'Ttïprf TYPOGRAPHIE FIRMIN-DEDOT ET C1”. — Ml^XIL (EURE). SUMMA PHILOSOPHICA IN USUM SCHOLARUM AUCTORE F. THOMA MARTA ZIGLIARA onniNis pnÆ.DiCATonuM S. R. E. CARDINALI EDITIO TERTIADECIMA VOLUMEN I LOGICA ET ONTOLOGIA PARIS LIBRAIRIE DELHOMME et BRIGUET Gabriel BEAUGHESNE & Gle ÉDITEURS 83, rue de Rennes, 83 IQO2 Dépôt à LYON, 3. avenue de l'Archevêché, MARIÆ MATRI DEI PRÆFATIO l’rimæ editioni præmissa Roniæ, 1876. Post vulgatas Institutiones philosophicas Cajetani Sanseverino, Matlhæi Liberatore, Zephirini Gon­ zalez, quæ manibus omnium teruntur, inutile aut saltem inopportunum mihi videbatur librorum molem hac Summa Philosophica augere. Sed aliorum praevaluit opinio et pene impulit ut opus, quod jamdiu in scrinio reposueram, publici juris facerem. En ratio hujus Operis. — In quo sic in­ sisto vestigiis S. Thomæ, ut tamen non auctoritati affirmanti, sed exploratæ rationi cedam. Quamvis autem Angelici Doctoris doctrinis sim addictissimus, non proplerea aut nihili aut parvi facio recenliores magistros: veritatem enim, a quocumque dicatur, libenter amplector, sicut quæ mihi erronea viden- tur, aperte et sine personarum acceptione refello — Quia vero in usum Scholarum scribo, brevitati sine perspicuitatis jactura pro meis viribus consulo ; unde quaestiones inutiles sedulo devito, formam scholasticam adhibeo, et quæ mihi visa sunt minus necessaria, perutilia tamen adolescentibus et si­ lentio non premenda, in Notis refero. Hinc Summa hæc Philosophica ita triennio accommodatur ut etiam biennio commode tradi possit APPROBATIONES (Præmissæ prima! editioni. — Romæ ex typography S. C. de Propaganda Fide, 1876.) Jussu Reverendissimi P. M. Fr. Josephi Mariæ Sanvito Vicarii Generalis totius Ordinis Praedicatorum, legimus qua majori po­ tuimus sedulitate Opus inscriptum Summa Philosophica in usum Scholarum auctorb P. F. Thoma Maria Zigliara Obdinis Praedica­ torum, illudque summopere probamus non tantum quod nihil fidei ac bonis moribus adversum contineat, sed et eo potissimum nomine quod /luctor Sancti Thomæ Aquinatis docti inis innixus, cujus mentem plane est assecutus, quæstiones omnes etiam recentissimas, ut in votis erat, ordine, perspicuitate atque argumento­ rum vi exponit ac decernit. Quapropter praefatum opus edendum esse censemus. Datum Romæ in Conventu S. Mariæ supra Minervam die Festo Translationis S. Thomæ Aquinatis, 28 Januarii 1876. Fr. RAYMUNDUS BIANCHI 8. T. Magister et Procurator Generalis Ord. Præd. Fr. PAULUS CARBO Magister et Theologus Gasanatensis Ord. Præd. NOS, Fr. Josephus M. Sanvito Sacr. Theol. Professor, ac totius Ordinis Prædicatorum humilis V. Generalis et Servus, Facultatem concedimus A. !>. P. F. Thomæ M. Zigliara Ord. Nostri, S. Theol. Magistro, ,et Collegii D. Thomæ de Urbe Regenti, typis evulgandi opus, cui titulus Summa Philosophica in usum Scholaruh, etc., jam revisum et approbatum a duobus Ord. Nostri Theo­ logis. — In quorum fidem, etc. Datum Romæ in Conventu Nostro S. Mariæ supra Minervam. Die Vll Martii, sacra Doctor! Angelico S. Thornæ Aquinati. Fr. JOSEPHUS M. SANVITO V. Generalis Ordinis. Loc. t Si}. Fr. HYACINTHUS MARCHI Magister Provincialis Daciæ et Socius Registr. pag. 252. IMPRIMATUR P. Fr. ViRCENTius M. Gatti Ord. Præd. S. P. Ap. Mag. EJUSDEM AUGTOKIb Saggio sui principi dei tradizionalismo. — Vol. 4, in-8°. Osservazioni sopra alcune interpretazioni della dottrina ideo­ lógica di S. Tommaso di Aquino dei prof. G. C. Ubaghs. — Opuse. in-8°. Delia luce intellettuale e dell' Ontologismo. — Vol. 2, in-8°. De mente Concilii Viennensis in definiendo dogmate unio­ nis animæ humanæ cum corpore, etc. — Vol. 1, in-8“. Il Dimittatur e la spiegazione datane dalla S. Congregazione dell'Indice. — Opuse. in-8°. Commentaria S. Thomae in Aristotelis libros Perihermeneias et Posteriorum Analyticorum, cum synopsibus el annotationibus. — In fol. — Vol. i novæ edit. Opp. S Thomæ. Ilomæ, 1882. Propædcutica ad sacram Theologiam, in usum Scholarum, seu Tractatus de ordine supernatural!. — Vol. i. in-8°. DE PHILOSOPHIA IN GENERE I. Philosophi et philosophi® vocabula. Omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur; idque eorum nomen usque ad Pythagor® manavit ætatein : quem, ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis,Philiunthemferunt venisse, cumque cum Leonte, Principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse quædam. Cujus ingenium et eloquentiam quum admiratus esset Leon, quæsivisse ex eo, qua maxime arte confideret. At illum, artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. Hæc Tullius, Libro V. Tusculan. Dispp. Cap. III. Philosophi igilur et p/iifrwop/ii® vocabula invecta sunt aPythagora;atres antiquissima. Philosophus enim (çiX<5iXoïo) secundum significationem etymologicam, eslcultor, seu amator sapientiæ; et Philosophia (tptXoo-otpfa) est cultus, seu amor sapientiæ: revera tamen philosophus idem sonat ac sapiens; et philosophia idem ac sapientia. II. Philosophi® notio. Philosophia seu sapientia definitur ab ipso Tullio ibid. : Divinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque cujusque rei cognitio. Et lib. II. de Officiis, Cap. II. Rerum divinarum et humanarum, causarumque, quibus hæ res continentur, scientia. In qua tulliana definitione supervacua Sencc® videtur illa adjectio, causarumque quibus hæ res continentur, quia, ut ipse ait, Ep. LXXXIX. (Opp. Tom. II, pag. 314, seq. — Patavii, 1713), causse divinorum humanorumque partes divinorum sunt. Sed contra : nam esto causas divinorum partes divinorum esse,nihilominusrle prato virenti dicilur, præsertim in pó’esi. VIII. Nota II. Ideæ æquivoeæ non dantur. Consulto ideas universales in analogas et univocas distribui, nulla facta mentione de æquivocis. /Equivocado enim proprie non est in ideis sed in vocabulis, celerisque sensibilibus signis, quibus mentales ideas forinsecus manifestamus, repgritur. Halio est quia idea rem unicam refert, cujus ipsa est menta­ lis aut repræsentatio aut expressio; unde ita est idea unius rei, ut non possit esse alterius. Quocirca de æquivocis signis erit sermo in tractatu de vocabulis. ARTICULUS QUARTUS W De ideis transcendenlalibus ac de divisione universalis univoci. I. Ratio articuli. Ideas universales distribuimus in analo­ gas et univocas, inter analogas autem transcendentales ideæ 20 DIALECT. LtB. t. CAP. 1 DE MENTIS ACTlBOS RESPECTU IDEARUM, recensentur; et idea univoca in varias distribuitur species. Harum igitur idearum breviter, et dilucide, quantum potero, explicabo naturam, quam si quis ignoraverit, jejunus omnino in quæstionibus philosophicis erit. II. Notio transcendentalium. Transcendentalis idem no­ mine, ut vocabulum ipsum indicat, significatur id quod transcendit, seu est supra species et genera rerum. — Datione autem communitatis, per transcendentale cum philosophis inlelligimus, id quod omnibus ac singulis rebus, quæ sunt aut possunt esse, aliqua saltem ratione convenit : ac proinde maxi­ mam extensionem habet(3, II).— Quinque Iranscendentalia numerantur, ens vel res, verum, bonum, aliquid et unum : hæc omnia nullum entis genus peculiariter designant, sed tamen in quolibet rerum genere inveniuntur, quia nihil est aut concipi positive potest quod ens non sit, et, consequenter, quod non sit verum, bonum, unum, aliquid. Proinde dicuntur transcen­ dentia et indeterminata, quia nullo rerum genere determinato continentur, et quam maxime ab universalibus proprie dictis differunt : nam universalia determinatum genus, vel deter­ minatam speciem quibusdam subjectis propriam, ceterisque non communem designant, ut substantia, vivens, animal, homo, et alia; quæ ideo a scholasticis categórica dicebantur. III. Divisiones universalium. Universalia vero, quæ univoce (et hoc nota) inferioribus tribuuntur, quinque a philosophis passim enumerantur, nempe genus, species, differentia, pro­ prium et accidens, lloruni omnium definitiones traditas a Scholasticis dabimus et explicabimus. Genos est unum aptum inesse pluribus, specie differentibus, et prædicari de illis in quid incomplete. Dicitur unum aptum inesse pluribus, quiajemis (sicut et quatuor alia) est universale, cujus proprium est ad plura ordinem importare, ut ex dictis manifestum est. Additur pluribus specie differentibus, quia genus præcise designat illud unum, in quo res, specifica natura dis.incito, conveniunt; ut animal est genus ad homines et ad bruta. Denique dicitur prædicari seu tribui illis speciebus differentibus in quid, nempe ut aliquid ad essentiam consti­ tuendam pertinens (sicut animal dictum de homine et de bruto); sed additur incomplete, quia revera genus totam natu­ ram illorum de quibus prædicalur non explicat; sicut animal non dicit neque totam naturam bruti, neque totam naturam hominis, cui præter animalitatem convenit etiam rationalitas, qua a brutis essentialiter distinguitur. AST. IV. DE IDEIS TRANSCËNDENTALIBUS, ETC. 21 SPKCiEsesí unum aptum inessepluribus, numero differentibus, et prædicari de illis in quid complete. Ponitur quod species tribuitur pluribus non quidem specie, ut genus, sed numero solum differentibus ; ut homo dicitur de individuis humanis, quæ non specie, sicut brutum et homo, sed numero ad invi­ cem solummodo differunt. Additur quod species prædicatur de inferioribus in quid, hoc est, essentialiter ; et insuper com­ plete, quia species revera explicat essentiam et completam essentiam rei ; sicut animal rationale dicit essentiam et com­ pletam essentiam hominis. Differentia est unum aptum inesse pluribus et prædicari de illis in quale quid ; in quale, hoc est adjectivo modo, ut ratio­ nale ; in quid, quia differentia designat illud essentiale per quod species, quæ in genere conveniunt, inter se essentialiter discriminantur. Ita, homo et bruta conveniunt in genere ani­ mali, cui si addas rationale, habes hominem, specie distinc­ tum a bruto. Proprium, quod etiam proprietas et attributum passim audit, est unum aptum inesse pluribus et prædicari de illis in quale necessario. In quale, quia adjectivo modo exprimitur, ut cuín dicitur quod homo est capax sciendi ; necessario, quia licet non constituat rei essentiam, sicut genus, species et differentia, tamen cum essentia ipsa ita connectitur, ut omni habenti talem essentiam, et soli habenti talem essentiam, et semper habenti talem essentiam necessario tribuatur ; sicut capacitas sciendi in homine. Accidens est unum aptum inesse pluribus et prædicari de illis in quale contingenter ; in quale, quia modo adjectivo expri­ mitur, ut doctus; contingenter, quia non comitatur necessario rei naturam, sed intelligitur ipsi naturæ jam constitutæ con­ tingere, accidere, quasi ab extrínseco : unde sicut inest naturæ, ita et abesse potest, salva ipsa rei natura. Hinc homo potest amittere doctrinam, quin propriam naturam amittat. IV. Corollaria. Satis liquet ex notionibus traditis : 1°, ge­ nus esse quid determinabile ; — 2°, differentiam esse quid de­ terminans genus ad esse speciei-,—3°, ac proinde differentiam intelligi ut extra essentiam generis : secus differentia non determinaret genus, et posito genere poneretur differentia ; quod est absurdum ; 4°, speciem intelligi ut quoddaiu perfec­ tum. V. Nota I. Prædicabilia. Quinque universalia enumerata frc7díca6ílúabanliquisdicebaiitur(xarqyopoú|itva),quiapr¿u 22 DIALECT. LIB. 1. CAP. t. DE MENTIS ACTIBUS RESPECTU IDEARUM, dicantur, scu enuntiantur, seu dicuntur de pluribus, vel plu­ ribus tribuuntur, ut explicatum est. Quod vero quinarius iste numerus divisionem completam universalium univocorum complectatur probat Goudin, in. Logica majori, P. I. Qu. 1. Artic. IV. brevi hoc ratiocinio /«Universale est unum aptum ¡nesse multis; sed quinque modis unum potest esse in multis ; ergo quinque sunt species universalium. Probatur minor. Quod est in mullis, vel in illis est ut quid essentiale, vel ut quid essentiæ adjunctum. Si sit ut quid essentiale, tribus modis in eis esse potest : Io, ut tota eorum essentia, et sic est species ; ut homo respectu Petri et Joannis ;2°, ut pars essen­ tiæ, qua res convenit cum aliis,et sic est genus; ut animal respectu hominis et equi ; 3°, ut pars essentiæ, qua ab aliis speciebus discernitur, et sic est differentia; ut rationale res­ pectu hominis. Si vero sit adjunctum essentiæ ; vel ei ad­ jungitur necessario, et sic est proprium, ut calor respectu ignis ; vel ei contingenter inest, ut morbus aut sanitas ho­ mini, et sic est accidens. Ergo quinque modis unum mullis inesse potest, ut genus, ut species, etc.l Hæc Goudin, qui quæstione secunda Operis citati fuse ac solide de quinque hisce universalibus disserit. VI. Nota II. Quo sensu genus dicatur pars speciei. Diximus genus concipi a nobis ut partem essentiæ specific» ; sed cavendum est ab æquivocationibus. Pars enim, si revera pars proprie sit, non potest affirmari secundum identitatem de toto; unde et absurdum et ridiculum simul esset dicere : corpus humanum est brachium. At genus tamen affirmatur vere de specie, ut cum dicitur : homo est animal. Non ergo genus mera pars speciei est dicendum. Propterea igitur ge­ nus affirmatur secundum identitatem de specie, quia genus dicit indeterminate quod determinate dicitur a specie ipsa. .Audiatur Angelicus, qui, in Opusculo, De ente et essentia, Gap. III. (in princip.), rem hanc scientiis pernecessariam egre­ gie illustrat : <• Patet ergo, sic ille, quod essentia hominis (species) et Socratis (individua persona) non differunt nisi se­ cundum signatum (determinatum) et non signatum (indeter­ minatum). Unde Commentalordicitsuper VIII..Uetap/iysicorum, quod Socrates non aliud est quam animalitas et rationalitas, quae sunt quidditas (essentia) ejus. Sicut etiam essentia ge­ neris et essentia speciei secundum signatum et non signatum differunt, quamvis alius modus designationis sit ulrobique : quia designatio individui respectu speciei est per materiam AUT. 23 V. DE COORDINATIONE UNIVERSALIUM. determinatam dimensionibus; designatio autem speciei res­ pectu generis est per differentiam constitutivam, quæ ex for­ ma rei sequitur. Hæc autem determinatio, vel designatio, quæ est in specie respectu generis, non est per aliquid in es­ sentia speciei existons, quod nullo modo in essentia generis sit ; iinmo quidquid est in specie est etiam in genere ut non determinatum. Si enim animal non esset totum quod est homo, sed pars ejus, non prædicaretur de eo, cum nulla pars integralis prædicetur desuo toto. » Prosequiturihidemsanc­ tus Doctor in declaratione hujus doctrinæ ; sed a longioribus citationibus abstineo, ne tironum mentes plus æquo onerare videar. ARTICULUS QUINTUS (5) De coordinatione universalium. I. Ratio articuli. In consuetudine hominum est de diver­ sis generibus et speciebus rerum loqui, sicut de generibus animantium, de speciebus piscium, et similium. Quocirca interest plurimum ut multitudo generum ac specierum ad unitatem quamdam reducatur, ne mens debita claritate in suis cognitionibus careal. En ratio tum præsentis cum se­ quentis articuli. II. Generum coordinatio. Igitur genus dividitur in supre­ mum, infimum et subalternum, seu intermedium. Genus supre­ mum illud est quod supra se non habet alia genera, sed im­ mediate ponitur sub transcendentalibus ideis (4, II). Unde ipsum nulla ratione potest esse species. Ita substantia est genus supremum, quia nihil ipsa, nisi ens aliaque transcen­ dentia, universalius invenire licet. Genus infimum illud dicitur quod sub se non alia genera continet sed solummodo species. Hinc animal est genus infimum, quia ad inferiora descendendo invenies homines et belluas, scilicet species ipsius generis animalis: quod relate ad easdem species dicitur genus proxi­ mum. — Denique, genus subalternum illud vocatur quod tam supra se, quam sub se aliud vel alia genera habet ; cujusmodi est vivens, cujus genus superius est substantia, et genus inferius est animal. III. Coordinatio specierum. Sicut genera, ita et species ZiotuKA. Summa philtHODhica. — T. I, 3 24 DIALECT. Lin. I. CAP. I. DE MENTIS ACTIBUS ULSPECTU IDEAIU’M. dividuntur in supremas, inlimas et subalternas. — Nempe, species suprema illa est, quæ non alias species, sed genus supremum immediate supra se habet, ut corpus, quod supra se habet substantiam, quæ est genus supremum. — Species infima illa est, quæ sub se neque genera neque species habei, sed tantummodo individua: ita sub homine nonnisi individua humana sunt, Petrus, Paulus, etc. ; homo igitur est species infima. Unde species inlima nullo modo potest esse genus ; et propterea a Scholasticis dicebatur species specialissima. — Denique, species subalterna tam supra se quam sub se alias species admittit ; ut animal, quod respectu viventis est spe­ cies, habet sub se species infimas, nempe homines et bruta ; et vivens, quod est genus respectu animalis, est species res­ pectu corporis et substantise. Unde animal stat inter duas spe­ cies, quales sunt homo et vivens. Ex quibus manifestum est species subalternas ita esse species, ut sub alio respectu sint etiam genera, ut patet ex adductis exemplis. IV. Differentiarum coordinatio. Eodem modo quo coordinantur genera et species, coordinantur differentiæ: differen­ tiarum videlicet alia est suprema, alia infima, alia subalterna. — Differentia suprema est illa, quæ dividit supremum genus in suas primas species ; tales sunt incorporeum et corporeum, unde substantia (genus supremum) dividitur in corpoream et in incorpoream : quæ habentur sicut primæ specificationes substantiæ. — Differentia inorna illa dicitur, qua genus infi­ mum, ut animal, trahitur ad speciem infimam; ut per ratio­ nalitatem, animal (genus infimum) fit homo, qui est species infima. — Denique differentia subalterna est illa, qua genera subalterna determinantur ad subalternas species. Ita uitiens est differentia subalterna determinans, e. g., corpus, quod genus est subalternum. V. Formulæ loquendi in Scholis. Haud raro accidit ut dicamus res differre vel toto genere, vel specie, vel numero. — Toto genere differunt quæ sub eodem genere proximo non continentur, ut Petrus vel homo et arbor. Genus vero proximum respectu alicujus rei dicitur illud quod immediate habetur, si præcisio flat differentia: specilicæ ; ita si homini detrahas rationalitatem, immediate habes animal. Animal igitur est genus proximum respectu hominis et bruti : consequenter rationalitas est differentia ultima, per quam homo a bruto specie differt. —Specie vero differunt quæ sub eodem quidem genere proximo, at non sub eadem specie inveniuntur, ut ART. V. DE COORDINATIONE UNIVERSALIUM. Ï5 homo et brutum. — Denique numero tantum differunt, quæ in eadem specie ordinantur, ut humana individua. VI. Nota I. Undenam in nobis notiones specificæ et ge­ neric®. Coordinationem generum atque specierum dedi, nullam mentionem faciens de modo quo mens nostra præfata genera speciesve efformat, ne salebrosam de origine idearum quæstionem rudimentis logicis salis incaute ingessisse merito reprehenderer. Attamen nonnulla hic delibare, claritatis gratia, quæ logicus adolescens portare facillime valeat, necesse omnino est, quin tamen in campum ideologicum excurra­ mus. — Mens igitur nostra, vel levissima adhibita attentione in ea quæ sibi quotidie occurrunt, puta humana individua, videt prolecto (et cur non videret ?) ea utique ad invicem distincta, sed tamen convenire in unitate quadam essentiali, quæ hominis natura dicitur. Quæ unitas speciem exhibet, ut ex dictis liquido constat. Sicut autem comparat mens individua humana inter se, ita et eadem cum brutis confert : qua ex comparatione deprehendit id in quo ulraque conveniunt, nempe animalitatem, et id in quo differunt, videlicet rationa­ litatem. Hinc exurgunt notiones generis et ili/ferentiæ et spe­ ciei, quas notiones ad supremas species, ac genera suprema extendere non difficile est, si non solum homines cum brutis, sed cum viventibus, corporibus, aliisque rebus comparemus. Et quod dicimus de principalioribus generibus ac speciebus, de quibus unice in articulo sermo fuit, idem dicito de peculia­ ribus speciebus,puta,canibus, equis,avibus,pisci bus,aliisque hujusmodi sexcentis, in quas subdividunturspeciesprincipaliores quæ, in casu, ut qnædam genera considerantur. In omnibus enim animantium speciebus invenitur aliquid unum commune, scilicet esse animal seu sensibile ; et illud accipitur ut genus earum. Invenitur etiam aliquid proprium, quod non excedit tamen limites sensibilis (sicut excedit ratio­ nalitas in homine), sed est gradus magis vel minus perfec­ tus sensibi litatis : qui cum non sit de intellectu animalis formaliter sumpti, sumitur ut differentia constituens atque distinguens invicem illas animantium species. VII. Nota II. Arbor porphyriana. Quo vero ordine exhi­ beantur genera et species videri utcunque potest in sequenti schemate, quod Arbor porphyriana in Scholis audit, quia Porphyrius in sua Isagoge tradidit illud : ¿(i DIALECT. LIB. I. CAP. I. DE MENTIS ACT1DUS RESPECTU IDEARUM. 1 %— -Substantia--------- Corporea Incorporea 3 — Corpus — 1 1 4* 4 Organica 5 Inorganica -Vivens- 6* 6 Sensibilis 7 Insensibilis - -Animal— i 8' Irrationalis Rationalis 9 ---- Homo— Petrus, Paulus, Dominicus, individua humana Substantia exhibet ideam maxime genericam, ad quam assur­ gimus movendo ab individuis, et ultra quam cessant genera et habemurlranscendenlia. Substanliæ si addantur opposita» differentia;, corporea vel incorporea, habentur vel corpus, nempe substantia corporea, vel Deus, angelus, anima humana, nempe substanliæ incorpores). Et ita de reliquis. Numeri vero 2*, 4*. 6*, 8", designant successivas differentias, per quas substantia trahitur ad species corporis, viventis, anima­ lis, hominis. — Corporea substantia est inter supremas species; homo est species infima; vivens et animal sunt species subal­ terna); corpus et vivens sunt subalterna genera. Numerus 10 dénique designat individua coordinata sub specie infima, et in quibus videre licet unita, ut ita dicam, quæ in superio­ ribus divisim inveniuntur. ARTICULUS SEXTUS (6) De categoriis. I. Quid categoriæ significent. Quæ Aristoteles xatT)fopia<;, latini, duce Boëtio, praedicamenta dixerunt : quo nomine significantur classes seu suprema quædam rerum genera, ad quæ reducuntur, et quibus propterea subsunt (3, H) quales- AST. VI. DK CATEGORIIS. 27 cumque ide® specific® vel categoric® haberi a nobis possunt, ita ut nulla earum detur qu® in illis non contineatur. Post igitur divisiones et coordinationes universalium superest, ad complendum tractatum de idearum objectiva divisione, ut aliquid de his supremis generibus, quantum Logic® est, summatim attingamus. II. Nota. Distinctio praedicamentorum a praedicabilibus. In antecessum animadvertimus praedicamentaseu categorias, in hoc difterre a praedicabilibus, quod prædicabilia sunt res vel objecta prout subsunt secundis mentis intentionibus (2, IX), quibus mens objecta ipsa considerat secundum id præcise quod in ipsis mens nostra ponit, nempe secundum rationem generis, speciei, differentiae, etc., qu®, hoc modo considerata, non sunt nisi entia rationis (2, IX). At prædicamenta sunt res ips® prout subsunt prim® mentis considera­ tioni {ibid.), per quam nempe res considerantur præcise ut in se sunt, et secundum quod in se habent esse vel naturam, quæ per definitionem designatur, et non secundum illud quod habent in sola mente et a mente. Nihilominus prædicamenta. quatenus considerantur ut universalia quædam, seu ut plu­ ribus communia, sunt objectum Logic® ; quamvis sub alia ratione proprie considerentur a Metaphysica. Hinc non immerito Dominicus Soto, in suis Commentariis in Isagogen Porphyrii, hæc scribit in prologo ad prædicamenta : « Non considerantur hic secund® intentiones quemadmodum in prædicabilibus : non enim definitur hic quid sit genus, aut species, aut aliud universale ; sed explicantur natur® subs­ tantiae, quantitatis, etc., ut in particulari cognoscatur quid de quo prædicatur prædicalione generis aut accidentis, etc. Quocirca considerantur proprietates substanti® et aliorum prædicamentorum secundum esse reale ; ut recipere magis et minus, recipere contraria, etc. : sed tamen omnia trac­ tantur, ut inde sumatur judicium prædicationis. » III. Duo suprema genera rerum. Porro suprema rerum genera duo sunt, substantia et accidens. Nota nos in præsenti loqui de generibus, non vero de transcendentalibus, qu® supra omnia genera sunt, ut dictum est. Probatur itaque assertum. — Ens omne quod per ideam menti repræsentatur, aut tale est ut se possideat, ut ita dicam, et non indigeat aliquo sub­ jecto cui inhæreat ad existendum ; aut secus tali subjecto natura sua indiget. Non datur medium. Sedens primo modo consideratum, communi hominum usu dicitur substantia ; 28 DIALECT. LIB. I. CAP. I. DE MENTIS ACTIBUS RESPECTU IDEARUM, secundo modo acceptum dicitur accidens. Ergo substantia et accidens sunt suprema genera, in quæ ens transcenden­ tale dividitur, et sub quibus cetera entia omnia continentur. IV. Accidens prædicamentale et accidens prædicabile. Se­ dulo hic notandum est, accidens prædicamentale toto cœlo difTerrc ab accidente praedicabili. Namque accidens prædi­ cabile dicit modum quo aliquid subjecto cuilibet inhæret, qua­ tenus et inesse et abesse potest salva ipsius subjecti essentia, ut dictum est (4, III); at accidens prædicamentale exprimit modum quo ens existit ; quatenus nempe non existit in se ?ed in alio, ut in subjecto ejus, abstractione facta a modo i[U3 inhaereat, sive scilicet necessario sive contingenter. Et exinde sequitur quod inter substantiam et accidens prædi­ camentale non datur medium, quod alterutrum non sit, ut paulo supra probatum est ; sed inter substantiam et acci­ dens prædicabile datur medium, nempe proprium (i, III), quod utique est accidens prædicamentale sed non est acci­ dens prædicabile. — S. Thomas, P. I. Qu. LXXV1I, Artic. I. ad 5. V. Novem accidentium genera. Accidens vero prædica­ mentale in alia novem genera subalterna dividitur, et sunt: Quantitas, relatio, qualitas, actio, passio, ubi, quando, silus et habitus : quibus accidentium generibus si addas genus substantiae, habebis decem categorias ab Aristotele primo or­ dinatas, in quas omnes ideæ categoricæ (4, I) ultimo resol­ vuntur. In memoriæ commodum antiqui sequentibus versi­ culis categorias omnes comprehendebant: Arbor (Substantia Ituri (Ubi — — — — sex quantitas eras quando — servos — ardore — refrigerat — relatio — qualitas — actio — stabo — sed tunicatus ero — situs— habitus). — ustos; —passio) Revera de aliqua substantia, puta de Petro, quæri potest : cujus staturæ fuerit (quantitas) ;cujus filiusvel pater (relatio) ; qualis homo, bonus vel malus (qualitas) ; quid egerit (actio); quid perpessus fuerit (passio) ; quo tempore vixerit (quando); quo loco (ubi) ; quomodo in loco se habuerit, sedens, am­ bulans, etc. (silus) ; quibus vestibus utebatur (habitus). Qui­ bus quæstionibus expletis, nihil habes amplius quod requi­ ras de supremis generibus, quæ hominem illum respiciunt ; et quidquid peculiare subjungas, ad unum illorum genus plane reducitur. VI. Nota. Auctor Libri de arte cogitandi. Auctor libri cui ART. VI. DE CATEGORIIS. 29 titulus est, De arte cogitandi, in prima parte Logicæ, Cap. IIÏ. improbat categorias Aristotelis ut arbitrarias, et hominem inducentes ad inanes verborum cortices pro sincero fructu acceptandos. Sed hæc animadversio auctoris cartesiani cx inconsideratione procedit. Categorias aristotélicas arbitra­ rias non esse, sed in ipsa rerum natura fundatas satis consI at ex dictis ; neque summi viri, quos inter sunt beatus Albertus Magnus, sanctus Thomas, sanctus Bonaventura, aliique ma­ gni nominis Scholastici, qui illas categorias et amplexi sunt et illustrarunt, arbitria imaginationis sunt prosecuti. — Sed, inquit auctor citatus, penes neminem jus est ad aliis leges præscribendas, qui non minus quam Aristoteles, uti poterunt suo jure ad objecta suarum cogitationum eo ordine dispo­ nenda, qui suæ philosophandi rationi sit maxime consenta­ neus. — Fateor, sed quid ex his sequatur non video. Nam unusquisque uti potest jure suo in disponendis propriiscogitationibus ; sed hoc non impedivitquominus Auctorscripserit librum de arte cogitandi, in quo plura præscribuntur ad rec­ tam philosophandi rationem. Numquid ipse in suo libro sibi jus arrogavit contrat jus alterius ? Minime gentium. Etenim cuilibet jus est eas investigare et tradere leges, quibus aptius mens dirigatur ad rerum veritatem inquirendam atque con­ sequendam, a quibus legibus liberum est cuique recedere, si meliores inveniat ; sed eas sequendas ratio dictat, si meliores non inveniantur. Et id præcise intendit Aristoteles in cate­ goriis ordinandis. Aptior methodus philosophandi sibi ratio­ nabiliter visa est, quæ unitatem quamdam conferat ideis nostris ; ad quam unitatem maxime categorias conferre pro­ bavit. — Nego denique per categorias homines induci ad inanes verborum cortices pro sincero fructu acceptandos : verus enim et in scientiis maximus fructus est ordinatio propriarum idearum ; neque insuper putandum est viros summos, supra memoratos, inanes verborum cortices pro siiuero fructu acceptasse. Sed hæc satis, et forsitan plus quam satis contra animadversiones Auctoris Artis cogitandi. Potius de unoquoque praedicamento nonnihil est delibandum, ne tirones logicæ nimium jejunos relinquamus. VII. Explicantur prædicamenta. Quid sit substantia, quid accidens, jam dictum est. Hic solummodo noto substantias distribui ab Aristotele in primas et secùiidas : substantiæ primæ sunt individua, consequenter entia primæ intentionis (2, IX); substantiæ sccundæ sunt genera et species, seu entia 30 DIALECT. LIB. I. CAP. I. OK MENTIS ACTIBUS RESPECTU IDEARUM. secundæ intenlipnis(i6»d.). Unde prirnæ a mente nostra intèiliguntur ut subject® secundis, sicut inferiora superiori­ bus. ( Quantitas est, accidens extensivum substantiae in paries.J Est continua, si partes sunt unitæ ; est discreta, si partes uriiope careant. Et continua est permanens, si partes simul coexis­ tant, ut in spatio ; est fluens, si partes non simul, sed succes­ sive sunt, ut in tempore. 'Relatio est, ordo unius ad aliud, seu accidens cujus natura est importare respectum ad aliud, ut paternitas, filiatio, aequa­ litas. > £ Qualitas est, accidens modificativum seu dispositivum sub­ jecti in se ipso); ut quærenti, qualis sit Petrus, respondetur bonus vel malus. In quatuor species proximas subdividitur, et sunt : 1‘, habitus et dispositio; — 2*, potentia et impotentia; — 3‘, passio ei patibilis qualitas; — h‘. forma et figura. —/Habi­ tus est qualitas difficile mobilis disponens subjectum ad prompte, faciliter et delectabiliter agendum! seu, ut ait S. Augustinus, Lib. LXXXIII. Qq., Qu. LXXIII, habitus animi est cujusque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata. ( Quod si hæc firmitas desit, erit simplex dispositio)—(Potentia est aptitudo aliquid fortiter agendi ; qn® si sit remissior, vocatur impotentia. >—(Passio est qualitas qua sensus nostri afficiuntur, ut frigus JQuod si affectio languida sit et vix aut ne vix quidem permanens, ut pallor vultus in periculo ino­ pinato, dicitur simpliciter passio ; si vero affectio illa permanenter vel quasi permanenter insit, ut pallor ex melancholica complexione, dicitur patibilis qualitas. — Forma est qualitas resultans in corpore ex terminatione quantitatis : qu® sim­ pliciter dicitur forma, si agatur de rebus artificialibus, et dicitur figura, si agatur de rebus naturalibus. Hæc proprie ; vulgo autem promiscue accipiuntur. ( Actio est, accidens, quo causa constituitur actualiter causans^Est transiens, si aliquid producit ad extra, ut scribere ; est immanens, si nihil ponat ad extra, et tota compleatur in ipso agente: quod proinde solum tali aclioue periicilur ui imaginari, inlelligere. —¿Passio contra est accidens per quod subjectum constituitur' actualiter recipiens effectum ab agenten ut uri, secari, etc. Distinguitur hæc passio a tertia specie qualitatis, quamvis in nomine conveniat. I Ubi est, determinatio in loco ;l ut esse supra, infra, Rofnæ, etc. ' IDEARUM DIVISIONIBUS EI MODO REPBÆSENTAND1. 3* /'Quando esi, determinatio in tempore ;>ul esse præsens, prxleritum vel futurum. * (Situs est, dispositio partium corporis resultans ex earum positione in loco ;Jut stare, sedere, euôare, etc. (Habitus, ut distinguitur a prima specie qualitatis, est dis­ positio resultans in corpore ex vestium superpositione) ut esse togatum, armatum, et similia. Hæc in Logica sufficiat prælibasse : horum enim naturam intimius perscrutari officium est Metaphysiccs. ARTICULUS SEPTIMUS P) De idearum divisionibus ex modo repræsentandi. I. Ratio articuli. Traditis idearum divisionibus ex parte objectorum, sequitur ut, juxta ordinem præscriptum (2,1), dicamus de earumdem idearum divisionibus ex majori vel minori perfectione qua objecta ipsa manifestant. Constat enim experientia quotidiana circa unam et eamdem rem notiones non æque claras ac distinctas a diversis haberi : quod procul dubio ex idearum provenit perfectione. II. Divisio generica. Idea igitur ex perfectione repræsentandi quadrifariam dividuntur, nempe : Io, in ideas claras et obscuras ; — 2°, distinctas ct confusas ; — 3°, completas et incom­ pletas ; — 4°, adæquatas et inadæquatas. Dicamus singillatim de omnibus. III. Idea clara et idea obscura. Idest clara est illa, cujus ope objectum ab ipsa expressum a quocumque alio discernimus ; hujusmodi sunt ideæ parentum atque amicorum nostrorum, ut a re sensibili exempla sumamus. — Idea obscura ex oppo­ sito illa est, per quam objectum perceptum ab aliis non satis discernimus; cujusmodi est idea objecti a longe perspecti, quod utrum sit homo, vel brutum, vel planta, dicere nequa­ quam possumus. — Manifestum est ideam claram simul et obscuram respectu unius objecti repugnare prorsus in uno codemque homine ; non repugnare autem in distinctis homi­ nibus, ut aliunde ex experientia notum est. Sicut pariter experienta notum est ideam obscuram in uno homine posse heri claram, sicut nobis frequentei accidit. 12 niALF.CT. UT). T. CAP. I. dp; mentis actibus respectu idearum. IV. Idea distincta ct idea confusa. Idea distincta illa di­ citur, quæ clare exhibet nolas (i, VI), quibus res aliqua consti­ tuitur, et ab aliis secernitur. Quas notas si clare idea non re­ ferat, erit confusa. Ita claram justitia? ideam habeo, si hanc virtutem a ceteris virtutibus distinguo ; at idea distincta erit, si sciam notas quibus justitia formaliter seu in sua specifica natura constituitur, videlicet quod sit, firma atque constans voluntas reddendi unicuique quod suum est. — Patet ergo ideam distinctam a fortiori esse claram : ideam obscuram a fortiori esse confusam. Sed ideam claram posse esse confusam, sicut ideam confusam posse esse claram. V. Idea completa et idea incompleta. Idea completa est illa, quæ notas omnes in quas resolvi possunt notse principalio­ res, ex quibus res constituitur et a ceteris distinguitur, clare exhibet ; ut si quis haberet talem ideam hominis, ut sciret nedum illum constare ex animalitate et rationalitate, see auimalitatem sciret resolvere in sua logica elementa, nempe vitam et sensibilitatem, etc., usque dum perveniret ad sim­ pliciora elementa ; iste profecto ideam hominis haberet completam ; incompleta igitur erit idea, quæ id non præstat. — Hinc idea completa semper est distincta ; idea vero incom­ pleta potest esse distincta qua notas refert, sed est confusa quatenus notarum notas non distinguit. VI. Idea adæquata et inadæquata. Ut vox ipsa indicat, idea adæquata illa est quæ rem ipsam adæquat ita, ut totum et totaliter id exhibeat quod in re est vel esse potestj, et nihil quod rem ipsam respicit lateat mentem (cf. inf., n. IX). Ina­ dæquata erit illa quæ ab hac perfectione deficit. — Quocirca idea adæquata a fortiori est completa-, sed completa esse potest idea inadæquata, qua parte scilicet deficit ab æquatione cum re intellecta. VII. Corollarium. Ex his omnibus hucusque in articulo definitis colligitur, ideas omnes ex perfectione repræsentandi differre ratione majoris vel minoris claritatis qua collustran­ tur ; quæ major vel minor claritas gradus claritatis in recentioribus scholis audit. VIII. Nota I. Philosophiæ luqdunensis opinio de ideis obscuris. Philosophia lugduneusis, in Logica, Dissert. 1. Cap. I. Art. II. § V. contendit ideas obscuras et confusas nou philosophice sed populariter dici, quia philosophice loquendo omnis idea clara est atque distincta. « Admitti nou possunt, ita ratiocinatur, ideæ proprie loquendo, id est ART. VII. DE IDEARUM DIVISIONIBUS EX MODO REPRÆSENTANDI. 33 ratione sui, obscuræ et confusæ, quin obscuritas et contusio ipsas afficiant ideas : atqui ipsas non afficiunt. Si enim obs­ curitas et confusio ipsis inessent ideis, quo plures de quodam objecto ide® haberentur, eo magis crescerent obscuritas et confusio, eoque minus clare, minusque distincte perciperetur objectum : atqui illud prorsus absurdum est. Constat enim apud omnes, eo clariorem et perfectiorem esse rei cujuslibet cognitionem, quo circa eam uberior est in mente idearuin copia. » Respondeo ideas obscuras ac confusas non perinde dici, ac si obscuritas vel confusio sit quid positivum afficiens ideas, ut lux parietem : nam obscuritas et confusio negationem important, qua significatur carentia lucis et distinctionis; sed dicuntur obscur® vel confus® per relationem ad objecta quæ menti manifestant. Quo sensu quis prohibet eas philoso­ phice dici obscuras vel confusas ? Ideas ad modum imaginum intelligimus (2, I) ; at imagines magis vel minus clare aut distincte nobis exhibere personam cujus sunt imagines, et vulgus dicit et philosophus tenet. — Ratio vero a philoso­ phia lugdunensi inducta, quod videlicet cresceret obscuritas ex multiplicatione idearum, nihil valet. Si enim per hypothesim fingamus omnes successivas ideas unius rei, ejusdem esse gradus claritatis, neque crescit, neque minuitur cogni­ tionis perfectio ; sicut si multiplicentur imagines æque imper­ fect® unius person®, non magis ista per talem multiplica­ tionem cognoscitur. At non hoc sensu intelligimus ideas nostras clariores fieri ; sed tuncclarior fit idea cum explicatur, ut ita dicam, seu cum notas quibus objectum constituitur distinctius exhibet, quas antea non exhibebat. Quo in casu non habemus idearum multiplicationem, sed majorem repraesentationem seu expressionem unius ejusdemque ideæ. IX. Nota II. ■ Adæquatio idearum juxta recentiores et juxta antiquos. Ideam adaequatam definivi, significatione desumpta ab ipso vocabulo adaequari ; sed hanc definitionem non omnes suscipiunt. Sigismundus Storchenau, Log. P. I.Cap. II. §LVII. hæc scribit ; « Facile patet in ideis adæquatis diversos per­ fectionis gradus dari : possumus enim ulterius progrediendo novas de notis notarum notas investigare, et sic porro. » Qu® verba ab idea adæquata manifeste excludunt perfectam adæqualionem inter objectum mentale et objectum real£ Sententi® citati aucloris subscribere inter alios videtur Libe» ratore, qui, Logicae. P. I. Gap. I. Artic. 111. vocat ideas com* 34 DIALECT. LIB. I. CAP. I. DB MENTIS ACTIBUS BESPECTU IDEARUM. pletas vel adæquatas. Verum ego a rigorosa adæquationis si­ gnificatione recedendum non esse existimo, eo vel maxime quod in hoc sensu, in quo antiquiores Scholastici usurparunt vocabulum adæquatio, nullus æquivocationi circa naturam veræ comprehensionis locus relinquatur. Unde Tongiorgi, Institut. Logic., Lib. I. Cap. I, Artic. X. § 48, recte scribit : « Cum vera idea adæquata prorsus adæquari debeat objecto, ea solum idea videtur hoc nomine digna, quam veteres comprehensivam vocant. » Idea vero quam Storchenau vocat adaequatam, revera est idea plus minusve distincta aut com pleta. — Cf. Roselli, Logic. Qu. X. n. 570, in nota. ARTICULUS OCTAVUS (8) De divisione idearum inter se collatorum I. Ratio articuli. Hucusque consideravimus ideas tum in ordine ad objecta, tum in seipsis : at mens nostra respectu ipsarum idearum non est otiosa, sed eas ad invicem compa­ rat, ac ordinat. Exinde oriuntur peculiares idearum denomi­ nationes, quas recensere in hoc articulo debemus, ut tractatus logicus circa ideas expleatur. II. Fontes divisionis generic® idearum inter se collatarum. Age vero, mens nostra ideas inter se comparando tria necessario reperit. Etenim : Io, ideæ aut iisdem notis cons­ tant aut diversis ; — 2°, et si diversis, aut ad invicem connectuntur, aliqua saltem ratione, aut secus ; — 3°, et si neque connectuntur, aut saltem possunt conjungi in unam ideam compositam eflormandam, aut non. Unde ex hoc tri­ plici capite ideæ dicuntur identicæ vel diversæ, associatae seu connexae vel insociatæ, associabiles seu consentientes vel inso­ ciabiles seu repugnantes. III. Ideæ identicæ et diversæ. Ut jam ex dictis patet, ideæ identicæ surd illæ, quæ ex eisdem notis resultant, ita ut pro­ miscue sumi possint ; ut idea hominis et idea animalis ratio­ nalis : idem enim per utrumque terminum omnino exprimi­ tur. Ideæ diversæ illæ sunt, quæ diversis notis coalescunt, ac proinde una pro altera sumi nequit; ut idea hominis et idea lipidis. — Eieri autem potest ut una idea sit vel totaliter alteri idéntica, ut in exemplo allato de homine et animali ART. VIII. DE DIVISIONE IDÜARUH INTER SE COLLATARUH. 35 rationali videre est, vel solummodo partialiter, ut animal­ rationale et animal-irrationale sunt quidem identicæ ideæ ex parte animalitatis, minime vero quoad se et ex toto : imo specifice inter se differunt. VI. Nota. Expenditur opinio de intrinseca et extrinseca identitate vel diversitate idearum. Solent plerique hanc identitatem vel diversitatem idearum considerare vel in ipsis ideis, et eam dicunt intrinsecam, quasi illas afficientem ; vel in ordine ad objecta quæ referunt, et eam vocant extrinsecam seu objectivant. Sed, ni mea me fallat opinio, hæc subdivisio æquivocatione non caret. Etenim ideæ, ut ideæsunt, quam­ vis mentale quid sonent, tamen ita objecta præ se ferunt et ad ea essentialiter ordinantur, ut, si abstrahas ab hoc ordine ad objecta, jam ideæ propriam naturam amittant (1, IV). Non igitur ideæ diversæ aut identicæ in se dicendæ sunt nisi quatenus præcise objecta expressa sunt idéntica aut diversa. — Sed dices: ideæ possunt esse in se diversæ et tamen objective identicæ; ut idea candidi et idea frigidi sunt in mente et intrinsece ideæ diversæ, quæ tamen in nive identicæ reperiuntur, quippe quod nix et frigida sit et candida. — Respondeo objectivum ideæ candidi esse candidum, et objectivum ideæ frigidi esse frigidum, et hu­ jusmodi ideæ sunt objective distinctæ, quia distincta expri­ munt objecta. Quod vero in nive unita inveniantur, probat tantummodo objecta distincta in se posse esse idéntica ratione materix seu subjecti in quo reperiuntur,ut, ex. gr., designata nive, potest dici et revera dicitur : frigidum est candidum. Ut puto, philosophi præcitati per to id quod est objectivum materiam intelligunt ; quo in casu, ut omnis æquivocatio vitetur, melius et verius, non objective sed ma­ terialiter est dicendum. Nempe in exemplo allato de nive hoc modo est distinguendum : frigidum et candidum objective seu intrinsece vel formaliter sunt ideæ distinctæ; materialiter seu extrinsece vel ratione subjecti sunt identicæ : scilicet, sunt unum subjecto, quatenus, in casu, unum est subjectum can­ didi et frigidi ; sunt formaliter vel ratione distinctæ, quia objective acceptæ, diversas definitiones seu rationes vel for­ mas suscipiunt. Et hac distinctione nullus æquivocationi locus relinquitur. V. Ideæ associatæ. Accidit persæpe ut una idea habita excitet sponte sua alias ideas in mente ; ut si cogito de loco meo natali, hæc idea alias in mente statim excitat, ac de una 36 DIALECT. LIB. I. CAP. I. DE MENTIS ACTIBUS RESPECTU IDEARUM. in aliam natiiraliter excurro. Quod fieri profecto nequiret, nisi inter illas ideas aliquis existeret nexus. Ulas igitur ideæ, quæ inter se tali mutuo nexu junguntur, ut una excitata aliam in mente revocet, dicuntur ideæ assoeiatæ. — Insociatæ contra illæ sunt, quæ neque in se, neque respectu cogitationum nostrarum nullo nexu tenentur. VI. Nota. De multiplici nexu in ideis associatis. Consulto dixi, neque respectu cogitationum nostrarum. Etenim nexus idearum prædictus esse potest vel objections, seu ex natura ipsa objectorum, vel subjectivus, seu ex conditione ipsius subjecti cogitantis. — Nexus seu associatio objectiva habetur quando res ipsæ aut similitudine aut relatione quadam mu­ tuo ligantur, ut idea fumi et idea ignis, idea ignis et idea combustionis; et ita porro. — Nexus, seu associatio subjectiva a conditione, ut diximus, pendet subjecti cognoscentis; sicut transeuntibus per viam sponte menti subeunt quæ alias aut vidimus aut audivimus, aut experti sumus quocumque modo. Iltec porro subjectiva associatio triplici potissimum ex capite pendet : t°, vel ex eo quod illæ ideæ, quæ assoeiatæ occur­ runt, simultanee aliquando a nobis sunt habitæ; — 2°, vel quia similes aut oppositas impressiones aliquando experti sumus; — 3°, vel denique quia in similibus aut oppositis cir­ cumstantiis versamur. Quæ omnia satis quisque melius quam valeant explicari ex se intelligit, si paulisper ad ea attendat quæ in vita quotidie sibi occurrunt. VII. Ideæ sociabiles et insociabiles. Sociabiles ideas illas dicimus, quæ in uno eodemque subjecto convenire possunt, atque proinde in unam ideam complexam (2, IV) conjungi; ita justitia et misericordia sociabiles ideæ sunt. Insociabiles sunt illæ, quæsimul in uno eodemque subjecto stare non queunt, sedad invicem se excludunt; ita materia et cogitatio, rotunditas et quadratura, ideæ sunt insociabiles. VIII. Nota 1. De oppositionis speciebas. Hæc insoci-abiliias idearum vocatur oppositio, quæ ideo abstracte sumpta est repugnantia unius ideæ vel unius rei cum alia, essendi simul et sub eodem respectu in uno eodemque. subjecto. Opposi­ tionis vero quatuor species recensentur, contradictoria, priva­ tiva, contraria et relativa. Contradictoria est inter rem et ejus negationem; ita homo et non-homo sunt ideæ contradictori®. Privativa est inter formam seu proprietatem et ejusdem caren­ tium in subjecto, cujus natura importat illius formæ exigen­ tiam habere; ita visio et caecitas in homine sunt ideæ priva- ART. VIII. DE DIVISIONE IDEARUM INTER SE COLLATARUM. 37 tivc oppositae. — Et nola discrimen inter simplicem negatio­ nem et privationem : prima enim a connotatione seu exigen­ tia in subjecto ad habendam formam abstrahit; secunda illam exigentiam includit. Unde excitas non dicitur privative de lapide, sed de animali, cujus natura est visum habere. — Oppositio contraria est inter ideas vel res positas sub eodem ge­ nere, sed quæ in uno et eodem subjecto simul conjungi non pos­ sunt : ita virtus et vitium sunt species habitus (G, VII); et tamen repugnat hominem esse simul virtute prxditum et vi­ tiosum. Dico simul, quia successive fieri potest, ut homo vir­ tutem amittat et vitiosus evadat, et vice versa, ut per se no­ tum est. — Denique oppositio relativa est repugnantia inter duo vel plura ex mutuo ordine, quem ad invicem dicunt, prove­ niens; ita pater et filius opponuntur relative, et repugnat quod pater sub eodem respectu sit filius et quod filius sit pater. IX. Nota II. De postprædicamentis antiquorum. Quæ ideis atque rebus inter se comparatis conveniunt, antiqui postprxdicamenta dixerunt. Quinque numerantur, scilicet, oppositio, prioritas, simultas, motus et modus habendi. De oppo­ sitione jam dictum est, atque alia plura dicemus in tractatu de propositionibus; de aliis nonnihil est delibandum, præsertim deprioritale et posterioritate, quarum notitia philoso­ pho non levem affert utilitatem. Prioritas generatim sumpta est, prxeessio unius ad alterum, sicut arbor prior est fructibus ab ipsa productis. Et quia quinque modis aliud ab alio præcedi potest, quintuplex est prioritas, durationis, naturx, consequentix, ordinis et digni­ tatis : quibus ex opposito corresponde! quintuplex gradus posterioritatis. — Prioritas durationis est prxeessio existentix unius ad existentiam alterius; ita senex præcedit puerum. — Prioritas naturx est coexistentia duarum rerum, ita tamen ut una esse accipiat ab altera; ita sol est simul cum sua luce, sed lux esta sole. — Prioritas consequentix est prxeessio unius ad alterum, quatenus hoc secundum subaudit et includit pri­ mum ; ita animal præcedit hominem, et genus speciem, quia non esset homo, si non esset animal : at potest dari animal quin sit homo; unde non valet consequentia : est animal; ergo est homo; valet tamen : est homo; ergo est animal. — Prioritas ordinis est prxeessio unius ad alterum in rerum dispo­ sitione: ita in materiis philosophicis Logica præcedit alias philosophiæ partes. —Prioritas dignitatis est prxeessio unius 38 DIALECT. LID. I. CAP. I. DE MENTIS ACTIBUS RESPECTU IDEARUM. ad alterum in ratione officii-, ita rex, ut rex, subditos præcedit. Simultas opponitur prioritati, et est negatio præcedentiæ unius ad alterum. Est vel durationis ve) naturæ, etc., secun­ dum quod negatur vel præcedentia durationis inter unum et alterum, vel præcedentia naturæ, vel consequents, vel ordi­ nis, vel dignitatis. Motus late sumptus est transitus ab uno in alium statum. Sex species numerantur : Io generatio quæ est transitus a non esse ad esse substantiale ; ut cum generatur animal; — 2°, corruptio, quæ, ex opposito ad generationem, est transi­ tus ab esse ad non esse; ut cum animal moritur; — 3°, augmentalio, quæ est transitus a minori ad majorem quantitatem-, ut cum corpus nostrum adolescit; — 4° diminuito, quæ, ex opposito ad augmentationem, dicitur transitus a majori ad minorem quantitatem, ut cum corpus nostrum infirmitate consumitur; — 5°, alteratio, quæ est transitus subjecti ab una in aliam qualitatem : ut cum homo repentino periculo percitus vultu pallescit; — 6°, latio, quæ est transitus corporis ab uno m alium locum : et hoc est quod vulgariter intelligimus voca­ bulo motus. Modus habendi dici potest, determinata ratio, qua unum alteri inest, vel inhaeret; quod quintuplici modo esse potest : Io, per inhœsionem, ut lux parieti; — 2°, per continentiam, sicut dolium habet vinum; 3°, per possessionem, sicut homo habet agrum; — 4°, per relationem, sicut pater habet filium; —a°, per juxlapositionem, sicut corpus habet vestem qua legilur. ARTICULUS NONUS (9) ? De ideis in ordine ad mentem. I. Ratio articuli. Ultimo loco denominationes idearum per ordinem ad ipsam mentem sunt assignaudæ : quæ ullimæ denominationes ex modo inferuntur quo objectum cognitum menti cognoscenti manifestatur. Præmitto doc­ trinam sancti Thomæ, quæ magnam lucem affert in hac malcría : quippe quæ attingit fundamenta ipsa nostrarum cognitionum. 39 ART. IX. DE IDEIS IN ORDINE AD MENTEM. II. De triplici modo cognoscendi res. << Aliquid, inquit Angelicus, tripliciter cognoscitur. Uno modo per præsenliam suæ essenliæ in cognoscente sicut si lux videatur in oculo. Alio modo per præsentiam suæ similitudinis in potentia cognoscitiva ; sicut lapis videtur ab oculo per hoc, quod similitudo ejus resultat in oculo. Tertio modo per hoc quod similitudo rei cognitæ non accipitur immediate ab ipsa i<: cognita, sed a re aliqua, in qua resultat ; sicut videmus hominem in speculo. • Hæc sanctus Thomas, P. I. Qu. LV1. Artic. III. et fusius in Librum Boetii de Trinitate, Qu. 1. Artic. II (Ed. P. Opuse. LXX, fol. 116, col. 4) : quibus si pau­ lisper attendas, videbis non aliunde quam ex triplici capite assignato posse nobis provenire cognitiones rerum. Idea, quæ immediate accipitur a præsentia reali rei cognitæ dicitur intui­ tiva ; — quæ vero accipitur non immediate ab ipsa re cognita, sed a re aliqua in qua resultat, dicitur abstractiva. Consequen­ ter mentis actus, quo res intelligitur duobus prioribus modis, scilicet aut per præsentiam suæ essenliæ in ipsa mente, aut per similitudinem seu ideam acceptam immediate a re ipsa, dicitur intuitio seu cognitio intuitiva, et etiam visio stricte accepta; actus vero mentis qui exercetur per ideam abstraclivam, dicitur cognitio abstractiva. Hinc cognitione intuitiva video florem, sentio me senlire, intelligo me intelligere ; cogni­ tione abstractiva cognosco ignem ex fumo, causam ex effectu, et similia. * III. Idea directa et idea reflexa. Porro, ut per experien­ tiam notum est, aut objectum primo menti subest, aut mens sponte sua redit in objectum cognitum, ut ipsum melius penetret et consideret. Primo modo considerata cognitio dicitur directa-, secundum autem cognitionis genus dicitur cognitio reflexa. Et ideo directae vel reflexae appellantur ideæ relative Ita ideam directam ex hominis præsentia efformo ; sed reflexe revoco in mentem ideam ipsam et accuratius expendo. Palet autem reflexionem exerceri posse tum in 'pjcetum ideæ intuitive tum in objectum ideæ abstractive Quod si objectum istud recogitatum sit aliquid a subjecto cogitante distinctum, reflexio dicitur ontologica, et etiam simpliciter recogitatio ; sin autem reflexio attingat ipsos actus subjecti cogitantis, ut sentire, intelligere, velle, dicitur reflexio psychologica, seu subjectiva, et apud recentiores communiter vocatur conscientia. Attamen conscientia non est nisi pars, ut ita dicam, reflexionis psychologicæ, quia Z10LIAM1. Summa philosophica. — T. I. 4 io DIALECT. LIB. I. CAP. I. DE MENTIS ACTIBUS RESPECTU IDEARUM, reflexione psychologica mens scrutatur naturam suorum actuum et ipsam conscientiam; hæc autem tota exclusive est in attestanda existentia actuali affectionum animi nostri (inf., arlic. 25, VII). IV. Nota. Recensentur aliæ denominationes actuum men­ tis. Quia sermo incidit de quibusdam denominationibus, quibus actiones mentis designamus, opportunum ducimus hic alias adjungere, quæ et in scientiis et in usu communi frequenter occurrunt.—Abstracta est mentis actus quo exvariis nolis’qua; in objecto sunt, unam consideramus separatim, non quiilpiu, ut acute notat sanctus Thomas, in 111. de Anima, Lecti XII. intelligentes illas notas esse in objecto separatas, sed separatim vel seorsum intelligentes. Quod Angelici princi­ pium cautissime est notandum et præ mente in philosophicis disciplinis semper habendum, ne separata in rebus dicamus, quæ per mentem separatim in ipsis apprehendimus. Ita in homine singulari intclligiinus, abstractions ope, humanam naturam, sciliceleleinentum universale, quod commune habet cum ceteris hominibus, quin consideremus nolas ejus indivi­ duantes, quibus a ceteris hominibus discriminatur ; at in præfato individuo natura humana et notce individuantes se­ paratim quidem, sed non separata ponuntur aut existunt. ( Attentio est animi aversio a quocumque alio objecto ut in unum solummodo aciem figat. Ut patet, attentio est quædam species abstractionis, a qua tamen differt in hoc, quod atten­ tione animus avertit se aceteris objectis, ut unum consideret ; contra per abstraclionem consideramus separatim quæ revera in objecto separata non sunt. Præter hos actus dantur etiam alii, ut meditatio, cogitatio, contemplatio, quos egregie explicat Angelicus, II-1I. Qu. CLXXX. Artic. Ill. ad 1, cujus verba hic transcribo : « Cogi­ tatio, secundum hichardum de Sancto Victore, videtur perli­ nere ad mullorum inspectionem, ex quibus aliquis colligere intendit unam simplicem veritatem. Unde sub cogitatione comprehendi possunt et perceptiones sensuum ad cognoscen­ dum aliquos effectus, el imaginationes, et discursus rationis circa diversa signa, vel quæcumque perducentia in cognitio­ nem veritatis intentar, quamvis secundum Augustinum, XIV. deTrinilate, Cap. VII. cogitatio dici possit omnis actualis ope­ ratio intellectus. Meditatio vero pertinere videtur ad processum rationis ex principiis aliquibus pertingentibus ad veritatis ,alicujus contemplationem. Et ad idem pertinet consideratio, ART. 1. DE NATURA TERMINORUM. 41 secundum Bernardum, Lib.V.de Consideratione. Cap. ultimo, cl Lib. II. Cap. II : quamvis secundum Philosophum, in 111. de Anima, omnis operatio intellectus consideratio dicatur. Sed contemplatio pertinet ad ipsum simplicem intuitum veritatis. Unde idem Richardus dicit, Lib.I,De contemplatione, Cap. IV, quod/Contemnlalio est perspicax et liber intuitus animi in res percipiendasj(ileditalio xailem est intuitus animi in veritatis inquisitione occupatus)¡(Cogitatio autem est animi respectus ad evagationem pronus, f Et in responsione ad 2, articuli citati, animi speculationem ad ipsam meditationem reducit sanctus Thomas: • Speculatio, ut Gloss, ordin. (Augustin.lib.XV; de Trinitate, Cap. VIII) dicit, dicitur a speculo, non a specula. Videre autem aliquid per speculum, est videre causam per effectum, in quo ejus similitudo relucet. Unde speculatio ad meditationem reduci videtur. » Hæc quidem sapienter dicta sunt, et usu retinenda : at non ita rigorose insistendum, dum­ modo in sermonibus nostris ab æquivocationibus omnino abstineamus. CAPUT SECUNDUM DE IDEARUM SIGNIS Prologus. Latentes animi nostri conceptus aliis communi­ camus, in qua communicatione præcipue consistit humana societas. Media quibus fit hæc ipsa manifestatio, termini seu signa nostrarum idearum sunt. Unde, peracto logico tractatu de ideis, e vestigio subnectimus tractatum de idearum signis: et dicendum est : Io, de eorum natura ; 2°, de eorum divi­ sionibus et proprietatibus. ARTICULUS PRIMUS (10) l)e natura terminorum. • I. Signi notio. Vulgata est illa signi notio tradita a sancto Augustino: « Signum est... res, prseter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire : 42 DIALECT. LIB. I. CAP. 11. UK IDEARUM SIGNIS. sicut vestigio viso, transisse animal cujus vestigium est, co­ gitamus ; et fumo viso, ignem subesse cognoscimus ; et voce animantis audita, affectionem animi ejus advertimus ; et tuba sonante, milites vel progredi se vel regredi, et si quid aliud pugna postulat, oportere noverunt » (de Doctrina christ., lib. II. Cap. I. n. 1). Consideranti hujusmodi verba sancti Augustini apparet, signa, quoad nos, primo et principaliter dici quæ sensibus offeruntur, ut, allegans ipsius sancti Coc­ toris verba, notat Angelicus, P. III. Qu. LX, Artic. IV, ad 1 : quia nempe effectus sensibiles per se habent quod nos du­ cant in alterius cognitionem ; quod quidem facere non pos­ sunt effectus intelligibiles nisi in quantum sunt per -aliud manifestati, id est, per aliqua sensibilia. II. De signis logicis. Signa vero alia sunt formalia, alia instrumentalia ; et instrumentaliuin alia naturalia, alia data seu arbitraria. Ratio est, quia signum ducit in cognitionem alterius vi connexionis vel alicujus perspectae associationis (8, V et VI) cum hoc allero : quæ connexio aut est similitudo existens intersignum et signatum, autquævis alia connexio quæ similitudo non sit. Signum ducens in cognitionem alterius vi similitudinis, dicitur signum formale; — signum ducens in alterius cognitionem vi cujuslibet alterius connexionis, dicitur instrumentale. Ita imago est signum formale personæ quam repraesentat ; fumus est signum instrumentale ignis. ïlæc connexio in signo instrumentan cum signato, aut est independenter ab hominum institutione, ut fumus significat ignem ; aut pendet ab hominum libera voluntate. Primum signum vocatur instrumentale naturale; alterum instrumen­ tale arbitrarium. Quæ omnia egregie explicat et exemplis illustrat Augustinus, Op. el lib. cit., Cap. 1. n. 2, et II. n. 3 : « Signorum igitur alia sunt naturalia ; alia data. Naturalia sunt, quæ sine voluntate atque ullo appetitu significandi, præter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt, siculi est fumus significans ignem. Non enim volens significare id facit, sed rerum expertarum animadversione et notatione cognoscitur ignem subesse, etiam si fumus solus appareat. Sed et vestigium transeuntis animantis ad hoc genus perli­ net : et vultus irati seu tristis affectionem animi significat, etiam nulla ejus voluntate qui aut iratus aut tristis est : aut si quis alius motus animi vultu indice proditur, etiam nobis non id agentibus ut prodatur. — Data vero signa sunt, quæ sibi quæque viventia invicem dant ad demonstrandos, quan­ ART. I. DE NATURA TERMINORUM. 43 tum possunt, motus animi sui, vel sensa, aut intellecta qua libet. Nec ulla causa est nobis significandi, id estsigna ■ laudi, nisi ad depromendum et trajiciendum in alterius animum id quod animo gerit is qui signum dat. > III. Nota. De signo artificioso, certo et incerto. Ubaghs ■ tcum ipso alii, inter signum naturale et arbitrarium ter­ tium ponunt, quod vocant signum artificiosum, nempe signum illud quod partim natura, partim hominum arbitrio munificat; cujusmodi sunt barometrum, bracteola venti index, tabula picta imaginationis interpres, et alia ejusdem generis plurima. Sed, fatente laudato Auctore, signum artificiosum vel ad naturale, vel ad arbitrarium commode revocari potest; unde breviorem antiquorum divisionem amplectimur. Addi­ tur insuper divisio signi in certum et in incertum, ut idem Ubaghs ponit, Logic. P. I. Cap. I, §.VII : signum certum est, quod aliquid determinate significat ; incertum est illud, quod plura potest significare, ut rubor vultus. IV. De signis logicis. Sepositis aliis signorum generibus, ■ i solummodo hic expendere lubet, quæ ad logicæ officium pertinent, scilicet, quibus latentes animi nostri conceptus aliis communicamus. — Signorum vero quibus inter sc homines sua sensa invicem communicant, quædam inquit ■ «netus Augustinus, Op. et lib. cit., cap. 111. n. 4, pertinent ad oculorum sensum, ut gestus, vexilla militaria, et alia hujusmodi, potissimum vero scriptura; pleraque ad aurium nsus, ut voces articulatæ ; paucissima ad ceteros sensus. ed, ut ipsemet sanctus Doctor ibidem addit, « Innumera­ bilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exserunt, in verbis constituta est. Nam illa signa omnia, «piorum genera breviter attigi, potui verbis enuntiare ; verba vito illis signis nullo modo possem. » Unde, « Verba... prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quæcumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit. » Imo ab ipso verbo sensibili, ipse mentis conceptus, qui per illud manifestatur, dictus est verbum cordis, seu ver­ bum mentis vel verbum mentale (1, VII et VIII). V. Signi logici definitio. Hinc facile intelligitur quid sit signum, de quo in Logica sermo est, et quod vulgo etiam terminum dicimus. Nempe est signum rei simplici apprehen­ sione perceptse. Quia vero simplex apprehensio ad judicium Ordinatur, in quo perfectio cognitionis habetur, Aristoteles definit terminum per ordinem ad propositionem, dicens ter­ 4* DIALECT. LIB. I. CAP. II. DE IDEARUM SIGNIS. minum esse, id in quod resolvitur propositio tanguam inprædicatum aut subjectum. VI. Corollaria. Hinc inferuntur : —Corollarium primum. — Verba quæ nullum mentis conceptum significant inter terminos logicos non sunt computanda : hac enim in hypothesi signa non sunt. Corollarium alterum. — Verba per prias significant men­ tis conceptum seu verbum (ad hoc enim ex se ordinantur), secundario vero ipsas res, quæ verbi mentalis objecta seu ter­ mini sunt. Corollarium tertium. — Scriptura per prius significat verbum orale (ad hoc enim supplendum introducitur), secundario vero verbum mentale et res ipsas. — Cf. S. Th. in I. Perihermeneias. Lect.II. n. 5; Summ. Theol. P. I. Qu. XIII Artic. I et IV ; et S. August, de Doctrina Christiana, Lib. II. Cap. IV et V. VII. Nota I. Necessitas vocabulorum et scripturæ. Hanc vocabulorum scripturæque necessitatem egregie illustrat Angelicus : « Si homo, inquit, esset naturaliter animal so­ litarium, sufficerent sibi animae passiones, quibus ipsis rebus conformaretur, et earum notitiam in se haberet ; s_ed_ quia homo est animal naturaliter politicum et sociale, necessc (uit quod conceptiones unius hominis innotescerent aliis, quod fit per vocem : et ideo necesse fuit esse voces signifi­ cativas, ad hoc quod homines invicem conviverent. Unde illi, qui sunt diversarum linguarum, non possunt bene (convivere ad invicem. Rursum, si homo uteretur sola cognitione sen­ sitiva, quæ respicit solum ad hic et nunc(præsens), sufficeret sibi ad convivendum aliis vox significativa, sicut et ceteris animalibus, quæ per quasdam voces, suas conceptiones in­ vicem sibi manifestant ; sed quia homo utitur etiam intel­ lectuali cognitione, quaé abstrahit ab hic (loco} et nunc (tempore}, consequitur ipsum sollicitudo non solum de præsentibus secundum locum et tempus, sed etiam de his, quæ distant loco et futura sunt tempore. Unde ut homo concep­ tiones suas etiam his, qui distant secundum locum, et his qui venturi sunt in futuro tempore manifestet, necessarius fuit usus scripluræ. » In I. Pcrihermeneias, Leet. II. n. 2. — Cf. Tullii Lib. II. De officiis, Cap. XVI. VIII. Nota 11. Vocis notio ejusdemque discrimen a locu­ tione. Vocis nomine generatim significatur quivis sonus sive articulatus sive non, emissus ab animantibus, et, per exten­ sionem, etiam a rebus inanimatis. Definitur autem ab Aris- AUT. I. DE NATURA TERMINORUM. 45 totclc, in II. de Anima, Cap. XVIII : Sonus ab áre animalis pro­ latus, cum imaginatione quadam. At locutio est sonus articulata voce prolatus ad internos animi nostri sensus manifestandos, ut dictum est. Unde voces nobis et brutis communes sunt, locutio autem nobis est propria. Audiatur iterum sanctus Thomas: « Videmus quod cum quædam alia animalia habeant vocem solus homo supra alia animalia habet locutionem. Nam etsi quædam animalia locutionem humanam proferant, non tamen proprie loquuntur, quia non intelligunt quid dicunt, sed ex usu quodam tales voces proferunt. — Est autem diffe­ rentia inter sermonem et simplicem vocem. Nam vox est signum tristitiæ et delectationis, et per consequens aliarum passionum, ut irse et timoris ; quæ omnes ordinantur ad delectationem et tristitiam, ut in secundo Ethicorum, Cap. 111. dicitur. Et ideo vox datur aliis animalibus, quorum natura usque ad hoc pervenit, quod sentiant suas delectationes et tristitias, et hoc sibi invicem significent per aliquas naturales voces, sicut leo per rugitum, et canis per latratum : loco quorum nos habemus interjectiones. Sed locutio humana significat quid est utile et quid nocivum. Ex quo sequitur quod significet justum et injustum. Consistit enim justitia et injustitia ex hoc quod aliqui adæquentur vel non adæquenfur in rebus utilibus et nocivis. Et ideo locutio est propria hominibus, quia hoc est proprium cis in comparatione ad alia animalia quod habeant cognitionem boni et mali, ita et justi et injusti, et aliorum hujusmodi, quæ sermone signi­ ficari possunt. » In I. Politicorum, lect. I. circa fin. Ed. P. w, fol. 3, col. 3, seq. IX. Nota III. Vocum species. Ex hac sancti Thoinæ argu­ mentatione ratio educitur, quare voces a philosophis quadri­ fariam dividantur : Io, Aliæ enim voces sunt puri soni, nullam scilicet significationem habentes, neque ex se neque ex instituto hominum, sicut vox bilitri, ut Aristotelis utar exemplo ; — 2°, Aliæ sunt voces, quæ naturalem habent significationem, ut gemitus infirmorum et alia hujusmodi, quæ, ut jam dixi, sunt communia nobis ceterisque animan­ tibus;— 3°, Aliæ sunt voces, quarum significatio statula est a libera sive Dei sive hominum voluntate; et hujusmodi sunt vocabula, quibus communiter utimur : non enim vox miles, e. g., ex sua natura significat hominem armis addic­ tum, sed ex hominum instituto; — 4®, Ex his vero vocabulis quædam , singillatim sumpta, completam significationem 46 DIALECT. LIB. I. CAP. II. DE IDEARUM SIGNIS. habent, ut homo, pius, et generatim verba et nomina et quæ ab his derivantur, nempe adjectiva et participia. Et hæc a Scholasticis dicebantur termini categorematici, a , praedico, enuntio, vel significo. — Quædam contra singillatim accepta nihil significant, ut, omnis, nullus, aliquis, et similia, sed terminis per se significantibus conjunguntur ad eorum significationem magis determinandam. Hujusmodi vocabula a Scholasticis dicuntur syncategorematica a (Cap. VI.) Modus istequærendi definitiones est descensivus, nempe ab universalioribus incipiens, et gradatim per genera subalterna (o, II) ad genus proximum et differen­ tiam ultimam (5, V) descendens. — Alius modus est ascen­ sions, a rerum nempe comparatione procedens, et inter ipsas quaerens unum, in quo conveniunt cum aliis, et alterum, in quo proprie a ceteris aliis differunt, et hæc assumens ut elementa definitionis. De hoc secundo modo loquitur Angeli­ cus in II. Posteriorum, lect. XVI. n. 2 : < Si aliquis, ait, in­ quirit definitionem alicujus rei, oportet quod attendat ad ea, quæ sunt similia illi, et etiam ad ea, quæ sunt differentia ab illa re. Quod quidem qualiter fieri debeat ostendit (Aristoteles) subdens, quod primo oportet circa similia considerare quid idem in omnibus inveniatur, puta quid idem inveniatur in omnibus hominibus, qui omnes conveniunt in hoc quod est esse rationale. Postea considerandum est iterum in aliis, quæ conveniunt cum primis in eodem genere, et sunt sibi invi­ cem idem specie, sunt autem altera specie ab illis, quæ primo accipiebantur, sicut equi ab hominibus. Oportet etiam acci­ pere quid sit idem in his, scilicet equis, puta, hinnibile. Cum ergo accipiatur quid sit idem in omnibus his, scilicet homi­ nibus, quia rationale, et quid sit idem similiter in omnibus aliis, scilicet equis, quia hinnibile; iterum considerandum est, si aliquid est idem in istis duobus acceptis, scilicet in rationali et hinnibili- Et ita est considerandum quousque per­ veniatur ad aliquam unam rationem communem. Hæc enim erit definitio rei. Sivero talisconsiderationoninducatin unam rationem communem, sed inducat in duas rationes diversas, aut etiam in plures, manifestum erit quod illud, cujus defi­ nitio quæritur, non eri t unum secundum essentiam, sed plura : et ita non poterit habere unam definitionem. » Quæ omnia de­ clarat per exemplum, ibid. (n. 3) ab Aristotele adductum : < Si quæramus quid est magnanimitas, debemus attendere ad quosdam magnanimos, ut sciamus quid unum habent in seipsis, inquantum magnanimi sunt. Sicut Alcibiades dictus est magnanimus, et etiam Achilles, et etiam Ajax, qui omnes habent unum quid commune, quod est, non sustinere inju­ rias. Cujus signum est quod Alcibiades non sustinens inju­ rias dimicavit, Achilles vero in insaniam versus est propter iramfjuæesZ appetitus vindictespropter injurias sibi illatas), Ajax autem interfecit seipsum. — Iterum debemus conside­ rare in aliis, qui dicuntur magnanimi, sicut in Lysandro aut 64 DIALECT. LIB. 1. CAP. III. DE DEFINITIONE ET DIVISIONE. Socrate. Habent enim hoc commune, quod non mutabantur propter prosperitatem fortunœ et per infortunia, sed indifferenterse habebant in utrisque. Accipiamus ergo hæcduo, scili­ cet impassibilitatem a fortuitis casibus, et non tolerare inju­ rias, et consideremus si est aliquid commune eis. In hoc enim consistit ratio magnanimitatis. Sicut, si dicamus quod utrum­ que contingit propter hoc quod aliquis existimat se dignum magnis. Ex hoc enim contingit quod homo non patitur inju­ rias, et ex hoc etiam contingit quod contemnit mutationem exteriorum bonorum, tanquam minimorum. » ARTICULUS QUARTUS (16) De divisione. I. Prænotamen. Simplex omnino dividi non potest : nam quidquid dividitur partibus necessario coalescit, in quas divi­ ditur, et ex quibus quasi totum aliquod resultare intelligitur. Quocirca, antequam de divisione sit sermo, præmittendæ sunt generales notiones totius et partium. II. Notio et divisio genérica totius. Totius notio commu­ nissima est et omnibus clarissima : per illud enim vulgo in­ telligitur, unum aliquid quod inplura (quæ partes dicimus) resolvi aliquo modo potest. Quam vulgarem totius explicatio­ nem impræsentiarum retinemus. — Totum autem generice dividitur in actuale et potentiate. Actuale totum dicitur illud, cujus partes ex quibus resultat, realiler sunt distinctæ : sive sint distinctæ distinctione reali, sive distinctione logica seu rationis; sicut homo est totum reale resultans ex anima et corpore (partibus realiter distinctis), vel ex animalilale et rationalitate, quæ in homine non ut duæ res, sed ut duæ ra­ tiones formales distinguuntur (14, IV).— Totum potentiate, quod etiam logicum dicitur, est illud, quod ratione suæ ex­ tensionis plura, tanquam paries, sub se continet; sicut universale est totum potentiale sub se continens particularia subjecta (3, II), veluti paries, quas sua extensione complectitur.Et est vel univocum vel analogum, secundum qoodparticularia illud univoce vel analogice participant : de quo jam dictum est in tractatu de ideis (2, VI). III. Divisio totius actualis. Totum actuale subdivitur in ART. IV. DE DIVISIONE. OS metaphysicum etphysicum, secundum quod partes aut ratione tantum, aut realiter in toto distinguuntur, ut hic supra in exemplo de homine explicatum est. — Qu® partes totius phy­ sici aut sunt essentiales, ipsum totum in propria natura constituentes, et habetur totum essentiale. — Aut sic sunt in toto ut non constituant sed integrent naturam (ita ut quamvis non omnes, tamen aliqua possit separari quin totius natura destruatur, ut brachium aut aliud membrum in ho­ mine), et habetur totum integrate. — Aut partes sunt polenliœ unius principii (utsi dividas animam humanam in intellectum etsensum), vel officia unius virtutis vel potenti® (ut si dividatur prudentia in judicativam et consiliativam), et habetur totum potestativum, in hoc differens a toto potentiali, quod istud affirmatur de suis inferioribus, ut cum dicitur, homo est ani­ mal ; quod in toto potestativo dici nequit, quia est falsum quod anima humana sit sensus, vel quod judicium sit prudentia. — Aut denique in compositionem totius veniunt etiam acci­ dentia, et habetur totum accidentale. IV. Nota. Divisio totius metaphysici. Divisio totius in essentiale et accidentale convenit etiam in suo ordine toti metaphysico. Hinc designo totum metaphysicum essentiale, cum dico : homo est animal rationale ; et nonnisi de toto metaphysico accidentali loquor, cum dico : homo est intellec­ tivus rationalis. Revera enim in homine intellectus et ratio sunt una potentiarealiler, et sola ratione (2, IX) distinguun­ tur, ut duo conceptus : quod sufficit ad totum metaphysicum; ac insuper, absolute loquendo, intellectus, qui dicit simpli­ cem intuilionem, stare potest sine ratione stricte sumpta, quatenus nempe importat discursum a principiis ad conclu­ sionem : et hoc sufficit ad totum accidentale. N. Divisionis notio et species. Oratio distribuens totum in suas partes, seu brevius, distributio totius in partes, dicitur divisio. Totum quod distribuitur, vocatur divisum. — Hinc sequuntur vari® divisionis species. Est enim actualis, potentialis,physica, melaphysica, essentialis, potestativa, acciden­ talis,prout totum distribuit in partes actuales vel potentiales vel potestativas, physicas vel metaphysicas, essentiales vel accidentales : de quibus hucusque dictum est. Hic solummodo adjicimus species divisionis accidentalis et potentialis. VI. Nota I. De multiplici divisione accidentali. Partes qu® ponuntur in divisione accidentali (qu® etiam per acci­ dens dici solet) esse possunt subjectum et accidentia, vel 6« DIALECT. LIB. I. CAP. III. DE DEFINITIONE ET DIVISIONE. accidens et subjecta, vel accidentia sola. Hinc triplex divisio accidentalis : — 1" Divisio subjecti in sua accidentia, qua nempe assignantur accidentia quæ subjectis ejusdem naturæ insunt ; ut cum divido homines in albos, nigros, flavos, et cupreos. — 2* Divisio accidentis in sua subjecta, qua nempe assignantur subjecta quibus illud accidens convenit ; ut cum divido passiones in passiones hominum et passiones bruto­ rum. — 3* Divisio accidentis in accidentia, qua unum acci­ dens consideratur ut subjectum, cui alia accidentia conve­ niunt, eo ferme modo quo dictum est de divisione subjecti in sua accidentia; ut cum divido amarum in salubre et insa­ lubre, vel candidum in amarum et dulce, in durum (ut mar­ mor et molle (ut nix) et fluens (ut lac). VLl. .Nota II. De multiplici divisione potentiali. Quid sit divisio potentialis supra explicatum est. Est per se vel per accidens. — Io Per se, si genus dividatur in suas species immediatas, ut si dividatur vivens in animal et plantam; vel genus dividatur in suas differentias specificas, ut si dividas substantiam in corpoream et incorpoream ; vel diffe­ renti® generic® in specificas dividantur ; ut cum dicitur : Organica dividuntur in sensitiva et insensitiva (animalia et plantas). — 2° Per accidens vero est si totum potentiate in sua accidentia distribuatur, eo modo quo de accidentali di­ visione dictum est. ARTICULUS QUINTUS (17) De legibus divisionis. I. Ratio articuli. Præclara sunt verba, quæ Plato in Phædro Socrati tribuit : Si naclus fuero ducem, qui recte partiri sciat, ejus ego vestigia ut Dei cujusdam sequar. Et revera in recte distinguendo et dividendo pene universa sapientia hu­ mana consistit. Maxima igitur cura adhibenda est ut recte objecta, quæ intelligere cupimus, dividamus : ad quem finem in Dialectica leges traduntur sequentes. II. Leges divisionis. Quatuor præcipuas assignamus leges divisionis : Prima regula. Membra dividentia (seu partes) simul sumpta perfecte adcequent lotum divisum. Ratio est in promptu. ART. V. DE LEGIBUS DIVISIONIS. 67 Nam totum componitur ex partibus, seu ex membris divi dentibus, ita ut aliquo modo dici potest quod partes suut ipsum totum ; non autem essent ipsum totum, seu non totum componerent, si simul sumptæ totum ipsum perfectissime non adæquarent, ut manifestum est ex ipsis terminis. Hinc peccant sequentes divisiones: Vivens dividitur in hominem et brutum : quia vivens se extendit etiam ad plantas, ad ange­ los, et ad Deum; motiva homini ad agendum sunt gloria vel lucrum : quia adsunt alia motiva nobiliora. Secunda regula. Nullum membrum divisionis excedat aut adœquet totum divisum. Patet. Quodlibet enim membrum est una pars totius divisi; una autem pars neque potest exce­ dere neque potest adæquare totum, habens præter ipsam alias partes. Hinc illud axioma : totum est majus qualibet sua parte. Male igitur divides animal in sensitivum et rationale : quia sensitivum idem prorsus est ac animal: omne enim ani­ mal est sensitivum, et omne sensitivum est animal. Tertia regula. Membra dividentia ad invicem opponantur, seu unum membrum neque sit neque in se includat alterum : secus partes multiplicarentur, quæ revera partes non sunt, ac proinde falsa esset divisio. Hinc falso dividitur noster Glo­ bus in Europam, Asiam, Africam, Americam, Oceaniam, et Italiam, quia membrum Italia includitur in Europa, et ab Europa excluditur vi hujus divisionis, sicut vi divisionis ab Europa, excluduntur cæteræ partes. Quarta regula. In divisione primo assignentur membra in quæ immediate dividitur totum, ac postea, si occurrat, mem­ bra dividentia singillatim subdividantur. Scopus enim di­ visionis est inducere claritatem idearum ; at non claritas, sed magna confusio oriretur, si, postpositis principalioribus par­ tibus, secundarim prius inducerentur. Hinc confusa est divisio substantiæ in spiritualem, viventem, et rationalem, contra illam quam supra dedimus (5, VII). III. Nota I. Discretio in subdivisionibus inducendis. Atta­ men in membris subdividendis illud Senecæ præ oculis ha­ beto: Simile confuso est quidquid usque in pulverem sectum est. Non igitur sine maxima necessitate ad minutissima quæque est descendendum : ut enim ipse Seneca prosequitur, conprehendere quemadmodum maxima, ita minima, difficile est. Describitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quidquid in majus crevit, facilius agnoscitur, si discessit in paries : quas, ut dixi, innumerabiles esse et narvas non 68 DIALECT. LIB. I. CAP. III. DE DEFINITIONE ET DIVISIONE. oportet. Idem enim vitii habet nimia, quod nulla divisio. — Epist. LXXXIX. IV. Nota II. Duæ difficultates contra assignatas leges di­ visionis. Prima difficultas est : Recte partes hominis assi­ gnantur. cum dicitur quod sit animal rationale. Et tamen animal latius patet quam homo, qui est totum divisum. Non igitur vera est secunda regula tradita divisionis. fíesp. Homo, cum dicitur animal rationale, sumitur ut totum actuale, non autem ut totum potentialc (16, II) ; cum autem subditur quod animaZ latiuspatet quam homo, sumitur animal ut genus, seu ut totum potentialc. Unde argumentatio non concludit. Homo igitur minor est extensione quam ani­ mal ;sed major est comprehensione, quia dicit, praeter animalitatem, etiam rationalitatem, quam non dicit animal. Secunda difficultas. Probatissima est divisio boni in hones­ tum. utile et delectabile. Sed bonum honestum est vere utile, et vere utile est honestum, sicut honestum et utile sunt vere delectabilia. Non igitur tertia regula vera est. fíesp. Divisio boni assignata, ut notat Angelicus, P.I.Q.V. Ariic. VI, ad 2, « non est per oppositas res, sed per oppositas rationes. Dicuntur tamen illa proprie delectabilia, quæ nul­ lam habent aliam rationem appetibilitatis, nisi delectatio­ nem, cum aliquando sint et noxia et inhonesta. Utilia vero dicuntur quæ non habentin se unde desiderentur, sed deside­ rantur solum ut sunt ducentia in alterum, sicut sumptio medieinæ amaræ. Honesta vero dicuntur, quæ in seipsis habent unde desiderentur. » Igitur in opposita difficultate confunditur malerialecwtn formali (12.1) bonitatis, quod est honestas vi uri/tías vel delectabilitas, secundum quas formalitates i penes quas attenditur illa data divisio), utilitas, ut talis, excludit honestum, et honestas, ut talis, excludit utilitatem. ut cum sancto Thoma explicatum est. Stat igitur veritas tertiae regulæ. 69 LIBER SECUNDUS DE JUDICIO Prologus. Absoluto tractatu de primitivis elementis nos­ trarum cognitionum, agere suscipimus, juxta divisionem datam in Proæmio ad Logicam, de secunda mentis opera­ tione, quæ est judicium. Quia vero, ut recte admonet Tullius, lib. I. De officiis, cap. I : « Omnis, quæ a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debeta definitione proficisci, ut intelligatur quid sit id de quo disputatur ; » primo loco de natura judicii ejusque speciebus dicendum est. Sicut autem ideas terminis, ita et judicia interna animi nostri propositionibus enuntiamus. Igitur secundus iste Dialecticae liber in duas Sectiones dividitur ; in quarum prima de judicio, in altera de propositione disputabimus. CAPUT PRIMUM BE NATURA ET SPECIEBUS JUDICH Prologus. Ut mox dicebam, primo loco de judicii natura et speciebus disseram. Procul dubio, cum propositiones judi­ cium referant, species et divisiones judiciorum, sunt species et divisiones propositionum. Attamen, quia usu venit apud antiquiores Scholasticos (quos in hac re nion pauci recentiores scriptores nec minoris nominis secuti sunt) ut, in gratiam tironum, natura judicii ex ejus signo, hoc est ex proposi­ tionis natura, potissimum declaretur, hanc methodum, cla­ ritatis causa, sequimur. Hinc in hoc capite de natura judicii, deque principalioribusejus speciebus solummodo erit sermo; cætera ver-- in sequentibus capitibus explicabimus. •U DIALECT. LIB. II. CAP. I. DE NATÜRA ET SPECIEBUS JUDICII. ARTICULUS PRIMUS t*«» De natura iudicii. I. Judicii notio, et ejus elementorum scholastica denomi­ natio. Judicii vocabulum sensu metaphorico applicatur ad designandum actum mentis : proprie enim usurpatur ad significandam sententiam a judice latam pro controversiis dirimendis. Communiter vero, judicii nomine intelligitur, mentis actus quo aliquid esse affirmamus vel negamus. Hinc: Deus estsapientissimus ; homo non est angelus ; aliaque hujus­ modi communi hominum sensu judicia nuncupantur. Animadvertere autem facillimum est, in judiciis præfatis unum de altero constanter affirmari aut negari, seu, quod in idem recidit, aliquid inesse vel non inesse alteri; sicut affirmo sapientiam inesse Deo y et nego naturam angeli inesse homini. — Illud, de quo aliquid affirmatur vel negatur, dicitur subjectum; illud vero quod affirmatur vel negatur de subjecto,à\e\turprœdicatum,etet\&mpassio. Hincin exem­ plis citatis, Deus est subjectum primi judicii ; homo est sub­ jectum secundi. Verbum autem substantivum est dicitur copula, quia revera copulat seu componit praedicatum cum subjecto in judiciis affirmativis, quasi nexus utrumque con­ jungens, vel dividit praedicatum a subjecto in judiciis nega­ tivis vi particulæ negantis. Si praedicatum in casu nominativo (vel etiam, ut quibusdam videtur, in accusativo) tribuiturvel negatur subjecto, dicitur prcedicalio in sensu redo,-ut, Deusestbonus; — siveroprædicatum tribuitur vel negatur subjecto in casu genitivo, vel . ;.'i- vel ablativo, et etiam accusativo cum prœpositione, est : - r jica/io in sensu obliquo : ut, creaturcesunt Dei, sunt a Deo, s :i Deum. Patet diversitas inter judicia in sensu redo et in sensn obliquo. H. De conditionibus prærequisitis ad judicium efformandum. Ex vulgari notione judicii emergit ipsum esse compo­ stum quodiam mentale, resultans ex duabus saltem ideis a mente in unum conjunctis vel separatis per copulam. Dico autem judicium esse quid compositum ex parte material, seu ex subjecto et praedicato, non autem ex parte subjecti, seu mentis, quæ, sicutsimplici actu apprehendit, ita simplici actu ART. I. DBNATÜRA JUDICII. 71 judicat. Et hæc bene nota. — Quo posito evidenter sequitur : — Io Judicio mentis præire necessario apprehensionem sub­ jecti et prædicati separatim.Ratioest, quia mens non potest judicio unire vel separare sibi ignota. Non autem refert utrum hæc apprehensio prior sit tempore vel natura solum­ modo. — 2° Judicio mentis, præter hanc apprehensionem, necessario præire comparationem inter predicatum et subjec­ tum : nam per judicium dicitur prædicatum inesse vel non inesse subjecto ; quam inhærentiam vel non-inhærentiam mens nullo pacto affirmare potest, nisi antea perspectam habeat sociabilitatem vel insociabilitalem ipsius prædicati cumsubjecto : quod comparatione habetur. Ita faberlignarius duo ligna aptat atque commensurat, antequam uniat. — 3° Hinc sequitur quod judicio mentis præire etiam debet perspicientia convenientiae vel non convenientiae, seu sociabilitatis vel insatiabilitatis prædicati cum subjecto, antequam alterutrum affirmet vel neget. Nam comparatio ideo institui­ tur, ut perspecta habeatur præfata convenientia. III. Nota. Quæstio. Hic quæritur a philosophis, utrum perspicientia convenientiae prædicati cum subjecto constituat formaliter judicium, vel aliquid aliud requiratur, nempe posi­ tiva actio mentis qua affirmetur vel negetur prædicatum inesse subjecto. Quamvis nonnulli priori parti adhæreant, secundæ tamen mihi videtur magis esse subscribendum. Ete­ nim perspicientia non dat nisi associabilitatem vel insociabilitatem idearum ; consequenter conjunc'io vel divisio per illam perspicientiam habetur solummodo in potentia non in actu, ut facienda non utfacta. At judicium affirmat actu vel negat unam ideam de facto alteri inesse : quod procul dubio plus est, formaliter loauendo, quam earum associabilitas vel insociabilitas. Unde Angelicus recte docet. P. I. Qu. LXXXV. Art. V. judicium haberi cum mens unum apprehensum alii componit et dividit. Et, Qu. XXVII. Art. I.jajn dixerat : « Qui­ cumque intelligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellect®, ex vi intellec­ tiva proveniens, et ex ejus notitia procedens. » Aliud igitur est notitia, aliud, juxta S. Thomam, id, nempe verbum, quod ex tali rei notitia, in mente et a mente procedit efficienter, seu ut a mente formatum et expressum, et ideo dicitur conceptus formalis, ut alibi (1, VII) declaratum est. Verum hæc quæstio forte est magis de nomine quam de re ipsa ; unde hæc sint eatis. 7taifAUA Anmmn nliilosonhica. — T. T- 72 DIALECT. LIB. II. CAP. I. DE NATURA ET SPECIEBUS JUDICII. IV. Judicii explicatio philosophica. Ex hucusque explica­ tis jam liquet quid sit judicium philosophice acceptum ; nempe est actu» mentis unum apprehensum alteri affirmatione componens, aut negatione dividens. — Judicium dicituretiam assensus vel dissensus, vel etiam, vocabulo universaliori, adhœsio mentis, ex eo quod pev ipsum mens adhaeret, sive certo sive opinative, objecto cognito ; dicitur compositio vel divisio, quia revera mens unum alteri componit vel dividit ab eo, et affirmat vel negat unum de altero, ut ex hucusque traditis circa judicii naturam constat. Secundum vero quod unum de altero affirmatur vel negatur, judicium dicitur affirmativum velnegativum. Ex. : Deus estjustus, est judicium affirmativum : vitium non est amabile, est judicium negati­ vum. ARTICULUS SECUNDUS (19) De variis judiciorum speciebus. I. Radix duplicis divisionis geniricæ nostrorum judicio­ rum. Sicut in omni cognitione, ita et in omni judicio duo sunt : y«dicana(subjectum),et res (objectum) in quam, sicut in terminum, fertur judicium. Hinc generales divisiones judicii ex parte subjecti et ex parte objecti. H. Divisio judicii ex parte subjecti. Judicium ex parte subjecti aliud est prudens, aliud temerarium. Prudens est judicium illud, quod ab intellectu formatur post diligentem comparationem prædicati cum subjecto ; si secus, judicium expressum est temerarium. Praeterea, judicium aut est certum, autopinativum. In omni enim judicio mens adhaeret objecto cognito ; si igitur hæc adhaesio esta&sofutaetsine errandi formidine, dicitur proprie assensus, seu certitudo ; si est cum errandi formidine, dicitur opinio (cf. S. Th. Qq., Dispp. De veritate, Qu. XIV, De fide, Art. I, ad 3 ; — inf., Artic. 40, IL VIII). Ili Radix diversitatis judiciorum ex parte objecti. In confesso est in omni judicio affirmari vel negari unum esse vel non esse aliud, seu, quod idem est, affirmari vel negari, identitatem prædicati et subjecti. Hujusmodi identitatem ex­ primit verbum est, quod implicite vel explicite ponitur cons- ART. II. DE VARIIS JUDICIORUM SPECIEBUS. 73 tauter ut copula in omni judicio. — Quoties igitur mens comparat prædicatum cum subjecto, ut perspiciat an unum . alteri conveniat, auUleprehenditprojrfwaZum conlineriin ipsa notione subjectifáuilenus vel ipsum constituit (ut genus vel differentia) vel cum ejus natura constituta necessario connectitur (ut proprietates) ; qua in hypothesi prædica­ tum non potest non inesse subjecto quin ipsa natura subjecti pereat ; — aut deprehendit prœrficaZum quidem inesse vel non inesse de facto subjecto, sed rationem talis inhœrenliœvelnoninhœrenliæ aliunde quam a notione ipsius subjecti pendere, sicut de accidentibus prædicabilibus supra dictum est (i, III). Et quod dico de judiciis affirmativis, valet etiam pro negativis : nam quædam prædicata neque conveniunt neque possunt subjecto convenire, quia subjecti notione excluduntur, ut ratio quadrati a circulo; quædamvero non conveniunt,.sed possunt convenire salva natura subjecti, ut puero scientia. Ob hanc diversam rationem inhærentiæ vel non-inhærentiæ prædicati subjecto, judicia in duas species dividuntur. Et­ enim priora, quæ ex sola idearum notione affermant vel negant earum identitatem, dicunturapriori,necessaria, inmaterianecessaria, absoluta, pura, rationalia, melaphysica, analylica: cujusmodi estjudicium : totum est majus qualibet sua parte. — Judicia, quæ affirmant vel negant identitatem prædicati cum subjecto, non vi idearum, sed vi facti, dicuntur a posteriori contingentia, in materia contingente, hypothetica, empirica (id est experimentalia), physica, synlhetica : hujus generis estjudicium : nix est alba. IV. Judicia immediata et judicia mediata. Judicia tum analylica tumsynthetica dicuntur immediata, seu per se nota, si, idearum comparatione instituta, earum identitas illico pateat, ut in judicio : lotum est majus sua parte. Si autem ex idearum comparatione præfata identitas non pateat, sed ex aliis judiciis inferatur, ope scilicet ratiocinii, judicia mediata appellantur ; sicut judicium mediatum est : anima humana est immortalis. —Patet judicia mediata in immediata ¡resolvi tamquam in propria principia, quasi effectus (in ordine nos­ trarum cognitionum) in propriam causam efficientem. V. Kantii judicia synthetica-a-priori. Divisionem judicio­ rum ex parte objecti, in analylica et synlhetica, quam supra dedimus, inadæquatam existimat Kant, ratus inter ipsa dari tertium quoddam genus judiciorum, quæ ipse synlhetica-a-vriori appellat. Judicia quidem a priori, quæ etiam 74 DIALECT. LIB. II. CAP. I. DE NATUBA ET SPECIEBUS JUDICII. explicativa nominat, et synthelica, quæ etiam extensiva dicit, eodem sensu assumit quo nos cum omnibus philosophis supra, n° III. accepimus. Insuper notat rectissime judicia J ^lytica seu a Peiori triplicem præ se ferre conditionem : — prædicatum includi in notione subjecti] — 2° habere necessitatem; — 3° et habere universalitatem. Si una desit ha//xafeirn conditionum, judicium non erit absolute analylicum neque a priori. Præterea, addit si aliquod judicium careat primaconditione, at secundam et tertiam habeat, non erit absoIntejudicium synthelicum. Atqui hæc duplex hypothesis, juxta Kantium, in quibusdam judiciis verificatur. Sint, inquit, ju­ dicia : Omnis effectus suam causam habet ; Quinque plus sep­ tem sequantur duodecim; Linea recta esi brevissima omnium, quæ inter duo puncta duci possunt. Quisque persevidethujusmodijudiciaesseetuniversaliaetnecessaria. Ergoexhac parte sunt apriori.Sed, addi Want, habere causam,œquari duodecim, esse omnium brevissimam inter duo puncta, non sunt prædicata inclusa in notione subjectorum Effectus, Quinque plus septem, Lineœ rectœ. Ergoexhac parte non sunt analytica, sed synthetica. Sed ex alia parte, ut dictum est, sunt a priori. Ergo sunt simul synthetica et a priori, seu synthetica-a-priori. VI. Kantii doctrina refutatur. Verum hæc judicia synthe­ tica-a-priori admitti non possunt : quod duabus potissimum rationibus probamus. Et imprimis, judicium tanqqam neces­ sariam conditionem subaudit cognitionem seu visionem con­ venienti® prædicati cum subjecto, quam quidem convenien­ tiam judicio ipso affirmamus vel negamus, ut supra dictum est .18, II). Qua sane comparatione non instituta et conve­ nientia non perspecta, tam impossibile est ut mcnsjudicium, quod visio quædam animi est (1, I), proferat, quam impos­ sibile est ut mens non videndo simul et sub eodem respectu videat, et non intelligendo intelligat. Age vero. In affirmando hoc judicio (et idem dicatur de ceteris), Effectus postulat cau­ sam, hæc exigentia causæ in subjecto effectus, aut eruitur ex ipsa notione effectus, aut ex principio experimental! coexistenliœ, quatenus nempe habere causam de facto convenit effectui, quin ex intima hujus natura colligatur. Si primum • ut reapse est), illud judicium, aliaque similia, sunt vere analytica et a priori : si alterum, judicium est simplicitera posteriori et synthelicum. Nihil igitur est tertium, seu judicia synthelica-a-priori absolute repugnant. — Deinde Kant in hac sua doctrina defendenda contradictionibus implicatur. ART. II. DB VARIIS JUDICIORUM SPECIEBUS. 75 Concedit enim, et vere ita se res habet, judicia illa syntheticaa-priori universalitatem atque necessitatem præ se ferre. Sed undenam, quæso, mens nostra deprehendit,prædicatum con­ venire vel repugnare necessarioet Mnwi^aÿiersubjecto?nisi ex ipsa perspecta natura sw&jech'j’quôcTïuîfinaexigit prædicatum, ut ab eo neque mentis consideratione divelli possit quin pereat ejus natura, atque proinde, ipso posito, univer­ saliter et necessario ponitur prædicatum. Ita, habere causam, ideo intelligimus convenire necessario et universaliter effectui, quia intelligimus effectus naturam perimi si ipsi exigentia causee auferatur. Impossibile igilur est concedere universali­ tatem et necessitatem prædicati in aliquo subjecto, et negare hujusmodi prædicatum includi in ipsa ratione subjecti : consequenter judicia synthetica-a-priori, quæ habent, fatente Kantio, priores conditiones, habent a fortiori et alteram de inclusione prædicati in notione subjecti; ac proinde illa judi­ cia revera sunt analytica absolute et a priori. CAPUT SECUNDUM DE PROPOSITIONIS NATURA EJUSQUE SPECIEBUS Prologus. Designata natura judicii, sequitur, juxta ordi­ nem determinatum in prologo ad hunc librum, ut agamus de propositione. Propositio vero potest considerari : Io in seipsa, ut est nuda propositio ; — 2° ut affecta quodam adjuncto, quod ipsam modificat vel multiplicat; — 3° in comparatione ad aliam vel alias propositiones. —Unde Sectio ista de propositione in tria capita dividitur. — Quoad propo­ sitionem in seipsa spectatam, dicemus primo, de propositionis natura ; secundo, de propositionis speciebus ratione material, qualitatis et formæ ; tertio, denique de speciebus propositionis ratione quantitatis seu extensionis. Admoneo studiosos ado­ lescentes tractatum de propositionibus ita esse pernecessa­ rium, ut qui ipsum ignoret aut mente non plane percipiat, nunquam naturam ratiocinii, a quo scientia in nobis gene­ ratur, perspectam habeat, atque proinde sapiens esse nulla ratione possit. Ad nos quod attinet, in hoc tractatu, sicut et in cæteris, ita brevitati studebimus, ut perspicuitati non noceamus. 76 DIAL. LIB.IL CAP.II. DK PROPOSITIONIS NATURA EJÜSOUE SPECIE BUS. ARTICULUS PRIMUS (20) De propositionis natura. I. Propositionis notio. Propositio nil aliud est quam ipsum mentis judicium verbo, vel alio signo sensibili mani­ festatum. Unde et est signum (10,1) judicii, et habet quidquid ad naturam judicii pertinet. Ut est signum, propositio dicitur, oratio quajudicia noslraaliis manifestamus ; ut continet natu­ ram judicii, dicitur, oratio enuntiativa unius de alio, sicut dic­ tu m est de judicio ; denique ut conceptum objectivum (1, VII) exprimit, seu ut rem ipsam, ad quam refertur, affirmat esse vel non esse, dicitur, oratio inquaverum vel falsum invenitur. n. Corollarium. Propositio est ipsum judicium sensibiliter expressum. Ergo, sicut dictum est de judicio, ipsa tribus terminis necessario constat, nempe subjecto, copula, et præd icato. Unde formula generalis propositionis sicut et judicii est : S est P ; seu, subjectum est prædicatum, si judicium est affir­ mativum ; S non est P ; seu, subjectum non est prœdicalum, si judicium estnegativum. — Subjectum et prædicatum dicuntur materia, copula vero forma propositionis. — Et nota formam propositionis esse semper, ut jam diximus (19, III), verbum substantivum sum, es, est, sive implicite sive explicite positum : quia revera ipsum solummodo exprimit identitatem, quæ inter subjectum et prædicatum affirmatur vel negatur in judicio. Imo in omni propositione verbum istud vel ponitur vel latet saltem in temporepræsenti ; sicut hæc propositio -.Ibant apos­ toli gaudentes a conspectu concilii, revera continet hunc sen­ sum in quem resolvitur : Apostoli sunt aliqui, qui ibant, etc. —Copula autem, utinquit Angelicus,IPeriherm. Lect. Y.n. 4, semper est exparte praedicati, quia revera ipsa affirmat vel negat de prædicato identitatem ejus cum subjecto. III. Nota I. De terminis in propositione explicite vel im­ plicite positis. Tribus terminis constare debere propositionem dictum est. Attamen non necesse est ut omnes explicite ponan­ tur. Sint exempla : Io Deus est œtemus ; — 2°Deus creat; — 3° Venio. Prima tres terminos habet explicite, et ab antiquis hujus generispropositionesdicebantur,rfetertto adjacente; — secunda, quæ dicebatur, desecundo adjacente, duos terminos explicite habet, sed in secundo includitur tertius, quia resol- ART. I. DE PROPOSITIONIS NATURA. 77 vitur hoc modo : Deus est creans; — tertia denique, dicta, de primo adjacente, uno termino constat, aliis duobus in eo inclusis, et hoc modo resolvitur : ego sum veniens. — Notan­ dum praeterea tres terminos intelligi formaliter (H,V et 12,1), seu quoad sensum, non autem materialiter : quia materialiter possunt esse plures, qui tamen se habentes per modum unius subjecti vel unius praedicati, nonnisi unum terminum forma­ lem constituunt. Ex. : Initium sapientiœ est limor Domini .-quin­ que habes terminosin hac propositione ; sed initium sapientiœ est unum prædicatum, et timor Domini est unicum subjectum. IV. Nota II. De propositione naturali, innaturali et præter naturam. In propositione subjectum ideo tale nomen sortitur, quia subjicitur prœdicato, a quo ut a forma vel quasi forma denominatur; sicut minus universale intelligitur ut subjectum majori universali (3, II). Unde, naturaliter loquendo, sub­ jectum in ratione comprehensionis (ibid.) majus est praedicato ; sed prædicatum majus est subjecto in ratione extensionis (3,1). Et revera, in hac propositione : anima humana est immor­ talis, prædicatum immortalis latius patet, seu pluribus sub­ jectis, quæ non sunt animæ humanæ/potest convenire : et reapse convenit angelis et Deo. — Ergo in exprimendis pro­ positionibus : Io Aut servatur ordo naturalis, ut scilicet prædicatum revera habeat majorem universalitatem quam subjectum, ut in hac propositione : Anima humana est immor­ talis; et propositio dicitur naturalis vel ordinata; — 2° Aut contra se habet, nempe prædicatum ponitur loco naturalis subjecti, et propositio dicitur innaturalis seu inordinata, vel contra ordinem, vel etiam indirecta; ut : aliquod immortale est anima humana; aliqua virtus est justitia ; — 3° Aut denique subjectum est æque vel etiam magis universale quam prædi­ catum, sed prædicatum tamen affirmatur vel negatur de ipso subjecto non ratione sui formalis expressi, sed ratione materialis. Ex. : aliquod candidum est frigidum. In hac pro­ positione frigidum candido tribuitur, non quia candidum, sed quia subjectum candidi est etiam frigidum (8, iv). Hujus­ modi propositiones, quæ frequenter occurrunt in scientiis et quæ, in disputationibus scholasticis praesertim, æquivocationibus et sophismatibus occasionem præbent, dicunturpræter ordinem senpræter naturam, etfrequentius etiamper accidens. Unde illa propositio scholastice distinguenda est hoc modo : candidum per se est frigidum, nego; per accidens, concedo. 78 DIAL. LIB. CAP. II. DE PROPOSITIONIS NATURA EJUSQUE SPECIEBUS. ARTICULUS SECUNDUS (21) De divisionibus propositionum ratione materiœ, formae et qualitatis. I. Elementa propositionis. Dictum est supra subjectum el praedicatum esse elementa materialia propositionis, copulam - ero esse elementum formale, seu nexum utriusque. Sed ;ræterea subjectum et praedicatum, quia termini sunt, possunt habere majorem vel minorem quantitatem seu extensionem seu universalitatem : hæc enim vocabula idem prorsus in Dialectica significant, ut pluries jam dictum est. Denique propositio ad objectum refertur, ita scilicet ut propositio sit vera vel falsa ex eo quod objectum ita est vel non est, sicut in propositione dicitur. Veritas et falsitas constituunt in Dialectica qualitatem propositionis. Igitur quatuor sunt pro­ positionis elementa, materia, forma, quantitas et qualitas. II. Divisio propositionis ratione materiae. Nomine mate­ ri æ in propositionibus intelligimus rationes diversas, quibus prædicatum convenit subjecto : aut enim ipsi convenit neces­ sario aut contingenter ; vel si actu non conveniat, aut potest i* ait em convenire, aut convenire est impossibile. Unde ratione maleriæ, propositio alia est necessaria, alia contingens, alia possibilis, alia impossibilis; et dicitur etiam propositio in ma­ teria necessaria, contingenti, possibili, impossibili. III. Nota I- Probatur allata divisio ratione sancti Thomæ. Hujus divisionis rationem dilucide assignat S. Thomas in I. Perihermen. Leet. XIII. n. 3, in hæc verba : « Potest autem accipi... divisio enuntiationum secundum materiam, quæ quidem divisio MmAitur secundum habitudinem praedicati ad subjectum. Nam si prædicatum per se insit subjecto, dicitur esse enuntiatio in materia necessaria vel naturali; ut cum dicitur, homo est animal, vel homo est risibilis. Si vero prædi­ catum per se repugnet subjecto quasi excludens rationem ipsius, dicitur enuntiatio esse in materia impossibili sive re­ mota ; ut cum dicitur, homo est asinus. Si vero medio modo se habet prædicatum ad subjectum, ut scilicet nec perse repugnet subjecto nec per se insit, dicitur enuntiatio esse in materia possibili vel contingenti.» Hæc omnia consonant iis quæ dicta lunt (19, III) circa divisionem judiciorum in judicia a priori, ART. II. DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONUM RATIONE MATERIÆ, ETC. 79 quæ sunt in materia necessaria vel impossibili, et in judicia a posteriori, quæ sunt in materia contingenti nÁ possibili. Hic solum animadvertimus judicia tum in materia contingenti tum in materia possibili esse æque contingentia; attamenfrequentius contingens dicitur propositio, si prædicatum de facto conveniat subjecto, sed potest non convenire ; possibilis vero, si prædicatum de facto non conveniat, sed ipsi convenire potest. IV. Nota II. De quatuor modis dicendi seu prædicandi per se. — Dictum est supra (n. II, seq.) propositionem esse in materia necessaria quando prædicatum per se dicitur de subjecto. Sunt autem varii modi seu variæ rationes di­ cendi seu prædicandi per se unum de alio; unde peropportu­ num ducimus hoc loco declarare quatuor istos modos ex iis quæ scripsimus in nota Ç in XI. lectionem S. Thomæ in lib. I. Posteriorum analytic. — Præmittimus S. Doctoris verba :« Sciendum est, inquit, quod hæcpræpositio per desi gnat habitudinem causæ ; designat etiaminterdum et silum, sicut cum dicitur aliquis esse per se, quando est solitarius. Causæ autem habitudinem designat aliquando quidem for­ maliter, sicut cum dicitur quoi corpus vivit per animam. Quandoque autem habitudinem causæ materialis; sicut cum dicitur quod corpus est coloratum per superficiem : quia scilicet proprium subjectum coloris est superficies. Designat etiam habitudinem causæ extrinsecæ et præcipue efficientis; sicut cum dicitur quod aqua calescit per ignem. Sicut igitur hæc præpositio per designat habitudinem causæ, quando ali­ quid extrinsecum est causa ejus, quod attribuitur subjecto; ita quando subjectum vel aliquid ejus est causa ejus, quod attribuitur ei, et hoc significat per se (S. Thomas, in I. Post. L. X, n. 2. Ed. L.). Generatim ergo loquendo, per se dicitur per oppositionem nA per aliud. Primus modus dicendi per se dst quando de subjecto dicitur prædicatum, quod est, vel ejus definitio (homo est animal ra­ tionale)', vel aliquid de ejus definitione (homo est animal; vel, homo est rationalis). N. B. Quæ prædicantur in hoc primo modo non sunt accidentia subjecti, sed constitutiva ejus essentialia. Primus iste modus dividitur in duos: a) Primus modus dicendi per se primo est quando non solum prædicatum est de definitione subjecti, sed ita adæquat subjectum ut sit convertibile cum eo. Ex. Homo est 80 DIAL. LIB. II. CAP.II.DEPROPOSITIONIS NATURA EJUSQUE SPECIEBUS. rationalis; rationale ut distinguitur ab intellectuali est con­ vertibile cum homine, quia, Omne rationale est homo. b) Primus modus dicendi per se secundo, est quando prædicatum est quidem de definitione subjecti, sed non est convertibile cum eo. Ex. : Homo est animal; non convertitur: Omne animal est homo. Secundus modus dicendi per se est quando subjectum est de definitione prædicati. E. g. Par est numerus habens mt. ' dium; subjectum est numerus, et ingreditur definitionem paris. N. B. Quæ prædicantnr in hoc secundo modo non sunt constitutiva essentiæ subjecti, sed ex essentia dimanant, hoc est sunt ejusdem subjecti passiones proprix, seu propria accidentia (6, IV). Secundus etiam iste modus dividitur in duos. a) Secundus modus dicendi per se primo est quando prædicatum convertitur cum subjecto, quod ponitur in defini­ tione ejus. Ex.: Homo est risibilis; convertitur: Omne risi­ bile est homo. bi Secundus modus dicendi per se secundo est quando prædicatum non convertitur cum subjecto, quod ponitur in ejus definitione. Ex.: Isosceles habet tres angulos æquales duobus rectis; non convertitur : Omne habens tres angulos æquales duobus rectis est isosceles. N. B. Quidquid prædicatur de subjecto non per se neque primo neque secundo modo, et consequenter neque quarto modo (de quo infra), dicitur prædicari per accidens, quate­ nus per accidens significat prædicari contingenter (4, III, V; 6, rv). Tertius modus dicendi per se est modus existendi non mo­ dus prædicandi (I. Poster. , lect. X. n. 6); quatenus nempe significat aliquid esse in se (substantia) et non in alio (acci­ dens' tanquam in subjecto (6, III, seq.). Quartus modus dicendi per se, qui dicitur secundum ratio­ nem causalitatis, est quando aliquid tribuitur alicui effective in quantum tale seu formaliter. Ex. : Medicus sanat: sanat enim quatenus medicus et non quatenus albus, musicus, etc. N. B. Etiam in secundo modo subjectum quod ponitur in definitione prædicati, est causa prædicati ; unde quandoque secundus et quartus modus dicendi per se coincidunt. Distin­ guuntur tamen formaliter, quia in secundo modo attenditur ratio prædicationis fundata in definitione prædicati includen- ART. II. DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONUM RATIONE MATERIÆ, ETC. 81 tis subjectum; sed in quarto attenditur ratio causalitatis, quatenus nempe prædicatum dependet in suo esse a proprio subjecto, ut a causa (I. Poster., 1. X. n. 7, not. 5). V. Propositionis divisio ex parte formas. Forma proposi­ tionis, ut pluries jam diximus, est nexus prædicati et subjecti, expressus per copulam seu verbum sum, es, est. Manifestum est autem nexum seu identitatem aut affirmari, sicut cum dico : Deus est justus; aut negari, sicut cum dico : homo non est angelus. Nihil tertium fingi potest. Ergo propositio ratione/brmæ dividitur, in affirmativam, quanexusseuidentitas prædicati cum subjecto affirmatur; et in negativam, qua prædictus nexus negatur. — Porro unusquisque per se intelligit quod, cum verbum sum, es, est exprimat identitatem, ut propositio sit negativa necessario requiritur ut particula negans afficiat ipsum verbum secus propositio non erit ne­ gativa. Unde propositio : homo est non angelus, estpropositio vere affirmativa, quia vere affirmatur identitas hominis cum alio objecto seu prædicato indeterminato et innominato, quod non est angelus. — Si negatio non afficiens copulam afficiat subjectum, ut, non amare virtutem est summa stultitia, propo­ sitio dicitur infiniti, seu melius, indefiniti subjecti; si vero affi­ ciat prædicatum, dicitur esse indefiniti prædicati, ut, cum dicitur : homo est non angelus. Propositio indefiniti prædicati, quamvis, ut diximus, sit per se affirmativa, de facili tamen resolvitur in propositionem negativam ; ut, homo estnon asi­ nus, reducitur ad istam negativam, homo non est asinus. VI. Nota. Natura divisionis propositionis in affirmativam et negativam. « Alia vero fuit divisio enuntiationis, inquit Angelicus, I. Perihermen. Leet. X. n° 10, in affirmationem et negationem. Quæ quidem est divisio genens in species, quia sumitur secundum differentiam prædicati, ad quod fertur negatio. Prædicatum autem est pars formalis enuntiationis. Et ideo hujusmodi divisio dicitur pertinere ad qualitatem enuntiationis 4 qualitatem, inquam, essentialem, secundum quod differentia significat quale quid » (4, III). Cum Angeli­ cus hic dicit negationem ferri ad prædicatum, intellige vi verbi : quia nempe, ut explicavimus, negatio verbum afficiens negat identitatem prædicati cum subjecto ; non autem negatio refertur ad prædicatum eo sensu falsissimo quod in proposi­ tione negativa prædicatum transformetur in terminum nega­ tivum. VII. Divisio propositionis ex parte qualitatis. Qualitas 82 DIAL. LIB. II. CAP. II. DE PROPOSITIONIS NATURA EJUSQUE SPECIEBUS. propositionis ex ejus relatione ad rem enuntiatam desumitur, et est ejus veritas et falsitas. Propositio vera est, si enuntiet judicium verum, hoc est conforme rei, de qua judicatur; est falsa, si enuntiet judicium discordans a re judicata. Altissimus est patiens redditor, est propositio vera : Deus humana­ rum rerum providentiam non habet, est propositio falsa. VIII. De variis modis quibus per propositionem enuntia­ tur veritas vel falsitas judicii. Quatuor modis fieri variatio potest in qualitate propositionis. « Uno modo, quia id quod est in re renuntiatur ita esse sicut in re est : quod pertinet ad affirmationem veram : puta, cum Socrates currit, dicimus Socratem currere.—Alio modo, cum enuntiatur aliquid non esse, quod in re non est : quod pertinet ad negationem veram: ut cum dicitur, Ælhiops albus non est. — Tertio modo, cum enun­ tiatur aliquid esse, quod in re non est : quod pertinet ad affirmationem falsam ; ut cum dicitur : corvus est albus. — Quarto modo, cum enuntiatur aliquid non esse, quod in re est : quod pertinet ad negationem falsam; ut cum dicitur : nix non est alba. » S. Thomas, in I. Perihermen. Led. IX. n. 3. ARTICULUS TERTIUS (22) De divisionibus propositionis ratione quantitatis seu extensionis. I. Propositionis extensio a subjecti extensione exclusive desumitur. Nomine quantitatis seu extensionis significatur ipsius propositionis universalitas, vel particularitas, vel sin­ gularitas. Non aliunde desumitur quam ex extensione sub­ jecti ; nempe propositio est universalis, particularisme! sin­ gularis prout singulare, particulare vel universale est ejus subjectum. Hæc lex non patitur exceptiones. Ratio est quia affirmatio et negatio quæ, sicut dictum est, sunt formale propositionis, tantum se porrigunt, quantum patitur natura termini qui est subjectum ipsius propositionis. II. Propositionis ratione extensionis divisio. Ex praemissis de facili infertur, propositionem ratione extensionis recte dividi in singularem, universalem,particularem et indefinitam seu indeterminatam. Nam subjectum propositionis est. — vel ART. III. DE DIVISION. PROPOSITION. RATIONE QUANTITATIS, ETC. 83 terminus singularis, ut: Ver bum caro factum est ; —vel termi­ nus affectus signo syncategorematico universali (10, IX), omnis,nullus,etc., ut:omnis homo est mendax; — vel termi­ nus affectus signo syncategorematico particulari, aliquid, nonnulla, etc., ut : Quidam autem dicebant : quia bonus est (Joan., VII, 12) ; — vel denique terminus nullo signo syncate­ gorematico affectus, et consequenter indefinitus, ut : Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem (Ib., 111, 19). Igitur adæquata est assignata divisio. III. De extensiope propositionis indefinitæ. Termini sin­ gulares vel signa syncategorematica per se determinant extensionem propositionis ; quod quidem non accidit in pro­ positionibus indefinitis. Et tamen quisque per se videt exten­ sionem harum propositionum esse absolute determinandam, ut omnis error vitetur. Ad quem finem sequentes regulæ sunt attendendae. Prima regula. Subjeclumpropositionis in materia necessaria (19, 111) supponit distributive; ideoque sumitur in tota sua extensione, ac si esset affectum signo syncategorematico universali, omne, nullum: consequenter propositio revera est universalis ; ut : homo est rationalis, idem sonat ac si expli­ cite diceretur ; omnes homines sunt rationales. Ratio hujus regulæ est in promptu. Nam in propositionibus in materia necessaria, prædicatum, ut jam notavimus (19, III), est inse­ parabile necessario a subjecto. Ergo in omnibus, in quibus natura subjecti invenitur, inveniri debet et prædicatum. Secunda regula. Subjeclumpropositionis in materia contin­ genti supponit disjunctive^, V) ; ac proinde est particulare, quasi esset affectum signo syncategorematico particulari, aliquid, nonnulla, etc. : consequenter propositio revera est particularis ; ut : homines sunt prudentes, idem est ac si dice­ retur : aliqui homines sunt prudentes. — Ratio hujus regulæ est, quia in propositione materix contingentis, prædicatum non tribuitur subjecto quasi emergens ex ipsa subjecti natura, sed aliunde, ut supra dictum est (19, HI); ergo non ubicum­ que subjectum invenitur, ibi debet habere consociatum præ­ dicatum. Consequenter, per se. neque supponit distributive, neque collective, sed disjunctive tantum. Tertia regcla. Ut autem in praxi determinetur extensio propositionisindefinitæ, addatur subjecto signum universale, omne, nullum, etc. Si cum hac additione propositio est vera, subjectum est distributive acceptum ; si falsa, est acceptum 84 DIAL. UB. II. CAP. II. DE PROPOSITIONIS NATURA ElUSQUE SPECIEBUS. disjunctive. — Ita : Homines sunt rationales ; homines sunt sapientes. Verum est, omnes homines sunt rationales ; falsum, omnes homines sunt sapientes. Ergo/tomo in prima propositione sumitur distributive ; in secunda propositione sumitur dis­ junctive. IV. Nota. De triplici distributione subjecti. Haud semper metaphysiceloquimur, sed quandoque moraliter, nempe atten­ tis hominum moribus. Sint exempla : Circulus est rotundus ; ignis comburit; parentes diligunt filios. Veræ sunt omnes istæ propositiones et universales; at rotunditas ita est inse­ parabilis a circulo, ut, ipsa detracta, natura circuli pereat Hæc propositio dicitur universalis metaphysice : de qua jam dictum est supra in tractatu de suppositione (H, VII) et in animadversionibuscontrajudiciasynZAerica-a-j?ríon(19, VII). — Secunda propositio pariter universalis et vera est, sed non ex naturaintrinsecasubjecti, sed attentis naturœ legibus, quas Auctor naturæ Deus rebus a se creatis praestituit, et quibus propterea omnipotentia sua potest derogare : unde propositio non excludit exceptiones, quas Deus juxta placita sapientissimasuæ voluntatis facit in peculiaribus circumstantiis. Hu­ jusmodi propositionesdicunturuniversales/lAysice. —Tertia quoquepropositio vera est et universalis, sed attentis legibus, quibus mores hominum communiter temperantur ; quibus ta­ men, ut per experientiam constat, pravitasipsorum hominum in nonnullis peculiaribus factis contradicit. Hujusmodi pro­ positiones dicuntur universales moraliter, quæ majores ex­ ceptiones patiuntur quam propositiones phisice univer­ sales. Exinde sequuntur nonnulla corollaria notatu dignissima. Corollariumprimum. —Propositio universalis metaphysica •■i':! absolute est, imo nec metaphysica est dicendasi aliquam exceptionem patiatur. Patet ex dictis. Corollarium alterum. —Propositiouniversalisphysice vel moraliter solummodo vera, nonproptereaestvera metaphysice ; at propositio metaphysice vera, a fortiori est vera physice et moraliter. Sequitur ex præcedenti corollario. Corollarium tertium.—Illicitum eslex propositione physice velmoraliter vera, inferre per seul veram propositionem singu­ larem. üt si dicerem : Fratres mutuo se diligunt ; ergo Caïn dilexit Abelem. Vix necessarium est animadvertere, in propo­ sitionibus universalibus moraliter proferendis, attendi debere non ad exceptiones^ seu ad id quod in paucioribus, sed ad id ART. III. DE DIVISION. PROPOSITION. RATIONE QUANTITATIS, BTC. 8a quod communiter seu in pluribus accidit. Unde falsa est ex hoc capite hæc propositio : Omnes homines sunt ingrati. V. De extensione prædicati in propositione. Extensionem propositionis ex subjecto desumendam esse diximus ; at prædicatumest etiam terminus qui suam habet ex tensionem, nullo signo syncategorematico communiter determinatam, et tamen necessario determinandam, ut propositio fixum sensum præ se ferat. En regulæ statut®, a quibus nunquam discedendum est. Prima regula. In omni propositione negativa praedicatum supponit distributive, seu sumitur in tota sua extensione. — Nam in propositione negativa negatur subjectum contineri sub extensione, seu totalitate potentiali (16, II) prædicati. Quo­ circa, si aliquid positum sub extensione significata per prædicatum posset affirmari de subjecto propositionis negativae, hæcesset falsa. Ex. gr., hæcpropositio : Nullus homo est an­ gelus idem sonat ac si dicatur : nullus homo est aliquis an­ gelus. Fac ergo homini convenire esse aliquem angelum ; et jam propositio, nullus homo est angelus, falsa esset. Secunda regula. In omnipropositione affirmativa praedica­ tum vi propositionis supponit disjunctive, seu sumitur non in tota sed partiali sua extensione, ac si esset affectum par­ ticula aliquid, etc. Ex. : homines sunt mortales; hæc propo­ sitio significat : homines sunt aliqui mortales. Ratio hujus regulæ est, quia in propositione affirmativa asseritur sub­ jectum contineri sub extensione prædicati ; at nullo pacto dicitur quod illud subjectum solummodo contineatur, ita ut prædicatum ipsum ad alia subjecta non possit extendi. Imo extenditur reapse, quia prædicatum, ut supra dictum est (20, IV), majorem ex se potentialitatem, seu extensionem habet quam subjectum. VI. Exceptiones. Dixi vi propositionis, et consulto. Nam : Io definitiones (quæ licet in se non sint propositiones in actu, sunt tamen propositiones, in virtute, quia cognita definitione apparet definitionem de subjecto vere prædicari, ut loquitur sanctus Thomas (in I. Poster. Analytic. Leet. VI. n. 9), quoties assumuntur in syllogismis ut propositiones, excipiuntur ab illa regula : definitio enim et definitum con­ vertuntur, nempe habent eamdem prorsus extensionem, ut in tractatu de definitione dictum est (15, V); —2° si prædi­ catum est terminus singularis ¡etenim in hoc casu, ratio assignataproregulanon valet quia terminus singularis prout singu- 46 DIAL. LIB. II. CAP. III. DB PROPOSITIONIBUS COMPOSITIS, ETC. laris est, extensione caret, et uni soli convenit subjecto (3,11), quod totum proinde suo termino exprimitur. VII. Nota. De comprehensione prædicati in propositione. Hucusque consideravimus prædicatuin in ordine ad suam extensionem ; sed prædicatum habet, sicut babet subjectum, suam comprehensionem, nempe notas quibus coalescere intelligitur; sicut homo comprehendit rationale, animale, vivens, substantiam, ens :quæ comprehensio opponitur extensioni, ita ut quanto magis una crescit, tanto magis altera diminuatur, et vice versa (3, II . Pro hac comprehensione prædicati duæ sunt r- _-j)æ : — 1*. In omni propositione affirmativa praedica­ tum sumitur ac tribuitur subjecto secundum totam suam cóm­ prela usionem.Ex.: Homo est animal ;— animal, ut compre­ hendit sensum, vitam, substantiam, ens, homini tribuitur : el revera homo habet omnia hujusmodi. Ratio vero regulæ ex ipsa vi propositionis afiirmativæ emergit, in qua affirmatur identitas prædicati et subjecti ; identitas non exlenliva, ut supra diximus, sed comprehensiva : quæ identitas nulia foret, si aliquid in prædicato comprehensum subjecto non conveni­ ret.—2‘, In omnipropositione negativa prædicatum secundum lotam suam comprehensionem collective sumptam de subjecto negatur, non autem disjunctive acceptam. Hæc regula exemplo illustratur et probatur simul. Sit hæc propositio : Asinus non est homo. Homo comprehendit rationale, sensum, vitam, etc. ; quæ omnia procul dubio collectim sumpta asino nulla ratione conveniunt; attamen asinus habet sensum, vitam, etc, nempe habet aliquas ex notis quæ homini tribuuntur, et quæ ideo disjunctive asino conveniunt. CAPUT TERTIUM DE PROPOSITIONIBUS COMPOSITIS ET MODALIBUS Prologus. Juxta determinata in prologo ad caput secun­ dum, dicendum nunc est de propositionibus, quæ ratione alicujus adjuncti aut multiplicantur aut modificantur, etquæ propterea dicuntur aut composite aut modales. Circa proposi­ tiones compositas dicendum est : Io, de propositionibus tum re tum apparentia compositis ; — 2°, de propositioni bus appa­ renter simplicibus, revera tamen compositis ; — 3°, de propo­ sitionibus apparenter compositis, at revera simplicibus. Deinde unico articulo dicemus de propositionibus modalibus. ART. I. DE PROPOSITION. RE ET APPARENTIA COMPOSITIS. 9'1 ARTICULUS PRIMUS (23) De propositionibus re et apparentia compositis. I. Propositionis simplicis et compositæ notio. Propo­ sitio simplex illa dicitur, quæ unico subjecto et unico prædicato constat; ut: Non est pax impiis (Isa., XLVIII. 22); Christus estpax nostra (Ephes., II, 14). Propositio composita est, quæplures propositiones simplices sive implicite sive explicite continet ; ut : Quaerite primum regnum Dei et justi­ tiam ejus :et hæc omnia adjicientur vobis (Luc., XXII, 31). De propositione simplici, post ea quæ diximus de propositione in se spectata, nihil ultra est addendum. II. Species propositionis compositæ. Propositionis com­ positæ quinque species enumerantur, nempe, copulativa, causalis, discreliva, relativa et hypothetica. De omnibus singillatim dicendum est. III. Propositio copulativa. Propositio copulativa illa est quæ aut plura subjecta aut plura praedicata habet connexa perparticulas copulantes (sive explicite sive implicite positas), et, nec, et similes; ut: Videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis (Joann.I, 51) ; Neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes... neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei (Roman., VIII, 38, 39) ; Justificati gratis per gra­ tiam ipsius,per redemptionemquæest in Christo Jesu (Ib., III. 24). —Lex in propositionibus copulativis est : Omnia et sin­ gula membra enumerata sint vera : nempe aut de singulis sub­ jectis verum sit prædicatum, aut omnia et singula praedicata vera sint de subjecto. Ratio est, quia propositio copulativa in tot solvitur propositiones simplices, quot sunt prædicata vel subjecta distincta. Igitur si unum membrum esset falsum, concessa propositione copulativa ut vera, concederetur simul ut vera propositio simplex continens membrum falsum : quod est absurdum. Consequenter propositio copulativa, cujus unum membrum falsum est potest absolute dici falsa. Attamen in praxi, ne inutilibus disputationibus implicemur, potest distingui et communiter distinguitur propositio coptr ■t DIALECT. LIB. II. CAP. III. DE PROPOSITIONIBUS COMPOSITIS, ETC. îativa, secernendo et concedendo partem veram, negando partem falsam. IV. Propositio causalis. Propositio causalis est illa, quæ duas vel plures simplices propositiones conjungitperparticulas causales, quia, quoniam, et similes. Ex.: Bealimundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. — Propositio affecta particula causali, ut in exemplo, quoniam ipsi, etc., dicitur causalis; alia vero (Beati, etc.) vocatur causatum. — Ut patet ex se, tota veritas propositionis causalis, ut causalis est, stat in nexu assignato inter causatum et causalem, qui nexus con­ sistit in efficientia affirmata causati a causali. Si nexus ille verus est, vera propositio causalis; falsa, si falsus nexus, esto propositiones in se sumptæ sint aliquando veræ. Hinc •. era est simplex propositio • homo est capax scientiae ; vera hæc altera : homo est animal bipes ; sed falsa propositio causalis ex utraque resultans :homo est capax scientiae quia est animal bipes : nam ratio cur homo sit capax scientiæ, non est, sicut affirmatur in illa propositione, ex eo quod sil animal bipes, sed quia est rationalis. V. Propositio discretiva. Hæc, quæ et adversativa dicitur, resultat ex pluribus simplicibus, conjunctis in unam propo­ sitionem compositam per particulas discrelivas, sed, at, et similes. Ex. :In mundoprèssuram habebitis : sed confidite, ego vici mundam (Joann., XVI, 33). In hujusmodi propositionibus attendendum est quod sit aliqua oppositio inter earum membra: secus ridiculum non evitatur; ut si dicerem: Petrus est inter apostolos primus ; sed (et) evangelium praedi­ cavit. Hæ aliæque similes propositiones improprie express® modo discretivo, discretivæ revera non sunt, sed meræ pro­ positiones copulativæ, et exponendæ, mutando sed in et, ut videre est in exemplo. VI. Propositio relativa. Propositio relativa illa dicitur in qua, per particulas, ubi, ibi, quum, etc., propositiones simplices ita comparantur, ut una ex altera quamdam determi­ nationem habeat. Ex.: Qualis rector est civitatis, tales et inha­ bitantes in ea (Eccli., X, 2). — Vix necesse est adnotare quod veritas hujusmodi propositionum ex veritate adsertce determi­ nationis unius ab altera pendet absolute, præcisione facta a veritate singularum simplicium propositionum, ut diximus de propositione causali. Hinc falso diceretur : Tunc Petrus ahebit ingenium, quando habebit divitias. — Ceterum ut l. propositionis relativæ veritas vel falsitas sit manifestior, re- ART. II. DE PROPOSITIONE HYPOTHETICA. 89 'solvendaestincawsaZetn. Sicut ultimum exemplum adductum, si ad propositionem causalem reducatur, habebimus -.divitix sunt causa ingenii; quod est falsum. De propositione hypothetica peculiari articulo dicendum est. ARTICULUS SECUNDUS (24) De propositione hypothetica. I. Notio propositionis hypotheticas. Propositionum aliæ sunt quæ aliquid esse vel non esse simpliciter enuntiant; ut: virtus felicitatem parit ;a\iæ vero sunt quæ aliquid enuntiant esse vel non esse, at non absolute, sed dummodo aliquid aliud verificetur : ut: Si vos manseritis in sermone meo, Vere discipuli mei erilis; et cognoscetis veritatem,etveritas liberabit vos (Joann., VIII. 21, 22).Non affirmat Christus absolute de credentibus in eum, Vere discipuli, etc. ; sed cum hoc præsupposito, a cujus existentia pendet affirmatio, nempe, S» vos, etc. — Hujusmodi propositiones vocantur hypotheticae; primæ autem dicuntur absolute vel categoricx. — Optime notat Angelicus in I.Perihermen.Leet. I. n. 8, quod hypolhethelica enuntiatio non continet absolutam veritatem..., sed significat aliquid verum esse ex suppositione. Ceterum, ut ib. dicit ipsemet S. Doctor. Hypothetica enuntiatio ex pluribus categories componitur. Unde non differunt nisi secundumdifferentiamuniuset mulli.—Propositio affecta particulis hypo­ theticis^», aut, vel similibus(s» vos, etc., ut in exemplo), dici­ tur in scholis antecedens seu hypothesis; alia vero, quæ ex hypothesi infertur(vered»sc»pwZ»’,etc.), diciturconsejaens,seu thesis. II. Species propositionis hypotheticae. Propositio hypothe­ tica dividi potest in condilionalem, disjunctivam et conjuncti­ vam. — Conditionalis. quæ etiam communiter hypothetica dicitur, et ad quamceterærevocantur,estillaquæ componitur ex propositionibus simplicibus unitis per particulas condi­ tionales, si, etc., ut in exemplo citato, n. I. Quoad vero leges, quibus propositiones conditionales subjici debent ut veræ sint, in antecessum animadverti generatim debet, veritatem propositionis conditionalis abstrahere a veritate propositiopum simplicium ex quibus resultat, et unice attendi ex nexu 90 DIALECT. LIB. II. CAP. III. DE PROPOSITIONIBUS COMPOSITIS, ETC. inter conditionem et conditionatum, ut dictum est de pro­ positionibus causalibus (23, IV). Unde falsa est hæc proposi­ tio conditionalisiSi Tullius fuit Consul Reipublicœ Romanœ, fuit romanorum eloquenlissimus ; quamvis ulraque proposi­ tio simplex verasit. Prima regula. Affirmata conditione affirmari debet condi­ tionatum; — at non vice versa affirmato conditionalo affir­ mari debet conditio. Ratio est, quia conditio, in ordine logico, poniturutcausa necessaria a qua conditionatum est insepara­ bile: secus propositioconditionalis est falsa; unde, ipsa conditioneposita, ponitur et conditionatum. At contra, conditiona­ tum aliunde potest esse verum quam ab ipsa conditione.Ex : Sí Petrus habet scientiam, habet ingenium. Si affirmes quod Pelius habeat scientiam, debes affirmare quod Petrus habeat ingenium. At non viceversa. Ratio est, quia scientia sine in­ genio non habetur: at ingenium dari potest sine scientia. Secunda regula.Negato conditionalo negari debet conditio; — at non vice versa, negata conditione negari debet vilogicæ conditionatum. Hæc secunda regula est corollarium primæ. Nam conditionatum vi logicæ datur quasi effectus necessarius conditionis ; igitur, ipso non posito, signumcertum est quod conditio non verificatur. At contra conditionatum ipsum aliunde, ut diximus, quam a conditione potest verum esse ; ergo negata conditione, non sequitur quod conditionatum si­ mul negari debeat. Exemplo resclarior fiet : Si Petrus currit, Petrus movetur; si negeturquod Petrus moveatur,vere sequi­ tur quod Pelrus-non currat; at si negetur quod/’efrws currat, nullo pacto sequitur quod Petrus non moveatur. — Plura ha­ bet circa propositiones conditionales Auctor Opusculi, cui titulus : Summalolius Logice Aristotelis ; Tract. De interpre­ tatione, seu De enuntiatione, cap. XIV. De enuntiatione hypo­ thetica et de tribus speciebus ejus (Inter opuscula S. Thomæ, Ed. P., opuse. XLVIII, fol. 27). III. Propositio hypothetica disjunctiva. Propositio hypo­ thetica disjunctiva componitur ex propositionibus simplicibus unitis per particulas disjunctivas, vel, aut, etc. Ex. : Substan­ tia aut est corporea aut incorporea. Hujusmodi propositio in condilionalem resolvi de facili potest : et revera adductum exemplum conditionali propositione enuntiatur hoc modo : Si aliqua substantia est corporea, non est incorporea, vel vice versa. In hujusmodi propdsitionibus necessc est ut: Io Membra ART. II. DK PROPOSITIONE HYPOTHETICA. 91 assumpta sint completa ; secus aliquod aliud membrum affir­ mandum vel negandum superesset, ut de recta divisione dictum est (17, II) ; — 2° Membra enumerata neque omnia sint simul vera, neque omnia simul falsa : secus darctur aliquod aliud membrum præter enumerata, contra primam regulam; — 3° Ex quo sequitur quod ex affirmatione vel negatione quorumdam membrorum, legitime infertur negatio vel affir­ matio aliorum membrorum, quæ supersunt. — Ut vero illico dignoscatur an propositio hypothetica disjunctiva vera sit an falsa, resolvatur in simplicem propositionem conditionalem. Ex. : Petrus aut sedet aut studet, resolvitur hoc modo : Si Petrus sedet, non studet. Quod patet esse falsum. IV. Nota I. Discrimen inter propositionem disjunctivam et conditionalem. Diximus propositionem disjunctivam, ut ejus veritas dignoscatur, resolvendam esse in propositionem conditionalem. At exinde colligi non debet conditionalent propositionem semper æquipollere disjunctivae, et vice versa. Qua in re audiatur citatus Auctor Summae totius Logicae Aris­ totelis. « Videtur, inquit, quod tantum valeat ista : Aut est sanum, aut est aegrum, quantum istaconditionalis : Si non est sanum, est œgrum. Et licet in prædicta materia verum sit, ta­ men non in omni materia istæ duæ sibi æquipollent in ve­ ritate. Nam conditionalis ex una parte negata, et ex altera affirmata salvatur in contradictoriis, contrariis et disparatis,' et erit semper vera. Vera enim est ista : si est album, non est nigrum; ista tamen est falsa : aut est album, aut est ni­ grum; posset enim esse quod nec album esset, nec nigrum : et sic etiam est de disparatis. Differt enim disjunctiva a tali conditional!. Unde ad veritatem disjunctives requiritur quod de tali materia sit, in qua unum omnino ponatur et alterum removeatur, vel e converso. Et propter hoc ad ejus veritatem requiritur quod altera ejus pars sit vera. Et si utraque pars ejus erit vera vel falsa, ipsa enuntiatio disjunctiva erit falsa. » — Loe. cit., coi. 3. V. Nota II. De propositionibus disjunctivis proprie et improprie acceptis. Quæ de propositionibus disjunctivis hucusque disseruimus applicantur disjunctivis proprie accep­ tis, seu, ut dicitur, in sensu exclusivo, non autem improprie sumptis, seu, ut in scholis loquimur, tn sensu prœcisivo. Ad quorum intelligentiam nota propositionem disjunctivam proprie sumi, quando negatio vel affirmatio unius membri importat oppositam affirmationem vel negationem alterius 92 DIALECT. LIB. II. CAP. III. DE PROPOSITIONIBUS COMPOSITIS, ETC. membri. Et in hoc sensu accepimus propositionem disjunc­ tivam. Sed non raro assumitur in sensu prcecisivo, et est quando saltem unum membrum concedi debere contendi­ mus, altero tamen a nobis non negato. Ut si dicam : vel Petrus vel Paulus Romæ mortuus est; nolo adstruere alteru­ trum Romæ mortuum non esse, sed assero saltem unum ex illis Romæ mortuum. Et hoc nota, ut teipsum extrices a cavillis sophistarum. IV. De propositione hypothetica conjunctiva. Hypothetica denique conjunctiva constat propositionibus simplicibus incompossibilibus, seu est illa, in qua enuntiantur duo vel plura prædicata non posse simul convenire uni eidemque subjecto. Ex. : Nemo potest servire Deo et divitiis. — In hac et similibus propositionibus manifeste includitur pura conditionaiis, in quam resolvuntur, et resolvi debent ut earum veri­ tas vel falsitas pateat : Si aliquis Deo servit, non servit divitiis ■ si aliquis servit divitiis, Deo non servii. ARTICULUS TERTIUS (25) De propositionibus apparenter simplicibus et realiter compositis. I. Notio propositionis occulte compositæ. Propositionem -implicem diximus esse illam quæ unicum subjectum et unicum prædicatum habet. Accidit tamen persæpe ut vel prædicatum vel subjectum tali particula seu signo syncategorematico afficiatur, ut ipsa propositio expressa alteram necessario includat. Ex. : Tu es Deus solus ; ex adjuncto solus propositio geminatur et necessario resolvitur in has duas : 1 • Tu es Deus ; — 2* Nullus alius a te est Deus. — Proposi­ tiones ita occulte compositæ in schola dicuntur exponibiles, quasi indigentes expositione, ut integer earum sensus pateat; et exponentes vocantur propositiones in quas exponibiles resolvuntur. II. Species propositionis exponibilis. Quatuor autem spe­ cies propositionis exponibilis numerabantur ab antiquis, nempe, exclusiva, exceptiva, comparativa, reduplicativa : vocabulis nempe desumptis a particulis afficientibus prædi'atum vel subjectum, et quæ esse possunt ve! exclusiva!, ut, ART. III. DE PROPOSITIONIBUS APPARENTER SIMPLICIBUS, ETC. 93 solum,dumtaxat, et a.hæ his similes;vel exceptivæ, ut,prœter, nisi, ele. ; vel comparativos, ut, magis, minus, etc. ; vel reduplicativæ, quæ nempe geminant ipsum vocabulum quod afficiunt, ad designandum sensum formalem (12, I) in quo ipsum accipimus, ut, formaliter, quatenus, etc. (12, II). Regula generalis est, quod hujusmodi propositiones non sunt veræ, nisi veræ sint non solum in seipsis sed etiam in sensu expresso per particulas afficientes vel subjectum vel prædicatum. Hinc falsa absolute pronuntianda est ratione adjuncti hæc propositio : sola scientia est amanda; quamvis vera sit simplex propositio : scientia est amanda. — Pauca de singulis propositionibus dicam. III. Propositio exclusiva. Sicut dictum est, propositio cujus subjectum vel prædicatum afficitur particulis exclusivis, dicitur exclusiva. Si particula exclusiva afficiat subjec­ tum, significat prædicatum convenire illi subjecto tantum­ modo, ceteris vero subjectis negandum ; et dicitur propositio exclusivi subjecti. Ex. : Bonum tantum est amandum. Si vero particula afficiat prædicatum, dicitur cxlusivi praedicati, et illud solummodoprædicatum subjecto tribuitur, ceteris exclu­ sis. Ex. : A varus non appetit nisi divitias, hoc est nihil, divi­ tiis exceptis, appetit avarus. IV. Propositio exceptiva. Illa propositio exceptiva dicitur, cujus vel subjectum vel prædicatum particula exceptiva affi­ citur ; ut : imperitus nisi quod ipse facit rectum putat. Resol­ vitur in exponentes : Imperitus rectum putat quod ipse facit; non rectum putat quod non facit ipse. Patet in hac proposi­ tione exceptiva subjecto aliquod tribui prædicatum, a cujus participatione excluduntur omnia alia subjecta. Propositio exceptiva de facili ad exclusivam reducitur : stultus putat solummodo rectum quod ipse facit. V. Propositio comparativa. Illa est comparativa proposi­ tio, cujus subjectum velprcedicalum afficitur particula compa­ rativa; ut : Qui me tradidit tibi, majus peccatum habet (Joann., XIX. 11). Hujusmodi propositio Christi Domini ad Pilatum exponitur hoc modo : Tu peccatum habes; qui me tradidit tibi peccatum habet ; sed peccatum illius qui me tra­ didit tibi, majus est peccato tuo. — Cum comparativum sup­ ponat positivum, necesse est ut in propositionibus compara­ tivis prædicatum (ut, in exemplo, peccatum) de utroque termino comparationis verificetur; unde ridicula est propo­ sitio : nix est candidior atramen to. Deinde falsa est propositio 94 DIALECT. LIB. II. CAP. III. DE PROPOSITIONIBUS COMPOSITIS, ETC. comparativa si gradus expressus non sit verus : ut quando Kant asserit : mutua coarctatio libertatis civium est maximum bonum sociale. NI. Propositio reduplica tiva. Propositio reduplicativa est, cujus subjectum afficitur particula reduplicante seu determi­ nante significationem in qua ipsum subjectum accipimus, ut supra, n. II. dictum est. Dico : homo sentit ; et verum dico : quia homo revera est etiam animal, cujus est sentire. At falso dico in sensu reduplicante : homo, ut homo est, sentit; quia in hac secunda propositione, vi particulæ geminantis, homo sumitur secundum suam differentiam specificam, qua homo præcise constituitur, nempe ut est rationalis. Porro, ut ratio­ nalis. non sentit, sed inlelligit homo. Vil. Nota. Differentia inter vocabula reduplicative et spe­ cificative. Respectu particularum reduplicantium est « no­ tandum, inquit rectissime Goudin, aliquando particulas illas sumi reduplicative, aliquando specificative tantum. Sumuntur reduplicative, cum subjectum est propria causa formalis aut efficiens praedicati ; ut : Prudens ut prudens omnia ordinale agit; Ignis ut ignis comburit. At si subjectum non sit propria ratio praedicati, eam tamen aliquo modo includat, puta, quia est ejus quædam species, aut proprium subjectum; tunc particula reduplicans sumitur specificative; ut : Homo, quatenus homo, sentit. Id verum est specificative : nam licet homo non sit propria ratio sentiendi, eam tamen includit ; at in sensu reduplicativo falsum est : nam homo non sentit quia homo, sed quia animal. Hæ etiam falsæ sunt in sensu reduplicativo, verae in sensu specifica■' : Homo ut homo, videbit Deum; Homo ut homo, virtute . erficitur; Corpus ut corpus, corrumpitur; Justus ut justus, crearepotest ». Hæc laudatus Auctor, Logicœ minoris. P. II. Artic. H. ¿.III. Quæ omnia ad inutilem et vanam subtilita­ tem non notantur in Logica, sed quia, nisi probe sciantur, impossibile est ut nostros conceptus ea qua par est claritate et veritate seu voce seu scripto exprimamus, et sophistarum cavillationes atque insidias detegamus ac caveamus, ut ex adjunctis ei m¡ lis quisque per se colligere potest. ART. IV. DE PROPOSITIONIBUS APPARENTER COMPOSITIS. 95 ARTICULUS QUARTUS (26) De propositionibus apparenter compositis. I. Notio propositionis complexæ. Sicut dantur proposi­ tiones apparenter simplices, at revera compositae; ita dan­ tur propositiones apparenter quidem compositte, sed revera simplices; ut : Deus, qui hominem creavit, hominem redemit. Hujusmodi propositiones vocantur (nescio utrum vocabulo proprio) complexæ, et habito respectu ad materiam earum, a veteribus dicebantur de extremo conjuncto. II. Propositio incidens. Ut patet ex inducto exemplo, ideo propositio dicitur complexa, quia propositionis simplicis sub­ jecto vel prædicato adnectitur alia propositio. Hujusmodi propositiones adnexæ vocantur incidentes. Hinc in exemplo, Deus hominem redemit, est propositio simplex; et incidens propositio est : qui hominem creavit; quæ afficit Deum, sub­ jectum nempe simplicis propositionis. III. Nota. Veritas propositionis incidentis. Propositio igi­ tur incidens est ut pars subjecti vel prædicati propositionis principalis, cujus tamen veritati vel falsitati omnino est per se extranea. Quocirca ut sciatur utrum propositio simplex vera sil an falsa, separanda est a suis incidentibus, et in se spectanda. Quoad vero propositiones incidentes, veritatem vel falsitatem in seipsis habent, si sint incidentes explica­ tivos, non autem si sint restrictivos. Quod ut melius intelligatur, alia addenda sunt. IV. Propositiones incidentes explicativæ et restrictivæ. Propositiones incidentes explicativæ in se completum expri­ munt judicium, per quod integratur quodammodo sententia propositionis simplicis principalis. Ex. : Moyses, qui in omni sapientia Ægyptiorum instructus fuerat, Hebroeorum populo dux datus est. — Propositio simplex principalis est : Moyses Hebroeorum, etc. ; propositio incidens : qui in omni, etc. : quæ propositio, independenter a principali, veritatem per se exprimit. — Contra propositio incidens restrictiva sen­ sum integrum per se non habet, sed ponitur quasi ut ter­ minus syncategorematicus, nempe determinativus subjecti vel prædicati. Ex. : Omnes homines, qui mortui sunt, Deo rationem reddiderunt. Propositio incidens, qui mortui sunt, 9f DIALECT. LIB. II. CAP. III. DE PROPOSITIONIBUS COMPOSITIS, ETC. in seipsa neque falsitatem neque veritatem habet, sed solum­ modo determinat et coarctat extensionem subjecti, omnes homines. Et ex hac parte potest dici quod influat per accidens in veritatem propositionis principalis. V. Nota. Quo sensu propositio incidens restrictiva enun­ tiet veritatem vel ialsitatem. Quamvis propositio incidens restrictiva non habeat in se veritatem aut ialsitatem, suppo­ nit tamen alterutram subjective, hoc est in enuntiante ipsam, et ideo nobis est signum ad judicandum hominem, qui talem propositionem profert, aut recte aut non recte sentire de objecto propositionis incidentis restrictiva. ARTICULUS QUINTUS (27) De propositionibus modalibus. I. Notio propositionis modalis. In propositione aut simpli­ citer enunciatur prædicatum convenire vel non convenire subjecto, aut insuper additur modus, quo convenit vel non convenit subjecto ipsum prædicatum. Ex. : Deus est justus ; Sine fide impossibile est placere Deo. Prima propositio dicitur absoluta, seu de inesse, secunda modalis, seu de modo. II. Quatuor termini, quibus constituitur propositio moda­ lis. Modus, quo constituitur propositio modalis proprie dicta, afficit semper prædicatum non vero subjectum, ut infra cum sancto Thoma explicabo, et aliunde colligitur ex ipsius pro­ positionis modalis definitione. Sed diximus et probavimus in tractatu de divisione propositionum ex parte materiæ (21, II et III), quadrupliciter posse prædicatum convenire vel non convenire subjecto, nempe necessario, contingenter, possibi­ lité^ vel impossibiliter. Ergo hujusmodi termini sunt quatuor formulae generales propositionum modalium. — Ex quo sequitur judicia nostra, seu propositiones, per modos ad­ junctos determinari in qua materia sint. III. Definitiones. Propositio in se spectata, sejuncta nempe a suo modo, in scholis vocatur dictum propositionis moda­ lis ; et modus est ratio qua prædicatum asseritur convenire vel non convenire subjecto. Est autem manifestum proposi­ tionem modalem esse absolute falsam pronuntiandam (nisi ART. V. DE PROPOSITIONIBUS MODALIBUS. 97 velimus distinguere ad evitandas cavillationes), si modus sit falsus. IV. Nota. Fusior explicatio propositionis modalis. In com­ modum tironum nonnulla hic transcribere lubet, quæ circa propositionem modalem habet S. Thomas, opuse. XL. Omnia quasi per distinctos paragraphes, claritatis gratia, distri­ buam. Quid sit modus. « Quia propositio modalis a modo dici­ tur, ad sciendum quid sit propositio modalis. oportet prius scire quid sit modus. Est autem determinatio adjacens rei, quæ quidem iit per adjectionem nominis adjectivi, quod determinat substantivum : ut cum dicitur : homo est albus ; vel per adverbium quod determinat verbum ; ut : homo cur­ rit bene. > Quotuplex in genere modus. « Sciendum etiam quod triplex est modus. Quidam determinat subjectum propositionis ; ut : homo albus currit. Quidam determinat prædicatum; ut : Socrates est homo albus, vel : Socrates currit velociter. Quidam determinat compositionem ipsam prædicati ad sub­ jectum : ut cum dicitur : Socratem currere est possibile. Et ab hoc solo modo dicitur propositio modalis. Aliæ vero pro­ positiones, quæ modales non sunt, dicuntur de inesse. t Quatuor modi propositionis modalis. « Modi autem qui compositionem determinant, sunt sex, scilicet, verum, falsum, necessarium, impossibile, possibile, contingens. — Verum au­ tem et falsum nihil addunt supra significationes propositio­ num de inesse. Idem enim significatur cum dicitur, Socrates non currit, et, Socratem currere est falsum; et, Socrates cur­ rit, et, Socratem currere est verum. Quod non contingit de aliis quatuor modis : quia non idem significatur cum dicitur, Socrates currit, et, Socratem currere est possibile. Et ideo, prætermisso de vero et falso, de aliis quatuor consideremus. » Modus est prædicatum propositionis. « Quia vero prædica­ tum determinat subjectum, et non e converso ; ideo ad hoc quod propositio sit modalis, oportet quod quatuor prædicti modi praedicentur, et verbum importans compositionem po­ natur pro subjecto. Quod quidem fit, si pro verbo inaicativo propositionis sumatur infinitivus, et pro nominativo accusa­ tivus : et dicitur dictum propositionis : sicut hujus proposi­ tionis : Socratem currere est possibile, dictum est, Socratem currere. Quando ergo dictum ponitur pro subjecto, et modus pro prædicato, tunc est propositio modalis, ut cum dicitur : 98 DIAL. Lin. II. Cap. iv. de proposition, ad invicem comparatis. Socratem currere est possibile. Si autem convertatur, erit de inesse, ut : Possibile est Socratem currere. » Propositio modalis alia de dicto alia de re. « Propositionum autem modalium quædam est de dicto, quædam est de re. — Modalis de dicto est, in quam totum dictum subjicitur, et modus prædicatur, ut : Socratem currere est possibile. Moda­ lis de re est, in qua modus interponitur dicto, ut : Socratem possibile est currere. » De singularitate et universalitate propositionis modalis. < Sciendum est autem quod omnes modales de dicto sunt singulares, eo quod modus prædicatur de hoc vel de illo sicut de quodam singulari. Modalis autem de re dijudicatur universalis, particularis, indefinita, vel singularis secundum subjectum dicti, sicut de propositionibus de inesse. Unde ha?c : Omnem hominem possibile est currere, est universalis. » De affirmatione et negatione propositionis modalis. « Item sciendum est, quod propositio modalis dicitur affirmativa vel negativa, secundum affirmationem w.l negationem modi et non dicti : unde hæc : Socratem non currere est possibile est affirmativa; hæc vero : Socratem currere non est possibile, est negativa. » De universalitate et particularitate modorum. « Attenden­ dum, est autem quod necessarium habet similitudinem cum signo universali affirmativo, quia quod necesse est esse, semper est; impossibile cum signo universali negativo, quia quod est impossibile esse, nunquam est. — Contingens vero et pos­ sibile similitudinem habent cum signo particulari, quiaçworf est contingens et possibile, quandoque est, quandoque non est. » (Ed. P. fol. 226, coi. 2.) CAPUT QUARTUM DE PROPOSITIONIBUS AD INVICEM COMPARATIS Prologus. Consideratis propositionibus in seipsis, reliquum est ut, juxta ordinem prædefinitum in prolonge ad caput se­ cundum, agamus de propositionibus ad invicem comparatis. Porro una propositio cum altera comparata triplicem pro­ prietatem induere potest, nempe oppositionem,conversionem et cequipollentia seu cequivalentiam. Et revera : — aut una ART. I. DE OPPOSITIONE PROPOSITIONUM. 99 propositio destruit identitatem quam altera affirmat, et ha­ betur oppositio; — aut propositionis elementa convertuntur ita ut subjectum fiat prædicatum et prædicatum transeat in subjectum, ut cum alia propositione melius comparetur (eo ferme modo quo fit in æquationibus mathematicis), et habe­ tur conversio; — aut denique una propositio, esto non sit materialiter idéntica cum alia, ei tamen quoad sensum æquivalet, et habetur oequipollentia. De hujusmodi ergo pro­ positionum proprietatibus singillatim est dicendum : et Io de oppositione; L— 2° de conversione ; — 3° de œquipollenlia. ARTICULUS PRIMUS (28) De oppositione propositionum. I. Oppositionis propositionum notio. Quid sit idearum oppositio alibi dixi (8, VIII). Quia autem propositio est quoddam compositum (componuntur enim in unum, quod est identitas, prædicatum et subjectum), oppositio proposi­ tionum potest generatim definiri ac idearum oppositio; nempe, est affirmatio etnegatio identitatisprœdtcaZi cum sub­ jecto, seu affirmatio et negatio unius de eodem. Ex. : Petrus est doctus; Petrus non est doctus. Ex qua genérica notione oppo­ sitionis facile est nonnulla corollaria inferre. II. Corollaria. Ira. Propositiones diversae material nullo pacto dici possunt oppositæ, sed vocantur disparatar, ex. : Paulus est ingenio magnus; Paulus est statura pusillus. Quamvis enim in hisce propositionibus habeatur idem subjec­ tum, Paulus, sunt tamen praedicata diversa, ingenio magnus, statura pusillus, quæ se mutuo non destruunt, sed in uno et eodem subjecto possunt «muljinveniri. Unde ratio oppositionis, juxta datam definitionem, non existit. — 2m. Formalis oppo­ sitio propositionum exprimitur copula est, non est: quia per hanc copulam solummodo, ut jam diximus, identitas velnon identitas prædicati cum subjecto adseritur. — 3m. Duæ pro­ positiones affirmativæ, sicut et duæ negativæ, inter se oppo­ sitæ haud esse possunt. III. Oppositionum species. In propositione duo inter alia distinximus, nempe ejus quantitatem seu extensionem, et for- 100 DIAL. LIB. II. CAP. IV. DB PROPOSITION. AD INVICEM COMPARATIS. mam seu affirmationem vel negationem. (21,1). Ergo proposi­ tiones possunt ad invicem ita opponi : Io, ut una alteri opponatur tum in quantitate tum in forma', sicut cum dico : Omnis homo est doctus; Non omnis homo est doctus, seu, Ali­ quis homo non est doctus; — 2°, ut una alteri opponatur non quantitateseA forma solummodo : Omnishomononcstprudens; Nullus homo est prudens, seu, Omnis homo non estprudens (Inf. 30,11) : Aliquis homo est justus-, Aliquis homo non est justus. Hinc infertur, oppositionem inter propositiones triplicis generis esse posse, nempe, ut in usu est c apud omnes phi­ losophos loqui, contradictoriam, contrariametsubcontrariam. Contradictoria est, oppositio duarumpropositionum quarum una negat tum formam tum extensionem alterius; ut : Omnis homo est doctus ; Non omnis homo est doctus, seu, A liquis homo non est doctus; — Petrus est sapiens, Petrus non est sapiens. Contraria est, oppositio duarum propositionum universa­ lium, quarum una negat formam solummodo, seu identitatem affirmatam per aliam; ut : Omnis homo est prudens; Nullus homo est prudens. Subcontrariaestoppositioduarumpropositionumparticularium, quarum una negat formam solummodo, seu identitatem . per aliamaffirmatam; ut : A liquis homo est virluosus ; A liquis homo non est virluosus. — En schema : ART. I. DE OPPOSITIONE PROPOSITIONUM. 401 In hoc schemate vides propositiones AI, EO subalternas, at non oppositas, ut patet ex tertio corollario, n. II. Proposi­ tiones subaltern® sunt : propositiones vel simul affirmativae vel simulnegativœ distinctæ solummodo quantitate. Propositio universalis respectu suæ homogeneæ particularis (vide exem­ plum in schemate) diciturswfiaZZemans,- propositio vero par­ ticularis respectu suæ universalis, dicitur subaltérnala. IV. Nota. Scholastici, ut compendio loquerentur et simul memoriam juvarent adolescentum, designabant per litteram A propositionem universalem affirmativam ; per litteram E propositionem universalem negativam; per litteram I propo­ sitionem particularem seu disjunctivam affirmativam ; per litteram 0 propositionem particularem negativam. Unde se­ quentes versiculi : Asserit A, negat E \ verum generaliter ambo: Asserit Z, negat O ; sed particulariter ambo. V. Leges oppositionis contradictoriæ. Ex dictis constat propositiones tunc solum contradictorie oppositas dici, quando tum universalitatem tum identitatem, quas una pro­ positio affirmat, altera propositio negat : etenim, ut acute notat sanctus Thomas, in I. Perihermen. Lect.IX. n. 7, con­ tradictio est absoluta oppositio affirmationis et negationis. Porro ex statuta natura oppositionis contradictoriæ manant sequentes leges : I* Propositiones contradictoriæ nequeunt esse simul veræ; II‘, Propositiones'fiontradicloriæ nequeunt esse simul falsœ. Declaratur prima lex. Fac esse simul veras hujusmodi pro­ positiones contradictorias : Omnes homines sunt virtuosi : Non omnes homines sunt virtuosi, seu, Quidam homines non sunt virtuosi. In hac hypothesi to omnes in prima propositione distribuit (22, II) subjectum, asseritur nempe quodinrtwsinest omnibus et singulis hominibus ; sed in secunda propositione negatur quod virtus insit omnibus et singulis hominibus. Igitur in hypothesi, esset virtus in singulis hominibus, et simul non esset : quod ne mente quidem concipi potest. Declaratur secunda lex. Fac contra illas duas propositiones esse simul falsas : falsum nempe quod omnes homines sunt virtuosi; falsum insuper quod quidam homines non sunt vir­ tuosi. Virtuosum et non-virtuosum comparantur ad invicem, sicut esse etnon-esse. Necesse autem est ut quodlibet aut sit aut non sit : quia inter esse et non esse nihil est tertium. <02 DIAL. LIB. II. CAP. IV. DF. PROPOSITION. AD INVICEM COMPARATIS. Ergo si falsa est virtus affirmata de omnibus hominibus, falsa esse non potest non-virtus affirmata de aliquibus homi­ nibus. VI. Leges oppositionis contrariae. Propositiones contrariæ, ut supra notavimus, ita comparantur ad invicem ut, exis­ tente eadem universalitate, opponantur qualitate former, scilicet negatione et affirmatione. Consequenter in opposi­ tionibus contrariis, ut notat S. Thomas, in I. Perihermeneias, lect. XI. n. 5, « universalis negativa non solum removet universalem affirmativam, sed etiam designat extremam dis­ tantiam, in quantum negat totum quod affirmatio ponit ; et hoc pertinet ad rationem contrarietatis. Et ideo particularis affirmativa (nota) et negativa se habent sicut medium inter contraria >. Hinc ut axioma logicum retinendum est : Propo­ sitiones contrariæ non sunt, inter quas non sil accipienda ter­ tia propositio media particularis. His principiis nituntur propositionum contrariarum leges, quæ sunt : 1' Propositiones contrariæ nequeunt esse simul verœ; II* Possunt esse simul falsœ si sint in materia contingenti; Ili*Nequeunt esse simul falsæ si sint in materia necessaria. Declaratur prima lex. Eae enim A et 7? (vide n. IV) esse si­ mul propositiones veras : ratione ergo universalitatis erunt pariter veræ subalternæ respectivæ I et O. Sed I contradic­ torie opponitur/?, sicut et 0 contradictorie opponitur A (vide Schema, n. III). Ergo habebimus propositiones contradic­ torias simul veras : quod supra probavimus esse absurdum. Declaratur secunda lex. Imprimis probatur facto ipso : nam fa’.sæsunt propositiones istæ contrariæ: Omnis homoest justus; Nullus homo est justus. — Secundo probatur ratione : nam n.ter uuas propositiones contrarias datur necessario medium, nempe propositio particularis in qua potest esse veritas n-nata utrique extremo, seu utrique propositioni universali subalternanti. Unde non accidit sicut in propositionibus contradictoriis, inter quas, ut dictum est, non datur medium a propterea in alterutra contradictoria debet esse veritas. Declaratur tertia lex. In materia enim necessaria vel impus subjectum; — 2° et est simul motus mentalis a termino ad terminum, seu a veritate ad veritatem; — 3° et, ut accidit in motu corporali, ex assumpto principio ad ratio­ cinandum, pendet tum facilitas tum brevitas perveniendi ad terminum, seu ad veritatis cognitionem. Unde tractatus de ratiocinio in tres distinctas atque ordinatas Sectiones divi­ ditur : in quarum prima sermo est de ratiocinio in ordine ad tuam formam, seu ut est quoddam mentis opus; in secunda, ratiocinio in ordinem ad materiam seu ad veritatem a qua ART. I. DE RATIOCINII NATURA. 109 ratio procedit et ad quam pervenit ratiocinando; in tertia, de ratiocinio in ordine ad dispositionem veritatum a quibus movetralio ipsa ut facilius et securius perveniat ad veritatem dignoscendam, seu de methodo philosophandi. CAPUT PRIMUM DE SYLLOGISMO Prologus. Mens nostra dum ratiocinatione ab una ad aliam cognoscendam veritatem procedit, aut a veritatibus univer­ salibus ad particulares descendit, aut contra a singularibus rebus perspectis veritatem quamdam universalem infert, ut scientiæ physicæ experimental! maxime in usu est. Et pri­ mus quidem ratiocinandi modus syllogismus dicitur ; secun­ dus vero inductio appellatur. Deinde non unam syllogizandi formam, sed varias assumimus. Quocirca Sectio ista prima de ratiocinio in ordine ad formam in tria capita subdividi­ tur : quorum lm, erit de syllogismi natura ; 2m, de syllogismi speciebus ; 3m. de inductione. Quoad vero primum caput, praemissa generali notione de natura ratiocinii, dicendum est secundo loco de natura syllogismi; 3°.de syllogismi legi­ bus ,-4°, de ejus figuris ; 5°, de ejus modis. — Longa experien­ tia didici tractatum istum de syllogismis, et de ratiocinio in genere pernecessarium esse adolescentibus. Nisi enim assue­ verint severiori ratiocinandi formae,numquam prompti atque perspicaces erunt in quæstionibus scientificis penetrandis ac dirimendis. Unde mirum nemini esse debet si, experientia instructus, non quidem longiori, sed forte minus brevi ora­ tione in explicando ratiocinio insistendum esse duxerim. Sed ad rem veniendum est. ARTICULUS PRIMUS (31) De ratiocinii natura. I. Ratiocinii notio. Ratiocinii nomine, ut jam diximus, intcliigitur progressus mentis ab una veritate cognita ad 110 DIALECT. LIB. III. CAP. I. DE SYLLOGISMO. aliam cognoscendam, quatenus nempe mens, una veritate perspecta, aliam in ipsa logice contineri deprehendit, eo ferme modo quo de judiciis analyticis dictum est (19, III). Unde ratiocinium generice acceptum recte definiri potest : actus mentis quo una veritas ex alia infertur, seu, quo unum judiciumex aliis judiciis deducitur. Ex. : Substantia essentia­ liter spiritualis est essentialiter immortalis; sed anima hu­ mana est substantia essentialiter spiritualis ; ergo anima humana est essentialiter immortalis. En ratiocinium, in quo tertium judicium circa animæ humanæ immortalita­ tem ex duobus præcedentibus infertur. II. Definitiones. Duo priora judicia, ex quibus tertium deducitur, vocanturprœmissa, et, simul sumpta, antecedens ratiocinii. Tertium judicium illatum ex antecedente, vocatur consequens. Et quatenus consequens importat nexum logicum cum antecedente, dicitur consequentia, quæ, ut patet, est for­ male in ratiocinio. — Ratiocinium verbo vel scriplo expres­ sum dicitur ratiocinatio, vel argumentatio, eo modo quo judicium signo sensibili expressum dicitur propositio (20, I). III. Corollaria. Ex data ratiocinii notione inferuntur se­ quentia corollaria : Corollarium primum. — Ratiocinium nullum fieri potest, nisi termini ipsi, qui ratiocinium ingrediuntur, nec non præmissa ratiocinii prœcognoscantur.— Etenim ex cognitione præmissorum judiciorum mens ducitur ad cognitionem con­ sequentis ; judicium vero estimpossibile,ubi menti non innolescant prædicatum et subjectum ipsius judicii (18, II).— Nota tamen quod prædicatum et subjectum conclusionis præcognoscuntur quidem, at non ut componunt judicium : secus enim inutile esset ratiocinium; sed separatin'! in se, et ut sunt elementa prunnissorumjudiciorum.—Et hoc bene nota : nam traditionalist® nostræ ætatis et etiam ontologistæ, præpostere intelligentes hoc corollarium, erroneas inferunt illationes, ut suo loco videbimus. Corollariumallerum. — Dantur necessario quxdamjudicia, qu e immediate, hoc est,sine ullo ratiocinio ámente nostracerlissime cognoscuntur. — Si enim omnia judicia nostra essent ratiocinio deducta, seu mediata (19, IV), revera non dare‘ :r antecedens, atque ipsum ratiocinium esset impossibile. indicia aut sunt veritates facti, aut sunt veritates unive 7 ’.t .- et ist®, principia prima per se nola, et dignitates ART. I. DE RATIOCINII NATURA J1i (quando sunt principia vere prima) a veteribus diceban­ tur. IV. Ratiocinii species. Dictum est consequens inferri per ratiocinium ex prœmissis, quia mens deprehendit illud in praemissis logice contineri. Aliquid autem in alio contineri potest logice dupliciter : Io, ut universale in suis singulari­ bus ; 2°, ut singulare in suo universali. — fn primo casu, ut dictum est in Prologo, habetur ratiocinium, quod dicitur inductio ; in secundo habetur syllogismus. V. Nota. Exemplum. Ut species ratiocinii distincta a syllogismo et inductione, solet a quibusdam recenseri etiam exemplum, quo infertur simile ex simili, in quo logice quo­ dammodo continetur : ut si dicam : Amor profanus seduxit Davidem, seduxit Salomonem. Ergo et te seducet, si illo impiiceris. Quo argumentandi genere præcipue utuntur ad virtu­ tem suadendam moralista et oratores, eo quod affectus humani factis magis quam verbis excitantur. Verum tradita divisio ratiocinii in syllogismum et in inductionem mihi vide­ tur adæquata. Revera exemplum est quædam inductio, quatenus ex singularibus sufficienter enumeratis aliquid aliud concludit, sive hoc sit quid explicite universale, sive singulare. VI. Ratiocinii canones generales. Ratiocinium, cujusque speciei sit, sequentes canones moderantur : i" Ex vero antecedente non potest sequi falsum consequens. Etenim antecedens se habet ad consequens, ut conditio ad suum conditionatum. Dictum est autem supra (24, II), quod admissa conditionis veritate repugnat conditionatum esse falsum. 2“ Ex falso antecedente potest aliquando, sed per accidens, sequi verum consequens. Sit exemplum: Omnes Apostoli sunt reprobi; ergo Judas est reprobus. Verum est consequens, quam­ vis antecedens sit falsum. — Antecedens enim, sicut dictum est, se habet ad consequens, sicut conditio ad conditiona­ tum ; at probavimus (ibid.) conditionatum posse esse verum, quin tamen inferatur veritas conditionis. « Rtec regula, notat Goudin, Logic. min.,V. III. Artic. I. majoris momenti est, quam vulgo existimetur : hujus enim inadvertentia ple­ rumque peccamus, dum nos veram rei causam invenisse putamus, quia veris effectibus ea, quam finximus, concordat, id est, verum esse .antecedens, quia verum est consequens ; ut Cartesius principia a se excogitata, vera confidentissime H2 DIALKCT. LIB. II. CAP. I. DB SYLLOGISMO. asserit, quia iis positis, aliqui, qui nuuc in mundo videntur, effectus contingerent. » 3”‘ Antecedens debet esse quoad nos notius consequente. Etenim ex cognitione antecedentis mens ducitur in cognitio­ nem consequentis, ut ex ipsa ratiocinii natura plene est manifestum. ARTICULUS SECUNDUS (32) De natura syllogismi. I. Syllogismi notio. Syllogismus est præcipua ratiocinii species, quam omnesaliæ implicant et ad quam reducuntur. Juxta principia posita in articulo praecedenti, definiri potest : Ratiocinium, seu argumentatio, in qua ex eo quod deprehen­ ditur aliquod particulare subjectum comprehendi sub exten­ sione subjecti universalioris, concluditur prædicatum univer­ salioris subjecti convenire vel non convenire eidem subjecto particulari. — Definitio ista exemplo clarior erit : Omne animal est sensitivum;sed homo est animal: ergo homo est sen­ sitivus. In tantum in conclusione tribuitur homini esse sensiti­ vum, in quantum in praemissis affirmatur hominem contineri sub extensione subjecti primi judicii, animal, quod sensitivum esse asseritur. II. Principia quibus nititur syllogismus. Principia quibus nititur syllogismus profluunt ex ipsa natura idearum quas ii atributivas diximus (3, III). Hæ enim sua extensione subjecta omnia, ad quæ se extendunt, complectuntur. Ergo necesse • est ut prædicatum, quod distributive tribuitur vel negatur subjecto universali, tribuatur quoque vel negetur subjectis omnibus contentis sub totalitate potentiali (16,11) ipsius subjecti universalis. Quam veritatem veteres exprimebant hoc mo do : Dictum de omni ; Dictum de nullo. Nempe : quidquid affirmatur de subjecto universali, affirmatur de subjectis omnibus sub universali contentis ; et, quidquid negatur de subjecto universali, negatur de subjectis ejusdem. Utrum vero aliquod subjectum contineatur necne sub subjecto uni­ versali prima* propositionis syllogismi, dicitur in ejusdem syllogismi secunda propositione, ut videre est in exemplo supra, n. I. inducto. ART. H. DK NATURA SYLLOGISMI. 113 II. Altera syllogismi notio. Tradita syllogismi definitio est scientifica, et naturam ejus intime penetrat. At solet com­ muniter non attendi ad universalitatem subjecti prima* pro­ positionis, ut solummodo termini ipsi, abstractione facta ab eorum extensione, considerentur. Quo sensu syllogismus definitur : Argumentatio, in qua duo extrema propositionis comparantur cum uno tertio, ut inde concludatur eorum com­ paratio interse, seu affirmativa, seu negativa. Sit idem exem­ plum : Omne animal est sensitivum; sed homo est animal; ergo homo est sensitivus. Concluditur hominem et sensitivum convenire inter se, eo quod in præmissis repertum est utrumque convenisse cum tertio termino, animal. IV. Principia quibus nititur syllogismus, hoc secundo modo consideratus. Hoc secundo modo, seu quoad suos mate­ riales terminos consideratus, syllogismus nititur duobus hisce principiis : Io Quæ sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se ; 2° Quorum unum est idem cum aliquo tertio, aliud vero non est idem, ea non sunt eadem inter se. V. Nota. Sententiae philosophorum conciliantur. Ex phi­ losophis quidam affirmant principia syllogismi esse, dictum de omni, dictum de nullo ; quidam contra duo principia, quæ sunt eadem, etc., ut tesseram syllogismorum defendunt. Sed dissensio, ut mihi videtur, est magis de nomine quam de re. Etenim, si syllogismus secundum suam naturam specte­ tur, quatenus nempe ab universalioribus ad particularia des­ cendit, procul dubio principiis, dictum de omni, dictum de nullo, absolute nili debet; si vero in syllogismo nonnisi de materiali structura, ut ita dicam, terminorum ratio habea­ tur, a duobus aliis principiis secundo loco adductis veritatem mutuatur. VI. Definitiones. Termini qui in conclusione inferuntur vocantur extrema syllogismi. Terlius terminus cum quo seorsim in præmissis extrema comparantur, dicitur terminus medius, et simplicitur me­ dium. Extremorum aliud dicitur majus extremum, et est illud quod in conclusione loco prædicati ponitur ; aliud dicitur minus extremum, et est semper conclusionis subjectum. Hinc ex præmissis propositionibus alia etiam est major, alia minor syllogismi. — Major illa est quæ majus extremum continet ; minor est in qua minus extremum invenitur. — Hæc tamen in rigore logico, ad quem unice attendendum est in Il 4 DIALECT. LIB. HI. CAP. I. DE SYLLOGISMO. legibus syllogismi rimandis; in disputationibus vero scho­ lasticis usu venit, ut quæ propositio primo pronuntiatur, dicatur major, et minor quæ secundo loco ponitur. ARTIGOLOS TERTIUS (33) De legibus syllogismi. I. Ratio articuli. Ars syllogistica quantum hominibus sit necessaria nemo est qui per semetipsum non videat. Etenim scientia nostra nonnisi ratiociniis comparatur ; et inter ra­ tiocinia primum locum tenet syllogismus. Interest ergo plu­ rimum, ut recte syllogizandi leges observentur, si volumus (et omnes velle debent) rerum veritatem assequi et ab erro­ ribus præcavere. In omni autem syllogismo 1res proposi­ tiones sunt, prœmissœ nempe et conclusio, quæ constituunt materiam proximam syllogismi : sed ipsæ propositiones ter­ minis constant, extremis scilicet et medio : qui termini mate­ ria remota syllogismi dicuntur. Quocirca et leges dantur quæ terminorum sunt propriæ, et leges quæ propositiones mo­ derantur. II. Syllogismi leges. Ut autem memoria juvetur, syllogismi leges octo versiculis sunt comprehensæ ; quorum primi qua­ tuor terminos, reliqui vero propositiones respiciunt; nempe : E i 1. 5)2. 3 } 3. g f 4. Terminus esto triplex, medius,majorque, minorque. Latius hos. quam prxmissx, conclusio non vult. Nequaquam medium capiat conclusio oportet. Aut semel aut iterum medius generaliter esto. g Í 5. Utraque si prxmissa neget, nihil inde sequetur. g ' 6. Ambae affirmantes»nequeunt generare negantem. a 1 7. Nil sequitur geminis ex particularibus unquam. .2 f 8. Pejorem sequitur semper conclusio pariem. III. Declarantur regulæ terminorum. Regulæ præfatæ ex intima natura structurae syilogisticæ immediate profluunt. Et revera. Prima regula dicit tres tantum terminos esse in syllogismo, quia in syllogismo duo extrema comparantur cum medio, ut affirmetur vel negetur inter ipsos convenientia seu identitas. AHI. HI. DE LEGIBUS SYLLOGISMI. 115 Si pltires aut pauciores habeantur termini, aut nullo modo est comparatio cum tertio, aut erit comparatio cum diversis; ac in utraque hypothesi natura syllogismi evanescit.— Nota tamen hic sermonem esse de triplici termino quoad sensum, non autem quoad materialitalem verborum : nam si plures sint termini sed ad unam significationem ordinati, habetur identitas comparationis, et consequenter habetur syllogismus. Secunda regula inculcat terminos extremos non debere in conclusione majorem extensionem præ se ferre quam habue­ runt inprœmissis. Nam ratio cur com parantur interse extrema in conclusione est unice quia fuerunt comparata in preemissis cum medio. Ergo si in majori extensione quam fuerunt com­ parata cum medio, comparentur inter se in conclusione, contra ipsam naturam syllogismi agitur. Exemplum ; Omnis planta vegetat; sed aliquod vegetans est sensitivum; ergo omne sensitivum est planta. Falsus syllogismus, quia sensitivum in conclusione sumitur distributive, et in praemissis, utpoteprædicatum propositionis affirmativae, disjunctive sumitur (22,V). Tertia regula excludit medium a conclusione. Et revera medium assumitur ut cum ipso comparentur extrema : qua facta comparatione, infertur in conclusione extrema conve­ nire vel non convenire inter se. Quarta regula praescribit medium in praemissis una vice saltem esse sumendum distributive : secus medius terminus, quamvis idem materialiter, diversam tamen omnino significa­ tionem. seu suppositionem in praemissis haberet, ac proinde comparatio extremorum cum uno tertio non esset, nec syllogismushaberelur. V.s.:Aliquihominessuntvirluosi;sedaliqui hominessunt impii; ergoaliquiimpii, sunt virtuosi. —Falsus syllogismus, quia homines qui in majori dicuntur virtuosi diversiomnino sunt ab illis qui in minori dicuntur impii. Unde revera non tres, sed quatuor termini quoad significationem sunt, et consequenter nulla est comparatio extremorum cum uno medio, nullus syllogismus. IV. Nota. Dc medio termino singulari. Cave tamen ne ter­ minum universalem disjunctive sumptum, de quo loquitur regula quarta, confundas cum termino singulari. Hic enim in praemissis variam suppositionem habere nequit, ac proinde potest sine ullo inconvenienti ut medium assumi in syllo­ gismo. Recte enim concluditur : Tullius fuit Romanorum eloquentissimus. Sed Tullius fuit trucidatus. Ergo eloquen tissimus Romanorum fuit trucidatus. H6 DIALECT. LIB. III. CAP. I. DE SYLLOGISMO. V. Declarantur regulæ propositionum syllogismi. Prima lex est, ut ex duabus præmissis negativis nulla sil licita con­ clusio. Si enim ambæ præmissæ sunt negativæ, nullum extremorum convenit cum tertio ; sed ex eo quod non conve­ niunt cum uno tertio, non sequitur nec quod conveniant, nec quod non conveniant inter se. Secunda regula docet, ex duabus præmissis affirmativis nonnisi conclusionem affirmativam inferri posse. Si enim ambæ præmissæ sint affîrmativæ, signum est quod duo extrema conveniunt cum tertio ; ergo, vi axiomatis, debent in conclusione inter se convenire. Tertia regula vetat conclusionem inferre ex duabus præmis­ sis particulariter, seu disjunctive sumptis. Etenim in hac hypothesi præmissæ aut sunt ambæ affîrmativæ, aut una earum est negativa et altera affirmativa. Sed si sint affirmativæ, medius terminus bis sumitur particulariter contra quartam regulam assignatam pro terminis ; si una earum est negativa, tunc vel medius terminus sumitur bis particu­ lariter contra eamdem quartam regulam, vel unum extre­ morum, contra secundam regulam prescriptam pro terminis, necessario distribuitur in conclusione et non in præmissis. Sint exempla : Ira Aliquis sapiens est impius ; sed aliquis vius est sapiens; ergo aliquis pius est impius.— Medius terminus sapiens in majori supponit disjunctive, ut designat terminus syncategorematicusaZiçwis et disjunctive sumitur in minori, quia prædicatum propositionis affirmativæ.— ^Ali­ quis pius non est animal; sed aliquis pius est homo; ergo aliquis homo non est animal. — Medius terminus pius acci­ pitur bis particulariter, prouti indicat terminus syncategorematicus aliquis. — 3m Aliquis pius est homo ; sed aliquis sapiens non est pius ; ergo aliquis sapiens non est homo. — Homo in conclusione, utpote prædicatum propositionis nega­ tivæ, distributive supponit ; at in majori disjunctive sumitur. Quarta regula dicit conclusionem pejorem partem sequi ; nempe si una præmissarum est negativa, conclusio debet esse negativa, quia hac in hypothesi unum extremorum convenit cum medio, alterum vero non convenit. Ergo non conveniunt inter se. — Insuper si una præmissarum est particularis, signum est quod unum extremorum nonnisi disjunctive convenit cum medio. Ergo et conclusio debel affirmare identitatem extremorum non distributive, sed dis­ junctive: quia, ut in declaratione secundæ legis terminorum ART. IV. DE FIGURIS SYLLOGISMI. 117 dictum est, eodem omnino sensu debent in conclusione extrema inter se comparari, quo in præmissis comparata sunt cum tertio. ARTICULUS QUARTUS (34) De figuris syllogismi. I. Figuræ syllogisticae notio. Auctor tractatus De natura syllogismorum, inter opuscula S. Thomæ, opuse. XLVII. hæc ingeniose notat circa figuras syllogismorum : « Sciendum autem quod figura proprie reperitur in mathematicis, transumptive autem in syllogismo : et hoc ad similitudinem figuræ triangularis. Nam, sicut triangulus est clausio trium linearum in tribus angulis, itâ syllogismus est concursus trium propositionum, scilicet majoris, minoris et conclusio­ nis, in tribus terminis. > (Ed.P. fol. 14, col. 1.) — Jam diximus in syllogismo tres terminos haberi, qui sunt materia ejus remota, ac tres propositiones, quæ stmt materia proxima ejusdem. Figura respicit terminos, et definitur : dispositio extremorum cum medio per modum prædicati vel subjecti. II. De triplfcrfigura syllogismi. Age vero : medius termi­ nus tripliciter variari potest in præmissis in sua disposi­ tione relative ad extremos terminos : aut enim 4° est sub­ jectum in majori et prædicatum in minori: 2° aut tum in majori tum in minori estprædicatum; 3° aut denique tum in majori tum in ». iiori est subjectum. Hinc triplex figura syllogismi. Prima dispositio constituit primam figuram ; se­ cunda secundam; tertia tertiam. Quæ omnia sequenti ver­ siculo exprimi solent : Sub. præ. prima ; sed altera bis præ. ; tertia bis sub. III. Nota I. De quarta figura syllogismi. Triplici figuræ syllogisticæ, quam Aristoteles primus distinxit, quartam addidit Galenus, quæ ideo galénica dicta est, in qua medius terminus prædicatur in majori et subjicitur in minori syllo­ gismi. Quidam vero hanc quartam figuram ut legitimam et omnino a prima figura aristotélica distinctam defendunt ; alii vero vel ut inutilem, vel ut nimis intricatam explodunt. Placet in hanc rem [ alionem et verba transcribere perdocti Goudin (Logic, min. P. III. artic. III). < Syllogismus, in quo medium prædicatur et subjicitur, concludit vi hujus principii : quidquid dicitur de subjecto, dicitur de omni sub eo contento; et vicissim : quidquidnegalur de subjecto, negatur de omni con- *18 DIALECT. LIB. III. CAP. I. DE STLLOGISMO. lento sub ipso (32, II). Unde, ideo majus extremum affirmatur aut negatur de minori extremo, quia fuit affirmatum aut negatum de medio, sub quo minus extremum continetur ; et ideo necesse est ut majus extremum prædicelur de medio, et medium prædicetur de minori extremo, non vice versa. Id autem non iit, nisi medium subjiciatur in majori, in qua comparatur cum majori extremo, et prædicetur in minori, in qua comparatur cum minori extremo. Si vero prædicetur de majori extremo et subjiciatur minori extremo, tota vis illa­ tionis, et principium quo nititur, funditus corruet, sicque aut nulla, aut admodum perturbata erit illatio. « Et paulo supra jam scripserat : * Hæc quarta figura omnino est vio­ lenta, et ut recta fiat debet reduci ad primam ; unde est inu­ tilis, licet probetur Galeno,'ideoque galénica dicatur. Hujus figuræ exemplum sit : Omnis homo est animal; sed omne animal est substantia ; ergo aliqua substantia est homo. Conclu­ dit quidem vere sed inordinate admodum et violente, per­ turbata dispositione terminorum conclusionis (20, IV). At eadem veritas, nempe nexus inter hominem et substantiam, ordinate concludetur, reducto syllogismo ad primam, ad quam hæ propositiones connaturaliter tendunt, hoc pacto : Omne animal est substantia; sed omnis homo est animal; ergo omnis homo est substantia. » Hæc præclari philosophi ratio mihi probatur, sed quia hanc syllogismi figuram erroneam non probat, scriptoresque Dialecticæ aut defendunt, aut saltem recensent, de ipsa et ego mentipnem faciam. IV. Nota II. De figurarum perfectione. Qui sibi persuade­ ret figuras syllogismi sine uUa ratione esse ordinatas, procul dubio erraret : illæ enim ex natura ipsa syllogismi emergant. Audiatur hac in re Auctor Tractatus De totius logicæ Aristotelis summa, Tractat. De syllogismo simpliciter, inter Opuse. S. Thomæ, XLV1JI, cap. IV : « Dicitur autem hic • gura ordo trium terminorum secundum subjectionem et pra dicationem. Sicut enim termini linearum in mathematicis aliter situati variant species figurarum ¿nam tria puncta quæ laciunt triangulam, si inter se œqualiter distabunt, erit species r anguli quæ dicitur æquilaterus, sive hypsopleuros; si vero duo æqualiter distabunt a tertio, quorum distantia inter sè est minor distantia eorum ad tertium, est species trianguli quæ dicitur hysocheles; si vero omnes distantiæ punctorum sint inaequales, est species trianguli quæ dicitur gradatus, sive scalcnon); sic secundum diversitatem istorum 119 ART. IV. DE FIGURIS SYLLOGISMI. trium terminorum in subjiciendo et prædicando, fiunt tres ligur® syllogismorum, licet alio modo quam in figuris superfi­ cialibus jam dictis. Si enim medium in una propositione subji­ citur et in altera prædicatur, dicitur esse prima figura, et merito; quia tunc medium vere est medium, quia sapit naturam utriusque extremi, scilicet subjecti et prædicati : prædicatur enim et subjicitur, ut dictum est. Si vero medium in utraque propositione prædicatur, dicitur esse secunda figura, quia licet medium non sit vere medium, sapiens natu­ ram subjectionis et prædicationis, tamen quia dignius est prædicari quam subjici, ideo hæc figura secundum locum tenet. Si vero medium in utraque propositione subjicitur, dicitur tertia figura et ultima, quia in ea medium non stat in medio, sicut in prima, et subjicitur semper quod est indignius, » (Ed. I’., ibi. 28, coi. 4.) V. Leges pro singulis figuris. Quælibet figura suas propriai habet leges. Etenim : Io ut syllogismi primæ flguræ recte concludant, debent necessario habere majorem distributivam et minorem affirmativam ; — 2° syllogismi secundæ figuræ non concludunt, nisi habeant majorem propositionem distri­ butive acceptam, et alterutram præmissarum negativam ; — 3° Syllogismi tertiæ figuræ, ut concludant, debent necessario habere minorem affirmativam, et conclusionem particularem seu disjunctive acceptam. Quæ leges vulgatis hisce versiculis continentur : Primæ figuræ. Secundæ figuræ Tcrtiœ figuræ. Í ’ \ Sit minor affirmans, major vero generalis. üna negans esto, nec major sit specialis. Sil minor affirmans, conclusio particularis. Nota diligenter majorem et minorem sumi debere in sensu stricte logico, ut leges istæ valeant : videlicet majorem illam esse, quæ prædicatum conclusionis, minorem, quæ subjec­ tum conclusionis, habet, ut alibi dictum est (32, VI). VI. Declarantur leges propositæ. Legum prædictarum rectitudo facto ipso comprobatur : nam syllogismus non servans leges respectivæ figuræ, necessario contra unam aut alteram regulam syllogismorum peccat. Sit sequens schema. PRIMÆ FIGURÆ 1. / Omne animal est substantia ; Cum minori negativa : ] Sed nullus lapis est animal; ( Ergo nullus lapis est substantia. Summa philosophica. — T. I. 9 120 DIALECT. LIB. III. CAP. I. DE SYLLOGISMO. Substantia, prædicatum propositionis affirmativæ, non distribuitur in majori, et, ut prædicatum propositionis negativæ, distribuitur in conclusione, contra secundam legem syllogismi. 2. I Aliquod animal est rationale; Cum majori particulari : ! Sed omnis asinus est animal ; ( Ergo omnis asinus est rationalis. Medius terminus animal, non distribuitur in majori neque distribuitur in minori, ut patet. Bis ergo sumitur particulariter seu disjunctive, contra quartam regulam syl­ logismi. SECUNDÆ FIGURÆ 1. ( Omnis homo est animal; Cum utraque praemissa ■ Sed omne sensibile est animal; affirmativa : ( Ergo omne sensibile est homo. Medius terminus, animal, in nulla præmissarum distri­ buitur, contra quartam regulam. 2. i' Aliqua substantia est homo; Cum majori particulari : ! Sed nullus lapis est homo; ( Ergo nullus lapis est substantia. Substantia sumitur disjunctive in majori, et distributive in c : iclusione, contra secundam regulam. TEiVTI.E FICUR.F. 1. / Omnis planta est vivens ; Cam minori negativa : •’ Sed nulla planta est animal; ( Ergo aliquod animal non est vivens. Virens distribuitur in conclusione et non in majori, contra secandam regulam. 9 Nullum animal est lapis ; j . \ Sed omne animal est substantia ; UIuniver-ali<-,:e ! omn's (al*(Iua) substantia non est Conclusio particularis vera est; sed falsa universalis, quia distribuit substantiam (extremum) non distributam in minori. AHT. V. DE MODIS SYLLOGISMI. 121 I Quia ergo dispositio medii et extremorum in syllogismis cujusque figuris eadem semper est ac in allatis exemplis; quæ notavimus in hisce peculiaribus syllogismis, accipienda sunt ut regulæ generales quoad omnes syllogismos in figu­ ris respectivis. ARTICULUS QUINTUS (35) De modis syllogismi. I. Ratio articuli. Sæculo decimo octavo invaluerat usus, at quidquid a Scholasticis fuerat dictum rejiceretur a priori; ande risui erant modi syllogistici, quasi barbariem saperent. At revera risu digni omnino erant qui deridendis Scholasti­ cos existimabant. Namque, si quis hoc problema propone­ ret : determinare a priori modos omnes, quibus mens humana ratiocinari valet, et ex illis modis determinare qui sint legitimi, qui illegitimi; nemo, qui philosophi nomine ¿ignus est, non statim perspiceret problema illud humanæ mentis investigatione dignissimum esse. Sed illud præcise problema sibi proposuit et solvit plenissime Aristoteles, q’j»m postea Scholastici sunt secuti. Mirum igitur cuique cordato homini esset debet, derisos esse hac in re Aristote­ lem et Scholasticos, cum potius maxime meriti fuerint de scientia, et jus habeant ad gratum animum sapientium, ut po-. t De Maistre (Examen de la philosophie de Bacon, tome I. pig. 24, édit. 1858) et Blainville (Histoire des sciences, tome I. : 204), plene demonstrat Galluppius in suis Lectionibus Logicœ et Metaphysicæ, Lect. XLIX. Unde sapientiores nostræ ætatis philosophi, sepositis præjudiciis sæculi elapsi, ad præcepta aristotélica Logicam iterum componere feliciter adlaborant H. Modi syllogistici notio. Præter terminos dantur in syl■ --ismo propositiones, quæ ipsius syllogismi sunt materia proxima, ut supra dictum est (33,1). At vero statim ac enun­ tiatur propositio, extensionem aliquam præ se fert et for•nam, seu est affirmativa vel negativa, et insuper est univer­ salis vel particularis (21, VI). — Videlicet, quæcumque propositio enuntiatur, aut est A, aut E, aut I, aut 0 (28, ;V . De qualitate (21, VI) et materia (21, II) propositionum 122 DIALECT. LIB. III. CAP. I. DE SYLLOGISMO. nulla est in præsenti quæstio. - Igitur modus est, determi­ nata forma vel quantitas propositionum promissarum, ut ex eis sequatur conclusio, seu est dispositio praemissarum inter se secundum universalitatem vel particularitatem, affirma­ tionem aut negationem. III. Primæ partis problematis solutio. Problema quod ini­ tio hujus articuli proponebatur, duas habet partes : Io quot sint possibiles modi syllogismi; 2° quot sint recti modi concludendi. Sed dictum est modum syllogismi esse dispo­ sitionem præmissarum secundum determinatam quantita­ tem et determinatam formam. Ergo tot erunt modi possibi­ les syllogizandi, quot esse possunt variae præmissarum dis­ positiones secundum earum quantitatem et affirmationem vel negationem. Sumamus igitur litteras A, E, I, 0, et de facili videbimus eas inter se sexdecim modis disponi posse. — Attende in sequenti schemate quod prima littera designat propositionem majorem, secunda minorem, tertia, quam pa­ renthesi claudimus, conclusionem. En schema : 1. AA (A); — 2. AE (E); — 3. AI (I); — 4. AO (0); 5. + EE (E); — 6. EA (E); 7. EI (0); - 8. + EO (0); 9. + Il (I); - 10. IA (I); — 11. IE (0); - 12. + 10 (0); 13. + 00 (0); — 14. OA (0);— 15. + 0E(0); 16. + 01(0). Impossibile omnino est aliquam aliam dispositionem præ­ missarum præter has sexdecim excogitare. At vero nota in hujusmodi sexdecim dispositionibus mcdiumterminum posse esse : Io subjectum in majori et prædicatum in minori-, — 2° prædicatum in utraque præmissa ; — 3'' subjectum in utraque præmissa;— 4° denique, in sententia Galeni, præ­ dicatum in majori et subjectum in minori. Quod est mani­ festum ex dictis circa syllogismi figuras. — Ergo, attenta dispositione extremorum cum medio, variæ dispositiones præmissarum, seu modi syllogistici possibiles sunt sexdecim in qualibet figura, et consequenter modi syllogizandi menti nostræ possibiles sunt sexaginta quatuor. Et hæc est solutio primæ partis problematis' propositi. IV. Solutio secundæ partis problematis. In secunda parte problematis quærebatur, ex his possibilibus* modis quot recte concludant. Ad cujus solutionem non difficile perveni­ tur, si syllogismi leges, et regulæ cujusque figuræ ante oculos habeantur. Inter enim leges syllogismi sunt duæ, ART. V. DE MODIS SYLLOGISMI. 123 quibus dicitur nihil concludi ex duabus præmissis particu­ laribus vel negativis. Ergo expungendi omnino sunt syllogtsmi (cujusque figuræ sint) positi sub nn. 5, 8, 9, 12, 13, 15. 16, quos cruce signavi. Unde ex sexdecim modis possi­ bilibus, septem istis in qualibet figura expunctis, remanent seiummodo novem utiles, nempe : I I AA (A); — 2. AE (E); — 3. AI (I); — 4. AO (0); — 5. EA E); — 6. EI (0); — 7. IA (I); — 8. IE (0); — 9. OA (0). ■ At quamvis hujusmodi novem modi, in hoc secundo sche­ mate recensiti, in se recte concludant, non tamen promiscue concludunt in qualibet figura. Etenim dictum est quod syllogismi primæ figuræ debent habere minorem, affirma­ tivam et majorem universalem (34, V). Ergo in prima figura ■on concludunt syllogismi positi in secundo sclfemate sub ■n. 2, 4, 7, 8, 9. Quibus detractis, quatuor solummodo re­ manent modi concludentes in prima figura; nempe : AA (A); — EA (E); — AI (I); — EI (0). Deinde, syllogismi in secunda figura habent unam præmis­ sarum negativam et majorem universalem. Ergo in secunda ígura expungendi sunt syllogismi positi in secundo sche­ mate sub nn. 1, 3, 7, 8, 9 : nempe in secunda figura modi concludentes sunt solummodo quatuor, videlicet : EA (E); — AE (E); — EI (0); — AO (0). i Præterea, syllogismi in tertia figura debent habere mino­ rem affirmativam, et conclusionem particularem : quocirca ■B tertia figura expungendi sunt syllogismi positi in secundo schemate sub nn. 1, 2, 4, 5, 8. Quibus expunctis, modi con­ cludentes in tertia figura sunt quatuor, scilicet : AI (I); — EI (0); — IA (I); - OA (0). Quia vero in numeris 1 et 5 potest concludi non solum per A et per E, sed etiam per I et per 0 : nihil enim ad id opponitur; duo isti modi, nempe AA (I), EA (0), addendi sunt ut recti quatuor prioribus tertiæ figuræ modis, qui ideo sunt : AA |I); — EA (0); — IA (I); - AI (1); — OA (0); - EI (0). Í24 DIALECT. LIB. III. CAP. I. DE SYLLOGISMO Igitur modi recte concludendi sunt : quatuor in prima figura, quatuor in secunda, sex in terlia figura : nempe quatuordecim. His autem addi possunt quinque modi legitimi ex quarta figura galénica. — Quocirca ad secundani proble­ matis partem respondemus : novemdecim esse modos legitimos concludendi ex sexaginta quatuor possibilibus supra recensitis. V. Nota. Modi legitimi primæ figuræ indirect®. Dicitur conclusio indirecta, et consequenter indirecta syllogismi figura, quando illius attributum seu prædicatum, non est idem ac prædicatum seu attributum propositionis probandæ. Sit enim probanda hæc propositio : Omnis homo est sensitivus. Directe concluditur dicendo : Omne animal est sensitivum; sed omnis homo est animal; ergo omnis homo est sensitivus. — Indirecte autem concluditur dicendo : Omne animal est sensi* tivum, sed omnis homo est animal; ergo aliquod sensitivum est homo. — Porro quoad primam figuram indirectam quinque modi legitimi recensentur, nempe : AA (I); — EA (E); — AI (I); — AE (0); — IE (0) : de quibus, sicut de aliis modis indirectis aliarum figurarum (quorum nullus est usus in scholis) videri potest Auctor Summce totius logicæ Aristotelis, Tract, de syllogismo simpliciter, Cap. VIII. inter Opuse. S. Thomæ, XLVIII (Ed. P., fol. 29, coi. 4). Hos autem modos primæ figuræ indirect® solummodo notamus, quiarespondent modis directis quartæ figuræ galenicæ, ut infra declarabimus. VI. Scholasticorum versus. Veteres Scholastici modos illos legitimos versibus commendarunt, non elegantiæ qui­ dem, sed memoriæ juvandæ unice studentes. In quibus versibus solum attende, in præsenti, ad vocales quæ in uno­ quoque termino sunt. En versus : !b fig.) Bariara, Celarent, Barii, Ferio. (iæ 6g. indir. Baraiip (ion). Celantes, Dabitis, Fapesmo, Fnsesom (orum). 2« 5g.) Cejare, Camestres, Festino, Baroco. (3æ 6g.) Darapti, Felapton, Disamis, Datisi, Bocardo, Fenton. Partiente ton in Baralipton et orum in Frisesomorum non sunt considerandæ, quia adjunctæ ad versum complendum. — Ut quisque videt, vocales, quæ in quolibet termino recen­ sentur in versibus, sunt illæ ipsæ, quas supra probavimus ut designantes propositiones necessario requisitas ad con­ cludendum in qualibet figura. VII. Nota I. De versibus scholasticis. Barbaros esse hu- ABT. V. DB MODIS SYLLOGISMI. 125 Jusmodi versus non ego inficias ibo : at nemo prudens fas­ tidire rem potest propter versuum inelegantiam. Qua in re audiatur Auctor libri De arle cogitandi, in Scholasticos ipsos minime propensus. « Insuper, inquit, habendam duximus illorum nauseam qui, auditis illis terminis, quos ars efformavit ad argumentationum modos aliius memoriæ infigen­ dos, non aliter inhorrescunt, quam ad magorum incanta­ tiones ; quique de Baroco et Baralipton satis frigide jocantur, tanquam horum usus apud illos tantum vigeret, quos Galli pedantes vocant. Nos tamen plus offendimus in ineptis illis jocis, quam in technicis istis terminis. Vera enim ratio, ac sana mens nequaquam sinunt, ut id pro ridiculo habeamus, quod ridiculum non est. Ridiculi autem in his terminis nihil est, modo nulla in his arcana latere fateamur, et, cum ad memoriam tantum sublevandam sint excogitati, ab illis in communi sermone abstineamus : risu enim dignus est, qui argumentaturus, argumentaturum sein Bocardo vei Felapton præmoneret. » Hæc Auctor citatus in Dissertatione proæmiali ad suum librum. — Auctores philosophi® Porlus-regii, quos Auctor De arte cogitandi aliique sequuntur, modificarunt versus ipsos, non ut elegantiores redderent, sed pro quarta figura galénica. Sed de his in sequenti nota. VIII. Nota II. De quarta figura syllogismi. Promisimus supra(34, III), nonnulla delibare de quarta syllogismi figura; ct hic promissio solvenda est. Scholastici, sicut ponebant* modos primæ figuræ indirect®, baraliplon, celantes, etc., ita et agnoscebant dari alios modos indirectos tum secundæ tum tertiæ figuræ, ut videre est apud Goudin, Logicx minoris, P. III. Artic. III. post sextam regulam. Attamen recensebant solum modos primæ figuræ indirect®, quia per illos satis supplebatur quarta figura galénica, ut ex dicendis erit mani­ festum. Porro Scriptores Porlus-regii et novissime Gratry in sua Logique, aliique, mutarunt nonnullos modos scholas­ ticos, ut melius et verius responderent modis legitimis quartæ figuræ : quæ modificatio admittenda est, nonquidem circa primam figuram indirectam, sed ut designans modos directos quarlœ figuræ, de qua versus non dabant Scholastici, quia, posita prima figura indirecta, ut inutilem vel saltem ut minus utilem illam prætermittebant. Quibus declaratis, venio directe ad quartam figuram explicandam. In hac ergo, ut dictum est, medius terminus prædicatur in majoriet subji­ citur in minori(prœ. sub.), nempe est inversio primæ figuræ ; 126 DIALECT. LIB. III. CAP. I. DE SYLLOGISMO. ut : Omnis homo est animal; sed omne animal est sensitivum; ergo aliquod sensitivum est homoï Tres sunt leges quæ dantur ut'modi hujus quartæ figmæ concludant. Prima lex. Secunda lex. Tertia lex. ( Si major affirmet, tit minor generalis. ? Si minor affirmet, sit conclusio particularis. ( Sí una praemissarum neget, sit major generalis. Ratio primæ regulæ est, quia si, posita majori affirmativa, minor sit particularis, medius terminus utpote prædicatum propositionis affirmativæ in majori, et in minori subjectum propositionis disjunctivae, non distribuitur in praemissis. Unde falsus est logice sequens syllogismus : Omnis homo est animal; — Sed aliquod animal est sensitivum; — Ergo ali­ quod sensitivum est homo. — Animal enim in nulla præmissarum distribuitur. Ratio secundæregulæest,quiasi, positawnnonaflirmativa, conclusio fiat universalis, minus extremum distribuitur in conclusione non distributum in præmissis; ut in hoc exem­ plo : Omnis homo est animal ; sed omne animal est sensiti­ vum; ergo omne sensitivum est homo (A A A). — Falsa conclu­ sio ; at vera est si dicatur : ergo aliquod sensitivum est homo (AAI), quia regulæ servantur. Ratio tertiæ regulæ est quia, posita una præmissarum negativa, si major sit particularis, in conclusione distribuitur majus extremum, non distributum in præmissis, ut in hoc exemplo : Aliqua substantia est animal; sed nullum animal est lapis ; ergo nullus lapis est substantia, vel, ergo aliquis lapis non est substantia. Eruo in quarta figura, præter modos universaliter falsos, ut supra notatum est, expungendi sunt omnes alii qui con­ tri præfatas regulas peccant, quibus expunctis, remaneni quinque modi legitimi, nempe: Io, AAI ; 2°, AEE ; 3°, IAI ; 4°, EAO ; 5°, EIO ;i quos scriplores Porlus-regii hoc versu exprimunt : Barbari, Calentes, Dibatis, Fesapno, Fresisom. Alii vero hoc modo : Cament es, Dimatis, Fresamno, Bamalipton, Fresis ornorum. Denique Gratry in sua Logique, Lib. III. Gap. III. §.iV. hoc alio modo : Comentes, Dimatis, Fresapno. Bamalipton, Fresisonorum ART. V. DE MODIS SYLLOGISMI. 127 Manifestum est quod modi isti correspondent modis primæ figuræ indirectæ Scholasticorum : Baralipton, Celantes, Dabi­ tis, Fapesmo, Frisesomorum, et solum differunt quoad inver­ sionem seu situm præmissarum. Sed hæc differentia est so­ lummodo materialis; nam cum in conclusione modorum primæ figuræ indirectae convertantur termini, ita ut prædicalum figuræ directæ, fiat subjectum figuræ indirectæ, et vice versa, et consequenter ipsæ præmissæ invertantur, ita ut major fiat minor (32, VI), revera modi primæ figuræ indi­ rectæ sunt ipsi modi quartæ figuræ. Unde non immerito Scholastici hanc quartam figuram prætermittebant, cum per primam figuram indirectam omnino suppleatur. Sint exempla : Primæ figuræ indirectæ Quartæ figuræ e k Nullum animal est lapis (minor) — k Omnis homo est animal (major) ë < Omnis homo est animal (major) | < Nullum animal est lapis (minor! 5 / Nullus lapis est homo. ë I Nullus lapis est homo. Habemus nempe syllogismos idénticos in conclusione, et sola materialitate dispositionis præmissarum differentes. Qua de causa tres figuras et versus antiquorum sine ulla immuta­ tione retinemus. IX. Nota 111. De reductione omnium modorum ad modos primæ figuræ. Convenit inter dialecticos, modos directos primæ figuræ naturali mentis nostræ ordini magis respon­ dere quam modos secundæ et tertiæ figuræ, quia in prima ügura valet maxime duplex principium illud quo tota natura syllogismi nititur : dictum de omni, dictum de nullo; ut supra (32, II) explicatum est. Quapropter si potest designari via reducendi omnes modos ratiocinandi ad unum ex quatuor modis primæ figuræ, designatur menti pronior et facilior via ad ratiocinandum. In id igitur obtinendum magna diligentia incubuere Scholastici, et quo pacto illud ipsum obtineri pos­ sit indicarunt per consonantes, quæ in ipsis versibus et præcedunt et consequuntur vocales designantes propositiones. Et revera. Omnes voces, quibus designantur in versibus modi legitimi cujusque figuræ incipiunt a consonantibus B, C, B. F. — Hegula igitur generalis est : Modi aliarum figurarum, ut ad primam figuram reducantur, reduci debent ad illum modum qw incipit per eamdem consonantem. Exempli gratia, Baralipton ad Barbara; Celantes et Cesare ad Celarent; Dabitis et Dalist ad Darii; Fapesmo et Ferison ad Ferio; et sic de reliquis. 128 BIALECT. LIB. III. CAP. I. DE SYLLOGISMO. Vix autem monere necesse est, quod in hac reductione servandæ sunt omnino duæ conditiones : 1* legitimitas ratiocinii intacta remaneat ; 2* conversio (artic. 29) proposi­ tionum praemissarum fleri ita debet, ut syllogismi secundæ et tertiæ figuræ reducantur ad primam in qua medius termi­ nus subjicitur et prœdicatur. Quæritur igilur quo modo fieri debeat hujusmodi conversio, ut reductio habeatur et rectus ratiocinandi ordo servetur. Attende unice ad quatuor istas alias consonantes, quæ in vocibus eorum versuum occurrunt, nempe S, P, M, C. Duæ primæ designant quo pacto fieri debeat conversio propositionis désignât® per vocalem prae­ cedentem. Nam S significat propositionem præcedentem con­ vertendam esse simpliciter (29, II). — P significat propositio­ nem convertendam esse per accidens (ibid.). — Tertia vero, nempe M, designat, in reductione minorem syllogismi redu­ cendi fieri debere majorem, et majorem fieri minorem. — G denique exprimit reductionem fleri non posse, sed probaii rectitudinem illius syllogismi per impossibile : de qua re mira melius dicemus. Istæ regulæ hisce versibus continentur : S vult simpliciter verti ; P vero per accidens. M vult transponi; C per impossibile duci. Exemplo rem illustremus. Sit syllogismus : a) Omne animal est substantia; e) Sed nullus lapis est animal ; o) Ergo aliqua substantia non est lapis. Est syllogismus primæ figuræ indirectæ in Fapesmo; F indi­ cat quod reduci debet ad Ferio; P indicat A convertendam esse per accidens, scilicet : aliqua substantia est animal; S in­ dicati convertendam esse simpliciter, seu : nullum animal est lapis; M indicat invertendum esse ordinem præmissarum, ut quæ major est fiat minor, et minor fiat major. Unde habe­ mus : e) Nullum animal est lapis; i) Sed aliqua substantia est animal; o) Ergo aliqua substantia non est lapis; qui est syllogismus primæ figuræ in Ferio. — Idem omnino processus est in ceteris modis, exceptis Baroco et Bocardo, ut indicatur per consonantem C. Etenim reductio fit mediante ART. V. DE MODIS SYLLOGISMI. <29 conversione, ut ex dictis est manifestum. Porro A in Baroco et Bocardo, quia convertiturper accidens (29. Ill), per conver­ sionem fit particularis seu disjunctiva. O vero, quia nonnisi per contrapositionem converti potest, remanet, peracta con­ versione, in sob particular itate. Unde haberetur utraque prae­ missa particularis; ex qua nihil concludi potest (33, II). X. Nota II. De probatione syllogismorum. Contingit quan­ doque quod aliquis, concessis praemissis, inficiatur conse­ quentiam syllogismi sive ex ignorantia sive ex protervia. Scholastici normas statuerunt quibus hujusmodi aut pervi­ caces aut imbecilles ad rationem reducantur. Prima regula est, ut syllogismi aliarum figurarum ad primam reducantur, eo modo quo supra explicavimus, et postea applicentur principia, Dictum de omni, Dictum de nullo. Secunda regula est reductio ad impossibile, seu cogere adversarium admittere simul contradictoria, si neget consequentiam, admissis prae­ missis : quod semper fieri debet quando agitur, ut jam diximus, de syllogismis in Baroco et Bocardo. Quid autem fieri debeat ut hæc reductio ad impossibile obtineatur, dicunt sequentes versus : PniiiA Minorem adimit, facit e Majore Minorem. Celantes Minor est contradic. ; Min. sede Majoris. Majorem servat, variatque Seconda Minorem. Tkrtja Majorem variat, servatque Minorem. Sit syllogismus in prima figura : Omne animal est sensiti­ vum; sed omnis homo est animal; ergo omnis homo est sensi­ tivus. — Si aliquis concederet præmissas, et negaret conse­ quentiam; ita procederem contra ipsum. Sumo contradicto­ riam consequentia illatæ (et hæc contradictoriæ assumptio semper et in omnibus figuris locum habet), nempe : ergo non omnis homo est sensitivus, quam quidem ex legibus contradictoriarum (28, V) adversarius vi negatæ consequentia debet admittere ut veram. Hanc igitur contradictoriam pono majorem, et pro minore, ut lex inculcat, assumo majorem prioris mei syllogismi, minore seposita ; et habeo sequentem syllogismum : Non omnis homo est sensitivus; sed omne ani­ mal est sensitivum; ergo non omnis homo est animal. At ad­ versarius concesserat quod omnis homo est animal; ergo debet concedere duas contradictorias propositiones, nempe, Aon omnis homo est animal; Omnis homo est animal, esse veras. Quod est impossibile. 130 DIALECT. LIB. III. CAP. I. DE SYLLOGISMO. In syllogismo primæ figuræ indirecte in Celantes, contra­ dictoria non debet poni major sed minor, et minor prioris syllogismi poni pro majori. — Ut in hoc exemplo : Nullum animal est lapis; sed omnis homo est animal; ergo nullus lapis est homo. Si negetur conclusio, probatur hoc modo : Omnis homo est animal; sed aliquis lapis est homo; ergo aliquis lapis est animal. Quæ conclusio est contradictoria majoris concessæ in primo syllogismo. Pro ceteris modis primæ iiguræ indirecte, servanda est in probatione lex data pro nobis primæ figuræ directæ. In syllogismis secundæ figuræ contradictoria ponitur loco minoris prioris syllogismi, intacta servata ejus majori. Sit exemplum : Omnis homo est rationalis ; sed nullus equus esi rationalis; ergo nullus equus est homo. Si negetur conse­ quentia, probatio juxta regulam fit hoc modo : Omnis homo est rationalis; sed aliquis equus est homo; ergo aliquis equus est rationalis; quæ est contradictoria minoris con­ cessæ in primo syllogismo. Denique in syllogismis tertiæ figuræ contradictoria ponenda est loco majoris syllogismi probandi, et minor non mutanda. Sit syllogismus in tertia figura : Omne animal est sensibile; sed omne animal est substantia; ergo aliqua substantia est sensibilis. — Hæc conclusio est legitima; at si, concessis præmissis, negaretur, probanda esset hoc modo : Nulla substantia est sensibilis; sed omne animal est substantia; ergo aliquod animal non est sensibile; — quod est propositio contradictoria majoris concessæ in primo syllogismo. Ceterum, concludam, usurpando verba Goudin, si tirones has reductionum regulas minus capiant, minime ob id con­ turbentur : nam vix earum’ullus usus est, nisi forte reduc­ tionis ad impossibile. Sed cum in disputando negatur con­ clusio syllogismi in forma legitima existentis, assumpta contradictoria conclusionis, ipso naturali lumine satis obvia est præmissa, cum qua combinari debet, ut inferatur con­ tradictoria alterius præmissæ concessæ. — Logic, min. P. III. Artic. IV. XI. Nota V. De inventione medii. Regulæ quæ tradi so­ lent, inquit loc. cit. Artic. V. §.I. ipse Goudin, de inven­ tione medii; acute quidem sunt, sed id habent incommodi, ut difficiles sint, et fere nullius usus. Unde eas (videri pos­ sunt Opuse. L., Ed. P., De inventione medii, inter Opp. S. Thomæ) auctor citatus prætermittit et aliam viam minus ART. V. DE MODIS STLLOGISMI. 431 subtilem sed planam et utilem aperire tentât. Sistendo igi­ tur in principiis ontologicis syllogismi, dictum de omni, dic­ tum de nullo, habemus duas formas principales syllogismo­ rum, ex quibus alii procedunt a præmissis affirmativis ad conclusionem affirmativam, alii procedunt ab una praemis­ sarum negativa ad conclusionem negativam. Porro in affirmativis universalibus (Barbara}, ideo prœdicatum affirmatur de subjecto in conclusione, quia in præmissis medium est universale quod continetur sub prœdicalo conclu­ sionis, et insuper est universale continens sub se ipsius con­ clusionis subjectum. Sicut in hoc exèmplo : Omne animal est sensibile; sed omnis homo est animal; ergo omnis homo est sensibilis. Cum prædicatum sit magis universale quam sub­ jectum (20, IV), habetur quod medius terminus animal continetur sub suo universali sensibile in majori; et simul est universale continens sub se homo in minori. Linde argumen­ tatio æquivalet huic : Animal est sub sensibili; sed homo est sub animali ; ergo homo est sub sensibili. Habes nempe mani­ festam applicationem principii, dictum de omni. Ergo regula generalis pro affirmativis universalibus concludendis est : Medium. quœri debet, quod contineatur sub praedicato conclu­ sionis, seu sub majori extremo, et contineat minus extremum, seu subjectum conclusionis. Ex opposito, ad concludendam propositionem universalem negativam (Celarent), assumatur pro medio termino aliquid, quod excludatur ab universalitate majoris extremi, et in sua universalitate includat minus extremum. Sicut in hocexemplo : Nullum animal est lapis ; atqui omnis homo est animal ; ergo nullus homo est lapis. — Animal excluditur ab universalitate majoris extremi, lapis; et includit in sua universalitate minus extremum, homo. Consequenter homo excluditur in conclusione ab universalitate ipsius majoris extremi, lapis, juxta illud : dictum de nullo, etc. Hæ sunt regulæ generales de inventione medii quoad duos priores modos primæ figuræ (Barbara), Celarent), qui princi­ paliores sunt, et ad quos revocantur ceteri modi. At in his rebus plurimum valent leges, sed exercitium valet maxime. 132 DIALECT. LIB. III. CAP. II. DE SYLLOGISMI SPECIEBUS. CAPUT SECUNDUM DE SYLLOGISMI SPECIEBUS Prologus. Consideratis natura, figuris et modis syllogismi, accedimus, >uxta ordinem determinatum in prologo ad caput primum hujus libri, ad syllogismi species declaran­ das. Equidem, omnes syllogismi, cujascumque speciei sint, ad simplicem syllogismum commode reduci queunt, imo debent, ut eorum veritas illico innotescat et error securius devitetur; attamen quia forma ipsa sub qua proponuntur nova est, nec satis cognita tironibus via reducendi ad formam simpliciorem, ideo necessarium omnino est ut de speciebus syllogismi peculiaris sermo a nobis habeatur. Duobus autem articulis caput istud absolvitur : in primo dicemus de syllogismo simplici ct composito ; in secundo de aliis specie­ bus syllogismi. ARTICULUS PRIMUS (36) De syllogismo simplici et composito. I. Syllogismus scholasticus et oratorius. Syllogismus, cujus termini et propositiones eo ordine, quem vidimus in capite præcedcnti, disponuntur, dicitur syllogismus forma­ tus : qui et scholasticus apte dici potest, quia Scholastici eo potissimum usi sunt ad veritatem pressius indagandam et facilius inveniendam. — Quod si syllogismus non exhibeat formam dialecticam, sed eam implicite contineat (continere autem debet ut concludat), dicitur oratorius, quia oratores, qui non solum veritatem, sed et orationis leporem et orna­ tum ad persuadendum quærere etiam debent, eum adhibent. Ex. : Cum ethnice vivas, sperare non potes eam salutem, quæ solis Christiane viventibus est a Deo promissa. Syllogismus iste oratorius continet syllogismum scholasticum : Qui ethnice vivit, sperare non potest, etc. ; atqui tu ethnice vivis ; ergo sperare non potes, etc. II. Syllogismus simplex et syllogismus compositus. Syllo- ART. I. DE SYLLOGISMO SIMPLICI ET COMPOSITO. 133 smus simplex ille est, cujus præmissæ sunt duæ simplices ■opositiones (23,1). Ex. : Summum bonum est summe aman­ en; sed Deus est summum bonum; ergo Deus est summe nandus. Syllogismi compositi duplex genus distinguitur a dialec­ ticis. Unum est, cujus unapropositio præmissarum composita est, atque insuper una ejus pars conclusionem comprehendit, et altera pars causam logicam ipsius conclusionis assignat. Alterum vero est, cujus una vel utraque præmissa est propo­ sitio composita, vel quod pluribus syllogismis simplicibus constat. De prima specie syllogismi compositi dicam in præsenti articulo; de altero vero in sequenti. III. Species syllogismi primo modo compositi. Syllogismi autem compositi primo modo tres species assignari solent, scilicet conditionalis, disjunctivus, conjunctivus. Revera enim in hujusmodi propositionibus compositis solummodo verificatur quod una earum pars conclusionem contineat, et altera ejusdem conclusionis causam assignet, ut ex mox dicendis liquido apparebit. IV. Syllogismi conditionalis notio. Syllogismus conditio­ nalis ille est, cujus major est propositio conditionalis, ac proinde minor est affirmatio conditionis vel negatio conditionati, et conclusio est vel affirmatio condilionati, vi affirmatæ conditionis in minori, vel negatio conditionis, vi negati conditionaliin ipsa minori. — Istis enim syllogismis canones appli­ cantur quos dedimus pro enuntiationibus condilionalibus (24, II). Ex. : Si Petrus currit, Petrus movetur; atqui Petrus currit; ergo Petrus movetur... ; vel, atqui Petrus non movetur; ergo non currit. Syllogismus conditionalis nullo negotio ad categoricum scu absolutum revocatur (ib., I). Exemplum siquidem allatum æquivalet isti syllogismo : Omne quod currit movetur ; sed Petrus currit ; ergo Petrus movetur. Ac perhoc etiam ostendi­ tur quid sit faciendum ut hæc reductio obtineatur; nam, ut in exemplo videre est, major habet pro subjecto prædicatum conditionis (currit) affectum signo universali, et ejus praedi­ catum est prædicatum conditionale,nempe movetur. — Minor vero permanet immutata in ipsa reductione. Qua in reduc­ tione statim etiam dignoscitur veritas syllogismi conditio­ nalis : namque si in conversione major universalis resultat necessario vera, vera erit conditionalis ; si falsa, et ipsa conr dilionalis falsa erit. 13* DIALECT. LIB. III. CAP. II. DB SYLLOGISMI SPECIEBDS. V. Syllogismus disjunctivus. Syllogismus disjunctivus ille est, cujus major est propositio disjunctiva (24, III), minor affirmatio vel negatio unius vel plurium membrorum, quæ in majori dicuntur debere disjunctive subjecto convenire ; con­ clusio negatio vel affirmatio membrorum quæ supersunt ex affirmatione vel negatione minoris. — Sequitur canones, quos statuimus cum sermo erat de propositionibus disjunc­ tivis (tô.). Vide etiam ibidem exempla adducta. Syllogismus disjunctivus ad conditionalem, ut diximus de propositione disjunctiva (té., Ill, seq-), reducitur : qua re­ ductione deprehenditur utrum membraenumerata in majori sint completa. —Reducitur etiam immediate ad syllogismum simplicem hoc modo. Assumitur pro subjecto propositionis majoris subjectum aliquod universale quod conjungitur cum uno ex membris disjunctionis; et loco prædicati ponuntur alia membra in sensu opposito. Minor non mutatur. Sit syl­ logismus disjunctivus : X aut est A, aut B, aut C, etc. ; atqui X est C; ergo X non est A, non est B, etc. Reduco hunc syllo­ gismum disjunctivum ad simplicem cum hac immutatione : Omne quod est C non est A, non est B, etc.; atqui X est C; ergo X non est A, neque B, etc. VI. Syllogismus conjunctivus. Syllogismus conjunctivus est ille, cujus major est propositio conjunctiva ; minor affir­ matio unius membri ; conclusio negatio membri oppositi. — Vide quæ de propositione conjunctiva dicta sunt (24, VI), et de ejus reductione ad conditionalem. Dixi quod minor est affirmatio unius membri, et conclusio negatio membri oppositi : nam in syllogismis conjunctivis : t° ex affirmato uno membro valet illatio ad negationem al­ terius ; at 2° ex negato uno membro non valet consequen­ tia ad affirmationem alterius membri, nisi 3° membra ipsa contradictorie opponantur. Sint exempla juxta triplicem hanc regulam : P Nemo potest servire Deo et divitiis; Atqui Petrus servit divitiis; Ergo Petrus non servit Deo : (verus). 2° Nemo potest servire Deo et divitiis ; Atqui Petrus non servit divitiis ; Ergo Petrus servii Deo : (falsus : potest enim aliis cupiditatibus servire). 135' ART. II. DE RELIQUIS SYLLOGISMI SPECIEBUS. 3° Nihil, potest esse simul substantia et accidens; Sed anima humana non est accidens ; Ergo anima humana est substantia. (Legitima conclusio : quia inter substantiam et accidens non datur medium (6, IV), quia contradictorie ooponuntur.) AIISICULUS SECUNDUS (37) De reliquis syllogismi speciebus. I. Reliquæ syllogismi species. Aliæ syllogismi species, quæ communiter in scholis recensentur, sunt, Enthymema. Epicherema,Dilemma,Sorites et Polysyllogismus. De his singulatim dicam in præsenti articulo. II. Enthymema. Enthymema est syllogismus, cujus una prae­ missarum, studio brevitatis, reticetur, eo quod de facili ab omnibus subinlelligilur. Ut si dicerem : Anima humanaest sub­ stantia essentialiter spiritualis ; Ergo est immortalis. In hoc syllogismo reticetur major jnempe, Omnis substantia essentia­ liter spiritualis est immortalis.—Aliquando etiam integer syl­ logismus unica propositione enuntiatur, quæ ideo dicitur sententia enlhymematica ; ut si dicatur : Justus Deus scelera ulciscitur. In hacunica propositione enuntiatur major, scilicet, justus scelera ulciscitur, e\.minor,ï\deXicel,Deus est justus, ct conclusio, nempe, Deus scelera ulciscitur. — Unusquisque per se videt enthymema esse syllogismum simplicem, quamvis apparenter mutilatum, ac propterea regulis simplicis syllo­ gismi absolute esse subjectum. — Propositio autem subintellecta ex conclusione de facili deprehenditur. In conclusione enim extrema comparantur interse, quiainpræmissis seorsim comparata sunt cum medio. Ergo propositio subintellecta in antecedente est illa in qua extremum conclusionis non est com­ paratum cum medio. Sicut in primo syllogismo, major subintellectaest : Substantia essentiali1er spiritual'is es¡immortalis. A dialecticis, post Aristotelem et S. Thomam (I. Poster. Analytic., lect. I. n. 12), enthymema strictius etiam sumitur ut argumentatio differens a syllogismo non solum ratione lormæ, sed etiam ratione materiœ praemissarum, quatenus nempe enthymema a verisimilibus ct signis, non vero a prinZiGLiiu. Summa philosophica. — T. I Nota quod quamvis dilemma præmissam disjunctivam 1 habeat, tamen a syllogismo disjunctivo omnino distinguitur. Etenim conclusio disjunctivi syllogismi est aflirmatio vel : negatio unius vel plurium membrorum disjunctivæ præmissæ, ut dictum est (36. V); at contra in Dilemmate assumuntur omnia membra disjunctionis, et primo infertur illatio quas­ dam immediata (cur inquiri prohibes, cur dclatispœnam irro­ gas?), et insuper aut tacite aut expresse conclusio generalis. V. Leges Dilemmatis. Dilemma est argumentatio energica in sua forma, et terribilis contra adversarium : quia iste quocumque se vertat vulneratur : qua de causa S. Hierony­ mus, in Epistola ad Oceanum, dilemma vocat cornutum syl­ logismum; sed, hac de causa, hisce severioribus regulis ut subjiciatur necesse est. Regula prima. Membra propositionis disjunctivæ sint com­ plete enumerata. Hæc enim est lex disjunctivæ propositionis, quæ in dilemmateut principium assumitur. Contra hanc regu­ lam peccat sequens dilemma, quod morienri Socrati tribuitur : Aut animus simul cum corpore perit, aut ipsi feliciter supervivit ; Si primum, nullus dolor est timendus; Si secundum, animus vivet vitam feliciorem-, Ergo mors nulla ratione est timenda. Falsa argumentatio, quia inter mortem animi et beatam vitam datur demigratio ad æterna supplicia. Secunda regula. Dilemma ita concludat, ut non possit ejus conclusio contra auctorem retorqueri : quod esset procul dubio maximum inconveniens. Contra hanc legem peccat sequens dilemma, quod, teste Aristotele, cuidam objiciebatur, ut abstineretur a regimine reipublicæ suscipiendo : Aut bene aut male rempublicam administrabis : Si male, displicebis Deo ; Si bene, displicebis hominibus-, Igitur regimen reipublicæ non est suscipiendum. Adversarius in auctorem ipsum retorsit dilemma hoc modo : Aut bene aut male rempublicam administrabo; Si male, placebo hominibus; 138 DIALECT. LIB. III. CAP. 11. DE SYLLOGISMI SPECIEBUS. Si bene, placebo Deo ; Ergo regimen reipublicæ est suscipiendum. Tertia regula. Quod infertur separatim ex singulis mem­ bris sit cum ipsis necessario connexum. Ponuntur enim pro­ positiones conditionales, quæ, ut dictum est (24, II), verita­ tem non habent nisi necessario inferant conditionatum. Præterea, conclusio generalis sil connexa cum singulis con­ clusionibus illatis ex membris reassumptis disjunctiva; pro­ positionis. Unde etiam ex hoc capite peccat ultimum dilemna : non enim suscipiendum esset regimen reipublicæ ad complacencum hominibus cum Dei offensa. Plura de dilemmate habet Auctor De arte cogitandi, P. III. Cap. XVI. VI. Nota. De dilemmate complexo. Aliquando membra dilemmatis in alia membra subdividuntur, ut nullum effu­ gium, nulla tergiversatio pateat adversario. Hoc est dilemma complexum, cujus exemplum ex Gellio refert Jacobus Facciolati insuis Rudimentis Logicce, P. III, Cap. II. Est contra ma­ gicarum artium sectatores : — « Genethliaci, aut adversa ventura dicunt aut prospera : si dicunt prospera, et fallunt, miser fies frustra expectando; si adversa dicunt et mentiun­ tur, miser fies frustra timendo. Si vera respondent, eaque non sunt prospera, jam inde animo miser fles, antequam fato fias : si felicia promittunt, eaque ventura sunt, turn plane duo erunt incommoda; et expectatio te spei suspen­ sum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi jam defloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi ho­ minibus res futuras præsagientibus. » — Adduxi hoc exem­ plum ut facto ipso ostenderem naturam dilemmatis com­ plexi: nam quoad veritatem multa in ipso desiderantur, ut ex legibus traditis facillime deprehenditur. VII. Sorites. Sorites est syllogismus constans pluribus pro­ positionibus ita connexis, ut prœdicatum prœcedentis fiat sub­ jectum sequentis, donec subjectum primee propositionis et prœdicatum ultimœ componant conclusionem totius syllo­ gismi. Præclarum Soritis exemplum habemus in libro Sapientiœ, Cap. VI, v. 18 et seqq. : Initium... illius (sapientiæ), verissima est disciplinée concupiscentia. Cura ergo disciplinae, dilectio est : Et dilectio, custodia legum illius est : ABT. II. DE RELIQUIS SYLLOGISMI SPECIEBUS. 139 Custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est .■> Incorrupt™ autem facit esse proximum Deo : Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpe­ tuum. VIII. Leges Soritis. Sorites legitima est argumentatio et id certam conclusionem deducit, ut in exemplo adducto idere est; sed quia multa congerit (unde acervalis a Tullio lictus est), exinde subrepere error potest, quin animadveritur. Unde Julianus Jurisconsultus, de lleg. jur. Leg. LXV. iæc habet : « Ea est natura cavillationis quam Graeci appellant,ut ab evidenter veris per brevissimas mu­ tationes disputatio ad ea, quæ evidenter falsa sunt, perdu­ catur. » Hoc autem scomma, quod sophistis vehementer arridet, ut vitetur, attendendum est ad sequentes leges. Prima regula. Omnes et singulae propositiones sintverœ. Ex congerie enim illarum conclusio deducitur; quocirca si vel una propositio falsa est, falsa necessario erit conclusio. Secunda regula. Termini qui soritem ingrediuntur eamdem omnino, cum repetuntur, retineant suppositionem. — Ex hoc capite præcipue moliuntur sophistæ propria sophismata ven­ ditare : variant enim suppositionem terminorum, sedita caute ut illa variatio non facile animadvertatur, ac proinde ad evi­ denter falsa concedenda incautos deducunt. Tertia regula. Sorites in syllogismos simplices resolvatur, linis propositionibus subjungendo slatim immediatam illa­ tionem. Hac ratione error, si quis est, statim detegitur. — Ex quo simul intelligitur Soritem regi legibus simplicis syllo­ gismi. XI. De polysyllogismo. Polysyllogismus est argumentatio, ia qua plures syllogismi inter se ita connecluntur ut prioris syllogismi conclusio fiat præmissa syllogismi sequentis. Ex. : Substantia cogitans est spiritualis-, Sed anima humana est substantia cogitans ; Ergo anima humana est substantia spiritualis. Sed substantia spiritualis est immortalis; Ergo anima humana est immortalis. Nihil speciale de polysyllogismo est dicendum : in ipso enim exhibentur syllogismi integri, quorum bonitatem expen­ dimus, leges simplicis syllogismi applicando. 1,40 DIALECT. LIB. III. CAP. III. DE INDUCTIONE. CAPUT TERTIUM DE INDUCTIONE Prologus. Ratiocinium, prout ab universalioribus ad par­ ticularia judicia formanda descendit, syllogismus dicitur; prout vero a particularibus ad universalia judicia ascendit inductio vocatur, ut in primo articulo hujus tertii libri nota­ vimus. Peracto igitur tractatu de ratiocinio ut est syllogismus, nunc dicendum est de ipso ratiocinio, ut inductionis formam induit. De qua duo declarabimus : Io naturam ct species-, 2° leges quibus ordinari debet. ARTICULUS PRIMUS (38) De natura et speciebus inductionis. I. Inductionis notio. Inductionis nomine significatur argumentatio, in qua de tota specie vel de toto genere conclu­ ditur quod affirmatur vel negatur de singulis individuis vel sin­ gulis speciebus. Unde inductio ex opposito syllogismi omnino procedit : aie enim a dicto de omni vel dicto de nullo pro­ cedit ad concludendum de particularibus subjectis : unde dicitur argumentatio deductiva; contra inductio a particula­ ribus subjectis ad concludendum de omni vel de nullo sese attollit : unde dicitur argumentatio inductiva. II. Nota. Inductio proprie argumentativa. Inductione, ut patet, mens transitum facit a cognitione singularium ad cognitionem universalis, quod in singularibus ipsis reperitur. At non omnis mentis transitus a singulari ad universale induc­ tio argumentativa, de qua impræsentiarum nobis unice sermo esse debet, dici potest. Ita vi abstractionis in re singulari mens colligit ideam universalem ; et non raro accidit ut ad declaran­ dum aliquod principium analyticum sensibilia exempla disci­ pulis proponamus, ut in illis quodammodo inspiciant princi­ pium universale quod eorum menti et explicare et infigere stu­ demus. Imo postquam a principiis universalioribus aliquam particularem conclusionem deduximus, iterum quasi sensu ART. I. DE NATURA KT SPKCIKBUS INDUCTIONIS. 141 inverso eamdem conclusionem resolvimus per analysim in sua principia, ita ut quæ fuerunt initium descensus syllogistici [fiant terminus ascensus analytici, ut notat S. Thomas, Qq. Disp. De veritate, Qu. XV. De ratione superiori et inferiori, Artic. I. — In hisce omnibus mentis nostræ quasi motibus habetur utique quædam inductionis species, at non illa quam numero primo definivimus, et de qua modo agimus. ni. Experientia, observatio, experimentum. Singularia a quibus movemus ad inferendum per inductionem argumeiitativam universale, cognoscuntur experientia. Est autem expe­ rientia, cognitio ope sensuum vel conscientiae habita : et dicitur externa, si ope sensuum externorum acquiritur et circa ob­ jecta sensibilia nobis extranea versatur; interna, si ope tensus interni seu conscientice habetur et facta animi nostri rimatur. Utraque dividitur in observationem et experimentum. — Observatio est attentio præstita facto quod sponte se nobis exhibet et est a nostra industria independens. —Experimen­ tum est attentio præstita factis quæ nostra nobis industria procuramus. — Hinc dicimus observationes astronómicas, et physica experimenta. IV. Inductio Socratica et Rhetorica. Hæc inductionis divi­ sio non est nisi ex modo argumentandi. Etenim inductio Socratica, sic dicta a schola hujus nominis, quæ hac forma disputandi potissimum utebatur, est illa quæ per interroga­ tiones et responsiones procedit. Rhetorica vero inductio illa dicitur, quæ generatim præfatis interrogationibus et respon­ sionibus non utitur. Velim probare ad regimen reipublicæ assumendos non esse nobiles, ut nobiles sunt, sed peritos : et sic procedo socratice : « Cithara daturne pulsanda nobili viro, an perito citharcedo ? Perito citharœdo. Clavus daturne gubernandus nobili viro, an perito nauclero? Perito nauclero. Valetudo committiturne curanda nobili viro, an perito me­ dico ? Perito medico. Ergo etiam ad reipublicæ regimen admittendi sunt, non viri nobiles, sed regendi periti. » — folle responsiones, et habebis exemplum inductionis oratoriae. V. Inductio completa et incompleta. Singularia insuper quæ experientia dignoscuntur, aut omnia tum quoad locum tum quoad tempus sunt enumerata eademque constanter re­ perta, atque exinde lege quadam gubernari concluditur ; et habetur inductio completa. Aut non omnia experimur, sed plura eademque variata, secundum quod nobis possibile est ; 142 DIALECT. LIB. III. CAP. III. DE INDUCTIONE. el habetur inductio incompleta : quæ corresponde! argumen­ tationi, quam veteres analogiam vocabant. — Anatomicus qui omnes partes corporis humani tum separalim tum in ordine ad totum examinat, inductione completa uti conatur ad leges universales et constantes organismi ejusdem corporis stabi­ liendas; at physicus nonnisi inductione incompleta seu ana­ logia utitur ad corporei mundi phænoraenorum leges defi­ niendas. VI. Processus inductivus. Interest plurimum ut natura processus inductionis plene atque perlecte dignoscatur, ne plus æquo exaggeremus hanc formam argumentationis (ut Baconi a Verulamio accidit, pluribusque aliis post ipsum), sed eam intra debitos limites, quoad conclusiones inferendas, contineamus. Porro naturam inductionis veræ, graphice, ut mihi videtur, post Aristotelem, describit S. Thomas, lect. XX in lib. II. Posteriorum Analylicorum-, cujus verba hic trans­ cribo. < Ex «eztów fit memoria, in illis scilicet animalibus, in quibus remanet impressio sensibilis, sicut supra dictum est. Ex memoria autem multoties facta circa eamdem rem, in diversis tamen singularibus, fit experimentum : quia experi­ mentum nihil aliud esse videtur, quam accipere aliquid ex multis in memoria retentis. Sed tamen experimentum indi­ get aliqua ratiocinatione circa particularia, per quam con­ fertur unum ad aliud, quod est proprium rationis. Puta, cum aliquis recordatur quod talis herba multoties sanavit multos a febre, dicitur esse experimentum quod talis sit sanativa febris. Ratio autem non sistit in experimento particularium, sed ex multis particularibus in quibus expertus est, accipit unum commune quod firmatur in anima, et considerat illud absque consideratione alicujus singularium, et hoc commune accipit ut principium artis et scientice. Puta quamdiu medicus consideravit hanc herbam sanasse Socratem febrientem, et Platonem, et multos alios singulares homines, est experimentum ; cum autem sua con­ sideratio adhoc ascendit, quod talis species herlxe sanat febri­ entem simpliciter, hoc accipitur ut quædam regula artis medicinæ. » (Ed. Leon., n. 11). Eadem fusius Angelicus exponit, Lect. I. in I. Metaphisciorum Aristotelis. — Hæcpræ mente habenda sunt : præcipuequia ex hisce verissimis animadver­ sionibus S. Thomæ, facto ipso confirmatis, leges deduci debent processus inductivi, ut in sequenti articulo videbimus. VIT. Nota. Inductionis vis nulla est sine syllogismo ART. I. DE NATURA ET SPECIEBUS INDUCTIONIS. 143 Pico a Verulamio tum in libro quem inscripsit, De aug­ mento scientiarum, tum in alio quem Novum organum appellivit, diris devovit syllogismum, et in scientiis utendum esse ■lixit inductione. Porro inductio baconiana non est inductio positiva communiter accepta, et quam in praecedentibus numeris declaravimus, sed est inductio negativa, seu exclu­ siva, consistens in negandis gradatim proprietatibus deter­ minatis de aliquo subjecto, ut concludatur ipsi subjecto aliquam aliam determinatam proprietatem convenire, eo ferme modo quem observandum diximus in syllogismis disjunctivis. Ita cum conamur assurgere ad cognitionem divinæ naturæ, frequenter utimur via negationis, dicendo Deum non esse corpus, non esse compositum, non esse finitum, etc., per quas negationes puriores fiunt cognitiones nostras circa Deum. Vix dici potest quot plausibus excepta fuerit hæc doctrina Baconis, quem veluti novæ scientiæ pontificem nonnulli sunt venerati, illi præsertim qui, Scholasticis infensi, occasionem omnem libenti animo arripiebant maledicendi Scholæ. — Sed manifesta injuria. Nam inductione Scholastici omnes usi sunt, maxime vero S. Thomas, ut probe sciunt qui vel unum articulum Summa Theologicae legerint, præsertim ex tractatu de homine. Sed inductio, ubi syllogismus ipsi non opituletur, nullum scientificum exitum habere potest. Et revera. Per inductionem, legem aliquam generalem deduci­ mus; at quo jure hanc scientificam deductionem mens facit? In assignando hoc jure tota nititur vis argumenti inductivi. Age vero : aut inductio completa est, aut incom­ pleta. Si est completa, manifestum est ipsam in syllogismum resolvi ; ut si dicerem : Planeta A, planeta B, planeta C, etc., sunt omnes planeta) hactenus cogniti ; sed hi omnes accipiunt lucemasole ; ergo omnes planetae hactenus cogniti accipiunt lucemasole. Si vero est incompleta, non potest mens proprietatem quamdam in quibusdam individuis observatam omnibus et singulis individuis etiam non observatis certo tribuere, nisi vicujusdam principii abstracti, quod jus præbeat ipsi menti universalizandi id quod per observationem et experientiam universale non est, sed singulare et proprium rerum exper­ tarum. Secus conclusio illata latius pateret quam præmissæ inductionis; quod in quacumque argumentatione plane est illicitum. Hoc autem principium manifesteest : eaedem causee physicœ eosdem constanter producunt effectus : seu quod idem !44 DIALECT. LIB. III. CAP. III. DK INDUCTIONE. est : leges naturæ sunt constantes. Unde, quando ab expertis effectibus singularium causarum concluditur quod ceteræ causæ neque expertæ neque observatæ eosdem producunt effectus, concluditur vi hujus syllogismi: Eædem causee phy­ sicae eosdem, constanter producunt effectus ; atqui singularia non experta neque observata sunt causee ejusdem naturæ cum expertis et observatis; ergo et ipsa eosdem producunt effectus. Vel : Effectus constans rerum individuarum subaudit in ipsis legem constantem et indepeiidentem ab earum individuatione; atqui effectus in rebus expertis est constans ; ergo supponit in ipsis legemconstantemindependentemabearum individuatione, seu quæ in omnibus et singulis ejusdem naturæ individuis æque debet verificari. — Hac ratiocinatione valentomnes con­ clusiones scientificæ, seu universales, quas inferimus ex re­ bus experimentalibus. Unde absurdum est, simulque ridicu­ lum tantopere extollere inductionem contra syllogismum, cum inductionis nullum sit robur sine syllogismo. Quæ omnia circa inductionem in genere dicta, multo ma­ gis animadverti possunt in methodum baconianam. Esto enim quod aliquando methodo exclusiva mens nostra pro­ cedat ad determinandam, quantum fieri potest, ideam alicujus rei, ut de notione circa Dei naturam innuimus ; id tamen semper fieri debere concludi non potest. Adde quod ut supra indicavimus, tota inductio baconiana syllogismo disjunctivo nititur, qui ad syllogismum simplicem reducitur, ut suo loco dictum est. Ergo extollere inductionem baco­ nianam et simul syllogismum scholasticum reprobare, est manifesta contradictio, quam incurrere sine dedecore philo­ sophus non potest. — Comes Josephus De Maistre, in suo opere quod gallico idiomate scripsit (Examen de la philoso­ phie de Bacon), fuse disserit de inductione baconiana, eamque omni argumentorum genere improbat. Novissime contra methodum Baconis scripsit etiam A. Vera tum in opusculo, Ricerche sulla scienza speculativa e sperimentale, tum in suis Mélanges philosophiques. ARTICULUS SECUNDUS (39) De legibus inductionis. I. Leges inductionis completae. Distinximus inductionem ART. II. DE LEOtBUS INDUCTIONIS. <45 in completam et in incompletam ; unde utriusque leges sunt determinandae. Sint igitur primo regulæ inductionis com­ plete. Pihua regula. Omnia et singula inferiora, nullo excepto, debent numerari et observari, ut jus habeatur concludendi judicium universale. Patet : hoc enim est in natura com. plete inductionis. Unde recte ratiocinarer hoc modo: Visws, auditus, olfactus, gustus et tactus aliquando nobis sunt erro­ ris occasio. Ergo omnes sensus externi aliquando nobis sunt occasio errandi. At nullum jus haberem inferendi hanc con­ clusionem, si unius solummodo sensus externi relatio non fuerit unquam errandi occasio. Secunda regula. In omni inductione completa quidquid di­ citur de individuis sive singillatim sive collectim sumptis, dici debet de universali, quod ab ipsis concluditur, et vice versa. — Quod principium est quasi medium inductionis complete. — Et revera, quidquid concludo de occasione er­ randi in auditu, vel olfactu, vel in quinque sensibus externis, concludo pariter de sensu externo in genere ; et vice versa, quidquid postea dico de sensu externo in genere, dico de peculiaribus sensibus externis. II. Leges inductionis incomplete. Leges inductionis in­ complete ad sequentes reduci queunt. Prima lex. Diligens adhibenda est experientia, a qua in­ ductio exordium siimit ; et attenta, repetita sæpius atque scrupulosa factorum observatio. — Si enim experientia desit, perit inductionis fundamentum, sicut si syllogismo deessent principia universalia ; si desit attenta observatio, non scientifica, sed temeraria prorsus haberetur inductio : sicut revera accidit quibusdam physiologis nostræ ætatis, qui ex levi quadam similitudine perspecta inter homines et simias, primos ex secundis aut derivari, aut saltem illas nonnisi accidentali quadam perfectione excedere, pueriliter et absurde conclamant. Secunda lex. Facta, quæ singillatim considerantur, per ex­ perimenta aut observationes varianda sunt, ut non ex fortuita et accidentali quadam circumstantia, sed ex individuorum natura uniformiter et constanter profluere inveniantur, atque hoc pacto jus habeatur inferendi legem universalem commu­ nem etiam similibus rebus non observatis neque expertis. — Contra hanc regulam peccant, inter alios, physiognomici et pathognomici, qui vel ex systemate osseo corporis humani, 146 DIALECT. LIB. III. CAP. IV. DE SYLLOGISMO IN ORDINEAD MATERIAM vel ex ejusdem corporis mollibus partibus, putant depre­ hendi posse aut peculiares inclinationes et facultates quas ex nativitate homo contrahit (physiognomici), aut passiones et habitus quæ homo ipse voluntate sua contraxit (pathognoniicf). Hi enim facta quædam in medium afferunt, sæpe non severa analysi rationis, sed imaginationis vivacitate appre­ hensa ; et exinde, utLavater hujus systematis facile parens (1741-180!) facit, principium universale inferunt, non consi­ derando quod factis (si tamen facta sunt) facta alia opponun­ tur, quæ impediunt quominus leges illæ universales statuan­ tur. CAPUT QUARTUM DE SYLLOGISMO IN ORDINE AD MATERIAM Prolejus Consideravimus hucusque ratiocinationem quoad suam 1'ormalitatem tantum,seu ut est quoddam mentis nostræ opus, quo ex principiis legitime possit inferri conclu­ sio, quin tamen de materiali veritate ipsarum præmissarum aliquid attingeremus. Hoc tamen Logicæ est investigare et determinare, ut mens nostra dirigenda per ipsam Logicam in cognitionem veritatis, nedum sciat-qua ratione sit for­ mandus syllogismus, sed etiam valorem præmissarum co­ gnoscat, ut et de valore conclusionis dijudicare valeat. Juxta igitur ordinem prefixum in prologo ad hunc tertium Dialeclicæ librum, de syllogismo in ordinem ad materiam in [hac secunda ejusdem libri Sectione agere suscipimus. Quod argu­ mentum ut omnibus numeris absolutum evadat, tria singillatim declarare oportet : Io de syllogismo demonstrativo ; — 2° de syllogismo probabili ; — 3° de syllogismo sophistico. Namque mens aut veritatem certo, hoc est sine ulla errandi formidine tenet ; aut eam non perfecte sed probabiliter ratiocinando consequitur; aut denique errorem pro veritate amplectitur. At tribus hisce articulis præmitlimus alium circa diversos mentis status respectu consequendæ veritatis : id enim præcognoscere necesse est, ut natura hujus tractatus plene intelligatur. HIT. 1. DB DIVERSIS MENTIS STATIBUS RESPECTO VERITATIS. 147 ARTICULUS PRIMUS (40, De diversis mentis statibus respectu ventatis. I. Quid sit veritatem consequi. Ex communi hominum sensu, tunc dicitur aliquis aut veritatem aut falsitatem pro­ ferre, cum res, de quibus ipse loquitur, sunt vel non sunt, sicut ipse dicit, ut alibi explicavimus cum sancto Thoma (21,VII). Unde veritas mentalis, de qua modo exclusive loqui­ mur, et quæ proinde logica etiam dicitur, consistit in adœquatione seu conformitate inter id quod de re mens dicit et id quod res ipsa est inse, seu, ut veteres cum sancto Thoma aiebant : Veritas logica estadœquatio intellectuscumre intellecta. Ab hac definitione veritatis logicæ, utpote quæ et clara est, et a sensu communi hominum dictata, non est recedendum. II. Certitudinis notio. Nomine certitudinis abstracte sumptæ intelligitur, firmitas adhœsionis seu assensus mentis alicui cognoscibili sineulla errandi formidine (19, II). Etenim veritatem logicam tunc a nobis haberi dictum est, cum res ita revera se habet, sicut eam nos esse dicimus. Atqui sæpe accidit ut ita teneamus rem se habere sicut eam dicimus esse, ut aliter ipsam aut esse aut esse posse negemus omnino ; sicut accidit in judiciis præsertim analyticis, et in his quæ tum sensu intimo tum sensatione externa percipiuntur. Status iste mentis nostræ vocatur certitudo. III. Certitudo subjectiva, et certitudo objectiva ; imme­ diata et mediata ; metaphysica, physica et moralis. Hic ad majorem rei claritatem damus divisiones certitudinis. — Cer­ titudo in se sumpta est quid subjectivum, hoc est in mente existons et mentis affectio : est enim firma mentis adhæsio alicui cognoscibili, ut hic supra dictum est. Attamen usu venit apud philosophos, ut, præter certitudinem subjecti­ vam, distingueretur etiam certitudo objectiva, quæ nihil aliud est quam, objectum ipsum intelligibile menti prœsens, el ad se trahens firmum mentis assensum. Ex quo manifestum est certitudinem objectivam esse causam certitudinis subjectivæ, et hanc secundam veram non esse sed fucatam, nisi prima adsit. — Insuper, certitudo alia est immediata, alia mediata, secundum quod judicium mentis aut immediatum est aut mediatum : de quibus judiciis alibi dictum est (19, III, 148 DIALECT. LIB. Ill. CAP. IV. DE SYLLOGISMO IN ORDINE AD MATERIAM. IV). — Denique, til alibi pariter explicavimus (22, IV), nexus inter prædicatum et subjectum aut ex ipsa idearum natura pendet, aut ex naturas physica legibus, aut ex hominum moribus ; unde judicia metaphysica, vel physica vel moralia. Quia vero certitudo ex natura ipsa judicii pendet, hinc alia dicenda est certitudo metaphysica, alia physica alia moralis. IV. Nota. De gradibus certitudinis. Solent hic philosophi quæstionem movere, utrum certitudo gradus admittat, seu utrum una certitudo alia major esse possit : cujus quidem quæstionis, meo judicio, facilis est solutio, si in certitudine distinguamus illud quod in ipsa est positivum, nempe firmita­ tem assensus mentis, ab eo quod est, ut ita dicam, negativum, scilicet exclusio formidinis errandi. —Certum est cuilibet cer­ titudini communem esse assensum cum exclusione formidinis errandi, quam quidem formidinem si quaslibet certitudo non totaliter excludat, certitudo nulla ratione est ; consequenter ex parte negativa una certitudo non est altera major. — At respectu positivi seu assensus, nihil officit quominus unus allero sit intensior, ac proinde una certitudo sit major quam alia. Et revera quis non sentiat proprium intellectum magis ferri atque quodammodo subjici quibusdam judiciis quam aliis, ut puta judiciis immediatis quam mediatis, iis quæ aut sensibus externis aut conscientia experimur, quam iis quæ a personis etiam fide dignissimis (referuntur ? Quod quidem factum probatur ratione metaphysica, quam affert sanctus Thomas, Qq.Disp. De Virtutibus, Qu. M.Decharilate, Artic. IX. ad 1 : Objectum certitudinis est verum, a quo tanquam a propria causa, ut hic supra dictum est, producitur. Igitur secundum quod contingit esse aliquid magis verum, sio etiam contingit esse aliquid magis certum et motivum firmioris assensus mentalis : effectus enim causæ suæ proportionalur. Cum autem veritas consistat in adæquatione intellectus et rei; si consideretur veritas secundum rationem æqualitatis, quæ non recipit magis et minus, sic non contingit esse aliquid magis et minus verum ; sed si consideretur ipsum esse rei, quod est ratio veritatis, sicut dicitur in II. Metaphysicorum, eadem est dispositio in esse et veritate. Unde quæ sunt magis entia, sunt magis vera. Et propter hoc etiam in scientiis demonstrativis magis creduntur principia quam conclusiones. — Hinc sequitur certitudinem metaphysicam, hoc sensu, potiorem esse certitudine exclusivepAysica, et hanc certitudine exclusive morali (cf. P. I. Qu. LXXXV. Artic. VII). ART. I. DE DIVERSIS MENTIS STATIBUS RESPECTU VERITATIS. 149 V. Ignorantia. Omnes quotidie experimur non omnia a nobis cognosci : hæc autem carentia cognitionis in subjecto ipsius cognitionis capaci dicitur ignorantia. — Dividi solet in negativam et privativam. Prima, quæ etiam nescientianuncupatur, estilla quam modo definivimus; ignorantia privativa estcarentia cognitionis eorumquœ homosecundum suam natu­ ram autvitce statum etpotest et debetcognoscere. Hinc in infan­ tibus est nescientia ; sed in judice qui nesciat ea quæ legis sunt, est ignoran tia/iri rat tua; quæ ideo in illo est culpabilis : quia, lUtrecte dicit S. Augustinus, ignorantia judicis sæpe fit cala­ mitas innocentis. Sed de his ad theologos moralisas. — Deinde ¡ignorantia alia est totalis, alia partialis, prout mens aut ¿minium aut quarumdam rerum cognitionibus caret : quæ partialis ignorantia et minuitur et augetur secundum quod ‘augetur vel minuitur rerum cognitio, aut unius ejusdemque 'rei clarior aut distinctior cognitio a mente habetur. VI. Nota. Ignorantia radicaliter in nobis oritur vel ex limitatione intellectus cognoscentis, vel ex ipsa objecti obscuritate. Pertinet ad facti evidentiam, ignorantiam par­ tialem, etiam respectu unius ejusdem objecti cogniti, quam­ vis non sub eadem ratione considerati, in nobis dari. Quæritur ergo, undenam hæc ignorantia radicaliter in nobis pro­ veniat. Gui quæstioni respondemus propositione enuntiata, quæ hac ratione sancti Thomæ probatur. In iis quæ impor­ tant habitudinem ad aliud, impedimentum contingere potest vel ex uno vel ex alio. Sed veritas mentalis dicit habitudinem ad objectum, sicut ad propriam causam, ut sæpe dictum est. Ergo impedimentum quominus mens veritatem consequatur, et consequenter in ignorantia versetur, non aliunde esse potest nisi vel ab ipsa mente cognoscente vel ab objecto co­ gnoscendo, seu, ut loquitur .sanctus Doctor in Lib. II. iletaphysicorum. Leet. I. potest contingere quod veritas sil diffici­ lis ad cognoscendum, vel propter defectum qui est in ipsis rebus, vel propter defectum qui est in intellectu nostro. (Ed. P. fol. 22, coi. 4, f.) — Major argumenti exemplis ab ipso Angelico declaratur. Nam si lignum non comburitur, hoc con­ tingit, vel quia ignis est debilis, vel quia lignum non est bene combustibile; et similiter oculus a visione impeditur vel quia 'est debilis, vel quia visibile est tenebrosum. VII. Error. Error veritati opponitur, unde oppositam etiam definitionem poscit : nempe error est, discrepantia inter td •quod mens judicat et rem de qua judicatur. Quibus autem I 50 DIALECT. LIB. III. CAP. IV. DE SYLLOGISMO IN ORDINE AD MATERIAM, modis id contingere possit, diximus agendo de qualitate pro­ positionis (21, VII). — Manifestum est autem errorem ab ignorantia provenire sicut a causa : nam, ut in IV. Metaphysicorum. Leet. VI. recte notat Angelicus, homines non deci­ piuntur nisi circa ea quæ ignorant (Ed. P. fol. 45, coi 1, />); et S. Augustinus in Lib. LXXXIII. Qq., Qu. XXXII. docet : Quisquis ullam rem aliter quam ea res est intelligit, fallitur : et omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intelligit. Quis­ quis igitur ullam rem aliter quam est intelligit, non eam in­ telligit. Quæ Augustini verba Angelicus tangit P. I. Qu. XVII. Artic. III. ad 1. — At quamvis error ab ignorantia proveniat, tamen in se sumptus ab ignorantia distinguitur; etenim igno­ rantia ex se dicit carentiam cognitionis; sed error esse ne­ quit nisi adsit aliqua rei, circa quam erratur, cognitio. VHI. Opinio. Haud.raro contingit ut alterutri propositio­ num oppositarum mens adhæreat (19, II), at non plane in suijudicii veritate quiescat, nec asserat, sicut in certitudine, oppositum judicium omnino falsum esse. Status iste mentis vocatur opinio, quæ proinde definiri potest : Adhcesio mentis uni parti contradictionis cum formidine opposilæ : quæ ul­ tima verba sunt differentia specifica, qua opinio dividitur a certitudine. Hinc sapienter notat S. Thomas, in I de Anima, Leet. IV (circa finem), quod, opinio est de uno ad duo : est enim de principiis ad conclusionem cum formidine alterius-, et sic sunt ibi tria, principium et duce conclusiones, et una conclusa, et alia formidata. Habet itaque mens, opinando, non cognitio­ nem objecti perfectam, quæ in certitudine solummodo repcritur, sed imperfectam, hoc est quadam ¡ignorantia respersam. IX. Dubitatio. Denique, si mens, re diligenter inspecta, hæsitat circa ipsam judicium proferre, utrum hoc vel alio modo sit, seu hoc vel illud ipsi conveniat vel non conveniat, habetur dubitatio, quæ est, status mentis in neutram contra­ dictionis pariem declinantis, propter errandi formidinem. — In dubitatione igitur imperfectior habetur rei cognitio quam in opinione; attamen non parva sapientiæ pars est in rebus incertis scire dubitare : melius est [enim, inquit sanctus Au­ gustinus, dubitare de occultis quam litigare de incertis. — De Genesi ad lilt. Lib. VIII, Cap. V, n. 9. X. Dubitatio positiva et dubitatio negativa. Si statera nullo pondere deprimitur, in neutram partem deflectit; et in neutram partem similiter deflectit si æquali pondere ex utra­ que parte premitur. Hoc materiale exemplum menti appli- AST. I. DB DIVERSIS MENTIS STATIBUS RESPECTU VERITATIS, i5< catum duplicem dubitationem distinguit : non quidem ut I dubitatio hœsilatio est (hæc enim eadem semper manet), sed ex parte rationum seu molinorum quæ talem hæsitationem in I mente producunt. Etenim, si mens circa rem aliquam judi­ cium suspendii, id non aliunde esse potest nisi, aut quia rationes adsunt quæ respectu ipsius mentis æque militant tum pro affirmatione tum pro negatione, aut quia neque pro affirmatione neque pro negatione adsunt rationes sufficientes, quæ potius in unam quam in alteram contradictionis partem valeant mentem inflectere. In primo casu habetur dubitatio positiva in secundo dubitatio negativa. —Dixi rationes suffi­ cientes. scilicet tales quibus animus prudens commoveatur: leviores enim rationes non viros prudentes sed pusillanime» commovent, XI. Corollarium. Ex quibus infertur deliberatam dubita­ tionem supponere in mente dubitante judicium sive tacitum sive expressum. Ideo enim a judicando abstinemus, quia vel tacite vel expresse determinamus, aut non adesse rationes sufficientes pro alterutra contradictionis parte, aut adesse quidem sed æqualis ponderis. Porro determinare sufficien­ tiam rationum, manifeste est judicare vel tacito vel expresso modo. Igitur dubitatio deliberata judicium subaudit, tacitum vel expressum. —Et hac ratione colligitur etiam quod, dubi­ tatio ab errore quidem distinguitur, quia in errore judicium de re profertur, dubitatio vero est judicii de re ipsa negatio ; sed tamen dubitatio ratione judicii, quod subaudit, erronea esse potest. Judicium enim potest esse falsum, declarando insufficientes rationes, cum forte sufficientes sint; ac proinde dubitatio quæ judicium illud, veluti effectus suam causam, sequitur, erroris judicii particeps es?e potest. XII. Conclusio generalis articuli. Ex omnibus hucusque declaratis statuere possumus sequentes conclusiones : 1® cognitio perfecta, seu veritas plene atque perfecte habe­ tur per certitudinem ; — 2ra secundo loco venit opinio, quæ est imperfecta quidem rei cognitio, sed tamen judicium de re ipsa importat ; — 3ra deinde venit dubitatio, quæ ali­ quam rei cognitionem præ se fert, sicut opinio, sed tamen imperfectiorem, et talem quæ judicium prohibet; — 4“ igno­ rantia negative cognitioni opponitur ; — 5m error vero po­ sitive opponitur veritati et veræ certitudini. ZtOLiÀRA. Summa philosophica, —T. Í 11 152D1ALECT. LIB. HI. CAP. IV. DE SYLLOGISMO IN ORDINE AD MATERIAM ARTICULUS SECUNDUS (41) De syllogismo demonstrativo I. Demonstrationis notio. Demonstrare, si vim nominis spectes, idem est ac rem monstrare, hoc est eam ob oculos ponere ita ut videatur. In Logica vero, demonstrationis no­ mine intelligitur, argumentatio quæ ex certis ac evidentibus præmissis conclusionem deducit. II. Corollaria. Hinc inferuntur nonnulla corollaria scitu dignissima. Corollarium primum. Demonstratio a ceteris argumentatio­ nibus formalite)' non differt, sed tantummodo ratione materia quia nempe formæ argumentandi, quam communem habet cum aliis argumentationibus, addit necessario certitudinem præmissarum, a qua certitudine forma syllogistica abstrahit Licet, inquit S. Thomas post Aristotelem, I. Poster Analytic. l.ecXAN .syllogismus non requirat praemissas conditiones in pro­ positionibus ex quibus procedit(quod nempe sint ex certis,etc.) requirit tamen eas demonstratio. (Ed. Leon., n. 12.) Corollarium alterum. Demonstratio semper et necessario procedit sive mediate sive immediate a præmissis indemons­ trabilibus, seu quarum veritas menti innotescit ex sola idea­ rum comparatione (19, IV), et quæ dignitates, principia inde­ monstrabilia axiomata, aliisque nominibus similibus in scholis designantur (31, IU). Probat Angelicus, Lect. cit., veritatem hujus secundi corollarii hac perfacili ratione : « Detur... quod aliquis demonstrator syllogizet ex demonstrabilibus, sive mediatis. Aut ergo habet illorum demonstrationem, aut non habet. Si non habet, ergo non scit præmissa, et ita nec conclusionem propter præmissa. Si autem habet, cum in demonstrationibus non sit abire in infinitum [secus enim non haberetur principiumprimumunde mens in demonstrando mo­ veret, et sic impossibilis evaderet quaelibet demonstratio'), tan­ dem erit devenire ad aliqua immediata et indemonstrabilia. Et sic oportet quod demonstratio ex immediatis procedat, vel itatim vel per aliqua media. * (Ed. Leon., n. 14.) III. Scientia. Rectissime docet Aristoteles, I. Poster. Ana­ lytic. Cap. IV. quod demonstratio est syllogismus apodicticus, id est faciens scire. Etenim, ut explicat Angelicus, ib., Lee. IV. ART. II. OB SYLLOGISMO DEMONSTRATIVO. 153 scire est finis syllogismi demonstrativi sive effectus ejus: cum scire nihil aliud esse videatur, quam inlelligere veritatem alicujus conclusionis per demonstrationem. Et S. Augustinus, Re­ tractat. Lib. I. Gap. XIV. n. 3 : Proprie quippe, inquit, cum loqui­ mur, id solum scire dicimus, quod mentis firma ratione compre­ hendimus. Scientia igitur, non prout late sumitur pro qua­ cumque cognitione, sed strictiori ac veriori sensu accepta, est, cognitio certa veritatis per demonstrationem deducta. — Dicitur cognitio, quia revera scire est cognoscere, quamvis non omnis cognitio sit scientia : additur certa, quia est effectus demonstrationis seu præmissarum certarum, atque ideo causæ propriæ certitudinem participat; dicitur, per demonstrationem deducta, quia scientia est non de principiis, quorum cognitio certa vocatur proprius intelligentia, sed de conclusionibus, iisque demonstrative deductis, ut dictum est. IV. Corollaria. Ex qua scientiæ definitione hæc sequuntur corollaria. Corollarium primum. Omnis scientia acquiritur vi præcodentis cognitionis, principiorum nempe, ex quibus conclusio scientifica infertur. Quod corollarium, ut principium non levis momenti, inculcatur ab Aristotele, Poster. Analytic. Lib. I. Cap. I. Corollariumalterum. Principia ex quibus infertur conclusio, nobis notiora sunt conclusione ipsa : nam conclusio nobis certo innotescit vi certitudinis principiorum ; ergo principia conclusione et notiora et certiora esse debent (31, VI). Corollarium tertium. Scientia nostra, sumpta in sensu jam definito, est de rebus necessariis et universalibus, quæ scilicet aliter esse non possunt. Scientia enim non datur ubi firmitas adhæsionis non est; firmitas autem adhæsionis, hoc est assensus uniformis, constans et universalis, ex firmitate ob­ jecti necessario pendet : nam, ut recte notat Angelicus, in I. Poster. Analytic. Lect. W.quodautemcontingitalilersehabere, non potest aliquis per certitudinem cognoscere. (Ed. Leon., n. 5.) Sed aliter non se habere proprium est necessarii et universa­ lis, saltem respectu nostri. V. Nota. De propositionibus per se notis et prioribus quoad ce et quoad nos. Diximus scientiam haberi per principia conclusionibus notiora, et quæ vel mediate vel immediate esse per se nota in secundo numero hujus articuli probavi­ mus. Sed Scholastici cautissime distinguebant propositiones hujusmodiinpropositionespersenoZasjuoadseseusiai/diciter, I 54 DIALECT. LID. III. CAP. IV. DE SYLLOGISMO IN ORDINE AD MATERIAM, et in proposiliones per se notas etiam quoad nos seu etiam secundum quid. Propositio per se nota, ut pluries dictum est, dicitur illa, cujus prædicatum includitur in ipsa ratione subjecti. At propositio dari potest, cujus prædicatum inclu­ ditur in ratione seu definitione subjecti, ita tamen ut illa inclusio alicui non innotescat, quia latet ipsum subjecti definitio. Sit, exempli gratia, hæc propositio : Omnes anguli recti sunt (equates', propositio, quantum est in se, est per se nota, sive immediata, quia æqualitas cadit in definitionem anguli recti : sed non omnibus est per se nota, quia non omnes sciunt definitionem anguli recti. Quod si propositio per se nota in se, nobis pariter innotescat, ut nempe sciamus de subjecto quid sit, seu definitionem, et ideo videamus præ­ dicatum in ipsius natura subjecti includi, dicitur propositio per se nota et quoad se et quoad nos. Hujusmodi sunt pro­ positiones quarum termini sunt in notitia omnium hominum, sicut ens, unum et alia quæ sunt entis in quantum est ens. Deinde in ipsis propositionibus per se notis est quædam subordinatio, ita nempe ut alia alia certior sit (40, IV) et prior. Prius autem similiter dicitur simpliciter et in se et secundum quid et quoad nos. — Simpliciter prius illud est quod, in se con­ sideratum, aliud aliquo modo præcedit; sicut causa prior est effectu; — secundum quid et quoad nos prius est illud, quod nobis prius et magis innotescit, et est nobis ratio co­ gnoscendi aliud, quod, esto in se sit principium, tamen in ordine nostræ cognitionis est conclusio; hoc sensu effectus communiter notior nobis est sua causa, et ratio cognoscendi causam. — De his fuse S. Thomas in I. Physic., Leet. 1. et alibi passim. VI. Demonstratio propter quid et quia. Interest plurimum ut sciamus diversas demonstrationum species, quia ab illis valor intrinsecus scientiæ nostræ determinatur. Antiquos hac in re sequimur, sicut et in multis aliis, quorum vocabula si au­ ribus delicatioribus displiceant, non curamus : non enim bar­ bara vocabula horremus, si aptiora sint ad significanda quæ scientiis provehendis magis sunt accommoda, electuri, si inve­ niantur, puriora simul et aptiora ideis nostris exprimendis. In antecessum igitur dividimus demonstrationem in demons­ trationem propter quid et demonstrationem quia. Prima est quæprocedit a principiis, quæ sunt non solum per se nota, sed etiam quæ sunt priora simpliciter,etsunt propria,immediatact adæqualaratio conclusionis demonstratae-, utsi demonstrarem ART. II. DK SYLLOGISMO DEMONSTRATIVÓ. 155 Dei æternitatem ex ejus essentiali immutabilitate. — Demon­ stratio quia est illa quæ aut non procedit a prioribus simpli­ citer, sicut quando ex effectibus concludimus de causa, quæ est illis simpliciter prior; — aut non assignat rationem pro­ priam, immediatam et adæquatam conclusionis demons­ trate?, quamvis eamdem conclusionem certo inferat: ■ut si de­ monstrarem æternitatem Dei ex eo quod Deus est Ens a se. VII. Nota. De discrimine inter demonstrationem propter quid et demonstrationem qüia. Quæ de utraque demonstra­ tione attigi in numero præcedenti fusiori calamo explicat Auctor pluries citatus Summœ totius logicæAristotelis, Opuse. X.LVIII (edit. Pian.) inter Opuscula S. Thomæ, Tractatus dc syllogismo demonstrativo, Cap. XI. cujus verba hic in gratiam tironum transcribo. « Videndum est quid significetur per hoc quod dicitur propter quid, et quid per hoc quod dicitur quia. Notandum quod de re quatuor scire possumus, scilicet, quid est, an est, quia est, et propter quid est. Ad quæ intelligenda sciendum est quod, cum scientia non sit nisi vero­ rum, verum autem et ens convertantur, de esse ergo erit scientia. Ut autem dictum est in tractatu de praedicamentis, duplex esse invenitur in rebus, scilicet esse essentiæ et esse actualis existenliœ : et quia esse essentiæ dicitur quiddilas, seu quid est res, ideo cum scimus esse essentiæ alicujus rei, dicimus scire (quid est de ipsa. — Esse autem actualis exislentiæ aliter se habet in substantia et aliter in accidente. Quia enim accidentis esse est inesse, scire autem esse actualis existentiæ subjecti est solum scire quod actu sit, et hoc est scire de ipso an est : sed scire de accidente esse actualis exis­ tentiæ est scire de ipso quia est. Unde scire quia est, nihil aliud est quam scire hoc inesse huic. Et quia aliquando ali. quid inest alicui propter aliquam causam, ideo scire illam causam est scire propter quid. Palet ergo quod scire quia est de aliqua re est scire ipsam inesse alicui ignorando causam quare insit', scire autem propter quid est scire aliquam rem inesse alicui ct scire causam quare sibi insit. Demonstratio ergo propter quid est illa, in qua manifestatur causa, quare prædicatum inest subjecto in conclusione. Demonstratio vero quia dicitur illa, in qua concluditur aliquid inesse subjecto alicui, non tamen assignatur causa (immediata) quare sibi inest. t (Fol. 34, col. 3.)jllæcomnia perspicua sunt, et quam maxime inserviunt ad vocabula technica Scholasticorum intelligenda. Dignus est qui legatur integer iste tractatus 456 DIALECT. LIB. III. CAP. IV. DE SYLLOGISMO IN ORDINE AD MATERIAM, in quo præcitatus Auctor, præmissa in primo capite defini­ tione Demonstrationis, quod videlicet sit syllogismus proce­ dens ex veris, necessariis, per se, primis, propriis, per scnotis; immediatis et causis conclusionis, in sequentibus capitulis sin­ gulas partes hujus definitionis explicat, quam potissimae de­ monstrationi, nempe propter quid solummodo convenire recte animadvertit et probat. Deinde tria ostendit : Io quod po­ tissima demonstratio affirmativa habetur solummodo in syllogismis primae figuræ et in primo ejus modo (Barbara)-, 2° quod secunda figura, ut strictioris demonstrationis natu­ ram præ se ferat, debet esse in secundo modo (Camestres) ; 3° quod demonstratio quia aut ab effectibus ad causam, auti a causis remotis ad effectum procedit. — Docet praeterea,' Cap XII. quo pacto in demonstratione sint praecognita aliqua ante conclusionem et alia conclusione ipsa demonstrata. — Insuper, Cap XIII. disserit de majori ac minori certitudi­ ne scientiarum, secundum diversas demonstrationum species. — Denique, Cap. XIV. sermo illi est de unitate formali scientiarum, quam dicit desumendam esse ab unitate for­ mali objecti secundum rationem scibilis. Quæ omnia con­ sona sunt iis quæ Angelicus habet in suis Commentariis in II. Posterior, Analytic. VIII. Demonstratio a priori et a posteriori. .Demonstratio a priori procedit a causis ad effectus, ab universalibus ad particularia ; et est demonstratio propter quid, vel quia, se­ cundum diversa priora principia, propria et immediata, vel remota et mediata, ex quibus procedit (sup., n. VI; inf., n. XII). — Demonstratio a posteriori contrariam prorsus viam init, et ab effectibus assurgit ad causam, a particularibus ad universalia (t’6.). IX. Demonstratio directa et indirecta. Præterea demon­ stratio alia est directa, alia indirecta. Prima rem esse vel non esse demonstrat ex principiis positivis ; indirecta vero, quæ et apagogica dicitur, concludit rem ita esse vel non esse, quia secus sequerentur absurda : unde etiamdicitur demonstratio ad absurdum et ad impossibile. — Demonstratio directa (quæ et ostensiva dicitur) potior est, quia manifestat menti nostræ rem in se, in qua videmus ejus veritatem ; indirecta autem non præbet visionem veritatis rei in se ipsa, quamvis exclu­ dat errandi formidinem vi absurdi illati : et ideo non totali­ ter quietat intellectum, qui ad rei visionem aspirat (inf. 55, II. seq.). ART. II. DE SYLLOGISMO DEMONSTRATIVO. 157 X. Demonstratio pura, empirica et mixta. Supra (19, III) judicia nostra ex parte objecti distinximus in analytica sen rationalia, et in synthetica seu experimentaba. Igitur præmissœ, quæ assumunturin demonstratione, Io autsunt omnes rationales, et habetur demonstratio pura, ut sunt demons­ trationes mathematicæ ; sicut cum dicitur : Summæ œquales. detractis partibus œqualibus, remanent œquales ; atqui summa angulorum in triangulo est aiqualis duobus rectis ; ergo summæ anguloruminduobusvelpluribus triangulis œqualesremanent, subtracto eisdem œquali angulo; —2° aut prœmissæ sunt om­ nes experimentales seu empiricas, et habetur demonstratio em­ pirica; ut si quis, ex eo quod ignis comburit, concluderet hunc ignem comburere; —3° aut denique una præmissarum estrationalis et altera empirica, et habetur demonstratio mixta; ut si dicas : Impossibile est existereseriem causarum efficientium subordinatarum sine existentia causæprimæ(proposïtio pura seu rationalis); sed in mundo existil series causarum efficien­ tium subordinatarum (propositio empirica); ergo necesse est ut existât causaprimaefficiens. — In hoc tertio genere demons­ trationis exprimitur in majori veritas idealis, nonrealitatem absolute enuntians, sed hypothetice ; in minori autem asse­ ritur realis verificatio conditionis ; et consequenter in con­ clusione recte et necessario concluditur veritas realis existentiæ expressa in conditionato. Nemo autem non videt quantæ sit utilitatis hæc demonstratio mixta ; nam per ipsam jus habemus applicandi ordini reali veritates ordinis idealis. XI. Demonstratio absoluta, et demonstratio relativa, seu ad hominem.Prima est illa, quæ procedit a præmissis, quarumveritas anobis admittitur et assumitur ad aliquid absolute inferendum : ut cum demonstramus realem Dei existentiam ex contingentia creaturarum, et alia hujusmodi. Demons­ tratio relativa señad hominem estilla, quæprocedit a princi­ piis admissis ab adversario et a nobis assumptis ad ipsum refu­ tandum, abstractions facta ab eorum ver itate; ut si quis princi­ pia assumeret admissa a materialistis vel a rationalistis, ad ipsos convincendos de falsitate eorum doctrinæ. XII. Nota. Quo pacto omnis demonstratio reducatur ad demonstrationem propter quid vel quia. Veteres, quod ego sciam, nonnisi duplicem demonstrationem propter quid et quia expresse recensebant, nec immerito : nam nihil est me­ dium inter assignare causam propriam, proximam et adæquatam rei, quod facit demonstratio propter quid ; et illam <58 DIAL. LIB. II!. CAP. IV. DE SYLLOGISMO IN ORDINE AD MATERIAM, causam non assignare, sed rem ipsam demonstrare aut per alias causas aut per effectus, quod facit demonstratio quia. Quocirca, demonstratio a priori, si fiat per causas próximas, immediatas et adæquatas, est ipsamet demonstratiop-qptoquid; si fiat per causas remotas, est ipsamet demonstratio quia (sup., n. VI). — Demonstratio vero a posteriori redu­ citur ad demonstrationem quia : quæ idcirco subdividi po­ test in demonstrationem a priori et a posteriori. — Praeterea, demonstratio directa potest esse vel a priori vel a posteriori, propter quid et quia, ut per se est manifestum. — Similiter, demonstratio indirecta est propter quid, si absurdum dedu­ cat a causa rei immediata, propria et adæquata ; est de­ monstratio quia, si absurdum aliunde inferat. — Cf. Summa philosophica patris Roselli, Ord. Præd., P., I. Qu. XXV1I1. artic. II. per totum. Videsis etiam Schema, quod de omnibus demonstrandi modis damus in nota t ad lectionem XXV. S. Thomæ in Lib I. Posteriorum Analytic. (Ed. Leon. Opp. Tom. I. pag. 239). ARTICULUS TERTIUS (42) De syllogismo probabili. I. Descriptio triplicis processus rationis humanæ ex Divo Thoma. Ut prologum ad hunc articulum præmitto doctrinam S. Thomæ, quæ ob oculos ponit triplex genus processus rationis humanæ. « Est proprium rationis... discurrere ab uno in aliud, ut per id quod est notum deveniat in cognitio­ nem ignoti... Attendendum est autem quod actus rationis similes sunt quantum ad aliquid actibus naturæ. Unde et ars imitatur naturam in quantum potest. In actibus autem naturæ invenitur triplex diversitas. In quibusdam enim natura ex necessitate agit, ita quod non potest deficere. In quibusdam vero natura ut frequentius operatur, licet quan­ doque possit deficere a proprio actu.Unde inhisnecesse est esse duplicem actum : unum qui sit ut in pluribus, sicut cum ex semine generatur animal perfectum; alium vero quando natura deficit ab eo quod est sibi conveniens ; sicut cuín ex semine generatur aliquod monstrum,propter corrup- ART. III. DR SYLLOGISMO PROBABILI. 159 tionem alicujus principii. — Et hæc etiam tria inveniuntur in actibus rationis. — Est enim aliquis rationis processus necessitatem inducens, in quo non est possibile esse veritatis defectum; et pec hujusmodi rationis processum scientiæ cer­ titudo acquiritur. Est autem alius rationis processus, in quo ut in pluribus verum concluditur, non tamen necessitatem ha­ bens. Tertius vero rationis processus est in quo ratio a vero deficit propter alicujus principii defectum, quod in ratioci­ nando erat observandum. » Hæc egregie Angelicus, in Lib. I. Poster. Analytic. Leet. 1 (Ed. Leon., n. 4, seq.). De primo rationis processu, nempe demonstrativo, actum est in præcedenti articulo; de tertio, seu sophistico, sermo erit in se­ quenti : nunc ergo de secundo, videlicet probabili, est dicen­ dum. II. Probabilitatis notio. Probabilitas, a qua menti ingene­ ratur opinio (40, VIII), definiri potest, accessus judicii ad veri­ tatem, seu ad conformitatem cum re judicata. Statuimus enim veritatem logicam, seu cognitionis, in adæquatione, seu conformitate mentis cum re cognita consistere (40, I). Igitur nonnisi per accessum ad illam conformitatem probabilitas potest definiri, ita ut major vel minor probabilitas ex majori vel minori accessu ad eamdem conformitatem sit omnino desumenda. Audiatur iterum Angelicus eodem exemplo re­ rum naturalium rem nostram explicans, loco citato : « Sicut autem in rebus naturalibus, in his quæ ut in pluribus agunt, gradus quidam attenditur (quia quanto virtus naturæ est fortior, tanto rarius deficit a suo effectu), ita et in processu rationis qui non est cum omnimoda certitudine gradus ali­ quis invenitur, secundum quod magis et minus ad perfec­ tam certitudinem acceditur. Per hujusmodi enim processum quandoque quidem, etsi non fiat scientia, fit tamen fides, vel opinio, propter probabilitatem propositionum ex quibus proceditur : quia ratio totaliter declinat in unam partem contradictionis, licet cum formidine alterius (n. 6). » III. Nota. De gradibus probabilitatis. Quando cum S. Thoma asserimus probabilitatem vel opinionem in accessu ad verita­ tem et certitudinem consistere, et improbabilitalem in recessu a veritate et certitudine ipsa, nolumus cum Genuensi, aliisque ad minus incautis philosophis, certitudinem aut veritaterr considerare ut quoddam compositum gradibus probabilitatis, quorum major numerus cognitus magis conferat ad integran­ dam certitudinem : hæc enim explicatio nimis materialis 160 DIALECT. LIB. HI. CAP. IV. DE SYLLOGISMO IN ORDINE AD MATERIAU, est, et omnino a veritate absona. Etenim tum veritas tum certitudo, quæ ex perspecta causatur conformitate inter judicia nostra et res, de quibus judicamus, in indivisibili consistunt, nec possunt in frusta dividi : unde congerantur rationes probabiles in indefinitum, si probabiles remaneant omnes (et nequeunt non remanere nisi ipsam naturam pro­ babilitatis exuant), nunquam certitudinem parient. Ergo se­ ponamus hanc veritatis et certitudinis compositionem ex gra­ dibus, dicamusque cum Angelico, probabilitatem et opinio­ nem in accessu ad veritatem et ad certitudinem essentialiter consistere : qui accessus major, minorque dicendus erit, secundum quod momenta seu rationes prolatæ a nobis ma­ jori vel minori pollent efficacia ad veritatem persuadendam. IV. Syllogismi probabilis notio. Hinc jam dicere possumus syllogismum probabilem illum esse, cujus utraque, vel saltem una præmissarum est probabilis, et cujus proinde conclusio limites probabilitatis excedere nequit. — Explicatur definitio. Et imprimis, si ambæ præmissæ sint probabilis veritatis, patet quod a probabilitate ipsarum præmissarum et naturam et nomen sortitur syllogismus; cujus conclusio nonnisi pro­ babilis esse potest : quia conclusio nequit certitudine exce­ dere præmissas, a quibus, ut a causa efficiente, profluit. — Manifestum est etiam quod si ambæ præmissæ sint certæ, jam non syllogismus probabilis, sed demonstrativus habetur. — Videamus potius quo pacto syllogismus procedat cum una præmissarum certa et altera probabili. Lex dubia non obligat; Atqui lex X est dubia; Ergo lex X non obligat. Posito quod lex X est dubia, sit propositio certa et quod certa sit major syllogismi, lex dubiajnon obligat; certa quoque esse debet conclusio, lex X non obligat. — At in hypethesi quod major ejusdem syllogismi non sit certa sed solummodo probabilis, non obligatio nonnisi probabiliter convenit omni legi dubiœ; ergo et nonnisi probabiliter debet convenire legi X, quæ, ut dicitur in minori, est dubia : juxta illud princi­ pium, in quo omnis syllogismus fundatur : dictum de omni; dictum de nullo (32, II). — Præterea duo termini comparantur inter se in conclusione eo preciso modo quo cum tertio fue­ runt comparati in prœmissis, juxta alia syllogismi principia (32, IV). Sed non obligatio fuit comparata solummodo com- ART. IV. DE SYLLOGISMO SOPHISTICO. 161 paratione probabili cum lege universaliter accepta in majori; ergo et nonnisi probabiliter potest comparari in conclusione cum lege X. — Igitur si vel una præmissarum est probabilis, syllogismus probabilem solummodo conclusionem habet, valetque etiam in hoc casu illa lex quam de propositionibus dedimus : Pejorem sequitur semper conclusio partem. Dico au­ tem quod conclusio est probabilis per se et absolute loquendo ; at potest etiam dici certa hypothetice, sicut certus hypothe­ tice dici potest syllogismus ipse probabilis, si nempe certa esset utraque praemissa. Cf. quæ ex Divo Thoma diximus de veritate propositionis hypotheticæ (24, II, seqq.). V. Nota. Monitum adolescentibus. Quæ præcedenti nu­ mero dixi, intellectu facillima sunt, omnibusque explorata : sed in praxi tamen non pauci ea negligunt, et ad conclu­ siones demonstrativas se pervenisse conclamant, cum vix ac ne vix quidem probabilitatem concludere eis jus sit. Equi­ dem a principiis certissimis quandoque procedunt, sed in processu ratiocinationis (præsertim cum ratiocinationes pro­ trahuntur, ut accidit in dirimendis quæstionibus, quæ lon­ giorem sermonem exigunt) subrepit aliqua propositio, ut minus dicam, probabilis, quæ aut inadvertentia, aut igno­ rantia, aut etiam malitia, assumitur ab illis ut certa : quæ quidem propositio probabilis sufficit ut valor demonstrativus cuilibet ratiocinationi adimatur. Assuescant ergo adoles­ centes rigori scientifico, et tum in legendo auctores ’tum in scribendo singulas propositiones, quæ artificium ratiocina­ tionis constituunt, sedulo considerent, ut apprime sciant utrum certæ vel probabiles sint, et hoc modo sapienter de sapientia loquantur; sapienter autem loquimur quoties certa certo, probabilia probabiliter judicamus. ARTICULUS QUARTUS (43) De syllogismo sophistico. I. Syllogismi sophistici notio. In superiori articulo, n. I. diximus cum Divo Thoma, esse quemdam rationis proces­ sum, in quo ratio a vero deficit propter alicujus principii defectum, quod in ratiocinando erat observandum. Hujus­ modi principii defectus vocatur fallacia, ct syllogismus fal- 162 DIALECT. LIB. III. CAP. IV. DB SYLLOGISMO IN OBD1NEADMATERIAM. lacia affectus dicitur sophisma, græcum vocabulum, quod fallacem argumentationem significat, ut Tullius notat, lib. IV. Academ. Cap. XXIV. Qua in re audiatur Augustinus, qui sophismatum naturam et scopum ob oculos ponit, Lib. secundo De Doctrina Christiana, Cap. XXXII. n. 48 « Sunt enim, inquit, multa quæ appellantur sophismata, falsæ con­ clusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loque­ batur : Quod ego sum, tu non es. At ille consensit : verum enim erat ex parte, vel eo ipso quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit : Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens : Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum Scrip­ tura, quantum existimo, detestatur illo loco (Eccli.. XXXVII. 23), ubi dictum est : Qui sophistice loquitur odibilis est. » II. Divisio genérica syllogismi sophistici. In omni syllo­ gismo duo a nobis distincta sunt, forma nempeet materia ergo ex duplici capite oritur argumentatio sophistica, vel quia non servat debitam formam syllogismi, vel quia peccat in materia, procedens ex falsis. « Et est, inquit Angelicus, I. Poster., lect. XXII. differentia inter hos modos duos, quia ille qui peccat in materia, syllogismus est, cum observentur omnia, quæ ad formam syllogismi pertinent. Ille autem qui peccat in forma, syllogismus non est sed paralo­ gismos, id est apparens syllogismus. (Ed. L , n. 2.) — Fallaciæ, præter forman, sunt vel in dictione vel extra dictionem. II. De fallaciis ex parte dictionis. Fallacia in dictione attenditur penes voces : quia scilicet propter unitatem vocis creditur unitas rei signifícate per vocem ipsam, cum illa rei unitas minime habeatur; et ob hanc causam exsurgit syl­ logismus sophisticus. Sex præcipue recensentur hujus gene­ ris fallaciæ : æquivocatio, amphibologia, compositio, divisio, accentus et figura 'dictionis. Dicamus pauca de singulis. Æquivocatio est uniusejusdemque vocis usurpatio in diversa significatione. — Fides, e. g., significare potest firmam opi­ nionem, virtutem theologalem, conscientiam. Hinc Baius hoc sophismate deducto ex fallacia æquivocationis, quam vel ipse non animadvertebat, conabatur persuadere actiones omnes infidelium esse peccata. Omne, inquit Apostolus, Homan. XIV. 23, quod non est ex fide peccatum est. Atqui, subsumebal baius, actiones omnes infidelium non sunt ex fide. ART. IV. DE SYLLOGISMO SOPHISTICO. 163 - Hæc de Scholaticorum methodo. Quoad vero methodum Wolfianam scribit, Op. et loc. lit. n. IX : « Wolfiana methodus suapte natura eo spectat, ut adolescentum cerebra perturbet eorumque fibras disrumpat, ut in eorum mentes non scien­ tiam, non eruditionem, sed stultitiam, si vellent sedulo il­ larum propositionum connexionem comprehendere, inducat. Quod si neges, dicas velim, quænam sit melior tractandæ scientiæ, suadendæque veritatis methodus. Illa dubio procul quæ facilius, expeditius, clariusque in hominum mentes veritatem defert. Quemadmodum ea locutio dicitur nobilior. ART. III. OB METHODO DISPUTANDI. 177 excellentior, quæ paucioribus verbis, et majori perspicuitate cogitationes meas alteri communicat. Atqui methodus Wolfiana per ambages et circuitus veritatem ad hominum mentes defert. In quinquaginta propositiones dividit metho­ dus hæc doctrinam quæ unica et ad summum duabus pro­ positionibus plenissime exhauriri poterat... Ut probet pro­ positionem trigesimam, modo te remittit ad decimam, modo ad quinquagesimam. Illuc pergis, et continuo aliam citatio­ nem offendis quæ te mittit ad philosophiam moralem. Arri­ pis iter, et illuc cum perveneris, quasi lætus de invento demonstrationis promissæ arcano, en tibi obviam alia citatio, quæ te remittit ad Logicam : et hæc te iterum ad Noologiam : et hæc quoque iterum te in gyrum agit ad Psychologiam : et hæc te circumagit ad Cosmologiam : hinc revo­ caris ad Theologiam naturalem : et tandem hæc te denuo ad jus naturœ amandat, ut continenter per hunc te rotes circulum. » Hæc forte exaggerato stylo a Concina dicta sunt, sed nemo prudens negabit Wolfianam methodum revera mentes sine causa et sine fructu defatigare. ARTICULUS TERTIUS (46) De methodo disputandi. I. Methodus disputandi describitur. Usus in scholis inva­ luit, ut bis aut ter in hebdomada disputationes instituantur, quæ circuli communiter audiunt. A respectivæ facultatis Professore thesis stabilitur quæ discipulo, a quo est defen­ denda, traditur. Die præstabilita, in publica schola, disci­ pulus defendens cathedram, quam Professor ipse moderatur, conscendit, thesim stando enuntiat, ac brevi dissertatione ipsam probat. Qua demonstratione finita, alius discipulus, qui arguens propterea dicitur, contra thesim probatam a defendente insurgit, iliique opponit contradictoriam. Non necesse est ut defendens repetat hanc contradictoriam sibi ab arguente oppositam : imo inutilis est hæc repetitio, et est temporis jactura. Unde arguens contradictoriam thesi oppositam statim probet. Probatio vero debet fieri syllo­ gismo non epicherematico, et qua fieri potest breviori forma. — Defendens imprimis integrum syllogismum 178 DIALECT. LIB. III. CAP. V. DE METHODO PHILOSOPHANDI. arguentis repetit; deinde eunidem syllogismum assumit, non integrum sed per partes. Nempe : i» assumit majorem, ut circa ipsam judicium proferat, eam concedendo, aut dis­ tinguendo, aut transmittendo (si ad rem non faciat), aut negando (quo in casu, nisi aliqua præmissa fuerit distincta, propositionem præmissam negatam a defendente tenetur arguens probare); 2° assumit minorem et eodem modo judi­ cium enuntiat de ipsa; 3° assumit conclusionem, et si opus est, eam distinguit, secus dicit : Nego consequens et conse­ quentiam, et explico distinctionem, vel, diclincliones datas. Atque hic defendens uberiori sermone explicat distinctiones scholastice, hoc est, verbis brevissimis datas resumendo ante­ cedens. — Postea vero arguens subsumit, hoc est pro­ bandam generatim suscipit de syllogismo primitivo illam propositionis partem, quam distinguendo negavit defendens, aut saltem (sed id rarius accidit) ex parte concessa conatur inferre illationem thesi oppositam : quod subsumptum ipse defendens repetit et negat, et arguens alio syllogismo probat ; circa quem se gerere debet defendens sicut circa primum dictum est, atque ita porro circa alia subsumpla, aliosque syllogismos arguentis. Hæc summatim sunt, quæ in disputationibus scholasticis aguntur, quæque usu magis dignoscuntur. II. Leges servandæ in disputationibus scholasticis. Sed in hisce disputationibus leges nonnullæ sunt exacte observandæ, ne quod per se ordinatur ad majorem veritatis dilucidationem, in scurrilitates et jacturam temporis et ingenii, ut non raro accidit, degeneret. Regula prima. Quæstio definienda sit gravis, talis nempe ut aliquid emolumenti adolescentes percipiant ex discus­ sione. Quaestiones enim quæ nonnisi subtilitatem præ se ferunt, vanæ sunt et stultæ, hoc est, non ducentes ad veritatem sed ad litem, ut recte notatur a S. Thoma, Com­ mentar. in caputll. EpistolæS. Pauli ad Timoth. II. lect. III. super illud Apostoli : Servum Dei non oportet litigare. Qua in re audiatur etiam Melchior Canus, Lib. IX. De locis theologicis, cap. VII : « Alterum enim est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt, easdemque non necessarias. Quo in ge­ nere multos etiam e nostris peccasse video ; ut eas quoque quæstiones latissime persequerentur, quibus Porphyrins abstinuit, homo impius, sed in hac re prudens tamen, ut ART. III. DE METHODO DISPUTANDI. 479 Platonis Aristotelisque discipulum possis agnoscere, qui nec quicquam nisi opportunis et loco et tempore tractave­ runt, nec quæsliones ullas persecuti sunt, quæ juvenum in­ genia obruerent, non juvarent. » Regula secunda. Disputatio incipiat et prosequatur non libidine vincendi adversarium, sed amore magis magisque declarandi veritatem. Non enim schola exercitatio est pugi­ latus aut arena gladiatorum, quibus victoria propria et mors aut confusio adversarii linis est; sed est pacifica palæstra ad juvenum ingenia exercenda pro veritatibus diluci­ dandis, ut postea valeant captiosas hominum, verorum nempe adversariorum, argumentationes agnoscere, ac dete­ gere ubi veritas, ubi error consistat. « Disputationis disci­ plina, inquit Augustinus in secundo Libro De Doctrina Chris­ tiana, cap. XXXI. n. 48, ad omnia genera quæstionum, quæ in litteris sanctis sunt, penetranda et dissolvenda plurimum valet : tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis QUÆDAM OSTENTATIO DECIPIENDI ADVERSARIUM. » Regula tertia. Hinc omnino cavendum est arguenti a so­ phismatibus : hæc enim dum usurnantur non animum sa­ pientem, sed ostentatorem sapientiœ vanæ et ridiculæ de­ monstrant. Objectiones ergo quæ thesi opponuntur, non in captione sophismatis, sed a re ipsa vim apparentis veritatis desumant. Tantum licitum esse tunc existimo sophisma, quando ab aliquo sophista, contra veritatem prolatum, fa­ mosum est et ad fucum faciendum imperitis aptum : quo in casu citandus est sophista, ut finis per quem sophisma proponitur omnibus sit perspectus. Regula quarta. Disputatio intra limites quæstionis propositæ contineatur ab arguente in opponendis difficultatibus ct subsumendo : secus enim neque rixæ pueriles vitantur, neque definitur quæstio. A quo vitio non satis cavent qui subsumunt partem generalem, atque ad eam probandam in­ sistunt tali nisu, ut post primum aut secundum subsumptum extra quæstionem prorsus excurrant, et nihil ejus definiatur, quod definiendum fuerat susceptum. III. Utilitas disputationum scholasticarum. Quibus prae­ ceptis aliisque quæ prudentia unicuique suggerit, si atten­ datur, nemo est qui non videat quantae utilitatis sint scholasticæ disputationes ad ingenia exercenda. Etenim vexatio, quæ tum defendentem tum arguentem exagitat, mentem attentam reddit, ingenium acuit, promptius reddit, et veri- 180 DIALECT. LIB. TH. CAP. V. DE METHODO PHILOSOPHANDI. tas ipsa veluti cribrata atqui' exuta omnibus difficultatibus, magis magisque elucet. FINIS PRIMÆ PARTIS LOGICÆ CRITICA SRU PARS ALTERA Prologus. Egimus in prima Logicæ parte, quæ Dialectica audit, de instrumentis quibus mens humana utitur ad acqui­ rendam veritatem ; nunc accedimus ad designanda et vindi­ canda principia seu media, quibus nititur ipsa humana mens ad rerum certitudinem capessendam. Nisi enim firmissima et extra omnem dubitationis aleam sint hujusmodi princi­ pia, nihil certi in cognitionibus nostris constitui potest. Hoc officium ad Criticam pertinet, quæ nempe edisserit ac judicat de validitate mediorum, quibus homo naturaliter est ins­ tructus ad veritatem consequendam, et quæ etiam de Locis philosophicis jure merito dici potest, quia locos unde philo­ sophus argumenta ducat ad veritates confirmandas et adver­ sariorum sententias refellendas explorat atque designat. — Quem vero ordinem duco esse sequendum paucis accipito. Quoniam Logica pro officio habet mentem dirigere in cogni­ tionem veritatis, præprimis contra Scepticos stabiliendum est mentem nostram posse cum omnimoda certitudine veri­ tatem contingere : ut enim sapienter Augustinus scribit in lib. II. contra Academicos, cap. IX. n. 23, nisi... prius tam mihi persuasero verum posse inveniri, quam sibi illi (Academici) nonpossepersuaserunl, non audebam queerere, nec habeo aliquid quod defendam. Statuta possibilitate consequendæ certitudinis, edisserendum venit de mediis, qui­ bus ad illam mens nostra pervenit. Quia vero media ista multa sunt, de ordine atque de præeminentia inter illa dice­ mus. Tribus igitur libris totum argumentum secundæ partis Logicæ absolvam. LIBER PRIMUS DE POSSIBILITATE CONSEQUENDI CERTITUDINEM Prologus. Sceptici, a «ncsTriopiai, hoc est consulere, quœrere, dicti sunt, quia nempe veritatis investigationem sibi propo­ sitam habent, sed nunquam veritatem ipsam inveniunt, imo nec posse inveniri contendunt. Ideo in omnibus assensum sustinent, ac de omnibus dubitant. Hæc Diogenes Laertius in vita Pyrrhonis. Qui vero certitudinem veritatis contra Scepticos admittunt, dogmatici appellantur. — Sceptici diviAuním'm sensis las. subjecAivos, antologas et morales, prout in dubium vertunt aut unum aut alium certitudinis fontem. Quam divisionem non improbo, sed, ut nimis intricatam haud sequor, ratus scepticismum et melius et clarius dividi posse in generalem e\. partialem, prout nempe vel universaliter proclamat nihil certo sciri ab homine posse, vel solummodo veracitatem sive sensuum, sive intelligentiæ, sive alterius criterii impugnat. De generali scepticismo assumo dispu­ tandum in primo isto libro ; de partiali scepticismo erit sermo,cum singulorumcriteriorum firmitatem vindicabimus in secundo libro. Hoc pacto, ni fallor, nedum claritati consu­ litur, sed etiam impositæ brevitati, quia earumdem rerum repetitio devitatur. CAPUT UNICUM DE SCEPTICISMO Prologus. Ut ex prologo præcedenti liquet, nobis quæstio cum Scepticis est. Scepticismus autem universalis alius est absolutus, cui dogma est nihilcerti a mente nostra cognosci posse, sed omnia dubia esse; alius est hypotheticus, qui sci­ licet vult omnia in dubium esse revocanda, non ut in dubi­ tatione persistat, sed ut experiatur num aliqua supersit veritas de qua dubitare menti humanæ sit impossibile, quæque præbeat fundamentum ad scientiæædificium solidius contra Scepticorum absolutorum tentamina extruendum. De utroque igitur scepticismo est dicendum : et 1° de scep­ ticismo absoluto ; 2° de scepticismo hypothetico. His præmitto articulum, de actibus, quibus mens veritatem consequitur. ART. I. DE ACUBUS QUIBUS MENS NOSTRA VERITATEM CONSEQUITUR. l(jj ARTICULUS PRIMUS (47) De actibus quibus mens nostra veritatem consequitur. I. Veritas logica per simplicem apprehensionem : Io a mente habetur quidem ; 2° sed imperfecto modo. Veritatem mentalem seu logicam jam diximus (40, I) consistere in adæquatione inter intellectum et rem, quatenus scilicet id quod mentaliter in mente nostra exprimimus revera res­ pondet rei ipsi. Quia vero mentaliter aliquid dicitur tum simplici apprehensione tum judicio, affirmamus : Io pet simplicem apprehensionem veritatem haberi; — 2° sed im­ perfecto modo. Probatur prima pars conclusionis. Veritas, de qua impræsentarium exclusive loquimur, est veritas cognitionis, ut ex ejus definitione est manifestum. Sed cognitio, eo ipso quod est cognitio, ordinem seu relationem essentialiter importat (sicut ad proprium terminum) ad objectum cognitum : quo sublato, perit ipse cognitionis conceptus. Ergo ubicumque invenitur cognitio, ibi aliqua ratione esse debet veritas logica, quæ intime connectitur cum relatione, seu ordine cognitionis ad cognitum. Atqui simplex apprehensio est vera et proprie dicta cognitio : per ipsam enim scimus, aliquo saltem modo, quid res sit, antequam varia attributa de re ipsa per judicium affirmemus vel negemus. Igitur mens per simplicem apprehensionem veritatem logicam consequitur. — Attamen imperfecto modo; nam : Probatur secunda pars conclusionis. Simplex apprehensio in nobis ordinatur ad judicium : quia, cum apprehendendo quid sit res, non ex hoc ipso quæ rei insunt intelligimus, sed divisim et successive, necesse est ut quæ seorsum per simplicem apprehensionem intelligimus, in unum composi­ tum logicum redigamus; quod fit per judicium. Ergo sim­ plex apprehensio se habet ad judicium, sicut cognitio im­ perfecta se habet ad perfectam; et quia veritas logica sequitur cognitionem, patet veritatem in simplici apprehen­ sione non esse nisi imperfecto et inchoato modo. II. Nota. Objectio solvitur contra secundam partem con­ clusionis. Dices : Deus omnia cognoscit non judicio, sed simplici intelligentia; et tamen perfectissimam habet re.Ziqliaha. Suiuina philosophica. T. i. 13 IR’t CRITICA. LIB. I. CAP. UNICOM DE SCEPTICISMO. rum omnium veritatem. Eccur ergo in nobis simplici appre­ hensioni veritas perfecto modo inesse nequit 1 Respondeo nos denegare simplici apprehensione perfectam rationem veritatis, non qua cognitio est, sed qua in nobis cognitio imperfecta est. In Deo autem simplex intuitus dicit absolutissimam et perfectissimam cognitionem. Unde pari­ tas assumpta in objectione non tenet. Audiatur S. Tho­ mas : < Sicut {Deus) scit materialia immateriali 1er..., ita scit enuntiabilia non per modum enuntiabilium, quod scili­ cet in intellectu ejus sit compositio vel divisio enuntiabilium, sed unumquodque cognoscit per simplicem intelligentiam, intelligendo essentiam uniuscujusque: sicut si nos hoc ipso quod intelligimus quid est homo, intelligeremus omnia quæ de homine prædicari possunt. Quod quidem in intellectu nostro non contingit, qui de uno in aliud discurrit, prop­ ter hoc quod species intelligibilis sic repræsentat unum quod non repræsentat aliud. Unde intelligendo quid est homo, non ex hoc ipso alia quæ ei insunt intelligimus, sed divisim secundum quamdam successionem. Et propter hoc ea, quæ seorsum intelligimus, oportel nos in unum redigere per mo­ dum compositionis vel divisionis, enuntiationem formando. Sed species intellectus divini, scilicet ejus essentia, sufficit ad demonstrandum omnia. Unde intelligendo essentiam suam, cognoscit essentias omnium, et quæcumque eis acci­ dere possunt. » P. I. Qu. XIV. Artic. XIV. — Cf. III. Contra Gentiles, Cap. CVIII. n, 4; et Commentar. Dominici Uanucj in Qu. XVI. artic. II. Summœ Theol. P. I. III. Mens nostra simpliciter apprehendens : Io est semper vera per se ; 2° at per accidens potest ipsi inesse falsum. Loquimur, ut patet, de veritate eo modo imperfecto, quo veritas apprehensioni simplici inest, ut probatum est. Probatur prima pars conclusionis. Persimplicem apprehen­ sionem mens nostra aut rem cognoscit aut non cognoscit. Si primum, apprehensio eo ipso vera est, quia conformis. Si secundum, rem non apprehendit, sed ejus cognitione caret, et aliam loco illius apprehendit; et consequenter res­ pectu secundæ vera erit apprehensio. Quocumque igitur modo consideretur apprehensio, per se, seu ut est sola ap­ prehensio, aut nulla est, aut vera per se est. Cf. Opuse. XLVIII inter Opuse. S. Thomæ, Tractatus De interpretatione seu enuntiatione, Cap. V. (Ed. P., fol. 2o, coi. 2), et P. I. Qu. XVII. Art. III. et Qu. LXXXV. Artic. I, ad I. Quæ ABT.!. DE ACTIBUS QUIBUS MENS NOSTRA VERITATEM CONSEQUITUR. 185 omnia ex secunda conclusionis parte magis patescent. Unde: Probatur secunda pars conclusionis. Hanc secundam conclu­ sionis partem demonstrat S. Thomas, P. I. Q. XVII. Artic. III. hisce verbis : « Per accidens (nempe quatenus simplici apprehensioni aliquid aliud conjungitur) etiam in operatione intellectus, qua cognoscit quod quid est, potest esse falsitas, inquantum ibi compositio (nempe judicium) intellectus admiscetur. Quod potest esse dupliciter. Uno modo, secun­ dum quod intellectus definitionem unius attribuit alteri ; ut si definitionem circuli attribuat homini : unde definitio unius rei est falsa de altera. Alio modo, secundum quod partes definitionis componit ad invicem, quæ simul sociari (8, VII) non possunt. Sic enim definitio non est solum falsa respectu alicujus rei, sed est falsa in se; ut si formet talem defini­ tionem, animal rationale est quadrupes, falsus est intellectus sic definiendo, propterea quod falsus est in formando hanc compositionem, aliquod animal rationale quadrupes. Et prop­ ter hoc in cognoscendo quidditates simplices non potest esse intellectus falsus, sed vel est verus vel totaliter nihil intelligit. t — Cf. etiam Qq. Dispp. deverilate, Qu.I.Artic. Ill; et III. contra Gentiles, Cap. CVIII. IV. Veritas vel falsitas logica plene et perfecte habetur per judicium. Hæc conclusio est imprimis corollarium primæ conclusionis demonstrate in hoc articulo. Duæ enim sunt mentis operationes, simplex apprehensio et judicium. Sed veritas logica plene atque perfecte non est in apprehensione simplici ; ergo aut in nulla mentis operatione esse potest, quod est absurdum, aut esse debet in judicio. — Deinde : In omni propositione absolute et perfecte veritas vel falsitas in­ venitur : nemo enim est qui, solius ductu sensus communis, audiens has duas propositiones : circulus est rotondus ; circu­ lus est quadratus, non dicat primam esse absolute veram, alteram absolute falsam. Sed propositio est ipsum judicium voce vel scripto expressum (20, I). Ergo in judicio absolute et perfecte veritas aut falsitas invenitur. — Confirmatur denique ex ipsa natura judicii et veritatis logicæ. Hæc enim, ut sæpe dictum est, in conformitate inter intellectum et rem consistit. In omnrautem judicio aliquod prædicatum rei ali­ cui, seu subjecto, aut tribuitur aut denegatur (10, per tot.). Porro, aut prædicatum revera subjecto convenit, sicut intel­ lectus affirmat, aut non convenit. Si primum, habetur plena atque perfecta conformités inter intellectum judicantem et 486 CRITICA. LIB. I. CAP. UNICUM. DR SCEPTICISMO. rem judicatam, et consequenter plene atque perfecte veritas logica. Si secundum, habetur plena atq-ue perfecta difformitas inter unum et aliam, et consequenter plene logica falsitas. Stat igitur veritatem aut falsitatem logicam plene atque per­ fecte inesse judicio. — De his fuse Angelicus. Qp. Dispp. de Veritate, Qu. 1. Art. III. — Quia vero propositio est signum instrumentale judicii, sicut terminus oralis vel scriptus est si­ gnum instrumentale conceptus mentalis, et judicium et sim­ plex apprehensio sunt signa formalia rei apprehensæ vel judicatæ (1, VII; 10, II et IV); hinc Scholastici aiebant veritatem logicam esse in propositione sicut in signo- instrumentan ; in judicio autem sicut in signo formali. V. Nota De conformitate requisita ad veritatem logicam. Quod veritas logica conibrmitatcm importet intellectus cog­ noscentis cum re cognita sæpe dictum est; sed hic exscri­ bere lubet articulum II. quem habet S. Thomas P. I. Qu.XVI. iliumque declarare, ne ibi inveniatur occasio errandi, ubi contra est doctrina profundissima. Ad quæstionem igi­ tur. Utrum veritas sit tantum in intellectu componente et divi­ dente, seu judicante (18, IV), sic respondet : « Verum, sicut dictum est (arlic. prœced.), secundum sui primam rationem est in intellectu. Cum autem omnis res sit vera, secundum quod habet propriam formam naturæ suæ ; necesse est quod intellectus, inquantum est cognoscens, sit verus, inquantum habet similitudinem rei cognitæ, quæ est forma ejus, inquanlum est cognoscens (1, IV). Et propter hoc per conformilatem intellectus et rei veritas definitur. Unde conformilatem istam cognoscereest cognoscere veritatem. Hanc autem nullo modo sensus cognoscit. Licet enim visus habeat similitudinem visibilis, non tamen cognoscit comparationem, quæ est inter rem visam, et id quod ipse apprehendit de ea. Intellectus autem conibrmitatcm sui ad rem intelligibilem cognoscere potest : sed tamen non apprehendit eam, secundum quoi cognoscit de aliquo quod quid est. Sed quando judicat rem ita se habere, sicut est forma, quam de re apprehendit, tunc primo cognoscit et dicit verum. Et hoc facit componendo el divi­ dendo. Nam in omni propositione aliquam formamsignificatam perprædicatum, vel applicat alicui rei signilicatæ per subjec­ tum, vel removet ab ea. Et ideo bene invenitur quod sensus est verus de aliqua re, vel intellectus cognoscendo quod quid est, sed non quod cognoscat aut dicat verum. Et similiter est de vocibus incomplexis. Veritas igitur potest esse in sensu, ABT. I. DE ACTIBUS QUIBUS MENS NOSTRA VERITATEM CONSEQUITUR. 187 vel in intellectu cognoscente quod quid est, ut in quadam re vera, non autem ut cognilum in cognoscente: quod importat nomen veri. Perfectio enim intellectus est verum, ut cogni­ tum. Et ideo proprie loquendo veritas est in intellectu com­ ponente, et dividente, non autem in sensu, neque in intellectu cognoscente quod quid est. » — Hucusque S. Thomas, cujus illa verba, conformilatem istam cognoscere est cognoscere veri­ tatem, superficie tenus accepta, significare videntur veritatem non haberi a mente nostra nisi per solam cognitionem reSexam('J,lII) : namcognoscereconformitatemsui ad rem judi­ catam ad reflexivam cognitionem pertinere videtur. Attamen absurdum omnino est acognitione directa ablegare veritatem. Doctissimus itaque Cajetanus, inter S. Thomæ commenta­ tores facile princeps, exponens verba citata, animadvertit intellectum cognoscere conformilatem sui ad rem cognitam, dupliciter intelligi posse, nempe in actu signato et in actu exercito. Vocabula lector non abhorreat, quæ statim explico. In actu signato cognoscere conformilatem idem est ac intel­ lectionem terminari ad ipsam conformitatem, ut ad objectum intelligibile, eo moao quo in aliis intellectionibus ad alia intelligibilia mens terminatur; ut si dicerem, intelligo meam conformitatem, sicut dico, intelligo meam intellectionem. In actu exercito cognoscere conformitatem idem est ac aliquid , mentaliter jndicare de objecto intellecto quod ipsi revera sit conforme, seu est scire et affirmare objectum in se esse sicut a nobis et in nobis mentaliter exprimitur. Ut cum mente dico : homo est doctrtnœ capax, scio et aflirmo objectum mei conceptus objectivi (i, VII) revera in se esse sicut est in meo conceptu formali, seu prouti a me exprimitur et affirmatur: quo in casu, ut quisque per se videt, non conformitas est objectum mei judicii, sed homo : quem, quia assero in se esse sicut est in meo conceptu, simul scio et enuntio confor­ mitatem inter meum conceptum formalem hominis, et homi­ nem ipsum. < Cognoscere conformitatem in actu signato, inquit Cajetanus, est cognitionem terminari ad relationem conformitatis; cognoscere vero conformitatem in actu exercito est cognoscere aliquid in se, ut conforme cognito. » (Ed. P. fol. 72, coi. 3.) Porro verba sancti Thomæ citata non sunt accipienda de cognitione conformitatis in actu signato, sed in actu exercito: etenim sexcentis in locis inculcat in quocumque intellectus judicio inveniri veritatem vel falsitatem ; judicium vero nou 188 CRITICA. LIB. I. CAP. UNICOM. DE SCEPTICISMO. circa conformitatem ut objectum semper versatur, ut quisque facile concedit. At certum tamen est quod quoties intellectus judicat, ideo judicat quia scit se aliquid exprimere quod est conforme rei. Unde sæpe sæpius homines dicentes audimus. Non ita se res habet, sicut tu dicis, sed sicut ego affirmo : quod est cognoscere et asserere conformitatem inter dictum a mente et rem expressam dicto illo. Minime autem requiritur reflexio proprie dicta (9, III), ut mens aliquid per judicium dicat conforme rebus, in quo diximus consistere conformitatis co­ gnitionem in actu exercito: etenim, ut recte notatDominicur, Bannes in Commentario ad articulum supracitatum, in respons. ad 4, ad hoc ut mens dicat de rebus ita se habere, sicut ipsa de ipsis rebus judicium format, non requiritur quod reflectatur, sed satis est ut actu directo judicium de re exerceat, et tunc dicitur cognoscere conformitatem suam in actu exercito. — Ex quibus pariter infertur ad rationem ve­ ritatis logicæ nullo pacto requiri ut mens sibi dicat : ego conformor rebus; hoc enim judicium est reflexum, quod aliud judicium directum subaudit in mente cognoscente rem esse vel non esse et consequenter ipsam veritatem logicam. ARTICULUS SECUNDUS (48) De scepticismo absoluto. I. De certitudine vulgari et philosophica. Si mens de re judicando, et veritatem logicam vi ipsius judicii conse­ quendo, firma adhæsione, quæ excludat omnem errandi formidinem, teneat subjecto cuicnmque convenire prædica­ tum quod ipsi illa tribuit, habetur certitudo, ut alibi fuse explicavimus (40, II, seqq.). Atqui pro intelligentia quæstionis definiendæ contra scepticos, notandum est certitudi­ nem dispesci in vulgarem et scientiflcam.— Certitudo vulga­ ris, quæ etiam directa, simplex, facti, historica, naturalis a nonnullis, quamvis non semper proprie, appellatur, est mentis firma adhœsio alicui cognoscibili sine ulla errandi formi­ dine (id eniin est essentialis conditio certitudinis), quin tamen reflexione mens secum ipsa definiat motivum seu critérium quo intelligibili objecto verum assensum ■pratbuil aut aclualiter praebet. Hac certitudine, respectu plurium tum principiorum tum conclusionum, omnes singulique homines usum rationis ART. H. DE SCEPTICISMO ABSOLUTO. 189 habentes, potiuntur. — Certitudo philosophica, quam etiam reflexam, juris, scentificam, logicam, demonstrativam aliisque similibus vocabulis appellant, est eadem prorsus cum certi­ tudine vulgari qua parte importat firmitatem adhæsionis, et errandi formidinem excludit; sed differt in hoc quod per ipsam explicite scitur et assignatur motivum seu critérium quo mens veritati cognitæ firmiter adhæret : seu, ut verbis utar S. Augustini, mens per certitudinem philosophicam scit scire. Quibus præmissis, ad scepticism! absoluti examen accedimus. II. Quæstionis definiendæ natura. Quæstio definienda inter nos et scepticos non est de certitudine vulgari sed de scientifica : non enim una cum scientifica certitudine sceptici negarunt vel negant certitudinem vulgarem. Quocirca no­ mine scepticismi intelligitur, systema quo affirmatur certitu­ dinis vulgaris nullum motivum esse vel cognosci a ratione posse ; atque ideo negatur certitudinem philosophicam a sa­ pientibus haberi. Theodorus Jouffroy, e castris rationalista­ rum, discipulus Victorii Cousin, scepticisme addictissimus, quamvis dogmatismum affectet, in suis Miscellaneis philoso­ phicis, gallico idiomate conscriptis, postquam statuit erronee fidem cæcam quamvis ineluctabilem in veracitatem rationis esse totius humanæ certitudinis fundamentum, hæc de scep­ ticisme addit ; « Ratio absolute declarat quod homo sine motivo credit, seu, quod in idem recidit, non habet jus cre­ dendi... Homo instinctu credit et ratione dubitat... Credimus scepticismum invincibilem, quia tenemus scepticismum ut ultimum pronuntiatum reflexionis rationis humanæ supra seipsam. > Hæc Jouffroy, op. cit. Historiaphilosophiæ, §.III. De Scepticismo : quæ consentanea sunt placitis veteris scep­ ticismi. Ut enim post Tullium narrat Augustinus, Lib. II, contra Academicos, Cap. V. et Ep. CXVIII (al. 56) ad Dioscorum, Cap. III. de motivo, seu criterio quo verum a falso dis­ terminaretur, tota sicut apud recentiores ita et apud veteres philosophos erat quæstio ; consequenter non de certitudine vulgari sed scientifica. III. Nota. Nonnulla historice de antiquis Scepticis. Ut vero aliquo ordine de septicismo loquamur, ipsum dividi­ mus in pyrrhonicum et academicum. Pyrrhonismus. Pyrrhon Eleus (ante Chr. 380-288), Plistarchi filius, antea pictor erat, Drysoncmque Stilponis filium, audivit, deinde Anaxarchum ubique sequutus est, sic, ut cum í 90 CIUTICA. LIB. I. CAP. UNICUM. DB SCEPTICISMO. Gymnosophistis et cum Magis in India congressus fuerit. Quamvis autem Theodosius, in Sceplicis capitibus, Scepticam neget vocari pyrrhoniam oportere et a Pyrrhone primum Scepticam fuisse inventam; communiter tamen Pyrrho ha­ betur ut antiqui Scepticism! auctor, saltem quoad formam, ut ita dicam, scientificam. Nihil scriptum reliquit; ejus tamen discipulus Timon, et post ipsum, Ænesidemus, Numenius etNausiphanes doctrinam magistri scriptis commen­ darunt, ad quæ Diogenes Laertius lectores remittit. Scepti­ cism! vero scopus negativus omnino est, nempe evertere dogmatistarum asserta, quin decretum aliquod ipse proferat. Unde Pyrrhonis principium fuit nihil esse quod percipi possit; atque ideo assensus retentionem in philosophiam induxit. Nihil enim neque pulchrum, neque turpe, neque justum, neque injustum, ceterisque in rebus omnibus similiter, nihil esse quod vere esset, sed lege et consuetudine homines omnia agere aiebat. Huic opinioni vita'ejus consentiebat, cum nihil quidquam vitaret, omnia subiret. Verum sceptici solam objectivitatemrealem rerum aut inficiabantur aut in dubium vocabant, non autem apparentiam in nobis seu earumdem rerum subjectivitatem. « Quod enim apparet, aiebant, hoc ponimus; non tamen sic ut revera tale sit. Et ignem quidem urere sentimus ; an vero urendi vim habeat, assensum susti­ nemus. Atque etiam moveri quempiam, et corrumpi vide­ mus; sed quomodo hæc fiant, ignoramus. » — Cf. Diogenes Laertius in vita Pyrrhonis. — Scholæ pyrrhonicæ præcipuos defensores enumerat ipse Laertius in Vita Timonis, qui Pyr­ rhonis auditor fuerat : * Hujus (Timonis), ut Menodotus ait, successor nemo extitit, sed ea disciplina ratio (Sceptica) tamdiu intermissa est, donec eam Ptolomæus Cyrenæus renovaret. Verum, ut est apud Hippobotum et Sotionem, illius Dioscorides Cyprius et Niolochus Rhodius, Euphranor Seleucensis et Pray lus e Throade auditores fuerunt..... Eu­ phranorem autem Eubulus Alexandreus audivit, cujus Pto­ lomæus Ptolomæi, Sarpedon et Heraclides auditores fuerunt. Heraclidis Ænesidemus Gnossius discipulus fuit, qui Pyrrhonios sermones octo libris conscripsit, a quo est Zeuxippus Polites, a Zeuxippo Zeuxis.., quem Antiochus Laodicen­ sis ex Lyco audivit. Antiochi Menodotus Nicomediæ natus, medicus empiricus et Theodes Laodicensis auditores extiterunt. Mcnodoti vero Herodotus Ariei filius Tarsensis disci­ pulus fuit. Herodotum Sextus Empiricus (vixit circa finem ART. It. DE SCEPTICISMO ABSOLUTO. 191 II et initium sœculi III Ærœ Christianœ), audivit cujus de Sceplicis decem libri... feruntur, Sexti Saturninus Cythenæus, et ipse empiricus, auditor fuit. » Academici. Speusippum, sororis filium, Plato philosophiæ quasi heredem reliquit. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post hos Polemo et Crates unaque Crantor, in Academia con­ gregati, diligenter ea, quæ a superioribus acceperant, tue­ bantur. Jam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas. Sed Zeno (ante Chr. 360-263) quum Arcesilam anteiret aetate, valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam Academiœ platonicæ. Hæc Tullius, Academicorum placitis addictissimus, Academic, poster., Lib. I, Cap. IV, et IX. Zeno iste, Cittitus, est parens Stoicorum, qui ita dicti sunt a (Ed. L., n° 3.) Et paulo ante, n° 2, dixerat : « Proprium autem est horum principiorum, quod non solum necesse est ea per se vera esse, sed etiam necesse est videri quod per se sint vera. Nullus enim potest opi­ nari contraria eorum. » Objectio secunda. Veracitas intelligentiæ probari non po­ test; veracitas enim intelligentiæ nonnisi per intelligentiæ veracitatem probaretur : quod esset petitio principii. Igitur veracitas intelligentiæ ad minus incerta est. ART. IV. DE INTELLIGENT^ ET RATIONE. 223 Resp. Distinguo anteced. Veracitas intelligentiæ probari non potest demonstratione late sumpta, nego; probari non potest demonstratione stricte accepta, subdistinguo : pro­ bari non potest, quia probatione non indiget, concedo : pro­ bari non potest et probatione indiget, nego. — Rationem additam iterum distinguo : veracitas intelligentiæ nonnisi per veracitatem intelligentiæ sub eodem respectu sumptæ probaretur, nego; sub diverso respectu, concedo. Et nego conteq. Nos non dedimus rigorosam demonstrationem veracitatis intelligentiæ, sed reflexionis ope eam declaravimus. — Non sequitur autem quod, si aliqua res sit indemonstra­ bilis, eo ipso dubia sit : etenim, demonstratione indigent quæ per se et immediate menti non innotescunt; quæ vero immediata evidentia patent intellectui nostro, ut sunt prima principia quæ intelligentiæ judicia constituunt, ridiculum esset vel demonstrare. Namque demonstratio tendit ad intelligentiam veritatis; quæ si ante demonstrationem habe­ tur, perfectius habetur, et demonstratio prorsus inutilis evadit. Distinximus pariter minorem ; non enim involvit peti­ tionem principii per intelligentiam reflexam declarare et in luto ponere voracitatem intelligentiæ nostræ. Objectio tertia. Solus Deus est infallibilis. Igitur humanæ intelligentiæ deneganda est infallibilitas. Resp. Distinguo anteced. : Solus Deus est infallibilis hoc sensu quod ipsi soli conveniat infallibilitas absoluta et imparticipata, concedo-, hoc sensu quod aliis rebus a Deo non possit convenire aliqua infallibilitas ab ipso Deo partici­ pata, nego ; et contradistinguo conseq. : humanæ intelligen­ tiæ deneganda est infallibilitas absoluta et imparticipata, concedo; infallibilitas relativa et participata, nego. Ratio distinctionis alibi data est (48, VI, in responsione ad object. 3). Addo quod quia Deus est essentialiter, infinite et imparticipate infallibilis, inferendum potius est quod mens humana, quæ a Mente infinita creata est, sit infallibilis finito modo et quoad aliquas veritates certo dignoscendas, ex quibus ce­ terorum judiciorum in scientiis certitudo pendet : ut scili­ cet mens finita aliqua saltem ratione suam Causam imite­ tur, et ne dicamus lumen vultus divini super nos signatum nullam veritatem posse illuminare. — Ad secundam igitur conclusionem veniendum est, videlicet : IV. Ratio humana in judiciis mediatis per ratiocinium inferendis per se non fallitur, at falli potest per accidens. 224 CRITICA. UR. n. CAP. i. de criteriis subjectivis. Cur apponam in judiciis medialis per ratiocinium inferendis, manifestum est ex dictis n. I. hujus articuli. Probatur itaque prima pars conclusionis ratione jam adducta in responsione ad argumenta scepticorum (48, V ad 2). Falli per se idem est ac falli ex intrinseca natura facultatis cognoscitiva;, et in casu nostro, ex intrinseca natura rationis. Atqui id asserere de ratione vehementer repugnat. Ergo ratio humana in judi­ ciis mediatis per ratiocinium inferendis per se non fallitur. — Major probatione non indiget : explicat enim quid intelligatur per tô falli per se. Probatur minor. Fallacia et véraci­ tés, error et veritas mutuo opponuntur; et consequenter ad invicem pugnant manifeste hæc duo, esse natura sua ordina­ tum ad veritatem, et natura sua in errorem tendere. Atqui ra­ tio humana, ut quisque sanæ mentis concedit, natura sua est ordinata ad veritatem : quo enim, inquit Augustinus, De vera Religione, Cap. XXXIX. n. 72,pervenit omnis bonus ratiocina­ tor, nisi ad veritateml Ergo aperte repugnat quod ratio hu­ mana natura sua sit fallax, seu quod ad errorem sit inclinata. Probatur secunda pars conclusionis (de quajam dictum est Art. 48, VI. ad 2 object.), quod scilicet ratio humana falli possit per accidens. Falli per accidens est falli non ex intrin­ seca natura rationis, sed ex aliqua causa quæ impedit rec­ tum exercitium rationis, prout etiam per accidens defectus contingunt in aliis agentibus naturalibus (42,1). Atqui hujus­ modi impedimentum dari posse, imo de facto dari in pro­ cessu rationis humanæ, constat ex ipsius rationis erroribus (ibid.). Ergo ratio humana in judiciis mediatis per ratioci­ nium inferendis falli potest per accidens. — Quæ omnia vel magis patebunt, si ad modum, quo ratio nostra se habet tum respectu conclusionis vere demonstrate, tum respectu con­ clusionis probabilis, attendatur. Unde sit : V. In demonstrationibus mens ex necessitate assentitur veritati conclusionis demonstrate. Sumo demonstrationem in sensu rigoroso (41, I), quo in sensu conclusio enuntiata vix probatione indiget. Etenim veritas conclusionis in legitima argumentatione ita necessario et intime connectitur veritati præmissarum, ut veritas conclusionis negata importet secum negationem veritatis præmissarum. Atqui in demonstratio­ nibus mens necessario assentitur præmissarum veritati (su­ pra, n. HI. ad. I). Ergo non potest hoc in casu veritatem con­ clusionis negare quin simul neget concessam præmissarum veritatem, hoc est contradictione manifesta necessario im- ART. IV. DE INTELUGENTIA ET RATIONE. 225 plicelur. Ad rem S. Thomas, P. I. Q. LXXXIÏ. artio. II : « Quædam propositiones sunt necessariæ, quæ habent con­ nexionem necessariam cum primis principiis, sicut conclu­ siones demonstrabiles, ad quarum remotionem sequitur remotio primorum principiorum. Et his intellectus ex neces­ sitate assentit, cognita connexione necessaria conclusionum ad principia per demonstrationis deductionem. > — At con­ trarium prorsus dicendum est relate ad conclusionem pro­ babilem videlicet : VI. In argumentatione probabili mens non ex necessitate conclusioni assentitur. Probatur hæc secunda propositio iisdem principiis in præcedenti conclusione enuntiatis. Mens eodem modo adhæret conclusioni, quo adhæret præmissis. Atqui in argumentatione probabili mens nostra non ex ne­ cessitate adhæret veritati utriusque aut saltem unius præ­ missarum : quia in argumentatione probabili acceditur ad veritatem (42, II), sed ea non perfecte contingitur (40, XII) ; intellectus autem nonnisi a veritate evidenti ad assensum ex necessitate movetur. Ergo in argumentatione probabili mens non ex necessitateasscntitur conclusioni. « Sunt autem quæ­ dam intelligibilia, iterum Angelicus, loc. cit., quæ non ha­ bent necessariam connexionem ad prima principia; sicut contingentes propositiones, ad quarum remotionem non se­ quitur remotio primorum principiorum. Et talibus non ex necessitate assentit intellectus. » VII. Nota. Solvuntur objectiones (contra rationis humanæ veracitatem. Reliquum est ut adversariorum difficultatibus contra veracitatem rationis humanæ satisfaciamus, illis tamen sepositis, quas alibi (48, V) ex scepticis absolutis ad­ duximus et solvimus. Objectio prima. Ratio, suis ratiociniis, nullam veritatem intactam reliquit, omnesque errores æque patrocinata est. Ergo non habenda est ut veritatis critérium. Ita Felicitas de La Mennais in opere, Essai sur l'indifférence en matière de religion, Tom. II. cap. XIII. Resp. Distinguo anteced. : Ratio natura sua et per se nullam veritatem intactam reliquit, etc., nego ; ratio per accidens et ex abusu, concedo; et nego conseq. — Distinctio ex supradictis est manifesta. Auctor citatus incidit in fallaciam quæ est a r.ecundum quid ad simpliciter (43, IV). Objectio secunda ex eodem Auctore, loc. cit. Atqui etsi legi­ time ratiocinetur humana ratio, nullam tamen veritatem 226 CRITICA. LIB. II. CAP. I. DE CR1TERHS SUBJECTIVIS. intactam relinquit, omnesque errores patrocinatur. Ergo stat prima difficultas. Probatur anleced. Tunc ratio dicitur legitime ratiocinari, cum ex principiis certis atque eviden­ tibus conclusiones infert. Atqui nullum est principium tam certum, ut ex eo oppositæ conclusiones deduci non possint. Ergo, etc. Resp. Nego subsumpt. Ad ejus probationem, concessa majori, nego minorem et conseq. Fallitur de La Mcnnais cum ex principiis certis atque evidentibus affirmat posse inferri oppositas conclusiones : ex vero enim antecedente falsum sequi omnino repugnat (31, VI). — Quod si contrarium con­ tingat aliquando, id non ex ratiocinatione provenit, sed ex eo quod fallacia admiscetur ratiocinationi. Objectio tertia ex eodem Auctore, loc. cit. Mentem nostram mutari in suis judiciis nemo negat. Atqui hæc mutatio prodit rationis fallibilitatem. Ergo idem quod prius. Resp. Mentem nostram mutari non in rebus certis, sed probabiliter cognitis. Quod si aliquando mens etiam a veris certissimis deficiat, id contingit non per se, sed per accidens, scilicet vel propter præjndicia et pravas passionum persua­ siones, quæ rationis puritatem deturpant, vel propter syllo­ gismum sophisticum, qui effigiem veritatis præ se ferens, ab ipsa veritate mentem retrahit. Objectio quarta, ex eodem Auctore, Op. et loc. cit. Omnis ratiocinatio præsupponit : Io certam cognitionem, unde ratio procedit (41, IV) ; 2° veracitatem memoriæ, quæ præmissas ut certas subministrat; 3° veracitatem rationis ratiocinantis. Atqui : Io nihil certo cognoscimus; 2° nulla ratio est quæ nobis persuadeat credendum esse memoriæ voracitati ; 3" veracitas denique rationis probari nequit nisi per ipsius rationis veracitatem, hoc est per circulum vitio­ sum. Ergo ratio ad nullam certitudinem nos ducere potest. Resp. Mirandum sane est de La Mennais in oppugnanda tam acriter veracitate rationis non animadvertisse se impli­ cari manifesta scepticorum contradictione. Undenam enim tot argumenta congessit ? Nonne ratione ? Igitur innixus voracitati rationis, rationis veracitatem oppugnavit, et eo ipso quod hanc veracitatem ut dubiam proclamat, certissi­ mam subaudit et affirmat. — Kespondeo secundo : concedo primam partem majoris, transmitto secundam, concedo ter­ tiam. Quoad minorem, nego primam partem, quæ est sceptieorum assertio alibi confutata (artic. 48) ; nego secundam ART. I. DE EVIDENTIA. 227 pariem in sensu ab adversario acceptam : quamvis enim mulla memoria excidant, plura tamen firmiter retinemus, et de his certissimi sumus tum in ordine intellectivo, tum in ordinc sensitivo; ut e. g., est memoria quam de patria et parentibus habemus, et de conclusionibus demonstrativis aliquando illatis. — Distinguo vero, ut supra (III ad 2), tertiam partem. Non immoror in explicandis hujusmodi responsionibus, qui faciles per se sunt, præsertim post i dicta contra scepticos absolutos et intclligcntiæ veracitatis impugnatores, quorum sophismata magno apparatu reci­ tavit de la Mennais, vir quidem ingenio potens sed imagina­ tione præpotens. Transmisi autem majoris argumenti partem quæ respicit memoriam, quia revera ad rectam ratiocina­ tionem non præsupponitur memoria quoad principiorum veritatem, quæ actualiter a ratiocinante percipitur, sed quoad principia nonnulla secundaria et mediata, quæ memoria præcedentis ratiocinationis, actualiter menti fortassis non occurrentis, ut certa tenemus, et quibus utimur in aliis nostris ratiocinationibus. CAPUT SECUNDUM DE CRITERIIS OBJECTIVIS Prologus. Deinde (Prolog, ad hunc Lib.) dicendum est de criteriis objectivis. Et primo quidem dicemus in genere de criterio objective, quod omni cognitioni certæ præest, scilicet de evidentia ; — deinde de primis principiis, quibus ratiocinia nostra nituntur quoad judicia conclusionum ; tertio de doc­ trina Kantiana contra objcctivilatem primorum principio­ rum; quarto denique de doctrina Hegeliana contra veritatem eorumdem principiorum. ARTICULUS PRIMUS (54) De evidentia. I. Evidentiæ notio communis. Evidens, nomen est commu­ nissimum cujus significatio clarius ab omnibus intolligilur, 228 CRITICA. LIB. II. CAP. H. DE CRITEIUIS OBJECTIVES. quam valeat explicari. Quid enim, dicimus, est hoc evidentius? Per quod significamus rem ita patere, esse manifestam, visi­ bilem cuique intuenti, ut de ea inter omnes convenire necesse sit. Est autem res evidens evidentia, sicut est vera veritate. bona bonitate, lucida luce, etc. Igitur evidentia abstracte sumpta est veritatisperspicuitas menti cognoscenti. «Nil clarius Éuápyaia, ut Græc'v, perspicuitatem, aut evidentiam nos, si pla­ cet, nominemus, fabricemurque, si opus erit, verba. » Ita Tullius Lib. II. Academ. Prior., Cap. XI. — Quæ evidentia vocatur etiam lumen objectivum, metaphora desumpta a luce corporea manifestativa corporum. Lumen, inquit S. Thomas P. I. Qu. CVI. Artic. I. secundum quod ad intellectum pertinet nihil est aliud quam quœdam manifestatio veritatis. II. De evidentia objectiva 'et subjectiva. A recentioribus philosophis evidentia dispescitur in objectivam et subjecti­ vam, quam divisionem applicant etiam certitudini. Eviden­ tiam objectivam dicunt rei perspicuitatem menti affulgentis, de qua numero præcedenti diximus; evidentiam vero sub­ jectivam dicuntclaram perceptionem ipsius objecti intellectui præsentis, in sua perspicuitate. Hinc evidentia objectiva est, jnxta istos philosophos, certitudo objectiva (40, III) ; et evi­ dentia subjectiva est certitudo subjective accepta (ibid.), quæ ab objectiva dependet, sicut effectus a causa (ibid..) Hæc duplex evidentiæ acceptatio in scholis jam prævaluit : atta­ men quia ex recto usu vocabulorum sæpissime pendet clari­ tas idearum et æquivocationum remotio, velim, ut hac in re philosophi mordicus tenerent rigorosam vocum significatio­ nem, ut scilicet nomine certitudinis designaremus quid sub­ jectivum, nempe assensum seu firmitatem mentalis adhæsionis alicui cognocibili (40, III) ; et nomine evidentiæ quid exclusive objectivum, nempe perspicuitatem intelligibilis. Hoc pacto evitaretur periculum confundendi elementum sub­ jectivum cum elemento objective nostrarum cognitionum, et non indigeremus distinctionibus uti, quoties sermo est de evidentia et de certitudine. III. Evidentia immediata et mediata. Sicut autem certi­ tudo in immediatam et mediatam dividitur (40, III), ita et evidentia, qua ipsa nititur certitudo. —Evidentia immediata est perspicuitas quam res ex seipsa habet, hoc est perspi­ cuitas non mutuata, in ordine logico, ab alia re; hujusmodi est evidentia primorum principiorum factorumquc quæ turn sensatione externa, tum conscientia perspiciuntur. — Evi­ ART. I. DK EVIDENTIA. 229 dentia vero mediata est perspicuitas, quam res, respectu nostri, seu in ordine logico, ex se non habet, sed ab alia mutuatur; hujusmodi est evidentia conclusionum. Exem­ plum utriusque evidentiæ habes in sole et luna : sol enim est per se lucidus; at luna, corpus opacum, non lucet nisi luce participata a sole. IV. Nota. De idea clara et distincta Cartesii. Evidentiam sic definivimus (I), ut ad objectum intelligibile exclusive perti­ nere sit dicendum : nam critérium evidentiæ minime con­ fundendum est cum affectione (quæcumque illa sit) subjecti cogitantis : quam tamen confusionem, scientiæ perniciosis­ simam, non satis devitatam a Gartesio luisse quidam con­ queruntur. Posuit enim ideam claram atque distinctam esse motivum a quo mens ineluctabiliter movetur ad assensum certum suorum judiciorum; at quid intelligendum sit per ideas, utrum nempe potentia intellectiva, vel affectio ipsius potentiæ, vel aliquid objectivum, non satis clare explicavit ; imo pro eisdem facultatibus vel actionibus intellectivis usurpasse, ex ejus responsionibus ad objectiones adversa­ riorum colligi videtur. Ceterum, quidquid sit de mente Cartesii, cavendum omnino est ne evidentiam objectivam cum aliquo principio subjectivo confundamus. Ex hac enim confusione idealismus et scepticismus necessario manant, ut demonstrat S. Thomas, P. I. Qu. LXXXV. artic. II. per hæc verba : « Quidam posuerunt, quod vires, quæ sunt in nobis cognoscitivæ, nihil cognoscunt nisi proprias passiones, puta, quod sensus non sentit nisi passionem sui organi. Et secundum hoc intellectus nihil intelligit, nisi suam passio­ nem, scilicet speciem intelligibilem in se receptam... Sed hæc opinio manifeste apparet falsa ex duobus. — Primo quidem, quia eadem sunt quæ intelligimus, et de quibus sunt scientiæ. Si igitur ea quæ intelligimus essent solum species quæ sunt in anima, sequeretur quod scientiæ omnes non essent de rebus, quæ sunt extra animam, sed solum de speciebus intelligibilibus quæ sunt in anima {quod est idea­ lismus) ; sicut, secundum Platonicos, omnes scientiæ sunt de ideis, quas ponebant esse intellecta in actu. — Secundo, quia sequeretur error antiquorum dicentium, omne quod videtur esse verum; et similiter quod contradictoriae essent simul veræ (quod est principium ad sccpticismum). Si enim potentia non cognoscit nisi propriam passionem, de ea solum judicat. Sic «tutem videtur aliquid, secundum quod 230 CRITICA. LIB. n. CAP. II. DE CRITBRII8 OBJECTI VIS. potentia cognoscitiva afficitur. Semper ergo judicium potentiæ cognoscitivæ erit de eo quod judicat, scilicet de pro­ pria passione secundum quod est; et ita omne judicium erit verum (21, VI) : Puta, si gustus non sentit nisi propriam passionem, cum aliquis habens sanum gustum judicat mei esse dulce, vere judicabit; et similiter, si ille, qui habet gustum infectum, judicet mei esse amarum, vere judicabit : uterque enim judicabit secundum quod gustus ejus afficitur. Et sic sequitur, quod omnis opinio æqualiter erit vera, et universaliter omnis acceptio. > V. Evidentia objectiva est firmissimum veritatis critérium. Sumo evidentiam objectivam quæ sit revera talis, prouti nempe hucusque est a me explicata : quo in sensu enuntiata conclusio vix declaratione indiget. Et revera : critérium diximus normam seu rationem qua mens inducitur ad assentiendum alicui veritati (50,1). Atqui norma firmissima procul dubio dicenda est veritas ipsa menti per se mani­ festa, et per se trahens ad se mentis nostræ assensum ; veritas autem hoc modo menti manifesta, est, ut supra ex­ plicavimus, ipsa evidentia objectiva. Igitur evidentia objec­ tiva est firmissimum veritatis critérium. — Hinc communiter dicimus : res patet, res est evidens, claret meridiana luce ; qui­ bus verbis existimamus satis superque assignare rationem, seu -eo quia adhærcmus firmiter alicui veritati. VI. Nota. Objectio. Dices cum Balmes, Philosophia fun­ damentalis, lib. I. cap. XXII. n. 216 : hæc regula, evidentia est firmum critérium veritatis, sumpta ut principium, conver­ titur cum hac propositione : evidens est verum. Atqui hæc propositio non est evidens. Videtur ergo posse ex hisce prin­ cipiis Balmes inferri, quod evidentia non sit firmissimum veritatis critérium. fíesp. In antecessum noto- a clarissimo A.uctore citato non negari evidentiam esse critérium veritatis, imo explicite asseri et probari in eodem capite citato et cap. XXIV. ejus­ dem libri. Deinde animadverto a perdocto viro in sua ra­ tiocinatione contra Cartesium et Kant non distingui eviten tiam objectivam ab evidentia subjectiva ; et inde provenit æquivocatio, qua sua argumentatio laborat. Etenim cum dicit, evidens est verum, non esse propositionem evidentem, aut loquitur de evidentia subjectiva, et in hoc sensu recte ratiocinatur : potest enim aliquid nobis videri verum, quod revera in se non sit ; aut loquitur de evidentia objectiva, et 231 ART. II. DE PRIMIS PRINCIPIIS 0BJECT1VIS. in hac secunda hypothesi falsum omnino pronuntiat. Et re­ vera. Dum dico, verum est verum, enuntio propositionem evidentissimam identitatis, tum in re tum in ipsa voce, inter prædicatum et subjectum; similiter dum dico, verum pers­ picuum est verum, enuntio eamdem propositionem, et ipsam evidentissimam : nam ex eo quod addo perspicuum, nihil 'detraho rationi ipsius veri. Sed verum ut est perspicuum menti intelligent! est ipsa evidentia objectiva, ut ex dictis in hoc articulo est manifestum. Igitur nonnisi per aperiam contradictionem potest hoc secundo sensu dici, non esse evidens quod evidentia sit firmissimum critérium veritatis, vel quod principium evidentiæ non sit evidens. ARTICULUS SECUNDUS (55) De primis principiis objeclivis. I. Primorum principiorum natura. Probavimus alibi (41, II), omnem demonstrationem procedere ex aliquibus prin­ cipiis per se nolis, a quibus mens synthetice ratiocinando procedit, et ad quæ analytice, rimando judicia propria, assurgit; nempe, ut egregie docet Angelicus, Qq. Disp, de veritate, Qu. XV. De ratione superiori et inferiori, artic. I. principia prima se habent in ratiocinatione ut principium in synthesi et ul terminus inanalysi. Ut principium : « quia non posset mens ex uno in aliud discurrere, nisi ejus discursus ab aliqua simplici acceptione veritatis inciperet, quæ qui­ dem acceptio est intellectus principiorum. » Ut terminus : nam « nec rationis discursus ad aliquid certum perveniret nisi fieret examinatio {analysis) ejus quod per discursum invenitur ad principia prima, in quæ ratio resolvit. » Necesse est igitur ut quæramus : Io quænam sint hujusmodi princi­ pia; 2° utrum sint veritatis criteria: ipsis enim ignoratis, necessario ignoratur basis cognitionis scientiflcæ, quæ est de objectis; et, si illa principia infirma sint, nihil firmum in scientia consistere est possibile. Duo igitur illa declarabimus in præsenti articulo. II. Prænotamen primum ad solutionem primæ quæstionis. Inter ceteras demonstrationum species recensuimus (41, IX) demonstrationem directam, quæ rem esse ex principiis posiZigluba. Summa philosophica. T. I. IS 232 CRITICA. LIB. H. CAP. II. DE CRITRRIIS OBJEÇTIVIS. tivîs rei ipsi intrinsecis et eam constituentibus vel quasi constituentibus ostendit, et quæ ideo dicitur positive osten­ siva-, ut cum ex natura spiritualitatis alicujus substanti® ejus immortalitas concluditur; et demonstrationem indirec­ tam, quæ rem ita esse debere concludit ex eo quod absurda sequerentur si aliter esset, et quæ ideo dicitur ducens ad impossibile-, ut cum immortalitas animæ humanæ demons­ tratur ex eo quod si secus esset, sequeretur hoc absurdum, videlicet, quod Deus improvide administraret genus huma­ num, culpas non ex justitia puniendo in hoc mundo, neque præmia ex sanctitate virtuti concedendo. III. Prænotamen alterum. Si demonstrationes ad invicem comparemus, de facili invenitur demonstrationem positivam qua ostenditur prædicatum convenire subjecto, ut, A esse B, potiorem esse demonstratione negativa, qua solum con­ cluditur prædicatum subjecto non convenire, ut A non esse B. Etenim per primam ostenditur et cognoscitur quid res in se sit, vi identitatis quæ in omni judicio affirmativo inter prædicatum et subjectum affirmatur; at per secundam non dicitur quid in se res sit, sed quid non sit, vi negatio­ nis qua ponitur prædicatum subjecto non convenire. Unus­ quisque autem libenter concedit perfectius esse cognoscere quid sit res in seipsa, quam quid non sit. Adde quod cum ex præmissis negativis nihil concludatur (33, V), sequi­ tur quod conclusio negativa indigeat una præinissa affirma­ tiva ut probetur. At contra conclusio affirmativa, non ex negativis sed ex affirmativis præmissis infertur. Igitur con­ clusio negativa logice pendet ab affirmativa, sed non vice­ versa ; et consequenter demonstratio positiva efficacior est et prior demonstratione negativa. Hæc, compendiose a no­ bis tradita, fuse explicantur ab Aristotele in I. Posteriorum Analytic., et a S. Thoma, Commentar, in eumdem librum, lect. XXXIX. — Ex quibus ut necessarium corollarium infer­ tur, primum principium, perse loquendo, esse debere propositionem non negativam sed positivam : primum enim principium et notius et prius aliis esse debet; prius autem negativo est positivum, ut hucusque probatum est. IV. Prænotamen tertium. Ad rationem primi principii tres conditiones requirit Aristoteles in IV. Metaphysic. : i* ut circa ipsum non possit aliquis mentiri vel errare, seu quod sit notissimum : nam non decipitur homo nisi circa ea quæ ignorat (40, VU). Batió est, quia nos assentimur cono’usioni ART. II. DE PRIMIS PRINCIPIIS OBJECTIVIS. 233 vi principii ; consequenter nisi principium primum sit notis­ simum, nobis esse non posset ratio demonstrandi conclusio­ nem. — 2° Conditio est, ut primum principium non sit con» ditionalis propositio ; scilicet quod sit per se notum, et non ex suppositione, sicut accidit in propositionibus conditionalibus (24, II) : etenim primum principium ita debet esse primum, ut aliud se prius non habeat, a cujus veritate pendeat, sed cetera alia principia seu judicia pendcant in or­ dine logico ab ipso ; veritas autem propositionis conditionalis est quodammodo suspensa, et aliam veritatem subau­ dit ut determinetur (ibid.). — 3* Conditio est, ut primum principium sit indemonstrabile, et quasi per naturam cognos­ catur, non per demonstrationem : secus esset conclusio, et consequenter aliquod principium logice prius se supponeret, ex quo demonstraretur, et non esset logice prius. — Recentiores diversimode proponunt has conditiones nempe quod : Io non innitatur alio principio ; 2° quod ipso sublato ce­ tera eo ipso corruant ; 3’ quod ipso admisso, saltem indi­ recte alia probentur. Verum hæ conditiones ad tres Aristo­ télicas revocantur. V. Prænotamen quartum. Cum quaeritur quodnam sit pri­ mum principium, non eo sensu quaeritur quasi illud solum­ modo sit nobis per se notum : nam in omni demonstratione, ex uno principio nihil concluditur, sed ex duobus, ut ex legibus syllogismi constat; quæ duo principia ultimo debent nobis esse per se nota, ut conclusio sit demonstrativa. Sed in alio sensu, recte notat Suarez. Dispp. Metaphy. Disp. III. Sect. III. §. III. inquiritur principium ceteris prius, scilicet vel quia est nobis notius, vel quia in usu seu causalitate est prius et universalius, vel quia omni modo est indemonstra­ bilius. VI. Prænotamen quintum. Mirabitur forte aliquis me hic in Logica de demonstrationum primis principiis agere, cum hoc ad Metaphysicam pertinere satis evidenter demonstret Aristoteles in IV. Metaphysic., quem S.Thomas, ibid., lect. VI. exponit ; sed admiratio facili observatione cessabit. Etenim Metaphysica generalis agit de primis principiis, ut res quædam sunt, Logica vero de iisdem ut sunt cognoscibilia et criteria veritatis.Undeet ipse Aristotelesdeprincipiis disserit in Metaphysica, quatenus ad Metaphysicam pertinet conside­ rare causas rerum, sed de iisdem longiorem sermonem texit in Logica (ut videre est in I. Posterior. Analytic.), prout de­ 234 CRITICA. LIB. II. CAP. II. DE CHITERIIS OBJECTIVIS monstrationibus deserviunt. Et S. Thomas, Leet. XX. in eumdcm Poster. Lib., hæc sapienter notat: « Alia ratione Dialec­ tica est de communibus et Logica ct Philosophia prima [Metaphÿsica). Philosophia enim prima est de communibus, quia ejus consideratio est circa ipsas res communes’scilicet circa ens et partes et passiones, ejus. Et quia circa omnia quæ in rebus sunt habet negotiari ratio, Logica autem estde operatio­ nibus rationis ; Logica etiam erit de his, quæ communia sunt omnibus, id est, de intentionibus rationis (2, IX) quæ ad omnes res se habent. Non autem ita quod ipsa Logica sit de ipsis rebus communibus, sicut de subjectis. Conside­ rat enim Logica sicut subjecta [objecta') syllogismum, enun­ tiationem, prædicatum, aut aliquid hujusmodi. Pars autem I.ogicæ quæ demonstrativa est, etsi circa omnes intentiones versetur, docendo quomodo fiunt demonstrativæ scientiæ, non tamen procedendo ex communibus intentionibus ad aliquid ostendendum de rebus, quæ sunt subjecta aliarum scientiarum. » — Cf. etiam lect. 111. in IV. Melaphysic. Hisce praenotatis, respondeo tribus conclusionibus quæstioni primæ deprimis principiis. Dico primo : VII. Primum principium a priori in demonstrationibus directis seu ostensivis est : Omne ens est sua propria natura. Probatur. Syllogismus affirmativus nititur hoc principio : dictum de omni (32, II) : vi cujus principii ,idco aliquod præ­ dicatum affirmatur de subjecto particulari in conclusione, quia istud continetur sub extensione universalioris subjecti, cui illud ipsum prædicatum convenire asseritur [ibid.). Sed qua ratione cognoscitur praefatum prædicatum convenire subjecto universaliori ? Tripliciter ad hanc quæstionem res­ ponderi potest : aut scilicet prædicatum illud alia demons­ tratione cognoscitur; aut ex alio praedicato conveniente eidem subjecto infertur; aut infertur ex ipsa natura seu definitione subjecti. Nihil aliud quartum fingi potest. — Si demonstratione dignoscitur, habemus alium syllogismum similem praecedenti; et quia non est abire in infinitum, necesse est pervenire ad aliquid immediate cognitum et non per demonstrationem. — Si prædicatum ex alio praedicato infertur, hoc imprimis involvit pariter demonstrationem : et insuper in hac secunda hypothesi redit quæstio, undenam dignoscatur hoc secundum prædicatum subjecto conve­ nire; quod quidem deprehendi ultimo nequit nisi ex ipsa natura subjecti. Atqui definitio naturam rei delinitæ mani- ART. H. DE PRIMIS PRINCIPIIS OBJECTIVIS. 235 festal, cum qua convertitur (15, HI el IV). Igitur universali­ ter formulando definitionem (quæ, ut probavimus, est prin­ cipium ultimatum regens syllogismum affirmativum) tali modo ut omnes alias definitiones complectatur, dicendum est quod definitio, quæ primi principii rationem habet in similibus syllogismis est : Omne ens est sua propria natura, Dicendo, ens, ponitur subjectum, quod sua extensione omnia complectitur; dicendo, est sua propria natura, designatur essentiæ unitas, indivisibilitas, distinctio, quæ unicuique enti invariabilitcr convenit.— Suarez, op. et loe. supra cit. (n. V), I. proponit hoc principium : Omne ens est habens essen­ tiam : a quo principio non differt nostrum essentialiter; sed diversimode illud proposui, quia, ut mihi videtur, explicitius tradit naturæ definitionem, et rationem primi nrincipii. Similiter duæ rationes quas adducit, §§ I et VII. ad probandum et confirmandum assertum, conveniunt cum ea qupm adduxi. VIII. Nota. Objectiones. Dices : Io Primum principium debet esse propositio ; definitio vero non est propositio. — i Quo pacto in principio adserto verificentur conditiones assignatæ n. IV.non satis videtur. Respondeo ad 1, quod, ut cum Aristotele rectissime notat Angelicus, I. Poster. Analytic., Leet. V. et nos ipsi alibi (22, VI) innuimus : « Principium syllogismi dici potest non solum propositio, sed etiam definitio..... Et licet definitio in se non sit propositio in actu; est tamen in virtute propositio ; quia cognita definitione apparet definitionem de subjecto vere prædicari. » (Edi L., n. 9). Ad 2 respondeo quod in nostro principio conditiones assignatæ perfectissime inveniuntur. Etenim definitio generice sumpta se ipsa nititur et se ipsa per simplicem conversionem dignoscitur (15, III et V) ; ipsa corruente, corruunt cetera quæ de re quacumque dici pos­ sunt ; ipsa admissa, probantur cetera quæ, rei debent conve­ nire. — Sit secunda conclusio : IX. Primum principium a priori in demonstrationibus in­ directis est illud contradictionis : Impossibile est idem simul esse et non esse SECUNDUM idem. Probatur. In demonstratione indirecta non ostenditur res ut est in seipsa, hoc est per prin­ cipia ipsam constituentia, quæ complectitur definitio, sed per principia extrínseca, quæ tantummodo dicunt rem ita esse debere, vel ipsi convenire unum aut alterum prædica­ tum, quia secus absurdum cogeremur admittere. Unde de­ 236 CRITICA. LIB. II. CAP. II. DB CRITKRIIS OBJECTIVE. monstratio indirecta dicitur etiam ad absurdum. Atqui absurdum non est nisi insatiabilitas, seu pugna duarum idearum(8, VII et VIII), quas in uno eodemque subjecto stare simul impossibile est, et ne mente quidem concipi potest. Igitur absurdum, quod in demonstratione indirecta infertur, rejiciendum dicitur vi incompossibililatis supradictæ : quæ quidem incompossibilitas generatim non exprimitur nisi principio contradictionis : Impossibile esi idem simul esse cl non esse secundum idem, hoc est sub eodem respectu, nam hæc est conditio necessaria oppositionis, ut dictum est(28 I). Illud ergo principium est primum in demonstrationibus in­ directis. — Ab aliis rationibus adducendis, quæ ex Metaphysica generali vel ideología desumuntur, abstineo, ne extra limites Logicæ excurram, et ad tertiam conclusionem venio. Dico igitur tertio : X. Abstractione facta a speciebus demonstrationum, primum principium est principium contradictionis. Dico, abstractione facta a speciebus demonstrationum, quia quid sentiendum sit respectu peculiaris demonstrationis tum directæ, tum indirecte, jam in præcedenlibus conclusionibus diximus. Addo insuper nos hic agere de nobis, hoc est de scientia nostra, non de Deo, neque de angelis, neque de beatis ac eorum respectivis cognitionibus. — Probatur conclusio. Nam illud simpliciter dicendum est principium primum, — quod ita est indemonstrabile, ut nullo alio priori principio innita­ tur, — ita necessarium ut, ipso sublato, nihil intactum in ipsa mentis cogitatione relinquatur, — ita firmum ut per ipsam sui negationem affirmetur, et per ipsum omnia alia principia seu affirmativa seu negativa, si resolvantur, firmi­ tatem habeant, et demonstrentur demonstratione saltem extrínseca et declarativa. Atqui hujusmodi est principium contradictionis. Igitur ipsum habet in scientiis rationem primi principii. Major constat ex dictis in tertio prœnolamine. — Minor declaratur. Est indemonstrabile et non habet principium, respectu nostri, prius se : nam omnis demonstratio ex præmissis fit, quæ nisi supponantur ita veræ ut simul falsæesse nequeant, mnil demonstrative conficere possunt ; hoc autem suppo­ nere, est supponere ipsum principium contradictionis ; quod proinde est indemonstrabile, et prius, respectu nostri, quocumaue alio principio. Est ita necessarium ut, eo sublato, celera corruant : nam ART. II. DE PRIMIS PRINCIPIIS OBJECTIVIS. 237 sublato principio contradictionis, veritas est simul veritas et non veritas, cognitio et non cognitio, certitudo et non certi­ tudo, conscientia et non conscientia, et sic de ceteris : nempe nihil omnino intactum remanet, neque in ordine realitatis, neque in ordine cujusque cognitionis. Est ita firmum ut negari non possit quin ipsa negatione affirmetur; et insuper cetera principia per ipsum demons­ trentur, saltem demonstratione extrínseca et explicativa. Et revera : si quis negaret principium contradictionis, non utique negaret nisi quia illud crederet esse falsum; sed non crederet neque diceret illud esse falsum, si retineret illud esse simul verum. Ergo negando principium contradictionis, ejus veritas ipsa negatione admittitur. — Deinde probantur cetera principia; nam'definitio ipsa, quam primum princi­ pium in demonstrationibus directis esse diximus, si debeat a nobis probari, probatur ultimo per hoc, quod secus esset natura illa definita et non esset simul talis, ut supponitur : quod est in medium afferre ipsum contradictionis princi­ pium. Dixi, demonstratione extrínseca et explicativa : extrínseca quia principium contradictionis non intimam rei demons­ trate naturam ostendit, sed ita esse debere ex absurdo, quod secus sequeretur, concludit, ut de demonstratione indirecta dictum est supra, n. IX; explicativa, quia revera qui negat alia axiomata, convinci non potest demonstratione proprie dicta, sed potius declaratione terminorum et conceptuum, et hac via reduci ad rectam rationem (48, V). XI. Prima principia demonstrationum sunt firmissima criteria veritatis. Conclusio ista, qua respondetur sccundæ quæslioni, n. I. hujus articuli posite, probatione non indi­ get : est enim corollarium præcedentium conclusionum. Nequeunt enim non esse criteria veritatis principia illa, quæ ita vera sunt, ut absque aperta repugnantia idearum non possint non admitti ut vera, et quorum negatio importat negationem principii contradictionis. — Audialur Angelicus, Qq. disp. De veritate, Qu. XI. De Magistro, Artic. I : « Certi­ tudo scientiæ, inquit, tota oritur ex certitudine principio­ rum. Tunc enim conclusiones per certitudinem sciuntur, quando resolvuntur in principia» (ad 13). Ergo « nos certi­ tudinem scientiæ non acciperemus, nisi inesset nobis certitudo principiorum, in quæ conclusiones resolvuntur t(ibid-).Sequi­ tur igitur quod evidentia, qua ad assenliendnm conclusio- 238 CRITICA. LIB. II. CAP. II. DE CBITERHS 03JECT1VIS. nibus cum certitudine mens nostra movetur, est ipsa evi­ dentia principiorum ipsis conclusionibus applicata. Sed principia evidentiam ex se, non ab alio mutuatam habent (i>4, III). Quocirca, si cvidentiaest veritatis critérium, et ipsa maxime viget in principiis per quæ ad cetera extenditur, non possunt principia ipsa objectiva scientiarum non esse maxime criteria veritatis. — Cf. Artic. cit. per totum, et Qu. XV. De ratione superiori et inferiori, inter Quæstiones citatas De Veritate. XII. Nota. Kantii animadversio circa formulam qua enun­ tiatur principium contradictionis. Quamvis Kant admittat principium contradictionis, formulam tamen qua communi­ ter exprimitur, nempe: Imposibile est idem simul esse et non esse secundum idem, rejicit. Nam, ut ipse ratiocinatur, tô im­ possibile superfluum omnino est, quia certitudo apodictica propositionis ex natura propositionis, seu ex natura subjecti et prædicati resultare debet; deinde superfluum est tô simul, quia hæc particula tempus designat, cum contra necessitas convenienti® pradicaticum subjecto sit a tempore independens, et ex natura ipsa subjecti deprehendenda sit. Quibus rationibus motus, Kant formulæ communi substituit hanc suam : Prædicatum quod subjecto repugnat, ipsi subjecto non convenit. Hæc Kant in suo Opere, Logica transcendenlalis, Lib. II. Cap. II. Sect. I. citatus a Haïmes, Philosophia funda­ mentalis, Lib.I. Cap. XX. n. 189. — Sed contra: nam utrectissimenotatur aS.Thoma, P. I. Qu. XXV. Artic. III.«Dicitur... aliquid possibile vel impossibile (non solum respectu ad ali­ quam potentiam, sed etiam) absolute ex habitudine termino­ rum. Possibile quidem, quia prædicatum non repugnat sub­ jecto, ut Socraton sedere, impossibile vero absolute, quia præ­ dicatum repugnat subjecto, ut hominem esse asinum. » Igitur dum Kant substituitverbo impossibile verbum repugnare,nihil novi prorsus addit, quia repugnare prædicatum subjecto, et tale prædicatum eidem subjecto impossibile esse convenire, idem omnino significant. — Deinde, quod Kant addit circa simultaneilatem temporis levis momenti est: nam per TÓsmuZ et secundum idem volumus significare solummodo quod esse et non esse se mutuo excludunt a subjecto sub eadem omnino ratione; et hoc sapienter ponitur, quia sub diverso adspectu vel successive, duo contraria prædicata possunt convenire subjecto, sicut homo potest esse doctus in aliqua materia, et indoctus in alia, et prius indoctus et postea doclus. Quo- ART. III. OK DOCTRINA KANTIANA. 239 circa non rccte in principio contradictionis exprimeretur re­ pugnantia esse et non esse in subjecto, nisi adderetur simul cl secundum idem : quod adjunctum non solum significat siniultaneitatein temporis, sed generice secundum eamdein omnino rationem. ARTICULUS TERTIUS (56) De doctrina Kantiana. I. Philosophia critica. Empirismos (50, XII) considerat experientiam subjectivam seu phænomenalem ut unicum objectum cognitionis humanæ : hoc ipso fundamento nititur Kant, sed in objectis per experentiam habitis statim ele­ menta universalia et necessaria, quæ sunt independentia ab illis objectis et sunt eorum leges universales et veluLi formae. distinguit ab elementis singularibus et contingentibus quæ sunt et transeunt, lia, e. g., in Petro concipitur ratio subs­ tantiae, ratio humanitatis, etc., et substratum substantiæ et humanitatis, nempe Petrus ipse. Petrus nascitur et moritur, sed, pereunto ipso, non pereunt formae illæ quibus consti­ tuebatur substantia, homo, etc. Necessarium omnino est ut duo illa elementa distinguantur, quia non elementum illud singulare est objectum scientiæ nostræ, sed elementum uni­ versale et necessarium. Porro undenam formae illæ seu elementa universalia, quæ mens unit objectis expenenliæ, cum dicit, c. g., Petrus est homo? Non ab objecto ipso ex­ perimental!, inquit Kant, sed ab ipsa mente; et propterea illa elementa universalia, quæ Kant vocat categorias, sunt formæ nostræ subjectivae, proindeque a priori, hoc est an­ tecedentes ipsam cognitionem expérimentaient. Hujusmodi formæ sunt elementa pura, et objecta nostræ cognitionis purae seu intellectivæ : quibus utrum respondeant noumena seu intelligibilia, entia extra nos haud scimus, sed objecta intelligibilia, in se, sunt transcendentia vires humanæ cognitionis. Et tamen, inquit Kant, ratio ex una parte, natu­ rali et præpolenti impulsu fertur ad cognoscenda hujusmodi transcendentia, Deum, animam humanam, etc., seu ad tribuen­ dam objcclivam rcalilatcm formis; sed ex alia parle necesse 240 CRITICA. LIB. II. CAP. II. OH CRITERIIS OBJECTI VIS. esl at fateatur, objecta illa'transcendere omnino suam faculta­ tem. Hinc antinomia!rationis humanæ (avvivopla), noc est, le gis adversus legem repugnantia in mente nostra. — Quibus ex principiis inferebat : Io cognitiones nostræ objectivæconch:duntur intra limites subjecti, tum quoad objecta experientiatum quoad objecta intelligentiæ; 2° quia autem formœ, qua objectis experientia applicatæ ea elevant ad ordinem scientiflcum, non ab objectis ipsis menti proveniunt, sed a spon taneitate mentis fluunt et objectis experientia applicantur (unde judicia synthetica-a-priori [19, V et VI] emergunt), di­ cendum est, non quod objecta sint leges scientiæ seu veri­ tatis nostræ ralionis, sed verius quod ratio ipsa est regula veritatis objectorum scientiæ. Hæc sunt principia philosophiæ criticæ, quam parens suus Kant (Kœnigsbergæ natus anno 1723, ibidemque mortuus anno 1804) late exponit et defendit in suo Opere, Critica ralionis purae. II. Nota. Idealismus Kantii cum antiquo comparatus Idealismum criticum ab antiquo idealismo Protagoræ non differre substantialiter, fatentur ipsius Kantii laudatores, quos inter videri possunt Carolus Villers, Philosophie de Kant. P. IL Art. XV. et L. F. Schon, Philosophie transcendentale, passim. Et revera Aristoteles, XI. Melaphysicorum. Cap. V. de Protagora loquens ait: «A Protagora dictum est..., omnium rerum mensuram hominem esse », scilicet secundum sensum et intellectum, ut ex eodem Aristotele, libro XI. Metaphysieorum, addit S. Thomas, Leet. V. in fine. Quibus verbis ip­ sissimam doctrinam Kantii expressam habes. In utroque enim habemus idealismum subjectivum, hoc est systema quo nobis denegatur certitudo et cognitio objactivitatis rcalis extra nos existentis, et coarctatur omnis nostra cognitio ad cognitionem phœnomeni seu apparenliœtum sensitiva tum in­ tellectiva. Hinc formœ et objecta nostrarum cognitionum sunt a subjecto ipso cognoscente; nempe objecta seu phanoinena sensibilitatis sunt a subjecto sentiente; formœ vero objectorum intelligentia sunt a subjecto intelligente. — Dixi ab idealismo critico nobis denegari cognitionem realis objeclivitalis; et hoc nota. Nam Kant æquivoce sumit voca­ bulum objectivum, ut notatur etiam ab Hegelio {Logique. etc., ut artic. seq., §. XLI. Zuzáis 2, pag, 291) : siquidem dicit objeclivum objectum ut cogilalum, conceptum forma­ lem, quod est universale et necessarium, ad differentiam objecti sensationis quod vocatur ab ipso subjectivum; at non quasi ART. III. DE DOCTRINA KANTIANA. 241 obittlwum sit objectivum reale seu extramentale, ut nos in•elligimus (i, VII). Unde, ut nulla æquivocandi occasio haberetur, auoties quæstio cum idealismo nobis occurrit, non diximus simpliciter objectivum, sed reale objectivum vel objectum extramentale. III. Doctrina Kantii, seu idealismus criticus admitti nulla­ tenus potest. Ut ex traditis explicationibus est manifestum, Kantii doctrina convenit cum doctrina empirismi Humii, qua parte ad simplicia phænomena subjectiva reducit cogni­ tionem sensitivam. Imo vero, ut ipse Hegel notat in sua Logica, §.XL, p. 288 (traduite par Vera), neque scepticis­ mus Humii denegat ['actum, quod nostris cognitionibus in­ sint determinationes universalitatis et necessitatis : quod quidem factum a philosophia critica præsupponitur et alia via explicatur, adhibitis nempe formis subjectivis a spontaneitate rationis provenientibus. Igitur contra Kant valent quæ contra doctrinam Humii seu contra scepticismum em­ piricum supra attulimus (50, XHI). Insuper de noumenis alibi erit sermo. Qua de causa impræsentiarum de phænomenologia, ut ita dicam, intellectuali, seu de formis vel categoriis unice sermo est habendus ; quas categorias Kantianas pror­ sus repugnare contendimus. — Et revera : Qua de causa formœ Kantianæ a priori ponuntur ? Nempe, quia esse non possunt ab objectis sensibilis experientiæ, quæ contingentia sunt et individua. Sed, pari ratione, indi­ viduum et contingens est ipsum subjectum cognoscens. Ergo, si formœ illæ in objectis experientiæ esse non possunt, neque ab objectis animæ provenire, eadem omnino ratione provenire non possunt a subjecto cognoscente ; et sienegandæ essent ipsæ formæ, a quarum positione sumit exordium et quibus totum nititur systema Kantianum de a-priorismo. Sed demusaspontaneitate animæ nostræ formas illas esse posse ; in hac hypothesi, aut sunt in anima nostra a prin­ cipio extrinseco, aut a principio intrinseco, nempe ab essentia ipsius animæ. — Si a principio extrinseco, procul dubio hoc principium est objectivum aliquod exlramentale, cujus formœ Kantianæ sunt similitudines, seu repræsentationes, seu ideæ, et ad quod essentialiter per ideas istas terminatur cognitio : consequenter noumena, seu entia intelligibilia ut in se sunt, non solum nos non latent, ted principaliter et primo a nobis intelliguntur. — Hoc 212 CRITICA. LIB. II. CAP. II. DE CRITERIIS ODJKCTIVIS. argumentum, quoad substantiam, urget S. Thomas P. I. Qu. I.XXXIV. Artic. I, contra Platonem, qui, ut a sensismo sceptico Ileracliti aliorumque sensistarum caveret, in idealismum impegit fere iisdem principiis, quibus Kant criticismum amplexus est ad evitandum scepticum empirismum Humii. Si a principio intrinseco, neccsse est ut formæ illæ : Io aut sint simplices subjectivæ modificationes animæ ; et in hoc casu habemus quod ratio veri vel falsi est quid mere subjectivum et varium secundum diversas modificationes individuorum, ut logice inferebat Protagoras, « nihil aliud dicens, ut refert Aristoles, loc. cit., nisi id quod unicuique apparet, hoc etiam esse verum. Hoc autem posito, idem accidit esse et non esse, et malum et bonum esse, et celera quæ secundum oppositas dictiones dicuntur : propterca quod plerumque his quidem hoc apparet, istis vero con­ trarium esse horum; mensuram autem esse, quod uni­ cuique appareat. » Quod est negatio principii contradictio­ nis, cujus veritatem ipse Kant nobiscum admiltit. —2° Aut necesse est ut eædem formæ sint quid objeclivum ; et in hac secunda hypothesi principium totius objeclivilalis esset ipsa mens humana quasi forma formarum seu idearum omnium. Sunt autem ideæ seu formæ illæ infinilæ. Esset igitur mens humana infinita : quod est præcise pantheismus egoislicus, quem Fitchte, Kanlii discipulus, ex doctrina magistri intu­ lit. — Vide, si placet, quæ de subjectivisme scripsimus in Propœdeutica etc., Lib. I. Cap. VI. IV Nota. Doctrina SS. Augustini et Thomæ. De hoc argu­ mento pluries tractat S. Augustinus : < Mens enim humana de visibilibus judicans, potest agnoscere omnibus visibilibus se ipsam esse meliorem. Quæ tamen cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse mutabilem, invenit supra se esse incommutabilem veritatem. » Hæc S. Doctor in Lib. LXXXIII. Qq., Qu. XLV. n. I, et alibiyiassim Et S. Thomas hoc simili argumento perstringit idealismum criticum, vocabulo novum, re autem perantiquum : « Nullus intellectus creatus potest se habere ut actus (seu forma, origo, principium) respectu totius entis universalis: quia sic oporteret quod esset ens infinitum (quia entia inlelligibilia, in quæ distribuitur ens universale,sunt revera infinita). Unde omnis intellectus creatus, per hoc ipsum quod est (creatus et consequenter finitus essentialiter), non est actus omnium intelligibilium (ac consequenter dicendum omnino est ART. IV. DE DOCTRINA HEGELIAN*. 243 centra Kantium quod intellectus nosier aclualur ab ipsis intelftgibilibus, ad quæpassive se habet, hoc est, ab ipsis regulatur el mensuratur in propriis cognitionibus). > Hæc ab Angelico traduntur P. I. Qu. LXXIX. Artic. II.. ubi probat, sensu hic supra declarato, intellectum nostrum esse potentiam passi­ vam. seu non regulantem objecta, sed mensuratam etregulatam ab ipsis. ARTICULUS QUARTUS (57) De doctrina Ilegcliana. I. Heraclitus. Refert Aristoteles in XI. Mclaphysicorum,Cap. V. principium contradictionis fuisse negatum ab Ileraclito fanteJ.-C. 500) : qui ponens affirmationem et negationem simul esse pariter veras, inferebat esse pariter veram om­ nem propositionem tam affirmativam qnam negativam. Item ponens inter affirmationem et negationem esse aliquod me­ dium, exinde inferebat neque affirmationem neque negatio­ nem esse veram, et per consequens omnem propositionem esse falsam. Quæ omnia, ut patet, important negationem principii contradictionis. Hujus erroris duplicem causam assignat Aristoteles, nempe malerialismum et idealismum. Principium malerialisticum magis, ut videtur, Heraclito placuit, Anaxagoræ, Democrito, aliisque ; principio autem idealistico usus præcipue est Protagoras. De idealismo dic­ tum est in præcedenti articulo ; nunc de materialism! argu­ mentatione, quæ hoc modo formulari potest : — Omne ens quod fit, antequam fiat est non-ens. Sed omne quod fit, non fit ex nihilo sed ex ente. Ergo non-ens, antequam fiat ens præexistit in ente a quo fit ens. Igitur non-ens est non-ens in scipso et simul est ens in sua causa. — Ab hac argumenta­ tione existimo quoad substantiam non differre argumenta­ tionem Hegelii imitatoris Heracliti, « Fieri, inquit Hegel, continet determinationem toù esse et sui contrarii non-esse-, quæ duæ determinationes uniuntur in una et eadem repreesentatione, ita nempe ut fieri sit unitas too esse et toü non-esse» Quod insuper declarat exemplo too fieri et too principii. i Res non est adhuc in suo principio-, nihilominus principium est non simplex nihilum rei, sed continet etiam suum esse, 244 CRITICA. LIB. II. CAP ¡I. DK CR1TKRIIS OBJECTIVIS. Ipsum ergo principium est etiam aliquod fieri, sed fieri in quo jam invenitur expressus ordo ad ulteriorem explicatio­ nem.! (Logique de Hegel, traduite... par A. Vera, 2e ¿ait., g.LXXXVHI. pag. 407 et seq.). II. Critica. Abstineo a repetendis argumentis, quæ contra scepticos adducta sunt, ad refellendum hunc Heracliti scepticismum ; atque insuper non ea hic afferam quæ ex Meta­ physica adduci possunt, præcipue contra illud principium, ex nihilo nihil fit. Solummodo sistendum est in processu materialism!, ut ejus falsitatem breviter demonstremus. Cum ergo dicitur quod ens quod fit, antequam fiat non est, hæc propositio duos habet sensus. Aut enim intelligitur quod ens antequam fiat est non-ens reale; aut intelligitur quod est non-ens tum reale tum ideale. In primo sensu conce­ ditur propositio ; sed in secundo, absolute negatur : etenim si ens faciendum non est reale, est tamen ideale, hoc est possibile ; et consequenter est nihilum reale sicut est realiter non-esse, sed non est nihilum ideale, et ideo, ut ideale non est non-esse, sed distinctum essentialiter a non-esse. Hinc tres gradus possumus distinguere : lm, esse reale ; 2m, nonesse reale,sed esse ideale, quod est nihilum solummodo reale, seu negatio secundum quid-, 3ra, non-esse tum reale tom ideale, quod est negatio absoluta, seu impossibile. Sophistice ergo et falso concluditur contra principium contradictionis, quod esse ideale simul et secundum idem sit vel conlineat esse et non-esse, vel quod esse sit in non-esse, et non-esse in esse, ut phrasi Hegeliana utamur : nam esse-ideale non est non-esse ideale, hoc est negatio absoluta ; et, si est non-esse reale, quatenus est seu habet hoc non esse seu negationem secun­ dum quid, non est, simul et secundum idem, esse. Igitur adversarii argumentando modo prædicto non opponunt ne­ gationem affirmationi, et to non-esse tip esse secundum idem et simul, sed secundum diversa et successive, et confundunt negationem absolutam cum negatione secundum quid. Hinc fallaciæ. — Quæ generatim animadversa, multo magis ur­ gentur quando consideratur ens faciendum, ut præcxistens in sua causa. Hæc enim præexistentia non est aliquid entis faciendi, ut adversarii dicunt in argumento præcitato.sed est virtus causæ, distincta realiterab illo ente, et quæ positiva est, et, quatenus talis, nullo modo negativa. Quocirca falso concluditur quod non-ens in sua causa præexistens sit ens; sed verum est quod inseipso consideratum sit realiter non- ART. IV. DE DOCTRINA HEGELIANA. 245 ens in se, sit rcaliter non-ens in sua causa. — Similiter ad sophisma Ilegelii respondemus quod non-ens, praecise ut tale, non est in fieri : quia quod est in fieri non est simplici­ ter non-ens, quamvis non sit adhuc illud ens completum, quod habetur quando cessat fieri et est esse completum. Sed de Hegelio alia sunt addenda. III. Hegel. Empirismo Humii, sicut et criticismo Kantii, Hegel (1770-1831) suam suffecit philosophiam speculativam. Ex antiquis philosophis non Platonem, non Aristotelem, sed scepticosprædiligit, quorum scepticismum dicitprœstantem et distinctum a scepticismo tum empirico tum critico recentiorum (Op. cit., g.LXXXI. Zuzatz II. pag. 380 et seq.). Unde aperte fatetur, ut refert Gratry in sua Logique, Lib. II. cap. I. §.III. nullam esse in Heraclito propositionem, quam ipse non admiserit in sua Logica. En autem principia syste­ matis Hegeliani. — Distinximus alibi (4, II) ideas in deter­ minatas seu categóricas, et in indeterminatas seu transcen­ dentes. A transcendentibus est incipiendum in scientia spe­ culativa, quia nihil præsupponunt ; et cum to essesit maximum inter transcendentia, ab esse est incipiendum. Atqui eo ipso quod esse importat maximam indeterminationem, importat maximam negationem. Ergo essepurumseu abstractissimum, seu idea, seu no esse, acceptum in hoc suo primo et immediato momento, hoc est per se et indeterminatum, est ipsum nonesse, sicut et -to non esse indeterminatum et per se, seu in suo primo immediato momento est ipsum esse. Igitur principium contradictionis, quo non esse excluditur abesse, et esse a non esse, est absolute rejiciendum. Hoc est initium et fundamen­ tum totius logicæ et philosophiæ spéculatives Hegelii. (Cf, Logique de Hegel, traduite... par A,Vera 2° édit. §. LXXXV et seqq. Tom. I. pag. 593 er seqq.). — Sed audiendus est ipse Hegel. * In principio cogitationis non aliud habemus nisi cogitationem in sua pura indeterminatione nam deter­ minatio continet oppositionem (quatenus per ipsam habe­ mus unum et aliud) ; et in principio non habetur contrarium. Hujusmodi autem indeterminatio est indeterminatio imme­ diata, non autem indeterminatio mediata, hoc est negatio mediationis; sed est iminedialio indeterminationis, id est, indeterminatio quæ præcedit omnem determinationem, in­ determinatum denique principii absoluti. Hoc est illud quod vocamus esse » (Op. cit., § cit., pag. 395.) Hoc esse purum est idea, seu prima cogitatio pura (ib., pag. 398). Quod « si 24<5 CRITICA. LIB. II. CAP. II. DE ÇRITERIS OBJF.CTIVIS consideretur esse quasi exprimens prædicatum absolute habebitur prima definitio absoluti : absolutum est esse . (ib. pag. 394). Sicut autem ex dictis est manifestum, » illuo esse est abstractio pura, et consequenter negatio absoluta, quæ accepta et ipsa in suo momento immediato, est tô nonest. Ex quo infertur altera definitio absoluti : tô absolution esse to non-esse, » (§.LXXXY1I. p. 399). — Insuper « tô non esse, acceptum in suo momento immediato, est idem sibi ipsi, est etiam ex se idem cum tû esse. Consequenter, veritas tôû esseetTÔô non-esse est in utriusque unitate. Hæc unitas est to fieri » §.LXXXVII. pag. 403). Res aulem non sunt nisi determinationes prædictarum indeterminationum. < Di­ vers®, inquit, significationes, quas necessario recipiunt tô esse et to non-esse, debent haberi ut determinationes magis exactæ et definitiones magis veræ too absoluti. Hæ definitio­ nes non sunt vacuæ abslractiones, sicut tô esse et to non-esse, sed definitiones concretæ, in quibus esse et non-esse non sunt nisi momenta » (ib., §. LXXXVII. pag. 401) Hujus phi­ losophiae, in Germania ubi nata est, fere jam obsoletæ, pa­ trocinium, inter alios, suscepit et perversa dogmata defendit A. Vera (f 1885) philosophi® antecessor in Universitate Neapolitana. IV. Critica. Ut paucis quod ego sentio dicam, Hegeliana philosophandi ratio est sophistica, et destruit scientiam. Est sophistica. Aristoteles, in IV. Metaphysicorum, cap. I. de scientia vere speculativa loquens, ait : « Est scientia quæ­ dam, quæ speculatur ens, prout ens est, et quæ ei per se insunt. > Nam scientia speculativa, quæ sub uno aspectu est Metaphysica, et sub aUero est Logica [ibid., cap. IV), ultima elementa analysis quærit, quæ sunt principia aliorum; ulti­ mum autem elementum analysis est ens. Ergo, concludit, Cap. Ill; scientiæ spéculatives est considerare etiam de nonente. Nihil ergo novi nos docet ex hac parte Hegel. Attamen sapienter Aristoteles statim notat, ens concipi ut necessario importans negationem too non-entis, et ut incompossibile cum non-ente-, proindeque in initio philosophandi in philo­ sophia vere speculativa statuit et defendit (cap. VI et seqq.) veritatem principii contradictionis, quod aliud non est nisi affirmatio excludens negationem, ens excludens a se non-ens, seu ens est non non-ens, seu non-ens non potest esse ens. At vero Hegel assurgit et ipse ad ens purum seu abstractissiunim seu maxime indeterminatum, sed loco concludendi 247 ART. IV. DK DOCTRINA HEGELIANA. sicut Aristoteles concludit : ens est non non-ens, relinquit inopinate primam negativam, et dicit : ens est non-ens; quod procul dubio est paralogismos. Quod si ponas in forma syl­ logistica intricatam argumentationem Hegelianam habebis: Esse purum est indetermina lio pura; sed non-esse purum est indeterminatiopura; ergo esse purum est non-esse purum. Quo in syllogismo vides medium terminum nempe indelerminationem puram, non distribui in præmissis (33, III). Alio etiam modo proponi potestsyllogismusdicendo : Esse purum est indeterminatio pura; sed indeterminatiopura est non-esse purum ; ergo esse purum est non-esse purum. Sed in hoc se­ cundo casu habelur iterum variatio signiflcationisin vocabulo indeterminatio. Etenim esse purum est quidem indetermina­ tum, sed indeterminatione quæ dicit negationem entitatis determinatæ sive specific® sive genericæ sive individualis, non autem indeterminatione quæ dicat negationem entitatis cujusque sive idcalis sive realis; quinimo hanc rationem entitatis necessario importat. Sed cum in minori dicitur, indeterminatio pura est non esse purum, sumitur indelerminatio ut est negatio entitatis tum realis tum idealis. Ergo nonnisi sophistice concluditur : ergo esse purum est non-esse purum, vel, non-esse purum est esse purum. Destruit scientiam. Scientia nostra enim est cognitio certa et evidens, proindeque universalis atque constans seu im­ mutabilis : cujus quidem universalitatis atque immutabilita­ tis ratio non aliunde quam ex objecti immutabilitate atque universalitate desumi potest, ut quisque concedit. Atqui in systemate Hegeliano objectum scientiæ neque immutabile est neque universale, quinimo essentialem mutabilitatem importat. Ergo systema Hegelianum scientiam destruit. Et , revera quid aliud quam essentialem mutabilitatem potest præ se ferre quodcumque objectum, in quo necessario includitur synthesis primitiva toü esse cum m non-esse ? Ob­ jectum enim non aliunde habet immutabilitatem, nisi ex eo quod, itacsZ, ut semper sit et non-esse excludat; con­ tra, fundamentum logicum simul et objectivum Hegelii est identitas oppositorum. Si autem immutabile non est objectum, neque est universale, quod ex natura sua ita est, ut semper et ubique et in omnibus idem invenia­ tur. V. Nota. Solvuntur difficultates. Quæ breviter attigimus in confutatione principii hegeliani, magis erunt etiam maZiaLURi Summa philosophica. T. I. , 17 248 CRITICA. LIB. II. CAP. II. OK CRITERIIS OBJECTIVIS. nifesta ex solutione rationum, quas Hegel in defensionem affert, sui systematis. Objectio prima. < Cum loquimur in genere de aliqua differentia, occurrunt duo termini, quorum unusquisque habet determinationem quæ in altero non apparet. Sed (loquendo de esse) habetur esse, quod est indeterminatio absoluta, quæ indeterminatio est etiam non-esse. Ergo horum terminorum (esse et non-esse) differentia non est nisi opinio, differentia abstracta, quæ revera non est differentia, > seu esse et non-esse sunt eadem fundamenti absentia et destitutio, ut Vera addit in nota, reddendo lilteraliter verba Hegelii (Logique, etc., ut supra, §.LXXXV1I. pag. 402). Resp. Distinguo minorem : esse est indeterminatio absoluta seu negatio cujusque determinationis, concedo; est indeterminatio absoluta, seu negatio omnimodæ enlitatis, nego : et nego in hoc sensu hanc indeterminationem esse ipsum non-esse. — In Hegelio est semper eadem æquivocatio, quam supra in primo nostro argumento nota­ vimus. Pariter et æquivocatio est in eodem Auctore, cum tangit in majori de differentiis rerum. Procul dubio quoad species, quia in aliquo conveniunt et in aliquo diferunt, as­ signamus differentiam, per quam differunt, et genus in quo conveniunt; at esse abstractum et non-esse abstractum, non solum differunt, sed diversa sunt, opposita, et in nullo con­ veniunt, nempe inter ipsa totalis et absoluta differentia est, et nulla convenientia. Ergo, non quod esse purum sit non-esse purum concludi debet, sed quod esse purum nullo modo sit non-esse purum. Quæ quidem illatio ita est evidens, ut Hegel ipse contra sua principia vel invitus eam ponere videatur, cum §. LXXXVIH. (pag. 404), scribit: < Si verum est quod esse et non-esse sunt unum; verum etiam est quod eorum unum non est aliud. Quia tamen differentia non est adhuc differentia determinata, quia esse et non-esse constituunt mo­ mentum immediatum, differentia, ut est in ipsis, est inno­ minabilis et non est nisi pura opinio. » Habemus ergo ex ipso Hegelio quod esse et non esse in se differunt ; ergo non sunt unum et idem : quod est præcise illud quod nos defen­ dimus. Negamus autem quod differentia non sit determinata inter esse et non-esse, quia, ut dictum est, differentia inter ipsa est maxima, qnia est oppositio, et ideo in nullo, quod sit utrumque, convaniunt. Quod si illa differentia est i;i se determinata determinatione oppositionis absolutæ, esi ART. IV. DE DOCTRINA HEGELIANA. 249 etiam determinata eadem determinatione quoad nos : quia impossibile est ut a nobis concipiatur ens, quin simul ipsum concipiatur ut oppositum non-enti. Unde nullum effugium relinquitur Hegelio. — Consimili argumento hegeliano ute­ batur David de Dinando, ad concludendum stultissime quod Deus est materia prima : Quaecumque sunt, aiebat, et nullo modo differunt, sunt idem; sed Deus et materia prima sunt et nullo modo differunt. Ergo penitus sunt idem. — Non aliter ratiocinatur Hegel in argumento supra citato : Quæcumque sunt, inquit, et nullo modo differunt, sunt idem. Sed esse et non esse sunt et nullo modo differunt. Ergo esse et non-esse penitus sunt idem. — Ad quod argumentum, S. Thomas, P. I. Qu. III. Artic. VIII. ad 3, respondet : < Sim­ plicia non differunt aliquibus aliis differentiis : hoc enim compositorum est. Homo enim et equus differunt rationali et irrationali differentiis : quæ quidem differenti® non dif­ ferunt amplius ab invicem anis differentiis : unde si flat vis in verbo, non proprie dicuntur differre, sed diversa esse. Unde,secundum Philosoph. CÍ. Melaphysicorum), diversum ab­ solute dicitur, sed omne differens aliquo differt. Unde si fiat vis in verbo, materia prima et Deus non differunt, sed sunt diversa scipsis; unde non sequitur quod sint idem. » Ita esse el non-esse, si fiat vis in verbo, non differunt, sed sunt setpsis diversa; unde non sequitur quod aliquo modo sint unum. Objectio altera. Duo suprema genera idearum dantur in no­ bis, nempe ideæ positivæ et ideæ negativæ, quæ ad invicem comparantur ratione oppositionis. Atqui relatio oppositionis non est inter duo, nisi per ordinem ad aliquod unum quod sit utrumque. Ergo necesse est assurgere per abstractionem ad aliquid, quod simul sit idea negativa et positiva, esse pu­ rum et non-esse purum. — Cf. Vera, Introduction à la philo­ sophie de Hégel, 2° édit., chap. IV. §.V. pag. 157 et seqq. Resp. Nego minorem et consequentiam. Opposita enim si dicunt relationem ad aliquod tertium, non sequitur quod hoc tertium opposita contineat : sed ideo dicuntur opposita, quia unum accedit, alterum vero recedit seu excluditur a tertio. Ita album et nigrum non dicuntur per ordinem ad aliquid, quod sit simul album et nigrum, sed per ordinem ad aliquid, quod sit absolute unum et exclusio alterius, ad lucem nempe, quæ tota est in albedine, et nullo modo in nigredine. Objectio tertia. Si non-esse non datur, hoc est, si non-esse 250 CRITICA. LIB. II. CAP. II. DS CRITKRIIS OBJECTIVIS. non constituat categoriam propriam et distinctam, sicut e! ipsum esse, Dialectica omnino perit. Atqui non potest nonesse constituere categoriam primam, nisi in suo momento immediato sit ipsum esse. Igitur stat principium Hegelianum. — Vera, Introduction, etc., etc., Préface, pag. LXVI. Resp. Nego majorem. Non verbis ludendum est in philo­ sophia, et Vera ludere videtur, affirmando et non probando, cum tamen probare deberet quod affirmat. Negamus nonesse absolutum seu purum constituere categoriam, imo dici­ mus esse negationem cujuslibet categoriae, quia est negatio ■eoo esse, tum realis determinati, tum idealis indeterminati. Objectio quarta. Logicailla, quæ docet principium contra­ dictionis esse veritatis critérium, naturæ rerum aperte con­ tradicit. Etenim, si illud principium verum esset, logice diceretur : homo est ens facultate ridendi prceditum; illogice autem affirmaretur : homo est ens facultate flendi prœditum. Atqui hæc absurda sunt. Ergo si utraque propositio vera est, ideo vera est, quia in homine admittitur et est coexistentia oppositorum, seu contradictionis. Quæ oppositio et in abstracto verifican debet; atque proinde principium contradictionis non est admittendum, imo in facto nec admit­ titur ab iis, qui illud defendunt, ut in exemplo allato videre est. — Vera, Logique de Hégel, 2e éd. Introd. du traducteur, Ch. VII. pag. 41 et seqq. Resp. Nego antecedetis. Ad ejus probationem, nego majo­ rem, et nego consequens et consequentiam. Tota vis argumenti Verianiin exemplo allato f indatur, et in aliis similibus quæ ibidem adducit : quod tamen exemplum perverso sensu explicatur. Etenim facultas ridendi in homine est quid posi­ tivum; et simul est positivum in ipso facultas flendi. Sunt autem talia positiva, quæ sociabilia sunt (8, VI), seu in eodem subjecto coexistere possunt, esto secundum quid opposita. Quid vero infert Vera? nempe quod non-esse et esse in abs­ tracto sunt simul in uno tertio, quod est fieri. Ergo in sua consequentia non ponit positivum compositivo, seu synthe­ sina utriusque in eodem subjecto, sicut exclusive factum est in praemissis argumenti, sed concludit synthesini negativi absoluti cum positivo absoluto, synthesim non-esse cum esse. Quod nonnisi per sophisma fieri potest a secundum quid ad simpliciter (43, IV). Addo in Veraet in philosophia Ilegeliana perpetuo hanc vigere confusionem non-enlitatxs secundum qu id et non-entitalis absolute, enti tatis diminulœ, hoc est en- ART. IV. DR DOCTRINA UEGELIANA. 251 litatis prouti habet limitationem, cum negatione absoluta ; ex quo concluditur non-esse absolute habere realem catego­ riam, sicut categoriam habet illa entitas diminuta. Objectio quinta. Sensus in quo vulgo sumitur principium contradictionis est quod, aliquid non possit esse simulet non esse id quod est. Quo in sensu illud principium verum est, sed tamen puerile, et in scientiis nullam ex hoc capite uti­ litatem habet. Non enim quaerimus in scientiis, utrum res aliqua possit esse alba simul et non alba, vel lux possit si­ mul esse et non esse lux ; sed quæstio est, utrum contradic­ tio sit lex necessaria rerum, principium absolutum, quod totum et partes gubernet, et sine quo neque totum neque partes possent existere. et quod proinde existât in omnibus rebus. Porro hoc sensu acceptum, principium contradictio­ nis omnino est rejiciendum ut critérium veritatis : nam oppositio seu contradictio est lex universalis rerum, sive quæ in cœlis sive quæ in terris sunt. In natura sensibili omnia contradictione et pugna miscentur : in mathematicis numeri vel dimensiones inter se opponuntur ; in morali invenimus oppositiones necessitatis et libertatis; in metaphysica opposi­ tiones causai et effectus, substanliæ et accidentis, finiti et infi­ niti. Homo vero inter cetera entia est illud in quo contra­ dictio et pugna intensius manifestantur. — Vera, Logique, etc. ut supra, Chap. VI. pag. 38 et seqq. Resp. Si quis recte consideret, non alio modo ratiocinatur Vera post Hegelium quam olim ratiocinabantur Manichæi. Ipsi enim, ex eo quod in rebus creatis sunt mala mixta bonis, inferebant : ergo datur summum malum, quod est causa omnium malorum, sicut datur summum bonum quod omnium bonorum est causa. Si differentia est, in hoc consis­ tit, quod Vera cum Hegelio in unum quod est fieri dicit con­ venire esse et non-esse; contra Manichæi ut distincta, imo ut separata, ponebant summum bonum et summum malum. — Utique in mundo existunt bonum et malum, et consequen­ ter exislunt oppositiones esse et non-esse; at sicut malum non est realitas aliqua existons in bono, sed est privatio boni ; ita non-esse non est categoria aliqua, non est realitas quae­ dam unita entitati, non est res, non est idea, ut jam diximus, sed est negatio entitatis. Porro, quanto magis progredimur ad esse, tanto magis accedimus ad indeficientiam ipsius esse, sicut quanto magis progredimur ad bonum, tanto magis ac­ cedimus ad indeficientiam boni. Consequenter non solum 252 CRITICA. LIB. II. CAP. III. DE CRITERIIS EXTRINSECIS. falsum est, quod ait philosophia Hegeliana, necessarium esse pervenire ad aliquid sive ideale sive reale, sive idealereale, quod est fieri, in quo unita inveniantur tà esse et tà non-esse, tanquam momenta ipsius toü fieri; sed necessarium omnino est oppositum, nempe pervenire ad aliquod Esse, quod excludat absolute non-esse, et quod sit causa aliorum entium ; quæ, quia non sunt ipsum esse, sed entia partici­ pata et finita, ab esse deficere possunt, et innon-esse, hoc est in nihilum redire. Qua de causa, vi principii contradictionis, ut assumitur in Scholis et a Vera ipso conceditur, princi­ pium Hegelianum ostenditur falsum. — At, inquit Vera, mundus plenus est contradictionibus. — Quid sibi ipse vult per hujusmodi assertum ? Mundus plenus est non negatio­ nibus, quæ sint categoriae, sed plenus est entibus finitis, et quæ possunt deficere vel etiam deficiunt ab esse, et quæ ideo subaudiunt Esse infinitum et indeficiens, in quo sit totaliter esse, et cui non-esse utcumque admisceri absolute repugnet. — Negamus denique principium contradictionis in sensu a Schola acceptum, esse puerile et nullius in scientiis utilita­ tis, ut Vera asserit sine ulla probatione; qua de re videri possunt quæ in articulo 5:> declarata sunt. Sed insuper peti­ mus a Vera ut sincere nobis concedat verum esse principium contradictionis in sensu vulgari, in quo accipitur communi­ ter in Scholis; et postea ab ipso sciscitabimur qua logica systema Hegelianum, cujus patrocinium suscepit, possit am­ plius defendi. CAPUT TERTIUM DE CRITERIIS EXTRINSECIS Prologus. Absoluto tractatu de criteriis intrinsecis, tum subjectivis tum objectivis, tertio loco promisimus (Prolog, ad hunc lib.) tractatum de criteriis extrinsecis, nempe de aucto­ ritate, seu externo magisterio. Hoc autem magisterium est vel divinum vel humanum; et humanum magisterium, aut est de iis rebus, quorum judicium commune est cuique usum rationis habenti, sub quo respectu dicitur sensus com­ munis naturæ ; aut de rebus extra hujusmodi limites posi­ tis, quo sensu habetur proprie magisterium humanum. Di­ cendum igitur est : Io de magisterio divino; 2“ de sensu natures ART. I. DE DIVINO MAGISTERIO. 253 communi; 3o de humano magisterio ; quibus quartum articu­ lum, de arte critica, addimus, seu de humano magisterio scriptis tradito. ARTICULUS PRIMUS (58) De divino magisterio. I. Sensus quo hic sumitur divinum magisterium. Huma­ nam rationem, qua rerum scientiam acquirimus nobis a Deo Creatore donatam esse, ab eoque jugiter conservari, adjuvarique in suis actionibus peragendis, nemo sana mente præditus negat. Qua ex causa recte dici potest, quidquid cognitionis a nobis acquiritur, Deo magistro acquiri, seu, ut ait S. Thomas, P. I. Qu. XVI. Artic. V-ad 3, omnis..... ap­ prehensio intellectus a Deo est, quia, prosequitur S. Doctor, I II. Qu. CIX. Artic. I. < actio intellectus, et cujuscumque entis creati dependet a Deo quantum ad duo. Uno modo, inquantum ab ipso babet perfectionem, sive formam, per quam agit; alio modo, inquantum ab ipso movetur ad agen­ dum. » — At non hoc sensu impræsentiarum sumimus divi­ num magisterium, sed prout significat manifestationem seu revelationem alicujus veritatis a principio extrínseco. II. Magisterium et auctoritas. Haud autem confundendum est magisterium cum auctoritate ipsius magisterii. Etenim ea quæ a magistro proponuntur, aut discipulus lumine pro­ prii intellectus videt connexa cum principiis primis et per se notis, et in hoc casu adhaeret propositis non propter magis­ tri auctoritatem, sed propter rerum propositarum veritatem ex se perspectam : quamvis forte hujusmodi veritatem (quae­ cumque sit tandem causa) nunquam vidisset, nisi magister illam ipsi proposuisset. — Aut quæ proponuntur discipulus non habet manifesta in seipsis; et in hoc casu, si ea teneat ut vera, non tenet vi veritatis manifestæ, sicut in prima hypothesi, sed vi auctoritatis magistri, quæ regit, ut uni­ cum critérium, assensum discipuli. — In prima hypothesi habetur visio, quæ est assensus mentis veritati, vel immediate manifestæ, vel manifestae per principia intrinseca ex qui­ bus infertur; in secunda hypothesi habetur fides, quæ est men lis adhaesio alicui veritati, neque in se immediate, neque iti 254 CIUTICA. LIB. II. CAP. III. DE CRITERI1S EXTRINSECIS. suit principiis intrinsecis manifestae, sed in principio ex­ trínseco, quod est auctoritas dicentis, et critérium ipsius as sensus. — Non loquimur de magisterio divino prout in nobis generare potest scientiam vel visionem rerum, sed prouti auctoritate sua fidem in mente nostra suscitat. III. Conditiones, quibus auctoritas magisterii praedita esse debet, ut fide dictis ejus adhaereamus. Quod si quæratur ratio cur fidem habeamus rebus, nobis alieno magisterio propositis, sed quæ tamen in se minime videntur, non aliam inveniemus nisi quia nobis persuasum est magistro non deesse scientiam, qua ipse non fallatur circa ea quæ propo­ nit, neque voracitatem, qua nos fallere nolit. « Quod enim alicui non credatur, inquit Angelicus, in Lib. De Divinis no­ minibus, Cap. I. Leet. I. ex duobus contingit : aut quia est vel reputatur ignorans; aut quia est vel reputatur mendax. > (Ed. P., fol. 2, col. 1). De his videri etiam potest S. Augus­ tinus, Lib. II. Soliloqu., Cap. IX; De vera Religione, Cap. CXXXIII. n. 61 ; Lib. Contra mendacium. Igitur scientia et varadlas, nobis cognitæ, constituunt respectu nostri vim auc­ toritatis, cum rebus propositis et non visis propter auc­ toritatem credimus. Atqui veracitas est quid morale, pendens nempe a morali bonitate voluntatis magistri, nobis loquentis sine animo fallendi. Consequenter assensus, seu fides praestita rebus non visis et tamen firmiter seu certo cre­ ditis propter auctoritatem, est, quoad se, certitudo moralis (22, IV; 40, III). Dico quoad se, quia cum de auctoritate di­ vina sermo est, certitudo est omnino metaphysica, ut in hoc ipso articulo declarabimus. Sit enim prima conclusio : IV. Auctoritas divina est firmissimum veritatis critérium. Probatur. Illud enim dicendum est firmum veritatis crité­ rium quo niti potest mens ad assentiendum alicui cognos­ cibili firmiter et sine ulla errandi formidine. Atqui hujus­ modi maxime est divina auctoritas. Ergo divina auctoritas est firmissimum critérium veritatis. — Major est evidens ex natura ipsius criterii (50, I). Minor declaratur. Etenim, ut auctoritas firmiter et sine ulla errandi formidine mentis nostræ regat assensum, non aliud requiriturnisicertacognitio scienliæ et veracitatis in ipsa auctoritate, ut in superiori numero explicavimus. Atqui Deus et habet omnium rerum scientiam infinitam, quia est infinita, archetypa, et crea­ trix intelligentia, et est summe verax, quia est ipsa es­ sentialis sanctitas. Igitur mens firmiter et sine ulla errandi ART. I. DE DIVINO MAGISTERIO. 255 formidine potest niti auctoritate divina, ad assentiendum iis quæ sibi per ipsam divinam auctoritatem manifestantur, licet ea in se non videat, ut dictum est n. II. — Hæc conclu­ sio evidentissima est. Venio ad secundam. V. Certitudo assensus fidei, quæ auctoritate divina tanquam criterio nititur, est certitudo metaphysica. Cum enim critérium sit motivum, quod movet, regit, et mensurat as­ sensum certum mentis cognoscibili, assensus ipse erit metaphysicus, physicus, vel moralis, secundum quod critérium, a quo generatur, aut metaphysicæ, aut physicæ, aut mora­ lis est certitudinis (22, IV ; 40, III) : effectus enim naturam propriæ causæ in se retrahit. Atqui auctoritas divina, quæ regit assensum fidei iis quæ a Deo dicuntur, est critérium metaphysicæ certitudinis : quia scientia et veracitas, ex quibus auctoritas vim habet, ut dictum est n. III. ita Deo conveniunt, ut repugnet eas ipsi non convenire, cum sit natura omniscieus et essentialis sanctitas. Ergo et certitudo assensus, seu fidei, quæ auctoritate divina tanquam criterio nititur, est certitudo metaphysica. Imo sit tertia conclusio : VI. Certitudo assensus fidei,quæ divina nititur auctoritate, superat quamlibet aliam nostram certitudinem metaphysi­ cam. Quo sensu una certitudo alia major dicenda sit, alibi explicavi (40, IV), et in illo sensu loquor hic de majori as­ sensus fidei certitudine. Probatur conclusio. Motivum seu critérium unde gignitur in nobis certitudo est verum. Ergo quanto aliquod ens est magis verum, tanto magis natum est firmius esse critérium et majorem certitudinem gignere {ibid.). Atqui Deus, cujus auctoritate nititur assensus fidei, est non solum verus, sed ipsa essentialis, prima et infinita veritas, et principium totius veritatis et ipsius rationis co­ gnoscentis. Igitur assensus fidei divinæ, qui nititur, tan­ quam proprio criterio, divina auctoritate, certior est quali­ bet nostra certitudine metaphysica. — Cf. P. I. Qu. I. Artic. V. VII. Nota. Solvitur difficultas. Potior est certitudo quæ est de rebus visis, quam de non visis. Atqui certitudo fidei divinæ seu supernaturalis est de non visis. Ergo potior esse nequit certitudine naturali metaphysica vel physica, quæ est de rebus visis. Resp. Distinguo majorem : Potior est certitudo quæ est de rebus visis quatenus certitudo se tenet ex parte dispositionis subjecti, concedo; quatenus certitudo se tenet causaliter ex 256 CRITICA. LIB. H. CAP. III. DB CRITltRHS EXTRINSKCIS. parte objecti, nego. Et distinguo pariter minorem : certitudo fidei supernaturalis est de rebus non visis, sumpta visione large, ut est cognitio, nego; sumpta visione stricto sensu, subdistinguo : fidei certitudo est de rebus non visis in speciali, concedo; in generali, nego. —Et quoad distinctionem datam in majori, facile est notare quod aliud est loqui de objecto intelligibili in se, aliud de subjecti intellectivi dispositione ad objectum ipsum intelligendum : sicut sol visibilis in se est, magis quam res ceteræ quæ a sole illuminantur, et tamen oculus in ipsum directe aciem figere non valet. Ex dispositione ergo oculi minus est sol visibilis quam objecta a sole illuminata. Ita proportionate est dicendum de verita­ tibus revelatis, deque fide, qua a nobis creduntur. Illæ enim, utpote suprcmæ, natæ sunt ex se intensiorem gignere certitudinem, ut probavimus. Attamen indigemus aliquibus adjumentis ad credendum, scilicet habitu fidei, lumine et auxilio Dei, quorum usus, cum sit positus in nostra volun­ tate (non enim necessitate sed voluntate credimus), idcirco possibile est quod noster intellectus dissentiat veritatibus fidei, aut de eisdem dubitet, dum non utitur prædictis auxiliis ; quo in casu error vel dubitatio non ex incertitudine objecti, sed ex indispositione subjecti desumenda est. Quæ omnia exemplis illustrat Bannes in P. I. Qu. I. Artic. V. Notandum tertio. — Venio ad distinctiones datas ad mino­ rem. Visio rigorose sumpta dicit cognitionem non quamcumque sed perfectam de re in seipsa : et hoc sensu fides non est de rebus visis. At vero visio quandoque large acci­ pitur pro quacumque cognitione; cognitio autem habetur, vel quia objecta per seipsa movent intellectum (quo in casu, ut 1I-II. Qu. I. Artic. IV. notat Angelicus, habetur visio rigorose sumpta), vel quia movent per aliud, in quo conti­ nentur sicut in principio extrínseco, nempe per auctorita­ tem. In hoc secundo casu objecta in se minime videntur, videntur tamenscienria et veracilasauctoritatis manifestantis illa : quæ scientia etveracitas in Deo, quia veritate superant quamlibet aliam veritatem, ut dictum est, sunt menti nostræ critérium majoris certitudinis præ aliis criteriis. — Divus Thomas, loc. prox, cit., ad 2, hæc habet quoad minorem supra positi argumenti : « Ea quæ subsunt fidei, dupli­ citer considerari possunt. Uno modo in speciali, et sic non possunt esse simul visa et credita, sicut dictum est (in corp. ari.). Alio modo in generali, scilicet sub ART. II. DE SENSU NATURÆ COMMUNI. 257 communi ratione credibilis : et sic sunt visa ab eo, qui cre­ dit. Non enim crederet, nisi videret ea esse credenda vel propter evidentiam signorum, vel propter aliquid hujusmo­ di. » Aliis verbis: non habetur evidentia rei creditae, sed habetur evidentia ejus credibilitalis. — Cf. Cone. Vatican. Sess. III. Constituí. dogmatic, de fide catholica, Cap. III. de fide. — De hac re fusiori calamo scripsimus in Propcedeutica, Lib. I, Capp. 14-17. ARTICULUS SECUNDUS (59) De sensu naturæ communi. I. Notio sensus communis naturæ. Inesse hominibus judicia quædam, quorum veritas semper, ubigue et ab omni­ bus retinetur, negabit nemo qui ipsius humanæ naturæ ali­ quantulam experientiam habet; cujusmodi sunt judicia: Deus existit; parentes sunt honorandi ; parentes natura dili­ gunt filios; aliaque hujusmodi. Quorum judiciorum princi­ pium, non studium est, non reflexio, non ipsins vit® experien­ tia (a qua sunt proverbia) : hæc enim media non omnibus communia sunt ; sed natura ipsa rationalis, quæ singulis inest, dicenda est. Hæc naturæ rationalis inclinatio ad quædam judicia admittenda, dicitur sensus naturæ communis. Dicitui sensus, quasi nempe veritas in quam fertur, sentiatur ; dici­ tur naturæ, quia ipsam naturam rationalem comitatur et ab ipsa quodammodo manat, antevertendo omne studium, omnemque reflexionem ; dicitur communis, quia omnibus inest, quibus inest natura ipsa rationalis. Unde ita omnibus inest, ut tamen cujusque hominis sit proprius. Nihilominus sensum naturæ communem, quamvis ut critérium intrinse­ cum sit habendum, inter criteria externa reponimus, quia ex aliorum hominum constanti et universali consensu potis­ simum dignoscitur utrum singularis hominis judicium revera sit ex sensu naturæ, an secus. II. Limites sensus communis. Ex præmissa declaratione patet intra quos limites sensus naturæ communis coarctetur. Homini enim sensus naturæ rationalis est loco instinc­ tus vel spontaueitatis aliorum animantium ratione exper­ tium : instinctus autem aliorum animalium ad necessaria 258 CRITICA. LIB. II. CAP. III. DE CR1TERI1S EXTR1NSECI3. vitæ determinatur et ad ea quæ de facili obtinentur. Et idem, proportione servata, de nostro sensu naturæ dicendum est: nempe sensus iste de necessariis ad vitam animalem et ra­ tionalem ducendam, vel saltem initiandam, exclusive est; et insuper circa faciliora exercetur : quia ardua ac diffici­ liora scitu neque necessaria sunt, neque cuique homini accessibilia. Hinc diximus judicia sensus communis præ se ferre tres conditiones, seu characteres essentiales : videlicet sunt constantia, universalia, communia; quos characteres non habet quidquid studio ac reflexioni debetur. — His præmissis sit conclusio : III. Sensus naturae communis revera talis et intra pro­ prios limites est firmum critérium veritatis. Cur conclusio­ nem cum restrictione proponam, ex prænotaminibus est manifestum. Ad quam restrictionem maxime est attenden­ dum : nam ideo difficultates moventur contra nostram con­ clusionem, quia sumitur ut sensus communis id quod tale non est ; sicut quando recensentur errores nonnulli homi­ num, aut de objectis sermo inducitur, ad quæ sensus naturæ communis non se extendit. — Probatur. Judicia sensus communis ab intima natura rationali dictantur. Atqui quod ab intima natura rationali dictatur, non potest non esse verum, et consequenter critérium firmum veritatis. Ergo judicia sensus communis, et consequenter ipse sensus naturæ communis, non possunt non esse firmum critérium veritatis. — Major certa est ex definitione sensus naturæ communis, supra, n. I. tradita . — Minor probatur ex triplici capite : et 1* quidem, quia quod ab intima natura est, ab Auctore naturæ est, nempe Deo ; qui cum sit essentialiter veritas non potest per naturales inclimationes inditas naturis creatis easdem in errores impellere; — 2° quia, ut scimus ex cons­ cientia et ex natura ipsius intelligent!®, hæc ad veritatem tendit, ut ad propriam naturalem perfectionem : omnes enim, ut Tullius dicit, trahimur cupiditate sciendi: porro ten­ dere natura ad veritatem, et natura averti a veritate acerrare, sunt ideæ prorsus contradictori®, ut alibi jam notavimus (48, IV et VI ad 2); — 3° quia universalis consensus, qui est una ex dotibus sensus communis, ratio nulla assignari potest nisi veritatis evidentia, qua omnes homines constanter, universaliter et semper afficiuntur : quo fit ut non veritas ex sensu communi, sed sensus communis ex veritate omni­ bus evidenti constituatur. Unde rectissime Seneca, Epist. ART. II, DE SENSU NATURÆ COMMUNI. 259 CXVII : « Multum dare solemus præsumptioni omnium ho­ minum. Apud nos veritatis argumentum est, aliquid omnibus videri ; tanquam deos esse, inter alia sic colligimus, quod omnibus de diis opinio insita est; nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque projecta ut non aliquos deos credat. Cum de animarum æternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum, aut timen­ tium inferos, aut colentium. » IV. Nota I. De falsitatibus admixtis sensus communis judiciis. Occasione citatæ auctoritatis Senecæ, opportunum ducimus hic animadvertere nonnulla circa falsitates quæ admisceri possunt judiciis sensus communis, ne propter illas, eorumdem judiciorum veritates irrationabiliter reji­ ciamus. Itaque, quoties sermo est dejudiciis sensus commu­ nis, caute distinguenda est eorum, ut ita dicam, substantia a modo ; ut in exemplo citato a Seneca videre est. Existentia supremi cujusdam Numinis est substantia judicii sensus naturæ communis, sed unitas vel pluralitas ejusdem Numinis est modus ejusdem judicii : et ratio est, quia sensus naturæ communis de perviis veritatibus est, quæ studium et reflexio­ nem antevertunt ; quod vero Deus sit unus, non difficili quidem ratiocinatione determinatur, sed quæ vel passionibus vel praejudiciis,quibus homines passim subjiciuntur,impediri potest. Nos igitur sensum communem ut critérium solidum veritatis sustinemus respectu substantiæ judicii, quæ ab ipso sensu naturæ est, non respectu modi, qui ex aliis causis provenit. V. Nota II. Utrum sensus naturæ communis sit critérium metaphysicum vel morale. Hæc quæstio moveri potest, ut determinetur natura certitudinis, quæ hujusmodi criterio nititur, et ab eo gignitur. — Dico igitur imprimis quod judi­ cia prolata a sensu communi naturæ ita communia sunt, ut etiam singulis sint propria, quatenus subjective a naturæ rationalis inclinatione, et objective ab aliqua veritatis evi­ dentia quodammodo imponuntur, ut supra dictum est ; et sub hac consideratione habetur judicium verum métaphysicevel moraliter, secundum quod objecta talium judiciorum patiuntur. — Deinde dico quod sensus naturæ communis assumptus ut auctoritas est critérium extrinsecum, et ut tale et in hoc sensu, morale quid refert, et moralem, non metaphysicam gignit certitudinem 260 CIUTICA. LIB. H. CAP. HI. DE CRITEBIIS EXT1UN3ECIB. ARTICULUS TERTIUS (60) De humano magisterio. I. Humani magisterii natura et elementa. Sicut nomine magisterii divini intelligiinus manifestationem a Deo factam menti noslcæ quarumdam veritatum (58, I), ita nomine ma­ gisterii humani iutelligimus veritatum quarumdam mani­ festationem factam homini ab homine. Porro res manifes­ tata per humanum magisterium potest esse vel juris, hoc est scientifica, vel /acti, scilicet historica : atque juxta hanc di­ visionem materia:, humanum magisterium diversa nomina sortitur diversumque exercet influxum. Nam, si sermo est de rebus scientificis, persona manifestans vel docens voca­ tur doctor vel magister, et manifestatio dicitur magisterium, ab auctoritate, vel doctrina, a docendo; si vero agitur de rebus facti, persona manifestans dicitur testis, vel scriptor, vel narrator, vel historicus, et ejus magisterium appellatur nar­ ratio,vel /es/imoniu/n,velaliisconsimilibus nominibus. Testis vero dicitur oculatus vel auritus, prout ea quæ testatur aut propriis oculis vidit, aut ex aliorum narratione habuit. — Utriusque vero magisterii vis nos movendi ad assentiendum suis dictis, vocatur auctoritas (58, II). De humano ergo ma­ gisterio, seu melius de humana auctoritate, quæ respectu nostri assensus vim confert ipsi magisterio, quærimus, utrum sit critérium veritatis, et tale ut in nobis valeat gene­ rare certitudinem eorum, quæ ab illo magisterio traduntur? Quæ quidem quæstio nonnisi distinctis conclusionibus solvi potest; quarum prima sit : II. In rebus scientificis auctoritas humana, per se lo­ quendo, est infirmissimum critérium veritatis. Dico, aucto­ ritas humana, de qua exclusive impræsentiarum loquor : nam de divina auctoritate satis dictum est in primo articulo hujus Capitis. Dico,per se loquendo, hoc est sumpta aucto­ ritate reduplicative (25, VI) ut auctoritas est, seu ut est motivum assensus, et respectu rationis addiscentis simpliciter sumpti : nam aliter dicendum est secundum quid (Vi, IV) ct per accidens (53, IV) seu respectu aliquorum hominum, ut melius in nota declarabitur. — Conclusio sic explicata pro- ART. HI. DE HUMANO MAGISTERIO. 2G1 batur. In rebus scientificis scientia quærilur, ut termini ipsi indicant. Atqui scientia est cognitio certa et evidens per demonstrationem habita (41, III), hoc est deducta non ex auctoritate humana, sed ex certis, intrinsecis, atque evidentibus principiis (ibid. I/ Igitur in rebus scientificis auctoritas humana, per se loquendo, aut nihil est, aut, ad summum, nonnisi ut infirmissimum veritatis critérium est accipienda, seu, ut Angelici Doctoris, P. I. Qu. I. Art. VIII. ad 2, verbis utar, locus ab auctoritate, quæ fundatur supei ratione humana, est infirmissimus. Unde S. Augustinus, Lib. V. de Musica, Cap. V. n. 10, scribit : « Pudet imbecillitatis, cum rationi roborandæ hominum auctoritas quæritur ; cum ipsius rationis ac veritatis auctoritate, quæ profecto est omni homine melior, nihil deberet esse præstantius. » — Qua de causa damnanda sunt argumenta sic dicta ad verecundiam, quibus auctoritates doctiorum hominum congeruntur, ut deterreamur a veritate, firma ratione percepta, retinenda. In hoc casu respondere debemus : Etiamsi omnes, non ego. III. Nota I. Objectio solvitur. Sed, inquiet fortasse aliquis, cum auctoritas humana in rebus scientificis vel nulla sit, vel pene nullius roboris, eccur nos sæpe imo sæpissime aliorum transcribimus auctoritates, præsertim vero SS. Au­ gustini et Thomæ? Fateor, imo glorior me juvari doctrinis SS. Augustini et Thomæ ; sed hoc ideo, quia eas serio et diu­ tius perpensas mea ratio veras deprehendit. Unde non teneo doetrinas eorum propter auctoritatem, sed dictis eorum cedo propter doctrinas propria ratione perceptas, scilicet non est auctoritas critérium doctrinæ, sed doctrina est critérium auctoritatis. — Quæ omnia magis patescent, si naturam hu­ mani magisterii in rebus scientificis expendamus cum ipso S. Thoma. IV. Nota II. Natura humani magisterii in rebus scientificis. Scientiam acquirere non est aliud quam conclusiones parti­ cularium veritatum deducere ex principiis, veluti ex quibus­ dam rationibus seminalibus, sive hujusmodi principia sint judicia per se nota, sive sint simplices rerum definitiones. Impossibile autem est quod hujusmodi prima principia discipulus a magistro discat : nam omnis explicatio data a magistro præsupponit necessario notiones aliquas præexistentes in mente discipuli, per quas magister conatur explicare quod explicare intendit. Ad rem S. Thomas, Qq. Disp, de Veritate, Qu. XI de Magistro, Artic. I. ad 3 : « Illa, 262 CRITICA. LIB. II. CAP. III. DE CRITBRIIS EXTRINSECIS. inquit, de quibus per signa docemur, cognoscimus quidem quantum ad aliquid, et quantum ad aliquid ignoramus; utpote si docemur quid est homo, oportet quod de eo prae­ sciamus aliquid, scilicet rationem animalis vel substantiæ, aut saltem ipsius entis, quæ nobis ignota esse non potest. Et similiter si doceamur aliquam conclusionem, opportet præscire de subjecto et passione (prœdicato) quid sint, etiam principiis, per quæ conclusio docetur, præcognitis. » Et in resp. ad 18, addit : « Principia non discit (discipulus) a magistro, sed solum conclusiones. » — Igitur totum offi­ cium magisterii humani nonnisi conclusiones et ordinem conclusionum ad principia respicit : videlicet magister dis­ cursum rationis exponit per signa sensibilia ; et sic ratio naturalis discipuli per hujusmodi sibi proposita, sicut per quædam instrumenta, sibi per seipsam repetit discursum magistri, pervenitque in cognitionem ignotorum. Ex quo patet quod discipulus non assentit certitudinaliter conclu­ sionibus, innixus magistri auctoritate, sed quia per se ipse in discursu audito a magistro, sibique et a semetipso mentaliter repetito, videt easdem conclusiones necessario et evi­ denter cum principiis connexas. « Si autem aliquis alicui proponat ea, quæ in principiis per se notas non includuntur, vel includi non manifestantur, non faciet in eo (discipulo) scientiam sed forte opinionem vel fidem : quamvis etiam hoc aliquo modo ex principiis innatis causetur. Ex ipsis enim principiis per se notis considerat quod ea, quæ ex eis neces­ sario consequuntur, suntcertitudinaliter tenenda; quæ vero eis sunt contraria totaliter respuenda; aliis autem assensum præbere potest vel non. » Hæc iterum S. Thomas, Qu. et Artic, cit. de Magistro, corp., ubi omnia, quæ delibavi in hoc numero de magisterio humano, copiose et dilucide dis­ serit tum in corpore articuli, tum in responsionibus ad difíl-, cultates. V. Nota III. Per accidens autem auctoritas sapientum est veritatis critérium.. Ratio est in promptu. Rudibus enim, qui per se ipsos non valent altas scientiarum veritates pene­ trare, neque scholas adire ut scientificos rationis discursus audiant, nulla alia suppetit via ad cognoscendum res pluri­ mas, nisi auctoritas peritorum : secus illarum prorsus cogni­ tione careant necesse est. Unde eos videmus inclinatione quasi dicam naturali sese committere his qui reputantur sapientiores, et illorum dictis fidem adhibere, quæ, ut patet, 263 ART. III. DE HUMANO MAGISTERIO. nonnisi moralem certitudinem contingere potest. — Quod vero de rudibus animadvertimus, de omnibus aliis hominibus est proportionate dicendum. Non enim omnia possumus omnes; unde necesse est ut etiam homo in una scientia ap­ prime doctus, alteri in alia scientia versato credat in iis quæ propria ratione intime penetrare et comprehendere, non ingenii sed temporis defectu, minime potuit. — Imo non raro accidit ut, cum de intricatis ac subobscuris materiis disputationes instituuntur, quas definire per nosmetipsos non valemus, prudenter propendamus in sententiam sapientiorum. At secus omnino dicendum est, quoties non de re scientifica sed de factis sermo est : nam in his et sapientes et rudes auctoritati aliorum hominum subjiciuntur, ut mox dicam. VI. In re facti auctoritas humana, generatim inspecta, est critérium veritatis seu certitudinis moralis. Cur affirmem auctoritatem humanam non esse critérium metaphysicæ cer­ titudinis, sed certitudinis moralis solummodo, jam dixi (58, III). Probatur conclusio. Auctoritatem humanam, generalim inspectam, esse in rebus facti critérium veritatis docent facta ipsa, vitæ nostræ necessitates et officia, ipsa hominis natura. Ergo revera humana auctoritas generatim inspecta, 'ut critérium veritatis in rebus facti est suscipienda. Conse­ quentia clara est. Antecedens per partes probatur. Facta ipsa. Etenim videmus homines hominibus credere libenterque veracitatem atque cognitionem in narrantibus admittere, quæ conditiones sunt ut auctoritati credamus (58, 111), nisi contrarium aliunde constet. Imo vero frequen­ ter accidit, ut ea quæ prius per fidem in aliorum auctoritatem accepimus, postea rerum veritati respondere experiamur. Vitee necessitates et officia. Si enim homines dictis hominum non crederent, vita pecudum more omnino eis esset transi­ genda, ne dicam deterius. « Quæro enim, si quod nescitur, credendum non est, quomodo serviant parentibus liberi, eosque mutua pietate diligant, quos parentes suos esse non credant? Non enim ratione ullo pacto sciri potest; sed inter­ posita matris auctoritate de patre creditur : de ipsa vero matre plerumque nec matri, sed obstetricibus, nutricibus, famulis. Nam cui furari filius potest, aliusquc supponi, nonne potest decepta decipere ? Credimus tamen, et sine ulla dubi­ tatione credimus, quod scire non posse confitemur. Quis enim non videat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum generis ZiaiUMA. Summa pbilo-ophica. T. I. ii 264 CRITICA. LIB. II. CAP. hi. DB critrriis extrinsecis. humani vinculum, superbissimo scelere violari? Nam quis vel insanus eum culpandum putet, qui eis officia debita im­ penderit quos parentes esse crediderit, etiamsi non essent * Quis contra non exterminandum judicaverit, qui veros forJ tasse parentes minime dilexerit, dum ne falsos diligat me­ tuit? Alulta possunt afferri, quibus ostendatur nibil omnino humanæ societatis incolume remanere, si nihil credere sta­ tuerimus, quod non possumus tenere perceptum. » Hæc Augustinus in Lib. De ulililale credendi, ad Honoratum, Cap. XII. n. 26. Ipsa hominis natura. Natura enim nostra, ut conscientia testatur, maxime reluctatur mendacio, et ad veritatem tum inquirendam tum manifestandam potenter impellit. Ergo, nisi aliunde contrarium constet (et undenam constare id possit paulo infra declarabimus), natura nostra, ad veracitatem prona, etiam in aliis, quibus eadem natura specific , incst, eamdem veracitatem libenter admittit, ne, contra pro­ priam conscientiam, innati et connaturalis vitii semetipsam falso accuset, alios accusando. Hæc conclusio satis, meo quidem judicio, probata videtur. Atqui, cum auctoritas, ut fidem nostram mereatur, suis cha­ racteribus insignita esse debeat, scilicet scientia et wracilat:. quæritur : Undenam, Io in concreto dignoscitur ejus scien­ tia ? 2° undenam ejus veracitas ? Quibus quæsitis ut separatim faciamus satis, sit primo : VII. Testis humani scientia in concreto potissimum inno­ tescit : Io ex natura rei narratæ; 2° ex præcognita testis perspicacitate ; 3° ex ejus experta prudentia. Suppono im­ primis ut certum, critérium auctoritaiis humanæ in concreto haud posse statui a priori, quia nullus nexus logicus et objectivus existit inter testem et rem assertam. Quocirca a posteriori unice est determinandum, hoc est considerando res enarratas in seipsis, ac postea eas comparando cum testis perspicacitate et prudentia : quæ duo nonnisi per experien­ tiam colligi possunt. Quibus præmissis, declaratur conclusio per partes. Ex natura rei narratæ. Etenim fides præstanda humanæ auctoritati rationi adversari nequit. Consequenter, si incre­ dibilia etiam doctissimus asserat, vel contradictoria misceat, vel res enarret quæ illi cognitæ, moraliter loquendo, esse non possunt, nemo prudens ei crederet. « Quædam, inquit Melchior Canus in Lib. XI. Cap. IV. 2“ Conci. Locor. Theolo- ART. III. DR HUMANO MAGISTERIO. 265 gic., a Plinio, aliisque historicis vel gravissimis referuntur, quæ cun vix credibilia sint, si ea fuisse negemus, non ideo historiæ auctoritatem labefacimus. > — Ex cognita perspicacitate testis. Si enim testis sit ingenii perspicacis, diligens inobservando, cautus in judicando, certe non facile decipitur, neque in his quæ ipse videt, neque in his quæ alieno testimonio accipit ;ac proinde, nisi gravissimæ rationes contrarium evidenter suadeant, ejus auctoritate non commoveri, ejusque dictis non acquiescere, talis impudentia est ut omnino stultitiam sapiat. Ex experta testis prudentia. Etenim in rebus historicis ingenii perspicacitas plurimum valet, at ubi prudentiæsit con-, sociata. Prudens enim non cedit neque propriis neque alienis præjudiciis, vulgi rumoribus aut plausibus vel ludibriis non commovetur, non ad phantasiæ sed ad rationis normam omnia perpendit, omnia cribrat, omniajudicat, animi præcipitationesinjudiciisferendis compescit, aejuxtarationis praes­ cripta rei unicuique proprium valorem tribuit. Quocirca, ex­ perto prudenti,nisi omnino plumbei esse velimus, cedereoportet;contra,nimis credulis, præjudiciis detentis, phantasticis, stupidis,imprudentibus denique, qui sæpe dormitant, sæpissime cæcutiunt,'phantasmata imaginationis sectantur, non­ nisi stulti credunt. VIII. Testis humani veracitas in concreto potissimum in­ notescit : 1° ex ejus vitæ probitate ; 2° ex amore veritatis cui unice studet. Puto omnes alias conditiones, quæ commu­ niter recensentur, ad istas reduci. Vitæprobitas. Si enim homo natura sua veritatem sequi­ tur, multo magis id concedendum est homini probo, qui ad virtutis normam vitam suam componit : veracitas enim illi pene connata est, et ejus auctoritati detrectare piaculum fo­ ret. Contra, improbus homo passionibusque deditus haud facile fidem meretur : qui enim credat, e. g., Voltaire, ho­ mini impiissimo atque Ecclesiæ catholicæ infensissimo, cum historiam ecclesiasticam pertractat Î vel scriptoribus incredu­ lis nostræ ætatis, quorum vita vitium est ? Amor veritatis. Unice enim veritati studere debet histori­ cus; quod quidem studium apparet : Io si in ejus dictis aperta sint omnia, nec arcana quædam affectet ad impostu­ ras tegendas ; 2° si non odio aut amore partium, aut præju­ diciis aliisque passionibus vel superstitionibus sit detentus. His vitiis non carent, e. g., Plutarchus cum vitas describit 266 CBItlCA. tin. It. CAP. lit. £>E CIUTEKtlS EXTttlNSKClS. Græcurum atque Romanorum, in primossatis propensus, et Tacitus cum odio percitus in religionem Christianam, mons­ tra quædam et effingit et venditat ; 3° si non potentium adula­ tio, non vilitas animi, non utilitas personalis, sed animi ra­ tionalis libertas, magnanimitas, constantia tum in prospera tum in adversa fortuna, sui quædam, ut ita dicam, negligentia, ut veritatis fulgor unice appareat, scriptorem moveant : quibus dotibus eminenter insigniti sunt Scriptores sacri; 4°si non occultequid dicat, sed, nisi prudentia vetet, palam amicis et inimicis enarret. — Hæc omnia [et alia hujusmodi bene multa non stupidi profecto, quibus naturajus denega­ vit judicandi de historia, sed prudentes homines de facili discernunt. ARTICULUS QUARTUS (61) De arte critica. I. Artis criticæ notio. Artis criticæ nomine intelJigitur ars judicandi de aliorum scriptis. Rerum enim præterilarum nar­ rationes historiam constituunt, quæ est vilæ magistra; at his­ toria nulla est, si valorem auctoritatis et sensum scriptorum non recte intelligamus. Hinc, post stabilitum critérium auc­ toritatis humanæ, de arte critica summatim aliqua pers­ tringimus, tria expendendo, nempe, de auctoribus, de authentia et incorruptione librorum, de hermenéutica seu inter­ pretatione scriptorum. II. De auctoribus. Auctores considerari possunt : Io in se; 2° in ordine ad facta quæ narrant; 3° in modo nar­ randi. In se. Diximus enim in præcedenti articulo historicum fidem sibi mereri, quando gravissimum tum scientia tum vilæ probitate se prodat. Igitur cum plures scriptores de una eademque re narrantes occurrant, illi procul dubio præferendi sunt, qui majoris gravitatis exhibent argumenta. Hinc Josepho Flavio, e. g., de Christi Domini nostri vita disserenti, licet scriptori gravi, jure gravissimos Evangelistas præferimus, etiam abstractione facta ab eorum divina inspiratione, et re considerata ad solas critices regulas. In ordine ad facta narrata. Nempe historici coaevi factis ART. IV. DE ARTE CRITICA. 267 quæ narrant, dummodo conditiones recensitas et historico necessarias habeant, præferendi sunt illis, qui factis ipsis posteriores sunt, quique nonnisi vulgi traditione ea accepe­ runt. Et inter historicos coævos illi magis audiendi sunt qui fuerunt testes oculati, quam qui fuerunt testes auriti (60, 1). Patet. Agitur enim de facto quod non a priori colli­ gitur sed experimento. Igitur qui magis illud experti sunt, magis de ipso valent testari; magis autem experitur scriptor coœvus quam posterior, et magis oculatus testis, quam auri­ tas. Hinc S. Evangelista Joannes in exordio suæ primæ Epistolæ scribit : « Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ.quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis. » In modo narrandi. Poeticæ enim narrationi maxima conce­ ditur licentia, oratoriæ minor, historic® nulla. Unde simplex historicus simpliciter enarrans praeferendus est poetis atque oratoribus. Egregie Melchior Canus regulam istam exemplis illustrat, Lib. XL Loc. théologie., Cap. VI : « In Herodoti lucubratione rebus fictis et adumbratis quidem loci pluri­ mum fuit. Verum inscriptione ipsa ille praemonuit, non esse in eo libro historiæ rationem ad vivum resecandam. Musas videlicet inscripsit, quibus fabulæ interdum concess.-n sunt, ut audientium animos jucundius et suavius allectent, quod severitate narrationis non perinde assequerentur. Xenophon, qui, ut Fabius ait, magis inter philosophos, quam inter historicos reddendus est, optimi et absolutissimi Prin­ cipis formam in Cyro perfectam conatur effingere. Itaque non est ab eo expectandum, qualisnam Cyrus revera fuerit, Hex licet excellens et eximius, sed qualis futurus sit in Re­ pública Imperator, si ad normam exemplaris exactissimi componatur. » (Ed. Ven. 1759, pag. 264, coi. 2.) III. De authentia et incorruptione librorum. Authenticus seu genuinus ille liber dicitur, qui scriptoris cui tribuitur revera est; si secus, dicitur suppositilius vel spurius. Liber vero si talis sit qualis ab auctore est scriptus, dicitur incor­ ruptus, secus corruptus dicitur, maculatus, vel interpolatus. Ad authentiam dignoscendam plura observari debent, prae­ sertim vero : Io auctoritas; 2° tempus; 3° doctrina; 4° stylus. Auctoritas. Etenim, sicut et auctoris, ita et scriptorum ejusdern notitiam nonnisi ab auctoritate accipimus. Quocirca 268 CRITICA. LIU. II. CAP. III. DE CRITERIIS KXTRINSECIS. si gravissimi historici librum aliquem alicui auctori cons­ tanter tribuunt, ut authenticum non retinere sine temeritate non possumus, sicut de aliis factis historicis dictum est. Ad rem S. Augustinus, Contra Faustum, Lib. XXXIII, Cap. VI : < Platonis, Aristotelis, Ciceronis Varronis, aliorumque ejusmodi Auctorum libros unde noverunt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua ? Multi multa de litteris Ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed aliquo adjuvandi studio sive discendi. Unde constat quid cujus sit, nisi quia his temporibus quibus ea quisque scripsit, quibus potuit, insinuavit atque edidit, et inde in alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros, etiam usque ad nos­ tra tempora pervenerunt, ita ut interrogati cujus quisque liber sit, non hæsitemus quid respondere debeamus Î » Tempus. Etenim statuta auctoris cujusque ætate, si in libris facta narrentur, quæ post mortem auctoris evenerunt, procul dubio liber est supposititius, vel saltem ut interpola­ tus est retinendus. Loquor de libris humanitus conscriptis : nara libri inspirati scribuntur nutu Dei, cui omnia tem­ pora præsentia sunt in sua æternitate. Ita hac de causa jure abjudicantur Divo Thomæ posteriores libri De regimine principum, ut videre est apud Echardum et Bernardum de Rubeis. Doctrina. Auctor supponitur in doctrinis sibi ipsi consen­ tiens. Quocirca nisi constet, vel ipsius auctoris declaratio­ nibus eum sententiam mutasse vel ipsum de facili contradic­ tionibus implicari, inter supposititios recensendi sunt libri, qui ab aliis libris genuinis ejusdem auctoris aperte discor­ dant, vel a doctrina ejus practica, nempe vita morigerata et virtuosa abhorrent. Stylus. Homo, scribendo, seipsum manifestat : quo sensu dictum est a Buffon, stylus est homo. Hinc est quod, si liber diversum omnino stylum præ se ferat a stylo librorum, qui ut genuini alicui Auctori vere tribuuntur, dubium gravissi­ mum ingerit de sua genuitate, si non absolute sit pronun­ tiandus ut supposititius. Nisi forte (et hoc notandum est) materia diversa diversitatem exigat styli. Hinc non eadem est Bossuetio ratio scribendi in suis sermonibus et in polemicis libris contra Protestantes, et magnum procul dubio intercedit discrimen quoad stylum inter Summam S. Thomæ et Officium Sacramenti altaris ab eodem Sancto conscriptum ART. IV. DE ARTE CRITICA. 269 Addo tamen quod etiam in diversa materia viri emunctæ naris eumdem vel diversum persentiunt auctorem. Relate vero ad librorum incorruptionem, quatuor praeser­ tim sunt attendenda : Io codices originales ; 2°, codicum vetustiorum concordantia ; 3° gravissimorum scriptorum auctoritas ; 4° doctrina ipsa. Codices originales, seu autographi, si habeantur et auctori­ tate certa sint auctoris, quaestionem per se definiunt circa incorruptionem vel mutilationem vel interpolationem alio­ rum codicum. Attamen est attendendum utrum aliena manu abrasiones, vel correctiones, vel depravationes sint adjectae. Codicum vetustiorum concordantia. Nam si desint codices autographi, ad vetustiores codices apographos est recurren­ dum, qui, ceteris paribus, recentioribus codicibus sunt præferendi. Sana enim ratio dictat vetustiores codices, utpote proximiores aetati auctoris, mutilationis vel interpolationis, per se loquendo, esse magis expertes. Gravissimorum scriptorum auctoritas. Videlicet, accidit non raro ut verba vel doctrina unius auctoris a synchronis vel supparibus scriptoribus citetur : qui, si sint gravissimi, argumentum sunt circa genuinum sensum auctoris et crité­ rium ad dijudicandum utrum codex sit nec ne incorruptus. Doctrina Auctoris vitaque ejus, sicut supra dictum est in tertio canone circa librorum authentiam. IV. De hermenéutica.'Epp.eve£a,græce, idem est ac ars in­ terpretandi sensum scriptorum, præsertim cum ex una in aliam linguam transferuntur. Circa versiones duo potissi­ mum requiruntur : im peritia linguæ ex qua et in quam liber vertitur : secus sensus auctoris nec recte colligitur si ejus lingua haud perfecte cognoscatur, nec redditur aliena lingua in quam transfertur; 2m peritia doctrinæ : non enim verbum verbo reddendum est, sed sententia auctoris est exprimenda, quam ignoret vel pervertat necesse est, qui in doctrinis auctoris aut jejunus aut non valde sit peritus. — Quoad vero rectam sententiarum interpretationem : l°emendatiores codices procurari debent, ut nullum sit dubium de genuina auctoris mente ; 2° modus scribendi attendatur, utrum scilicet locutione propria vel metaphorica (12, V) suas sententias expresserit ; 3° tempus attendatur quo auc­ tor scripsit, scopus quem sibi praefixit, vita, mores doctrina, aliaque hujusmodi ; 4° non unum aut alterum verbum vel una aut altera propositio, sed integra auctoris doctrina 270 CRITICA. LIB. II. CAP. III. DE CRITERIIS EXTRINSECIS. expendatur ad normam principiorum quibus ipse dirigitur; 5° sensus auctoris non ex incidenti propositione, sed ex lo­ cis in quibus materiam, de qua agitur, ex professo versal, determinetur, 6° propositiones, si quæ sunt obscuræ, per clariores explicentur, et in hoc sagacitas, prudentia, justitia et charitassint norma nostrorum judiciorum in aliorum doc­ trina interpretanda. Et hæc de arte critica delibasse sufficiat. Celera persequi id alias disciplinas pertinet. 271 LIBER TERTIUS DE CRITERIORUM ET SCIENTIARUM COORDINATIONE Prologus. Tertio loco edisserendum nobis est (Prolog, ad Critic.) de rriteriorum coordinatione, seu de supremo veri­ tatis criterio. Et quia veritates et in seipsis considerari queunt, et quatenus diversarum scientiarum, quas consti­ tuunt, objecta sunt ; Librum istum tertium et ultimum Logi­ ces in duo capita dividimus : in quorum primo sermo erit de subordinations criteriorum, in altero de coordinatione scientiarum. CAPUT PRIMUM DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO Prologus. Tria genera critpriorum expendimus in praece­ denti libro, criteria nempe subjectiva, objectiva et extrínseca: juxta quam partitionem dividuntur philosophorum sentenliæ circa supremum critérium veritatis : etenim hanc supremaliam quidam alicui principio subjectivo, quidam auctoritati quidam objectis seu veritatibus ipsis objectivis concedunt. De hujusmodi igitur opinionibus singillalim dicendum est : et Io de opinionibus quæ principia subjectiva ut supremum critérium veritatis constituunt ; 2° de sententiis eorum qui auctoritatem ut supremum critérium proclamant; 3° de doc­ trina qua criterii suprematia objectis tribuitur. Quibus omni­ bus praemittimus articulum, in quo quædam pernecessaria declarantur ad plenam solutionem hujus quæstionis, quæ in scientiis maximi momenti est, nostris et hisce temporibus summopere agitata. 272 CRITICA. LIB. HI. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. ARTICULUS PRIMUS 62 Prœnolamina quœdam. I. Sensus quaestionis. Supremum veritatis critérium du­ pliciter intelligi potest : primo quidem in sensu relativo; secundo in sensu absoluto. — In sensu relativo, critérium di­ citur supremum^non in ordine ad alia criteria, sed in deter­ minato ordine cognitionum seu veritatum ; ut puta in scientiis cosmologicis vel psychologicis. De hoc relativo cri­ terio non est quæstio neque revera esse potest ; mamque criteria objectiva abstracta non possunt esse norma ad cognos­ cendam mundi corporei existentiam, sed sunt sensus et sensationes ; et ex aliorum auctoritate existentiam accipio et credo Platonis vel Aristotelis, non ex conscientia neque aliis ex criteriis. Ad quod nonnulli philosophi nostræ ætatis non satis attendentes, critérium relative supremum, ut absolute tale sustinuerunt. Sed de his infra. — Critérium autem absolute supremum, ad omnes cognitiones extenditur, et est veluti forma, qua omne aliud peculiare critérium re­ lucet. De hoc quæritur quodnam sit. II. De existentia supremi criterii. At existitne hoc crité­ rium absolute supremum veritatis ? Respondeo hanc de supremi criterii existentia quæstionem dupliciter posse defi­ niri, generice seu quoad suam existentiam, et specifice seu in quo consistat. In primo sensu existentia criterii universa­ lis potest quasi a priori probari. Etenim ostensum est contra scepticos dari in nobis certitudines, si non omnium, saltem quarumdam rerum : quæ certitudines procul dubio gene­ rantur a motivo seu criterio, a quo mens movetur ad assentiendum cum certitudine veritati. Dictum est autem (40, IV) quod licet una certitudo potior sil alia quoad intensitatem adhæsionis, omnes tamem æqualiter in uno conveniunt, nempe in exclusione formidinis errandi. Signum est ergo quod in omnibus motivis, seu criteriis, aliquid est commune in quo criteria ipsa uniformiter conveniunt. — At in secundo sensu, in quo nempe critérium supremum consistat, seu quid sit illud quod cominuneest omnibus criteriis, absurdum est velle definire a priori, cum tota quæstio sit definienda ART. II. SYSTEMATA SUBJECTIVA QUOAD SUPREMUM CRITERIUM 273 aposteriori scilicet ab observatione et analysi cognitionum nostrarum, ut definiatur utrum in omnibus et singulis in­ veniatur elementum commune, quod sit veluti lux, qua omnes illuminentur. Agitur enim non de subordinatione veritatum in se ipsis, hoc est in ordine reali, sed de subor­ dinatione veritatum in ordine ad nos, seu in ordine logico, qua ratione autem se habeant hujusmodi veritates in nobis est res facti, quæ nonnisi experimento et observatione depre­ hendi potest. III. Conditio requisita ad supremum critérium. Exinde patet quanam essentiali conditione debeat gaudere supre­ mum veritatis critérium. Videlicet, ita debet esse primum, ut aliud non subaudiat a quo pcndeat; ita necessarium ut, ipso corruente, cetera corruant; et consequenter, ita trans­ cendens, ut in omnibus aliis criteriis inveniatur,ita suppo­ situm, ut, ipso dato, mens normam habeat ; ipso remoto, mens nullam aliam normam habere possit : eo ferme modo quo de primis principiis in nostris judiciis dictum est (Artic. o5). ARTICULUS SECUNDUS (63) Systemata subjectiva quoad supremum critérium veritatis. I. Generalis partitio systematum subjectivorum quoad supremum veritatis critérium. Subjectivimus reponit supre­ mum critérium veritatis in subjecto cognoscente. Quia vero subjectiva principia immediata cognitionum in nobis sunt, sensus, conscientia, vel generatim, facultas intellectiva, principium vero mediatum est natura, cujus sunt principia illa immediata ; supremum veritatis critérium, subjective inspectum, non potest esse, nisi aut sensus, aut facultas intel­ lectiva, sive uno sive altero modo considerata, aut denique ipsa natura animæ nostræ. Et revera historia philosophiæ, ut ex dicendis in hoc articulo erit manifestum, hanc divi­ sionem facto ipso demonstrat. Exordium sumamus a sensismo. II. Sensimus antiquorum et positivismuB recentiorum. Viguit apud græcos philosophos schola sensislica, cui prin- 274 CRITICA. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. cipium erat, hominis animam esse pure sensitivam, quam nonnulli a materiae viribus distinguendam esse negabant. Hæc sententia tribuitur Leucippo, Democrito, Heraclito, Epicuro, aliisque. Ex hoc principio inferebant, quod, cum sensus non sint nisi sensibilium et contingentium, de sensi­ bilibus et contingentibus est tota nostra cognitio. Atqui, adde­ bant, sensibilia non cognoscuntur a nobis nisi quatenus sen­ sus nostros afficiunt et modificant. Igitur, concludebant, mensurasen critérium nostrarum cognitionum non possunt esse nisi sensus, seu varii modi, quibus sensus per sensatio­ nem afficiuntur. — Non pauci ex recentioribus philosophis dogmata antiquorum sensistarum renovarunt, eaque novo apparatu restaurare nostrishisce diebus aggreditur positi­ vismos, duce Augusto Comte (1798-1857), cujus vestigiis in­ sistunt in Gallia Taine, Littré, etc.; in Anglia Darwin, Tyn­ dall, Stuart Mill ; in Italia, post Melchiorem Gioja, Josephus Ferrari aliique, plus minusve materialismo addicti. Principia positivismi sunt : lm ableganda est a philosophia omnis in­ quisitio tum causarum efficientium primarum tum causarum finalium, nec non Dei, ordinis spiritualis, non exclusa anima humana, universa denique metaphysica, quæ a positivismo consideratur velut rationis humanæ figmentum, vel supersti­ tio ; — 2ra consequenter, omnis nostra scientia resultat ex fac­ tis, quæ homo et colligere et ordinare debet, seu scientia humana est collectio etordinatio rerum sensibilium, et ratio humana est facultas collectiva rerum earumdem. — Posilivismus ne latum quidem unguem recedit a sensismo vel ma­ terialismo antiquorum quoad substantiam. Contra hanc pestiferam doctrinam sit conclusio : III. Sensus non possunt esse supremum critérium cogni­ tionis humanæ. Etenim sensismus, seu positivismus, ponens sensus esse suprema cognitionis nostras criteria, falso nititur supposito, sibi ipsi et rationi aperte adversatur. Ergo systema istud admitti non potest. Nititur falso supposito. Etenim, ut ipsi fatentur adversarii, supremum cognitionis humanæ critérium reponi in sensibus non potest, nisi præsupposito quod in nobis nulla facultas adsit, quæ sensitiva non sit, et quod totaliter nostra cogni­ tio sit a sensibus: namque si ratio humana sit facultas sensi­ bus excelsior, et ultra sensibilia sese cognitione attollens, impossibile omnino est, ut sensus sint ultimum critérium ad quod confugere debeat ratio ipsa in judicio ferendo tum ART. II. SYSTEMATA. SUBJECTIVA QUOAD SUPREMUM CRITERIUM. 275 de natura ipsius sensus, turn de veritate objectorum, quæ a nullo sensu referuntur. Atqui revera suppositio illa falsa absolute est, ut manifestum est ex conscientia, et late in Psychologia demonstrabimus, cum de natura rationis huma­ næ, de essentiali ejus discrimine a sensibus, nec non de origine idearum nostrarum sermo erit. Ergo sensismus, seu positivismus, designando sensus ut supremum veritatis cri­ térium, falso supposito nititur. —Hæc ratio urgetur contra antiquos sensistas ab Aristotele in IV. Metaphysic. Cap. XII. et exponitur a S. Thoma, ibid. Leet. XII : « Antiqui (quos inter fuerunt Empedocles, Democritus, Anaxagoras, etc.) hoc opinabantur, quod prudentia sive sapientia vel scientia, non esset nisi sensus; non enim pouebant differentiam inter sensum et intellectum. Cognitio autem sensus fit per quam­ dam allerationcm sensus ad sensibilia. Et ita, quod sensus aliquid sentiat, provenit ex impressione rei sensibilis in sensum : et hic semper cognitio sensus respondet naturæ rei sensibilis, ut videtur. Oportet igitur, secundum eos, quod illud quod videtur secundum sensum, sit de necessitate verum. Cum autem conjunxerimus quod omnis cognitio (juxta præfalos Auctores) est sensitiva, sequitur quod omne quod alicui apparet quocumque modo sit verum. Hæc autem ratio non solum deficit in hoc quod ponit sensum et intel­ lectum idem... » etc. (Ed. 1’., fol. 50, coi. 3.) — Cf. P. I. Qu. LXXX1V. Art. I. Sibi ipsi et rationi adversatur. Et revera, positivismus ex una parte affirmat universam philosophiam concludi intra limites observationis sensibilis; ex altera vero parte et metaphysicam subaudit et ipsa innititur et ad eam tendit.Ete­ nim leges illæ universales et immutabiles, quas positivismus supponit et inquirit in phænomenis sensibilibus, praecise quia universales et immutabiles, ab ipsis phænomenis singu­ laribus et mutabilibus distinguuntur, et objecta sunt non sensuum sed intelligentiæ, neque ad sensibilitatem sed ad ordinem abstractum et metaphysicum exclusive pertinent. Unde nonnisi sibi ipsi et rationi aperte contradicendo, posi­ tivismus vel sensismus potest constituere sensus ut supre­ mum critérium scientiæ humanæ. Hæc egregie probat con­ tra Epicureos et Scepticos S. Augustinus in VIII. de Civitate Dei, Cap. VII. his verbis : « Quod autem attinet ad doctri­ nam, ubi altera pars versatur, quæ ab eis logica, id est, rationalis vocatur; absit ut his (Platonicis) comparandi 276 CIUTICA. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO, videantur qui posuerunt judicium veritatis in sensibus cor­ poris, eorumque infidis et fallacibus regulis omnia quæ discuntur metienda esse censuerunt, ut Epicurei et qui­ cumque alii tales; ut etiam ipsi Stoici, qui cum vehement < amaverint solertiam disputandi, quam dialecticam nomi­ nant, a corporis sensibus eam ducendam putarunt; hinc asseverantes animum concipere notiones, quas appellant èvvoiac carum rerum scilicet, quas definiendo explicant; hinc propagari atque connecti totam discendi docendiqu: rationem. Ubi ego multum mirari soleo, cum pulchros dicant non esse nisi sapientes, quibus sensibus corporis istam pulchritudinem viderint, qualibus oculis carnis for­ mam sapientias decusque conspexerint. Hi vero (Platonici. quos merito ceteris anteponimus, discreverunt ea quæ mente conspiciuntur ab iis quæ sensibus adtinguntur; nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis dantes ultra quam possunt. Lumen autem mentium esse dixerunt ad discenda omnia, eumdem ipsum Deum a quo facta sunt omnia. » IV. De conscientiæ testimonio. Seposita igitur sensistarum sententia, quidam supremum veritatis critérium constitue­ runt in conscientiæ testimonio. Hæc opinio tribuitur Galluppio, at falso tamen, ut ego opinor. Etenim, in suo Saggio sulla critica della conoscenza, Lib. I. Gap. V. §, 137, docet quidem per conscientiam revelari existentiam subjecti cogi­ tantis et simul nos certos fieri de evidentia tum immediata tum mediata : unde infert quod, omnes nostræ cognitiones analytics resolvuntur in factum primitivum conscientiæ, itant hocfacium solummodo certos nos reddat cognitionis, seuimplicet totumordinem nostrarum cognitionum. Verum,§.139,hæe explicitius scribit : «Quidigitur respondendum esthuicquæsito philosophorum : quodnam est critérium veritatis? Res­ ponderem ego hocmodo: Si per critérium veritatis intolligitur signum infallibile, quod in qualibet particulari circumstantia certos nos faciat de existentia ejusdem veritatis, hujusmodi critérium neque datur, neque dari potest. Si autem per cri­ térium veritatis intolligitur expressio generalis evidentiæ immediatæ et evidentiæ mediatæ, hoc in casu critérium ve­ ritatum necessariarum consistit in principio condradictionis. » Hæc de Galluppii mente; respectu vero sententiæ in seipsa consideralæ, dico : V. Conscientia nequit assumi ut supremum veritatis cri­ térium. Probatur. Conscientiæ nomine, rigorose accepta;. ART. H. SYSTEMATA SUBJECTIVA QUOAD SUPREMUM CRITERIUM. 277 intelligitur facultas, qua animus noster existentiam propria­ rum affectionum et suimetipsius intime cognoscit, ut alibi explicavimus (52, III) ; consequenter ejus officium, et sub­ jectivum per se est et intra limites concreti ac singularitatis illarum affectionum coarctatur (tZud.). Atqui supremum veri­ tatis critérium totum complecti debet ordinem nostrarum cognitionum, quæ non solum subjectum cogitans, sed etiam objecta ab eo diversa, eaque universalia et abstracta attin­ gunt, ut conscientia ipsa testatur. Igitur conscientia nobis utique refert ordinem cognitionum nostrarum, ut quoddam factum in nobis existens : sed nullo pacto esse potest supre­ mum critérium earumdem cognitionum, secundum earum naturam sive geneticam, sive intrinsecam, sive objectivam, sive comprehensivam, sive extensivam, nisi ipsius conscien­ tiæ notio et officium pervertantur : quo in casu non de con­ scientia proprie dicta quæstio esset, sed de alia facultate, vel etiam de aliis facultatibus animi nostri. — Breviter, con­ scientia haberi debet ut supremum critérium relativum, res­ pectu nempe factorum quæ afficiunt subjectum cognoscens et conscientia præditum ; sed quia facta illa, ad quæ renun­ tianda conscientia limitatur, non complectuntur totum ordi­ nem objectivum nostrarum cognitionum, conscientia non potest assumi ut supremum critérium absolutum. VI. Facultates cognoscitivæ. Novissime vero Theodorus Jouffroy supremum veritatis critérium reposuit in fide cæca præstita naturali veracitati facultatum cognoscitivarum animi nostri : Principium, inquit in suo Cours de droit naturel, Tom. I. Leet. IX. totius certitudinis et fidei est ante omnia actus fidei cæcæ in veracitatem naturalem nostrarum faculta­ tum : quam doctrinam tradit etiam in suis Mélanges philoso­ phiques, Histoire de la philosophie, §.111. de scepticismo, ubi addit fidem illam esse cæcam, sed tamen irresislibilem. Contra quam sententiam sit conclusio : VII. Fidos cæca in veracitatem naturalem facultatum cognoscitivarum non potest esse principium totius nostræ certitudinis, seu supremum veritatis critérium. Probatur. Absurdum omnino est constituere ut supremum critérium certitudinis, seu certæ cognitionis, id quod per se et essen­ tialiter importat carentiam cognitionis. Atqui hujusmodi est fides cæca quam adstruit Theodorus Jouffroy. Ergo fides cæca in veracitatem naturalem facultatum cognoscitivarum non potest esse principium totius nostræ certitudinis, seu 278 CRITICA. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. supremum veritatis critérium. — Major probatione non in­ diget ; probatur minor. Fides cœca per se et essentialiter importat carentiam cogni­ tionis, et multo magis certitudinis quæ est cognitio perfecta. Et revera. Fides essentialiter sumpta est assensus mentis rei in se non visæ, cognitæ tamen in principio sibi extrínseco, nempe, in auctoritate, quæ est critérium regens ipsum fidei assensum (58, II) : quo sublato, nulla, ut patet, est ratio cur mens assentiatur potius uni quam alteri parti contradictio­ nis; imo assensus seu cognitio est impossibilis, quia nulla cognitio dari potest sine re cognita : et in nostra hypothesi res non cognoscitur neque in se neque in criterio revelante. Sed fidei actus, quem adstruit Jouffroy, destituitur non solum criterio intrinseco, sed etiam criterio extrínseco : non enim est solummodo fides, sed fides cœca, hoc est non suffulta neque evidentia intrinseca neque evidentia extrínseca veracitatis nostrarum facultatum, ut ipsemet auctor vi sui syste­ matis cogitur fateri, et.fatetur reapse. Igitur actus ille fidei cæcæ est omnino impossibilis, et consequenter fides cœca per se et essentialiter importat carentiam cognitionis. — Unde nil mirum si Jouffroy hisce ductus principiis dixerit scepticismum esse ultimum scientiæ humanæ pronuntiatum (48, II). . VIII. Instinctus naturæ rationalis. Theodorus Jouffroy suam sententiam de fide cæca mutuavit a Thoma Reid et Emmanuele Kantio, qui ponunt cæco instinctu naturæ nostræ rationalis a nobis admitti ut certissima principia illa univer­ salia et immediata, unde judicia particularia per syllogis­ mum deducimus (inter quæ Kant reponit sua judicia synthelica-a-priori), vel judicia contingentia rerum existenlium, unde inductive assurgimus ad universalia judicia empirica eflormanda. Quocirca supremum veritatis critérium judicio­ rum tum deductivorum tum induclivorum, sunt quidem prima principia perse nota; sed certitudo ipsorum principiorum in cicco instinctu naturæ rationalis fundatur, qui hac de ratione supremi criterii dignitatem præ se fert. < Anima nostra, in­ quit Reid, prædita est facultate quadam inspirationis et sug­ gestionis, si ita loqui fas est, quæ mentes penetrativas omnium pene philosophorum latuit, et cui tamen debemus innumeras notiones simplices, quæ non sunt neque impressiones neque ideæ, et multa principia primitiva fidei. » Huic inspirationi naturali debentur judicia primitiva, sive empirica sive ratio- ART. n. SYSTEMATA SUBJECTIVA QUOAD SUPREMUM CRITERIUM. 279 nalia, quorum complexus constituit sensum communem seu commune judicium. — Cf. Sanseverino, 7 principali sistemi delta Filosofía sui Criterio, Cap. III. § II. — Sed supra, cum de sensu communi fuit sermo, innuimus sensum naturæ com­ munem posse ¡considerari et prout est cuique homini pro­ prius, quo sensu est critérium subjectivo-intrinsecum, et prout in omnibus hominibus uniformiter manifestatur, quo sensu est critérium extrinsecum (59, I et V), et dici a qui­ busdam solet ratio impersonalis. In præsenti, sensus naturæ communis sumitur individualiter, et consequenter ut est critérium intrinsecum et subjectivum : nam de ipso sensu communi prout constituit rationem, ut dicunt, impersonalem, dicemus cum de systemate Lamennesianô erit sermo. IX. Instinctus caecus nequit assumi ut supremum crité­ rium certitudinis primorum principiorum. Antequam veniam ad probationem hujus conclusionis, secernere oportet quid veri sententia reidiana contineat, ut expeditius quid falsi in ipsa sit demonstretur. — Et imprimis facultatibus animi nostri inesse inclinationem quamdam primitivam, naturalem, præpoteniem ad propria objecta, negabit nemo qui vel levi­ ter facta interna proprii animi per conscientiam consideravit, quæ inclinatio ad propria objecta, ut S. Thomas profunde notavit, I-II. Qu. LI. Artic. I. est quodammodo scientia inchoative, nou solum quia ipsa mediante trahimur ad scien­ dum, sed etiam quia vi naturæ, cujus est ipsa inclinatio, certo adhæremus veritati primorum principiorum : ex ipsa enim natura animæ intellectualis, prosequitur ibidem Angelicus, convenit homini, quod slalim cognito quid est totum, et quid est pars, cognoscat quod omne lotum est majus sua parte: et simile est in ceteris. Et hoc sensu dicitur quod « inest uni­ cuique homini quoddam principium scientiæ, scilicet lumen intellectus agentis, per quod cognoscuntur statim a principio naturaliter quædam universalia principia omnium scientia­ rum », ut notat ipsemet Angelicus, P. I. Qu. CXVIl. Artic. I, et alibi passim, præsertim in quæstione De Magistro, inter Quæstiones disputatasDeveritate. — Hac inclinatione animæ nostræ sublata, nec non connaturalitate et spontaneitate intellectus ad intelligenduni prima et immediata scientiarum principia, scientia ipsa et quælibet certitudo in nobis eva­ nescunt. Hoc igitur sensu admittimus instinctum in nobis ut principium radicale et subjectivum certitudinis : idem dicaiur de fide, non tamen cæca, in veracitatem naturalem nos¿launa. Summa philosophica. — T. I. 280 CRITICA. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. trarum facultatum. Imo addimus errores et arbitria, quibus vel ignorantia vel malitia hominum subvertere machinantur fundamenta tum scientiæ tum religionis, inexpugnabile obs­ taculum habere in natura rationali ad veritatem et ad Deum essentialiter inclinata. Ilis igitur concessis, probatur conclu­ sio. Instinctus reidianus pervertit naturam cognitionis, non explicat ipsa judicia sensus communis, et labitur in scepticismum, quem vult devitare. Pervertit naturam cognitionis. Etenim cognitio humana absolute significat quamdam mentis nostræ visionem (1.1 et II). Igitur et in judiciis efformandis, quæ Reíd dicit esse sen­ sus communis, aut mens nostra videt conformitatem suam cum objectis de quibus judicat, aut non videt. Si primum, non acæca spontaneitate naturæ, ut vult Reid, sed ab objecto mens determinatur ad judicium ferendum ; si alterum, ergo judicia sensus communis reidiani nonnisi pervertendo natu­ ram cognitionis dici possunt cognitiones. Non explicat ipsa judicia sensus communis. Adde quod judicium, cum sit actio facultatis intellectivæ, est quodam­ modo medium inter facultatem ipsam, a qua procedit, et objectum, ad quod terminatur et de quo est judicium. Sed undenam est quod de uno eodemque objecto habeantur inter homines diversa judicia, non exclusis judiciis quibusdam sensus communis? Procul dubio cum natura eadem sit in omnibus, et, ut natura, uniformiter in omnibus agat, eadem necessario haberentur in nostra hypothesi judicia dictata ab inspiratione ejusdem naturæ. Numquid forte respondebit Reid in quibusdam naturam esse vitiatam? Verum id alio criterio, quod non sit sensus communis, expendi deberet; et sic etiam ex hoc capite rueret opinio Reidii. Igitur illa judi­ ciorum inter homines diversitas nonnisi ad objecto repeti de­ bet, quatemus nempe objectum magis minusve perspectum in seipso, diversas sui in diversis mentibus cognitiones inge­ nerat : nihil enim est tertium inter objectum cognitum et facultatem cognoscentem, ad explicandam rationem assen­ sus. Labitur insceplicismum. Denique spontaneitas, quam ponit Reid, aut a mente nostra dignoscitur tum ut est factum tum ut est critérium, aut nos prorsus latet, ita ut sit in nobis sicut gravitas in lapide. Si primum, patet quod aliis criteriis dis­ tinctis a spontaneitate, hujus tum existentia tum necessaria ART. I!. SYSTEMATA SUBJECTIVA QUOAD SUPREMUM CRITERIUM. 281 et infallibilis connexio cum veritate statuitur; si vero n:s prorsus latet, omnis nostra certitudo nonnisi in priu:::. seu criterio fundatur, quod utrum detur et naturam præ se ferat nescimus. Quod est dogma scepticism! abso! u.. Quocirca Reid, qui ut sese expediret a scepticismo Berkrl p et Hinnii (50, XII), ad sensum communem confugit, in eumdem scepticismum labitur. Huc faciunt quæcontra Jouffroy supra attulimus, et contra judicia synthctica-a-priori Kantii diximus (19, V et VI) : hujusmodi enim judicia ex Reidii doctrina Kant intulit. X. Sentimentalismus. Hucusque diximus de systematibus, quibus supremum critérium nostrorum judiciorum in alio principio cognoscitivo animi nostri reponitur, sive illud prin­ cipium sit sensus, sive, conscientia, sive intellectus, sive denique naturæ rationalis instinctus. Sed nos non solum cognoscimus sed appetimus etiam; qui actus animi nostri dicitur appetitio, seu affectio, quia affectione afficimur ab objecto etin ipsum dilectione ferimur. In hac igitur affectiva propensione animi nostri, Jacobi (1743-1819), qui propterea habetur ut parens scholæ sentimentalis, reposuit principium et normam omnium nostrorum judiciorum. Forte Jacobi hanc suam opinionem a schola cartesiana derivavit, cui per­ suasum erat, judicium non esse opus rationis, sed volunta­ tis, cujus actus est affectio. XI. Affectiva animi nostri propensio nequit admitti nt su­ premum veritatis critérium. Probatur. Nam illa affectiva propensio animi nostri aut consideratur prout est in indivi­ duo, aut prout est in seipsa. Atqui neutro sensu dici potest supremum critérium veritatis. Igitur sentimentalismus ne­ quit admitti. —Major certa est : affectio enim illa non aliter considerari potest, nisi vel prout est individui, vel prout est naturæ. — Minor probatur quoad utramque partem. Non prout est in individuo. Etenim cum veritas apud om­ nes eadem sit et esse debeat, critérium veritatis nostræque certitudinis debet esse quid firmum, stabile, necessarium, in­ dependeos denique a peculiari et contingente dispositione subjecti cognoscentis, ut quisque per se videt. Atqui, ut experientia quotidiana docet, affectiva animi propensio, con­ siderata prout est in singulis individuis, non est quid firmum et stabile, et maxime dependet a peculiari et contingente dis­ positione subjecti cognoscentis. Non igitur animi affectio, ut est in individuo, assumi potest ut suprema norma judicandi. 282 CRITICA. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. Nonprout est inseipsa. Namque, ut fertcommuneadagium, conscientiæ testimonio roboratum, ignoti nulla cupido ; et insuper ex ipsa conscientia scimus, quod animi affectiones excitatæ ita a ratione diriguntur, ut non raro ad agendum contra ipsas affectiones voluntatem flectamus. Repugnat autem naturæ supremi criterii, quod natura sua aliud prin­ cipium cognoscitivum, movens et dirigens ipsum, subaudiat necessario (62, III). Igitur affectiva animi propensio nequit esse supremum nostrarum cognitionum critérium. ARTICULUS TERTIUS (04) Systemata, quæ supremum veritatis critérium in principio extrínseco reponunt. I. Generalis partitio systematum, quæ docent supremum veritatis critérium esse critérium extrinsecum. Inter crite­ ria extrínseca recensuimus (Prolog, ad. Cap. III. Lib. IL) auctoritatem divinam, sensum naturæ communem, et hu­ manam auctoritatem. Quocirca systemata omnia in quibus defenditur supremum totius certitudinis nostræ critérium esse quærendum in aliquo principio extrínseco, aut unum aut aliud ex tribus recensitis in medium proferunt, ut magis ex dicendis erit manifestum. II. Revelationistæ. Daniel Huetius (1630-1721), vir erudi­ tissimus, episcopus Atrebatensis in Gallia, scripsit librum, post ejus mortem publici juris factum, cui titulus est, De imbecillitate rationis humanae, in quo docet divinam revelatio­ nem, cujus custos et interpres fidelissima est Catholica Ec­ clesia, ita pernecessariam homini esse, ut, ipsa sublata, ratio humana impotens per se sit ad consequendam cum omnimoda certitudine veritatem. Hinc logice sequebatur, normam seu critérium supremum nostrarum cognitionum in divina revelatione esse reponendum. Hæc Huetii opinio vix aliquos et obscuri nominis sectatores tunc temporis habuit; at nostris hisce temporibus eam ardentiori studio excitarunt De Bonald, De Lamennais, Bautain, Bonnetty, Ventura alii­ que traditionalist®, ac plus minusve eidem subscripsere. De horum sententiis sermo explicitior erit in processu hujus art. hi. systemata quæ supr. crit. in prin. extr. repon.283 articuli ; nunc ad doctrinam Huetii generice acceptam, con­ tra quam sit conclusio : III. Divina revelatio non potest esse supremum critérium veritatis seu certitudinis naturalis. Nota hic divinam reve­ lationem a nobis sumi eo exclusivo sensu, quem alibi decla­ ravimus (58, I et IJ). Probatur conclusio. Veritates quæ acci­ piuntur per quodcumque magisterium sive divinum sive humanum, aut certo tenentur quia in seipsis videntur, aut certo creduntur vi solummodo auctoritatis magisterii (58 II). Atqui in neutro casu magisterium divinum revelans potest esse supremum veritatis critérium. Igitur absolute negandum est supremum veritatis critérium in divina revelatione esse positum. — Probatur minor. Etenim si veritates, quæ ab alieno magisterio proponuntur, videntur in seipsis, ratio seu critérium assensus est ipsa veritas sive immediate, sive mediate, in principiis nempe intrinsecis, percepta (ibid, et 60, IV), et magisterium est solummodo medium proponens, non critérium (ibid.) ; si vero veritates non videntur in seip­ sis, haud certo creduntur, nisi de conditionibus quibus auc­ toritas magisterii prædita esse debet, scilicet de scientia et veracitate nobis constet (58, III) : quæ conditiones aliunde quam a magisterii auctoritate perspectæ nobis esse debent, ne absurde in infinitum abire cogamur et circulo vitioso implicemur, probando vim auctoritatis magisterii per scien­ tiam et veracitatem, et veracitatem et scientiam per aucto­ ritatem magisterii. Quocirca fides concessa magisterii auctori­ tati, aliud critérium subaudit et quidem intrinsecum, quo per certitudinem nobis constet, non solum de nostra existentia, sed etiam de conditionibus auctoritatis magisterii. Sive igitur divina revelatio in primo casu accipiatur, sive in secundo, non potest constitui ut supremum critérium veri­ tatis seu nostræ naturalis certitudinis. IV. Nota. De certitudine doctrinæ Christian®. Conclusio nostra est de certitudine generice accepta, non autem de hac vel illa certitudine quæ peculiares veritates respicit : equi­ dem scio theologiam catholicam in auctoritate divina reve­ lante totam fundari, cui videlicet per fidem assentimur « non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest >, ut loquitur Concilium Vati­ canum in sua Constitutione dogmatica de fide Catholica, Cap. III. Dc /ide. Attamen (et hoc est notatu pernecessarium) assen- 284 CRITICA.. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. sus fidei supernaturalis nequaquam est motus animi cœcus, ut ipsum Concilium ibidem addit, cum recta ratio fidei funda­ menta demonstret, ut in Capite IV. ejusdem Constitutionis legitur, inter quæ fundamenta procul dubio adsunt veracitas et scientia Dei. Unde Christianus dogmata fidei credit quia Deus revelavit, credit etiam Deum de facto illa dogmata reve­ lasse ; at non solum credit sed etiam scit ratione demonstra­ tiva Deum neque falli neque fallere posse, ac consequenter, credito facto revelationis divinæ, infert fidei divinæ impossi­ bile esse subesse falsum : quæ est conclusio theologica ex majori, ratione etiam certa, de Dei infallibilitate, et ex mi­ nori de fide, scilicet ex facto divinæ revelationis. — Ex quo sequitur quod licet fides divina prætantior sit ratione (58, VI); tamen fides subaudit rationem et ratione posterior est, seu. ut verbis utar S. Indicis Congregationis in tertia propositione exquatuorquas occasione traditionalistarum et contra traditionalistas posuit (1855), Rationis usus fidem prœcedit, et ad eam hominem ope revelationis et gratiœ conducit. V. Systema Lamennesianum. Doctrinam Danielis Huetii novo apparatu in medium protulit, paucis abhinc annis, Felicitas de Lamennais in suo libro, Essai sur l'indifférence en matière de Religion, et in Defensione ejusdem libri. Hoc tamen discrimen intercedit inter Huetiùm et de Lamennais, quod primus revelationem divinam supernaturalem, ut normam supremam certitudinis absolute pronuntiat ; alter vero, cum revelationis divinæ sive cujusvis veritatis deposi­ tarium, ut ita dicam, et organum constituerit humanum genus, hujus concordem auctoritatem dixit esse habendam veluti expressionem divinæ auctoritatis, eaque solummodo cum omnimoda certitudine inniti posse omnem nostram cognitionem. Hanc concordem auctoritatem humani generis, modo sensum naturæ communem, modo rationem publicam vel socialem, modo universalem consensum vocat de Lamen­ nais, in quo claritas idearum maxime desideratur. Rationes vero, quas adducit ad probandum suum systema, sunt illæmet quibus veracitatem tum sensuum, tum conscientiæ, tum intellectus et rationis denegare contendit, et quas alibi expen­ dimus (53, VII). Qua de causa ab illis adducendis superse­ demus, et de systemate in seipso solummodo erit sermo. Unde sit conclusio . VI. Repugnat absolute auctoritatem seu consensum hu­ mani generis esse supremum critérium veritatis. Probatur. ART. HI. SYSTEMATA QUÆ SUPR. CR1T. IN PRINC. EXTR.REPON. 285 Repugnat absolute constituere ut supremum critérium illud quod aliud necessario subaudit critérium in quo fundatur et a quo probatur, quod non est universale, quod utrum et quando existât probari debet, quod fallax esse potest. Atqui hujusmodi est auctoritas vel consensus humani generis. Ergo repugnat absolute auctoritatem seu consensum humani ge­ neris esse supremum critérium veritatis. — Major certa est ex dictis (62, III) de natura supremi criterii. Probatur minor per singulas partes. Subaudit aliud critérium, in quo fundatur et a quo pro­ batur. Nam auctoritas humana est critérium extrinsecum, cujus efficacia ad ingenerandam nobis fidem ex sua scientia et veracitate pendet : quæ scientia et veracitas non auctoritate ipsa, sed aliunde nobis probantur, ut supra, n. III. decla­ ratum est. Neque Lamennais ad sensum naturæ commu­ nem recurrat : nam ipse sensum communem accipit ut est critérium extrinsecum (59, I) ; consequenter hujus sensus communis veracitas certo nobis constare debet, non sensu communi, ne circulo vitioso implicemur, sed per se et intrin­ sece, ut ipsi acquiescamus. Non est universale. Nam sensus naturæ communis intra quosdam limites concluditur, nec ad omnes veritates se por­ rigit (59, II) ; auctoritas vero humana pressius accepta, ut a sensu communi distinguitur, ad res facti præcipue destina­ tur, et in rebus scientifieis non est, per se loquendo, nisi infirmissimum critérium veritatis (60, II). Utrum et quando existât probari debet .Etenim si de mera auctoritate tum in re facti tum in re scientifica agatur, ne­ cesse omnino est ut, antequam ipsam uti critérium adduca­ mus, certi simus de existentia conditionum, sine quibus auctoritas nulla est (58, III) ; quæ quidem conditiones num adsint in peculiaribus casibus (60, VII et VIII) expendere debemus, non auctoritate, ut dictum est, sed ratione ipsa et criterio intrinseco. — Si vero sermo sit de sensu naturæ communi, cum judiciis veris sensus communis falsitates sæpe admisceantur (59, IV), non potest adduci ut critérium, nisi prius extricetur ab elementis sibi extraneis : quod qui­ dem, ut patet, non ipso sensu communi, sed reflexione so­ lummodo fieri potest. — Adde quod sensum naturæ commu­ nem esse critérium veritatis demonstrari necesse est, et reapse demonstravimus (59, III) aliis argumentis, non petitis 286 CRITICA. LIB. Ill. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. a sensu communi, ne idem per idem circulo vitioso probaretur. Potest esse fallax. Et quidem hoc de humana auctoritate in promptu est probare. Dato enim etiam quod humana auc­ toritas de facto non fallatur, negari tamen nequit ipsam esse fallibilem, et non posse nisi moralem gignere certitudinem (58 , III): qu® duo de supremo veritatis criterio, a quo cer­ titudo nostra metaphysica (48, III) pendet, dici sine absurdo non possunt. Relate vero ad sensum naturæ communem pronum est animadvertere, quod licet per se errori non sit obnoxius, potest tamen per accidens, hoc est pravitate cordis, consuetudine inveterata, non quidem circa prima principia seu speculativa seu practica, sed circa principia secundaria, praecipue practica, errare..Apposite S. Thomas, I-II, Qu. XCIV. Artic. VI : « Quantum vero ad alia præcepta secunda­ ria, potest lex naturalis deleri de coruibus hominum, vel propter malas persuasiones (eo modo, quo etiam in specu­ lativis errores contingunt circa conclusiones necessarias), vel etiam propter pravas consuetudines, et habitus corruptos; sicut apud quosdam non reputabantur latrocinia peccata, vel etiam vitia contra naturam, ut etiam Apost. dicit. Hom. I. » VII. Systema Venturæ. Pater Joachim Ventura (1792-1861), ex Ordine Clericorum regularium Theatinorum, opus edide­ rat Rom® anno 1828, De methodo philosophandi (cujus non­ nisi primum volumen lucem aspexit), in quo plus minusve aperte doctrinis Lamennesianis favebat. At postea eas tempe­ ravit, rationi individuali concedendo certitudinem primarum veritatum, ut sunt prima principia abstracta, existentia sub­ jecti cogitantis et mundi sensibilis, ulvidere est in Opusculo quod inscribitur, Saggw sull'origine delle idee e sui funda­ mento della certezza, §.XIV, in quo tamen sensum commu­ nem in iis qu® sensus communis sunt (59, II), et auctorita­ tem in respectiva arte vel scientia peritorum, ut supremum veritatis critérium defendit respectu demonstrationis seu ve­ ritatum mediatarum, qu® ratiocinio concluduntur : quate­ nus videlicet nonnisi aliorum auctoritate scimus demons­ trationes nostras recte et secundum leges ratiocinii esse peractas. Denique in ultimo opere, Cursus philosophice chrisliance, gallice conscripto, P. II. Cap. I. §.2, distinguit triplex critérium, seu triplicem evidentiam : intuitivam nempe vel discuraivam rationis respectu inlelligibilium; sensationis seu ART. HI. SYSTEMATA QÜ.B SUPR. CRIT. IN PRINC. EXTR. REPON. 287 perceptionis sensibilis respectu rerum sensibilium; auctori­ tatis competentis et legitimæ respectu rerum historicarum vel superinlelligibilium rationi nostræ. Qua divisione praemissa atque §.3. repetita, concedit auctoritati, sensui et intellectui rationem criterii veritatis seu certitudinis; sed quia triplex hoc critérium, ut sit revera tale pro nobis, debet præ se ferre conditiones naturales, qu® in concreto utrum nec ne verificentur ratione individual! decerni non potest, ad rationem communem confugit, et ideo in priorem sententiam Lamennesianam defensam subobscure in libro De methodo philoso­ phandi, redire videtur. Ceterum non sub hoc ultimo adspectu systema Venturianum consideramus (esset enim actum contra Lamennais in præcedenti conclusione iterum agere), sed sub secundo adspectu, quatenus videlicet auctoritas constituitur supremum critérium certitudinis mediatae. Quo sensu sit conclusio : VIII. Auctoritas nequit esse supremum critérium verita­ tis seu certitudinis mediatas. Probatur. Etenim sententia patris Ventura contradicit facto, sibi ipsi, etnaturæ demons­ trationis. Igituradmiti nequit. Consequentia patet. Antecedens per partes probatur. Contradicit facto. Etenim nemo, postquam persyllogismum demonstrativum intulit aliquam scientificam conclusionem, quam vi ipsius syllogismi deprehendit necessario connexam cum primis principiis, expectat consensum hominum, vel auctoritatem doctiorum, ut eam conclusionem certo teneat. A quo facto ipsemet Ventura non recessit : siquidem tot libros conscripsit, tot demonstrationes proprio marte confe­ cit, ut conclusionem suam et sibi et aliis persuaderet, ante­ quam judicium ab auctoritate doctiorum daretur. Neque fiat recursus ad Doctorum antiquorum auctoritatem, quos Ven­ tura protestatus est velle sequi : nam nonnisi studio et reflexione rationis propriæ doctus Auctor illos Doctores est interpretatus ; etquamquam suas interpretationes et demons­ trationes non indocti homines nostræ ætatis et inficiati fue­ rint et confutarint, non propterea a propria sententia reces­ sit, sed mordicus ei adhæsit, et mordaciter adversarios est insectatus. lonlradicil sibi ipsi. Et revera. Nemo sanus affirmat aucto­ ritatem sapientiorum in rebus scientificis, vel sensum naturæ communem esse critérium veritatis, interprincipia imme­ diata et per se nota esse adnumeranda. Sunt igitur veritates 288 CRITICA. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. mediatae, hoc est effectus demonstrationis. Sed undenam demonstramus et nos et Ventura hujusmodi veritates me­ diatas ? Si auctoritate et sensu communi, demonstratur idem per idem ; si aliis principiis ab auctoritate distinctis et a sensu communi, jam auctoritatem et sensum communem, ut suprema criteria nostrarum demonstrationum plane rejici­ mus. Quocirca, nonnisi per apertam contradictionem, prout contra Lamennismum hic supra animadvertimus, consti­ tuuntur a Ventura ut suprema demonstrationum criteria sensus communis, vel relativa auctoritas hominum. Contradicit naturæ rfemons/raZionií.Siquidem demonstratio est argumentatio procedens a principiis certis atque eviden­ tibus (41, I), ita ut præmissis demonstrationis admissis, impossibile omnino sit ut mens a veritate conclusionis certo retinenda abstineat(53, V) : negatio enim conclusionis, in casu nostro, traheret negationem præmissarum concessa­ rum ; ac proinde mens sibi ipsi aperte contradiceret.(Atqui , menti nostræ sine auctoritate et consensu communi potest constare tum veritas præmissarum, ut ipse Ventura non negat, tum nexus conclusionis cum præmissis, ne mentem nostram naturaliter ordinatam ad syllogismum conficiendum dicamus simul naturaliter ineptam ad illationes ex præmis­ sis inferendas seu ad ipsum syllogismum conficiendum. Mens, e. g., scit ex se hoc principium, omne quod cogitat existil ; et hoc aliud a conscientia datum, ego cogito. In his autem præmissis et necessario et evidenter continetur con­ clusio, ego existo; cujus nexum si per se scire non potest mens, non video quo pacto possit a Ventura concedi, quod ratioperse valeat intelligere praemissas et in ipsis comparare extrema conclusionis, ego et existo. Ergo nonnisi naturam demonstrationis et necessarium processum mentis humanæ pervertendo, asseri potest quod conclusioni demonstrationis, ut puta, ego existo, non cum omnimoda certitudine adhæreamus, antequam aliorum auctoritas certos nos reddat rectam 'lemonstrationem a nobis esse peractam. Plus minusve contra Venturæ systema valent etiam alia argumenta quæ contra Lamennismum attulimus. IX. Nota. Radix erroris de Lamennais et patris Ventura. Post contutatas opiniones tum de Lamennais tum patris Ventura, perutile existimo hic indigitare causas logicas ex quibus doctrina illa deducta est. Has autem causas ad duas reduximus. Diximus enim alibi humanam rationem ver acci- ART. III. SYSTEMATA QUÆ SUPR. CRIT. IN PRINC. EXTR. REPON. 289 dens falli posse, hoc est ex aliquo impedimento rectum rationis exercitium prohibente (53, IV). Quocirca, si a nostris con­ clusionibus, præsertim a primis principiis remote deductis, videamus homines doctissimos communi consensu recedere, dubiurn nobis prudentissime ingeritur, utrum in nostris ratiocinationibus vitium aliquod subrepserit, et consequen­ ter in nostras ipsas ratiocinationes reflexione et severiori analysi redimus. Contra, si doctissimi viri communi calculo admittant ut recte deductas et certas nostras illationes, ma­ jori nisu in illas ferimur, non quasi certitudo nostra, comsensu illorum, certior fiat qua parte certitudo excludit for­ midinem errandi, sed certior fit ex parte intensitatis assensus mentalis (40. IV). Ex quibus infertur, non quod sensus com­ munis vel sapientium auctoritas sit supremum veritatis cri­ térium, ut contendunt de Lamennais, Ventura, aliique horum placitis addicti, sed quod tum sensus communis tum aucto­ ritas (quorum veracitas aliunde nobis probata est, ut supra diximus) dici solum debeant criteria confirmantia intellectum vel rationem in veritate, per ratiocinationem firmiter per­ cepta. Unde præcitati Auctores non defendunt propriam sententiam, nisi quia confundunt critérium primarium et essentiale certitudinis cum criterio secundario et accidentali. — Alia causa est confusio certitudinis cum opinione. Accidit enim non raro ut quaestiones subdifficiles moveantur, quas intime penetrare non valemus, ut certitudinem assequamur : quo in casu ratio dictat ut praeclariorum virorum, qui inge­ nio et doctrina maxime floruerunt, et in maxima existima­ tione sunt apud sapientes, sententiam teneamus, potius quam nullius nominis scriptori vel etiam propriae imbecilli­ tati confidamus. Quo in casu valet illud vulgare adagium : peritis in arte credendum est. Hæc in similibus casibus regula prudentiæ est, quæ tamen regula in necessariam et univer­ salem pro omnibus singulisque veritatibus certo consequen­ dis nonnisi per absurdum converti potest. Sed de his hacte­ nus ; cetera, quæ in hanc rem faciunt, vide in articulo ubi valorem auctoritatis humanæ definivimus (Artic. 60). 290 CRITICA. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. ARTICULUS QUARTUS (65) Designatur supremum veritatis critérium. I. Supremum veritatis critérium est quid objectivum. Hæc propositio est corollarium eorum quæ disseruimus in superioribus hujus Capitis articulis. Dari enim aliquod supremum veritatis critérium certum est (62, II). Atqui supremum critérium non sunt neque criteria subjectiva (63), neque criteria extrínseca (64). Igitur supremum veritatis cri­ térium est necessario aliquid objectivum. Quæstio igitur tota nobis est in determinando in quo specifice consistat hoc objectivum critérium (62, II). II. Sententia cartesiana. Cum Cartesius, post suam de omnibus, quæ tum sensibus tum intelligentia tum ratione cognoscuntur, dubitationem hypotheticam (49, II), animad­ vertisset de principio, cogito ergo sum, conscientia innixo, haud posse dubitari (rt.) ; rationem quæsivit cur hæc de eodem principio dubitatio esset impossibilis, invenitque rationem in eo sitam esse quod, zô cogito ergo sum ideam claram atque distinctam menti exhiberet. Quocirca, a facto singulari ad universale principium assurgens, statuit, ideam claram atque distinctam rei seu, quod continetur in idea clara atque distincta certum est, esse supremum veritatis critérium. Hanc suam doctrinam exponit Cartesius in suis Meditationi­ bus philosophiae primæ, illamque cartesiani omnes amplexi sunt. III. Critica sententiæ cartesian®. Hoc cartesianum de supremo criterio principium visum est aliis clarissimum, aliis contra, maxime erroneum ; at, ut candide quod sentio proferam, hoc sententiarum discrimen mihi magis magisque suadet principium illud, ut non pauca alia Cartesii, æquivocatione laborare, atque proinde et sanæ et sinistræ interpre­ tationi locum dare. Etenim si nomine ideæ claræ et distinct® intelligatur aliquid subjectivum, quasi subjecti cogitantis subjectiva modificatio, seu, id quod nobis videtur, ut quan­ doque dicimus ; sententia cartesiana inducit subjectivismum et idealismum, quia has in hypothesi, non de objectis ut in se sunt, sed ut nobis videntur, judicaremus ; et est erronea, ut alibi probavimus (5G, II et III). Quod si nomine ideæ claræ ART. IV. DESIGNATOR SUPREMUM VERITATIS CRITERIUM. 291 et distinctæ intelligatur non ipsum subjectum, sed objectum intelligibile in sua objectiva veritate menti præsens et mentis ad se assensum trahens; in hac secunda hypolhesi idea clara et distincta coincid'd cum evidentia objectiva, et sententia cartesiana vera est, ut in hoc ipso articulo demonstrabimus. Difficile autem est decernere quo sensu Cartesius ipse suam de supremo veri latis criterio sententiam intellexerit, ut alibi dictum est (54, IV). IV. Prima principia de monstrationum non sunt suprema criteria veritatis. Paucis me expediam in probatione hujus conciusionis. Negari non potest, ut alibi probavimus (55, XI) principia prima et per se nota esse criteria : namque, ut op­ time notat S. Thomas, certitudo scientiæ tota oritur ex certi­ tudine principiorum • tunc enim conclusiones per certitu­ dinem sciuntur, quando resolvuntur in principia. Sed hoc ipsum demonstrat illa prima principia esse criteria in sensu relativo, in ordine scilicet ad certitudinem conclusionum, non autem in sensu absoluto, quia supremum critérium in nulla alia cognitione fundari debet (62, III), et prima prin cipia fundanturincognitione transcendentalium,entis, unius et hujusmodi. Præclareidem S. Thomas, Lib. II. Contra Gen­ tiles, Gap. LXXX1II : « Cum natura semper ordinetur ad unum, unius virtutis oportebit esse naturaliter unum objec­ tum : sicut visus colorem, et auditus sonum. Intellectus igi­ tur cum sit una vis, est ejus unum naturale objectum, cujus per se et naturaliter cognitionem habet. Hoc autem oportet esse id, sub quo comprehenduntur omnia ab intellectu co­ gnita (sicut sub colore comprehenduntur omnes colores, qui sunt per se visibiles) : quod non est aliud quam ens natura­ liter. Igitur intellectus noster cognoscit ens, et ea quæ sunt per se entis, in quantum hujusmodi : in qua cognitione fun­ datur primorum principiorum notitia ; ut, non esse simul affirmare et negare, et alia hujusmodi. Hæc igitur sola prin­ cipia intellectus noster naturaliter cognoscit ; conclusiones autem per ipsa. » (Ed. P., fol. 205, coi. 3.) V. Evidentia objective spectata est supremum veritatis critérium. Quid sit evidentia objectiva alibi explicavi (54, II). Probatur conclusio. In qualibet cognitione duo sunt essenlialiter et exclusive, subjectum cognoscens, et objectum. Ergo motivum seu critérium certitudinis, aut ex subjecto cognoscente, aut ex objecto ipso cognito sumi debet. Non au­ tem ex subjecto cognoscente, quia, teste conscientia, per ip- 29a CRITICA. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO. sum non stat quod certitudo de re aliqua habeatur vel non habeatur, cum contra suam propriam voluntatem sæpe coga­ tur dubium hærere, sæpe intra limites opinionis contineri, sæpe etiam erret illusoria certitudine deceptum : insuper, ut contra Kantianumidealismum, probavimus(56, III), non sub­ jectum cogitans mensurat rerum veritatem, sed a veritate rerum ejus veritas mensuratur. Ergo motivum seu critérium certitudinis ex objecto cognito est desumendum. Sed objectum cognitum, ut cognitum, est ipsum objectum seipso menti ap­ parens, præsens, et vi suæ præsentiæ assensum mentis de­ terminans. Objectum autem apparens vel præsens menti, et objectum patens vel evidens menti ipsi, sunt dictiones om­ nino synonymæ. Sed, ut patet, objectum non est evidens nisi evidentia (concipit enim noster intellectus abstracte eviden­ tiam ut formam quamdam terminum concretum —2, VII et VIII — afficientem), sicut est verum veritate, ens entitate, bonum bonitate. Igitur evidentia objective considerata est supremum veritatis critérium. — Hinc illæ dictiones cuique linguæ communes : res patet, veritas claret meridiana luce, hoc evidens est, et aliæ hujusmodi. — Et revera vel levis analysis nostrarum cognitionum argumentum nostrum mi­ rifice confirmat. Si enim rationem quæramus, cur firmiter retinemus existentiam alicujus objecti sensibilis, indigitamus objectum ipsum quod præsentia sua sensus percellit nostros ; si intellectus admittit certitudinaliter principia sive demonstrationum sive definitionum, ratio est quia eorum veritas per se menti patens non sinit quoad illa dubitare ; si conscientia inconcusse refert ea quibus subjectum cognos­ cens afficitur, ratio est quia ab ipsa rei veritate quodam­ modo compellitur. Tolle ipsam rei veritatem evidentem, et non solum omnia nutant, sed assensus mentalis nulla am­ plius est ratio : quod in idem recidit ac si dicamus quod, sublato supremo evidentiæ criterio, assensus mentis est omninoimpossibilis. AppositeS.Thomas, in III. Sentent. Hist. XXIII. q. II. art. II. qu. 3, corp, et ad 1 : «Certitudo (quæ, nihil aliud est quam determinatio intellectus ad unum)... consistit in duobus, scilicet in evidentia(ç«æse tenet ex parte, objecti, et habet rationem causai), et firmitate adhæsionis (quæ se tenet ex parte subjecti, et est evidentiæ effectus). » Hinc « certitudo, quæ est in scientia et intellectu, est ex ipsa evi­ dentia eorum quæ certa esse dicuntur ». VI. Nota I. De criterio excogitato a Vico. Joannes Bap- ART. IV. DESIGNATUR SUPREMUM VERITATIS CRITERIUM. 293 tista Vico (1668-1744), in Opere quod inscripsit, Delia antica sapienza d'Italia, Lib. I. Cap. I. §.l. hæc de criterio docuit ; « Critérium veritatis et norma ad eam cognoscendam, est ipsa veritas facta. Consequenter idea clara et distincta quam de nostro spiritu habemus non est critérium veritatis, et nec etiam est critérium nostri spiritus, quia anima cognoscendo seipsam non facit seipsam ; et quia seipsam non facit, nescit modum quo seipsam cognoscit. Quoniam scientia humana habet pro basi abstractionem, scientiæ sunt tanto minus certæ quanto magis accedunt ad materiam corporalem. Ut uno verbo omnia dicamus, verum convertitur cum bono, si id quod cognoscitur ut verum habet esse a spiritu qui illud cognoscit, cum scientia humana imitetur scientiam divinam per quam Deus verum cognoscendo illud generat ad intra in æternitate, et ad extra illud producit in tempore. Critérium autem veritatis respectu Dei consistit in communicatione bonitatis objectis suæ cognitionis (vidit Deus quod essent bona); et respectu hominum critérium consistit in faciendo vero quod ipsi cognoscunt. » Ex his Vico infert scientias ma­ thematicas certiores esse quoad nos, quia ipsæ sunt veluti quædam productiones mentis nostræ. VII. Nota II. Critica. Jacobus Balmes in sua Philosophia fundamentali, Lib. I. Cap. XXX et XXXI. expendens hujusmodi critérium videt in eo viam ad scepticismum, potius quam scepticismi destructionem, ut Vicus sibi persuasit. Etenim, quid, inquit, ponit Philosophus neapolitanus ? Nempe cogni­ tionem mentalem objecti, quod est opus ipsius mentis. Sed in ambitu cognitionis nostræ continentur actus conscientiæ et objecta omnia idealia, quæ in ipsa nos efformanus. Hoc vel ipsi sceptici admittunt : nemo enim eorum potest non admit­ iere esse in nobis conscientiam, esse mundum idealem, uti opus hujus conscientiæ et ab ipsa renuntiatum. — Si ergo aliud critérium non admittimus quam factum, aperimus adi­ tum scepticismo, relinquimus mundum realem et concludi­ mus nosmetipsos intra limites apparentis. — Hæc Balmes. loc. cit., Cap. XXX. n. 303. Circa vero processum logicum Vici hæc addit, n. 297 : « Intelligentia cognoscit solummodo illud quod ab ipsa fit. Hæc propositio quæ summam continet totius systematis Vici, nulla ratione probari potest. » His tamen non obstantibus, sententia Vici potest in recto sensu explicari. Illa propositio, quæ revera fundamentalis est in systemate Vici : intelligentia cognoscit solummoao 294 CRITICA. LIB. III. CAP. I. DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO, illud quod ab ipsa fit, duplici sensu accipi potest. — Primo quidem intelligi potest in sensu subjectivo, quasi nempe ob­ jecta nostræ cognitionis sint ideæ in nobis et a nobis, eo modo quo Kant explicat suas formas seu categorias (Artic. 56). Hoc sensu accipitur a Balmes principium Vici, et rationabiliter reji­ citur ut omni carens fundamento et ad idealismum et scepticismum ducens. — At secundo intelligi illud principium po­ test, ut significans quod objecta a nobis non intelliguntur nisi quatenus sunt in nobis, et expressa seu intelligibiliter facta vel dicta a nobis. Et in hoc sensu non ideæ seu formæ subjectivæ, sed objecta ipsa extramentalia sunt vere termini nostra­ rum cognitionum : attamen de ipsis non cognoscimus nisi illud quod est factum intelligibile vi mentis. Unde, quia in objectis mathematicis nihil est amplius nuam illud quod intel­ ligibiliter a mente formatur, hac de causa scientiæ mathematicæ habentur a Vico ut certior-es. Hoc sensu accepta sententia Vici sustineri potest, et stat cum principiis a nobis declaratis circa critérium evidentiæ, et cum ipsis principiis cognitionis. Ut enim notat S. Thomas : Cognitio contingit secundum quod cognitum est in cognoscente. Cognitum autem est in cognos­ cente secundum modum cognoscentis. Unde cujuslibet cognos­ centis cognitio est secundum modum suœnaluræ. P. I. Qu. XII. Artic. IV. — Cf. Qu. XIV, Artic. VI, ad 1. VIII. Nota III. Sententia rosminiana. Antonius Rosminius (1797-1855), vir in scientiis philosophicis egregie doctus, dis­ tinguit in sua Logica, Lib. III. Sect. I. Cap. Il et III. critérium veritatis a criterio certitudinis. Nomine criterii veritatis intelligit, principium evidens quod veritatem confert cognitioni­ bus, quæ ab eo proveniunt (ib. Cap. Ill, n. 1060) ; nomine vero criterii certitudinis intelligit, principium quod quidem non confert veritatem propositionibus, sed nobis inservit ad indu­ bie cognoscendum utrum propositiones ipsæ in se habeant nec ne veritatem, ac proinde ingerit nobis certitudinem earum ven­ tatis vel falsitatis (ib.). Qua præmissa distinctione, tenet Ros­ minius, ens naturaliter intuitum (seu ideale) esse supremum cri­ térium veritatis (ib., Cap. Il, Artic. I). Ratio est quia ens idea t seu fnZufium est ipsa veritas, quæ est causa formalis et elemen­ tum essentiale cognitionis : si enim cognitio generice accipia­ tur, essentiale ipsi est esse veritatem, seu esse veram ; si vero accipiatur prejudicio, palam est in ipsa essentialiter esse afiirmari vel negari, atque ex illa affirmatione vel negatione esse, falsitatem vel veritatem judiciorum pendere (ib. 1047-4 •; ART. IV. DESIGNATOR SUPREMUM VERITATIS CRITERIUM. 295 IX. Nota IV. Critica sententiæ rosminianæ. Contra senten­ tiam rosminianam animadversum a quibusdam est, ipsam fundari in suppositione quod idea entis sit nobis a natura congenita, et in altera quod idea entis sit forma vel typus omnium aliarum nostrarum cognitionum : quæ duplex sup­ positio, de qua in ideología erit sermo, falsa est. — Fateor illa duo a Rosminio doceri, sed, meo quidem judicio, hæc rosminiana de supremo criterio sententia non exclusive pen­ det a duplici illa suppositione. Sive enim idea entis sit innata sive acquisita, negari non potest ipsam esse elementum quod aut explicite aut implicite includitur in omnibuscognitionibus, ita ut omnis nostra determinata cognitio, ex parte objecti spectata, exhibeat ens magis vel minus determinatum, ut in Ontologia demonstrabimus. Porro vis argumenti rosminiani, ni fallor, in eo quod ens, respectu nostri, est elementum ne­ cessarium cognitionis cujuslibet, tota consistit. Quoad vero sententiam Rosminii hoc modo explicatam, eam teneo non différé a sententia S. Thomæ, quam amplexi sumus, ut ex supradictis, nn. IV et V. est manifestum. Cer­ titudo enim conclusionum tota pendet a certitudine princi­ piorum, quæ fundatur in cognitione entis et eorum quaesunt per se entis (sup., n. IV). Quod si his conjunxerimus a Rosmi­ nio poni critérium veritatis non simpliciter ens, sed ens ut evidens; in aperto erit sententiam rosminianam, quoad cri­ térium, substantialiter non differre a sententia S. Thomæ. — Utrum vero idea entis sit nobis innata, ut vult Rosmini, vel sit acquisita sicut ceteræ ideæ, ut tenet S. Thomas, et utrum illud esse vel ens sit aliquid creatum et a Deo participatum, ut recto docet S. Doctor, vel aliquid increatum et in se divi­ num, ut falso contendit Rosminius, non hic sed in metaphy­ sica est definiendum. CAPUT SECUNDUM DE SCIENTIARUM COORDINATIONE Prologus. Deinde dicendum est (Prol. in tert. L&.) de scien­ tiarum coordinatione, et duo declaranda sunt : Io Undenam scientiæ speciflcentur et ad invicem distinguantur; 2° Utrum et qua ratione una alteri subordinetur. ZinuAiA. Summi philoiophica. — T. I. 20 2SÛ CRITICA. LIB. III. CAP. II. DB SCIENTIARUM COORDINATIONI. ARTICULUS PRIMUS (66) De specificatione et distinctione scientiarum. I. Scientia nostra dicit ordinem realem dependentiæ ad scibilia, et non vice versa. Quid sit scientia ac de quibus objectis sit, satis alibi diximus (41, III), nec actum agere debemus.Statim igiturpropositionem enuntiatam probamus. Et quoad ejus primam partem vix probatione indiget, praeci­ pue post ea quæ contra idealismum criticum statuimus (56, HI, IV) : etenim scientia sine scibili objecto dari non potest; nam si scitur, scitur profecto aliquid, quod est objec­ tum et terminus cognitionis. Igitur scientia essentialiter dicit ordinem ad scibilia objecta. At pone objecta diverso modo se habere ac affirmantur ab intellectu, et jam non scientia sed falsa cognitio inducitur, ut dictum est (40, I). Ergo ordo quem scientia nostra dicit ad objecta est ordo realis et de­ pendentiæ. — Secunda vero pars propositionis, quod scilicet objecta ipsa a scientia nostra minime pendeant, ex eodem principio probatur. Sublata enim scientia nostra, non propterea objecta scibilia pareunt. Ergo objecta scibilia non dicunt realem ordinem dependentiæ ad scientiam nostram. II. Objectum materiale et objectum formale scientiæ. Hæc divisio objecti scientiæ in objectum materiale et in objec­ tum formale facilis est, et simul scientiis distinguendis ap­ prime necessaria. Objectum materiale est id quod cognoscitur vel scitur, ut homo, angelus, Deus; objectum formale est id <7«orfprimo et perse a scientia attingitur in objecto materiali, vel id quo mediante objectum ipsum cognoscitur vel scitur; sicut homo, asinus et lapis conveniunt in ratione colorati, quod est objectum formale visus, quia est ratio cur visus videat illa objecta materialiter sumpta. III. Nota. De duplici formali objecto scientiæ. Ex tra­ dita notione objecti formalis scientiæ apparet illud duplex esse : nam res scibiles possunt et debent considerari : Io ut res in seipsis sunt ; 2« ut scibiles sunt : et prius est esse in seipsis, prioritate rationis, quam esse scibiles a nobis. Age porro : res in seipsis considerate habent propriam quidditatem seu essentiam, per quam et constituuntur in se, et ABT. I. DE SPECIFICATIONE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM. 297 distinguuntur a ceteris aliis, et tales denominantur : quod quidem principium constituens et distinguens et denominans res est, objectum formale rerum, ut res sunt, et dicitur etiam objectum formale quod, vel ratio formalis quæ scientiæ : qua­ tenus est ratio formalis eorum quæ per se conveniunt sub­ jecto (21, IV) et de subjecto in scientia demonstratur : et se­ cundum distinctionem horum principiorum seu objectorum formalium desumitur distinctio formalis rerum. — Atqui res, eo ipso quod est, scibilis est : sed scibilitas ipsa, quæ nonnisi denominatione extrinseca afficit rem, non una semper est respectu ejusdem entitatis : nam potest res sciri seipsa (sicui contingit in demonstrationibus procedentibus a definitionibus essentialibus), potest sciri criterio extrínseco auctoritatis, po • test denique sciri aliis et aliis modis seu criteriis. Hæc ratio scibilitatis dicitur ratio formalis objecti ut objectum est, ratio sub qua, vocatur et lumen et etiam simpliciter objectum for­ male quo, vel sub quo, ut infra (n. VII) plenius declarabitur. IV. Unitas specifica scientiarum ex unitate utriusque ob­ jecti formalis resultat. Loquor, ut patet, de unitate objectiva, seu specifica : subjective enim spectatæ, scientiæ sunt una vel plures numero ex unitate vel multiplicitate numérica sub­ jecti scientis. — Probatur conclusio. Scientia nostra dicit essentialiter ordinem ad objecta scibilia, sicut ad proprium terminum. Quidquid autem importat essentialiter ordinem ad aliquid, sicut ad terminum, denominatur et specificatur a termino ipso : ita motus specificatur a termino, artes a natura operum ad quæ ordinantur, et ita porro. Igitur scien­ tiæ speciflcantur ab objectis scibilibus ; et consequenter ab unitate specifica scibilis habent scientiæ specificam unitatem. Sed scibilia, ut talia sunt, constituuntur ex duplici illa formalitate hic supra, n. 111. declarata : nam impossibile est præscindere a re scibili illud per quod ipsa constituitur in se et est causa eorum quæ sibi per se conveniunt et de se prædicantur, et modum scibilitatis, sub quo refertur ad facul­ tates cognoscitivas et qui juxta dicta n. præc., est ipsa ratio formalis sub qua res scitur. Igitur objectum scibile est unum specifice ex unitate utriusque rationis formalis quæ et sub qua; ac consequenter ex unitate utriusque rationis formalis desumunt scientiæ propriam unitatem specificam. V. Diversitas specifica scientiarum a diversitate rationis formalis sub qua præcipue resultat. Nempe liquet ex hucus­ que explicatis quod ratio sub aua constituit ac determinat 298 CRITICA. LIB. III. CAF. II. DE SCIENTIARUM COORDINATIONE. rationem et naturam scibilitatis ipsius rei ; ita scilicet ut juxta naturam rationis formalis, seu principii quo in scientiis utimur, tuto determinetur natura et valor nostr® certitudi­ nis circa rem scitam. Consequenter dicere possumus quod ratio formalis sub qua se habeat aliquo modo ad rationem quam, sicut differentia se habet ad genus, cum quo speciem constituit, ut alibi dictum est (4, III et V). Diversitas autem specifica rerum «x diversitate differentiarum, quæ ut generi superaddit® concipiuntur, desumitur. Ergo et scientiarum diversitas specifica ex diversitate præcipue rationis formalis sub qua accipienda est. Hinc quamvis theologia naturalis et theologia revelata circa idem objectum, nempe Deum, ver­ sentur, tamen specifice distinguuntur, quia prima ex princi­ piis rationis lumine notis, altera vero ex principiis notis lumine fidei veritates divinas scientifice concludit. Qua de re cf. S. Thomas I. Posterior., lect. XLI, et Cajetanus in I. P. S. Th.,. Qu. I. Artic. III. VI. Non immerito docuerunt Scholastici divisionem scien­ tiarum generatim desumendam esse ex diverso abstractio­ ns gradu a materia. Probatur. Diversitas, seu distinctio, seu divisio scientiarum a diversitate rationis formalis subqua præcipue resultat, ut in superiori conclusione satis, ut puto, probatum est. Atqui abstractio a materia est conditio adnexa objecto scibili, et manifestativa differentiæ rationis formalis sub qua. Igitur hoc sensu non immerito dici cum Scholasticis potest, divisionem scientiarum generatim desumendam esse ex diverso abstractionis gradu a materia. — Minor probatur ex eo quod, quanto magis objectum a materia abstrahitur, tanto magis est intelligibile (quia immaterialitas requiritur ut objectum sit proportionatum naturæ subjecti intelligentis) ; unde abstractio a materia est conditio adnexa objecto scibili et manifestativa differentiæ rationis formalis sub qua scien­ tiarum. VII. Nota. Præcedentium conclusionum plenior dilucidatio. Ad pleniorem præcedentium conclusionum dilucidationem, transcribo annotationem v, quam apposui Lectioni XLI.S. Thorn® super Lib. I. Poster. Analytic. (Ed. Leon.) : Quæ in hac lectione de unitate et diversitate scientiarum disserit S. Thomas cum Aristotele, nonnisi a paucis recentioribus tractantur : ea enim plerique aut omnino ignorant, aut inter vanas scholasticas subtilitates amandant. Attamen nisi quis ea habuerit plane perspecta, philosophus nullatenus ART. I. DE SPECIFICATIONE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM. 292 esse potest. Interest enim maxime scientias nostras rimari, ut quo ordine se habeant ad invicem, qua ratione specifice inter se differant, utrum denique sibi invicem subordinentur, definiatur; et exinde inferatur unitas vel diversitas scientia­ rum, et unicuique propria principia applicentur, et unaquælibet intra limites proprii objecti contineatur, et propria, ut ita dicam, luce illustretur. Ut autem novitius ediscat quantum hæc doctrina philoso­ phica intersit etiam theologiæ nostræ, audiat S. Thomam ipsum applicantem hæc eadem principia, imo eadem exem­ pla, ad distinguendam scientiam mere philosophicam a scientia seu sapientia nostra theologica, quæ non a ratione, ut illa, sed a divina revelatione sua mutuatur principia : < Di­ li versa ratio cognoscibilis diversitatem scientiarum inducit. « Eamdem enim conclusionem demonstrat astrologus etna« turalis, puta quod terra est rotunda; sed astrologus per < medium mathematicum, id est a materia abstractum ; « naturalis autem per medium circa materiam consideratum. « Unde nihil prohibet de eisdem rebus, de quibus philoso« phicæ disciplinas tractant, secundum quod sunt cognosci­ te bilia lumine naturalis rationis, et aliam scientiam tractare, • secundum quod cognoscuntur lumine divina* revelationis. « Unde theologia, quæ ad sacram doctrinam pertinet, differt « secundum genus ab illa theologia, quæ pars philosophiæ « ponitur. » (P. I, Qu. I, Art. I, ad 2.) Scholastici merito distinguebanfobjectum scientiæ in ob­ jectum materiale et objectum formale. Primum est res de qua habetur scientia, ut mundus, anima, ens, Deus, etc.; objectum autem formale est modus seu ratio secundum quam res attinguntur ab intellectu. Ratio hujus divisionis est, quia aliud est esse rei in se, aliud est esse rei in ratione scibilis, prout scilicet estobjectum cognitionis : nam ratio materialis, qua res est in se ipsa constituta et distincta formaliter a ceteris rebus, potest stare sine ratione formali scibilitatis, quæ importat ordinem ad facultatem cognoscitivam, et quæ est simul causa et terminus cognitionis. Patet in sensu. Etenim res materiales sunt in seipsis distinctæ : non tamen in ordine ad sensitivam cognitionem omnes habent eamdem rationem formalem sensibililalis, quia non omnes quoad totalitatem propriæ cntitalis possunt ab omnibus sensibus attingi (Cf. lect. XXX. not. a). Quia vero scientia non a re sed a scibili pendet et terminatur, ratio diversitatis vel unitatis 300 CRITICA. LIB. III. CAP. It. DE SCIENTIARUM COORDINATIONE, scientiarum non ab objecto materiali, seu a rebus prout sunt in seipsis unius vel diversi generis, sed a scibilitate, seu ab objecto formali repetenda est. Hinc S. Thomas non ab uni­ tate generis, seb ab unitate vel diversitate generis scibilis repetit unitatem vel diversitatem scientiarum. Sed objectum formale duplex est : aliud enim est objec­ tum formale quod, seu ratio formalis quæ; aliud autem est objectum formale sub quo, seu ratio formalis sub qua. Quæ uislinctio sæpe occurrit in theologicisdisciplinis,ethabetsuas radices in ipsa natura scientiæ proprie dictæ. Etenim scientia et est in intellectu ut in subjecto, et est de objecto ut de ter­ mino ipsius scientiæ. Sistamus imprimis in consideratione objecti scibilis. Dictum est supra (L. 41, IV) quod scientia proprie dicta, prouti nempe est effectus demonstrationis, est de universalibus, de immutabilibus et sempiternis, quæ non est possibile aliter se habere : sed dictum etiam est (ib., VII) quod tunc vere scimus de hujusmodi rebus, quando eas cognoscimus per causas. Hoc autem habeuir quando scitur non solum quod de omni (Cf. lect. IX), et quod per se (Cf. lee. X), sed quando scimus de objecto secundum quod est universale, seu primo et secundum quod est ipsum (Cf. lect. X et XII) ; quia hæc ultima conditio complectitur precedentes de omni eiptr se (Cf. lee. IX, n, 3), et est causa seu ratio passionum, quæ inferioribus subjectis convenire demonstrantur; proindeque est primum quod attingitur a demonstrante (Cf. lect. XII. n. 11). Sic habere tres angulos œquales duobus rectis, convenit quidem isosceli, attamen convenit ipsi non secundum quod isosceles est, sed secun­ dum quod est triangulus; triangulo vero talis passio convenit secundum quod est triangulus. Primo ergo attingitur ratio trianguli, et per hanc rationem tanquam per veram causam demonstratur ejus passiones competere speciebus trianguli, non quatenus species sunt, sed quatenus continentur suo illo tanquam sub genere. —Ratio quæ primo et perse attin­ gitur, et per quam, tanquam per causam propriam, de sub­ jectis demonstrantur passiones communes, vocatur objectum formale quod, seu ratio formalis quæ scientiæ. Deinde objectum scibile debet considerari in ordine etiam ad subjectum intelligens, seu ad intellectum. Cognitio enim, cum sit actio immanens, et aliunde repugnet dari sine ob­ jecto cognito, postulat necessario ut locum non habeat nisi quatenus objectum cognitum est in cognoscente. Atqui non ART. I. OF. SPECIFICATIONE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM. 301 potest objectum cognitum esse in cognoscente, nisi con-, gruenter ad naturam intellectus in quo recipitur, hoc est immaterialiter, sicut immaterialis natura sua est intellectus.. Ergo m ordine ad potentiam intellectivam nostram, objec­ tum, quantumcumquc fingatur per imaginationem univer­ sale, immutabile, sempiternum non potest tamen primo et per se habere rationem formalem scibilitatis, nisi sub ratione immaterialitatis (Of. S. Th. sup. Boetium, De Trinitate, qu. V. artic. I. Ed. P. opuse. LXX. fol. 134, coi. 4). Iste modus, seu medium seu conditio, seu ratio requisita in objecto, ex natura potentiæ intellectivas, sub qua solum manifestatur intellectui nostro objectivum formale quod, vocatur objectum formale sub quo, seu ratio formalis sub qua. Et quia id quod facit manifestationem quocumque modo, vocamus etiam lumen (Cf. lect. XXXVI. not. a) ; hæc ratio formalis vocatur lumen sub quo; sicut objectum formale quod dicitur etiam lumen quod (Cf. Cajet, in I. Poster., Cap. XXII. §.Circa se­ cundam et tertiam conclus., fol. 68, col. 3, seqq. Venet. 1554; et in P. I. Qu. I. Artic. III. §.Arf evidentiam hujus ratio­ nis, etc.). Vult ergo S. Thomas quod, ad unitatem scientiæ duo objecta ipsa formalia requirantur; nempe et unitas sub­ jecti scibilis, hoc est eadem ratio formalis sub qua; et unitas principiorum, hoc est eadem ratio formalis quæ. Et sapienter. Nam per solam unitatem formalem sub qua, res sub uno lumine, seu gradu abstractionis a materia intel­ lectui manifestantur; et per solam unitatem formalem quæ, res in uno eodemque principio superiori uniuntur, quod primo explicat passiones earum, quatenus supremo illi principio connectuntur. — Sufficit autem, addit Angelicus, diversitas principiorum, hoc est, rationis formalis quæ, ad scientias diversificandas. Et ratio est, quia ubi existât præfata diversitas, objecta scibilia non uniuntur in uno princi­ pio superiori, quod sit ratio scibilitatis passionum commu­ nium. Addit autem S. Doctor quod hanc diversitatem rationis formalis quæ comitatur diversitas generis scibilis, hoc est ra­ tionis formalis sub qua (Cf. Caj et. in P. I. Qu. I. Artic. I. §.Ad hoc respondetur, etc.). Nequit enim ratio formalis quæ in scientiis esse diversa genere, quin simul involvat rationem majoris vel mitioris abstractionis a materia, et ideo diversi­ tatem rationis formalis sub qua. Abstrahere enim a materia ccnlingit tripliciter : vel secundum esse et secundum ratio- 302 CIUTICA. LIB. III. CAP. II. DE SCIENTIARUM COORDINATIONE, nem, sicut sunt transcendentia, quæ considerantur in metaphysica generali, seu ontologia ; vel secundum rationem et non secundum esse, sicuti ea quæ considerantur a mathesi, scilicet quantitates, quæ non sunt nisi in materia, sed a ma­ thesi considerantur ut a materia abstract®; vel neque secun­ dum rationem neque secundum esse, prouti sunt naturalia, quæ, quatenus abstrahuntur a sola materia individual!, con­ siderantur a scientia naturali. Porro alia sunt principia qui­ bus probat metaphysicus suas conclusiones; alia sunt quibus probantur conclusiones mathematics; alia quibus probat physicus. ARTICULUS SECUNDUS (67) De divisione et subordinalione scientiarum. I. Scientiæ generice inspectæ, non incongrue dividuntur in quinque primarias, nempe Physicam, Mathematicam, Metaphysicam, Logicam et Moralem. Probatur. Ratio distin­ guendi scientias ab abstractione a materia optime desumitur, ut a conditione necessaria qua objectum redditur universale, atque ideo intelligibile, ut superiori articulo dictum est. Atqui illa abstractio locum habere potest : Io quidem, a materia solummodo individuals, retenta tamen integra ejus natura mutabili et sensibili, prout consideratur a Physica; 2° ab ipsa materia ut sensibili et mutabili, at retenta tamen quadam materia ut ita dicam intelligibili, quæ sufficiat ad notionem corporis, et quæ est quantitas sive discreta sive continua, qua rpus mathematicum constituitur, quod est objectum Ma­ téeseos; 3° ab ipsa materia quocumque modo sumpta, et in hoc gradu habentur tres scientiæ, nempe Metaphysica, Logica : Moralis, ut dictum est in principio hujus Operis, de Philoscphia in genere, n. III. — Metaphysica, qua consideratur en­ tilas realis, sive hæc entitas in se ipsa ab omni materia sit dissociata, ut Deus, Angelus, anima rationalis; sive sit talis vi solummodo abstractions et insola mente, ut ens, substan­ tia, aliaque hujusmodi. — Logica, qua consideratur entitas non secundum quod est in seipsa, sed secundum quod est in mente et a mente ordinatur. — Moralis denique, qua ens ipsum, abstractione habitum ab intellectu cognoscente, or­ dinatur ad dirigendam voluntatem. Igitur in illas quinque ART. H. DE DIVISIONE ET SUBORDINATIONS SCIENTIARUM. 303 primarias non incongrue scientia nostra generice dividitur. II. Notio subalternationis scientiarum. Scientia omnis non est de principiis, circa quæ est intellectus, sed de conclu­ sionibus, ex principiis ipsis illatis per demonstrationem (41. 111). Atqui conclusiones in scientiis aut inferuntur ex principiis non solum immediatis sed etiam propriis illius scientiæ; aut'contra hujusmodi principia quibus utitur pe­ culiaris aliqua scientia ex principiis propriis alterius scien­ tiæ deducuntur. Ita metaphysica argumentatur ex principiis entis, unius, aliorumque transcendentium, quorum conside­ ratio ad ipsam pertinet; contra musica ex principiis procedit, quæ ut probata in mathesi supponit. Scientia subaltérnala di­ citur, quæ ex præsupposita certitudine principiorum proce­ dit, de quibus agit alia scientia, quæ ideo respectu subalter­ naba dicitur subalternans. Hinc, ut in eodem sistamus exem­ plo, mathesis est scientia subalternans respectu musicæ. III. Nota. Cardinalis Cajetani animadversiones quoadscientias subalternantes et subaltérnalas. Profunde, ut assolet, et in hanc rem dilucide ratiocinatur doctissimus Cajetanus, Commentar, in P. I. Qu. I. Artic. II. cujus verba hic trans­ cribere perutile censemus. « De ratione, inquit, scientiæ abso­ lute, ut distinguitur contra alios habitus, seu virtutes intel­ lectuales, est habere conclusiones visibiles in alio, id est in principiis : quoniam omnis scientia ex principiis oritur ne­ cessario. Et ex hoc sequitur quod nec scientia subalternans nec subaltérnala habet evidentiam conclusionum in seipsis, sed adjuta habitu principiorum. Verum in hoc differunt, quod subalternantis conclusiones visibiles sunt ex et in principiis immediate, id est absque alio medio habitu (identifico diverso ab habitu scientifica suarum conclusionum) ; subaltérnalos vero conclusiones visibiles sunt ex et in principiis per se notis mediate, mediante scilicet habitu scientiíico subalternante (quo subalternalautitur ut principio). Et hæc est essentialis et per se differentia inter subalternantem et subalternatam scien­ tiam. Ceteræ autem conditiones sunt consequentes, aut sunt talis subaltemœ, non subalterne ut sic. Puta, quod una dicat quia, et altera propter quid (41, VI et VII), aut quod objec­ tum addat definitionem accidentalem extraneam. Hæc nam­ que est conditio subalternationis quoad objectum, illa vero subalternationis quoad principia, gratia materiæ... Et ex his deducuntur quinque. — Primo quod omnis scientia est scien­ tia ex sua continuatione ad habitum superiorem, quoniam 304 CRITICA. LIB. III. CAP. II. DE SCIENTIARUM COORDINATIONE. nonnisi ex illa continuatione evidentiam habet conclusio­ num... — Secundo quod scientia subaltérnala est scientia ex continuatione, seu continuabilitate ad scientiam superiorem eadem ratione. — Tertio quod per se habitus principiorum proximorum subalternare est habitus scientificus subalter­ naos. — Quarto, quod scientia subalternam et subaltérnala non necessario opponuntur ex parte objecti, nec ex parte sub­ jecti, sed potius ex parte conditionum medii, quia, scilicet, medium in subalternante immediate jungitur principiis per se notis, subaltérnate vero mediate, mediante scilicet habitu alte­ rius speciei. — Quinto quod subaltérnala et subalternam sunt compossibiles in eodem subjecto, quia non opponuntur ex oarte subjecti. » § Circa hanc. V. Inter quinque supra enumeratas scientias nulla datur proprie dicta subalternatio. Probatur. In subalternatione scientiarum hoc semper verilicatur, quod subjectum scientiæ subalternatæ est species subjecti scientiæ subalternantis, ut recte cum Aristotele notat S. Thomas in I. Poster. Lect. XXV; unde provenit quod subaltérnala a subalternante principia mutuatur, ut in superioribus numeris dictum est. Ita Meta­ physica specialis, quæ Cosmologiam, Psychologiam et Theo­ logiam naturalem complectitur, versatur circa objecta quæ generice sunt objecta Metaphysicæ generalis, cujus proinde Metaphysica specialis est quasi determinatio. Atqui nullum objectum illarum quinque scientiarum est species subjecti alterius ex ipsis. Nulla igitur est inter ipsas proprie dicta sub­ alternatio. — Minor declaratur. Esto enim quod principia Metaphysicæ in aliis quatuor scientiis continue adhibeantur, attamen istæ principia propria habent et consentanea gradui propriæ abstractionis a materia. Ita Physica, licet principiis Metaphysicæ utatur, nihilominus principiis illis admiscet principia propria et homogénea distincta a metaphysicis et alterius ordinis, quæ respiciunt naturam reduplicative sen­ sibilem, a qua Metaphysica abstrahit. Et hoc idem in aliis scientiis enumeratis contingere facile est demonstrare (Cf. quæ scripsimus in I. Poster., lect. XV. not. 0, et lect. XVII. not. it). V. De præeminentia Metaphysicæ, Logica et Moralis, ac præcipue Theologiæ Christianae. Præcedens conclusio erat de subalternatione proprie dicta, et consequenter non officit quominus latiori sensu subaltemationis unam alteri præeminere dicamus. Revera enim Logica, quæ dirigit mentem in ART. II. DE DIVISIONE ET SURORDINATIONE SCIENTIARUM. 305 cognitionem veritatis, crileriaque designat quibus certitudi­ nem consequimur, de facili sub hoc aspectu primatum obti­ net. Pari modo Moralis, quia de ultimo hominis fine agit, actiones omnes scientiamque ipsam temperat, ne a consecu­ tione ultimi finis aut inscitia aut temeritate deflectamus : et sub hoc aspectu primatum obtinet super alias scientias. Me­ taphysica denique est veluti fundamentum omnium aliarum, quia nulla scientia est, cui principia sua communia non sub­ ministret, et in quam hoc sensu influxum non exerceal. Imo, considerata natura sui objecti sive in ordine abstractivo sive in ordine reali, aliis omnibus humanis scientiis de fa­ cili præstat et eas sibi subordinat : nam in ordine abstrac­ tivo maxime intelligibilia contemplatur, transcendentia nempe et suprema genera rerum, quæ ceteræ scientiæ ut fundamenta subaudiunt ; in ordine reali animam rationalem Deumque considerat, objecta nempe supra omnia nobilissima. — Ceterum Metaphysica ipsa cedit et subjacet Theologiæ revelatæ tum principio tum objecto, ut loquitur Concilium Vaticanum, Sess. III. Constituí, dogmatic, de Fide catholica, Cap. IV. De fide et ratione : principio, quia Theologia reve­ lata nititur divina revelatione (58, VI) ; objecto, quia circa veritates divinas supernaturalis ordinis versatur, quas Deus misericordia sua nobis revelavit, ut maior certiorque cogni­ tio Dei charitatem suscitet in cordibus nostris, et nisu vehementiori per virtutem tendamus ad consecutionem æternæ beatitudinis, repromissæ per merita Christi, qui nobis factus est via, veritas et vita. FINIS LOGICI. METAPHYSICA GENERALIS METAPHYSIGA GENERALIS SEU ONTOLOGIA Prologus. Pluries in Logica occurrit sermo de universalibus principiis, a quibus mens procedit ad veritates peculiares, ope syllogismi, inferendas, et in quæ redit analysi propria­ rum cognitionum. Hinc necessitas cognoscendi et statuendi naturam objectorum principum, seu universalium, ex quibus exurgunt in mente illa principia (L. 65, IV). Quæ investigatio scopus est Metaphysicæ generalis, seu, ut communi vocabulo dicitur, Ontologiœ, quæ idem sonat ac, sermo de ente, quia revera de transcendentibus agit, deque supremis rerum gene­ ribus. — Porro, de universalibus duo declaranda sunt, nempe eorum existentia, et eorum essentia. Igitur divisio Ontologiæ bimembris est : in primauSec/tonedeexistentia universalium, in secundado eorum natura est dicendum. Atqui ex univer­ salibus quædam proprius dicuntur transcendentalia, quædam vero strictius universalia seu suprema rerum genera : de qui­ bus omnibus, quantum patiebatur natura Logicæ, aliqua jam delibavimus in Dialectica (art. 4 et 5). Quia denique res non solum sunt, sed etiam agunt, necesse omnino est ut tractatum de natura transcendentium et universalium sequatur e vesti­ gio tractatus de causalitate rerum. In quatuor igitur libros Ontologia distribuitur : in quorum Io sermo est de existen­ tia universalium ; — in 2° de transcendentibus ; — in 3° de universalium, proprie dictorum, natura, seu de supremis generibus entium ; — in 4° de causis. 31 O LIBER PRIMUS DE EXISTENTIA UNIVERSALIUM Prologus. Hæc quæstio de universalibus communiter agi tari solet in Logica, sed a communi hac methodo receden­ dum esse duplex mihi ratio potissimum suadet. Imprimis Logica superior, seu Critica, ut a recentioribus aptissime vocatur, nonnisi de Criteriis disserere debet, ut vox ipsa indi­ cat; ac consequenter, ut in theologicis disciplinis exemplum splendidissimumprimus exhibuit merito percelebris Melchior Canus in duodecim libris de Locis Theologicis, ad alias quæstiones excurrere non potest, quin proprios limites excedat. Deinde, ut ex superiori Prologo est manifestum, quæstio de universalibus ita intime connexa est cum Ontologia, cujus proprium est de universalibus agere, ut nescio qua de causa membrum proprium ei fuerit præcisum, et Logicæ, quasi di­ cerem, contra naturam insertum. Oculatior S. Thomas, qui de universalibus copiose disserit in opusculo de Ente et Essen­ tia, hoc est in Opere exclusive ontologico. De universalium igitur existentia primo loco in Ontologia dicemus : quam quæstionem unico Capite definire in animo est. CAPUT UNICUM DE EXISTENTIA UNIVERSALIUM Prologus. Nolim mireris, lector optime, nos hic quæstio­ nem movere de universalium existentia, contra illud verissi­ mum vulgatumque effatum Aristotelis scientiam non probare sed supponere ut certam proprii objecti existentiam; nam nobis non est quæstio utrum existant nec ne universalia, sed ubinam existentiam habeant :quæ secunda quæstio valde diversa est a prima. — Circa existentiam universalium tres sunt opiniones, duæ extremæ et altera media. Alii enim sine distinctione, nonnisi existentiam nominalem aut idealem uni­ versalibus concedunt ; alii contra, sine distinctione, docent 311 ART. I PRÆN0T10NES QUÆDAM. universalia realiter existere ; alii denique, praemissis distinc­ tionibus, asserunt universalia aliqua ratione habere solum• modo existentiam idealem, sed alia ratione revera existere extra nos in rerum natura. Ut igitur omnes istas opiniones ea qua par est diligentia discutiamus : Io nonnulla scitu pernecessaria præmittemus ; — 2o de Nominalismo sermo­ nem habebimus ; — 3° de Conceptualismo ; — 4o de Rea­ lismo platónico ; — 5o de Realismo aristotélico. ARTICULUS PRIMUS (1) Prœnoliones quædam. I. Existentia universalium. Universale, ut abunde in Lo­ gica diximus (3, II), significat unum pluribus commune. Atqui quotidie nobis sermo est de hujusmodi objectis, quæ pluribus tribuuntur. Igitur universalia aliquo modo sunt : non enim de nihilo loquimur, cum de ipsis loquimur. Utrum vero existant in rebus, vel solummodo in vocibus, vel in intellectu, hoc est quod relinquitur definiendum, ut ex di­ cendis erit manifestum. II. De primo modo quo potest considerari et de facto consideratur universale ; seu de universali ut existit in sin­ gulari. Quia diversas universalium acceptiones cognoscere magni momenti est, eas in hoc numero et in sequentibus exemplis illustrabo. — Dum dico : Petrus est homo (et idem dicito de aliis), affirmo prædicatum homo de individuo Petrus Atqui homo sic acceptus exhibet notionem pluribus commu­ nem ut n. I dictum est. Sed quamvis in judicio illo, Petrus, est homo, identitatem affirmem inter Petrum et hominem (L. 19, Ili), nihilominus dicere sine derisione non possum quod Petrus sit quid universale et commune pluribus, sicut et homo. Hoc autem ostendit manifeste quod homo in Petro reti­ net quidem totum id quod est hominis, sed alia tamen com­ plectitur, nempe principia individuantia, ut more scholastico loquamur, quibus fit talis homo, nempe Petrus, et qua talis amittit rationem universalitatis. — Universale hoc primo modo consideratum, dicilur universale ut exislens in singula­ ribus, et verbo tenus est universale : revera enim singulare potius est dicendum. Ziqlura. Summa philosophica. — T. L 21 312 ONTOLOGIA. LIB. I. CAP. UNICUM. DE EXISTENTIA UNIVERSALIUM. III. Secunda consideratio universalis, seu de universali Deinde universale, non prout est in singularibus et in eis individuatum : sed in seipso considerari potest, et de facto consideratur : nempe reduplicative ut universale est, seu ut dicit sui comniunicabilitatem ad plura, ut ad inferiora quæ illud participant, et, quatenus participant, in determi­ nata unitate specifica vel genérica constituuntur, præcise ratione unitatis universalis speciflcæ vel genericæ. Ha, e. g., homo consideratur ut species, seu ut una natura communica­ bitis omnibus ac singulis individuis humanis, quæ ideo sunt unum unitate specifica. Universale, consideratum ut quid unum relativum ad inferiora quæ illud participant et ab eo denominantur, dicitur universale formale, seu formaliter sumptum, seu relativum, s.eu ess,e.j|tiafiter ideale, seu logicum, seu secundae intentionis iXj, cojusmodi sunt genera et species (L. i, III). IV. Tertia consideratio universalis, seu de universali metaphysico. Atqui unusquisque de facili intelligit, universale, e. g., homo, vel quodvis aliud, concipi non posse formaliter, seu ut quid commune et relativum pluribus, nisi antea quid in seipso sit intelligatur. Impossibile enim esset asserere homi­ nem significare naturam individuis humanis communem, nisi antea sciretur quid in seipsa sit natura illa. Universale consideratum in seipso, prout scilicet exprimit naturam quamdam, quæ per definitionem explicatur, ut cum dicitur,' homo est animalrationale, vocatur universalerfirectum, velmctaphysicum, vel universale solummodo fundamentale seu fun­ damentaliter sumptum : quia revera relatio qua constituitur universale proprie dictum, seu logicum, non esset, nisi præsupponeretur universale metaphysicum, cui talis relatio ut superaddita intelligitur. V. Quarta consideratio universalis, seu de universali QUOAD REM CONCEPTAM et QUOAD MODUM CONCIPIENDI. Quod qui­ dem universale metaphysicum, seu tale fundamentaliter, in se sumptum non dicit explicite nisi id quod convenit sibi secun­ dum suam naturam, seu quod in ejus definitione ponitur, quin explicite enuntiet suam abstractionem vel non abstractionen ab individuis, vel relationem aut non relationem ad ipsa, et in ipsis existentiam vel non existentiam. Nempe nudam naturam exprimit, non incluso neque excluso alio elemento : ut, homo,in hoc sensu, dicit animal rationale. —Attamen nemo non videt quod status abstractions ab individuis potest adlogico. A11T. I. PRÆNOTIONES QUÆDAM. 313 jungi huic universali metaphysico, et prædicata nova admit­ tere præcise ut consideratur sub hac ratione formali, scilicet in hoc abstractionis statu. Ita cum dicimus, e. g., natura humana, vel universale abstracte sumptum non potest esse nisi unum, universale accipitur ut dicit naturam in suo statu abstractionis ab individuis. — Universale metaphysicum in primo sensu acceptum dicitur universale quoad rem concep­ tam; in secundo sensu dicitur universale preeeisive seu quoad modum concipiendi. VI. Quinta consideratio universalis, seu de universali concrete et abstracte accepto. Denique universale ipsum ‘metaphysicum duplici modo exprimi potest, concrete, ut homo, et abstracte, ut humanitas. Concrete significat aliquod totum, sicut omnia concreta (L. 2, VII), subjectum scilicet et formam ; e. g., homo dicit subjectum habens humanitatem; abstracte vero nonnisi formam designat (L. ibid.) et conse­ quenter non significat nisi partem totius expressi per uni­ versale concrete acceptum. — De his omnibus distinctioni­ bus sæpe in suis Libris agit S. Thomas, præsertim vero in opusculo De Ente et Essentia, et quantum ipsæ scitu sint necessariæ ex dicendis in hoc ipso Capite plene erit manifes­ tum. VII. Quæstionis natura et gravitas. Quibus præmissis explicationibus quæritur : universalia, quæ aliquo modo existere diximus n. I. existuntne etiam realiter extra men­ tem nostram et in rerum natura ? De cujus quæstionis gra­ vitate nemo qui philosophiæ historiam cognoscat dubitare amplius potest. Postquam, inquit recte Genuensis, invaluit apud quosdam panthéismes, tunc tandem cognitum est quanti referret hæc universalia perpendere. Deinde scientia nostra est de universalibus ; at quid est scientia nostra nisi mentis illusio, si universalia non existant reali extra nos existentia ? Unde miror a viro doctissimo et prudentissimo Melchiore Cano, Lib. IX. De loc, theol., Cap. VII. quæstionem de universalibus inter alias quæstiones subtiles et inutiles accenseri, in quibus Scholastici minoris subsellii mirifice delecta­ bantur : at eo tempore scribebat magnus Theologus, quo pautheismus vel idealismos in Scholis, non sicut nostris tem­ poribus, grassabantur. Sed ad rem nostram est redeundum. 314 ONTOLOGIA. LIB. I. CAP. UNICUM. DE EXISTENTIA UNIVERSALIUM. ARTICULUS SECUNDUS (2) De nominalismo. I. Nominalism! notio. Quaestioni positæ n. VII. superioris articuli respondent nonnulli aiendo, universalia nihil objectivi in se referre, sed esse meras voces in nostris sermonibus usitatas. Ob hanc causam dicti sunt Nominales : quorum parens habetur Roscelinus Compendiensis, qui labente sæculo undecimo floruit. Nominalismum jam fere in scholis obsoletum renovavit saeculo decimo quarto, acriterque pro­ pugnavit Okamus; ipsique systemati adhæserunl sæçulo decimo septimo et decimo octavo Locke, Condillac 'deterique sensistæ, et illud vehementer placet positivistis nostræ ætatis, utpote aptissimum ad Metaphysicam evertendam, ut jam alibi innuimus (L. 63, II). II. Nota. Nonnulla historice circa Nominales. Non desunt qui opinantur priores Nominales potius in modo quam in re a vera sententia circa universalia discedere; inter quos, quamvis loquatur dubitative, est Suarez, Dispp. Metaphys., Disp. VI. Sect. II. §.I. cujus hæc sunt verba : « Merito repre­ hendendi sunt {Nominales) quoad aliquos loquendi modos, nam in re fortasse non dissident a vera sententia : eo­ rum rationes huc solum tendunt, ut probent universalita­ tem non esse in rebus, sed convenire illis prout sunt objective in intellectu, seu per denominationem ab aliquo opere intel­ lectus : quod verum est. » Nescio utrum hæc Suaresii opinio sit æque vera ac benigna est. Procul dubio difficile admo­ dum videtur veteres nominales inter meras voces universalia retulisse : forte conceptualismum, qui revera in nominalismo includitur, aliis et aliis verbis docebant. Quade re legi potest •Victorius Cousin, Fragments de Philosophie du moyen âge, Conceptualisme d'Abélard. Attamen quæ S. Anselmus edis­ serit in Lib. de fide Trinitatis, sive de Incarnatione Verbi contra Blasphemies lloscelini, Cap. II. inlelligi non queunt nisi de no­ minalismo stricte accepto, ut nempe distinguitur contra con­ ceptualismum : exprobrat enim nominalibus quod docerent .nonnisi flatumvocisesse universales substantias. Et Anselmum ■jrnulti sequunturex scriptoribus medii ævi. Verum quidquid sit idevera sententia veterum nominalium, illud unum certum est, ART. II. DE NOMINALISMO. 215 postquam sensistæ in scholas iterum irruperunt, quæstionem de nominalismo non modum loquendi, sedobjecta ipsa atque wientiæ nostræ fundamenta respicere. Unde sit sequens conclusio : III. Nominalismus purus est prorsus absurdus. Dico nominalismum purum, quatenus non complectitur conceplualismum, sed ab illo distinguitur. —Probatur conclusio. Nomi­ nalismus purus falso nititur supposito, vocabulorum naturam pervertit, et facto ipso sibi contradicit. Ergo nominalismus purus est prorsus absurdus. — Consequentia patet ; proba­ tur antecedens per partes. Nititur falso supposito, nempe sensismo, cujus nominalis­ mus est legitima consequentia, ut jam animadverterat S. An­ selmos in Opere et loco supra citatis, et factum ipsum osten­ dit sensistarum et recentium positivistarum (L. 63, III), quibus vehementer arridet nominalismus. Et revera ponere quod universalia sint meræ voces, est omnem humanam cog­ nitionem objectivam intra limites existentium rerum sensi­ bilium concludere : quæ cognitio sensuum externorum et phantasiæ facultatem non excedit. Vocabulorum naturam pervertit. Etenim vocabula a nobis non assumuntur neque ad aliud ordinantur nisi ad exterius exprimendos internos mentis conceptus : a qua significatione si abstrahatur, vocabula non sunt nisi meri soni, seu aliquid singulare sensibile. Sed vocabula, docentibus nominalibus, sunt universalia. Ergo non sunt universalia nisi quatenus exprimunt universales conceptus mentis. Consequenter no­ minales, nonnisi pervertendo naturam vocabulorum, possunt istis concedere exclusive universalitatem. Facto ipso sibi contradicit. Nam nominalismus nobiscum agitat non quidem imaginatione sed ratione quæstionem circa existentiam naturarum universalium. Atqui nihilratione statui potest, quod utcumque ratione non percipiatur, ut constat ex terminis : impossibile enim est de omnino ignotis judicium proferre. Ergo nominalismus facto ipso suo ponit menti inesse conceptus naturarum universalium, neque has in meris vocibus consistere sine aperta sui contradictione affirmare ei licet. 310 ORTOLOGIA LIB. I. CAP. UNICUM. DE EXISTENTIA UNIVERSALIUM. ARTICULUS TERTIUS (3) De conceptualismo. I. Conceptualismi notio. Roscelini doctrinam acriter impu­ gnavit Abælardus, ejusdem Roscelini olim discipulus, qui rudiorem formam nominalismi expolivit, in conceptualismum explicite eam transformando. Conceptualismusigiturconcedit nominalismo, universale realiter non existere extra nos ; at negat illud esse mere vocabulum, et docet revera existere idealiter in mente nostra : seu, sententia conceptualising universale est quædam forma seu categoria, quæ in mente nostra exclusive existit, et cui extra nos non respondet nisi multitudo, seu collectio individuorum. II. De vera mente conceptualistarum. Si quis affirmaret conceptualismum veterum scriptorum fundari in æquivocatione universalis, forte, mea quidem sententia, a veritate haud aberraret. Modus enim loquendi quo Abælardus utitur non satis distinguit universale logicum ab universali metaphysico, neque hoc ultimum, quoad suas diversas acceptio­ nes, quas supra enumeravimus (1, III. et seqq.), explicat. Quibus tamen distinctionibus non adhibitis, non facile est devitare æquivocationes et errorem. Potius rigido conceptua­ lismo aperte favet criticismus Kantianus, quo asseritur menti nostræ inesse formas ingenitas a priori, inter quas sunt ipsa universalia; quibus utrum respondeat realitas extra subjec­ tiva vel secus, ratio deprehendere nullatenus potest, quamvis natura sua feratur ad hujusmodi realitatem affirmandam. Hinc antinomiæ rationis (L. arlic. 56). Sed jam quid sentien­ dum sit de conceptualismo dicendum nobis est. Sit igitur : III. Conceptualisants absolute spectatus rejici debet. Cur addam, absolute spectatus, palet ex iis quæ numero superiori notavi : nara, ut inferius dicam, universale sub aliqua ratione consideratum est exclusive aliquid ideale, at non sub omni ratione. Quocirca impugno conceptualismum absolute spec­ tatum et prout a suis auctoribus, idealistis præsertim, expli­ catur. Quibus prænotatis, probatur conclusio. — Absurdum est ponere aliquid esse exclusive ideale, quod vere affirmatur realiter inesse alicui reali subjecto. Atqui universale aliquo modo vere affirmatur realiter inesse realibus individuis sub­ jectis. Ergo absurdum est ponere universale esse aliquid ART. III. DE CONCEPTUALISMO. 317 exclusive ideale. — Major est per se nota ex terminis. —> Probatur Minor. Sit hæc proposittio : Petrus est homo. Sensut naturæ communi, ratione, idealistis ipsi consentientibus, illa propositio de reali subjecto Petro vera est, quia vere affir­ matur prædicatum homo ipsi subjecto realiter inesse. Sed ts homo, prædicatum illius propositionis, est quid universale :■ designat enim id quod exprimitur in hominis definitione scilicet animal rationale, quod sicut realiterac vere affirmatur àe Petro, ita realiter ac vere affirmatur de omnibus indivi­ duis humanis, et hoc tum in concreto, ut cum dico: Paulus vel Petrus vel Antonius est animal rationale, tum in abs­ tracto, ut cum dico : Petrus habet humanitatem. Igitur uni­ versale aliquo modo vere firmatur realiter inesse realibus individuis. IV. Nota. Argumentis idealistarnin satisfit. Placet imprimis audire ipsum Abælardum. —/OZijecZio^rima. < Speciem dico, inquit ille, esse non illam essentiam hominis solum, quæ est in Socrate, vel quæ est in aliquo alio individuorum, sed to­ tam illam collectionem ex singulis aliis hujus naturæ conjunc­ tam. Quæ tota collectio, quamvis essentialiter multa sit, ab auctoritatibus tamen una species, unum universale, una na­ tura appellatur, sicut populus, quamvis ex multis personis collectus sit, unus dicitur. > {Apud Cousin, Fragments de philosophie du moyen âge, §. Abélard.) Resp. Paucis me expediam ab hoc Abælardi argumento. Etenim manifeste sumit Auctor universale in sensu exclusive logico (1, III); concedimus autem universale logicum esse quid mere ideale, ut vox ipsa logicum indicat. Sed hoc non probat universale quovis modo sumatur esse quid ideale, nisi daretur universale non posse accipi nisi in sua significatione logica; quod ex dictis in primo articulo hujus Capitis falsum est. Addendum insuper ab Abælardo universale falso defi­ niri collectionem ex singulis individuis : non enim natura, quam universalem dicimus, collectio naturarum est, sed est essentiaunica, quæ per definitionem exprimitur, et cui a mente adjungitur intentio universalitatis, ut supra explicavimus (1, 111 et IV)/ Objectio secunda. Quod ut tale neque existit neque existere potest, et tamen a mente concipitur, est merus conceptus mentis. Atqui universale neque existit neque existere potest, et tamen a mente concipitur. Ergo universale est merus con­ ceptus mentis. 318 ONTOLOGIÀ. LIB. I. CAP. UNICUM. DE EXISTENT1A UNIVERSALIUM. Resp. Distinguo minorem : universale ut universale redupli­ cative, hoc est, retenta propria universalitate, neque existit ut tale, neque existere potest, concedo-, universale ut simpli­ citer dicit naturam (1, V) non potest existere, nego. — Argu­ mentum est sophisma a secundum quid ad simpliciter (L. 43, IV) : quia ex eo quod universale aliquo modo sumptum neque existit. neque existere potest, concluditur absolute quod nullo modo potest existere. — Concedimus siquidem universale logice acceptum non habere nisi in mente nostra existentiam ; concedimus insuper universale metaphysicum pront explicite dicit nudam essentiam abstracte acceptam, vel præcisam a conditionibus individuantibus, reali gaudere existentia non posse ; sed ex nostris hisce concessionibus nullum jus est idealistis concludendi absolute quod universalia sint quid mere subjectivum et ideale, quia, ut in articulo primo explicavimus, praeter illos sensus, alii dantur quibus univer­ salia sumi possunt. Objectio tertia. Subsumes : Atqui universale quocumque modo sumatur existere nequit. Ergo falsa distinctio data. Probatur : nam universale in se spectatum dicit communicabilitalem, dicit necessitatem. Atqui quocumque sensu intelligatur universale, si ponatur tamen quod realiter existât extra mentem, nullo ex illis characteribus insigniri potest. Ergo universale quocumque modo sumatur existere ne­ quit. Resp. Nego subsumpt. Ad ejus probationem, distinguo majorem. Universale in se spectatum, seu ut natura dicit essentialiter communicabilitatem, nego ; acci den taliter, concedo. Ex parte vero necessitatis, pariter distinguo majorem: dicit necessitatem quoad exislentiam, nego : quoad essentiam, subdistinguo ; dicit necessitatem participatam, concedo ; imparticipatam, nego. — Et in hoc sensu distinguo minorem : quocumque sensu intelligatur universale, posito tamem quod existât, non potest habere communicabilitatem, concedo ; aliquam necessitatem et quoad essentiam, nego. — Hoc argu­ mento nititur, in sua radice, totus criticismus idealisticus Kant, ad concludendum categorias esse formas a priori, id est subjectivas, et consequenter leges nostrarum cognitionum non ab objectis sed a subjecto ipso cogitante repetendas esse, ut in Logica diximus (Artic. 56). Ut autem vitium criticismi idealistic! evidenter appareat, paulo fusius distinctiones da­ tas ad argumentum explicabo. ART. ni. DE CONCEPTUALISMO. 319 Profundissime animadvertit S. Thomas. Opuse. De Ente et Essentia, Cap. IV. quod de universali considerato fundamen­ taliter, hoc est secundum naturam et rationem propriam (1, IV et V), nihil est verum dicere, nisi quod conveniat sibi secundum quod hujusmodi. Unde quidquid aliorum sibi attribuitur, falsa est attributio. Verbi gratia, homini, in eo quod est homo, convenit rationale et animal, et alia quæ in ejus definitionem cadunt, quatenus per sede homine dicuntur (L. 21, IV) ; album vero vel nigrum, vel quodeumque hujus­ modi, quod non est de ratione humanitatis, non convenit homini in eo quod est homo, sed aliunde et modo acci­ dentali. Ex quibus principiis indubitatis legitime infert S. Doctor quod universali naturæ sic acceptæ non essentialiter convenit esse unam (unitate numérica, nam unitas transcendentalis rei cuique convenit, quia convertitur cum illa — L. 4, II) vel multiplicem, esse in intellectu vel extra intellectum, in individuis vel extra ipsa, communicabilem pluribus vel in­ communicabilem. Et ratio est in promptu. Quod enim essen­ tialiter alicui subjecto convenit ut pars ejus definitionis, ab eodem separari non potest ; at universale de quo exclusive impræsentiarum loquimur, indifferenter consideratur, — ut unum in se et multiplex in individuis, — ut in intellectu existons præcisum a notis individuantibus et existens extra intellectum circumscriptum illis notis, — communicabile pluribus ut in se est, incommunicabile ut est individuatum. Ergo hujusmodi prædicata, unum, multiplex, etc., non con­ veniunt nisi accidentaliter universali sic accepto. Quocirca, quando Kant ex consideratione universalis, ut induit ex mentis consideratione aliquod ex hujusmodi prædicatis, concludit subjectivitatem universalis simpliciter sumpti, incidit in eamdem fallaciam, quam in responsione ad se­ cundam objectionem notavimus. Concessi autem universale, secundum naturam et ratio­ nem propriam consideratum, habere necessitatem, a Deo participatam, non quidem quoad existentiam sed solum­ modo quoad essentiam ; sed hoc non officit quominus possit existere extra nos : nam universale, illo sensu acceptum, dicit naturam definitione expressam; quæ sive in se conside­ retur, sive in individuis et individúala, eamdem ipsam habet necessitatem : etenim homo in se est necessario animal ra­ tionale, et homo ut affirmatur de Petro in hac propositione, 320 ONTOLOGIA. LIB. I. CAP. UNICOM. DE EXISTENTIA UNIVERSALIUM. Petrus est homo, est etiam necessario animal rationale: nam necessitasessendi id quod est, seu essentia propria, non universali solummodo, sed individuis ipsis contingentibus convenit, quia individua non dicuntur contingentia quoad e.ssentiam qua constituuntur, sed quoad existentiam. I Objectio quarta. Degerandus in sua Histoire delà philoso­ phie, quem nonnulli alii scriptores sequuntur, hanc conceptualisticam doctrinam S. Thomæ tribuit : quibus assentiens Haureau in suo Opere De la Philosophie scholastique. hæc scribi,t : « Abælardus concludit realitatem in individuo solummodo esse ; universale vero purum mentis conceptum. Haud diversimode loquitur S. Thomas. Atqui Deus est uni­ versale absolutum. S. Thomas igitur concludere deberet Deum esse meram ideam, merumque conceptum. Quam qui­ dem blasphemiam ne proferat, in paralogismum incidere mavult, defendendo Dei realitatem. Quæ sane inconsequentia non solius est Doctoris Angelici, sed omnium nominalium medii ævi. » Hæc ille. Resp. Nego prorsus assertum horum scriptorum utpoie manifeste oppugnans veritatem. Nominalismum et conceptualismum rationibus S. Thomæ confutavi, et ejus moderatum verumque realismum defendam in ultimo articulo hujus Capitis. Nusquam vero S. Doctor docet universale esse merum conceptum mentis, ut absolute affirmat Haureau ; quamvis enim Angelicus. I. Contra Gentiles, Cap. XXVI et LXV. Opus­ culo XV. De substantiis separatis, seu de Angelorum natura, Cap. II. et alibi, doceat universale esse solummodo in intel­ lectu, id exclusive affirmat de universali logico vel de uni­ versali cum explicita præcisione ab individuantibus principiis, non vero de universali secundum ejus naturam expressam definitione, ut ex toto contextu doctrinæ in locis citatis patet et præsertim ex Opusculo De Ente et Essentia, ex quo in hac quæstione.sæpe verba transcribo. « Humanitas enim, inquit. I. Dist. XIX. Qu. V. Artic. I. est aliquid in re, non tamen ibi habet rationem universalis, cum non sit extra animam aliqua humanitas multis communis; sed secundum quod accipitur in intellectu, adjungitur ei per operationem intellectus inten­ tio, secundum quam dicitur species. » — Supersedere possem a confutando paralogismo, quem Haureau Angelico affingit, quia numquam S. Doctor principium nominalisticum som­ niavit, sicut Haureau imaginatur ; sed pauca tamen animad­ vertere in ipsum Haureau non pigeat. Deus, inquit Haureau, ART. IV. DE REALISMO PLATONICO. 321 subsumendo contra S. Thomam, est universale absolutum : quæ assertio viam sternit, nisi probe intelligatur, maximis erroribusAScholastici, et nos cum illis distinguimus : Io uni­ versale in causando, quod scilicet potest producere multa; 2° in reprœsentando, quod potest repræsentare multa ; 3° in essendo, quod potest inesse pluribus et affirmari de illis. Quibus distinctionibus præmissis, dicimus utique Deum esse universale in causando, quia ab ipso omnia creata sunt, quæ Universum constituunt ; dicimus insuper Deum esse univer­ sale in reprœsentando, quia in ipso sunt ideæ archetypæ omnium rerum quæ ab ipso extra se fiunt ; at vehementer negamus Deum esse universale in essendo, de quo unice est quæstio utrum realiter existât extra mentem vel secus. Nam hoc universale et est in rebus et de rebus vere atque realiter affirmatur, sicut contra conceptualismum in hoc ipso arti­ culo probavimus : non potest autem sine nota pantheismi affirmari quod Deus sit in rebus creatis tanquam forma quæ de ipsis possit prædicati. ARTICULUS QUARTUS (4) De realismo platónico. I. Realismi platonici descriptio. Realismus platonicus tum quoad suam originem tum quoad suam naturam graphice describitur a S, Thoma, P. I. Qu. LXXXIV. Art. 1. his verbis : i Primi Philosophi, qui de naturis rerum inquisiverunt, pu­ taverunt nihil esse in mundo præter corpus. Et, quia videbant omnia corpora mobilia esse, et putabant ea in continuo fluxu esse, existimaverunt quod nulla certitudo de rerum veritate haberi posset a nobis. Quod enim est in continuo fluxu, per certitudinem apprehendi non potest, quia prius labitur, quam mente dijudicetur, sicut Heraclitus dicit quod non est possibile aquam fluvii currentis bis tangere, ut recitat Phi­ losophus in IV. Melaphysicorum. — His autem superveniens Plato, ut posset salvare certam cognitionem veritatis a nobis per intellectum haberi, posuit præter ista corporalia aliud genus entium a materia et motu separatum, quod nominabat species sive ideas, per quarum participationem unumquodque istorum singularium et sensibilium dicitur vel homo, vel 322 ONTOLOGIA. LIB. I. CAP. UNICUM. DE EXISTENT! A UNIVERSALIUM. equus, vel aliquid hujusmodi. Sic ergo dicebat, scientias et definitiones et quidquid ad actum intellectus pertinet, non referri ad ista corpora sensibilia, sed ad illa immaterialia et separata, ut sic anima non intelligat ista corporalia, sed intelligat horum corporalium species separatas. » — Et Artic. IV. Angelicus addit : < Plato posuit formas rerum sensibi­ lium per se sine materia subsistentes, sicut formam hominis, quam nominabat per se hominem ; et formam vel ideam equi, quam nominabat per se equum : et sic de aliis. Has ergo formas separatas ponebat participari et ab anima nostra, et a materia corporali. Ab anima quidem nostra ad cognos­ cendum ; a materia vero corporali ad essendum : ut, sicut materia corporalis, per hoc quod participat ideam lapidis, fit hic lapis ; ita intellectus noster, per hoc quod participat ideam lapidis, fit intelligens lapidem. Participatio autem idem fit per aliquam similitudinem ipsius idem in partici­ pante ipsam, per modum quo exemplar participatur ab exemplato. Sicut igitur ponebat formas sensibiles, qum sunt in materia corporali, effluere ab ideis, sicut quasdam earum similitudines ; ita ponebat species intelligibiles nostri intel­ lectus esse similitudines quasdam idearum ab eis effluentes. » n. Nota. De vera mente Platonis qumstio historico-critica. At qumstio hic movetur, utrum doctrina de fornis seu de universalibus separatis revera sit Platonis, ut asserit Aristoteles et cum Aristotele S. Thomas aliique fere omnes Scholastici tenent ; vel potius cum Augustino sit retinendum per formas separatas non aliud a Platone intclligi quam ideas mternas in mente divina existentes, ad quarum similitudinem supremus mternusque Artifex res omnes creatas eflbrmavit. Henricus Martin in suis Studiis in Timarum Platonis, D. Affre in sua Introductione ad studia philosophica Christianismi, Scriptores Ephemeridis La Civittà cattolica aliique bene multi recentiores, tenent cum Scholasticis. At Cousin variis in locis suorum operum, Carolus Jourdain in sua Philosophia S. Thomœ Aquinatis et alii cum aliis, veriorem habent interpre­ tationem S. Augustini, et prmeipuum argumentum desumunt ex Republica et Phœdone Platonis, quos libros, aiunt, quia Scholastici ignorabant, ab invidia Aristotelis in Platonem decepti sunt. — Utraque opinio suam habet probabilitatem. At quamvis cum S. Thoma secundam interpretationem pro­ babilem existimem, primam tamen ut valde probabiliorem cum ipso Angelico censeo. Hevera Aristoteles qui per viginti ART. IV. DE REALISMO PLATONICO. 323 annos Platonis auditor fuit, sententiam veram Magistri sui ignorare non poterat : sed puto serio dici non posse falsam sententiam Platoni ab Aristotele fuisse impositam : etenim sufficit percurrere libros Aristotelis ut videatur quanti sem­ per iste fecerit Magistrum; imo se plalonicum dicit. Deinde non privatim sed publice Magistri sui doctrinam exponebat et refutabat, et quando maxime schola platónica florebat; quin tamen ex aliis discipulis Platonis ullus, quod sciamus, de calumnia impacta Magistro ab Aristotele conquestus fuerit. Ad S. Augustini auctoritatem quod attinet, respondere cum Angelico, P. I. Qu. LXXXIV. Art. V. possumus, ideas platónicas ab Augustino benignius acceptas esse et Christiano sensu explicatas atque repositas in mente divina. III. Refellitur realismus platónicas. Realismus platónicas in sensu augustiniano intellectus verissimus est, et nemo eum impugnat quin simul admittat Deum sine ideis et con­ sequenter sine cognitione, sed casu et temeritate rerum uni­ versitatem creasse. — At acceptus in sensu, quo exponitur ab Aristotele, est prorsus rejiciendus. Etenim hoc systema falso nititur fundamento, cognitionum nostrarum objecta destruit, et alia objecta penitus contradictoria fingit. Ergo systema platonicum est rejiciendum. — Probatur antecedens. Nititur falso fundamento. Ideo enim Plato movebatur ad asserendas formas seu ideas universales et per se subsisten­ tes, quia, ut ipse aiebat, res sensibiles utpote mutabiles et contingentes non possunt esse objecta scientiæ, quæ ideo firma est, quia est de rebus immutabilibus et necessariis. Unde concludebat Plato quærenda esse extra sensibiles res alia objecta universalia et necessaria, et per se existentia, quæ valeant esse scientiarum nostrarum objecta. Atqui hæc Platonis ratio nulla est. Nam sive scientia nostra considere­ tur ex principio a quo procedit, scilicet definitione, sive ex conclusionibus quæ sunt ejus proprium objectum (L. 41, III), ipsa non solum est de substantiis, sed etiam de accidentibus, ut de virtute, de pulchritudine, de bonitate et similibus. Si igitur ratio platónica valeret, non solum darentur formæ substantiales separatæ, sed etiam formæ accidentales per se existentes separatæ. Quæ tamen consequentia, Platone ipso consentiente, est aperte absurda : nam esse formam acciden­ talem et esse aliquid per se subsistens suntideæ omnino inso­ ciabiles (L. 8, VII). Cognitionum nostrarum objecta destruit. Siquidem cogni- 324 ONTOLOGIA. LIB. I. CAP. UNICOM. DE EXISTENTIA UNIVERSALIUS:. tiones nostræ circa res sensibiles quæ nos circumstant primo versantur, ut, earum natura percepta, ad alia cognoscenda legitima ratiocinatione evehamur. Atqui cognitio uniuscujus­ que rei periicitur per cognitionem substantiæ ejusdem rei, et non per cognitionem aliquarum substantiarum rei ipsi extrinsecarum. Sed in systemate platónico non naturæ intrinsecæ rerum sensibilium, sed formæ illæ, seu substantiæ separatæ, proprie et primo essent cognitionum nostrarum objectum ; quæ substantiæ cum sint extrinsecæ naturis rerum sensibilium, per cognitionem earum nullatenus perficeretur nostra cognitio respectu sensibilium, quæ, in tali hypothesi non ratione, sed solo sensu perciperentur. Hinc merito con­ cludit Angelicus, P. I. Qu. LXXXIV. Artic. I.: < Derisibile videtur, ut dum rerum, quæ nobis manifestæ sunt, notitiam quærimus, alia entia in medium afferamus, quæ non possunt esse eorum substantiæ, cum ab eis differant secundum esse. Et sic, illis substantiis separatis cognitis, non propter hoc de istis sensibilibus judicare possemus. » Objecta contradictoria fingit. Et revera : ex sententia Plato­ nis, et vi suæ doctrinæ, illæ ideæ seu formæ separatæ sunt universales, et ideo participabiles ab individuis ; sed simul eædem Ibrmæ sunt per se subsistentes et existentes, ad invi­ cem distinctæ nedum distinctione specifica sed etiam numé­ rica, id est sunt individus atque ideo incommunicabiles, sicut cetera individua subsistentia. Proinde formæ platonicæ vi positionis sunt universales simul et individuales, commanicabiles et incommunicabiles : quod est absurdum.— Quod si dicas formas platónicas esse universales in repræsentando vel in efficiendo ; respondeo nobis hic non esse quæstionem de universalibus in efficiendo vel repræsentando, sed in essendo, ut superiori articulo jam notavimus in responsione ad quartam objectionem. Alias rationes contra Platonem urget Aristoteles I Mctaphysicorum, quas late exponit S. Thomas Leet. XIV. et seqq. in eumdem Librum. IV. Realismi platonici modificatio ontologistica. Realismus platonicus varias subiit, progressu temporum, modifica­ tiones, quas inter illam primo recensemus, quæ recte onto­ logistica dici potest. Ut enim supra innuimus, S. Augustinus formas, seu ideas platónicas, non ut per se existentes, sed ut existentes in mente divina explicavit. Nonnulli ergo dixe­ runt universalia esse ideas seu formas in meute divina exis- ART. IV. DE REALISMO PLATONICO 325 tentes, quas mens nostra immediate intuetur, et quæ ideo objecta sunt tum definitionum, tum scientiæ nostræ, eo modo quo numero superiori explicavimus platonicæ doctrinæ fun­ damentum. Unde universalia, ut talia, rcaliter existant extra mentem nostram, at non in rebus creatis, sed in mente di­ vina. Hanc doctrinam post Malebranchium et Gerdilium pro­ secuti sunt recentiores ontologistæ, Vercellone, Milone, Fabre, Sans-Fiel, aliique. — Quod autem isti de universali­ bus dixerunt, Rosminius docuit de transcendentali ente vel esse (L. 4,11), quod primo cadit in apprehensionem intellec­ tus nostri, et de omnibus et singulis rebus essentialiter prædicatur (f&.). Hoc enim esse seu ens Rosminius contendit esse aliquid divinum, in se, realiter idem cum divina essentia et sola distinctione rationis ab eadem divina essentia distinctum. ( Teosofía, vol. IV. Del divino nella natura Sez. I. Cap. I. n. 2, seqq. — Cf. nostr. Propœd. Lib. I. Cap. XII. Édit. 2a. V. Realismus ontologisticus admitti nullatenus potest. Probatur. Realismos ontologisticus extraquæstionem omnino vagatur, species universalium confundit, judicia nostra affir­ mativa aut impossibilia aut falsa statuit. Ergo admitti nul­ latenus potest. — Probatur antecedens. Extra quæstionem vagatur. Quæstio enim de qua agitur tota est in designanda natura existentiæ, quæ convenit uni­ versalibus, per quæ naturæ rerum sensibilium intrinsece constituuntur in se, distinguuntur ab invicem, et ad quæ terminantur cognitiones nostræ scientific», ut rerum sensi­ bilium sunt. Atqui asserere universalia esse ipsas ideas di­ vinas, est quidem assignare suprema principia extrínseca et exemplaria rerum, sed non principia earum constitutiva, et non terminum qui sit natura ipsarum rerum, sed quid extrinsecum ipsis, nempe exemplare, ut supra in secundo argumento contra Platonem probatum est. Ergo realismus ontologisticus extra quæstionem vagatur, et nihil explicat. Species universalium confundit. Et confirmatur ac magis urgetur præcedens argumentum. Nam de universali in essendo quæstio nobis exclusive est. At vero ideæ sunt universaliainreprœsentando(3. IV, ad4), ut omnesconcedunt; neque sine absurditate dici possunt universalia in essendo, quia sequeretur quod ideæ divinæ essent in rebus ut constituen­ tes earum naturam specificam, ac proinde haberetur pantheismus. Igitur realismus ontologisticus confundit species distinctissimas universalium. 326 ONTOLOGIA. LIB. I. CAP. UNICUM. DK EXISTENTIA UNIVERSALIUM. Judicia nostra affirmativa aut impossibilia aut falsa sta­ tuit. In tantum enim judicia nostra affirmativa vera sunt, quia vera est identitas, quæ in omnibus judiciis affirmativis asseritur inter prædicatum et subjectum. Atqui tum univerversale tum transcendentale ens affirmatur de singularibus, ut cum dico Petrus est homo, Petrus est ens. Ergo in hujus­ modi judiciis aut affirmatur identitas inter individuum et ideam divinam vel divinum esse, si universale vel transcen­ dentale est divinum esse aut ipsa idea divina : et hoc est impossibile, sicut impossibilis est pantheismus; aut judicia omnia in quibus universale vel transcendentale affirmatur dc singularibus erunt falsa. VI. Nota. Solvuntur argumenta realismi ontologistici. Ne nimius præsens articulus evadat remitto ad sequentem articulum alias formas realismi platonici. Hic argumentis realismi ontologistici satisfaciam. Objectio prima. Quælibet perceptio animi nostri est quid singulare, sicut singulare est quidquid existit in rerum na­ tura ; atqui idea abstracta, ut puta, triangulus in genere, qui est immediatum objectum cognitionis intellectivæ, non est quid singulare, sed universale ;ergo triangulus in genere, et generatim idea abstracta, seu objeclivum respondens tali ideæ, non potest esse nisi in Ente infinito, in quo objectiva illa universalia mens nostra immediate intuetur. Hæc Gerdilius, Défense du sentiment du père Malebranche, Sect. VI. Gap. II. n. 4. fíesp. Distinguo majorem : Perceptio animi subjective spec, tata, est quid singulare, concedo ; objective spectata, est sem­ per quid singulare, nego. Secundam partem majoris etiam distinguo : Omnis natura realiter existons, est singularis ratione sui, nego; ratione adjuncti, concedo. Et concessa minori, nego consequens etconsequentiam. — In qualibet per­ ceptione duo constanter sunt distinguenda, actio vitalis, qua anima percipit, et objectum perceptum, quod est terminus perceptionis. Prima dicitur perceptio objective spectata ; alterum perceptio objective sumpta. Subjective spectata, perceptio est semper quid singulare, sicut singularis est facultas a qua manat, et anima a qua est ipsa percipiendi facultas. Sed objective spectata, perceptio est singularis vel universalis, secundum quod objectum perceptum est singulare vel universale (Cf. S. Th. II. Sent., Dist. III. Qu. I. Artic. H. ad. 3). — Deinde concedimus existentiam realem 327 ABT. IV. DE REALISMO PLATONICO. 'non competere nisi singularibus ; sed in unoquoque indivi■duo natura dupliciter considerari potest et debet. Uno modo 'ratione adjuncti secundum quod est individúala, talis nempe ut unius sit propria et nullo pacto dicatur esse alterius. Hanc essentiam individualem (quæ hœcceitas a Scholasticis dice­ batur) ut in se est non cognoscimus, sed ipsam tamen ab ac­ cidentibus distingui, quæ illi essentiæ insunt, probe scimus; nam accidentia transeunt, essentia vero eadem manet. — Alio modo natura accipi potest secundum se, nempe ut estnon propria uni individuo, sed multis etiam communis : natura siquidem seu essentia humana dicitur de uno et dicitur de omnibus humanis individuis, et hinc dicimus quod Petrus, Paulus, Dominicus, etc., habent humanitatem. — Hanc natu­ ram, quæ complectitur illa elementa solummodo quæ ejus definitionem ingrediuntur (ut in homine animal rationale), diximus (I. IV. seq.) esse universale fundamenliter, et reaJiter existera in realibus singularibus ; at eo ipso quod non existit nisi in singularibus, a singularitate seu a principiis individuantibus naturæ singularis contrahitur, et quod erat virtualiter atque implicite talis natura, fit talis actu et expli­ cite. ,i Objectio secunda. Universale, utputa, species, est exemplar æternum ac divinum, ad cujus similitudinem individua a Creatore formantur. Atqui hujusmodi exemplar non potest esse nisi in Deo, ut ex terminis patet. Ergo universalia non sunt nisi ideæ existentes in divinamente. — Ita argumentatur pseudonymus Joannes Sans-Fiel, in sua Discussion amicale sur l'Ontologisme, Dial. I. n. 30, quem alii ontologistæ se­ quuntur. Resp. Nego majorem uti ponitur ab adversariis. Etenim uni­ versale aut consideratur absolute secundum suam naturam expressam per definitionem, aut logice, prout dicit unum quid relative ad inferiora. De his distinctionibus fuse diximus in primo articulo hujus Capitis. Absolute spectatum, univer­ sale non est exemplar divinum, sed exemplatum ab ipso, et ejus identitas affirmatur cum individuo, utcum dico : Petrus est animal rationale. — Relative consideratum, prout nemj ■ est species vel genus, est ens logicum seu secundce intentio . ■ (L.2,1X), quod constituitur per relationem quæ universali ipsi fundamentaliter accepto a mente additur (3, IV ad 4' ; atque ideo non potest sine aperta absurditate cum ideis divinis con­ fundi. Zcgluba Summa philosophica. — T. L 22 328 ONTOLOGIA. LIB. I. CAP. ÜNICUM. DE tXISTENTU UNIVERSALIUM. Objectio tertia. Universale est quid immutabile, necessa­ rium et æternum. Quod autem est immutabile, necessarium et æternum, aut Deus est, aut est in Deo. Ergo universale realiter non potest esse nisi in Deo. Resp. Distinguo majorem : Universale est quid immutabile, necessarium et æternum, quoad cxistentiam, negó-, quoad essentiam, subdistinguo : immutabilitate et necessitate parti­ cipata, et æternitate negativa, concedo-, immutabilitate et necessitate imparticipata, et æternitate positiva nego. Et contradistinguo minorem :Quod autem est immutabile, necessa­ rium et æternum imparticipate et tum quoad essentiam tum quoad cxistentiam, et æternitate positiva, aut Deus est, aut est in Deo, concedo ; immutabile, necessarium et æternum participate et quoad solam essentiam, et æternitate negativa, nego. Et nego consequens et consequentiam. — Omnis res crea­ ta, eo ipso quod est, propriam habet naturam qua constitui­ tur, non quidem a se, sed a Deo participatam, a qua tamen abstrahi non potest, quin simul destruatur (3, IV, ad 3). Est igitur immutabiliter talis, necessario talis, et talis etiam independenter a loco, tempore, circumstantiis, etc., in qua independentia consistit æternitas negativa. At præter essentiam in se, consideratur etiam existentiarealis illius naturæ : quæ existentia realis non necessario, neque immutabiliter, neque æterne ipsi rei creatæ competit ; atque ideo ex parte realis existentiæ est mutabilis, contingens et temporanea. At contra. Deus est immutabilis, necessarius, æternus, quia est actus purus, seu talis essentia ut sit ipsa actualis existentia ; et consequenter sicut es'sentia est inseparabilis a se ipsa, ita et actualis existentia in Deo est inseparabilis ab ejus essentia. — Et hæc satis sint ad argumenta realismi ontologistici : fusiori calamo illa expensa habes in Opere quod inscripsi, Delia luce intellelluale e dell' Ontologismo, Lib. II. Cap. II-V1. ARTICULUS QUINTUS (5) De duabus aliis formis realismi platonici. I. Realismos empiricus. Gilbertus Porretanus, scriptor sæculi duodecimi, et Guillelmus Campellensis universalia, formaliter ut universalia, docuerunt esse formas neque per ART. V. DE DUABUS ALIIS FORMIS REALISMI PLATONICI. 329 se existentes extra individua neque existentes in mente di­ vina, sed in ipsis individuis existentes independenter a men­ tis consideratione ; ita ut ipsa individua essent universalia. Horum realismus recte dici potest empiricus,' quia revera, sicut individuorum, ita et universalium per experimentum sensuum cognitionem immediate acquireremus. Quidam tenent a sententia Gilberti Porretani et Guillelmi Campellensis vix ac ne vix quidem differre sententiam Scoti, qui voluit naturas in seipsis esse formaliter universales a parte rei ante omnem mentis considerationem, quamvis nonnisi per indi­ vidua et in ipsis individuis existentes. II. Refellitur realismus empiricus. Verum realismus empi­ ricus admitti nullatenus potest. Etenim realismus empiricus non potest accipere universale nisi aut in sensu formali seu logico, aut in sensu directo, cum formali tamen praeci­ sione ab individuationis principiis, sive in hac praecisione sumatur abstracte sive concrete (1, III et seqq.). Atqui in neutro sensu universale extra mentem existit. Ergo realis­ mus empiricus nequit admitti. Major disjunctiva completa est et vera ex dictis in primo articulo. Etenim universale sumptum formaliter ut individuatum in singularibus et in singularibus existons, singulare est, nec nisi improprie dici potest universale (ibid.. Il); pariter universale consideratum secundum suam naturam, expressam per definitionem, non affirmata neque negata explicite relatione ad individua, non est formaliter universale (fZffrf., IV). Igitur, si ut vult empirismus, universalia, ut universalia formaliter sunt, realiter extra mentem existunt, existere debent universalia vel in sensu logico, vel in sensu naturæ seu essentiæ ut præcisæ ab individuis. Declarata majori argumenti, probatur minor. Universale logice acceptum realiter\non existit extra mentem. Id imprimis patet ex ipso vocabulo logice, quod indicat uni­ versale hoc modo sumptum præ se ferre aliquid ipsi reali naturæ a ratione nostra superadditum (1, III). — Deinde. Universale logice acceptum est una natura pluribus tanquam inferioribus communis, sive illa natura dicatur genus sive species; ita ut, præcisa hac communicabilitate ad plura, jam cesset ratio universalis logici, ut ex his quæ in Logica dixi­ mus (3, II) abunde constat. Atqui naturæ ut existunt a parte rei extra intellectum, nedum non important, sed essentiali­ ter excludunt sui communicabilitatem pluribus : absurdum enim et ridiculum est dicere quod Petrus est species humana, 330 ONTOLOGIA. LIB. I. CAP. UNICUM. DE EXISTENTIA UNIVERSALIUM. vel quod Petrus est unum in mullis, vel quod sub Petro coordinantur omnia individua humana, sicut de universali logico dicitur? Ergo repugnat universale logice acceptum realiter existere extra intellectum. Universalesumptumprcecisiveab individuis non existit extra mentem. Etenim nihil realiter extra mentem existere potest quod individuum non sit : quidquid enim existit aut existere potest extra intellectum, certam atque determinatam habet naturam, in se indistinctam, distinctam a qualibet alia, pro­ priis facultatibus atque actionibus donatam, aliisque simi­ libus principiis designatam. Quæ omnia notæ sunt singula­ ritatis (L. 3, II). Igitur universale sumptum præcisive ab indi­ viduis non potest poni extra mentem realiter existere, quin ponatur ipsum esse simul universale et singulare. Quod est absurdum. Qua de causa recte Angelicus eadem ratione con­ cludit de universali logico et de universali sumpto in sensu præcisivo.—Ratio speciei, inquit(Z)eEnte et Essentia, Cap. IV.) accidit naturæ humanæ, secundum illud esse quod habet in intellectu... Quod humanitas, addit (P. I. Qu. LXXXV. artic. II. ad 2), apprehendatur sine conditionibus individuanlibus..., accidit humanitati secundum quod percipitur ab intellectu. III. Realismus pantheisticus. Ultimadenique realismi forma est pantheistica. — Kealismus sive platonicus sive ontologislicus ponit universalia, qua universalia sunt, vel per se subsis­ tentia vel subsistentia in divina mente, at semper extra men­ tem nostram etextraindividua ; contra, nominalismusseuconceptualismusconceditrealismoplatonicouniversaliaesseextra individua, sed negat ea esse extra mentem. Tertius venit realismus empiricus qui docet universalia, qua talia, esse quidem in mente, sed et insuper vult ea etiam esse in indivi­ duis : attamen retinet distinctionem inter universale ideale et universale reale.* Ilis supervenit realismus pantheis­ tic.:; et sentit cum realismo empirico qua ex parte iste ponit realitatem universalis, sed negat ejusdem realismi empirici distinctionem inter ideale et reale, quia hæc vult esse idéntica. Igitur idea in forma pantheistica est ipsa realitas. imo unica realitas, seu ipsum esse reale : et omnia quæ sunt aut esse possunt non sunt nisi diversa momenta, quibus ens. seu idea, seu absolutum sese explicat et determi­ nat; et est natura, quatenus ponit se extra se; est spiritus, quatenus ope conscientiæ ad se redit seque cognoscit. Hoc systema debetur Hegelio, cujus principia logica alibi expo- ART. V. DE DDABU3 ALUS FORMIS REALISMI PLATONICI. 331 suimus (L. 57, III et seqq.). « Systema Hegelii, inquit hegelianus Vera, componitur ex tribus partibus, ex Logica, ex Philosophia Naturæ et ex Philosophia Spiritus. Logica, Na­ tura et Spiritus non sunt nisi partes unius et ejusdem totius. Sunt 1res modi xrjc Idcæ, tres gradus quos ipsa percurrit et quorum connexio interna et necessaria constituit ejus unita­ tem et plenitudinem suæ existentiæ ; seu, ut usurpemus for­ mam loquendi hegelianam, sunt tres termini ex quibus componitur syllogismus absolutus cognitionis toû esse. » (Introduction à la philosophie de Hegel, Chap. V. § I. page 179, 2° édit.). IV. Critica. Realismi pantheistici absurditates rejecimus in Logica (Artic. 57), convellendo fundamenta systematis hegeliani. Videsis. — Deinde, non difficile est probare hu­ jusmodi realismum aperte contradicere conscientiæ et ma­ nifesta implicari contradictione. Contradicit conscientiæ. Ex ipsa enim scimus maximum intercedere discrimem inter subjectivum et objectivum, ideale et reale : nam judicia nostra, quæ ope idearum efformantur, non semper vera sunt, quia non semper adæquantur rebus de quibus judicamus. Signum est ergo quod subjectivum et objectivum non sunt idem : idem enim sibi ipsi non discor­ dat. Unde ipse Hegel fassus est processum suum idealemrealem non omnibus hominibus posse esse persuasum ; quinimo addit processum illum, seu identitatem subjectivi et objectivi, repugnare omnino fundamentalibus legibus intel­ lectus, et non animadverti nisi a quadam superiori facultate, quam ipse rationem appellat ; ita ut intellectus et ratio mutuo opponantur, et quod unus proclamat esse falsum, altera de­ nuntiet uti verum ! Manifesta implicatur contradictione. Sed demus etiam ideale esse reale, et, si placet, demus esse reale etiam ipsum esse indeterminatum, quod justa placita Hegelii, in primo momento immediato est ipsum non-esse (L. 57, III) ; hoc esse hegelianum plane monstruosum esset : quia existere suppo­ nitur, imo additur ipsum sese explicare gradatim per varias species et genera et individua ; sed simul non existerct, quia tingitur ut non habens naturam determinatam, quam tamen habere debet quidquid realiter existit. Ad rem S. Thomas, I. Contra Gentiles, Cap. XXVI : « Quod est commune multis non est aliquid præter multa, nisi sola ratione : sicut animal non est aliud præter Socratem et Platonem et alia animalia, 332 ONTOLO0IA. LIB. I. CAP. ÜNICÜM. DE EXISTENTIA ÜNIVERSALIUH nisi intellectu qui apprehendit formam animalis expoliatam ab omnibus principiis individuantibus et specificantibus. Homo enim est quod vere est animal : alias sequeretur quod in Socrate et Platone essent plura animalia, animal scilicet ipsum commune, et homo communis, et ipse Plato. Multo ergo minus et ipsum esse commune est aliquid prætcr omnes res existentes nisi in intellectu solum. Si igitur Deus sit commune esse, Deus non erit aliqua res existens, nisi quæ sit in intellectu tantum. » — Unde in hujusmodi pantheismum sapientissime animadvertit Concilium Vaticanum, Scss. II. Cap. de Deo rerum omnium Creatore, Can. IV : « Si quis dixerit... Deum esse ens universale seu indefinitum, quod sese determinando constituat rerum universitatem, in genera, species et individua distinctam ; anathema sit. » ARTICULUS SEXTUS (6) De realismo temperato. I. Realismi temperati natura. Realismus temperatus medius inter nominalismum seu conceptualismum et realismum platonicum consistit. Ex una enim parte concedit nominalismo et conceptualismo universale, logice acceptum, esse ens rationis non realiter existens extra mentem, imo contra realismum empiricum affirmat universale, reduplica­ tive ut abstractum (1, VI) et prœcisive sumptum (ibid.,^), habere realem existentiam solummodo in mente. Ex alia vero parte, contra conceptualismum et nominalismum, asse­ ri: cum realismo empirico, universale, quoad rem seu naturam conceptam et definitione expressam, realiter extra mentem existere non solummodo in Deo, ut vellent Ontologistæ, neque ut subjectum unicum subsistens, quod sit simul ideale et reale, ut volunt Hegeliani, sed in ipsis individuis realiter existentibus. Hunc realismum temperatum docuit primus Aristoteles, et postea expolitum magisque determinatum exponit passim et defendit S. Thomas, cui adhærent fere omnes Scholastici majoris nominis (si Scotistas excipias) et scriptores recentiores non pauci. H. Nota. Sententia S. Thomæ. Quia S. Thomas a nonnul­ lis accensetur conceptualisas (3, IV, ob. i), a nonnullis vero ART. VI. DE REALISMO TEMPERATO. 333 inter realistas platónicos ponitur, dabit lector quod hic transcribam verba ipsa S. Thomæ, qnibus evidentissime probatur neutri ipsum adhæsisse systemati, sed pro realismo temperato expresse stetisse : « Cum dicitur, inquit, univer­ sale abstractum, duo intelliguntur, scilicet ipsa natura rei (sine prœcisione et quoad rem) (1, V), et abstractio (natura nempe sumpta insensuprœcisivo) (ibid.), seu universalitas (sci­ licet universale ut tale seu logicum) (ibid., 111). Ipsa igitur natura, cui accidit velintelligi vel abstrahi vel intentio univer­ salitatis, non est nisi in singularibus (et hoc contra nominales). Sed hoc ipsum quod est intelligi vel abstrahi vel intentio universalitatis, est in intellectu (et hoc contra realistas abso­ lutos). Et hoc possumus videre per simile in sensu. Visus enim videt colorem pomi sine ejus odore. Si ergo quaeratur, ubi sit color qui videtur sine odore, manifestum est quod co­ lor qui videtur non est nisi in pomo. Sed quod sit sine odore perceptus, hoc accidit ei ex parte visus, in quantum in visu est similitudo coloris et non odoris. Similiter humanitas, quæ intelligitur, non est nisi in hoc vel illo homine : sed quod humanitas apprehendatur sine individualibus conditionibus (in sensu prœcisivo), quod est ipsam abstrahi, ad quod sequitur intensio universalitatis (qua constituitur universale logicum), accidit humanitati secundum quod percipitur ab intellectu, in quo est similitudo naturæ speciei et non individualium principiorum. » Hæc Angelicus P. I. Qu. LXXXV, Artic. II ad 2, quibus adamussim concordant quæ ipsemet S. Doctor scribit in Opuse. De Ente et Essentia. Cap. IV. III. Realismus temperatus veram doctrinam circa existentiam universalium tuetur. Probatur. Healismus tempe­ ratus asserit universale non logice neque prœcisive neque abstracte sumptum, sed secundum suam naturam expres­ sam per definitionem realiter existere, non quidem per se neque solum in mente divina, neque in sola mente creata, sed etiam in singularibus realiter existentibus. Atqui hæc doc­ trina vera est tum ex eo quod universale ante omnem mentis operationem singularibus realiter inest, tum ex eo quod essentiam ipsorum singularium constituit. Ergo realismus temperatus veram doctrinam circa existentiam universalium tuetur. Major constat ex declarata natura realismi tempe­ rati. — Probatur minor. Universale ante omnem mentis operationem singularibus realiter inest. Universale, inquam, in sensu explicato in ma- 334 ONTOLOGIA. LIB. I. CAP. UNICUM. DE EX1STENTIA UNIVERSALIUM jori, in quo sensu exclusivo in præsenti loquimur. Et revera, ut supra jam notavimus contra conceptualistas, ante omnem mentis operationem, seu abstractionem, verum realiter est quod Petrus, e. g., sil homo, quod Paulus sit homo, et sic de aliis : non enim Petrus est homo dependentor a mea ra­ tione quatenus nempe ego id affirmo, sed hoc ipsum vere affirmo, quia in se et independenter a meo judicio Petrus est homo : quod si id negarem, non propterea Petrus non esset homo. Atqui quod ante omnem mentis nostræ opera­ tionem realiter verum est de aliquo subjecto, realiter inest eidem subjecto ante omnem ejusdem mentis operationem, ut ex ipsis terminis est manifestum. Ergo ante omnem mentis considerationem, universale realiter inest singularibus indivi­ duis realiter existentibus. Universale essentiam ipsorum singularium constituit. Equi­ dem individua humana, exempli gratia, non constituuntur realiter homines ex eo quod habent principia individuantia, quibus ad invicem distinguuntur, sed ex eo quod habent natu­ ram humanam, secundum quod hæc per definitionem expri­ mitur et constituit universale quoad rem (1, V). Atqui quod realiter constituit ens aliquod reale, realiler in ipso esse debet, ut ex ipsis terminis patet. Igitur universale, in sensu explicato acceptum, realiter est in individuis realiter existen­ tibus, ut vere sustinet realismus temperatus. IV. Nota I.'Solvitur difficultas. Dices : Hæc nostra sententia vix ac ne vix quidem differt a realismo empirico : quia cum realismo empirico admittimus universale ante omnem mentis operationem realiter existere in individuis. fíesp. Nego assertum. Ad ejus probationem, distinguo : po­ nimus universale formaliter vel prœcisive sumptum existere ante omnem mentis operationem, ut ponit realismus empi­ ricus, nego; universale solummodo quoad rem conceptam, concedo. Solutio patet tum ex prænotaminibus positis in primo articulo, tum ex iis quæ in primo hujus articuli nu­ mero diximus, explicando naturam realismi temperati. Alias objectiones prætermittimus : sunt enim eædem, quæ ab idealistis adducuntur, et iu articulo tertio solutæ sunt. Einem igitur facimus tractatui de existentia universalium : quærere enim quo pacto universalium ideæ menti nostræ insint, ad ideologiam proprie pertinet. V. Nota II. De modo loquendi recentiorum circa absolu­ tum. Si quis recte consideret universale, quod statuimus ART. VI. DE REALISMO TEMPERATO. 335 existere in rebus ipsis singularibus existentibus, cum exhi­ beat, ut sæpe diximus, naturam per definitionem expressam, aliquid necessarium refert, immutabile, æternum negative, ut supra dictum est (4, VI, ad 3). At hoc immutabile in rebus exis­ tons toto cœlo distinguitur ab accidentibus, quæ illud veluli circumdare intelliguntur imo et a notis individuantibus, quæ utique necessariæ sunt ad constituendam naturam singularis individui, sed mera accidentia sunt, si in ordine ad ipsam naturam, quæ ut universalis concipitur, spectentur. Potest igitur universale hoc sensu acceptum dici to essentiale et absolutum ejusdem naturæ realis, per comparationem ad ea quæ illi accidunt, et quæ proinde hac ratione dici possunt relativa et contingentia. In hac significatione sumunt nonnulli recentiores absolutum, cum dicunt in absolutum reale scien­ tiam nostram terminare, ut videre est in litteris datis ab Aloysio Ferri ad Comitem Mamiani et passim in alio ejusdem A uctoris Opere : Essai sur l'Histoire de la Philosophie en Italie au dix-neuvième siècle. Neque nos cum Scholasticis abhorre­ mus ab hujusmodi significatione. At nonnulli, Hegelianipræsertim (5, III), illo vocabulo absoluti abutuntur ad significan­ dum universale, de quo hucusque sumus loculi, ut simpli­ citer absolutum: cumque intertuniversalia maximum sit ens, et ens in hoc suo statu abstractissimo sit unum et unicum, illud statuunt ut principium, cujus cetera tum idealia tum realia haberi debeant ut simplices qualitates seu modifica­ tiones non habentes enlitatem propriam in seipsis. Hoc sensu negamus universalia, quorum existentiam realem in indivi­ duis affirmamus, esse quid absolutum. Quam vero sint neces­ sariæ hujusmodi distinctiones, illi probe sciunt qui idealistas recentiores legunt : isti enim, ex æquivoca definitione absoluti, viam sibi sternunt ad pantheismum inducendum. Distingua­ mus absolutum simpliciter ab absoluto secundum quid, seu in comparatione ad relativa et accidentia, et sciemus utriusque naturam, et rationem absoluti secundum quid, non autem absoluti simpliciter, universali in essendo (3, IV, ad 4) con­ venire fatebimur, j 336 LIBER SECUNDUS DE TRANSCENDENTIBUS Prologus. Determinata existentia universalium, ad eorum naturam explicandam accedimus (Prolog, gener. inOnlolog.). Inter vero universalia quædam in Logica distinximus, quæ extra omnem speciem omneque genus posita, sunt ultimus terminus in quem resolvuntur peculiares nostri conceptus, quæque proinde transcendentia in Scholis nominantur, non quidem sumpto vocabulo transcendens in sensu Kantiano ad significandum illud quod excedit vires mentis humanæ, sed in sensu scholastico ad designanda objecta quæ sunt supra genera et species (L. 4, II; 56,11). Inter transcendentia autem primum locum habet ens. Unde methodi synthetic® leges secuti ab ente exordimur : atque de ente secundum se, primo loco dicemus: deinde, de entis proprietatibus ; tertio, de entis divisionibus secundum varios perfectionis gradus. CAPUT PRIMUM DE ENTE Prologus. Acturi in hoc capite dc ente, ejus naturam prœprimis declarabimus. Deinde dicemus de notionibus quæ im­ mediate in rúente pullulant ex tradita entis notione, scilicet àe potentia et actu. Et quia potentia in subjectivam et objec­ tivam dividitur, de prima quidem in eodem secundo articulo, de objectiva vero in tertio articulo sermo habebitur. Quæ omnia eo nos ducunt ut edisseramus in quarto et sequenti­ bus articulis de essentia et existentia, quæ se habent ut po­ tentia et actus respectu ipsius entis. ART. I. DE ENTIS NATURA. 337 A ARTICULUS PRIMUS 3 De entis natura. I. Entis notio. Notio entis communissima est, et unicuique 3 Í pervia, cognitione saltem confusa ; et nomine entis commu- ~ * niter intelligitur, id quod existit, aut saltem existere potest, Quæ enim intrinsecus repugnant, nullatenus dicuntur entia. Í Ab hac communi sententia in entis acceptione non recedimus.^ II. De ente reali et ente rationis. Ens autem hoc sensu’?: acceptum dividitur in ens reale et ens rationis. ■ Ens reale. Quia ens diximus definiri vel describi per ordi- ' • nem ad esse seu existentiam, dicitur ens reale id quod habet. vel potest habere esse in rerum natura. Quo sensu dicimus mundum, homines, Deum esse entia realia. Subdividitur i actuale et possibile. Dicitur actuale, si habeat actualiter exis­ tentiam (in rerum natura; dicitur vero possibile, si existen tiam actualiter non habeat, sed solummodo eam possit habere. — Communiter autem reale dicitur id quod actualiter existit; quod vero actualiter non existit, sed tamen potest Í* y existere, dicitur possibile, et etiam ideale. VJ Ens rationis. Ens rationis dicitur per oppositum ad ens - \ reale, et est illud quod neque existit neque existere potest in rerum natura, sed suum totum esse habet in apprehensione Á rationis, seu est, id quod habet esse objectiv^anZwm in intel- V lectu. Quam definitionem sic declarat Goudin in sua Philoso- S phia, IV. Part., Disp. II. Qu. IV. Appendix, Artic. I : < Tripliciter aliquid potest esse in intellectu, subjective, effective et^ objective. Ea sunt subjective in intellectu, quæ ipsi inhærent tanquam accidentia subjecto, ut habitus et species intelligi-"^ i .< biles. Ea sunt effective in intellectu, quæ ab illo producuntur tanquam motus vitales ab eo physiceprocedentes ; ejusmodi Ç; ¿ est ipsa intellectio. Ea vero sunt objective [in intellectu, ab illo pure apprehenduntur. Ens igitur rationis est, quod ' habet tantum esse objective in intellectu, id est, cujus totum esse in eo consistit ut apprehendatur. Ex quo infertur non esse y v meram denominationem extrinsecam, sed aliquid ad modum ? jT'? entis apprehensum. » — Ilinc intelligis recte a Scholasticis ¿ teneri Logic® formale objectum esse ens rationis. Logica 338 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE ENTE. enim, præcipue Dialectica, tota est in disponendis rebus uí melius a mente percipi possint : quæ dispositio non in rebus ipsis sed in sola mente existit. III. Dictinctio rei ab ente. Duo autem in ente concipimus, sicut et in quolibet concreto (L. 2, VII), nempe subjectum existenlia affectum, et formam seu ipsam existentiam qua subjectum illud afficitur. Subjectum illud dicitur essentia, vel res, vel etiam ens substantive, seu nominaliter sumptum. Idem vero subjectum concrete sumptum, seu ut affectum existentia, dicitur ens sumptum ut participium, et etiam ens simpliciter; nam, ut sæpe docet Angelicus, ens est id cujus actus est esse, nempe existere. — Hæc theoretice : in praxi enim res et ens promiscue usurpantur, et nonnisi ob quæstionum necessitatem illa distinctio inducitur. IV. Nota I. Distinctio rei ab ente antiquioribus philoso­ phis notissima. Genuensis in sua Metaphysica, P. I. Cap. I. §.I. Schol., postquam probavit distinctionem rei ab ente, eam a se primum in scientias invectam asserere his verbis videtur : < Quum autem hucusque fíes et Ens, quorum voca­ bulorum notiones nos distinguimus, apud metaphysicos pro eodem usurpata sint, quæretur fortasse ex nobis, qua ratione dispescuerimus. Quibus respondemus id factum, ut commo­ dius cogitationes nostras explicaremus : quæ non levis causa est, cur philosophus novas vocabulorum definitiones tradat. > At hæc Genuensis assertio factis est minime consona. Etenim Qq. Disp., De veritate, Q, I. Artic. I. hæc habet S. Thomas : « Hoc nomen... res... in hoc differt ab ente, secundum Avicennam, quod ens sumitur ab actu essendi, sed nomen rei exprimit quidditatem sive essentiam entis. » Et I. Dist. XIX. Qu. V. Art. I. ait : « Cum... in re sit quidditas ejus et suum esse (existentia), veritas fundatur in esse rei magis quam in quidditate ; sicut et nomem entis ab esse imponitur. » Fusius etiam, Leet. II. in IV. Melaphysicorum. Imo ipse titulus Opusculi De Ente et Essentia præfatam dis­ tinctionem indicat manifeste. V. Nota II. De conceptu formali et de conceptu objectivo entis. Opportunum ducimus hoc loco declarare distinctionem inter conceptum formalem et conceptum objectivum entis, quæ aliis mentis nostræ conceptibus communis est (L. I, VU), et quæ maxime confert ad evitandas confusiones salis frequentes in hujusmodi rebus abstractis, non sine magno veritatis detrimento. Itaque conceptus formalis est ipsa ART. I. DE. ENTIS NATURA. • , «9 mentalis conceptio, qua mens sibi rem exprimit mentali locutione, et in qua rem ipsam intelligit : unde etiam dicitur verbum mentis, sicut id, per quod ore aliis rem ipsam con­ ceptam exterius manifestamus, vocatur verbum orale. Dici­ tur autem conceptus ille formalis, ut recte notat Suarez, Dispp. Metaphys., Disp. II. Sect. I. §. 1, vel quia est ultima forma mentis, vel quia formaliter repræsenlat menti rem cognitam, vel quia revera est formalis terminus conceptionis mentalis, in quo differt a conceptu objective. — Conceptus vero objectivus est res ipsa, seu objectum, quod proprie et immediate per conceptum formalem et in ipso conceptu Ibrmali cognoscitur ac repræsentatur. Hinc triangulus, e. g., ut expressus a mente et in mente, est conceptus formalis; triangulus ipse, ut terminus ad quem refertur conceptus formalis, est conceptus objectivus. Recteque dicitur objec­ tivas, quia revera non est forma intrinsece terminans con­ ceptionem, ut conceptus formalis, sed est materia circa quam versatur et ad quam terminatur, ut dictum est, intellectus vi formalis conceptionis. — Nemo igitur non intelligit dis­ crimen quod inter unum et alium conceptum intercedit. < Formalis., inquit loc. cit., ipsemet Suarez, semper est vera ac positiva res, et in creaturis qualitas menti inhærens, objectivus vero non semper est vera res positiva : concipimus enim interdum privationes, et alia quæ vocantur entia ratio­ nis, quia solum habent esse objective in intellectu (sup., n. II). Item conceptus formalis semper est res singularis et iudividua, quia est res producta per intellectum, eique inhærens ; conceptus autem objectivus interdum quidem esse potest res singularis et individua, quatenus menti objici po­ test et per actum formalem concipi ; sæpe vero est res uni­ versalis vel confusa et communis, ut est homo, substantia et alia similia. » Cf. sup. Art. 4, n. VI; Gajetan. Comment, in Lib. De Ente et Essentia, Gap. I. Qu. II. ^.Secunda est ista. — In comperto est in hoc tractatu ens sumi secundum con­ ceptum objectivum. VI. Entis seu rei dotes. Ex tradita entis seu rei notione jam scire possumus quibus dotibus res insignitur. Principaliores atque utiliores recensemus. Prima dos. Ens est maxime transcendens. Etenim, ut in Logica jam probavimus, resolvendo per analysim omnes nos­ tros conceptus objectives in species, genera, genera suprema, ad ens pervenimus ; quo habito, ultra progredi non licet, quia 340 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE ENTE. præter ens est nihilum seu negatio. Maxime autem transcen­ dens est illud, quod est ultimus terminus analysis cujusque conceptus nostri objectivi. Seconda. Ens ut quid simplicissimum menti exhibetur. Ana­ lysis enim divisio quædam est. Quod vero ne mente quidem partibile est, ut quid simplicissimum jure habetur. Est autem ens ultimus terminus ad quem per analysim perve­ nitur, ut dictum est Ergo ens ut quid simplicissimum menti exhibetur. Tebtia. Ens est quid communissimum, inclusum nempe in omnibus sive genericis, sive specificis, sive individualibus, sive quocumque modo determinatis rebus, uti earum prædi­ catum essentiale. Et revera, individuum est ens, species est ens, genus est ens, quidquid concipitur ut habens aliquam essentiam est ens : deme ens, et eo ipso negas individuum, speciem, genus, aliaque entia determinata, quæ procul dubio talia sunt quia entia sunt. — Hæc dos est proprie entis ut est res. Qüarta. Ens proprie non est genus, neque species. Sequitur ex præcedenti dote. Siquidem genus trahitur ad speciem per differentiam a se distinctam, hoc est positam extra id quod intelligitur in natura generis : secus ubicumque esset genus, haberetur differentia, quod est falsum : non enim ubicumque invenitur animalitas, est simul rationalitas. Atqui nulla dif­ ferentia dari potest extra ens, seu quæ ens non sit, ut ex dictis patet. Ergo ens proprie non est genus, neque species. Cf. S. Th. Contra Gentiles, Lib. I. Cap. XXV. et P. I. Qu. III. Artic. V. Quinta. Ens non est quid univocum generibus, speciebus, individuis, vel rebus quocumque modo determinatis, seu non eadem ratione de omnibus istis prædicatur (L. 3, VI). Scholastici multis adductis rationibus hanc entis dotem pro­ babant contra Scotum : nos hac sequenti ratione contenti erimus, scilicet : Notio univoca est semper generica vel spe­ cifica, in qua species aut individua conveniunt eadem ratione ; differunt autem per differentias proprias extra notionem illam univocam positas, ut in quarta dote declaranda dictum est. Cum igitur ens nequeat proprie dici genus, neque species, nec univocum proprie dici potest. Sexta. Ens proprie non est universale. Est corollarium eorum quæ dicta sunt. Universalia enim divisimus in Logica (4, 111) in genera, species, differentias, propria et accidentia. AUT. I. DE ENTIS NATURA. 341 quæ univoce prædicantur de inferioribus, ita ut si sustuleris ab universali rationem univocationis, eo ipso ejus naturam perimas. Diximus autem ens neque genus aut speciem esse, nec quid univocum. Proprie igitur non est universale, ut recte animadvertit Aristoteles, Lib. IV. Metaphysic., cujus doctri­ nam egregie ibid., lect. IV,.illustrat S. Thomas. Sæpe tamen concedimus enti universalitatem, non quidem ratione univo­ cationis, quasi ad aliquod prædicamentum (L. 6, I et seqq.) pertineat, sed quia, ut diximus, ratione suæ maximæ transcendenlalilatis, est essentiale omnium prædicatum. Septima. Ens a nobis definiri propria definitione non potest. Est alterum corollarium præcedentium. Etenim omne quod propria definitione definitur : 1° componitur ex genere et differentia; 2° consequenter est in aliquo genere; 3 et ideo suscipit differentiam extraneam suo generi. Quæ tres condi­ tiones, quas in Logica de definitione agendo probavimus, repugnant enti, ut ex dictis liquet. Non igitur ens a nobis propria definitione definiri potest, quamvis sit notio omnibus communissima et clarissima. Octava. Enlia genérica, specifica, individua, vel quocum­ que alio modo determinata, non sic ad invicem distinguuntur quasi per differentias extraneas enti, sed quatenus exprimunt diversum essendi modum, qui solo ente non exprimitur. Est pariter alterum corollarium. Namque ens est quid commu­ nissimum, hoc est prædicatum essentiale omnium rerum, quod proplerea non suscipit differentias sibi extraneas. Ergo entia non ad invicem differunt per differentias, quæ entia non sint. At differunt tamen. Ergo differunt per ipsum ens magis minusque in ipsis explicatum, sicut duo lucida non differunt in ratione lucis, sed in ejusdem lucis intensitate. Nona. Hinc ens, quamvis genus non sit, ut diximus, et ideo non univocum, est tamen quid analogum (L. 3, VI et VII) res­ pectu eorum omnium, quibus tribuitur. Non enim œquivoce (L, II, I et II) ens dicitur de rebus diversis, sed quatenus hæ omnes, quamvis non eodem modo, conveniunt in communi ratione essendi : quod sufficit ad rationem analogice. VII. Nota. De tertia acceptione entis. Hucusque ens con­ sideravimus vel prout dicit essentiam, vel prout importat etiam existentiam. Sed tertio quoque modo ens sumitur proutiest cotufa judicii vel propositionis (L. 18,1) et ejusdem propositionis veritatem significat. Hoc tertio modo < potest dici ens omne iUud, de quo affirmativa propositio formari 342 ONTOLOGIA. Lin. II. CAP. I. DE ENTE. potest, etiam si illud in re nihil ponat ; per quem modum pri­ vationes et negationes entia dicuntur : dicimus enim quod affirmatio est opposita negationi et quod cæcitas est in oculo ». At prioribus modis, « non potest dici aliquid quod sit ens, nisi quod in re aliquid ponat », et in hoc sensu, « cæ­ citas et hujusmodi non sunt entia ». S. Th. De Ente et Essen­ tia, Cap. I. ARTICULUS SECUNDUS (8) De potentia et actu. I. Ratio articuli. In superiori articulo diximus rem ab ente differre in hoc quod res dicit essentiam seu subjectum quodiam, cui intelligimus supervenire perfectionem, quam existentiam nominamus, et qua res fit ens seu existons. Quæ duplex consideratio exhibet conceptus potentiae et actus, de quibus in hoc articulo pauca explicabimus, ut jam in pro­ logo promisimus. II. Notio potentiæ. Nomine patentice communiter intelligit ur,principium seu aptitudo aliquid suscipiendi vel faciendi : ita in rege est potentia condendi leges; in cera est potentia suscipiendi figuram. Privatio potentiæ dici solet impotentia. III. Potentiæ species. Exinde inferuntur diversæ potentia­ rum species. Potentia logica, quæ et objectiva dicitur, et etiam verius, mer&possibililas, estpura non repugnantia adexistendum, seu idealis aptitudo ad existendum fundata in non repugnantia idearum. Hinc dicimus potentia logica esse possibiles plures alios mundos, quia hæc propositio, plures mundi existant, spectata natura ideali tum pluralitatis tum mundi tum existentice, nullam includit repugnantiam. Objectum præditum ■ logica diciturpossí6i7e, logicum,objectivum, ontOvogi— Cf. S. Th. in IX. Melaphysic., Leet. I. Potentia beai.is est aptitudo ad aliquid fundata non in sola et mera non repugnantia, ut de potentia ideali dictum est, sed inreaiientitate subjecti, cui talis potentia tribuitur. Unde realis potentia esse nequit nisi in subjecto jam existente, et propterea dicitur subjectiva. Ita homini existent! inest poten­ tia realis ad habendas perfectiones, ct inest etiam potentia rc-'dis ad non esse, quia mors ei accidit ex intrinseca natura 343 ART. II. DR P0TËNTIA ET ACTU. sui corporis, quod ex se corruptibile est. — Ceterum, quia quidquid possibile est potentia ideali seu logica seu mere objectiva, est etiam possibile potentia reali omnipotentis Dei, hinc notat Cajetanus (in P. I. Qu. IX. Artic. II. J.Et quoniam) possibile logicum vocari posse etiam possibile reale, exlrinsece tamen, scilicet per potentiam in alio ; cum contra possibile potentia reali tale sit per potentiam intrinsece existentcm in ipso. Quod ut intelligas, sume duas istas propositiones : Brutum habet potentiam ad non-esse ; Anima humana habet potentiam ad non-esse. In prima propositione potentia est realis et intrinseca, quia brutum natura sua subjicitur cor­ ruptioni; at in secunda propositione potentia est logica, quia, absolute loquendo, non repugnat quod anima humana non existât; sed non est potentia realis intrinseca, quia anima humana est natura sua intrinsece incorruptibilis. Et nihilo­ minus potentia illa logica est realis, non in ipsa anima, u* dictum est, sed in Deo, qui sua omnipotentia absoluta posset animam humanam in nihilum redigere, sicut ex nihilo traxit eam ad realem existentiam. Potentia activa. Potentia realis alia est activa, et est apti­ tudo seu principium agendi ; ita voluntas dicitur potentia agendi, hoc est eliciendi virtute propria actionem quæ dicitur volilio. Potentia passiva. Altera potentia realis est passiva, quæ definituraS. Thoma inV. Metaphysicorum,Lect.XlV : Princi­ pium per quod alicui competit ut moveatur vel patiatur ab alio (Ed. P., fol. 68, coi. 3. — Cf. ib-, Lib. IX.Iect. I, fol. 116, coi. 2). Ita dicimus in marmore, vel ligno, vel tela esse po­ tentiam passivam ad recipiendas figuras ab aliquo agente. « Potentia primo imposita est ad significandum principium actionis ; sed secundo translatumest (nomenpotentiæ) ad hoc, ut illud etiam quod recipit actionem agentis, potentiam ha­ bere dicatur : et hoc est potentia paSsiva. Et sicut potentiæ adivæ respondet operatio vel actio, in qua completur potentia activa; ita étiam illud quod respondet potentiæ passivæ, quasi perfectio et complementum, actus dicatur. »(I. Dist.XLII, Qu. I. Artic. I. ad I.) IV. Nota. De potentia naturali et obedientiali. « In quali­ bet creatura, inquit S. Thomas, consideratur duplex potentia passiva. Una quidem per comparationem ad agens naturale. Alia vero per comparationem ad agens primum, quod potest quamlibet creaturam reducere in actum aliquem altiorem ZiGLUBA. Summa philosophica. T. 1. 23 3 14 ORTOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE ENTE. actu, in quern reducitur per agens naturale ; et hæc consue­ vit vocari potentia obedientiœ in creatura..., secundum ordi­ nem divinæ potentiæ, cui omnis creatura obedit ad nutum. » (P. III. Qu. XI. Art. I. corp., et Qu. I, Artic. Ill, ad 3.) — Hæc divisio potential in naluralemet obedienlialem in creaturis potissimum in Theologia accurrit. — Igitur potentia natu­ ralis est ad actum viribus naturesproporlionalum; ut ad cale­ fieri est potentia naturalis in aqua, vel ferro, etc. ; — poten­ tia vero obedicntialis est ad actum viresnalurœ exedentem et a Deo inductum : quatenus Deus, supra naturæ leges existons, supra naturæ leges in creaturis operatur. f" Potentiam obedienlialem creaturis inesse negari non potest: ut enim ratiocinatur ipsemet S. Thomas, Qq.Disp. De poten­ tia, Qu. VI. Artic. I. ad 18 : « Quanto aliqua virtus activa est , altior, tanto eamdem rem potest perducere in altiorcm affec­ tum. Unde natura potest ex terra facere aurum, aliis elemen­ tis commixtis, quod ars facere non potest. Et inde est quod res aliqua est in potentia ad diversa secundum habitudi­ nem ad diversos agentes. Unde nihil prohibet quin natura creata sit in potentia ad aliqua flenda per divinam poten­ tiam (quæ et altior maxime est virtute finita creaturæ, et ipsi virtus creaturæ subjicitur), quæ inferior potentia facere non potest. Et ista vocatur potentia obedientiœ, secundum quam quælibet creatura Creatori obedit. » Sed insuper Angelicus potentiam obedienlialem vocat po­ tentiam passivam, et recte: non enim videtur posse dari po­ tentiam obedienlialem activam in creaturis ad agendum sine additione virtutis quidquid per eas Deus facere voluerit. Et revera. Hæc potentia obedicntialis activa, aut est idem entitative ac ipsa potentia naturalis activa creaturæ, aut est vis supperaddita virtuti naturali, quæ omni creaturæinsit, veluti quædam participatio divinæ omnipotentiæ. Uterque autem modus repugnare videtur. — Etenim illa vis insita cuilibet creaturæ esset naturalis, ut supponitur, et simul, quia natura sua ordinata ad effectus supernaturales, foret eo ipso super­ natural:- ; consequenter esset simul naturalis et supernaturalis : quod repugnat. — Si autem dicatur primum, nempe hanc potentiam activam obedienlialem esse entitative ipsam potentiam naturalem activam creaturæ, habetur manifeste simile inconveniens, videlicet quod supernaturale est id quod est supra potentiam activam naturalem creaturæ, et tamen non est supia potentiam naturalem activam (qualis ponitur ART. II. DE POTENTIA KT ACTU. 345 potentia obedicntialis activa) ipsius creaturæ. —Cf. Goudin, Philosoph.,~P. IV. Disp. I. Qu. I, Artic. IV.J V. Notio actus. Sicut potentia, ut potentia est, dicit imper­ fectionem, ut ex dictis est manifestum, ita actus, generatim sumptus, perfectio quædam. est, ut ait S. Thomas, P. I. Qu. V. Artic. III. Potentia enim activa completur in sua actione, et actum diximus complementum et perfectionem potenliæ passivæ. VI. Nota. Definitio actus ex Aristotele. Aristoteles in Libro IX. Metaphysicor., Cap. IX, actum, generatim definiens, ait : Est autem actu rem existere, non ita quemadmodum dici­ mus potestate, seu potentia. Possumus enim dicere quod in marmore vel in tela sit imago Petri vel Pauli inpotenlia ; at si in marmore sculpatur vel in tela pingatur imago illa, tunc dicimus esse imaginem actu in hujusmodi subjectis, quæ ( non sunt sicut erant antea, cum dicebantur esse inpotenlia. Neque mirum esse debet si actus (cujus notio per se clara et vulgaris est) non definiatur propria definitione. Etenim prima simplicia proprie definiri non possunt. Actus autem est de primis simplicibus. Unde definiri non potest, « sed, inquit S. Thomas, per proportionem aliquorum duorum ad invicem, potest videri quid est actus. Ut, si accipiamus proportionem ædificantis ad ædificabile, et vigilantis ad dormientem, et ejus qui videt ad eum qui habet clausos oculos cum habeat potentiam visivam... Etitaproporlionaliter ex particularibus exemplis possumus venire ad cognoscendum quid sit actus et potentia. » — In IX. Metaphysicor., Lect. V.(Ed. P., fol. 119, coi. 3). VII. Actuum species. Porro perfectio in aliquo subjecto triplex generatim consideratur : 1* quidem, qua subjectum ipsum in propria specie determinatur et constituitur : quo sensu dicimus quod anima est actus corporis ; — 2* qua subjectum ut constitutum in propria specie realiter existit, et distinguitur a mera essentia ideali ; —3" qua subjectum non solum constitutum in propria specie sed existens realiter aliquo modo perficitur, ut doctrina in homine. Primus actus dici tur essentialis ; secundus dicitur existentia vel esse ; tertius diciturprqprfetas vel acctWensprædicamentale(L.4, III ; 6,IV). VIII. Nota. De aliis divisionibus actus. Præter has gene­ ricas divisiones actus, alias dabant Scholastici,, quas hic recensemus ex Goudin, Metaphys., P. IV. Disp. I. Qu. I. Artic. II. . 346 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE ENTE. Actos poros et actus non purus. Actus purus est, qui non est admixtus potentiæ. Duobus autem modis actus potest admisceri potentiæ : Io quia est actus alicujus potentiæ, ut anima est actus corporis; 2° quia ipse est in potentia ad ulteriorem actum, ut angelus est in potentia ad suum esse non enim est suum esse. —Itaque actus simpliciter purus\ust^ est, qui nec est alicujus potentiæ, nec ipse est in potentia adp^ ulteriorem actum. —Actus non purus dicitur, qui est admixtus^*1 potentiæ : seu qui vel est actus alicujus potentiæ, vel ipsevt’j’j est in potentia ad ulteriorem actum. Actos formalis et actus essendi. Actus non purus dividitur m actum formalem, et actum essendi, seu in actum essentiæ, et actum existenliæ. — Actus formalis est, quo essentia deter­ minatur ad certam speciem rei; unde idem est ac forma, de qua alibi. — Actus essendi est ipsum esse, seu existentia, ut supra, n. præc., dictum est. Actos primus et actus secundos. Dividi etiam solet in actum primum, et actum secundum. — Actus primus est, qui alium non supponit, sed expectat ; ut forma substantialis est actus primus: priorem enim non supponit, cum ipsa det primum esse. —Actus secundus dicitur, qui priorem alium supponit, eique accedit; sic operatio est actus secundus : supponit enim formam. Existentia quoque in creaturis comparatur ad for­ mam, ut actus secundus; esse enim est actualitas omnis ■formæ, inquit S. Thomas (Par. I. Quæst. III. Art. 4). Actos subsistens et actus non subsistens. Actus primus divi­ ditur in actum subsistentem, et non subsistentem. —Actus subsistens est, qui solus existere potest, ut angelus et anima rationalis. — Non subsistens vero, qui solus esse nequit, sed tantum cum sua potentia, ut forma lapidis, bruti, etc. Actos complete subsistens et actus subsistens incomplete. Actus subsistens dividi rursus potest in actum complete sub­ sistentem, qui ita estinseipso, ut in potentia recipi nequeat, ut angelus ; et actum incomplete subsistentem, qui solus qui­ dem esse potest, sed tamen ordinatur ad potentiam, in qua esse etiam potest et exigit, ut anima rationalis. Actus substantialis et actus accidentalis. Actus non subsis­ tens potest itidem subdividi in substantialem et accidenta­ lem. — Substantialis est, qui dat esse simpliciter suæ poten­ tiæ ; ut forma quævis substantialis. — Accidentalis vero, qui supponit esse in sua potentia ; ut albedo est actus acciden­ talis parietis : advenit enim ei jam exis^nti. ART. II. DE POTENTIA ET ACTU. 341 IX. Potentiæ et actus relationes. Ex supra dictis de facili infertur potentiam et actus generatim sumpta in mutua quadam oppositione consistere. Etenim potentia, ut talis, dicit carentiam perfectionis, quam actus natura sua impor­ tat. Hinc axiomata illa scholastica, quæ hic transcribere per­ utile est. X. Axiomata scholastica. Sex axiomata cum perdocto Goudin recensemus, aliis omissis, quæ, occasione data, addu­ cemus. Primum. In tantum aliquid est perfectum in quantum est in actu, imperfectum vero in quantum est in potentia. Ratio est, quia potentia, ut potentia, caret suo complemento, quod respectu potentiæ activæ est operatio, et respectu po­ tentiæ passivæ est actus, ut supra, n. III. dictum est. Secundum. Actus omnino purus est omnino perfectus. Nam actus purus importat absolutam actualiteS'mñh exclusione cujusque potentiæ. Secus non esset purus. Quocirca veritas enuntiati axiomatis in promptu est. Actus enim est perfectio ; ergo actus purus seu omnimode actus est omnimoda per­ fectio. Tertium. Actus purus in aliquo ordine, est omnino perfec­ tus non simpliciter, sed secundum quid, hoc est in illo ordine. Est corollarium præcedcntis. Actus enim purus dicit perfectionem ; ergo quo modo est aliquid actus purus, eo modo est perfectus. Quartum. In tantum aliquid agit, in quantum est in actu ; patitur vero in quantum est in potentia. — Pati enim proprie nihil potest, nisi aliquid patiendo acquirat vel amittat ; ne­ que aliquid agit nisi activitate, quæ actus quidam est. « Sicut potentia passiva, inquit Angelicus, sequitur ens in potentia, ita potentia activa sequitur ens in actu. Unumquodque enim ex hoc agit quod est actu : patitur vero ex eo quod est po­ tentia. » — Contra Gentiles, Lib. II. Cap. VII. n. 2. Quintum.. Potentia, qua talis, nequit per semetipsam ad actum reduci, sed reducitur ab alio principio in actu. Po­ tentia enim, qua talis, est carentia actus; quem non posset sibi dare nisi peractum, quo, ex facta hypothesi, destituitur. — Hinc quoniam potentia passiva dicit potentiam aliquid suscipiendi non ex se (secus esset acliva) sed ab alio : et potentia logica seu objectiva est potentia realis in aliquo sibi extrínseco, ut dictum est ; sequitur possibilia omnia sive po­ tentia objectiva sive potentia proprie passiva, dici per res- 348 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE ENTE. pectum ad aliquam primam potentiam, quæ essentialiter activa esse debet. — Hoc corollarium maximi momenti infert Aristoteles in V. Melaphysic., et illustrat S. Thomas, ibid., Lect. XIV (Ed. P., fol. 69, col. 4. — Gf. sup., n. III). Sextum. Omne ens mutabile constat potentia et actu. Ens enim non mutatur, nisi quatenus, — vel incipit esse actu id, ad quod ante mutationem erat in potentia, —vel desinit esse actu et incipit esse potentia id, quod antea erat actu. Tolle hanc duplicem conditionem, et mutabilitatis natura prorsus evanescit. At, ut ex ipsis terminis est manifestum, hæc du­ plex conditio subaudit in ente mutabili rationem potentia­ ls tatis et rationem actus. XI. Nota. Actus et potentia, essentiabiliter ad actum illum ordinata, sunt in eodem genere supremo. Ad intelligenliam hujus principii scholastici nonnulla sunt prænotanda. — Io Loquimur exclusive de potentiareali seu subjectiva essen­ tialiter ordinata adactum tanquam ad suum essentiale com­ pletivum et specificativum, cum quo componere intelligitur teçtium quoddam, quod estpotentia actuata ; sicut intellectus essentialiter ordinatur ad actum qui est intelligere, quo per­ ficitur et completur potentia intellectiva. Non autem loqui­ mur de qualibet potentia respectu actus, ad quem non essen­ tialiter ordinatur ut ad suum essentiale completivum et specificativum, esto aliunde ab ipso actu accidentaliter perfi­ ciatur, ut anima perficitur a suis potentiis. — 2° Nolumus affirmare quod, si potentia, seu subjectum essentialiter ordi­ natum ad actum et ipsius actus receptivum, sit, e. g., in ge­ nere qualitatis, actus etiam debeat in eodem qualitatis genere computari : etenim intellectus vel voluntas sunt potentiæ essentialiter ordinatæ ad actus respectivos, qui tamen 'actio non sunt in eodem predicamento cum potentiis ipsis .j '.itas' (L. 6, VII). — 3° Igitur sumimus genera suprema, he : est. substantia et accidens, et dicimus quod, si actus po­ tentiam afficiens et perficiens, eo modo quo explicavimus hic supra, est in genere accidentis vel substantiæ, in eodem genere reponi debet potentia immediate affecta per ipsum actum. Hinc apud S. Thomam, I Dist. VIL Qu. II. Artic. II, ad 2, invenies affirmatum « non... oportet quod in eodem genere ponantur potentiæ et actus, præcipue de potentiis activis ». Sed P. I. Qu. LXXVII. Artic. 1. leges quod « cum potentia et actus dividant ens et quodlibel genus entis, opor­ tet quod ad idem genus referatur potentia et actus. Et ideo ART. III. DE POTENTIA OBJECTIVA 349 si actus non est in genere substantiæ, potentia, quæ dicitur 'ad illuni actum, non potest esse in genere substantiæ ». Quæ assertiones etsi prima fronte oppositæ videantur, oppositæ tamen non sunt, recteque explicantur per supra datam dis­ tinctionem. — Quibus prænotatis, probatur assertum. Potentia et actus sic ad invicem comparantur, ut potentia intelligatur ut subjectum, actus vero ut forma, ita ut ex 'utriusque conjunctione tertium quoddam compositum resul­ tet. Manifestum est igitur quod, si potentia sit in genere accidentis, actus superveniens non potest esse substantialis ipsamque in genere substantiali constituere : quia secus po­ tentia per receptionem actus, jam desineret esse accidens, fieretque substantia, contra ipsam hypothesim. — Viceversa, si potentia, quæ essentialiter est ad actum ordinata, juxta præmissas explicationes, est in genere substantiali, evidens est actum respectivum non posse esse nisi in genere substan­ tiali, quia actus quicumque in genere accidentali, potest utique, ut sua natura fert, ipsam potentiam accidentaliter perficere, at non eam substantialiter complere, quia, utpote accidens, substantialitate caret. — Exinde intelligitur illud tritum sermone effatum scholasticum: Actus et potentia dividunt ens el quodlibel genus entis : quia videlibet actus et potentia essentialiter ordinata ad actum illum, sunt princi­ pia constituta in eodem genere, ut nuper probavimus, atque ideo prout ens componunt, entis genus determinant ac cons­ tituunt non secus ac genus et differentia; et ex potentia qua ens ordinatur essentialiter ad actum, tanquam ex genere, vel ex actu quo ipsa potentia completur, tanquam ex differen­ tia, modo supra dicto, naturam entis tuto deprehendere licet.— Cf. S. Th., P. I. Qu. LXXVI1. Artic. I. et Qu. De spiritualibus creaturis, inter Dispp., Artic. XI; — Commenta­ ria Cajetani et Bannes in articulum citatum Summæ theolo­ gica: ; — Nuntius Signoriello, Lexicon peripateticum, voce Distinctiones, A., n. XXXVI. Éd. II. ARTICULUS TERTIUS (9) De potentia objectiva. I. Possibilitatis et impossibilitatis notio. Potentiam logi- 350 ORTOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DB ENTi. cam, seu objectivant, seu melius possibilitatem (Art. præced. n. Ill), diximus meram non repugnantiam ad existendum, fundatam in convenientia idearum. Huic opponitur impoten­ tia logica, seu objectiva, seu impossibilitas absoluta, quæ ideo est, repugnantia ad existendum proveniens ex repugnantia terminorum : ita : Circulus quadratus; Ens contingens seu effectus sine prœexistente causa, dicunt logicam impossibili­ tatem. II. De possibili absoluto et de possibili relativo. Sed præterea notavimus (8, III) potentiam logicam supponere poten­ tiam realern non in se et intrinsece, sed in alio et extrinsece, hoc est in potentia activa alterius subjecti, quod possibile ad existentiam realern potest perducere. Hinc duplex conside­ ratio possibilis : i" secundum se; 2* in ordine ad potentiam activam. Priori modopossibile dicitur absolutum; secundo mo­ do dicitur possibile relativum. Unde possibilitas absoluta, quæ etiam intrinseca dicitur et metaphysica, est sociabilitas idea­ rum (L. 8, VII) : et impossibilitas absoluta est earumdem idearum insociabilitas. —Possibilitas vero reZaZwa, quæ etiam extrínseca nuncupatur, est ipsa possibilitas absoluta, non in se spectata, sed in ordine ad potentiam, a qua possibile absolutum donari potest reali existentia. — Consequenter hujus potentiæ activæ absentia constituit impossibilitatem relativam seu extrinsecam, et extrinsecum seu relativum im­ possibile. - Cf.S. Th., P. I. Qu. XXV. Artic. Ill; Qu. XLV. Artic. I. ad. 1. Hæc autem possibilitas relativa, in ordine ad creaturas, est. physica vel moralis, prout potentia, ad quam dicit ordi­ nem, aut consideratur secundum leges quibus natura phy­ sica gubernatur, ut cum dicimus, possibile esse homines sine magisterio philosophiam per se ipsos addiscere; aut potentia consideratur etiam secundum conditiones et leges quibus natura moralis subjicitur, ut cum dicimus, possibile esse ho­ mines sine magisterio editpi&s notiones philosophicas per se ipsos acquirere (L. 22, IV). III. Corollaria. Ex his sequentia corollaria inferuntur : Primum. Impossibile absolutum est etiam impossibile rela­ tivum ; at non vice versa impossibile relativum est etiam impossibile absolutum, rigorose loquendo: quod dico propter causam primam, cujus respectu, ut infra melius explicabitur impossibile relativum identificaturcum impossibili absoluto. — Ratio primæ partis corollarii est, quia nulla potentia po- ART. IU. DB POTENTIA OBJECTIVA. 35 i test sociare id quod est insociabile; ratio secundæ partis est, quia non sequitur quod, si aliqua causa creata non pos­ sit producere, e. g., montem aureum, mons aureus sit impos­ sibilis absolute. Secundum. Possibile relativum est necessario possibile ab­ solutum ; at possibile absolutum non respectu cujusque causæ est possibile relativum, sed solum respectu illius a qua pro­ duci potest. Patet. Tertium. Possibile absolutum determinari potest ex solo 'uexu idearum ; at possibile relativum determinari nequit nisi per comparationen ad causam a qua produci potest. Patet etiam. Etenim possibile intrinsecum in solo illo nexu funda­ tur; at possibile relativum ulterius subaudit causam. Unde de hoc possibile relativo agens S. Thomas. P. I. Qu. XXV. Artic. III. recte notat quod : « Cum unumquodque agens agat sibi simile ; unicuique potentiæ activæ corresponde! possi­ bile, ut objectum proprium, secundum rationem illius actus in quo fundatur potentia activa; sicut potentia calefactiva refertur ut ad proprium objectum ad esse calefactibile. > IV. Nota I. De distinctione inter possibile et nihilum. Possibile acceptum ut possibile a reali existente omnino dis­ tingui et esse quid ideale, hoc est in mente existens, nemo profecto negabit ; at ex hoc non sequitur possibile idem ac nihilum esse. Nihilum enim negatio entis est, et per se intelligi non potest ; ut possibile est quid positivum et per se a mente intelligitur. Deinde, possibilia inter se optime vereque distinguimus ; nihilum autem a nihilo distinguere velle et absurdum est et ridiculum. Tertio denique, possibile potest ad existentiam pervenire absolute loquendo ; quod de nihilo dicere nullatenus possumus. Est igitur possibile nihilum actuale, hoc est positive, quia revera ut tale non existit, sed non est nihilum ideale, seu non est nihilum negative. — Quæ omnia faciunt contra doctrinam hegelianam, in qua confunditur/)ossi7>i/e, hoc est ens ideale et nihilum reale, cum nihilo ideali, ut late demonstravimus in Logica (Artic. 57). V. Nota II. Error circa notionem possibilis. Circa possi­ bilitatem internam rerum nonnullæ gravissimæ quæstiones moventur, quarum tamen solutio cum pendeat a constituta notione essentiarum, eas ad sequentes articulos remittimus. Hic solummodo, rejiciendi sunt duo errores, qui notiones absolutæ possibilitatis et impossibilitatis absolutæ perver­ tunt. Primus error ab Aristotele, Cap. III. Lib. IX. Metaphys., 352 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE ENTE. scholæ Megaricæ tribui tur, quæ dicebat possibile proprie nihil esse, sed tunc aliquid possibile esse quando actualiter existit, A sententia Megaricorum non receduñrÁbffiTár’düsfWicleÍus, Hobbes, Spinoza, quos imitatur Robinet, saeculi decimi octavi scriptor, qui, ut Roselli refert, Metaphysic., Qu. V. Art. I. in­ saniendo dixit : purum possibile est impossibile. Hujus erroris causam quaerens S. Thomas, Lect. III. in euindum librum Melaphysicorum, hæc habet : « Ratio hujus positionis esse videtur, quia opinabantur, quod omnia ex necessitate contin­ gerent secundum aliquam commixtionem causarum : et sic, si omnia ex necessitate eveniunt, sequitur, quod ea quæ non eveniunt, non possibile est esse. » (Ed. P., fol. 117, coi. 2.) Hunc errorem multis refellit rationibus Aristoteles, loc. cit. quas exponit S. Thomas, lectione supra dicta. Tertia ratio, lepida et simul evidens, sequens est : Sensus est quædam potentia, qua possibile est sentire. Si igitur potentia est idem ac agere vel esse actu, ut volunt adversarii, sequitur quod aliquis non habeat potentiam sensus, ut puta visum vel au­ ditum, nisi quando actualiter videt vel audit. Sed homo carens visu cæcus est, et carens auditu est surdus. Frequenter igitur in die homo erit cæcus et surdus, quia frequenter in die neque actualiter videt, neque actualiter audit. Quod est manifeste falsum : nam cæcus non fit postea videns, neque surdus audiens. IV. Nota III. Error circa impossibilia. Altera opinio priori e diametro opposita recitatur et confutatur ab Aristotele libro citato Metaphysicorum, qua ponebatur impossibilia esse vere possibilia, ac proinde impossibilia non dari. Quis fuerit hujus sententiæ auctor ac propugnator. Aristoteles non dicit, sed illi haud dubie subscribunt Heraclitus inter antiquos, et Hegel inter recentiores, qui volunt contradictoria esse simul vera, et ens posse cum non ente componi, imo identifican (L. 57, II. et 0. 5, III). Ne in confutanda tam aperta falsitate tempus inutiliter te­ ramus, hæc pauca notare sufficiat. Possibile illud communi­ ter dicitur, quo posito, non sequitur absurdum (esto falsum sit quod actualiter existât, esto quod de facto nunquam veniet ad existentiam ; al sine absurditate et falsitate ipsi competere existentia potest) ; impossibile vero illud communiter dicitur, quo supposito, sequitur absurdum ; unde necesse est non esse. Igitur possibile et impossibile oppositam præ se ferunt essentialem definitionem, ac proinde falsum est impossibilia ART. IV. DE ESSENTIIS RERUM. 353 esse vere possibilia, et impossibilia nou dari. Hanc Aristotelis rationem fuse exponit S. Thomas Lect. III. jam citata in eumdem librum Metaphysic. ARTICULUS QUARTUS (10) De essentiis rerum. I. Ratio et divisio articuli. Absolutam rerum possibilita­ tem ex nexu idearum pendere diximus. Sed nexum illum dignoscere non possumus, nisi naturam ulriusque ideæ probe cognoscamus, ut, cognita natura alicujus rei, quid ipsi con­ veniat, quid ipsi repugnet recte definiamus. De hac igitur natura seu essensia, quæ est fundamentum eorum quæ cuique subjecto per se (L. 2+plIV) tribuuntur vel negantur, paulo uberius est dicendum. Ut autem articulus intra debitos limi­ tes contineatur, in præsenti dicemus de essentiis in seipsis, de earum dotibus, deque earum cognoscibilitate ; in sequenti autem articulo de principiis extrinsecis, a quibus constituun­ tur id quod sunt. II. Essentiæ notio. Notio essentiæ generatim sumptæ pers­ picua est omnibus ac nemini impervia. Nomine enim essentiæ intelligitur, id per quod respondetur quaerenti quid res sit; ut interroganti '.quid est homo? respondemus -.animal ratio­ nale. Est igitur essentia, id per quod res constituitur in determinata specie; — id quod primo in re concipitur; — id, quo intellecto, res ipsa intelligitur, et, quo ignorato, res ipsa ignoratur ; — id per quod res a ceteris aliis distingui­ tur ; — id quod est veluti radix et subjectum omnium pro­ prietatum, quæ in re sunt ; — id cujus actus est esse seu exis­ tentia. Hæc et similia sunt, quibus essentiam designamus ; quæ cum sit quid simplex, propriam definitionem non pati­ tur (8, VI). III. Nota. Vocabula quibus varie solet essentia designari. « Quia illud, inquit S. Thomas, Cap. I. De Ente et Essentia, per quod res constituitur in proprio genere vel specie, est quod significamus per definitionem indicantem quid est res; inde est quod nomen essentiæ a philosophis in nomen quidditalis mutatur... Dicitur etiam forma, secundum quod per formam significatur perfectio, vel certitudo uniuscujusque 354 ONTOLOGIA. LID. II. CAP. I. DE ENTE. rei... Hoc etiam alio nomine natura dicitur, accipiendo natu­ ram secundum primum modum illorum quatuor modorum, quos Boetius, De duabus naturis, assignat, secundum scilicet quod natura dicitur esse illud, quod quocumque modo intel­ lectu capipolest. Non enim res intelligibilis est, nisi per suam definitionem et essentiam : et sic etiam dicit Philosophus in V. Melaphysic., quod omnis substantia est natura. Nomen au­ tem naturæ hoc modo sumptæ, videtur significare essentiam rei, secundum quod habet ordinem vel ordinationem ad pro­ priam operationem rei, cum nulla res propria destituatur operatione. Qualitatis vero nomen sumitur ex hoc, quod per definitionem nominatur ; sed essentia dicitur secundum quod per eam et in ea res habet esse. » IV. Essentiarum dotes. Ex tradita essentiæ definitione ¡pa­ lam emergit essentias rerum esse necessarias, immutabiles, indivisibiles et æternas, aeternitate negativa. Sunt necessariae. Essentiam enim diximus id per quod res constituitur in aliqua determinata specie : consequenter prin­ cipia, seu partes essentiales (L. 14, IV); 16, III), ex quibus essentiæ resultant, ita ad invicem connectuntur, ut, una earum submota, essentia in ipso mentis conceptu pereat; ipsis datis, necessario essentia habeatur. Ita, essentia hominis constat animalilate et rationalitate : his positis, necessario nabetur hominis essentia; quæ destruitur, subtracta aut ra­ tionalitate aut animalitate. Sunlimmulabiles. Etenim essentia ea tantum complectitur, quæ ad rem in se constituendam requiruntur, et quæ ideo partes sunt ejus definitionis essentialis. Non igitur posset mutari nisi quatenus per mutationem aut aliqua parte sua essentiali destitueretur, aut augeretur aliqua alia parte. Sed in utroque casu essentia rei non aliquo modo remaneret, sed omnino periret, ut ex dictis clare constat. Sunt indivisibiles. Est corollarium præccdentium : quod enim immutabile omnino est, neque additionem patitur, ne­ que iiminutionem. Exemplo numerorum rem illustrat S. Tho­ mas : » Si aliquid addatur vel subtrahatur alicui numero, etiam si sit minimum, non erit id idem numerus secundum speciem. Minimum enim in numeris est unitas : quæ si adda­ tur in ternario, surgit quaternarius, quæ est alia species nu­ meri; si vero abstrahatur ab eodem, remanet binarius, qui est etiam alia species numeri. Et hoc ideo, quia illa ultima differentia dat speciem numero. Et similiter est in definitio­ ART. IV. DE ESSENTIIS RERUM. 355 nibus, et in quod quid erat esse (essentia), quod significat definitio : quia quocumque minimo addito vel ablato, est alia definitio et alia natura speciei. Sicut enim substantia ani­ mata sensibilis tantum, est definitio animalis, cui si addas et rationale, constituis speciem hominis, si autem subtrahas sensibile constituis speciem plantæ : quia etiam ultima dif­ ferentia dat speciem. In VIII. Melaphysic., Leet. III. circa finem (Ed. P., fol. i 12, coi. 2). Sunt œlernæ æternitate negativa. Æternum, ut alibi innui­ mus (4, VI, ad 3), aliud positive aliud negative dicitur. Positive æternum illud dicimus, cujus essentia existentia reali necessario donatur, ut Deus. — Æternum negative illud est, cujus essentiæ veritas a tempore omnino præscindit et a tempore est independens, sed sive consideretur in statu solummodo ideali, sive in statu reali, eamdem in sua essentia necessario veritatem præ se fert. — Evidens est rerum essen­ tias non esse æternas æternitate positiva, quia sine falsitate possunt carere existentia reali, et habere esse solummodo ideale ; at ipsæ æternæ sunt æternitate negativa, quia immu­ tabiliter et indivisibiliter sunt et debent esse id quod sunt : neque enim solummodo in præsenti, vel præterito, vel futuro tempore verum est quod triangulus, e. g., habeat tres an­ gulos, sed semper verum est. — Cf. S. Th. P. I., Qu. XVI, Artic. VII. ad. 1. V. Nominalium sententia circa nostras cognitiones essen­ tiarum. Docuit Lockius nobis ignotas prorsus esse rerum essentias reales, omnemque nostram cognitionem terminare ad essentias nominales. Realem essentiam vocat, qua res in seipsa physice constituitur ; nominalem essentiam dicit, quæ a mentis consideratione pendet, quatenus nempe mens res coordinat per quasdam series, quæ dicuntur genera, species, etc., et consideranturut essentiæ reales rerum coordinatarum, sed revera non sunt nisi mentales notiones. Hæc doctrina lockiana est corollarium sui nominalismi circa realem existentiam universalium. Universalia enim sunt ipsæmet essentiæ ontologicæ rerum ; unde cum nominales doceant universalia esse mera nomina vel meros conceptus mentis(2 et 3), con­ sequens est, quod essentiæ illæ rerum, quæ a nobis cognos­ cuntur, non sint nisi essentiæ nominales et nullo modo reales. VI. Prænotiones quædam ad quæstionis solutionem. In antecessum fatemur, et Nominalibus atque Positivistis con­ cedimus non omnes rerum essentias nobis esse compertas : 356 ORTOLOGIA. LIB. H. CAP. I. DE ENTE. mulla enim nos latent, ut per experientiam notum est. — Concedimus insuper essentiarum realium nos non habere notiones intuitivas, sed abstractivas, deductas nempe ex proprietatibus, quas res ipsæ manifestant : nam neque ipsam animam nostram intuitione immediata cognoscimus; sed ratiocinatione ejus intimam naturam deprehendimus.—■ Ac proinde tertio loco concedimus a nobis essentias reales non cognosci cognitione comprehensiva, per omnia scilicet ac singula elementa quibus essentiæ ipsæ in specie aloma, ut dici solet, constituuntur, sed eas cognosci per compositio­ nem logicam elementorum communium, quæ esto separatim sumpta pluribus essentiis conveniant, sumpta tamen con­ junctim, nonnisi determinatas essentias designant, easque constituunt realiter. His i«ittir explicatis atque concessis, sit conclusio : VII. Realitas essentiarum non est nobis omnino ignota. Probatur. Cognitio realium essentiarum nobis conceditur a sensu naturæ communi, legitime infertur ex proprietatibus realibus rerum, et ex ipsa natura universalium. Igitur revera essentiarum realitas utcumque nobis cognita est. — Conse­ quentia patet; probatur antecedens. Conceditur a sensu naturæ communi. Et revera omnes sin-• dique homines cum respondent interroganti quid res sil, intelligunt designare non naturam rei nominalem, sed realem, qua nempe res et in seipsa realiter constituitur, et realiter ab aliis rebus distinguitur: et profecto mirarentur si quis contenderet per responsionem illam non designari nisi notionem nominalem sine vero .respondente objectivo reali io re ipsa definita, nec nisi per nominalem definitionem res ad invicem a nobis distingui. Legitime infertur ex proprietatibus realibusrerum. Reales proprietates rerum a nobis cognosci, vel ipsi Nominales toncedunt : quæ proprietates ita rebus insunt, ut ab ipsis rebus abstrahi nequeant, quin aut penitus destruatur aut siitem minuatur ipsarum rerum natura : proprietates enim i a ; er se insunt subjecto et dicuntur de subjecto, ut subjec­ tum ipsum sit de definitione earum et causa (L. 21, IV); ut, si capacitatem sciendi homini auferas, natura ipsius homi­ nis non remanet. Atqui proprietates, eo ipso quod realiter habent in propria definitione subjectum et a subjecti essentia necessario profluunt (L. 4, III), legitime et necessario ducunt in cognitionem ipsius realis essentiæ. ART. IV. DE ESSENTIIS" REROM. 357 Legitime infertur ex ipsa natura universalium. Jam supra, n. V. animadvertimus sententiam lockianam to­ tam niti nominalismo circa realem existentiam universa­ lium. Cum igitur hoc fundamentum sit falsum, et verum sit universalium essentias, quæ objecta sunt scientiæ nostræ, realiter existere (6, III), necessario sequitur realitatem essen­ tiarum non esse nobis ignotam. VIII. Nota. Solvuntur objectiones. Breviter hic adversario­ rum difficultatibus est satisfaciendum. Objectio prima. Essentiæ rerum nonnisi definitione cognos­ cuntur. Atqui omnes nostræ definitiones nominales sunt : quia definitio non est nisi explicatio unius vocabuli per alia. Ergo nonnisi essentias nominales dignoscimus. Resp. Concedo majorem et nego minorem. Fallitur Lockius dum putat omnes definitiones esse nominales ; et ideo falli­ tur, quia in quæstione de universalibus nominalismo adhæret, et essentiam specificam vel genericam, quam per defini­ tionem exprimimus, et quæ constituit universale fundamen­ taliter sumptum (1, IV), cum essentia atoma rerum, quam procul dubio non cognoscimus, erronee confundit. Objectio secunda. Essentiæ rerum resultant ex collectione omnium accidentium. Atqui hæc accidentium omnium col­ lectio prorsus nos latet. Ergo et nos latent rerum essentiæ omnes. Resp. Nego majorem; et transmissa minori, nego conseg. Accidentia sive separatim sive collectim sumpta non consti­ tuunt essentiam substantialem sive universalem sive individualem, sed accidunt ipsi essentiæ jam constitutæ, ut voca­ bulum ipsum indicat. Unde hoc secundum argumentum lockianum in confusione essentiæ rei cum ejus accidentibus fundatur. — Transmisi minorem, quia esto quod non omnia et singula accidentia unius rei nobis sint nota, at non est tamen necessaria eorum omnium cognitio : quia dummodo cognoscamus unum vel alterum attributum, ex eo depre­ hendi legitime potest rei essentia, a qua attributum illud manat, ut supra in secundo argumento pro conclusione de­ monstranda dictum est. Objectio tertia. Essentiæ rerum respondent ideis ætemis existentibus in mente Dei. Sed ideas æternas non cognosci­ mus. Ergo neque rerum essentias. Resp. Distinguo majorem : respondent ideis æternis tanquam causis exemplaribus, concedo; tanquam causis intrin- 358 ONTOLOGIA. LIB. n. CAP. I. DE ENTE. secis ipsarum essentiarum constitutivis, nego. — Et distinguo pariter minorem; ideas aeternas non cognoscimus perfecte et intuitive, concedo; imperfecte et abstractive, nego, et nego conseq. — Concedimus in mente divina esse ideas aeternas omnium rerum, sed eæ minime constituunt essentias physicas rerum ipsarum, sicut nec idea artificis opus physice informat, sed ad ejus similitudinem opus formatur. Hinc illa pulcher­ rima et verissima definitio quam de idea, ut est forma exem­ plaris, tradit, P. I. Qu. XV. Artic. I. S. Thomas : per ideas intelligunlur formæ aliarum rerum præter ipsas res existentesPotest igitur cognitio nostra ab exemplatis essentiis incipere, atque per ipsas mens sese attollere ad ideas divinas intelligendas, non quidem immediate eas intuendo, sed abstractive, nempe ratiocinio mediante, eas intelligendo imperfecto modo, quantum scilicet exemplar infinitum potest repræsentari et cognosci ex imagine finita. AKTIGULUS QUINTUS (H) De essentiis rerum in ordine ad principia extrínseca. I. Quæstio prima. Essentiæ rerum nobis innotescunt per definitionem, in qua essentia ipsa intelligitur ut quoddam compositum coalescens ex duobus elementis [genere et diffe­ rentia] : quæ necessario, immutabili, indivisibili, æterno nexu ita junguntur, ut, eo destructo, essentia ipsa ne mente qui­ dem concipi possit. Quæritur ergo generice an a Deo essentiæ rerum habeant constitutiva illa necessaria per quæ sunt id quod sunt, vel contra illa habeant a seipsis independenter a Deo. Nam quod constitutiva illa a nostro intellectu non pendeant, veritas est manifesta; non enim res tales sunt quia intellectus noster eas intelligit, sed ideo intellectus res intel­ ligit, quia eæ in seipsis sunt. Qua de re videri possunt quæ in Kantium animadvertimus in Logica (Arlic. 56). II. Opinio wolfiana. Schola wolfiana, cui nonnulli scrip­ tores a sæculo XVIII, ad medietatem usque hujus sæculi XIX adhæsere, retinuit essentias rerum, ac consequenter intrin­ secam possibilitatem, pendere quidem a Deo quoad realem existentiam, sed nonnisi a seipsis pendere quoad proprium ideale constitutivum. Audiatur Storclienau, qui in sua Onto- ABT. V. DE ESSENTIIS RERUM IN ORDINE AD PRINCIPIA EXTR1NS. 359 logia, Sect. II. Cap. I. in resp. ad primum argumentum, exponit ac defendit hisce verbis wolfianam doctrinam : « Etiam in hac hypothesi (Dei non existentis) manerent, in­ quit, veræ ejusmodi enuntiationes, notœ essentiales hujus vel illius rei non involvunt contradictionem : ac proinde posset res ratione suæ essentiæ existere, gauderetque possibilitate, interna. » III. Refellitur sententia wolfiana. Hanc wolfianam senten­ tiam ego quidem arbitror esse absurdissimam triplici potissi­ mum de causa : ratione divinæ independents, ratione absolutæ omnium dependents a Deo, ratione ipsius essentiæ idealis rerum. Datione independentiæ divinæ. Etenim Deus, utpote pri­ mum et supremum ens, a nullo alio sibi extrínseco pendet neque in cognoscendo neque in efficiendo. Atqui, si essentiæ rerum haberent ex sese, etiam præcisa per hypothesim Dei existentia, veritatem objectivam, hæc veritas Deo esset extrín­ seca, et divinus intellectus in cognoscendo et ejus voluntas in efficiendo ab illa penderent, eo ferme modo quo intellectus noster et nostra voluntas ab ipsa rerum veritate pendent. Quam consequentiam recte S. Augustinus, Lib. LXXXI1I. Qç., Qu. XLVI. n. 2, vocat sacrilegium. Ratione absolutes omnium dependenliæ a Deo. Deus enim prima et infinita veritas est. Atqui non esset prima veritas in sententia wolfiana : nam veritates illæ essentiarum, quæ, etiam in hypothesi Dei non existentis, perseverarent eædem ac modo intelliguntur, non essent a Deo, sed Deum ipsum ratione praecederent. Non igitur dari possunt hujusmodi veritates independentes a Deo, nisi denegetur Deo ratio primæ et fontalis veritatis. Ratione ipsius essentiæ idealis rerum. Præcisa quippe reali existentia, illæ essentiæ non haberent nisi existentiam idealem.hocest in intellectu. Atqui in hypothesi Dei non existentis nullus etiam ponitur intellectus neque creatus, neque increatus. Igitur aperte contradictorium est in tali hypothesi con­ cedere essentiis rerum esse ideale seu possibile. Hinc supra (8, 111) diximus potentiam logicam esse cxtrinsece potentiam realera. Object. Sed dicet fortasse aliquis : Verum est igitur quod in illa hypothesi essentiæ rerum veritatem idealem non haberent. Ergo saltem illud verum est independens a Deo. — Despondeo quod in hac hypothesi absurdissima loquimur, Zioluda, Sumina philosophica. T. L 360 ONTO LOGIA. LIB. It. CAP. I. DE ENTE. non ut decet, sed ut possumus. Dicimus ergo quod, posita hypothesi de Deo non existente, haberemus nihilismum absolutum, et ratio cujusque veritatis omnino periret. Quid amplius quaeritur? quare veritas postulatur sublata veritate ? Quod si intellectu difficiliora hæc tibi videntur, perspice, lector, absurditatem hypothesis; et si consequentia imagina­ tionem transcendit, memento non imaginatione sed ratione esse philosophandum. IV. Quæstio altera. Essentiæ igitur rerum pendent a Deo, et consequenter earum intrinseca possibilitas, quæ est ipsa essentia prout dicit aptitudinem ad existendum (0. 8, III). Atqui in Deo,quamvis simplicissimo, diversa tamen attributa distinguimus, quæ et si in ipso sint idem realiter ac essentia divina, ab hac tamen distinguuntur ratione diversorum objectorum, quæ ab attributis ipsis respiciuntur. Posito ergo quod essentiæ rerum pendeant a Deo, quæritur secundo a quo attributo divino pendeant. V. Opinio Okami. Okam, scriptor sæculi |decimi quarti, in Commentariis super primum Librum Sententiarum, Dist. XLIII. Qu. II. rejicit distinctionem inter possibilitatem intrin­ secam et extrinsecam, agnitaque sola extrínseca possibilitate, hanc docet pendere ab omnipotentia divina, a qua conse­ quenter in sententia Okami pendent rerum essentiæ. VI. Opinio Okami impugnatur. Si quis autem recte consi­ deret, sententia Okami quæ verbis extollit Dei omnipoten­ tiam, re tamen destruit vel ridiculam facit. Destruit divinam omnipotentiam. Nam si essentiæ rerum et earum possibilitas ab omnipotentia Dei penderent, ideo repu­ gnaret et esset impossibilis, e. g., circulus quadratus, non quia circulus quadratus non possit fieri ex sese, sed quia Deus illum facere non posset. Quod est idem ac dicere quod non ex non posse fieri objecti, sed ex non posse facere subjecti penderet impossibilitas rei efficiendæ. Sed impossibilitas aliquid faciendi ex sola parte subjecti, imponit limites potentiæ et destruit omnipotentiam, ut ex terminis patet. Ergo senten­ tia Okami verbis exaggerat Dei omnipotentiam, revera tamen destruit. Omnipotentiam Deiridiculam facit. Nam in sententia Okami Deus non posset dici omnipotens ex parte objecti, scilicet quia potest facere omnia absolute possibilia : enim in ejus sententia, hæc possibilia non dantur. Ergo omnipotens dice­ retur ex parte subjecti, quia nempe posset facere omnia quæ ART. V. DK ESSENTIIS RERUU IN ORDINE AD PRINCIPIA BXTRINS. 361 potest. Quæ explicatio est circulus puerilis in manifestatione divinæ omnipotentiæ, et manifestum ridiculum injicit in ipsam omnipotentiam. Cf. S. Th. P. I. Qu.XXV. art. III. VII. Opinio Cartesii. Renatus Descartes subtrahit rerum es­ sentias divinæ omnipotentiæ, sed eas vult pendere a liberaDei voluntate, eo modo quo a libera Dei voluntate pendet rerum creatarum existentia. En verbaquæ in Responsionibus ad sextas objectiones, n. VI, habet : « Non ideo voluit (Deus) mundum creare in tempore, quia vidit melius sic fore, quam si creasset ab æterno : nec voluit 1res angulos trianguli æquales esse duobusrectis, quiacognovit aliter fieri non posse, etc. Sed con­ tra, quiavoluitmundum creare intempore,ideo sic melius est, quam si creatus fuisset ab æterno : et quia voluit (nota) tres angulostrianguli necessario æquales esse duobus rectis, idcirco jam verum est, et fieri aliter non potest, atque ita de reli­ quis. » Idem cartesianum ratiocinium applicatur rerum inlernæ possibilitati. — Joannes Clericus (Ontol. Cap. IV. §111), quem citat Genuensis, animadvertit Cartesium more suo effugium illud callide petiisse, ne sententiæ suæ de essentia corporis in trina dimensione, censura ab Ecclesia inureretur ob mysterium Eucharistiæ : quod ille sartum tectum hoc pacto servabat, asserens Deum impossibilia facere posse. Nolim asserere veram esse Clerici censuram quoad intentio­ nem Cartesii ; at si vera esset, vitio etiam vertere Cartesio deberemus quod, ut unum absurdum defenderet, aliam pejo­ rem absurdilatem confinxerit. Sed ad rem veniamus. VIII. Essentiæ rerum non pendent a libera Dei voluntate. Probatur. Independentiam essentiarum rerum a libera Dei voluntate necessario postulant, veritas ipsarum, certitudo scientifica, ipsaque natura divina. Igitur essentiæ rerum re­ vera sunt independentes] a libera Dei voluntate. Probatur antecedens. Veritas ipsarum essentiarum. Essentiæ enim rerum ita sunt constitutæ, ut quidquid, quantumvis minimum, ipsis addatur vel minuatur, transeant in aliam essentiam, et cessent esse id quod sunt, aliamve definitionem suscipiant, ut supra pro­ bavimus (0. 10, IV). Pone igitur quod, sicut Deus libere voluit, ut exemplo utarCartesii, quod tres anguli trianguli essent æquales duobus rectis, ita libere velle potuisset con­ trarium ; et in hac hypothesi tres anguli trianguli rectilinei non essent æquales duobus rectis; quod est idem ac dicere quod non esset amplius verum quod anguli essent anguli, et 362 ORTOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE ENTE. quod duo anguli recti essent duo anguli recti. Nempe non haberemus amplius veritatem suppositæ essentiæ ; quæ ideo, ut maneat, requirit necessario independentiam a Dei libera voluntate. Certitudo scientifica. Jam plurimi, quos inter Gudworthius, System, intellect., Cap. V, Clarkius. Existence de Dieu. Cap. 1. animadverterunt per cartesianam sententiam scientiæ certi­ tudinem perimi : imo ipse Bayle (Diet., artic. Spinoza) eam vocat interitum metaphysices. Nec immerito. Etenim certitudo seu immutabilitas scientiæ nostræ non aliunde quam ab im­ mutabilitate et necessitate objectorum desumitur : contingens enim et mutabile, objectum immutabilis certitudinis scien­ tiarum esse non potest. Atqui quod a libera Dei voluntate pendet, et contingens est, et ab ipsa libera Dei voluntate mutari potest eodem jure quo est constitutum. Posita igitur sententia cartesiana, certitudo scientifica prorsus corrueret. Ipsa natura divina. Qua in re placet refellere Cartesium principiis verissimis ipsius Cartesii. In citatis enim sextis res­ ponsionibus, n. V. rectissime docens homines a Deo decipi nullatenus posse, hanc rationem adducit : « Quod autem re­ pugnet homines a Deo decipi, clare demonstratur ex eo, quod iorma deceptionis sit non ens, in quod non potest ferri sum­ mum Ens. » Optime sane. Atqui forma essentiæ inutatæ est non ens : quia est essentia, ut supponitur, et est simul negatio ipsius essentiæ, quia carens constitutivo suo per qnod essentialiter sit. Ergo in essentiam mutandam volun­ tas Dei, juxta principia admissa ad ipso Cartesio, ferri non potest. XI. Essentiæ rerum formaliter pendent ab intellectu divino. Hæc thesis est corollarium præcedentium. Dictum est enim rerum essentias a Deo pendere; non pendentautem formaliter a libera voluntate Dei, neque ab ejus omnipo­ tentia. Igitur formaliter pendent a divino intellectu. Nihil aliud enim lingi potest. — Et confirmatur. Essentiæ rerum, præcisa reali existentia, habent esse ideale, et in hoc ordine habent esse objective verum. Atqui esse ideale non est nisi in intellectu et ab intellectu, ut ipsum vocabulum indicat, et insuper ratio veri dicitur de re per ordinem ad intellectum, ut infra plenius explicabitur (Art. 15, VI) : qui quidem intellectus non potest esse nisi intellectus divinus, ut constat ex dictis supra, n. III. contra woltianam opinionem. Igitur essentiæ rerum formaliter pendent ab intellectu divino. AUT. VI. DE EXISTENTIA. X. Essentiæ rerum remote seu mediate pendent a divina essentia. Hæc ultima thesis est corollarium "i:-:- Etenim ordo realis præcedit necessario ordinem . _ .r ; . cognitionis : nam intellectus cognoscens et se et . ■ • objecta subaudit. Atqui antecedenter ad divinum intellectam nulla realitas alia intelligi potest præter essentiam divinam, ah eodem intellectu distinctam distinctione rationis. E.-¿ divini intellectus cognitio primario fertur in divinam es- tiam, in qua et per quam alias omnes essentias et possibilia absoluta intelligit, et a qua proinde essentiæ hujusmodi ■ : possibilia remote pendent. ARTICULUS SEXTUS (12) De existentia. I. Notio existente. Quid nomine existente significetur nemo est qui ignoret. Sicut enim nomine essentiæ inteliigimus id per quod respondetur quæstioni, quid sit res; ita vocabulo existente significamus id per quod respondetur quæstioni an res sit. Defectu propriæ definitionis, quæ de r simplicissima dari non potest, existentia describitur : Acitr.quo res ponitur extrastalum possibilitatis ; Actualitas ,•■■■•.tiee ; Ultima rei actualitas; Id quo res constituitur extra •1 ' causas ; Actualis rei prœsentia in ordine physico seu : II. Existentia in Deo et in creaturis. Duo sunt in qui: > generatim philosophi conveniunt. Primo quidem conceditur in Deo existentiam non rcaliter distingui ab ejus essentia. Deus enim est simplicissimus, unde excludit quamcumque realem compositionem ex potentia et actu, ex essentia et existentia; est perfectissimus seu actus purissimus (4, VUE et consequenter excludit compositionem, quæ dicit imper­ fectionem in composito. — Secundo conceditur in creaturis existentiam ratione saltem distingui ab earum essentia. Factum enim est quod per rationem distinguimus unam ab altera, atque insuper negabit nemo quod existentia distinc­ tam formalitatem significet ab essentia : quod sufficit ad dis­ tinctionem rationis. III. Quæstio. Sed movetur quæstio subdifficilis, quæ pnilosophos mirifice torquet et in contrarias sententias::-' : : utrum in rebus creatis essentia realiter distingua.ar ab 364 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. I. DE ENTE. existentia ? Affirmat S. Thomas, cujus sententiæ universa ejus Schola et plurimi extranei subscribunt ; negant Durandus et Suarez, quos ut plurimum sequuntur recentiores philosophiæ scriptores. Et cl. P. Palmieri in Institutionibus philo­ sophicis, Ontologia, Cap. I. Thesi III. ita cum his tenet, ut fidenter scribat : Falluntur certissime qui inter eamdem essen­ tiam realem (finitam), et ejus existentiam distinctionem inve­ hunt realem; et postea in probatione thesis, S. Thomæ sen­ tentiam iterum dicit evidenter falsam. IV. Undenam pendeat quæstionis solutio. Si quis autem attente consideret, de facili deprehendet quæstionis solutio­ nem pendere ex hoc quod definiatur, utrum in rebus creatis essentia realiter existât vi essentiæ, quatenus essentia est, vel potius vi realitatis distinctæ ab ipsa, hoc est existentiæ, quæ proinde realiler se habeat ad essentiam, sicut actus ad potentiam {Artic. 8). In primo casu existentia dicenda esset, aut ipsamet essentia, aut saltem pars essentiæ rerum crea­ tarum, et diceretur de ipsis in primo modo dicendi per se (L. 21, IV) ; in altero casu existentia dicenda esset accidens ejus­ dem essentiæ realis. Non tamen accidens quasi realis essentia stare possit sine existentia propria vel superiori, sed quate­ nus non est essentia neque pars essentiæ, sed constituitur per principia essentiæ, quasi proprium {L. i, III), quod prædicatur de re in secundo et quarto modo dicendi per se (L. 21, lV)fHæc,quæpunctumquæstionis nostræconstituunt, expressis verbis docet S. Thomas : « Esse, inquit, non dici­ tur accidens, quod sit in genere accidentis, si loquamur de esse substantiæ : est enim actus essentiæ; sed per quamdam similitudinem : quia non est pars essentiæ, sicut nec acci­ dens » est pars essentiæ (Qq. dispp. Depot.. Q. V. De conser­ vat. rerum, etc., art. IV, ad. 3). Et in IV. Metaph., lect. II; « Esse enim rei, quamvis sit aliud ab ejus essentia, non tamen est intelligendum quod sit aliquid superaejditum ad modum accidentis, sed quasi constituitur per principia essen­ tiæ. Et ideo hoc nomen ens, quod imponitur ab ipso esse, significat idem cum nomine, quod imponitur ab ipsa essen­ tia. » (Ed. P., fol. 42, col. 1.) His prænotatis, sit conclusio. / V. In rebus creatis existentia realiter distinguitur ab ea­ rum essentia. Probatur. Existentia, quæ est idem realiter ac essentia realis, est una tantum et necessaria, est infinita, est improducta. Atqui in creaturis existentia neque est una tan­ tum, neque necessaria, neque infinita, neque improducta. AUT. VI. DE EXISTENTIA. Ergo existentia in rebus creatis non est idem realiter : earum realis essentia.— Minor constat ex ratione ipsius : - - turæ. — Major probatur quoad singula membra. Existentia quæ est idem realiter ac essentia est una ta ■■ nempe Deus.Loquimur, ut quisque per se videt, de esi-r: substantialibus : de accidentibus enim nihil est curaniu:.:. quia non habent existentiam propriam, sed existent ir. subjecte subtantiali Probatur. Si plures essent hujusmc ' existentiæ subsistentes, ad invicem distinguerentur aut r tione ipsius existentiæ, aut ratione alterius distinctivi : ni' .1 est tertium. Non autem distinguerentur ratione existentiæ. quioexistentia ut existentia non patitur diversitatem : qu i si ipsa distincta est in rebus diversis, utputa in homir.; bruto, lapide, non est distincta ratione sui, ut existentia e? . sed ratione diversarum naturarum in quibus est.— Sed ne ■. distinguerentur ratione alterius distinctivi adjuncti. y.:.?. adjunctum non aliud esse potest quam essentia. Hæc /. essentia, juxta adversarios, idem realiter in omnibus.**Ergo si existentia in rebus creatis est realiter ipsamet earn::, essentia, existentia non multiplicaretur ratione sui, non ratione adjuncti, et ideo esset unica realiter est-ac- existentia’ ■¿T unica realiter esset omnium essentia. — Unde et Deus un est, quia ipse est existentia subsistens, atque ideo perfectis­ simus, quia existentia subsistens est pura actúa litas, su­ pura perfectio (8, X, axiom. 1). Existentia quæ est idem realiter ac essentia, est necet-ur Probavimus supra (10, IV; il, VIII) essentias rerum esi-r Lmm tabiles et necessarias; et hoc sive considerentur in ordine ideali seu possibilitatis, sive in ordine reali. Essentia aute::. complectitur ea quæ suam definitionem ingrediuntur. Si ergv essentia existens est idem realiter ac existentia, hæc erit cessaria, sicut necessaria est essentia; et sicut essentia non potest privari seipsa, ita non posset privari existentia. Et sic omnis creatura necessario existeret. Unde merito S. Bo- ventura ait : Creaturas esse mutabiles quSu existentiam, ■ v vero quoad essentiam.— Neque dicas essentias reales esse mu­ tabiles ex eo quod propriam realitatem amittere possu; : : nam aut realitas ista est idem omnino realiter acesic i st in hoc easu realitas est inseparabilis ab essentia ipsa : au: quid realiter distinctum ab essentia (quodcumque illud • et illud dicimus existentiam qua essentia est realis. 366 ONTOLOGIA. LIB. TI. CAP. I. DE ENTS. natura existente duo intelliguntur tantummodo, scilicet essentia substantialis (de substantiis enim, ut jam animad­ verti, exclusive loquimur) et existentia ; et prima est, seu saltem concipitur ut potentia, secunda ut actus. Actus autem dicit entitatem seu perfectionem, potentia vero, ut potentia est, dicit imperfectionem seu negationem entitatis, quam per actum habet (0. 8, X, axiom. 1). Sed entilas seu perfectio præcise ut talis et ut sola est, est infinita, quia ratio finiti habetur ex entitate limitata, quæ limitatio est entitatis nega­ tio. Igitur si existentia, quæ est actus, non comparatur ad essentiam, sicut ad potentiam, quæ realiter sit principium limitans ejus entitatem, sed est idem realiter cum ipsa, hæc existentia-essentia erit realiter infinita, seu, ut S. Thomas dicit, II. Contra Gentiles, Cap. LII. n. 3, esse (existentia) au­ tem subsistens oportet esse infinitum, quia non terminatur aliquo recipiente. Cf. P. I. Qu. IV. Artic. I. ad 3, et Artic. II. et Qu. VII. Artic. I. Existentia quæ est idem realiter ac realis essentia est improducta. Essentia cujuslibet rei sive consideretur in statu pos­ sibilitatis sive in statu realitatis, præcise ut essentia est, non constituitur per aliquam causam efficientem sui productivam, sed per seipsam, hoc est per principia sibi propria et intrin­ seca ipsam constituentia. Id patet ex iis quæ in superiori articulo de essentiis disseruimus, probando rerum essentias esse independentes tum ab omnipotentia tum a libera volun­ tate Dei. Ergo si existentia in rebus creatis realiter non dis­ tingueretur ab essentia, sicut essentia non est per causam efficientem extrinsecam, ita realiter existeret sine causa effi­ ciente extrínseca ipsam ad existentiam educente : quod est esse improductum. Hanc rationem paucis complexus est S. Thomas, P. I. Qu. VII. Artic. II. ad 1 : « Hoc est, inquit, contra rationem facti quod essentia rei sit ipsum esse ejus, quia esse subsistens non est esse creatum. » VI. Nota. Solvuntur difficultates. Rationes quas attuli, ex septem suntquas habet S. Thomas in citato Cap. LII. secundi Libri Contra Gentiles, et quas doctissimus Ferrariensis egre­ gie illustrat atque defendit. Meo judicio hujusmodi rationes si intimius, ut par est, penetrentur, sunt inconcussæ verita­ tis, quamvis, quia indirecte arguunt, intrinsecam evidentiam rcinonindigitent,sedmagisrem itasehabere debere demons­ trant (L. 41, IX). — Verum audiendi sunt adversarii pro idenli late reali essen tiæ et exis tentiæ in rebus creatis rat ioci nantes. AUT. VI. DE EXISTENTIA. Objectio prima. « Esse, quo essentia creaturæ ' r-, r constituitur in actualitate essentiæ, præcise sumrtcm. -a s est ad veritatem hujus locutionis de secundo -, . Æssenü'a esi (L. 20, III). Ergo illud esse est veraexis’ent — Consequentia est clara, nam juxta communem si err.at: et conceptionem hominum, est de secundo ad absolvitur a tempore, sed significat actu esse in rerum r..' quod omnes intelligimus nomine existentiæ, seu per --existentiæ. — Probatur antecedens. Nam per hoc esse ess tiæ actualis formaliter ac præcise sumptum, talis esser. est ens in actu, et distinguitur ab ente in potentia ; erco vi illius esse talis essentia est : recte enim infertur : est ens ;r. actu : ergo est : quia esse ens actu non diminuit ratior.?' entis quam includit verbum est. >> Hæc ad litteram Sn-.r Dispp. Metaphysic., Disp. XXXI. Sect. IV. §.111. fíesp. Nego antecedens, et ad ejus probationem nego p :.r.t r antecedens, vel, si lubet, distinguo ; per hoc esse essentiæ. •?: . talis essentia est ens in actu essentiæ et ut distinguitur amar?possibili, transeat ; est ens in actu existentiæ, nego. — R animadvertit pater Liberatore, de thomistica doctrina t-.r.i optimenostra hac ætatemeritus,quod argumentatio Suar ■ æquivocationes nonnullas continet, quæ si distinguantur relinere non videntur. Quibus verbis hæc immediate ai., quæ nostram responsionem explicant : « Duplici m aliquid dici potest actuale ; vel quia actus est, •? informatur ab actu. Ergo non repugnat ut essentia sit, et tamen distinguatur realiter ab existentia ; n erit per existentiam a qua completur ; non i er se ? quasi ipsamet sit actus, a quo actualis denominatur. Q si omnino ipsa per se dici velit actualis, id intellici pote: per comparationem ad essentiam possibilem; quæ dici i r • tentiam mere objectivam, et respectu cujus essentia real s et producta considerari potest ut actus, licet sit potent, a respectu existentiæ. » Ontologia, Cap. I. Artic. III. n. 16. Objectio secunda. « Huic esse actualis essentiæ conve: omnia prædicata quæ tribui solent existentiæ, imo et . omnia propter quæ nos existimamus existentiam distinga ex natura rei ab essentia. Ergo est verum esse exister.-.;- — Antecedens probatur, nam primo hoc esse essent:-- a: s non est æternum sed temporale..., convenit creators : : genter seu non necessario..., confertur creatura rer effi­ cientiam Creatoris... Deniquenullapotestexcog.'...*: litio 3C8 ONTOLOGIA. LIB. II.' CAP. 1. OK ENTE. necessaria ad esse existentiæ, quæ non conveniat huic esse, i Hæc iterum Suarez, loe. cil., §.1V. fíesp. Distinguo antecedens huic esse actualis essentiæ conveniunt omnia prædicata, etc., formaliter et ratione illius esse, nego ; materialiter et ratione existentiæ quæ est actus illius, concedo. Et distincta eodem modo probatione, nego consequens et consequentiam. Hoc suo secundo argu­ mento vir doctissimus conatur vim auferre rationibus, quas ex S. fhoina supra adduximus : at meo judicio fallitur ve­ hementer. Quid quærimus t Utrum essentia existât vi sui esse essentiæ, vel vi existentiæ, et consequenter utrum essen­ tia existens illa prædicata quæ suscipit, suscipiat formaiiter ratione sui esse essentiæ, vel ratione existentiæ realis. Nempe, non quærimus, utrum illa prædicata essentiæ existent! conveniant, sed qua ratione conveniant. Unde Suarez nihil concludit quando de convenientia loquitur, et rationem convenientiæ prætermittere videtur in argumento citato. Objectio tertia. « Esse existentiæ nihil aliud est, quam illud esse, quo formaiiter et immediate entilas aliqua consti­ tuitur extra causas secundas, et desinit esse nihil, ac incipit esse aliquid : sed hujusmodi est hoc esse quo formaiiter et immediate constituitur res in actualitate essentiæ. Ergo est verum esse existentiæ. » Hæc tertio Suarez, loe. cil. §-v. Resp. Distinguo majorem : esse existentiæ est illud esse' quo entitas desinit esse nihil et incipit esse aliquid in ordine essentiæ, nego ; in ordine existentiæ, concedo. Et contradistinguo minorem : per esse illud, quo formaiiter et immediate constituitur res in actualitate essentiæ, entitas incipit esse aliquid in ordine essentiæ, concedo ; in ordine existentiæ, nego. Est semper eadem æquivocatio, quam supra cum Liberatore notavimus. Concedimus Suaresio essentiam ac­ tualem in ordine essentiæ seipsa constitui; sed debuisset auctor doctissimus probare, quod præcipue debet probari et non probat, essentiam actualem, sicut seipsa formaiiter constituitur in ordine essentiæ, ita pariter formaiiter seipsa constitui in ordine existentiæ. Extra igitur statum quæstionis vagatur Suarez, et punctum ejusdem quæstionis suis objec­ tionibus minime attingit. Objectio quarta. Existentia non distinguitur realiter ab essentia, si essentia eo ipso quod est producta jam existit. Atqui essentia eo ipso quod est producta jam existit. Ergo ART. VI. DK EXISTEMIA. 369 existentia non distinguitur realiter ab essentia. Ita S*.-?rchenau et recenliores fere omnes nostræ sent- n::æ ' tores. fíesp. Distinguo majorem : existentia non ... :? .. etc., si essentia eo ipso quod est producta jam exis:.:", essentiæ, concedo ; vi existentiæ, nego. Et contrac:-: minorem : essentia... etc., jam existit vi essentiæ. ; . existentiæ, concedo. Hoc argumentum quod sæpe r-. : -: . et extollunt adversarii, si aliquantisper consideretur, . extra quæstionem vagatur, aut est petitio principii. Qu> negat quod hoc ipso quod essentia producta est jam exist; Sed quæstio est utrum existât vi essentiæ aut vi existentiæ. Quod si adversarii supponant essentiam productam existere vi essentiæ, supponunt ut certum id quod præcise est pro­ bandum, et eorum argumentum est petitio principii. Objectio quinta. Ut duæ res sintrealiter distinctæ. necess? est ut una non sit altera. Atqui essentia, subtracta existent . nihil est. Ergo inter essentiam et existentiam non dater realis distinctio. —Hæc Bal mes, Philosophia fundam., Lib. . Cap. XII. n. 90. fíesp. imprimis : concedo majorem, transeat minor, et n- _ consequentiam. Ex eo enim quod, subtracta existentia, esse i jam nihil sit, minime sequitur quod una sit realiter alter.. sed quodexistentia sit complementum et conditio sine qua existentia realiter non existât. Ita, exempli gratia. = cbt.-. : corpore vel subtracta anima rationali, homo ut homo realiter perit, nihil est; et tamen homo non est realiter anima, non est realiter corpus, sed est quid realiter tum ab anima sola, tum a solo corpore distinctum. — Respondeo secundo, tinguendo minorem : essentia, subtracta existentia, nihil est in ratione essentiæ, nego-, in ratione existentiæ, concedo. Res­ ponsio ex dictis ad præcedentes difficultates suam habet explicationem. — Præclarissimus Auctor citatus, n. 93, pr citati Cap. XII. conatur ostendere rationem illam, qua d. ■ monstramus essentiam in rebus creatis distingui ab exis­ tía, quia secus, ut supra diximus, essentia illa esset infini: aut esse petitionem principii aut nihil concludere; sed. quisque per seipsum videre potest, rationem illam Balmss subobscure exponit, et non satis eam intellexisse man:: ostendit : quod quidem non semel ipsi contingit quoties Metaphysica S. Thomæ, quam tamen maximi facit, sermo­ nem habet. 370 ONTOLOCIA. LIU. II. CAP. I. DE ENTE. Objectio sexta. Existentia est et ipsa quædam essentia, ergo si existentia realiter distingueretur ab essentia, ipsa existentia per aliam existentiam a se distinctam existerel : quod est in infinitum abire. Resp. Hoc argumentum a nonnullis urgetur quasi sit inso­ lubile; et revera phantasiæ apprime satisfacit. Ratione ta­ men expensum est manifeste levissimum. Existentia enim non est id quod existit, sed id quo essentia existit, sicut actio intellectiva, e, g., non est id quod intelligit sed quo intellec­ tus intelligit. Sicut igitur ridiculum est concludere quod actio intellectiva est mediante alia actione intellectiva;ita ridicu­ lum estconcludere quod existentia existât mediante alia exis­ tentia, quia mediante existentia essentia substantialis existit. — Sed dato etiam quod existentia sit essentia quædam, nihil ex hac concessione habent adversarii quod contra nos con­ cludant. Etenim essentia existentiæ non in alio consistit quam in ipsa existentia. Sicut ergo quælibet essentia non alia es sentia, sed seipsa constituitur, ita essentia existentiæ, hoc est existentia, non alia constituitur essentia, sed seipsa : nisi enim seipsa constitueretur, jam non esset existentia, sicut,essentia quælibet non essentia esset, si aliunde constitueretur quam seipsa. VII. Nota. De sententia S. Thomæ circa realem distinctio­ nem existentiæ ab essentia in rebus creatis. Communi sententia retinetur a S. Thoma aperte doceri realem distinc­ tionem existentiæ ab essentia in rebus creatis, ita ut de ejus mente neque possibile sit utcumque dubitare. Nihilo­ minus Auctor, n. HI. citatus, in suis Intilutionibus philoso­ phicis, Ontologia, Cap. I. thesis III. postquam ad negandam præfatam distinctionem argumenta illa attulit (quamvis sub aliqua forma diversa), quæ supra soluta sunt, ad auctorita­ tem S. Thomæ veniens, animadvertit hanc auctoritatem solam non cogere, præcipue quia opinioni S. Doctoris neque suffragatur universalitas sequentis consensus doctorum, neque sententia judicis infallibilis, hoc est Ecclesiæ. Qua in re plane consentimus citato Auctori. Etenim cum ipso Ange­ lico diximus : Locus ab auctoritate, quæ fundatur super ra­ tione humana, est infirmissimus, esto illa auctoritas sit auc­ toritas S. Thomæ. In philosophia enim ratio prævalet auc­ toritati, ut suo loco demonstravimus (L. 60, II). Sed neque in hoc argumento habemus sententiam judicis infalli­ bilis, hoc est catholicæ Ecclesiæ seu divinæ auctoritatis, ART. VI. DR EXISTENTIA. 371 quæ rationi ipsi supereminet (L. 58, VI) : nam licet -atbolica Ecclesia summopere commendaverit S. Thomæ doctrinam, nihil tamen minuit libertatis .. rs ■ scholis catholicis. — Sed prælaudatus Auctor ultra rrc et dubium promovet circa ipsam S. Thomæ mentem. A.: enim : « Ceterum, adeo est manifesta falsitas : nionis, ut nisi evidentissimis argumentis adacti inducer: possimus animum ut credamus eam a S. Doctore vin a fuisse. Licet autem nobis sic ratiocinari : illud unice c::-ndumest voluisse asserere S. Thomas quod argumento s: conficitur; atqui argumento suo conficitur compositio r.. taphysica quidem inter existentiam et essentiam, non ver distinctio realis; propter quam compositionem max::: distat essentia finita ab infinita : ergo hanc solum asse­ ruisse dicendus est S. Thomas. Et sane esse, seu exis:juxta S. Thomam actualitas essentiæ (P. I Qu. III. Art. 4 atqui actualitas essentiæ est realitas essentiæ, h. e. i -; : realis . ergo essentia eo ipso quod realis est, existit. > Liceat et mihi expendere hujus egregii Auctoris are lationem. In hac plura distinguere possumus, scilicet : Io quæstionem in se ; 2° mentem S. Thomæ quoad fa : .. 3° mentem S. Thomæ quoad jus, seu quoad valorem suæ ar­ gumentationis. Percurramus breviter singula. Quæstio in se. Ad dubitandum de mente S. Thomæ Aucte r videtur moveri ex eo quod opinio distinguens realiter exi-tentiam ab essentia in rebus creatis sit evidenter falsa. Atq i imprimis opinionem evidenter falsam arrisisse virisctiam d tissimis, ipsemet Auctor. Op. cit., Gap. II. de accident . n. VII, posse admitti prudenter negat. Ergo neque prude: ter ex hoc capite dici potest evidenter falsa sententia distin­ guens realiter existentiam ab essentia in rebus creatis : e i enim sententia doctissimorum virorum certo fuit. Deind-rationes supra attulimus, quæ ad minus, præfatam opini nem ^.manifesta falsilateabsolvunt, et contrariamsententi.m ab evidentia distare ostendunt. Ratio ergo dubitandi apri' de mente S. Thomæ in nostro argumento est inefficax, i demus etiam verum esse (quod tamen absolute negam_opinionem nostram esse evidenter falsam; si tamen ipsam facto secutus est S. Thomas, aperte esset concludendum i; : falli certissime, ut de ceteris asserit Auctor citatus in sua ■. Mens S. Thomæ quoad facium. Quod vero S. Th -m facto docuerit realem distinctionem inter essentiam et exis- 372 ONTOLOGIA. LIB. 17. CAP. I. DE ENTE. tcntiam in rebus creatis, dubitari minime potest, tum ex traditione, tum ex verbis S. Doctoris. — Ex traditione. Sanctus enim Thomas Scholam habet, quæ ipso magistro gloriatur; et sicut doctrinam revelatam ex Sacra Scriptura et ex traditionis thesauro Ecclesia eruit, ita Schola thomistica doctrinam S. Thomæ ex ejus operibus et ex traditione per seriem sæculorum non interrupte ad nos usque continuata. Porro, neque Auctorlaudatus negat, credo, traditionem thomisticam pro nostra stare sententia : quinimo Suarez ipse de mente S. Thomæ anceps minime est, quamvis opinioni de reali identitate inter essentiam et rcalem existentiam in rebus creatis adhæreat. Adde quod hæc doctrina S. Doctoris a Scoto et Durando fuit acriter impugnata, et a Thomistis vehementer defensa, quin tamen de mente Aquinatis ex alterutra parte unquam fuerit dubitatum. — Ex verbis. Id Auctor laudatus inficiari non videtur, et revera negari non potest. Unum vel alterum argumentum afferam. In I P., Qu. III. Artic. IV. quærens utrum in Deo idem sit essentia et existentia, resolvit affirmative, quia « esse seu existentia comparatur ad essentiam, quæ est aliud ab ipso, sicut actus ad potentiam. Cum igitur in Deo nihil sit potentiate..., sequi­ tur quod non sit aliud in eo essentia quam suum esse. Sua igitur essentia est suum esse ». Quod constanter negat de creaturis. Etenim, Qu. VII. Artic. II. loquens de Angelis, qui bunt formæ creatæ per se subsistentes non receptæ in mate­ ria, ait : < Hujusmodi formæ non terminantur neque contra­ huntur per aliquam materiam, sed quia forma creata sic subsistens habet esse et non est suum esse, necesse est quod ipsum ejus esse sit receptum et contractum ad terminatam naturam. » Hæc et similia passim (Ct. sup. n., IV) habet S. Thomas. De mente ergo Angelici Præceptoris dubitari ne­ quit. Venio modo ad valorem argumentationis. Valor ratiocinationis S. Thomæ. Quoad ultimam hanc par­ tem animadvertere facile imprimis est, quod, dato etiam argumentationem S. Thomænon concludere id quod conclu­ dere ipse voluit, non propterea de ejus mente esset dubitan­ dum. Ita rationes quas Auctor contra nostram sententiam ad­ ducit infirmas teneo ; et tamen de ejus mente minime dubito. Ostensum est autem supra, S. Thomam aperte docuisse dis­ tinctionem realem inter essentiam et existentiam ; quidquid ergo sit de valore intrinseco suæ argumentationis, non licet de aperta ejus mente dubitare. Sed expendamus_ejusdem argu- ART. VT. DE EXISTENTIA. mentationis vim. Principiaras. Thomæ est quoi . r •: creatis essentia se habet ad existentiam sicut p : real et passiva se habet ad actum completivum sui. Se i . - . principium S. Thomæ est potentiam realera passivam 1er distingui a suo actu. Igitur, concludit, in rebus ..---/. essentia realiter distinguitur ab existentia. Quam S. 1 /. r.argumentationem firmissimam retinemus. — Sed subsum Auctor citatus, actualitas essentiæ est realitas essentiæ, essentia realis. — Respondeo in hoc conceptu precise . sistere æquivocationem, qua universa argumentatio ejus i m Auctoris in probanda sua thesi laborat. Nam si per actu tatem essentiæ intelligitrealitatem essentiæ, dicitur quo i t illam actualitatem essentia realis constituitur in rati . solius essentiæ. Si autem per actualitatem intelligit iliam hoc in casu existentia est actualitas qua essentia c stituitur in ordine existentiæ et ab essentia distinguitur s: actus a sua potentia. — Unde hæc tria distingaim :- : : essentiam; 2m existentiam ; 3m essentiam existentem • necessario includit existentiam, sed hæc tamen ab essentia realiter distinguitur sicut actus a sua potentia. CAPUT SECUNDUM DE PROPRIETATIBUS ENTIS r M Prologus. Egimus in præcedenti Capite de ente in seips-t. prout duo exhibet, essentiam nempe et existentiam. At nulla res est, quæ suas non habeat proprietates (L. 1, VI : q : • cum ab essentia profluant, statim post conceptam essentiam intelliguntur. Qua do causa post tractatum de essentia et existentia entis, dicendum est de entis proprietatibus. Qu non ita intelligendæ snnt, quasi essent distinctæ realitates ao ente (quid enim positivi concipi potest quod ens non sit V) sed ut distinctæ ipsius entis explicationes, ut alibi notavimu(7, V, fine); et quia ens, ut talc, transcendentale est, trans­ cendentales pariter esse debent ejus proprietates (Cf. S. T. . Qq. Dispp. De veritate, Qu. I. Artic. I). Porro inter proprie­ tates transcendentales prima procul dubio illa est quæ er/, convenit secundum se spectato nempe unitas; deinde .1 veniunt quæenti conveniunt per relationem ad aliud. hoc es:, ad intellectum, appetitum, et ulramque facultatem sim. 374 ONTOLOGIA. LIB. H. CAP. II. DE PROPRIETATIBUS ENTIS. sumptam. Quia vero intellectus appetitum praecedit, post unitatem, dicendum est de entis proprietate per Ordinem ad intellectum, nempe de veritate ; deinde de bono quod est pro­ prietas entis per respectum ad appetitum ; tertio de proprie­ tate entis in ordine ad intellectum simul et appetitum, seu de pulchro. Atqui uni opponitur multitudo, vero falsum, bono malum, pulchro deforme. Unde ut plenior sit tractatus nos­ ter de proprietatibus entis, etiam de earum oppositis edisse­ rendum nobis est. ARTICULUS PRIMUS (13) De unitate. I. Unitatis notio. Unum communiter dicimus quod in se indistinctum seu indivisum est. Ita hominem dicimus unum quamdiù anima et corpus invicem uniuntur, et hominem efformant indistinctum et indivisum in se : quæ unitas peri­ mitur statim ac anima a corpore separatur. Abstracte vero sumpta, unitas est entis indivisio. II. Nota.De definitione unitatis. Mirum nemini esse debet siiím'íatenipotiusdescribimus quam definiamus: agitur enim de retranscendentali, quæ ob maximam suain simplicitatem rigorosam definitionem non' patitur. Quidam rationi indivi­ sibili tatis in se addunt rationem etiam divisionis ab aliis rebus ; sed standum est notioni traditæ. Etenim si definiatur unum, ens indivisum in se et divisum a quolibet alio datur intelligi quod unum in sua ratione importet non solum indivisionem in se, verum etiam divisionem ab aliis : quod tamen non videtur verum. Deus enim ante mundi creationem unus erat et indivisus in se ipso, sed divisus non erat ab aliis, quæ non extabant. — Cf. Concordantia. Petri a Bergamo, Ord. Prædic., dub. 1191. — Hinc est quod a S. Thoma, unum, prout dicit ens divisum ab aliis, vocatur aliquid-. < Si modus entis, inquit, accipiatur secundo modo, scilicet secundum ordinem unius ad alterum, hoc potest esse dupliciter. Uno modo secundum divisionem unius ab altero ; et hoc exprimit hoc nomen ali­ quid : diciturenim aliquid, quasi aliud quid ; unde, sicut ens dicitur unum in quantum est indivisum in se, ita dicitur ali­ quid in quantum est ab aliis divisum. » — Qq. Dispp. De veritate, Qu. I. Artic. 1. ART. I. DE UNITATE. III. Unitas transcendentalis et unitas numérica. cujus notionem dedimus, vocatur unitas transeer; de :' : Ts. : :. afficitur ens in seipso absolute consideratum, et de qua t. præsenti exclusive loquimur. At præter hanc unitatem, e i datur, quæ dicitur numérica, quia est principium r. concipitur ut principium generans continuum vein: nem, sicut linea a mathematico concipitur ut generata a :’. _ puncti._ IV. Nota. De distinctione inter unitatem transcender?lem et unitatem numericam. Balines, Philosoph. fu . Lib. VI. Cap. II. confundit unitatem transcendentalem cum unitate numérica, secutus hac in re opinionem Pythagora?. Platonis, aliorumque, et forte ignorans quæ contra i!la::: scribit Aristoteles, et post Aristotelem S. Thomas. P. I. Q XI. Artic. I. etII; I. Dist. XXIV. Qu. I. Artic. Ill: et in Lectionibus super IV. Librum Metaphysic. Ratio præ: : n ?. Thomæ est, quia unitas quæ convertitur cum ente : - .divisionem ipsius entis importat insuo conceptu essent:: supra, n. II. dictum est; at unitas quæ est principium nu­ meri ad quantitatem, quam mensurat et quasi generat, or­ dinem dicit. Consequenter reductive pertinet et ipsa ad genus quantitatis. — Quod si quiscuriosius exquireret quid utili* tis veniat philosophi® ex distinctione utriusque unitatis ; responderem designando cum S. Thoma illationes, quas supracitati antiqui philosophi ex illa confusione intulerunt. < Quidam, inquit, putantes idem esse unum quod con- . ‘. .ur cum ente, et quod est principium numeri, divisi sunt in contrarias opiniones. Pythagoras enim etPlato, videntes qu 1 unum, quod convertitur cum ente, non addit aliquam rem supra ens, sed significat substantiam entis prout est indivisa, existimaverunt sic se habere de uno quod est principium nu­ meri. Et quianumerus componiturex unitatibus, crediderunt quod numeri essent substantiæ omnium rerum. E contrario autem Avicenna, considerans quod unum quod est princi­ pium numeri, addit aliquam rem supra substantiam entis (alias numerus ex unitatibus compositus non esset spec: : quantitatis), credidit quod unum quod convertitur cum en:.. addat rem aliquam super substantiam entis, sicut album supra hominem. Sed hoc manifeste falsum est, quia quaelibet res est una pef suam substantiam. Si enim per aliquid aliud esset una quælibet res, cum illud iterum sit unum, si esset iterum unum per aliquid aliud, esset abire in infinitum. Zicluba. Summa philosophica — T. I. 25 376 ORTOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE PROPRIETATIBUS ENTIS. Unde standum est in primo. Sic igitur dicendum est, quod unum quod convertitur cum ente non addit aliquam rem supra ens; sed unum quod est principium numeri addit ali­ quid supra ens ad genus quantitatis pertinens. » P. I. Qn. XI. Artic. I, ad 1. V. Unitas transcendentales non distinguitur realiter ab entitate rei, distinguitur tamen ratione. Quod ratione dis­ tinguatur manifestum est. Entitas enim praecise sumpta non dicit formaliler indivisionem, quæ formaliter importatur in unitate ut unitas est : quæ quidem distincta formalitas sufficit ad distinctionem rationis. Probatur igitur prima pars propo­ sitionis. Unitas transcendentalis, ut dictum est supra, n. II. non aliud significat quam rei indivisionem. Ergo unitas transcendentalis non distinguitur realiter a rei entitate. — Consequentia constat imprimis ex n. præced.; deinde confir­ matur ratione S. Thomæ, Artic, cit. Nam omne ens ratione suæ entitatis aut est simplex aut compositum. Quod autem est simplex, est indivisum actu et potentia, seu neque divi­ sum est, neque dividi potest. Quod autem est compositum, non habet esse suum entitativum ut compositum est, quamdiu partes ejus sunt divisae, sed postquam constituunt et componunt ipsum compositum. Unde manifestum est quod esse seu natura cujuslibet rei consistit in indivisione. Et inde est etiam quod unumquodque, sicut custodit suum esse, ita custodit suam unitatem. — Hinc illud tritum in Scholis axioma : «nwn(transcendentale) et ens convertuntur, seu sunt idem. VI. De speciebus unitatis. Unitas in indivisione consistit. Igitur juxta diversos gradus indivisionis, distingui possunt diversi gradus, seu diversæ species unitatis, nempe : Unitas indivisibilitalis et compositionis. Res enim quæ una dicitur aut simplex omnino est, aut composita. Si simplex omnino, non solum est actu indivisa, sed etiam indivisa po­ tentia seu indivisibilis. Si composita, erit quidem indivisa actu, sed divisa potentia, seu divisibilis. Unitas indivisa tum actu tum potentia, dicitur unitas indivisibilitatis-, unitas indivisa actu sed divisa potentia, dicitur unitas compositionis et etiam unitas perfectionis. — P. III. Qu. LXXIII. Artic. II. — Ex quo sequitur, ut corollarium, quod subjecto omnimode simplici maxima conveniat unitas. Unitas naturalis, artificialis, aggregationis. Unitas autem comnositionis, aut resultat ex partibus natura sua ordinatis ART. II. DE DISTINCTIONE F.T MULTITUDINE. ad talem unitatem constituendam, ut sunt anima et :. :« in homine, et dicitur unitas naturalis; aut ex partibus ficio ordinatis, ut colores in pictura, et habetur unitas ar. cialis; aut ex partibus temere vel sola relatione eont ru ­ tatis unitis, ut lapidum acervus, et exurgit unitas ajg.--:: tionis. Unitas per se et unitas per accidens. Unitas sive indivisi: .li­ tatis, sive compositionis naturalis, per quam res in pro; r.i natura indivisa constituitur, dicitur unitas per se; unitas vero artificialis, vel aggregationis, vel alterius cujuscumque ra­ tionis ex qua rei essentia non exurgit, dicitur per accidens, ut unitas ex homine et colore (L. 21, IV). Unitas numérica, specifica, genérica. Denique prout uni: :s dicit rei indivisionem in plures numero, ut Petrus; > ■ u plures species,ut homo; vel in plura genera, ut antinal; dici­ tur numérica, specifica, generica (L. 4, III ; 6, IV . VII. De identitate. Unitatis notioni affinis est notio titalis, quæ est convenientia rei cumseipsa, ut cum dicimus : Petrus est idem sibi ipsi, vel : Homo est idemacanimal ra.-snale (L. 8, III). Est autem vel numérica, vel specifica, . genérica, ut de unitate dictum est. — Insuper est vel rea vel rationis seu formalis; secundum quod aut res est idem. . in se, quamvis sub diversis conceptibus intelligatur, ut a. tmalitas et rationalitas in homine : vel secundum quod etiam ratione ipsa idem est, ut homo et animal rationale. ARTICULUS SECUNDUS (14) De distinctione et multitudine. I. Distinctionis notio. Sicut unitati opponitur multitudo, ita identitati opponitur distinctio. Porro notio distinctionis vul­ gatissima est, et cuique aperta, quam, si explicare tentas, obscuram reddis. Distincta dicimus, quorum unum non es: alterum; unde, abstracte sumpta, distinctio non incongrue dici potest, carentia identitatis inter plura. Sunt autem plure s distinctionis species, quæ quia frequentissime in scientiis oc­ currunt, ideo singillatim sunt expendendæ. II. Distinctio realis et rationis. Trita est hæc divisio dis­ tinctionis in realem et logicam seu rationis.—Realis distinct.o 378 0NT0L0G1A. UB. II. CAP. II. OB PROPRIETATIBUS BNTIS. est carentia identitatis inter plura independenter et antecedénter ad mentis considerationem, ut distinctio quæ est inter duo individua, inter animam et corpus, etc. — Distinctio lo­ gica est carentia identitatis rebus tributa per solam mentis considerationem et ab ipsa mentis consideratione pendens; ita animalitatem et rationalitatem in homine per mentem distinguimus quasi duas res, quæ tamen in homine non sunt duæ res, sed una : unum enim est vitale principium, unde homo simul est et animal et rationale. III. Distinctio entitativa, modalis et virtualis. Distinctio realis subdividitur in majorem, seu realem-realem, seu realem simpliciter, seu entitativam, in modalem etvirtualem. Prima est distinctio rei a re, sive hujusmodi res sint substantiæ, ut distinctio animæ et corporis, Dei et mundi, etc., sive res sint substantiæ et accidentia, vel accidentia solummodo, ut dis­ tinctio quæ est inter hominem et suam doctrinam vel suum colorem, etdistinctio quæ est inter coloremet saporem pomi. — Modalis est distinctio rei a modo quo afficitur, ut dis­ tinctio lineæ a sua rectitudine vel curvitate, hominis a ses­ sione vel deambulatione, etc. — Virtualis est distinctio rei ratione virtutis qua ipsa res pollet plura præstandi, ita ut res una existens fundamentum nobis suppedit et plures formalitates in ipsa distinguendi juxta plura, quæ res ipsa potest præstare. Ita anima humana una est essentia forma­ liter, scilicet rationalis, et tamen triplex virtute, quia ipsa sola in homine facit quidquid faciunt aliæ inferiores formæ in brutis, plantis et corporibus. — Recte animadvertit Goudin hanc distinctionem virtualemnon tam esse distinctionem, quam fundamentum distinctionis. Metaphys. Disp. I. Qu. III. Art. II, §.I. IV. Distinctio rationis ratiocinatæ et rationis ratiocinantis. Distinctio a mente facta in re aliqua, quin res ipsa/iroximum fundamentum præbeat ad talem distinctionem, dicitur distinctio rationisratiocinantis ; uisi distinguamus rationem subjecti vel rationem praedicati in aliqua re. Hujusmodi enim sunt omnino entia rationis. — Quod si res, quamvis una et indivisa in se, præbeat tamen fundamentum proximum dis­ tinguendi plures in ipsa formahtates, distinctio innixa tali fundamento dicitur rationis ratiocinatæ, eteliammetaphysica. Talis est distinctio virtualis in anima, ut supra dictum est. — Adverte tamen in distinctione rationis ratiocinantis rem non «se fundamentum proximum talis distinctionis, esse tamen ART. n. DE DISTINCTIONE ET MULTITUDINE fundamentum remotum :nam, ut. L Dist. IL Qu. I. Artic. Jii. Angelicus notat, < ex hoc quod intellectus inteiii.i' - i in pluribus speciebus, attribuit ei intentionem ■ hujusmodi intentionis licet proximum fúndame;.: : in re sed in intellectu, tamen remotum fundament um. est re ipsa. Unde intellectus non est falsus, qui has rationes si.r.venit. » Distinctio denique rationis ratiocinatæ alia major, alia •. re­ dicitur. Major distinguit in re formalitatem quarum aliam ex se non includit, et ideo possunt separatim inveni- i in diversis subjectis ut animalitas et rationalitas. — Min vero eas distinguit formalitates, quarum una, licet non formaliter alia,ratione tamen subjecti in quo sunt, inclue aliam et est inseparabilis ab illa, sicut justicia, c. g.. : : liter sumpta non est in Deo misericordia formalitef sum; (et ideo inter unam et alifn. est distinctio non rationis •■■ ■ • ratiocinantis sed .ratiocinate), reapse tamen et u*. .:. 2 sunt, una est readier alia et ab illa inseparabilis ratione per­ fectissimae divinæ simplicitatis. V. Distinctio exparte naturæ objecti cogniti. Præter in­ tinctiones hucusque explicatas, est alia distinctionis divisi . quæ immediate sumitur ex natura objectorum nostræ cogni­ tionis, et quam breviter et dilucide tradit S. Thomas, 1. Dist. XIX. Qu. V. Artic. I. < Eorum, inquit, quæsignificantur nominibus invenitur triplex diversitas. Quaedam enim sur.:, quæ secundum esse intum completum sunt extra animam: et hujusmodi sunt entia completa, sicut homo et lapis. Qua­ dam autem sunt, quæ nihil habent extra animam, sicut som­ nia et imaginatio chimæræ. Quædam autem sunt,quæ habent fundamentum in re extra animam sed complementum ratio­ nis eorum, quantum ad id quod est formale, est per opera­ tionem animæ, ut patet in universali. » (Cf. 0, 6. II.) VI. Nota. Distinctio acotistica. Distinctiones quas dedi­ mus communiter a philosophis admittuntur ut veræ, et sunt apprime necessariæ ad hoc ut, bene distinguendo, confusio­ nem vitemus in nostris ideis judiciisque nostris. SedScotus. vel, ut aliis placet, Scotiste aliam distinctionem excqgitarur.: quam vocant distinctionem actualem formalem ex natura re . Hæc igitur distinctio scotistica non est realis entitativ; neque realis modalis, neque rationis; sed est formalis. u: puta inter animalitatem et rationalitatem in homine est actualis, quia rebus inest independenter a mentis nostræ c ?n- sideratione; est ex natura rei, quia una fbrmalitas aliam non includit, ut supra diximus de ratione ratiocinata majori. Verum hæc scotistica distinctio jam in scholisobsoletaest, nec immerito. Etenim distinctio illa posita inter formalitates seu gradus metaphysicos rei, aut est meræ rationis ratiocinantis, ut quidam volunt, aut verius est ipsamet distinctio virtualis qua mediante, satis in re distinguimus formalitates illas, propter quas Scotus novam distinctionem confinxit. Sed de his satis : qui plura cupit conferat Goudin Metaphys. Disp. I. Qu. I. Artic. II. §. II et III. ubi doctissimus Auctor multa disserit copiose et profunde contra sententiam Scotistarum, quæ forsitan suo tempore erant necessaria,; nostro tamen sunt inutilia. VII. De multitudine. Sicut ex indivisione unitas, ita ex divisione oritur multitudo. Est autem multitudo, ut cum communi hominum sensu docet S. Thomas, id quod est ex unis, quorum unum non est alterum. I. Dist. XXIV. Qu. I. Art. III. ad 2. — In V. Metaphysic., Leet. XV. — P. I. Qu. XI. Artic. II. VIII. — Oppositio inter unum et multitudinem. Ex data noY tione infertur multitudinem, ut multitudo est, opponi unitati sApt unitas est. Unum enim formaliter sumptum, aut consi- deratur ut est principium numeri, aut ut est transcendentale J (13, III et IV). Sed utroque modo unum, ut unum, opponitur multitudini, ut est multitudo. Nam unum, quod est princi­ pium numeri, opponitur multitudini, quæ est numerus, sicut mensurato : talis enim unitas nuinerum seu multimensurat, quia revera per repetitionem unitatis multitudo mensuratur. Unum vero transcendentale, quod cum ente convertitur (13, V), opponitur multitudini per modum privationis, sicut indivisum diviso : quia scilicet præfata unitas essentialiter importat negationem divisionis, » et multitudo essentialiter importat divisionis affirmationem. — P. I. Qu. XI. Artic. II. IX. Nota. De unitate et multitudine in eodem subjecto. Consulto dixi in propositione præcedenti, unum et multitu­ dinem non utcumque sed formaliter accepta ad invicem opponi : nihil enim prohibet quominus aliquid diverso sensu sit unum et multiplex. Quam doctrinam egregie explica! S. Thomas, loe. prox, cil., Artic. I. ad 2 : < Nihil prohibet, f inquit, id quod est uno modo divisum, esse alio modo indisivum; sicut quod est divisum numero, est indivisum secun- ABT. n. DE DISTINCTIONE ET MCLTHTTHNE. 381 dum speciem : et sic contingit aliquid esse un • modo cn :m. alio modo multa. Sed tamen, si sit indivisum simr vel quia est divisum secundum id, quod pertinet ad tiam rei, licet sit divisum quantum ad ea, quæ sunt extr. essentiam rei, sicut quod est unum subjecto IL. 8. IV). e: multa secundum accidentia : vel quia est indivisum in actu, et divisum in potentia, sicut quod est unum toto, et multa secundum partes ; hujusmodi erit unum simpliciter, et mult • secundum quid. Si vero aliquid e converso sit indivisum secundum quid, et divisum simpliciter, utpote quia est divi­ sum secundum essentiam, et indivisum secundum rationem, vel secundum principium sive causam : inerunt multa sim­ pliciter, et unum secundum quid ; ut quæ sunt multa numero, et unum specie, vel unum principio. » X. Omnis multitudo præsupponit unitatem et in unitate fundatur. Nam multitudo, ut diximus, est ex pluries r ; • lita unitate ; igitur si ab unitate abstrahatur, non datur ex quo resultet multitudo. Præterea multitudo est id quod est divisum inpartesuon continuas. Atqui ratio divisionisomm: repugnat ubi unum quid dividendum aut divisum non præsupponatur. Qua de causa recte docet S. Thomas, loe. cit., quod « ipsamulliludo non contineretur sub ente, nisi continere­ tur aliquo modo sub uno, et quod non est multitudo non par­ ticipans uno : sed quæ sunt multa partibus sunt unum toto : et quæ sunt multa accidentibus sunt unum subjecto : et quæ sunt multa numero sunt unum specie ; et quæ sunt speciebus multa sunt unum genere ; et quæ sunt multa pro­ cessibus sunt unum principio ». Habes etiam in his verbis multitudinis divisiones. XI. Nota. De identitate indiscernibilium. Hic opportunus locus est pauca adnotandi circa notissimum illud principium. identitatis indiscernibilium a Leibnitzio primitus excogitatum Hic igitur Auctor, fama doctrinæ merito percelebris, arbi­ tratus est, non posse dari duo individua quaquaversus simi­ lia, ita nempe ut non per aliquid quod sit in uno et non in alio distinguantur, sed quia unum non est aliud, et ideo suro duo et non unum. Hujusmodi entia non posse dari conten­ debat Leibnitzius, quia, ut ipse aiebat, nulla esset ratio sufficiens ; Leibnitzio obstitit Clarkius. Quid vero hac in rsentiendum mihi videatur, paucis aperiam. Hæc igitur quæstio sub duplici aspectu considerari pote;'.: 1° quidem, supponendo quod totum omnino id, sive essen- 382 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE PBOPBIETATIBÜS ENTIS. tiale sive accidentale, quod est in individuo A, sit etiam in individuo B, non quocumque modo sed identitate absoluta, hoc est numérica. Et in hac hypothesi omnino impossibile est dari duo præfata individua : essent enim simul et sub eodem respectu duo, ut supponitur, et unum, quia vi iden­ titatis absolutas et universalis, non haberent unde differrent, et unum esset aliud, eo modo quo A non differt a seipso. 2° supponendo quod in A sit totum id quod est in B non per identitatem, ut in prima hypothesi, sed per similitudi­ nem. Et in hac secunda hypothesi nihil prohibet quominus possint ab omnipotentia divina duo perfecte similia pro­ duci, quæ similia essent, sed non idéntica : hæc enim similia, ut quisque concedit, præ se ferunt rationem entitalis ; quid­ quid autem tale est, a Dei omnipotentia produci potest. — Quod vero Leibnitzius subjungit hujusmodi similia (quæ ipse abusive idéntica vocat : ex qua æquivocatione forte nata est quæstio) non repugnare quidem omnipotentiæ, sed re­ pugnare sapientiæ Dei, effugium est inane : absolute enim loquendo Deus per suam omnipotentiam haud potest faceie quod ejus sapientiæ repugnat ; unde non repugnare sapien­ tiæ divinæ Leibnitzius fateri debet illud, quod vel ipse concedit non repugnare divinæ omnipotentiæ. Sed de hac quæstione satis. ARTICULUS TERTIUS (15) De veritate. I. Veritas, ut est objectum Metaphysicæ. Egimus jam in Logica de veritate logica seu cognitionis quam consistere diximus in conformitate intellectus nostri cognoscentis cum re cognita (L. 40, I). At sicut de homine dicitur quod vere vel falso judicat de re aliqua, quod pertinet ad veritatem vel falsitatem logicam ; ita communiter dicitur quod hoc vel illud sit, e. g., vera virtus, falsum aurum, etc. : quod est veritatem vel falsitatem ipsis rebus tribuere. Veritas prout de rebus ipsis affirmatur, vocatur veritas melaphysica, quam antiqui dicebant etiam tramendentalem, et non immerito dicitur quoque ontologica et objectiva, quia de objecto affir­ matur. De hac transcendentali veritate agitur in Mctaphysica generali seu Ontologia. ABT. HI. DE VERITATE. 383 D. Veritas ontologica non differt realiter ab entílate rei, quæ dicitur vera. In antecessum suppono ut cer::s> veritatem non esse quid negativum, sed essentialiter es-: quid positivum : quis enim sanæ mentis dixerit veram negatione consistere? — Qua declaratione præmissa. pr batur de facili propositio, quæ indiget potius declaratione quam probatione. — Unumquodque ens eo ipso quod es:, verum est esse id quod est; sed est id quod est non alio quam propria entitale; igitur unumquodque ens ea ipsa entitate qua est ens, est verum : seu veritas ontologica ?.. non differt realiter ab ipsius rei entitate. Unde illud axioma: verum et ens convertuntur. III. Quæstio prima. Sed quæstio hic occurrit, ex cu :s solutione non levis momenti illationes inferuntur. Verita: non realiter distingui a rei entitate probavimus; at iis-.: . distingui ratione nemo negat, quia alia est formalitas sigi ficata per entitatem, alia per veritatem : quod sufficit ad distinctionem rationis (Art. præc., nn. II, IV'. Qcæri: igitur primo, in quo consistat hujusmodi formalitas. se. undenam res dicatur vera. Pro cujus quaestionis solutione dico : IV. Formalitas, per quam ens dicitur formaliter verum, est ordo seu relatio ipsius entis ad aliquid. Probatur. Acute notat S. Thomas, Qq. Disp. De veritate. Qu. XXI. Bono, Artic. I. quod « id quod est rationis tantum non potest esse nisi duplex, scilicet negatio vel aliqua relati: . Omnis enim positio absoluta aliquid in rerum natura exis­ tons significat ». Atqui veritas, seu formalitas per quam ecs dicitur formaliter verum, est quid distinctum solumme ; ratione ab entitate rei, et tamen non est quid negativum sed positivum, ut supra (n. II) dictum est. Ergo hujusmodi for­ malitas est ordo, seu relatio ipsius entis ad aliquid. — Cf. S. Th., loe. cit. V. Quæstio altera. Sed quæritur immediate, quodnam sit illud ad quod ens, ut formaliter verum, dicit relationem : relatio enim sine termino ad quem referatur, ne men:quidem concipi potest. Ad hanc secundam quæstionem r -pondeo : VI. Veritas dicitur formaliter de ente per ordinem ad in­ tellectum. Probatur. Veritas idem sonat ac cognosci: ;..: seu intelligibilitas : nam sicut bonum dicitur de re qua: nus est appetibilis, ita verum dicitur de re quatenus e-t 3S4 ONTOLOÔÏA. LIB. H. CAP. H. DK PltOPBIETATIDUS EXT 13. intelligibilis; insuper veritas adæquationem quamdam desi­ gnat, quia ex eo dicitur aliquid verum vel falsum, quod rem comparamus alicui, quod ut norma assumitur veri vel falsi. Atqui intelligibilitas est ordo rei ad intellectum intelligentem, ut patet ex terminis, et pariter ordinem ad intellec­ tum importat ratio adæquationis. Ergo veritas formaliter accepta est ordo seu relatio entis ad intellectum. — Proba­ tur secunda pars minoris : de prima enim constat ex termi­ nis, ut dictum est. Adæquatio non est unius ad seipsum, sed alterum. Hoc autem alterum non potest esse nihilum, quia ad nihilum non datur adæquatio. Ergo debet esse ali­ qua entitas. Non autem potest esse entitas in se sumpta seu realis, quia de hac ipsa eadam rediret quæstio. Cum ergo nihil sit medium inter entitatem realem et entitatem idealem, remanet quod terminus præfatæ adæquationis sit enti­ tas idealiter accepta, hoc est, ut existens in intellectu. Et ideo per ordinem ad intellectum veritas dicitur de ente. — Cf. S. Th., Qq. Dispp. De veritate, Qu. I. Artic. I. et Qu. XXI. Artic. I; P. I. Qu. XVI. Artic. Ill; I. Dist. XIX. Qu. V. Artic. I. VII. Quæstio tertia. Quæritur tertio loco, cujus generis sit relatio vel ordo, quem ens, ut est verum, dicit ad intel­ lectum. Cum autem duplex sit intellectus, increatus nempe et creatus, hanc quæstionem duobus distinctis paragraphis solvam, dicendo imprimis de veritate rerum in ordine ad intellectum divinum, deinde in ordine ad intellectum crea­ tum. VIII. Veritas dicitur de rebus per essentialem ordinem dependentiae ad intellectum divinum. Hæc propositio intime connexa est cum illa, in qua demonstravimus dependentiam essentiarum a divino intellectu (11, IX). Probatur. Veritas dicitur formaliter de rebus per ordinem ad intellectum. Ergo per essentialem dependenti® ordinem ad intellectum illum, a quo pendet ipsa rei entitas, quæ cum sua veritate idem realiter est. — Consequentia est manifesta. Atqui rei entitas essentialiter pendet ab intellectu divino, in quo sunt æternæ ideæ archetypæ et idealiter formativæ rerum, antequam res sint in seipsis, et ad quarum similitudinem res fiunt, quo­ ties per voluntatem divinam extra Deum producuntur (H,IX). Ergo veritas dicitur de rebus per essentialem depen­ dents ordinem ad intellectum divinum. IX. Veritas dicitur derebus etiamper ordinem ad intellectum ART. Ht. DE VERITATE. 385 creatum; at non per ordinem essentialem et dependentiæ. sed accidentalem et efficientiæ. Quod veritas de rebus tur etiam per aliquem ordinem ad intellectum creatum, manifestum est ex eo quod et res potest intelligi et intel . tur de facto ab hoc intellectu; ratio autem inte . ' ut supra diximus, est ipsamet ratio veritatis. — Probitar itaque secunda pars propositionis. Veritas rei dicit crdir. m exclusive accidentalem et efficientiæ, non autem essentia! et dependenti® ad intellectum, a quo entitas rei veræ r dependet, et cujus veritas logica seu cognitionis mensuratu: a veritate rerum. Atqui res quoad propriam entitatem n . pendent ab intellectu creato, et intellectus creatus mensura­ tur in sua veritate logica ab ipsis rebus, quibus indiget ce .• formari ut verus dicatur, sicut late probavimus in Logi contra Kantium (56,1 et seqq.). Ergo ordo, quem dicit veri­ tas rei ad intellectum creatum, est ordo accidentalis, et ne dependentiæ, sed efficientiæ. X. Nota. Argumentatio S. Thomæ. Utriusque conclusion nostræ demonstrationem tradit Angelicus, P. I. Qu. XVL Artic. I. his verbis : < Res autem intellecta ad intellectum aliquem potest habere ordinem vel per se, vel per accidens. Per se quidem habet ordinem ad intellectum, a quo depen­ det secundum suum esse; per accidens autem ad intelle tum, a quo cognoscibilis est. Sicut si dicamus, quod domcomparatur ad intellectum artificis per se, per accid-r.s autem comparatur ad intellectum, a quo non dependet. Ju­ dicium autem de re non sumitur secundum id quod inest per accidens, sed secundum id quod inest ei per se. Unde unaquæque res dicitur vera absolute secundum ordinem a : intellectum, a quo dependet. Et inde est, quod res artificiales dicuntur veræ per ordinem ad intellectum nostrum. Dicitur enim domus vera, quæ assequitur similitudinem formæ, quæ est in mente artificis : et dicitur oratio vera, in quantum est signum intellectus veri. Et similiter res naturales dicuntur esse veræ, secundum quod assequuntur similitudinem specierum, quæ sunt in mente divina. Dicitur enim verus lap s quia assequitur propriam lapidis naturam secundum præconceptionem intellectus divini. Sic ergo veritas prine sa­ liter est in intellectu, secundario vero in rebus secunda— quod comparantur ad intellectum ut ad principium. Et se­ cundum hoc veritas diversimode notificatur. » 386 ONTOLOGIA LIB. It. CAP. II. DE PROPRIETATIBUS ENTIS. XI. Corollaria. Exinde inferuntur nonnulla corollaria.' scitu dignissima et pernecessaria philosopho : Primum. Ratio veritatis per prius est in intellectu quam in rebus. — Hoc corollarium ita explicat S. Thomas in citato Art. I : « Sicut bonum, inquit, nominat id, in quod tendit appetitus : ita verum nominat id, in quod tendit intellec­ tus. Hoc autem distat inter appetitum et intellectum, sive quamcumque cognitionem, quia cognitio est secundum quod cognitum est in cognoscente : appetitus autem est secundum quod appetens inclinatur in ipsam rem appetitam; et sic terminus appetitus, quod est bonum, est in re appetibili. Sed terminus cognitionis, quod est verum, est in ipso intel­ lectu. Sicut autem bonum est in re in quantum habet ordi­ nem ad appetitum, et propter hoc ratio bonitatis derivatura re appetibili in appetitum, secundum quod appetitus dicitur bonus, prout est boni; ita, cum verum sit in intellectu, se­ cundum quod conformatur rei intellectæ, necesse est, quod ratio veri ab intellectu ad rem intellectam derivetur, ut res etiam intellecta vera dicatur, secundum quod habet aliquem ordinem ad intellectum. » Secundum. Omnia dicuntur vera a prima veritate. — Nam ratio veri, ut supra probatum est, rebus non convenit, nisi quatenus dicunt ordinem conformitatis ideis existentibus in divino intellectu, secundum quas sunt a Deo format®. Unde veritas rei recte dici potest, ejus adeequatio vel conformitas cum intellectu divino. Tertium. Remoto igitur per hypothesim divino intellectu, perit omnino veritas rerum, quemadmodum diximus lo­ quendo de dependentia essentiarum a Deo (il, IX). XII. Nota I. De diversis acceptionibus veritatis. Ne error ex æquivocationibus oriatur (quod non infrequenter accidit), notandum est veritatem ab auctoribus vario sensu accipi, et consequenter vane describi. Verum siquidem triplici potissi­ mum sensu accipitur : uno modo fundamentaliter, et est ipsainetrei entitas indistincta tum re tum ratione ajCgUte, seu est id quod est : altero modo /brmaZi7ei^Sunaum: aurum, quia quamvis extrínseca veri auri præ s. naturatamen auri deficit. At nemo non vidit hanc f'isi’îtenon inesse per se rebus, sed secundum quid, vel per a bidens. ex denominatione scilicet intellectus : in se enim qu* : : intellectu dicitur falsum aurum, est verum aliquod metad — Cf. S. Th. P. I. Q. XVII. Art. I;et De veritate, Qu. 1. Artic. X S. August., Lib. II. Soliloqu., Cap. VI. IX. Corollaria. Primum. Ex dictis consequitur falsitatem in intellectu nostro causari ex rerum similitudine. — Not. amen cum S. Thoma, P. I. Qu. XVII, Artic. I. ad 4. quo. similitudo, vel repræsenlatio deficiens non inducit rationem falsitatis, nisi inquantum præstat occasionem falsæ op: nis. Unde non ubicumque est similitudo, dicitur res falsa, sed ubicumque est talis similitudo, quæ nata est facere op­ tionem falsam, non cuicumque, sed ut in pluribus. Corollarium secundum. Res comparata ad intellectum se­ cundum id quod est, dicitur vera ; secundum id quod z. n est, dicitur falsa. Unde verus tragoedus est falsus Hector, . Augustimus dicit Cap. VI. Lib. II. Soliloqu., quem cita: Angelicus, loc. prox. cit. Aliis verbis, omne falsum in aliqu -. veritate fundatur, ut, Qu. cit. De veritate, art. X. ad 5, if? met Angelicus ait : nam « aliquid existens extra animar., pro tanto dicitur falsum, ut ex dictis patet, quia natum de se facere falsam æstimationem quando movet virtutem cognoscitivam. Unde oportet quod illud quod falsum dicitur, aliquod ens sit. Unde cum omne ens inquantum hujusmodi sit verum, oportet falsitatem in rebus existentem supra veritatem fundari ». Hinc S. Augustinus, De vera Religione Cap. XXXIX, merito dicit quod, nemo ab ipsa veritate deji­ citur, quignon excipiatur, ab aliqua effigie veritatis. ARTICULUS QUINTUS (17) De bono. I. Bonitatis notio. Vulgari notione, bonitas est propriqua ens in se habet unde valeat in nobis excitare appetitum seu amorem sui. Hinc Aristoteles et post ipsum Schola-’. Zigliaba. Summa philosophica. — T. I. *4 392 ONTOLOGIA. LIB. H. CAP. II. DE PROPRIETATIBUS ENTIS. dixerunt, bonum esse quod omnia appetunt, seu, quod' est appetibile. Huic bonitatis vulgari conceptui libenter insistimus ut ejus naturam declaremus. Porro, si quæras cur appetitus feratur in id quod bonum dicimus, respondent omnes, quia quod amatur amanti conve­ nit : quicumque denique sit modus quo conveniat. Igitur notio bonitatis in convenientia cum appetitu consistit ; unde bonum dici potest : Ens appetitui conveniens. Atqui nihil appetitui convenit, nisi quatenus ad perfectio­ nem confert appetentis : sunt enim æquivalentes hujusmodi propositiones : id mihi convenit, id me perficit. Ergo ratio bonitatis ultimo resolvitur in rationem perfectionis, actives quidem ex parte objecti, passives vero seu perfectibilitatis ex parte subjecti, quod a bono perficitur vel perfici potest. II. Nota. De appetibili formaliter, et de appetibili funda­ mentaliter. Diximus bonum esse id quod omnia appetunt, seu id quod est appetibile; sed Scholastici, ut videre est in Cajetani Commentariis in P. I. Qu. V. Artic. I. appetibile distinguebant in formale et fundamentale. Formale quidem, quatenus appetibile reduplicative consideratur ut dicens ordinem ad appetitum ; fundamentale, quatenus in appetibili consideratur exclusive ratio, vi cujus est appetibile et quam diximus esse perfectionem. Porro si appetibile, consideretur formaliter, ratio appetibilitatis convenit quidem bono, at non ut intrinsece ipsum in propria natura constituens, sed ut quædam proprietas, sicut patet ex praecedenti ratiocinatione, n. I ; si vero appetibile consideretur fundamentaliter, ratio appetibilitatis intrinsece constituit naturam boni, cujus est essentialiter præ se ferre talem perfectionem, qua appeti possit, ut ex ratione inducta in eodem numero etiam patet. Hanc doctrinam Cajetani citat et approbat Suarez in suis Disputationibus metaphys., Disp. X. Sect. II. g.XVHI. et eam tradit S. Thomas in I. Ethicorum, Leet. I (Ed. P., fol. 1, coi. 3. b), ubi disserens de definitione data ab Aristotele, bonum est quod omnia appetunt, probat hanc definitionem esse a posteriori. Quocirca recte concludi potest : bonum formaliter acceptum est ipsum appetibile fundamentaliter sumptum. III. Quæstio. Declarata natura boni, quæstio e vestigio movetur, utrum ratio bonitatis sit idem realiter ac ratio entitatis, seu utrum eo modo se habeat bonum ad ens, sicut ad idem ens se habet verum. Sit igitur conclusio : ART. V. DB BONO. 393 IV. Bonum non realiter differt ab ente. Declaratur propo­ sitio : hujusmodi enim propositiones probatione proprie dicta non indigent. Bonum transcendentaliter accept m. iquo sermo in præsenti nobis est, non est quid ne."/ sed quid essentialiter positivum, ut omnes concedor... A' : quidquid est positivum est idem realiter ac ens : non <,r. potest esse differentia rationi entis extranea (7, VT. tri­ bonum non realiter differt ab ente. — Hinc illud verissimum axioma : bonum et ens convertuntur. — Quia tamen rati bonitatis distinctam exhibet formalitatem a formali’./.: expressa nomine entis, sequitur quod bonum differat ratione ab ente. — Patet autem hanc formalitatem, qua ens bonum dicitur, esse ordinem entis ad appetitum, eo modo quo de veritate dictùm est. Idem enim proportionate est dicendum de bonitate entis, quod diximus de ejus veritate. — Cf. S. Th. P. I. Qu. V. Artic. I. et Qq. Dispp. De veritate. Qu. XXL Artic. I. V. Nota. De ente simpliciter et de bono simpliciter. Ex propositione superiori recte infertur et bonum esse ens et ens esse bonum; at erraret si quis etiam assereret ens simpli iter esse bonum simpliciter. Acute et clare, ut in ceteris, ratio­ cinatur S. Thomas, P. I. Qu. V. Artic. I ad 1, cujus verba transcribo : « Licet, inquit, bonum et ens sint idem secun­ dum rem, quia tamen differunt secundum rationem, non eodem modo dicitur aliquid ens simpliciter et bonum sim­ pliciter. Nam cum ens dicat aliquid proprie esse in actu ". III), actus autem proprie ordinem habeat ad potentiam (8, IV) ¡ secundum hoc simpliciter aliquid dicitur ens. secun­ dum quod primo discernitur ab eo quod est in potentia tantum. Hoc autem est esse substantiale rei uniuscujusque. Unde per suum esse substantiale dicitur unumquodque ens simpliciter; per actus autem superadditos dicitur aliquid esse secundum quid, sicut esse album significat esse secun­ dum quid. Non enim esse album aufert esse in potentia sim­ pliciter, cum adveniat rei jam præexistenti in actu. Sed bonum dicit rationem perfecti, quod est appetibile, et per consequens dicit rationem ultimi. Unde id quod est ultim . perfectum, dicitur bonum simpliciter; quod autem non habet ultimam perfectionem quam debet habere, quamvis habeat aliquam perfectionem inquantum est actu, non tamen dicitur perfectum simpliciter nec bonum simpliciter, =■ secundum quid. Sic ergo secundum primum esse, quod er. 394 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE PROPRIETATIBUS ENTIS. substantiale, dicitur aliquid ens simpliciter, et bonum secun­ dum quid, id est, inquantum est ens; secundum vero ulti­ mum actum dicitur aliquid ens secundum quid, et bonum simpliciter. » VI. Bonum proprie dicitur de solis rebus existentibus. Probatur. Inter intellectum et voluntatem hæc est differentia, quod quamvis utraque facultas ad proprium objectum ordi­ netur, aliter tamen et aliter est utriusque perfectio. Nam cognitio intellectus perficitur ex eo quod cognitum est ideali­ ter in cognoscente ; sed voluntas amore fertur in rem ama­ tam. Unde recte S. Augustinus amorem vocat pondus, quo amans trahitur a re amata, et quo fertur quocumque fertur. Qua de causa terminus cognitionis, qui est verum, immanet intellectui; contra terminus amoris voluntatis, qui est bonum, est in re amata. Atqui evidens per se est voluntatem trahi realiter non posse a bono amato, nisi bonum istud vere existât. Consequenter nonnisi res existens proprie habet rationem appetibilitatis, seu bonitatis. — P. I. Qu. XVI. Artic. I. VII. Nota. Quo pacto ratio boni extenditur ad non exis­ tentia. Consulto dixi bonum proprie, nonnisi de rebus existentibus dici : etenim negandum non est aliqua ratione dici etiam de rebus non existentibus, non quasi possit affir­ mari de non-existente quod sit bonum, sed quia licet nonexistens in se sit quid ideale, concipitur tamen ut producen­ dum in esse existentiæ et realiterconsequendum a voluntate. Quo in casu, pernon-existentia intelligimusnon ea simpliciter quæ penitus non sunt nec erunt, sed ea quæ licet sint in potentia, tamen concipiuntur ut aliquando futura in actu ; quia bonum, utpote terminus appetitus, habet essentialiter rationem finis respectu ejusdem appetitus, et ad ipsum movetur appetitus sicut potentia ad actum. — P. I. Qu. V. Artic. II. ad 2. VIII. Species boni. Bonum de ente dicitur per ordinem ad appetitum, qui per bonum perficitur. Cum autem voluntas non appetat nisi præcedente cognitione objecti appetendi : sequitur quod id quod præcognoscitur ut bonum, aut est tale quod ejus consecutionem appetens revera perficiatur, eL dicitur verum seu reale bonum ; aut appareT guidem tale, sed revera non esi, et appetens ex ejus consecutione detrimentum patitur, et dicitur falsum seu apparens bonum, Præter hanc divisionem, alia est boni divisio vulgatissima ART. VI. DE MALO. 395 et formalis : in bonum quod appetitur nt medir m ■ : finem aliquem consequendum ; in bonum Aonesfttuu quod ■est consentaneum voluntati per rationem ordinatæet propter ee appetitur ; in bonum delectabile, quo-: ■. truitionem quietans appetitum (C. 17/IV ad 2j. ARTICULUS SEXTUS (18) De malo. I. Mali notio. Malum omnes dicunt per oppositionem - i bonum. Quia igitur bonum diximus illud quod omni?, appe­ tunt, quod est appetenti conveniens, quod perfectionis natu­ ram insolvit; sequitur nomine mali intelligi illud quod por se non est appetibile, quod appetenti non convenit. : rationem perfectionis negat. — Qu. De malo, inter Zh-pp., Artic. 1. II. De duplici mali acceptione. Atqui hæc perfectioni» carentia, quam malum dicit, quibus subjectis tribuatur, quo sensu sit in scientiis accipienda, sedulo est declaran­ dum. Procul dubio malum est homini brachiis vel oculicarere, sed non est malum lapidi. Quare ? Nempe quia homo natura sua exigit habere oculos et brachia, ut partes inte­ grantes ejus naturam ; at lapis natura sua illas perfecti non requirit. Igitur malum stricte sumptum non est sim; iex negatio boni, sed privatio boni in subjecto capaci, seu ordi­ nato atí^ habendam perfectionem qua per malum priva: ir (L. 8, VIII). — Hinc malum dupliciter sumi potest. Uno modo secundum seipsum, prouti nempe dicit negationem boni; alio modo in ratione subjecti, ut scilicet malum dicamus ipsnm subjectum carens perfectione debita. Ita, cum dicimus album, possumus significare vel ipsam albedinem secnndum se, vel subjectum affectum albedine. — P. I, Qu. XLVIII. Artic. Ill; Contra Gentes, Lib. III. Cap. VII. n. I;Den:. , Qu. I. Artic. I. III. Malum physicum et malum morale. Malum sub utra­ que denominatione acceptum dividitur in physicum et mo­ rale. — Malum physicum est privatio mutitatis debitae, ut homini carere oculo vel vita privari, malum physicum -st. — Malum morale est privatio jjrdinis ad præscript o r pias morum, ut occidere innocentem, furari, et alia hujusmodi, 396 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE PROPRIETATIBUS ENTIS, quæ directe important privationem ordinis ad bonum divi­ num, ut ait S. Thomas, P. I. Qu. XIX. Artic. I IV. Quæstio prima. Celebres sunt quæstiones, quæ inter philosophos agitatæ sunt circa naturam mali,ejusque causas. Huc enim spectat famosus error Manichæorum, qui circa naturam mali, duce Manete ,sectæ auctore, monstra et pene incredibilia docuerunt. Ut enim refert S. Epiphanius,(Hæresi XLVI vel LXVI) Manichæi duo statuebant principia, quæ et principio carerent, nec unquam desinerent, invicemque contraria forent, quorum unum lucem ac bonum appellabant, alterum tenebras ac malum. Et S. Augustinus, qui antea a Manichæis seductus et de eorum doctrinis edoctus, postea vero acerrimus extitit Manichæorum impugnator, ut omnes norunt, ita eos alloquitur in lib. De moribus Ecclesiæ Catho­ licae, Cap. X; Duos Deos, unum bonum, alterum malum esse perhibetis. Et in Opere imperfecto contra Julianum, Lib. III. ad CLXXXIX, addit : « Sed illi (Manichæi) sic dicunt malam carnis naturam, ut eam malum esse dicant, non malum ha­ bere , quia ipsum vitium non substantiæ accidens, sed sub­ stantiam putant esse. » At Manichæi nil novi docebant, sed errorem novo apparatu renovabant, quem ante eos docue­ rant Marcionitæ et Gnostici, duorum priorum Ecclesiæ sæculorum hæretici, quibus etiam præiverant nonnulli ex vetustioribus philosophis, de quibus meminit Plutarchus in Libro de Iside et Osiride. Horum omnium, ut par erat, patro­ cinium suscepit præterito sæculo Petrus Bayle in suo Dictionario, et novissimemali laudes decantavit Proudhon. Contra quos dico : V. Intrinsece repugnat existere summum malum ut ma­ lum est. Probatur, Intrinsece repugnat existere malum se­ cundum seipsum, seu ut malum est; ergo intrinsece repu­ gnat existere summum malum, ut malum est. Probatur antecedens. Malum, ut supra diximus, dicitur per oppositio­ nem ad bonum. Atqui bonum, ut bonum est, est essentialiter ens cum quo realiter convertitur (17, IV). Ergo malum, ut malum est, est essentialiter non-ens. Repugnat autem nonens realiter existere, ut ex ipsis terminis patet. Igitur intrin­ sece repugnat malum secundum seipsum, seu ut malum est, existere. — Hinc sequitur malum non existere nisi in subjecto bono, cujus totalitas boni per malum non destrui­ tur: secus non haberetur nec bonum nec malum, sed nihi­ lum absolute. ART. VI. DB HALO. 597 Consequentia vero prioris syllogismi est manifesta : nam si repugnat existere malum, ut malum est, a fortiori repu.- : existere posse summum malum, ut summum malum est E ■ nim malum, ut malum, estnon-ens ; igitur summum Es... esset summum non-ens. Sed, ut probavimus, intrinsece re; gnat existere realiter non-ens.Ergoa fortiori repugnat intr..sece posse realiter existere summum non-ens. — Alias ;...rationes urget S. Augustinus in suo libro contra Epistrn Fundamenti et in aliis prope innumeris Scriptis contra Matri chæos, præsertim vero in triginta libris contraFaustum Man chæum ; necnon S.Thomas, Contra Gentiles, Lib. III. Cap. X ■. et Summa Theolog., P. I, Qu. XLIX. Artic. II. et alibi passim At omnes rationes, quæ hac in re adduci possunt, nituntur principio supra posito, quod quidem rem omnino coni contra Manichæos. VI. Nota. Effugium Manichæorum. At posset aliquis effu­ gium pro Manichæis petere, affirmando, contra manifest ? auctoritates Augustini aliorumque fide dignorum SS. Pa­ trum, hæreticos illos nequaquam tribuisse malo secundum se sumpto existentiam, sed asseruisse esse nescio quod sub­ jectum malum, hoc sensu, quod mala influeret necessario et constanter, et malis delectaretur. Hanc hæreseos Manichæ' rum interpretationem benigniorem post Beausobre in su Historia Manichæorum, prosecutus est Antonius Genuensis. sua Metaphysica, P. I, Defin. 80, Schol. — Atqui hac etiam interpretatione data absurda est sententia Manichæorum. E: revera aut hoc subjectum summum malum ponitur proc . tum a suinmo Bono, nempe Deo, aut improductum. Neutrum autem sine absurditate dici potest. — Non primum, quia natura a Deo summo bono producta et bona in se est, et ad bonum ordinata ; ordinatio autem ad bonum cum naturali atque necessaria aversione a bono stare sine contradictione non potest. Non secundum, quia absurdum est aliquid rea­ liter existere quod a Deo productum non fuerit. — Præterea, malum, utpote privatio boni, est carentia boni debiti subjecto, ut supra diximus; et consequenter ipsum non er. natura quædam, sed naturæ corruptio et contra naturam, ut recte notat Sanctus Augustinus, Cap. XXXV. contra E;ir lam Fundamenti. Impossibile autem est quod subjecti cum r que appetitio feratur per se et vi naturæ in boni carentiam. in naturæ corruptionem, in non-entitatem denique ; q . cujusque appetitionis terminus est appetibile, quod est ips. 398 ONTOLOGIA. LIB. It. CAP. II DE PROPRIETATIBUS ENTIS. bonum, ut supra probavimus (17, I et II), sive verum, sive saltem apparens (í¿.. VII). Quocumque igitur sensu accipia­ tur, omnis Manichaei fabula falsa est, ut verbis utar S. Augus­ tini, loc. cit. VII. Quæstio altera. At quæ hucusque contra Manichæos tum antiquos tum recentiores probata sunt, viam sternunt alteri subdifficili quæstioni circa causam mali. Mala enim esse in rebus nemo negat; malum autem est privatio quæ­ dam, cujus necesse est esse aliquam causam; undenam igitur malum Η Quæ quidem quæstio solvi potest in ge­ nere et in specie: in genere determinando quænam possit esse causa mali; in specie quærendo utrum Deus vel anima humana sint causæ mali physici vel moralis. Quia vero neque de humana libertate, neque de Deo explicitum trac­ tatum habuimus, sequitur quod impræsentiarum nonnisi generice de causa mali agere methodus scientifica permittat. Unde sit conclusio : VIII, Malum non potest esse nisi a bono, non tamen per se, sed per accidens. Nota quod esse per se ex aliqua causa est produci ab ipsa causæ virtute ut ordinata ad determi­ natum effectum producendum, ut combustio est per se ab igne ; — esse per accidens ex aliqua causa est effectum ali­ quem produci, in quem causa ipsa formaliter sumpta non influit, sed ipsi tamen materialiter accept® conjungitur. Ita cum dicitur, cantor sanat, sanatio tribuitur formaliter medico ut causæ per se ; at quia medicus iste supponitur cantor, cantori materialiter et per accidens tribuitur ipsa sanatio. Pariter si quis sepulcrum effodiens thesaurum forte reperiat, effossio sepulcri dicitur effectus per se, qui tamen quia præter intentionem fossoris conjungitur inventio thesauri hæc dicitur respectu fossoris effectus per accidens. Patet igitur effectum per accidens esse posse tum ex parte causæ quæ materialiter conjungitur causæ per se, tum ex parte effectus, qui materialiter conjungitur effectui per se. His prænotatis, probatur thesis. E' imprimis, quod bonum sit causa mali probatione non indiget : quia cum malum secundum se non existât, ut supra probatum est, et quod non existit nihil agere et pro­ ducere possit, in comperto est quod, ex bono oritur malum, nec fuit omnino unde oririposset, nisi exbono, ut Capite XX VIII. Libri II. De nuptiis et concupiscentia, n, 48, recte scribit S. Augustinus. — Probatur autem quod bonum non possit A&I. VI. Bi HILO. 399 e»se causa mali per se. Produci maluni per se est ipsum produci vi virtutis causæ ordinatæ ad malum illud, s. m' ¿ i fiuem per se intentum, ut sequitur evidenter ex præa;:-.mine ad hanc thesim. Atqui vi virtutissuæ bonum est ■ - ■ ■ tialiter ordinatum ad bonum : quia virtus, utpote entité. bona est et ad sui perfectionem seu ad bonnm ordinal^ (Art, prœc. n. 1.) ; et insuper finis per se intentus, quia habet rationem appetibilis, habet ètiam rationeimbuni per ae mtenti, ut hie supra, n. VI. probatum est. Ergo malum potest per se esse, seu produci a bono. Hinc infertur veritas alterius partis thesis, scilicet quod bonum sit causa mali per accidens. Namque probavim malum esse a bono ; probavimus insuper malum non ess-.per se a bono. Remanet igitur quod sit a bono per accide-j. quatenus nempe causa fertur in aliquod bonum intentum, cui conjungitur malum ; sicut leo occidens cervum inter cibum, cui conjungitur malum, hoc est occisio cerri. — P. Í. Qu. XIX. Artic. IX; XL1X. Artic. I ; III. Contra Gentes. Cap. X. IX. Nota. Qua ratione in rebus naturalibus bonum sit causa per accidens mali. Quo pacto bonum in rebus natur libus sit causa mali per accidens, fuse explicat S. Thom eodem Capite X. Libri III. Contra Gentiles : cujus doctrino; summa hæc est. In actione omni est agens et effectus p actionem agentis productus. Ergo ex duplici hoc capit- de­ fectus, qui malum est, potest provenire : et exparte -. quatenus ejus virtus activa sit deficiens, et consequenter actio defectiva et effectus deliciens; et ex parte effect;-, quatenus nempe subjectum in quod agitur resistit actioni agentis, vel non suscipit novam formam nisi amittendo pro­ priam; ut cum lignum ab igne corrumpitur, lignum des­ truitur, quod procul dubio ligno malum est. Atqui accidit agenti, ut agens est, quod virtutis defectum patiatur ; non enim agit secundum quod deficit ei virtus (hoc enim in casu nihil ageret), sed secundum quod habet aliquid de virtute Unde ex parte agentis, per accidens malum causatur a b : : . seu, ut communiter dicitur, malum non habet causar; cientem sed deficientem. In ¡uern autem redit si defectus am ­ nis et effectus proveniat ex defectu instrumenti vel cuj ;- alterius, quod requiritur ad actionem agentis; sicut cum. ■ tus motiva producit claudicationem propter tibiæ curvita­ tem : utroque enim agens agit, et virtute et instrumento. — 400 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE PROPRIETATIBUS ENTIS. Ex parte vero effectus malum ex bono causatur per accidens, tum ex parte materiae, si hæc sit indisposita ad recipiendam impressionem agentis, ut accidit in foetibus monstruosis ; tum ex parte formæ, quæ subjecto, in quod agens agit, inesse nequit, quin forma in subjecto ipso præexistens pereat, ut supra de ligno dictum est. Hæc autem corruptio formæ præcedentis, quæ est malum, est effectus per accidens, quia non intenditur ab agente, cujus effectus per se est producere formam. A difficultatibus solvendis, quæ contra veritates definitas in hoc articulo moventur ab adversariis, consulto abstineo ; quia commodius solventur cum de humana libertate deque divina providentia sermo erit. AI1T1CULUS SEPTIMUS (19) De pulchro. I. Pulchri notio ex effectu. Factum vulgatissimum est quod, sicut verum dicit id in cujus cognitione quiescit in­ tellectus, et bonum dicit id in cujus consecutione quietatui appetitus; ita pulchrum communiter dicitur illud in cujus cognitione vel aspectu suscitatur in animo complacentia quæ­ dam. Quocirca, si generatim velimus definire pulchrum ex effectibus, non incongrue possumus dicere quod sit : Id cujus ivsa apprehensio placet. — P. 1. Qu. V. Artic. IV. ad 1 ; I-II, Qu. XXVII. Artic. I. ad 3; S. August. De vera Religione, Cap. XXXII. n°59. Et consulto dixi, id cujus ipsa apprehensio placet, ut de­ terminarem per pulchrum non importari ordinem solummodo ad appetitum universalissime sumptum, in quo est com­ placentia, seu delectatio, sed etiam maxime et formaliter ad cognitionem, ad quam complacentia sequitur. Unde S. Tho­ mas I-II. Qu. XXVII. Art. I. ad 3, rectissime animadvertit quod bonum est id in cujus consecutione quiescit appetitus; sed ad rationem pulchri pertinet, quod in ejus aspectu seu co­ gnitione quieletur appetitus. Cujus veritatis exemplum habes in sensibus, quorum illi respiciunt pulchrum, qui maxime cognoscitivi sunt, scilicet visus et auditus, rationi deser­ vientes : dicimus enim pulchra visibilia et pulchros sonos ; in ART. VII. DK PULCHRO. sensibilibus autem aliorum sensuum non utimur nomine pul chritudinis; non enim dicimus pulchros odores, aut sapons. — I-II, loc. cit. n. Tria requisita ad pulchritudinem. Ab effectu autem. se n a subjectivo quod est delectatio, ad objectivum seu caulem quam pulchrum dicimus, venientes, animadvertimus tna in objecto pulchro prærequiri, ut ejus cognitio sui compiatec-.iam in animo generet. Ac Io quidem, prærequiritur tn t-:jritas seu perfectio objecti : quæ enim manca atque diminuta sunt, turpia vel deformia dicuntur;— 2° debita proportio. seu consonantia partium seu ordo : quæ enim inordinata sunt, animum non delectant sed offendunt;— 3° claritas, qua ob­ jectum sui integram cognitionem animo ingeneret. Unde in objectis materialibus quæ integra sunt, ordinata, et nitida colorum suavitate respersa, pulchra omnes dicunt. — P. I. Qu. XXXIX. Art. VIII ; S. August., De Civit. Dei, Lit. XXII cap. XIX. n. 2. III. Descriptio philosophica pulchri. Ex his possumus phi­ losophice definire, seu melius describere pulchrum objective sumptum, ajantes quod, generatim loquendo, pulchrum es: splendor ordinis. In ordine siquidem habetur multitudo, se_ varietas non quæcumque sed integra et perfecta, qualis nem; superiori numero explicata est; in ordine insuper habetur proportio seu harmonia, quia ordo est unitas ipsius multitu­ dinis. Additur splendor, ut ordo ipse facultati cognoscitiva affulgeat, et ex ejus cognitione habeatur delectatio, ut dictui: est. Pone hunc ordinem, numquid pulchritudo desideratur Deme ordinem, et pulchritudinis ratio perit.— Cf.S. August De vera fíelig., Gap. XLI, n. 77. IV. Pulchrum sensibile et pulchrum spirituale. Hinc pul­ chrum primo dividitur in sensibile et spirituale.— Pulchrum sensibile est splendor ordinis inrebus materialibus, seu reali ; partium integrantium ordo cum debili coloris aut soni suat i claritate vel harmonia. — Pulchrum spirituale est splendor ordinis in rebus spiritualibus, seu virtualium partium ordo cum debita spirituali claritate. V. Pulchrum morale. Pulchrum spirituale in intellectus ■ et morale dividitur. Primum supra descripsimus ; pulchrum vero morale est splendor honestatis. Nam, ut profunde ratio­ cinatur S. Thomas, II-II, Qu. GXLV, Artic. II, « pulchritude rpirilualis (moralis) in hoc consistit, quod conversatio homi­ nis sive actio ejus, sit bene proportionate secundum sp:ri­ 402 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. II. DE PROPRIETATIBUS ENTIS. tualem rationis claritatem. Hoc autem pertinet ad rationem honesti, quod diximus idem esse virtuti, quæ secundum rationem moderatur omnes res humanas. Et ideo honestum est idem spirituali decori. > — Cf. S. August., loe. prox. cil. VI. Pulchrum humanum. Infertur ex dictis pulchrum spi­ rituale potius esse pulchro materiali seu sensibili, sicut res spirituales rebus materialibus nobiliores sunt. At objectum quodeumque spirituale, nude ut in se est, nunquam ordi­ narie a mente nostra in præsenti rerum conditione percipi­ tur, sed semper ut consociatum elemento sensibili a phanta­ sia exhibito (L. 51, 11), quamvis ab elemento illo sit distinctum, prout conscientia quotidie cuique testatur. Idem absolute de pulchro relate ad nos est pronuntiandum. Pul­ chrum spirituale a materiali distinctum esse menlique nos­ træ aptissimum ac proprium et scimus et fatemur; at non illud nudum et ut in se est attingitur, sed consociatum ele­ mento phantastico et in elemento phantastico. Hoc pulchrum ex duobus illis elementis constans, distinctis sed unitis, voco pulchrum humanum, et, nisi fallor, satis congrue. Pulchrum enim exclusive sensibile nonnisi sensuum est, non hominis ut homo est ; pulchrum spirituale nude et in se, quamvis objectum aptius intellectui nostro, attingere in præsenti vita non valemus. Pulchrum igitur spirituale-sensibile, ut ita dicam, erit pulchrum humanum, quamdiu, in præsenti rerum conditione, anima in corpore vivit, ut sic totus homo, com­ positus ex spiritu et corpore, pulchro spirituali in sensibili delectetur. VII. CoroHaria. Primum. Ens igitur perfectissimum est maxime pulcherrimum, quia ipsum, ut cum Dionysio loqui­ tur S. Thomas, Il-II. Qu. et Artic, cit., est, universorum consonantiœ et claritatis causa. Secundum. Impossibile est dari pulchrum objective sump­ lum extra veritatem ac bonitatem et contra honestatem : nani ordinatio esse cogit, inordinatio vero non esse, ut Augustinus dicit, De moribus Manichœorum, Cap .VI. Esse autem nullum datur quod verum et bonum non sit, ut ex dictis in præcedentibus articulis abunde patet : quod autem est contra honestatem, deficit ab esse morali, et ideo est imperfectio et inordinatio repugnans rationi pulchritudinis. VIII. Deforme. Cum deiorme pulchro opponatur, de ipso per oppositionem ad pulchrum ratiocinari necease est. Quo­ circa a longiori oratione de ipso facienda abstinemus. CAPUT TERTIUM DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE Prologus. In superiori Capite consideravimus proprieta'.--, quæ enti conveniunt tum ratione sui ipsius, tum relative ad facultates «ive cognoscitivas sive appetitivas, quarum pr prietates illæ sunt objecta et termini. Sed, ut alibi notavimus 7, VI, fin.), objecta ad invicem differunt, non quidem per differentiam enti additam eique extraneam, sed bene per majorem vel minorem entitatis explicationem, quæ quidem major minorque entitatis explicatio constituit distinctas entium perfectiones. Igitur post tractatum de communibus er.tium proprietatibus, naturalis methodus synthetica postula: ut dicamus de proprietatibus seu perfectionibus peculiaribus entium. Atqui hujusmodi perfectiones bifariam partiuntur. Aliæ enim tales sunt quæ entia dividunt et coordinan', su: determinatis generibus atque speciebus ; aliæ vero a deter­ minatione generica vel specifica abstrahunt, dividuntqne quodammodo transcendentaliter entia ita ut non conveniar.: neque in specie neque in genere aliquo. Non agimus in ho: Capite de perfectionibus primo modo sumptis, sed secundo sensu acceptis, quia secundus iste Liber non genera aut spe­ cies, sed transcendentia considerat, ut ex ipsius titulo -;s: manifestum. Age vero. In ente stricte sumpto duo distinxi­ mus, essentiam et existentiam (7, II et III). Igitur possum .s considerare perfectionem entis vel quoad essentiam vel ordine ad existentiam. In antecessum edisserendum existi::, de natura relationis quæ in ente est quoad existentiam, seu de ente necessario et contingente, quia existentia et essentia ens proprie dictum componunt, suntque primæ ideæ quæ debente habentur a nobis, ac proinde planior et magis natu­ ralis exurgit tractatio. Quoad entitatem in se acceptam, ea imprimis considerari debet quoad principia quibus cons: . tuitur, seu dicendum est: Io de ente simplici vel composito: deinde quoad ejus perfectionem in ordine comprehensivo, seu 2° de ente infinito vel finito; denique, quoad modum :. ens tum existentiam tum alias perfectiones habet, seu 3 ente immutabili vel mutabili. — His omnibus præmittim s articulum de perfectione generatim sumpta. 404 ONTOLOOIA. LIB. II. CAP. III. DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE. ARTICULUS PRIMUS (20) De perfectione generalim sumpta. I. Perfecti notio. Perfectum, si vim nominis attendas, idem sonare videtur ac totaliter factum. At communi jam philosophorum consensu illud vocabulum assumitur ad si­ gnificandum, idcui nihil deest secundum modum suœnaturœ. — Partes vero sive reales, sive virtuales (14, III), ex quibus res perfecta, exurgit, vel exurgere intelligitur, dicuntur per­ fectiones partiales; et forma totius resultantis ex unione illa­ rum partium, dicitur perfectio totalis. — P. I. Qu. IV. Ar­ tic. I, ad 1, et Qu. LXXIII, Artic. I. II. Perfectio prima, seu ex esse; perfectio secunda, seu ex fine perfectio accidentalis. Entia vero trifariam conside­ rari debent : Io quoad essentiam, quatenus scilicet in ali­ qua determinata natura sunt 2° quoad finem, ad quem na­ turaliter inclinationem habent, et quem actionibus assequi conantur 3° quoad accidentia quæ illis superaddi intelliguntur ad perfecte agendum necessaria. — Prima perfectio completiva essentiæ (ut anima rationalis in homine) dicitur essentialis, seu prima seu ex esse, quia quod primo in re concipitur est ejus essentia (10, II). — Perfectio, quæ adve­ nit rei ex consecutione finis, ad quem tendit tanquam ad complementum suæ naturalis inclinationis, dicitur perfectio secunda seu ex fine. — Media autem inter utramque dicitur accidentalis, et ex fine ipso mensuratur, quia est perfectiva operationis, quæ suam perfectionem a fine, cui proportionari debet, consequitur. — S. Thomas, P. I. Qu. VI. Artic. III. expresse triplex istud perfectionis genus recenset; at Qu. LXXIII. Artic. I. de prima ac secunda perfectioneimentionem solummodo facit, quia actionem considerat, non utmediifm sicut Qu. VI. sed ut finem quemdam in ordine ad substan­ tiam agentem. III. Perfectum relativum et perfectum absolutum. Insu­ per perfectum aliud est relativum aliud absolutum. — Per­ fectum relativum illud dicimus, quod habet eas omnes par­ tiales perfectiones quæ suæ naturæ conveniunt, secundum nempe propriam speciem, vel secundum proportionem ad finem ad quem destinatur : hinc homo est relative perfectus ART. I. DE PERFECTIONE GENERAT1M SUMPTA. 405 seu in specie humana, si corpus organicum intesrum et anisam rationalem habeat. —Perfectum vero absolutum ilk i cuncupatur, cui omnes possibiles perfectiones, et sine limitatione, conveniunt. Quæ carent perfectionibus sibi convenientibus secund •naturam dicuntur imperfecta privative, et hujusmodi imperf tio est malum in subjecto in quo est (18, H) : quæ vero carent perfectione absoluta, dicuntur imperfecta negative. et hujus perfectionis carentia non est malum proprie dictum {ibid.}, quamvis Leibnitzius illam improprie vocet malum metaphysicum. iV. Perfectiones simpliciter simplices, et perfectiones setuNDUM quid. Ex perfectionibus parbialibus (sup., n. I) aliæ ücuntm simpliciter simplices, aliæ vero secundum quid. Prirvsunt quæ nonnisi perfectionem exhibent in proprio concept:: et ideo tales sunt ut ipsæ omnino potiores sint quam .■<•? i i: ?.r. ut S. Anselmus, quem schola secuta est, docet in .Vcno/ogio, Cap. XV; proindeque si illis subtrahas lim ■ 7. quam forte in aliquo subjecto habent, inünitæ formaliter esse possunt ; hujusmodi sunt vita, intelligentia, etc. — Perfectiones secundum quid sunt illæ quæ, licet entilalem im­ portant et ex hac parte perfectiones sint, tamen nonnullam in se et formaliter seu essentialiter admixtam referunt imper­ fectionem, ac propterea respectu alicujus melius est non ha­ bere hujusmodi perfectionem, quam habere; siept melius est homini esse non aurum, quam aurum, ut exemplo utar adducto ab ipso S. Anselmo, Op. et loc. cit. Hujusmodi sunt vita vege­ tativa, vita sensitiva, etc. lexpartesiquidemvitæhabeturierfectio; sed ut est vita vegetativa vel sensitiva, imperfectiore::, vitam refert. Ita de ratiocinatione est dicendum, quæ licet sit perfectio qua parte est cognitio, tamen imperfectionem desi­ gnat qua parte potentialitatem et motum mentalem includit. V. Perfectio formaliter, vel virtualiter, vel eminent," ; sumpta. Hæc divisio perfectionis frequenti usui est in scholis — Perfectio dicitur esse in aliquo subjecto formaliter, quando est in eo secundum suam specificam rationem, sicut ca­ esi formaliter in igne, animalitas in animante, ratio in h mine. — Virtualiter est perfectio in subjecto, quando sub­ jectum aut potest producere perfectionem illam (quo sensu dicitur planta in ejus semine virtualiter contenta, aut se solo præstare potest quidquid præstare potest perfe.-tio illa quæ virtualiter ipsi subjecto inesse dicitur, si separata 4U0 ORTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DEDIVERSA ENTIUlt PERFECTIONE. inveniatur: ut cum dicimus quod anima humana in homine est virlualiler sensitiva et vegetativa, quia se sola præstat quidquid præstat anima formaliter sensitiva in brutis, et anima formaliler vegetativa in plantis. —Denique eminenter perfectio dicitur esse in subjecto, quando perfectiori modo, quam sit in seipsa formaliser considerata, a subjecto ipso possidetur: sive possideatureminenler-formaliler, utaccidit quando subjectum perfectionem illam formaliter sumptam habet :quo sensu sensitivum est formaliter in homine: sive possideatur eminenter-virtualiter, ut accidit quando subjec­ tum habet perfectiones, non formaliter consideratas, sed modo superiori: quo pacto creaturarum perfectiones, quæa Deo sunt, in ipso Deo continentur non ibrmaliter sed emi­ nenter, quia ut sunt in Deo, in infinitum distant a perfectio­ nibus creaturarum. ARTICULUS SECUNDUS (21) De ente necessario et contingente. I. Entis necessarii et entis contingentis notio. Declaravi­ mus in Logica (21. II, seqq.) propositiones in materia ne­ cessaria illas dici, in quibus prædicatum a natura subjecti emergit, ideoque necessario subjecto convenit, neque potest non convenire quin pereat ipsa subjecti notio; propositiones vero in materia contingente eas diximus, in quibus prædi­ catum ita subjecto inest, ut, salva subjecti essentia, possit non inesse. Igitur si subjectum sil ens, et prædicatum exis­ tons, hæc propositio, Ens existit, si sit in materia necessaria, exhibet ens cui sine repugnantia non potest non convenire existentia : et illud dicimus ens necessarium. Ex opposito ens contingens erit illud ens cui ita competit existentia, ut sine ulla repugnantia possit ipsi non convenire. II. Ens contingens, ut realiter existât, necessario postu­ lat ut ab alio ad existentiam producatur. Nam quidquid cui­ que subjecto convenit, aut vi etnecessitate principii intrinseci, seu essentiæ, convenit, aut a principio extrínseco in subjecte ipso producitur. Non datur medium, ut quisque per se videt. Atqui realis existentia non convenit subjecto contingenti vi principii intrinseci, seu necessitate suæ essentiæ, ut ox def- AUT. II. DE ENTE NECESSARIO ET CONTINGENTE. 4Ô7 nitione contingentis supra tradita est manifestum. Ereo ens contingens ut realiter existât, necessario postulat u: 12 ad existentiam producatur. x. III. Nota. Amplior declaratio et confirmatio præ::d;nt:s argumenti. Cum enti contingenti existentia ita n-effiit. ut sine ulla repugnantia possit æque ipsi non :.nver.:re. manifeste sequitur subjectum coutmgcns vi suae ess .-.L indifferenter se habere ad existendum vel non existen i Sed repugnat quod subjectum ¡ndiOeienter se habens ad opposita prædicata suscipienda, in sua essentia contineat rationem cur alterutrum ex illis præ.dicalis habeat. Erg; ens contingens in se non continet rationem, cur de fact : gaudeat existentia reali. Ergo aut dicendum est quod si:.-? ratione prædicatum illud conveniat subjecto, aut conclu­ dendum convenire vi et influxu principii extrinseci eidem subjecto. Quæ ratio maxime urget, quando, sicut in cas 1 nostro, agitur de existentia. Audiatur S. Thomas, P. I. Qu. III. Artic. IV : < Quidquid est in aliquo, quod est præter essentiam ejus, oportet esse causatum vel a principiis essentiæ, sicut accidentia propria consequentia speciem, ut risibile consequitur hominem, et causatur ex principiis essentialibus speciei; vel ab aliquo exteriori, sicut calor in aqua causatur ab igne. Si igitur ipsum esse rei sit aliud ab ejus essentia, nccesse est, quod esse illius rei vel sit causa­ tum ab aliquo exteriori, vel a principiis essentialibus ejus­ dem rei. Impossibile est autem, quod esse sit causatutantum ex principiis essentialibus rei, quia nulla res sufficit, quod sil sibi causa essendi, si habeat esse causatum. Oport- : ergo, quod illud, cujus esse est aliud ab essentia sua, hab a esse causatum ab alio. » IV. Ens contingens non potest realiter existere nisi, sire immediate sive mediate, producatur ad existentiam ab ente necessario. Dico sive immediate sive mediale : ens enim con. tingens produci posse immediate ab alio ente contingent _• realiter praeexistente, est veritas facti, quam nemo negat. Unde sensus thesis est quod ens contingens, ut existât, s_i ■ audit necessario existentiam entis necessarii, in quo ultii: debet esse ratio realis existentiæ contingentis. — Proh thesis, quæ ut corollarium praecedentis haberi debet. S enim unum contingens sumatur, sive plura, sive etiam nila fingas, quia omnia, ex hypothesi, rationem contine tiæ essentialiter præ se ferunt, ab omnibus sive s , ...m_ _ ZiGLiiBA. Suuima philosophica. T. I. i? 408 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DB DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE, sive collectim sumptis excluditur ratio existendi a se ipsis, et includitur necessitas habendi existentiam ab alio, ut ex præcedenti conclusione est manifestum. Sed hoc aliud non potest sine manifesta absurditate esse ens et ipsum contin­ gens. Debet igitur esse ens necessarium ; a quo entia contin­ gentia debent sive mediate sive immediate produci ut rea­ liter existant. — Consequenter, verificata hypothesi de reali existentia vel unius entis contingentis, legitime et demons­ trative infertur realis existentia entis necessarii. V. Corollaria. Primum. Ens igitur necessarium non in alio, sed in sua natura essentialem et necessariam habet ra­ tionem suæ existentiæ. Hoc corollarium est ipsamet definitio tradita entis necessarii, et a posteriori etiam, hoc est ex analysi instituta entium contingentium, evidenter infertur. Secundum. Unde sicut ens necessarium idealiter conside­ ratum rationem idealis existentiæ in sua natura continet, ita ejus existentia realis non aliunde quam ex ejusdem entis necessarii reali essentia deduci potest. Realitas enim rei correspondet ejusdem rei conceptui essentiali. Tertium. Sicut ens contingens est ens ab alio, ut probatum est, nn. Il et III. ita omne ens ab alio est ens contingens. Non enim potest esse ens necessarium quod est a se ; et inter ens necessarium et ens contingens non datur me­ dium. ARTICULUS TERTIUS (22) De ente simplici et composite. I. Compositi et simplicis notiones. Communi omnium sensu compositum dicimus quod partibus constat, ex quarum unione intelligitur resultare forma illa, quæ est ipsamet' unitas compositi subjecti '.simplex vero quod partium expers est. Sic mathematicus punctum dicit esse simplex, et lineam compositam. — Hinc nullo negotio intelligitur omne compo­ situm ut totum quoddam apprehendi, ac proinde dividi in reale, physicum, metaphysicum, logicum, etc., prout de toto in Logica (16, II et seqq.) copiose disseruimus. Et quia sim­ plex composito opponitur, oppositas etiam subit divisiones. — In hoc autem articulo simplex et compositum generice ART. HI. DB ENTE SIMPLICI ET COMPOSITO. 4Ô9 sumuntur, ut ipsa natura tractatus, quem præ mar ibus ha­ bemus, postulat. k/ïl. Axiomata. Ex mera compositi definitione tradita, cuæUam a Scholasticis statuebantur axiomata, quæ ut ii . revera sunt a philosopho relinenda. Primum. Omne compositum posterius est, saltem p : s-.r.: ritate naturæ (L. 8, IX), suis partibus componentibus. — Compositum enim resultat ex partibus, quæ nisi prius, sal­ tem prioritate naturæ, subaudiantur, impossibile est intel!;;; compositum ex illis resultans. Secundum. In omni composito est actus et potentia-, « quia vel una partium est actus respectu alterius, vel saltem omnes partes sunt sicut in votentia respectu totius ». — P. I. Qu. III. Artic. VII. Tertium. Nullum compositum potest esse absolute perfec­ tum (20, III). Nam compositum perfectius est partibus s r aratim sumptis, ex quarum unione resultat. Igitur partes non sunt absolute perfectæ. Non ergo ex earum unione potes, resultare totum absolute perfectum (ibid.). Quartum. Nullum compositum potest esse primum ens. — Est enim compositum posterius partibus componentibus, ut in primo axiomate dictum est. III. Error circa composita non totaliter excludit rei com­ posite cosgnitionem, excludit autem in simplicibus. Stat a natura tum compositi tum simplicis, necesse est ut utrumc ;e consideremus in ordine ad nostram cognitionem. Hac de causa posui enuntiatam propositionem. Pro cujus intelligrntia nota, a me sumi simplicia et composita ut talia in intel­ lectu, non autem prouti in se sunt. Etenim multa sunt quæ in se simplicitate gaudent, attamen a nobis non apprehen­ duntur nisi ad modum compositorum, atque proinde in veri­ tate conclusionis enuntiatæ inter composita, quoad cognitio­ nem nostram, sunt computanda. — Quibus prænotatis probatur conclusio. In antecessum concedendum est quod quicumque errat circa aliquid, quod est pars essentialis sive metaphysica sive physica rei cujusque, illam rem in propr.a essentia completa minime cognoscit : sicut si quis apprehr;.deret animal irrationale, existimans hoc esse hominem, pro­ fecto non cognosceret revera hominem, sed brutum. A:;; etsi non cognoscat revera hominem, hoc modo errando. c :r sequitur exinde quod nihil hominis cognoscat; cognos;.; enim eum secundum genus suum, quod est animal. Simplex 410 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE DIVERSA ENTIUM PERFECTION autem, eo ipso quod est simplex, partibus carel. Ergo non potest accidere quod ex parte cognoscatur el ex parte erretur circa ipsum; sed quilibet error in simplicibus totaliter exclu­ dit cognitionem rei. — Contra Gentes, Lib. 111. Cap. GXVill. n. 3. ARTICULUS QUARTUS (23) De ente infinito et finito. I. Finiti et infiniti notio genérica. Quod finitum est, ha­ bet extremum; quod non habet extremum infinitum sit necesse est. Ita Tullius, Lib. II. De Divin., Cap. L; et recte qui­ dem. Generice enim loquendo, nomine finiti communitei intelligimus id cujus entitati limites praefiguntur; nomine infiniti id cujus entitas limites non patilur. Quia igitur hæc notio clara est et omnibus communis, eam retinemus. II. Infinitum privative et infinitum negative. Solet in scholis, ad majorem cautelam in loquendo, distingui infini­ tum in privativum et negativum. Privativum infinitum est absoluta privatio cujusque perfectionis in subjecto, cujus est habere naturaliter perfectionem; ut si ponamus potentiam passivam qua talem omni actu destitutam. — Infinitum negative acceptum dicit iilimitatam perfectionem in sub­ tecto : ut si hypothetice accipiamus lineam nullis terminis finitam. — Contra Gentes, Lib. I. Cap. XLIII. III. Infinitum relativum et infinitum absolutum. Infinitum autem negative, aut tale supponitur in aliquo determinato ordine entitatis seu perfectionis, ut de linea dictum est in ordine longitudinis, et habetur infinitum relativum seu secundum quid congruens perfectioni relativa; (20, III); aut infinitum negative tale est in omni ordine perfectionum simpliciter simplicium (20, IV), et dicitur infinitum absolu­ tum seu simpliciter, respondens perfectioni absoluta; (ibid.). — Quodlib. III. Artic. III. Hinc infertur; Io infinito, eo in ordine in quo est infini­ tum, nihil majus dari posse; 2° infinitum relativum, extra proprium ordinem, esse finitum, ut in exemplo lineæ videre est; 3° repugnare omnino quod infinitum absolutum sit aliquo in ordine finitum. ART. IV. DE ENTE INFINITO ET FINITO. 41 í IV. Discrimen inter infinitum et indefinitum. Inter infinitum et indefinitum interest maximum discrimen, qu. i quidem nonnulli, maxime vero recentiores panthei-:æ. c:r. animadvertentes, aut callide prætermitlenles, se in ssimos errores impegerunt. Infinitum, ut dictum est, itn? tat limitum carentiam, unde a non finito dictum es: At indefinitum significat non definitum, seu quod habet quidem in se limites, sed ubi consistant a nobis designari non potes:. Sic mathematicus dicit : supponamus lineam indefinitam hoc est lineam, cujus limites non sint determinati, etc. — Indefinitum solebant Scholastici vocare infinitum in potentia vel syncategorematicum;infinitum dicebantcategorematicui vel infinitum in actu. V. Nota. Discrimen inter infinitum negativum et ens in genere. Quamvis ex dictis satis pateat discrimen inter ir. nitum negativum et ens in genere, quia tamen schola hegeliana unum cum altero pessime confundit, de utriusque natura pauca hæc addere non inutile reputo. Et ut clarior evadam, de infinito absoluto exclusive dicam. Hoc igitur infinitum est ens comprehendens omnes perfectiones cujusque limitis expertes; proinde non concipitur ut in poten­ tia ad hujusmodi perfectiones, sed ut eas actualiter habens: et consequenter non est quid indeterminatum et determi­ nabile, sed ens habens 'propriam naturam nullis limitibus specificis aut geneticis circumscriptam aut circumscriben­ dam. At ens in genere oppositas omnino proprietates exhi­ bet. Non enim est quid infinitum comprehensive, seu actu, sed solummodo extensive, seu in potentia, hoc est potens participari ab indefinitis entibus peculiaribus; est quid maxime indeterminatum ac determinabile, et reapse deter­ minatur in generibus, speciebus, et individuis. Quocirca ens, in genere inspectum, potest dici infinitum privative, vel in potentia; quod quantum differat a vero infinito, nemo, nisi mente prorsus cæcus, non videt. VI. De natura notionis quæ nobis inest de infinito. Nobis inesse aliquam notionem infiniti proprie dicti nemo negare potest : de ipso enim sæpe et cogitamus et loquimur. Sed quæritur, cujus naturæ sit hujusmodi notio, positivane sci­ licet an negativa : quæ quidem quæstio non levis momenti est, præcipue postquam ontologistæ ex notione infiniti argu­ menta sumunt ad sustinendum in nobis intuitum immedia­ tum infiniti, ut suo loco latius exponam. Attendenda atr.cn» 412 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE, in antecessum duo sunt. Primum est, in confesso esse apud omnes, infinitum esse quid negativum voce : idem enim sonat ac non finitum-, alterum est, quod infinitum, objective inspectum, est quid essentialiter positivum : loquimur enim præsertim de infinito absolute et simpliciter dicto, quod perfectiones omnes simpliciter simplices (20, IV) complecti­ tur, ac proinde non potest non esse maxime positivum. Tota igitur quæstio est, ut definiamus non quid sit infinitum in voce vel in seipso, sed in nostro modo cognoscendi ipsum. Dico igitur cognitionem, quam in præsenti habemus de infi­ nito, esse cognitionem posilivo-negativam. Hanc propositio­ nem jam probavi in Opere quod inscripsi, Delia luce intellettualeedell' Ontologismo, Lib. 1. Cap. XIV. n. 92, hoc sequenti ratiocinio. Ut recte notat S. Thomas, P. I. Qu. XIII, Art. I. secundum quod aliquid a nobis intellectu cognosci potest, sic a nobis potest nominari : vocabulis enim conceptus men­ tis externe significamus. Igitur ex modo quo per vocabula conceptus nostros significamus, recte deprehenderepossumus modum quo res ipsas intellectu concipimus. Significamus autem infinitum vocabulo negativo, ut dictum est, et omnes concedunt. Igitur conceptus, quem de infinito habemus, est quidem positivus, quia ad rem positivam terminatur, sed est negativus quoad modum concipiendi infinitum ipsum : quatenus nempe cum illimitatio entitatis infiniti positive non intelligatur a nostro intellectu, aliquid infiniti, ut loquitur S. Thomas, est in intellectu, et aliquid extra intellec­ tum (De veritate, Qu. VIII. Art. II); et consequenter, concep­ tus noster infiniti est positivus quoad id quod intelligitur : est negativus quoad illud positivum rationis seu definitionis infinitatis, quod in infinito est, sed quod a mente nostra, in præsenti rerum statu non potest apprehendi ut positive in se est, nec exprimi. VII. Opinio cartesiana circa prioritatem in mente nostra notionis infiniti. Quæritur insuper, utrum prior nobis insit notio finiti an vero notio infiniti. Opinatus est Gartesius prio­ rem nobis inesse notionem infiniti, quia, ut ipse ratiocina­ batur, notio finiti est notio entitatis limitatæ; sed apponere limites nullo pacto sciremus, nisi mens præhaberet notionem illimi tationis, quæ finito denegatur. Igitur notio infiniti et præcedit notionem finiti et ad intelligendum finitum omnino est necessaria. Ex quo Gartesius infert nobis ingenitam esse ideam infiniti. Hac opinione cartesiana mirifice delectantur ART. IV. OK ENTB INFINITO CT FINITO. «i ontologistæ, qui, ulterius progressi, idea:;:, çu-tn ¿srtesiuingenilam dixit, cum intuitione immediata I ; : - am —si nostræconcedunt, identifican!. — Sed de ha: quæ”.: :ns logica alibi dicemus, nunc de ejus fundament :. — c: viter quod sentio dicam, negandum omnino e= ■ ■ i: — principium, quod scilicet notio finiti habeatur per nega: inns infiniti. Et revera. Finitum duo dicit, enlitalem et entitati præfixos, hoc est positivum et negativum. In i: : autem est entitatem, utpote quid absolutum, concipi in posse, quin, ut in relativis accidit (L. 6, VII), aliquid ve. antecedenter vel concomitanter apprehendere sit necease. Sed entitas finiti, si apprehendatur ut est, debet apprehen i in sua comprehensione, hoc est, ut determinata et circum­ scripta limitibus, et ad illam ut sic terminare debet menti; conceptus. Quæ cum ita sint, in confesso esse debet aç omnes notionem illimitationis nullo pacto requiri ad cogni­ tionem finiti acquirendam, sed requiri tantummodo quod en­ titas finiti menti exhibeatur ut est. VIII. Quæstio. Sed præterea hic quæstio movetur, cum prioribus intime connexa, utrum mens humana a sola ::gnitione finiti valeat sese attollere ad cognitionem infini: : Negant cartesiani, quibus subscribuntontologistæ. Affirm:.: Lockius et lockiani, sed pessimo ducti ratiocinio. Pro solu­ tione igitur hujus quæstionis sequentes propositiones ponam. Sit prima : IX. Notio infiniti haberi nequit per continuam additionem finiti ad finitum. Est contra Lockium, qui in Opere que i in­ scripsit, De intellectu humano, Lib. II. Gap. XVII. ex sensisni: cui erat addictus, opinionem derivavit, quod notio infin.:; non sit nisi summa finitorum. — Probatur propositio. Inu­ nitum illud dicimus quod limitibus essentialiter caret, ut ex dictis in hoc articulo abunde est manifestum. Atqui ex ad­ ditione finiti ad finitum non potest haberi nisi limitatum : nam id oui fit additio limites habet, quia finitum est, et i. quod additur, quia et ipsum est finitum, limites pariter ha­ bet; consequenter ex illa additione habetur utique major .litas, minor limitatio, sed semper tamen limitatio. Erg: x additione finiti ad finitum non potest haberi notio infiniti.— Lockius confundit manifeste infinitum cum indefinito, que 1. ut diximus, est subjectum quod intelligitur uti suso-ptivum additionis sine termino, ac proinde toto coelo differt anolione quamde infinito proprie dicto tradidimus, n. IV Hi ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE. X. Notio infiniti haberi potest per totalem subtractionem limitum a finito. Est contra cartesianos et recentiores ontologistas. — Probatur propositio. In re finita duo distin­ guuntur, entilas et limitatio ipsius entitatis, seu negatio am­ plioris entitatis. Sed entitas non est finita quatenus entitas; est igitur finita reduplicative ratione negationis amplioris entitatis, seu limitationis. Atqui mens nostra eo modo quo abstrahit a proprietatibus quæ rei insunt, ut ad unam unice attendat, et eo modo quo abstrahit a determinatis limitibus nt indefinitum consideret, potest etiam abstrahere totalitera limitibus. Quæ enim ratio adduci potest quæ id vetet ? At hac abstractione peracta, habetur entitas sine ullis limitibus, hoc est habetur entitas infinita. Igitur notio infiniti haberi potest per totalem subtractionem limitum a finito. — Hæc ratio probat possibilem notionem infiniti a finito ; sed notio­ nem illam infiniti a finito revera a nobis desumi ostenditur ex natura ipsius notionis, quam de infinito habemus. Dictum est enim supra, n. VI. quod nos concipimus infinitum co­ gnitione positivo-negativa. Attamen infinitum in se, seu ob­ jective spectatum, est quid maxime et exclusive positivum. Nulla ergo ex ipso ratio sumi potest ad explicandum modum illum negativo-positivum quo infinitum cognoscimus. Sed neque ex parte intellectus nostri ratio illa provenit, quia quanto magis intelligibile positivum est, tanto magis intel­ lectus, qui natura sua in intelligibilia fertur, illud positive intelligit. Ergo modus ille cognoscendi provenit ex medio objective, ex quo mens nostra se movet ad cognoscendum infinitum, nempe ex finito, cujus entitatem retinet, et nega­ tionem tollit. — Quia tamen entitatem istam, quæ resultat ex negatione limitum, non perfecte ut in se est attingit mens nostra, sequitur, ut jam dixi cum S. Thoma (sup., n. IV), quod aliquid infiniti, nempe entitas, est in intellectu, et ali­ quid, entitas nempe reduplicative ut illimitata, seu infinitas in se, est extra intellectum. XI. Nota. Solvuntur difficultates. Opportunum ducimus solvere objectiones, quas contra ultimam nostram propo­ sitionem opponunt recentiores ontologistæ simul cumcartesianis. Objectio prima. Finitum non potest continere infinitum. Ergo a cognitione finiti mens assurgere nequit ad cogni­ tionem infiniti. — Hæc Julius Fabre, Cours de philosophie, Lib. IV. Cap. II. ART. IV. DE ENTE INFINITO ET FINITO. 413 Resp. Distinguo antecedens : Finitum non potest cor'iner* entitative infinitum, concedo; logice, subdislinguo : • - : :test continere perfecte, concedo; imperfecte, nego. Et nejo Infinitum non potest certe contineri entitative in ¡.sito : ; i hoc non requiritur in casu nostro, quia agimus de - tione, ad quam sufficit quæcumquerelatiocogniia inter ut unum possit ducere in cognitionem alterius : quæ r-.-.i*.: facit ut unam in altero logice contineatur. Porro, si unum, puta A, logice connexum cum B, perfecte referat naturam tou B ; ex cognitione A possum perfecte inferre naturam B : contra, si A est distinctæ ac inferioris naturæ. In hoc enim secundo casu A, ex vi suppositæ connexionis, ducit in aliqualem cognitionem B,sed non in perfectam, quia est connexio, sed deest inter utrumque adœqualio. Hinc finitum, quia est ab infinito, continet logice infinitum, seu habet ad ipsum proportionem habitudinis seu dependenti® ; at quia non h - b t cum infinito proportionem entitatis vel perfectionis (quia infinitum omnino excedit perfectione finitum), ideo notio finiti nequit nos ducere in perfectam infiniti cognitionem. Objectio secunda. Infinitum est perfectius finito. Atqui minus perfectum non potest præbere cognitionem perfectio­ ris. Ergo finitum non potest gignere cognitionem infiniti. — Fabre. Op. et loc. cit. Rcsp. Concedo majorem et distinguo minorem : Imperfec­ tum non potest ducere in cognitionem perfectam perfectioris, concedo; in cognitionem imperfectam perfectioris log : connexi cum imperfecto ipso, nego;et nego conseq. Respon­ sio patet ex dictis in solutione superioris objectionis. — Mis­ sas facimus alias objectiones præcitati Auctoris, quia eadem semper æquivocatione laborant circa cognitionem perfectam et imperfectam infiniti. Eas potest lector plene solutas videre in Opere citato, Delia luce intelletluale, etc., Lib. I. Cap. XV. Objectio tertia. Methodus exclusionis, a nobis defensa pro cognitione infiniti a finito, est ipsamet methodus lockiana additionis. Atqui methodus additionis absurda est, ut supra demonstravimus. Ergo et methodus exclusionis. — Proba*, r major: quia excludere limites est entitatem finiti augere sine fine. Hæc Joannes Sans-Fiel, Discussion amicale sur L'Ontologisme, Dialog. I. n. 16. Resp. Nego majorem, etnego pariter rationem adductam, ad ejus probationem. Notio enim augmenti dat majus. et notio augmenti sine fine dat notionem indefiniti. At vero 416 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE, subtrahere limites, non est addere entitatem limitatam entitatilimitatæ præexistenti, ut videtur supponere Sans-Fiel in suo argumento, sed per subtractionem negationis seu limitationis absolutœ, entitas non est amplius finita, neque entitas primitiva finita transformata, neque ipsamet cum additione, sed absolute nova entitas quæ menti exhibetur : eo ferme pacto quo genus, addita differentia, non remanet amplius genus primitivum, neque transformatur in speciem sed per differentiam habetur nova absolute natura, quæ species dicitur. Ne hujusmodi articulus extra debitos limites protrahatur, ad sequentem articulum remitto solvendas nonnullas alias quæstiones, quæ naturam ipsius infiniti objective spectati propius attingunt. ARTICULUS QUINTUS (24) De subjecto infinitatis. I. Quæstio prima. Solet quæri a philosophis cuinam sub­ jecto infinitas competere possit : et in primis quæritur, utrum ratio infinitatis possit multitudini competere, seu, quod idem est, utrum realiter possit existere multitudo entium, quæ simul existant et sint numero infinita. Partem affirmativam docuerunt semper materialist® et pantheistæ tum antiqui tum recentiores, et docuit pariter Leibnitzius ponens monades, ex quibus, juxta ipsum, corpora coalescunt, esse infinitas; partem negativam tenent unanimiter cordatio­ res philosophi, cum quibus sit conclusio : II. Multitudo actu infinita intrinsece repugnat. Nota vocabulum actu, per quod designatur existentia elemento­ rum, ex quibus multitudo exurgit, non in ordine possibilitatis sed realis existentia* : fatemur enim possibilia ut possibilia esse infinita. Qua explicatione præmissa, probatur, et quidem rigore demonstrativo, conclusio enuntiata. — Omnis multi­ tudo est species numeri, et resultat ex additione unitatis ad unitatem, ipsi detrahi vel addi aliquid potest indefinite. Atqui repugnat infinitum esse nuineri speciem, et resultare ex additione unitatis ad unitatem, et ipsi posse aliquid detrahi vel addi indefinite. Ergo repugnat multitudo actu ART. V. DE SUBJECTIO INFINITATIS. 417 infinita. — Major certa est, quia fundatur in ipsa no::: sa multitudinis, quam alibi tradidimus (14, 411 et see. > : x r tudo enim sine numero, et numerus sine unitatum adddicse vel non amplius additionis au. suotractionis capax, sunt ideæ ad invicem omnino pugnantes. Probatur minor. Infinitum non potest esse species numeri. — 5am num:: :est multitudo mensurata per unum (14, VIII). Sed infini: :m. ut ex ejus definitione liquido constat, mensuram omnem essentialiter excludit : quod enim mensuratur, limitibus coarctatur. Igitur infinitum species numeri esse nequit. Infinitum non potest resultare ex additione unitatis ai unitatem. Hæc pars minoris vix probatione indiget, quia veritatem supra jam contra Lockium demonstravimus 'arti-:, præc., IX/ Et revera. Ex additione unitatis ad unitatem resultat, numerus seu multitudo, cujus partes, e. g., meiietates quæ in ea concipi possunt, sunt numero finitæ, ut patet. Atqui multitudo infinita non potest resultare ex parti­ bus finitis (ib.). Ergo neque ex additione unitatis ad unita­ tem. Infinitum non est susceptivum neque additionis neque subtractionis. Quoad additionem constat : quia cui aliquid additur, jam finitum præsupponitur. Quoad subtractionem de facili probatur. Fac enim aliquid, puta unitatem, subtra . infinito; post subtractionem ergo non erit infinitum. S? : addamus postea unitatem subtractam, non propterea : infinitum, quia per additionem infinitum haberi non p-::ejt. Non est igitur infinitum illud cui vel simplex unitas d-trahi potest. — P. I. Qu. VII. Artic. IV. III. Nota. Solvuntur difficultates. — Objectio prima. Non est impossibile esse actu, quod est possibile in potentia. Atqui multitudo est potentia infinita. Ergo non est impossi­ bilis multitudo actu infinita. Resp. Distinguo majorem : Non est possibile esse actu secundum modum sui esse, quod est in potentia, concedo; aliter, nego. Et concessa minori, nego conseq. - Unumquod­ que, ut S. Thomas notat, P. I. Qu. VII. Artic. IV. ad eamdem objectionem, reducitur in actum non quocumque modo, se i secundum modum consentaneum propriæ naturæ; ita d.es reducitur quidem in actum, at non ut sit tota simul . hanc simuïtaneitatem non patitur ipsius diei natura . : successive. Similiter infinitum multitudinis in potentia redu­ citur in actum, non ut sit totum simul, sed successive, hoc 418 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE, scilicet sensu, quod cuilibet datæ multitudini alia semper et indefinite multitudo addi potest. Objectio secunda. Cujuslibet speciei possibile est aliquod individuum inactu. Atqui species figuræ sunt infinitæ. Ergo possibile est esse figuras actu infinitas. Resp. Distinguo majorem: Cujuslibet speciei possibile est 'aliquod individuum in actu vel simul vel successive, concedo; simul, nego. Hæc secunda objectio consonat cum praecedenti; unde eadem est responsio. « Species figurarum habent infi­ nitatem ex infinitate numeri. Sunt enim species figurarum ut trilaterum, quadrilaterum, et sic inde. Unde sicut multi-, tudo infinita numerabilis non reducitur in actum quod sit tota simul, ita nec multitud» figurarum. » — P. I. Qu. et Artic, cit. ad 2. Objectio tertia. Leibnitzius, in metaphysica simul et ma­ thesi doctissimus, in sua epistola ad 1’oucher tenet, multitu­ dinem actu infinitam non solum non repugnare, sed revera dari in materia, imo in qualibet materiæ parte. Non igitur multitudinem actu infinitam repugnare ita est demonstrative probatum, sicut nos contendimus. Resp. Hæc sententia Leibnitzii, viri aliunde acutissimi, nulla ratione defendi potest. Quis enim in materia, in se determinata atque undequaque limitata, partes infinitas esse sibi serio persuadeat ? Quod si leibnitziana sententia vera esset, offenderemus insuper aliud absurdum, nempe, quod cum in parte A sint monades infinitæ sicut in toto B, cujus A pars constituitur, A pars numero monadum perfectissime adæquarelur toti B. IV. Quæstio altera. Numerus unitatum ab invicem separa­ tarum constituit multitudinem quæ dicitur quantitas dis­ creta ; prout autem unitates illæ sibi invicem adhærcnt, ut unum constituant, efficiunt magnitudinem, seu extensionem, seu quantitatem continuam. Quæriturergo secundo, utrum magnitudo actu infinita dari possit. Sit igitur : V. Repugnat magnitudo actu infinita. Hæc propositio est corollarium praecedentis. Etenim in magnitudine quamvis unitates disjunctæ non sint, sunt tamen ad invicem distinc­ tas et una extra aliam, et nedum mente dissociari possunt, sed revera sunt dissociabiles. Quocirca magnitudo actu infi­ nita nonnisi ex multitudine actu infinita unitatum seu partium resultare potest. Atqui intrinsece repugnat multitudo actu infinita. Pari ergo ratione repugnat magnitudo infinita actu. ART. V. DE SUBJECTO INFINITATIS. ii? VI. Solvuntur difficultates. — Objectio prim. G-.nxri in suis demonstrationibus supponit lineam infini a ; ; hæc suppositio non est absurda. Igitur absurduir. r.:n e-: dari posselineam (quæ est magnitudinis species1 -----nilam. fíesp. Distinguo majorem: Geometria supponit lineam . infinitam, nego; lineam potentia infinitam, hoc est ini tam, concedo. — Et contradistincta minori in sensu disti: tionis majoris, nego conseq. — Etiam tirones Geometr ~ sciunt quod geometres non indiget sumere aliquam lineam esse infinitam actu, sed indiget accipere aliquam lineam finitam actu, quamvis indefinitam, a qua possit subtra:; quantum necesse est : et hanc nominat lineam infinitam. — P. I. Qu. VII. Art. III. ad 1.' Objectio secunda. Esse infinitum non est contra rat ne . magnitudinis. Ergo magnitudo actu infinita non r : u.mat fíesp. Distinguo antecedens : Esse infinitum non est ;..n‘.r •. rationem magnitudinis in communi, transeat : in s¡ ec.e. nego. « Licet infinitum non sit contra rationem magni.ud.nis in communi, est tamen contra rationem cujuslibet speciei ejus, scilicet contra rationem magnitudinis bicubita*, v. i tricubitæ, sive circularis, vel triangularis, et similium. Unde non est possibile esse aliquam magnitudinem infinitam cum nulla species magnitudinis sit infinita. » — P. I. Qu. VIL Art. III. ad 2. VII. Ens absolute infinitum non potest esse nisi ens simplicissimum. Hæc propositio, post ea quæ de infinite hucusque explicata sunt, de facili probatur. Etenim infini­ tum absolute (23, III), hoc est undequaque perfectissimum, non potest esse in sua essentia quid extensum, nequ aliquid multum, ut patet ex superioribus propositionibus ; neque quid compositum ex partibus essentialibus sive phy­ sicis sive metaphysicis(L. 16,U), quia partes essent necessarie finit®, et ex unione finitorum non potest haberi infinitum, ut demonstravimus contra Lockium (arlic. præc., IX) ; ne :c compositum ex subjecto et accidentibus, et, generatim. ex potentia et actu, quia infinitum absolutum est perfectis­ simum, et nullum compositum esse potest absolute per­ fectum, ut dictum est (22, II). Igitur ens infinitum non r :test esse nisi ens simplicissimum, seu actus purissi excludens omnino compositionem et potentialitatem. — Procul dubio hoc ens infinitum simul et simpli..issiiim,n 420 ORTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE, imaginationem rebus materialibus et compositis assuetam prorsus transcendit; sed non imaginatione, quæ haud raro est nobis errandi occasio (L. 51, III), sed intellectu est phi­ losophandum ; intellectus autem, non quidem simplici intuitione immediata, sed ratiocinatione et mediate demonstrat infinito omnimodam simplicitatem essentialiter competere. — Cf. S. Th., P. I. Qq. III. IV et VI. ARTICULUS SEXTUS (25) De ente mutabili et immutabili. I. Mutationis notio. Mutationis nomen latissime patet : applicatur enim motui, qui est mutatio localis; applicatur potentiæ respectu tum positionis tum amissionis actus ; subjecto respectu accidentis ; et ita de similibus. Hinc generatim loquendo mutari communiter dicimus, quod aliter incipit ac antea se habere, seu, ut P. I. Qu. XLV. Artic. II. ad 2, S. Thomas dicit, de ratione mutationis est, quod aliquid idem se habeat aliter nunc et prius. Hinc mutatio generice describi potest : transitus entis ab uno ad alterum modum se habendi. — Dispositio seu entis potentia ad aliter, quam est, se habendum, abstracte sumpta, dicitur mutabilitas. II. Requisita ad mutationem. Ex tradita mutationis notione genérica, tria essentialiter ad mutationem requiri, quisque per semetipsum facile intelligit, nempe : 1» terminum a quo subjectum mutabile mutatione abscedit ; — 2° terminum ad quem subjectum mutabile mutatione pertingit, sive terminus iste sit negativus, sive positivus : quod idem est dicendum de termino a quo; — 3° subjectum ipsum mutabile, quod a termino a quo recedens, transit ad terminum ad quem. — A termino ad quem mutatio speciem et denominationem habet, quia ad illum tendit et in illo absolvitur mutatio ; unde communiter dicimus aquam calefieri cum ex frigida fit calida. — P. I. Qu. XLV. Artic. I. ad 2. — Veteres terminum a quo negativum dixerunt privationem; terminum ad quem positivum vocaverunt formam vel actum; subjectum denique materiam generice, nc\potentiam appellarunt. III. Mutatio substantialis et mutatio accidentalis. Primo partimur mutationem in substantialem et accidentalem, ART. VI. DE ENTE MUTABILI ET IMMUTABILI. 421 veteres secuti contra non paucos recentiores qui omnes mundanas mutationes erronee dicunt accidentales. Sed de hac opinione alibi. Substantialis mutatio est, transitas s .biecti de una ad aliam naturam; ita cibus mutatur substan­ tialiter cum, peracta digestione, in carnem, sa; . aliasque partes corporei organismi convertitur.— accidentalis est, transitus subjecti aprivationeaccidentist û sius accidentis acquisitionem, vel ab accidente ad ej-.s ie^ privationem; ut cum ex infirmo homo fit sanus vel contra, aut ex nesciente fit sciens, etc. IV. Nota. Mutatio ab intrinseco et ab extrínseco. Mutatio sive substantialis sive accidentalis, cujus ratio petitur ab ipsa intrinseca natura subjecti, dicitur ab intrinseco y ita mu­ tationes ab intrinseco sunt quæ corpori humano eveniunt ex infirmitate vel aliis de causis. Si vero, tota ratio mutationis petitur ex causa extrinseca^ subjecto, in quod cadit mutatio, hæc dicitur ab extrínseco ; ut cum natura propria et conhaturali personalitate destituitur, et subsistit in supe­ riori personalitate, sicut de natura humana Christi Dontin; credimus cum Catholica Ecclesia. — Manifestum est autem quod mutatio ab extrínseco subaudit in subjecto potentiam passivam (8, III, seq.), qua virtuti causæ extrinsecæ acti atsubjaceat. V. Mutatio absoluta seu intrinseca, et mutatio relativa seu extrínseca. Per mutationem absolutam seu intrínsecas afficitur subjectum ipsius mutationis, ut homo cum ex or. in alium colorem mutatur ; per relativam vero non afficitur subjectum cui per denominationem extrinsecam mutatio tribuitur, sed alia res in qua proprie habet locum mutatio ; ut si quis a mea dextera transiret ad sinistram meam, quin ego movear. VI. Axiomata. Ex tradita mutationis et mutabilitatis natura inferuntur sequentia corollaria, quæ inter axiomata jure meritoque a Scholasticis habebantur : Primum. In omni mutatione oportet aliquid idem esse sui utroque termino, habens se post mutationem aliter quai;; prius. — Hoc axioma exprimit ipsa elementa quæ uti muta­ tioni necessaria supra recensuimus. Et hinc est quod creati: quæ est eductio totius rei ex nihilo sui et subjecti, et annihilalio, quæ est reductio totius rei in nihilum, proprie lo­ quendo mutationes non sunt, quia ante sui creationem, vel post sui annihilationem, subjectum non est. 422 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE. Secundum. Omne quod quocumque modo mutatur, manet quoad aliquid, et quoad aliquid transit. — Est intime hoc secundum axioma connexum cum praecedente. Manet enim subjectum idem, et transit a termino a quo ad terminum ad quem. Unde axioma. Tertium. Omne quod mutatur, mutatione aliquid acquirit, hoc est terminum ad quem; sive terminus iste intelligatur positive sive negative, ut supra, n. H. dictum est. Quartum. Omne ens mutabile, quatenus mutabile, est im­ perfectum. Mutatione quippe vel aliquid acquirit vel aliquid amittit. Vel ante igitur vel post mutationem, subjectum mu­ tabile est necessario imperfectum. Quintum. Ens mutabile, quatenus mutabile, est composi­ tum. Idem enim subjectum sub utroque termino perseverans, ut dicitur in primo axiomate, unum potest amittere et alte­ rum acquirere; quod nonnisi de subjecto utcumque compo­ sito intclligi potest. Sextum. Ens mutabile, quatenus mutabile, est ens in potentia. Potest siquidem ab uno termino ad alium transire (8, X). Ut consideranti de facili patet, omnia hujusmodi axio­ mata, quæ apud Scholasticos frequenter occurrunt, in primo axiomate fundantur, cujus non aliud revera sunt quam explicationes verbis diversis propositæ. — PI., Qu. IX. Artic. I. VII. De ente immutabili. Ens immutabile per oppositum ad mutabile dicitur; et ideo oppositam definitionem sortiri debet ; nempe ens immutabile, universim sumptum', est illud quod, non potest se habere aliter nunc et prius, seu quod, non potest transire ab uno ad alterum modum se habendi. VIII. De ente immutabili secundum quid et de ente immu­ tabili absolute. Omne quod mutatur, eatenus mutatur qua­ tenus est in potenliapassiva (8, III, seq.), sive mutatio prove­ niat a principio intrinseco subjecto mutabili, sive a causa extrínseca cui subjectum mutabile subjicitur (sup., n. IV}. Igitur siens est immutabile, quatenus excludit quamcumque potentialilalem tum in se tum in ordine ad causas sibi extrínsecas, dicitur immutabile absolute seu simpliciter. — Si vero aliqua ex parte subjectum admittat aliquam potentialitatem mutationis sive ab intrinseco sive ab extrinseco, ex qua parte hanc habet potentialitalem erit mutabile, ex qua vero parte excludit polentialitatem erit immutabile ; et ideo 423 ART. VI. DE ENTE MUTABILI ET IMMUTABILI. non absolute et simpliciter immutabile est dicendum, sed secundum quid. . IX. Nota. S. Thoinæ doctrina. Pro coronide hujus articuli transcribo verba quæ circa diversas rationes mutabilitatis habet S. Thomas, P. I. Qu. IX. Artic. II : « sciendum est, quod mutabile potest aliquid dici dupliciter. Uno mod: per potentiam, quæ in ipso est. Alio modo per poten­ tiam, quæ in altero est. Omnes enim creaturæ, antequam essent, non erant possibiles esse per aliquam potentiam creatam, cura nullum creatum sitæternum ; sed per solam potentiam divinam, inquantum Deus poterat eas in esse pro­ ducere. Sicut autem ex voluntate Dei dependet quod res in esse producit, ita ex voluntate ejus dependet quod res in esse conservat : non enim aliter eas in esse conservat, quam semper eis esse dando ; unde si suam actionem eis subtra­ heret, omnia in nihilum redigerentur, ut patet per Augus­ tinum super Genes, ad litteram. Sicut igitur in potentia Crea­ toris fuit, ut res essent, antequam essent in seipsis. ita in potentia Creatoris est, postquam sunt in seipsis, ut non sint. Sic igitur per potentiam, quæ est in altero, scilicet in Deo. sunt mutabiles, inquantum ab ipso ex nihilo potuerunt produci in esse, et de esse possunt reduci in non esse. « Si autem dicatur aliquid mutabile per potentiam in ipso existentem, sic etiam aliquo modo omnis creatura es: mutabilis. Est enim in creatura duplex potentia, scilicet activa et passiva : dico autem potentiam passivam, secun­ dum quam aliquid assequi potest suam perfectionem vel in essendo, vel in consequendo finem. « Si igitur attendatur mutabilitas rei secundum poten­ tiam ad esse, sic non in omninus creaturis est mutabilitas : sed in illis solum, in quinus illud quod est possibile in eis potest stare cum non esse. Unde in corporibus inferioribus est mutabilitas et secundum esse substantiale, quia materia eorum potest esse cum privatione formæ substantialis ipso­ rum, et quantum ad esse accidentale, si subjectum compa­ tiatur secum privationem accidentis ; sicut hoc subjectum homo compatitur secum non album, et ideo potest mutari de albo in non album. Sivero sit tale accidens quod consequi­ tur principia essentialia subjecti, privatio illius accide:.:.s non potest stare cum subjecto. Unde subjectum non p etes: mutari secundum illud accidens, sicut nix non potest ¡¡eri uigra... Substantiæ vero incorporera, quia sunt ipsra forran Zigluba. Summa philosophica. — T. 1. 2i 424 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. III. DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE, subsistentes, quæ tamen se habent ad esse ipsarum sicut potentia ad actum, non compatiuntur secum privationem hujus actus: quia esse consequitur formam ; et nihil corrum­ pitur nisi per hoc, quod amittit formam. Unde in ipsa forma non est potentia ad non esse : et ideo hujusmodi substantiæ sunt immutabiles et invariabiles, secundum esse : et hoc est quod dicit Dionys., quod substantiæ intellectuales creatœ, mundæ sunt a generatione et ab omni variatione, sicut incor­ porales et immateriales. Sed tamen remanet in eis duplex mutabilitas : una secundum quod sunt in potentia ad finem, et sic est in eis mutabilitas secundum electionem de bono in malum, ut Damascenus dicit; alia secundum locum, inquan­ tum virtute sua finita possunt attingere quædam loca, quæ prius non attingebant, quod de Deo dici non potest, qui sua infinitate omnia loca replet, ut supra dictum est. « Sic igitur in omni creatura est potentia ad mutationem ; vel secundum esse substantiale, sicut corpora corruptibilia : vel secundum esse locale tantum..... ; vel secundum ordinem ad finem et applicationem virtutis ad diversa, sicut in ange­ lis : et universaliter omnes creaturæ communiter sunt muta­ biles secundum potentiam creantis, in cujus potestate est esse et non esse earum. Unde cum Deus nullo istorum mo­ dorum sit mutabilis, proprium ejus est omnino immutabilem esse. » LIBER TERTIUS DE SUPREMIS GENERIBUS ENTIUM Prologus. Absolvimus in secundo Ontologiæ Libro tracta­ tum dc ente transcendentaliter sumpto, deque ejus proprie­ tatibus ac perfectionibus, quin de determinatis entium ge­ neribus peculiarem rationem haberemus. Et tamen, ut . leviter observanti est manifestum, entia coordinantur s ib di­ versis categoriis, quas in Logica naturas genéricas vel specificas appellavimus. Reliquum est igitur, ut, sicut in f r generali ad Ontologiam diximus, de variis generibus entium in hoc tertio Ontologiæ Libro disseramus. — Porro omnens quod aut mente concipitur aut realiter existit. vel tale est, quod per semetipsum sustentare se valeat, quatenus nempe alio subjecto non egeat ut in propria natura existât : vel contra nonnisi in altero existendi habeat facultatem. S. primum, habetur substantia; si alterum, erit accidens. E: hæc sunt duo genera suprema, in quæ ens primo dividitur, et sub quibus inferiora genera et species coordinantur. — Patet igitur quænam sit hujus tertii Libri divisio : agant enim primo de substantia; deinde de accidente. Quia v~-j plura sunt accidentium genera, prius de accidente in genere sermo erit, postea vero de præcipuis accidentium speciebus. nempe de qualitate, de quantitate et de relatione tractatum, distinctis capitibus, habebo. CAPUT PRIMUM DE SUBSTANTIA Prologus. Quoad substantiam notio ejus germana pri est determinanda; deinde dicendum est de substantiæ præ­ cipuis speciebus ; tertio de reali ejus existentia ; quarto de supposito et persona. 426 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. I. DK SUBSTANTIA. ARTICULUS PRIMUS (28) De notione substantiae. I. Vulgaris notio substantiae. Nomine substantiæ commu­ niter intelligitur subjectum, quod jugiter sub successivis mo­ dificationibus idem perseverat; sicut homo idem manens va­ riis affectionibus tum quoad corpus tum quoad animum subjicitur. Hinc substantia quasi a sub-slare dicta est, quia substat alteri, illudque sustentat, quod accidens ab accidere communiter appellatur. II. Philosophica notio substantiæ ex SS. Augustino et Thoma. A vulgari notione substantiæ minimeest recedendum, quia notio est dictata a sensu naturæ communi, sed potius declaranda est, eamque egregie declarant SS. Augustinus et Thomas. Primus in Lib. VII. De Trinitate, Cap. IV. n. 9, in­ quit : « Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia ; ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. » S. Thomas, P. I. Qu. XXIX. Artic. II. in eumdem sensum loquens, docet substantiam esse essentiam, cui competii per se esse et non in alio. Quam definitionem cxplicitius tradit Qu. III. Artic. V. ad 1, his verbis : « Substantiæ nomen non significat hoc so­ lum quod est per se esse, quia hoc quod est esse, non potest ner se esse genus, ut ostensum est; sed significat essentiam cui competit sic esse, id est per se esse, quod tamen esse non est ipsa ejus essentia. » Denique, Qq. Dispp. De Potentia, Qu. VII. Artic. III. ad 4, addit: « Ens per se non est defi­ nitio substantiæ, ut Avicenna dicit. Ens enim non potest esse alicujus genus (7, V)... Sed si substantia possit habere definitionem, non obstante quod est genus generalissimum, erit ejus definitio, cpio&substantia estrés, cujus quiddilale de­ betur esse non in aliquo. » —Cf. et P. III,Qu.LXXVTI, Artic.I, ad 2. III. Nota. Expenditur et declaratur supradicta notio subs­ tantiæ. Ut substantiæ notio a SS. Augustino et Thoma tra­ dita, explicata et probata maneat, sistamus breviter in etymo­ logia nominis. Dicimus substantiam ^.substare, sicut accidens ab accidere. Quamvis autem nihil prohibeat quominus sub diversa ratione aliquid substet alteri illud sustentans, et si­ mul ipsum ab alio subjecto cui accidit sustenteiur, ut vider* ABT. I. DE NOTIONE SUBSTANTIF 427 est in partibus materialibus alicujus domus : imr --sibile ta­ men est ut nihil subsistat, et omnia accidant : quia si cmniretiam infinita accidere ponantur, non esset cui acciderer.:, et revera accidentia non essent: quod est contra -at: a hypothesis a nobis in hac ratiocinatione assumptæ. I' igitur esse subjectum X, cui sive mediate sive imrrei: accidant quæcumque illi accidunt. Atqui subjectum istud aliqua essentia esse debet : non enim nihil est ; sed est essentia quæ alteri non accidit, sed cui alia accido:.*, dictum est. Hæc essentia quæ nulli subjecto accidit. • : consequenter non est in subjecto sed in seipsa, est ipsam * quidditas substantiæ (inf., n. V). Rectissima ergo est ne­ quam de substantia tradunt sanctissimi doctissimique • .-. præcitati. IV. Nota II. Falsæ quædam substantiæ notiones. Vera notio substantiæ maxime philosopho necessaria est: ex fa'=a enim notione ejusdem, tanquam ex falso principio, pessi: errores inferuntur, ut Spinozæ accidit. Interest ergo p : mum ut aliquas ex hujusmodi falsis notionibus refeliamu— Nonnulli igitur ex antiquis philosophis, ut refert Aris- ■ teles tum in NUMetaphysicorum, tum alibi, nonnisi substan­ tias corporeas et extensas agnoscebant, atque ideo per exten­ sionem definiebant naturam substanti» : quam quidem antiquorum sententiam ex recentioribus amplexus est Hobbesius in Leviathan, Cap. XI. ceterique materialista : quibus præterea arrident obscuriores illi pantheistæ, qui nonnisi Substantiam corpoream agnoscunt vi quadam prædüan Pudet immorari in confutandis talibus hominum deliran­ tium somniis. Unde^d alias minus in apparentia irrationa­ biles opiniones referendas veniendum est. Cartesius igitur (Prine. Philosophy P. I, n. 13), substan­ tiam definivit, rem, quæ ita existit, ut nulla alia re indio -. grfe.-ristendum. Hæccartesiana definitio æquivocatione labor?.: etenim intelligi potest quod substantia nulla alia re ut s- - jecto indiget ad existendum ; et in hoc sensu verissima -• convenitquecumexplicationibus a nobis traditis, nn.II.et III. Vel intelligi potest quod substantia nulla alia re ir. n; neque ut subjecto neque ut causa ad existendum ; et ia . secundo sensu est falsa et perniciosa. Est falsa', nam ratio substantiæ in se sumptæ. n: substantia est, neque includit neque excludit dependentiam abaliquacausa efficiente sui esse ; sed exclusive imp rt-.: 428 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. I. DE SUBSTANTIA. suo essentiali conceptu tantummodo id quod in sua defini­ tione includitur, nempe essentiam cui competit esse non in «dio, sicut in subjecto sustentante ejus existentiam. Utrum vero haec vel alia substantia causa efficiente extrinseca indi­ geat ad existendum, alia quæstio est, quæ aliunde quam a conceptu genérico substantiæ solvi debet. Est perniciosa : nam, ut Spinoza in sua Ethica, p. I. ra­ tiocinatus est, substantia, quæ alia re neque ut subjecto neque ut causa indiget ad existendum, produci nullatenus potest, est unica, est ipse Deus ; ceteraque omnia, quæ in mundo conspiciuntur et quæ substantiæ videntur, non sunt revera nisi accidentia unicæ substantiæ divinæ. Hæc concludit Spinoia, moderni pantheismi parens, suam demonstrationem exorsus a falsa notione substantiæ ut independentis tum a subjecto |tum a causa : additque Spinoza principia Cartesii, quem ipse (injuria tamen, ut ego existimo) suum magistrum vocitat, a se fuisse applicata ad inferendas suas conclusiones pantheisticas. Qua in re consuli potest Cousin, Fragments de philosophie Cartésienne, §.VII.Z)es rapports du Cartésianisme et du Spinozisme, Paris, 18S5, in-12, pag. 429 et seqq. Leibnitzius (De primæ philos, emendatione, p. I, pag. 19, quem sequitur Wolfius, Onlolog., p. II. § 77), in Examine a se instituto de principiis Malebranchii, reprobat definitionem carlesianam de substantia, hancque dicit esse, ens prœditum vi agendi : quam definitionem approbat Antonius Genuensis in sua Metaphysical.l.Schol. definit.22. —Verum, etsi hæc definitio leibnitziana a falsitate vindicari possit, non est tamen approbanda, quia relinquit id quod primarium est in substantia, et complectitur solummodo id quod secundarium est. Fatemur substantiam præditam esse vi agendi, fatemur illam ad agendum ferri natura sua ; sed nihil agit nisi secun­ dum modum quo existit, et actio sequitur naturam jam constitutam et existentem. Cum igitur Leibnitzius de hoc modo existendi substantiæ, ut de fundamento necessario ad agendum, nihil dicat, imperfectissima est ejus definitio: imo nec substantia ab accidentibus, quæ vim agendi aliquo modo et ipsa habent, satis per definitionem leibnitzianam discernitur : qui quidem defectus in definitione est gravis­ simus. V. Ratio essentialis substantiæ non consistit in ordine substandi accidentibus, sed in hoc quod per se existit et non in alio. Hanc propositionem ponimus ad majorem ART. II. DE DIVISIONIBUS SUBSTANTIS. 429 explicationem traditæ notionis de substantia. Revera sub­ stantiæ conceptus a nobis formatur a posteriori, hoc est sb accidentibus, quæ recedere a subjecto iliique supervenire conspicimus : sed ratione sustentandi accidentia primitus in subjecto substantiali deprehensa, ulterius progredimur. facili ratiocinatione concludimus substantiæ nullo pacto competere posse vim sustentandi alia, nisi antecedent-r ex sua propria natura vim habeat sustentandi seipsam, quin alteri ut subjecto inhæreat. Non igitur in ratione suis.'c : f: accidentibus, sed in ratione standi per se et non inhaerendi siibjecto, stat essentialis conceptus substantiæ. VI. Corollarium. Ex dictis in hoc articulo infertur substan­ tiæ notionem positivam esse, non negativam. Virtus enim existendi per se, et alio ut subjecto non indigere ad existendum, perfectionem positivam omnino enuntiat. ARTICULUS SECUNDUS (27) De divisionibus substantiæ. I. Sensus naturæ commuais circa substantiarum diversi­ tatem. Sensu naturæ communi substantias in varias dividi species, nemo negare audet : est enim factum evidentissimum. Quis enim hominum naturæ ductu non certo affirmet animam humanam esse essentiam substantialem diversam a substantiali essentia corporis? Negant quidem pantheist® huic sensus communis judicio inesse veritatem : sed factum non negant, neque negare possunt; et si est errandum, me­ lius est errare cum humano genere, quam cum pantheisms sentire. Quocirca assignabimus hic varias substantiæ divi­ siones. II. Substantia prima et substantia secunda. Celebris est apud Scholasticos divisio ista, quam Aristoteles oppose divisioni platonicæ (i, 1). Nomine substantiæ prime inteliigebatur substantia individua, Petrus, Paulus, etc.; qur idcirco definiebatur : substantia, quæ neque in subjecto e*.', neque de subjecto aliquo affirmatur. Non in subjecto est. : . non esse in subjecto est essentiale substantiæ, ut in praece­ denti articulo dictum est; non de subjecto aliquo affirma­ tur, quia revera dici nequit Petrus est Paulus, et sic de cete- 430 ONTOLOGIA. LIB. Ilf. CAP. I. DE SUBSTANTIA. ris individuis. — Substantia vero secunda ilia dicebatur, quæ non est in subjecto, sed affirmatur de subjecto. .Hujusmodi sunt naturæ universales, quæ in proprio conceptu substan­ tialem naturam præ se ferunt, ut homo et alia, et idcirco non sunt in subjecto; attamen de singularibus vere et proprie affirmantur, ut in primo Ontologiæ Libro, Artic. VI. fuse dic­ tum est. Dicuntur autem substantiæ secundæ, tum quia prius realiter existunt individua, et postea operatione men­ tis universales naturæ considerantur ab individuatione præcisæ; tum quia non primo et per se convenit illis subsistere et substare accidentibus, sed quatenus sunt in individuis, in quibus solummodo existunt, et consequenter in indivi­ duis habent quod subsistant et accidentibus substent. — Substantia prima solet etiam dici physica; et substantia secunda appellatur etiam metaphysica. — P. I. Qu. XXIX, Artic. II, ad 4. III. Substantiæ complet® et substantiæ incomplete in ra­ tione speciei. Substantiarum quæ per se existunt, quædam negationi essendi in alio addunt negationem essendi cum alio ad componendam naturam aliquam specificam ; ut sunt angeli : et hujusmodi substantiæ dicuntur complete in specie. — Aliæ vero sunt quæ negationi essendi in alio addunt naturalem ordinem essendi cum alio ad naturam specificam componendam, ut sunt animæ humanæ; et hu­ jusmodi substantiæ dicuntur incomplete in specie. — Si­ gnum substantialitatis incomplete in ratione speciei est, si substantia aliqua nequeat totaliter per semetipsam exercere operationes omnes illius speciei : « Non enim, inquit S. Tho­ mas, aliquid est completum in specie, nisi habeat ea quæ requiruntur ad propriam operationem speciei. » (Qu. unica De anima, inter Dispp., Artic. I.) — Unde anima sensitiva non est animal, neque anima humana est homo, quia anima sensitiva nequit sine consortio corporis exercere operationes sensitivas ; et ipsa anima humana etiam quoad operationem specificam hominis, nempe intelligere, aliquo modo, objective nempe, dependet a sensibus et consequenter a corpore cui unilur. Brutum igitur et homo sunt substantiæ complete in ratione speciei, non autem anima, sive sensitiva, sive ratio­ nalis. IV. Substantiæ complete et substantiæ incomplete in ra­ tione substantialitatis. Huic divisioni sedulo attendendum est. Substantia completa in ratione substantialitatis illa est, AUT. II. DE DIVISIONIBUS SUBSTANTES 431 quæ per semetipsam operationes sibi proprias et exercere potest, et de facto exercet, independents:-.<•?;'; ab alio, cum quo forte est unita alrcomplementum =re:.-.:. Talis enim substantia non solum non est in alio, sed et -existit vel potest existere sine alio; et ideo ipsa sibi per s. vindicat rationem perfectæ subtantialitatis {Artic. • . n. V). Si vero substantia ita est alteri unita, ut :n s l .n. cum eo componat unum esse specificum, sed etiam un subjectivum operationis specific® principium in omnibus, dicitur substantia incompleta non solum in ratione s; sed etiam in ratione substantiæ. Hæc enim substantia, quia est substantia, non existit in alio sicut insubjecto, neque de subjecto dicitur {sup., n. II) ; sed, ex hypothesi, non potest existere nisi cum alio; igitur ipsa per se sola non existit. atque ex hac parte caret perfecta substantialitate. — Reír exemplis illustremus. Anima nostra est substant?. -. stantia est etiam animabrutorum : operationes specific® an:mæ humanæ sunt intellectuales actiones; operationes speci­ fica animæ brutorum sunt actionessensitivæ. Sed operatione? intellectuales sunt ab anima intellectiva, sicut ab unico prin­ cipio a quo lluunt, et sicut ab unico subjecto (medianti' tis tamen facultatibus) in quo sunt, quin corpus vel sensus n : illas actiones exercendas concurrant ut principium velat comprincipium. Anima ergo nostra agit independenter independentia subjectiva ab alio. — At operationum sensitivarum ut suo loco plenius demonstrabitur, non anima sola, neque solus organismus, sed compositum, hoc est organismus ani­ matus, est principium elicitivum. Igitur anima brutorum operationes suas specificas exercet cum dependentia subjec­ tiva a corpore, ut a comprincipio, unde actio sensitiva fluit. Substantia agens primo modo vocatur substantia completa in ratione substantialitatis; substantia agens secundo modo dicitur substantia incompleta in ratione substantialitatis. — Hinc angelus, quia ex se totaliter proprias operationes exercet, est substantia completa tum in ratione substantiali­ tatis, tum in ratione speciei. — Anima humana, quæ ex se sola subjective exercet operationes suas specificas, nemte intelligere et velle, est substantia completa in ratione sunstantiæ; at non in ratione speciei, quia habet a sensibus dependentiam objectivant, quatenus nempe, quamdiu corpori in præsenti rerum ordine est unita, ministerio indigo, sen­ suum et phantasmatum rerum corporearum, unde ideas 432 ORTOLOGIA. LIB. III. CAP. I. DE SUBSTANTIA. primitus sibi comparat (L. 52, II). — Denique, anima brutorum neque in specie neque in ratione substantiæ est substantia completa, quia ex se sola non potest subjec­ tive actiones specificas, hoc est sensitivas, sine corporis consortio exercere. V. Substantia simplex et substantia composita. Cum ens simplex dicatur per privationem compositionis, quatenus scilicet non est ex multis compositum, ut S. Thomas notat Leet. XXVIII. inLib. De causis, et compositum dicatur ens ex pluribus entibus coalescens ; illa erit substantia composita in ratione substantiæ, quæ ex pluribus substantiis incom­ pletis coalescit, ut homo, brutum, et alia hujusmodi. —. Substantia vero simplex in ratione substantialitatis illa erit, quæ ex pluribus substantiis incompletis non resultat, sed ex se sola est substantiasive complete sive incomplete ; ut anima brutorum, anima humana, angelus, Deus. VI. Substantia corporea, materialis et immaterialis seu spiritualis. Divisio ista valde necessaria est et maximi mo­ menti in philosophia. Substantiam autem trifariam sic divi­ dimus, ut omnis æquivocatio tollatur et clare atque distincte notio substantiæ spiritualis retineatur. Substantiam corpoream illam dicimus in cujus notione con­ tinetur aliquo modo extensio seu quantitas, unde et substan­ tia extensa dicitur. Non refert autem impræsentiarum decla­ rare varios modos, quibus quantitas ista substantiæ corporeæ conveniat. Ita, aurum, argentum aliaque hujusmodi, vulgo corpora et substantias corporeas appellamus. Substantia materialis, ut hic a nobis sumitur, non est idem ac substantia corporea, quamvis omnis substantia cor­ porea dici possit materialis. Ad cujus intelligentiam scien­ dum est quod, ut supra explicavimus, ex substantiis quædam sunt incompleta in ordine speciei, et ideo ad complementum speciei alicui subjecto uniuntur, ut anima sensitiva in brutis et anima rationalis in homine. Patet autem subjecta, quibus animæ istæ uniuntur, esse corpora. Age porro. Substantia incompleta subjecto corporeo ita potest esse unita, ut sine corpore, ut comprincipio et consubjecto, nullam actionem possit exercere ; sicut accidit animabus mere sensitivis, quæ, ut supra diximus, non solum vegetationem solæ non exer­ cent, sed neque sensationem : sentit enim non organum neque anima sola, sed animal, hoc est corpus organicumanimalum. Et tamen sensatio est actio specifica animæ sen- ART. III. DE REA LITATE SUBST AXTIAKUU. 433 titivæ. Impossibile autem est quod principium subjective de­ pendens ab aliquo subjecto in actionibus suis specificis, ab eodem subjecto non dependeat etiam quoad esse : qui : operar i sequitur esse, et quod est independeos quoad esse ■?-. etiam independens quoad agere. Substantia incomcdeia de­ pendens quoad agere specificum et consequenter quoad esse a corpore sëu materia, dicitur substantia materialis, quamvi s ratione sûæ simplicitatis corporea non sit. Substantia immalerialisseuspiritualis. Hæcsubstantiadicitur per oppositum ad substantiam materialem et multo magis corpoream. Igitur potest definiri : Substantia simplex ind:pendens tumquoad agere suum specificum tum, consequenter. quoad esse a materia. Et nota cautissime quod hæc definitif complectitur tum substantias in se completas in ratione su; stanlialilatis et in specie cum omnimoda separatione a materi a. ut sunt angeli etDeus, tum substantias incompletas in rpecie. completas tamen in ordine substantialitatis, ut sunt animæ humanæ : sive enim substantiæ omnino separatæ a materie intelligantur, sive in materia existentes, dummodo indepen­ dentes sese exhibeant a materia in propriis operationi: 433 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. I. DE SUBSTANTIA. situm vel persona. Existimavit ergo Scotus hanc subsisten­ tiam esse quid mere negativum, ita nempe ut per personam humanam, e. g., non aliud intelligatur quam natura ipsa humana individua non assumpta a superiori persona eique non unita. Hanc Scoti sententiam,præter alios, amplectun­ tur Philosophia Lugdunensis, Gap. IV. Art. I. Metaphysica generalis, Cardinalis Gerdii, Institut. Log. Metaphys. et Eth. Ontol. Qu. 1. Cap. IV. et Storchenau Ontologia, Sect. III. Cap. III. §. 125, Schol., qui etiam graviter addit illam esse communiorem opinionem. Concedo hanc esse communem sen­ tentiam scotistarum et cartesiano rum, sed utraque schola non constituit sententiam communiorem. Sed his missis, dico opinioni præcitatæ nullimode esse subscribendum. El revera. Subsistentia debet saltem admitti ut complementum illius perfectionis et independentiæ, qua substantia tanquam per gradus a substantialitate incompleta in ratione subs­ tantiæ ad substantialitatem completam in ratione speciei per­ ducitur (27, IlletIV). Sicut igitur ratio ista independentiæ est revera quid positivum (26, VI), ita et quid positivum debet poni ratio completa independentiæ, qua nempe substantia constituitur plene sui juris, hoc est suppositum vel per­ sona. — Deinde, ex sententia scotistica et cartesiana, natura humana individua in se spectata realiter et sine addito esset persona. Atqui, ut paulo infra demonstrabimus, personam esse realiter idem ac naturam individuam, est contra ratio­ nem; præter quam quod minus consentaneum videtur fidei catholicæ, qua credimus humanam naturam in Christo non fuisse personam numanam, cujus loco suffecta est persona divini Verbi, in qua ipsa natura humana subsistit. Non igi­ tur admittendum est rationem person® in negativo consis­ tere. V. Quæstio prima. Sed ex tradita natura personalitatis sponte exurgit quæstio. Certum est enim rationem suppositi non posse accidentibus convenire, quia cum accidentia non habeant indenendentiam a subjecto in existendo, multo mi­ nus possunt habere completam independenliam, quæ impor­ tatur per personalitatem. Rationem ergo suppositi non con­ venire nisi substantiis in aperto est. At substantiæ aliæ dicuntur primæ, aliæ secundæ, ut supra (27, II) dictum est (nihil enim est dicendum de substantiis incompletis, quibus ratio personalitatis non convenit, ut ex dictis, n. II, est ma­ nifestum); unde quæri potest, utrum ratio personalitatis ART. IV. DE SUPPOSITO ET PERSONA. 43Î æque concedi possit tum primis tum secundis substantiis. Cui quæstioni respondeo : VI. Substantiæ secundæ non possunt esse persons. batur de facili. Ad rationem personæ requiritur quod s.: natura perfecte subsistens, sui juris et alteri in: bilis, ut supra, n. II. dictum est. Atqui substantiæ . sunt essentialiter communicabiles : substantiæ enim . sunt naturæ universales, quarum est proprium habere aptiludinem essendi in mullis (1, II et seqq.). Igitur substantiæ secundæ non possunt-esse personæ ; sed id competere solum­ modo potest substantiis primis, hocest individuis existentibus. VII. Attamen ratio personalitatis non est in individuis substantiis ipsamet ratio earum singularitatis. Hæc pre-; sitio facto ipso comprobatur. Nam si ratio singular.'.a: s. præcise ut talis, esset idem realiter ac ratio per;:?. . a .:. cui conveniret prima, conveniret pariter et seeun ia \ . : .. falsum conditionatum. Ergo et falsa conditio. — .V. :r de­ claratur. Anima mea, e. g., singularis est, sicut simriT.are seu individuum est corpus meum. Et tamen neque corpus meum neque anima mea sunt persona, cujus ratio i ex uno et ex altera composito) convenit. Ergo ratio personali­ tatis non convenit cuicumque convenit ratio singular/ itis seu individuationis. — Neque dicas in exemplo allato subs­ tantias esse incompletas : nam sive complet® sive ir.ee,mpletæ sint, ratio individualitatis eadem est ; porro ratio ir. iividualitalis, in se sumptæ, dicit quidem aliquid ab aliis dis­ tinctum, imo et aliquid per se existons et non in subjecto, si sit substantia; at non est in ejus conceptu preciso. i per ipsam individuum separalim existât, seu quod non sit alteri communicabile, quod non sit pars alterius, ut not it S. Thomas, P. III. Qu. 11. Art. II. ad 3, et explicat C. • . ibid., § In responsione ad tertium. Ideo aliquid est, ipsi : viduo addendum, ut non solum habeatur substantia indivi­ dua, sed etiam persona, hoc est substantia per se et separalim existons. VIII. In rebus creatis persona distinguitur realiter a na­ tura individua earum, seu, ut verbis utamur S. Thomæ in I. Seni., Dist. V. Qu. I. Artic. I. in creaturis... essentia reaittcr differt a supposito. Hæc propositio est corollarium ;racedentis conclusionis. Cum enim persona non sit i.itui-. neque universaliter neque singulariter accepta; sequitur quo i sit quid realiter distinctum a natura ipsa, sive uni. : -r Zigliara. Summa philosophica. T. I, 13 440 ONTOLOGIA. LIB. HI. CAP. I. DB SUBSTANTIA. sive singulariter sumpta. Attamen ob rei gravitatem, præser tim ob fidem catholicam qua docemur a^Verbo divino fuisse assumptam humanam naturam in individuo, non autem hu­ manam ipsius naturæ personam; hæc addere placet in pro­ positionis confirmationem. In antecessum notanda sunt verba propositionis, in rebus creatis; etenim certissimum est in divinis personam non rea­ liter distingui ab essentia. Deinde certum pariter est et ab omnibus concessum, personam in rebus ipsis creatis distin­ gui saltem ratione ab earum natura individua. Tota igitur difficultas est de distinctione reali inter personam et indi­ viduam naturam, et non in divinis, sed in solis rebus crea­ tis. Pro cujus difficultatis resolutione stat propositio enun­ tiata, ad cujus confirmationem hanc addo rationem. Persona formaliter considerata excludit triplicem cominunicabilitatem : — f° communicabilitatem universalis ad sin­ gularia, ut supra, n. VI. dictum est; — 2° communicabiliiatem partis ad totum et ad esse totius, ut pariter supra, n. III. diximus; — 3° communicabilitatem assumptionis, qua­ tenus nempe non solum non egeat, sed neque etiam ut talis possit assumi ab alio supposito : secus enim actiones essent personæ assumptæ, ut principii quod, prout supponitur, et simul non essent, quia essent suppositi assumentis. Esset igitur persona illa, persona et simul non persona. — Atqui natura, etiam singulariter considerata, non excludit tripli­ cem illam communicabilitatem. Non ergo persona in rebus creatis, etiam individualiter consideratis, est idem realiter ac earum natura. — Minor declaratur. Nam anima mea, e. g., natura est, singularis est, substantia est; et tamen ejus esse corpori communicatur, et corpus meum, natura subs­ tantialis singularis, assumitur ut pars mea ab anima in uni­ tatem mei esse. — Cf. III. Sententiarum, loc. cit.. et Disl. XXIII. Qu. I. Artic. I. seq. f Hæc tamen citra fidem dicta esse volo. In ordine enim ad fidem catholicam placet hic transcribere verba sapientissima, jjuæ habet Dominicus Bannes in P. I. Qu. III. Art. III. Prima conclusio : * Quamvis, inquit, non sit error in fide aut teme­ rarium dicere, quod suppositum et natura sola ratione dis­ tinguuntur; est tamen multo conformius fidei et veritati, quod in compositis ex materia et forma distinguuntur reaÀiier. » Et prosequitur doctissimus Auctor in demonstranda utraque parte suæ conclusionis. Teneamus igitur sententiam ABT. 1V. DB SUPPOSITO ET PERSONA. M quæ magis veritati conformis nobis videtur, sed ab infligenda cujusque generis censura contrariam tuentibus abstinere omnino debemus/1 IX. Nota. De natura distinctionis inter personam et natu­ ram in rebus creatis. Personam in rebus creatis distingui realiter ab earum natura, etiam individualiter considerata, salis, ut puto, probatum est; sed distinctio realis cum pos­ sit esse entitativa et modalis (14, III), quæritur, cujus gene­ ris sit adserta distinctio illa inter personam et naturam. In­ sistentes principiis hucusque traditis, dicimus praefatam distinctionem non esse solummodo realem-modalem, sed majorem aliquam distinctionem. Notavimus supra (7, V. fin.) entia ad invicem distingui per majorem vel minorem expli­ cationem ipsius entis. Quæ explicatio, ad rem nostram quod attinet, sic intelligitur. Essentiæ si addatur ratio indepen­ dents a subjecto in existendo, efficitur substantia; cui si addas rationem essendi sui et non alterius, habes majorem entitatis explicationem, nempe suppositum vel personam. Atqui sicut major explicatio entis in substantia non est dicenda solummodo modalitas, ita neque explicatio naturæ substantialis ad perfectum gradum suppositi videtur esse recensenda inter distinctiones mere modales. — Hanc ipsam sententiam, ut mihi videtur, amplectitur Cajetanus addens esse sententiam S. Thomæ. En verba doctissimi Cardinalis : « Distinguuntur {natura et suppositum) non tanquam duæ res separatæ, sed tanquam eadem superaddens aliqua alia..... Distingui secundum rem contingit dupliciter : primo, sicut duæ res, quarum una nihil est alterius, ut albedo et dulcedo, ut Socrates et Plato, etc. ; alio modo sic, ut una res includat totam aliam, et supperaddat ei aliud. Et hoc modo suppo­ situm distinguitur a natura secundum rem, quia scilicet includit naturam et addit aliqua alia. Et ne hoc voluntarie dici videatur, ex duobus effectibus hoc probat (S. Thomas) : primo ex modo significandi, quia hinc provenit quod signi­ ficatur suppositum per modum totius, et natura per modum partis formalis perfectivæ suppositi. Secundo ex negativa praedicatione ; quia hic homo non est sua humanitas : ex hott enim quod Socrates est ut totum quoddam respectu naturæ et aliorum superadditorum, provenit utrumque. et quod sic significetur ut totum, et natura ut pars, constitutiva tamen ipsius; et falsa sit affirmatio naturæ de Socrate, utpote par­ tis de toto. » In III P., Qu. II, Artic. IE i 442 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. I. DE SUBSTANTIA. X. Quæstio altera. Ad complementum tractatus de per­ sona, hic examini subjicimus peculiarem Lockii opinionem circa personæ identitatem. Nemo sanus inficias ire potest se esse eamdem identicam personam quæ erat heri, nudiustertius, a primis denique instantibus suæ nativitatis. Docuit igitur Lockius, Essai philosophique concern, l'entendement humain, Lib. II. Cap. XX VIL §.9, illam identitatem personæ constitui per memoriam vitæ præteritæ et conscientiam pro­ priam vilæ præsentis : quam lockianam sententiam ita ex­ tollit modernus scriptor, ut docere ausus sit, quod si anima amitteret memoriam et conscientiam, nova anima loco primitivæ vere crearetur. Contra quam sententiam sit conclusio : XI. Intrinsece repugnat identitatem personæ constitui per memoriam et per conscientiam. Nota terminos conclusionis. Non enim inficiamur a nobis sciri nos esse jugiter identicam personam per memoriam vitæ præteritæ et per conscientiam teslantem nos esse hodie quod in præterito fuimus : unde concedimus memoriam et conscientiam esse facultates testi­ ficativas identitatis nostræ personæ; at negamus eas esse constitutivas ejusdem identitatis. Et revera. Munus conscien­ tiæ est renuntiare ea quæ ipsimet personæ eveniunt, illamque afficiunt (L. 52, I et III) : sicut munus memoriæ est iterum in mentem revocare quæ aliquando actualiter menti, seu per­ sonæ nostræ innotuerunt. Igitur tum memoria tum cons­ cientia subaudiunt personam jam constitutam, illamque so­ lummodo renuntiant. — Quæ conclusio indirecte confirmatur. Namque, si conscientia et memoria constituunt personæ identitatem, sequitur quod diminueretur personæ identitas vel penitus annihilaretur, quoties exercitium memoriæ vel conscientiæ minuitur vel suspenditur. Imo, ut recte animad­ vertit ipse Cousin in sua Philosophie de Locke, VIo Leçon, sententia lockiana ad illationes repugnantes ordini moralitatis perducit : nam si memoria vel conscientia constituunt personam, non potest culpa imputari vel pcena infligi delin­ quenti, qui delicti memoriam cum amiserit (in hypothesi saltem quod amiserit), amisit pariter identitatem personali­ tatis. XII. Nota. De mente Lockii. Hæc contra aperta verba Lockii faciunt ; utrum autem mente tenuerit quod ejus verba sonant, affirmare absolute non audeo. Forte ille, qui optimus medicus esse potuit, sed pessimus erat philosophus, confudit constitutivum personæ cum principio manifestativo personæ, ART. IV. DB SUPPOSITO ST PERSONA. ♦+' hoc est, ordinem ontologicum cum ordine I:-. ‘ dislinxi in prænotamine ad conclusioni; r.- :i: : quamvis fatendum sit verba Lockii benigniorem base pretatieneni non suscipere. Quæ autem addit nup-erus Asete, talia sunt ut crudiorem formam lockianæ sententiæ Manir : defendant. CAPUT SECUNDUM DE ACCIDENTIBUS GENERATU! Prologus. Duo sunt suprema entium genera, substant?. : accidens. Unde, prælibatis iis quæ scitu necessaria sum : substantia,ad naturam accidentium explicandam ? m Accidentia vero et in genere et in specie considerari deten- . unde de accidentibus in genere erit sermo in præsct.ti Capite . in sequentibus vero de accidentibus in specie. AHTICULUS UNICUS (30) De natura accidentium. I. Accidentis prædicamentalis natura. Notavimus in Lo­ gica (6, IV) maximum discrimen inter accidens / rædi - ■ .¡tale seu physicum seu reale, et accidens prædica bilí quoi etiam logicum appellatur. De hoc secundo non loquimur, sed exclusive de accidente prædicamentali, quod describi potest : entitas cui naturaliter convenit non esse in se sed in a 11 ut in subjecto. — Explicatur descriptio. Accidens dicitur per oppositum ad substantiam. Sicut igitur substantia in seipsest et se sustentat, ita accidens, ex opposito, non in se est. sed in alio, quod est ejus subjectum, et ab alio, nemj. a subjecto ipso, in quo est, sustentatur. Consequenter exis: : quamdiu existit subjectum, seu melius inexistil subjecto, et subjecto corruente, corruit et ipsum: sicut corpore humano destructo quantitas ejus, color, ceteraque hujusmodi quae erant in illo, pereunt. Hæc, accidentia ab omnibus nuncu­ pantur. II. Nota. Divisio accidentis in absolutum et modale. Hi ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE ACCIDENTIBUS GENERATIM. Accidens physicum seu reale dividi solet in absolutum, et modale. — Accidens absolutum non tale dicitur quasi per se existât aut existere possit (ut quidam aut ignorantia aut prurigine calumniandi Scholasticos imaginati sunt) : cum enim de intrinseca natura accidentis sit non esse per se, fin­ gere accidentia in se vel per se existere, idem est ac ponere ipsa non esse accidentia nisi voce, et revera esse substantias. Igitur accidens ideo absolutum dicitur, quia tum re tum conceptu est realitas quædam, distincta a substantia cui inhæret ab eaque dependens quoad existentiam, sed insi­ gniorem tamen in se exhibens entitatem quam affert sub­ stanti® ipsi. Hujusmodi sunt quantitas, motus, calor, et alia hujus generis, quæ ratione explicatioris entitatis quam præ se ferunt, quasi ut quædam diminutæ substantiæ concipiun­ tur, quamvis substantiæ non sint. Accidens modale contra, ut vox ipsa indicat, vix entitatem significat, et potius designat statum essendi substantiæ cui tale accidens tribuitur. Hinc dicimus quod sedere vel stare sunt accidentia modalia hominis, et talia sunt curvitas lineæ in circulo, digitorum extensio vel contractio, et similia. Quo­ circa modi non immediate afficiunt substantiam ut acciden­ tia absoluta, sed potius afficiunt immediate ipsa accidentia absoluta, et ipsis mediantibus substantiam ipsam ; sicut curvitas virgæ immediate afficit virgæ quantitatem : et ex hoc, generatim loquendo, potest assumi critérium ad dis­ tinguendum accidens modale ab accidente absoluto. Hinc distinctiones reales-entitalivœ et distinctiones realesmodales, de quibus supra (14, III) dictum est. III. Quæstio prima. His ergo explicatis, quæritur, utrum dentur vel saltem dari possint hujusmodi accidentia physica (de accidentibus enim logicis, cum sint in ratione, non dis­ putatur), tum entitative tum modaliter distincta a substan­ tiis, quibus præfata accidentia inesse intelligimus. Notandum hanc quæstionem dupliciter agitari posse, in genere et in specie : in genere, hoc est de accidentibus indeterminate sumptis ; in specie, nempe de his vel illis peculiaribus acci­ dentibus. In primo sensu hic quæstionem solvendam assu­ mimus ; in specie enim, nonnisi cum sermo erit de peculia­ ribus accidentibus, quæstip solvi potest. Qua de causa impræsentiarum primo dicendum est de possibilitate existen tiæ, postea de facto existenliæ eorumdem accidentium. — Com­ muni consensu Scholastici tum in jure tum in facto stabant ART. UNICOS. OK NATURA ACCIDENTIUM. 445 pro realium accidentium existentia, sed universa señóla cartesiana doctrinam Scholasticorum acriter impugnavi: e: in ipsam sparsit ridiculum. Sed sit conclusio : IV. Accidentia physica realiter distincta a substantia nullam involvunt repugnantiam. Probatur. H? : ■ gnantia non aliunde deprehendi posset quam ex r: tia idearum, et-in nostro casu, ex repugnantia ipsius essen­ tiæ accidentis, ut a nobis sumitur et definitur. Atqui er essentia ipsius accidentis, ut a nobis sumitur et definitur, nulla deprehendi potest in accidente physico repugnanti:ad existendum. Ergo accidentia physica realiter distincta a substantia nullam involvunt repugnantiam, et ideo existere possunt. — Probatur minor : nam circa majorem nulla mo­ vetur neque moveri potest difficultas. Conceptus essentialis accidentis reponitur in essentia cui competit esse seu existere non in se sed in altero ; proindeque exhibet entitatem diminutam, entis ens, ut S. Thomas sæpe dicit, seu entitatem deficientem a perfectione substan­ tiali. Porro esse non in se sed in altero repugnare ratior.i enlitatis non solum non probatur, nec probant adversarii nostri, sed in promptu omnino est probare contrarium. Etenim res omnes et concipiuntur et sunt constitutas in diver­ sis gradibus perfectionum essentialium, quibus non nomine solummodo sed revera inter se essentialiter differunt, sicut angelus differt realiter et essentialiter ab homine, e! homo a bruto. Similiter homo, e. g., constituitur in sua essentia specifica ex anima et corpore, seu ex partibus quæ et essen­ tialiter sunt distinctæ et essentialiter inter se differunt. Home igitur non est corpus solummodo, non est anima solumm : do, quia totum non est sua pars, sicut pars non est suum totum. Ergo anima et corpus sunt substantiæ incompleta in ratione speciei, quæ est homo. Ex quo apparet in ordine substan­ tiarum esse gradus. Quænam ergo repugnantia adesse potest si, descendendo ad entitatesmagis etiam imperfectas, aliquas ponamus quæ careant omnino substantialitate et consequen­ ter non in se existant sed existant in alio? Hæc mihi mani­ festa sunt, sicut manifesta erant S. Thomæ et subtilissim Scholasticis. V. Dantur realiter accidentia, quæ a substantia in ~a sunt realiter distinguuntur. Hanc propositionem quoa: utramque partem sensus naturæ communis, experientia qu tidiana fretus, evidenter dictat. Namque plura realiter n 446 ONTOLOGIA. LIB. HI. CAP. II. DE ACCIDENTIBUS GENERAT1M. advenire quæ prius non inerant, atque plura alia quæ nobis insunt nos amittere, tam certum est quam quod certissimum. Atqui non propterea augetur vel minuitur substantia nostra, præsertim si de anima est sermo, quæ augmentum veluiminutionem non patitur. Igitur illa sunt accidentia realia, realiterque a substantia quam afficiunt distincta. VI. Nota I. De natura distinctionis realis inter accidentia et substantiam. Solet a philosophis quæri, cujusnam naturæ sit distinctio reaiis, quam existere probavimus inter accidens et substantiam ; cui quæstioni ut breviter satisfaciam, ani­ madverto eam posse dupliciter definiri, in genere scilicet, et in specie de quibusdam peculiaribus accidentibus. In genere autem dico quod nonnulla accidentia non solum distinctione reali-modali, sed etiam reali-entitativa a substantiis distin­ guuntur. Et revera calor in aqua est accidens respectu aquæ ; color vultus mei vel figura, ahaque hujusmodi sexcenta, quæ mihi adveniunt vel a me recedunt, sunt accidentia mea ; sed tamen sunt entia a mea entitate omnino distincta. Quocirca, generatim loquendo, concedi debet nonnulla accidentia dis­ tinctione reali-entitativa a substantia in qua sunt distingui. Quid vero de quibusdam accidentibus in specie sit sentien­ dum, videbimus in sequentibus Capitibus. .VII. Nota II. Solvuntur difficultates. Rejicienda prorsus “æsse accidentia physica peripatetica sequentibus argumentis, quæ sunt argumenta cartesianorum, Gerdii conatur ostendere in Institutionibus Logicæ, Metaphysicæ et Elhicæ, editis a P. Vercellone, Romæ, 1867 ; Ontologia, Qu. Ill, Cap. I. Objectio prima. « Illud non est admittendum, quod prorsus repugnat ; atqui accidentia physica peripatetica prorsas repugnant ; ergo, etc. —Minor probatur : nam idem sentien­ dum est de reliquis accidentibus, quod de rotunditate ceræ, v. g. ; atqui repugnat rotunditatem in cera esse accidens physicum a cera reapse distinctum ; ergo, etc. Probatur mm. Repugnat rotunditatem ceræ esse accidens ab ipsa cera reapse distinctum, si rotunditas ceræ essentialiter consistat in par­ tibus illius tali ratione dispositis, ut quæ sunt ad circumfe­ rentiam æqualiter distent a parte media, quæ centrum nun­ cupatur; atqui rotunditas revera ceræ in hoc consistit essen­ tialiter; ergo, etc. » Resp. Concedo majorem, et nego minorem. Ad ejus proba­ tionem nego majorem, et distinguo minorem; repugnat rotun­ ditatem in cera esse accidens absolutum a cera rotunda ART. UNICOS. DE NATURA ACCIDENTIUM. reapse distinctum,concedo; accidens modale. —N:-zv' majorem probationis, quia revera, dato etiam qu' ; r ditas in cera nullatenus a cera distingueretur realiter. r ■ propterea idem judicium ferendum esset de aliis omcib-s accidentibus. Rotunditas ceræ est modus ipsius ceræ, contra alia accidentia majorem entitateni præ se ferae:. cujus realis distinctio a substantia potest sustineri in 1er ar ­ denter a distinctione accidentium modalium. — Quoad mi­ norem dixi rotunditatem in cera distingui modaliter a cera ipsa; et revera ipse Gerdii concedit rotunditatem ceræ essentialiter consistere in partibus illius tali ratione disp> silis : quæ dispositio tali ratione est vere accidens modale ipsius ceræ. Unde hoc primum argumentum eminentissimi Auctoris non demonstrat accidentia physica peripatetica esse prorsus rejicienda. Objectio altera. « Si darentur hujusmodi entitates, si-. : accidentia, deberent semper suum effectum formalem ct sibi proportionalum producere, non contrarium, v. g., de­ beret calor semper calefacere, nunquam autem frigefacer etvicissim; sed si calor est hujusmodi entitas, oppositum contingit; ergo, etc. Prob. min. Nam si daretur aqua in qua sit accidens caloris secundum aliquem gradum, et in eam injiciat quis manum, quæ minorem habeat gradum calori-, is utique hanc aquam calidam sentiet : si vero alter aut ipse idem alteram manum injiciat vehementi calore agita­ tam, ille eamdem aquam frigidam percipiet; sed hoc peevidens est quod accidens caloris produceret frigus. Ergo calor et frigus sunt entitates peripatetic®, debent aliquand effectum sibi contrarium et minime proportionatum produ­ cere, in quo est maxima repugnantia. » fíesp. Concedo majorem, et nego minorem; ct ad ejus pro­ bationem dico quod si aqua calida, frigida sentitur a manu vehementi calore agitata, sentitur autem calida a manu quæ habeat minorem gradum caloris, id non probal aquæ not iuesse accidens quod calorem dicimus, neque probat a ca­ lore aquæ contrarios effectus produci ; sed probat solum­ modo subjectum seu manum esse dispositam vel non disposi­ tam ad recipiendam actionem caloris. Calor enim contactu sese communicat et sese communicando (Equilibrium facit. Unde, quando manus vehementi calore agitata in aquam te­ pidam injicitur, calorem proprium aquæ communicat, et ex liac communicatione, non ex actione aquæ, ut dicitur in ob- 448 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. II. DE ACCIDENTIBUS GENERAT1M. jectione, manus frigescit ; contra, quando in aquam calidam manus frigida injicitur, calor aquæsese communicat manui, et hæc sentit sensationem caloris. Non ergo calor contrarios effectus producit, sed subjectum, v. g., manus diversimode disposita, diversimode modificatur. Objectio tertia. «Accidens, ut a S. Thoma definitur ac no­ bilioribus peripateticis, est id cujus totum esse est inesse : tale tamen, ut a subjecto, cui naturaliter inest, divina vir­ tute separari, ac separatim existere possit; atqui repugnat ut id cujus totum esse est inesse, a subjecto separetur cui inest, et separatum existât; ergo, etc. Probatur min. Id cujus totum esse est inesse, eo ipso cessat esse, quo cessai inesse; sed accidens a subjecto separatum cessat inesse; ergo etiam cessat esse : ergo repugnat ipsum separatum existere. » Ilesp. Nego majorem, vel si lubet distinguo : accidens est idcujustotum esse existentiœestinesse,concedo;cujus totum, esse essentiæ, subdistinguo : si agatur de accidente modali,. transeat; si de accidente absoluto, nego. — De hac distinc­ tione, nec non de ceteris partibus hujus tertiæ objectionis, fuse est dicendum ex professo in sequenti quæstione : hic solummodo transcribo responsionem S. Thomæ ad similem objectionem : < Cum ens non sit genus, hoc ipsum, quod est esse, non potest esse essentia substantiæ vel accidentis. Non est ergo definitio substantiæ, ens per se sine subjecto, nec definitio accidentis, ens in subjecto : sed quidditati, seu essentiæ substantiæ competit habere esse non subjecto; quidditali autem sive essentiæ accidentis com­ petit habere esse in subjecto. » — P. III. Qu. LXXVII. Artic. I. ad 2. VIII. Quæstio. Sed altera movetur quæstio magni mo­ menti in re philosophica non solum, sed etiam in re theolo­ gica, in ordine præsertim ad Sacramentum altaris. Ex tra­ dita definitione accidentis, quod scilicet non existât in se, sed indigeat esse in subjecto, a quo in esse sustentatur, dif­ ficultas exurgit, utrum inhærere actu alteri ut subjecto sit essentiale accidenti reduplicative ut accidens est. IX. Prænotamina ad quæstionis solutionem. Prœnotamen primum. Quæstio est de accidente ut accidens est, non vero de hoc vel illo peculiari accidente. Et hoc nota. Sunt enim nonnulla accidentia, quæ talia sunt, ut inluerentia sit illis ne­ cessaria, ut puta, intellectio humana, prout actio humana ART. ÜNICÜS. DR NATURA ACCIDENTIUM. 449 est, requirit quod in intellectu humano sit, a qno solum­ modo esse potest. Prœnotamen secundum. In ratione accidentis duo sunt dis­ tinguenda, nempe inhaerentia subjecto, et ipsius subjecti, ex accidentis inhaerentia, modificatu). Prius autem, prioritate saltem rationis, est inhaerere quam modificare, quia secun­ dum est vi primi. Prœnotamen tertium. Ratio inhaerendi convenit accidenti, non qua modificat, sed qua ex se incapax est sustendanci seipsum, ut ex explicata ejus natura liquido constat. Quo­ circa accidens requirit subjectum non praecise ut subjectum est, sed reduplicative ut est sustentans. Prœnotamen quartum. Accidentia habent naturalem ordi­ nem ut sustententur a propriis naturalibus subjectis; sicut accidentia corporea naturaliter exigunt esse in subjecto cor­ poreo, et ab eo sustentari. Attamen aliud est exigentia na turalis, quæ cum intima rerum natura connexa est, aliud il a ipsa exigentia ad actum reducta; sicut aliud est exigentia, seu inclinatio rationis ad scientiam, aliud est actualiter scire. Prœnotamen, quintum. Quæstio proposita metaphysica est. Quæritur nempe, utrum accidens postulet essentialiter esse insuo connaturali subjecto reduplicative ut subjectum est. — His prænotatis, dico : X. De essentia accidentis, ut accidens est, non est quod actu sit in connaturali subjecto, ut est subjectum. C nsuappono, ut accidens est. Sunt enim quædam accidentia, quæ dari nullatenus possunt extra connaturalia subjecta, ut suojecta sunt, sicut dictum est in primo prænotamine. Verum hæc repugnantia non ex eo quod accidentia sunt provenit, sed ex eo quod sunt talia accidentia; et omnino contra ra­ tionem est ex peculiari conditione unius rei de re ipsa uni­ versaliter accepta ferre judicium. — Probatur conclusio. De intrinseca natura accidentis, ut talis, est subjectum exigere, quatenus subjectum habet virtutem sustentandi accident;; existentiam. Atqui virtus illa sustentans, quæ naturaliter subjecto inest, non repugnat quod suppleatur ab alio prin­ cipio, saltem a Deo, cui certe non est deneganda virtus, quam suis creaturis largitus est. Igitur de essentia accidentis. .. est accidens, non est quod actu sit in connaturali sub-eet — Major declaratur. Accidentis natura, per oppo-itum ai naturam substantiæ, postulat esse in aliojatsiquærascurin 450 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. III. DE QUALITATE. alio eiistere necesse sit, non aliud invenies nisi quia non potest existere in seipso per virtutem propriam, et ideo in­ diget virtute aliena. Non igitur accidens requirit subjectum, sed virtutem subjecti; qua data, existere potest, et non esse actu in subjecto. XI. Nota. De accidentibus et speciebus. Accidens prout dicit ordinem inhærentiæ substantiæ, accidens ab accidere al­ teri dicitur; prout vero ordinem dicit ad sensus quos allicit, et quibus ingerit sui cognitionem, solet a quibusdam species vocari, ab êi8o> græce, quod latine idem sonat ac conspicere. Sed hæc, meo quidem judicio, minutiora sunt, licet magna quibusdam videantur. Id solum animadverto, cum illis qui volunt accidentia potius vocare species, distinctionem esse adhibendam : nam si nomine speciei intelligunt accidentia ut actu sensus afficiunt, non est disputandum eum istis de voce cum in re conveniant; at si nomine speciei intelligunt meram affectionem subjectivam sensuum sine ulla rcalitate objec­ tiva extra nos, quæ sit causa objectiva determinata et realis illius affectionis, negandum est, ut ex hucusque dictis est manifestum, accidentia esse meras species. CAPUT TERTIUM DE QUALITATE Prologus. Post ea quæ dicta sunt de accidentibus in genere, dicendum est de accidentium speciebus. Accidentia vero quæ substantiam afficiunt tria potissimum sunt : quædam enim modificant substantiam in se ipsa, ut qualitates; quædam eam in partes extendunt, ut quantitates; quædam denique ad aliquid aliud eam referunt, ut sunt relationes. At vero prius est in se modificari, quam ad aliud referri, et prætcrea modificari in se majorem universalitatem habet quam extendi in partes, quia primum etiam spiritibus convenit, secundum autem corporum tantummodo proprium est. Tractatum igi­ tur de accidentibus in specie in tria capita subdividimus : in quorum primo sermo erit de qualitate ; in secundo de quantitate; in tertio de relatione. — Circa qualitatem vero duo consideranda occurrunt primwm quidem : natura species­ ART. I. DE NATURA ET SPECIEBUS QUALITATIS. »51 que qualita tis ;—secundum, autem specialis quædam qual.aas, quæ habitus communiter audit. ARTICULUS PRIMUS (31) De natura et speciebus qualitatis. I. Diversae significationes quibus sumitur vocabulum qua­ Qualitas primo latissime sumitur a Scholasticis ad si­ gnificandum quidquid prædicatur de subjecto adjective, seu, ut ipsi aiebant, in quale (L. 4, III) ; secundo sumitur stricte ad designandum quodlibet genus accidentis substantiæ; tertio strictissime ad designandum peculiare genus accidentis, a quo substantia modificatur, qualificatur et dicitur qualis. Hoc tertio sensu suminus hic qualitatem. II. Notio qualitatis. Qualitas a S. Thoma definitur, acci­ dens modificalivum seu dispositivum substantiæ in se ipsa, ut doctrina qualitas est, qua mens modificatur, qua fit sciens et denominatur docta. — Hanc notionem qualitatis docti indoclique habent, quam si explicare conaberis, obscurab:potius. — A beato Alberto Magno, super Prœdicamenta, Cat. I, optime dicitur quod qualitas sit, accidens complens ac r rflcienssubstantiamtaminexistendoquaminoperando. Quæ d finitio amplior est, sed convenit cum definitione a S. The:: ■. tradita. III. Qualitatis proprietates. Loquens Aristoteles de quali­ tatis proprietatibus, eas ad tres recte reducit : Ia habere contrarium ; 2m suscipere magis et minus ; 3m esse funda­ mentum similitudinis vel dissimilitudinis rerum. Non tamen omnes qualitates singulas has proprietates collectim habent, ut videre est in figura, quæ non suscipit intensionem vel remissionem ; attamen id in figura (et idem de quibusdam aliis dicito) contingit, non ex eo quod est qualitas, sed ex eo quod specialis quædam qualitas est. Generatim loquendo, doctrina Aristotelis est retinenda. Et revera. — Qualitas habet contrarium, scilicet alteram qualitatem sive positive sive ne­ gative sumptam a qua potest destrui in subjecto in quo est, et cum qua simul coëxistere nequit ; ut virtus et vitium. Io :trina et nescientia, sanitas et infirmitas. — Qtialitas suscij i! magis et minus, hoc est intensior vel remissior fieri in subjecto litas. 452 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. III. DE QUALITATE. potest, ut videre est in vitio et virtute, in colore et ceteris hujusmodi. — Qualitas est fundamentum similitudinis vel dis­ similitudinis : ea enim similia dicuntur quæ in aliqua quali­ tate conveniunt, sicut quæ in quantitate conveniunt, dicun­ tur æqualia. IV. Qualitatis species. Ex Logica nota est qualitatis divisio in quatuor distinctas species a Scholasticis tradita, scilicet : 1* habitus et dispositio ; 2* potentia et impotentia ; 3* pas­ sio et patibilis qualitas; 4* forma et figura. — Hujus divi­ sionis ratio breviter ac dilucide traditur a S. Thoma, I-II. Qu. XLIX. Artic. II. qui ex definitione qualitatis ut accidentis modificativi substantiæ in seipsa, animadvertit hanc modifi­ cationem quadrupliciter intelligi posse. Io Quatenus subs­ tantia modificatur ut bene vel male se habeat in ordine ad finem, cui consequendo natura sua destinatur; ut homo vir­ tute bene disponitur in ordine ad ætcrnam felicitatem con­ sequendam. Et hæc prima species qualitatis dicitur habitus vel dispositio. — 2° Quatenus substantia modificatur in ordine ad agendum; et habetur secunda species qualitatisquæ dici­ tur potentia vel impotentia. — 3° Quatenus substantia modi­ ficatur in ordine ad passionem et alterationem ; et est tertia qualitatis species, scilicet passio et patibilis qualitas. — 4° Quatenus substantia modificaturinordinead extensionem; et hæc est species quarta qualitatis, nempe forma et figura. — De habitibus dicam, ut promisi, in sequenti articulo ; de aliis autem qualitatis speciebus satis sunt quæ in Logica (6, VII) delibavimus. ARTICULUS SECUNDUS (32) De habilibus. I. Notio genérica habitus. « Mullis modis, inquit S. Augus­ tinus, Lib. LXXX1II. Qq., Qu. LXXIII, habitum dicimus : vel habitum animi, sicut est cujuscumque disciplinæ perceptio, usu roborata atque firmata, vel, etc. » El S. Thomas I-II. Qu, XLIX. Artic. I. hæc de habitibus habet : « Hoc nomen habi­ tus ab habendo est sumptum : a quo quidem nomen habitus dupliciter derivatur. Uno quidem modo, secundum quod homo vel quæcumque alia res dicitur aliquid habere. Alio ART. II. DB HABITIBUS. 453 modo secundum quod aliqua res aliquo modo habet se in seipsa, vel ad aliquid aliud. » — De habitu in secundo sensu accepto loquimur in hoc articulo, sicut loquitur S. Augus­ tinus in verbis citatis. II. Habitus definitio. Habitus, prædicto modo sumptus, recte ab Aristotele, V. Melaphysicorum, Cap. XX, definitur : dispositio, secundum quam bene vel male disponitur subjectum aut in seipso aut in ordine ad aliud. — Res enim plerumque carent actualitate, ad quam ordinem dicunt, ut intelligentia nostra a principio caret cognitione, et voluntas caret virtute; plerumque ex se sunt indeterminatae ad multa, imo contra­ ria, sicut anima nostra ex se indeterminata est, et flecti potest tum in veritatem tum in errorem tum in vitium, tum in vir­ tutem ; plerumque denique ea ipsa, quæ res ad aliquid dis­ ponunt, variis modis rebus ipsis inesse possunt. — Porro quæ actualitate carent, aut ex se indeterminata sunt ad con­ traria, indigent actuari et determinari ad unum contrario­ rum per aliquam superadditam dispositionem, quæ dicitur habitus. Quia vero per habitum res disponi potest vel in iis quæ ipsam in se respiciunt, ut, e. g., essentia animæ per qratiam; vel in ordine ad aliud, e. g., voluntas per justitiam; et potest bene vel male disponi, ut puta ad vitium vel virtu­ tem ; hinc in definitione supradicta hæc omnia recensentur. — Habitus disponentes subjectum in seipso dicuntur enlitativi; qui vero disponunt subjectum ad operandum dicuntur opcralivi. III. Corollaria. — Corollanum primum. Igitur subjectis, quæ composita non sunt ex potentia et actu (8, II et seqq.), habitus minime tribui possunt. Secundum. Sed præterea habitibus omnino carent subjecta ad unum determinata, hoc est ad aliquid unum eodem modo vi naluræ semper se habentia; ut lapides, plantæ, etc. Tertium. Habituum subjecta sunt naturæ quæ ad plura, eaque contraria, se habent. — I-II, Qu. XLIX, Artic. IV. IV. Nota I. De ratione habitus est dicere aliquo modo ordi­ nem ad operationem. Habitus potest considerari dupliciter, ratione sui, et ratione peculiaris subjecti in quo est; et ex utroque capite apparet veritas nostræ propositionis. — Se­ cundum quidem rationem habitus, inquit Angelicus, conve­ nit omni habitui aliquo modo habere ordinem ad operatio­ nem quamdam, qua natura disponitur aut convenienter suæ naturæ aut inconvenienter, ut ex dictis, n. Il, est manifestum, 454 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. III. DE QOALITAtE. Atqui natura ipsa existons ulterius ordinatur ad aliquem finem, qui aut est actio, aut aliquod operatum quod natura per actionem ipsam consequitur. Quocirca eo ipso quod ha­ bitus disponit naturam ex se ordinatam ad agendum, mani­ feste patet habitum aliquo modo importare ordinem ad actionem, ad quam ipse disponit naturam. — A fortiori etiam propositio nostra probatur, si considerentur habitus ratione peculiaris subjecti in quo inveniuntur, quando hoc subjectum sunt naturæ essentialiter ordinatæ ad agendum, sicut sunt omnes facultates activæ animi nostri. Hac enim in hypothesi per quam manifestum est quod habitus, qui dispo­ nit hujusmodi facultates ut male vel bene se habeant secun­ dum propriam naturam, principaliter importat vi subjecti ordinem ad actum. — Qu. cit. Artic. III. V. Nota IL De modo quo habitus potest esse in corpore nostro, in sensibus, et in anima nostra. Corporibus, ut cor­ pora sunt, habitus proprie non inesse jam diximus in se­ cundo corollario, n. III. Atqui corpus nostrum non est sim­ pliciter corpus, sed corpus animatum anima rationali, cujus imperio in pluribus obedit. Estne igitur habitus in corpore nostro?—Jam diximusperhabitum disponi subjectum existens in potentia ad actum, qui est vel forma quædam, vel operatio. Porro, respectu operationum, in corpore nostro aliæ sunt operationes quæ illi conveniunt ex natura sua et ab anima mutari non possunt, ut gravitas; aliæ sunt actiones, quæ eidem conveniunt quatenus subest animæ moventi, ut motus manuum, e. g., in pulsatione cymbali. Corpus, quoad illas operationes quæ sunt illi a natura et ad unum determinantur non potest esse subjectum habituum, ut jam dictum estOperationes vero, quæ sunt ab anima per corpus, principa­ liter sunt animæ, et secundario sunt corporis. Et ideo dis­ positiones, seu habitus ad easdem operationes, principaliter sunt in anima ; secundario autem sunt in corpore, quatenus scilicet corpus ab anima disponitur et habilitatur ad prompte deserviendum operationibus ipsius animæ. — Si vero loqua­ mur de dispositione subjecti ad formam, sic habitualis dis­ positio potest esse in corpore, quod comparatur ad animam, sicut subjectum ad formam : patet enim subjectum magis vel minus posse esse dispositum ad formam. Et hoc modo sanitas et pulchritudo et similia, habituales dispositiones dicuntur. — Quæ vero de habitibus in ordine ad corpus dicta sunt, proportione servata, sunt applicanda sensibus 455 ART. II. DB HABITIBUS. nostris. Vires enim sensitivæ in se consideratæ naturaliter et ex instinctu agunt; et ideo sunt ad unum dclermiirJie, nec habituum capaces sunt. At in nobis sensus possunt ali­ quo modo dirigi ratione ; consequenter habitus possunt sen­ sibus inesse, quatenus bene aut male disponuntur ad obediendum rationi, eo modo quo de corpore in ordine ad animam diximus. —I-II, Qu. L. Artic. 1 et III. — Denique si considerentur habitus in ordine ad operationem, maxime inveniuntur in anima nostra : anima enim humana plures atque inter se diversas et oppositas operationes exercere potest. Quæ quidem subjecti indeterminatio ad opposita est ratio ponendi habitus in eodem subjecto. Et quia anima est principium operationis per facultates activas quibus dotata est, ideo habitus hujusmodi sunt in ipsis animæ facultatibu?. — In essentia vero animæ possunt esse habitus, ut gratia, se­ cundum quod subest supernatural! agenti, nempe Deo. S 1 de his ad theologos. — Qu. cit. Artic. II. VI. De habitibus intellectualibus. Porro habitus, qui sur’ in parte intellectiva, bifariam dividuntur, nempe in habii is proprie intellectuales, quorum mens est subjectum, et : habitus morales, qui proprie afficiunt voluntatem. De his ultimis dicemus in Ethica. — Habitus intellectivi alii dicun­ tur speculativi, alii practici, secundum quod aut ordinantur ad solam contemplationem veritatis, aut ulterius ordin ad opus. — Insuper aliisunt habitus primorumprincipi.. alii scientifici qui versantur circa conclusiones demonstratas ; est denique habitus fidei supcrnaturalis inclinans ad ass sum firmum veritatibus a Deo revelatis. VII. De caexistentia habitus fidei cum habitu scientiæ ir. eodem subjecto. Hic opportunus locus est breviter nonnulla addendi circa quæstionem, utrum in uno eodemque intel­ lectu respectu ejusdem objecti intelligibilis seu ejusdem veri­ tatis possit coëxistere habitus fidei cum habitu scientiæ, ita ut una et eadem veritas simul sciatur et credatur. — A I quam quæstionem dico : Habitus scientiæ et habitus fidei non possunt esse simul in eodem intellectu respectu ejusdem object i. Nota terminos illos propositionis, simul, in eodem intellectu ■. : respectu ejusdemobjecti; non enim negamusseparalimvels ■ cessivevel quoad diversa objecta præfatos habitus coêxis • posse. — Probatur propositio. Habitus scientiæ ille est qu . intellectus disponitur ad assentiendum veritatibus ex prin­ cipiis per se notis evidenter deductis (L. 41 ; III) ; fides autem ÏI0LUAA. Summa philosophica. — T. I. 9« 456 ORTOLOGIA. LIB. III. CAP. HI. DE QUALITATE. supernaturalis, de qua unice loquimur, est habitus supernaiuralis in intellectu residens, quo inclinamur ad assentiendum veritatibus revelatis non in se evidenter visis, sed in criterio extrínseco, quod est auctoritas (L. 58, II). Atqui repu­ gnat quod aliquod objectum in se evidenter videatur, et simul in se non videatur. Repugnat ergo quod in uno eodemque subjecto sit duplex habitus inclinans ad actus oppositos in ordine ad idem objectum, scilicet habitus fidei inclinans ad assensum rei non visæ, et habitus scientiæ in­ clinans ad assensum rei visæ. < Dicendum, inquit Angelicus, quod fides importat assensum intellectus ad id quod credi­ tur. Assentit autem intellectus alicui dupliciter. Uno modo, quia ad hoc movetur ab ipso objecto, quod est vel per seipsum cognitum, sicut patet in principiis primis, quorum est intellectus, vel est per aliud cognitum, sicut patet de conclu­ sionibus, quarum est scientia. — Alio modo intellectus assen­ tit alicui, non quia sufficienter moveatur ab objecto proprio, sed per quamdam electionem voluntarie declinans in unam pariem magis quam in aliam. Et, si quidem hoc sit cum du­ bitatione et formidine alterius partis, erit opinio. Si autem sit cum certitudine absque tali formidine, erit fides. — Illa autem videri dicuntur, quæ per seipsa movent intellectum nostrum vel sensum ad sui cognitionem. Unde manifestum est quod nec fides nec opinio potest esse de ipsis visis aut secundum sensum aut secundum intellectum. » II-II. Qu. I. Art. IV. — Ex quibus Angelicus, articulo sequenti, infert non posse simul coëxistere scire et credere respectu ejusdem, et scientiam cum fide : « Omnis scientia, inquit, habetur per aliqua principia per se nota, et per consequens visa : et ideo oportet, quæcumque sunt scita, aliquo modo esse visa. Non autem est possibile quod idem ab eodem sit visum et credi­ tum, sicut supra dictum est. Unde etiam impossibile est quod ab eodem idem sit scitum et credilum. » — Cf. etiam resp. ad 4. — In I. etiam Posteriorum. Analytic, et alibi sæpc, S. Thomas eadem docet de non coëxistentia scientiæ et opi­ nionis : « Manifestum est, inquit, quod non contingit simul omnino idem scire et opinari; quia simul homo haberet existimationem quod posset aliter se habere, et quod non posset aliter se habere. » (Ed. L., led. XL1V, n. 10.) In hanc S. Docloris conclusionem plura annotavimus, ib., not. 11. VIII. Nota. Solvitur difficultas. Dices : Nonnullæ veritates quæ creduntur, sciuntur etiam, ut nos ipsi affirmavimus in ART. TI. DE HABITIBUS. 457 Logica (64, IV). Igitur habitus fidei et habitus scientiæ coexistere simul possunt in uno subjecto et respectu unius veri­ tatis. Respondeo veritatem scitam non esse proprie creditam, sumpta fide formaiiter ut est de non visis, sicut probatum est ; sed tamen revelatio alicujos veritatis, quam aliquis ration? etiam perspectam habet, nonnihil addit, nempe in/. ;si r; . pertitudinem. Etenim, ut Capreolus notat, philosophus fide­ lis tenet Deum esse, aliasque veritates divinas ratione de­ monstratas per duplex medium, divinam scilicet auctori­ tatem et scientificam demonstrationem; unde scientia ejus confortatur a divina auctoritate, a qua recipit certitudini u. supernaturalem, sicut virtutes morales acquisitæ recipiunt supernaturale meritum ex subordinatione ad charitatem (Goudin, Philosoph., IV. P., Disp. II, Qu. IV). In hoc sens locuti sumus in Logica, loc. cit. — Addo cum S. Thoma H-H. Qu. cit., Artic. V, quod « potest contingere, ut id quoi est visum vel scitum ab uno, sit creditum ab alio. Etenim qua 'de Trinitate credimus, nos visuros speramus, secundum illu . I, ad Corinth. XIII, v. 12 : Videmus nunc per speculum in ami¡j mate, tunc autem facie ad faciem : quam quidem visionem jam angeli habent, unde quod nos credimus, illi vident. Et sic similiter potest contingere, ut id quod est visum vel sci­ tum ab uno homine, etiam in statu viæ, sit ab alio creditum qui hoc demonstrative non novit. Id tamen quod commu­ niter omnibus proponiturhominibus ut credendum, est com­ muniter non scitum ». Et in responsione ad tertium ait : « Ea, quæ demonstrative probari possunt, inter credenda numerantur : non quia de ipsis simpliciter sit fides apu . omnes, sed quia præexiguntur ad ea, quæ sunt fidei, et opor­ tet ea saltem per fidem præsupponi ab his, qui eorum de­ monstrationem non habent. » — Cf. Goudin, loc. cit. IX. Nota III. De causis habituum. Animæ naturaliter in-se habitus secundum quamdam inchoationem, est veritas que vix ac ne vix quidem probatione indiget. Nomine enim hali­ tus inchoative sumpti intelligimus ordinem et inclination:subjecti ad operationes suæ naturæ convenientes. Porre lectus et voluntas, quæsunt habituum humanorum subj naturaliter dicunt ordinem et inclinationem ad opeiati nes convenientes naturæ animæ humanæ, ad cognitione;;. ? . : veritatis et amorem boni. Naturaliter igitur secundum inchoa­ tionem insunt animæ habitus. — At in præsenti quærimus 458 ORTOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE QUANTITATE. de causis habituum secundum perfectam eorum naturam supra definitam. Dicimus ergo causas habituum generatim et naturaliter loquendo esse actus ipsarum potentiarum, quas diximus esse immediata et propria habituum subjecta : unde illud vulgare adagium' : ex repetitis actibus fit habitus; etinde alterum : ab assuetis non fit passio. Loquimur, utpatet, de habilibus acquisitis, non autem de habitibus infusis. — Probatur itaque assertum per syllogismum applicatum intel­ lectui nostro. Intellectus quoties ratiocinatur de conclusioni­ bus, movetur a propositione per se nota, quæ ad intellectum ratiocinantem se habet quasi principium activum ad passi­ vum, quatenus nempe intellectus certitudinem conclusionis non admittit, nisi vi et, ut ita dicam, impulsu veritatis prin­ cipiorum. Atqui omne quod ab alio movetur disponitur per actum agentis, et quanto magis motus efficax est et repetitus, tanto magis subjectum ipsum quod movetur, disponitur. Unde ex multiplicatis actibus ratiocinationis acquiritur in intel­ lectu quædam dispositio vel facilitas (ut patet in hominibus) ad prompte et faciliter et ordinale ratiocinandum, secundum veritatem primorum principiorum : quæ dispositio est ipse habitus scientificus intellectus humani. Gcnerice igitur ad alios habitus applicando quæ de habitibus intellectivis dixi­ mus, concludimus quod ex actibus generatur quædam qua­ litas in potentia passiva, quæ nominatur habitus. — I-II. Qu. LI. Artic. II. — Ex his sequitur quod si principium acti­ vum ita moveat potentiam, ut ad se trahat totaliter et fir­ miter potentiam ipsam, unus actus sufficit ad ingenerandum in ipsa potentia habitum ; sicut una propositio per se nota convincit intellectum ad assentiendum conclusioni. — Qu. cit., Artio. ILI. CAPUT QUARTUM DE QUANTITATE Prologus. Deinde dicendum est de quantitate : de qua iu antecessum determinanda est natura; postea vero quærendum, utrum a substantia corporea, quam extendit in partes, realiter distinguatur. Quia vero spatium et tempus ad modum rerum quantitativarum concipiuntur, de spatio et tempore ART. I. DE QUANTITATIS NATURA. 459 dicemus. Denique tempori opponitur æternitas, quæ cum negatione temporis concipitur, sicut infinitum cum nega­ tione finiti (23, VI). Quocirca quinto loco, de œternitale erit sermo. ARTICULUS PRIMUS (33) De quantitatis natura. I. Proprietates quæ de facto insunt quantitati. Substantia quantitate affecta quinque proprietates, ratione ipsius quan­ titatis, exhibet : Io Partes in quodam toto, quod est sub­ stantia ipsa, dispositas, ita ut una non sil alia, et una sit extra aliam; — 2° Paries in loco, ita ut una non sit ubi est alia; — 3° Impenelrabililalem, seu exclusionem cujusque alterius corporis a loco occupato per quantitatem ipsius substantiæ; — 4° Divisibilitatem, per quam partes extensæ etunitæ separari possunt; — 5° Mensurabilitatem, qua major vel minor quantitas determinatur. II. Quæstio. Proprietates recensitas omnes communiter admittunt ; at quæstio est, quænam ex illis constituat pro­ prie et essentialiter quantitatem. De facili convenit inter philosophos impenetrabilitatem, divisibilitatem, mensurabi­ litatem esse quidem propria, seu attributa quantitatis, nul­ latenus autem ejusdem quantitatis essentiale constitutivum; sed quoad priores proprietates, extensionem scilicet partium in ordine ad ipsam substantiam et extensionem partium in ordine ad locum, disputatur, quænam ex eis sit essentiale constitutivum quantitatis, cui procul dubio essentialiter convenit aliqua extensio. Respondeo : III. Essentiale constitutivum quantitatis est extensio par­ tium in ipsa substantia, non vero extensio partium in ordine ad locum. Nota bene, quod non negamus extensionem in ordine ad locum quantitati convenire, sed affirmamus esse ejusdem quantitatis attributum, non constitutivum. Et pro­ batur. Constitutivum essentiale cujusque rei est illud quod primo in re concipitur, quo posito res statim intelligitur, quo negato res ipsa negatur, et est radix omnium proprieta­ tum quæ rei ipsi conveniunt (10, II). Atqui hæ conditiones quoad quantitatem verificantur insola extensione partium in substantia in se considerata. Ergo constitutivum essentiaie 460 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DB QÜANT1TATK. quantitatis csl extensio partium in ipsa substantia, non vero extensio partium in ordine ad locum. — Probatur minor. Etenim prius intelligitur substantia habere partes in sensu absoluto, hoc est in semetipsa, quam habere partes in ordine ad locum, sicut prius est habere pecuniam, quam pecuniam dare; deinde, quo primum intelliguntur partes unitæ, prae­ cisione facta a loco, concipitur extensio; sed sublata illa extensione, impossibilis est omnino quantitatis conceptus; denique ratio cur substantia occupet locum, sit divisibilis, impenetrabilis, mensurabilis, est quia substantia ipsa est in se extensa. IV. Objectio. Extensio in partes in ordine ad se ita connectitur cum extensione in ordine ad locum, ut si ab hac secunda fiat praecisio, prima omnino pereat. Consultius igitur videtur dicendum utramque extensionem ad essentiale quantitatis constitutivum pertinere. Resp. Nego antecedens et conseq. — Illa connexio duplici ex capite datur respectu nostri. Primo quidem ex eo quod de facto una naturaliter non est sine altera; secundo ex praeva­ lentia sensuum, qui non per extensionem partium in ordine ad substantiam, sed per extensionem partium in ordine ad locum unice quantitatem percipiunt. At vero non sequitur esse idéntica in ordine metaphysico, quæ naturaliter unita inveniuntur in ordine facti : deinde non ad phantasmata imaginationis (L. 51, III), sed ad rationis judicium et rerum naturas scientia debet recurrere. V. Quantitatis definitio. Quibus omnibus si recte attenda­ tur, definire possumus quantitatem : accidens extensivum substantiae inpartes in ordine præcipue ad ipsam substantiam. Brevius etiam dici cum S. Thoma potest, quod quantitas sit, positio, seu ordo partium in toto. — Contra Gent., Lib. IV, Cap. LXV. ARTICULUS SECUNDUS (34) De reali distinctione quantitatis a substantia. I. Quæstio. Quæ in superiori articulo determinavimus, respiciunt quantitatem in se consideratam. At naturaliter non existit quantitas, sed existit res, seu substantia quanta. ART. n. DE REALI DISTINCTIONE QUANTITATIS A SUBSTANTIA. 461 Unde quæritur, utrum quantitas sit accidens substantiæ, vel sit essentia ipsa substantiæ, seu, utrum quantité' sit quid realiter distinctum a substantia, quæ quantitate a:...?ur. 11 loquor de reali distinctione : non enim in dubium v?rti‘.ur quod quantitas, cum dicat distinctam formalitatvm a subs­ tantia, ab ipsa distinguatur distinctione rationis. IL Sententiæ contrariæ. Nominales propositæ quæstioni negative respondent, censentes molis quantitatem non esse realiter distinctam ab essentia substantiæ. Opinionem Nomi­ nalium fuse exponit et confutat Suarez. Dispp. Metaphysic., Disp. XL. Sect. II. §.II ct seqq. ; at ipsi postea subscripse­ runt Cartesius cum sua schola, Lockius et cum eo sensista? omnes, aliique bene multi extra utriusque scholas. Contra, affirmativa responsio estS. Thomæ, P.III. Qu.LXXVlI. Arti . II. et communis scriptoribus Scholasticis : 'quorum senten­ tiam verissimam censemus. III. Radix solutionis quæstionis. Ne verba plura hac in re faciamus, sistamus in radice, ex qua pendet quæstionis solu­ tio : quæ radix, meo judicio, ineo sita est, quod determine­ tur, utrum substantia realis corporea vi suæ essentiæ, seu quatenus essentia, sit nec ne extensa. Patet enim quod si essentia corporea reduplicative ut essentia, est extensa actu, extensio seu quantitas idem est realiter ac essentia illa; at contrarium absolute est pronuntiandum si secus res se habeat. Et consulto dixi, actu; nam non negamus in essentia subs­ tantis corporeæ, ut essentia est, inesse exigentiam ad quan­ titatem ipsam. Designata radice solutionis, sic ad quæstionem respondeo : IV. Essentia realis corporea, quatenus talis, non es: extensa actu. Essentia realis corporea, qua talis, abstra:.:. a determinata quantitate, seu, ut loquitur S. Thomas, P. III. Qu. LXXVI. Artic. I. ad3, totalitas substantiæ continetur : idifferenter inparva vel magna quantitate..., sicut totanat; : hominis in magno vel parvo homine. Ergo realis essentia c:poreaqua talis, nonest actu extensa. —Probatur conseq. Eo ipso quod essentia realis corporea abstrahit a deter::..:.: quantitate, plane se demonstrat indifferentem ad eam ¿em determinatam quantitatem, quam de facto habet cum read­ ier existit. Atqui quoties subjectum est essentia sua :•. rens ad aliquid, posito quod hoc aliquid realiter insit s : jecto illi, aliunde quam ex subjecti essentia est petendum : nulla enim natura est indifferens ad id quod sibi essentiale 462 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE QUANTITATE. est, sed illud postulat necessario. Igitur aliunde quam ab ipsa essentia reali corporea repetenda est extensio determi­ nata qua afficitur, nempe a principio realiter ab ipsa dis­ tincto, quod communiter dicimus quantitatem, quæ, utpole essentialiter extensa, potest extensionem substantiæ deter­ minare. WV. Nota I. De natura distinctionis realis quantitatis a subs­ tantia. Exthesipræcedenti constatquantitatemrealiterasubslantiadistingui; sed hanc distinctionem non modalem tan­ tummodo esse sed etiam entitativam, ratio naturalis imprimis sufficienter suadet. Etenim accidens absolutum seu physicum illud diximus (30, II) quod subjecto cui inest affert quamdam insigniorem entitatem. Atqui non videtur posse negari, exten­ sionem, qua essentia corporea fit potens ad occupandum locum et ad exercendam vim resistentiæ, præ se ferre illam insigniorem entitatem, sed esse habendam inter simplices modalitates. — Ceterum propositionem nostram probat præcipueChristianus ex mysterio SS. Eucharistiæ. Qua in re au­ diatur Suarez, Dispp. Metaphys., Disp. XL. Sect. II. §.VIII : « Neque sufficere potuisset, inquit, distinctio modalis, quia substantia non potest esse modus quantitatis, ut per se no­ tum est. Deberet ergo quantitas esse modus substantiæ. At vero modus non est ita separabilis ab illa re cujus est modus, ut sine illa esse possit, ut in superioribus ostensum est. Ergo quantitas non est tantum modus, sed res distincta a subs­ tantia. » VI. Nota If. Corollarium. Opus non estutiminoremurcirca quæstionem, quæ passim in philosophia movetur, utrum Deus possit quantitatem a substantia præcisam conservare. Solutio enim ex supra dictis infertur. Quantitas accidens est realiter ab essentia corporea distinctum et est accidens absolutum, ex illis nempe accidentibus quæ non requirunt substantiam ut subjectum, sed ut principium sustentans (30, VIII, seqq.). Atqui vis, quæ substantiis creatis convenit sustentandi accidentia, potest sine dubio suppleri a divina virtute. Nota III. De reali distinctione quantitatis a substantia corporea in ordine ad Ecclesiæ Catholicæ doctrinam. Fidei catholicæ dogma est substantias panis et vini per verba con­ secrationis transubslanliari, ut loquitur Concilium Tridentinuin, in corpus et sanguinem Jesu Christi Bedemptoris nostri. Catholici ergo qui negant realem distinctionem inter ART. It. DE REALI DISTINCTIONE QUANTITATIS A SUBSTANTIA. 463 quantitates panis et vini eorumque essentias, explicare debent cur species panis et vini, peracta conversione essen­ tiarum in corpus et sanguinem Christi, remaneant in Sacra­ mento Altaris. Quidam igitur, ut difficultatem solvant, eam negant, asseverantes species illas post consecrationem esse subjectivas et apparentes, non vero reales et objectivas, quatenus nempe Deus in sensus nostros easdem affectiones producit, quæ antea producebantur a speciebus illis realibus. Quæ explicatio contra unanimem venerandam auctori­ tatem Patrum Doctorumque Ecclesiæ arridet non paucis recentioribus, atque in eam inclinat Tongiorgi in Cosmología, Lib. I. Cap. VI. Artic. Ill et IV. Hunc auctorem præ celeris nomino, quia nonnulla ejus dicta approbanda omnino non sunt, atque ideo specialiter notare volo. Argumenta quæ afferuntur pro reali identitate substantiæ cum quantitate nonessse demonstrativa, nemo nisi qui teme­ rarie philosophatur in dubium vertere auderet. Atque id plane concedit Tongiorgi, loco citato, n. 234. Aliunde certis­ simum est sensus, gustus, odoratus, visus et tactus eo ipsissimo modo affici a speciebus panis et vini post conse­ crationem, quo ante consecrationem afficiebantur; et hoc evidenter, constanter, ineluctabiliter. Qua igitur ratione huic sensuum testimonio contradicere, et Deum sine stricta atque evidenti necessitate veluti nempe ex machina in medium adducere, ipsique sensuum deceptionem tribuere? Id profecto intelligerem si argumenta adversariorum forent demonstra­ tiva; sed cum talia non sint, ut ipsi fatentur, negare sine temeritate non possumus quæ sensus aperte renuntiant. — Refert Tongiorgi, n. 227, auctoritatem Suaresii concedentis realem distinctionem quantitatis a substantia, non posse ra­ tione naturali sufficienter demonstrari. At imprimis respon­ deo neque posse naturali ratione sufficienter demonstrari realem identitatem quantitatis cum substantia, ut Tongiorgius ipse concedit. Quo in casu ratio dictat standum esse facto, nempe testimonio sensuum, qui sicut vere testantur rcalitatem specierum ante consecrationem, ita vere testantur et postea. Deinde respondeo, imprudenter Suaresium citari a Tongiorgio, cujus officium erat integrum non vero trun­ catum textum afferre Theologi suæ Societatis. En hujusmodi textus, ut legitur Dispp. Metaphysic., Disp. XL. Sect. II. § VIH. Statuit imprimis hanc propositionem : Approbatur sententia reipsa distinguens quantitatem a substantia. Deinde 46* ONTOLOGIA. LIB. HI. CAP. IV. DE QUANTITATE. immediate adjungit : < Hæc sententia est omnino tenenda. Quanquam enim non possit ratione naturali sufficienter de­ monstrari, tamen ex principiis theologiæ convincitur esse vera, maxime propter mysterium Eucharistiæ. Ex quo etiam ipsa naturalis ratio illustrata intelligit, ipsis etiam naturis rerum esse veritatem hanc magis consentaneam ac confor­ mem. » De contraria vero sententia scribit : partim ratione naturali partim adjuncto mysterio sufficientissime improba­ tur. His verbis commoveri debuerat Tongiorgi et cum eo omnes qui, nescio quo falso timore ducti, Scholasticis omni­ bus theologis, Christifidelibus, imo et ipsius Ecclesiæ inve­ terato usui loquendi contradicere audent. Quis enim unquam fidelium non firmiter credat, Christum Dominum vere ac realiter post consecrationem esse sub veris atque realibus panis vinique speciebus ? Sensu apparet, inquit S. Thomas, P. HI. Qu. LXXV. Art. V, facta consecratione, omnia acciden­ tia panis et vini remanere; additque in resp. ad 2. : In hoc Sacramento nulla est deceptio : sunt enim ibi secundum rei veritatem accidentia, qute sensibus dijudicantur. Et Auctor Opusculi XLVIII, Logicte Aristotel. Summa, inter Opuscula S. Thomæ, Tract. I. Cap. Vili, asserit communiter ab omni­ bus teneri in hostia consecrata accidentia realiter esse sepa­ rata per Dei virtutem ab eorum connaturali subjecto. In quam sententiam communem manifeste concedit Ecclesia ipsa Ca­ tholica, ut videre præcipue est in Officio, ab ipso S. Thoma composito, quod Ipsa recitandum præscribit in Eesto Corporis Christi : < Accidentia autem sine subjecto in eodem (Sacra­ mento) subsistunt. » — (Offic. Corpor. Christi, Leet. III, 2, Nocturni). Cur ergo nonnulli ex recentioribus catholicis scrip­ toribus a sententia tam communi, quæ ex principiis theolo­ gice convincitur esse vera, recedant, plane non video ; unde nec cos a maxima imprudentia excusare possum. / ARTICULUS TERTIUS (35) De spatio. I. Spatii notio vulgaris. Nobis inesse notionem «patii, atque istud concipi ut extensionem quamdam, nemo sine ART. III. DE SPATIO. 465 nota stultitiae negaret. Quæ in præsenti articulo dicenda occurrunt, ex hac vulgari notione deducentur. II. Locus, situs, spatium. In communi usu loquendi tria ista vocabula in eodem sensu haud raro usurpantur; atta­ men distinguuntur, ut ex sequentibus definitionibus er t manifestum. Locus definitur ab Aristotele, IV. Physicorum, Cap. VI : Superficies prima, immobilis, corporis ambientis., seu, ter­ minus finis continentis, immobilis, primus. — Superficies in hac definitione ponitur ul genus, in quo focus convenit cum ceteris cujusque naturæ superficiebus; alia vero adjuncta vicem gerunt differentiæ. Locus siquidem concipitur ut quod­ dam ambiens, cujus extremæ lineæ claudunt, ut ita loquar, vacuum quoddam a locato repletum. Quæ extremæ lineæ, quamvis materialiter mutentur, tamen formaliter ut circumscriplivæ corporis locati, eædem immobiles perseverant.Unde dicimus quod homo stans immotus in flumine sit semper in eodem loco, quamvis semper circa ipsum renovetur su­ perficies aquæ. — Quodlib. VI, Artic. III. — Cf. Leet. VI, in citat. Lib. Physicorum. Situs est dispositio partium corporis locati in loco : qua­ tenus videlicet eadem res, unum eumdemque locum occu­ pans, potest suas habere partes diversimode dispositas, se­ dendo, e. g., stando, cubando, et aliis modis. /Spatium denique est distantia illa, quam intercedere intel­ ligimus inter unum et aliud corpus, vel inter partes unius ejusdemque extensionis. Hinc dicimus unam civitatem dis­ tare ab alia spatio quatuor, decem, vel viginti leucarum. III. Spatium reale et spatium imaginarium. Satis obvia ac facilis est distinctio spatii in imaginarium et reale. Spa­ tium reale, quod etiam positivum dici merito potest, est ex­ tensio realis, et consequenter corpus reale extensum mon enim naturaliter existit per se extensio, sed existit réalité.extensum corpus) intercedens inter duo alia corpora, v... inter duas partes ejusdem corporis, eo modo quo hic supr . dictum est. — At spatium imaginarium, quod et negat i jure dici potest, est vacuum quoddam, seu negatio cujusp : corporis vel extensionis realis, quam tamen phantasia ima­ ginatur ut quid positivum, seu ut meram capacitatem c:ntinendi corpora, quamvis corpora revera non contineat. I -. spatium quod ab Universo corporeo occupatur, ante mu:, i. creationem nihil erat, sicut nihil est spatium illud quod 466 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. OS QUANTITATE. Gngitur esse extra limites ipsius Universi; attamen lüsu imaginationis spatium illud ut quoddam reale imaginamur, et intellectus concipit ipsum ut meram possibilitatem ontologicam corporum essendi in loco ex ipsa eorum possibili­ tate ad existendum. ) / IV. Conceptus spatii realis. Conceptum vulgarem spatii I cisse philosophice difficillimum explicatu, ex diversis summo­ rum philosophorum hac in re sententiis, et etiam ex eorum confusione in exponendis propriis opinionibus liquido patet. Nec ego volo me tantis viris præponere, sed modeste meam proponere sententiam. Igitur in antecessum de spatio reali (de imaginario enim non est curandum) illud certissimum videtur haud posse reale spatium concipi sine extensione ; extensio autem realis naturaliter non datur sine corpore. Sed ex hoc ipso non sequitur quod spatium idem sit ac extensio, ut sentit Balmes in sua Philosophia fundamentali, Lib. III. Cap. XII. neque quod spatium sit idem cum subs­ tantia corporea identificata a Cartesio cum quantitate, ut ipsemet Cartesius tenuit. Nam ex hoc ipso quod unum non 'sit sine altero, haud sequitur unum esse alterum. Potest igitur dici quod spatium reale supponit realem extensionem, supponit reale corpus; attamen spatium, ut sentio, addit relationem quamdam ipsi extensioni, non quidem relationem rerum corporearum existentium inter seipsas et cum possibibilibus, ut sentit Leibnitzius, sed rationem seu ordinem partium extensionis inter se; qui quidem ordo fundatur in ipsa extentione, et immediate oritur ex distantia partium continuatarum. V. Nota. De repugnantia spatii realis infiniti. Sensit Clarkius spatium esse revera infinitum; cumque deprehenderet infinitum non esse nisi Deum, docuit spatium esse Deum aut saltem esse Dei attributum. Quam Clarkii sententiam nervose impugnavit Leibnitzius, qui tergiversationes, ad 'quas Clarkius recurrebat, egregie praeclusit, ut videre est in Operibus magni philosophi. Revera Clarkius confundit spa­ tium imaginarium cum spatio reali; illud nihil est, eique vi imaginationis potest quidem concedi illimitatio quæ est indefinitum, non autem illimitatio quæ est infinitum (23, IV). Spatium vero reale neque infinitum esse potest, neque fingi ut Dei attributum. Equidem spatium reale sine extensione seu quantitate reali absolute dari nequit ; sed extensio, quamvis ex se dicat indefinitum, intrinsece tamen repugnat ART. IV. DE TEMPORE. 467 quod sit actu infinita (24, V). Neque minus repugnat spatium esse Deum vel Dei attributum. Namque Deus est infinitus utique, sed eo ipso quod infinitus est, simplicissimum ens est (24, VII). Fuse hac de re Balmes in sua Philosophia fun­ damentali, loc. cit.; nescio tamen utrum ea omnia, quæ de spatio ibidem disserit, omnibus arrideant. J ARTICULUS QUARTUS (36) qJU De tempore. v I. Temporis notio vulgatissima. Tempus neque spatium est, neque extensio proprie dicta seu permanens, quæ exigit partes coexistentes, quibus tamen tempus caret, cum ipsum sine successione instantium inlelligi non possit. Attamen quia ad modum extensionis illud concipimus, de ipso, post notiones traditas circa extensionem et spatium, agimus. Nihil autem familiarius et notius tempore, sed ejus notionem philosophice illustrare perquam difficillimum. Unde illud notissimum S. Augustini in Lib. XI. Confess., Cap. XIV, n. 17: Quid est ergo tempus?Si nemo exme quœrat,scio; siquœrenti explicare velim, nescio. Quia tamen officii nostri est difficil­ lima quoque tractare pro virili, pedetentim ad notionem temporis utcumque elucidandam procedemus. Sit igitur pri­ mum : II. In notione temporis includitur essentialiter successio. Tempus enim non intelligitur nisi ut quid essentialiter fluens, quidquid denique illud sit. Atqui fluxus concipi non potest sine aliqua successione, per quam subjectum fluens in suc­ cessionis decursu alternatur,et est hic et ibi, ut loquitur S. Thomas, P. I, Qu. X, Artic. IV, ad 2. Igitur in notione vul­ gatissima temporis essentialiter includitur successio. — Ex quo sequitur quod, cum successio non inlelligatur nisi simul concipiatur quod subjectum successioni obnoxium cesset esse prius el incipiat fieri posterius, et consequenter non inteii;gatur nisi in ordine ad aliquod præteritum el ad aliquod fu­ turum; necessarium est ponere quod in notione vulgatissimi, temporis essentialiter includantur instans præteritum el ins­ tans futurum, quasi partes ipsius temporis. III Ad rationem temporii roTnlrilur etiam essentialiter 468 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE QUANTITATE. instans præsens. In ratione temporis, ut modo dictum est, essentialiter includitur fluxus prioris instantis A, et inchoa­ tio instantis G. Atqui nullo negotio intelligitur fluxum A prioris in C posterius esse non posse, nisi sub conditione quod detur punctum quodammodo intermedium et veluti annulus, qui sit et terminus puncti fluentis A, et inchoatio instantis C : secus inter A et G esset saltus, non autem con­ tinuata et veluti gradata successio. Hoc autem instans inter­ medium B non est A, quia A jam fuit; neque est C, quia G nondum est, quia futurum. Est igitur 1! inter A praeteritum et G futurum; seu B est instans præsens, quod proinde no­ tionem temporis essentialiter ingreditur. IV. CoroUaria. Corollariumprimum. Igitur totum illud quod realiter existit de tempore non est instans A, quod jam præteriit, neque instans G, quod adhuc non existit, sed est B, instans nempe {nunc) præsens. Corollarium alterum. Tempus secundum suam totalitatem acceptum, AB C, non existit realiter nisi in mente. — Et re­ vera ex tribus illis clementis realiter non existit nisi B, ut dictum est. Si igilurnihilominus numerantur et alternantur, quasi res positivæ actu simul existentes, numerantur et alternantur ámente et in ipsa mente, quæ, ut Angelicus notat P. I. Qu. X, Artic. IV, ad 2, alternat fluxum ipsius nunc sicut alternat motum. Hinc ipsemet S. Doctor, 1. Dist. XIX. Qu. II. Artic. I, refert approbando illud Aristotelis : Sí non esset anima, non esset tempus. — Cf. etiam Lect. XXIII, in IV. Physicorum. Corollarium tertium. Tempus sine motu dari non potest. Per motum enim solummodo successio, tempori necessaria, intelligi potest. V. Nota. AristoteHca descriptio temporis. Aristoteles dixit quod tempus est, numerus motus secundum prius et posterius, quam definitionem S. Thomas, Lect.XVII, in IV. Physicorum, illustrat his verbis : « Manifestum est enim quod tunc esse tempus determinamus, cum accipimus in motu aliud et aliud, et accipimus aliquid medium inter ea. Cum enim intelligimus extrema diversa alicujus medii, et anima dicat illa esse duo nunc, hoc prius, illud posterius-, quasi numerandoprms et posterius in motu, tunc hoc dicimus esse tempus. Tempus enim determinari videtur ipso nunc... Quando igitur senti­ mus unum nunc, et non discernimus in motu prius et poste­ rius; vel quando discernimus in motu prius et posterius, sed accipimus idem nunc ut finem prioris et principium poster io- ABT. V. DE ÆTERNITATE. 469 ris, non videtur fieri tempus, quia neque est motus. Sed cum accipimus/>rius et posterius, et numeramus ea, tunc dicimus fleri tempus. Et hoc ideo, quia tempus nihil aliud est quam numerus motus secundum prius et posterius; tempus enim percipimus, ut dictum est, cum numeramus prius et poste­ rius in motu. Manifestum est ergo quod tempus non est motus, sed sequitur motum secundum quod numeratur. Unde est numerus motus. > (Ed. Leon., n. 10). — Hæc, quæ in hoc articulo et in præcedenti de tempore et de spatio prælibavi, ut minus obscura mihi visa sunt ; atque ideo scripsi. Cetera vero quæ adduntur, aliis fortasse clara, mihi vero perobscura videntur ; qua he causa ab illorum oxpuaitione abstinendum mihi est. ARTICULUS QUINTUS (37) De æternitate. I. A notione temporis assurgimus ad notionem aeternitatis. Jam dixi supra (Prolog.) cur post articulum de tempore agam de æternitate, quia nempe æternitas et tempus oppo­ sita sunt, et oppositorum ralio est ut ex uno dignosci alte­ rum possit. Unde ea quæ tempori conveniunt negando, pos­ sumus utcumque in cognitionem æternitalis devenire. II. Æternitas absoluta est essentialiter sine principio, sine fine, sine successione. Suppono ut certum, æternitatem ex se non aliud significare quam duralionem, si utrumque vocabulum abstracte sumatur ; et consequenter æternitatem non esse quid negativum, sed esse quid essentialiter positi­ vum, sicut ipsam durationem. Hoc igitur supposito, proba­ tur assertum. — De ratione temporis est quod inter duos terminos veluti concludatur, qui sunt principium et finis, nempe prius et posterius, ex quorum enumeratione exurgit totalitas temporis in anima (36, IV) : ex quo sequitur quod tempus sit quid essentialiter mutabile et successivum. Atqui æternitas absoluta, ut omnino opposita tempori, contraria absolute postulat attributa. Ergo æternitas essentialiter a se excludit principium, (inem et successionem,- seu æternitas est interminabilis duratio tota simul existons, sumpto voca­ bulo interminabile (voce negativo sed positivo sensu pro negatione tum principii tum finis in duratione existentiæ. 470 ONTOLOGIA. LIB. Ilf. CAP. IV. DE QUANTITATE. III. Corollaria. — Corollarium primum. Repugnat ens necessarium habere actu existentiam qua antea careret (21, I et V), vel existentia carere quam actu habet [ibid.) ; et consequenter ens necessarium essentialiter excludit quamcumque mutationem in duratione suæ existentiæ. Aliis ver­ bis ens necessarium, posito quod realiter existât (ibid.), absoluta gaudet æternitate. Corollarium alterum. Et quia ex opposito ens contingens potuit non habere realem existentiam, eaque potest carere postquam existit, repugnat omnino ens contingens habere ælernitatem absolutam. Corollarium tertium. Tempus., seu res temporaneæ sunt ab Æternitate seu ab Ente æterno, ut a causa. Tempus enim, sicut et quodlibet ens contingens, habet causam suæ existen­ tiæ. Existentiam autem non potest habere nisi ab ente ne­ cessario (21, IV), quod est essentialiter æternum, ut dictum est. IV. De duplici æternitate. Consulto attribui soli enti neces­ sario æternitatem absolutam. Etenim duplici sensu a phi­ losophis accipitur æternitas-, alia enim dicitur absoluta, quæ, ut dictum est, tria essentialiter excludit,principium nempe, finem et successionem durationis in existendo, alia dicitur hypothetica, seu relativa seu participata, quæ non excludit a subjecto principium existendi, seu habere existentiam ab alio, sed posito qtiod talem existentiam acceperit, talis naturæ est ut ex se postulet in accepta existentia sine fine perdurare, neque possit eadem privari existentia nisi ab omnipotentia Dei absoluta, quæ facere potest quidquid con­ tradictionem non implicat. Hujusmodi sunt substantiæ spi­ rituales creatæ, angeli nempe et animæ humanæ. — Ex quibus infertur quod si existât ens præditum æternitate hypothetica, illud ens, utpote contingens natura sua, non habet hanc suam æternitatem nisi ab ente necessario, a quo habet realem naturam. V. Nota I. Definitio æternitatis a Boetio tradita. Merito laudatur a Scholasticis definitio illa æternitatis absolutæ a Boetio tradita,De Consolat., Lib. V, Prosa ultima, circaprincip. : Interminabilis vilœ lota simul et perfecta possessio. — Cur dicatur æternitas interminabilis, jam dixi supra, n. II. — Additur interminabilis vilœ; quia subjectum, cui convenit æternitas, non solum est sed etiam vivit, et aliis causa est essendi et vivendi. — Dicitur tota, non quasi æternitas partes ART. V. DF. ÆTERNITATE, 4',i habeat, sed quia nihil ei deest. — Dicitur tola simul et per­ fecta; nam, ut S. Thomas, P. I. Qu. X. Artic. I. ad 5 et 6, ¡explicat, in tempore est duo considerare : scilicet, ipsum tempus, quod est successivum, et nunc temporis, quod est imperfectum. Dicitur ergo æternitas tota simul, ad removen­ dum tempus ; et perfecta, ad excludendum nunc temporis. ■_ Denique dicitur possessio, quia vocabulum possessio satis clare designat immutabilitatem et indeficientiam æternitatis. f' VI. Nota II. Clarkii in Scholasticos falsa critica. Clarkius, Cap. IV sui Systematis intellectualis, risu excipit doctrinam Scholasticorum ponentium successionem essentialiter ab æternitate excludi. At Clarkii criticam risu potius dignam esse ex dictis in hoc articulo liquido constat; unde merito notat Balmes, Lib. VII Philosophiœ fundamentalis, Cap. IV, quod anglus Scriptor non satis doctrinam quam deridet, fuerit meditatus. S. Augustinus in sensu Scholasticorum loquitur, cum in Lib. XI Confess., Cap. XIII, nn. 15 et 16, scribit, Deum alloquens ; « Idipsum enim tempus tu feceras ; hec præterire potuerunt tempora antequam faceres tem­ pora. Si autem ante coelum et terram nullum erat tempus, cur quæritur quid tunc faciebas? Non enim erat tunc, ubi non erat tempus ; nec tu tempore tempora præcedis ; alioquin non omnia tempora præcederes. » Et in Libro LXXXIII. 'Qq., Qn. XIX, ait : In aeterno enim, cum proprie dicitur, neque quidquam praeteritum quasi transierit, neque quidquam futu­ rum quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo est. VII. Nota III. Erronea Antonii Genuensis sententia circa naturam æternitatis. Antonius Genuensis in sua Metaphysica, P. I, Cap. XI, Propos. 144, negat quidem æternitatem consis­ tere posse cum successione physica, sed affirmat æternitati convenire successionem metaphysicam, quam etiam duralionis vocat, etdcfinit continuatamentisexistentiam. Duo potissi­ mum in hoc modo loquendi sunt reprehendenda ; quorum primum est successio, quæ in hac locutione æternitati tri­ buitur. Sive enim consideretur physice sive metaphysice, successio dicit essentialiter prius et posterius ; at componere prius et posterius cum immutabili omnino permanentia rei in existentia, qualis ab æternitate exigitur, est velle in unum componere ideas contradictorias et natura sua insocia­ biles. — Alterum reprehensione dignum est quod Genuensis asserit in probatione suæ sententiæ, videlicet successionem esse ipsam continuatamentisexistentiam: manifeste enim sic ZiOLUBA. Summa philosophica. T. I. Zl 4'2 i ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. IV. DE QUANTITATE. aiendo confunditsuccessionemcumduralione. Paralio quidem ex se neque successionem includit neque excludit, sed sim­ pliciter est permanentia rei in existentia : quæ permanentia si successioni sit obnoxia, erit permanentia entis temporanei ; si successionis sit expers, erit permanentia entis æterni. Unde duratio est veluti genus ad æternitatem et tempus. VIII. Nota IV. De ævo. Quæ fuerint antiquorum opiniones circa ævum, quid sit, qua ratione differat ab æternitate et a tempore, breviler et dilucide explicat S. Thomas, P. I. Qu. X. Artic. V. cujus verba hic transcribo : « Ævum, inquit, differt a tempore et ab æternitate, sicut medium existons inter illa. Sed horum differentiam aliqui sic assignant dicen­ tes, quod æternitas principio et fine careat, ævum habet principium sed non linem; tempus autem habet principium et finem. Sed hæc differentia est per accidens, sicut supra dictum est (arlic. prœced.) : quia si etiam semper æviterna fuissent et semper futura essent, ut aliqui ponunt, vel etiam si quandoque deficerent (quod Deo possibile esset), adhuc ævum distingueretur ab æternitate et tempore. — Alii vero assignant differentiam inter hæc tria per hoc, quod æternitas non habet prius et posterius ; tempus autem habet prius et posterius cum innovatione et veteratione ; ævum habet prius et posterius sine innovatione et veteratione. Sed hæc positio implicat contradictoria. Quod quidem manifeste apparet, si innovatio et veteratio referantur ad ipsam mensuram. Cum enim prius et posterius durationis non possit esse simul, si ævum habet prius et posterius, oportet quod, priori parte ævi recedente, posterior de novo adveniat : et sic erit inno­ vatio in ipso ævo, sicut in tempore. Si vero referatur ad mensurata, adhuc sequitur inconveniens. Ex hoc enim res temporalis inveteratur tempore, quod habet esse transmutabile, et ex transmutabilitate mensurati est prius et poste­ rius in mensura, ut patet ex IV Physicorum. Si igitur ipsum æviternum non sit inveterabile nec innovabile, hoc erit, quia esse ejus est intransmutabile. Mensura ergo ejus non habe­ bit prius et posterius;^/ < gst erg0 dicendum, quod, cum æternitas sit mensura esse permanentis, secundum quod aliquid recedit a perma­ nentia essendi, secundum hoc recedit ab æternitate. Quæ­ dam autem sic recedunt a permanentia essendi, quod esse eorum est subjectum transmutationis, vel in transmutatione consistit ; et hujusmodi mensurantur tempore, sicut omnis ART. V. DS ÆTERNITATE. $7? motus et etiam esse omnium corruptibilium. Quædam vero recedunt minus a permanentia essendi, quia esse eorum nec in transmutatione consistit, nec est subjectum transmu­ tationis ; tamen habent transmutationem adjunctam vel in actu vel in potentia... ; patet de angelis, quod scilicet habent esse intransmutabile cum transmutabilitate secundum elec­ tionem , quantum ad eorum naturam pertinet, et cum transmutabilitate intelligentiarum, et allectionum, et loco­ rum suo modo. Et, ideo hujusmodi mensurantur ævo, quod est medium inter æternitatem et tempus. Esse autem quod mensurat æternitas, nec est mutabile nec mutabilitati adjunc­ tum. Sic ergo tempus habet prius et posterius ; ævum autem non habet in se prius et posterius, sed ei conjungi possunt ; æternitas autem non habet prius neque posterius neque ea compatitur. » CAPUT QUINTUM DE RELATIONE Prologus. Post accidentia absoluta veniunt consideranda accidentia relativa, ut in prologo ad tertium Capitulum hujus libri dictum est. Porro circa relationes tria ordinate sunt expendenda: lm quidem, de natura et speciebus relationis; 2m de realitate relationum; 3m de relationum proprietatibus. ARTICULUS PRIMUS (38) De natura et speciebus relationis. I. Relationis notio. Relatio, si ejus etymon spectes, a verbo referre est, ac proinde abstracte sumpta significat respectum, habitudinem oratnem ad aliquid, ut ad terminum ; concrete vero est td quo subjectum tale denominatur et refertur ad aliquid, ut ad terminum. Ita paternitas est relatio, qua me­ diante pater denominatur pater et refertur seu ordinem dicit ad filium ; et similiter filiatio est relatio qua filius denomina­ tur filius et dicit ordinem ad patrem. 474 ONTOLOGIA. LIB. til. CAP. V. DE RELATlÙJiE. II. Relatio realis et logica. Respectus, seu habitudo, seu relatio, de qua supra, quam de aliquo subjecto affirmamus, aotestaliquidsubjecto tribulum ex sola mentis consideratione, quin ipsa aliquid realitatis ponat in subjecto ipso, aut contra est aliquid realiter afficiens subjectum, de quo affirmatur. Si primum, habetur relatio logica; si alterum, relatio realis (Cf. P. I, Qu. XIII, Art. VII). III. Relatio creata et relatio increata. Relatio realis in crea­ tam et in increatam subdividitur, prout nempe aut Deo tri­ buitur aut creaturis. Divina est ordo, seu respectus divina­ rum personarum inter se. Quatuor recensentur. Paternitas. Filiatio, Spiratio activa et Spiratio passiva : de quibus ad theologos. Relatio creata est ordo seu respectus creaturarum Jnter se vel ad Creatorem. IV. Relatio trenscendentalis et relatio prædicamentalis. Præterea relatio alia est prædicamentalis, alia transcenden ta­ lis. Relatio transcendentalis, quæ a Scholasticis secundum dici etiam appellatur, est ordo non constituens sed consequens essentiam rei, in qua includitur et de qua dicitur, seu, ut notat Goudin in sua Logica, De relatione, est ipsa rei absolutae enti­ tas ex sua essentia ad aliud destinata. Vocatur transcenden­ talis, quia ultra omnia genera est, et in omnibus rebus in­ cluditur, ut de transcendentibus in secundo Libro Ontologiæ dictum est. Ita anima dicit relationem transcendentalem ad corpus, cujus est forma, materia ad formam: facultates animæ ad objecta, et ita de ceteris. — Relatio prædicamentalis, quæ etiam secundum esse dicitur, est purus ordo subjecti ad aliquid, ut in definitione generica relationis dictum est ; unde relatio prædicamentalis constituitur per merum ordinem ad aliud, quo sublato, nihil de ipsa remanet. Hujusmodi est paternitas, filiatio, etc. (P. I. Qu. XIII. Art. VII. ad i.) Differentia inter relationem prædicamentalem et relationem transcendentalem in hoc consistit, quod « transcendentalis est habitudo dependentiae unius ab alio, ita quod relativum transcendentale refertur ad aliud non tanquam ad terminum, aut correlativum, sed tanquam ad causam, ut materia re­ fertur ad formam, et accidens ad substantiam. Ex quo sequi­ tur quod transcendentia relativa neque sunt simul natura neque cognitione. Prædicamentalis vero relatio est habitudo inter comparia, ita quod relativum prædicamentale refertur ad aliud tanquam ad terminum et correlativum, et non tan­ quam ad causam ; et ita sunt simul natura et cognitione, ut ART. I. DE NATURA ET SPECIEBUS RELATIONIS. 475 pater et filius ». — Hæc Bannes in I, Qu. XLV. Artic. Ilf. § Circa primam conclusionem... Dico secundo. — Hinc est quod relatio transcendentalis nonnisi ratione distinguitur ab en titate rei transcendenlaliter'relativæ; at relatioprædicamentalis b entitate rei, cui præfata relatio tribuitur, differt realiter. — In præsenti de relatione prædicamentali exclusive loquimur. V. Conditiones ad relationem prædicamentalem reqnisitæ. Ut recte notatur Opuse. XLVIII, De totius Logicœ Aristotelis summa, inter Opp. D. Thomæ (Tract. V, Deprœdicamento ai. aliquid, Gap. I, Ed. P, fol. 24) quinque requiruntur condi­ tiones ad constituendam relationem realem prædicamenta­ lem : quarum duæ requiruntur ex parte subjecti, duæ ex parte termini, et una ex parte relatorum. Prima conditio (ex parte subjecti) est quod habeat subjec­ tum reale. Relatio enim de qua loquimur est, vel saltem sup­ ponitur accidens reale, quod patet esse non posse nisi in reali subjecto. Secunda conditio (ex parte termini) est quod habeat ter­ minum rea\em. Relatio enim realis constituitur per ordi­ nem ad aliquid, quod est ejus terminus. Si igitur terminus iste realis non esset, haberetur ordo realis ad nihilum; quod est absurdum. Tertia conditio (es parte subjecti) est quod habeat fundamentum reale. Nomine/unrfamenZrrelationisintelligitur cans seu ratio, ex qua emergit in subjecto relatio ipsa; sicut gene­ ratio est causa cur relatio paternitatis homini tribuatur. Manifestum est autem quod relatio esse nullatenus posset realis, si causa in qua fundatur et ex qua exclusive oritur, realis non esset. — Scholastici duplex fundamentum distin­ guebant, nempe materiale seu rematum,et formale seu proxi­ mum.— Fundamentum formale illud dicebant in quo prædi­ camentalis relatio proxime ac immediate fundatur; sicut generatio est fundamentum formale relationis paternitatis in patre. — Fundamentum vero materiale est subjectum in qu est formale et proximum fundamentum; sicut generatio est in patre. — Conditio tertia est, ut patet, de fundamento for­ maliter accepto. Quarta conditio (ex parte termini) est quod subjectum et terminus relationis realiter inter se distinguantur : secus enim haberetur relatio realis ejusdem ad seipsum, nempe subjecti ad ipsum subjectum; quod dici non potest. Quinta conditio additur ab eodem Auctore, quæ se tenet ex 476 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. V. DE RELATIONE. parte correlativorum, et est horum convenientia in eodem or­ dine, ita quod ambo sint limitata ad genus et speciem, vel ambo sint extra genus, ita quod ex æquo respondeat eic ra­ tio generis aut speciei. Hinc'creatura dicit relationem realem dependentiæ a Creatore; sed relatio ¡Creatoris ad creaturas est rationis, quia Deus non potest habere rationem generis, in quo univoce cum creaturis conveniat (inf., n. VII). VI. Subjecti, termini et fundamenti definitiones. Ex dictis satis aperte colligitur quid hujusmodi vocabulis intelligant significare philosophi. — Subjectum relationis est id in quo est, et de quo dicitur relatio ; ut subjectum paternitatis est pater, seu homo de quo dicitur paternitas. — Terminus rela­ tionis est id, ad quod relatio in subjecto existens ordinem dicit ; ut terminus paternitatis est filius, sicut terminus filia­ tionis est pater.—Fundamentum denique relationis est ratio seu causa ex qua exurgit relatio ipsa, sicut numero praece­ denti explicavimus. — Subjectum et terminus vocantur extre­ ma relationis, inter quæ fundamentum mediari intelligitur. VII. Relatio mutua et non mutua. Relatio in mutuam et non mutuam etiam dividitur. Relatio mutua est reciprocatio habi­ tudinis seu ordinis inter subjectum et terminum; ita inter patrem et filium est mutua relatio, quia sicut pater refertur ad filium, ita filius refertur ad patrem. Qua in reciprocatione, ut in exemplo patet, extrema suntsub diverso adspectu sub­ jectum et terminus. — Relatio non mutua est illa quæ non importat reciprocationem inter subjectum et terminum, sed se tenet solummodo ex parte unius extremi; ita creaturæ dicunt realem relationem ad Creatorem, scientia nostra ad objecta : sed neque Creator dicit realem relationem ad crea­ turas, neque objecta ad scientiam nostram, sed solummodo rationis, seu relationem logicam. Inter relationem mutuam et non mutuam est maxima differentia. Nam in relatione ac­ tuali mutua, sublato uno extremo, perit aliud formaliter sumptum, sicut, filio sublato, actualis ratio paternitatis au­ fertur patri, et viceversa. At in relatione non mutua, subjec­ tum quidem perit, sublato termino relationis; at non vice­ versa, sublato subjecto relationis, aufertur terminus. Hinc, si a Deo abstrahas, creaturæ nihil sunt, et si objecta co­ gnita sustuleris, scientia humana non datur ; at objecta et Deus existunt eodem modo, et si creaturæ non extarent, aut scientia humana periret. VIII. Relatio æquiparantiæ et disquiparantiæ. Insuper re- RT. II. DE REALITATE RELATIONUM. 477 latio mutua, alia est œquiparanliæ, alia disquiparantiæ. Pri­ ma est cum relatio reciproca est ejusdem rationis, et eodem modo expressa. Ita inter duo subjecta alba est relatio simili­ tudinis in colore, et eodem modo exprimitur; nam sicut A estsimilis B, ita B est similis A. — Si vero relatio reciproca inter extrema non sit ejusdem rationis, et ideo diverso mo­ do exprimatur, dicitur disquiparantiæ; ita relatio patris ad filium dicitur paternitas, relatio vero filii ad patrem dicitur filiatio. Et ratio est, quia hæc relatio patris ad filium, et vice­ versa, est fundata in generatione qua pater dat et filius accipit esse. ARTICULUS SECUNDUS (39) De realitate relationum. I. Quæstio. In superiori articulo divisimus relationes in reales etlogicas. Sed quæstio movetur, utrum revera d ur reales relationes, vel potius omnes ut relationes logicæ. sint habendæ. Quæstio est de relationibus prædicamentalibus : nam circa relationes transcendentales nulla quæstio ess.potest, cum sint, ut diximus, ipsæmet rerum entitates. qua­ tenus ad aliud dicunt ordinem. Dari in Deo relationes reales, non quæ accidentia sint sed quæ realiter sint idem cum di­ vina essentia, dogma nostræ fidei est, qua credim ¿s p ers: divinas realiter ad invicem distingui per oppositionem : tionum. Unde quæstio respicit res creatas. II. Sententiæ contrariæ. Non dari in rebus reales -elationes plerique ex Nominalibus post Aureolum tenuerunt, et ante illos Ammonius, Averroës, Avicenna, Stoici, quibus nonnulli ex recentioribus subscripsere. At eorum sententia non es: vera. Unde sit conclusio : III. Dantur in rebus creatis relationes reales. Probatur In rebus creatis dantur realia fundamenta relationum. Erg-: in rebus creatis dantur reales relationes. — Probatur a.’;. - • In rebus creatis datur, e. g., vera atque realis generatio, jus terminus est generatum. — Probatur consequentia. E enim ipso quod fundamentum reale ponitur, ut est in gea-: ratione, cujus realis terminus est generatum; hoc gener:.,tuin necessario dicit ordinem seu relationem dependenti.-- 478 ONTOLOGIA. LIB. III. CAP. V. DE RELATIONE. ad principium generans, sicut principium generans dicitórdinem influxus seu causalitatis ad generatum. Et cum ac­ ceptio esse in generato et efficientia esse in generante non sint entia rationis, sed entia realia ; et entia realia dicendæ sunt ipsæ mutuæ relationes. IV. Nota I. Solvitur difficultas. Dices : Argumentatio nostra supponit relationem prædicamentalem realiter distingui a suo fundamento ; quam distinctionem non omnes concedunt. — Respondeo hanc distinctionem admittendam esse. — Etenim « illa realiter distinguuntur, inquit Goudin, quorum entitates reipsa non sunt idem. Atqui entilas fundamenti non est idem cum entitate relationis... Nam enti tas relationis est purus ordo, seu respectus, cujus totum esse est ad aliud se ha­ beri , ut patet tum ex definitione illius : tum ex notione quam omnes habent de relatione proprie sumpta, id est prædicamentali : atqui enti tas fundamenti, quocumque modo inver­ tatur, non est purus ordo, purusque respectus, cujus totum esse sit ad aliud se habere, sed reipsa est diversissima ab hoc genere rei, cum sit quid absolutum in re; ergo.entitas fundamenti non est reipsa idem cum entitate relationis.» (Cf. artic. præc., n. V, Tertia cond.) V. Nota IÎ. Adversariorum sophisma. Adversarii autem realitatis relationum in manifestum incidunt sophisma. Ex eo enim quod, sublato intellectu creato, nulla esset creata consideratio illarum relationum, arguunt has pendere ab ipsamet intellectus consideratione. Quæ conclusio omnino sophistica est. Namque intellectus noster non est mensura realitatis rerum, sed contra realitas rerum est mensura nos­ trarum cognitionum. Sublato igitur intellectu creato, deest quidem creata realitatumconsideratio ; non deest tamen ipsa realitas. Unde in hypothesi adversariorum creata considera­ tio relationum non esset, tamen esset ipsa realis relatio. — Cf. S. Th., P. I. Q. XIII. Art. VII. ARTICULUS TERTIUS (40) De proprietatibus relationum. I. Prima relationum proprietas est, non habere contra­ rium; quatenus nempe una reiatio alteri non opponitur, sed ART. nt. DE PROPRIETATIBUS RELATIONUM. 479 licet diversas, in uno tamen eodemque subjecto, quamvis sub diverso adspectu, esse possunt. Hinc paternitas et filia­ tio in uno eodemque homine coëxistunt. Opponuntur itaque relationes, non per affirmationem et negationem vel tanquam res sese ad invicem destruentes, sed solummodo ad exclu­ dendam identitatem subjecti ut subjecti et termini ut ter­ mini. II. Secunda relationum proprietas est, non suscipere magis et minus. Non enim relatio admittit augmentum vel diminutionem intrinsece, quamvis ratione fundamenti ad plura vel pauciora terminetur ; ut cum paternitas per novas genera­ tiones ad plures filios se extendit, formale paternitatis in­ trinsece non augetur. III. Tertia relationum proprietas est, invicem converti, non quidem eo sensu quo idéntica convertuntur (quia absurdum est dicere quod subjectum possit converti in relationibus cum suo termino), sed quatenus unum relativum non explicatur nisi altero correlativo assumpto, cujus est; ut ratio pater­ nitatis non explicatur nisi per correlativum filiationis, quia filius est patris filius et pater est filii pater. IV. Quarta relationum proprietas est quod, correlativa sint simul natura, videlicet quod simul existant. Secus si unum ex illis existeret, altero non existente, haberetur vel subjec­ tum sine termino, vel terminus sine subjecto : quod in re­ lationibus absolute repugnat. V. Quinta relationum proprietas est quod, correlativa (intellige semper relatione prædicamentali) sint simul cogni­ tione. Secus posset intelligi terminus relationis sine subjecto, vel subjectum sine termino; quod idem esset ac intel ii gere ut relativum illud, quod ut relativi negationem intelligere necesse est. Hinc merito docebant Scholastici quod relativa mutuo se definiunt (ex 3* proprietate) et nolificant. /VI. Nota. De tribus ultimis relationum proprietatibus. Rectissime notat Goudin in sua Logica Majori, P. I. Disp. H. Qu. IV. Artic. VI. quod istæ tres nltimæ proprietates solis relativis mutuis videntur proprie convenire, ut expresse de quarta proprietate dicit S. Thomas, Qu. NW, de Potentia, It.t- r Dispp., Artic. VIII, ad 1. Quia tamen, addit Goudin. terminus relationis etiam non mutuæ aliquo modo dicitur relit extrinsece scilicet et terminativo in quantum respicitur . relatione, ideo quodammodo istæ tres proprietates possunt accommodari relativis etiam non mutuis, inquantum scih- 480 ORTOLOGIA. LIB. III. CAP. V. DE RELATIONE. cet impossibile est, quod terminus actualité:' terminet, nisi actualiter sit relatio, esto sit relati,o rationis ; et ipsa relatio cognoscitur per suum terminum ; ipseque terminus, quan­ tum ad actualem functionem terminandi, cognoscitur ner relationem. > LÍBER QUARTUS DE CAUSIS Prologus. Nulla res est, quæ non habeat propriam et sibi consentaneam operationem, qua explicat, ut ita dicam, pro­ priam naturam et explicando perficit. Qua de causa Scho­ lastici in numero axiomatum merito habebant, naturam esse et ordinari ad propriam operationem; et aliud, naturam incli­ nari ad sui perfectionem, quæ est vel actio vel aliquid quod per operationem natura consequitur. Igitur declaratis quæ ad entium naturam et proprietates pertinent, naturalis ordo postulat ut de entibus, prout agunt, dicamus, nempe de cau­ sis. Et quidem scopus philosophise, ut ejus definitio indicat, in explicatione causarum maxime consistit. Effectus enim cognitus, cujus causa ignoratur, admirationem parit; admi­ ratio acuit desiderium cognoscendi ; desiderium denique philosophi» initia facit (De philosophia in genere, VI). At de causis dupliciter tractare possumus : in genere, assignando nempe earum principia universalia ex quibus constituuntur, relationes quas inter se habent, species earum, aliaque hu­ jusmodi ; tn specie, hoc est de hac vel illa causa determinate, ut puta de Deo, de anima, et aliis. Ontologia tractat de causis in genere sumptis, quia de causis in specie agit Metaphysica specialis. — Ordinem vero, quem sequi debemus, ipsa mate­ ria ostendit. Præprimis enim dicendum venit de causœ natura in se, deque ejus speciebus immediatis ; deinde vero de hujus­ modi speciebus singillatim, hoc est de causis efficiente, for­ mali, materiali et finali. 482 ORTOLOGIA. LIB. IV. I. DE CAUSA IN GENERE. CAPUT PRIMUM DE CAUSA IN GENERE Prologus. Circa causam in genere irin distincte et ordi­ nate quæri possunt : 4° quid sit causa ; 2° de ordine inter effectum et causam; 3° de immediatis causarum speciebus. ARTICULUS PRIMUS (41) De natura causee. I. Notio causas in genere. Notiopes causee et effectus in ge­ nere primigenia sunt, omnibusque communes atque ciarte. Quod si consideres quid nomine causa omnes intelligant, invenies de facili quod per causam intelligitur, id vi cujus aliquid, quod vocatur effectus, producitur. In hac causa definitione, sensu communi probata, insistendum est : non enim philosophus contra sensum communem quaerere debet veritatem. II. Conditiones requisitae ad rationem causae. Ex tradita causa notione infertur, ut corollarium, tres conditiones requiri ut ratio causa habeatur. Prima conditio est ut causa realiter ab effectu distinguatur ; nam, si secus esset, non aliud efficeret reapse, et consequen­ ter causa revera non esset. Secunda conditio est ut effectus realiter a causa dependeat. A causa enim et a sola causa effectus producitur, et conse­ quenter esse effectus, ut eilectus, necessario pendet a causa. Tertia conditio est ut causa sit prior effectu prioritate sal­ tem naturæ (L. 8, IX). Effectus enim producitur a causa. Prius igitur quam effectus sit, causa est. III. Nota I. Objectio. Contra hanc tertiam conditionem objici potest : Causa et effectus sunt correlativa ; atqui dictum est (40, IV) quod correlativa sunt simul natura. Ergo causa esse non potest prior effectu. ART. I. DE NATURA CAUSÆ. 483 Resp. Distinguo minorem : Correlativa sunt simul natura quantum ad respectus formales, concedo; quantum ad entitates in quibus sunt relationes, nego. — Causa et effectus dupliciter sumi possunt : uno modo relative, quatenus mutuo se respiciunt, e. g., pater ut pater, et filius ut filius ; et in hoc sensu formali diximus, loco citato in objectione, corre­ lativa esse simul. Alio modo sumi possunt entitative, ut cum consideratur pater ut homo, actione sua filium generans, et hoc sensu intelligimus causam priorem esse effectu. . IV. Nota II. Notio sensistica causæ. Quæ de notione causæ tradidimus, sensu communi omnium hominum nituntur. At Lockius ideas tam communes, ac tam claras omnibus inter­ turbat in suo Libro secundo De intellectu humano, Cap. XXVI. §.I. explicando naturam causæ non per rationem efficientiœ, ut fecimus, sed per solam successionem unius, quod dicitur effectus, ad alterum quod vocatur causa. Etenim omnes nos­ tras cognitiones Locke concludit intra terminos sensationis; sensatio autem, ut constat, nonnisi objecta sensibilia, ut suc­ cessive sensus afficientia, percipit. Equidem Cousin in sua Philosophiede Locke, Lect. VII, contradictionis arguit Lockium circa notionem causæ ; at vi systematis sensistici, cui Lockius erat addictissimus, in illam quam dedit causalitatis notionem descendere debuit, quam postea Humius totis viribus propu­ gnavit, et novissime positivistæ (L. 63, II) quasi tesseram proprii systematis extollunt. — Verum hæc lockiana sententia de notione causæ absurda est. Etenim in notione effectus habemus tale esse quod antequam efficeretur, seu esset effec­ tus, non erat. Quod autem non est, sibi ipsi sine manifesta repugnantia dare esse non potest. Habet ergo esse ab alio, quod causam dicimus. Succedit igitur effectus causæ non vi ordinis solummodo, sed vi actionis (quæcumque sit qua causa ipsa confert esse effectui, in qua actione collativa esse effectui, omnes naturali rationis lumine ducti reponunt ra­ tionem intrinsecam causalitatis, non autem in mera phænomenorum successione, quæ sensibus objicitur. V. Principii et principiati notio. — Ut vero notio causæ magis magisque determinetur, addimus hic noiionesprinci/iii et principiati. Principium igitur magis patet quam causa, et ad illam se habet quasi genus ad speciem. Nomine enim principii generatim sumpti intelligitur, id a quo aliquid quocumque modo procedit, ut dicitur P. I. Qu. XXXIII. Art. I. sive hæc processio sit ordinis, sive influxus, sive successionis, 484 ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. I. DE CAUSA IN GENERE sive quocumque alio modo intelligatur. Optime enim dici­ mus, punctum esse principium lineæ, causam effectus, auro­ ram diei, etc. : quamvis diversa in hujusmodi rebus sit processio unius ab alio. — Id quod a principio quocumque modo procedit, dicitur principialum. VI. Corollaria. — Primum. Omnis ergo causa vere est principium ; at non vice versa omne principium est causa. Veritas hujus corollarii evidens est ex tradita notione prin­ cipii, et ex dictis n. IV contra sensisticam notionem causæ. Secundum. Omne principium distinguitur a principiato ; nihil enim procedit a seipso : ergo nisi principium distin­ gueretur a.principiato, revera nihil procederet, et consequen­ ter non daretur principium. 1 ' VII. Ad rationem principii, ut principium est, non requi­ ritur quod præcedat principiatum prioritate naturæ, sed sufficit origo unius ab alio. Est contra Storchenau, Ontolog., Sect. III. Cap. IV. §.140, qui absolute pronuntiat, immemoi theologiæ, principium natura esse prius principiato. Fateor eum S. Thoma, P. I, Qu. XXXIII, Art. I, ad 3, hoc nomen principium quantum ad id a quo imponitur - Unde stricte loquendo negamus Beguelino in omni ratiocinatione præsupponi a nobis ut verum causalitatisprincipium. — Respondeo : 3° Principium causalitatisdemonstra­ tione non indigere, quia est per se notum. — Respondeo :4° Illud tamen demonstrari per principium contradictionis, quod quidem est ratio sufficiens veritatis principii causali­ tatis, sed cum principio causalitatis minime est ¡denticum, ut patet : imo ab ipso differt in ratione formali entitatis c! consequenter veritatis, quæ in principio contradictionis magis late patet. Petitio autem principii est cum idem assu­ mitur ad probandum omnino idem. Objectio secunda. In principio causalitatis fit transitus ab ordine ideali ad reale. Atqui hujusmodi transitus est sophis­ ticus. Ergo principium causalitatis indubium non est. Resp. Nego majorem. In principio causalitatis asseritor tan­ tummodo nexus dependentiæ inter effectum et causam : qui quidem nexus utpote necessarius et essentialis inveni debet ubicumque invenitur effectus. Id formaliter dicitur principio causalitatis. Ejus autem applicatio adordinem r lem pendet ab alio elemento, a principio causalitatis independente, quod est comperta a posteriori existentia realis eff-: tus: qua habita, mens applicat effectui determinato qu 1 omnibus et singulis effectibus applicandum esse dicitur ia causalitatis axiomate, juxta principium syllogismi : Diclu~i Zialuia Summa philosophica. — T. 1. 21 488 ORTOLOGIA. LIB. IV. CAP. I. DE CAUSA IN GENERE. de omni, etc. (L. 32, II). Omnis e/fectus habet causam; sed 4 .s/ effectus; ergo A causam habet. V. Nota II. De principio rationis sufficientis. Vulgata est Lcibnitzii opinio circa principium quod ipse vocat, princi­ pium rationis sufficientis. Hujus naturam et vim declarat pas­ sim in suis operibus Auctor ipse. « Ratiocinia nostra, inquit, \duobus magnis principiis superstructa sunt. Unum est prinbipium contradictionis, vi cujus falsum judicamus quod contradictionem involvit : et verum quod falso opponitur vel contradicit. — Alterum est principium rationis sufficien­ tis, vi cujus consideramus nullum factum reperiri posse ve­ rum, aut veram existere aliquam enuntiationem, nisi adsit ratio sufficiens cur ita potius sit quam aliter, quamvis ratio­ nes istæ sæpissime nobis incognitæ esse queant. » (Principia philosophiis, seu Theses in gratiam Principis Eugenii. nn. 3 i et 32.) In libro autem Tentaminum Theodicœ(Debonilate Dei, libertate hominis et origine mali, n. 44), principium rationis sufficientis vocat principium rationis determinantis, quia « nihil unquam evenit., cujus non existât aliqua causa, vel saltem aliquod determinans, hoc est, aliquid, quod inservire possit ad reddendam a priori rationem cur hœcres potius existai quam non existât et cur hoc modo potius quam alio quoli­ bet ». VI. Nota III. Critica opinionis leibnitzianæ. Hæc Icibnitziana opinio intra debitos limites contenta admitti debet, et, magis quam opinio, est dicenda propositio per se nota. Nam ut aliquid existât, et existât hoc vel alio modo, requi­ ritur aliquid per quod determinetur tum quoad existendum tum quoad existendi modum, sive illud sit in natura rei existentis, sive in causa a qua existit res ipsa. Et hoc est ipsa ratio sufficiens,quæ, ut est manifestum, latissime patet et • unplectiturtum necessaria tum contingentia. Attamen quate­ nus necessariis applicatur, proprie diceretur ratio necessaria ; quatenus vero applicatur contingentibus, appellatur a Lcibnitzio, strictiori significatione, ratio suffi ciens. Dixi tamen principium rationis sufficientis intra debitos limites esse continendum. Etenim si principium rationis sufficientis objective sumatur in ordine ad voluntatem libe­ ram, non habet veritatem ;et ex hac parte doctrina Lcibnitzii immoderata est et falsa. Ratio enim qua se determinat vo­ luntas libera ad exercitium sui actus non est objectum, sed propria electio elicita a voluntate ipsa.Unde quoties voluu» ART III. DÉ CAUSÆ DIVISIONIBUS. 489 tas eligit, est utique aliqua ratio sufficiens tum objectiva tum subjectiva ; sed hæc ratio sufficiens objective spectata • est principium necessario determinativum electionis volunta­ tis. Qua de causa negamus Leibnitzio, quod Deus, suppos/. ■ quod voluerit mundum creare, debuerit eligere mundum inter possibiles optimum, quasi ad id determinatus a ration sufficienti optimisrni ipsius mundi. Sed dc his alibi redii.: sermo. y ARTICULUS TERTIUS (43) De causee divisionibus. I. Species causarum quatuor. Antiquioribus Scholastici firraaerat divisio causæ in materiaiem, formalem, efficienteia et finalem. (Cf. S. Thomas in II. Physic. ,lect.V et X. —.Va vialis illa est, ex qua aliquid fit : ita marmor, vel lignum, vel æs, ex quibus artifex statuam conficit, dicuntur causa mate­ rialis statuæ. — Formalis'Ma. est, qua aliquid constituitur in aliqua determinata specie, veldenominatione, sicut anima per quam corpus vivens constituitur, vel doctrina perquam homo dicitur doctus, sunt causæ formales corporis, vel hominis. — Efficiens est illa, quæ actione sua physica rem seu e’r-¡ seu causatum producit, ut artifex est causa efficiens stat / ■. voluntas suarum volitionum, etc. — Finalises^ illa, quæ a fcit causam efficientem ad agendum, sicut bonitas divina est causa finalis hominem alliciens ad omnia in gloriam De; agenda. — Hæc generatim de causæ speciebus dicta sint : de illis enim singillatim dicendum est in sequentibus capi­ tibus. II. Præfata divisio est adæquata. Pone effectum de novo fieri, seu ad esse produci, et illum oportet habere esse ab alio, ut supra probavimus contra Beguelinum. Hoc aliud vocatur causa efficiens seu effectrix causati quod dicilureffectus. — Sed causa effectrix aut ex nihilo causatum ad esse producit, aut ex aliquo præsupposito in quod agit et quod transformat ad producendum causatum, ut videre est in exemplo artificis supra inducto. Hoc præsuppositum est ipsa causa materialis, ut patet ex tradita definitione. — Præterea, res omnes ad invicem distingui ac poni in distinctis specie- 490 ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. I. DE CAUSA IN GENERE, bus manifestum est : habent igitur res quædam aliquid quod aliæ non habent et per quod ab aliis distinguuntur, in se constituuntur, et tales denominantur. Hoc aliquid constitu­ tivum, distinclivum et denominativum est ipsa causa for­ malis, ut ex dictis superiori numero liquido constat. —De­ nique, ut conscientia testatur, nos quotidie movemur ei agimus ad aliquid, quod ut bonum apprehendimus, conse­ quendum. Bonum istud apprehensum et alliciens nostram voluntatem ad agendum ut illud consequamur, est causa finalis. — Prætcr hujusmodi causas nulla est aut fingi potest, quæ ad illas reduci non possit : quod clarius patebit ex res­ ponsione ad sequentem difficultatem. III. Nota. Objectio solvitur.. Non videtur præfata divisio adæquata, quia aliæ dantur causæ irreductibiles ad unam ex quatuor traditis. Namque intelligibile est causa scientiæ, idea artificialis est causa artificii, essentia rei est causa pro­ prietatum quæ in ipsa re sunt, malleus est causa horologii, fundamentum est causa relationis (38, V). Atqui hujusmodi causæ ad nullam ex quatuor assignatis reduci possunt. Igi­ tur præfata divisio non est adæquata. Respondeoeuxn Goodin, Physic., P.I. Disp. II. Qu. II. Artic. I. negando minorem. Hæc enim omnia recensita, aliaque id genus quæ connumerari possunt, reducuntur ad quatuor prædictas causarum species. — Objectum quidem intelli­ gibile, vel ad causam formalem extrinsecam, determinantem scientiam ad aliquod genus rei, reducitur, vel ad finalem, quia scientia est propter objectum. — Idea etiam per se pertinet ad causam formalem extrinsecam; est enim ipsa rei forma in mente artificis præconcepta, ad cujus similitudi­ nem artifex artificium conficit. —Essentia habet quasi ratio­ nem causæ efficientis respectu suarum proprietatum, ut dicit S. Thomas, quia proprietates dimanant ab essentia tanquam a propri i radice (L. 21, IV); et rationem causæ finalis, quia ad perfectionem essentiæ proprietates sunt ordinatæ ; et ra­ tionem causæ materialis, quatenus eslsusceptivaquarumdam proprietatum (P. I. Qu. LXXVII, Artic. VI, ad 2). — Funda­ mentum reducitur ad genus causæ efficientis, ut ex ejus no­ tione supra tradita (38, VI) facile constat. — Malleus aliaque instrumenta ad causam efficientem instrumentis ipsis uten­ tem pertinent natura sua. ART. I. DE NATURA CAUSAS EFFt ttSMtS. CAPUT SECUNDUM DE CAUSA EFFICIENTE Prologus. De speciebus causarum acturi, incipimus a : •. ? ¿ efficiente, quæ quoad exercitium, seu, ut dicitur. executionis, prima est. Et circa illam tria sunt i ' . Io Qucenamsit ejus natura ; 2° Quibus rebus ratio causalitatis efficientis conveniat; 3° Quo pacto causa efficiens agat. ARTICULUS PRIMUS (44) De natura causæ efficientis. I. Notio vulgaris causæ efficientis. Transmutationes tum in rerum natura, tum in nobismetipsis fieri, ac p. : iilas : novas entílales produci aut preexistentes modificari, in experimur. Utrum hæc omnia realiter aut apparenter : :-, parum refert in præsenti definire. Verum saltem est nobis apparere, ut eorum esse apprehendatur post non-esse ; quod sufficit ut animus sponte sua . : i ea non potuisse sibi a seipsis dare illud esse. s-d c: ali;, accepisse. Hoc aliud dans eue alteri dicitur ca -a cujus notio communis est, et inter notiones primitivas adcomeranda. H. Causæ efficientis definitio philosophica. Quoi si - : nem istam vulgarem causæ efficientis philosophice explicare velimus, causa efficiens recte dici potest t Principium extri • pletœ, sive habeat illam formam a se, sive ab alio, aut raliter, aut violenter ; per quem modum dicuntur ille:, ■: sol et luna, calefacere ignis et ferrum ignitum et aqua cale­ facta. Alio modo, aliquid operatur ad effectum aliquem trumentaliter, quod quidem non operalurad effectum r:. mam sibi inhærentem, sed solum inquantum est motum ; ; • se agente. Hæc enim est ratio instrumenti, inquantum -s: instrumentum, ut moveat motum : unde sicut se h : rma completa ad per se agentem, ita se habet motus quo movetur a principali agente ad instrumentum, sicut serra operatur ad scamnum. Quamvis enim serra habeat aliquam actionem, quæ sibi competit secundum propriam formam ut dividere; tamen aliquem effectum habet qui sibi competit, nisi inquantum est mota ab artifice, scilicet : rectam incisionem et convenientem formæ artis, et si: ins­ trumentum habet duas operationes : unam, quæ competit e secundum formam propriam, aliam quæ competit ei secun­ dum quod est motum a per se agente, quæ transcendi: vir­ tutem propriæ formæ. » — Expendens autem naturam • : : procedentis a principali agente et receptæ in ins rum -Lt : hæc addit Angelicus, loc. cit., in responsione ad 4 : Qu: quidem virtus non habet esse completum in natura, sed es: quid incompletum in genere entis : quod patet ex hoc quo instrumentum movet inquantum movetur; motus autem est actus imperfectus secundum Philosophum ; unde sicut quæ movent, inquantum sunt jam quasi in termino m::j = assimilata agenti, movent per formam perfectam, ita illa : ; movent proutsunt in ipso moveri, movent per virtutem incut..pletam. » VII. Causa principalis prima et secunda. Hæc est subdivisio causæ efficientis principalis. Causa principalisprima illa est, ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. H. DE CAUSA EFFICIENTE. quæ neque quoad vtrlutem quapotest agere, neque quoad exerci­ tium hujus virtutis, ab alio pendet quoquomodo ; et est solus Deus. — Secunda est, cujus aut virtus qua prœdita est ad agen­ dum ab alio est, aut exercitium hujus virtutis ab alio dependet. — Sic omnes creatura sunt causæ secundæ respectu Dei, a quo habent virtutem agendi et moventur ad agendum, ut suo loco dicemus. Pariter causæ instrumentales, qua tales, sunt causæ secundæ, quia motæ et applicatæ a causa principali. VIII. Causa efficiens proxima et remota. Causa proxima illa est, quæ immediate influit effectum, ut ignis stipulam com­ burens. — Causa remota illa dicitur, quæ median te alia vel aliis causis, inquam vel quas influit,producit effectum-, ut cor, san­ guine mediante, in omnia membra corporis calorem influit. IX. Causa efficiens totalis et partialis. Causa totalis ea dicitur, quæ in suo ordine effectum ex toto producit, ut cum unus equus trahit currum.—Partialis illa est, quæ simul cum aliis causis ejusdem ordinis effectum producit, ut cum mulli equi currum trahunt. Omnes equi collectim sumpti sunt qui­ dem causa totalis, sed separatim sumpti sunt causæ partiales illius effectus. X. Causa üt quæ et causa ut qua. Causa efficiens ut quæ, seu principium quod, est ipsum subjectum efficienter agens, ut cum homo docet vel loquitur; — causa efficiens ut qua, seu principium quo, est forma vel virtus qua subjectum potens est efficienter agere; sicut scientia est causa efficiens qua homo docet, et anima est causa efficiens qua homo sentit et intel— ligit. — Hinc provenit in scholis ratio distinguendi causam ut qua, in radicalem, inactu primo remoto, inactuprimoproximo, et in actu secundo. Causa radicatis est natura subjecti agentis, ut causa intelligendi est essentia substantiæ spiritualis ; — causa in actu primo remoto est ipsa agentis essentia non nuda sed instructa viribus necessariis ad agendum, sicut essentia substantiæ spiritualis, ut est dotata facultatibus intellectivis, est causa in actu primo remoto intelligendi ; — causa in actu primo proximo addit supra causam in actu primo remoto dispositionem necessariam ipsis facultatibus ut agere queant, sicut intellectus rerum ideis informatus est in actu primo proximo intelligendi res illas ; — denique causa in actu secundo est ipsa operatio causæ agentis, seu causa ipsa actualiter agens. XI. Causa efficiens universalis et particularis. Causa effi­ ciens universalis illa est, quæplureseffectus distinctarum specie- ART. I. DE NATURA CAUSÆ EFFICIENTIS rum potest producere, ut anima humana, quæ sesola .a 7. :: ? præstat actiones vitæ vegetativæ et vitæ sensitivæ. æ actiones vitæ intellectualis quæ suæ naturæsunt prorfæ ■. specificæ. — Particularis est ilia, quæ ad unam speci- m-~tuum limitatur ; ita arbor intra limites vegetationis lefficientem suam activitatem. XII. Causa univoca et causa æquivoca. Ex causis aliæ etiam sunt univocæ, quæ effectum sibi similem i-i < ■ producunt, ut homo generat hominem. Æquivocæ vei0, :. et analogæ etiam et verius dicuntur, sunt illæ, quæ eff-::-.natura sibi inferiores producunt, ut cum Deus creatur ..s : r in­ ducit. XIII. Causa libera et causa necessaria. Causa iibe-z est, quæ suarum actionum dominium habet ita ut ii’.as r vel ab illis abstinere pro libito possit; ita eg > serit volo, et, si velim, ascribendo cessare possum. — Cxrsx saria est illa, qua posita, sequitur effectus, ita r. relicta temperare per semetipsam ab actione non ... u: lapis non suffultus deorsum cadit. XIV. Causa physica et causa moralis. Causa j illa, a qua directe per motum seu influxum propriu . 7 effectum producens; sicut ignis est causa physica tionis stipuke. — Moralis illa dicitur, quæ persuasione, pro­ missionibus, minis, aliisque mediis î : voluntatem flectunt ad agendum vel a ag- i in effectum influit; sicut quando suasione vel terrore aliqcis inducit hominem ad bonum vel malum facienl XV. Causa perficiens, præparans, adjuvans, cmnnins Addimus denique hanc divisionem causæ a S. Th y Physicorum, Leet. V, assignatam, quæ ex •. r ; .. causa efficiens : aut opus complet; aut disponit ms : . . ad opus producendum; aut causam principalem coadj : aut scientiam præstat, quacausa efficiensinoperepcrlicien : dirigatur. — Ceterum hæc ultima divisio ad aliquam -x supradictis de facili revocatur. Et revera. Causa cor ' est causa moralis; perficiens vero, præparans, adjurar.-. prout accipiuntur in ordine ad eumdem effectum, uti c?:partiales, de quibus supra, n. IX, dictum est, sunt hal. : XVI. Quæstio. Causam efficientem tum in seipsa tum i i suis multiplicibus speciebus explicavimus. Reliquum ut illam in ordine ad nostras cognitiones paululum considere­ mus. Quærienim potest, utrum ex cognitione effectus valeat 406 ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DR CAUSA EFFICIENTE. mens nostra assurgere ad cognitionem causæ efficientis : et quia hujusce causæ duo, sicut et cujusJibet rei, cognosci possunt, existentia nempe et essentia; circa utriusque cogni­ tionem distinct® sunt conclusiones ponendæ. Sit prima. XVII. Ex quocumque effectu cognito potest manifeste de­ monstrari existentia causæ. Suppono imprimis demonstra­ tionem tum existentiæ tum essentiæ causæ ex effectibus, esse demonstrationem a posteriori, seu per ea quæ non sunt priora simpliciter, sed secundum quid, videlicet quoad nos (L. 41, V, seqq.). Deinde dixi ex effectu cognito, quia in de­ monstratione causæ per effectum utimur effectu ut principio demonstrationis; proindeque effectus, non ut entitas est, sed reduplicative ut est effectus nobis innotescere debet, ut demonstrationem instituamus. — Probatur. Statuimus con­ tra errorem Beguelini veritatem principii causalitatis, Omn:s effectus habet causam. Igitur quoties mens effectum ut talem cognoscit, ipsi præsupponere existentiam causæ debet, vi universalitatis ipsius principii causalitatis, quod omnes et singulos effectus sua extensione complectitur (42, IV, ad 2). Neque effectus pendet a causa quatenus majori vel minori perfectione est dotatus, sed præcise quatenus est effectus, quia ratio præcisa effectus, quacumque alia ratione postposita, dependentiam a causa essentialiter præ se fert. Unde in propositione consulto dixi, ex quocumque effectu. — P. I. Qu. II, Artic. II, per totum XVIII. Ex quocumque effectu cognito potest aliqua saltem ratione cognosci natura causæ. Hac conclusione respondetur secundæ quæstioni propositæ n. XVI; et probatur. Cum effectus pendeat a causa, cognito existente effectu, mens arguit legitime et necessario causæ præexistcntiam, ut in superiori propositione probatum est. Atqui effectus non est mera existentia abstracta, sed concreta, hoc est, existent na­ tura cum suis respectivis proprietatibus seu attributis : quæ omnia in ratione effectus, ut est effectus, comprehenduntur. Omnia igitur ista habet effectus a causa. Manifestum est autem quod causa non posset hæc omnia effectui tribuere, nisi illa omnia in seipsa aliqua saltem ratione præhaberet : nemo enim dat quod nullo modo habet, ut fert vulgare ada­ gium. Ergo cognitis existentia, natura et proprietatibus effectus, mens nostra legitime et necessario concludit quod causa non solum præexistit, sed quod aliqua saltem ralione habet quidquid perfectionis habet ejusdem causæ effectus. ART. n. DE SUBJECTO CAUSALITATIS. 497 Dix! aliqua saltemratione : nam si effectus estcausæ propertionatus, ut in causis univocis contingit, possunt ex effectu cognosci natura et proprietates specificœ causæ ; si vero effectus est causæ suæ non proportionates, ut supra, n. XII, diximus de causis œquivocis, cognosci potest ex effectu quod causa habeat non illam præcise seu formaliter naturam et proprietates specificas effectus, seu perfectiori modo, sed, ut vulgo in scholis dicitur, virtualiter et eminenter (20, V). Unde meritoS. Thomas, P. I, Qu. XII, Arlic.XII, postquam probavit quod per creaturas mens nostra non possit assurgere ad videndam intime Dei essentiam, sapientissime hæc addit : « Sed quia (creaturae) sunt ejus effectus a causa dependentes cx eis in hoc perduci possumus, ut cognoscamus de Deo an est (existentiam) ; et ut cognoscamus de ipso ea, quæ necesse est ei convenire, secundum quod est prima omnium .-us: excedens omnia sua causata. — Unde cognoscimus de s: habitudinem ipsius ad creaturas, quod scilicet omnium est causa : et differentiam creaturarum ab ipso, quod scilicet i pse non est aliquid (formaliter, specifice, vel generice eorum quæ ab eo causantur : et quod hæc non removentur ab eo propter ejus defectum, sed quia superexcedit. > Seu ii’.a habet quidem Deus, sed perfectiori modo et sine commix­ tione defectus vel limitationis, ut paulo supra dictum est — Hanc doctrinam mente teneat adolescens philosophus. : illa est fundamentum totius Theologiæ nostra naturalis, innuit ipsemet Angelicus loc. cit. et Qu. XXX I. Artic. I. et totius ferine Metaphysicæ specialis, ut -x iic ni.s manifestum. ARTICULUS SECUNDUS (45) De subjecto causalitatis. I. Occasionalismus. Averroës in IX. Melaphys., Comment. VII, Albertus Magnus II. Physic., Tract. II, Cap. Ill, S. Th mas III. Contra Gentiles, Cap. LXIX, P. I, Qu. CV, Artic. V. II. Dist. I, Qu. I, Artic. IV, De potentia Qu. Ill, Artic. VH, aliique Auctores bene multi referunt sententiam quorumdam ex antiquioribus philosophis, ponentium res contingentes, hoc est creaturas, nihil agere, sed Deum (qui solus juxta ipsos est 498 ORTOLOGIA. LIB. IV. CAP. It. DE CAUSA EFFICIENTE. agens) ad præsentiam creaturarum omnia revera agere quæ ab ipsis creaturis apparenter fieri cernuntur, occasione sumpta ab eisdem creatis rebus; sicut, occasione sumpta ab eo quod ignis slipulæ supponitur, Deus stipulam comburit, non ignis, qui est tantum Deo occasio ut ipse per semetipsum comburat stipulam. Hujus perantiquæ et jam obsoletæ sen­ tentias auctor vel auctores ignorantur, quamvis Suarezio, Dispp. Melaphysic. Disp XVIII, Sect. 1, § I, videatur Philo in lib. II. Allegoriarum in hanc ipsam sententiam inclinatus. At illam sæculo XVII instauravit in Gallia novoque apparatu defendit Malebranchius in Opere quod inscripsit, De la re­ cherche de la vérité, P. II, De la Méthode, Lib. VI, Gap. III. II. Occasionalism! species. Occasionalistæ autem bifariam dividuntur; alii enim universaliter negant contingentibus omnibus et singulis rationem causalitatis efficientis, et di­ cuntur occasionalistæ rigidiores; alii vero rationem causali­ tatis efficientis denegant contingentibus, sed excipiunt subs­ tantias spirituales, ut sunt animæ humanæ et angeli, quas revera efficienter agere concedunt. Hi dicuntur occasiona­ listæ mitiores. Quamvis Malebranche subobscure fueritlocutus hac de distinctione in Opere præcitato, Dela recherche de la vérité, ex dilucidationibus tamen quas postea dedit inseruitque eidem Operi, ac ex suis epistolis videtur occasionalismo mitiori solummodo adhæsisse. Ut vero quæstionem quam præ manibus habemus complete solvamus, tres con­ clusiones ponemus : in quarum prima generice occasionalismum refutabimus; in secunda veram causalitatem efficien­ tem in animabus nostris vindicabimus; in tertia denique de corporum activitate erit sermo. Sit itaque prima conclusio : III. Entia contingentia revera agunt efficienter. Nota in antecessum a nobis admitti et ab omnibus admitti debere entia contingentia non esse causas primas sed solummodo causas secundas (44, VIT), ac proinde indigere Dei influxu ad agendum, ut in Theologia probabitur; sed solummodo affir­ mamus entia contingentia ut causas secundas revera efficien­ ter agere. — Probatur thesis. Subtrahere causalitatem effi­ cientem rebus contingentibus est derogare sapientiæ divinæ, ordini Universi, scientiæ humanæ, et naturis ipsorum con­ tingentium. Sed hæc omnia affirmare est absurdissimum. Ergo absurdum est subtrahere entibus contingentibus veram causalitatem efficientem. Probatur major. Derogatur sapientiædivinæ. Nam solus Deus, juxta occasio- ABT. H. DE SUBJECTO CAUSAL1TATIS. 4Ç? nalistas, operatur omnia immediate, et res creatæ null modo operantur ad effectus producendos : et tamen juxta adversarios res, occasionaliter saltem, ad effectus pr: d i­ cendos a Deo adhibentur. Atqui frustra aliquid adhibetur i effectum aliquem producendum, quem nullo modo produ­ cere potest. Igitur Deus frustraneum aliquid faceret ; que d contra naturam divinæ sapientiæ. Derogatur ordini Universi. Res quæUniversum componu diversæ sunt naturæ, ut per experientiam notum est. •_ tamen in aliquam unitatem conspirant, quæ est ordo et p; chritudo ipsius Universi. Atqui res diversæ naturæ non pos­ sunt in unitatem conspirare, nisi per hoc quod quædam agunt, quædam vero patiuntur : unitas enim multarum re­ rum necessario pendet aut ex earum convenientia in naturæ, aut ex mutuis ad invicem actionibus : cum .. .... - : tertium in ipsis fingendum. Igitur eo ipso quod est ordo in partibus diversis Universi, causalitas vere effectrix est in tibus ipsis. Derogatur scientiæhumanæ. Sieffectusnonproducu-t m -actione rerum contingentium, sed ex solo Deo, ut occasionalistæ contendunt, sequeretur quod omnes nostræ dem enstra tiones aposteriori, quibus ex consideratione effectus mus existentiam. virtutem et naturam causæ <4, XVII -, XV11I), fundamento reali carerent. Et quia c:.-.- n træ circa res naturales per demonstrationes a p. -i .bentur a nobis; omnis nostra scientia circa ex;stentiam. tutem et naturam rerum aut dubia aut omnino en one e : dicenda. Derogatur naturis ipsarum rerum contingi . i prologo ad quartum hunc Librum animadvert mr -, rts omnesnalura sua ordinari ad proprias operationes, quæ sunt explicativa el perfectiva ipsius naturæ; ita ut nescio utrum possit vel mente concipi realis natura iners, seu non aliqu modo ad actiones proprias inclinata. Quocirca, posita sen­ tentia occasionalistarum, vehemens dubium ingeritur circrealem existe’Sam ipsarum naturarum contingentium, quam nonnulli scepïîci absurdissime inficiantur (L. 50, XI et XII . Pro aliis rationibus videri potest S. Thomas, Lib. III. C-atra Gentiles, Gap. LXIX, ex quo argumenta hucusque adducta desumpsi. IV. Substantiæ spirituales vere sunt causæ efficientes. Ut clarior evadat argumentatio, loquor exclusive de animabus 500 ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DR CAUSA EFFICIENTS. humanis, non de angelis, quibus a fortiori concedenda est activitas quæ animabus nostris adseritur. — Probatur. Sub­ trahere causalitatem effectricem animabus nostris est adver­ sari manifesto conscientiæ testimonio, et libertati humana naturae, eisque omnibus quæ libertatem ipsam consequuntur. Ergo animae nostræ vere sunt causæ chlcientes. Consequentia est manifesta. Probatur antecedens. Adversatur conscientiæ testimonio. Ego quidem intime atque vividissime sentio revera me esse, qui cogito, qui sentio, qui manum moveo ad scribendum, qui scribo, qui loquor; atque haec oinnia non utcumque sentio, sed sentio esse a me ut a principio a quo efficienter sunt. Et quod ego experior, cete­ ros homines experiri ex eorum testimonio certo deprehendo; ita ut dementiæ accusarent, qui eos in contrariam senten­ tiam trahere conarentur. Conscientia autem quoad internas animi nostri actiones et unicum et tutissimum est veritatis critérium (L. 52, V) : quod tamen testimonium insipienter verbis pessumdant rigidiores occasionalistæ, negando vim elfectricem animæ humanæ, cum tamen facto affirment Nor. enim, ut puto, cogitationes argumentationesque quibus occa sionalismum propugnant, Dei argumentationes dicere aude­ rent : secus enim et meæ argumentationes contra illos Dei pariter essent, atque hac ratione Deus oppositas theses sibi contradicendo sustineret. Adversatur libertati. Et revera libertas est facultas electiva. Electio autem supponit in subjecto libero activitatem, cum a dominio propriarum actionum pendeat. Si igitur, ut rigi­ diores occasionalistæ docere videntur, actiones animæ nostræ efficiente nostra activitate destituuntur, libertate non gau­ dent. — Ex sola libertate autem consequitur quod actiones nostræ habeant rationem moralem rectitudinis vel peccati, quod nobis imputetur earumdem actionum malitia quoad culpam, vel bonitas quoad laudem, quod denique eædcm ac­ tiones sortiantur meritum vel demeritum. Si igitur liberi non sumus, quia efficiente activitate non gaudemus, hæc omnia, quæ ex sola libertate oriuntur, nostra non sunt, sed sunt Dei, qui omnia per se agit : quod est et absurdum et blasphemia. V. Etiam corpora sunt revera in proprio ordine veræ causæ efficientes. Probatur. Causalitatem efficientem cor­ poribus concedunt sensus naturæ communis, sensus externi, ipsa denique principia mitiorum occasionalistarum. Igitur AUT. II. DE SUBJECTO CAUSALITATIS. 501 causalitas efficiens vere competit etiam corporibus. Probatur antecedens. Sensus naluræ communis. Et revera, nemo est qui, naturæ impulsu ductus, phaenomena quæ in mundo cernuntur a causis corporalibus esse non admittat, sed Deo unice agenti tribuat : hinc combustio igni tribuitur, machinæ motus va­ pori aquae compresso, etc. In quam omnium hominum sen­ tentiam concedunt ipsi occasionalistæ, cum naturam audiunt, et naturæ contraire per philosophiam non præsumunt. Sensus externi. Etenim ad praesentiam rerum sensibilium excitari in nobis analogas sensationes nemo in semetip? non experitur : quarum quidem sensationum causæ in s- nsus agentes non aliæ assignantur quam res ipsæ sensibiles :L. - ?. XIII). Quo in casu si testimonium sensuum externe: laciæ arguatur, nescio utrum ipsa corporum existe:.'. . in­ dicari contra scepticismum possit. Principia occasionalistarum. Aiunt enim isti c : sionem Deo praebere ad agendum quæcumque __ ... mundo. Sed occasio ista aut datur efficienter a creaturis ipsis corporeis, aut secus. Si primum ; ergo corpora vere e: efficienter agunt. Si alterum; ergo corpora neque occisio­ nem Deo dant agendi. Quocumque igitur se vertant occasionalistæ, contradictionem effugere nequeunt. Ut quisque per se videt, hisce argumentis quæ pre s- ■ : i ac tertia conclusione probanda attulimus. -. : _■ r -sunt ea quæ disseruimus contra occasionalismum in geaere inspectum. VI. Nota. Solvuntur objectiones. — Objecti y : a vitas efficiens est quid divinum. Atqui nihil divini creaturis tribui potest. Ergo activitas efficiens creaturis tribnenia non est. Ita Malebranchius, De la recherche de !a tenté. fíesp. Nego majorem, vel si lubet, distinguo : Activi: is : cienspnwi et imparticipata est quid divinum, concedo; acti­ vitas efficiens secunda et participata est quid divinum, nego. — Si non poetice sed philosophice volumus quæstiones de­ finire, dicendum omnino est quod sicut ratio esse primo et imparticípate Deo solummodo convenit, et tamen id non prohibet, concedente ipsoMalebranchio, quominus creatura» secundario habeant esse non quidem a seipsis sed a Deo. et consequeuter per participationem; ita soli Deo convenit qui­ dem ratio causæ primæ imparticipatæ et a se, a qua crea­ turae participant ratiouem efficientiæ sicut participant esse. 502 ORTOLOGIA. LIB. IV. CAP. H. DB CAUSA EFFICIENTS. Objectio secunda. Subsumes : Atqui ratio cfiicientiæ est imparticipabilis. Ergo redit argumentum. Probatur antece­ dens. Actio efficiens est actio creativa et infinita. Atqui crea­ tio et infinitas sunt dotes imparticipabiles a creaturis. Ergo ratio efficientiæ est imparticipabilis a creaturis. Resp. Nego min. subsumpt. Ad ejus probationem, nego majorem. — Non enim actio efficiens, qua talis, est creativa et infinita, sed actio creativa illa est quæ effectum totum ex nihilo producit. Quæ quidem assertio nostra ex eo potissi­ mum probatur quod, cum notio actionis effectricis omnibus sit communis, facilis, evidentissima; actio creativa e con­ trario difficillima est, et in ea dilucidanda plures errant, doctissimi insudant, quin tamen in dubium vertamus dis­ crimen quod inter unam et aliam actionem existit. Objectio tertia. Deus omnia agit et perfectissime agit; ergo frustra conceditur causalitas effectrix creaturis. Resp. Distinguo antecedens : Deus omnia agit et perfectis­ sime agit ut causa prima, concedo ; omnia agit et perfectis­ sime agit ut causa unica, nego. — Concedimus solum Deum esse causam primam, imparticipatam, et infinitam; sed id evincit solummodo quod Ipse sit causa unica in proprio ordine, hoc est in ordine causæ primæ, sed non cum exclu­ sione causarum secundarum, quæ ab ipso tum esse tum vim activam participant et in agendo ipsi subjiciuntur, ut jam dictum est in responsione ad lm. Pariter Deus perfectis­ sime agit in ordine suæ causalitatis, sed creaturæ etiam agunt in proprio ordine, hoc est intra limites propriæ natu­ ræ modo imperfectiori. Objectio quarta. Dato quod causæ secundæ agerent, non agerent tamen nisi sub influxu Dei, ita ut causa prima et causa secunda euindem elfectuin producerent. Atqui hæc identitas effectus omnino reddit superfluam causalitatem efficientem creaturarum. Igitur præfata causalitas creaturis est deneganda. Resp. Distinguo majorem : eumdem effectum producerent et eadem ratione, nego; et diversa ratione, concedo. Et contradistincta minori in sensu datæ distinctionis, nego conseq. — Utique Deus et causa secunda simul agunt in cujuscumque effectus productione, quia nulla causa secunda ex se, seu independenter a Deo, agere potest, sicut ex se et independen­ ter a Deo non potest habere esse, virtutem agendi, et utrius­ que conservationem. Sed tum Deus tum creatura agunt in ART. III. DE PRINCIPIO IMMEDIATO ACTIONIS, proprio ordine, ut dictum est, et consequenter ■ .11. effectum producunt secundum ordinem propriæ c . Deus nempe ut causa prima et universalissima; creaturæ causæ-secundæ et limitat». — Et quia creaturæ neque eaüsæ secundæ agunt, nisi sub divino influxu, maxime r > nifestant bonitatem et sapientiam Dei, qui cum omnia seipsum agere valeat et modo perfectissimo, largitu- :-_u non ex indigentia sed ex bonitate rebus creatis non s __ esse, sed etiam virtutem agendi sub ejus influxu. sicut : ejus influxum existunt et in existentia conservantur. Objectio quinta. Si creaturæ efficienter agerent, seipsas perficerent. Sed seipsas perficere non possunt. Ergo nec cien ter agere. Resp. Distinguo majorem; seipsas perficerent independen­ ter a Deo, nego; dependenter a Deo, concedo. E; =tincta minori in eodem sensu, nego conseq. — Distincti : l_ nifesta est ex dictis in responsione ad 4. ARTICULUS TERTIUS (46) De principio immediato actionis. I. Quæstio. Asseruimus in superiori articulo rebus creatis veram efficientem causalitatem. Atqui inter species .: efficientium recensuimus causam ut qua et c_.-. .. ■ . (44, X). Certum autem est in Deo essentiam r. essecum sua agendi virtute, imo et cums : i perfectissimæ simplicitatis divinæ; sed quæri creaturis principium quo agendi immediatum, q : : vittut-.m agendi communiter dicimus, sit realiter idem cum earum essentia, quæ ex consensu omnium est principium ut quo remotum, seu radicale, actionis, quia ab essentia est procul dubio agendi virtus. Scholastici hanc ipsam quæstionem h >modo proponebant : utrum substantiæ creatæsint immedia‘. operativæ? Affirmat Scotus, in medium adducta solita dis­ tinctione actuali-formali a parte rei inter essentiam rei creatæ et agendi virtutem (14, VI), acScoto subscribunt om­ nes fere recentiores philosophi, cartesianis doctrinis plus minusve addicti, quin tamen simul distinctionem icotislicam amplectantur; negat S. Thomas, cujus sentenliæ adhærent Zigliara. Sumina philosophica. T. I. 33 504 ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DE CAUSA EFFICIENTE. tliomistæ aliique extranei, præcipue ex antiquioribus Scho­ lasticis. Quid nobis de hac subtili quæstionc videatur, dice­ mus in hoc ipso articulo. Sit igitur : II. Actio rerum creatarum realiter distinguitur a sub­ stantiali earum essentia. Hæc prima propositio si recte consi­ deretur negari a nemine potest. Etenim, ut in nobis evenire ex conscientia aperte scimus, actiones noslræ, sive corpo­ rales sive sensitivæ sive intellectiva, et nobis superveniunt et a nobis transeunt, substantia animæ nostræ jugiter eadem perseverante. Hoc autem est signum manifestissimum quod actiones illae sunt accidentia (30, II); quæ ideo realiter a substantia animæ nostræ distincta esse oportet (ibid.). Quod vero de nobis dicitur, affirmare jure possumus de omnibus actionibus aliarum substantiarum creatarum : eadem enim pro omnibus ratio viget. III. Virtus agendi quæ inest substantialibus essentiis re­ rum creatarum est realiter distincta ab ipsis substantialibus essentiis. Generice assero distinctionem realem : determi­ nare enim naturam hujus distinctionis parum in præsenti refert. — Probatur. Actus et potentia ad actum illum essen­ tialiter ordinata sunt in eodem genere (8, XI). Atqui actio, ad quam essentialiter sunt ordinal® facultates seu virtutes activæ creaturarum, est in genere accidentis, ut superiori numero probatum est. Ergo et facultates seu virtutes activæ creaturarum sunt in genere accidentis; proindeque hujus­ modi facultates, sicut dictum est de actionibus, realiter distinguuntur a substantiarum essentiis, quibus insunt. — Fusiori calamo hanc thesim probat noster Goudin, Physic., P.J. Disp. II. Qu. IV. Artic. IH. /IV. Nota I. Solvuntur objectiones. Vix credibile est quot -/erbis conati sint recentiores philosophi e schola cartesiana impugnare thesim scholasticam, quam supra defendimus; et tamen si argumenta, quæ magno apparatu in medium proferunt, serio animo perpendantur, præler injurias et ca­ lumnias in doctrinam Scholasticorum, ab ipsis præpostero sensu expositam, nihil aliud invenies. Plura hac de re jam diximus in tractatu de accidentibus ; alia videbimus dum de animæ nostræ facultatibus sermo peculiaris erit; duo deni­ que contra hanc nostram thesim generatim hic in medium afferimus. Objectio prima. Operari sequitur esse. Atqui substantia im­ mediate perseipsam est. Ergoetperseipsam immediate agit. ABT. III. DE PRINCIPIO IMMEDIATO ACTIONIS. Resp. Distinguo majorem: Operari sequitur esse, hecse-? quod operatio præsupponat subjectum agens x < - - t in proportione cum ipsius subjecti essentia. sensu quod operatio sit immediate ab ipsa sub-e:ti .-rc. essjentia, nego. — Adversarii supponunt pro - . i ;. ; : probandum. Quæstio inter nos et ipsos e”, ¿t: : quatur immediate a substantiali essentia rei. ... : 1: virtute; illi vero enuntiant propositionem qui 1 : quatur esse, sumendo xà sequatur pro consecuti: ne diata ; quod præcise controvertitur. Objectio secunda. Proprietates substantiæ dimanant imrr. diate ab ipsa substantia. Atqui dimanatio est actio. Er. saltem quoad proprietates respectivas substantiæ : •. . . agunt. Rcsp. Nego minorem. Non enim substantia cendas suas proprietates, neque istæ sunt proprie ii: effectus substantiæ sed resultantiæ ipsius, u: i t... S. Thomas, P. I. Qu. LXXVII. Artic. Let cum i:s .: s. (43, III) diximus, necessario comitantes substantiam ipsam cum qua propterea producuntur. Unde hoc argumento r. versarii nostri extra quæstionem excurrunt. Ab aliis argumentis afferendis supersedeo : ea late excu Goudin loco citato. Melius et clarius de his in Psy.t _ in tractatu de animæ facultatibus redibit sermo. V. Nota II. Utrum causa efficiens non existen» t operari. Pro coronide tractatus circa causas ■ : ■ -. hic breviter proponimus resolvendas quæs'. m. -. prima enuntiata est. « In hac dirimenda ques.im?. Gerdilius Ontologia, De Causis, Qu. II. Arti:, uh. . inter se pugnant thomistæ et scotistæ. Illi affirmant. ist:. quibus omnes ferme neoterici merito adstipulantur. : Et sane lumine naturali exploratum videtur, id qu : i r. : est, non posse operari physice, cum omnis operatio exis. tiam supponat. — Deinde nemo dat quod non habet: causa non existons non habet esse ; ergo, nequit illud effect tribuere. » — Optima sane sunt hæc argumenta quibus liben­ ter subscribo; verum quod hic thomistis tribuitur, pm Eminenlissimi viri dixerim, plane falsum est. Nemo thorn:-tarum crude asseruit causam efficientem non existent-:physice agere posse, quinimo contrarium omnes et apertis­ sime docent; sed hoc unum affirmabant, post emissam ac­ tionem effectumque aliquo modo productum, causam posse 506 ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. II. DE CAUSA EFFICIENTE. ab existentia cessare : quo in casu effectus inceptus ejus actione ad perfectam explicationem quandoque pervenit ; quæ explicatio cum habeatur vi naturæ primitus accepte, ponebant, hoc exclusivo sensu, causas efficientes non exis­ tentes perdurare virtute in effectu producendo, vi illius vul­ garis adagii : Quod est causa causæ necessariœ est causa causati. Neque ab ipso Gerdilio hæc thomistarum doctrina fuisset impugnata, si recte fuisset accepta. VI. Nota III. Utrum causa efficiens non præsens possit causare. Hæc est secunda quæstio. « Affirmant scotista, inquit iterum Gerdilius, loc. cit., negant thomista cum om­ nibus ferme neotericis ; et sane si de causa efficiente physica loquamur, quis unquam sibi persuaserit causam ibi vere agere posse, ubi non est neque præsenlia suppositi neque præsentia virtutis a se diffusæ, cum causa ubi non est pe­ rinde se habeat, ac si non esset ? Argumenta autem, quibus talis opinio nititur, sine gravi temporis jactura referri non possunt. » — Hæc recte dicta sunt, sed insuper confirmant animadversionem superiorem. Si enim thomista, fatente Gerdilio, causæ efficientis praesentiam requirunt ad causan­ dum , ut vel præsentia suppositi, vel præsentia virtutis a se diffusæ, agere valeat : non poterant thomista | docere, neque docent de facto, causam efficientem non existentem, neque existentia suppositi neque existentia virtutis a se dif­ fusæ , agere posse. VII. Nota IV. Utrum idem effectus produci possit a dua­ bus causis efficientibus. Ad hanc tertiam quæstionem bre­ viter respondendum esse censeo hoc modo. Si de causis partialibus sermo est, nulla profecto est repugnantia, imo hoc esse proprium diximus (44, IX) causarum partialium simul uniri ad eumdem effectum producendum. — Si autem de causis perfecte totalibus (ibid.) sit sermo, id fieri non posse videtur : secus enim non essent amplius totales per­ fecte, sed vere partiales. (Cf. P. I, Qu. LU, Artic. III.) Et hoc assero de causis totalibus ejusdem ordinis ; si enim sint diversi ordinis, eumdem effectum producunt, diversa ta­ men ratione ; ut cum Deus et creaturae aliquid efficienter operantur. — Denique si sermo habeatur de eodem numero effectu, et quæratur utrum, e. g., Alexander Magnus, praecise ut talis, potuisset produci ab aliis parentibus, qui non fue­ rint Philippus et Olympia, respondendum videtur negative si ad solas causas secundas attendatur, quia in effectu nume- ART. I. DE NATURA CAUS.E FORM'.'.IS. rice inspecto haberi debet etiam ratio ad causam i.-. ii- lem, in qua prius quam producatur virtuaiiteSicut igitur causa a causa numerice «listing •respectivieffectus. At si agatur de causa prim-, r. Deó, non videtur posse negari quod potuerit ipse p:-r eumdem numero effectum producere quem causæ se. : producunt, cum ipse eminenter contineat virtutem ■ bet creaturæ (14, XI). Et de his salis; sunt enim i.æ. m judicio, quæstiones magis curiosæ quam utiles. CAPUT TERTIUM DE CAUSIS FORMALI ET MATERLAU Prologus. Declarata natura causæ efficientis. est de causa formali et de causa materiali. Tria tissimum declaranda hoc in argumento occurrunt: Is n.lura causæ formalis; 2° causa exemplaris, quæ ad reducitur; 3° natura causæ materialis. ARTICULUS PRIMUS (47) De natura causæ formalis. I. Notio causæ formalis. Si quis aliquam materiam : sideret prouti artificiali figura donatur, tria de facili animi vertit : Io nempe materiam illam, e. g., ceram, non hab ex sua natura determinatam illam figuram ; 2° figuram con­ ferre cerœ, seu subjecto materiali tale esse, scilicet esse figu­ ratum; 3° ex materia et figura resultare terlium quoddam. quod neque simpliciter est materia in se inspecta, nequ f igura considerata in seipsa, sed materia-figurata. Principi. .. illud, quod intelligitur ut dans alicui subjecto quemdam essendi modum, ita ut ex subjecto et principio ipso resultet unum esse utrique commune, forma denomin.-.tur : de cujus genérica existentia, ut in exemplo inducto videre est, dubi­ tari nequit. 508 ontologia. lib. iv. cap. in. de causis formali bt materiali, II. Ratio causalitatis causæ formalis. Ex hac notione causæ formalis patet discrimen inter hujus causæ causalitatem et causalitatem causæ efficientis. Hæc enim, ut talis, extrínseca est effectui ; sed causæ formalis causahtas in hoc consistit, ut propriam entitatem immediate subjecto, quod informat et denominat, communicet, et in noc esse causæ formalis communicato existât ad modum unius tum forma­ tum subjectum. — Ad demonstrandam hanc thesim longam scribit Dissertationem doctissimus Goudin, P. I. Physicos, Disp. I. Qu. IV. Art. II. sed, mea quidem sententia, si recte statuatur quid nomine formæ intelligatur, in aperto est ipsam per propriam entitatem et sine ullo intermedio seu imme­ diate uniri subjecto. III. Forma substantialis et forma accidentalis. Forma subjecto adveniens, aut talis est ut subjectum jam præexistens et constitutum modificet solummodo ; et talis forma dicitur accidentalis, ut pallor in vultu, rotunditas in cera, etc. Aut contra ex unione subjecti et formæ constituitur esse specificum, quod, recedente forma, perit; sicut ex unione animæ et corporis constituitur esseseu natura animalis, quod, recedente anima, perit ; et hujusmodi forma dicitur substan­ tialis. Hinc nomine formæ substantialis, ut cum Scholasticis notat Suarez, Dispp. Metapnysic., üisp. XV. Sect. I. §.VI. substantia quædam partialis, quæ ita votest uniri maleriæ (quæ ut subjectum intelligitur), ut cum illa componat substantiam integram ac per se unam, qualis est homo ex anima (forma) et corpore (materia) resultans. IV. Existentia realis formarum substantialium ontulogice saltem est admittenda. Quoad formas accidentales nihil dicimus ; earum enim realis existentia connexa est cum realitate accidentium (30, II). — Communi hominum sensu suoslantiæ, quæ realiter existunt ut homo, brutum, planta, lapis, non unam atque identicam habent essentiam, sed plane distinctam specie. Atqui substantiæ quæ ad invicem specie distinguuntur, nequeunt distingui nisi quatenus hanent principia constitutiva specifice distincta. Igitur in substantiis realiler existentibus realiter sunt principia constitutiva earum essentialiter distincta : quæ cum constituant ipsas substan­ tiarum essentias, formæ substantiales merito fuerunt appel­ late. — Suarez, Op. et loe. cit., §. V. postquam dixerit Platoni imprimis et postea Aristoteli acceptam fuisse hanc de formis substantialibus doctrinam, plura addit de existen- ART. II. DE CAUSA EXEMPLARI. 5Í3 lia earumdem formarum, tum philosophice tum in ordine doctrinam theologicam. Ceterum hac in re co: -uli omnes ferme Scholastici. ARTICULUS SECUNDUS (48) De causa exemplari. I. Ratio articuli. Egimus in praecedenti arti :’ - : quæ rem ipsam aut efficit aut constituit. At r:~ causam formalem rebus intrinsecam, dantur f — =_ extrinsecæ, quæ strictiori sensu ideæ nuncupantur, -e: : ~ causæ exemplares. De his quæ scitu sunt n--articulo dicemus : ut enim de illis ait S. LXXXIH Qq. Qu. XLVI, n. 1, tanta in eis vis e-~.s{Hnü-, nisi his intellectis sapiens esse nemo possit. II. Duplex idearum acceptio. Atinante.es-■ dus cautissime est duplex sensus, in quo id-i .2 -::1 : accipitur. Etenim, ut ait S. Thomas, P. I, Qu.XV. Ar: : ’l8éa græce, latine forma dicitur. Unde per ideas intelligmiur formæ aliarum rerum præter ipsas res existentes, ses qasam existentia extrínseca est rebus, quarum diamtsr forne xtí ideæ. Forma autem alicujus rei præter ipsam esBtess ad duo ordinari potest : vel ut sit rei ezaspiar ad csjsssimKtudinem res ipsa conficitur ; vel ut sit principias coçmUcnis rei, secundum quod formæ vel ideæ rerum oagMsohtlium dicuntur esse in cognoscente.—De ideis hoc seesæl: sensu acceptis nonnihil diximus in Dialecti:,. e:. ; mus in Ideología. De ideis primo sensu sumptis, prosi nempe significant exemplaria, sermo exci :s. . : senti articulo. III. Asseritur necessitas idearum. Porro hujusmodi i>_esse necessario ponendas tam certum est quam quod cer­ tissimum, sive ad factum ipsum attendatur, sive ai cipia ipsa rationalia. Factum. Nullus enim artifex artificium opere l:.:?. quod non antea mente præconceperit ; et nedum absur­ dum sed ridiculum sese proderet, qui diceret Mich e:e.-.Angelum elaborasse statuam Moysis aut Judicium . r antea de hujusmodi rebus cogitaverit in mente sua. BIO ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. III. DE CAUSIS FORMALI ET MATERIALI. Principia. Ab agente enim ad plura exequenda indifférente non sequitur potius A quam B, nisi per aliquod principium sese determinaverit. Hæc autem indifferentia in agentibus rationalibus præcipuc existit, ut in operibus artis videre est. Principio igitur determinante indigent; quod aliud esse non potest quam mentis idea vel conceptus, a quo ipsa voluntas agentis ordinatur et dirigitur. De hac veritate profunde inter alios loquuntur S. Augustinus et S. Thomas locis citatis in hoc articulo, quorum verba refero et late expono in Opere Delia luce intelletluale e dell' Onloloqismo, Lib. Ill, Cap. IX. IV. Causa idealis seu idea, quamvis proprie sit in agen­ tibus intellectualibus, locum tamen aliqua ratione babet etiam in rebus naturalibus. Utraque pars hujus proposi­ tionis de facili suadetur. Etenim naturalia quæ mente carent, subjecta idearum proprie esse non posse quisque concedit : idea enim est quid mentale, quod mentem ut proprium subjectum requirit, nec unquam aliquis somnia­ vit ponere in quercu ideam præconceptam glandis, quam producit. Attamen opus naturæ est opus divinæ intelligentiæ, in qua ab ælerno, ut manifestum est ex dictis, n. IIT, sunt ideæ rerum omnium creatarum : secus mun­ dus casu et temeritate conditus fuisset. Non sunt igitur in rebus intelligentia carentibus ideæ exemplares, sed sunt tamen ideæexemplalœ ab ideis divinis (4, VI, ad 2). V. Ratio causalitatis in ideis. Quod vero ideæ propriam rationem causalitatis habeant, et exinde proprie causæ dici debeant, ex dictis in promptu est probare. Determi­ nant enim artificem ad opus exequendum ad sui similitu­ dinem. Et cum idea, licet extrínseca sit rei, ut supra dixi­ mus, n. II, determinet tamen modum seu formam ipsius artificii, rationem ex hoccapite habet causæ formalis. Nihil­ ominus potest reduci etiam ad causam efficientem et ad causam finalem. Ad causam efficientem, quatenus complet, ut ita dicam, causalitatem efficientis agentis intellectualis, quod sine idea careret principio proximo, non quidem activo, sed directivo actionis suæ. Ad causam finalem, quia agentis intellectualis scopus est inducere rei externæ similitudinem idealis exemplaris. ART. ni. DE CAUSA MATERIALI. Ht ARTICULUS TERTIUS (46) De causa materiali. I. Notio generica causæ materialis. Quid gei: ' il­ ligatur nomine^ausæ materialis, jam diximus (i . i . est, id ex quo aliquid fit, cum insit; sicut marmor c. . materialis statuæ, quia ex marmore per actionem ar statua. Causæ vero materiali vere competere. ’ ignobiliori modo, rationem causæ, ex his quæ dicta ?_• : causa in genere (41, I) constat. Et quia ex materi- : ' . ; efficitur unum resultans ex conjunctione utriusq-ie. festum est rationem causalitatis materiœ in ejcsi ~ : •_ immediata junctione cum forma consistere, ut formæ causalitate dictum (47, II). — Sumitur hi: .. materialis positive et per se ; et ideo cum Ariste x cum insit : negative enim et per accidens dic.tur infiguralo fit figuratum, quando ex ligno iit _ tum autem non inest statuæ, ut patet. iS. Th. 1! 7 . \ . lect. V, n. 3. Ed. L.) II. De ordine inter materiam et formam. Ex his intelligilur inter formam et materiam talem esse ut materia comparetur ad formam nt subjectum recipiens, denominabile, et forma comoaretnr uTprinci'pium activum, receptum, et a se deno™™*"* piositum ex unione materîæ et formæ resultans. Ita eca-p» informatur ab anima, recipit animam, ab anima human, denominatur humanum; et homo per inteil-ctum re- - 7 doctrinam et denominatur doctus. II. De duplici materiali causa. In comperto est cau,... materialem a philosophis latissime quandoque sumi ad gnificandum quodeumque subjectum quamcumque ferrr.-..'. recipiens, sive hæc forma sil a subjecto realiter dish:: sive solummodo ratione : hinc dicimus voluntatem n , esse subjectum virtutis, et genus esse ut causam materi Jem respectu diiTerenliæ specificæ. Quandoque vero strie sensu accipitur ad designandam veram materiaip, et non sc­ ium metaphorice, sicut in primo casu. Hæc autem materia s : : causa materialis, ex qua aliquid fit, alia dicitur secunda, alia 512 ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. IV. DE CAUSA FINALI. vero prima. Materia secunda est substantia materialis in sua determinata natura jam constituta, ut marmor, aurum, cor­ pus humanum, aliaque hujusmodi omnia in rerum natura existentia. Contra niatcria^rima non est substantia, sed pars ex qua exurgit substantia materialis : quæ quidem materiæ primæ notio enucleatius explicabitur in Cosmología. CAPUT QUARTUM DE CAUSA FINALI Prologus. Ultimo denique loco, secundum ordinem præstitulum in Prologo ad quartum hunc Librum, dicendum est de causa finali. Et Ia de ejus natura; 2° de ejus universalitate. Causæ vero finali e diametro opponuntur temeritas seu casus ex una parte, et ex alia fatum : de quibus in posterioribus hujus Capitis articulis agere debemus. ARTICULUS PRIMUS (50) De natura causæ finalis. I. Finis notio. Finis varie sumitur : quidquid enim ter­ minat aliquid, finis dicitur, quia finit rem ipsam. Impraesen­ tiarum exclusive sumitur pro objecto quod allicit causam efficientem ad sui consecutionem, ita nempe ut, objecto illo consecuto, causa finiat, respectu ejusdem objecti, actionem suam, et in ejus possessione quiescat. Hinc philosophi in­ sistentes huic vulgari notioni finem dixerunt, id cujus gratia aliquid fit; ita si cupit aliquis Romam videre, hujus deside­ rii explendi gratia, iter suscipit et Romam contendit; multa ratione honorandi Deum, colendi virtutem, fugiendi vitium homines probi suscipiunt. II. Finis in intentione et finis in exeeutione. Finis varias subit divisiones, quas hic recensere summopere necessarium est, antequam ad quæstiones veniamus. — Finis in ordine in­ tentionis est objectum prout apprehensum a facultate cognos- ART. I. DE NATURA CAUSÆ FINALIS. 513 citiva et concupitum a facultate appetitiva; ut pecunia appre­ hensa et concupita ab avaro est finis intentus, voluntate.m avari potenter excitans ad pecuniam ipsam consequen::-.. Finis in ordine executions est ipsum objectum realiter tentum a causa agente; utpecunia realiter obtenta est :.i ; avari in ordine executionis. —¡Patetigitur quod finis su: :versa ratione est simul principium agendi in ordine intent. nis et terminus actionis in ordine executionis. III. Finis cuiu^ et finis cui. Finis cujus est bonum : : agens consequi immediate per suas actiones intendit: s::. divitiæ sunt finis cujus negotiationum mercatorum. — F:mcui est suppositum vel persona cui bonum, seu finis r . ipso agente destinatur; sicut divitiæ quas accumula::- n:rit mercator, qui est sapiens paterfamilias, ad tn; : s :: nantur ab ipso. — Finis cujus quamvis in se sp-::tst-s s 'finis, non est tamen revera nisi medium si consideretur ordine ad finem cui. IV. Finis ultimus et finis intermedius. Finis •_ .-s est quem volumus propter se, cetera vero pr : sic Deus est finis ultimus quem propter se justus a: ad quem ordinat omnia virtutis ac religionis opera. — Fi intermedius est ille quem utique volumus, at non propter s6ed ut medium conducens ad finem ultimum: sittt . ustraffligit sensus propter virtutem, quæ ulterius - i zatnr s. Deum consequendum; virtus igitur est s justi. — Finis autem ultimus est vel re’ati mus. vlultimus absolute. Primus propter se est velit .- i:. : terminato ordine rerum, cetera vero intra eum sunt volita propter ipsum ; ita victoria est finis ultimas rela­ tivus belligerantium. — Finis ultimus absolute est file . voluntas appetit ut complementum ultimum .s : : - >- derii et totius vitae, et cetera omnia ad talem fi:, m c quendum appetit et ordinat. Hujusmodi est suprema homi­ nis beatitudo. V. Finis principalis et finis secundarius. Finis principali; ille dicitur qui est objectum ab agente primario et dire : intentum ; sicut patriæ defensio est finis principalis militum. — Finis secundarius est objectum quod concomitanter et ex consequenti intenditur ab agente; ut honorificentiae vel sti­ pendia in voluntate militum. VI. Finis operis et finis operantis. Hæc est principaliter attendenda inter finis divisiones. Finis operis ille est ad quem 514 ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. IV. DE CAUSA FINALI. opus ab agente exercitum natura sua ordinatur; ut paupe­ rum sublevatio est finis operis quod eleemosyna dicitur. — Finis operantis ille est quem agens sibi præfinit, sive finis coincidat cum fine operis sive non; sicut dans eleemosynam potest pro fine sibi proponere vel pauperum levamen, vel vanam gloriam, vel aliquid hujusmodi. VII. Finis objectivus et finis formalis. — Finis objectivus seu finis qui est ipsa res quam volumus, et quam agens con­ sequi intendit ; ut Deus est finis objectivus justorum. — Finis formalis seu finis quo est consecutio et possessio finis objectivi ; ut possessio Dei est justorum finis formalis. VIII. Finis naturalis et finis supernaturalis. Finis natura­ lis est quem agens propriis suæ naturæ viribus consequi potest; ut sanitas mediis naturalibus procurata. Finis super­ naturalis est quem agens assequi non potest propriis suæ naturæ viribus, et ideo ad illum consequendum indiget supernaturalibus auxiliis; ita Deus visus in sua essentia, seu lacie ad faciem, ut dici solet, est finis supernaturalis ad quem creatura rationalis non pervenit nisi per auxilium gratiæ Dei. IX. Finis in ordine intentionis est vere et proprie causa. Consulto dico in ordine intentionis : hoc enim in ordine finis est principium antecedens actiones causæ, quam ipse finis movet; nam in ordine executionis, ut patet ex dictis, n. II, est effectus potius vel terminus actionis. Probatur conclusio. Causa vera et realis illa dicenda est, quæ realiter influit in effectum, et aqua effectus ipse formaiiter dependet, ita nempe ut sine ipsa effectus non haberetur. Patet ex dictis (41, I). Atqui hujusmodi est finis : nam ipse ut est apprehensus et volitus movet atque dirigit causam agentem ad agendum ; quæ quidem non ageret si finis obtinendus non adesset. Ergo finis in ordine intentionis habet vere et proprie natu­ ram causæ. X. Imo finis, qua ratione causa est, præstantior est ceteris causarum speciebus. Et revera. Nullum agens ordinatum agit propter aliquid vilius consequendum, sed propter aliquid melius mediis adhibitis, et ex cujus consecutione agens in­ tendit seipsum perficere. Igitur sicut finis ut intentus prior est causalitatis causæ efficientis exercitio, ita est perfectior eadem causa, quatenus hujus exercitium provocat. Causa vero efficiens nobilior est causis sive materialibus sive formalibus, quæ ab ipsa causa efficiente producuntur. Proinde, sicut finis nobilior est causa efficiente, prout hæc propter finem agit, ART. I. DE NATURA CAUSÆ FINALIS. ila a fortiori nobilior est causis materiali et formali. L’i merito S. Thomas, tum in II. Physicorum, Leet. V, tum in et IV. Metaphysicor., Leet. IV et Leet. 111 et IV, et alibi pas; dicit cum Aristotele, finem eae quodammodo causam o> . aliarum causarum. XI. Nota I. De ratione causalitatis finis in act:; psi Quæ hucusque de fine explanavimus, satis ¡obvia sunt. N nulla modo addenda censemus in notis ad majorem 'subj dilucidationem. Et imprimis de ejusdem ¡finis ratione ■: sandi, quam assero consistere in bonitate sive vera sive a: rente ipsius finis.'Nam finis movet causam agentem qu. nus ab ipso agente est non solum cognitus sed etiam a; litus. Objectum autem appetitus seu voluntatis non bonum, aut verum auljut tale apprehensum. Igitur .s.-. finis in ejusdem bonitate aut vera aut apprehensa . est: a qua si præscindas, rationem ipsius finis : : fers.—Dixi bonitatem sive veram sive apprehensam nam voluntas nihil appetit, nisi præeunte cum in nobis vera aut falsa esse possit, est car-. -■ . in bonum vereautfalso ab intellectu exis::: — Quamvis autem ad rationem causalitatis r apprehensio ejus bonitatis, non requiritur tamen : intrinsece constituens illam causalilatem in actu : moto, sed ut conditio extrinsecus requisita :t : usti ; dam causalitatem finis in actu primo prorf ü. X. Q hoc secundo modo requiratur, patet ex :.. • _ quod nihil est volitum quin p:æ; : r: . quçd hæc præcognitio non sit intrinsece s : finis causalilatem. Vis enim alliciendi et movendi ac agentem in bonitate finis consistit, ut dictum est; alquil bonitas finis ipsi fini intrinseca est. et :r. i . . : apprehensione: non enim res est bona q.::a arpreher.L: sed ideo apprehenditur ut bona, quia bona in -ar ; _r. :. i igitur apprehensio constituit intrinsece rationem causa’.: in fine, sed hæc in actu primo remoto ponitur præcise rati suæ bonitatis. XII. Nota II. De finis causalitate in actu secundo, i alibi distinximus (44, X) causalitatem causæ in actu ¡ rin in actu secundo. De actu primo in ordine ad finem jam . tum est in superiori numero. Gausalitas vero finis ia : secundo in sui amore consistit excitato in causa age Etenim causalilas m actu secundo est ips us causæ a. 516 ONTOLOGIA. LIB. II. CAP. IV. DE CAUSA FINALI. qua mediante effectum producit. Atqui actio qua me­ diante tinis effectum consequitur est sui amor quem causæ agenti sua bonitate inspirat : nisi enim hujusmodi amor a tinis bonitate in agente excitaretur, nunquam agens moveretur ad finem ipsum consequendum. Igitur recte con­ cludit S. Thomas, Qq. Dispp. De veritate, Qu. XXII, De boni appetitu et voluntate, Artic. II, quod, sicut influere causæ effi­ cientis est agere, ita influere causæ finalis est appeti et deside­ rari. —At ne error hac in re obrepat, notandum est amorem dupliciter sumi : uno modo ut intelligitur quasi quædam im­ mutatio facta in appetitu ab objecto amato, quatenus vide­ licet ut loquitur S. Thomas, I-II, Qu. XXVI, Art. II, appeti­ bile dat appetitui primo qnidem quamdam coaptationem ad ipsum, quæest quœdamcomplacentiaappelibilis. In hac immu­ tatione appetitus, seu complacentia appetibilis, quæ amor est, consistit causalitas causæ finalis. Alio modo sumitur amor pro motu illo vitali facultatis appetitivæ, sequente præfatam complacentiam, et Sciente causam agentem ad agendum pro objecti amati consecutione : et hoc modo sumptus, amor non est causalitas finis ut palet, sed effectus ejus. Ad rem ipsemet Angelicus : Appetibile movet appetitum faciensse quo­ dammodo in intentione ; appetitus tendit in appetibile realiter consequendum, ut sil ibi finis motus, ubi fuit principium. — Ibid. — Exinde facile colligitur motionem quæ tribuitur causæ finali non esse physicam sed moralem et metaphoricam ; nam complacentiam illam sui excitatam a fine in agentis appetitu, quæ amor dicitur in primo sensu explicato, esse quid morale alliciens appetitum ad amandum, sumpto amorein secundosensu, sed non eliciens tamen hunc amorem nemo ambigit. Qua de re consuli potest Goudin. Physic., P. I, Disp. Il, Qu. V, Artic. III. ARTICULUS SECUNDUS (51) De universalitate causæ finalis. I. Quæstio prima. In superiori articulo de fine in genere disseruimus ; sed inter philosophos quæstio movetur, utrum omne agens propter aliquem finem agat. Ad cujus eviden­ tiam prenotare oportet, dupliciter aliquod agens agere posse AUT. II. DK UNIVERSALITATE CAUSÆ FINALIS. 5i7 propter finem, executive solummodo vel etiam appr-isive. — Executive tantum agit propter finem quod finem nudo modo apprehendit vel apprehendere potestjita sagitta,missi a sagittante, in signum quidem tendit,sed signumnon appre­ hendit, et non semovet sed movetur et dirigitur asagittan’.e. — Apprehensive vero in finem tendit agens illud, quod in finem apprehensum movet sese; ut canis repetens domini sui domum, homo iter arripiens, ex appetitu proprio moven­ tur, excitato ab apprehensione domus, vel ab itineris scop ■. — Quamvis autem bruta et homines, ut in allato exemplo videre est, apprehensive in finem tendant, maxima tamen est inter bruta et homines differentia. Bruta enim apprehendunt quidem finem, sed de ejusdem finis bonitate judicium ferre non queunt, et multo minus ratiocinantur de mediis aptio­ ribus ad finem ipsum consequendum. Nulla enim ratione equus judicat excolendum esse agrum ad fænum quod ap­ petit consequendum. Homo vero et de bonitate finis judicat., et inter media quæ sibi offeruntur, aptiora determinat et li­ bera eligit voluntate. Unde corpora destituta cognitione m-ie executive agunt propter finem; bruta animantia apprehen­ sive quidem sed ex instinctu; substantiæ vero rationaletleclive. Nos impræsentiarum abstrahimus a modo, et dici­ mus : _ II. Omne agens agit propter aliquum finem. Probatur. Omne agens agit ad aliquem effectum determinate prod icendum. Atqui determinatus iste effectus habet rationem finis. Ergo omne agens agit propter aliquem finem. — .V». r certa est : nam illud propter quod agens agit, habet essen­ tialiter finis rationem, ut ex dictis in articulo præcedenti abunde constat. — Major probatur. Si enim agens non ten­ deret ad effectum determinatum producendum, omnes effec­ tus ei essent indifferentes. Quod autem indifferenter se ha­ bet ad multa, non magis unum eorum producit quam aliud : unde ab indeterminato ad opposita vel diversa, non sequitur aliquis effectus nisi per aliquid ad unum eorum determine­ tur. Si igitur agens non tenderet ad effectum determinatum, nihil produceret, seu nullo modo ageret. Omne igitur agens tendit ad aliquem determinatum effectum. — Contra Gentes, Lib. Ill, Cap. II, n. 7. III. Imo omne agens agit propter aliquem ultimum finem. Est corollarium præcedentis propositionis. Etenim omne agens agit propter aliquem finem. Iste autem finissant ast ■ 18 ONTOLOGIÆ. LID. IV. CAP. IV. DE CAUSA FINALI. ultimus, aut intermedius (50, IV). Non datur' tertium. Si est ultimus, habemus quod volumus. Si est intermedius, est propter alium finem (ibid.). Non autem possunt esse omnes fines intermedii, quia cum sint intermedii præcise propter ultimum, hoc ultimo subtracto, neque ipsi fines in­ termedii darentur ; et consequenter agens nullo modo ageret. Omne igitur agens agit propter aliquem ultimum finem. IV. Quæstio altera. Sed secundo quæritur, quænam utili­ tas scientiis contingere possit ex cognitione finis ad quem agens aliquod tendere deprehenditur : seu, utrum per causas finales cognosci tuto possit rerum natura agentium propter finem. Keferl S. Thomas ex Aristotele, III. Metaphysicorum, Leet. IV, quod quidam antiqui sophistæ, ut Aristippus, qui fuit de secta Epicureorum, omnino neglexerunt demonstra­ tiones, quæ sunt per causas finales. Hæc Epicureorum sen­ tentia non displicuit Baconi a Verulamio/qui in suis, Impe­ tus philosophici, ut De Maistre refert in suo Opere, Examen de la philosophie de Bacon, Cap. VI, scribit : « Epicurum ad­ versus causarum (ut loquuntur) per intentiones et fines explicationem disputantem, licet pueriliter et philologicc, tamen non invitus audio. » Et in alio Opere, De augment, scient., apud ipsum de Maistre, Op. et loc. cit., exprobrat Platoni quod,tn causis finalibus operam trivit et eas perpetuo inculcavit : nam juxta ipsum Baconem (ibid.), causæ finales sunt in scientiis, instar remorarum, uti fingunt, navibus adhierenlium. Hujus baconianæ opinionis insimulatur a quibusdam etiam Cartesius, eamque plus minusve contra Scholasticos defendunt recentiores physici. V. Prænotamen ad quæstionis solutionem. Ut autem in hac quæstione, sicut et in ceteris fere omnibus, quæ agitatæ sunt et agitantur in scholis inter antiquos recentioresque philosophos, unicuique suum tribuatur, fatendum est apud Scholasticos inferioris subsellii causas finales in scientilicis demonstrationibus non semper prudenter, non raro etiam ridicule adhiberi. Quis enim eos ferat cum non ex finibus quos res vere habent, sed quos sibi ad arbitrium fingunt, arbitrantur de ordine rerum physicarum earumque natura veluti ex cathedra decernere ? Quasi scilicet a priori possint hæc facta naturalia et contingentia definiri per principia abs­ tracta, abstrusa et sæpe confusa, et non potius observatione et experientia, ut a factis ad regulas generales stabiliendas 515 ART. III. DE FORTUNA ET CASU. assurgamus.ExprobramusigiturpræfatisScholasiici ;causarum finalium; attamen harum usum ut ratio* sustinemus intra proprios limites. Unde sequentem p*:;-:sitionem ponimus : 7 VI. Ex fine, rebus præstituto et indubie cognito, soliizm argumentum desumipetest ad earum rerum naturam terminandam. Nota terminos propositionis, ex fine ■■■:: u c ' * stituto, non a nobii sed a naturæ Auctore, et indubie cornil:. non ad arbitmim conficto. Probatur thesis. Quoties res s.'qua ad finem aliquem ordinatur, res ipsa est ut medii.-■ quod natura sua debet esse fini obtinendo proportionalem sfcut mensuratum debet suæ mensuræ proportionari. Sed e: natura mensuræ indubie cognitæ optime sumitur argumen­ tum ad determinandam naturam mensurati. Cognito erg: indubie fine, optime ex ipso ducitur argumentum ad cogmtionem rerum, quæ natura sua in finem illum ordinantur. Objectiones adversariorum non adduco, quia non contra usum sed contra abusum argumentorum ex causis finalibus militant; thesis autem intra limites quibus a nobis conclusa est, a nemine, si materialistas excipias, negari potest. — Videsis nostram Propœdcut. Lib. I, Cap. Ill, n. VI. ARTICULUS TERTIUS (52) De fortuna et casu. I. Casus et fortunænotio. Casus definitur, effectus f -.' ■ præter ordinem vel intentionem causee efficientis, quate: nempe causa efficiens producit effectum præter ordinem suum, vel præter intentionem a fine consueto deficit. Si hæc deficientiacontingat inopinate causis liberis, dicitur/br/unu : si causis necessariis, dicitur casus. Hinc casualis dicitur occi­ sio hominis a sagitta, quæ a scopo in quem a sagittante diri­ gitur, aliquo superveniente non præviso impedimento, di­ vertit : fortunatus dicitur homo, qui sepulchrum fodiendo thesauruinreperit. Quare ? Nempe quia sagitta, prælerintenlionem et actionem dircctivam sagittantis, scopum non in­ tentum consequitur; et similiter quia fossio sepulchri in in­ tentione fodientis non est ordinata ad thesauri inventionem ; quam proinde alibi (44, IV) diximus effectum per accidens. Ziouui. Summa philosophica. T. I. 3Í 520 ORTOLOGIA. LIB. IV. CAP. IV. DE CAUSA FINAL!. II Quæstio. Antiquis Epicureis ceterisque materialistis opinio institit casum forlunamque non solum possibilia esse, verum etiam de facto dari. Unde ponebant mundum corpo­ reum, quem sof zm, rejectis substantiis spiritualibus, admit­ tebant, ortum fuisse ex fortuito ac temerario atomorum concursu. Antiquorum materialistarum errorem secuti sunt materialistas recentiores seu positivistæ, ut Comte, Stuart Mill, Littré, aliique, de quibus mentionem pluries jam feci­ mus. Sed et Beguelin, in dubium revocato causalitatis prin­ cipio (42, Ii et seqq.), possibilitatem temeritatis et casus admisit; aliquid enim fieri sine causa, et casu fieri, idem prorsus est. Contra hos omnes sit : III. Casus admittendus est respectu causarum secunda­ rum, sed respectu Causæ primæ est impossibilis. Prima pars thesis vix ac ne vix quidem probatione indiget : factis enim quotidianis, et facili ratiocinatione ostenditur. Factis quotidianis-, multa enim nobis et inopinato eveniunt, et non solum præter sed etiam contra nostram intentionem actio­ nes nostræ sortiuntur effectus contrarios iis quos producere intendimus. — Ratione etiam : nam causæ secundæ particu­ lares sunt et finitæ, quæ non omnia possunt, ac ideo ab aliis causis possunt impediri ne proprium effectum consequan­ tur; et consequenter aliquid præter ordinem et intentionem eis contingere potest. Probatur secunda pars. Casus est effectus productus extra ordinem et intentionem Causæ efficientis, ut ex defi­ nitione casus est manifestum. Atqui impossibile omnino est quod aliquis effectus exeat extra ordinem et intentionem Causæ primæ. Igitur respectu Causæ primæ casus est om­ nino impossibilis.— Probatur minor. Causa prima est infinita atque ideo non potest ob defectum virtutis ab effectu produ­ cendo deficere, vel ab aliis causis impediri, sicut accidit cau­ sis secundis, ut dictum est; insuper Causa prima est univer­ salissima, ita nempe ut sub illa ordinentur causæ secundæ et illius virtute agant. Non solum ergo Causa prima in agendo a causis secundis nequit impediri, verum etiam causæ secundæ per suas actiones in id tendunt ad quod a Causa prima moventur et diriguntur. — P. I. Qu. XXII, Artic. H, et Qu. CXVI, Artic. I. ART. IV. DE FATO. ARTICULUS QUARTUS (53) De falo. I. Fati notio. Fatum vox est ancipitis sensus. — Fatalis:.sumunt fatum pro necessitate ineluctabili agendi deunninatos^eflectus omrybus et singulis causis, Deo non excepto, imposita : quo sensuloqüitur Seneca, Naturalium QiueftiôrF~ lib. DI, cap. XXXVI, cum vocat fatum, necessitatem omnium rerum actionumque, quam nulla vis rumpat. In hoc sensu ia' listæ omnia in mundo evenire dicunt. — Alii vero san: r. sensu accipiunt fatum pro dispositione, secundum qt:am r.s. contingentes constanter Dei ordinationem excquuntur. Q _ sensu dixit Boetius, DiTConsolalione, Lib. IV, Prosi VÏ, fat :::. esse immobilem rerum mobilium dispositionem, per quam providentia divina suis quæque ordinibus nectit : seu juxt. S. Thomam, fatum est ordinatio secundarum causarum ad effectus divinitus provisos, P. I, Qu. CXVI, Artic. IV. — Decla­ rato duplici sensu quo fa tum sumi potest, quæstio. utrum detur vel dari possit fatum, dupliciter solvitur. Sit primum. II. Fatum, sumptum pro ineluctabili necessitate omnium causarum, dari omnino repugnat. Probatur. Fatum pro ineluctabili necessitate omnium causarum, est series agentium sine libertate : necessitas enim e diametro libertati opponitur. Atqui omnino repugnat omnia agm'.ii hi frustrari : libertas enim est dos cujuslibet subs'. in: lectualis, et quæ essentialiter in Deo est, u: . ■ ; : . : r in Psychologia et Theologia, ubi excutiemus etiam fataLstarum sophismata. Ergo fatum, sumptum pro universali ne­ cessitate omnium causarum, dari omnino repugnat. III. Fatum, sumptum pro divina ordinatione causarum secundarum, est revera admittendum non quidem in Deo, sed in ipsis causis secundis. Hæ restrictiones sunt attendendæ : nam voluntas divina ipsa creat et ordinat res, et libere creat et ordinat, sed nonnisi causaliter et improprie dicitur fatum : fatum enim, secundum quod proprie et essentialiter accipitur, nonest divina voluntas disponens, sed dispositio, seu series, id est, ordo causarum secundarum, ut sapienter notat S. Thomas, P. I. Qu. CXVI. Artic. IL ad 1. — Facta hac declaratione, probatur thesis ratione, quam in eodem Arlic. 522 ONTOLOGIA. LIB. IV. CAP. IV. DR CAUSA FINAL!. Angelicus. Divina providentia per causas medias seu creatas suos effectus exequitur, ut constat ex iis omnibus quæ contra occasionalismum late disseruimus (Artic. 45). Ipsa igitut ordinatio causarum secundarum seu creatarum dupliciter potest considerari. Uno modo secundum quod est in ipso Deo, et hoc sensu illa ordinatio non est fatum, ut dictum est in prænotamine, seA providentia. Alio modo secundum quod est in ipsis causis secundis, et in hoc sensu dicitur fatum, ut jam diximus, et est ordinatio secundarum causarum a Deo dependenter ad aliquos effectus producendos. Atqui revera omnes causæ secundæ subduntur divinæ ordinationi : secus essent a se et a Deo independentes; quod repugnat. Igitur falumsumptum pro divina ordinationecausarum secundarum est revera admittendum non quidem in Deo, sed in ipsis causis secundis. Ceterum, quia fatum æquivoce sumi potest, cum maxima cautela loqui debemus, ne ansam præbeamus fatalislis usur­ pandi fatum pravo sensu, contra humanam divinamque libertatem. FINIS ONTOLOGIÆ INDEX T> PnÆKAHO. DE PHILOSOPHIA IN GENERE I. Philosophi et philosophis vocabula. — II. Philosophiae no­ tio. — Ili. Philosophiae divisio. — IV. Excellentia philo­ sophis — V. Utilitas et necessitas philosophiae. — VI. Causa ex qua orta est philosophia. — VII. Dispositiones subjectivae ad recte philosophandum. — VIII. In tradendis philosophicis disciplinis incipiendum est a Logica.. 1 LOGICA PROLEGOMENA I. Ars hominibus propria. — II. Ars et scientia logica. — III. Logicæ objectum. — IV. Logicæ definitio. — V. Logicæ di­ visio.— VI. Altera divisio Logicæ. — VIL Discrimen inter Dialecticam et Sophisticam. — VIII. Studium Logicæ ne­ cessarium. — IX. Aristotelis in Logicam Tractatus. — X. .Monitum. — XI. Dialectic» uartitio........................... 5 LOGICÆ PARS PRIMA SEU DIALECTICA LIBER PRIMUS DE SIMPLI 3 APPREHENSIONE ET PRIMIS ELEMENTIS HUMANARUM COGNITIONUM Prologus........................................................................................... 9 524 INDEX. CAPUT PHIMUM DE MENTIS ACTIBUS RESPECTU IDEARUM Prologus........................................................................................... 10 Art. I. De ideis, —\. Sensibilis cognitionis vocabulis actiones mentales non incongrue designamus. — II. Oculus animæ cogitare, cognoscere. — III. Simplex mentis apprehensio — IV. Idearum notio logica. — V. Idearum distinctio a sensuum phanstasmatibus. — VI. Idearum notæ. — VII. Conceptus formalis et conceptus objectivus. — VIII. Co­ rollaria....................................................................................... Ib. Art. II. De idearum divisionibus exparte objectorum. —I. Causæ, ex quibus generales idearum divisiones oriuntur. — II. Idea positiva et negativa. — III. Quo sensu idea negativa intelligenda sit. — IV. Idea simplex et composita. — V. Opinio Lockiana. — VI. Idea geometrica et pura. — VII. Idea concreta et abstracta. — VIII. De triplici concreto. — IX. Idea realis et logica.................................... Art. III. De idearum divisione ex amplitudine objecti. — I. Ratio articuli. — II. Idea singularis et idea universalis. — III. Idea particularis, collectiva et distributiva. — IV. Idea) particulares determinat® et indeterminatae. — V. De idea collectiva ut est ab universali distributiva distincta. — VI. Ideæ univocæ et analog®. — VII. Ideæ analog® analogia attributionis et habitudinis. — VIII. Ideæ æquivoc® non dantur........................................................................... Art. IV. De ideis transcendenlalibus ac de divisione universalis univoci. — I. Ratio articuli. —II. Notio transcendentalium. — III. Divisiones universalium. — IV. Corollaria. — V. Prædicabilia. — VI. Quo sensu genus dicatur pars spe­ ciei ..................................................................................................... Aut. V. De coordinatione universalium. — I. Ratio articuli. — II. Generum coordinatio. — III. Coordinatio specierum. — IV. Differentiarum coordinatio. —V. Formul® loquendi in Scholis. — VI. Undenam in nobis notiones specific® et generic®. —VII. Arbor porphyriana.................................... Art. VI. De categoriis. — I. Quid categori® significent. — II. Distinctio prædicamentorum a prædicabitibus. - III. Duo suprema genera rerum. — IV. Accidens prædicamcntale et accidens prædicabile. — V. Novem accidentium genera. — VI. Auctor Libri de arte cogitandi. — VII. Explicantur prædicamenta................................................................................ Art. VII. De idearum divisionibus ex modo repraesentandi. — I. Ratio articuli. — II. Divisio generica. — III. Idea clara et idea obscura. — IV. Idea distincta et idea confusa. — V. Idea completa et idea incompleta. — VI Idea adae­ quata et inadæquata. — VII. Corollarium. — VIII. Philo­ sophi® Lugdunensis opinio de ideis obscuris. — IX. Ad®quatio idearum juxta recentiores et juxta antiquos.......... Art. VIII. De divisione idearum interse collalarum.— I. Ha- 13 IG 19 23 20 31 INDEX. tío articuli. — II. Fontes divisionis generic» ides.inter se collataruin. — III. Ideæ identic» e divers®. — IV. Expenditur opinio de intrinseca etextrinseca identitate vel diversitate idearum. — V. Ideæ associat». — VI. De multiplici nexu in ideis associatis. — VII. Ideæ scc.abiles et insociabiles. — VIII. De oppositionis speciebas. — IX. De postprædicamentis antiquorum............................ Aut. IX. De ideis in ordine ad mentem. — I. Ratio arti; . . — II. De triplici modo cognoscendi res. — III. Idea directa et idea reflexa. — IV. Recensentur aliæ denomi­ nationes actuum mentis.............................................................. / CAPUT SECUNDUM DE IDEARUM SIGNIS Prologus.................................................................. ............................. Art. I. De natura terminorum. — I. Signi notio. —II. Siguirum species. —III. De signo artificioso, certo et i — IV. De signis logicis. — V. Signi logici definiti . — VI. Corollaria. — VII. Necessitas vocabulorum et scripturæ. — VIII. Vocis notio ejusdemque discrimen a !■:<-tione. — IX. Vocum species. — X. De nomine et -er:--. — XI. De scriptura. — XII. De gestibus.................. ........ Art. II. De divisionibus et proprietatibus terminor:. - . — Termini sequuntur idearum divisiones. — II. De ci. et ambiguo, seu æquivoco. — III. Terminorum ;. ; tin­ tâtes. — IV. Suppositionis natura. — V. Suppositionis species. — VI. De suppositione universali. — VII. I = suppositione distributiva. —VIII. De descensu a termino communi ad individua subjecta. — IX. Reg ¡iæ ai cernendam naturam suppositionis...................... . .......... Art. III. De reliquis terminorum proprietatibus. — I. Dpellaiione, ejusque speciebus. — II. Regulæ t ' i • nandas appellationes. — III. Ampliatio. — IV. 1; — V. Alienatio. — De recto terminorum usu. — • scholasticis vocabulis.................................................................. CAPUT TERTIUM DE DEFINITIONE ET DIVISIONE Prologus................................................................................................... Aut-. \. De fontibus obscuritatis nostrarum idearum, deq-umrdiis ad ideas perficiendas idoneis. — I. Fontes naturales obscuritatis vel confusionis idearum. — II. Fontes vrluntarii confusionis idearum............................................ Art. II. De definitionis natura et speciebus. — I. ’ ti­ nis notio. — II. Definitio nominalis et definiti 1rs. — III. Definitio intrinseca et extrínseca. — IV. V-fin : es­ sentialis et descriptiva. — V. De his quæ proprie a : : ? definiri possunt........................................................... Art. III. De legibus definitionis. — I. Ratio i f — ! Prima regula definitionis. —III. Secunda regili i-ü- 526 INDEX. nitionis. — IV. In rerum definitionibus abstinendum est a metaphoricis locutionibus. — V. De conversione in defi­ nitionibus. — VI, De modo conficiendi definitiones.......... GO Art. IV. De divisione.—I. Prænotanem. —II. Notio et divisio generica totius. — III. Divisio totius actualis. — IV. Di­ visio totius metaphysici. — V. Divisionis notio et species — VI. De multiplici divisione accidentali. — VII. De multiplici divisione potentiali........................................... 64 Art. V. De legibus divisionis. — I. Ratio articuli. — II. Leges divisionis. — III. Discretio in subdivisionibus indu­ cendis. — IV. Duæ diflicultates contra assignatas leges divisionis................................................................................. G6 LIBER SECUNDUS DE JUDICIO (Prologus.................................................................................................. G9 CAPUT PRIMUM DE NATURA ET SPECIEBUS JUDICII Prologus................................................................................................... Ib. >Art. I. De natura judicii. — I. Judicii notio, et ejus elemen­ torum scholastica denominatio. — II. De conditionibus prærequisitis ad judicium efformandum. — III. Quæstio. — IV. Judicii explicatio philosophica................................... 70 Art. II. De variis judiciorum speciebus. — I. Radix duplicis divisionis generic® nostrorum judiciorum. — II. Divisio judicii ex parte subjecti. — Radix diversitatis judiciorum ex parte objecti. — IV. Judicia immediata et judicia me­ diata. — V. Kantii judicia synthetica a priori. — VI. Kan*ii doctrina refutatur............................................................. 72 CAPUT SECUNDUM DE PROPOSITIONIS NATURA EJUSQUE SPECIEBUS Prologus................................................................................................... 75 Art. I. De propositionis natura. — I. Propositionis notio. — II. Corollarium.— III. De terminis in propositione expli­ cite vel implicite positis. —■ IV. De propositione naturali innaturali et præter naturam....................................................... 78 art. II. De divisionibus propositionum ratione materiæ forma et qualitatis. — I. Elementa propositionis. — Divisio pro­ positionis ratione materiæ. — III. Probatur allata divisio ratione sancti Thomæ.—IV.De quatuor modis dicendi seu prædicandi per se. —N. Propositionis divisio ex parte formæ. — VI. Natura divisionis propositionis in aQirmativam et negativam. — VII. Divisio propositionis ex parte qualitatis. — VIII. De variis modis quibus per propositio­ nem enuntiatur veritas vel falsitas judicii.................... 78 Rt-lX. AiiT. III. De divisionibus propositionis ratione quantitatis tea extensionis. — I. Propositionis extensio a subjecti exten­ sione exclusive desumitur. — II. Propositionis ratione extensionis divisio. — III. De extensione propositionis indefinitas. — IV. De triplici distributione subjecti. — V. De extensione praedicati in propositione. — VI. Excep­ tiones. — VII. De comprehensione prædicati in proposi­ tione.............................................................. .......................... CAPUT TERTIUM DE PROPOSITIONIBUS COMPOSITI ET MODALIBUS Prologus.................................................................................................... Art. 1. De propositionibus re et apparentia compositis. — Propositionis simplicis et composita notio. — II. propositionis compositæ. — ill. Propositio copulativi. — IV. — Propositio causalis. — V. Propositio discret— VI. Propositio relativa........................................................ Art. Il- De propositione hypothetica.— I. Notio prop hypothetica. — II. Species propositionis hvpotheticz- — 11'1. Propositio hypothetica disjunctiva. — ÍV. Di; inter propositionem disjunctivam et conditions’, e — ’•’ De propositionibus disjunctivis proprie et impro; ne arce li­ tis. — VI. De propositione hypothetica conjun '.ira... Aar. 111. De propositionibus apparenter simplicibus et r-it :i; compositis. — I. Notio propositionis occulte comp i — II. Species propositionis exponibilis. — III. .'i exclusiva. —IV. Propositio exceptiva.— V. Prop js’t; . re­ parativa. — VI. Propositio reduplicative. —VII. D.c-tr ■ lia inter vocabula reduplicative et specificative.............. Art. IV. De propositionibus apparenter compositis. — I. N 1 propositionis complexa. — II. Propositio incidens. — 111 Veritas propositionis incidentis. — IV. Propositiones dentes expletiva et restrictiva. — V. Quo sensa propositio incidens restrictiva enuntiet veritatem vel falsitatem .... Aut. V. De propositionibus modalibus. — 1. Notio t . nis absoluta et propositionis modalis. — II. Qaatsor ter mini, quibus constituitur propositio modalis. — III. Defi­ nitiones. — IV. Fusior explicatio propositionis modalis.. CAPUT QUARTUM DB PROPOSITIONIBUS AD INVICEM COMPARATIS Prologus.............................. .............................................................. .. Art. I. De oppositione propositionum. — I. Oppositionis pro­ positionum notio. — II. Corollaria. — Oppositionum sp-ecies. — IV. Littera designantes quantitatem et fc.-mun propositionum. — V. Leges oppositionis contrai. 6 ¿28 INDEX. — VI. Leges oppositionis contraria. — VII. Leges opposi­ tionis subcontrariæ. — VIII. Oppositiones in propositio­ nibus compositis et modalibus................................................ 99 Art. II. De propositionum conversione. — L Conversionis no­ tio. — II. Conversionis modi. — III. Corollaria. — IV. Uti­ litas et ratio conversionis propositionum...................... 101 Art. 111. De æquipollenlia propositionum. — I. Æquipollentiæ notio. — IL Præcepta au habendas propositiones æquipollentes. — III. De subcontrariis......................... 10G LIBER TERTIUS DE RATIOCINIO Prologo? ..................................................................................... IOS CAPUT PRIMUM DE SYLLOGISMO 109 Prologus................................................................................ Aut. 1. De ratiocinii natura. — I. Ratiocinii notio. —II. Defi­ nitiones. — III. Corollaria. — IV. Ratiocinii species. — V. Exemplum. — VI. Ratiocinii canones generales.......... /6. Art. II. De natura syllogismi. — I. Syllogismi notio. — II. Principia quibus nititur svllogismus. — III. Altera syllo­ gismi notio. — IV. Principia quibus nititur syllogismus, hoc secundo modo consideratus. — V. Sententiæ philoso­ phorum conciliantur. — VI. Definitiones.... ............ 112 Aut. III. De legibus syllogismi. — I. Ratio articuli. — II. Syl­ logismi leges. — IÏL Declarantur regulæ terminorum regulæ propositionum syllogismi....................................... 114 Art. IV. De figuris syllogismi. —1. Figuræ syllogistic® notio. — 11. De triplici figura syllogismi. —- III. De quarta figura syllogismi. — IV. De figurarum perfectione. — V. Leges pro singulis figuris. — VI. Declarantur leges suprapositæ. 117 Art. V. De modis syllogismi. — I. Ratio articuli. - II. Modi syllogistici notio. — 111. Primæ partis problematis solu­ tio. — IV. Solutio secundæ partis problematis. —V. Modi legitimi primæ figuræ indirect®. — VI. Scholasticorum versus. — VII. De versibus scholasticis.— VIII. De quarta figura syllogismi. — IX. De reductione omnium modorum aii modos primæ figuræ. — X. De probatione syllogismo­ rum. — XL De inventione medii............................ 121 CAPUT SECUNDUM DE SYLLOGISMI SPECIEMUS Prologus.............................................................................. .. 132 INDEX. 529 Art. I. De syllogismo simplici et composito. — I. Syllogism :s scholasticus et oratorius. — II. Syllogismus smpl'ex et syllologismus compositus. — 111. Species syllogismi primo mo­ do compositi. — IV. Syllogismi conditionalis notio. — V. Syllogismus disjunctivus. — VI. Syllogismus conjunctivus. :. Art. 11. De reliquis syllogismi speciebus'.— I. Keliquæ syllogismi species. — II Enthymema. — III-Epicherema’. — IV. Dilemma. — V. Leges Dilemmatis. — VI. De dilemmate complexo. — VII. Sorites. — VIII. Leges Soritis. — IX. De polysyllogismo........................................................................... 135 CAPUT TERTIUM DE INDUCTIONE Prologus....................................................................................................... Ii Art. I. — De natura et speciebus inductionis. — I. Inductionis notio. — II. Inductio proprie argumentativa. — III. Expe­ rientia, observatio, experimentum. — IV. Inductio Socratica et Rhetorica. — V. Inductio completa et incompleta. — VI. Processus inductivus. — VII. Inductionis vis nulla est sine syllogismo................................................................................ I . Art. IL De legibus inductionis. — I. Leges inductionis cou ­ plet». — II. Leges inductionis incomplet» ...... '..i CAPUT QUARTUM DE SYLLOGISMO IN ORDINE AD MATERIAM Prologus. . . . •........................................................................ .Ii: Art. I. De diversis mentis statibus respectu veritatis. — I. Quidsit veritatem consequi. — II. Certitudinis notio.— III. Certitudo subjectiva et certitudo objectiva; immédiat et mediata; metaphysica, physica et moralis. — IV. D.■ gradibus certitudinis. — V. Ignorantia. — VI. Ignoranti radicaliter in nobis oritur vel limitatione intellectus cognos­ centis vel ex ipsa objecti obscuritate. — VIL Error. — VIII. Opinio. — IX. Dubitatio. — X. Dubitatio positiva et dubitatio negativa. — XI. Corollarium. — XII. Qgnclusio generalis articuli............................................................................• At.¡.“II. De syllogismo demonstrativo. — I. Demonstrationinotio. — II. Corollaria. — III. Scientia. — IV. Corollaria. — V. De propositionibus per se notis et prioribus qu I se. et quoad nos. — VI. Demonstratio propter quid ■ quia. — VII. De discrimine inter demonstrationem prop, ter quid et demonstrationem juta —VIII. Demonstratio a priori et a posteriori. — IX. Demonstratio directa et ,Trecta. — X. Demonstratio pura, empirica el mirla. — XI. Demonstratio absoluta et demontratio relativa, seu ad hominem. — XII. Quo pacto omnis demonstratio reduca­ tur ad demonstrationem propter quid vel quia...................... t*.j cessus rationis human® ex Divo Thoma. — fi. Probabili­ tatis notio. — 111. De gradibus probabilitatis.— IV. Syl­ logismi probabilis notio. — V. Mcnitum adolescentibus’. . 158 Art. IV. De syllogismo sophistico. — I. Syllogismi sophistici notio. — II. 'Divisio genetica syllogismi sophistici. — III. De fallaciis ex parte-dictionis.— IV. De fallaciis ex parle rerum, seu extra dictionem................................................. 1G1 CAPUT QUINTUM DE METHODO PHILOSOPHANDI Prologus....................................................................................................1C8 Art. 1. De methodo in genere. — I, Methodi divisio. — II. Re­ gulae methodi in genere. — III. Regulæ methodi synthe­ tic®. — IV. Regulæ methodi analytic®............... ... Ib. Art. II. — De methodo addiscendi per se et docendi alios. — I. Methodus scholastica. — II. Scholasticorum vindiciae. — III. Methodus S. Thomæ. — IV. Methodus Wolfiana . . 172 Art. III. De methodo disputandi. — I. Methodus disputandi describitur. — II. Leges servandæ in disputationibus scholasticis. — III. Utilitas disputationum scholastica­ rum. .... ....................................................................................... 177 LOGICÆ PARS ALTERA SEU CRITICA Prologus...................................................................................................... 181 LIBER PRIMUS DE POSIBILITATE CONSEQUENDI CERTITUDINEM Prologus................................................................................... 182 CAPUT UNICUM DE SCEPTICISMO Prologus.......................... « ......................................................... , . Ib. Art. i. De actibus quibus mens nostra veritatem consequitur — i. Veritas logica per simplicem apprehensionem :l’a tnente habetur quidem ; sed imperfecto modo. — II. Objectio sol- INDEX. vitur contra secundam partem conclusionis. — III. Mens nostra simpliciter apprehendens : 1’ est semper vera ; -r se; 2° at per accidetis potest ipsi inesse falsum. — IV. Veritas vel falsi tas logica plene et perfecte habetur per judicium. — V. De conformitate requisita ad veritatem logicam............................................................................................ t<‘ Art. II. De scepticisme absoluto. — I. De certitudine vulgari et philosophica. — II. Quaestionis definiendas natura. — III. Nonnulla historice de antiquis Scepticis. — Pyrrhonismus. — Academici. — IV. Scepticismes absolutus est intrin­ sece absurdus. — Cum sceptico absoluto universali nulla logice institui potest disputatio. — VI. Solvuntur Scepticorum objectiones.......................................................................... t;Art. III. De scepticismo universali hypothetico. — I. Quæstio. — II. Cartesius. — III. Prænotamina quædam. — IV. Me­ thodus cartesiana rationabiliter admitti nullatenus potes*.. — V. Defensio SS Augustini et Thomæ................................. ! LIBER SECUNDUS DE MEDIIS ASSEQUENDÆ VERITATIS SEU DE CRITERES Prologus................................................................................................... 2.. CAPUT PRIMUM DE CRITERIIS SUBJECTIVIS Prologus.................................................................................................... f Aut. 1. De sensibus externis. — I. Criterii notio. — II. Critérium, formaliler est quid distinctum tum a facultate cognosci­ tiva tum ab objecto ut cognito. — III. Sensus externi. — IV. Sensibile proprium. — V. Sensibile commune. — VI. Regula circa sensibile commune. — VII. Sensibile per accidens. — VIII. Doctrina S. Thomæ circa sensibile per accidens. — IX. Norma circa sensibile per accidens. — X- De perfecto sensuum externorum exercitio. — XI. Quæs­ tio. — XII. Idealisrr.us. — XIII. Sensus extenti smtt vera­ ces, hoc est criteria veritatis, in referenda realitate cor- potum extra nos existentium. — XIV. Corollarium. XV. De modo quo veritas sensitiva cognitioni conveni:.*.. — XVI. Solvuntur idealistarum difficultates...................... ‘2 1 Art. II. De phantasia. — I. Phantasiæ et phantasmatum : — II. Phantasia in nobis consociatur exercitio inte tiæ. — III. Pericula intelligent!» ex phantasia. — IV. Remedia contra pericula imaginationis.................................. -15 Art. 111. De conscientiæ testimonio.— I. Conscientiæ noti?- — II. Conscientia intellectiva et conscientia sensitiva. — Ii’. Conscientiæ objectum. — IV. Quæstio. —V. : intra limites proprii objecti est critérium veritatis. — 'I. Quo pacto conscientia attingat etiam subjectum eoÿi'.asu 532 INDEX. vel sentiens. — VII. De conscientia directa et de conscien­ tia reflexa. — VIII. De difficultatibus quæ moventur contra conscientiæ veracitatem................................................ 210 Airr. IV. De intelligentia et ratione. — I. Intelligentia et ratio­ nis notio. — II. Intelligentia non potest esse errori obnoxia in judiciis sibi propriis. — III. Solvuntur difficul­ tates. — IV. Ratio humana in judiciis mediatis per ratio­ cinium inferendis per se non fallitur; at falli potest per accidens. -V. In demonstrationibus mens ex necessitate assentitur veritati conclusionis demonstrates. — VI. In argumentatione probabili mens non ex necessitate con­ clusioni assentitur. — VII. Solvuntur objectiones contra rationis humanæ veracitatem............................................. 221 CAPUT SECUNDUM DE CRITERIIS SUBJECTIVIS Prologus................................................................................................. 227 Art. 1. De evidentia. — I. Evidentiae notio communis. — II. De evidentia objectiva et subjectiva. — III. Evidentia imme­ diata et mediata. — IV. De idea clara et distincta Cartesii. — V. Evidentia objectiva est firmissimum veritatis crité­ rium. — VI. Objectio.......................................................... Ib. Art. II. De primis principiis objectivis. — I. Primorum princi­ piorum natura. — H. Prænotamen primum ad solutio­ nem primæ quæstionis. — Ill. Prænotamen alterum. — IV. Prænotamen tertium. —V. Prænotamen quartum. — VI. Prænotamen quintum. — VII. Primum principium a priori in demonstrationibus directis seu ostensivis est : Omne ens est sua propria natura. — VIII. Objectiones. — IX. Primum principium a priori in demonstrationibus indirectis est illud contradictionis : Impossibile est idem simul esse et non esse secundum idem. — X. Abstractione facta a speciebus demonstrationum, primum principium est principium contradictionis. — XI. Prima principia demonstrationum sunt firmissima criteria veritatis. — XIII. Kantii animadversio circa formulam qua enuntiatur principium contradictionis........................................................ 231 Anr. III. — De doctrina Kantiana. — I. Philosophia critica. — II. Idealismos Kantii cum antiquo comparatus. — III. Doctrina Kantii, seu idealismos criticus, admitti nulla­ tenus potest.—IV. Doctrina SS. Augustini etThomæ... 23 Aut. IV. Dedoclrina hegeliana. — I. Heraclitus. — II. Critica — III. Hegel. — IV. Critica. —V. Solvuntur difficul­ tates................................................................................................... 2Í3 CAPUT TERTIUM DE CRITERIIS EXTRINSECIS Prologus................................................................................................... 252 Art. 1. De divino magisterio. — I. Sensus quo hic sumitur di- UNDEX . 53J vinum magisterium. — II. Magisterium cl auctoritas. — HI. Conditiones quibus auctoritas magisterii praedita esse debet ut fide dictis ejus adhæreamus. — IV. Auctoritas divina est firmissimum veritatis critérium. — V. Certilitudo assensus fidei, quæ auctoritate divina tanquam criterio nititur, estcerlitudo metaphysica. —VI. Certitudo assen­ sus fidei, quæ divina nititur auctoritate superat quamlibet aliam nostram certitudinem metaphysicam. — VII. Solvi­ tur difficultas............................................................................... 2.’:3 Anr. II. De sensu naturæ communi. — I. Notio sensus com­ munis naturæ. — II. Limites sensus communis. — III. Sensus communis revera talis et intra proprios limites est ilrmutfi critérium veritatis. — IV. De falsitatibus ad­ mixtis sensus communis judiciis. — V. Utrum sensus na­ turæ communis sil critérium metaphysicum vel morale.. 237 Airr. III. De humano magisterio. — I. Humani magisterii na­ tura et elementa. — II. In rebus scientificis auctorita' humana, per se loquendo, est infirmissimum critérium veritatis. — III. Objectio solvitur. — IV. Natura’ humani magisterii in rebus scientificis. — V. Per accidens autem auctoritas sapientnm est veritatis, critérium. — VI. In re facti auctoritas humana generatiin inspecta est crité­ rium veritatis, seu certitudinis moralis. — VII. Testis hu­ mani scientia in concreto potissimum innotescit: 1° ex na­ tura rei narratæ; 2» ex praecognita testis perspicacitate;3» ex ejus experta prudentia. — VIII. Testis humani veracitas in concreto potissimum innotescit : Io ex ejus vitæ probi­ tate; 2° ex amore veritatis cui unice studet.................... 260 Aar. IV. De arte critica. — I. Artis critics notio. — II. De auctoribus. — III. De authentia et incorruptione librorum — IV. De hermenéutica.........................................................266 LIBER TERTIUS DE CR1TERI0RUM ET SCIENTIARUM COORDINATIONE Prologus........................................................... ... 271 CAPUT PRIMUM DE SUPREMO VERITATIS CRITERIO Prologus.................................................................................................. /b. Aar. I. Prjnotanuna quadam. — 1. Sensus quæslionis. — II. De existentia supremi criterii. — III. Conditio requisita ad supremum critérium.............................................................. -72 Art. II. Systemata sub/ectiva quoad supremum critérium t .latis. — I. Generalis partitio systematum subjectivorum quoad supremum veritatis critérium. — II. Sensismus an­ tiquorum et positivismus recentiorum. —III. Sensus non 53 i INDEX. possunt esse supremum critérium cognitionis humanæ. — IV. De conscienti® testimonio.— V. Conscientia nequit assumi ut supremum veritatis critérium. — VI. Facultates cognoscitivas. — VII. Fides cæca in veracitatem natura­ lem facultatum cognoscitivarum non potest esse princi­ pium totius nostras certitudinis seu supremum veritatis critérium. — VIII. Instinctus naturæ rationalis. — IX. Instinctus cæcus nequit assumi ut supremum critérium certitudinis primorum principiorum. — X. Sentimentalismus. — XI. Affectiva animi nostri propensio nequit admitti ut supremum veritatis critérium.............................. 273 Art. III. Systemata quæ supremum veritatis critérium in principio extrínseco reponunt. — I. Generalis partitio sys­ tematum, quæ docent supremum veritatis critérium esse critérium extrinsecuin. — II. Revelationist®. — III. Di­ vina revelatio non potest esse supremum critérium veri­ tatis seu certitudinis naturalis.— IV. De certitudine doc­ trinae Christian®. — V. Systema La Mennesianum. — VI. Repugnat absolute auctoritatem seu consensum hu­ mani generis esse supremum critérium veritatis. — VII. Systema Venturæ. — VIII. Auctoritas nequii esse supre­ mum critérium veritatis, seu certudinis mediat®. — IX. Ratio erroris de La Mennais et patris Ventura............ 282 Aut. IV. Designatur smpremum veritatis critérium. — I. Su­ premum ' veritatis critérium est quid objectivum. — II. Sententia cartesiana. — III. Critica sententi® cartesian®. — IV. Prima principia demonstrationum non sunt su­ prema criteria veritatis. — V. Evidentia objective spec­ tata est supremum veritatis critérium. — VI. De criterio excogitato a Vico. — VII. Critica. — VIII. Sententia rosminiana. — IX Critica sententi® rosminian®..................... 290 CAPUT SECUNDUM DE SCIENTIARUM COORDINATIONE Prologus.................................................................................................... 295 Art. I. De specificatione et distinctione scientiarum. — I. Scientia nostra dicit ordinem realern dependenti® ad sci­ bilia, et non vice versa. — II. Objectum materiale et objectum formale scienti®. — III. De duplici formali ob­ jecto scienti®. — IV. Unitas specifica scientiarum ex uni­ tate utriusque objecti formalis resultat. — V. Diversitas specifica scientiarum a diversitate rationis formalis sub qua præcipue resultat. — VI. Non immerito [docuerunt Scho­ lastici divisionem scientiarum generatim desumendam esse ex diverso abstractions gradu a materia. — VII. Pr®cedentium conclusionum plenior dilucidario.................. 290 Art. II. De divisione et subordinations scientiarum. —I. Scien­ tiæ, generice inspect®, non incongrue dividuntur in quinque primarias, nempe Physicam, Mathematicam, Metaphysicam, Logicam, et Moralem. —II. Notio subalterna- INDEX. tionis scientiarum. — ¡II. Cardinalis Cajetani animadver­ siones quoad scientias subalternantes. — IV.Inter quinque supra enumeratas scientias nulla datur proprie dicta s i: tlternatio. — V. De præeminentia Metaphysics, Logics Moralis, ac præcipue Theologi® Christians.......................... oui METAPHYSIGA GENERALIS SEU ONTOLOGIA Prologus........................................................................................ 30V LIBER PRIMUS DE EXISTENTIA UNIVERSALIUM Prologus........................................................................................... 310 CAPUT UNICUM DE EXISTENTIA UNIVERSALIUM Prologus................................................................................................... Ib. Art. 1. Prænotiones quædam. —I. Existentia universalium. — II. De primo modo quo potest considerari et de facto consideratur universale ; seu de universali ut existit in singulari. — III. Secunda consideratio universalis, seu de universali logico. — IV. Tertia consideratio univer­ salis, sen de universali metaphysico. — Quarta consi­ deratio universalis seu de universali quoad rem concep­ tam et quoad modum concipiendi. — VI. Quinta conside­ ratio universalis, seu de universali concrete et abstracte accepto. — VII. Quæstionis natura et gravitas....................... 311 Art. II. De nominalismo. — I. Nominalismi notio. — II. Non­ nulla historice circa Nominales. — III. Nominalismus purus est prorsus absurdus.............................................. 314 Ani. III. De conceptualismo. — 1. Conceptualismi notio. — II. De vera mente conceptualistarum. — III. Conceptualismus absolute spectatus rejici debet. — IV. Argumentis idealistarum satisfit............................................................... 31G Aar. IV. De realismo platónica. — 1. Realismi platonici desscriptio. — II. De vera mente Platonis quæstio historicocrilica. — III. Refellitur realismus platónicos. — IV. Rea­ lismi platonici modificatio onlologistica. — V. Realismus ontologisticus admitti nullatenus potest. — VI. Solvuntur argumenta realismi ontologistici.......... ............................ 3'2'. ZiouMl. Summa philosophica. — T. 1. 35 536 INDEX. Art. V. De duabus aliis formis realismi platonici. — I. Rea­ lismus empiricus. — II. Refellitur realismus empiricus. — III. Realismus pantheisticus. — IV. Critica.................... 328 Art. VI. De realismo temperato. — I. Realismi temperati natura. — II. Sententia S. Thomæ. — HI. Realismus temperatus veram doctrinam circa existentiam universa­ lium tuetur. — IV. Solvitur difficultas. — V. De modo '.oquendi recentiorum circa absolutum........................... 332 LIBER SECDNDÜS DE TRANSCENDENTIBUS Prologus........................................................................................... 33G CAPUT PRIMUM DE ENTE Prologus................................................................................................... Art. 1. De entis natura. — I. Entis notio. — II. De ente reali et ente rationis. — III. Distinctio rei ab ente.—IV. Dis­ tinctio rei ab ente antiquioribus philosophis notissima. — V. De conceptu formali et de conceptu objective entis. — VI. Entis seu rei dotes. — VII. De tertia acceptione entis................................................................................................... Art. II. De potentia et actu. — I. Ratio articuli. — II. Notio potentiæ. — III. Potentiæ species. — IV. De potentia naturali et obedientiali. — V. Notio actus. — VI. Defini­ tio actus ex Aristotele. — VII. Actuum species. — VIII. De aliis divisionibus actus. — IX. Potentiæ et actus relationes. — X. Axiomata scholastica. — XI. Actus et potentia essentialiter ad actum illum ordinata sunt in eodem genere supremo........................................................... 342 Art. III. De potentia objectiva.— I. Possibilatis et. impossibilatis notio. — II. De possibili absoluto et de possibili re­ lativo. — III. Corollaria. — IV. De distinctione inter possi­ bile et nihilum. — V. Error circa notionem possibilis. — VI. Error circa impossibilia....................................................... Art. IV. De essentiis rerum. — I. Ratio et divisio articuli. — II. Essentiæ notio. — III. Vocabula quibus varie solet essentia designari. — IV. Essentiarum dotes. —V. No­ minalium sententia circa nostras cognitiones essentiarum. — VI. Praenotiones quædam ad quæstionis solutionem. — VII. Realitas essentiarum non est nobis omnino ignota. — VIH. Solvuntur objectiones........................................................ Art V. De essentiis rerum in ordine ad principia extrínseca — I. Quæstio prima. — II. Opinio wolfiana. — III. Refel­ litur sententia wolfiana. — IV. Quæstio altera. — V. Opi­ nio Okami. — VI. Opinio Okami impugnatur. — VII. Opinio Cartesii. — VIII. Essentiæ rerum non pendent a libera Dei voluntate. — IX. Essentiæ rerum formaliter Ib. 337 3Í9 353 INDKX. 537 pendent ab intellectu divino. — X. Essentiæ rerum re­ mote seu mediate pendent a divina essentia....................... 358 Art. VI. De existentia. — 1. Notio existentiæ. — II. Exis­ tentia in Deo et in creaturis. — III. Quæstio. — IV. Undenam pendeat quæstionis solutio. — V. In rebus creatis existentia realiter distinguitur ab earum essentia. — VI. Solvuntur difficultates. — VII. De sententia S. Thomæ circa realem distinctionem existentiæ ab essentia in rebus creatis. ....../........................................................................ 363 CAPUT SECUNDUM DE PROPRIETATIBUS ENTIS Prologus...................................................................................................... 373 Art. I. De unitate. — I. Unitatis notio. — II. De definitione unitatis. — III. Unitas trauscendentalis et unitas numérica. — IV. De distinctione inter unitatem transcendeutalem et unitatem numericam. — V. Unitas transcendentalis non distinguitur realiter ab entílate rei, distinguitur tamen ratione. — VI. De speciebus unitatis. — VII. De identi­ tate....................................................................................................... 374 Aut.II. De distinctione et multitudine.— ¡.Distinctionis notio. — 11. Distinctio realis et rationis. — Ill. Distinctio entitativa, modalis et virtualis. — IV. Distinctio rationis ratiocinatæ et rationis ratiocinantis. — V. Distinctio ex parte naturæ objecti cogniti. — VI. Distinctio scotistica. — VII. De multitudine/— VIII. Oppositio inter unum et multitudinem. — IX. De unitate et multitudine in eodem subjecto. —X. Omnis multitudo præsupponit unitatem et in unitate fundatur. — XI. De identitate indiscernibilium. 377: Art. III. De veritate. — I. Veritas, ut est objectum Metaphysicæ. — II. Veritas ontologica non differt realiter ab en­ tílate rei, quæ dicitur vera. — III. Quæstio prima. —IV. Formalitas, per quam ens dicitur formaliter verum, est ordo seu relatio ipsius entis ad aliquid. — V. Quæstio altera. — VI. Veritas dicitur formaliter de ente per ordi­ nem ad intellectum. — VII. Quæstio tertia. - VIII. Ve­ ritas dicitur per essentialem ordinem dependenti» ad intellectum divinum. — IX. Veritas dicitur de rebus etiam per ordinem ad intellectum creatum ; at non per ordinem essentialem et dependentiæ, sed accidentalem et efficienti». — X. Argumentatio S. Thomæ. — XI. Corol­ laria. — XII. De diversis acceptionibus veritatis. — XIII. Objectiones contra realem identitatem entis et veri. . . 382 Art. 1V. De falsitate. — 1. Faisitatis notio. — II. Corollaria. — III. Quæstio prima. — IV. Nulla res est formaliter falsa respectu divini intellectus. — V. De falsitate morali in ordine ad divinum intellectum. —VI. Quæstio altera. — VII. Nulla res est per se falsa respectu intellectus creati. VIII. Per accidens autem aliqua res respectu intellectus humani potest esse falsa. — IX. Corollaria........................... 388 538 index. Art. V. De bono — I. Bonitatis notio. — II. De appetibili formaliter, et appetibili fundamentaliter. — III. Quæstio. — IV. Bonum non realiter differt ad ente. — V. De ente simpliciter et de bono simpliciter. — VI. Bonum proprie dicitur de solis rebus existentibus. — VII. Quo pacto ra­ tio boni extenditur ad non existentia. — VIII. Species boni.......................................................................................................391 Aut. VI. De malo. — 1. Mali notio. — II. De duplici mali ac­ ceptione. — III. Malum physicum el malum morale. — IV. Quæstio prima. — V. Intrinsece repugnat existere summum malum, ut malum est. — VI. Effugium Manichæorum. — VII. Quæstio altera. — VIII. Malum non potest esse nisi a bono, non tamen per se sed per acci­ dens. — IX. Qua ratione in rebus naturalibus bonum sit causa per accidens mali................ 395 Aht. VII. De pulchro. — I. Pulchri notio ex effectu. — II. Tria requisita ad pulchritudinem. — III. Descriptio phi­ losophica pulchri. — IV. Pulchrum sensibile et pulchrum spirituale. — V. Pulchrum morale. — VI. Pulchrum huma­ num. — VII. Corollaria. — VIII. Deforme........................409 CAPUT TERTIUM DE DIVERSA ENTIUM PERFECTIONE Prologus. . . ..................................................................................403 Art. I. De perfectione generalim sumpta. — I. Perfecti notio. — II. Perfectio prima, seu ex esse-, perfectio secunda, seu ex fine-, perfectio accidentalis. — 111. Perfectum relati­ vum et perfectum absolutum. — IV. Perfectiones sim­ pliciter simplices, et perfectiones secundum quid. — V. Perfectio formaliter, vel virtualiter vel eminenter sumpta. 104 Art. II. De ente necessario el contingente. — I. Entis neces­ sarii et entis contingentis notio. — II. Ens contingens, ut realiter existât, necessario postulat ut ab alio ad exis­ tentiam producatur.— Ill. Amplior declaratio et confir­ matio præcedentis argumenti. — IV. Ens contingens non potest realiter existere nisi, sive immediate sive mediate, producatur ad existentiam ab ente necessario. — V. Co­ rollaria......................................................................................... 400 Art. III. De ente simplici et composito. — I. Compositi et sim­ plicis notiones. — II. Axiomata. — III. Error circa com­ posita non totaliter excludit rei compositæ cognitionem, excludit autem in simplicibus. -...................................... 408 Art. IV. De ente infinito et finito. —I. Finiti et infiniti notio genérica.— II. Infinitum privative et infinitum negative. — III. Infinitum relativum ct infinitum absohlum. — IV. Discrimen inter infinitum et indefinitum. — V. Dis­ crimen inter infinitum negativum et ens in genere. — VI. De natura notionis quæ nobis inest de infinito. VII. Opinio cartesiana circa prioritatcin in mente nostra notionis infiniti. — VIII. Quæstio. — IX. Notio infiniti ha­ beri nequit per continuam additionem finiti ad finitum. INDEX. 539 — X. Notio infiniti haberi potest, per totalem substrae tionem limitum a finito. —XI. Solvuntur difficultates... Abt. V. De subjecto infinitatis. — I. Quaestio prima. — IL Multitudo actu infinita intrinsece repugnat. — III. Sol­ vuntur difficultates. — IV. Quæstio altera. V. Repugnat magnitudo actu infinita. — VI. Solvuntur difficultates. — VII. Ens absolute infinitum non potest esse nisi ens sim­ plicissimum........................................................................... i 16 Art. VI. Dc ente mutabili et immutabili. — I. Mutationis notio. — H. Requisita ad mutationem. — III. Mutatio substantialis et mutatio accidentalis. — IV. Mutatio ab intrinseco et ab extrínseco. — V. Mutatio absoluta seu intrinseca, et mutatio relativa seu extrínseca. — VI. Axio­ mata.— VII. De ente immutabili. — VIII. De ente immu­ tabili secundum quid et de ente immutabili absolute. — IX. S. Thomæ doctrina.... ......................................... 420 LIBER TERTIUS DE SUPREMIS GENERIBUS ENTIUM Prologus............................................................................................. .. 425 CAPUT PRIMUM DE SUBSTANTIA Prologus...................................................................................................... 425 Art. I. De notione substantiæ. —I. Vulgaris notio substantiæ. — II. Philosophica notio substantiæ ex Augustino et Thoma. — III. Expenditur et declaratur supradicta notio substantiæ. — IV. Falsæ quædam substantiæ notiones. — V. Ratio essentialis substantiæ non consistit in ordine substandi accidentibus, sed in hoc quod per se existit et non in alio. — VI. Corollarium....................................................426 Art. II. De divisionibus substantifs. — I. Sensus naturæ com­ munis circa substantiarum diversitatem. — II. Substan­ tia prima et substantia secunda. — III. Substantiæ comgletæ et substantiæ incompletæ in ratione speciei. — IV. ubstantiæ completæ et substantiæ incompletæ in ratione substantialitatis. —V. Substantia simplex et substantia composita. — VI. Substantia corporea, materialis et immaterialis seu spiritualis..................................................... 429 Art. III. De realitate substantiarum. — I. Lockii opinio. — II. Origo opinionis lockianæ. — III. Doctrina de substan­ tiarum realitate ut certissima est omnino tenenda.......... 433 Art. IV. De supposito et persona. — I. Prologus. — II. Notio suppositi et personæ. — III. Solvitur objectio. — IV. Sub­ sistentia et personalitas sunt quid vere positivum. — V. Quæstio prima. — VI. Substantiæ secunde- non possunt esse personæ. — VII. Attamen ratio personalitatis non est in individuis substantiis ipsamet ratio earum sin- 540 INDEX. gulantatis. — VIH. In rebus creatis persona distinguitur realiter a natura individua earum. — IX. De natura dis­ tinctionis inter personam et naturam in rebus creatis. — X. Quæstio altera. — XI. Intrinsece repugnat identita­ tem personæ constitui per memoriam et per conscientiam. — XII. De mente Lockii................................................................. 436 CAPUT SECUNDUM DE ACCIDENTIBUS GENERAT1M Prologus.................................................................................................... 443 Art. unicus. De natura accidentium. — I. Accidentis prædicamentalis natura. — II. Divisio accidentis in absolutum et modale. — III. Quæstio prima. — IV. Accidentia physica realiter distincta a substantia nullam involvunt repu­ gnantiam. — V. Dantur realiter accidentia quæ a subs­ tantia in qua sunt realiter distinguuntur. — VI. De na­ tura distinctionis realis inter accidentia et substantiam. — VII. Solvuntur difficultates. — VIH. Quæstio. —- IX. Prænotamina ad quæstionis solutionem. — X. De essen­ tia accidentis, ut accidens est, non est quod actu sit in connaturali subjecto, ut est subjectum. — XI. De acciden­ tibus et speciebus...................... 443 CAPUT TERTIUM DE QUALITATE Prologus.................................................................................................... 450 Art. I. De natura et speciebus qualitatis. — I. Diversæ signi­ ficationes qmbus sumitur vocabulum qualitas. — II. No­ tio qualitatis. — III. Qualitatis proprietates. — IV. Quali­ tatis species................................................................................ 451 Art. II. De habitibus. — 1. Notio genérica habitus. — II. Ha­ bitus definitio. — III. Corollaria. — IV. De ratione habi­ tus est dicere aliquo modo ordinem ad operationem. — V. De modo quo habitus potest esse in corpore nostro, in sensibus, et in anima nostra. — VI. De habitibus intellec­ tualibus. — VII. De coexistentia habitus fidei cum habitu scientiæ in eodem subjecto. — VIII. Solvitur difficultas. — IX. De causis habituum.......................................................... 452 CAPUT QUARTUM DE QUANTITATE Prologus................................................................................................... 458 Art. I. De quantitatis natura. — 1. Proprietates quæ de facto insunt quantitati. — II. Quæstio. — III. Essentiale cons­ titutivum quantitatis est extensio partium in ipsa subs­ tantia, non vero extensio partium in ordine ad locum. — IV Objectio. — V. Quantitatis definitio......................... 459 rxDSX. &41 II. De reali distinctione quantitatis a substantia. — I. Quæstio. — II. Sententiæ contrariæ. — III. Radix solu­ tionis quæstionis. —J IV. Essentia realis corporea, quate­ nus talis, non est ektensa actu. — V. De natura distinc­ tionis realis quantitatis a substantia. — VI. Corollarium. — VII. De reali distinctione quantitatis a substantia cor­ porea in ordine ad Ecclesiæ Catholicæ doctrinam............ 460 Art. III. De spatio. — I. Spatii notio vulgaris. — II. Locus, situs, spatium. — III. Spatium reale et spatium imagina­ rium. — IV. Conceptus spatii realis. — V. De repugnan­ tia spatii realis infiniti........................................................... 46 i Art. IV. De tempore. — I. Temporis notio vulgatissima. — II. In notione temporis includitur essentialiter successio. — III. Ad rationem temporis requiritur etiam essentiali­ ter instans præsens. — IV. Corollaria. — V. Aristotélica descriptio temporis.......................................................................... 467 Art. V. De seternitate. 1. A notione temporis assurgimus ad notionem æterr.itatis. — II. Æternitas absoluta est es­ sentialiter sine principio, sine fine, sine successione. — III. Corollaria. — IV. De duplici aeternitate. — V. Defi­ nitio æternitatis a Boëtio tradita. — VI. Clarkii in Scho­ lasticos falsa critica. — VII. Erronea Antonii Genuensis sententia circa naturam æternitatis.—VIII. De ævo.... 469 CAPUT QUINTUM DE RELATIONE Prologus................................................................................................ •. 473 Aut. I. De natura et specibus relationis. — I. Relationis no­ tio. — II. Relatio realis et logica. — III. Relatio creata et relatio increata. — IV. Relatio transcendentalis et re­ latio prædicamentalis. — V. Conditiones ad relationem prædicamentalem requisitæ. — VI. Subjecti, termini et fundamenti definitiones. — VII. Relatio mutua et non mutua. — VIII. Relatio æquiparantiæ et disquiparantiæ. Ib. RT. II. Derealitate relationum. — I. Quæstio. — II. Sententiæ contrariæ. — III. Dantur in rebus creatis relationes reales. — IV. Solvitur difficultas. — V. Adversariorum sophisma....................................................................................... 477 Art. HI. De proprietatibus relationum. —I. Prima relationum proprietas. — II. Secunda relationum proprietas. — III. Tertia relationum proprietas. — IV. Quarta relationum proprietas. — V. Quinta relationum proprietas. — VI. De tribus ultimis relationum proprietatibus........................ 478 LIBER QUARTUS DE CAUSIS Piologw ........................................................................... 481 542 INDEX. GAPUT PRIMUM DE CAUSA IN GENERE Prologus................................................................................................... 482 Abt. I. De natura causæ. — I. Notio causæ in genere. — II. Conditiones requisitae ad rationem causae. — III. Objec­ tio. — IV. Notio sensistica causæ. — V. Principii et prin­ cipiali notio. — VI. Corollaria. — VII. Ad rationem prin­ cipii, ut principium est, non requiritur quod praecedat principiatum prioritate naturæ, sed sufficit origo unius ab alio. — VIII. De prioritate originis................................... lb. Art. II. De relatione inter effectum et causam. —I. Argu­ mentum articuli. — II. Opinio Beguelini. — III. Princi­ pium causalitatis est axioma certissimum et evidentissimum. —IV. Argumenta Beguelini. — V. De principio rationis sufficientis. — VI. Critica opinionis leibuitzianæ. 485 Art. III. Decausæ divisionibus. —I. Species causarum quatuor. — II. Præfata divisio est adæquata. — III. Objectio solvitur............................................................................................. 489 GAPUT SECUNDUM DE CAUSA EFFICIENTE Prologus............................................................................... 491 Abt. I. Dénatura causæ efficientis. — I. Notio vulgariscausæ efficientis. — II. Causæ efficientis definitio philosophica. — III. Ratio assignandi divisiones causæ efficientis. — IV. Causa efficiens per se et causa efficiens per accidens. — V. Causa efficiens principalis et causa efficiens instrumentalis. — VI. Fusior explicatio causæ instrumentalis ex S. Thoma. — VII. Causa principalis prima et secunda. — VIII. Causa efficiens proxima et remota. — IX. Causa efficiens totalis et partialis. — X. Causa ut quæ et causa ut qua. — XI. Causa efficiens universalis et particularis. — XII. Causa univoca et causa æquivoca. — XIII. Causa libera et causa necessaria. — XIV. Causa physica et causa moralis. — XV. Causa perficiens, praeparans, adju­ vans, consilians. —XVI. Quæstio.—XVII.Ex quocumque eflectu cognito potest manifeste demonstrari existentia causæ. — XVIII. Ex quocumque effectu cognito potest aliqua saltem ratione cognosci natura causæ...................... 491 Airr. II. De subjecto causalitatis. — I. Occasionalismus. — II. Occasionalism! species. — III. Entia contingentia revera agunt efficienter. — IV. Substantiæ spirituales vere sunt causæ efficientes. — V. Etiam corpora sunt revera in proprio ordine veræ causæ efficientes. — VI. Solvuntur objectiones.................................................................... 497 Art. III. De principio immediato actionis. —I. Quæstio.— II. Actio rerum creatarum realiter distinguitur a substantiali earum essentia. — III. Virtus agendi quæ inest substan­ tialibus essentiis rerum creatarum est realiter distincta LSDEX. !j£J ab ipsis substantialibus essentiis. — IV. Solvuntur objec­ tiones. — V. Utrum causa efficiens non existons possit operari. — VI. Utrum causa efficiens non praesens possit causare. — VII. Utrum idem effectus produci possit a duabus causis efficientibus.......................................... . 503 / CAPUT TERTIUM DE CAUSIS FORMALI ET MATERIALI Prologus...................................................................................................... 507 Art. I. De natura causæ formalis. — I. Notio causæ formalis. — ¡I. Ratio causalitatis causæ formalis. — III. Forma substantialis et forma accidentalis. — IV. Existentia realis formarum substantialium ontologice saltem est admittenda.......................................................................................... 5GJ Art. II. — De causa exemplari. — I. Ratio articuli. — II. Du­ plex idearum acceptio. — III. Asseritur necessitas idea­ rum. — IV. Causa idealis seu ioea, quamvis proprie sit in agentibus intellectualibus, locum tamen aliqua ratione habet etiam in rebus naturalibus. — V. Ratio causalitatis in ideis......................................................................................... 509 Art. III. De causa materiali. —1. Notio generica causæ mate­ rialis. — II. De ordine inter materiam et fornum. — III. De duplici materiali causa.............................................................511 CAPUT QUARTUM DE CAUSA FINALI Prologus...................................................................................................... 512 Art. I. De natura causæ finalis. — I. Finis notio. — II. Finis in intentione et finis in executione. — III. Finis cujus et finis cui. — IV. Finis ultimus et finis intermedius. — V. Finis principalis et finis secundarius. — VI. Finis operis et finis operantis. — VII. Finis objectivus et finis for­ malis. — VIII. Finis naturalis et finis supernaturalis. — IX. Finis in ordine intentionis est vere et proprie causa. — X. Imo finis, qua ratione causa est, præstantior est ceteris causarum speciebus. — XI. De ratione causali­ tatis finis in actu primo.— XII.De finis causalitate in actu secundo............................................................................... 512 Art. II. De universalitate causæ finalis. — I. Quæstio prima. — II. Omne agens agit propter aliquem finem. — III. Imo omne agens agit propter aliquem ultimum finem. — IV. Quæstio altera. — V. Prænotamen ad quæstionis so­ lutionem. — VI. Ex fine, rebus praestituto et indubie cognito, solidum argumentum desumi potest ad earum rerum naturam determinandam................................................ 516 Mt. III. De fortuna et casu. — I. Casus et fortunæ notio. — II. Quæstio. — III. Casus admittendus est respectu cau­ sarum secundarum, sed respectu Causæ primæ est impos­ sibilis.................................................................. ¿15 544 INDEX. Ast. IV. De fato. — I. Fati notio. — II. Fatum, sumptum pro ineluctabili necessitate omnium causarum, dari omnmo repugnat. — III. Fatum, sumptum pro divina ordinatione causarum secundarum est revera admittendum nou qui­ dem in Deo sed in ipsis causis secundis...........................521 finis indicis ) Typographie Firmin-Didot et C‘«. _ Mesnil (Eure'.