdii, quos fere omnes recentiores sequuntur; citantur pro non repugnantia S. Au/ gustinus, S. Thomas, Cajetanus, Suarez, Ferrariensis et maxima pars Scholasticorum, quibus novissime, inter alios, adhærent Liberatore et Gonzalez. III. Prænotamina. In hac quæstione solvenda, quæ valde secundaria est in philosophia, distinctione opus est. Mundus enim ex duplici genere entitatum coalescit, entitatibus vide­ licet successivis, inter quas numeramus motum, tempus, gene­ rationem, successionem denique, et entitatibuspermanentibus, ut puta substantiis. Hinc quæstio de possibilitate æternæ creationis potest respicere mundum ut nunc est, vel simpli­ citer aliquam creaturam, sive ex his quæ in mundo sunt, sive ex his quæ ut possibiles saltem a Deo intelliguntur. Existimo autem mundum uti nunc est, non potuisse ab æterno creari, quidquid in contrarium suadere conetur P. Guerinois, Ord. Prædic., in suo Clypeo philosophice thomisZi'cœTom. Ill, P. II, Phys. Qu. I, Artic. II. Etenim si creatio ista foret possibilis, consequi videtur quod in successione ab xterno usque ad præsens forent, in facta hypothesi, actu infinitce successiones vel in tempore, vel in motu, vel in generatione, vel saltem in cogitationibus alicujus mentis creatæ : quam infinitatem in actu in Ontologia demonstra­ vimus repugnare (24, II). Nec huic nostræ sententiæ contra­ rius est S. Thomas, ut videre est P. I, Qu. XLVI, Artic. II, ad 8. Hinc quæstio magis restricte proponi debet cum ipso S. Thoma {loco citato), an scilicet aliqua creatura potuerit creari ab æterno. — Porro Angelicus Doctor hac in re distingnit naturam argumentorum, quæ hinc et inde pro alterutra sententia afferuntur, nempe veram et strictam demonstra- 48 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. III. DE TEMPORE MUNDANA CREATIONIS. lionem (L. 4t et 42) a probatione magis minusve probabili; neque ipse inficiatur posse probabiliter probari repugnan­ tiam creaturæ ab æterno, sed solummodo negat hujusmodi rationes ad valorem veræ demonstrationis assurgere. Hæc explicite tradit Quaestione supra citata, arguens illum qui demonstrare praesumens, rationes non necessarias inducit, hæc Lib. II, Contra Gentiles, Gap. XXXVIII, hæc alibi passim. Unde miror a quibusdam sine ulla distinctione Ipsum citari inter adversarios repugnantiæ mundi, seu melius alicujus creaturæ ab æterno : utique est adversarius demonstrationis hujus repugnantiæ, non vero probabilitatis. — Gf. Cajetanus in P. I, Qu. XLVI, Artic. II, In responsione ad octavum. . Circa eamdem responsionem... — Qua de causa sentenliæ S. Thomæ subscribens, sequentes pono conclusiones : IV. Probabile est repugnare aliquam creaturam esse ab æterno. Repugnat mundum semper extitisse et simul ali­ quando non extitisse. Atqui hæc contradictio haberetur, si mundus esset creatus ab æterno. Repugnat ergo mundum ab æterno esse creatum. — Probatur minor. Semper enim extitisset, quia æternus ponitur; non sempcr extitisset, quia cum ex non esse sui processerit adesse per creationem, nonesse præcessisset esse et sic aliquando, hoc est in illo non esse, non fuisset. — Hoc argumentum probabile est, ut S. Thomas concedit loco citato Contra Gentiles; attamen vim demonstrativam non habet, quia in hypothesi creationis æternæ, non esse mundi, non duratione sed prioritate naturæ mundum præcessisset. V. Probabile est non repugnare aliquam creaturam esse ab æterno. Præfata repugnantia oriretur ex parte aut crea­ tionis activæ, aut creationis passivæ. Non autem ex parte creationis activæ, quia hæc ab æterno in Deo est, et est actio non quidem successiva sed instantánea. Non ex parte creationis passivæ, quia existentia creaturæ a duratione determinata abstrahit. Non igitur repugnat aliquam creatu­ ram esse ab æterno. — Hoc pariter argumentum probabile est, sed non demonstrativum, quia non certo constat utrum existentia creaturæ, sicut abstrahit a determinatione in temDore, ita possit habere durationem æternitatis. 49 ART. III. DE FACTO TEMPORANEÆ CREATIONI». ARTICULUS TERTIUS (11) De fado temporaneæ creationis i I. Quæstio. Cum neque aeternam creationem neque tempo■a:eam a priori universaliter statuere demonstrative possibt-'- ut constat ex iis quæ in articulo præcedenti disserui­ mus, et in articulo primo de libertate divina in creando de­ monstravimus : reliquum est ut moveamus quæstionem de facto. nempe utrum mundus revera ab æterno vel in tempore iconditus fuerit. — Nota tamen quod quando quæritur utrum 4e facto mundus creatus fuerit in tempore, non perinde intelEgendum est ac si quæreretur utrum tempus præcesserit ■lundum : tempus enim sine rebus temporaneis repugnat, seu ut S. Augustinus dicit, XI. De Civitate Dei, Cap. VI : Tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est. Sed tempus sumitur per oppositionem ad æternitatem (0. 37, I); ita ut sensus sit : utrum mundus sit necne Deo coæternus, quamvis a. Deo creatus — Cf. S. Augustinus, Op. et loc. cit. H. Rationalistarum sententiæ. Quæ hac in re esse debeant philosophorum sententiæ, in promptu est scire. Etenim rationalislæ illi qui aut materiam infectam dicunt, aut pantheismum vel emanatismum profitentur, aut denique crea­ tionis necessitatem substinent, logice coguntur admittere et revera admittunt mundum esse æternum. III. Duplex via ad solutionem quæstionis. Qui volunt mundi creationem ab æterno intrinsece repugnare quoad omnem creaturam, præter facta, argumenta adducunt a priori pro creatione mundi temporanea. Nos vero qui illam repugnantiam non ut demonstrative, sed solummodo ut pro­ babiliter probatam habemus, ut in superiori articulo dixi­ mus, nonnisi argumenta a posteriori adducemus, quibus ta­ men nil prohibet adjungere rationes convenienti®. — Hujus­ modi vero argumenta nonnisi duplicis generis esse possunt, vel deducta nempe ex auctoritate, vel ex analyst characterum ipsius mundi. — Cave tamen ne confundas hanc quæstionem genericam de mundi temporanea creatione cum altera spe­ cifica de determinataepocha ejusdem creationis temporaneæ : sunt enim quæstiones omnino distinctæ. Quibus declaratis. »it conclusio : ZiuLURA. Summa pbiiuhQpbica. T. 11. 4 50 COSMOIOGIA. LIB. I. CAP. III. DE TEMPORE MUNDANA! CREATIONIS. IV. Mundus non est æternus, sed creatus a Deo in tempore. Probatur. Creationem mundi in tempore testantur auctores tum sacri tum profani ex traditionibus populorum, et eam manifestant mundi characteres. Ergo mundus æternus non est, sed creatus a Deo in tempore. — Consequentia patet ex iis quæ numero superiori animadversa sunt. Antecedens probatur. Auctores tum sacri, tum profani. Ante omnes occurrit Moyses, cui, abstrahendo etiam a divina inspiratione, nemo qui praejudiciis imbutus non sit, notas veridici historici negare potest. Porro Moyses in Genesi oxordia mundi describit sa­ tis recentia, exordia scilicet creationis cœli et terræ et omnis ornatus eorum, nec non creationis animantium omnium irrationalium et hominis. Nec Moyses, humanitus conside­ ratus, aliud exprimebat quam ipsam traditionem constan­ tem et semper vividam totius populi hebræi. Non me latet incredulos, præcipue sæculi elapsi et sæculi nostri, contra narrationem mosaicam insurgere; at nihil evincunt, quin potius eorum cavillationes mirifice solidant doctrinam nos­ tram traditam in sacris litteris, ut videre est apud Calmet, Huet, Bossuet, Hook, Duclot, aliosque catholicos apologis­ tas. — Mosaicæ narrationi miro prorsus modo consentiunt scriptores profani, cum aliorum populorum referunt tradi­ tiones : ita Diodorus Siculus et Diogenes Laërtius de tradi­ tionibus Ægyptiorum; ita Sanchoniaton, quem Voltaire de­ turpat, de Phœnicum; ita Berosus de Chaldæorum; ita Ho­ merus, Hesiodus aliique scriptores cum sermo illis est de orientalibus populis, qui ut populi primitivi constanti atque universali traditione habentur. Unde Aristoteles, cujus auc­ toritas maxime hac in re attendenda est, quia dubia ejus mens est circa materiæ æternitatem, dixit Lib. I De cælo el mundo, Gap. X, omnes philosophos ante ipsum sensisse quod mundus recentem originem habuerit. Qua in re con­ suli potest S. Thomas, Leet. XXII in eumdem librum Aristo­ telis. Mundi characteres. Mundi characteres desumi possunt ab hominibus, ab animantibus brutis, a geología et ab astrono­ mia. Ex geología et astronomia nihil certi fatemur posse de terminari quoad temporaneam mundanæ materiæ creatio­ nem, sed stat argumentum probabile de repugnantia mundi ab æterno. Attamen ex adverso nihil pro æternitate creatio­ nis ex geologia et astronomia non solum certo sed neque ART. III. DE FACTO TEMPORANEAS CREATIONIS. 51 etiam probabiliter concludi posse fatentur accuratiores el celebriores naturalistas tum antiquiores, tum recentiores et adhuc viventes, qui pantheismo aut materialismo non sint infecti. Hos citat et merito laudat F. HenricusReusch insuo Opere, Biblia et natura, Leet. V et VI. Speciatim ergo pauca addenda sunt quæ respiciunt mundi characteres ex parte hominum aliorumque viventium. Homo. Imprimis novitas hominis superterram, etiam abs­ trahendo ab iis quæ fide catholica ex narratione mosaica tenemus, ex historia ipsa satis probatur. Homo enim sociaIts est et industrius natura sua. Atqui ex parte socialitatis plus minusve scimus origines imperiorum, populorum exor­ dia, vicissitudines, incrementa atque decrementa, et ipsi Si­ nenses qui fabulosas de propria origine narrationes texunt, non aeterna exordia sua dicunt, sed ad decies centena millia annorum amandant. Ex parte vero industriae, nobis nota sunt infantia et progressus scientiarum et artium; ita ut communiter adhibeatur (quidquid sit de ejus rigorosa veri­ tate) distinctio E. C. Thomsen ætatum in archeologia pre­ histórica, nempein ætatem lapideam, ætatemœreametætatem ferream : quæ distinctio fundatur in instrumentis quibus homines successive usi sunt : et ætatem lapideam Lubbock dividit in antiquiorem et recentiorem, seu in paleolithicam et neolithicam. Qua in re consuli potest Reusch in opere præcitato, Leet. XXXIV. — Hoc argumentum pro novitate gene­ ris humani vel ipsi Lucretio probatur, qui illud ipsum in Lib. V, de Natura rerum, versibus exponit ac exaggerat. — Quæ ex historia novitas humani generis super terram dedu­ citur, ex geología confirmatur. Quamvis enim ex geología non possit determinari tempus apparitionis hominis super terram, consentiunt tamen unanimitergeologi in admittendo ut certum, hominem esse ultimam creaturam quæ in terra apparuit, post scilicet animantia omnia, et in una ex ultimis periodis geologicis. Unde Leonhard, citatus a Reusch Led. XXXIII, Operis citati, fidenter scripsit : Historia sacra et veritates geologicœ omnino convincunt hominem esse recen­ tem creaturam super terram. Quam quidem Leonhardi sen­ tentiam geologi admittunt et probant ex ossibus humanis quæ in stratis terrenis inventa sunt, et modo etiam inveniun­ tur. — Non me latet a nonnullis ætatern hominis ad remo­ tiora sæcula extendi, præcipne ex ossibus ipsis humanis petrilicatis; sed imprimis respondeo fraudes non paucas irrep- 52 COSMOLOGIA. LIB. I. CAP. III. DE TEMPORE MUNDAN.B CREaIIO.MS. sisse in hujusmodi rebus, extra omnem controversiam esse; deinde nemo hodie dubitat petriiicationem leges constantes non servare, ita ut in America septentrionali ossa humana et arbores inventa fuerint in statu petrilicationis, quorum tamen existentia certo recentissima erat, ut videre est in Reusch et in primo volumine Institutionum apologetic, pole­ mic. nostri Vincentii Gatti, Dissert. Ill, de Creatione chrono­ logice speciata, § IV. Denique datis etiam factis ut exponun­ tur, sequeretur solummodo remotior hominis antiquitas, nunquam autem ejus æternitas. — Quæ vero ex geología de homine hucusque animadversa sunt, ceteris viventibus applicantur. V. Nota. Solvuntur difficultates. Æternitatem mundi ex geología ab adversariis demonstrari impossibile est, ut supra auctoritate ipsorum geologorum probavimus. Restant ergo argumenta a priori. Hæc autem argumenta, quæ fundantur in errore necessariæ creationis, explosimus in primo hujus Capitis articulo; attamen hic nonnulla alia, quæ specie tenus ab illis distincta videntur, excutienda sunt. Objectio prima. Posita causa sufficienti, ponitur effectus, Atqui Deus a tota æternitate est causa sufficiens mundi. Ergo a tota æternitate mundus est a Deo productus. fiesp. Distinguo majorem : Posita causa sufficienti et neces­ saria, ponitur effectus, concedo, vel transeat (nam ad haben­ dam actionem non solum requiritur quod causa sit, sed quod habeat omnes conditiones ad agendum) : posita causa suffi­ cienti et libera, ponitur effectus necessario, juxta sensum ar­ guentis, nego. — Adversarius confundit rationem causæ necessariæ cum causa libera. Est autem Deus causa sufficiens mundi a tota æternitate, sed causa libera, in cujus electione est agere et non agere. Objectio secunda. Etiamsi Deussit causa libera, actio tamen creativa est in ipso ab æterno. Sed terminus creationis est mundus. Ergo mundus est ab æterno. fíesp. Hoc argumentum jam solutum est in primo articulo hujus Capitis, n. V, ad 4 objectionem. — Et eodem modo solvitur altera objectio ex voluntate Dei ætcrna creandi mun­ dum. Utique Deus voluit ab æterno existentiam mundi, sed voluit eam in tempore esse, seu, ut dici solet in Scholis, vo­ luit Deus ab æterno sed non pro æterno mundi creationem passivam. — Cf. etiam Artic, et n. cit. in responsione ad 3. Objectio tertia. Aut Deus prior est mundo prioritale na- ART. HI. DE FACTO TEMPORANEA CREATIONIS 53 fcr® aut etiam prioritate durationis. Si primum, mundus est [•ternus : si alterum, ergo cum prius et posterius in Jura­ tione constituant tempus, sequitur quod ante mundum fue­ rit tempus : quod impossibile diximus supra, n. I. Resp. Concedo majorem disjunctivam, et concedo pariter primam partem minoris. Ad alteram partem dico quod, in [casu nostro, prius non significat prioritatem temporis, sed îprioritatem aeternitatis, quam quidem quia non considerat adversarius, errat. « Deus, inquit Angelicus, P. I, Qu. XL.VI, rArtic. I, ad 8, est prior mundo duratione. Sed ly prius non designat prioritatem temporis sed aeternitatis. Vel dicendum ^uod designat aeternitatem temporis imaginati et non reaSter exislentis, sicut cum dicimus, supra coelum nihil est, ly mpra designat locum imaginatum tantum, secundum quoo possibile est imaginari dimensionibus coelestis cornons di­ sensiones alias superaddi. » LIBER SECUNDUS DE ESSENTIIS CORPORUM Prologus. Peracto tractatu de mundo corporeo generice sumpto, accedimus ad considerationem mundi quoad cor­ pora inorganica ex quibus coalescit. Et dico quoad corpora tantum inorganica, quia de viventibus agit alia pars Metaphy­ si cæ specialis, nempe Psychologia. De corporibus autem quaeri possunt natura et proprietates, ut puta de quantitate, qua­ litate, etc. Quia tamen de his proprietatibus satis dictum est in Ontologia, ab illis speciatim explicandis hic abstinemus, ne actum agamus : quidquid enim in Ontologia de quanti­ tate, e. g., dictum est, totum applicatur quantitati, prouti concrete corpori tribuitur. De essentiis igitur corporum unice sermo noster in hoc Libro erit. CAPUT PRIMUM SYSTEMATA DIVERSA CIRCA CORPORUM ESSENTIAM Prologus. Systemata quæ circumferuntur circa intrinsecam corporum naturam seu circa principia constituentia corpo­ reas substantias, quatuor praecipue sunt ; nempe alomicum, dynamicum, chimicum, et scholasticum. De hoc ultimo agam in sequenti Capite; tria priora expendo distinctis articulis in praesenti. Quaedam tamen in peculiari articulo praenoto scitu necessaria, ut in hac subdifficili quaestione ab obscuritate vel æquivocatione, quantum fieri potest, caveamus. ARTICULUS PRIMUS (12) Prœnotamina. I. Sensus quo principium sumitur in praesenti quæstione. Principium in Ontologia (41, V) definivimus, id a quo aliquid ART. II. SYSTEMA ATOMICUM. 55 I quocumque modo procedit. Hoc autem principium esse potest extrinsecum rei cujus est principium, ut causa efficiens eftfoctui (0. 44, II), vel ipsi intrinsecum ut causæ materialis et formalis composito, quod earum mutua unione exurgit (0. II, et 49,1). Quia igitur in præsenti de intrinseca essentia ■Borporum agimus, loquimur exclusive de principiis intrinseu constitutivis essentiæ corporeæ. II. Principiorum definitio ab Aristotele. Hujusmodi autem principia definiuntur ab Aristotele : quæ nec ex se invicem, ' f ■ ex aliis, sed ex quibus omnia fiunt. Dicuntur principia, • -i fieri ex se invicem nec ex aliis, quia si ex se aut ex aliis ; fierent, non essent principia sed principíala (0. 41, V). Addi­ tor quod ex illis principiis omnia naturalia fiunt, quia imf-ræsentiarum non de principiis peculiaribus unius vel alterius corporis inquirimus, sed omnium. — No‘.o autem hanc defi­ nitionem aristotelicam esse a quocumque systemate circa .corporum principia independentem et in unoquolibet subau­ diri. HI. Conditiones quibus subjici debent corporum principia constitutiva. Experimento quotidiano deprehendimus cor­ pora duplici proprietate esse prædita, nempe extensione et activitate. Talia igitur principia designari ac statui debent quæ tum unam tum alteram proprietatem explicent, ac rejici illa quæ alterutri proprietati derogent. IV. Quid de hac quaestione generatim sit sentiendum. In Ontologia (47, IV et 49) probavi existerein rebus principium quo invicem res ipsas specificantur : et tamen res in aliquo subjecto communi convenire intelligimus quod in mutatio­ nibus substantiarum immutabile perseverat. Si autem hujus­ modi principium specificativum, quod communiter admitti­ tur, vocaverimus formam substantialem, et subjectum illud commune materiam primam : de nomine quidem circa prin­ cipia compositiva corporum esse poterit quæstio, at de re ipsa ontologice seu indeterminate considerata, quæstio nulla existere debet, et affirmare possumus ontologice loquendo, omnes convenire formam substantialem ei materiam primam esse principia intrinseca quæ corpora componunt et consti­ tuunt. Tota igitur quæstio, quæ in præsenti agitatur, consis­ tit in determinanda natura illius formae substantialis et illius materiœ primæ. Quæstio, subdifficilis, cujus quidem solutio­ nem philosophice demonstrativam et proprie dictam non pro­ mitto, sed eam tamen quæ viro prudenti satisfaciat. — Sed 56 COSMOLOGIA. LID. II. CAP. I. SYSTEMATA DIV. CIRCA CORP. ESSENT, in antecessum systemata a nostro diversa sunt, expen­ denda. ARTICULUS SECUNDUS (13) Systema atomicum. I. Systematis atomici expositio. In hoc systemate corpora componi dicuntur ex quibusdam corpusculis, quæ atomi, molécula vei particulœ primigenios dicuntur; motus autem est causa qua atomi invicem sibi occurrunt atque cohaerent. Hinc corpora sunt aggregatio atomorum habitavi motus. — Hujus systematis primi auctores recensentur Empedocles, Democritus, Leucippus et Epicurus, quos superiori sæculo secutus est Gassendus. Veteres illi materialist® addebant atomos esse infinitas numero, improductas, atque divers® íigur®, quadrat® nempe, rotund®, etc., ut in mutuo concursu sibi invicem possent adhærere. Nullam differentiam essentia­ lem inter atomos ponebat Democritus, et ideo corpora dice­ bat ad invicem differre « aut rhysmo quod est figura; aut trope, quod est situs; aut dialhige, quod est ordo », ut tra­ dit Aristoteles Cap. II, Lib. VIH, Metaphysicorum. — Improductionem materi® et numericam infinitatem atomorum merito rejicit Gassendus in suo libro, de Principiis, sed in re­ liquis ejus systema substantialiter convenit cum exposito, in admittendis scilicet materia et motu ut solis principiis corpo­ rum constitutivis. Cartesius autem systema atomisticum professus, illud hoc modo exponit. Docet in principio massam materialem (cujus essentiam reponit in extensione mathematica seu in trina di­ mensione) a Deo creatam, atque in moléculas cubicas abscis­ sam; deinde ex mutuo attritu molecularum productam esse : Ioquamdam subtilissimam materiam; 2° globulosjquosdam productos ex abeissione angulorum e moleculis cubicis vi attritis ; 3° moléculas triangulares (angulos nempe abeissos a moleculis cubicis), striis quibusdam excavatas. Ex materia subtilissima, qu® juxta Cartesium, tantam vim habet agitation is, ut aliis corporibus occurrendo, in minutias indefinita par­ vitatis dividatur, habentur corpora ætherea; ex globulisccelum;ex moleculis triangularibus, qu® concipiuntur tanquam exigua columna, tribus striis in modum cochlearum intortis ART. II. SYSTEMA ATOMICVM. 57 xeavatte, terra nostra, planetæ, cometæ et alia hujusmodi rassiora corpora exurgunt. In eadem sententia atomística est Newton ; at primigenias articulas ex quibus omnis corporea natura coalescit, non rodem modo acCartesius explicat : vult enim cum Gassendo eas solidas jam ab initio creationis fuisse, firmas, duras, im­ penetrabiles, mobiles, iisque magnitudinibus et figuris, iisque insuper proprietatibus, coque numero et quantitate, pro ra­ tione spatii in quo futurum erat ut moverentur. Loco autem impulsus mechanici vel motus, quos Cartesius et Gassendus tribuunt atomis primitivis, ponit attractionem seu universa­ lem gravitationem. II. Systematis atomici critica. Non immoramur in confu­ tando systemate atomístico antiquorum qua parte ponit improductionem atomorum, et mundi exordium ex ipsarum atomorum fortuito concursu. De his enim in primo Libro (2, V, et 4, II) fuse dictum est. Unde ad atomismum recentioruin propius venio. Et sit conclusio : ni. Atomismos purus non explicat principia essentialia corporum. Voco cum omnibus scriptoribus expositum sys­ tema, atomismum purum (quod dicitur etiam mechanicum), ut illud distinguam ab atomismo dynamico, de quo in se­ quenti articulo. — Probatur conclusio. Systema atomicum purum est hypothesis arbitraria tum et in se tum in suo pro­ cessu, neque solvit sed prætermittit quæstionem solvendam. Igitur atomismus purus non explicat principia essentialia corporum, ac proinde non est admittendus. — Consequentia patet ; probatur antecedens. Esi hypothesis arbitraria tum in se tum in suo processu. Et quod imprimis sit mera hypothesis, non diffitetur ipse Cartesius in secunda parte Principiorum, § 64, ubi suum systema tanquam hypothesim proponere se dicit. Sed addimus esse hypothesim arbitrariam : nam massam primitivam cartesianam, vel particulas primigenias newtonianas, aut atomos epicúreas in spatio disseminatas, revera a principio sic extitisse et illo modo quo respectivi Auctores asseverant, nullo facto positivo, nullo experimento, nulla denique ratione pro­ bant, nec probare possunt. Est igitur hypothesis in seipsa arbitraria. — Sed addidimus esse pariter arbitrariam in suo processu. Namque, juxta Cartesium, cujus systema expres­ sius refert atomismum purum, moleculæprimitivæ solae-r/ensioneessentialiter constituuntur omnique intrinsecaactivitate 58 COSMOLOGIA. LIB. II. CAP. I. SYSTEMATA DIV. CIRCA CORP. ESSENT. sunt destitutæ. Quæ positio non solum viam sternit occasionalismo (0, 45, V), sed aperta contradictione implicatur. Nam atomi cartesianas vim resistendi habent procul dubio, secus enim non intelligibilis esset occursus atomorum et earum divisio in minutias indefmitæ parvitatis et figuræ. Atqui in atomo vis resistendi alteri atomo invadenti est ac­ tivitas quædam. Igitur in processu argumentationis Cartesius supponit arbitrarie in atomis activitatem quam in prin­ cipio illis denegat, et hujus activitatis nullam rationem assi­ gnat, imo rationem ponit e diametro oppositam, constituendo essentiam corporis in sola extensione mathematica. Non solvit, sed prætermitlil quæstionem solvendam. Et re­ vera : aut moleculæ primitivæ sunt ejusdem naturæ, ut an­ tiqui atomistæ et Cartesius posuerunt; aut sunt diversæ naturæ, ut Newton sensisse videtur. Si primum, jam omnia corpora nonnisi externa figura differunt, non vero substan­ tialiter; quod imprimis est contra communem hominum sensum; deinde inducit vere mysterium in eo quod diversa corpora ex mera atque extrínseca et accidentali forma, diver­ sis non solum sed etiam oppositis omnino proprietatibus donantur, ut experimento scimus. — Si alterum assumatur, non solvitur sed intacta relinquitur quæstio : quærimus enim quænam sint principia intrinsece constitutiva primigeniarum molecularum, et per quæ ad invicem distinguuntur, et ex quibus denique profluunt earum activitas et extensio. IV. Nota. Cartesii opinio. Cartesius conatur ex suis 'prin­ cipiis omnia phænomena naturæ corporea explicare; sed quam frustra id assequi putaverit, fuse demonstrat noster Goudin (cujus tamen non omnia dicta approbo) in sua Prima Parte Physicœ, Disp. I. Ad ipsum remitto lectorem, ea enim omnia hic referre et expendere nimium longum esset, et bre­ vitati cui natura operis nos adstringit parum consentaneum. ARTICULUS TERTIUS (U) Systema dynamicum. I. Prænotamen. In hoc articulo exponam imprimis sys­ tema quod entium simplicium magis proprie dicitur : deinde edisseram de dynamismo proprie dicto seu de teleologismo ; ART. III. STSTEMA DYNAMICUM. 59 postea vero dicam de systemate atomico-dynamico, quod est medium inter atomismum purum et purum dynamismum. II. Systematis entium simplicium expositio. Leibnitzius in sua ad Pfaffium epistola, hypothesim, quasiper lusum, ut ipse dicit, finxit, qua supponit corpora coalescere ex entibus sim­ plicibus, quæ monades appellat. Numero monades sunt infi­ nite nedum absolute considerate, sed in quolibet corpore ex ipsis composito ; inter se dissimiles sunt, et ratione simplici­ tatis nullum spatium occupant; obscura quadam perceptione et appetitione gaudent, vi cujus agunt et aguntur, ac una alteri copulatur ad corpora constituenda. — Leibnitziani mo­ nades retinuerunt, sed systema magistri non leviter modifi­ carunt. Alii siquidem monades non dissimiles sed homogé­ neas dixerunt ; Wolfius suffecit appetitioni et perceptioni monadum vim motricem ; Boschovich negat monades esse infinitas, et loco perceptionis et appetitionis sapientiori con­ silio ponit vires attractivas et repulsivas;attamen monadum simplicitatem retinet. III. Critica hujus systematis. Ut vidimus, ipse Leibnitzius hypothesim suam lusum appellat ; et revera est ludere et ludere in absurdo asserere infinitam actu multitudinem mo­ nadum tum absolute tum in quolibet corpore (0. 24, II), nec non ipsis concedere gratis et sine ratione appetitiones et per­ ceptiones, proprias rerum cognoscentium. Quibus animadver­ sionibus addo quod in sententia Leibnitzii quæstio de corpo­ rum compositione minime solvitur : ponit enim suas monades dissimiles natura; ergo habentes dissimilia principia consti­ tutiva : quæ cum [Leibnitzius non determinet, ejus systema extra nostram quæstionem vagatur. Hoc igitur seposito ludo, systema ipsum a Leibnitzianis politum et ad formam scientificam redactum operæ pretium est expendere. Unde sit ; IV. Systema entium simplicium admitti nequit. Probatur. Improbabile omnino est : Io corpora inter se nonnisi accidentaliter distingui; 2° et in rerum natura corporea non realem dari extensionem; 3° et enti simplici corporeo in aliud ens simplex physicam actionem tribuere. Atqui hæc tria jure et facto asserunturin systemate entium simplicium. Ergo sys­ tema entium simplicium est omnino improbabile. — Minor probatione non indiget : admittitur enim et admitti debet ab hujus systematis defensoribus. Siquidem si monades sunt similis naturæ (si enim ponantur monades divers® naturæ, offenditur inconveniens notatum in numero præcedenli con- CO COSMOLOGIA. Lin. II. CAP. I. SYSTEMATA DIV. CIRCA CORP. ESSENT, ira Leibnitzium), corpora ad invicem non differunt nisi dis­ positione monadum, quæ differentia extrínseca est et acciden­ talis : — deinde quia simplex tangere realiter simplex non potest, secus enim compenetrarentur; monas extra monadem vere est, et hoc pacto continuitas partium ad extensionem requisita perit, et realis extensio non datur, ut Boschovichius revera docet; — tertia pars denique probatione non indiget, quippe quæ expresse concedatur a defensoribus hujus syste­ matis. — Major declaratur. Et quoad suam primam partem ex dictis in præcedenti articulo, n. III, probata manet. Quoad secundam partem admittitur a sensu communi, et ab adver­ sariis nulla ratio assignatur quæ probabiliter suadeat con­ trarium, nempe extensionem esse quid subjectivum, non vero quid reale et extrasubjectivum; malo autem cum communi hominum sensu errare, quam cum istis sine ulla ratione sentire. Denique quoad tertiam partem animadverto, quod cum ens simplex contactu nequeat attrectare aliud ens sim­ plex, ut diximus in declaratione minoris, impossibile videtur unum in aliud distans agere posse attractione et repulsione. V. Teleologismus recentiorum idealistanim. Existimavit Cartesius corporibus mechanicam solummodo vim inesse, bocest vim motricem ab externo acceptam. At Kant ut ne­ cessarias concedit corporibus vires proprie intrinsecas, quas plasticas vocat, quamvis eas dicat legibus mechanicis sub-l jectas. In hoc consistit recens dynamismi systema, quod ut distinctum a mero dynamismo tum Leibnitzii tum Boschovichii, teleologismi nomine donatur. — En summa systematis Kantiani, ut exponitur a P. Kleutgen, S. J. La filosofía antica esposta edifesa; Trattato VII, Delia natura, n. 659 et seqq. Supponit conceptum fundamentalem cujusque corporeitatis esse motum; corporeum enim est quidquid ab extra in sen­ sus nostros agit : quod sine motu aliquo in ipsis corporibus intelligi nequit. Ex hoc infert conceptum materiæ in eo con­ sistere, ut parlim sit movens, partim mobilis-, et ideo Kant mentem convertit ad investigandam duplicem hanc vim pri­ mitivam cujusvis rei corporeæ. — Animadvertit ergo corpora nedum in spatio esse, sed spatium replere : videlicet corpora ita spatium occupant, ut nullum aliud corpus idem spatium valeat penetrare. Hæc corporum proprietas, quæ communi­ ter impenelrabilitas appellatur, duas viresin corporibus subau­ dit casque oppositas, quas extensivam et atlractivam appellat. Mediante vi extensiva, corpus habet partes extra partes; me- ART. III. SYSTEMA DYNAMICUM. 61 ¡liante vero vi allractiva, partes ipsæ unius corporis prohi: cntur quominus ab invicem distrahantur, et ideo corpus ¡n sua unitate perseverat et spatium occupat determinatum. Per hujusmodi ergo vires solummodo intelligitur corpus esse in spatio : quæ vires, cum ad invicem opponantur, non Suunt ab aliqua vi superiori, et ideo ut fundamentales haberi debent. In cognitione harum virium tota cognitio nostra cir­ ca naturam corporum terminatur ; subjectum enim talium virium ut in se est, nostrum non est investigare, quia est supra vires rationis nostræ, de solis subjectivis formis judi­ cantis, non vero de rebus in seipsis. VI. Critica teleologismi. Primum inconveniens quod in hoc systemate offenditur est subjectivismus, quo tota nititur phi­ losophia Kantiana. Quærimus enim de intrinseca corporum natura, et Kant eam naturam ad meras species seu ad cognitionem phænomenalem reducit. — Deinde vis turn extensiva tum atlractiva quæ juxta Kantium corpori inest respectu sui, et vis repulsiva respectu aliorum corporum, proprietates sunt, quæ corpus jam constitutum supponunt, atque ideo constituere nequeunt. Igitur Kant nil explicat de essentiis corporum, quas explicare intendit; et proprietates inducit, quas cum essentiis irrationabiliter confundit. — Denique vim repulsivam ingredi conceptum essentialem corpo­ ris nonnisi arbitrarie ,'dici potest : utique in corpore est vis resistendi, sed : Io hæc vis nullo pacto confundi debet'cum vi repulsiva Kantiana; 2» vis resistendi in corporibus exerc tur mediante quantitate, quæ quidem licet corpus natura­ liter comitetur, distincta tamen est ab essentia corporea (0. 31) : quam proinde jam constitutam iatelligere debemus, antequam in corpore vim resistendi, ceteraque hujusmodi concipiamus. VII. Systema atomico-dynamicum. II oq, systema convenit cum puro atomismo contra puros dynamistas in eo quod ponit atomos ut corporum principia ; differt autem in hoc quod præter extensionem geometricam, quam puriatomistæ concedunt atomis primitivis, tribuit eisdem atomis, ut quid ipsis essentiale activitatem, quæ præcipue ex resistentia ma­ nifestatur : in quo convenit cum dynamistis, et a puro atomis­ mo recedit. Hinc ratio cur hoc systema vocetur atomico-dy­ namicum : quod late exponit et defendit Henricus Martin in suo Opere, Philosophie spiritualiste de la nature. VIII. Critica atomismi-dynamici. Animadvertenda præcipue 62 COSMOLOGIA. Lil). II. CAP. I. SYSTEMATA DIV. CIRCA CORP. ESSENT. sunt in hoc systemate quæ respiciunt activitatem atomis pri­ mitivis concessa. Non enim est accidentalis et extrínseca illa activitas atomis, juxta atomismum dynamicum : secus enim hoc tertium systema non differret ab atomismo puro, cujus etiam doctrina est atomos primitivas esse in motu. Est igitur intrinseca et essentialis. Et hoc in casu remanet expli­ candum qua ratione seu quo principio activitas intrinseca conveniat rei præditæ proprietate opposita activitati intrin­ secae, nempe extensione. — Hæc breviter sint animadversa in systema atomisticum-dynamicum; quod si intimius pene­ tretur, existimat Liberatore in sua Cosmología, Gap. II. Art. II. Prop. IV. illud forte revocari posse ad systema scholasticum materiæ et formæ : Scholastici enim a materia extensionis, a forma autem activitatis principium repetunt. Sed de his infra. ARTICULUS QUARTUS (15) De atomismo chimico. I. Systema atomico-chimicum. Systemati atómico carte­ siano vel newtoniano, de quo in secundo articulo diximus, affine est systema atomico-chimicum; imo, ut Tongiorgi scribit in sua Cosmologia, Lib. I, Cap. I, Artic. IV, systema atomisticum præcitatum ab atomico-chimicorum conclusio­ nibus non differt, sed ab iis illius doctrina tota corrivatur, nulla re addita, nulla detracta. Hujus igitur systematis, quod recentioribus quam plurimis arridet, pleniorem dabi­ mus explicationem. II. Materia imponderabilis et materia ponderabilis. In Chimiæ systemate materia (quæ ut synonyna substantiæ corporeæ accipitur) bifariam dividitur, et alia dicitur imponde­ rabilis, alia ponderabilis. — Materia imponderabilisideo di­ citur, quia nullum adhuc pondus in ea est deprehensum, omnibus corporibus inest, ac omnia mundana spatia occu­ pat. Materia imponderabilis sunt lux, calor, eleclricitas, vis magnética, et ab ea omnia phænomena quæ respiciunt hu­ jusmodi imponderabilia, et etiam probabiliterphænomenacu jusque attractionis. Quoad vero materiam ponderabilem, quæ scilicet pondere determinari potest, corpora dividuntur ART. IV. DE ATOMISMO CHIMICO C3 in simplicia et composita. Corpora simplicia non ideo talia dicuntur quasi extensione careant, sed quia actione chimica in alia diversæ naturæ hucusque resolvi non potuere. Hu­ jusmodi sunt aurum, argentum, hydrargyrum, stannum, plumbum, ferrum, zinchum, etc. — Corpora autem compo­ sita dicuntur quæ resultant ex unione duorum vel plurium torporum simplicium, in quæ proinde analysi chimica resol­ vi possunt. III. Moleculæ integrantes, moleculæ constitutiva, atomi primitiva. Corpora omnia in partes dividi queunt usque ad minimas, quæ quidem esto sint in se divisibiles et ideo ex­ tensa, tamen mechanice a nobis dividi de facto non possunt; proindeque dicuntur mechanice indivisibiles. Partes istæ seu moleculæ minimæcorporum simplicium, dicuntur atomi primilivœ, el prout in corpore simplici componendo conve­ niunt dicuntur moleculæ integrantes, suntque, ut quisque per se videt, ejusdem naturæ specificæ seu homogeneæ. Molecula autem corporum simplicium natura diversæ. prouti uniuntur ad formanda corpora composita, sunt istorum mo­ lécula constitutiva. IV. Atomorum primitivarum proprietates. Atomi vero pri­ mitiva quæ in se extensæ sunt et figurata atque ideo in se divisibiles, quamvis indivisibiles mechanice, duabus proprie­ tatibus essentialibus sunt præditæ, nempe extensione et re­ sistentia. V. Attractio molecularis, cohasio et affinitas. Sed insuper corporum moleculæ, præter recensitas proprietates, habent n se vim quamdam altractivam, quæ attractio molecularis dicitur, et, ut videtur, ab universali attractione distincta est. Attractio ista molecularis dicitur cohœsio, si consideretur in moleculis integrantibus prout inter se uniuntur ad forman­ dum corpus simplex ; dicitur affinitas prout consideratur in moleculis diversorum corporum simplicium ad formandum corpus compositum. VI. Caloricum. Quemadmodum autem moleculæ cohœsionc uniuntur, ita calorico dissociantur. Unde major vel minor adhœsio molecularum est in proportione cum prævalentia in corpore vel cohœsionis vel calorici. Hinc distinctio corporum in solida, liquida et aeriforma. VII. Dualismos chimicus. Denique omne corpus composi­ tum inorganicum ex binis componentibus semper resultat, quæ aut substantiæ simplices sunt, aut et ipsæ ex binis aliis 64 COSMOLOGIA. LIB. II. CAP. I. SYSTEMATA DIV. CIRCA CORP. ESSENT, sunt pariter compositae. Lex ista (quam pati tamen excep­ tiones aliqui nunc tenent) dicitur lex dualismi chimici. VIII. Critica systematis atomico-chimici. Hoc systema ato mico-chimicum præ ceteris recentioribus exponitur et defen­ ditur a Patre Tongiorgi in sua Cosmología, Lib. I. Cap. 1. Art. V, qui etiam addit : « His in rebus non a priori proce­ dendum est, sed a posteriori, per observationes et experi­ menta : quare totum negotium hoc physicum est. Physici vero jam suo muneri abunde satisfecere, proposita alomismichimici hypothesi ; qua nulla alia seu firmior seu concinnior excogitari posse videtur. » Hæc ultima verba nimis fidenter a perdocto viro prolata esse mihi intime est persuasum. IX. De triplici genere compositionis. Ad majorem clari­ tatem eorum quæ tum in hoc articulo tum in sequentibus dicenda sunt, hic præmittimus doctrinam circa triplex genus compositionis, ut traditur a S. Thoma, P. Ill, Qu. II, Art. I. Prima compositio dicitur simpliciter accidentalis : altera di­ citur mixtio; tertia denique integralis vel substantialis. Compositio accidentalis habetur, cum partes, ex quibus subjectum aliquod componitur, integræ sunt substantiæ et in compositione remanent in propria substantiali perfectione. Ita ex multis lapidibus absque aliquo ordine adunatis per solam compostionem fit acervus; ex lapidibus autem et li­ gnis secundum aliquem ordinem dispositis, et etiam ad ali­ quam figuram redactis fit domus. Patet quod in hac compo­ sitione lapides et ligna nihil in compositione amittunt de propria integritate substantiali, et illud unum quod ex eadem compositione resultat, est quid accidentale, seu unumyier accidens et secundum quid (0. 13, VI), nempe aggregatio, ut in acervo; vel figura et ordo, ut in domo. Mixtio habetur cum partes, ex quibus subjectum aliquod componitur, integræ sunt substantiæ, sicut supra dictum est, attamen in compositione transmutantur, sicut cum ex oxygenio et hydrogenio fit aqua, et sicut accidit in similibus mixtis. In hujusmodi mixtionibus tria observantur : quorum lm est, quod partes unitæ ad invicem transmutantur; — 2m quod subjectum compositum seu commixtum nulli miscibilium, ut ait (ib.) Sanctus Thomas, est idem specie; sicut aqua non est idem specie neque cum hydrogenio neque cum oxygenio; — 8m quod ut compositum commixtum habeatur, necesse est ut inter componentia sit quædam proportio : sol­ vitur enim species unius per excessum alterius. Ilinc ut ha- 65 ART. IV. DE ATOMISMO CIIIMICO atar commixtio aquam producens, iieccsse est ut in deriuinalis proportionibus adhibeantur oxygenium et hydro­ nium. Compositio denique integralis vel substantialis habetur, :m partes, ex quibus subjectum compositum coalescit, non int integræ substantiæ in seipsis, quamvis in unione non rrmutcntur, sicut contingit in mixtione. Ita ex anima et corpore iit homo, et similiter ex diversis membris unum ¡corpus constituitur. Patet ergo ad hanc unionem requiri ut « duabus partibus, quæ sic uniuntur, alterutra saltem sit substantia incompleta in ratione vel speciei vel substantia­ litatis (0. 27, III et IV), aut saltem non sit suppositum (0.29, II : secus enim non compositio substantialis vel integralis, sed accidentalis solummodo haberetur. — His prænotatis, sit conclusio : X. Atomismus chimicus non satisfacit quæstioni circa sub stantialem corporum compositionem. Probatur. Hypothesis a omismi chimici est incompleta tum in seipsa, tum in or­ dine ad corporasimjoZtcta, tum denique in ordine ad corpora composita. Non igitur atomismus chimicus satisfacit quæstioni circa substantialem corporum compositionem. — Con­ sequentia est manifesta : probatur antecedens per partes. Est incompleta in seipsa. Admitto in hac quæstione non a priori sed a posteriori per observationes et experimenta esse procedendum. Atqui non in observationibus et experimentis est sistendum, sed per ipsa ad leges universales est assur­ gendum. Quo criterio? Illo nempe quo nos, chimici, omnes denique homines utuntur, videlicet, proprietates diverste atVfte contrariae in rebus expertae, sunt via ad inferendum dirersum principium, seu oppositam ipsarum rerum naturam. At omnibus consentientibus, etiam chimicis, diversæ imo oppositæ insunt corporibus proprietates. Diversa igitur atque opposita sunt ponenda principia ipsoruni corporum distinctira atque specificativa. Quænam et cujus naturæ sunt hujus­ modi principia intrinseca, circaquæ potissimum est quæstio quam inpræsenti agitamus? Atomismus-chimicus non dicit, ac proinde est hypothesis in seipsa incompleta. Est incompleta quoad corpora simplicia. Quod argumen­ tum genericum urgetur quoad corpora simplicia. Hæc enim habentur ut inter se distincta specifice, neque ullum solidum argumentum hucusque allatum est ad probandam identita­ tem specificam in corporibus. Sicut ergo habent commune Ziqltaba. Summa philosophica. — T. II. Ü 6C COSMOLOGIA. LIB. II. CAP. I. SYSTEMATA DIV. CIRCA CORP. ESSENT, principium in quo conveniunt, ita et principia habent diversa per quæ ad invicem distinguuntur et specificantur. De qui­ bus tamen principiis nil habet atomismus chimicus. Adde quod illa corpora simplicia activitate et extensione sunt prædita, ut dictum est. Sed utriusque proprietatis estne unum principium, vel principia diversa? Neque de his res­ pondet atomismus chimicus. Unde manca et imperfecta est hypothesis, qua hoc systema nititur. Est incompleta respectu corporum compositorum. Præmitto me omnia amplecti quæ ab atomismo chimico rationabiliter docentur : facta enim proferuntur, circaquæ nullum dubium . admitti potest. Qua præmissa declaratione, sic arguo. Cor­ pora composita dupliciter considerari possunt : 1° Quatenus in compositione componentia retinent easdem proprietates, quas antea habebant, et talis compositio non est chimica, sed potius dicenda est aggregatio substantiarum. De hac aggregatione non loquimur, quia nulla de ipsa quæstio existit. 2° Quatenus componentia non retinent in mixto pro­ prietates quas separata habent, ut oxygenium et hydroge­ nium in aqua quam componunt. Porro in hac combinatione chimica oxygenii et hydrogenii (idem dicatur de ceteris) advenit necne mutatio quædam substantialis in illis elemen­ tis? Respondent chimici hanc mutationem non dari, sed in aqua proprietates oxygenii et hydrogenii neutralizan. Qua ratione non datur? Quia nempe, inquiunt, sicut per synthe­ sini chimicam oxygenii et hydrogenii habetur aqua, ita per chimicam analysim hujus aquæ habentur iterum oxygenium et hydrogenium. Sed hæc ultima responsio, nisi fallor, spe­ ciem habet petitionis principii. Nam sicut quærimus, utrum per synthesina chimicam fiat in elementis componentibus aliqua mutatio substantialis : ita simul quærimus, utruin ner chimicam analysim, juxta naturæ leges quas chimia sequitur, iterum alia nova mutatio substantialis fiat in com­ posito. In hoc, meo judicio, stat nodus præsentis quæstionis, quem hypothesis posita ab atomismo chimico non solvit. XI. Nota. Quæstio de corporum principiis essentialibus non physica sed metaphysica est. Censet pater Tongiorgi, cujus verba retuli supra, n. VIII, totum negotium de corporum substantiali compositione physicum esse. Quam quidem af­ firmationem vehementer nego, tenens cum Aristotele et S. Thoma (Lib. I, Physicorum, in fine) officium illud præcipue esse metaphysici • in quo etiam consentire videtur P. See- ABT. IV. DE ATOMISMO CHIMICO. 67 i in suo Opere, de unitate virium naturalium. Et revera ysici munus est observare phænomena, atque experimenta itare, variare, multiplicare, etc. Quæ omnia libentissime iplectitur metaphysicus. At sistendum ne est in factis illis servatis a physico? Minime, ut jam supra dictum est. Sed r facta assurgendum est ad explicandam naturam seu esitiam rei, quæ, ut notat rectissime S. Thomas, P. Ill, Qu. XXXVI, Art. VII, inquantum hujusmodi, non est visibilis ulo corporali, neque subjacet alicui sensui, sed nec etiam lagittalioni, sed soli intellectui, cujus objectum est quod iid est, cujus consideratio ad metaphysicum pertinet. Te■amus igitur quæ Physica observationibus et experimentis adit; sed quæstionem de essentiis corporum metaphysice dvamus, quia Physica, ut ex dictis constat, nonnisi limina usdem quæstionis attingit. CAPUT SECUNDUM DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA SUBSTANTIALEM CORPORUM COMPOSITIONEM Prologus. Reliquum est igitur ut ad quæstionem definienim, quæ est argumentum hujus Libri, systema scholasti—am expendatur. Postquam invaluit reformatio cartesiana, doctrina scholastica a suis paruin æquis adversariis aut si­ lentio est prætermissa, aut derisorie exposita, aut calumniis et injuriis lacessita. Id præcipue accidit doctrinæ de princi­ pis essentialibus corporum : quæ quidem esto sub quodam adspectu (Cf. Append, in fine Volum. Ill) valorem demon­ strativum non attingat, ut ego teneo et candide fateor, ni­ hilominus pondere rationum non caret, imo illam etiam ccsmologice exclusive spectatam existimo præ ceteris syste­ matibus longe majorem probabilitatem præ se ferre, ut in hoc Capite ostendere aggredior. Ne autem claritas desit, primo loco nonnulla scitu necessaria prænoto, deinde sys­ tema expono, illudque defendo, tertio loco dissero de mente S. Thomæ, quarto denique dico de individuationis principio in rebus materialibus, quod cum hoc systemate de princi­ piis essentialibus corporum connectitur. 68 COSMOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA. ARTICULUS PRIMUS (16) Promotiones quœdam. I. Generatio. In Ontologia definivimus mutationem, generice sumptam, transitum entis ab uno ad alterum modum essendi ; mutationemque substantialem diximus transitum sub­ jecti ab una ad aliam naturam (0. 25, I et III). Hæc mutatio substantialis dicitur etiam simpliciter generatio. II. Corruptio substantialis. In generatione ergo est subjec­ tum quod novum principium essendi, seu novam formam substantialem sortitur generatione ipsa. At subjectum ipsum, ante generationem, aliquam naturam habebat, seu aliquam substantialem formam (0. 47, 111 et IV), quam amittit cum per generationem novam acquirit : non enim subjectum duas formas substantiales simul et sub eadem ratione habere potest, sicut simul et sub eadem ratione non potest habere duas naturas. Mutatio per quam subjectum formam substantialem amittit, dicitur corruptio substantialis, et etiam simpliciter corruptio. III. Corollarium. Hinc sequitur quod generatio est mutatio seu via ad formam substantialem, quæ ideo generationis est terminus (0. 25, II) ; contra corruptio est mutatio, cujus ter­ minus est privatio (ibid.) formæ substantialis in subjecto præexistentis. — Cum autem subjectum existere sine aliqua forma non possit: secus enim existeret sine aliqua specifica essentia, quæ est a forma; sequitur quod subjectum non amittit per corruptionem formam primitivam, nisi quatenus per generationem novam consequitur. Hinc illud Scholasti­ corum adagium : corruptio unius est generatio alterius. IV. Subjectum et forma in composito. Subjectum illud quod per corruptionem formam amittit, et per generationem formam acquirit, dicitur materia prima ; et forma ipsa dicitur forma substantialis : de quarum natura ontologica diximus in Onto­ logia (47 et 49). Compositum igitur substantiale intelligitur ut quid resultans ex forma substantiali et materia prima ; et consequenter in composito habetur unum esse utrique com­ mune, nulli autem separatim proprium; sicut unum estasse ominis compositi ex anima et corpore, neque anima sola, ART. 1. PRÆN0T10NKS QUÆDAM. 69 le corpus solum est homo. Attamen non eodem modo iteria et forma se habent ad esse ipsius compositi : nam s illud convenit formæ ut principio specificativo compoconvenit materiæ ut subjecto specificato, in quo forma existit. Ad rem S. Thomas in II Contra Gentiles, Cap. VIII, n. 2 : Ad rationem formæ substantialis « duo, in­ iit, requiruntur ; quorum unum est, ut forma sit principium ¿endi substantialiter ei cujus est forma : principium au­ tem dico non effectivum sed formale (0. 47, II), quo aliquid est et denominatur ens. Unde sequitur aliud, scilicet quod forma et materia conveniant in uno esse (quod non contingit de principio eflectivo cum eo cui dat esse); et hoc esse est in quo subsistit substantia composita, quæ est una secundum esse ex materia et forma constans ». (Cf. I, de Generatione et corruptione, lib. I, lect. V, n. 5, Ed. L.) V. Actio et extensio. Verissimum est illud adagium : Ope­ rari sequitur esse ; unde aliud : Ejus est agere cujus est esse. — Esse autem, ut supra diximus, est compositi ; compositi igitur proprie est agere. Attamen cum forma sit principium essendi, forma ipsa dicenda est principium radicale agendi incomposito. Sed præter actionem, in compositis corporeis est extensio, quæ divisibilitatem importat; actio autem uni­ tatem atque ideo indivisionem agentis essentialiter exigit. Xon igitur a forma esse potest principium quantitatis seu extensionis incomposito corporeo, sed est a materia, ut plu­ ries in præcedenti Capite notavimus. — Merito igitur scribit S. Thomas in IV Sententiarum, Dist. XII, Qu. I, Artic. II, ad qu. V : « Agere non est nisi rei subsistentis; et ideo neque materia agit neque forma, sed compositum : quod tamen non agit ratione materiæ, sed ratione formæ, quæ est actus (Aoe etiam nomine forma designatur) et actionis principium... Quantitas se tenet ex parte materiæ. » Hæc omnia ontologice considerata vix ac ne vix quidem aliquam patiuntur difficultatem. Hestat ut determinetur utrum physice etiam veriflcenlur. 70 COSMOLOGIA. LIB. ¡I. CAP. II. DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CUCA. AKT1CULUS SECUNDUS (17) Systema scholasticum. I. Principia. Scholasticorum principium est, nullum corpus, ac nullam materiæ partem de novo creari : quod sane prin­ cipium inconcussum est, et communiter admissum. — Alte­ rum principium est, tales mutationes in corporibus dari, ut per ipsas corpora novas proprietates manifestent. Proprie­ tates vero rei sunt nobis a posteriori via ad determinandam intrinsecam rei ipsius naturam, sicut naturam rationalem ex proprietatibus quas manifestat tuto deprehendimus. Ergo, inferebant Scholastici, si post eorum mutationem, corpora diversas atque oppositas proprietates manifestant, certum signum est mutationes illas esse substantiales, per corruptio­ nem scilicet et generationem (16,1 et II). Hoc argumento plu­ ries in superiori Capite usi sumus contra opposita systemata adversariorum neque ipse atomismos habet aliquid per quod rationabiliter istud principium debilitet. II. Scholasticorum argumentatio. Quibus præjactis prin­ cipiis, sic argumentantur Scholastici. Mutatio substantialis ontologice considerata essentialiter requirit suijec/um aliquod quod aliter se habeat postea quam antea, seu quod mutatione ipsa amittat unam formam substantialem et aliam acquirat, ipsum autem in se consideratum nullam formam habeat, sed sit mera potentia passiva, seu merum receptivum forma­ rum (0. 8, III). Hoc principium negari non potest, ut proba­ vimus in Ontologia (25, II et seqq.) : secus enim non muta­ tiones haberentur, sed creationes {ibid.). Atqui, ut supra dictum est (n. I), physice dantur in rebus corporeis hujus­ modi mutationes substantiales, seu corruptiones et genera­ tiones. Ergo non solum ontologice, sed physice etiam dantur in rerum natura corporearum subjectum physicum et reale (quod dicitur materia prima, — Artic, præc., n. IV), et phy­ sica atque realis forma substantialis : quibus tanquam prin­ cipiis inter se distinctis sed unitis, realiter componitur et constituitur substantialiter omne corpus. — Hoc argumentum estmetaphysicæ evidentiœ pro veritate systematis scholastici, supposita tamen reali atque substantiali mutatione in rebus ART. n. SYSTEMA SCHOLASTICUM. 71 corporeis. Quia vero hæc substantialis mutatio in corporibus, etsi certissima non sit, maximam tamen habet probabilitatem quæ satis est viro prudenti in rebus tam obscuris; ideo in prologo ad hoc Caput diximus systema scholasticum præ aliis systematibus longe probabilius esse (Cf. Append, in fine III volum.). III. Nota I. Solvitur difficultas. Dari in rebus corporeis generationes omnes admittunt, sed non in sensu mutationis tubslantialis a nobis usurpato. Atomismos chimicus sic ar­ guit : Generatio non aliud est quam aggregatio molecularum constituentium vi affinitatis, qua ita arcte inter se uniuntur etcohærent, ut novum essendi modum acquirant, non amissa tamen propria natura, sed occultatis singularibus proprieta­ tibus. Ita Eranciscus llegnani in suis Elementis physicœ uni­ versalis, P. Il, Sect. I, Cap. Ill, Artic. Ill, n. 56, Schol. 3 : qui addit generationem ita concorditer intelligi a modernis physicis et metaphysicis. fíesp. Supra jam admonui physici non esse officium solvere quæstionem de corporum substantiali compositione, sed metaphysici (15, XI), nec evitari petitionis principium quoties hac in re atomismus chimicus extra propriem campum excurrit. Quod quidem peculiariter probavi quoad ea quæ Kegnani hic asserit, videlicet moléculas nonnisi novum mo­ dum essendi acquirere, non amissa propria natura, sed oc­ cultatis singularibus proprietatibus (15, X). — Deinde novus iste modus essendi est quid mere accidentale moleculis illis constituentibus ; qua ergo ratione in composito per modum essendi accidentalem alias moleculæ illæ proprietates mani­ festant ? qua ratione modus essendi potest occultare essen­ tiales proprietates ? et proprietates novæ compositi unde sunt? En dubia quæ movet et non solvit atomismus chimi­ cus, et quæ tamen solvere deberet. VI. Nota II. De formis substantialibus juxta Gerdilium. « Dari hujusmodi formas, inquit Gerdilius, Ontologia, Tractat. de Causis, Qu. II, Cap. II, ei dubium esse non potest, qui noverit plures esse substantias in hac rerum universitate specie inter se discrepantes. Nequeunt autem illæ substantiæ in tali substantiæ specie constitui, nisi per aliquam formam substantialem sibi peculiarem, ut consentiunt omnes philo­ sophi. » Hoc ipso argumento et nos usi sumus ad probandam existentiam formarum substantialium. « Sed maxima diffi­ cultas manet, prosequituT eminentissimus Auctor, ubi dell- 12 COSMOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA, niendum est quid sit forma substantialis. » Ad quam solven­ dam difficultatem substantias mundanas dividit ipse in vi­ ventes et vitæ expertes : qua divisione rectissime inducta, Io concludit, in homine præter certam quamdam partium ex quibus constat conformationem, admittendam essealiatn formam substantialem a corpore reapse distinctam, quæ est mens seu anima rationalis. Quam conclusionem cum ratio­ nibus demonstraverit, addit : « Hæc veritas Conciliorum et summorum Pontificum decretis fuit ita definita, ut nullus dubitandi [locus supersit. ■> — 2° Quoad belluas et plantas, quæ sunt infra homines reJiquæ species viventium, propter allatas rationes pronuntiandum videtur, inquit, præter cer­ tam partium conformationem, id quod eas constituit in esse viventis, quodque anima sensitiva et vegetativa nuncupa­ tur, esse illarum formam substantialem. — 3° Quoad alias vero substantias vitæ omnino expertes, formam substan­ tialem non aliud esse contendit quam certam atomorum dispositionem et conformationem, quæ pro sua diversitate diversas constituit corporum species; nempe Gerdilius atomismum profitetur quem supra confutavimus; at prudentiori consilio in viventibus saltem formas substantiales defendit. V. Nota III. De materia prima juxta Scholasticos. Placet notionem materiæ primee declarare verbis præcilati Gerdilii, viri haud certe suspecti. Hæe igitur habet in Op. et loc. cit. Cap. I, de Causa materiali : « Causæ materialis nomine in telligunt omnes philosophi materiam primam, cujus natu­ ram ex duplici definitione quam protulit Aristoteles aliqua­ tenus expiscari licebit. Primo itaque Lib. VI Melaphysicorum, Cap. Ill, materiam primam definit : id quod neque est quid, neque quantum, neque quale, neque aliquid eorum qui­ bus ens determinatur. » — Non est quid (L, 6, III), scu non est substantialis essentia completa, quia est pars quæ simul cum forma constituit essentiam compositi substantialis et de­ terminati. Non est quale vel quantum vel aliud ex generibus accidentium (L. 6, V), quia materia prima, utpote pars sub­ stantialis compositi, accidens esse nullatenus potest. « Ex quo intelligitur, prosequitur Gerdilius, materiam primam non esse aliquod ens sensibile et determinatum, qualia sunt entia illa, quæ in prædicamentis collocantur, sed potius esse commune quoddam subjectum formis omnibus recipiendis idoneum : idque clarius tradit Aristoteles allera definitione quam exhibet Lib. I. Cap. IX. Physicor. : Materia est pri- ART. II. SYSTEMA SCHOLASTICUM. 73 ium subjectum uniuscujuscumque, ex quo insito et remanente t aliquod totum per se, non per accidens ; et in quod ultiwm, si quid intererit, abit sive resolvitur. In hac definiione materia dicitur primum subjectum uniuscujuscumque, [uia materia prima non filex aliquo subjecto priore. Deinde «nitur ex quo insito et permanente fit aliquod totum perse et ton per accidens, quia ex unione materiae et fbrmæ censur­ ât aliquod totum physicum et per se, cujus nempe partes x instituto naturæ ordinantur ad componendum totum ■niusnaturæ, non vero totum per accidens et multiplicis na­ turæ, cujus nimirum partes non per se et ex instituto na­ tura, sed per accidens tantum conjunguntur, quemadmo­ dum patet in acervo lapidum. Tandem additur, et in quod ultimum, si quid intererit, abit, nam cum mixtum aliquod corrumpitur, seu partes ejus a se invicem solvuntur, tum in materiam primam redit, » Hæc de notione materice primee satis dilucide a doctissimo Gerdilio dicta sunt ; at nescio qua ductus ratione postea addat, materiæ primæ definitionem aristotelicam optime convenire vel atomis Gassendi vel tri­ plici elemento Cartesii : cum manifesto constet hujusmodi ¿'.ornos esse quid in se determinatum et in entitate com­ pletum ; quod de materia prima affirmari non posse Gerdi­ lius ipse in supradictis explicationibus fatetur. VI. Nota IV. Eductio formarum e potentia materiæ. Sæpe apud Scholasticos occurrit assertum formas corporeas educi de potentia materiæ : quam quidem affirmationem, ne mys­ terium ridiculum videatur, explicare non pigebit. — Actum extrahi de potentia materiæ nihil aliud est quam aliquid fieri actu quod prius erat in potentia. Hæc non minus vere quam profunde S. Thomas, P. I, Qu. XC, Artic. II, ad 2. Quæ sancti Doctoris verba ut declaremus, notamus quod sicut facere sup­ ponit potentiam faciendi, ita/iert subaudit potentiam Ciendi. Porro hæc fiendi potentia aut est simpliciter ontologica, et est mera non repugnantia ad existendum ; aut contra consi­ deratur in subjecto aliquo reali, et est capacitas consequendi illud ad quod dicitur subjectum esse in potentia, potentia quidem passiva (0. 8, III). — De prima potentialitate in præsenti non loquimur. Secunda vero potenlialitas concrete accepta est subjectum ipsum quod subesi actioni agentis, et quod ideo ab agente creato præsupponitur, ut principium materiale coadjuvans et recipiens ejus actionem. Et hoc est ; racise quod intclligilur per educi de potentia materiæ. Ma- 74 COSMOLOGIA. LIB. H. DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA. teria prima est subjeclumpotois suscipere successive formas substantiales diversas; causæ vero creatæ atque dissémi­ nât® in natura corporea continue corrumpunt ; quibus cor­ ruptionibus substernitur materia prima, nempe subjectum potens suscipere successive formas quæ vi activa illarum causarum inferuntur. Qui alia plura cupit in hac quæstione, adeat nostrum Goudin Physic., P. I, Disp. I, Qu. II : Omnia enim persequi quæ fusiori calamo scribit egregius iste Auctor de doctrina scho­ lastica circa nostrum argumentum, longum esset, inutile, et etiam, ut candide latear, fastidiosum. Necessaria scitu, ut existimo, satis in superiori et præsenti articulo perstrinxi. ARTICULUS TERTIUS (18) De mente S. Thomæ quoad realem distinctionem inter materiam primam et formam substantialem. I. Quæstio. « Si a systemate (peripatetico') cujus hactenus analysim instituimus,demas distinctionem realem inter duas partes substantiæ, materiam et formam, atque cetera idcirco quæ illam distinctionem consequuntur, vix habes quod ineo reprehendas, aut non probes. In hoc porro dicimus sitam esse vim hujus systematis, nam eo ablato, non amplius sibi constat, nec differt a ceteris. Quæstio itaque fieri potest an veteres et nominatim S. Thomas distinctionem hanc realem admiserint. Non ii profecto sumus qui absque hæsitatione negare velimus fuisse a S. Thoma admissam illam distinc­ tionem realem materiam inter et formam, quod satis com­ muniter tenetur; quamvis non id prima vice contingeret ut quod per plura sæcula a pluribus tanquam certum Thomæ dogma retentum est, deinceps facillimo negotio demonstra­ tum sit esse a Thomæ doctrina alienissimum. » — Hæc cla­ rissimus P. Palmieri in sua Cosmología. Cap. II, Thés. XXP. II. Prænotamen. Libenter concedimus in systemate peri­ patetico compositionis substantialis corporis pro principio et fundamento haberi realem distinctionem inter materiam primam et formam substantialem, quæ ut partes substan­ tiales essentiæ corporeæ habentur. Al quæ Auctor addit de mente S. Thomæ,etiam dubitando, admittere nullatenus pos- i *3T. HI. DE MENTES. THOMÆ QUOAD REALEM DISTINCTIONEM. ETC. 75 ■unus. Certissima est Angelici in hac quæstione mens, et tertissima semper fuit per tot sæcula principibus doctoribus Ih solum e schola thomistica, sed etiatn ex extraneis. Beque consentire possumus ipsimet Auctori affirmanti per Ibtra sæcula a pluribus tanquam certum S. Thomæ dogma retentum esse, quod deinceps facillimo negotio deprehensum «ii esse a S. Thoma alienissimum. Nam si hujusmodi verba Intelligantur de partiali consensu interpretum S. Thomæ, ea admitto; at vehementer nego si agatur de unanimi et ¡constanti interpretum consensu, ut in hac quæstione accidit. Velim ut eruditus Palmieri uno vel altero facto confirmaret dogma aliquod ut certum S. Thomæ ab omnibus interpretibus constanter fuisse retentum, quod postea facillimo negotio demonstratum fuit a S. Thoma alienissimum. — Sed ad rem veniamus. HI. S. Thomas indubie docet realem distinctionem inter materiam primam et formam substantialem, quas habet ut duas partes substantiæ. — Quia hæc propositio de facto est, nonnisi factis probari potest. In octavo libro Melaphysicorum, Cap. 1, Aristoteles « post­ quam determinavit... in septimo (libro) de substantia modo logico, considerando scilicet definitionem et partes defini­ tionis et alia hujusmodi, quæ secundum rationem conside­ rantur; in hoc libro VIII intendit dé sensibilibus substantiis determinare per propria principia, applicando ea quæ supe­ rius inquisita sunt logice ad substantias illas ». — Hæc S. Thomas ib., Leet. I, Ed. P. fol. 109, col. 1. — Intelligit lector ex seipso hic ex professo et directe quæstionem esse de principiis substantialibus corporum nan logicis vel metaphysicis, sed physicis. Hujusmodi principia sunt materia prima et forma substantialis, quarum utramque Aristoteles dicit esse substantiam, diversam tamen a composito. « Scien­ dum est, inquit, quod materia aliter dicitur substantia, et aliter forma, et aliter compositum. Materia enim dicitur sub­ stantia, non quasi ens aliquod actu existens in se conside­ rata, sed quasi in potentia ut sit aliquid actu, hæc dicitur esse hoc aliquid. — Forma vero quæ et ratio nominatur, quia ex ipsa sumitur ratio speciei, dicitur substantia, quasi ens aliquod actu, et quasi ens separabile, secundum ra­ tionem a materia, licet non secundum rem. — Compositum vero ex his dicitur esse substantia, quasi... separatim per se existere potens in rerum natura ; et ejus solius est generatio 76 COSMOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA, ct corruptio. Neque enim forma, neque materia generatur aut corrumpitur, nisi per accidens. » — Si igitur materia prima est substantia, ct forma pariter est substantia ; prima quidem quasi in potentia passiva ut sit ens inactu (0.8,111), altera vero quasi ens in actu ; plane non video quomodo du­ bium sit in sententia S. Thomæ materiam primam non realiter sed ratione solummodo a forma substantiali differre. Præterea in Summa Theologica, P. I, Qu. Ill, Artic. Il, ad 3, hanc inter materiam et formam statuit differentiam, quæ si realis non sit, est omnino inintelligibilis et absurda « Formæ (substantiales') quæ sunt receptibiles in materia, individuantur per materiam, quæ non potest esse in alio, cum sit primum subjectum substans; forma vero quantum est de se, nisi aliquid aliud impediat, recipi potest a pluri­ bus. » — Similia passim occurrunt in eodem Opere, in Summa Contra Gentiles, in Quaestionibus disputatis, in Commentariis super Libros Sententiarum, etc. Denique, ne nimius sim in citationibus, exscribo quæ dis­ serit S. Thomas in Opusculo de Principiis naturae ad fra­ trem Sylvestrum. < Materia per se differt a forma et priva­ tione secundum rationem (id est rationem definitivam, seu definitionem). Materia enim est id in quo intelligitur forma et privatio, sicut in cupro intelligitur forma et inliguratum : quandoque tamen maferia denominatur cum privatione, quandoque sine privatione, sicut æs cum fit materia idoli non importat privationem, quia ex hoc quod dico æs. non intelligitur indispositum, sive infiguratum : sed farina cum sit materia respectu panis importat in se privationem formæ panis, quia ex hoc quod dico farina, significatur indispositio, sive inordinatio opposita format panis. Et quia in generatione materia sive subjectum permanet, privatio vero non, nec compositum ex materia et privatione, ideo mate­ ria quæ non importat privationem, est permanens, quæ autem importat, est transiens. « Et est sciendum, quod quædam materia habet compo­ sitionem formæ sicut æs, cum sit materia respectu idoli, ipsum tamen æsest compositum ex materia et forma, ct ideo æs non dicitur materia prima, quia habet formam. Illa autem materia quæ intelligitur sine qualibet forma et pri­ vatione, sed est subjecta formæ et privationi, dicitur ma­ teria prima propter hoc, quod ante ipsam non est materia alia, et hæc etiam dicitur yle, hoc est chaos, vel confusio, AST. Ht. DE MENTES. THOMÆ QUOAD REALES! DISTINCTIONEM, ETC. 77 græce. El quia omnis diffinitio et omnis cognitio est per for­ mam, ideo materia prima non potest per se diffiniri, nec co­ gnosci, sed per comparationem ad formam, ut dicatur quod illud est materia prima, quod hoc modo se habet ad omnes formas et privationes, sicut æs ad idolum et inflguratum : et hæc dicitur simpliciter prima. Potest etiam aliquid dici ma­ teria prima respectu alicujus generis, sicut aqua respectu liquabilium, quæ tamen non est prima simpliciter, quia est composita ex materia et forma, unde habet materiam priorem. < Et sciendum est quod materia prima, et etiam forma non generatur neque corrumpitur, quia omnisgeneratio est ex aliquo ad aliquid. Id autem ex quo est generatio, est ma­ teria: id autem ad quod est generatio est forma. Si ergo materia et forma generarentur, materiæ esset materia, et formæ esset forma, et sic in infinitum : unde generatio non est nisi compositi proprie loquendo. « Sciendum est etiam quod materia prima dicitur una numéro in omnibus, sed unum numero diciturduobus modis, scilicet quod habet unam formam determinatam in numero, sicut Socrates : et hoc modo materia prima non dicitur una numero, cum in se non habeat aliquam formam. Dicitur etiam aliquid unum numero, quia est sine dispositionibus quæ faciunt differre secundum numerum, et hoc modo dicitur materia prima unum numero, quia intelligitur sine omnibus dispositionibus, quæ faciunt differre numero, vel a quibus est differentia in numero. « Sciendum etiam quod licet materia prima non habeat in sua ratione aliquam formam vel privationem, sicut in ra­ tione æris non est figuratum, vel iniiguratum, materia tamen nunquam denudatur a forma et privatione. Quandoque enim est sub una forma, quandoque sub alia, per se autem nun­ quam potest osse : quia cum in ratione sua non habeat ali­ quam formam, non potest esse in actu, cum esse actu non sit nisi a forma, sed est solum in polentia, et ideo quidquid est in actu, non potest dici materia prima. « Ex dictis ergo patet tria esse principia naturæ, scilicet materiam, formam et privationem : sed non sunt hæc suf­ ficientia ad generationem. Quod enim est in potentia, non potest se reducere ad actum, sicut cuprum, quod est in po­ tentia ad idolum, non facit se idolum, sed indiget operante ad hoc quod forma idoli exeat de potentia in actum. Forma 78 COSMOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA, etiam non potest se extrahere de potentia in actum, et loquor de forma generati, quam dicimus esse terminum ge­ nerationis. Forma enim non est nisi in facto esse, quodautem operatur est in fieri, dum res fit. Oportet ergo præter materiam et formam aliquid principium esse quod agat, et hoc dicitur causa efficiens, vel movens, vel agens, vel unde est principium motus. » — Hucusque S. Thomas. IV. Nota. Solvuntur difficultates. Hæc mihi manifesta sunt, et talia ut de mente S. Thomæ dubitari minime pos­ sit; attamen audiendus est clarissimus Adversarius. Objectio prima. «Advertimus : Io distinctionem realem inter materiam et formam corporalem, quæ proinde sint tantum partes substantiæ, nulla ratione suaderi posse, ac manifeste pugnare, si rite stiperius sumus argumentati, cum certis principiis rationis ; ipsumque S. Thomam docuisse distinc­ tionem entis in substantiam et accidens esse adæquatam. Atqui probabile ne est doctrinam hujusmodi quæ manifeste pugnet cum ratione, ab Angelico Doctore fuisse propugna­ tam ?» — Loc. sup. cit. Resp. Quæ contra systema scholasticum urget Auctor, Thesi XX, P. II, minime demonstrant, meo saltem judicio, illud systema manifeste pugnare cum certis principiis ra­ tionis, sed solummodo ab ipsomet egregio nostro adversario non fuisse plane perceptum. Etenim S. Thomas, et cum ipso Scholastici, sic dicebant formam et materiam esse partes substantiæ corporeæ, ut utraque tamen haberetur ab ipsis ut substantia quædam, sed incompleta tum in ratione spe­ ciei, tum in ratione substantialitatis (0. 27, III et IV), ut ex verbis supra relatis S. Thomæ ex VIII Metaphysicorum ma­ nifestum est. Hanc distinctionem quia non animadvertit Palmieri, repugnantiam manifestam concludit ubi repu­ gnantia nulla est : siquidem nedum non repugnat, sed ab­ solute est admittenda distinctio substantiarum in completas et in incompletas. — Exinde etiam patet, adæquatam utique a S. Thoma haberi divisionem supremam entis in substan­ tiam et accidens, quin tamen id impediat quominus substan­ tia subdividatur in incompletam et in completam, et inter substantias incompletas recenseantur materia et forma. Objectio altera. Unum ex principiis D. Thomæ est Formam non fieri, sed fleri totum. Hocautem principium clarissimum est et certissimum, si forma non distinguitur realitcr a ma- ART. III. DE MENTE S. THOMÆ QUOAD REALEM DISTINCTIONEM. ETC. 79 teria et est ejus modus : at si realem distinctionem statuis, vix intelligi potest. Resp. Nego minorem. Auctor citatus ut suum probet asser­ tum, sese remittit ad ea quæ docet in Ontologia, Cap. II de Accidente, IV, 4°, ubi super illud dictum, Accidens non fit, sed per ipsum fit subjectum tale, animadvertit quod * si acci­ dens est ens distinctum a substantia, utrumque oportet esse nimirum et ipsum fieri, et per ipsum fieri subjectum tale >. Ad hæc respondeo accidens fieri revera sed eo modo quo ha­ bet esse ; non habet autem proprie esse in se, sed in altero subsistit. Non igitur accidens potest per se proprie fieri, sed fit in alio. Quæ omnia docet S. Thomas, P. I, Qu. XLV, Ar­ tic. IV, quem citat præcise Adversarius. Ibi quærit Angeli­ cus : utrum creari sit proprium compositorum et subsistentium, et respondet : « Creari est quoddam fieri ut dictum est {Ar­ tic. prœced.). Fieri autem ordinatur ad esse rei. Unde illis proprie convenit fieri et creari, quibus convenit esse. Quod quidem convenit proprie subsistentibus, sive sint simplicia, sicut substantiæ separatæ, sive sint composita, sicut substan­ tiæ materiales. {Quæ si revera sunt composites physice in ra­ tione substantialitatis, revera habent partes hoc est materiam et formam, inter se realiler distinctas.) Illi enim proprie con­ venit esse quod habet esse, et quod est subsistens insuo esse. Eormæ autem et accidentia, et alia hujusmodi, non dicuntur entia quasi ipsa sint {subsistentia), sed quia eis aliquid est; ut albedo ea ratione dicitur ens, quia ea subjectum est album. Unde secundum Philosophum, accidens magisproprie dicitur entis quam ens. Sicut igitur accidentia et formæ et hujusmodi quæ non subsistunt, magis sunt coëxistentia quam entia; ita magis debent dici concreata quam creata. Pro­ prie vero creata sunt subsistentia. » — Comparat ergo in hoc articulo S. Thomas formam non subsistentem et acci­ dens : quæ comparatio inutilis prorsus foret, si forma esset modus materiae, seu accidens. — Præterea sicut ex eo quod accidens non fit, sed fit subjectum, non sequitur quod ne­ que per se neque juxta S. Thomain accidens realiter non distinguatur a subjecto, ita non sequitur ullo modo quod si forma non subsistens non fit sed fit compositum, forma non realiter distinguatur a materia. Objectio tertia. Alterum principiumS.Thomæest: Formam educi de potentiamateriæ. Atqui et hoc secundum principium 80 COSMOLOGIA. LIB. H. CAP. II. DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA, intelligi vix potest statuta distinctione rcali inter materiam et formam. — Ib. Resp. Iterum nego minorem, nec in thesi præcedenti (XX) ad quam sese remittit Auctor est, meo judicio, aliquid quo minor ista probetur. Legantur ea quæ supra transcripsi ex Opusculo, de Principiis naturæ. Objectio quarta. Tertium principium S. Thomæest : mate­ riam non posse esse sine ulla forma : quod quidem « nulla prorsus ratione suaderi potest, statuta ea distinctione reali. Quaecumque enim res quæ est ab alia distincta, habet entitatem propriam distinctam ab aliis ; hujusmodi vero res, etsi naruraliter dependeat ab alio quoad existendum, potest a Deo conservari sine illo, ut manifestum est in accidentibus eucharisticis ». — Ib. Resp. Ut egregius adversarius sibi persuadeat per hanc suam tertiam rationem non probari id quod suscipit proban­ dum, animadverto a S. Thoma, P. I, Qu. LXVI, Art. I, eamdem sibi proponi objectionem solvendam. « Materia, inquit adversarius S. Thomæ, potior est accidente : quia materia est pars substantias. Sed Deus potest facere quod accidenssit sine subjecto, ul patet in Sacramento altaris. Ergo potuit fa­ cere quod materia esset sine forma. » — En responsio Ange­ lici : « Ad tertium dicendum quod accidens cum sit forma, est actus quidam; materia autem secundum id quod est, est ens in potentia. Unde magis repugnat esse in actu materiæ sine forma, quam accidenti sine subjecto. » —Cf. etiam cor­ pus ejusdem Articuli. — Sed praeterea Auctor citatus con­ fundit substantias incompletas in ratione substantialitatis; ut sunt materia prima et forma non subsistens, et substan­ tias completas. Hinc æquivocatio qua laborat universa argu­ mentatio sua contra materiam primam et formas substan­ tiales Scholasticorum. Objectio quinta. Quartum principium S. Thomæ est : « For­ mam induci actione physica, quæ in motuestsita, formam­ que inductam esse terminum motus alteralionis. Ita docet Opuse, de Natura materiæ, C. I ». Porro hoc« quartum prin­ cipium excludit productionem novæ realitatis, quæ sitforma substantialis ; nam motu non gignitur ulla realitas, sed mo­ dus tantum subjecti quod alio modo disponitur : scilicet im­ mediate producitur motus, cujus quies vel terminus esse nequit nisi modus se habendi subjecti motus ». Resp. Opusculum citatum de Natura materiæ est inter Opus- AST. ni. DE MENTE S. THOMÆ QUOAD REALEH DISTINCTIONEM, ETC. 81 cula dubia S. Thomæ. Sed dolendum est quod Auctor non animadvertit quæ in eodem capite primo leguntur : « Forma autem substantialis omnem quantitatem præcedit ; actio au­ tem generantis in productione formæ substantialis est alteratio, cujus terminus est spoliatio materiæ a forma priori, et inductio novæ formæ ; et sic corruptio unius est generatio alterius. Quoniam ergo alleratio est actio physica, actio au­ tem physica per instrumentum corporeum perficitur, ut dic­ tum est, et omnis talis actio per motum exercetur ; ideo alteratio cujus terminus est generatio, requirit subjectum actu existens ut mobile grave vel leve : alteratio autem motus est. « (Ed. P. fol. 209.) En quo sensu dicitur formam induci actione physica, quæ in motu sita est: qui sensus nihil Adver­ sario nostro suffragatur, sed aperte contradicit. Videat ergo egregius noster Adversarius impossibile esse in hac quaestione dubitare de mente S. Thomæ. Sequatur igitur sententiam contrariam S. Thomæ, si illi magis arrideat: nam libertas opinandi in his quæ sunt opinabilia laudabilis est : sed quæ Auctores indubie docent, ipsis indubie tribuenda sunt. — De systemate Scholastico, deque S. Thomæ doc­ trina quoad materiam et formam videsis opusculum, post pri­ mam et alleram editionem Sumraæ Philosophic», a nobis editum : De mente Concilii Viennensis, etc. ARTICULUS QUARTUS (19) De principio vndividualionis. I. Quæstio. Egimus in Ontologia (13 et 14) de unitate et de multitudine. Hanc autem unitatem simul et multitudinem existere in rerum natura, unusquisque per se videt : existit enim individuum, existit multitudo individuorum. Sed nota quod quædam ita sunt multa, ut tamen in aliqua unitate conveniant ; sicut multa sunt individua humana, et tamen conveniunt in una natura humana, quam universalem esse et in illis omnibus realiter existere probavimus (0. 6.111). Unde dicimus humana individua differre ab invicem numero, non autem differre specie. Quo posito, quærimus undenam in rebus distinctio pure numérica 1 II. Prænotamen primum. Substanti» trifariam dividuntur; ZintiAMA. Summa philosophica. T. 11. 6 82 COSMOLOGIA. LIB. II. CAP. H. DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA, ETC. aliæ enim carent omni materia, ut Deus, angeli ; aliæ vero in se materia carent, sed materiæ uniri possunt, ut animæ humanæ ; aliæ denique sunt quarum essentia habet mate­ riam conjunctam, ut homo compositus ex anima et corpore, brutum, resque omnes corporeæ. De primis substantiis quæstio nulla est : cum enim in ipsis non sit nisi forma sim­ plex, non aliunde potest desumi unitas numerica, qua ab aliis distinguantur, quam ab ipsamet forma, quia præter for­ mam non habent aliud reale principium sibi adnexum. III. Prænotamen alterum. Igitur tota quæstio est de rebus quæ materiam habent adnexam in propria natura.Sed animad­ verte in hujuscemodi rebus intelligi duo distincta principia, scilicet principium per quod in natura specifica conveniunt, et principium per quod solum numerice differunt : nam si conveniunt in specie et differunt solo numero, necesse est ut utrumque principium in ipsis reperiatur. IV. Principium individuationis, seu unitatis pure numericæ recte statui potest materia quoad res quæ forma et ma­ teria constant. Ad hanc conclusionen probandam tria expen­ dam : lm individuum in genere ; 2“ individuum quod est homo ; 3m individuum quod est substantia quæcumque ho­ mine inferior. Individuum in genere. Existentia rerum essentias non mu­ tat, et ideoessentiæ ut essentiæ tales sunt in ordine existentiæ quales in ordine possibilitatis : undequæstionem de prin­ cipio individuationis pure numerics non solvunt qui illud principium dicunt realem existentiam, siquidem sicut indivi­ dua dantur realia solo numero distincta, ita et possibilia in­ dividua solo numero distincta concipiuntur. Age : indivi­ duum habet realiter elementum specificum, per quod cum aliis individuis ejusdem speciei convenit, et quod nos formam vocamus ; sed insuper individuum differt numero ab eisdem individuis. Undenam hujusmodi distinctio ? Procul dubio vel a forma ipsa, vel ab alio principio intrinseco et reali, quia realis et intrinseca est distinctio. Atqui non a forma ipsa, quia est elementum unitatis specific®, et consequenter indistinctionis. Ergo ab alio principio. Sed quæstio nostr¿ versatur circa res constantes ex materia affecta determinata quantitate et elemento actuali perquod res ipsæ habent uni­ tatem cum ceteris ejusdem speciei. Igitur si non ab hoc elemedo specifico desumitur individuatio et distinctio pure ART. IV. DE PRINCIPIO IND1VIDUATION13. 83 numérica, sequitur quod proveniat ex elemento materiali per quantitatem determinatam definito. Individuum quod est homo. Quæ ratiocinatio clarius etiam elucescit si ad individuum humanum attendamus. Sicut homo in sua essentia constat ex anima et corpore, ita homo individuus constat in sua essentia individuali ex hac anima et ex hoc corpore. Corpus autem humanum speciem sortitur ab anima, quia corpus nostrum non dicitur humanum nisi quia animæ humanæ est unitum. Atqui corpus quid animæ confert ? Videamus. Anima sive abstracte sive concrete sumatur non est homo, non est hic homo. At anima dat esse humanum quo habetur homo, quo habetur hic homo. Si igi­ tur anima ex se præcise constituit unitatem et distinctionem numericam hujus hominis, sicut constituit unitatem speci­ ficam ; sequitur quod esse individuum completum hujus hominis sit esse individuum completum ipsius animæ, et consequenter quod corpus in homine nonnisi accidens sit ipsius individui : nempe revera haberentur in hac hypothesi duo vera et realia individua, anima scilicet et corpus, et duæ personalitates, seu una persona et unum suppositum (0. 29, II). Quod est absurdum. Igitur dicen­ dum est quod in homine principium specificationis sit anima rationalis et quod principium individuationis sit a materia quæ est alterum elementum essentiale hominis. In hoc autem differt individuum abstracte sumptum ab indivi­ duo concrete accepto, quod primum dicit corpus sed non quale, alterum vero dicit corpus et quale, hoc est definitum determinata seu signata quantitate. Hæc igitur materia sfqnata est principium unitatis et distinctionis pure mumericæ. Alia individua materialia. Sumatur exemplum ab aliqua re corporea, puta auro A. In hoc toto quantitative habetur unica essentia specifica, nempe auri, et habetur etiam unitas numérica. Si autem totum istud dividatur, habetur eo ipso multiplicatio numérica, sed nullo modo multiplicatio spe­ cifica, quia quælibet pars auri est aurum sicut et totum. Sed præfata divisio non habetur nisi ratione determinatæ quan­ titatis, quæ est in auro. Nonnisi ergo ratione quantitatis partes auri dividuntur et constituuntur numerice distinctæ inter se et a toto. Consequenter essentia specifica auri fit in­ dividua, seu numerice solum distincta ab aliis individuis ejusdem speciei, ratione quantitatis determinatæ, seu, ut 84COSMOLOGIA.LIB.II.CAP.II.DB SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA, ETC. S. Thomas loquitur, ratione materiæ signatæ quantitate seu subjectæ determinatis dimensionibus. Hæc sunt quæ in hac solvenda quæstione, quæ Bossuetio visa est insolubilis, mihi si non omnino clara, saltem minus obscura videntur. Alii aliter sentiunt, et unusquisque in suo sensu abundet. Illud tantum noto, hanc S. Thomæ doctri­ nam nonnisi insipienter a nonnullis traductam esse ut erro­ neam vel ridiculam, cum contra non pueriliter sed serio, ut par est, considerata, si non demonstrativa, saltem maxime probabilis videatur. — Cf. S. Thomas Opuse, de Ente et Es­ sentia cum Commentar. Cardinalis Cajetani ; Opuse, de Prin­ cipio individuationis ; l.cct. VIII in V Nelaphysicorum ; II, Contra Gentiles, Cap. XC11I; P. I. Qu. L. Artic. IV. etc. LIBER TERTIUS DE NATURÆ LEGIBUS Prologus. Tertio denique loco de legibus, quibus mundana natura corporea disponitur, dirigitur et ordinatur in finem, disserere debemus. Ad quod perficiendum duo necessaria sunt : 4° nempe, expendere leges mundanas; 2° asserere possibilitatem in Deo derogandi hujusmodi legibus. CAPUT PRIMUM DE NATURÆ LEGIBUS IN SE SPECTATIS Prologus. Quoad naturæ leges in se spectatas, præmittendæ sunt notiones quædam ad leges ipsas spectantes, deinde edisserendum de existentia ac natura earumdem legum. ARTICULUS PRIMUS (20) Praenotiones quædam. I. Naturæ notio. Naturæ nomen non eodem sensu semper assumitur. Quandoque enim idem est quod essentia :et hoc sensu de natura egimus in Ontologia ; aliquando vero acci­ pitur pro substantia creata prout viribus idoneis ad exer­ cendas proprias operationes instruitur. In hoc sensu sumi­ mus impræsentiarum naturam. Quod si non una vel altera in individuo, sed complexus omnium substantiarum in ordine ad totum mundum quem componunt consideretur, tunc habetur natura universa creata, quæ propterea non incongrue definitur : complexus omnium substantiarum creatarum, quatenus vim habent determinatos effectus producendi. II. Naturæ leges. Atqui, ut experientia quodiana doce­ mur, substanti» creatæ (non loquimur impræsentiarum de naturis libertate præditis) sibi relictæ, semper, constanter, universaliter eodem modo agunt. Principium quo constan­ ter et uniformiter explicantur vires in substantiis corporeis, in similibus rerum adjunctis, dicitur lex naturæ. III. Ordo naturæ. Sicut autem unaquælibet substantia agit propter aliquem finem proprium qui est ejus perfectio (0. 51, II). ita omnes substantiæ mundanæ conspirant, ut ita dicam, in unum finem communem, in qua conspiratione pulchritudo ipsius mundi consistit. Modus agendi constans peculiaris substantiæ in ordine ad proprium finem, dicitur ordo naturæ peculiaris; modus autem omnium substantiarum per fines sibi proprios conspirantium in finem communem, dicitur ordo universalis naturæ. IV. Naturæ cursus. Denique nomine cursus naturæ signi­ ficatur jugis consecutio effectuum qui a creaturarum viribus producuntur. Hinc dicimus quod aqua juxta cursum naturæ, seu juxta modum agendi invariabilem, æquilibrium conse­ quitur. AHTICULUS SECUNDUS (21) De existentia et natura legum mundanarum. I. Existant leges naturæ. Probatur. Leges naturæ consi­ stunt in constanti atque uniformi explicatione virium subs­ tantiarum creatarum, quando in similibus circumstantiis constituuntur. Atqui ita revera se habent vires omnium crea­ tarum substantiarum. Ergo in rebus creatis revera existant leges naturæ. — Major est ipsa definitio legum naturalium ; minor experientia quotidiana constat, imo in ipsa fundatur universa physica experimentalis. Illam autem pulchre amplificat S. Augustinus, de Genesi ad litteram, Lib. IX, Cap. XVII, n. 32, per hæc verba : « Omnis iste naturæ usitatissi­ mus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus vitæ qui creatura est, habet quosdam appe­ titus suos determinatos quodammodo, quos etiam mala voluntas non possit excedere. Et elementa mundi hujus corporei habent definitam vim qualitatemque suam, quid unumquodque valeat vel non valeat, quid de quo fieri pos­ sit vel non possit. Ex his velut primordiis rerum, omnia quæ AST. 11. DE EXISTENTIA BT NATURA LEGUE MUNDANARUM. 8/ gignuntur suo quoque tempore exortus prccessusque sumunt, Í finesque et decessiones sui cujusque generis. Unde fit ut do i grano tritici non nascatur faba, vel de faba triticum, vel de pecore homo, vel de homine pecus. > II. In rebus mundanis existit ordo. Ordo enim est conspi [ ratio omnium rerum mundanarum in finem aliquem com­ munem. Hanc autem conspirationem in rebus mundanis re­ vera dari manifestum est ex facto ipso, et etiam a priori, ex eo nempe quod res mundanæ ordinantur a Deo tanquam media ad finem tum proprium tum communem (8, II e' seqq.). III. Attamen ordo rebus mundanis actualiter præfixus,' non est ipsis rebus essentialis et necessarius, sed contingens et prorsus accidentalis. Probatur. Ordo mundanus ex tribus potissimum exurgit : Io ex rerum multitudine et diversitate ; ■ — 2° ex earumdem rerum dispositione, seu juxtapositione; 1 — 3° ex effectibus quibus veluti partialibus finibus sibi pro­ priis res omnes in finem universalem conspirant. Atqui ex nullo ex assignatis capitibus ordo mundanus est rebus ipsis essentialis et necessarius. Ergo ordo rebus mundanis actua­ liter præfixus non est ipsis rebus essentialis et necessarius, sed contingens et prorsus accidentalis.— Major certa est ; probatur minor per partes. Non ex rerum multitudine et diversitate. Et revera nemo sanus dixerit quod mundo ita sit essentialis actualis multitudo sive numérica sive specifica entium quæ existunt, ut si peri­ ret modo aliqua species, puta plantarum, vel brutorum (sicut reapse nonnullas species defecisse geología demons­ trat), atque novæ species a Deo crearentur, eo ipso aut mundus periret aut inordinatus evaderet. Non ex actuali rerum dispositione vel juxtapositione. Nam risu procul dubio exciperetur qui serio contenderet esse mundo essentiale quod sol et luna sint in tali determi­ nata distantia a terra, et quod terra circa solem, vel luna circa terram moveatur, et quod mare occupet tam magna spatia, et quod tempestates eo modo, ut nunc accidit, sibi succedant, et alia hujusmodi sexcenta, quæ aliter quam sunt poterant a Deo et creari et ordinari. Non ex causalilate rerum mundanarum. Etenim nil proh ibet quominus res aliqua ab actu exercendo quacumque de causa prohibeatur, quin tamen in hoc peculiari casu natu­ ram propriam amittat ; esto enim virtus sit proprietas inhæ- 88 COSMOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE DEROGATIONE LEGIBUS MUNDANIS, rcns naturæ a qua dimanat; tamen aliud est virtus, aliud virtutis exercitium; illa necessaria rei, hoc autem contin­ gens ; sicut in viventibus præcipue est manifestum, quo­ rum actiones non semper actu sunt. GAPUT SECUNDUM DE DEROGATIONE LEGIBUS MUNDANIS Prologus. Considerationem legum mundanarum sequitur tractatus de derogatione eisdem legibus, seu de miraculis. Circa quæ dicendum est : Io de natura miraculorum; 2° de miraculorum possibilitate; 3° demesmerismo seu magnetismo animali; de falsitate hujus doctrina:; 5° de criteriis qui­ bus vera miracula a falsis discernuntur. ARTICULUS PRIMUS (22) De natura miraculi. I. Miraculi notio etymologica. Miraculi nomen ab admi­ ratione sumitur. Admiratio autem in nobis consurgit cum effectus inopinatus manifestatur cujuscausa ignoratur. Quæ causa aliquando omnibus, aliquando aliquibus ignota est. Hinc aliquid est mirum uni, quod non est mirum alteri. Mira­ culum autem dicitur non ab admiratione relativa, sed com­ muni, quasi scilicet admiratione plenum. Hæc rectissime Angelicus P. I, Qu. CV, Artic. VII, et in ejus sententiam omnes concedunt. II. Miraculi definitio. Miraculum est effectus cujus causa est omnibus occulta, seu occulta simpliciter, quia nempe vires totius naturæ creatæ excedit; et ideo habet Deum auc­ torem, qui solus potens est mutare naturæ cursum, ut argu­ mentatur S. Thomas II, Dist. XVIII, Qu. I, Artic. III. Unde recte miraculum definiri potest : Id quod divinitus fit præter ordinem communiter servatum in rebus, seu, Id quod a Deo fit præter causas nobis nolas. — Utraque definitio est S. ThomælII Contra Gentiles, Cap. CI, Qu. CV, Artic. VII. ART. I. DE NATURA MIRACULI. 89 III. Variæ denominationes miraculi. In miraculo igitur duo praecipue possunt considerari, nempe effectus productus a virtute excedente vires naturæ, et finis ad quem miracu­ lum ordinatur, scilicet manifestatio rei supematuralis. — In r rimo casu miraculum dicitur etiam virtus, in altero dicitur signum, et propter sui excellentiam dicitur portentum, et vocatur etiam prodigium quasi procul aliquid ostendens. Cf. S. August, de Civitate Dei, Lib. XXI, Cap. VIII, et S. Thomas, 11-11. Qu. CLXXVni. Artic. I. ad 3. IV. Conditiones requisitae ad rationem miraculi. Ex tra­ dita miraculi notione colligitur a S. Thoma P. I, Qu. CV, Ar­ tic. VII, ad 2 et Artic. VIII, tres conditiones requiri ad ratio­ nem miraculi : — 1* quod miraculum sit quid arduum, non ex parte Dei a quo fit, neque propter dignitatem rei in qua fit, sed ex eo quod vires naturæ excedit vel propter substan­ tiam facti, vel propter subjectum, vel propter modum seu ordinem laciendi, ut paulo infra dicam; — 2* quod sit quid insolitum, non quia non frequenter fieri possit, sed quia op­ ponitur consueto ordini rerum:— 3* quod sit supra spem ipsam naturæ, hoc sensu nempe quod na'.ura nullam poten­ tiam habeat ad illud, præter potentiam obedientialem (0. 8, IV) qua omnis creatura a nutu Creatoris pendet. V. Miraculum ut est præter vel contra ordinem naturæ. Hæc distinctio maximi momenti est in quæstione de miracu­ lis. Procul dubio quoties miraculum habetur, ponitur aliquod factum quod est præter ordinem communiter servatum in rebus, imo etiam contra ordinem alicujuscausæparticularis; ut quod aqua maris dividatur et stet hinc et inde veluti murus sine fluxu, est præter ordinem servatum in rebus naturalibus et contra ordinem ipsius aquæ. At ordines isti peculiares causarum particularium subordinantur ordini universali providentiæ Dei, qui quidem ordo est manifestatio suæ bonitatis et revelatio suæ gloriæ (8, II et seqq.). Atqui Deus non potest negare seipsum, ut verbis utar Apostoli, seu non potest aliquid agere quod deroget suæ bonitati, quod suæ gloriæ contrarietur. Ergo miraculum quod diximus esse præter ordinem communiter servatum in rebus, et contra ordinem particularem et immediatum aJcujus causæ secundæ, non est nec esse potest, præter vel contra ordinem uni­ versalem divinæ Providentiæ,sed omninosecundum ipsum. Et hæc cautissime nota. VI. Miraculorum divisio, seu gradus. Non respectu divinæ PO COSMOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DKDEROGATIONELEGIBUS MUNDANIS, infinite potentiæ miraculum dicitur, sed respectu potentiæ ■naturæ creatæ, quam miraculum excedit. Aliquid autem excedere potentiam naturæ creatæ tripliciter contingit, vel quoad substantiam facti, vel quoad subjectum, vel quoad modum. Triplex igitur est genus seu gradus miraculorum. Quoad substantiam facti miracula illa dicuntur quæ sunt omnino supra naturam seu quæ tota vis naturæ nulio modo potest efficere ; cujusmodi sunt duo corpora esse simul in eodem loco, corpus hominis glorificari, solem retrocedere, aliaque id genus, quæ ideo miracula dicuntur primi ordinis et supra omnem naturam. Quoad subjectum miracula dicuntur effectus illi quos in se sumptos vires naturæ efficere queunt, at non in determinato subjecto in quo revera efficiuntur. Natura quidem dat vitam sed non cadaveri, dat visum sed non cæco nato organis desti­ tuto. Hinc resuscitatio mortui, visio datacæco nato, reverasunt miracula ratione subjecti ; quæ ideo dicunturpræta-naturam, et secundum ordinem obtinent in miraculorum gradibus. Quoad modum vel ordinem miraculum dicitur effectus, 'quem utique tum quoad sui substantiam, tum quoad sub­ jectum natura potest efficere, at non eo modo et ordine quo habetur per miraculosum interventum. Hinc natura sanat a febri, sed quod infirmus subito a febri sanetur et convales­ cat, hoc est etiam prceler naturam et miraculosum, quamvis in ordine miraculorum ultimum gradum teneat. VII. Nota. Alia miraculorum divisio. Supradicta miraculo­ rum divisio traditur a S. Thoma P. I, Qu. CV, Artic. VIII, et Contra Gentiles, Lib. Ill, Cap. CI. In secundo vero Sententia1 '•um, Dist. XVIII, Qu. I, Artic. Ill, dividit etiam miracula in supra naturam (scilicet quantum ad substantiam facti), praeter naturam (id est, quantum ad modum seu ordinem faciendi) et contra naturam (nempe, quantum ad subjectum). De miraculis supra et praeter naturam dictum est numero præcedenti. Miraculum autem contra naturam (supra, n. V) ita S. Doctor describit : « Contra naturam dicitur fieri, quando in re est aliquid contrarium ei quod fit, sicut si grave sur­ sum moveretur, et quod virgo peperit, vel aliquid hujusmodi, ita quod miraculose sequatur actus manente contraria natura, quæ scilicet est principium contrarii actus. » Verum, ut quisque per se videt, hoc genus miraculorum pertinet ad miracula quoad subjectum. Hæc igitur divisio eadem est ac præcedens, verbis diversis enuntiata. ART. I. DE NATURA MIRACULI. ei ARTICULUS SECUNDUS (23) De possibilitate miraculi. I. Quæstionis natura. Cum miraculum sit effectus divinæ virtutis præter ordinem communiter servatum in rebus, quaerere utrum miracula sint possibilia idem est ac quærerc utrum Deus possit derogare illi ordini, seu peculiaribus legi­ bus creaturarum, conira, vel supra, vel præter illas leges agendo. Nota autem quæstionem esse exclusive de possibi­ litate : nam utrum miraculum verificetur in aliquo deter­ minato casu, a posteriori per alia criteria judicandum est, quemadmodum cetera facta judicantur. Quæstio igitur nos­ tra juris tota est, sed nihil impedit quominus facta ipsa in firmando jurc possint, si quæ sint, afferri. II. Adversariorum sententiæ. Atheistæ qui Deum negant, atque pantheistæ et emanatistæ, qui vel Deum cum mundo identificant, vel mundum dicunt explicationem seu emana­ tionem necessariam divinæ substantiæ, negant consequenter miraculum ejusque possibilitatem. Præfatis accedunt vel maxime deistæ, qui etsi Deum verbis admittant, re tamen tollunt, quia Deo denegant providentiam rerum creatarum. Denique positivistæ nostræ ætatis a miraculis abhorrent, et proclamant de ipso mundo nesciri utrum sit a se vel ab alio, æternus vel temporaneus, finitus vel infinitus, animatus vel inanimatus : seu, ut ait Littré in suo Opere la Science au point de vue philosophique, p. 498, Philosophia positivista alhea non est, nec tamen ipsa est theista. Contra quos sit conclusio : III. Miracula sunt possibilia. Probatur. Ordo mundi con­ tingens est (21, III). Ergo constituitur legibus libere a Deo præfixis. Atqui legibus a se libere constitutis potest Deus sua sapienti et omnipotenti voluntate derogare : in qua deroga­ tione miraculum consistit. Ergo Deus miracula patrare po­ test. — Prima consequentia manifesta est. — Declaratur minor : < Ita enim certas temporum leges generibus quali­ tatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut ejus voluntas sit super omnia. Potentia quippe sua numeros creaturæ dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris alligavit. Nam spiritus ejus ita faciendo mundo 92 COSMOLOGIA. LIB. III. CAP. H. DE DEROGATIONE LEGIBUS MUNDANIS, superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis. » Hæc non minus eloquenter quam vere S. Augustinus, Lib. VI, de Genesi ad litteram, Cap. XIII, n. 23. Et S. Thomas eodem ratiocinio utens scri­ bit: < Ordini secundarum causarum ipse (Deus) non est subjectus; sed talis ordo ei subjicitur, quasi ab eo procedens, non per necessitatem naturæ, sed per arbitrium voluntatis (9, VITI) : potuisset enim et alium ordinem rerum instituere Unde et potest præter hunc ordinem institutum agere cum voluerit; puta agendo effectus secundarum causarum sine ipsis, vel producendo aliquos effectus, ad quos causæ se­ cond® non se extendunt. » Hæc P. I, Qu. CV, Artic. VI; eamdem thesim fusiori calamo probat III, Contra Gentiles, Cap. XCVIII. IV. Nota I. Sensus communis hominum et historia in ordine ad miracula. Consensus humani generis in adserenda possi­ bilitate miraculorum tam universalis est, tam manifestus, ut neque adversarii ipsi ausi sint ipsum inficiari ; unde cum factum negare non possint, falsitatis ortæ ex præjudiciis vel superstitionibus accusant. Quasi nempe ipsi soli videant, ceteri vero homines veluti pecora stupidi sint. — Sensui omnium hominum communi fundato in verissima Dei notitia suffragatur historia, cujus veracitati si hac in re detrahatur, nescio utrum vel una veritas historica indubia consistat. Prætereo miracula quæ in sancto Jesu Christi Evangelio et in aliis S. Scripturæ Libris leguntur, quæ quanto magis ad­ versarii ea elevare moliuntur, tanto majori evidentia clare­ scunt, et sisto in historia simpliciter humana. Legatur, ut auctores alios silentio premam, S. Augustinus in Lib. XXII, de Civitate Dei, Cap. VIII. Ibi sanctissimus, doctissimus ac' perspicacissimus Præsul plura miracula describit, de cæco illuminato ad reliquias tunc temporis repertas SS. Gervasii et Protasii, de quodam Innocentio Exadvocato vicario præfecturæ a pessima fistula repente sanato ad preces Sancto­ rum Virorum, de duobus fratribus, qui horribiliter quatie­ bantur tremore membrorum, et qui ad loci Sancti cancellos, ubi Martyrium erat, orantes, continuo in pristinam sanita­ tem sunt restituti. De his aliisque factis ibidem descriptis. Augustinus ipse testis erat, non auritus solum sed oculatus, et facta erant publica, quorum universæ civitates Mediola­ nensis, Carthaginensis, Hipponensis, aliæque poterant et certiores reddi, et revera certiores factæ sunt. Aut igitur ve- ART. n. DE POSSIBILITATE MIRACULI. 93 ritas historiæ omnino negetur, aut miracula facta, quæ miri­ fice confirmant eorum possibilitatem, acceptentur ut facta quædam historiæ maxime evidentia. V. Nota 11. Solvuntur difficultates. — Objectio prima Leges inundanæ sunt ab intellectu divino. Atqui quod est ab intellectu divino est necessarium et immutabile. Ergo leges inundanæ sunt immutabiles et necessariæ : proindeque miraculum non est possibile. Ita Spinoza. Resp. Nego minorem in sensu absoluto acceptam. — Intel­ lectus enim divinus intelligit et concipit res omnes secundum earum naturam, quæ ab ipsa divina essentia illis derivatur (0, 11, IX). Natura autem ordinis mundani est quod sit in seipso contingens et mutabilis. Ergo ut contingens et muta­ bilis concipitur essentialiter et immutabiliter in essentia di­ vina a divino intellectu. Si secus 'esset, Dei intellectus errori esset obnoxius. Objectio secunda. Ordo est bonum universi. Atqui Deus non potest facere contra bonum universi. Ergo non potest Deus per miraculum agere contra ordinem universi. Resp. Distinguo majorem : Ordo est bonum universi con­ tingens et accidentale, concedo ; essentiale et necessarium, subdistinguo; si agatur de ordine universali, prouti importat manifestationem divinæ bonitatis et revelationem divinæ gloriæ, concedo ; de ordine particulari, nego. Et contradistinguo minorem : Deus non potest facere contra bonum universi particulare, nego; contra bonum universale, hoc est contra manifestationem divinæ bonitatis et revelationem divinæ gloriæ, concedo. — liatio harum distinctionum expli­ cata manet ex iis quæ suprain articulo primo hujus Capitis, n. V, notata sunt. Objectio tertia. Ordo naturæ est sicut ordo justitiæ. Sed Deus nihil potest contra ordinem justitiæ. Ergo nihil potest contra ordinem naturæ. Resp. Distinguo paritatem majoris : Ordo universalis na­ turæ ad Deum est sicut ordo justitiæ, concedo ; ordo parti­ cularis unius creaturæ ad aliam, vel omnium creaturarum inter se, nego. — Ordo justitiæ est secundum relationem ad causam primam, quæ est regula omnis justitiæ. Et ideo præter hunc ordinem nihil Deus facere potest, quia non potest contra seipsum agere. At cursus naturæ est secundum ordi­ nem unius creaturæ ad aliam, vel omnium creaturarum inter se : et ideo præter vel etiam contra cursum naturæ Deus 94 COSMOLOGIA. LIB. III. CAP. n. DE DEROGATIONE LEGIBOS MUNDANIS, facere potest. — Cf. quæ diximus articulo primo, supra citato, in resp. ad 2 : et S. Th. P. l,Qu. CV, Art. VI, ad 2, et de Poten­ tia, Qu. VI, Art. I, ad 3. Objectio quarta. Totus naturæ cursus a divina sapientia est, sicut opus artis ab artifice. Atqui nihil, nisi erronee, ar­ tifex moliri potest contra artem suam. Ergo neque Deus con­ tra naturæ cursum. Resp. Nego consequens et consequentiam. Ars enim divina non totam seipsam explicat in creaturarum productione, ut contra optimismum Leibnitzii probavimus (9, VIII); et ideo secundum artem suam potest alio modo aliquid operari quam habeat cursus naturæ. Unde non sequitur quod si potest facere contra cursum naturæ, possit facere contra artem suam ; nam et homo artifex potest aliud artefactum facere per suam artem contrario modo quam prius fecit. — Qu. et artic. citat., de Potentia, ad 12. Objectio quinta. Sicut ratio humana a Deo est, ita et ordo naturæ. Atqui Deus non potest agere contra ordinem ratio­ nis , ergo neque contra ordinem naturæ. Resp. Distinguo majorem : Sicut ratio humana a Deo est, ita et ordo naturæ, sed modo diverso, concedo; eodem modo, nego. Principia rationis sunt veritates necessariæ, ordo au­ tem naturæ est contingens ; illa igitur sunt independentia (O. H, VIII). iste vero dependens a libera Dei voluntate. Quam quidem differentiam animadvertere debuisset Voltaire qui hujusmodi objectionem declamando exaggerat, quam tamen jam præoccupaverat S. Thomas, Qu. et Artic. cit. de Poten­ tia, ad 11. Objectio sexta. Causa dicit essentialem ordinem ad suum effectum. Non autem Deus rerum naturam mutare potest. Ergo Deus prohibere non potest, quominus causa suum pro­ ducat effectum. Resp. Nego consequentiam et suppositum adversarii. Sup­ ponit enim adversarius quod Deus, prohibendo causas secun. das ab actione, mutet aut earum naturam, aut earum ordi­ nem ad effectum. Quod est falsum. Nam licet Deus aliquem effectum producat præler vel contra actionem causæ natura­ lis, non tamen tollit ordinem causæ ad suum effectum. Unde et in igne fornacis, e. g., in quam tres pueri hebræorum injecti sunt, remanebat ordo ad comburendum, licet non combureret tres pueros. Objectio septima. Cursum naturæ instituit divina voluntas. A‘*T. HI. UZSMEIUSMI SEU MAGNETISM! ANIMALIS DESCRIPTIO. 95 Est autem divina voluntas immutabilis in suis decretis. Non igitur cursus naturæ mutari potest. Hæc iterum Spinoza et Voltaire. Resp. Distinguo majorem : Instituit divina voluntas libere, concedo; necessario, nego. Et nego conseq. — Deus non ne­ cessario sed libere mundum condidit, eique libere ordinem constituit non solum, sed a tota æternitate libere decrevit exceptiones, quæ miracula sunt, faciendas. Ideo nulla muta­ bilitas in Deo est. « Deus, inquit S. Thomas, non facit con­ tra rationes naturales mutabili voluntate ; nam Deus ab æterno prævidit et voluit facere quod in tempore fecit. Sic ergo instituit naturæ cursum, ut tamen præordinaretur in æterna sua voluntate, quod præter cursum istum quandoque facturus erat. » Qu. et Artic. cit. de Potentia, ad 6; et P. I,1 Qu. CV, Artic. VI, ad 3. AMICULUS TEBTIUS (24) Mesmerismi seu magnetismi animalis descriptio. I. Scopus magnetismi. Scopus hujus systematis est labe­ factare veri miraculi existentiam, in medium adductis ex­ traordinariis phænomenis, quæ ope magnetismi obtineri di • cuntur. II. Magnetismi notio. Nomine magnetismi signilicatur ars obtinendi mira phæuomena in homine præsertim, mediis quibusdam adhibitis sive physicis sive moralibus. Magnetismi auctor habetur Mesmer (1733-1815), a quo mesmerismi no­ men sumpsit. Systema ipsum magnetismos est dictus, quia Mesmer prius magnetismo utebatur ad phænomena produ­ cenda. Quia denique in viventibus sensitivis phænomena illa potissimum excitantur, mesmerismus dictus est magnetismus animalis. III. Magnetismi species. Pro varietate autem mediorum quibus utitur, magnetismus divisus est in vulgarem, tvanscendentalem et hypnoticum. — Vulgaris media sensibilia adhibet, ut sunt gestus, lixus oculorum, obtutus, attrectatio membrorum, et similia. — Transcendentalis qui et spiritismus dicitur, mortalium commercium provocat cum spiriti­ bus, sive sint angeli sivc.dcfunctorum animæ, quæ ant signis 90 COSMOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE DEROGATIONE LEGIBUS MUNDANIS, determinatis evo 'antur, aut etiam sponte magnetistis transcendentalibus occurrunt. — Hypnoticus denique, qui aucto­ rem habet Brasd (1843), est ipse magnetismos vulgaris, cum hoc discrimine quod ad hypnotizandum seu ad somnum magneticum obtinendum pro medio habet fixum oculorum obtutum in aliquod corpus luminosum. IV. Phænomena magnetismi. Recte phænomena magne­ tism! in quatuor classes a Card. Gonzalez, Cosmol., Cap. IV, Art. III, distribuuntur, nempe in phænomena mechanica, phy­ siologica,cognoscitiva et transcendentalia seu suprasensibilia. Phænomena mechanica sunt : rotationes, attractiones, ele­ vationes, aliique corporum motus. Phænomena physiologica sunt : Io spasmus seu tremor ct convulsio membrorum in persona magnetizata sub influxu magnetizantis ; 2° dilatatio et contractio pupillæ et nervo­ rum ; 3° somnus magnéticas, quo magnetizatus cum magne­ tizante exclusive communicat, eique in omnibus obedit ; 4° somnambulismus lucidus in quo magnetizatus miris fa­ cultatibus instructus apparet, ut puta, videndi clausis oculis, stomacho, manibus pedibusque. Phænomena cognitionis sunt vis cognoscendi internas animi affectiones, facultas prædicendi futura contingentia et libera, perscrutandi intimum humani corporis organismum, indigitandi remedia morbis curandis, disserendi de rebus scientificis, loquendi omnes linguas, aliaque hujusmodi mi­ rabilia operandi. Phænomena transcendentalia, ad quæ praecipue attendit recentior spirilismus, sunt illa omnia quæ hucusque des­ cripsimus, obtenta tamen per spirituum evocationem. Hujus­ modi spiritus non immediate omnibus sese communicant, sed mediante aliqua persona vivente, quæ propterea me­ dium appellatur, medium inquam passivum, quo spiritus veluti mero instrumento utuntur. Habentur in spiritisme apparitiones, cantus, scripturae, dissertationes scientifïcæ, quas spiritus ex altera vita mittunt nobis mortalibus. V. Magnetismi fortuna. Mirum est quot in nostro sæculo; ob animorum levitatem inter cetera famoso, excitaverit tur­ bas hujusmodi aut phantasticum aut diabolicum inventum. Delirabant homines, et non pauci adhuc delirant pro causa magnetismi, seu meliusspiritismi (iste enim modo invaluit), scholas aperiunt, experimenta præbent, libros, ephemerides tcribunt. Sed ad rem veniendum est. 97 ART. IV. CRITICA MAGNETISMI. ARTICULUS QUARTUS (25) Critica magnetismi. Ï. Animadversio generica in phænomenamagnetismi. Phæ­ nomena quæ ut a magnetismo obtenta circumferuntur sunt nevera ac realia? Non defuere qui ea fraudibus adscriberent callidorum hominum, qui credulitate simplicium vel stulto­ rum abutentes, fabulas proprias venditant; at communius, etsi facta quam plurima magnetismi non admittantur, non omnia tamen negantur, utpote a viris probatissimis testifi­ cata. Igitur suppositis ut certis hujusmodi factis, eorum cau­ sas inquirimus. Quinque theoriæ in hunc finem in medium afferuntur. II. Theoria causarum materialium. Sunt qui phænomena magnetismi explicant ope cujusdam fluidi, quod magneticum vocant, et illud asserunt voluntati ita subjectum, ut nedum membrorum molui inserviat, sed extra emittatur ac alia cor­ pora invadat : quo fit ut magnetizans personam magnetizandam sibi subjiciat, eosque in ea excitet effectus quos in articulo præcedenti descripsimus. Juxta Tardy de Montravel aliosque, fluidum illud est ignis elementaris qui omnibus cor­ poribus est proprius, essentialiter activus, et in animantibus est fluidum nerveum, in plantis fluidum vegetale, in mine­ ralibus fluidum minerale, ac in hominibus per poros absor­ betur. Juxta Ricard, fluidum magneticum est fluidum ner­ veum quod est forma quædam caloris. Charpignon et Tardel volunt esse fluidum luminosum, ad quod ex eorum sententia revocari possunt ea quæ in physica vocantur imppnderabilia. (15, II). Denique Gentil, citatus a Gonzalez, docet'fluidum magneticum esse substantiam quamdam universalem,Tuce, calore et intelligentiapræditam, quam Deum dicit. III. Critica theoriæ causarum materialium. Non immora­ mur in confutanda absurdissima hypothesi Gentil, quæ, ut quisque per se videt, est vel purus pántheismus, 'vel absolu­ tus emanatismus. Quoad vero fluidum nerveum, quocumque sensu sumatur, est quid essentialiter materiale. Nofi igitur admitti potest ab ipso provenire posse phænomena m’axinie spiritualia et transcendentia potestatem materiæ, qualia sunt somnambulismus lucidus, seu scientia rerum, linguarum, Ziguawa. Summa philosophica. — T. II 7 9? COSMOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE DEROGATIONE LEGIBUS MUNDANIS, etc. ; nisi omnis conceptus spiritualitatis omnino negetur, et in absurditatem universalis materialism! fiat lapsus. IV. Theoria imaginationis. Rejecta igitur priori sententia, alii ad causas incorporeas recurrunt ; sed in varias etiam abeunt sententias. Quidam enim ponunt causam phaenome­ norum ipsam imaginationem vehementerexcitatam ope appa­ ratus magnetici. Hinc feminæ, in quibus magis excitabile est systema nerveum et imaginatio vividior, magis aptæ haben­ tur ad subeundam actionem magneticam, et eo aptiores quo delicatiores. V. Critica theoriæ imaginationis. Atqui hæc theoria est revera phantastica, et causas impossibiles assignat. Imprimis enim phantasia præcipue si exaltata est, majorem activita­ tem in totum organismum infundit : non ergo catalepsis seu corporis immobilitas ab ipsa repeti potest. Deinde absurdum prorsus est tribuere phantasiæ, hoc est facultati mere sensitivæ et nobis communi cum brutis cognitiones scientificas, linguas, omnino ignotas, perspicientiam secretorum animi et alia hujusmodi. Ac denique quæ phantasiæ vivide occur­ runt, de facili memoriæ mandantur, et difficillime conscien­ tiam subterfugiunt; cum tamen adsertores hujus theoriæ fateantur et facto ipso constet, post statum magneticum nihil prorsus in persona magnetizata remanere memoriæ, nihil conscientiæ prioris sui status. VI. Theoria animismi. In hac theoria in medium adducun­ tur vires insitæ animæ humanæ, quæ quidem nos latent, nostrisque observationibus sunt imperviæ. Gentil dicit ani­ mam nostram substantiam universalem, nempe Deum ipsum. Sed de hoc Auctore jam satis diximus supra, n. III. Morin animæ nostræ tribuit nescio quas vibrationes quas ipsa com­ municat objectis, a quibus simillimæ vibrationes in animam ipsam remittuntur; atque haede causa habentur locutiones tabularum, rumores, cantus, aliaque phænomena similia. Loco autem vibrationum, Rogers ponit ab anima nostra ef­ fluere materiam subtilissimam, quam Od seu etiam fluidum odylum vocat; cum autem unus homo proprium odylum odylo alterius hominis communicat, habentur phænomena magnetismi. VII. Critica animismi. Hæc theoria sub alia forma estipsamet theoria causarum materialium, quam supra, n. III, re­ jecimus ; vibrationes enim et materia illa subtilissima a sub­ stantia simplici esse non possunt, multo autem minus esse AUT. IV. CRITICA MAGNETISMI 99 possunt a substantia simplici et spirituali, qualis est anima nostra. Deinde gratis et sine ratione, imo contra rationem supponitur animam nostram tanta virtute pollere ad pr du­ cenda mira illa phænomena magnetismi. VIII. Theoria spiritista. Sunt alii qui effectus magnetismi spiritibus tribuunt. Sed hi etiam bifariam dividuntur, s-_di­ cet in spirilistas et spiritualistas. Spiritistæ metempsychosim admittunt, hoc est transitum animarum humanarum de uno in aliud corpus, cum mors accidit, ex quibus tamen nonnullæ etiam in aere a quo circumdamur permanent. Hisce animabus tribuunt nobilioramagnetismi phænomena. IX. Critica theoriæ spiritistæ. Ut quisque per se videt theoria spiritista, qua parte fundatur in hypothesi metempsychoseos, est absurdissima, ut in Psychologia demonstra­ bitur. Deinde nonnisi arbitrarie ad animas defunctorum fit recursus ad explicanda magnetismi phænomena, quasi nempe ipsæ arbitriis mortalium præsto sint inservire. Insuper mi­ rum prorsus est, quod illæ animæ nonnisi personis deter­ minatis utantur, quæ medium dicuntur, ad ea ceteris mani­ festanda, quæ ab illis manifestari dicuntur. — Adde quod spiritistæ in secreto agunt, et, quod plus est, abhorrent a catholicis sacerdotibus, inficiantur catholica dogmata circa animarum destinationem in altera vita, ut videre est in Ephemeride, cui titulus est fieme spirite : quæ omnia satis sunt ut honesti homines a theoria spiritista merito deter­ reantur. X. Theoria spiritualista. Statim ac magnetismos vulgan cœpit, viri prudentiores suspicati sunt sub nova forma vete­ rem historiam de interventu spirituum renovari ; et quamvis judicium illud prudentiorum risu imprimis fuerit a nonnullis exceptum, postea tamen non pauci ex adversariis ipsis in illud apertissime descenderunt. Et hæc est theoria spiritua­ lista, qua spiritibus seu substantiis separatis, quas angelos vel dæmones appellamus, prodigia magnetismi adscribuntur. Quæ theoria (quoad complexum phænomenorum) verissima est, et omnino tenenda ; sed non est intelligendus in hac theo­ ria interventus bonorum, sed malorum spirituum. XI. Theoria spiritualista vera est. Hæc conclusio ex dictis sequitur. Nam phænomenorum magnetismi, si quæ vera sunt, causa existera debet. Hæc autem causa non est mate­ rialis, non est imaginatio, non vires animæ nec aliquid ab anima emissum, non animæ defunctorum. Sunt ergo subs- 400 COSMOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE DEROGATIONELEGIBÜS JICNDANIS tantiæ spirituales separalæ, vel Deus nempe, vel angeli boni vel angeli mali seu dæmones. — Atqui absurdum est et sa­ crilegum admittere quod Deus vclsui angeli boni, ad homi­ num arbitrium responsa dent atque prodigia operentur quæ sæpissime passiones pravas vehementer accendunt, vitia et errores fovent ; ut taceam quod homines, qui magnetismo sunt addicti, laude moralitatis atque pietatis non celebrantur. Quæ omnia opus dæmonum aperte manifestant. Fateor ali­ quando responsa data non esse mendacia sed veritates ; ast imprimis Deus et angeli boni nunquam mendaces sunt; insuper, ut notat Ghrysostomus, concessum est (dæmonibusj interdum vera dicere; ut mendacium suum rara veritate commendent. XII. Nota. Phænomena magnetismi cum miraculis compa­ rata. Cæterum si phænomena magnetismi cum miraculis comparemus, ea longe inferiora de facili inveniemus, præcipue si de miraculis primi ordinis sermo est. Nihil enim potest magnetismos contra naturæ cursum ; non enim potest fa­ cere quod duo corpora sint simul in eodem loco, vel quod mortuus resurgat. Unde quidquid magnetismus moliatur, thesi noslræ de miraculis officere nullatenus potest. — Sed audiatur S. Thomas, qui P. I, Qu. CXIV, Artic. IV, expendens prodigia a dæmonibus facta, ea a veris miraculis differre de­ monstrat : « Sicut ex supra dictis patet (Qu. CX, Artic. IV), si miraculum proprie accipiatur, dæmones miracula facere non possunt, non aliqua creatura, sed solus Deus. Quia mi­ raculum proprie dicitur, quod fit præter ordinem totius na luræcreatæ, sub quo ordine continetur omnis virtus creata. Dicitur tamen quandoque miraculum large, quod excedit humanam facultatem et considerationem. Et sic dæmones possunt facere miracula, quæ scilicet homines mirantur, inquantum eorum facultatem et cognitionem excedunt. Nam et unus homo inquantum facit aliquid, quod est supra facul­ tatem et cognitionem alterius, ducit alium in admirationem’ sui operis, ut quodammodo miraculum videatur operari. Sciendum est tamen quod quamvis hujusmodi opera dæmo­ num, quæ nobis miracula videntur, ad veram rationem mi­ raculi non pertingant, sunt tamen quandoque veræ res. Sicut magi Pharaonis per virtutem dæmonum veros serpentes et ranas fecerunt. Et quando ignis de coelo cecidit et familiam Job cum gregibus pecorum uno impetu consumpsit, etturbo domum dejiciens, filios ejus occidit, quæ fuerunt opera Sa- ART. V. DE CIUTERHS MIRACULORUM. 101 tanæ, phantasmata non fuerunt, ut Augustinus dicit XX de Civitate Dei, Cap. XVIII. » De his cf. auæ scrinsimus in Propœdeulica, Lib. I, cap. 23, seq. ARTICULUS QUINTUS (26) De criteriis miraculorum. I. Rationalismus. Asserit rationalismus cum Rousseau, non posse a nobis dignosci miraculi exislentiam (quidquid sit de ejus possibilitate), quia nobis coinpertæ non sunt omnes naturæ vires, ut possimus tuto decernere an factum aliquod illas naturæ vires excedat. Sed hoc assertum est falsum et ridiculum. Etenim si homo inveniretur vulneribus confossus, desiperet profecto qui serio assereret non esse certissimum quod homo ille vulnera ab aliquo acceperit, di­ cendo quod quia nobis non sunt compertæ vires naturæ forte a viribus naturæ modo a nobis ignorato, producta sunt vulnera. Ita vere desiperet, qui serio assereret forte a viribus naturæ posse cadaver ad vitam revocari, panes multiplicari ad nutum hominis, etc. : non enim necesse est ut omnes vires naturæ intime cognoscantur, ut ducti sensu ipso ratio­ nalis naturæ certo retineamus hujusmodi facta supra omnes esse naturæ vires. Relinquamus igitur deliria : homines simus; et quæramus potius criteria ad verum miraculum discernendum. II. Criteriorum partitio. Porro in miraculo tria distingui possunt et separatim considerari: Io factum; 2° natura facti ; — 3° causa instrumentalis facti. — Hinc tria genera criteriorum necessaria sunt, quibus tuto discernere possi­ mus : — Io realitatem facti ; — 2° factum miraculosum a facto naturali ; — 3° divinum interventum a pravis dæmo­ num artibus in quibusdam factis quæ mira videri possunt et quæ miracula fortassis vere non sunt. Dicamus breviter de singulis. III. Criteria facti. Criteria ad discernendum reale factum a commentitio in miraculis, illa ipsa sunt, quæ de factis his­ toricis in genere in Logica tradidimus et explicavimus (60. Vil cl VTIT), neque hic aliquid est addendum. V. Criteria ad discernendum factum miraculosum a facto 102COSMOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE DEROGATIONE LEGIBUS MUNDANIS naturali. Miraculum esse potest primi vel secundi vel tertii ordinis. Si sit primi vel secundi, cum natura tales effectus vel nullo modo, vel non in determinato subjecto producere possit (22, VI), ut statuatur certo quod est verum miracu­ lum, satis est, ut quisque per se videt, quod vi primi criterii determinetur realitas facti. Si autem miraculum sit tertii ordinis, cum in hac hypothesi habeatur factum quod abso­ lute loquendo a viribus seu causis naturalibus potest obti­ neri, in antecessum videndum est utrum præfatæ causæ fuerint applicatae. Si enim hujusmodi causæ non intercesse­ rint, non ipsis sed virtuti miraculosæ est factum adscribendum. Si vero fuerunt adhibitæ, scrutandum utrum ab ipsis et factum et modus facti potuerint produci (22, VI); quo in negotio non mediocris cognitio rerum physicarum exigitur, quamvis, ut notavimus contra rationalistas, necesse non sit ut hæc cognitio sit perfectissima. Hac in re imitanda est maxima Ecclesiae Catholicae prudentia in approbatione ■miraculorum. V. Criteria ad discernendum interventum divinum. Dubium præcipue potest esse circa facta quæ constituunt miracula tertii ordinis, nam facta quæ constituunt miracula primi ordinis et generatim etiam secundi ordinis sola virtute divina fieri possunt. Hac igitur in re tria potissimum sunt atten­ denda, quid fit, a quo fit, ad quid fit id quod miraculum dicitur. Quid fit. Si enim factum quocumque modo sit contrarium vel veritati, vel honestati, non est opus Dei sed diaboli. A quo fit. Nempe si persona agens sit vitiosa et superba, quod dicitur miraculum, prudentius dicendum foret illusio. Licet enim Deus etiam per impios possit patrare miracula, tamen ipse humiles diligit eosque seligit ad potentiam suam manifestandam. Contra diabolus superbus superbos diligit. Ad quid fit. Scopus miraculi est semper gloria divina ; unde non a Deo sunt facta illa quæ injuriam quocumque modo irrogant gloriæ ac sanctitati divinæ. »1MS COSMOLOGIA PSYCHOLOGY Prologus. Psychologia græce (a anima) idem est la­ tino ac sermo seu scientia de anima, ad quam considerandam accedimus post tractatum de mundi corporei natura et legi­ bus. Vulgatum est illud effatum, nosce teipsum, per quod os­ tenditur et dignitas scientiæ psychologies, et ejus maxima utilitas. Nobilissima est, tum quia de anima agit, quæ omni­ bus rebus mundanis excellentior est, tum quia maxime certa est : nam quilibet in seipso experitur quod habeat ani­ mam, et quod anima sit vitæ principium rebus quæ vivunt. Est insuper maxime utilis, quia potentias animi scrutatur, sine quarum cognitione non possumus nosmetipsos perfecte dirigere neque in cognitione veritatis per intellectum, neque in ordine virtutis per voluntatem et passiones, quas per ra­ tionem dirigimus et moderamur. Attamen hæc scientia diffi­ cillima est : nam etsi animæ existentia evidens nobis sit ex conscientiæ testimonio, ad penetrandam tamen animæ inti­ mam naturam, magna atque intensiori reflexione nec non stricta ratiocinatione opus est. atque insuper arcenda sunt imaginationis phantasmata. Igitur argumenti nobilitas urget nos, difficultates nos terrent; proindeque et segnities simul et levitas sunt fugiendæ. Hæc de scientia psychologica in se inspecta. Nunc de ordine quem in hoc tractatu sumus secu­ turi est dicendum. — Anima sub triplici distinctissimo as­ pectu considerationi nostræ objicitur : r.am et ipsain se est quædam natura, et insuper est corpori quod ab ipsa vivifica­ tur unita, ac denique multiplices operationes exercet. Ergo tractatum psychologicum generatim in tres libros dispesci­ mus : quorum primus est de natura animæ in se spectatæ ; secundus de ipsa anima ut est corpori unita; tertius de ejus facultatibus, qui in alio est subdividendus, ut suo loco dice­ mus. LIBER PRIMUS DE NATURA ANIMÆ QUOAD SE SPECTATÆ Prologus. Exordimur tractatum ab anima quoad se spec­ tata. Anima autem est principium vita? in his quæ vivunt; unde in antecessum de vita in genere est dicendum. Sed vita ipsa in triplici gradu sese manifestat, in vegetatione nempe, in sensatione, in intellectione. Unde post præmissa de vita in genere, agam de vita sensitiva, quæ est genus in quo cum brutis convenimus, et postea de vita intellectiva, seu de anima humana. De vita vegetativa implicite dissero, agendo de vita in genere. CAPUT PRIMUM DE VITA IN GENERE Prologus. Circa vitam in genere duo distincte quæruntur: Io quid sit principium vitae ; ‘iPundenam sumatur distinctio genérica viventium. ARTICULUS PRIMUS (1) De vita ejusque prtncivio. I. Vita nobis manifestatur ex motu, quo aliquid movet seipsum. Hæc propositio in ipsa experientia quotidiana fun­ datur. Etenim dicimus animal vivere, quando incipit ex se motum habere, et tamdiu judicatur animal vivere, quamdiu talis motus ex se in eo apparet : quando vero jam ex se non habet aliquem motum, sed movetur tantum ab alio, tunc di­ citur animal mortuum per defectum vitæ. Ex quo patet quod illa proprie sunt viventia, quæ seipsa secundum aliquam speciem motus movent, sive motus proprie et materialiter sumatur, sive metaphorice, prout nempe actio quæcumque ART. I. DE VITA EJUSQUE PRINCIPIO. 107 qua agens transit de potentia ad actum dicitur motus. — P. I, Qu. XVIII, Artic. I. II. Vitæ notio. — Anima. Hinc manifeste sequitur vitam dupliciter sumi posse, nempe pro actione ipsa vitali, et quæ dicitur vita in actu secundo; et pro principio illius actionis, et hoc principium dicitur vita in actu primo, et communitei appellatur anima : quæ ideo ex declaratis in præcedenti nu­ mero definiri potest : substantia, cui convenit secundum suam naturam movere seipsam, vel se agere quocumque modo ad operationem. —P. 1, Qu. cit., Art. II; —I-II, Qu. Ill, Art. II, ad 1. III. Nota. Notio essentialis vitæ non ab immanentia ac­ tionis, sed a se movendo ab intrinseco, primo et per se est accipienda. Duo constanter in viventibus inveniuntur : 1"> quod se moveant per principium sibi intrinsecum ; 2m quod actio vitalis non sit transiens sed immanens in ipso vivente ipsumque perficiens (L. 6, VII). Dico ergo quod conceptus essentialis vitæ consistit in eo quod vivens se moveat a prin­ cipio intrinseco quod est in ipso et quod animam appellavi­ mus : immanentia vero actionis est quid secundarium con­ sequens ut proprietas vitalis, eo ferme modo quo capacitas sciendi sequitur rationalitatem. — Hinc a conceptu essen­ tiali vitæ potest a priori inferri immanentia actionis, et ab immanentia actionis potest a posteriorideduciessentia vitalis in subjecto. Propositio autem nostra non est difficilis probatu. Etenim prius concipienda est natura in se ipsa quam modus ejus, quia modus sequitur rem. Ergo prius concipienda est actio vitalis in seipsaquam concipiatur ejus modus vel proprietas, an scilicet sit immanens vel transiens. Porro actio vitalis in se considerata essentialiter requirit quod sit a principio in­ trinseco viventis. In hoc ergo essentialiter notio vitæ est repo­ nenda. « Propria ratio vitæ, inquit S. Thomas, est ex hoc quod aliquid est natum movere seipsum, large accipiendo motum, prout etiam intellectualis operatio motus quidam dicitur. » (In II de Anima, Lect.I, circa med.) Et Contra Gen­ tiles, Lib.: I, Cap. XCVII, n. 2, hæc habet : < Vivere secundum hoc aliquibus attributum est, quod visa sunt per se non ab alio moveri ; et propter hoc illa quæ videntur per se moveri, quorum motores vulgus non percipit, per similitudinem dici­ mus vivere, sicut aquam vtuam fontis fluentis, non autem cisternæ vel stagni stantis, et argumentum vivum, quod motum iOS PSÏCIIOLOGIA. LIB. I. CAP. I. DE VITA IN GENERE. quemdam habere videtur. Proprie enim illa sola per se mo­ ventur quæ movent seipsa, composita ex motore et moto sicut animata. Unde hæc sola proprie vivere dicimus ; alia vero omnia ab aliquo exteriori moventur, vel generante, vel removente prohibens, vel impellente. Et quia operationes sensibiles cum motu sunt, ulterius omne illud quod agit se ad proprias operationes, quamvis non sit cum motu, dicitur vivere. Unde intelligere, appetere et sentire actiones vitee sunt. » — Gf. etiam P. I, loe. cit. n. I. — Qua in re sapientiores omnes cujusque ætatis convenire videntur. « Inani­ mum est, inquit Tullius ex Phœdro Platonis, omne quod pulsu agitur externo, quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo. Nam hæc est propria natura animi atque vis. » Tuscul. Dispp., Lib- I, Cap. XXIII. — In eumdem sensumloquunturThales, Pythagoras, Aristoteles, quorum verba refert Francisque Bouillier in suo libro : le Principe vital et VAme pensante. Ch. II, 33 (2° édit., 1873). IV. Quæstio. Vitam in actu secundo, seu actiones vitales quibusdam corporibus inesse, veritas estexperientiæ turn in nobis tum in aliis. Sed hinc quæritur, utrum sicut actio vi­ talis corporibus inest, ita principium illius actionis seu anima possit esse corpus seu materia. Et nota quod quæstio non est specifica de hac vel illa vita, e. g., sensitiva vel rationali, sed genérica, utrum nempe alicujus vitæ possit corpus seu materia esse principium. V. Vita repeti non potest a materia. Nota caute quod hic nomine principii vitalis non intelligitur quodeumque vitæ principium, ut cor, cerebrum, et alia in corporibus animan­ tium, sedprimwm principium vitæ in his quæ vivunt; et esse primum principium vitæ negamus posse materiæ convenire. Qua declaratione præmissa, probatur thesis. Esse principium vitæ non convenit materiæ, ex eo quod materia est; alioquin omnis materia esset vivens et principium vitæ : quod est lalsum. Igitur convenit alicui materiæ quod sit vivens vel etiam principium vitæ, ex eo quod est talis materia. Atqui quod actu tale est habet in se principium specificativum quod est actus seu forma ejus ab ipso distincta (0. 47, IV, et C. 16, IV). Principium igitur primum vitæ non potest esse materia. - P. I, Qu. LXXV, Art. I. VI. Jatrochimismus, Jatromechanismus, PhyBicochimismus. Atomistarum antiquorum opinio fuit vitam omnem ex atomis corporeis primitivis esse, atomum vero, quæ auirni ART. 1. DE VITA EIL’SQÜE PRINCIPIO. 109 dicitur, esse rotundam, quia figura rotunda est magis apta ad motum, cum non habeat angulos. Hæc de antiquis illis philosophis narrat Aristoteles in principio primi Libri De anima, et S. Thomas Leet. HI in eumdem Librum. Recentiorum autem materialistarum sententia cum sententia anti­ quorum perfectissime convenit. Quamquam vero cordatiores viri negent materialistis posse vitam sensitivam et intellec­ tivam a materia esse, nonnulli tamen ex eis volunt materiam non ut materiam sed ut organicam posse assumi ut princi­ pium non qualiscumque vitæ, sed solius vitæ vegetalivæ. Nam, inquit Tongiorgi, Psychol., Lib. I. Cap. II, Artic. III. Propos. IV, vires vitales vegetalium possunt concipi ut resul­ tantes ex viribus mechanicis, prouti hœsub organismi condi­ tionibus operantur. — Systema tribuens actiones vitales, seu omnes seu aliquas, affinitatibus chimicis dicitur iatrochimismus ; — systema repetens sive omnes sive aliquas vitales actiones ex viribus mechanicis vocatur iatromechanismus ? denique systema explicans sive omnes sive aliquas vitales actiones per agentia physica mere corporea una cum chimiæ principiis, appellatur physicochimismus. — Verum hæc omnia systemata in uno substantialiter conveniunt, in asse­ rendo nempe quod materia possit esse primum principium alicujus vitæ. Sub hoc igitur generali aspectu possumus tria præfata systemata expendere. Sit igitur conclusio : VII. Proprietates distinctivæ actionis vitalis e diametro opponuntur proprietatibus actionis seu chimicæ, seu mecha­ nics, seu physicochimicæ. Hæc propositio duplici ex capite' probatur : Io quidem, ex natura proprietatum actionis vita­ lis; — 2° ex principiis deductis ex physiologia. In hoc nu­ mero probanda ex primo capite est propositio ; in sequenti vero physiologice. — Vires inorganicæ, prouti artificiosa or­ ganismi constitutione continentur, et hoc pacto juxta iatrochimismum vitales evadunt, non aliud sunt nisi resultantia plurium conjunctarum virium ipsius materiæ brutæ. Princi­ pium igitur vitæ, in citata sententia, erit hæc ipsa synthesis seu resultantia virium chimicarum atque mechanicarum. Atqui hoc dici nequit. Nam doctrina communis est, ratione et experientia probata, et ab ipsis adversariis admissa, actio­ nes vitales esse et a principio intrinseco et immanentes. Atqui duæ istæ conditiones actionibus mechanicis vel chimicis non conveniunt. Ergo sententia repetens principium vitale a mate­ riæ viribus non est admittenda. — Probatur minor. HO PSYCHOLOGIA. LIB. I CAP. I. DE VITA IN GENERE. Actiones chimicæ non sunt immanentes : nam ipsæ tran­ seunt de subjecto in subjectum, cujus virtutem aut elidunt, aut immutant, aut cum ipsa componunt tertiam vim resul­ tantem, qua mediante, compositum in alia subjecta agit. Deest igitur una ex duabus conditionibus requisitis ad vitæ principium. Actiones mechanicæ. Idem est dicendum de viribus mecha­ nicis. Ingens enim vis locomotiva, ut exemplo utar Tongiorgii, quæ est ab aqueo vapore artificiose coacto et compresso in anthliis, non est a principio intrinseco sed ab extrínseca vi compressiva ; neque est actio immanens, sed transiens ab aqua in aliud quod movetur. Vires igitur mechanicæ utraque conditione ad vitam requisita destituuntur. VIII. Physiologia demonstrat principium vitale essentiali­ ter diversum a principiis chimicis, mechanicis et physicochimicis. Ut autem thesis nostra de vitæ principio distincto a materia, deque essentiali discrimine inter viventia et non viventia physiologice etiam probetur, opportunum erit hic compendio innuere proprietates quæ in viventibus inveniun­ tur et quibus materia bruta constanter caret. Hujusmodi pro­ prietates sunt præcipue quatuor: compositio,structura,nutri­ tio, et reproduclio. Dicam pauca de singulis fere exscribens virum perdoctum F. Frédault, in suo Traité d'anthropologie physiologique et philosophique, Lib. II. Gap. I. §.I. pag. 131 el seqq. (Paris, 1863), qui observationes et auctoritates citat Physiologorum recentiorum magni nominis, ut sunt Tiedemann, Burdach, Mulier, Henle. Compositio. Corpora bruta coalescunt elementis simplici­ bus, aut compositis secundum leges proportionum chimicarum, binariis nempe aut ternariis. Contra corpora viventium semper componuntur parvo numero elementorum, quæ in combinatione proportiones habent diversas a chimica pro­ portione corporum brutorum. Elementaria compositio in cor poribus organicis, inquit Halen in sua Anatomía generali, Tom. I, pag. 11, 14 et 15, nos latet, et ad conjecturas confu­ gimus : etenim modus illius compositionis est prorsus sin­ gularis. Omnis, e. g., substantia organica continet carbonium hydrogenium et oxygenium, quin tamen oxygenium sufficiat, ut in corporibus brutis, ad convertendum carbonium in aci. dum carbonicum, aut hydrogenium in aquam. Digna praete­ rea observatione est differentia sæpe existens inter proprie- ART. I. OR VITA EJUSQUE PRINCIPIO. HI lates corporum organicorum, quorum eadem est compositio. Ita exempli gratia, saccarum, gumma, amidum, saccatum lactis (quæ extrahuntur a corporibus organicis) componun­ tur, eisdem quantitatibus hydrogenii, carbonii, oxygenii ; sunt isómera. Præterea combinationes organicæ cum maxima facilitate decomponuntur ; quod factum indicat earum com­ positionem esse magis complexam. Structura. Insuper quoad structuram corpora bruta a corporibus organicis complete differunt. In corporibus enim brutis constanter invenitur, quod eorum moleculæ aut dis­ ponuntur per simplicem appositionem unius ad alteram, aut uniuntur sub formis crystallinis ; contra corpora organica formantur ex cellulis et textilibus diversimode dispositis, prouti exigunt officia eorum organismi; et quælibet eorum pars specialem habet dispositionem. Hinc differentia in eorum actionibus. Nam, ut notat Müller in suo Manuel de physiologie, Tom. I, pag. 16, corpora organica non differunt ab inorganicis solum ex modo quo elementa quibus consti­ tuuntur sunt ordinata ; sed continua activitas, quæ explica­ tur in materia organica vivente, gaudet etiam facultate, ut ita dicam, creativa, quæ subjicitur legibus ordinis præconcepti et rationalis et harmonici, quo fit ut omnes partes ita disponantur, ut respondeant cuidam scopo determinato, ra­ tione cujus totum existit. Et in hoc præcise organismus dis­ tinguitur. Nutritio. Altera proprietas exclusiva omnium viventium est nutritio, per quam corpora viventia conveniunt inter se in ratione genérica, et totaliter a corporibus brutis differunt, llæc enim augentur ex additionibus successivis : quæ tamen inter se sunt independentes, resultant ex meris circumstan­ tiis externis et accidentalibus in quibus inveniuntur, et a nulla activitate attrahuntur, neque ab ulla spontaneitate. Quod contra accidit in corporibus organicis. Ipsa enim constanti activitate fruuntur, quæ ipsorum propria est et a propria eorum spontaneitate emergit, et hæc activitas inces­ santer permutat eorum constitutionem duplici decompositionis ac recompositionis motu, qui rejicit elementa interna quibus corpus non amplius perficitur, et huic addit per inlus-susceptionem alia elementa externa attracta ad se. Unde fit, ut corpora bruta augmentenlur modo supra dicto, nempe per additionem, sed corpora organica nutriantur : quæ duæ actiones sunt omnino differentes, et quæ proinde a causis 112 rSYCHOLOGIA. (LIB. 1. CAP. I. DB VITA IN GENERE. diversis proveniunt. — Cf. S. Th. in II de Anima, Leet. IX. Reproducido. Corpora inorganica formantur vi legum phy­ sicarum et chimicarum, ut oculis quotidie apparet, sive sint in statu libero, nempe in natura, sive processu chimico comparentur. Contra corpora organica non procedunt nisi a corporibus viventibus, et via generationis. Utique dantur quædam corpora viventia microscópica quæ nasci videntur spontanee a materia : at notandum quod hæc supposita spontanea generatio nunquam procedit nisi a corpore orga­ nico ; unde nunquam sola materia bruta organizatur. Audia­ tur Müller op. cit., Tom. 1, pag. 8 : Vita, inquit, quæ ani­ mat corpora organica, non alibi invenitur quam in hujusmodi corporibus ; ipsa solummodo manifestatur in combinationibus organicis, quæ illi dant existentiam ; et nunquam elementa fundamentalia ex integro producunt particulam materiæ organic®, quando inter se commiscentur. Fray contendit revera se vidisse animalcula microscópica produci in aqua pura, et Gruithinsen asserit se observasse in quibusdam infusionibus libidi silicis, argillæ et marmoris productio­ nem cujusdam materiæ algidæ, in qua postea pullularunt quædam infusoria; Retzius etiam narrat de quadam pecu­ liari specie materiei formatæ in dissolutione chloruri barytici in aqua stillata, quæ per aliquot menses conservata est in ampulla hermetice clausa. Verum quamvis hujusmodi lacta digna sint nota, indubium tamen est quod substantiæ experimento subjectæ, sive vasa sive aqua, adhuc contine­ bant parvam quantitatem materiæ organicæ ; nam juxta observationes Schultze, inoleculæ pulveris substantiarum organicarum sufficiunt in circumstantiis propitiis, ut habea­ tur phænomenon quod affertur ad probandam generationem spontaneam infusoriorum. Ipsamet animalia non valent pro­ ducere materias organicas cum solis elementis, sicut eas producere nequeunt cum solis combinationibus binariis, ilæc Müller. — Cf. Frédault, Op. et loe. cit. ; Francisque Bouillier, le Principe vital et l'Ame pensante, Chap. Ill, 2“ édit., Paris, 1873. IX. Corollarium. Quia igitur vita neque a materia, ut in se est, repeti potest, neque a materia ut organica ; sequitur viventia a non viventibus essentialiter distingui. £13 ART. II. DB VITÆ GRADIBUS. AKTICULUS SECUNDUS (2) De vitæ gradibus. I. Principium ad decernendos vitæ gradus. Vitam distribuí per gradus diversos experientia testatur; sed de principio seu criterio inquirimus quo gradus vivendi ordinari debeant. Hoc autem principium quodnam generice sit, ex dictis in articulo praecedenti satis est manifestum, cum enim vivere dicantur aliqua secundum quod operantur ex seipsis et non quasi ab aliis mota, sequitur principium, quod quanto per­ fectius alicui convenit operari ex seipso et non quasi ab aliis motum, tanto perfeetius in eo invenitur vita. — S. Th., P. I, Qu. XVIII, Art. III. II. Prænotamen. In omni agente duo distinguenda sunt, nempe forma seu principium quo agens agit (O. 44, X), et finis propter quem agit (0. 51). Ergo quanto magis duo ista principia, forma et finis, sunt in vivente, et a vivente, tanto magis ei intima erit actio qua se ab intrinseco movet, et vita •perfectior. — Hoc verissimum principium statuitur a S. Thoma, loe. supra cit., et eo utitur ad declarandam infini­ tam perfectionem vitæ divinæ. — Quæ quidem impræsentiarum a nobis cum S. Doctore exponenda et declaranda sunt ad gradus vitæ distinguendos. III. Vita vegetativa. Sunt igitur quædam viventia, nempe planlœ, quæ movent seipsa, ut sensibus apparet, secundum augmentum et decrementum, sed forma seu principium quo se movent est eis exclusive a natura, neque finem in quem agendo tendunt sibi ex seipsis praefigunt aut aliquo modo cognoscunt, sed cognoscitur et praefigitur eis a naturæ Auc­ tore. Unde potius moventur a natura et naturæ motum exequunlur, quam se moveant; et consequenter in plantis est infimus gradus vitæ. IV. Vita sensitiva. Secundo loco sunt quædam viventia, ut animantia perfecta, in quibus primum principium motus est quidem a forma a natura indita, nempe ab anima prin­ cipio radicali agendi, tamen principium immediatum et determinativum agendi est forma acquisita istis viventibus, nempe cognitio per sensum habita : uí cuim per experienZigliara. Suiuma philosophica — T. 11, 8 114 PSYCUOLOGIA. LIB. I. CAP. I. DE VITA IN GENERE. tiam deprehendimus, juxta diversas cognitiones sensibiles bruta animantia sese in diversa movent ac dirigunt; cogni­ tiones autem sensibiles ministerio sensuum per semetipsa bruta acquirunt. Hinc habetur alter vitæ gradus, vita scilicet sensitiva, ex anima et sensuum cognitione sese explicans. Unde animantia quanto perfectiorem sensum habent tanto perfectius movent seipsa; nam ea quæ non habent nisi sen­ sum tactus, movent solum seipsa motu dilatationis et con­ strictionis, ut ostrea, parum excedentia motum plantæ. Quæ vero habent virtutem sensitivam perfectam, non solum ad cognoscenda conjuncta et tangentia, sed etiam ad cognoscen­ dum distantia, movent seipsa in remotum motu progres­ sivo. V. Vita spiritualis. Atqui bruta animantia habent quidem ex seipsis formam immediatam per quam agant, nempe co­ gnitionem sensitivam, ut dictum est, tamen finem propriarum actionum per seipsa non sibi præstituunt, sed est eis inditus a natura, cujus instinctu ad aliquid agendum moventur per illam ipsam formam sensu apprehensam. Supra autem talia animantia est vita rationalis seu spiritualis, quæ non solum acquirit cognitiones, quæ sunt formæ determinate agendi, verum etiam sibi præstituit finem operationum, quia per intel­ lectum potest cognoscere rationem linis, media quæ ad finem conducunt, et media ipsa proportionata in eumdem finem ordinare. VI. Præstantia vitæ spiritualis. Vita divina. Ex his plane colligitur perfectiorem modum vivendi esse vivere vita spiri­ tuali, quia plenius atque perfectius in ipsa habetur princi­ pium movendi seipsum. Hinc in uno et eodem homine (ut rem a posteriori etiam declaremus) virtus intellectiva movet potentias sensitivas, et potentiæ sensitivæ per imperium vo­ luntatis movent organa, quæ motum exequuntur. Sicut etiam in artibus videmus, quod ars, ad quam, e. g., pertinet usus navis scilicet ars gubernatoria, præcipit ei quæ inducit for­ mam navis; et hæc præcipit illi, quæ habet exeeutionem tan­ tum in disponendo materiam. Ex hisce principiis Angelicus merito infert excellentiam vitæ divinæ. Etenim « quamvis intellectus noster (et idem dicendum de quocumque intellectu creato) ad aliqua se agat, tamen aliqua sunt ei præstituta a natura {et consequenter in quibusdam operationibus principia immediata agendi sunt quodammodo ab extrínseco), sicut sunt prima principia, circa ART. 11. DE VITÆ GRADIBUS. H5 quæ non potest aliter se habere, et ultimus finis, quem non potest non velle. Unde licet quantum ad aliquid moveat se {imo vita in rebus spiritualibus perfectior sit vita sensitiva, ut dictum est), tamen oportet quod quantum ad aliqua ab alio moveatur {et ideo quia non quoad omnia se movet, ex hoc capite provenit limitatio vitæ spiritualis creatœ). — Illud igitur, cujus sua natura est ipsum ejus intelligere, et cui id quod naturaliter habet, non determinatur ab alio, hoc est quod obtinet summum gradum vitæ. Tale autem est Deus. Unde in Deo maxime est vita. Unde Philosophus in XII Meta~ ohysicorum, ostenso quod Deus sit intelligens, concludit quod habeat vitam perfectissimam et sempiternam : quia intellectus ejus est perfectissimus et semper in actu ». VII. Conclusio articuli. Tres igitur sunt vitæ gradus, sci'icet, vita vegetativa, sensitiva et intellectiva; et quia vita sumpta inactu primo, in his quæ in mundo vivunt, vocatur anima (1, II), habentur tres ordines seu gradus animarum, anima vegetativa, anima sensitiva, anima intellectiva, quæ etiam dicuntur formæ viventium, sicut rerum non viventium principia constitutiva dicuntur formæ corporeæ. CAPUT SECUNDUM DE VITA SENSITIVA SEU DE ANIMA UUUTORUM ANIMANTIUM Prologus. Post considerationem vitæ in genere, ordo postu­ lat ut de tribus gradibus vitæ distincte dicamus, nempe de vita vegetativa, de vita sensitiva, de vita rationali, inci­ piendo, ut methodus synthetica postulat, a magis generica, nempe a vita vegetativa. Verum, ut innuimus in Prologo ad hunc Librum, de hac vita ea sufficiant quæ in præcedenti Capite delibavimus. Unde ad vitam sensitivam expo­ nendam immediate procedimus, non quidem prout est ab anima spirituali, ut in nobis accidit, sed generice prouti est ab anima exclusive sensitiva ut in brutis. Primo autem est quærendum de existentia hujus animæ, seu, utrum bruta animantia habeant animam; — deinde, posito quod sint animata, quæritur, utrum anima sensitiva sil subsistens per se; — tertio loco denique brevem descriptionem dabimus de divisione et speciebus animantium. 1 Í6 P8ÏCU0L0GIA. LIB. I. CAP. II. DE VITA SENSITIVA SBU. ARTICULUS PRIMUS (3) De animatione brutorum. I. Quæstio. Bruta vita animaque esse prædita consensus omnium hominum constanter atque universaliter proclamat ; at non raro accidit quod male cauti philosophi veritatibus sensus communis nedum non subscribant sed glorientur aperte contradicere. Itaque nonnulli ex antiquis, quorum mentionem faciunt Aristoteles in Lib. II de Generatione ani­ malium, Cap. I, Tullius in primo Tusculanarum Quasi., alii­ que, doctieiuui bruta anima carere. Quam antiquorum sen­ tentiam jam obsoletam renovavit medicus Gomez Pereira in Opere quod a parentibus suis inscripsit, Antoniana Marga­ rita , ediditque anno 1554 : a quo auctore volunt nonnulli 'Cartesium muluasse eamdem opinionem, hypothetice tamen et modo dubitativo propositam, quam postea Cartesiani non pauci amplexi sunt, et in Italia præcipue secutus est For­ tunatus a Brixia. Juxta igitur hos scriplores bruta animan­ tia sunt mera automata, seu machinæ sui generis spontanee se moventes; et quæ in ipsis videntur sensationes et cogni­ tiones similes nostris sensationibus atque cognitionibus sensitivis, non debent haberi nisi ut effectus eorum pecu­ liaris organismi seu verius mechanismi. Ratio autem qua moti videnlur ad hoc ponendum est, quia non distinxerunt inter simplicitatem animæet spirilualitatem ejusdem. Posita autem anima in brutis, ea dubio procul simplex dicenda est. Ne igitur concederent brutis animam spiritualem, ea dixe­ runt inanimata. Sed contra: II. Bruta animantia non sunt mere automata sed animata anima sensitiva. Probatur. Bruta animantia non solum vere sentiunt, sed etiam sentiunt se sentire. Ergo non sunt mere automata sed animata anima sensitiva. — Consequentia ad­ mitti debet etiam ab adversariis, ut ex expositione eorum opinionis manifestum est. — Probatur itaque antecedens. Jirula vere sentiunt. Etenim imprimis sensus externi sunt in ipsis æque ac in nobis, quibus sensus illi non ob aliud quam ad vere sentiendum impressiones sensibilium externorum dati sunt ab Auctore naturæ Reo. Deinde phænomena ipsa ART. I. DE ANIMATIONE BRDTOBCM. 117 sensationis exiernæ sicut et in hominibus ita et in brutis perfectis vcriiicantur. Quocirca negare brutis sensationem externam importat negationem ejusdem sensationis in homine, quam tamen conscientia unicuique vivide affirmat. — Sed præterea inest brutis sensatio interna : est enim me­ moria sensitiva in ipsis et phantasia sicut et in nobis; nam, ut contra Epistolam Fundamenti, Cap. XVII, n. 20, S. Augus­ tinus notat, « per loca nota sine errore jumenta pergunt, et cubilia sua bestiæ repetunt, et canes dominorum suorum corpora recognoscunt hæc memoria proprie dicta prœstat), et dormientes plerumque immurmurant {somniando per phantasiam}, et in latratum aliquando erumpunt : quod nullo modo possent nisi in eorum memoria visarum vel per corpus utcumque sensarum versarentur imagines. » — Est præterea in brutis sensus quidam discretions utilitatis et documenti : nam ovis lupum fugit, non horrens quidem in lupo colorem, sed inimicum; et hirundo lutum colligit, non quia placet visui vel gustui, sed quia utilis est ad nidum formandum. — Hæc autem omnia tam niira, tam diversa tribuere mecha­ nismo inanimato, est incredibilia prorsus rationis impo­ nere. Bruta se sentire sentiunt. Hanc veritatem præ oculis ponit S. Augustinus in II de Libero arbitrio, Cap. IV, n. 10: « Non enim, inquit, aliter bestia moveret se, vel appetendo aliquid, vel fugiendo, nisi se sentire sentiret, non ad sciendum, nam hoc rationis est, sed tantum ad movendum ; quod non utique aliquo illorum quinque (sensuum externorum) sentit... Namque aperire oculum et movere adspiciendo ad id quod videre appetit, nullo modo posset, nisi oculo clauso vel non ita moto se id non videre sentiret. Si autem sentit se non videre dum non videt, necesse est etiam sentiat se videre cum videt. » (L. 52, II.) — Quæ facta demonstrant brutis inesse quamdam conscientiam (ib.). Conscientiam autem mecha­ nismo inanimato convenire haud posse concedunt seu saltem concedere debent ipsi adversarii : conscientia enim cognitio est. III. Quæstio secunda. Posito autem quod bruta vivant, quæritur secundo an vivant anima a corpore distincta, vel vita sensitiva possit explicari per concursum virium corpo­ rearum. Quamvis autem hæc quæstio implicite resoluta sit ex iis quæ de vita in genere in Capite superiori statuta sunt, hic tamen enodandam specialiter suscipimus ob insis- 118 PSYCHOLOGY. LIB. I. CAP. II. DE VITA SENSITIVA SEO. tentiam materialism!. Destutt de Tracy in suo Tractatu de voluntate, Lib. Ill, animam brutis verbo concedit, re autem tollit. Vult enim vitam sensitivam haberi ex temperata har­ monia corporis organici, ac sensationem non aliud esse quam motum materialem fibrillarum, adjuncta mechanica cerebri reactione. In sententiam hujus Auctoris magna con­ sensione descendunt recentiores omnes materialist® et posi­ tivist®. — Ceterum hæc opinio nova non est : quidem enim ex antiquis opinati sunt vitam esse temperationem aliquam corporis, ut refert S. Augustinus in Libro de Immortalitate animæ, Cap. X, et videre præcipue est in Aristotele, qui in Libro primo de Anima, fuse de sententiis veterum materia­ listarum circa animam disserit. Contra igitur seu materia­ listas seu positivistas sit conclusio : IV. Repugnat omnino vitam sensitivam in brutis a viribus corporeis esse. Sententia adversariorum eadem est quoad substantiam ac sententia cartesiana, quam supra refutavi­ mus, ut consideranti facillime apparet : idem enim est dicere bruta animantia esse mera automata, ac ponere vitam sen­ sitivam in ipsis brutis esse merum motum fibrillarum et cerebri reactionem, seu actionem et reactionem ipsius cor­ porei organismi. Unde argumenta adducta contra primam sententiam, militant etiam contra secundam. — Sed insuper animadverto hanc materialistarum sententiam fundari in perversa sensationis notione. Sensatio quidem exurgit ex impressione sensibilis in organismum sensus, sed in hac impressione (in qua sensus passive se habet) minime consis­ tit, ut falso credunt adversarii, imo ab ea essentialiter et in immensum differt : siquidem sensatio sequitur ad præfatam impressionem, est active a sensu, et est, juxta communem hominum sensum actio illa vitalis quam ponimus (et cujus habemus aut saltem habere possumus conscientiam} ex aliqua impressione in organismum sensuum : hanc actionem vulgari­ ter et proprie appellamus videre, audire, etc. — In sententia adversariorum habentur utique actio et reactio in organismo, sed non explicatur neque explicari potest vita sensitiva in sua duplici manifestatione activa, sensationis nempe et conscientia:. — Cf. quæ de vit® principio physiologice disse­ ruimus Art. I. hujus Libri, n. VII. ART. H. DE NATURA AN1M.E BRUTORUM. 119 ARTICULUS SECUNDUS (4) De natura animæ brutorum. I. Qnæstio. Statuta existentia animationis inbrptis vi prin­ cipii a corporeo organismo distincti, e vestigio quæritur quæ sit essentia hujus animæ qua bruta ipsa donantur. Qua in re oppositos omnino errores iis quos in superiori articulo con­ futavimus refellere oportet. Vidimus a nonnullis negari ani­ mam inesse brutis; alii contra talem animam eisdem brutis concedunt qualem homines habent, nempe rationalem. Hu­ jus sententiæ recensentur ex antiquis Pythagorici, Platonici, et Manichæi, qui metempsychosim seu transmigrationem ani­ marum ex hominibus in bestias et ex bestiis in homines docebant. Anaxagoras vero, Diogenes aliique, si Plutarcho credimus in Lib. V, de Piae. Philosoph., Cap. XX, brutis concedebant animam rationalem. Ex recenti oribus vero Bou­ geant (1690-1743) in libro gallice inscripto: Amusement phi­ losophique sur le langage des bêles, editoque anno 1739, loco animarum ponit in bestiarum corporibus daemones, qui revera actiones efficiunt, quas in bestiis ipsis videmus. Non loquor de palingenesia, quam Bonnet imaginatur, nam de illa opportunior erit disserendi locus in tractatu de origine animæ humanæ. Quid autem hac in re sentiendum sit, sequens propositio declarabit. II. Animæ brutorum non sunt substantiae spirituales. Antequam directe conclusio probetur, quædam praenotare nccesse est. Proenotamen primum. Quod animæ brutorum in genere substantiarum sint ponendæ, tam certum est quam quod certissimum : probavimus enim eas non esse corpora, neque vires seu accidentia corporea. Unde remanet quod sint substantiæ, cum inter accidens prædicamenlale et substantiam non detur medium (L. 6, IV). Proenotamen alterum. Vocabulum spiritus æquivocum est et usurpatur ad significandas res omnino disparatas. Audia­ tur hac in re S. Thomas, IV, Contra Gentiles, Cap. XXIII : -.< Nomen spiritus a respiratione animalium sumptum videtur, in qua aôr cum quodam motu infertur et emittitur : unde 120 PSYCHOLOGIA. LIB. I. CAP. n. DE VITA SENSITIVA SEO. nomen spiritus ad omnem impulsum et motum cujuscumque aërei corporis trahitur; et sic ventus dicitur spiritus, secun­ dum illud Psal. 148,: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus. Sic etiam vapor tenuis diffusus per membra ad eorum motus, spiritus vocatur. Rur­ sus. quia aer invisibilis est, translatum est ulterius spiritus nomen ad omnes virtutes et substantias invisibiles et moti­ vas : et propter hoc et anima sensibilis, et anima rationalis, et angeli, etDeus,s^in7izs dicuntur.» Quo sensu igituranimæ brutorum dici possunt spirituales, ex hujusmodi expli­ cationibus, abunde patet. At nunc strictiori sensu communi­ ter nomine substantiæ spiritualis intelligitur substantia intelligens vel rationalis, ut anima humana, angeli et Deus, et duo potissimum significat : nempe 1® independentiam a subjecto materiali in esse et in agere (0. 27, VI) ; et conse­ quenter 2° in intelligentia et intellectiva voluntate. Unde quærere utrum animæ brutorum sint substantiæ spirituales strictiori sensu dictæ, idem est ac quærere utrum sint subs­ tantiæ rationales. Probatur thesis. Animæ brutorum non sunt substantiæ ra­ tionales, neque perse subsistentes independenter a corpore. Ergo animæ brutorum non sunt substantiæ proprie spiri­ tuales. — Consequentia patet ex secundo prænotamine. Pro­ batur antecedens per partes. Non sunt substantiæ rationales. De ratione enim substantiæ rationalis, seu intellectivæ est quod universalia rerum cognoscat, ut conscientia testante in nobis contingit, ex qua universalium cognitione sequitur in voluntate libertas in eligendo : nam ex eo quod sub universali objecto plura par­ ticularia ordinantur, non ab uno particulari movetur volun­ tas ex necessitate, sed ex pluribus unum vel alterum potest ex se eligere.Unde sicut apprehensio universalium est apriori signum libertatis, ita determinatio ad unum, seu neces­ sitas in appetendo estsignum carentiæ intellectus seu rationis. Atqui bruta animantia sunt in suis actionibus determinata ad unum. Ergo bruta animantia non sunt substantiæ ratio­ nales. — Probatur minor ab experientia. Nam alia animalia ab homine non operantur diversa et opposita, sed potius moventur a natura ad determinatas quasdam operationes, et uniformes in eadem specie: unde omnis hirundo similiter nidificat, et omnis aranea similiter telam texit {Contra Gen­ tiles, Lib.II, Cap. LXVIeLLXXXH). Et hinc est quod homines T. H. DE NATURA ANIMÆ BRUTORUM. 421 edocti ab hujusmodi factis constanter asseverant bruta non libertate seu electione, sed instinctu naturæ agere omnia quæ agunt. Non sunt per se subsistentes. Etenim, (semota a brutis intelligentia, eis inest exclusive vita sensitiva. Quo posito, proba­ tur hæc secunda pars antecedentis. Impossibile est animam esse perse subsistentem, cui nulla actio propria competit in­ dependenter a corpore : quia cum operatio sequatur esse nulla res potest esse sine propria operatione ; cujus proinde dependentia plane demonstrat dependentiam principii a quo est (0.27, VI). Atqui actio seu vita sensitiva dependet a cor­ pore. Ergo anima exclusive sensitiva brutorum per se non subsistit independenter a corpore.—Probatur minor ex facto. Nam, ut conscientia in nobis testatur, sensus immutantur a rebus corporeis, et nonnisi res corporeas singulares attingunt ; ex quo consequitur quod operatio sensitiva pendeat ab organo corporeo, Unde etiam fit quod ex nimiis im­ pressionibus rerum sensibilium, ipsi sensus fatigantur et non raro corrumpuntur. — Deinde quia, ut in brutis quoti­ die videmus,eorum appetitus totus est exclusive in appetendo cibum, utilia corporea sumendo et noxia respuendo, alia­ que hujusmodi sensibilia, talia nempe quibus non anima so­ lum, sed animal, compositum scilicet ex anima et corpore, perficitur. Hæc autem facta demonstrant animam brutorum non habere actionem qua agat etperficiaturipsasola iudependenter a corpore ; et consequenter neque habet per se sub­ sistentiam a corpore ipso independentem. — S. Thomas, Contra Gentiles, Lib.II, Gap. LXXXIIet S. August., Enarrat., in Ps. CXLV1II, n. 3. III. Corollaria. — Primum. Ergo animæ brutorum sunt quidem substantiæ, ut supra dictum est, n.II, sed incompletæ nedum in specie, sed etiam in ordine substantialitatis (0. 27, III et IV). Secundum. Ergo cum per se non subsistant independenter acorpore ; dissociât® ab ipso corpore pereunt, hoc est non vivunt ; proindeque non sunt immortales. — Contra Gentiles, ib. II, Cap. LXXXII. l. Tertium. Igitur animæ brutorum accipiunt existentiam non per creationem sed per generationem. Idem enim judi­ cium ferendum est de fieri et de esse cujusquerei ; consequen­ ter, cum animæ brutorum existant dependentor a materia, et dependenter a materia accipiunt esse. — c Quidam po­ <22 PSYCHOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE VITA SENSITIVA SEC. suerunt, inquit S. Thomas, animas sensitivas animalium a Deo creari. Quæ quidem positio conveniens esset, si anima sensitiva esset res subsistens, habens per se esse et operatio­ nem. Sic enim sicut per se haberet esse et operationem, ita per se deberetur ei fieri. Et cum res simplex et subsistens non possit fieri nisi per creationem, sequeretur quod anima sensitiva procederet in esse per creationem. — Sed ista ra­ dix est falsa, scilicet quod anima sensitiva perse habeat esse et operationem,ut ex superioribus patet (Qu. LXXV, Artic. Ill): non enim corrumperetur, corrupto corpore. Et ideo cum non sit forma subsistens, habet se in essendo admodum aliarum formarum corporalium, quibus per se non debetur esse, sed esse dicuntur inquantum composita subsistentia per eas sunt. » — P. I, Qu. CXVIII, Artic. I. IV. Nota. Solvitur difficultas. Contra ea quæ de irrationalitate brutorum statuimus, objiciuntur facta quædam, quæ in brutis ipsis cernuntur, ut sagacitas in castore in extruendis casis, memoria et gratitudo in canibus, generosi­ tas in leone, educatio ipsa qua belluæ nedum domantur, sed ad quædam humana officia exequenda instruuntur. Quæ facta magni faciunt, et omnibus artibus extollunt materialista ipsi, qui hominis dignitatem tam sceleste deprimunt. fíesp. Facta congesta a materialistis non rationem demons­ trant in brutis sed instinctum, hoc est naturalem determi­ nationem eis inditam a sapientia Creatoris : et hujus signum est, quod semper eodem modo operantur, ut in thesis proba­ tione jam diximus, et quod nullum signum perfectibilitatis in eis apparet : sunt modo quæ nobis historia tradit semper fuisse. Hinc recte Angelicus, HI, Dist. XXVII, Qu. I, Art. IV, ad 3, omnia phænomena quæ in brutis cernimus dicit pro­ venire ex eo quod intellectum aliquo modo alia animalia (ab homine) participant per quamdam obscuram resonantiam, inquanlum sentiunt. Et S. Augustinus in Libro De quantitate animæ, Cap. XXVIII, sapienter animadvertit, feras non ha­ bere scientiam, totamque illam velut imaginem scientiæ, vim essesentiendi.—Brutis animantibus quamdamquasi imaginem rationis largita (divinitus) estjjinquitOrigenes, idque fortasse ad incutiendum hominibus pudorem (Contra Celsum, Lib IV, n. 81, pag. 564. — Paris, 1733). Quapropter nonnisi per quamdam analogiam, fundatam in aliqua similitudine exis­ tente inter sensum et intellectum, dicimus quandoque bes­ tias esse intelligentes.— Cf. F. Frédault, Traité d'Anthropo- ABT. III. DE CLASSIFICATIONS ANIMANTIUM. 123 logie, etc., Lib. I, Cap. I, ubi aliis pluribus solvit hanc ob­ jectionem propositam a Ph. Bérard, in Thomo I sui Court de Physiologie, et a materialistis. ARTICULUS TERTIUS (5) De classificatione animantium. I. Principium divisionis aristotélicas. Scripsit Aristoteles praegrande opus de animantibus, eorumque remotam classificationem a sanguine desumpsit, videlicet, juxta ipsum, animantia primitus dividuntur in ea quæ sanguine sunt prae­ dita, et in ea quæ non sanguine sed icore solummodo sunt donata. Quam divisionem posteriores naturalistæ communi­ ter ad Linnæum usque secuti sunt. II. Classificatio Linnæi. Famosus iste naturalista (17071778) ex colore et calore sanguinis desumpsit primitivam classiilcationem animantium, cui postea subnexuit alias subdivisiones seu modificationes desumptas sive ex corde, sive ex respiratione, sive ex organis reproductionis, sive ex modo reproducendi.— Sanguis alius est rubeus-calidus ; alius rubeus-frigidus ; alius albus-frigidus. — Cor autem est aut biauritum-biloculare, aut biauritum-uniloculare, aut uniauritum-uniloculare. —Respiratio est ex pulmone vel constante vel arbitrario, vel branchiali. — Reproductio autem est aut per ovum aut per vivificationem in utero. Quibus positis principalibus observationibus, Linnæus tradit hæc suprema capita divisionum.— I. Animalia cum sanguine rubeo-calido. corde biaurito-biloculari, pulmone constanti. — Hæc autem ratione generationis subdividuntur in vivipara seu mammifera, et in ovipara nempe volatilia. — II. Animalia cum sanguine rubeo-frigido et ovipara. — Quæ subdividuntur ratione cordis et pulmonis, in amphibia quæ cor habent biauritum et uniloculare et pulmonem arbitrarium, et cetacea et pisces in quibus cor est uniauritum et uniloculare et respiratio branchialis. — HI. Animalia cum sanie frigida al­ bida, quæ subdividuntur in primigenia seu insecta, et tentaculata seu vermes. III. Classificatio Lamarkii. Divisio Linnæi viguit in scholis usque ad Lamark (1744-1829), qui non a sanguinis colore, 124 PSYCnOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DE VITA SENSITIVA SEÜ. sed a vcrtcbratione divisit animantia in vertebrata, et in invertebrata. — Vertebrata sunt animantia superiora, mammifera, aves, reptilia, pisces. Invertebrata sunt animantiainferiora, quæ in articulata et inarticulata subdividuntur. Hæc Lamarkii divisio simplicior est divisione Linnæi, sed ni­ mis generalis ; unde per accuratiorem analysim, eam magis’ determinare agressus est Cuvier. IV. Cuvier. Auctor iste (1769-1832) retinuit divisionem Lamarkii, sed animantia articulata subdivisit in Crustacea branchialia, et insecta trachealia. Pariter et inarticulata sub­ divisit in duas classes, quarum una complectitur mollusca, altera vero zoophita, quæ etiam radiata appellavit. Princi­ pium vero classificationis non in sanguine, ut Aristoteles, neque in colore et calore sanguinis, ut Linnæus, sed in vitæ explicatione et præcipue in systemate nerveo quæsivit, cujus perfectionem et præeminentiam determinavit ex majore vel minore volumine cerebri, a quo nervi exoriuntur. Hinc mol­ lusca, quoad animantia invertebrata seu inferiora, priora sunt insectis, quæ præcedunt radiata. N. Aliæ subdivisiones. Aliæ insuper subdivisiones posteai additæ sunt a Blainville qui reptilia subdivisit in nudipelli-' fera et in squamosa; a Milne Edwards qui nudipellifera in varias species distribuit, et ab aliis qui modo unam modo alteram speciem subdiviserunt. Hinc distributio recenlior sequens est, ut datur ab A. C. De Meis in suo Libro : I Tipi Animali, Bononiæ, 1872, pag. 134. 1. Invertebrata, quæ in septem classes distribuuntur, nempe : 1* Protozoa. 2* Celenterata | Radiaría seu Zoophita. 3‘ Echmodermata j 1 4-Artropoda , Articulata. 5* Vermes ’ 6* Molluscoida. 7* Mollusca. ÍI. Vertebrata in quinque classes partiuntur, videlicet : 1* Pisces. 2* Amphibia. 3* Reptilia. 4* Aves. 5* Mammifera. ART. I. DE SUBSTANTIALITATE ANIMÆ UUMANÆ. 125 Hic sistimus : non enim de Zoología tractatum scribere officium nostrum est. — Cf. Tissot, Anthropologie spéculative, P. I, Cap. II, Sect. II; sed præcipue inoffenso pede legi potest cl. Vincenlius Santi, Istiluzioni di Anatomía comparata (2°ed.), Zoologia, qui breviter, dilucide et per principia vere rationalia disserit de Regno animali, pag. 73 et seqq. CAPUT TERTIUM DE VITA RATIONALI SEU DE ANIMA HUMANA IN SE CONSIDERATA Prologus. Tres vitæ gradus, quos alibi (Artic. 2) distinxi­ mus, et quos distributos in rerum natura cernimus, in ho­ mine uniti inveniuntur ratione animæ rationalis, quæ unica in homine existens, illos omnes gradus virtute suacomplecti tur et explicat. Porro de anima humana in se considerata quæri potest : Io quid sit ; — 2° a quo sit. Primam quæstio­ nem solvam in præsenti Capite, alteram vero in sequenti. Circa primam vero, ut pedetentim de una ad alteram veri­ tatem ordine synthetico deveniamus, dicendum est : Io de substantialitate animæ humanæ, ut in antecessum genus supremum entitatis ipsius animæ determinetur ; 2° de ejus genere proximo, seu de ejus simplicitate ; 3° de ejus diffe­ rentia specifica, nempe de spiritualilale ; 4° denique, de ejus ordine ad existentiam, videlicet de immortalitate animæ hu­ manæ. ARTICULUS PRIMUS (6) De substantialitate anima; humanen. I. Quæstio. Distinximus in Ontologia (27, III et IV) subs­ tantias in tres classes nempe : Io in substantias completas in ordine substantialitatis, et in ordine speciei ; 2° in substan­ tias completas in ordine substantialitatis, at non in ordine speciei ; 3° in substantias incompletas tum in ordine speciei 126 PSYCHOLOGY. LIB. I. CAP. HI. DE VITA RATIONALI SEC. turn in ordine substantialitatis. — Præsens quæstio est do substantialitate secundo vel tertio modo considerata : nam de completa vel incompleta substantialitate animæ nostræ non est hujus loci definire, sed in sequentibus articulis de­ terminabitur. Impræsentiarum sufficit probare quod anima humana pertineat non ad genus accidentium, sed ad genus substantiarum. Et hæc sunt notanda ne una quæstio cum alia confundatur. II. Anima humana est substantia. Hæc thesis jam probata manet a fortiori ex iis, quæ supra (4, II) de substantialitate animæ brutorum notavimus. Sed ob rei gravitatem peculia­ ria addenda sunt argumenta pro anima humana. Sit igitur : Anima humana est principium constitutivum et speciflcativum hominis, et insuper jugiter eadem perseverat sub om­ nibus modificationibus quæ in nobis succedunt. Atqui quod est hujusmodi est essentialiter et necessario substantia. Ergo anima humana est essentialiter et necessario substantia. .Major argumenti quoad veritatem utriusque membri proba­ tione non indiget : evidens enim est quod homines sumus, et a brutis, et a plantis, et a lapidibus specifice distinguimur, quia animam humanam seu rationalem habemus ; deinde conscientia vivide mihi tegatur quoad ego qui modo cogito et volo, sum ille ipse eloqui cogitabam, volebam, judicabam, imaginabar heri, decem, viginti, triginta abhinc annis. Co­ gitationes et volitiones veniunt et transeunt, sed ego cogi­ tans et volens idem persevero. — Minor vero declaratur. Nam principium speciiicativum hominis aut est accidens aut substantia : non accidens, quia secus homo nonnisi accidentaliter differret a brutis; quod est absurdum. Ergo est subs­ tantia. — Deinde ego qui cogito, non cogito corpore, sed anima, ut omnes fatentur. Cogitationes ergo in anima mea sunt sicut in subjecto. Si autem subjectum istud est accidens, erit et ipsum in aliquo sicut in subjecto ; hoc vero non po­ test esse accidens, quia secus procederetur in infinitum in serie accidentium sine subjecto : quod repugnat (0. 28, III). Est igitursubjectum cogitationis et volitionissu6slanlia, quæ est anima ipsa. AÎIT. II. DE SIMPLICITATE ANIMÆ HUMANA!. 1-27 ARTICULUS SECUNDUS (7) De simplicitate animæ humanæ. I. Quæstio. Probavimus animam humanam esse substan­ tiam. At substantiæ aliæ sunt simplices, ut Deus et Angeli ; aliæ vero sunt compositæ, u‘ bruta ex anima et corpore componuntur et ipse homo substantia composita est (0. 27, V). Extra quidem dubium est animæ humanæ inesse multi­ plices virtutes, ut puta, vivificandi corpusquoad vegetationem et sensum, ex quo capite dici potest totum virtuale vel potes­ tativum (L. 16, III) ; sed quæritur utrum anima humana in se considerata sit substantia simplex, vel composita sive par­ tibus essentialibus physicis, ut homo, sive partibus integran­ tibus, ut substantiæ extensæ. Sit itaque : II. Anima humana est substantia essentialiter simplex. Probatur. Anima humana est primum principium vitæ in nobis, objecta omnino simplicia intelligit, ei unitatem habet intellectionis. Atqui ex triplici hoc capite necessaria est ani­ mæ humanæ essentialis simplicitas. Ergo anima humana est substantia essentialiter simplex. — Major argumenti est veritas facti. Anima enim est primum principium vitæ in his quæ vivunt (i, V), et conscientia testatur nos intelligere ob­ jecta simplicia, ut punctum, virlutem, etc., et gaudere unitate intellectionis, quatenus nooplures sed unus ego intelligo ex toto objecta intelligibilia. — Probatur igitur minor. Exeo quod est primumprincipium vitæ. Fac animam esse compositam. Ejus partes ad minus igitur erunt A et B. Pri­ mum igitur vitæ principium in nobis aut erit A, aut B, aut A + B. Si est aut A, aut B, alterutrum erit anima complete et ideo simplex, ut patet ; si utrumque, A et B erunt com plete duæ animæ; et utraque pariter simplex. Relinquitur igitur in facta hypothesi quod anima sit A + B. Sed non evi­ tatur absurdum, quinino augetur. Nempe aut A et B sunt utrumque activum principium vitæ, aut ad invicem sic in mutua unione comparantur ut unum sit activum et alterum passivum. Si hoc secundum assumatur, B vel A passivum non erit anima, quia anima essentialiter est principium activita'tis. Si autem utrumque est activum, utrumque erit anima 128 PSYCHOLOGIA. LIB. I. CAP. III. DE VITA RATIONALI SEU. cum propriis actionibus immanentibus (1, HI) et indcpendcntibus ; atque proinde non unum sed duo viventia et duæ conscientiae. Ergo in quacumque hypothesi anima erit essen­ tialiter simplex. Ex intellectione objectorum simplicium. Omnis enim actio manifestat naturam principii a quo est ; et natura ipsius ac­ tionis manifestatur ex natura objectorum ad quæ ordinatur et circaquæ versatur. Atqui anima humana intelligil objecta simplicia, ut dictum est. Est igitur anima humana secun­ dum suam naturam simplex. Et hinc est quod sensibus sive externis sive internis nonnisi extensa corpora percipimus,' quia sensus sunt facultates compositi, seu animalis. Hoc ar­ gumento utitur S. Augustinus in Libro de Quantitate animæ, Cap. XIII. Aügüstinüs. Unquamne igitur oculis istis cor­ poreis vel tale punctum, vel talem lineam, vel talem lati­ tudinem [Uti a mathematico ponitur) vidisti?— Evodius. Omnino nunquam. Non enim sunt ista corporea. — Aug. Atqui si corporea corporeis oculis iniraquadam rerum cogna­ tione cernuntur, oportet animum quo videmus illa incor­ poralia, corporeum corpusve non esse. » Ex unitate intellectionis. Ego quidem, ut mea mihi testa­ tur conscientia, intelligo objectum quod est vel virtus, vel justitia, vel Deus, vel alia hujusmodi. Si anima qua intelligo hujusmodi objecta est composita physice ex A et B, defi­ niendum mihi est utrum A et B separatim et complete intelligant objectum illud simplex, an secus. Si separatim et complete, A et B erunt duæ animæ completæ, et utraque simplex ; et consequenter duæ distinct® erunt intellectiones ; quas rejicit tamen conscientia, et intellectionis unitatem af­ firmat. Si incomplete, cum agatur de objecto simplici parti­ bus carente, nullo modo intelligitur quid sit justitia neque ab A neque a B, et consequenter neutrum est anima. Aut igitur deneganda est intellectio contra apertum conscientiæ testimonium, aut concedendum est ex unitate intellectionis animam humanam esse essentialiter simplicem. HI. Anima humana caret partibus integrantibus, seu ex­ tensione. Probatur. Subjectum extensione praeditum : Io non potest seipsum totum complecti, sicut charta complicatur quidem, sed una sui pars est supra aliam, non tota supra fotam; 2° alteri subjecto applicatum, totum quidem tangit lotum, sed pars unius non tangit nisi partem alterius : sicut tota manus tangit librum, sed pars manus non totum librum 12$ ART. II. DE SIMPLICITATE ANIMÆ IIUMANÆ. sed unam ejusdem partem tangit; 3° non eodem modo ad «Sas extensiones se habet, quia superat minores, exceditur i majoribus. Atqui, testante conscientia, humanus intellec­ tus. ut S. Thomæ verbis utar, II Contra Gentiles, Cap. XLIK, un i ct 7, supra seipsum agendo reflectitur : intelligit enim seip=um non solum secundum partem, sed secundum totum ; eî non comprehendit rem aliquam intellectam per aliquam quantitatis commensurationem : cum se loto intelligat, et «iprehendat totum et pariem, majora in quantitate et i-.cra. Ergo anima humana partibus integrantibus seu ttensione omnino caret. IV. Solvuntur difficultates. Objectio prima. Sensatio est ■dio vitalis quæ a composito seu ab animali procedit. Non igitur ad vitæ principium exigitur simplicitas, ut dictum est in prima parte argumenti pro animæ essentiali simplici­ tate. Resp. Actio sensitiva est quidem ab animali immediate, sed mediate et radicaliter est ab anima. Unde adversarius a secundario vitæ principio, quæ est facultas sensitiva, adprf aum vitæ principium, nempe animam, concludit. Quod sine sophismate fieri nequit. Objectio secunda. Ratio humana nequit sibi eflorinare ideam simplicitatis animæ. Ilæc igitur simplicitas animæ non potest admitti. Resp. Nego antecedens. Materialist® omnia metiunlurphantasia (quæ procul dubio simplicia ut talia non percipit), et quidquid vires phantasiæ superat, rationi adversari conten­ dunt. Sed hæc indigna prorsus sunt philosopho, qui non phantasia, ut bruta, sed ratione, ut hominem decet, res de­ bet considerare. Negatur itaque antecedens, quia revera mens humana simplicitatis notionem habet : secus enim neque ipsi materialists possent inficiari existentiam rei simplicis cujus conceptum non haberent. Falso autem ipsi putant no­ tionem simplicitatis esse negativam, nam contra est maxime positiva, quia dicit rationem indivisionis tum actu tum po­ tentia; quod profecto perfectionem importat. Objectio tertia. Substantia simplex nequit corpus extensum occupare. Sed anima nostra occupat totum corpus nostrum extensum. Ergo anima humana non est substantia simplex. Resp. Distinguo majorem : Substantia simplex nequit occu­ pare corpus extensum occupatione proprie dicta quæ est per commensurationem partium subjecti occupantis ad subjecZigliaba Summa philotophica. T. II. i l?0 PSYCHOLOGY. LIB. I. CAP. HI. DE VITA RATIONALI SEU. tum occupatum, concedo ; occupatione improprie dicta quæ est per actionem subjecti occupantis in subjectum occupa­ tum, nego. Et contradistincta minori in eodem sensu, nego conseq. — Substantia simplex quia partibus destituitur, non potest locum occupare, sicut occupant corpora extensa, quæ ideo dicuntur esse in loco circumscriptive, ita nempe ut eorum partes partibus loci respondeant, a quibus contineri intelliguntur. Quapropter si substantia supponatur quaqua versus simplex, simplicitate nempe tum essentiali tum vir­ tual!, ut punctum mathematicum, manifestum est quod non potest occupare extensum, neque extensione suæ entitatis neque extensione suæ actionis. At contra si sit simplex es­ sentia, sed virtute activa polleat, nihil prohibet quominus in extensum agere queat„ipsum actione sua pervadendo, et actioni suæ ipsum subjicfcndo; quod est occupare extensum per actionem activi in passivum. Ita dicendum de anima, quæ quamvis simplex in sua essentia, virtute tamen in to­ tum corpus agit, non corpori subjecta sed potius sibi corpus subjiciens, sicut principium activum sibi subjectum habet passivum. Objectio quarta. Anima in corpore existens tangit [ipsum corpus extensum. Extensum autem nonnisi ab extenso tan­ gitur. Ergo anima extensa est. Resp. Distinguo majorem : Anima in corpore existens tangit ipsum corpus extensum contactu quantitative, nego; con­ tactu virlutis et actionis, concedo. Et contradistincta minori in eodem sensu, nego conseq. — Animam esse substantiam et esse simplicem probavimus ; insuper eam esse in corpore nostro, illudque vivificare et specificare, certissimum est ex testimonio conscientiæ. Sed anima non habet partes; non potest igitur per partes corpus tangere, seu tangere contactu quantitativo. Tangit ergo corpus communicatione sui esse humani, cui associat corpus, tangit insuper corpus ipsi com­ municando actionem vitalem, et continet corpus in esse. Contactus iste vocatur contactus virtutis, quo substantia et tota totum subjectum et tota singulas partes ejusmodi sub­ jecti tangit in quod agit. Qui nedum non officit simplicitati, sed eam implicat, quia quod est quantum seu extensum, non potest agere, ut agit anima, in totum corpus et simul omnes corporis extensi partes, omnesque specificare. Ad majorem autem rei dilucidationem opportunum existimo hic transcribere quæ S. Thomas, II, Contra Gentiles, Cap. LVI, ÀRT. II. DE SIMPLICITATE ANIMÆ HUMANAL 131 irofulide habet circa discrimen inter contactum quantitativum et contactum virtutis. In antecessum igitur contactu virtutis « id quod est indivisibile potest tangere divisibile ; quod in tactu corporeo non potest accidere : nam puncto non potest tangi nisi indivisibile aliquod ; substantia autem intellectualis, quamvis sit indivisibilis, potest tangere quanti­ tatem divisibilem, inquantum agit in ipsam. Alio enim modo nota) est indivisibile punctum et substantia intellectualis. Punctum quidem est sicut quantitatis terminus ; et ideo ha­ bet situm determinatum in continuo, ultra quem porrigi non potest. Substantia autem intellectualis est indivisibilis, quasi extra genus quantitatis existens ; unde non determinatur ei indivisibile aliquid quantitatis ad tangendum. — Secundo quia tactus quantitatis est solum secundum ultima; tactus autem virtutis est ad totum quod tangitur : sic enim tangitur secun­ dum quod patitur et movetur ; hoc autem fit secundum quod est in potentia ; potentia autem est secundum totum et non secundum ultima totius ; unde totum tangitur. — Ex quo patet tertia differentia. Quia in tactu quantitatis, qui fit se­ cundum extrema, oportet esse tangens extrinsecum ei quod tangitur, et non potest incedere per ipsum, sed impeditur ab eo ; tactus autem virtutis, qui competit substantiis intellec­ tualibus, cum sil adintima, facit substantiam tangentem esse intra id quod tangitur, et incedentem per ipsam absque im­ pedimento. Sic igitur substantia intellectualis potest corpori uniri per contactum virtutis ». Cf. etiam Cajetan. in P. I, Qu. L1I, Artic. I, circa med. Objectio quinta. Instabis : Atqui anima humana tangit cor­ pus contactu quantitativo. Nam actio animæ redditur im­ potens a corporis resistentia ; ut si grave pondus brachio sus­ pendatur. Hoc autem explicari non posse videtur nisi ponendo quod corpus animam tangat contactu quantitativo et vice versa. Ergo anima humana corpus tangit contactu quantitativo. fíesp. Nego subsumptum. Ad ejus probationem distinguo 'majorem : Actio animæ redditur impotens immediate, nego; mediate, seu mediante corporeo organismo in quo et cum quo motivam illam corporis actionem exercet, concedo ; et nego conseq. — Distinctio data explicatione non indiget. 152 PSYCHOLOGIA. LIB. I. CAP. III. DE VITA RATIONALI S«U. ARTICULUS TERTIUS (8) De spiritualitale animæ humante. I. Notio substantiæ spiritualis. Qui animam humanam definiret, ens simplex cogitans, non errorem quidem enun­ tiaret, sed factum solummodo poneret, quin ad naturam principii, unde est ipsa cogitatio, assurgeret. Vulgus notio­ nem explicitiorem substantiæ spiritualis habet, cum dicit esse substantiam suæ nobilitate naturæ materiam omnem trans­ cendentem. Quam communem notionem in philosophicam convertendo, Scholastici (4, II) dixerunt substantiam spiritua­ lem illam esse quæ est per se subsistens et per se agens actio­ nes suas specificas independenter subjective a corpore. In Ontologia (27, VI) demonstravimus hanc definitionem et veram esse, et omnino in scientia philosophica retinendam, ut a materialistarum æquivocationibus et insidiis caveamus. II. Quæstio. Probata igitur substantialitate et simplicitate animæ humanæ, quærimus tertio loco, utrum ipsa anima sit spiritualis, sumpta spiritualitate in suo vero sensu expli­ cato. Existimavit Cartesius animam humanam ideo esse spi­ ritualem quia simplex; sed processus iste non est verus. Etenim brutis inest anima (3, II), et hæc anima simplex esse debet in sua essentia, ut manifestum est ex dictis in superiori articulo, n. II. Attamen non est spiritualis in sensu rigoroso (4, II). Præterea in superiori articulo, n. IV, ad 4, vidimus exD. Thoma quid intersit inter simplicitatem puncti et simplicitatem substantiæ spiritualis. Igitur simplicitas est quidem conditio requisita ad spiritualitatem, sed sola eam non constituit. — Ut igitur spirilualitas animæ extra omnem rationabilem dubitationem ponatur, duo præstabimus : Io refutabimus materialistarum errorem tribuentium materiæ viribus vim cogitandi ; 2° expendemus opinionem lockianam, qua asseritur materiæ. quidem de facto cogita­ tionem non competere, at non posse demonstrari cogitatio­ nem materiæ repugnare. III. Materialismus psychologicus. Qui præter corpora nil aliud existere contendunt, principium vitale a materia dis­ tinctum inficiantur, et ipsam vitam intellectualem viribus ART. HI. DB 3PIRITUALITATB ANIMÆ HUMANÆ. 133 materiæ tribuunt. De antiquis materialistis jam mentionem fecimus (i, VI) qui qualibet ætate aut plures aut pauciores nacti sunt sectatores, sed maxime materialismos referbui' in Galliasæculo decimo octavo. De Lamettrie (1709-1751) tum in Historia naturali animæ, tum in aliis libris quos inscripsit Homo-machina, Homo-planta, Origo animantium, Venus metaphysica, seu de Origine animæ, totus est in sustinendo quod anima non est revera aliud quam principium absolute materiale ; Cabanis (1757-1808) in suis Rapports du physique eldumoral de l'Homme,ïiemor. lor, §.3, cogitationem repetit a cerebro, quod, juxta hunc Auctorem, segregat cogitatio­ nem a sensatione, sicut stomachus segregat succum gastri­ cum a cibo ; in quam sententiam descendit Broussais 4772-1838) asserens systema nerveum percipere, sentire, ratiocinari, velle, omnia denique phænomena intellectualia esse effectus materiæ nervorum. Hos medicos materialistas sequuntur materialista nostræ ætatis, Darwin, Origine des Espèces, Buchner, Force et Matière, Moleschott, Tyndall, Ferrari Josephus, nedum materialista sed aperte atheus, universa denique schola positivista, quæ verbis aut indifferentismum aut scepticismum affectans circa naturam rerum spiritualium, harum existentiam revera negat. — Contra hos omnes sit conclusio : IV. Animam humanam esse essentialiter spiritualem subs­ tantiam apodictice demonstratur. Loquor de demonstratione apodictica, hoc est rigorosa (L. 41), et tali proinde cui contra­ dicere, sit manifeste contradicere ipsi rationi. Possem utique afferre in veritatem thesis consensum humani generis, sed in gratiam adversariorum, illum subaudio et praetereo, et ejus veritatem implicite demonstro. Probatur itaque thesis argu­ mento intrinseco, quod factis apertissimis conscientiæ nititur. Etenim Io anima humana habet actiones transcendentes omnes materiæ vires : ipsa namque intelligit et vult, per quas actiones est essentialiter reflexiva, seu, utScholastici aiebant, redit adessenliam suam reditione completa : quæ reflexio, ut supra dictum est (7, III), subjecto corporeo convenire non potest ; et præterca extra limites spatii et temporis liberrime excurrit : quod quidem materiæ convenire nullatenus potest, quia actiones corporum a propria quantitate limitantur, et in spatio determinato exercentur, ut per experientiam notum est.— Deinde 2° objecta essentialiter immaterialia intelligit : loquimur enim, et materialista nobiscum loquuntor de 134 PSYCHOLOGY. LIB. I. CAP. III. DB VITA RATIONALI SED. rebus spiritualibus, hoc est supra omnem naturam materia­ lem positis ; saltem igitur existit in mente nostra [conceptus rei spiritualis : de re enim omnino ignota loqui non possumus — Præterea 3°, cum res extra nos existentes in dominio sensibili tatis singulares sint, multiplices et mutabiles, eas tamen vi mentis universali et immutabili modo intelligimus et ad unitatem quamdam reducimus, ut patet ex his quæ in primo Ontologiæ libro disseruimus circa universalia. — De­ nique 4°, anima nostra naturali et nobiliori desiderio magis ferlur in objecta spiritualia quam in corporalia : loquor de homine [qui propriam dignitatem sentit. Nihil enim est curandum de homine, qui cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psalm. XLVin, 13). — Atqui substantia quæ habet actiones transcendentes vires maleriæ, quæ objecta omnino spiritualia intelligit, quæ ipsas res materiales immateriali ratione attingit, quæ denique iti objecta spiritualia magis quam in materialia naturali desiderio fertur, non potest non esse essentialiter spiritualis. Ergo essentialiter spiritualis substantia est anima humana. — Probatur minor : etenim major jam satis declarata est. Ex actionibus transcendentibus materiam. Natura enim actionis procedentis a causa quacumque efficiente, naturam ipsius principii aperte manifestat, eo modo quo effectus perfectio causæ perfectionem demonstrat (0. 44, XVIII). Quocirca cum actiones specifice humanæ, nempe actiones intelleclivæ, materiam transcendant, neque ideo a materia pendeant aut pendere possint, certo et necessario concluditur ipsam animæ substantiam natura sua transcendere materiam ipsam et a materia esse independentem sicut in suo agere specifico ita et in suo esse. In qua independentia .veram atque essentialem spiritualitatis naturam consistere diximus supra, n. I. Ex objectis spiritualibus. Unaquælibet enim potentia ordinatur ad objectum proprium, ut ad terminum perfeclivum sui : unde objecto ipsi proporlionatur. Sicut visus cor­ poralis proportionatur visibili, nempe luci vel colori, ad quem dicit ordinem et a quo perficitur visus videndo. Si igitur intellectus objecta attingit spiritualia, spiritualibus rebus intelligibiliter suscipiendis proporlionatus esse debet, et consequenter esse spiritualis. Ex quo consequitur quod ART. in. DB SPIRIT UA LITATE ANIMÆ HUMANÆ. 135 m substantia animæ spiritualitate insigniri debet, juxta cipia declarata in præcedenti argumentatione. Ex modo intelligendi res corporales. Res quidem corpotes prout in seipsis existunt singulares sunt, multiplices el rabiles. Non ergo ex ipsis rebus solummodo esse potest nd intelligantur earum essentiæ modo universali el mutabili : res enim non exhibent intellectui nisi seipsas. K»d igitur modo universali et immutabili intelligantur, ■ovenit ex vi intellectiva animæ nostræ : quæ ideo supra «ditionem omnem materialem elevata esse debet, ut posiimmalerialiter materialia intelligere. Ex innato desiderio rerum spiritualium. Et imprimis inexjpbcabile omnino esset hoc desiderium spirituale in subjecto Spiritualitate destituto : siquidem desideria naturalia infe­ riora natura specifica subjecti in quo sunt intelligi possunt, Lt>n autem natura specifica ipsius subjecti superiora. Asinus ■en appetit esse hominem, neque lapis appetit esse asinum. Spiritualis est ergo anima humana quia ad spiritualia appe­ tenda natam se intime sentit. — Deinde naturale desiderium ■on est nisi ex cognitione qua apprehenditur objectum ut perfectivum appetitus. Sed nullum objectum perficere potest subjectum cum quo nullam habet convenientiam : asinus enim a virtute perfici non potest, neque a scientia. Igitur si spiritualia ut perficientia hominem appetuntur et vehemen­ ter appetuntur, signum certissimum est quod substantia •nitnæ humanæ maxime spiritualis est. — Cf. S. Th. P. I, Qu. LXXV, Artic. I. et II, et Contra Gentiles, Lib. II, Cap, XLIX et L. V. Nota I. Opinio lockiana. Quamvis autem Lockius (1632-1704) admittat animæ humanæ spiritualitatem de facto, docet tamen nullam demonstrari posse repugnantiam quod materia cogitet, atque proinde id a Deo fieri posse conclu­ dit. Quæ opinio est janua illius materialism!, quem hucusque impugnavimus. Etenim posita Lockii opinione, ratio cogitationis ut supra a nobis considerata est, non fundat certitudinali ter demonstrationem apodicticam spiritualitatis : et ideo concludi exinde nequit essentialis spiritualitas animæ huma­ næ. Et hinc est quod Collins discipulus et amicus Lockii in defensione doctrinæ magistri sui contra impugnationes Newtoni, Clarkii, aliorumque sapientiorum, materialismo aperte, favet : Dodwellus conatur demonstrare animam esse ab intrinseco materialem ; ceterique denique materialista 136 PSYCHOLOGIA. LU). 1. CAP. III. DE VITA RATIONALI SEO. puri usque ad Hume et De Lamettrie doctrinam lockianam perlibenti animo suscipiunt laudantque cum Voltaire. — Necesse autem non est ut in confutatione directa hujus opi­ nionis immoremur : rationes enim quas attulimus, non solum lactum, sed etiam necessitatem absolutam facti osten­ dunt, quia demonstrant naturam cogitationis necessario importare absolutam elevationemsubstantiæ cogitantis supra essentiales conditiones materiæ. Potius argumentum funda­ mentale quo nititur Locke diluendum est. VI. Nota II. Fundamentum opinionis lockianæ. Igitur Locke ex principio exorditur quod non omnes vires materiæ nobis innotescunt ; ac proinde definire nescimus utrum per Dei omnipotentiam absolutam evehi possit materia ipsa usque ad intellectionem. —Sed hoc fundamentum lockianum falsitate laborat. Etenim recte ex præcognitis rerum proprie­ tatibus ad determinandam cum certitudine earum naturam assurgimus : hoc processu, utpote maxime legitimo, utun­ tur omnes homines, non excepto ipso Lockio. Cum igitur ad evidentiam probetur, ut constat ex dictis, proprietatibus in­ tellectionis ut nobis revelantur ex conscientia, e diametro opponi proprietates quas quotidie experimur in materia, rationabiliter et demonstrative concludimus intellectionem repugnare materiæ, et immateriales esse substantias quibus illa convenit. VII. Nota III. Solvuntur difficultates. Difficultates quas contra aniinæ humanæ spiritualilatem opponunt materia­ list®, sunt illæ ipsæ quas excussimus agendo de ipsius ani­ mæ simplicitate : unde ab illis iterum referendis superse­ demus. Hic tantummodo unam aut alteram peculiarem addimus. Objectio prima. Quod est forma corporis non potest esse substantia spiritualis. Atqui anima humana est forma cor­ poris nostri. Ergo anima humana non potest esse substantia spiritualis. fícsp. Distinguo majorem : Quod est forma corporis a cor­ pore dependens tum in esse tum in agere, non potest esse substantia spiritualis, concedo; a corpore independeos,nego. Et contradistinguo minorem. Anima humana est forma corpo­ ris, sed a corpore indcpendens in esse et in agere proprio, concedo; dependens, nego ; et nego conseq. — Anima humana est utique forma corporis, quatenus dat illi esse specificum et vitale ; sed a corpore nullatenus dependet, ut ART. IV. DE IMMORTALITATE ANIM.E UUMANÆ. 137 apparet ex propriis operationibus intellectualibus, quæ nullius corporis esse possunt, ut probatum est, sed sunt solius animæ sine corporis communicatione. Objectio secunda. Instabis. Anima humana pendet a cor­ pore in suis operationibus specificis, quia sine consortio sen­ suum non explicatur intelligentia : hinccæcus natus ideam lucis non habet. Igitur nulla est data solutio ad praecedens argumentum. Resp. Nego minorem subsumptam ; ad ejus probationem re spondeo, quod intelligentia nostra per accidens dependet a sensibus, quamdiu scilicet anima humana est corpori unita et in praesenti rerum conditione, non autem per se et ratione suæ naturæ. Deinde praefata dependentia non est subjectiva, quasi nempe intelligere et velle sint actiones compositi ani­ mati, quia, ut dictum est, actiones istæ a sola anima sunt; sed est dependentia objectiva, quatenus nempe non datur intellectio sine objecto intellecto ; hoc autem objectum intelligibile datur originaliter a sensu, et in sensibilibus spe­ culatur nostra intelligentia universalia, quæ sunt ejus objecta propria, ut infra plenius explicabitur. Unde recte notat S. Thomas, P. I, Qu. LXXV, Artic. II, ad 3, quod corpus requiritur ad actionem intellectus, non sicut organum, quo talis actio exerceatur, sed batione objecti. Phantasma enim comparatur ad intellectum sicut color ad visum. ARTICULUS QUARTUS (9) De immortalitate animæ humanæ. I. Immortalitatis et mortalitatis notiones. Mortalitas non omnibus tribuitur, sed solis viventibus, quatenus dicit amissibilitatem vitæ. Unde ex opposito immortalitas generatim dici potest, vitæ inamissibilitas. II. Immortale per essentiam et immortale per participa­ tionem. Hæc est prima divisio immortalitatis. Immortalitas per essentiam est inamissibilitas vitæ in subjecto existente per se et a seipso, et consequenter aeterno æternitate essen­ tiali (0, 37, IV). Hæc immortalitas dicitur etiam absoluta, et soli Deo convenit, juxta illud Pauli, I, 1'imoth. VI, 15 et 16 : Rex regum et Dominus dominantium : Qui solus habet im­ Í3H PSTCnOLOGIA.. LIB. 1. CAP. III. DE VITA RATIONALI SEU. mortalitatem. — Immortalitas per participationem est inamissibililas vitæ in subjecto, existente tamen ab alio, elsolum æterno a parte post, et æternitate participata (0. ibid.). Hæc immortalitas dicituretiam relativa et hypothetica, et convenit angelis et animæ humanæ, ut in hoc articulo probabitur . III. Triplex genus corruptionis. Generatim corrumpi dici­ tur quod corruptione mediante amittit propriam naturam et existentiam. Triplex autem genus corruptionis distinguitur, per se, per accidens, per causam extrinsecam. Corruptio per se habetur, cum partes seu principia ex quibus subjectum resultat dissolvuntur, sicut accidit in corpore humano cum in pulverem resolvitur : hinc corruptibilitas per se abstracte sumpta definiri potest dissociabililas principiorum essentia­ lium rei. — Corruptio per accidens habetur, quando aliquid perit ex eo quod destruitur subjectum a quo ejus existentia dependet; ut, destructo corpore, per accidens perit anima brutorum, quæ non est per se subsistens independenter a corpore (4, II). Corruptibilitas igitur per accidens est amissibilitas exislentiæ defectu necessarii subjecti, a quo forma in esse dependet. — Denique corruptio per causam extrinse­ cam habetur quando aliqua causa efficiens extrínseca objec­ tum aliquod actione sua destruit : sicut cum domus destrui­ tur actione hominum. Corruptibilitas ista abstracte accepta definiri potest : amissibilitas exislentiæ in subjecto ex vi causæ exlrinsecæ, cui subjectum ipsum resistere non valet. IV. Corollarium. Quia igitur amissibilitas existentiæ in rebus viventibus est ipsa mortalitas; mortale eadem omnino ratione dici potest tripliciter, per se, per accidens, per cau­ sam extrinsecam. Et ex opposito, immortale aut est per se, aut per accidens, aut per causam extrinsecam illud in exis tentia conservantem. Immortale per se ct per accidens dici­ tur etiam tale ab intrinseco et naturaliter. V. Quæstio. Qui animam humanam materialem faciunt, eam consequenter mortalem dicunt tum intrinsece tum extrinsece, imo materialem ideo dicunt ut ejus immortalitatem inficientur ; quasi nempe piaculum esset asserere animæ humanæ immortalitatem. Sed tales sunt homines ratione abutenles : ex una parte ita sese extollunt superbia, ut quasi divinam proclament humanam naturam ; ex altera vero parte ipsius superbiæ obcæcalione ita eamdem naturam deprimunt ut eam æquiparent equis et mulis quibus non est intellectus, ut verbis Sacræ Scripturæ utar. Quærimus igitur contra ma- ART. tV. DE IMMORTALITATE ANIMAI HUMANÆ. 139 Vrialistas, utrum anima humana sit immortalis. In hac autem quæstione solvenda tria distincte probabimus : Io animæ humanæ immortalitatem, abstractione facta a modo, utrum sit immortalis ab intrinseco, vel tantum ab extrín­ seco ; 2° animæ noslræ competere immortalitatem ab intrin­ seco ; 3° Deum de facio animæ humanæ connaturalem im­ mortalitatem haud auferre. VI. Anima humana est immortalis. Probatur. Animæ hu­ manæ immortalitatem invocat naturale desiderium, affirmat consensus humani generis, exigunt justitia et sanctitas Dei. Igitur anima humana est revera immortalis. — Declaratur argumentum per partes. Ex naturali desiderio. Quod nobis insit a natura vehemens desiderium vivendi semper, patet ex conscientia nostra, patet x dictis et factis aliorum hominum. Unde mors est natu­ raliter horribilis humanæ naturæ. Sunt quidem qui mortem sibi inferunt, sed hi non vitam sed miseram vitam detes­ tantur, neque vitam crimine sibi auferrent, si beatiorem possent habere. Stat ergo quod naturali desiderio perpetuam vitam appetimus. Natura autem nihil agit frustra : nam opera frustránea sunt opera insipientiæ, quæ in Deo sapien­ tissime Auctore naturæ cadere non potest. Ergo non est frustraneum in nobis naturale desiderium perenniter vivendi, sed illud immortalitate animæ humanæ completur. — Cf. II. Contra Gentes,Cap. LXXIX, n.4,etP. I,Qu.LXXV, Artic. VI. Ex consensu humani generis. Ipsi adversarii fatentur im­ mortalitatem animi nostri affirmari a genere humano uni­ versaliter et constantissime. Unde Mirabeau, vel quisquis sil auctor pessimi libri, Système de la nature, fatetur nihil ma­ gis populare quam dogma immortalitatis animæ; nihil magis universaliter receptum, quam fidem in alteram vitam. Sed insuper notandum quod ista totius generis humani persuasio integra atque inconcussa perseveravit, quamvis ipsa passio­ nibus vehementer sit contraria, et materialist® eam convel­ lere ope sophismatum semper fuerint moliti. Si igitur, ut Tullius ait in Libro primo 'lusculan. Dispp., Cap. XIII, et in Logica demonstravimus (59, III), omni in re consensio omnium gentium lex naturæ putanda est, consensus humani generis in affirmanda animæ nostræ immortalitate impetita a materialistis, passionibus odiosa, nonnisi ab alta persua­ sione veritatis esse potest. — Hoc argumentum eloquenter ipse Tullius amplificat Op. et Cap. cit. et scqq. 140 PSYCUOLOGIA. LIB. I. CAP. HI. DE VITA RATIONALI SEÜ. Ex justitia et sanctitate Dei. Sapicntissimo Dei judicio vir­ tus haud semper prosperatur in hac vita, neque vitium debi­ tas poenas luit. In præscnti non quærimus rationem hujus facti, sed illud accipimus, prouti per quotidianam experien­ tiam ostenditur. Pertinet autem ad sapientem justitiam et sanctitatem provisoris universalis Dei ut, pro meritis virtutis et demeritis vitii, unicuique retribuat : secus nec justus esset non discernendo merita a demeritis, nec sanctus parem imo meliorem conditionem tribuendo vitio quam virtuti. Quia igitur hæc justa ac sancta retributio non plene habetur in hoc mundo, altera vita admittenda necessario est, in qua plena sit manifestatio sanctitatis et justitiæ divinæ in bonis et in malis. Et hæc spes, simul cum testimonio bonæ conscientiæ, est consolatio justorum in tolerandis patienter ærumnis hujus vitæ. VII. Anima humana est per se et ab intrinseco immortalis. Hæc secunda propositio, ut supra innui, tangit modum quo immortalitas convenit animæ humanæ. Dicitur autem im­ mortale per se et ab intrinseco, quod tale est natura sua, et non solummodo ex gratia et beneficio Dei, qui sua voluntate potest conservare jugiter in vita etiam brutum animal, quod tamen, in hac hypothesi, non diceretur immortale per se et ab intrinseco. — Probatur propositio : Anima humana est substantia simplex natura sua (7, II). Ergo natura sua non potest corrumpi per se, ut ex supra dictis patet, n. III. Deinde anima humana est substantia essentialiter spiritualis (8, IV), seu essentialiter independeos tum in suis actionibus speci­ ficis tum in sua existentia a corpore, cui unitur (Ibid., I). Ergo non potest corrumpi per accidens, ad corruptionem nempe corporis, ut supra, n. III, declaravimus. Atqui sub­ stantia quæ neque per se neque per accidens corrumpi potest, est immortalis per se et ab intrinseco (supra, n. IV). Ergo anima humana est per se et ab intrinseco immortalis, et non ex sola gratia divina illam conservante. — Cf. S. Th., loe. cil. VIII. Anima humana a Deo non annihilatur. Hæc est tertia pars quam probandam promisi. Prænoto me non loqui de potentia Dei absoluta, sed de potentia Dei ordinaria. — Po­ tentia Dei absoluta dicitur in ordine ad ea omnia quæ ontologice considerata non repugnant, et quæ proinde Deus sua omnipotentia facere potest ; nulla autem ontologica repu­ gnantia est quod anima amittat existentiam, quia est ens con- ART. IV. DE IM MORTALITATE ANIMÆ UCSIANÆ. 141 lingens (0. 21, I). Igitur per omnipotentiam Dei absolutam potest anima redigi in nihilum, unde est educta. — Potentia vero ordinaria consideratur in ordine ad leges ab ipso Deo Lhere præfixas. Hoc secundo sensu affirmamus animam huminam non posse a Deo annihilari. — Notandum secundo quod perduratio perpetua animæ in existentia ex eo quod ipsa est incorruptibilis tum per se tum per accidens, non ex­ cludit necessitatem ut anima conservetur a Deo in existentia ; aam hæc conservatio divina est necessaria essentialiter cui­ libet enti contingenti, quod sicut non potest sibi dare esse, ita non potest seipsum in esse conservare. — Hinc sensus propositionis est quod anima a Deo non annihilatur, quia Deus de potentia sua ordinaria non potest illi non conser­ rare existentiam. — His declaratis, probatur propositio. Posse Deumde potentia sua ordinaria annihilare animam fcumanam constare nobis deberet aut ex positiva suæ volun­ tatis manifestatione, nempe divina revelatione, aut ex attri­ butis djvinis, aut ex conditione ipsius animæ humanæ. Patet hæc major ex seipsa. Atqui ex triplici hoc capite pror­ sus contrarium est manifestum. Nam Scripluræ Sacræ tum veteris tum novi Testamenti plenæ sunt testimoniis de animæ immortalitate, ut nihil di­ cam de traditionibus populorum. Filii Sanctorum sumus, dicitur Tobiæ, II. 18, et vitam illam expeclamus. quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant abeo. Eadem leguntur Genes. I, 20, XXII, 18, XXXVII, 35, XLIX, 18; Nu­ tter. XXII, 10 ; eadem Job. XIX. 25, et alibi passim ; eadem Psalm. CXIV, 9, et in aliis pene omnibus, sicut et in libris Machabæorum, Sapientialibus et in Prophetis, quorum testi­ monia contra Warburton et Voltaire citat noster Hoselli Summa Philosophica, Metaphysic.P. Ill, Qu. XVI, Arlic. III. Novum autem Testamentum aperte docere animi humani immortalitatem nec ipsi increduli inficiantur. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus mittere tn gehennam (Maith. X, 28). Ibunt hi in supplicium œternum : justi autem in vitam œternam (Ib. XXV, 46). De resur­ rectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum sed viventium Ib. XXII, 31 et 32). Vivunt ergo Patriarchæ illi quoad ani­ mam, quorum corpora resurgent in die extremi judicii. 142 PSYCHOLOGIA. LIB. I. CAP. III. DE VITA RATIONALI SZU. Eadem passim in aliis Novi Testamenti libris leguntur. Qua de causa Ecclesia catholica in Concilio Lateranensi V, sub Leone X congregato (lbl3), dogma de immortalitate animæ humanæ sancivit Sess. VIII : Sacro approbante Con­ cilio, damnamus et reprobamus omnes asserentes animam in­ tellectivam mortalem esse. Deinde attributa divina, ut sanctitas et justitia, affirmant aperte Dei voluntatem conservandi æternaliter vitam animæ humanæ, ut ex supra dictis, n. VI, est manifestum. Denique conditio animæ humanæ. ejus nempe incorrupti­ bilitas, tum per se tum per accidens, nec non ejus vehemens desiderium naturale vivendi semper, ut dictum est nn. VI et VII, apertissime ostendunt ejus immortalitatem etiam ex parte Dei conservantis. Anima igitur humana a Deo non annihilabitur. IX. Nota. Solvuntur difficultates. Difficultates quæhac in re a materialistis moventur, ad duas classes reducuntur : aliæ siquidem sunt ad vim attenuandam rationum quas pro immortalitate animæ humanæ attulimus ; aliæ autem immortalitatem directe adoriuntur. Utrisque satisfaciendum est. Objectio prima. Ut S. Augustinus notat in XI de Civ. Dei. Cap. XXVII, non solum homines sed etiam bruta, imo et res omnes naturaliter desiderant esse semper : quæ tamen im­ mortalitate carent. — Sed præterea, ut addit Auctor Syste matis naturœ, homo ipse naturaliter desiderat hanc vitam, quamvis miseram, et naturaliter desiderat divitias et alia hujusmodi sexcenta : quæ tamen desideria non complentur. Ergo argumentum pro immortalitate animæ humanæ deduc­ tum ex naturali desiderio semper vivendi non concludit. Resp. Nego quod bruta aliæque res inferiores proprie desi­ derent esse perpetuum. Etenim esse perpetuo, utpote extra limites temporis positum, nonnisi intelligentia apprehendi potest, et consequenter nonnisi intellectiva voluntate deside­ rari : bruta autem intelligentia carent (4, II) et solis sensi­ bus prædita sunt, quorum cognitio nonnisi singularia et limitata a tempore et a spatio apprehendit (Contra Gentiles, Lib. II, Cap. LV, n. 13). S. Augustinus autem contrarium non dicit, sed de instinctu conservationis et de inclinatione ad nociva repellenda loquitur : quæ quidem non subaudiunt desiderium rationale essendi semper, sed solummodo natu­ ram sese conservantem, ut ibid S. Doctor aperte affirmat. ART. IV. DE IMMORTALITATE ANULE HUMANÆ. 143 alteram rationem Auctoris Systematis nalurœ respondefalsumesse quod hominesnatwraiiter appetant divitias et hujusmodi : hæc enim non appetuntur nisi quatenus aplenduntur ut media ad melius vivendum. Unde qui sibi ent persuasum sine divitiis perfectius vitam duci posse, solum non amant sed recusant divitias, solis necessacontenti. Quoad vero desiderium non expletum vivendi sentem vitam respondeo imprimis, hoc probare mortem poenam peccati, ut catholica docet nostra Religio, sicut >at etiam alterum cathulicum dogma de mortuorum reectione. — Deinde respondetur quod in omni desiderio rali duo semper sunt attendenda, nempe substantia rei leratæ, et ejus modus : primum cadit in desiderium na!e; alterum non. Ita naturaliter desideramus beatitudi; sed in quo concrete beatitudo sit quærenda. relinquitur rminandum arbitrio nostræ voluntatis ad meritum vel eritum. Pari ratione immortalitas naturaliter desiderased modus eam habendi non cadit sub naturale deside'jcctio secunda. Argumentum fundatum in consensu hui generis nullum esse videtur. Etenim : Io Consensus ani generis, ut in Logica dictum est, nonnisi ad obvias ates sese extendit, in quarum numero non videtur corn­ uda animorum immortalitas. — 2° Quia consensus iste est universalis, cum plures quavis ætate homines extiit, qui animi nostri immortalitatem negarunt. — 3° que quia hanc immortalitatem a Regum et Sacerdotum ditate rudibus populis insinuatam esse, historia non leargumenta præbet. •sp. Nego assertum. Ad primam probationem respondeo lortalitatem animi esse quidem veritatem non omnibus iam seientifice, perviam tamen esse mediante judicio rali, quo Deus omnes instruit circa eas maxime veri> quæ intime vitam nostram, nostramque destinationem iciunt, et circa quas maxime versatur consensus com­ is generis humani (L. 59. II et seqq.). Et inter has veri; præcipuum locum habet procul dubio immortalitas læ nostræ, abstractione facta a modo quo ipsa seientifice atur : qui modus est opus reflexionis, non sensus com­ is. — Ad secundum nego consensum istum non esse □m, hoc est non esse constantem, universalem, omnis et omnis temporis ; et contrarium asserere est aperte 144 PSYCHOLOGY. LIB. I. CAP. III. DE VITA RATIONALI SEÜ liistoriæ contrarium, ut ostenduntTulliusin Disputationibus tusculanis, Lib. I, n. 45, Plutarchus, Strabo, Diodorus Siculus, aliique pene omnes scriptores, quorum.testimonia aucta et illustrata videri possunt apud recentiores auctores, Nicolas, Etudes philosophiques sur le Christianisme, Tom. I, ttergier.Traité historiqueeldogmatiquede lareligion,Tom.Ill, Valsecchi, De' fondamenlidella Religione. Dissensio vero quo­ rumdam scriptorum nihil officit, sed magis lhesim confir­ mat, eo modo quo monstra constantiam legum naturalium manifestant ; ideo enim monstra sunt, quia legibus natura­ libus in aliquo particulari ex defectu causarum secundarum derogant. — Ad tertiam denique rationem respondeo quod neque Reges neque Sacerdotes constantem et universalem generis humani consensum aut creare aut conservare potue­ runt. Hinc idololatria periit, et reges qui divinitatem affec­ tabant, incusso timore cultum in vita obtinuerunt a paucis, sed post mortem cessavit cultus, et incepit ridiculum et oblivio. Generatim insuper tenendum est, quod neque unus neque multi universaliter et constanter genus humanum fe­ fellerunt. Objectio tertia. Argumentum deductum ex sanctitate et justitia Dei non certo concludit animæ humanæ immortali­ tatem; siquidem : Io Deus ex justitia homini nihil debet; 2“ pax ct testimonium bonæ conscientiæ est præmium sufficiens justo, sicut conscientiæ remorsus sunt poena suf­ ficiens improbis ; 3° quia rigorosius impii punirentur priva­ tione vitæ qua sunt abusi ; 4° quia æternitas præmiorum et pœnarum, quæ naturali consecutione sequitur immorta­ litatem, videtur maxime contraria misericordia et sancti­ tati divinæ, et excedit merita atque demerita rationalis creaturæ. Resp. Nego iterum assertum. Ad primam probationem dico quod Deus nihil quidem nobis debet ex toto rigore justitiæ, seu ex condigno, ut theologi loquuntur : at debet aliquid nobis ex justitia late sumpta, seu ex condignitate : quia donis Dei nobis ex sua largitate collatis libere utimur ad virtutem vel abutimur ad vitium; et ita aut meremur aut demeremur apud ipsum Deum. Unde Deus sibi debet quod ad comple­ tam perfectionem perducat hominem, qui inchoatam perfec­ tionem libere suscepit ; et contra arceat a suprema felicitate qui donis divinis perversa libertate usus est. — Ad secundam rationem dico quod pax et remorsus conscientiæ sunt certe ART. IV. DE IMMORTALITATE ANIMÆ IIUMANÆ 145 kytzoiZ præmium virtutis et aliqua pœua vitii, sed insuffi■Ds omnino.Sæpe enim contingit quod ideo impii angores ■Bscientiæ sentiant, quia aeternam Dei vindictam formibnt; et præterea angores ipsi molestiores in principio pictorum, paulalim ob habitudinem ipsius vitii minuuntur, pn tamen crimina augeantur tum numero tum gravitate, poad vero justum, nemo non sentit, ad tranquillitatem ■nscientiæ, maxime conferre persuasionem quod a Deo matur in hac vita, amandus et praemiandus in altera Bterna et feliciori. — Ad tertiam, rationem respondeo quod •nservatio vitæ magis quam annihilatio justitiam Dei lanifestat, ut scilicet homo privatione bonorum puniatur "i eisdem bonis abusus est contra Dei amorem, ct in se entiat pœnam qui voluptatem inordinatam gustavit. Deinde i hæc ratio valeret, suicidii crimen inultum esset. — Ad variam rationem dico quod æternitas præmiorum et pœnaun est veritas certissima, deducta ex ipsa sanctitate et jus.11 divina, et ex ipsa natura ultimi termini ad quem per tortem sive bene sive male pervenit homo ; at immortalitas Eimæ est veritas omnino distincta et per se independens veritate æternitatis præmiorum aut poenarum, ut ex natura rgumentorum quæ attulimus aperte constat. Obqectio quarta. Immortalitas animæ humanæ per se seu b intrinseco ex duplici capite demonstratur, nempe ex ejus implicitate et ex ejus spiritualilate. Atqji neutro ex capite »test certo inferri immortalitas prædicta. Ergo dubia saltem st immortalitas animi humani ab intrinseco. — Probatur inor. Nam quoad simplicitatem, animadvertit Kant in sua rilicarationispurœ, animam humanam carere quidem quan­ tité extensiva, habere tamen quantitatem inlensivam, quæ instat pluribus gradibus, ita ut hi decrescere possint usque im in nihilum anima ipsa revertatur. — Quoad vero spiri­ talitatem, multis persuasum est non posse ex ipsa demonsalive inferri immortalitatem. fiesp. Concedo majorem et nego minorem. — Distinguo au­ ra primam partem probationis ejusdem minoris : quantitas tensiva constat gradibus, quasi enlitalibus realiter dis­ idís, nego-, quasi perfectionibus per mentem in una simici substantia animæ distinctis, concedo. — Anima non est mposita ex pluribus entitatibus, sed est simplex substantia, qua varios perfectionis gradus distinguimus (2, II, seqq.). sjusmodi autem perfectiones essentiales neque crescunt ZiCLURA. S»«mma philosophica. T. II. 10 146 PSYCHOLOGY. LIB. 1. CAP. III. DB VITA RATIONAL! SEU. neque minuuntur, quia esséntiæ rerum sunt immutabiles (0. 10, IV).— Ad secundam partem probationis dico quod, si spiritualitas confundatur cum sola simplicitate, concedi­ mus non posse ex ipsa immortalitatem inferri ; at si spiri­ tualitas substantiæ proprie accipiatur, quatenus importai independentiam a corpore et completam subsistentiam in ratione substantiæ (0. 27, IV), demonstrative infert (sicut reapse intulimus) immortalitatem. Dissensiones autem quoad valorem demonstrationis de intrinseca immortalitate animi nostri proveniunt ex non recte constituta natura spirilualitatis. Addit etiam doctissimus Melchior Canus, De Locis theol., Lib. XII, Cap. XIV, ad 5 : « Scotus et Jandunus videntur demonstrationes mathematicas quæsiisse. Si enim sapere ad sobrietatem vellent, et rei naturam, de qua disse­ ritur, attente perpenderent, sane intelligerent rationes, quæ animæ incorruptionem probant, non suadere, sed vincere, si non protervum et repugnantem, at certe docilem homi­ nem, et ad disciplinæ leges bene informatum. » —Cf. Bannes in P. I, Qu. LXXV, Artic. VI, §. in hac re sil prima conclusio: Dicere animæ (humanæ) immortalitatem non esse demonstra­ bilem per rationem, naturalem erroneum est. Quam conclusio­ nem fuse et solide demonstrat. Objectio quinta. Anima humana individuatur a corpore. Ergo dependet quoad esse a corpore, et consequenter de­ structo corpore, perit et ipsa anima. Respondet Biiluart (Tractat, de Opere sex dierum, Diss. Ill, Art. I), distinguendo antecedens : « Anima individuatur quoad perseitatem existentiæ, nego : quoad perseilatem in coramunicabilitatis, concedo. —Individuatio duo dicit: l°perseitatem existentiæ seu existere per se independenter ab alio tamquam a subjecto vel materia; — 2° incommunicabilitatem ulteriori supposito. Hanc habet anima a corpore ; perseitalem autem existentiæ a seipsa, quam corpori com­ municat, non propter dependentiam sed propter abundan­ tiam. » — Respondeo insuper cum S. Thoma, distinguendo idem antecedens : Anima humana individuatur a corpore, hoc sensu quod esse ejus individuatum dependeat a corpore nego; hoc sensu quod non habeat in se speciem completam, et consequenter non habeat esse completum individui spe­ ciei humanæ nisi in composito, concedo. — « De ratione animæ humanæ est quod corpori humano sit unibilis, cum non habeat in se speciem completam, sed speciei comple» ART. IV, DE IMMORTALITATE ANIMAI RUMANAS 141 Kntum sit in ipso composito. Unde quod sit unibilis huie ■t ilii corpori multiplicat animam secundum numerum, en autem secundum speciem; sicut et hæc albedo differt billa numero per hoc quod est esse hujus et illius subjecti, td in hoc differt anima humana ab aliis formis quod esse tum non dependet a corpore : unde nec esse individualum josa corpore dependet.»— Qu. de Anima, inter Dispp., rtic. III. — Cf. Artic. 1, ad 1 et 2. Objectio sexta. Instabis : Atqui anima humana ita indivi•atur a corpore, ut quoad esse a corpore dependeat. Ergo, te. — Probatur. Nam anima humana cum corpore oritur, i cum corpore adolescere atque senescere eam cernimus in iis et in nobis sentimus. Quod autem est hujusmodi non videir habere esse independenter a corpore, et corporis destruconisuperesse, — Hocargumentum versibus exornat Lucretius t rerum natura, Lib. Ill, ceterique materialist® extollunt. Resp. Nego subsumptum, Ad ejus probationem distinguo ajorem : Anima humana cum corpore oritur et ex corpore, yo : cum corpore oritur sed per actionem creativam. con­ do. — Deinde, anima humana adolescit atque senescit per cum corpore, nego; adolescit atque senescit per accidens, unseat. Et contradistincta minori in hoc sensu, nego con— Utique anima nostra non accipit existentiam antelam corpus efformetur, sed cum corpus generatur, anima imana creatur. — Neque anima adolescit aut senescit per : eadem enim est substantialiter in primo instanti suæ creamis, ac in ultima corporis senectute, et in æternitate : quia men a corpore aliquo modo juvatur ad explicandas vires ¡as intellectivas, non debet esse mirum si organismo cor­ ifeo, vel non explicato ut in infantibus, vel deficiente ut in nibus, vires etiam intellectivæ deficere per accidens videitur. Non tamen id absolute concessi ; siquidem, ut per perientiam notum est, quandoque attrito corpore, animus rior est in intelligendo, et quamvis in senibus vires cor­ nales deficiant, non deficit in ipsis neque sapientia neque udentia. « Anima, addo cum S. Thoma, non debilitatur bilitato corpore ; nec etiam sensitiva, ut patet per id tod Philosophus dicit in I de Anima, quod si senex cipiat oculum juvenis, videbit utique sicut et juvenis. Ex io manifestum est quod debilitas actionis non accidit propr debilitatemanimæ, sed organi. » — Qu. unica de Anima 1er Dispp. Artic. XIV ad 18. 148 PSYCHOLOGY. LIB. I. CAP. IV. DE ORIGINE ANIMÆ HUMANÆ. Aliæ objectiones desumuntur ex eo quod anima humana est corporis forma, sed eas solvimus in articulo superiori, ubi de animæ humanæ spiritualitate disseruimus. CAPUT QUARTUM DE ORIGINE ANIMÆ HUMANÆ Prologus. Determinata natura animæ humanæ, inquiren­ dum est (Prolog. in Cap. Ill) de ejus origine. Qua in re non concordes sunt opiniones philosophorum : alii enim transformismum vi ovïgmarvji generationis spontaneœ propugnant ; alii causam animæ assignant ipsam humanam generatio­ nem : et hi subdividuntur in traducianistas corporeos et in traducianistas spirituales; alii vero Deum auctorem imme­ diatum animarum humanarum faciunt, et subdividuntur in emanatistas et in creatianistas. Quapropter ut has omnes opiniones ordinate discutiamus, dicam : 1° de generatione spontanea-, 2» de traducianismo ; 3° de creatianismo. ARTICULUS PRIMUS (10) De generatione spontanea. I. Generationis spontaneæ notio. Generatio spontanea vocabulum novum est nostris hisce diebus in scholas invec­ tum, at quoad significationem est perantiquum. Consistit enim in cœca atque accidentali et progressiva explicatione materiœastatu bruloel informi ad vitalitatem, et successive usque ad vitam rationalem in homine. Quo sensu dixit De Lameltrie quod terra fuit primus uterus hominis : et Robinet quod omnes rerum species non sunt aliud quam naturœ tentamina ad homi­ nem efformandum. Ut quisque ergo per se videt, generatio spontanea recenliorum materialistarum, nonnisi vocabulo differt a Jortuito atomorum concursu antiquorum (C. 4). Sed videndum quo pacto recentiores materialist® procedant. II. Theoria circumstantiarum. Posito in materia bruta principio originario omnium viventium, affirmatum esi ABT. I. DE GENERATIONE SPONTANEA 149 omnia viventia eamdem præ se ferre structuram fundamen­ talem, eumdem fundamentalem organismum. Ex quo con­ clusum est quod omnes species viventium ab unica primitiva specie permanant. Hæc Cabanis, de Lamettrie, de Maillet, Robinet, Lamarck, Comte aliique. Modus autem multiplica­ tionis specierum explicatur a Lamarckio (1744-1829) per externas circumstantias, in quibus viventia ipsa existere contingit. Nam juxta conditiones seu circumstantias diver­ sas in quibus inveniuntur, enascuntur in viventibus neces­ sitates diversæ ad sese conservandum; necessitates autem diversæ suscitant diversa desideria; et hæc generant facul­ tates sibi correspondentes ; quæ et ipsæ generant organis­ mum aptum ad exercitium ipsarum facultatum. Organis­ mus vero explicatur et perficitur ope habitudinis ; quæ si deficiat, organismus ipse paulatim deficit, et ad nihilum reducitur, ut accidit in talpa quæ sub terra vivens, amisit oculos quibus non indigebat ; sed contra « habitudo, inquit Lamarck, infigendi digitos in carnes animantium ad eas devorandas, digitos gradatim separavit in quadrupedibus, quæ carnibus vescuntur, et ungues aduncas efformavit, qui­ bus ea instructa videmus ». Hinc unicum existit in hac theo­ ria animal, cujus species diversæ non sunt nisi modifica­ tiones et successivæ transformationes, seu palingeneses, ut vocabulo græco Bonnet appellat, product» ex circumstantiis diversis. III. Theoria selectionis naturalis. Theoriam Lamarckii amplexus est explicavitque Carolus Darwin (8, III) sed loco circumstantiarum, ad quas primus recurrit, ponit selectionem naturalem. Est autem hæc selectio naturalis, aptitudo insita cuiliLet animato individuo, qua spontanee in ipso accumu­ lantur accidentia conservativa et perfectiva, quæ per gene­ rationem transmittuntur, et ita progressu temporis crescunt in successivis individuis, ut novæ species animantium tan­ dem aliquando constituantur. Hinc homo non est nisi ani­ mal primitivum quod per successivas selectiones naturales pervenit ad speciem Orang-Outang, qui haberi debet ut pa­ rens immediatus, ope ejus selectionis, hominis rationalis.— Ut quisque perse videt,theoriaDarwiniana nonnisi accidenlaliter differt a theoria Lamarckiana, quæ et ipsa, ut supra diximus, nonnisi accidentaliter differt a sententia antiquo­ rum materialistarum, quorum errores recenset et refutat Aristoteles in primo Libro de Anima et in II Physic. PrincD 150 PSYCHOLOGY. LID. I. CAP. IV. DE ORIGINE ANIMÆ IIUMANÆ. pium enim fundamentale in hujusmodi theoriis est vitam resultare ex moleculis materiæ. IV. Theoria generationis seu evolutionis spontaneæ, quo­ cumque modo accepta, est metaphysice absurda. Probatur. Absurda est enim metaphysice theoria quæ nititur falsis principiis, non est nisi hypothesis arbitraria in suo initio, et contradictoria in suo processu. Atqui hujusmodi est theoria generationis, seu evolutionis spontaneæ quocumque modo accipiatur. Ergo theoria generationis seu evolutionis spon­ taneæ est metaphysice absurda. Major constat ex terminis j probatur minor. Nititur falsis principiis. Etenim principium radicale quo tota nititur, de vita nempe a solis viribus materiæ brutæ producta, est falsum tum respectu vitæ in genere (I, IV et seqq.), tum respectu vitæ sensitivæ (3, IV), tum maxime respectu vitæ spiritualis (8, III et seq.). Mirum autem est quod illud principium adversarii sine ulla probatione assu­ mant, quasi esset per se notum, cum tamen evidens sit illud esse falsissimum. —Addendum quod metaphysice loquendo est etiam theoria illa impossibilis, quia pervertit notionem speciei communiter a philosophis et a sensu communi ac­ ceptam et verissimam. Speciei enim nomine intelligitur es­ sentia quædam, et typus individuorum quæ in eadem specie sese multiplicant in mundo vi generationis. Loquimur de ani­ mantibus. Essentiæ autem aut immutabiles sunt aut nihil sunt (0. 10, IV), neque ex aggregatione accidentium resul­ tant (ib., VIII, ad 2). Unde transformatio darwiniana absurda omnino est, et metaphysicam omnino pervertit. — Audiatur S. Thomas referens et explodens opinionem similem theoriæ recentiorum evolutionistarum : « Alii dicunt quod1 illa eadem anima, quæ primo fuit vegetativa tantum, postmodum per actionem virtutis quæ est in semine, perducitur ad hoc ut ipsa eadem fiat sensitiva : et tandem ipsa eadem perducitur ad hoc ut ipsa eadem fiat intellectiva... Sed hoc stare non potest. Primo quidem, quia nulla forma substantialis recipit magis et minus, sed superadditio majo­ ris perfectionis facit aliam speciem sicut additio unitatis facit aliam speciem in numeris. Non est autem possibile, ut una et eadem forma numero sit diversarum specie­ rum. » — P. I, Qu. CXVIII, Artic. II, ad 2. — Animad­ verti insuper debet spiritualitatem animæ humanæ, utpote in independentia substantiali a materia essentialiter const:- ART. r. DE GENERATIONE SPONTANEA. 151 ■stam (8, I), uon posse a materia ipsa quocumque modo per ■xtnralem selectionem modificata obtineri. I .Von est nisi hypothesis arbitria in suo initio. Exorditur ■aim ab existentia cujusdam formœ primordialis, quæ virkre contineat omnes vitæ gradus in quos aut casu, ope cir■smstantiarum, aut vi selectionis sese gradatim explicat. Bed hujus formœ primordialis existentia non probatur ut jffec'um quoddam, fatentibus adversariis, Assumitur ergo ut hypothesis. Verum data etiam hypothesi, undenam hujusBo di forma existentiam accepit ? Aut a Deo Creatore, aut a i aateria ipsa bruta. Si primum, nonnisi arbitrarie fit recur­ sas ad illam formam primigeniam ut diversi vitæ gradus explicentur, cum per actum creativum, sicut S. Scriptura do­ cet, vere et sapienter explicentur species primitivæ viventium, ipse Tyndall evolutionista fatetur, aiendo : aut aperienda est \p>jrta libera et plenissima conceptionibus creationum aut crea­ tio est neganda un iversaliter [La foiet la science, etc. Discours iœnnotés de MM. Tyndall, etc., par M. l'abbé Moigno, p. 94). — Est ergo, juxta adversarios, illa primitiva forma a ma­ teria : video, inquit Tyndall [ib., pag. 95), in materia promis­ sionem et virtutem generandi quamlibet vitæ formam. Atqui probatur hæc assertio ? Probari saltem potest ab adver­ sariis Î Minime. Ipsi, inquit Tyndall sui immemor, aperte admittunt nullamprobationemsatisfacientemase adduciposse evolutionis vitæ sine prœvia demonstratione vitæ anterioris <»*-, pag. 96). Igitur ex confessione adversariorum habemus quod theoria evolutionista est hypothesis absolute arbitraria in suo initio, cum supponat formam primordialem sine ulla ratione. Est theoria contradictoria in suo processu. Denique adver­ sarii in probanda propria theoria contradictionem aperte in­ currunt. Nam, ut ex Lamarckio audivimus, circumstanti® eitrinsecæ excitant necessitates, desideria, facultates, organa, etc. Porro non negamus quod activitatis vitalis exercitium a causis extrinsecis sæpissime excitetur ; sed utcircumstantiæ excitent necessitates, desideria, aliaque hujusmodi, necesse est ut exerceantur in subjectum capax in se talium necessi­ tatum ac desideriorum, in subjectum nempe quod experia­ tur hæc omnia, aut saltem in potentia sit illa omnia expenendi ; quocirca subjectum vitale in illis circumstantiis tacite sed necessario supponunt adversarii, qui tamen ex circumstantiis vitale fieri per manifestam inconsequentiam 152 PSYCHOLOGIA. LIB. I. CAP. IV. DK ORIGINE ANIM.P. HUMANÆ. contendunt, ut recte notat F. Frédault in suo Traité d'anthropologiephysiologique et philosophique, Lib. II, Gap.I, §.!, n. IV. V. Theoria generationis seu evolutionis spontaneæ eat etiam physiologice absurda. Neque minus quam metaphysicæ exposita theoria repugnat physiologiæ. De principio vitali distincto a viribus chimicis et physicis plura ex phy­ siologia adduximus supra, Art. 1, n. VII. — Nunc directe contra theoriam Lamarckii refero experimentum decisivum quod Frédault, Op. et loe. prox, cit., transcribit ex J. Hun­ ter. Auctor iste pluribus experientiis repetitis atque variatis deprehendit ovum, quamdiu vivit virtute, vim habere resistendi actioni frigoris, quam vim amittit quando occi­ ditur per congelationem. Quod factum aperte demonstrat contra Lamarckium aliosque evolutionistas, circumstantias nihil esse ubi subjectum vi intrinseca et activa non sil præditum, ut valeat excitari et explicari ope circumstantia­ rum. Deinde theoria Lamarckii, Darwinii aliorumque tota niti­ tur hypothesi de unitate primitiva animalis et successiva vari abi litate specierum. Quoad unitatem genericam nulla difficultas ; in genere enim omnia animantia conveniunt. Tota igitur quæstio est de variabilitate specierum. Porro hæc variabilitas contrariatur experientiæ. Etenim descriptio, e. g., quæ in libro Job (XXXIX, 19 et seqq.) habetur de equo, eadem est ac illa quam habet Virgilius, corresponde! adamussim naturæ equi quem videmus. Pariter Aristoteles tracta­ tum de animalibus scripsit, et descriptiones dat correspon­ dentes nostris animantibus sine ulla minima variatione. Cuvier, in suo Discours sur les révolutions du globe, affirmat se examini subjecisse animantium figuras quæ in obeliscis Ægyptiorum sunt impressæ, easque perfectissime nostris animantibus respondere deprehendit; idem pariter sibi constavit ex analysi mummiarum quæ Geoffroy Saint-Hilaire collegerat in omnibus Ægypli partibus. Quibus factis adduc­ tis a Cuvier alia sinrlia addidit novissime Godron in Opere quod 1859 edidit Parisiis : De l'espèce et des races dans les êtres organisés, et spécialement de l'unité de l'espèce humaine. Sed præterea addit Cuvier cum Buffon, si adversariorum hypothesis vera esset, cum ossa petrificata inveniantur in stratis terræ, saltem nonnulla ex his ossibus novas species illa animantium intermediarias ostendere deberent, sicut ART. ». DE TRADUCIANISJtO. 453 revera demonstrant animantia specierum adhuc existentium vel aliarum, non intermediarum sed perfectarum, quæ pe­ rierunt. At nihil geología adinvenit : quod quidem quamvis sit argumentum negativum, plane tamen demonstrat arbiirariam hypothesim adversariorum, qui saltem facta factis deberent opponere, ut jus haberent contradicendi metaphysicæ. Equidem differentiæ quædam inveniuntur, sed mere accidentales in figura, colore, magnitudine, provenientes ex locis diversis, ex cibo et aliis consimilibus causis ; sed nulla in specie, quæ est eadem et immutabilis hodie, sicut fuit in remotioribus epochis. Adversarii recurrunt ad commixtionem animantium diversæ speciei ad novas species explicandas; sed, iterum respon­ det Cuvier, huic objectioni contradicit experientia. Natura enim præfatæ commixtioni adversatur, ut species primitivæ integræ conserventur : et quando studio et hominis præpotentia commixtiones illæ procurantur, aut novæ generationes non habentur, aut si habentur, ut in mulo, species mixta aut infecunda omnino est, aut productio non excedit limites ali­ quarum generationum. Hoc autem evidenter ostendit cuilibet ratione utenti immutabilitatem specierum, et ordinatum processum generativum individuorum a proprio typo specilico. Hinc facto ipso destruitur hypothesis transformationis. Consulatur hac de re pluries laudatus Frédault, Op. cit, Lib. 1 per totum, ubi compendiose et solide tum ratione tum experientiis physiologorum et geologorum primi subsellii refutat doctrinam de specierum transformatione. Videsis etiam quæ nos ipsi scripsimus in Propœdeulica, etc., Lib. I, Cap. Ill, 8. ARTICULUS SECUNDUS (H) De traducianismo. I. Traducianismi notio. Rejecta igitur doctrina do genera­ tione spontanea cum variis suis modificationibus, ad traducianismum accedimus. Est autem traducianismus, generatim sumptus, doctrina, qua ponitur quod homo generat totum hominem. In hoc systemate ponitur quidem Deum creasse pri­ mum hominem, ac proinde esse causam mediatam omnium 154 ÍSTCIIOLOGIA. LIB. I. CAP. IT DE ORIGINE ANIMÆ HUMANÆ. hominum, sed protoparenti potestatem dedisse sese multi­ plicandi virtute efficiente propria, quamvis participata, tum quoad animam, tum quoad corpus. II. Traducianismus corporeus. At hic diligenterduæ species traducianismi sunt distinguendae, traducianismus corporeus, et traducianismus spiritualis, qui etiam nunc dicitur Generatianismus. Traducianismus corporeus exorditur a principio quod anima humana sit materialis quoad intrinsecam suam substantiam, et quod simili cum brutis animantibus conditione subsistat, ut S. Hieronymus scribit Epist. 165 inter Epist. S. Augustini {Edit. Maurin.), Unde et animæ humanæ eamdem ac animæ brutorum originem habent, nempe corpulentis seminibus exoriuntur, ut ipsemet Augustinus de Tertulliani iraducianismo scribit Epistola CXC (al. 157) ad Optatum, Cap. IV, n. 14, seu. ut Scholastici dicunt, educuntur de poten­ tia materiæ. Hunc traducianismum docuerunt Tertullianus, hærctici Apollinaristæ et Luciferiani, atque illum amplec­ tuntur materialist® omnes. III. Critica. De hoc traducianismo sufficit animadvertere quod per ipsum directe spiritualitas et immortalitas animæ humanæ negantur. Spiritualitas : nam in hac opinione formatio totius homi­ nis, animæ scilicet et corporis, semini ut causæ efficienti tri­ buitur. Quocirca, ut recte ratiocinatur S. Thomas Contra Gentiles, Lib. II, Cap. LXXXVI, semen est subjectum aut animæ aut virtutis producentis animam. Atqui sive unum sive alterum eligatur, anima humana a semine materiali depen­ det, et vires materiæ ex necessaria consequentia excedere nullatenus potest. Quod est thesis materialismi, et negatio spiritualitatis (8,1). HincmeritoS. Augustinus incitata Epis­ tola ad Optatum de traducianistis corporeis loquens (loc. cit.) ait : « Illi qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis semini­ bus exoriri : quo perversius quid dici potest ? > Eadem ha­ bet de Genesi ad litteram, Lib. X, Cap. XXI. Immortalitas : namque si anima in suo fieri et in suo esse a materiæ viribus dependet, dissoluta materia, necesse est ut pereat, eo modo quo de anima brutorum animantium de­ finivimus (♦, II). Hæc ratio exponitur a S. Thoma loco citato Contra Gentiles : qui in Summa theologica, P. I. Qu. CXVIII. ABT. II. DE TRADUCIANISMO. 155 Artic. II, duplicem hanc nostram rationem contra traduciapismum corporeum urget : < Impossibile est virtutem actinm. quæ est in materia, extendere suam actionem ad pro­ ducendum immaterialem effectum. Manifestum est autem quod principium intellectivum in homine est principium transcendens materiam : habet enim operationem in qua eon communicat corpus. Et ideo impossibile est quod virtus quæ est in semine, sit productiva intellectivi principii. Simi­ liter etiam, quia virtus, quæ est in semine, agit in virtute animæ generantis, secundum quod anima generantis est ac­ tus corporis utens ipso corpore in sua operatione ; in opera­ tione autem intellectus non communicat corpus. Unde virtus intellectivi principii, prout intellectivum est, non potest ad semen pervenire. Et ideo Philosophus in libro II, De Genera­ tione animalium dicit : Delinquitur intellectus solus de foris advenire. Similiter etiam anima intellectiva, cum habeat ope­ rationem vitæ sine corpore, est subsistens, ut supra habitum est ; et ita sibi debetur esse et fleri : et cum sit immaterialis substantia, non potest causari per generationem, sed solum per creationem a Deo. Ponere ergo animam intellectivam a "enerante causari, nihil est aliud quam ponere eam non sub­ sistentem, et per consequens corrumpi eam cum corpore. Et ideo hæreticum est dicere, quod anima intellectiva traduca­ tur cum semine. > IV. Traducianismus spiritualis. Traducianismus spiritua­ lis in hoc differt a traducianismo corporeo, quod hic consti­ tuit semen humanum ut subjectum et causam efficientem animæ humanæ, eo modo quo granum frumenti est subjec­ tum et causa efficiens vegetabilis ; sed in traducianismo spi­ rituali semen corporeum non est nisi instrumentum vel or­ ganum quo anima generantis influit animam in generatum, quæ ab anima generantis est et traducitur, lanquam lucerna de lucerna accendatur, et sine detrimento alterius alter inde ignis existât, juxta similitudinem adhibitam a S. Augustino in eadem Epistola ad Optatum, Cap. IV, n. 15. — Hæc quoad substantiam, sed quoad modum explicandi originem animæ ex anima, non una est sententia defensorum hujus opinionisNam alii ponunt inesse animæ incorporeum semen, quod aut sua quadam occulta et invisibili via seorsum ex patre currat in matrem cum fit conceptus in femina, aut in semine corporis lateat, ut ibidem narrat S. Augustinus, cui semen incorporeum latens in semine corporis incredibilius videtur. Et revera hæc 156 PSVCUOLOGIA. LIB. I. CAP. IV. DE ORIGINE ANIMÆ HUMANÆ. secunda hypothesis reducitur ad traducianismum corporeum ut ex supra dictis n. III est manifestum. Imo, ut Cardinalis Norisius fatetur in suis Vindiciis Augustinianis, Gap. 4. §.3, extra dubium est, semen ipsum incorporeum, seu materiam spiritualem, ex qua anima fieret, visam fuisse difficilem Augustino, ut patet ex Lib. Vll De Genesi ad litteram Cap. VI et seq. — Revera enim materia incorporea quæ, ut refert noster Ferre in P. I, Summce Theologiœ S. Thomœ, Tom. Ill, n. 654, esset quoddam primum receptivum formæ substantialis omnino indivisibile incapaxque quantitatis, est mera hypothesis quæ nulla ratione sive a priori sive a posteriori probatur, ac proinde a philosopho non acceptanda quamvis dicatur eam non displicuisse Alensi , Richardo, Aureolo, aliisque doctissimis viris, qui tamen traducianis­ mum sive corporeum sive spiritualem improbant. — Unde alii, semine spirituali posthabito, dicunt animam esse quidem ex anima, modum tamen a nobis ignorari : quæ explicatio non placet Frohschammer, qui in Libro quem inscripsit Defensio Generatianismi, concedit parentibus potestatem creandi animas filiorum : « Generatione parentum, in­ quit, homo secundum corpus et animam oritur vi potestatis creandi secundariæ, quæ naturæ humanæ immanens et in prima rerum origine a Deo collata est... Itaque generatio esi actus creationis naturæ humanæ, est creatio ex nihilo, per potentiam secundariam a Deo humanitati collatam. » V. Traducianismus spiritualis, seu generatianismus admit­ ti nequit. Quidquid ab alio producitur, aut producitur ex nihilo aut ex aliquo præsupposito. Atqui anima humana (ilii non potest ab anima patris produci neque ex nihilo ne­ que ex aliquo præsupposito. Ergo anima humana filii non potest produci ab anima patris; et consequenter traducianismus spiritualis admitti nequit. — Major certa est : nam quamvis possit ignorari modus determinatus quo res aliqua producatur, certissimum tamen est eam debere per causam trahi aut ex nihilo, aut ex aliquo subjecto præsupposito ac­ tioni ipsius causæ. — Minor vero probatur. Et imprimis quod pater non trahat animam filii ex nihilo, cordatiores omnes philosophi concedunt : solus enim Deus habet infinitam po­ tentiam, necessariam ad creationem, qua totum esse ex nihilo ad existentiam producitur (C. 7, III et seqq.). — Altera vero pars minoris probatur : nam hoc præsuppositum aut esset anima ipsius patris producentis animam filii, aut materia ART. n. DE TRADUCIANISJIO. 457 ■■ardam spiritualis, aut materia corporea. Atqui nihil hoBm potest dici. Ergo neque ex aliquo præsupposito anima Blris potest in lilium animam traducere. —Major completa ■t, et admittitur a traducianistis, ut patet ex declaratis in ■emero præcedenti. — Probatur minor. I Xon ex anima patris. Haberemus enim in hac hypothesi Bnanalismum stricte sumptum, scilicet partem animæ geLrantis transeuntem in animam constituendam generati, ped hoc est omnino impossibile, quia anima humana est es■fntialitcr simplex (7, II), ct ideo omnino imparlibilis, neque ■otest in tot frusta dividi, quot filii generantur. Non ergo «i anima patris. I Xon ex materia spirituali. Imprimis jam vidimus hoc seken spirituale gratis poni, et ipsi Augustino incredibilius fcsum fuisse. Deinde posito etiam quod materia ista spirijtealis revera detur, illa semen animæ humanæ esse nequit, ■fun in hac hypothesi anima esset essentialiter composita ex kirilu et materia illa, sicut proportionate homo componiitnr essentialiter ex anima ct corpore, et quodlibet corpus ex kateria et forma (C. 17, II et seqq.). Ergo anima humana ■ræcisa ab illa materia spirituali non esset subsistens; seu et Angelicus dicit P. I, Qu. XG, Artic. Il, substantiœ spiri­ tuales invicem transmutarentur. Gf. Qq. Dispp. De spiritua­ libus creaturis, Artic. I, et De anima, Art. VI. Non ex materia corporali. Secus enim haberetur traducianismus corporeus, ut omnes concedunt: sic, inquit, loc. cit., S. Thomas, anima humana esset naturæ corporeae. VI. Traducianismus rosminiamis. Antonius Rosmini traducianismo adhæsit, at cum hoc temperamento. In genera­ tione humana eadem phænomena experimur quæ in aliorum animantium generatione conspicimus. Ergo idem effectus obtinetur, nempe anima sensitiva. At quomodo anima sen­ sitiva est in homine simul intellectiva? Ex divina illumina­ tione, quæ a solo Deo producitur in anima illa ; vi enim hu­ jus illuminationis anima nostra, seu actus sensitivus elevatur a Deo ad attingendum intelligibile, ct sic anima sensitiva iit intellectualis. « Unde in generatione individui speciei huma­ næ concurrunt duæ causæ simul operantes, homo genera­ tione, et Deus manifestatione suæ lucis : homo ponit animal, Deus creat animam intelligentem in eodem instanti quo ani­ mal humanum ponitur, creat animam eam illuminando splendore vultus sui, ipsi participando aliquid sui, ens ideale, 158 rSYCHOLOGlA. LIB. I. CAf. IV. DE ORIGINE ANIMÆ HUMANÆ. quod est lumen creaturarum iutelligenlium. » Hæc Rosmi nius, Antropología, Lío. IV, Cap. V. n. 831, eteamdem doc­ trinam habct in sua Psgcologia, Lib. IV, Cap. XXIII, Dell'ori­ gins dell'anima inlellelliva, nec non in Theosophia, Vol. I. n. 646. Hæc opinio rosminiana non est nova. Etenim S. Tho­ mas, P. I, Qu. CXVIII, Artic. II, ad 2, refert quod nonnulli dicebant quod ipsa eadem anima sensitiva in homine per generationem traducta, fiat intellectiva non quidem per vir­ tutem activam seminis (ut affirmat traducianismus corporeusj sed per virlutemsuperioris agentis, scillicelDei deforis illus­ trantis, Cf. inf. Art. 15, de pantheismo Averroës. VII. Critica. Sed hoc, subjungit immediate S. Thomas, stare non potest. Et en ratiocinatio Angelici Doctoris. Aut id quod causatur ex actione Dei illustrantis animam sensiti­ vam in homine est aliquid subsistens ; et in hoc casu erit aliud per essentiam ab anima sensitiva præexistens, quæ non erat subsistens (4, II) ; et sic redibit error ponentium plures animas esse in homine. Aut illustratio illa non est aliquid subsistens, sed quædam accidentalis perfectio animæ sensitivæ præcxislentis : et sic ex necessitate sequeretur quod anima intellectiva nonnisi accidentaliter differret ab anima exclusive sensitiva, et quod homo accidentaliter solummodo differret a bestia ; sed præterea anima intellectiva per accidens esset corruptibilis, sicut per accidens corruptibilis est substantia animæ brutorum, quod est impossibile. Hinc recte S. Augustinus Lib. VII de Genesi ad litteram, Gap. XI, scribit: « Cavendum est ne quædam transla­ tio animæ fieri a pecore in hominem posse credatur (quod veritati fideique catholicæ omnino contrarium est) ; si conces­ serimus irrationalem animam veluti materiam subjacere, unde rationalis anima fiat. Sic enim fiet, ut si hæc in meláis com­ mutata, erit hominis ; illa quoque in deterius commutata (wZ puta, deficiente illustratione rosminiama) sit pecoris. De quo ludibrio quorumdam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt, nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse senserunt. > Equidem Augustinus de metempsychosi loquitur directe, at ratio ab ipso assignata contra hunc errorem congruit cum ratione S. Thomæ contra traducianismum antiquorum et scholæ rosminianæ. Hinc S. G. S. 0. die 14 decemb. 1887 damnavit ac pros­ cripsit propositiones, quibus Rosminius hanc suam doctri­ nam enunciaverat, scilicet : ABT. II. DE TRADUC1AN1SM0. 159 (IX . « Non répugnai ul anima humani generatione mulfe: tur; ita ut concipiatur cam ab imperfecto, nempe a ■u sensitivo, ad perfectum, nempe ad gradum intellec■m, procedere. (XXI). « Cum sensitivo principio intuibile iit esse, hoc solo r.u. hac sui unione, principium illud antea solum sentiens, c: simul intelligens, ad nobiliorem statum evehitur, na­ tam mutat, ac iit intelligens, subsistens atque immortale. (XXII). « Non est cogitatu impossibile divina potentia fieri Bse, ut a corpore animato dividatur anima intellectiva, et Kim adhuc maneat animale : maneret nempe in ipso, tam­ tam basis puri animalis, principium animale, quod antea i eo erat veluti appendix. » VU. Nota I. Solvuntur difficultates. Objectio prima. In «nine non est nisi una anima, quæ est simul intellectiva, Bsitiva et nutritiva. Atqui anima sensitiva est ex traduce. igo et ex traduce est anima intellectiva. Resp. Concedo majorem, et distinguo minorem: Anima asitiva formaliter est ex traduce, concedo ; anima virtual!r sensitiva sed formaliter intellectiva est ex traduce, nego. •Concedimus animam formaliter et exclusive sensitivam, : est anima brutorum, ex traduce seu, ut S. Thomæ. P. I, ï. XC. Artic. I. ad 3, verbis utar, ex virtute activa quæ est i semine ex anima generantis derivata. At anima humana ïamvis in nobis sit principium sensationis et vegetationis, m tamen per sensationem, sed per intellectionem constidtur in propria natura, et ideo subsistens est subsistentia impleta in ratione substantiæ (0. 27, IV), neque ex traduce jlest ullo modo ad existentiam pervenire. Objectio secunda. Instabis. Atqui ratio intellectualitatis non :stat quominus anima humana eamdem originem habeat : anima brutorum animantium . Ergo redit præcedens obctio. — Probatur antecedens : Quæ sunt ejusdem generis, ibent eumdem productionis modum. Atqui anima mere nsitiva et anima sensitivo-intellectiva suntejusdem generis. - Ergo, non obstante intellectione, anima humana et anima insitiva habent eumdem productionis modum. Resp. Nego subsumpl. Ad ejus probationem respondeo, stinguendo majorem . Quæ sunt ejusdem generis habent rmdem modum productionis, nisi obstet ratio specifica, «ncedo; si obstet, nego. — Distinguo etiam minorem : anita humana et anima brutorum suntper se in eodem genere, 160 PSYOIOLOGIA. LIB. I. CAP. IV. DE ORIGINE ANIMÆ HUMANÆ. nego-, ratione compositorum, quorum sunt formæ, concedo; et nego conseq. — Jam dixi quod quamvis anima humana exerceat in homine munera scnsibilitatis, tamen essentia sua independente a corpore in esse et in agere, toto ccolo differt ab anima sensitiva; unde ratio specifica animæ humanæ, cum in hac independentia sita sit, obstat quominus fiat ex traduce. Distinxi pariter minorem, quia neque anima sensi­ tiva, neque anima intellectiva sunt proprie in genere vel in specie : homo enim et bruta proprie species dicuntur, neque anima est qenus, sed animal. — Gf. S. Th. II Contra Gen­ tiles, Cap. LXXXIX, ad 1. Objectio tertia. Ea quæ habent unum esse, ab actione unius agentis producuntur. Atqui anima et corpus habent unum esse in homine. Ergo ab ipsa actione generantis, qua corpus producitur ex traduce producitur et anima. ñesp. Distinguo majorem : Quæ habent unum esse ab ac­ tione unius agentis producuntur, si sint virtuti agentis pro­ portionate, concedo ; si non sint proportionate, nego. Et data minori, nego conseq. —- Anima humana est superior virtute generantis ; unde ab eo quamvis producatur corpus, non potest produci anima. Audiatur S. Thomas : < Batió illa, inquit, locum habet in diversis agentibus non ordinatis ad invicem. Sed si sint multa agentia ordinata, nihil prohibet virtutem superioris agentis pertingere ad ultimam formam ; virtutes autem inferiorum agentium pertingere solum ad aliquam materiæ dispositionem; sicut virtus seminis dispo­ nit materiam, virtus autem animæ dat formam in genera­ tione animalis. Manifestum est autem ex præmissis quod tota natura corporalis agit ut instrumentum spiritualis vir­ tutis, et præcipue Dei. Et ideo nihil prohibet, quin formatio corporis sit ab aliqua virtute corporali, anima autem intel­ lectiva sit a solo Deo. » — P. 1. Qu. CXVIII. Artic. II. ad 3. — Cf. Contra Gentiles, loc. cit., ad 3. Objectio quarta. — Pater est pater filii. Sed filius est ex anima et corpore. Ergo pater est pater tum corporis tum animæ flesp. Distinguo conseq. : est paler tum corporis tum animæ sed diversa ratione, concedo; eadem ratione, nego. — Pater est pater corporis filii, quia virtute activa seminis, quod est ab ipso, efficienter concurrit ad formationem illius corporis; est autem pater filii quoad animam, non quasi efficiat ipsam, sed quia, ut S. Thomas dicit P. I, Qu. cit. ad 161 ART. III. DE CREAT1ANISÏ0. B..i er virtutem seminis ejus disponitur materia ad susceptio■ri talis formæ : quæ quia est terminus connatural!» ipsius Ktionis seminalis patris, ideo actio generativa patris termifcatur connaturaliter ad totum filii, et dicitur vere pater filii. [ IX. Nota II. De termino generationis. Ad majorem expli­ cationem præcedentis responsionis addo doctrinam scholasneam quoad terminum generationis. Scholastici duos termi­ nos generationis distinguebant, et alius dicebatur ab ipsis lerminus qui; et est id quod existit et terminat ipsam gene­ ra: ionem ut quod, e. g. filius ; — alius autem dicebatur ter­ minus quo, jui non est id quod proprie generatur et per ■e existit, sed est ratio qua genitum constituitur, ut est forma substantialis. Vi autem generationis quatuor producuntur : 1“ forma substantialis, qua res generata constituitur in de­ terminata specie (G. 16, IV) ; — 2m compositum ex materia kt forma, seu compositum physicum (ib.) ; — 3® persona seu suppositum (0. 29, II), quod resultat ex essentia et subsis­ tentia {ibid.) ; — 4® proprietates seu attributa, quæ essen­ tiam necessario consequuntur (L. 4, III). His præmissis, aiebant formam substantialem esse ter­ minum partialem quo generationis, quia forma non est id quod est, sed est id quo subjectum (terminus qui gene­ rationis) est : pariter dicebant esse terminum quo genera­ tionis , totalem tamen, compositum physicum, quod est natura, quia, ut dictum est de forma, non existit natura »?d existit suppositum vel persona, mediante natura. Ter­ minus autem qui generationis est id quod existit, nempe suppositum vel persona. Et quia proprietates consequuntur naturam, ideo proprietates sunt terminus etiam secunda­ rius generationis. Quia ergo generatio ex se dicit ordinem ad suppositum et ad ipsum terminatur : ideo generatum, in suppositis humanis, est vere, proprie et formaliter filius geneiantis. — Cl. Goudin, Phys., P. III, Disp. unie.. Qu. I, Artic. II. ARTICULUS TERTIUS (12) De creatiamsmo. I. Emanatistarum error. Pythagoras et Stoici ex antiquis, foiret et pantheistic omnes ex recentioribus docent animam Z1CUIKÁ. Summa philosophica. — T. II. .11 Î62 PSYCHOLOGY. LIB. I. CAP. IV. DE ORIGINE ANIMÆ HUMANÆ quidem a Deo esse immediate, sed adduut ipsam esse per emanationem ipsius substantiæ divinæ, eo modo, quo de einanatisino mundi in Cosmología (Art. 5) diximus. Hoc errore imbutos fuisse Manichæos affirmat S. Augustinus, de Genesi ad litteram, Lib. VII, Cap. XI, n. 17. Ex triplici capite ortum esse hunc errorem probat S. Thomas, Contra Gentiles, Lib. Il, Cap. LXXXV. Primo quidem ex materialismo quo negabatur substantia spiritualis, et Deus ponebatur nobilis­ simum corpus, de cujus corporis natura dicebaturesse anima; deinde ex eo quod ponebatur intellectum omnium hominum esse unum et separatum, qui quidem non potest esse nisi Deus; tertio denique ex nobilitate animæ humanæ ad simi­ litudinem Dei factæ, cujus proinde dicebatur emanatio quædam substantialis. Verum hujusmodi error est prorsus intolerabilis. Quum enim, ita ratiocinatur loc. cit., n. 7, S. Thomas, substantia divina sit simplicissima atque ideo omnino impartibilis, non potest aliquid substantiæ ejus esse anima, nisi anima sit lota substantia divina; ac proinde unica, increata, æterna, infinita, perfectissima. Quod quidem est prorsus absurdum et conscientiæ nostræ manifeste repugnans. Cf. S. Thomas, í6írf.,ubi sex aliis rationibus hunc psychologicum emanatismum refutat et fundamenta adversariorum convellit, et S. Augustinus de Genesi ad litteram, loc. cit., et Lib. VII, Cap. II. Hoc ergo errore repudiato, de creatianismo directe dicen­ dum est. II. Quæstionis natura. Quia generationis spontaneæ absurditas supra a nobis fuit demonstrata, infertur animam primi hominis fuisse immediate a Deo creatam. Et in hanc senten­ tiam, quæ de fide est, manifeste traditam in sacra Scriptura, omnes philosophi et theologi catholici conveniunt, imo et reliqui cordatiores philosophi tum antiqui tum recentiores. Sed quæstio est de animabus singulorum hominum, utrum et ipsæ, sicut illa prima, a Deo creentur immediate : et con­ sulto dico immediate, quia quod creentur mediate saltem, nulli dubium est, admisso quod anima primi hominis sit a Deo creata. Declarata natura quæstionis sit conclusio : III. Singulæ animæ humanæ creantur immediate a Deo. Divido conclusionem in duas partes, claritatis gratia : in prima parte probo quod singulæ animæ humanæ creantur, in secunda parte quod immediate creantur a Deo. Singulæ animæ humanæ creantur. Imprimis hæc pars con- ART. III. DE CREAT1ANISM0. 163 isionis est corollarium eorum quæ diximus contra traduinismum et contra generationem spontaneam in superiori5 articulis. Si enim anima humana non est neque ex tra­ ce sive corporeo sive incorporeo, neque ex vi generationis ontaneæ ex materia vel ex anima brutorum, neque est per lanationem divinæ substantiæ, reliquum est quod fiat ex lilo seu per creationem. — Sed probatur directe conclusio •done quam habet S. Thomas, P. I, Qu. XG, Artic. II. — îri alicujus rei est via ad esse ipsius. Ergo eo modo comtit alicui subjecto fieri, quo ei competit esse. Sed illud oprie dicitur esse, quod in suo proprio esse subsistit et n in alio, quia quod in alio subsistit, magis est subsistenquam sui : unde color dicitur esse hominis. Et hinc est od solæ substantiæ, quia solæ subsistunt, proprie sunt tia, hoc est esse habentia. Ergo fbrmæ non subsistentes n fiunt per se, sed per se fit compositum ; at formis per se 'isistentibus convenit fieri per se. Atqui anima humana forma per se subsistens (8, I et seqq.). Ergo ipsi per se npetit fieri, sicut per se competit esse. Sed non potest •i ex subjecto præjacente neque materiali neque spirituali, pie per divinæ substantiæ emanationem, ut ex dictis ;et. Ergo ipsi competit essentialiter quod fiat ex nullo ijecto præsupposito ; quod est fieri per creationem. Sinlæ igitur animæ humanæ creantur, quia singulæ sunt isdem naturæ. Singulæ animæ humanæ creantur immediate a Deo. Ani£ enim humanæ creantur, ut hucusque probatum est. Sed :are est actio solius Dei immediate, ut supra diximus coni Frohschammer (Artic, prœc., n. IV, seq.). Ergo singulæ imæ immediate creantur a Deo. IV. Nota I. Mens S. Augustini circa originem animæ manæ. Quod S. Augustinus dubius hæserit circa originem imarum singulorum hominum, nemo negat. « Quarum tem rerum atque causarum consideratione promoveor, ut neutram assertionem meus inclinetur assensus, sed adhuc r utramque disceptem. » Hæc scribit epistola GXG (edit, tr.) ad Optatum, et similia habet de [Genesi ad litteram, . X, Gap. XXI ; de Anima et ejus origine, Lib. I, Gap. XV ; de itate Dei, Lib. XI, Gap. XXIII ; de Libero arbitrio, Lib. III, . XXI; Retractationum, Lib. II, Gap, XLV, et aliis in locis. jam probavi in superiori articulo, n. Ill, a S. AugusI improbari traducianismum corporeum. Mente igitur ipse <64 PSTCHOLOGIA. LIB. I. CAP. IV. DE ORIGINS ANIM.E HL’BANS fluctuabat inter traducianismum spiritualem et creatianismum. Attamen animadversione dignissimum est creatianismum non certo constasse Augustino unice propter argu­ mentum extrinsecum, hoc est propter propagationem peccati originalis. Id luculenter est manifestum non solum ex epistola citata ad Optatum, sed etiam ex Epistola data S. Hieronymo, in qua hæc scribit : < Illa de animarum no­ varum creatione sententia (quam S. Hieronymus defendebat), si hanc fidem fundatissimam {de transmissione peccati ori­ ginis) non oppugnat, sit et mea ; si oppugnat, non sit et tua. » Quoad vero rationes intrinsecas Augustinus prætulit creatianismum traducianismo, quidquid in contrarium affirmet Frohschammer. Etenim in Epistola citata ad Optatum, Gap. IV, postquam innuit traducianismum favere doctrinæ de transmissione peccati originalis, statim addit, loquens de semine spintuaii unde animæ fierent : Et 'si perit (semen illud), quomodo ipsa cujus mortale semen est, immortalis est anima ? Subsistentia ergo animæ humanæ,et consequenter ejus immortalitas mentem Augustini retrahebant a tradu­ cianismo amplectendo; et hæc ratio intrinseca est quæstioni de origine animæ, et eam meditati sunt Scholastici et de­ monstrativam probarunt, ut videre est in numero præcedenti. Qua autem ratione creatianismus fidem fundatissi­ mam transmissionis peccati originis non oppugnet, explicat S. Thomas I-II, Qu. LXXXI, Artic. I, et post ipsum ceteri Scholastici ; et hæc explicatio non est aliena a mente S. Au­ gustini, ut videre est in Lib. III. De libero arbitrio, Gap. XX. V. Nota II. Doctrina Ecclesiæ Catholicae et creatianismus. « Tempore Augustini, inquit S. Thomas, Leet. Ill in Cap. XIV Epistolæ S. Pauli ad Romanos, nondum erat per Ecclesiam declaratum quod anima non esset ex traduce. » — « Nunc autem, inquit doctissimus Melchior Canus, Lib. XII, Loc. Theol., Gap. XIV, ad 1, cum post ea tempora theologorum fideliumque omnium consensu firmatum sit, animum non per generationem sed per creationem existere, sine dubio ad fidem illa quæstio pertinet. » — Hanc quidem sententiam sapientissimi Theologi admitto in hoc sensu quod iraducianismusspiritualis (de corporeo namque certum est quod sit hærelicus) sit erroneus, hoc est doctrinæ commu­ niter in Ecclesia catholica receptæ de creatianismo adversus ; ai abstineo a dicendo spiritualem traducianismum hœresim, et creatianismum dogma fidei, quia nulla est in Ecclesia de ART. in. DE CBEATIANISMO. 465 Hr re definitio proprie formalis. Quod vero creatianismus ^■doctrina Ecclesiæ, seu, ut theologi dicunt, doctrina cathd■ts. et traducianismus spiritualis doctrina erronea, utpote K: catholicæ doctrinæ oppositus, ex multis documentis ► - siasticis probari potest. ■ Prioribus quidem Ecclesiæ saeculis, præsertim exorta BE-iulo V hæresi pelagiana, non una fuit inter Patres circa fcginem animæ humanæ sententia, praecipue ratioue trans■Kijuis peccati originalis, quod hæresis pelagianacavillis Sociabatur : quæ dubia per plura sæcula extiterunt. S. Leo ■amen IX (1049-1054), in Epistola sua dogmatica ad Petrum ■piscopum data, recensens summa fidei capita quæ tenet ■emana Ecclesia, inter ipsa creatianismum ponit singulaanimarum et non solius animæ Adæ,ut patet ex his krbis : « Animam (humanam) non esse partem Dei, sed ex Einilo creatam ; et absque baptismate originali peccato Ubnoxiam credo et prædico... Hanc fidem Sancta Romana e: Apostólica Sedes corde credit ad justitiam et ore confiIfetur ad salutem. » — Cf. Labbe, Collect. Concilior. Tom. US (Venetiis, 1730), col, 1346. — Quæ verba S. Pontificis ■ra mente forte habebat S. Thomas cum Qu. III. De poten­ tia inter Disputatas, Artic. IX, de sententiis tum tradutianismi tum procreationis animarum ante corporis for­ mationem loquens, et referens dubium augustinianum, dicit : poslmodum judicio Ecclesiæ sunt damnalœ. Hinc Petrus Lombardus , II. Sententiarum, Dist. XVII, S. Tho­ mas passim, S. Bonaventura in IL Dist XVII, Qu. III, Artic. II, absolute pronuntiant creatianismum esse doctri­ nam Ecclesiæ Gatholicæ, et erroneum dicunt traducianismum tum corporeum tum spiritualem. Hos autemmagislros inquit Estius, II. Dist. XVII. §.XII, tota posteriorum theologorum schola magno consensu secuta est. Nec ab hac Estii sententia dissentiunt Norisius, Vindicta; Augustinianœ, Cap. IV, §. Ill, Klee in sua Historia dogmatum, P. II. Cap. III. §.3, ipse Frohschammer in sua. Defensione Generalianismi. Addendum quod cum de origine animæ humanæ inter Patres occidenta­ les disceptabatur, in Ecclesia orientali communiter teneba­ tur creatianismus, ut affirmat Norisius Op. et loc. cit. Sed præler auctoritatem Leonis IX, citari merito potest Littera data a Benedicto XII, prima medietate sæculi XIV, Leoni regi Armenia, in qua transmittebatur libellus conti­ nens execrandos errores, de quibus apud S. Pontificem accu- 166 PSYCHOLOGY. LIB. I. CAP. IV. DE ORIGINE ANIMÆ HUMANÆ sabantur Arnieni inter quos recensetur quod anima humana filii propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore. Insuper anno 1857, Decreto dato die 5 Martii, Sacra Indicis Congregatio Librum proscripsit cui titulus est, Defensio Generatianismi editum a præcitatoFrohschammer. Denique cum Ubaghs insua Anthropologia, edita Lovanii anno 1848, dixis­ set sententiam creatianismi, p lures nactam esse defensores, attamen traducianismum spiritualem, probabilibus niti ra­ tionibus minime spernendis, praesertim quæ ex analogia ho­ minis cum aliorum entium viventium origine ducuntur, Eminentissimus Cardinalis Patrizi, auctoritate Pii IX, in litteris ad Archiepiscopum Mechliniensem, datis Romæ sub die 2 Martii 1866, praecepit: « declaranda potissimum omnino essent et emendanda,quæ in Antropología,anno 1848 Lovaniiedita,page 221 n. 428, leguntur de opinione, quam traducianismum vocant, juxta sententiam latam a suprema S. Officii Congregatione et a Summo Pontifice Pio PP. IX confirmatam. » Ex his omnibus sequitur quod qui ex catholicis adhuc sustineret traducianismum spiritualem ac creatianismum inficiaretur, quamvis non haereticus, maxime tamen teme­ rarius esset dicendus. VI. Nota 111. Solvuntur difficultates. — Objectio prima. Creatio singularum animarum gratuito prorsus adstruitur, et sapientiae Creatoris minime congruit, qui credendus est in ordine primitivo posuisse germinaliter et virtualiter totam .successivam evolutionem entium causarum atque effectuum. — Ita Pestalozza in libro, Delia mente di Antonio Rosmini, p. 99. Resp. Nego creationem singularum animarum gratuito adstrui, et hujus negationis rationem dedimus (II, VI, seq.) in confutatione traducianismi rosminiani aPestalozzadefensi. — Nego etiam illud quod ab Adversario additur immedia­ tam nempe creationem singularum animarum rationalium sapientiæ Creatoris minime congruere. Undenam enim incon­ veniens quod Deus creet novas animas, sicut primam crea­ vit ? Antiqui traducianistæ id inferre conabantur ex illo Geneseos II, v. 2 : Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat : sed hæc ratio infirmissima ipsi Augustino visa est in libro seu Epistola CLXVI (al. 28) ad S. Hieronymum, Cap. V, n. 12 « His, inquit, qui hæc ideo dicunt, ne credatur modo Deus, sicutillam unam(Arfœ), novas animas, quæ non erant ART. nr. DE CBEATIANISMO 167 jcere, sed exilia una, quæ jam erat, eas creare, vel ex fonte Bquo sive thesauro quodam, quem tunc fecit, eas mittere, Kile respondetur, etiam illis sex diebus multa Deum teasse ex his naturis, quas jam creaverat, sicut ex aquis fces et pisces ; ex terra autem arbores, fenum, animalia : td quod ea, quæ non erant, tunc fecerit manifestum est. dia enim erat avis, nullus piscis, nulla arbor, nullum limai ; et bene intelligitur ab his creatis requievisse, quæ »n erant, et creata sunt, id est cessasse, ne ultra quæ non nnt, crearentur. Sed nunc quod dicitur, animas non in escio quo fonte jam existentes mittere, nec de seipso tanum suas particulas inrorare, nec de illa una originaliter ahere, nec pro delictis ante carnem commissis carneis vinilis compedire, sed novas creare singulas singulis suam lique nascenti, non aliquid facere dicitur quod ante non cerat. Jam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem am. quod utique secundum animam rationalem fecisse ielligitur. Hoc et nunc facit, non instituendo quod non at, sed multiplicando quod erat. Unde et illud verum est, sod a rebus quæ non erant, instituendis requievit. Et hoc Tum est, quod non solum gubernando quæ fecit, verum iam aliquid non quod nondum, sed quod jam creaverat, imerosius creando usque nunc operatur. Vel sic ergo vel io modo quolibet eximus ab eo, quod nobis objicitur de quie Dei ab operibus suis, ne propterea non credamus inc usque fleri animas novas, non ex illa una, sed sicut am unam. » Denique, quod ultimum quod in objectione affirmatur, rum in ordine primitivo constituisse in germine et cauliter totam successivam entium, causarum elfectuumquc olutionem, respondeo id verum esse qua parte subantiæ produci possunt virtute causarum secundarum, non item qua parte substantiæ creatione indigent ut existant; ; quarum numero est anima humana, ut probavimus. Objectio secunda. Anima est forma quædam. Si igitur ania crearetur, et ceteræ omnes formæ crearentur. Quod taen est falsum. Resp. Concedo anteced. et nego conseq. et paritatem. Ania enim est talis forma, quæ sicut in esse est independens a ateria, ita et in fieri, ut supra, n. III. probavimus. — Cf. I, Qu. XC, Artic II, ad 3. Objectio tertia. Substantiæ spirituales perfectiores sunt 168 PSYCHOLOGIA. LIB. I. CAP IV. DE ORIGINE ANIM.F. HUUAN.t. corporalibus. Sed hæ generant ex materia formam Ergo ei primæ. Resp. Nego conseq. Nam corpora producunt ex aliquo præsupposito, quod non datur in substantiis spiritualibus, ut dictum est contra traducianismum ; proindeque hæ indigent, ratione perfectioris natui æ, creari.— P. 1, Qu. cit., Art. 111. Objectio quarta. Si Deus crearet singulas animas, ipse non raro cooperatur peccato hominis, ut in fornicatione et adulterio Resp. Nego conseq. Nam « in actione adulterorum illud quod est naturæ, bonum est ; et huic cooperatur Deus. Quod vero est inordinate voluptatis, malum est ; et huic Deus non cooperatur ». Ita rectissime S. Thomas, P. I, Qu. CXV111, Artic. II. « Neque, addit S. Augustinus, in pravis moribus naturæ dona culpanda sunt; aut propterea non debuerunt germinare frumenta, quod ea severit furentis manus ? » De Genesi ad. litteram. Lib. X. Cap. XIII, n. 25. Objectio quinta. In secundo capite Geneseos, vv. 21 et 22, describitur lormatio Evæ his verbis: « Immisit... Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Etædilicavit Domi­ nus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem : et adduxit eam ad Adam. » Ex costa ergo viva Adam formata est mulier, ut scilicet sicut corpus Evæ ex corpore Adam, ita ex anima Adam anima Evæ. Resp.. Nego, consequentiam. Sicut enim formavit corpus Adam de limo terræ et inspiravit in [’aciem ejus spiraculum vitæet [actus est homo in animam viventem: ita et spiracu­ lum vitæ inspiravit Deus in faciem corporis Evæ ex costa Adam elformati. Quod autem de solo corpore etnon de anima liat mentio in citatis verbis sacræ Scripturæ, ipsemet S. Au­ gustinus explicat in Libro citato de Genesi ad litteram, Gap. 1, n. 2. eidem objectioni respondendo, ex eo quod, cum Do­ minus adduxisset |Evam ad Adam iste dixit : Hoc nunc os exossibus meis et caro de carne mea (v. 23). < Quanto enim carius, addit Augustinus, amantiusque diceret et anima de anima meal..... Proinde quia non dixit (Scriptura) ex anima factam esse animam mulieris, convenientius creditur eo ipso nos admonere voluisse, nihil hic aliud putare, quam de viri anima noveramus, id est similiter datam esse mulieri. » — Nihil igitur pro generatianismo ex hacS. Scripturæ auctori­ tate colligi potest ; quinimo verba citata magis creatianismo favent, ut a S. Augustino audivimus. LIBER SECUNDUS DE ANIMA HUMANA UT CORPORI UNITA Frologus. Animam humanam in corporc esse et agere confentia unicuique testatur. Qua de causa, post considera■em animæ humanæ in se ipsa, sequitur tractatus de B anima in sua unione cum corpore ex qua animæ i'corporis unione resultat homo. Unde hic incipit ■prie anlhropologia, seu scientia de homine, cujus liber k est prima pars. Circa unionem vero animæ humanæ cum rpore, primo loco determinanda est natura illius unionis ; inde dicendum de unitate animæ in homine : tertio dem­ ie de partibus corporis in quibus anima est : seu quærentm est, quid sil unio, quoluplex sit, ubinam fiat. CAPUT PRIMUM DE UNIONE ANIMÆ CUM CORPORE Prologus. Circa unionem animæ cum corpore, duo sunt iplicanda : Io quid sit hæc unio in ordine ad esse ; 2° quid it in ordine ad agere, seu de mutuo influxu inter animam et orpus. ARTICULUS PRIMUS (13) De natura unionis animæ cum corpore quoad esse. I. Triplex genus unionis. Ut hac in quæstione subdifficili extricanda clare procedamus, præmitto triplicem impræscnliarum distinguendam esse unionem inter duas substantias, accidentalem nempe, personalem et essentialem. Accidentalis unio inter substantias ilia dicitur, ex cujus 170 PSYCHOLOGIA. LIB. FI. CAP. I. DE UXIONB ANIM® CUM CORPORE, existentia non exurgit nova essentia, neque communicabililas actionum in substantiis unitis, et consequenter ex earum dissociatione nulla perit essentia, nullum suppositum, seu principium quod operationum. Hinc vestis, e. g., homini unitur accidentaliter, quia homo induendo vestem non in­ duit novam naturam, nec perdit naturam cum vestem exuit (0. 13, VI). Personalis unio est cum inter substantias quæ uniuntur, habetur unitas et communicabilitas actionum ; quatenus nempe actiones utriusque substantiae, ut principii quo, sunt alterius principii quod, nempe suppositi, in quo utrumque subjectum unitur. Ita, ut fides catholica docet, in Christo erant duae naturae, divina scilicet et humana; ergo duæ actiones, consideratis naturis (seu principio quo) a quibus illæ actiones fluebant ; at tum actiones humanæ, tum actio­ nes divinæ naturæ erant Christi, Dei simul et hominis, ut principii quod (0. 29, II), quia in Christo erat una tantum persona, nempe divina. Essentialis unio habetur quando ex duabus substantiis unitis exurgit non solum unitas et communicabilitas actio­ nis, sed etiam unitas specifica naturæ in qua substantiæ unitæexistunt ; utin Ontologia (47, III) et Cosmologia(art. 17) de Ibrma substantiali et materia prima dictum est. — Quærimus ergo ad quod genus unionis pertineat unio animæ hu­ manæ cum corpore. II. Sententia platónica. Existimavit Plato animam extrinsece corpori uniri, eo ferme modo quo unitur nauta navi ; nempe juxta Platonem unio inter animam et corpus est mere accidentalis. Sed hæc sententia, quam sequi videtur De Bonald cum hominem definit, intelligentiam utentem organis corporeis, non est vera. Siquidem communi hominum sensu ponitur quod homo essentialiter constet anima rationali et corpore organico, ut principiis physicis et essentialiter requi­ sitis ad ejus specificam naturam constituendam. Unde inti­ mior est unio inter animam nostram et corpus nostrum. Sit igitur primo. III. Unio animæ humanæ cum corpore est personalis. Ut conscientia evidenter testatur, multigenæ actiones, sive corporeæ, ut cadere, sedere, etc., sive vegetativæ, ut digestio, nutritio, augmentatio, etc; sive sensitivæ, ut videre, imagi­ nari, etc., sive intellectivæ, ut intelligere et velle, unius ejusdemque principii (quod) sunt, nempe hominis, quamvis actio- ■3?. I. DE NATURA UNIONIS ANIMÆ CUM CORPORE QUOAD ESSE. 1'1 Ke Clæ homini conveniant a diverso principio quo, ut ca^■e a corpore et intelligere ab anima. Atqui unitas et com^fciicabilitas actionum ex substantiis unitis est signum Kionis personalis, ut n. I. explicatum est. Ergo unio animæ ■corporis in nobis est unio personalis. — Sed præterea. ■ IV. Unio animæ humanæ cum corpore est etiam essentialis. Kenim, ut jam supra contra Platonem ex sensu hominum K—muni animadvertimus, si velimus hominem physice et Kentialiter delinere, non dicimus quod homo sit anima raBmaltf, neque quod sit corpus organicum sed quod sit, KnposiVum ex anima rationali et corpore organico. VideKet ex anima rationali et corpore organico resultat una ■atara specifica substantialis (anima enim et corpus sunt ■bstantiæ non accidentia), quæ est ipse homo, a quo si Kam vel alteruni subtrahas, ipsum perimis. Quae autem hoc ■e? io sunt unita, unita sunt unione essentiali, ut n. I. dicLn est. Ergo unio animæ humanæ cum corpore est non ■rium unio personalis sed etiam essentialis. — Utramque Knc nostram conclusionem paucis complexus est S. Thomas K. IU, Qu. II, Art. I, ad 2, aiendo : « Ei anima et corpore Kistituitur in unoquoque nostrum duplex unitas, naturæ et ■D-sonce. Naturæ quidem, secundum quod anima unitur ■srpori, formaliter perficiens ipsum, ut ex duobus fiat una ■atura, sicut ex actu et potentia, vel materia et forma... UniXis vero personæ constituitur ex eis, inquantum est unus Uiquis (homo nempe) subsistens in carne et anima. »— Sed et ■a symbolo, vulgo Athanasiaao, de hac duplici unione persobali et essentiali aperta fit mentio. Dicitur enim de Christo : k Perfectus Deus (natura divina), perfectus homo (natura hu■Mna ) : ex anima rationali et humana came subsistens (unio (psentialis naturæ humanæ). » Insuper : « Sicut anima ratio■alis et caro unus est homo \ (persona humana) : ita Deus et lomo unus (non unitate naturæ, sed unitate personæ divi■Æ) est Christus. » V. Anima humana est forma substantialis corporis humani. Bæc tertia conclusio estpræcedentium corollarium: probatur autem facili et evidenti ratione quam S. Thomas habet 11 Contra Gentiles, Gap. LXVIII. Ad hoc ut aliquid sil forma substantialis alterius, duo requiruntur : lm quod sit princi­ pium essendi essentialiter seu substantialiter ei cujus dici­ tur forma; principium, inquam, non efficiens, sed formale, quo sub'eclum cc¡ Quasi dicat : aut itlendum est animam intellectivam esse formam subsalem corporis nostri ; aut neganda est, contra apertum nentiæ testimonium, unitas personalis hominis. — II Contra Gentiles, Gap. LVII et seqq.; Qq. Disput., De spiritualibus creaturis, Artic. II, et Qu. De anima, c. IX. □I. Nota II. Impossibile est aliter explicare unitatem onis in homine quam per formam substantialem. In hoc totius quæstionis nodus, ut scilicet talis unio constituainter animam et corpus, quæ salvet unitatem actionis omposito quod est animal vel homo, non solum (et hoc pquatenus homo est unumsuppositum, sed etiam quatenus una natura : non enim sentire vel intelligere est actio i solummodo ut unius suppositi (principium quod), sed m ut unius naturæ (principium quo). Hæc omnia in con» sunt apud omnes recte philosophantes; unds S. Thomas nini subjicit adversariorum opiniones, ut per hanc anam confirmet non aliter salvari posse illam unitatem, im per doctrinam, quæ ponit animam esse formam substialem corporis, sumpta forma substantiali in sensu rigoe scholastico. Audiatur igitur Angelicus, qui immediate t verba citata, hæc addit : Attribuitur autem aliqua actio alicui tripliciter, ut patet Philosophum V. Physic. Dicitur enim movere aliquid aut re, vel secundum se totum, sicut medicus sanat; autseidum partem, sicut homo videt per oculum;aut per acciis, sicut dicitur quod album ædificat, quia acciditædiiicai esse album. Cum igitur dicimus Socratem, aut Platonem illigere, manifestum est, quod non attribuitur ei per acciis : attribuitur enim ei inquantum est homo, quod esseniter prædicatur de ipso. Aut ergo oportet dicere, quod rates intelligit secundum se totum, sicut Plato posuit, »ns hominem esse animam intellectivam : aut oportet di». quod intellectus sit aliqua pars Socratis. Et primum dem stare non potest, ut supra ostensum est : propter quod ipse idem homo est qui percipit se intelligere et tire. Sentire autem non est sine corpore. Unde oportet 174 PSYCHOLOGIA. LIB. II. CAP I. DE UNIONE ANIMÆ COM CORPORE. corpus aliquam esse hominis partem. Relinquitur ergo, quod intellectus, quo Socrates intelligit, est aliqua pars Socratis : ita quod intellectus aliquo 'modo corpori Socratis uniatur. < Hanc autem unionem Commentator in 111 de Anima dicit esse per speciem intelligibilem. Quæ quidem habet duplex subjectum : unum scilicet intellectum possibilem, et aliud ipsa phantasmata, quæ sunt in organis corporeis. Et sic per speciem intelligibilem continuatur intellectus possibilis corpori hujus vel illius hominis. Sed ista continuatio vel unio non sufficit ad hoc, quod actio intellectus sit actio So­ cratis. Et hoc patet per similitudinem in sensu, ex quo Aristoteles procedit ad considerandum ea quæ sunt intel­ lectus. Sic enim se habent phantasmata ad intellectum, ut dicitur in III, de Anima, sicut colores ad visum. Sicut ergo species colorum sunt in visu, ita species phantasma­ tum sunt in intellectu possibili. Patet autem, quod ex hoc quod colores sunt in pariete, quorum similitudines sunt in visu, actio visus non attribuitur parieti. Non enim dicimus, quod paries videat, sed magis quod videatur. Ex hoc ergo quod species phantasmatum sunt in intellectu possibili, non sequitur, quod Socrates, in quo sunt phantasmata, intelligat : sed quod ipse, vel ejus phantasmata intelligantur. « Quidam autem dicere voluerunt, quod intellectus unitur corpori ut motor, et sic ex intellectu et corpore fit unum, ut actio intellectus toti attribui possit. Sed hoc est multipliciter vanum. — Primo quidem, quia intellectus non movet corpus nisi per appetitum, cujus motus præsupponit operationem intellectus. Non ergo quia movetur Socrates ab intellectu, ideo intelligit, sed potius e converso, quia intelligit, ideo ab intellectu movetur Socrates. — Secundo, quia cum Socrates sit quoddam individuum in natura, cujus essentia est una composita ex materia et forma; si intellectus non sit forma ejus, sequitur quod sit præter essentiam ejus, et sic intellec­ tus comparabitur ad totum Socratem, sicut motor ad motum. Intelligere autem est actio quiescens in agente, non autem transiens in alterum, sicut calefactio. Non ergo intelligere potest attribui Socrati propter hoc, quod est motus ab intel­ lectu.— Tertio, quia actio motoris nunquam attribuitur moto nisi sicut instrumento, sicut actio carpentarii serræ. Si igi­ tur intelligere attribuitur Socrati, quia est actio motoris ejus; sequitur, quod attribuatur ei sicut instrumento. Quod k. I. DE NATURA UNIONIS ANIMÆ CUM CORPORE QUOAD ESSF-. 17:5 ■centra Philosophum, qui vult, quod intelligere non sit ■instrumentum corporeum. — Quarto, quialicet actio parlattribuitur toti, ut actio oculi homini, nunquam tamen Kbuitur alii parti, nisi forte per accidens. Non enim dici■s, quod manus videat, propter hoc quod oculus videt. Si Bo ex intellectu et Socrate fit unum, actio intellectus non Best attribui Socrati. Si vero Sócrates est totum, quod com■itur ex unione intellectus ad reliqua,quæ sunt Socratis, hamen intellectus non unitur aliis, quæ sunt Socratis, nisi Kt motor; sequitur, quod Socrates non sit unum simplici­ ty et per consequens nec ens simpliciter : sic enim aliquid lens quomodo et unum. « Relinquitur ergo solus modus, quem Aristoteles ponit, K-d hic homo intelligit, quia principium intellectivum est nia ipsius. Sic ergo ex ipsa operatione intellectus ap■et quod intellectivum principium unitur corpori, ut rma. ■ Potest etiam idem manifestari ex ratione speciei humaB- Natura enim uniuscujusque rei ex ejus operatione osten­ tam Propria autem operatio hominis inquantum est homo, t intelligere. Per hanc enim omnia alia transcendit. Unde Aristoteles, in Libro Ethicorum, in hac operatione, sicut : propria hominis, ultimam felicitatem constituit. Oportet foquod homo secundum illud speciem sortiatur, quod est lyjs operationis principium. Sortitur autem unumquodque eciem per propriam formam. Relinquitur ergo, quod inlelttivum principium sit propria hominis forma. » — Hæc tima ratio est illa ipsa, quam supra, n. V, attulimus ex b. II. Contra Gentiles. K. Nota III. Doctrina Catholicæ Ecclesiæ circa unionem amæ humanæ cum corpore. In Concilio generali XV, Viens in Gallia celebrato, anno 1311, hæc definita dogmatice erunt : « Doctrinam omnem seu positionem temere asse­ ntem aut vertentem in dubium, quod substantia animæ iionalis aut intellectivæ vere ac/>ersehumanicorporisnon ; forma, velut erroneam ac veritati catholicæ fidei inimim, sacro approbante Concilio, reprobamus : Definientes, si quisquam deiuceps asserere, defendere, seu tenere rtinaciter præsumpserit, quod anima rationalis seu inteltíiva non sit forma corporis humani per se et essentialiter, mquam haereticus sit censendus. » (Labbe, Collect. Concil., un. XV, pag. 43, Venetiis 1731). — Hæc referuntur etiam 1/0 PSYCHOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE UNIONE ANIMÆ CUM CORPOBÏ in Clementinas, Lib*- , Tit. I., Cap. I, Fidei Catholicae. — Con­ cilii Viennensis definitionem adducit etiam et auctoritate sua iterum confirmat Concilium Lateranense V (1515). Sessione VIII, Constitui. Apostolici regiminis. — Item Pius Papa IX in suis Litteris apostolicis ad Card. De Geissel Archiepisc. Coloniensem 1857, de libris Giinlhcr ait : « Noscimus, eisdem libris lædi catholicam sententiam ac doctrinam de homine, qui corpore et anima ita absolvatur, ut anima eaque ratio­ nalis sit vera, per se atque immediata corporis forma. » De­ nique S. G. S. 0, proscripsit (C. 6, II) propositiones, quibus liosminius inficiabatur ipsam animam humanam esse for­ mam substantialem corporis (cf. inf, Art. 24, n. VIII fin). Hæc doctoribus scholasticis imo et ipsi Gerdilio (C. 17, IV) clara et aperta semper fuerunt et sunt visa : non autem plerisque recentioribus philosophis, postquam invaluit cartesiana sen­ tentia contra formas substantiales. Operæ autem pretium erit novas istorum interpretationes excutere. Dicunt igitur : Io mentem Concilii Viennensis fuisse dam paré errorem cujusdam Peiri Joannis, qui duas in homine animas ponebat, non vero definire naturam unionis inter animam et corpus;—2° non posse ex doctrina Concilio­ rum inferri quod anima humana sit forma corporis in sensu quo affirmabant Scholastici, quia etiam post illa Concilia doctrina scholastica fuit et est impugnata a non paucis ex catholicis scriptoribus; — 3° verba Conciliorum posse hy­ pothetice sumi, ita ut propositio, anima humana est forma humani corporis, significet : st aliqua anima est formahumani corporis, hæc est anima rationalis: cujus interpretationis ratio petitur ex fine quem Concilium Viennense intendebat, dam­ nandi scilicet errorem ponentium multiplicitatem animarum in uno homine. — Hæ sunt adversariorum interpretationes : dicam modo aperte quid sentiam. Quod primo loco asseritur non est verum. Nam Guido Carmelita, qui florebat anno 1330, de Petro Joannis loquens dicit eum negasse, animam rationalem in quantum rationalem esse formam corporis, nihil addens de animarum in homine multiplicitate. Neque fiat recursus ad formulam reduplicantem, in quantum rationalem, quasi nempe Petrus docuerit animam humanam reduplicative ut intellectivam non esse formam corporis ; nam hoc in sensu vera esset doctrina, nec eam Guido vocasset hæreticam. Sed ideo hæreticam dixit, quia negare animam rationalem esse partem essentialem et for- t S. DE. NATURA UNIONIS ANIMÆ CUM CORPORE QUOAD ESSE. IT7 ts corporis eslhœrelicum, quia lune homo non esset forma­ it per aliquid sui capaxprœcepli, non esset transgressor nec Urcator. Igitur juxta Guidonem, homo est formaliter seu BUialiler et supposilaliter homo, et ideo per aliquid sui bx (totus homo) præccpti per animam rationalem, i per animam ut est in sensu S. Thomæ (supra, n. IV) ei substantialis corporis : quod cum negaret Petrus ■nis, ideo hæretious dicitur a Guidone. In hunc erro■ animadvertit Concilium Viennense. Quod quidem de iiiplicitate animarum non loquitur directe, sicut directe k loquuntur Concilium Lateranense, Pius IX ; imo in Do­ talibus, in quibus illa Constitutio Clementina est inserta, La mentio fit de illa multiplicitate. Sed demus Concilium ■isse damnare eos qui animas in homine multiplicabant ; ■de nihil inferre adversarii possunt : nam Concilium ■mense radicitus volens errorem profligare, dogmatice «mit animam per se atqiie essentialiter esse humani corpoformam; quo constituto, omnino præcluditur atfffus erra­ tu de animarum in uno homine multiplicatione. — Un­ ique in prima et secunda editione hujus Summce Philote. Postea ad manus venit Petri Joannis codex manu­ atus, quo fretus ea quæ hic vix attigeram plenius ifirmavi in volumine quod separatim hac de re typis edavi cum hoc titulo : De mente Concilii Viennensis, etc. snæ exTyp. S. C. de Prop. Fide, 1878). Ad hunc tractatum, quo fusius de his etiam quæ pertinent ad unionem animæ manæ cum corpore disseritur, studiosum lectorem reiecunda vero ratio adversariorum, meo quidem judicio, injuriosa ipsis Conciliis. Etenim tempore Concilii Vientsis vigebant maxime tum in Scholis tum in Universitatii Scholastica et modus loquendi Scholastic® proprius. > et ipsum Concilium usum est. Ne igitur dicamus Con­ um protulisse verba forma, per se, essentialiter, in sensu sitato et a nemine intellecto (quod nefas est asserere), con­ dendum est in sensu Scholasticorum dixisse animam per :t essentialiter esse humani corporis formam. Delate vero scriptores catholicos qui contrarium sustinent, ipsi vi­ sit : ego enim non de personis sed de doctrinis judicium fero, decreta Catholicæ Ecclesiæ non prejudicata opinione bona fide acceptando. id tertiam adversariorum rationem respondeo, quod Xtfiuiu. Sumina philosophica. — T. II. 11 178 PSYCHOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE UNIONE ANIMÆ CUM CORPORE, si jus esset interpretandi hypothetice quæ Ecclesia abso­ lute pronuntiat, nihil firmi in fide nostra consisteret. Pro­ cul dubio neque Concilium Viennense, neque Lateranense, neque Pius IX hypothetice loquuntur, sed in sensu absoluto ; in sensu igitur absoluto eorum doctrina est accipienda. Ad id vero quod ultimo additur de multiplicatione anima­ rum respondeo quod semper et logice accidit, ut : Io multi­ plicatis in uno homine animabus, negetur quod anima hu­ mana sit per se et essentialiter et immediate corporis forma; 2° vice versa, posito quod anima rationalis non sit per se, immediate et essentialiter corporis forma, necessario infera­ tur multiplicatio animarum in uno homine; 3° at posito quod anima humana sit forma substantialis corporis humani, logice et necessario negatur pluralitas animarum in individuo humano. X. Nota. IV. Solvuntur difficultates. — Objectio prima. Ex duabus substantiis actu existentibus non potest fieri unum essentiale. Sed anima et corpus sunt duæ substantiæ actu existentes. Ergo ex corpore et anima non potest fieri unum essentiale : quod tamen diximus necessario prærequiri ad hoc ut unum sit forma substantialis alterius. Resp. Distinguo majorem : Ex duabus substantiis actu existentibus et completis tum in ratione substantiæ tum in ratione speciei non potest fieri unum essentiale, concedo ; et incompletis vel in ratione substantiæ vel in ratione speciei, nego. — Et conlradistinctaminori in hoc sensu, nego conseq. Igitur major vera est quando agitur ,'de substantiis comple­ tis tum in ratione substantiæ tum in ratione speciei (0. 28, III et IV), non autem cum sermo est de substantiis incomple­ tis in ratione speciei (ibid.), inter quas est anima humana. — Sed præterea, ut notat rectissime S. Thomas : « Corpus et anima non sunt duæ substantiæ actu existentes, sed ex eis duobus fit una substantia actu existens. Corpus enim homi­ nis non est idem actu, præsente anima et absente ; sed ani­ ma facit ipsum actu esse. » Hæc S. Thomas II, Contra Gen­ tiles. Cap. LXIX, ad 1. Objectio secunda. Si anima humana esset forma corporis, ad corpus compararetur sicut forma ad materiam et actus ad potentiam. Sed forma et materia, actus et potentia sunl in eodem genere, ut dictum est in Ontologia (8, XI). Anima igitur humana esset in genere materiæ, sicut et corpus. Resp. Concedo majorem et distinguo minorem : Forma et . I. DENATURA UNIONIS ANIMÆ CUM CORPORE QUOAD ESSE. 179 leña sunt in eodcm genere, quasi utrumque sit species us generis, nego ; quasi principia constituentia speciem un sub uno genere contentam, concedo. Et nego conseq. — hoc sensu accipiendum est axioma illud assumptum in tori, ut in loco citato ex Ontologia fuse explicatum est. ormam et materiam in eodem genere contineri, inquit gelicus respondendo eædem objectioni, non sic verum est, isi utrumque sit species unius generis, sed quia sunt prinia ejusdem speciei. Sic igitur substantia intellectiva et pus, quæ seorsum existentia essent diversorum generum cies, prout uniuntur, sunt unius generis principia. » — lira Gent. Lib. et Cap. cit. ad2. — Cf. Inf. artic. 16, n. IX, 3, XL ad 2. Objectio tertia. Anima humana est principium intellectim. Atqui principium intellectivum nullius corporis est tus seu forma. Ergo anima humana non est forma corpo- Resp. Distinguo majorem : Anima humana est principium 'ellectivure, hoc est substantia a qua et in qua est facultas dlectiva, concedo ; est principium intellectivum, hoc est ultasipsa intellectiva, nego. — Distinguo pariter minorem: ncipium intellectivum, hoc est facultas intellectiva nullius poris est forma, concedo-, principium intellectivum, hoc est stantia intellectiva nullius corporis est forma: subdislin>; si sit substantia completa in specie, concedo; sisitsubntia incompleta in ratione speciei, nego ; et nego conseq. — ¡ma humana est quidem supra materiam et a materia ependens, et facultas intellectiva ita est facultas propria imæ ut non possit esse actus alicujus organi corporalis, tamen anima non intellectu quidem sed substantia sua rpus informat, et potest informare quia est substantia «repleta in ordine speciei, ut in responsione ad primam ijectionem dictum est. — Cf. P. I, Qu. LXXVI, Artic. I, 1. Objectio quarta. Subsumes : Atqui substantia intellectiva ¡am incompleta in ratione speciei non potest esse forma rporis. Ergo, etc. — Probatur : nam potentia intellectiva n potest esse corporis forma. Atqui substantia intellectiva bilior et spiritualior est sua potentia. Ergo neque substanI intellectiva potest esse forma corporis. Reps. Nego minorem subsumpt. ; ad ejus probationem disiguo consequens : substantia intellectiva non potest esse 180 PSYCHOLOGY. LIB. It. CAP. 1. OB UNIONE ANIMÆ CUM CORPORB. forma corporis ut comprehensa et dependens a corpore, concedo ; ut incomprehensa et independens, nego. — « Hu­ mana anima non est forma in materia corporali immersa, vel ab ea totaliter comprehensa, propter suam perfectionem; et ideo nihil prohibet aliquam ejus virtutem non esse corpo­ ris actum, quamvis anima secundum suam essentiam sit corporis forma. » — P. I, Qu. et Artic, cit. ad 4. Objectio quinta. Quod est per se subsistens non potest esse forma corporis. Atqui anima humana est per se subsistens. Ergo anima humana non potest esse forma corporis. Resp. Distinguo majorem : Quod est per se subsistens non potest esse forma corporis, a corpore dependens, concedo ; a corpore independens, nego. — Et distincta minori ut in res­ ponsione ad 3, nego conseq. — « Anima illud esse, in quo subsistit, communicat materiæ corporali, ex qua et anima intellectiva fit unum ; ita quod illud esse quod est totius compositi, est etiam ipsius animæ : quod non accidit in aliis formis, quæ non sunt subsistentes. Et propter hoc anima humana remanet in suo esse, destructo corpore ; non autem aliæ formæ ». — P. I, Qu. LXXVI. Artic. I, ad 5. Objectio sexta. Quod secundum se alicui convenit, semper convenit. Atqui non convenit semper animæ humanæ esse corporis formam. Ergo neque per se convenit. Resp. Distinguo majorem : Quod secundum se alicui conve­ nit semper convenit vel actu vel aptitudine, concedo; semper actu nego : et contradistincta in hoc sensu minori, nego conseq. — < Secundum se convenit animæ corpori uniri, sicut secundum se convenit corpori levi esse sursum. Et sicut corpus leve manet quidem leve, cum a loco proprio fuerit separatum, cum aptitudine tamen et inclinatione ad pro­ prium locum : ita anima humana manet in suo esse, cum fuerit a corpore separata, habens aptitudinem et iuclinationem naturalem ad corporis unionem. » — Ibid., ad 6. AHT1CULUS SECUNDUS (14) De mutuo influxu inter animam et corpus. I. Questionis natura. Mutuam actionum subordinationem existere inter animam et corpus nemo negat, quia est fac- ART. II. DE METUO INFLUXU INTER ANIMAM ET CORPUS. 181 tum conscientiae. Quæstio igitur est de natura hujus mutui influxus, non de ejus existenlia. Ad solvendam autem hanc' quæstionem præ oculis habenda est doctrina tradita in supe­ riori articulo, unitas nempe tum personalis tum essentialis hominis, nempe compositi ex anima et corpore subsistenti­ bus in uno esse communi, quod est præcise esse specificum et personale hominis. Hinc quodeumque systema sic explicat illum influxum, ut illam unitatem pervertat, eo ipso ut fal­ sum est rejiciendum. Deinde quia operatio sequitur esse, juxta modum essendi animæ et corporis in composito homine, esse debet natura illius mutui influxus. Hisce criteriis præstitutis, ad rem venio. II. Platonis opinio. Sensit Plato animam non uniri corpori ut formam, sed per accidens, eo ferme modo, quo molor uni­ tur mobili, ut supra dictum est (13, II). Ex quo conseque­ batur quod sicut quoad esse ita et quoad agere corpus nihil influat in animam rationalem, et anima rationalis in corpus non agat nisi ad illud movendum motu locali ; sed anima per se agit independenter omnino a sensibus, et sensus per se agunt independenter omnino ab anirha intellectiva. Id unum concedebat, ex immutatione facta in organis sensuum a sen­ sibilibus, animam intellectivam quodammodo excitari ut in semetipsa species sensibilium reproducat. — P. I, Qu. LXXYI, Artic. Ill et IV, et Qu. LXXXIV, Artic. VI. III. Critica. Si quis autem recte consideret, per hanc Pla­ tonis opinionem unitas actionis perimitur in homine, sicut et destruitur ipsius hominis natura ex corpore et anima ra­ tionali resultans (13, II). Etenim actiones tum sensibiles, ut ridere, imaginari, etc., tum rationales, ut intelligere et velle, uni eidemque naturæ individu», e. g. Petro, uni eidemque individu» person» tribuuntur. At, posita Platonis sententia, du» natur» individu» complet», duoque supposita habe­ rentur in homine ; ideoque impossibile omnino esset ut toti Petro tribuerentur actiones tum corporis tum animæ, sed corpus et anima independenter agerent. Quod est absurdum. IV. Systema assistenti» seu causarum occasionalium. Vidi­ mus in Ontologia (Artic. 45) in sententia occasionaiismi ve­ ram causalitatem efficientem denegari causis secundis; hanc doctrinam Malebranchius applicat animæ et corpori. Conse­ quenter nihil anima efficienter agit in corpus, nihil corpus in animam ; sed Deus occasione impressionum quibus corpus nostrum subjicitur, impressiones respondentes excitat in 182 PSYCHOLOGY. LIB. II. CAP. I. DE UNIONE ANIMÆ CUM COUPOBE. anima nostra; et vicissim occasione volitionum animæ Deus reproducit in nostro corpore motiones illas, quæ ab ipsius animæ imperio et motu nobis esse videntur. Hujusmodi est systema causarum occasianalium, quod etiam assistentiæ in scholis audit. V. Critica. Paucis me expediam ab hoc systemate : est enim corollarium occasionalismi, quod in Ontologia refutavimus {ibid.}. Hic solummodo notandum est quod in hoc systemate perimitur unitas essentialis et personalis inter animam et corpus, quæ tanquam juxta posita considerantur veluti duo horologia, quæ artifex dirigit ut secundum motus unius sit motus alterius. — Præterea, quæstio præsens tota est de modo quo anima influit in corpus et corpus in animam, quem influxum dari conscientia vividissime testatur. At in systemate assistentiæ negatur ipsemet influxus, ut patet in exemplo de duobus horologiis, et Deus adducitur veluti ex machina ut solus agens tum in anima tum in corpore ea omnia quæ in nobis et a nobis agi evidentissime scimus. — Quæ animadversio valet etiam contra systema quod imme­ diate sequitur. VI. Harmonia præstabilita. Harmoniæ præstabilitæ auctor est Leibnitzius. Ductus suo principio rationis sufficientis (0. 42, V) ratus est, ideo Deum univisse peculiarem animam meam determinato corpori meo, quia prævidit actiones res­ pondentes ea habitura, si unita fuissent. Hinc infert I.eibnitzius in sua Logica et Metaphysica, Principia Philosophice, seu, Theses in gratiam Principis Eugenii : « Anima suas se­ quitur leges, et corpus itidem suas : conveniunt vero inter se . vi harmoniæ inter omnes substantias præstabilitæ, quoniam omnes sunt repræsentationes universi (n. 81). Animæ agunt secundum leges causarum finalium per appetitiones, lines et media; corpora agunt secundum leges causarum efficien­ tium, aut motuum. Et hæc duo genera, alterum causarum efficientium, alterum causarum finalium, sunt harmonica interse (n. 82). In hoc systemate {harmoniæ præstabilitæ} cor­ pora agunt, ac si, per impossibile, nullæ darentur animæ: et animæ agunt, ac si corpora nulla darentur ; et ambo agunt, ac si unum influeret in alterum » (n. 84). Hæc Leibnitzius, loc. cit., qui et ipse sæpe utitur exemplo duorum horolo­ giorum, quæ ab artifice diriguntur, et quæ easdem omnino variationes subeunt ac si unum esset ab alio dependens. Hoc ART. II. DE MUTUO INFLUXU INTER ANIMAM ET CORPUS. 183 sterna amplectitur et defendit Wolfius, Psycholoq. ration., et. III. §. XIII et seqq. VII. Critica. Sed harmonia leibnitziana non est vera. Nam iprimis principium rationis sufficientis, quo tota nititur ibiguum est, et in sensu quo hic assumitur a Leibnitzio Imitti nequit (0. 42, V et VI). — Deinde velim ut in hoc sysmate mihi ratio assignetur, undenam corpus meum et lima mea habuerint in statu ideali respondentes illas tiones a Deo prævisas. Nam aut actiones illæ ab intrinseco nt et necessariæ tum corpori tum animæ, aut contingentes ab extrínseco. Si primum, ergo nec per omnipotentiam •i mutari illæ actiones possent : quæ consequentia nulla test ratione a Leibnitzio probari, et adversatur tum natu; corporis tum naturæ animæ, quæ sine illis actionibus terminatis intelligi sane possunt; atque insuper limites vinæ omnipotentiæ sine ulla causa præfiguntur. — Si alte­ nt, aliunde ergo quam a corpore et ab anima repetendæ nt; et in hoc casu ruit a fundamentis harmonia præstabia. — Denique, ne plura addam, in systemate harmoniæ tenditur gravissimum incommodum notatum in superiori stemate, nempe unitas esse personalis et specifici hominis erte negatur, quia, ut ab ipso Leibnitzio audivimus, corpus anima realiter existant et agunt sine ulla mutua depenntia. — Addi etiam potest quod vi harmoniæ præstabilitæ, .ertas humana nonnisi vocabulo relinquitur : seriem enim rmonicam præstabilitam turbare nullatenus anima in ipsa potest, sicut non potest turbare harmoniam mutatioim corporis cui juxta ponitur. VIII. Influxus physicus quorumdam recentiorum. Systeata tum assistentiæ tum harmoniæ præstabilitæ, utpote mis aperte arbitraria, de facili explosa sunt fere ab omniis. Unde nonnulli aliud systema excogitarunt, quod appeliur communiter systema influxus physici, illudque hisce rbis proponit et defendit præcæteris Storchenau, Psycholoq. II, Sect. II, Cap. V, §. CXCVI : < Hanc mutuam actionem nimee in corpus et corporis in animam) ita concipiendam esse bitror. Ideæ materiales, id est, motiones excitatæ primum > objectis externis in organo sensorio, tum nervorum ope I sensorium commune, quod animæ sedes est, propagatæ, imæ objectum externum repræsentant, eamque simul derminant, ut vi sibi insita illius ideam in se excitet atque leo illud percipiat : unde necesse est, ut semoer cum tali 184 PSYCIIOLOGIA. LIB. II. CAE. I. DE UNIONE ANIMÆ CUM COBPOBE. in organo mutatione talis in mente sensatio existât. Anima deinde exercendo facultatem locomotivam, cum vult, vi sua determinat fluidum subtilissimum cerebri, seu spiritus ani­ males, ut eos in nervos, eorumque musculos influat, quorum expansione, tensione, aliisque similibus affectionibus deside­ ratus in membro corporis motus consequatur : id quod fieri posse ex anatomía patet. Atque inde fit, ut cum certis in mente volitionibus certi semper in corpore motus coexis­ tant. » — Hæc Storchenau. IX. Critica. Quod præprimis in hoc systemate notandum occurrit est, quod intactam relinquit quæstionem de unione animæ cum corpore, a qua tamen unione natura influxus radicitus petenda est, ut jam diximus n. I hujus articuli : imo veram atque substantialem unionem, quam existere in superiori articulo probavimus inter animam et corpus, in­ fluxus physicus, de quo loquimur, destruit. Etenim tota unio consistit in eo quod corpus occasionem præbeat animæ exci­ tandi in semetipsa ideas, et quod anima determinet fluidum subtilissimum cerebri : quæ est unio motoris ad mobile, seu unio accidentalis inter duo esse et duo supposita distincta. Unde et ipsi defensores hujus influxus physici illum vocant commercium, inter animam et corpus. — Deinde, sententia prædicti influxus physici tota nititur hypolhesi de sede ani­ mæ in aliqua determinata corporis parte : quam hypothesim falsam esse in ultimo Capite hujus libri demonstrabimus. — Denique quo pacto anima per se exercet vim locomotivam affirmatam a Storchenau ? Qua ratione fluidum illud deter­ minat ? Estne certa existentia hujus fluidi animæ imperio obsequentis ? Certumne est musculos ac nervos illa elasticitate tam delicata esse præditos, ut ad libitum animæ inten­ dantur vel remittantur, ut desideratos motus in corpore ani­ ma ipsa valeat producere ? Hæc omnia ut certa Storchenau supponit, sed certo probari non possunt. — Sed demus hæc omnia animam in corpus operari posse, remaneret adhuc defensoribus hujus systematis explicanda alia pars, influxus nempe corporis in animam. Quo autem pacto corpus per se agere in spiritualem animam potest? Corpus enim sicut nec tangere spiritum ita nec in spiritum agere directe et per se potest (L. 50, XVI, ad 1). Est tamen aliquis influxus corpolis in animam, ut conscientia testatur. Aliunde igitur quam per principia influxus physici recentiorum, explicandus est mutuus influxus inter corpus et animam rationalem. ABT. II. DE MUTUO INFLUXU INTER ANIMAM ET CORPUS. <85 L Doctrina S. Thomæ. Quid hac in re sentiat S. Thomas, Em, saltem quoad substantiam, ceteri Doctores scholastici [uuntur, ipsemet declarat Qq. dispp. de Veritate, Qu. XXVI, Passionibus animæ, Art. X, his verbis : « Secundum na­ te ordinem propter colligantiam virium animæ in una entia, et animæ et corporis in uno esse compositi, vires feriores et inferiores et etiam corpus invicem in se taunt, quod in aliquo eorum superabundat; et inde est, od ex apprehensione animæ transmutatur corpus secunm calorem et frigus, et quandoque usque ad sanitatem ægritudinem, et usque ad mortem : contingit enim quem ex gaudio, vel tristitia, vel amore mortem incur­ ie... Et similiter est e converso, quod transmutatio cor­ ns in animam redundat. Anima enim conjuncta corpori, ts complexiones imitatur secundum amentiam vel dociBem et alia hujusmodi... Similiter ex viribus superio­ rs fit redundantia in inferiores; ut cum ad motum volunlis intensum sequitur passio in sensuali appetitu, et ex tensa contemplatione retrahuntur vel impediuntur vires imales a suis actibus : et e converso, ex viribus inferió­ los fit redundantia in superiores, ut cum ex vehementia ssionum in sensuali appetitu existenlium obtenebratur tío, ut judicet quasi simpliciter bonum id, circa quod imo per passionem afficitur. « — Hæc Angelicus. XI. Explicatur præfata doctrina. Ut quisque per se videt, Thomas sese ad conscientiam appella;, quam adsertores secedentium systematum prætermittunt, et facta in me­ um profert quæ nemo est qui in seipso quotidie non expeatur. Quamvis autem doctrina præfata satis per semetipsam cihs sit, nonnulla tamen adjicio ad majorem ejusdem Ktrinæ explicationem. Principia. Duo sunt principia assumpta a S. Thoma : Ira •ima et corpus uniuntur in uno esse tum personali tum sentiali compositi, quod est homo. Hoc principium in tperiori articulo probatum est. — 2m Omnes vires vitales vs in homine sunt, ab ipsa anima profluunt, et in ipsa sentía animæ radicantur. —Et hoc etiam principium est et se evidens : quidquid enim vitale est, ad primum prinipium vitæ, quod est anima (1, II et 111), refertur. Corollaria. Positis hisce principiis,en ccrollarianecessaria; Corollarium primum. Anima vere atque physice et per se i corpus influit, quia vere, physice et per se influit ei esse <86 PSYCHOLOGY. LIB. II. CAP. II. DE UNITATE ANIMÆ IN HOMINE, specificum et humanum : corpus enim non dicitur et non est humanum nisi ab anima. Corollarium secundum. At corpus eo ipso quod informatur an anima, aliquid in animam influit quatenus nempe me­ diante esse quod ab anima accipit, complet naturam huma­ nam in ratione specifica, in qua homo, hoc est anima et corpus subsistunt. Corollarium tertium. Unione substantiali peracta, corpus et anima vicissim sibi influunt, præsertim quoad illas actio­ nes, quæ sunt quidem radicaliter ab anima, attamen formaliter sunt compositi : ut sunt actiones vegetativæ et sen­ sitive Ratio est, quia operatio sequitur esse, et ubi habetur unum esse commune, ibi habetur communicatio actionum. — Hinc etiam provenit quod potentiæ sensitivæ possunt influere in potentias intellectivas, et vice versa : omnium enim harum potentiarum principium radicale, ut diximus, est anima. Corollarium quartum. Quia vero corpus et esse et agere habet non ex se sed ab anima: influxus animæ in corpus est physicus et per se ; sed influxus corporis in animam est quidem physicus, at non per se, quia verius dicendum est quod anima, mediante corpore quod informat, agat in seipsam. Facta vero adducta a S. Thoma plene hanc doctrinam confirmant. CAPUT SECUNDUM DE UNITATE ANIMÆ IN HOMINE Prologus. Determinata natura unionis tum quoad esse tum quoad agere inter animam et corpus, secundo loco (Prolog., Lib. II) dicendum est de unitate animæ in homine. Tria vero hic enucleanda occurrunt: lm utrum singuli homines sin­ gulas habeant rationales animas; — 2m posito quod uni­ cuique homini propria insit anima rationalis, quæritur, utrum in homine plures sint animæ, vel unica tantum anima, nempe rationalis ; — 3m denique quæritur, quo tempore cornus humanum animam rationalem accipiat. it I E MULTIPL. ANIMARUM RATION. JUXTA MULTIPL. INDIVID. 18' ARTICULUS PRIMUS (15) I D ' multiplicatione animarum rationalium juxta multiplicationem individuorum. ■i Error Averroès. Philosophus iste arabus (1120-1198 vel ■fer . Cordubæ in Hispania natus, diffusa commentaria Br. -it in Opera Aristotelis ; sed, ut in Opusculo de Unitate Klectus notat S. Thomas, non tam fuit peripateticus, quam ^gipatelicce philosophice depravator. Auctor igitur iste posuit ■singulis hominibus singulas animas sensitivas, sed omHun hominum posuit esse unum intellectum, unamque ■einde animam rationalem, extrinsecus et supra homines ■fetentem ; quæ tamen illuminat omnes homines, et juxta ■rersa phantasmata quæ imaginationibus singulorum obverBntur, diversa in singulis producit intellectionum phæno■ena, quæ unusquisque sibi tribuit. Hunc errorem renovavit, ■i fertur, Pomponatius labente sæculo decimoquinto, et ■am docent nostræ ætatis idealismi pantheistici fautores, ■chte, Schelling, Hegel, ponentes ut unicam realitatem aut pi ego purum, aut identitatem absolutam subjecti cogitantis B objecti cogitati. In hoc proprie consistit pantheismus psy■ologicus, in quem merito Concilium Lateranense V, sub Leone X celebratum, animadvertit his verbis : « Sacro ap­ probante Concilio damnamus et reprobamus omnes asseren­ tes animam intellectivam mortalem esse aut unicam in cunc­ tis hominibus et hæc in dubium vertentes, cum illa non polum vere et per se, et essentialiter humani corporis forma ¡existât, sicut in can. Clementis Papæ V in generali Viennensi ¡Concilio edito continetur ; verum et immortalis et pro corpo­ rum, quibus infunditur, mullitudine singulariter multiplica­ bilis et multiplicata et multiplicanda sit. » — Sit autem con­ clusio : II. Absurda omnino est doctrina asserens unicam animam rationalem in cunctis hominibus. Probatur. Hæc enim doc­ trina manifeste adversatur spiritualitati et immortalitati animæ hominum, adversatur unitati specific® et personali hominis, adversatur manifesto conscientiæ testimonio. Ergo est prorsus absurda. — Consequentia patet ; probatur antetedens. i88 PSYCHOLOGY. LIB. II. CAP. II. DE ÜN1TATE ANIMÆ IN HOMINE. A dversatur spirilualilaliel immortalitati animæ hominum. Nam in sententia averroistica animæ quæ multiplicantur in singulis hominibus, ut formas corporum, sunt mere sensi­ tive Anima autem sensitiva neque spiritualis est, neque per se subsistens, proindeque non per se et ab intrinseco immor­ talis ( 4, II et III). Non ergo spirituales, neque ab intrinseco immortales essent animæ humanæ. Quod est erroneum (8, IV ; 9, VII). Adversalur unitati speciflcæ et personali hominis. Etenim sicut homo abstracte sumptus est animal rationale, seu com­ positum ex anima rationali et corpore organico, ita homo in individuo acceptus est hoc animal rationale, seu compositum ex hac anima rationali et ex Aoe corpore organico. Sed posita doctrina averroistica homo esset quidem animal, non autem esset rationale, quia rationalitas non esset quid intrinsecum ei adhærens et ipsum constituens, sed quid extrinsecum illu­ minans. Si autem concedatur quod rationalitas homines in­ trinsece constituat, una esset natura omnium hominum, ut homines sunt, quia unica esset anima seu intellectus ratio­ nalis specificans ; pariter unica esset actio personalis humana omnium hominum, ex eodem principio quod intellectualis facultas esset unica, et actio dicitur humana quia procedit ab intellectuali facultate. Quæomniaesseabsurdamanifestum est ex dictis in primo articulo superioris Capitis (VII et VIII). Adversatur manifesto conscientiœ testimonio. Et revera. Si unus esset intellectus omnium hominum, singuli homines unico intellectu intelligerent, præcipue quia actio intellec­ tiva est subjective independeos a corpore ; et consequenter unica in cunctis esset conscientia intellectiva. Cogitationes ergo unius innotescerent aliis, et quæ unus sciret alii non ignorarent. Quæ omnia quantum conscientiæ, et experientiæ omnium adversentur, nemo non videt. — Hoc ultimo argumento præcipue utitur S. Thomas, erroris averroistici maximus impugnator. Qq. Disp. De spiritualibus creaturis, Art. IX et X, et Qu. De anima, Artic. Ill, et V ; Contra Gen­ tiles, Lib.11,Cap. LXXII; Opuse.Deunilale intellectus, etalibi. III. Nota. Responsio averroistica. Ut sese extricarent ab ineluctabili ratione, quam tertio loco attulimus, reponebant Averroistæ actiones intellectivas ideo multiplicari et diversilicari in cunctis hominibus, quia multiplicantur phantasiæ et diversiCcantur phantasmata singulorum quibus conti­ nuatur et applicatur intellectus ille unicus et separatus a IRT. I. DEML'LTIPL. ANIMARUM RATION. JUXTA MULTIPL. INDIVID. 18'J singulis. — Sed contra: nam hæcresponsio nullo modo infir­ mat nostrum argumentum. Non obstantibus enim multipli­ cibus phantasiis, unicus, juxta Averroistas, est intellectus ; unica ergo in cunctis intellectio, quia intellectio non est actio phantasiæ, sed exclusive intellectus. Audiatur S. Tho­ mas : « Si intellectus est unus (quantumcumque diversificentur alia, quibus omnibus intellectus utitur quasi instru­ mentis), nullo modo Socrates et Plato poterunt dici nisi unus intelligens. Et si addamus quod ipsum intclligere, quod est actio intellectus, non sit per aliquod aliud orga­ num, nisi per ipsum intellectum, sequetur ulterius, quod sit et agens unum, et actio una, id est, quod omnes homines sint unus intelligens, et (omnium) unum intelligere : dico autem respectu ejusdem intelligibilis. — Posset autem diver­ sifican actio intellectualis mea et tua per diversitatem phantasmatum ; quia scilicet aliud est phantasma lapidis in me, et aliud in te, si ipsum phantasma, secundum quod est aliud in me et aliud in te, esset forma intellectus possibilis : quia idem agens secundum diversas formas, producit diver­ sas actiones, sicut secundum diversas formas rerum respectu ejusdem oculi sunt diversæ visiones). Sed ipsum phantasma non est forma intellectus possibilis, sed species intelligibilis, quæ a phantasmatibus abstrahitur. In uno autem intellectu a phantasmatibus diversis ejusdem 'speciei non abstrahitur nisi una species intelligibilis, sicut in uno homine apparet, in quo possunt esse diversa phantasmata lapidis, et tamen ab omnibus eis abstrahitur una species intelligibilis lapidis, per quam intellectus unius hominis operatione sua intelligit naturam lapidis, non obstante diversitate phantasmatum. Si ergo unus intellectus esset omnium hominum, diversitates phantasmatum, quæ sunt in hoc et in illo, non possent cau­ sare diversitatem intellectualis operationis hujus et illius hominis, ut Commentator (Averroës) fingit in III De anima. — Relinquitur ergo quod omnino impossibile et inconveniens tst ponere unum intellectum omnium hominum. » — P. I, uu. LXXVI, Artic. II. i80 PSÏCHOLOGIA. LIB. II. CAI. II. DE OMITATE AMSLE IN HOH1NE ARTICULUS SECUNDUS (16) De unitate animæ in individuo humano. I. Quæstiouis natura. Unusquisque homo suam propriam ac singularem habet animam rationalem. Hæc est conclusio doctrinæ præcedentis articuli. Sed secundo quæritur, utrum in humano individuo sit solummodo una anima, nempe in­ tellectiva. Ratio dubitandi sumpta fuit ex eo quod in homine sunt, præter operationes intellectuales, operationes sensitivas et vegetativa, ut in hrutis animantibus et in plantis. Hinc quæstio, utrum diversæ hujusmodi operationes sint ab uno tantum principio, vel a diversis in homine. II. Tricotomía, seu tridynamismus. Plato, ut Aristoteles et Tullius referunt, juxta triplex genu? illud operationum, triplicem animam in homine posuit, intellectivam cujus se­ dem dixit esse in cerebro, sensitivam quam cordi affixit, e( vegetivam quam reposuit in jecore. Recentiores tamen non­ nulli quos inter Bouillier in suo libro, Du principe vital et de l’âme pensante, etc., volunt Platonem sensisse unicam animam esse in homine, triplici tamen præditam facultate intelligendi, sentiendi et vegetandi, citantque auctoritates ex Republica, Phedone, Theaeteto, et Cratylo. Traditio tamen philosophica tricotomiam Platoni tribuit, eamque prioribus Ecclesiæ sæculis docuerunt hæretici Apollinaristæ et Manichæi, imo, ut refert S. Hieronymus Epist. CL ad Hedib. Qu. XII, nonnulli ex scriptoribus Catholicis. Dicta est autem hæc opinio tricotomía, vocabulo græco, et etiam tridynamismus, hoc est triplex principium vitale. III. Critica. Hæc autem aggregatio animarum in homine principiis Metaphysicæ adversatur æque ac testimonio conscientiæ. Metaphysicæ ; siquidem in hac sententia anima rationalis coëxisteret in corpore simul cum anima vegetativa et anima sensitiva, quin tamen corporis esset forma, sed extrinsecus et accidenlaliter corpori adhæreret, ut concedunt ipsi adver­ sarii. Igitur non esset unitas esse specifici et personalis inter animam nostram et corpus nostrum : quæ consequentia est absurda, ct repugnans naturæ hominis (Arlic. 13). ART. II. DE UNITATE ANISLE IN INDIVIDUO HUMANO. 191 Conscientiae, et hoc ex duplici facto. — Primo quidem, quia scio per conscienliæ apertum testimonium me ipsum esse qui sentio et qui simul intelligo. Id autem esset impossibile si anima intellectiva esset substantialiter distincta in me ab anima sensitiva : quia utraque anima haberet actiones om­ nino independentes, et immanentes : unde duplex conscientia (3, II), et duo ego distincta referret. — Secundo, quia si duæ essent animæ substantialiter ad invicem distinct», ut dis­ tinctae et ad invicem independentes agerent per actiones quæ essentialiter debent esse a principio intrinseco viventis (i, II et III). At contrarium prorsus accidit quia, ut ex conscientia animadvertit unusquisque nostrum, una operatio, cum fuerit intensa, impedit aliam, ut verbis utar S. Thomæ P. I, Qu. LXXVI, Artic. III. Quod quidem facta illa quotidiana con­ firmant, quæ ex ipso S. Thoma supra (14, X) retulimus. IV. Duodynamismus, seu dicotomía, seu vitalismus. Alii igitur, rejecta tricotomía, duodynamismum (qui etiam com­ muniter vitalismus modo dicitur), seu dao principia vitalia in homine posuerunt. Quamvis autem duodynamistæ in du­ plicando principio vitali in homine conveniant, attamen quoad id explicandum inter se dissentiunt. Okamus (12701347) docuit duas in homine animas, intellectivam et sensiti­ vam, quæ præter actiones sensitivas dat corpori operationes vegetativas. Hæc sententia non paucos nacta est sectatores, quos inter citantur Baco a Verulamio et Gassendus. — Alii contra animam humanam docent esse unicum prin­ cipium tum sensationum tum intellectionum, sed volunt actiones vegetativas esse ab alio principio vitali, a ratio­ nali anima distincto, et quod nonnulli etiam vocant psychoelectricum, et resolvitur juxta alios in vim nerveam. Hunc vitalismum præter nonnullos ex antiquioribus, defendunt ex recentioribus Blaine, Boerhaave, præcipue vero Barthez, in universitate Montispessulani olim medwinæ professor, in li­ bris, De Principio vitali, Nova Doctrina de functionibus na­ turæ humanæ, aliisque quos publici juris fecit anno 1773 et seqq. ; et doctrinam Barthezii secuta est universa schola Mon­ tispessulani, præcipue vero Lordat, ac eam novissime docue­ runt Maine de Biran, Jouflroy, Ahrens Maghalhæns, Martin de Rennes, quos citat et improbat Frédault in suo Traité d’Anthropologie, Lib. II, Cap. I, §. 3. — Denique nostris hisce diebus Giinther distinguit in homine duo principia vegetalivo-sensilivum unum, quod animam vocat (ad quam generan- 492 PSYCHOLOGY. LIB. II. CAP. II. DE UNITATE ANIMÆ IN HOMINE. dam sufficientes dicit vires naturæ materialis), alterum intel­ lectivum, quod spiritum vocat. Unde hominem dicit synlhesim cujusdam antithesis, nempe compositum ex physi seu natura etspiritu. — Cf. Kleutgen, La filosofía antica esposta e difesa. Tratt. VIII. — Hæc doctrina Giintheri, quem non pauci ex ejus discipulis sequuntur, est, quoad præsentem quæstionem, eadem cum sententia Okami. V. Critica. At vitalismus eadem offendit incommoda gra­ vissima contra metaphysicam, quæ notavimus contra tricotomiam. Quoad vero testimonium conscientiæ, urgetur et ipsum eodem modo contra vitalismum præcidentem vitam sensitivam ab anima intellectiva in nobis. — Neque hoc testi­ monium conscientiæ deficit contra secundam speciem vitalismi, quæ est ipse vitalismus stricte sumptus, et in qua non actiones scnsitivæ, sed actiones vegetativæ animæ rationali negantur. Nam sicut ego ipse sum (unus unitate naturæ et personæ) qui intelligo et sentio, ita ego ipse qui sentio et intelligo, digero, nutrior, cresco, vivo unica et indivisibili vita­ litate quæ in me est. Hoc testimonium conscientiæ est, quod omnes philosophi acceptare tenentur. — Contra vero illos vitalistas, qui vitam vegetativam explicant per vires mere materiales, sive sint chimicœ, sive nerveæ, sive electrica;, stant quæ disseruimus tum ex metaphysica, tum ex physiologia in articulo primo Psychologice. — Plura hac de re Frédault, Op. et loe. cit. VI. Monodynamismus, seu animismus. Verus igitur est monodynamismus, qui etiam simpliciter animismus dicitur, in quo affirmatur unicam inesse homini animam, eamque ra­ tionalem. Quæ conclusio est corollarium præcedentium, quæ refutavimus, systematum, et eisdem argumentis tum ex me­ taphysica, tum ex conscientia ductis evidenter probatur. Unde ab illis iterum repetendis supersedemus. — Potius per­ utile erit ex S. Thoma rationem afferre qua probatur ani­ mam, natura sua seu formaliter intellectivam, virtute pollere præstandi formaliter in corpore nostro actiones animarum inferiorum. « Quomodo autem hoc contingat, inquit Ange­ licus, de facili considerari potest, si quis differentias specie­ rum et formarum attendat. Inveniuntur enim rerum species et formæ differre ab invicem secundum perfectius et minus perfectum. Sicut in rerum ordine animata perfectiora sunt inanimatis, et animalia plantis, et homines animalibus bru­ tis, et in singulis horum generum sunt gradus diversi. Et 19 3 ART. II. DE CNITATE ANIMÆ IN INDIVIDUO HUMANO. ideo Aristoteles in VIII Melaphysicor., assimilât species re­ rum numeris, qui differunt specie secundum additionem vel subtractionem unitatis. Et in in De anima, comparat diversas animas speciebus figurarum, quarum una continet aliam; sicut penlagonum continet tetragonum et excedit. Sic igitur anima intellectiva continet in sua virtute quidquid habet anima sensitiva brutorum, et nutritiva plantarum. Sicut ergo superficies, quæ habet figuram pentagonam, non per aliam figuram est tetragona et per aliam pentagona (quia superflueretfigura tetragona ex quo in pentagona continetur), ita nec per aliam animam Socrates est homo, et per aliam ani­ mal, sed per unam et eamdem. »— P. I, Qu. LXXVI, Artic. III. — Cf. Qq. Disp., Qu. De spiritualibus creaturis, Art. III. VII. Corollarium. Igitur anima humana essentia sua sim­ plex eXformaliler intellectiva, est virlualiter multiplex nempe sensitiva, et vegetativa, quatenus nempe se sola in corpore humano præstat quidquid præstant anima sensitiva in brutis et aniina vegetativa in plantis. VIII. Nota. Doctrina Ecclesiæ Catholicæ. Thesis hucusque defensa est veritas non solum philosophica, sed ad doctri­ nam etiam Ecclesiæ pertinet. Apollinaris, inquit Theodoretus, ex tribus dicit compositum esse hominem : ex corpore tix adipaioc), et anima vitali (xal -cíjc Çwtix^î, quam dice­ bat akoqov, nempe rationis expertem), et rursus ex rationali quam mentem appellabat (xat au zákiv éxtijc koyizíí<;, íjv voüv «poaaYopeÚEi. — Dialog. II, n, 73, pag. 107, edit, Migne). Porro Apollinarem et Appollinaristas damnavit Concilium Constantinopol. IV, œcumenic. VIII (869). « Apparet, inquit Conci­ lium, quosdam id temporis in tantum impietatis venisse, ut hominem duas animas habere impudenter dogmatizent. Talis igitur impietatis inventores, et similia sentientes, cum Vetus et Novum Testamentum, omnesque Ecclesiæ Patres unam animam rationalem habere hominem asseverent, sancta et universalis Synodus anathematizat. » In eumdem sensum loquitur Pius PP. IX contra novissimos errores Giin: theri (13, IX), et in litteris datis 30 Aprilis 1860 Episcopo Wratislaviensi contra canonicum Baltzerum. « Notatum præ­ terea est, inquit Summus Pontifex, Baltzerum in illo suo libello cum omnem controversiam ad hoc revocasset, sitne corpori vitæ principium proprium ab anima rationali reipsa discretum, eo temeritatis progressum esse, ut oppositam Zigliaua. Summa philosophica. — T. II. 13 i94 PSYCHOLOGY. LIB. II. CAP. It. DE UNITATE ANIMÆ IN IIOMLNE. sententiam et appellaret hæreticam et pro tali habendam esse mullis verbis argueret. Quod quidem non possumus non vehementer improbare, considerantes hanc sententiam, quæ unum in homine ponit vitæ principium, animam scilicet ra­ tionalem, a qua corpus quoque et motum et vitam omnem et sensum accipiat, in Dei Ecclesia esse communissimam, atque Doctoribus plerisque et probatissimis quidem maxime, cum Ecclesiæ dogmate ita videri conjunctam, ut hujus sit legitima solaque vera interpretatio, nec proinde sine errore in fide possit negari. » — Acta SS. D. N. Pii PP. IX, ex quibus excerptus est Syllabus. Romæ, 4865, pag. 179. — Gf. Analecta juris Pontificii, V. Ser. Tom. III, P. I, coi. 244. IX. Nota II. Solvuntur difficultates. Objectio prima. Argu­ mentum unitatis animæ deductum ex conscientiæ testimonio non tenet; quia utique anima sibi attribuit actiones tum in­ tellectivas tum sensitivas, sed primas ut sui eflectus, alteras vero ut effectas ab alio, nempe a principio sensitivo. — Ita arguit Merten in suo libro, Adumbratio metaphysicce, citatus a Kleugten, La filosofía antica esposta e difesa, Tratt. VIII, n. 820. fíesp. Nego antecedens et nego pariter rationem inductam. Nam conscientia non distinguit duo ego distincta, quorum unum efficit intellectionem, aliud sensationem; sed ego ipse qui sentio me intelligere, sentio me sentire. Plura in hoc ar­ gumentum habet Kleutgen. Op. et loe. cit., §. IV. Objectio secunda. Corruptibile et incorruptibile non sunt unius substantiæ ; sed anima rationalis est incorruptibilis, anima vero sensitiva est corruptibilis; non igitur rationalis et sensitiva in homine sunt una anima. Hoc argumentum, ut refert Kleutgen, Op. et loc. cit., Gap. Ill, n. 854, opponit Oischinger in sua Theologia speculativa Sancti Thornee ; sed illud jam sibi opposuerat Angelicus, P. I, Qu. LXXVI, Artic. Ill, object. 1. Resp. Distinguo minorem quoad secundam partem : anima formaliler sensitiva est corruptibilis, concedo; anima virtualiter sensitiva sed formaliter intellectiva est corruptibilis, nego et nego conseq. — « Anima sensitiva non habet incor­ ruptibilitatem ex hoc quod est sensitiva, sed ex hoc quod est intellectiva, ei incorruptibilitas debetur. Quando ergo anima est sensitiva tantum (seu formaliler), corruptibilis est; quando vero cum sensitivo intellectivum habet (per quod ultimum formaliler constituitur et aliud virtualiler habet), est incorrup ■ ART. II. DE UMTATE ANIMÆ IN INDIVIDUO HUMANO. 1V5 tibilis. Licet enim sensitivum incorruplionemnondel;tamenincorruplionem intellectivo auferre non potest. » HæcS. Thomas, ib. : sublineavi autem ultima verba, quia profundissimam ac verissimam sententiam enuntiant. Objectio tertia. Instabis. Sed si anima sensitiva in homine est incorruptibilis, cum anima sensitiva brutorum sit cor­ ruptibilis, videtur sequi quod homines et bruta non sunt in eodem genere animali. Resp. Nego illationem et suppositum. Supponit enim adver­ sarius quod anima sit per se in genere vel in specie, quod est falsum. Nam « formæ non collocantur in genere vel in specie; sed composita. Homo autem corruptibilis est, sicut et alia animalia. Unde differentia secundum corruptibile et incorruptibile, quæ est ex parte formarum, non facit homi­ nem secundum genus ab aliis animalibus differre ». — S. Th., ib. ad 2. Objectio quarta. Existit pugna inter animalitatem et ratio» nalitatem in homine. Ergo animalitas et rationalitas a diversis principiis exoriuntur. Ita Giintheriani. Resp. Imprimis hoc argumentum nimis probat. Cum enim sil etiam pugna inter passiones ipsius partis auimalis, tot •.ssent animæ sensitivæ in nobis quot sunt passiones; quod neque ipsi adversarii concedunt. — Respondeo secundo per illam pugnam probari potius unitatem animæ in homine • □am pars rationalis aut coercet aut excitat passiones, qua­ rum moralitatem proinde vel immoralitatem conscientia aut . ♦mordendo aut delectando viüunie^o tribuit.— Respondeo tertio, distinguendo antecedens : pugna existit inter animali­ tatem et rationalitatem ex parte principii, nego ; ex parte potentiarum seu termini, subdislinguo : existit pugna subjec­ tiva et physica, nego : objectiva et moralis, concedo. — Pugna illa non est ex parte principii, quia, ut diximus cum S. Thoma, unaoperationç, cum fuerit intensa, impedit aliam : quod ostendit in una et eadem essentia animæ radicari : acuítales tum sensitivas tum intellectuales; sed ex parte ipsarum facultatum, quatenus unaquæque in proprium objectum tendit : quod quidem objectum quamvis facultati propriæ conveniat, aliquando non convenit homini seu rationi, quia non debito modo (de quo judicare non sensus sed rationis est) facultas sensitiva in proprium suum objec­ tum tendit. Et hinc est quod diximus pugnam illam nou esse nisi moralem et objeclivam. 196 FSYCIIOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE UNITATE ANIMÆ IN DOMINE. X. Nota III. De unitate formæ substantialis in homine. Sed posita unitate animæ in homine, movetur quæstio, utrum ita anima sit forma substantialis corporis nostri (13, IV), ut sit unica tribuens corpori nedum vitam, sed etiam esse cor­ poreum. Negat Scotus, qui admittit in homine formam sub­ stantialem corporeitatis distinctam ab anima rationali, et sententiam Scoti nedum Scotistæ sed fere omnes recentiorcs sequuntur, ac eam amplectitur etiam sæpe a me laudatus Frédault in Opere citato, Lib. II. Cap. I. §.II. n. IV. Affir­ mat tamen S. Thomas et cum ipso universa sua Schola, cui ex recentioribus subscribunt Sanseverino et Liberatore; et hæc sententia est omnino tenenda, utpote conformis princi­ piis positis et admissis etiam a defensoribus sententiæ oppositæ. Sed necessarium duco integram S. Thomæ argumen­ tationem transcribere, nam, quod incredibile prorsus est, non deest qui contra apertissimum sensum demonstra­ tionis tum verborum S. Doctoris, nec non contra unanimem consensum interpretum audeat dubium ingerere circa men­ tem S. Doctoris in hac quæstione. Probaverat Angelicus, P. I, Qu. LXXVI, Art. Ill, in homine non esse nisi unam numero animam, nempe ratio­ nalem; sed hoc posito, quærit immediate in Articulo IV : Utrum in homine sit alia forma prœter animam intellectivam, et respondet : « Dicendum quod si poneretur anima intel­ lectiva non uniri corpori ut forma, sed solum ut motor, ut Platonici posuerunt, necesse esset dicere quod in homine esset alia forma substantialis, per quam corpus ab anima mobile in suo esse constitueretur. Sed si anima intellectiva unitur corpori ut forma substantialis, sicut supra jam dixi­ mus, impossibile est quod aliqua alia forma substantialis præter eam inveniatur in homine. — Ad cujus evidentiam considerandum est, quod forma substantialis in hoc a forma accidentali differt, quia forma accidentalis non dat esse sim­ pliciter sed esse talc, sicut calor facit suum subjectum non simpliciter esse, sed esse calidum. Et cum advenit forma acci­ dentalis, non dicitur aliquid fieri vel generari simpliciter, sed fieri tale, aut aliquo modo se habens. Et similiter, cum recedit forma accidentalis, non dicitur aliquid corrumpi sim­ pliciter sed secundum quid. Forma autem substantialis dat esse simpliciter ; et ideo per ejus adventum dicitur aliquid simpliciter generari, et per ejus recessum simpliciter cor­ rumpi. Et propter hoc, antiqui naturales, qui posuerunt ma- ART. H. DE UNITATE ANIMÆ IN INDIVIDUO HUMANO. 197 teriam primam esse aliquod ens actu, puta ignem, aut aërem, aut aliquid hujusmodi, dixerunt quod nihil generatur aut :orrumpitur simpliciter, sed omne fieri statuerunt alterari, ut dicitur in I, Physicorum. Si igitur ita esset, quod praeter animam intellectivam praeexisteret quæcumque alia forma substantialis in materia, per quam subjectum animæ esset ens actu (et non ens in potentia lanium, hoc est, materia prima), sequeretur quod anima non daret esse simpliciter (seu esse quod prœsupponit non aliud esse in subjecto cujus est forma sed solummodo subjeclumpotentiale, nempe materiam primam) et per consequens quod non esset forma substantialis, et quod per adventum animæ non esset generatio simpliciter, sed solum secundum quid. Quæ sunt manifeste falsa. Unde di­ cendum est quod nulla alia forma substantialis est in ho­ mine, nisi sola anima intellectiva, et quod ipsa sicut virtute continet animam sensitivam et nutritivam, ita virtute continet omnes inferiores formas (corporeas), et facit ipsa, sola quid­ quid imperfectiores formæ in aliis faciunt (quod maxime, ut quisque videt, nobilitatem subslantiæ spiritualis ostendit). Et similiter est dicendum de anima sensitiva in brutis, et de nutritiva in plantis, et universaliter, de omnibus formis perfectioribus respectu imperfectarum. > —Unde in respon­ sione ad 3 dicit quod anima humana, non secus ac formæ corporeæ in rebus materialibus, est materiœ (primæ) imme­ diate unita ; et in articulo VI ejusdem Quæstionis addit, « impossibile esse quod quæcumque dispositiones acciden­ tales praeexistant in materia (prima) ante formam substan­ tialem, et per consequens neque ante animam. » Hinc anima humana dat immediate materiæ primæ esse in actu, seu. esse simpliciter ; et ideo < una et eadem forma est per essentiam, per quam homo est ens actu, et perquam e^tcorpus, et per quam est vivum, et per quam est animal, et per quam est homo » (ad 1). — Cf. Contra Gentiles, Lib. II, Cap. LVIII, ct lib.IV, Cap. LXXX;—III, Dist. II,;Qu.I,Artic. Ill, quœstiunc. I, ad 2 et 3; et IV, Dist. XLIV, Qu. 1, Artic. I, quœstiunc. I, ad 4, et Qu. Il, ad 3; — Qq. Dispp. de Potentia, Qu. VIII, Artic. IV, ad 2 : De veritate, Qu. X, Artic. I, ad 2 ; De spiritualibus creaturis, Artic. Ill et IV ;De anima, Artic. IX Quodlib. I, Artic. IV ; III, Artic. V. — Nescio quid magis expli­ cite aliquis auctor dicere posset ut mentem suam aperiat. — Nihilominus D. Palmieri (Anthropologia, Cap. Ill, Thesis XIII) ruit, sententiam quæ tenet ipsum esse ccrporeum in homine 198 PSYCUOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE unitate anim.e in domine. esse ab anima rationali, absque sufficiente ratione tribui S. Thomæ. Quam incredibilem suam thesim duplici ex capite probare conatur. — Imprimis ex Opusculo Denatura materice. Sed, Io nihil in hoc opusculo habetur quod probet id quod Palmieri suscipit probandum ; 2° opusculum illud commu­ niter recensetur inter opuscula dubia S. Thomæ, ut jam monui (C. 18, IV ad 5); 3° denique, dato etiam quod opus­ culum esset certus S. Thomæ fœtus, et quod in ipso aliquid thesi nostræ contrarium doceretur, sana ratio dictat in hac hypothesi standum esse iis quæ apertissime docentur in Operibusa me citatis, etpræsertim inSumma Theologica,quæ est ultimum S. Doctoris Opus. — Deinde Palmieri argumen­ tatur ex eo quod thesis nostra est absurda, et ideo non at­ tribuenda tanto Magistro. Sed imprimis hoc argumentum a priori nihil probat (0.12, VII); deinde absurda quæ Palmieri imaginatur fictitia esse ipsemet S. Thomas plenissime de­ monstrat, ut ex iis quæ immediate sequuntur fiet manifes­ tum. XI. Nota IV. Solvuntur difficultates. Objectio prima. Ctun in homine sit corpus, et corpus omne, juxta thomistas, sit intrinsece corpus per materiam et formam tanquam paries ejus essentiales ; forma qua constituitur corpus humanum dicenda est pars essentialis humani corporis. Atqui juxta thomislas forma humani corporis est ipsa essentia animæ ratio­ nalis. Ergo anima humana est pars intrinseca corporis hu­ mani. Atqui parscorporeæ substantiæ est corporea nec nihilo perfectior corpore. Ergo admissa sententia quod anima sit unica forma substantialis corporis humani, non amplius thomistis licet impugnare materialistas. — HæcPalmieri Op. et loc. cit. Th. XII, pag. 382. Resp. Adversarius in manifestum incidit paralogismum, cum ad hominem argumentatur contra thomistas. Concedi­ mus in homine esse corpus : concedimus corpus, nempe com­ positum, per materiam et formam constitui tanquam per partes essentiales ; concedimus animam rationalem esse for­ mam corporis humant nempe compositi specifici. Negamus autem duplici ex capite consequentiam illatam, scilicet animam humanam ex hoc ipso fieri materialem : 1° quidem quia si forma, concedente adversario, est pars quæ cum materia componit compositum, forma distinguitur manifeste a ma­ teria, sicut pars distinguitur a parte: consequenter non se­ quitur quod anima sit materia ex eo quod sit forma mate­ AUT. II. DE UNITATE ANIMÆ IN INDIVIDUO HUMANO. 199 r; — 2° quia tunc sequeretur materialismus si hæ duæ ■positiones essent æquivalentes : est forma materiæ; ergo I materialis, ut sophistice infert adversarius. Etenim si ni/i aliqua talis sit, ut sua virtute possit dare esse materiæ ta tamen a materia dependeat, ista forma et erit forma Rteriæ et non erit materialis. « Humana anima, afferam |rum (13, X ad 4 et 5) verba Angelici prævenientis hanc lEiultatem, non est forma in materia corporali immersa, ¿ ab ea totaliter comprehensa propter suam perfectionem; ¡ideo nihil prohibet aliquam ejus virtutem non esse corris actum, quamvis anima secundum suam essentiam sit jrporis forma... Anima illud esse in quo subsistit commu­ tat materiæ corporali ; ex qua et anima intellectiva iit tam (unitate naturæ et suppositi, ut supra diximus] ita quod bd esse, quod est totius compositi, est etiam ipsius animæ : »od non accidit in aliis formis quæ non sunt subsistentes. : propter hoc anima humana remanet in suo esse, des­ ido corpore ; non autem aliæ formæ. » Objectio altera.Esse corporis, et esse animæ substantialiter Serunt ; ergo nequit fieri ut corporis esse sit ipsum esse limæ. — Prob, antee. Corpus est in continuo fluxu, ita ut knis realitas, quæ nunc est in corpore, post certum spann temporis tota recesserit, alia substituta : unde fit ut ientitas corporis sit identitas esse proprii compositi orgaei. Atqui hujusmodi esse est substant:aliter aliud ab esse ûmæ, quod est esse simplex, etsecundum se immutabile... go. — Id., ib., pag. 388. Resp. Hanc ipsam difficultatem sibi opponit S. Thomas, f. Dispp., Qu. De anima, Artic. I, object. 13, 14 et 18 : < Si dma est forma corporis, oportet quod animæ et corporis : unum esse... Sed animæ et corporis non potest esse unum se, cum sint diversorum generum... Anima igitur non po­ st esse forma corporis. — Esse corporis est esse corrupti'■?... Esse autem animæ est incorruptibile et simplex. Ergo rporis et animæ non est unum esse. — Quorum est unum se, et una operatio. Si igitur esse animæ humanæ connctæ corpori sit commune corpori, et operatio ejus quæ est telligere erit communis animæ et corpori. » — En respon­ ses Angelici. « Necesse est, si anima est forma corporis, lod animæ et corporis sit unum esse commune, quod est se compositi. Nec hoc impeditur per hoc quod anima et rpus sint diversorum generum. Nam aeque anima neque 200 PSÏCHOI.OGIA. LIB. II. CAP. II. DE UNITATE ANIMÆ IN HOMINE, corpus sunt in specie vel genere, nisi per reductionem ; sicut partes reducuntur ad speciem vel genus totius. — Illud quod proprie corrumpitur non est forma neque materia, neque ipsum esse, sed compositum {et idem dicatur de mutationibus quæ in corpore nostro eveniunt, et de quibus adversarius loqui­ tur). Dicitur autem esse corporis corruptibile, inquantum corpus per corruptionem deficit ab illo esse, quod erat sibi ct animæ commune : quod remanet in anima subsistente. Et pro tanto etiam dicitur ex partibus consistens esse corporis, quia ex suis partibus corpus constituitur tale ut possit ab anima esse recipere. — Quamvis esse animæ sit quodam­ modo corporis, non tamen corpus attingit ad esse animæ participandum secundum totam suam nobilitatem et virtu­ tem. Et ideo est aliqua operatio animæ in qua non commu­ nicat corpus. » Objectio tertia. Si anima rationalis est forma corporeitalis, adniittenda est forma cadavérica (nempe forma substantialis corporea quæ est in corpore, anima recedente) ; atqui hæc admitti nequit ergo nec illud. — Prob. minor. Effectus ille naturalis admitti nequit, cujus existentiæ et proprietatum nulla ratio sufficiens in natura assignari potest. Atqui talis est ista forma cadavérica. Ergo forma cadavérica admitti nequit. — Id., ib., pag. 385. Resp. Concedo majorem et nego minorem; similiter concedo majorem et nego minorem probationis. — Consentiunt medici saniores quod per mortem seu per separationem animæ a corpore, substantiales mutationes fiunt in ipso corpore, licet ipsæ sensibus non conspiciantur. Quamdiu enim animal vivit, « corpus hoc terrenum atque mortale præsentia sua {anima) vivificat; colligit in unum atque in uno tenet, dif­ fluere atque contabescere non sinit ; alimenta per membra æqualiter suis cuique redditis distribui facit ; congruentiam ejus modumque conservat, non tantum in pulchiritudine, sed etiam in gignendo atque crescendo. » — S. August., De quan­ titate animæ, Cap. XXXIII, n. 70.— Videlicet corpus animæ conjunctum quamdam habet incorruptionem : sed dissocia­ tum ab anima corruptioni est obnoxium natura sua, dissol­ vitur, et in pulverem abit. Hæc etiam sensibus apparent, et ex proprietatibus diversis quibus corpus vivum et corpus mortuum subjiciuntur, rationabiliter deducimus substantia­ lem utriusque diversitatem. Ratio autem sufficiens formæ cadavérica sunt principia illa ipsa quæ organismum corrum- ■ AST. II. DE UNITATE ANIMÆ IN INDIVIDUO HUMANO. 201 atque dissolvunt et mortem inducunt, animam a cor^■e expellendo. ■kjfc/io quarta. Docet catholica fides (Concil. Tridentia., Bss. XIII. Cap. Ill), quod nemo ignorat, post consecrafeem. SS. Corpus D. N. J. C. esse sub specie panis, et SS. ^pguinem sub specie vini ex vi verborum; animam autem Kb utraque specie existere vi naturalis illius connexionis et Kbcomilantiæ, qua partes Christi Domini qui jam ex mortuis ■perrexit, non amplius moriturus, inter se copulantur» Kqui si, utthomistæ volunt, unica est in homine forma sub ■s./.ialis, nempe anima humana, dans esse corporeum corftn. vi verborum deberet esse anima D. N. J. C. sub ■pecie panis : quod est contra doctrinam Concilii. — Id., ib., 383. ■ Respondeo. IoMiror quod thomistæ, qui numerosi aderant ■bneilio, non animadverterint hanc doctrinam de Sacra­ mento Altaris oppositam esse doctrinæ de unitate formæ Lbstanlialis in homine, quam sicut antea, ita et post Conplium nemine reclamante, docuerunt et docent. —Respon­ sito 2°, Concilium loqui in sensu formali, ut’par est : porro in sensu formali verissimum est vi verborum post consecra­ tionem esse Corpus Christi sub specie panis reduplicative ut habet esse corporeum. Utrum autem illud esse corporeum habeat corpus ab anima vel aliunde Concilium non dicit. Unde nego quod in sententia thomistarum, post consecratio­ nem, vi verborum sit sub specie panis anima Christi formaliter ut anima est; quamvis vi verborum sit sub specie panis formaliter esse corporeum Christi, quod non est nisi ab ani­ ma. Quam quidem solutionem nostram vel ipsemet adversa­ rius noster debet admittere vi sui ratiocinii et principiorum theologiæ. Etenim vi verborum, juxta Concilium, Corpus D. N. J. C. est, post consecrationem, sub specie panis. Atqui Corpus illud non est sine subsistentia quam non habet nisi a supposito divino Verbi. Ergo juxta Concilium, vi verborum est sub specie panis suppositum reduplicative ut est suppo­ situm divinum Verbi? Minime : sed per concomitantiam. Concilium ergo loquitur in sensu formali respectu esse Cor­ poris Christi sub specie panis, sicut in sensu formali loqui­ tur respectu suppositi ipsius Corporis. Cf. P. Ill, Qu. LXXV, Art. VI, ad 2. Objectio quinta. In triduo mortis Corpus Christi fuit idem numero. Ergo retinuit camdcm numero formam, quæ certe 202 PSYCHOLOGY. LIB. II. CAP. II. DE UNITATE ANIMÆ IN HOMING. non erat anima. — Adde quod si per mortem animæ suf­ fecta fuisset forma cadavérica, in triduo mortis eam Verbum assumpsisset ad unitatem personæ divinæ et dimisisset in resurrectione : quod est contra illud theologicum axioma : Quod Verbum assumpsit, nunquam dimisit. fíesp. cum S. Thoma, P. Ill, Qu. L, Artic. V, quod Corpus Christi in triduo mortis non fuit idem numero formalilcr, sed materialiter et ratione suppositi, i Hoc quod dico simpli­ citer, potest accipi dupliciter. Uno modo secundum quod simpliciter idem est quod absolute', sicut simpliciter dicitur quod nullo addito dicitur... Et hoc modo Corpus Christi mor­ tuum et vivum simpliciter fuit idem numero: dicitur enim aliquid esse idem numero simpliciter, quia est supposito idem. Corpus autem Christi vivum et mortuum fuit suppo­ sito idem, quia non habuit aliam hypostasim vivum et mor­ tuum, præter hypostasim Verbi Dei, ut supra dictum est... Alio modo simpliciter idem est quod omnino vel totaliter ; ct sic Corpus Christi mortuum et vivum non fuit simplici­ ter idem numero, quia non fuit totaliter idem, cum vita sit aliquid de essentia corporis viventis : est enim prædicatum essentiale, non accidentale : unde consequens est, quod cor­ pus quod desinit esse vivum, non totaliter idem remaneat. » — Ad axioma vero theologicum respondeo, illud inlelligi do iis quæ Verbum assumpsit per modum rei permanentis et ad naturam humanam pertinentibus, non vero per modum transeuntis, et ratione status, ut erat forma cadavérica in corpore Christi in triduo mortis. — Sed de his ad theolo­ giam ; de qua sermonem non habuissem, si adversarii ad eam non recurrissent contra nostram thesim. Cf. Append. I et II in fine Vol. Ill, necnon opuse. De mente Concit. Vienn. ARTICULUS TERTIUS (17) De tempore quo animæ humanæ creantur et corporibus infunduntur. I. Quæstionis natura. Probavimus alibi (12, III ct seqq.) animas humanas ad realem existentiam venire per creatio­ nem, quæ est actio solius Dei. Quæritur igitur, quandonam ■T". HI. DE TEMPORE QUO ANIMÆ HUMANÆ CREANTUR, ETC. 203 creet et infundat corporibus animas humanas?Qua in Bskut et in aliis plurimis, aliæ sunt opiniones erroneæ ^■ino vitandæ, aliæ vero quæ liberæ in utramque partem ^■antur vel in catholicorum scholis. In antecessum de Kis, deinde de secundis dicemus. IE. Prænotamen primum. Noto imprimis, animam humaextra corpus existenlemessein statu, non quidem contra Hfcram, quasi ipsi repugnet ita esse {quia cum per se sub­ sist, per se etiam stare potest sine corpore), sed in statu Ue:-rnaturali. Hæc propositio est corollarium eorum quæ Bluta anobis sunt circa unionem animæet corporis. Anima ■truest naturaliter forma corporis, quod requiritur ut com«mentum essentiale speciei humanæ; unde naturali imksu inclinamur ad conservationem ipsius corporis. Qua de anima humana corpori unita est in suo statu conna Boli; extra corpus est in statu prœtcrnaturali. I IU. Prænotamen alterum. Anima humana connaturalem fcc;et unionem non cum quolibet corpore sed cum illo cui ftualiter unitur. Patet. Nam sicut homo abstracte sumptus ■sultatex anima et corpore ; ita concrete seu individualiter icceptus resultat ex determinata anima et determinato cor­ pore ; quæ proinde constituunt essentiam hominis individui, :a autem ad quam conservandam naturaliter anima incliV. ■atur, est vita ipsius individui, et consequenter illius deter­ minati corporis. Unde ad illud dicit unionem illam connatralem, de qua numero præcedenti dictum est — Quibus ■ræmissis, ad quæstionem accedo. IV. Opinio platónica. Opinio Platonis fuit animas humanas ab æterno fuisse creatas ; quæ postea successive in corpora ■ascentium vel mittuntur divinitus, vel sponte sua labuntur. Hanc sententiamplatonicam refert S. Augustinus tum Lib. III, De libero arbitrio, Cap. XX et XXf, tum aliis in locis, ubi de o-icine animæ humanæ disserit ; et in Libro X De Civitate Dei, Cap. XXXI, addit platónicos ad id moveri, quia, quod semper antea non fuit, sempiternum deinceps esse non posse existimabant.Semperigitur anteaextitit animahumana,quia immortalis est et æterna a parte post (0. 37, IV). Huic sententiæ dicitur, quoad substantiam Origcnes subscripsisse. V. Critica. Hæc sententia Platonis nititur falsis principiis. Arguit enim primo ex affirmatione omnino falsa, videlicet, illud sempiternum esse non posse quod semper antea non fuerit. « Numquid ergo, inquit S. Augustinus, loc. cit., si £04 PSYCHOLOGY. LIB. II. CAP. II. DE ÜNITATE ANIMAS IN DÓMINE. anima semper fuit, etiam miseria ejus semper fuisse dicenda est? Porro si aliquid in illa, quod ex æterno non fuit, esse coepit ex tempore, cur non fieri potuerit ut ipsa esset ex tempore quæ antea non fuisset? Deinde beatitude quoque ejus post experimentum malorum firmior et sine fine man­ sura, sicut iste confitetur, procul dubio cœpit extempore, it tamen semper erit, cum antea non fuerit. Illa igitur omnis argumentatio dissoluta est. » —Supponitsecizndoquodanima non sit unita corpori ut forma, sed accidentaliter et ut motor mobili. Unde omnis connaturalitas animæ humanæ ad cor­ pus prorsus destruitur, et consequenter tollitur unitas spe­ cifica et personalis in homine. — Deinde est hypothesis omnino arbitraria : non enim aliquo facto probatur aut pro­ bari potest hæc animarumpræexistentia sinecorpore etante corporis formationem : imo facto ipsi adversatur, nam impos­ sibile omnino videtur quod anima nostra illius status nullam omnino memoriam, nullam absolute conscientiam retineat. VI. Opinio leibnitziana. Multo igitur magis rejicienda est opinio Leibnitzii, qui in suis Essais de Théodicée, P. I, n. 91. docuit animas initio rerum fuisse a Deo omnes creatas, ac inclusas corpusculis organicis, quæ deinceps successu tempo­ ris, veluti semina segetum, evolvuntur ac humanæ fiunt. Etenim hæc sententia nullo nititur fundamento, neque a priori neque a posteriori, sed est mera hypothesis ad arbi­ trium conficta, ac proinde non acceptanda a philosopho. — Deinde non est possibile quod animæ illæ aut vegetativæaut sensitivæ, ut ponuntur a Leibnitzio, postea temporum pro­ gressu, sive per virtutem naturæ, sive per actionem Dei peculiarem, quam ipse transcreationem appellat, fiant intellectivæ. Hæc enim animorum evolutio aut est ipse Darwi­ nismes (10, I et seqq.), aut est transformatio rosminiana (11, VI). VII. Opiniopythagorica. Ut communiterfertur, Pythagoras, quem ipse Plato sequitur, docuit animas omnes a principio extitisse neque novas successu temporis fieri, sicut nobis videtur,- sed priores transire successive de uno in aliud cor­ pus sive humanum, sive belluinum. Hæc animarum trans­ migratio græco vocabulo dicitur metempsychosis. Quam qui­ dem opinionem jam obsoletam, iterum instaurare novissime pertentantSansimoniani et spiritistœ (G. 25, Vili et IX),quos inter est Allan Kardec (pseudon.), qui in editis nonnullis opusculis et in Ephemeride, cui titulus est Revue Spirite, ni. de tempore quo animæ humanæ creantur, etc. 205 reincarnalionem, seu transmigrationem animarum ■kto in aliud corpus humanum. Auctor nullum argumen■■ adducit, sed facta nonnulla congerit omnino ridicula. ■Tin.Critica. Præterargumentumexconscicntiacontraopik m plalonicam adductum, illud contra metempsychosim Becte urgetur quod ex secundo prænotamine infertur: nam, Hratiocinatur S. Thomas, II. Contra Gentiles, Cap. LXXIII, K j : < Quæ est proportio animæ hominis ad corpus homiK. eadem est proportio animæ hujus hominis ad corpus Kgus hominis. Ñon estigitur possibile animamhujus hoiniBi ingredi aliud corpus quam istius hominis. » — Deinde Bdiatur Sanctus Augustinus, Lib.VII de Genesi ad litteram, Bp. X, egregie disserens contra metempsychosistas. «Quid Lim afferunt argumenti philosophi, qui putant hominum ■a mas in pecora, vel pecorum in homines post mortem Bosse transferri? hoc certe, quod morum similitudo ad id Irahat, velut avaros in formicas, rapaces in milvos, sævos ■e superbos in leones, sectatores-immundæ voluptatis in ■nes ; et si qua similia. Hæc quippe afferunt, nec attendunt ■er hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima Bost mortem in hominem transferatur. Nullo enim modo fcrorsus similior erit homini quam porco ; et cum mansues­ cunt leones, canibus vel etiam ovibus fiunt similores quam hominibus. Cum igitur a pecorum moribus pecora non re­ cedunt, et quæ aliquantulum ceteris dissimilia sunt, simi­ liora sunt tamen suo generi quam humano, longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt, nunquam crunt hominum animæ istæ, si ea quæ similiora sint trahunt. Si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit illa vera opinio, quandoquidem nihil aliud afferunt, quo etiam si non ▼era, saltem verisimilis habeatur? Unde proclivius et ipse crediderim, quod etiam posteri sectatores, illos homines qui hæc primitus in suis libris posuerunt, in hac vita potius intelligi voluisse, quadam perversitate morum ac turpi­ tudine homines pecorum similes lieri, ac sic quodammodo in pecora commutari, ut hoc dedecore objecto, eos a cupi­ ditatum pravitate revocarent. > — Cf. De Civitate Dei, Lib. X, Cap. XXX. — De spiritistis vero nihil est quod ultra addamus, post supra dicta et ea quæ in Cosmología (2o,Vlll et IX) disseruimus, de Mcsmerismo agentes. IX. Opiniones circa tempus animationis corporis humani ab anima rationali Seclusis igitur præfatiserroribus, tenen- 205 PHYC1I0L0GIA. LIB. I!. CAP. II. DE UNITATE ANIMAI IN HOMINE, dum est animam humanam, utpote iormam substantialem corporis et partem individui speciei humanæcreari et simul infundi in corpus, seu, ut post S. Bernardum (Serm. II, in natali Domini, n°, 6) Scholastici aiebant : Anima humana creando immittitur scu infunditur et immittendo seu infun­ dendo creatur. — Sed nunc dicendum est de opinionibus, quæ in utramque partem agitantur circa tempus quo fetus humanus animatur anima rationali in utero materno. — Alii igitur volunt in ipso instanti conceptionis fetus, animam creari a Deo et infundi illi informi corpusculo; alii contra sustinent animam rationalem non creari neque (infundi cor­ poribus, nisi quando fetus conceptus in utero materno con­ secutus est organicam figuram humanam. Prima sententia communior est recentioribus, et sæculis proxime elapsis a facultatibus Viennensi, Parisiensi, Pragensi aliisque declarata est indubitata et secura : illamque præcioue patrocinatus est superiori saeculo Cangiamila in sua Embriología sacra, in qua refert se vidisse fetum jam ani­ matum post quartum vel quintum diem conceptionis. Huic sententiæ subscribit novissime Frédaultin suo Traité d'An­ thropologie. etc. Lib. VI, Cap. I, § 2, n. I. Secundam sententiam docuit Aristoteles eamque unani­ miter fuerunt amplexati Scholastici cum S. Thoma, usque ad sæculum decimum septimum, ex quo cœpit invalescere in Scholis sententia contraria. Unde hac in re ab opinione S. Thomæ recedit noster Goudin, quem sequitur ex nostris nuperus scriptor Card. Zephyrinus Gonzalez in sua Philoso­ phia elementaria, Psychologia, Sect. II, Cap. Ill, Art. I. Schol. et in notis. At doctrinam scholasticam, quoad subs­ tantiam, seu quoad negationem animationis fetus per animam rationalem in primo instanti seu inprimis diebus concep­ tionis ipsius fetus, instaurant et defendunt perdocti nostræ ætatis viri, quos inter sunt Liberatore in suis Institutionibus vhilosophicis ad triennium et in Opere Del Composto umano, Vincentius Santi, Anatomiæ professor in Universitate Peru­ sina, in suo Libro, Delia forma, genesi, corso naturale e modo dei viventi (Perusiæ 1858), Vincentius Liverani in opus­ culo Sui principi dei moderno Ippocratismo (Fano, 1859), aliique bene multi. X. Critica. Quid autem de expositis opinionibus sit, meo quidem judicio, sentiendum, paucis dicam. Prima igitur opinio practice est sequenda, quoties de baptismo fetui ani- ABT. III. DE TEMPORE QUO ANIMÆ HUMANÆ CREANTUR, ETC. 207 io conferendo quæstio oboritur : quamvis enim certum i sit ipsum animari anima rationali, habetur tamen talis habilitas quæ sufficit ut baptismus conferatur sub condite, ne a vita aeterna excludatur, si forte rationalis adesset ma; sicut etiam absolutio sacramentalis datur illi, de quo onabiliter dubitatur, utrum sit necne adhuc vivus. Hæc alogice — Ad quæstionem autem intrinsece et philosoce inspectam veniendo, dico retinendum esse certo fetum initio conceptionis vivere, sicut observationes physioloæ ostendunt ; sed utrum vivat anima rationali statim, vel tius anima vegetativa et postea sensitiva, quæ deinde reant, adveniente anima rationali, definiri certo neque a steriori neque a priori potest ; unde utraque opinio suam het probabilitatem, sed probabilitatis limites non excedit. posteriori siquidem habemus quod fetus statim vivit, non ta matris, sed vita propria ; sed observationes non dicunt ¡que dicere possunt ¿an vita illa sit ab anima rationali ; a iori vero nihil certo definiri posse concedunt propugna­ res oppositarum sententiarum. — In hanc quæstionem fleram verba quæ habet doctissimus medicus Craanen, qui oruit secunda medietate sæculiXVlI, in suo celebri Tractatu 'hysico medico, de homine (edit, neapolit. 1722, p. 533). Postquam statuitanimam humanam a Deo immediate creari et infundi corporibus, ait: « Sed quæstio est quandonam hoc fecerit Deus ? Tempus hoc præcise determinari nequit ; sed possumus circiter assequi quod hoc fieri possit ubi usus ille reciprocus et commercium illud mutuum locum habere potest, cum anima corpore uti queat, hoc est quando corpus est formatum, quando omnia membra aut saltem præcipua, aut plurima sunt efformata; necessario adesse debent cere­ brum, ventriculi ejus cum appendicibus nervorum, medulla spinæ, qui nervi viæ sunt, per quas spiritus influunt ad obeunda servilia menti præstanda. Concludimus igiturtunc animam in corpus infundi, quando illud bene organizatum est, quando præcipua organa sunt facta.» — Hoc argumento utuntur prælaudati recentiores physiologi et philosophi, qui sententiæ scholastic® adhærent. —Cl. Frédault contrariam sententiam, ut diximus, tenens, eam probare metaphysice conatur ex eo præcipue quod, admissa in fetu successione animarum, ut vult S. Thomas, deberemus ponere succes­ sivas corruptiones et generationes in fetu ipso; hæ autem corruptiones et «enerationes non dantur. Deinde addit 208 PSYCHOLOGY. LIB. II. CAP. III. DE SEDE ANIMÆ. quod, si anima rationalis sufficit ad omnia per totum vitæ cursum, sufficere etiam debet ab origine ad primitivam for­ mationem corporis humani. Cf. ejus Op. cit. Lib. VI, Cap. I, §.2. n. I. — Hæc ratio probabilis quidem est, sed non est demonstrativa : non enim probatur demonstrative corrup­ tiones illas atque generationes successivas non dari ; non probatur animam rationalem infundi in instanti conceptio­ nis, ex eo quod per totum vitæ cursum ipsa sufficit adornnia opera vitæ : nam aliarationes adducuntur, ut audivimus a Craanen, quæ aliunde concludunt animam rationalem non uniri in primo instanti conceptionis corporis. — Hinc lis adhuc sub judice est. CAPUT TERTIUM DE SEDE ANIMÆ Prologus. Deinde dicendum est [Prolog, in II Lib.) de sede animæ in corpore, cujus est forma. Divido autem caput istud in duos articulos: in quorum primo nonnullas præuotiones præmitto, in altero vero quæslionis solutionem propono. ARTICULUS PRIMUS (18) Prœnotiones quædam. I. De duplici modo essendi in aliquo. Dupliciter aliquid dicitur esse in aliquo, uno modo circumscriptive, altero modo definitive. Aliquid est in alio circumscriptive, quando est in ipso secundum commensurationem propriæ quantita­ tis extensiva, quatenus nempe partes ejus respondent par­ tibus subjecti in quo est et quod dicitur locus ejus. Unde quæ sunt circumscriptive in alio, dicuntur esse in illo sicut proprie in loco. — Definitive vero esse in alio, seu in loco, est quando aliquid ita est inunoloco, utnonsitin alio, quam­ vis a loco non circumscribatur, — Ita corpus meum non solum definitivesedetiam circumscriptive est inloco,cujus tot partes occupantur quot sunt partes extensiva mei corporis, 209 ART. I. PRÆNOTIONES QUÆDAM. iæ quodam modo definiuntur a partibus ipsius loci. — Con1 anima mea est ita in corpore meo, ut neque sit, neque at in alio corpore ; est igitur definitive in corpore meo. Sed m est circumscriptive, quia simplex est et partibus quantiitivis caret (7, IV ad 3) necessariis, ut dictum est, ut aliquid icatur esse circumscriptive in alio, seu esse in loco proprie. t hinc est quod apud sapientes habetur ut axioma incouissum : Substantiæ spirituales non sunt proprie in loco. inc etiam manifestum est quod cum quærimus et loquimur • sede animæ in corpore, improprie loquimur seu metaphoce; anima enim spiritualis sedem proprie non habet, quia non habet proprie locum. II. Esse in aliquo per totalitatem essentiae, per totalitatem virtutis, et per totalitatem præsentiæ. Notandum imprimis nomen lotalitatis, non semper significare partes reales ex quibus subjectum aliquod coalescit, sed quandoque, imo fre­ quenter etiam accipitur pro designanda rei essentia completa, v 1 completa ejusdem perfectione, quamvis subjectum sit partium expers. Hinc dicimus totam animam, non ad indican­ dum quod partes habeat seu essentiales seu extensivas, sed ad designandam perfectionem completam suæ naturæ. — Hisce præmissis, dicitur aliquid esse in aliquo secundum totalitatem suat essentias, quando est in eo in quo esse dicitur secundum totam suam essentiam vel substantiam physice acceptam ; ut ego secundum totalitatem meæ essentiæ vel substantiæ sum in loco in quo hæc scribo.— Aliquid autem dicitur esse in alio per virtutem, quia ibi agit utcumque modo ; et si ibi explicat omnem agendi virtutem qua gaudet, dicitur ibi esse secundum totalitatem suæ potentiæ seu virtu­ tis. Hoc sensu possumus dicere quod rex sit in toto suo re­ gno secundum totalitatem seu plenitudinem suæ potestatis, quamvis sit in aliquo determinato loco secundum suam subs­ tantiam. — Denique aliquid est in aliquo secundum totali­ tatem præsentiæ, quando hoc alterum est in ejus conspectu, sicut ego sum in omnibus partibus meæ cellæ, quia omnes in meo conspectu sunt positæ. III. Anima est tota in toto corpore per totalitatem suæ præsentiæ. Hæc propositio a nemine negatur; sive enim anima uniatur corpori accidenlaliter, sive substantialiter, procul dubio totum corpus est aliquo modo animæ præsens : vivificat enim, sentit et animadvertit mutationes quæ in omnibus corporis partibus contingunt. Zietuii. Summa philosophica. — T. U. U 210 PSYCIIOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE SBDE AN1M.E. IV. Anima est in qualibet corporis parte per aliquam suam virtutem, at non per totalitatem suæ virtutis. Hæc secunda propositio est pariter certissima ex evidenti conscientiæ tes­ timonio, Nam anima totum corpus vivificat ; sed tamen non in singulis corporis partibus virtutes omnes explicat quibus prædita est, sed videt oculis, audit auribus, etc. « Anima, inquit S. Augustinus, de Agone Christiano, Cap. XX, n. 22 totum corpus nostrum animat et vivificat, sed in capite et videndo sentit, et audiendo, et odorando, et gustando, et tan­ gendo, in ceteris autem membris tangendo tantum ; et ideo capiti cuncta subjecta sunt ad operandum, illud autem supra collocatum est ad consulendum ; quia ipsius animæ, quæ con­ sulit corpori, quodam modo personam sustinet caput : ibi enim omnis sensus apparet. » — His ergo constitutis prænotionibus, jam possumus ad quæstionem clare proponendam et solvendam accedere. ARTICULUS SECUNDUS (19) Utrum anima sil lota in tolo corpore, tota in qualibet corporis parte. I. Quæstionis natura. Ut ex prænotlonibus præcedentis arti­ culi est manifestum, tota quæstio posita in titulo hujus arti­ culi ad hoc reducitur ut sciatur, utrum anima sit in toto cor­ pore secundum totalitatem essentiæ seu substantiæ. Quæstio vero duas habet partes : nam corpus meum est utique totum totalitate substantiæ in toto loco a me occupato ; sed non est totum totalitate substantiæ in qualibet ejusdem loci parte ; quia ubi est caput non est pes, ubi pes est non est pectus, et sic de ceteris. Unde, ut titulus articuli indicat: Io definien­ dum est, utrum anima sit tota in toto corpore; 2° utrum sit tota in qualibet corporis parte. II. Anima est tota in toto corpore. Hæc propositio proba­ tur ex eo quod anima est forma corporis, et ex conscientiæ testimonio. Ex eo quod est forma corporis. Anima enim substantia sua est forma substantialis corporis nostri (13, IV); non autem est forma substantialis unius vel alterius partis, sed totius, ¡hoc est omnium et singularum partium, quibus totum cor- AUT. n. UTRUM ANIMA SIT TOTA IN TOTO CORPORE, ETC. 21 1 pus naturaliter coalescit, quia omnes et singulæ partes sunt vere et essentialiter humanæ. Sed forma substantialis est necessario in toto subjecto, cujus est forma ; secus non toti daret esse, neque cum subjecto componeret unam naturam. Ergo anima humanaest tota in toto corpore. — Cf. S. Tho­ mas Lib. II Contra Gen tiles, Cap. LXX1I, et Summ. Theolog. P. I, Qu. LXXVI, Art. VIII, ubi sanctus Doctor hanc nostram propositionem merito tanquam corollarium infert, ut nos fecimus, ex alia thesi quod anima sit forma substantialis humani corporis.. Ex conscientiæ testimonio. Ex conscientia enim scimus quod anima æqualiter et cito sentit sensationem, non quidem in cerebro, sed in qualibet corporis parte, ita ut tum rudes tum philosophi dicant se videre oculis, sentire dolorem in pede, motum in corde, etc. Id autem nullo modo esset, si anima existeret in aliqua solummodo determinata corporis parte : nam in hac hypothesi ibi sensatio per conscientiam sentiretur perfici, ubi est principium vitæ sensitivæ, nempe anima. Est igitur tota anima in toto corpore quæ in toto corpore sentit. — Hoc argumento utuntur S. Thomas, I, Dist. VIII, Qu. V, Artic. Ill, in secundo argumento sed contra, et S. Augustinus, Lib. VI de Trinitate, Cap. VI, n. 8. III. Anima est tota in qualibet parte corporis. Loquor sem­ per, ut jam monui in prænotionibus, de totalitate essentiæ. Probatur propositio iisdem principiis quibus probata est pro­ positio .præcedens. Nam, anima humana, substantia sua essentialiter simplex, in singulis est corporis partibus, qua­ rum est forma substantialis, ut supra, n. 11, dictum est. Atqui substantia essentialiter simplex ubi est, tota est totalitate suæ essentiæ : non enim habet partes quibus possit esse partira in uno loco partim in alio. Ergo anima humana est tota in toto corpore, tota in qualibet corporis parte. — Ex quo vides quod ratio simplicitatis animæ non solum non officit veritati nostræ propositionis, sed imo est præcipua ejus probatio. «Nam, meritoS. Augustinus, De Trinitate, Joc. cit. scribit, ideo simplicior est corpore, quia non mole diffunditur per spatium loci, sed in unoquoque corpore et in toto tota est, et in qualibet ejus parte tota est. > — Deinde accedit testimonium conscientiæ. Audiatur iterum S. Augus­ tinus : « Anima non modo universæ molis corporis sui, sed etiam unicuique particulæ illius tota simul adest. Partis enim corporis passionem tota sentit, nec in toto tamen cor* 212 PSYCIIOLOGIA. LIB. II. CAP. Ill. DE SEDE AM11Æ. pore. Cum enim quid dolet in pede, advertit oculus, loquitui lingua, admovetur manus. Quod non fieret, nisi id quod ani­ mæ in eis partibus est, et in pede sentirct, nec sentire quod ibi factum est, absens posset. Non enim nuncio aliquo cre­ dibile est fieri non sentiente quod nuntiat : quia passio quæ fit non per continuationem molis currit, ut ceteras animæ partes quæ alibi sunt latere non sinat; sed illud tota sentit anima, quod in particula fit pedis; et ibi tantum sentit ubi fit. Tota igitur singulis partibus simul adest, quæ tota simul sentit in singulis. » De immortalitate animæ, Cap. XVI, n.25. —Cf. etiam Contraepistolam Fundamenti} Manichæi, Cap. XVI, n. 20. IV. Nota I. Contrariæ sententias. In sententiam quam hu­ cusque defendimus consentiunt Scholastici omnes; qui vero extra Scholam aliis adhærent opinionibus, non inter se con­ veniunt ubi sedes animæ sit determinanda. Quid senserit Plato, dictum est (16, II); Plutarchus autem refert, ex anti­ quis philosophis quosdam animam affixisse sanguini, quos­ dam cordi, alios capiti, alios aliis corporis partibus. Inter vero recentiores invaluit sententia quod anima sedem habeat in cerebro; et Lapeyronnie voluit eam residere in corpore calloso cerebri, Cartesius in glandula pineali, Lorry in me­ dulla oblungata, alii in cerebello, alii in tota massa cerebri, ex qua anima influxum exercet in corpus modo supra (14, VI, et VIII) explicato. —Sed hujusmodi opiniones ex his quæ in hoc articulo probavimus, et alibi contra influxum physicum recentiorum disseruimus, abunde manent confutatæ. Deinde adversarii ideo animam ponunt in aliqua determinata cor­ poris parte, quia nesciunt sibi persuadere quo pacto simplex substantia totum corpus occupet (7, IV ad 3 et 4). Sed ab ipsis quærimus num anima sit tota in toto massa vel in tota parte illius massæ cerebri, et tota in qualibet ejusdem massæ parte, vel secus. Si primum, offendunt incommodum quod evitare volunt ; eadem enim viget difficultas pro occupatione sive majoris sive minoris subjecti extensi a re simplici. Si alterum, ergo neque in puncto simplici cerebri est anima, quia punctum illud inextensum non datur; et etiamsi dare­ tur, non possent explicare adversarii quo pacto motus illi fibrillarum sæpe diversi et oppositi, possint in uno puncto simplici convenire ad excitandas actiones sensitivas in anima. — Ceterum audiatur S. Thomas, qui assignans causas harum sententiarum, hæc habet, I, Dist. VIII, Qu. V, Artic. 111 • ART. II. OTROSI ANISIA SIT TOTA IN TOTO CORPORE, ETC. 213 < Hujus... positionis causa fuit duplex falsa imaginatio. Una est, quia imaginati sunt animain esse in corpore sicut in loco, ac si tantum esset motor et non forma, sicut est nauta in navi. Alia est, quia imaginati sunt simplicitatem animæ esse ad modum puncti, ut si aliquid indivisibile habens si­ tum indivisibilem (7, IV, ad 4). Et utrumque horum stultum est. » V. Nota II. Solvuntur difficultates. Objectio prima. Idea to­ tius est idea partium. Ergo ponere quod anima sit tota in toto corpore, tota in qualibet ejus parte, est ipsemet materialismus. Ita argumentatur Galluppi in suis Lectionibus Logicœ et Sietapliysicæ, Leet. LXX11I. Resp. Hæc objectio soluta manet ex dictis in superiori articulo, n. II. «Cum dicimus lotam animam esse in qualibet parte corporis, intelligimus per lotum perfectionem naturæ suæ, et non aliquam totalitatem partium. » Hæc S. Thomas, I, Hist. VIII, Qu. V, Artic. Ill ad 1. — Cf. P. I, Qu. LXXVI, Artic. VIII. Objectio secunda. Omnes potentiæ animæ in ipsa ejus es­ sentia radicantur. Ergo si anima esset tota in qualibet cor­ poris parte, in qualibet corporis parte æque exerceret suas potentias : quod est contrarium experientiæ. Resp. Concedo antecedens et nego consequentiam. Anima enim quoad explicationem facultatum sensitivarum orga­ nismo apto indiget ; cum ergo in singulis partibus corporis non adsit aptus organismus, non in singulis easdem vires exercet; sed videt oculis, loquitur lingua, etc. —P I, Qu. et Artic, cit., ad 4. Objectio tertia. Instabis. Facultates intellectivæ non sunt organicæ. Saltem igitur istæ deberent exerceri in qualibet corporis parte, si in sinaulis tota animæ essentia esset. Resp. Concedo antecedens et nego iterum illationem. Quam­ vis enim facultates intellectivæ sint inorganicæ, nihilominus in præsenti statu non possunt exerceri sine concursu ex­ trínseco quidem sed immediato phantasiæ, ut melius ex dicendis erit manifestum. Quia ergo phantasia, utpote facul­ tas organica, est in determinata corporis parte hoc est in cerebro, quod est ejus organum connaturale, sequitur quod in capite anima nostra explicet suas facultates intellectivas. Objectio quarta. Anima non sentit nisi in cerebro ; nam, secto aut ligato nervo, omnis illico sensus perit, testibus Boerhaavio et Hallero. Igitur anima non est actuaiiter nisi 214 PSYCIIOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE SEDE ANIMÆ. in cerebro. — Ita Storchenau, Psycholog., P. II, Sect. II, Cap. I. g.CLXIX. Resp. Nego antecedens. S. Thomas sibi opponens argumen­ tum deductum ex cordis læsione, et quod adversarii nostri applicant læsioni vel cerebri, vel cerebelli, vel glandulæ pinealis, vel medullæ oblongatae, hæc sapienter animadver­ tit, I, Dist. VIII, Qu. VI, Artic. Ill, ad 3 : « Vivere in animali dicitur duplex. Uno modo vivere esse ipsum esse viventis (6, II). sicut dicit Philosophus II De anima : Vivere viventibus est esse ; et hoc modo anima immediate facit vivere quamli­ bet partem corporis, inquantum est ejus forma. Alio modo dicitur vivere pro operatione animæ (ibid.}, quam facit in corde prout est motor, et talis est vita, quæ defertur per species vitales ; et talem vitam influit primo in cor, et postea in omnes alias partes. Et inde est quod læso corde perit operatio animæ in omnibus partibus corporis, et per conse­ quens esse ipsarum partium, quod conservatur per ope­ rationem animæ. » Quoad vero experientias Boerhaavii, Halleri, aliorumque, respondeolimprimis eas probare tantum­ modo necessitatem alicujus organi, ut actio animæ exer­ ceatur, et ipsius organi, communicatio cum cerebro, ut ap­ tum sit animæ instrumentum, sicut dixi cum S. Thoma . — Respondeo secundo hujusmodi experientias non esse attendendas, cum alii contrarias experientias in medium proferant. LIBER TERTIUS DE FACULTATIBUS SENSITIVIS ANIMÆ Prologus. Ex ordine nobis præstiluto (Prolog, in Psych.), post considerationem animæ tum in seipsatum in ordine ad corpus, dicendum est de facultatibus animæ. Ex hujusmodi vero facultatibus quædam sunt cognoscitivos, quædam vero appelilivœ (prætermittimus, utpote levioris momenti, facul­ tates vegetativas) ; et cognoscitivæ, aliæ sunt sensitives, aliæ vero intelleclivœ. Unde hanc tertiam partém psychologiæ in tres libros dividimus. In primo dicemus de facultatibus cognoscitivis sensitivis ; in secundo de intellectu ; in tertio de­ nique de appetitu. — Librum autem primum, qui est tertius in ordine, divido in duo Capita; in quorum primo sermo est de facultatibus animæ in genere inspectis;in secundo di­ recte de sensibus. CAPUT PRIMUM DE FACULTATIBUS ANIMÆ IN GENERE INSPECTIS Prologus. Animam nostram facultatibus agendi esse præ ditam nemo ambigere potest : sentimus enim, intelligimus volumus ; unde et habemus potentias (0. 8, II et III) seu fa­ cultates sentiendi, intelligendi, volendi. Porro hujusmodi facultates et ab anima sunt, et sunt in nobis, et eas ab in­ vicem distinguimus. Ergo facultates debent considerari ; Io in ordine ad ipsam animam, ut sciatur utrum et qua ratione ab ipsius animæ essentia distinguantur ; 2° in seipsis, ut determinetur undenam earum intrinseca natura seu specificatio desumatur; 3° in ordine ad subjectum, ut definiatur quodnam sit illarum immediatum subjectum. ARTICULUS PRIMUS (20) De distinctione facultatum ab essentia animæ. I. Opiniones. Nonnulli ex antiquis philosophis censuerunt potentias seu facultates animæ, ratione quidem ab animæ 216 FSYCHÓLOGIA. LIB. til. CAP. I. DEFACÜLT. ANIMÆ IN GENERE INSP. essentia distinguí, realiter autem esse eamdem essentiam animæ, quæ dicitur vel facultas sensitiva vel facultas intel­ lectiva, secundum quod potis est intelligere vel sentire. An­ tiquos illos magno consensu secuti sunt et sequuntur recentiores fere omnes, maxime cartesiani. Ratio præcipua est, quia natura simplex animæ non videtur compati realem multiplicitatem potentiarum. Contra S. Thomas, et post ipsum universa ejus schola tenent facultates animæ realiter ab essentia ipsius distingui. Cum quibus sit conclusio : II. Admittenda est aliqua realis distinctio inter essentiam animæ et ejus facultates. Consulto appono verba aliqua rea­ lis distinctio, quia in praesenti non expendo naturam hujus realis distinctionis. Probatur. Hæc realis distinctio ponitur a communi usu loquendi, suadetur a ratione ipsarum facul­ tatum, confirmatur a natura ipsarum actionum, et ex testi­ monio conscientiæ infertur. Ergo praefata realis distinctio est admittenda. Probatur antecedens. Ponitur a communi usu loquendi, quem philosophus nun­ quam praeterire silentio potest ; est enim vekiti manifestatio naturæ humanæ ad philosophandum natæ. Et revera dicimus communiter de homine aliquo quod sit ingenii perspicacis, tenacis memoriœ, vividæ phantasies; at nemo dicit aliquem esse animæ perspicacis, animæ vividæ vel tenacis, imo aut corrigeretur aut derideretur qui hoc inusitato loquendi modo vellet abuti. Id autem manifeste ostendit, aliquam realem distinctionem inter essentiam animæ et ejus facultates poni a sensu naturæ communi. Suadetur a ratione ipsarum facultatum. Facultas enim essentialiter considerata importat primo et per se ordinem ad actionem, ut ad proprium suum complementum et perfectivum, ita ut sublato hoc ordine pereat vel ipse conceptus facultatis : visus est ad videndum, intellectus ad intelligendum, voluntas ad volendum. Atqui essentia animæ non im­ portat essentialiter, seu primo et per se, illum ordinem : nam ipsa, sicut ceterae essentiæ substantiales, constituitur per aliquid absolutum non autem per aliquid relativum, ut est praefatus ordo (inf.. artic. seq., n. V). Ergo si anima dicit ordinem ad agendum, non dicit praecise vi suæ essentiæ, sed vi suæ facultatis a sua essentia aliquo modo realiter distinctæ. Confirmatur a natura actionum. Namque, ut in praecedenti ratione dictum est, facultas essentialiter ordinatur ad actio­ ART. I. DE DISTINCTIONE FACULTATUM AD ESSENTIA ANIMÆ. 217 nem, ut ad suum complementum ; aliis verbis facultas et actio ad invicem comparantur sicut actus et potentia ordi­ nata ad actum illum. Atqui hujusmodi potentia et actus sunt in eodem genere (0. 8, XI). Ergo facultates animæ et earum respeclivæ actiones sunt in eodem genere. Sed actio­ nes sunt in genere accidentis (0. 46, II).Ergo et in genere accidentis sunt animæ facultates. Quæ ideo aliquo modo realiter distinguuntur ab animæ essentia, quæ est essentia­ liter substantia (6, II). Infertur ex testimonio conscientiæ. Et revera, ut quisque in semetipso de facili animadvertit, una facultas quandoque aut compescit aut suscitat aliam; sicut quando per volunta­ tem compescimus aut excitamus aut divertimus ab uno ad aliud objectum phantasiam et intellectum. Hæc autem subor­ dinate et sæpe colluctatio inter animæ facultates est signum quod inter se et ab essentia animæ realiter distinguantur. — Cf. S. Thomas, P. I, Qu. LXXVII, Artic. I, cICajetani Com­ mentaria, ibid. ; Qg. Dispp., Qu. De anima, Artic. XII, et De spiritualibus creaturis, Artic. XI ; Quodlib. X, Artic V. III. Nota I. De natura realis distinctionis inter animam et ejus facultates. Determinata reali distinctione inter animam et ejus facultates, quæritur secundo de natura hujus dis­ tinctionis, utrum nempe sit realis-entitativa, vel solum realismodalis (0. 14, III). Hæc quæstio secundaria est, et ab illis etiam, qui distinctionem rcalem defendunt inter facultates animæ et ejus essentiam, in utramque partem agitatur et sol­ vitur. — Ad me quod attinet, sententiam distictionis realisentitativæ existimo esse retinendam ex eo potissimum quod facultates sensitivæ formaliter sumptæ sunt facultates orga­ nic®, seu compositi, cum contra facultates intellectivæ sint omnino inorganicæ, hoc est solius animæ. Hoc autem dis­ crimen essentiale inter illas facultates non videtur salvari si admittatur quod essentia animæ distinguatur a suis faculta­ tibus ut subjectum a suo modo essendi. IV. Nota II. Solvuntur difficultates. Objectio prima. Inter substantiam et accidens non datur medium. Sed facultates non sunt accidentia animæ. Ergo sunt ejusdem animæ ipsamet substantia. Resp. Distinguo majorem : Inter substantiam et accidens prædicamentale non datur medium, concedo : inter substan­ tiam et accidens prædicabile, nego. — Distinguo pariter mi­ norem : Facultates non sunt accidentia prædicamentalia, 218 PSYCHOI.OGIA. LIB. III. CAP. I. DE FACIJLT. ANIMÆ IN GENERE INSP. nego ; non sunt accidentia prædicabilia, concedo. Nego au­ tem conseq. — Distinctio majoris explicata est in Logica (6, IV). Quoad distinctionem minoris dico, quod facultates sunt animæ proprietates ex principiis essentialibus animæ causatæ; et ideo non sunt accidentia prædicabilia (L. ibid.). Unde S. Augustinus in Lib. IX. De trinitate, Cap. IV, dicit : mens, notitia et amor sunt substantialiter in anima, vel, ut idem dicam, essentialiter. Nempe sunt essentialiter, quia insunt animæ, non ut accidentia logica, sed ut attributa. — Cf. S. Thomas, P. I, Qu, LXXV1I, Artic. I, ad 5. Objectio secunda. Potentia est id quo sentimus vel intelligimus. Sed id quo sentimus vel intelligimus est essentia animæ. Ergo potentia est idem realiter ac animæ essentia. Resp. Distinguo majorem : Potentia est id quo sentimus vel intelligimus formaliter et immediate, concedo', mediate et radicaliter, nego. Et contradistinguo minorem : Id quo mediate seu radicaliter sentimus vel intelligimus est essentia animæ, concedo; formaliter et immediate, nego, et nego conseq. — Fatemur animam esse principium quo, mediatum seu radi­ cale actionum vitalium, quia omnes facultates vitales nonnisi a primo principio vitæ, quod est anima, esse possunt ; sed tenemus animam non agere immediate per suam essentiam, sed mediis facultatibus realiter ab essentia distinctis. — Cf. S. Th. ibid., ad 4 . Objectio tertia. Forma substantialis, ut est anima humana, perfectior est forma accidentali. Atqui forma accidentalis est ipsa sua virtus : non enim intellectus est potens intelligere per virtutem a se distinctam. Ergo multo magis anima est realiter idem cum sua agendi virtute. Resp. nego consequentiam et paritatem. Anima humana est absolute perfectior suis facultatibus, sicut forma substantia­ lis p.erfeclior est,absolute loquendo, forma accidentali ; et quamvis facultas sit immediate operativa, non autem essen­ tia animæ, minime sequitur quod sit anima perfectior, quia ab anima est, et per consequens ab anima habet quod sit immediate operativa ; neque ipsa, proprie loquendo, sed anima per ipsam operatur. « Actio, inquit S. Thomas, est compositi, sicut compositi est esse : agere enim non est nisi subjecti existentis. Compositum autem per formam substan­ tialem habet esse substantialiter ; sed operatur per virtutem, quæ ipsam formam substantialem consequitur. Unde sic se habet forma accidentalis activa ad formam substantialem ART. I. DE DISTINCTIONE FACULTATUM AB ESSENTIA ANIMÆ. 219 ■gentis, sicut se habet potentia animæ ad animam. * — S. Th. ibid., ad 3. Objectio quarta. Forma simplex non potest esse subjectum Sed anima humana est forma simplex. Ergo non potest esse «abjectum potentiarum a se distinctarum. I Resp. Distinguo majorem : Forma simplex quæ est actus purus non potest esse subjectum, concedo ; forma simplex quæ non est actus purus non potest esse subjectum, nego. Et contradistinguo minorem : Anima humar.a est forma sim­ plex quæ est actus purus nego ; est forma simplex quæ tamennon est actus purus, concedo ; et nego conseq. — Forma subsistens quæ est actus purus, quia omnem compositionem excludit, non potest esse subjectum accidentium, et conse­ quenter potentiarum, sed sicut seipsa est, ita seipsa imme­ diate agit. At forma creata subsistens (et dico subsistens, quia forma non subsistens sicut non habet esse nisi in com­ posito, ita non perse immediate sed mediate et ratione com­ positi est subjectum accidentis), quamvis simplex, potest tamen esse subjectum accidentium, quia habet in sua natura rixionempolentialilatis, secundum quam potestac/wx seu acci­ dentia recipere et esse accidentium subjectum. — Anima autem humana quamvis sit essentria sua simplex, non tamen est actus purus, sed est entitas habens aliquid de potentialitate admixtum (0. 8, VIII). Quapropter potest esse subjectum facultatum, sive una cum organismo quoad facultates sen­ sitivas, sive immediate quoad facultatem intellectivam, quæ est facultas inorganica et solius animæ. Quod adversarius hic objicit, locum habet in Deo, qui est actus purus. — S. Tn. ibid., ad 6; et Qq. Disp., Qu. De spiritualibus creaturis, Artic. XI, ad 20, et Qu. De anima, Artic. XII, ad 16. Objectio quinta. « Si intellectus et voluntas accidentia fin­ guntur, hæc utique ab anima, cui adhærent, absoluta Dei potentia separari poterunt ; illud siquidem postulat acciden­ tis natura. Quis autem concipere valeat animam intellectu et voluntate destitutam, intellectum vero et voluntatem a suo subjecto avulsa per aëra, ut ita dicam, volitare? Certe cum, posita hujusmodi sententia, anima nonnisi in sensu remoto et mediato peccans et merens dici valeat, ratione scilicet voluntatis a seipsa distincte, quid vetat quominus voluntas æternis mancipetur suppliciis, anima autem serve­ tur cum, ablata voluntate, seu medio, non amplius peccans «ut merens dici possit ? » Hæc Gerdii, Disliluliones Logicœ, 220 PSYCHOLOGY.LIB. III. CAP. I. DE FACULT. ANIMÆ IN GENERE 1NSP- Metaphysicœet Ethicæ, Pneumatologia, Exercitat. Ill, Qu.IL Resp. Satis injuste sese gerit Gerdilius in Scholasticos hoc et sequentibus argumentis. Facultates non sunt accidentia, sed attributa seu proprietates animæ, ut diximus in respon­ sione ad primam objectionem. Proprietates vero rei insepa­ rabiliter rei ipsi insunt, et nonnisi in ipsa re esse possunt, non autem separatim ab ea, cujus, ut Scholastici aiebant, sunt propriae passiones. Agitatur quidem inter Scholasticos quæstio, utrum anima per omnipotentiam Dei absolutam possit existere sine potentiis suis in actu; sed nonnisi jo­ cando quæri potest, utrum Deus omnipotentia sua absoluta possit conservare in existentia potentias vitales, e. g.. intel­ lectum et voluntatem, cum hujusmodi potentiæ essentialiter exigant esse a subjecto vitali, quod intelligit et vult, subjecti vitalis, cujus sunt quædam redundantia, ut loquitur S. Tho­ mas, et in subjecto vitali. — Unde ruunt omnes illationes quas contra nos urget Adversarius. Objectio sexta. < Illud non est accidens, quod involvitur in essentiali conceptu alicujus substantiæ : atqui intellectus et voluntas includuntur in essentiali conceptu hominis; homo siquidem delinitur, animal rationale; qui autem rationalis homo dici posset, si intellectu et voluntate careret? » Hæc iterum Gerdii, Op. et loc. cit. Resp. Distinguo majorem : Illud non est accidens quod in­ volvitur in conceptu essentiæ ut constitutivum essentiæ sub­ stantialis, concedo; ut consecutivum ad ipsam substantialem essentiam constitutam, subdistinguo : non est accidens prædicabile, concedo ; non est accidens prædicamentale, nego, sumpta propositione in sensu absoluto et universali. Hæc secunda Gerdilii objectio eadem æquivocatione accidentis nititur, quæ præcedens. Audiatur S. Thomas hanc et præcedenlem objectionem solvens : «Tria sunt genera accidentium. Quædam enim causantur ex principiis speciei et dicuntur propria, sicut risibile homini; quædam vero causantur ex principiis individui, et hoc dicitur vel quia habent causam permanentem in subjecto, et hæc sunt accidentia insepara­ bilia. sicut masculinum femininum et alia hujusmodi : quæ­ dam vero habent causam non permanentem in subjecto, et hæc sunt accidentia separabilia, ut sedere et ambulare. Est autem commune omni accidenti, quod non sit de essentia rei ; et ita non cadit in definitionem rei. Unde de re intelligimus quod quid est, absque hoc quod intelligamus aliquid AST. DE DISTINCTIONE FACULTATUM AB ESSENTIA ANIM.E. 22t accidentium ejus. Sed species non potest intelligi sine acci­ dentibus quæ consequuntur principium speciei ; potest tamen intelligi sine accidentibus individui etiam inseparabilibus. Sine separabilibus esse potest non solum species, sed et individuum. Potentiæ vero animæ sunt accidentia, sicut proprietates. Unde licet sine illis intelligatur quid est anima, non autem animam sine eis esse est possibile, neque intelli ■ gibile. » — Qq. Dispp:, Qu. De anima, Artic. XII, ad 7. — Gf. ib. Qu. De spiritualibus creaturis, Artic. XI, ad 7. Videantur etiam quæ in Logica diximus (21, IV) de iis quæ de subjecto dicuntur in secundo et quarto modo dicendi per se. Objectio septima. < Si qua necessitas esset comminiscendæ realis distinctionis inter animam et potentiam, maxime id esset, quia nequit anima esse principium immediatum sua­ rum operationum, seu nequit immediate producere accidens ; sed hæc ratio nulla est ; ergo, etc. Minor prob. contra thomistas hoc præcipuo argumento, quod ab anima immediate profluunt potentiæ, secus in infinitum progredi opus esset ; ergo a substantia immediate oriri potest accidens. » Hæc tertio Gerdii, ib. Resp. Transeat major et nego minorem; ad hujus proba­ tionem, transeat antecedens et distinguo consequens : a sub­ stantia immediate potest oriri accidens quod est attributum, concedo; accidens quod est actio, nego. Gerdilius a sua æquivocatione primitiva non recedit, atque ideo non confutat, ut sibi persuadet, thomistas, sed thomistarum doctrinam non penctrat, nimis principiis cartesianorum addictus et eorum præjudiciis in Scholasticos imbutus. Est autem differentia in­ ter potentias et actiones in rebus creatis, quod potentiæ per­ tinent, in sensu explicato, ad substantiam rei ; unde, posita substantia rei, potentiæ necessario consequuntur. At actiones non pertinent ad substantiam rei, quia secus posita substan­ tia animæ deberet poni actio, eo modo quo subjectum habens actu animam vivit actu : quod est falsum. Igitur non sequi­ tur quod, si substantia creata est immediatum principium suarum potentiarum, sit etiam principium immediatum sua­ rum operationum. 222 PSïCÜOLOGlA. LID. Hi. CAP. I. DE FACULT. ANIMÆIN GENERE INS?. ARTICULUS SECUNDUS (21) De principiis specificativis potentiarum. ï. Pi'incipium specifîcativum illud voco, per quod res cons­ tituitur essentialiter ac ponilurin aliqua determinata natura, a ceteris aliis specifice distincta. Ita rationalitas est princi­ pium specificativum hominis, quia per illud homo constitui­ tur essentialiter et specifice distinguitur a ceteris rebus. Quaerimus igitur quodnam sit principium per quod animæ facultates constituuntur et ad invicem distinguuntur. II. Potentiæ specificantur per ordinem ad proprias actio­ nes ad quas natura sua ordinantur. Quæ enim dicunt ordi­ nem essentialem ad aliquid, per ordinem ad ipsum specifi­ cantur, seu talem censenda sunt habere naturam, qualem exigit illud ad quod essentialiter ordinantur (0. 51, VI). Atqui animæ facultates essentialiter ordinantur ad proprias actiones (20, II) ; ergo per ordinem ad easdem actiones specificatur earum natura. III. Corollaria. Ex his sequitur : 1 ° potentiæ specificantur mediate ab objectis formaliter acceptis : actus enim ordinantur ad objecta, ut ad proprios terminos, sicut potentiæ ordinan­ tur ad actus. Cum igitur potentiæ immediate specificenlur ab actibus, sequitur quod mediate specificentur etiam a for­ malibus objectis eorumdem actuum. 2° Distinctio specifica potentiarum a formali diversitate objectorum est desumenda. Si enim, ut dictum est, objecta formaliter accepta specificant potentias ; posita diversitate formali objectorum, habetur diversitas specifica potentiarum. IV. Nota I. Diversitas formalis objectorum. Consulto dixi potentias specificati per diversitatem non materialem, sed formalem objectorum. Quam doctrinam exemplis illustrare perutile erit. Duo vel plures colores, ut puta, ruber et flavus, materialiter quidem differunt, sed formaliter, hoc est, in es­ sentia specifica vel generica coloris omnino conveniunt. Porro visus fertur natura sua in colorem præcise ut color est, non autem ut est flavus vel ruber, quia videre potius unum quam alium est visui prorsus indifferens,- sicut est prorsus indifferens essentiæ intellectus nostri quod actualilcr iotelligat veritatem A vel veritatem U, quia natura sua AIT. II. DK PRINCIPIIS SPECIFICATtVIS POTENTIARUM, 323 determinatur ad cognitionem veritatis præcise ut veritas est, non autem ut talis veritas est materialiter. Atqui potentias specificantur per ordinem quem essentialiter seu per se di­ cunt ad objecta ; ergo talis ordo debet intelligi ad objectum formaliter consideratum, ad coZoremputa ut coZor estrespectu visus, et ad veritatem ut veritas est respectu intellectus, non autem materialiter consideratum, ut talis color est, vel talis veritas. — Exinde sequitur quod una eademque potentia potest ferri, et de facto fertur, ad objecta diversa et oppo­ sita, non præcise ut opposita sunt, sed quatenus in una eademque ratione conveniunt, ut album et nigrum conve­ niunt respectu visus in una ratione formali colorati. — P. I, Qu. LXXV1I, Artic. III. V. Nota II. Quo sensu objecta specificant potentias. Dilicenter animadvertendum est quod, cum dicitur objecta po­ tentias specificare, non perinde intelligendum est, quasi objecta sint differentia specifica, hoc est intrinseca potentiis, co modo quo rationalitas est differentia intrinseca homini, llæc enim interpretatio admitti non potest : nam patet ob­ jecta esse quid extrinsecum potentiis ipsis. Igitur eatenus potentiæ specificantur ab objectis, quatenus objecta sunt in­ trinseca non potentiæ sed definitioni potentiæ, quæ in sua definitione ita includit ordinem ad objecta, ut si ab illo or­ dine præscindas, ratio facultatis seu potentiæ evanescat. L’nde si velis definire potentias, eas dices, non quidem entí­ lales relativas relatione prædicamentali (0. 38, IV), sed entílales quœessenlialiterimportantordineirdse\i transcendentalcm [O. tóiíL] relationem) ad objecta. Hæc transcendentalis relatio ad objecta formaliter considerata est intrinsecum specifîcativum potentiarum. — Ceterum secundo est ani­ madvertendum quod facultates dupliciter possunt conside­ rari : uno modo reduplicative ut sunt facultates, quo in sensu exclusivo diximus eas specificari per actus et objecta ; alio modo ut sunt attributa seu proprietates animæ, et in hoc sensu non ab actibus et objectis, sed a natura principii, hoc est animæ a qua fluunt, determinantur, ut patet, in propria natura. — Cf. Cajetanus in cit. art. S. Thomæ. Abstineo a difficultatibus solvendis quia jam solutæ sunt in hisce notis ; nituntur enim principiis vel quod una facul­ tas respicit objecta diversa et opposita (Nola 1), vel quod specifîcativum rei debet esse rei ipsi intrinsecum, aut quod potentiæ sunt animæ proprietates Nota II). 624 PSYCHOLOGY. LIB. III. CAP. I. DE FACL'LT. ANIMÆ IN CENELA IXSl’. ARTICULUS TERTIUS (22) De subjecto potentiarum animæ. I. Genera potentiarum animæ. Plures inesse animæ facul­ tates veritas est conscientiæ in nobis et experientiæ in aliis. Earum genera distinguit S. Thomas sequenti sapientissime ratiocinio : « Genera... potentiarum animæ distinguuntur secundum objecta (Artic. prceced.). Quanto enim potentia est altior, tanto respicit universalius objectum, ut supra dic­ tum est (Qu. LXXVII, Artic. III, ad 4, quia, nempe, quanto potentia est superior, tanto ad plura se extendit). Objectum autem operationis animæ in triplici ordine potest conside­ rari. « Vegetativum. Alicujus enim polentiæ animæ objectum est solum corpus animæ unitum ; et hoc genus potentiarum animæ dicitur vegetativum : non enim vegetativa potentia agit nisi in corpus, cui anima unitur. « Sensitivum et Intellectivum. Est autem aliud genus po­ tentiarum animæ, quod respicit adhuc universalius objec­ tum, scilicet omne corpus sensibile, et non solum corpus animæ unitum. Est autem aliud genus potentiarum animæ, quod respicit adhuc universalius objectum, scilicet non so­ lum corpus sensibile, sed etiam universaliter omne ens. Ex quod patet quod ista duo genera potentiarum animæ habent operationem non solum respectu rei conjunctæ, sed etiam respectu rei extrinsecæ. Cum autem operans oporteat aliquo modo conjungi suo objecto, circa quod operatur, necesse est ext rinsecam rem, quæ est objectum operationis animæ secundum duplicem rationem ad animam comparari. Uno modo secundum quod nata est animæ conjungi et in anima esse per suam similitudinem. Et quantum ad hoc sunt duo genera potentiarum, scilicet sensitivum respectu objecti minus communis, quod est corpus sensibile; et intellectivum respectu objecti communissimi, quod est ens universale. « Appetitivum et Motivum secundum locum. Alio vero modo secundum quod ipsa anima inclinatur et tendit in rem exte­ riorem, et secundum hanc comparationem sunt duo genera 225 ABT. HT. DE SUBJECTO POTENTIARUM ANIME. potentiarum animæ. Unum quidem, scilicet appetitivum, se­ cundum quod anima comparatur ad rem extrinsecam, ut ad finem, qui est primum in intentione (0. 50, II); aliud autem motivum secundum locum, prout anima comparatur ad rem exteriorem, sicut ad terminum operationis et motus. Ad consequendum enim aliquod desideratum et intentum omne animal movetur. » — P. I, Qu. LXXVII, Artic. I. II. Qiiæstio. Convenit inter philosophos omnes facultates vitales, quibus homo potitur, esse ab essentia animæ veluti a propria et necessaria radice; sunt enim, ut jam diximus, quid vitale, quod nonnisi a primo principio vitæ, quod est anima (II, 1) esse potest. Hinc anima sine dubio est subjec­ tum remotum omnium facultatum vitalium tum sensitivarum tum intellectivarum. Sed quæstio est de subjecto proximo facultatum, hoc est de subjecto completo quod potest agere, et cui immediate attribui debet actio ; ut puta, abstrahendo a personalitate, quæritur, utrum anima ipsa per se sola sentiat, an vero sentiat homo vel animal seu compositum ex anima et organismo, ut subjectum proximum facultatum sen­ sitivarum. — Recentiores tenent animam solummodo per se et sine corpore ut comprincipio sentire; contra Scholastici sensationem composito animato tribuunt. Cum quibus sit conclusio : III. Non anima, sed animal, hoc est, organismus animatus est subjectum immediatum facultatum sensitivarum. Proba­ tur. Illud retinendum est utsubjectum immediatum sensitiva­ rum facultatum, cujus immediate sunt actiones sensitivæ. Atqui actiones sensitivæ non sunt immediate animæ, sed animalis, hoc est organismi animati. Ergo non anima, sed animal, hoc est, organismus animatus est subjectum imme­ diatum facultatum sensitivarum. — Major est axioma; idem enim est immediate potens agere, quod immediate agit. — Minor vero probatur ex duplici capite, ex conscientia nempe, et ex natura ipsius sensationis tum ut est affectio subjectiva tum ut est cognitio. Ex conscientia. Ex ipsa enim scimus quod nulla, aut fere nulla est in nobis sensatio sine aliqua transmutatione corpo­ rali; ita per iram quodammodo transfiguratur facies homi­ nis, sicut et per tristitiam et per gaudium. Eae igitur orga­ nismum animatum non esse immediatum subjectum sensa­ tionis : et in hac hypothesi organismus se haberet ad animam sicut instrumentum, v. g., ut vestis, vel melius sicut virga, Ziat-tiRi. Summa philosophica. — T U. IS 226 PSYCHOLOGY. LIB. ¡II. CAP. I. DE FACULT. ANIMÆ IN GENERE INSP. quam præ manibus tenemus, et cujus vibrationes sentimus. Sed vibrationes virgæ revera non sunt vibrationes mei, neque ego eas mihi tribuo. Idem igitur, in hypothesi, dicendum foret in sensatione, scilicet immutatio corporalis mea non esset, neque ego revera mutarer, neque vere dicerem : afficior dolore in capite vel in corde. Quod tamen est inconveniens et non minus sensui communi quam conscientiæ contrarium Ex natura ipsius sensationis ut est affectio subjectiva. Revert, sensatio exurgit ex actione sensibilium in subjectum vitale seu in nostros sensus externos. Sensibilia autem, utpote cor­ porea et extensa nonnisi in corporeum et extensum agere possunt. Unde anima humana simplex et spiritualis actioni immediatæ sensibilium externorum subjacere non potest. Si ergo subjectum facultatis sensitivæ non est compositum, sed anima, nullo modo haberetur actio sensibilium in animam, neque actio ipsius organismi in ipsam, quia organismus est it ipse corporeus et extensus, ut externa sensibilia (L. 50, XVI, ad 1). Et consequenter nulla haberetur in nobis vera sensatio ut est allectio resultans ex impressione activa sensi­ bilis in sensum, sed ad summum cognitio in anima mutabi­ litatis non sui sed alicujus extrinseci, nempe organismi. Ex natura sensationis ut est cognitio. Ex impressione sensi­ bilis in sensum non solum habetur passio sensus a sensibili, seu affectio subjectiva, sed etiam actio vitalis sensus, quæ dicitur cognitio sensibilis. Pone ergo quod non compositum, seu organismus animatus, sed anima tantum sit subjectum immediatum facultatis sensitivæ; et in hac hypothesi actio sensibilis externi non esset in animam immediate, ut supra dictum est, non esset in organum animatum, sed in ipsum materialem organismum. Quo ergo pacto affectio organismi ad animam nostram traducitur, cum neque organismus ipse per se agere in animam valeat? — Sed demus organismum id posse; nihil aliud exhibere animæ posset nisi seipsum modificatum vel quomodocumque affectum. Hanc igitur mo­ dificationem solummodo cognosceret anima non ut suam, sed ut organismi sibi accidentaliter conjuncti, sicut diximus in praecedenti ratione; et insuper nonnisi ad ipsum organis­ mum ut ad proprium objectum terminaret cognitio nostra sensitiva, quin ad extrasubjectivum sese extenderet. Quod est principium scepticismi idealistic! (L. 50, XII). IV. Nota. Corollarium. A fortiori ergo potentiæ vegetativæ, quæ longe inferiores sunt potentiis sensitivis et versantur ART. HI. DE SUBJECTO POTENTIARUM ANIMÆ. 227 ^Ba corpus ut est animæ conjunctum, sicut diximus supra ■Lan sunt polentiæ immédiat® solius animæ. sed com^Bi organici animati. ^■Tres sunt, inquit Angelicus, potentiæ vegetat ivæ partes. ^Btativum enim, ut dictum est (supra, n. I), habet pro Hteto ipsum corpus vivens per animam, ad quod quidem Bpas triplex animæ operatio est necessaria. — Una quidem. quam esse acquirat; et ad hoc ordinatur potentia geneBef-j. — Alia vero, per quam corpus vivum acquirit debi­ ste quantitatem; et ad hoc ordinatur vis augmentativa. — vero per quam corpus viventis salvatur et in esse et in KanttVa/e debita ; et ad hoc ordinatur vis nutritiva. ■ . Est tamen quædam differentia attendenda inter has poBr.ias. Nam nutritiva et augmentativa habent suum effectum Beo in quo sunt, quia ipsum corpus unitum animæ augetur ■ conservatur per vim augmentativam et nutritivam in Bdem anima existentem. Sed vis generativa habet effectum Bum non in eodem corpore, sed in alio : quia nihil est geBrativum sui ipsius. Et ideo vis generativa quodammodo ■ propinquat ad dignitatem animæ sensitivæ quæ habet Berationem in res exteriores, licet excellentiori modo et ■¿¡versal i ori... Et ideo inter istas tres potentias finalior et ■rincipalior et perfectior est generativa, ut dicitur in II De Lima. Est enim rei jam perfect® facere alteram, qualis ipsa ■st. Generativæ autem deserviunt el augmentativa et nutri®ra; augmentativce noto nutritiva. » — P. I, Qu. LXXVIII, krtic. II. V. Sola anima, independenter a corpore, est subjectum immediatum facultatum intellectivarum. Probatur. Teste (conscientia nos cognoscimus per intellectum res omnino elevatas supra materiam, et independentes a spatio et tem­ pore; ut sunt, Deus, veritas, etc., et universalia. Impossibile autem est quod actio dependens a subjecto corporeo, esto animato, ad talia objecta cognoscenda sese attollat : nam actio sequitur naturam principii ; et consequenter nonnisi ad objecta proportionata suo principio, nempe, in casu nos­ tro, ad composita et materialia, poterit terminari. Ergo actio, et consequenter facultas intellectiva, non est, ut sensus, facultas organica, sed est facultas solius animæ, ut subjecti immediati. — Cf. quæ diximus artic. 8 Psychologies, ubi iisdem principiis probavimus intrinsecam spiritualitatenr animæ humanæ. |228 PSYCIIOLOGIA. LIU. III. CAP. I. DEFACL'LT. ANIMÆ IN GENERE INSP. VI. Nota I. Qua ratione sentire et intelligere hominis sint. Ex hucusque dictis infertur senlire et intelligere non sub eadem ratione competere homini, composito nempe ex anima et corpore. Nam homo revera sentit ratione compo­ siti, intelligit autem ratione solius animæ, quamvis homo ut persona, sit subjectum immediatum utriusque actionis. Quam veritatem peracute adornat Cardinalis Cajetanus in P. I, Qu. L.XXV1I, Artic. V : « Adverte, inquit, quod sola anima dicitur potens intelligere, et intelligere, et subjectum esse intellec­ tionis, ut per se primo potens intelligens, et subjectum : compositam autem dicitur intelligens ratione partis, scilicet animæ. Nec obstat quod Socrates dicitur esse quod proprie intelligit, quia operationes sunt suppositorum : quoniam etsi Socrates primo intelligat ut suppositum, non tamen primo intelligit absolute, quia falsum est quod operatio sit primo suppositi, absolute loquendo, sed primo subsistentis. Et tu hoc adverte, quia multi in hac falluntur consequentia, id est : Est primo hujus ut suppositi ; ergo est primo hujus : cuín tamen deberent dicere : Est primo hujus ut subjecti; ergo est primo hujus. » VII. Nota II. Radix independent!® intellectus ab orga­ nismo. Deinde ex allato argumento, n. V, de facili depre­ hendes, eatenus animam humanam se sola intelligere, sine consociatione organismi, quatenus est spiritualis. Unde, sicut valet hæc demonstratio a posteriori : Anima humanase sola intelligit; ergo est substantia spiritualis; ita valet hæc demonstratio a priori : Anima humana est substantia spiri­ tualis; ergo se sola intelligit. Hinc merito Angelicus P. I, Qu. LXXV1, Artic. I, habet : « Considerandum est quod quanto forma est nobilior, tanto magis dominatur materiæ corpo­ rali, et minus ei immergitur et magis sua operatione vel virtute excedit eam... Et quanto magis proceditur in nobili­ tate formarum, tanto magis invenitur virtus formæ mate­ riam elementarem excedere. Sicut anima vegetabilis plus quam forma metalli, et anima Sensibilis plue quam anima vegetabilis. Anima autem humana est ultima in nobilitate formarum. Unde in tantum sua virtute excedit materiam corporalem, quod habet aliquam operationem et virtutem, in qua nullo modo communicat materia corporalis. Et hæc virtus dicitur intellectus. » ART. I. DE SENSIBUS EXTERNIS. »20 CAPUT SECUNDUM DE SENSIBUS Prologus. Praemissis notionibus de facultatibus animæ in nere inspectis, veniendum est ad facultates in specie, et imo ad sensus, ut diximus in Prologo ad hunc librum, rea sensusvero : Io dicendum est de sensibus externis; 2° de isibus internis generatim ; 3° speciatim de sensu interno ii phantasia dicitur ; 4° de natura actionis sensuum, utrum mpe sit proprie cognitio : ubi etiam de speciebus sensibili» est disserendum. ARTICULUS PRIMUS (23) De sensibus externis. I. Numerus sensuum externorum. Visus, auditus, olfactus, islus et tactus sunt quinque sensus qui externi dicuntur, uia eorum respectiva organa veluti in superficie corporis sunt et extrinsecus patent aliquo modo. Cuilibet autem pro­ prium est aliquod objectum, quamvis habeant etiam objecta communia et objecta per accidens, ut in Logica dictum est (50, III et seqq.). II. Nota I. Organum visus. Organum visus est oculus, qui in suprema corporis humani parte collocatur, et in facie, tum ut conferat ad pulchritudinem, tum ut homo melius spectare possit, tum denique, sicut Poeta dicit, ut coelum intueatur. Situs est oculus in quadam ossea cavitate quæ Orbita dicitur. Formam sphæroidalemhabetcumparvaprotuberantia in parte anteriori, et pluribus constat membranis, quæ tres humorum species includunt ; insuper nervo optico et musculis necessariis ut in varios sensus dirigatur. In fundo orbitœ est nervus opticus qui e cerebro derivatur, et habet membranam, quæ ad modum globuli dilatata totum oculum involvit, ita tamen ut globus oculi in sua parte anteriori absolvatur alia membrana transparente, quæ ipsius 230 BBYCUOLOGIA. LIB. HI. CAP. II. DE SENSIBUS. oculi protuberantiæ adhæret. Prima membrana appellatur sclerotica, alia vero dicitur cornea. Sub hac ultima est alia membrana diapbana, quæ specularis nuncupatur et etiam capsula habens formam lentis, intra quam est humor crystal­ linus, cujus posterior pars anteriore est convexior, et con­ texitur ex quibusdam lamellis ad invicem fere concentricis, ita tamen ut partes quæ ad peripheriam accedunt duriores inveniantur minusque refrangentes quam partes centro viciniores. Media inter corneam et capsulam est mem­ brana alia, nempe choroides, quæ est opaca et colorata, habens in suo centro foramen quod pupilla dicitur. Circa pupillam in ipso diaphragmate inspicitur fibrarum contextus in orbem dispositus, variisque coloribus distinctus, et quem ideo iridem vocant. Denique est alia membrana reticularis, quæ fibrillis ad instar retis contexitur, mollis et albicans : intra oculum diffunditur et circa crystallinum emittit con­ textum ex nigris filamentis, qui propterea processus ciliaris dicitur. Præter autem humorem crystallinum est alius humor, similis albumini ovi, qui collocatus inter crystallinum ct choroidem anteriorem, vitreus appellatur. Includitur in membrana ialoide. Alius humor est aqueus in intercapedine cornete et choroidis. Int»r choroidem vero et ialoidem est retina, retis nempe filamentorum materiæ nerveæ, quæ a nervo optico derivant. Nervi autem optici, qui, ut diximus, sunt in fundo utriusque oculi protenduntur, uniuntur in unum, et protrahuntur ad cerebrum unde profluunt. Ad movendum autem quaquaversus oculum sex musculi adsunt. — Quo pacto vero objecta externa ope lucis seipsa quodam­ modo imprimant in oculo et exinde determinent in nobis sensationem seu visionem sui, aliquale exemplum habemus in camera obscura machinæ photographic». III. Nota II. Sensus tactus. Tactus est sensus ille exter­ nus, quo objecta illa sentiuntur quæ ab antiquis Scholasticis primee corporum qualitates dicebantur, vel eisdem sunt affinia, utcalidum, frigidum, humidum, siccum, durum, molle, asperum, denique omnia quæ ad corporum resistentiam per­ tinent, vel ex resistentia eorumdem consequuntur. — Orga­ num autem tactus per totam corporis superficiem extendi­ tur, et constat communi totius corporis indumento, cujus partes seu lamellæ ad invicem unitæ stratum quemdam, seu membranam componunt per totum corpus diffusam, quæ dicitur culis seu derma. Huic veluti superponitur alia super- ART. I. DE SENSIBUS EXTERNIS. 231 ^fes membranacea, quæ a Malpighio, qui eam primo ^Kadvertit, vele Malpighii dicta est. Sed et huic reti alia cies superponitur forinsecus apparens, nempe cuticula ^Reziierma. Iloc est supra dermam. Nervi autem ab enec­ abo protracti universam culem penetrant atque per hamos Hb ad epidermidem seu cuticulam sese protendunt, quasi ■r (Cf. C. 6, II.) ARTICULUS TERTIUS (25) De sensu phantasia. I. Phantasia et phantasmata. Phantasia recte a S. Au­ gustino, XII, De Genesi ad litteram, Cap. IX, describitur : Vi.s' anima quædam mente inferior, ubi corporalium simili­ tudines exprimuntur (L. 51, I). Dicitur mente inferior, hoc est vis sensitiva, non intellectiva, quia brutis etiam inest <3, II). II. Phantasia in homine. Phantasia, nt ex dictis liquet, est sensus internus reproductivus objectorum sensationum externarum in eorum absentia : unde, sicut et ceteri alii sensus interni perfectior est in homine quam in brutis (24, IV). Et revera, phantasia seu imaginatio in nobis maxima facilitate et perfectius potest vel partiri, vel multiplicare, vel contrahere, vel distendere,vel ordinare,velpcrlurbare,vel quolibetmodo figurare propriaphantasmata.ut cum S. Augustino alibi diximus (L. 51, I) ; ac proinde quædam nova objecta clïormat, quæ ut talia non existent in rerum natura, ut sphinx. III. Nota I. Genesis phantasmatum. Quæ hucusque dixi, satisobviacuique sunt, neque ampliori explicatione indigent. Modo aliqua sunt addenda de genesi et reproductions phan­ tasmatum, et consequenter de somniis. Et primo de genesi. Videtur autem phantasiam non excitari, neque phantasmata produci, ubi nulla seu attentio seu conscientia habetur exter­ narum sensationum; quam conscientiam seu attentionem potentius a vividioribus sensationibus quibus afficimur exci­ tari, nemo, ut puto, negare potest. Etenim phantasia imme­ diate accipit sua objecta, conservanda et reproducenda, a sensu communi, quem diximus esse ipsam sensibilem con­ scientiam ; consequenter quanto potentius sensus afficitur communis, tanto vividioraexhibel objecta imaginationi, eam- 240 PSÏC1IOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE SKPtSIBOS. que vehementius excitat. Unde videmus quod illi qui fortius sentiunt, et fortius etiam imaginantur. IV. Nota II. Reproductio phantasmatum. Sed hæc primi' tivain genesim explicant phantasmatum ex externis actuali­ bus sensationibus ; at quo pacto iterum, absentibus illis sen­ sationibus, ut experientia testatur, eadem recurrunt tum in vigilia tum in somno? Mihi videtur hujusmodi reproductionem, ut a causa ordinaria, oriri a relatione seu, ut dicitur, assoctaiioziesensationisactualiscumsensationepræteritaquæ phantasmata similia phantasmatibus actualis sensationis excitavit. Rem exemplo illustremus. Transiens per viam video hominem qui mihi exhibet aliqualem similitudinem carissimi patris mei Francisci : statim phantasia hominem illum relinquit, et lineamenta Parentis mei reproducit, et simul signa infinita amoris quibus me semper ab infantia usque ad virilitatem fuit prosecutus, et eum alloquor ut præsentem, et prope innumeras vitæ circumstantias revoco, usque ad ultimam infirmitatem quam ille patientissime sustinuit, filios benedicens et commendans Jesu atque Vir­ gini Mariæ, quorum nomina dulcissima repetens, spiritum suum, inter lacrymas parentum et amicorum, placidissime tradidit Deo, die 19 Februarii 1873, ætatis suæ anno septua­ gesimo tertio vix incepto. Porro iste recursus et concursus spontaneus phantasmatum nullimode explicari posse vide­ tur, si illa inter se et cum phantasmate illius primi hominis nulla consociatione tenerentur ; sive hæc consociatio fundetur in similitudine, sive in causalitate, sive in circumstantiarum concursu temporis, loci, aliisque id genus bene multis. — Neque dicas aliquando phantasmata excitari a libera volun­ tate nostra ; nam, quamvis id verum quoque sit, non propterea infirmatur veritas a nobis asserta : siquidem sermo noster fuit de phantasia in se considerata, ut est facultas ani­ malis, non autem de ipsa ut in homine est. Addo etiam in nobis voluntatem ordinarie occasionem sumere a sensatione actuali ad alia connexa utcumque phantasmata suscitanda, ut videre præcipuc est in sermonibus, quos inter se homines tenent. — Major difficultas est in explicandis somniis, de quibus ex professo dicendum est in sequenti numero. V. Nota III. De somniis. Somnus, juxta Platonem, est re­ missio et tanquam laxatio spiritus sensilis ; juxta vero Aristo­ telem, qui De somno et vigilia librum scripsit commentariis S. Thomæ illustratum, somnus est immobilitas seu nodus ac 241 ART. III. DK SENSU PH ANTA SI 3!. nculum sensus. Somnus provenit in nobis ex defatigatione læ sensitivæ, neque est in intelligentia quæ nunquam «nno corripitur. Vigilia vero juxta ipsum Aristotelem est nm solutio. Porro inter somnum et vigiliam datur quidam atus medius, qui semivigilia dicitur, in quo nec totalis ligao sensus habetur, nec totalis sensus solutio. In hac semiviilia, quæ ex accessu majori ad somnum vel vigiliam latitu:nem admittit, somnia accidunt, seu rcproductiones hantasmatum in imaginatione, quæ ideo somnia dicuntur uia in somno reproducuntur. Status iste non excludit exerilium intellectus, quia ipse non dormit, et operatur quoties pcratur phantasia, imo nec exercitium voluntatis, omnino npeditur; tamen completus usus intellectus non semper dest, et nunquam habetur exercitium liberœ voluntatis, seu on habetur voluntas sui juris, voluntas domina suæ actiois, id est electiva sub rationis directione, voluntas denique eliberata, sed solummodo est voluntas ut inclinatio quæ­ dam naturalis vel quasi naturalis. Qua de causa actiones in illo statu factæ humanæ non sunt, morales non sunt, imputabilcs non sunt, carent denique vitio vel virtute, præcise quia, nt tales, non sunt libere voluntariæ; nisi forte aut antecedenter aut consequenter voluntas in eas consentiat. Qua de causa dixi, actiones ut tales. — Sunt qui contrarium tenent præsertim de semivigilia plena; sed horum sententiae non videtur esse subscribendum, quia proprie loquendo non sunt per se actiones illæ in potestate seu dominio voluntatis. « Defectus autem iste, inquit S. Augustinus, De vera Reli­ gione, Cap. XIV, qui peccatum vocatur, si tanquam febris invitum occuparet, recte injusta pcena videretur, quæ pec­ cantem consequitur, et quæ damnatio nuncupatur. Nunc vero usque adeo peccatum voluntarium est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium : et hoc quidem manifes­ tum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat. Quare aut negandum est peccatum com­ mitti, aut fatendum est voluntate committi. > In semivigilia autem voluntarium esse non potest, quia voluntas sui juris non est ; ergo negandum est in semivigilia peccatum per se posse committi. Sed de his, quasi per transennam dictis, satis : hoc enim moralistarum negotium est. Nunc ad cau­ sam somniorum. — Phantasia: munus, ut sæpe dictum est, consistit in retinendo et reproducendo sensationes aliorum sensuum, præsertim externorum : quæ sensationes nunZiCLiABi. Summa philosophica. T. II. 15 8*2 PSYCHOLOGIA. LIB. HI. CAP. II. DE SENSIBUS. quam accidunt siue aliqua impressione et mutatione orga­ nica. Si autem aliquis dormitum pergit, postquam vividam alicujus rei impressionem in vigilia accepit, non difficile est quod in somnio impressiones vigiliae reproducantur in ima­ ginatione, quia adhuc existit ex parte organismi impressio, et eadem ratio viget quando phantasia assueta est in vigilia quibusdam objectis sensibilibus, ut venatores venationi, pis­ catores retibus, milites rebus bellicis. In hisce casibus phan­ tasia sibi in somno relicta non est mirum si ex habitudine retrahat ea quæ potissimum illam occupant in vigilia. Sed accidit etiam ut sive ex corporis externa positione, sive ex cibo, sive ex aliis consimilibus casibus excitetur sensatio aliqua similis sensationi excitatæ in vigilia ab aliquo objecto : quo in casu phantasia illud ipsum objectum sive perfecte sive imperfecte reproducit, atque unum semel reproduclum causa est ut innumera alia reproducantur eadem ratione assignata in numero præcedenti. Hinc fit ut quidam super sinistrum latus dormientes in corde dolores patiantur, et teterrima somnia habeant. — S. Thomas, P. I, Qu. CXI, Arlic. 111. Et hæc de phantasia pro nostro munere sufficiant. Si quis autem portentosa imaginationis phaenomena persequi desi­ derat in somnambulismo et somniloquio, adeat opusculum Cl. Muratori, Delia forzadella /anlasiaumana, etlibrum Domi­ nici Pino, Ord. Praedic., Discorso sopra unsonnambulomaraviglioso, in quo Auctor, qui fuit testis oculatus, vix credi­ bilia narrat de quodam nostro religioso somnámbulo et somniloquo. ARTICULUS QUARTUS (26) Dénatura sensationis, deque speciebus sensibilibus. I. Ratio articuli. Sensus sunt facultates, quarum naturam ex actionibus potissimum cognoscimus. Post dicta ergo de sensibus, hic assumimus declarandam ipsam sensationem, in sua genesi et in sua natura, ut simul declaremus quid Scholastici significabant per species sensibiles intcnlionales. II. Sensatio passive accepta. Frequenter S. Thomas ait, sensum esse quamdam potentiam passivam, quæ nata est immu­ tari ab exteriori sensibili, et ex hac impressione sensibilis in ■t.iv. DENATURA SENSATIONIS,DEQUESPECIEBISSENSIBILIBUS. 243 ■■sum sensationem produci (P.I,Qu.LXXVHI, Artic. III). Quæ ■ Doctoris sententia omnino relinenda est. ulpote experien■e conformis. — ' Etenim sensus nostri excitantur ex præBetia rei sensibilis ; res autem sensibilis non aliter sensaKnem sui in nobis producit quam utcumque agendo in «us, ut præcipue videre est in sensibus auditus, olfactus, ■mZus et tactus. Si igitur sensibilia afficiunt sensus, necesse ■st ut sensus dicamus affectos ab actione sensibilium. Hæc ■ass i va sensuum affectio dicitur sensatio passive sumpta, ut ■prajam innuimus (22, III). I HI. Sensatio active sumpta. Verum impressio sensibilis ■st in sensum, hoc est, in subjectum vitale ; vita autem se­ rum fert activitatem. Igitur affectio illa ut est in subjecto vitali sentiente consociatur activitati : quod exprimitur cum ■icitur, sentio me sentire, vel, video florem. Actio producta a mtalitate sensus per affectionem passivam habitam ex actione sensibilium, dicitur sensatio active accepta. — Utramque Bostram conclusionem declarat S. Thomas, assignandocritc¡rium quo facultates vitales distinguuntur in passivas et activas-. ■ Sensus non est virtus activa sed passiva. Non enim dicitur virtus activa, quæ habet aliquem habitum, qui est operatio : sic enim omnis potentia animæ activa esset ; sed dicitm potentia aliqua activa quæ comparatur ad suum objectum sicut agens ad patiens. Sensus autem comparatur ad sensi­ bile, sicut patiens ad agens, eo quod sensibile transmutat sensum. » (Qq. dispp. De veritate, Qu .XXVI, De passionibus, Artic. Ill, ad 4.) In hac transmutatione consistit sensatio passive accepta ; actio autem vitalis proveniens ex sensu, hoc est ex subjecto vitali affecto, est sensatio active sumpta. Sentire, dicit alibi, quantum ad ipsam receptionem speciei sensibilis nominat passionem...; sed quantum ad actum con­ sequentem ipsum sensum perfectum per speciem, nominat operationem. » (I. Dist. XL.Qu. I. Art. I. ad 1, circa finem.) IV. Corollaria. Ex his de facili colliguntur sequentia co­ rollaria, Corollariumprimum. Sensibilitas non potest reponiin tem­ perie corporis, sicut nec actus sentiendi seu sensatio in motu fibrillarum aut in mechanica reactione cerebri est collo­ canda. — Est contra Destutt-Tracy, ut jam vidimus (3, 111). — Etenim hæc materialism! asserlio repugnat apertissime sensationi non solum active sed etiam passive acceptat. — Sensationi active acceptes: hæc enim est actio a principio 244 PSYCBOLOGIA. LIB. Ill. CAP. II. DE SENSIBUS. intrinseco procedens ¡psique immanens : quæ duo per mo­ tum fibrillarum aut mechanicam reactionem cerebri velle explicare, est omnino vitæ notionem pervertere (ibid.) — Sensationi passive sumptœ, quia hæc est affectio non cuj usque subjecti, sed subjecti sentientis, cujus natura neque in tem­ perie corporis neque in materia ipsa consistere potest, ut probavimus (ibid.). Corollarium alterum. Sensatio est vera et proprie dicta co­ gnitio. Est contra rosminianos qui volunt sensationem esse quidem perceptionem, non vero cognitionem. — Etenim co­ gnitio in communi sumpta estadio, qua vivens seipsum et ea quæ in se sunt, aliquo modo percipit. Neque enim, ut notat Goudin, Physic., P. IV, Disp. unica, Qu. III. Artic. I. eo no­ mine aliud omnes designatum volunt, quam eam vitalem functionem, qua et nos et ea quæ in nobis sunt percipimus, apprehendimus, discernimus, aut quovis alio nomine dicas, id quod omni nomine compertius in sese quisque nostrum experitur. Porro sensatio et est perceptio subjecti sentientis, cum sentit se sentire, et est perceptio objectorum extra nos existentium, ut in Logica demonstravimus. — Rosminiani vero falluntur cum dicunt cognitionem non esse nisi m judi­ cio, quod est actus non sensus, sed intellectus : hæc enim inusitata acceptio vocabuli cognitionis infert confusionem maximam in scientiis, et nullam secum fert utilitatem. V. De mutatione ad sensationem requisita. Ostensum est sensationem haberi ex immutatione sensibilis subjecti a sen­ sibili objecto. « Est autem, prosequitur S. Thomas, P. I. Qu. LXXV11I. Artic. III. duplex immutatio, una naturalis, et alia spiritualis. Naturalis quidem, secundum quod forma immutantis recipitur in immutato secundum esse naturale, sicut calor in calefacto. Spiritualis autem secundum quod forma immutantis recipitur in immutato secundum esse spi­ rituale, ut forma coloris in pupilla, quæ non fit per hoc colorata. Ad operationem autem sensus requiritur immutatio spiritualis per quam intentio formæ sensibilis flat in organo sensus. Alioquin si sola immutatio naturalis sufficeret ad sentiendum, omnia corpora naturalia sentirent dum alteran­ tur. Sed in quibusdam sensibus invenitur immutatio spiri­ tualis tantum, sicut in visu. In quibusdam autem cum im­ mutatione spirituali etiam naturalis, vel ex parte objecti tantum, vel etiam ex parte organi. — Ex parte autem ob­ jecti invenitur transmutatio naturalis secundum locum qui- ■il'.IV.DF. NATURA SENSATIONIS, DEQUE SPECIEBÜSSENSIBILIBUS. 245 in sono, qui est objectum auditus : nam sonus ex perBssione causatur et aeris commotione. Secundum alteratio■tm vero in odore, qui est objectum olfactus : oportet enim 1er calidum alterari aliquo modo corpus ad hoc quod spiret ■iorem. — Ex parte autem organi est immutatio naturalis in Lr.'u et gustu. Nam et manus tangens calida calefit, et linfci humectatur per humiditatem saporis. Organum vero ■f/ac/ws aut auditus nulla naturali immutatione immutatur Ir. sentiendo nisi per accidens. Visus autem, quia est absque ■r.mutalione naturali organi et objecti, est maxime spirikalis, et perfectior inter omnes sensus et communior. Et ■ost hunc auditus et deinde olfactus, qui habent immutafcinem naturalem ex parte objecti. >> Hæc a S. Thoma deKripta experienti® consentanea sunt ; sed ea quoque ad clare lieterminandam naturam specierum sensibilium, seu specie­ drum inlentionalium, viam nobis aperiunt. VI. Species sensibiles intentionales. Nomine speciei intentionalis sensïZnVisintelligebatur a Scholasticis, esse illud objec­ tivant, quod sensibilia externa (transmutando spiritualités sive etiam materialiter, ut dictum est, sensus) in sensibus causant, et quod determinat ipsos sensus ad percipienda sensi­ bilia objecta.—Explicatur definitio. Objecta sensibilia agendo in sensus, eos afficiunt, modificant, et ad hanc actionem sensibilium sensus passive se habet. — Atqui per hanc actio­ nem sensibilium in sensum, sensus non solum afficitur in seipso affectione subjectiva, sed etiam sentit seu melius percipit aliud ut a se distinctum ; sicut oculus afficitur a flore et florem videt. Et si quæratur cur videat, incunctanter respondetur, quia flos actualiter afficit visum. Igitur affectio sensus est simul subjectiva et objectiva, nempe flos afficit visum et visum determinat ad percipiendum se. — Porro sensus est facultas vitalis et immanens, quæ non potest affici nisi a re existente in ipsa; flos autem vel quodeumque aliud visibile non est per suam realitatem in visu. Ergo est in visu per aliquid sui, propterea quod ad se determinat vi­ sum : et hoc aliquid sui est id quod sensum afficit affec­ tione objectiva, qua visus potis est percipere florem vel aliud sensibile. Et quia illud quod aliud refert in ordine cognitio­ nis dicitur species vel forma, hinc derivatum est nomen speciei sensibilis inlenlionalis, quia non est objectum ut est in se, sed objectum ut est in se subjecto cognoscente refert. « Necesse est, inquit S. Thomas cum Aristotele, aut res ipsas 246 PSYCHOLOGY. LIB. III. CAP. II. DE SENSIBUS. aul formas in anima esse. Non autem in anima est ipsa red sicut illi (Empedocles, Democritus, et alii materialista) pose J runt, quia lapis non est in anima, sed species lapidis. 4 (Leet. Ill, in 111 De anima.) « Non possumus quidem dicereJ inquit Augustinus, quod sensum gignat res visibilis : gignit tamen formam velut similitudinem suam, quæ fit in sensuJ cum aliquid videndo sentimus. Sed formam corporis quod videmus et formam quæ ab illa in sensu videntis fit, per eumdem sensum non discernimus, quoniam tanta conjunctio est ut non pateat discernendi locus. Sed ratione colligimus nequa­ quam nos potuisse sentire, nisi fieret in sensu nostro aliqua similitudo conspecti corporis. » VII. Corollaria. — Corollarium primum. Ergo species sen­ sibilis non est id quod sentitur, sed id quo sensus sentit objecta extra se posita. Nam species sensibilis, ut ex dictis patet, est principium determinativum quo sensus hoc modo determinatus, seu ut est quoddam compositum ex seipso et determinatione speciei, sentit. Impossibile autem est quod actio ut procedens a principio habeat directe pro termino principium ipsum : secus enim principium et terminus sui. eodem aspectu essent idem. Ergo actio procedens a sensu et a specie non potest habere pro termino speciem ipsam. Erit igitur terminus actionis seu sensationis objectum extrinsecum a quo species sensibilis in sensu causatur. Corollarium alterum. Objecta sensationis sunt materialia, individua et contingentia. Etenim sensatio active accepta non aliud exprimit quam objectum quod in sensibus imme­ diate causât sensationem passive sumptam. Atqui objecta ista in sensu immediate agentia non sunt nisi objecta mate­ rialia, individua et contingentia. Ergo hujusmodi sunt so­ lummodo objecta sensationis. — Neque fiat recursus ad sensus interiores : nam imprimis sensus isti retinent et reproducunt ea quæ per sensus externos accipiuntur. Deinde omnes sensus sunt facultates subjecti-organici-vitalis ; et ideo nonnisi actiones sensibiles elicere possunt et nonnisi ad individua sensibilia et composita possunt terminare. Corollarium tertium. Species sensibiles non sunt entitatulæ corporeæ derasæ a superficie externa corporum et sensibus impressæ, ut Democritus sensit, neque sunt proprie spiri­ tuales, sed sunt species materiales, quia sunt affectiones objectivæ sensus seu subjecti materialis (0. 27, VI, et supra, 22, III), et ad sensibilia seu materialia terminantur. LIBER QUARTUS DE INTELLECTU Prologus. Expensis facultatibus sensitivis, de nobiliori fá­ ltate, qua a brutis discernimur, nempe de intellectu est cendum. Quatuor autem distincte et ordinate circa intel- '■ :tum sunt expendenda : Io de ipso intellectu considerato in . nempe ut facultas est; 2° de ideis, hoc est de principiis instituentibus intellectum in actu primo proximo (0, 44, X) tellectionis ; 3° de ipsa actione intellectiva ; 4° denique, de rmino intellectionis, seu de inlelligibili. At de actionibus inUeclivis satis sint quæ in Logica explanavi ; ideoque nonisi tria alia capita hic expendam. CAPUT PRIMUM DE FACULTATE INTELLECTIVA IN SE SPECTATA Prologus. Circa facultatem intellectivam dicendum est : (• de intellectus natura ; 2° de intellectu possibili et agente; 3° de variis officiis, unde ipse intellectus possibilis diversas denominationes sortitur. ARTICULUS PRIMUS (27) De natura intellectus humani. I. Intellectus notio. Communiter intellectus nomine desi­ gnatur facultas illa superior, qua distinguimur a brutis. Etymon intellectus S. Thomas, Qq. Dispp.De veritate, Qu. XV, Artic. I, deducit ab intus legere; quia videlicet cum sensus omnes externum corticem rerum solummodo attingant, in­ tellectus intimam ipsarum rerum naturam seu veritatem penetrat, eamque sibi definiendo exprimit. — Opus non est •ut hic iterum imraoremur in demonstrando essentiali discri- 248 PSYCIIOLOGIA. LIB. IV. CAP. I. DE FAC. INTELL. IN SE SPECTATI mine inter facultatem intellectivam et facultatem sensitivam, quia late illud demonstravimus in praecedentibus articulis (8, IV cl seqq., 22, V et VII). II. Quæstio. Hic autem movetur quæstio maximi momenti ad scientiam humanam determinandam, nostra præsertim ætate in qua panlhcismus idealfeticus tarn late grassatur, et quæ tamen aut prætermittitur, aut non salis quoad suam gravitatem a recentioribus scriptoribus consideratur. Nempe, cum facultas quælibet in activam vel passivam distinguatur, quæritur utrum intellectus humanus sit facultas activa vel passiva. Antequam autem ad solutionem quæstionis venia­ mus, nonnullæ notiones sunt præmittendæ. III. Prænotamen primum. — Diversa genera patibilitatis. Pati tripliciter dicitur. — Uno modo propriissime, et est quando asubjecto removetur aliquid quod ejus naturæconvenit et in quod fertur naturalis ejus inclinatio; sicut cum homo ægrotat vel tristatur. — Secundo modo minus proprie, et est quando a subjecto removetur aliquid, sive illud conveniat ejus naturæ sive sit contrarium ; quo sensu pati dicitur non solum qui ægrotat, sicut in primo casu, sed etiam qui sana­ tur; non solum qui tristatur, sed etiam qui lætalur, vel quo­ cumque alio modo alteratur vel movetur. — Tertio modo latissime, et est quando aliquid in potentia existens, recipit illud ad. quod erat in potentia, absque eo quod aliquid amittat; sicut cum aliquis intelligens in potentia fit intelli­ gens in actu — P. I, Qu. LXXIX, Artic. II. IV. Prænotamen alterum. — Ratio activitatis et passivi­ tatis in facultatibus animæ. Cum agitur de facultatibus animæ non distinguitur potentia activa a passiva ex hoc quod habet operationem; quia, ut dictum est (26,111), cum cujuslibet potentiæ animæ tam activæ quam passivæ sit operatio aliqua (nam quælibet potentia animæ est*potentia vitalis, et ideo agens), quælibet potentia animæ esset activa. Unde activitas vel passivitas potentiarum animæ aliunde sumitur, nempe ex earum comparatione ad objectum. Si enim objec­ tum se habeat ad potentiam ut patiens et transmutatum vel facium a potentia ipsa, hæc erit activa; si autem contra se habeat ut agens et movens potentiam, potentia erit passiva. — Ex quibus Angelicus recte infert quod « omnes potentiæ vcgetalis animæ sunt activæ, quia alimentum transmutatur per potentiam animæ tam in nutriendo quam in generando ; sed potentiæ sensitivæ omnes sunt passivæ, quia per sensi- ART. I. DE NATURA INTELLECTUS HUMANI. 249 Eia objecta moventur et fiunt in actu ». — Qq. Dispp. De fcri7rt/e. Qu. XVI, De synderesi, Artic. I, ad 43. I V. Intellectus humanus est potentia essentialiter passiva. Bota caute quod potentia dupliciter dici potest activa : uno todo, quia efficit suum objectum; altero modo quia licet hbjectum suum non efficiat, in illud tamen agit, aliquo modo ipsum transmutando et appropriando suæ naturæ, ut acciRit in potentiis vegetativis quæ objecta materialia concoquunt t in substantiam corporis organici transmutant. Loquimur Re activitate in primo sensu accepta (de secunda enim erit Serino in sequenti articulo), et illam denegamus nostro intelfcetui, asserendo ab ipso essentialiter supponi non fieri ■bjectum intelligibile, atque ideo illum esse essentialiter [passivum. — Probatur. F Intellectus noster, ut conscientia ipsa testatur, habet ope­ rationem respectu totius entis in universali, quatenus nempe quidquid habet vel potest habere rationem entis potest absolute loquendo, intelligi a nostro intellectu. Sed ea quæ pos­ tsunt habere rationem entis sunt infinita (C. 9, VIII). Ergo, absolute loquendo, intellectus noster potest intelligere infi­ nita. Fingamus modo quod illud ens in universali in suo esse lintelligibili non efficiat intellectionem sui in intellectu nostro in ipsum agendo, sed potius quod ipsum ab ipso intellectu efficiatur, seu, aliis verbis, non ideo intelligatur quiaexislit, sed contra ideo existât quia a nobis intelligitur, ita ut intel­ lectus noster sit principium efficiens et forma entis ejusque intelligibilitatis; et in hoc casu intellectus noster esset prin­ cipium efficiens et forma infinitorum, corumque inlelligibilitatis. Et cum sermo sit de principio intellectivo et de effi­ cientia et de forma in ordine intelligibili, quatenus nempe, in assumpta hypothesi, res ideo sunt et sunt intelligibiles quia efficiuntur per intellectionem ab intellectu nostro; iste infinita intelligeret. — Et non ea intelligeret successive, sed timui, imo vere comprehenderet perfectissima et infinita comprehensione, eo præcise modo quo id de Deo asserimus. Ham hac in hypothesi infinita intelligibilia essent in ipso intellectu nostro et ab ipso intellectu nostro; et ideo intellec­ tus noster esset infinita illa intelligibilia, seu intelligere et intellecta essent unum et idem : in quo ratio simultaneæ et perfectissimæ comprehensionis consistit. — Quæ consequen­ da quam sit absurda et conscientiæ et experienti® opposita, nemo perse non videt. Ergo relinquiturquod intellectus noster 250 PSYCIIOLOGIA. LIB. IV. CAP. I. DEFACOLT. INTELL. IN SE SPECTATA, se habeat ad ens, seu ad inlelligibilia non ut agens et efficiens, sed ut recipiens et transmutatum ab eis. Consequenter in­ tellectus noster, juxta secundum prænotamen, est potentia essentialiter passiva, sumpta passione in sensu latissimo et explicato in primo prænotamine (L, 56, IV). VI. Pantheismus egoisticus Fichtii. Principia explicata in numero praecedenti a fundamentisconvellunt doctrinam pantheisticam, quam ex principiis Kantii intulerunt Fichte, Schelling et Hegel. De systemate Kantii dicam ordinatius suo loco, de Hegelio jam dictum est explicite in Ontologia, Ar­ tic. 5, III et IV, et implicite contra ipsum faciunt quæ mox dicturus sum. Nunc ergo systemata tum Fichtii, tum Schellingii singillatim exponam, quæ per principia posita radicitus extirpantur. Concluserat Kant actum transcendentalem et syntheticum conscientiæ, Ego cogito, esse conditionem essentialem et vo­ luti substratum totius nostræ cognitionis, quia per ipsum habetur unitas in qua veluti in proprio centro conveniunt conscienliaejusque objecta,-acperceptiones tum intcrnæ tum externæ, categoriæ et objecta externæ experienti®. Hanc Kantii conclusionem assumit Fichte ut principium, et hoc modo ratiocinatur. To ego est subjectum unitatis rerum om­ nium ; ita ut, ipso admisso, simul admittantur cetera omnes res ; ipso seposito, cetera omnia, tô ego etnon-ego, anima et corpus, natura et spiritus simul dispereant. Sed si omnia ponuntur cum tîï> ego, omnia sunt in t<¡j ego, nihilque est extra ipsum quod non in se ipso possit inveniri. Nam quæ in ipso non essent, si essent to ego non cognosceret omnino, et consequenter relative saltem ad ipsum non existèrent, ne­ que scientiæ nostræ objecta esse possent. Atqui si tô ego est conditio sine qua non omnium rerum, ergo principium et fundamentum universæ philosophiæ est existentia seu positio tou ego, seu, ut Fichte loquitur, primum principium est : Tô ego ponit seipsum et seponit uti est, et est ut se ponit : Á =A, Ego sum Ego. Veritas hujus principii est indemonstrabilis quia est axioma, cujus veritas ex se patet. Addit autem Fichte quod to ego se ponit vi suæ activitatis infinitæ, et po­ sitio ista primitiva et fundamentalis complectitur totum tô ego, nempe ego et omnia quæ in ipso et ab ipso sunt, cogitalionem et esse, formam et materiam cognitionis. Attamen to ego, ponendo seipsum (thesim), simul ponit anlithesim sui, nempe non-ego, seu A-A, Ego non est Non-ego ART. I. DE NATURA INTELLECTUS HUMANT. 251 qnæ antithesis est ejus limitatio ; et necessario ponitur, ut to ego non maneat in indelerminatione, sed ad seipsum redeat per conscientiam sui, quæ haberi nequiret nisi to ego inve­ niret illam limitationem ; quæ eo ipso quod natura sua ob­ staculum ponit evolutioni indeiinitæ toù ego, ipsum ad sui conscientiam provocat, sine qua conscientia nec ego seipsum poneret, imo nec existeret, quia juxta Fichlium, tô ego se ponit quatenus exislit, et exislit quatenus seponit. Unde nonego, A-A, est conditio necessaria et absoluta existentiæ et activitatis too ego. Comparando vero tô ego cum tí¡> non-ego, ut sciamus rela­ tiones mutuas quæ inter ipsa existunt, Fichte vult quod tô ego sit absoluta et completa realitas ; non-ego autem non est nisi quatenus est positum a Tip ego, neque est extra tô ego. Quocirca non-ego est modus essendiToô ego; est ipsum xoego duplicatum, retinens nempe unitatem et sese sibi manifes­ tans sub duplici illo adspectu. Sed si tô ego et tô non-ego fluunt ab uno eodemque principio, necesse est ut in unitate (synthesi) quadam conveniant, quæ juxta Fichtium est notio limitationis et divisibilitatis ejusdem limitationis. Nempe tô ego et tô non-ego opponuntur quidem, sed reciproce limitan­ tur, et ea de causa limitatio est unitas quædam utrique com­ munis. Sed si ad invicem limitantur, sequitur quod sint divisibilia; secus neque ad invicem limitarentur neque dis­ tinguerentur. Unde notio limitationis includit simul differen­ tiam et unitatem toô ego. Hæc sunt principia fundamentalia, quæ Fichte tradit in sua Doctrina scientiæ, et quæ compendiose exponit A. Vera, Introduction à la philosophie de Hegel, Chap. II. §.4. VII. Critica. Si quis recte animadvertit, in exposita doc­ trina Fichtii latet implicite sed aperte hoc principium : Om­ nia quæ sunt aut esse possunt in rerum natura continentur necessario in subjecto cogitante, seu intellectu intelligente; qui proinde non se habet ad intelligibile in tota sua latitu­ dine ut patiens, sed ut forma omnium in ordine intelligibili, ut principium efficiens in ordine reali entium quæ ab ipso sunt diversa. Et hoc principium est verissimum et con­ cedendum est. Non enim concipi possunt objecta quæcum que realia, ut distincta ab intellectu, nisi antea ponantur existentia in ordine intelligibili seu ut idete; nihil autem potest existere in ordine intelligibili nisi in intellectu. — In quo ergo fallitur Fichte? In designatione subjecti cogitantis, 252 rsYcnoLOGiA. lib. iv. cap. i.defacult. intell, tn se spectata seu intellectus præcontinentis et efficientis intelligibilia; nam ponit illum intellectum esse tô ego humanum, cum quo simul identificatnon-ei/o, atque proinde pantheismumpsycho-egoisticum concludit. In hoc errat vehementer. Probavimus enim n. V, principium seu intellectum for­ mantem intelligibilia esse necessario et essentialiter non qui­ dem indefinitum et indeterminatum, sed proprie infinitum (0. 23, II etseqq.), actuali et infinita comprehensione per­ fectionis præditum, ut intellectualiter, hoc est cognoscitive, efficiat infinita intelligibilia : quæ ideo talia sunt et fiunt ab intellectu et in intellectu. Porro -rà ego, testante conscientia et fatente Fichtio, limites experitur, quos ipse gratis fingit positos ab ipso vû ego, et quos to ego transilire conatur, sine spe tamen transiliendi, ut Fichte docet. Non ergo sine mani­ festa contradictione to ego potest esse fons ordinis intelligibilis; sed ad intelligibilia se habet non active sed passive, modo supra explicato ; et principium efficiens active intelligi­ bilia est extra to ego, nempe est ipse Deus, summe, essentia­ liter et infinite intelligens, ut nos ponimus. Equidem scio hoc conandi officium, hanc impotentiam per­ veniendi ad ideale et absolutum, a Fichtio dici signa infinita­ tis in w ego; sed id est pervertere notiones infinitatis et im­ potentiae, etenim impotentia est limitatio; limitatio autem tou ego in ordine intellectivo et infinitas toü ego in eodem ordine, mutuo sese excludunt, et in eodem subjecto sub eodem respectu esse nullatenus possunt. Sed Fichtius con­ fundit infinitum cum indefinito (0. 23, IV) ; et inde error. A. Vera in Opere citato, Introduction, etc., loe. cit., plura urget contra Fichtium, quin tamen animadvertat, Hegelium cujus ipse amplectitur et extollit doctrinam, nec latum qui­ dem unguem quoad substantiam doctrinæ a Fichtio discedere. Adductum argumentum, quod ex principis S. Thomæ expli­ catis n. V desumpsi, radicitus systema Fichtii extirpât et rem, meo quidem judicio, plane conficit, quia est argumen­ tum procedens ex principio verissimo in se, et a Fichtio ipse admisso, ut jam notavi. VIII. Schelling. Sicut autem Fichte omnem attentionem convertit ad to ego, in quo omnia posuit, ita Schelling sese convertit ad Absolutum quod t<¡> ego fichtiano substituit. En ejus processus. — Omnia in ratione sunt, et nihil eat extra ipsam. Ergo mundus est opus rationis, et ratio non est quid ideale extra mundum existens, sed mundus est in ratione ART. I. DE NATURA INTELLECTUS HUMANT. 253 et ratio est in mundo ; cl quia est in inundo, est sua uni­ tate unitas ipsius mundi, et in omnibus exislentiis rcperilur, in natura nempe et spiritu, seu in ordine reali et in ordine ideali. Ab uno autem ad alium ordinem æque procedi potest, nempe ab idea seu soiritu ad reale seu naturam, et a natura seu reali ad idcain seu spiritum : primus processus constituit Idealismum, in quo reale ad imaginem formatur ideœ; alter processus quo idea formatur ad imaginem realis constituit Philosophiam naturae. Atqui transitus ab uno ad alium ordinem signum est, quod unus et alter sunt duo meri aspectus existentiæ unius principii communis in quo conve­ niunt. Hoc principium est Absolutum, cujus cognitio consti­ tuit Philosophiam Absoluti. Qua de causo. Absolutum non est neque objectum neque subjectum, neque idea neque realitas, seu neque natura neque spiritus; et tamen est utrum­ que simul, et utrique supereminens, quia, ut diximus, utrumque est aspectus Absoluti, quod utriusque est princi­ pium commune et unitas. Unde Absolutum, cum unitas sit, tollit differentiam idealis et realis, seu est indifferentia vel identitas differentium. Hoc igitur Absolutum, quia tale est, non attingitur a conscientia, neque per ratiocinationem, sed attingitur per actum transcendentalem cogitationis, quem Schelling vocat inluitionem intellectualem:In hoc actu mens identificatur cum æterna essentia rerum seu cum ipso Abso­ luto, atque proinde et cognoscit non solum, sed libere creat suum objectum : nempe, inluitio intellectualis est simul co­ gnitio et productio. — Cf. Vera Op. et loc. cit. IX. Critica. Videre ex se lector potest Schellingii princi­ pium esse illud ipsum quod in doctrina Fichtii latere diximus, nempe : Necesse est ut ideale et reale ad unum principium revocentur, quod utrumque explicet et utrius­ que sit ultima ratio. Hoc principium repeto esse verissimum, imo fundamentum, quo tota nitilur, quo tota niti debet philosophia : quia necesse omnino est ut reale (natura finita) praecedatur ab ideali ; ideale autem non potest ultimatim esse nisi in intellectu improducto, per se existente et ¡eterno, qui solus sit realitas præcedens meram idealitatcm, atque ideo non solum cognoscat sed efficiat intelligibile ipsum seu ideale. Difficultas est in recta explicatione et ap­ plicatione hujus principii. Fichte determinat illud princi­ pium esse to ego; Schelling dicit illud esse Absolutum; nos dicimus esse Deum. — Atqui Schelling errat turn in designa- 254 PSVCnOLOGIA. Lin. tv. CAP. I. DE FACÜLT. INTELL. IN sespecîxti J tione sui Absoluti, tum in modo explicandi evolutioncrs ipsius Absoluti. Cum enim dicit per intuitionem intellectual'*» mentem attingere Absolutum, identifican cum illo, atque nedum cognoscere sed efficere intelligibile, manifeste Schel­ ling Absolutum voce quidem, re tamen non distinguit a vi ego Fichtii ; proinde ratio nosira vere est fons et forma totius entis in universali, vere forma idealis omnium intelligib lium, Nere activa et nullo modo passiva respectu eorumdern. vere denique et realiter infinita; atque proinde stat contra Schelling argumentum adductum contra Fichte. — Deinde Schelling ait Absolutum separari a sua unitate et a seipso ut mundum generet et infinitam varietatem existentiarum. et simul ordinem realitatis et spiritus; tamen ideale et reale sunt quid ab eo distinctum non realiter, sed solummodo ut duo prædicata seu duo aspectus ejusdem Absoluti. Quæ om­ nia sunt pantheismus, ut quisque videt, et simul manifestas contradictiones enuntiant. Absolutum enim Schellingianum est quid potentiate, cujus gradus explicationis sunt ideale et reale, subjectum et objectum, qui gradus potentialilatis evolvuntur et explicantur successive. Atqui principium unde fluunt tanquam a propria causa ideale et reale finitum, est omnino perfectissimum, infinitum, actus purissimus, exclu­ dens essentialiter a se omnem potentialitatem. Unde nullo pacto potest esse finitum, nulla ratione potest identifican cum natura a se producta et quæ extra se diversa existit. Sed hæc satis de hoc systemate, cui merito exprobratur commu­ niter defectus methodi, confusio et contradictio idearum, ut videre est in Vera, Op. et loc. cit. AflTIGULUS SECUNDUS (28) De intellectu possibili et agente. I. Quæstio. Fundamenta quæ jecimus in articulo præcedenti, probando passivitatem intellectus humani respectu intelligibilis, talia sunt, ut cum ipsis scientia humana existât, sine ipsis sit merum figmentum, aut delirium. At eadem principia sunt excolenda, et enucleatius evolvenda. Unde de intellectu, prout a Scholasticis appellabatur possibilis et agens, dicendum est. Prudens lector non verba sed rem at- ART. II. DE INTELLECTU POSSIBILI ET AGENTE. 255 tente consideret : philosophus enim non horret vocabula sed errores. II. Intellectus possibilis. Ex doctrina tradita de essentiali passivitate intellectus humani sequitur ut immediatum co­ rollarium, quod intelligibile sit forma intellectus humani efficiens in ipso sui cognitionem : forma quidem, quia in­ telligibile actual intellectum ; efficiens, quia revera intelligi­ bile, quatenus actual intellectum, illum determinat objective ad intelligendura. Igitur intellectus humanus in se specta­ tus, seu ut intellectus, est distinctus et quidem essentialiter distinctus ab intelligibili, eo modo quo passivum distingui­ tur a suo activo, et subjectum determinabile a suo principio efficienter determinante, et cflectus a sua causa. Quocirca intellectus humanus est mera potentia in ordine ad ipsum intelligibile, sed tamen est talis potentia quæ potest natura sua in actum exire. Sicut igitur humanus intellectus quate­ nus non efficit, sed recipit intelligibile et ab eo informatur, dicitur primitus et essentialiter passivus, ut supra dictum est (27, V) ; ita quatenus in origine suæ exislentiæ actualiter non informatur, sed capax est ut informetur ab intelligibili­ ties omnibus, vocabatur a Scholasticis, et quidem non incon­ gruo vocabulo, intellectuspossibilis, quasi nempepo/ens omnia fieri. — Cf. S. Th. P. Ill, Qu. XII, Artic. I, et alibi passim. III. Intellectus agens. Jam dixi supra (26, III, et 27, IV) potentias animæ non distingui in activas et passivas respectu actionis, sed respectu objecti. Unde intellectus non dicitur agens quia agit, et possibilis quia non agit ; hoc enim esset erroneum : nam intellectus quatenus possibilis revera agit, imo ipse est qui intelligit, judicat, ratiocinatur, et est sub­ jectum actionum intellectivarum, non autem intellectus agens. Igitur distinctio intellectus agentis ab intellectu pos­ sibili desumenda est ex objecto, ad quod intellectus possi­ bilis primitus se habet ut mere passive, cum contra intel­ lectus agens se habeat aliquo saltem modo active. — Sed hæc omnia aliquanto fusius sunt explananda. Factum conscientiæ est quod nos per intellectum cognos­ cimus naturas rerum sensibilium, naturas inquam non prout sunt individuæ ct sensibiles, sed prouti sunt univer­ sales et inlelligibiles (0. Artic. II et seqq.). Undenam in nobis hujusmodi cognitio universalium? Nam ad intelligendum necesse est ut intelligibilia objecta sint in intellectu, cujus actiones sunt immanentes. Porro aut illa in nobis 250 PSYCHOLOGia .LIB. IV. CAP. I. DE FACULT. INTELL. IN SE SPECTATA . sunt ab aliqua extrínseca causa, sive in origine nostra existentiæ, sive jugiter quoties intellectus noster intelligit : quæ hypothesis falsa est, ut in ideología ostendam ; aut ai' ipsis objectis. Sed hæc, quatenus universalia sunt et taliter intelliguntur, realiter non existunt (0. 5, II) ; ergo dicendum ea esse in intellectu nostro per virtutem ipsius intellectus, non quidem eo sensu quod intellectus noster efliciat intelligibile absolute loquendo : hoc enim intrinsece repugnare supra ostendimus; sed quia intelligibile seu universale re­ rum sensibilium cum habeat in ipsis sensibilibus modum essendi, qui sibi essentialiter non competit (0. 3, IV ad 3), ab hoc modo essendi seu a singularitate vi intellectus nostri præciditur, ut ita dicam, et sic habetur consideratio intel­ lectiva naturæ seu essentiae, non consideratis notis individuantibus. Intellectus noster, quatenus virtutem habet abs­ trahendi ab illo modo, et sic considerandi, in objectis sensi­ bilibus naturam communem præcisam a conditionibus quibus in objectis ipsis individuatur, dicitur a Scholasticis intellectus agens : agens, iterum repeto, non quia facit intelligibile (sub hoc enim respectu est ipse essentialiter passivus), sed quia separat aliquo modo intelligibile ab omni eo quod ejus intelligibilitatem impedit respectu nostri intellectus. — Hinc patet nomine intellectus agentis a Scholasticis primitus intelligi virtutem abstractivam, qua in ordine ad sensibilia indi­ vidua pollet intellectus humanus. Et dico primitus, quia alia officia tribuebantur consequenter intellectui agenti ; dico autem in ordine ad sensibilia, quia in ordine ad intelligibilia virtus abstractiva sicut et synthetica non dicitur intellectus agens, sed est ipse intellectus possibilis. — Quia autem vi abstractions, universale, quod in phantasmate est individuatum, manifestatur in se, scilicet separatim a notis individuantibus, et omne quod facit manifestationem secundum quamcumque cognitionem solemus designare nomine lucis vel luminis; intellectus agens, dicitur etiam lumen, lumen intel­ lectus agentis, illuminare phantasmata (inf., 34, VIII). IV. Nota. Judicia cartesiana contra intellectum agentem. Ad majorem dilucidationem, si quæ forte necessaria est, nic referam carlesianortim judicia contra intellectum agenlem, de quo hæc habet Philosophia Lugdunensis, P. Il, Dis­ sert. II. Cap. IV. Artic. III. Qu. I. Metaphysical specialis : « Quis, inquit, non irrideat fabrilem illam officinam, in qua tanquam e fornace, eductæ imagines corporeæ, ab intel- 257 ART. H. DE INTELLECTU POSSIBILI ET AGENTE. tectu agente excuduntur, in formasque spirituales conver­ tuntur, ut possint in animam admitti ? > Et Storchenau, Psychol.,P. II, Sect. Ill, Gap. Il, § 213 Schol., ait inintelligibilcs esse Aristotelis præcipuos etiam interpretes in hac doctrina explananda, proindeque dimittendos. Alii alia similia habent. — Hoc modo passim exponebatur doctrina scholastica, ignorata a pluribus, ab aliis rejecta a priori. Sed ad rem veniamus : non enim injuriæ sunt argumenta, quæ refutare oporteat. Audiamus ergo Philosophiam ipsam Lugdunensem, Logic. Diss. I. Cap. I Àrtic. II, §, 3 : « Auxi­ liante abstractions ideas universales effingimus, dum ex objectis singularibus ea detrahimus, quibus singularia constituuntur, ad illasque tantum proprietates attendimus, quas cum multis aliis habent communes. » Hæc Adversarii Scholasticorum. Audiatur modo S. Thomas, P. I, Qu. LXXXV, Artic. I, ad 1 : < Dico quod ea, quæ pertinent ad rationem speciei cujuslibet rei materialis, puta lapidis, aut hominis, aut equi, possunt considerari sine principiis individualibus, quæ non sunt de ratione speciei. Et hoc est abs­ trahere universale a particulari, vel speciem intclligibilem a phantasmatibus, considerare scilicet naturam speciei absque consideratione individualiumprincipiorum, quæperphantas­ mata reprœsentantur. » Hæc S. Thomas, loc. cit. et alibi passim, et, ni fallor, clarius quam Philosophia Lugdunensis et Cartesiani omnes. Virtus igitur abstractiva inest intel­ lectui nostro, eam Cartesiani et nos admittimus, eam con­ scientia unicuique testatur apertissime ; intellectus, prouti viriule hac abstractiva et ¡Iluminativa donatur respectu rerum sensibilium, dicebatur intellectus agens, lumen intellec­ tus agentis, a Scholasticis, et jam vidimus sapientissime et profundissime agentem intellectum dici, quia agit respectu objecti, non faciens, sed segregans seu abstrahens illud. Ergo adversariis nostris nulla ratio est cur insultent Scho­ lasticis, cum ipsi ponant, alio nomine, quod Scholastici defendebant. Imo intellectus agens neque illam poësim redolet, quam Balmes, Philosoph. fundam., Lib. IV, Cap. VII, § 50, retinens ejusdem intellectus veritatem, ipsi affingit. Non enim, ut puto, dicenda est poesis virtus abs­ tractiva. Zicliári. Summa philosophica. — T. Ii. I? 2i>8 PSYCHOLOGY. LIB. IV. CAP. I.DEFACÜLT. INTELL. IN SESPECTATA. AHTICULUS TEBTIUS (29) De variis denominationibus intellectus. I. Factum. Intellectum nostrum varia nomina apud homi­ nes sortiri est factum omnibus notissimum. Loquimur enim frequenter de memoria, de intelligentia, de ratione, de mente, de ratione superiori et inferiori, intellectu speculativo et practico, etc. De his igitur singillatim nonnulla scitu neces­ saria in hoc articulo dicenda suscipimus ; at in antecessum probandum est unicam esse facultatem, quæ diversa illa no­ mina sortitur. Sit igitur: II. Facultas intellectiva cognoscitiva unica est. Tunc solum multiplicantur potentiæ, et sunt inter se specifice distincte, quando habent diversa formalia objecta ad quæ terminantur (21, II et seqq.). Atqui memoria, intelligentia, ratio, etc., non habent diversa objecta formalia, sed ad unum idemque for­ male objectum terminantur, nempe ad ens sub ratione for­ mali intelligibilis seu veri (0. 15, VI). Ergo non sunt diversæ inter se facultates, sed unius ejusdemque facultatis, nempe intellectus, diversi modi respiciendi diversa objecta materia­ liter considerata, sed attingendi in omnibus unum idemque objectum formale. — Qq. Dispp. Qu. XV de veritate. De ratione superiori et inferiori. — His præmissis, venio ad sin­ gula explicanda. III. Memoria. Sicut sensationes habitas retinemus, ita etiam intellectiones et volitiones nos aliquando habuisse pro certo scimus. Hoc est factum conscientias cuique manifes­ tum. Sicut autem facultas sensitiva conservativa sensationum dicitur memoria sensitiva (24,111), ita facultas intellectualis conservativa actionum intellectus et voluntatis vocatur memoria intellectiva, vel etiam intellectiva reminiscentia. IV. Memoria positiva et memoria negativa. Porro aliquando memoria repetimus et recognoscimus rem antea scitam vel expertam ; sed non raro accidit ut obliti simus rei quam memoria quærimus, et tamen eam ab aliis rebus occurrenti­ bus probe secernamus. « Fac enim, inquit S. Augustinus in II Soliloq., Cap. XX, n. 34, te aliquid esse oblitum, aliosque te velle quasi in memoriam revocare. Dicunt ereo illi : ART. HI. DF. VARUS DEN0MINAT10NHIUS INTELLECTOS. 259 numquid nam hoc est, aut illud? diversa velut similia pro­ ferentes. Tu vero nec illud vides, quod recordari cupis, ef tamen vides non hoc esse quod dicitur. Numquid nam tibi, cum hoc evenit, omni modo videtur oblivio? Nam ipsa dis­ cretio qua non admittiturquod falso admoneris, pars quædam recordationis est. » — In primo casu memoria vocari potest positiva; in secundo non incongrue dicitur negativa. Recte autem memoria negativa dicitur ab Augustino pars quædam recordationis, quia, ut aitS. Thomas, IV. Dist. XVII.Qu. II, Artic. II, quœst. Ill, ad 2, in hoc casu non est oblivio totalis, sed res « partira a memoria excidit, et partim manet ; sicut cum recolo me aliquid audivisse in generali, sed nescio quid in speciali ; et tunc requiro in memoria ad recognoscendum ». V. Corollarium. Patet ergo quod, cum memoria revocet præterita, quæ a nobis prius fuerunt cognita, memoria con­ sequitur absolute loquendo exercitium aliquod facultatis intellectivæ, sed ex alia parte antecedit ipsius facultatis exer­ citium, prouti istud est rerum ut præteritarum recordatio, seu, ut ait S. Thomas. P. 1, Qu. LXX1X, Artic. VII, ad 3, intelligentia oritur ex memoria, sicut actus ex habitu. — Cf. Opus quod inscripsi, Delia Luce intelletlualee dell'Ontologismo. Lib. I, Cap. IX, et Lib. IV, Cap. XIV. VI. Nota. Quæstio. In objectomemoriæ tria distinguuntur: objectum ipsum reproducteur, ratio prœleritionis, quæ est formale ipsius objecti memoriæ, cognitio actualis objecti reproducti. Quæritur ergo, utrum preeteriti ratio cadat in memoriam intellectivam, cum ipsa quid sensibile sit? Ad quam quæstionein respondeo cum Angelico, P. I, Qu. LXXIX, Artic. VI, ad 2, quod prœteritio potest ad due referri, scilicet ad objectum quod cognoscitur, et ad cognitionis actum. Ilæc autem duo simul conjunguntur in parte sensitiva, quæ est apprehensive alicujus per hoc quod immutatur a re sensibili presente ; unde simul animal memoratur se prius sensisse in præterito, et se sensisse quoddam præteritum sensibile. Sed quantum ad partem intellectivam pertinet, prœteritio accidit, et non per se convenit ex parte objecti intellectus. Intelligit enim intellectus hominem, inquantum est homo ; homini autem, inquantum est homo, accidit vel in præsenti, vel in præterito, vel in futuro esse. —Ex parte vero actus, praete­ ritio per se accipi potest etiam in intellectu, sicut in sensu : quia inlelligere animæ nostræ est quidam particularis actus in hoc vel illo tempore existons ; secundum quod dicitur 23Ü PSYCIIOLOGIA. LIB. IV. CAP. I. DE FACULT. INTELL. IN SUSPECTAT*, homo intelligere nunc, vel heri, vel cras. Et hoc non repu­ gnat intellectualitati, quia hujusmodi intelligere, quamvis sit quoddam particulare, tamen est immaterialis actus. Et ideo, sicut inlelligit seipsum intellectus, quamvis ipse sit quidam singularis intellectus ; ita intelligil suum intelligere. quod est singularis actus, vel in præterito, vel in præsenti. vel in futuro existens. Sic igitur salvatur ratio memoriæ in parte intellectiva quantum ad hoc quod est præteritorum in intellectu, secundum quod nempe intelligit intellectus se prius intellexisse, non autem secundum quod inlelligit praeteritum, prout est hic et nunc, seu determinatum a sin­ gularitate spatii et temporis. — Ex hisce igitur omnibus con­ cludere possumus, prœteritum esse objectum memoriæ intelîcctivæ ut afficit actus ipsos rationis ; non esse objectum per se ejusdem memoriæ ut importat singularitatem temporis, quamvis sit objectum memoriæ;?er accidens eo modo quo in­ dividuum sensibile est objectum per accidens cognitionis intellectivæ, ut suo loco explicabimus. VII. Ratio superior et ratio inferior. A Scholasticis, post S. Augustinum, ratio superior dicebatur intellectus quatenus attendit rebus divinis contemplandis ; quatenus vero circa temporalia versatur, dicebatur ratio inferior. Audiatur S. AugustinusXII, De Trinitate, Cap.IIÏ, n. 3 : « Illud nostrum quod in actione corporalium atque temporalium tractandorum ita versatur, ut non sit nobis commune cum pecore, rationale quidem est; sed ex illa rationali nostrae mentis substantia, qua subhæremus intelligibili veritati tanquain ductum et inferioribus tractandis gubcrnandisque deputatum est. » « Hæc autem duo, prosequitur S. Thomas, P. I, Qu. LXXIX. Artic. IX, scilicet temporalia et æterna comparantur ad cognitionem nostram hoc modo, quod unum eorum est me­ dium ad cognoscendum alterum. Nam secundum viam inventionis, per res temporales in cognitionem devenimus sternorum, secundum illud Apostoli ad Rom. I, Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur. In via vero judicii per æterna jam cognita de temporalibus judicamus, et secundum ralionem æternorum temporalia disponimus. Potest autem contingere quod medium et id ad quod per medium pervenitur, ad diversos habitus pertineant, sicut i rincipia prima indemonstrabilia pertinent ad habitum intellectus, conclusiones vero ex hisdeductæ ad habitum scientiæ. Et ideo ex principiis Geometriæ contingit aliquid concludere ART. III. DE VARIIS DENOMINATIONIBUS INTELLECTUS. 261 in alia scienlia, puta in Perspectiva. Sed eadem potentia rationis est, ad quam pertinet medium et ultimum. Est enim actus rationis quasi quidam motus de uno inaliud perveniens. Idem autem est mobile quod pertransiens medium pertingit ad terminum. Unde una et eadem potentia rationis est ratio superior et inferior, sed distinguuntur secundum Augusti­ num (Op. et loc. cit., Cap. IV, n. 4) per officia actuum, et secundum diversos habitus. Nam rationi superiori attribuitur sapientia (quæeslde supremis causis), inferioriwo scientia » VIII. Intellectus speculativus et intellectus practicus. Sicut autem ex diversis officiis intellectus distinguitur in ra­ tionem superiorem et rationem inferiorem : ita dicitur intel­ lectus speculativus, quatenus sistit in cognitione veritatis rei, ut astronomus in consideratione ordinis et motus astrorum; practicus, quatenus cognoscit veritatem ut ordinandam ad regulandas et dirigendas actiones humanas ; ut, Deus est colendus, parentes sunt honorandi, etc. —Hinc merito dicitur ab Aristotele quod intellectus speculativus extensione fit practicus, qui videlicet eadem veritas speculative cognita fit practica ex eo tantummodo quod statuitur ut regula actio­ num humanarum. — Dicitur etiam ab eodem quod unus differt fine ab alio, quia revera speculativus ad contemplan­ dam veritatem, practicus vero ad traducendam in praxini veritatem ordinatur. IX. Nota. Objectio. Dices : objectum intellectus practici est bonum; objectum autem intellectus speculativi est verum. Videtur igitur quod intellectus speculativus differat realiter a practico, ut potentia differt a potentia. — Hespondeo quod objectum intellectus est quidem bonum, at non sub ratione formali boni sed veri. Unde cessat objectio. Ad cujus distinc­ tionis claritatem nota cum S. Thoma, P. I, Qu. LXXIX, Artic. XI, ad 2, quod verum et bonum se invicem includunt : nam verum est quoddam bonum, alioquin non esset appe­ tibile, et bonum est quoddam verum, alioquin non esset intelligibile. Potestigitur bonum esse objectum alicujus potentiæ, quin a potentia ipsa attingatur præcise sub ratione formali boni, sed sub ratione veri, nempe quatenus judicat de veritate bonitatis, quam appetitus formaliter appetit, Lt proprium objectum. Ideo intellectus respicit bonum quatenus veritatein habet; sicut voluntas respicit verum quatenus habet bonitatem. Unde non oportet ponere distinctionem inter intellectum speculativum ct practicum. « Sicut igitur, 202 PSYCHOLOGY. LIB. IŸ. CAP. It. DË 1DEIS. concludit S. Doctor, objectum appetitus est verum, inquan­ tum habet rationem boni, sicut cum aliquis appetit veritatem cognoscere ; ita objectum intellectus practici est bonum ordi­ nabile ad opus sub ratione veri. Intellectus enim praclicus veritatem cognoscit sicut elspeculativus, sed veritatem cogni­ tam ordinat ad opus. » Nunc denique esset dicendum de reflexione, conscientia, intellectu et ratione, sed de his satis locuti sumus in Logica (U, 111 ; - 32 et 33). CAPUT SECUNDUM DE IDEIS Prologus. Intellectus est facultas ordinata ad actionem, hoc est ad intelligcndum. Igitur perspecta natura intellectus, ut est facultas, dicendum est de ipsa facultate in ordine ad actionem. Quia vero necesse est ut causa constituatur in actu primo proximo agendi (0. 44, X), antequam actualiler agat: in hoc Capite dicendum est de principio quo intellectus constituitur in actu primo proximo, vel in habitu intelligendi, hoc est de ideis, seu, ut Scholastici etiam dicebant, despcciebus inlelligibilibus. De ideis vero duo explicanda sunt, earum scilicet natura et origo in nostro intellectu. Circa naturam idearum, praemissa veritate earum existentiæ in nobis, dice­ mus : Io quid sint; 2° qua ratione se habeant ad cognitionem nostram intellectivam. Quoad vero originem quæri oportet : i°utrum sint innalæ ; 2° ulrumsinl a solis sensibus; 3° utrum et quo pacto sint a vi innata ipsius nostri intellectus. Quinque igitur articulis absolvitur Caput de ideis. AHTICULUS PHIMUS (30) De natura 'idearum. I. Prænotamen. Diximus cum S. Augustino (26, VI) quo<> res sensibilis quamvis sensum non gignat, gignit tamen for­ mam velut similitudinem suam, quæ Iit in sensu, eum ali- ART. I. DE NATURA IDEARUM. 263 quid sentimus. Hæc forma seu similitudo conspecti corporis in sensu impressa a sensibili externo, dicitur species sensibilis impressa, vel etiam species sensibilis intentionalis (ibid, et L. i, VIH). II. Existentia specierum intelligibilium. Eadem augustiniana ratiocinatione probatur etiam existentia idearum in nostro intellectu. Et revera. Actiones intellectivæ sunt actio­ nes immanentes ; non datur autem intellectio sine intelligibili menti præsente, seu ut sæpe dicit S. Thomas : cognitio contingit secundum quod cognitum est in cognoscente (L. 66, VII) ; quod quidem intelligibile se habet ad intellectum nos­ trum ut agens ad patiens (27, V) : ita ut ratio determinationis nostri intellectus ad hanc vel illam objectivam intellectionem sit ex objecto determinante ipsum intellectum ad sui intel­ lectionem. Ergo necesse est ut objectum intelligibile sil in nostro intellectu intelligibiliter, hoc est idealiter, cumque 'formaliter afficiat ac determinet modo prædicto. Intelligibile prout idealiler afficit et determinat nostrum intellectum objective, ac proinde in ipso intellectu est, vocatur idea, forma, quam etiam Scholastici, ut eam distinguerent ab idea quæ est causa exemplaris (0. 48, II ), dicebant speciem inlelligibilem, vel speciem impressam ab intelligibili in nostro intel­ lectu. Unde, paucis immutatis, possumus concludere cum eodem S. Augustino : Nonpossumus quidem dicere quod intel­ lectum seu facultatem intellectivam gignat res intelligibilis ; gignit tamen formam velut similitudinem suam, quæ fit in intellectu, cum aliquid videndo intelligimus. Sed formam intelligibilis quod videmus, et formam quæ ab illa in intellectu intelligcnlis fit, per eamdem cognitionem directam non dis­ cernimus ; quoniam tanta conjunctio est, ut non pateat discer­ nendi locus. Sed ratione reflexa colligimus nequaquam nos potuisse intelligere, nisi fieret in intellectu nostro aliqua simi­ litudo conspecti intelligibilis. — De hujusmodi ideis naturam quærimus, quam in sequentibus numeris gradatim explicabo. III. Idea est quid accidentale in mente nostra existen s.' Probatur. Idea, seu species intelligibilis est ipsum intelligihile afficiens intrinsece atque determinans intellectum, in eoque idealiter, realiter tamen, existens. Hæc autem affectio idealis et objectiva non potest esse, ut est manifestum, quid substantiale, sed est modificatio quædam accidentalis ipsius intellectus. Igitur idea est quid accidentale in mente nostra existens. — Id etiam manifestius declaratur si consideres 264 PSÏCHOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DE IDEIS. statum habitualem, in quo mens nostra invenitur, quando scilicet actualiter non considerat ea, quæ tamen scit, et ad quæ potest per simplicem voluntatem attendere quoties libuerit: qui quidem status non est in eo qui non didicit ea quæ nos scimus. Ergo necessc est ut intellectus noster, etiatn post cognitionem actualem, objecta intelligibilia in se habeat, .ut possit, quando vult, ea in mentem revocare. Habitus vero non est quid substantiale, sed quid essentialiter accidentale, afficiens potentias, easque disponens ad bene vel male se habendum in ordine ad operationes, ut omnes concedunt (0. 32, II). IV. Idea est quid spirituale in se sumpta. Nam idea in se sumpta, et ut est quoddam accidens, afficit immediate ipsum intellectum, ut dictum est. Intellectus autem cum sil facultas essentialiter spiritualis, nonnisi accidentia seu mo­ dificationes vel affectiones spirituales suscipere potest. Ergo idea in se spectata est quid spirituale. — Hinc merito con­ cludit S. Thomas, Qq. Dispp. de veritate, Qn. III, de ideis. Artic. I, ad 3, quod idea quanto magis accedit ad immaterialitalem, quæ est natura cognoscentis in quantum hujusmodi, tanto efficacius cognoscere facit. V. Idea est essentialiter repræsentativa, seu essentialiter objectiva. Etenim idea in mente existens est idealis similitudo conspecti intelligibilis, ut supra, n. II, dictum est, seu est ipsum intelligibile reale idealiter existens in mente. Quod autem est hujusmodi, est essentialiter repræsentalivuin, seu essentialiter exprimens idealiter objectum, ut patet ex ter­ minis. Ergo idea est essentialiter repræsentativa, seu essen­ tialiter objectiva. — Qua de causa, quanto est similior spectes (intelligibilis) rei cognilœ per modum reprcesenlalionis, tanto est cognitio deter minalior, ut recte notat S. Thomas, loe. prox, cit. VI. Corollarium. Ergo idea duo essentialiter habet, nempe: Io est repræsentativa in ordine ad intelligibile; 2° est spi­ ritualis ratione subjecti seu intellectus in quo est. « Ad spe­ ciem iterum, S. Thomas, ibid., ad 2, quæ est medium cognos­ cendi requiruntur duo : scilicet repræsentatio rei cognitæ, quæ competit ei secundum propinquitatem ad cognoscibile ; et esse spirituale vel immateriale, quod ei competit secundum quod habet esse in cognoscente. » MT. II. UTRUM IDEE SINT OBJECT* NOSTRARUM COGNITIONUM. 265 ARTICULUS SECUNDUS (31) Utrum ideœ sint objecta nostrarum cognitionum. I. Quæstio. Intellectio est actio vitalis quæ procedit a vitali principio quod immediate est facultas intellectiva seu intel­ lectus. Sed talis intellectio non potest procedere ab intel­ lectu, nisi ipse intime afficiatur et determinetur objective (seu ad determinatum intelligibile intelligendum) ab ipso intelligibili, idealiter seu intelligibiliter existente in ipso intellectu Artic. præc., n. II). Ergo actio intellectiva, ut actio vitalis, est quidem tota ab intellectu, sed quoad suam objectivam determinationem est ab idea seu a specie intelligibili. —In­ super non datur intellectio sine objecto intellecto, quod est terminus ipsius intellectionis. — llæc igitur cum ita sint, quaeritur, utrum species intelligibilis sit non solum princi­ pium determinativum, seu, ut Scholastici aiebant, princi­ pium quo intellectionis nostræ, sed etiam sil terminus, seu, ut cum ipsis Scholasticis loquar, objectum quod ejusdem in­ tellectionis : quod idem est ac si quærcrctur, utrum ea quæ intelligimus et de quibus sunt nostra judicia nostraque ra­ tiocinia, sintideæ seu species intelligibiles, vel objecta realia, quorum idem sunt impressiones ideales in mente nostra, ut dictum est. II. Prænotamen. Idea sumpta ut forma exemplaris (0, 48) est sine dubio objectum et terminus per se cognitionis, quia est illud quod intellectus artificis considerat, ut ad ejus simi­ litudinem externum opus conficiat (t’6.). Pariter certum est quod idea, de qua nunc loquimur, nempe ut est medium cognoscendi, sit terminus cognitionis re/lexœ : sicut enim mens in semetipsam cogitatione redit ut se suasque facul­ tates actionesque consideret, ita et in ideas (P. I, Qu. LXXXV, Artic. II) ; cujus signum est quod nos impræsentiarum de illarum natura cognitione reflexa quærimus. Ergo tota quæstio est, utrum ideae seu species intelligibiles sint objecta quæ primo seu cognitione directa cognoscimus. Quibus declaratis, sit conclusio­ ni. Intrinsece repugnat ideam, seu speciem intelligibilem esse objectum nostræ intellectionis directæ. Veritas hujus 266 psTCHOLOGiA. un. iv. cap. n. de ideis. propositionis est in omnium ore; nam dicimus nos habere ideas justitiæ, Dei, hominis, angeli, quasi ad designandum aliud esse ideam, aliud esse justitiam de qua dicimus ha­ bere ideam ; et nemo dicit se loqui de ideis justitiæ, sed de justitia ipsa, quoties de ipsa sermo instituitur. — Sed ex principiis jam positis propositio est directe probanda. Intel­ lectus humanus passive se habet ad intelligibile (27, V). Ex quo principio intulimus (30, II) necessitatem idearum, seu specierum intelligibilium, quæ sunt formæ, similitudines, affectiones intellectus, vel quocumque alio nomine nuncu­ pentur, dummodo admittatur quod sint determinationes objectivæ intellectus ad intelligendum (30, II). Unde supra, n.I, etiam intulimus, quod actio intellectivaobjcclive determinata, seu intelligere determinatum intelligibile A, vel B, velC, proce­ dit ut ab unico principio ab intellectu non simpliciter, sed reduplicative ut est passive determinatus ab idea ipsum affi­ ciente et determinante. Atqui impossibile est quod actio di­ recta terminetur ad ipsum principium aquo emittitur, ut patet ex terminis (26, VII). Ergo impossibile est ut actio directa, seu cognitio directa intellectus nostri terminetur ad intelligibile, quod sit vel intellectus vel species intelligibilis, a qua infor­ matur intellectus ipse et passive determinatur ad intelligen­ dum. — Cf. quæ diximus ex S. Thoma in Logica (54, IV). IV. Corollaria. Hinc sequuntur nonnulla corollaria. Corollarium primum. Ponere ergo quod cognitio nostra di­ recta non terminet ad aliquod intelligibile distinctum a spe­ cie intelligibili idem est ac ponere intellectionem dari sine objecto intellecto : quod plane repugnat. Corollarium secundum. Quia autem intellectus passive se habet ad intelligibile, seu non efficit intelligibile, sed recipit et ab eo determinatur, ut probatum est (27, V) ; objectum ad quod fertur cognitio nostra directa, non potest esse ipsum ego, sed est essentialiter quid extrasubjectivum, seu, ut dici­ tur, non-ego. Corollarium tertium. Igitur revera species intelleclivæ sunt medium (medium quo, ut Scholastici dicebant), et qui­ dem medium reprœsentalivum ad cognoscendum, quia re­ vera referunt objectum, quocumque modo explicetur hæc repraesentatio. Corollarium quartum. Hinc probe intelligitur quanta non minus veritate quam profunditate Scholastici aiebant, quod intellectus et intelligibile idealiter in mente existons sunt T. It. UTRUM lUE.B S1NT OBJECTA NOSTItABUS CÔGNlTlOSUM. if>~> mum, non simpliciter sed in intelligendo : quia revera, ut explicatum est, idea et intellectus idea informatus sunt unum principium intellectionis. — Quam veritatem fuse explicavi et defendi contra impugnationes Julii Fabre, in Opere: Delia luce inlellclluale e deWOnlologismo, Lib. I, Cap. IX, n. 51. V. Nota I. Difficultates. Ideas esse formas repræsentativas, et media inter intellectum nostrum intelligentem et intelli­ gibilia intellecta, negant communiter recentiores qui aut cartesianismo aut scolicæ scholæ Thomæ Reid sunt addicti. — Si ideæ essent quid reale in sensu Scholasticorum, in­ quiunt, haberemus procul dubio cognitionem evidentem de ipsis, cum tam intime nobis insint. Et nihilominus con­ trarium prorsus accidere, argumentum est dissensio hac in re philosophorum. Ita arguit Reid, Œuvres complètes, Tom. Ill, Cap. XIV, citatus a Gonzales, Estudios sobre la Filosofía de S. Tomas, Lib. V, Cap. XXII. — Hanc ipsam sententiam, quoad substantiam, prædocuit sæculo XIV Durandus a S. Portiano, Ord. Prædic., II, Dist. Ill, Qu. VI, vir acri quidem ingenio prædilus, sed prurigine contradicendi doctrinis S. Thomæ nimium abreptus, ut omnes norunt. Rationes vero quas scriptor iste urget, duæ præcipue sunt: « Io quia oportet quod esset (species intelligibilis) ab intellectu primo coguita ; cujus contrarium experimur » ; 2° quia « Intellec­ tus cum sit virtus reflexiva, cognoscit se et ea quæ sunt in eo per certitudinem, et quasi experimentaliter. Unde expe­ rimur nos intelligere et habere in nobis principium quo intelligimus, Si ergo in intellectu nostro esset aliqua talis species, videtur quod possimus per certitudinem cognoscere eam esse in nobis; sicut cognoscimus per certitudinem alia quæ sunt in intellectu nostro tam actus quam habitus. Quod non est verum. Non videtur ergo quod in intellectu nostro sit aliqua species ad repræsentandum sibi suum ob­ jectum ». — Hæc Durandus, loc. cit., nn. 14 et 21, cujus verba transcripsi, quia ejus eadem argumenta urgent philo­ sophi recentiores. VI. Nota II. Responsiones. Forte in hac controversia non parvam partem habet verborum æquivocatio ; unde experiar, et, ut potero melius, rem explicabo. Procul dubio siïdeæseu species intelligibiles in intellectu existentes intelligantur ut imagines materialiter sumptæ, rejiciendæ omnino sunt, quia important inalcrialismum; et in hoc sensu concedendæ sunt 268 PSYCUOLOGIA. LID. IV. CAP. II. DE IDEI3. rationes, quas Cousin Philosophie de Locke, Leet. IX el X, urget contra Lockium. Verum imago non hoc sensu mate­ riali et sensibili semper sumitur; sed quandoque usurpatur in sensu exclusive immateriali, ut cum S. Scriptura dicit quod anima nostra est creata ad imaginem et similitudinem Dei, et quod Verbum divinum sit imago consubstantialis Patri : utimur enim nominibus sensibilium ad enuntianda spiritualia, quæ tamen scimus nonnisi analogice cum rebus sensibilibus convenire. Ita, proportione servata, de ideis est dicendum. Cum enim ad intelligendum necesse sit ut intel­ ligibile se active imprimat in intellectu nostro, ut ipse intclligat actualiler illud ipsum intelligibile, non a se factum sed a se cognitum ; hæc impressio talis profecto esse debet, ut per ipsam intelligibile fiat intellectui præsens. Id neces­ sario esse debere, ratiocinatione circa factum conscienliæ, nempe circa intellectionem, deprehendimus (Artic. prœc., n. 1.). Porro illa impressio intelligibilis in intellectu, seu me­ lius, affectio objectiva intellectus, idea dicitur, vel species intelligibilis', et quia hæc idea exprimit intelligibiliter objec­ tum intelligibile, dicitur reprœsenlaliva, et etiam imago spiri­ tuali sensu intellecta. Idea vero non a conscientia animadvertitur (ut respondea­ mus adversariis), quia non est conscientiæ objectum, sicut directe non est objectum conscientiæ ipsemet intellectus ; nam conscientia circa facta interna animi nostri directe ver­ satur (L. 52, III) non circa factorum rationes; attamen sicut posita conscientia intellectionis implicite datur intellectus, ita et idea. — Ad primum argumentum vero Durandi res­ pondeo quod nititur falso supposito. Audiamus itefrum hunc Auctorem : < In ipsis autem organis sensuum interiorum si fiant species vel hujusmodi impressiones, nullo modo perci­ piuntur ab eis, nec aliæ res per ipsas, quia non se habent ad potentias cognoscitivas objective; sicut impressio, quam ali­ quis videt in oculo alieno non percipitur ab oculo in quo est, nec mediante ipsa percipit ille oculus rem cujus est species. » (Ib., n. 15.) — Ergo juxta Durandum species quæ non se habet ad potentias cognoscitivas objective, ab ipsa potentia non percipitur. Sed hoc est præcise quod de speciebus intelligibilibus probavimus, non se habere nempe objective ad cognitionem nosiram directam. Cum ergo in suis argumentis contra nos contrarium supponat, falsum supponit. — Ad id a item quod addit de oculo, dico quod licet oculus non videat ART. tn. ÜTIHJM 1DEÆ SINT IN NOBIS INNATAS. 269 objectum mediante illa imagine, quam in oculo velu ti pictam cernimus, non minus tamen verum est, ut cum S. Augustino diximus supra, Artic. 26, n. VI, quod ratione colligimus nequaquam nos potuisse sentire, nisi fieret in sensu nostro ali­ qua similitudo conspecti corporis. — Addo denique cum eodem S. Doctore, citato ibid., difficultates contra ideas exinde potissimum provenire, quod tanta conjunctio est inter ideas et objectum, ut vix pateat discernendi locus. ARTICULUS TERTIUS (32) Utrum ideœ sint in nobis innatee. I. Quæstio. Existunt in nobis ideæ rerum ; sed undenam nobis proveniunt? En quæstio, cui solvendæ insudarunt præclariores cujusque ælatis philosophi, quam plene solvere forte non est humanæ menti in hac vita concessum, et in qua tamen nunquam sine periculo, ne dicam sine conse­ quentia materialism! aut idealismi erratur. Et nota quod quæstio abstrahit omnino a natura idearum, utrum nemj e per ipsas intelligi debeat medium ad cognoscendum, vel sint objecta cognitionis; nam sive sint media, sive ipsamet nostra intelligibilia, semper stat quæstio de modo quo men!i nostræ occurrunt. In hoc articulo diversa systemata examini subjicio, quæ quæstionem solvunt ponendo ideas menti nostræ concreatas, vel a Deo in vilæ cursu sive occasionalitcr sive aliis de causis impressas. — Præmiltendæ tamen sunt generales notiones quædam, quæ ut criteria in hac subdiffi­ cili quæstione solvenda haberi debent. II. Prænotamen primum. Quia intellectus noster passive et non efficienter se habet ad intelligibilia, non potest sine repugnantia ipse intellectus identifican realiter cum ipso intelligibili, neque consequenter constitui ut fons unde origo sumatur omnium nostrarum idearum, ut supra (27, V et seqq.) demonstratum est. Ergo non essentialiter neque necessario, sed extrinsece et contingenter intelligibilia, de quibus originem quæriinus, insunt nostro intellectui. III. Prænotamen alterum. Quamvis in solvenda proposita quæstione argumentari liceat tum a priori, ex natura scilicet rationis, tum a posteriori, ex factis nempe et ex conscientiæ 270 PSYCUOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DE IDEIS. testimonio ; omnino tamen rejicienda sunt systemata illa ideológica, quæ sive in principio, sive in decursu, sive in exitu alicui contradicunt cujusque ordinis veritati : nam veritas veritati non opponitur. IV. Prænotamen tertium. Nemini dubium est animæ nostræ inesse essentialiter facultatem intellectivam, naturaliter curiosam, ut ait Seneca, oculo semper aperto ad aspicien­ dum, ut cum Augustino loquar, præpotenter denique incli­ natam et directam ad veritatem intelligendam, quoties hæc sese obtulerit ; quæ directio a S. Bonaventura etiam species vel idea innata vocatur, ut videre est in meo Opere, Delia luce intellettuale e dell' Ontologismo, Lib. II, Cap. XV, n. 273. Sed hæc omnia subjectiva omnino sunt ; et quæstio est tota de objectiva, seu de intelligibilibus, quæ non sunt subjectum cogitans, sed exlrasubjcclivum (31, IV). V. Sententia Platonis. Magnus iste philosophus animad­ vertit nobis inesse ideas rerum universalium et spiritualium, ut conscientia testatur : quæ quidem ideæ, utpote solæ im­ mutabiles, necessariæ et æternæ, sunt fundamentum immu­ tabile et necessarium certitudinis scientiæ nostræ, quæ de contingentibus esse non potest. Quidquid autem existit extra nos in dominio experientiæ sensibilis, materiale est et singulare, contingens et mutabile. Non ideo primæ illæ ideæ perviam sensationis haberi possunt; sed habendæ sunt a formis, in se universalibus et spiritualibus, tum a nobis tum a sensibilibus omnibus rebus separatis, quæ sese imprimunt in nostra mente quando mens ipsa creatur, et sui cognitio­ nem in mente ipsa generant. Utrum vero in sententia Platonis hujusmodi formœ sint per se et separatim subsistentes, vel sint ipsæ ideæ in mente Dei existentes, non certo constat (0. 4. II). Porro hujusmodi ideæ non sunt in nobis aclualiter (licet aliquando ex sententia Platonis ita fuerit, quando nempe, juxta illum, — 17, IV, — anima humana in se sine corpore existebat), sed virtualiter, vel habitualiter vel laten­ ter, ut nunc dicunt nonnulli præserlim ex ontologistis et etiam ex traditionalistis ; excitantur autem et actu fiunt in mente vel ope sensationis externæ ut ontologislæ volunt, vel ope sermonis, ut de Bonald etGioberti docent. Quidam vero ex ontologistis, post Malebranchium abeuntes, potius quam ideas illas ut innatas etiam habitualiter vel latenter ponere, malunt tenere quod occasione sensibilis externi sensu per­ cepti, Deus ideam universalem in sua mente enstentem et AUT. in. ÜTRDM IDEÆ SINT IN NOBIS INNATA. 271 respondentem naturæ ejusdem sensibilis, intuitioni mentis nostræ immediate præsentet. VI. Critica. Tria, ut arbitror, sunt fundamenta sentential piatonicæ, quorum unum est extrinsecum, alterum intrin­ secum, tertium vero experimentale. Fundamentum extrinse­ cum est æterna vel etiam temporanea praeexistentia animæ humapæ antequam corpori uniretur : quod quidem funda­ mentum falsum esse alibi ostendimus (17, V). Alterum fundamentum et quidem intrinsecum est contin­ gentia et individualitas rerum sensibilium, et existentia, ne­ cessitas, cognitio scientiiica rerum universalium, ut supra, n. V, explicavi. Et hoc ipsum argumentum maxime urgent omnes ontologistæ tum antiquiores, tum recentiores. Porro fatemur universalia esse scientiæ nostræ objecta, at negamus universalia nullo modo esse in rebus ipsis individuis (0. 6, 1 etseqq.), eaque esse formaliter ideas archetypas et «eternas in mente Dei existentes. Quæ omnia cum in Ontologia (4, III, seqq., et loc. cit.) tam contra Platonem quam contra ontologistas fuse sint a nobis explicata et probata, ad eam lectorem remittimus, ne actum agamus. Tertium denique fundamentum est experimentale : nam si rudis ordinate interrogetur, vera respondet circa principia et conclusiones scientiarum; hoc autem argumentum est, concludebat Plato in Menone, quod rudis habeat inditam scientiam. Ad quod argumentum sic respondet S. Thomas, P. I, Qu. LXXXIV, Artic. Ill, ad 3. « Dicendum, inquit, quod ordinata interrogatio procedit ex principiis communibus per se notis ad propria. Per talem autem processum scientia cau­ satur in anima addiscentis. Unde quum verum respondet de his, de quibus secundo interrogatur, hoc non est quia ea noverit, sed quia tunc ea de novo addiscit. Nihil enim refert utrum ille qui docet, proponendo vel interrogando procedat de principiis communibus ad conclusiones. Utrobique enim animus audientis certificatur de posterioribus per priora. > — S. Augustinus qui prius in sententiam Platonis inclina­ verat, ut videre præcipue est in Lib. II. Soliloq., Cap. XX, contra illam postea scripsit in Libro II. De Trinitate, Cap XV, et Lib. I, fíetractationum. Cap. IV. VII. Sententia cartesiana. Quamvis Carlesius in suisJ/erfttalionibus de prima philosophia ideas nostras distribuat in innatas, faclitias et acquisitas, et ideis innatis faveat, tamen dubius hac in quæslione hæsit, ut ipsemet fatetur in tertia 272 PSYCnOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DE IDEIS. meditatione. Nihilominus cartesiani omnes stant pro ides innatis, quorum systema exponit ac defendit Philosophia lugdunensis in Metaphys. speciali, P. II, Dissert. II, Cap. IV Artic. Il, Qu. II. Summa totius systematis includitur sequenti syllogismo, qui ejusdem systematis est fundamentum : Cogi­ tatio constituit essentiam mentis humanæ, quæ proinde essentialiter cogitat, neque sine repugnantia carere cogita­ tione potest. Cogitatio autem sine ideis omnino repugnat. Ergo a principio suæ creationis mens imbuta est quibusdam saltem ideis, quæ ideo non sunt factitiæ, non sunt acquisitæ ministerio sensuum, sed innatæet ad integritatem vel essen­ tiam naturæ nostræ rationalis quodammodo pertinentes. — Hujusmodi sunt ideæ propriæ existentiæ, felicitatis, Dei, et illæ denique omnes sive transcendentales sive universales ideæ, quibus nituntur generalia principia scientiæ humanæ. — Addunt tamen hujus sententiæ adsertores, ideas innatas, sive a principio creationis, sive jugiter a Deo impressas, non esse in mente nostra actuales vel reflexas, sed in statu quasi habituali; unde si attentio deficiat, involutæ et quasi consopitæ delitescunt ; si autem attentio adhibeatur, rursum exci­ tantur mentique præsentes fiunt; eo modo nempe quo supra diximusdcsystematesivePlatonissiveontologistarum. — Hæc. est summa systematiscartesiani quod quoad substantiam Leibnitzius in suis Nouveaux Essais sur l'entendement humain, Avant-propos, amplectitur, et nuper defendebat Ubaghs in Parte psychologica, Cap. 1, § I, Elementobcm anthropologiæ philosophical : qui etiam tum ibi tum alibi conatus est in suum sensum trahere doctrinam S. Thomæ. Contra illum scripsi appositum opusculum, Osscrvazioni sopra alcune interpreta­ tioni della dotlrina ideológica di S. Tommaso di Aquino. VIII. Critica. Si nomine ideæ innatæ intelligalur facultas ipsa intellectiva semper prompta natura sua, et quantum in se est disposita ad intelligendum, non intelligens tamen actu defectu intelligibilis, admittimus in hoc sensu exclusivo cum S. Bonaventura ideas innatas, ut supra, n. IV, prænotavi ; sed non in hoc sensu exclusive subjectivo loquuntur carte­ siani, sed sumunt ideas in sensu objective, ut referunt nempe ipsa intelligibilia, seu extrasubjectivum ; quo in sensu non admittendum esse systema cartesianum sequentes ratio­ nes suadent; nempe falso principio nititur, et argumenta quæ adducit non probant. Falso principio nititur. Hoc principium, ut vidimus, est ART. III. UTRUM IDE.» SINT IN NOBIS INNAT.E. Ú73 quod cogitatio essentiam animæ humanæ constituat, et con­ sequenter quod sit ab anima essentialiter inseparabilis, eiquc concreata. Porro hoc principium falsum esse conse­ quitur ex iis quæ occasione distinctionis potentiarum ab essentia animæ (20, II), et de contingentia intelligibilis in nostra intelligentia ex nativa passivitate intellectus humani supra, n. II, disseruimus. Argumenta adducta non probant. In his solvendis aliquanto fusius est insistendum, ut plene refutetur systema. Quatuor præcipua sunt hujusmodi argumenta, quæ singillatim refe­ rendo confutabo. Argumentum primum. Mens humana ad imaginem et si­ militudinem Dei creata est. Atqui hæc ratio imaginis nulla esset, si mens esset in principio suæ crcaticnis ideis quibus­ libet destituta. Ergo ponendæ sunt ideæ menti nostræ innatæ. Ita Philosophia lugdunensis, loc. cit., et cum ipsa cartesiani omnes sive antiqui sive reccnliores. — Respondeo theologice ad hoc argumentum ex fontibus theologiæ haus­ tum. Gartesiani ergo supponunt certo esse determinatum rationem imaginis in cognitione consistere, cum tamen certissimum sil apud Patres et scriptores catholicos rationem illam imaginis diversimode explicari, et sive pro facultatibus ipsis, sive pro actibus posse accipi. Unde neganda est minor præfati argumenti. Audiatur S. Thomas : « Ab Augustino et aliis sanctis imago Trinitatis in homine multipliciter assi­ gnatur; nec oportet quod una illarum assignationum alteri correspondeat; sicut patet quod Augustinus assignat imagi­ nem Trinitatis secundum mentem, notitiam et amorem, et ulterius secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem. > Hæc Angelicus Qq. Dispp. de veritate. Qu. X, de mente, Artic. I, ad 3. Et P. I, Qu. XCIII, Artic. VII, addit : « Primo et principaliter attenditur imago Trinitatis secundum actus prout scilicet ex notitia quam habemus, cogitando, interius verbum formamus, et ex hoc in amorem prorumpimus. Sed quia principia actuum sunt habitus et potentiæ; unumquod­ que autem virtualiter est in suo principio ; secundario et quasi ex consequenti imago Trinitatis potest attendi in anima secundum potentias, et præcipue secundum habitus, prout in eis scilicet actus virtualiter existunt. » — Addo denique quod nemo ex Patribus vel scholasticis Doctoribus ex ratione imaginis divinæ in mente nostra existentis infert aut necessitatem aut existentiam idearum innatarum in ZiGi.uti. Summi phiiusuphica. — T. II, iB •7* PSYCHOLOGY. LIB. IV. CAP. II. DE IDElS. sensu cartesiano. Quocirca hoc primum argumentum nul­ lum est. Argumentum secundum. Ad hominis naturam pertinet in­ timus sensus propriæ existenliæ cum invicto felicitatis amore conjunctus. At amor sine ulla prorsus cognitione dari ne­ quit : nam ignoti nulla cupido. Ergo idea felicitatis est nobis congenita. Ita secundo Lugdunenses et ontologistæ : qui eodem principio nituntur ad concludendum innatas parile? esse ideas boni et mali, justi et injusti; legis quoad prima­ ria sua praecepta, etc. — Respondeo quod amor felicitatis et cognitio primorum principiorum, aliaque hujusmodi innata dici possunt et revera sunt non ratione objectiva idearum, sed ratione subjectiva inclinationis ad illa, et proinde maxi­ mae et naturalis facilitatis ad eadem cognoscenda. Sicut enim in individuis cernuntur peculiares dispositiones subjectiva ad aliquam artem vel scientiam, ita et in natura humana; si­ cut respective in ceteris naturis omnibus dantur inclinatio­ nes et dispositiones mere subjectives ad ea intelligenda et amanda quæ sibi naturaliter conveniunt. Hinc fit ut quoties hujusmodi connaturalia nobis occurrunt, in ea inclinemur actu cognitionis et amoris, sicut antea inclinabamur potentia. Unde S. Thomas, Qq. Dispp. de veritate, Qu. X de mente, Artic. XII ad 1, consimili argumento respondens ait : « Co­ gnitio existendi Deum dicitur naturaliter inserla, quia om­ nibus naturaliter insertum est aliquid [intellectiva facultas) unde potest pervenire ad cognoscendum Deum esse. » Sed præterea notandum quod in argumento cartesiano supponi­ tur quod amor felicitatis et cognitiones præcitalæ sint in nobis formaliler, non per simplicem inclinationem subjecti­ vam, ante nostræ cognitionis sensitivæ explicationem ; sed hæc suppositio neque probatur ex facto neque probari potest ; et si supponatur ut certa, supponitur præcise id quod est probandum, ut jus habeatur concludendi ideas innatas. Argumentum tertium. Aliud argumentum urgent adver­ sarii deductum ex idea Dei vel ex idea infiniti ; sed hoc ar­ gumentum præoccupavimus in Onlologia (Artic. 23), ubi de cognitione infiniti explicite diximus. Argumentum quartum. Hoc quartum argumentum his ver­ bis proponitur ab Ubaghs, Op. et loc. cit,- supra, n. VII : « Nisi idcæ nobis vere ingenitæ essent, nihil cognosceremus præter id quod sensus et reflexio in sensuum impressiones deprehenderent. Reflexio autem efficere quidem polest ut id ART. III. UTRUM IDEÆ SINT IN NOBIS INNATÆ. 275 quod in iis quæ meditainiir non aperte cognoscebatur, jam distincte cognoscatur, sed omnino nihil iis potest adjungere. Age vero, sensus sive externi sive internus nullas apprehen­ dunt veritates generales, necessarias, absolutas, principes. Atque ideo, si nobis aliæ ideæ non essent quam quæ ab experientia et reflexione veniunt,^nihil a priori, nihil neces­ sario verum esse cognosceremus, de nulla re apodicticum judicium facere possemus, nulla ratio universalis nobis esset, omnes cognitiones nostræ ad sola facta revocarentur. » — Respondeo negando majorem argumenti. Non enim, præter sensus, est sola in nobis reflexio in objecta sensatio­ num, sed dantur etiam abstractio, comparatio, aliæque intellectivæ actiones, quibus ad altiora objecta, quam quæ a sensibus dantur, mens attollere sese potest, ut in ultimo hujus Capitis articulo et in tertio Capite præsentis Libri, Artic. V et VI, plenius demonstrabitur. IX. Rosmini. Doctissimus iste philosophus systemata idea­ rum innatarum a nobis hucusque exposita et refutata mi­ nime amplectitur, attamen innatismo objectivo aliqua ex parte subscribendum esse censet. Summa ejus systematis hæc est : Principia. Omnes nostræ ideæ diccndæ ne suntacquisitæ? Huic præliminari et fundamentali quæstioni Rosminius res­ pondet negative, hac ductus ratione : quia nempe acquisitio omnium idearum haberetur vel per judicium vel per abstractionem ; atqui non per judicium, quia in judicio aut compo­ nuntur aut dividuntur ideæ, quæ ideo in mente nostra judi­ cium præcedunt; non per abslraclionem, quia abstractio exercetur circa objectum præcognitum a quo abstrahitur quidquid abstrahitur. Ergo non omnes ideæ sunt acquisitæ sed nonnullæut innatæ insunt intellectui nostro. Sed quæ? En quæstio secunda, cui solvendæ incumbit Rosminius, præmittendo duos canones verissimos. Canones. In explicanda origine nostrarum idearum: Pilla elementa objectiva ponenda sunt a priori seu innata, quæ necessaria sunt ad eamdem originem explicandam : quia natura non deficit in necessariis; sed 2° nullum aliud objectivum elementum, præter necessariam, sicut dictum est in primo canone, ut innatum admittendum est : non enim natura abundat in superfluis, et aliunde dedecet phi­ losophum aliquid innatum in anima nostra arbitrarie ponere. 270 PSYCIIOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DE IDEIS. Processus pro innalismo ideœ enlis in genere. His erg-» positis, animadvertit Hosminius ens in genere seu transcen­ dentale esse substratum necessarium omnium nostrarum cognitionum in quibus ^continetur saltem implicite (0. 7 VI . et ente sublato corruunt cognitiones ipsæ. Idea igitur entis praecedit quamcumque nostram cognitionem, neque sensa­ tione, neque judicio, neque abstractione, neque reflexione habetur; sed insuper non a natura intellectus nostri ema­ nat, neque arbitrarie dicenda est impressa nobis a Deo in actu sensationis vel perceptionis. Est igitur innata vi primi canonis. Processus ad excludendum innalismum aliarum idearum. Posita autem intuitione enlis in genere, quod ideo ut lumen mentis noslræ haberi debet, ceteræ omnes ideæ nostrae, vi illius ideæ ingenitæ, per acquisitionem haberi de facili pos­ sunt. Ergo, ex secundo canone, sola idea entis est innata. — Probat autem antecedens hoc modo. In nostris cognitio­ nibus distingui debet elementum formale ab elemento ma­ teriali-, primum est inlelligibile a reali existentia praecisum, et est objectum proprium nostræ intellectivæ cognitionis ; elementum vero materiale est ipsa realis existentia ipsius intelligibilis, quæ nunquam elemento formali admiscetur, proindeque non est per se intelligibilis. Nihilominus sicut nitellcctus ita et sensus nobis inest : primus ens intuetur, cujus idea aborigine informatur; alter actioni sensibilium subjici­ tur, atque ideo sensibilia ipsa percipit. Atqui tum intuitio intellectiva tum perceptio sensitiva sunt in uno codemque sub­ jecto fundamentali, in unitate nempe toü ego. Qua de causa objectum intuitionis, nempe ens ideale, cum objecto perceptio nis sensibilis componendo, resultat/jcrcepifo intellectiva, quæ est verum judicium ab humana ratione expressum, et cujus objectum est ipsum ideale cognitum ut revera existons in objecto sensationis. Manifestum est autem quod in hac syn­ thesi, sicut elementum sensationis ex sua conjunctione ad ideam puram, seu entis, elevatur ad ordinem in telli gi bilitatis, ita ipsa idea enlis ex sua conjunctione ad elementum sensatio­ nis coartatur in sua indeterminatione juxta determinationem ipsius clementi sensibilis; sicque non abstractione sed judicio, quo ens ideale affirmatur de objecto reali sensationis, ideæ postræ acquiruntur. Undesicut si ab elemento malerialiexistentia realis individui detrahatur per applicationem entis idealis, quæ est ipsa universalizatio. habetur individuum possibile, ART. III. ÜTRCM IDEÆ SINT IN NOBIS INNAT.E. 277 quod juxta Rosminium est universale ; ita si ope ejusdem idealis illi elemento præter existentiam realem divellas notas individuantes, habetur abstractio. Sed idea entis semper manet, ut lumen, magis vel minus determinatum, et ex de­ terminatione ipsa coarctatum ad intelligibilia possibilia, genérica et specifica. Natura entis rosminiani. Ens autem istud rosminianum toto cœlo differt ab ente transcendentali (L. 4, 11), de quo Scholastici et ceteri philosophi loquuntur : hoc enim est quid creatum, sicut creata sunt contingentia, in quibus existit, quamvis separatim a contingentibus intelligi possit, ut de universalibus dictum est (0. 6, II). Atqui ens rosminianum est reapse quid divinum in se, indistinctum realiter a natura divina, quamvisper solam rationem ab eadem distinctum (Teosofía, vol.IN, Del divino nella natura Sez. 1, Cap. I, n.2, Gap. II, n. 9. — Cf. nostram Propœdeuticam, Lib. I, Gap.Xll). Hæc est sumina systematis quod Rosmini fuse exponit et defendit in toto secundo Volumine sui Operis, Nuovo saggio sull' origine delle idee. Edit. V*, 1852, ac in Teosofía. X. Critica. Ut jam innui, nihil contra canones rosminianos opponi potest; veri sunt, et ab omnibus admittendi. Ad systema igitur stalim veniendum est, illudque expendendum eo ordine quo exposuimus. Principium unde Rosminius exorditur est quod, judicio seu synthesi illa ideæ puræ entis cum elernento sensationis, non vero abstractione, ideæ primitivæ efformantur. Hoc autem principium non est verum : siquidem abstractione possunt ideæ primitivæ acquiri et revera acquiruntur. Ete­ nim abstractio non est veluti divulsio partis a toto, hoc est elementi universalis ab elemento individuo (quo in casu de­ beret prius totum cognosci quam pars divellenda) ; sed abs­ tractio est simplex consideratio unius, nempe universalis, altero, cum quo illud conjungitur, nempe individuo sensi­ bili, non considerato. Et hinc est quod in abstractione, intellectus non considerat universale ut separatum, sed sepa­ ratim ab elemento individual!. « Ea, inquit S. Thomas, Leet. XII, in III, De anima, quæ sunt in sensibilibus, abs­ trahit intellectus, non quidem intelligens ea esse separata, sed separatim vel seorsum ea intelligens. » Porro abstractio, hoc genuino sensu accepta nullo modo subaudit præcognilionem intellectivam subjecti sensibilis in quo abstractio ipsa exercetur. Sicut enim visus videt primo et per se colo- 278 PSÏCIIOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DE IDEIS. rem pomi separation quamvis non separatum a pomo, quin nntea neccsse habeat videre vel substantiam vel saporem pomi : sed hæc omnia videt ut objectum per accidens ([,. 50, IV, seqq.) et ratione sui objecti formalis et per se, nempe coloris, non autem viceversa ratione substantiæ pomi videt ejus colorem ; ita et intellectus in objecto sensationis videt objectum suum formale et per se, nempe universale non separatum sed separatim ab individuo, et ratione univer­ salis videt per accidens individuum, non autem viceversa ratione individui videt universale. Et ratio generalis est, quia eo ipso quod aliquod objectum est alicui facultati præsens est præsens toti essentiæ animæ, quia, ut notat S. Thomas verissime P. Ill, Qu. XG, Artic. Ill, tota essentia animæ adest cuilibet ejus potentiæ; proindeque in quodlibct objectum præ­ sens anima applicat omnes facultates, itaut in quolibet objecto una quælibet potentia colligat primo, directe et perse, objec­ tum suum formale, ad quod percipiendum natura sua des­ tinatur, et a quo specificatur (21, IV). Non est igitur verum principium assumptum a Rosminio ad generaliter conclu­ dendum, quod sit necesse ponere aliquam ideam innatam animo nostro. Processus. Idem autem dicendum est de processu pro innalismo ideæ entis. Fateor illam (sumptam in sensu scho­ lastico, ut n. præc. fin. declaratum est) esse substratum objeclivum omnium actionum nostrarum intellectivarum ; sed dico quod haberi potest abstractione, si abstractio in suo vero sensu supra explicato sumatur. Etenim intellectus col­ ligit in singulari sensibili universale illud, quod ab ipso sensibili ut individuatum exhibetur. Manifestum est igi­ tur quod quanto magis sensibile erit determinatum, tanto magis determinate exhibent universale in se inclusum, ut illud separatim intellectus valeat considerare ; vice versa sensibile confusum causa erit cur intellectus in illo non valeat sepa­ ratim considerare nisi universale confusum seu indetermina­ tum. Posito ergo, sicut revera accidit in initiali explicatione sensuum in pueris, quod objecta sensationum confusissima atque maxime indeterminata sint, intellectus non poterit determinatum aliquod universale in illo objecto sensibili deprehendere, sed sistet in aliquo objecto maxime confuso, indeterminato, transcendentali denique quod nonnisi ens esse potest, et quod proinde abstractione vere potest ha­ beri. ART. III. UTRUM IDEE SINT IN NOBIS INNATÆ. 270 Efformalio idearum. Sed tertio deniqüe non potest ad­ mitti processus rosminianus ad eflbrmationem aliarum idea­ rum ope ideæ entis. Hanc formationem, ut vidimus, repetit Rosminius ex judicio seu synthesi ideæ puno entis cum indi­ viduo sensibili sensibiliter percepto, ex qua synthesi sensi­ bile expoliatur existentia reali vi formalis idealis (entis), et eo ipso fit universale. Sed hoc dici nequit. Nam individuum sive ut realiter existens, sive ut mere possibile consideretur, semper est individuum, et nunquam universale, ad quod requiritur quod sit natura expressa per definitionem, hoc est destituta notis individuantibus (0. Artic. 1), et quod æque possit affirmari de individuis. Sicut igitur non potest dici : Petrus possibilis est Paulus possibilis, dicitur autem : Petrus possibilis est homo possibilis; ita homo quidem est quid universale, non autem Petrus possibilis. — Non me latet possibile ideo dici universale a Rosminianis, quia est ideale repraesentans aliquid ; sed hoc inconvenienter dicitur, quia si reale repraesentatum, juxta ipsos, est singulare, ^in­ guiare est necessario suum repraesentativum sive ideale sive reale ; sicut imago Petri est singularis, quia individuum re­ praesentat, neque repraesentaret adæquate si in se non retra­ heret illud quod repraesentat. Ergo ex applicatione ideæ entis non potest explicari formatio aliarum idearum quæ sunt in nobis. Synthesis. Denique synthesis rosminiana, quæ constituitur ut origo idearum, in seipsa considerata omnino repugnat. Synthesis enim ista est compositio idealis cum reali, for­ malis cum materiali entis, denique indeterminati cum ob­ jecto determinato sensationis. Atqui repugnat omnino ut intellectus componat in unum elementa quæ non praeco­ gnoscit ; et, docente Kosminio, intellectus objectum sensa­ tionis non cognoscit : si enim cognosceret, cognosceret universale in sensibili, eo modo quo supra de abstractione diximus, et sic inutilis esset forma idealis entis, synthesis rosminiana, et totum systema rueret a fundamentis. Hanc rationem urget S. Thomas, P. I, Qu. XIV, Artic. XI, contra illos qui volebant quod Deus cognosceret singularia, appli­ cando causas universales ad particulares effectus, t Sed hoc, inquit S. Thomas, nihil est : quia nullus potest applicare aliquid ad alterum, nisi illud praecognoscat ; unde dicta applicatio non potest esse ratio cognoscendi particularia, sed cognitionem singularium præsupponit. » 280 PSVCIIOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DE IDEIS. Natura entis rosminiani. Hoc ens, ut diximus (num. præc.' est quid divinum in se, ratione solummodo non autem rcaliter a divina natura distinctum. Insuper est pars essentialis omnium omnino cntitatum, prædicatum necessarium et es­ sentiale earuindem. Igitur aliquid in se divinum, quod realiter est divina natura et realiter Deus ipse, est pars essen­ tialis omnium cntitatum, et earum prædicatum necessarium et essentiale. Quæ illatio est ipse pantlicismus, et præcipue panlheismus idealisticus (27, VI, seqq. : 0. S, HI, IV). Qua de re fusiori calamo dissero inlib. I, Cap. X11 Propœdeulicœ. Videatur etiam monitum præfixum alteri ejusdem Operis editioni. — Hic subnectimus decem priores propositiones, ex quadraginta quas excerptas ex Operibus Rosminii, præ­ cipue vero ex Teosofía, S.C.S.O. reprobavit, damnavit ac proscripsit (Cf. Art. U, VII ; 13, IX ; 24, VIII ; G. G, II ; 9, IV). (I) . « In ordine rerum creatarum immediate manifestatur humano intellectui aliquid divini in se ipso, hujusmodi nerppe quod ad divinam naturam pertineat. (II) . « Cum divinum dicimus in natura, vocabulum istud divinum non usurpamus ad significandum effectum non divi­ num causæ divinæ ; neque mens nobis est loqui de divino quodam, quod tale sit per participationem. (III) . «In natura igitur universi, ¡dest in intelligentiis quæ in ipso sunt, aliquid est, cui Convenit denominatio divini non sensu figurato sed proprio. « Est actuadlas non distincta a reliquo actualitatis di­ vinæ. (IV) . « Esse indeterminatum, quod procul dubio notum est omnibus intelligentiis, est divinum illud quod homini in natura manifestatur. (V) . « Esse quod homo intuetur necesse est ut sit aliquid entis necessarii et æterni, causæ creantis, determinantis ac finientis omnium entium contingentium : atque hoc est Deus. (VI) . « In esse quod præscindit a creaturis cl a Deo, quod est esse indeterminatum, atque in Deo, esse non indetermi­ nato sed absoluto, eadem est essentia. (VII) . « Esse indeterminatum intuitionis, esse initiale, est aliquid Verbi, quod mens Patris distinguit non realiter sed secundum rationem a Verbo. VIII). « Entia finita, quibus componitur mundus, resul­ tant ex duobus elementis, idest ex termino reali finito et ex esse initiali, quod eidem termino tribuit formam entis. ART. tV. UTRUMSENSUS SINTCAUSÆ TOTALES NOSTRARUM IDEARUM. 28 I (IX) . « Esse, objectum intuitionis, est actus initialis om­ nium entium. « Esse initiale est initium tam cognoscibilium quam sub­ sistentium : est pariter initium Dei, prout a nobis concipitur, et creaturarum. (X) . « Esse victuale et sine limitibus est prima ac simpli­ cissima omnium cntitatum, adeo ut quælibet alia entitas sit composita, et inter ipsius componentia semper et neces­ sario sit esse virtuale. — Est pars essentialis omnium om­ nino cntitatum, utut cogitatione dividantur. » De systemate Kantii mentio hic esset facienda : sed cum illud maxime valorem idearum nostrarum respiciat, ideo de ipso sermo ordinalius erit in quarto Capite hujus Libri, in quo de objectis nostrarum cognitionum disserendum erit. De Ontologismo vero plenius agam in Theologia naturali. ARTICULUS QUARTUS (33) Utrum sensus sint causre totales nostrarum idearum. I. Sensismus antiquorum. Leucippus, Democritus, Epicu­ rus aliique ex antiquis philosophis, si lidem facimus Aristo­ teli aliisque post ipsum scriptoribus, posuerunt sensationem ut causam totalem nostrarum idearum, eo ferme modo quo objecta externa materialia sunt causa totalis specierum sen­ sibilium; ac propterea posuerunt sensibilia individua esse objecta propria et exclusiva cognitionis humanæ. « Et hujus positionis ratio fuit, inquit S. Thomas, P. I, Qu. LXXX1V, Artic. VI, quia tam ipse Democritus, quam alii antiqui natu­ rales non ponebant intellectum differre asensu, ut Aristoteles dicit in Lib. II De anima. Et ideo quia sensus immutatur a sensibili, arbitrabantur omnem nostram cognitionem fieri per solam immutationem a sensibilibus. Quam quidem immu­ tationem Democritus asserebat fieri per imaginum defluxio­ nes « a corporibus emissas, et in sensibus receptas ». II. Critica. Absurditas hujus systematis aperte demons­ tratur ex tribus : nempe ex eo quod pro fundamento assu­ mit identitatem intellectus cum sensu (22, V); ex eo quod inducit materialium effluxum imaginum ex superficie cor­ porum; et ex eo quod, consequenter, cognitionem nostram inter angustias sensibilium individuorum coarclat, proinde- 282 psYc.noLOGiA. un. iv. cap. ii. de idets.• que scientiam humanam, quæ, nt in Lib. De vera Religione, Cap. Lit, n. 101, sapienter notat S. Augustinus, ceria esse non potest, nisi sit rerum œternarumet eodem modo se semper habentium, prorsus eliminat. III. Locke. Systema ani ¡quorum sensistarnm a scholis merito repudiatum, perpolire et instaurare sæculo XVII conati sunt Petrus Gassendus (1592-1655) in Gallia, et Thomas llobbesius (1588-1679) in Anglia : primus quidem quoad res­ pectum præcipue ideologicum; alter vero principaliter quoad respectum moralem. Plures nacti sunt sectatores, quorum præcipui e.xtiterunt in Gallia Condillac, in Anglia vero Locke, natus Wington anno 1632, defunctus anno 1704. — Edidit Locke Opus, quod inscripsit : De intellectu humano, et in quo totus est in origine nostrarum idearum explicanda. « Undenam, quærit Lib. II, Cap. I, § II, larga ista cognitio­ nis cl ratiocinandi suppellex ? Ad hæc uno verbo respondeo, ab experientia. Diuturna nostra observatio, quæ versatur vel circa externa sensuum objecta, aut internas istas mentis operationes, quas in nobis animadvertimus, ct de quibus nos ipsi ratiocinamur, omnem cogitandi materiam intellectui suppeditat. Ab hisce duobus scientiarum fontibus, omnes, quæ in nobis sunt aut esse possunt, ideæ originem ducunt. > Igitur, in sententia Lockii, sensatio et reflexio sunt causa to­ talis nostrarum idearum : per sensationem objecta externa percipiuntur, quæ scilicet per organa sensuum externorum ad animam perveniunt, ut sunt, colores, calidum, frigidum aliaque hujusmodi ; per reflexionem vero percipiuntur objecta sensibilitatis internæ, seu, ut Lockius dicit (ib. § IV), ope­ rationes animæ, quibus ista fertur in ideas sensationis, seu in objecta sensibilitatis externæ. Quatenus anima in istas operationes suas reflectit, alias ideas diversas ab ideis rerum externarum sibi efformat, ut sunt ideæperceptionis, cogitatio­ nis, dubitationis, volitionis et similium. Sensatione igitur et reflexione omnes quotquot sunt vel esse possunt in nobis ideæ acquiruntur : « Ab hisce duobus, inquam, videlicet ab externis rebus materialibus, tanquam sensationis objectis, et ab internis mentis operationibus, tanquam reflexionis objectis, omnes noslræ ideæ originem mihi sumere viden­ tur. » Ita concludit Lockius, Op. et loe. cit., § IV. In hunc sensismum, seu empirismum Lockii descendunt, quoad sub­ stantiam, nostra ætate non pauci scriplores ex Schola materialistica (L. 63, II) ART. IV. UTRUM SENSUS SINT CAUSAI TOTALES NOSTRARUM IDEARUM. 283 IV. Critica. Lockius a crassiori antiquorum materialismo in describenda origine nostrarum idearum quoad formam recedit, sed tamen sensismo aperte adhæret, et spiritualitatem animæ humanæ jam aliis suis doctrinis labefactatam (8, V; suo systemate ideológico subvertit. Id aperte fassi sunt ejus discipuli (ibid.). Unde Leibnilzius ad Bierling de Lockio scri­ bens,ait: Inclinavit ad Socinianos, quorum paupertina sem­ per fuit de Deo et de mente philosophia. — Sed directe venio ad systema. In antecessum Lockius exorditur ab affirmatione sensismi, identificando sensum cum intellectu. Id aperte docet Lib. II, Cap. I, § 111, in exordio nempe sui systematis. « Hæc facul­ tas (reflexio) quamvis sensus non Bit, quia non fertur ad objecta exteriora, valde tamen sensui vicina esi, et non incon­ grue posset vocari sensus interior. Attamen quia primum fontem nostrarum idearum sensationem dixi, hanc secun­ dam facultatem appellabo reflexionem, quia per ipsam ani­ ma non acquirit nisi ideas propriarum operationum. » Ex hisce ergo verbis habemus quod reflexio juxta Lockium est ipse sensus internus, seu conscientia mere sensitiva, cujus objectum sunt operationes et affectiones sensitivæ. — Hinc fallitur Poli cum in notis ad Manuale Ilistoriæ Philosophiæ a Tennemann conscriptum (Terso Periodo. — Progressi dell’Empirismo, etc. § 343, Nota 2, Vol. Ill), a sensismi nota Lockium absolvere conatur. Objecta quæ per sensus habentur sensibilia sunt et indi­ vidua, ut pluries jam diximus; sensatio vero et reflexio ob­ jectum in quod versantur intactum relinquunt, et solum­ modo intimius penetrant. Si ergo sensatione et reflexione nonnisi sensus externi et interni objecta attingimus, substan­ tias et universalia minime cognoscimus. Audiatur iterum Lockius (loc. cit., § V) : « Objecta externa, inquit, spiritui subministrant ideas qualitatum sensibilium, nempe percep­ tiones illas diversas (individuas) quas ill® qualitates (indivi­ dúes) producunt in nobis ; spiritus vero subministrat intellec­ tui (inlellige sensum internum de quo supra) ideas propriarum operationum (et ideo rerum singularium). Si rigorosum exa­ men instituamus omnium harum idearum, earumque modo­ rum et relationum, pronum erit scire quod ad hoc reducuntur omnes ideæ nostræ, et quod nihil sit in spiritu nostro quod ex alterutra via (sensatione et reflexione) ad ipsum non per­ veniat. » Quia autem universalia solummodo, utpole nobis 284 FSYCIIOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DE IDEIS. exprimentia essentiam necessariam, immutabilem et ætcrnam rerum, objecta esse possunt certitudinis scientiæ nostra-, illis subtractis, ista omnino perit (sup., n. II). Quæ conclusio ita est logice connexa cum systemate ideológico Lockii, ut ipseniet, quem sequuntur recentiores positivistæ, ad mera nomina reduxerit universalia, sicutreduxit substantias rerum ad meram qualitatum aggregationem. Contra quos errores late disserui in primo (2, I et seqq.) et secundo Libro (28, I et seqq.) Ontologiæ. V. Condillac. Principiis lockianis insistens Condillac (in Gallia natus 1715, mortuus anno 1780) libros edidit, De ori­ gine humanarum cognitionum, Tractatum de sensationibus, aliosque, in quibus ita rigidiorem sensismum professus est, ut recentioris empirismi parens habeatur. Exorditur fingendo hypothesim quod homo sit machina quædam (homo-ma­ china'), cui gradalim et successive unum vel alterum sen­ sum concedit, unam vel alteram sensationem ; et concludit omnes animæ quas distinguimus operationes, esse ipsammct sensationem diversimode sumptam, seu, ut ipse dicit, sensa­ tionem transformatam. Hinc sex, juxta ipsum, sunt animi nostri facultates, nempe, attentio, comparatio, judicium, re­ flexio, imaginatio et ratiocinium ; at attentio est vividior unius objecti præ aliis sensatio ; comparatio est duplicata attentio ad duo objecta-, judicium estjuxtapositio objectorum compa­ rationis, unde eorum convenientia vel discrepantia apparet: re/lexio est intensior attentio ; imaginatio est synthesis quali­ tatum sensu perceptarum ; ratiocinium denique est deductio unius judicii ab alio. Quocirca nulla nobis est actio cogno­ scitiva quæ sensationem excedat, et non sit ipsius sensationis explicatio. VI. Critica. A refutando hoc sensistico systemate abstine­ mus. Quæ enim contra Lockium diximus, a fortiori valent contra systema Condillachii, qui explicite ad sensationes re­ ducendo omnes animæ nostræ actiones cognoscitivas, nedum universalia non explicat sed negat, rationalitatem ut distinctam a sensu neque re neque nomine relinquit, hominemque brutis perfecte similem facit quoad naturam intrinsecam. VII. Laromiguière. Petrus De Laromiguière (1756-1837) doctrinam condillachianam,cui antea adhæserat, temperare, postea aggressus est. In ordine cognitionis tres in animo nostro distinguit facultates, quæ sunt attentio, judicium et ART. V. DB ORIGINE NOSTRARUM IDEARUM. 285 ratiocinium. Attentio non est vividior sensatio, ui docet Condillac, sed directio activitatis animæ in ipsas sensationes : comparatio seu judicium est duplicata attentio, simplicem attentionem quodammodo dividens, eo quod in duas sensa­ tiones simul exercetur ; ratiocinium denique est duplicata comparatio, et ideo magis attentionem dividit. Vi harum trium facultatum, animus noster fit potentia. VIII. Critica. Sententia Laromiguière nonnisi verbo tenus differt a sententia Lockii ; attentio enim Auctoris gallici est ipsamet reflexio scriptoris angli. Unde nihil immorandum "s de cognitione animæ humanæ; decogniione aliarum rerum spiritualium; 7“’ de ordine chronolo­ gico objeclivo cognitionum humanarum- mr. I. DE VERBO MENTALI. 295 ARTICULUS PRIMUS (35) De verbo mentali. I. Verbum orale. Ut in Logica dictum est, soni illi articu­ lata voce prolati, quibus latentes animi nostri conceptus aliis manifestamus, verba communiter audiunt. Unde verborum oralium naturaet scopus est significare internas mentis con­ ceptiones, ita ut quæ hac significatione carent, voces forte sint, sed verba esse non possint (L. 10, IV et seqq.). —Quo­ circa in verbo orali duo distinguuntur, materiale et formale. Materiale dico ipsum verbum, quatenus est aliquod sensibile, voco autem formale ipsius verbi significationem. — Cf. P. I, Qu. XXXIV, Art. 1. II. Verbum imaginatum. Si quis autem recteconsideret ver­ bum orale, quoad suum materiale, ab imaginatione pendet. Revera enim quoties loquimur, ea seligimus verba quæ ap­ tiora videntur ad significandum id quod significare intendi­ mus; nempe non solum mentis ideas ordinamus, sed verba quoque materialiter disponimus intra nos, antequam aliis loquamursivevocesivescripto :esto etiam quod fere simultanea sit locutio externa et interna. Porro retentio atque reproductio verborum, sicut et aliorum sensibilium, est munus phantasiæ. Verbum autem ut materialiter expressum a phantasia dicitur verbum imaginatum, et, ut patet, est verbum interius, sensibile tamen, quod habet imaginem vocis, et est exemplar exterioris verbi, ut ait S. Thomas, Qq. Uispp. De veritate, Qu. IV, De verbo, Artic. I. ____ III. Verbum mentale. Loquimur autem verbis sensibilibus, ut dictum est, non ad manifestanda vocabula, sed ad desi­ gnandas res; quæ res designata est formale vocabuli, ut dictum est. Sed est impossibile quod rem aliquam vocabulis significemus, nisi rem ipsam mens in se inlelligat et expri­ mat sibi ipsi intelligibiliter, seu idealiter. Res intelligibilitcr expressa a mente in seipsa dicitur verbum cordis, et etiam verbum mentis. « Verbum cordis, inquit S. Thomas Qq. Dispp. De veritate, Qu. et Artic, cit. De verbo, nihil est aliud quam id quod actu consideratur per intellectum. » IV. Verbum mentis semper formatur sive in simplici appre- 296 PSYCUOLOGIA. LIB. IV. CAP. III. DE OBJECTIS NOSTRARUM COGNIT. hensione, give in judicio et in omni cognitione sive directa sive reflexa. Est contra Rosminium, qui vult verbum mentale nonnisi in judicio et cognitione reflexa locum habere. — Pro­ batur. Repugnat cognitio intellectiva actualis quæcumque sit sine objecto cognito, seu actualiter a mente considerato. At­ qui objectum actualiter consideratum a mente est ipsum ver bum mentis, ut dictum est numero praecedenti. Ergo in qua­ cumque cognitione intellectiva verbum formatur. — Fallitur etiam Rosminius cum in suam partem trahere S. Thomam conatur. Sanctus enim Doctor Qu. IV citata De veritate, Artic. II, hæc explicite tradit: « Verbum intellectus nostri... est id, ad quod operatio intellectus nostri terminatur, quod est ipsum intellectum {scilicet res intellecta} quod dicitur con­ ceptio intellectus; sive sit conceptio significabilis per vocem incomplexam {ut insimplici apprehensione}, ut accidit quando intellectus format quidditates rerum ; sive per vocem com­ plexam, quod accidit quando intellectus componit et dividit {nempe in judicio}. » Eadem habet Quodlibeto V, Art. IX; P. I, Qu. XXVII, Art. I, et alibi sæpissime. In opusculo autem XIV (Ed. P.), De natura verbi intellectus, quærens ex professo quoad cognitionem reflexam : Utrum verbum gignatur per reflexionem actus intellectus, vel per actum rectum ? — res­ pondet : Semper cum actu intelligilur, verbum formatur (fol. 85, coi. 2, B.). V. Attamen verbum mentis non est nisi in actuali intellec­ tione. Hæc propositio ob oculos ponitura S. Thoma, Qq Dispp. De veritate, Qu. IV, De verbo, Art. I, ad 1. « Cum, inquit, ver­ bum interius sit'id quod intellectum est (seu res intellecta prout est intellecta} nec hoc sit in nobis nisi secundum quod actu intelligimus ; verbum interius semper requirit intellec­ tum in actu suo, qui est intelligere. » VI. Verbum autem mentis omnino differt a specie intelligibili. Probatur ex principiis declaratis. Species enim intelligibilis est affectio et determinatio objectiva intellectus (30,11 et seqq.) ; unde simul cum intellectu est unum principium intellectionis (31, 1} qua verbum mentis formatur, seu qua mens objectum intelligibiliter sibi exprimit et considerat. Comparatur igitur verbum ad speciem, ut terminus ad prin­ cipium ; proindeque ad invicem differunt. Quade causa Scho­ lastici dicebant speciem intelligibilem speciem impressam, et verbum mentis speciem expressam. Audiatur iterum S. Tho­ mas, Quodlibeto V, Artic. IX : « Manifestum est autem quod ART. II. DE VERBO MENTALI. 297 omnis operatio intellectus procedit ab eo secundum quod est factus in actu per speciem intelligibilem, quia niliil operatur nisi secundum quod est actu. Unde necesse est quod species intelligibilis, quæ est principium operationis intellectualis, differat a verbo cordis, quod est per operationem intellectus formatum : quamvis ipsum verbum possit dici forma vel species intelligibilis, sicut per intellectum constituta, prout forma artis, quam intellectus adinvenit, dicitur quædam spe­ cies intelligibilis. > VII. Corollaria. Ex eodem ratiocinio inferuntur : Corollarium primum. Sicut verbum mentis differt a specie intelligibili impressa, ita differt etiam ab actione intellectiva qua ipsum verbum, seu objectum intclligibile exprimitur. Corollarium alterum. Idem omnino est dicendum de verbo imaginato relate ad speciem sensibilem et ad actionem ima­ ginationis. VIII. Quæstio. Sed hic quæritur : Verbum mentale potest ne in nobis dari sine præcedenti verbo orali per auditum excepto et per phantasiam conservato et reproducto?— Hanc quæstionem nostra ætate Vicecomcs De Bonald in suo opere De la législation primitive promovit, concludens in mente nostra esse ideas innatas, sed in statu habituali et latente (32, VII) et quæ nonnisi ope sermonis sensibilis et imaginati excitantur actualiter in mente ; ita ut, sermone detracto vel signo aliquo sensibili exterius percepto et sermonis vicario, mens humana destitueretur quacumque intellectione. Quam bonaldianam sententiam vel absolute vel temperate excepe­ runt traditionalist®, præserlim rigidiores, et etiam ontologistæ qui doctrinam Giobertianam amplectuntur. Sed hæc opinio est falsa; sit enim : IX. Repugnat ut verbum mentale, absolute loquendo, dependeat a verbo orali. Procul dubio verba oralia sive eorum vicaria signa non necessariam sed arbitrariam habent signi­ ficationem (L. 10, II). Ponamus igitur quod homo homini loquatur. Si ille qui audit verba nostra ea non intelligit, indiget explicatione. Hæc autem explicatio aut aliis verbis datur aut ostentione rerum de quibus loquimur. Si rerum ostentione, ergo prius res ipsas intelligit, quam verborum significationem ; et consequenter prior est intelligentia rei, prius est verbum mentale, et postea verbum imaginatum el orale, nec illud ab isto, absolute loquendo, pendet. Si vero aliis verbis detur explicatio, secunda verba (ne abeamus in 298 PSYCnOLOGIA LIB. IV. CAP. in. DE OBJECTIS NOSTRARUM cognit. infinitum) discipulus non intelligit, nisi quatenus attentione propria antecedenter animadvertit res, a se sincveibis intel­ lectas, sensibiliter designari illis verbis quæ secundo assu­ muntur ad explicationem priorum. Ponere ergo,quod verbum mentale semper et absolute dependeat a verbo sensibilisitque ipso posterius, est reddere impossibile ipsum verbum mentale. Hinc peracute notat S. Thomas, Qq.dispp. Demerítate, Qu. XI, De magistro, Artic. I, quod magisterio aliorum nihil addisceremus, nisi præirent in mente nostra cognitiones alite proprio marte acquisitæ : « Si docemur quid est homo, oporlet quod de eo præsciamus aliquid, scilicet rationem animalitatis, vel substantiæ, aut saltem ipsius entis, quæ nobis ignota esse non potest. » — Ibid, ad 3. ABTICULUS SECUNDUS (36) De ohjcctivitate nostrarum cognitionum. I. Quæstio. Intellectus intelligendo format verbum, hoc est exprimit sibi idealiter objectum intclligibile. At existant ne realiter extra nos objecta prouti a nobis intelliguntur, seu, aliis verbis, possumus ne certo asserere quod res sint extra nos in ea essentia vel natura sicut eas intellectus noster in­ telligit ; vel conlra verbum mentis non est nisi forma quæ­ dam animæ nostræ, sine relatione ad realitatem rerum extra nos existentium ? En quæstio, quæ quanti sit momenti unus­ quisque per se videt, et melius etiam videbit ex dicendis. H. Idealismus objectivus Kantii. Ut problema a nobis pro­ positum solveret Kant, sicut jam diximus in Logica (56, I), exorditur ab analysi nostrarum cognitionum. Qua in re, Pla­ to .em imitatus (32, V), animadvertit objecta, quæ nobis ab experientia dantur, contingentia esse et mutabilia, cum con­ tra scientia nostra immutabilitatem habeat et universalitatem ab objectis necessariis et universalibus circa quæ versatur. Ergo primo concludit, elementa contingentia et mutabilia nostrarum cognitionum sunt quidem ab experientia in nobis, non autem elementa universalia et necessaria : quæ ideo sunt in anima nostra ab ipsa anima, ut forma; nostræ cognitionis. — Duo autem sunt genera rerum quæ menti obversari pos- ART. 11. DE 0BJECT1VITATR NOSTRARUM COGNITIONUM. 299 sunt : alúa namque sunt sensibiles, seu melius phænomena sensibili tatis : aliæ vero sunt intelligibiles, quæ ideo græco vocabulo noumena a Kantio vocitantur, id est res intellectuales prout in se sunt. Ergo duo sunt genera formarum a priori existentium in anima nostra, quibus præfatæ res cognoscun­ tur. Formæ ad intelligenda objecta apparentia seu phæno­ mena sensibilitatis vocantur categoriæ : formæ autem ad intelligenda objecta intelligibilia seu noumena, dicuntur ideæ. Juxta Kantium categoriæ duodecim sunt : Unitas,pluralitas, totalilas; —Affirmatio, negatio, limitatio; —Inhaerentia (accidens) et subsistentia, causalitas et dependentia, commer­ cium; — Possibilitas et impossibilitas, existentia et non-exis tcnlia, necessitas et contingentia. Ratio est, quia omnia nostra judicia quæ circa phænomena sensibilitatis versan­ tur, et quæ notiones a Kantio appellantur (ut cum dicitur : lapis est durus), necessario et universaliter habent aliquam quantitatem,aliquam qualitatem,aliquam relationem (ut causæ vel effectus), aliquam modalitatcm : quæ sunt formæ genericæ, quarum unaquæque subdividitur in tres species enume­ ratas. — Ideæ vero 1res sunt : idea animæ, idea finalitatis rerum, idea Dei; ex quibus exurgunt Psychologia, Cosmolo gia (seu juxta Kantianos, Teleología) et Theologia naturalis — Præter autem ideas et categorias, Kant ponit etiam a priori duas formas sensibilitatis externæ et internæ, quæ sunt spa­ tium et tempus, quia omnis sensatio externa iit necessario in spatio, et omnis interna’sensatio completur necessario in suc­ cessione, quæ est tempus. Spatium et tempus in se sumpta sunt elementa a priori perceptionis purœ sensibilis ; categoriæ sunt objecta a priori perceptionispurœintellectualïs ; ideæ sunt objecta a priori conceptus puri intellectus. Omnes autem ac­ tiones mentales cognoscitiva, cujusque generis sint, unita­ tem syntheticam subjecti cogitantis subaudiunt atque in ipsa vcluti in centro et substrato necessario subsistunt. Actus quo subjectum cogitans affirmat seipsum, ego cogito, vocatur a Kantio actus transcendentalis et synlhetieus conscientia. — Veniens denique ad directam problematis solutionem hæc Kantconcludit : 1» categoriæ habent quidem significationem objectivam, attamen nulla exislit relatio realis inter ipsas et objecta experientiæ ; unde principia, quibus hujusmodi ob­ jecta in se constituuntur, penitus a nobis ignorantur, et mundumtranscendentalem constituunt, quem nosnescimus; 2° ideæ vero nullam realilatcm exlrasubjeclivam præ se 300 PSYCIIOLOGIA. LIB. IV. CAB. HI. DE OBJECTIS NnSTBABUMCOGMT ferunt, quia neque in conscientia neque in experientia esi objectum aliquod quod ipsis correspondeat ; 3° unde con­ clusio generalis infertur, quod objecta universalia et neces­ saria scientiæ nostræ non sunt nisi formæ exclusive subjectivæ nostri spiritus, sine respondente realilate extra nos; sicut et existentia objectorum idearum est scienti fice proble­ mática. ' III. Critica. Possem quidem supersedere a confutando sub¡activismo Kantii post ea quæ diximus in Logica et ad quæ lectorem remitto (Arlic. 56); verum, stante rei gravitate, in ipsum systema iterum animadvertimus, illud considerando in suo principio, in suo processu, in suo exitu. Principium. Kantii principium radicale est elementa neces­ saria et universalia, quibus tota nostræ scientiæ certitudo nititur, non ab experientia sed a subjecto ipso promanare. Quod quidem principium quamvis aliquid veri in se contineat, ut a Kantio tamen assumitur non est verum. Etenim quæ existunt realiter in dominio experientiæ tum externæ tum internæ singularia sunt et contingentia; sed verumne est quod in singularibus istis realiter non existât universale, quod ideo in sua consideratione separatim a notis individuanlibus, sicut induit universalitatem, ita induit necessitatem, et hoc modo potest a mente nostra in singularibus deprehendi et scientifice cognosci? Kant, sequens Platonem, ex eo quod universale et necessarium distinguitur a singulari et consti­ tuit elementum proprium scientiæ, falsum cum Platone ipso concludit universale et necessarium nullo modo esse in sin­ gularibus; additque non a realitate objectiva, sed a subjecto cogitante emanare. Processus. At Kant in processn magis errat quam Plato. Iste enim admisit quidem formas intelligibiles inesse animo a priori, sed sapientissime genuit principium a nobis sæpe inculcatum ut fundamentum universæ scientiæ nostræ, prin­ cipium inquam de passivitate nostri intellectus in ordine ad intelligibile (27, V). Ex quo manifeste et necessario consequi­ tur formas platónicas esse essentialiter objectivas, seu extrasubjectivas, quarum nempe terminus sunt formæ separatæ, sive per se existentes sive existentes ut ideæ archclypæ re­ turn in mente divina (32, V). At contra Kant formas a priori punit in anima, sive sint categoriæ sive sintidcæ. Sed undenain hujusmodi formæ ? Procul dubio vel ab objectis expe­ rientiæ, hoc est ab universalibus ipsis existentibus in rebus; ART. II. DE OBJECTI VITATE NOSTRARUM COGNITIONEM. 301 vel a principio exteriori (quod nonnisi Deus esse potest) im­ primente in anima nostra formas illas; vel ab ipsa vi intel­ lectiva efficiente intelligibile ipsum; vel denique formæ ipsæ sunt mera entia logica. — Si primum dicatur (sicut reapse dicendum esse probavimus in Ontologia asserendo realilatem universalium), jam formæ illæ sunt essentialiter objectivæ, et idealiter exprimunt res ut sunt in seipsis, quia nonnisi a rebus ipsis in nobis producuntur. — Si secun­ dum, formæ a priori sunt iterum ex natura sua objectivæ, quia non ad nobis illudendum, sed ad cognoscendas res ut in seipsis sunt, a Deo sunt nobis impressæ, — Si tertium, Kant lædit principium de passivitate nostri intellectus (27, V), et impossibile est Kantio assignare rationem cur illæ formæ insint aut inesse menti nostræ possint. —Si ultimum denique, ciirn entia logica sint modi vel relationes additæ a mente realitati rerum, hanc realitatem in se necessario sub­ audiunt, et illa corruente corruunt : unde ultimum hoc membrum neque ipsi Kantio arridet. Qua de causa absur­ dum ex quocumque capite est, ideis nostris, seu objectis intelligibilibus idealiter expressis denegare respondentem realitatem objectivam in rebus extra nos existentibus. Exitus. Jam vidimus quid Fichte intulerit ex conclusione Kantiana (27, VI) ; modo sumamus initium unde movetur crilicismus, illudque comparemus cum fine ad quem pertin­ git. Principium est determinare a priori possibilitatem et valorem nostrarum cognitionum. Ergo movetur a vera realique hypothesi, imo a reali facto existentiæ subjecti cogitantis et a realitate mundi, in cujus phænomenis subjectum cogitans elementa formalia considerat et ab elementis contingentibus discernit; utramque igitur realitatem utcumque cognitam subaudit. Exitus vero est denegatio cognitionis vel saltem dubium tum de realitate subjecti cogitantis, tum de realitate rerum extrasubjectivarum. Exitus ergo crilicismi opponitur principio, et analysi destruit cognitionem necessario ipsi analysi præsuppositam. — Cetera vide in Logica, loc. cit. IV. Conclusio. Ex animadversis igitur contra Kantii criticismum concludendum est, ideo a nobis res concipi, quia res sunt realiter in seipsis, neque cognitionem nostram expli­ cari posse nisi posita objectiva realitate, a qua causatur, et quæ ipsius cognitionis est terminus ; proindeque verbum mentis est ipsum objectum reale idealiter a nobis expressum : quod ideo est in se sicut a nobis intelligitur, quia nisi esset 302 psychology, lib. iv. cap. hi. de objectis nostrarum cogmt. in se tale, a nobis nulla ratione intelligeretur. Profundissima non minus quam vera sunt quæ ad propositum nostrum edisserit S. Thomas, Opuse. XIV (Ed. P.), De natura verb, intellectus (in prine.) : « Verbum, inquit, cum re dicta per verbum convenienliam habet majorem in natura sua quam cum dicente, licet in dicente sit ut in subjecto. Unumquod­ que enim ab illo naturam sortitur a quo speciem accipit, et nomen sortitur, cum species sit tota natura rei. Verbum au­ tem speciem accipit a re dicta, et non a dicente, nisi forte quando dicit se ; sicut verbum lapidis differt specie a verbo asini ; verbum etiam dictum a diversis de eadem re, idem specie est. Et hujus ratio est, quia effectus quilibet magis convenit cum principio quo agens agit, quam cum agente, cui solum assimilatur ratione ipsius principii : hoc enim est quod communicatur effectui per actionem agentis. Simi­ litudo autem rei dictæ (species intelligibilis impressa) est principium quo verbum rei efficitur, quæ etiam in verbo reperitura dicente sibi communicata : et ideo ipsum verbum quandoque dicitur similitudo (species expressa) rei, quando­ que vero verbum (expressio) rei, ubicumque illa rei simili­ tudo exprimitur, sive in parte imaginativa sicut phantasma Carthaginis est verbum Carthaginis, secundum Augusti­ num, sive in intellectu nostro, ubi perfecta ratio verbi inve­ nitur (fol. 84, coi. 3-4). » — Hinc de facili intelliguntur modi quibus verbum se habet ad intellectum in ordine ad cogni­ tionem rerum, et quos verbis ipsius. S Thomæ declarabimus in duobus sequentibus numeris. V. Verbum mentale est id quo veluti instrumento objectum intelligitur. Etenim « Intellectus intelligit aliquid dupliciter : uno modo formaliter, et sic intelligit specie intelligibili qua Iit in actu (29, II); alio modo sicut instrumento quo utitur ad aliud intelligendum, et hoc modo intellectus verbo intel­ ligit, quia format verbum ad hoc quod intelligat rem. > Quodlibeto V, Artic. IX, ad 1. VI. Verbum est rei manifestativum, et est, sub diversis aspectibus, id quod intelligitur, id quo intelligitur, id in quo res intelligitur. « Quamvis apud nos manifestatio, quæ estad alterum non fiat nisi per verbum vocale ; tamen manifesta­ tio (rei intellectae) ad seipsum fit etiam per verbum cordis; et hæc manifestatio aliam præcedit (35, IX). Et ideo verbum interius dicitur etiam verbum per prius. » — Qq. Dispp. De veritate, Qu. IV, De verbo, Art. I, ad 5 — < Concentio ART. III. DE OBJECTO I'ROPRIO ET IMMEDIATO INTELLECTUS HUMANI. 303 (verbum) intellectus est media inter intellectum et rem intel­ lectam, quia ea mediante operatio intellectus pertingit ad rem. Et ideo conceptio intellectus non solum est id quod in­ tellectum est, sed etiam id quo res intelligitur ; ut sic id quod intelligitur possit dici et res ipsa et conceptio intellectus; et similiter id quod dicitur (verbum) potest dici et res quæ dicitur per verbum, et verbum ipsum : ut etiam in verbo exteriori patet, quia et ipsum nomen dicitur, et res signi­ ficata per nomen dicitur ipso nomine. » —Ibid., Artic. II, ad 3. — « Istud ergo sic formatum et expressum in anima, dicitur verbum interius; et ideo comparatur ad in­ tellectum non sicut quo intellectus intelligit (sicut est exclu­ sive ipsa species impressa, ut dictum est, 31. IV), sed sicut in quo intelligit : quia in isto sic expresso et formato (veluti instrumento, ut numero prœcedenti dictum est) videt naturam rei intellectæ. > —Opuse. XIII (Ed. P.), De differentia divini Verbi et humani (fol. 84, coi. 2, B). — Cf. etiam Leet. I, n. 1, in Cap. I Joannis. VII. Nota. Difficultates, qu;e contra realitatein objectivant nostrarum cognitionum moventur, illæ ipsæ sunt, quæ con­ tra voracitatem nostrarum facultatum cognoscitivarum, et contra realitatcm universalium opponuntur, et quas proinde resolutas invenies in Critica, Lib. I et II, et in primo Libro Ontologiæ. ARTICULUS TERTIUS (37) De objecto proprio et immediato intellectus humani. I. Natura quæstionis. Objectum proprium, seuproporlionatum, immediatum, directum, formale unius facultatis cognoscilivæ illud cum Angelico voco, quod est primo et per se co­ gnitum a facultate cognoscitiva, cetera vero ratione illius et ad modum illius a facultate ipsa cognoscuntur (Cf. P. I, Qu. I, Artic. VII). Ita visus quantitatem percipit ut objectum com­ mune, substantiam ut objectum per accidens, sed colorem vel lucem ut objectum proprium, seu per se et primo cognitum, et ratione illius et ad modum illius alia duo priora visus videt. — Cum ergo quærimus quodnam sit objectum pro­ prium et immediatum intellectus humani (in præscnli re- 304 PSYCIIOLOGIA LIB. IV. CAP. III. DE OBJECTIS NOSTRARUM COGNIT rum conditione) non est in sensu exclusivo aliorum objecterum a cognitione ipsius intellectus, sed de objecto per sc et primo cognito, ut explicavi. Et bene nota. II. Objectum proprium et directum intellectus nostri, in præsenti rerum conditione, sunt essentiærerum sensibilium. Probatur. Intellectus est facultas animæ spiritualis quidem, sed quæ estforma substantialis corporis (13, V); ideas primi­ tus accipit abstractionis ope a sensibilibus (34, V); nihil intelligit sine conversione ad phantasmata {ib., II). Ergo ejus objecta propria et directa sunt essentiæ rerum sensibilium. — Probatur consequentia per partes. Ex eo quod intellectus est facultas animæ, quæ est forma substantialis corporis. Nam cognitio contingit secundum quo : cognitum est in cognoscente, ipsum afficiens et determinans objective, ut sæpe dictum est (30, II). Quidquid autem est in alio ut in subjecto, contemperatur secundum naturam sub­ jecti, juxta illud vulgare adagium : quidquid in alio recipi­ tur ad modum recipientis recipitur. Ergo intelligibile rece­ ptum in intellectu nostro contemperatur secundum modum existendi animæ noslræ, cujus intellectus est resultantia seu facultas. Est autem anima nostra forma existens in materia, cujus est forma, sed tamen corporalium conditionum expers (8, IV). Ergointelligibilia in animarecipiuntur et consequen­ ter intelliguntur ad modum formarum existentium in ma­ teria, cum abstractione tamen a materialibus conditionibus. Sed formæ existentes in materia, præcisæ vi abstractionis a conditionibus individualibus, sunt essentiæ specificæ, vel genericæ, vel transcendentales rerum sensibilium. Ergo hu­ jusmodi essentiæ sunt objectum proprium et directum nos­ tri intellectus, in præsenti rerum conditione. — P. I, Qu. XII, Artic. IV, etQu. LXXXIV, Artic. VII. Ex acquisitione idearum primitivarum per abslraclionem a sensibilibus. Posito enim quod ideæ primilivæ acquiruntur per hanc abstractionem, id quod primo et directe intelligitur a mente non potest esse nisi universale sic abstractum a sensibilibus et in sensibilibus individualiter existens. Atqui universale abstractum a sensibilibus et in sensibilibus indi­ vidualiter existens, est ipsamet essentia specifica, vel genérica vel transcendentalis ipsorum sensibilium. Hæc igitur essen­ tia, seu quidditas est intellectus nostri objectum proprium, immediatum, per se, et directum. Ex conversione ad phantasmata. Ex hoc enim facto coii- ART. HI. DE OBJECTO PROPRIO ET IMMEDIATO INTELLECTUS HUMANI. 305 scicnliæ, quod explicavimus (34, II). salis constat res omnes supcrsensibileset spirituales ad modum rerum corporearum a nobis intelligi, quasi nempe et ipsæ essent corporeæ et phantasmata haberent, quibus tamen carere scimus. Nulla autem est ratio ad explicandum hoc factum, nisi ponatur quod ratione rerum corporearum ad res illas spirituales intelligendas assurgimus: quod quidem,ex definitione tradita n. I, demonstrat essentias rerum corporearum esse objecta primo etper se cognita a virtute cognoscitiva nostri intellectus. III. Nota. Diversi loquendi modi quibus S. Thomas utitur ad designandum objectum intellectus nostri. Thesis a nobis probata certissime est ad mentem S. Thomæ, qui illam pas­ sim docet et cujus rationibus eam nos probavimus; attamen modis loquendi diversis hac in re utitur, quos in gratiam lectoris hic afferre et explicare volo. Dicit ergo simul quod, lins in communi est objectum intellectus; — Verum est objec­ tum intellectus; — Quidditas seu natura rei materialis est ob­ jectum intellectus humani in præsenti rerumslatu ; — Univer­ sale est objectum intellectus; — Phantasma est objectum intel­ lectus possibilis; — Species intelligibilis est proprium et propinquum objectum intellectus; — Verbum mentis est objectum intellectus ;—Deus est primum objectum intellectus. Hi sunt modi quos adhibet Angelicus ct quos colligit in unum doctissimus noster Petrus a Bergomo in sua vere Tabula aurea in omnia opera S. Thomæ, sub rubrica Intellectus, n. 18 ct seqq. ct egregie ct vere explicat in responsione ad dubiumló'i.— En ejus verba : « Respondeo dicendum tripliciter, scilicet : primo, quod ut habetur P. I, qu. XIV, Artic. V ad 2 et 3 — I, d. XXXV, Art. 11 ad 1, sicut est duplex visum, scilicet primum, id est species visibilis in oculo, et secundum, id est res colorata cujus est illa species, sic est duplex intellectum seu objectum intellectus, scilicet intellectum primum, id est verbum, spe­ cies intelligibilis, phantasma, sed diversimode, ut postea distinguetur, et intellectum secundum, id est res cujus simili­ tudo est verbum, species, et phantasma. Et sic illud quod primo intelligitur est res cujus similitudo est species in in­ tellectu, quæ non intelligitur primo et directe, sed secun­ dario et reflexive, ut habetur P. I, qu. LXXXV, Artic. II; — Cont. Gent., lib. H, cap. LXXV, ad 2. Sed intellectum primum est duplex, ut habetur I, d. V, q. 111, scilicet intellectum quód, et intellectum quo. Primo igitur modo verbum est priZicLuxj. ‘.'umma philosophica. — T II. SO 306 PSTCltOLOGIA LIB. IV. CAP. III. DE OBJECTIS NOSTRARUM COGNIT. mum intellectum, idest primum objectum quod ipsius intel­ lectus, quia illud quod concipitur de re, idest verbum, est primo et per se intellectum, non autem ipsa res vel simili­ tudo ejus, ut habetur Coni. Gent., lib. I, cap. LUI; — Lib. IL cap. LXXV, ad 2; — De Pot., qu. IX, Artic. V, prout etiam supra. Dub. 751, adductum est. — Si autem accipiatur se­ cundo modo, scilicet intellectum quo, hoc est dupliciter, ut habetur III, D. XXXI, q. II, Art. IV, ad 5, scilicet : vel sicut objectum remotum et improprium : et sic phantasma est primum objectum quo ipsius intellectus : vel sicut objectum proprium et propinquum; et sic species intelligibilis est ob­ jectum ipsius intellectus. — Vel, sicut habetur, Quod. V. q. V, Artic. II, ad 1, illud quo intelligitur, potest accipi du­ pliciter, scilicet : vel formaliter, et sic est species intelligi­ bilis : vel instrumentaliter; et sin est verbum. < Intellectum autem secundum, idest res quæ intelligitur, potest accipi dupliciter, scilicet ; — Vel respectu alicujus intellectus in speciali. Et sic respectu intellectus hominis viatoris, objectum est quidditas seu natura rei materialis. Et respectu intellectus angelorum, objectum est essentia angeli, ut habetur P. I, q. LXXXVII, Artic. Ill; — q. LXXXV, Artic. I; — q. LXXXIV, Artic. VII; sed respectu intellectus divini, objectum est ejus natura, ut habetur P. I, q. XIV, Arlic.IIet V; — I, D. XXXV, Artic.II ; — Coni. Gent., Lib. I, Cap. XLVIII; — In Lib. de Causis, lect. XIII, fin; — Meta­ physic., Lib. XII, Lib. VIII. — Vel potest accipi objectum respectu intellectus in communi. Et hoc dupliciter, scilicet vel ex parte termini et complementi intellectionis, vel ex parte principii et inchoationis. Si primo modo, sic quidditas, seu quod quid est, sive natura, essentia et substantia rei, est objectum intellectus, quia intellectus dicitur quasi intus legens, quia non persistit in exterioribus, sed pertingit usque ad quiddilatem rei, ut habetur Il-II, q. VIII, Artic. I; — De Veril., q. I, Artic. XII ; q. XV, Artic. I. Si autem objectum accipiatursecundo modo, scilicet «x parte principii et inchoa­ tionis, hoc est dupliciter, ut habetur Metaphysic., Lib. V, lect. VI, prin., scilicet : — vel ut objectum principale. Et sic substantia est objectum intellectus, quia licet intellectus con­ sideret de omnibus rebus, tamen principaliter considerat de substantia, ut habetur Metaphysic. Lib. VII, led. II. — Vel ut objectum commune. Et hoc dupliciter, scilicet : Vel per se primo. Et hoc iterum dupliciter, scilicet : Uuo AhT.ill.nE OBJECTO PROPRIO ET IMMEDIATO INTELLECTUS HUMANI.307 modo per se primo primitate perfectionis et causalitatis. Et sic Deus est primum principium cognitionis ipsius intellec­ tus, quia propter Deum, tanquam propter primam virtutis cognoscitivas causam, omnia alia cognoscimus, ut habetur P. I, q. LXXXIV, Artic. V; q. LXXXVI1I, Artic. HI, corp, et ad 2. Et ipsum cognoscimus non quidem perfecte, sed per participationem, non tamen quidditative, vel quod sit ratio objectivalis, sed quia est ratio et causa veritatis objecti nos­ tri, quæ primo apprehenditur a potentia intellectiva, ut habetur P.I,q. II., Artic. I, ad 1; — II-II, qu. I. Artic. I; — Quodl. Vil, qu. II, Artic.I. Aliomodo per se primo primitate cognoscibilitatis. Et sicens est objectum intellectus, quia ens secundum rationem formalem est primum quod cadit in intellectu, ut habetur P.I, q. V, Artic.II;q. XI, Artic.II,ad4; — 1, D. VIII. q. I, Artic. Ill; — d. XIX, q. V, Artic. I, ad 2 ct 8, — d. XXIV, q. I, Artic. Ill, ad 2. — De Veril., q. I, Artic. I, q. XXI, Artic. I, corp., et Artic. IV, ad 4. —De Pot., q IX, Artic. VI!, ad 6 el ad lo. — Opuse. XLII prin — Metaphysic., Lib. I, lect. II, tin. — Lib. IV, led. Ill;LibX, lect. V. —Vel accipitur objectum non perse primo, sed con­ secutive, ut propria passio objecti ipsius intellectus. Et sic verum est objectum intellectus, quia intellectus licet possit considerare naturas rerum non considerando rationem veri, tamen nihil potest cognoscere, nisi consecutive concurrat ratio veri, quæ consistit in assimilatione rei et intellectuspcr speciem rei, ut habetur P. 1. q. XVI, Artic. Ill, ad 3; q. LXXXV, Artic. I, ad I : — I, D. XIX, q. V, Artic. 1, ad 2. — De Veril, q. I, Artic. I. ad 3. < Secundo dicendum, quod ensest objectum formale quod, sed verum est objectum formale quo, ut habetur a simili. Quodl. V, q. V. Art. II, ad 1. « Tertio dicendum, quod aliquid dicitur objectum alicujus potentiæ dupliciter, scilicet, vel exclusive, id est quod tan­ tum ad illam potentiam pertinet, eo modo quo Boetius dicit, quod singulare est quod sentitur et universale quod intelli­ gitur. Et in line primi Physicorum dicitur, quod sensus est singularium, et ratio universalium. Et hoc dupliciter,scilicet vel quantum ad modum sive rationem repræsentandi conse­ quentem intellectum seu actum rationis, sive modum intelligendi in præsenti vita : qui quidem modus intelligendi est per abslraclionem a conditionibus individualibus, lumine intellectus agentis. Et sic universale est objectum intellectus, 308 PSYCHOLOGY. LIU. ¡V. CAP. 111. OK OBJECTIS NOSTRARUM COGMTS prout intentio universalitatis consequitur modum intellfgendi, ut habetur De Pol. q. VII, Artic. IX. — Metaphysic . Lib. IV, lect. IV. — Poster. lect. XX, princ. — Vel quanta: » ad rem intellectam. El sic quidditas est objectum intellectus, quia solus intellectus cognoscit quidditates rerum, ut habí • tur P. I, q. LV1I, Artic. I, ad 2; — II-II, q. VIH, Artic. I; — I, d. XIX, qu. V, Artic. I, ad 6; — III, d. XXIII, qu. 1, Ar­ tic. II; d. XXXV, qu. Il, Art. II, qu. I; —De Veril., qu. XII, Artic. XII, ad 12. — Quodl. Vil, qu. II, Artic. II. Alio mo dicitur objectum alicujus potenliæ collective, id est quod continet omnia quæ pertinent ad illam potentiam. Et sic ens est objectum intellectus, quia nihil intelligitur nisi sit ens ut habetur De Veril., qu. II, Artic. Ill, ad 12 : qu. XVIII, Ar­ tic. IV, ad 2. » ARTICULUS QUARTUS (38) De cognitione singularium. I. Prænotamen primum. Cei tum est quod intellectus noster universalia cognoscit, imo universalia sunt objectum primo cognitum ab ipso intellectu; certum insuper est quod noster intellectus cognoscit singularitatem in abstracto, quæ sic considerata, ut aliquod universale apprehenditur et definitur vel describitur : certum denique est quod etiam singulare ipsum genérica quadam notione percipimus; dicimus enim quod singulare est natura circumscripta nolis individuantibus. Et loquor, ut quisque intelligit, de cognitione intellec­ tiva : quod enim per sensus singularia percipiamus, nemo dubitat, et est veritas cxperientiæ. II. Prænotamen alterum. Atqui quodlibet singulare est de­ terminata et singularis essentia (hœcceilas dicebatur a Scho­ lasticis) distincta ab essentia specifica, quam singulis ejusdem speciei individuis tribuimus. Ilanc autem essentiam indivi­ duam, praecise ut individua est, quidditative non cognosci­ mus (0. 4, VI, ad 1) : nam dicere quod illa sit natura speci­ fica determinata a notis in d i vid nantibus, est dare definitionem singularis in genere, non vero hujus vel alterius individui. « Nunquam, inquit Cajetanus fretus conscientiæ testimonio, concipere experimur sive directe sive indirecte Socraleilatem ART. IV. nB COGNITIONE SINGÜLARIÜM. 309 [essentiam individuam Socratis}, quamvis concipiamus singu­ laritatem in communi. » — In P. I, Qu. LXXXVI, Artic. I, ñu. II. — Et Cajetanus ad unguem exprimit verissimam S. Thomæ sententiam I Contra Gentiles, Cap. LXV, n. 2 : ■ Singularis essentia constituitur a materia designata, et forma individúala, sicut Socratis essentia ex hoc corpore et ex hac anima, ut etiam essentia hominis universalis ex anima et corpore... Unde sicut hæc cadunt in definitione hominis universalis, ita illa caderent in definitione Socratis, sipossel definiri. » — Hæc verissima sunt et extra omnem dubita­ tionis aleam; sed aliunde certum est etiam a nobis per in­ tellectum singularia utcumque cognosci, quia sunt objecta nostrorum judiciorum, ut cum dicimus, Petrus est doctus, ct cetera similia; judicium autem necessario subaudit præcognitionem elementorum quæ aut affirmatione uniuntur aut negatione separantur (L. 18, II). III. Status quæstionis. Status ergo quæstionis consistit in eo quod determinemus modum quo intellectus apprehendit singularia. Sint igitur sequentes conclusiones. IV. Singulare in rebus materialibus intellectus noster directe et per se non cognoscit. Hæc conclusio, quæ est S. Thomæ P.I, Qu. LXXXVI, Artic. I, probatur ejusdem S. Doctoris ratione. Principium singularitatis in rebus materialibus est a materia, quia cum materia sit radix quantitatis, est etiam radix divisibililatis materialis {non autem formalis quæ est a forma), proindeque unitatis materialis et individualis, sicut forma est principium unitatis formalis et specific® (C. 19, IV). Sed intellectus noster ideas primitivas acquirit primo et directe per abstractionem naturæ specific® a principiis materialibus, seu a principiis numericis, quibus naturæ spe­ cific» individuantur in sensibilibus existentibus. Ergo intel­ lectus noster, in præsenti conditione, primo et per se cognos­ cit non singularia, sed illas naturas universales. — Gf. etiam quæ diximus in articulo precedents de objecto primo et directo nostrarum cognitionum. V. Singulare in rebus materialibus intellectus noster cognoscitiNDiRECTEet per accidens.Intellectus humanus eatenus intelligit universalia per abstractionem, quatenus in sensibili imaginato, ope intellectus agentis, considerat universalia ipsa, non consideratis principiis materialibus seu individuantibus. Atqui fieri nequit ut intellectus in sensibili individuo consideret directe et in concreto universale, quin indirecte et 310 PSYCHOLOGY. LIB. IV. CAP. III. DE OBJECTIS NOSTKAKUM CO ' « ut objectum per accidens apprehendat simul individuum. ■ quo est universale ipsum ; sicut fleri non potest ut visus pew cipiat colorem in concreto, quin indirecte et per accid-J percipiat subjectum in quo color perceptus existit. Ergo : J tellectus noster in rebus materialibus cognoscit singulsJ etiam, sed indirecte et per accidens. VI. Nota I. Sententia S. Thomæ. Hæc, quam defendi, sen­ tentia mihi videtur esse sententia S. Thomæ. Etenim Qq. Dispp. De veritate, Qu. IÏ De scientia Dei, Artic. VI, eamdeia thesim nostram aperte enuntiat et iisdem rationibus probat : « Per accidens, inquit, contingit quod intellectus noster sin­ gulare cognoscit. Ut enim Philosophus dicit in III De anima. phantasmata se habent ad intellectum nostrum sicut sensi­ bilia ad sensum, ut colores qui sunt extra animam, ac visum. Unde sicut species, quæ est in sensu, abstrahitur a rebus ipsis, et per eam cognitio sensus continuatur ad ipsas res sensibiles; ita intellectus noster abstrahit speciem a phantasmatibus, et per eam cognitio ejus quodammodo ad phantasmata continuatur. » Et P. I, Qu. LXXXVI, Artic. I addit : « Intellectus noster directe non est cognoscitivanisi universalium. Indirecte autem et quasi per quamdam reflexionem potest cognoscere singulare. Quia, sicut supra dictum est (Qu. LXXXIV, Artic. VII), etiam postquam species intelligibiles abstraxerit, non potest secundum eas actu intelligere nisi convertendo se ad phantasmata (34, II), in quibus species intelligibiles intclligit, ut dicitur in W De anima. Sic igitur ipsum universale per speciem intelligibilem directe intclligit; indirecte autem singularia, quorum sunt phan­ tasmata. Et hoc modo format hanc propositionem : Socrates est homo. » — Notanda sunt verba S. Thomæ ; non enim dicit per reflexionem sed quasi per quamdam reflexionem, ut innuat aperte se non loqui de reflexione proprie dicta, sed lato sensu accepta, seu ut significat cognitionem indirectam, ut ipse explicite dicit, et per accidens. — Notandum insuper nos loqui de primitiva cognitione singularium ; nam certum est quod per reflexionem proprie dictam potest meus in singulare ipsum indirecte cognitum attentione redire, et illud intimius scrutari, quamvis illud nunquam attingat cognitione essentiali-individuali, sed cognitione quoad ejus exislentiam, et cognitione genérica seu abstracta ut in promotionibus explicavimus. Quod etiam patet ex enuntia­ tione: Socrates est homo; affirmamus nempe naturam speci- ABT. IV. DE COGNITIONE SINGULARIUM. 3Í4 Scam humanam de Socrate, quin tamen dicere sciamus in quo consistat ratio individua essentialis hujus hominis. — Cf. Opuse. De principio individuationis. VII. Nota II. Opinio Cardinalis Cajetani. Erninentissimus Cardinalis Cajelanus, agens in P. I, Qu. LXXXVI, Art. I d< cognitione intellectiva singularium, vult ea a nobis cognosci per ratiocinium seu, ut ipse ait, arguilive : « Concipientes enim, ita ille, in nobis hominem et singularitatem, et quod homo non subsistit per se, etc., arguitur et concluditur ab intellectu in rerum natura res quædam singularis, etc., differens ab universali sibi oblato per differentiam sibi inco­ gnoscibilem quidditative. » Forte hæc sententia Cajetani potest recte explicari ponendo, per quamdam extensionem, arguilive dici posse quod nos diximus proprius cum S. Thoma, indirecte, per accidens et quasi per quamdam reflexionem; sed tamen, ut jacet et abstractione facta ab intentione Cajetani, admitti non potest. Et revera S. Thomas Qq. Disp. De veri­ tate, Qu. VIII, De cognitione angelorum, Artic. XIV, ad VI, hoc ponit verissimum principium : « Si aliqua duo ita se habeant quod unum sit ratio intelligendi aliud, unum eorum erit quasi formale, et aliud quasi materiale, et sic illa duo sunt unum intelligibile, cum ex forma et materia unum constituatur. Unde intellectus quando intclligit aliquid per alterum, intelligit unum intelligibile. » Quod S. Doctoris principium ad rem nostram, meo judicio, facit. Universale enim est ratio apprehendendi sensibile singulare; utrumque ergo, universale nempe et singulare, sunt unum intelligibile; primum est intellectum directe et per se, alterum vero indirecte et per accidens. — De ratiocinatione vero, quam ponit Cajetanus, conscientia silet : non sileret autem si illa in nobis locum haberet. Deinde ad explicandam singularium cogni­ tionem Cajetanus hoc utitur ratiocinio : Intellectus concipit universale, puta hominem, et etiam singularitatem in com­ muni. Sed eo ipso quod universale concipitur, concipitur simul illud non posse subsistere nisi in singulari. Ergo ar­ guit existere singulare. — Verum, ut notat eximius Sylves­ ter Ferrariensis, Comment, in I Contra Gentiles, Cap. LXV, consequentia ab intento deficit. Sequitur enim solummodo quod si universale realiter existât, existere debeat in aliquo singulari; quod tamen quid sit in genere, habetur quidem vi ratiocinii, non autem ut est singulare quoddam in seipso. — Cf. quæ in hunc eumdem sensum urget citatus Ferra­ riensis ibid. 312 PSYCHOLOGY. LIB. IV. CAP. III. DEOBJECTIS NOSTRARUM COGNIT. ABTICULUS QUINTUS (39) De cognitione animæ humanæ I. Duplex cognitio de anima humana. Animæ humanæ. sicut et cujusque alterius rei, duplex est cognitio : una refert exislenliam animæ ; altera animæ naturam. Ad primam co­ gnitionem de mente habendam sufficit ipsa mentis præsentia, quæ est principium intellectionis, ex qua mens percipit seipsam, si cogito sum; et ex hac parte et in hoc sensu dici­ tur quod mens cognoscit seipsam persuam præsentiam. Sed ad secundam cognitionem de mente habendam, non sufficit ejus præsentia, quia mens non immediate intuetur seipsam, sed requiritur diligens et subtilis inquisitio. Unde nemo sanus dubitat de propria existentia, sed multi naturam animæ ignorant, et multi etiam circa naturam animæ erra­ verunt et errant. — Cf. S. August. De ordine, Lib. I, Cap. I ; Lib. II, Cap. XI; S. Thomas P. I, Qu. LXXXVII, Art. I. II. Quæstio. Quod anima nostra non solum se cognoscat existere, sed quod aliqua ratione etiam cognoscat propriam naturam, veritas est quæ per dicta omnia in præccdentibus libris plenissime est manifesta. Sed quæstio non levis utili­ tatis movetur, qua via anima ad cognitionem suæ naturæ perveniat, et quænam sit natura hujus cognitionis. Huic duplici quæitioni solvendæ insistendum est in hoc arti­ culo. III. Anima cognoscit naturam suam per reflexionem in proprios actus. Ad id probandum non alia assumimus prin­ cipia quam quæ in decursu hujus Tractatus posita sunt. Conscientia intellectiones animi nostri vivide refert ut facta quædam. Sed ratio ope reflexionis redire in naturam talium intellectionum non solum potest, sed de facto redit. Actionis autem natura præcipue ex objectis, circa quæ versatur, di­ gnoscitur. Quamvis autem intellectus noster essentias rerum sensibilium habeat pro objecto immediato, eas tamen intel­ ligit spirituali quodam modo, nempe universali, atque insu­ per ad alia quæ supra omnem naturam corpoream sunt posita assurgit. Igitur consideratis proprietatibus actionum intellectivarum et freta principio quod actiones sunt effectus 313 apodictice demonstrativi essentiæ seu substantiæ a qua sunt actiones et facultates, ratio infert intrinsecam naturam ani­ mæ rationalis. — Hac ratiocinatione usi sumus loquendo de independentia intellectus a sensibus, deque natura spirituali et immortali animæ nostræ. Deme autem reflexionem et ratiocinationem super hos actus, qualitative seu in ordine ad objecta consideratos, et omnis via intrinseca praecluditur nobis ad investigandam naturam animi nostri. Igitur per reflexionem et ratiocinationem in proprios actus anima humana, in præsenti statu, cognoscit naturam suam. — Quam veritatem paucis verbis complexus est S. Thomas P. 1, Qu. LXXXVII, art. Ill, scribens : « Id quod primo cognos­ citur ab intellectu humano est hujusmodi objectum (quidditas rei materialis); et secundario cognoscitur ipse actus, quo cognoscitur objectum ; et per actum cognoscitur ipse intellectus, cujus est perfectio ipsum intelligere ; » potentiæ denique intellectiva cognitio ducit in cognitionem essentiæ animæ, ut ipsemet S. Thomas addit Qu. seq., Artic. II, ad 3. IV. Ánima humana cognoscit seipsam non cognitione psy­ chologica sed cognitione ontologica. Hæc est responsio ad secundam partem quæstionis proposita n. II. Loquorautem, ut fert natura quæstionis, de cognitione quidditativa seu essentiali, non de cognitione existentia. Porro voco cogni­ tionem psychologicam, illam quæ est ex propriis quibus anima constituitur in sua determinata essentia, et qua ideo nulli alteri essentia conveniunt ; voco cognitionem onlologicam qua est ex elementis communibus aliis rebus, qua tamen elementa per synthesini mentalem unita nonnisi ani­ ma essentia convenire possunt. — His pramissis, probatur thesis. — Anima humana, in præsenti conditione, non cognoscitseipsam intuitive sed abstractive (L. 9. II),pcrreflexionem nempe in actus et facultates suas intellectivas, ut dic­ tum est supra (n. prœc.). Quamvis autem, ut S. Thomas acute notat, ac lus proprius animæ, nempe intelligere, perfecte de* monstret virtutem ejus et naturam, tamen facto constat quod substantialitatis notio applicatur animæ non quæ sit animæ propria, et quam procul dubio in se habet, sed quam ceteris substantiis applicamus, et quæ est notio tradita inOntologia ; addimus autem animam nostram esse substantiam spiritua­ lem, sed spiritualitalcin explicamusper independenliam amateria in exislere et in agere, quæ, et celtræ similes notiones, non excedunt notiones communes Ontologiæ. — Quæ dixi de ABT. V. DE COGNITIONE ANIMÆ HUMANÆ. 314 psy citología. Lin. iv. cap. nr. de objectis nostrarum cognit. cognitione animæ, dicantur de cognitione quidditativa cor­ porum, rerum moralium et theologicarum, ut longa analysi nostrarum idearum demonstravi in undecim prioribus Capitibus quarti Libri Operis, Delia luce intelleltuale e dell' Ontologismo, concludendo quod scientiæ cosmológica, psy­ chologica, moralis, et theologia naturalis, non aliud sunt quam applicationes Ontologiæ singulis objectis uniuscujus­ que scientiæ. Ad illud Opus lectorem remitto : non enim præsentes istæ Institutiones longiorem illam patiuntur analysim. ARTICULUS SEXTUS (40) De cognitione rerum supersensibilium. I. Quæstio. Hac nostra præserlim ætate acriter discepta­ tum est inter philosophos catholicos, num ratio humana sine ulla præeunte cognitione rerum supersensibilium, ut puta spiritualitatis et immortalitatis animæ nostræ, principiorum quæ mores respiciunt, Dei denique, sed sola connatural! ratiocinatione ducta valeret per semctipsam earumdem rerum aliquo modo cognitionem habere. Et nota quod non quæritur utrum per principium extrinsecum, nempe per revelationem divinam primitus, et postea per magisterium sociale, illius primitivæ revelationis traditionale organum, et facilius, et melius, et tutius, et universalius illae cognitiones habeantur; quia de hoc nemo dubitat : certum est enim quod illud magisterium nedum perutile, sed moraliter necessarium humano generi est, ut ea quæ in rebus divinis A umanœ rationi per se impervia non sunt, in prœsenli quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitu­ dine et nullo admixto errore cognosci possint, proutiin Consti­ tuí. De fide catholica, Cap. II, De revelatione, loquitur Conci­ lium Vaticanum, verba exscribens S. Thomæ, P. I, Qu. I, Artic. I. et Contra Gentiles, Lib. I, Cap. IV. — Sed neque etiam quæritur, utrum habita per alienum magisterium cognitione earumdem veritatum, ratio humana potis per semetipsam sit eas intimius penetrare et sibi scientiflce demonstrare; certum est enim id a ratione praestari posse, ut vel insi traditionalislæ concedunt. — Icitur tota auæslio ART. VI. DE COGNITIONE RERUM SUPERSENSIBILIUM. 313 in eo unico consistit, ut sciamus, utrum mens humana mediis naturalibus, hoc est solo lumine rationis ducta et ratiocina­ tione, ex rebus sensibilibus possit cognoscere veritates supersensibiles ordinis naturalis (veritates enim supernaturales rationem absolute superant) tum speculativas tum morales, abstractione facta ab earum numero et a majori vel minori perfectione cognitionis. II. Traditionalismus. Huic ergo quæstioni traditionalismes mitigatus respondet negative, ita ut, juxta ipsum, ratio hu­ mana non suffulta divini magisterii revelatione primordiali, impotens fuisset ad minimam notitiam capessendam rerum spiritualium et moralium. Consequenter illa revelatio, quam uti factum historia humani generis firmissime affirmat, ut necessitas est tenenda. Dixi autem consulto traditionalismus mitigatus, quia traditionalistæ rigidiores, asserentes cum de Bonald necessitatem sermonis ad intelligendum (35, VIII et IX), et impossibilitatem repetendi sermonem ipsum ab humana institutione, inclinant ad denegandam homini des­ tituto exteriori magisterio quamlibet intellectualem cogni­ tionem. Traditionalismi mitioris patrocinium susceperunt Ventura multis editis libris eruditione refertis, et Bonnetty, Director Ephemeridis, Annales de philosophie chrétienne.— En argumenta quibus maxime insistunt. Argumentum primum. Intellectus finitus, ut est intellectus humanus, creare non potest in ordine cognitionis, sicut non potest creare in ordine physico. Ergo intellectus humanus in omnibus suis cognitionibus aliquid præsupponit, quasi ma­ teriam, scilicet sensibile individuum, cujus universalem naturam intelligit : ita ut nullius rei cognitio intellectiva in nobis detur, sine respectivo sensibili phantasmate ipsius rei. Hoc autem individuum in rebus spiritualibus, cum per sen­ sus haberi non possit, necesse est ut intellectus humanus illud habeat ope externi magisterii. — Ventura, La tradi­ tione ed i semipelagiani della filosofía, P. I, Cap. Ill, § 21. Argumentum alterum. Neque dicatur veritates ordinis spi­ ritualis et moralis haberi posse ex rebus sensibilibus. Nam ita se habent veritates spirituales et morales in ordine ad nostram cognitionem intellectivam, sicut in ordine ad cogni­ tionem sensitivam se habent objecta procul a sensibus posita. Atqui hæc secunda non cognoscuntur, nisi prius ea nobis aliquis describat. Ergo neque priores veritates. Funda­ mentum est majoris disproportio major existens inter res 316 PSYCHOLOGIC, LIB. IV. CAP. III. DE OBJECTIS NOSTRAHCM COGNIT. sensibiles et spirituales, quam inter sensibilia præsentia et absentia. — Ventura Op. et loe. cit. § 22. III. Critica. — Traditionalisnius admitti non potest. Probaturex principiis oppositis iis quæ pater Ventura amplecti­ tur. — Res sensibiles sunt ita connexæ cum rebus spiritua­ libus et moralibus, ut primæ possint ducere rationem huma­ nam, destitutam prævio magisterio extrínseco, ad cognoscen­ dum secundas cum certitudine. Ergo falsus traditionalisnius. — Consequentia patet. Probatur antecedens. — Procul dubio inter res sensibiles et spirituales et maxime Deum non datur proportio entitatis seu perfectionis : quiaprimæ sunt diversas et longe inferioris naturæ quam secundæ ; attamen datur connexio et proportio habitudinis, quia res sensibiles sunt effectus causæ maxime spiritualis, nempe Dei, et id certo et evidenter scire possumus sine prævio magisterio. Probavimus enim in Ontologia (44, XVII et XVIIIJ, quod ex quocumque effectu potest cognosci et existentia et aliquo modo etiam natura causæ. Ergo ex rebus materialibus ascendere possumus in aliqualcm cognitionem immaterialium; non tamen in per­ fectam, quia non est sufficiens comparatio rerum materialium ad immateriales, ut recte concludit S. Thomas P. I, Qu. LXXXVI1I, Artic. 11, ad I. Hoc autem argumentum magis urgetur si de cognitione animæ sermo est, quæ, ut in præcedenti articulo probavimus, cognoscit seipsam per actus suos. At cognitio animæ maxime coadjuvat rationem nostram ad inlelligendas utcumque res spirituales, propter aftinitalem naturæ : < Illud quod mens nostra decognitione incorporalium rerum accipit, inquit ib., Artic. I, ad 1, ipsemet S. Thomas, per seipsam cognoscere potest. Et hoc adeo verum est, ut etiam apud Philosophum dicatur quod scientia de anima est principium quoddam ad cognoscendum substantias spirituales. » Et S. Augustinus jam citatus (34,1) : Mens, inquit, sicut corporearum notitias persensus corporis colligit, sic incorporearum rerum per semetipsam. Addendum denique quod si nulla existeret connexio inter res sensibiles et res spirituales, ut contendit Ventura, neque etiam habita per revelationem primitivam notitia rerum spi­ ritualium et moralium, mens nostra valeret scientilice de • isdem rebus ex sensibilibus ratiocinari, quia revera solido principio demonstrationis, nempe connexione logica inter sensibilia et supersensibilia, careret. Quam illationem quia ART. VI. DE COGNITIONE HERUM SUI-ER SENSIBILIUM. 317 merito negat Ventura, non video qua ratione sustineat suum principium. Illud autem quod Ventura in primo argumento habet de phantasmate, nihil est. Ut enim egregie, P. I, Qu. LXXXIV, Artic. VII, ad 3, ad similem objectionem respondet S. Tho­ mas, • Incorporea, quorum non sunt phantasmata, cognos­ cuntur a nobis per comparationem ad corpora sensibilia, quorum sunt phantasmata (et hoc conscientia noslranobis tes­ tatur)', sicut veritatem intelligimus ex consideratione rei, circa quam veritatem speculamur. Deum autem, ut Diony­ sius dicit, cognoscimus ut causam, et per excessum (perfec­ tionum), et per remotionem (imperfectionum). Alias etiam incorporeas substantias in statu præsenlis vitæ cognoscere non possumus nisi per remotionem vel aliquam compara­ tionem ad corporalia. Et ideo cum de hujusmodi aliquid in­ telligimus necesse habemus converti ad phantasmata corpo rum, licet ipsorum non sint phantasmata. » Et Qu. XII, Artic. XII ad 2, ait : « Deus naturali cognitione cognos­ citur per phantasma effectus sui. » — Quoad veritates morales minor est etiam difficultas, quia, ut supra dictum est (29, VIII), veritates morales sunt ipsæ veritates speculativæ (quas Ventura concedit solo rationis lumine posse dignosci) extensæ ad directionem actionum humanarum. Ex his omnibus apparet quam merito concilium Vatica­ num Constitut. dogmatica De fide catholica, Cap. II, De re­ velatione, sequentia statuerit : .< Eadem sancta mater Eccle­ sia tenet et docet, Deum rerum omnium principium et finem, naturali humanæ ralionis lumine e rebus creatis certo co­ gnosci posse; invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur (Roman. 1,20). > — Et hæc satis de traditionalismo ; cetera possunt videri in Opere quod inscripsi : Saggio sui principi dei Tradizionalismo. IV. Nota. De extensione et intensione nostrarum cogni­ tionum in genere, et in specie quoad res spirituales. Supra determinavimus quæstionem cum traditionalismo esse de cognitione rerum supersensibilium ordinis naturalis, abstrac­ tione facta ab extensione vel intensione ejusdem cognitionis. Atqui resoluta quæstionc contra traditionalismum. nonnulla addenda sunt de hac cognitionis perfectione tum extensiva tum intensiva, præmittendo, ut par est, principia genérica circa perfectionem cognitionis. 3J8 psychology. lib. iv. cap. nr. di; objectis nostrarum cognit. Principia generica. « Perfectio cognitionis quantum est es parte cogniti, attenditur secundum medium; sed quantum est ex parte cognoscentis, attenditur secundum, potentiam vel ha­ bitum. Et inde est, quod etiam inter homines per unum me­ dium unus perfectius cognoscit aliquam conclusionem, quam alius. ï P. Ill, Qu. X, Artic. VI, ad 1. Principia specifica. Dictum est autem quod medium natu­ rale ad cognocenda spiritualia sunt res sensibiles. Ergo ex parte medii, « tantum se nostra naturalis cognitio extendere potest inquantum manuduci potest per sensibilia », ut con­ cludit S. Thomas P. I, Qu. XII, Artic. XII. — Ex parte autem cognoscentis stat principium generale supra enun­ tiatum. Quod si quæras quousque media sensibilia ducere nos pos­ sunt in cognitionem divinorum, respondet S. Thomas loe. cit. : «Ex sensibilibus autem non potest usque ad hoc intel­ lectus noster pertingere, quod divinam essentiam videat : quia creaturæ sensibiles sunt effectus Dei virtutem causæ non adæquantes. Unde ex sensibilium cognitione non potest tota Dei virtus cognosci, et per consequens nec ejus essentia videri. Sed quia sunt ejus effectus a causa dependentes, ex cis in hoc perduci possumus, ut cognoscamus de Deo an est (exislenliam) ; et ut cognoscamus de ipso ea quæ necesse est ei convenire, secundum quod est prima omnium causa exce­ dens omnia sua causata. Unde cognoscimus de ipso habitu­ dinem ipsius ad creaturas, quod scilicet omnium est causa; et differentiam creaturarum ab ipso, quod scilicet ipse non est aliquid eorum quæ ab eo causantur; et quod hæc non removentur ab eo propter ejus defectum sed quia superexcedit. » AKTICULUS SEPTIMUS (41) De ordine chronologico objectivo nostrarum cognitiotium. I. Cousin et Mamiani. Opinatus est Cousin quæstionem circa originem nostrarum idearum insolubilem esse, quia neque conscientia neque memoria referre possunt actum primitivum, qui locum habuit in nostraintelligentiapostquam anima creata est. Cui scnlenliæ adhæret Terentius Mamiani, ART. VtI.DEORDlNEClIRONOLOGICOODJECTIVONOS7RARUMCOGNlT.319 et forte Gliastel in suo libro, De la valeur de la raison hu­ maine. — Verum, quamvis nulla in nobis sit conscieutia, nulla memoria illius primitivi actus mentis nostræ, tamen per analysim nostrarum cognitionum possumus cognoscere quodnam esse debuit objectum quod primitus menti occurre­ rit, ut in hoc ipso Articulo manifestabimus. II. Si ordo cognitionis in genere attendatur, prius a nobis cognoscitur singulare quam universale. Voco cognitionem in genere prout abstrahit a cognitione intellectiva vel sensitiva, et loquor de prioritate generice sumpta, abstractione facta a prioritate temporis vel naturæ (L. 8, IX). Probatur. Ideæ intelligibiles primitiva habentur a nobis per abstractionem a sensibilibus, sensibus externis primum, dein vero imagina­ tione perceptis. Sensus autem nonnisi singularia sensibilia cognoscunt. Ergo si cognitio nostra in genere sumatur, prius a nobis cognoscitur singulare quam universale. III. Sed cognitione intellectiva prius cognoscitur a nobis universale quam singulare. Patet ex dictis articulo quarto, ubi probavimus quod singularia non cognoscuntur primo el per se, sed secundario et ner accidens (38, IV et seqq.). Ergo prius cognoscitur ab intellectu objectum per se et directum, quod est universale, quam singulare, sicut visus primo videt colorem pomi, quam pomi substantiam, quæ est objectum per accidens visus.—P. I, Qu.LXXXV, Arlic. III. IV. Primum quod cadit in apprehensionem nostri intellec­ tus est ens. Ita in verbis passim S. Thomas et Scholastici omnes; et rectissime. Etenim intellectus noster per abstrac­ tionem a sensibilibus primitivas ideas effonnat (34, V). At­ qui objecta sensibilia primitus percipiuntur a sensu ut confusa et maxime indeterminata : organa enim, quorum ope sensatio exercetur (22, III), imperfecta in principio sunt, proindeque nonnisi ad imperfectassensationes perceptionesve sunt apta ; unde, ut jam notaverant Plato et Aristoteles, pueri a principio omnes viros vocant patres, et matres omnes mulieres, postea vero determinant. Ergo intellectus noster nonnisi intelligibilia maxime confusa atque indeterminata a principio intelligere per abstractionem potest. Ens autem est inter omnia maxime indeterminatum, transcendens omnes species et genera (0. 7, VI). Ens igitur est illud quod primo cadit in apprehensionem nostri intellectus. — P. I, Qu. LXXXV, Artic. III. — Cf. quæ supra diximus Artic. 32, X, Processus. 320 PHYCUOLOGIA. LIB. iv. cap. hi. de objectis nostbadum cognit. V. Nota. De duplici entis cognitione. Notandum tamen quod de ente duplex cognitio haberi potest. Una scientific.!, secundum quam in Ontologia de ente egimus, de ejus pro­ prietatibus ac perfectionibus. Hanc autem entis cognitionci absurdum est, ut quisque per se videt, concedere menti nos­ træ in principio suæ explicationis. Alia vero est rudis ac maxime imperfecta, eo modo quo de perceptione primitivi, sensibilium dictum est, et quæ nemini ignota est, sed omni­ bus hominibus inest. Hoc secundo sensu intelligi debet quod apprehensio entis sit prima quæ in nostrum cadit intellec­ tum. LIBER QUINTUS DE FACULTATIBUS APPET1T1VIS Prologus. Absoluto tractatu de facultatibus cognoscitivis, ad facultates appetitivas explicandas accedimus, quæ cogni­ tionem ipsam consequuntur. Et quia duplex in nobis distin­ guitur cognitio, sensitiva et intellectiva, duplex est etiam facultas appetitiva. Prius ergo dicendum est de appetitu sen­ sitivo, quia ordine generationis prior est in nobis ; deinde de appetitu intellectivo, qui voluntas communiter appellatur. CAPUT PRIMUM DE APPETITU SENSITIVO Prologus. Quoad vero appetitum sensitivam quaeri potest : Io quid sil ; 2° quotuplex sil : ubi de passionibus generatim erit senrw ; 3° de passionibus concupiscibilis in specie ; 4° de passionibus irascibilis in specie ; 5° quo ordine appetitus sen­ sitivus se habeat ad rationem. Quibus tamen omnibus præmittendæ sunt notiones de appetitu in genere, quæ nempe communes sunt appetitui tum sensitivo, tum intellectivo. ARTICULUS PRIMUS (42) De facultate appetitiva in genere sumpta. I. Notio facultatis appetitivæ. Appetere idem est ac incli­ nari in aliquid sive vere sive apparenter appetenti conveniens, seu in bonum (0.17). Unde quod nos appetere, Græci ¿jtiOüpstu dicunt, hoc est in aliquid ferri. Ipsa inclinatio actualis, seu actio in objectum appetitum, dicitur appetitio, vel appetere; et quia potentiæ a respectivis actibus speciflcantur et nominan­ tur (21, II), potentia seu facultas a qua appetitio procedit, vocatur appetitus seu facultas appetitiva. II. Distinctio facultatis appetitivæ a facultate cognoscitiva. Infertur ex dictis facultates appetitivas specifice distingui a Ziqluda. Sumina philosophica. T. II. 21 322 PSYCHOLOGIA. LIB. V. CAP. I. DE APPETITU SENSITIVO. facultatibus cognoscitivis. Bonum enim quod est objectum appetitus formaliter differt a vero quod est objectum cogni­ tionis. Diversitas autem formalis objectorum diversificat spe­ cifice potentias (21, III et IV ; 29, IX). Igitur facultas appetitiva specifice distinguitur a facultate cognoscitiva. — Et hinc etiam explicatur factum conscientiae, quo non raro sentimus sos per appetitum in aliquod ferri objectum, a quo tamen prosequendo ratione deterremur. — Sed insuper ex ipsa conscientia sentimus appetitum nostrum trahi ab objecto amato, ita ut praeclare dixerit Augustinus : Amor meus pon­ dus meum, eo feror, quocumque feror; sed in cognitione quo­ dammodo trahimus ad nos ipsamet objecta cognita. III. Existentia facultatis appetitivæ. De existentia facul­ tatis appetitivæ non potest dubitari a posteriori : est enim factum manifestissimum conscientiae. IV. Nota. Ratio a priori facultatis appetitivæ. Sed Angeli­ cus P. I, Qu. LXXX, Artic. 1, sequentem rationem profundis­ simam affert ad probandam existentiam in omnibus animan tibus facultatis appetitivæ. Unaquælibet natura propriam ac naturalem habet inclinationem ad id quod sibi est conve­ niens; diversimode tamen res cognitione præditæ et res cognitione carentes. Nam in his quæ cognitione carent prin­ cipium movens est unicum, nempe natura ipsa; unde semper uno modo moventur et easdem actiones exercent. Sed in rebus quæ habent cognitionem, natura est quidem principium re­ motum motus, sed principium proximum est ipsa cognitio ; quæ cum diversorum objectorum esse possit, est principium immediatum inclinationis in diversa objecta cognita. Hæc inclinatio consequens cognitionem constituit formaliter appe­ titum. V. Corollaria. Ex quibus duo corollaria inferuntur : Corollarium primum. Facultas appetitiva, de qua loqui­ mur, distinguitur a spontaneitate rerum non cognoscentium in hoc, quod appetitus est inclinatio consequens apprehen­ sionem, et consequenter ejus objectum est bonum conveniens reduplicative ut apprehensum ab appetente. Corollarium alterum. Insuper inclinatio, quæ constituit appetitum proprie dictum, est specifice distincta ab inclina­ tione ceterarum facultatum. Quamvis enim unaquælibet suam habeat inclinationem ad proprium objectum, tamen hæc inclinatio est in objectum præcise ut convenit potentiæ ipsi, non autem ut directe convenit animali. Contra appetitus ABT. II. DE NATURA APPETITUS SENSITIVI. 323 in objectum apprehensum fertur præcise ut animali convenit. Ad rem S. Thomas, ibid, ad 3 : « Unaquæquc potentia ani­ mæ est quædam forma, seu natura, et habet naturalem incli­ nationem in aliquid. Unde unaquæqtie appetit objectum sibi conveniens naturali appetitu : supra quem est appetitus ani­ malis consequens apprehensionem, quo appetitur aliquid non ea ratione qua est conveniens ad actum hujus vel illius potentiæ,utpote visio ad videndum et auditio ad audiendum, sed quia est conveniens simpliciter animali. » — Cf. I-II. Qu. X, Artic. I. . ARTICULUS SECUNDUS (43) De natura appetitus sensitivi. I. Notio appetitus sensitivi et intellectivi. Definivimus gene rice appetitum, inclinationem consequeutjm apprehensionem. Unde appetitus sensitivus est inclinatio consequens appre­ hensionem sensitivam, ejusque objectum est bonum sensu apprehensum et animali conveniens; appetitus vero rationa­ lis est inclinatio consequens apprehensionem intellectivam, et ejus objectum est bonum ratione apprehensum et subjecto rationali conveniens. II. Appetitus sensitivus specifice distinguitur ab appetitu intellectivo. Revera enim primus nobis est communis cum brutis, alter vero nobis proprius ; sed insuper probatur ex præmissis notionibus. Nam appetitus sensitivus est facultas organica sicut ceteri sensus (22, III), consequitur apprehen­ sionem sensitivam et intra limites sensibilitatis coarctatur; ad objectum terminatur ut conveniens formaliter animali ; contra appetitus intellectivus est facultas inorganica (22, V), consequitur apprehensionem intellectivam et universalia bona consequenter attingit ; in objectum fertur non formaliter ut conveniens animali, sed supposito seu person® rationali. Igitur sunt facultates specifice distincte. — Hinc explicatur pugna moralis et objectiva (16, IX, ad 4) existens inter unum et alium appetitum, quando, ut Paulus ad Galatas V, v 17, ait : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem ad­ versus carnem. HI. Nota, Solvitur difficultas. Dices : Objectum formale 324 PSYCnOLOGtA. LIB. V. CAP. I. DE AI’PKTITU SENSITIVO, appetitus est bonitas apprehensa, seu apprehensum appeti­ bile. Atqui ratio appetibilitatis eadem est tum in appetitu sensitivo, tum in appetitu intellectivo. Non igitur in homin facultas appetitiva intellectiva differt a sensitiva.— Respon­ deo ad minorem, quod licet in utroque appetitu sit eadem ratio appetibilitatis materialis, non est tamen eadem ratii formalis seu ratio ut apprehensa appetibilitatis. Unde miner distinguenda est dicto modo et negandum consequens. « Ap­ petibili, inquit Angelicus, non accidit esse apprehensum pe: sensum vel intellectum, sed per se ei convenit. Nam appeti­ bile non movet appetitum nisi inquantum est apprehensum Unde dilïerentiæ apprehensi sunt per se different!® appeti­ bilis. Unde potentiæ appetitivæ distingunntur secundum differentiam apprehensorum, sicut secundum propria ob­ jecta. » — P. I, Qu. LXXX, Artic. H, ad 1. Gf. etiam Qq. Dispp. De veritate, Qu. XXV, De sensualitate, Art. I. IV. Sensualitas. Sicut ab actionibus potenti® denominan­ tur, ita a sensuali anim® motu sensualitatis nomen desump­ tum esse videtur. Unde sensualitas non virtutem apprehensivam seu cognitivam sensus, sed potius potentiam ipsam sensitivam appetitivam designat. Nam operatio virtutis apprehensiv® perficitur in hoc quod res apprehens® sunt in apprehendente : cognitum enim est in cognoscente (30, II); operatio autem virtutis appetitivæ perficitur in hoc, quod appetens inclinatur in rem appetibilem, ut ipsi eo modo quo potest conjungatur. Et ideo operatio apprehensiv® virtutis assimilatur quieti; operatio autem virtutis appetitivæ magis assimilatur motui. Unde per sensualem motum intelligitui operatio appetitivæ virtutis. Et sic sensualitas est nomen appetitus sensitivi. — P. I, Qu. LXXXI, Artic. I. — Notan­ dum porro, quod licet sensualitas, psychologice idem sit ac appetitus sensitivus seu appetitus rerum ad vitam animalem pertinentium, vulgo tamen vocabulum illud in malam par­ tem sumitur, nempe ad designandos motus sensitivi appe­ titus rationi reluctantes, et in malum flectentes voluntatem ipsam. AUT. III. DE DIVISIONE APPETITUS SENSITIVI. 325 ARTICULUS TERTIUS (44) De divisione appetitus sensitivi. I. Appetitus irascibilis et concupiscibilis. Communis et vulgaris est divisio appetitus sensitivi in concupiscibilem, et irascibilem ; cujus divisionis ratio est quod nos, ut conscientia testatur, non solum inclinamur ad consequenda ea, quæ ut convenientia apprehendimus, et ad refugienda nociva, sed etiam ad propulsanda ea quæ aut convenientia impediunt aut nociva inferunt. Appetitus, quatenus fertur in bonum vel malum simpliciter sumptum, dicitur concupiscibilis; qua­ tenus autem fertur in bonum vel malum ut arduum, dicitur irascibilis, quia nempe ira inardescit contra causas quæ fortiter impediunt boni consecutionem, vel malum inferunt. Ha victoria in se est bonum appetitus concupiscibilis; victoria reportanda, id est arduitas victoriæ ab inimicis causata, est objectum irascibilis. II. Appetitus irascibilis oritur ex concupiscibili. Audiatui S. Thomas P. 1, Qu. LXXXI, Artic. II : « Omnes passioues irascibilis incipiunt a passionibus concupiscibilis et in eas terminantur : sicut ira nascitur ex illata tristitia, et vin­ dictam inferens in lætitiam terminatur, Propter hoc etiam pugnæ animalium sunt de concupiscibilibus, scilicet de cibis et venereis. » III. Nota. Quæres : Appetitus irascibilis et concupiscibilis suut ne duæ facultates inter se distinct®, vel potius motus diversi unius ejusdemque facultatis ? — Respondeo veram mihi videri rationem S. Thomæ,ibid., qua probat appetitum concupiscibilem et appetitum irascibilem esse duas facultates specie distinctas: « llæ autem, inquit loc. cit., duæ inclina­ tiones non reducuntur in unum principium, quia interdum anima tristibus se ingerit contra inclinationem concupisci­ bilis, ut secundum inclinationem irascibilis impugnet con­ traria ; unde etiam passiones irascibilis repugnare videntur passionibus concupiscibilis. Nam concupiscentia accensa minuit iram; et ira accensa minuit concupiscentiam, ut in pluribus. — Patet etiam ex hoc, quod irascibilis est quasi propugnatrix et defensatrix concupiscibilis, dum insurgit 326 PSYCUOLOGIA. LIB. V. CAP. I. DE APPETITU SENSITIVO. contra ea quæ impediunt convenientia, quæ concupiscibilis appetit, et ingerunt nociva, quæ concupiscibilis refugit. » IV. Passiones. Bonum et malum, in quæ oppositis affecti­ bus inclinatur appetitus concupiscibilis, possunt considerari præcise ut bonum vel malum, seu simpliciter ut conveniunt vel non conveniunt appetenti; vel considerantur reduplica­ tive ut sunt absentia : vel reduplicative ut sunt praisenlia. — Similiter arduitas boni in quam fertur irascibilis vel appre­ henditur ut a nobis superabilis vel ut insuperabilis; et ma­ lum imminens apprehenditur vel ut evitabile a nobis vel ut inevitabile; vel denique malum apprehensum prœsens est. et in causas mali illati insurgimus. Juxta diversas hujusmodi apprehensiones exurgunt in concupiscibili vel irascibili di­ versi motus vel actus, qui vulgo passiones dicuntur, quæ juxta Damascenum sunt, motus appetitivœ virtutis sensibilis in imaginatione boni vel mali; vel motus irrationalis animæ per susceptionem boni et mali. Et S. Augustinus, Lib. IX, De Civitate Dei, Gap. IV, ait : « Motus animi quos Græci izàOï), nostri autem, sicut Cicero, perturbationes, quidam alfectiones vel affectus, quidam vero, sicut iste (Apulcius), de græco ex­ pressius, passiones vocant. »—Cf.I-II, Qu. XXII, Art. II et III. V. Passiones appetitus concupiscibilis. Actus appetitus concupiscibilis, qui passiones dicuntur, sex communiter enu­ merantur, ut patet ex dictis in præcedcnti numero. Amor............. Inclinatio in bonum apprehensum simpli­ citer. Odium............ Aversio a malo simpliciter apprehenso. ( Desiderium... Inclinatio in bonum apprehensum ut abÍsens sed futurum. Fuga............... Aversio a malo apprehenso ut absenlesed futuro. / , , ) Quies in bono apprehenso et reahter pos1\ Voluptas vel }( r n , ' sesso. I Delectatio .. ) I Tristitia........ Inquietudo et languor animi ex malo ap\ prehenso et actualiter iujacenle. VI. Passiones appetitus irascibilis. Actus appetitus irasci­ bilis quinque recensentur : Spes.............. Motus in bonum apprehensum ut arduum sed possibile adeptu. Desperatio... Motus a bono apprehenso ut arduo et ut adeptu impossibili. 1 AUT. HI. DB DIVISIONE APPETITUS SENSITIVI. Audacia........ Timor........... Ira................. 327 Motus in malum apprehensum ut terribile et imminens sed ut superabile. Animi dejectio ex malo apprehenso ut ter­ ribili et imminente, et non vitabili. Vehemens inclinatio ad vindicandum, seu ad inferendum nocumentum causæ, quæ malum, cui subjacemus, nobis in­ tulit. VII. Nota. Qua ratione ira non habet passionem oppositam, sicuti ceteræ habent. Ut ex schemate apparet, passiones con­ cupiscibilis ad invicem contrariantur secundum contrarietatem objectorum, boni scilicet et mali ; in passionibus vero irascibilis habetur duplex contrarietas, una quidem sicut in passionibus concupiscibilis, boni et mali, ut est inter spem et timorem; alia autem contrarietas est secundum accessum et recessum ab eodem termino, uti est inter spem et despe­ rationem, audaciam et timorem. — P. I-II, Qu. XXIII, Ar­ tic. II. — Ira autem non habet contrarium, quia, ut ibid. S. Thomas dicit Artic. III : « Singulare est in passione iræ, quod non potest habere contrarium neque secundum acces­ sum et recessum, neque secundum cor.trarietatem boni et mali. » Et en ratio quam S. Doctor affert ; < Causatur enim ira ex malo difficili jam injacente, ad cujus præsentiam necesse est quod aut appetitus succumbat, et sic non exit ter­ minos tristitiæ, quæ est passio concupiscibilis ; authabetmotum ad invadendum malum læsivum, quod pertinet ad iram. Motum autem ad fugiendum habere non potest, quia jam malum ponitur præsens, vel præteritum. Et sic motui iræ non contrariatur aliqua passio secundum contrarietalem accessus et recessus. Similiter etiam nec secundum contrarietatem boni et mali : quia jam malo injacenli opponitur bonum jam adeptum, quod jam non potest habere rationem ardui vel difficilis; nec post adeptionem boni remanet alius motus, nisi quietatio appetitus in bono adepto, quæ pertinet ad gaudium, quod est passio concupiscibilis. Unde motus iræ non potest habere aliquem motum animæ contrarium, sed solummodo opponitur ei cessatio a motu, sicut Philoso­ phus dicit in sua Rhetorica, quod mitescere opponitur ei quod est irasci; quod non est oppositum contrarie (ut motus oppo­ nitur motui), sed negative vel privative (sicut cessatio motus molui opponitur). » 328 PSYCHOLOGY. LIB. V. CAP. I. DE APPETITU SENSITIVO. ARTICULUS QUARTUS (45) De passionibus concupiscibilis in specie. I. Ratio articuli. In præcedenti articulo de passionibus aliqua in genere delibavimus; nunc nonnulla alia in specie sunt addenda circa earum naturam, causas et effectus. Porro passiones dupliciter considerari possunt, nempe moraliler ct psychologice. Sub hoc secundo adspectu hic loquimur de pas­ sionibus; sub primo enim adspectu in Ethica eas considera­ bimus. — Prius autem de passionibus partis concupiscibilis, deinde in sequenti articulo de passionibus partis irascibilis dicendum est. Id autem perficiam transcribendo fere semper verba ipsa S. Thomæ. II. Amor. Amor generatim sumptus est, complacentia bo­ ni, seu, principium motus tendentis in finem amatum, seu, aptitudo et proportio appetentis ad finem. — Dividitur in na­ turalem, sensitivum et intellectivum. — Naturalis, qui non­ nisi improprie amor dicitur, estconnaturalitas appetentis ad id in quod tendit, non consequens apprehensionem ipsius appetentis, sed apprehensionem instituentis naturam. In hoc sensu potest dici quod arbor amet proprium incrementum, etc. — Proprie vero amor dicitur actus appetitus consequens apprehensionem appetentis; et ideo est in objectum amatum reduplicative ut cognitum. Dicitur amor sensitivus (qui est proprie passio), si sit actus appetitus sensitivi ; dicitur intel­ lectivus, si sit actus appetitus intellectivi, seu voluntatis. — Amor dicitur etiam dilectio, charitas, amicitia, sed diversi­ mode. Etenim amicitia est quasi habitus; amor autem et dilectio significantur per modum actus vel passionis ; chari­ tas autem ulroque modo accipi potest. Differenter tamen significatur actus per ista tria : nam amor est quid magis commune : omnis enim dilectio vel charitas est amor, sed non e converso ; addit enim dilectio supra amorem electio­ nem praecedentem, ut ipsum nômen sonat : unde dilectio non est in concupiscibili sed in voluntate tantum, et est in sola rationali natura. Charitas autem addit supra amorem per­ fectionem quamdam amoris, inquanlum id quod amatur, magni pretii æstimatur, ut ipsum nomen designat. — I-1I, Qu. XXVI, Artic. 111. AUT. IV. DE PASSIONIBUS CONCUPISCIBILIS IN SPECIE. 329 Causæ amoris sunt tres, bonum, cognitio, ct similitudo in­ ter amantes. Bonum. Amor enim est actus appctitivæ virtutis, quæ est vis passiva; patitur enim seu trahitur amans a re amata (42, II). Unde objectum comparatur ad appetitum, sicut cau­ sa motus vel actus ipsius. Oportet igitur ut illud sit proprie causa amoris quod est amoris objectum. Atqui proprium objectum amoris est bonum : nam amor importat quamdam connaturalitatem vel complacentiam amantis ad amatum ; quod autem est connaturale alicui, est ei bonum. Igitur bo­ num est causa amoris. Cognitio. Bonum enim est causa amoris per modum ob­ jecti. Bonum autem non est objectum appetitus, nisi prout est apprehensum; et ideo amor requirit aliquam apprehen­ sionem boni quod amatur. Et propter hoc visio corporalis est principium amoris sensitivi ; et similiter contemplatio spiritualis pulchritudinis vel bonitatis est principium amoris spiritualis. Sic igitur cognitio est causa amoris ea ratione qua et bonum, quod non potest amari nisi cognitum. Similitudo. Ex hoc enim quod aliqui duo sunt similes quasi habentes unam formam, sunt quodammodo unum in forma illa ; sicut duo homines sunt unum in specie humani­ tatis et duo albi in albedine : et ideo affectus unius tendit in alterum sicut in unum sibi, et vult ei bonum sicut et sibi. In quo consistit amor amicitiæ seu benevolentiœ. — Accidit tamen quandoque ut similitudo sit non causa amoris sed principium odii. Quod quidem accidit quoties ex eo quod aliquis est sibi similis in participatione formæ,' impe­ diatur ipsemet a consecutione boni quod amat. Hoc in casu apprehenditur similis ut impedimentum boni quod amatur, et sic est odiosus. — Hinc intelliges vulgata illa adagia : 1’” Simile amat (amore benevolentia) sibi simile ; — 2'” Figulus figulum odit. — I-II, Qu. XXVII, Artic. I et scqq. Effectus amoris sex numerari possunt : Unio, mutua inluesio, éxtasis, Zelus, lœsio amantis, causa amanti agendi quæcumque agit. Unio. Duplex est unio : secundum rem seu effective, ut cum amatum præsentialiter adest amanti; — secundum af­ fectum, quatenus amor sequitur apprehensionem rei amata1. — Porro amor facit effective unionem realem amantis cum amato, quia movet ad desiderandam et quaerendam pr®- 330 rSYCnOLOGIA. LIB. v. cap. I. de appetito sensitivo. sentiam amati quasi sibi convenientis et ad se pertinentis ; et hoc sive amatum ametur amore amicitiæ sive amore con­ cupiscentiis. — Unionem vero secundum affectum amor facit formahter, quatenus nempe ipse amor est talis unio vel nexus. Unde S. Augustinus : « Quid est ergo, inquit, amor, nisi quædam vita duo aliqua copulans, vel copulare appetens, amantem scilicet, et quod amatur? » — De Trinitate, Lib. VIII. Cap. X. Mutua inhæsio, et hoc tripliciter, secundum vim apprehen­ sivam, secundum vim appetitivam, secundum redamationem. — Secundum vim apprehensivam amatum est in amante quatenus in apprehensione amantis immoratur, secundum illud Pauli ad Philippenses I, v. 7 : Eo quod habeam vos in corde ; et insuper amans est in amato, quatenus amans non est contentus superficiali apprehensione amati, sed nititur singula, quæ ad amatum pertinent, intrinsecus disquirere, et sic ad interiora ejus ingreditur. — Secundum vim appelitivam amatum est in amante per complacentiam amantis in ejus affectu, ut vel delectetur in eo aut in ejus bonis per præsentiam, vel in absentia in ipsum tendat desiderio per amorem concupiscentiae, vel in bona quæ vult amato per amorem amicitiæ. Sed et amans est in amato amore concu­ piscente, quatenus quærit habere perfecte amatum ad inti­ ma illius perveniendo ; vel amore amicitiæ, quatenus amans videtur esse in amato quasi idem factus amato. Et propter hoc, proprium est amicorum eadem velle, et in eodem tris­ tari et gaudere. — Per redamationem habetur mutua adhæsio in solo amore amicitiæ, inquantum mutuo se amant amici, et sibi invicem bona volunt et operantur. Extasis. Extasim pati dicitur aliquis cum extra se ponitur, vel secundum vim apprehensivam vel secundum vim appelitivam. — Secundum vim apprehensivam, quando vel elevatur ad sublimiorem cognitionem supra propriæ naturæ vires, vel deprimitur ad inferiora, ut cum aliquis in furiam vel dementiam cadit. — Secundum vim appetitivam, quando ap­ petitus alicujus in alterum fertur, exiens quodammodo extra seipsum. — Amor facit extasim secundum apprehensionem dispositive, quia facit meditari intense de amato ; intensa tutem meditatio unius abstrahit ab aliis. — Directe autem amor amicitiæ facit extasim secundum vim appetitivam : nam affectus amantis simpliciter exit extra se, ex eo quod vult amico bonum et operatur bonum, quasi gerens curam ART. IV. BE PASSIONIBUS CONCUPISCIBILIS IN SPECIE. 331 ct providentiam ipsius propter ipsum amicum. — Amor concupiscentia proprie non causal extasim, quia amans ama­ tum non amat nisi quia est sibi utile ; unde simpliciter non exit amans extra se, sed ejus affectio in Cne intra ipsum concluditur. Zelus. Etenim amor amicitiæ quærit bonum amici : unde quando est intensus facit hominem moveri contra omne illud quod repugnat bono amici : in quo zelus consistit. — Amor vero concupiscentiœ causal non verum zelum, sed zelum in­ vidia, quatenus qui intense hoc amore aliquid amat, move­ tur contra omne illud quod repugnat consecutioni, vel quietæ fruitioni illius quod amatur. Lœsio amantis non quidem ex parte veri boni amati, a quo amans perficitur, non læditur, sed ex parte falsi boni hoc est mali. Unde homo maxime perficitur et melioratur per amorem Dei; læditur autem et deterioratur per amorem pec­ cati. — Quæ omnia respiciunt amorem quoad suum formale, quod est unio : nam quoad suum materiale, in passione amo­ ris, quod est corporalis immutatio, accidit quod amor sit læsivus propter excessum immutationis, sicut accidit in sensu, et in omni actu virtutis animæ qui exercetur per aliquam immutationem organi corporalis. — Insuper amori formaliler accepto quatuor effectus tribuuntur, qui secundum materiale amoris habent aliquam transmutationem ex parte corporis, nempe liquefactio, seu quædam mollificatio cordis, qua exhibet se cor habile, ut amatum in ipsum subintret; — delectatio seu fruitio boni amati ; — tristitia de absentia amati; —fervor seu intensum desiderium consequendi ama­ tum. Causa amanti agendi quacumque agit. Et revera, omne agens agit propter aliquem finem. Finis autem est bonum desideratum et amatum unicuique. Unde manifestum est, quod omne agens, quodeumque sit, agit quæcumque agit ex aliquo amore. — Ibid. Qu. XXVIII, Artic. I et seqq. III. Odium amori contrarium est. Sed amor est quædam coaptatio seu proportio amantis ad rem amatam ut appre­ hensam; igitur odium definiri potest : dissonantia quædam appetitus ad id quod apprehenditur ut repugnans et noci­ vum. Sicut autem omne conveniens inquantum hujusmodi habet rationem boni ; ita omne repugnans inquantum hujus­ modi habet rationem mali. Et ideo sicut bonum est objectum amoris, ita malum ut tale apprehensum est objectum odii. 332 PSTCBOLOGIA. LIB. V. CAP. I. DE APPETITO SENSITIVO. Causa odii est amor. Nam amor consistit in quadam cor.venientia amantis ad amatum; odium vero consistit in qua­ dam repugnantia vel dissonantia, ut dictum est. Oporb t autem in quolibet prius considerare quid ei conveniat quam quid ei repugnet. Per hoc enim aliquid est repugnans alteri, quia est corruptivum vel impeditivum ejus quod est conve­ niens ; unde necesse est quod amor sit prior odio ; et quo i nihil odio habeatur, nisi per hoc quod contrariatur conve­ nienti quod amatur. Et secundum hoc, omne odium ex amore causatur. — Ex his infertur quod amor per se fortior est odio; attamen ex suo materiali, nempe ratione sensibilis immutationis sensus, odium est fortius amore quia magis sentitur. — Generatim vero odium proportionatur intensitati amoris a quo producitur. — I-II, Qu. XXIX. Effectus odii considerandi sunt per oppositionem ad effec­ tus amoris. IV. Desiderium et fuga. Amor in rem absentem amatam causât desiderium ipsam consequendi ; et odium in rem apprehensam absentem causât fugam, seu motum ad ipsam evitandam. — Unde nihil addendum de duobus istis motibus appetitus post dicta de amore et de odio. V. Gaudium. Amor in bonum præsens dicitur delectatio : sicut enim appetitus desiderat bonum non habitum, ita postea delectatur in habito. — Delectatio autem magis late patet quam gaudium : nam delectatio est etiam de his omnibus quæ aniinal concupiscit secundum naturam ; sed gaudium est delectatio de his solummodo quæ concupiscimus secun­ dum rationem. Unde delectatio est etiam in brutis animan­ tibus, sed gaudium est solummodo in substantiis ratione præditis ; et præterea de omnibus, de quibus est delectatio, potest esse gaudium in habentibus rationem, quamvis non semper de omnibus sit gaudium : nam omne quod concupis­ cimus secundum naturam, possumus etiam cum delectatione rationis concupiscere, sed non e converso. — Porro ad de­ lectationem seu gaudium tria requiruntur, scilicet bonum delectans, consecutio boni convenientis et cognitio hujusmodi adeptionis. — I-II, Qu. XXXI, Artic. I et III, et Qu. XXXII. Artic. II. Causæ delectationis septem numerantur : operatio, spes et memoria, tristitia, actiones aliorum, alteri benefacere, si­ militudo, admiratio. Operatio. Ad delectationem enim duo requiruntur, ut dic- ART. IV. DE PASSIONIBUS CONCUPISCIBILIS IN SPECIE. 333 tum est, consecutio convenientis boni, et cognitio hujusmodi adeptionis. Utrumque autem horum in quadam operatione consistit. Nam actualis cognitio operatio est quædam; simi­ liter bonum conveniens adipiscimur aliqua operatione. Ipsa etiam operatio propria est quoddam bonum conveniens. Unde oporlet quod omnis delectatio aliquam operationem consequatur. Spes et memoria. Conjunctio enim boni amati potest esse in sola apprehensione per memoriam boni possessi et præteriti, et hæc apprehensio est quædam conjunctio amantis cum re amata quasi non esset præterita sed præsens ; et inde delectatio quædam rei ut præsentis : vel simul cum ap­ prehensione est in amante persuasio facultatis adipiscendi bonum amatum et sic in amante est per spem delectatio quædam rei amatæ futuræ quasi esset præsens. Tristitia, sive hæc sit in actu, sive sit in memoria. Tristi­ tia quidem in actu existons est causa delectationis, inquan­ tum facit memoriam rei dilectæ, de cujus absentia aliquis tristatur et tamen de ejus sola apprehensione delectatur. — Tristitia autem in memoria est causa delectationis propter subsequentem evasionem : nam carere malo accipitur in ra­ tione boni. Unde secundum quod homo apprehendit se eva­ sisse ab aliquibus tristibus et dolorosis, accrescit ei gaudii materia. Actiones aliorum, quatenus per ipsas aut consequimur ali­ quod bonum; — aut efficitur in nobis aliqua cognitio ani aliqua æstimatio proprii boni, ut cum homines laudantur vel honorantur ab aliis; — aut denique quia si operationes amici sint bonæ, delectamur in ipsis quasi de bono proprio : si vero operationes sint inimici et malæ, delectant quatenus apprehenduntur ut mala ipsius. Benefacere alteri. Delectat enim bonum in allero constitu­ tum ex nostra causa, praecipue in amico; — deinde in ordine ad finem, quem consequi homo sperat ex beneficio : spes autem est causa delectationis, ut dictum est; — per com­ parationem ad triplex principium benefaciendi, nempe ex abundantia, ex habitu, ex amicitia. Similitudo. Etenim similitudo est causa amoris, et amor est causa delectationis, ut patet ex supra dictis. Admiratio. Est enim admiratio desiderium quoddam scieildi, quod in homine contingit ex hoc quod videt effectum Cl ignorat causam, vel ex hoc quod causa talis effectus excedit 334 PSYCUOLOGIA. LIB. V. CAP. I. OK APPETITU SENSITIVO. cognitionem aut facultatem ipsius. Et ideo admiratio est causa delectationis iuquantum habet adjunctam spem cons quendi cognitionem ejus quod scire desiderat. Et propter ho omnia admirabilia sunt deiectabilia, sicut quæ sunt rara, et omnes repræsentationes rerum, etiam quæ in se non sunt delectabiles. Gaudet enim anima in collatione unius ad alte­ rum, quia conferre unum alteri est proprius et connatural^ actus rationis : et propter hoc etiam liberari a magnis peri­ culis magis est delectabile, quia est admirabile. — MI, Qu. XXXII, Artic. I et seqq. — S. Thomas inter causas de­ lectationis adjungit etiam motum, seu variationem, seu alter­ nationem, sed respectu rei mutabilis, non autem respectu re­ rum immutabilium, ut contingit in beatis respectu Dei. Effectus gaudii seu delectationis sunt, dilatare, causare sui sitim vel desiderium, impedire quandoque usum rationis, perficere operationem. Dilatare, quod quidem proprie de corporibus dicitur, et in affectionibus animæ solummodo metaphorice. — Ex parte enim apprehensionis, qua homo apprehendit conjunctionem alicujus boni convenientis, apprehendit se perfectionem quam­ dam adeptum, quæ est spiritualis magnitudo : et secundum hoc animus hominis dicitur per delectationem magnificari seu dilatari. — Ex parte autem appetitivæ virtutis, assentit homo rei delectabili et in ea quiescit, quodammodo se præbens ei ad eam interius capiendam ; et sic dilatatur affectus hominis per delectationem quasi se tradens ad continendum interius rem delectantem. Causare sui sitim vel desiderium. Et quidem si delectatio est in actu respectu rei possessa), per se non habetur sitis vel desiderium, nisi res ipsa non ex toto sed ex parte possi­ deatur. — In memoria vero si delectatio consideretur, causal sui sitim vel desiderium, quando homo redit ad illam dispo­ sitionem, in qua erat sibi delectabile quod præteriit; si vero immutatus sit ab illa dispositione, memoria delectatio­ nis non causât in eo delectationem sed fastidium, sicut pleno existenti memoria cibi. Impedire usum rationis non quidem in delectabilibus quæ sunt propria rationis, ut contemplatio, meditatio veritatis et aliæ hujusmodi delectationes rationis : hæc enim omnia non solum non impediunt, sed maxime ipsum rationis usum perficiunt; sed in delectabilibus quæ sensum respiciunt. Im­ primis enim hujusmodi delectationes si sint intensæ men- ART. IV. DE PASSIONIBUS CONCUPISCIBILIS IN SPECIE. 335 tem distrahunt, imo quandoque ipsius mentis impediunt usum, ex eo quod cum intentio fortiter inhæserit alicui rei, debilitatur circa alias res, vel totaliter ab cis revocatur. Se­ cundo quia sæpe sunt rationi contrariæ. Tertio denique se­ cundum quamdam ligationem, inquantum scilicet ad de­ lectationem corporalem sequitur quædam transmutatio corporalis, major etiam quam in aliis passionibus, quanto vehementius afficitur appetitus ad rem præsentem quam ad rem absentem. Hujusmodi autem corporales perturbationes impediunt usum rationis, sicut patet in vinolentis, qui ha­ bent usum rationis ligatum vel impeditum. Perficere operationem. Quamvis enim operatio ipsa causct efficienter delectationem, tamen delectatio perficit opera­ tionem hoc sensu quod, quanto magis homo delectatur in actione, tanto intensius et diligentius attendit ad ipsam. — I-1I. Qu. XXXIII, Artic. I et seqq. VI. Tristitia. Tristitia est quædam species doloris, eo modo quo gaudium diximus esse speciem delectationis. Dolor est passio animæ sequens ad malum apprehensum per sensus externos ; tristitia causatur ex malo apprehenso per sensus internos vel per intellectum. — I-II, Qu. XXXV, Artic. II. Causæ tristitiæ vel doloris quatuor præcipue sunt, ma­ lum prœsens, concupiscentia, appetitus unitatis, potestas cui resisti non potest. Malumprœsens. Nam tristitia delectationi opponitur. Sicut autem delectatio principaliter causatur ex bono præsente, ita et tristitia vel dolor præcipue est a malo præsente. Concupiscentia. Omne enim quod impedit motum ne per­ veniat ad terminum, est contrarium motui; illud autem quod est contrarium motui appetitus est contristans, et per consequens concupiscentia fit causa tristitiæ, inquantum de retardatione boni concupiti, vel totali ablatione tristamur. — Universalis autem causa doloris concupiscentia esse non po­ test, quia magis dolemus de subtractione bonorum præsenlium, in quibus jam delectamur, quam futurorum, quæ concupiscimus. Appetitus unitatis eo modo quo dictum est de concupis­ centia : unumquodque enim naturaliter appetit unitatem sicut et bonitatem (quæ consistit in quidam rei unitate). Et propter hoc sicut amor vel appetitus boni est causa doloris, ita etiam amor vel appetitus unitatis. 336 PSYCIIOLOGIA. LIB. V. CAP. I. DE APPETITO SENSITIVO. Potestas cui resisti non potest. Causa enim tristitia: vel do­ loris est malum conjunctum per modum objecti. Id erg. quod est causa talis conjunctionis est causa doloris vel tris­ titiae. Manifestum est autem hoc esse contra inclinationem appetitus, ut malo præsentialiter inhæreat : quod autem es: contra inclinationem alicujus, nunquam advenit ei nisi per actionem alicujus fortioris. Et ideo potestas cui resisti non potest est causa doloris. — Attamen si potestas talis sit, u: per ipsam mutetur inclinatio appetitus, hoc in casu appe­ titus non resisteret sed cederet consentiendo ; proindeque sequeretur non dolor, sed delectatio. — I-II, Qu. XXXVI. Effectus tristitiæ seu doloris sunt quatuor : auferre vel minuere facultatem addiscendi, aggravare animum, debilitare operationem, nocere corpori. Minuere facultatem addiscendi es. eo quod malum præsens, causa tristitiæ, aut totam attentionem animi ad se trahit, aut magnam partem ipsius : unde non compatitur secum aliquid aliud quod magnam attentionem requirat, ut est stu­ dium. — In hoc tamen attenditur diversitas secundum di­ versitatem amoris quem homo habet ad discendum vel con­ siderandum : quia quanto major hujusmodi amor fuerit, tanto magis retinet intentionem animi, ne omnino feraturad dolorem. Aggravalw animi. Ex hoc enim ipso quod malum præsens causans tristitiam contrariatur voluntati, aggravat animum, eum impediendo ne fruatur eo quod vult. Multo autem major est ista aggravatio, ubi nulla spes adsit evadendi ; hoc enim in casu simpliciter impeditur etiam interior motus animi angustiati, ut neque hac neque illae divertere valeat ; et quandoque etiam impeditur exterior motus corporis, ita quod remaneat homo stupidus in seipso. Debilitatio operationis respectu ejus quod tristitiam causal. Unde illud quod cum tristitia facimus, non ita bene facimus sicut illud quod facimus cum delectatione. — Quatenus vero animus conatur expellere malum (ubi est spes expellendi), tristitia auget operationem. Nocumentum corporis. Contrariatur enim homo in sua na­ turali inclinatione per tristitiam, ita ut cerebrum et cor, unde sanitas in corpore maxime conservatur, vehementer afficiantur. Unde dicitur Proverb. XVII : Spiritus tristis exsiccat ossa: et Eccli.XXXVIU : Ai tristitia festinat mors. — 1 II, Qu. XXXVII. ART. V. DE PASSIONIBUS 1RASCIB1L1S IN SPECIE. 337 Hkmkdia tristitia sunt delectatio, fletus, compassio amico­ rum, contemplatio veritatis, somnus. Delectatio. Etenim gaudium et tristitia opponuntur ; et ideo per gaudium ex quocumque procedat tristitia tempe­ ratur. Fletus. — 1° Quidem quia omne nocivum interiusclausum magis affligit, quia magis multiplicatur intentio animæ circa ipsum; sed quando ad exteriora diffunditur, tunc animæ in­ tentio ad exteriora quodammodo disgregatur. Et propler hoc quando homines qui sunt in tristitiis exterius suam tristi­ tiam manifestant vel fletu aut gemitu, vel etiam verbo, mi­ tigatur tristitia. — 2° Quia semper operatio conveniens homini secundum suam dispositionem in qua est, sibi est delectabilis; fletus autem, gemitus et similia sunt quædam operationes convenientes tristato vel dolenti ; et ideo ei delec­ tabiles. Delectatio autem minuit tristitiam. Compassio amicorum, quia per hoc quod amici contristan­ tur tristitiam patienti, iste percipit se ab eis amari, quod est delectabile, et ideo tristitiam mitigans. Contemplatio veritatis et maxime Dei. Hæc enim causai maxime delectationem, quæ mitigat tristitiam. Et ideo homi­ nes ex contemplatione divina et fiituræ beatitudinis in tribu­ lationibus gaudent ut in Sanctis apparet. Somnus et alia hujusmodi remedia corporalia, per quæ medelur corporis infirmitatibus, quas ex tristitia provenire diximus. - I-II, Qu. XXXVIII. A1UTCULUS QUINTUS (46) De passionibus irascibilis in specie. I. Spes. Ad objectum spei quatuor conditiones requiruntur. — Primo quidem quod sil bonum : non enim, proprie lo­ quendo, est spes nisi de bono ; et per hoc differt spes a ti­ more, qui est de malo. — Secundo, ut sit futurum : non enim spes est de prœsenti jam habito ; et per hoc differt spes a gaudio, quod est de bono praesenti jam habito. — Tertio requiriturquod sil aliquid arduum cum difficultateadipiscibile : non enim aliquis dicitur sperare minimum quod statim est in sua potestate ut habeat; et per hoc differt spes a desiZifiL-iiA. Summa philosophica. — T. U. Ii 338 I’SyCUOLOGlA. LIU. V. CAT. I. DE APPETITI) SENSITIVO. derio vel cupiditate, quæ est de bono futuro absoluto. — Quarto quod illud arduum sit possibile adipisci : non enim aliquis sperat id quod omnino adipisci non potest ; et secun­ dum hoc differt spes a desperatione. —1-11. Qu, XL, Artic. I. Gausæ spei. Objectum spei, ut diximus, est bonum futu­ rum arduum possibile. Potest ergo aliquid esse causa spei, vel quia facit homini aliquid esse possibile, vel quia facit eum existimare aliquid esse possibile. — Primo modo est causa spei omne illud quod auget potestatem hominis, sicut divitiæ, fortitudo, et intercetera etiam experientia : nam per experientiam homo acquirit facultatem aliquid de facili faciendi. — Alio modo est causa spei omne illud, quod facit alicui existimationem quod aliquid sit sibi possibile ; et hoc modo doctrina et persuasio quœlibct potest esse causa spei. Inter autem causas spei ponitur juventus. Juvenes enim multum habent de futuro et parum de praeterito •, et ideo quia memoria est de præterito et spes de futuro, parum habent de memoria, sed multum vivunt in spe. Adde quod quia juvenes non adhuc sunt passi repulsam nec experti impedimenta in suis conatibus, de facili reputant aliquid sibi possibile propter inexperientiam impedimentorum et defectuum. — lb. Artic. V et VI. Effectus spei. Spes, inquantum respicit bonum speratum, cx amore causatur; sed inquantum respicit illum per quem iit aliquid nobis possibile, causât amorem : ex hoc enim quod per aliquem speramus nobis posse provenire bona, movemur in ipsum sicut in bonum nostrum; et sic incipi­ mus ipsum amare. — Insuper spes adjuvat operationem, eam intensiorem faciendo, duplici ex capite. Primo quidem ex ratione sui objecti, quod est bonum arduum possibile; existimatio autem ardui excitat attentionem. — Secundo ex ratione sui effectus, quia nempe causât delectationem, et de­ lectatio, ut in articulo præcedenti dictum est, adjuvat opera­ tionem. — Ib. Artic. VII et VIII. II. Desperatio contrariatur spei sicut recessus accessui, quia nempe sicut spes considerat objectum arduum cum possi­ bilitate illud consequendi, et consequenter per spem acce­ ditur ad illud; ita desperatio considerat objectum cum im­ possibilitate obtinendi ipsum, quasi nempe habens ratio­ nem repulsivi: consequenter per desperationem receditur ab objecto. HI. Timor. Objectum timoris 'est malum futurum appre- ABT. V. DE PASSIONIBUS IIIASCIBILIS IN SPECIE. 339 hensum ut difficile, cui resisti non potest. — Sex species timoris assignantur : segnities respectu laboris gravantis naturam, cum scilicet aliquis refugit operari propter timo­ rem excedentis laboris; — erubescentia respectu turpitudinis actus committendi ; — verecundia respectu turpitudinis actus commissi. — Hujusmodi tres species timoris, ut patet, respiciunt malum prout est in operatione. Deinde admi­ ratio, quæ est timor proveniens ex magnitudine mali ap­ prehensi, cujus exitum homo considerare non sufficit ; — stupor, qui causatur ex insolita imaginatione, qua nempe aliquod malum inconsuetum nostræ considerationi offertur; — agonia, quæ est timor proveniens ex ratione improvisionis mali, quia scilicet provideri non potest, sicut fu­ tura infortunia. — I-II, Qu. XLI, Artic. IV, et Qu. XLII, Artic. I. Causæ timoris sunt amor et defectus. — Amor quidem : nam ex hoc quod aliquis amat aliquod bonum, sequitur quod privativum talis boni sit ei malum, et per consequens quod timeat ipsum tanquam malum. Timetur etiam conse­ quenter causa quæ potest malum inferre, et cui resisti non potest. — Defectus : nam ex aliquo defectu virtutis contingit quod non possit aliquis de facili repellere imminens malum, quod apprehendit ut sibi inferendum. — I-II, Qu. XLIII. Effectus timoris sunt contractio, consiliatio, tremor, opera lionis impedimentum. Contractio. Ex debilitate enim virtutis timorem provenire diximus. Virtus autem quanto est debilior, tanto ad pauciora se potest extendere ; et ideo ex ipsa imaginatione quæ causât timorem, sequitur quædam contractio in appetitu. Sicut etiam videmus in morientibus, quod natura retrahitur ad interiora propter debilitatem virtutis; et videmus etiam in civitatibus quod quando cives timent, retrahunt se ab exte­ rioribus et recurrunt, quantum possunt, ad interiora. Et secundum similitudinem hujus contractionis, quæ pertinet ad appetitum animalem, sequitur etiam in timore ex parte torporis contractio caloris et spirituum ad interiora. Consiliatio,non quatenus timorfaciatnosbeneconsiliativos (ex hac enim parte timor, sicut et ceteræ passiones, imagi­ nationem exaltat, et prudentiam intellectivam minuit), sed quia timendo malum magnum consilia petimus : consiliamur de magnis (inquit Aristoteles III Ethicorum) in quibus quasi 'nobis ipsis discredimus. 340 PSYCHOLOGIA. LIB. V. CAP. I. DE APPETITU SENSITIVO. Tremor. Fit enim in timore quædam contractio virtutis exterioris continentis membra ad interiora, ut dictum est; et inde tremor membrorum exteriorum, et etiam cordis ex virtute contracta in imaginatione. Unde timentes tremunt in voce propter vicinitatem vocalis arteriæ ad cor : tremit autem labium inferius et tota inferior mandibula propter continua­ tionem ad cor; unde et strepitus dentium sequitur. Et eadem ratione brachia et manus tremunt; vel etiam quia hujusmodi membra sunt magis mobilia, propter quod et genua tremunt timentibus, secundum illud Isaiæ XXXV, v. 3 : Confortate manus dissolutas, et genua trementia (debilia) roborate. Impedii operationem ex effectibus quos, ut diximus, pro­ ducit in corpore. Imo si timor tantum increscat, quod ratio­ nem perturbet, impedit operationem etiam ex parte animæ. - I-II, Qu. XLIV. IV. Audacia. Timori contraria est audacia; sicut enim timor refugit nocumentum futurum propter ejus victoriam super ipsum timentem : sic audacia aggreditur periculum immi­ nens propter victoriam sui supra ipsum periculum. Audacia sequitur spem : ex hoc enim quod aliquis sperat superare terribile imminens periculum, audacter insequitur ipsum. — Et hinc est quod causæ spei sunt etiam causæ audaciæ. — I-II, Qu. XLV, Artic. I et II. V. Ira. Prima radix omnium passionum est amor, quia amor est in omnibus passionibus, sicut genus in speciebus ; ira autem dicitur passio generalis, quia ex concursu mul­ tarum passionum causatur ; non enim insurgit motus iræ, nisi propter aliquam tristitiam illatam, et nisi adsit deside­ rium et spes ulciscendi. — Tres species iræ distinguuntur secundum ea quæ dant iræ aliquod augmentum : nempe fel, ex parte scilicet facultatis seu passionis quæ cito accenditur; — mania ex parte tristitiae causantis iram, quæ tristitia diu in memoria manet ; — furor ex parte ejus quod iratus ap­ petit, scilicet vindicte, quatenus iratus non quiescit donec puniat.— Hujusmodi tamen omnia non semper simul in­ veniuntur in irato : unde Aristoteles in IV Elhicomm quos­ dam irascentium vocat acutos, quia cito irascuntur; quos­ dam amaros, quia diu retinent iram ; quosdam difficiles, quia nunquam requiescunt donec puniant. — I-II, Qu. XLVJ, Artic. I et VIII. Causæ iræ sunt præcipue parvipensio vel despectio, excel­ lentia irasccnlis, humilitas despicientis. ABT. V. DE PASSIONIBOS IBASCIBILTS IN SPECIE. 341 Parvipensio vel despectio. Nam ira appetit nocumentum al­ terius inquantum habet rationem justi vindicativi; et ideo intantum quærit vindictam, inquantum videtur esse justa. Justa autem vindicta non iit nisi de eo quod est injuste fac­ tum; et ideo provocativum ad iram semper est aliquid sub ratione injusti. Contingit autem tripliciter nocumentum ali­ cui inferri scilicet ex ignorantia, ex passione et ex electione. Tunc vero aliquis maxime injustum facit, quando ex elec­ tione, vel industria, vel ex certa malitia nocumentum infert. Et ideo maxime irascimur contra illos, quos putamus ex in­ dustria nobis nocuisse; minus contra illum qui ex passione; multo minus contra illum qui ex ignorantia nocet. Qui au­ tem ex industria nocent, ex contemptu peccare videntur. — Deinde parvipensio excellentiœ hominis opponitur. Ex omni­ bus autem bonis nostris aliquam excellentiam quærimus; et ideo quodcumque nocumentum nobis inferatur, inquanlum excellentiæ derogat, pertinere videtur ad parvipensio­ nem, et iram provocat. Excellentia irascentis. Ut enim dictum est, injusta parvi­ pensio est motivum iræ. Constat autem quod quanto aliquis est excellentior, injustius pervipenditur in quo excellit; et ideo illi, qui sunt in aliqua excellentia, maxime irascuntur si parvipendantur; puta, si dives parvipenditur in pecunia, et rhetor in loquendo, et sic de aliis. — Attamen ex parte dispositionis motivum iræ est defectus, quatenus nempe homines defectibus subjacentes facilius læduntur, et ideo irascuntur. Et ista est causa quare homines qui sunt infirmi vel in aliis defectibus facilius irascuntur, quia facilius con­ tristantur. Humilitas seu vilitas despicientis seu lœdenlis. Patet ex dictis. Indigna enim despectio est maxime provocativa iræ. Sicut autem quanto aliquis est major, tanto indignius des­ picitur; ita quanto aliquis est minor, tanto indignius des­ picit. Et ideo nobiles irascuntur si despiciantur a rusticis, vel sapientes ab insipientibus, vel domini a servis. — I-II, Qu. xLvn. Effectos ibæ sunt delectatio, fervor in corde, rationis impe­ dimentum, taciturnitas. Delectatio : quia iratus multum in animo suo cogitat de vindicta, quam sperat, et ex hoc delectatur. Fervor in corde : ex ira enim appetitus potissime tendit ad repellendam injuriam propter appetitum vindictæ, et ex hoc 342 PSYCnOLOGIA. LID. V. CAP. I. DE APPETITU SENSITIVO, sequitur magna vehementia et impetuositas in motu iræ : cujus impetuositatis signa apparent etiam in exterioribus membris. Unde S. Gregorius in V Moralium (Cap. XLV, n. 79. Ed. Maur.) dicit : « Iræ suæ stimulis accensum cor palpi­ tat, corpus tremit, lingua se præpedit, facies ignescit, exa­ sperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti. Or,quidem clamorem format, sed sensus quod loquatur igno­ rat. » Cf. Senec. De ira, lib. I, Cap. I. Impedii usum rationis. Quamvis enim ira possit esse cum ratione, tamen conturbat sensus, ut dictum est : qui cum sint adjumenta rationis, ratio turbatur et impeditur ab ira. Taciturnitas ex eo quod ira sensus perturbat, ut supra dic­ tum est. — I-II, Qu. XLVIII. Hæc, quæ vix delibavi circa passiones, legenda sunt in S. Thoma, in locis citatis. ABTICULUS SEXTUS (47) De ordine quem appetitus sensitivus in homine habet ad rationem. I. Prænotamen. Quamvis facultates sensitivæ, quarum sunt passiones, et facultates intellectivæ radicentur in nobis in una essentia animæ rationalis (22, II), quæ tota adest om­ nibus suis facultatibus (32, X) ; tamen facultates sensitivæ ab intellectivis specifice distinguuntur, ita ut distinctum habeant subjectum immediatum (22, II et seq. ). Unde quæritur, utrum sensitivus appetitus in suo exercitio indepen­ deos sit a ratione nostra, vel ei contra subjiciatur. II. Appetitus sensitivus in homine rationi aliquo modo sub­ jicitur. Hæc propositio evidenter probatur ex analogia exte­ riorum membrorum et ex conscientia. — Ex analogia : propinquior enim est appetitus sensitivus ipsi rationi, quam membra exteriora : sed membra exteriora rationi aliquo modo subjiciuntur, a qua ordinantnr et diriguntur ; ergo et appetitus sensitivus aliquo modo rationi subjicitur. — P. I-II, Qu. XXIV, Artic. I. — Ex conscientia : nam hoc quili­ bet experiri potest, et experitur quotidie in seipso, quod ra­ tio ex consideratione alicujus veritatis, praesertim religiosæ ART. VI, DR ORUINBQUEM APPETITUS SENSITIVUS IN HOMINE, ETC. 343 et christianæ, mitigat iram aut timorem, aut aliquid hujus­ modi, vel etiam instigat. Quod quidem facium locum habere non posset, nisi aliquo modo appetitus sensitivus in nobis rationi subjiceretur. —P. I, Qu. LXXXI, Artic. III. III. Appetitus sensitivus subjacet etiam libero imperio voluntatis. — Nota imprimis' actiones tribui alicui virtuti dupliciter. Uno modo quia ab ipsa immediate ponuntur; sic tribuitur velle voluntati, imaginari phantasiæ, videre visui, intelligere intellectui : et hæ actiones dicuntur elicitœ ab illa facultate a qua ponuntur. Alio modo tribuuntur alicui virtuti actiones non quia eliciuntur, sed quia imperantur ab ipsa et sub ejus imperio eliciuntur ab alia. Hoc enim in casu actio­ nes eliciuntur quidem ab una facultate, sed quatenus isla ab alia facultate movetur et applicatur ad agendum ; et ideo hæ secundæ actiones sunt actiones imperatœ a facultate mo­ vente, elicitœ vero a facultate quæ movetur ; sicut scribere est actio elicita a manu, sed imperata a mea voluntate. — Sensus ergo hujus propositionis, sicut et præcedentis, est quod appetitus sensitivus subjicitur voluntati, ita ut possit moveri et applicari a voluntate ipsa, et consequenter actio, nes elicitœ ab appetitu sensitivo esse possunt actiones impe­ ratœ a voluntate. — Explicata sic propositio probatur eisdem rationibus quibus probata est præcedens. Sed præterea : Ba­ tió quid sit agendum vel omittendum dictat, nempe impe­ rium ejus est præceptivum sen ordinativum ; at imperata rationis execution! mandare est officium voluntatis, cujus, teste conscientia, est movere ad exercitium potentias infe­ riores : ratio enim dictat, e. g., scribendum esse de rebus philosophicis, sed voluntas immediate movet ad excutionem imperii rationis oculos et manus. Sicut ergo ratio ap­ petitum sensitivum moderatur quoad ordinem et imperium : ita voluntas quoad exercitium actionum. Præclare S. Tho­ mas P. I, Qu. LXXXI, Artic. Ill : < Voluntati etiam subjacet appetitus sensitivus quantum ad exeeutionem, quæ fit per vim motivam. In aliis enim animalibus, statiin ad appeti­ tum concupiscibilis et irascibilis sequitur motus ; sicut ovis timens lupum statim fugit, quia non est in eis superior ap­ petitus qui repugnet. Sed homo non statim movetur secun­ dum appetitum irascibilem et concupiscibilem, sed expectatur imperium voluntatis, quæ est appetitus superior. In omnibus enim potentiis molivis ordinatis, secundum mo­ vens non movet, nisi virtute primi moventis. Unde appetitus 344 psYcnoLOGiA. lib. v. cap. r. de appetitu sensitivo. inferior non sufficit movere, nisi appetitus superior consen­ tiat. » VI. Nota. Natura subjectionis appetitus sensitivi ratior., et voluntati in homine. Quærens S. Thomas naturam sub­ jectionis prædictæ, hæc, Qu. et Artic, cit. ad 2, sapienter scribit : « Sicut Philosophus dicit in 1 Politicorum, est quidem in animali contemplari et despoticum principatum et poli licum. Animaquidcmcorpori dominatur despótico principatu, intellectus autem appetitui, politico et regali. Dicitur enim despóticas principatus, quo aliquis principatur servis {man­ cipiis), qui non habent facultatem in aliquo resistendi im­ perio præcipientis, quia nihil sui habent. Principatus autem politicus et regalis dicitur, quo aliquis principatur liberis, qui, etsi subdantur regimini præsidentis, tamen habent ali­ quid proprium, ex quo possunt reniti præcipientis imperio. Sic igitur anima dominatur corpori despótico principatu, quia corporis membra in nullo resistere possunt imperio animæ, sed statim ad appetitum animæ movetur manus et pes, et quodlibet membrum, quod natum est moveri volun­ tario motu. Intellectus autem, seu ratio dicitur principari irascibili et concupiscibili politico principatu, quia appetitus sensibilis habet aliquid proprium. Unde potest reniti impe­ rio rationis. Natus est enim moveri appetitus sensitivus non solum ab æstimativa in aliis animalibus, et cogitativain ho­ mine (24, III et IV), quam dirigit universalis ratio, sed etiam ab imaginativa et sensu. Unde experimur irascibilem vel concupiscibilem rationi repugnare, per hoc quod sentimus vel imaginamur aliquod delectabile, quod ratio vetat, vel triste, quod ratio præcipit. Et sic per hoc quod irascibilis et concupiscibilis in aliquo rationi repugnant, non excluditur quin ei obediant. » ABT. I. DE VOLUNTATE ET VIOLENTIA. 345 CAPUT SECUNDUM DE APPETITU INTELLECTIVO SEU DE VOLUNTATE Prologus. Deinde est dicendum de appetitu intellectivo, seu de voluntate, de cujus existentia jam supra locuti sumus (43,1). Porro ut natura voluntatis recte definiatur : 1° quae­ rimus, utrum possit coéxislere cum. violentia; 2° et posito quod non, utrum possit coëxislcre cum aliqua necessitate; 3° et posito quod possit, utrum semper ex necessitate agat, vel contra gaudeat libertate; 4° denique dicemus de ejus ordine ad rationem. ARTICULUS PRIMUS (48) De voluntate et violentia. I. Voluntas. Inclinationem consequentem apprehensionem intellectivam diximus appetitum intellectivum seu volun­ tatem (43, I) ; et quia appetitus generice acceptus est in ob­ jectum apprehensum ut conveniens vel non conveniens subjecto appetenti (42, V) ; hinc appetitus intellectivus est in objectum intellectu apprehensum ut conveniens vel non conveniens homini. Et hoc bene nota, quia est radix moralitatis humanarum actionum. II. Voluntas et violentia coexistere nullatenus possunt, seu, intrinsece repugnat aliquid esse simul voluntarium et vio­ lentum. Etenim voluntarium est quod procedit a principio intrinseco, quod est ipsa voluntas, in objectum apprehen­ sum ut conveniens vel non conveniens homini ; violentia vero definitur, coactio illata a causa extrínseca, passo nor. conferente vim, hoc est contra inclinationem ipsius volunta­ tis. Atqui implicat in terminis quod aliquid sit simul ex in clinatione et contra inclinationem voluntatis, a principio ex trinseco et simul a principio intrinseco. Ergo implicat in terminis quod voluntas coexistât cum violentia, et quod aliquid sit voluntarium simul ct violentum. — P, I. Qu. LXXXII, Artic. I. 346 PSYCHOLOGIA. LIB V. CAP. IT. DRAPl’ETITO INTELL. SEU DE VOLt’N?. III. Corollaria. Hinc inferuntur: Corollarium primum. Ergo voluntati quoad actus elicito(47, III) nulla violentia inferri potest : si enim actus ille pos­ set esse ex violentia, jam non esset ex voluntate. Corollarium alterum. Ergo omnes actiones elicilœ a volun­ tate necessario et essentialiter sunt voluntaria* : non enim, ut dictum est, possunt esse ex violentia. IV. Nota. Solvitur difficultas. Dices : Esto quod volunta:, nulla inferri violentia possit quoad actus elicitos positivos, at pati potest a Deo violentiam quoad actus negativos seu quoad quiescere, seu potest prohiberi quominus agat cum ve­ lit agere. — Respondeo cum Gajetano in P. I, Qu. LXXXII. Artic. I : « quod, cum Deus solus hoc posse dicatur, et nihi] quod facit in creaturis ex omnipotentia sua supra creatam facultatem, sit alicui violentum (quoniam in omnibus est potentia obedientiæ — 0. 8, IV — ad supernaluralia), con­ sequens est quod, si voluntas per divinam potentiam quies­ ceret, non ibi esset violentia. » V. Voluntas pati potest violentiam quoad actus imperatos Quid intelligatur nomine actus imperati jam diximus (47, III). Explicatur propositio, nam probatione non indiget. — Voluntas martyris renuit thus adolere idolis, et nulla causa potens estad impellendam voluntatem ut eliciat actum, ipsa elicere renuente. At carnifices manus ejus, quæ natæ sunt moveri imperio voluntatis, per vim arripiunt, thure im­ plent, prunisque ardentibus superponunt, ita ut ignis ar­ dore solvantur, et thus cadat in ignem. Certe actio ista non est voluntaria, quia contra voluntatem manus aperiuntur, sed tamen est violentia illata potentiis, quarum est elicere actiones sub voluntatis imperio. — Ratio vero hujus facti et similium est, quia hujusmodi potential nedum voluntatis influxui, sed etiam præpotcnti vi causarum externarum sub­ jacere possunt : cum contra actionis propriæ et elicitae vo­ luntas sola causa sit. ART. 1!. Dlï VOLUNTATE ET NECESSITATE 347 ARTICULUS SECUNDUS (49) De voluntate et necessitate. I. Necessarium et necessitatis species. Necessarium dicimus illud quod non potest non esse ; unde in ordine ad volunta­ tem, necessarium illud erit quod voluntas non potest non velle. — Triplex autem distinguitur necessitas, coactionis, suppositionis seu hypothetica, et naturalis. — Necessitas co­ actionis est ipsa violentia quam supra demonstravimus ab­ solute repugnare voluntati. — Necessitas hypothetica est illa quæ consequitur necessario aliquam voluntatis determina­ tionem in qua includitur ; sicut in determinatione voluntaria consequendi finem, simul includitur voluntas eorum medio­ rum sine quibus finis obtineri non potest, et quæ proinde si voluntas recusaret, vellet simul et nollet finem : quod re­ pugnat. — Necessitas denique naturalis (quæ etiam absoluta dicitur) est illa quæ subjecto inest ex principiis essentialibus quibus ipsum constituitur, et consequenter ab ipso est inse­ parabilis. Ita ordo ad cognoscendum est necessitas absoluta vel naturalis consequens naturam cujuslibet potentiæ cognoscitivæ. II. Quæstio prima. In comperto est necessitatem hypo­ theticam coëxistere posse et de facto coëxistere cum volun­ tate ; etenim, ut dictum est supra, voluntas finis est ipsa implicita voluntas mediorum sine quibus finis obtineri nequit; sicut ergo volitio finis est consentanea voluntati, ita est etiam censentanea voluntati necessitas hypothetica volitionis mediorum. Sed quæstio prima movetur : utrum voluntas nostra aliquid velit necessitate absoluta. Ad quam quæstionem respondeo : III. Voluntas humana aliquid vult necessitate absoluta. Hæc propositio ex facto manifesto comprobatur. Nam omnes homines universaliter, constanter, uniformiter appetunt felicitatem, eamque indefessis curis consequi nituntur : es: utique inter homines judiciorum diversitas in determinando concrete objecto hujus felicitatis, at nulla diversitas sed maxima uniformitas in appetitione felicitatis in genere. Hoc est factum quod unicuique nostrum conscientia testa­ tur, et aliorum dicta et gesta manifestant. Sed hæc univer- 348 PSYCHOLOGY. LIB. V. CAP. H. DEAPPKTITU INTELL. SEUDE VOLÜNT. salitas, constantia et uniformitas in hominibus liberis et di­ versa studia sectantibus, nonnisi a necessitate naturali esse potest. Ergo voluntas ultimum finem absoluta necessitate vult. IV. Quæstio altera. Ex solutione præcedentis aliasuboritur quæstio : utrum illa appetitio ultimi finis in genere quam necessariam diximus necessitate absoluta, seu naturali in voluntate, sit revera voluntaria. Sed hæc secunda quæstio vix ac ne vix quidem solutione indiget post dicta; nedum enim ex conscientia nostra et ex aliorum experientia scimus appetitionem ultimi finis in genere esse in nobis a natura seu necessariam, verum etiam maxime conformem volun­ tati, quæ insuper studia omnia sua in hoc confert ut per opera libertatis illi necessario desiderio satisfaciat. Unde sapienter, P. I, Qu. LXXXI, Artic. I, hæc scribit S. Thomas : « Nec necessitas naturalis repugnat voluntati : quinimo necesse est, quod sicut intellectus ex necessitate inhærel primis principiis ; ita voluntas inhæreat ultimo fini qui est beatitude. Finis enim se habet in operativis, sicut principium in speculativis, ut dicitur in II. Physicorum. Oportet enim quod illud, quod naturaliter alicui convenit et immobiliter, sit fundamentum et principium omnium aliorum : quia na­ tura rei est primum in unoquoque, et omnis motus procedit ab aliquo immobili. » Cf. etiam Qq. Dispp. De veritate, Qu. XXII, De voluntate, Artic. V. V. Nota. De duplici voluntate juxta Scholasticos. Scho­ lastici ad evitandas æquivocationes in scientiis ob confusum loquendi modum, distinguebant voluntatem, in voluntatem ut natura est, et in voluntatem ut est voluntas. Prima est voluntas prout est principium appetitionum quæ ex neces­ sitate eliciuntur : de quibus supra; altera est ipsa voluntas prout est principium appetitionum quæ eliciuntur ex elec­ tione : de quibus dicemus in sequenti articulo. Hanc distinc­ tionem illustrat S. Thomas, Qq. Dispp., Qq. cit. De volun­ tate, Artic. V : « Natura et voluntas, inquit, hoc modo ordinata sunt, ut ipsa voluntas quædam natura sit, quia omne quod in rebus invenitur, natura quædam dicitur. Et ideo in voluntate oportet invenire non solum id quod voluntatis est, sed etiam quod naturæ est. Hoc autem est cujuslibct naturæ creatæ, ut a Deo sit ordinata in bonum, naturaliter appetens illud. Unde et voluntati ipsi inest natu­ ralis quidam appetitus sibi convenientis boni; et præter hoc ART. III. DE HUMaNA LIBERTATE. 349 habet appetere aliquid secundum propriam determinationem, non ex necessitate : quod ei competit inquanlum voluntas est. » ARTICULUS TERTIUS (50) De humana libertate. I. Liberi arbitrii notio. Ex hoc liberi arbitrii esse dicimur, quod possumus recipere unum, alio recusato, quod est eli­ gere ; et ideo naturam liberi arbitrii ex electione considerare oportet. Hæc in verbis S. Thomas, P. I, Qu. LXXXIII, Artic. Ill, nixus vocabuli communi acceptione. Et revera non dicimus vegetationem esse liberam plantæ, neque infantium, usu rationis carentium, actiones liberas asserimus, sed liber­ tatem affirmamus quoties dominium propriarum actionum apparet, quo et unum recipiendi et aliud recusandi, hoc est eligendi facultas est. Sistamus in hac vulgari acceptione liberi arbitrii. II. Quæstio. Porro quæstio capitalis hic movetur, a qua, ut omnes probe norunt, pendet tota vita moralis hominum, nempe : utrum voluntas omnia ex necessitate velit, vel contra, liberum arbitrium habeat, quo ex electione propria moveat seipsam ad agendum vel ab agendo desistat. III. Fatalistæ. Fuerunt autem ex antiquis et recentioribus philosophis, et adhuc nostris hisce diebus sunt, qui omnia necessitate evenire asseverarunt et asseverant, non exclusis actionibus voluntatis humanæ. Hi omnes fatalislai dicuntur (0. 53,) et eorum doctrina falalismus. Omnes materialistæ osores sunt nostræ libertatis ; sensistæ in fatalismum logice inclinant; panlheistæ autem verbo quandoque relinquunt, re tamen humanam semper negant libertatem. Fatalistarum patrocinium sæculo elapso suscepit Bayle, scrupulos in me­ dium afferens contra libertatem nostram. Fatalismi etiam insimulatur doctrina leibnilziana de harmonia præstabiiita et occasionalismus Malebranchii (0. 45, I et II ; et supra 14, IV et seqq.) : et dico doctrinas, non Auctores, quos a tanto errore purgatos volo. Sit igitur contra fatalistas conclusio : IV. Homo gaudet libertate arbitrii. Libertas arbitrii in fa­ cultate electiva propriarum actionum consistit, ut supra, 350 PSYCHOLOGIA. Lil). V.CAP. II. DE APPETITU INTKLL.SEU DE VOLl .' :- n.I, dictum est. Atqui sensus naturæ communis, conscient-., natura ipsa intellectus et voluntatis manifestissime probant illam in homine eligendi facultatem. Revera igitur homo gaudet libertate arbitrii. Probatur minor : Sensus naturæcommunis. Etenim, si fatalistas excipias(qui utrum serio loquantur, et consequenter ad propria principia aliorum præsertim actiones dijudicent, dubitari merito po­ test), nemo est qui neget se dominium habere propriarum actionum, ac etiam in eisdem circumstantiis pluries positui: se posse unum præ altero eligere, et cum unum eligerit. potuisse æque eligere contrarium. Hinc etiam explicantur leges, consilia, exhortationes, præmiorum promissiones pænarumque inflictiones : quæ omnia libertatem necessario subaudiunt, qua homo in alterutram partem propria elec­ tione se flectit : non enim lapidibus aut brutis consilia aut exhortationes, aliaque similia dantur. Hinc pariter laudes quibus merito prosequimur homines honestos, et vituperia inflicta scelestis. Conscientice testimonium, lioc testimonium quisque in se vivide habet, præsertim vero quoad actiones, quibus inest ratio honestatis vel turpitudinis : nam de actionibus bonis gaudemus ut nostris, tristamur autem de pravis. Quod quidem lactum quotidianum non potest explicari nisi per libertatem ; siquidem nemo moraliler dolet aut gaudet de his quæ in sua potestate non sunt. Hinc nervose simul et lepide Bergier ar­ gumentum conscientiæ hoc modo urgebat contra fatalistas : Vos dicitis me ex necessitate semper agere. Demus ergo pi­ gnus, quod ego post horam sedebo. Si liber sedendi non sum, incertus erit eventus, et solo casu definiendus. Quis tamen fatalistarum mecum pignore certabit ? — Non me latet hoc conscientiæ testimonium non demonstrativum haberi a Bayle, quia, ut ipse existimat, illud ipsum testimonium la­ pidi inesset si sentire suum motum posset : sed vehementer fallitur Bayle. Nam conscientia de pluribus nostris actionibus testificatur; at aperte distinguit illarum actionum quasdam esse liberas, quasdam vero necessarias. Unde falsum est quod sensus propriæ actionis manifestat semper et in omnibus ejusdem actionis libertatem. Ipsa natura intellectus et voluntatis. Probavimus quidem in superiori articulo voluntatem appetere ex naturali necessitate ultimum finem in communi, quatenus nempe homo natura­ liter appetit se esse completum in bonitate, ut Angelicus dicit, ABT. 111. DE HUMANA LIBERTATE. 351 Qq. Dispp. De veritate, Qu. XXII, De voluntate, Artic. VII : « Sed, prosequitur S. Doctor, ibid., in quo ista completio consistat, utrum in virtutibus, vel scientiis, vel delectabili­ bus, vel hujusmodi aliis, non est ei determinatum a natura ; a cujus signum sunt studia diversa quibus homines incumbunt in diversis hanc felicitatem constituentes. Atqui homo quo­ ties agit, non agit, neque revera agere potest propter finem consequendum in abstracto, sed in concreto et determinate. Ergo quia hæc determinatio finis in concreto non est a na­ tura, sequitur quod sit a libero judicio rationis, et a libera electione voluntatis. —Idem dicendum est de mediis. Nam ei eo quod intellectus finem ut bonum universale apprehen­ dit, voluntas in illud fertur. Ad consequendum autem præfatum finem (quem libertas hominis, ut dictum est, in con­ creto sibi determinat) non unum est medium in particulari, sed plura exhibentur : quia sub universali multa individua et contingentia inveniuntur. Posita ergo determinatione finis in concreto, remanet semper libertas, etiam respectu plu­ rium mediorum, quæ ex suppositione æque ducunt in finem. Jus igitur nobis est ut cum S. Augustino, De quantitate animæ, Cap. XXXVI, n. 80, concludamus : « Datum est enim animæ liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinatio­ nibus labefactare conantur, usque adeo cæci sunt, ut ne ista ipsa quidem vana atque sacrilega propria voluntate se dicere intelligant. » V. Nota. De radice creatæ libertatis. Perutile est ad con­ firmationem thesis et ad rectam notionem creatæ libertatis, ejus radices investigare et determinare. Duplex autem est radix libertatis creatæ : una extrínseca, altera vero intrin­ seca. Radix extrínseca et effectiva est efficacia divinæ voluntatis. « Cum enim aliqua causa efficax fuerit ad agendum, effectus consequitur causam, non tantum secundum id quod lit, sed etiam secundum modum fiendi vel essendi... Cum igitur vo­ luntas divina sit efficacissima, non solum sequitur quod fiant ea, quæ Deus vult fieri, sed quod eo modo fiant, quo Deus ea fieri vult. Vult autem quædam fieri Deus necessario, quæ­ dam contingenter, ut sit ordo in rebus ad complementum Universi. Et ideo quibusdam effectibus aptavit causas neces­ sarias, quæ deficere non possunt, ex quibus effectus de ne­ cessitate proveniunt; quibusdam autem aptavit causas con- 352 PSYCHOLOGY. LUI. V. CAP. II. DE APPETITU INTELL. SEU DE VOLUNT, tingentes defectibiles, ex quibus effectus contingenter pro veniunt. » P. I, Qu. XIX, Artic. VIII. Intrinseca autem libertatis radix triplex est, remola, proxi­ ma, immediata. — Radix remola est substantialis spiritu-, litas animæ; radix proxima est natura intellectualis cogni­ tionis; radix immediata est natura volitionis responden^ cognitioni intellectuali. — Intantum enim voluntas habe: capacitatem circa bonum universaliter sumptum, et non est determinata ad unum, quia intellectus, cujus cognitionem sequitur, potest attingere veritatem boni universalis, et per comparationem hujus universalis judicare de hoc vel illo bone particulari; et eatenus intellectus potest per cognitionem at­ tingere bonum universaliter sumptum, quatenus est facul­ tas substantiae spiritualis, hoc est independeos a materia et a limitatione temporis et spatiï absoluta. Præstat audire S. Thomam qui Qq. Dispp. De veritate, Qu. XXIII, De voluntate Dei, Artic. I, ea quæ hucusque delibavi fuse explicat. « Cognitio et voluntas radicantur in substantia spirituali super diversas habitudines ejus ad res. Est enim una habi­ tudo spiritualis substantiæ ad res, secundum quod res quo­ dammodo sunt apud ipsam spiritualem substantiam, non quidem secundum esse proprium, ut antiqui ponebant, di­ centes quod terram terra cognoscimus, aqua vero aquam, et sic de aliis, sed secundum propriam rationem : non enim lapis est in anima, sed species lapidis, sive ratio ejus, se­ cundum Philosophum in III De anima. Et quia ratio rei ab­ soluta sine concretione non potest inveniri nisi in substantia immateriali ; ideo cognitio non rebus omnibus attribuitur, sed solum immaterialibus; et secundum gradum immaterialitatis est gradus cognitionis, ut quæ sunt maxime im­ materialia, sint maxime cognoscibilia. In quibus, quia ipsa eorum essentia immaterialis est, se habet ad ea, ut medium cognoscendi : sicut Deus per suam essentiam seipsum el omnia alia cognoscit. « Voluntas autem... fundatur super habitudinem, quasubstantia spiritualis refertur ad res, ut habens ordinem aliquem ad eas in seipsis existentes; et quia cujuslibet rei tam mate­ rialis quam immaterialis est ad rem aliam ordinem habere, inde est, quod cuilibet rei competit habere appetitum vel naturalem vel animalem vel rationalem, seu intellectualem. Sed in diversis diversimode invenitur. Cum enim res ha- 353 ART. HI. DE nüMANA LIBERTATE. beat ad rem aliam ordinari per aliquid, quod in se habet, secundum quod diversimode in se aliquid habet, secundum hoc diversimode ad aliud ordinatur. « Res ergo materiales, in quibus est quidquid eis inest quasi materiæ obligatum ct concretum, r.on habent liberam ordinationem ad res alias, sed consequentem ex necessitate naturalis dispositionis ; unde hujus ordinationis ipsæ res ma­ teriales non sunt sibi ipsis causae, quasi ipsæ se ordinent in hoc ad quod ordinantur, sed aliunde ordinantur, unde sci­ licet naturalem dispositionem accipiunt; et ideo competit eis habere tantummodo appetitum naturalem. « Substantiis vero immaterialibus et cognoscibilibus est aliquid absolute non concretum et ligatum ad materiam, et secundum gradum suæ immaterialitatis ; et ideo ex hoc ipso ordinantur ad res ordinatione libera, cujus ipsæ sunt causæ, quasi se ordinantes in hoc ad quod ordinantur; et ideo competit eis voluntarie et sponte aliquid agere aut appe­ tere. Si enim arca quæ est in mente artificis esset forma ma­ terialis habens determinatum esse, non inclinaret nisi secun­ dum modum suum determinatum quem haberet : unde non remaneret artifici liberum facere domum, vel non facere, vel facere sic, aut aliter; sed quia forma domus in mente artificis est ratio domus absoluta, non se habens quantum est de se magis ad esse quam ad non esse, nec ad sic quam ad aliter esse respectu accidentium dispositionum domus, remanet artifici libera inclinatio respectu domus faciendæ, vel non faciendæ. « Quia vero in substantia spirituali (4, II, preen. prim.) sensitiva, licet recipiantur formæ rerum sine materia, non tamen omnino immaterialiter et absque materiæ conditioni­ bus ex hoc quod recipiuntur in organo corporali ; ideo incli­ natio in eis non est omnino libera : quamvis in eis aliqua libertatis imitatio vel similitudo sit. Inclinantur enim per appetitum in aliquid ex seipsis, inquantum ex apprehen­ sione aliquid appetunt, sed inclinari in id quod appetunt vel non inclinari non subjacet dispositioni eorum. « Sed in natura intellectuali ubi perfecte aliquid recipitur immaterialiter, invenitur perfecta ratio liberæ inclinationis, quæ libera inclinatio rationem voluntatis constituit. Et ideo rebus materialibus non attribuitur voluntas, sed appetitus naturalis ; animæ vero sensitivæ attribuitur non voluntas, sed appetitus animalis; soli vero substanliæ intellectivæ ZisLiiiA. Summa philosophica. — T. II. U 354 PSYCHOLOGY. LIB. V. CAP. II. DE APPETITU. INTELL. SEU DE VOLUNT. attribuitur voluntas, et quanto est immaterialior, tanto ei magis competit ratio voluntatis. » VÏ. Nota. Solvuntur difficultates. — Objectio prima. Objec­ tum voluntatis comparatur ad ipsam ut movens ad mobile. Atqui ex movente sequitur necessario motus in mobili. Ergo objectum necessario movet voluntatem. Resp. Distinguo minorem : Ex movente sequitur necessario motus in mobili, si potestas moventis excedat potentiam mobilis, eamque sibi totaliter subjiciat, concedo; si secus, nego, et nego conseq. — * Movens tunc ex necessitate causai motum in mobili, quando potestas moventis excedit mobile ita quod tota ejus possibilitas moventi subdatur. Cum autem possibilitas voluntatis sit respectu boni universalis et per­ fecti, non subjicitur ejus possibilitas tota alicui parliculaii bono. Et ideo non ex necessitate movetur ab illo. » — P. 1, Qu. LXX1I, Artic. II, ad 2. Objectio secunda. — Subsumes : Atqui præfatus excessus non requiritur, sed quodvis bonum necessario trahit volun­ tatem. Ergo, etc. — Probatur antecedens : In quovis bono voluntati proposito est ratio sufficiens cur voluntas illud velit, nulla ratio sufficiens cur illud nolit. Ergo quodvis bo­ num necessario trahit voluntatem. Resp. Nego minorem subsumptam; et ad ejus probationem, nego antecedens in sensu quo assumitur ab adversario. Nam esto quod quodvis bonum sit ratio sufficiens cur voluntas illud velit, quia quodvis bonum est objectum voluntatis ; non tamen vera est secunda pars : quia tunc solummodo non adesset ratio sufficiens in voluntate non volendi illud, si tale esset bonum quod sibi subjiceret voluntatem, ut dictum est in procedenti responsione : si enim bonum sit tale quod non sibi subjiciat voluntatem, hæc, posito etiam quod velit, potest respuere bonum illud, et ad alia bona inquirenda applicare intellectum. Objectio tertia. Ita se habet bonum intellectivum respectu voluntatis, sicut se habet bonum sensibile respectu sensus. Sed appetitus sensitivus movetur necessario a suo objecto; ergo et voluntas a bono intellectuali. Resp. Nego paritatem assumptam in majori. Nam « vis sensitiva, notat sapienter S. Thomas P. I, Qu. LXXXII, ad 3, non est vis collativa diversorum, sicut ratio, sed simpliciter aliquid unum apprehendit. Et ideo secundum illud unum determinate movet appetitum sensitivum. Sed ratio est coi- ART. HI. DE HUMANA LIBERTATE. 355 lativa plurium, et ideo ex pluribus moveri potest appetitus intellectivus, scilicet voluntas, et non ex uno ex necessitate ». Omnes aliæ difficultates, quæ tum ab Hobbesio, tum a Gollins, tum ab aliis plus minusve fatalismo addictis in me­ dium adducuntur, conveniunt cum supra dictis. Videri possunt diffuse transcriptæ et confutatæ a nostro Hoselli. Summa philosophica, Metaphysica, Qu. XXII, Artic. II. VII. De indifferentia requisita ad libertatem. Indifferentia, ut ipsum vocabulum sonat, est proprietas qua res perinde se habet ad plura. Unde indifferentia e diametro opponitur ne­ cessitati, naturalique determinationi ad unum. Ergo cum libertas excludat necessitatem, essentialiter subaudit indif­ ferentiam in agente libero. Hæc conclusio (quæ est contra Jansenistas, Lutheranos et Calvinistas, ponentes libertatem per solam exemptionem a coactione seu violentia posse con­ sistere) evidentissiina e>st, nec requirit ut in ea confirmanda diutius immoremur. Quia tamen indifferentia plures sunt species, necesse est ut eas explicemus, ut rite definiatur quænam requiratur ad rationem libertatis. VIII.Species indifferentiæ. Indifferentia dividitur in activam et passivam : prima est indifferentia ad plura agenda; ut in homine est indifferentia activa ad inlelligendum, vel volendum, vel etiam sentiendum unum potius quam aliud ; altera est indifferentia ad plura suscipienda, ut in cera est indifferentia passiva, qua potest diversimode figurari. Vix necessarium est addere quod cum libertas sit dos voluntatis in eligendo, nec mente quidem intelligi potest sine indiffe­ rentia activa. Insuper indifferentia alia est objectiva, alia subjectiva, quæ etiam dicitur formalis. Prima est objecti indifferentia ad terminandos oppositos actus voluntatis, nempe velle et nolle. Altcra est indifferentia subjecti ad volendum vel non volen­ dum objectum sibi propositum. Deinde indifferentia alia est specificationis seu contraríelalis, alia exercitii seu contradictionis. Prima est indifferentia ad actus contrariæ speciei, puta ad amorem vel odium objecti ; alia est indifferentia ad actionem vel ad negationem actionis, puta ad amorem vel non-amorem. Denique indifferentia alia physica est, alia moralis. Prima est indifferentia ad agendum vel non agendum : alia vero est indifferentia ad agendum vel non agendum bene et male in ordine moralitatis. 356 PSYCIIOLOGIA LIB. V. CAP. II. DE APPETITU INTELL. SEU DE VOLUNT. IX. Quæstio prima. Ilis declaratis, quæritur quænam in­ differentia requiratur ad veram libertatem? De indifferentia activa jam dictum est, idemque concludi necesse est quoad indifferentiam physicam. Hinc prima quæstio est de indiffe­ rentiis objectiva et subjectiva : sint igitur duæ sequentes conclusiones. X. Indifferentia objectiva essentialiter requiritur ad essentiam libertatis. Hæc conclusio necessario infertur ex ipsa definitione indifferentiæ objectivæ. Voluntas enim in bonum fertur ut apprehensum ab intellectu. Ubi ergo ab intellectu proponatur voluntati objectum universaliter et secundum omnem considerationem bonum, posito quod voluntas velit (quod pertinet ad indifferentiam exercitii, de qua in præsenti non loquimur), impossibile est quod velit oppositum ejus quod sibi in hac hypothesi ab intellectu proponitur : nam oppositum objecti universaliter et sub omni consideratione boni est malum, in quod voluntas per se inclinari non potest. Fertur igitur in illud objectum necessario necessitate quoad specificationem, de qua impræsentiarum loquimur. Sed libertas excludit essentialiter necessitatem. Ergo ad essen­ tiam libertatis requiritur indifferentia objectiva, qua objec­ tum proponatur voluntati non universaliter et secundum omnem considerationem bonum. — P. I-II, Qu. X, Artic. II. XI. Indifferentia subjectiva seu formalis essentialiter requiritur ad naturam libertatis. Hæc secunda conclusio post dicta vix probatione indiget. Etenim liberum arbitrium ex electione consideratur; facultas vero eligendi sine indifferen­ tia in subjecto agendi vel non agendi, unum accipiendi vel non accipiendi, est omnino repugnans. Deinde indifferentia objectiva est de essentia libertatis; sed ideo indifferentia objectiva requiritur ut voluntas valeat ex seipsa se determi­ nare ad volendum vel non volendum objectum illud, ut patet ex superiori ratiocinatione. Si prima ergo necessaria est, et secunda pariter est necessaria. XII. Quæstio altera. Liberalismus. Atqui veritas præcedentium propositionum manifesta est, et a nemine, nisi ab apertis libertatis noslræosoribus, impugnatur. Sedquæritur, utrum etiam indifferentia moralis sit de essentia vel saltem de perfectione libertatis. Extiterunt enim semper sub variis nominibus homines qui talem indifferentiam defenderunt, sed nostris hisce diebus schola quædam formata est quæ liberalis a se et ab aliis dicitur, cui principia sunt libertas AM. III. DE HUMANA LIBERTATE. 357 conscienliæ, libertas religionis, cultuum æqualitas, Ecclesiæ libertas collateralis libertati politic®, libertas denique homi­ nis et societatis civilis in bonis et malis. Horum errorum refutatio non hujus loci est, sed ad scientiam juris naturæ perlinet : principium autem et radix est, meojudicio, in hac quæstione de indifferentia requisita ad libertatem. Et nota bene quod non est quæstio, utrum una, aut altera, aut etiam omnes libertates liberales possint vel acceptari vel tolerari in quibusdam peculiaribus circumstantiis, sicut tolerantur mala; sed utrum habcndæ sint ut jura quædam, quibus nefas sit derogare. In hoc consistit quæstio nostra cum schola liberali. Ut autem ordinate in ipsius quæstionis solu­ tione procedamus, prius dicam de indifferentia contrarietatis et contradictionis, postea de indifferentia morali. XIII. Ad rationem libertatis non requiritur indifferentia contrarietatis, sed sufficit indifferentia contradictionis. Nempe ut voluntas libera dicatur, sufficit quod sit in sua po­ testate exercitium actus sui, et abstinere ab actu ipso, non autem requiritur quod possit duos actus positivos emittere circa idem objectum, quorum unus alteri sit oppositus, ut supra explicavimus n. VII. — Probatur. Ad rationem liber­ tatis requiritur solummodo quod voluntas eligat, seu habeat dominium proprii actus. Atqui electio, seu dominium proprii actus plenissine habetur per indifferentiam contradictionis : nam eo ipso quod penes arbitrium voluntatis est ponere actum vel ab actu abstinere, jam voluntas censetur domina proprii actus; quem ponit consequenter vel non ponit ex propria electione. Ergo indifferentia contradictionis seu quoad exercitium plenissine sufficit ad rationem libertatis. — Indifferentia vero contrarietatis seu specificationis (e. g. amare et odisse), potius quam actura, respicit qualitatem, ut ita dicam, dominii ipsius actus ; ctconsequentcr non liber­ tatem ipsam, sed peculiarem modum libertatis. XIV. Indifferentia moralis ad bonum et ad malum nullo modo est de natura libertatis, sed est de imperfectione ip­ sius. Consequenter malum facere non est usus sed abusus libertatis, est ex libertate, et ideo culpabile, sed non est libertas, sed licentia. — Probari thesis imprimis potest ex libertate divina. Deus enim nedum est maxime liber, sed est fons totius libertatis; et tamen ipsi absolute repugnat pec­ care. — Sed ad argumenta intrinseca et metaphysica est veniendum. Sit ergo. Voluntas tenetur officio strictissimo 358 PSYCUOLOGIA LUI. V. CAP. JI. DE APPETITU INTELL. SED DE VOLUNT, naturæ abstinere a malo, et prosequi bonum ducens ad ulti­ mum finem. Ergo indifferentia moralis non est de natura, sed de imperfectione ejus libertatis. Antecedens patet et admittitur etiam a schola liberali, sal­ tem ab illa quæ alheismum detestatur ; et revera si officio naturæ voluntas non teneretur abstinere a malo, nulli natu­ rali officio derogaret malum perpetrando, ac consequenter nullum demeritum, per quod, a Deo praesertim, puniretur, incurreret : incurrit tamen, ut conscientia moralis, leges humanæ et divinæ testantur. Pariter si nullo officio teneretur prosequi bonum ducens ad ultimum finem, omissio ista cul­ pabilis non esset, neque ulla pœna puniretur. Stat ergo an­ tecedens. Probatur consequentia. Nam libertas perfectio est, imo no­ bilissima perfectio, cujus usus est similiter perfectio, ad quam voluntas jus naturale et inalienabile habet. Ergo si indiffe­ rentia moralis esset de essentia libertatis, usus illius indiffcrentiæ ad malum patrandum bonus absolute esset, et nulla ratione damnabilis : quod tamen est falsum, ut in explica­ tione antecedentis probatum est. — Hanc nostram rationem egregie illustrat S. Augustinus Lib. II De libero arbitrio, Cap. I. < Non enim, inquit, quia per illam (liberam volun­ tatem) etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum est. Satis ergo causæ est, cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non potest vivere. Ad hoc autem datam vel hinc intelligi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccan­ dum, divinitus in eum vindicatur. Quod injuste fieret, si non solum ut recte viveretur, sed etiam ut peccaretur libera esset voluntas data. Quomodo enim juste vindicaretur in eum ; qui ad hanc rem usus esset voluntate, ad quam rem data est? > Unde et in Epistola CV (al. 160) ad Donalistas Cap. 11: « Quæ est enim, inquit, pejor mors animæ, quam libertas erroris ? » XV. Corollaria. Hinc inferes : Corollarium primum. Veris­ sima ergo est definitio libertatis tradita passim a S. Thoma, quod nempe libertas sit, facultas electiva mediorum servato ordine finis. Corollarium alterum. Contra ordinem ilium homo agere non potest, quin simul deordinationem, seu inaluin morale incurrat, ob quod justissime a Deo punitur. Corollarium tertium. Absurdum est et maxime iniquum ea­ dem jura concedere tum usui libertatis, seu veræ libertati ART. IV. DE ORDINE VOLUNTATIS AD INTELLECTUM. 359 quæ est in veritatem et virtutem : tum abusui libertatis seu licenlite quas est in errorem et vitium. Corollarium quartum. Ergo recte ct juste damnatur et per vim etiam compescitur a legitima auctoritate abusus libertatis, seu licentia applicata tum rebus civilibus tum reli­ giosis. ARTICULUS QUARTUS (51) De ordine voluntatis ad intellectum. I. Exercitium voluntatis præceditur ab exercitio intellec­ tus. Ut enim dictum est, voluntas est appetitus intellectualis, de cujus ratione, sicut et de appetitu in genere, est, quod feratur in objectum ut apprehensum (42, V). Antequam igi­ tur voluntas velit, necesse est ut intellectus apprehendat objectum a voluntate appetendum. Unde illud commune adagium : Nihil volitum quin prœcogniltim; et aliud: Ignoti nulla cupido. II. Sed et ipse intellectus a voluntate movetur. Id patet ex conscientia. Nam quotidie per voluntatem applicamus intellectum ad cogitandum de quibusdam objectis, sicut et ab aliis cogitandis non raro retrahimus. Ratio generica est, quia voluntas est ordinata ad bonum conveniens toti homini (42, V); ad quod neccsse est ut alias facultates sibi aliquo modo subjiciat, ut sic applicet ad bonum proprium cujusque facultatis, ut sit etiam bonum totius hominis. III. Mutua tamen dependentia, quam ad invicem dicunt intellectus et voluntas, est diversæ naturæ. Siquidem intel­ lectus ideo movet voluntaten, quia ipsi præbet objectum apprehensum, ut dictum est, n. I. Et quia objectum speci­ fica! facultates (21, III), ideo dicitur quod intellectus movet voluntatem quoad specificationem.— Contra, voluntas movet intellectum, ipsum applicando ad actionem, vel ab actione retrahendo, ut præcedenti numero dictum est. Ergo voluntas movet intellectum quoad exercitium actus. IV. Corollarium, /icito aliqua tamen est in intellectu inde­ pendent a volúntale. Voluntatis enim motio, ut dictum est, consequitur objectum apprehensum ab intellectu. Ergo ne­ cesse est ut intellectus aliquid apprehendat ex se indepen- 300 PSYCHOLOC.1A LIB. V. CAP. H. DB APPETITU INTELL. SEU DE VOLUNT, denter a voluntate. — Cf. S. Th. P. I, Qu. LXXXII, Artic. IV, ad 3. V. Nota I. Quæstio de natura dependents voluntatis ah ultimo judicio practico rationis. Exislit hoc loco quæstio sub­ difficilis: utrum post ultimum judicium practicum quo ratio dictat per modum imperii aliquid esse faciendum vel omit­ tendum, A esse bonum eligendum, B non esse eligendum prœ A in ordinc ad finem; voluntas possit omittere quod intel lectus ultimo illo judicio practico dictat esse faciendum. — Huic quæstioni quidam respondent negative, et tenent vo­ luntatem, dato illo judicio carere indifferentia, et determinari vi illius judicii ad actum seu ad electionem ; alii contra res­ pondent affirmative, docentes non esse nexum necessarium inter judicium ultimum practicum intellectus et electionem voluntatis, proindeque volunt hanc sub illo judicio manere in sua indifferentia. VI. Nota II. Prænotamina quædam. Antequam ad solu­ tionem quæstionis veniamus, nonnulla scitu necessaria sunt præmittenda. Prœnotamen primum. Diximus supra, n. II, voluntatem moveri ab intellectu specificalive, hoc est formaliter : proinde actus exercitus a voluntate sub ratione ordinante est mate­ rialiter seu elicilive a voluntate, sed formaliter est actus in­ tellectus. Et vice versa quando voluntas movet intellectum, actus intellectivus est materialiter intellectus, formaliter tamen est actus voluntatis. — Hatio est quia, ut cum Angelico notat Joannes a S. Thoma (I-II, Qu. XIII, Disp. VI, Artic. I, n. 17), quando concurrunt ad unum actum duæ polentiæ, una ut movens, altera ut mota, semper id quod ex parte moventis se tenet dicitur formale, id vero quod est ex parte molœ se habet ut materiale. Prœnotamen alterum. Cum autem hic loquimur de formali respectu materialis in actionibus potentiarum, non sumimus to formale ut communiter accipi solet pro formali consti­ tuente intrinsece, sed pro formali movente, sive motione quoad specificationem sive motione quoad exercitium. VII. Nota UI. Quæstionis solutio. His ergo prænotatis, dico voluntatem non determinari necessario quoad electionem ab ultimo judicio practico. Etenim judicium ultimum praclicum (quod semper est de mediis ad finem) non movet volun­ tatem nisi objective et forinalitcr, proponendo nempe et dictando bonum faciendum A præ B, vel malum vitandum. AUT. IV. DE ORDINK VOLUNTATIS AD INTELLECTUM. 361 In hoc slat motio intellectus in voluntatem ; sub qua tamen motione quæ non est applicatio potenliæ ad exercitium, vo­ luntas ex se et ab intrinseco ponit electionem. Sed voluntas non movetur necessario quoad exercitium ab objecto illius judicii practici. Ergo voluntas non determinatur quoad elec­ tionem exercitam ab ultimo judicio practico rationis, sed manet in sua indifferentia : ita nempe ut sufficiens ratio eligendi adsit ex parte objecti, sed insuper sufficiens ratio physica adsit ex parte ipsius voluntatis abstinendi se ab electione, cujus voluntas domina est. Hinc S. Thomas, I-II, Qu. X, Artic. II, absolute pronuntiat quod voluntas a nullo objecto ex necessitate movetur quoad exercitium, < quia potest aliquis non velle tunc cogitare de beatitudinc (et consequenter de quocumque alio bono), quia etiam ipsi actus intellectus et voluntatis particulares sunt », ut ipsemet S. Doctor addit, Qu. VI De malo, Artic, unie., et ideo ut bona particularia considerata in ordine ad voluntatis determinationem. Hæc tamen respiciunt voluntatem in ordine ad judicium practicum intellectus absolute, seu consideratum ut est sim­ pliciter objcctivum. Sed aliis modis consideranda est voluntas. Hæc enim tres habet motores, ut notat Cajetanus in cit. Artic. S. Th., scilicet naturam (est enim voluntas natura quædam, ut diximus), seipsam (quatenus nempe voluntas ut voluntas disponit de seipsa), et Deum, ut agentem in ipsam voluntatem, et non solum ut objectum. Porro voluntas ut na­ tura neccssitatur quoad exercitium ad primum suum actum, quo fertur in bonum indeterminate sumptum, seu in finem; at hæc necessitas exercitii, ut liquet ex præcedenti argumen­ tatione, non est necessitas proveniens ab objecto, sed a natura existente in tali dispositione, quod ad eam naturali necessitate sequitur velle, ut Cajetanus ipse notat. Habemus ergo in voluntate actum quoad exercitium ex naturali sua dispositione provenientem : et ideo ubicumque voluntas inveniatur in consimili naturali dispositione, sive absolute sive hypothetice, ibi debet esse exercitium actus. — Videa­ mus ergo quibus in conditionibus inveniatur voluntas sub ultimo judicio practico rationis. Hoc judicium practicum est quidem actus elicitus ab intellectu, sed est formalitcr a vo­ luntate, quæ quatenus vult et intendit consequi finem et consentit in media ad finem consequendum, intellectum applicat ad quærendum de mediis aptioribus, cujus inquisi­ tionis exitus est judicium practicum determinativum me- 362 I’SYCIIOLOGIA LIB. V. CAP. It. DE APPETITO INTELL. SEO DE VOLUNT, diorum aptiorum ad finem. Igitur voluntas invenitur sub judicio practico jam volens actu finem; et quatenus vult finem et applicat intellectum ad media, jam invenitur volens actu, quamvis indeterminate et implicite, media designanda ab intellectu. Unde ponere quod voluntas, stante hoc judicio practico, possit non eligere media definita ab ultimo judicio practico rationis, idem est ac ponere quod voluntas simul possit velle et non velle respectu ejusdem et sub eadem ra­ tione : quod absolute repugnat. Vult ergo ex necessitate quoad exercitium ; at non necessitate absoluta et prove niente ex objecto, sed necessitate hypothetica proveniente ex sua ipsa dispositione; ex eo nempe quod formale judicii practici est a libera sua applicatione : et hac de causa talis necessitas libertati non officit. Dixi ; stante hoc judicio practico: quia, cum agatur de ju­ dicio circa bona particularia, potest voluntas eludere judi­ cium, divertendo intellectum ad alia media inquirenda, et sic ad alia propriam electionem dirigere. — Cf. S. Th., Qq. Dispp. De veritate, Qu. XXII, De voluntate, Artic. VI; cl Qq De malo, Qu. VI, De electione humana, Artic, unie. FISIS PSYCHOLOGIES theologia naturalis THEOLOGIA NATURALIS Prologus. Post considerationem mundi et animæ humanæ, ad Deum, cujus mundus et anima vestigium aut imago sunt, mente cognoscendum assurgimus; quæ notitia.si desit, cete­ rorum cognitio vana est ; si adsit et vera sit, est ornamen­ tum et corona totius philosophi». auæ attingit supremam veritatem; et insuper est principium oene vivendi, quia Deus et Creator noster est et finis ultimus totius vitæ nostræ. Male autem vivitur, ut ait in V De Civitate Dei, Cap. X, S. Augus­ tinus, si de Deo non bene sentitur. Quanta ergo diligentia pos­ sumus Deum quæramus ; quanta possumus pietate de Deo loquamur; sed pietas ante omnia, ut edocti a Domino Jesu Christo mites esse et humiles corde, plus cogitando et orando proficiamus quam legendo et audiendo, ut in Epistola CXLVII (al. 112), de videndo Deo ad Paulinam, n. I, præmonct ipse S. Augustinus. — Scientia vero quæ de Deo agit, græco vo­ cabulo dicitur Theologia, hoc est sermo de Deo. Atqui de Deo tractant theologi, tractant et philosophi; diversimode tamen : nam theologus lumine fidei dirigitur, ut supremo criterio, et ea etiam considerat quæ de Deo nobis nota esse non pos­ sunt nisi per divinam revelationem ; hinc theologia scholas­ tica. Contra philosophus lumine rationis dirigitur atque ve­ ritates illas divinas scrutatur quæ ex creaturis, ut ex mediis logicis nobis connaturalibus, inferri legitima ratiocinatione possunt (Ps. 40). Hinc theologia naturalis, distincta a theo­ logia scholastica tum principio tum objecto (L. 67, V). Au­ diatur Concilium Vaticanum, Sess. III, Constit. dogm. de fide catholica, Cap. IV, De fide et ratione : « Hoc quoque perpe- 366 THEOLOGIA NATURALIS. PROLOGUS. tuus Ecclcsiæ catholicas consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed objecto etiam distinctum : principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus ; objecto autem, quia, præter ea, ad quæ naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quæ, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt. » Nos autem non theologi sed philosophi spartam adornandam hic susci­ pimus. Porro de Deo tria distincte quæri possunt, exislentia, natura et attributa. Igitur tractatum de Deo tribus Libris absolvimus. LIBER PRIMUS DE EXISTENTIA DEI Prologus. In ordine nd existenliam Dei duæ quaestiones distinclæ possunt moveri : Io utrum et quomodo existentia Dei probari possit ? 2° quænam sint demonstrationes, quibus Dei existentia apodictice demonstratur. Quibus quæstionibus in duobus distinctis Capitibus respondendum est. CAPUT PRIMUM DE DEMONSTRABILITATE EXISTBNTIÆ DEI Prologus. Existenliam Dei posse apodictice demonstrari concedunt ontologistæ, conditionate tamen, dummodo vide­ licet menti nostræ adsit intuitio immediata, si non actualis, habitualis saltem ipsius Dei. Alii vero existentiam Dei posse demonstrari inficiantur, non quia ipsa incerta sit, sed quia est per se nota, eo modo quo per se nota sunt prima demon­ strationis principia. Tertio loco alii sunt qui Dei existentiam esse veritatem demonstrabilem docent; sed hi iterum in duas classes subdividuntur; alii enim defendunt valorem demon­ strationis a priori ; alii vero stant pro sola demonstratione « posteriori. Quatuor istas sententias duobus distinctis articulis in hoc Capite expendam : m quorum primo sermo erit de ontologismo ; in altero de demonstratione a priori cxislentiæ Dei. — Nihil autem dicendum existimo de quinta alia opi­ nione cui persuasum est existentiam Dei nullatenus posse demonstrari, sed sola fide a nobis teneri, quia implicite et abundanter confutata ex dicendis in sequenti Capite ma­ nebit. ARTICULUS PRIMUS (1) De ontologismo, I. Ontologismi notio genérica. Ontologismus vocabulum novum est, quod Vincentius Gioberti (4801-1852) in Scholas 368 THEOLOGIA LIB. I. CAP. I. DE DEMOXSTRABIL. EXISTENTIÆ DEI. nostris ferme diebus invexit; significat autem opinionem, quæ tenet Deum esse primum objectum quod constanter el immediate mens nostra, a principio suæ creation 's, intuetur. Unde in systemate ontologistico hæc formula viget : Primum ontologicum (Deus) est etiam primum logicum, seu vrolologicum, nempe primum a nobis cognitum. Í1. Ontologismus Malebranchii. Quamvis autem omnibus ontologistis proprium sit asserere intuitum immediatum Dei, non uno tamen modo illum explicant. Hinc distinct® species ontologismi. Pantheismus psychologicus, seu idealista, quia menti nostræ, ut causæ efficienti, tribuit intelligibilia, intui­ tum illum explicat per intuitionem ipsius mentis, unde tota scientia generatur; contra quem scripsimus in Psychologia (art. 27). — Pariter rationalismus, qui omnem veritatem proprio ingenio metiri præsumit, vel fontem intelligibilium in ratione ipsa cum panlheismo constituere cogitur, vel as­ serere rationem nostram obtutu suo penetrare ipsam infini­ tam divinam essentiam ; et ideo alia via in ipsum pantheismum relabitur. Utroque igitur manifesto errore seposito, ab ontologismo Malebranchii exponendo exordimur. Et ut uno verbo dicam, existimavit Malebranche (1638-1715) omnia in Deo a nobis immediate videri, sive ea quæ sensibus percipiuntur, sive quæ intelliguntur mente. Neque tamen videtur a nobis divina essentia absolute ut in se est, sed in sensu relativo, nempe vi­ detur essentia divina ut est idea archetypa rerum illarum quæ subsunt sensuum vel mentis nostræ cognitioni, ut puta vi­ dentur ideœ divinte hominis; substantiæ, spiritus, etc., nec non divina attributa relativa ad easdem res : quæ quidem ideæ archetypæ et attributa, esto sint idem realiter ac essen­ tia divina, distinguuntur tamen virtualiter seu ratione, et hæc distinctio sufficit ut illa sine ista videantur. Argumenta autem quibus probare pertentat suum systema, illa imprimis sunt quæ in Psychologia (art. 32, n. VIII), excussimus. Addit autem Malebranche : 1° hanc suam doc Irinam esse expeditiorem ad explicandas nostras cognitiones, quia Deus, in quo intelligibilia omnia continentur, intime nobis præsens est; — 2° ad Deum ordinatur mens nostra, ut ad ultimum finem, qui sicut est objectum primo volitum a nostra voluntate, ita debet esse primum cognitum a nostro intellectu; — 3° maxime Deo subjici debet anima nostra; at maxime subjicitur, ponendo quod a Deo immediate ct primo ART. I. 369 DE ONTOLOGISMO. cognito et veluti forma omnium intelligibilium dependeant ceteræ omnes nostræcognitiones; — 4° denique intuitio Dei immediata suadetur ex eo quod non potest admitti ex objec­ tis sensibilibus mentem nostram accipere ideas quibus intel­ ligit. Hæc Malebranche, Lib. III Operis gallice inscripti. De la recherche de lavérité, cujus patrocinium sæculo elapso suscepit doctissimus Cardinalis Gerdii in suo libro, Défense du sentiment du père Malebranche. III. Critica. Ontologismum Malebranchii admitti nullate­ nus posse consentiunt communiter recentiores ontologistæ, qui, retenta immediata intuitione Dei, rigidiorem formam malebranchianam temperarunt. Et revera præfatus ontologismus solidis argumentis destituitur, imo repugnat tam factis cognitionis sensitivæ quam factis cognitionis intellectivæ. Solidis argumentis destituitur. — Argumentum primum de­ ducitur ex præsentia Dei in omnibus rebus : sed ex hoc principio nihil pro ontologismo inferri potest. Est quidem Deus nobis præsens per essentiam, per præsentiam et per potentiam ; negamus tamen Deum nobis esse immediate præsenlem ut objectum quoad nostram cognitionem objecti­ vant. Existentia enim Dei in rebus respicit Deum ipsum ut creatorem in ordine ad creaturas, — quatenus ipsis dat et conservat per suam potentiam et providentiam esse et eas sibi subjicit,—quatenus omnianudaet aperta sunt oculis ejus, ut Paulus loquitur, —quatenus denique est in omnibus per suam essentiam non ut forma sed ut causa efficiens tribuens omnibus esse. At vero exeo quod omnia creata nuda sunt et aperta oculis Dei, non potest concludi quod divina sint nuda et aperta oculis intelligentiæ nostræ : quia non est idem, nec etiam quoad cognitionem, ordo Dei ad creaturas, et ordo creaturarum ad Deum. Argumentum alterum petitur ex ratione ultimi finis. Pro­ cul dubio ad Deum ordinamur ut ad ultimum finem : sed hoc non importat quod ipsum in hac vita immediate intuea­ mur. « Omnia, inquit S. Thomas P. I, Qu. XLV, Artic. IV, ad 3, appetunt Deum ut finem, appetendo quodcumque bo­ num, sive appetitu intelligibili, sive sensibili, sive naturali, qui est sine cognitione. Quia nihil habet rationem boni et appetibilis, nisi secundum quod participat Dei similitudi­ nem. » Et Qq. Dispp. De veritate, Qu. X, Demente, Artic. XII, ad 5, addit in eodem sensu :< Summum bonum desideratur Ziglura. Summa philosophica. — T. II, X4 370 THEOLOGIA I (B. I. CAP. I. DE DEMONSTRABIL. EXISTENTIÆ DEI. dupliciter. Uno modo in sui essentia ; et sic non omnia desi­ derant summum bonum. Alio modo in sua similitudine; et sic omnia desiderant summum bonum, quia nihil est desi­ derabile nisi inquantum in eo similitudo summi boni inve­ nitur. Unde ex hoc non potest haberi, quod Deum esse, qui est summum bonum per essentiam, sit per se notum. » Ct. Contra Gentiles, Lib. I, cap. XI, ad 4. Argumentum tertium. Malebranche et post ipsum Gerdii ct Gioberti argumentantur tertio ex subjectione nostra ad Deum, sed male. Negamus enim et absolute negamus ratio­ nem hujus subjectionis haberi maxime per ontologismum : siquidem veritas nostræ cognitionis a rebus ipsis dependet, lies autem non habent veritatem nisi a prima veritate quæ Deus est. Ergo tum in ordine essendi tum in ordine intelligendi mens nostra maxime dependet a Deo, quin necesse sit ponere in nobis immediatam intuitionem Dei : hæc enim intuitio non dependentiam respicit, sed perfectionem nostræ mentis, quæ in via perficitur cum Deum ex creaturis et me­ diate attingit, in patria perficitur cum immediate seu facie ad faciem videt Deum sicuti est. Denique quod Malebranche addit non posse ideas haberi ex objectis creatis et per vim intellectivam, falsum esse de­ monstravimus (Ps. 34). Repugnat factis cognitionis humanæsensitiva!. Est enim fac­ tum quotidianum quod sensus nostri, non ad aliud ordinati quam ad objecta externa percipienda, ab ipsis patiuntur, et ea invincibiliter esse extra nos affirmant (L. 50, XIII). Atqui inutilia profecto essent organa sensuum, inutilia quoad cognitionem nostram et omnino incerta objecta sensibilia externa, si sensus non objecta in seipsis sed in Deo ipso perciperent, si tamen percipere possent. Ad hanc rationem Malebranche respondet in medium adducendo occasionalismum ; sed occasionalismus est falsus (0. 45, I et seqq.). Repugnat factis cognilionisintellectivœ. Nam objecta intelligibilia, præsertim ea quæ in se spiritualia sunt, non habent phantasma conjunctum neque in se, neque prout sunt in ideis divinis; et ideo sine phantasmate intelligi possunt, imo deberent, si intellectus noster ea vel in seipsis, vel multo magis in Deo immediate intueretur. Cujus tamen opposi­ tum iu nobis contingere conscientia testatur (Ps. 34, II et seqq.). Deinde asserit Malebranche ideas divinas in se et iminc- ART. I. DE ONTOLOGISMO. 37 J diate a nobis videri, non videri tamen essentiam divinam in se ipsa. Atqui hæc repugnant, quia idea divina in se acc-pta est realiter divina essentia. Ergo non potest illa videri quin hæc altera videatur. Audiatur S. Thomas II-1I, Qu. CLXXIii. Artic. I: « Non est possibile, inquit, quod aliquis videat ra­ tiones creaturarum in ipsa divina essentia, ita quod eam non videat : tum quia ipsa divina essentia est ratio omnium eorum quæ fiunt ; ratio autem idealis non addit supra divi­ nam essentiam nisi respectum ad creaturam : tum etiam quia prius est cognoscere aliquid in se, quod est cognoscere Deum ut est objectum beatitudinis, quam cognoscere illud per comparationem ad alterum, quod est cognoscere Deum secundum rationes rerum in ipso existentes. » Quæ autem dixi de ideis, applicanda sunt divinis attributis quæ realiter idem sunt ac essentia Dei ; unde non possunt immediate vi­ deri in seipsis, quin essentia videatur. IV. Nota. Gioberti. Systema Malebranchii poetica imagina­ tione amplificavit Gioberti. Distinguit ipse inter Ens et exis­ tens : Ens est Deus et solus Deus, creaturæ vero sunt exis­ tentiæ, non sunt entia. Mens nostra intuetur immediate Ens seu Ideam, et hæc intuitio immediata est objectum præsuppositum et primarium circa quod occupari debet philoso­ phia : Ens enim seu Idea est supremum critérium veritatis, supremum axioma totius scibilis, quia est intelligibililas et evidentia ipsa rerum omnium. Neque ipsa intuitio est sim­ plex apprehensio, sed est judicium quo mens nostra affir­ mat quod Ens est necessario, quasi repetens illud quod Deus dicit in Scriptura de semetipso : Ego sum qui sum; Qui est. Atqui Deus nedum est, sed est creans, cujus crea- » tionis terminus sunt creaturæ, seu existentiæ. Èrgo intuitio idealis prima et immediata mentis nostræ erit judicium exprimens triplex hoc objectum : Ens, creationem, cxislentias, nempe Ens creat existentias. — Ens, cujus tamen essen­ tiam non penetramus, est fundamentum conceptuum nos­ trorum ut versantur circa objecta necessaria et absoluta, quæ non sunt nisi diversi aspectus Zrfeæseu Entis; — Exis­ tential, quarum essentia pariter nos latet, sunt objecta con­ ceptuum relativorum et contingentium ; — Creatio denique est vinculum utriusque objecti, Entis scilicet et exislentis. Omnia indita sunt animar nostræ a Creatore in principio nostræ creationis. Nihilominus Deus infinitate sua excedit finitatem mentis nostræ, quæ nonnisi finito modo apprehendit Infini- 372 TUEOLOGIA LIB. I. CAP. 1. DE DES1ONSTRABIL. EX1STENTIÆ DEI. tum. Quapropter indiget mens nostra medio aliquo, quo possit intra quosdam limites quodammodo coarctare Infini­ tum et sic illud apprehendere ; et hoc medium sunt voca­ bula (laparola). Hæc Gioberlim sua Introduzione allo studio della filosofía, Vol. I, Cap. Ill, et Vol. II. Cap. I. — Nihil novi, præter formam, addit Gioberti, sed repetit doctrinam Malcbranchii. Unde ab ejus directa confutatione abstinemus. Tantummodo animadverte factum illud intuitionis iminediatæ Entis creantis exislentias asseri ut hypothesim sine ulla probatione. — Argumenta vero quæ affert sunt ipsa argu­ menta Malebranchii, vel ea quæ adducit ontologismus mo­ deratus de quo in sequentibus numeris est dicendum. Adversus Gioberti scripsit Rosminius, sed frustra ; ipsemet enim posuit innatam nobis esse intuitionem entis, imo ab ipsa intuitione mentem humanam formari, sicut dictum est (Ps. H, VI). Ens autem istud a suo Auctore dicitur esse quid divinum in se, distinctum quidem ratione, sed non realiteradivina natura (Ps.32, IX, X).Quod est ontologismus. V. Ontologismus moderatus. Retenta intuitione immediata Infiniti, hoc est divinorum attributorum idearumque æternarum in mente divina existentium, ad quarum similitudi­ nem temporalia fiunt (quia hujusmodi intuitio constituit ipsam ontologismi essentiam), ontologismus moderatus in perceptione nostra objectiva duo distinguit, singulare nempe et universale : singulare, quod est immediatum objectum sensus, videtur in seipso, contra id quod asserit Malebranche; sed universale, quod est necessarium, æternum et im­ mutabile, non potest esse nisi in Deo, seu Deus ipse, hoc est idea archetypa, proindeque nonnisi in Deo immediate vide­ tur per intuitionem intellectivam. Attamen videntur ideæ divinæ, non vero divina essentia, sicut supra dictum est ex Malebranchio. Ontologismi moderati patrocinium suscepe­ runt Casimiras Ubaghs, in catholica Lovaniensi Univer­ sitate Philosophiæ Antecessor, Branchereau, Hugonin, Julius Fabre, Joannes Sans-Fiel (pseudonymus), Carolus Vercellone et Cajetanus Milone, aliique bene multi scriptores nos­ tri sæculi. — Argumenta vero adducta plus minusve sunt ipsissima argumentaMalebranchii. VI. Critica. Sed neque ontologismus moderatus yerus est. Nam ratiocinatur ex falsis principiis ; illogice procedit ; facta conscientiæ non explicat sed pervertit. Ergo non admittendus. Probatur antecedens. ATtT. I. DE ONTOLOGISÜO. 373 Ratiocinatur ex falsis principiis. Principia, ex quibus mo­ veri se dicunt ontologistæ moderati, sunt : 1° idea Infiniti nobis existons, et quæ per ratiocinationem ex rebus fin= obtineri non potest (0. 23, VIII et seqq.) ; 2° universalia, quæ. utpote necessaria, æterna et immutabilia, esse nequeunt in rebus contingentibus, temporaneis et mutabilibus, ex quibu< abstrahi valeant; sed sunt ipsæ ideæ archetypæ divinæ, quas proinde necesse est ut intueamur, quoties universalia ipsa concipimus (0. 4, IV); 3° objectum intellectus nostri est intelligibile, quod non est to verum, sed veritas. Veritas avlem Deus est, a qua creaturæ habent quod verœ sint, non autem esse ipsa Veritas possunt. Ergo quoties intelligitur intelligibililas seu veritas rerum, Deus ipse intelligitur immediate ab intellectu nostro : aliis verbis, res creatæ non sunt veræ nisi veritate divina ; ergo intellectus non potest intelligere res creatas veras nisi incipiendo ab intuitione primæ verita­ tis, quæ Deus est ; 4° denique creaturæ sive quoad esse consi­ derentur, sive quoad veritatem, sive quoad vestigia seu ima­ gines, sive quocumque alio modo, semper nonnisi ut relativa intelligi possunt. Sed relativum et participatum nonnisi per comparationem ad Prototypum, qui Deus est, intelligi po­ test. Unde Deum primo immediate intelligere debemus, ut per ipsum intelligamus creaturas. Porro primi et secundi principii falsitatem abunde ostendi­ mus in Ontologiæ locis citatis, et etiam huc faciunt ea quæ tum contra ideas innatas (Ps. 32, IX), tum de origine nos­ trarum idearum (Ps. 34), tum de cognitione rerum supersensibilium (Ps. 40), explicata et probata sunt : ad quæ omnia lectorem remitto. Tertium autem et quartum principium idem dicunt : unde ad utrumque simul est respondendum. Imprimis ergo ne­ gandum est absolute quod ab adversariis asseritur et asseri debet, non posse scilicet intelligi creaturam quin intelligatur quod in creatura ipsa est relativum. In creaturis enim duo sunt distinguenda : absolutum, quod est earum natura vel esse : et ordo seu habitudo ad aliud, quod est earum rela­ tivum : et hoc relativum erit venta* vel intelligibililas, si est ordo ad intellectum ; erit contingentia, si est ordo ad primam causam efficientem. Primum autem est concipere absolutum quam relativum : quod quidem absolutum est esse, et cau­ sât veritatem intellectus nostri independenter a relativo, esto quod esse illud tale non sit nisi ab alio. —Vide (0 15, 374 THEOLOGIA LIB. I. CAP. I. DE DEMONSTRABIL. KXISTENTIAE DEI. XIII, ad 3) responsionem, quam S. Thomas dat objectioni identic® objectioni ontologistarum, quod nempe non intelligitur ens nisi sub ratione veri. Quod vero addit Milone Deum veritatem esse, non nega­ mus ; sed animadvertendum quod Deus non est simpliciter veritas, sed sua veritas; quam non solum non intuemur im­ mediate, sed neque scimus quid sit in se ipsa, eamque nobis explicamus per conceptum analogicum veritatis in communi, sicut entitatem Dei per conceptum analogicum entis; qui conceptus veritatis non formatur a nobis per intuitionem immediatam divinæ veritatis et exinde applicatur creaturis, sed formatur ex creaturis et Deo applicatur : quatenus ad notionem Dei, ut est prima veritas, abstractive pervenimus, sicut abstractive pervenimus ad Deum ut causam efficien­ tem totius entitatis creatæ. Intelligimus igitur veritatem, scimus quod Deus veritas est, a qua non ut a forma sed ut a causa efficiente et exemplari sunt verae creaturæ; sed nega­ mus et vehementer negamus, veritatem, quam intuemur et quam Deo tribuimus, esse ipsam essentialem veritatem Dei in se, ut falso supponunt ontologistæ. Illogice procedit. Nam ideo vult universalia esse ipsas ideas divinas et consequenter ea in ipsis ideis immediate videri a nobis, quia necessaria, æterna et immutabilia sunt, et quidquid est æternum aut Deus est aut in Deo. Sed singularia non directe et per se per intellectum concipimus, sed indirecte et ratione universalis (Ps. 38, IV et V). Ergo et singularia videntur in ideis divinis non autem in seipsis, ut logice concludebat Malebranche et illogice negat ontologismus moderatus. — Deinde in eamdem contradic­ tionem notatam in systemate Malebranchii incidit, cum ex una parte asserat ideas divinas videri in se, et ex altera parte neget non videri essentiam divinam quæ est realiter ipsa idea divina. Facta conscientiae non explicat sed pervertit. In hunc sen­ sum nonnihil jam dixi supra, contra Malebranchium, sed non pigeat intimius scrutari conscientiam nostram. Quod Deum cogitemus, extra dubium est; sed quid est quod Deo tribuimus, et qua ratione de Deo loquimur? Infinitum est quid positivum in se, imo maxime positivum ; et tamen nonnisi conceptu imperfecto, nempe conceptu positivo-nega­ tivo illum concipimus (0. 23, VI). Pariter quæcuinque per­ fectiones Deo positive tribuuntur, non formaliter sed per ART. I. DE ONTOLOCISMO 375 excessum Deo tribuuntur, ita ut formaliter acceptæ sicut de Deo aflirmantur propter perfectionem quam significant, iii de Deo negari possint propter indeterminalionem et limita­ tionem quam includunt, seu, ut S. Thomas, Lect. I, in Lib. 1. De divinis nominibus, ait, possunt affirmari quidem propter nominis rationem, negari vero propter significandi modum. Hinc illud præclarissimum S. Augustini in VII De Trinitate Cap. IV : Verius enim cogitatur Deus qnam dicitur ; et verius est quam cogitatur. Quocirca bonitas, sapientia, veritas, potentia, justitia, aliaque hujusmodi, « quantum ad id quod significant hujusmodi nomina, inquit S. Thomas, P. I, Qu. XIII, Artic. Ill, proprie competunt Deo, et magis proprie quam ipsis creaturis, et per prius dicuntur de eo ; quantum vero ad modum significandi non proprie dicuntur de Deo : habent enim modum significandi, qui creaturis competit. » Hæc sunt facta a nemine negata. Sed imperfectio ista nos­ tra in exprimendis perfectionibus divinis neque provenit ex ipsis perfectionibus, neque præcise ex parte intellectus nos­ tri, qui in se spectatus potest perfectius easdem perfectiones concipere. Ergo provenit ex imperfecta origine, ex qua de­ ducimus cognitionem earumdem perfectionum, scilicet ex creaturis, quæ in infinitum a Deo distant in perfectione, ut ibid, argumentatur S. Thomas. — Cf. quæ diximus in Ontolologia, Artic, cit., n. X. ' Dubitatur a quibusdam de mente SS. Augustini et Thomæ. Quantum autem a veritate aberrent ontologistæ, doctrinam horum Doctorum in propriam sententiam trahendo, fusiori calamo demonstravi in secundo libro Operis, Delia luce intelletluale e dell' Ontologismo. Ad illud Opus remitto lectorem : hic enim brevitati studere debeo. VII. Nota I. De mente S. Augustini. Verba quæ in sensu ontologistico afferuntur ex S. Augustino sunt : « Ad doctri­ nas autem cognoscendas, plerumque nos laudantium atque prædicantium accendit auctoritas; et tamen nisi breviter impressam cujusque doctrinæ haberemus in animo notio­ nem, nullo ad eam discendam studio flagraremus » (De Tri­ nitate, Lib. X, Cap. I, n. I). Hæc verba videntur significare innatismum idearum in mente nostra. « Novit atque intue­ tur (anima) in rationibus rerum quæ sit pulchritudo doctri­ næ, qua continentur notitiæ signorum; — Vivendum sic esse Dei ministris, non de aliquibus auditum credimus, sed intus apud nos, vel potius supra nos in ipsa veritate cons- 376 THEOLOGIA LIB. I. CAP. I. DE DEMONSTBABIL. EXISTKNTIÆ DEI. picimus ; — Cum virum bonum amamus, cujus faciem non vidimus, ex notitia virtutum amamus, quas novimus in ipsa veritate » (De Trinitate, Lib. Vili, Cap. IX, n. 2; Lib. X, Cap. I, n. I, et 2). Hæc et similia quæ passim leguntur in Libris S. Augustini aperte favere videntur ontologisme. Unde ipse S. Doctor in Lib. VIII De Civitate Dei, Cap. VII, laudal platónicos, quia « Lumen mentium esse dixerunt ad dis­ cenda omnia, eumdem ipsum Deum a quo facta sunt om­ nia ». Sed absolute nego, S. Augustini doctrinam (et dico doctri­ nam, non verba materialiter sumpta) utcumque ontologismo favere. Nam : Io S. Doctor quoties agit directe de cogni­ tione Dei ex parte intellectus nostri, nunquam mentionem facit de intuitione ontologica; fecisset procul dubio si ontologus fuisset. Et revera in Libro XI De Civitate Dei, ait, exvisibiliumomniumpulcherrima specie deprehendi auctorem Deum ineffabiliter atque invisibiliter magnum et ineffabiliter atque tmnsïéiZi/erpuZcIirMm.QuodargumentumimplicatLib.XConfessionum, Cap. VI, De utilitate credendi, Cap. XVI, et alibi. Insuper in Lib. LXXXIII Qq., Qu. XLV, ex consideratione sui dicit animam rationalem assurgere ad Creatorem, quia mens humana devisibilibus judicans potest agnoscere omnibus visibilibus seipsam esse meliorem-, attamen quia etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse muta­ bilem, invenit supra se esse incommutabilem veritatem. —Imo quoties S. Augustino sermo de Deo est, ne mentionem qui­ dem facit de demonstratione a priori existentiæ Dei. Quæ omnia de ontologo dici non possunt. — 2° Principium fun­ damentale ontologismi est, universalia (quæ sola juxta ontologismum dici debent intelligibilia) esse in Deo et esse ipsas ideas divinas : consequenter universalia illa haberi a nobis non per abstractionem a rebus individuis sed per immediatam intuitionem divinarum idearum. Atqui illud principium sub suo duplici aspectu negatur aperte a S. Augustino. Etenim in Lib. I Soliloqu. Cap. VIH, n. 15, S. Doctor distinguit duplex genus intelligibilium, Deum nempe et disciplinarum spectamina : « Intelligibilis nempe Deus, intelligibilia etiam illa disciplinarum spectamina. » Intelligible autem vocat Augustinus omne id quod non sen­ sibus sed sola intelligentia cognoscitur : quod tantum intelligendo innotescit (De duabus animabus, Cap. VI, n. 7). Hæc autem disciplinarum spectamina, quorum est scientia (Soli- ART. I. DE ONTOLOGISHO. 377 loqu. Lib. I, Cap. IV, n. 9), sunt ipsa universalia, quia in: :-r ipsa, veritates geometricas, quæ sensibus non percipiuntur. S. Doctor ibidem recenset. Et tamen docet, « quantum .2 suo genere a cœlo terram, tantum ab intelligibilis Dei mi-state spectamina illa disciplinarum vera et certa differr- > ib. loc.cit.). — Sed undenam in nobis universalium cognitio : Per abstractionem a singularibus. « Quid sit mori et quid si: l ivere (el idem dicatur de ceteris} utique scimus, quia et vivi­ mus et mortuos ac morientes aliquando vidimus. » — Quæ autem per sensus nullo modo sentiuntur, per ea quæ sen­ tiuntur, colligimus : « Quid est autem aliud resurgere, nisi reviviscere, id est ex morte ad vitam redire ? » (De Trinitate, Lib. VIII, Cap. V, n. 8.—Cf. De Genesi ad litteram, Cap. XVI, n. 34.) Aliud denique argumentum est illud quod sæpe repetit Augustinus, lumen mentium Deum esse, et in veritate videri a nobis veritates. Sed Augustinus loquitur non de illumina­ tione objectiva, ut falso interpretantur ontologistæ, sed de illuminatione efficiente. Etenim S. Doctor illuminationem illam explicat : Io quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus, nempe quia non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, ut Paulus loquitur ; 2° ipsa ratio lumen est participatum a Deo, tanquam interioris oculi creatio (De peccatorum meritis el re­ missione. Lib.I,Cap.XXV, n.37). Quæ verba sonant manifeste non objectivitatem sed efficientiam.— Et idem dicendum de veritate. Intellectus enim judicat de rebus creatis; sed in ipsis minime reperit rationem veritatis, qua veræ sunt ; sed neque in seipso principium veritatis rerum creatarum, cons­ tituere potest (Ps 27, V) ; ergo necesse est ut mens ex con­ templatione mundi et sui ipsius ascendat in Deum, utque nos in Deo fateamur esse primam veritatem, unde omnia sunt vera, et mentem secundum hanc primam veritatem de om­ nibus judicare et in ipsa prima veritate ut in principio om­ nium efficiente omnia videre. Hæc sonant verba supra reíala S. Doctoris ex Libro LXXXIIl Qq. — Hinc juxta S. Augusti­ num ex creaturis per ordinem ascensivum pervenimus scieutifice ad Deum, et ex Deo per ordinem descensivum metimur creaturas. VIII. Nota II. De mente S. Thomæ. Calumniati sunt non­ nulli doctrinam S. Thomæ ut sensismo faventem, a qua ca­ lumnia vindicavimus Angelicum Magistrum (Ps. 34, VD 378 THEOLOGIA LIB. I. CAP. I. DE DEMONSTRAB1L. EXISTENTI.E £ ». alii vero conali sunt probare S. Thomam favere innatism? ¡dearum, imo et onlologismo. Hæc sententiarum oppositio plane demonstrat Angelicum media via incedere inter oppo­ sita systemata. Sed ad rem veniamus. Pro innatismo idearum quinque textus affert Casimira» Ubaghs. i*» Deus hominis scientiæ causa est excellentismo modo; quia et ipsam animam intellectuali lumine insignivit, et no­ titiam primorum principiorum ei impressit, quæ sunt quasi quædam seminaria scientiarum, sicut et aliis naturalibus rebus impressit seminales rationes omnium effectuum pro­ ducendorum. » — Qq. Dispp. De veritate, Qu. XI De magistro, Artic III. 2W < In ratione hominis insunt naturaliter quædam prin­ cipia naturaliter cognita tam scibilium quam agendorum, quæ sunt quædam seminaria intellectualium virtutum et moralium. » — P. I-Il, Qu. LXIII, Artic. I. 3” « Oportet igitur naturaliter nobis esse indita, sicut principia speculabilium, ita et principia operabilium. — » P. I, Qu. LXXIX, Art. XII. 4»* « Prima principia, quorum cognitio est nobis innata, sunt quædam similitudines increatæ veritatis : unde secun­ dum quod per eas de aliis judicamus, dicimur judicare de rebus per rationes immutabiles vel veritatem increa:am. > — Qq. Dispp. De veritate, Qu. X De mente, Artic. VI, ad 6. 5*s « Principiorum autem naturaliter notorum cognitio no­ bis divinitus est indita, cum ipse Deus sit auctor nostræ na:uræ. » — Contra Gentiles, Lib. I, Cap. VII, n. 2. Hæc, et similia verba, quæ passim occurunt in Operibus S. Thomæ, citantur tum a defensoribus idearum innatarum, tum ab ontologistis. 'berum certissima est mens S. Thomæ : ipse namque neque innatismo favet neque ontologismo. Etenim passim Angelicus dicit, quod mens humana in sua creatione, est in potentia (Ibid, ad I). 380 THEOLOGIA LIB. I. CAP. I. DE DEMONSTRABIL. EXISTENTIÆ DEI Et hæc sufficiant. Cetera videri possunt in Opusculo, Osservazioni sopra alcuneinterpretazioni, etc., quod scripsi contra Ubaghs. IX. Nota III. Declarationes Congregationis Sancti Officii. « A Sanctæ Romanæ et Universalis Inquisitionis Congrega­ tione postulatum est, utrum sequentes propositiones hito tradi possint : Prop, f Immediata Dei cognitio, habitualis saltem, intel­ lectui humano essentialis est, ita ut sine ea nihil cognoscere possit : siquidem est ipsum lumen intellectuale. Prop. 2* Esse illud, quod in omnibus et sine quo nihil intelligimus, est esse divinum. Prop. 3" Universalia, a parte rei considerata, a Deo rea liter non distinguuntur. Prop. 4* Congenita Dei, tanquam entis simpliciter, notitia omnem aliam cognitionem eminenti modo involvit, ut per eam omne ens, sub quocumque respectu cognoscibile est, implicite cognitum habeamus. Prop. 5*. Omnes aliæ ideæ non sunt nisi modificationes ideæ, qua Deus tamquam ens simpliciter intelligitur. Prop. 6* Res creatæ sunt in Deo tanquam pars in toto, non quidem in toto formali sed in toto infinito, simplicis­ simo, quod suas quasi partes, absque ulla sui divisione et diminutione, extra se ponit. Prop. 7* Creatio sic explicari potest : Deus ipso actu spe­ ciali, quo se intclligit et vult tanquam distinctum a determi­ nata creatura, homine v. g., creaturam producit. Feria IV die 18Septemb. 1861. In Congregatione Generali habita in Conventu S. M. supra Minervam, coram Eminen. et Rev. DD.S. R. E. Cardinalibus contra hæreticam pravita­ tem in tota Republica Christiana Inquisitoribus Generalibus, iidem Emin.et Rever. præhabito voto DD.Consultorum, om­ nibus et singulis propositionibus superius enuntiatis mature perpensis, proposito dubio responderunt : Negative. » Pariter eadem S. Congregatio, anno 1862, tuto doceri non posse pronuntiavit quindecim propositiones ejus examini subjectas a Domino Branchereau, quarum XII et XIII sunt sequentes : < XII. A primo existentiæ instanti mens perceptione ideali fruitur, non quidem reflexe, sed directe. » XIII. Inter veritates intelligibiles, quas idealiter apprehen­ dimus, imprimis reponitur Deus, cujus intellectio licet ab DK DEMONSTRABIUTATE A PRIORI EX1STE.NT1Æ DEI. 381 intuitione beatorum essentialiter distincta, non ad imagine: repræsentativam sed ad Deum ipsum terminatur. » Denique eadem S. G. damnavit propositiones, quibus Rosminius novam ontologismi formam expressit. Vid. Ps. 32. X ARTICULUS SECUNDUS («) De demonstrabilitate a priori existentiœ Dei. I. Quæstio. Distinximus in Logica (19, IV) judicia in per se nota seu immediata, et mediata seu ex aliis nota. Quod autem hæc propositio, Deus exislit, sit per se nota quoad se (L. 41, V) seu objective spectata, non dubitatur : exislentia enim non solum necessario convenit Deo, sed est realiter ipsamet Dei essentia : quod plenissime sufficit ad consti tuendam propositionem simpliciter per se notam, ad quam requiritur ut prædicatum sit de ratione subjecti. Atqui non­ nulli, ut S. Thomas refert in I Contra Gentes, Cap. XI, existi­ marunt illam propositionem, Deus exislit, esse per se notam non solum quoad se, sed etiam quoad nos. Cujus quidem opinionis duæ fuerunt causæ, consuetudo et idearum con­ fusio : < Prædicta autem opinio provenit partim quidem ex consuetudine, qua a principio homines assueti sunt nomen Dei andire et invocare. Consuetudo autem, et præcipue quæ est a principio, vim naturæ obtinet : ex quo contingit ut ea quibus a pueritia animus imbuitur, ita firmiter teneantur ac si essent naturaliter et perse nota. Partim vero contingit ex eo quod non distinguitur quod est notum per se simpli­ citer, et quod quoad nos notum est. Nam simpliciter quidem Deum esse per se notum est, quum hoc ipsum quod est, sit suum esse (exislentia). Sed quia hoc ipsum quod Deus est (essentia), mente concipere non possumus, remanet ignotum quoad nos. » — Hæc S. Thomas loe. cit. Quæ omnia enu­ cleatius sunt probanda. II. , Aprioristica demonstratio existentiæ Dei. Idéntica quoad substantiam opinioni præcitatæ est sententia illorum qui volunt existentiam realem Dei ex conceptu ipsius Dei a nobis apodictice posse demonstrari, ita scilicet ut in hac propositione, Deus exislit, prædicatum exislentia immediate deprehendatur ex analysi seu definitione subjecti Deus: 382 THEOLOGIA LIB. I. CAP. I. DE DEMONSTRAB1L. EXISTENTIÆ DEI. quod est proprium propositionis analytical el per se notœ. Modus iste demonstrandi realem Dei existentiam dicitur a priori seu, ut recentioribus magis placet, a simultaneo, qua­ tenus ab ordine ideali ad realem concluditur, et realitas simul menti occurrit ac idealitas, cum de Dei existentia sermo est. Hoc argumentum a priori seu a simultaneo, sub diversa forma exponunt S. Anselmus in Proslogio, Cap. III, Cartesiusin Meditationibus deprimaphilosophiaet in Respon­ sionibus ad objectiones, Leibnitzius, Nouveaux essais, etc., Lib. IV, Cap.IX, quos sequuntur cartesianiet leibnitziani, aliique bene multi. At S. Thomas, et cum ipso Scholastici fere omnes tenent præfatam demonstrationem esse insufficien­ tem : quibus esse subscribendum mihi videtur, quamvis illa demonstratio primo adspectu speciem veritatis præ se ferat. Antequam autem ad argumenta veniamus, nonnulla sunt praemittenda. III. Prænotamen primum. Hæcquæstiodedemonstrabilitate a priori existentiæ Dei est omnino independeos ab altera quæstione de ideis innatis. Quæritur enim utrum ex idea Dei possit divina existentia realis inferri, sive idea illa sit naturaliter indita, sive sit nostra ratiocinatione acquisita. Et hoc bene nota, ne unamquæstionem cum altera confundas; quamvis verum sit recentiores adsertores demonstrabilitatis a priori existentiæ Dei communiter inclinare in innatismum idearum. IV. Prænotamen alterum. Sed nec etiam quæstio est, utrum demonstrata a posteriori reali existentia Dei sub conceptu alicujus attributi, possit a priori vel a simultaneo ex illo attributo inferri aliud ; ut puta, utrum ex veritate a poste­ riori probata quod Deus sit realiter ens necessarium, inferri legitime possit ratio realis existentiæ ex ejus reali essentia (0. 21, V) : id enim fieri legitime posse omnes sapientes concedunt. « Postquam, inquit Suarez, Dispp. Melaphys., Disp. XXIX, Sect. Ill, § I, a posteriori aliquid de Deo de­ monstratum est, possumus ex uno attributo demonstrare a priori aliud, ut, si ex immensitate e. g. concludamus loca­ lem immutabilitatem. Suppono enim ad ratiocinandum a priori modo humano sufficere distinctionem rationis inter attributa. » Igitur tota quæstio in hoc consistit : Nullo modo cognita Dei realilate, potest ne ex solo conceptu ideali Dei ejus existentia realis concludi ? En. si bene video, verus nodus difficultatis. AUT. II. DE DKMONSTRABILITATE A PRIORI EXISTENT» DEI. 3S3 V. Argumentum S. Anselmi. Dei nomine significatur i: quo majus cogitari non potest. Atqui Ens quo majus cc. tari non potest realiter existit : secus aliquid ipso maj conciperetur, nempe realiter existens. Igitur ex con De: sub notione Entis quo majus cogitari non potest, recte e: apodictice infertur ejus realis existentia. VI. Critica. » Dato etiam quod quilibet intelligat hoc no­ mine Deus significari hoc quod dicitur, scilicet illud qt: majus cogitari non potest; non tamen propter hoc sequi: quod intelligat id, quod significatur per nomen, esse in re­ rum natura, sed in apprehensione intellectus tantum. Nec potest argui quod sit in re, nisi daretur quod sit in re ali­ quid, quo majus cogitari non potest : quod non est datum a ponentibus Deum non esse. » — Hæc animadversio, quam habet S. Thomas P. I, Qu. II, Art. 1, ad 2, et I. Contra Gentes, Cap. XI, mihi sapientissima videtur. Et revera. In majori argumenti anselmiani merus ordo rdealis asseritur : secus enim ab atheo negaretur, et poneretur petitio principii exor­ diendo a reali existentia Entis quo majus cogitari non potest; quæ realis existentia præcise debet probari. — In minori autem affirmatur ens, quo majus cogitari non potest, reali­ ter existere : quæ minor, cum ab atheo negetur, probanda est. Qua ergo ratione probatur? Nempe, quia secus daretur aliud ens, scilicet realiter existens, majus Ente quo perfec­ tius dictum est in majori cogitari non posse : quod plane repugnat. Sed atheus respondet nullam in hocesse repugnan­ tiam. Nam in ordine ideali non datur utique neque dari po­ test melius illo ente quo majus cogitari non potest ; datur ta­ men in ordine reali: quia musca, e. g., realiterexistens melior est quocumque ente etiam perfectissimo in ordine ideali so­ lummodo existente. — Repugnantia igitur adserta in minori nulla est, nisi concesso, quod atheus non concedit, realiter existere id quo majus cogitari non potest.—In forma autem syllogistica minor negatur ab atheo et ratio distinguitur hoc modo : daretur aliquid melius Ente quo perfectius cogitari non potest, in ordine ideali, nego ; in ordine reali, concedo. — Cf. Cajetan. in P. I, Qu. II, Artic. I ; Ferrar, in 1. Contra Gentes, Cap. XI; Billuart, Cursus, etc., Dissert. I, Artic. I. VII. Argumenta Cartesii. Sub alia formaCartesius conatus est existenliam Dei a priori demonstrare, nempe : Io ex idea infiniti; 2° ex idea clara et distincta Dei in qua ejus existen­ tia continetur. — Ideam, inquit, Infiniti nobis in esse negat 384 THEOLOGIA LIB. I. CAP. I. DE DEM0NSTRAB1L. EXISTENTES DEI. nemo. Atqui hujusmodi idea non potest haberi a posteriori neque per additionem finiti ad finitum, neque per subtrac­ tionem limitum a finito. Est igitur nobis impressa ab Ente infinito, quod propterea realiter existit. — Præterea : Quid­ quid in idea clara atque distincta alicujus rei continetur, id de ea verum est, seu de ipsa re vere affirmari potest. Sed in idea clara et distincta Dei continetur Dei realis existcntia: idea enim Dei est idea entis summe perfecti, hoc est, com. prehendentis omnem perfectionem, et ideo ipsam realem existentiam. Ergo Deus realiter existit. VIII. Critica. Primum Cartesii argumentum proprie non est a priori, quia non ex idea infiniti infert ejus existentiam, sed ex ejus præsentia in nobis deducit existentiam Infiniti nobis imprimentis ideam sui. At neque hoc sensu argumen­ tatio convincit, quia idea infiniti haberi potest per negatio­ nem limitum a rebus finitis, ut probatum est (0. 23, X). Ad alterum vero argumentum, prænoto Cartesium impli­ cari imprimis circulo vitioso. Ponit enim certam esse Dei existentiam, quia hæc continetur in idea clara et distincta ipsius Dei ; et simul asserit certitudinem hujus principii, quidquid continetur in idea clara, etc., inniti veracitati Dei creatoris nostri intellectus. — Deinde atheus negat minorem argumenti cartesiani ; et ad ejus probationem respondet eo modo quo respondet S. Anselmo : eadem enim est argu­ mentatio.C&i.cjj IX. Argumentum Leibnitzii. Denique Leibnitzius, quem universa Schola Wolfiana secuta est, argumentum aprioristicum sub hac forma proponit : « Ens ex cujus essentia sequitur existentia, si est possibile, id est, si habet essen­ tiam, existit. (Est axiona ¡denticum, demonstratione non indigens.) Atqui Deus est ens, ex cujus essentia sequitur existentia. (Est definitio.) Ergo Deus, si est possibilis, existit, (Per ipsius conceptus necessitatem.) » Hæc Leibnitzius, loc. sup. cit. X. Critica. Major argumenti non est, ut asseritur, axioma nisi pro illis, qui realitatem Entis, ex cujus essentia reali se­ quitur existentia, admittunt ; nam respectu athei probatione indiget. Revera, si in illa majori sensus est de Ente reali, ex cujus reali essentia sequitur existentia pariter realis, mani­ festum est Dei existentiam non probari, sed supponi ; et idcirco habetur petitio principii. Si autem sensus est de ente ideali, cujus idealis essentia identificetur cum reali existen- ABT. II. DB DEUONSTRABILITATB A PRIORI EXISTEXTIÆ tS:. - lia, iterum negatur ab atheo. Si denique sensus est de í-s; tia et existentia ideali, negatur ab atheo consequentia : quii in ipsa concluditur de existentia reali, cum antecedens sit de existentia ideali. XI. Nota. Roselli. Salvator Roselli in Summa Philcs ■ ' • -, P. Ill, Qu. XXIV, Artic. I, n. 1178, postquam adduxe:.: argumentum Woliii, quod nos verbis ipsius Leibnitzii mus, hæc in nola addit: < Hanc demonstrandi viam ingres­ sus est Wolfius (verius S. Anselmas, quem ceteri recensores secutisunt) Theolog.nalur.,ParteU. Neque ullus in eaest para­ logismos, quasi quod concludatur a potentia ad actum : nam licet in rebus limitât® perfectionis non possit concludi a possibilitate existentiæ ad ipsam existentiam, hoc tamen ideo est, quia existentia non pertinet ad essentiam cujuscumque entis creati. At vero in ente perfectissimo existentia pertinet ad ejus essentiam; ideoque si demonstretur possibi­ lis essentia, demonstratur etiam existentia quæ est ipsa ejus essentia. Nec adversatur S. Thomas, cum ait : nec potest argui, etc. (vide supra n. VI)). Natu S. Doctor ibi probat nobis non esse per se notum Deum esse ; non autem loquitur de demonstratione, qua ex non repugnantia entis perfectissimi concludatur ipsum existere. » Miror a perdocto viro hæc affirmari. In eodem enim articulo, n. 1172, de demonstratio­ nibus cartesianis agens, deductis tum ab idea infiniti, tum ab idea clara et distincta Dei, ait : « Non hic proferemus Gartesii demonstrationes ; fatemur enim, nullam eis inesse vim ad atheos convincendos. » Et in nola, adducta ratione Cartesii ex idea clara, addit : « Sed hæc etiam deficit ; nam in hoc vitæ statu non habemus ideam claram et distinctam Dei, quæ nobis ostendat quid Deus sit, sed Deum videmus per speculum in ænigmate. » Porro hoc secundum argumentum cartesianum est ipsissimum argumentum leibnitzianum, sicut argumentum leibnitzianum est, quoad substantiam, argumentum S. Anselmi, quamvis forma diversum. Vis autem hujus argumenti tota est in transitu ab ordine ideali simpliciter ad ordinem realem simpliciter : quem transitum illegitimum existimamus.Perperam autem Roselli addit huic argumento non adversari S. Thomam : aperte enim in citata responsione ad 2 excutit S. Anselmi argumentum, cujus legitimitale posita, Dei existentia ut per se nota implicite concluditur : quod non satis Roselli consideravit. Ziatuiu Summa philosophica. — T. II. 15 3?<5THEOLOGIA. LIB. I. CAP. II. DEDEMONSTR. A. POSTER. EXISTENT. PH. CAPUT SECUNDUM DE DEMONSTRATIONIBUS A POSTERIORI EXISTENTES DEI Prologus. Demonstrationem a priori existentiæ Dei non esse apodicticam probavimus supra; posse autem Dei exislentiam a posteriori, hoc est ex creaturis demonstrari, ex iis quæ in Psychologia (40, Il et seqq.) contra Traditionalismum statuimus est manifestum, et amplius etiam manifestabitur in hoc Capite ex facto ipso. — Porro demonstrationes a pos­ teriori, quibus impræsentiarum insistendum est, duplicis generis esse possunt : extrinsecæ, fundatæ nempe in con­ sensu generis humani et constituentes argumentum morale; et inlrinsecœ fundatæ in ipsa natura creaturarum. Creaturæ autem aut considerantur relative, scilicet secundum ordinem quem ad invicem habent in rerum universitate componen­ da, et sub hoc sensu præbent argumentum physicum; aut considerantur absolute, nempe secundum naturam quam singulæ præ se ferunt et sub hoc secundo aspectu acceptai' præbent argumentum metaphysicum. Hoc autem argumen­ tum subdividimus etiam in metaphysicum simpliciter, et in psychologicum, prout ve) generatim est de essentiis creatu­ rarum vel speciatim de natura animi nostri. Hinc clare constat divisio hujus Capitis : dicam enim Io de argumento morali ; 2° de argumento physico ; 3° de argumento rnelaphysico ; 4° de argumento psychologico ; quibus 5° addam articulum de atheismo. ARTICULUS PRIMUS (3) De morali demonstratione existential Dei. I. Argumentum morale. Hoc nomine, ut in Prologo innui, intelligo in præsenti materia, argumentum illud quod ex consensu humani generis efficaciam habet : quem quidem consensum esse veritatis critérium in Logica demonstratum est (59, III). Remanet igitur ut hujus consensus universalis, in casu nostro, existentia statuatur et natura, quæ duo dis­ tinctis propositionibus declaranda sunt. Sil igitur • AUT. I. DE MORALI DEMONSTRATIONE EXISTENTLE DEI. II. Omnes homines in admittenda reali existentia De. semper ubique, et constanter consenserunt et consentiIt veritas hujus propositionis manifestior sit, nota ipsi >. propositionem abstrahere a veris vel falsis notionibus cir:i naturam Divinitatis : non enim de natura sed de sola tentia impræsentiarum agimus. — Qua declaratione pnemissa, propositio exprimit factum, quod si negetur, nescio quid in historia firmum consistat. « Si terras obeas, ita egregie Plutarchus adversus Colotem epicureum, invenire possis urbes muris, litteris, legibus, domibus, opibus, nu­ mismate carentes, gymnasiorum et theatrorum nescias; urbem templis Diisque carentem, quæ precibus, jurejurando, oraculo non utatur, non bonorum causa sacrificet, non mala sacris avertere nitatur, nemo unquam vidit. » Equi­ dem non me latet a nonnullis recentioribus factum istud negari, adductis in medium narrationibus circa mores et consuetudines quorumdam populorum ; sed narration-s illas esse contra vera facta et studio fallendi confictas de­ monstrant aperte inter alios Nicolas. Etudes philosophiques, etc., et noster Vmcentius Gatti, Instil. Apologetico-polem., Lib. II. De Deo legislatore, Dissert. II, Cap. H, Conclus. Ill (Voluin. II). Consensus autem iste in asserenda reali Dei existentia est non rudium solummodo, sed maxime sapientissimorum hominum, quos inter sunt Socrates, Plato, Aristoteles, Seneca, Tullius, Plutarchus, ut taceam de praeclarissimis ingeniis, quæ in revelatione Christiana floruerunt. — Sed dices : extiterunt etiam quavis ætate athei, qui neque studio neque ingenio caruerunt. Despondeo imprimis quod, utrum athei qui citantur corde teneant quæ verbis docent, quæstio est inter philosophos, et quam in ultimo hujus Capitis arti­ culo tractabimus. Deinde, dato etiam quod athei vere extilerint, nihil contra nos probatur. Agimus enim de uni­ versalitate morali consensus, non melaphysica ; unde eam peculiaris exceptio non infirmat sed confirmat, eo modo quo in ordine physico monstra non carentiam sed magis cons­ tantiam ordinis ostendunt, cujus monstra, ex imperfectione hujiis vel alterius peculiaris causæ, sunt exceptiones ipsum ordinem confirmantes. III. Et præfatns consensus talis naturæ est ut non possit explicari nisi per effectum maximæ evidential. Id probo duplici ex capite : ox ipsa hominis depravatione : deinde ci 388TUEOLOOIA LIB. I. CAP. II. DE DEMO.XSTR. A POSTER. EXISTENT. DEI. oppugnationibus atheorum. Ex ipsa hominis depravatione. Passionibus enim homines, ut facto ipso constat, agitantur. Facilius autem ct libentius homines passionibus indulgent, si semel sibi persuadeant non existere Deum justissime et terribiliter scelera punientem : in hoc enim casu nihil esset homini depravato pertimescendum. Nihilominus passiones nunquam a cordibus hominum depellere potuerunt tam alte defixam animo persuasionem existentiæ Dei : et qui Deum non agnoscunt venerando, agnoscunt saltem vel timendo vel blasphemando. — Ex oppugnationibus ipsis atheorum. Pro­ cul enim dubio si aliquid sophismata possunt, hac in re plurimum valere debuissent, cum maxime consona sint pravis passionum inclinationibus. Atqui tamen athei sen­ tentiam communem impugnare quidem potuerunt, mulare non potuerunt. — Quæ omnia si non ostendunt consensum præfatum a maxima evidentia, contra ipsam, ut ita dicam, depravatam hominis voluntatem, extorqueri; desperandum omnino esset de ipsa certitudine. IV. Conclusio Articuli. Existit ergo consensus humani ge­ neris in admittenda Dei existentia, et in re nostra hujusmodi consensus plenissimus, jam per se validus, est etiam exceptionalis naturæ. Unde Articulum concludam præclaris verbis quæ Tullius habet Lib. I, Cap. XXXIX, de divinatione : « Quid est igitur, cur dubitandum sit, quin sint ea, quæ disputavi, verissima? Si ratio mecum facit, si eventa, si po­ puli, si nationes, si græci, si barbari, si majores etiam nos­ tri, si denique hoc semper ita putatum est ? Si summi phi­ losophi, si poëtæ, si sapientissimi viri, qui respublicas constituerunt, qui urbes condiderunt ? an, dum bestiæ lo­ quantur, expectamus ; hominum consentiente auctoritate contenti non sumus ? » ARTICULUS SECUNDUS (4) De physica demonstratione existentiæ Del. I. Argumentum physicum. Ut jam innuimus in Prologo nomine argumenti physici, in materia de qua agimus, illud inieliigitur quod ex externa facie, ut ita dicam, seu ex uni- ArtT. II. DE PHYSICA DEMONSTRATIONE EXISTENTIÆ DEI. late ordinis partium Universi corporei movet ad concidam certissime Dei existentiam. II. Existentia Dei evidenter demonstratur ex ordine rerum mundanarum. In mundo est ordo constans, qui est ratio omnium naturarum in unum finem, qui est bonum, unitas et pulchritudo ipsius Universi (C. 8, II). Ex quo pats: quod non casu et temeritate, sed ex intentione, seu ex qua­ dam præordinatione partes Universi tendunt et perveniun: ad finem : casus enim et temeritas omnino adversantur or­ dini et præsertim constantiæ in ipso ordine (O. 52, III . Atqui multa quæ in inundo sunt aut cognitione carent au! ratione ; ut mineralia, plantæ et bruta. Ergo hæc omnia non possunt ordinem illum efficere et conservare, sese preordi­ nando in finem, quem nec cognoscere nec intendere pos­ sunt. Tendunt igitur in finem ut directa ab aliquo cogno­ scente et intelligente, sicut sagitta a sagittante. Igitui existit causa ordinatrix et gubernatrix Universi, quam Deum dicimus, et quam sapienlissimamesse inficiari sine maxima absurdidate nequimus : si enim ordo rerum creatarum inteiligi non potest sine ratione, mullo magis existcrc sine sum­ ma ratione efficiente non potest. — P. I, Qu. II, Art. III. ral. quinta. III. Nota I. Ejusdem argumenti amplior expositio. Ordi­ nem mundanum gencrice consideravimus in nostro argu­ mento; nulla autem difficultate amplificatur discurrenda per partes principaliores Universi. Audiamus Augustinum, De verbis Domini in Evang. Joannis, Serm. CXLI (al. 55), Cap. I et II, n. 2, Christiane et philosophice illud Pauli ad Ilomanos I, Develatur enim ira Dei, etc., exponentem : n Numquid Deus ad quemquam eorum locutus est? Numquid legem acceperunt (philosophigentiles'), sicut Israelitarumpo­ pulus per Moysen Î Unde ergo detinent veritatem vel in ipsa iniquitate? Audite quod sequitur et ostendit. Quia quod no­ tum est Dei, inquit, manifestum est in illis : Deus enim illis manifestavit. Manifestavit, illis quibus legem non dedit, ? Audi quomodo manifestavit. Invisibilia enim ejus per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur. Interroga mundum, or­ natum coeli, fulgorem dispositionemque siderum, solem diei sufficientem, lunam noctis solatium ; interroga terram fruc­ tificantem herbis et lignis, animalibus plenam, hominibus exornatam ; interroga mare, quantis et qualibus natatilibus plenum ; interroga aera, quantis volatilibus viget ; interroga 390 THEOLOGIA LIB. I. CAP. II. DE DEMONSTR. A POSTER. EXISTENT. DEI. omnia et vide si non sensu suo tanquam tibi respondent : Deus nos fecit. Hæc et philosophi nobiles quæsierunt, et ex arte Artificem cognoverunt. » {Edit. Maur.). Cf. XI De Civitate Dei, Cap. IV ; Confess., Lib. X, Cap. VI ; De utilitate credendi, Cap. XVI ; Enarrat, in Psalm. XLI. Et S. Athanasius in Oratione contra Gentes pulchre notat : « Quemadmodum re­ ferunt de statuario Phidia, quem sua opera ex commensione et proportione partium inter se, etiam absentem, extraque contuitum positum rcpræsentarint ; ita quoque ex mundi or­ dine Opifex et conditor Deus intclligendus est, tametsi cor­ poris oculis spectari nequit. » Pag. 14. Edit. Paris, 1608. IV. Nota II. Solvuntur difficultates. Conatus estKant vim adimere argumentis tum physicis tum metapbysicis proban­ tibus Dei existentiam, non ut hanc absolute inficiarelur, sed ut problematicam redderet. Audiamus quæ profert contra argumentum physicum, quod ipse physico-theologicum ma­ vult appellare. Objectio prima. Ex rerum ordine nonnisi existentia causæ illi ordini efficiendo et conservando proportional® inferri po­ test. Atqui contra concluditur existentia summæ atque infinitæ intelligentiæ. Hæc ergo conclusio magis late patet quair antecedens permittat. Resp. Io Intelligentia proportionate ordini Universi effi­ ciendo et conservando est prima intelligentia, quæ est actus omnium intelligibilium ideoque infinita (Ps. 27, V etseqq.), cui sicut et concipienti, ita et efficienti et dirigenti omnia in finem nihil valeat resistere. — Resp. 2° Nego suppositum quo Kantii objectio tota nititur : supponit enim quod nos in nostro argumento inferamus formaliler infinitatem seu natu­ ram primæ Intelligentiæ, cum tamen unice intendimus for­ malité)- concludere existentiam ejusdem Intelligentiæ guber­ nantis, cujus naturam postea investigabimus. Qua in re ut omnes scrupuli pellantur, audiatur Cajctanus, inP. I, Qu. II, Artic. Ill, edisserens de quinque rationibus a S. Thoma ad­ ductis ad probandam Dei existentiam : « Circa has rationes, inquit, in communi advertendum est diligenter quod pos­ sunt afferri ad duo. Primo ad concludendum illudens incor­ poreum, immateriale, aeternum, summum, immutabile, pri­ mum, perfectissimum, etc., quod et quale Deum tenemus esse; et sic istæ rationes habent plurimum disputationis... Alio modo afferri possunt ad concludendum quædam prœdicala inveniri in rerum natura, quæ secundum veritatem sunt ART. H. DE PHYSICA DEMONSTRATIONE EXISTENTIÆ DEI. 391 propria Dei, non curando quomodo, vel qualiter sint. etc. Et ad hoc intentum hic afferuntur, et sunt nihil fere difficultatis habentes secundum philosophiam. Et ut melius intelhgatur quod dicimus, singillatim explanando dicitur qu:i primæ viæ exparte motus sal est quod inferatur : Ergo datur primum movens immobile, non curando, utrum iilud ?.. anima cceli, aut mundi : hoc enim quæretur in sequent, quæstione. Secundæ quoque viæ ex parle efficientis, sat est quod ducat ad primum efficiens, non curando an illud sit corpus vel incorporeum : hoc enim quæretur in sequenti quæstione. Tertiævero viæ ex parte necessarii, sat est quod ducat ad primum necessarium non ex alio, non curando an sit unum vel plura : hoc enim quæretur in questione XI. Quartæ quoque viæ ex gradibus rerum, sat est ducere ad maxime ens, verum, bonum, nobile, a qua sunt omnium participationes. Et similiter quintæ viæ ex gubernatione, sal est ducere ad primum gubernantem per intellectum, qui­ cumque sit ille. Omnia enim hæc prædicata, scilicet movens immobile, primum efficiens, necessarium non ex alio, maxi­ me ens, et primum gubernans intelligendo, sunt secundum veritatem propria Deo. Et ideo concludendo hæc inveniri in rerum natura concluditur directe, quasi per accidens, quod Deus est, id est, Deus non ut Deus, sed ut habens talem con­ ditionem, est, et consequenter ipsum substratum, scilicet Deus, ut Deus est. > Quæ omnia distinguenda cum Kant non distinxerit, vim demonstrativam argumentorum non penefrat, eamque eludere frustra conatur. Objectio secunda. In argumento physico, iterum ait Kant, ex artificiata mundi compositione arguitur existentia Arti­ ficis supremi, sicut ex artificio humano huinanum artificem arguimus. Atqui hæc comparatio seu analogia nulla est : nam ut artificiata mundi compositio dicatur non effecta a viribus naturæ, deberemus hujusmodi vires omnes perspec­ tas habere ; quod tamen nobis non accidit. Ergo argumen­ tum ex hoc capite non est demonstrativum. Resp. Concedo majorem et nego minorem et rationem assi­ gnatam. Principium nostrum est quod ordo est ab intelli­ gentia, et quod ordo constans rerum omnium in finem est a prima aliqua intelligentia res ipsas efficiente, ordinante et ideo extra illas existente, ut dictum est in responsione ad 1, et in Cosmología (Artic. 4 et seqq.) late demonstravimus, lit autem illius principii veritas certo retineatur, necesse non 392 THEOLOGIA LIB. I. CAP. II. DE DEMONSTR. A POSTER. EXISTENT. DEI. est ut perspectas habeamus omnes vires naturæ ut sine ulla dubitatione ex artificio humano artificem existere affirme­ mus. — Audiatur Tullius Lib. II, De natura Deorum, Gap. XXXIV : « Si ergo meliora sunt ea, quæ natura, quam illa, quæ arte perfecta sunt, nec ars efficit quidquam sine ratione : ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam quum aspexeris, scire adhibitam esse artem, quumque procu) cursum navigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte moveatur; aut, quum solarium vel descriptum aut ex aquacontemplere, intelligere declarari horas arte, non casu : mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta complectatur, consilii et rationis esse expertem putare ? » ARTICULUS TERTIUS (5) De demonstratione metaphysica existentiæ Dei. I. Argumentum metaphysicum. Argumentum melaphysicum, ut jam diximus in Prologo, illud in præsenti dicitur quod desumiturab existentia et natura rerum mundanarum. Hoc argumentum vocatur cosmo logicum a Kantio ; sed de vo­ cabulis non curamus. II. Existentia Dei evidenter demonstratur argumento metaphysico. Probatur. Existit in mundo motus, existunt causæ efficientes ad invicem subordinatæ, existunt entia contin­ gentia, existunt entia magis et minus perfecta. Ergo necesse est ut existât primum Movens immobile, Causa efficiens prima, Ens necessarium, Ens perfectissimum seu maxime ens : quibus nominibus Deum designamus. — Cf. et præ mente habeas semper declarationes, quas ex Cajetano in superiori articulo, ad 1, retulimus. — Probatur consequentia quoad singula membra. Ex ratione motus. « Certum est enim et sensu conslat ali­ qua moveri in mundo. Omne autem quod movetur, ab alio niovelur : nihil enim movetur nisi secundum quod est in potentia ad illud ad quod movetur; movet autem aliquid se­ cundum quod est actu. Movere enim nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum. De potentia autem ART. III. DE DEMONSTR. METAPHYSICA EXISTENTIÆ DEI. 3? 3 non potest aliquid reduci in actum, nisi per aliquod en; . . actu (0. 8, X, Axioma IV et V) ; sicut calidum in a:tu. u: ignis, facit lignum, quod est calidum in potentia, esse a-::-: calidum, et per hoc movet ct alterat ipsum. Non autem es: possibile ut idem sit simul in actu et potentia secundum idem, sed solum secundum diversa : quod enim est calir.-. in actu, non potest simul esse calidum in potentia, sed est simul frigidum in potentia. Impossibile est ergo quod secun­ dum idem et eodem modo aliquid sit movens et motum, vel quod moveat seipsum. Omne ergo quod movetur, oportet ab alio inoveri. Si ergo id a quo movetur, moveatur, oportel et ipsum ab alio moveri; et illud ab alio. Hic autem non esprocedere in infinitum, quia sic non esset aliquod primum movens ; et per consequens nec aliquod aliud movens: quia moventia secunda non movent nisi per hoc quod sunt mota a primo movente ; sicut baculus non movet nisi per hoc quod est motus a manu. Ergo necesse est devenire ad aliquod primum movens, quod a nullo moveatur. Et hoc omnes intelligunt Deum. » — P. I, Qu. II, Artic. Ill; et Contra Gentiles, Lib. I, Cap. XIII. Ex ratione causarum efficientium subordinatarum. Inveni­ mus enim in istis sensibilibus esse ordinem causarum efficien­ tium subordinatarum, ut in generatione animantium præcipue videre est; nec tamen invenitur, nec est possibile quod aliquid sit causa efficiens suipsius, quia sic esset prius seipso, quod est impossibile; consequenter si aliquid effici­ tur, ab alio efficitur (0. 42, III). Non autem est possibile quod in causis efficientibus subordinatis procedatur in infi­ nitum, quia in omnibus causis efficientibus subordinatis, primum est causa medii, et medium est causa ultimi, sive media sint plura sive unum tantum ; remota autem causa, removetur effectus : ergo si non fuerit primum in hujusmodi causis efficientibus, non erit ultimum, nec medium. Sed si procedatur in infinitum in causis efficientibus subordinatis, non erit prima causa efficiens, et sic non erit effectus ultimus, nec causæ efficientes mediæ. Hoc autem falsum esse diximus ex experientia. Ergo necesse est ponere ali­ quam causam efficientem primam, quam omnes Deum no­ minant. — Ib. Ex ratione entium contingentium. Probavimus in Cosmolo­ gía (1, IV) mundum esse ens contingens, quod nempe ita existil, ut etiam possibile sil ab existentia cessare (0. 21,1,. 394 THEOLOGIA LIB. I. CAP. II. DE DEMONSTR. A POSTER. EXISTENT. DEI. Omne autem ens contingens habet existentiam ab ente ne­ cessario (0. 21, IV); quod quidem habet rationem suæ exislentiæ non in alio (secus procederetur in infinitum, quod est impossibile, sicut dictum est supra de causis efficienti­ bus), sed in seipso, hoc est necessario existit vi propriæ essentiæ : et illud dicimus Deum. — Ib. Ex diversis gradibus perfectionum. Experientia enim con­ stat in rebus mundanis esse aliquid magis et minus bonum, magis est minus verum, magis et minus nobile, et sic de aliis hujusmodi. Sed magis et minus tum in ordine ideali tum in ordine reali, utpole vocabula comparationis, non di­ cuntur de diversis nisi per ordinem ad aliquid, a quo ma­ jorem vel minorem perfectionem participant, et quod proinde debet esse maximum in illo perfectionis ordine. Existit igi­ tur aliquid quod est maxime bonum, maxime nobile, maxime verum, et consequenter maxime ens : nam verum, bonum ct ens convertuntur (0. 15, II; 17, IV). Et hoc Ens, quod om­ nibus entibus est causa esse, ct bonitatis, et cujuslibet per­ fectionis, omnes dicunt Deum. — Ib. — Hoc argumentum fuse proponitur a S. Augustino. VIII De Trinitate, Cap, 111, n. 4 : « Quid, inquit, plura, et plura? Bonum hoc et bonuin illud : tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum si potes ; ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Neque enim in his omnibus bonis, vel qu® commemoravi, vel quæ alia cernuntur sive cogitantur, diceremus aliud alio melius, cum vere judicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni, secundum quod et probaremus aliquid, ct aliud illi præponeremus. Sic amandus est Deus; non hoc et illud bonum, sed ipsum bonum. > III. Nota. Solvuntur difficultates. Contra vim demonstra­ tivam demonstrationis metaphysicæ, Kant iterum insurgit. Objeclioprima. Demonstratio metaphysicaseucosmológica, est ipsamet demonstratio aprioristica, seu ontologica, ut a Kant vocatur; atqui argumentum aprioristicum non est de­ monstrativum (2, VI et seqq.). Ergo neque argumentum cosmologicum seu melaphysicum. Probatur major. In argu­ mento mctapbysico probatur existentia entis necessarii, ex cujus conceptu infertur a priori ejus infinitas, concludendo, ens necessarinm est infinitum. Hæc autem propositio juxta leges conversionis dialectic® (L. 29, I et seqq.) convertitur hoc modo ■.Infinilumestensnecessarium, scunecessarioexistit. Ergo in demonstratione melaphysica existentia entis neces- ART. III. DE DEMONSTR. METAPHYSICA EXISTENTIÆ DEI. 395 sarii infertur ex ejus infinitate, sicut in argumento aprioristico. Resp. Nego majorem : ad ejus probationem nego conse­ quens, quod Kant sophistice infert. Et jam notavimns sc: . 'Artic. 2, IV), aliud est aliquid de Deo probare a poster:::, primitus, ut nos fecimus, et postea ex uno attributo probat aliud deducere ; aliud vero primitus a priori ponere attribu inera idcalia, et ex his inferre existentiam realem. Primum Heri posse affirmamus, non alterum. Unde argumentum Kant nihil est. Objectio secunda. Principium causalitatis, quo nititur argu­ mentum metaphysicum, non ordinem objectivum sed sub­ jectivum vel idealem respicit. Atqui in demonstratione metaphysica principium illud applicatur ordini objective. Ergo demonstratio metaphysica erronee procedit. Hæc iterum Kant in sua Critica rationis puree, Dialect, transcend., lib. Il, Cap. Ill, Sect. Ill et IV. Resp. Nego majorem. Nam principium causalitatis verum esse objective probavimus in Ontologia (42, III et IV, ad 2). Objectio tertia. In demonstrationibus medium est essentia rei demonstrandæ. Atqui essentia Dei nobis est impervia. Ergo demonstratione metaphysica non potest probari Dei exislenlia. Resp. Distinguo majorem : In demonstrationibus a priori et propter quid (L. 41, VI et VIII) medium est essentia, con­ cedo; in demonstrationibus a posteriori, nego; et distinguo etiam minorem : essentia Dei realis ut est in se est nobis impervia, concedo; essentia nominalis et prout cognoscitur ex creaturis, nego,et nego conseq. — « Cumdcmonstraturcausa per effectum, necesse est uti effectu loco definitionis causæ ad probandum causam esse : et hoc maxime contingit in Deo, quia ad probandum aliquid esse, necesse est accipere pro medio quid significet nomen, non autem quod quid est (essentia), quia qurastioçuirf est sequitur quæstionem an est (0. 12, I). Nomina autem Dei imponuntur ab effectibus, ut postea ostendetur (Qu. XIII, Artic. I) ; unde demonstrando Deum esse per effectum, accipere possumus pro medio quid significet hoc nomen Deus. » — P. I, Qu. II, Artic. II, ad 2. Objectio quarta. Subsumes : Sedcreaturæ non sunt effec­ tus Deo proporlionati. Ex effectibus autem non proportiona­ lis cansa demonstrari non potest. Ergo ex creaturis non potest demonstrari Deum exislere 3ït THEOLOGIA LIB. I. CAP. II. DEDEMONSTR. A POSTER. EXISTENT. DEI. fíesp. Distinguo minorem : ex effectibus non proportionalis non potest causa demonstrari quoad ejus existentian, nego ; quoad perfectam cognitionem essentiæ, concedo. — Jam dixi­ mus (Ps. 40, III et seqq.) quod « per effectus non proportio­ nates causæ non potest perfecta cognitio de causa haberi, sed tamen ex quocumque effectu potest manifeste demonstrari causam esse... Et sic ex effectibus Dei potest demonstrari Deum esse, licet per eos non perfecte possimus eum cognos­ cere secundum suam essentiam » (P. 1, loc. cit., ad 3. — CT. 0. 44, XVII et XVIII). ARTICULUS QUARTUS (6) De demonstrationepsychologica existentiœ Dei. I. Argumentum psychologicum. Hoc argumentum est ipsum argumentum metaphysicum specialiter applicatum animæ nostræ. Et quoniam ex hac parte peculiarem vim habet, quia factis nititur quæ conscientia unicuique testatur, ideo illud separatim in hoc articulo expono. II. Prænotamen. Duo facta testatur conscientia nobis : i"”1 existimus, existit in nobis principium cogitans; 2°“ in­ telligentia nostra imperfecta est : pauca enim scimus, multa ignoramus prorstis, de quibusdam dubitamus aut opinamur, uno verbo, mens se propter defectum profeclumque in sapientia fatetur esse mutabilem, ut ait S. Augustinus in Libro LXXX1II Qq., Qu. XLV. III. Ex anima nostra evidenter infertur existentia summæ intelligentiæ, quæ Densest. Probatur. Realiterexistitanima nostra, imperfecta tamen in ordine cognitionis, ut dictum est. Atqui imperfectum realiter existons in uno ordine sup­ ponit existons in eodem ordine perfectissimum, a quo existentiam habet. Ergo ex anima nostra realiter existente sed imperfecta in ordine intellectivo evidenter infertur existentia perfectissimæ intelligentiæ, a qua ipsa anima nostra existentiam accepit. — Probatur minor. Nam imperfectum est entitas quædam diminuta et finita tum in ordine operationis tum in ordine entitatis, et qua proinde major et minor etiam dari potest. Dictum est autem (5, II) quod magis et minus non dicitur nisi per ordinem ad aliquid quod in illo ordine esi ART. V. DE AIDEISMO. 397 waxime tale, et consequenter imperfectum non dicitur u?..matim nisi per comparationem ad perfectissimum. - : subtracto, ipsum imperfectum, qua tale, nulla ratione ; erfectum diceretur. — P. I, Qu. LXXIX, Artic. IV. — Êin: recte S. Augustinus loc. cit. concludit hisce verbis, qui j ries jam citavimus: « Mens enim humana de visibilibus judi­ cans potest agnoscere omnibus visibilibus seipsam esse meliorem. Quæ tamen cum etiam se propter defectum pro­ fectumque in sapientia fatetur esse mutabilem, invenit supra se esse incommutabilem veritatem : atque ita adhærens post ipsam, sicut dictum est, Adhœsit anima mea post te, beata effi­ citur, intrinsecus inveniens etiam omnium visibilium Crea­ torem atque Dominum. » IV. Nota. Solvitur objectio. Dices : quod magis et minus perlectum dicant ordinem ad aliquid quod est maxime per­ fletum, certum est; sed hoc esse potest tantummodo ideale fíesp. Nego assertum. Sicut enim imperfectum in ordine ideali dicit relationem ad perfectissimum in eodem ordine, ita imperfectum in ordine reali, dicit relationem ad perfec­ tissimum reale. Nam ordo ontologicus et idealis concretatur et applicatur integre ordini reali, si aliquid reale ponatui existere, ut contingit in demonstrationibus mixtis (L. 41, X . ARTICULUS QUINTUS (7) De alheismo. I. Atheismi notio et species. Athens (à-0e<5c) græce, idem latine sonat ac non Deus, vel sine Deo : unde atheismus est ignorantia vel negatio Divinitatis. — Hinc duplex species atheismi, atheismus nempe negativus qui est carentia notio­ nis existentiœ Dei; et atheismus positivus qui est positiva negatio existentiœ Dei : primus provenit ex ignorantia, alter vero ex errore (L. 40, V et VII). De utroque alheismo dicen­ dum est in hoc articulo, et prius de alheismo negativo. II. Duplex cognitio de Deo. Notandum ergo imprimis quod duplex de Deo haberi potest cognitio : una dicitur expli­ cita et formalis qua Deus cognoscitur sub conceptu Divini­ tatis, ut est nempe suprema omnium causa, ens necessa­ rium, et alia hujusmodi; alia dicitur implicita ct virlualis •98 THEOLOGIA LIB. I. GAP. II. BEBEMONSTR. A POSTER. EXISTENT. DEI. quæ non terminatur præcise ad Deum, ut Deus est, seu sub lonceptu Divinitatis, sed ad bonum honestum vel ad aliquod aliud objectum in cujus cognitione Deus, causa illius boni vel illius objecti, implicite cognoscitur. — Deinde cognitio explicita et formalis in distinctam et confusam dividitur, prout nempe aut cognoscitur, eo modo quo a nobis cognosci potest, Dei natura, vel cognoscitur quidem Deum esse causam supremam, sed nescitur quid præcise ei conveniat quidve repugnet, et sistitur in quadam cognitione generica. III. Duplex ignorantia de existentia Dei. Ignorantia pariter, ex qua constituitur atheismus negativus, duplex est : alia vincibilis, quæ a voluntate pendet, quatenus nempe aut ncgligentia aut malitia homo nihil agit ut cognitionem acquirat ; alia est invincibilis, quæ a voluntate non pendet, et per media quæ in hominis potestate sunt, vitari non potest. IV. Quæstio prima. Hic igitur quæritur primo, utrum dari possint athei negativi, qui scilicet ignorent existentiam Dei ? Sed ad declarandam naturam quæstionis nota eam agitari posse in ordine juris, utrum scilicet dari possint athei nega­ tivi, et in ordine facti, utrum nempe revera dentur. In ordine facti diximus illam ignorantiam non dari (3 II et seq ). Igitur tota quæstio est de ordine juris. Sed hic etiam oportet distinguere : nam quæri potest: 1° utrum possit dari ignorantia vincibilis existentiæ Dei; et de hoc non quærimus : illa enim pendet a voluntate, ut dictum est, quæ sicut potest ita depravari ut ingeneret ignorantiam quarum­ dam veritatum moralium primi ordinis, ita potest ingenerare ignorantiam existentiæ Dei, saltem explicite cogniti ; 2° utrum possit dari ignorantia invincibilis existentiæ Dei implicite cogniti in bono honesto; et de hoc nec etiam quærimus : hanc enim ignorantiam in homine ratione utenle dari non posse de facili intelligitur; — 3° utrum dari possit ignorantia invincibilis existentiæ Dei distincte cogniti; et de hoc pariter non quæritur, quia in aperto est posse dari et dari de facto, ut polytheismi existentia evidenter probat; — 4° utrum dari possit atheus negativus, qui careat confusa etiam cognitione existentiæ Dei; et in hoc quarto sensu quæstio est solvenda. V. Traditionalismus et ontologismus. Traditionalist® igitui et ontologistæ respondent quod dari non potest præfata ATVT. V. DE ATHE1SH0. 399 orantia, si præsupponatur ratio magisterio jam al do instructa (traditionalismus), vel intuitione ont?! donata (ontologismus), ut jam dictum est Ps. 4 Arlic. I). Hac conditione non præsupposita, homo Bctus, solo rationis lumine et sola consideratione mm vel sui ipsius, non solum posset, sed de facto t-ne­ tur invincibili ignorantia respectu existentiæ Dei, et fcedum homo individuus sed etiam totum genus horni- VI. Principia quædam. Traditionalistarum et ontologisUruin placita excussimus (1'6.); unde necesse non est ut ite­ rum hic animadvertamus in eorum sententiam. Quæstio a ■obis directe est solvenda, quod ut clarius et brevius Dat, «c-quentia præmittimus principia : Principium primum. — Inest homini naturale desiderium co-noscendi causam, cum intuetur effectum, cujus causam i.- iorat. — P. I, Qu. XII, Artic. I; — Hoc principium apparet vel in pueris, quibus inest naturalis curiositas. Principium alterum. Illud autem desiderium manifestat aperte in apprehensione effectus apprehendi simul, con­ fise saltem, existentiam causæ ; secus desiderium illud non esset, deficiente notione causæ, quæ ipsius desiderii termi­ nus est. Principium tertium. Quod naturaliter desideratur ab ho­ mine, naturaliter cognoscitur, vel saltem cognosci potest ab eodem. — P. I, Qu. II, Artic. I. ad 1. — Ut enim rectis­ sime notat Cajetanus, natura non largitur inclinationem ad aliquid, ad quod tota vis naturæperducere nequit {ibid., Qu. XII, Arlic. I, § Circa hanc rationem) : secus naturaliter homo appeteret aliquid, a qtw cognoscendo naturaliter retrahere­ tur; quod contradictionem implicat. — His præmissis prin­ cipiis, sit conclusio : VII. In homine ratione utente dari non potest invincibilis ignorantia existentiæ Dei. Hæc conclusio ex præmissis prin­ cipiis evidenter infertur. Ex una parte enim creaturæ tum quoad earum subordinationem causalitatis, tum quoad earum contingentiam. tum denique quoad diversos earum gradus perfectionis, quotidie ante oculos sunt hominis, et, sicut probavimus, quatenus effectus a causa dependentes, facile per seipsas ducunt in cognitionem existentiæ Primi moventis immobilis, Primæ causæ efficientis, Supremæ intelliccntiæ ordinatricis omnium in finem. Entis necessarii et 400 THEOLOGIA LIB. 1 CAP. It. DE DEMONSTR. A POSTER. EXISTENT. DEI. perfectissimi (4 et 5) : quibus omnibus accedit conscientia de existentia temporanea et de imperfecta nalura intelligent;® nostræ (6, III). Ex altera parte vero est desiderium naturale cognoscendi causam, quæ confuse apprehenditur statim a mente nostra in cognitione effectus : cui desiderio explendo, ratio, naturali vi ratiocinandi qua gaudet, naturaliter apta est, ut diximus in tertio principio. Igitur si ex creaturis homo ratione utens non cognoscit Creatorem, id provenit quia non facit quod in se est, seu quia negligit considerare creaturas, negligit adhibere rationem humanam ut adhi­ benda est; et consequenter excluditur ab ipso, juxta datam definitionem, ignorantia invincibilis. Hinc merito S. Augus­ tinus XI De Civitate Dei, Cap. IV, n. 2, scribit : « Exceptis enim propheticis vocibus, mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate, et visibilium omnium pulcherrima specie quodammodo tacitus et factum se esse, et nonnisi a Deo ineffabiliter atque invisibiliter magno, et ineffabiliter atque invisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat. » — Et hæc est sententia communis theologorum, ut videre est in Opcrcquodinscripsi: Saggiosuiprincipii dei tradizionalismo Cap. Ill, Art. 111. VIII. Quæstio altera. Altera autem quæstio movetur, utrum athei positivi dentur, qui scilicet sibi erroneis ratiocinationi­ bus persuadeant Deum non existere. Sed hic pariter distinc­ tione est opus. Athei enim positivi dividi solent in prácticos et theoreticos : practici sunt, qui Deum ratione existere cre­ dentes, sic tamen vitam moralem ducunt, ac si Deus non esset; et de his non quæritur : hujusmodi enim atheos non solum dari posse, sed de facto dari tristis experientia quoti­ diana nobis satis et plusquam satis persuadet. Athei vero theorctici illi dicuntur qui asserunt se mente tenere revera Deum non existere. De his quæritur : Io utrum revera den­ tur; 2° utrum saltem dari possint. Quibus quæstionibus duabus propositionibus respondeo. Sit igitur : IX. Probabilius est atheos theoreticos revera persuasos non dari. Nota terminos propositionis : dico imprimisprotabilius ; nam cum sermo sit de individuis, existimo quæstionem demonstrative non posse definiri; dico secundo atheos revera persuasos, quia de dubiis non loquor : aliquod enim dubium saltem ad breve tempus suboriri posse, nescio utrum possit negari. — Probatur itaque propositio sic explicata. Et revera illi, qui affectant credere Deum non existere, sunt ho- 4C1 ART. V. DE ATHEISM O qui notione Divinitatis ab infantia fuerunt imbuti . ■ea creverunt, quin demonstrationes ignorent quibus ■fatentia plenissime probatur. Fierine igitur potest ut hoir.? Hi naturam et rationem exuat, ut firma subjectiva persuaKne teneat quod naturæ et rationi tam aperte repugnat? I : Kee incredibile omnino videtur. Hinc Seneca, in Lib. IDe ira ■t : « Mentiuntur qui dicunt se non sentire esse Deum : nam ■si tibi affirment interdiu, noctu tamen et soli dubitant. » ■ ipse Bayle, vir certe hac in re minime suspectus, et qui KrT-.rpuos sui sæculi atheos amicitia aut experientia cognosBebat, hæc habet in suo Dictionario historico-critico,art.Z)M■Brrwzua; : « Probabile admodum est eos, qui in coetibus hopminum communiores religionis veritates impugnare affec­ tant, plus quam revera sentiunt dicere. Vanitas magis quam iconscientia in eorum disputationibus locum habet. » X. Sed et probabile etiam est nen posse dari atheos theoreticos vere persuasos. Utpræmonui, n. præcedenti, lo­ quor de firma persuasione. — Quidquid enim credere affec­ tent qui atheos se dicunt, omnino impossibile videtur quod spectaculo Universi homo rationis compos non commoveatur, et in Universo vestigia alicujus Mentis supremæ non aliquo modo videat. Utique tenebræ, pravitate præsertim passionum, possunt offundi tam relucenti veritati, sed non sic tamen ut ratio illis tenebris non reluctetur, et impediat quominus homo pacifice quiescat in errore non existentiæ Dei. Hoc sal­ tem credendum est pro honore humanæ naturæ. Et hinc est quod qui atheismum profitentur, aut scepticismum affectant, dubium universale proclamando, aut pantheismum docent, germanam notionem Divinitatis, quam negare non possunt, pervertendo. Ziguaf.a. Summa ohnosonhici. T. n< 2fi LIBER SECUNDUS DE NATURA DEI Prologus. Demonstrata Dei existentia, sequitur ut inqui­ ramus de Dei natura, quia quæstionem an res sit, seu existât, consequitur quæstio quid sit res. Atqui Deum apprehendimus per creaturas, ut ex superiori libro est manifestum, scilicet per conceptus analogos, qui certe Deum adæquate exprimere non possunt; consequenter < Divitia substantia, ut ait S. Thomas I Contra Gentiles, Gap. XIV, omnem formam quam intellectus noster attingit, sua immensitate excedit, et sic ipsam apprehendere non possumus cognoscendo quid est », eamque exprimere nequimus conceptu definitivo essentiali. Quamvis autem id certum sit, nihilominus, sicut ex creaturis dignoscere possumus Deum existere, quia ex quocumque effectu potest demonstrari causam esse, ita ex creaturis aliquas perfectiones divinas inferre possumus : cum enim effectus, ut effectus sunt, totum quod habent habeant a causa, ex perfec­ tionibus perspectis effectuum legitime et necessario infertur existentia illarum perfectionum in causa : sicque ex essentiis creatis aliquid de essentia divina loquimur, saltem balbu­ tiendo, ut Gregorius Magnus ait. — Age porro, in essentia aliqua quatuor præcipue consideranda occurrunt : 1° quid sil illud per quod constituitur talis essentia, et quod in rebus creatis dicitur differentia specifica ; 2° utrum resultet ex par­ tibus, sive physicis, ut in compositis realibus (homo, brutum, etc.), sive logicis, ut in compositis methaphysicis (L. 16, liet seqq.);3° quæ sit extensio et intensio ejus entitatis/seu quæ, sit ejus perfectio ; 4° denique, de natura unitatis et veritatis quæ ipsi convenit, nam eo ipso quod res est, una est et vera est, unum enim, verum et ens convertuntur (0. 13, V; 15, II ; 17, IV). Hæc igitur quatuor, per distincta Capita, circa essentiam divinam sunt expendenda. AUT. I. PRÆN0T10NES QU.ED.xU 403 CAPUT PRIMUM DE METAPHYSICO CONSTITUTIVO DIV1N.E NATUR.E Prologus. Circa illud per quod divina natura constituitur Mao præstabimus : Io nonnulla pramolablmus scitu necessa­ ria ad quæstionis solutionem ; 2° hanc ipsam solutionem vestigabimus. ARTICULUS PRIMUS (8) Praenotiones quædam. I. Substantialitas divina. Deum esse essentiam substantia­ lem veritas est adeo manifesta ex conditionibus quas Deo convenire diximus probando Deum realiter existere, ut S. Thomas sapientissime abstineat a quæstione circa Dei sub­ stantialitatem movenda ;non enim de rebus certissimis atque •'videntissimis disputandum est. Et revera. Ens necessarium, a quo cunctæ essentiæ substantiales procedunt, ne mente quidem fingi potest esse accidens. II. Conditiones requisitæ ad constitutivum divinæ naturæ. Essentiam generatim sumptam diximus (0. 10, II) id quod primo concipitur in re, id, quo intellecto, statim res ipsa concipitur in se et ut distincta a qualibet alia, id quod intelligitur ut ratio omnium proprietatum quæ rei conveniunt, etc. Igitur quærere constitutivum essentiæ divinæ idem est ac quærere quodnam sit illud, inter plura quæ Deo conve­ niunt, quod primo concipitur in Deo, ut Deus est, et, quo in­ tellecto, statim intelligitur Deus ipse in se et ut distinctus non solum ab aliis entibus, verum etiam ab ipsis divinis attributis, quæ ab ipso constitutivo manare intelliguntur. III. De natura constitutivi divinæ essentiæ. Atqui in ves­ tigando constitutivo divinæ essentiæ cautissimi esse debemus. Etenim Deus considerari potest physice, scilicet secundum quod est realiter in se; et metaphysics seu logice, secundum quod cadit sub consideratione nostri intellectus. De Deo primo modo considerato nulla est questio : siquidem omnia quæ Deo conveniunt sunt ipsamet essentia divina simplicis- 404 IHEOLOGIA.LIB.U.CAP. I. DE METAPHYSICO C0NST1T. DIV. NATUILE sima, et consequenter omnia dici possunt et debent divinæ essentiæ constitutivum. Ergo tota quæstio est de constitutivo metaphysico, seu logico, seu relativo, secundum nempe quod a nobis Deus apprehenditur et scientifice cognoscitur, ut di­ camus quodnam sit illud quod a nobis debet haberi ut pri­ mum inter ea quæ de Deo concipimus et ut radix omnium perfectionum quæ Deo tribuuntur. ARTICULUS SECUNDUS (9) Quæstionis solutio. I. Quæstionis difficultas. Quodnam autem sit constituti­ vum essentiæ divinæ in sensu explicato non est facile dictu : cujus rei signum est dissensio philosophorum et theologo­ rum primi nominis. Nam, ut Damascenus recte notat in Lib. De Fide orthodoxa, Cap. IV, « si cognitiones circa res quæ sunt versantur, profecto quod cognitionem superat, supra essentiam (creatam) quoque erit ; vicissimque quod est supra essentiam, cognitionem superabit ». — At si non certani solutionem consequi valemus, probabiliorem sententiam contingere non desperamus, certo autem improbabiles sen­ tentias saltem expungere possumus. — Quatuor igitur in hanc rem præcipue circumferuntur sententiæ, quas singillatim exponam. II. Sententia nominalium. Fuit opinio nominalium, quod essentia divina constituatur per cumulum actualem omnium divinarum'perfectionum. — Sed hæc sententia non est ad­ mittenda, quippe quæ extra quæstionis statum vagatur. Ut enim dictum est, non est quæstio de constitutivo absoluto, sed de constitutivo relativo, respectu scilicet cognitionis nostræ. Dici autem nequit quod in hoc sensu relativo cumulus perfectionum constituat divinam essentiam, quia facto con­ stat divina attributa ita a nobis concipi, ut unum ex alio logice manare intelligatur, ut, e. g., æternilas ab absoluta et essentiali immutabilitate. Aliunde notandum est etiam quod ideo nominales in hanc sententiam inclinarunt, quia retine­ bant divina attributa sicut non realiter ita neque ratione distingui inter se et a divina substantia : quod est erroneum, ut in sequenti Libro demonstrabitur. AUI. II. QUÆSTIONIS SOLUTIO 405 Iff Sententia Scoti. Scotus vero docuit constitutivum diessentiæ quoad nos esse infinitatem radicalem, quam Bn: esse exigentiam omnium possibilium perfectionum. — Kb ridetur tamen hæc Scoti opinio probanda. Etenim omLn perfectionum exigentia, seu infinitas radicatis, concipi Kb potest nisi in subjecto in cujus essentia continetur exiBatia præfata; ac per consequens non constituit sed subBdit essentiam jam constitutam, et talem quæ illam infini■Hem radicalem præ se ferat. — Addendum quod infinitas fe divinis est aliquid commune omnibus divinis attributis; ■Bde per ipsam formaliter attributa nec inter se nec ab essentia divina distinguuntur. Quod esse non potest de consfctutivo quod quærimus, ut patet ex superiori Articulo, n. II. IV. Tertia sententia. Est tertia sententia, quam inter alios «ponit ac defendit Billuart, Cursus Theol. Tom. I, Dissert, n, Artic. I, § 2, afferens etiam auctoritates S. Thomæ. In hac sententia docetur constitutivum metaphysicum divinæ essentiæ consistere in supremo gradu intellectualitatis Deo convenientis. — Argumentum praecipuum est : Essentia divina constitui debet per id quod est perfectissimum inter omnes gradus entitatis. Nam etiam in ceteris rebus illud est constitutivum, quod perfectius est in ipsis, ut rationalitas in homine. Unde cum in Deo sint omnes gradus perfectionis in infinitum, maxima inter gradus entitatis perfectio erit essentiæ Dei constitutivum. Atqui inter omnes essendi gradus perfectissimus est intelligere. Ergo maximus gradus intel­ lectualitatis essentiam Dei constituit. V. Quarta sententia. Quarta denique sententia vult essen­ tiam divinam constitui per aseitatem, seu per hoc quod Deus estons «se. Hæc sententia communior est, nititurque hac ratione : Illud cogitare debemus ut constitutivum metaphysi­ cum Deitatis, quod primo in Deo concipimus ut distinctivum Dei a creaturis, et ut rationem ac quasi radicem omnium attributorum quæ Deo conveniunt. Atqui hujusmodi est esse a se et per se, seu essentia subsistens in tota plenitudine essendi. Esse igitur ase est constitutivum metaphysicum essen­ tiæ divinæ. —Major est ipsius constitutivi definitio. — Minor patet quoad primam partem, nempe qued esse ase sit distinc­ tivum Dei a creaturis : nam solus Deus est Ens a se. — Pro­ batur quoad secundam partem, videlicet quod esse a se sit ratio etquasiradix omnium eorum quæ Deo conveniunt.Nam ex quo Deus est a se, seu per essentiam suam, et est per se 406 THEOLOGIA .LIB. II.CAP. 1. DE METAPHYSICO CONST1T. DIV. NATCB.E subsistens in tota plenitudine essendi, per rationem a priori sequitur quod in se habeat vivere, intelligere, omnemqne perfectionem, sive de genere essendi, sive de genere operandi, quia totum clauditur in plenitudine essendi. Sicut enim intel­ ligere a se et cum tota plenitudine intelligendi est ratio et radix qua Deo omnes perfectiones de linea intellectiva con­ veniunt, ita ex quo est ipsum esse a se et cum omni plenitu­ dine essendi, omnia prorsus de linea essendi Deo conveniunt. — Quod etiam ex opposito confirmatur. Quia enim creaturæ non habent esse a se, non habent omnes perfectiones neque extensive neque intensive. Ergo ideo Deus habet omnes per­ fectiones tum intensive tum extensive, quia est Ens a se. — Ita inter alios Cardinalis Gotti, Ord. Prædic., in sua Theolo­ gia Seholastico-dogmatiea, Tom. II, Qu. Ill, Dub. Ill, § II, qui in hanc sententiam citat et ipse S. Thomam. VI. Critica tertiæ et quartæ sententiæ. Ut quisque per se videt, duæ ultimæ sententiæ validis nituntur rationibus. Quamvis autem prima fronte oppositæ videantur et ut tales communiter proponantur, possent tamen, ut ego quidem existimo, utcumque conciliari. Dictum est enim (2, IV) du­ plicem nobis inesse viam ad cognoscendum Deum : unam a posteriori, qua pervenimus ad Ens a se, præcontinens omnes perfectiones quæ sunt in creaturis, et eminentiori modo quam sunt in istis ; aliam a priori, qua investigando divina attributa eaque ad invicem comparando, perfectiorem noti­ tiam essentiæ divinæ acquirimus, determinando inter eadem attributa illud quod respectu nostri se habet quasi differen­ tiam specificam actualius et perfectius naturam ipsam divinam exhibentem, et unde consequenter promanare intelliguntur cetera alia. Quibus positis, mihi videtur dici posse quod, si agatur de constitutivo Dei metaphysico prouti a posteriori, secundum principium causalitatis, infertur et concipitur primitus de Deo, ascitas debeat haberi ut tale constitutivum, sicut recte probant argumenta Gotti aliorum­ que qui stant pro aseitate; si vero sermo si de constitutivo metaphysico actualiori et determination, secundum quod repetitur ex demonstrationibus a priori, supremus intelli­ gendi gradus potest dici constitutivum metaphysicum divinæ essentiæ, et in hoc sensu recte argumentatur Billuart, alii­ que cum ipso, post S. Augustinum (cf. inf. 18, n. II). ART. I. DE INCORPOREA DEI SATIRA «7 CAPUT SECUNDUM DE SIMPLICITATE DIVINÆ NATURE I Prologus. Deinde dicendum est (Prol. in Lib. Il) de simiplicilate divinæ naturæ. Ad quam demonstrandam necesse ‘est ut utamur via negationis, removendo nempe a Deo : í° compositionem, quæ in corporibus invenitur; 2° composi­ tionem specificam ex anima et corpore, qualis est in homine; 3° compositionem cujusque generis, ut sic concludatur omni­ moda Dei simplicitas. ARTICULUS PRIMUS (10). De incorporea Dei natura. I. Prænotamen. Corporis nomine tria distincte intelligi possunt : Io trina dimensio, qua omne corpus est præditum, et secundum quam præcipue consideratur in mathematica ; ï alterutra pars ex qua substantia corporea resultat, scilicet vel materia vel forma corporea (C. 17, II), quæ quidem quia corpus constituunt, ideo etiam separatim corporis nomen sortiuntur, eo modo quo pars denominatur a toto ; 3° ipsum substantiale compositum ex materia et forma, quod proprie dicitur corpus. — Quod vero Deus corpus non sit in prima acceptione, probatione non indiget; trina enim dimensio est extensio seu quantitas, quæ est accidens (0. 33, V); Deus autem est essentialiter substantia (8,1). — Reliquum igitur est ut statuamus Deum non esse corpus nec secundo neque tertio modo. II. Materialismos Davidis de Dinando. Quod vix credibile est, David de Dinando, unus ex discipulis Almarici Carnutensis, posuit Deum esse materiam primam, sumpta mate­ ria prima in sensu aristotélico, quem Scholastici doctores postea usurparunt (C. 17, V). Piget autem immorari in refu­ tanda hac sententia, quam Angelicus, P. I, Qu. Ill, Artic. VIII, merito vocat stultissimam. Materia enim prima in se­ ipsa est quid potentiale et imperfectissimum in linea entis (G. ibid.) ; Dei autem nomine intelligimus id quo melius et 408 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE SIMPLICITATE DIVIN.E NATURÆ actualius et perfectius nec dari potest, nec cogitari. — Jam diximus (L. 57, V, ad 4) qua ductus ratione David de Di­ ñando in talem inciderit insaniam ; at quia nostris hisce tem­ poribus sub varia forma pantheistæ repetunt Dinandi sophis­ ma, non inutile censemus hic iterum repetere ex Lib. I, Contra Gentiles, Gap. XVII, n. 4, aamdem confutationem, quam ex Summa theologica jam attulimus (ibid.) contra deli­ rium Davidis de Diñando. < Ausus est dicere, inquit Angelicus, Deum esse idem quod prima materia ex hoc quod si non es­ set idem, oporteret differre ea aliquibus differentiis et sic non essent simplicia : nam in eo quod per differentiam ab alio differt, ipsa differentia compositionem facit. Hoc autem pro­ cessit ex ignorantia qua nescivit quid inter differentiam et diversitatem intersit. Differens enim, ut in X, Metaphysicorum determinatur, dicitur ad aliquid : nam omne Differens aliquo est differens (seu per aliquid differt) ; diversum autem aliquid absolute dicitur ex hoc quod non est idem. Differen­ tia igitur in his quaerenda est, quæ in aliquo conveniunt : oportel enim aliquid in eis assignari secundum quod differant, sicut duæ species conveniunt in genere ; unde oportet quod differentiis distinguantur. In his autem quæ in nullo conve­ niunt non est quærendum quo differant, sed seipsis diversa sunt ; sic enim et oppositæ differentiæ ad invicem distinguun­ tur : non enim participant genus quasi partem suæ essentiæ; et ideo non est quærendum quibus differant : seipsis enim diversa sunt. Sic etiam Deus et materia prima distin­ guuntur, quorum unum (Deus) est actus purus, aliud (materiaprima) potentia pura, in nullo convenientiam habentes. » III. Formalismus Almarici. Alii igitur non materiam mundi sed formam ejusdem materiæ mundanæ dixerunt esse Deum, ita ut in hac sententia Deus esset principium formale omnium, eo modo quo diximus de formis substantialibus rerum materialium (C. 17, II). Hæc, inquit S. Thomas P. I. Qu. Ill, Artic. VIII, dicitur fuisse opinio Almarianorum; de qua videri potest Cardinalis Turrecremata, de Ecclesia. Lib. IV, Cap. XXXV. — Novissime Rosminius imaginatus est ens seu esse communissimum, quod nos transcendentale et creatum dicimus, esse quid abstractum perdivinam abstractionem a natura divina, non realiter ab ista sed sola ratione distinctum (Ps. 32, IX, X). Addit autem ens seu esse istudin se divinum, esse prædicatum necessarium et essentiale omnium entitatum, formam dialecticam universalem et sub- A?. T. !. DE INCORPOREA DEI NATURA 405 jectum ac materiam dialecticam omnium rerum [Teosofía, vol. I, nn. 269, 276, 279, 2S1, et alibi passim. — Cf. Ps. toe. cit.). Sed hæc opinio pantheistica Almarici Carnutensis (morl 1209) non minus absurda est quam praecedens opinio Davidis de Diñando. Qua de causa Angelicus P. 1, Qu. Ill, Artic. VIII, utramque opinionem simul refutat tribus rationibus. — « Primo quidem, quia supra diximus (5, II) Deum esse primam causam efficientem. Causa autem efficiens cum forma rei factæ non incidit in idem numero, sed solum in idem specie. Homo enim generat hominem. Malcría vero cum causa efficiente non incidit in idem numero, nec in idem specie, quia hoc est in potentia, illud vero in actu. — Secundo, quia cum Deus sit prima causa efficiens, ejus est primo et per se agere : quod autem venit in compositionem alicujus, non est primo et per se agens, sed magis composi­ tum : non enim manus agit, sed homo per manum, et ignis calefacit per calorem. Unde Deus non potest esse pars alicujus compositi. — Tertio, quia nulla pars compositi potest esse simpliciter prima in entibus, neque etiam materia et forma, quæ sunt primæ partes compositorum : nam materia est in potentia; potentia autem est posterior actu simpliciter, ut ex dictis patet (0. 8, X, axioma quintum). Forma autem quæ est pars compositi, est forma participata. Sicut autem par­ ticipans est posterius eo quod est per essentiam, ita et ipsum participatum : sicut ignis in ignitis est posterior eo quod est per essentiam. Ostensum est autem (5, II) quod Deus est primum ens simpliciter. » Interest autem plurimum ut principia quibus nitebatur iste ibrmalismus excutiamus cum D. Thoma, I, Contra Gentiles, Cap. XXVI, quia subtilia sunt et ad fucum facien­ dum apta : unde iisdem pantheistæ moderni passim abu­ tuntur. Principium primum. Deus est ens ; sed non est aliquod ens proprium ; ergo est ens commune omnibus. — Probatur minor. Ens proprium tale est per additionem differentiarum, quibus fit ens proprium, sive sit genus, sive species, sive individuum. Deo autem nihil addi potest. Non igitur Deus est aliquod ens proprium. Ciútica. Atqui hoc argumentum, ut S. Thomas ait loco cit Contra Gentiles, procedit ex rationis defectu. Et revera minor argumenti distinguenda est hoc modo : Deus non est ens 410 THEOLOGIA. LIB. I!. CAP. II. DE SIMPLICITATE DH.'NÆ HATUBX proprium per susceptionum vel saltem receptibilitatem diffe­ rentiarum, concedo; Deus non est ens proprium ex seipso excludens quamlibet receptionem vel receptibilitatem diffe­ rentiarum, nego. — Ad probationem autem neganda est major in sensu absoluto, quia vera non est nisi quoad entia quæ sunt in specie vel in genere. — Id quod commune est seu universale non potest existere nisi fiat aliquod proprium per additiones differentiarum ; sicut non potest existere ani­ mal (genus). nisi habeat conjunctam vel rationalitatem vel irrationalitatem (quæ sunt differcntiæ specific®), neque homo (species) existit nisi præ se ferat principia individuantia con­ juncta speciei. Et quamvis genera et species considerari possint per intellectum sine additione different!® specificæ, vel principiorum individuantium, non possunt tamen ut 'alia intelligi sine receptibilitate illius additionis : nam si animali, e. g., nulla differentia addi posset, genus nulla­ tenus esset; et sic dicatur de ceteris. Stat ergo quod illud quod est commune vel universale proprie dictum, sine additione non est vel actuali vel potential)'. — Divinum autem esse est absque additione, fatentibus adversariis, non solum in cogitatione, sed etiam in rerum natura, et non solum absque additione, sed etiam absque susceptibilitate additionis. Ergo concludi debet Deum non esse ens com­ mune sed proprium ; et ex hoc ipso suum esse ab omnibus distingui, quia nihil ei addi potest. Quam conclusionem cum inficiantur adversarii, manifeste contradicunt principio, a quo vel ipsi ad ratiocinandum exordiuntur. — S. Thomas, ibid. Principium alterum. Deus est ens simplicissimum. Ergo est ens ad quod pervenitur per abstractionem a differentiis sive specificis sive genericis, nempe ens transcendentale, quod est veluti formale necessario inclusum in omnibus et singulis entibus eorumque prædicatum necessarium et essen­ tiale. Critica. Neganda sunt consequens et consequentia, et dicen­ dum quod adversarii confundunt simplicitatem quæ com­ petit rei imperfectæ et non subsistenti, cum simplicitate quæ convenit rei perfectissimæ subsistenti. Ens enim ad quod pervenitur analysi est ens indeterminatum et transcenden­ tale (0. 7, .VI), proindeque maxime determinabile atque imperfectum ; contra Deo simplicitas attribuitur sicut rei perfectissimæ subsistenti. — Ib. ART. II. DE ANTIIROPOMORPHISMO 4! I Principium tertium. Aliud principium quod adversarios in errorem inducere potuit est modus loquendi, quo dicimus Deum esse in omnibus rebus. Critica. Sed ideo ex veritate præsentiæ divinæ in omnibus rebus intulerunt adversarii formalismum, quia non intellexe­ rant, quod non sic Deus est in rebus quasi pars earum, sed est in ipsis sicut earum causa efficiens, quæ nullo modo suo effectui deest. Non enim similiter esse dicimus formam in corpore et nautam in navi. — Ib. IV. Pantheismus materialisticns. Juxta ergo divisionem præmissam, n. I, relinquitur ut probemus Deum non esse corpus, secundum quod corpus dicit integrum compositum ex forma et materia. Porro Deum esse corpus sustinent pan­ theist® materialistæ, qui licet mentem in Deo verbo retineant, re tamen tollunt, Deum vocando Naturam, vel Vim Universi, vel aliis consimilibus nominibus, ut videre est apud Josephum Ferrari aliosque recentiores, qui autpanlhcismum aut atheismum profitentur. Sed non est iterum immorandum in confutando pantheismo, quem in Cosmología expunximus (Artic. 3), et in præcedentibus conclusionibus. Tantum hic unam brevem rationem addam ex D. Thoma, P. I, Qu. Ill, Artic. I : « Deus est id quod est nobilissimum in entibus, ut ex dictis patet (5, II). Impossibile est autem aliquod corpus esse nobilissimum in entibus, quia corpus aut est vivum, aut non vivum. Corpus autem vivum manifestum est quod est nobilius corpore non vivo ; corpus autem vivum non vivit inquantum corpus, quia sic omne corpus viveret. Oportet igitur quod vivat per aliquid aliud ; sicut corpus nostrum vivit per animam. Illud autem per quod vivit corpus est nobilius quam corpus. Impossibile est igitur Deum esse sorpus. » ABTICULUS SECUNDUS (H) De anlhropomorphismo. I. Varronis opinio. Ut refert S. Augustinus in Lib. VII De Civitate Dei, Cap. VI, Varro arbitratus est Deum « esse ani­ mam mundi, quem Græci vocant zôïpov, et hunc ipsum mun­ dum esse Deum : sed sicut hominem sapientem, cum sit ex ÍI2 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE SIMPLICITATE DIVISA! tUTL'B.t corpore et animo, tamen ab animo, dici sapientem ; ita mun­ dum Deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore ». Addit etiam S. Doctor hanc Varronis sententiam multis phi­ losophis placuisse. II. Critica. Hanc porro sententiam repugnare notioni Dei prout est ens quo majus cogitari non potest, nemo per se non videt : quodcumque enim corpus sive animatum sive inanimatum cogites, eo semper perfectius et cogitari et dari potest : perfectior enim quocumque composito corporeo est substantia mere spiritualis per se existens et agens independenter a corpore vel principio materiali. — Require quæ in Cosmología (3, III) ex S. Augustino retulimus contra pantheismum. — Deinde hæc Varronis opinio aut vix aut nul­ latenus differt a formalismo, quem in superiori articulo refutavimus : siquidem si Deus est anima mundi corporei, est utique ipsius mundi forma. III. Anthropomorphismus. Seposita igitur, ut absurdis­ sima, forma pantheislica, quidam, fatentes Deum non esse neque materiam, neque formam materiæ, neque compositum ex forma vitali et corpore quod mundus sit, docuerunt ta­ men Deum in se habere corpus, sicut homines habent, seu ad speciem humanam esse configuratum. Hinc anthropo­ morphismus, ab avOpwîîoç, homo, et pópowpa, forma vel spe­ cies. Paganos deos suos hoc modo finxisse, illisque nedum humanam figuram, sed humanas etiam tribuisse passiones norunt omnes. Sed in eumdem errorem impegerunt, prioribus catholicæ Ecclesiæ sæculis, Christiani nonnulli, auctoritates quasdam Sacræ Scripturae materialiter interpretati. Ita qui­ dam monachi Ægypti ex secta Audianorum, a monacho Audæo, viro quidem, si fidem demus S. Epiphanio, ipsi coævo, sanctitate famoso, sed qui tamen, cum docuisset hominem secundum corpus ad imaginem Dei fuisse creatum, ansam discipulis praebuit ut anthropomorphismi errorem amplecte­ rentur. Quænam autem circa Dei naturam fuerit Tertulliani sententia, disputant eruditi. IV. Anthropomorphismi absurditas demonstratur. Ne omnia persequar quæ ex natura divina afferri in medium possunt, hoc unico argumento anthropomorphitas refellam. Vel cor­ pus quod ipsi divinæ naturæ tribuunt est Deo accidentale vel essentiale : si accidentale, patet quod Deus in sua natura consideratus corporis expers est ; si vero essentiale, ergo ex mente Dei ejusque corpore resultat una natura divina, una ART. II. DE ANTUROPOMORMISMO 413 persona, quæ consequenter perfectior est turn mente turn ■orpore separatim sumptis ; sicut totum perfectius estparti£-s componentibus ; corpus vero et mens essent partes imIBerfectæ respectu naturæ divinæ ex ipsis resultantis. Impossi­ ble autem est ut ex duabus vei pluribus partibus imperfeFètis. et consequenter finitis, resultet maxime perfectum I (0. 23, IX). Non ergo Deus esset maxime perfectus, et id quo majus cogitari non potest. Quod est perversio notionis Divinitatis (B, II). V. Nota. Modus loquendi de Deo in sacris litteris. Quæres : qua ergo ratione in sacris litteris de membris Dei fit mentio, deque passionibus nostris simillimis ? Respondeo imprimis sexcenta esse loca in Libris tum veteris tum novi Testamenti, in quibus docemur Deum esse purum spiritum sine admix­ tione cujusquecorporei elementi; at spiritualia spiritualiler intelligere non valemus(Ps. 34,11); et ideo, notat S. Thomas, P. I, Qu. I, Artic. IX, cum Deus omnibus provideat secundum quod conveniteorum naturæ, convenientissime in Sacra Scrip­ tura tradit nobis spiritualia sub metaphoris corporalium, ut saltem hoc modo per istas illa intelligamus, non quidem sistentes in ipsis metaphoris, sed nos elevando ad cognitio­ nem intelligibiiium. Audiatur S. Augustimus in Commonito­ rio seu Epistola CXLVI1I (ad ill) ad Fortunatianum, Gap. IV, nn. 13 et 14 : « De membris Dei, quæ assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis hujus formam et figuram nos esse crederet similes Deo, proptera eadem Scriptura et alas habere Deum dixit, quas nos.utique non habemus. Sicut ergo alas cum audimus, protectionem intelligimus : sic et cum audimus manus, operationem intelligere debemus ; et cum audimus pedes, præsentationem ; et cum audimus oculos, visionem qua cognoscit ; et cum audimus faciem, notitiam qua innotescit ; et si quid aliud eadem Sciptura tale commemorat, puto spiritaliter intclligendum. Neque hoc ego tantum, aut ego prior, sed omnes qui quali­ cumque spiritali intelligentia resistunt eis, qui ob hoc an­ thropomorphize nominantur. Ex quorum litteris ne multa commemorando majores moras faciam, hoc unum sancti Hieronymi interpono, ut noverit iste frater non se de hac re mecum magis quam cum prioribus agere debere, si quid eum contra permovet. — Cum ergo ille vir in Scipturis doctissimus Psalmum (XCIII, 9) exponeret, ubi dictum est, Inlelligile ergo qui insipientes estis in populo, ct ¡lulti aliouando 414 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE SIMPLICITATE DiVlNÆ NATURÆ sapile ; Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non considerat : inter cetera : < Iste locus, inquit, « adversuseos maxime facit, qui anthropomorphitæ sunt, qui « dicunt Deum hebere membra, quæ etiam nos habemus •. • verbi causa, dicitur Deus habere oculos ; quia oculi Domini « respiciunt omnia, manus Domini facit omnia. Et audi• vit, inquit (Genes. Ill, 8), Adam sonum pedum Domini « deambulantis in paradiso : hæc simpliciter audiunt, et « humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt. Ego < autem dico quod Deus totus oculus est, totus manus est, « totus pes est. Totus oculus est, quia omnia videt. Totus < manus est, quia omnia operatur. Totus pes est, quia ubi« que est. Ergo videte quidjdicat. Quiplantavit aurem non au« diet, aut qui finxit oculos non considerat ? Et non dixit, Qui « plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet : non dixit, « ergo ipse oculos non habet : sed quid dixit ? Qui plantavit c aurem non audiet, qui finxit oculos non considerat ? Mem< bra tulit, efficientias dedit. » — In ordine vero ad animæ passiones, hæc egregie scribit ipsemet Augustinus, Lib. I, De Genesi contra Manichœos, Gap. VIII, n. 14 : « Omnes ergo tales motus ejus (Dei) non perturbati animi sunt signa, sed docentis magistri. Sic sunt et verba veteris Testamenti, quæ non Deum infirmum docent, sed nostræ infirmitati blandiuntur. Nihil enim de Deo digne dici potest. Nobis autem ut nutriamur et ad ea perveniamus quæ nullo hu­ mano sermone dici possunt, ea dicuntur quæ capere possu­ mus. » — Cf. ib. Cap. XVII. VI. De personalitate Dei. Usus invaluit penes pantheistas, denegandi Deo veram realemque personalitatem, ita ut qui Deum personalem defendunt, accusentur ab ipsis anthropo­ morphism!, quasi nempe Deo convenire nequeat ratio perso­ nalitatis quin Deus ipse anthropomorphizetur, seu ad imagi­ nem et similitudinem hominis constituatur. Hæc passim traduntur in philosophia hegeliana, ut videre est apud Vera introduction à la philosophie de Hegel. Avant-propos, pag. 20, et seqq. (2° édit.). Atqui negare existentiam Dei persona­ tis, idem est ac negare ipsum Deum; neque ex eo quod Deus personalis ponitur, in anthropomorphismum incurri­ tur. Probemus utrumque assertum. VII. Admittendus est Deuspersonalis. Definivimus alibi suppositum(O.29, II), substantiam perfecte subsistentem, sui ju­ ris et alteri incommunicabilem. Ex quo sequitur quod cum ART. II. DE ANTHROPOMORPHISMO 415 substantialitas ratione suæ subsistentiæ sit perfectio qua sub­ stantia excedit accidentia, a fortiori perfecta subsistentia, qua substantia redditur sui juris et alteri incommunicabilis, veram realemque perfectionem exhibet. Et quia natura spi­ ritualis est id quod est perfectissimum in entibus, natura 'piritualissimuletsubsistens subsistentia completa (quæ ideo dicitur persona, ut in Ontologia diximus loc. cit.), importat aliquid maxime perfectum ; seu, ut ait S. Thomas, P. I. Qu. XXIX, Artic. Ill, « persona significat id quod est perfectissi­ mum in tota natura, scilicet subsistens in rationali natura. » Probavimus autem vere atque realiter existere Causam pri­ mam efficientem omnium substantiarum, Ens maxime per­ fectum, Supremam rationem ordinantem omnia creata in tinem; exislitergo realiler prima Substantia, perfeclissima in ratione subsistentiæ, et ideo plenissime sui juris et incommu­ nicabilis, summe intelligens, maxime scilicet prædita condi­ tionibus requisitis ad rationem personalitatis: quæ prima substantia ¿eus appellatur. Consequenter Deus est vere per­ sona, personalitate separata a ceteris rebus, ut probatum est contra pantheistas. Non tamen eodem modo persona dicitur de Deo, ac de creaturis, sed excellentiori modo, sicut et si­ gnificatio aliorum nominum excellentiori modo(Deo tribuitur quam creaturis. — P. I, Qu. et Artic, cit. Qui vero Deum impersonalem volunt, vere atheistæ sunt habendi. Procul enim dubio, aut Deum concedunt esse realcm substantiam, per se complete subsistentem et intelligentem, et eo ipso debent admittere Dcum-personalem, ut patet ex dictis ; aut negant Deo propriam substantialitatem perfec­ tam et intelligentem, et in hac secunda hypothesi Deus est quid abstractum, vel indeterminatum, sicut universale omne, ut revera adversarii contendunt. Atqui abstractum, ut abs­ tractum, indeterminatum, ut indeterminatum, etc.,existitnon realiter extra mentem, sed in ipsa mente, sine actionibus propriis ; quia non agunt nisi singularia. Ergo Deus impersonalis, est merus rationis conceptus, nempe verbo relinqui­ tur, re tamen tollitur Deus (0, 5, IV). Nedum autem absurda sed etiam manifeste ridicula sunt, quæ de anthropomorphisme dicunt adversarii. Supponunt enim quod ad rationem personalitatis corpus requiratur, aut quod realis infinitas personalitati repugnet; et non ani­ madvertunt quod si ratio personalitatis perfectio est et ex natura spirituali unice desumitur, taalo perfectius alicui 4i0 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE SIMPLICITATE DIV1NÆ NATL’B.E substantiæ subsistenti debet convenire ratio personalitatis, quanto magis spiritualior est, a corpore dissociata ac inde­ pendens, et perfectissimam habet naturam. Est autem Deus in summo gradu spiritualitatis et perfectione naturæ infini­ tus. Ergo est in summo gradu personalitatis ; ita ut persona­ litas iu Deo non solum non importet anthropomorphismuni, sed illum essentialiter excludat. ARTICUÍ.US TERTIUS (12) De omnimoda Dei simplicitate. I. Prænotamen. Negationis via, ut supra (Prolog, in hunc Lib.) notavimus cum S. Thoma, proprior nobis est ad Deum cognoscendum (Ps. 40, IV), quia divina substantia (ad quam cognoscendam assurgimus ex creaturis, hoc est ex medio imperfecto), omnem formam, quam intellectus noster appre­ hendit, sua immensitate excedit, et sic ipsum apprehendere non possumus cognoscendo quid in se est, sed aliqualem ejus habemus notitiam, cognoscendo quid non est. Per hanc viam probavimus in præcedentibus articulis Deum non esse neque mundum, neque animam, aut formam, aut materiam mundi, et a se excludere quamlibet cum corpore composi­ tionem. Neque te moveat negationes ad rem ipsam non pertinere ; nam quamvis id verum sit, exinde tamen sequitur solummodo per viam negationis non posse a nobis essentiam Dei physicam seu ut in se est penetrari atque definiri : quod concedendum esse diximus. Nitimur tamen ad cognitionem quidditativam Dei approximare, ut possumus, et ad id con­ sequendum via negationis aptissima est. » Negatio, inquit Franciscus De Silvestris, Ferrariensis, in loc. cit. S. Thomæ, restringit cogniti naturam. Si enim dixero de aliquo quod sit substantia ; hæc autem dividitur per corpoream et incor­ poream ; cognito quod illud non sit incorporea substantia, restringitur cognitum ad corpoream substantiam : quæ cum dividatur per sensibilem et insensibilem, cognito quod non sit insensibile, illud ad sensibilem naturam est restrictum, ct sic successive. Quare bene inquit S. Doctor, quod una differentia negativa per aliam contrahitur, quia scilicet quanto plura negantur a re, tanto remanet res magis limi- ART. III. DE OMNIMODA DEI S1MTICITATE 417 tita. » Igitur, negata in Deo omni corporea compositione, sejuitur ut de reliquis compositionis speciebus dicamus (0. 22, I), ut sciamus an Deus sit substantia simplicissima. Breviter ergo omnimodam simplicitatem Dei probabo, et postea species ejusdem simplicitatis per distincta inferam corollaria. II. Deus est substantia omnino simplex. Probatur. Nullum compositum, quæcumque sit hujusmodi compositio, est absolute perfectum, et primum ens (0. 22 II). Atqui Deus est summe perfectus natura sua et primum ens (5, II). Deus igitur nulla ratione compositus esse potest, sed est essentia­ liter substantia omnino simplex. — Aliæ rationes videri possunt P. I, Qu, III Artic. VII. — Cf. etiam S. Augusti­ num, VI. De Trinitate, Gap. VI et seqq. DI. Corollaria. Ex hac propositione genérica sequuntur corollaria, quæ a Deo excludunt quamlibet speciem compo­ sitionis. Corollarium primum. Deus est simplex simplicitate exclu­ dente compositionem ex partibus integralibus et essentiali­ us physicis (L. 16, III). Non enim Deus est corpus, aut ars corporeæ substantiæ. Corollarium alterum. Deus simplex est simplicitate exclu­ dente compositionem abstracti et concreti (L. 2, VII et VIII), formæ nempe et subjecti, universalis et singularis. Unde Deus est vere Deitas. Corollarium tertium. Deus simplex est simplicitate exclu­ dente compositionem ex essentia et existentia, quæ sunt partes entitativæ ex quibus omnis creatura componitur (0.12, IV et V). Unde Dei existentia est ipsamet ejus essen­ tia. Corollarium quartum. Deus nullo modo genus esse potest neque in aliquo genere. Genus enim est totum potentiate, quod per differentias additas trahitur ad species (L. 4, HI, IV ; 16, III); consequenter quod est genus est compositum, sive actu cum fit species per susceptionem different!®, sive potentia seu receptibilitate (0. 22, II) : multo magis autem est compositum illud quod est in genere, nempe species, composita ex genere et differentia. Corollarium quintum. Densest simplex simplicitate exclu­ dente compositionem ex substantia et accidentibus cujusque naturæ. Unde Deus est substantia, et quidquid est in Deo, substantia est. Zicuaba Suuima philosophica. — T. IU 418 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DK SIMPLICITATE DIV1NÆ NATIÎILB Corollarium sextum. Deus est simplex simplicitate exclu­ dente quodcumque genus potentialitatis ; unde nec augeri, nec minui, nec mutari quocumque modo potest (0. 25, VI) ; potentialitas enim utpote importans carentiam actus, dicit essentialiter imperfectionem, et receptibilitatem seu compo­ sitionis possibilitatem (0. 8, X). Corollarium septimum. Ergo rectissime concludit S. Tho­ mas et cum ipso Scholastici omnes, quod, Deus est actus purissimus, hoc est absoluta et omnimoda actualitas, sine ulla admixtione potentialitatis et compositionis, ipsum deni­ que Esse subsistetis. — Fusius de hujusmodi corollariis S. Augustinus et S. Thomas, loe. cit. IV. Nota. Solvuntur difficultates. — Objectio prima. Crea­ turæ Deum imitantur sicut effectus causam a qua sunt. Atqui creaturæ carent omnimoda simplicitate. Non igitur Deus simplicissimus est. Resp. Distinguo majorem : Creaturæ Deum imitantur ut effectus imitantur causam univocam seu ejusdem specific® vel genericæ naturæ, nego; causam (equivocara seu divers,® et omnino superexcedentis naturæ, concedo; et concessa minori, nego consequens et consequentiam. — Ea, inquit S. Thomas, quæ sunt a Deo, imitantur Deum, sicut causata primam causam. Est autem hoc de ratione causati quod sil aliquo modo compositum, quia ad minus ejus esse, nempe existentia, est aliud quam quod quid est, nempe ejus essentia (0. 12, V). — P. I, Qu. Ill, Artic. VII, ad 1. Objectio altera. Quod est melius est Deo tribuendum. Atqui in rebus creatis composita sunt meliora simplicibus. Ergo compositio aliquo saltem modo Deo competit. Resp. Distinguo majorem : Quod est melius seu perfectius absolute, est Deo tribuendum, concedo; relative, nego; et transmissa minori, nego conseq. — Apud nos, iterum Ange­ licus ib., ad 2, composita sunt meliora simplicibus, quia perfectio bonitatis creaturæ non invenitur in uno simplici, sed in multis : sed perfectio divinae bonitatis invenitur in uno simplici. ART. I. DE DEI PERFECTIONE 419 CAPUT TERTIUM DE PERFECTIONE DIVINÆ NATURÆ Prologus. Post assertam divinæ naturæ simplicitatem di­ cendum est (Prol. in Lib. II) de ejusdem perfectione. Circa) quam: Io considerandum est deperfectione divinæ naturæ in te sumpta; et quia unumquodque, secundum quod perfe­ ctum est, sic dicitur bonum : 2° dicendum est de Dei bonitate; denique perfectio major esse potest et minor, et ideo 3°, con­ sideranda est quanti tas divinæ perfectionis, seu infinitas Dei. ARTICULUS PRIMUS (13) De Dei perfectione. I. Quæstio prima. Quæritur ergo imprimis, utrum Deus sit perfectus ? Sed attende sensum hujus primæ quæstionis. Perfectio enim, sicut alibi dictum est (0. 20, I), significat modum cssendi optimum convenientem naturæ illi quæ di­ citur perfecta. Sicut igitur si quæralur, utrum aliquid sit perfecinmsecundum sapientiam, e. g.,non estquærere utrum subjectum illud habeat alias perfectiones, sed solummodo utrum habeat sapientiam optimo quo potest haberi modo; ita quærere simpliciter utrum Deus sit perfectus, non est quærere utrum habeat alias omnes perfectiones, sed, utrum Deus seu natura divina habeat modum essendi optimum sibi convenientem. Et ratio quæstionis est, quia nonnullæ natu­ ræ habent modum essendi imperfectum, a quo moventur, ut ita dicam, ut optimum in linea propriæ naturæ consequan­ tur. Ita natura vitæ vegetativæ in semine habet imperfectum modum essendi, minus imperfectum in germine plantæ, optimum in planta augmentata. Quæ vero de vita vegetativa per exemplum diximus, philosophia pantheistica idealistica Deo applicat, quem considerat ut aliquod potentiate ad per­ fectam sui explicationem seu actualitatem jugiter tendens. Contra quam sententiam sit : II. Deus est maxime perlectus. Hæc conclusio intime con- 420 THF.OLOGIA.LlB.il . CAP. III. DE PERFECTIONE DIVINÆ NATURÆ. nectitur cum omnimoda divinæ naturæ simplicitate, cujus est immediatum et necessarium corollarium. Et revera, nulla imperfectio cogitari in aliqua re potest quoad suum modum cssendi, nisi quatenus in ipsa re concipitur ratio polentialitatis, seu aptitudinis ad suum esse optimum con­ sequendum, ut ex adducto exemplo de vita vegetativa in semine est manifestum. Et inde est, ut refert Aristoteles in Lib. XII. Melaphysicorum, quod materialist® non attribue­ bant primo rerum principio rationem perfectionis, quia, ut S. Thomas notat, P. I. Qu. IV. Artic. I. illud principium dicebant esse materiam, hoc est, principium maxime poten­ tiate et ideo maxime imperfectum. Probatum est autem (12, 111) Deum a sua natura excludere quodeumque genus potenlialitatis, et esse actum purissimum, et principium non passivum, hoc est potentiate, sicut materia, sed activum a quo tota natura creata procedit. Ergo Deus non solum perfectus est, sed maxime perfectus, seu habet modum existendi opti­ mum, juxta sensum explicatum conclusionis. III. Quæstio altera. Atqui in creaturis præter modum exi­ stendi propriis naturis convenientem, adsunt perfectiones, quibus naturæ ipsæ nobilitantur, ut sunt doctrina, virtus, justitia, magnanimitas in homine, etc. : quæ pertinent ad perfectionem existendi ipsius naturæ humanæ. Quæritur igitur, utrum omnes perfectiones, quibus nobilitatas videmus creaturas, Deo conveniant. Et caute nota quod non quæritur de modo et gradu harum perfectionum in Deo : hæc enim est altera quæstio, de qua sermo erit in tertio Articulo; sed simpliciter de earumdem in Deo existen tia. Ad quam quæslionem respondeo cum S. Thoma, P. I. Qu. IV. Artic. II. IV. In Deo sunt perfectiones omnium rerum. Unde ct Deus dicitur universaliter perfectus, quia non deest ei ali­ qua nobilitas quæ inveniatur in aliquo genere, ut ipsemet Averroës notat in suis Commentariis in Lib. V. Melaphysicorum Aristotelis. Probatur. Deus est prima causa effectiva omnium rerum (5, II), et ipsum esse per se subsistens (12, HI). Ergo Deus est universaliter perfectus, seu in ipso sunt perfectiones omnium rerum. — Probatur consequentia. Ex efficientia omnium rerum. Nam quidquid perfectionis est in effectu, oportet inveniri in causa effectiva (0. 44, XVIII); vel secundum eamdem rationem, sicut contingit in causis quæ effectus ejusdem speciei producunt, sicut homo generat hominem; vel secundum perfectiorem nationem, ART. II. DE BONITATE DEI 421 sicut accidit in causis æquivocis, quæ nobilitate excedunt proprios effectus, sicut in rebus artificialibus videre est. Cum ergo Deus sit prima causa effectiva rerum, necesse est ut omnium rerum perfectiones in eo præexistant. Ex subsistentia divini esse seu existential Dei. Etenim nihil dicitur perfectum nisi quatenus aliquo modo existit : perfec­ tum enim habet rationem boni, quod proprie non dicitur nisi de rebus existentibus (0. 17, VI); unde recte aitS. Tho­ mas, loe. cit., quod omnes perfectiones perlinent ad perfec­ tionem essendi seu existendi. Porro quidquid existit, aut existit per se, aut per participationem ab alio : non enim datur medium. Quod autem per se existit non potest in sua natura non habere totam perfectionem existendi ; ut, e. g., si aliquod calidum non habeat totam plenitudinem caloris, hoc ideo est, quia calor ab ipso non participatur secundum per­ fectam rationem ; at si calor per se subsisteret, non posset ei aliquid deesse de virtute seu perfectione caloris, quia hac in hypothesi esset ipse calor. Quia ergo Deus est ipsamet existentia sua (12, III), seu est ipsum esse subsistens, non po­ test ipsi aliquid deesse de perfectione essendi ; sed quidquid perfectionis est in creaturis, quæ existunt per participatio­ nem, a fortiori est in Deo, qui non per participationem, sed per se existit. — Prima ratio ex efficientia desumpta facilior est, sed hæc secunda ex divini esse subsistentia profundior; utraque est S. Thomæ, Qu. et Artic, ci:, n. Ill. V. Corollarium. Hinc infertur nullam creaturam posse esse Deo similem secundum totam perfectionem existendi, quia nulla creatura potest per se existere, sed essentialiter est ens participatum ; attamen quia et ipsa habet existentiarn, quam­ vis participatam, ideo crealuræ sunt similes Deo, non secun­ dum eamdem rationem specificam aut genericam, sed se­ cundum aliqualem analogiam (L. 3, VI et VII). — P. I, Qu. (V, Artic. Ill. ARTICULUS SECUNDUS (14) De bonitate Dei. I. Ratio hujus articuli. Cur interponam cum D. Thoma istum articulum jam innui, sed hic non inutile erit id melius declarare verbis Cardinalis Cajetani, in Qu. V. P. I, De bo- 4Î2 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE PERFECTIONE DIVIN.E NATURÆ ■tíllate. < In titulo quæstionis, inquit, statim occurit dubium circa ordinem ipsius, cur hæc quæstio de bono fiat... Ad hoc dicitur quod quæstio de bono dupliciter ordinari potest. Uno modo secundum se ; et sic non debetur sibi iste locus, sed quæstionem de perfectione statim quæstio de infinitate se­ quitur, quærens de quantitate perfectionis («/ nos faciemus in sequenti articulo). Alio modo ut est pars tractatus de perfec­ tione, et sic in capitulo de perfectione ordinanda est, el hoc modo in litera ordinatur. Et hoc insinuavit litera jam in principio quæstionis quarlæ, ubi tractatus de perfectione inchoatur, et dicitur : el quia unumquodque secundum quod nerfeclum est, sic dicitur bonum, primo agendum esi deperfeclione divina, secundo de ejus bonitate. » II. Deus est bonus. Nam ens et bonum convertuntur (0. 17, IV). Igitur creaturæ eo ipso quod sunt entia sunt bona, hoc est habent rationem appetibilitatis et consequenter ratio­ nem perfectionis (ib.). Atqui in creaturis non est perfectio, seu appetibilitas, seu bonitas per se, sed per participationem in ipsis ex causalitate divina. Ergo si creaturis convenit ratio bonitatis, multo magis bonum esse Deo convenit. — P. 1. Qu. VI. Artic. I. et Lib. l.Cont. Gent., Cap. XXXVII. III. Imo Deus est maximum bonum, seu, ut S. Thomas ait, P. I, Qu. VI, Artic. II, Deus est summum bonum simpliciter, el non solum in aliquo genere vel ordine rerum. Et probatur propositio. Sic enim bonum Deo tribuitur, ut dictum est nu­ mero præcedenti, inquantum omnes omnino perfectiones desideratæ rerum creatarum ab eo sunt, sicut a prima causa. Atqui Deus bonitatem rebus omnibus communicat, quin tamen ipse ab alio propriam bonitatem participet, sed est ipsa bonitas perse subsistens. Bonitas autem per se sub­ sistens est maxima bonitas, hoc est bonitas per essentiam, eo modo quo (13, IV) esse per se subsistens est perfectissi­ mum. IV. Corollaria. Creaturæ vero non a seipsis sed a Deo ha­ bent quodexistant, cujus sunt similitudines (5, II) el ad quem ordinantur sicut ad finem (C. 8, 11). Ergo creaturæ dicuntur bonæ bonitate divina, sicut primo principio exemplari (0.48, V), effectivo et finali totius bonitatis. Nihilominus tamen unaquælibet creatura dicitur bona similitudine divinæboni­ tatis sibi inhærente, quæ est formaliter sua bonitas, bonam denominans ipsam creaturam. Qua de causa est una quiiem bonitas per essentiam, nempe divina, causa effectiva et ABT. H. DE BONITATE DEI 423 ■nalis omnium; sed sunt multæ bonitates participatis, nempe creaturæ eiTectæ a prima et summa bonitate. — 1’. I. Qu. VI. Artic. III. et IV. V. Quæstio. Sed hic e vestigio oritur quæstio, quare mala inveniantur in Universo. A summo enim Bono, quod Deus est. non videtur posse malum esse. — De hac quæstione plura jam diximus in Ontologia (Artic. 18), ubi probavimus malum non esse nisi a bono, quamvis per accidens : unde hic principia genérica, ibi stabilita, Deo summo bono appli­ cabimus. Sint ergo sequentes propositiones. VI. Deus non potest velle malum culpae, seu malum mo­ rale neque per se neque per accidens. Quod Deus non possit velle malum per se, est manifestum. Malum enim sive phy­ sicum sive morale opponitur bono respectivo ; sicut autem bonum dicit rationem appetibilis (0. 17, I), ita malum dicit rationem inappetibilis. Quod autem est hujusmodi, impossi: ile est quod sit appetibile per se et directe, sive appetitu naturali, sive animali, sive intellectivo, ut patet ex ter­ minis. Ergo impossibile est quod Deus velit malum mo­ rale per se, cum neque per se malum physicum velle possit. Probatur autem quod neque per accidens possit velle ma­ lum culpæ, seu morale. Etenim tunc solum appetitus vult per accidens malum, quando appetit aliquod bonum, ad quod consequitur seu cui conjungitur malum (0. 18, VIII), sicut homo iratus intendit delectationem vindicte quam appetit, ad quam sequitur malum seu deformitas culpæ, puta homicidium, vel alia hujusmodi. Malum autem est pri­ vatio alicujus boni. Et ideo appetens bonum cui malum con­ sequitur, appetit per accidens privationem illius boni quod in ipso malo includitur. Est autem manifestum quod nun­ quam appeteretur bonum cui conjungitur privatio alterius boni, nisi hoc secundum bonum minus amaretur quam pri­ mum ; sicut iratus numquam appeteret bonum, quod pro ipso est delectatio vindicte, nisi hanc delectationem magis appeteret quam bonum virtutis quo privatur propter illam delectationem vindicte. Malum autem morale ideo tale est, quia directe conlrariatur bono divino (0. 18, III), quo appe­ tens malum morale privatur ; ideoque non potest per acci­ dens esse nisi in illa voluntate quæ errando magis amat bonum aliquod cui conjungitur malum, quam bonitatem di­ vinam. Atqui Deus nullum bonum magis vult quam suam 4ÎI THEOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE PERFECTIONE DIVINÆ NATÜRÆ bonitatem, quæ perfecte adæquat infinitam suam voluntatem, et quam proptcrea ipse necessario et primario vult, cetera autem propter ipsam (G. 8, II). Ergo Deus sicut nec per se, ita nec per accidens potest velle malum morale. — P. I. Qu. XIX, Artic. IX. VII. Corollarium. Malum igitur morale, seu culpæ, totum est a causis secundis liberis, quæ prave abutuntur libero ar­ bitrio (Ps. 50, XIV) : quem quidem abusum Deus permittit voluntate sic dicta a theologispermisiva-improbaliva, et quæ vulgo dicitur tolerantia. — Quod si quæras cur Deus nobis dederit liberum arbitrium flexibile ad malum, in promptu est responsio. Deus enim in libero arbitrio optimum bonum nobis contulit quo a brutis distinguimur, æquamur in hac parte angelis, et nobismetipsis sumus quodammodo pro­ videntia, ut pulchre ait S. Thomas, I-1I. Qu. XCI. Art. II. Liberum autem arbitrium ad bonum natura sua et ex intentione Creatoris ordinatur (Ps. ibid.) ; consequenter si contra propriam naturam liberum arbitrium in malum sese flectit, nostræ voluntati hoc est imputandum (Ps. 12, VI, ad 4). VIII. Deus non per se sed per accidens vult malum phy­ sicum esse in Universo. Quod non velit per se, ostendimus n. VI. — Probatur igitur propositio quoad alteram partem. Malum physicum, aut est malum naturalis defectus, seu privatio boni in particulari aliquo subjecto, ordinata ad conservationem ordinis materialis Universi ; aut est malum pœnæ seu privatio boni in subjecto morali peccante, ordi­ nata ad conservationem ordinis moralis, quein justitia divina exigit conservari. Atqui Deus vult sapientiam suam conser­ vantem ordinem physicum Universi, vult justitiam suam conservantem ordinem moralem ipsius Universi. Ergo Deus vult per accidens mala physica quæ od ordinem physicum conservandum concurrunt ; vult mala pœnæ quæ concur­ runt ad conservationem ordinis moralis. ARTICULUS TERTIUS (15) Dc infinitate divinæ naturæ. I. Quæstio. Egimus in præccdcntibus articulis de perfec­ tione Dei ; sed immediate quærilur quæuam sit quantitas il- AUT. III. DE INFINITATE DIVINÆ NATURÆ 425 lins perfectionis. Vix autem opus est declarare quod cum agitur de quantitate divinæ perfectionis, quantitas non sumitur materialiter (hoc enim sensu eam Deo repugnare probavimus), sed spiritualiter. Magnitudo autem spiritualis, ut I, Contra Gentiles, Cap. XL1II, Angelicus explicat, atten­ ditur et quantum potentiam (de qua suo loco sermo erit) et quantum ad propriæ naturæ bonitatem seu perfectio­ nem. II. Prænotamen primum. Ut ex Aristotele refert S. Thomas, P. 1. Qu. VII. Artic. I, omnes antiqui philosophi attribue­ runt infinitatem primo principio, considerantes res effluere a primo principio in infinitum. Sed quia quidam erraverunt circa naturam primi principii, consequens fuit ut errarent circa infinitatem ipsius. Cum enim ponerent primum prin­ cipium materiam, consequenter attribuerunt primo principio infinitatem materialem , seu privative acceptam , dicendo aliquod corpus infinitum esse primum principium rerum : quod ex dictis patet esse absurdum. Igitur non quæritur, utrum Deus sit infinitus privative (0. 23, IÍ) sed utrum sit infinitus negative (ibid.'). III. Prænotamen alterum. Sed insuper in Ontologia di­ stinximus infinitum negativum in relativum et absolutum (ibid. Ill), prout nempe tale est vel in aliquo determinato ordine perfectionis, vel in omni ordine. Igitur duo singillatim sunt declaranda : Io utrum Deus gaudeat infinitate, ut ita dicam, relativa quoad suam essentiam; 2° utrum Deus habeat infinitatem absolutam in omni ordine perfectionum IV. Essentia divina est infinita. Nam infinitum dicitur aliquid ex eo quod non est finitum seu limitatum (0. 23, 1). Quælibet autem natura ideo limitatur quia componitur ex actu et potentia (0.12, V) ; ex actu quidem, ex quo habet quod sit entilas ; ex potentia vero, ex qua habet quod limi­ tetur ad hanc vel illam determinatam naturam. Ita natura' transcendentalis est determinabilis per differentias genéricas' vel specificas, unde ipsa est quodammodo infinita privative, quod est esse simpliciter finitum. Pariter natura genérica est natura potentialis, quæ determinatur per differentias speci­ ficas ; et species est natura finita, quia concluditur intra limites suæ potentialitatis nempe generis. Ostensum est autem supra (12, III), quod Deus est maxime simplex, hoc est actus purissimus, actualitas simplicissima sine admix­ tione potentialitatis, ita ut ejus essenlia sit realiter ipsius 426 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE PERFECTIONE DIVINÆ NATURÆ existentia, quæ est ultima et perfectissima aclualitas. Ergo essentia divina talis est natura, quæ nulla potentialitate finitur, nulla negatione limitatur, Ergo est infinita. — P. I, Qu. VII, Artic. I. V. Deus est infinitus absolute, seu in omni genere possi­ bilium perfectionum. Nam Deus est ens quo melius et esse et cogitari non potest, ut sæpe dictum est. Ens autem tale exigit essentialiter esse infinitum absolute, nempe in omni genere possibilium perfectionum. Fac enim aliquam illi decsse perfectionem, aut perfectionem limitatam inesse; et in hac hypothesi aliquod aliud ens illo melius et dari posse et cogitari manifestum est. Igitur non solum Deo conveniunt omnes perfectiones creaturarum (13, IV), sed in omni genere perfectionum est tum intensive tum extensive infinitus. — Hæc propositio est corollarium præcedentium conclusionum : concipi enim non potest subjectum quoad naturam suam infinitum et quoad ipsum esse perfectissimum (13, IV), quin habeat totam, hoc est infinitam plenitudinem totius esse, et ideo infinitatem omnium perfectionum. VI. Nota. Qua ratione Deo conveniunt perfectiones omnes. Distinximus alibi (0. 20, IV) perfectiones in simpliciter simplices et in secundum quid. In promptu igitur est videre quod, cum perfectiones secundum quid formaliter accept® secum ferant essentialiter aliquam imperfectionem adnexam, non possunt sic formaliter, seu ut tales sunt, Deo attribui, a quo omnis imperfectio ableganda est ; sed tribuendæ sunt ex qua parte perfectionem important. Atqui semota imper­ fectione adnexa perfectionibus secundum quid, hæ vocantur tales eminenter (0. 20, V). Deo igitur perfectiones secundum quid conveniunt non formaliter sed eminenter. Perfectiones vero simpliciter simplices, quæ formaliter perfectionem im­ portant , Deo positive tribuuntur , ut vita , intelligentia, sapientia, aliaque hujusmodi ; attamen quia in nostro modo loquendi determinationem quamdam involvunt, quam in Deo habere non possunt, positive quidem affirmantur de Deo, dempta tamen per negationem determinatione quam habent quoties ipsæmet de creaturis affirmantur; unde Scholastici solebant dicere hoc sensu, quod Deus non est essentia sed superessentia, non est bonus sed superbonus, etc., hoc est infinitus in hujusmodi omnibus perfectionibus. « Cum hoc nomen sapiens, inquit S. Thomas, P. I, Qu. XIII, Artic. V, de homine dicitur, quodammodo describit et comprehendit ART. I. DE UNITATE DIVINÆ NATURÆ 427 Ke sicnificatam, non autem cum dicitur de Deo : sed re- Kçu.t rem significatam ut incomprehensam et excedentem Linis significationem. » Et Augustinus, Enarrat. In Kttm. LXXXV, n. 12, ait : « Quæris quid sit (Deus) ? Quod KbIus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adKe: iit. Quid quæris ut adscendat in linguam, quod in cor L adscendit?... Hoc solum potui dicere, quid non sit. » Kasule quæ in hanc rem scripsi in Opere, Delia luce intelfc-s/e e dell' Onlologismo, Lib. I. Cap. XIV, et Lib. IV. Kp. XI, ubi etiam objectiones excussi, quas contra hanc Kctrinam scholasticam falso intellectam movet Cardinalis Kgismundus Gerdii. CAPUT QUARTUM DE UNITATE ET VERITATE DEI I Prologus. Juxta ordinem huic secundo Libro præfixum, ■eiiquum est ut de divina natura expendamus rationem uni|Utis et veritatis. Prius autem est dicendum de unitate, quæ (est quid absolutum; deindedeveritate,quæ relationem quam­ dam importat (0. Lib. II, Prolog, ad Cap. II). ARTICULUS PRIMUS (16) De unitate divinæ naturæ. I. Quæstio. Unitas Dei sub duplici adspectu considerari debet, ut nempe quæramus : Io utrum Deus sit unus, qua­ tenus unitas importat entitatcm indivisam ; 2° utrura Deus sit unus unitate importante talem distinctionem ab aliis, ut non solum sit unus sed etiam unicus, juxta illud Deutero­ nomii VI, 4 : Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est. Duplici quæstioni duabus conclusionibus respon­ deo. II. Deus nedum unus est, sed maxime unus. Quod sit unus, probatione non indiget : est enim ens ; et ens et unum con­ vertuntur (0. 13, V). Probatur autem auod sit maxime unus. 428 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. IV. DE UNITATE ET VERITATE DEI Unum est ens indivisum. Ergo illud quod est maxime ens et maxime indivisum, necesse est ut sit maxime unum. Atqui Deus est maxime ens : nam ejus natura non est determinata intra limites alicujus determinat® speciei vel determinati generis, sed est ipsum esse subsistens sine ulla limitatione, hoc est infinitum, ut constat ex supra dictis. Est etiam maxime indivisus : nam cum sit absolute simplex, est actus purissimus excludens quamcumque potentialitétem [(12, III) ; [proinde est non solum indivisus sed etiam indivisibilis, seu ut Scholastici dicebant, est indivisus tum actu tum potentia. Est igitur Deus maxime unus. III. Deus est unus unitate exclusiva, seu est essentialiter unicus Deus. Nullo negotio hujus conclusionis veritas proba­ tur ex sensu naturæ communi hominum : licet enim gentiles Deos ad arbitrium fingerent et sine fine multiplicarent, ta­ men, notabat Lactantius, Lib. 1. Institut. Cap. XI, et Lib. II. Cap. I, « cum jurant, et cum optant, et cum gratias agunt, non Jovem aut. Deos multos, sed Deum nominant; adeo ipsa veritas, cogente natura, etiam ab invitis pectoribus erumpit ». Quod factum Tertullianus considerans, Apologet. Cap. XVII, merito exclamat : Oh testimonium, animæ natu­ raliter christianœ! — Atqui hæc veritas sensus communis demonstrationibus metaphysicis mirifice confirmatur. Et revera. Deus est maxime simplex, est infinite perfectus, est creator et ordinator mundi. Atqui quod est hujusmodi, necessario est unicum. Ergo Deus est unus unitate exclusiva seu est essentialiter unicus Deus. — Major constat; minor probatur. Ex maxima simplicitate. Quamvis enim id per quod indi viduum constituitur in propria specie sit multiplicabile, ut natura humana multiplicatur in pluribus individuis ; tamen id per quod individuum.ut individuum constituitur, est immultiplicabile : non enim mea caro, meus sanguis, mea anima ceteraque principia individuantia, quibus constituitur ego seu individuum humanum, alterius esse possunt ; unde non pos­ sunt dari plura individua quæ sint quod ego individualiter sum (0. 14, XI). Ergo si per eadem principia, quibus con­ stituor ego, constituerer simpliciter homo (0. 1,111 et seqq.), sicut non possunt esse plura ego, ita non possent esse plurcs homines, sed unicus esset homo, sicut unicum est ego. Hoc autem verificatur in Deo, Ratione enim simplicissimæ na­ turæ divinæ, idem est in ipso abstractum et concretum (12, ART. I. DE CHITATE DIVINÆ NATURÆ 429 [>, sen idem realiter est Deitas per quam constituitur Deus per quam constituitur hic Deus. Impossibile est igitur se pluresDeos. Ex infinitate divinæperfectionis. Ostensum est enim supra >, IV et V) Deum comprehendere in se totam perfectionem sendi. Fac igitur duos esse deos. Si duo sunt, A et B, ad meem differunt. Sed aut in nullo differunt, aut in aliquo. S. in nullo ; ergo non differunt, sed A et B sunt unus Deus. Si in aliquo ; hoc aliquid aut est perfectio existens in uno et ■on in alio, in A et non in B ; et sic B non esset Deus, quia non haberet plenitudinem essendi. Aut illud aliquid existens in A et non in B est imperfectio ; et eo ipso A non est Deus. Ex unitate ordinis mundani. Omnia enim quæ in mundo sunt,ordinata esse reperiuntur (4, II). Quæ autem diversa sunt, in unum ordinem non convenirent, nisi ab aliquo uno ordinarentur : non enim ex scipsis unitatem habent ; et multa non reducuntur ad unitatem nisi per unum, quia per se unius unum est causa, multa autem non sunt causa unius nisi per accidens, inquantum scilicet sunt aliquo modo unum. Cum igitur illud quod est primum sit perfectissi­ mum et perse, non per accidens, necesse est ut primum re­ ducens omnia in unum ordinem sit unum tantum. Et hoc est Deus. — Et quia mentionem fecimus de unitate Dei ex mundi unitate, placet hoc ipsum argumentum sub alio adspectu proponere. Fingamus esse duos deos, A et B ; cum divina natura perfectissima sit, utrique concedenda est maxima libertas, quæ dos estnobilissima. Quia autem creatio et ordinatio mundi est opus Deo liberum (C. 9, IV), A et B possunt ad invicem dissentire, A, e. g., posset velle creare mundum et B posset velle non creare. Quo in casu si mun­ dius crearetur et ordinaretur ut vult A contra voluntatem B ; B non esset Deus, utpote inefficax in voluntate et poten­ tia. Si vero, ut vult B, mundus crearetur vel ordinaretur contra voluntatem A ; eadem ratione A non esset Deus. Re­ pugnat ergo absolute esse plures Deos. IV. Nota. Doctrina Catholicæ Ecclesiæ. Hinc apparetetiam philosophice quam merito Ecclesia catholica reprobaverit errorem de pluralitate Deorum. Concilium Vaticanum in Cap.I, Constitutionis dogmatic®, Defidecalholica, hæchabel : « Sancta Catholica Apostólica Romana Ecclesia credit et con­ fitetur, unum esse Deum verum ct vivum, creatorem ac do- 430 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. IV. BE UNITATE ET VERITATE DEI minum cœli et terræ, omnipotentem, æternum, immensum, incomprehensibilem, intellectu ac voluntateomnique perfec­ tione infinitum ; qui cum sit una singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis, prædicandus est re et essentia a mundo distinctus, in se et ex se beatissimus, et super omniaquæ præter ipsum sunt et concipi possunt, ineffabiliter excelsus. » Et Can. I, decernit : « Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium Creatorem et Domi­ num negaverit ; anathema sit. » ARTICULUS SECUNDUS (17) De veritate Dei. I. Quæstio. Distinximus alibi duplicem ordinem veritatis : et aliam diximus logicam, quæ est conformitas intellectus intelligentis cum re intellecta (L. 40, I) ; et aliam vocavimus rnetaphysicam seu ontologicam, quæ est conformitas rerum cum ideis divinis (0. 15, VIII). Cum ergo quæritur, utrum in Deo sit veritas, de veritate sub dunlici illo sensu accepta sermo est. Atqui loquendo de veritate logica seu cognitionis in Deo, cave ne compositionem vel divisionem logicam, hoc est judicium vel ratiocinium intelligas : hæc enim propria sunt nostri intellectus non valentis simplici intuitu veritatem rei penetrare. Deus vero ratione suæ infinitæ perfectionis, se­ cundum suam simplicem inlelligentiam judicat de omnibus, et cognoscit omnia complexa ; et sic in intellectu ejus est veritas. - P. I, Qu. XVI, Artic. V, ad. 1. II. In Deo non solum est veritas, sed ipse est summa et prima veritas. Probatur. Nam veritas ontologice accepta est ipsa res ut est conformis intellectui (0.15, VI, et VIII). Atqui essentia divina est maxime Ens, atque non solum est con­ formis intellectui, sed ratione absolutissimæ simplicitatis est realiter idem ac ipse divinus intellectus. Ergo in Deo non solum est veritas, sed maxime veritas ontologice accepta. — Deinde : Veritas logica seu cognitionis est conformitas in­ tellectus cognoscentis cum re cognita. Atqui intellectus di­ vinus non solum est conformis rebus cognitis, sed ipse est realiter identicus divinæ essentiæ et mensura veritatis alia­ rum rerum, quæ ideo sunt, quia a Deo cognoscuntur (0. 11. ART. II. DE VERITATE DEI 431 IX et io, VIII). Ergo in Deo non solum est veritas logice a-cepta, sed ipse est summa et prima veritas, causa et men­ sura cujusque alterius veritatis. — Ibid., corp. III. Nota I. Quo sensu dici potest omnia esse vera una veri­ tate divina. Ex praecedenti argumentatione infertur : posito quod Deus sit causa et mensura omnium rerum, omnia de­ bent dici vera veritate divina. Et hæc illatio vera est, si tamen recte cum S. Thoma, P. I, Qu. XVI, Artic. VI, intelligatur. Sistendo igitur primum in veritate logica, hanc con­ sistere diximus in conformitate intellectus cognoscentis cum rebus cognitis. Sed sunt, præter intellectum divinum, plures alii intellectus ab illo creati (Ps. 15, II). Multiplicantur igitur :onformitates, seu veritates logicæ, juxta multiplicationem inteliectuum, et in uno et eodem intellectu secundum plura­ litatem cognitorum. Unde hoc sensu non potest dici quod sit una veritas solummodo, a qua formaliter sint omnes veri­ tates, logicæ, sed causaliter tantum, qùalenus nempe intelle­ ctus creati, in quibus multiplicantur veritates logicæ, sunt participationes et similitudines divini intellectus. —Si vero attendamus secundo ad veritatem ontologicam, hæc rebus non convenit nisi per ordinem conformitatis ad intellectum divinum. In hoc ereo secundo sensu res omnes sunt veræ una prima veritate, nempe divina, cui unaquælibet assimi¡atur secundum suam entitatein (0. 15, XI). Et sic quamvis plures sint essentiæ, vel formæ rerum, una tamen est veri­ tas intellectus, secundum quam omnes res denominantur veræ. — Ibid. IV. Nota II. Discrimen inter participationem bonitatis et participationem veritatis in rebus creatis. Probavimus res creatas dici veras participatione divinæ veritatis, sicut bonæ dicuntur participatione divinæ bonitatis (14, IV). Sed cautus esto, ne in errorem incidas ubi est profundæ veritatis argu­ mentum. Creaturæ denominantur bona) sed denominatione intrinseca; dicuntur autem veræ denominatione extrínseca. — Vocatur denominatio intrinseca, quando forma denominativi est in eo quod denominatur; ut album, e. g., deno­ minatur ab albedine denominatione intrinseca, quia albedo est reapse forma quædam existens in albo quod ipsa deno­ minat. Vocatur autem denominatio extrínseca, quando forma denominativi non est in subjecto denominato ab ipsa ; ita mensuratum, tale dicitur a mensura, sed extrinsece, quia mensura non est forma afficiens et existens in mensurato. 432 THEOLOGIA. LIB. II. CAP. (V. DE UNITATE ET VERITATE DEI — Kes igitur creatæ dicuntur bonæ exlrinsece quidem a divina bonitate, a qua ut a causa efficiente, exemplari et finali bonæ sunt, ut dictum est (14, IV); sed etiam intrinsece quia forma bonitatis, quæ est similitudo divinæ bonitatis, estrevera in ipsis rebus, quæ bonæ denominantur. Al contra, res verte dicuntur sola extrínseca denominatione, quia nulla est in rebus formaliter veritas, sed imitative seu adimpletive, ut loquitur Cajetanus, respectu divini intellectus, et causaliter respectu nostri intellectus speculativi (0. 15, IX). Si enim nullus esset intellectus, nulla res vera dici posset. Et ratio est, quia in definitione veri in rebus cadit veritas intel­ lectus (L. 40, I) : sublata autem definitione, non remanet idem nomen. — Cf. Cajetanus in P. I, Qu. VI, Art. IV, et Qu. XVI, Art. VI. LIBER TERTIUS DE ATTRIBUTIS DEI I Prologus. Explicatis perfectionibus quæ ad essentiam di ■¡□am propius pertinere videntur, accedimus ad alias expli■endas perfectiones, quæ secundum nostrum concipiendi modum essentiam ipsam consequi intelliguntur, et quæ j-cinde attributa appellantur (L. 4, III). Attributorum vero fejædam actionem formaliler non exprimunt, et absoluta Ivommus; quædam vero formaliter actionem important, herum quæ actiones significant in duas classes dividuntur : ■am actionum quædam sunt immanentes, quædam vero transeuntes. Denique actiones immanentes respiciunt tum intellectum Dei, tum ejus voluntatem. Ergo librum istum tertium Theologiæ naturalis in quatuor Capita partimur: quorum 1“ erit, de attributis Dei absolutis; 2m de. inlelligentia divina, quæ secundum ordinem concipiendi præcedit voluntatem (Ps. 48, 1) ; 3“ de divina voluntate; 4m deni­ que, de attributis Dei prout important actiones transeuntes CAPUT PRIMUM DE ATTRIBUTIS DEI ABSOLUTIS Prologus. Considerando naturam divinam, eam probavi­ mus esse simplicissimam et infinitam. Ex simplicitate autem consèquitur immediate immutabilitas, ex qua infertur æternitas, infinitas autem infert immensitatem. Quapropter : i°præmissa, ut claritas postulat, notione de attributis divi­ nis generatim sumptis; dicemus 2° de immutabilitate Dei ; 3° de ejus aeternitate ; 4P de ejus immensitate. ■^lauARi. Summa philosophica. — T. II. 28 434 theologia. lib. in. ca,-. i. dé attributis dei absolut» ARTICULUS PRIMUS (18) De divinis attributis generatim sumptis. I. Quæstio prima. Ea dicimus attributa vel proprietates, quæ rei essentiam necessario consequuntur, ut capacitas sciendi in homine. In rebus autem creatis attributa tum inter se tum ab essentia realiter distinguuntur : non enim risibililas in homine idem realiter est ac ejus sciendi capacitas, neque utraque proprietas est idem realiter ac tota ejus essen­ tia. Quæritur igitur, utrum hoc idem dicendum sit de divinis attributis? Partem affirmativam tenuit Gilbertus Porretanus (1070-1154) episcopus Pictaviensis, qui realismum exaggera­ tum (0. 5, I) ad divina attributa explicanda traduxit : quamvis inter scriptores non conveniat cujus naturæ esset distinctio rcalis, quam inter attributa divina ad invicem, et inter eadem attributa et divinam essentiam existere defende­ bat Gilbertus. In ipsum animadvertit Concilium Rhemense (1148), et Auctor errorem retractavit. Sub finem sæculi duo­ decimi in eumdem errorem inclinavit famosus abbas Joachim damnatus in Concilio Lateranensi IV, sub Innocentio tertio. Denique circa medietatem sæculi decimiquarti realem dis­ tinctionem inter Dei attributa docuit Gregorius Palamas, e schismate græco, episcopus Thessalonicensis, quem ejus dis­ cipuli Palamitæ et postea Sociniani secuti sunt. Contra quos omnes sit conclusio : II. Attributa divina neque inter se neque ab essentia Dei sunt realiter distincta. Realitas distinctionis attributorum in uno eodemque subjecto importat essentialiter compositio­ nem saltem ex subjecto et accidente. Atqui Deus simplicissi­ mus est, excludens essentialiter a se quodvis genus compo­ sitionis (12, Het III). Repugnat ergo attributa divina vel inter se, vel a divina essentia realiter distingui. — Hinc merito S. Augustinus, Lib.XV. De Trinitate, Cap. V. n. 7, de divinis attributis inter se disserens ait: « Bonitas etiam atque justi­ tia, numquid inter se in natura Dei, sicut in ejus operibus distant, tanquam duædiversæ sintqualilates Dei, una bonitas, alia justitia ? Non utique; sed quæ justitia ipsa bonitas, et quæ bonitas ipsa beatitudo. » — Et in eodem Capite, n. 8, circa attributa in ordine ad essentiam hæc addit : t Si dicamus,- AST. I. DE DIVINIS ATT1UBUTIS GENERATIM SUMPTIS 435 ^Brnus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, vivus, ^■ens, potens, speciosus, justus, ¡bonus, beatus, spiritus, Bir^rn omnium novissimum quod posui quasi tantummodo B*e:ir significare substantiam (9, IV et VI), cetera vero huBe substantiæ qualitates; sed non ita est in illa ineffabili ■BjÁicique natura. Quidquid enim secundum qualitates Be dici videtur, secundum substantiam vel essentiam est ■telligendum. Absit enim ut spiritus secundum substanBl'i dicatur Deus, et bonus secundum qualitatem : sed Brumque secundum substantiam. Sic omnia cetera quæ Bememoravimus. » ■ HI. Quæstio altera. Atqui distinctio duplicis generis est, Beipe realis et rationis (0.14, 11). Posito autem quod nulla Balis distinctio existât inter Dei attributa, jam quæritur seBndo, utrum admittenda sit saltem distinctio rationis. Ad ■aam quæstionem respondeo : L IV. Divina attributa tum inter se tum ab essentia divina jfctinguuntur distinctione rationis. Distinctio enim rationis Bibetur quoties mens nostra in objecto aliqua distinguit, Biæ esto in objecto ipso sint realiter idem, tamen distinctas Exhibent in se formalitates seu rationes, et non synonymis ■ed diversis vocabulis significantur. Atqui id præcise accidit ■uantum ad divina attributa, sive inter se, sive in ordine ad ¡¿sentiam considerata : justitiaenim, misericordia, sapientia, ¿eitas, aliaque hujusmodi non certe eamdem exprimunt iformalitatem seu rationem, neque vocabula illa promiscue usurpantur ad idem significandum. Ergo divina attributa tum inter se tum ab essentia divina distinguuntur distin­ ctione rationis. V. Quæstio tertia. Sed iterum distinctio rationis duplex est : alia rationis ratiocinantis, quæ est a mente nostra et in mente nostra sine fundamento proximo in re; alia rationis ratiocinatæ, quæ est quidem a mente, sed res ipsa huic distinctioni proximum fundamentum præbet (0. 14, IV). Quæritur ergo tertio, utrum inter divina attributa adserta distinctio sit solius rationis ratiocinantis, ut Aëtiani, Eunomiani, et postea nominales affirmarunt, vel sit rationis ratiocinate, seu, ut dicitur etiam, virtualiter. — Dico : VI. Divina attributa tum inter se tum a divina essentia distinguuntur distinctione rationis ratiocinate. Veritatem hujus propositionis probat S. Thomas, 1, Dist. XXII, Qu. I. Artic. Ill, ad 4, sequenti ratione : « Dicendum quod differunt 430 THEOLOGIA. LIB. HI. CAP. I. DE ATTRIBUTIS DEI ABSOLUTI; nomina attributorum secundum rationem, non tamen quæ sit solum in ratiocinante, sed quæ salvatur in ipsa re se­ cundum veritatem et proprietatem rei. Quod sic patet. Omni i enim hujusmodi dicuntur de Deo et creaturis non æquivoce (L. ii, I), sed secundum unam rationem analogiæ (ibid. 3, VI). Unde cum in creatura ratio sapienliœ non sit ratio boni­ tatis, oportet quod etiam hoc in Deo sit verum. Sed in hoc differt quod in Deo idem sunt re, in creaturis autem diffe­ runt re, et non (solum') ratione. » — Fundamentum autem hujus distinctionis est Dei infinitas, quæ virtualiter multi­ plex est respectu intellectus nostri non valentis eam unico actu apprehendere. VI!. Nota. Opinio scotistica. Scotus docuit divina attributa inter se et ab essentia neque distingui realiter, neque sola ratione ratiocinata, sed distinctione actuali-formali ex na­ tura rei (0. 14, VI). Quam Scoti sententiam aut vix aut nul­ latenus differre a realismo Gilberti Porretani, de quo supra, n. I et II, tenent inter alios Petavius et Vasquez. Porro inu­ tilitatem distinctionis scotisticæ in se sumptæ alibi osten­ dimus (0. ibid.); sed, ea etiam data, divinis attributis applicari minime potest, ratione maximæ simplicitatis divinæ, quæ si antecedenter ad mentis considerationem non excludat compositionem, simplicitas maxima non est. neque esse potest. — Cf. Billuart, Cursus Theolog. Dissert. II, Ar­ tic. III. AI1TICULUS SECUNDUS (19) De immutabilitate Dei. I. Quæstio. Quia mutabile dicitur tum quoad substantiam, tum quoad accidentia, tum quoad actionem, tripliciter etiam ex opposito dicitur immutabile; ita ut immutabile quoad substantiam illud intelligatur quod amittere existentiam non potest neque ex principio intrinseco, neque ex principio extrínseco; immutabile quoad accidentia sit illud quod acci­ dentibus non subest; immutabile denique quoad actionem habeatur illud quod ex potentia agens non fit actu agens, aut vice versa. Quæritur ergo, utrum et qua ratione Deus sit immutabilis. ART. 11. DE IMMUTABILITATE DEI 431 ■ H Deus est substantialiter immutabilis. Nam de ratione ^■lis necessarii est quod ita sit ut absolute ipsi repugnet Hko esse, quia ejus existentia est sua esseutia. Atqui Deus K. ens necessarium (a, II). Ergo Deus est substantialiter mutabilis. I HI. Deus est essentialiter immutabilis quoad accidentia K-: propositio vix declaratione indiget. Deus enim est ^psentialiter simplicissimus, simplicitate excludente omnem tipositionem, etiam ex subjecto et accidente; ita quod iquid in Deo est, est ejus essentia (12,111). Impossibile Ks: igitur ut in Deo sit aliqua mutatio quoad accidentia, ■ps in ipso non dantur, neque dari possunt. L IV. Deus est omnino immutabilis quoad actiones sive ■ intellectus sive voluntatis. Omnis enim mutatio intellectus ■sniaudit transitum a non cognitione ad cognitionem vel Recessum a cognitione actuali ad non cognitionem, quocum■q.i modo transitus ille vel recessus considerentur ; conseKeenter mutatio intellectiva supponit necessario potentialiKatem et imperfectionem. Est autem Deus perfectissimus, ■eullam potenlialitatem admittens (12, Ill), ita ut ejus Kfssentia sit realiter ipsum suum intelligere actualissimum. ■Ergo Deus est omnino immutabilis quoad actionem inlelleIctus, infinita infinite unico simplicissimo intuitu, qui est ipsa lessentia divina, cognoscens. — Idem vero omnino est dicenIdum respectu divinæ voluntatis. Hæc enim mutari non intellligilur in suis volitionibus nisi aut ex levitate vel incontsmntia, aut ex nova acquisita cognitione, quæ suadeat mutare I consilium. Utraque autem hypothesis imperfectionem imporI tat, quæ in Ente perfectissimo dari nequit. V. Nota. Solvitur difficultas. Dices : Deus a tota æterniI tate mundum non creavit, creavit autem in tempore (C. 11, ■IV). Id autem videtur importare in Deo mutabilitatem volun ■ tatis. — Hanc difficultatem egregie expungit S. Augustinus, ■ Lib. XII. De civitate Dei, Cap. XVII, n. 2. En tanti Doctoris ■ verba : « Quia illis (philosophis gentilibus) quidquid novi ia! ciendum venit in mentem, novo consilio faciunt (mutabiles I quippe mentes gerunt) ; profecto non Deum quem cogitare E non possunt, sed semetipsos pro illo cogitantes, non illum, ■ sed se ipsos, nec illi, sed sibi comparant. Nobis autem fas ■ non est credere, aliter Deum affici cum vacat, aliter cum I operatur: quia nec affici dicendus est,tanquam in ejus I natura liat aliquid quod non ante fuerit. Patitur quippe qui 438 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. I. DE ATTRIBUTIS DEI ABSOLUTIS afficitur, et mutabile est oniac quod aliquid patitur. Non itaque in ejus vacatione cogitetur ignavia, desidia, inertia; sicut nec in ejus opere labor, conatus, industria. Novit quie­ scens agere, et agens quiescere. Potest ad opus novum, non novum, sed sempiternum adhibere consilium ; nec poenitendo quia prius cessaverat, coepit facere quod non fecerat. Sed et si prius cessavit, et posterius operatus est (quod nescio quemadmodum ab homine possit intelligi), hoc procul dubio quod d ici lut, prius et posterius, in rebus prius non existentibus et posterius existentibus fuit. In illo autem non alteram praecedentem altera subsequens mutavit aut abstulit volun­ tatem, sed una eademque sempiterna et immutabili volun­ tate res quas condidit, et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse coeperunt : hinc eis qui talia videre possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita boni­ tate condiderit, cum sine illis ex æternitate initio carente in non minore beatitate permansit. » — Cf. Cosmol. Artic. 9, V, ad 3. ARTICULUS TERTIUS (20) De æternitate Dei. I. Quæstio. Diximus alibi (0.37,1) æternîtatem e diametro tempori opponi. In tempore autem duo essentialiter sunt. principium et finis, et præterea successio. Ergo aeternitas ex duobus præcipue notificatur : primo ex hoc quod id quod est in æternitate absoluta (0. 37,11) est interminabile, nempe tum principio tum fine carens : secundo per hoc quod ipsa æternitas absoluta successione caret, tota simul existens. — P. I. Qu. X, Artic. I. — Quæritur igitur utrum æternitas Deo conveniat ? Cujus quæstionis, post dicta, facillima est solutio. Sit enim : Ii. Deus est essentialiter æternus æternitate absoluta. Nam illud tale est, quod est essentialiter ens necessarium, et omnino immutabile : quatenus enim est ens necessarium existit vi essentiæ suæ quæ idem realiter est cum sua existentia, ac proinde excludit principium et finem existendi; quatenus autem est omnino immutabile, excludit ART. III. DK ÆTERNITATE DEI 439 ¡sario successionem. Atqui Deus est ens necessarium et ino immutabile, ut probatum est. Ergo Deus est itialiter æternus æternitate absoluta. . Nota. Ex eo quod Deus est ¡aeternus æternitate absonon inconvenienter, cum de ipso loquimur, usurpamus a temporis tum præsentis, tum præteriti, tum futuri, zlare hanc veritatem illustrat S. Augustinus, Tract. XCIJ Evang. Joannis, n. 5 : « In eo autem quod sempiternum es e initio et sine fine, cujuslibet temporis verbum ponatur e præteriti, sive præsentis, sive futuri, non mendacitei aitur. Quamvis enim natura illa immutabilis et ineffabilis n recipiat fuit et erit, sed tantum, est : ipsa enim veraciter , quia mutari non potest ; et ideo illi tantum convenerat rere, Ego sum qui sum : et. Dices filiis Israel, Qui est misit ■ ad vos (Etcod. III, 14) : tamen propter mutabilitatem mporum in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mtabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. :uit in præteritis sæculis, est in præsentibus, erit in futuris, ■ait, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim velut qui jam non sit, eum præteritis occidit, aut cum præsentibus velut qui non maneat labitur, aut cum futuris velut qui non fuerat orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit aut potest aut poterit •.;-mpora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. » IV. Deus est immortalis. Est corollarium propositionis præcedeulis. Deus enim est æternus æternitate absoluta, quæ principio et fine caret. Sed Deus natura sua, et a se, est non solum intellectivus, sed etiam actu semper intelli­ gens, ita ut actio intellectiva sit realiter idem ac ejus essentia ; consequenter habet supremum, infinitum et perfectissimum gradum vitæ, quam amittere non potest, sicut amittere non potest propriam essentiam. Quod autem est hujusmodi, non solum æternum est, sed etiam immor­ tale (Ps. 9, 1 et II). Est igitur Deus immortalis. V. Nota. Discrimen inter æternum et immortale ex Au­ gustino. In Deo æternum et immortale idem realiter sunt ; in se autem considerata differunt, ut S. Augustinus notat Lib. LXXXIII Qq-, Qu. XIX : « Quod incommutabile est, æter­ num est : semper enim ejusdem modi est. Quod autem commutabile est, tempori obnoxium est : non enim semper ejusdem modi est, et ideo æternum non recte dicitur. Quod 4'10 THEOLOGIA. LIB. HI. CAP. I. M ATTHIBOHS DEI ABSOLUTIS enim mutatur, non manet : quod non manet, non est aeter­ num. Idque inter immortale et aeternum interest, quod omne æternum immortale est, non omne immortale salis subtiliter æternum dicitur : quia etsi semper aliquid vivat, tamen si mutabilitatem patiatur, non proprie æternum appellatur, quia non semper ejusdem modi est : quamvis immortale , quia semper vivit , recte dici possit. Vocatur autem æternum interdum etiam quod immortale est. Illud vero quod et mutationem patitur, et animæ præsentia, cum anima non sit, vivere dicitur, neque immortale ullo modo, ct multo minus æternum intelligi potest. In æterno enim, cum proprie dicitur, neque quidquam præteritum quasi transierit, neque quidquam futurum quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo est. » ARTICULUS QUARTUS (21) De immensitate Dei. I. Immensitatis notio. Immensitas vi nominis idem est ac sine mensura : quo sensu immensum est quod mensurari non potest, propterea quod quamlibet mensuram excedit. Describitur vero immensitas : virtus essendi in omnibus singulisque rebus etiam infinitis si dari possent. Quocirca sicut ens dicitur æternum quia principio et fine caret et suc­ cessionem excludit, et dicitur infinitum quia limites in se respuit; ita dicitur immensum quia est incircumscriptibile, ut optime notat S. Thomas in prologo ad Qu. VII, primæ Pariis. II. Discrimen inter immensitatem etubiquitatem. Promi­ scue sumuntur passim hujusmodi vocabula; tamen inter se differunt. Immensitas enim dicit actum primum, seu virtu­ tem essendi ubique, hoc est in omnibus rebus quæ sunt aut esse possunt ; ubiquitas vero est actuale exercitium illius virtutis, quatenus res existunt in quibus est illud quod di­ citur immensum. Hinc Deus ante creationem rerum est im­ mensus ; post creationem et rerum existentiam est ubique, hoc est in omnibus rebus creatis, in quibus non erat ante creationem, non defectu sui, sed defectu rerum. III. Deus est immensus. Hæc propositio potius explicatione ART. IV. IMMENSITATE DEI 441 probatione indiget. Nam virtus existendi in alio est ^■cl dubio perfectio simpliciter simplex. Ergo Deo conveK Atqui hujusmodi perfectiones, quatenus Deo conveniunt, sunt, seu illimitatæ. Virtus autem illimilala exiHkii in alio est ipsa immensitas, ut ex tradita definitione ■te:. Deo igitur convenit immensitas. — Nullam recte confceranti hæc conclusio ingerit difficultatem ; potius de modo ■•Deus est in rebus nonnulla sunt explananda. I IV. Deus est ubique per potentiam, per præsentiam et per ■sentiam. Quid sit esse in aliquo per potentiam, vel per ’aliam, vel per essentiam, explicavimus in Psychologia ■. D). Probatur conclusio per partes. ■ Per potentiam. Deus enim omnia potentia sua creavit, et ■nia ejus potestati subjiciuntur: secus potentia divina non ■set infinita. Ergo, juxta explicationes tradilas in citato loee fcychologiæ, Deus est in omnibus rebus per suam poten■un. — Est contra Manichæos, qui dicebant divinæ potestati ■bjecta esse spiritualia et incorporalia, non autem visibilia ■ corporalia, quæ ponebant existere a principio summe ■alo (0. 18, IV et seqq.). f Per præsentiam. Esse ubique, seu in omnibus per præsen­ tiam. non est aliud quam hæc omnia cognoscere. Atqui Deus omnia cognoscit perfectissima cognitione : est enim in­ tuitus in omni genere perfectionum, quas inter est cogni­ tio. Ergo Deus est in omnibus rebus per præsentiam. — Esi contra Deislas, qui licet admittant omnia esse subjecta di­ vinæ potentiæ, tamen omnia a divina providentia adminis­ trari inficiantur : ex quorum persona dicitur Job XXII, 14 : Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines tali perambulat. Per essentiam. Virtus enim seu potentia divina quæ omni­ bus quæ sunt existentiam largitur ct jugiter conservat, non est in Deo accidens, sed est realitcr ipsamet essentia seu substantia Dei (12, III). Atqui Deus est in omnibus rebus per suam potentiam, ut dictum est; ergo Deus est in omnibus rebus per suam essentiam seu substantiam. — Est contra nonnullos philosophos, < qui licet dicerent omnia ad Dei providentiam pertinere, tamen posuerunt omnia non imme diate esse a Deo creata : sed quod immediate creavit primas creaturas, et illæ creaverunt alias » (G. 7, II). — P. 1. Qu. VIII, Art. III. V. Deus specialiori etiam modo est in rationali creatura. 442 THEOLOGIA. LIB. HI. CAP. I. DR ATTRIBUTIS DEI ABSOLUTIS Nam Deus dicitur esse in re aliqua dupliciter. Uno modo per modum causæ agentis; et sic probavimus Deum esse per potentiam, per præsentiam et per essentiam in omnibus rebus creatis ab ipso. Alio modo sicut objectum operationis est in operante : quod proprie est in operationibus animæ. secundum quod cognitum est in cognoscente (Ps. 30, II), et desideratum in desiderante (Ps. 40, II). Hoc igitur secundo modo Deus specialiter est in rationali creatura, quæ cogno­ scit et diligit illum actu vel habitu. — P. I. Qu. et Artic, cit. — S. August. Lib. De praesentia Dei, seu Epist. CLXXXV1I (al. 37), ad Dardanum, Cap. V. VI. Nota. In cogitanda Dei immensitate resistendum est phantasiae. Id sapientissime inculcatur a S. Augustino in eadem Epistola De praesentia Dei ad Dardanum, Cap. IV, nn. 11 et 14 : « In eo ipso, inquit, quod dicitur Deus ubique diffusus, carnali resistendum est cogitationi, et mens a corporis sensi­ bus avocanda, ne quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum pereunda diffundi, sicut humus, aut humor, aut aër, aut lux ista diffunditur (omnis enim hujuscemodi magnitudo minor est in sui parte quam in toto) : sed ita potius sicuti est ma­ gna sapientia, etiam in homine, cujus corpus est parvum Et si duo sunt sapientes, quorum sit alter corpore grandior, neuter sapientior, non est illa in majore major, minor in minore, aut minor in uno quam in duobus ; sed tanta in hoc quanta in illo, et tanta in unoquoque quanta in utro­ que. Neque enim si æqualiter sunt omnino sapientes, plus sapiunt ambo quam singuli ; quemadmodum si æqualiter sint immortales, non plus vivunt ambo quam singuli... Est ergo Deus per cuncta diffusus. Ipse quippe ait per Prophe­ tam : Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24). Et quod paulo ante posui de sapientia ejus, Adlingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1) : itemque scriptum est, Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7) : eique dicitur in quodam Psalmo (CXXXVIII, 6-7) : Quo ibo a spiritu luo ? et quo a facie tua fugiam ? Si ascendero in cœlum, tu illic es : si descendero in infernum, ades. Sed sic est Deus per cuncta diffusus, ut non sit qua­ litas mundi ; sed substantia creatrix mundi, sine labore re­ gens, et sine onere continens mundum. Non tamen per spatia locorum, quasi mole diffusa, ita ut in dimidio mundi corpore sil dimidius, et in alio dimidio dimidius, atque ita per lo­ tum tolus; sed in solo cœlo totus et in sola terra totus, elin HT. I. DE OBJECTO PRIMARIO DIVINÆ SCIENTIÆ 443 Be>a et in terra lotus, et nuilo contentus loco, sed iu seipso ■bique tolus. » CAPUT SECUNDUM DE INTELLIGENTIA DEI Prologus. Perspectis divinis attributis, quæ actionem præfise importare non videntur, procedimus ad disserendum de ‘•tributis, quæ actionem important, et primo de divina in­ telligentia (Prolog, in Lib. 111). Porro intelligentiam ex cogni­ tione dignoscimus; cognitio autem ex objectis consideratur; et objecta respectu intelligentiæ alia sunt primaria, alia seIcundaria (Ps. 37, I). Unde : 1° dicendum est de objecto pri­ mario scientiœ divinæ, deinde de secundario. Hujusmodi au­ tem objectum secundarium quomodo Deus cognoscat probe explicari non potest, nisi de ideis divinis antea dicatur; de divinis ideis ergo 2° sermo erit, et simul de objectis secunda­ riis scientiœ divinæ. Inter autem hujusmodi objecta secun­ daria sunt lutura sive necessaria sive libera, sive absoluta sive conditionata, circa quæ omnia speciales existunt diffi­ cultates : de his ergo objectis 3° agam. Denique 4° dicendum est de concordia præscienliæ divinæ cum humana libertate. ARTICULUS PRIMUS (22) De objecto primario divinæ scientiœ. I. In Deo est scientia, sed perfectissimo modo. In Deo esse intelligentiam constat ex omnibus quæ de Deo diximus tum præsertim in demonstranda ejus existentia, tum in declarandis divinis perfectionibus, quas inter maxime est intelligentia. Cum autem in Deo nulla potentialitas admitti possit, sequitur in ipso intelligentiam esse in actu : quod est scire vel cognoscere. In Deo igitur est scientia. S. Tho­ mas, P. I. Qu. XIV. Artic. I, hac profundissima et evidenti ratione probat in Deo esse scientiam : « Cognoscentia a non cognoscentibus in hoc distinguuntur : quia non cognoscen­ tia nihil habent nisi formam suam tantum, sed cognoscens i 14 THEOLOGIA. LIB. III. CA?. IT. DE INTELLIGENTIA DEI natum est habere formam etiam re! alterius : nam species cogniti est in cognoscente. Unde manifestum est quod natura rei non cognoscentis est magis coarctata et limitata. Natura autem rerum cognoscentium habet majorem amplitudinem et extensionem. Propter quod dicit Philosophus, III. De ani­ ma, quod anima est quodammodo omnia. Coarctatio autem formæ est per materiam. Unde et supra diximus quod formæ secundum quod sunt magis immateriales, secundum hoc magis accedunt ad quamdam infinitatem. Patet igitur quod immaterialitas alicujusrei est ratio quod sit cognoscitiva, et secundum modum immaterialitatis est modus cognitionis. Unde in II. De anima dicitur, quod plantæ non cognoscunt propter suam materialitatem. Sensus autem cognoscitivus est, quia receptivus est specierum sine materia; et intelle­ ctus adhuc magis cognoscitivus, quia magis separatus est a materia, et immixtus, ut dicitur in III. De anima. Unde cum Deus sit in summo immaterialitatis, ut ex superioribus patet (Qu. VII, Artic. I), sequitur quod ipse sit in summo cogni­ tionis. » Sed addidi in Deo esse scientiam, non utcumque, sed per­ fectissimo modo. Ad cujus evidentiam considerandum est cum ipso S. Thoma, Qq. Dispp. De veritate, Qu. II, De scien­ tia Dei, Art. I, ad 4, quod « scientia quæ in nobis invenitur habet aliquid perfectionis, et aliquid imperfectionis. Ad per­ fectionem ejus pertinet certitudo ipsius, quia quod scitur certitudinaliter cognoscitur (L. 41, III) ; sed ad imperfectionem pertinet discursus intellectus a principiis in conclusiones, quarum est scientia (L. ib.). Hic enim discursus non contin­ git, nisi secundum quod intellectus cognoscens principia, cognoscit in potentia tantum conclusiones : si enim actu co­ gnosceret, non esset ibi discursus, cum motus non sit nisi exitus de potentia ad actum. » Deo autem tribuenda est omnis perfectio creaturarum, sublata tamen omni imperfe­ ctione quam habet in ipsis creaturis admixtam. Ergo Deo convenit scientia perfectissimo modo, qua parte nempe cer­ tam cognitionem significat, non autem prout in nobis suc­ cessionem, discursum, statum habitualem, aliaque hujus­ modi importat. — P. I, Qu. XIV, Artic. VII. II. Intelligentia divina. Sed insuper» intellectus in intelligendo ad quatuor potest habere ordinem : scilicet ad rem quæ intelligitur ; ad speciem intelligibilem, qua fit intellec­ tus in actu (Ps. 30, II et seqq.); ad suum intelligere; et ad ART. I. DE OUJECTO PRIMARIO DIVINÆ SCIENTIÆ 445 K ptioncm seu verbum intellectus (Ps. 35,111 et seqq.). » Hæc rectissime S. Thomas, Qq. Dispp. De potentia, Qu. I. Artic. I. Atqui in nobis quidem illa omnia non sunt ■in ct idem, sed ad invicem differunt: in Deo autem cum til potentialitatis inveniatur, sed sit simplicissimus et perttissimus actus, intellectus intelligens, et id quod intellitar. seu res intellecta, et species intelligibilis, et ipsum intelrere, seu actio intellectiva, sunt realiter unum ct idem imino. — P. I, Qu. XIV, Artic. II et IV. III Corollaria. Ex hisce principiis hscc sequuntur corol- Corollariumprimum. Deus semper actu intelligit seipsum Xam Deus est realiter sua essentia, suus intellectus, sua bttio intellectiva. Igitur non potest non inlelligere seipsum temper ct actualitcr. I Corollarium alterum. Deus intelligit se per semetipsum. — Id enim per quod aliquid intelligitur estspecies intelligibilis; quæ cum in Deo sit realiter ipse Deus, non potest Deus ali­ ter se inlelligere quam per semetipsum. — P. I, Qu. XIV, Artic. II. Corollarium tertium. Deus intclligendo se,perfectissime se comprehendit. — Ad rationem enim comprehensionis perfeclissimæ requiritur ut actio intellectiva perfectissime adæquet objectum cognitum (L. 7, IX). Hæc autem adæquatio habe­ tur in Deo, cujus actio est idem realiter ac ejus essentia. Ergo Deus intelligcndo se,perfectissime se comprehendit. — P. I, Qu. XIV, Artic. III; Contra Gentiles, Lib. I, Cap. XLVII. IV. Essentia divina est objectum primarium scientiæ Dei. Nota bene quod nos loquimur de ordine objectivo scientiæ divinæ juxta modum nostrum intelligendi, ut jam notavi­ mus (8, III) circa constitutivum divinæ naturæ : realiter enim Deus omnia simul intelligit, neque unum est ipsi ratio proprie dicta intelligendi aliud, quia omnia quæ sunt in Deo, sunt realiter ipsa divina essentia. His notatis, probatur pro­ positio ratione evidenti, quam habet S. Thomas, I, Contra Gentiles, Cap. XLVIII, et quæ est prima ex septem, quas in eamdem veritatem confirmandam adducit : « Illa enim res solum est primo et per se ab intellectu cognita, cujus specie intelligit : operatio enim formæ, quæ est operationis princi­ pium, proportionatur. Sed id quo Deus intelligit, nihil est aliud quam sua essentia (ut supra, — Cap. XLVI; cf. sup., n. 11, — probatum est). Igitur intellectum (res intellecta} ab 4iG THEOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE INTELLtGENTtA DEI ipso primo et per sc nihil est aliud quam ipscmct. » — Adde quod quidquid ut aliud ab essentia divina intelligitur, non­ nisi ut participatio finita ejusdem essentiæ intelligi potest. Sed participatio divinæ essentiæ intelligi non potest a Deo nisi primo intelligatur essentia, unde ratio illius participa­ tionis habetur. Ergo hujusmodi participationes sunt quidem objectum secundarium scientiæ divinæ, sed objectum prima­ rium esse nequit nisi divina essentia. ARTICULUS SECUNDUS (23) De ideis divinis deque objecto secundario scientiæ Dei. I. Quæstio. Quod Deus cognoscat alia a se, nempe crea­ turas, tam certum est quam quod certissimum. Creaturæ enim sunt Dei effectus; omnis autem effectus præexistit in virtute suæ causæ efficientis. Virtus autem divina efficiens est realiter idem ac intelligere divinum. Igitur creaturæ præexistunt in divino intelligere, et consequenter non possunt non intelligi a divino intellectu. — P. I, Qu. XIV, Artic. V. — Cum autem alia a Deo, seu creaturæ, non sint objectum pri marium scientiæ divinæ, sequitur quod sint ejusdem scien­ tiæ objectum secundarium, in sensu explicato in superiori Articulo, n. IV. — Non est ergo quæstio, utrum Deus cognos­ cat alia a se, sed de modo evo ea cognoscit. Ad cujus quæstionis solutionem, ut præmonuimus in Prologo ad præsens Caput, nonnulla declaranda sunt circa existentiam et natu­ ram divinarum idearum. II. In mente divina necesse est ut sint ideæ. Etenim mun­ dus non est casu factus (C. 4, II et III), sed est factus a Deo per intellectum agente (4, Il et III); consequenter universus mundus ad Deum comparatur ut artificium ad supremum artificem {Ib., et ad 2). Sed in mente artificis præexistit forma, seu idea (0, 48, III), ad cujus similitudinem compo­ nitur artificium. Ergo in mente divina præexistunt formœ, seu ideæ, ad quarum similitudines mundus est factus. — P. I, Qu. XV, Artic. I. — S. Augustin. Lib. LXXXIII Qq., Qu. XLVI. — Constat hic ideas a nobis sumi non ut species in­ telligibiles, quæ sunt primum principium quo inteliigendi fer. U. DE IDÈIS DIVINIS DEQUE OBJECTO SECUNDAR. SCIENTIÆ DEI 4>1 fes. 31, IV), sed nt formas exemplares, qnæ sunt terminus Bec objectum actus intelligendi {ib., TI), vel etiam id secun■hm quod intelligitur, quia per formam excogitatam artifex ■teZZ'jíZ quid operandum sit. (Qq. Dispp. De veritate, Qu. III, De ideis, Artic. II). ! m. Idea in Deo existens est realiter ipsa divina essentia, Bon quidem considerata ut est essentia, sed ut est intellecta. r.3. rectissime S. Thomas, Qu. cit. De ideis, Artic. II. Et revera, ipodidea divina sit idem realiter ac Dei essentia, probatione Bon indiget : constat enim ex Dei maxima simplicitate. Duod vero idea sit essentia, non ut essentia est, sed ut est iatellecta, declaratur. Idea enim formaliter sumpta, et de Bua nunc loquimur, est exemplar ideale seu mentale rerum producendarum. Exemplar autem ideale rerum producenda­ rum est terminus actus intelligendi, ut cumero præcedenti dictum est; et consequenter est quid formaliter intellectum. Igitur essentia divina, non præcise quatenus essentia est, sed quatenus est intellecta a Deo ut exemplar rerum extra se producendarum et consequenter ut imitabilis ab hisce rebus, habet rationem ideæ. IV. Pluralitas idearum in Deo. Exinde infertur qua ratione in Deo et sit una idea et sit pluralitas idearum. Audiatur An­ gelicus, qui Qu. cit. De ideis, Art. II, ob oculos ponit hanc altissimam doctrinam de ideis divinis : «Deus, inquit S. Tho­ mas, per intellectum omnia operans, omnia ad similitudinem essentia* suæ producit. Unde essentia sua estidearerum, non quidem ut essentia, sed ut est intellecta. Res autem creatæ non perfecte imitantur divinam essentiam. Unde essentia non accipitur absolute ab intellectu divino, ut idea rerum, sed cum proportione creaturæ fiendæ ad ipsam divinam essentiam, secundum quod deficit ab ea vel imitatur eam. Diversæ autem res diversimode ipsam imitantur, et unaquæque secundum proprium modum suum, cum uni­ cuique sit proprium esse distinctum ab altera ; et ideo ipsa divina essentia, cointellectis diversis proportionibus rerum ad eam, est idea uniuscujusque rei. Unde cum sint diversæ re­ rum proportiones, necesse est esse plures ideas : et est quidem una omnium ex parte essentiæ, sed pluralitas invenitur ex parte diversarum proportionum creaturarum ad ipsam. > — Et in responsione ad 6, addit : « Una prima forma, ad quam omnia reducuntur, est ipsa essentia divina secundum se considerata, ex cujus consideratione divinus intellectus 418 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE INTELLIGENT!* DEI adinvenit, ut ita dicam, diversos modos imitationis ipsius, in quibus pluralitas idearum consistit. > V. Corollaria. Corollarium primum. Igitur possibilitas in­ terna rerum creatarum (0. 9 et 11) non est aliud quam ipsa essentia divina concepta a divino intellectu ut imitabilis ad extra. Patet. Possibiles creaturæ, antequam existant in se. sunt quid ideale existens in mente, hoc est in essentia divina. Idea autem est ipsa divina essentia prout imitabilis, ut di­ ctum est. Corollarium alterum. Essentia autem divina est infinita. Ergo concipitur a divino intellectu ut infinite imitabilis ad extra. Sed essentia divina concepta ut imitabilis ad extra, constituit rationem formalem possibilitatis. Ergo Deus con­ cipiendo, iino comprehendendo suam essentiam ut infinite imitabilem, comprehendit etiam infinita possibilia, non so­ lum quantum ad principiacommunia, sed etiam quantum ad principia propria uniuscujusque. — P. I, Qu. XIV, Artic. XII. Corollarium tertium. Attamen essentia divina, ut idea, est quidem exemplar rerum producendarum, et istæ, cum exi­ stant, sunt quidem exemplatæ ab essentia divina prout est idea; tamen essentia divina nullo pacto est forma existens in rebus; quæ constituuntur propria forma seu enlitate, distincta ab essentia divina quam imitantur (G. 6, V et VI), eo modo nempe quo diximus de bonitate creaturarum (14, IV). Ilis constitutis explicatur modus, quo Deus cognoscit alia a se. Sit enim conclusio : VI. Deus cognoscit alia a se in sua essentia ut in medio in quo. Dicitur aliquid cognosci in aliquo, ut in medio in quo, quando cognoscitur per aliquid in quo illud repræsentatur vel exprimitur, sicut in effectu, ut in medio in quo, causa dignoscitur. — Probatur propositio. Deus essentialiter et ab æternitate intuetur et comprehendit propriam essentiam, non solum ut essentia est, sed etiam ut est idea, imitabilis ad extra. Atqui essentia divina ut est imitabilis refert infi­ nita possibilia, non solum secundum principia communia, specifica vel genérica, sed etiam secundum principia propria, hoc est individua et existentia. Ergo Deus videndo se in propria essentia, videt etiam omnia alia a se in sua essentia ut in medio in quo. Unde manifeste apparet, Deum cognoscere seipsum quasi primo et per se notum (22, IV), alia vero sicut in essentia sua visa (I. Contra Gentiles, Cap. XL1X). 449 ART. in. DE DIVINA PRÆSC1ENTIA FUTURORUM ! vn. NotaI. Solvitur difficultas. Dices : Cognoscere res non ■* seipsis sed in propria cognoscentis essentia, videtur perfenere ad cognitionem imperfectam : quæ a Deo ableganda ■st. Ergo magis videtur dicendum quod Deus cognoscat ■reatnras in seipsis, quam in propria essentia sua. — Res[pondeo quod, cum dicimus Deum cognoscere alia a se non in fee ipsis sed in sua essentia, volumus determinare medium cognitionis, ut explicite positum est in propositione, non exEdndere perfectionem cognitionis ex parte rei cognitæ, ut in [seipsa est : Deus enim in sua essenlia res omnes prout in se sunt cognoscit perfectissime. « Deus, inquit Angelicus, co­ gnoscit res in propria natura, si ista determinatio referatur ad cognitionem ex parle connût : si autem loquamur de co­ gnitione (ex parte') cognoscentis, sic cognoscit res in idea, id est per ideam quæ est similitudo omnium, quæ sunt in re. » — Qq. Disp. De veritate, Qu. II, De scientia Dei, Artic. IV, ad 6. — Cf. P. I, Qu. XIV, Artic. VI. VIII. Nota II. Undenam in Deo repetendus est diversus modus cognoscendi se et alia. Quæ diximus de objectis pri­ mario et secundario scientiæ divinæ, respiciunt non Deum intelligentem, sed res cognitas : quam distinctionem cautis­ sime notat S. Thomas, Qu. cit. De scientia Dei, Artic. Ill, ad 6 : « Si ratio, inquit, cognitionis accipiatur ex parte co­ gnoscentis, Deus eadem ratione cognoscit se et alia, quia et idem cognoscens, et idem cognitionis actus, et idem medium e scilicet, se­ cundum quod expressissime divina essentiareprœsentat creatu­ ram. — ibid., ad 9. ARTICULUS TERTIUS (24) De divina praescientia futurorum. I. Existens, futurum, et mere possibile. Objecta omnia quæ sub mentis considerationem cadunt, trifariam in ordine ad ZiGLTABi. Somma philosophica. T. II- 29 450 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE INTELLIGENTIA DEI existentiam, dividuntur. Alia enim habent actualiter exi­ stentiam, alia actualiter non habent sed habebunt, alia de­ nique neque habuerunt, neque habent, neque habebunt, quamvis in se nullam includant repugnantiam ad existen'dum. Prima dicuntur existentia, altera futura, tertia denique mere possibilia. Ontologice spectata, seu quoad intrinsecam non repugnantiam ad existendum, futrirá et mere possibilia conveniunt ; sed futura addunt supra mere possibilia possi­ bilitatem extrinsecam, seu ordinem ad causalitatem, quæ a statu possibilitatis ea trahet ad actualem existentiam. II. Futura necessaria et futura contingentia. Porro causa ex qua existentia futuri pendet, aut talis est ut, ipsa posita, necessario sequatur effectus ; et causa dicitur necessaria, et necessarius dicitur futurus effectus. Aut causa talis est ut, ea etiam posita, incertus nihilominus permaneat effectus produ­ cendus ; et causa dicitur contingens, et effectus futurus di­ citur et ipse contingens. Quod si hujusmodi causa contingens sit causa libera, effectus futurus dicitur futurum contingens liberum. III. Corollaria. Ex his inferuntur sequentia corollaria. Corollarium primum. Cognita causa necessaria, in ipsa (nisi impedimentum superveniat) potest praevideri effectus futurus necessarius ; at contra, quicumque cognoscit effectum contingentem in sua causa tantum, non habet de eo nisi conjec­ turalem cognitionem. — P. I, Qu. XIV, Artic. XIII. — Ratio est quia in causa necessaria necessario existit effectus ; sed in causa contingente, etiam considerata in illo ratione priori antequam actus secundus seu effectus ponatur ab ea, effectus æque produci ac non produci potest, effectus nonnisi inde­ terminate existit, proindeque determinate seu certo cognosci non potest. Corollarium alterum. Idem omnino est dicendum etiamsi causa libera ponatur vestita circumstantiis sive subjectivis sive objectivis, quibus aut magis inclinatur ad agendum aut ab agendo retrahitur. Etenim in hoc etiam casu libera sem­ per manet et manere debet (secus esset causa necessaria); et si libera manet, in ipsa essentialiter est indifferentia ad agendum vel non agendum (Ps. 50, XI). Ergo in ipsa nequit certo cognosci potius futurum agere quam non agere. Et dico certo, nam de probabili vel conjecturali proindeque imper­ fecta cognitione nihil est curandum. Hæc tamen omnia, ut per se est manifestum, inteKigenda ART. III. DE DIVISA PRÆSCIENTIA FUTURORUM. 451 mt de effectu reduplicative ut præexistente in causa in actu rimo considerata (0. 44, X), non autem de effectu ut exiente in causa in actu secundo constituta (ibid.). In hoc enim eundocasu « non consideratur ut futurum, sed ut præsens, que ut ad utrumlibet contingens, sed ut determinatum ad num; et propter hoc sic infallibiliter subdi potest cerlæ jgnitioni, utpote sensui visus, sicut cum video Socratem ■dore ». — P. I, Qu. XIV, Artic. XIII. — Unde ex eo quod irum est a causa libera sub certis conditionibus constituta élici de facto hunc actum determinatum secundum, nullo pacto concludi potest quod etiam ratione prius quam suppo­ natur illa causa libera in his conditionibus re ipsa constituta, verum est quod, si causa libera constitueretur sub his condi­ tionibus, eliceret hunc actum. Concluditur enim ab indeter­ minato ad determinatum : in primo casu causa libera sese determinavit, et actus non jam ut futurus consideratur, sed ut præsens; at in secundo casu causa libera est indetermi­ nata, et ideo neque verum est quod actus sit futurus, neque verum est quod actus non sit futurus. IV. Futura absoluta et futura conditionata. Deinde futura dividi solent in absoluta et conditionata. .4bsolula vocantur, quorum futuritio, ut ita dicam, vel a nulla pendet condi­ tione, ut, Petrus negabit Christum, vel si pendeat a condi­ tione, hæc supponitur ponenda; ut, Petrus convertetur ad pænilenliam, si Christus patiens illum respiciet. Ut de facili quisque per se videt, hoc secundum futuriim ex conditione absolute ponenda nonnisi verbotenus est conditionatum : re­ vera enim in se consideratum est futurum absolutum. — Conditionata appellantur, quorum futuritio a conditione non ponenda pendet ; ut, Tyrii et Sidonii convertentur ad fidem, si ipsis praedicatum fuerit Evangelium. Futurum conditionatum subdividitur in connexum (quod etiam perlinens in scholis audit), et disparatum (quod etiam appellatur impertinens). — Connexum est illud quod habet aliquam ex se connexionem sive moralem sive physicam cum sua conditione, ut, in exemplo allato, conversio Tyrio­ rum et Sidoniorum cum praedicatione Evangelii. — Quod si conditionatum nullam ex se connexionem habeat sive mora­ lem sive physicam cum conditione, futurum conditionatum dicitur disparatum. Ita in Lib. IV, Regum, Cap. XIII, v. 19, narratur de propheta Eliseo, quod cum praecepisset Joas regi Israel ut jaculo percuteret terram et rex percussisset 452 THEOLOGIA. LID. HI. CAP. IT. DE INTKLLIGENTIA DEI tribus vicibus et stetisset : « Iratus est vir Dei contra eum était : Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, per­ cussisses Syriam usque ad consumptionem : nunc autem tribu» vicibus percuties eam. » Manifestum est quod inter conditionatum, nempe percussionem Syrice, et conditionem, scilicet percussionem terree, nulla est ex natura sua connexio sive physica sive moralis ; sed aliunde, nempe ex Dei voluntate connexio illa est petenda. V. Corollaria. Corollarium primum. Præsciens conditionem esse apponendam vel non apponendam quoad causas neces­ sarias, scit pariter cum omnimoda certitudine futuritionem vel non futuritionem effectus. Patet ex terminis. Corollarium alterum. Præsciens conditiones apponendas vel non apponendas causis liberis, non potest certo praescire in ipsis causis futuritionem vel non futuritionem effectus. Nam causa libera, etiam quacumque conditione apposita, libera manet. Ergo in ipsafuturitio vel non futuritio indiffe­ renter existit, utdictum est in secundo corollario numeri 111. Ergo in ejus causalitate, sive absoluta sive conditionibus vestita, nequit determinate seu certo praesciri magis futuri­ tio quam non futuritio, ut in eodem corollario jam conclusinus. VI. Quæstio. Certissimum est Deum a tota æternitate et simul, seu unico actu cognoscere tum se tum omnia sive necessario sive contingenter, sive absolute sive conditionate futura : ejus enim infinita perfectio essentialiter exigit ut omnia infinite cognoscat, et non successive, sed unico actu simplicissimo. Sed quæstio subdifficilis et non levis momenti movetur de modo quo Deus cognoscat futura libera, sive absolute sive conditionate talia. VII. Prænotamen primum. Quamvis scientia Dei unica et simplicissima sit ex parte cognoscentis, ex parte tamen co­ gniti divisionem admittit, ut praemonuimus n. VIII superio­ ris articuli. Unde sicut aliud diximus esse objectum prima­ rium, aliud secundarium scientiæ divinæ ; ita prout hæc cognoscit mere possibilia nunquam ad existenliam actualem producenda, dicitur scientia simplicis intelligenlice, et est scientia speculativa, juxta S. Thomam, P. I, Qu. XIV, Artic. XVI, quia illa objecta secundum nullum tempus Deus facit ad extra; prout vero cognoscit objecta existentia sive in præsenli, sive in praeterito, sive in futuro, dicitur scientia visionis, et, ut ibid, dicit S. Thomas, est scientia practica, ART. III. DE DIVINA PRÆSC1ENTIA FUTURORUM 453 lia illa objecta Deus secundum aliquod tempus facit. —[. Disp. De veritate, Qu. II. De scientia Dei, Aríic. IX, 2, et alibi passim. VIII. Prænotamen alterum. Quia vero possibilia adexistenam realera perveniunt, non quia simpliciter intelligunlur Deo (secus omnia possibilia existèrent, quia ea omnia Deus LÍelligil), sed quia Deus libera sua voluntate, seu libero (P. I, Qu. XIX, Artic. Ill, ad 6. — Cf. ib. Cajetan. § In resp. ad sext.). — Dicendum igitur est quod voluntas non potest ferri in ignotum, et ideo ordinis institu­ tioni debet præire ordinis cognitio; cognoscitur autem vere unumquodque quando cognoscitur secundum quod est in seipso : secus cognitio esset falsa (I.. 40, I). De ratione autem contingentis est ut in seipso possit esse vel non esse, et, posito quod sit seu existât, quod ab ipso (si sit causa libera) possit indifferenter esse in se actus A, vel non-actus A. In illo ergo signo priori ante determinationem divinæ voluntatis, non potest cognosci contingens ut deter­ minate in se existons, neque ut determinate in se positus a causa libera actus vel non-actus. Igitur determinatio existenliæ contingentis et determinatus actus causæ liberæ est a ART. III. DE DIVINA PRÆSCIENTIA FUTURORUM 459 ■cientia divina, non praecise ut scientia est, sed quatenus ■st determinata a voluntate Dei. « Unius et ejusdem efiecIbis, etiam in nobis, est causa, scientia ut dirigens, qua coniripitur forma operis, et voluntas ut imperans : quia forma, ■t est in intellectu tantum, non determinatur ad hoc quod sit til non sit in effectu, nisi per voluntatem. » (Ib., Artic. IV, *d 4.) « Cum enim forma intclligibilis ad opposita se habeat (cum sit eadem scientia oppositorum), non produceret deter­ minatum effectum nisi determinaretur ad unum per appeti­ tum, ut dicitur in IX. Metaphys. Manifestum est autem quod Deus per intellectum suum causât res : cum suum esse sit suum intclligere. Unde necesse est quod sua scientia sit :causa rerum, secundum quod habet voluntatem conjun­ ctam- Unde scientia Dei, secundum quod est causa rerum, consuevit nominari scientia approbationis » (Ib., Qu. XIV, Artic.VlII). < In quolibet providente duo considerari oportet, scilicet ordinis praemeditationem, et præmeditati ordinis in­ stitutionem in rebus quæ providentiæ subduntur : quorum primum ad cognoscitivam virtutem pertinet, aliud vero ad operativam » (III. Contra Genl., Cap. XCIV). Deus ergo scit scientia simplicis inlelligenliat) res prout sunt indeterminate in cognoscente, non quia vult : sed vult, quia scit; Deus vult res prout sunt in seipsis determinate, non quia scit : sed scit (scientia visionis), quia vult. Nolumus finem huic nostræ responsioni imponere, quin mentionem faciamus responsionis Cajetani ad argumen­ tationem Scoti. Dixerat S. Thomas, P. I, Qu. XIV, Ar­ tic. XIII, quod « omnia, quæ sunt in tempore, sunt Deo ab æternitate præsentia, non solum ea ratione qua habet ra­ tiones (seu ideas) rerum apud se præsentes, ut quidam di­ cunt : sed quia » etc. Huic propositioni contradicit Scotus; respondet autem Cajetanus : < Ad secundum... et reliqua (Scoti argumenta...) negatur antecedens, quod est radix om­ nium, scilicet quod ideæ mere naturaliter repræsentent quicquid repræsentant. Dicimus namque quod aliquid re­ praesentant mere naturaliter, puta quidditates rerum; et aliquid non mere naturaliter, sed naturaliter ex supposi­ tione libera, scilicet existentias rerum et conjunctiones contin­ gentes. Illa enim (scilicet quidditates rerum) repræsentant ante omnem actum voluntatis divinæ; ista autem (nempe existentias et conjunctiones contingentes), supposita libera determinatione divinæ voluntatis ad alteram partem contra­ 460 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE INTELLIGENT^ DE! dictionis, ut ipsemet Seotus acceptat de repræsentatioJ horum in essentia, ut ratione intelligendi. Et sic patet ceterJ (quæ opponit Scolus) rucre : quoniam non eodem modo ssl habent (ideæ seu rationes) ad futura et non futura, et ad hei tempus et aliud, sed determinate sunt ex supposita volu:I tate divina. » § Ad secundum autem. — Hæc præ menti haberi debent cum movetur quæstio de modo quo Deus in-1 Huit in actiones causarum secundarum liberarum (infJ Arlic. 30, et seqq.) : hæc enim quæstio ita connexa est cui» præsenti quæstione de scientia divina futurorum contingen­ tium, ut istorum determinate dependentia ex libera deter­ minatione divinæ voluntatis inferat necessitatem divins præmotionis et negationem solius concursus simultanei (inf., Arlic. 30, III). Hinc jam patet quam immerito Cajetanus recenseatur inter adversarios physicæ præmotionis (inf.. Arlic. 35, V). Objectio altera. Si Deus videt futura libera sive absolute sive condilionate sumpta in libero suæ voluntatis decreto. ' sequitur quod Deus prædeterminat futura illa; atqui hæc j prædeterminatio et negatur a S. Thoma et non potest ullo ; modo componi cum libero arbitrio nostro; ergo Deus non videt futura libera, sive absoluta sive conditionata in libero suæ voluntatis decreto. — Probatur minor. Prædeterminatio importat determinationem præcedentem deliberationem hu­ manam. Atqui necesse est ut Dei determinationes adim­ pleantur. Igitur necessitas præcedit deliberationem huma­ nam, et ideo non potest hæc amplius esse libera. Resp. Distinguo majorem : sequitur quod Deus prædeter­ minat futura tum quoad eorum esse tum quoad eorum modum, concedo; prædeterminat futura quoad eorum esse solummodo, nego. In eodem sensu contradistinctam concedo vel nego minorem. — Hujus autem probationis majorem simili modo distinguo : Prædeterminatio importat determi­ nationem præcedentem prioritate ordinis et rationis delibe­ rationem humanam, quam divina prædeterminatio includit et efficit concedo; præcedentem prioritate successionis et tem­ poris deliberationem humanam, quam ipsa prædeterminatio non includit, neque efficit, nego. Distinguo etiam minorem : Necesse est ut Dei determinationes non solum quoad rem, sed etiam quoad modum adimpleantur, concedo; quoad rem solummodo, nego. Et nego consequens et consequentiam. Quidam scriptores non ægre cum thomislis admittunt ART. III. DE DIVINA PRÆSCIENTIA FOTURORUM 461 laxum divinum in actiones causarum secundarum dici sse præmotionem physicam , sed vehementer horrent mittere prœdeterminalionem, quasi hoc vocabulum sonet rationem libertatis humanæ. Non animadvertunt tamen rmotionem et prœdeterminalionem idem in præsenti coniversia significare, eo nempe sensu quod præmotio divina tive sumpta dicatur per ordinem ad omnipotentiam divim, prædeterminatio vero per ordinem ad divinam volan­ tem, quatenus divina potentia concipitur ut exequens plaa divinæ voluntatis : intellectus concipit, voluntas decernit, nnipotentia movet. Hinc valet toto rigore logico hæc arguenlalio a priori: voluntas divina prædeterminat; ergo mnipotentia præmovet : et a posteriori: omnipotentia prælovet; ergo divina voluntas prædeterminat. Vocabulum autem prædeterminatio non est inventum tholistarum, sed est S. Thomæ, sicut res per vocabulum ipsum significata. Probaverat Angelicus in III Contra Gent. Cap. XC, voluntates humanas et electiones nostras divinæ providentiæ esse subjectas, eo quod Deus causal in nobis velle et perfi­ cere, non solum inquanlum dat nobis virtutem volendi, vel facit nos velle solummodo bonum in communi, sed etiam tic quod faciat nos velle hoc vel illud (ib., Cap. præc.). Huic autem thesi videbatur obstare, post Gregorium Nyssenum, Damascenus (Lib. H De fide orlhod., Cap. XXX) aiens, elec­ tiones et voluntates nostras a Deo prænosci, non autem prædeterminari ; et S. Thomas respondet electiones et voluntates nostras et a Deo prænosci et prædeterminari, quin tamen ex hac determinatione divina sequatur necessitas ex parte nostræ voluntatis. En verba S. Doctoris : « Et similiter quod... Damascenus eum (S. Gregor. Nyss.) sequens, dicit in secundo Libro, quod ea quæ sunt in nobis Deus prœnoscit, sed non prædeterminat : exponendasunt ut intelligintur, ea quæ sunt in nobis divinæ determinationi non esse subjecta, quasi ab ea necessitatem accipientia »¡(ZZ>., Cap. XC, fin.). Nota a S. Thoma determinationem et prædeterminationem promiscue usur­ pari ; et recte : quia intelligi nequit activa determinatio, quæ prioritate saltem rationis non præcedat determinatio­ nem passive acceptam, prout est in eo quod determinatur (Cf. inf., Artic. 31, n. VI). In hisce verbis S. Thomæ habemus etiam distinctiones a nobis adhibitas ad objectionem. Duo distinguimus in actione nostra libera, entitatem actionis et modum ejus, scilicet 462 THEOLOGIA. LID. III. CAP. II. DE INTELLIGENTIA DEI esse liberum ; et utrumque est immediate a Deo, ut a su­ prema causa, ut omnes sapientes concedunt. Deus igitur prædeterminando futurum, utrumque prædelcrminat, sci­ licet et quod actio ponatur et quod libere ponatur : aliis verbis, Deus non prædeterminat determinando voluntatem, sed prædeterminat liberam determinationem voluntatis, seu prædeterminat ut voluntas se libere determinet ; et sic ha­ betur certitudo cognitionis ex infallibilitale effectus, et ac­ tionis libertas ex efficacia divinæ voluntatis. Id a Deo fieri non posse nunquam probatum est ab adversariis ; fieri autem posse probatur ex hoc quod Deus est causa infinita profundens totum ens et omnem modum ejus. Hoc fatentur adversarii nostri, sed ad illud non amplius attendunt quando nos impugnant : et non considerando nisi entitatem actionis concludunt deinde ad negationem modi, scilicet libertatis humanæ. Incidunt nempe in fallacias accidentis et elenchi (L. 43, IV). Ut autem quisque sibi persuadeat nos non aliud docere quam quod S. Thomas docuit, subnectimus verba nonnulla S. Magistri nostri ad rem facientia. « Cum enirn divinæ providentiæ non solum subdantur effectus, sed etiam causæe\.modiessendi (ut expræmissis,Cap. LXXVIIetseqq... patet); non sequitur (ut Tullius contendit) quod si omnia Dei providentia aguntur , ■ quod nihil sit in nobis : sic enim sunt a Deo provisa (id est prædeterminata, ut dictum est) ut per nos libere fiant. — Neque etiam defectibilitas causarum secundarum, quibus mediantibus effectus di­ vinæ providentiæ producuntur , certitudinem providentiæ potest auferre, ut quinta ratio procedebat, cum ipse Deus in omnibus operetur, et pro suo arbitrio voluntatis, ut supra ostensum est (Cap. LXX. seqq.). Unde ad ejus providentiam pertinet, ut causas defectibiles quandoque desinat deficere, quandoque eas absque defectu conservet. » (III. C. G., Cap. XCIV). « Patet ergo quod etsi divina Providentia sit per se causa hujus effectus futuri, est etiam præsentis et præterili, magis autem ab æterno: non tamen sequitur, ut prima ratio procedebat, quod effectus sit de necessitate futurus. Est enim divina providentia per se causa quod hic effectus con­ tingenter proveniat, et hoc cassari non potest. — Ex quo etiam patet quod hæc conditionalis est vera : Si Deus pro­ vidit hoc futurum hoc erit, sicut secunda ratio procedebat : sed sic erit sicut Deus providit illud esse futurum ; providit autem illud esse fuluruin contingenter; sequitur ergo infal- ART. III. DK DIVINA PRÆSCIF.NTIA FUTURORUM 463 libililer quod erit contingenter, non necessario. — Palet etiam quod hoc quod ponitur provisum esse a Deo ul sit futurum, si sit de genere contingentium, poterit non esse secundum se consideratum : sic enim provisum est ut sit tontingens, potens non esse; non tamen est possibile quod ordo providentiæ deficiat quin contingenter eveniat. Et sic lertia ratio solvitur. Unde potest poni quod iste non sit re­ gnaturus, si secundum se consideretur, non autem si conside­ retur ut provisum. » (Ib.) Objectio tertia. Ex thesi nostra sequitur quod etiam pecca­ tum futurum cognoscatur a Deo in suo libero decreto. Hoc autem videtur importare quod Deus sit causa peccati : quod est absurdum. Resp. Distinguo majorem : sequitur quod peccatum futu­ rum a Deo cognoscatur in suo libero decreto permissivo, con­ cedo : in suo decreto approbativo, subdislinguo : peccatum consideratum ut entilas est, concedo; ut defectus est, nego. — Et distinguo minorem : absurdum est quod Deus sit causa peccati ut peccatum est defectus, concado; ut est entilas, nego. — Placet explicare hanc distinctionem verbis Joanniz a S. Thoma, in P. I, Qu. XIV, Disp. XX, Artic. V, ad 1, n. 28, « Respondetur, non videre Deum peccata in decreto positivo circa illa, sed in decreto permissivo, seu quoad materiale peccati ut entilas est in prædeterminativo... Respondemus ergo... quod positio decreti permissivi, ut permissivum est habet infallibilem connexionem cum peccato ex parte defec­ tus, et positio decreti concurrendi ad entitatem peccati ut enlitas positiva est, habet infallibilem connexionem cum entitate peccati, ut præcise entitas est, non ut defectus est, licet iste defectus sequatur ad illam entitatem et specificam differentiam ejus, non absolute, sed ut est a causa secunda defectibili. Quare posita permissione, infallibile est quod sequetur privatio seu defectus peccati infallibilitate negativa, sicut posita suspensione influxus, infallibile est quod seque­ tur annihilalio creaturæ : permissio autem est suspensio influxus gratiæ seu collationis auxilii. Posita autem prædeterminatione seu decreto de entitate peccati quoad positivum, infallibile est quod sequetur non ipsum peccatum, sed id quod entitativum et bonum est in peccato : hoc enim est a Deo. * Et cum inslatur quod huic essentialiter est annexa malitia ex ipsa specifica differentia talis actus, ut in odio Dei; res 4G4 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE INTELLIGENTE DKI pondetur, quod huic est annexa essentialiter malitia, distin­ guo, huic actui a causa defectiva, et tanquam aliquid non causabile sed deficiens a causatione, concedo; huic actui secundum entitatem suam absolute et ut effectibilis est, et a causa prima, nego : sicut operationi contingenti est annexa contingentia et fallibilitas, ut est a causis proximis, non ut est a causa priina. « Et cum infertur quod Deus hoc modo predeterminaos non minus est causa malitiæ, quam voluntas; negatur con­ sequentia : quia Deus est causa et principium hujus actus secundum id precise quod habet de bonitate et entílate, ut causa prima, et primum ens; sicque in effectu ita respicit pro ratione formali id quod entitatis est et id quod effectibile, quod rationem defectibilis et recessum ab entitate nullo modo respicit nec attingit, sed potius illi opponitur; respici autem potest a causa secunda, quæ non est pure efficiens, nec purum ens et actus, sed ens deficiens, et sic est causa entitatis etiam ut defectibilis. Et defectus seu malitia causatur ab omni ope­ rante seu adjuvante illam entitatem actus ut causa secunda. non ab operante ut causa prima; sicut claudicatio non sequi­ tur a principio vitæ ex parte animæ, sed ex organo male affecto quod est tibia curva. Disparitas stat in hoc, quia pec­ catum aliquid entitatis debet habere ne detur purum malum quia si esset purum malum, destrueret se. Unde causa prima quæ solum causât ens sub ratione effectibilis, ex bonitate sua habet derivare entitatem peccati non quatenus habet annexum defectum, sed quatenus habet præponi malo et detinere ne sit purum malum et ne corrumpat seipsum : et sic non coo­ peratur nec est causa defectus, sed est causa entitatis ut pure effectus, et ut detinens ne sit purum malum. At vero causa secunda non operatur vel cooperatur illi entitati sub pura ratione entis, sicut primum Ens, sed ut ens defeclibile et ex nihilo factum ; et sic causa deficienter et non^we efficienter, inficilque entitatem actus, non pure perficit, nec delinet ne sit purum malum. « Et argumentum factum si quid probat, etiam procedit contra concursum Dei simultaneum in ipsum actum peccati, nam etiam est causa peccati qui juvat et cooperatur ei ; et tamen Deus, quia solum concurrit sué ratione entis, non coo­ peratur peccato, etiamsi sit cooperans entitati peccati. Ergo neque si sit præoperans sub eadem linea (entis) et in ratione precisa entitatis. Concurrere autem Deum ad illam enti- ART. III. DE DIVINA 465 PRÆSC1ENTIA FUTURORUM I talem actus, nullus negare potest nisi qui negaverit illum actum habere esse creatum, et consequenter participatum a Deo. Et ideo oppositum ejus censuratur a D. Thoma in II, Dist. XXXVII, Qu. II, Artic. II. ut propinquissimum errori. » i'— Cf. inf., Artic. 34, n. II, ad 5. XI. Nota II. De scientia media. Ob triplicem diversitatem objecti, scientia Dei triplici nomine distinguitur. In quan­ tum enim respicit possibilia, appellatur scientia simplicis inlelligenliæ : propterea quod ejusmodi objectum mere con­ cipitur et in propria ratione consideratur. In quantum vero respicit futura absoluta, dicitur scientia visionis : prop­ terea quod quidquid existentiam recipit quocumque tempo­ ris puncto, id Deo, qui indivisibili sua aeternitate omnia tempora ambit, præsens est. Denique prout respicit futura conditionata, nominatur scientia media: propterea quod me­ dio modo se habeat respectu duarum superiorum. Objectum enim ejus nec mere possibile est, nec absolute futurum : sed futurum esset, si causa in his aut his circumstantiis colloca­ retur. Hujus scientiæ expressam mentionem non facit S. Tho­ mas, sed eam evidenter includit in scientia simplicis inteUigentice. Attamen post exortas controversias circa præscientiam Dei cum libertate creaturæ componendam, ea scientia, cla­ ritatis gratia, peculiari nomine donata est a Theologis. — Hæc clare dicuntur a defensoribus scientiæ mediæ, sed utrum vere, expendendum restat. XII. Nota 111. Expungitur scientia media. Præmitto quæs tionem a me non moveri de vocabulo, sed de re ipsa : admit­ tatur, si placet, scientia media, non abnuo : sed teneo eam admitti non posse ut distinctam a scientia visionis vel sim­ plicis inlelligenliæ. Convenit inter nos et adversarios quod scientia una est ex parte Dei, et solummodo distinguitur ex ratione objecti cogniti. Ergo si scientia media nullum habet objectum distinctum vel ab objecto scientiæ simplicis intelligenliæ vel ab objecto scientiæ visionis, nonnisi per arbi­ trium et contra præjacta communia principia adstruitur. Atqui revera scientia media nullum habet objectum dis­ tinctum ab objectis alterutrius scientiæ. Quod ut brevius et clarius probemus, sistamus in futuro conditionalo libero, de quo specialis est quæstio, et pro quo introducitur scientia media : Si Petrus ingredietur in atrium pontificis, negabit Christum; Si Evangeliumprœdicabilur Tyriis et Sidoniis, hi convertentur ad Christum. Sumendo hujusmodi propositioZlGLlABA. SutTTWil pbiluSOpllica. — T. II. 3P 466 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DB INTELLIGENTIA DEI nes, aliasque similes, ut jacent, seu vi propositionis hypo­ thetic®, posita veritate conditionis, nempe ingressus in atrium pontificis, et, prædicationis Evangelii, non sequitur certo veritas conditional!, seu, negatio Christi a Petro, et, Tyriorum el Sidoniorum : quia cum agatur de conditional: ponendo a causis liberis, etiam in conditionibus appositis. conditio ipsa non est causa necessaria conditionati, et talis ut det intellectui certitudinem determinaticonditionati, ut supra, n. IX, dictum est. Ergo futurum conditionatum liberum, etiam veriiicata conditione, inter incerta et mera possibiliarecensendum est, æque ac si nulla apponeretur conditio. Sed, consen­ tientibus nostris adversariis, mere possibilia sunt objecta scientiæ simplicis intelligent!®. Ergo inutilis scientia media. — Modo autem consideremus actualitatein conditionati futuri, negationis Petri, q uam procul du bi o Deus a tota æternitate cer­ tissime cognovit. IIoc conditionatum non potest in ipsa con­ ditione ingressus in atrium pontificis dignosci, ut hucusque probavimus, neque in ipsis causis liberis, neque in alterutra parte disjunctivæ propositionis ; tamen certo cognoscitur a Deo ut futurum. Relinquitur ergo ut cognoscatur, sicut cetera futura absoluta, quia, ut paulo ante notavimus, con­ ditio est nulla respectu conditionati liberi futuri. Sed, conce­ dentibus adversariis, futura absoluta cognoscuntur a Deo scientia visionis; ergo et futuraconditionata : et consequen­ ter scientia media non habet locum in Deo, quia objecto pro­ prio destituitur. XIII. Nota IV. Doctrina S. Thomæ. Hujus scientiæ expres­ sam mentionem non fieri a S. Thoma convenit inter adver­ sarios et defensores scientiæ mediæ; sed hi addunt eam evi­ denter a S. Doctore includi in scientiasûn/iiicisintelligentiæ. Quod probare conantur ex amplitudine verborum, quibus objectum simplicis intelligentiæ Angelicus explicat. Sic enim ait : « Ea vero, quæ non sunt actu, sunt in potentia vel ip­ sius Dei vel creaturæ; sive in potentia activa sive in passiva, sive in potentia opinandi vel imaginandi vel quocumque modo significandi. Quæcumque igitur possunt per creatu­ ram fieri vel cogitari vel dici, et etiam quæcumque ipse fa­ cere potest; omnia cognoscit Deus, etiam si actu non sint. » — P. I, Qu. XIV, Artic. IX. —At fateor haud mihi persuaderi posse quod quis possit sibi in animum inducere doctrinam S. Thomæ utcumque favere scientiæ mediæ, cum aperte S. Doctor hauc rejiciat in eodem articulo immediate post ci- ART. HI. DB DIVINA PRÆSCIENTIA PUTURORÜM 46? hala verba : « Sed horum, quæ actu non sunt, prosequitur Angelicus, est attendenda quædam diversitas. Quædam enim net non sint nunc in actu, tamen vel fuerunt vel erunt nre absolute sumpta, siveapposita conditione) retomniaista Mkitur Deus scire scientia visionis. Quia cum intelligere Dei, [ Habes etiam in his Augustini verbis, voluntatis actuum causam esse Dei præveientiam; proindeque actus illos futuros a Deo in sua prae­ scientia prædeterminante videri : quod est ipsamet thomistarum sententia. VI. Conclusio hujus et præcedentis articuli. Ceterum in vestiganda doctrina de praescientia divina, nec non de influxu Dei in creaturas (de quo sermo erit in quarto Capite) me­ mento, lector, illius Pauli ad Romanos XI, 33 : 0 altitudo divitiarum sapientiœ, et scientiæ Dei : quam incomprehensi­ bilia sunt juclicia ejus et investigabiles viœ ejus ! Quæ ergo incomprehensibilia Paulus proclamat, comprehendere non praesumas : sed crede imprimis et adora mysterium ; et postea ratiocinare, non ut abscedas a fide sed ut in fide magis pe-maneas, non ad mysterium penetrandum sed ad ipsum defendendum ab impugnationibus illorum qui non credunt. Ex sententiis autem quæ libere in contrariam partem agi­ tantur inter catholicos, tene quæ magis tibi conformis ra­ tioni videtur; sed contra eos qui a te dissentiunt, cave ab injuriis,quas sapientia reprobat, charitas detestatur. Sequere thomistas, sequere molinistas : utrinque habes magistros HZ THEOLOGIA. LIB. HI. CAP. HI DE VOLUNTATE DEI doctissimos et piissimos ; at noli amplecti veritatem extra charilatem, nam et ipsa charitas veritas est CAPUT TERTIUM DE VOLUNTATE DEI Prologus. Deinde (Prol. in Lib. III) quæritur de voluntate divina. Voluntatis autem objectum est bonum, sicut intel­ lectus est verum : et quia duo sunt objecta bona, Deus nempe ipse et creaturæ, de ordine voluntatis divinæ ad utrumque objectum primo loco est disputandum. Actus autem volun­ tatis amor vocatur; consequenter de amore Dei secundo loco est dicendum. Voluntas autem est subjectum libertatis, et quia Deus seipsum vult necessario, movetur tertia quæstio. utrum voluntas Dei alia a se libere an necessario velit. Quidquid insuper vult Deus, vult ab æterno ; vult autem etiam actus liberos nostræ voluntatis; hinc quarto loco quæstio movetur de concordia voluntatis divinæ cum hu­ mana libertate. Præterea in creaturis a Deo volitis mala in­ veniuntur tum physica tum moralia ; quæ omnia utrum possint esse objecta divinæ voluntatis, quinto loco est inqui­ rendum. Quia tamen de libertate divina in operibus ad extra, satis dictum est in Cosmología {Artic. 9), et de concordia præscientiæ divinæ cum humana libertate, nec non de vo­ luntate divina respectu malorum actum est in præcedentibus articulis (Arlic. 25 et 14), remanet ut in hoc Capite dicamus solummodo : Io de objectis voluntatis divinæ ; 2° de amore Dei. ARTICULUS PRIMUS (26) De voluntate divina ejusque objectis. I. In Deo est voluntas. Inclinatio illa, quæ inest cuilibet rei in bonum sibi conveniens, appetitus dicitur; et appella­ tur voluntas, quando est inclinatio consequens cognitionem ART. I. DE VOLUNTATE DIVINA EJUSQOE OBJECTIS 473 intellectivam (Ps. 42, 1 et scqq. — 48, I). Ubicumque autem est intellectus bonum apprehendens, ibi necessario est vo­ luntas bonum ipsum appetens, sicut et in quolibet habente sensum est appetitus animalis. Cum ergo in Deo sit intel­ lectus (22, I), necesse est ut in ipso sit voluntas. — Attamen quia Deus est simplicissimus, actusque purissimus (12, III), voluntas divina non est quid potentiale in se, neque quid realiter distinctum ab essentia, sicut in nobis, sed sicut in Deo suum intelligere est suum esse, ita suum velle. — P. I, Qu. XIX, Artic. I. II. Dei voluntas primo per se et necessario vult essentiam suam, hoc est essentiam divinam, ut summa bonitas est. Dico, ut summa bonitas est, quia formalis ratio objecti volun­ tatis est bonitas, sicut ratio formalis objecti intellectus est veritas. — Probatur propositio. Illud dicitur objectum in quod primo, per se et necessario fertur aliqua facultas, quod ratione sui attingitur a facultate ipsa, cetera vero ratione ipsius, et quod perfectissime explet inclinationem ipsius facultatis. Sed hujusmodi est essentia divina respectu volun­ tatis Dei ; hæc enim sequitur intellectum, cum quo realiter idem est. Cum igitur intellectus divini objectum primarium, per se, necessarium et adæquatum sil essentia divina sub ratione veri (22, IV), sequitur quod ipsa divina essentia sub ratione boni sit objectum primarium, per se, necessarium et adæquatum voluntatis Dei. III. Dei voluntas vult etiam alia a se, attamen secundario et non necessario. Quod secundario velit, constat ex proposi­ tione præcedenti ; quod non necessario sed liberrime, proba­ vimus in Cosmología (Artic. 9). Probatur ergo quod Deus nedum possit, sed convenienter velit alia a se. Nam de ratione boni est quod sit communicabile ; unde illud vulga­ tissimum adagium : Bonum est diflusivum sui (Ib. N, ad 1). Ergo Deo maxime competit esse communicabilem extra se. « Unde si res naturales, inquantum perfectæ sunt, suum bonum aliis communicant, mullo magis pertinet ad volun­ tatem divinam, ut bonum suum aliis per similitudinem communicet, secundum quod possibile est. Sic igitur vult et se esse et alia. Sed se ut finem (C. 8, II), alia vero ut ad finem. » — P. I, Qu. XIX, Artic. II. VI. Nota I. Divisiones divinæ voluntatis. Tironibus peru­ tile erit hiesummatim attingere, quæ nedum a theologis, sed ex parte etiam a philosophis dicuntur de divisionibus volun- 474 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. II!. BE VOLUNTATE DEI tatis divinæ. Generatim autem tenendum est hujusmodi di» visiones non significare distinctas in Deo voluntates, seu non accipi ex parte volentis, sed fundari in distinctione objecto­ rum, eo modo quo supra (Artic. 24, n. VII) diximus de divisione scientiæ divinæ. Hisce declarationibus præmissis, venio ad hujusmodi divisiones indicandas. V. Nota II. Voluntas beneplaciti et voluntas signi. Voluntas beneplaciti est voluntas proprie dicta prout dicit inclinatio­ nem in bonum conveniens secundum naturam ; unde pro­ prie est in Deo, sicut in eo proprie est voluntas, ut dictum est n. I. — Voluntas signi est voluntas metaphorice dicta, seu est signum per quod Deus manifestat suam voluntatem ; sicut cum aliquis præcipit, voluntatem habet quod fiat illud quod præcipit : non quod præceptum ipsum sit voluntas, sed significat voluntatem præcipientis, et hoc sensu nomen voluntatis a voluntate ipsa transit in ejus signum. VI. Nota IIT. Voluntas signi quintuplex est, seu signa vo­ luntatis sunt, OPERATIO, PRÆCEPTUM, CONSILIUM, PERMISSIO et prohibitio. Hanc divisionem ita declarat S. Thomas, P. I, Qu. XIX, Artic. XII : < Hujusmodi signa voluntatis dicuntur ea quibus consuevimus demonstrare nos aliquid velle. Potest autem aliquis declarare se velle aliquid vel per seipsum vel per alium : per seipsum quidem, inquantum facit aliquid, vel directe, vel indirecte et per accidens. Directe quidem, cum per se aliquid operatur; et quantum ad hoc dicitur esse signum operatio. Indirecte autem, inquantum non impedit operationem : nam removens prohibens dicitur movens per accidens, ut dicitur in VIII Physicorum. Et quantum ad hoc dicitur signum permisio. Per alium autem declarat se ali­ quid velle, inquantum ordinat alium ad aliquid faciendum vel necessaria inductione, quod fit prœcipiendo quod quis vult, et prohibendo contrarium, vel aliqua persuasoria induc­ tione, quod pertinet ad consilium. Quia igitur his modis declaratur aliquem velle aliquid, propter hæc ista quinque nominantur interdum uomine voluntatis divinæ, tanquam signa voluntatis. » VII. Nota IV. Voluntas antecedens et voluntas consequens. Hæc est celebrior voluntatis divinæ partitio. Prima fertur in objectum bonum vel malum secundum absolutam ejus con­ siderationem ; altera vero fertur in objectum bonum vel ma­ lum non absolute sed secundum peculiaria sua adjuncta consideratum. Ita judex vult voluntate antecedente ut homo ART. I. DE VOLUNTATE DIVINA EJUSQUE OBJECTIS 475 Kbere vivat, quia libere vivere secundum se sumptum est fccnum : at voluntate consequente vult illuin hominem privare libertate vivendi, non quia homo est, sed quia, e. g., est ho­ micida : damnare enim homicidam est bonum, liberare est tr^alum. Et quia prior est consideratio objecti secundum se, postea vero cum suis adjunctis, hinc denominationes volun­ tatis antecedentis et consequentis. — Recte notat S. Thomas, P. I, Qu. XIX, Artic. VI, ad 1, quod : « Neque tamen id quod antecedenter volumus simpliciter volumus, sed secundum quid, quia voluntas comparatur ad res, secundum quod in seipsis sunt ; in seipsis autem sunt in particulari. Unde sim­ pliciter volumus aliquid, secundum quod volumus illud consideratis omnibus circumstantiis particularibus : quod est consequenter velle. Unde potest dici quod judex justus sim­ pliciter vult homicidam suspendi, sed secundum quid vellet eum vivere, scilicet inquantum est homo. Unde magis potest dici velleitas quam voluntas. » — Cave tamen ne dixeris vo­ luntatem antecedentem esse voluntatem fictitiam : est enim vera realisque voluntas, quia vere realiterque vult bonum secundum se consideratum. AHTICULUS SECUNDUS (27) De amore Dei. I. In Deo est amor. « Primus motus voluntatis et cujuslibet appetitivæ virtutis, inquit S. Thomas, P. I, Qu. XX. Artic. I, est amor. Cum enim actus voluntatis et cujuslibet appetitivæ virtutis tendat in bonum et malum, sicut in pro­ pria objecta, quamvis motu contrario ; bonum autem princi­ palius et per se sit objectum voluntatis et appetitus, malum autem secundario et per aliud, inquantum scilicet opponitur bono ; oportet naturaliter esse priores actus voluntatis et . • petitus, qui respiciunt bonum, his qui respiciunt malum ; ut gaudium quam tristitiam, et amorem quam odium i Pi. 44. V . Semperenim quod est per se, prius est eo quod est per aliud — Rursus quod est communius naturaliter est prius. Unde et intellectus per prius habet ordinem ad verum commune, quam ad particularia quædam vera. Sunt autem quidam 476 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. III. DE VOLUNTATE DEI actus voluntatis et appetitus respicientes bonum sub aliqua speciali conditione : sicut gaudium et delectatio est de bona præsenti et habito : desiderium autem etspes de bono nondum adepto. Amor autem respicit bonum in communi, sive sit ha­ bitum sive non habitum : unde amor naturaliter est primi actus voluntatis et appetitus ; et propter hoc omnes alii motus appetitivi præsupponunt amorem, quasi primam radicem Nullus enim desiderat aliquid nisi bonum amatum ; nequ aliquis gaudet, nisi de bono amato. Odium etiam non es: nisi de eo quod contrariatur rei amatæ. Et similiter tristitiam et cetera hujusmodi manifestum est in amorem referri, sicut in primum principium. Unde in quocumque est voluntas vel appetitus, opportetesse amorem. Remoto enim primo, remo­ ventur alia. » Quia ergo in Deo est voluntas in actu, necesse est ut in ipso sit amor, non ut importat passionem (Ps. 45, II), sed simpliciter ut est actio intellectivi appetitus, seu vo­ luntatis. II. Corollarium. Deus autem vultseipsum primo, per se et necessario, alia autem a se secundario, propter se et libere, ut diximus in superiori articulo. Ergo idem omnino dicen­ dum est de amore Dei : amor enim est primus actus volun­ tatis. ut dictum est numero præcedenti. III. Amor Dei non præsupponit sed causât bonitatem in creaturis quas amat. Hanc pulcherrimam doctrinam ita declarat et probat S. Thomas, P. I, Qu. XX, Artic, II : « Quia enim, inquit, voluntas nostra non est causa bonitatis rerum, sed ab ea movetur sicut ab objecto, amor noster quo bonum alicui volumus, non est causa bonitatis ipsius, sed e converso bonitas ejus, vel vera vel æstimata, provocat amorem quo ei volumus et bonum conservari quod habet et addi quod non habet, et ad hoc operamur. Sed amor Dei est infundens et creans bonitatem in rebus : » quia voluntas Dei est causa omnium rerum. IV. Corollaria. Ex his infer: Corollarium primum. Deus omnia existentia amat, juxta illud Sapientiæ XI, v 25 : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti : nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti. Et revera : omnia existentia, inquantum existunt, bona sunt ; esse enim cujuslibet rei est quoddam bonum, et similiter quælibel rerum perfectio. Atqui non existunt nisi per voluntatem Dei. Ergo bonitas, quam habent, est ipsis a Deo volita et causata et conservata in ipsis ; consequenter ART. II. DE AMORE DEI 477 •ailibet existent! Deus vult aliquod bonum. Sed amare nihil Itíiud est quam velle alicui bonum. Igitur Deus omnia exi­ gentia amat. — Ibid. Artic. II. I Corollarium alterum. Deus meliores seu perfectiores creaIturas plus diligit. Patet. Ideo enim creaturæ aliæ aliis melio­ res sunt, quia nobiliorem habent naturam, seu perfectiorem bonitatem. Nonhabent autem eam a seipsissed a Dei volun­ tate. Igitur perfectioribus creaturis Deus perfectiorem boni­ tatem vult et causât et conservat in ipsis. Sed amare est velle alicui bonum ; ergo majus bonum alteri velle, est ipsum plus amare. Consequenter Deus meliores creaturas plus diligit. —Hunc autem intensiorem amorem intellige ex parte objecti seu boni majoris alteri voliti, non exparte actus voluntatis, qui certe in Deo simplicissimus e-st, non admit­ tens magis et minus, et semper eodem modo se habens. — Ibid. Artic. III. Corollarium tertium. Physice ergo loquendo, seuquantum ad simplicem conditionem naturæ, Deus plus diligit angelos quam homines, et homines plus diligitquam ceteras inferio­ res creaturas. Patet ex præcedenti corollario. Angeli enim quoad conditionem naturæ nobiliores sunt hominibus, sicut et homines aliis rebus inferioribus. Dictum est autem natu­ ras nobiliores a Deo plus diligi. — Ibid. Art. IV. Corollariumquartum. Moraliter vero Deus justospræ injus­ tis diligit. Præter enim naturæ bonitatem, justi bonitatem moralem præ se ferunt. Unde sapienter S. Thomas: « Quan­ tum ad conditionem naturæ angelus est melior homine... Secundum ordinem ad gratiam et gloriam æqualitas inveni­ tur, cum eadem sit mensura hominis et angeli, ut dicitur Apoc. XX: ita tamen, quod quidam angeli quibusdam homi­ nibus, et quidam homines quibusdam angelis, quantum ad lioc, poliorcs inveniuntur. » Ibid. Artic. VI, ad 2. 478 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DB DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. CAPUT QUARTUM BE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORDINE AD ACTIONES TRANSEUNTES Prologus. Quarto loco edisserendum diximus (Prol. ia L. III) de divinis attributis in ordine ad actiones transeuntes (Cf. inf., 30, VU, IX). quarum scilicet terminus est extra Deum, nempe creatura. — Principium autem illarum actio­ num est omnipotentia divina, qua Deus educit res ex nihilo (C. 6, X); unde Io erit sermo de omnipotentia Dei. Res autem non solum indigent creari sed etiam conservari in accepta existentia ; unde 2° dicendum est de divina rerum conser­ vatione. Quia insuper res non solum sunt, sed etiam vere agunt ut causæ secundæ ; 3° agam de influxu divino in causas secundas. Denique creaturæ omnes in unitatem finis conspirant ; quæ conspiratio providentiam Dei manifestat: unde 4° de divina providentia in rerum creatarum administratione edisseram. ARTICULUS PRIMUS (28) De omnipotentia Dei. I. Quo sensu potentia potest et debet admitti in Deo. Quid sit potentia jam dictum est (0. 8, II et seqq.), nempe prin­ cipium ad aliquid producendum, si est potentia activa, vel principium ad aliquid recipiendum, si est potentia passiva. Cum autem potentia passiva de se dicat imperfectionem, omnino ableganda est a Deo. Contra potentia activa est per­ fectio, quia agere ad perfectionem pertinet ; et quia omnis perfectio in Deo est, non potest ipse carere potentia activa. In nobis autem potentia non est idem ac actio, quia sumus semper potentes intelligere, non autem semper actu intelligimus. Hoc autem de Deo dici non potest, cum ipse sit sim­ plicissimus actus ; eteonsequenter potentia activa in Deo est realiter ipsamet actio, sicut actio ejus est realiter ipsamet divina essentia. II. Deus est omnipotens. Etenim potentia activa dicitur ART. I. DE OMNIPOTENTIA DEI 473 her ordinem ad ea, quæ ab ipsa fleri possunt. Ea autemquæ ■eri possunt, antequam fiant, sunt possibilia. Ergo potentia 'activa dicitur per ordinem ad possibilia, ut recte concluditS. ■hornas P. I, Qu. XXV, Artic. III. Possibilia autem, quia sunt ipsa divina essentia ut imitabilis, infinita sunt (23, V). Cum igitur potentia activa Dei sit infinita, sicut et ccteræ ejus perfectiones, ad omnia possibilia producenda sese extendit ; pruindeque potentia activa Dei est omnipotentia. Omnipo­ tentia enim non aliunde dicta est quam ab omnia posse. III. Corollaria. Corollarium primum. Impossibilia ergo intrinseca (0. 9, II), quia non possunt habere rationem enlitatis, factibilianon sunt, seu noncadunt subomnipotcntiam, quæ ab ordine ad possibilia nominatur. Unde < convenien­ tius dicitur, quod ea non possunt fieri, quam quod Deus non possit facere ». P. I, Qu. XXV, Artic. III. Corollarium alterum. Deus igitur peccare nullatenus po­ test: < Nam peccare est deficere a perfecta actione; unde posse peccare est posse deficere in agendo; quod repugnat omnipotentiæ. Et propterhoc Deus peccare non potest, quia est omnipotens. > Ibid. ad. 2. — Cf. Origen. Contra Celsum, Lib. V, n. 23, pag. 595 (Opp. Tom. I, Parisiis, 1733). IV. Divinæ omnipotentiæ competit creatio imo et soli omnipotenti Deo convenit. Quod creatio competat omnipo­ tentiæ divinæ manifestum est ex dictis. Creatio siquidem est possibilis (C. 6, VIII), et quidquid possibile est diximus cadere sub divinam omnipotentiam ; imo creatio est factum (C. 6, X), quod nonnisi a Deo esse potuit. — Quod autem creatio soli omnipotentiæ divinæ conveniat, probavimus ex parte reifactœ in Cosmología (Artic. 7, III) ; sed non inutile erit eamdem veritatem confirmare ex parte modi faciendi. Etenim, ut profunde ratiocinatur S. Thomas, P. I, Qu.XLV, Art. V, ad 3 : « Virtus facientis non solum consideratur ex substantia facti, sed etiam ex modo faciendi. Major enim calor non solum magis sed etiam citius calefacit. Quam­ vis igitur creare aliquem etfectum finitum non demonstret potentiam infinitam; tamen creare ipsum ex nihilo demon­ strat potentiam infinitam... Si enim tanto major virtus requi­ ritur in agente, quanto potentia est magis remota ab actu, oportet quod virtus agentis ¡ex nulla præsupposita potentia, quale agens est creans, sit infinita: quia nulla proportio est nullius potentiæ ad aliquam potentiam, quam præsupponit virtus agentis naturalis, sicut non entis ad ens. Et quia nulla 480 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. i«. DE DIVISIS ATTRIBUTIS IN ORD.ETC. creatura habet simpliciter potentiam infinitam, sicut nequ. esse infinitum, ut supra probatum est (Qu. VII, Art. II . relinquitur quod nulla creatura possit creare.» Unde merit ? S. Augustinus in Lib. IX. De Genesi ad litteram, Cap. XV. n. 26, habet: » Angeli autem nullam omnino possunt creare naturam : solus enim unus cujuslibet naturæ, seu magnuseuminimæ, creator est Deus, idest,ipsa Trinitas, Pater et filius et Spiritus Sanctus. > ARTICULUS SECUNDUS (29) De rerum creatarum conservatione. I. Conservationis notio. Res creatæ nedum existent!am acceperunt, sed in accepta existentia perseverant, ut mani­ festum est tum externa tum interna experientia. Hæc perse­ verantia rerum in existendo, sumpta ex parte principii, quo res custodiuntur ut perseverent in esse, dicitur conser­ vatio. II. De duplici conservatione.Porro conservationis duæspecies distinguntur: quarum una dicitur positiva seu directa seu perse; alia vero dicitur negativa seu indirecta seu per accidens. — Conservatio directa tunc habetur quando res conservata ita a conservante dependet, ut sine conservantis positiva actione existere per se non possit ; ita aqua per ca­ lorem calefit, et nonnisi per eamdem caloris actionem calida perseverat. — Conservatio vero indirecta est vel non de­ structio rei, vel actio removens principium, per quod res corrumpi posset: quæ actio non directe fertur in rem ipsam conservatam, sed in causas, quibus positis, res ipsa cor­ rumpi posset vel perire; ut si quis custodiat puerum ne in ignem cadat, puerum indirecte conservat. — P. I, Qu. CIV, Artic. I. III. Quæstio. Quibus declaratis, nemini dubium esse po­ test, res creatas indigere indirecta Dei conservatione, ut in accepta existentia perdurent : ideo enim perdurant, quia Deus illas non destruit, quas tamen in nihilum redigere posset, si velit, sicut potuit ex nihilo eas ad existcntiam producere. Hæc autem voluntas divina non destruens res, 481 AUT. I!. DE RERUM CREATARUM CONSERVATIONE est ipsarum conservatio saltem indirecta. De hoc ergo nulls (dubitatio. Unde tota quæstio est, utrum creaturæ, ut in •erepta existentia perseverent, necessario indigeant positiva Dei conservatione. Respondeo : IV. Creaturæ ad existendum indigent necessario positiva Dei conservatione. Conclusio est contra Durandum aliosque, qui stant pro necessitate solius conservationis negativæ. — i’-obatur. Creaturæ in accepta existentia contingenter perdurant,neca Deo independenter existunt, sed ab ejus voluntate in existendo pendent. Ergo indigent necessario positiva Dei conservatione. — Probatur consequentia. Ex contingentia. Ex eo enim quod creaturæ contingentes sunt, non in seipsis sed in alio, hoc est in Deo, rationem habent propriæ existentiæ (0. 21. IV). Cum vero de facto existunt, non propterea rationem contingentiæ amittunt, sed sic sunt ut possint non esse, sicut antequam essent ita non erant ut possent esse. Sicut ergo vi contingentiæ indigent positive habere existentiam ab alio, ita ratione ejusdem con­ tingentiæ indigent utab alio in existentia positive conser­ ventur. Ex dependentia a Deo. Nam repugnat fingere creaturas omnino emancipatas a dependentia Creatoris : qui non so­ lum res omnes creavit, sed omnia jugiter ordinat ad finem qui est communicatio suæ bonitatis et manifestatio suæ gloriæ (C. 8, IV). At vero si creaturæ in semel accepta exis­ tentia ex seipsis se conservant, emancipatio seu omnimoda independentia tum in esse tum in agere concedenda est ipsis, nec est amplius ratio ulla qua mundum gubernari aDeo etiam in minimis probemus. Quæ consequentia est absurdissima. Indigent ergo creaturæ positiva Dei conser­ vatione. Ex Dei voluntate. Ideo enim res creatæ sunt, quia Deus eas voluitesse: qui quidem actusab æterno positus durat,ita nempe ut creaturæ, sicut divina voluntate creatæ sunt, ita eadem voluntate perseverent in accepla existentia. Sicut ergo voluntas creans res est quid positivum, ita quid positi­ vum est ipsa divina voluntas res ipsas conservans. Hinc recte S. Thomas, P. I, Qu. CIV, Artic. I : « Necesse est dicere, inquit, et secundum fidem et secundum rationem, quod creaturæ conservantur in esse a Deo : » conservatione scilicet positiva, qua creaturæ sic conservantur a Deo, ut a conservante dependeant et sine eo esse non possint, ut ibiZiouada. Summa philosophica- — T. II. 31 182 THEOLOGIA. LIB. HI. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. dem explicat S. Doctor. « Dependet enim, ita prosequitur, esse cujuslibet creaturæ a Deo ita quod nec ad momentum subsistere possent, sed in nihilum redigerentur, nisi opera­ tione divinæ virtutis conservarentur in esse, sicut Gregorius dicit (Lib. XVI. Moral., Ed. Maur. Cap. XXXVII, n. 45; vet. Cap. 18). » — Et S. Augustinus, quem Angelicus citat in calce ejusdem Articuli, Lib. IV. De Genesi ad litteram, Cap. XII, n. 22, scribit: t Creatoris... potentia, et omnipo­ tentis atque omnitenentis virtus, causa subsistendi est omni creaturæ : quæ virtus ab eis quæ creata sunt regendis, si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret. » V. Conservatio ita Deo competit, ut repugnet alicui crea­ turæ potentia sese conservandi independenter a Deo. Hæc propositio secunda,qua præcedens conclusioconfirmatur,ob oculos ponitur a S. Thoma, Qq. Disp. De potentia, Qu. V. D' conservatione rerum, Artic. II. « Ad omnipotentiam Dei, inquit, non perlinet quod possit facere duo contradictoria esse simul (28, III). In hoc autem quod dicitur quod Deus faciat aliquid, quod ejus conservatione non indigeat, contradictio implicatur. Jam enim ostensum jest (Artic, prœced.) quod omnis effectus a sua causa dependet, secundum quod est ejus causa. In hoc ergo quod dicitur, quod Dei conservatione non indigeat, ponitur non esse creatum a Deo ; in hoc quod dicitur, quod Deus faciat ipsum, ponitur esse creatum. Sicut ergo contradictionem implicaret Deum facere aliquid quod non esset creatum ab eo ; ita si quis diceret Deum facere .aliquid quod ejus conservatione non indigeret. Unde utrumque pari ratione Deus non potest. » Et P. I, Qu. GIV, Art. II, ad 2, ait: « Gum propria causa sit conservativa offectus ab ea dependentis, sicut nulli effectui præstari potest quod sit causa sui ipsius, potest tamen præstari quod sit causa alterius; ita etiam nulli effectui præstari potest quod sit sui ipsius conservativus, potest tamen ei præstari, quod sitconservativusalterius...,præsuppositatamen, ut S.Doctor addit in resp. ad 1, principali conservatione, quæ est ab ipso Deo.» VI. Nota. Quo sensu conservatio sit continuata creatio. Communiter dicitur conservationem esse continuatam crea­ tionem: quod quidem dictum, probe expliiatum, veritatem habet, quidquid in contrarium, post Bayle aliosque paucos antiquiores, dicat Galluppi in suis Lectionibus Logicæ et ABT. III. DE ACTIONE DIVINA IN CAÜSAS SECUNDAS, ETC. 483 Metaphysicæ, Leet. XCIV. Non enim in Deo duæ distinctæ cogitandæ sunt actiones, una qua creat, et altera qua con­ servat res creatas ; neque alia est existentia rei in principio suæ creationis et alia cum in eadem existentia perdurat. Consequenter conservatio, sive consideretur ex parte prin­ cipii, sive ex parte termini, non differt acreatione. Attamen creatio, in se formaliter sumpta, nihil subjecti creati præs jpponit, cum sit educlio totius rei ex nihilo sui et subjecti ; contra, conservatio rem conservandam ut jam exislentem subaudit, cui continuatur influxus, quo ex nihilo eductaest. Sub hoc igitur secundo respectu conservatio differt a crea­ tione (Cf. inf. Arlic. 31, n. II.) ARTICULUS TERTIUS (30) De actione divina in causas secundas. — Praenotiones. De natura actionis divinæ ad extra. I. Quæstio. Probavimus in superiori articulo necessitatem actionis divinæ ut creaturæ in accepta existentia perseverent. Atqui, ut jam præmonuimus in prologo ad præsens caput, creaturæ, sicut realiter sunt ita realiter agunt: a qua actione creaturarum, quæ est perfectio, Deus excludendus non est, ne aliquid ponatur in creaturis a causalitate divina indepen­ deos. Cum enim Deus sit causa prima, extra ordinem en­ tium existens, infinita et universalissima, est causa profun­ dens totum ens et omnes ejus differentias : ita scilicet ut non solum esse rerum creatarum, sed etiam agere (quod est esse quoddam) a causalitate divina immediate pendeat ; et non solum agere simpliciter, sedetiam modus actionis, necessario nempe, contingenter vel libere. Si secus esset, Deus non esset causa prima, neque infinita, neque universalissima, ut patet ex terminis: aliis verbis, non esset Deus (cf. S. Th. ini. Periherm., lect. XIV,n. 22. — Ed. Leon.). Hinc illud Apostoli (Act. XVII, 28): Inipsoenim vivimus et movemur et sumizs;< quia, commentatur S. Thomas, etiam nostrum vivere, et nostrum esse, et nostrum moveri, causantur a Deo » (P. I, Qu. XVIII, Arlic. IV, ad 1.). Ita igitur certum est Deum influere imme­ diate ac per se in omnem actionem creaturæ, ut id negara 48ÍTnE0L0GIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. I T: absurdum sit in philosophia et erroneum in fide, ut addit î probat Suarez (Dispp. Melaphys. Disp. XXII, Sect. I, § VII. Quæstio igitur, quæ in præsenti disputatur, non est de an sit in genere divinus influxus immediatus in actiones causarum secundarum, sed qualis sitinfluxus ille. Suppositi nempe necessitate divini influxus immediati (contra illos, qui nonnisi influxum mediatum concedebant, consistentem in sola creatione et conservatione virtutis agendi creatura­ rum), tota præsens quæstio est de modo quo Deus influit in causas secundas, cum istæ actu agunt (cf. inf., n, X). II. Errores cavendi in solvendahac quæstione et principia certo retinenda. Duo in solvenda hac quæstione sunterrores cavendi et duo opposita principia absolute retinenda. Pri­ mum principium est quod, sic Deus intelligatur agere in causas secundas, ut sub influxu divino creaturæ revera agant. Oppositum asserere est error Occasionalistarum (0. 45). — Alterum principium est quod, sub Dei influxu causæ secundæ non solum agunt, ut dictum est, sed etiam agunt modo convenienti suis propriis naturis, necessario sci­ licet si causæ secundæ sunt necessariæ, contingenter si con­ tingentes, libere si liberæ. Oppositum est etiam error (cf. ibid.} : Deus enim, in contraria hypothesi, auferret peractio­ nem influxus modum agendi proprium creaturis, quem ipsis contulit per actionem creativam. III. Corollarium. Quia igitur tota præsens quæstio, ut su­ pra (n. I) dictum est, consistit in assignando, non quidem existentiam (hæc admittitur), sed modum actionis vel in­ fluxus divini in actiones causarum secundarum ; sic modus ille est determinandus, ut ex una parte non deroget neces­ sitati ejusdem influxus, et ex altera parte non adversetur modo agendi causarum secundarum. In hoc stat nodus dif­ ficultatis hujus salebrosæ quæstionis: quæ intime, uti jam diximus (24, X, ad i, fin.), connexa est cum quæstione de medio, in quo Deus præcognoscit futura libera, sive absoluta sive conditionata (Art. 24, seq.). Quia enim, juxta nos, om­ nia eveniunt ex prædeterminatione divinæ voluntatis efficacissimæ (complectentis nempe fleri infallibiliter rei et modi ejusdem), etiam actio divinæ potentiæ exequentis imperata divinæ voluntatis, per se et ab intrinseco efficacissimaest.ut dicetur. — Illi autem scriptores, qui nonnisi divinum con­ cursum per se indifferentem et inefficacem ponunt, omnia argumenta unice fundant super scientia media (ib.'\,nt videre ARI HI. DE ACTIONE DIVINA IN CAUSAS SECURDAS, ETC. 485 Lsl apud Suarez, Dispp. Melaphys., Disp. XXII, Sect. IV9 m. XIV, et seqq. VI. Ratio praenotionum quæ præmittuntur ad solvendam [quæstionem. Accidit plerumque dissensiones oriri ex non suis percepta natura quæstionis de qua disputatur : exinde •enim oriuntur fallaciæ elenchi (L. 43, IV), et nullus dispu­ tandi est finis. Quod si hoc generatim verum est, mirari non debemus idipsum evenisse in hac controversia de natura influxus divini, supra quam dici potest difficili. Conabor igi­ tur pro viribus quædam præmittere, quæ lucem afferant doctrinæ quam defendimus. Incipimus in hoc Articulo a declaranda natura actionis divinæ. V. Actio divina, qua Deus influit in causas secundas est idemrealiter ac divina essentia. Etenim, Deus, in se conside­ ratus est omnino unus et simplex, seu, est una et eadem res simpliciter (P. I, Q. XIII. Art. XII). Hinc illud theologi­ cum axioma : Omnia in Deo sunt unum, ubi non obviat rela­ tionis oppositio. Ratio est, quia ratione infinitæ perfectionis, Deus a sua natura excludit quamcumque compositionem (quæ imperfectionem etfinitatem importat), et ideo excludit com­ positionem subjecti et accidentium, ad quorum genus per­ linet actio, « quæ non est ipsa substantia agentis » (II, C. G., cap. IX, n. 4). Igitur actio divina, intellectus, voluntas, po­ tentia, etc., sunt realiter ipsamet divina essentia (12 et 18, II ; 26 et 28, I). VI. Corollarium primum. Actio divina in se, seu active accepta, non est actio media inter Deum et effectum. Ergo quoties de divino influxu iu actiones causarum secundarum sermo est, non sic ille est intelligendus ac in nobis accipitur actio. Equidem, Deus agit voluntarie in rerum productione, non autem ita quod sit aliqua actio ipsius media inter ac­ tum voluntatis et effectum, sed oportet quod suum intelligere et velle sit suum facere (II. C. G. Cap. XXXV, n. 1). Patet. Si enim actio divina esset realiter quid medium inter Deum et effectum ejusdem actionis, eo ipso actio divina realiter a Dei essentia distingueretur, et esset accidens ejus, ut in nobis contingit. — Idem obeamdem rationem dicendum est de intellectu divino, voluntate, potentia, etc. : quæ non sunt quid medium inter essentiam divinam et divinam actio­ nem . VII. Corollarium alterum. Actio divina est formaliter im­ manens. Ergo divina actio non potest esse de genere illarum 486 THEOLOGIA. LID. III. CAP. IV. DB DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. actionum quæ non sunt in agente, cum sua actio sit sua sub­ stantia (II, C. G. Cap. XXIII, n. 4). Deus non agit aliqui actione quæ sit extra ipsum, quasi ab ipso exiens et in crea­ turam terminata, sicut calefactio exit ab igne et termi­ natur in ligna : sed ejus velle est ejus agere (ib. Cap. XXXI, n. 3). Scilicet, loquendo formaliter, in Deo actio, sive crea­ tiva, sive conservativa, sive motiva causarum secundarum, quia est realiter essentia divina (quæ a se non potest in aliud transire), est actio immanens, non autem actio tran­ siens. Consulto dixi, loquendo formaliter, propter distinc­ tiones, quas infra (n. IX) declarabo. VIII. Corollarium tertium. Efficacia actionis divinæ imma­ nentis in Deo. Ex hoc autem quod actio in Deo sit immanens seu quod suum facere sit suum intelligere et velle, sequitur corollarium maximi momenti. In nobis etiam intelligere et velle sunt actiones immanentes. Sicut autem possumus ali­ quid velle fieri nunc, ita possumus nunc velle aliquid fieri non nunc, sed in aliquo tempore futuro determinato. In qua secunda hypothesi velle existit nunc, sed producere rem volitam non est, sed erit : ita ut ratio futures productionis affi­ ciat rem, non autem velle, ut patet ex terminis. Ponamus ergo quod velle sit per se efficax ad producendum effectum, scilicet quod velle sufficiat ut res in se, id est extra nos pro­ ducatur; data hac suppositione, manifestum est quod, sicut velle nunc rem pro nunc est rem ipsam produci nunc, nulla alia interveniente actione voluntatis, ita velle nunc pro tunc, est rem ipsam produci in illo tunc determinate futuro, quin necesse sit ponere aliam actionem, ut res illa producatur, sed sufficit illud velle. Ita medicus, v. g., præscribit ut detur infirmo medicina, et detur in hora determinata; Unde si ejus velle per se esset efficax ad effectum producendum, seque­ retur de novo effectus ab antiqua voluntate, nulla actione de novo existente (II. C. G. Cap. XXXV, n. I). — Ex hoc probatur quod Dei actio creativa rerum est æterna, quin tamen mun­ dus sit æternus : quia Deus ab aeterno voluit mundum pro­ duci in tempore determinato. Et quia actio volitiva Dei est per se efficax, in tempore determinato mundus de novo est productus, sed nulla actione divina de novo existente. Non solum autem quando, sed etiam modum rerum com­ plectitur divina voluntas. < Cum enim aliqua canoa efficax fuerit ad agendum, effectus sequitur causam, non tantum secundum id quod fit, sed etiam secundum modum pendi vtl ABT. in. DE ACTIONE DIVINA IN CAUSAS SECUNDAS, ETC. 487 tuendi... Cum igitur voluntas divina sit efficacissima, non solum sequitur quod fiant ca, quæ Deus valt fieri, sed quod to modo fiant, quo Deus ea fieri vult. » Scilicet necessario, contingenter vel libere, secundum quod ea quæ Deus vult fieri, disposuit fleri necessario a causis necessariis, contin­ genter a causis configentibus, libere a causis liberis. « Non igitur proplerea effectus voliti a Deo eveniunt contingenter, quia causæ proxiinæ sunt contingentes ; sed propterea quia Deus voluit eos (.effectus) contingenter evenire,contingentes causas ad eos præparavit. » (P. I, Qu. XIX, Artic. VIII.) Sci­ licet, radix contingcntiæ in rebus et causis creatis est, juxta S. Doctorem, divinæ voluntatis efficacia (Cf. Cajet, ib.). XI. Actio Dei est virtualiter transiens. Quamvis autem formaliter loquendo actio divina ad extra, active considerata seu ut est ab agente Deo, non sit actio transiens sed imma­ nens, ut dictum est (n. VII), nihil tamen prohibet quominus actio divina, cujus terminus extra Deum producitur, et est creatura vel aliquidin creatura, dicatur virtualiter transiens. Ratio est, quia actio formaliter immanens est perfectio agen­ tis a quo et in quo est actio ipsa, sicut intelligere et velle. actio autem formaliter transiens est ab agente quidem, sci perfectio quam importat est in passo seu in subjecto, in quo actio ipsa agentis recipi intelligitur ; sicut scindere artificis et urere ignis recipiuntur in ligno. Et quia actio transiens, ut sic, non est immediate nisi propter perficiendum passum seu subjectum, merito dicitur quod agentis et passi una est actio, agentis ut a quo est, passi ut in quo est. Manifestum est autem quod per efficaciam actionis divinæ aliquid ad extra in creatura producitur, sive illud sit esse per creatio­ nem, sive duratio in esse accepto per conservationem, sive agere per motionem. Effective igitur actioni divinæ ad extra com­ petit totum id quod est perfectionis in actione transeunto. Probavimus autem quod actio in Deo formaliter est im­ manens. Ergo sequitur quod sit formaliter immanens et efficaciter seu virtualiter transiens. Hinc sine ullo incon­ venienti dicimus cum S. Thoma : < Duplex operationis genus Deo attribuimus. Genus quidem operationis in aliud extrinsecum transeuntis Deo attribuimus, inquantum dicimus quod creat, conservat et gubernat omnia... Aliud vero ope­ rationis {immanentis) genus Deo attribuimus, in quantum ipsum intelligentem et volentem dicimus (Qq. Dispp. De Potentia, Qu. X, Art, I. — Gf. P. I, Qu. XXV, Art. I. ad 3). 4S8 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DI VINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. X. Actio Dei in actiones causarum secundarum non est univoca cum actione rerum creatarum, et a nobis potes: quidem per analogias declarari, sed non propria definitiore definiri. Hæc propositio, maximopere inculcanda, est corolla­ rium et veluti scopus omnium præcedentium prænotionum. Convenit inter theologos essentiam divinam, ut in se est, non intuitive a nobis in præsenti statu viæ videri : ab­ stractive enim assurgimus ad Deum cognoscendum per ra­ tiocinationes ex creaturis. Quæ cum in infinitum distent a perfectione infinita Dei, nonnisi analogice cum divina natura conveniunt ; et ideo ratione quidem connexionis de­ monstrative ostendunt existentiam Creatoris et attributorum ipsi convenientium secundum quod est earumdem creatu­ rarum principium ; ratione autem infinilæ deficienliœ a per­ fectionibus Dei infinitis, nonnisi analogicas notiones naturæ divinæ, ut in se est, præbent (0. 44, XVIII, et seq. ). Conse­ quenter in hoc præsenti statu neque mediate essentiam divi­ nam, ut in se est, possumus cognoscere, neque eam positive definire definitione proprie dicta. Quod autem dicitur de essentia divina eadem ratione affir­ mandum est de divinis attributis, de divinis actionibus, de­ que modo agendi Dei : tum enim attributa tum actiones sunt realiter idem ac divina essentia, et supra n. V. dictum est, quamvis distinguantur distinctione quæ rationis est, et quæ virtualis etiam dicitur (Art. 18, II, et seqq.). Et hæc est ratio cur attributa divina de Deo ita affirmantur quoad an sint, ut possint negari quoad quid sint positive, scilicet se­ cundum illud quod exprimunt ex creaturis deductum, ct Deo, ut in se est, inadæquatum : affirmantur propter no­ minis rationem, negantur vero propter significandi modum (I. C. G., Cap. XXX, circa fin.). Innixi hisce certissimis principiis, has duas propositiones non contradictorias ullo modo sed omnino veras dicimus : 1“ Deus physice movet seu prcemovel voluntatem ad agendum, motione scilicet seu præmotione divina, propria Deo, et non univoce sed analogice solummodo cum actionibus creatura­ rum conveniente; 2‘", Deus physice non movet, seu non prœmovet voluntatem ad agendum, motione scilicet seu præ­ motione conveniente univoce cum actionibus creaturarum. Aliis verbis, affirmatur divina præmotio physica propter nominis rationem ; negalur propter significandi modum, ut diximus cum S. Thoma. — Et hinc est quod non potest esse AUT. IH. DE ACTIONE DIVINA IN CAUSAS SECUNDAS, ETC. 489 ■æsens quæstio nostra de quid sit præmotio divina in se, :que de quid sil in se modus ipsius (cum enim active impta præmotio sit realiter ipsa essentia divina — sup., n. V, — tam impossibile nobis est definire quid sil divina præmotio in seipsa, quam impossibile nobis est definire quid sit in se divina essentia) ; sed est quæstio de an sil divina præmotio, an sit talis modus divinæ motionis. Ad quod probandum sufficit assumere pro medio demonstra­ tionis non quidem quod quid est, scilicet definitionem essentiæ prœmotionis in se, sed quid signified præmolionis nomen (Cf. P. I, Qu. II, Artic. Il, ad 2). — Sequitur etiam quod, ignorata quidditalive essentia actionis seu influxus Dei in 1 actiones creaturarum, et solummodo probata ejus existentia, mysterium debet manere (sicut in ceteris quæ Dei essen­ tiam in se respiciunt) quoad modum conjungendi libertatem creaturarum et efficaciam divinæ motionis, quia quid in se sil modus agendi divinus nos latet : u.ramque tamen fir­ miter relinemus, et solvendo adversariorum difficultates, demonstramus utramque vere coëxistere. (Cf. Cajetan. in Epist. ad Romanos, Cap. IX, super illa verba : Quæpræparavit in gloriam, § Respondeo quod dupliciter. Parisiis, 1540, pag. 67.) XI. Fallacia elenchi in hac quæstione. — Sicut igitur Deus est superessentia, superveritas, superbonitas, etc., ita actio di-( vina verius dicenda est supcractio quam actio, supermotio quam molio, sicut magis est supervoluntas quam voluntas, et superefficax quam efficax, etc. Quæ cum ita sint, et commu­ niter ab omnibus admittantur, mirum videtur quod quando agitur de motione divina in actiones causarum secundarum, et præsertim ut thomistica præmotio impugnetur, principia ista pessumdentur ; et sic adversarii contra thomistas ratio­ cinantur, ac si molio vd. præmotio divina univoce conveniat cum motione vel præmotione propria rerum creatarum. Qui argumentandi modus universam theologiam a fundamentis' subvertit. Retinendum est igitur quod actio divina et actio creaturarum non sunt unius rationis, id est non sunt uni­ voca , sed analog® ; ergo sine fallacia elenchi (L. 43, IV) cx natura unius non potest concludi natura alterius. Præterea, neque quid sit actio divina potest a nobis propria definitione definiri, ut constat ex dictis in num. præc. Et tamen quid sit positive in se ipsa deberet a nobis cognosci, ut in se modus proprius agendi Dei in actiones causarum 490 THEOLOGIA. LIB. HI. CAP. IV. BE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. secundarum dignosceretur; et sic concluderetur id quod adversarii nostri concludere contendunt, scilicet quod læditur nostræ libertatis ratio, si actio divina per se et ab intrinseco efficax moveat efficaciter voluntatem. — Cum hoc modo contra nos argumentantur adversarii (Cf. Suarez, Dispp. Melaphys. Disp. XXII, Sect. II, n. VII, et seqq. Sect. IV, n. XIII, et seqq.), supponunt id quod supponere non debent, sed probare tenentur et probare non possunt : scilicet motionem divinam esse univocæ naturæ cum actione creaturarum, et ideo neque a Deo fieri posse ut voluntas proprium modum agendi ab ipsa motione divina habeat, ut scilicet ab ipsa actione divina habeat quod ideo se movet libere, quia a Deo movetur ut libere se moveat. Illud, quod ad præscripta logicæ et metaphysicæ concludere possunt, est, quod Deus non movet causas secundas, sive necessarias, sive contingentes, sive liberas ad agendum actione univoce con­ veniente cum actionibus causarum secundarum. Quod liben­ tissime conceditur, ut n. præc. dictum est. XII. Epilogas praecedentium. — Igitur actio divina in causalitatem causarum secundarum, sic necessaria est, ut non deroget neque causalitati neque modo agendi consen­ taneo naturæ earumdem ; — est idem realiter ac essentia divina; proindeque est actio immanens; habens tamen efficiam actionum transeuntium ; — ejus essentia non potest a nobis propria definitione definiri ; — nonnisi ergo per fallaciam elenchi a modo agendi causarum secundarum concluditur ad modum agendi Deo proprium in causalitatem earumdem causarum secundarum. ARTICULUS QUARTUS (31) De actione divina in causas secundas. —Praenotiones aliæ. De natura actionis divinæad extra, consideratœsecundumrelationes ad causas secundas. I. Ratio sequentium prænotionum. Actio divina, qua Deus movet causas secundas ad agendum, considerata active, id est in seipsa, idem realiter est ac divina essentia. Ex hoc igitur capite non multiplex est divina actio, sed una et sim- ART. IV. DE ACTIONE DIVINA IN CAUSAS SECUNDAS, ETC. 491 plicissima, sicut una et simplicissima est essentia divina. — Atqui actio divina non solum active et prout est in seipsa consideratur, sed etiam passive, scilicet ex parte ejusdem actionis effectus, qui est creatura vel aliquid in creatura Artic, præc., n. IX). Ex actione autem Dei in creaturas sequitur relatio realis in creaturis ipsis respectu Dei, sicut ex productione effectus sequitur in effectu relatio realis ad causam a qua producitur. Huic autem relationi creaturarum respondet in Deo relatio, non quidem realis, sed solummodo rationis. Et ideo secundum multiplicationem et distinctio­ nem in creaturis realium relationum ad Deum, ponuntur in Deo diversæ relationes rationis ad creaturas, quamvis scia­ mus diversis hujusmodi conceptionibus seu relationibus respondere in Deo unam et eamdem simplicissimam actio­ nem, unam et eamdem rem simpliciter (Cf. P. I, Qu. XIII, Art. XH). Hisce principiis innixi, quotidie loquimur de Dei potentia, de ejus voluntate, scientia, actionibus, quasi de diversis rebus : quæ tamen in Deo sunt realiter idem, scilicet essentia divina simplissima. Non obstante enim identitate rei, essentia di­ vina inlelligilur et sub ratione suppositi habentis naturam et sub ratione naturæ (P. I, Qu. XXV, Art. I, ad 3) : similiter potentia in Deo non est < aliquid differens a scientia et voluntate secnndum rem, sed solum secundum rationem, inquanlum scilicet potentia importat rationem principii exc­ ipientis id quod voluntas imperat, et ad quod scientia dirigit : quæ tria Deo secundum idem conveniunt {ibid., ad. 4) ». Denique ob eamdem rationem « potentia in rebus creatis non solum est principium actionis {et ideo actio in illis est media inter potentiam et effectum, sicut potentia est media inter essentiam et actionem) sed etiam effectus. Sic igitur in Deo salvatur ratio potentiæ quantum ad hoc quod est prin­ cipium 'effectus, non autem quantum ad hoc quod est prin­ cipium actionis, quæ est divina essentia {secus actio divina esset media, ut in nobis), nisi forte secundum modum intelligendi {nota), prout divina essentia, quæ in se simpliciter præhabet quidquid perfectionis est in rebus creatis, potest intelligi et sub ratione actionis, et sub ratione potentiæ {ib., ad 3). Actio Dei non est aliud ab ejus potentia, sed utrumque est essentia divina {ib., ad 2) ». Considerata actione divina in ordine ad potentiam, intel­ lectum, voluntatem, restat ut eam consideremus secundum 492 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETcJ diversas relationes consequentes in creaturis, ut hic supra dictum est. II. Tres præcipuæ relationes consequentes in creaturis ex actione divina. In creaturis tria præcipua considerantur : esse, duratio in esse accepto, et agere. Dictum est autem (Ari. prœc., I) per divinam actionem hæc tria haberi in creaturis : quæ divina actio, licet sit immanens formaliter (ib., VII), est tamen virtualiter et efficaciter transiens, quia revera extra Deum ponit effectam creaturam (iô.,IX). Facile autem intelligitur quod per illa tria accepta, tribus modis creatura refertur ad Creatorem. Nam per creationem, quæ est productio totius rei ex nihilo sui et subjecti, creatura de non esse absolute educitur adesse; ergo creatio, passive accepta, seu prout est relatio in crea­ turis, importat habitudinem creaturæ ad Creatorem cum qua dam novitate seu inceptione (P. I, Qu. XLV, Art. Ill, ad 3). — Actio divina ad quam crealura dicit realem relationem per esse acceptum cura quadam novitate seu inceptione, dicitur creatio activa (C. G, VI) ; quæ, sicut patet ex dictis, est reali­ ter idem in Deo, ac potentia, voluntas, intellectus, uno verbo, essentia divina. Deinde. Creaturæ in accepta existentia perstant : quod, ut diximus (Artic. prœc., I), nonnisi per actionem divinam habetur. < Neque tamen oportet, quod, quamdiu crealura sit, dicatur creari (P. I, Qu. XLV, Art. Ill, ad 3). » Ratio est, quia duratio in esse non est proprie inceptio seu novitas esse; et consequenter importat habitudinem creaturæ ad Creatorem sine novitate et cum sola continuatione seu duratione in esse accepto. — Actio divina, ad quam creatura dicit realem relationem in sua continuatione essendi, dicitur conservatio activa. — Patet autem quod « conservatio rerum a Deo non est per aliquam novam actionem, sed per continuationem actionis (crcativœ), qua dat esse (P. I, Qu. C1V, Art. I, ad 4) ». Tertio. Sicut autem creaturæ esse accipiunt per creationem, et perdurant in accepto esse per conservationem, ita habent potentiam seu virtutem activam agendi, seu movendi (sumpto latissime motu pro actione qualibet), et revera agunt. In agere autem a Deo pendent non secus ac in esse et in conservari (Art. prœc., I). Actio divina ad quam termina­ tur relatio creaturæ ad Creatorem in agere, dicitur influxus, actio, motio, etc. |' 1ST. IV. DE ACTIONE DIVINA IN CAUSAS SECUNDAS. ETC. 493 Kl. Duæ præcipuæ relationes agentis creati ad Deum Botorem. Sicut autem actio divina una et eadem in se, ex ►ibus relationibus realibus creaturarum ad ipsam, esse, <• .seriam et agere, tres sortitur relationes rationis et deno­ minationes, creare, conservare, movere (id est dicitur creatio, ttmservatio, molio) : ita ex diverso respectu, quem err atura acens potest dicere ad Deum motorem, duplici modo deno­ minatur et intelligitur motio divina. Aut enim motio divina ita accipitur, ut per eam creatura de potente-agere, seu de non-esse-agere absolute, fiat aclu-agens, seu esse-agere; et in hoc casu motio divina passive accepta, seu prout est relatio in creaturis, importat habitudinem ad Creatorem cum quadam novitate seu inceptione agendi. Actio divina, ad quam causæ secundæ dicunt realem relationem per agere actu ex motione divina cum novitate seu incep­ tione, dicitur molio activa. — Aut motio divina accipitur ut per cam causa secunda non accipiat agere, sicut in prima hypothesi, sed duret in accepto agere, eo proportionate modo quo hic supra dictum est de esse conservato. Quo in casu non oportet quod quamdiu creatura agit, jam posita in actu per motionem, dicatur moveri motione illa, de qua dic­ tum est hic supra ; sicut duratio creaturæ in accepta existentia dicitur non creatio sed conservatio. Igitur ista actio divina passive accepta, seu prout est relatio in creaturis, importat habitudinem ad Creatorem cumcontinuitate agendi. — Actio autem divina, ad quam causa secunda dicit realem relationem, in sua agendi duratione, dicitur cooperatio, eoe/'(Icientia seu continuatio activce motionis. — Patet autem quod ista divina cooperatio non est per aliquam novam actionem, sed per continuationem motionis, qua Deus dat agere (Cf. S. Th. I-II, Qu. CXI, Art. II).. Hic notandum quod Deus dicitur cooperari actionibus nostris, quia‘operatur in nobis, quatenus nempe cooperatio supponit operationem. « Cooperari, inquit Angelicus, dicitur aliquis alicui non solum sicut secundarium agens princi­ pali agenti, sed sicut adjuvans ad præsuppositum finem : homo autem per gratiam operantem adjuvatur a Deo ut bonum, velit. Et ideo, præsupposito jam fine, consequens est ut gratia nobis cooperetur » (ib., ad 3). — Cf. inf, n. V, Quæ hucusque. IV. Motio prævia et concursus simultáneos. Postquam inter scriptores quæstiones motæ sunt de natura motionis 494 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. FT J divinæ et in scholis ardentius agitari coeperunt, nova etiaa adinventa suntvocabula. S. Thomas, etcuin eo priores schoh«stici, utunturvocabulis, influxus, actionis,motionis ; sed qui» plerique scriptores deinceps concursum simullaneum invexe­ runt, ac in sensum hujus concursus simultanei trahere conati sunt motionem divinam a S. Doctore aliisque com­ muniter inculcatam, necesse fuit ut novo vocabulo designs retur veritas thomislicaet diceretur præmotio : quo vocabul: molio proprie dicta distingueretur a concursu mere simul­ taneo, qui aut nullatenus aut nonnisi improprie motio est. Per hoc autem respondetur objectioni dicentium quod, si motio simpliciter dicta significat totum id solummodo quod nos inlelligimus nomine prœmolionis, irrationabilis videtur, aut saltem inutilis, hæc novi vocabuli introductio : sed neque inutilis neque irrationabilis videtur hæc intro­ ductio thomistis ; venenum igitur latet sub hoc vocabulo, nec idem significat præmotio ac motio, nec præmotio est S. Thomæ. — Despondemus enim dicendo quod nomin præmotionis non aliud revera intelligimus quam motionem proprie dictam et efficacem, qua scilicet educitur subjectura de potentia ad actum. Vocabulum igitur novum introduc­ tum est, non ad novam rem significandam, sed ad veterem significationem tuendam. Eo enim ipso quod recentiores scriptores interpretati sunt motionem divinam, impense in­ culcatam a S. Thoma aliisque Doctoribus, pro concursu per modum solius coëfficientiæ, exclusa motione divina per modum veræ motionis, — pro concursu nempe qui non est cductio subjecti de potentia in actum, sed est indifferens et præparàtiis, si homo velit habere illum,—pro concursu denique qui nonnisi æquivoce potest dici molio; vitio verti nobis non debet si pro luenda hac motione proprie dicta usi simus vocabulo prœmolionis : sub quo nullum latet venenum, nisi forte illud salutare, quo pellitur morbus æquivocationis in disputationibus scientificis. — Ceterum quæstio de vocabulo esse non potest : si displicet vocabulum præmotio, dicatur simpliciter motio, dummodo intelligatur motio proprie dicta, qualis a Doctoribus definiebatur, et motio efficax, ut passim docet S. Thomas, id est talis divinus influxus, ut per eum causa secunda educatur de potentia in actum, sicut slatim explico. Motio igitur divina, perquam causa secunda de agere-polenlia transit ad agere-aclu, prout n. præc. tradidimus, intelligitur ART. IV. DE ACTIONE DIVINA IN CAUSAS SECUNDAS, ETC. W ¿npliciter : aut per modum motionis proprie et simpliciter dictæ, aut per modum adminiculi, esto necessarii ut causa agat. THEOLOGIA LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETI. Augustino (Cf. in fine hujus num.) ct Thoma. Intere-t maxime hæc declarare, ut omnes sciant quid nos cnn» schola nostra defendimus : ex his enim declarationibus appa-í robii manifeste (ut ego existimo) quod illi qui nos impugna- S quando affirmamus necessitatem influxus divini prævii, supponunt id quod est falsum, naturam illius influxas pervertendo : constanter enim sumunt in sensu activo quæ nos de præmotione dicimus in sensu passivo, vel viceversa, et sic offendunt iterum fallaciam elenchi (Artic, præc., n. XI'. Utar, quantum potero, verbis S. Thomæ vel praeclariorum ejus interpretum. Traditur germana notio physicœ prœmolionis. « Movere (a. live)..... nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum » (P. I, Qu. Il, artic. III) ; educere autem aliquid de potentia in actum, et facere ut illud aliquid agat, idem prorsus significant in materia de qua agimus. — Moveri (passive) igitur, quod est correlativum activi movere, nihfl aliud est quam aliquid educi de potentia in actum, idest, fieri aliquid ut agat. Quæ omnia si applicemus Dei motioni, qua ipse movet voluntatem nostram, dicendum est quod divinum movere est educere voluntatem de potentia volendi in actum volendi, seu est facere voluntatem in actu ut velit, facere ut voluntas, ex se potens velle, actu velit : velit, inquam, non quocumque modo, sed voluntarie, id est ut voluntas est. Divinitus ergo moveri est voluntatem educi de potentia volendi in actum volendi, est fieri voluntatem voluntarie velle, fieri ut voluntas velit, imo verius, fieri voluntas ut velit. In hoc exclusive conceptu stat prœmolio divina physica, quam nos thomistæ unanimiter defendimus ea enim active sumpta definitur : Actio divina, quæ volunta­ tem nostram de potentia volendi reducit in actum volendi : et quidem volendi quod Deus vult eam velle (I-II, Qu. XIX, Artic. X. — Cf, inf., 35, n. II) ; passive sumpta : Motio divina, per quam voluntas nostra de potentia volendi reducitur in actum volendi. Hæc definitio patet ex dictis tum hic tum numero praecedenti. Ille tamen actus (nota bene), in quem reducitur voluntas, non est operatio seu velle voluntatis, ut falso supponunt adversarii, nobisque imponunt, sed est motus vel impulsus; et operatio, qua cooperatur divinæ motioni, sequitur ex voluntate reducta in actum, seu mota juxta modum et exigentiam suæ naturæ, ut ex dicendis eril, manifestum. ART. IV. DE ACTIONE DIVINA IN CAUSAS SECUNDAS, ETC. 491 Antequam ad ulteriora procedam, pono verba et exempla quæ habet S. Thomas I, Dist. XL. Qu. I, Artic. I, ad 1 quæque aptissima sunt ad explicandam mentem thomistarum quoad objectum,ut ita dicam, defmitæ prœmolionis. — Prænoto quod motio divina est talis actio, quæ effectum exteriorem relinquit, et ideo, passive sumpta aliquid ponit, in re quæ movetur. Hoc prænotato, en verba S. Doctoris : « Operatio agentis quædam est ut transiens in effectum, et hæc proprie actio vel passio dicitur ; et tali actioni semper respondet e converso passio : unde invenitur (calefactio-actio, et) calefactio passio, et similiter creatio actio, et creatio passio. — Quædam vero operatio est, quæ non significatur ut procedens ad aliquem effectum, sed magis secundum quod est aliquid in ipso. Et si quidem hæc recipiatur in ipso, illa receptio dicetur passio, et actio consequens conjunctum ex recepto et recipiente dicetur operatio : quia operatio semper est perlecti, ut patet in sensu. Sentire enim est quædam operatio sentientis, nec procedens in effectum aliquem circa sensibile, sed magis secundum quod species sensibilis in ipso est. Unde sentire quantum ad ipsam receptionem speciei sensibilis, nominat passionem, similiter et intelligere, quod etiam pati quoddam est, ut in Tertio De anima dicitur ; sed quantum ad actum consequentem ipsum sensum perfectum per speciem, nominat operationem, quæ dicitur motus sensus, de quo dicit Philosophus in HI. De anima, quod est actus per­ fecti. » Habemus igitur tria sapienter distincta a S. Thoma: Etenim, in motione agentis, quæ consideratur ut transiens, seu ut procedens in exteriorem effectum, sunt : — 1° molioactio, quatenus consideratur ut procedens ab agente motore (e. g., calefactio-ignis) ; — 2° motio-passio, quatenus actio moventis consideratur ut recepta in re quæ movetur (e. g., calelieri-ligni ex ignis calefactione) : quæ motio-passio est realiter eadem actio ac motio-actio, et nonnisi ratione ab ea distinguitur, ut hic infra dicemus ; — 3” Operatio proprie dicta (e. g., lignum-calefactum-calefaciens), idest actio con­ sequens conjunctum ex recepto et recipiente, scilicet ex subjecto in se recipiente molionem-passionem. Patet autem quod subjectum motum operatur, et operatur immediate immediatione suppositi ; non operatur autem immediate immediatione virtutis, quatenus motionem, qua actu operatur, non a se, sed ab alia causa habet ; sicut lignum non calefacit nisi calefiat. Erga toto rigore philoZigliaha. Summa philosophica. — T. II. Zi 498 THEOLOGIA. LIB. HI. CAP. IV. DR DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. sophico possumns et debemus dicere quod res mota non operatur, nisi causa agens a qua movetur preoperetur in ipsa et in se prce-accipiat id quod diximus aclionempassionem (calefieri ligni) ; scilicet utendo vocabulo genérico, res mota non movet (lignum non calefacit), nisi prcemoveatur (nisi præcalefiat). In hoc exclusivo conceptu motionispassionis, quæ intelligitur ut media inter operari causæ et operari rei motæ (ut patet ex triplici distinctione posita hic supra) consistit formaliter et exclusive essentia et objectum præmotionis. Loco rei motæ, pone voluntatem, et habebis : Io causam primam, Deum, moventem voluntatem (motionem, actionem}-, — 2° voluntatem motam (motionem-passionem, actionem-passionem), educi de potentia in actum, fieri de potentia volens, actu volens, seu principium sufficiens et proximum volitionis, ultimum scilicet illud, ut hic infra dicemus cum S. Thoma, per quod voluntas ordinatur ad suum finem, qui estvolitio; — 3° voluntatem actu volentem. seu elicientem actum (operationem) qui est velle seu volitio — In secundo (nemqe iu actione-passione) stat exclusive essentialis et formalis præmotio thomistica. — Porro nonnisi ex confusione passivi (educi) cum activo (operatio seu volitio) inferri potest, sicut adversarii præmotionis inferunt, volun­ tatem non esse dominam sui activi (volitionis), quia non est domina sui passivi (educi de potentia). Præterea, pre­ termitiendo considerationem passivi, prætermittunt modi­ ficationem ipsius passivi ex natura causæ secundæ; ex qua modificatione habetur actio voluntatis, et modus actionis, volitio et libertas volitionis, ut ex mox dicendis patebit. Ut breviter dicam, ad argumenta adversariorum possumus respondere : Transmitto totum et nego suppositum. Quo sensu molio divina dicatur prævia, idest præmotio. Mo­ vere et moveri sunt correlativa et sunt simul (0. 40, IV), nec est quærendum instans temporis aut ducationis in quo mo­ vens prius moveat (active), et aliud instans in qno sub­ jectum motum moveatur (passive). Ratio est, quia idem est actus moventis et moli (III Physic. Leet. IV, n. 10. — Ed. Leon.); et ideo ex hoc capite non est quærcnda prioritas neque posterioritas unius ejusdemque ad seipsum. « Movens enim dicitur inquantum aliquid agit, motum autem inquan­ tum patitur ; sed idem est quod movens agendo causai, et quod motum patiendo recipit... Quare oportet unum actum esse utriusque, scilicet moventis et moti : idem enim est ART. IV. DB ACTIONE DIVINA IN CAUSAS S3CUNDAS, ETC. 499 quod est a movente ut a causa agente, et quod est in moto ut in patiente et recipiente » (Ib.). Hejiciendæ ergo sunt phantasiae, quibus poneretur præmotio ut actus Dei moventis active voluntatem distinctus realiter ab actu voluntatis ut motæ, id est passive suscipientis divinam motionem, et con­ sequenter unum præcedere tempore vel duratione alterum. Porro, < licet motus sit communis actus moventis et moti, tamen alia est operatio facere motum et recipere motum : unde et duo prædicamenta (L. 6, V.) ponuntur facere et pali » (II. C. G. Cap. LVII, n. 2) : « nam quædam operatio est rei, ut aliud moventis, sicut calefacere et secare ; quædam vero est operatio rei, ut ab alio motæ-, sicut calefieri et secari > (III, C. G., Cap. XXII, in princ.). Ex quo capite actus moventis et moti, quosdiximus hic supra esse unum eumdemque realiter actum, differunt secundum rationem. « Nam motus secundum quod procedit a movente in mobile est actus moventis, secundum autem quod est in mobili a movente, est actus mobilis. » (III, Physic., loe. cit., n, 11.) Super illa S. Thomæ verba, alia est operatio... recipere motum, notandum cautissime est cum Ferrariensi (in II. C. G., loc. cit., § In secunda improbatione), quod S. Doctor non sumit hic operationem pro actione producta ab eo cujus dicitur operatio : patet enim ex terminis quod recipere motum non est actio producta a subjecto moto. Accipitur ergo hoc loco operatio eo sensu quo de operatione loquitur ipse S. Magister incitato Cap. XXII, ex III. C. G.; videlicet secun­ dum quod « ultimum per quod unaquæque res ordinatur ad finem, est ejus operatio » (S. Th. lb. in princ. Cap.), secundum quem modum calefieri et secari dicitur operatio calelactibilis et secabilis. Quocirca, sistendo in hoc præciso conceptu passionis, qui est recipere motam,in eo quod mo­ vetur tria concipimus : — Io Quod passio seu recipere ordinatur ad actum producendum a re mota ex motione moventis, sed non est ipse actus (seu operatio proprie dicta, — supra, Praenoto) ut productus a re mota ; — 2° Conse­ quenter per id quod est recipere actionem moventis res mota intelligitur solummodo ut completa in ratione prin­ cipii proximi agendi, seu, uti dicitur communiter in scholis, in actu primo proximo seu ultimo agendi, ut hic supra cum S. Thoma dictum est ; non autem ut in actu secundo, secun­ dum quod actus secundus est actus seu operatio producta vel elicita ab agente moto; — 3° Actio moventis intelligi 500 THEOLOGIA. LIB.III. CAP. IV. BE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. necessario debet ut prior passione seu recipere motionem illam (et consequenter prior actione producta active a re mota ex motione activa moventis) : quo sensu dicit S. Thomas : motio autem moventis prœcedit motum mobilis (non tempore vel duratione, ut dictum est, sed) ratione et causa. Prœcedit ratione : « prius enim intelligimus motum ab agente et mo­ vente procedere, quam recipiatur in mobili » (Ferrar, in HI C. G. Cap. CXL1X, § Circa hoc ultimum dictum) ; præcedi: causalitale (non quia motio moventis) sit vera causa effectivi motus mobilis : quia cum eadem res sit motio moventi? et motus mobilis (ut supra dictum est), quantum ad id quo i in recto dicunt, unum non potest esse alterius causa effec­ tiva realiter; sed eo modo quo id quod alteri secundum modum considerandi præsupponitur (et movere præsupponitur moveri), ut sic, dicitur prius causalitate. Potest etiam dici quod intelligitur hoc (motio moventis prœcedit, etc.) de motione et motu quantum ad habitudines, quibus inter se formaliter distinguuntur, non quidem sic, quod una si: alterius causa, sed quia una est conditio agentis, alia vero conditio patientis : causa autem agens est prior causa patiente et materiali » (Ferrar., loc. cit.). Hæc prioritas, quam unice affirmamus, si motioni non competit moventis respectu motus mobilis, revera motio non est; et ideo motio hoc sensu estprœvia, estprœmotio. Quo sensu motio moventis modificatur a causa inferiori me­ ta. Id quod movetur sub actione moventis dupliciter intellig' potest. Aut supponendo quod id quod movetur præcise mo. vet quia motum (sicut baculus movet lapidem præcise quia movetur); et ex hac suppositione sequitur quod id quod mo­ vetur ex se nihil confert ad effectum, et sic non est causa, ut patet. De hujus generis subjecto moto non loquimur. — Aut supponendo quod id quod movetur non præcise move: quia motum, sed quod ipsum etiam coëffïcit seu concausat, ex se scilicet aliquid conferendo et producendo. Loquimur exclusive de hujusmodi secundis causis motis : ex quibu^ præcipue est voluntas humana, quæ non solum activa est. sed talis est naturæ, ut ipsi repugnet actus coactus, actus scilicet qui non sit ab ipsa, ut a principio intrinseco et eli­ ciente actum illum. — Applicando igitur voluntati nostræ ea quæ hucusque disseruimus, manifestum est quod voluntas nostra eo ipso quod movetur a Deo, passive se habet quoad recipere divinam motionem, sicut active se habet quoad ART. IV. DE ACTIONE DIVINA IN CAUSAS SECUNDAS, ETC. 501 actum a se elicitum, qui actus est velle. Attamen, per hoc ipsum quod motio divina recipitur in potentia voluntatis, modificata intelligitur a voluntate ipsa, juxta illud in scholis vulgatum adagium Quidquid recipitur ad modum recipientis recipitur. Modificatur, inquam, non active sumpta, quasi actio divina, quæ est realiter ipsa divina essentia et formaI¡ter intransitiva (30, V, et seqq.) modificetur aut modificari possit a creatura (id enim talis est absurdi'.as, quæ ne mente quidem concipi potest), sed passive accepta, secundum exi­ gentiam nempe causarum motarum : quatenus Deus ipse modificat, ut ita dicam, propriam actionem motivam, eo sensu quod eam attemperat naturis causarum creatarum, eas movendo et quoad rem et quoad modum proprium agendi ipsarum. < Motus primi moventis, inquit S. Thomas, non recipitur uniformiter in omnibus mobilibus, sed in uno­ quoque secundum proprium modum. » (Qu. Dispp. Demalo. Qu. III. De causa peccati. Artic. II.) Et sic operatio (sup. Antequam) procedit a motione non simpliciter, sed reduplica­ tive ut modificata ab ipsa re, quæ movetur. Sic ergo intelligimus cum Cajetano divinam motionem, prius (prioritate supra explicata) recipi in causa secunda et modificari ab ipsa, deinde impellere ad movendum. « Et... prius natura modificatur, quam impellat ad movendum. » (P. I. Qu. XIII. Artic. XIII, § Nec sustinendus est). Videant igitur illi, qui nobis opponunt Cajetanum, utrum id jure fieri possit et non potius manifesta injuria. In hisce enim pauculis verbis, quæ adduximus, est formula ipsa præmotionis physicæ quam universa schola nostra cum suo Magistro S. Thoma defendit. Sed de Cajetano plura infra (Artic. 35). De actu elicito a voluntate subprœmotione divina. Totum id quod diximus de motione divina in voluntatem præcedil, secundum rationis et causalitatis ordinem, actum secundum, id est operationem seu politionem ipsius voluntatis; et ideo motio illa'divina est præmotio. Et quia voluntas actu vult ex præsupposita divina motione seu præmotione, per quam reducitur de potentia in actum, ad hanc motionem voluntas ¡non se habet active FACIENDO se velle, ut verbis utamur nostri Conradi Koellin (in I-II. Qu. CXI. Art. II. corp. § Sed circa ista nota), imo S. Augustini, ut infra videbimus, et S. Thomæ (step. 24, n. X, ad 2), idest reducendo se de po­ tentia in actum, sed se habet passive, quatenus non sibi dat, sed indiget recipere et de facto recipit motionem sibi a Deo 502 THEOLOGIA. LIB. HI. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. impressam. Non enim est in potestate nostra divina motio, sed nos sumus in potestate Dei ; si autem Deus pro sua liber? potestate voluntatem movet active, sequitur quod voluntapassive moveatur : movere enim, ut supra diximus, et mover. sunt correlativa, et ideo sunt simul (0. 40, IV). Ex hac ta­ men divina præmolione sequitur velle voluntatis, ad quo i voluntas se habet active {idem, ib.) : non enim intelligi potest veWequod non sit ab intrinseco et active a voluntate, ut constat ex ipsa definitione voluntarii (Ps. 48). Dictum est autem Io, quod actio divina movens est efficacissima (Artic, præc., n. VIII) ; ergo suo effectu frustrari non potest; qui effectus, in casu nostro, est ipsum velle vo­ luntatis ; ergo sub præmotione physica voluntas nostra infallibiliter vult. Dicimus ergo cum Angelico, < quod si Deus movet voluntatem ad aliquid, impossibile est poni quod vo­ luntas ad illud non moveatur. Non tamen est impossibile simpliciter » (I-II. Qu. X, Artic. IV, ad 3). Et revera : Dictum est 2°, quod motio divina modificatur ex voluntate nostra, juxta exigentiam ejus, quæ est agere et libere agere, ex sua nempe determinatione et electione ; ergo sub præmo­ tione physica voluntas nostra non necessario, sed libere vult et ex propria electione : ergo velle voluntatis sub physica præmotione, respectu voluntatis est liberum; licet conside­ ratum quantum ad efficaciam divinæ præmotionis sit infal­ libile, sicut hic supra dictum est : « Stat causam secundam necessario {ex suppositione) moveri a prima ; et cum hoc ipsummoveri modificari ex natura causæ secundæ ; et sic {nota movere causæ secundæ provenit non ex moveri tantum, sed ex moveri et modo proprio ipsius causæ secundæ» (Cajetan. P. I. Qu. XIX, Art. VIII, §. Secundo distinguendo). * Et quoniam prius natura modificatur {motio moventis) quam impellat ad movendum, motio illa jam modificata ad causam contingen­ tem, movebit secundam ad movendum non necessario sed contingenter » (Id., ib. Qu. XIV. Art. XIII, §. Nec sustinendus). Dictum est 3°, quod idem est actus (motio) moventis et (passio) moti : ex quo activo-passivo, idest ex recepta mo­ tione et voluntate recipiente (supra. Antequam) consequitur operatio voluntatis motæ, id est volitio (sup. ib.). Ergo licet actio divina ut est prcemotio (active ex parte Dei. passive ex parte voluntatis) concipi debeat ut prior in ordine ad consequentem operationem seu volitionem voluntatis ;considerata tamen ut est coefficient seu cooperans respectu ejus- ART. IV. DE ACTIONE DIVINA IN CAUSAS SECUNDAS, ETC. 503 dem volitionis, non est prævia huic actioni (velle) voluntatis, quasi ex parte rei detur aliquod instans vel signum prius, in quo Deus ante ipsam voluntatem producat volitionem nostram (Cajetan. loe. cit. ; Ferrar. III. C. G. Cap. LXXXIX, § Ad omnia ista argumenta... Ad tertium; Capreolus in I. Dist. XXXVIII, Qu. I, Art. I. Ad secundum Scoti; II, Dist. XXV, Qu. I, Art. Ill, Ad quartum Scoti, contra 2“ conclus.). Ergo respectu ejusdem volitionis motio divina, non formaliter quatenus educit voluntatem de potentia in actum (quo sensu dicitur præmotio, active in Deo, et passive in voluntate, ut dictum est), sed quatenus conjungitur ipsi volitioni est coefficiens, seu cooperans intrinsece operationi voluntatis. Eo enim ipso quod velle seu actio voluntatis procedit ab ipsa voluntate ut mota non simpliciter, sed secundum modum suæ naturæ (quæ est facultas activa et libera), ipsa volitio seu actio volun­ tatis consideratur ut unus idemque effectus utriusque causæ, Dei scilicet et voluntatis, necessario præ se ferens illud quod in ipsa est Dei et illud quod est voluntatis, seu modus quo attingitur a Deo, ut a causa prima, et modus quo attingitur a voluntate, ut a causa secunda agente sub Dei dependentia et præmotione. In hac cooperatione seu coëfticientia consistit præcise concursus simultaneus (quem et cooperationem simpliciter et rectius dicimus) admissus et propugnatus a Thomistis ; qui ideo subaudit præmotionem, et differt a concursu mere simultaneo, per modum adminiculi, excludente præmotionem, ut patet ex dictis n. præc. Ita scilicet ut « ad omne velle voluntas se habet active et concurrit ipsum eliciendo, sed tamen se non habet active faciendo se velle, sed hoc fit ex divina motione, quæ voluntatem prœvenit, et eam inclinat ut velit ; talem ergo inclinationem et inductionem in velle Deus solus facit. Sed actum ipsum, qui est velle, et convertere se ad Deum, ipsa voluntas coëffîcit » (Gonradus, Op. et loc. cit.). Aliis ver­ bis, præmotio divina efficit ut voluntas nostra coëfficiat cum Deo agente, secundum propriæ naturæ activitatem et modum agendi sibi proprium. Quæ hucusque declaravimus placet verbis S. Augustini confirmare : « Certum est inquit, nos velle cum volumus : sed ille (Deus) facit ut velimus bonum... Certum est nos facere cum facimus : sed ille facit ut faciamus, præbendo vires efficacissima» voluntati... Ipse ut velimus operatur 504 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. (motio, seu prœmotio) incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens... Ut ergo velimus, sine nobis operatur ; cum autein volumus et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperaturi (al. operatur. — Lib. De Gratia et Libero arbitrio. Cap. XVI, n. 32; Cap. XVII, n. 33. — Ed. Maur.). Nil aliud docet Schola nostra, quando aflirmat Deum promo­ vere potentiam voluntatis ad actionem, faciendo ut velimus et faciamus, et coëfficere actionem nostram cum volumus et facimus. Sicut autem supra (n. III) dictum est, promotio physica et concursus simultaneus a nobis admissus non sunt realiter duo influxus, sed unus et idem; distinguuntur autem secun­ dum diversas relationes, quas causa secunda dicit ad ipsam actionem divinam : nam quatenus causa secunda comparatur ad Deum moventem ut passiva, id est ut educta de potentia in actum, seu ut ad facientem se agere, actio divina dicitur prœmotio physica; quatenus vero comparatur ad Deum mo­ ventem ut activa, id est ut coefficicns cum divina actione, hæc dicitur concursus, seu cooperatio. NI. De prædeterminatione thomistica. Sicut vocabulo preemotionis, ita et multo magis vocabulo prœdeterminalionis abutuntur ad nobis faciendam invidiam, qui nos de læsa humana libertate insimulant. Imo sunt nonnulli qui pro­ motionem concedunt, sed horrent prædeterminationem. Verum hi trepidant timore ubi non est timor, et id unum ostendunt, nec præmotionis, quam admittunt, nec prædeterminationis, quam recusant, naturam habere perspectam. Quod probatu non est difficile. Et quamvis de hac eadem re scripsimus supra (Artic. 24, n. X, ad 2), tamen, ob importunitatem adversariorum, iterum scribere non piget. Et ante omnia noto quod prædeterminatio formaliter sumpta non pertinet ad divinam potentiam formaliter ac­ ceptam, sed tantummodo executive : in sensu formali perti­ net ad divinam voluntatem. Quod non de facili invenies no­ tatum ab iis, qui nos impugnant. Diximus cum S. Thoma quod potentia in Deo non est aliquid differens a scientia et voluntate divina secundum rem, sed solum secundum ratio­ nem, inquantum scilicet potentia importat rationem prin­ cipii exequentis id quod voluntas imperat. Et ideo, formaliter loquendo, < voluntas est principium operationis, ut primum imperans opus; sed potentia in his quæ agunt per voluntatem est principium operis, ut exequens : et in hoc consistit ratio ART. IV. DE ACTIONE DIVINA IN CAICAS SECUNDAS, ETC. 505 potentiæ ut sit proximum principium operis et non primum. » ii. Dist. XLV, Qu. I, Art. Ill, ad. 2). Discimus ergo a S Thoma distingui secundum nostrum modum concipiendi tria in Deo respectu creaturæ : — 1° intellectum, qui esi quasi forma indeterminata rerum (Cf. P. I. Qu. XIV, Artic. VIII; Qu. XIX, Artic. IV, ad. 4 ; I. Dist. XLV, Artic. HI); — 2° voluntatem, quæ est quasi forma determinans res in ordine ad existentiam (cf. ib.) ; — 3° potentiam exequentem voluntatis determinationes. Scilicet adsunt respectu creatu­ rarum, intellectus divinus concipiens, voluntas determinans, potentia exequens. « Potentia, iterum dicimus (sup. n. I) cum S, Thoma, non ponitur in Deo ut aliquid differens a scientia et voluntate secundum rem, sed solum secundum rationem, in quantum scilicet potentia importat rationem principii exequentis id quod voluntas imperat et ad quod scientia dirigit. Quæ tria Deo secundum idem conveniunt » (P. I. Qu. XXV, Art. I, ad. 4 ; cf. Qu. XIX, Art. IV, ad. 4.). — Quibus positis, sic ratiocinamur. Nihil prohibet quominus dicamus executive de actione seu motione divina, id est de divina potentia exequente, quidquid formaliter dicimus de divina voluntate imperante. Atqui de divina voluntate impe­ rante tria dicimus, scilicet : — Io quod prædeterminat causas secundas earumque actiones ; — 2° quod| in hac prædeterminatione, ratione suæ efficaciæ (Artic, præc., n. VIII.) est non solum actio, sed etiam modus agendi; — 3°, proindeque, quod prædeterminatio non solum non officit contingentiæ et libertati, sed est causa earum. < Et similiter quod... Damascenus eum (S. Gregorium Nyssenum) sequens, dicit in secundo libro (Orthod. fid., cap. XXX) quod ea quæ sunt in nobis Deusprœnoscil, sed nonprædeterminat; exponenda sunt ut intelligantur ea, quæ sunt in nobis, divinæ determinationi non esse subjecta, quasi ab ea neces­ sitatem accipientia » (III. C. G. Cap. XC. fin. — Cf. P. I, Qu, XXIII, Art. I, ad I ; sup. Art. 24, n. X, ad. 2 ; inf. 35, II).'Ergo executive hæc eadem dicere possumus de omnipo­ tentia exequente divinæ voluntatis imperata, scilicet : — Io quod præmotio sit executive prædeterminatio ; 2° quod præmUio, ut formaliter præmotio et ut prædeterminatio executive, complectatur actionem et modum proprium agendi causarum secundarum ; 3° quod prædeterminatio execu­ tive et formaliter præmotio nedum non officit contingenti» et libertati, sed est causa earum. « Deus operatur in volun- 500 THEOLOGIA. LIB. HI..CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. taie et in libero arbitrio secundum ejus exigentiam : unde etiam si voluntatem hominis in aliud mutet, nihilominus tamen hoc sua omnipotentia facit, ut illud in quod mutatur voluntarie velit » (II. Dist. XXV, Qu. I, Art. II, ad 1. — Cl. Qq. Dispp. De veritate, Qu. XXII. De voluntate. Artic. VIII et IX ; P. I. Qu. GV1, Artic. U.). Igitur, præmotio et prædeterminatio sic invicem compa­ rantur ut (sicut Artic. 24, n. X, ad 2, jam notavimus) una inferat aliam : præmotio infert a posteriori prædeterminationem cujus est exeeutio et effectus ; prædeterminatio infert a priori præmotionem, cujus est ratio. — Imo noto iterum (Cf. ib.) quod Angelicus in textu allegato determina­ tionem et prædeterminationem in eadem significatione usur­ pat; ex quo licet inferre, juxta hic immediate supra notata, quod motio et præmotio assumi, ex mente S. Doctoris, in eadem significatione jure meritoque possunt (Cf. Artic, et n. cil. ). Hinc præmotio thomistica est revera prædeterminatio di­ vinæ voluntatis, seu, voluntas divina efficacissima qua Deus libere vult fieri, et quæ ipse vult fieri, et quæ eo modo fiunt, quo Deus ea fieri vult (P. I, Qu. XIX, Art. VIII). VII. Corollarium. Quoties ergo de præmotione physica, et de prædeterminatione sermo est, arcendas sunt phantasiæ, quibus plerique extra et contra nostram Scholam imaginan­ tur : Io præmotionem physicam active sumptam ad modum actionis creaturarum (30, X, seq.) ; passive vero ad modum actionis instrumenti, — quod non habet aliquod principium sui motus (Sup., n. V. Quo sensu motio moventis; inf. 32,1. Tertius modus, N. B.). 2° Et ideo imaginantur præmotionem physicam formaliter sumptam, non ut reductionem voluntatis de potentia in talem actum qui est moveri (non autem est operatio seu velle voluntatis, sed antecedit ipsam operatio­ nem), et ideo non ut afficientem exclusive potentiam eamque complentem in ratione principii proximi et sufficientis ad agendum (sup., V., Quo sensu motio divina) ; sed ut reduc­ tionem voluntatis de potentia in talem actum qui sit ipsa voluntatis operatio, seu ejus velle, et ideo ut producentem in aliquo signo priori a parte rei nostram voluntatis volitionem ante ipsam voluntatem (ib. Quo sensu motio divina; De actu elicito... dictum est 3°). 3° Et ideo imaginantur etiam voluntatem per præmotionem impelli ad agendum, non servato modo suæ naturæ (ib. Quo sensu molio moventis), ART. V. DOCTRINA g. THOMÆ DE MODIS QUIBUS, ETC. 507 sed quasi ad unum determinari, quin actus sit in potestate voluntatis et per modum libertatis (ib., inf. 35, II). 4° Ima­ ginantur etiam præmotionem physicam esse actionem dis­ tinctam a concursu seu coëfficientia divina actus voluntatis human®, non autem unam eamdemque realiter actionem, et solummodo distinctam ex diversis relationibus quæ sunt in causa secunda (Sup. V. Sicut autem supra). 5° Imagi­ nantur denique præmotionem esse ipsam prædeterminationem formaliter, non executive solummodo (sup. VI.) Hæc et alia, quæ nemo ex nostris dicit, sunt falsa supposita, ex quibus tamen consequentiæ contra S. Thomæ doctrinam de prædeterminatione et præmotione processisse videntur. ABTICULUS QUINTUS (32/ Doctrina S. Thomæ de modis quibus exerceri potest influxus in causalitatem alterius. I. De quatuor modis quibus exerceri potest influxus in cau­ salitatem alterius. Ut autem hac in re dilucide ratiocinemur, prænotandum est influxum in causalitatem alicujus causæ quadruplicis generis esse posse. Hos quatuor modos exponam ipsissimis verbis S. Thomæ (Qq. Disp. De potentia, Qu. III. De creatione. Art. VII), cujusmens in haere itacerta est ut nihil supra. Quærens S. Doctor in illo Articulo : Utrum Deus operatur in operatione naturæ, ponit hanc conclusionem : « Respondeo dicendum, quod simpliciter concedendum est, Deum operari in natura et voluntate operantibus. Sed qui­ dam hoc non intelligentes in errorem inciderunt, attri­ buentes Deo hoc modo omnem naturæ operationem, quod res penitus naturalis nihil ageret per virtutem propriam. • — Ut autem explicet hanc suam conclusionem, præmittit quatuor modos indicatos. Primus modns. « In ipsa natura vel voluntate operante Deus operatur : quod quidem qualiter intelligi possit osten­ dendum est. Sciendum namque est, quod actionis alicujus rei res aliqua potest dici causa multipliciter. Uno modo quia tribuit ei virtutem operandi... Et hoc modo Deus agit omnes actiones naturæ, quia dedit rebus naturalibus virtutes, per quas agere possunt. » 508 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. Secundus modus. « Alio modo conservans virtutem dicitut facere actionem, sicut dicitur quod medicinæ conservantes visum faciunt videre..... Est (Deus) causa virtutis coliatæ non solum quantum ad fieri, sicut generans, sed etiam quantum ad esse, ut sic possit dici Deus causa actionis inquantum causât et conservat virtutem naturalem in esse. » Tertius modus. « Tertio modo dicitur una res esse causa actionis alterius inquantum movet eam ad agendum. In quo non intelligitur collatio aut conservatio virtutis activæ (sicut in primo et secundo, modo) sed applicatio virtutis ad actio­ nem, sicut homo est causa incisionis cultelli ex hoc ipso quod applicat acumen cultelli ad incidendum, movendo ipsum..... Deus (est) causa actionis cujuslibet rei naturalis, ut movens et applicans virtutem ad agendum. » N. B. Sermo est de instrumento applicato a principali agente. Notandum est autem quod « instrumentum dupli­ citer dicitur. Uno modo proprie, quando scilicet aliquid ita ab altero movetur, quod non confertur ei a movente aliquod principium talis motus ; sicut serra movetur a carpentario , et tale instrumentum est (Ed. P. erronee, non est) expers libertatis. Alio modo dicitur instrumentum magis commu. niter quicquid est movens ab alio motum, sive sit in ipso principium sui motus sive non ; et sic ab instrumento non oportet quod omnino excludatur ratio libertatis : quia ali­ quid potest esse ab [alio motum, quod tamen seipsum mo­ vet. Et ita est de mente humana » (Qq. Dispp. De veritate. Qu. XXIV. De libero arbitrio. Artic. I, ad 5). Quid autem intelligat S. Thomas nomine applicationis: ipsemet explicat I-II. Q. XVI, Artic. I : « Usus rei alicujus, inquit, importat applicationem rei illius ad aliquam opera­ tionem : unde et operatio, ad quam applicamus rem aliquam dicitur usus ejus ; sicut equitare est usus equi, et percutere est usus baculi. » Quartus modus., t Sed ulterius invenimus secundum ordi­ nem causarum esse ordinem effectuum : quod necesse est propter similitudinem effectus et causæ. Nec causa secunda potest in effectum causæ primæ per virtutem propriam, quamvis sit instrumentum causæ primæ respectu illius effec­ tus. Instrumentum enim est causa quodammodo effectus principalis causæ, non per formam vel virtutem propriam, sed inquantum participat aliquid de virtute principalis causæ per motum ejus (0. 44, Vet VI) ; sicut dolabra non est causa ART. V. DOCTRINA S. THOMÆ DE MODIS QUIBUS, ETC. 500 rei arliliciatæ per formam vel virtutem propriam, sed per virtutem artificis a quo movetur, et eam quoquomodo par­ ticipat. Unde quarto modo unum est causa actionis alterius, sicut principale agens est causa actionis instrumenti. Et hoc modo etiam oportet dicere, quod Deus est causa omnis actio­ nis rei naturalis. Quanto enim aliqua causa est allior, tanto est communior et efficacior, et quanto est efficacior, tanto profundius ingreditur in effectum, et de remotiori potentia ipsum reducit in actum. » II. Conclusio S. Thomæ et corollarium. — Quibus omni­ bus declaratis, in hæc verba concludit suum Articulum S. Doctor : « Sic ergo Deus est causa actionis cujuslibet, inquanlum dat virtutem agendi, et inquantum conservat eam, et inquantum applicat actioni, et inquantum ejus virtute om­ nis alia virtus agit. — Et cum conjunxerimus his, quod Deus sit sua virtus, et quod sit intra rem quamlibet, non sicut pars essentiae, sed sicut tenens rem in esse (et * esse pro­ prium rei est intimum ipsi rei quæ nec incipere, nec durare posset, nisi per operationem Dei, per quam suo operi con­ jungitur. > — I. D. XXXVII. Qu. I. Artic. I;cf. II, D. I.Qu.I. Artic. IV) ; sequetur quod ipse in quolibet operante imme­ diate operatur, non exclusa operatione voluntatis et natu­ ra). » (Cf. Cajetan. P. I. Qu. GV. Artic. V. § Nota hic duo, circa fin.; Ferrar. III. C. G. Cap. LXV1I, n. 6, § Sexto). Utrum hæc S. Doctoris doctrina vera sit, restat ut inquiramus et definiamus. III. Alius modus movendi voluntatem ex parte Dei. Præter modos hucusque descriptos, quibus Deus movet creaturas, alium addit S. Thomas, quatenus nempe Deus est finis. Ete­ nim < cum... omnis operatio sit propter aliquod bonum ve­ rum vel apparens ; nihil autem est vel apparet bonum, nisi secundum quod participat aliquam similitudinem summi boni, quod est Deus, sequitur quod ipse Deus sit cujuslibet operationis causa, ut finis • (P. I. Qu. CV. Artic. — Cf. III. C. G. Cap. LXV1I, n. 6). — Hæc tamen ratio causalitatis, quatenus ducitur a fine ut alliciente vel adlrahente agentis appetitum, est causalitas potius moralis quam physica. Etideo de ipsa nulla in præsenti est quæstio. VI. Solvitur dubium. -- In Sumina theologica, loc. cit., S Thomas enumerans modos, quibus Deus operatur in omni operante, reducit ad tres, quatuor modos recensitos in Qu. Disp. Depotentia. Ait enim quod Deus operatur in omni ope- 510 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DEII1V1N1S ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. rante, quatenus : Io dat formas rebus ; 2" conservat eas in esse; 3° applicat eas ad agendum ; ac deinceps addit modum ex parte finis, sicut n. præc. dictum est. Quartum modum praetermittit. Sed dubium de facili solvitur. Quartus enim modus dedu­ citur ex esse, quod attingi non potest a causa secunda, nisi quatenus agit virtute causæ universalissimæ, quæ Deus est. Tertius modus deducitur ex eo quod Deus movet seu applicat virtutem ad agendum actionem propriam ipsi virtuti. Porro hæc duo movere et elevare causas secundas ad producendum effectum proprium Dei, scillicet esse, complectitur Angelicus, cum ait in Summa, loc. cit. : « Considerandum est quod si sint multa agentia ordinata, semper secundum agens agit in virtute primi. Nam primum agens movet secundum ad agen­ dum. Et secundum hoc omnia agunt in virtute ipsius Dei; et ita ipsa est causa omnium actionum agentium. » Ponitur ergo explicite quartus modus in hoc quod causæ secundæ agunt virtute principalis agentis ; et quatenus agunt ad at­ tingendum principalis agentis effectum. V. Quid in quæstione de divino influxu certissime sit reti nendum. In hac ergo controversia de divini influxus natura in causas secundas, certissime est retinendum Deum influere primo et secundo modo in earumdem causarum actiones, scilicet ut est causa prima producens et conservans causas secundas. Qui quidem concursus, ut per se patet, est qui­ dem immediatus respectu virtutis activæ causarum secunda­ rum, sed respectu actionis earundem est solummodo media­ tus, hoc est influit in actiones, quia virtutem, a qua actio procedit, producit et conservat. Insuper retinendum est Deum influere immediate in actiones causarum secundarum, ut dictum est (30, I). Consequenter retinendus certo est influxus tertio et quarto modo acceptus, qui est immediatus ipsi actioni causarum secundarum, quia per hujusmodi influxum virtus active applicatur ad agendum, et agit ut instrumentum participans virtutem principalis agentis, prout pxplicavimus cum S. Thoma. Controversia tota est de natura hujus influxus immediati, præsertim vero de influxu tertio modo sumpto, hoc est applicative seu motivo causæ secundæ ad agendum. Anz. VI. ASSER1TUH NECESSITAS DIVINÆ l'RÆMOTIONIS PHYSICAS 51 i ARTICULUS SEXTUS (33) Asseritur necessitas divinæ promotionis physicos. I. Status quæstionis. Igitur totus nodus quæstionis in hoc consistit, ut sciamus an concursus ille divinus immediatus, in causalitatem causarum secundarum, quem diximus (30, 1) esse necessario admittendum, sit influxus physicus et prævius Dei, Artic. 31, n. IV, et seq. explicatus : qui quidem influxus unico vocabulo dicitur promotio physica ; vel sit influxus extrinsecus virtuti ipsarum causarum, seu concursus simultaneas per modum adminiculi acceptus (ib., n. IV). Et nota quod tota difficultas est non de præmotione morali. quæ respectu voluntatis consistit in illustratione, suasioni­ bus, consiliis, præceptis, etc. : de hac enim nulla quæstio, quia si nos alios moraliter præmovemus, a fortiori potest et Deus ; sed tota controversia est de præmotione physica. EI quia difficultates præcipue moventur respectu causarum liberarum ; ideo de hujusmodi causis directe sermonem habebimus. Pronum enim est concludere quod si Deus præmovet physice causas secundas liberas, præmovet a fortiori et causas necessarias. Suminus autem præmotionem in sensu exclusivo a nobis declarato (31. VII), prout scilicet significat voluntatem educi a Deo de potentia in actum (ib. 31, V. Traditur). Sit ergo conclusio : II. Deus physice præmovet causas secundas liberas ad agendum intacta earum libertate. Quod intacta remaneat sub præmotione physica causarum secundarum libertas, ostendam in solutione difficultatum ; modo probatur præmotio physica. — Causæ secundæ liberæ, ut liberæ sunt, subordinantur causalitati causæ primæ, nempe Dei ; sunt perse indetermiuatæad agendum vel non agendum; sunt per se causæ agentes in potentia et non in actu. Atqui subordinatio,indelerminatio,potenlialitasinceosis secundis liberis exigunt ut ipsæ a Deo physice præmoveantur ad agendum. Ergo Deus physice præmovet causas secundas liberas ad agendum. — Major communiter ab omnibus conceditur. Omnes enim causæ secundæ, non solum ut entitates sunt in existeudo, sed etiam ut causæ sunt iu agendo, essentialiter 512 THEOLOGIA. LIB. 111. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ET Deo subordinantur : eo enim ipso quod quantum ad omnia creaturæ sunt, quantum ad omnia Deo subjiciuntur, a cujus dominio plene creaturæ ipsæ in essendo et in agendo depen­ dent. Deinde causæ liberæ in se spectatæ indifferentes sunt et indeterminatæ (Ps. 50, XI). Denique in omnibus causis secundis actio non identificatur cum facultate agendi (Ps. 20, II) et consequenter ipsa facultas, in se spectata, est prin­ cipium potentiale, hoc est, agens in potentia et non in actu, — Posiiaergo veritate majoris, probatur minor singiliatim. Ex subordinations ad Deum. De ratione causæ subordinate est, ut in sua causalitate actuali dependeat a causa cui subordinatur : et dico in sua causalitate, hoc est in agendo, quia subordinate tantummodo quoad esse, non est subor dinatio in ordine causalitatis sed in ordine entitatis solum­ modo, ut dictum est in explicando influxum primo modo acceptum (Cf. Artic, seq., n. II, ad. 1.). Atqui causæ liberæ sunt causæ immediate Deo subordinate : subordinate qui­ dem, ut diximus in explicatione majoris; immediate autem, quia nulla alia causa intermedia potest physice agere in causas liberas, hoc est, in voluntatem. Ergo causæ liberæ in sua causalitate actuali, hoc est in agendo, pendent a Deo. Non autem a Deo pendent in agendo,nisi quatenus eas Deus physice movet, hoc est præmovet, reducendo eas de potentia in actum : in qua reductione diximus consistere formaliter præmolionem (31, V. Traditur). Concursus autem simultaneus per modum adminiculi, proprie non movet voluntatem, in eam intrinsece influendo eamque reducendo de potentia in actum (si enim hoc dare­ tur concursus esset ipsa præmotio) : sed voluntas vere et proprie se ex se facit velle, non educitur a Deo sed se edu­ cit de potentia in actum, saltem acceptando concursum divi­ num, quem sibi habet a Deo oblatum et præparatum, ut verbisutamurSuarezii(Z)isj»p.2Veiajo/iys.Dispp. XXII. Sect.IV, n, XVII). — Et hinc est quod, fatentibus adversariis, concur­ sus iste simultaneus necessarius quidem est ut voluntas agat, sed extrinsecus est et lateralis, ita ut in potestate omnino voluntatis sit acceptare vel non acceptare illum, et conse­ quenter quod prædictus concursus simultaneus proprium effectum consequatur. Cum hoc solo igitur concursu simul­ taneo prævium non supponente (31, V, Didum est 3°), causa libera in sua causalitate, saltem in actione qua concursum acceptat et cum eo operatur, est subjective et intrinsece indo- ART. VI. ASSERITUR NECESSITAS Ü1VIN.E RRzEMOTIONTS PIITSIC.E 513 pendens a causalitate divina. Quod etiam alio modo con­ firmari potest. Aut enim voluntas peractionem suam accep­ tat divinum concursum sibi oblatum atque præparatum. aut sine actione. Sed non sine actione, ut patet ex terminis : acceptare enim est agere. Ergo per aliquam actionem suam (quæ etiam libera esse debet acceptandi vel non acceptandi). Quærimus autem : utrum hæc actio, quæ est acceptatio, sit a voluntate sine Dei concursu, vel cum hoc concursu. Si cum hoc concursu, iterum de hoc concursu quærimus sicut de primo, utrum scilicet acceptatur a voluntate mediante Dei concursu, an secus ; et sic in infinitum. Stat ergo prima pars disjunctiva, quod scilicet actio voluntatis acceptantis concursum divinum sibi oblatum atque præparatum, sit solius voluntatis independenter ab actione divina concur­ rente. Quæ consequentia ut vitetur, sicut revera est vitanda, influxus prævius et physicus Dei in causas secundas, seu in voluntatem asserendus est. Ex indifferentia seu indeterminatione causarum liberarum. Indeterminado subjectiva ad agendum vel non agendum est de intrinseca natura libertatis (Ps. 50, XI). Quoties autem voluntas eligit, determinatur ad unum oppositorum, circa quæ electio ipsa cadere potest. Undenam hæc determinatio in voluntate? Vel ab objecto, vel totaliter a se ipsa ; vel sic a seipsa ut etiam determinetur a Deo. Disjunctio completa est. — Porro, non ab objecto : nam indifferentia objectiva, quæ essentialiter requiritur ad libertatem (Ps. 50, X), relinquit voluntatem indifferentem ad actum vel non actum. Adde quod motio objecti est motio specificationis et moralis, quæ physicum exercitium ipsius voluntatis nullo pacto determi­ nat (Ps. 51, VII). Non totaliter ab ipsa voluntate : nam ex indeterminato ut tali nihil sequitur, ut fert commune ada­ gium scholarum, et ex ipso vocabulo manifestum est : inde­ terminado enim et determinatio opponuntur, neque secunda potest ex prima in se accepta procedere. Est autem voluntas essentialiter indeterminata quoad exercitium suarum actio­ num, in quas indifferenter exire potest, et ab ipsis abstinere. Ergo, quamvis a libertatis electione actio voluntatis ponatur, tamen non est possibile quod illa determinatio actionis elec­ tiva sit totaliter ab ipsa voluntate, cum exclusione nempe cujuslibet principii extrinseci ipsam voluntatem aliqua ra­ tione prædeterminantis, hoc est reducentis de statu potentialitads (qualis est indifferentia) ad actum activitatis. Hoc Zwlura. Summa philosophica. T II. 33 514 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. autem principium extrinsecum non potest esse nisi Deus, qui solus in voluntatem physice agere potest, seu, ut theo­ logi loquuntur, solus Hiabitur voluntati. Ergo Deus physice determinat seu movet voluntatem ut sic determinata seu mota (passive) se moveat et determinet active et libere : quæ determinatio seu motio divina est ipsa thomistica prædeterminatio seu prœmotio, juxta ea quæ dicta sunt (31, V et VI). Ex nativa potentialitalc voluntatis creatæ. Placet hoc ter­ tium membrum minoris nostræ argumentationis probare ar gumentatione et verbis ipsis cl. patris Liberatore Institui, philosoph. Theolog. nat. Cap. IV, Artic. II, Prop. I, n. 65 (Prima Ed. nov. formæ) : « Res creatæ, inquit, dum agunt, ipso activitatis exercitio augescunt, ac ratione aliqua saltem physice perficiuntur. Plus enim profecto est actu agere, quam nondum agere, sed sola agendi potestate gaudere. At vero nulla res sine locupletioris causæ adminiculo largiri sibi potest id, quo ditior in realitate fit. Ergo causæ creatæ, ut agant, seu ut ab agendi potentia transeant ad actum, juvari egent. IIoc vero principium, ut patens est, nonnisi Deus esse potest; siquidem tantum Deus extra agentium creatorum ambitum reperitur, ac perfectionem omnem absoluta ratione complectitur. — Nec vero quis opponat res creatas sufficienti activitate instructas esse, cujus ope actiones eliciant marte suo. Nam quod actuosæ sint, id optime probat eas in actionibus illis revera agere, at minime influxum Dei opitulantis excludit. Immo potius revera infert. Nam vis agendi, virtute tantum actionem possidet. Hæc autem virlualis possessio minor profecto est possessione actuali ; quam causæ acquirunt cum actu operantur. Quare omnis creata activitas mixtio quædam est potentiæ et actus; quatenus vi quidem constat; sed ita constat, ut ejus efficacitas exercitio actionis ulterius compleatur. At vero nihil transit de potentia in actum, nisi vi entis in actu. » — Hæc sapienter dicta sunt; sed, ni fallor, aut pro­ bant imprimis^ concursum prævium, seu præinotionem physicam, aut nihil probant. Et revera. Tota argumentatio supra dicta nititur duobus hisce prin­ cipiis quæ ejusdem argumentationis sunt prœmissæ, videli­ cet : Io nihil transit de potentia ad actum nisi per aliquod ens actu, seu, ut Liberatore loquitur, nulla res sine locuple­ tioris causæ adminiculo largiri sibi potest id, quo ditior in AST. VI. ASSERlTCn .NECESSITAS DIVINÆ PRÆMOHONIS PHYS1CÆ 515 realitale fil {et, ut addebatur in prioribus edd., et nunc reti­ netur in fine argumenti, a potentia reducitur in actum). Atqui 2°, causæ secundæ, non exclusa ipsa voluntate, sunt in potentia ad agendum, seu, ut ait ipsemet Liberatore, vir­ tute tantum actionem possident. Ergo, concluditur, causæ se­ cundæ, voluntate ipsa non excepta, reducuntur in actum, seu ad actionem, per ens in actu, seu per causam nullo modo in potentia sed in actu semper existentem, quæ non­ nisi Deus esse potest. Hæc est legitima et vera conclusio prælaudati doctissimi Auctoris. Sed inintelligibile omnino videtur quod Deus influxu suo potentialitatem causarum secundarum in actum reducat, nisi ejus influxus recipiatur immediate in ipso subjecto educendo de potentia in actum, hoc est in ipsa creaturæ potentialitate, quæ educitur seu move­ tur: si enim Deus movet proprie, id est educit potentiam seu voluntatem in actum, qui est moveri, sine manifesta contra­ dictione negari non potest quod voluntas moveatur, id est educatur in actum (31, VI). In hac autem receptione influxus, quæ est, ut sæpe diximus, fieri actu causæ secundæ ad agendum, moveri, reduci de potentia in actum, consistit formaliler essentia præmotionis (31, V. Traditur, seqq.). Abstineo, ne nimius sim, ab aliis argumentis adducendis, quæ fuse et doctissime versat noster Antonius Goudin, Metaphys. Disp. II. Qu. III, ad probandam necessitatem physicæ præmotionis. AKTICULUS SEPTIMUS (34) Solvuntur difficultates. I. Solvuntur difficultates faventes concursui exclusive simultaneo. Non omnia argumenta in medium alleram, sed principaliora seligam quæ leguntur in probatissimis auctori­ bus nostræ sententiæ contrariis, et quæ majorem præ se ferunt veritatis speciem. Objectio prima. Concursum Dei simuitaneum esse actioni creaturæ patet imprimis ex ipsa voce concurrendi; quæ con­ sortium exprimit alterius agentis, quod simul operetur. Causa enim, quæ sola aliquid gignit, in quantum id gignit, non concurrit, sed currit. fíesp. Quæstio non est de nomine sed de re : hinc etiam 516 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DB DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ÈTC. ipsi adversarii utuntur non solum vocabulo concursus sed etiam influxus. — Deinde recte influxus divinus dicitur con­ cursus ne creaturæ sub eodem influxu inertes habeantur, cum revera agant, et, si causæ liberæ sunt, revera se deter­ minent. — Denique concursum simultaneum una cum physica præmotione admittimus, ut Artic. 31, n. V {Dictum est 3°). Objectio altera. Si divinus concursus aclionem creaturæ præcederet, Deus in eam actionem non immediate influeret sed mediate. Et sane concursus ille divinus, cum actio quæ­ dam sit, aliquid in creatura produceret quo proxime termi narelur. Si igitur hoc, quod producit, distinctum esset ab actione creaturæ, ¡psique præiret ; actio creaturæ hoc sensu tantum procederet a Deo, inquantum procedit a Deo prævium illud per quod ipsa juvatur. Deus igitur non imme­ diate sed per intermedium aliquod in eam actionem in­ flueret. Resp. Distinguo antecedens : Si divinus concursus actionem, creaturæ præcederet prioritate temporis velut qualitas quæ­ dam inactiva, et non continuaretur actioni ipsius creaturæ, concursus divinus esset mediatus, concedo ; si præcedal prio­ ritate naturæ et ut causalitas seu motus se continuans actioni creaturæ, nego. Hoc secundum argumentum, si ab æquivocationibus abstrahas, nihil, ut mihi videtur, evincit. Etenim prævius influxus, quem sustinemus, non præcedit prioritate temporis actionem creaturarum, neque est qualitas qua virtus creata utatur per se et a se ad agendum, sicut e. g. doctrina ad docendum, sed est motus seu causalitas divina recepta in potentialitate creaturæ eamque reducens in actum qui est moveri, modo supra (31, V, Traditur) expli­ cato. Atqui hæc causalitas, seu motus vel influxus divinus, non est mera impressio activitatis seu motus vel impulsus in potentialilatem creaturarum, quasi scilicet potentiam creaturarum moveat et postea eam relinquat in agendo : nam sensus iste, quem arguens videtur in objectione sup­ ponere, est falsus. Etenim prævius influxus est prævius ratione polentiæ, quatenus hæc passive afficitur seu move­ tur, sed non cessat, sicut non cessat prævius motus impres­ sus securi ; sed continuatur et perdurat in operatione ipsa creaturæ : et propterea ab ipso effectus sub duplici ratione attingitur, et prouti est particularis effectus causæ secundæ agentis sub prævia motione Dei, et quatenus continet ratio- ART. VII. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 517 nem universalissimam entis, quæ nonnisi a Deo esse potest; sicut scissio ligni est a securi ut mota ab artifice, et, ut scissio artificiosa, est ab artifice elevante materialem scis­ sionem ad effectum qui non potest esse securis sed solius artificis. Et quatenus divinus influxus prævius continuat, est simultanéus actioni ipsius rei motæ ipsainque actionem ejusdem rei motæ et agentis intime penetrat; quia est im­ mediatus virtuti, quatenus prævius est, et est immediatus actioni, quatenus ipsi actioni continuatur. Objectio tertia. Concursus Dei immediatus ad hoc induci­ tur, ut servetur immediata dependentia cujuslibet entitatis a primo Ente, et cujuslibet actuationis a primo Actu. Atqui id non obtinetur nisi per concursum, qui immediate pene­ tret et undique pervadat ipsum actuale exercitium virtutis creatæ. Ergo concursus divinus concipiendus est simul omnino cum actione creaturæ, tanquam causæ sibi quidem subordinate, sed uno eodemque tempore operantis.«Omnis autem actio, inquit S. Thomas, causatur ab aliquo existente in actu: quia nihil agit nisi secundum quod est actu; omne autem ens actu reducitur in primum actum, scilicet, Deum sicut in causam, qui est per suam essentiam actus. Unde relinquitur quod Deus sit causa omnis actionis, inquantum actio est»I-II, Qu. LXXIX, Artic. II. At vero non est actio, nisi quatenus actu exercetur a causa secunda. Ergo in eam, prout actu exercetur Deus influit. — Hinc actio creaturæ sic tota fluit ab ipsa, ut tota etiam producatur a Deo. Apposite ipsemet S. Thomas, Contra Gentiles, Lib. Ill, Cap. LXX : « Non sic idem effectus causæ naturali et divinæ virtuti attribuitur, quasi partira a Deo et partira a naturali agente fiat; sed totus ab utroque secundum alium modum: sicut idem effectus totus attribuitur instrumento, et princi­ pali agenti etiam totus. » Resp. Concedo majorem et distinguo minorem: id non obti­ netur nisi per concursum, qui immediate penetret et undique pervadat ipsum actuale exercitium virtutis creata* tum in se tum in suo principio, hoc est in ipsa virtute a qua procedit, concedo -, in se solummodo acceptum, nego. Hoc argumentum non aliud revera probat, nisi quod influxus Dei debet per­ vadere ipsum actuale exercitium virtutis creatæ, quod liben­ ter concedimus et explicavimus supra cum S. Thoma in quarto modo influendi et Artic. 31, n. V; sed qua ratione virtus creata de statu potentialitatis in actuale illud exerci- 518 THEOLOGIA. LIB. IU. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD.ETC. tium procedit? In objectione non dicitur; et tamen in hoc est cardo præcipuus totius quæstionis, quæ solvi nequit nisi recurrendo ad tertium modum influendi, scilicet ad applica­ tionem virtutis creatæ ad agendum per physicam Dei præmotionem. — Intelligi insuper nullo pacto potest quod per solum concursum simultaneum sic tota actio fluat a crea­ tura ut etiam tota a Deo producatur. Concurrere enim, ut logice docuit ipse Molina, est unio causarum agentium par­ tialium non ia unitate actionis, sed in unitate effectus. Auctoritas autem prima S. Thoinæ cur in medium affera­ tur, me prorsus latet : nisi enim fallor, auctoritas illa nedum non adversatur, sed favet aperte physicæ præmotioni. Et revera in illo Articulo quærit S. Doctor: Utrum actus peccati sil a Deo; et postquam in peccato duo distinxerit, entitatem physicam, quæ est actio ut actio est, et immoralilatem, quæ estadio non simpliciter ut actio sed ut defectuosa, concludit actionem ut actionem esse a Deo ut a causa prima, actionem vero ut defectuosam esse a causa secunda defectibili, nempe a voluntate creata: procul dubio, quia motio divina modificatur( 31, V, Quo sensu) a natura voluntatis. En integra argumentatio Angelici: « Respondeo dicendum, quod actus peccati et est ens et est actus; et ex utroque habet quod sit a Deo. Omne enim ens, quocumque modo sit, opor­ tet quod derivetur aprimo ente... Omnis autem actio causa­ tur ab aliquo existente in actu: quia nihil agit nisi secundum quod est actu. Omne autem ens actu reducitur in primum actum, scilicet Deum, sicut in causam, qui est per suam es­ sentiam actus. Unde relinquitur, quod Deus sit causa omnis actionis inquantum est actio. » Quo autem pacto Deus sit causa actionis, ut ista est non solum entitassed etiam actualitas procedens a virtute causæ secundæ, si causam secun­ dam ad actionem illam non præmoveat, eam videlicet edu­ cendo de potentia in actum, sed solummodo extrinsece et per modum adminiculi(31, IV) coadjuvet, plane non video. — Sed de mente S. Thomæ plenius infra. II. Solvuntur difficultates contra præmotionem physicam. —- Objectio prima. Subordinado causarum secundarum a causa prima optime salvatur per solum concursum simulta­ neum, quo causa secunda ita indiget ut sine ipso nil pro­ fecto agere possit: nam, ut Suarez notat (Dispp. Metaphys. Disp. XXII, Sect. Ill, n. X), influxus causæprimee non pendet a causa secunda, sed quantum est ex suo genere potest esse ART. VII. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 519 sine illa, non vero econverso. Ergo prima uoslra ratio (Artic, præc., n. II) a J probandam præmotionem physicam non suadet. fíesp. Nego antecedens ; rationem autem adductam distin­ guo-, sine concursu simultaneo causa secunda nihil agere potest, impossibilitate intrinseca afficiente ipsam potentiam, nego ; impossibilitate extrínseca respiciente effectum, concedo; et nego conseq. — Ponamus duo agentia, A et B, trahentia aliquod pondus P (quibus exemplis, ut jam præmonui, utitur Molina). Si A desistat a trahendo, B impotens est, ex vi nos­ træ suppositionis, ad actionem suam: sed in B non est impotentia subjectiva ad sese reducendum in actum, nam, accedente A, se ex se in actum reducit, sed est impotentia objectiva proveniens a P, quod vires B superat. Ita, fatentibus adversariis, accidit in casu nostro. Sine Dei influxu si­ multaneo causæ secundæ sunt impotentes ad agendum : quia ratio universalissima entis superat earum vires ; ergo sunt impotentes impotentia objectiva. Accedit concursus, et ipsæ virtute propria acceptant concursum sibi oblatum atque præparatum, et eo auctæ exeunt in actum : nam si virtus earum applicatur ad agendum, jam præmotio physica pro­ batur. Ergo sine concursu simultaneo causæ secundæ sunt potentes potentia subjectiva et intrincesa ad agendum ex se. ¡latio vero subordinationis importat impotentiam subjecti­ vam et intrinsecam causarum secundarum exeundi in actum sine influxu causæ primæ. — S. Thomas in P. I, Qu. II, Artic. Ill, ponit hoc principium : In omnibus causis efficien­ tibus ordinatis primum est causa medii, et medium est causa ultimi. Quod principium hisce verbis declarat Gajetanus : < Causa media, ex eo quod causa media, necessario depen­ det a prima. Ad cujus evidentiam oportet recolere, quod de ratione causæ est efficacia; nisi enim causa aliquid efficiat, causa in actu, de qua est sermo, dici non potest. Efficacia nempe causæ in illius causalitate actuali consistit ; et propterea nisi causalitas compleatur, neque causa in actu neque efficacia seu efficientia aíiqua salvatur. Oportet ergo ad hoc quod causæ ratio salvetur, ut causalitas illius compleatur; aeper hoc quicquid repugnat complemento causali tatis alicujus causæ, repugnat causæ illi. Cum igitur causa media vere causa sit, oportet ipsam habere propriam causalitatem com­ pletam. Tunc sic : complementum causalitatiscausæ mediæ nullatenus potest esse sine dependentia a prima causa; ergo 520 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. causa media, ut est causa media, dependet a prima; ergo optime dicit Aristoteles, et habetur in littera (S. Th.), quod primum est causa medii. • (Comm. in loc. cit. S. Th., § ,-ld hoc breviter.') Objectio altera. Ideo voluntas est indeterminata, quia actio ejus debet esse in sua potestate, ut salvetur libertas. Non autem est in potestate voluntatis actio, si ad actionem præmoveatur a Deo. Ergo ex secunda nostra ratione magis ex­ cluditur quam probetur præmotio physica thomistarum. Resp. Nego absolute minorem, vel, si lubet, distinguo: ac­ tio non esset in potestate voluntatis si præmotio divina non attingeret etiam ipsam voluntatis determinationem, concedo; siattingatillam itautpræmotio detsimulvoluntati ut sedeterminet, nego. —Ut enimS. Augustin usait in Lib.ZJe correptione et gratia. Cap. XIV, n. 45, Deus magis habet in sua potestate voluntates hominum, quam ipsi suas; et ideo, sicut voluntas potest immutare actum suum in alium, ita el multo amplius Deus, ut notat S. Thomas. Qq. Dispp. De veritate. Qu. XXII, De voluntate, Artic. VIII. Ergo si voluntates creatæ se deter­ minant in agendo, ideo se determinant quia præmotione physica Deus non solum movet, sed etiam per hanc motio­ nem dat voluntati ut se determinet. Sicut enim præscienlia divina, seu divinum decretum prædeterminat et quod actus liber sit futurus et quod libere sit futurus, quia Deus utpote causa universalissima et efficicacissimautrumque velle potest (25, III et IV 30); ita et præmotione, quæ est divinæ prædeterminationis executio (31, VI), id operatur Deus, in quo actio præmovens et voluntas decernens et scientia prævidens sunt realiter idem. Qua de causa præmotio non solum non officit potestati electionis vo­ luntatis, sed ipsam causal ac radicaliter explicat, sicut dictum est (ibid.) de divina præscientia. — Audiatur Augustinus, qui cum a Pelagianis accusaretur de oppressa humana libertate per suam doctrinam de gratia per se et ab intrinseco efficaci, hæc respondet in citato libro, De cor­ reptione et gratia, Gap. VIII, n. 17: «Quid moliturus es contra verba dicentis, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua? An audebis dicere, etiam rogante Christo ne deficeret fides Petri defecturam fuisse si Petrus eam deficere voluisset, hoc est, si eam usque in finem perseverare noluisset? quasi aliud Petrus ullo modo vellet, quam pro illo Christus rogasset ut vellet. Nam quis ignorat tunc fuisse perituram fidem Petri, ART. VII. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 521 si ea, qua fidelis erat, voluntas ipsa deficeret; et permansu­ ram, si eadem voluntas maneret? Sed quiaprœparalur voli/ntasaDomino (Proverb. VIII), ideo pro illoChristi non posset esse inanis oratio. Quando rogavit ergo ne fides ejus defice­ ret, quid aliud rogavit nisi ut haberet in fide liberrimam. FORTISSIMAM, INVICTISSIMAM, PERSEVERANTISSIMAM Voluntatem? Ecce quemadmodum secundum gratiam Dei non contra eam, libertas defenditur voluntatis. Voluntas quippe humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, et, ut perseveret, delectabilem et insuperabilem fortitudi­ nem. » In præfata objectione offenditur fallacia, de qua supra (30, XI). Hoc enim modo constanter arguitur : causa extrín­ seca physice prædeterminans voluntatem, tollit a voluntate indifferentiam ad seipsam determinandam, proindeque tollit libertatem ct necessitatem inducit. Atqui thomistæ docent voluntatem creatam in omnibus suis actibus physice præmoveri, seu prædeterminari (31, VI) a causa extrínseca, nempe Deo. Thomistæ ergo tollunt a voluntate creata libertatem, et necessitatem inducunt. — Qui quidem modus ratiocinandi quantum a veritate deficiat, nemo per se non videt. Suppo­ nitur enim quod idem modus agendi conveniat Deo, qui con­ venit creaturis, et eadem sit ratio causalitatis divinæ et causalitatis creatæ. Quod est falsissimum, ut dictum est (30, X) et ab adversariis ipsis rejicitur. Atqui si diversus modus 'agendi convenit Deo et creaturis, et diversa ratio causalitatis est in uno et in aliis, nonnisi per sophisma concludi potest contra thomistes, quod causalitas divina physice præmovens seu prædeterminans (31, VI) voluntates creatas auferat ipsis mdifferentiam et libertatem, ex eo quod causalités creata, si valeret voluntates creatas physice præmovere seu prædetcrminare, ipsis auferret indifferentiam et libertatem. Et tamen id præcise fit in argumento præcitato. In majori enim ratio causalitatis accipitur ut quid univocum conveniens eodem modo creaturis el Deo, ut patet ex minori; et sic adversarii concludunt quod, juxta principia ab ipsis etiam admissa, concludere non possunt. Præ mente igitur habeantur princi­ pia admissa a sapientibus omnibus; distinguamus scilicet diversam rationem causandi convenientem Deo et creaturis, et cessabunt difficultates et calumniæ. Negavi autem, absolute loquendo, minorem : quia tum in majori turn in minori supponitur ab arguente quod esse in 522 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DK DIVINISATTR1BUTIS IN ORD. ETC. polestale voluntatis ac sese determinare, excludat dependen­ tiam a prima causa. Et sic argumentum procedit ex falsa notione præmotionis divinæ, ut dictum est, et simul ex falsa notione libertatis humanæ. Voluntas, inquit S. Thomas, dici­ tur habere dominium sui actus, non per exclusionem causæ primee (cf. Art. Seq., n. I. Nunc autem). Quam S. Doctoris doctrinam sapienter propugnat contra Scoti cavillationes nos­ ter Ferrariensis,!!!. C. G. Gap. LXXXIX, Ad omnia ista, et seq., cujus verba transcribo : « Diciturad primum (Scoti) quod ha­ bere perfecte in sua potestate effectum, dupliciter potest intelligi. — Uno modo, quia illum potest producere et non pro­ ducere, et a nulla alia causa dependentiam habet in illius effectus productione, et sic neque voluntas neque quæcumque alia causa creata habet effectum perfecte in sua potestate, quia omnis causa creata necessario dependet a prima causa, sicut in essendo, ita et in causando. — Alio modo, quia potest producere effectum et non producere, supposita prima causa a qua dependet, et a nulla causa ad producendum aut ad non producendum necessitatur ; et sic conceditur quod voluntas habet perfecte in sua potestate volitionem suam, et ad hunc sensum negatur major (objectionis Scoti) : stant enim simul quod aliqua causa secunda, secundum se et absolute, possit producere et non producere effectum, et tamen causatio alterius superioris causæ non sit in ejus potestate, quia, ut in superioribus est ostensum, stat libertas secundæ causæ cum necessitate immutabilitatis, sive cum suppositione primae causæ. — Ad probationem negatur as­ sumptum. Non enim oportet ut quod habet in potestate suum effectum, illum se solo omnino possit efficere ; sed sufficit ut se solo tanquam proximo agente possit illum efficere : nec etiam exigitur ut causatio cujuslibet concurrentis sit in ejus potestate; sed sufficit ut in ejus potestate sit causatio causæ concurrentis sui ordinis, quæ scilicet sit causa proxima. « Ad confirmationem patet per idem : quia potest aliquid determinari ab alio ad effectum, et tamen habere illud in sua potestate, secundo modo superius dicto, eo quod causa prima movet unamquamque causam secundam ad suum effectum, secundum conditionem ipsius causæ secundæ : causam enim non potentem deficere sic ad suum effectum determinat, ut ipsum necessario absolute producat; causam autem quæ deficere potest, ita determinat, ut tamen absolute deficere possit in producendo. » ART. VII. SOLVUNTUR DIFFICULTATES 523 Objectio tertia. Instabis : Posita præmolione physica in vo­ luntate, sequitur infallibiiiter et necessario actus. Necessitas autem libertati opponitur. Igitur præmotio opponitur libertati. fíesp. Infallibiiiter, concedo : necessario, subdistinguo : si actus consideretur ex parte principii et in fieri, nego; si con­ sideretur ex parte termini, seu in facto esse, concedo; et dis­ tincta minori in sensu subdistinctionis, nego conseq. et con­ sequentiam.— Cordatiores tum theologi tum philosophi jam desistunt a criminandis thomistis aliisque doctissimis viris extra nostram scholam de læsione libertatis per physicam præmotionem. (Cf. Artic, seq., n. Ill, resp. S. Th. adeamdem object.). Et revera. Voluntate certissime libere volumus; sed cum volumus, infallibiiiter et necessario volumus (nempe in sensu composito [L. 43, III] : non enim est in libertate nostra non velle et velle simul. Hoc est ex parte termini. At­ tamen ex parte principii, hoc est voluntatis, scimus quod licet nostrum velle non possit simul componi cum won velle, est tamen in nostra potestate ponere potius velle quam non velle.: quocirca in sensu diviso (L. ibid, velle et non velle in nostra potestate sunt. Porro præmotio dhina, ratione suæ uni­ versalitatis et efficacitatis, ut dictum est supra, potestatem sic conservat in voluntate, ac si voluntas concipiatur om­ nino independeos a quocumque sive influxu sive concursu : ratio est quia, ut pluries jam diximus et sæpe est dicendum, præmotio non movet ad operationem simpliciter sed ut reduplicative modificata a natura voluntatis (31, VI, Quo sensu motio moventis). Sed voluntas non potest libere agere, nisi educatur ad agendum ex sua nativa potentialitate, id est nisi præmoveatur, sicut lignum calefactum calefacit, sed non potest calefacere nisi præcalefial (ib., Traditur). Per­ fectissime ergo se movet et libere agit, quia libera natura est. Infallibiiiter autem et necessario agit, cum agit, neces­ sitate, ut dicitur, consequential seu hypothetica vel supposi­ tionis, quæ, ut omnes concedunt, non officit libertati ; sed libera tamen est a necessitate consequentis scilicet absoluta vel in sensu diviso; et ideo perfectum habet dominium agendi et non agendi, quia non agit nisi quia vult vera voluntate electiva agere. Discrimen autem inter infallibile et necessarium alibi assignavimus (25, III). Objectio quarta. Instabis iterum : Saltem fatendum est per præmotionem physicam difficilius libertatem humanam explicari quam per concursum simultancum. 524 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. OK DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. Resp. Difficilius quoad apparentiam, transeat; quoad realitatcm, ncgo. — In antecessum facilitas alicujus opinionis non infert ejus veritatem. Quid magis videbatur favere libertati quam doctrina Pelagianorum et Semi-pelagianorum? Eam tamen Ecclesia damnavit, quia limites humanæ libertatis extendebat contra jura divina. Veritas veritati non opponitur; ct ideo nunquam facilitas erroris admittenda est præ ardui­ tate veritatis. — Deinde, demus concursum simullancum acceptum per modum adminiculi (31, IV) apparenter favere libertati magis quam præmotionem physicam ; at fatendum pariter est, et revera omnes fatentur, præmotionem physi­ cam magis favere juribus divinis quam concursum simultaneum. — Quod si rem non secundum corticem spectemus sed intimius penetremus, non difficile est demonstrare per præmotionem physicam non solum jura divina, sed etiam jura ipsius libertatis humanæ melius explicari. Etenim quanto magis creatura Deo conjungitur, tanto magis perficitur, seu tanto magis divinas perfectiones participat, quas inter libertas recensetur. Deo autem maxime conjungitur creatura libera per physicam præmotionem, qua per primam et increatam libertatem a statu potentialitatis transit ad statum aclualitatis seu a libertate potentiali ad libertatem actualem. — Hæc alta videri possunt, sed vera sunt profunde consideranti naturam Dei et naturam creatæ libertatis. Objectio quinta. Si Deus præmovet voluntatem, peccati, in quod voluntas non raro incidit, auctor est habendus. Hoc autem et absurdum et sacrilegum est. Ergo præmotio non est admittenda. Resp. Imprimis hæc objectio non solum a nobis sed ab iis etiam qui concursum simultaneum exclusive defendunt solvi debet, Absurdum est enim ct sacrilegum ponere quod Deus vel præmoveat vel concurrat ad peccatum. — Kespondco secundo quod actio est a Deo, defectus autem est a causa se­ cunda. Audiatur S. Thomas, qui I-1I, Qu. LXXIX, Artic. II, immediate post verba citata n. I (in resp. ad. 3), addit ; « Peccatum nominat ens ct actionem cum quodam defectu (qui est negatio quædam, negatio scilicet debili ordinis seu debilœ perfectionis in ipsa actione) ; defectus autem ille est ex causa creata, scilicet libero arbitrio in quantum deficit ab ordine primi agentis, scilicet Dei. Unde defectus iste non reducitur in Deum, sicut in causam, sed i;i liberum arbi­ trium; sicut defectus claudicationis reducitur in tibiam AKT. VIII. DE MENTE S. THOMÆ. 525 curvam, sicut in causam, non autem in virtutem motivam, a qua tamen causatur quidquid est motionis in claudica­ tione. Et secundum hoc Deus est causa actus peccati, non lamen est causa peccati, quia non est causa hujus, quod ac­ tus sil cum defectu. » Et in responsione ad 2 : < In hominem, sicut in,causam, reducitur non solum actus sed etiam ipse defectus, quia scilicet non subditur ei cui debet subdi, licet hoc ipse non intendat principaliter (14, VI); et ideo homo est causa peccati. Sed Deus sic est causa actus, quod nullo modo est causa defectus concomitantis actum (ibid.)', et ideo non est causa peccati. » — Quod si urgeas dicendo quod aliqui actus secundum suam speciem sunt mali et peccata, et ideo si Deus est causa actus peccati, est causa etiam ipsius peccati, quod convenit actui secundum suam speciem; respondet S. Thomas (ib., ad 3) quod : < Actus et habitus non recipiunt speciem ex ipsa privatione, sed ex aliquo objecto cui conjungitur talis privatio : et sic ipse defectus, qui dicitur non esse a Deo, pertinet ad speciem actus conscqucnler, et non quasi differentia specifica. ARTICULUS OCTAVUS (35) De mente S. Thomæ. I. Mens S. Thomæ. Mens S. Thomæ in doctrina propu­ gnanda physicæ præmotionis ita aperta est, ut nihil magis. Id fassi sunt concursus simultanei parentes; Molina in Libro De concordia, Disp. XXVI, et in P. I, Qu. XIV, Art. XIII, Disp. XI ; Professores Collegii Conimbricensis S. J. II. Physic. Cap. VII, Qu. XIII, Artic. I ; Auctores Libelli De ratione stu­ diorum, compositi a Patribus S. J., Cap. De delectu opinio­ num. editi Romæ 1586, et de quo videri potest noster Gonet l-II, Disp. VI, Art. II, §. V ; Suarez, Dispp. metaphy. Disp. XXII, Sect. Il, n. LU, qui agnoscit tertium movendi modum (32,1), qui est ipsa præmotio physica, sine ullo dubio doceri in Qu. III. De potentia, Artic. VII, quamvis arbitrarie addat S. Thomam retractasse, P. I, Qu. CV, Artic. V, præmotio­ nem quam docuerat in Qu. citata De potentia. Futilissimum effugium, quod rejiciunt ipsi sui consodales Molina et Conimbricenses, quibus merito persuasum est aperte et ex­ pressius in Summa haberi doctrinam traditam in Qu De po- 526 THEOLOGIA. LID. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD- ETC. tenlia. Et procul dubio melius est aperte recedere a doctrina quæ non placet, quam eam cavillis corrumpere. Cl. pater Liberatore in prioribus Edd. loc. cit. (Cf. Artic. 33, II) sapienter fatebatur quod aliqua difficultas manet quoad tertium modum, supra relatum, quatenus nempe Deus dicitur applicare causam secundam ad agendum; sed addit : < Quoad hunc duo observamus. Primum, quod etiamsi per ipsum S. Thomas innuere voluisset præviam quamdam motio­ nem ex parte Dei, hæc tamen respectu liberæ voluntatis intelligenda esset ut mera excitatio, at nullo modo ut deter­ minatio ad agendum et non agendum. » Ratio assignata ab Auctore est, quia sub motione divina determinatio actus, ut ait S. Thomas, Qu. et art. cit. De potentia, ad 13, relinquitur in potestate rationis et voluntatis. — Hoc concedimus, sed negamus suppositum, quo hæc prima animadversio nititur : supponit enim quod hæc actus determinatio, quæ certe activa perfectio est, possit esse ex sola voluntate sine divina mo­ tione, et insuper supponit quod sub præmolione voluntas non se determinet : cum contra, nos cum S. Thoma affirma­ mus quod præmotio physica Dei utpote universalissima et efficacissima necessaria est ut voluntas de potentia educatur in actum ut se per electionem determinet : ac præterea sic determinat voluntatem ut voluntas se determinet; atque hac ratione verificatur illud principium sæpe repetitum S. Tho­ mæ, quod Deus movet unumquodque secundum naturam uniuscujusque (31, V). In altera Ed. novæ formæ cl. auctor notat quod, S. Tho­ mas in assignando tertio modo sumit applicationem pro mo­ tione; sed Deus movet voluntatem, ut universalis molor, ad universale objectum, quod est bonum, ut loquitur S. Doctor ; sed determinatio actus relinquitur in potestate rationis et vo­ luntatis, ut ipsemet addit Qq. Dispp. De potentia, Qu. IIÍ, Artic. VII. — Quod si quæras : Si Deus non determinat ad actionem quomodo dici potest applicare ? Respondetur per similitudinem venti et navis. Ventus impellit navem, ex. gr. Orientem versus ; at nullum determinat portum. Portus determinatur a gubernatore, qui clavum tenens, dirigit na­ vem huc atque illuc. — Respondeo quod S. Thomas juxta tertium modum vult quod Deus est causa cujuslibet actionis, ut movens et applicans virtutem ad agendum : ponit nempe applicationem quasi differentiam hujus tertiæ motionis a prioribus motionibus, quæ sunt exclusive per collationem et ART. VIII. DE MENTE S. THOMÆ 527 conservationem virtutis agendi. — Respondeo secundo quod hæc applicatio est motio ad exercitium, reductiva scilicet vo­ luntatis de potentia in actum (sicut homo est causa incisionis [en exercitium] cultelli ex hoc ipso quod applicat acumen cultelliad incidendum movendo ipsum). Hoc non consideratur in objectione. Molio enim ad universale bonum est motio quoad specificationem, non motio ad exercitium, de quo loquitur hic Angelicus. Et ideo objectio extra quæstionem vagatur. Deinde motio ad universale bonum, si objective consideretur, non est voluntati libera, quia in illud ferimur non libere sed naturali necessitate; subjective tamen et quoad exercitium etiam volitio ultimi finis nobis libera est (Ps. 51, VII). Videtur autem quod in objectione concedatur tacite præmotio divina respectu boni universalis : quo con­ cesso, concedendum est etiam quoad exercitium aliorum actuum voluntatis sub physica præmotione voluntatem no­ stram liberam esse. — Exemplum autem navis, venti et gu­ bernatoris non videtur mihi philosophicum. Imprimis, ut dictum est, non est quæstio de solo objectivo navis, sive illud sil Oriens sive Occidens, sed etiam de motu navis. Si ventus est causa motus navis, ventus movet et præmovet illam. Deinde non est, in casu nostro, quæstio de solo motu navis, sed etiam de determinato motu quo se movet et determinat ipse gubernator ad volendum portum unum potius quam alium, et in illuni dirigendam navem. Certe, cum gubernator non sit causa prima, sed secunda, necesse est ut Deus moveat et applicet virtutem ejus ad agendum. — De textu autem S. Thomæ, quoad objectivum, Ut universalis motor, etc. plura dicam n. Ill. Nunc autem, ut magis patescat mens Angelici Praiceptoris affero ex integro tum objectionem 13, quam sibi opponit (loc. cit.) tum responsionem quam dat,et ex quo excerpta sunt verba determinatio actus, etc. — « Objectio : Voluntas est domina sui actus ; hoc autem non esset si agere non posset, nisi Deo, in ipsa operante, cum voluntas nostra non sit domina divi­ næ operationis. Ergo Deus non operatur in voluntate nos­ tra operante. » — Habes in hac objectione ipsissimam difficultatem, quam thomistis opponunt molinistæ. Audi responsionem S. Thomæ : « Ad 13ra dicendum quod voluntas dicitur habere dominium sui actus, non per exclusionem causæ primæ, sed quia causa prima non ita agit in voluntate, ut eam de necessitate ad unum determinet, sicut determinat 5Î8 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. naturam; et ideo determinatio actus relinquitur in potestate rationis et voluntatis » (Gf. I-II, Qu, C1X, Artic. II, ad 1), Ergo S. Thomas affirmat explicite actionem Dei in volunta­ tem sicut in ceteras causas, et simul vult per actionem divi­ nam præmoventem non determinari de necessitate ad unum causas liberas, sicut de necessitate ad unum determinantur causæ necessariæ. Movet voluntatem Deus, quia « ipse in quolibet operante immediate operatur, non exclusa opera­ tione voluntatis et naturæ » (32, II) ; sed non sic movet vo­ luntatem ut eam de necessitate determinet ad unum, quia eam movet secundum ejus conditionem (I-II, Qu. X, Artic. IV). Et hoc ideo est, qui velle voluntatis provenit non ex moveri divinitus tantum, sed ex moveri modificato, id est ex moveri divinitus et modo proprio ipsius voluntatis (Cf. Cajetan. P. I, Qu. XIV, Artic. XIII; §. Nec sustinendus-, Qu. XIX, Artic. IX, § Et st quidem-, Ártic. 31, VI, Quo sensu molio divina-, inf. n. scq.). Ex eo autem quod voluntas movetur, salvatur ratio ejus dependentiæa Deo in causalitate actionis ut actio est; exeo quod actio seu velle voluntatis provenit ex modo proprio ipsius voluntatis, utitur divina motione ac habet rationem se ipsam determinandi ex propria electione, scilicet emittendi actum ex propria potestate. — Unde nihil addendum est circa aliam animadversionem ejusdem Libe­ ratore, qui ait, juxta D. Thomam, per præmotionem non ex­ cludi determinationem voluntatis ex seipsa: id enim iterum concedimus, sed per hoc non excluditur sed includitur præmotio, quam necessariam asserimus ut voluntas de nativa sua potentialitate educatur et valeat actu sese determinare, ut jam dictum est. — Latet in hac objectione falsa illa sup­ positio a nobis pluries notata (31, V, Traditur), quod scilicet actus, in quem reducitur voluntas per divinam præmolinem, sit ipsa determinatio seu operatio voluntatis. II. De natura divini influxus. Addo quæ ibidem, ad 7, habet S. Thomas de natura influxus divini in causas secundas, non exclusa operatione voluntatis : < Virtus naturalis quæ est rebus naturalibus in sua institutione collala, inest eis ut quædam forma habens esse ratum et firmum in natura. Sed id quod a Deo fit in re naturali quo actualiter agat, est ut intentio sola, habens esse quoddam incompletum, per modum quo colores sunt in aëre, et virtus artis, in instru­ mento artificis. Sicut ergo securi per artem dari potuit acumen ut esset forma in ea permanens, nón autem dari 52« ART. Vtn. DK MENTK 8. TH0ÍI.B. ci potuit quod vis artis esset in ea quasi quædam forma permanens nisi haberet intellectum ; ita rei naturali potuil conferri virtus propria ut forma in ipsa permanens, non autem vis qua agit ad esse ut instrumentum primæ causæ, nisi daretur ei quod esset universale essendi principium; nec iterum virtuti naturali conferri potuit ut moveret seipsam, nec ut conservaret se in esse. Unde sicut patet quod instrumento artificis conferri non potuit quod operaretur absque motu artis : ita rei naturali conferri non potuit quod operaretur absque operatione divina. » Hunc locum, ait Goudin, adeo expressum sensit ipse Suarez, ut vir ad elu­ denda S. Thomæ testimonia solertissimus, nullam evasionem .xcogitare valens, coactus fuerit confugere adflclitiam illam retractationem, de qua supra. Plura de mente S. Thomæ addunt nostri philosophi et theologi immo et extranei ; sed pauca quæ innuimus, et rationes quas adduximus ab ipso S. Thoma desumptæ ad probandam physicam præraolionem sufficiant. Superfluum est enim immorari in probanda re evidentissima. III. Solvitur objectio. Sanctus Thomas non aliam motio­ nem admittit quam quæ Deo convenit ut universali motori respectu universalis boni ; voluntas autem sic a Deo mota non est amplius in potentia, sed est in actu, et ideo potest sub et cum illa sola universali motione sese determinare per electionem ad hoc vel illud bonum, absque alia divina mo tione. En verba S. Doctoris, I-II. Qu. IX. Artic. VI, ad 3"" : < Deus movet voluntatem hominis, sicut universalis motor ad universale objectum voluntatis, quod est bonum. Et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle : sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum, vel apparens bonum. Sed tamen interdum specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determi­ nate volendum, quod est bonum ; sicut in his quos movet per gratiam, ut infra (Qw. CIX et CXII) dicetur. » Resp. Absolute nego motionem divinam a S. Thoma do­ ceri, quæ sit exclusive ad bonum universale, cum ipse ex­ plicite etiam ponat motionem divinam a priori distinctam, et necessariam voluntati ad hoc vel illud bonum particulare volendum, ad hanc vel illam electionem liberam voluntatis; et hoc ita evidenter, ut, si de mente ejus hac in re dubitan­ dum sit, nihil omnino certum maneat affirmandum in S. Doctoris doctrinis. Probemus assertum, quod erit ZiOLiiKA Suiuuu philosophica — T. Ii. 2A 530 TUEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DB UIVINIS ATTRIBUTIS IN OKD. ETC. amplissima coullrmatio eorum quæ in u. præc. dicta sunt. Exploratum est omnibus ad bonum in universali volunta­ tem nostram inclinari et ferri naturaliter, scilicet naturæ inclinatione, non electionis libertate : « Principium molivum voluntariorum oportet esse aliquid naturaliter volitum. Hoc autem est bonum in communi, in quod voluntas naturaliter tendit. » (I-II, Qu. X, Art. 1: similia passim). Manifestum est autem quod ex hoc capite nulla objectio moveri potest contra divinam motionem ex parte libertatis humanæ : conceditur enim quod inclinatio illa naturalis ad bonum commune non est libera, saltem objective (Ps. 50, VIII, et X), sed naturalis. Nihilominus S. Thomas totus est in asserendo voluntatem humanam et moveri a Deo et moveri per modum libertatis. Manifestum est ergo a S. Doctore affirmari duplicem motio­ nem, ad bonum scilicet in communi, quod est objectum natu ralis appetitus, et ad bonum particulare, quod est objectum electionis libertatis. Et hinc est quod objectiones ex capite libertatis humanæ solvit, quin ad inclinationem naturalem in bonum universale recurrat : tamen ad illam recurrere debebat S. Thomas, si ipse cum objiciente sentiret. Operis pretium erit transcribere hujusmodi objectiones et respon­ siones : eadem enim nobis opponunt adversarii; eadem nos respondemus objicientibus. Quærit Angelicus (I-II, Qu. X, Art. IV) : « Utrum voluntas moveatur de necessitate ab exteriori motivo, quod est Deus. > Prima objectio est : « Videtur quod voluntas ex necessitate moveatur a Deo. Omne enim agens, cui resisti non potest, ex necessitate movet; sed Deo, cum sit infînitæ virtutis resisti non potest : unde dicitur Rom. IX : Voluntati ejus quis resis­ tit? Ergo Deus ex necessitate movet voluntatem. » — Tertia objectio est : «Possibile est, quo posito, non sequitur impos­ sibile. Sequitur autem impossibile si ponatur quod voluntas non velit hoc, ad quod Deus eam movet, quia secundum hoc operatio Dei esset ineflicax. Non ergo est possibile voluntatem non velle hoc ad quod Deus eam movet. Ergo necesse est eam hoc velle. » En S. Thomæ responsiones : « Ad primum ergo dicendum quod voluntas divina nen solum se extendit ut aliquid fiat per rem quam movet, sed ut etiam eo motio flat quo congruit naturæ ipsius (rei quam movet'). Et ideo magis repugnaret divinæ motioni si voluutas ex necessitate moveretur, quod suæ naturæ non competit (moveri scilicet ART. VIH. DE MENTE S. THOMÆ - 531 competit voluntati ex necessitate ad bonum in communi, non autem ad hoc vel illud bonumin particulari, sicut objicitur), quam si moveretur libere, prout competit suæ uaturæ. — Ad tertium dicendum quod, si Deus movet voluntatem ad aliquid, impossibile est poni (in sensu composito) quod volun­ tas ad illud non moveatur (concedit ergo quod in objectione dicebatur de absoluta efficaciadivinæoperationis) ; non tamen est impossibile simpliciter (idest in sensu diviso). Unde non sequitur quod voluntas a Deo ex necessitate moveatur. » Ma­ nifestum est absurdas prorsus esse hujusmodi responsiones, si S. Thomas teneret nonnisi ad bonum commune, ad quod voluntas naturaliter movetur, voluntatem ipsam a Deo mo­ veri. Revera duas motiones ad naturaliter et ad libere volendum explicitis verbis affirmat S. Doctorin corpore ejusdem articuli. « Dicendum quod, sicut Dionysius dicit, IV, cap. De div. nom., ad providentiam divinam non pertinet naturam rerum cor­ rumpere sed servare. Unde omnia movet secundum eorum conditionem ; ita quod ex causis necessariis per motionem divinam consequuntur effectus ex necessitate ; ex causis autem contingentibus sequuntur effectus contingenter. Quia igitur voluntases! activum principium non determinatum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa; sic Deus ipsam movet (en molio per modum liberæ voluntatis, ut loquitur ipsemetS. Th. in Ep. ad Rom. IX, led. III. — Ed. P. fol. 31, col. t), quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus ejus contingens et non necessarius, nisi in his ad quæ naturaliter movetur. » — En altera motio per modum naturalis necessitatis. — Sed ex quo principio necessitatem utriusque motionis inferat Angelicus, decla­ randum est ad pleniorem dictorum confirmationem. Principium, unde in hac quæstione de divino influxu sol­ venda exorditur Angelicus, et nos post ipsum et cum ipso (31, n. V ; 34, II), est : Omne... quod quandoque est agens in acluetquandoqueinpotentia, indigetmoveriab aliquo movente (I-II-, Qu. IX, art. IV). Quo posito principio, subsumitur a S. Magistro et a suis discipulis : Manifestum est autem quod voluntas incipitvelle aliquid (scilicet actu), cum hoc prius non vellet (scilicet volebat illud non actu sed potentia). Hinc con­ cludimus cum eodem S. Magistro : Necesse est ergo quod ab n/i’7î«>ntovea/tir(voluntas)arfvo/endu»i(tô.).Movetur,inquam, quantum ad exercitium actus (quod nostri adversarii non B32 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. considerant, ut dictum cstn. præc.), ut dicitur in exordio Ar­ ticuli, quia de motione ad exercitium specialis in eodem ariiculo instituitur quæstio ; et movetura Deo, qui cum sit solus auctor nostræ voluntatis, solus ipse in eam efficienter agere potest, ut probatur Articulo VI ejusdem quæstionis (cf. P. I, Qu. CVI, Art. Il; sup. 31, VI). Ex constituto principio et illata conclusione de motione voluntatisnostræ a Deo, manifestum est quod voluntas nostra indiget moveri a Deo quoad exercitium, quoties verificatur transitus ejus de potentia in actum, seu quoties voluntas incipit velle aliquid, cum hoc prius non vellet. Incipit autem voluntas velle non solum bonum in universali, sed etiam bonum in particulari, puta, velle sanari, cum hoc prius non vellet, seu non semper actu voluit. Ergo necesse est quod inci­ piat velle non solum bonum in universali, sed etiam bonum hoc in particulari, idest velle sanari, ab aliquo movente. Hinc rectissime Cajetanus : « Nomine primi actus {voluntatis, qu i habetur quando voluntas incipit velle aliquid, cum hoc prius non vellet) non intelligitur solus ille, quem voluntas in principio operationum suarum omnium habet, sed quicumque primus absque consilio et prævio motivo ad bonum... Est tamen tale velle ipsius (voluntatis) elicitive, sicut descendere est motus gravis; et est liberum, quia potest dissentire a tali velle : Deus enim movet suaviter liberum arbitrium se­ cundum conditionem ejus. » (I-II. Qu. CXI. Art. II, § Ad hoc dicitur). Sic autem ad actum mota respectu finis, sive in communi sive in particulari, voluntas movet seipsam, in quantum per hoc quod vult finem, reducitseipsamad volendum ea, qua: sunt ad finem. Quomodo reducit seipsam ? Hoc non potest facere nisi consilio mediante (ib., Quæst. IX, Art. IV). Atqui, sicut homo est in potentia ad velle vel non velle, ita, posita etiam actuali volitione finis, habet potentiam consiliandi velnon con­ siliandi. Ergo oportebit esse aliquid, per quod reducatur in actum consilii. Et cum in hoc non sit procedere in infinitum, oportet esse aliquod principium extrinsecum superius homine, quod ipsum moveat ad consiliandum; et hoc nonesl aliud quam Deus (in Ep. ad Rom. Cap. IX. Leet. III. Ed. P. fol. 30, col. 4). — Nota principium fundamentale constanter appli­ cari, scilicet motionem divinam necessariam esse ubicumque ratio potenlialitatis verificatur in voluntate nostra. Et hinc etiam est quod, sicut voluntas reducia in actum *HT. VIH. DE MENTE S. THOMÆ, 533 volitionis finis est in potentia ad consiliandum, et ideo ad utrumque indiget divina motione; ita motione divina, amo­ tione in finem distincta (ut a S. Thoma audivimus), indiget voluntas ad actum liberi arbitrii, seu ad electionem, quæ est terminus appetitionis finis, consilii etc. : nam posito etiam ultimo judicio practico, voluntas est in potentia ad electionem (Ps. 51, V etseq.). Sicut ergo Deus movet volun­ tatem in actum finis, et in actum consilii, ita movet in ac­ tum electionis. < Deus est universale principium CUIUSLI­ BET consilii et voluntatis et actus humani, sicut supra dictum est (in corp. Artic.) : sed quod error et peccatum et defor­ mitas accidat in consilio, voluntate et actione humana, hoc provenit ex defectu hominis » (Qq. Dispp. Demalo, Qu. III, De causa peccati, Art. Ill, ad il). Per hoc autem destruitur id quod in objectione ponitur, scilicet per motionem ad bonum in universali voluntatem in actu jam esse, et ideo ex sola motione illa, ut attingente bonum illud universale, posse movere seipsam ad ulteriores actus : licet enim sit in actu sub uno respectu, est tamen in potentia sub alio, ut dictum est. — Deinde in objectione sup­ ponitur quod voluntatem movere seipsam excludat moveri ab alio : ac si diceretur « omne id cujus actio causatur ab alio, moveatur ab illo ; et sic non movetur a seipso, nec sit liberum », ut habetur in quarta objectione, quam sibi oppo­ nit S. Thomas in secundo Articulo ad 4, Qu. cit. De Malo. Sed hæc suppositio plane falsa est. En integra S. Thomæ res­ ponsio ad quartam illam objectionem : « Cum dicitur aliquid movere seipsum ponitur idem esse movens et motum ; cum autem dicitur quod aliquid movetur ab altero, ponitur aliud esse movens et aliud motum. Manifestam est autem quod cum aliquid movet alterum, non ex hoc ipso quod est mo­ vens, ponitur quod est primum movens; unde non excludi­ tur quin ab altero moveatur, et ab altero habeat similiter hoc ipsum quod movet. Similiter cum aliquid movet seip­ sum, non excluditur quin ab alio moveatur, a quo habet hoc ipsum ’quod seipsum movet. Et sic non repugnat liber­ tati quod Deus est causa actus liberi arbitrii. » — Et P. I, Qu. LXXXIII, Art. I, ad 3 : « Liberum arbitrium est causa sui motus, quia homo per liberum arbitrium seipsum movet ad agendum. Non tamen hoc est de necessitate libertatis quod sit prima causa sui id quod liberum est ; sicut nec ad hoc quod aliquid sit causa alterius requiritur quod sit prima 534 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN OHO. ETC. causa ejus. Deus igitur est prima causa movens et natu­ rales causas et voluntarias. Et sicut naturalibus causis movendo eas, non aufert quin actus earum sint naturales, ita movendo causas voluntarias, non aufert quin actiones earum'sint voluntariae; sed potius hoc in eis facit : opera­ tur enim in unoquoque secundum ejus proprietatem. » Restat ut ultimo loco interpretemur verba S. Thomæ, quæ in objectione ex Articulo VI, Qu. IX, ad 3, recitata suntMens S. Doctoris in sua responsione ex natura objectionis, qùam sibi opponit, desumenda imprimis est. In illa autem objectione sic arguitur : < Deus non est causa nisi bonorum... Si ergo a solo Deo voluntas hominis moveretur, nunquam moveretur ad malum : cum tamen voluntas sit qua pecca­ tur et recte vivitur. » Respondet S. Thomas concedendo antecedens, quod scilicet Deus non est causa mali : conce­ dendo insuper quod a Deo voluntas hominis nunquam movetur ad malum : quia Deus movet voluntatem hominis, sicut universalis motor ad universale objectum voluntatis, quod est bonum. Et sine hac universali divina motione ad universale bonum, voluntas non potest aliquid velle. Nam « hoc modo se habet finis in appetibilibus, sicut principium in intelligibilibu» > (ib. Art. III). Sicut ergo in quolibet bono particulari clauditur bonum universale, ita in qualibet volitione voluntatis clauditur volitio boni universalis, seu ultimi finis : qua exclusa, et illa esse non potest, sicut excluso assensu principiorum, est impossibilis assensus conclusionis, quæ ex principiis illis infertur. Quia igitur Deus est causa efficienter movens voluntatem ad bonum universale, sequi­ tur quod Deus sit etiam causa efficiens ex hoc capite cujus­ libet actionis voluntatis. — Et quidem si Deus ita moveret ut voluntas sub divina motione non se moveret, ipsa non­ nisi ad bonum sive in universali sive in particulari, sive ad bo­ num quod est finis, sive ad bona quæ sunt ad finem ordina­ retur. Atqui voluntas sub divina motione se movet, eliciendo ab intrinseco tum volitionem qua vult finem, tum volitionem qua vult ea quæ sunt ad finem. Ex hoc capite igitur provenit quod voluntas non semper feratur in bonum. Per hoc enim quod voluntas « vult finem, movet seipsam ad volendum ea, quæ sunt ad finem » (16. Art. 11'1). Non quasi voluntas nostra quoad appetitionem finis non moveat seipsam, etiamsi mo­ veatur a Deo, ut dictum est (nulla enim vis animæ, ut sa­ pienter notat Cajetanus, P. I, Qu. LXXXII, Art. IV, Circa ART. VIII. DK MKNTB S. THOMÆ. 535 hanc rationem, est adeo passiva quæ facta in actu non sit quodammodo activa), sed quia diversimode movet seipsam ad finem, et ad ea quæ sunt ad finem. Nam ad finem (qui est bonum in communi ac universaliter bonum et a quo voluntas objective ex necessitate movetur) voluntas se movet ut naturaliter tendens in ipsum, ac per hoc ut naturalité. determinata ad unum ; ad ea vero quæ sunt ad finem vo luntas se movet non ut naturaliter tendens in ipsa ac per hoc non ut naturaliter determinata, sed per modum liber­ tatis, idest præcedente deliberatione rationis et elective ; ac per hoc ut sese determinans libere ad velle vel non velle, quod est libertas exercitii seu contradictionis (Ps. 50, VIII, et seqq.), et ad velle hoc vel illud, quod est libertas speci­ ficationis, proveniens ex indifferentia objectiva (»&.). Per hoc autem non excluditur ab uno et altero actu voluntatis (naturali et libero) necessitas motionis divinæ, sed solum distinguitur modus ejusdem motionis : quatenus ad actum, qui est ad bonum universale, voluntas movetur a Deo per modum naturæ, ad actum vero, qui est ad bonum hoc vel illud, voluntas movetur a Deo per modum liberœ voluntatis. ut supra dictum est cum S. Thoma (Cf. Cajetan. I-II. Qu. IX. Art. IV. § Ad evidentiam). Moveri autem per modum libertatis est quatenus « post determinationem consilii, quæ est judi­ cium rationis, voluntas eligit > (I-II, Qu. XVII. Art. Ill, ad 1): judicium autem rationis potest esse vel de vere bono, vel de apparenter bono. Ergo « homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum >. Nihilominus « hanc propriam inclina­ tionem consequentem naturam vel apprehensionem parti­ cularem hujus rei habet res a Deo, sicut a causa effectiva : unde consuevit dici quod conformatur, quantum ad hoc, voluntas hominis voluntati divinæ, quia vult hoc quod Deus vult eum velle » (I-II. Qu. XIX. Art. X). Quod ita firmiter persuasum S. Doctori est, ut III. C. G. Gap. LXXX1X, opinio quorumdam qui dicebant quod Providentia non est de his quæ subsunt libero arbitrio scilicet de electionibus, sibi videatur derivasse ex hoc quod dicerent quod Deus causât in nobis velle et per(leere, in quantum dat nobis virtutem volendi, non autem sic quod faciat nos velle hoc vel illud. Dicendum est ergo quod S. Thomas ad omnem operatio­ nem voluntatis necessariam affirmat motionem divinam ; sed addit non ad omnem operationem voluntatis eumdem essi 530tiieologia. lid. hi. cap. iv. de divinis attributis in ord. etc. modum ejusdem motionis divinæ. Nam in his ad quæ voluntas naturaliter movetur, Deus movet voluntatem per modum natu­ ræ ; in his autem ad quæ voluntas indifferenter se habet, Deus ipsam movet per modum liberœvoluntalis: scilicet Deus movet voluntatem, sed sic (en modus) Deus ipsam movet, quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus ejus conlingenset non necessarius, remanet scilicet in potestate volun­ tatis, sed secundum quod voluntas est mola a Deo: non enim homo ita habet dominium sui actus, quin indigeat moveri a Deo (I-II, Qu. CIX, Art. II, ad 1 ; Art. VI, ad 2). « Sed tamen interdum specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determinate volendum, quod est bonum : sicut iu his, quos movet per gratiam, ut infra dicetur. » Hæc sunt ultima verba S. Thomæ in responsione illa, Qu. IX. Art. VI, quam expendimus. Angelicus nos remittit ad Qq. De gratia, de qua agit in eadem I-II, Qu. CIX, et seqq. — Imprimis ergo S. Thomas ponit aliquos a Deo moveri ad aliquid determi­ nate volendum, quod est bonum, puta, Deus convertit omnia adseipsum, sed homines justos convertit ad seipsum, sicut ad specialem finem, quem intendunt (Ib. Qu. CIX, Art. VI) ; et tamen illa conversio ad Deum determinate, sicut ad specia­ lem finem, fit per liberum arbitrium hominis, Deo liberum arbitrium ad se convertente (ib. ad 1). — Insuper, « con­ tingit quandoque quod Deus movet hominem ad aliquod bonum, non tamen perfectum : ct talis præparatio præcedit gratiam (habitualem seu justificantem)... Sed quandoque statim perfecte movet ipsum ad bonum, et subito gratiam homo accipit » (ib., Qu. CXII, Art. II, ad 2). Et tamen in uno et in altero casu est actus liberi arbitrii (ib.) : nam » Deus non sine nobis nos justificat : quia per motum liberi arbitrii, dum justificamur, Dei justitiæ consentimus. Ille tamen motus non est causa gratiæ, sed effectus » (ib. Qu. CXI, Art. Il, ad 2). Manifestum ergo est quod, juxta S. Thomam, voluntas et movetur a Deo ad aliquid determi­ nate volendum, et simul voluntas sub illa motione, imo vi illius motionis, illud, ad quod determinate volendum movetur, libere vult. Ratio autem hujus motionis divinæ per gratiam ad ali­ quid determinate volendum, quod est bonum, est pro S. Thoma eadem, ac illa quæ militat pro motione in ge­ nere, scilicet quod « Deus movet omnia secundum modum uniuscujusque... Unde et hominem ad justitiam movet se- ART. VIH. DE MENTE 3. THOM.E B37 eundum conditionem naturæ humanæ. Homo autem secun­ dum propriam naturam habet quod sit liberi arbitrii ; e: ideo in eo qui habet usum liberi arbitrii, non fit motio a Deo ad justitiam absque motu liberi arbitrii. Sed ita infun­ dit donum gratiæ justificantis, quod etiam simul cum ho-? movet liberum arbitrium ad donum gratiæ acoeptandum in his qui sunt hujus motionis capaces » (ib., Qu. CXIII, Art. III). Quod si quæras denique, in quo præcise stat discrimen inter hæc duo membra propositionis a S. Thoma enunciatæ : im hemo per rationem determinat se ad volendum hoc rei illud, quod est vere bonum vel apparens bonum; — 2ra tamen interdum specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determi­ nate volendum, quod est bonum ; — respondeo distinctionem patere ex illis ipsis S. Doctoris verbis : vere bonum vel apparens bonum ; et, quod est bonum, idest nunquam bonum solummodo apparens, sed vere bonum. Dictum sæpe a nobis est quod Deus movet unumquodque secundum conditionem ejus. Homo autem « est dominus suorum actuum ct volendi et non volendi propter deliberationem rationis » (I-II, Qu. CIX,'Artic. II, ad 1). Ratio autem nostra « flecti potest ad unam partem, vel aliam » (ib.), idest potest judicare, ut verum bonum, illud quod non est nisi apparenter bonum (nec Deus tenetur id impedire), et sic imperare actum voluntatis in bonum solummodo appa­ renter tale. Movens igitur Deus rationem in actum illius judicii deliberativi, et voluntatem in actum electionis secun­ dum conditionem et dispositionem actualem intellectus'et voluntatis, sicut actus judicii est objective (ex nostra suppo­ sitione) de bono apparente, ita et electio voluntatis erit de .apparenter non autem de vere bono. Sic tamen ut Deus sil causa acltis tum intellectus tum voluntatis, sed defectus causa non est Deus, sed intellectus et voluntas defectibiles, ut dictum est supra in hac ipsa responsione (Cf. §Et hinc etiam est). — At contra accidit quando Deus specialiter mdvet ali­ quos ad aliquid determinate volendum, sicut in his, quos movet per gratiam : tunc enim judicium deliberativum ra­ tionis rectum est, et consequenter actus voluntatis fertur in illud, quod est vere bonum. Ex dictis jure concludere possumus quod in principio hujus numeri affirmavimus, scilicet responsionem S. Tho­ mæ, quæ nobis objiciebatur, esse confirmationem plenis'si- 538 theologia. lib. hi. cap. iv. db divinis attributis in ord. etc. mam eorum, quæ de mente S. Doctoris in superiori numero probata sunt. IV. Objectio altera. Physicam præmotionem alienam esse a mente S. Thomæ ex eo potissimum probatur quod præmotio importat dispositionem intrinsece inhaerentem volun­ tati; quæ dispositio cum sit connexa cum operatione volun­ tatis, tollit potestatem ad oppositum, non solum in sensu composito, sed etiam in sensu diviso, et consequenter tollit libertatem. Porro S. Thomas negat, ac merito, illam disposi­ tionem, quam insuper dicit libertatis humanæ destructivam. Respondens enim objicienti quod scientia Dei ponit necessi­ tatem in futuris liberis, concedit quod objectio vera esset, si scitum importaretaliquamdispositioncmsubjectoinhærentem; sed non ita se res habet, quia importat actum sciendi (P. I. Qu. XIII. Art. XIII, ad 3). Et ita loquens de Providentia et de Prædeslinatione, docet Angelicus quod : Providentia non est in rebus provisis, sed est quædam ratio in intellectu Provi­ soris; Prædestinatio non est aliquid in praedestinatis, sed in Prædeslinante tantum (Ib. Qu. XXIII. Art. II). Et similia Qq. Dispp. De veritate. Qu. VI. De prædeslinatione. Artic. Ill, ad 8 et passim, quoties sermo est de hujusmodi quæstionibus. Resp. In quæstione de influxu Dei in actiones causarum creatarum est distinguendum et separandum illud quod est de essentia quæstionis ab eo quod est in eadem accidentale. De essentia quæstionis est, utrum influxus Dei sit motio im­ mediata, motio proprie dicta et motio efficax, id est reducens voluntatem de potentia in actum, quatenus motio; et non auferens, sed conferens voluntati ipsum modum suum, qui consistit in libertate ad utrumlibet, quatenus motio est efficacissima. Id nos asserimus, et nomine divinæ præmotionis, nonnisi illam motionem divinam efficacem intelligimus (Cf. Art. 31). Unde nostra facimus verba, quæ passim habet S. Thomas: « Deusin voluntate agitnonyier modum necessitatis, qaia voluntatem non cogit, sed movet eam non auferendo ei modum suum, qui in libertate ad utrumlibet consistit; et ideo quamvis divinæ voluntati nihil resistat, tamen voluntas en quælibetalia res excquitur divinam voluntatem secundum rwdum suum, quia et ipsum modum divina voluntas rebus d-idit, ut sic ejus voluntas impleretur. Et ideo quidam explent divinam voluntatem necessario, quidam contingenter, quamvb« illud quod Deus vult, semper fiat. > (Qq. Dispp. De veriMe. Qu. VI. D prædeslinatione. Artic. Ill, ad 3). Sumantur ART. VIH. DE MENTE 9. THOM.F 531 pro formula communi hæc S. Thomæ verba, e', habebimus re, quod sub vocabulo præmotionis designamus. Illud autem quod est accidentale in nostra quæstion^ est. utrum præmotio physica pouat in voluntate mota ali; : <■ habitum vel aliquam dispositionem aut guaZt/aiem. vel aliquid hujusmodi inhærens voluntati. De natura ejus quod in volun­ tate ponitur non disputamus; affimamus tamen per motio­ nem divinam passive acceptam aliquid poni in creaturis, quidquid sit illud quod ponitur: si enim Deus movet, volun­ tas movetur; moveri autem est aliquid. Hinc accidentale es: in nostra quæstione quid sit illud quod motio divina ponit in voluntate ; sed ad naturam motionis dicimus pertinere quod motio divina, ut motio sit, aliquid involuntate ponat: ita ut oppositum dicere sit affirmare pugnantia. Ad primam igitur auctoritatem adductam in objectione, neganda est paritas inter scitum et volitum divinum : « nam divinum scire habet necessariam habitudinem ad scita..., quia scientia habetur de rebus secundum quod sunt in sciente (P. 1, Qu. XIX, Artic. Ill, ad 6) » ; sed divinum velle non habet necessariam habitudinem ad volita : quod ideo est, quia « voluntas... comparatur ad res secundum quod sunt in seipsis » (ib.). Et hinc est quod esse scitum, ut tale, non importat aliquam dispositionem subjecto inhaerentem, quia formaliter et generatim loquendo, nihil additur realiter rei, quod sit vel non sit scita : intellectus enim dicit habitu­ dinem ad rem scitam, sine qua scientia non est ; res autem, utres, non dicit habitudinem ad intellectum scientem, quia in sua entitate non dependet a sciente, formaliter loquendo. Ex opposito dicendum est de voluntate divina in ordine ad volita, quorum causa est: ipsa enim aliquid ponit in rebus volitis. Quod probatur evidenti ratione ad Angelico in ille ipso Articulo II. Qu. XXIII. P. I, ex quo desumpta sunt verba recitata in objectione. Quaerit ibi S. Thomas, utrum prædestinatio ponat aliquid in prædcstinato. In responsione distinguit inter Providentiam (cujus prædestinatio est quædam pars) et Providentiæ executionem ; et ideo ponit duas conclusiones. Prima est: « Præ destinatio non est aliquid in prædestinatis, sed in prædestinante tantum. » Probatur: < Prædestinatio est quædampars providentiæ. Providentia autem non est in rebus provisis, sed est quædam ratio in intellectu provisoris, ut supra dictum est » (Qu. XXII. Artic. D — Altera conclusio est quod, exe- 540 THEOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. cutio prædestinationis passive accepta aliquid ponit in prae­ destinatis. Nam executio providentiæ, quægubernatio dicitur, passive quidem est in gubernatis, active autem in gubernante. Unde manifestum est quod prædestinatio est quædam ratio ordinis aliquorum in salutem æternam in mente divina existens : executio autem hujus ordinis est passive quidem in prædestinatis, active autem est in Deo. Est autem executio prædestinationis, vocatio et magnificatio secundum illud Apostoli ad Rom. VIII: Quos prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et magnificavit. — Super quæ ultima verba adnotat Cajetanus quod, < Quoniam executio prædes­ tinationis aliquo uno proprio nomine caret, idcirco in littera duobus exprimitur, dum subditur quod est vocatio et magni­ ficatio ex testimonio Apostoli » (In eumd. Artic. § In cor­ pore). — Et in I. Dist. XL, Qu. I. Artic. I, in eodem sensu resolvens eamdemquæstionem, Angelicus aitquod, si consi­ deretur prædestinatio non active, sed passive, secundum « quod ad significatum quod est in uno, sequitur aliquid esse in alio », retinendum est « quod prædestinatio ponit aliquid in prædestinato : quia ad operationem hanc Dei sequitur effectus prædestinationis inesse prædestinato, non semper quandocumque est prædestinatio, sed quandoque, et hic effectus est gratia et gloria ». Motio divina pertinet ad exeeutionem divinæ providentiæ, et ideo potest et debet considerari non solum active, secun­ dum quod est solum in Deo, sed etiam passive, qua ex parte est aliquid in creaturis. Pertinet scilicet ad illam Dei opera­ tionem, quæ, sicut ait S. Thomas, consideratur nt transiens in effectum (30, VII, seqq. ; 31, V. Antequam) et • quæproprie actio vel passio dicitur ; et tali actioni semper respondet e converso passio: unde invenitur (calefactio-actio, et) calefactiopassio, et similiter creatio-actio et cbeatio-passio » (31, loc. cit.), et si mil i ter motio-actio et motio-passio. Illa, scii icet motioactio, est in Deo movente tantum ; hæc autem, motio-passio est aliquid in rebus motis. Et quia est in rebus motis se­ cundum modum carum, ideo, ut cum S. Thoma diximus n. præced.(Per hoc autem destruitur),non solum non aufert quin actiones voluntatis motæ sint voluntariæ, sed potius hoc in ea facit. Posito quod motio divina passive accepta sit aliquid in rebus motis, quærebatur quid sit illud ? S. Thomas quærens I II, Qu. CX, Artic. II : Ulrum gratia sit qualitas, respondet ART. VIII. DE MENTE. S. TEOMÆ. 541 cum distinctione. Aut enim gratia sumitur » inquantum anima hominis movetur a Deo ad aliquid cognoscendum, vel volendum, vel agendum : et hoc modo ipse gratuitus effectus in homine non est qualitas, sed quidam motus animæ : actus enim moventis in moto est motus, ut dicitur in III, Physic. ». Et universa Schola nostra, nemine discre­ pante, repetit cum S. Doctore, physicam præmotionem, seu diviuum influxum, de quo in præsenti loquimur, non esse qualitatem inheerentem voluntati motæ, sed esse in homine quemdam motum quo movetur a Deo ad aliquid cognoscen­ dum, vel volendum, vel agendum. — Utique disceptabatur a Scholasticis utrum motus seu passio illapossitdici qualitas, non secundum rem et modum, secundum quod importat ali­ quid inhærens et fixum ex quo denominamur quales simpli­ citer (quod sensu sumitur qualitas in objectione) ; sed secun­ dum rem tantum, secundum quod intellectio, volilio, aliæque operationes vitales et immanentes, dici possunt etiam quali­ tates. Verum hæ sunt quæstiones omnino impertinentes ad præsentcm nostram disputationem. Videri potest Conrados in I-II. Qu. et Arlic. cit. § Nota quod circa, seq. Negamus igitur principium positum in objectione quod præmotio r hysic&invporletdispositionemseuqualitalem intrinsece in ■ ren­ tan voluntati. — Contra illos vero qui vitio vertunt non­ nullis ihomistis quod dixerint divinam motionem esse qualitatem, placet sequentia addere. Omnes nostri doce: t divinam motionem non esse per se in aliquo genere acci­ dentium, eo ipso quod non habet esse fixum et permanent (35, II), sed solummodo reductive, ut dicitur in scholis. Alii igitur thomistæ divinam motionem passive acceptam dicunt essemolum, reductive pertinentem ad genus passionis (L. 6, V, seq.); alii divinam motionem admittunt dici etiam posse per modum qualitatis transeuntis. Sed dissensio nullius est mo­ menti, quia est de nomine. Illi enim, qui qualitatis voca­ bulum suscipiunt, non sumunt qualitatem proprie, secundum quod est prædicamentum Aristotelicum {ib.), sed latiori significatione (0. 31, I), secundum quod ab Aristotele in V. Metaphys., et a S. Thoma {ib., Leet.XVI, etI-II. Qu. XL1X, Artic. II) sumitur ad designandum id quod est commun? omnibus generibus (Cajet. Super Prœdicamcnta. Cap. IV, § Qualitatem autem esse). Addo insuper cum S. Thoma quod, quamvis motus sit reductive actio vel passio, secundum quo ! consideratur vel in ordine ad movens, vel in ordine ad mo- 542 THEOLOGIA. LIB.III. CAP. IV. DEDIVINIS ATTRIBUTIS IN OHO. ETC. turn, lamen « si consideratur motus, ul est virtus principalis agentis communicata subjecto ut instrumento, reducitur ad id genus, in quo est virtus completa principalis agentis, quæ est qualitas, vel in qua esset (qualitas) si in genere esset : quia virtus increata non est in aliquo genere » (IV. Dist. I. Qu. I. Artic. IV, Quasi. Il, ad 1). Alterum membrum distinctionis in articulo faclæ a S. Thoma est : Aut gratia sumitur « secundum quod aliquod habituale donum a Deo animæ infunditur ». Et hoc modo, « illis, quos movet ad consequendum bonum supernaturale æternum, infundit aliquas formas, seu qualitates supernaturales, secundum quas suaviter et prompte ab ipso mo­ veantur ad bonum æternum consequendum. Et sic donum gratiæ quædam est. » De hac autem gratia habituali dicitur a S. Thoma in eadem I-II, Qu. CXI, Artic. II, quod « est duplex gratiæ effectus, sicut et cujuslibet alterius formæ : quorum primus est esse, secundus est operatio { sicut caloris operatio est facere calidum, et exterior cale­ factio. Sic igitur habitualis gratia, inquantum animam sanat, vel justificat, sive gratam Deo facit, dicitur gratia operans; inquantum vero est principium operis meritorii, quod ex libero arbitrio procedit, dicitur coopérons ». Quæ distinctio gratiæ in operantem et cooperantem datur etiam pro gratia actuali. Nullo autem pacto dici potest quod hæc dispositio inhærens intrinsece homini, seu quod hoc habituale donum sit connexum cum operatione, et deroget libero nostro arbi­ trio, tollendo potestatem ad oppositum. Hoc enim ipso quod aliquid consideratur ut habitus, seu forma non usquequaque perfecta (Cf. Qq. Dispp. De veritate. Qu. XXII. De voluntate. Artic. VIII), nullam dicit connexionem cum actu voluntatis neque insensu composito, neque in sensu diviso : qpiunatura potential per habitum non tollitur ; potenliœ autem rationalis natura est ut cogi ad unum non possit ; unde etiam si virtute perficiatur, in ipsa erit agere vel non agere(\\, Dist. XXVII, Qu. I, Art. I, ad 3). Sicut ergo negavimus principium assumptum in objectione, quod scilicet præmotio sit qualitas seu dispositio intrinsece inhærens, quia est simpliciter passio, motio-passio, et secundum conditionem voluntatis (ex quo libertas humana perfectissime existit, ut dictum est) ; ita neganda est hypothetica illatio ejusdem principii, scilicet quod si præmotio esset dispositio vel qualitas vel habitus intrinsece inhærens voluntati, esset connexa cum operatione ABT. VIII. UE MENTE S. THOMÆ. 543 voluntatis, tolleret potestatem ad oppositum tum in sensu composito tum in sensu diviso. V. Objectio tertia. Mens S. Thomæ ex Cajetano. Cardinalis Cajetanus,qui consensu omnium sapientium, inter S. Thomæ interpretes principem locum tenet, motionem divinam præviam explicitis verbis negat. « Dupliciter enim, inquit, contingit secundam causam moveri a prima: uno m ¡<> motione prœvia propriæ actioni, sicut baculus movet lapi­ dem motus a manu; alio modo motione cooperativa intrin­ sece propriæ actioni... Non enim oportet cum aliquis vult aliquid, seu cum sol illuminat, primam causam prævia mo­ tione cooperari, sed sufficit et exigitur eam intrinsece coop , rari tali electioni vel illuminationi. » (In P. I. Qu. XIX. Ar tic. VIH. § Ad primam autem rationem Scoti.) Hesp. Admitto Cajetani interpretationem, at sine ulla du­ bitatione teneo per ipsam nedum non infirmari, sed plenis­ sime confirmari doctrinam de divina motione seu præmotione. Quod meum assertum probandum suscipio. Quæstio propositan Cajetano in illo Commentario est de prima radie contingenliæ in rebus creatis. Scotus «credit... quod prima radix contingentis sit quidem conditio divinæ voluntatis : et in hoc concordat nobiscum. Sed nos dicimus quod illa con­ ditio est summa efficacia illius (scilicet divinæ voluntatis! ; ipse autem dicit quod est contingentia illius. Et quantum ad propositum spectat, nomine contingentiæ in divina volun­ tate intendit libertatem illius, ita quod imaginatur quod quia Deus libere vult et causal, ideo est contingentia in universo ; adeoque huic sententiæ inhæret, ut dicat nihil posse evenire contingenter si Deus omnipotens libere non causaret * (Ib. §. Circa istam materiam). Sententia igitur Scotistica est : Res in mundo contingenter eveniunt, quia Deus contingenter, idest voluntate sua libera eas causal.— Sententia S. Thomæ est : Res in mundo contingenter eve­ niunt, quia Deus efficaciter, idest voluntate sua libera qui­ dem sed efficaci, eas causal. — Nomine causæ efficacis intel­ ligitur illa causa a qua consequitur effectus, non tantum secundum id quod fit, sed etiam secundum modum fiendi vel essendi .'necessario scilicet si causa eum vult fieri necessario, contingenter si vult effectum contingenter fieri (S. Th., art. cit.) Statuta natura quæslionis, Cajetanus recitat duas ra lionea, quas Scotus urget pro sua sententia et contra S. 544 THEOLOGIA. LIB. Hi. CAP. IV. DB DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORD. ETC. Thomæ doctrinam, de quibus rationibus jam ¡pse Cajetanus disputaverit Qu. XIV, Art. XIII. < Prima ratio, quæ movit Scotum, est hæc. Causa movens inquantum mota, si necessario movetur, necessario movet ; sed omnis causa secunda est movens in quantum mota a prima; ergo si necessario movetur, necessario movet. Igi­ tur si prima causa non contingenter causât, nihil in uni­ verso contingenter fit ; et sic contingentia in universo est ex hoc quod Deus contingenter vult et causal. Et probatur minor : quia nulla causa secunda agit aliquid nisi in virtute primæ. « Secunda ratio est : prima causa prius naturaliter respi­ cit effectum, quam quæcumque alia causa ; ergo si necessa­ rio causât, omnis effectus in illo priori habet necessariam habitudinem ad ipsam ;ergo nullus effectus fit contingenter. — Et probatur secunda sequela : quia impossibile est quod idem effectus habeat habitudinem contingentis et necessarii respectu tam ejusdem quam diversarum causarum > (Ar­ tic. VIII, cit. ex Qu. XIX ; Art. XIII. ex Qu. XIV. § Contra secundum autem dictum, seqq.). Ad primam Scoti objectionem respondet Cajetanus, distin­ guendo majorem hoc modo : Causa movens inquantum mota motione prævia propriæ actioni (sicut baculus non se movet active, sed movet lapidem motus a manu), si necessario mo­ vetur, necessario movet, transeat; causa movens inquantum mota motione cooperativa intrinsece propriæ actioni, nego. Et contradistinguit minorem in eodem sensu : Omnis causa secunda est movens inquantum mota motione prævia pro­ priæ actioni, nego; motione cooperativa intrinsece actioni propriæ, concedo. Et sic negantur illationes. — Alia Cajetani distinctio ad majorem objectionis est : Causa movens inquan­ tum mota in sensu preeeisivo, si necessario movetur, neces­ sario movet, concedo ; inquantum mota in sensu nonprœcisivo, . sed cooperativo nego. Et contradistinguit minorem in eodem sensu : Omnis causa secunda est movens inquanlum mota præcisive,ne FINIS THEOLOGIÆ NATURALIS. INDEX COSMOLOGIA Prologus......................................................................................... LIBER PRIMUS DE MUNDO IN GENERE ..................................................................... ; 8 CAPUT PRIMUM DE MUNDO QUOAD RATIONEM SUJS EXISTENTES Prologus......................................................................................... Aut. I. De essentialibus mundi corporei characteribus. — I. Pi ænotamen. — II. Mundus est ens undequaque composi­ tum. — III. Mundus est ens absolute finitum. — IV. Mun­ dus est ens contingens. — Conclusio generalis articuli.. 8 Art. II. Utrum mundus existât a seipso.— I. Prsenotamen.— II. Mundus non existit a seipso. — III. Corollarium. — IV. Quæstio altera. — V. Materia improducta intrinsece repugnat. — VI. Alia ad hanc thesini spectantia. — VII. Solvuntur objectiones................................................. ÎÛ Art. III. De distinctione mundi a Deo. — I. Pantheismi notio genérica. — II. Pantheismus Spinoza.— Ill.Pantheismus, sive dicatur realisticus sive spinozisticus, est omnino reji­ ciendus. — IV. Solvuntur diificultates.......................... 1« 560 INDU. CAPUT SECUNDUM DE MUNDI ORIGINE Prologus......................................................................................... Art. I. De mundi origine ex fortuito atomorum concursu. — I. Materialistarum sententia. — II. Mundus oriri non po­ tuit ex fortuito atomorum concursu.. — III. Aliud argu­ mentum contra temeritatem originis mundi...................... Art. II. De emanatismo. — I. Emanatismi notio. — II. Pars historica. — 111. Mundus non potuit oriri per emanatio­ nem divinæ substantiae. — IV. Solvitur difficultas.... 22 Art. III. De mundi creatione.— I. Notio creationis. —II. Corol­ laria. — III. Notio creationis tradita a Victorio Cousin. — IV. Notio creationis tradita a Cousin admitti non debet. — V. Animadversiones professorum Vera et Ferri in notio­ nem catholicam de creatione. — VI. Critica in praecedentes animadversiones. — VII. Quæstio prima. — VIII. Creatio nullam repugnantiam involvit. — IX. Quæstio altera. — X. Mundus ortum habuit per creationem. — XI. Rationes S. Thomæ. —XII. Solvuntur difficultates..................... Art. IV. De subjecto potentiæ creativœ. — I. Quæstio prima. — II. Errores antiquorum. — III. Creatio ita est actio propria Dei, ut nulli creaturæ, sicut causæ principali, convenire possit. — IV. Quæstio altera.— V. Impossibile est quod alicui creaturæ conveniat creare sive virtute propria sive instrumentaliter, hoc est per ministerium. — VI. Doctrina ecclesiæ catholicæ quoad creationem ut propriam Dei... . V. De fine creationis. — I. Prænotamen. — II. Finis ulti­ mus creationis est ipse Deus. — III. Alia argumenta in probationem ejnsdem conclusionis. — IV. Corollaria....... H 20 24 37 39 CAPUT TERTIUM DE TEMPORE MUNDANÆ CREATIONIS Prologus.......................................................................................... 41 Art. I. De divina libertate in creatione mundi. — I. Quæstio prima. — II. Sententiæ contrariae. — III. Prænotamina ad solutionem quæstionis. — IV. Creatio est actio Deo essentialiter libera. — V. Solvuntur difficultates. — VI. Quæstio altera. — VII. Prænotamina quædam. — VIH. Deus ita libere mundum nostrum condidit, ut alium eo tum imperfectiorem tum perfectiorem libere creare potue­ rit et possit. — IX. Difficultates contra præcedentem con­ clusionem............................... 42 5¿1 INDEX. \ht. H ■ De possibilitate œternœ creationis. — I. N'atma quæstÿonis. — II. Philosophorum sententiæ. — 111. Præno­ tamina. — IV. Probabile est repugnare aliquam crea­ turam esse ab æterno. — V. Probabile est non repugnar» tljquam creaturam esse ab æterno...................................... 4: Aer. 111. De facto temporanea: creationis. —I. Quæstio. — 11. Rationalistarum sententiæ. — 111. Duplex via ad sc nem quæstionis. — IV. Mundus non est æternus, sed crea­ tus a Deo in tempore. —V. Solvuntur difficultates.. 5. LIBER SECUNDUS DE ESSENTIIS CORPORUM Piologus.......................................................................... . CAPUT PRIMUM SYSTEMATA DIVERSA CIRCA CORPORUM ESSENTIAM Prologus..................................................................... 55 Aut. 1. Prænotamina. — I. Sensus quo principium sumi: ; in præsenli quæstione. — 11. Principiorum definitio Aristotele. — 111. Conditiones quibus subjici debente .jiorum principia constitutiva. — IV. Quid de hac quæslione generatim sit sentiendum......................................... 55 Art. II. Systema atomicum. — I. Systematis atomiei exposi­ tio. — II. Systematis atomiei critica. — III. Atomismos purus non explicat principia essentialia corporum. — IV. Cartesii opinio................................................................ 57 Aut. III. Systema dynamicum. — I. Prænotamen. — II. Sys­ tematis entium simplicium expositio. — III. Critica hujus systematis. — IV. Systema entium simplicium admitti ne­ quit. — V. Teleologismus recentiorum idealistarum. — VI. Critica teleologismi. —VII. Systema atomico-dynamicum. — VIII. Critica atomisini-dynamici............... .'........... 59 Aut. IV. De atomismo chimico. — I. Systema atomico-chimi­ cum.— II. Materia imponderabilis et materia ponderabi­ lis. — III. Moleculæ integrantes, moleculæ constitutive atomi primitive — IV. Atomorum primitivarum proprieta­ tes. — V. Attractio molecularis, cohæsio et alunitas. — VI. Caloricum. — VII. Dualismus chimicns non satisfacit quæstioni circa substantialem corporum compositionem. — VIII. Critica systematis atomico-chiinici. — IX. De tri­ plici genere compositionis. —X. Atomismus cbimicus.— XI. Quæstio de corporum principiis essentialibus non physica sed metaphysica est.......................................... 63 ZwLuiA. Summa philosophica. — T II. 36 S 6'2 1K0EX. CAPUT SECUNDUiM DE SYSTEMATE SCHOLASTICO CIRCA SUBSTANTIALEM CORPORUM COMPOSITIONEM Prologus.......................................................................... 67 Art. I. Prænotiones quædam. — I. Generatio. — II. Corrup­ tio substantialis. — III. Corollarium. — IV. Subjectum et forma in composito. — V. Actio et extensio............... 68 Abt. II. Systema scholasticum. —I. Principia. — II. Scholas­ ticorum argumentatio. — III. Solvitur difficultas. — IV. De formis substantialibus juxta Gerdilium. — V. De ma­ teria prima juxta Scholasticos. — VI. Eductio formarum e potentia materiæ........................................................... 70 Art. III. De mente S. Thomæ quoad realem distinctionem in­ ter materiam primam et formam substantialem. — I. Quæstio. — II. Prænotamen. — III. S. Thomas in­ dubie docet realem distinctionem inter materiam primam et formam substantialem, quas habet ut duas partes substantiœ. — IV. Solvuntur difficultates........................ 74 Art. IV. De principio individuationis.— I. Quæstio. II. Præ­ notamen primum. — III. Prænotamen alterum.— IV. Prin­ cipium individuationis, seu unitatis pure numericæ recte statui potest materia quoad res quæ forma et materia cons­ tant ......... •....................................................................... 81 LIBER TERTIUS DE NATURÆ LEGIBUS Prologus........... . ............................................................................ 85 CAPUT PRIMUM DE NATURÆ LEGIBUS IN SE SPECTATIS Prologus.......................................................................................... 85 Art. I. Prænotiones quædam. — I. Naturæ notio. — II. Na­ turæ leges. — III. Ordo naturæ. — IV. Naturæ cursus. 85 Art. II. De existentia et natura legum mundanarum. — I. Existant leges naturæ. — II. In rebus mundanis existit ordo. — Ill. Attamen ordo rebus mundanis actualiter prælixus, non est ipsis rebus essentialis et necessarius, sed «ontingens et prorsus accidentalis................................ 87 INDEX. CAPUT SECUNDUM DE DEROGATIONE LEGIBUS MUNDANIS Prologus................................................... sï Art. I. De natura miraculi. — I. Miraculi notio etymologica. — II. Miraculi definitio. — III. Variæ denominationes miraculi. — IV. Conditiones requisitæad rationem mira­ culi. — V. Miraculum ut est præter vel contra ordinem naturæ. — VI. Miraculorum divisio, seu gradus. — VII. Alia miraculorum divisio....................................................... SS Art. II. De possibilitate miraculi. — I. Quæstionis natura. — II. Adversariorum sententiæ. — III. Miracula sunt pos­ sibilia. — IV. Sensus communis hominum et historia in ordine ad miracula. — V. Solvuntur difficultates........... 91 Art. III. Mesmerismi seu magnetismi animalis descriptio. — I. Scopus magnetismi. — II. Magnetismi notio. —III. Magnetismi species. — IV. Phænomena magnetismi. — V. Magnetismi fortuna........................................................ 95 Art. IV. Critica magnetismi. — I. Animadversio generica in nhænomenamagnetismi.—II. Theoria causarum materia­ lium. — III. Critica theoriæ causarum materialium. — IV. Theoria imaginationis. — V. Critica theoriæ imagina­ tionis. — VI. Theoria animismi. —VII. Critica animismi. — VIII. Theoria spiritista. —IX. Critica theoriæ sr tæ. — X. Theoria spiritualista. — XI. Theoria spiritui t vera est. — XII. Phænomena magnetismi eum mir=:t comparata................................................................................ 97 Art. V. De criteriis miraculorum. — I. Ra: onal s~ — II. Criteriorum partitio. — III. Criteria fact'. — Criteria ad discernendum factum miraculosum a h :naturali. — V. Criteria ad discernendum interventum ¿trinum........... 101 PSYCHOLOGIA Prologus ................................................................... 105 LIBER PRIMOS DE NATURA ANTM.E QUOAD SE SPECTAT* Prologus ............... ........................................ 10» íCi INDEX. CAPUT PRIMUM DE VITA IN GENERE Prologus....;................................................................................. 106 Art. I. De vita ejusque principio. — 1. Vita nobis manifesta­ tur ex motu, quo aliquid movet seiusum. — II. Vitæ no­ tio. Anima. — III. Notio essentialis vitæ non ab imma­ nentia actionis, sed a se movendo ab intrinseco, primo et per se est accipienda. — IV. Quæstio. — V. Vita repeti non potest a materia. — VI. latrochimismus, latromechanismus, Physicochimismus.— VII. Proprietates distinclivæ actionis’vitalis e diametro opponuntur proprietatibus actionis seu chimicæ, seu mechanicæ, seu physicochimicæ. — VIII. Physiologia demonstrat principium vitale essentialiter diversum a principiis chimicis, mechanicis, et physicochimicis. — IX. Corollarium........................ 106 Art. II. De vitæ gradibus. —I. Principium ad discernendos vitæ gradus. — II. Prænotamen. — III. Vita vegetativa. — IV. Vita sensitiva. — V. Vita spiritualis. —Vi. Prestantia vitæ spiritualis. — Vita divina. — VII. Conclusio articuli.............................................................................. 113 CAPUT SECUNDUM DE VITA SENSITIVA SEU DE ANIMA BRUTORUM ANIMANTIUM Prologus.......................................................................................... 115 Art. I. De animatione brutorum. — I. Quæstio. — 11. Bruta animantia non sunt mere automata sed animata anima sensitiva. — III. Quæstio secunda.— IV. Repugnat om­ nino vitam sensitivam in brutis a viribus corporeis esse. 116 Art. II. De natura animæ brutorum. —I. Quæstio. — II. Ani­ mæ brutorum non sunt substantiæ spirituales. — III. Corollaria. — IV. Solvitur difficultas......................... 119 Art. III. De classificalione animantium. — I. Principium divi­ sionis aristotelicæ. — 11. Classificatio Linnæi. — 111. Classilicatio Lainarckii. — IV. Cuvier. — V. Aliæ subdivisio­ nes...................................................................................... 123 CAPUT TERTIUM DE VITA RATIONALI SEU DE ANIMA HUMANA IN SE CONSIDERATA Prologus.......................................................................................... 12a INDEX. Art. I. De suhstantialilate animæ humanæ. —I. Quæstio. — II. Anima humana est substantia........................................ Art. II. De simplicitate animæ humanæ. — I. Quæstio. — II. Anima humana est substantia essentialiter simplex. — III. Anima humana caset partibus integrantibus, seu ex­ tensione. — IV. Solvuntur difficultates.............................. Art. III. De spiritualitate animæ humanæ. — I. Notio sub­ stantiæ spiritualis. — II. Quæstio. — III. Materialismos psychologicus. — IV. Animam humanam esse essentiali­ ter spiritualem substantiam apodictice demonstratur. — V. Opinio lockiana. — VI. Fundamentum opinionis lockianæ. — VII. Solvuntur difficultates................................. Art. IV. De immortalitate animæ humanæ. —I. Immortalita­ tis et mortalitatis notiones. — II. Immortale per essen­ tiam et immortale per participationem. — III. Triplex genus corruptionis. —IV. Corollarium. — V. Quæstio. — VI. Anima humana est immortalis. — VII. Anima humnna est per se et ab intrinseco immortalis. — VIII. Anima humana a Deo non annihilatur. — IX. Solvuntur difficultates.............................................................. 565 12' 127 132 137 CAPUT QUARTUM CE ORIGINE ANIMÆ HUMANÆ Prologus.......................................................................................... <18 Art. I. De generatione spontanea. —I. Generationis spontane e notio. — II. Theoria circumstantiarum.—III. Thee: a selectionis naturalis. — IV. Theoria generationis seu evo­ lutionis spontancæ quocumque modo accepta est metaphysice absurda. — V. Theoria generationis seu evolutio­ nis spontanæ est etiam physiologice absurda............. 118 Art. II. De traducianismo. I. Traducianismi notio. — II. Tra­ ducianismus corporeus. — III. Critica. — IV. Traducia­ nismus spiritualis. — V. Traducianismus spiritualis, seu generatianismus admitti nequit. — VI. Traducianismus rosminianus. — VII. Critica. — VIII. Solvuntur difficul­ tates . — IX. De termino generationis.............................. 153 Art. III. De creatianismo. I. Emanatistarum error. — II. Quæstionis natura. — III. Singulæ animæ humanæ cre­ antur immediate a Deo. — IV. Mens S. Augustini circa originem animæ humanæ. — V. Doctrina Ecclesiæ Catho­ lic® et creatianismus. — VI. Solvuntur difficultates. IG! LIBER SECUNDUS DE ANIMA HUMANA UT CORPORI UNITA Prologus ................................................................................ 169 566 INDEX CAPUT PRIMUM Tie unione animæ cum corpore Prologus............................................................................................ 169 Aut. I. De natura unionis animæ cum corpore quoad esse. — 1. Triplex genus unionis. — II. Sententia platónica. — III. Unio animæ humanæ cum corpore est personalis. — IV. Unio animæ humanæ cum corpore est etiam essentia­ lis. — V. Anima humana est forma substantialis corporis humani. — VI. Corollarium. — VII. S. Thomæ ratio de anima humana ut forma substantiali corporis. — VIII. Impossibile est aliter explicare unitatem actionis in ho­ mine quam per formam substantialem. — IX. Doctrina Catholicæ Ecclesiæ circa unionem animæ humanæ cum corpore. — X. Solvuntur difficultates.................................... 169 Art. II. De mutuo influxu inter animam et corpus. — I. Quæs­ tionis natura. — II. Platonis opinio. — III. Critica. — IV. Systema assistentiæ seu causarum occasionalium. — V. Critica. — VI. Harmonia præstabilita. — VII. Critica. — VIII. Influxus physicus quorumdam recentiorum. — IX. Critica. — X. Doctrina S. Thomæ. — XI. Explicatur præfata doctrina..................................................................... 180 CAPUT SECUNDUM DE UNITATE ANIMÆ IN HOMINE Prologus.......................................................................................... 186 Art. I. De multiplicatione animarum rationalium juxta mul­ tiplicationem individuorum. — I. Error Averroës. — II. Absurda omnino est doctrina asserens unicam animam rationalem in cunctis hominibus. — III. Responsio averroistica.............................................................................. 187 Art. II. De unitate animæ in individuo humano. — I. Quæslionis natura. — II. Tricotomía, seu tridynamismus. — III. Critica. — IV. Duodynamismus seu dicotomía seu vita­ lismos. — V. Critica." — VI. Monodynainismus, seu animismus. — VII. Corollarium. — VIII. Doctrina Ecclesiæ Catholicæ. — IX. Solvuntur difficultates. — X. De uni­ tate formæ substantialis in homine. — XI. Solvuntur difficultates......................................................................... 190 Abt. III. De tempore quo animæ humanæ creantur et corpori­ bus infunduntur. — I. Quæstionis natura. — II. Præno­ tamen primum. — HI. Prænotamen alterum. — IV. Opi­ nio platónica. — V. Critica. — VI. Opinio leibnitziana. — VII. Opinio pythagorica. — VIII. Critica. — IX. Opiniones INDEX. 567 circa tempus animationis corporis humani ab anima rationali.—X.Critica........................................................... 202 CAPUT TERTIUM DE SEDE ANIMJS Prologus.......................................................................................... CCS Art. I. Prœnolioncs quædam. — I. be duplici modo es­ sendi in aliquo. — II. Esse in aiquo per totalitatem essentiae, per totalitatem virtutis, ct per totalitatem præsentiæ. — III. Anima est tota in toto corpore per totali­ tatem suæ præsentiæ. — IV. Anima est tn qualibet corporis parte per aliquam suam virtutem, at non per totalitatem suæ virtutis.................................................... 263 Art. II. Ulrum anima sit Iota in toto corporc, tola in quadbet corporis parle. — I. Quæstionis natura. — II. Anima ■ st tota in toto corpore. — Ill. Anima est tota in qualibet parte corporis. — IV. Contrariæ sententiæ. — V. s vuntur difficultates................. 210 LIBER TERTIUS DE FACULTATIBUS SENSITIVIS AMALE Prologus............................................................................ £15 CAPUT PRIMUM DE FACULTATIBUS ANIM.E IN GENERE INSPECTIS Prologus............................................................................................ 215 Art. I. De distinctione facultatum ab essentia animæ. — I. Opiniones. — II. Admittenda est aliqua realis distinctio inter essentiam animæ et ejus facultates. — III. De na­ tura realis distinctionis inter anirr.am et ejus facultates. — IV. Solvuntur difficultates..................................................215 Art. II. De principiis specificativis potentiarum. — I. Princi­ pium specificativum. — II. Potentiæ specificantur per ordinem ad proprias actiones ad quas natura sua ordi­ nantur. — III. Corollaria. — IV. Diversitas formalis ob­ jectorum. — V. Quo sensu objecta specificant potentias. 22; Art. III. De subjecto potentiarum animæ. — I. Genera poten­ tiarum animæ. — IL Quæstio. — III. Non anima, sed animal, hoc est, organismus animatus est subjectum im­ mediatum facultatum sensitivarum. — IV. Corollarium 568 ISDtX. — V. Sola anima, independenter a corpore, est subjec­ tum immediatum facultatum intellectivarum. — VI. Qua ratione sentire et intelligere hominis sint. — VII. Radix independentiæ intellectus ab organismo........................... 224 CAPUT SECUNDUM DE SENSIBUS Prologus............................................................................................ 229 Abt. I. De sensibus externis. — I. Numerus sensuum externo­ rum. — II. Organum visus. — III. Sensus tactus. — IV. Universalitas tactus. — V. Sensationes tactus.— VI. Sen­ satio externa in respectivis organis perficitur............. 229 Am. II. De sensibus internis. — I. Existentia et natura sen­ suum internorum. — II. Ratio sensuum internorum — III. Numerus sensuum internorum. — IV. Sensus interni perfectiores sunt in homine quam in brutis. — V. Sensu interno corpus etiam nostrum animatum concomitante? et per accidens sentimus. — VI. Sensus fundamentalis. — VII. Opinio rosminiana. — VIII. Critica...................... 232 Am. III. De sensu phantasies. — I. Phantasia et phantas­ mata. — II. Phantasia in homine. — III. Genesis phan­ tasmatum.— IV. Reproductio phantasmatum. — V. De somniis............................................................................. 239 Abt. IV. De natura sensationis, deque speciebus sensibilibus. — I. Ratio articuli. — II. Sensatio passive accepta. — III. Sensatio active sumpta. — IV. Corollaria. — V. De mutatione ad sensationem requisita. —VI. Species sen­ sibiles intentionales. —VII. Corollaria............................... 242 LIBER QUARTUS DE INTELLECTO Prologus............................................................................................ 247 CAPUT PRIMUM DE FACULTATE INTELLECTIVA IN SE SPECTATA Prologus.......................................................................................... 247 Art. I. De natura intellectus humani. — I. Intellectus notio. — II. Quæstio. — III. Prænotamen primum. Diversa ge­ nera possibilitatis. — IV. Prænotamen alterum. Ratio ac­ tivitatis et passivitatis in facultatibus animæ. — V. In­ tellectus humanus est notentia essentialiter passiva. — INDEX 569 VI. Pantlicismus egoisticus Fichtii. — VII. Orillea. — VIII. Schelling. — IX. Critica............................................. 247 Atr. II. De intellectu possibili et agente. — I. Quæstio. — 11. Intellectus possibilis. — III. Intellectus agens. — IV. Judicia cartesiana contra intellectum agentem......... 254 Art. III. De variis denominationibus intellectus. — I. Fac­ tum. — II. Facultas intellectiva cognoscitiva unica est. — III. Memoria. — IV. Memoria positiva et memoria ne­ gativa. — V. Corollarium. — VI. Quæstio. — VII. Ratio superior et ratio inferior. — VIII. Intellectus speculativus et intellectus practicus. — IX. Objectio........... ............... 253 CAPUT SECUNDUM DE IDEIS Prologus ..................................... 262 Art. I. De notura idearum. — I. Prænotamen. — II. Existentia specierum intelligibilium. — III. Idea est quid acci­ dentale in mente nostra existens. — IV. Idea est quid spirituale in se sumpta. — V. Idea est essentialiter re­ præsentativa, seu essentialiter objectiva. — VI. Corolla­ rium................................................................................... 262 Art. II. Utrum ideæ sint objecta nostrarum cognitionum.— I. Quæstio. —II. Prænotamen. — III. Intrinsece repugnat ideam, seu speciem intelligibilem esse objectum nostra intellectionis direct®. — IV. Corollaria. — V. Difficul­ tates. — VI. Responsiones................................................... 265 Art. III. Utrum ideæ sint in nobis innatæ. — I. Quæstio. — II. Prænotamen piimum. — III. Prænotamenalterum. — IV. Prænotamen tertium. — V. Sententia Platonis. — VI. Critica. — VII. Sententia cartesiana. — VIH. Critica. — IX. Rosmini. — X. Critica............................. '................... 269 Art. IV. Utrum sensus sint causæ totales nostrarum idearum. — I. Sensimus antiquorum. — II. Critica. — III. Locke. — IV. Critica. — V. Condillac. — VI. Critica. — VII. Laromiguière. — VIII. Critica..................................................... 280 Art. V. De origine nostrarum idearum. — I. Conclusio gene­ ralis tertii et quarti articuli. — II. Intellectus humanus in præsenti rerum statu nullam actionem exercet sine concursu simultaneo phantasiæ, et ccnsequenier sine prævia externa sensatione. — III. Asserta dependentia inintellectus a sensibus est objectiva. — IV. Solvitur diffi­ cultas. — V. Primitiva ideæ universales formantur ex sensibilibus virtute abstractiva intellectus. — VI. Formatis autem per abstractionem a sensibilibus ideis primitivis, intellectus vi sua nativa ad alia intelligenda assurgit. — VII. Solvuntur difficultates. — VIII. De modo quo phan­ tasmata concurrunt ad nostras intellectiones.................... 285 679 INDEX. CAPUT TERTIUM DE OBJECTIS NOSTRARUM COGNITIONUM Prologus.............................................. 20i Art. I. De verbo mentali — I. Verbum orale. — II. Verbum imaginatum. — III. Verbum mentale. — IV. Verbum mentis semper formatur sive in simplici apprehensione, sive in judicio et in omni cognitione sive directa sive re­ flexa.— V. Attamen verbum mentis non est nisi in actuali intellectione. — VI. Verbum autem mentis omnino differt a specie intelhgibili. — VII. Corollaria. — VIII. Questio. — IX. Repugnat ut verbum mentale, absolute loquendo, dependeat a verbo orali....................................................... 295 Art. II. De objectivitale nostrarum cognitionum. — I. Quæs­ tio.— H. ïdealismus objectivus Kantii.— III. Critica.— IV.Conclusio. —V. Verbum mentale est id quo veluti in­ strumento objectum intelligitur.—VI. Verbum est rei manifestativum, et est, sub diversis aspectibus, id quod in­ telligitur, id quo intelligitur, id in quo res intelligitur. — VII. Difficultates.................................................................... 298 Act. III. De objecto proprio et immediato intellectus humani. — I. Natura quæstionis. — II. Objectum proprium et di­ rectum intellectus nostri, in præsenti rerum conditione, sunt essentiæ rerum sensibilium. — III. Diversi loquendi modi quibus S. Thomas utitur ad designandum objectum intellectus nostri..................................................................... 303 Act. IV. De cognitione singularium. — I. Prænotamen pri­ mum. — II. Prænotamen alterum. — III. Status quæ­ stionis.—IV.Singulare in rebus materialibus intellectus noster directe et per se non cognoscit. —V. Singulare in rebus materialibùs intellectus noster cognoscit 'indirecte et per accidens. — VI. Sententia S. Thomæ. — VII.. Opinio Cardinalis Cajetani................................................... 308 Art. V- De cognitione animæ humanæ. — I. Duplex cognitio de animahumana. — II. Quæstio. — III. Anima cognoscit naturam suam per reflexionem in proprios actus. — IV. Anima humana cognoscit seipsam non cognitione psy­ chologica sed cognitione ontologica................................ 312 Art. VI. De cognitione rerum supersensibilium. — I. Quæstio. — II. Tradilionalismus. — III. Critica. Traditionalismus admitti non potest. — IV. De extensioue et intensione nostrarum cognitionum in genere, et in specie quoad res spirituales................................................................................ 314 Art.VII. De ordine chronologico objectiva nostrarum cogni­ tionum. — I. Cousin et'Mamiani. — II. Si ordo cogni­ tionis in genere attendatur, prius a nobis cognoscitur singulare quam universale. — III. Sed cognitione intel­ lectiva prius cognoscitur a nobis universale quam singu- INDEX. 5*1 lare. — IV. Primum quod cadit in apprehensionem nostri intellectus est ens. — V. De duplici entis cognitione....... 318 LIBER QUINTUS DE FACULTATIBUS APPETIT1VIS Prologus............................................................................................321 CAPUT PRIMUM DE APPETITU SENSITIVO Prologus.......................................................................................... 321 Abt. I. De facultate appetitive in genere sumpta. — I. Notio facultatis appetitivæ. — II. Distinctio facultatis appeti­ tivæ a facultate cognoscitiva. — 111. Existentia facultatis appetitivæ. — IV. Ratio a priori facultatis appetitivæ. V. Corollaria........................................................... 321 Art. II. De natura appetitus sensitivi. — I. Notio appetitus sensitivi et intellectivi. — II. Appetitus sensitivus spe­ cifice distinguitur ab appetitu intellectivo. — IH. Solvitur diflicultas. — IV. Sensualitas..........................................323 Art. III.— De divisione appetitus sensitivi. — I. Appetitus ira­ sci bilis et concupisci bilis.—II. Appeti tus irasci bilis oritur ex concupiscibili.— III. Quæres.— IV. Passiones.— V. Passiones appetitus concupiscibilis. — VI. Passiones appetitus irascibilis. — VII. Qua ratione ira non habet passionem oppositam, sicut cetera habent................525 Art. IV. De. passionibus concupiscibilis in specie. — I. Ratio articuli. — II. Amor. — III. Odium amori contrarium est. — IV. Desiderium et fuga. — V. Gaudium. — VI. Tristitia............................................................................ 328 Art. V. De passionibus irascibilis inspecte. — I. Spes. — II. Desperatio.— III. Timor. — IV. Audacia.—V. Ira....... 337 Art. VI. De ordine quem avvetuus sensmvus in homine habet ad rationem. — I. Prænotamen. — II. Appetitus sensiti­ vus in homine rationi aliquo modo subjicitur. — III. Ap­ petitus sensitivus subjacet etiam libero imperio volun­ tatis. — IV. Natura subjectionis appetitus sensitivi ra­ tioni et voluntati in homine......................................... 312 CAPUT SECUNDUM DE APPETITU INTELLECTIVO SEU DE VOLUNTATE Prologus.......................................................................................... 345 Art. I. De voluntate el violentia. — I. Voluntas. — II. Vo- 572 INDEX. finitas et violentiacoexistere nullatenus possunt, seu in­ trinsece repugnat aliquid esse simul voluntarium et violentum. — III. Corollaria. — IV. Solvitur difficultas. — V. Voluntas pati potest violentiam quoad actus impe­ ratos............................................................ 345 AnT. II. De voluntate et necessitate. —I. Necessarium et ne­ cessitatis species. — II. Quæstio prima. —III. Voluntas humana aliquid vult necessitate absoluta. — IV. Quæstio altera. — V. De duplici voluntate juxta Scholasticos. 347 Art. III. De humana libertate. ■— I. Liberi arbitrii notio. — II. Quæstio. — III. Fatalistæ. — IV. Homo gaudet liber­ tate arbitrii. — V. De radice creatæ libertatis. — VI. Sol­ vuntur difficultates. — VII. De indifferentia requisita ad libertatem. — VIII. Species indifferenti». — IX. Quæstio prima. — X. Indifferentia objectiva essentialiter requiri­ tur ad essentiam libertatis. — XI. Indifferentia subjectiva seu formalis essentialiter requiritur ad naturam libertatis XII. —Quæstio altera. Liberalismus. —XIII. Ad rationem libertatis non requiritur indifferentia contrarietatis, sed sufficit indifferentia contradictionis. — XIV. Indifferentia moralis ad bonum et ad malum nullo modo est de na­ tura libertatis, sed est de imperfectione ipsius. — XV. Corollaria ............................................................................... 40 Art. IV. De ordine voluntatis ad intellectum. — I. Exer­ citium voluntatis præceditur ab exercitio intellectus. — II. Sed et ipse intellectus a voluntate movetur. — III. Mutua tamen dependendo, quam ad invicem dicunt intel­ lectus et voluntas, est divers» naturæ. — IV. Corolla­ rium.— V. Quæstio de natura dependenti» voluntatis ab ultimo judicio practico rationis. — VI. Prænotamina quæ4am. — VII. Quæstioms solutio.................................... 359 INDEX. 573 THEOLOGIA NATURALIS Prologus.......................................................................................... 365 LIBER PRIMUS DE EXISTENTIA DEI Prologus.......................................................................................... 367 CAPUT PRIMUM DE DEMONSTRABILITATE EXISTENTIÆ DEI Prologus........................................................................................... 367 Abt. I. De ontologismo. — I. Outologismi notio genérica- — II. Ontologismus Malebranchii. — III. Critica. — IV. Gioberti. — V. Ontologismus moderatus. — VI. Critica. — VII. De menteS. Augustini. — VIII. Demente S. Tho­ mae. — IX. Declarationes Congregationis S. Officii.......... 367 Art. II. De demonstrabilitate a priori existentiæ Dei. — I. Quæstio. — 11. Aprioristica demonstratio existentiæ Dei. — III. Prænotamen primum. — IV. Prænotamen alte­ rum. — V. Argumentum S. Anselmi. — VI. Critica. — VII. Argumenta Cartesii. — VIII. Critica. — IX. Argu­ mentum Leibnitzii. — X. Critica. — XI. Roselli........... 381 CAPUT SECUNDUM DE DEMONSTRATIONIBUS A POSTERIORI EXISTENTES DEI Prologus........................ 3SÔ Art. I. De morali demonstratione existentiæ Dei. — 1. Argu­ mentum morale. — II. Omnes homines in admittenda reali existentia Dei semper, ubique et constanter consen­ serunt et consentiunt. — III. Et præfatus consensus t.-.::s naturæ est ut non possit explicari nisi per effectum maximæ evidentiæ. — IV. Conclusio Articuli........ Art. II. De physica demonstratione existentiæ Dei. — I. Argu­ mentum physicum. — II. Existentia Dei evidenter 'de­ monstratur ex ordine rerum mundanarum. — III. Ejus 674 INDEX. dem argumenti amplior expositio. — IV. Solvuntur dif­ ficultates.....................................................................................388 Anr. 111. De demonstratione melaphysica existentiæ Dei. — I. Argumentum metaphysicum. — II. Existentia Dei evi­ denter demonstratur argumento metaphysico. — III. Sol­ vuntur difficultates........................................................... 392 Zar. IV. De demonstratione psychologica existentiæ Dei. — I. Argumentum psychologicum. — II. Prænotamen. — III. Ex anima nostra’evidenter infertur existentia summæ intelligent!®, quæ Deus est. — IV. Solvitur objectio....... 396 Art. V. De athéisme. — I. Atheismi notio et species. — II. Duplex cognitio de Deo. — III. Duplex ignorantia de exi­ stentia Dei.—IV. Quæstio prima,—V.Traditionalismes et ontologismus.— VI. Principia quædam. —VII. In ho­ mine ratione utente dari non potest invincibilis igno­ rantia existentiæ Dei. — VIII. Quæstio altera. — IX. Probabilius est atheos theoreticos revera persuasos non dari. — X. Sed et profabile etiam est non posse dari atheos theoreticos vere persuasos............................ 397 LIBER SECUNDUS DE NATURA DEI Prologus................................................................... 402 CAPUT PRIMUM DE METAPHYSICO CONSTITUTIVO DIVINÆ NATURÆ Prologus.......................................................................................... 403 Art. I. Prœnoliones quædam. — I. Substantialitas divina. — II. Conditiones requisjtæ ad constitutivum divinæ natu­ ræ. — III. De natura constitutivi divinæ essentiæ............ 403 Art. II. Quæstionis solutio. — I. Quæstionis difficultas. — II. Sententia nominalium. — III. Sententia Scoti. — IV. Tertia sententia. — V. Quarta sententia. — VI. Critica torti® et quart® sententiæ.............................................. 404 CAPUT SECUNDUM DE SIMPLICITATE DIVINÆ NATURÆ Prologus...... .................................................................................... 407 Art. I. De incorporea Dei natura. — I. Prænolamen. — II. Ma­ terialismos Davidis de Diñando. — III. Formalismus Aimarici. — IV. Pantheismus materialisticus............. 407 index. 575 Aut. II. De anthropomorphisme). — I. Varronis opinio. — II. Critica, — III. Anthropomorphismus.— IV. Anthropo­ morphism! absurditas demonstratur. — V. Modus lo­ quendi de Deo in Sacris Litteris. — VI. De personalitate Dei. — VII. Admittendus est Deus personalis.................. 411 Art. 111. De omnimoda Dei simplicitate.— I. Prænotamen. — II. Deus est substantia omnino simplex. — III. Corolla­ ria. — IV. Solvuntur difficultates...................................41C CAPUT TERTIUM DE PERFECTIONE DIVINS NATURÆ Prologus....... .................................................................................... 419 Art. I. De Dei perfectione.— I. Quæstio prima. — II. Deus est maxime perfectus. — III. Quæstio altera. — IV. In Deo sunt perfectiones omnium rerum.—V. Corollarium. 419 Art. II. De bonitate Dei. — I. Ratio hujus articuli. —II. Deus est bonus. — III. Imo Deus est maximum bonum. — IV. Corollaria. — V. Quæstio. — VI. Deus non potest velle malum culpæ, seu malum morale, neque per se, neque per accidens. — VII. Corollarium. — VIII. Deus non per se sed per accidens vult malum physicum esse in Uni­ verso.................................................................................. 421 Art. III. De infinitate divinæ naturæ. — I. Quæstio. — II. Prænotamen primum. — III. Prænotamen alterum. — IV. Essentia divina est infinita. — V. Deus est infinitus absolute, seu in omni genere possibilium perfectionum. — VI. Qua ratione Deo conveniunt perfectiones omnes...... Í2I CAPUT QUARTUM ' DE UNITATE ET VERITATE DEI Prologus.......................................................................................... 427 Art. I. De unitate divinæ naturæ. — I. Quæstio. — H. Deus nedum unus est, sed maxime unus. — III. Deus est unus unitate exclusiva, seu est essentialiter unicus Deus. — IV. Doctrina Catholic» Ecclesiæ.................................... 427 Art. II. De veritate Dei. — I. Quæstio. — II. In Deo non solum est veritas, sed ipse est summa et prima veritas. — III. Quo sensu dici potest omnia esse vera una veritate divina. — IV. Discrimen inter participationem bonitatis ct participationem veritatis in rebus creatis........................ 430 LIBER TERTIUS DE ATTRIBUTIS DEI Prologus. 433 57Î INDEX. CAPUT PRIMUM DB ATTRIBUTIS DEI ABSOLUTIS Prologus....................................... 433 Art. I. De divinis attributis generatim sumptis. — I. Quæstio prima. — II. Attributa divina neque inter se neque ab es­ sentia Dei sunt realiter distincta. — III. Quæstio altera. — IV. Divina attributa tum inter se tum ab essentia di­ vina distinguuntur distinctione rationis. — V. Quæstio tertia. — VI. Divina attributa tum inter se tum a divina essentia distinguuntur distinctione rationis raciocinalæ. — VII. Opinio scotistica....................................................... ,.. 434 Abt. II. De imintllabitilale Dei. —I. Quæstio. — II. Deus est substantialiter immutabilis. — III. Deus est essentialiter immutabilis quoad accidentia. — IV. Deus est omnino im­ mutabilis quoad actiones sive intellectus sive voluntatis. — V. Solvitur difflcultas........................................................ 436 Art. III. De æternitate Dei. — I. Quæstio. — II. Deus est essen­ tialiter ætemus æternitate absoluta. — III. Ex eo quod Deus est ætemus æternitate absoluta, non inconvenien­ ter, cum de ipso loquimur, usurpamus verba temporis tum præsentis, tum præteriti, tum futuri. — IV. Deus est immortalis. — V. Discrimen inter æternum et immortale ex Augustino.................................................................... 438 Art. IV. De immensitate Dei. — I. Immensitatis notio. — II. Discrimen inter immensitatem et ubiquitatem. — III. Deus est immensus. — IV. Deus est ubique per potentiam, per præsentiam et per essentiam. — V. Deus specialiori etiam modo est in rationali cratura. — VI. In cogitanda Dei immensitate resistendum est pliantasiæ............... 440 CAPUT SECUNDUM DE TNTELLIGENTIA DEI Prologus ........................................ 443 Art. I. De objecto primario divinæ scientia!. — I. In Deo est scientia,sed perfectissimo modo. — II. Intelligentia divina. — 111. Corollaria. — IV. Essentia divina est objectum primarium scienti» Dei............................................................443 Art. II. De ideis divinis deque objecto secundario scient iœ Dei. — I. Quæstio. — II In mente divina necesse est ut sint ideæ. — ni. Idea in Deo existens est realiter ipsa divina essentia, non quidem considerata ut est essentia, sed ut est intellecta. — IV. Pluralitas idearum in Deo. — V. Co­ rollaria. — VI. Deus cognoscit alia a se in sua essentia 577 ixnn ut in medio tn quo. — VII. Solvitur difficultas. — VIII. Undenam in Deo repetendus est diversus modus cogno­ scendi se et alia...................................................................... ■ ¡0 Art. HI. De divina prœscientia futurorum. — 1. Existens, futu­ rum, et mere possibile. — II. Futura necessaria et futura contingentia. — 111. Corollaria. — IV. 1'ut'ira absoluta et futura conditionata. — V. Corollaria. — VI. Quæstio. — Vil. Prœnotamenprimum.— VIII. Prœnotamen alterum. — IX. Deus videt omnia futura libera, sive absolute sive conditionate sumpta, scientia visionis, nempe in libero decreto suæ voluntatis : aliis verbis, ideo ab asterno co­ gnoscit hujusmodi lutura, quia ipse ab aeterno voluit et determinavit ea esse futura. — X. Solvuntur objectiones. — XI. De scientia media. — XII. Expungitur scientia me­ dia. — Xlll. Doctiina S. Thomæ.......................................... 149 Aut. IV. De concordia divinæ præscientiœ cum humana liber­ tate. — I. Quæstio. — 11. Status quæstionis. — ili. Prin­ cipia. — IV. Solutio quæstionis. — V.MensS. Augustihi. — VI Conclusio hujus et præcedentis articuli................... 468 CAPUT TERTIUM DE VOLUNTATE DEI Prologus............................................................................................ 472 Aut. I. De voluntate divina ejusque objectis. — 1. In Deo est voluntas. — II. Dei voluntas primo, per se et necessario vult essentiam suam,hocest essentiam divinam, ut summa bonitas est. — III. Dei voluntas vult etiam alia a se, attamen secundario et non necessario. — IV. Divisiones divinæ voluntatis. — V. Voluntas beneplaciti et voluntas signi. — VI. Voluntas signi quintuplex est, seu signa vo­ luntatis sunt operatio, præceptum, consilium, permissio et prohibitio. — VII. Voluntas antecedens et voluntas conse­ quens ......................... 472 Art. II. De amore Dei. —1. In Deo est amor. — II. Corolla­ rium. III. Amor Dei non irræsupponit sed causai bo­ nitatem in creaturis quas amat. — IV. Corollaria...... 47o CAPUT QUARTUM DE DIVINIS ATTRIBUTIS IN ORDINE AD ACTIONES TR ANSEÜNTES Prologus......................................................................................... 47S Aar. I. De omnipotentia Dei. — 1. Quo sensu potentia potest et debet admitti in Deo. — II. Deus est omnipotens. — III. Corollaria. —IV. Divinæ omnipotenliæ competit crea­ tio, imo et soli omnipotenti Deo convenit............................ 478 Z1GLÏÀR1. Summa philosophica. — T. II. 37 ixdxx. 578 Abt. II. De rerum creatarum conservatione. — I. Conserva­ tionis notio. — II. De duplici conservatione.'— III. Quæ­ stio. — IV.Creaturæad existendum indigent necessario po­ sitiva Dei conservatione. — V. Conservatio ita Deo com­ petit, ut repugnet alicui creature potentia sese conser­ vandi independenter a Deo. — VI. Quo sensu conservatio sit continuata creatio....................................................... 480 Art. III. De actione divina in causas secundas. — Prœnotiones. De natura actionis divinæ ad extra. — 1. Quæstio. — II. Errores cavendi in solvenda hac quæstione et principia certo retinenda. — III. Corollarium. — IV. Ratio praeno­ tionum quæ præmitluntur ad solvendam quæstionem. — V. Actio divina, qua Deus influit in causas secundas est idem realiter ac divina essentia. — VI. Corollarium pri­ mum. Actio divina in se, seu active accepta, non est actio media inter Deum et ellectum. — VII. Corollarium alterum. Actio divina est formaliter immanens. — VIII. Corollarium tertium. Efficacia actionis divinæ immanen­ tis in Deo. — IX. Actio Dei est virtualiter transiens. —■ X. Actio Dei in actiones causarum secundarum non est univoca cum actiones rerum creatarum, et a nobis potest quidem per analogias declarari, sed non propria defini­ tione definiri. — XI. Fallacia elenchi in hac quæstione. — XII. Epilogus praecedentium.................................................. 483 De actione divina in causas secundas. — Prœnotio­ nes. De natura actionis divinæ ad extra, considérala: secun­ dum relationes ad ca"sas secundas. — I. Ratio sequen­ Art. IV. tium praenotionum. — II. Tres precipuæ relationes consequentes in creaturis ex actione divina. — 111. Duæ precipua relationes agentis creati ad Deum motorem. — IV. Motio prævia et concursus simultáneos. — V. In­ fluxus prævius-simultaneus. — VI. De prædeterminatione thomistica.........................................................................490 S. Thomæ de modis quibus exerceri potest influxus in causalitalem alterius.—I. De quatuor modis Art. V. Doctrina quibus exerceri potest influxus in causalitatem alterius. — II. Conclusio S. Thomæ et corollarium. — III. Alius modus movendi voluntatem ex parte Dei. — IV. Solvitur dubium. — V. Quid in quæstione de divino influxu cer­ tissime sit retinendum...................................................... 507 Art. VI. Asseritur necessitas physicæ preemotionis. — I. Sta­ tus quæstionis. — II. Deus physice præmovel causas se­ cundas liberas ad agendum, intacta earum libertate.. 511 Art. VII. Solvuntur difficultates. — I. Solvunturdifficultates faventes concursui exclusive simultaneo. — II. Solvuntur difficultates contra præmotionem physicam................ 515 Art. VIII. De mente S. Thomæ. — I. Mens S. Thomæ. — II. De natura divini influxus. — III. Solvitur objectio. — IV. Objectio altera. — V. Objectio tertia. Mens. S. Thomæ ex Cajetano. —VI. Objectio quarta............................. 525 INDEX Art. IX. De divina providentia. — I. Providentiæ notio. — II. Quæstio. — III. In Doo est providentia rerum mundana­ rum. — IV. Solvitur difficultas. — V. Omnia divinæ pro­ videntiæ subjacent, non in universali tantum sed etiam in particulari. — VI. De providentia hei immediata.— Vil. Solvuntur difficultates............................................ iil FIXIS INDICIS 519