IOANNIS BAPT. FRANZELIN E SOCIETATE IESU ZR,. E. CARDINALIS ANTEHAC IN COLLEGIO ROMANO S. THEOLOGIAE PROFESSORIS TRACTATUS DIVINA TRADITIONE Er SCRIPTURA EDITIO QUARTA ROMAE EX TYPOGRAPHY POLIGLOTTA s. C. DE PROPAGANDA FIDE .MDCCCXCVI Auctor sibi vindicat ius proprietatis. PROLEGOMENON DE PRINCIPIIS OBIECTIVIS CHRISTIANAE COGNITIONIS AC THEOLOGIAE UNIVERSIM SPECTATIS. Divinae fidei obiectum materiale quod vocant, seu obiectum credendum sunt veritates a Deo de se ipso deque operibus suis revelatae ; fidei obiectum formale, seu ratio propter quam et sub qua creditur atque assensus praestatur veritati revelatae, est auctoritas (infinita scientia, veracitas, dignitas) Dei loquentis ; adeoque obiectum adaequatum fidei divinae est verbum Dei. Assensus in veritatem revelatam propter auctoritatem Dei reve­ lantis est et dicitur fides subiectiva, seu Jides qua creditur. Re­ velatum verbum Dei ipsum, qua late patet, est et dici solet usu ecclesiastico fides (rciariç) obiectiva, seu fides quae creditur. Theologia proprie dicta , ut a philosophia distinguitur, est scientia fidei seu scientia veritatum a Deo revelatarum sub for­ mali ratione, quatenus revelatae sunt; adeoque est cognitio de­ monstratione comparata, quae veritates contineantur, et quomodo contineantur in verbo Dei; quae sit genuina per revelationem explicite vel implicite determinata singularum notio ; quis mu­ tuus earum habitus ac nexus ; quae unius ab altera dependentia ; quae cum ideis et veritatibus rationalibus vel convenientia vel analogia ; quae denique veritates aliae ex ipsis revelatis pendeant et consequantur. Sicut ergo verbum Dei est, quo fides subiectiva nititur et fides obiectiva constituitur; ita scientia fidei seu theologia habet propriam sedem argumentorum et proprium locum, ex quo ducit demonstrationes, ipsum Dei verbum revelatum. Principia autem alia, ut sunt rationes ac veritates naturali tantum lumine co­ gnitae et auctoritas mere humana, subserviunt theologiae, qua­ tenus pertinent ad suadendas, illustrandas, analogis notionibus distinctius concipiendas ipsas veritates revelatas, et vicissim ad deducendas et confirmandas veritates alias, quae cura revelatis nectuntur. « Argumentari ex auctoritate est maxime proprium huius doctrinae, inquit s. Thomas, eo quod principia huius do­ ctrinae per revelationem habentur. Et sic oportet, quod credatur — 4 — auctoritati eorum, quibus revelatio facta est.... Locus qui fun­ datur super auctoritate divina est efficacissimus. Utitur tamen sacra doctrina etiam ratione humana, non quidem ad proban­ dam fidem.... sed ad manifestanda aliqua alia, quae traduntur in hac doctrina ; cum igitur gratia non tollat naturam sed per­ ficiat , oportet quod naturalis ratio subserviat fidei » i. q. i. a. 8. Cf. Melch. Canum 1. 1. cc. 2. 3. Quamdiu hoc modo universim dicitur verbum Dei esse obiectum fidei, et esse proprium locum, ex quo veritates in theo­ logia demonstrantur, res est evidens ex ipsis notionibus fidei et theologiae, nec de ea ulla potest esse controversia inter homines Christianos. Disputatio vero cum aliis qui vel omnem revelatio­ nem vel revelationem Christianam negant, est utique prior, sed non in praesenti a nobis habenda. Supposita igitur veritate facti, quod Deus in Christo et per Christum se revelavit, doctrinas, praecepta, instituta quae ad nostram salutem pertinent, adeoque religionem divinam credendam et observandam hominibus tra­ didit, prima quaestio sponte sese offert, ubinam revelatio Chri­ stiana integra et impermixta reperiatur ita, ut inde singulis necesse sit haurire veritates credendas, praecepta observanda, media salutis adhibenda, religionem colendam. Deus quippe numquam omnibus et singulis hominibus, qui divinam religionem suscipere tenentur, ipse immediate sese re­ velavit’, sed se revelans aliquibus hos ipsos constituit suos le­ gatos, ut characteribus divinae legationis, miraculis potissimum et adimpletis prophetiis, insigniti revelationem divinam promul­ garent aliis cognoscendam et suscipiendam. Completa autem iam revelatione per ipsum Deum manifestatum in carne et per Apo­ stolos , nulli amplius exstant legati huiusmodi, per quos nova hominibus tradatur revelatio necessaria ad salutem atque omnibus credenda et amplectenda. Quoniam igitur revelatio Christiana ita ante multa iam saecula est absoluta, ut tamen non fuerit desti­ nata solis hominibus facto revelationis coaevis, sed hominibus omnibus futuris usque ad consummationem saeculi ; consequitur a) revelationem Christianam nunc adhuc et quavis aetate inte­ gram permanere in genere humano, cum eam umquam deficere repugnet ipsi eius fini ac destinationi et intimae veritati; per­ tinet enim ad ipsam propriam indolem et insitam perfectionem religionis Christianae perdurado eiusdem usque ad consumma­ — 5 — tionem saeculi. Hinc b) manifestum est eandem divinam reve­ lationem esse totam acceptam a maioribus, et inde ab Apostolis ad nos usque per generationum seriem propagatam. Unde c) patet absurde exspectari novos revelatores, quemadmodum fit in multis sectis Protestantium nostrae aetatis (v. Edmundi lorg Historia Protestantismi T. II.); sed illud unice curandum esse, ut certo innotescat, quibus sive instrumentis ac monumentis sive organis viventibus ac custodibus revelatio ad nos usque conservata sit integra et sincera, sicut a Christo et ab Apostolis primitus pro universo humano genere fuerat tradita, et quomodo eadem, nobis sive ex illis monumentis sive ab his custodibus sit suscipienda. Haec autem ipsa appellamus, sicut revera sunt, principia cognitionis Christianae. Principium dicitur omne illud , a quo aliquid quocumque modo procedit, inquit s. Thomas (i. q. 33. a. i.). Unde principium cognitionis dici potest multipliciter; hic loquimur de principiis obiectivis cognitionis. Haec autem sunt supremae aliquae veritates, quae cognitae nobis norma sunt in cognoscendis aliis veritatibus (principia formalia)', vel quae implicite in se continent alias veritates, ad quas cognoscendas ex illis progredimur (principia materialia). Iam in cognitione Christiana, quae est cognitio veritatum innixa auctoritati Dei re­ velantis, supremum principium dirigens ut norma sine dubio est cognita infallibilis auctoritas Dei ; haec vero ipsa auctoritas nostrae cognitioni in concreto applicatur in infallibilibus, si quae exstant, mediis quibus revelatio ad nos derivatur. Unde in co­ gnita auctoritate horum mediorum (sive monumenta sint, sive revelationis infallibiles custodes) continetur principium dirigens omnem nostram cognitionem veritatum revelatarum, sicut prima principia metaphysices sunt norma omnium cognitionum ratio­ nalium. Porro principium abstractura sive quod auctoritas Dei revelantis est infallibilis in se et essentialiter, sive quod mediis infallibilibus ipsa Dei auctoritas nobis applicatur, non est qui­ dem ita comparatum, ut ex eius analysi possint derivari omnes veritates revelatae, nihilominus in concreto spectatae res illo principio enuntiatae,, monumenta videlicet et infallibiles fidei cu­ stodes, quibus tamquam mediis integra revelatio ad nos pervenit, huiusmodi sunt, ut ex iis omnes veritates revelatae sint cogno­ scendae. Unde hisce mediis conservandae et nobis applicandae revelationis primo-quidem continetur principium formale diri­ — 6 — gens, sed aliquo deinde sensu verissimo etiam supremum prin­ cipium materiale (quod vocant) totius cognitionis Christianae et theologicae. Ubi enim iam constiterit, unde, a quibus, et quo­ modo veritas revelata cognoscenda sit, etiam haec ipsa sincera ac integra reperietur (i) ; in istis autem si erratum fuerit, non iam una aut altera veritas singularis in discrimen vocabitur, sed cognitio Christiana universa subvertetur, cum fundamentum ac principium ipsum cognitionis aut falsum aut saltem mancum futurum sit. Principium cognitionis, ut a Reformatoribus saeculi XVI. constitutum et a Protestantibus deinceps retentum est, ita habet, ut in eo indoles propria totius Protestantismi, quae est antichristiana negatio auctoritatis a Deo inter homines et in hominibus constitutae, contineatur ac ostentetur, atque hinc ultima eiusdem haereseos explicatio usque ad merum rationalismum et negatio­ nem omnis revelationis supernaturalis iam praeparata sit. Prin­ cipia contra Ecclesiae catholicae cum ipsa prima institutione , cum conservatione, cum natura ac indole religionis Christianae, quae est obedientia /idei .erga apostolatum in omnibus gentibus (Rom. I. 5.), intime cohaerent et, quemadmodum principiorum ratio exigit, ita universae revelationi supponuntur, ut haec in illis iam implicite contineatur, et ex illis ad certam atque ab (i) Augustinus ita disputat in libello de utilitate credendi. « Fateor me iam Christo credidisse, et in animum induxisse id esse verum , quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione (interna mihi perspecta) fulciatur... Sine paululum mecum ipse considerem, quoniam... Christum ipsum non vidi, quibus de illo crediderim? Nullis me video credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae; hos autem populos Ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. Cur non igi­ tur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus praecepe­ rit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid utile praecepisse, iam credidi? Scriptis ait (haereticus) crede. At Scriptura omnis, si nova et inaudita proferatur vel commendetur a paucis nulla confirmante ratione, non ei, sed illis qui eam proferunt, creditur. Quamobrem Scripturas istas, si vos profertis tam pauci et incogniti, non libet credere. Rursum me ad multitudinem famamque revocabis. Cohibe tandem pertinaciam et mone potius, ut huius multitudinis primates quaeram, et quaeram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de bis litteris aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse nescirem ». De util. cred. n. 31. Vide Tertull, Praescript. c. 19; Iren. 1. III. cap. 4. — / — errandi periculo immunem cognitionem revelationis via pateat planissima omnibus, qui credere tenentur, non modo doctis sci­ licet sed etiam indoctis; quae omnia in progressu nostrae tra­ ctationis lient manifesta. Principium illud Protestantium fundamentale, et commune omnibus eorum sectis saltem praecipuis, in eorundem libris symbolicis et confessionibus ita exprimitur : « sola sacra Scriptura iudex, norma et regula agnoscitur, ad quam omnia dogmata exigenda sunt et indicanda » (Formulae concord, epitome apud Meyer Libri symb. Luth. p. 35o; Solida Declarat, ibi p. 38g.). Consentiunt confessiones praecipue omnes, quae leguntur apud Niemeyr (Collect. Confess. Reform, p. ito. 33o. 35o. 362. 467. 602.). Cf. Moehler Symbol. § 44. In primis igitur, affirmatur, revelationem et religionem Chri­ stianam , licet primitus praedicatione promulgatam a Christo eiusque Apostolis, non alia ratione quam per Scripturas conser­ vatam esse et ad nos usque propagatam ita , ut tuto a nobis cognosci possit. Nisi enim ita esset, Scriptura non unica sed adhuc alia esset norma ac regula, ad quam dogmata exigantur. Licet ergo Protestantes et Anglicani nominarim admiserint in suis libris symbolicis antiqua symbola fidei et definitiones qua­ tuor primorum Conciliorum , et adoptaverint libros suos symbolicos ipsos, id tamen ex consequentia sui fundamentalis prin­ cipii non fit nec fieri potuit eo, quod in his documentis aucto­ ritatem et regulam fidei agnoscerent; sed quia vel (ut magis sibi consistentes dicunt) quatenus huiusmodi monumenta, instituto a singulis examine, conformia reperiantur Scripturis. Praeterea in illo principio Protestantium aliud continetur, quod est omnium absurdorum gravissimum, et quo formalis ratio ipsius principii completur atque absolvitur. Scriptura non solum est norma obiectiva fidei, quod nemo negat, qui in ea agnoscit contineri verbum Dei, et non solum est norma obie­ ctiva unica eo sensu, quod censeatur continere integram revela­ tionem et adaequatum obiectum materiale fidei ; sed etiam eo sensu, quod ad intelligendam Scripturam nulla datur alia norma authentica praeter ipsam Scripturam. Hinc non solum dicitur unica norma ac regula, sed etiam ipsa sola iudex agnoscitur. Instrumentum, documentum scriptum, cuiusmodi est etiam Scri­ ptura sacra, potest continere doctrinam, legem, et si placet, sert- — 8 — tentiam iudicis, atque adeo potest esse norma secundum quam iudicandum sit; sed prolecto non potest esse index. Quod ergo in illis professionibus sola Scriptura dicitur esse index, non potest intelligi nisi sensu negante ; nempe nullum esse indicem, nullam auctoritatem visibilem et viventem, cui ius sit ferendi iudicium de dogmate, h. e. authentice declarandi, quid obiectivae regulae fidei (sive ea existimetur sola Scriptura, sive ad­ huc alia praeter illam) sit consonum , quid ab ea alienum (t). Cum nihilominus Scriptura dicatur esse « norma , ad quam omnia dogmata exigenda sunt et iudicanda », et cum norma non possit esse Scriptura non intellecta sed eius sensus intelle­ ctus (non Scriptura explicanda sed Scriptura explicata), reliquum est, ut quavis auctoritate sublata, singuli ad sensum Scripturae a se determinatum « omnia dogmata exigant et iudicent ». Unde non iam Scriptura , sed singuli quique homines iudices dogmatum constituuntur. Hoc sensu Protestantes suum fundamentale princi­ pium saltem theoretice semper explicuerunt et explicant, nisi quando ab iis, qui illud practice prosequuntur usque ad ultimas consequentias, quas ipsi nollent, coguntur relicto suo principio appellare ad principium auctoritatis, cuius tamen negationi tota sic dicta Reformatio innititur. « Septimum officium (Christia­ norum, qui omnes sunt sacerdotes) est iudicare et decernere de dogmatibus, aiebat Lutherus (de Institut. Minisi. Ecclesiae. T. III.f. 584.).... Quisque pro se salutis rationem habens certus sit, quid credat et sequatur, ac iudex liberrimus sit omnium , qui docent eum, intus a Deo solo doctus. Prorsus eiusdem inris sumus omnes.... ideo officium istud indicandi non modo recu­ perare nobis licet; sed nisi recuperaverimus, Christum fratrem abnegabimus ». Confer declarationes similes ministri Claude (apud Bossuet, Conférence avec M. Claude ed. 1816. T. 20. (1) Quisque videt, proprium characterem harum omnium confessio­ num esse illum quem diximus totius Protestantismi, nempe negationem auctoritatis. Professio principii fundamentalis, de quo agimus, constituta et edita est adversus lidem catholicam, qua agnoscitur tum Ecclesia in praesenti iudex controversiarum fidei ac veri sensus Scripturae, tum Tra­ ditio seu praedicatio et iudicium Ecclesiae quavis aetate antecedente con­ stituitur simul cum Scriptura ut obiectiva norma et regula fidei. Hinc tota vis professionis polemicae Protestandum est in particula sola seu in ne­ gatione, dum dicunt: « sola Scriptura est iudex et norma ». — 9 — p. 286.), et Protestanti uni in Germania annis i852. 1804. 1855. (apud cl. lôrg Histor. Protestantismi T. 1. p. 41. ¡14. sqq. i3o. 137. 140. 148.). Superest, ut quantum ad definiendum statum quaestionis requiritur, compendio proponamus catholica principia cognitio­ nis; illorum enim amplior declaratio et demonstratio constituet ipsam totam nostram tractationem. Haec principia ab Ecclesia catholica in Concilio Tridentino sess. IV. in hunc sensum sunt definita, a) Evangelium praeparatum ac promissum in veteri Testamento, prout ex eiusdem V. T. Scripturis constat, postea promulgatum ipsius Christi ore, et iubente Christo tamquam fons omnis veritatis ac morum disciplinae ab Apostolis praedi­ catum continetur libris scriptis veteris et novi Testamenti, cuius utriusque unus Deus est auctor; nec non sine scripto Traditio­ nibus. b) Modus quo Traditiones, sicut primitus a Christo vel dictante Spiritu Sancto ab Apostolis sunt promulgatae, ad nos usque pervenerunt sincerae et integrae , in eo est, quod quasi per manus traditae continua successione in Ecclesia catholica conservatae sunt, c) Ecclesiae est indicare de vero sensu et in­ terpretatione Scripturarum sanctarum. Est ergo is sensus verus, quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia, in rebus ad aedifi­ cationem doctrinae Christianae pertinentibus; de his enim Ec­ clesia est sollicita. Authentica autem interpretatio Ecclesiae in­ notescit tum ex unanimi consensu veterum Patrum, tum ex con­ sensu et iudicio praesenti ipsius Ecclesiae. Universa itaque doctrina et disciplina revelata obiective con­ tinetur in Scripturis et in Traditionibus divinis. Organum con­ servationis Traditionum, et in his etiam canonis Scripturarum ipsarum, est perpetua successio apostolica in Ecclesia catholica. Veri sensus Scripturarum et (ex paritate rationis) Traditionum, obortis dubiis vel controversiis, authentica interpres est ipsa Ec­ clesia, quae Scripturas et Traditiones explicandas sive antecedente sive praesente consensu aut iudicio proponit explicatas. Secundum haec tractatio a nobis habenda de principiis, ex quibus catholica cognitio revelationis ac sacra theologia progre­ ditur et quibus innititur, distribuitur in duas partes de Scriptura et de Traditione. Nomine enim Traditionis, quam in concreto et una cum successione apostolica tamquam organo conserva­ tionis ac explicationis spectamus, comprehenditur etiam illud --- IO --tutum, quod tertio loco dictum est de authentica interpretatione et declaratione dogmatum. Porro a Traditione hoc modo spe­ ctata pendet tum plenior Christiana cognitio auctoritatis , divi­ nitatis et canonis librorum sacrorum, tum catholica interpreta­ tio veri sensus Scripturarum ; imo universim Scriptura ut ali­ quid traditum intelligitur. Hinc nobis prior habenda est tra­ ctatio de Traditione, et huic subordinanda altera de sacra Scri­ ptura. TRACTATUS DE DIVINA TRADITIONE SECTIO I. DE DIVINA TRADITIONE IN SE SPECTATA. CAPUT I. DE DIVINAE TRADITIONIS NOTIONE, EIUSQUE FORMALI RATIONE DEMONSTRATA EX IPSA INSTITUTIONE RELIGIONIS CHRISTIANAE, UT IN SCRIPTIS APOSTOI.ICIS EXHIBETUR. THESIS I. Notio multiplex Traditionis explicatur. li » » » » » » « Traditio spectari potest vel sensu obiectivo vel sensu activo vel si­ niul utroque complexo. Cum Traditio sacra sensu obiectivo latius sumpta dici possit doctrina vel institutio ad religionem pertinens, quae a maioribus transmissa est Ecclesiae custodienda, distinguatur oportet ratione originis Traditio divina a Traditione simpliciter apostolica et ecclesiastica, quarum singulis sua est. dispar tamen auctoritas et firmitas. Neque deest certa norma , secundum quam Traditio divina ab alia inferioris ordinis dignoscatur ». I. Fere non indiget thesis haec nisi conceptuum declaratione. Sensu obiectivo Traditio est id ipsum, quod traditum est, do­ ctrina vel institutum a maioribus transmissum '. « depositum quod accepisti, non quod excogitasti, res ad te perducta non a te prolata » , ut loquitur s. Vincentius Lirinensis Cotnmonit. n. 27. Cum autem modus quo doctrina ad nos usque conser­ vata et propagata est, possit esse varius, is nomine Traditionis hac significatione obiectiva per se non definitur, unde Patres aliquando ad aliquam modi declarationem epithetis utuntur, appellantque Traditionem scriptam (in sacris Scripturis nobis conservatam doctrinam) et non scriptam. Ita Clemens Alexan­ drinus interpretationem seu intelligentiam profundiorem docui- nae Scripturarum a maioribus acceptam appellat I raditionis scriptae Traditionem non scriptam (r' tz; syypoc^ou Æypaçoç •rcapâSoGiç) Strom. VI. p. 679. ed. Paris 1641. Actus ipse sive potius tota series et complexus actuum ac mediorum, quibus doctrina sive theorctica sive practica ad nos usque propagata est et tradita, vocatur Traditio significatione activa. Hoc sensu a Tertulliano (de coron, c. 4.) dicitur Tra­ ditio auctrix, consuetudo confirmatrix, fides observatrix >•. Facile vero patet, Traditionem activam includere obiectum traditum, et vicissim hoc nisi cum illa et per illam ad nos usque conservatum esse non posse. Plenius igitur si Traditio spectetur, considerari semper debet in complexu, obiectum videlicet cum modo Traditionis velut materia cum sua forma, quia secus eius conservatio, integritas, vis et auctoritas rite explicari et intelligi nequit, cum haec omnia a modo Traditionis seu a Traditione activa pendeant, ut in disputationis progressu apparebit. Ita PP. Tridentini (sess. IV.) Traditiones, h. e. obiectum traditum, considerarunt cum Traditionum origine ac modo seu cum Tra­ ditione activa; et illarum auctoritas ex Traditionis modo bre­ vissime sed efficacissime vindicatur, quando piofitetur synodus, doctrinam et disciplinam revelatam contineri (et constitui) etiam « sine scripto Traditionibus, quae ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae aut ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt »', et « Traditiones ipsas tum ad fidem tum ad mores perlinentes, tamquam vel oretenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas et continua suc­ cessione in Ecclesia catholica conservatas pari pietatis allectu ac reverentia (sicut libros sacros) suscipit et veneratur ». II. Distinctiones in altera parte theseos indicatae etiam ideo commemorandae sunt, quia cum diversae origini Traditionis divinae, simpliciter apostolicae, ecclesiasticae diversus respondeat auctoritatis gradus, Protestantes tamen hanc per se satis eviden­ tem Ecclesiae catholicae doctrinam dissimulare solent, et Catho­ licos accusare, ac si verbo hominum parem cum verbo Dei tri­ buerent auctoritatem, non solum eo quod ipsi Protestantes Tra­ ditiones vere divinas habent velut humanas, sed etiam quod Traditiones mere ecclesiasticas confundunt cum iis, quae divinae sunt, ac deinde omnes promiscue pari fide credendas proponi calumniantur. — i r> — i°. Traditiones divinae constituuntur doctrinis, praeceptis, institutis, quae a Deo ipso immediate revelata et ordinata sunt, quamvis in iis promulgandis intervenerit ministerium hominum fungentium legatione Dei revelantis. Nominarim quoad novum Testamentum divinarum Traditionum auctor est Deus ita, ut primus visibilis promulgator vel esset ipse Deus Christus lesus, vel primi visibiles promulgatores essent Apostoli revelante et dictante Spiritu Sancto. Ex hoc discrimine primi visibilis pro­ mulgatoris nulla diversitas auctoritatis, distinctio tamen acciden­ talis et historica petitur Traditionis divinae in Traditionem do­ minicam et divino-apostolicam. In hac vero distinctione tam­ quam fundamentum supponitur, non totam divinam revelationem N. T. ab ipso Christo visibiliter versante in terris, sed a Spiritu demum Sancto esse absolutam non modo suggerente omnia, quae­ cumque dixerat Christus, sed etiam docente omnem veritatem (revelandam), quam Apostoli prius nondum potuerant portare, et quae ventura sunt annuntiante Io. XIV. 26.; XVI. 12. i3. Unde etiam Concilium Tridentinum verbis paulo ante citatis ex sess. IV. hanc distinctionem diserte indicavit, ubi appellat « sine scripto Traditiones quae ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae aut ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt »; et rursus « Traditiones vel oretenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas, et continua successione in Ecclesia catholica conservatas ». Vide Stapleton Controvers. 1. XII. c. 9. 20. Ut declaretur distinctio altera inter Traditionem divinam (nominarim divino-apostolicam) et Traditionem simpliciter apostolicam, prae oculis habeatur oportet duplex munus Apostolo­ rum. Erant enim Apostoli tum promulgatores divinae doctrinae et divinorum institutorum, quae a Christo vel a Spiritu Sancto acceperant revelata , tum rectores et pastores Ecclesiarum , qui auctoritate pastorali a Christo accepta sibi propria possent di­ sciplinam Ecclesiarum moderari, et leges ferre, quas ad finem propositum sanctificationis et salutis fidelium proficuas indica­ rent. Quae igitur ad doctrinam pertinent religiosam, eo ipso, quod demonstrantur ab Apostolis tradita, etiam divinitus revelata esse constat. Unde semper in Ecclesia quaerere de doctrinae apostolicitate et de eiusdem revelatione divina prorsus unum idemque censebatur. Contra vero inter praecepta ac instituta ab — 14 — Apostolis profecta alia divina sunt, quorum ipsi erant tantum­ modo promulgatores , alia possunt esse et sunt apostolica ita , ut ipsi Apostoli potestate sua pastorali essent non modo pro­ mulgatores sed legislatores. Cf. i. Cor. VII. ti. 12. Quoad doctrinam et instituta Traditionis divinae, potestati •apostolicae ius est et officium docendi et declarandi ; praecepta autem et instituta Traditionis simpliciter apostolicae subsunt potestati apostolicae in Petri successoribus perpetuae, ut haec potestas apostolica non modo sicut in lege superioris ad decla­ rationem , sed etiam sicut in lege sua ad modificationem , dis­ pensationem et, si rerum adiuncta postulaverint, ad abrogatio­ nem se extendat. Priora illa Traditionis divinae non possunt esse diversa in diversis Ecclesiis, sed necessario eadem valent pro omnibus', in posterioribus Traditionis mere apostolicae diversitas non repu­ gnat. Exemplum luculentum esse potest diversa primis saeculis disciplina in observatione temporis paschalis, ubi tum Ecclesiae occidentis pro sua consuetudine, tum Ecclesiae Asiae pro con­ suetudine diversa appellabant ad Traditionem apostolicam ; er in hac diversitate diu non abrupta ^>ace persistebant: « diver­ sitas ieiunii (coniuncta cum diversitale celebrationis paschatis) fidei consensionem commendat », scripsit s. Irenaeus ad Victo­ rem Pontificem. Vide Euseb. H. E. I. V. cc. »3. 24. At vero contra doctrinam et praxin Quartodcci inaimi uni allei ius speciei, qui scilicet errore Ebionitico et tempus el riliim iudaiciim ce­ lebrationis ex legis Mosaicae praescripto etiam Christianis ser­ vandum esse contendebant, non iani solum ad simpliciter apo­ stolicam Traditionem disciplinae ; sed ad divino apostolicam Traditionem doctrinae appellandum erat, ex qua constat, ritus legales ac typicos post horum adimplemenium per Christum antitypum iam mortuos et, Evangelio salis propagato, etiam mortiferos esse. Exempla plura Traditionis mere apostolicae lege apud Canum (de Locis 1. III. c. 5.), qui tamen paulo con­ fusius loquitur; distinctiora sunt apud Petavium (de Ecclesiast. Hierarch. 1. 1. c. 1.). 3°. Ad Traditionem ecclesiasticam pertinent instituta post tempora apostolica Ecclesiae legitime tradita. Haec potest esse Traditio particularium Ecclesiarum, vel potest esse universalis. Ex charactere universalitatis constat, cius originem vel certe con- firmationem, si nun est ab Apostolis, esse a suprema auctoritate ecclesiastica, quae ad Ecclesiam universam protenditur. « Illa autem quae non scripta sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe servantur, datur intelligi vel ab ipsis Apo­ stolis vel plenariis Conciliis, quorum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata et statuta retineri » s. Aug. ad lanuar. ep. 54. (al. ti8.) n. 1. Quamvis enim defectus universalitatis non sit argumentum decretorium ad negandam originem Tra­ ditionis vel ab Apostolis vel a suprema auctoritate ecclesiastica ; universalitas est tamen argumentum certum ad alterutram asse­ rendam, ecclesiasticam quidem, si de ortu eiusmodi Traditionis post tempora apostolica vel ex natura instituti, de quo agitur, vel ex historia constet; apostolicam vero, si quousque memoria Christiana pertingit, ea semper observata reperiatur, nec posterior origo demonstrari aut rationabiliter colligi possit. Quae est ipsa regula notissima tradita a s. Augustino: « quod universa tenet Ecclesia nec Conciliis institutum sed semper retentum est, non­ nisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur » de Ba­ ptism. 1. IV. c. 24. Quamvis porro ex triplici hoc Traditionum ordine, solae divinae sint immediate et in se verbum Dei revelatum, atque ideo materiale fidei divinae obiectum ; nihilominus Traditiones mere apostolicae et ecclesiasticae pro fundamento habent supernaturalem potestatem et auctoritatem, quae ipsa revelata est et fide divina credenda. Lege Stapleton Controv. 1. Vili. c. 16. 17. Sicut ergo qui factis dogmaticis in se minime revelatis, attamen ab Ecclesia definitis assensum negaret, eo ipso negaret revelatam infallibilitatem Ecclesiae; ita qui e. g. sacras caerimonias in administratione sacramentorum et celebratione sacrificii, crucis si­ gnationem in fronte, usura aquae lustralis aliasque Traditiones partira apostólicas partira ecclesiasticas reiiceret, eo ipso negaret revelatam auctoritatem et potestatem apostolicam et ecclesiasti­ cam, quae ex assistentia Spiritus Sancti in his ad mores Chri­ stianos et ad religiosum cultum pertinentibus et cum fide reve­ lata intime nexis credenda prorsus est infallibilis ; proinde fidem ipsam divinam violaret, qui huiusmodi ritus pie et sancte ob­ servari ac observandos esse inficiaretur. Merito ergo s. Basilius (de Sp. Sto. c. 27. n. 66.) de Traditionibus et observationibus non scriptis, inter quas multas enumerat mere apostólicas vel i6 — ecclesiasticas, si has, inquit, reiiciamus, « imprudentes evangelium in ipsis rebus praecipuis laedemus’, immo potius praedi­ cationem ad nudum nomen contrahemus ». Hinc in ipsa catho­ licae fidei professione spondetur: « apostólicas et ecclesiasticas Traditiones reliquasquc eiusdem Ecclesiae observationes et con­ stitutiones firmissime admitto et amplector.... receptos quoque et approbatos Ecclesiae catholicae ritus in...... omnium sacra­ mentorum solenmi administiatione recipio et admitto ». Haec etiam causa est, cur Paires aliquando Traditiones mere apostó­ licas aut ecclesiasticas appellent Traditiones divinas. Ita Cypria­ nus ep. 68. (ad Clerum et plcb. in Hispania ed. Baluz. p. 119.) formam electionis Episcopi per Episcopos proximos eiusdem provinciae et praesente plebe, quae certissime ex Traditione ec­ clesiastica dumtaxat vel ad summum ex mere apostolica deri­ vabatur , ait esse « de Traditione divina et apostolica observa­ tione ». De his distinctionibus Traditionis videri etiam potest loannes Ant. Bianchi (Della Potestà della Chiesa T. III. 1. I. c. 4. § 10.). III. Ex dictis etiam intelligi possunt regulae, secundum quas divina Traditio ab alia vel mere apostolica vel ecclesiastica di­ stinguatur. In primis si de doctrina agitur religiosa vel de huiusmodi instituto, quod non nisi Deum auctorem habere potest, ut sunt signa efficacia gratiae seu sacramenta N. T., dubium non potest esse, utrum ad divinam an ad inferioris ordinis Tra­ ditionem sit referendum ; est enim vel divinitus vel omnino non traditum. Sic nunc omnes Catholici divinam credunt Traditio­ nem immaculatum conceptum beatissimae Virginis; antequam autem de hac Traditione per definitionem Summi Pontificis certo constaret, omnes iam theologi et fideles, qui eam doctrinam asserebant, non ex alia quam ex divina Traditione asserendam esse intelligebant; contra alii non sane de Traditione, qualis esset, an divina an mere apostolica aut ecclesiastica, dubitabant, sed nulla esse vel certe non satis de ea constare illis videbatur. Pariter sentiunt omnes, perinde esse negare simpliciter traditam et negare divinitus traditam dignitatem sacramenti in minoribus Ordinibus; cum, si talis exstaret Traditio, non posset esse nisi divina, quia solus Deus potest esse auctor sacramentorum. In praeceptis vero et institutis ita comparatis, ut ex sua in­ sita ratione non necessario divinae originis esse intelligantur, sed — '7 — possint etiam profecta esse ex auctoritate mere apostolica vel ecclesiastica, primum quidem Traditiones ecclesiasticae ab apostolicis haud aegre discernuntur eá regula, quam superius ex s. Augustino descripsimus. Quando vero in huiusmodi institutis, de quibus nunc quaerimus, constat originem esse apostoli eam, et non posteriorem solum ecclesiasticam ; in his pro discretione Traditionis divino-apostolicae et mere apostolicae fere sola norma eaque tutissima suppetit sensus, praxis et (ubi exstat) indicium ipsius Ecclesiae. Vide Bellarm. De verbo Dei !■. IV. c. g., Wirceburgens. De Tradition, art. 3. THESIS II. De strictiori Traditionis significatione, qua a doctrinis per sacram Scripturam traditis distinguitur. » » » » » » « Licet Traditio aliquando latiori sensu dicantur a Patribus omnia dogmata et instituta ex antiquitate Ecclesiae transmissa, etiam quatenus ut medium propagationis consideratur s. Scriptura; significatione tamen strictiori et specifica nomine Traditionis subintelligitur modus transmissionis et conservationis a Scriptura sacra diversus, quae significatio nominis ita communis est, ut semper praesumatur, nisi altera latior in singularibus contextibus demonstretur ». Non negamus, hoc nomen Traditio evangelica, Traditio Apostolorum, vel cum additione diserta, Traditio Scripturarum quandoque a Patribus usurpari de doctrina transmissa per ipsas ss. Scripturas (vid. Thesaur. Suiceri sub v. TVxpàSoctç) ; attamen significatio restrictior secundum quam Traditio opponitur Scri­ pturae, diciturque, quatenus praeter Scripturam alius modus transmissionis indicatur, ita communis est, ut nomen si sim­ pliciter enuntiatur, hoc et non alio sensu acceptum semper prae­ sumatur. Unde Protestantes immerito exprobrant Catholicis, ac si Traditionem, quoties hoc nomen reperitur, acciperemus dis­ tinctam a Scripturis; et multo magis falluntur et fallunt, cum illa vocabuli ambiguitate abutuntur ad negandam existentiam Traditionis a Scripturis distinctae, et ad impugnanda argumenta, quae pro Traditionis strictius acceptae veritate ex monumentis antiquitatis a theologis catholicis proferri consueverunt. 2 Franzelin. De Divina Tradit, et Script. i8 — i°. Itaque in ipsis Scriptulis N. T. nomen Tradititi vel ver­ bum tradere saltem duodecim locis occurrit in significatione huc pertinente, nec nisi semel 2. Thess. II. 15. ceito usurpatur promiscue tam de doctrina per Scripturam quam de altera oretenus tradita; in reliquis locis omnibus vel cerio vel saltem piobabiliter significat Traditionem non scriptam Maith. XV. n.; Marc. VII. 3. 5. 8. 9. 13. ; Luc. I. 2. ; Act. XVI. q. ; j.Coi 2. 2 3. ; XV. 3. ; i. Pet. 1. 18. ; 2. Pet. II. 21.; Imi. 3. ; dubia sunt Gal. 1. 14.; Act. VI. 14. 2°. SS. Patres Traditionem diserte a s. Scriptura distinguunt, idque multipliciter, ci) Instituta a maioribus accepta . quae ex Scripturis probari non posse fatentur , in oppositione ad Scri­ pturas appellant simpliciter Traditionem, 7 raditionem apostolicam, Traditionem dominicam Tertull. de Corona c. q ; Cyprian, ep. 63. ad Caecil. p. 104; August, de Baptism. I. II. c. 7.; 1. V. c. 23. Z>) Traditionem a Scripturis diserte distinguunt non ratione doctrinae, quam contineat, sed ex modo propagationis. « Quid autem, inquit Irenaeus 1. 111. c. 4., si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, non oportebat ordinem sequi Traditionis, quam Uadiderunt iis, quibus committebant licclesias; Cui ordinationi assentiunt mullae gentes barbarorum... sine charta cl aliamento scriptum habentes in cordibus suis sa­ lutem et veterem Ti'adilionem dilignlei custodientes ». Vide et Tertull. de coron, c. 3. hniiw Vincetiliu. Lii'mensis common, n. 3a. Traditionem etiam distinguit a suiptmta ecclesiasticis, la­ tione habita organi piincipis ad I’raditionih con-e'i vationem, quod non scriptis libris, sed perpetuo sibi sticcedonlibits custodibus fidei constituitur (1). c) Patres tamquam duo distimia exhibent Traditionem et Scripturam, dum unam cum aliena lungunl tam­ quam duplicem fontem et duplex piilicipimu - * >1* iti tionis Chri­ stianae, ut Iren. 1. 111. c. 5. n. 1.; 1’eitull. I’r aesciipt. c. 19.; dum auctoritatem Traditionis coinpaiatit ci 1 pialem dicunt auctoritati Scripturae, ut Basii, de Spillili Samio . 27.; Chry(1) « Hoc semper, ncque qillilqiunii ptavieoat )ia< 1 < ||, orum novitatibus excitata Conciliorum suorum decretis ...iilo>IL 1 p'lloli I desia, nisi ut quod prius a maioribus soia Traditione ntisieperai . Iim deinde posteris etiam per scripturae chirographum consignan 1, imign.im rerum summam paucis litteris comprehendendo » Lirin. I. c. — IO — sost. in 2. Thess. horn. 4. n. 2.; dum postremo Traditionem et Scripturam conferunt, quatenus ea Latius , haec minus late patet, ut cum aliis Patribus Orígenes de Princip. 1. I. n. 2.; Epiphan. haeres. 61. c. 6.; Lirinen. commonit. n. 2. Atqui haec omnia partim supponunt, partim constituunt communem usum loquendi, ut Traditio intelligatur a Scripturis distincta vel materia simul et propagationis modo vel, si materia est eadem, saltem secundum considerationem diversi modi conservationis et propagationis. Unde etiam constat, hanc significationem nominis semper praesumi, nisi alia demonstretur ; praesumitur enim si­ gnificatio communis, rarior autem et minus frequens non prae­ sumitur, nec asserenda est, nisi ex contextibus singulis demon­ stretur. THESIS III. De ordine inter Traditionem active spectatam et inter Traditionem obiectivam in methodo tractationis. « Ubi de divina Traditione in se spectata eiusque auctoritate agitur, » quaestio non tam habenda est de veritatibus traditis quam de Traditio» nis modo ac organo; huic enim alteri prior subordinatur , et hac so» luta etiam illa soluta censeri debet ». In hac thesi quaerimus de ipsa tractationis methodo. Potest enim de Traditione divina sermo haberi dupliciter ‘. a) ita, ut potissimum quaeratur de Traditionibus sensu obiectivo, utrum praeter veritates in Scriptura propositas existant, et ad nos usque pervenerint doctrinae revelatae aut omnino non comprehensae in Scripturis, aut non ita comprehensae, ut ex solis Scripturis intelligi possint ; cui deinde quaestioni velut secundo loco subiiciatur altera de modo, quo conservatae illae sint et ad nos us­ que propagatae. Potest b) potissimum et primario quaeri de ipso principio, utrum Christus instituerit alium modum, aliud orga­ num praeter Scripturas, quo doctrina ac instituta a se ipso vel a Spiritu Sancto per Apostolos revelata aeque tuto imo secun­ dum quid etiam tutius quam instrumento litterarum perenniter propagentur et conserventur in sua integritate ac sinceritate. Hoc ubi ita esse demonstratum fuerit, eo ipso constabit, veritates omnes hoc modo et hoc organo divinitus instituto nobis trans- 20 missas tamquam revelatas , si secundum hunc transmissionis modum a Scripturis distinctum spectentur, esse 11 aditiones di­ vinas sensu illo obiectivo, et, si in Scripturis non contineantur, esse verbum Dei traditum tantum et non scriptum. lam vero si duplex haec quaestio in se spectetur, evidenter prior ac universalior est illa, utrum existât huiusmodi organon et modus propagationis praeter Scripturas, prae altera utrum existant veritates propagatae modo illo a Scripturis distincto. Ceterum quaecumque ex duabus quaestionibus in ordine tracta­ tionis praeponatur, certe de auctoritate Traditionis sermo haberi nequit, quin ipse modus et organon Traditionis divinitus insti­ tutum demonstretur, cum ea auctoritas ex ipso divinitus insti­ tuto Traditionis modo derivetur, seu potius cum illo identihcetur. Nihil ergo mirum, ss. Patres, ubi data opera de Tradi­ tione eiusque auctoritate sermonem habent, in eo potissimum esse, ut modum et organon Traditionis declarent et divinitus institutum demonstrent. Ita Irenaeus passim; Tertullianus in Praescript. c. i5. sqq. ; Augustinus de utilit. credendi; Lirinensis in comraonit. Cf. Cone. Trid. sess. IV. Porro si rem spectemus polemice, controversia generalis et longe praecipua cum Protestantibus est de ipso principio, utrum praeter instrumentum Scripturarum sit aliquis modus et aliquod organon, quo doctrina primitus tradita a Cluistoet ab Apostolis sincera et integra tuto conservetur (i). Ad hoc ipsum negandum (i Protestaris De Stahl ad arcendum Rationalismum anno 18$6, in libro edito adversus D. Bunsen hanc statuit propositionum : '< ut vera fides in hominibus singulis tuto producatur, Ecclesiae ipsius munus est totam fidem in sua veritate conservare ». Hoc principium catholicum si ille sin­ cera fide admisisset, profecto ex Induismo in quo natus erat, non ad se­ ctam rebellem Protestandum, sed ad columnam et firmamentum veritatis Ecclesiam ei transeundum fuisset. Hinc nihil mirum, continuo a magistris sectae reclamatum fuisse, et facili negotio demonstratum, hac sententia subverti ipsum fundamentum Protestantismi. Unus ex praecipuis eorum doctoribus D. Schenkel : « veritas evangelica ad sui conservationem nullo indiget speciali externo (i. e. distincto) instituto: mimo institutum exter­ num (i. e. magisterium Ecclesiae) veritatem obscuravit et suffodit. Sicut autem veritas non pendet a conservatione, quae pertineat ad munus Ec­ clesiae, ita etiam non pendet ab Ecclesiae interpretatione; est enim unum ex principiis Lutheranis, s. Scripturam esse sui ipsius interpretem » (apud Iftrg. I. c. T. I. p. 159). --- 2 1 --illi compulsi sunt, ut suani haeresim et negationem multorum capitum doctrinae catholicae tuerentur, quia viderunt scilicet, illo principio servato consequi sponte, doctrinam ab Ecclesia propositam et saeculo XVI a se reiectam, esse ipsam Traditio­ nem divinam. Si enim illud organon conservationis est ipsa suc­ cessio apostolica viventis semper et indefectibilis magisterii Ec­ clesiae, hoc admisso iam veritates revelatae ab his ipsis depo­ siti custodibus divinitus institutis discendae et cognoscendae sunt ; ac proinde, demonstrato principio illo generali, quaestiones par­ ticulares de singulis Traditionibus divinis solutae censeri debent. « Ordo rerum postulabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: quibus competat tides ipsa, cuius sint Scri­ pturae, a quo et per quos et quando et quibus sit tradita di­ sciplina, qua Jiunt Christiani ; ubi enim apparuerit esse veritatem disciplinae et fidei Christianae (hoc est legitima successio inde ab Apostolis, et ius atque auctoritas conservandi disciplinam et fidem Christianam), illic erit veritas Scripturarum (genuinus canon) et expositionum (genuinus sensus) et omnium Traditio­ num Christianarum » Tertull. Praescript. c. 19. THESIS IV. De modo et organo propagandae doctrinae secundum ipsam oeconomiam Christianam divinitus institutam. » » » » » » « Dum de modo propagationis ac conservationis doctrinae et disciplinae christianae quaeritur, iam ex oeconomia institutionis et primae promulgationis historice spectata colligitur, organon conservationis esse authenticum magisterium, cui Scripturae sint instrumentum aliquod doctrinae ; non autem Scripturas esse medium unicum conservationis doctrinae, et multo minus esse fontem religionis christianae, quam singuli independenter ab authentico visibili magisterio ex eis sibi hauriant ». Consideramus in hac thesi modum, quo Christus Dominus divinam religionem instituit et deinde per Apostolos inter omnes gentes propagari iussit, ut ex modo originis colligamus modum conservationis, utrum is sit, quem Ecclesia catholica theoretice docet et practice exhibet ; an potius semen saltem aliquod aut 22 vestigium appareat modi conservationis, ouem Protestantes omnes theoretice docent, practice vero solum in negatione dogmatum, numquam tamen in affirmatione et defensione eorum quae adhuc retinuerunt, contra adversarios itire logico sequuntur aut sequi possunt. i°. Dei Filius ipse homo factus ct cum hominibus conver­ satus in terris modo ad persuadendum hominibus apto in primis se ipsum legatum divinum promissum per patriarchas et pro­ phetas et tandem missum a Patre, divina auctoritate pollentem, atque ita iide dignum demonstravit. Id egit irrelragabilibus raotivis credibilitatis, miraculis (t), prophetiis a se editis et eventu confirmatis ac scrutatione cordium (2), prophetiis V. T. in ipso impletis totaque historia praecedentium aetatum, quae ad ipsum erat praeparatio et paedagogia (3), transfiguratione et prophetarum apparitione, voce paterna e coelo delapsa (4), tota ratione vitae, doctrinae ac mortis suae, habita praesertim ratione prophetiarum antecedentium et effectuum consequentium (5), tum velut omnium demonstrationum compendio et evidenti confirmatione, sua a mortuis resurrectione, quam tot ineluctabilibus argumentis et ap­ paritionibus manifestam reddidit (6). (1) M.ittli. XI. 5. cum parallelis; In. X. 37; XV. 24; XI. 42. seqq. Evan­ gelium loannis integrum habet hunc scopum praecipuum: « multa quidem et alia signa (miracula sunt signa, quia sunt demonstrationes) fecit lesus in conspectu discipulorum suorum... Haec autem .cripta sunt, ut credatis, quia lesus est Christus l-ilius Dei, et ut credent'-, vitam habeatis in nomine eius » lo. XX. 30. 31. (2) Matth. XXIV; Luc. XVIII. 31. sq.; lo. IL 19. sq.¡ XII. 32. sq.; XIV. 29. etc. Io. I. 48; II. 24. 25; XIII. 18 (3) Matth. XXVI. 54; Luc. XXIV. 25. sq.; lo, V. to 4b; Evangel. Matthaei passim. Matth. V. 17; Luc. XVI. it>; lo. I. 17. Cf. Gal. III. 2;. sq.; IV. 4; Eph. I. io. (4) Matth. HI. 16; XVII. 2; lo. XII. r.'< , .1. Pet. I 16. sq. (5) « Incredibile est Christum resurrexisse In ■ arile et in coelum ascen­ disse cum carne; incredibile est mundum ri-m timi incredibilem credidisse ; incredibile est homines ignobiles, infirmos, pam is-.liim-., imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in Illo i tum ducti-, persuadere po­ tuisse. Horunt trium incredibilium primum nolunt Isti quibuscum agimus, credere; secundum coguntur et cernere, quod .... . Inveniunt, unde sit fa­ ctum, si non credunt tertium » Aug. Civit Ilei XXII, , ;. Vide ibi reliqua. (6) In Evangeliis et tota praedicatione Apostolorum. Cf. 1. Cor. XV. 3. seqq. --- 23 --Porro manifestata iam ac demonstrata sua divina legatione et auctoritate, pro singulis suis doctrinis, praeceptis, institutis plenam fidem exigebat et absolutam obedientiam praemio bea-titudinis et poena damnationis aeternae propositis. « Ipsum (Chri­ stum) videmus, quantum illa, cui et ipsi (haeretici) credunt, docet historia, nihil prius neque fortius quam credi sibi voluisse, cum illi nondum essent idonei, cura quibus ei res esset, ad di­ vina percipienda secreta. Quid enim aliud arguunt tanta et tam multa miracula, ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi crederetur?... Ergo ille.... miraculis conciliavit auctori­ tatem , auctoritate meruit fidem , fide contraxit multitudinem , multitudine obtinuit vetustatem, vetustate roboravit religionem, quam non solum haereticorum ineptissima novitas fraudibus agens, sed nec gentium quidem veternosus error violenter ad­ versans aliqua ex parte convelleret » s. Aug. de utilit. cred. c. 14. n. 32. Postremo oeconomia, quam elegit ad inserenda sua instituta humano generi, ad integram fidem ac religionem divinam per­ petuo duraturam stabiliendam, non ea erat, ut doctrinam et praecepta scripto libro comprehenderet, ex quo singuli sibi fidem ac religionem conformarent; quin immo docendo ei praedicando instituit discipulos, et ex discipulis selegit doctores ac magistros, quibus suam communicavit auctoritatem et potestatem magisterii, imperii, et sacerdotii, atque ex his Apostolis (seu legatione a se instructis) ceterisque fidelibus sibi subiectam sibique tamquam capiti unitam constituit Ecclesiam, in quam quasi in depositoriunt dives plenissime contulit omnia, quae sunt veritatis (cf. Iren. 1. III. c. 4. n. 1.). Liber itaque authenticus, quem scripsit ipse Christus Dominus, erant Apostoli ; scriptus non atramento sed Spiritu Sancto (1), quibus charismate Spiritus Sancti, aucto­ ritate et potestate instructis subiecit ceteros fideles docendos, re­ gendos et sanctificandos. Prima igitur origo, ac velut primus gradus doctrinae et di­ sciplinae Christianae, primus et supremus fons totius subsequentis (1) « Non enim Apostoli de monte descenderunt tabulas lapideas in manibus portantes sicut Moyses, sed Spiritum in mente circumferentes, et thesaurum quendam ac fontem dogmatum et charismatum effundentes; ita ubique circuibant libri et legum codices vivi per gratiam effecti » A xai v'.pot tí; ¿ápiTo; t'pAQ'r. z. ?.. Chrysost. in Matth. hom. 1. n. 1. --- 24 — perpetuae successionis est ipse Deus factus homo, verbo prae­ dicationis, personali vivente magisterio. Perpetuitati prospicit non litteris scriptis figendo doctrinam et praecepta , ex quibus litteris homines singuli sibi derivarent fidem et vitam Christia­ nam; sed prospicit perpetuitati instituendo Ecclesiam, et Apo­ stolis cum charismate Spiritus Sancti et cum tota doctrina com­ municando authenticum magisterium, qui est traditae doctrinae ac disciplinae velut gradus secundus cum primo ut cum sua causa immediate nexus. Hunc alterum gradum consideremus di­ stinctius. 2°. Sicut Christus Dei Filius , quamdiu versabatur in vita mortali, sua divina auctoritate revelabat veritates et tradebat divina instituta; ita instituit, ut Apostoli post suum discessum legatione pro Christo fungentes evangelium ab ipso acceptum praedicando et cum potestate docendo propagarent inter omnes gentes; ut docerent observare omnia ; ut sibi testes essent usque ad ultimum terrae', ut portarent nomen ipsius coram gentibus et regibus; ut praedicarent poenitentiam in omnes gentes; missi ea potestate qua ipse missus fuerat a Patre Matth. XXVIII. r8. sq.; Marc. XVI. 15. ; Luc. XXIV. 47.; lo. XX. 21.; Act. I. 8.; IX. 15. In hoc munere docendi et regendi eis promisit et misit Spiritum veritatis, qui doceret omnia (revelanda), et suggereret omnia quaecumque Christus ipse docuerat, et in omnem indu­ ceret veritatem; promisit se eis docentibus omnibus diebus adfuturum lo. XIV. 16.; XV. 16.; XVI. >3.; Luc. XXIV. 49.; Act. II.', i. Pet. I. 12.; Matth. XXVIII. 20. Unde ex diserta Christi asseveratione, qui Ap'ostolos audit et recipit, Christum audit et recipit, cum eorum doctrina et coi uni auctoritas sit ipsa doctrina et auctoritas a Christo accepta Luc. X. 10. 16. (cum parallelis). Modum hunc praedicandi evangelium et propagandi Eccle­ siam a divino magistro praescriptum et institutum videmus in exsecutione rebus ipsis completum ab Apostolis. Ubique munus et auctoritatem legatorum Christi Dei sibi vindicant Rom. I. 5.; X. 14. sq. ; XVI. 18. ; 1. Cor. II. 1 (1. ; III. 9. ; IV. 1. ; 2. Cor. III. 6. ; V. 20.; i. Tim. I. i i. Signis <:t virtutibus Spiritus Sancti tamquam sigillis suae doctrinae, missioni'. auctoritatem confir­ mant ad exemplum Christi ipsius Marc. XVI. 20.; 1. Cor. II. 4.; 2. Cor. Xll. 12.; 1. Thess. I. 5. ; Ileb. II, 4. Hac auctoritate --- 25 --docentes integrae praedicationi ut verbo non suo sed Dei postu­ lant fidem et obedientiam, atque ita congregant fideles in Eccle­ siam , cuius una est fides et una professio, quia est fides et professio saltem implicita integrae praedicationis apostolicae Rom. XVI. 17. ; Gal. I. 6-9. ; 2. Tira. 1. 1 3. 14. ; 111. io. 14. ; Eph. IV. 15.; Matth. XXVllI. 20. Huic igitur auctoritati ex adverso respondet obedientia jidei in credentibus non liberae optionis, sed sub discrimine aeternae salutis necessaria. « Praedicate evangelium... qui non crediderit, condemnabitur » Marc. XVI. 16. Obedientia fidei praestatur qui­ dem ipsi auctoritati Dei revelantis : « cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei , accepistis illud non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei » 1. Thess. II. 13. Verumtamen auctoritas revelatoris Dei immediata secundum suavem providen­ tiam et secundum positivam Dei et Christi institutionem patefit et applicatur tum singulis tum omnibus per auctoritatem divi­ nitus tributam et demonstratam legatorum Dei, qui mittuntur, ut per eos et divinitas locutionis et hac suppositâ veritates re­ velatae proindeque veritatum legitimus sensus suscipiantur. Obe­ dientia ergo fidei non solum refertur ad auctoritatem Dei im­ mediate in se spectatam, quae est fidei motivum et obiectum formale (ut appellari solet) ; sed etiam refertur ad auctoritatem legatorum Dei, per quam obiectum fidei formale et materiale applicatur. « Per quem (lesum Christum) accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pio no­ mine eius » Rom. 1. 5. (1). « Non enim audeo aliquid loqui eo­ rum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium (2) verbo et factis » ib. XV. 18. « Consilia (Xoyiap.ouç) destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (si ç tvJv ûwaxoriv tou Xpt<>TOÜ), in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam » 2. Cor. X. 5. 6. 3°. Ex hac indole et historia originum Christianarum facile 1) Ai' Oj iXipoptv yáptv zoù anoaroXtjv, ii; •j"azorlv nioTtio; ìv niai 7'Aç rOvsaiv ûnsp -ou ¿vóparo; aùroS. Accepimus apostolatum , ut annun­ tiemus fidem, et auctoritate nostri apostolatus exigamus obedientiam fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, ut scilicet propter eius auctoritatem et nomen praestent obedientiam fidei. (2) Et; Cnazor.v lOvoiv, ut gentes praestent obedientiam fidei. — 26 — patet id, quod ex illa inferendum esse diximus in enuntiatione theseos. Auctoritas, personale magisterium authenticum, aposto­ lica praedicatio ex una parte, et respondens ex altera paite sub­ lectio, obedicntia, et offìcium ab illis et per illos suscipiendi fidem quae traditur, fideique explicationem, non sunt aliquid religioni et oeconomiae Christianae externum et velut per acci­ dens in certis quibusdam mutabilibus adiunctis superadditum; sed sunt aliquid intestinum et essentialis quaedam proprietas oeconomiae a Christo institutae. Non velut a priori cuivis re­ ligioni , sed religioni Christianae secundum formam In superiori thesi ex ipso modo primae revelationis et pro­ mulgationis evangeli! et ex propria indole apostolatus divinitus instituti adeoque potius ex rebus et factis quam ex verborum analyst conclusimus, essentialem esse oeconomiae Christianae, atque ideo immutabilem auctoritatem personalis magisterii, cui — 29 — respondeat obedientia fidei ; ac proinde sicut primae promulga­ tionis ita et conservationis organon esse authenticum personale magisterium legatorum Dei, non autem Scripturas sive unicum sive princeps organon censeri posse. Nunc ex diligentiori con­ sideratione verborum Christi et explicationis ab Apostolis factae demonstrandum est, in ipsa positiva institutione apostolatus tam­ quam organi authentici ad primam promulgationem evangelii etiam institutam esse perpetuam successionem apostolicam tam­ quam organon authenticum conservationis et propagationis evan­ gelii. Considerabimus primum ipsam Christi institutionem , deinde eius exsecutionem quatenus in libris apostolicis exhibetur, postremo discrimen quod intercedit inter legatos divinos ad pri­ mam fidei praedicationem, et inter legatos divinos ad fidei ab Apostolis traditae custodiam. 1. Apostoli designantur ac constituuntur legati divini, eisque promittitur charisma infallibilitatis ad sinceram intelligentiam et intemeratam praedicationem totius doctrinae revelatae, ac pro­ inde eis confertur auctoritas magisterii, cui respondet ex parte credentium officium obedientiae fidei. Testimonia potissima huc pertinentia leguntur Io. XIV. 16-18. 26; XVI. 13 ; Matth. XXVIII. 20. (cum Marc. XVI. i5. 16. Luc. XXIV. 47-49; Act. I. 8.) Christus (ut diserte notant Matthaeus et Marcus) illos undecim, quos iam pridem selectos ex ceteris discipulis Apostolos seu le­ gatos suos nominaverat (Luc. VI. 13), appellans ad suam supre­ mam potestatem in coelo et in terra iubet docere, seu, ut habet verbum graecum, discipulos facere ([z.aO-/)TsuGXTe) omnes gentes, eos initiare sacramentis, et docere observare omnia sua praecepta; potestate ergo et auctoritate collata eos seiungit ab omnibus aliis, qui eis subduntur docendi. Ordinantur ipsi testes lesu Christi 'in Jerusalem et omni Judaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ; testes non scientia solum sed auctoritate et mu­ nere imposito. Unde ii ipsi, qui omni tempore a baptismo loannis usque ad diem quo assumptus est Christus in coelum, cum ipso et cum Apostolis conversati erant, non ideo erant testes; sed necesse erat singularis assumptio et ordinatio in nu­ merum testium Act. I. 21-26. Porro in hoc munere ab ipso Christo imposito docendi cum auctoritate, praedicandi, testifi­ candi Christus promittit se futurum cum -eis: «docete omnes gentes... et ecce ego vobiscum » Matth. 1. c.; promittit ad hoc 00 ipsum munus testandi Spiritum Sanctum : « accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis (ut sitis) mihi testes » Act.; Luc. 11. cc. Efficientia Spiritus Sancti est quidem multiplex, sed quatenus spectatur munus a Christo impositum authentice docendi et testificandi, quod est pioprium Apostolorum , eis immediate promittitur Spiritus veritatis, ut doceat omnia, et suggerat omnia, quaecumque dixerat eis Christus; ut doceat omnem veritatem etiam eam, quam Christo adhuc cum cis visibiliter versante nondum potuerant pollare lo. 11. cc. Hisce promissis, hoc veritatis charismate certa redditur Aposto­ lorum inlallibilitas ut legatoium Dei ad totius doctrinae revelatae praedicationem et testificationem. Supposito hoc fundamento constat evidenter, iisdem verbis, quibus instituti sunt Apostoli legati authentici, instructi charis­ mate veritatis per Spiritum Sanctum et per praesentem tutelam lesu Christi, etiam institutam esse perpetuam successionem apostolicam instructam veritatis charismate per Spiritum Sanctum et per praesentem semper tutelam lesu Christi in munere lega­ tionis divinae ad docendam et testificandam integram doctrinam revelatam. Nam verba ilia lesu Christi perlinent ad Apostolos non solum personalitei spectatos, sed quatenus repraesentant seriem perpetuam successurum usque ad consummationem sae­ culi. « Data est mihi omnis potestas in coelo et interra: euntes ergo docete omnes gentes... et ecce v i-.t tempii*. mundanum seu durationis huius ordinis rerum; atque ita intelllgitur In '.equi mi t. au Iu. XIV. 16. permansio Spiritus veritatis cum Apostolis u In .leoinum uti; rm/ «fin, h. e. quamdiu durat hic cursus rerum. 1 1.1.1 igitur comparatione inter locum utrumque, quoad rem ipsam synonyma > eliseti detieni duo incisa Ë0>5 ausTtXtlaç roti ctìfiiv'H apud Mutili, ci i ',y lìióvs .quid Io., quam­ vis modus significandi sit diversus. Directe imiti: '.limili, atur apud loannem ducatio per quam, apud Matthaeum /i'iMiúiin usque .id quem talis mansio Christi et Spiritus Sancti cum Apontnli.s luium sil Qjiod Christus apud Matth. dicit « usque ad consummationem sacculi ", ■ Paulus 1. Tim. VI. 14. aliis verbis exprimit: « usque ad adventum (pl/p tr,< :nufavsl«{, quae semper significat secundum adventum) Domini mintri lesu Christi ». ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis...... apud vos manebit et in vobis erit. Non relinquam vos orphanos; ve­ niam ad vos» Io. XIV. 16. sq. Icsus Christus ergo et Spiritus veritatis est ac manet usque ad consummationem saeculi, in aeternum cum Apostolis docentibus, baptizantibus et baptizatos fideles in fide continentibus, h. e. cum Apostolis legatione pro Christo fungentibus, ne haec forte absurde detorqueantur ad do­ ctrinam scriptam in libris manentem. Atqui Apostoli personaliter solum spectati non manserunt usque ad consummationem saeculi docentes, baptizantes, fideles in fide continentes, eo quod etiam ipsi « morte prohiberentur permanere » (Hebr. VII. 23.). Ergo verba Christi et proinde verbis enuntiata legatio, auctoritas ma­ gisterii , et veritatis charisma pertinent ad totam successionem apostolicam, quae his ipsis verbis instituitur. 11. In exsecutione huius institutionis Christi Domini, videmus Apostolos sibi substituere alios, qui depositi a se accepti custodes essent et doctores per Spiritum Sanctum eis communicatum et in eis manentem. «Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti.... bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis» 2. Tim. I. i3. 14. Hoc aliisque modis multiplicibus Paulus instante iam tempore suae resolutionis re­ petit Timotheo id, quod Christus ante suum reditum ad Patrem praeceperat Apostolis. Leg. 1. Tim. IV. 13. 14. 16; VI. i3. 14. 20; 2. Tini. I. 6. 8; Act. XX. 28. 32. Porro hos suos immediatos successores iubent Apostoli iisdem conditionibus iterum sibi substituere alios, quibus depositum acceptura commendent ulterius custodiendum et propagandum. « Tu ergo fili mi confortare in gratia, quae est in Christo lesu; et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere» 2. Tim. II. 2; Tit. 1. 5. 9. Apostolorum discipulus et Petri successor Clemens Romanus in sua ep. 1. ad Corinth, n. 42. 44. ita hanc succes­ sionem describit: «Missus est Christus a Deo, et Apostoli a Christo... Itaque cum plena vi persuasionis Spiritus Sancti (a Spiritu Sancto accepta ¡xstoc w>.7)po;>»{ "úv zal núXct; xZ|p4-iiov:xxO-aravov ri; artxp/iç iuTwv, SoxqxiaavT!; t<ì> ;t$ -'n; ix' nov; z. v. Smàvou; :Siv -tartátiv... xaTÍarrpav tuèç rxai paragli («.(. Act. XXIII. ,|2.) S"lV0pà)V òtStóxaatv, ó"«>; :iv xu-pr/ICno, pascnidi, vel alii seriem succes­ sionis, sensus totius contextus mama Idem pio - ausa, quam nunc agimus. (2) Kai aùràç '0«>x: rolli p v . «v; notp4vaç xái 01Sasxxlouç.... |C/pt xarwT^awptv <>l rCv: , (universitas completa praede­ stinatorum).......... i; 5v5pa rlXuov, >t< plrpov i,‘Aixl«c roti nÀ»jpu>p.atoç roti Kpiaroü. « Ecce qui est vir perfectu», <111111 . t corpus, quod constat omni- — 33 — in perpetua successione munus et charisma custodiendi depositum transit; dati enim sunt a Christo pastores et doctores in opus ministerii, «ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circum­ feramur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris ». Igitur ad universitatem, ad totum corpus « pastorum et doctorum », de quo mox dicemus, usque ad consummationem saeculi, usque ad adventum D. N. 1. C. verba pertinent Christi et Apostolorum. « O Timothee depositum custodi...... quid est hodie Timotheus nisi vel generaliter uni­ versa Ecclesia (in credendo) vel specialiter totum corpus Prae­ positorum (in docendo) (i), qui integram divini cultus scientiam vel ipsi habere debent vel aliis infundere » Vincent. Lirin, com­ monit. n. 27. III. Unum reliquum est, ut demonstremus, quomodo cum praecedentibus componi possit discrimen, quod intercedit inter charisma Spiritus Sancti ut erat in Apostolis, et inter charisma eiusdem Spiritus ut est in successione apostolica. Si enim ultima declaratio voluntatis Christi Domini : « ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi », et pro­ missio : « alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum r Spiritum veritatis », pertinet non ad solos Apo­ stolos personaliter spectatos, sed ad totam apostolicam succes­ sionem ; videtur consequi, charismata omnia hisce verbis com­ prehensa aequo modo ad omnes Apostolorum successores ac ad Apostolos ipsos protendi. Cum vero potestas in docendo et ope­ rationes Spiritus veritatis in Apostolis longe ampliores fuerint, quam in eorum successoribus, quaeritur, qua ratione promis­ siones illae, in aeternum et usque ad consummationem saeculi, ut verba Christi expresse habent, intelligendae sint. bus membris, quae suo tempore complebuntur, quotidie tamen eidem cor­ pori accedunt, dum aedificatur Ecclesia.... Sicut est mensura uniuscuiusque partis, ita totius corporis, quod omnibus suis partibus constat, est utique mensura plenitudinis » August. Civ. Dei XXII. c. 18. cf. ib. c. 15; in Ioan, tract. 21. n. 8. De illa copulatione pastores et doctores vide Augu­ stinum ep. 149. n. it. ad Paulin. (1) « Obedite Praepositis vestris (rote úpwv) et subiacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri » (avrot fàp «ypusvovaiv úzép riov ij/oiv úpüiv , ó; Xóyov aso8<.'>vovTi{) Heb. XIII. 17.' Franzei.in. De Divina Tradit, et Script. 5 - 34 Ut res explicetur, primum considerari oportet munera in ipsis A) ostolis, instituendo comparationem cum muneribus suc­ cessorum ex aliis doctrinae capitibus, si quae suppetunt; in ci­ tatis enim verbis de huiusmodi comparatione nullus est sermo, adeoque ea in istis verbis per se et seorsum spectatis nec inclu­ ditur nec excluditur. Post hanc deinde comparationem facile intelligetur, quomodo non omnia quidem numera Apostolorum , attamen illud quod hisce verbis directe exprimitur, promittatur in perenni successione perpetuum. r°. Tria ad rem praesentem in Apostolis consideranda sunt: dì ut revelationem immediate a Christo vel a Spiritu Sancto susceperunt, et ipsi constituti erant organa authentica novarum revelationum, quibus tota revelatio compleretur et consumma­ retur; i>) ut erant instructi a Christo auctoritate pastorum, do­ ctorum et custodum fidei singuli pro universa Ecclesia; c) ut omnibus in communione et unitate cum Petro et sub Petro spe­ ctatis, tamquam uni corpori episcopali concreditum erat munus pascendi et docendi, ac commissa fidei custodia pro universa Ecclesia. Hoc postremum in Apostolis non poterat esse seiunctum a primo et secundo, utpote charisma comprehensum in illo superiori; per se tamen separabile est, ac desinente primo, et secundo permanere potest. In apostolatu inclusus erat epi­ scopatus; attamen si ille erat personalis et incommunicabilis, poterat hic esse communicabitis et propagandus usque ad con­ summationem saeculi. u) lam ex his tribus piimum personale fuisse Apostolis, ita ut nullo modo communicandum fuci it adeoque nec promissum successoribus, aliunde cello constat. Ili enim doctrinam reve­ latam accipiunt ab Apostolis ut depositum custodiendum, et in ea iubentur permanere. « Tu autem assecutus es meam doctri­ nam.... permane in iis, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris » 2. Tim. Ill. >0. iq; cf. 1. Tim. IV. 5; 2. Tim. I. 13. Ecclesiis nihil commendatur impensius, quam ut perma­ neant in doctrina quam didicerant, in traditione quam acceperant ab Apostolis Rom. XVI. 17; 1. Cor. XI. 2; Coloss. II. 7; 2. Thess. II. t5; Heb. XIII. 7-9. Christus pei se ipsum et per Spiritum Sanctum Apostolos docuit omnia, quae voluit compre­ hendi in revelatione ad unitatem fidei pro sua Ecclesia Io. XIV. 26; XVI. 12. 13; XVII. 17-21. Revelavit autem haec omnia h. e. — 35 — totum depositum non solum ad credendum et sciendum; sed ut suis legatis ad docendum Matth. XVIII. 20; Io. XVII. 17. 20. Ergo praeter haec omnia ab Apostolis tradita, revelatio alia per­ tinens ad depositum Ecclesiae futura post Apostolos non solum t non promittitur, sed excluditur. Hinc sicut omnes fideles « su­ peraedificati sunt super fundamentum Apostolorum et Prophe­ tarum » Eph. II. 20; ita quavis aetate Christiana, semper habe­ bantur velut synonima non modo doctrina apostolica et doctrina divinitus revelata ac credenda, sed etiam doctrina non apostostolica et doctrina non pertinens ad depositum revelationis ca­ tholicae. Cf. Stapleton Controvers. 1. V. c. 7. Hoc caput de revelatione in ipsis Apostolis completa diligentius suo loco de­ monstrabimus. b') Porro neque praerogativam alteram Apostolorum, quam indicavimus secundo loco, ad singulos successores transiisse aeque manifestum est. Restringitur enim singulorum Episcoporum au­ ctoritas et ius pascendi ad singulas Ecclesias , vel certe non extenditur in Ecclesiam universatri. lam Apostoli constituebant et iubebant constitui Episcopos per singulas civitates (xxrá tto'Xiv) Tit. I. 5. 7, vel ut loquitur Clemens Romanus (vide superius), « Apostoli praedicantes evangelium per regiones et civitates (xxt« zal ttÔXîiç), harum primitias probatas Spiritu constitue­ runt Episcopos eorum, qui credituri (in illis) erant » ep. I. ad Corinth, n. 42. Unde Petrus monet « consenior seniores » et pa­ stores, quorum omnium princeps est ipse Christus, non ut sin­ guli pascant gregem Dei universum ; sed « pascite, inquit, qui in vobis est gregem Dei, providentes » (stt'.'TZ.otvoìÌvtsì i. e. fun­ gentes sacro munere, ex quo iam ab Apostolis et deinceps semper Episcopi appellati sunt) 1. Pet. V. 1-4. Eodem fere modo Paulus cohortatur ,« seniores Ecclesiae » Asiae: « attendite vobis et uni­ verso gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos re­ gere (sTvia-xÓTrou; TTOttAxlvetv) Ecclesiam Dei, quam acquisivi! sanguine.suo » Act. XX. 28. Locus hic, praesertim si simul con­ feratur cum altero Petri, mirificus est. Dum Paulus in ultimo inciso appellat Ecclesiam Dei cum articulo (ttjv sxxXvjciav toû Oeou), acquisitam ipsius Dei sanguine, profecto universa Ecclesia significatur, non solum singularis tamquam pars totius. Porro totum incisum « regere Ecclesiam Dei », pendet'a nomine « Epi­ scopos » pluralis et indeterminati numeri, ita ut « regere Ec- — 36 — desiarti Dei » exprimat proprium munus et charisma Episcoporum in communi, idemque sit sensus ac si diceretur : Spiritus Sanctus vos posuit Episcopos, quorum, si generatila et in com­ muni spectentur, proprium munus est regere Ecclesiam Dei. At si singuli considerentur, et personaliter ii quos Paulus alloquitur, non sunt positi singuli ad regendam universam Ecclesiam Dei; sed iubentur pascere gregem illum quisque suum, in quo positus est per charisma Spiritus Sancti (t) (cf. Zaccaria Antifebron. disser­ tat. 11. C.7; Antifebronius vindicatus T. 1. dissert. 111. c. 5. n.g.). Nam incisum « in quo vos posuit », evidenter restringens est ad gregem particularem; ac proinde Pauli verba: «gregi in quo vos posuit Spiritus Sanctus », parallela sunt illis Petri: « gregem qui in vobis est». Unde epitheton « universo gregi» (rcavrl tc ot­ ti, vi pa) Dicitur interpretatio ac intelligentia certa veri sensus Scripturarum non esse independens ab organo Traditionis et authentico magisterio successionis apo­ stolicae, sed ab hoc ipso organo et magisterio petenda ; haec tamen ipsa auctoritas magisterii in interpretandis Scripturis pro­ batur ex Scripturis. Vel ergo hunc Scripturarum sensum esse verum et legitimum creditur auctoritati magisterii; tum aucto­ ritas magisterii probanda accipitur ut principium probationis, quae iterum est petitio principii : vel hic sensus legitimus cogno­ scitur independenter a magisterio ; -tum independentia interpre­ tationis admittitur et supponitur vera in praemissis, ut inferatur eius falsitas in consequenti, quo nihil potest esse absurdius. In forma utraque difficultas in unam contracta ita proponi potest: auctoritas organi Traditionis non potest demonstrari ex testimo­ niis Scripturae, nisi cognitio auctoritatis et veri sensus Scriptu­ rarum supponatur antecedens et independens ab auctoritate or­ gani Traditionis ; atqui in thesibus auctoritas organi Traditionis demonstratur ex testimoniis Scripturae; ergo supponitur cognitio auctoritatis et ver sensus Scripturarum independens ab auctori­ tate organi Tradiionis. Hoc autem ipsum propositum est hisce thesibus demonstnre falsum; ergo supponitur verum, quod pro­ positum est demonstrare falsum. Respondeo, distinguo maiorem : non potest institui ea demonstratio ex Scriptulis, nisi supponatur cognitio auctoritatis omnium librorum, in omtibus locis sacri textus, et in omnibus Jidelibus, nego maiorem; nisi supponatur cognitio auctoritatis quorundam librorum in quibusdam locis, et in quibusdam Jidelibus, subdi­ stinguo maiorem : nisi supponatur cognitio auctoritatis, quae est ex veracitate Ibrorum, concedo maiorem ; nisi supponatur co­ gnitio auctoriutis, quae est ex inspiratione librorum, nego ma­ iorem. Ulterius non potest institui demonstratio, nisi supponatur cognitio veri lensus, distinguo maiorem: nisi supponatur cognitio veri sensus se:undum totam amplitudinem doctrinae, et nisi sup­ ponatur, integram religionem Christianam cx iis libris derivari posse a singulis independenter ab auctoritate organi Traditionis. nego inaiarmi ; non potest institui demonstratio, nisi suppo­ — 58 — natur cognitio veri sensus quorundam singularium testimonio­ rum, subdistinguo maiorem: nisi supponatur cognitionem hanc a quibusdam, qui huic demonstrationi instituendae vel perci­ piendae sunt idonei, obtineri posse praescindendo non tamen deficiendo ab auctoritate organi Traditionis, concedo maiorem; nisi supponatur haec cognitio Scripturarum omnibus accommo­ data, nego maiorem. Pariter distinguo minorem: haec demon­ stratio in nostris thesibus instituitur tum theologice, ut distin­ ctius secundum scientiam reddamus rationem fidei nostrae, tum polemice ut eam defendamus contra adversarios assumendo libros aliquos sacros ex generali demonstratione Christiana saltem ut veraces, vel etiam ut inspiratos ex principio admisso ab ipsis adversariis, concedo minorem; instituitur tamquam necessaria omnibus et per sese ad acquirendam primam cognitionem au­ ctoritatis in successione apostolica, nego minorem. Denique dis­ tinguo consequens: supponitur quorundam librorum auctoritas veracitatis ex demonstratione Christiana generali, vel etiam inspi­ rationis ex principio adversariorum, concedo; supponitur co­ gnitio auctoritatis omnium librorum, nego Porro supponitur, sensum verum certo intelligi posse in hisce claris determinatis locis et ab iis, qui demonstrationi percipiendae sunt idonei, concedo ; supponitur posse universam doctrinam revelatam ex Scripturis determinari a singulis independenter ab auctoritate magisterii, nego. Ad illud quod additur, respondeo : proposi­ tum est demonstrare falsum, posse universam revelatam doctri­ nam a singulis determinari ex solis Scripturis independenter ab organo divinitus instituto, et per charisma veritatis idoneo ad custodiam et explicationem depositi fidei, concedo ; est propo­ situm demonstrare, nulla esse in Scripturis teitimonia clara et evidentia vel generarim nullam posse ex eis instimi convincentem demonstrationem, non excludendo quidem aucoritatem organi Traditionis, ab ea tamen praescindendo, nego. Videlicet tractatio nostra antecedens integra potest spectari secundum obiectivum ordinem idearum, ut ex insita ratione sese excipiunt et aliae ab aliis pendent, vel potest spectari polemice. Priori modo ex generali demonstratione Christiani utique sup­ ponimus, evangelia et scripta apostolica esse gemina ; pariterque supponimus ex horum librorum genuinitate demonstratam evangelicae narrationis veracitatem, atque hinc ulterius ex factis — 59 — et verbis Christi in evangelio consignatis consequi eiusdem Sal­ vatoris divinam auctoritatem (vide prolegom. p. 4.). His autem positis verba et facta Christi intelliguntur divina esse, et intelligitur doctrina eius esse revelata, etiamsi libri solum ut veraces, non autem ut inspirati interim assumantur. Ex hoc iam prin-r cipio progreditur, et huic fundamento innititur tota nostra de­ monstratio. Unde nihil nisi generalem demonstrationem Chri­ stianam supponimus. Si vero tractatio spectetur altero modo polemice adversus eos Protestantes, qui adhuc christiano nomine censeri possunt, absque petitione principii ut commune utrimque fundamentum supponere possemus divinitatem et inspirationem librorum sacrorum. — 6o — CAPUT II. DE DIVINAE TRADITIONIS FORMALI RATIONE UT EXHIBETUR IN CONSTITUTIONE ECCLESIAE INDE AB AEVO APOSTOLICO. THESIS Vili. Formalis ratio 7'raditionis demonstratur ex constitutione et ex principiis Ecclesiae. » » » » » » » « luxta formam ac institutionem, quam ex evangelicis et apostolicis scriptis demonstravimus, Ecclesia aevi apostolici et sequentium deinceps aetatum constituta exhibetur in ceteris idoneis monumentis, et tum professione diserta tum constante modo agendi semper et ubique hoc nixa principio : successores esse Apostolorum, qui perpetua serie et mutua communione cohaerentes per charisma veritatis custodiant depositum fidei, ut « nihil detrahi, nihil addi possit coelesti dogmati, quod semel revelatum esse sufficiat ». 1. Cum agitur de ipsis principiis ac fundamentis religionis Christianae, de principiis quae non solum sunt in theoretica pro­ fessione, sed quae practice in usum ita veniunt quotidie, ut ex iis universim lex credendi, tota fides et vita Christiana pendeat; prorsus evidens est, fieri non potuisse, ut Ecclesiarum consti­ tutio, docendi et credendi norma, ab Apostolis secundum Christi mandatum in universo orbe tradita ac disposita, in omnibus Ecclesiis longe lateque diffusis corrumperetur et mutaretur in aliam plane oppositam, quando Apostolis paulatim defunctis eaedem Ecclesiae ab ipsis constitutae transierunt in successiones sequentes, non sane alia generatione repente substituta priori, sed continua serie pastoribus et plebibus prioris ac sequentis ge­ nerationis inter se nexis, ac generationibus una alteri velut com­ mixtis. Quare si in his sequentibus successionibus reperiuntur Ecclesiae ubique constitutae et gubernatae eo principio Tradi­ tionis, quod ex scriptis evangelicis et apostolicis demonstravimus a Christo institutum, ab Apostolis secundum Christi disposi­ tionem in usum deductum ; ineluctabili argumento totius histo­ riae comprobabitur, verum sensum institutionis Christi et Apo- — 6i stolorum illuni esse, quem ex ipsis Scripturis superius pro­ posuimus. Si igitur thesis nostra spectetur polemice adversus Protestantes, non appellamus ad testimonia et ad doctrinam antiquitatis Christianae tamquam ad authenticam propositio­ nem revelationis de principio et organo conservandae integritatis depositi, quam authentiam illi negant ; sed appellamus ad antiquitatis sententiam unanimem tamquam ad historicum te­ stimonium fidei, quod et illi et quivis homines sanae mentis agnoscunt et negare non possunt; ex quo scilicet testimonio intelligamus, quid universa antiquitas ut institutionem ac doctrinam Christi et Apostolorum crediderit, et semper ac ubique professa sit. Ex hac vero testificatione inferimus, sensum verbi Dei quod et ipsi in Scripturis agnoscunt, de Traditionis principio non posse esse alium, nisi quem universa antiquitas theoretice et practice semper et ubique professa est, et Ecclesia catholica adhuc profitetur; idque inferimus non propter supernaturalem auctoritatem testantium ab adversariis negatam , sed propter historicam impossibilitatem mutationis et corruptionis, quae con­ tinuo post Apostolos in ipsa fundamentalia principia Ecclesiae lesu Christi inducta supponi deberet. Hanc vim testimonii an­ tiquitatis Christianae saltem practice ne ipsi quidem Protestantes negant, qui cum fide non etiam rationem exuerunt ; hinc eorum sollicitudo corradendi testimonia veterum , quae ex contextibus abrupta suam in sententiam torqueant, et eádem arte eludendi, quae principium catholicum demonstrant. Ceterum nec unica nec praecipua ratio determinans modum et valorem tractationis theologicae nobis est polemica, cum longe potior sit intelligentia distincta doctrinae fidei, et in praesenti fundamentorum fidei, ex quibus rite intellectis confutatio errorum sponte consequitur. Hisce declaratis ad demonstrationem theseos accedimus. i°. Apud Patres primae, secundae, tertiae successionis et deinceps in omnibus Ecclesiis orientis et occidentis, est axioma­ tis instar constans sententia, continuam successionem pastorum et doctorum, divinitus ordinatam, non interrupta serie cum Apo­ stolis cohaerentem, esse organon visibile ad doctrinam Christi integram intemerate servandam et propagandam ; hanc igitur ex Traditione, quae ab initio est, esse accipiendam. lam Patres apostolici Clemens Romanus, Ignatius, Polycarpus, et paulo post Hegesippus testantur, Apostolos iuxta Christi mandatum ordi- --- Ô2 --nasse sibi perpetua serie in ministerio futuros successores Epi­ scopos (i); atque adeo ut vitetur haeresis et vera servetur do­ ctrina , coniunctionem cum Episcopis esse necessariam, qui sequendi sint tamquam Christus ipse; hocque modo tenendam esse Traditionem ab initio acceptam. Per hanc itaque succes­ sionem inde ab Apostolis perpetuam et cohaerentem, una et consentiens servanda erat doctrina in omnibus quamvis dissitis Ecclesiis (2). De nulla re magis sollicitus est s. Ignatius in suis epistolis, quam de consensu et unione cum Episcopis, ut inte­ gritas doctrinae et Ecclesiae divinitus disposita constitutio ser­ vetur. « Prius admonui vos, ut unanimes sitis in sententia Dei (YVw[z,7) cogitatio manifestata, verbum, doctrina) ; etenim lesus Christus, inseparabilis vita nostra, Patris est sententia (3), sicut et Episcopi per fines terrae' constituti in lesu Christi sententia sunt; unde oportet vos unanimes esse sententiae Episcopi...... Quemcumque enim paterfamilias mittit ad gubernandam fami­ liam suam, hunc ita accipere debemus sicut ipsum, qui mittit. Manifestum igitur est, quod Episcopum oporteat respicere ut ipsum Dominum. Et ipse quidem Onesimus laudat vestrum in Deo ordinem, quod omnes secundum veritatem vivatis et quod nullus sit apud vos haeresi locus » ad Ephes, n. 3-6. Vide ad Philadelph. n. 2. 3; ad Trallian. n. 7; ad Smyrn. n. 8; ad Magnesios n. 6. 7. Scopum et materiam praecipuam epistola­ rum Ignatii Eusebius (H. E. III. c. 36.) his verbis comprehen­ dit. « Singularum civitatum Ecclesias monebat imprimis, ut maxime caverent haereses tum primum erumpentes et invale­ scentes, hortatusque est, ut tenaciter inhaererent Apostolorum (1) Clem. Rom. ep. I. ad Corinth. 11. 42. 44. (Vide supra p. 33.), in qua epistola, ait s. Irenaeus (III. c. 3. n. 3.), « reparat Clemens Corin­ thiorum fidem, et quam nuper ab Apostolis acceperant Traditionem ». (2) « Hegesippus (medio saec. II.) in quiuque commentariorum libris... scribit, se Romam usque proficiscentem plurimos Episcopos adiisse et ab omnibus unam eandemque accepisse doctrinam.... Romae vero cum essem, inquit, successionis (Pontificum) seriem composui usque ad Anicetum, cuius diaconus erat Eleutherus, et Aniceto successit Soter, post hunc Eleutherus. In singulis urbibus ita habet, sicut praedicant lex et prophetae et ipse Dominus » apud Euseb. H. E. 1. IV. c. 22. (3) Cf. Augustini dictum in Io. tract. 29. n. 6: « Filius est doctrina Patris ». Nazianzeno (or. 30. al. 36. n. 20) Filius est « definitio Patris » (ó>; ipo; zpò? -ò ôp’.ÇùjMvov). — 63 — l iiiditioni, quam testificatis iam etiam scripto consignare secu­ ritatis causa necessarium duxit ». Polycarpus ep. ad Philipp, n. 7. hunc tradit canonem ad haereses vitandas: « relinquentes vanitatem multorum et falsas doctrinas, ad traditam nobis ab initio doctrinam convertamur ». Quamvis modum Traditionis, obiter tantum mentionem inficiens, non indicet, is non est alius quam declaratus ab Ignatio in litteris ad Polycarpi Ecclesiam (Smyrnensem) ei ad Ecclesias alias scriptis, quarum collectio­ nem Polycarpus ipse instituit (vid. ep. Polycarpi n. i3. et Euseb. 111. 36) (1). Sub idem tempus saeculo adhuc II. Irenaeus et paulo post Tertullianus adversus haereticos disputantes necesse habuerunt data opera totam doctrinam de Traditione ac Traditionis or­ gano multis declarare et defendere. Convenit Irenaeus cum Gnosticis in principio communi, praeter Scripturas esse etiam Tra­ ditionem a Christo et ab Apostolis acceptam. Verum haeretici Traditionem iactabant occultam ad solos Gnósticos per genera­ tionum successionem derivatam ; Irenaeus ex opposito ostendit, Traditionem esse publicam in Ecclesia universa, eiusque organon esse successionem Episcoporum inde ab Apostolis, quo doctri­ nae integritas semper servetur. « Cum ex Scripturis arguuntur, in accusationem convertuntur Scripturarum,....... quia non pos­ sit ex his inveniri veritas ab his, qui nesciunt Traditionem; non enim per litteras traditam illam, sed per vivam vocem.... Cum autem ad eam iterum Traditionem quae est ab Apostolis, quae per successiones presbyterorum in Ecclesiis custoditur, provo­ camus eos; adversantur Traditioni... Traditionem itaque Apo­ stolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus, qui vera velint videre; et habemus annume­ rare eos, qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi in Ecclesiis et successores eorum usque ad nos » 1. II. c. 2. n. 2; c. 3; 1. IV. c. 26. n. 4. 5; c. 33. n. 8. Eadem de modo Tradi­ tionis adversus haereticos testatur Tertullianus. « Ceterum si quae (haereses) audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab Apostolis traditae, quia sub Apostolis fuerunt, pos­ sumus dicere : edant ergo origines Ecclesiarum suarum, evol­ vant ordinem Episcoporum suorum ita per successiones ab initio (1) De Polycarpo legendus est Irenaeus III. c. 3. n. 4. _ 64 — decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habue­ rit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae apostolicae census suos deferunt... Si haec ita se habent, ut veritas nobis adiudicetur, quicumque in ea regula incedimus, quam Ec­ clesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo tradi­ dit, constat ratio propositi nostri definientis, non esse admit­ tendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, quos sine Scripturis probamus ad Scripturas non pertinere » Praescripl. c. 32. 3y ; contr. Marc. 1. I. c. 21; 1. IV. c. 5. Hoc idem fundamentum Orígenes supponit Christianae theolo­ giae, quam exposuit in libris de Principiis. « Cum multi sint qui se putant sentire quae Christi sunt, et nonnulli eorum di­ versa a prioribus sentiant ; servetur vero ecclesiastica praedi­ catio per successionis ordinem ab Apostolis tradita, et usque ad praesens in Ecclesiis permanens : illa sola credenda est ve­ ritas, quae in nullo ab ecclesiastica et apostolica discordat Tra­ ditione » de Princip. praefat. n. 2. Vide etiam Cyprian, epp. 27. 69 ; Athanas. de decret. Nicaen. n. 27 ; Epiphan. haeres. 27. n. 6. (Carpocratianorum) ; haeres. 56. n. 3. (Melchisedechian.) ; Optatum contra Parmen. 1. II. n. 2. 3. August, de utilit. credendi c. 17; contr. epist. fundamenti c. 4; ep. 53. al. i65. n. 2. ad Generosum; ep. 118. al. 56. n. 32. ad Dioscorum ; Vincent. Lirin. Commonit. c. 9. 33. Hinc Patres omnes, qui plerique ipsi pastores erant, vel saltem testes praesentes principiorum quibus Ecclesiae regeban­ tur, repetunt et inculcant hoc esse munus, hanc sollicitudinem praecipuam Episcoporum, ut doctrinam a maioribus acceptam tradant integram tamquam depositum suis successoribus. « Agni­ tio vera est (yvwaiç ¿X-zjOviç) doctrina Apostolorum, et antiquus Ecclesiae status (to' àpyaïov tvîç éxxXiqiTÍa; g’utttìu.oc') in uni­ verso mundo, et character corporis Christi secundum successio­ nes Episcoporum, quibus illi eam quae in unoquoque loco est, Ecclesiam tradiderunt : quae pervenit usque ad nos custoditione Scripturarum tractatio plenissima, neque additamentum neque ablationem recipiens, et lectio sine falsatione et secundum Scripturas expositio legitima et diligens et sine periculo et sine blasphemia » Iren. IV. c. 33. n. 8; cf. 1. I. c. 10. n. 2. « Nobis, inquit Tertullianus, nihil ex nostro arbitrio inducere — 65 — licet, sed nec eligere (i), quod aliquis de arbitrio suo induxe­ rit : Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio quod inducerent, elegerunt ; sed acceptam a Do­ mino disciplinam fideliter nationibus adsignaverunt » Tertull. Praescript. c. 6.; cf. c. 9. Augustinus appellans contra Pelagianos « ad sanctos et in sancta Ecclesia illustres antistites Dei », eorum auctoritatem hac potissimum ratione probat’. « quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt ; quod didicerunt, docuerunt ; quod a Patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt » contr. lulian. 1. II. n. 3q.. Vide Recognitiones Clement. 1. Vili. n. 3y. (Galland. T. II. p. 298.); Athanas. ad Serapion, ep. I. n. 28.; Basii, ep. 142. T. III. p. 233. ; Epiphan. haeres. 56. n. 3.; Lirinens. Commonit. n. 12. 14. 26. 27. 32. 20. Criterium integritatis doctrinae apostolicae, in Ecclesiis perpetua successione derivatae, semper habebatur Ecclesiarum communio et consensus inter se, cum Ecclesiis apostolicis et nominatim cura Ecclesia Petri ; in quo ultimo , etiam solo et per se spectato, continetur et contineri semper credebatur de­ monstratio tum sincerae apostolicae doctrinae tum communionis cum Ecclesia universa. Testimonium celebre est Irenaei 1. III. c. 3., qui ad demon­ strandam « Traditionem Apostolorum in toto mundo manife­ statam in omni Ecclesia », satis esse testatur indicare « maxi­ mae et antiquissimae et omnibus cognitae, a gloriosissimis duo­ bus Apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae eam, quam habet ab Apostolis Traditionem et annun­ tiatam hominibus fidem per successionem Episcoporum perve­ nientem usque ad nos », quoniam nimirum « ad hanc Ecclesiam propter potentiorem principalitatem (2) necesse est omnem con(1) Alludit ad nomen a'ipsiiç, quasi latine electio diceretur. (2) Massuetus legit: potiorem principalitatem, sed fatetur solum Cod. Claromont. habere potiliorem et littera n expuncta potiorem; in ceteris Codd. et edit, legi potentiorem. Quia textus graecus Irenaei desideratur, coniecturas diversas proposuerunt eruditi : Sil Tr(v txawrlpav àpyj.v Griesbach; ÈÇaioëTov npniríTov Salmasius ; -jrtjprspov repwrsíov Massuetus ; 8:a-;‘po'j■> (1) Stephanus 1. Pontifex (apud Cyprian, ep. 74.) (1) Verba Stepbani in causa rebaptizantium quoad grammaticam con­ structionem aliquantisper siugularem conferri possunt cum verbis Patrum Cbalcedonensium in vetusta versione latina (Hard. II. p. 650.), ubi aiunt de epistola Leonis Pontificis: « nihil praeter fidem quae clini a SS. PP. annuntiata est, venerabilis Romanus Pontifex innovavit » (gr. ovòlv náXa1. -aoi - haeres. 5p. (Novatianorum) n. 12. coli. i3.; Hilarius « fidei conscientiam; conscientiam communis fidei » (4), quam opponit « impiae intelligentiae » haereticorum de Trinit. 1. VIII. c. 1. et de Synodis n. 65.; Rufinus « intelligendi regulam ex apostolica successione susceptam » Hist. Ec­ cles. 1. II. c. 9.; Augustinus « fidei regulam, regulam sanitatis » in Io. tract. 18. n. 1.; de doctrina Christian. 1. III. c. 2.; « regulam pietatis » Genes, ad litt. 1. c. 21. n. 41. (ita et Pseudo-Augustin. (1) Kavüv ’lesoti XptaroS zatz 6ia8o/r(v rióv ’A~ovtó).wv oàpaviou izxXrjaiaj. (2) Ti> tzxLrjctaarizov itwrtwç àpyataç xavóvá. Recentiores eruditi auctorem Labyrinthi Eusebio incompertum, censent esse s. Hippolytum. (3) Aidvotav, w; (4) Hic modus loquendi a recentioribus quibusdam dictus est favere errori, ac si Ecclesia docens solum declararet id, quod in conscientia Ec­ clesiae discentis continetur. Quomodo se habeat conscientia fidei in Ec­ clesia discente dicemus in thesi sequenti. Ceterum haec s. Hilarii senten­ tia omnino idem et eodem modo significat , quod ab aliis PP. dicitur « sensus ecclesiasticus », « sensus Ecclesiae », « intellectus catholicus », « ecclesiastica intelligentia », « ecclesiastica sapientia ». Neque vero nomine « conscientiae fidei » intelligitur solius discentis sed immo totius Ecclesiae sensus et consensus. Si qui vero appellationem per se aptissimam detor­ queant ad sensum alienum, non ideo appellatio ipsa censeri potest favere errori ; quae enim reperir! possunt vocabula nulli detorsioni ad alienos sensus obnoxia? K — 95 — de Praedest. et grat. c. 1.); « canonicum sensum » ; « catholicum intellectum » serm. 294. c. 20. (al. serm. 14. de verbis Apostoli); contr. ep. Parmeniani 1. II. c. 10. n. 20.; cf. contr. Faust. 1. IV. c. 2.; Vincentius Lirinensis « ecclesiasticae intelligentiae aucto­ ritatem » ; « ecclesiastici et canonici sensus normam » Commo­ nitor. c. 2.; cf. c. 38.; Concilium Tridentinum « universum Ec­ clesiae sensum-» sess. XIII. c. 1. Has omnes locutiones in duplicem classem, quam in thesi indicavimus, dispesci posse ex ipsa significatione nominum patet; aliis enim iisque praestantissimis magis directe designatur do­ ctrinae catholicae conscientia et intelligentia, quae est in Ecclesia docente sub charismate Spiritus Sancti, quando dicitur « con­ scientia fidei communis, sensus ecclesiasticus, intellectus catho­ licus, ecclesiastica intelligentia, scopus ecclesiasticus » ; aliis di­ recte significatur ipsa tradita doctrina et fides obiectiva informans intellectum et conscientiam Ecclesiae, ubi appellatur « praedi­ catio ecclesiastica, praeconatio Ecclesiae (to tí? êxxXvjffiaç Z7)puy|¿a), regula fidei, regula pietatis, regula veritatis apo­ stolicae, intelligendi regula ». Patet autem, hanc non esse rem aliam et aliam; sed unius rei, Traditionis scilicet in complexu spectatae (vide supra p. 12.), aliam et aliam considerationem. Non puto, cuiquam dubium incidere posse, utrum revera id quod hisce nominibus designatur sit tradita fides et professio Ecclesiae; est enim hoc in locis citatis omnibus manifestissimum. Afferam tamen pro utraque classe locutionum exemplum in in­ tegro contextu. Vincentius Lirinensis c. 1. et 2. postquam dixit, fidem muniendam esse « primo divinae legis (Scripturae) aucto­ ritate, tum deinde Ecclesiae catholicae Traditione », continuo subdit : « hic forsitan requirat aliquis, cum sit perfectus Scri­ pturarum canon sibique ad omnia satis superque sufficiens, quid opus est, ut et ecclesiasticae intelligentiae iungatur auctoritas ? » Respondet: propter difficultates et varias, quibus Scripturae ex­ plicantur, interpretationes multum necesse est, « ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum ecclesiastici et ca­ tholici sensus normam dirigatur. » Hic Traditio Ecclesiae ca­ tholicae, ecclesiastica intelligentia, ecclesiasticus et catholicus sensus evidenter rem unam eandemque significant et promiscue usurpantur. Augustinus in Io. tract. 18. n. 1. sentiens difficultates in — 96 — interpretatione capitis V. Ioan, ita monet auditores : « Neque natae sunt haereses.... nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur. Itaque carissimi, valde caute haec audire de­ bemus, ad quae capienda parvuli sumus, et corde pio et tre­ more, sicut scriptum est, hanc tenentes regulam sanitatis, ut quod secundum fidem qua imbuti sumus, intelligere valuerimus, tamquam de cibo gaudeamus ; quod autem secundum sanam fidei regulam intelligere nondum potuerimus, dubitationem au­ feramus, intelligentiam differamus... Etiam a me, carissimi, longe sit vana praesumptio, si volo sanus in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis. » Itaque fides qua imbuti sumus, dicitur regula secundum quam Scripturas interpretemur, ut si verba Scripturae videantur sen­ sum praeseferre contrarium illi regulae fidei, non in fide vacil­ lemus, sed fateamur nos Scripturas non intelligere. Illa autem fides qua imbuti sumus et illa regula fidei obiective conside­ ratur in Ecclesia, a qua nos eam accepimus, ita ut securitas nostrae fidei sit per Ecclesiam, columnam scilicet et firmamen­ tum veritatis. THESIS XII. De modo quo consensus fidelium in doctrinam fidei, sit criterium divinae Traditionis. » » » » i> » « Conscientia ac professio fidei in toto fidelium coetu, a Spiritu veritatis per magisterium authenticum successionis apostolicae semper conservatur ab errore immunis. Licet ergo sive singulis de plebe fidelium sive plebibus integris non sit facultas authentice docendi sed officium discendi, totius tamen populi Christiani « catholicus sensus » et consensus in dogmate Christianae fidei, censeri debet unum ex criteriis divinae Traditionis. » I. In prima parte huius propositionis duo dicuntur, conser­ vari nempe per Spiritum Sanctum in fidelium coetu fidei inte­ gritatem semper illaesam, tum vero Spiritum Sanctum id prae­ stare non sola immediata sua operatione et sine visibili mini­ sterio, sed per authenticum magisterium successionis apostolicae. — 97 — Haec quae a quibusdam dicitur infallibilitas passiva Ecclesiae (i), facile intelligitur ex mutua relatione inter pastores doctoresque authenticos et inter greges fidelium, prout ea a Christo ipso dis­ posita ac instituta exhibetur tum in evangelicis et apostolicis scriptis, tum per omnes subséquentes aetates in ceteris docu­ mentis. i. Probatur itaque in primis argumento generali sed evidenti. Quando Christus Deus ac Dominus authenticum magisterium instituit, et cum legatis suis, dum eos baptizare et docere omnes gentes, atque initiatos in fidei integritate continere iussit, se fu­ turum promisit omnibus diebus usque ad consummationem sae­ culi, Spiritumque veritatis cum iis testantibus mansurum in aeternum, finis huius institutionis erat ipsa doctrinae ac testi-1 monii suscepti conservatio et fidei integritas in fidelibus ; cha­ rismata enim haec promissa et collata sunt in utilitatem et ne­ cessitatem totius corporis i. Cor. III. 22. coll. Eph. IV. 16. Unde huic magisterio perpetuo, indefectibili, et infallibili ex ipsa Christi institutione respondet perpetua « obedientia fidei » in credentibus (th. IV.). Ergo sicut Spiritus Sanctus praedicationem et testifi­ cationem in unitate pastorum et doctorum conservat semper immunem ab errore ; ita per hanc ipsam infallibilem testificatio­ nem docentium, conservat semper immunem ab errore fidem di­ scentium, qui per fidei obedientiam manent in consensione et communione cum consentientibus pastoribus: Christus sententia Patris, Episcopi per fines terrarum (coniuncti per vinculum et glutinum unitatis) in sententia Christi, fideles in sententia Epi­ scoporum (th. Vili. n. L). 20. Argumentum ductum ex fine charismatum in successione apostolica, et ex relatione auctoritatis docentium ad obedientiam fidei in discentibus generatili! spectatum possumus considerare distinctius ex ipsis verbis Christi et Apostolorum. De apostolatu ac munere divinitus commisso praedicandi et docendi Christus et Apostoli numquam sermonem habent, quin simul considerent illi respondentem fidem ac professionem credentium tamquam scopum et effectum, ad quem illud ordinatur ; sicut vicissim (1) Mallem equidem distinguere Ecclesiae infallibilitatem in credendo et infallibilitatem in docendo, vel infallibilitatem in fidei obedientia (rî,; ixor^) et in fidei praedicatione ac definitione (roti xr|pófp.a-o:). Franzelin. De Divina Tradit, et Script. 7 hanc fidem et professionem exhibent in connexione cum praedi­ catione tamquam cum sua conditione et causa (partiali utique, ministeriali et externa cf. t. Cor. 111. 4-9.). Si quando fidem et professionem spectant in connexione cum gratia interna utpote causa praecipua, huiusmodi testimonia abstrahunt quidem a gratia externa praedicationis, non vero eam excludunt, cum iuxta universalem et ordinariam oeconomiam a Christo institu­ tam gratia interna invisibilis connexa sit cum gratia externa vi­ sibili auditus fidei. Est hic divinus velut sorites: salutifera pro­ fessio et invocatio, fides, auditus fidei, praedicatio divina, missio Apostolorum eorumque successorum, denique verbum Christi re­ velatum. « Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo; hoc est verbum jidei, quod praedicamus.... Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invoca­ bunt, in quem non crediderunt, aut quomodo credent ei, quem non audierunt, quomodo autem audient sine praedicante, quo­ modo vero praedicabunt, nisi mittantur?... Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi » Rom. X. 8-17. Itaque sunt gentes edoctae servare omnia quaecumque mandavit Christus, sed quatenus ex altera parte sunt missi a Christo praedicantes et docentes, quibuscum Christus est omnibus diebus Matth. XXVIII. Rogat Christus oratione quae eiiectu carere nequit, ut omnes unum sint in Patre et in Filio; sed unum sint credituri per verbum Apostolorum Io. XVII. 20. 21. Unum corpus et unus Spiritus, in una spe vocationis; sicut unus Dominus ita una fides, unum baptisma; sed ad hanc unitatem perpetuo efficien­ dam et conservandam, « ad consummationem (zaTapTtcc.ov articulatam dispositionem et perfectionem) sanctorum, ad aedi­ ficationem corporis Christi, ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae »•, in hunc inquam finem ipse instituit munera tum extraordinaria in prima fidei revela­ tione, tum ordinaria ad fidei conservationem et propagationem. « Ipse dedit quosdam quidem Apostolos... alios autem pastores et doctores... donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi » Eph. IV. 4-14. Portae inferi non praeva­ lebunt adversus Ecclesiam; sed hoc efficit Christus per aedifi­ cationem eius super petram, et quatenus tota petrae innititur et a petra continetur Matth. XVI. 18. — 99 — Non opus est, ut eandem operationem Spiritus Sancti in uni­ versam Ecclesiam per ministerium successionis apostolicae, con­ firmemus ex unanimi doctrina ipsorum custodum depositi inde ab aetate apostolica, cum haec demonstratio ex superioribus huc facile transferri possit. Vide th. Vili. IX. n. II. Spiritus itaque veritatis adest toti fidelium coetui « non si­ nens Ecclesias aliter intelligere, aliter credere quod ipse per Apostolos praedicaverat » ; sed hoc exequitur suavi providentia per visibile ministerium pastorum et doctorum. Pastoribus in communione et consensione spectatis adest Spiritus veritatis in­ ducens in omnem veritatem ut immediatum principium ad con­ servationem catholici intellectus ; et per horum ministerium ut per gratiam externam, quacum nectitur tamquam elementum longe praecipuum unctio et gratia interna, idem Spiritus veri­ tatis est principium efformandi et conservandi infallibiliter « con­ scientiam fidei » in grege adunato pastoribus. Hinc intelligitur, divinas promissiones quibus declarantur charismata et munera pastoribus propria, nominatim munus et charisma infallibiliter docendi (cf. th. V.), referri quidem immediate et tamquam ad subiectum, ad solos Apostolos eorumque successores; sed me­ diate et tamquam ad finem, pertinere ad utilitatem ac fructum totius Ecclesiae. 3°. Hinc porro Spiritus Sanctus quatenus est principium in­ ternae gratiae et unctionis ad credendum verbum et ad servan­ dum mandatum Dei ab authentico magisterio propositum, non iam pro diversitate munerum hierarchicorum, sed indiscriminatim promissus est fidelibus, « dividens singulis prout vult ». Si quando ergo interna haec gratia dicitur doctrina, revela­ tio, testimonium, huiusmodi locutiones non ad exclusionem gra­ tiae externae et authenticae praedicationis, sed immo cum huius adsignificatione intelligendae sunt. Ita intelligitur illud i. Io. II. •.’.0-27: « Nunc antichristi multi facti sunt... ex nobis prodierunt :.ed non erant ex nobis... Sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia. Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, ■d quasi scientibus eam... Vos quod audistis ab initio, in vobis peimaneat.... Haec scripsi vobis de his, qui seducunt vos. Et vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non neccsse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et verum est et non est mendacium. Et --- IOO --- sicut docuit vos, manete in eo ». Qui docet est ipse Christus; docet autem dupliciter, per unctionem scilicet gratiae internae, et per verbum externum propositum ab iis qui legatione pro Christo funguntur, inter quos est ipse Ioannes, qui sane ad do­ cendum praedicavit evangel ium , et ipsam hanc epistolam fecit ad docendum (i). Hinc in eodem ipso loco Apostolus cum gratia illa interna coniungit ministerium externum : « vos quod audi­ stis ab initio, in vobis permaneat » ; et in exordio huius ipsius epistolae'. « quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris.... testamur et annuntiamus vobis » 1. i-5. Vide­ licet, praedicatione externa supposita, fideles unctionem habent a Sancto, et docti sunt et norunt omnia; quae omnia sunt illud ipsum, quod audierunt ab initio et in quo permanere iubentur. Unde loannes quidem scripsit et hanc epistolam et Evangelium quasi iam scientibus veritatem (vide supra th. VII. n. 11. 3'°.), scripsit tamen ad docendum et velut ad subsidium praedicatio­ nis. At doctores, a quibus fideles « non necesse habent » doceri, sUnt docentes nova contraria illis, quae audierant ab initio; hos ergo fugere et repellere iubentur fideles, ut conservent unctionem quam acceperunt per internam gratiam cum praedicatione externa Apostolorum. « Haec scripsi vobis de his, qui vos seducunt. Et vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos ». Uno verbo dici potest: in unctione praedicatio apostolica includitur, praedicatio haere­ tica excluditur. Modo non dissimili intelligi debent illa prophetica : « Et ponam... universos filios tuos doctos a Domino » (2) Is. L1V. i3. quae Christus Dominus ipse Io. VI. 40. explicat de necessitate gratiae internae coniungendae cum externa praedicatione, etiam quando haec procedit ex ipso divino eius ore. « Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum... Est scri(1) « Et non habetis necessitatem, ut aliquis vos doceat.... quid ergo nos facimus, fratres, quia docemus vosi... Ipsi Ioanni dico:... ut quid ta­ lem epistolam fecisti? quid illos docebas, quid instruebas, quid aedifica­ bas?... Magisteria forinsecus adiutoria quaedam sunt et admonitiones; ca­ thedram in coelo habet, qui corda docet » s. August, in 1. Io. tract. III. n. 13. (2) ÎT1FÜ graec. S’.Sazroùç Ocov. Matth. XXVIII.19. p.aO»)Tsúaa". ---- IO! ---- ptuin in prophetis: et erunt omnes docibiles Dei (àiàaxTOl Oeoug omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me ». Videlicet ut character proprius novi Testamenti declaratur gratia interna et sanctitas theologica in comparatione cum oeconomia Mosaica, quae, quatenus, peculiaris uni populo Israël, erat externa et ad iustitiam legalem. Non tamen ideo ministerium externum in novo Testamento excluditur, aut singulis revelatio promittitur imme­ diate a Deo citra causas ministeriales proposita ; sicut vicissim in oeconomia externa veteris Testamenti non excludebatur, sed imo supposita et inclusa intelligi debet gratia et sanctificatio in­ terna (i). Ita etiam secundum analogiam fidei et totius novae oecono­ miae, aliunde manifestissimae, explicari debet oraculum alterum leremiae. « Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui luda foedus novum; non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt... Sed hoc erit pactum quod fe­ riam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus : dabo le­ gem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum; et non do­ cebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens : cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me à minimo eo­ rum usque ad maximum, ait Dominus » lerem. XXXI. 3i-34. Confertur hic id quod praevalet in antiquo pacto, scriptio sci­ licet in tabulis lapideis atque oeconomia externa et temporaria cum eo, quod praevalet in novo Testamento, cum scriptione nimirum in cordibus per gratiam (non exclusa sed inclusa prae- (i) Sane in veteri Testamento gratia interna atque sanctificatio theo­ logica non deerat; sed a) illa erat parcior quam in novo Testamento; b) ratione huius internae gratiae divina oeconomia non erat restricta ad unum populum Israël, sed erat universalis; ideo c) gratia et sanctificatio non pertinebat ad pactum antiquum, temporarium, quatenus hoc specifice differt a novo aeterno Testamento; sed erat gratia et sanctificatio iam tum haereditas Testamenti aeterni velut in antecessum tributa ante mortem testatoris Christi Dei. « Illi omnes (iusti) etsi pro temporis dispensatione veteris Testamenti ministrabant figuris, ad novum tamen Testamentum, quamvis nondum revelatum, per gratiam Dei pertinebant » Aug. contra adversar, leg. et prophet. 1. II. n. 30; ep. 140. n. 5. et alibi saepe. Cf. Tract, de Trinit. th. XLVIII.; de Incarnat, p. 496. sqq. ed. 1; p. 499. ed. 2. --- 102 --- dicatione per legatos Dei) (i), cum oeconomia sanctificationis internae et numquam desitura. Ita comparate ad vetus Testa­ mentum etiam intelligi debent, non autem seorsum et absolute urgeri ultima verba’. « non docebit ultra vir proximum suum... omnes enim cognoscent me », si ea restringantur ad hoc sta­ dium, in quo Ecclesia adhuc « per fidem ambulat nondum per speciem ». Quoniam vero saepe in Scripturis propheticis verba eadem sensu minus pleno referuntur ad inchoationem nondum perfectam, sensu autem plenissimo significant consummationem perfectam, possunt cum Augustino ultima incisa prophetiae pro­ tendi ad Ecclesiam consummatam in visione beatifica, ad ètrtyv<5ua ministeriali custodit, proponit, explicat, tuetur doctrinam revelatam, et fideles omnes in fidei unitate conservat; ideo infallibilitas in docendo ■ lici solet activa, finemque habet indefectibilitatem in credendo, quae per « obedientiam fidei » est totius corporis Ecclesiae infallibilitas passiva. — io8 — nere authentice docendi universam Ecclesiam, quod in Apostolis (excepto solo Petro capite Ecclesiae, iugiter permansuro in suis successoribus) non erat ordinarium sed extraordinarium, et ipsis personale; verum factae sunt promissiones corpori successionis apostolicae in communi, quatenus sunt Ecclesia docens. At Ec­ clesia docens non sunt, nisi quatenus uniti, consentientes, subor­ dinati manent visibili capiti totius Ecclesiae. Quare causa efficiens infallibilitatem docentis Ecclesiae, sive in eius universali praedicatione, sive in eius solemnibus defini­ tionibus ac iudiciis, est utique promissa assistentia Spiritus veri­ tatis ; sed conditio sine qua successores Apostolorum non sunt Ecclesia docens, et causa formalis per quam constituuntur in ratione docentis Ecclesiae, cui promissa est tutela Christi et as­ sistentia Spiritus veritatis in docendo, est visibile caput Eccle­ siae a Christo institutum et unio atque consensio membrorum cum hoc capite, sicut universim forma unitatis visibilis est ipsum visibile caput Ecclesiae. Hinc est, quod munus infallibiliter do­ cendi ordinarium h. e. ad successores propagandum in Apostolis institutum, a Christo Domino declaratum est verbis, quae nun­ quam ad singulos, sed semper ad totum collegium in unione cum Petro dirigebantur. Cf. th. V. Vili. 2°. Ex opposita ratione verba Christi, quibus Petro prima­ tus et in primatu comprehensa infallibilitas magisterii promitti­ tur et confertur, ipsum solum designant non tantummodo diserte distinctum a ceteris, sed etiam in relatione ad ceteros ab ipso con­ firmandos et pascendos. « Beatus es Simon Bar—Iona... et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam » Matth. XVI. « Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos... ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus (sTtiTTpcipai) confirma fratres tuos » Luc. XXII. « Dicit Simoni Petro lesus: Simon loannis diligis me plus his?.... Dicit ei: pasce agnos meos... pasce oves meas » lo XXL Igitur Petrus munere ordinario pro se et pro singulis suis successoribus accepit a Christo potestatem et officium in fide et moribus pascendi et docendi universam Ecclesiam, ita ut haec ipsa potestas in Petro collata singulis eius successoribus, exigat ex divina institutione « obedientiara fidei » et consensum totius Ecclesiae ; et proinde in fallibilitas totius Ecclesiae in credendo — 109 — . consistere non possit, nisi quatenus capiti Ecclesiae, successori Petri cum tali iure exigendi consensum fidei, simul collata est infallibilitas in docendo ; dum nempe doctrinam de fide vel mo­ ribus proponit definitiva sententia, quae totam Ecclesiam obli­ get ad « obedientiam fidei ». Subiectum igitur infallibilitatis est ipse successor Petri per divinam assistentiam, quae ei promissa est per se spectato, quatenus docet Ecclesiam, non autem sub conditione concurrentis iudicii aut consensus aliorum pastorum et doctorum, qui prae Pontifice ita docente Ecclesiam sunt pars nobilissima Ecclesiae aedificatae super hanc petram, ut portae inferi non praevaleant adversus eam, sunt fratres confirmandi, sunt oves pascendae ; quamvis prae fidelibus maneant pastores et doctores ad ipsam doctrinam definitam eis authentice propo­ nendam, docendam, defendendam. « Revelatum dogma fidei est, Romanum Pontificem cum ex cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et doctoris munere, fungens pro suprema sua apostolica aucto­ ritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenen­ dam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro pro­ missam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Eccle­ siam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit ; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse » (De­ finitio Concilii Vaticani Constit. I. de Eccl. Christi cap. 4.). Corollarium 1. Subiectum infallibilitatis a Christo promis­ sae ad definitiones doctrinae de fide vel moribus, non est duplex adaequate distinctum; sed est tum visibile caput Ecclesiae per se spectatum, tura hoc ipsum visibile caput velut componens et informans corpus Ecclesiae docentis, quae ipsamet sic consti­ tuta (corpus cum capite) est infallibilis per assistentiam Spiri-’ tus veritatis. Hanc inadaequatam distinctionem in subiecto in­ fallibilitatis indicat ipsa Vaticana definitio paulo ante descripta. Comparatur enim ibi infallibilitas Pontificis ex cathedra definien­ tis, cum infallibilitate definientis Ecclesiae (1) ; illa directe et data (1) Ecclesia infallibilis est in credendo, in universali praedicatione, in doctrinae definitione; sub hac postrema dumtaxat ratione, comparatur infal­ libilitas Pontificis definientis cum infallibilitate definientis Ecclesiae, quia Pontifex in definitionibus ex cathedra dumtaxat a Concilio declaratur infalibitis. 1 10 --- opera a Concilio declaratur, haec ut certa supponitur, et assu­ mitur ut terminus comparationis. Si nimirum quaeratur de obiecto, quousque infallibilitas illa Pontificis extendatur, genera­ tilo ut norma constituitur infallibilitas Ecclesiae definientis: « Romanum Pontificem... ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit ». Corollarium 2. Quidquid sive fide catholica credendum sive theologica certitudine tenendum est de extensione quoad obiectum infallibilitatis, si ea spectetur in definiente Ecclesia seu in gene­ rali Concilio; illud ipsum eodem modo credendum ac tenendum est de infallibilitate, si ea spectetur in Romano Pontifice ex ca­ thedra loquente. Patet ex dictis, hoc ipsum definitum esse a Concilio Vaticano. Corollarium 3. Consensus Ecclesiae antecedens potest qui­ dem esse obiectivum medium, quo Pontifex perveniat in cogni­ tionem doctrinae ut definibilis ; sed non est per se et ex natura rei unicum ef necessarium medium cognitionis; possunt enim doctrinae de fide vel moribus etiam ex aliis fontibus ac mediis cognosci definibiles, et possunt definiri quaestiones etiam intra fines Ecclesiae hactenus dubiae et controversae. Nullo autem modo huiusmodi Ecclesiae seu Episcoporum consensus, sive an­ tecedens aut concomitans sive subsequens, necessarius est per modum iudicii authentici concurrentis cum indicio seu defini­ tione Pontificis. Gallicana sententia hunc consensum Ecclesiae postulans velut necessarium ad infallibilitatcm definitionum Pon­ tificis ita, ut subiectum unicum infallibilitatis esset corpus Ec­ clesiae docentis, Pontifex nempe cum Episcopis, iam haeresis est directe et explicite damnata a Concilio Vaticano. Consensus tamen subsequens totius Ecclesiae, semper est effectus definitio­ nis Pontificis. Corollarium 4. Secundum ipsius Concilii Vaticani declara­ tionem Pontifex dicitur loqui ex cathedra, « cum omnium Chri­ stianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Eccleskt tenendam definit ». Neque enim cathedra apostolica aliud est, quam supremum authenticum magisterium, cuius de­ finitiva sententia doctrinalis obligat universam Ecclesiam ad con­ sensum. Intentio haec definiendi doctrinam, seu docendi defini- 111 tivù sententia et auctoritate obligante universam Ecclesiam ad consensum, debet esse manifestata et cognoscibilis claris indiciis. Non tamen essentialis est forma aliqua determinata, quam Pon­ tifex adhibere debeat ad hanc suam voluntatem manifestandam. Quamvis enim sint modi aliqui solemnes, qui ex sese expri­ munt locutionem ex cathedra, et quibus proinde Pontifex nun­ quam utitur nisi loquendo ex cathedra, cuiusmodi sunt Bullae dogmaticae; haec tamen forma non est essentialis et exclusiva ita, ut sine illa Pontifex, tamquam omnium Christianorum pa­ stor et doctor, definire doctrinam de fide vel moribus ab uni­ versa Ecclesia tenendam, eique oppositos errores eodem hoc modo damnare, atque hanc suam voluntatem manifestam red­ dere non possit. Corollarium 5. In ipsis documentis Conciliorum et Ponti­ ficum, quibus certissime propositum est edere definitiones doctri­ nae, possunt et solent contineri plura, quorum definitio non in­ tenditur ; ut sunt obiter vel incidenter dicta, quae indirecte enun­ tiari solent, plerumque etiam argumenta allata ad probationem ipsius definitivae sententiae etc. Haec licet gravem habeant au­ ctoritatem, non tamen sunt definitiones infallibiles. Pariter possunt esse et sunt Pontificum documenta non so­ lum privata sed omnino profecta ex munere pastorali, quibus circa doctrinam de fide vel moribus aliqua. monere, suadere, iubere, reprehendere, prohibere propagationem alicuius sive opi­ nionis sive erroris propositum est, quin intendant definitivam sententiam edicere, qua adstringatur tota Ecclesia ; eoquo ipso non est locutio ex cathedra. « Respondent enim saepe Pontifices ad privatas huius aut illius Episcopi quaestiones, suam opinio­ nem de rebus propositis explicando, non sententiam ferendo, qua fideles obligatos esse velint ad credendum » Melch. Canus 1. VI. c. 8. ad 7. In hunc censum merito referuntur e. g. duae epistolae Honorii I. ad Sergium Constantinopolitanum (1). In­ ter alia plura exemplum manifestissimum prostat in decreto Stephani I, de quo diximus th. Vili. n. II. In quaestione quae per se erat fidei, imperatum sane erat: « Nihil innovetur, nisi quod traditum est ». Sed nullo modo dici potest, definitionem (1) Dc sensu minime haeretico harlim epistolarum diximus in Tract, de Incarnat, th. XL. in Scholio. --- 112 --fuisse ex cathedra; secus enim Cyprianum et reliquos Africanos ac orientales Episcopos, qui in eodem haerebant errore, Pon­ tifex non retinuisset in communione catholica, nec opus fuisset ut quaestio « post Cypriani demum passionem » ad liquidum deduceretur, de qua re saepe ad Cypriani excusationem, contra Donatistas agit Augustinus. Dubium oriri posse de quibusdam documentis Pontificum, utrum contineant locutionem ex cathedra et definitionem doctri­ nae, non negamus; sed hoc idem accidit quandoque etiam circa documenta Conciliorum, cuius rei exemplum habemus in diver­ sis sententiis, quae fuerunt, et inter aliquos adhuc sunt, de In­ structione pro Arraenis edita in Concilio Florentino, utrum quae ibi docentur nominarim de materia et forma sacramentorum, sint definitiones dogmaticae, an solum instructiones in praxi ob­ servandae. Si quando huiusmodi dubia incidunt, recte monent theologi, « in hac re diiudicanda multum valere tum virorum sapientum indicium, tum (multo magis) Ecclesiae sensura et con­ sensum » Tanner de fide q. 4. dub. 6. n. 262. Haec de subiecto infallibilitatis pro nostro scopo satis sint ; ad nostram enim praesentem tractationem magis pertinet doctrina de infallibilitatis obiecto. Principium II. Depositum Christianae fidei, stricto sensu acce­ ptum, complectitur ea omnia et sola, quae humano generi a Deo explicite et implicite revelata sunt credenda, facienda, sequenda ; seu quae manifestata sunt revelatione catholica (in distinctione a di­ vinis revelationibus privatis') ad aeternam salutem humani generis. Corollarium 1. In deposito fidei continentur tum doctrinae theoreticae de mysteriis et dogmatibus (in his etiam veritates, quae, quatenus ratione cognoscibiles, solent dici pertinere ad re­ ligionem naturalem) ; tum leges practicae (et in his etiam lex naturalis scripta in cordibus hominum ratione utentium) ; tura constituta quaedam fundamentalia, ut sunt Ecclesia, eius pote­ stas, eius forma regiminis ; tum instituta sanctificationis, conse­ crationis et cultus divini (sacramenta, sacrificium et alia plura) : revelatus ac supernaturalis ordo dogmaticus, ethicus, iuridicus, (rá woXtTelaç), liturgicus. Corollarium 2. Solae veritates a Deo revelatae, quando suf­ ficienter propositae sunt, possunt ac debent credi fide divina ; qliia haec est assensus propter auctoritatem Dei revelantis. — ii3 — Corollarium 3. In deposito iidei possunt obiettive contineri et continentur veritates, quae non semper erant vel nunc adhuc non sunt sufficienter propositae. Huiusmodi igitur veritates sem­ per quidem, ex quo tempore revelatae sunt, et pro omnibus fi­ delibus erant obiectum fidei implicitae, quae extenditur ad totum depositum revelationis ; ante sufficientem propositionem tamen non erant aut sunt obiectum fidei explicitae, cuius obligatio pendet ab ipsa sufficienti propositione. Quamvis ergo post Apo­ stolos nullum detur revelationis catholicae incrementum; locum tamen habet profectus in revelationis pridem completae explica­ tione et propositione. De hac re alibi dicetur. Corollarium 4. Quae continentur in deposito revelationis, ea omnia semper, ubique, ab omnibus fidelibus credenda et cre­ dita sunt fide saltem implicita; non tamen omnia ita credita sunt aut necessario credenda fide explicita. Quamvis ergo certissime revelata censeri debeant ea omnia, quae semper, ubique, ab omni­ bus credita sunt fide divina explicita : absurdum tamen et toti fidei oeconomiae contrarium est dicere, ea sola contineri in de­ posito revelationis (infra th. XXIV.). Principium III. Cum veritatibus revelatis connexae sunt et ad eas referuntur veritates aliae in se quidem non revelatae, sine quibus tamen ipsum depositum revelationis non posset in tota sua plenitudine rite custodiri, explicari, defendi. Multa sunt per se ad philosophiam, ad philologiam, ad hu­ manam empiriam pertinentia, sine quorum infallibili certitudine nec ipsa veritas revelata infallibiliter proponi et explicari, nec quid credendum sit, intelligi posset: «nisi rationales animas haberemus, credere non possemus ». Praeterea facta in se mi­ nime revelata frequenter ita supponuntur vel ipsi explicationi re­ velationis, vel erroribus huic oppositis, ut in quibusdam adiunctis dogma revelatum custodiri, contra erroneas detorsiones defendi, vel sine periculo applicari nequeat, quin iudicium de dogmate revelato vel de errore opposito comprehendat etiam huiusmodi facta in se non revelata. Huc pertinent facta quae dici solent dogmatica, quando quaeritur de genuino sensu textuum huma­ norum in determinatis libris, quatenus in eo contextu concor­ dent vel opponantur deposito fidei ; facta hagiographica verae sanctitatis et aeternae gloriae hominum defunctorum, qui solenini indicio proponantur universae Ecclesiae cultu religioso pro1'ranzelin. De Divina Tradit. Script. 8 — 114 — sequendi; facta deinde per se historica, e. g. legitima celebra­ tio determinati Concilii ; praeterea speciales quaedam dispositio­ nes divinae providentiae, et universim « res ad generale bonum Ecclesiae pertinentes » (Encyclic. Quanta cura), e. g. si quae­ ritur de opportunitate vel morali necessitate politicae indepen­ dentiae Summi Pontificis, atque relationibus ad regna et nationes in ordine ad gubernationem Ecclesiae. Corollarium i. Depositum fidei non solum negatione veri­ tatis revelatae ac haeresi, quantum in ipsa est, violatur; verum etiam potest oppugnari et in animo fidelium periculis obiici per errores contra veritates in se non revelatas, sed tamen con­ nexas cum revelatis et eatenus theologicas. Corollarium 2. Quamvis depositum fidei stricte sumptum non comprehendat nisi vera revelata, attamen depositum custo­ diendum in tota sua amplitudine cum omnibus suis munimen­ tis et modis applicationis latius patet '. « O Timothee deposi­ tum custodi, devitans profanas vocum novitates » 1. Tim. VI. 20. Principium IV. Cui a Christo commissum est munus infallibiliter custodiendi depositum et illud tuendi adversus errores ingruentes, eius auctoritas infallibilis sub promissa assistentia Spiritus Sancti valet in primis ad custodiendas, proponendas, explicandas veritates quae stricto sensu ipsum depositum fidei constituunt, nempe ad veritates revelatas, ac proinde ad arcen­ dos errores his directe oppositos seu ad condemnandas haereses. Haec infallibilitas ad ipsum revelatum dogma fundamentale fi­ dei catholicae pertinet; atque hinc eius negatio non solum haeresis est, sed etiam radix omnium haereseon. In hoc continetur atque inde immediate consequitur, infal­ libilitatem promissam ad custodiendum depositum extendi ad totam custodiendi depositi amplitudinem, h. e. ad veritates etiam in se non revelatas, quatenus cum revelatis cohaerent, et ad ea­ rum custodiam, propositionem, explicationem, defensionem re­ quiruntur. Haec infallibilitatis extensio omnibus theologis con­ sentientibus veritas est theologice ita certa, ut eius negatio error esset gravissimus vel ex plurium sententia etiam haeresis, quam­ vis hactenus explicite haereseos damnata non sit. Vide Card, de Lugo de Fide disp. XX. n. 106-114; Bañez 2. 2. q. 11. a. 2. conci. 2; Suarez de Fide disp. V. sect. 6. n. 4. 5. 8; sect. 8. n. 4. — 11 5 — Corollarium i. Non solum veritatis revelatae sed etiam ve­ ritatis connexae quatenus ad revelatam refertur, definitio ab in­ fallibili magisterio dari potest infallibilis; eàdemque ratione non solum condemnari haereses, sed etiam inferiores censurae ferri possunt auctoritate infallibili sub assistentia Spiritus veritatis. Quod ergo doctrina non definitur tamquam in se revelata, seu quod errores non singillatim damnantur nota haereseos; sed vel nulla determinata censura vel censuris inferioribus vel in globo censuris pluribus proscribuntur: ob has causas per se spectatas sine gravi errore negari non potest vel factum definitionis cano­ nicae aut locutionis ex cathedra, vel consequenter ipsius defini­ tionis infallibilitas. Corollarium 2. Constitutiones dogmaticas Concilii Constantientis contra articulos Wicleffi et loannis Hus confirmante Martino V; Leonis X. contra Lutherum (« Exsurge »); Clemen­ tis XI. contra lansenianos (« Unigenitus ») etc. ubi sub diver­ sis censuris in globo propositiones damnantur, pariterque Con­ stitutionem Pii VI. contra Pistorienses («Auctorem fidei»), ubi singillatim propositiones plurimae proscribuntur inferioribus censuris, nemini Catholico fas est negare esse definitiones infal­ libiles. Hoc autem corollarium etiam aliunde certum vicissim demonstrat veritatem principii positi, quia sine illo ipsum con­ sequens consistere non posset. Corollarium 3. Qualitas quae propositioni competere defi­ nitur, illi infallibiliter competit eo sensu et modo, qui in defi­ niendo intenditur. Unde qui putant e. g. temerariam dici pro­ positionem, quae contra graves rationes et contra gravem au­ ctoritatem sine sufficienti fundamento asseritur, ii etiam aiunt, hanc qualitatem, non autem per se falsitatem propositionis in censura temeritatis definiri. Hoc idem, non definiri falsitatem sed aliam damnabilem qualitatem propositionis, aeque affirmant quoad censuras, quibus notantur propositiones scandalosae, male sonantes, piarum aurium offensivae. Vide Card, de Lugo de Fide disp. XX. n. 114; Canum 1. XII. c. 11. ad finem. Certe quando Concilium Viennense « opinionem (de infusione gratiae et virtutum in parvulis) tamquam probabiliorem duxit eligen­ dam », haec per se non est definitio .veritatis sed solum maio­ ris probabilitatis (cf. de Lugo 1. c. n. 115-129.). Corollarium /. Infallibilitas Ecclesiae et Pontificis Romani — 116 — creditur fide divina propter auctoritatem Dei revelantis ; sententia quae per infallibilem definitionem Ecclesiae vel Pontificis pro­ ponitur ut vera, non tamen ut revelata, creditur propter revela­ tam auctoritatem proponentis. Unde hanc quam aliqui appellant fidem ecclesiasticam, possumus dicere fidem mediate divinam. Principium V. Si Ecclesia est infallibilis in custodiendo de­ posito fidei saltem stricte sumpto, ac proinde in declarando vero sensu dogmatum revelatorum ; eo ipso est infallibilis in iudicio de vero sensu, de intensione et extensione suae propriae aucto­ ritatis et infallibilitatis, seu, quod idem est, in iudicio de con­ ditionibus et de obiectis, in quibus sibi divino iure competat auctoritas et promissa sit assistentia Spiritus veritatis. Haec enim auctoritas et infallibilitas in se profecto est dogma revelatum. Corollarium. Contradictionem involvit admittere infallibilitatem Ecclesiae in dogmatibus revelatis, et simul auctoritatem definitionis quae supponatur actu existens, negare eo, quod res definita non pertineat ad dogmata revelata. Si enim Ecclesia vel Pontifex loquens ex cathedra actu definit veritatem in se non revelatam, eo ipso exercite etiam definit extensionem suae in­ fallibilitatis ad huiusmodi veritates. Definit ergo vim ac verum sensum dogmatis revelati, cuiusmodi certe est infallibilitas Ec­ clesiae et Pontificis. Atqui adversarius ipse admittit auctorita­ tem infallibilem ad definiendum verum sensura dogmatum re­ velatorum. Ergo in hypothesi existentis definitionis ex suis prin­ cipiis admittat necesse est extensionem infallibilitatis etiam ad veritates in se non revelatas; eandem vero simul negat. Ergo contradictio inter principium et conclusionem est manifesta (i). (i) Accipe specimen huius contradictionis quoad infallibilitatem Ec­ clesiae ; nam in Romano Pontifice auctor eam (utique ante solemnem eius definitionem in Concilio Vaticano) in dubium vocare non est veritus. « Le condizioni adunque che si richiedono, perchè il giudizio del papa sia cer­ tamente infallibile sono due: Io. che quel giudizio versi sopra materie ri­ velate; 2°. che sia accompagnato dal consenso dell’episcopato. Mancando questa seconda condizione, non è certo che il giudizio sia infallibile ; man­ cando la prima i certo che non è infallibile.... Quantunque il papa ed i vescovi fossero unanimi (che noi sono) nel decidere che la Chiesa ha bisogno per ora del dominio temporale del papa, e nel dichiarare scomunicati tulli quelli che pensano diversamente, questa decisione come non proveniente dai maestri della Chiesa e dai custodi della verità rivelata, ma da dottori pri­ vati, non avrebbe alcuna autorità per vincolar le coscienze ». — 117 — Principium VI. Sicut ex ipsius revelationis principiis, ut ab Ecclesia intelliguntur et declarantur, certum est, ad eius infal­ libile magisterium pertinere veritates, et eius infallibili iudicio subiici errores solum in ordine ad custodiendum depositum re­ ligionis Christianae, atque ad eam in fidelibus tuendam et pro­ movendam ; ita aeque certum est, in plerisque scientiis ut ab hominibus ex principiis mere naturalibus et ex fontibus non re­ velatis excoluntur et excolendae sunt, in philosophia potissimum tum theoretica tum practica, in iuris prudentia, in historia, geo­ logia, ethnographia reperir! veritates, quae simul sunt revelatae vel cum revelatis connectuntur. Ratio est, quia revelatio conti­ net non tantum veritates superrationales, sed multas ratione quoque et ex fontibus naturalibus cognoscibiles ; seu aliis verbis, quia revelatio et disciplinae naturales in multis obiectum (ma­ teriale) habent commune. Pariter evidens est, in hisce discipli­ nis non quidem recto usu sed abusu rationis et ignorantia (i) posse statui hypotheses tamquam principia, et posse deveniri ad conclusiones, quae veritatibus revelationis, sive per se rationa­ libus sive superrationalibus, vel simpliciter vel secundum aliquid adversentur, quae proinde (quia verum vero contradicere nequit) contineant errores ex principiis revelatis cognoscibiles et damna­ biles. Magisterium itaque Ecclesiae huiusmodi veritates docet, et de huiusmodi erroribus iudicare potest infallibiliter, non docendo scientias humanas ex propriis earum principiis, sed indicando ex suis principiis (2). Quare Ecclesia infallibilis numquam iudicat, et vi promissae infallibilitatis neque potest umquam Spiritus Sanctus permittere, ut definiendo iudicet sive de veritatibus sive (1) « Sicut sacra doctrina fundatur super lumen fidei, ita philosophia super lumen naturale rationis. Unde impossibile est, quod ea quae sunt philosophiae, sint contraria iis quae sunt fidei.... Si quid autem in dictis philosophorum inveniatur contrarium fidei, hoc non est philosophiae sed magis philosophiae abusus ex defectu rationis » s. Th. in Boëth. Trin. Prolog, q. 2. a. 5. (2) « Propria huius scientiae (theologiae) cognitio est, quae est per re­ velationem, non autem quae est per naturalem rationem (obiectivam). Et ideo non pertinet ad eam probare principia aliarum scientiarum, sed solum iudicare de eis. Quidquid enim in aliis scientiis reperitur veritati huius scientiae repugnans, totum condemnatur ut falsum » s. Th. 1. q. 1. a. 6. ad 2. — 118 — de erroribus, nisi in ordine ad depositum custodiendum et ex munere divinitus iniuncto custodiae depositi. Corollarium r. Quamvis philosophia et ceterae disciplinae naturales principiis suis propriis nitantur, quae cognoscuntur vel quatenus cognoscuntur non ex revelatione et ex magisterio authentico Ecclesiae, sed ratione et ex fontibus naturalibus ; ma­ gisterium tamen Ecclesiae potest et vero debet ex principiis re» velationis praemonstrare errores cavendos, qui integritati et in­ columitati depositi custodiendi adversantur. Catholici ergo scien­ tiarum cultores hanc normam prae oculis habeant oportet ex praescripto rationis, ne incidant in errores ; ex praescripto fidei ne incidant in errores contrarios veritatibus fidei. Corollarium 2. Qui se profitentur catholicos adeoque agno­ scunt authenticum Ecclesiae magisterium, et nihilominus affir­ mant, philosophiam modo declarato subiectam non esse huic normae, per eamdem impediri progressum scientiae, Ecclesiam debere relinquere philosophiae ut suos errores ipsa corrigat (Syllab. Pontifie, prop. X. XI. XII. XIV.) ; ii postulant libertatem ad errores amplectendos per philosophiae abusum, et negant Ec­ clesiae ius ac officium prospiciendi integritati ac sanitati doctri­ nae fidei. Vide Concilium Vaticanum Constit. de Fide cap. 4 can. 2. Principium VII. Sancta Sedes Apostolica cui divinitus com­ missa est custodia depositi, et iniunctum munus ac officium pa­ scendi universam Ecclesiam ad salutem animarum, potest sen­ tentias theologicas, vel quatenus cum theologicis nectuntur, prae­ scribere ut sequendas vel proscribere ut non sequendas, non unice ex intentione definitivâ sententia infallibiliter decidendi ve­ ritatem, sed etiam absque illa ex necessitate et intentione, vel simpliciter vel pro determinatis adiunctis prospiciendi securi­ tati (t) doctrinae catholicae (cf. Zaccaria Antifebronius vindica­ tus T. II. dissert. V. c. 2. n. 1.). In huiusmodi declarationi­ bus licet non sit doctrinae veritas infallibilis, quia hanc deci­ dendi ex hypothesi non est intentio; est tamen infallibilis secu­ ritas. Securitatem dico tum obiectivam doctrinae declaratae (vel (1) Non coincidere haec duo, infallibilem veritatem et securitatem, manifestum est vel ex eo, quod secus nulla doctrina probabilis aut proba­ bilior posset dici sana et secura. — ng — simpliciter vel pro talibus adiunctis), tum subiectivam quatenus omnibus tutum est eam amplecti, et tutum non est, nec absque violatione debitae submissionis erga magisterium divinitus con­ stitutum fieri potest, ut eam amplecti recusent. Qui hanc dis­ tinctionem inter ultimam definitivam sententiam Pontificis loquentis ex cathedra, et inter alias provisiones ac prohibitiones doctrinales negaret, cogeretur omnia edicta s. Sedis ad doctri­ nam quomodocumque pertinentia in uno eoderaque censu defi­ nitionum ex cathedra habere, quod quidem ex historia ecclesia­ stica, ex praxi s. Sedis, et maxime ex studiosissima declaratione definitionis ex cathedra a s. Concilio Vaticano edita, manifesto falsum esse convincitur. Diligenter vero distinctio inter veritatem infallibilem et inter securitatem doctrinae animadvertatur, se­ cundum eam namque in principio positam intelligenda sunt, quae in deductis corollariis dicuntur (i). Corollarium i. Auctoritas magisterii a Christo instituti in Ecclesia, quoad rem de qua nunc agimus, dupliciter spectari debet: a) ut in singulis actibus est sub assistentia Spiritus San­ cti ad infallibilem definitionem veritatis, seu ut est auctoritas infallibiiitatis ; b) velut extensive, ut magisterium idem agit au­ ctoritate quidem pascendi sibi divinitus commissa, non tamen tota eius intensione (si ita loqui fas est) nec ultimatim defi­ niendo veritatem, sed quantum necessarium aut opportunum et sufficiens visum fuerit ad securitatem doctrinae, quam possumus forte dicere auctoritatem providentiae doctrinalis. Corollarium 2. Auctoritas infallibiiitatis non potest a Pon­ tifice communicari aliis velut suis ministris et suo nomine agen­ tibus. Si quando igitur definitio infallibilis dicatur edita per aliquam sacram Congregationem Romanam, hic modus loquendi non est proprius ; Congregatio enim in hac hypothesi se habet dumtaxat per modum consulentis, definiens autem est solus Poiltifex. Debent ergo hic occurrere ea indicia, quibus supra (i) Post primam huius tractatus editionem, Traiecti ad Rhenum vul­ gata est de Romani Pontificis infallibilitate in ferendis censuris dissertatio erudita, in qua auctor triginta fere paginas impendit impugnandae doctri­ nae, quam ipse in hoc nostro septimo principio eiusque corollariis repe­ risse sibi visus est ; unde necessitas nobis orta est nostram opinionem paulo distinctius declarandi, ne alii quoque, quod erudito illi dissertatori subinde accidit, verba nostra in sensum alienum accipiant. 120 diximus oportere intentionem Pontificis ex cathedra definiendi manifestam reddi. Auctoritas inferior providentiae doctrinalis, ut eam appel­ lavimus, non quidem independeos sed cum dependentia a Pon­ tifice, communicabitis est, et ab ipso Pontifice communicatur maiori vel minori extensione, quibusdam ss. Congregationibus Cardinalium. Unde etiam ss. Congregationum decisiones recte dici possunt, et usu ecclesiastico dici solent decreta sanctae Sedis. Ex dictis patet, omnem definitionem ex cathedra esse utique definitionem sanctae Sedis, quatenus nimirum tota intensione supremi magisterii agens « doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit » ; non tamen omne' decre­ tum sanctae Sedis licet pertinens ad doctrinam esse definitionem ex cathedra; postremo definitionem ex cathedra, quae solius est Pontificis quatenus ipsi in beato Petro promissa est divina assistentia, numquam sensu proprio et genuino dici posse deci­ sionem Pontificiae Congregationis. Quod summus Pontifex sententias ss. Congregationum ratas habet et sua etiam suprema auctoritate confirmat, id non efficit definitionem ex cathedra, nisi ipse suum, faciat atque ex sese edat decretum cum necessariis signis intentionis definiendi do­ ctrinam ab universa Ecclesia tenendam, ita ut sententia non amplius sit Congregationis tamquam iudicantis, sed per modum dumtaxat consulentis. Hoc solum sensu, praesertim post decla­ rationem Concilii Vaticani, admitti potest ac debet doctrina eo­ rum theologorum, qui ut Cardenas et Lacroix etiam a Zaccaria historice citati (delle Proibizioni de'libri Append. § 2. n. 6.) dixerunt, decreta doctrinalia ss. Congregationum si specialiter approbata fuerint a Pontifice, esse definitiones ex cathedra. Ne vero insistatur illi expressioni, sententiam Congregationis esse confirmatam suprema auctoritate Pontificis, advertatur supremam posse dici auctoritatem sive intensione exercitii sive in sua sub­ stantia; hoc altero modo Pontifex e. g. concedit indulgentias, privilegia, dispensationes, decernit servorum Dei beatificationes (citra ultimum definitivum indicium) suprema potestate, quin ideo semper sit suprema intensio in exercitio huius potestatis. Ita ergo etiam non potest esse Pontificia confirmatio decreti doctrinalis, quin sit ex suprema auctoritate, quae nimirum est 121 Pontificia; sed potest esse sine suprema intensione huius aucto­ ritatis ac magisterii, quae reperitur in solis definitionibus ex cathedra. Corollarium 3. Falsum est, auctoritatem propter quam pos­ sit et aliquando debeat praestari assensus intellectus, solam esse auctoritatem Dei revelantis vel Ecclesiae aut Pontificis infallibiliter definientis; sunt enim gradus assensus religiosi multiplices. In praesenti distinguendus est assensus Jidei proprie et imme­ diate divinae propter auctoritatem Dei revelantis; assensus fidei quam supra diximus mediate divinam, propter auctoritatem in­ fallibiliter definientis doctrinam ut veram, non tamen ut revela­ tam ; assensus religiosus propter auctoritatem universalis pro­ videntiae doctrinalis in sensu, quem in expositione principii paulo ante declaravimus. Nimirum non agitur in hoc assensu, quem dicimus religio­ sum, de doctrina vi decreti tenenda ut infallibiliter vera, aut reficienda ut infallibiliter falsa vel per aliam censuram infalli­ bilis auctoritatis notata; hoc enim esset contra hypothesin. Nihilominus vi supremi et universalis magisterii tam sacra est auctoritas, ut ei licet non ex cathedra definienti doctrinam ab universa Ecclesia tenendam, sed absque huiusmodi definitione praescribenti doctrinam aliquam sequendam vel non sequendam, obedientia debeatur. Hanc obedientiam adversarii non negant quidem esse debitam, sed eam restringunt mere ad omissionem actuum externorum, atque adeo ad reverentiale silentium, « ne quis aliquam doctrinam doceat, imo etiam in aliqua materia scribat vel iudicium suum proferat » ; numquam vero nisi per definitionem ex cathedra exigi posse « mentis obsequium, ita ut quis suam opinionem deponat et tam firma certitudine contra­ riam amplectatur, ut iuramento se illi adhaerere profiteatur » (dissert. Traiectensis p. 134.). Si quando vero sacra Congrega­ tio, ubi nondum exstabat definitio ex cathedra, huiusmodi men­ tis obsequium postulavit, ut in causa Galilaei, « sacra Inquisi­ tionis Congregatio potestatis suae limites excessit » (ibid. p. i 38. citando D. Bouix de Papa T. II. p. 194.). Nos vero existima­ mus, huiusmodi iudicia etiam citra definitionem ex cathedra posse esse ita comparata, ut postulent obedientiam, quae inclu­ dat mentis obsequium, non quidem ut credatur doctrina infalli­ biliter vera aut falsa (quemadmodum adversarius nostram sens 122 tentiam intellexisse videtur); sed ut indicetur doctrinam in tali iudicio contentam esse securam, et nobis non quidem ex motivo divinae Jidei (propter auctoritatem Dei revelantis vel Ecclesiae infallibiliter docentis), attamen ex motivo sacrae auctoritatis (i), cuius munus indubitatum est prospicere sanitati et securitati doctrinae, mentis obsequio amplectendam ac contrariam rejicien­ dam. Neque enim hic agitur de illis decretis, quibus aliquando nihil aliud quam silentium iniungitur (ut e. g. factum novimus a Paulo V. in doctrina de aùxiliis divinae gratiae), sed sermo est de decretis, quibus doctrina aliqua sequenda vel non sequenda praescribitur (2). Haec ergo iis ad quos pertinet, non tacenda solum sed in eo sensu et eatenus, quo sensu et quatenus prae­ scribitur, docenda ac defendenda proponitur, in quo ipso inclu­ ditur mentis obsequium. Cum porro in doctrina theologica, quae innititur vel cohaeret verbo Dei, locus proprius atque adeo ra­ tio propria et praecipua, propter quam assensus praestatur, non sit intrinsecus perspecta veritas sed auctoritas proponens verita­ tem, illa sacra auctoritas providentiae doctrina fis vi muneris sui sufficientissimum est motivum, ex quo possit, et si forma decreti id exigat, debeat pia voluntas imperare consensum reli­ giosum seu theologicum intellectus (cf. infra in Appendice de habitudine rationis ad fidem cap. II.). Puto sententiam hactenus expositam niti validis argumentis. a) Hanc doctrinam summus Pontifex Pius IX. in litteris scriptis 21. Decembris i863. ad Archiepiscopum Monachiensem, quarum initium est « Tuas libenter accepimus », verbis claris­ simis complexus est. « Persuadere Nobis volumus, noluisse (eos qui conventui litterario Monachiensi adfuerant) obligationem, qua catholici magistri ac scriptores omnino adstringuntur, coarctare in iis tantum, quae ab infallibili Ecclesiae iudicio veluti Jidei dogmata ab omnibus credenda proponuntur. Atque etiam No­ bis persuademus, ipsos noluisse declarare perfectam illam erga (1) Ratio propter quam praestatur assensus ceu obiectum formale de­ terminat speciem actus ; unde vides, quomodo hic assensus merito dicatur religiosus, et specie differat a fide sive immediate sive mediate divina. (2) Per se facile intelligitur, decreta de quibus solis nos agimus, omnino diversa esse a litteris privatis, quibus forte auctoris vel scholae alicuius studia comendentur,. aut alia huiusmodi tractentur. Neque vero integra re­ gesta e. g. Gregorii M. quispiam decretis Pontificiis accensebit. 12? --- revelatas veritates adhaesionem.... Obtineri posse, si dumtaxat dogmatibus ab Ecclesia expresse definitis fides et obsequium adhibeatur. Namque etiamsi ageretur de illa subiectione, quae fidei divinae actu est praestanda, limitanda tamen non esset ad ea, quae expressis oecumenicorum Conciliorum aut Romanorum Pontificum, huiusque Apostolicae Sedis decretis definita sunt; sed ad ea quoque extendenda, quae ordinario totius Ecclesiae per orbem dispersae magisterio, tamquam divinitus revelata tra­ duntur , ideoque universali et constanti consensu a catholicis theologis ad fidem pertinere retinentur. Sed cum agatur de illa subiectione, qua ex conscientia ii omnes catholici obstringun­ tur, qui in contemplatrices scientias incumbunt, ut novas suis scriptis Ecclesiae afferant utilitates, idcirco eiusdem conventus viri agnoscere debent, sapientibus catholicis haud satis esse, ut praefata dogmata recipiant ac venerentur, verum etiam opus esse, ut se subiiciant tum decisionibus, quae ad doctrinam per­ tinentes a Pontificiis Congregationibus proferuntur, tum iis doctrinae capitibus, quae communi et constanti catholicorum consensu retinentur ut theologicae veritates et conclusiones ita certae, ut opiniones eisdem doctrinae capitibus adversae quam­ quam haereticae dici nequeant, tamen aliam theologicam me­ reantur censuram ». Hoc argumentum auctor dissertationis Traiectensis (p. 136. seqq.), substituendo verbis sensum inauditum et ipsi contextui repugnantem, eludi posse putavit. Pontifex, ait ille, primum lo­ quitur de definitionibus dogmatum revelatorum, tum agens de decisionibus quae a Pontificiis Congregationibus proferuntur, intelligi voluit « solummodo illa decreta, quae suo nomine pro­ mulgata ut suas definitiones ex cathedra profectas, assensu absoluto quemcumque catholicum venerari oportet », ita ut ergo in prima parte loci a nobis citati sermo sit de dogmatum de­ finitionibus ex cathedra sub censura haereseos contra errores oppositos; in secunda parte « decisiones, quae a Pontificiis Con­ gregationibus proferuntur », intelligantur solae definitiones Pontificis ex cathedra loquentis, sed sub aliis inferioribus cen­ suris. Hunc sensum putat dissertator insuper etiam ex eo con­ firmari, quod in litteris Pontificis decisiones a Pontificiis Con­ gregationibus prolatae coniunguntur cum « iis doctrinae capiti­ bus, quae communi et constanti catholicorum consensu retinen- --- 124 --tur ut theologicae veritates », in quibus (ut noster oppugnator testatur) « SuareziuS cum aliis, Ecclesiam consentientem infalli­ bilem esse docet ». Praeterea tertio censet, illum quem nos pu­ tamus sensum clarissimum litterarum ad Archiepiscopum Monachiensem, non esse genuinum, quia theologi ex una parte docent, non posse exigi mentis assensum nisi per definitionem infallibilem (p. 136), ex parte altera Card. Gotti negat omnino ipsum nostrum principium, quemadmodum (p. i 56) adversarius citat: « decreta Congregationum in materia fidei et morum ex se et ut a Congregatione ipsa prodeunt, multi quidem sunt fa­ cienda, sed non praebent theologo firmum argumentum, » at­ tamen « omnes in foro externo obedire tenentur ». At vero doctrina Pontificis in litteris, de quibus agitur, omnino manifesta est. a) Quis quaeso in animum inducat, no­ mine « decisionum quae a Pontificiis Congregationibus profe­ runtur », nullas comprehendi decisiones quae ab ipsis Congre­ gationibus proferantur, sed solas definitiones ab ipso Pontifice ex cathedra prolatas? Decisiones quidem Congregationum pos­ sunt dici et saepe dicuntur profectae a s. Sede, a qua in ipsos illos sacros consessus derivatur iurisdictio et magisterium par­ ticipatum (sensu superius explicato), et cuius sunt organa ac veluti membra assumpta ad universalem providentiam pastora­ lem et doctrinalem; eaedem, licet maneant iudicia edita a Con­ gregatione et minime a Pontifice ex cathedra loquente, dicuntur etiam quandoque decisiones Pontificis, quatenus eas sua suprema auctoritate ratas habet et confirms t; sed profecto inauditum est, in stylo Curiae (ut vocant) et ab ipso Pontifice definitioni ex cathedra fieri appellationem decisionis, quae a Pontificia Con­ gregatione profertur. p) Inspiciamus contextum. Dixerant viri docti in suo con­ ventu Monachii habito, « omnes catholicos in doctis suis com­ mentationibus debere ex conscientia dogmaticis infallibilis catho­ licae Ecclesiae obedire decretis ». Pontifex laudat quidem hanc professionem veritatis, « quae ex catholicae fidei obligatione ne­ cessario oritur »; sed partira quo sensu intelligi debeat, partira eam solam non sufficere declarat. Nam primo « obligatio qua catholici magistri ac scriptores omnino adstringuntur, non coarctatur in iis tantum, quae ab infallibili Ecclesiae indicio velut fidei dogmata ab omnibus ci edenda proponuntur ». Itaque ne- --- 125 --cessarium est, sed non sufficit adhaerere iis, quae sive formali sive aequipollente indicio infallibili Ecclesiae, ut dogmata reve­ lata proponuntur credenda fide catholica immediate divina. Subdit Pontifex secundo et distincto inciso, ad perfectam illam erga revelatas veritates adhaesionem, quae necessaria omnino est ad verum scientiarum progressum assequendum, neque sufficere, « si dumtaxat dogmatibus ab Ecclesia expresse definitis fides et obsequium adhibeatur ». Haec secunda sententia Pontificis non esset a priori distincta et omnino diversa, ut in litteris exhibe­ tur, si hic dogmata ab Ecclesia definita eodem sensu, quo inantecedentibus dogmata fidei ab Ecclesiae indicio proposita intelligerentur. Agitur ergo in hoc secundo inciso etiam de illis dogma­ tibus, quae non ut in se revelata definiuntur, cuiusmodi sunt illa e. g. contra Pistorienses, et in multis aliis Constitutionibus, non sub nota haereseos, sed sub inferioribus censuris definita, quibus ex motivo infallibilitatis Ecclesiae seu Pontificis fides praestanda est mediate divina; hocque ipsum satis indicatur illa locutione, fides et obsequium adhibeatur ». Si ad scientias rite excolendas (de hoc enim Pontifex agit) non satis est prae oculis habere tum dogmata fidei ab Ecclesiae indició sive formali (per definitionem) sive aequipollente (per consensum) proposita omnibus credenda, tum dogmata illa quibus fides et obsequium adhiberi debet ob expressam Ecclesiae definitio­ nem, licet definita non sint ut in se revelata ; quid amplius viris catholicis « qui in contemplatrices scientias incumbunt », super­ est praestandum ? Hoc declarat Pontifex verbis, ex quibus supe­ rius citatis, nostrum desumpsimus argumentum. « Sed cum de illa subiectione agatur (diversa ab actu fidei sive immediate sive mediate divinae), qua ex conscientia ii omnes catholici obstrin­ guntur, qui in contemplatrices scientias incumbunt...... reco­ gnoscere debent, sapientibus catholicis haud satis esse, ut prae­ fata Ecclesiae dogmata recipiant ac venerentur (quae vel totius Ecclesiae magisterio tamquam divinitus revelata proponuntur, vel definita sunt sive de fide, sive gradu inferiori expressis oecumenicorum Conciliorum aut Romanorum Pontificum decretis) ; verum etiam opus esse, ut se subiiciant tum decisionibus quae ad doctrinam pertinentes a Pontificiis Congregationibus profe­ runtur, tum iis doctrinae capitibus quae communi et constanti catholicorum consensu retinentur ut theologicae veritates et con- ¡ 26 — clusiones ita certae, ut opiniones iisdem doctrinae capitibus ad­ versae quamquam haereticae dici nequeant, tamen aliam theo­ logicam mereantur censuram ». Clare ergo decisiones a PontiJiciis Congregationibus prolatae distinguuntur ab omnibus iis, quae expressis Romanorum Pontificum decretis definita sunt. Proinde illae intelliguntur non esse definitiones ex cathedra, et tamen eis (ut adversarius p. 143. fatetur) subiectionem per assensum mentis deberi, Pontifex declarat. Et sane si adversarii interpretatio admitteretur, iam Constitutiones Concilii Constantiensis contra Wiclefifum (approbante Martino V.), s. Pii V. contra Baium, Innocenti! XI. contra Molinos, Innocenti! XII. in causa Fenelonii, Clementis XI. contra Quesnellium, Pii VI. contra Pistorienses, ipsa illa posthac edita a Pio IX. (Quanta cura) vel minime vel saltem non ex integro comprehenderentur inter « expressa oecumenicorum Conciliorum aut Romanorum Pontificum decreta » ; sed omnes illae in litteris ad Archiep. Monachiensem dicerentur « decisiones a Pontificiis Congregatio­ nibus prolatae », quo quid, quaeso, absurdius fingi posset? y) Contra clarum hunc litterarum textum et contextum nihil proficitur ex eo, quod decisiones a Congregationibus prolatae simul nominantur cum veritatibus theologicis, quae a catholicis communi consensu retinentur, et quarum negatio propterea ali­ quam notam theologicam mereretur. Bene autem advertas velim, nullo modo hic sermonem esse in litteris Pontificis de censuris doctrinarum per iudicium Ecclesiae iam pronuntiatis, sed tan­ tummodo de religiosa adhaesione, qua catholici illas doctrinas retinent non ut dogmata fidei, sed ut theologicas veritates con­ sensu tam communi et constanti , ut (ex consentiente iudicio theologorum) sine erroris vel temeritatis vel aliis huiusmodi notis negari non possent. Iam quoniam adversarius affirmat, Suarezium docere talem catholicorum consensum esse infallibi­ lem, eius doctrinam describere operae pretium fuerit. De Ecsiae infallibilitate in credendo Suarez, (de Fide disp. V. sect. 6). tria docet, primo Ecclesiam non posse a fide deficere per haeresim ; secundo neque posse errare per ignorantiam « in his quae credit tamquam certa de fide » ; tertio in his quae credit non tamquam de fide, sed ita ut contraria sententia mereretur ali­ quam censuram, tenendum est eam non errare, de infallibilitate tamen, in his omnibus non tam certo constat ; sed secundum — >27 — diversos gradus, quibus doctrina propinquius vel remotius fidem attingit, erit magis vel minus certum Ecclesiam in his non erlare (i). De auctoritate consensus theologorum quid nobis vi­ deatur, inferius th. XVII. indicabimus; interim vero constat Suarezium et doctores plurimos , qui huiusmodi catholicorum consensum, licet in eo infallibilitatem non agnoscant, nihilomi­ nus ad securitatem doctrinae et ad veritatis argumentum tam grave sufficere iudicant, ut ei repugnare sine nota temeritatis tas non sit, hos inquam doctores omnes nostrum tenuisse prin­ cipium, quo ad assensum religiosum (distinctum ab assensu fidei- immediate vel mediate divinae) in rebus theologicis non requiri auctoritatem infallibilem affirmamus, sed sufficere (ut Suarez loquitur) « humano modo summam auctoritatem » ; aliud enim est indicare auctoritatem in proposita doctrina non errare, et aliud auctoritatem esse infallibilem. Quod vero ad rem spe­ ctat, de qua nunc agimus, ex dictis quisque videt, quam apte in litteris ad Archiep. Monachiensem coniungatur obligatio con­ scientiae , « ut qui in contemplatrices scientias incumbunt, se subiiciant tum decisionibus, quae ad doctrinam pertinentes a Pontificiis Congregationibus proferuntur, tum iis doctrinae ca­ pitibus quae communi et constanti catholicorum consensu reti­ nentur ut theologicae veritates ». (1) Haec (ut iam monui) non dicuntur nec dici possent de infallibilitate Ecclesiae docentis vel Pontificis in ¡ubicando et ferendis censuris ex cathe­ dra ; sed dicuntur a Suarezio de Ecclesiae infallibilitate dumtaxat in cre­ dendo antelatam aliquam definitionem. In dissertatione Traiectensi p. 84. 85. locus citatur truncatus, ac dein p. 14c. ad illum appellatur in sensu mi­ nime genuino. Verba Doctoris eximii (de Fide disp. V. sect. 6. n. 8.) haec sunt. « Dico tertio, quamvis certum non sit, quae Ecclesia credit tantum ut pia et probabilia, esse vera (quae tamen pia ita credit, ut contraria do­ ctrina censeatur mereri notam aliquam theologicam, quemadmodum mox videbimus); si tamen tota Ecclesia in aliqua huiusmodi («conspirat, tenen­ dum est in eo non errare, non solum practice (doctrinae Securitas'), quod est manifestum, sed etiam speculative (doctrinae veritas). Ratio primae partis est, quia non constat in his omnibus rebus regi Ecclesiam ab Spiritu Sancto (quo solo efficitur infallibilitas supernaturalis), cum ad fidem ea non pertineant, nec sint ad salutem necessaria (ex qua necessitate ad salutem existit ratio theologica infallibilitatis in definienda doctrina morum). Ratio vero alterius partis (in qua dixit, tenendum esse Ecclesiam in his etiam rebus non errare) est, quia universa Ecclesia etiam spectata ut humana congregatio, in qua sunt plures viri sapientes, habet humano modo sum­ mam auctoritatem; ergo si tota Ecclesia indicet (credendo) aliquid esse --- 128 --à) Haec quae ex Suarezio citavimus, satis ostendunt, quid sentiendum sit de dissertatoris affirmatione, theologos omnes quos ipse novit (ut ait), conspirare in contrariam sententiam, non posse nimirum obsequium mentis iuste postulari nisi ab auctoritate infallibili. Citat Bellarminum (de Eccles. 1. III. c. 14. argum. 3.), Suarez (de Fide disp. V. sect. 6. n. 8; sect. 8. n. 7. 8.), tum recentes D. .Bouix, Murray, Knox, Weninger, illum qui nomine Rudis assumpto scripsit de Petra Romana, ac tandem D. Ward, quem nostrum principium defendendo sibi ipsi contradicere putat. Nihil nimirum distinguendo inter as­ sensum fidei (sive immediate sive mediate divinae) et inter assen­ sum religiosum, qui specifice diversae auctoritati respondet, fa­ cile contradictionis accusabuntur non modo D. Ward, sed etiam Suarez et omnes illi veteres theologi, qui Suarezii doctrinam paulo ante descriptam sequuntur. At Bellarminus et Suarez, et generatim veteres theologi, ubicumque ex obligatione assensus infe­ runt infallibilitatem auctoritatis obligantis, loquuntur de assensu fidei immediate vel mediate divinae. Et sane tum veteres tum recentiores theologi Murray, Weninger, Rudis, Ward ubi agunt vel de iis, quae tota Ecclesia credit de fide, vel de definitioni­ bus sive Conciliorum sive Pontificis ex cathedra loquentis, recte arguunt, talem assensum qui huic doctrinae fidei vel hisce de­ finitionibus ab universa Ecclesia praestandus est, necessario supprobabile, evidenter probabile est, et inde in primis tollitur periculum practici erroris; et deinde fit maxime verisimile, illud etiam in re ipsa esse verum, praesertim quia verisimile est, etiam Spiritum Sanctum specialiter adiuvare et illuminare doctores Ecclesiae; si enim quoad veritates omnes naturales id conceditur, ut in 1. 1. de Gratia c. 2. n. 17. diximus, quanto magis in hac materia sentiendum erit (quod vero longe diversum est a pro­ missa infallibili assistentia Spiritus veritatis, per quam efficitur proprie dicta infallibilitas Ecclesiae et Pontificis definientis ex cathedra). Sciendum est autem, in bis rebus (quas Ecclesia credit tantum ut pias et probabiles, quod initio proposuerat velut únoxrípsvov seu disputationis subiectum) esse gra­ dus, ut sumi potest ex dicendis disputat. XIX. sect. 2. (ubi agitur de di­ versis gradibus censurarum theologicarum), namque quaedam illarum (re­ rum), licet non sint tam certae ut contrariae sint haereticae, interdum sunt erroneae, quia proxime ad principia fidei accedunt; interdum sunt temera­ riae propter magnum consensum Patrum, cui opponuntur; interdum vero sunt tantum probabiles vel probabiliores ; et secundum eosdem gradus erit magis vel minus certum, Ecclesiam in his non errare ». --- 129 --- ponere auctoritatis proponentis ac definientis infallibilitatem. Sic Bellarrainus in loco, qui citatur, in primis declarat statum quae­ stionis : « Ecclesia non potest errare, id est, id quod tenent omnes fideles tamquam de fide, necessario est verum et de fide, et simi­ liter id quod docent omnes Episcopi tamquam ad fidem perti­ nens, necessario est verum et de fide ». Tum hanc veritatem probat pluribus argumentis, quorum tertium ita habet. « Obli­ gamur sub anathematis poena credere Ecclesiae in omnibus, ut patet Matth. XVIII. 17; et Concilia omnia dicunt anathema non assentientibus Ecclesiae decretis. At iniquum esset sub tam gravi poena obligari ad assentiendum rebus incertis et interdum fal­ sis ». Ait igitur, imponere obligationem credendi de fide, ita ut repugnans habendus sit haereticus extorris ab Ecclesia, non posse sine iniquitate, committi nisi auctoritati infallibili. At haec quomodo quaeso repugnant nostrae sententiae, ad quam refel­ lendam in opusculo Traiectensi ultimum dumtaxat Bellarmini incisum producitur, insuper habito toto textu et contextu ? Gemina citationis fallacia etiam contigit in textu Cardinalis Gotti, qui verbis, ut in dissertatione describuntur, videtur enun­ tiare principium nostro directe repugnans. Citatur ita : « decreta Congregationum in materia fidei et morum ex se et ut a Con­ gregatione ipsa prodeunt, multi quidem sunt facienda, sed non praebent theologo firmum argumentum ». « Si abest specialis Pontificis confirmatio, omnes in foro externo obedire tenentur, non obstante quacumque opinionum probabilitate ». Atqui do­ ctissimus Cardinalis tantummodo asserit, quod omnes concedunt, decisiones Congregationum ad doctrinam pertinentes, non habere eam firmitatem, quae in infallibilitate fundatur ; nec per easdem constitui posse articulos fidei. Neque Cardinalis dicit, ut sensus exhibetur in citatione, tantum in foro externo deberi obedientiam ; sed ait: « omnes saltem in foro externo obedire tenen­ tur ». Obedientia itaque quam Card. Gotti, cum aliis omnibus, negat et excludit praestandam huiusmodi decretis, non est alia quam obedientia fidei divinae. Quae quidem doctrina non solum non repugnat nostro principio, sed egregie cum eo conciliatur (1). (1) Ut videas, quam solerter dissertator voculas quasdam ex textibus exsciderit, accipe verba Card. Gotti (de Locis theol. T. I. q. ;. dub. 9. 5 2. n. 12.). '« Decreta Congregationum in materia fidei et morum eaC se et ut a Congregatione ipsa prodeunt, multi quidem sunt facienda ; sed non Franzelin. De Divina Tradit, et Script. q — 13o — Verum quidquid dicas de horum theologorum opinionibus, sensus genuinus litterarum ad Arçhiep. Monachiensem ex ipso textu et contextu demonstratur; quod a nobis iam satis prae­ stitum esse confido. b) Demonstratio haud absimilis ducitur ex aliis summi Pon­ tificis litteris 15 lunii i85y ad Archiepiscopum Coloniensem Card. Geissel de decreto s. Congregationis Indicis, quo libri An­ tonii Gunther, fuerant proscripti. Huiusmodi decreta quae ad proscribendam doctrinam eduntur, non eo evadunt definitiones ex cathedra, quod suprema Pontificis auctoritate confirmantur et publicari iubentur (i), quemadmodum in eis expresse notari praebent theologo firmum, id est infallibile argumentum ». Probat deinde magni esse facienda et auctoritatis forte tantae, quantae sunt decreta Con­ ciliorum nationalium. « Quare omnes saltem in foro externo obedire te­ nentur, non obstante quacumque opinionum probabilitate. Quod vero non praebeant theologo argumentum infallibile, probatur. Nam Cardinalium Congregationes neque ex se, nec virtute a summo Pontifice accepta, gaudent privilegio infallibilitatis... Ratio autem est, quia potestas iudicandi et de­ finiendi in materia fidei et proponendi articulos eius, qui totam Ecclesiam ad credendum obligent, alligata est dignitati supremi capitis, pastoris et doctoris Ecclesiae.... ergo sicut non potest delegare alterum, ut sit Eccle­ siae supremum caput, pastor et doctor, nec Spiritus Sancti adsistentiam in alterum transferre, ita nec potest facultatem formandi decreta fidei alteri delegare aut communicare. Hinc Congregatio s. Inquisitionis, auctoritate sibi a summo Pontifice commissa, potest quidem quos Ecclesia haereticos dixit sive artículos sive homines ultima sententia condemnare (in quibus de­ cretis damnationis articulorum nos dicimus deberi non solum silentium, sed religiosum mentis obsequium, non tamen vi decretorum assensum fidei di­ vinae); ab ea tamen controversia aliqua fidei decidi non potest ita, ut transeat in articulum fidei, et qui dissentiant immediate sint haeretici, ex vi praecise indicii s. Congregationis ». Quoad duos alios citatos, libenter concedo adversarium iure pro sua causa appellare fortasse ad D. Knox, certe ad D. Bouix, cuius ego do­ ctrinam in hoc capite sequi non possum. Neque enim haec duo, quae ipse asserit, conciliare valeo, «) posse s. Congregationem Inquisitionis « notas theologicas quae iustae videantur, etiam haereseos inurere » alicui opinioni seu doctrinae; b) nemine tamen « posse iuste adigi ut illi iudicio interne et ex animo adhaereat ». Conciliare haec, inquam, non valeo, si sermo sit (ut saepe dixi) de adhaesione non fidei divinae praecise ex vi iudicii Con­ gregationis, sed de adhaesione religiosa inferioris ordinis. Neque ego con­ cedam D. Bouixio, s. Congregationem in causa Galilaei « potestatis suae limites excessisse ». (x) Hac de re nullum prudentibus theologis potest esse dubium. Sane vero nisi ita esset, iam nullum foret discrimen inter huiusmodi decreta 131 solet. Nihilominus Pontifex in litteris commemoratis declarat, ipsum decretum sufficere debuisse, ut omnes catholici non solum persuasum haberent, nemini deinceps fas esse doctrinam iis li­ bris traditam tueri ac propugnare ; sed ut etiam intelligerent « sinceram haberi non posse doctrinam Giintherianis libris con­ tentam » (i). c) His liceat addere, pro confirmando nostro principio, argu­ mentum desumptum ex doctrina Benedicti XIV. privatum qui­ dem theologum agentis, sed in re, in qua omnibus fatentibus, fere sine exceptione, maior eius est auctoiitas. Principium no­ strum, quod iamdiu defendimus, hoc est : ad obligandum in­ ternum assensum religiosum in re theologica non necessario re­ quiritur infallibilitas auctoritatis proponentis. Iam vero Benedi­ ctus XIV. duo haec docet, x) In beatificatione servorum Dei in­ dicium Pontificis non est infallibile, sicut infallibile censeri debet eius indicium ultimum in beatorum canonizatione (de Cano­ nizat. SS. 1. I. c. 42.). p) Nihilominus qui assereret, in hac vel illa beatificatione formali, Pontificem actu errasse, atque adeo non esse beatum, qui beatus declaratus est, aut non esse ei, se­ cundum Pontificiam concessionem, cultum exhibendum, si « te­ meritatis Vel gravioris theologicae censurae nota afficiendus es­ set » (ib. n. 10.). Atqui in his duabus Benedicti propositioni­ bus ipsum nostrum principium continetur. Porro eadem est do­ ctrina plurimorum theologorum, et puto post Benedictum XIV. esse communem; ergo principium nostrum, saltem per se spe­ ctatum , et praescindendo ab eius applicatione in specialibus casibus iudiciorum-ecclesiasticorum ad doctrinam pertinentium, non est contra (ut in erudita dissertatione dicitur) sed iuxta comIndicis et inter condemnationes librorum, quae ab ipso Pontifice per lit­ teras Apostólicas quandoque fiunt. Hoc autem discrimen tum per sese sa­ tis manifestum est, tum ex Constitutione cuius initium Apostolica» Sedis § 2. deducitur. (1) Iam saepe monui, nostras demonstrationes de religioso assensu et mentis obsequio praestando, referri dumtaxat ad decreta, quibus doctrina vel praescribitur vel proscribitur. Si quando ergo liber aliquis inter prohi­ bitos notatus sciretur non ob falsitatem theologicae doctrinae, sed ob pe­ riculum charitatis et pacis violandae, vel ob doctrinae importunitatem in specialibus adiunctis, vel ob alias similes rationes oeconomiae ecclesiasti­ cae; de huiusmodi disciplinaribus provisionibus ecclesiasticae prudentiae-in tota nostra praesenti tractatione non agitar. — i32 — munem sententiam doctorum. Generatim Bellarminus (de R. Pon­ ti!’. 1. IV. c. 2.) testatur: « Catholici omnes conveniunt inter se, Pontificem solum vel cum suo particulari Concilio aliquid in re dubia statuentem, sive errare possit sive non, esse obedienter audiendum ». Nominarim de decretis Congregationum et ipsius Pontificis, licet definitiones ex cathedra non sint, senten­ tiam quam hactenus exposuimus, defendit Franc. Antonius Zac­ caria (i), citando etiam Alexandri VII. litteras 7. Aug. 1660 ad Re­ ctorem Universitatis Lovaniensis, simillimas in hoc capite litteris Pii IX. ad Archiep. Monachiensem, quas superius descripsimus (Zac­ caria Storia delle proibizioni de’ libri 1. 11. dissert. 11. c. 2. 3.). d) At si haec ita sunt, nonne argumentum theologicum con­ cidit, quo doctores, ad probandam infallibilitatem Pontificis ex cathedra loquentis, uti solent ? Nonne « tali modo perniciosum Gallicanismi systema caput abscissum iterum extollere posset » ? Huius periculi graviter nos commonet dissertatio Batava ; quod enim discernimus inter infallibiles definitiones ex cathedra et inter documenta sanctae Sedis, quibus debeatur religiosum men­ tis obsequium, licet definitiones ex cathedra censeri nequeant, «tales distinctiones (ait adversarius p. 155. 156.) natae sunt infallibilem Pontificis auctoritatem in concreto inanem reddere, et ansam praebere in particulari aliquo decreto decisionis infal­ libilitatem negandi... Et quibus indiciis constare potest, Ponti­ ficem ut infallibilem Ecclesiae doctorem, non vero ut guberna­ torem tantum fallibilem, doctrinalem sententiam pronuntiasse, nisi forsitan receptione et sensu Ecclesiae? » (2). (1) « Alle proibizioni di Roma se autori sono de’libri, si arrendano eglino con vera docilità e sommissione di spirito, riprovando ciò che ella riprova.... riconoscendone secondo le qualità di esse o per autore o al­ meno per primo originai fonte il sommo Pontefice, la cui autorità quan­ tunque egli non sempre la spieghi tutta nè la Mirici nelle più solenni maniere all' insegnamento della Chiesa universale, prevaler dee al giudizio di tutti i privati Dottori e Maestri » 1. c. cap. ?. n. 4. « Sono io per­ suaso, che alla Providenza appartenga di non permettere, che Roma anche fuori del caso in cui il Pontefice parli ex cathedra, condanni come erroreuna dottrina, che tale non sia.... La giustizia della proibizione non si ha da esaminare, ma sempre è da supporre, se non fosse, il che non sarà mai, evidentemente extra Dei praeceptum; e su questa supposizione, che rimane, se non ubbidire? » ib. Append. § 2. n. 5. 4. (2) Habet ibidem p. 156. noster theologus ex historia quoque retorsionem. Negari non potest, Honorium I. duas epistolas ad Sergium seri- — i33 — Haec conviciis simillima a theologo scribi non debuissent'. Nemo profecto catholicus umquam negavit, aut negare potest necessitatem distinguendi inter definitiones ex cathedra et inter alias declarationes etiam doctrinales sive ipsorum Pontificum sive Pontificiarum Congregationum. Hostes s. Sedis et impugnatores infallibilitatis soli hanc necessariam distinctionem, quae in ipso decreto definitionis Vaticanae continetur, semper conati sunt, et nunc Neoprotestantes (veteres catholici) maxime conan­ tur eliminare. Unde consequens esset, infallibilitatem effici ac regi non assistentia divina, ut Concilium declaravit, sed velut habituali inspiratione. De hac hostium arte pluribus agit Mau­ rus Cappellari (Gregorius XVI) in suo « Triumpho S. Sedis » psisse non mere privatas sed ex munere pastorali, nihil tamen definiendo {ut ex litteris ipsis demonstratur). Unde ex nostra doctrina sequi videtur, illis litteris religiosum mentis obsequium fuisse deferendum. « Ergo (disser­ tator exclamat) Sophronius et catholicae veritatis defensores peccaverunt non praestando firmum assensum!? » Imo ex principiis adversarii, quibus distinctio inter pastoralem Pontificis providentiam , in qua x non totam exserat auctoritatem » (ut Zaccaria loquitur) et inter definitiones ex cathe­ dra negatur, epistolae Honorii habendae essent definientes ex cathedra ; aifeoque auctor Traiectensis (si sibi constet) non quodcumque « religiosum mentis obsequium », sed assensum fidei divinae eis vindicare cogeretur. Sed hac contradictione transmissa, vellem dixisset nobis, cuinam rei ex no­ stra sententia assensum praestandum fuisse existimet. In illis epistolis di­ stinguenda est pars dogmatica seu doctrinalis, et pars altera spectans ad oeconomiam et particularem disciplinam in particularibus adiunctis. Quoad doctrinam s. Sophronius et defensores catholicae veritatis pridem consen­ tiebant iis, quae in duabus epistolis docentur; de iis vero quae in huiusmodi litteris Pontifices forte suadeant circa particularem aliquam discipli­ nam, nobis sermo non est. Docet nimirum Hohorius, secundum definitio­ nes s. Leohis et Concilii Chalcedonensis, credendas ac profitendas esse duas Christi naturas integras, distinctas cum suis distinctis operationibus in uno operante tam divina quam humana ; voluntates vero Christi non esse inter se contrarias, ut subdole Sergius nuntiaverat ab adversariis affirmari. In his a Sergio falso suppositis adiunctis suasit Pontifex, ut modus exponendi doctrinam catholicam retineretur ille, qui est in Leonis epistola ad Flavianec una voluntas diceretur, quia hoc nisi unitas dumtaxat consensionis intelligeretur, ad Eutychianismum vergit ; nec duae voluntates numerarentur hisce verbis, quibuf ex relatione Sergii intelligebant illi conficti adversarii modo Nestoriano vojuntates contrarias. Hanc dicimus partem epistolae oeconomicam et disciplinarem, eamque fundatam in falso supposito, obreptitiam et subreptitiam, cui nec assentiendum efttt nec obediendum. Vide Tract, de Incarnat, th. XL. in Scholio. — i34 — cap. 24, quamvis ipse in omnibus documentis quae definitionesex cathedra haberi non debent, Pontificem appellet doctorem privatum, non eo sensu quo e. g. Innocentius IV. aut Benedi­ ctus XIV. in suis commentariis privati doctores sunt, sed in oppositione dumtaxat ad supremam intensionem auctoritatis, qua definit doctrinam ab universa Ecclesia tenendam, seu qua ex cathedra loquitur; atque adeo in illis documentis ita est doctor privatus i. e. non definiens ex cathedra, « ut ei contradicere esset temeritas intollerabilis » (ib. n. 6.), cum contra privatis sententiis Pontificum in eorum libris non secus ac aliorum do­ ctorum sine ulla temeritate contradicere omnino fas sit, quam libertatem Benedictus XIV. omnibus plenissimam tribuit (Praefat. ed. 2. de Synodo dioeces.). Quoniam igitur de distinctione agitur, non quae sit inter privatas lucubrationes, in quibus sacra auctoritas Pontificis locum nón habet, sed inter documenta pro­ fecta ex munere quidem supremi magisterii, in quibus tamen Pontifex non proponat ultima definitiva sententia doctrinam ab universa Ecclesia tenendam, et inter huiusmodi definitiones quae ad assensum fidei immediate vel mediate divinae obligant Ec­ clesiam ; propterea doctissimus auctor « Triumphi » tam solli­ cite insistit necessitati certarum notarum, quibus dignoscantur definitiones ex cathedra, ne permiscendo priora illa cum his po­ sterioribus documentis « confusiones et perturbationes inducantur in Ecclesia » (1). (1) « Siccome tutto ciò che risolvesi nel Concilio, sebbene spettante alla fede, senza animo espresso di definire, non forma una dogmatica deci­ sione; cosi senza questa espressa intenzione nei Padri, non potrà dirsi da essi rappresentata in quelle risoluzioni la Chiesa definiente. Chi ha fior di ragione può senza fatica farne al Papa 1’ applicazione. Ma quando il Papaconsultato risponde e giudica, avrà conseguentemente 1’ animo di giudicare. Si certamente, ma di giudicare da teologo e da privato dottore (h. e. sine definitione ex cathedra), qnaìora non assuma la pienezza di sua autorità.... Si è dimostrato, che il Papa può parlare come capo della Chiesa (defi­ niendo) e come privato dottore. Ora non venendo questa distinzione'esclusa dalla primazia, perché non s’introducano confusioni e disordini nella Chiesa, è necessario che si diano certe note indubitate e manifeste, merci le quali co­ noscere si possa quando il Pontefice definisce solennemente, ossia ex cathedra, e quando altrimenti. L' esistenza di queste note è tanto certa quanto è certa la distinzione dimostrata, e quanto pure i certo il disordine che senza di esse necessariamente deriverebbe a danno della Chiesa, disordine essenzial­ mente contrario al fine per cui fu istituito il primato ». Cappellai I.c.n.4.5. 135 — Er sane doctor Neoprotestantium Fridericus Schulte ad haeresim defendendam, et oppugnandum dogma infallibilitatis Pon­ tificis, in id potissimum vires omnes intendit et sophismata construit, ut evincat inanem esse distinctionem definitionum ex cathedra ab aliis publicis documentis et declarationibus Ponti­ ficum, adeoque omnes declarationes quae a Pontifice vi sui mu­ neris pastoralis quomodocumque editae sunt vel eduntur, post Concilium Vaticanum a catholicis habendas esse definitiones in­ fallibiles (i). Cum nempe veritas catholica in medio consistat inter errores sibi invicem oppositos, ut Patres saepe explicant, haeretici semper consueverunt dogmata catholica detorquere in sensum extremum partis oppositae ; hoc enim modo imperitis imponi, et quod catholica Ecclesia minime docet, velut dogma catholicum, facile impugnari posse vident. Hanc itaque distinctionem definitionum sive Pontificum ex cathedra loquentium, sive Conciliorum oecumenicorum ab aliis documentis s. Sedis cum nemo sine rerum confusione negare queat, quomodo, quaeso, adversarius audet obiicere periculum Gallicanismi ex eo, quod his posterioribus declarationibus ipsius mentis obsequium religiosum exigi posse affirmamus, et quomodo ipse ad hoc periculum arcendum nobis commendat erga easdem declarationes dumtaxa^ reverentiale silentium? Gallicanismus in eo erat, quod definitionibus ex cathedra negarent assensum Jidei Haec doctrina de necessitate distinctionis definitionum ex cathedra, ac proinde de necessitate et certitudine notarum distinguentium, per se clara est, et communis inter theologos catholicos, saltem quando quaeritur quae notae certo sufficiant, quamvis aliqua inter eos sit diversitas in modo potius loquendi quam in re ipsa, quando declarant, quae notae- non sufficiant. In hac re non sequimur modum Mauri Cappellari, ubi ipse notas definitionis assignat (1. c. n. >.) internas et externas; puto tamen eas recte se habere, dummodo a) fides quam auctor per definitionem ab universa Ecclesia exigi dicit, intelligatur etiam mediate divina, et fi) iuxta hunc sensum quoque acci­ piatur, quod ibi dicitur de anathemate et damnatione haereseos contrariae, vel sufficienti Sudicio « che qualora il Papa ometta questa formóla, ad onta di tale omissione intende e vuol definire da sommo gerarca e da giudice della fede » ; dummodo f) locutio directa ad Ecclesiam intelligatur non de externa accidentali forma documenti, sed de re ipsa quam Pontifex satis si­ gnificet a se definiri ut tenendam ab universa Ecclesia. (t) Schulte, Die Macht der ròmischen Papste.... zur Wùrdigung ihrer Unfehlbarkeit. Prag. 1871. p. 65-88. cf. Die Stellimg der Conciben Papste and Bischôfe etc. p. 514. — i36 — divinae deberi, quoniam infallibilitatis subiectum non agnosce­ bant nisi solam universalem Ecclesiam, vel dispersam vel 'reprae­ sentatam in Conciliis oecumenicis, quae intelligebant seorsum a suo capite informante, Romano Pontifice. Quod si nonnulli Gallicani excluso assensu fidei admittebant assensum religiosum debitum definitionibus ex cathedra; eo vehementius documentis aliis quae definitiones non sunt, ac nominatim decretis Congre­ gationum doctrinalibus negabant deberi mentis obsequium, non tamen excludebant silentium rcverentiale. Videat ergo disserta­ tor, quo recidant inauspicatae detorsiones. Quod denique spectat argumentum theologicum, a doctoribus efficacissime induci solitum, imo comprehensum iam in ipsa revelata doctrina , ad demonstrandam infallibilitatem Pontificis ex cathedra definientis, illud non ita habet, ut adversarius sibi fingit; sed est illud, quo superius p. 116. definitionum infal­ libilitatem ex testimoniis evangelicis demonstravimus. Suarez cum ceteris theologis argumentum hac ratione proponit. « Ve­ ritas catholica est, Pontificem definientem ex cathedra esse re­ gulam fidei, quae errare non potest, quando aliquid authentice proponit universae Ecclesiae tamquam de fide (immediate vel mediate) divina credendum.... Probari in primis potest ex testi­ moniis proxime citatis (Matth. XVI; Io. XXL). Nam Christus dedit Petro et successoribus eius potestatem pascendi Ecclesiam maxime in doctrina... et singulari modo per potestatem iurisdictionis interpretandi seu proponendi veritates credendas, et sub obligatione illas credendi (fide nempe divina, ut iam dixerat, et ut verbum hoc in theologia per se semper intelligitur) : ergo haec potestas habet necessario adiunctam infallibilitatem, et as­ sistendam Spiritus Sancti ut non erret. Consequentia probatur, quia hoc necessarium est propter infallibilitatem Ecclesiae in credendo ; nam si Pontifex docens illo modo, eam posset decipere, etiam ipsa posset decipi, imo cogeretur ad errorem, quia credere teneretur ». Atqui hoc argumentum, facto discrimine inter definitiones ex cathedra, quibus debeatur assensus fidei immediate vel mediate divinae, et inter alias decisiones, quibus praestetur assensus re­ ligiosus (in sensu saepe explicato), non solum non labefactatur, sed imo ipsam distinctionem definitionum ab aliis etiam authen­ ticis documentis Pontificum supponit, eique innititur. Hanc po- - «Sy icstatein exigendi a tota Ecclesia assensum in veritatem per actum fidei, qui modus docendi est ac dicitur dejinitio ex cathedra, Neoprotestantium magister Fridericus Schulte intelligere noluit comprehensum in verbis evangelicis, ut ex eis per analysin fa­ cile deduci queat; ac propterea dixit, distinctionem definitionum ex cathedra ab aliis publicis Pontificum documentis non aliud esse, quam saeculi XVI « figmentum scholasticum » (Schulte 1. c.). Si argumentum theologicum constituitur in hoc principio : omnis actus auctoritatis , qui exigit non solum silentium reverentiale et obedientiam externam sed assensum internum (sine distinctione gradus et qualitatis), necessario infallibilis sit oportet; hoc certe a nobis reficitur, sed negamus esse argumentum theo­ logicum h. e. explicite aut implicite in revelatione contentum, vel quod ex revelatis veritatibus deduci queat, vel saltem in ve­ terum theologorum consensu fundetur. Si istud principium admit­ tatur, quomodo quaeso e. g. edictum Stephani 1. « nihil inno­ vetur, nisi quod traditum est, » illa plurima quae tam in actis Conciliorum quam in Constitutionibus Pontificum, theologi de­ finitiones stricte dictas esse inficiantur, et quibus tamen « sine intolerabili temeritate » (ut loquitur .Maurus Cappeilari) contra­ dicere aut contrarium sentire fas non fuisse vel esse fidem theo­ logi consentiunt, quomodo inquam huiusmodi omnia documenta adhuc distinguentur a ^definitionibus ex cathedra, et non prorsus iuxta Schultenam assertionem cum eis commiscebuntur? Huius­ modi vero « confusiones et perturbationes in Ecclesia » equidem cum eodem beatissimo auctore « Triumphi » maxime cavendas esse puto. Corollarium 4. Auctoritas universalis providentiae eccle­ siasticae et doctrinalis per se primo residet in solo pastore to­ tius Ecclesiae et in nulla alia persona singulari. Attamen sicut singulis Episcopis dictum est, « pascite qui in vobis est gregem Dei », ita eis sine dubio in gregibus sibi subditis competit etiam quoad pabula sanae doctrinae auctoritas providentiae particula­ ris, in subordinatone et unione cum supremo et universali pa­ store , Romano Pontifice. Ex necessitate huius subordinations . et unitatis in doctrina fit, ut eorum authentia referatur dumtaxat ad praedicandam et tuendam doctrinam, vel explicita definitione, vel consensu Ecclesiae, vel per decisiones universalis providentiae iam propositam, non vero ad controversas inter catholicos quae- — 138 — stiones ex sese decidendas. Propier eandem causam cum Episcopi auctoritas etiam quoad proprium suum obiectum suprema non sit, semper praesto est magisterium supremum s. Sedis, ubi con­ tra doctrinam sive unius sive plurium Episcoporum merito su­ spicio oriretur. Cf. Antifebron. dissert. II. c. 12. Imo in foro interno et in ordine ad directionem vitae spi­ ritualis, auctoritas sacra h. e. vi muneris sacri a Christo insti­ tuti, et non solum auctoritas scientifica competit suo modo etiam directoribus animarum, adeo ut fideles in rebus dubiis, quae conscientiam attingunt, possint et aliquando (ubi alia via tuta non patet) teneantur suum indicium practician conformare aucto­ ritati ministrorum i)ei (cf. s. Alphonsum 1. I. n. 12. 13.). Ni­ mirum totam Ecclesiam et singulas eius partes lesus Christus caput disponit ac regit in vita interna et externa, sed non sine suis visibilibus vicariis per omnes ordines a supremis usque ad infimos, ita ut principium auctoritatis et obedientiae spiritualis diversis gradibus, formis ac modis totum corpus ac omnia mem­ bra pervadat. Universim consilium evangelicum obedientiae non modo vo­ luntatis sed etiam intellectus luculentissime demonstrat, infallibilitatem praecipientis non esse conditionem necessariam, ut subiectio et obedientia intellectus praestari queat (1). Imo ex do­ ctrina communi Sanctorum, quam multis Suarez (de Religione T. IV. tract. IX. 1. IV. c. 15. cf. T. 111. 1. X. c. 8. n. 2.) (1) Haec sola obiter adnotavi in prima editione. Est porro ex ipsis verbis evidens, hic agi dumtaxat de principio generali, num infallibilitas au­ ctoritatis sit conditio necessaria, ut obedientia intellectus, sane respondens diversa diverso gradui et naturae auctoritatis, possit locum habere. Disser­ tator vero Traiectensis ex consilio evangelico obedientiae intellectus timens suarum opinionum libertati, paulo crassius monstra depingit. Postquam p. 144. citavit illa mea verba de consilio evangelico obedientiae intellectus, quae auctoritati etiam non infallibili praestari queat, territus conqueritur : « si non solummodo teneor assensum mentis praestare auctoritati infallibili, sed et fallibili et reformabili Providentiae sic dictae.... singuli Episcopi in quorum dioecesibus commoror, hoc sibi iure vindicare possunt ; imo cuique confessarlo, licet non sit iudex opinionum, ut aiunt theologi, sed tantum dis­ positionum, mihi mutare meam sententiam iniungere licebit, quo fieri potest, ut quavis vice, qua mihi loci vel confessarli vel superioris mutatio contingat, forsitan et opinionis cuiusdam mutatio necesse sit ». Relegat ingeniosus doctor mea verba pacatiori iam animo, et videbit nihil sibi periculi esse pertimescendum sive ab Episcopis sive a co^jfessariis. — 109 — et compendio s. Alphonsus (1. IV. n. 47.) describunt, « subdi­ tus dubitans an res praecepta sit licita nec ne, tenetur dubium deponere, et sic potest et debet obedire ». Docent enim ss. Ber­ nardus, Bonaventura, Ignatius, bb. Humbertos Ord. Praedicat., Dionysius Carthusianus ceterique uno consensu: « quidquid vice Dei praecipit homo, quod non sit tamen certum displicere Deo, sic accipiendum est, quasi praecipiat Deus » (s. Bonavent. Specui, disciplin. P. I. c. 4.). At haec omnia prorsus falsa essent, nisi subditus teneretur in huiusmodi dubiis intellectum, non quidem in opinione speculativa, sed in iudicio practico de honestate suae actionis, subiicere auctoritati, licet ea nec speculative nec practice sit infallibilis. Haec ergo Sanctorum doctrina, quam s. Alphonsus appellat communem et certam, si vera sit, falsum est non posse aut numquam debere intellectum sese subiicere superiori aucto­ ritati nisi infallibili. Corollarium 5. Auctoritas infallibilitatis et supremum ma­ gisterium Pontificis definientis ex cathedra, omnino nihil umquam pertinuit ad causam Galilaei Galilaei, et ad eiurationem opinio­ nis ipsi iniunctam. Non solum enim nulla vel umbra definitio­ nis Pontificiae ibi intercessit, sed in toto illo decreto Cardi­ nalium s. Officii, et in formula eiurationis ne nomen quidem Pontificis umquam sive directe sive indirecte pronuntiatum reperitur. Legi possunt documenta desCripta in Ioannis Bapt. Ric­ cioli Almagesto Novo P. IL 1. ÏX. sect. 4. c. 40. p. 496. seqq. Attamen in ilio statu quaestionis et re nondum eliquata, cum systematis astronomici veritas minime adhuc probata, nullum praeberet fundamentum loca Scripturae in alio quam in obvio sensu interpretandi, ipsique in physicis ac astronomicis pro ea aetate homines doctissimi ut Tycho Brahe, Alexander Tassonus, Christophorus Scheiner, Antonius Delphinus, lustus Lipsius (vide Ricciolium 1. c. p. 495.) Galilaei opinionem indicarent contra­ riam Scripturis, pertinebat omnino ad auctoritatem providentiae ecclesiasticae cavere, ne quid detrimenti caperet interpretatio Scripturae per coniecturas et hypotheses, plerisque tum temporis visas minime verosímiles (1). Non examen doctrinae institutum (1) Haud diu post causam Galilaei iudicatam, Honoratus Fabri S. I. in Basilica Vaticana Poenitentiarius, cuidam Copernicani systematis fautori in Haec verba rescripsit. « Ex vestris coryphaeis non semel quaesitum est, utrum haberent'aliquam pro terrae motu demonstrationem? Nunquam ausi sunt id — 140 — est ad eius definitionem pro universa Ecclesia (1), de quo nemo cogitabat; sed habitus processus criminalis anno 1633, secundum quem pro illis adiunctis non potuit aliud iudicari, quam quod in finali iudicum sententia continetur. « Ne tuus iste gravis et perniciosus error ac transgressio (2) remaneat omnino impuniasserere. Nihil ergo obstat, quin loca illa in sensu litterali Ecclesia intelligat, et intelligenda esse declaret, quamdiu nulla demonstratione contrarium evincitur; quae si forte aliquando a vobis excogitetur, quod vix crediderim, in hoc casu nullo modo dubitavit Ecclesia declarare, loca illa in sensu figurato et im­ proprio intelligenda esse, ut illud poetae: terraeque urbesque recedunt». Rescriptum istud insertum est anno 1665. mense lunio Actis Societatis regiae Anglicae (Euseb. Amort in Philosophia Pollingiana T. III. P. I. p. 2.). In eadem sententia tempore Galilaei erant Romae alii theologi et astronomi, ut P. Scheiner, P. Riccardi Magister Palatii Apostolici (Nellius in vita Ga­ lilaei T. II. p. 449). Ex litteris Marii Guiducci discipuli Galilaei datis 6. et 13. Sept. 1624. Nellius 1. c. haec refert: « In questo frattempo ebbe egli (Galileo) notizia, che il Gesuita P. Orazio Grassi di lui antagonista (Pro­ fessor astronomiae in hoc collegio Romano) aveva detto, che aliar quando si fosse trovata una dimostratone che provasse il moto della terra, corne­ rebbe interpretare la Scrittura Sacra altrimenti, che non si è fatto ne’ luoghi dove si favella della stabilità della terra e moto dei cieli, et questo ex sen­ tentia Cardinalis Bellàrmini ». Haec doctrinae expositio digna ingenio et pie­ tate Bellarmini ac Fabri, egregie ostendit tum genuinum sensura, tum aequi­ tatem sacri tribunalis, tum rationem, qua Galilaeus non solum potuit sed debuit sententiae acquiscere, ut nihil opus sit cum D. Bouix et cum scriptore Traiectensi arbitrari. « s. Inquisitionem potestatis suae limites excessisse », atque commentitium illud eppur si muove maxime eo modo, quo sine certe auctore rumor percrebuit, non ad laudem sed ad dedecus viri rapientis con­ fictum esse videatur. (1) Celeberrimus Gassendus, in Ecclesia Divionensi Praepositus, et in Academia Parisiens! Mathematices Professor, Galilaeo amicissimus, ita scri­ psit: « In eo sum, ut placitum illud reverear, quo Cardinales aliquot ap­ probasse terrae quietem dicuntur. Etenim licet Copernicani tueantur, loca Scripturae quae terrae statum sive quietem et soli motum tribuunt, expli­ canda esse de ipsa, ut loquuntur, apparentia deque accommodatione ad captum moremque loquendi vulgarem.... nihilominus quod ea loca secus explicentur a viris, quorum, ut constat, tanta est in Ecclesia auctoritas, eapropter ipse ab illis sto, et hac occasione facere intellectum captivum non erubesco. Non quod propterea existimem articulum fidei esse ; neque enim, quod sciam quidem, id assertum ab illis est, aut apud universam Ecclesiam promul­ gatum atque receptum ; sed quod illorum iudicium habendum praeiudicium sit, quod non possit apud fideles non maximi esse momenti ». De motu im­ presso a motore translato ep. 2. Opp. T. III. p. 471. ed. Florent. 1727. (2) Galilaeus violaverat mandatum ei iniunctum anno 1616, cui promi­ serat se obtemperaturum, « ut in posterum non liceat ipsi dictam falsam — 141 — tus, et tu in posterum cautior evadas et sis in exemplum aliis, ut abstineant ab huiusmodi delictis, decernimus ut per publicum edictum prohibeatur liber Dialogorum Galilaei Galilaei, te autem damnamus ad formalem carcerem huius s. Officii ad tempus arbitrio nostro limitandum, et titulo poenitentiae salutaris prae­ cipimus , ut tribus annis futuris recites semel in hebdomada septem psalmos poenitentiales, reservantes nobis potestatem mo­ derandi, mutandi, aut tollendi omnino vel ex parte supradictas poenas et poenitentias » (i). Vide Revue des sciences ecclé­ siastiques 2a. serie T. III. p. io5. seqq.; 217. seqq. SCHOLION II. Postquam diximus de subiecto et obiecto authentici magisterii ad infallibilem custodiam, explicationem, et defensionem depo­ siti adversus ingruentes errores, hic paucis declarabimus signi­ ficationem censurarum, quibus propositiones veritati doctrinae repugnantes sive authentice a potestate ecclesiastica condemnari, sive scientifice a doctoribus designari solent. In Concilio Constantiensi sess. Vili, et XV. ac in Bulla confirmationis Martini V. damnati sunt q5 articuli loannis Wicleff et 3o loannis Hus sub hisce censuris : articuli « notorie haeretici et a ss. Patribus re­ probati, alii non catholici sed erronei, alii scandalosi et blasphemi, quidam piarum aurium offensivi, nonnulli temerarii et seditiosi ». Censurae autem hae non singulae singulis propositionibus ap­ positae sunt, sed adiectae toti elencho (ut aiunt) in globo, ita ut nulla esset propositio cui aliqua ex enumeratis notis non con­ veniret, et nulla posita esset nota, quae ad aliquam ex iis pro­ positionibus non pertineret. Hanc formam summi Pontifices, ubi multae simul propositiones damnandae erant, deinceps plerum­ que servarunt, ita Leo X. in ipsa Bulla « Exsurge » contra opinionem defendere aut docere quovis modo, neque voce neque scriptis ». (Vide Riccioli 1. c. p. 498.). (1) De mendaciis, quibus diu post rem gestam et Galilaei obitum fingi coeperunt terricula ac tormenta contra ipsum adbibita, non est hic dicendi locus. Sufficiet legisse ad eorum confutationem vel solam narrationem Vin­ centi!' Viviani, qui erat Galilaei discipulus ac familiaris amicus (in Opp. Ga­ lilaei ed. Ticini 1744. T. I. p. LXIV). Vide etiam Marino Marini, Galileo e l’Inquisizione. Roma 1850; La vérité sur les procès de Galilée (Mélanges scientifiques etc. de M. Biot. Paris i8$8. T. III. p. 1. sqq.). — 142 — Lutherum, Gregorius XIII. et Pius V. contra Baium, Innocen­ tius XI. contra Michaëlem Molinos pseudomysticum, Alexan­ der Vili. contra 3i propositiones lansenianorum, Innocentius XII. contra 2 3 propositiones ex libro Fenelonii (quarum tamen nulla damnata ut haeretica}, Clemens XI. contra 101 propositiones Quesnelli (in Bulla « Unigenitus ») etc. In Bulla dogmatica >.< Auctorem Fidei » ad praecidendas lansenianorum fraudes Pius VI. doctrinae capitibus Pistoriensium apposuit singulis sin­ gulas censuras. Quoad significationem diversarum notarum in primis consi­ derandum est, quae dicantur propositiones haereticae, erroneae, temerariae, quia hae censurae frequentissime occurrunt, et iis determinatis aliae facilius intelliguntur. a) Haeretica est propositio, quae certo opponitur (sive con­ trarie sive contradictorie) veritati, de cuius revelatione sufficienter in Ecclesia proposita certo constat. Duo ergo requiruntur et reve­ latio et sufficiens in Ecclesia propositio, ut doctrina opposita sit haeretica. Non enim sufficit ut veritas contineatur in obiectiva re­ velatione, quarudiu satis proposita non est; secus propositio in dubium revocans e. g. auctoritatem supremam aliquot librorum deuterocanonicorum semper etiam iam IV. saeculo, negahs im­ maculatam Beatae Virginis conceptionem iam ante solemnem definitionem haeretica fuisse dici deberet. Qui modus loquendi, et quia odiosus est, consultius vitatur, et reipsa verus non est, quia haeresis includit notionem oppositionis contra professionem, de qua in Ecclesia certo constet. Quamvis si talis propositio contraria veritati revelatae sed nondum satis propositae, dicere­ tur materialiter non formaliter haeretica, lis tota fere esset de modo loquendi. Non tamen requiritur ad hanc propositionis cen­ suram , ut ipsi auctori de revelatione constet. Non enim hic agitur de peccato haereseos sed de propositione in se haeretica, ad cuius rationem bona fides auctoris nihil refert. Unde possunt damnari et saepe damnantur propositiones ut haereticae, quae non tum primum incipiunt esse sed iam ante erant tales, quin ideo auctor criminis haereseos necessario reus sit aut esse decla­ retur. Vice versa is, cui satis constat de revelatione veritatis, licet nondum universaliter ita propositae, ut omnes credere teneantur, potest negando committere peccatum contra fidem, quin propo­ sitio negationem enuntians sensu declarato sit in foro externo — 143 — haeretica et censura haereseos afficienda (cf. de Tract. Deo Prolegomen. n. III.). Per se patet et ex superioribus constat, ad eos qui sunt authentici doctores et iudices in doctrina fidei pro universa Ec­ clesia, ad summum Pontificem et ad oecumenicum Concilium pertinere munus definiendi doctrinam in revelatione contentam, quae tamen hactenus non fuerit satis proposita. In tali defini­ tione sane continetur sufficiens et omnium clarissima propositio fidei pro universa Ecclesia, et hoc ipso continetur vel (plerum­ que) explicite additur censura haereseos contra doctrinam oppo­ sitam, quae hactenus in sensu formali quem diximus, haeretica non fuerat. De exposita ratione primae illius censurae inter omnes con­ venit, saltem ad rem ipsam quod spectat ; nonnulla vero est sententiarum diversitas, ubi reliquarum censurarum non solum generica sed stricta et specifica notio declaranda est. Generice quaevis propositio falsa est erronea, atque adeo in re theologica de qua in censuris sermo est, omnis propositio repugnans ve­ ritati theologicae de qua satis constet, ac proinde in supremo gradu etiam haeresis continet errorem; et omnis propositio haeretica ac dicto sensu erronea est etiam saltem in se temera­ ria. At usu Pontificum et exinde usu theologorum, utraque po­ sterior censura ab haeresi, et propositio temeraria ab erronea distinguitur ut gradus inferior a gradu superiori. Unde ulterius tam erronea quam temeraria propositio est damnabilis et sub his notis damnatur, quatenus modo aliquo opponitur veritati theologicae, non tamen ita ut certo opponatur veritati, quae certo sit vel definiatur esse veritas fidei, sed gradu aliquo in­ feriori ; et censura quidem temerariae propositionis est iterum inferior et minus gravis prae nota erroris. Iam in determina­ tione propriae specificae notionis, qua utraque censura ab aliis • minibus distinguatur, simul conferendo theologorum diversas theorias et maxime praxim, ut eas adhibent, et ut potissimum ab ipso summo Pontifice adhibitae sunt in Bulla « Auctorem fidei », haec quae subiicimus, satis constant. b) Propositio erronea est propositio repugnans doctrinae theologicae, quae vel definitur vel in Ecclesia universaliter do­ cetur et retinetur ut certa et saltem intime nexa cum doctrina Iulei, non tamen proponitur tamquam doctrina in se revelata — >44 — er proinde de fide. Ratio itaque propria erroris desumitur ex ratione propria veritatis oppositae. Huius autem notae sunt al­ tera positiva, videlicet certitudo ex universalitate consensus ut in propositionem theologice certam, et ex intimo saltem nexu cum doctrina fidei ; altera negativa, quod doctrina non propo­ nitur et praedicatur ut certo revelata ac de fide. Nota positiva inservit ad hanc censuram erroris distinguendam ab aliis infe­ rioribus, ut postea constabit; nota negativa hanc distinguit a superiori, h. e. a censura propositionis haereticae (i). Ratio porro cur, licet universaliter teneatur ut certa, non tamen cen­ seatur esse simpliciter de fide, potest esse duplex : vel quia non satis constet consensum esse non solum ut in propositionem ve­ ram, sed etiam ut in propositionem revelatam et fide creden­ dam, atque ideo antequam de illa definitio Ecclesiae existât, theologi generatim fateantur non posse dici simpliciter de fide; vel quia est conclusio theologica deducta ex una quidem pro­ positione revelata, ex altera vero solum aliunde vel theologice vel lumine rationis certa. Igitur censura propositionis erroneae comprehendit tum eam quae ita, ut dictura est, opponitur con­ clusioni theologicae certae, cuiusmodi praeter alias potest cen(i) Diligenter animadvertendum est magnum discrimen inter authenticos iudices de doctrina (Concilium seu Pontificem) et inter privatos doctores. Posteriores hi solum scientifice possunt determinare gradum censurae seu de eo opinionem edicere, et in hoc suo iudicio scientifico (nisi censura iam authentice fixa sit) habent pro norma eas notas, de quibus in textu loqui­ mur. Ecclesia 'vel Pontifex, ut iudex authenticus in examine quidem prae­ mittendo definitioni (de quo alibi dicemus) habet etiam prae oculis illas notas ; sed in ferendo iudicio est sub assistentia Spiritus Sancti, ita ut ab hac assistentia non vero ab examine praemisso, imo neque necessario a veritate fundamentorum, quibus forte movetur, pendeat ultimi iudicii et de­ finitionis veritas ac infallibilitas. Unde authentice definiendo gradum cen­ surae, hoc ipso definit, gradum certitudinis in doctrina opposita sallem illum esse, qui respondet censurae definitae, quamvis e. g. in censura propositionis erroneae consensus ille manifestans errorem, de quo diximus in textu, vel nexus cum doctrina revelata hactenus nondum satis fuisset cognitus. Cen­ sura enim ipsa fertur ab Ecclesia ad manifestandum hunc nexum et gra­ dum certitudinis. Dixi gradum certitudinis saltem definiri eum, qui respondeat censurae. Ubi enim non declaratur censura suprema baereseos, aliquando Ec­ clesiae satis est definire gradum, qui saltem sit certus ac tenendus, ut patet ex pluribus propositionibus Pistoriensium, quae damnantur vehit « aci minus erroneae », et ex declaratione Concilii Viennensis de infusione gratiae et virtutum in parvulis, si conferatur cum doctrina Cone. Tridentini sess. VI. c. 7. — i45 — ■ii e. g. XXII. damnata in Bulla « Auctorem fidei; tum eam, .piae opponitur doctrinae ex universali consensione et praedica­ tione indubitanter tenendae ut verae, quae tamen non simpli­ citer et certo tamquam de fide proponitur, ut esset exempli causa X. quae in eadem Bulla dicitur ad minus erronea. Do­ ctrina ita, ut ultimo loco diximus, proposita plerumque est proxima fidei, et propositio ei opposita dicitur proxima haeresi. Unde apparet, omnem propositionem proximam haeresi esse etiam erroneam, non tamen omnem propositionem affectam cen­ sura erroris esse etiam proximam haeresi; latius enim patet censura propositionis erroneae quam proximae haeresi. c) Nota temeritatis, ut diximus, est inferioris gradus, quam praecedens censura erroris. Propositio in directo suo sensu te­ meraria, debet repugnare alicui doctrinae theologicae non solum probabili sed communi ita, ut eam negare fas non sit. Quia est censura inferioris gradus quam error, propositio temeraria com­ parata cum erronea erit in minus directa oppositione contra veritatem, vel opposita veritati minus stricte nexae cum doctrina fidei. Quia hoc plus et minus morali aestimatione et theologica prudentia diiudicandum est, nihil mirum quod theologi,-nisi forte Ecclesia ipsa definierit gradum, fere fluctuent inter duas has censuras, et propositiones easdem quas alii dicunt erroneas, alii appellent temerarias, atque etiam coniungere soleant utramque ita, ut dicant propositionem esse erroneam vel saltem temera­ riam. Erit itaque propositio in suo sensu directo temeraria, quae vel repugnat doctrinae theologicae universaliter et constan­ ter apud pios et doctos receptae tamquam tenendae ex gravibus fundamentis auctoritatis et analogiae fidei (quo e. g. pertinet XLI. Pistoriensium), vel aliquid affirmat contrarium approbatis in Ec­ clesia institutis ac consuetudini licet in se non revelatis (ut es­ sent XXVII. XXXI. LIV. ibid.). Praeterea propositio'potest esse temeraria modaliter eo, quod inique damnat doctrinam proba­ bilem vel probabiliorem ; sic temeraria declarata est proposi­ tio XXVI. Pistoriensium, qua explodunt doctrinam de « limbo puerorum » velut « fabulam Pelagianam ». Quoniam una propositio potest pluribus modis veritati opponi, hinc potest et solet eadem una affici pluribus distinctis censuris. Si (piando tamquam temerariae simul et erroneae sententiae damnan­ tur (ut plures propositiones in citata Constitutione « Auctorem fidei X. XL VII. LXIV. LXXVII. LXXVI1I), notandum est, quod — 146 — supra monuimus de significatione magis generica temeritatis, qua utique propositio haeretica et erronea potest dici simul temera­ ria. Postremo per se patet, ubi de censuris theologicis agitur, non intelligi temeritatem solum subieclivam quae opponitur pruden­ tiae et consilio, quo sensu temere dicitur, quidquid dicitur tu­ multuarie sine necessaria consideratione et perspecta ratione. d) Longe facilius determinatur propria significatio aliarum cen­ surarum, quae cum praedictis connectuntur, et sunt velut interme­ diae. Haeresim sapiens propositio dicitur, quae grave praebet fun­ damentum iudicandi, eam cohaerere cum principio haeretico, et profectam esse ex sententia haeretica auctoris; suspecta de haeresi, quae habet aliquid praeposterum ita, ut rationabilem pariat suspi­ cionem implicitae haereseos. Facile patet, posse simul cum his dua­ bus notis saporis et suspicionis haereseos coniungi strictiorem de­ terminationem modi, quo sententia opponatur veritati ; sic utraque Pistoriensis XXII. et XXV11I. dicitur’, suspecta de haeresi, eamque sapiens, et erronea. Propositio male sonans est, quae licet signi­ ficatione minus usitata verborum sensum aliquem admittat inno­ cuum, in significatione tamen communi verborum continet aliquid contrarium sanae doctrinae, quin ex contextu et adiunctis tem­ poris, personae et rerum ad sensum innocuum determinetur. Unde quisque videt, propositionem male sonantem facile posse si­ mul esse subiectam aliis censuris (vide Pistoriens. XL1V. LXV.); et intelligitur praeterea, propositionem aliquam, quae aliquando nondum fixa terminorum significatione vel alia significatione ver­ bis adhaerente, apud vetustos Patres erat innocua, nunc sine explicatione prolatam posse esse male sonantem, cuiusmodi foret e. g. propositio simpliciter nunc affirmans in Deo tres substan­ tias, sicut olim b. Hieronymo « venenum sub meile latere » vide­ batur (ep. 15. n. 4. ad Damas.), si dicerentur simpliciter « sine suis interpretationibus » tres divinae hypostases. Propositio pia­ rum aurium offensiva est, « quae repugnat communi fidelium existimationi, in quam ex pietate doctrinae sacrae conformi inducti sunt » (ita Kilber Tract, de Fide n. 228). Notae aliae: propositio schismatica, in schisma inducens, seditiosa; blasphema, impia; scandalosa, perniciosa ; iniuriosa, captiosa etc. si qua explicatione indigent, legi possunt declaratae penes theologos. Vide Canum 1. XII. c. 11; Suarez de Fide disp. XIX. sect. 2; Card, de Lugo de Fide disp. XX. sect. 3; Henr. Kilber (inter Theol. Wirceburgenses) de Fide (ad calcem) et alios. '47 — SECTIO II. DE CONSERVANDAE TRADITIONIS DOCUMENTIS ET INSTRUMENTIS. CAPUT I. I E MONUMENTIS TRADITIONIS UNIVERSI»! SPECTATIS. THESIS XIII. De monumentis Traditionis quatenus exhibent consensum custodum depositi, et quatenus pro iisdem sunt instrumenta doctrinae. » » » » » » » » « Traditio hucusque secundum divinitus institutum et princeps suum organon considerata, spectari porro potest, ut monumentis antiquitatis ecclesiasticae, potissimum documentis scriptis conservata est ; haec enim monumenta, i °, suppeditant certum argumentum divinae Traditionis, seu potius exhibent Traditionem ipsam, quatenus ex illis consensus custodum depositi in aliquod doctrinae caput tamquam pertinens ad Christianam fidem demonstratur; 2°. in comparatione autem cum organo semper vivente, monïimenta eadem sunt intime cum illo nexum eique velut connaturale subsidium conservandae Traditionis, et instrumenta doctrinae ». I. Monumenta universim appellamus opera antiquitatis, sive scripta sint sive res aliae, ex quibus in cognitionem ducimur idearum ac doctrinarum, morum, conditionis et totius historiae veterum, sive hominum singularium, sive maxime integrae socie­ tatis. Monumenta igitur ecclesiastica dicimus hoc loco opera multiplicis speciei et ordinis ex antiquitate adhuc reliqua , ex quibus in cognitionem venimus sententiae, professionis et fidei, quae tum fuerit circa doctrinam et disciplinam christiauam, vel ex integro vel in singulis capitibus spectatam. Patet vero, pri­ mum locum in his monumentis tenere opera scripta ; haec enim ceteris clarius, distinctius, explicatius ideas et sententias ac to­ tum doctrinae ambitum referre possunt. Huc pertinent tabulae symbolorum et publicarum professionum fidei, conservatae vel singillatim vel in actis Conciliorum vel in scriptis Patrum ; acta et definitiones Conciliorum ; singulorum Patrum opera polemica — 148 — et apologetica, dogmatica, catechetica et homiletica, esegetica; historica, ascetica ; acta Martyrum et Confessorum ; libri litur­ gici et Sacramentaria; libri poenitentiales, canones disciplinae, legum ecclesiasticarum et etiam civilium collectiones; historia ecclesiastica universim et historia haereseon ; ex obliquo scripta etiam haereticorum et hostium Christianae religionis. Monumenta ecclesiastica alia supersunt sculpta, picta, archi­ tectonica in cryptis, sacrariis, sarcophagis, cathedris, scyphis, monilibus, supellectilibus diversissimis sacro vel profano usui Christianorum destinatis, in quibus saepissime etiam aliquid scri­ pturae in epigraphis intervenit. Huiusmodi monumenta licet per se minus apta videantur ad distinctam notionem doctrinae ac professionis exhibendam quam libri scripti, aliquando tamen etiam vividiore luce velut percellunt animos, quia non solum litteris eo modo ut libri ideas menti exhibent, sed actus ipsos, vitam religiosam cultumque veterum Christianorum expressa artis repraesentatione oculis subiiciunt (1). (1) Speciminis causa in tabula adnexa exhibemus aliquot monumenta Christiana, quorum primum n. 1. est ex pictura saeculi. II. vel III. ineun­ tis in coemeterio Callisti; alterum n. 2. j. ex caelaturis in sarcophago Arelatensi saeculi IV ; reliqua desumpta sunt cx fragmentis auro pictis vasorum crystallinorum saeculi III. et IV. ut habentur in Opere doctissimi P. Ra­ phaels Garrucci (Vetri ornati di figure in oro trovati nei cimiteri cristiani di Roma. Roma 1864.), apud quem amplior explicatio legi potest (tab. I. III. VII. IX. X.). Figura i. In tripode seu in altari, de quo edere non possunt qui taber­ naculo deserviunt (Heb. XV. 10.), propositus est simul cum pisce, vir habitu philosophi graeci adstat manu extensa super dona proposita ; pone conspi­ citur figura muliebris habitu orantis manibus ad coelum extensis. Ex adverso respondet depicta in pariete (sed hic omissa) imago alia, in qua cernitur sa­ crificium Abrahami praeparatum, ipse vero patriarcha extensis pariter ad coelum manibus. Habes sacrificium eucharisticum, in quo Christus ipse sub speciebus panis offertur, oculis exhibitum fere non minus clare et distincte quam ab Ignatio, lustino, Irenaeo descriptum est, dummodo librum artis Christianae ac eius symbola legere scias. Qui videtur panis, est piscis I. X. 0. Y. X. h. e. iuxta notissimam hieroglyphicam Christianam; lesus Christus Dei Filius Salvator, ex litteris initialibus ’I^trouç Xptçrô; 0eo5 Ytó; Swrrçp. Nomine Ecclesiae cx gentibus collectae per ministerium sacerdotum fit sa­ crificium. (In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda ; quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus Mal. II. 11. « Et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino..... et AD TRACTATUM DE TRADITIONE (Pag. 148) AD TRACTATUM DE TRADITIONE (Pag. 148) AD TRACTATUM DE TRADITIONE (Pag. 148) — ’49 — Iam demonstratio theseos ex perspecta veritate antecedentium sponte consequitur. Distingui possunt in ipsa prima parte duae enuntiationes, una negans: monumenta ecclesiastica antiquitatis non praebent certum argumentum Traditionis divinae, nisi possit demonstrari consensus in doctrina, quam praeseferunt ; altera affirmans: praebent certum argumentum Traditionis divinae et exhibent Traditionem ipsam, ubi consensus successionis aposto­ licae demonstrari potest. Prolecto ad priorem negantem enuntiationem quod pertinet, ubi consensus vel antecedens vel svnchronus vel consequens di­ recte. vel indirecte demonstrari non potest, huiusmodi monumenta solummodo exhibent privatam sententiam et intelligentiam sin­ gulorum , vel saltem aliud in iis exhiberi non constat. Privata / assumam ex eis sacerdotes et levitas dicit Dominus ». Is. LXVI. 20. 21.). Ne de sacrificio repraesentato dubites, adest sacrificium typicum Abraham i. Figura 2. 3. Sacrificium idem eucharisticum eodem fere modo, sed re­ praesentatione duplici distincta exhibetur in sarcophago Arelatensi. Christus multiplicat quinque panes et duos pisces tamquam symbolum Eucharistiae (Io. VI.); svmbolum sacrificii manifestum inde est, quod Dominus adstanti Apostolo ostendit panes et pisces arae impositos, idque ita ut simul in­ nuat sacrificium pro peccato, quod repraesentatur per serpentem in arbore paradisi. Sequuntur picturae in fragmentis crystallinis. • Figura 4. In parte superiori exhibetur Christus redivivus stans in monte; ex una parte adstat s. Petrus, cui Dominus tradit volumen explicatum in sinum pallii eius. In volumine adhuc leguntur syllabae INUS, quas cl. P. Garrucei supplet Dominus legem dat, ex sarcophago Arelatensi, ubi Christus sedens in medio Apostolorum librum legis tenet istis verbis inscriptum. Tra­ ditio autem libri legis signum est traditae potestatis regiminis et magisterii in regno Christi. Haec ipsa potestas significatur cruce super humerum Petri, tamquam sceptro regni lesu Christi : « solus novus rex saeculorum Christus lesus novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, cru­ cem scilicet, ut secundum Davidis prophetiam (Ps. 95. 10. secundum LXX.) exinde regnaret» Tertull. adv. lud. c. 11. «Principatus super humerum eius ». Is. IX. 6.; « et dabo elavem domus David super humerum eius ». ib. XXII. 22. Huic nostrae picturae omnino geminum musivum opus exstat in Ecclesia Constantiae (Ciampini De sacris aedificiis a Cònst. M. con­ structis p. 131. tab. XXXII.). nisi quod ibi s. Petrus manu gerit virgam, non crucem super humerum; in volumine autem ei porrecto scriptum est Dominus pacem dal. P. Garrucci iudicat has diversitates serius in aliqua.opcris instauratione inductas fuisse. Ceterum et virga est indicium potestatis, sive intclligatur virga (sceptrum) virtutis Ps. 109. 2, sint antitypus virgae Moy­ sis. Quoad inscriptionem vero, pax est ipsum insigne ac propria nota regni — i5o — autem sententia citra consensum spectata non est maioris au­ ctoritatis , quam est vel auctoritas privata singulorum Patrum et doctorum, vel sunt argumenta quibus probatur. Poterit ergo esse sententia vera, poterit esse gravis, poterit esse probabilis ; attamen vi huiusmodi privatae intelligentiae et testificationis non demonstratur pertinere ad Traditionem divinam, quia Patres sin­ guli citra consensum successionis apostolicae aliquid docentes non testium Traditionis, sed doctorum privatorum munere fun­ guntur (de quo inferius dicemus) ; et quia criterium deest assistentiae Spiritus Sancti et per hanc infallibilis intelligentiae, quod quidem criterium quando agitur de custodia Traditionis in Ec­ clesia et per Ecclesiam universalem, positum esse vidimus in Christi Eph. II. 14. sqq. et locis aliis passim. Porro in nostra pictura ad alterum latus Christus mittit Paulum, ut portet nomen eius coram gentibus et regibus et filiis Israel. Ad marginem palma et in ea phoenix avis symbola sunt resurrectionis ; Christus enim suscitatus a morte hic exhibetur. Ex monte promanant septem flumina, nempe profluens a Christo gratiae plenitudo (in qua continentur septem dona Spiritus Sancti Is. XI. 2. 3; septem sacra­ menta velut canales multiformis gratiae Dei). Sequitur pars inferior insignis huius monumenti. Agnus Christus in monte, ex quo.scaturiunt tamquam ex fonte uno quatuor flumina doctrinae evangelicae. Ab utroque latere duae civi­ tates IERUSALE et BECLE pro BETLE, ex quibus accurrunt sex agni sub Spiritu Sancto in linguis igneis ad Christum ; fideles nempe ex ludaeis (lerusalem)et ex gentibus (in Bethlehem primum Christus manifestatus est Magis, qui erant primitiae gentium). Superne IORDANES est symbolum baptismi. Haec eadem omnia visuntur in opere musivo Ecclesiae ss. Cosmae et Damiami (Ciampini Vetera monumenta T. II. p. 60. tab. XVI.), et (excepto Iordane) in Ecclesias. Marci (ibid. p. 122. tab. XXXVII.); nisi quod utro, bique pro ampliori spatio agni, symbolum fidelium, sunt duodecim. In Ba­ silica Liberiana duae item sunt civitates HIERUSALEM BETHLEEM ; quin­ que agni penes unam, quinque penes alteram (ibid. T. 1. p. 200. tab. XLIX.). In Ecclesia s. Sabinae sub effigie s. Petri est figura muliebris librum aper­ tum manu tenens cum subiecta épigraphe ECCLESIA EX CIRCUMCI­ SIONE; ex parte altera sub effigie s. Pauli respondet figura similis EC­ CLESIA EX GENTIBUS (ibid. p. 188. tab. XLV1IL). Litterae in margine nostri monumenti PIE Z sunt inscriptio saepe repetita in scyphis zU (bibas vivas). Figura y. Christus virga percutiens petram in deserto. Christus ipse erat petra 1. Cor. X. 4 ; et Christus ex hac petra profundit aquam gratiae. Typo Moysi substituitur antitypus Christus significatus per illum. Figura 6. Christus virgam virtutis vel antitypum virgae Moysis manu tenens, convertit aquam in vinum. Verum cum Evangelista expresse nominet hydrias sex Io. II. 6, nihilominus sicut in hoc ita in aliis pluribus monu- i 51 ipso consensu (supra th. VIII.) (i). Porro si sententia in monu­ mentis relata non niodo esset citra consensum sed etiam contra illum, patet non Traditionis divinae sed veteris erroris testimo­ nium fore. Non minus constat de veritate propositionis secundae, quae erat affirmans; ubi enim monumenta sententiam antiquitatis exhi­ bent ita, ut ex iis consensus custodum fidei et successionis apo- mentis stint septem hydriae. Nempe quod non tam historiam quam rem si­ gnificatam, h. e. transubstantiationem eucharisticam oculis exhibere propo­ situm erat- (Tract, de Euchar. p. 216.), id numero mystico septenario ple­ nitudinis gratiarum indicatur. Figura 7. Petrus dux et legislator populi novae Legis, substituitur Moysi duci et legislatori V. T. Immo locum occupat Christi tamquam eius Vica­ rius (cf. figuram 5.). De litteris saepe occurrentibus in vestimentis, ut hic vides litteram q, consule Ciampini Monumenta vetera T. I. c. 13. Figura S. Est desumpta imago ex fragmento vitreo in museo Borgiano Congr. de Propaganda Fide. Cl. P. Mozzoni qui eam acceperat a b. m. P. Marchi, inseruit monumentis saeculi II. Certe est antiquissima ; et cum aliis monumentis similibus demonstrat cultum in antiquitate Christiana erga Sanctos, nominatiti! per imagines, et cultum hyperduliae super sanctos ipsos Apostolos erga Virginem Matrem Dei. Beata Virgo habitu orantis pro nobis collocata visitur inter duos sanctos Apostolos Petrum et Paulum. Figura <). Daniel occidens draconem (Dan. XIV. 26.) typus idololatriam occidentis Christi, qui tamquam praefiguratus antitypus pone adstat virgam virtutis manu tenens, ut in plurimis aliis monumentis. Figura io. Tobias exenterat piscem : « cordis eius.... fumus extricat omne genus daemoniorum.... et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit* albugo, et sanabuntur » Tob. VI. 4. sqq. Piscis symbolam Christi qui expellit daemonem, et illuminat oculos. Utrumque monumentum (9. 10.) pertinet ad ea plurima, quae ostendunt nullo discrimine eundem fuisse usum librorum deuterocanonicorum ac protocanonicorum tamquam Scripturarum sacrarum. Figura ii. Piscis sub cucurbita significat Christum praefiguratum in historia lonae prophetae Ion. II. 1 ; IV. 6; Matth. XII. 40. Ubi enim in vulgata versione legitur hedera, in Itala erat cucurbita (LXX. itoXwWlt] heb. Numerus septenar-ius in planta symbolica fecunditatis quid significet, constat ex dictis ad figuram 4. Etiam in aliis monumentis, ubi lonas humana figura repraesentatur dormiens sub planta, servatur numerus septenarius cucurbitarum (Op. cit. P. Carnìcci tab. IV.). (i) Si monumentum referret definitivam sententiam etiam unitiSj cui in docendo promissa est infallibilis assistentia Spiritus Sancti, neganda esset ‘hypothesis non posse demonstrari consensum ; haec enim assistentia pro­ missa est omnibus et solis ex Christi mandato docentibus universam Eccle- stolicae in aliquod fidei dogma demonstretur, eo ipso exhibent doctrinam sub eo charactere, qui est criterium certum Traditionis divinae. Tum quippe illis monumentis velut praesentes sistuntur custodes fidei non ut privati doctores, sed ut consentientes te­ stes Traditionis ex diversis aetatibus diversisque Ecclesiis, et eorum non privatae sententiae referuntur sed unanime testimo­ nium Traditionis. Ergo sicut consentiente testificatione succes­ sionis apostolicae viventis , ita monumentis quae consentientem testificationem successionis apostolicae antiquiori aetate obtinen­ tem referunt, divina Traditio demonstratur et exhibetur. Lege August, contr. Julian. 1. I. n. 3o-34.; 1. 11. n. 3i-3/.; Op. im­ perfect. 1. II. n. 3?. II. In altera parte theseos comparamus monumenta et do­ cumenta antiquitatis ecclesiasticae cum ipso perenniter vivente magisterio. i°. Documenta illa universim spectata dicimus esse subsi­ dium ad conservandam Traditionem cum organo principe in­ time nexum eique velut connaturale. Sicut apostolatus a Christo est institutus per se non ad scribendos libros, sed ad promul­ gandum evangelium regni auctoritate praedicationis, ad consti­ tuendas Ecclesias, ad fideles conservandos in fide per ipsum vivens magisterium et ministerium authenticum; nihilo tamen secus aliqui ex Apostolis et discipulis Apostolorum inspirati erant a Spiritu Sancto ad praedicationem etiam scriptis documentis ex parte comprehendendam in subsidium praedicationis et viventis magisterii (th. IV.): ita successio apostolica ex se et directe a Christo instituta est ad doctrinam et disciplinam Christianam vivente semper magisterio ac ministerio in perpetua successione conservandam et propagandam; at ex hoc ipso munere divinitus iniuncto velut connaturaliter sequitur pro rerum ac temporum conditione et necessitate plus minusve ampla doctrinae ac disci'plinae Christianae conscriptio et in monumentis consignatio. Cum enim Spiritus Sanctus non citra ministerium humanum, nec etiam per continuam immediatam revelationem nihil agentibus fidei siam, cuiusmodi persona singularis post Apostolos nulla est nisi Episcopus Ecclesiae universalis h. e, successor Petri ; ubi autem universa Ecclesia au­ thentice docetur, iam etiam de « praedicatione ecclesiastica » et de consensu constat, qui consequitur tamquam effectus (vide supra p. 106. ssq.). i53 — custodibus afflatam depositum conservet; sed id praestet per as­ sistendam dirigentem et iuvantem et ab errore praeservantem ; ideo opera etiam humana et elementum humanum sub hac Spi­ ritus assistentia requiritur (th. IX.). Ad hanc autem humanam operam sub directione Spiritus Sancti positam pertinet etiam , atque ex ipsa natura societatis hominibus et pro hominibus con­ stitutae secundum sapientiam et providentiam Dei consequitur, ut publicae fidei professiones, solemnia successionis apostolicae in Conciliis iudicia ac definitiones . vindiciae et declarationes doctrinae traditae adversus novitates exortas, catecheses et in­ stitutiones populi catholici, expositiones Scripturarum, liturgia, ritus administrationis sacramentorum, ad summam actus quique praecipui vitae ecclesiasticae etiam scriptis consignentur, haecque omnia documentis et monumentis expressa posteris tradantur. Non est quidem haec scriptio et consignatio ipsi muneri succes­ sionis apostolicae ex institutione Christi inhaerens, sicut inhaeret essentiale ei magisterium et ministerium personale; nihilominus magisterii non quidem in singulis sed generativo spectati aliqua functio, ex rerum et hominum natura moraliter necessaria adeoque suavi providentiae Dei consona, haec quoque est, ut inte­ gritati et perpetuitati doctrinae et disciplinae etiam documentis et monumentis consulatur (i). Porro ipsi actioni humanae magisterii semper viventis pro­ pter eandem rationem quia non revelationibus semper novis sed assistentia Spiritus Sancti regitur, necessaria saepe est inquisitio in fidem et professionem suorum antecessorum et antiquitatis Christianae, ubi vel consensus praesens non est satis perspicuus, vel professionis praesentis connexio cum antiquitate adversus oppositos errores vindicanda, vel pro fidelibus ad luculentiorem confirmationem ac declarationem perennitas doctrinae et unitas fidei per omnes aetates demonstranda est. Haec autem ad sen­ sum et consensum antiquitatis appellatio, nisi ex monumentis et documentis, quae supersunt, directe institui non potest. Constat ergo, monumenta et documenta Christianae professionis-ac disci(i) Confer Euseb. de epistolis Ignatii supra p. 62. sq. de documentis Patrum universim, quos Deus « paucos multis excellentiores per diversas -aetates temporum locorumque distantias dispensare voluit, » vide p. 70. »q.; 79. — 154 — plinae, tum origine tum morali necessitate ex ipsa natura cuiusvis societatis et nominatim societatis Christianae, esse cum magisterio perpetuae successionis apostolicae intime nexa, et societati Chri­ stianae praesidia ad servandam Traditionis integritatem velut connaturalia. Cf. Bellarmin. De verbo Dei 1. IV. c. 12. 20. Licet haec ita sint, attamen si monumenta ecclesiastica formaliter spectentur, h. e. non loquendo de auctoribus quatenus eorum plerique Episcopi aut Pontifices, vel seorsim « per aetates temporum et locorum distantias dispensati » vel collecti in Con­ ciliis ipsi constituebant pro sua aetate vivens magisterium ; sed considerando monumenta in se, quatenus sunt monumenta anti­ quitatis, ea censeri non possunt organon princeps Traditionis ; sed sunt ipsi organo principi subsidium et instrumentum do­ ctrinae, quantumvis modo declarato moraliter necessarium et con­ naturale. Nam a~) ordine originis successores Apostolorum perpetua serie sese excipientes sub assistentia Spiritus Sancti, et t sub charismate veritatis certo quod cum episcopatus successione ac­ ceperunt » (th. Vili.), sunt ex demonstratis organon servandae Traditionis simpliciter ac immediate a Christo institutum; hoc autem alterum praesidium ad servandam Traditionem habet ori­ ginem in praecipuis suis elementis ab ipso organo principe, non ex immediata Dei institutione, licet sit ex speciali Dei erga Ec­ clesiam suam providentia. Uno verbo dici potest: perpetuum semper vivens magisterium apostolicura est ipsa rei substantia a Deo instituta ad conservandam Traditionem, conservatio per monumenta est aliquis modus consequens ex re a Deo instituta. b) Ideo ordine necessitatis alterum est ex institutione Dei simpliciter necessarium et essentiale, alterum ipsi datum est ad rite fungendum suo munere sub suavi Dei providentia et quo­ dammodo ad melius esse. c) Ordine doctrinae unum se habet ad alterum, ut instru­ mentum doctrinae inanime ad doctorem viventem, qui eo utitur eiusdemque est authenticus interpres. Sicut Scriptura sacra con­ tinet verbum Dei scriptum, atque ita constituit partem depositi seu obiectivae revelationis, cuius custodia, explicatio et praedi­ catio divinitus concredita est semper viventi successioni aposto­ licae sub directione Spiritus Sancti, proindeque huius ipsius suc­ cessionis est authentice declarare verum sensum Scripturae; si- — 155 — mili fere modo monumenta omnia ecclesiastica, quatenus exhi­ bent consensum vel definitivum iudicium successorum apostolicorum quovis tempore praeterito, continent verbum Dei ac pro­ inde pertinent ad depositum custodiendum et explicandum a continua et vivente successione apostolica. Si quando ergo vel de existentia consensus ex iis monumentis demonstrandi, vel de vero sensu doctrinae in iis exhibitae dubitatio aut controversia oriatur, ipsa vivens successio apostolica est authentica interpres et iudex sensus et consensus. Verbum Dei sive in Scriptura sacra sive in monumentis ec­ clesiasticis contentum, sine dubio est regula ac norma credendi universae Ecclesiae ; sed verbum Dei explicandum est norma velut in actu primo, verbum Dei explicatum est norma in actu secundo. Authentica vero explicatio pertinet ita ad vivum semper magisterium custodum revelationis, ut singuli in intelligendo verbo Dei sive in Scripturis sive in ceteris monumentis contento, sempér ab auctoritate et praedicatione huius ipsius magisterii pendere et iuxta illius catholicum intellectum verbum Dei intelligere et credere debeant. Hoc ipsum est, quod dici solet : Scri­ ptura et Traditio (obiectiva, comprehensa in monumentis et do­ cumentis) est regula fidei remota; Ecclesia (vivens Ecclesiae magisterium et praedicatio) est regula fidei proxima. Cf. Grego.r. de Valentia de Fide disp. 1. q. i. punct. 7. § 12. (1); Suarez de Fide disp. V. sect. 5.; Stapleton. 1. XII. c. 15-17. *(1) Gregorius de Valentia hanc statuit thesim : « Nec praeterita aliqua Traditio sine praesenti aliqua auctoritate est iudex fidei ». Eam probat, quod sicut de Scriptura ita de Traditione in monumentis comprehensa potest controversia oriri, quae postulet indicem et normam, qua fideles omnes certi reddantur, quid sit tenendum, quid respuendum ; huiusmodi vero iu­ dex et norma non potest esse nisi vivens semper magisterium. Controversia postulans iudicem excitari potest triplex, videlicet de auctoritate Traditionis alicuius, de vero eius sensu, de eius existentia. Quae habet de controver­ siis circa verum sensum notatu digna sunt. « Cum Traditio, inquit, scriptis Iere doctorum orthodoxorum in Ecclesia conservetur, quaestiones ac dubia moveri possunt de sensu illius, sicut dubitatur saepe de sensu ac mente do> iorum (quorum videlicet scripta leguntur). Eiusmodi vero quaestiones, cum erunt ortae post Traditionem (in monumentis comprehensam) quae semel l.intum, ut ita dicam, locuta est, neque praeterea amplius loquitur,-certe per eandem ipsam Traditionem definiri satis non poterunt » 1. c. — 156 — THESIS XIV. De demonstratione consensus directa vel indirecta ex documentis antiquitatis. .« Consensus testium de quo diximus, ex monumentis demonstrari potest dupliciter: i°. directis testimoniis, quae vel ex diversis aetatibus et Ecclesiis deprompta, communem et universalem professionem ipso suo consensu immediate exhibeant, vel contineant solemne et authenticum de doctrina indicium ad Ecclesiam universam ; 2°. demonstrari potest iln latione, quando paucorum etiam testimonia ex indole testium, causae, et » adiunctorum non nisi communem fidem referre intelliguntur. ». » » » » I. In priori parte nostrae propositionis agimus de demon­ stratione directa consensus inter testes Traditionis ex monumentis depromenda, atque ita dupliciter de existentia Traditionis con­ stare posse dicimus, conspiratione nimirum testimoniorum vel solemni iudicio. t°. Si ex monumentis proferantur diserta .testimonia omnium aetatum inde ab aevo apostolico vel certe ex eo tempore, quo primum doctrina de qua quaeritur, ab haereticis impugnari coe­ pit, et propterea a doctoribus in unione ac consensione catholica perseverantibus tractari diligentius, et si testimonia haec perti­ neant ad diversas paeneque omnes provincias; hoc sane idem est ac si universa Ecclesia cum omnibus suis pastoribus et do­ ctoribus , martyribus ac populo fideli in sua connexione cum Apostolis et per Apostolos cum praedicatione Christi ipsius, per saeculorum decursum homogéneo semper progressu coram siste­ retur, testans suam fidem fideique intellectum (cf. August, contr. lulian. 1. II. n. 3y.; vide supra p. 79.). Atqui illustrior demon­ stratio consensionis custodum fidei nulla reperiri potest. Ergo de valore et evidentia huiusmodi demonstrationis constat. 20. Solemne atque authenticum iudicium de aliqua doctrina tamquam revelata et apostolica iam per sese demonstrat verum id , quod enuntiat, quando illius est iudicis, qui auctoritate a Christo accepta docet universam Ecclesiam ; sive iudex iam sit immediate successio apostolica in unitate et consensione, ut in oecumenicis Conciliis, sive sit Pontifex per se, qui est unitatis cl consensionis origo ac centrum (t) (cf. supra p. 106. sqq.). Huiusmodi ergo indicium semper vel in se exhibet et authentice manifestat, vel efficit consensum omnium in unitate catholica perseverantium, estque clarissima et solemnis expressio consen­ sionis custodum fidei saltem eius aetatis, qua iudicium latum est, et omnium aetatum subsequentium. Ergo monumenta ex quibus tale iudicium innotescit, eo ipso exhibent consentientem doctrinam ac Traditionem in successione apostolica. Praecellit hic modus demonstrandi consensionem prae altero quem primo locò commemoravimus, quia facilior est, omnibus accommodatus et ad quodvis dubium de existentia consensionis excludendum aptior. Ideo saepe, ubi consensus testium « per aetates temporum et locorum distantias dispensatorum » est am­ biguus vel in dubium vocatus, declaratio eius per authenticum iudicium redditur necessaria. « In ipsa vetustate, ut monet s. Vincentius Lirin, c. 38., unius sive paucissimorum temeritati pri­ mum omnium generalia, si qua sunt, universalis Concilii de­ creta praeponant (matris Ecclesiae filii); tunc deinde, si id minus est, sequantur, quod proximum est, multorum atque magnorum consentientes sibi sententias magistrorum ». II. Persaepe ea est Patrum, controversiae, adiunctorum, et causae totius conditio, ut ex paucorum etiam doctorum insignium testificatione, consensus successionis apostolicae et communis do­ ctrina facile intelligatur. Si de Patribus agatur licet paucis, qui in controversia aliqua adversus haereticos pro causa catholica veluti duces eminebant, et pro ea, inspectante atque laudante universa Ecclesia, decertabant, ut Athanasius, Basilius, Gregorius Nazianzenus, Hilarius, Augustinus pro mysterio SS. Trinitatis contra Arianos et Semiarianos; Cyrillus Alex., Leo M., Agatho, Sophronius pro mysterio incarnati Verbi, contra Nestorianos et Monophysitas horumque surculos ; Augustinus, Fulgentius pro gratia Dei, contra Pelagianos et eorum reliquias etc. ; horum in­ quam Patrum doctrina quoad rem ipsam, quam contra haere­ ticos nomine totius Ecclesiae defendebant (praescindendo etiam ab authenticis iudiciis, quae aliqui eorum tamquam universalis (i) « Una Ecclesia a Christo Domino super Petrum origine unitatis et ratione (causa efficiente et continente) fundata ». Cyprian, ep. 70. ad lan. ; cp. 7J. ad lubai. — i58 — Ecclesiae pastores et doctores tulerunt), sine dubio est expressio communis fidei ac professionis totius Ecclesiae. Non tamen idem dici potest de omnibus quaestionibus, quas Patres occasione de­ fensionis fidei communis ex sua privata sententia forte pertra­ ctarunt. « Profundiores difficilioresque partes incurrentium quae­ stionum, quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere » Indic, auctoritatum Sedis Apostolicae in ep. 2!. Coelestini Pon­ tificis ad Epp. Galliae. Generatim si Patres etiam pauciores, quorum tum in vita tum post obitum magna erat in Ecclesia Dei auctoritas (cf. Aug. cont. Iui. 1. 1. n. ii. 29.), doceant aliquid ad fidem catholicam pertinere, vel testentur de doctrina publice recepta et a maioribus tradita, sive verbis disertis sive modo tractandi id prodant; si hoc testimonium ferant iis in adiunctis, ut doctores coaevos vel certe subséquentes non potuerit latere, et receptum sit nemine contradicente, huiusmodi testimonium etiam pauciorum ita com­ paratum est, ut spectata oeconomia, unitate et communione Ec­ clesiae (th. IX.) consensus custodum fidei ex eo legitime et certo inferatur. Ita s. Augustinus ex singulorum etiam Patrum asse­ verante modo loquendi, ex auctoritate, fama, meritis quibus in Ecclesia clarebant, infert, id quod tamquam fidem Christianam propbnunt, non posse esse nisi ex regula fidei et communi pro­ fessione depromptum, quia secus neque ipsi ita docuissent, nec ita docentes -ab Ecclesia tanta celebritate fuissent recepti. Hac ratione appellat ad Cyprianum : « vides quanta fiducia ex antiqua et indubitata fidei regula vir tantus ista loquatur » (de Peccator, merit, et remiss. 1. III. n. ii.)‘, ad Gregorium Nazianzenum: « est quidem tanta persona, ut neque ille hoc nisi ex fide Chri­ stiana omnibus notissima diceret, neque illi eum tam clarum haberent atque venerandum, nisi haec ab illo dicta ex regula notissimae veritatis agnoscerent » (contr. Iui. I. n. 16.); ad Hi­ larium « tanta in Episcopis catholicis laude praeclarum, tanta notitia famaque conspicuum » (ib. n. 9.) ; ad Ambrosium, « cu­ ius , inquit, pro fide catholica gratiam, constantiam , labores , pericula sive operibus sive sermonibus et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis praedicare Romanus» (ib. n. 10.); negat Chrysostomum potuisse in communi dogmate aliud sen­ tire quam universam Ecclesiam, quia secus non tanta gloria emineret : « absit, ut tu (loannes) aliud saperes, et in ea (Ec­ clesia) tam praecipuus emineres » (ib. n. 22.); hac denique ra­ tione inferendo demonstrat orientalium Episcoporum consensum cum occidentalibus in dogmate peccati originalis : « quia et ipsi utique christiani sunt, et utriusque partis terrarum fides ista una est, quia fides ista Christiana est » (ib. n. 14.). lÓO ---- CAPUT IL DE SS. PATRUM ET DOCTORUM AUCTORITATE PRIVATA. THESIS XV. De auctoritate ss. Patrum, si singillatim spectentur. » » » » « Singulorum Patrum auctoritas per se spectata non quidem infallibilis est et peremptoria ; persuadet tamen non modo pietas sed etiam manifesta ratio, ut et singolorum sententiae theologicae non parvi fiant, et non nisi cautissime in sensum accipiantur dissonum a communi aliorum Patrum in dogmate et in rebus theologicis doctrina ». I. Quod continetur in prima parte enuntiationis, per se evi­ dens est ; neque enim hominibus certitudo ac securitas, quod numquam errent, et inde orta auctoritas irrefragabilis adesse potest ex quavis scientiae et sanctitatis praestantia ; sed ex solo charismate Spiritus veritatis et indefectibili eius assistentia. Haec autem non singulis sive Episcopis sive sanctis doctoribus pro­ missa est, sed ut pridem demonstravimus, iis solis, qui ex Christi institutione munus acceperunt authentice docendi univer­ sam Ecclesiam, et quatenus hoc munere funguntur; Petri inquam successoribus in quibus unitatis et consensionis origo est ac vin­ culum , et Episcopatui universo, si in unitate ac consensione inter se et cum suo centro spectatur. Duo itaque animadverte­ mus, primum ut tum in re ipsa tum in dictis et (si ita loqui fas est) in methodologia veterum quorundam doctorum, probe distinguamus consensum Patrum, quatenus exhibet consensura ipsius infallibilis Ecclesiae, et auctoritatem deinde singulorum Patrum; secunda animadversio erit de conditionibus, quas ad ipsius consensus auctoritatem nonnulli theologi requirunt. i°. Praeclare distinguit Augustinus Patres spectatos privatim singulos, et spectatos in unitate ac consensione ut testes Tradi­ tionis. Citatis aliquot Patrum testimoniis, dogma peccati origi­ nalis attestandum, quorum cum ceteris et cura universa Ecclesia consensum ex adiunctis et modo loquendi collegit (cf. th. XIV. n. II.), declarat discrimen inter eorum privatam auctoritatem et inter Ecclesiae Traditionem, pro qua illi testantur. « Haec, in- — ibi — quit, non ideo commemoravi , quod disputatorum quorumlibet sententiis, tamquam canonica auctoritate nitamur, sed ut appa­ reat, ab initio usque ad praesens tempus quo ista novitas orta est, hoc de originali peccato apud Ecclesiae fidem tanta con­ stantia custoditum, ut ab eis qui dominica tractarent eloquia , magis certissimum proferretur ad alia falsa refutanda, quam id tamquam falsum refutari ab aliquo tentaretur » Augustin, de Peccator, merit, et remiss. 1. III. n. 14. Ipse igitur consensus Patrum in doctrinam lidei non ideo veram infallibiliter exhibet sententiam, quod singuli consentientium per se' et subiective sint infallibiles ; sed quamvis singuli possint er­ rare, ex promissione Christi infallibiliter certum est, consensum ' omnium numquam posse esse in aliquem errorem contrarium fidei, numquam fuisse, et vi promissae divinae providentiae nec esse potuisse, cum huiusmodi communis consensus contra fidem Ecclesiae traditam, iam ipsius fidei ac Traditionis Ecclesiae cor­ ruptionem vel supponeret vel induceret. De singulis itaque vel de pluribus etiam Patribus extra con­ sensum spectatis, dicta sunt et intelligi debent, quae Augustinus aliique aliquando affirmare videntur, non auctoritate sed ratione et probatione Patrum se moveri. Nam ubi adest consensus, non quidem auctoritas singulorum probat, sicut auctoritas singulorum scriptorum inspiratorum sola sufficit; sed in consensu ipso ratio et probatio continetur Traditionis tam historica et philosophica, quam theologica (supra th. VIII-X.). Ita igitur intelligenda sunt Illa Augustini: « alios praeter Scripturarum libros ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos au­ ctores canonicos vel probabili ratione, quod a veritate non ab­ horreant, persuadere potuerunt » Aug. ep. 82. n. 3. ad Hieronym. cf. contr. Faust. 1. XI. c. 5. ; ep. 93. n. 35. ad Vincent. Eodem .sensu in suis ipsius litteris postulat liberos correctores non sane doctrinae, quam tradit in consensu cum successione apostolica, sed privatarum sententiarum. « In omnibus litteris meis, inquit, non solum pium lectorem sed etiam liberum cor­ rectorem desidero.... sicut illi dico, noli meis litteris quasi Scri­ pturis canonicis inservire.... quod certum non habebas, nisi cer­ tum intellexeris, noli firmiter retinere ; ita illi dico, noli meas litteras ex tua opinione vel contentione, sed ex divina lectione Franzelin. De Divina Tradit, et Script. 11 --- 1Ó2 --vel inconcussa ratione corrigere » de Trin. 1. III. prooem. cf. de Dono persever. c. 21. n. 55. Hinc etiam intelligitur legitimus sensus verborum Tertulliani (Praescript. c. 3.), « personas pro­ bari ex fide, non fidem ex personis ». Sensus scilicet est is ipse, quem expressit Vincentius Lirinensis c. 23: « magna profecto res et ad recolendum necessaria.... ut omnes vere catholici no­ verint se cum Ecclesia doctores recipere, non cum doctoribus (singularibus) Ecclesiae fidem deserere debere ». Pariter intelli­ gitur, quo sensu verum sit, quod ait s. Thomas 1. q. 1. a. 8. ad 2 : « utitur (theologia) auctoritatibus doctorum Ecclesiae quasi arguendo ex propriis sed probabiliter » tantummodo, non con­ clusione necessaria, sicut arguitur ex auctoritatibus Scripturae sacrae. Postremo intelligitur, quam sit absurda, et Augustini ipsius sententiae adversa, lansenianorum propositio (3o inter dam­ natas ab Alexandro Vili. 7. Dec. 1690), quae ita habebat: « ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare fundatam, illam absolute potest tenere, non respiciendo ad ullam Pontificis Bullam ». 20. Locus hic, quo declaramus quandonam Patrum aucto­ ritas irrefragabilis non sit, necessario adhuc postulat explicatio­ nem duplicis conditionis, sub qua eis auctoritatis ille supremus gradus negari solet. a) Distinguunt quidam inter Patres, ut sunt testes Traditionis et ut sunt doctores; sub priori ratione omnes fatentur esse eo­ rum auctoritatem ineluctabilem, sub ratione posteriori aiunt non esse tantam, ut piaculum sit debita cum reverentia ab eorum placitis discedere. Ut haec distinctio vera sit, fieri deberet inter Patres ut testes Traditionis doctoresque authenticos in unitate et consensu spectatos, atque inter eosdem si considerentur ut doctores privati. lidem nempe qui sunt depositi custodes, sunt etiam divinitus instituti doctores, hocque duplex munus licet forte distingui, non tamen potest separari, ut alio loco demon­ strabimus. Sub eadem ergo conditione, sub qua Patres Traditio­ nem infallibiliter custodiebant, etiam doctrinam revelatam assi­ stente Spiritu Sancto explicabant, et secundum legitimum sensum declarabant infallibiliter; quam conditionem saepe diximus esse consensum inter se et cum unitatis centro. Ubi ergo Patres pro munere doctorum unanimes, constanter et asseveranter declarant sensum dogmatis qui fuerat obscurus, explicant quod fuerat im- i63 — plicitum, definiunt strictius quod videbatur ambiguum ; non mi­ nus is ab eis traditus et explicatus sensus revelationis credi debet verus et genuinus, quam dum pro munere custodum, quod iam clarum ac explicatum acceperant a maioribus suis, posteris tra­ diderunt. Si ergo dicuntur Patres, quatenus doctores sunt, « mo­ dum tradere quo doctrina Ecclesiae ab ipsis subiective concipie­ batur », et porro in hoc negotio eorum auctoritas negatur esse ineluctabilis, id intelligi non potest de modo concipiendi una­ nimi atque constante ; hic enim unanimis conceptus doctrinae nihil est aliud, quam intellectus catholicus formatus et expolitus sub infallibili assistentia et directione Spiritus Sancti (th. XI. n. II.). Verum tamen est, singulos ut doctores privatos et citra consensum spectatos in modo concipiendi, in explicatione et il­ lustratione doctrinae revelttae non esse infallibiles, de qua re satis dictum est. Ubi ergo de definienda auctoritate Patrum agi­ tur , multo nobis aptior videtur simplex distinctio inter Patres in consensu, et inter eosdem singillatim spectatos. 6) Alteram conditionem, sub qua Patrum auctoritas irrefra­ gabilis esse negatur, adscriban! verbis Melchioris Cani, estque ea apud ipsum bipartita. Primo quidem ait, « sanctorum testi­ monia referri posse ad philosophiae confirmanda dogmata ». De his ita statuit: « sanctorum auctoritas, sive paucorum sive plurium, cum ad eas facultates affertur, quae naturali lumine continentur, certa argumenta non suppeditat sed tantum pollet, quantum ratio naturae consentanea persuaserit ». His deinde ad­ dit alias quasdam doctrinas auctorum ecclesiasticorum, « quae, inquit, citra jacturam pietatis ignorari non ab imperitis modo, verum a doctis etiam possunt, quod nec fidei dogmata sunt neque ex illis derivantur ». Huc refert quaestiones quasdam de natura gratiae sanctificantis, de modo operandi sacramentorum, quaestionem utrum loannes Evangelista e vita nendum excesse­ rit ; immo (pro illa aetate, qua Canus scripsit'), etiam doctrinam de immaculata conceptione Beatae Virginis. De huius generis quaestionibus statuit hoc principium : « omnium etiam sancto­ rum auctoritas in eo genere quaestionum, quas ad fidem diximus minime pertinere, fidem quidem probabilem facit, certam tamen non facit » Canus de Locis 1. VII. c. 2. 3.; c. 3. n. 1. 9. Equidem ultro concedo, in quaestionibus mere philosophicis non auctoritatem Patrum per se valere, sed rationes, quibus quod — 164 — affirmant, probari possit, esse spectandas; dummodo tamen prae oculis habeatur, quod diximus (p. ii3. sq.) et adhuc alibi di­ cemus, quaestiones per se philosophicas propter intimum nexum cum veritatibus revelatis, posse esse et frequenter esse, secundum quid vere theologicas. At in quaestionibus ad religionem et ad propriam rationem ac intelligentiam dogmatum pertinentibus, quas Canus secundo loco commemoravit, numquam dicerem, nec sine petitione principii dici potest, quod ipse ait: « omnium sanctorum auctoritas in eo genere quaestionum, quas ad fidem minime pertinere diximus, certam fidem non facit ». Si iam in antecessum verum esse constaret, quod assumitur, has quaestio­ nes ad fidem non pertinere, fateor consensum omnium Patrum non etfecturum, ut ad fidem pertinerent ; sed hoc ipsum est quod quaeritur, utrum ad fidem non pertineant. Si autem Pa­ tres unanimes, constanter et asseveranter, atque ita in iis consen­ tiant, ut vel diserte vel modo tractandi prodant eas haberi tam­ quam veritates fidei, in praedicatione ecclesiastica et in intellectu catholico comprehensas, profecto ipse eorum consensus probat ineluctabili auctoritate, eas quaestiones ad fidem pertinere, et in eo quod ita unanimes docent, certam fidem faciunt. Petitionem principii evidenter ostendit exemplum , quo Canus suam asser­ tionem illustrare voluit. Continuo post illa verba « omnium sanctorum auctoritas.... certam fidem non facit » (1. VII. c. 3. conci. 4. n. 9.), subiicit exemplum doctrinae de immaculata con­ ceptione Beatae Virginis, « quae controversia, ut putabat, non sit ex illarum numero, quae catholicam fidem aut promovere aut immovere possint ». Poterat vir doctus, eo tempore nondum eliquata veritate, existimare, hanc quaestionem non pertinere ad fidem, quia nullum putaret esse sufficientem consensum Patrum, et nullam testificationem Scripturae in alterutram partem ; sed profecto non poterat dicere, hanc quaestionem esse ex iis, « in quibus omnium sanctorum auctoritas certam fidem non facit, quia est quaestio ad fidem non pertinens ». Si enim auctoritas omnium sanctorum affirmationem ratam et firmam habeat, ipse consensus id pro quo testantur, demonstrat pertinere ad fidem, sicut revera semper continebatur in obiectiva revelatione catho­ lica, et nunc pertinet ad fidem etiam omnibus ab Ecclesia pro­ positam. , Quoad hoc alterum igitur ita sentimus. Cum quaeritur, quae — i65 — sit omnium consentientium Patrum auctoritas in re theologica, non simpliciter et primo loco distinctio velut a priori repetenda est ex praesumpto discrimine inter res quae ad fidem pertineant, et quae non pertineant ; sed multo tutius distinguitur inter modos diversos, quibus doctrina a Patribus proponitur. Si consentiant ita , ut manifesto habeant doctrinam tamquam pertinentem ad communem Ecclesiae fidem, consensus ipse Traditionem divi­ nam demonstrat, ut contra talem unanimem doctrinam sentire omnino nefas, et per se quidem haereticum sit. Si consensus existât in doctrinam, vel doctrinae explicationem tamquam reli­ giosam seu theologicam et veram , quin tamen satis appareat, utrum eam proponant tamquam doctrinam fidei, vel si consen­ sus ipse non sit adeo manifestus; contra huiusmodi communem doctrinam repugnare, erroris vel temeritatis nota plerumque non carebit. Immo licet non negem, posse plerumque ex ipsa rei in­ dole discerni, utrum quaestio mere philosophica aut theologica sit, hoc tamen ipsum saepe tutius colliges ex ipso modo do­ cendi Patrum. Neque enim res, quae tantummodo philosophicae sunt, reperies a ss. Patribus, communi aliquo consensu, tractatas et assertas tamquam ad religionem pietatemque Christianam per­ tinentes. II. Pars altera theseos ubi singulorum etiam Patrum aucto­ ritatem venerandam esse dicimus, constat ex eorum saltem plerorumque munere pastorum, ex singulari fidei, unitatis verita­ tisque studio, ex scientia et eruditione in doctrina et disciplina Christiana, ex sanctitate eximia, qua peculiaribus Dei illustratio­ nibus se aptiores reddiderunt, et Christianam doctrinam non so­ lum verbo et scriptis sed vita ipsa expresserunt, ex vetustate qua ad initia rei christianae propius accedunt, et tempore cum ipsis Apostolis propinquius cohaerent, ex veneratione praecipua qua in Ecclesia Dei, tura viventes, tum post obitum semper ha­ biti sunt, tamquam singulari Dei erga suam Ecclesiam providentia electi, et charismatibus doctrinae et sanctitatis abundantius in­ structi, ad explicationem, illustrationem et defensionem fidei christianae. Huc transferenda sunt quae diximus th. IX. n. II. ; th. XIV. n. II. Omnes istae notae, quae sunt ratio auctoritatis singulorum in rebus ad doctrinam Christianam pertinentibus, comprehendun­ tur nomine Patris Ecclesiae. Quatuor enim postulantur, ut seri- — 166 — ptor ecclesiasticus proprio sensu in numero Patrum Ecclesiae computetur, a) Requiritur, ut eius scripta magni sint momenti ad tuendam et illustrandam doctrinam ac Traditionem apostolicam, quod aliquando non tam amplitudine et eruditione, quam simplici orthodoxa doctrina et vetustate obtineri potest, ut e. g. accidit in scriptis nonnullorum Patrum apostolicorum et apologetarum. E) Praeter doctrinam postulatur non modo ad finem usque communio cum Ecclesia catholica, sed etiam vitae san­ ctimonia ; in hac enim includitur peculiaris cum Deo omnis sapientiae fonte coniunctio, inde profundior et limatior fidei et disciplinae Christianae intelligentia, ardens Ecclesiae atque uni­ tatis et sinceritatis doctrinae amor. Licet vero haec sanctitassingulos non reddat infallibiles, tribuit eis tamen, etiam seorsim spectatis, auctoritatem in docendo, quanta aliis etiam antiquis­ simis scriptoribus ecclesiasticis per se spectatis, non competit, qui ut testes historici, quatenus cum aliis consentiant, egregie adhi­ beri possunt, minus autem ut doctores sua propria auctoritate valent; cuiusmodi sunt Tatiánus, Tertullianus, Orígenes, Arno­ bius, Lactantius, Eusebius, Rufinus aliique. c) Characteres isti doctrinae ac sanctitatis connectantur oportet cum antiquitate. Veteres Episcopi et doctores appellabant hoc nomine Patrum omnes suos antecessores fidei integritate, doctrina et sanctitate insignes, per quos ipsi fidem et doctrinam Christianam accepe­ rant. Ex pluribus autem iam saeculis usus invaluit, quoad hanc appellationem, distinguendi duplicem aetatem Ecclesiae. Prior aetas Christo et Apostolis propinquior, computatur per illud tem­ pus, quo doctrinae et disciplinae Christianae explicatio, illustratio et adversus ingruentes haereses defensio, in plerisque praecipuis capitibus absoluta est. Sancti theologi maximam partem Episcopi, quorum opera, studiis, ac scriptis id effectum, et Ecclesiae do­ ctrina in omnem posteritatem illustrata est, atque adeo quorum documentis illustratam et defensam doctrinam subséquentes aeta­ tes acceperunt; qui igitur ex ipsa propinquiore connexione cum Apostolis, ex doctrina et sanctitate apud sequentes Episcopos et doctores, tamquam patres apud filios peculiari in auctoritate et veneratione erant, ita ut posteriores ab eis tamquam filii a patribus novas defensiones et declarationes forte necessarias de­ rivarent, aut certe confirmationem doctrinae repeterent; isti in­ quam sancti theologi et Episcopi vetusti appellantur Patres Ec- — i67 —’ clesiae, et illud tempus dicitur aetas Patrum. At licet catholica revelatio obiectiva post Apostolos non amplius incrementum ac­ cipiat, explicatio tamen, illustratio et defensio numquam sim­ pliciter et absolute terminata dici potest ; inde fit, ut aetas Pa­ trum et proinde series Patrum non ab omnibus uno modo et eodem termino finita assumatur. Usu satis communi s. Bernar­ dus (defunctus i x 53) postremus inter Patres censeri solet, d) His accedit Ecclesiae approbatio, quae ubi adsunt tria antecedentia, numquam deest et in illis iam includitur; neque enim solemne decretum est necessarium, sed sufficit practicus, si ita loqui fas est, consensus (i). III. Ubi de conciliandis inter se Patribus agitur, tripliciter potest sese offerre difficultas. Vel enim obiicitur, universalem consensum affirmantem unius aetatis opponi universali consen­ sui neganti alterius aetatis; vel aliqui ex Patribus videntur con­ trarii communi ceterorum doctrinae; vel cum uno tempore con­ sensus non appareat, sed diversi videantur diversa sentire, tem­ pore subsequent! omnes conveniunt in unam ratam et firmam sententiam. i°. Oppositio inter consensum unius et alterius aetatis in rebus fidei numquam potest esse vera, sed apparens tantum. Constat id ex principiis demonstratis th. VIII-X. ; quia videlicet cum consensu rato et firmo in proponenda et explicanda do­ ctrina fidei, semper est coniunctum ex promissione Christi cha­ risma veritatis; veritas autem manet una et eadem in aeternum. Ostendi igitur semper poterit, vel oppositionem esse non in re (i) Paulo alia est ratio Doctoris Ecclesiae quam Patris Ecclesiae. Prae­ rogativa Doctorjs Ecclesiae non includit antiquitatem ; sed supponit excel­ lentiam et amplitudinem doctrinae magis quam appellatio Patris Ecclesiae. Ex hac diversitate patet, quomodo sancti nonnulli, qui nequaquam compu­ tantur inter Patres, vel vicissim qui sine controversia semper inter Patres numerabantur, aliquando solemn! decreto a s. Sede declarentur Doctores Ecclesiae. Tales declarati sunt. s. Thomas a s. Pio V; s. Bonaventura a Xysto V; s. Petrus Damiani a Leone XII; s. Bernardus a Pio VIII; s. Hilarius Pictaviensis (rogante Concilio Burdigalensi), s. Alphonsus Ligorius et s. Franciscus Salesius a Pio IX. Notum est praeterea, distingui solere secundum numerum Evangelistarum quatuor magnos Doctores Ec­ clesiae inter ceteros eminentes, qui sunt Ambrosius, Hieronymus, Augu­ stinus, Gregorius M. in Ecclesia occidentali ; Athanasius, Basilius, Grego­ rius Nazianzenus, Chrysostomus in Ecclesia orientali. — 168 — ipsa sed in modo loquendi ; vel suppositum consensum aetatis antecedentis non esse realem, et non esse ratam ac firmam sen­ tentiam communem, multoque minus professionem fidei, sed opi­ nionem privatam, plus minusve late patentem, inter aliquot Pa­ tres. Si quando vero ex solis praesidiis historicis et hermeneuticis alterutrum demonstrari liquido non posset, ex principio tamen theologico aliunde certissimo indubitatum maneret, non realem sed apparentem esse contradictionem. Principium theo­ logicum revocatur ad illud, quod Leontius opposuit haereticis monophysitis, Patrum inter se dissensum fingentibus : « quia Pa­ tres (in consensu spectati) charisma doctrinae acceperunt, nec ipsi erant qui loquebantur (suis studiis humanis unice relicti) ; sed Spiritus Sanctus loquebatur per ipsos » (Gallandi T. XII. p. 669. 682.). Vide supra p. 69. sq. Ariani aut Arianorura fautores saeculo IV. contendebant, con­ substantialitatem, vel certe vocem consubstantialitatis Filii cum Patre definitam in Concilio Nicaeno, antea damnatam fuisse a Concilio Antiocheno adversus Paulum Samosatenum, atque adeo repugnare consensui praecedenti. Contra eos s. Athanasius im­ primis statuit ipsum principium theologicum. « Non decet illos cum his committere, omnes enim Patres sunt', neque sanctum esset definire hos probe, illos male loquutos; omnes quippe in Christo obdormierunt... Neutros fas est culpare, omnes quippe res Christi curabant, omnes studia sua convertebant adversus haereticos » Athanas. de Synodis n. 43. q5. Generatili! monet n. i3. 14., si semel Patres consentientes erroris accusentur, omnem docendi auctoritatem, atque ita totam fidei oeconomiam subversum iri. Tum vero, quantum non data facultate inspi­ ciendi litteras Patrum Antiochenorum ipsi videbatur (1), explicat (1) De damnatione vocis óp.oo4oiO; a PP. Antiochenis decreta contra Paulum Samosatenum, primum mentio occurrit in litteris, quas Semiariani ex Concilio Ancyrano 55S. scripserunt ad Episcopos Sirmii congregatos. Ex his litteris narrationem accipit Hilarius (de Synodis n. 81. 86.); Atha­ nasius quoque eandem narrationem accepit ab adversariis, nec ipse viderat acta Antiochena, ut testatur n. 45. et 47 ; Basilius qui ep. 52. n. 2. T. III. p. 145. obiter eiusdem rei mentionem facit, poterat accepisse ex iisdem documentis vel ab hisce Patribus. Est igitur satis probabile, quod contendit Maranus Div. D. N. I. C. 1. IV. c. 29. n. 2. et Simon de Magistris in prolegomenis ad Opp. Dionysii Alexand. n. 18. seqq., totam historiam — 169 — .p., qua ratione Patres utriusque Concilii pro diverso scopo, diversa, non tanren contradictoria docuisse dicendi sint. Ita pa­ llici confutati sunt a doctoribus catholicis ii omnes tum veteres mm recentiores, qui aliam doctrinam de SS. Trinitate apud Paties universi™ spectatos ante Concilium Nicaenum, et aliam apud Patres subséquentes viguisse contendebant. Ex ipso vide­ licet principio theologico certum est, contradictionem non posse ■ sse nisi apparentem. Praesidiis deinde hermeneuticis et histo­ ricis rite adhibitis, hoc ipsum demonstratur, modum scilicet lo­ quendi et argumentandi fuisse diversum, rem autem doctrinam­ que ipsam eandem, licet non ab omnibus eadem claritate et distinctione expositam. Cf. Tract. de Trin. th. X. XI. 2°. Hypothesis de qua hucusque diximus, realis oppositionis inter consensum unius et alterius aetatis, per ipsum charisma piomissum indeficientis veritatis in magisterio authentico exclu­ ditur, nec umquam potest esse nisi oppositio apparens; sed pos­ sunt esse reales duae aliae hypotheses, ut nullus revera sit Pa­ trum consensus circa aliquod caput doctrinae, vel pauci reperiantur contrarii communi consensui ceterorum. Verum in his prudenter et caute procedendum est, ne temere dissensus confin­ gantur, ubi in re ipsa fortasse plenus est consensus. a) Si Patres diversi videantur diversa sentire, nihil aliud in h. damnationis to-j ópootiaíou contra Paulum Samosatenum, esse fabulam a Semiarianis confictam; quamvis non modo Frohschammer, sed etiam illu­ strissimus Hefele (Hist. Cone. T. I. p. 115.) huic doctorum virorum senten­ tiae repugnet. In explicatione sensus , quo supposita historiae veritate vox damnata it, tres illi Patres non omnino consentiunt. luxta Athanasium ista fuerit argumentatio Samosateni : si Christus est verus Filius Dei, est Patri con­ substantialis ; consubstantialia autem dicuntur, quae ortum habent ex una substantia per partitionem eiusdem; hoc cum in Deo sit absurdum, Chri­ stus non potest esse verus Dei Filius. Patres ergo Antiocheni intelligendi ' .sent hoc sensu negasse Filium Patri consubstantialem. Eodem fere modo condemnationem illam explicat Basilius,’ nisi quod, omissa argumentatione Samosateni, simpliciter Patribus Concilii tribuit opinionem, qua censuerint hunc sensum divisionis substantiae subesse vocabulo consubstantialis. Epi­ copi Ancyrani contra apud Hilarium 1. c. n. 81. asserunt, haereticum ipsum usurpasse hanc vocem , ut unam tantum personam Patris et Filii, ■cu ut « Patrem et Filium solitarium » significaret, et in hoc sensu Sabelliuno vocem fuisse damnatam a Concilio; idque ipse Hilarius n. 86. sine contentione admittit. Cf. Tract, de Trin. Scholion 1. ad thesim XI. — i7o — interpretando est reliquum, quam ut sensus singulorum ex textu et contextu ac reliquis adiunctis determinetur, et si vere diversa est diversorum Patrum sententia, concludatur, ex Patrum dissen­ tientium auctoritate non posse constare de veritate huiusmodi doctrinae. Verum inde nondum esset consequens, de doctrinae veritate aliunde constare non posse. Fieri enim potest, ut post dissensum inter doctores deinceps subsecutus sit eliquata quae­ stione plenus in Ecclesia Dei consensus ; de quo explicationis profectu inferius dicemus. />) Si pauci aliqui Patres videantur contradicere constanti et sua iam aetate communi doctrinae, tum sane characteres com­ memorati hac thesi n. II. quibus singuli ss. Patres erant insignes, et principia quibus in Christianae doctrinae explicatione semper nitebantur, ac maxime auctoritas in qua ab universa Ecclesia semper habiti sunt (th. IX. et th. XIV.), omnino postulant, ut Patrum dicta ambigua, etiamsi significationes verborum minus propriae et insolentiores supponi deberent, in sensu explicentur consono communi aliorum doctrinae. Indoles enim, tota ratio sentiendi, et principia auctoris aliunde certo cognita, haberi de­ bent ut norma praecipua interpretationis saltem sensu negativo, ut scilicet verbis non tribuatur sensus illi cognitae auctoris in­ doli repugnans. Nihil autem cognitis ss. Patrum principiis et indoli magis potest esse repugnans, quam doctrina a communi consensu aliena. Hanc ipsam regulam tradit non solum Facundus Hermianensis, licet ipse in eius applicatione ad Theodorum Mopsuestenum erraverit (vid. Petavium Prolegom. c. 2. n. 8.); sed diu ante ipsum s. Ambrosius. « Verbum si offenderit, inquit (ep. 48. n. 4. ad Sabin. 3“.), virtutem professionis interrogato.... etiam sermonem dubium mens non dubia obumbrat et defendit a lapsu ». Exemplum ex innumeris unum potest esse explicatio verborum Hilarii data ab Augustino. « Quidam cum vellet bre­ vissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria; aeternitas, inquit, in Patre, species in Imagine, usus in Munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum et assertione fidei vir exstitit ; Hilarius enim hoc in libris suis posuit: horum verborum..... abditam scrutatus intelligentiam quantum valeo, non eum secutum arbitror in aeternitatis vo­ cabulo, nisi quod Pater non habet Patrem (principium) de quo — I7I — •■il * Aug. Trin. VI. c. io. n. n. Ita locutiones quasdam diffi­ nies Dionysii Alexandrini de Filio Dei, in sanum sensum expli» itas vide apud Athanasium 1. de sentent. Dionysii, et 1. de Synl’dis n. 47.; locutiones similes Gregorii Thaumaturgi declaratas apud Basilium ep. 210. al. 64. n. 5.; Chrysostomi modum lo­ quendi de innocentia infantium baptizandorum explicatum, et simul fraudem luliani Pelagiani detectam, apud Augustinum contr. lui. 1. I. n. 22. Multae aliae quorundam Patrum locutiones con­ ciliandae veniunt, de quibus in paene omnibus theologiae tra­ ctatibus agitur, ut cum dicunt: Verbum insitum in Patre factum esse prolatitium in mundi creatione vel in incarnatione ; Patrem solum esse natura invisibilem ; Filium Patri ministrare ; Spiri­ tum Sanctum non ex Filio procedere, procedere tamen per Fi­ lium et esse Filii Spiritum; unam esse naturam trium persona­ rum, sicut una est plurium hominum natura; personas in Deo discerni mentis tantum consideratione (èrcivoiz). (De his singulis actum est in Tract, de Trin.). Ita pariter aiunt, consideratione tantum discerni duas naturas in Christo ; unam esse naturam Verbi incarnatam; in Christo virtutem corporis vim poenae, sine sensu poenae excepisse; naturam carnis in Christo esse absor­ ptam a divinitate, post resurrectionem transiisse in divinitatem (Tract, de Incarnat.). Porro: in operibus bonis nos incipere, gratiam subsequi; necesse esse ut secundum id operemur, quod magis delectat; gratili agi hominem invincibiliter et insuperabiliter (vel inseparabiliter). Ulterius: verbum accedens ad elemen­ tum mundare, non quia dicitur, sed quia creditur; soli Deo ne­ cesse esse confiteri peccata; infantibus necessariam esse commu­ nionem Eucharistiae, ut ingrediantur vitam aeternam ; in Eucha­ ristia manere naturam panis; eam esse signum corporis Christi ; Episcopos magis consuetudine quam dispositionis dominicae ve­ ritate presbyteris esse maiores. Tum: peccatores non esse de Ecclesia; quando Christus promisit aedificationem Ecclesiae in petra, promisisse aedificationem in se ipso. Huiusmodi propo­ sitiones omnes prolatae ab haereticis damnatae vel damnandae .lint; apud Patres tamen in sanum et catholicum sensum expli­ cantur ex contextibus, et ex eorum doctrina alibi clariori. Hinc patet, quam absurdi sint lanseniani, cum Baii et Quesnelli propositiones ab errore immunes esse defendunt eo, quod • arum quaedam paene verbis s. Augustini conceptae sint. Patet — 172 — etiam, quantopere deceptus sit historicus ille, qui hoc tempore (i) ex simili prorsus ratione ausus est defendere, s. Augustinum esse « parentem lansenismi ». Par cum lanseniana est causa omnium fere haereticorum, Arianorum, Monophysitarum, Pelagianorum, Socinianorum, qui in suis erroribus tuendis, ad obscuriora quae­ dam dicta ss. Patrum appellare solebant. Quamvis haec ita sint, non est tamen negandum, potuisse fieri et revera factum esse, ut in aliquo doctrinae capite ss. Pa­ tres nonnulli a veritate aberraverint. Ratio vero et conditio, sub qua intra fines Ecclesiae diversitas sententiarum locum habere potest, et sub qua ergo etiam aliquando dissensus aliquis ss. Pa­ trum invalere potuit, generatim est obscuritas quaestionis ex defectu solemnis iudicii antecedentis. Speciathn sententiarum di­ versitas oriri consuevit ex modo quo caput doctrinae adhuc im­ plicite in alio, nondum clare et explicite in se erat propositum ; vel ex modo, quo dogma magis in praxi et consuetudine, quam in distincta et « instanti praedicatione » continebatur. Ex altera parte huiusmodi dissensus ipse indicium est et argumentum quae­ stionis eo tempore nondum eliquatae, et obscuritatis adhuc ob­ tinentis. * Verum huiusmodi obscuritas nullo umquam tempore fuit in iis fundamentalibus doctrinis revelatis, quae omnibus explicite semper cognoscendae et credendae erant, atque ideo in publica professione et symbolo fidei continebantur; nec potest admitti in quibusvis aliis revelatis doctrinis post solemnem et publicam definitionem. Ergo etiam singulorum ss. Patrum a doctrinis, ipso­ rum iam aetate ita eliquatis, dissensus admitti nequit, nec potest componi cum principiis quibus regebantur, et cum auctoritate qua semper eminebant in Ecclesia. c) In iis denique capitibus, in quibus realis ostendi potest singulorum aliquot Patrum dissensus a subsecuto deinceps uni­ versali consensu, semper etiam demonstrari potest, istas dissen­ tientes opiniones non esse derivatas ex Traditione. Spedalini fontes fere esse solent: a) praeiudicata interpretatio alicuius loci Scripturae (ut in opinione angelis corpora tribuentium; et alio­ rum, si qui visionem beatificam usque ad resurrectionem differri putabant ; vel qui duplicem resurrectionem , et inter utramque (i) In ephemer. the Rambler, mense Decembri i8>8. regnum chiliasmi opinando statuebant) ; p) conclusiones perpe­ ram deductae ex fidei analogia (ut in sententia rebaptizantium saec. III., et in opinione eorum qui Pastorem Flermae, ep. Barnabae etc. accensebant Scripturae divinae saec. II. III.)', y) facta particularia non rite explicata, vel argumenta interna perperam adhibita (quod utrumque accidit in haesitationibus saeculi III. IV. circa auctoritatem canonicam aliquot librorum Scripturae). THESIS XVI. Opinio de regno Christi millenario penes Patres ante saecu­ lum quartum, comparatur cum consensu opposito Patrum subsequentium. « Quamvis plures Patres usque ad saeculi quarti initia secuti fuerint » sententiam de regno Christi in terra per mille annos, ante universalem » corporum resurrectionem futuro ; ea tamen erat privata singulorum opi» nio, numquam autem communis consensio velut in doctrinam fidei. Id «constat i“. ex consensu contrario subséquente ; 2°. ex certis principiis, «quibus regitur Traditio apostolica; 3’. ex ipsa origine et tota historia » illius opinionis ». Aliquando accidere potuit, ut privatam opinionem unius plures Patres adsciverint ; ex quo deinde fit ut, si praesertim id contigerit tempore antiquissimo, quod monumentorum inopia nobis est obscurius, viguisse videatur et a nonnullis iactetur una­ nimis sententia Patrum priorum, adversus quam tamen consen­ sus contrarius subsequentium aetatum invaluerit. At hic subsequens consensus contrarius, etiam solus per se spectatus satis est, ut ex principio- theologico , et etiam philosophice ex principiis quibus Patres semper nitebantur (th. Vili. IX.) , certo constet, antecedentem consensum illum non potuisse esse universalem in ratam firmamque sententiam, sed meram fuisse singulorum do­ ctorum opinionem. Ceterum munus erit theologorum hoc ipsum etiam historice demonstrare. Ad demonstrandum maximum discrimen inter privatam opi­ nionem, licet latius diffusam, et inter consensum vere catholicum, in promptu quidem essent plura exempla, sed nullum ad rem praesentem aptius quam opinio chiliastarum, quos Augustinus iCiv. Dei XX. 7.) milliarios appellat, docentium ante resurrectio- — ‘74 — nem universalem resuscitandos esse iustos, qui restaurata urbe Hierosolymorum, mille annis cum Christo regnaturi sint in terra. Diligens inquisitio in historiam huius opinionis, de qua nostro etiam tempore inter viros bonos et doctos non raro mentio in­ cidit, non debet censeri digressio a praesenti nostro scopo ; mo­ dus enim quo illa doctrina vetustissimis temporibus orta est,, viguit, et interiit, proprietatem ac notas Traditionis genuinae prae traditionibus spuriis egregie illustrabit. I. Possunt coacervari nomina eorum, qui li. et III. saeculo sententiam de regno illo mille annorum interiecto inter resurre­ ctionem primam iustorum et inter resurrectionem secundam uni­ versalem amplexi fuerant, Papias (apud Euseb. H. E. III. 3g. et apud Iren. V. 33.), lustinus (Dial, cum Tryph. n. 80.), Irenaeus (1. V. c. 3i-36.), Tertullianus (cont. Marcion. 1. III. c. 24.), Methodius (Conviv. Virg. IX. n. 5.), Nepos Episcopus Aegyptius (apud Euseb. 1. VII. c. 24.), Victorious Petavionensis (teste Hie­ ronymo de viris illust. c. 18. et in Ez. XXXVI.), Commodia­ nus (contra gentil, instruet, c. 43. 44. 80.), Lactantius (Instit. 1. VII. c. 24. 26.), Quintus lulius Hilarión (de durat, mundi Bibi. Max. T. VI. p. 3y6.), Sulpitius Severus (1). Post Lactantium ineunte saeculo IV. nullus amplius auctor gravis et catholicus usque ad recentissimam aetatem huius sen­ tentiae mentionem fecit, quin simul eandem improbaverit et reiecerit. Improbant et reiiciunt eam Eusebius IL cc. ; Basilius ep. 265. al. 293. ad Eulog. ; Gregor. Nazianz. 1. IL carm. 3j. al. i 33. v. 175. sq. T. II. p. 876.; Epiphanius haeres. 77. n. 26. T. I. p. io3i.‘, Theodoretus haeretic. fabul. 1. III. c. 6.; Nicephorus H. E. 1. VI. c. 21.; Hieronymus de viiis illust. in Papia; in Is. XX. 23. ; XXV. 1. sq. ; XXX. 26.; XXXV. in fine; et in (1) Sulpitius in dialogo cum Gallo et Posthumiano, quem adhuc ha­ bemus, chiliasmo favisse dicitur a s. Hieronymo in Ezech. XXXVI. T. V. p. 422; at in eo dialogo nunc saltem nihil huiusmodi comparet. Unde Hieronymus de Prato editor Opp. Severi (T. I. dissert. 5. ed. Veronae 1741.) censet, Doctorem maximum aut ex aliena dumtaxat relatione dialogum novisse, aut memoria lapsum esse. Forte ansam suspicionis praebuit, quod Sulpitius scribit, ab Antichristo regnum et templum Hierosolymis excita­ tum iri. Hoc ipsum docet etiam Hippolytus in suo genuino commentario de Christo et Antichristo n. 6. >7; nec video rationem, cur a recentioribus quibusdam dicatur in hoc commentario chiliasmum tradi, cum is po­ tius n. 44. 64. 65. satis manifeste excludatur. — iy5 — 1‘raefat. in 1. Will, in Isaiam (cf. in 1er. XX. 10.); in Ezech. XXXVI.; ep. 120. q. 2. ad Hedib. et alibi; Augustinus Civ. Dei 1. XX. c. 7.; Philastrius haeres. 29.; Gennadius de Eccles, «login, c. 25. (in append. Opp. August. T. VIII.). Hue perti­ nent, qui in suis commentariis in Apoc. XX. resurrectionem primam et mille annos ibi memoratos, plane contra explicatio­ nem chiliastarum interpretati sunt consensu unanimi, Andreas Caesareensis Bibl. Max. T. V. ; Aretas ib. T. IX. ; Primasius ib. T. X. ; Ambrosius Autpertus ib. T. XIII.; Beda Opp. T. V.; Berengaudus in Append. Opp. s. Ambrosii ; vulgatus Anselmus (qui non Cantuariensis sed probabiliter Laudunensis est). lam quamvis aliqui ex Patribus directe damnent regnum mil­ lenarium, Ut Cerinthus et saeculo IV. Apollinarius haeretici il­ lud asserebant, includitur tamen improbatio totius huius opina­ tionis, etiam sub formis minus absurdis quam finxerant Cerinthiani. Hoc vel inde evidens est, quod Patres non solum mo­ dum sed rem ipsam improbant, et plerique diserte cum chi­ liasmo haereticorum coniungunt illum assertum a quibusdam priscis catholicis velut accidentaliter non quoad rem ipsam di­ versum. Ita fere semper Hieronymus. « Neque enim iuxta ludaicas fabulas, quas illi osuTepwffsti appellant (1), gemmatam et auream de coelo expectamus lerusalem, nec rursus passuri circumcisionis iniuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victi­ mas, nec sabbathi otio dormiemus. Quod (non quidem secun­ dum eandem formam ludaicarum cerimoniarum, sed quoad rei substantiam sub alia forma ) et multi nostrorum, et praecipue Tertulliani liber de spe fidelium (deperditus, sed superest III. cont. Marcionem), et Lactantii institutionum volumen septimum pol­ licetur, et Victorini Petabionensis Episcopi crebrae expositiones, et nuper Severus noster in dialogo, cui nomen Gallo imposuit; et ut Graecos nominem, et primum extremumque coniungam, Irenaeus et Apollinarius. » Hieron. in Ez. XXXVI. (T. V. p.422.). Augustinus aperte alludit ad modum exponendi Papiae ac Irenaei; Philastrius universim inter haereticos ponit chilionetitas (D Î131ÜÇ recte vertitur òtursptusi; (etiam in Novellis lustiniani) ; me­ morat nempe Hieronymus fabulas mischnicas seu talmúdicas. Mischna non serius saeculo IH ineunte conscripta est, ex vetustioribus ludaicis sive tra­ ditionibus sive commentis. — 1-6 — (millenarios), Gennadius diserte post haereticos nominat et reiicit opinionem Papiae, Irenaei, Tertulliani, Lactantii, Nepotis; Eu­ sebius, Theodoretus, Nicephorus reprobant, et duo ultimi inter haereses recensent opinionem Nepotis, quae ut est exposita a Dionysio Alexandrino (apud Euseb. VII. 24.) , nihil differre vi­ detur ab illa Irenaei (t). Porro quae fuerit communis sententia tempore subsequent!, discimus ex unanimi doctrina theologorum. Scholastici constan­ ter, sine contradictione, certa affirmatione et plerique verbis gra­ vissimis, opinionem chiliasmi eiiciunt. S. Thomas « dicendum, inquit, quod occasione illorum verborum (Apoc. XX. 4.), ut Augustinus narrat 1. XX. de Civ. Dei (c. 7.), quidam haeretici posuerunt primam resurrectionem futuram esse mortuorum, ut cum Christo mille annis in terra regnarent (en substantiam opinionis, quam dicit haereticorum fuisse) ; unde vocati sunt chiliastae, quasi millenarii, et Augustinus ibidem ostendit verba illa aliter esse intclligenda, scilicet de resurrectione spirituali. » s. Th. 4. dist. 43. q. 1. a. 3. sol. 1. ad 4. S. Bonaventura: « de resurrectione secundum fidem catholicam tenendum est, quod omnia corpora hominum resurgent in generali indicio, non exi­ stente in eis distantia (moraliter longa, multo minus mille an­ norum) quantum ad ordinem temporis, sed potius quantum ad ordinem dignitatis. » Bonav. Centiloq. P. IV. sect. 2. cf. in 4. dist. 43. a. i. q. 3. ; Breviloq. P. VII. c. 5. Dominicus Sotus ita habet: « illis verbis loannis (Apoc. XX.) Papias eius disci­ pulus (2) seductus duas commentus est corporum resurrectiones ; quo errore Lactantius atque alii fuerunt subinde commaculati... sed haec fabula non diu in Ecclesia perstitit. » Sot. 4. disi. q3. q. 2. a. i. ad 3. Bellarminus, relata opinione Lactantii de duplici resurrectione, priori iustorum posteriori reproborum, et de regno millenario, subdit: * haec opinio fuit etiam multorum veterum ut Papiae, lustini, Irenaei, Tertulliani, Apollinaris.... sed iam (1) Ita intelligitur Hieronymus, qui Praefat. in 1. XVIII. comment. Isaiae ait, Dionysium Alexandrinum scripsisse contra chiliasmum Irenaei, cum tamen certum sit ex Eusebio (VII. 24.), Dionysium adversus Nepo­ tem scripsisse. (2) Utrum Papias audierit ipsum loannem, dubitari potest ; vide Euseb. 1. III. 59, ubi Papias ipsemet a discipulis Apostolorum non ab Apostolis se eruditum esse testari videtur. dudum explosa est tamquam error exploratus » Bellarm. de Rom. Pontif. 1. III. c. 17. Suarez de Incarti. T. II. disp. 5o. tota sectione 8a. data opera illam sententiam refellit. Post com­ memoratam doctrinam millenariorum Papiae, Irenaei, lustini et ceterorum, cuius fundamentum constituebant ipsi in Apoc. XX. de duplici resurrectione, ita loquitur Suarez : « Dicendum est tamen, resurrectionem iustorum non esse futuram usque ad diem iudicii, et illa die omnes homines resurrecturos ; quare non in­ tercedet magna mora inter resurrectionem iustorum et iniquorum. Haec assertio est certa, et quatenus repugnat citato errori (mil­ lenario), existimo esse de fide ». Concludimus verbis Cornelii a Lapide in Apoc. XX. 2. « Hic itaque, inquit, est error mil­ lenariorum ; haeresim dicere non audeo, quia apertas Scripturas aut Conciliorum decreta, quibus haec sententia quasi haeretica damnetur, non habeo. Unde et s. Augustinus 1. c. (Civ. XX. 7.) eam damnare non est ausus. Satis tamen illa erroris convincitur, et ab Ecclesia damnari posset ut haeretica , uti noster P. Salas et alii eam damnant... Denique posteriores Patres et Ecclesiae sensus hanc sententiam reprobavit, unde illa iam evanuisse videtur ». Igitur de universali, constante et rata consensione Patrum et doctorum, inde saltem a V. saeculo usque ad hanc nostram ae­ tatem, in reficienda illa opinione nullum potest esse dubium 1 quamvis non ita se habeat negatio, ut opinio improbata, ante­ quam Ecclesiae definitio accedat, possit dici haeretica. Ex hoc autem ipso, iuxta principia saepe iam a nobis demonstrata et declarata evidens est, illam Patrum aliquorum II. et Ill. saeculi commentationem non esse sententiam traditam ab Apostolis, nec praeseferre posse universalem consensum, aut « intellectum ca­ tholicum » locorum Scripturae, quibus nitebantur ; sed esse prit vatam singularium doctorum intelligentiam, ac interpretationem doctrinae seu scriptae seu traditae, in qua interpretatione privata ac consensu destituta utique falli poterant et fallebantur, ut subsequens universalis sensus ac consensus oppositus demonstrat. II. Sane si consideretur status quaestionis, et sententia illa saeculo II. ac III. latius diffusa comparetur cum consensu con­ trario saeculis subsequentibus invalescente, principia ipsa quibus Traditio et custodia depositi regitur, demonstrant illam senten­ tiam non contineri in deposito revelationis, nec ex Traditione Franzei.in. De Divina Tradit, et Script. 12 - i78 apostolica fuisse derivatam. Quae nostra assertio latiori diffusione illius doctrinae primis saeculis, auctoritate Patrum qui illam de­ fenderunt, claritate ipsa verborum Scripturae, si in sensu imme­ diato intelligantur, non solum non infirmatur, sed immo hae ipsae rationes comparatae cum consensu subséquente contrario, clariorem lucem affundunt demonstrationi. Enimvero supponamus paulisper, quod affirmant chiliastae, doctrinam de regno illo millenario esse a Deo revelatam et ab Apostolis traditam Ecclesiae, illamque genuinum continere in­ tellectum sensus Scripturae, atque inde quid consequens sit, vi­ deamus. Verbum Dei scriptum obvio, primum sese offerente, immediato, h. e. non tropico sensu acceptum, hanc sententiam clarissime exhibet. « Et vidi angelum.... et apprehendit draco­ nem.... qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille.... et vidi sedes.... et animas decollatorum propter testi­ monium lesu.... et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni; haec est resurrectio prima », et reliqua quae sequun­ tur Apoc. XX. i-i5. Adventus hic gloriosus Christi, et hoc eius regnum in terra cum sanctis resuscitatis per mille annos, aut saltem per longum tempus ante universalem resurrectionem et ultimum indicium ita habet, ut oracula plura psalmorum, pro­ phetarum, Evangeliorum, epistolarum apostolicarum, sensu obvio et immediato accepta hoc ipsum regnum describere videantur; eo autem non admisso, interpretatio reddatur difficilior, sensus­ que translatus in locis quam plurimis substituendus sit (dabo enim hoc millenariis). Porro in hac hypothesi Scriptura locis tam multis sensu obvio intelligenda ab Apostolis Ecclesiae tra­ dita, hicque idem sensus ab Apostolis et a primis fidelibus com­ pendio expressus esset in ipso symbolo apostolico illis verbis: « venturus est indicare vivos et mortuos *; ita enim asseverant millenarii redivivi. Certe Traditionem hanc (in hypothesi) apostolicam, et hunc sensum Scripturarum clarissime tenebant et exprimebant doctores catholici II. et III. saeculi; quorum nume­ rus satis amplus est, ut etiam multos ex fidelibus iuxta eorun­ dem Patrum doctrinam sensisse existimemus. At vero inde ab eo tempore, quo doctrinae et dogmatum Christianorum intelligentia maxime explicata et exculta est, inde a saeculo IV. in­ eunte et saeculo V., quibus fere omnes maximi doctores Eccle- — î/9 — siae floruerunt, supposita haec Traditio apostolica et vera obvii sensus Scripturarum revelataeque doctrinae ipsiusque symboli intelligentia (i) magis magisque non solum obscurata esset et oblivioni tradita, sed impugnata et reiecta ab omnibus ductori­ bus, in quorum operibus adhuc reliquis aliqua huius rei mentio occurrit. Conspirassent doctores unanimes ad Scripturam, non uno tantum alterove loco, sed in pluribus veteris et novi Testa­ menti libris, quoties de novissimis diebus agitur, a claro et obvio sensu détorqbendam in difficiliores, translatas et (in hypothesi) falsas explicationes; in universa Ecclesia, dum sive in cateche­ sibus et institutionibus populi sive in scholis secundus adventus lesu Christi, resurrectio mortuorum, ultimum iudicium explica­ tur, veritas ab Apostolis tradita constanter et ubique inde a IV saltem saeculo occultaretur, et docerentur ea, quae cum illa ve­ ritate componi non possunt. Atqui haec omnia quomodo cum oeconomia Traditionis et cum promissa assistentia Spiritus Sancti, catholicum intellectum praeservantis ab errore, et inducentis in omnem veritatem, consistere possint, nemo intelligat. Possunt esse sine dubio et sunt veritates, quae implicite et obscurius traditae in praedicatione Apostolorum, vel magis practica con­ suetudine quam theoretica doctrina primitus comprehensae, ali­ quando vocatae fuerint intra ipsos fines Ecclesiae in controver­ siam ; hac autem exorta, paulatina explicatae et lucidius decla­ ratae sunt, donec in universalem transierunt consensum totius Ecclesiae, de qua revelatae doctrinae explicatione alio loco 'di­ cemus. At factum numquam est, nec ex oeconomia Traditionis fieri potest, ut ordine inverso fidei articulus primum explicite, (i) Pseudonymus Ben Ezra (Emmanuel Lacunza), ad finem vergente superiori saeculo ad resuscitandum chiliasmum scripsit quatuor volumini­ bus opus prolixum de secundo adventu Christi in gloria, quod vidi manu scriptum, et audivi a nonnullis impense laudari. Ibi T. I. cap. VII. §, j. ita loquitur: « Posso ihettervi sotto gli occhi, quanto sopra questo particolare (super articulum symboli) hanno detto i primi teologi , e quanto hanno preso da essi quelli, che hanno messe assieme leggi di Dottrina Cristiana (Catecheses). Certo che essi sentivano il peso della grande difficoltà.... in una cosa troppo insieme concordi. Voglio dire, che tutti affatto conven­ gono nel negare a quell’articolo di fede il senso ovvio, genuino, e lette­ rale sul punto del giudizio dei vivi, fanno ad esso una aperta violenza per dar luogo al loro sistema ; e se mi è permesso parlare così, non vogliono ammettere l’articolo di fede, se non cede al sistema. — i8o — claro et obvio sensu comprehensus in praedicatione ecclesiastica et in intellectu catholico, deinceps orta forte controversia invol­ vatur in obscuritatem, transeat in dissensum, ac tandem prae­ valeat contra illum consensus oppositus et negans, quae negatio absque contradictione dojninetur in universa Dei Ecclesia per multa saecula, per annos mille et quingentos. Ergo ex ipso primo principio interpretationis catholicae demonstratur, clari­ tatem illam Scripturarum a chiliasti» iactatam non nisi appa­ rentem esse, re autem vera illis locis ex ipsa sua apparente claritate plurimum subesse obscuritatis; nec minus demonstratur id, de quo nos in praesenti agimus, veterem nempe illam ante quartum saeculum doctrinam non fuisse consensum catholicum. III. Nobis vero non sufficit quaesivisse, an fuerit, sed de­ monstrandum est, quomodo non fuerit consensus catholicus. Necesse ergo nobis est inquirere modum et originem vetustae istius doctrinae millenariae, ut historice etiam constet, non Tra­ ditionem apostolicam sed alium esse eius fontem. i°. Ex ipso modo defensionis et impugnationis apparet, il­ lam sententiam numquara fuisse universalem». lustinus et Ire­ naeus 11. cc. simul defendunt duo capita doctrinae, resurrectio­ nem mortuorum et regnum Christi in terra per mille annos, sed modo longe diverso. Haereticos qui negant resurrectionem, ait lustinus, non esse Christianos sed atheos et impios; contra vero doctrinam de regno millenario, non inter certa dogmata, sed inter liberas opiniones recenset. « Tibi et antea confessus sum, me quidem et multos alios ita sentire, sicut etiam (vos ludaei) omnino nostis hoc futurum esse (i) ; multos vero etiam Chri­ stianorum qui purae et piae sententiae sunt, hoc non agnoscere, tibi significavi ». Ita etiam intelligi debet argumentatio Irenaei 1. V. c. 3i. n. i.; c. 33. n. 4.; c. 35. n. 1. Eius nempe sen(1) zaí rávriüí l-iaraaOs toííto yevijeojisvov. Maranus et Thiribius ezievasOs voluissent mutatum in trtiarasOat, « ut omnino hoc ita futurum esse nos (Christiani) sciamus. « Sed lectio inii-aaOe rectissime habet; a ludaeis enim opinio de illo regno glorioso Messiae in urbe lerusalem transiit ad Christianos, ad sectas ludaicis ritibus et doctrinis addictas, cuiusmodi erant Cerinthiani, Nazaraei, Ebionaei. Horum ex sententiis Papias facile induci poterat ad dicta quaedam Apostolorum praepostere intelligenda ; a Papia deinde alii catholici, praesertim in Asia minori, eandem interpretatio­ nem acceperunt. i8i — lentia huc revocatur, ut negantes regnum millenarium habeat quidem in numero catholicorum , verumtamen eos arma mini­ strare censeat haereticis ad negandam ipsam mortuorum resur­ rectionem. Porro saeculo III. chiliasmus in Alexandrina Ecclesia adeo non probabatur, ut qui illam opinionem a Nepote Epi­ scopo adoptaverant, in schisma delapsi, nec nisi eâ reietta per­ suasu s. Dionysii, iterum reconciliati fuerint. Summam opinionis a Nepote propositae et a se impugnatae Dionysius refert his verbis: «librum quendam proferunt (schismatici illi) Nepotis... quasi in eo certissime demonstratum sit, regnum Christi in terris futurum ». Hanc deinde ipsam sententiam significat falsam esse et refutandam. In specialibus etiam characteribus huius regni, ut a Dionyàio referuntur, nihil est quod Nepotis opinionem ab ea Papiae aut Irenaei diversam fuisse ostendat. Non ergo Nepos regnum depinxit refertum impuris voluptatibus vel ceremoniis ludaicis, sicut factum est ab haereticis ; neque enim si ita esset, tantis laudibus efferret Dionysius huius viri « fidem et studium Scripturarum » , « magnaque reverentia se eum prosequi » di­ ceret. Ipsa itaque sententia qualis fuit Papiae, Irenaei, lustini, in Ecclesiis Aegypti saecukq&im III. non videbatur tolerabilis; tantum abest, ut fuerit in Ecclesia communis. Imo propterea quod millenarii et nominatiti! Nepotiani, tam confidenter ad Apocalypsin appellabant, ipse hic sacer codex apud nonnullos ca­ tholicos, perperam quidem, ut suo loco dicemus, in suspicionem venit libri supposititii, sed argumento manifesto, quantopere fi­ deles plurimi ab opinione chiliastarum abhorrerent. Ante Dio­ nysium contra millenarios pugnavit Orígenes 1. II. de Princip. c. ii.; Praefat. in Cantic. et alibi. In Ecclesia Romana opi­ nionem umquahi luisse admissam , nullum apparet vestigium. Ostendi vero potest contrarium ex iis, quae ineunte saeculo III. Romae disputavit Caius presbyter adversus Cerinthum ; licet enim Cerinthus impuris commentis opinionem reddiderit detestabilio­ rem, Caius tamen non solum haec adiuncta damnat, sed etiam rem ipsam regni illius non agnoscit. « Cerinthus, inquit, por­ tenta quaedam inducit , affirmans post resurrectionem regnum Christi in terris futurum, et iterum carnem Hierosolymis cu­ piditatibus servituram » etc. apud Eusebium H. E. III. 28. 2°. Si auctores et originem opinionis consideremus diligen­ tius, nümquara videtur opinio latissime diffusa aut magnae ae- --- i82 --stimationis fuisse. Fontem unde ad catholicos manavit, narrat Eusebius 1. III. c. 3g. « Papias alia nonnulla, quasi ex traditione non scripta ad ipsum pervenissent, in medium profert, peregri­ nas (£évaç) scilicet quasdam parabolas Salvatoris ac doctrinas eius, et alia nonnulla fabulis propiora (p.uOtxwTipa). Inter quae et mille annorum spatium fore dicit post resurrectionem ex mor­ tuis , regno Christi corporaliter in hac terra substituto. Haec quidem existimo ipsum, apostolicis narrationibus praepostere in­ tellectis, supposuisse, cum quae in symbolis (i) mystice ab eis dicta erant, non perspexisset. Apparet enim admodum mediocris ingenio, sicut ex eius libris coniicere licet. Verum et perquam multis ecclesiasticorum (scriptorum) post ipsum auctor fuit eius­ dem opinionis, antiquitate viri sese munientibus, ut puta, Irenaeo et si quis alius eadem sentire visus est ». Ex hac itaque Eusebii explicatione Papias non ipsam doctrinam de regno mil­ lenario a presbyteris seu Apostolorum discipulis accepit; sed audiverat ab eis et vero legerat in Scripturis nonnulla intelligenda symbolice, ex quibus ipse, sensu proprio et immediato intellectis, suam de regno Christi effinxit opinionem , quam deinde velut a presbyteris traditam, sua auctoritate Irenaeo aliisque persuasit. Millenarii redivivi hanc "Eusebii enarrationem explodunt velut calumniam. At vero si doctrina ipsa esset apostolica, quomodo Patres insignes saeculi IV. et deinceps, quomodo sequentes omnes theologi eam vel contempserunt vel oblivione et sensu ac con­ sensu contrario obliterarunt? Ceterum quisquis Papiae expositio­ nem legerit apud Irenaeum V. 33. facile intelliget, Eusebium nihil dixisse, quod non sit verissimum. Presbyteri et cum illis seu ex illis Papias haec referunt ib. n. 3. tamquam dicta ab ipso Domino. « Venient dies, in quibus vineae nascentur sin­ gulae decem millia palmitum habentes, et in uno palmite dena millia brachiorum, et in uno vero palmite dena millia flagel­ lorum, et in unoquoque flagello dena millia botruum (sic) , et in unoquoque botro dena millia acinorum, et unumquodque aci­ num expressum dabit viginti quinque metretas vini ; et cum eorum apprehenderit aliquis sanctorum botrum, alius clamabit botrus: ego melior sum, me sume et per me Dominum bene- (l)’Ev cf. Heb. Vili. 5; IX. 23. 183 — dic ». Similia dicuntur de spicis et granis tritici (i). iam quis non videt, haec esse symbolica ? Papias tamen ea accepit et tradidit tamquam sensu immediato et proprio intelligenda, sicut et illa, quae in prophetis dicuntur de leonibus aliisque feris ci­ curandis et herba ac palea vescentibus. Satis igitur constat, opinionem quatenus a catholicis est ad­ optata, originem habuisse in Asia minori; Hierapoli enim in Phrygia Papias erat Episcopus. Hinc videmus huius opinionis Patres, quorum auctoritas ceteroquin gravis est, fere omnes co­ haerere cum Asia minori ; lustinus dialogum cum Tryphone, in quo chiliasmum adstruit, habuit Ephesi (Euseb. IV. 18.). Ire­ naeus ortus et eruditus erat in eadem provincia; Methodius pri­ mum fuerat Episcopus Olympi in Lycia. Ceterorum qui super­ sunt, auctoritas in hac quaestione prorsus nulla est. Tertullianus libros 'adversus Marcionem scripsit iam delapsus ad sectam Montani (2), qui utique pertinet ad chiliastas. Hinc ille diserte appellat pro regno millenario ad testimonium novae prophetiae, quo nomine Montani, Priscillae et Maximillae deliria designare solet (cf. contr. Prax. c. 1. 3o. ; de ieiun. c. 1.; de resurrect, earn. cfcii.). « Confitemur, inquit, in terra nobis regnum repromis; 7m... post resurrectionem in mille annos in civitate di­ vini operis Hierusalem coelo delata.... Hanc et Ezechiel novit, et loannes vidit, et qui apud fidem nostram est, novae prophe­ tiae sermo testatur » (3) 1. III. c. 24. De Nepote a Dionysio (1) Unde et materiali sensu acceperunt centupla a Domino promissa. « Quae sunt in hoc saeculo centupla et prandia exhibita pauperibus, et coenae quae redduntur? Haec sunt in regni temporibus h. e. in septima die.... in qua non facient omne terrenum opus, sed adiacentem habebunt paratam mensam a Deo, pascentem eos epulis omnibus » Iren. 1. c. n. 2. Ad haec alludens Augustinus Civ. Dei XX. 7. ait, a millenariis promitti’ cibum ac potum tantum, « ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum etiam ipsius incredulitatis (i. e. infidelium) excedant ». Dicent mil­ lenarii recentes, se spiritales solum delicias admittere. Respondeo : erit tum spectata solum interna ratione « opinio utcumque tolerabilis », sed desinant appellare ad Papiam et vetustos PP. nec porro Eusebium in hoc negotio calumniae accusent. (2) Ad Montañistas defecit anno to°. vel 11°. Septimii Severi (205. vel 204), libros contra Marcionem coepit scribere anno ij". eiusdem prin­ cipis, ut constat ex 1. I. c. 15. (3) Fallitur certe Natalis Alexander, qui (dissert. 27. in saec. I. art. 2.) nomine novae prophetiae putat designari Apocalypsin ; evidenter enim ab — i84 — Alexandrino confutato post ea, quae superius dixi, nihil necesse est addere. « Opuscula Lactantii, Posthumiani et Galli (i. e. Sulpitii Severi dialogus cum Posthumiano et Gallo), Commodiani, Victorini Petabionensis », sicut et « libellus qui appellatur Ne­ potis » in decreto Gelasii Pontificis in Concilio Romano 70. Episcoporum edito, omnia relata sunt inter apocrypha, h. e. quae non suscipiuntur in auctoritatem sicut scripta ss. Patrum (Mansi Collect. Concil. T. Vili. p. i5i. 170.) (1). Remanet adhuc Q. lulius Hilarión scriptor ignobilis, et a nullo antiquorum nomi­ natus (2). Haec demonstrant, nullum omnino esse latinum scriptorem seu Patrem Ecclesiae in auctoritatem receptum, qui eam opi­ nionem defenderit ; Patres graecos esse quidem tres quatuorve millenii assertores, sed eos fere Asianos vel certe cum Asianis cohaerentes, ut totam hanc opinationem potissimum ex unius Papiae viri sanctissimi falsa intelligentia originem traxisse ap­ pareat. Quod quidem non solum Eusebius sed etiam Hieronymus confirmat. « Hic (Papias) dicitur mille annorum Judaicam edi­ disse òsu-rspcotnv, quem secuti sunt Irenaeus, et Apollinarius et Apocalypsi, quam Joannes -Adit, Tertullianus distinguit novam prophetiam. Multo magis falsus est Lacunza, dum T. I. c. 5. ar. 2. §. 4. verba Na­ talis Alexandri inserit in textum, ac si essent Tertulliani, atque ita legit : « novae prophetiae seu Apocalypsis sermo testatur ». (1) Probabilissimum est, rationem cur ad apocrypha reficerentur horum auctorum scripta, praecipuam, et in nonnullis unicam, fuisse chiliasmum ab iis defensum. Ita mihi persuadet maxime illud, quod in decreto plurimum tri­ buitur s. Hieronymo, et quoad reficiendos scriptores fere eius sententia ado­ ptatur. De Rufino c. 9. dicitur : « illa sentimus quae praefatum beatum Hieronymum sentire cognoscimus, et non solum de Rufino, sed etiam de universis quos vir saepius memoratus \elo Dei et fidei religione reprehendit » ib. p. 149. lam vero sunt illi ipsi scriptores, quos s. Hieronymus saepis­ sime simul omnes enumerat, et Dei reprehendit unice ob mille anno­ rum fabulam, ut eam appellare solet. Vix ergo dubitari potest, hanc fuisse rationem, cur istis opusculis millenariis, non inter Patrum scripta, sed inter apocrypha locus datus sit. Quod si verum est, facile intelligis, quo loco saeculo V. ea opinio fuerit in Ecclesia Romana. (2) Falsum est, quod aliqui asserunt, Tichonium Donatistam, teste Gennadio (in Catalogo c. 18.), docuisse regnum millenarium; immo Gennadius testatur contrarium, dummodo rite intelligatur. « Mille quoque an­ norum regni suspicionem tulit (saepe pro abstulit)- neque duas in carne resurrectiones futuras, unam iustorum et aliam iniustorum, sed unam et semel omnium » (Opp. s. Hieronvmi ed. Vallarsi T. H. p. 961.). 185 — ceteri, qui post resurrectionem aiunt in carne cum sanctis Do­ minum regnaturum » Hieron. de viris illusi. c. 18. Non solum ergo ea sedtentia numquam fuit in communi consensu et « in­ tellectu catholico » ; sed imo si comparetur cum multitudine aliter sentientium et docentium, dici debet fuisse paucorum ; quamvis per se spectata et maxime prae sua falsitate dici possit habuisse sectatores multos. Hoc sensu s. Hieronymus conqueritur de multis veterum, de multis ecclesiasticorum virorum, de multis, nostrorum, qui ita senserunt, et de plurima multitudine nostro­ rum, qui « in hac dumtaxat parte sequebantur Apollinarium », quando iste haereticus eandem opinionem saeculo IV. resusci­ ta vit. Veneratio autem erga illos nonnullos ss. Patres ac martyres, non approbatio doctrinae censeri debet, quod Hieronymus uno in loco (in lerem. XX. io.) ait: « damnare non possumus, quia multi ecclesiasticorum virorum et martyres ista dixerunt ; et unusquisque in suo sensu abundet, et Domini cuncta reserventur iudicio». Aliis enim in locis multis id ipsum, quod illi viri ecclesiastici dixerant, passim appellat « ludaicum errorem, dog­ ma ludaicum, ludaicam fabulam, somnia, doctrinam iudaizantium ». Ceterum ea opinio, propter sensum et consensum con­ trarium omnium theologorum usque ad recentissimam hanc aeta­ tem, sine dubio nunc longe in deteriori conditione est, quam fuerat saeculo IV. et V. tempore Hieronymi et Augustini. Haec tamen omnia, forte prolixius a nobis disputata, non ita velim intelligi, ac si mihi fas esse putarem censuram aliquam inurere opinioni millenariorum recentium (id enim nostrum non est); sed eo spectant omnia, ut quae sit in hac re Patrum con­ sensio vel dissensio, atque inde status historicus et theologicus quaestionis cognoscatur, ne iactata veterum Patrum auctoritate, nobis illudi sinamus. Concludo verbis modestissimis Alphonsi Muzzarelli (Dissert, selectarum dissert. 3. de Regno millenario p. 324.) : « respondeo, me temperatam millenariorum sententiam non ut haereticam traducere, sed tamen contendo, quod in prae­ senti tempore sit ad minimum improbabilis, quia ex una parte est destituta omni gravi auctoritate, ex altera vero habet aucto­ ritates contra se gravissimas et ineluctabiles ». Forte opponet aliquis, de auctoritate praecipua ad quam millenarii appellant, et quae, si eorum sententiam continet, sola — i86 — sufficit, de testimoniis inquam Scripturae, hic nihil esse dictum, adeoque remanere totam difficultatem insolutam. Respondeo : a) scopus nobis propositus et res de qua directe agimus, neque postulat neque permittit exegesin locorum Scripturae, quibus illi abutuntur. Verumtamen h) qui demonstrat intellectura catho­ licum circa aliquod revelatae doctrinae caput, eo ipso demon­ stravit, saltem negative, sensum Scripturae non posse esse eum, qui huic intellectui catholico contradicat. Unde c) possemus fa­ teri, nos nescire quid aliquibus prophetiis Scripturarum nondum impletis et nominatilo Apoc. XX. singillatim et in ultima de­ terminatione significetur, et simul affirmare, scire nos quid illae prophetiae secundum « ecclesiasticae intelligentiae auctoritatem * non significent. Ceterum secundum eandem intelligentiam catho- licam, quae est canon princeps interpretationis Scripturarum, satis etiam positive novimus, ad rei summam quod spectat, quis sensus illis prophetiis, et nominatilo Apoc. XX. subsit genuinus. Lege August. Civ. Dei XX. 7. sqq. et reliquos interpretes supra citatos. Itaque d) millenariis asserentibus se pro sua sententia habere sacram Scripturam , respondemus distinguendo : habetis litteram Scripturae explicandae, transmittimus; habetis sensum Scripturae explicatae secundum regulam principem catholicae in­ terpretationis, negamus. Cf. Suarez de Incarn. T. II. disp. 5o. sect. 8.; Le Nourry Apparat, ad Bibl. Max. PP. T. I. 1. II. dis­ sert. i. c. 2.; Muzzarelli 1. c. - <87 THESIS XVII. De modo quo scholarum consensus exhibere possit ■ ' Traditionem divinam. ,< A monumentis quae immediate exhibent authenticum iudicium vel » consentientem doctrinam successionis apostolicae, distingui debent docu» menta privatae auctoritatis, quae mediate deducere possunt in iognitio» nem doctrinae traditae in Ecclesia. Unde affirmandum est, unanimem et » constantem theologorum scholae sententiam de aliqua doctrina tamquam » ad fidem pertinente, exhibere mediate ipsam testificationem successionis » apostolicae, atque ita legitimum esse testimonium divinae Traditionis. » Neque huic assertioni quidquam officiunt sententiae quaedam theologicae, » quae aliquando inter theologos communes, postmodum obsolevisse fe» runtur ». 1. Monumenta doctrinae possunt esse profecta ab ipsis cu­ stodibus depositi, quatenus sive in Conciliis sive extra Concilia qiunere testium Traditionis et authenticorum doctorum fungun­ tur, ita ut in iisdem monumentis exhibeatur vel solemne iudi­ cium, vel alio modo sufficiens consensus ad doctrinam fidei au­ thentice proponendam universae Ecclesiae. Manifestum est, in huiusmodi monumentis immediate sisti testimonium successionis apostolicae (sive in unitate corporis custodum depositi cum suo capite, sive in capite ad continendam unitatem fidei in corpore) sub ea ratione et conditione, sub qua « charisma veritatis cer­ tum » promissum est a Christo (th. Vili. IX. XIII. XIV.). Est ergo in iis testificatio divino-humana, nimirum Spiritus Sancti assistentis et ab errore praeservantis testificatio per pastores et doctores divinitus constitutos. At quicumque sit consensus in documentis eorum, qui non pertinent ad testes praeordinatos a Deo (Act. X. 41.), in illis per se et secundum propriam auctoritatem spectatis non conti­ netur testimonium eo, quo dictum est, modo authenticum. Ex­ hibent tamen testimonium sufficiens de ipsa Ecclesiae doctrina, ut si necessariae adsint conditiones , ex eis in cognitionem ve­ niamus sententiae authenticorum custodum et Ecclesiae totius; atque ita testimonia quae per se et immediate auctoritatem hu­ manam vel historicam non excedunt, mediate sistunt nobis au­ ctoritatem humano-divinam. Hoc fere modo Augustinus contr. —' i88 — lulian. 1. I. n. 24. ; 1. II. n. 33. 36. distinguit testimonium Hie­ ronymi presbyteri a testimoniis Episcoporum, illudque urget, quod Hieronymus eruditissimus optime nosset Ecclesiarum orien­ tis et occidentis fidem. Post enumeratas unanimes Episcoporum sententias, subdit: « nec sanctum Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum putes.... qui omnes vel paene omnes qui ante illum aliquid ex utraque parte orbis de doctrina ecclesia­ stica scripserunt, legit, nec aliam de hac re tenuit prompsitque sententiam » (i). Ex his principiis iam patet, quae sit et quae non sit con­ sentientium scholarum et theologorum catholicorum auctoritas. i°. Scholae catholicae inde a XII. saeculo usque ad medium saeculum XVIII. universim spectatae, et multo etiam magis scho­ lae theologicae de quibus agimus, sub tutela erant et sub sol­ licita providentia Ecclesiae. Consulto loquor de scholis antiquio­ ribus, quia in illis relationes, de quibus dicturus sum, quoad ius et factum sunt evidentiores ; in recentioribus autem, quamvis ius fundamentale mutari non possit, factum tamen non semper et ubique pari evidentia claruit propter iuris violationem, qua potestas civilis scholas etiam theologicas ab auctoritate Ecclesiae et intimo cum ea nexu avellere studuit. Quidquid igitur sit de harum recentissimarum scholarum consensu, indole ecclesiastica, et consanguinitate cum intellectu catholico ipsius Ecclesiae ; Aca­ demiae certe vetustiores omnes nonnisi auctoritate Sedis Apo­ stolicae erant et censebantur legitimae. Pontificis diplomate ere­ ctae ac munitae, sub continua ipsius Sedis Apostolicae vigilantia constitutae, ius suum omne, sua privilegia , suam in docendo auctoritatem derivabant ab Ecclesia. Porro secundum hanc cum Ecclesia intimam connexionem et relationem, scholae theologicae et doctorum integra collegia scopum praefixum habebant since­ ram expositionem, explicationem, et defensionem ipsius doctri­ nae et disciplinae ecclesiasticae. Si qui vero ex doctoribus ad sententias periculosas declinare viderentur, continuo tum ab ipsis Academiis, auctoritate velut subdelegata per propositionum pro(1) S. Hieronymus ipse in eadem causa Pelagiana de se testatur ad Ctesiphont. ep. i;j. n. 12. (ed Vallars. T. I. p. 1034.): « multi anni sunt, quod ab adolescentia usque ad hanc aetatem diversa scripsi opuscula, semperque habui studio audientibus loqui, quod publice in Ecclesia didiceram ». — 189 — scriptionem et scientificas censuras, tum auctoritate propria Epi­ scoporum, et ipsius tandem Pontificis supremo magisterio coer­ cebantur. Vicissim ex scholis ita constitutis velut ex almis ma­ tribus prodibant, maximam saltem partem, ipsi Episcopi et prae­ cipui quique in universo Clero, quibus certe institutio in scholis percepta elementum erat humanum ad intelligentiam doctrinae et disciplinae, qua instituebant et regebant populum Christianum. Insuper Episcopi iidem, tum singuli ipsique Pontifices, tum Con­ cilia in doctrina declaranda et definienda, Academias ac schola­ rum doctores in consilium adhibebant ita, ut communis scho­ larum doctrina tamquam praeparatio quaedam esset authenticae definitionis Pontificum et Conciliorum (1). Iam hisce positis, spectatis scilicet principiis quibus scholae catholicae reguntur, et earundem relatione ac connexione cum summis pastoribus et cum Ecclesia universa, spectato scopo to­ toque ingenio scientifico et morali doctorum si universim et in complexu considerentur, spectata auctoritate qua communis eo­ rum doctrina apud Episcopos, Pontifices, in Conciliis et in Ec­ clesia universa habetur, evidenter apparet, caput doctrinae in quod scholae omnes tamquam in doctrinam fidei conveniant rata et constanti sententia, esse doctrinam comprehensam in « intellectu catholico » et in « conscientia communis fidei » ipsius successionis apostolicae et Ecclesiae totius. Hoc ipsum est, quod docuit summus Pontifex Pius IX. in litteris ad Archiepiscopum Monachiensem (21. Dec. i863.). « Etiamsi ageretur de illa subiectione, quae fidei divinae actu est praestanda, limitanda tamen non esset ad ea , quae expressis oecumenicorum Conci­ liorum aut Romanorum Pontificum huiusque Apostolicae Sedis decretis definita sunf, sed ad ea quoque extendenda, quae or(1) Confer e. g. Concilium Viennense in Clement. de Summa Trin. a Patres Cone. Viennensis opinionem illam, inquiunt, quae dicit tam par­ vulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tamquam probabiliorem et doctorum modernorum theologiae magis conso­ nam et concordem, fore a catholicis eligendam. Si ergo in re, quae olim inter ipsos etiam scholasticos theologos controversa fuerat, opinio concors iuniorum tanti apud Patres in Concilio fuit, quanto magis nos res omni tempore ab schola praescriptas tenere ac revereri debemus » Melch. Canus de Locis 1. VIII. c. 4. conci. 2. (De re ipsa infusionis donorum, de qua Concilium hic loquitur, vide Cone. Trid. sess. VI. c. 7. can. n. cf. Tract, de Ineam, p. 405.). — igo — dinario totius Ecclesiae per orbem dispersae magisterio tamquam divinitus revelata traduntur, ideoque universali et constanti con­ sensu a catholicis theologis ad fidem pertinere retinentur ». Quamvis ergo scholae et scholarum theologi non sint organon a Christo institutum, ad conservandam doctrinam revelatam sub assistentia Spiritus veritatis, ex unanimi tamen et constanti eo­ rum sententia in rebus fidei, quando non solum docent aliquid ut verum sed ut credendum fide catholica, in cognitionem du­ cimur intelligentiae catholicae et doctrinae, quam ipsa successio apostolica, ut custos et interpres authentica revelationis, conservat et tradit (i). 2°. Distinxi unanimem scholae sententiam de re aliqua ut fidei, et sententiam de re ut vera; ex priori ducimur in certam cognitionem doctrinae totius Ecclesiae, ut dictum est; in poste­ riori eam auctoritatem esse concedimus, ex qua propter eam, de qua diximus, connexionem scholae cum Ecclesia docente, pon­ dus accedat gravissimum , nec fas sit ab huiusmodi communi ac constanti doctrina discedere. Schola universa spectari nimirum debet eo fere modo, quo superius th. XII. demonstravimus considerandam esse plebem Christianam seu Ecclesiam discentem; est enim, ad doctrinam quod attinet, schola universa theologica (quamdiu manet vere theologica et in debita subordinatione ad Ecclesiam docentem) insignis quaedam pars Ecclesiae discentis. Hinc ulterius distin­ gui debet elementum supernaturale seu charisma veritatis et ele­ mentum humanum. Charisma veritatis ac infallibilitas non est promissa scholae immediate in se; sed per successores Aposto­ lorum « qui cum episcopatus successione charisma veritatis cer­ tum acceperunt », integritas doctrinae fidei in schola universim spectata conservatur. Quatenus ergo unanimis consentit in ali(i) Verba Christi « qui vos audit me audit, » et altera Pauli (Eph. IV. n.): « ipse dedit... pastores et doctores», non possunt ergo imme­ diate transferri ad doctores scholasticos et ad horum auctoritatem demon­ strandam, ut a Cano factum esse video (I. VIII. c. 4. conci. 3. argum. 3.), quamvis adhiberi possint ad demonstrationem mediatam; posita enim aucto­ ritate docendi, quam successioni apostolicae a Christo collatam esse illis verbis demonstratur, potest ex eadem auctoritate et ex connexione ac re­ latione scholae cum pastoribus et doctoribus a Christo institutis, ipsius scho­ lae auctoritas deduci. — 191 — quam doctrinam ut fide credendam, sicut populus Christianus, ita schola theologica universa non errat ex causa supernaturali, quia Spiritus Sanctus per ministerium et magisterium succes­ sionis apostolicae, cui per obedientiam Jidei cohaeret et subiicitur, fidei integritatem in ea conservat (i). At quando doctores scholae inquisitione, studio humano, et scientia humana proponunt suas de doctrina revelata sententias, suasque deductiones ex fontibus revelationis ut veras unanimi consensu, non tamen ut fide catholica creditas ab Ecclesia et credendas; auctoritas, ex principiis superius positis, gravis quidem agnoscenda est, cui nemo sine nota saltem temeritatis audeat contradicere ; imo est hic scholarum consensus praeparatio quae­ dam et elementum humanum, cuius ipsum magisterium infal­ libile semper rationem habet, et quo sub directione Spiritus Santti uti et iuvari solet ad declarationes et definitiones authen­ ticas. Non tamen possumus dicere, scholam ipsam in sua in­ quisitione et suo studio humano esse immediate sub infallibili assistentia Spiritus Sancti, qua fiat, ut sub hypothesi consensus errare non possit; haec enim assistentia, modo in superioribus declarato, immediate solis successoribus Apostolorum in unitate et consensione spectatis, atque unitatis origini successori Petri a Christo promissa est. Hinc passim doctores gravissimi senten­ tias theologicas, etiam unice ex principiis revelatis deductas, af­ firmant certas propter consensum omnium scholasticorum, ne­ gant tamen easdem esse de fide; proindeque contra unanimem huiusmodi sententiam pugnare, aiunt fore saltem temerarium , non tamen haereticum. Sic e. g. Vasquez in 3. q. 6. disp. 41. docet, « in Christo esse gratiam habitualem et charitatem (vi­ delicet habitus infusos) idque indubitanter asserendum esse iuxta scholasticorum communem sententiam, et absque temeritatis nota id negari non posse ». Simul tamen contendit adversus Suarez.ium, hanc doctrinam, licet absque ulla controversia communem inter scholasticos , non pertinere ad fidem ita , ut eius negatio posset dici error in fide. Vasquezio assentiuntur de Lugo, Mae(1) Hoc sensu, non autem de infallibili assistentia Spiritus Sancti itnimediata, verum esse concedimus, quod ait Canus 1. c. conci. 2.: « cum inter ipsos theologos scholasticos magna fere ubique dissensione certetur, ita ut in hac parte iure forsitan reprehendantur, certe non idem omnes as­ sererent, nisi eodem divino Spiritu permoverentur ». --- Iÿ2 --- ratius aliique. Ipsemet Suarez de communi in omnibus scholis doctrina, asserente animae Christi ab initio suae existentiae vi­ sionem beatificam, eodem fere modo loquitur. « Quaeres, qua certitudine haec doctrina tenenda sit. Aliqui existimant, simpli­ citer esse de fide. Sed non videtur, quia Scripturae testimonia non sunt adeo expressa, quin aliis modis explicari possint; et nulla etiam exstat de hac re Ecclesiae definitio, neque etiam Traditio est satis aperta ; nam licet theologi in hac veritate as­ serenda consentiant, non tamen illam affirmant ut dogma fidei, et fere eodem modo loquuntur ss. Patres ; et ideo alii solum dicunt, esse opinionem ita veram, ut contrarium opinari teme­ rarium sit. Et haec est censura mitissima omnium, quae, dari potest; existimo enim contrariam sententiam etiam erroneam » (i). Suarez in 3. q. 9. disp. 25. sect. 1. cf. Canum 1. XII. c. 7. praecept. 8. Eodem fere modo sentiendum est et ipsi scholastici sentiunt, quoad doctrinam communem et theologice certam de processione Verbi ac Spiritus Sancti per formalem rationem in­ tellectus et amoris, de qua multis egimus in Tractatu de Trin. th. XXVI. 3°. Ubi vero constans et consentiens doctrina non obtinet, sed theologi graves in diversa abeúnt, multoque magis ubi non rata sententia, sed opinantium modo rem proponunt, ibi aucto­ ritas non quidem continuo nulla est ; verum dissensus ipse osten­ dit, auctoritate rem confici non posse, sed rationibus standum esse, ut illud amplectamur, quod fidei analogiae, doctrinae sci­ licet Scripturae, explicationibus Patrum, praedicationi ecclesia­ sticae , sensui et consensui Ecclesiae, magis videatur consonum (de sententiis enim loquimur vere theologicis, non de meris pla­ citis philosophiae). Quae quidem inquisitio ad tractationem vere theologicam, non solum in huiusmodi rebus ambiguis, sed ubique necessaria est, ut non solum constet, an doctrina de qua quae­ ritur, pertineat ad depositum revelationis, sed etiam quomodo in eo contineatur et ad illud pertineat. Hoc autem examine rite instituto, perspicuum fiet, doctrinam principum scholae Lom­ bardi, Halensis, s. Bonaventurae et maxime s. Thomae in sen­ tentiis quidem constantibus ac communibus nonnisi compendium (1) De veritate theologica, harum sententiarum vide Tract, de Verbo incarnato th. XLI. — igì — esse ac summam doctrinae Patrum (i), et praedicationis eccle­ siasticae; tutu vero in iis etiam capitibus, quae magis ambigua sunt et in opinione posita, congruentiam et nexum magis minusve arctum cum eadem praedicatione ecclesiastica non deesse. Simul deinde patebit, inter magnos illos scholae magistros a partium studio vacuos diversitatem quidem, raro tamen in rebus maioris momenti pugnam esse et proprie dictum dissensum. Propter hanc intimam connexionem cum doctrina Patrum et cum intellectu catholico universim, auctoritas principum scholae, et prae ceteris s. Thomae, per se sola non quidem irrefragabilis est, veneranda tamen et inter privatos doctores praecipua. Fructus praeterea numquam poenitendus illius, quod diximus, examinis is etiam erit, ut melius assequamur genuinum sensum magistro­ rum scholae, et distinctius intelligamus non solum quid doceant, sed etiam rationes, quare ita doceant et ita docendum sit. Ne­ que tamen ideo fas est in huiusmodi rebus, ubi viri graves et docti diversa opinantur, placitis unius viae, ut loquuntur, et iis quae tibi vera vel probabiliora videntur, ita insistere, ac si auctoritate totius scholae, immo etiam totius Ecclesiae, illa vera probarentur, vel quia unum aliquem ex magnis scholasticis no­ minasti, iam omnis a tua opinione dissensus esset intolerabilis. « Theologorum scholasticorum, inquit Melchior Canus, etiam multorum testimonium, si alii contra pugnant viri docti, non plus valet ad faciendam iidem , quam vel ratio ipsorum vel gravior etiam auctoritas comprobarit. Videlicet in scholastica disputatione plurium auctoritas obruere theologum non debet, sed si paucos viros, modo graves, secum habeat (gravibus scilicet rationibus nixos), poterit sane adversum plurimos stare; non enim numero haec iudicantur sed pondere... Quo loco sane ar­ guendi sunt scholastici nonnulli, qui ex opinionum quas in schola acceperunt, praeiudiciis viros alios catholicos notis gravioribus inurunt, idque tanta facilitate, ut merito rideantur... Alia sunt scholae placita, de quibus mox dicturi sumus (in quibus scilicet constans et unanimis est consensus, ut a nobis paulo ante est decla(i) Patres, quos scholastici vetusti velut duces sequuntur, et quorum imaginem exprimunt, sunt potissimum quidem Augustinus, Dionysius, Gre­ gorius, Boethius, Damascenus ; verum hos ipsos interpretantur vel quan­ doque ïtiam eorum sensum temperant aut corrigunt secundum normam praedicationis ecclesiasticae. Franzeltñ. De Divina Tradit, et Script. 1} — ‘94 — ratum), alia sunt praecepta sectae, de quibus modo loquimur. Quae ab illis dissident, ea notam habent ; quae ab his, non habent. Non enim si quid aut Scotisticis aut Thomisticis pronuntiatis contrarium est, error illico est ». Canus 1. Vili. c. 4. eundus. 1. Omnium quae hactenus disputavimus, haec summa est. u) Ex scholasticorum theologorum scriptis certo constare potest de do­ ctrinae alicuius revelatione et divina Traditione, quando unanimi et constanti sententia in iis reperitur doctrina proposita, tam­ quam pertinens ad catholicam fidem, quia ex consentiente te­ stimonio certo constat de intellectu catholico ipsius successionis apostólicas et Ecclesiae totius, ty Ubi propositio et deductio ali­ cuius theologicae doctrinae in iisdem theologorum scriptis rata et unanimi sententia proponitur ut vera ac legitima, ab ea sine nota saltem temeritatis vel etiam erroris dissentire fas non est, quia talis consentiens auctoritas et per se est gravissima, et ab Ecclesia ipsa communis theologorum doctrina, tum. in Conciliis, tum universim extra Concilia magni fit, et tamquam aliquod elementum praeparationis ad solemnes definitiones consideratur. Haec autem accipienda ita sunt, ut valeant de ipsa doctrinae veritate, non autem de modo eam explicandi et probandi ; de doctrinis vere theologicis ad res fidei et morum pertinentibus, non autem de placitis mere philosophicis (1); de sententiis ratis (1) Constat, multas veritates, per se philosophicas et metaphysicas, esse tamen in strictissima relatione cum veritatibus fidei, ut hae sine illis rite intelligi et explicari non possint. Quod cum accidit, veritates illae metaphysicae, non quidem universim spectatae, sed in sua formali relatione ad veritates fidei, quibuscum complicitae sunt, vere theologicae censeri debent. Huiusmodi sunt notiones naturae et hypostaseos in relatione ad myste­ rium unius naturae in tribus hypostasibus SS. Trinitatis, et duarum natura­ rum in una hypostasi Christo (v. Tract, de Incarnat, th. XXVI. seqq.; Tract, de Trin. th. XXIII.'); doctrina de accidentibus corporum in ordine ad eorum conservationem sine substantia ut subiecto inhaesionis in SS. Eu­ charistia; de essentialibus corporum relationibus ad spatium in ordine ad idem mysterium Eucharistiae saltem negative, quaenam essentiales non sint (vid. Tract, de Euch. th. XI. XVI.); de habitibus et qualitatibus accedentibus et inhaerentibus in ordine ad doctrinam de gratia et de charactere sacramentali (v. Tract, de Sacram, in genere th. XIII.); de forma substantiali in ordine ad unitatem realem humanae naturae (cf. Tract, de Incarn. th. XII. n. II.); veri­ tates denique aliae plures, quae ex sese communes sunt (quoad obiectum ma­ teriale) philosophiae et theologiae, quia et per se rationales sunt et ■Simul in revelatione comprehenduntur (cf. Tract, de Deo Prolegom. theorem. II.). — i95 — ac firmis cohaerentibus cum doctrina Scripturae vel ss. Patrum, non autem de theorematibus opinantium modo propositis ; de consensu non unius aetatis, multo minus unius aut alterius scho­ lae, sed de consensu constanti et communi gravium theologorum, qui temporis progressu non desierit. Non certe repugnat, ut aliqua sententia, aliquandiu inter theologos communis, postea argumentis et documentis melius perspectis, communis esse desinat, vel etiam obsolescat. Talis autem mutatio ipsa argumentum est, consen­ sionem illam antecedentem non fuisse ratam et firmam senten­ tiam, quae securis et immutabilibus niteretur fundamentis; sed opinionem tantum pro praecedenti statu quaestionis probabilem. « Quae opinio, ait Card, de Lugo, hoc saeculo in scholis fre­ quentissima est, et fere ab omnibus defenditur, saeculo proximo re melius examinata et novis fundamentis apparentibus, a paucis retinebitur. Non ergo repugnat, aliquamdiu maiorem scholasti­ corum partem opinionem aliquam ut probabiliorem amplecti , quae reipsa falsa sit ». Lugo de Fide disp. 20. sect. 3. n. 128. c) Quando sententiarum et opinionum inter graves theologos diversitas est, ex eorum auctoritate certitudo comparari non potest; sed tum maiori auctoritate perpensa, tum multo magis rationibus ex theologiae fontibus deductis, statuendum quid ve­ rum aut vero sit similius. Postremo, si id necesse est, moneo in tota hac declaratione nostra unice sermonem esse de auctoritate scholae per se spe­ ctata. Nam si rationes spectentur, quibus doctrinam confirment, facile patet, has etiam a paucis propositas posse esse tales, ut doctrinam vel ad fidei revelatae depositum pertinere, vel saltem theologice certam esse demonstrent. IL Superest, ut satisfiat difficultati, quae contra declaratam auctoritatem theologorum scholae moveri potest, et vero a qui­ busdam recentioribus etiam solet. Scholasticos communi con­ sensu docuisse, aiunt, plures sententias quae iam a theologis aut falsae aut minus probabiles habentur. Ita e. g. ex eorum sententiis minores Ordines credere oporteret esse sacramenta , quae tamen doctrina nunc consensu fere aeque communi reficitur ut falsa. Pariter unanimes docuerunt, materiam in sacramento Ordinis esse traditionem instrumentorum, quod nunc post Mo­ rini, Martenii aliorumque inquisitiones in vetera monumenta a non paucis, imo a maiori forte parte theologorum, sine temeri- tate negatur. Simili consensione feruntur docuisse, peccatorem iam contritione iustificatum ad sacramentum poenitentiae acce­ dere debere, nec potestatem clavium ad absolvendum a culpa extendi; sed Deum immediate citra ministerium sacerdotis re­ mittere culpam poenitenti, sacerdotem absolvere solum a poena ; de cuius quidem doctrinae falsitate saltem post Concilium Tridentinum constat. Non est nobis propositum singulorum scholasticorum genui­ nam sententiam de hisce doctrinae capitibus examinare; solum nunc negamus, consensum circa illa, quicumque fuerit, eos chara­ cteres praeseferre, sub quibus auctoritatem scholasticorum valere diximus ad plenam demonstrationem doctrinae fidei vel certitudi­ nis theologicae. Nam a) in nullum ex commemoratis capitibus umquam exstitit scholarum consensus tamquam in doctrinam fide catholica creditam et credendam, nec etiam ut in doctrinam penes catholicos doctores certam et sine controversia tenendam ; sed consensus, si quis exstitit, erat communis quaedam opinio. Hoc, ne de aliis dicam, vel inde manifestum est, quod iï) con­ sensus non erat universalis ; sed doctores magnae auctoritatis, motis et panilo eliquatis hisce quaestionibus, in diversas abibant sententias, quin ideo vel communi fidei vel certae doctrinae in re tanti ponderis repugnare censerentur, et in crimen umquam vocarentur violatae fidei vel gravis erroris, c) Si consensum ali­ quamdiu fuisse demonstrari posset, certe is non erat constans, quod ipsum argumentum esse diximus, praecedentem , si quis fuit, consensum non firmae et ratae sententiae, sed opinionis fuisse. Sane iam tempore s. Thomae, quo post prima initia ingenium, doctrina, gloria scholae sua incrementa accepit, quoad priora duo capita quae commemoravimus, erat sententiarum di­ versitas; quoad ultimum saltem communior esse coepit doctrina, quae posteriori aetate in scholis lucidius explicata, in Concilio ipso Tridentino confirmationem nacta est. i°. Ad Ordines minores quod spectat, non a Christo insti­ tutos esse, sed procedente tempore « Ecclesiam sibi eos consti­ tuisse », iam ante aetatem s. Thomae docebant Hugo a S. Vi­ ctore, Lombardus, Gratianus ; ex qua institutione ecclesiastica sequitur, non esse veri nominis sacramenta. Post tempora s. Tho­ mae, diu ante Morini inquisitiones, diserte affirmarunt et proban­ dum susceperunt, minores Ordines non esse sacramenta, Duran- - ‘97 dus, Caietanus, Navarrus, Dominicus Sotus, qui posterior omi­ natur s. Thomam, si in summa ad hunc locum pervenisset, sen­ tentiam traditam in 4. dist. 24. mutaturum fuisse, et rationem sacramenti hisce Ordinibus negaturum. Quae quidem coniectura non aliud ostendit, nisi quod tempore Soti (unius ex theologis Concilii Tridentini) constabat, penes vetustos scholasticos totam hanc rem non in certa sententia, sed in opinione positam fuisse et ultro citroque disceptatam (1). De his doctoribus vide Vasquez in 3. P. disp. 237. c. 2. Inde a saeculo XVI. frequentissima et communior fieri coepit inter doctores sententia haec negans. De diversis opinionibus, utrum episcopatus sit Ordo et sacramentum, vide Vasquez ib. disp. 240. 20. Venio ad id, quod dicitur de materia sacramenti Ordi­ nis. Est in hoc capite fere eadem ratio ac in praecedenti; di­ versi opinabantur diversa. Longe communior certe sententia erat, et multorum adhuc nunc est illa, quae in praxi et usu semper est tenenda, traditionem scilicet insttumentorum esse in Ecclesia latina partem necessariam materiae sacramenti. S. Bonaventura tamen defendit in Ordinibus sacris essentialem materiam esse solam manuum impositionem : « sicut omne instrumentum sive armatura in virtute manus est, sic etiam per impositionem ma­ nuum, ubi deessent talia (instrumenta), possunt signari; unde... in impositione manuum in Ecclesia primitiva ceteri Ordines im­ plicabantur ». 4. dist. 24. P. 2. a. i. q. 4. S. Thomas vero censuit, « per manus impositionem dari plenitudinem gratiae, per quam ad magna officia sint idonei....... in ipsa datione calicis sub forma verborum determinata characterem sacerdotalem im­ primi » 4. dist. 24. q. 2. a. 3. Alii alio modo rem explicabant, ut manifestum sit, omnes quidem censuisse, practice, totum ri­ tum esse accurate servandum, in theoretica vero determinatione essentialis materiae ac formae, non fuisse universalem consensum (1) S. Thomas in 4. dist. 24. q. 1. a. 2. sol. 2. tres adfert opinio­ nes de Ordinibus, qui characterem imprimant. « Circa hoc fuit triplex opi­ nio. Quidam enim dixerunt, quod in solo Ordine sacerdotii character im­ primitur. Sed hoc non videtur verum (post Tridentinum iam non esset tutum id asserere).... alii dixerunt, quod in sacris Ordinibus imprimitur character non autem in minoribus.... Cum character sit signum distinctivum ab aliis, oportet quod in omnibus character imprimatur.... et haec est tertia opinio, i/tiae communior est ». — 198 — in unam sententiam, sive ut fide credendam, sive ut theologice absque controversia certam. (Vasquez 1. c. disp. 239.). 3°. Quoad postremum de potestate clavium ad absolvendam culpam, possent qui negasse videntur hanc potestatem, ita ex­ plicari, ut non ministerialem ac instrumentaient, sed potestatem tamquam causae principis negaverint in ministris, et hoc sensu dixerint, solum Deum, non vero sacerdotem, remittere culpam. Ita certe s. Thomas explicavit Magistrum Lombardum. Doctrina Magistri 4. dist. 18. haec erat. « Varia a doctoribus traduntur super his, et in hac tanta varietate quid tenendum : Hoc sane dicere ac sentire possumus , quod solus Deus dimittit peccata et retinet; et tamen Ecclesiae contulit potestatem ligandi et sol­ vendi. Sed aliter ipse solvit et ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantum dimittit peccatum, quia et animam mundat ab interiori macula, et a debito aeternae mortis solvit. Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen tribuit potestatem sol­ vendi et ligandi, id est ostendendi homines ligatos vel solutos ». S. Thomas in hunc locum 4. dist. 18. q. 1. a. 3. sol. 1. ad 1. ita commentatur. « Sicut Magister dicit in littera, sacerdotibus commissa est potestas remittendi peccata, non ut propria vir­ tute remittant, quia hoc Dei est; sed ut operationem Dei remit­ tentis ostendant tamquam ministri. Sed hoc contingit tribus modis. Uno modo ut ostendant eam non praesentem, sed pro­ mittant futuram.... sic sacramenta veteris legis operationem Dei significabant... Alio modo ut significent praesentem, et nihil operentur ad eam; et sic quidam dicunt, quod sacramenta novae legis significant collationem gratiae... Tertio modo ut significent divinam operationem in remissionem culpae praesentem, et ad ipsam aliquid dispositive et instrumentaliter operentur; et sic secundum aliam opinionem, quae sustinetur communius, sacra­ menta N. L. emundationem ostendunt divinitus factam, et hoc modo etiam sacerdos N. T. ostendit absolutos a culpa ». (Haec doctrina non quidem de operatione dispositiva, sed de vera ef­ ficacia instrumentali sacramentorum, quam pro suo tempore s. Thomas dicit communiorem, iam a Trid. Concilio sess. VII. can. 6-8.; sess. XIV. can. 9. definita est. Cf. Tract, de Sacram, th. X. XI.). Disertius et asseverantius de hac ipsius culpae re­ missione per absolutionem sacerdotis, ut per causam instrumen­ talem, agit s. Thomas 3. q. 84. a. 3. ad 3. et in Opuse. V. ed. — >99 — de Rubeis al. XXII. de Forma absolutionis. Richardus a S. Vi­ ctore coaevus Lombardo, in Tract, de potestate ligandi et sol­ vendi c. i2. ita loquitur: « Exstat quorundam de potestate ligaudi atque solvendi sententia tam frivola, ut ridenda videatur potius quam refellenda. Putant enim et praedicant, sacerdotes non habere potestatem ligandi atque solvendi, sed ostendendi homines esse solutos sive ligatos.... Dicunt apostólicos viros pec­ cata remittendi vel retinendi potestatem non habere, cum Domi­ nus hoc dicat; dicunt, eos tantummodo habere potestatem utrum­ que ostendendi, cum Dominus hoc non dicat ». Porro quisquis sensus fuerit Magistri et aliquot scholastico­ rum illius temporis, ex ipso modo quo loquitur Lombardos, et ex verbis disertis s. Thomae aliorumque constat, illam doctri­ nam nec fuisse umquam communem, nec fuisse firmae sententiae sed merae opinionis, et tempore iam s. Thomae obsolevisse, ita ut eliquata quaestione, veritas opposita in universali consensione ac professione iam sit totius Ecclesiae. Scholasticorum a sae­ culo XII. ad XVII. hac de re doctrinam ipsis eorum verbis de­ scriptam habes in dissertatione Caroli Du Plessis d’Argentrée : « De contritione et virtute clavium variae scholasticorum sen­ tentiae » Parisiis 1712. Confer Morinum de Poenit. 1. Vili, et de Contritione et Attritione P. I., quibus locis etiam hic auctor de scholasticorum sententia agit. 200 SECTIO III. DE RELATIONE INTER DIVINAM TRADITIONEM ET SCRIPTURAM THESIS XVIII. Praedicatio ecclesiastica est suprema norma interpretationis ss. Scripturarum. » » » » » » » » » « Catholicus intellectus i”. spectatus in authentico indicio ad universam Ecclesiam, ve! in consentiente doctrina successionis apostolicae manifestatus, sub assistentia Spiritus Sancti est interpres infallibilis Scripturarum sacrarum ; unde 2’ huiusmodi authentica interpretatio quatenus versatur circa singulares Scripturarum textus, simpliciter haberi debet intelligendi regula; 3" universim spectata praedicatio ecclesiastica est canon interpretationis significatione negante, quod sensus ei contradicens numquam potest esse verus, et significatione aiente, quod ad verum sensum reperiendum vel confirmandum plerumque manuducit et non mediocriter iuvat ». I. Veritas huius theseos consequitur ex iis omnibus, quae in Sectione I. demonstravimus de totius doctrinae revelatae con­ servatione et explicatione per magisterium authenticum sub as­ sistentia Spiritus Sancti. Quando docemur, totam « disciplinam qua fiunt Christiani » , in perpetua successione custodum fidei conservari et propagari ; « in Ecclesiam tamquam in depositorium dives collata esse omnia quae sunt veritatis, ut quicumque velit, hauriat ex ea potum vitae » ; « in Ecclesia tamquam in vase bono esse eximium depositum fidei a Spiritu Dei semper iuvenesc.ens et iuvenescere faciens ipsum vas » , huius proinde vitae fidei semper iuvenescentis principium esse Spiritum San­ ctum ! profecto non intelligitur conservatio tantummodo verbo­ rum, formularum, et theorematum quae materialiter spectentur; sed intelligitur conservatio et propagatio sincerae intelligentiae veritatum revelatarum, cuius expressio in verbis, formulis, ac theorematibus continetur. Ideo praestantissimas esse vidimus ap­ pellationes illas Patribus solemnes: catholicus intellectus, sensus ecclesiasticus, conscientia communis fidei; his enim insita pro- --- 201 --plia ratio Traditionis in complexu, h. e. cum suo organo spe­ ctatae praeclare exprimitur. Iam vero ad depositum ab Ecclesia custodiendum pertinent etiam et in primis Scripturae, in quibus ■ disciplina Christiana et ea quae sunt veritatis », verbis et sen­ tentiis, auctore Spiritu Sancto, ex parte consignata sunt. Ergo a Spiritu Dei conservatur perpetuo in Ecclesia non solum verbum materiale Scripturae, sed veritatum quae verbis Scripturae con­ tinentur, catholicus intellectus hoc modo et ad hunc scopum, ut ipsum magisterium authenticum in indicando de vero sensu Scripturae, et in eius expositione non erret. Ergo Ecclesia, hoc intellectu catholico instructa, infallibilis est Scripturarum inter­ pres, quae quidem infallibilitas ultimo revocatur ad assistentiam et directionem Spiritus Sancti. Ulteriori demonstratione haec non indigent. Quae enim th.Vili, demonstravimus de conservatione totius revelatae doctrinae , et universim intellectus catholici per charisma et per operationem Spiritus Sancti, pari modo demonstrant conservationem intelle­ ctus catholici, dura ad doctrinam Scripturis consignatam refer­ tur. Nominatimi vero conservationem et traditionem verae intel­ ligentiae Scripturarum in successione apostolica perpetuam esse, ex communibus vetustissimorum PP. principiis ostendimus th. X. n. II. Quin immo ubi PP. sermonem habent de intellectu ca­ tholico, de sensu ecclesiastico, de ecclesiastica intelligentia, po­ tissimum considerant Ecclesiae intellectum in relatione ad inter­ pretationem Scripturarum (vide th. XI. n. II.). Sicut enim universa doctrina quae viget in communione et consensione totius Ecclesiae, a magisterio authentico continetur et conservatur, nihilque ratum est quod sit disiunctum et dis­ sentiens; quod fiat privatira ioicf., ut loquitur Ignatius (ad Ma­ gnes. n. 7.); ita Scriptura non est privatae interpretationis ('.Sia; jrriXuffsw;), sed Spiritus veritatis qui eius est auctor, ut arguit s. Petrus (2. Pet. I. 20. 21.), est etiam eius interpres (1) per idem ipsum ordinarium publicum magisterium, quod a Christo (r) « Hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturae pro­ pria interpretatione non fit (îSiaç èsiXÙo-eo»; où -pvtrai); non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati (ùrô I1vïù;xxto? 'Aftou çEpôpLîvo'.) locuti sunt sancti Dei homines ». Cur Scriptura non sit privatae interpretationis, Apostolus hanc rationem reddit, quia est Scriptura divinitus inspirata. --- 202 --institutum universim est organon Spiritus Sancti ad conserva­ tionem et explicationem doctrinae. « His, inquit Orígenes, de Princip. IV. n. g., qui credunt sacros libros non hominum esse scripta, sed ex inspiratione Spiritus Sancti, voluntate Patris uni­ versorum per lesura Christum eos scriptos esse et ad nos per­ venisse , ostendemus vias quae videantur , intelligentiae, ut in­ haereant regillae coelestis Ecclesiae lesu Christi secundum suc­ cessionem apostolica™ » (i). Eorum ergo, apud quos « manet Spiritus veritatis in aeternum » , et qui per charisma Spiritus Traditionem Apostolorum custodiunt, est etiam munus authen­ tice declarandi verum sensum Scripturae a Spiritu Sancto inspi­ ratae, et continentis doctrinam ac praedicationem Apostolorum. Vide Concilium Tridentinum Sess. IV. cf. Melch. Canum 1.XII. c. 7. praeceptione 1. II. Ex dictis itaque constat, praedicationem ecclesiasticam, sive per consensum in magisterio authentico, sive per definiti­ vum indicium propositam, sicut generatim est ac dicitur regula /idei, ita esse etiam speciatim regulam intelligendi Scripturas, et canonem supremum interpretationis. i°. Si definitio ac solemne iudicium versatur circa determi­ natum Scripturae locum, et propositum habet huius sensum au­ thentice declarare, constat profecto hunc esse sensum verum et genuinum, quem Spiritus Sanctus scriptionem inspirando expres­ sura voluit (2). Ergo huiusmodi definitio seu iudicium supremus est canon interpretationis, ita ut ceterae omnes regulae interpre­ tandi ductae ex grammatica, philologia, archaeologia, contextu proximo et remoto, scopo auctoris, collatione aliorum loco­ rum etc. ei subordinentur, h. e. eo-solum dirigendae et hoc fine adhibendae sint, ut sensus quem verum esse iam certo constat, etiam scientifico demonstretur verus esse, atque adeo cur et quo­ modo verus sit, ostendatur. Quis enim, quaeso, cuiusvis interpre­ tationis est scopus, nisi ut ad verum sensum intelligendum per(1) Postrema verba ita reddit Rutinus : « conabimur demonstrare illam regulam et disciplinam, quam a lesu Christo traditam sibi, Apostoli, per successionem, posteris quoque suis, sanctam Ecclesiam docentibus, tradide­ runt ». Verba graeca vide supra p. 94. (2) Sensus multorum textuum Scripturae hoc modo declaratus est e. g. Matth. XXVIII. 19; Io. X. 30; Io. I. 1. 14; XV. 26; XVI. 13. sq.; Luc. XXII. 19.20; Io.XX. 23; Iac.V.14; Io.III. 5. (Trid.Sess. Vll.can. 2.)etc. - 2o3 — veniatur? Cum ergo verus sensus quis sit, iam aliunde constat, praesidia interpretationis rite adhiberi non possunt, nisi ad il­ lum ipsum sensum intelligendum ut verum. Quod si ex regulis mere humanae et scientificae interpretationis, ad sensum perve­ niretur illi quomodocumque contrarium, vel etiam alium ab eo diversum, eo ipso constaret (in hypothesi quod unus tantum est loci sensus) de interpretationis fallacia, atque adeo praesidia adhibita vel non esse idonea et sufficientia, vel non esse rite adhibita. Si quando igitur disciplina humanae interpretationis scopum suum non assequeretur, non ideo sensus ecclesiastica definitione determinatus minus certus redderetur ; sed humanae scientiae proderetur defectus, et scientia ipsa ac bene consulta ratio postularet, ut fateremur aliquid ad veram intelligentiam assequendam necessarium nos latere. 2°. Patet porro, non solum solemn! deiinitione Conciliorum vel Pontificis, sed etiam ex aliunde perspecta consensione in determinatum sensum alicuius loci, posse constare de catholico intellectu, ad cuius normam « interpretationis linea » dirigenda sit. Sicut enim a Romano Pontifice vel a Concilio authentice definiri potest, quis sit verus loci alicuius sensus, ita etiam in­ tellectus Ecclesiae sese manifestat in unanimi Patrum consen­ sione , ubi in interpretationem loci alicuius dogmatici, vel ad legem morum pertinentis, certa et definita sententia conspirant, quamvis priori illo iudicio sensus ecclesiasticus apertius et fa­ cilius innotescat quam hoc posteriori modo. Consensum Eccle­ siae tum praesentem, tum antecedentium aetatum, synodus Tridentina statuit ut supremum canonem interpretationis suo de­ creto sessionis IV. « Ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae Christianae pertinen­ tium, sacram Scripturam ad suos sensus contorquens contra eum sensum, quem tenuit, et tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est indicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum, ipsam Scriptu­ ram sacram interpretari audeat ». Ex dictis vero constat, hoc decreto non aliud definitum esse, quam quod iam in oeconomia tradendae fidei, a Christo ipso instituta, coptinetur, et illa sup­ posita, ex ipsis rerum naturis sequitur. « Nihil novi statuit Con­ cilium, inquit Pallavicinus loquens de hoc decreto, nec novam voluit imponere obligationem , sed docere voluit et confirmare --- 204 — obligationem iam existentem, quam fides nostra ex sua natura inducit ». Hist. Cone. Trid. 1. VII. c. 18. n. 3. 6. 3°. Non minus evidens est, praedicationem ecclesiasticam, sive solemni iudicio, sive unanimi consensu manifestatam, quando ad determinatum sensum singulorum textuum refertur, non modo esse canonem interpretationis sensu negante, h. e. ut nefas sit sensura tribuere Scripturis contradictorium doctrinae enuntiatae per intellectum catholicum ; sed esse etiam regulam intelligendi sensu affirmante, h. e. ut eum ipsum sensum textus Scripturae verum credere oporteat, qui ei subesse consensu Ecclesiae vel iudicio solemni definitus est. Huiusmodi enim definitione non modo declaratur, doctrinam enuntiatam esse veram et esse re­ velatam, et non solum docetur, quis sensus Scripturae non sub­ sit; sed etiam docetur, quis sensus subsit, doctrinam nempe enuntiatam contineri in ipso determinato Scripturae loco. Eccle­ sia autem non minus per charisma veritatis est infallibilis in explicando sensu Scripturae, in qua depositum fidei consignatum est, quam generatim in custodia et explicatione depositi. Unde non modo interpretatio contradictoria vel contraria sensui defi­ nito ab Ecclesia, sed etiam explicatio ita diversa , ut ille ab Ecclesia definitus sensus, in hoc determinato textu contineri ne­ getur , convincitur esse « contra eum sensum, quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia ». Decretum Tridentinum forma negante: « ut nemo contra eum sensum... aut unanimem consensum... Scripturam sacram interpretari audeat», duo continet; ut videlicet a) nemo audeat interpretari Scripturam sensu repugnante doctrinae universali, etiamsi sensus loci Scripturae in quaestionem vocati non esset positive ab Ecclesia definitus, de quo mox dicturi sumus. Ita decretum habet sensum negativum. At t¡) directe et explicite sta­ tuit, ut nemo audeat Scripturam interpretari contra sensum de­ finitum ab Ecclesia. Ita sensus decreti aequipollet affirmanti, ut nemo, nisi iuxta sensum Ecclesiae, Scripturam interpretetur, quia, ut diximus, interpretatio quae non est iuxta sensum definitum, eo ipso est contra eundem. Unde in professione Fidei a Pio IV. praescripta, adhibetur forma affirmans. « Sacram Scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est indicare de vero sensu et interpretatione ss. Scriptura- 2O> nun, admitto, nec eam umquam, nisi iuxta unanimem consen­ sum PP. accipiam et interpretabor ». Postremo hunc sensum genuinum decreti Tridentini, solemniter declaravit sacrum oecumenicum Concilium Vaticanum, Constit. de Fide cathol. c. 2. « Nos idem decretum (Tridentini Con­ cilii) renovantes, hanc illius mentem esse declaramus, ut in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae Christianae perti­ nentium, is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est indicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum ; atque ideo nemini licere contra hunc sensum, vel etiam contra una­ nimem consensum Patrum, ipsam Scripturam sacram interpre­ tari ». Proscripta igitur est recenti orum quorundam criticorum sen­ tentia , qui fas esse aiebant huiusmodi Scripturae loca sensu etiam diverso interpretari, et negare eum sensum his ipsis locis subesse, quem in eis Ecclesia intellexit, vel etiam solemni iu­ dicio declaravit, dummodo nulla inferatur doctrina ceteroquin catholicae fidei adversa, hocque solo sensu negante, decretum Tridentinum esse accipiendum. Nec minus excluditur eorum opi­ nio, qui in eodem decreto tantum cautionem quandam discipli­ narem, non vero declarationem et doctrinam dogmaticam ac ir­ reformabilem agnoscebant. Vide Ulmum Ranolder, Hermeneut. ed. 2. P. 111. § 56. 61. III. Ecclesiastica praedicatio universim spectata, quin ad de­ terminandum sensum loci singularis Scripturarum per se et expli­ cite referatur, est tamen canon interpretationis in primis sensu negante, ut nulla interpretatio possit esse vera, quae cuicumque Scripturarum textui, ex ipsa sacri scriptoris mente enuntiato, sen­ sum tribuat repugnantem proximae regulae fidei, quia veritas non potest repugnare veritati. Praeterea iuvat eadem ecclesiastica prae­ dicatio, etiam positive, ad sensum difficilium locorum tutius et plenius intelligendum. Profecto enim, doctrinam et intelligentiam apostolicam de aliquo fidei capite, iam aliunde perspectam ha­ bere, plurimum iuvat interpretationem, tum universim in omnibus locis ad illud caput pertinentibus, tum maxime in iis textibus, qui facile quidem intelliguntur ad illud caput doctrinae posse referri, haud tamen ita sunt expliciti, ut sensus sine ulla ambi­ guitate, ex iis solum per se spectatis determinari queat. In hu- --- 206 — iusmodi quippe locis, sacri scriptores ipsi in suis lectoribus ple­ niorem doctrinae cognitionem, ad verum sensum assequendum praesupponunt (vide supra p. 56.). Conferatur e. g. praesuppositus intellectus catholicus de sacramento matrimonii, cum Eph. V. 32, in contextu totius loci v. 23-32. ; de charactere sacramentali cum 2. Cor. 1. 22.; Eph. I. 13. (vide Tract, de Sacram, in ge­ nere th. XII. n. II.); de potestate relicta Ecclesiae concedendi indulgentias, cum Matth. XVI. 19.; de Filio Dei genito a Patre et subsistente in duabus naturis, cum Io. X. 36.', XIV. 28.; de perfectione scientiae Christi, cum Luc. II. 53.; de perfectione sanctitatis in Immaculata Virgine, cum Luc. I. 28. etc. Secundum haec Augustinus, de valore baptismi ab haereticis collati, fatetur (de Baptism. 1. II. c. 4.): « nec nos ipsi tale aliquid auderemus asserere, nisi universae Ecclesiae auctoritate firmati » ; hac au­ tem firmatus, tum interpretationes textuum Scripturae, a s. Cy­ priano aliisque catholicis, et deinde a Donatistis, contra valorem huiusmodi baptismi prolatas refellit, tum ipse ex variis Scriptu­ rae locis probare instituit veritatem, auctoritate et Traditione Ec­ clesiae iam demonstratam (1). Facile quisque videt, totam rationem praedicationis ecclesia­ sticae tamquam normae interpretandi Scripturas tum positiva tum negativa significatione heic declaratam, nihil esse aliud quam eam, quae dici'solet lex interpretandi secundum analogiam fidei. Eius vero applicationem passim videre est apud ss. Patres. Sic Augustinus, quoad ipsam ambiguam lectionem vel interpunctio­ nem, monet interpretem, ut « consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis, et Ecclesiae auctoritate perce­ pit » de Doctrin. christ. 1. III. c. 2. Distinctissime canonem ne­ gativum alibi tradit. « Didici, inquit, non haerere homini in respondendo secundum fidem, quod respondendum est homini­ bus, qui calumniari libris nostrae salutis affectant, ut quidquid ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare potue­ rint, ostendamus nostris litteris non esse contrarium. Quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris litteris, id est (1) Haec est ratio, cur Patres certas quasdam veritates, aliquando sola Traditione cognitas haberi affirment, aliquando vero easdem etiam, ex Scri­ ptura vindicare studeant ; non vero huius apparentis contradictionis solutio in defectu constantium principiorum quaerenda est, quo Patres laboraverint, ut imperite et calumniose asserunt recentiores quidam Protestantes. --- 207 --- catholicae fidei contrarium protulerint, aut aliqua etiam facul­ tate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissi­ mum (t).... Et cum divinos libros legimus in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate catholicae /idei muniuntur, id potissimum deligamus, quod cer­ tum apparuerit eum sensisse, quem legimus; si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturae non impedit, et cum sana fide concordat; si autem et Scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana prae­ scribit. Aliud est enim, quid potissimum scriptor senserit, non dignoscere; aliud autem a regula pietatis errare ». Genes, ad litt. I. c. 2i. n. 41. cf. in Io. tract. rS. n. 1. Vides hic regu­ lam fidei commendari ut canonem necessarium et universalem, tum scientiae cuiusvis, tum interpretationis Scripturarum, si ca­ non intelligitur sensu solum negante; non tamen tradi universim ut cañonera sensu positivo et tamquam fontem, ex quo vel omnes veritates scientiae humanae, vel omnium locorum Scri­ pturae interpretationes derivari possint. Discrimen inter regulam fidei, ut est canon interpretationis positivus, et ut est canon so­ lum negativus, expressit idem Augustinus praeclare 1. III. de Peccatorum merit, et remiss, c. 4- n. 9., ubi agens de Rom. V. la.sqq. tantummodo illorum verborum, quibus Adam dicitur forma futuri », sensum ait manere ambiguum. « Nam et nos aliud inde aliquando diximus, et aliud fortasse dicemus, quod tamen huic intellectui (peccati originalis) non sit adversum (ha­ bes canonem negativum). Cetera vero quae ibi dicuntur, si di­ ligenter advertantur atque tractentur... etiamsi subobscurum pa­ riant, rerum ipsarum necessitate, sermonem, non tamen poterunt alium sensum habere, nisi per quem factum est, ut antiquitus universa Ecclesia retineret, fi deles parvulos, originalis peccati remissionem, per Christi baptismum consecutos » (habes in praedicaticfrie ecclesiastica canonem positivum interpretationis). Vide Stapleton 1. XI. c. 3. Corollarium r. Traditio quatenus est catholicus intellectus (1) His Augustini herbis expressam habes relationem inter scientiam ct fidem, ut fides tamquam norma, sensu saltem negativo, dirigat scientias omnes, et theologia, quemadmodum scholastici loquuntur, imperet omnibus iliis scientiis. Hac de re alio loco dicemus. - 2o8 — doctrinae Scripturarum, perpetuo conservandus in successione apostolica, quam aliqui theologi Traditionem inhaesivam et exegeticam appellant, ad distinctionem a Traditione (ut vocant) constitutiva, non minus esset necessaria, etiamsi daretur hypo­ thesis Protestantium, totam revelationem obiective contineri in libris divinis. Hanc autem Traditionem Protestantes ex suis principiis adeo non admittunt, quemadmodum nonnulli catho­ lici theologi, decepti quorundam Protestantium concessionibus, putarunt, ut controversia de illa sit longe praecipua, atque, hac legitime terminata, reliquae omnes facilem habeant solutionem; ante hanc vero finitam, disputationes cum haereticis multum laboris et parum utilitatis habere Patribus visae sint. Cf. Tertull. Praescript. 17-19. et reliquos-citatos th. Vili, et th. X. n. 11. Corollarium 2. Postulatum Protestantium , ut interpres ad Scripturas accedat, mente minime praeoccupata ullo dogmate, sequitur quidem ex eorum principiis ; est autem , quatenus ex­ cludit etiam fidei doctrinam, sub authentico Ecclesiae magisterio praeconceptam, evidenter repugnans oeconomiae tradendae fidei, quam Christus instituit (1). Longe alia est Patrum doctrina, qui sicut ex una parte docent, verba Scripturae divinae reddi verba humana, licet retineantur materialiter eadem, si quis suum sen­ sum praeconceptum inferat Scripturis, et non sensum Scriptura­ rum faciat suum ; ita ex parte altera postulant, ut legens Scri(1) Eiusdem speciei et absurditatis est principium Georgii Hermes, quod etiam Frohschammer, ex et parte Giintherus adoptarunt. Statuunt, illi, fas esse, imo et necessarium, ut etiam catholicus philosophus, suscepta iam et credita fide, accedat ad examen revelationis ac fidei, non ut quaerat solum scientificam demonstrationem eius, quod iam habet tamquam veritatem cer­ tissimam, adeo ut ad nullam aliam conclusionem in inquisitione perveniri possit, omnisque conclusio contraria a priori habeatur fallax et erronea; sed examen esse instituendum, aiunt, nulla suppositâ certitudine ipsius rei inquirendae, et adhuc, ignorando, ad quam conclusionem inquisitio deductura sit. Hoc autem nihil est aliud, quam instituere examen revelationis et fidei, cum dubio positivo de veritate fidei catholicae, hactenus susceptae et cre­ ditae. Quod quidem dubium Hermes non modo concedit, sed impense com­ mendat (Praefat. ad Introduci, philosophie, p. X. sqq.); alii post Hermesianae doctrinae damnationem, negant quidem, se progredi a dubio positivo, re tamen vera, licet non progrediantur (ut Hermes) a dubio de omni veritate, nihilominus dubium positivum de veritate revelationis et fidei catholicae, in ipso principio et in ipsa methodo includitur. Vide definitiones s. Concilii Vaticani Constit. de Fid. cath. cap. 5. can. 6. — 209 — pturas perspectum habeat intellectum catholicum, et instructus sit regula credendi ab Ecclesia sibi tradita, ad quam sensus Scri­ pturarum exigendus est. Vide Recognition. Clementin. 1.X. n.42.; Athanas. contr. Arian, or. III. n. 28.; Hilar, de Trin. 1.1. n. 18.; ad Constant. 1. II. n. 9.; Hieronym. in Gal. I. 11. (T. Vil. p. 386.); Augustin, contr. Faust. 1. XXXII. c. 19.; ad Con­ sent. ep. 120. n. 13. coll. n. 17.; Lirinens. c. 36-38. (cf. supra p. 87-88). Corollarium 3. Quod Protestantes adversus catholicos fre­ quenter ingeminare solent, in Ecclesia catholica sacrae hernieneuticae et exegesi nullum posse esse locum, vel certe nullum profectum, calumnia est absurda prorsus et ridicula. Ex eo enim quod per praedicationem ecclesiasticam et verbum Dei traditum, cognitae sunt veritates, quibus repugnans sensus non potest esse verus et proinde non potest subesse verbo Dei scripto, quod ergo constat de aliquo sensu, qui certo non est expressus in Scripturis ; et quod praeterea per eandem certo constat, quis sensus in nonnullis locis « ad aedificationem doctrinae Christia­ nae pertinentibus » sit expressus : ex hac, inquam, praesupposita certa cognitione ac fide, non solum non impeditur scientia in­ terpretationis, sed etiam iuvatur et promovetur. Nihil enim cui­ cumque inquisitioni sçientificae potest esse exoptatius, quam ut iam aliunde perspectum habeatur, quid verum non sit, adeoque qui errores sint vitandi ; vel etiam quid verum sit, et quo pro­ inde inquisitiones dirigere oporteat, et quid sit argumentis de­ monstrandum. Tota adversariorum cavillatio originem ducit ex duplici errore. Error primus est dogmaticus, quod praedicationem ecclesia­ sticam et Ecclesiae indicium habent tamquam opinionem, quae ex ipsis Scripturis examinanda sit a singulis et indicanda. Certe si humana tantum opinio producatur de sensu Scripturarum, eaque ex una parte dicatur ex Scripturis ipsis examinanda et iudicanda utrum vera sit, et ex parte altera proponatur ut norma, secundum quam unusquisque Scripturas interpretari iubeatur, et iureiurando adstringatur ; haec est absurda contradictio et into­ lerabilis tyrannis, qua solis Protestantibus per duo fere saecula placuit, et sic dictis orthodoxis inter ipsos adhuc placet, dum in suos libros symbolicos iurant (supra p. 47. 48.) ; ab Ecclesia catholica autem explosa semper est et damnata. At si eadem Franzelin. De Divina Trudit, et Script. 210 infallibili certitudine, qua constat Scripturas continere verbum Dei, simul constet, quis sensus eis non subsit, vel etiam quis eis subsit; non modo tyrannis non est et intolerabile iugum, sed ex rei natura consequens obligatio, simulque felicissima manuductio ad amplectendum verum et respuendum falsum, ad illud argumentis demonstrandum, et ad hoc refellendum. Hanc autem infallibilitatem Ecclesiae nos demonstramus. Ceterum dum infallibilitatem negant, disputatio ad aliud iam devolvitur ; nec porro repetant in hypothesi, quae nobis est thesis certis­ sima , infallibilitatis Ecclesiae et, ut ipsi loquuntur, in syste­ mate catholico impediri scientiae hermeneuticae profectum et fractum. Alter error adversariorum, quo nititur cavillatio, est scientificus, quod non advertunt, aliud esse ex auctoritate infallibili certo novisse, quis sensus non subsit vel etiam quis subsit, et aliud intellexisse rationes ac modum ex textu atque contextu, cur et quomodo talis sensus sit verus ac genuinus. Hoc alterum proprius est fructus interpretationis scientificae, atque adeo in exegesi non minus quam in universa theologia locum habet « fides quaerens intellectum ». Corollarium 4. Per se patet, Ecclesiam non dici iudicem de vero sensu sive Scripturarum sive Traditionum , quasi ipsa eis insitam auctoritatem tribueret. Verbum Dei sive in Scripturis consignatum, sive Traditionibus constans, quae etiam per docu­ menta et monumenta conservatae sint, habet auctoritatem ex sese, quia est verbum infinitae veritatis ; estque ideo universae Ecclesiae norma credendi. Ecclesia vero, sub assistentia Spiritus Sancti, solum discernit verbum Dei ab eo quod tale non est, et genuinum eius sensum authentice interpretatur. Non ergo con­ stituimus Ecclesiam supra verbum Dei, ut Protestantes calu­ mniantur; sed dicimus Ecclesiam dirigi verbo Dei in credendo, sicque esse sub verbo Dei; et eandem genuinum verbi sensum infallibiliter intelligere, et singulis proponere credendum, sicque esse supra privatam fallibilem intelligentiam singulorum. --- 21 I --THESIS XIX. Sufficientia Scripturarum a ss. Patrilfus praedicatur, non ex­ cludendo, sed supponendo Traditionem ac ministerium ad custodiam depositi. » ft » » » » ft » » » » » ti « In comparatione Scripturae cum Traditione haec in primis tenenda sunt : Io. Inter ea quae clare in Scripturis continentur, eminet ipsa de­ monstratio successionis apostolicae, divinitus institutae ad infallibilem custodiam et explicationem traditae doctrinae; 2°. licet concedatur, ea omnia quae ab omnibus fidelibus explicite credenda sunt, contineri explicite in Scripturis, non tamen continentur ita, ut controversiae de iis exortae, ex solis Scripturis, independenter ab authentico magisterio, ad captum omnium finiri queant ; neque ergo ad fidei unitatem in catholicitate servandam Scripturae solae sufficiunt; p'. licet demonstrari semper possit, haereticorum innovationes esse praeter Scripturas, et demonstrati plerumque possit, innovationes easdem esse contra Scripturas, utrumque tamen non fit independenter a Traditione et citra respectum ad normam catholici intellectus. Unde 4°. non absolute, sed triplici hac restrictione suppositi, praedicari po­ test, et a ss. Patribus praedicatur, Scripturarum plenitudo ac sufficientia ». I. Quod fundamenti instar ponimus, clare contineri in Scri­ pturis revelationem ministerii divinitus instituti ad conservan­ dam et explicandam integram doctrinam fidei, demonstratum est th. IV. V. VII. Et sane, qui hoc dogma in Scripturis non vident, iis potius nulla quam omnia dogmata clare in Scripturis contineri affirmandum esset. Hoc igitur primum sensu potest praedicari, et a Patribus aliquando praedicatur, sufficientia Scripturae ad omnia dogmata demonstranda. Scriptura enim in hypothesi, quod eius divina auctoritas iam admissa est, plenissime exhibet et demonstrat au­ thenticum magisterium Ecclesiae, tamquam principium dirigens (seu principium formale) , quo perveniatur in cognitionem omnium veritatum fidei, et controversiae omnes decidantur. Aliis verbis idem dici potest: Scriptura clare continet hoc principium, successionem apostolicam esse divinitus institutam custodem et magistram totius revelatae doctrinae ; hoc autem principium continet implicite omnes veritates revelatas, non quidem analjrtice (tamquam principium materiale, ex cuius analysi evolvan­ tur omnes veritates), sed directive (tamquam principium for­ male, quo dirigamur ad cognitionem omnium veritatum). Vide supra p. 5. 6. Ergo hoc sensu Scriptura dici potest continere implicite omnia dogmata revelata. Huc pertinet Patrum doctrina exposita th. Vili. n. I. 4°. ; th. X. n. II. Unde eodem hoc sensu Patres etiam eas veritates, quas sola Traditione nobis conservatas esse fatentur, Scriptura­ rum auctoritate niti dicunt. « Quamvis huius rei, ait Augustinus de valore baptismi ab haereticis collati, certe de Scripturis ca­ nonicis non proferatur exemplum, earundem tamen Scriptura­ rum etiam in hac re a nobis tenetur veritas, cum hoc facimus, quod universae iam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scriptu­ rarum commendat auctoritas ». Aug. contra Crescon. 1. I. c. 33. n. 3p.; de Unit. Ecclesiae c. 22. n. 63. II. Quod in altera parte theseos saltem hypothetice concedi­ mus, concedunt theologi cum Bellarmino, De verbo Dei 1. IV. c. ii. ad obiect. 1. et 14.; cura fratribus de Wallenburg Controv. general. Tract. VI. de Testimoniis c. 4. n. 14. i5. Ex ea­ dem ratione Patres symbolum apostolicum appellant compen­ dium Scripturarum, atque ideo monent catechumenos, primum ipsam fidem in symbolo comprehensam « in latitudine cordis inscribendam esse »; et postea « opportuno tempore singulorum etiam adsertionem ex Scripturis excipiendam ». Cyrill. Hierosol. catech. V. n. 12.; August, serra, de symbolo ad catechum. c. 1.; Cassian. de Incarnat. 1. VI. c. 3. Quod vero in hac parte affir­ mamus, illud est : neque in his articulis, qui explicite ab omnibus credendi sunt, intelligentiara Scripturae esse independentem ab authentico magisterio, ut singuli ex Scripturis doctrinam fidei sibi componant, et controversiae exortae, citra auctoritatem ma­ gisterii et iudicis authentici, ex solis Scripturis ad captum omnium terminari possint. i°. Symbolum non eo sensu est, vel a Patribus dicitur com­ pendium Scripturae, quod singuli privata sua intelligentia illud ex Scripturis sibi componant aut componere possint; sed imo ordine inverso, secundum oeconomiam ordinariam a Christo in­ stitutam, symbolum ac fundamenta Christianae doctrinae ab Apo­ stolis praedicata, et ut depositum commissa suis successoribus, singuli suscipiunt ab Ecclesia authentice docente, atque in tra­ dita hac fide universali constituitur regula et norma ad inteli­ gencias Scripturas, eo quo demonstratum est modo th. X. n. 11., th. XVIII. coll. th. XI. --- 213 --2°. Hoc ipsum manifestum est ex iis quibus demonstravi­ mus, Scripturas ex nativa sua indole esse ita comparatas, atque ideo non eo fine datas, ut singuli ex eis independentcr a ma­ gisterio authentico fidem sibi construant, sed esse datas ut sint in Ecclesia, et sub authentico magisterio successionis apostolicae, instrumentum doctrinae; th. Vil. n. II. 3°. Idem demonstratur luculentissime ex historia haereseon. Haereses enim omnes, etiam contra articulos omnibus explicite credendos, non aliunde aut ortae aut defensae sunt, nisi quod, ut ait Augustinus, « Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter as­ seritur ». Aug. in Io. tract. ¡8. n. i. Orta autem controversia de vero sensu Scripturae, componi non potest nisi auctoritate in­ fallibilis magisterii, cui obedientia fidei praestanda sit, vel scien­ tifica demonstratione. Huic alteri percipiendae et aestimandae impar est maxima pars hominum, qui credere tenentur cf. th. VI. n. I ; ergo securitas intelligentiae singulorum necessario pendet ab auctoritate magisterii infallibilis. Cf. Tertullianum Praescript. c. ¡5. seqq. et Patres reliquos, quos citavimus th. X. n. II. et th. XVIII. Coroll. i. III. Partis tertiae assertio prima per se evidens est, posse nempe semper demonstrari haereticorum innovationes esse prae­ ter Scripturas ; hoc enim idem est ac dicere, errores contra fi­ dem non contineri in verbo fidei. Assertio secunda, posse plerumque demonstrari haereticorum errores esse contra Scripturas, revocatur ad hanc aliam, plera­ que fidei dogmata ab haereticis impugnata, et generarim loquendo, plerasque veritates revelatas obiective contineri in ipsis Scriptu­ ris. Cuius quidem assertionis demonstrationem indirectam exhi­ bent omnia ss. Patrum opera, et theologorum omnium disputa­ tiones; rarae enim sunt fidei veritates, quas non reperias apud ipsos demonstratas ex Scripturis, rarissimae cum haereticis con­ troversiae, in quibus "ìidem PP. et theologi ad Scripturas non appellent. At vero, quae est tertia assertio, in interpretandis Scripturis, singuli prae oculis habeant necesse est, tamquam principem nor­ mam ac regulam intelligendi, praedicationem ecclesiasticam, ac doctrinam per viventem semper successionem apostolicam con­ servatam, et ab authentico magisterio declaratam. Nam etiam --- 214 — veritates, quae obiective continentur in Scriptura, et ex ea a Pa­ tribus ac theologis demonstrari solent, in primis non omnes clare in ea continentur ita, ut citra testimonium Traditionis demonstrari possent; deinde quae etiam clare continentur, non continentur pro omnibus qui credere tenentur, ita ut ex Scri­ ptura sola citra auctoritatem magisterii eas intelligere possent (praecisione interim facta a modo, quo Scripturae ipsius aucto­ ritas cognoscatur) ; postremo non continentur pro statu contro­ versiae ita, ut ortae de vero sensu controversiae ad captum omnium, et ad fidei unitatem in catholicitate servandam, citra iudicium authentici magisterii terminari possint (cf. n. II.). Etiamsi ergo pleraeque veritates revelatae clarius vel obscu­ rius in Scriptura contineantur, immo etiamsi omnia dogmata credenda continerentur in Scripturis, ea tamen est Scripturae explicandae relatio ad praedicationem ecclesiasticam et ad authen­ tici magisterii explicationem, ut a') praedicatio ecclesiastica et authentica definitio, quatenus refertur ad sensum singularium textuum determinandum, sit norma intelligendi simpliciter ; ut b) praedicatio ecclesiastica et fidei regula, prout per custodesdepositi conservatur et explicatur, universim spectata habeatur norma in intelligendis Scripturis saltem sensu negativo; ut c) etiam universim spectata praedicatio sit in multis demonstra­ tionibus, ex Scriptura" petendis, norma dirigens et positive iuvans securam et pleniorem veri sensus intelligentiam (th. XVIII.). Unde etiam in veritatibus Scriptura comprehensis ultimum iudicium de vero sensu et definitio, quae dogmata et quo sensu in Scriptura contineantur, et exortae forte dubitationis de vero sensu, authentica terminatio, omnium captui accommodata, revo­ catur ad auctoritatem magisterii. Proxima norma credendi proinde constituitur in hoc ipso iudicio et in consentiente prae­ dicatione ecclesiastica, quae partira Scripturas ipsas exhibet se­ cundum verum sensum explicatas, partira normam suppeditat directricem verae explicationis (i). (i) Ex his patet absurditas obiectionis Protestantium, qui catholicos theologos contradictionis accusare solent, quia ex una parte theoretice de­ fendunt necessitatem Traditionis, ex parte altera practice ita habent contro­ versias et demonstrationes theologicas, ut omnes fere suas theses in primis ex Scriptura probare instituant. Aliud enim est veritates, ex praedicatione — 21 5 — IV. Iam triplici hoc sensu ss. Patres non raro praedicant Scripturarum sufficientiam, quod scilicet a) dogmata omnibus explicite cognoscenda, vel speciales veritates quaedam, ab haere­ ticis in controversiam vocatae, obiective contineantur in Scriptu­ ris ; quod Z>) supposito magisterio Ecclesiae et catholico intel­ lectu, ex Scripturis et secundum Scripturas cognosci possint; quod denique c) ipsa auctoritas docentis Ecclesiae in Scripturis desi­ gnatur tamquam norma universalis ad fidei susceptionem et co­ gnitionem. i°. Illustrabimus haec principia aliquot exemplis desumptis ex Patrum locis, ubi plenitudinem et sufficientiam Scripturae maxime praedicare videntur. Clarissimum exemplum exhibet s. Vincentius Lirinensis, Commonitor. c. i. et 2. Dicitur ibi « Scripturarum canon perfectus sibique ad omnia satis superque sufficiens ». At a) non agitur absolute de omnibus capitibus revelatae doctrinae, sed agitur de doctrinis tum in controversiam vocatis ab haereticis, quos no­ minatilo recenset. Immo directe ibi agit Vincentius de necessitate Traditionis, illam autem Scripturae sufficientiam ponit in obli­ quo per modum obiectionis (1) ; unde non erat necesse distin­ ctius eam declarare, sed simpliciter potuit, in capitibus ab hae­ reticis impugnatis, Scripturae sufficientiam admittere, dummodo tamquam norma interpretandi praesupponatur Traditio. Hinc b) diserte declarat, etiam adversus haereticos illos, fidem mu­ niendam esse dupliciter: « primo scilicet divinae legis (Scriptu­ rae) auctoritate, tum deinde Ecclesiae catholicae Traditione ». c) Causam cur etiam in his, quae verbo scripto continentur, necessaria sit Traditio, exponit notissima illa sententia: « quia Scripturam sacram, pro ipsa sua altitudine, non uno eodemque sensu universi accipiunt... idcirco multum necesse est, propter tantos tam varii erroris anfractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea, secundum ecclesiastici et catholici sensus normam, dirigatur ». Immo d) nemo dubitat, Scripturam esse et ecclesiastica susceptas, et intellectu catholico tamquam norma supposito, pro­ bare ex Scripturis, et aliud, his omnibus reiectis, suam privatam intelligentiam constituere normam ac iudicem unicam veri sensus universae Scripturae. (1) « Hic forsitan requirat aliquis, cum sit perfectus Scripturarum canon, sibique ad omnia satis superque sufficiens, quid opus est ut ei ecclesiasticae intelligentiae ¡ungatur auctoritas?» Vincent. 1. c. --- 2 I 6 --dici posse absolute sufficientem, si « divinum canonem, secun­ dum universalis Ecclesiae Traditionem, et iuxta catholici dogma­ tis regulas, interpretemur », ut monet. Vincentius in recapitula­ tione c. 38. Est igitur hic a Vincendo exhibitus ordo plane op­ positus methodo Protestantium. Non agitur de sufficientia Scri­ pturae, ut ex ea unusquisque totum complexum credendorum sibi construat; sed fides integra et catholicum dogma suscipitur a magisterio universalis Ecclesiae. Scriptura autem secundum Traditionem, et iuxta catholicum dogma explicata, sufficiens est velut divinum instrumentum doctrinae ad hoc ipsum dogma confirmandum et defendendum; vel enim Scriptura divina, iuxta catholicum intellectum explicata, exhibet ipsum dogma in se, vel certe demonstrat infallibile magisterium Ecclesiae, a quo dogma sit suscipiendum (cf. n. I.). Exemplum alterum sumi potest ex s. Augustino, de Doct. christ. 1. II. c. 9. n. 14. « In iis quae aperte in Scripturis posita sunt, inquit, inveniuntur illa omnia, quae continent fi­ dem moresque rivendi ; spem scilicet atque charitatem, de qui­ bus libro superiore tractavimus ». Iam vero u) nomine Jidei non complectitur Augustinus, quidquid in verbo revelato continetur; sed intelligit veritates in symbolo apostolico, et publica ac explicita omnium professione comprehensas; moresque vivendi, non omnia morum praecepta, sed spem aeternorum bonorum ac dilectio­ nem Dei et proximi universim intelligit, ut ex libro I, ad quem appellat, manifestum est. b) Ad haec ipsa ex Scripturis intel­ ligenda, Augustinus Traditionem institutionemque Christianam a magisterio Ecclesiae acceptam supponit. Instruit enim hoc libro Christianum, quomodo pervenire possit ad « gradum scientiae », quae fidem supponit. Ad comparandam hanc scientiam, monet s. Doctor, oportere primum libros canonicos ex Traditione Ec­ clesiae cognoscere et suscipere; deinde aliquam generalem eorum, quae libri continent, notitiam esse acquirendam. Tum distin­ guendo inter ea quae aperte posita sunt, et inter obscuriora, « illa quae in eis (Scripturis) aperte posita sunt, inquit, vel praecepta vivendi vel regulae credendi, solertius diligentiusque investiganda sunt » ; postremo etiam « quae obscura sunt, ape­ rienda et discutienda ». Quando igitur Augustinus dicit, * omnia quae continent fidem moresque vivendi aperte esse posita in Scripturis » ; his verbis nec omnia revelata in Scripturis conti- — 217 — neri significat, multoque minus necessitatem excludit Traditionis et authentici magisterii. Ceterum quid senserit Augustinus de Traditione, aliunde ex fere omnibus eius libris et nominatili! ex disputationibus dé valore baptismi ab haereticis collati satis constat. Clarissime enuntiat tum principium formale Traditio­ nis, custodiri nimirum Traditionem apostolicam per magiste­ rium et ministerium Ecclesiae, tum principium materiale, do­ ctrinam traditam latius patere quam Scripturas, de quo poste­ riori in sequenti thesi distinctius dicemus. « Consuetudinem (non rebaptizandi ab haereticis baptizaros) credo ex apostolica Tradi­ tione venientem,, sicut multa, quae non inveniuntur in litteris eorum .neque in Conciliis posterorum, et tamen quia per uni­ versam custodiuntur Ecclesiam, non nisi ab ipsis tradita et com­ mendata creduntur ». Aug. de Baptism. 1. II. c. 7. n. 2. Exemplum aliud non admodum dissimile est penes Chry­ sostomum hom. 3. in 2. Thess. n. 4. (T. XI. p. 3i8.). « Quid opus est homilia ? Omnia sunt clara et recta, quae sunt in di­ vinis Scripturis; manifesta sunt, quaecumque sunt necessaria. >■ At scopus. Chrysostomi est hortari auditores, ut non solum ad sermonem oratoris conveniant in ecclesia; sed etiam lectionem prophetarum , epistolarum, et Evangeli!, quae fit a lectore et diacono, diligenter audiant. Itaque a) supponit^auditores in fide institutos secundum ordinariam Ecclesiae oeconomiam ; non autem in mentem ei venit illa, a Deformatoribus saeculi XVI. conficta, claritas Scripturarum, ut ex eis independenter a magi­ sterio Ecclesiae, unusquisque symbolum ac fidem sibi componat. />) « Omnia illa necessaria et in Scripturis manifesta » apud Chrysostomum non sunt omnia revelata, immo neque ea quae omnibus sunt explicite credenda ; non enim de his necessariis loquitur. Sed illis verbis significat omnes conditiones necessa­ rias, ut fideles ad piam aedificationem, ex auditione lectionis, fructum capere possint; quia, ut ait, saltem historias possunt intelligere, vel saltem intelligere aliqua, « ut de iis quae sunt obscura, interrogent ». Ergo c) claritas Scripturae a Chrvsostomo non opponitur necessitati Traditionis et auctoritatis Ec­ clesiae in docendo, sed excusationi auditorum, qui socordiam audiendi divinam lectionem cohonestare volebant praetextu obscu­ ritatis Scripturae. Si quaeris apud Chrysostomum comparatio­ nem Scripturae cum Traditionibus, eam habes in sequenti hom. 4. — 2i8 in 2. Thess. 2. (p. 532.). « Perspicuum est, inquit, quod non omnia (Apostoli) per epistolam tradiderunt, sed multa etiam sine scriptis (¿Ypoépwí); aeque vero haec et illa sunt fide digna; ergo et Traditionem Ecclesiae censeamus fide dignam'. Traditio est, nihil nitra quaeras ». 2°. Sicut ubique, ita et hic ad genuinum sensum ss. Pa­ trum assequendum, prae oculis babendi sunt sermonum con­ textus. d) Quando magnificis laudibus efferunt Scripturarum supre­ mam et divinam auctoritatem, excellentiam et copiam doctri­ nae, in his nihil est, quod non omnes catholici sentiant et am­ plectantur, vel quod institutionem magisterii, ad authenticam declarationem veri sensus Scripturarum, aut divinas Traditiones etiam eas quae explicite Scripturis non continentur, in dubium adducat. b) Quando Patres plenitudinem et sufficientiam Scripturarum praedicant locutionibus affirmantibus, non excludunt sed sup­ ponunt tum magisterium successionis apostolicae in Scripturis demonstratum, ut principium dirigens ad cognoscendam totam revelationem (n. I.), tum Traditionem obiectivam et praedica­ tionem ecclesiasticam, tamquam regulam interpretandi verum sensum Scripturae. Agunt igitur de plenitudine obiectiva Scri­ pturae explicandae. Hanc deinde ipsam obiectivam plenitudinem numquam censuerunt absolutam et quoad omnes et singulas veritates; sed relativam vel quoad praecipuas veritates ab hae­ reticis impugnatas (ut Lirinensis 1. c., et Cyrillus Hieros. cat. IV. n. 17.), vel quoad singularia et specialia quaedam capita. Ita Athanasius orat. cont. gent. n. 1. ait, ad jidem in Christum indicandam « sufficientes esse sacras Scripturas » ; plurimos au­ tem, subdit, existere libros magistrorum nostrorum, « quos si quis legerit, Scripturarum interpretationem aliquo modo intelliget, et cognitionem quam desiderat assequi poterit ». Ita Ter­ tullianus apud Hermogen. c. 22. de historia creationis coeli et terrae Gen. I. 1. « adoro, inquit, Scripturae plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta (1) ». (1) Tertullianus ibi ex primis Geneseos capitibus ostendit, in Scriptura, ubi de rerum productione agitur, semper commemorari sicut causam effi­ cientem et effectum, ita etiam causam materialem, si quae erat. Haec igitur --- 219 — c) Quando Patres praedicant sufficientiam Scriptuiae locutio­ nibus excludentibus, ut dicere videantur, nihil esse divinum, nihil (ad religionem pertinens) verum, nihil credendum , quod scriptum non est; exclusio non refertur ad Traditionem, sed ad fontes spurios et ad argumentationes haereticorum, ex quibus doctrinas contrarias Scripturis vel diversas a tota, qua late patet, revelatione deducebant. Videlicet haeretici provocabant vel ad philosophiam et deductiones rationis, ut Sabelliani, Ariani maxime factionis Eunomianae, Nestoriani et alii plerique; vel ad facta quaedam humana particularia, ut Donatistae; vel ad libros apocryphos, ad fictas prophetias et traditiones, ut Montanistae et Manichaei. Hinc Patres a fallacibus ratiociniis phi­ losophorum, et a fontibus apocryphis provocabant ad Scripturas. Pariter quando haeretici, ad suam causam tuendam, inferebant quaestiones de factis quibusdam particularibus, quae poterant tricis et obscuritatibus involvi, e. g. quid Concilia Episcoporum Arianorum valeant auctoritate (cf. Augustin, contra Maximin. 1. III. c. 14.) ; utrum Felix Aptungitanus, ordinator Caeciliani, fuerit traditor; utrum in ecclesiis Donatistarum fierent miracula (cf. August, contra Petilian. de unico Baptism, c. 17.; de unit. Ecclesiae c. 3. n. 5. 6.; c. 18. n. 48. ; c. 19. n. 49.): Patres sapientissime sepositis huiusmodi factis, ad probanda specialia illa capita doctrinae ab haereticis impugnata, inducebant Scriptu­ ras, quia has etiam haeretici agnoscebant ut fontem communem cum catholicis (1). Ad solas autem Scripturas non appellabant, nisi quatenus vetabant a) aliquid proferri ex fontibus apocryphis; vel “) urgeri aliquid contra Scripturas ex humanis inventis et quia nulla memoratur Gen. I. 1., concludit, nullam fuisse; idque concludit ex plenitudine Scripturae in illo loco, i. e. ex scopo enumerandi omnia, quae in productione intervenerant. (1) « Nunc nec ego Nicaenum, nec tu debes Ariminense, tamquam praeiudicaturus,•‘proferre Concilium. Nec ego huius (Ariminensis) auctoritate, nec tu illius (Nicaeni) detineris, Scripturarum auctoritatibus non quorumque pro­ priis, sed utrisque communibus testibus, res cum re... concertet ». Aug. contra Maximin. Arianum 1. c. « Non audiamus : haec dicis, haec dico (obiectionc traditionis librorum sacrorum, thurificationis, excitatae persecutionis); sed audiamus: haec dicit Dominus. Sunt certe libri Dominici, quorum aucto­ ritati utrique cedimus, utrique servimus ; ibi quaeramus Ecclesiam ». De Unit. Ecclesiae contra Donatisi, c. 3. n. 5. --- 220 --sophisticis argumentationibus; vel y) haberi ut revelatum, quod singuli aliqui homines absque auctoritate proferebant. 3°. Secundum haec principia facile sensum assequeris textuum quos ex ss. Patribus Protestantes coacervarunt, quosque collectos habes apud Bellarminum, De verbo Dei 1. IV. c. n. et apud alios. Quando ait Basilius : « infidelitatis argumentum est aliquid velle superinducere eorum, quae non sunt scripta » or. de Fide n. i. 2.), id s. Doctor ipse ibi (n. 2.) explicat, intelligi de iis, quae sunt « aliena a Domini doctrina » xXXoTpia ttj? tou xvpiou iuiaTZ.aXtx;: (cf. Basilii doctrinam de Traditione citatam supra pp. i5. i6.). Quando alii aiunt, « cogitationem auditoris claudicare, si quid dicitur sine Scripturis et ex sola animi ratioci­ natione » ; « non esse quaerendum quid huic vel illi videatur, sed esse Scripturas consulendas » ; « non ex propriis ratiocinationi­ bus esse loquendum (in negotio fidei), sed ex Scripturarum con­ sequentia » : satis patet opponi auctoritatem Scripturae inventis humanis, quae nulla nituntur sufficienti auctoritate, non autem esse sermonem de exclusione Traditionis. Ita Theophilus Ale­ xandrinus, contra Origenistas negantes Christi regnum aeternum ait, « daemoniaci spiritus esse aliquid, extra Scripturarum aucto­ ritatem, putare divinum », in oppositione ad commenta humana, ut declarat ipse Theophilus; accusat enim ibi Origenem, « quod philosophorum argutias propriis tractatibus miscuisset.... igno­ rans daemoniaci spiritus esse instinctum, sophismata humanarum mentium sequi, et aliquid extra Scripturarum auctoritatem putare divinum ». (ep. paschal, n. 6. Galland. T. VII. p. 617.). Si­ militer quod ait Origenes, duo Testamenta sufficere, « ex quibus liceat omnem rerum scientiam capi, et nullam aliam tertiam Scripturam debere ad auctoritatem scientiae suscipi » (in Lev. hom. 5. n. g.), id intelligitur de sufficientia Scripturae ut instru­ menti doctrinae pro fidelibus Christianis, ad exclusionem libro­ rum apocryphorum. Tum illud Hieronymi: « quod absque aucto­ ritate et testimoniis Scripturarum, quasi Traditione apostolica sponte reperiunt atque confingunt, percutit gladius Dei » in Agg. I. ii, dictum est de « conciliabulis haereticorum », et testimonia Scripturarum opponuntur ad excludendas confictas traditiones. Peccant igitur Protestantes multipliciter, dum Patribus adscribunt suam sententiam, qua dogmata omnia ex Scripturis de­ --- 22 1 --- monstranda esse defendunt, ut Traditionis auctoritatem infrin­ gant. Nam a) generarim quod Patres dicunt de Scripturis, praesuppositb magisterio authentico et catholico intellectu, illi detor­ quent ad excludendum idem magisterium (i). Speciatim b) quod PP. negant haereticis fontibus profanarum novitatum, illi trans­ ferunt ad negandam Traditionem ; quod denique c) PP. affir­ mant de sufficientia Scripturae, sub certis conditionibus et in certis quibusdam doctrinae capitibus, ipsi sumunt absolute et universim quoad totam revelationem propositam ad credendum. Consule Bellarminum 1. c.; Gregor, de Valentia Analys. fidei 1. VIII. c. 6; Stapletonum 1. XII. c. it; Card. Du Per­ ron, contra Regem Angi. 1. III; Wirceburgens. de Tradit, n. 67. 69. 71; P. Perrone, de Tradit, n. 38i. seqq. Scholion i. Quae a Protestantibus ex Scripturis ipsis ad exclusionem Traditionum proferri consueverunt, vix commemo­ ratione digna sunt. Quid, quaeso, adversus necessitatem aut existentiam Traditionum divinarum inferas ex eo, quod « omnis Scriptura divinitus inspirata utilis dicitur ad docendum etc. » t 2. Tim. III. 16. Nam a) affirmatio sive utilitatis sive necessi­ tatis unius medii ad aliquem finem, non est exclusio necessitatis alterius medii, b) Non agitur ibi de Scriptura tamquam unico fonte, in quo revelatio contineatur et ex quo haurienda sit re­ velationis cognitio ; sed de instrumento doctrinae, quo homo Dei in fide iam institutus perficiatur, c) Utilitas de qua ibi sermo est, enuntiatur non solum de tota Scriptura complexive, sed de unaquaque Scriptura distributive sumpta, i. e. saltem de quovis libro ad Scripturam pertinente, et cui hoc nomen Scripturae competat; neque enim subiectum est tota Scriptura, ■nv.sv. vi sed omnis Scriptura, i. e. quaevis Scriptura, — ica Ypo.) Cur cognitio et Jides explicita alicuius articuli non requiratur ab omnibus, non con- --- 223 --cedunt rationem esse illam, quod talis articulus non contineatur in Scripturis, c) Non concedunt, articulis in Scriptura non con­ tentis posse ab aliquo, sine haeresi et defectione ab Ecclesia, fidem negari, si ei scilicet ab authentico magisterio, tamquam in divina Traditione contenti, sufficienter proponantur. Protestantes vero haec omnia affirmant in illa sua turata professione, contineri videlicet et probari posse (independenter ab auctoritate magisterii), ex Scripturis omnia ipsi Ecclesiae necessario credenda ; doctri­ nam, èo ipso quod non continetur in Scripturis, non esse neces­ sario bredendam; huiusmodi proinde doctrinam, quae in Scri­ pturis et ex Scripturis solis probanda non contineatur, numquam et nullo modo cuiquam posse proponi ita, ut necessario sit credenda. Nihil ergo concessio illa catholicorum commune habet cum haeresi Protestantium. THESIS XX. De existentia Traditionum divinarunt, quae non continentur in Scripturis. « Quod spectat ad lactum ipsum exsistentiae Traditionum, quae scri» ptae non sint; Io. evidenter constat, nec ex rerum naturis, nec ex ordine » divinae providentiae, in historia revelationis manifestato, requiri ad obse» quium fidei exigendum hanc vehit 'conditionem, ut veritas credenda Seri­ to pturis consignata sit ; 2°. demonstrato principio Traditionis formali, de » instituta scilicet successione apostolica ad servandum integrum fidei de» positum, negari non potest catholicum principium materiale, etiam post » absolutum canonem Scripturarum, verbum Dei Traditione conservatum, et » obiectum fidei Christianae latius patere, quam verbum Dei scriptum ; Pro­ ti testantes suum principium, ut in ipsorum libris symbolicis et confessio» nibus expressum est, non latius patere verbum Dei credendum, quam ver­ tí bum Dei scriptum, sine manifesta contradictione tueri non possunt ». I. Quod dicimus in prima assertione vix indiget demonstra­ tione. Ex rei enim natura, evidenter idem obsequium fidei debetur infinitae veritati, quoties de facta aliqua revelatione certo constat, seu quoties verbum Dei sufficienter est propositum, sive propo­ sitio fiat per divinam Scripturam, sive alio quovis modo. Re­ velatio ipsa, quae exstat in Scripturis, revocatur ad revelationem immediatam patriarchis, prophetis, Apostolis primitus factam sine Scripturis. Sane Protestantes ipsi de hac re non dubitant ; — 224 — sed asserunt, propositionem sufficientem revelationis mediatae, in praesenti saltem ordine, diu post primam promulgationem Beri non posse nisi per Scripturas. At vero, sicut Deus primos suos legatos, ad primam revelationis promulgationem, potuit reddere et reddidit fide dignos motivis credibilitatis ; ita profecto potest per omne tempus futurum constituere suos legatos ad conser­ vandam et praedicandam revelationem j rimitus factam, eosdemque, partim repetitis et continuo permanentibus motivis credibi­ litatis immediate in se ipsis, partim, et potissimum, per conne­ xionem cum primis illis legatis, et per promissiones infallibilitatis in hac connexione eis factas, demonstrare et exhibere fide dignos atque infallibiles testes. In hac autem hypothesi, profecto eadem est obligatio hisce legatis fidem adhibendi, conservantibus et attestantibus veritatem pridem revelatam, sive in Scripturis sive sine Scripturis eam proponant, sicut fuit obligatio adhibendi fidem primis legatis, revelationem sibi factam etiam sine Scriptura attestantibus. Quamdiu ergo de rerum naturis solum quaeritur, id unum constat, Deum (si aliquid revelare velit et fidem postu­ lare in omne futurum tempus) debere sibi, ut tum primam re­ velationem reddat fide dignam, tum modum aliquem eligat conservandi integram et semper dignam fide, tamquam verbum Dei, eandem revelationem. Adeoque si modus conservandi est Scriptura, requiritur ut quovis tempore adsint sufficientia motiva credibilitatis, in ea contineri sincerum et incorruptum verbum Dei; si modus conservandi est auctoritas testium, pro Deo lega­ tione fungentium, sine Scriptura, requiritur ut semper adsint suf­ ficientia motiva credibilitatis, per eorum attestationem proponi sincerum et incorruptum verbum Dei. Utrovis autem posito, idem sane fidei obsequium debetur verbo Dei, sive scripto sive non scripto; eo tamen discrimine, quod auctoritas testium, qua sine Scripturis credibile et credendum proponatur verbum Dei, facile intelligitur; auctoritas vero credibilis Scripturarum sine testibus innotescere et conservari non potest. Sed de hac re alibi. Nunc de eo quaeritur, quod in prima parte theseos habet secunda nostra assertio. Licet enim ex internis rerum naturis non requiratur, ut verbum credendum sit verbum scriptum ; posset nihilominus providentia Dei revelatoris voluisse media­ tam revelationem, numquam proponere credendam, nisi scriptam. Quod si ex historia revelationis ostendi posset, non demonstra- --- 225 --» ret quidem Scripturae necessitatem absolutam ex rerum naturis; sed tamen demonstraret, eam esse conditionem aliquam, sine qua Deus ex sua libera electione, in praesenti ordine humani generis, non proponeret revelationem. Contra vero si ex historia revelationis ostendi potest, saltem usque ad illud tempus de quo controversia movetur, veram a Deo revelatam religionem numquam exstitisse, quin ex dispositione divina aliquas verita­ tes revelatas comprehenderit non scriptas et sola Traditione transmissas ; si insuper ostendi potest, etiam post absolutum canonCm librorum divinorum, persuasionem de aequali oeconomia revelationis Christianae semper perdurasse certissimam theoretice et practice in ipsa societate Christiana inde ab Apostolis deri­ vata : id per se spectatum est argumentum certum, spectatum polemice est saltem praeiudicium gravissimum, etiam in depo­ sito revelationis Christianae contineri veritates credendas, quae Scripturis consignatae non sint. Atqui hoc utrumque ex historia revelationis certo constat. Ergo argumento per se certo, pole­ mice praeiudicio gravissimo ex historia revelationis probatur, secundum dispositionem divinae providentiae, etiam in praesenti ordine, non requiri comprehensionem in Scripturis, ut aliquid ad verbum Dei credendum pertineat ; sed imo, sicut antea semper latius patuit, ita etiam post canonem Scripturarum absolutum, latius patere verbum Dei credendum quam verbum Dei scriptum. Sane evidenter constat, populum Dei inde ab origine humani generis usque ad haeresim saeculi XVI. semper in sua fide ac professione habuisse aliqua dogmata ceu divinitus tradita, quae in Scripturis non continebantur. i°. Inde ab origine generis humani usque ad Moysen, reve­ latio. primitus data de Deo creatore et sanctificatore, de cultu divino divinaque lege, de vita futura, de angelis bonis ac malis, et maxime de futuro humani generis reparatore, servabatur absque ulla Scriptura saltem penes eos, qui usque ad tempus fere uni­ versalis depravationis regebantur Spiritu Dei, et sub nominefi­ liorum Dei distinguebantur a filiis hominum (Gen. VI. 2. 3.), sicut postea « populus Dei, populus Deo peculiaris, populus iustus et semen sine querela », cui « credita erant eloquia Dei », distinguebatur a nationibus (cf. Sap. X. i5; Rom. 111. 2; IX. 4.). Servabatur autem primitiva revelatio partim ministerio ordina­ rio per successionem patriarcharum, partim extraordinario per Franzelix'. De Divina Tradit, et Script. >5 --- 22Ó --charisma Spiritus prophetici, quo tum conservationi tum expli­ cationi et proficienti semper incremento revelationis consultum erat (cf. Cone. Trident, sess. VI. cap. 2.). De patriarchis ante diluvium paucissima quidem novimus; quae enim post revelationem factam Adamo de eis in Scriptura indicantur, ad haec fere reducuntur. De Enos filio Seth iuxta versionem vulgatam dicitur: « iste coepit invocare nomen Do­ mini » Gen. VI. 26; seu, ut est in textu hebraico: « tunc coeptum est invocare nomen Domini » (t), quod non de prima institutione (facta iam in Adam, Abel, Seth), sed de propaga­ tione et praedicatione publici cultus ac religionis intelligi debet. « Septimus ab Adam Enoch » dicitur prophetasse lud. 14. (2). Irenaeus (1. IV. c. 16. n. 2.) exhibet eundem Henoch ut Dei lega­ tum, quamvis falso putaverit functum esse legatione ad angelos, commutans nimirum cum aliis antiquis, versione LXX. deceptis, filios Dei Gen. VI. 2. cum angelis lapsis. De Noe scriptum est: « octavum Noe iustitiae praeconem custodivit (Deus) diluvium mundo impiorum inducens ». (3) 2. Pet. II. 5. Si insistamus grammaticae formae verborum, hic appellaretur Noe octavus iustitiae praeco; unde tota series patriarcharum inde ab Enos, qui coepit invocare nomen Domini, Enos, Cainan, Melaleel, La­ mech, Noe dicerentur praecones iustitiae, atque adeo custodes et praedicatores religionis. Ita verba Petri interpretati sunt inter vetustiores Mauclerus (Monarchia ecclesiast. T. I. p. 226.); inter recentes illustrissimus Haneberg (Hist, revelat, sect. I. c. 4.), Phillips (Ius ecclesiast. T. II. p. 347.) et alii. Hoc deinde sensu si intelligatur losephus, Antiquit. 1. I. c. 3. n. ), viderentur consue­ visse ludaei considerare Traditionem antediluvianam, per has po­ tissimum octo generationes, non computando Adamum et filium (O mrv axb Smn ik (2) Inter viros gloriosos Ecclesi. XLIV. laudantur etiam patriarchae qui floruerunt ante diluvium; nominatim Henoch et Noe. Laudes ergo ge­ nerales quae V. 1-1$ celebrationi speciali singulorum praemittuntur, cur sensu accomodo non etiam ad primaevos illos patres referendae sint, non apparet ratio. Inter istas laudes praedicatur, quod fuerint « nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum » h. e. prophetiis in se exhibentes dignitatem pro­ phetarum (graece ànïjyYtXxÔTsç sv repos^-siat;). (3) Kat ap/atou zóapou oùx sçttaa-o , à).).’ ofion'i Nòte oizatoaúvr,; za­ puza èçùXaÇî, xavaxJ.uap.0v zóap.v ttktpíwv s9wp.¿5v). Sed nihil opus est insistere sive illi interpretationi verborum s. Petri, sive huic Judaeorum persuasioni ex testimonio losephi. Tum enim Jo­ sephus potest alio modo explicari, tum verba s. Petri, admittendo insolentiorem modum loquendi, simplicius intelliguntur, ut dicatur Noe octavus inter servatos in arca (cf. i. Pet. III. 20.). Manet nihilominus, quod in brevissimis illis notitiis patriarchae Enos, Henoch, Noe diserte exhibentur ut custodes religionis et prae­ cones iustitiae. Ceterum cum religiosa revelatio, et promissiones generi humano in suo progenitore Adamo factae, usque ad diluvium semper conservatae sint, per se patet, eas non nisi per Tradi­ tionem propagatas fuisse. Modus autem non sane fuit diversus ab eo, qui ut aetate patriarchal'! post diluvium se habuerit, distinctius nobis describitur (1). « Scio, ait Dominus de Abraham, quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se, ut cu­ stodiant viam Domini et faciant indicium et iustitiam ». Gen. XVIII. 19. Moyses de temporibus antiquissimis inde a divisione populorum ait: « Memento dierum antiquorum, cogita genera­ tiones singulas, interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, ma­ iores tuos et dicent tibig quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israël (rationem habuit, in sua provi­ dentia, praecipuam filiorum Israël, et terminos populorum ada(1) Conservatio Traditionis, etiam historice tantum spectata, tempore pratriarcharum facillima apparet, cum propter vitam eorum longissimam paucae generationes ad millenos annos protenderentur. Ut numerus anno­ rum extat in textu hebraico et in Vulgata, Abraham natus anno Adami 2008, potuit convixisse cum Sem, qui obiit anno Adami 2158; Noe pater Semi natus anno Adami toj6, potuit conversatus esse cum Enos, qui mortuus est anno Adami 1140; Enos autem natus anno Adami 235, vixit cum avo suo Adam per septem integra saecula. Ut sunt numeri apud LXX, series comprehendit paulo plures : Abraham vixit cum Thare, Thare cum Sarug, Sarug cum Heber, Heber cum Sem, Sem cum Mathusala, Mathusala cum Enos, Enos cum Adam. Iuxta Samaritanum exemplar Abraham iungitur cum Thare, Thare cum Sarug, Sarug cum Heber, Heber cum Noe, Noe cum Mathusala, Mathusala cum Adam. --- 228 --- ptavit ad bonum huius populi adhuc futuri, atque terram nu­ mero eius congruam destinavit). Deut. XXXII. 7. 8. Idem modus Traditionis universim spectatae exhibetur etiam extra familiam Abrahami. lob Vili. 9-12. Diximus alibi (cf. th. XII. n. 1.), distinguendum esse pactum aeternum, spirituale et universale a Deo constitutum cum genere humano continuo post lapsum, et pactum temporarium, tipycum, particulare cum uno populo Israel. Illud prius propaga­ batur aetate patriarchali usque ad Moysen sola Traditione, deinceps Traditione simul et Scriptura propagatur, ut mox di­ cemus. Alterum foedus particulare continebatur lege scripta. Hanc rem optime perspexit eximius Suarez. « Lex proprie sumpta non promittebat praemia aeterna... et nihilominus verissimum etiam est, homines sub lege constitutos habuisse promissionem vitae aeternae et spiritualium bonorum et fidem eorum... Ne­ que hoc posterius cum priori repugnat, quia hanc promissionem non habuerunt ludaei ex lege, sed ex patribus, ut ita dicam, utique per Traditionem eorum; nam a principio Ecclesiae facta est hominibus fidelibus, et in eis per Traditionem permansit fides eius, et in Abraham revocata est et expressior facta.... Sic ergo ad populum Israeliticum pervenit, et postea per pro­ phetas scripta est, non tamquam nova sed tamquam antiqua. Quod totum satis probat testimonium Pauli Heb. XI. ubi inci­ piens ab Abel et progrediens per patriarchas usque ad prophetas, omnes dicit habuisse hanc promissionem. Lex ergo nullam pro­ missionem spiritualem huic antiquae addidit ». Suarez de Legi­ bus 1. IX. c. 6. n. 21. 20. Ex tempore Moysis, quando iam libri aliqui divini scripti erant, in primis a Deo ipso institutum est ministerium ordina­ rium Traditionis exegeticae, et authenticae interpretationis in sacerdotio. « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem re­ quirent ex ore eius, quia angelus (legatus) Domini exercituum est ». (1) Mal. II. 7. Lege institutionem Deut. XVII. 8-12; cf. Ps. XL1II. 2; LXXVII. 5; Ecclesi. VIII. 9-12. Ministerium extraordinarium datum erat in successione prophetarum, quo­ rum missio referebatur non solum ad novas promulgandas re­ velationes, sed etiam ad custodiam et explicationem revelationis (i) sin niN3ï'rrin? tjnSp ’3 — 229 — ct legis acceptae. At non solum esegetica erat Traditio, de qua nunc non agimus; sed per idem ministerium in suo complexu, ut nempe componebatur ministerio ordinario sacerdotii et extraor­ dinario successionis prophetarum, sine dubio veritates divinae etiam non scriptae servabantur, vel obscurius indicatae in Scri­ pturis, clare docebantur in Traditione, maxime ex illis quae, iam antiquitus sola Traditione conservatae, ad pactum spirituale et universale pertinebant. Epam inter ScuTspœffstç seu traditiones plurimas, quas ludaei inde ab antiquis temporibus reterebant ad Moysei?, sibi una cum lege scripta datas in monte Sinai, non est improbabile aliquas fuisse genuinas (t). Sed quidquid de his sit, certe doctrina de canone, auctoritate et divinitate ipsorum librorum sacrorum non nisi Traditione transmissa erat, quod quidem per se patet, et etiam intelligitur ex discrimine a ludaeis statuto quoad libros, de quibus obscurior erat Traditio. Ita losephus (contra Appion. 1. 1. n. 8.) postquam libros scriptos usque ad Artaxerxem indicaverat, iuxta consuetam penes Judaeos divisionem in Legem, Prophetas, et Psalmos; de aliis posterio­ ribus scriptis ait: « non in aequalem fidem recepta sunt ac priora, propterea quod non accurata esset successio prophetarum ». Tum de certa ludaeorum fide, qua hos libros susceperunt et custodiunt, testatur: « cum tot iam saecula effluxerint.... omni­ bus ludaeis statim a prima nativitate hoc insitum est, ut haec credant Dei dogmata. » Fides porro haec ludaeorum, etiam ex doctrina et ex modo docendi Christi et Apostolorum, evidens est, nec aliter quam per Traditionem servata. 3°. Ecclesiam Christi in suo exordio constitutam fuisse, et fidei doctrinam suscepisse praedicatione Christi et Apostolorum; doctrinae autem consignationem in Scriptura N. T. Ecclesiis iam longe lateque constitutis , paulatina subsecutam esse, adeoque (1) De his traditionibus inulta disputata sunt a recentioribus. Inter ipsos ss. Patres non desunt, qui aliquas earum ad Moysen revocandas esse puta­ verint. Movses, inquit Hilarius in Ps. II. n. 2, quamvis veteris Testamenti verba in litteris condidisset, tamen separatiti! quaedam ex occultis legis se­ cretiora mvsteria septuaginta senioribus, qui doctores deinde manerent, inti­ maverat. Cuius doctrinae etiam Dominus in Evangelio meminit dicens, super cathedram Moysi sederunt scribae.... (Matth. XXIII. 2.). Doctrina ergo ho­ rum mansit in posterum , quae ab ipso scriptore legis accepta, in hoc se­ niorum et numero et officio conservata est ». primitivam Ecclesiam multa credidisse, quae verbo Dei non scri­ pto sed tradito tantummodo continebantur, nemo Christianus ne­ gare potest (vide th. IV.). Ergo saltem usque ad illud tempus de quo Protestantes controversiam movent, scilicet usque ad tempus adultae iam Ecclesiae Christianae, post obitum Aposto­ lorum, nunquam exstitit revelata religio, quin eá comprehende­ rentur aliquae veritates credendae, nullis divinis- Scripturis con­ signatae. Quare si veram esset, in religione Christiana, post aetatem apostolicam, nullas existere veritates revelatas quae scriptae non sint, id non esset ex intestina necessitate, nec ex consueto divinae pro­ videntiae ordine in historia revelationis manifestato; sed esset factum extra ordinem providentiae, qua Deus inde ab origine pro­ mulgationi et conservationi suae revelationis consuluit. Imo si comparatur propria ratio ac forma novi Testamenti cum Testa­ mento veteri, hypothesis ista videtur repugnare ipsi perfectioni novi Testamenti, in quo semper viventi magisterio, ad conserva­ tionem et explicationem revelatae doctrinae, longe ampliores pro­ missiones factae sunt quam sacerdotio veteris legis (cf. th. IV. sqq.); adeo ut tamquam indoles propria et distinguens novae legis exhibeatur scriptio per Spiritum Sanctum in corde Eccle­ siae (in intellectu catholico), prae lege veteri scripta in tabulis lapideis et litteris deformata. 2. Cor. III. 2. 3. 6. 7. 8. (cf. th. XII. n. I.). Certe hypothesis illa singularis Protestantium, cum non sit respondens, sed potius repugnans, naturae et congruen­ tiae rerum, nullo alio modo probari posset, quam a posteriori, instituta nempe comparatione inter fidem et doctrinam Ecclesiae ab Apostolis derivatae, et inter ipsas Scripturas, evidenter demon­ strando, nihil esse in doctrina Ecclesiae, quod non sit etiam in Scriptura; et contra analogiam omnium praecedentium aeta­ tum, ac contra propriam a Christo suae Ecclesiae inditam for­ mam, iam veluti fortuito et per accidens non latius patere ver­ bum Dei revelatum ac credendum, quam verbum Dei scriptum. Atqui 40. Ecclesia ab Apostolis derivata, quae, ipsis adversariis fatentibus, in sua origine, tempore Christi et Apostolorum, multa dogmata non scripta credebat fide divina, etiapr post Apostolos et post completionem librorum divinorum, constanter conserva­ vit et tum theoretice tum practice manifestavit hoc principium, 2$I --videlicet non solum non esse necessarium, ut veritas credenda contineatur in Scripturis, sed re ipsa esse veritates aliquas re­ velatas et ab Ecclesia credendas ac creditas, quae scriptae non sunt. De hac Ecclesiae lide primum theoretics et principio gene­ rali testantur omnes veteres Patres ac doctores, inter quos no­ minandi sunt Ignatius per Asiam (Apud Euseb. III. 36.); Cle­ mens Alexandriae (1. de paschate, apud Euseb. VI. 33.); Ter­ tullianus in Africa (de corona cc. 3. 4.) ; Eusebius in Palaestina (Demonstrat, evang. 1. I. c. 8.) ; Basilius in Ponto (de Spiritu Sancto c. 27. n. 67; c. 29. n. 71.); Epiphanius Cypri (haeres. 61. n. 6.); Chysostomus Antiochiae et Constantinopoli (in 2. Thess. hom. 4. n. 2.); Hieronynus in oriente et occidente (Dialog, adv. Lucif. n. 4.); Augustinus nomine totius Ecclesiae (de Baptism. 1. II. n. 12. et saepe alibi). Cf. Bellarmin. De verbo Dei 1. IV. c. 7. Horum omnium una sententia huc redit : « necessarium se putasse Traditiones acceptas, securitatis ergo etiam litteris con­ signare ; non omnia observanda et credenda esse scripta ; Apo­ stolos alia scriptis, alia sine scriptis tradidisse, utraque esse pa­ ris auctoritatis; quando constat aliquid esse in Traditione, nihil ultra esse quaerendum, multa quae universa observat Ecclesia, esse ab Apostolis tradita, licet scripta non reperiantur. » Hoc idem principium Ecclesia declaravit solemnibus definitionibus in Conciliis. Ita in Concil. VII. Act. VII. multa exstant praeclara in hanc rem, quorum haec est summa. « Oriens et occidens et aquilo et meridies Spiritus Sancti inspiratione consentimus in unum... omnia recipientes, quaecuraquc sancta catholica Ecclesia anti­ quitus scripta et non scripta recepit » (Harduin. T. IV. 478. 479) « Si quis Traditionem ecclesiasticam sive scriptam sive non scriptam irritam facit, anathema sit» (ib. p. 471.). Cf. Concil. VIII. Act. X. can. 1. (Hard. T. V. pag. 1098.). Praeterea practice et quoad dogmata quaedam specialia, uni­ versa Ecclesia semper professa est eamdem unanimem sententiam. Sicut enim dogmata in Scripturis consignata semper tum fidelibus declarata sunt, tum adversus haereticos defensa, appellando ad fontem utrumque Scripturae et Traditionis; ita Patres, tum seorsim tum in Conciliis collecti, de quibusdam Christianae doctrinae capitibus fatentur, ea ex Scripturis demonstrari non posse, nec tamen minus eadem ad fidei depositum pertinere ex sola Tradi9 ----- --- 2Ï2 — tione tuentur. Id verum est non solum de verbis non scriptis, quae tamquam solemnes formulae sancita sunt ad strictiorem dogmatum declarationem et definitionem, ut sunt formulae: una natura tres personae; personae consubstantiales ; unio secundum hypostasin; efficacia Sacramentorum ex opere operato ; transubstantiatio, et aliae plurimae. Huiusmodi enim definitiones non tam existentiam Traditionum probant, de quibus nunc loquimur, quam principium formale Traditionis, de quo in superioribus actum est, successores scilicet Apostolorum custodes esse et do­ ctores authenticos totius revelatae doctrinae. At eo quo diximus modo, ex sola Traditione agnoscunt et defendunt etiam dogmata non scripta. Ita defendunt divinitatem et integritatem canonis librorum sacrorum ad unum omnes, qui de hac re aliquid di­ sputarunt , ut apparebit ex tractatione de Scripturis inferius habenda. Ita pariter defendunt baptismum parvulis conferen­ dum e. g. Orígenes in ep. Rom. 1. V. n. 9. T. IV. pag. 565. « Ecclesia ab Apostolis Traditionem accepit etiam parvulis ba­ ptismum daie ». Cf. hom. VIII. n. 3. in Lev. T. II. p. 23o; hom. IX. n. 4. in losue ib. p. 420. Augustinus de efficacia baptismi in parvulis, ex Scripturis non habet nisi * coniecturam » a circum­ cisione petitam : argumentum autem convincens « si quisquam in hac re auctoritatem divinam quaerat », s. Doctor depromit ex hoc principio : « quod universa tenet Ecclesia, nec a Con­ ciliis institutum sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur. » De Baptism. 1. IV. c. 24. Ad hanc Traditionem solam iterum appellat pro eadem re. « Par­ vulos baptizandos esse concedunt (ipsi Pelagiani), qui contra auctoritatem universae Ecclesiae, procul dubio per Dominum et Apostolos traditam, venire non possunt. » de Peccator, merit, et remissione 1. I. c. 26. cf. ibid 1. III. c. 2 ; Serm. 294. n. 14. 17; de Gen. ad litt. 1. X. c. 23. (1) Eodem modo (1) Anabaptistae iam inde a saec. XVI. a reliquis Protestantibus postu­ labant, ut sibi baptismum infantibus conferendum ex Scripturis demonstra­ rent. Quod quia efficere non poterant, Lutherus tandem absurde conten­ debat , etiam infantes per miraculum iam elicere actum fidei, atque ita negavit, quoad baptismum suscipiendum esse aliquos infantes. At reliquum erat, ut hoc miraculum ipsum ex Scripturis demonstrarent, quod nec Lu­ therus, nec reliqui Protestantium theologi eius sententiae sectatores, umquam tentarunt. Nunc Protestantes sinceriores ultro fatentur, quod anno 1855. ¡wiü:?T?'‘SMPHHnv^HB!IF■HSMRSffMHIM x — 233 — vel etiam luculentius disputat de Traditione, quoad dogma va­ lons baptismi ab haereticis collati; (de Baptism, contr. Dona­ tisi. 1. 11. c. 7. n. 12; 1. IV. c. 6; 1. V. n. 3o. 3i.; de unit. Ecclesiae c. 22. n. 63; contra Crescon. 1. 1. cc. 32. 33.). Locis omnibus una sententia, licet, verbis diversis repetit, quod habet de Baptism. 1. V. 1. c. Quae Cyprianus et alii eius collegae de hac re senserunt, « nullo modo praeferenda sunt adversus to­ tius Ecclesiae catholicae confessionem, cuius se illi membra esse gaudebant, et unde se neque ipsi praeciderunt, neque diversa sen­ tientes praecidi passi sunt, donec aliquando in Domini volun­ tate, per plenarium Concilium, licet post multos annos, quid esset rectius eluceret, non aliqua novitate instituta sed antiqui­ tate roborata.... Apostoli autem nihil quidem exinde praecepe­ runt (in Scriptura) ; sed consuetudo illa quae opponebatur Cy­ priano, ab eorum Traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae universa tenet Ecclesia, et ob hoc ab Apostolis praecepta bene creduntur, quamquam scripta non reperiantur. » Cf. Hieronym. dialog, adv. Lucifer, n. 23. 26. Imo ad multiplicia Scripturarum testimonia, ex quibus Cyprianus et Episcopi Africani deducere conabantur veritatem suae sententiae, non aliud responsum est efficacius quam illud Stephani Pontifi­ cis ; « Nihil innovetur, nisi quod traditum est ». Lirinens. cc. 9. io. Cf. Card. Du Perron cont. reg. Angi. 1. HI. cc. 7. 8. i3. Sicut ergo populus Dei inde ab origine usque ad Moysen, et a Moyse usque ad Christum, et tempore Christi ac Aposto­ lorum habuit in sua fide ac professione veritates etiam non scri­ ptas; ita non minus post Apostolos et post completionem libro­ rum inspiratorum, Ecclesia ab Apostolis propagata semper theoretice et practice profitebatur veritates aliquas tamquam divinitus revelatas, quas non in Scripturis sed sola Traditione acceperat. In historia igitur revelationis universa, non solum nihil est, quod’ suadeat veritates omnes credendas esse veritates scriptas ; protestatus est condonator regis Borussiae Krummacher : « prorsus in con­ fesso est, baptismum infantium ex Scriptura non posse demonstrari ». Neobaptistae, cuidam, in Conventu ecclesiastico Fráncofurthiensi, eodem anno, demonstranti, « quemvis defensorem baptismi infantium tandem niti debere auctoritate infallibilis E.cclesiae », non poterant reliqui ministelli respondere aliter quam totum concedendo. Vide Edm. lorg Histor. recent. Protestan­ tismi T. II. p. 39. 40. — 234 — sed ex ea etiam ostenditur, a) comprehensionem in Scripturis non esse conditionem necessariam articuli fidei; b) divinam provi­ dentiam hunc ordinem in proponenda revelatione nunquam esse secutam, saltem usque ad tempus, de quo est controversia ; c) sicut tempore antecedenti, ita etiam tempore post Apostolos, de quo disputatur, Ecclesiam ab Apostolis propagatam habuisse semper in sua professione veritates aliquas non scriptas. Non pot­ est ergo negari latius patere verbum Dei credendum quam ver­ bum scriptum, quin toti historiae revelationis repugnetur , et Ecclesia universa semper, usque ad novos Apostolos saeculi XVI, perperam constituta, perperam credidisse, perperam functa mi­ nisterio praedicationis impudentissime dicatur. II. His praemissis iam etiam secunda pars theseos demon­ strata censeri debet. Dicimus, demonstrato et admisso principio formali Traditionis, consequi veritatem principii materialis, quo asseritur latius patere verbum Dei credendum quam scriptum. Sane ex principio Traditionis formali, ut in superioribus demon­ stravimus, consensus successionis apostolicae, divinitus institutae ad custodiam totius revelatae doctrinae, exhibet testimonium au­ thenticum et infallibile de dogmatibus revelatis. Atqui tempore quo Protestantes ab Ecclesia schisma fecerunt, ex multis saltem saeculis universalem fuisse consensum in plura dogmata tamquam divinitus revelata, quae tamen in Scripturis non continentur, vel saltem non ita continentur, ut ex eis solis probari possint, iidem Protestantes non modo concedunt verum etiam contendunt. Ergo haec dogmata divinitus revelata esse, negari non potest, nisi negando authentiam consentientis testificationis, h. e. ne­ gando principium formale Traditionis. Hoc ergo admisso, ad­ mitti necessario debet, illa dogmata pertinere ad depositum fi­ dei per successionem apostolicam conservatum ac traditum, proindeque admitti debet, latius patere verbum Dei credendum quam verbum Dei scriptum. Controversia ergo cum Protestantibus (ut saepe iam monui), non est reducenda ad disputationem de singu­ laribus quibusdam doctrinae capitibus, utrum ea revelata sint et divinitus tradita ; sed controversia princeps revocari debet ad ipsum principium formale Traditionis, ex cuius veritate sponte sequitur veritas « omnium Traditionum Christianarum », et cuius negatio est fundamentum omnium aliarum negationum Prote­ stantismi. Vide supra th. III. et Coroll. i. ad th. IX. HI. In tertia parte theseos dicimus, principium Protestan­ dum, ut illud proponunt in libris symbolicis, et ut praetende­ batur tamquam fundamentum et ratio praecipua sic dictae Re­ formationis, sine manifesta contradictione defendi non posse. i°. Professio Protestandum, eaque fundamenti instar in libris symbolicis proposita, ad ostendendam necessitatem et iustitiam suae secessionis ab Ecclesia evidenter apostolica, his verbis con­ cipiebatur. « Credimus, confitemur et docemus, unicam regulam et normam, secundum quam omnia dogmata omnesque doctores aestimari et iudicari oportet, nullam omnino aliam esse (i) quam prophetica et apostolica scripta, cum veteris tum novi Testa­ menti ». Formul. Concord, epitom. §. i. Agitur de professione fidei divinae, et hac fide dicunt se credere: a) (affirmando) li­ bros omnes et solos veteris et novi Testamenti, quos receperunt in suo canone, esse libros sacros, continentes sincerum verbum Dei credendum ; nisi enim illos omnes fide crederent sacros et divinos, non possent eos omnes habere ut normam dogmatum fide credendorum ; nisi eos solos crederent sacros et divinos, possent esse adhuc, in aliis forte libris, dogmata credenda, ac proinde non possent eos quos habent, credere ut unicam nor­ mam omnium dogmatum credendorum, b) Credunt (negando), nullum esse aliud verbum Dei credendum, nullamque fidei do­ ctrinam, quae illis libris non contineatur, et ex illis probari non possit; hanc suam fidem explicite exprimunt, dum solemniter profitentur : credimus nullam omnino aliam esse regulam et nor­ mam. c) Credunt (affirmando et negando), singulos esse sibi suffi­ cientes interpretes veri sensus huius verbi divini, et Ecclesiam non esse authenticam interpretem seu iudicern veri sensus; sed singulis suam interpretationem debere esse normam ad iudicandam interpretationem Ecclesiae, et ad iudicanda omnia dogmata ab Ecclesia proposita. Credunt enim eadem illa fide, Scriptu­ ram esse unicam regulam secundum quam omnia dogmata et omnes doctores aestimari et iudicari oportet ; qui vero Eccle­ siae vel cuiuscumque iudicis interpretationem authenticam ad­ mitteret, iam non indicaret omnes doctores secundum unicam (i) Grammatica constructio paulo insolentior, « unicam regulam nullam omnino aliam esse », tribuenda est ardentissimo zelo horum sanctorum pa­ trum in inculcandis principiis haeresiarchiae. — 236 — regulam (vide supra p. 7-9.). Atqui harum trium assertionum, quas se fundamenti instar credere profitentur, nulla continetur in Scripturis. Ergo eo ipso, quod statuunt principium, nihil esse credendum quod scriptum non sit, credunt et fundamenti instar credenda esse statuunt plura tamquam sua peculiaria dogmata, quae non sunt scripta. In ipsa igitur enuntiatione principii, qua negant aliquid non scriptum esse credendum, simul affirmant ali­ quid non scriptum esse credendum, quae est contradictio evidens. 20. Praeter haec omnes communiones nominis Christiani, et Protestantium coetus praecipui, qui adhuc aliquid doctrinae Chri­ stianae profitentur, ipsique primi Reformatores (« homines Dei », ut eos appellare adamant), quibus suam originem per scissio­ nem ab Ecclesia catholica debent, a) retinuerunt et retinent ali­ qua in sua professione et praxi, quae per solam Traditionem Ecclesiae catholicae transmissa, in nullis vero Scripturis consi­ gnata, acceperunt. Crediderunt et (nondum delapsi in rationalismum aut atheismum) adhuc credere se profitentur, libros sin­ gulos Scripturae, quos non aliunde quam ab Ecclesia catholica acceperunt, esse inspiratos, vel saltem libros peculiari ratione di­ vinos ; baptismum valide conferri posse ab haereticis et infide­ libus ; infantes esse baptizandos ; celebrandum esse non sabba­ tum sed diem sequentem', ob graves causas licitum esse Christianis iusiurandum ; non esse necessarium abstinere a suffocato et san­ guine, et alia quae solii Traditione et auctoritate magisterii Ec­ clesiae catholicae constant, nullibi autem sunt scripta ; immo de tribus ultimis scriptum videtur contrarium, (Exod. XX. 10. 11. coli. Matth. XXIV. 20; ibid. V. 33-37; Act. XV. 28. 29.), nisi verba secundum catholicae intelligentiae ac Traditionis li­ neam interpretemur. b~) Credunt positive et negative contra fidem Ecclesiae catholicae multa, quae non sunt scripta ; inter haec ipsum duplex principium fundamentale totius systematis, unum quod dicunt principium formale, Scripturam solam esse regulam fidei, de quo satis iam diximus; alterum quod principium ma­ teriale appellant, nempe sola fide (1) (i. e. fiducia et certa per(1) Lutherus hoc suum dogma tamquam in Scripturis contentum per­ suadere conatus est manifestis multorum textuum corruptelis, inter quas illa notissima Rom. III. 28, ubi inseruit in sua versione particulam, iustîficari hominem « per solam fidem », (alleili durch den Glauben). Epistolam canonicam lacobi, suae doctrinae evidenter repugnantem, impiis sannis ex- — 237 — suasione, Deum non respiceie peccata nostra sed tantum Christi merita) hominem iustitìcari. Praeterea, ubinam, quaeso, scriptum est discrimen inter articulos fidei fundamentales et necessario credendos, atque articulos non fundamentales, qui, quomodocum­ que propositi negari possint, quin ideo quis excidat a fide et communione Ecclesiae? Ubinam est scriptum, qui sint illi arti­ culi fundamentales? Ex negationibus autem, quas opponunt ca­ tholicae doctrinae, nulla prorsus in Scripturis continetur. Cf. Hadriani et Petri de Wallemburg « Examen principiorum fidei », Examen I. methodus Augustiniana P. 11; de Testimoniis Prob. 5“. Est itaque principium illud fundamentale Protestantium, ut in symbolicis libris enuntiatur, tum in se contradictorium, tum re­ pugnans reliquae eorum doctrinae. THESIS XXI. Multiplici ratione Traditio antecedit Scripturam. » » » » » « Si comparatio instituatur universim inter Traditionem et Scripturam, Traditio censeri debet praecedere tum ordine chronologico, tum ordine logico et cognitionis, secundum oeconomirfhi a Christo institutam, tum ordine comprehensionis et amplitudine, qua Traditio spectari potest tamquam totum, sub se velut partem continens doctrinam Scripturae et de Scriptura ». Patet, hic non eo sensu, quo in duabus thesibus antecedentibus, quaestionem esse de Traditionibus quatenus scriptae non sunt; sed nomine Traditionis significari universam doctrinam et disciplinam revelatam, quatenus ut medium seu instrumentum eius conserva­ tionis spectatur non littera scripta sacrorum librorum, sed perpetua series testium ac custodum fidei, per quos depositum revelationis integrum conservatum est, et inde a sua prima promulgatione ad nos usque transmissum. Quamvis enim existant revelatae doctrinae capita non scripta, quae per solani Traditionem transmissa sunt (th. XIX. XX.), nulla tamen existit doctrina scripta, quae non plosit velut « minime evangelicam », « non apostolicam », « vere strami­ neam » (eine recht strôherne Epistel). (Doellinger « Reformatio » T. III. p. 139. sq. 356; Riffe], Hist. Eccl. T. II. p. 42; Môhler, Symbol. T. II. S 41; Bayle, Diction, v. Luther, nota O. P.; Lexic. Ecciesiast. Friburg. T. VI. p. 676.). — 2'38 — etiam per Traditionem conservata sit; siquidem Scripturae ipsae, et proinde contenta in Scripturis, per Traditionem ad nos per­ venerunt. Unde potest a Scriptura, ut partiali instrumento con­ servationis, praescindi, seu potius potest Scriptura ipsa spectari ut res tradita, atque ita universa doctrina revelata considerari, quatenus est Traditio (vide th. I. et II.). Sic Patres universam doctrinam, quamvis ex parte Scripturis consignatam , praescin­ dendo a modo conservationis per Scripturas, appellant proprio sensu Traditionem. « Quid autem, inquit Irenaeus 1. III. c. 4, si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi Traditionis, quam tradiderunt iis, qui­ bus committebant Ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbarorum... sine charta et atramento scriptam haben­ tes in cordibus suis salutem et veterem Traditionem diligenter custodientes ». Hoc itaque sensu declarato divinam Traditionem comparamus cum divina Scriptura. I. Traditio praecedit Scripturas ordine chronologico. Hoc autem nemo sane ita intelligit, ac si primum universa revelatio fuisset absoluta et per Traditionem propagata, ac deinceps veri­ tates traditae etiam Scripturis consignatae essent; pridem enim, ante completam revelationem, aliquae Scripturae existebant, immo in revelationis progressu Scripturae antecedentes praesupponebantur, et ad eas appellabatur, ut frequentissime factum est a Christo ipso et ab Apostolis. Neque etiam propositionis is sensus est, ut quaevis revelatio semper primum praedicatione, absque Scri­ pturis, tradita dicatur, et postea demum scripta in sacro codice; hoc saepe quidem, non tamen semper ita factum est (cf. 1er. XXXVI. 32; Apoc. I. 3. 19; XXII. 7. 10. 19, ne quidquam dicamus de psalmis aliisque libris quibusdam, tum moralibus tum historicis). Sensus ergo est, quod primo quidem in oeconomia veteri revelatio, quae suo modo implicite continebat totam re­ velationem paulatim explicandam et complendam (S. Th. 2. 2. q. i. a. 7.), praecessit, conservata usque ad Moysen persolam Traditionem ; in ulteriori vero eius explicatione, demum inspi­ rati sunt sancti Dei homines ad libros scribendos. Porro etiam in novo Testamento institutio, et per traditam fidem informatio Ecclesiae lesu Christi facta est per praedicationem, antequam ullus liber N. T. scriptus esset; progressu vero temporis novi­ mus doctrinam ex parte fuisse etiam scriptam, eidemque Eccle- --- 2?9 --siae iam pridem constitutae, et per apostolicam praedicationem mysteriis fidei imbutae, Scripturas N. T. una cum libris V. T. fuisse traditas tamquam instrumentum doctrinae « utile ad do­ cendum , ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia ». 2. Tim. III. 16. Haec constant ex superioribus th. VII. n. II.; th. XX. n. I. II. Diximus altero loco, Traditionem praecedere quoad nos ordine cognitionis, secundum oeconomiam a Christo institutam. Distingui hic debet Traditio spectata ut mere historica, quate­ nus est fundamentum demonstrationis criticae ac philosophicae, et Traditio in sensu theologico formaliter ut religiosa et divina. De hac Traditione divina nobis sermo est. In altero autem ter­ mino comparationis distinguimus cognitionem de Scriptura ut monumento nobis conservato, et cognitionem doctrinae quae est in Scriptura. Utramque hanc cognitionem dicimus, secundum oeconomiam Christianam pendere aliquo sensu a Traditione divina, atque ita ordine logico Traditionem priorem esse Scripturis. i°. In cognitione de Scriptura spectari potest genuinitas, integritas, veracitas, divinitas doctrinae, inspiratio librorum sa­ crorum. Genuinitas hic intelligitur origo operis ab eo scriptore cui tribuitur, aut saltem (si scriptor forte non sit compertus) quod opus scriptum sit eo tempore (late sumpto) et iis in adiunctis. quibus asseritur. Haec iam genuinitas potest, saltem de plerisque libris Scripturae, prorsus demonstrari historice et critice ex tra­ ditione, quam diximus mere historicam, non secus ac genuini­ tas aliorum librorum veterum demonstratur. Dixi, saltem de ple­ risque libris id demonstrari posse, non quod negem fieri posse de omnibus, sed quod in quibusdam difficultates sunt maiores, quamdiu Traditio sensu non theologico sed mere historico spe­ ctatur. Integritas, sin minus quoad singula quaeque, saltem quoad rei summam, eodem modo demonstrari potest. Veracitas ex demonstrata genuinitate in plurimis, ex veraci­ tate autem divinitas doctrinae in nonnullis consequitur. Quando enim constat e. g. de genuinitate librorum Moysis, plerorumque librorum historicorum, Evangeliorum, Actuum, epistolarum apostolicarum, iam pariter etiam constabit de veracitate, saltem quoad praecipua quaeque. Porro ex veracitate e. g. Evangeliorum, con- — 240 — stabit de divinitate personae, ac consequenter de divinitate do­ ctrinae et promissionum Christi, quae in Evangeliis leguntur; et ex hac divinitate doctrinae et promissionum Christi consequetur, saltem quoad rei summam, divinitas doctrinae Apostolo­ rum, in eorum epistolis consignatae. At vero veracitas, multoque magis divinitas doctrinae, quoad omnia et singula demonstrari nequit, nisi ex librorum inspira­ tione, (vel saltem ex charismate infallibiiitatis inscriptione omnium et singularum sententiarum). inspiratio (idemque dicendum esset de infallibilitate) certo et sicut oportet, innotescere non potest nisi testimonio divino. Hoc autem testimonium, licet de aliquot librorum inspiratione etiam in Scriptura apostolica nobis conservatum sit, quoad to­ tum librorum complexum tamen, qui inspirati credendi sunt, sola Traditione est transmissum. At haec Traditio testimonii divini non est mere historica, sed est Traditio Christiana, per ministerium divinitus institutum, et per consentientem praedica­ tionem ecclesiasticam conservata ac definita ; de quibus inferius erit distinctius dicendi locus. Haec praemittenda erant ut intelligatur, quomodo cognitio nostra de Scripturis pendeat, et quomodo non pendeat a Tra­ ditione sensu theologico accepta. Dicimus itaque, genuinitatem, integritatem, veracitatem, divinitatem doctrinae in libris Scriptu­ rae posse quidem, praecisione facta ab authentica Traditione sensu christiano intellecta, historice et critice demonstrari, sed non quoad omnes textus Scripturae, qui credendi sunt his pro­ prietatibus insignes; non pro omnibus qui credere tenentur, cum maxima pars hominum tali demonstrationi sufficienter percipien­ dae non sit idonea; non pro statu controversiae, ut haec exci­ tata, ad captum omnium historice et critice terminari possit. Pariter inspiratio librorum sacrorum, et inde consequens absoluta veracitas et divinitas doctrinae, potest quidem etiam demonstrari testimonio Scriptura apostolica comprehenso, sed sub eadem triplici limitatione-, non quoad omnes libros, non sufficienter pro omnibus, et praesertim pro statu controversiae, non ad ca­ ptum omnium (cf. supra th. XVIII. XIX.). Porro haec scientifica demonstratio, pertinens ad disciplinam apologeticam, sine dubio confert, et hypothetice necessaria est ad defensionem fidei; sed certe non est illa a Christo ipso imme- diate instituta oeconomia ad fidem integram et nominatili! ad doctrinam de instrumentis fidei quoad omnes eorum partes, pro omnibus, pro quavis conditione tuto et sine errandi periculo conservandam. Christus enim et Spiritus Sanctus per Apostolos quemadmodum doctrinam revelatam universam, sic etiam haec instrumenta doctrinae, una cum revelatione de eorum inspiratione, tradidit successioni apostolicae conservanda et adhibenda ita, ut eorum conservatio, atque de genuinitate, integritate, inspiratione authenticum iudicium ac definitio pertineat ad ipsius apostolicae successionis ministerium et magisterium sub assistentia et dire­ ctione Spiritus veritatis, sicut ad idem magisterium universim pertinet custodia, explicatio et definitio depositi fidei, eorumque omnium quae ad depositi custodiam sunt necessaria. Ergo se­ cundum oeconomiam a Christo institutam principium cognitio­ nis, quae in Ecclesia de Scripturis habenda est et habetur, est haec ipsamet custodia et authentica praedicatio sub assistentia Spiritus Sancti, hocque principium unum et solum est univer­ sale accommodatum omnibus, quoad omnes libros librorumque partes, ad controversias omnes iuxta Christi institutionem ad captum omnium definiendas, quantum opus est pro fine Eccle­ siae. Demonstratio heic non alia requiritur praeter illam , qua ostendimus, universam doctrinam revelatam esse commissam custodiae successionis apostolicae ; cum doctrina de Scripturis non sit nisi pars in tota doctrina tradita. Vide praesertim th. V. VIH. XI. n. II. Atqui custodia illa depositi et perpetua ec­ clesiastica praedicatio sub directione Spiritus Sancti, sensu theo­ logico maxime proprio est 'Traditio (th. XI.). Ergo secundum oeconomiam ordinariam a Christo institutam, cognitio Christiana de Scripturis universalis subiecto (quoad universitatem fidelium) et universalis obiecto (quoad omnes libros), praesertim vero co­ gnitio de Scripturis formaliter ut divinitus inspiratis, pendet * a Traditione proindeque haec logice et ordine cognitionis prior est. 2°. Doctrina in Scripturis et Traditio quo ordine cognitio­ nis sese excipiant, constat ex thesi XVIII. collatis thesibus VII. n. 11; X. n. Il; XIX. Praedicatio videlicet ecclesiastica est norma ad intelligendam doctrinam in Scripturis sensu illis thesibus demon­ strato. Declaratum vero etiam est, hanc rationem normae non ita accipiendam esse, ac si praescindendo a Traditione Christiana Franzelin. De Divina Tradit, et Script. 16 — 242 — nihil certi de Scripturis intelligi, aut verus sensus in Scripturis hermenéutica certitudine definiri nullibi posset. Ex hac autem ratione, quia praescindendo a Traditione Chri­ stiana et, ab authentico magisterio possunt multa intelligi de divina auctoritate, saltem aliquorum librorum, et de vero sensu in Scripturis, vel quia polemice auctoritas divina et etiam inspi­ ratio Scripturarum potest ex concessione adversarii supponi ; ex hac, inquam, et sub hac ratione potest Scriptura assumi ut logice et in ordine cognitionis prior, atque ita ex ipsis Scripturis aucto­ ritas ceteraeque proprietates tum Ecclesiae tum Traditionis de­ monstrantur. Verum a) in illa praecisione a Traditione Christiana, prae­ sidiis mere historicis et criticis innixa cognitio de Scripturis erit et ipsa historica magis quam proprie theologica. b) Quando ex concessis ab adversario polemice assumitur inspiratio Scriptura­ rum , quod altero loco diximus, ea non est prioritas logica Scripturae absoluta et ex obiectivo rerum ordine, sed ex aliqua hypothesi. c) Nec in hac hypothesi polemica assumitur, nec in illa praecisione quam diximus a Traditione Christiana, obtineri potest velut antecedens cognitio auctoritatis, multoque minus inspirationis omnium librorum, et veri sensus totius doctrinae, quae est in Scripturis ; sed vel ex demonstratione historica praesupponitur, vel ex concessione adversarii assumitur ut prior co­ gnitio divinae auctoritatis aliquot librorum, et demonstrabilis verus sensus aliquot peculiarium capitum doctrinae, quae clare in Scripturis consignata sunt. Ita sine petitione principii et quin ideo subvertatur logica prioritas Traditionis in hac thesi statuta, ir. superioribus usi sumus auctoritate Scripturae ad auctoritatem Traditionis demonstrandam. Vide Scholion ad th. VII. III. Pars ultima theseos, ubi dicimus Traditione tamquam toto comprehendi velut partem doctrinam de Scriptura et do­ ctrinam quae est in Scriptura, constat ex ipsa Traditionis de­ finitione. Universa quippe doctrina revelata, proindeque tam do­ ctrina non scripta quam doctrina scripta, conservatur etiam per magisterium semper vivens et per praedicationem successionis apostolicae (1). Doctrina autem spectata secundum hunc modum (1) Hoc non debet ita intelligi, ac si illud omne, quidquid est Scripturis consignatum, conservaretur etiam per Traditionem seorsum et independenter I — 243 — custodiae et propagationis per aetatum decursum, est ac dicitur proprio sensu Traditio. Cum igitur huius universae doctrinae, ita ad nos usque propagatae, pars sit doctrina de Scripturis et doctrina consignata inScripturis (th. XX.); merito dicimus, in ordine comprehensionis Traditionem esse totum, doctrinam de Scripturis et in Scripturis esse partem totius. a Scriptura. Sed a) Scriptura ipsa sub assistentia Spiritus Sancti conservatur et explicatur per successionem apostolicam, atque ita omnia etiam Scripturis consignata conservantur per Traditionem mudiate; licet in multis doctrinae revelatae capitibus instrumentum immediatum conservationis pro ipsa suc­ cessione apostolica, seu pro Ecclesia docente, sit littera scripta. &) Distingui debent, quae sunt in Scripturis dogmata (theoretica et practica) revelata propter se, nempe propter suam dignitatem ac necessitatem a Deo manife­ stata et proposita ad credendum, et quae sunt revelata per accidens, h. e. quae sunt inspirata ad scribendum et sub inspiratione Scripturis consignata non propter se sed propter alia, quibuscum connectuntur et ad quae rela­ tionem habent, ut sunt e. g. adiuncta quaedam in historia et his similia. (S. Th. 2. 2. q. i. a. 6. ad 1; q. 2. a. 5.). Priora illa dogmata saltem ea quae sunt communiter omnibus explicite credenda, conservantur etiam Traditione seorsum a Scriptura, et de his valet quod ait s. Irenaeus: « quid si neque Apostoli quidem Scripturas tradidissent, nonne oportebat ordinem sequi Traditionis?». Nihilominus etiam quoad dogmata scripta et revelata propter se universim loquendo Scripturae sunt in praesenti ordine providen­ tiae instrumentum necessarium magisterio divinitus instituto in successione apostolica. Quoad illa alia quae diximus revelata per accidens, ea conser­ vata per Traditionem independenter a Scripturis intelligi non possunt ; sed conservantur Scripturis, quas conservat Traditio. — 244 — SECTIO IV. DE CATHOLICAE DOCTRINAE EXPLICATIONE. THESIS XXII. Revelatio catholica per [esum Christum et per Spiritum Sanctum in Apostolis completa est. » » » » » » « Revelatio catholica in plenitudine temporis a Christo Dei Filio per se ipsum et per Spiritum Sanctum in Apostolis completa censeri debet, ita ut non solum nova oeconomia perfectioris ordinis et amplioris revelationis Dei, ab antiquis nonnullis et recentioribus haereticis conficta excludatur, sed etiam in oeconomia praesenti nullum obiectivum incrementum depositi fidei catholicae sacris Scripturis et apostolica Traditione comprehensi, post Apostolos aut factum aut in Ecclesia militante adhuc expectandum sit ». Revelatio facta a Christo Dei Filio dum visibilis cum homi­ nibus conversatus est, et per Spiritum Sanctum in Apostolis, potest dupliciter concipi velut adhuc complenda. Primo modo intellexerunt Montanistae, Manichaei, sectae plures medii aevi, ut Fraticelli et homines evangelii aeterni (saltem aliquatenus etiam Abbas loachira), sectae innumerabiles recentioris aetatis Anabaptistae, Schwedenborgiani, Irwingiani, homines ecclesiae futurae seu omnes illi, qui exspectant novam et abundatiorem effusionem Spiritus Sancti (cf. p. 5i.). Omnes enim isti, quam­ quam alii aliter, statuerunt tertiam perfectiorem oeconomiam Spiritus Sancti, quae sit in simili fere relatione ad oeconomiam secundam a Christo Filio Dei institutam, sicut est haec secunda ad primam veteris Testamenti seu ad oeconomiam Patris, ut illorum aliqui eam appellabant. Exclusa hac manifesta haeresi posset profectus obiectivae revelationis concipi secundo modo, ut Ecclesia Christi in terris, quam haeretici illi dicunt vel destru­ ctam vel destruendam, sit quidem iuxta divinas promissiones perpetua usque ad consummationem saeculi ; sed in Ecclesia ipsa accipiat revelatio in dies nova incrementa, sicut in V. T. a prima inchoatione usque ad Christum et Apostolos continuo novae re­ velationes antiquis accesserunt. In thesi profectum obiectivum revelationis post Apostolos ■sub utraque forma negamus. Est enim consummatio catholicae — 245 — revelationis per Christum et per Spiritum Sanctum in Apostolis ipsamet caput doctrinae in divinis Scripturis et in Traditione ex­ pressum, atque in successione apostolica totaque vita Ecclesiae theoretice et practice multipliciter manifestatum. 1. Ad primum quod attinet, oeconomiam praesentem Eccle­ siae lesu Christi esse statum ultimum atque supremum divinae manifestationis pro hac conditione mortali generis humani, plane manifestum est ex ipsa revelatione Christiana. i°. Generatine in Scripturis novum Testamentum a Christo conditum comparatur veteri tamquam perfectum et consumma­ tum imperfecto et inchoato, tamquam firmum et immobile per­ ficiendo et transferendo in hunc ipsum statum perfectionis. Sicut enim Foedus antiquum sempei’ exhibetur ut inchoatio sub spe et exspectatione novae oeconomiae, per quam perficiatur; ita ulterior divinae manifestationis perfectio, quae in novo Testamento expectanda proponitur, non est alia, quam ut fides transeat in visio­ nem facie ad faciem in patria. Huius rei demonstrationem data opera exhibet s. Paulus in epistola ad Hebraeos. a) Oeconomia legis Mosaicae (ita arguit Apostolus) imper­ fecta erat, et tantummodo manuductio ad novam oeconomiam Christi perfectam ; unde et sacerdotium in veteri pacto erat inef­ ficax et ideo abrogandum, proindeque etiam abroganda erat tota illa oeconomia quatenus erat imperfecta, ut patet ex intimo nexu sacerdotii cum religione universa. Succedere autem ei debuit sa­ cerdotium Christi altioris ordinis, efficax, aeternum, et numquam abrogandum ; ex quo ipso constat, etiam oeconomiam in hoc ae­ terno sacerdotio fundatam esse aeternam. « Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat.... quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem ?.... Translato enim sacerdotio necesse est, ut et legis (oeconomiae totius) translatio fiat.... Reprobatio (¿9st7)) Consideretur modus agendi in Ecclesia. Quoties aliquod doctrinae caput ad fidem catholicam pertinere definitum est, id semper intellectum est esse prorsus idem ac definivisse, illam doctrinam revelatam ad nos pervenisse ab Apostolis, sive in di vina Scriptura sive sine scripto Traditione. « De fide nequaquam dixere (PP. Nicaeni), decretum est; sed: sic credit catholica Ecclesia; ut declararent, non recentiorem sed apostolicam esse suam sententiam ». Athanas. de Synod, n. 6. Cf. Concil. An­ tiochenum (Mansi T. I. p. io33.)‘, Concil. Ephesin. (apud Lirinens. Commonitor, c. 42.); Concil. VII. (Hard. VI. p. 479.482.); Tridentin. sess. IV. Hinc inquisitio omnis ad hoc unum sem- --- 2Ò4 — per reducebatur, utrum doctrina contineretur in Scripturis vel in apostolica Traditione; quod quidem acta omnium Conciliorum et historia omnium definitionum fidei evidenter demonstrant. 3°. Hoc ipsum principium, ad revelationem fide catholica credgndam nihil pertinere posse, quod non in Scripturis vel in apostolica Traditione contineatur, ab omnibus theologis tum supponitur in suis demonstrationibus, tum diserte etiam ab eis declaratur ad 3. dist. 25. et ad 2. 2. q. 1. seu in Tractatu de Fide. Consulantur S. Th. 1. q. 1. a. 8. ad 2 ; 2. 2. q. 1. a. 7. ad 4; q. 174. a 6. ad 3; Canus de Locis 1. V. c. 5. q. 3. ad ultimum; 1. XII. c. 3. conclus. 3; Bellarmin. De verbo Dei 1. IV. c. 9. regula 1*. et 2“; Gregor, de Valentia in 2. 2. disp. I. q. 1. puncto 6; Suarez de Fide disp. II. sect. 6. n. i5. sqq. ; Card, de Lugo de Fide disp. III. sect. 5. n. 69. sqq.; Benedictus XIV. de Canonizatione SS. 1. III. c. 53. n. 2. 15. Corollarium. Revelationes et prophetiae quae factae sunt post Apostolos, adhuc fiunt et fient in Ecclesia, non pertinent ad depositum Jidei catholicae, quod Ecclesiae custodiendum, praedicandum, et explicandum commissum est. Ratio est, quia huiusmodi revelationes non diriguntur ad universam Ecclesiam sed ad homines privatos. Privati autem ideo dicuntur, quia non constituuntur a Deo legati ad suam Ecclesiam, ut prophetae olim et Apostoli et sancti Dei homines inspirati ad divinos libros scribendos; sed accipiunt revelationem vel ad suam propriam, vel etiam ad aliorum privatam directionem et fructum. Itaque per se neque pertinent revelationes privatae ad depositi fidei catholicae explicationem promovendam, ad quam Christus Do­ minus ministerium ordinarium in visibili capite Ecclesiae, ut principio et fundamento unitatis fidei, et in successione aposto­ lica capiti unita, instituit sub promissione infallibilis assistentiae, non autem sub directione per novas revelationes. Hinc est, quod inter rationes ob quas privatae revelationes suspectae videri pos­ sint, iuxta Benedictum XIV (de Canonizatione SS. 1. III. c. 53. n. 8.) recensetur illa, « si revelatum dicatur, quod adhuc sit sub Ecclesiae iudicio ». Ceterum sane non repugnat, ut Deus cuipiam revelet verum sensum alicuius veritatis in obiectiva revelatione apostolica con­ tentae, et ab Ecclesia nondum definitae nec sufficienter omnibus propositae. Unde etiam posset aliquando Deus per revelationem --- 20 5 --privatam factam Pontifici, vel pluribus aut paucioribus Patribus Concilii, manifestare verum sensum dogmatis; hic autem esset modus extraordinarius ad dogmatis explicationem, ubi infallibilitas definitionis ac propositionis pro fidelibus non ex tali pri­ vata revelatione, sed semper ex promissa ordinaria assistentia Spiritus Sancti repeteretur, quia haec assistentia, non autem re­ velatio privata, a Deo promissa est et universae Ecclesiae infallibiliter certa. De tali modo extraordinario explicandi dogmatis intelligi fortasse potest, quod habet s. Augustinus de Baptism. Vil. n. 102. (i). Si quaeritur, qua fide huiusmodi revelationes privatae sint credendae, responsio theologorum haec est. Distinguatur in pri­ mis inter Adem obiectivam seu materiale obiectum fidei, et inter fidem subiectivam seu habitum atque actum fidei. Ad fidem di­ vinam obiective spectatam pertinet, quidquid a Deo revelatum est; ad obiectivam fidem catholicam pertinet, quidquid a Deo revelatum est universae Ecclesiae credendum. Unde latius patet obiectum fidei divinae quam fidei catholicae. Si iam etiam fidem subiectivam ex obiecto distinguere placet in fidem divinam et fidem catholicam, appellatio fidei divinae non designat habitum aut actum specie diversum; sed idem habitus et idem specie actus dicitur fides divina, quatenus refertur ad quodcumque obie(i) Fatetur eo loco Augustinus se ignorare, utrum baptismus validus habendus esset, ubi tum conferens tum recipiens infideles essent, nec ulla existeret societas nominis Christiani; « sed totum ludicre et mimice et ¡ocu­ lariter ageretur ». Unde si de hac quaestione in Concilio sententiam roga­ retur, ait sibi implorandum videri alicuius revelationis oraculum, nisi forte res aliis Episcopis iam esset explorata : « divinum iudicium per alicuius revelationis oraculum concordi oratione et impensis supplici devotione ge­ mitibus implorandum esse censerem, ita sane ut post me dicturos senten­ tias, ne quid iam exploratum et cognitum afferrent, humiliter expectarem ». Quamquam forte rectius nomen revelationis hoc loco apud Augustinum, sicut haud raro apud alios Patres, accipi potest in latiori significatione pro divina illustratione ad reperiendum verum sensum in monumentis et docu­ mentis revelationis apostolicae; cuiusmodi illustrationes sane ad ordinem divinae assistendae pro explicanda revelatione antiqua, non ad ordinem m» vae revelationis in sensu stricto et proprio pertinent. Haec latior et strictior significatio nominis revelatio et aliorum similium notanda est, ne dictis quibusdam ss. Patrum, quod recentioribus nonnullis accidit,, inducamur in confusionem charismatis assistendae vel adiutorii illustrationis cum charismate revelationis proprie dictae. — a56 — cluni a Deo revelatum, propter auctoritatem Dei revelantis cre­ ditum; fides autem catholica dicitur quatenus refertur ad obiectum comprehensum in deposito revelationis catholicae. Unde revelatio privata a Deo facta potest, et saltem ab eo, cui fit vel pro quo fit, debet credi fide divina, si evidentia adsint motiva credibilitatis ; non tamen ea fides dicitur catholica. Haec est sen­ tentia communior et nobis quidem videtur vera , quamvis re­ pugnent illi theologi, qui putant ad obiectum fidei divinae re­ quiri, ut sit in Scriptura vel apostolica Traditione contentum, vel etiam ab Ecclesia propositum credendum ; qui proinde censent, huiusmodi revelationes privatas numquam posse credi fide di­ vina, sed tantummodo teneri actu consilii et prudentiae Chri­ stianae (vide Salmanticenses Tract, de Fide disp. I. dub. 4. §. i. 2.). Dixi posse et saltem ab eo, cui aut pro quo facta est revelatio, debere credi fide divina, si adsint evidentia motiva credibilitatis. Ex hac necessaria conditione evidentis credibilita­ tis videtur orta illa diversitas opinionum inter theologos, quam commemoravi. Videntur nimirum aliqui negare umquam posse eoque magis debere credi revelationes privatas fide divina , eo quod in eis numquam adsint motiva credibilitatis ad talem fidem sufficientia. At posse Deum etiam privatas suas revelationes red­ dere evidenter credibiles ut divinas, haud secus ac illas patriar­ chis et prophetis factas, profecto negari non potest. Si Deus id potest, non perspicio, qua ratione constet actu numquam fecisse aut facturum huiusmodi revelationes ita credibiles, sal­ tem iis in quorum mente Deus revelando operatur, ut sanctis illis, qui (quod de s. Ignatio traditum est) se paratos offerebant ' J etiam ad testimonium sanguinis, pro veritate rerum privata re­ velatione sibi manifestatarum. Si quando autem Deus re ipsa talibus motivis se manifestaret ut revelatorem, profecto obliga­ tio credendi propter infinitam auctoritatem Dei revelantis h. e. fide divina, in dubium vocari non posset. At vero ita proposi­ tas revelationes omnino raras esse constat ex biographiis sancto­ rum et ex tota historia ; et forte numquam fit privata revelatio iis motivis externis credibilitatis, ut alii possint aut omnino te­ neantur credere fide proprie dicta divina. Quod pertinet ad Ecclesiae iudicium , quo huiusmodi reve­ lationes privatae aliquando approbantur, illud non eo spectat, ut revelationes proponantur fidelibus fide divina credendae ; sed — 257 — ut declaretur, a) in iis nihil esse quod fidei catholicae, bonis moribus et disciplinae Christianae adversetur ; ¿>) sufficientia esse indicia veritatis, ut huiusmodi revelationes fide humana pie et prudenter ac sine superstitione credi et ad aedificationem a fide­ libus legi possint. « Sermonem instituendo de earum approba­ tione, inquit Benedictus XIV. de Canonia. SS. 1. II. c. 32. n. i i, sciendum est, approbationem istam nihil esse aliud quam per­ missionem , ut edantur ad fidelium institutionem et utilitatem post maturum examen », et quemadmodum loquitur Card, de Turrecremata apud ipsum Benedictum 1. 111. c. 53. n. i5. « ut possint legi in Ecclesia Dei eo modo, quo multorum aliorum doctorum libri et sanctorum historiae et legendae licentiantur legi fidelibus ». c) Post Ecclesiae huiusmodi approbationem, vel si etiam nullo adhuc lato iudicio graves adsint genuinitatis ra­ tiones, certe fas non est tales revelationes contemnere, (cf. Bened. XIV. 1. c. 1. III. c. 53. n. i5; Vasquez in 3. P. T. II. disp. 117. c. 6. n. 77.). Vide S. Th. 2. 2. q. 174. a. 6. ad 3 ; Canum 1. XII. c. 3. conclus. 3; de Valentia T. 111. q. 1. puncto 1. §. 5; Suarez de Fide disp. III. sect. 10; de Lugo de Fide disp. I. sect. 11 ; Benedictum XIV. de Canonizatione SS. 1. II. c. 32. n. 11. 12; 1. III. c. 53. THESIS XXIII. De modo quo doctrina fidei aliquo tempore possit esse obscurius proposita, quae deinceps explicetur ac declaretur. « Rite constituta primum distinctione, qua veritates revelatae inter se » differunt, tum ratione obiecti materialis, tum modo diverso praedicationis » apostolicae et Traditionis, affirmandum est, posse esse et esse in depo» sito obiectivae revelationis veritates, quae Io. non semper et ubique con» tinerentur explicite in catholico intellectu et in manifesta praedicatione » ecclesiastica ; quae ideo 2°. aliquo tempore intra ipsos fines Ecclesiae » citra crimen haeresis in controversiam vocarentur; adeoque 30. posse » quasdam veritates revelatas aliquo tempore esse obscuras, numquam » tamen posse obscurari ita, ut adversus eas praevaleat oppositus et negans » consensus ». I. Ratio propter quam creditur et qua constituitur obiectum formale fidei, in omnibus veritatibus revelatis una est, auctoFranzelin. De Divina Tradit, et Script. i"] — 258 — ritas scilicet Dei loquentis seu locutio Dei sufficienter proposita ; non autem ratio credendi repetitur ex maiori veritatis creditae dignitate, insita necessitate et connexione cum ultimo fine ; haec enim omnia pertinent ad proprietates obiecti materialis seu rei quae creditur, non ad motivum ac rationem propter quam cre­ ditur. Ideo distinctio post Hunnium et Georgium Calixtum a Protestantibus invecta inter articulos fundamentales et non fun­ damentales seu ¿(ìiaoópo'Jì absurda est. In illa nempe distin­ ctione statuitur, consensum in articulis non fundamentalibus esse indifferentem et non necessarium, adeo ut huiusmodi arti­ culos quomodocumque propositos, salva fidei integritate et com­ munione ecclesiastica liceat non credere, et etiam negare propter ipsam inhaerentem minorem dignitatem et necessitatem , dum­ modo consensus servetur in articulis fundamentalibus maioris dignitatis et necessitatis. Haec sine dubio falsa sunt et haeretica commenta ; at verissimum est, inter obiecta fidei materialia esse discrimen, quatenus non omnium aequalis est necessitas, ut explicite ac in se ab omnibus fidelibus cognoscantur, atque ita explicite credantur. « Aliqua sunt credibilia, inquit s. Thomas, de quibus est fides secundum se; aliqua vero sunt credibilia, de quibus non est fides secundum se, sed solum in ordine ad alia... Per se ad fidem pertinent illa, quae directe nos ordinant ad vitam aeternam, sicut sunt tres personae omnipotentis Dei, mysterium incarnationis Christi et alia huiusmodi ». 2. 2. q. i. a. 6. ad i. cf. a. 8. Haec itaque sunt explicite et in se co­ gnoscenda et credenda omnibus, quia eorum cognitio vel ex sese absolute necessaria est ad ordinandum hominem ratione utentem in finem supernaturalem (necessitas medii), vel certe ita consti­ tuunt fundamentum religionis Christianae, ut cuiusvis Christiani sit officium ea cognoscere (necessitas praecepti). Unde etiam quovis tempore in publica fidelium Christianorum professione continebantur. Alia multa continentur in revelatione, quae per­ tinent « ad praedictorum manifestationem », ut 1. c. ait s. Tho­ mas; ad veritatis revelatae cognitionem scilicet intensive et extensive perfectiorem et ampliorem, et ad eiusdem fidei defen­ sionem, quae amplior cognitio nec per se et absolute nec ra­ tione alicuius praecepti omnibus Christianis est necessaria, nec morâliter possibilis. Unde neque necesse est, ut omnia reve­ lata omnibus explicite proponantur credenda ; sed sicut quoad — 2Óg — aliqua implicita fides (i), ita implicita sufficit propositio et prae­ dicatio. Declarata veritatum revelatarum distinctio secundum ipsum obiectum a) colligitur ex Scripturis i. Cor. II. 2. ó; III. 1. 2. 1 <>; Heb. V. ii, VI. 1 ; 1. Thess. III. 10. b) Eadem demonstratur ex differentia semper agnita in Ecclesia inter simplicem fidem omnibus necessariam et inter yvwfftv et sapientiam Christianam, quae non solum intensive expressius et clarius cognoscit easdem veritates, quae a simplicibus fidelibus cognoscuntur confusius ; sed etiam extensive plures veritates complectitur cognitione expli­ cita, quas ab aliis implicite credi sufficit. Cf. Iren. I. c. 10. n. 3; Clem. Alexand. Strom. V. p. 5q5 ; VI. p. 645. 676. 679; VII. p. 701. 755; Orig. contra Cels. Ill. n. 44. 43; de Princip. Praefat. et 1. VI. n. 9; Euseb. Demonstr. Evang. 1. c. 8. p. 29; Basil, de Spiritu Sancto c. 27. c) Idem discrimen patet ex pru­ denti oeconomia semper adhibita in institutione catechumeno­ rum et populi christiani. Lege Augustini tract. g8u,n in loannem. II. Hac veritatum revelatarum differentia supposita, in con­ siderationem venit diversitas, quae sit in ipso modo praedicaI (1) Implicite credi dicitur veritas, quae in se ipsa non concipitur nec cognoscitur ut revelata; continetur tamen in alia veritate, quam quis in se ipsa explicite cognitam habet et credit. Illud alterum vero, in quo aliquid implicite credi dicitur, esse potest a) obiectum formate fidei seu auctoritas Dei revelantis (ita generalem et in confuso actum fidei eliciunt fideles: credo, quidquid Deus infinita veritas revelavit) ; 1>) potest esse Ecclesia pro­ ponens revelationem : credo, quidquid credit et docet Ecclesia ; c) potest esse aliquod obiectum materiale fidei explicite creditum , in quo alterum licet in se non cognitum includitur. Haec unius obiecti materialis com­ prehensio in altero obietto materiali contingit a) ita, ut sine alia revela­ tione unum ex altero posset deduci; sic credens definitum credit implicite omnes definitionis partes et omnia essentialia tali definito; credens propo sitionem universalem credit implicite omnes particulares sub ea compre­ hensas; credens propositionem complexam credit singulas eius partes. ¡5) Potest unum in altero contineri ita, ut sine alia revelatione eam com­ prehensionem humana ratio intelligere non posset, vel quia comprehensio ipsa licet in se necessaria, est tamen supra rationem humanam, vel quia in se necessaria non est, sed pendens a libera Dei voluntate; sic credens unum verum Deum credit implicite Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum; credens redemptionem per Christum, credit mortem Christi; credens remissionem peccatorum, credit necessitatem sacramenti baptismi et poeni­ tentiae etc. Vide Suarez de Fide disp. II. sect. 6. n. 2. --- 26o --tionis apostolicae et Traditionis. Ex thesi antecedenti constat, nihil pertinere ad depositum fidei catholicae, quod non iam con­ tineretur in praedicatione et in instrumentis a Christo versante in terris atque a Spiritu Sancto per Apostolos traditis Ecclesiae. Attamen ex differentia veritatum revelatarum paulo ante in hac thesi explicata intelligitur, neque necesse esse neque expectandum, ut veritates omnes uno et eodem modo contineantur in primitiva praedicatione et in Traditione quovis tempore obti­ nente. Nam quae omnibus fidelibus sunt explicite cognoscenda et credenda, sine dubio quavis aetate continebantur explicite in apostolica doctrina et in Traditione, clare quantum temporum adiuncta postulabant, diserte h. e. diligenti et instanti praedi­ catione. Contra vero in iis quae ad explicatiorem intelligentiam et ulteriorem declarationem fidei obiectivae pertinent, possunt esse aliqua, quae in ipsa praedicatione apostolica implicite dum­ taxat continerentur, et quae proinde etiam aliquo saltem tem­ pore implicita in aliis doctrinis explicitis fuerint transmissa per Traditionem; possunt esse alia in Traditione obscurius propo­ sita et minus diserta minusque instanti praedicatione, donec rerum et controversiarum adiuncta postulent, et Spiritus Sancti directio per magisterium authenticum efficiat explicationem im­ pliciti, declarationem et expolitionem obscuri, disertam et in­ stantem praedicationem seu definitionem minus diserti. Secundum hunc triplicem modum s. Vincentius Lirinensis no­ tissimis illis locis sui Commonitorii diversitatem declarat, qua se habeat ecclesiastica praedicatio et Traditio tempore antecedente comparate ad profectum subsequentem. « Imitetur animarum re­ ligio rationem corporum, quae licet annorum processu numeros suos evolvant et explicent, eadem tamen quae erant, permanent.... Hoc rectum et consequens est, ut primis atque extremis sibimet non discrepantibus, de incrementis triticeae institutionis, triticei quoque dogmatis frugem demetamus ; ut quum aliquid ex illis se­ minum primordiis accessu temporis evolvatur, et nunc laetetur (nutriatur) et excolatur, nihil tamen de germinis proprietate mu­ tetur... Christi Ecclesia sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil in his umquam permutat, nihil minuit, nihil addit.... sed omni industria hoc unum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus in­ formata et inchoata, accuret et poliat; si qua iam confirmata --- 2ÔI --et definita, custodiat ». Haec et alia plura de explicatione im­ plicitorum nn. 27-32. Multa ibidem habet de declaratione eorum quae erant obscura. « Intelligatur te exponente industrius, quod antea obscurius credebatur; per te posteritas intellectum gratuletur, quod ante vetustas non intellectum venerabatur; eadem tamen quae didicisti, doce, ut cum dicas nove, non dicas nova ». n. 27. Postremo agit de instanti et diserta praedicatione eorum, quae antea minus diserte tradebantur. « Denique quid umquam aliud Conciliorum decretis enisa est (Ecclesia), nisi ut quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crede­ retur; quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instan­ tius praedicaretur; quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur? » n. 32. Ita igitur de hac differentia in modo Traditionis habendum est. Cum dogmata divina quo sunt profundiora, eo sint fecun­ diora, habeantque relationes prope infinitas ad omnium tempo­ rum exigentias, atque oppositiones ad errores diversissimos, quos humana infirmitas vel perversitas excogitare potest; patet, nec factum esse nec moraliter fieri potuisse, ut dogmata singula se­ cundum omnes illos respectus ab Apostolis explicite propone­ rentur et enuntiarentur. Eo autem minus id erat necessarium, quod una cum dogmate etiam charisma veritatis ad dogma sin­ gularum aetatum necessitati applicandum et explicandum, in suc­ cessores Apostolorum ex Christi promissione et institutione pro­ pagabatur. Hinc a) in praedicatione apostolica poterant proponi aliqua universalia, in quibus continerentur implicite singularia, progressu temporis, ortis dubiis, explicanda per magisterium Ec­ clesiae; sic sufficiebat doctrina de necessitate gratiae ad omne opus bonum in via salutis, ut adversus Semipelagianos postea definiretur eadem necessitas ad initium fidei. Poterant contineri complexa, ex quibus explicanda essent elementa constituentia ‘. Christus est Deus et homo, unde orta necessitate definiri poterant multa de utraque natura; suprema est potestas Petri ut visibilis fundamenti Ecclesiae et centri unitatis, unde explicanda multa iura et officia in particulari, b') Poterant contineri aliqua primum a fidelibus obscurius et solum confuse intellecta ; quae progressu temporis applicanda essent ad particularia et distinctius intelligenda, cuiusmodi sunt multa praenuntiata de futuris e. g. de glorificatione Ecclesiae adhuc militantis in terra, et de aliis plu- --- 2Ó2 --ribas, quae in Apocalypsi contenta, forte distincte non intelligentur ante eorum complementum. Poterant contineri aliqua simplicius enuntiata, quarum declarationem strictiorem in directa oppositione ad certam quandani errorum formam ipsae exortae postmodum haereses reddebant necessariam; inde a Patribus et Conciliis definitus modus loquendi et statutae formulae eccle­ siasticae velut tesserae fidei, c) Poterant denique aliqua dogmata proposita esse magis usu practico et consuetudine Ecclesiarum quam diserbi doctrina et instanti praedicatione, quorum diserta praedicatio vel solemnis definitio progressu temporis fieret ne­ cessaria ; cuiusmodi exempla prostant luculenta in controversia de potestate conferendi valide sacramenta extra Ecclesiam, et in historia canonis librorum sacrorum, de quo postea dicturi su­ mus. Cf. Suarez de Fide disp. II. sect. 6. n. 16-18; Lugo de Fide disp. III. sect. 5. n. 70-73; disp. I. sect. 13. §. t. n. 270-274; §. 3. n. 3o2-3o4III. Ex dictis evidens est, posse esse veritates obiective in deposito fidei comprehensas, quae tamen non semper essent in manifesta praedicatione ecclesiastica sufficienter propositae ad obligationem explicitae fidei catholicae. Revera esse tales aliquas veritates, demonstratur ex omnibus illis Conciliorum vel Ponti­ ficum definitionibus, quae declarabant tamquam veritates fidei eas doctrinas, de quibus ante definitionem doctores catholici, absque dispendio fidei et communionis, diversas sequebantur sen­ tentias, in hoc insuper consentientes, quod eas doctrinas ad de­ positum fidei sufficienter manifestatum et necessario credendum nondum pertinere faterentur. Colligitur idem etiam inde, quod adhuc nunc plures sunt quaestiones theologicae minime defini­ tae, et a Romanis Pontificibus ac Conciliis scientibus et volenti­ bus relictae insolutae, quae tamen versantur circa sensum aliquot capitum doctrinae revelatae ita, ut ex eiusdem revelatae doctri­ nae analysi solvi, atque adeo ab infallibili magisterio definiri posse videantur. Hinc sunt apud Patres distinctiones inter « substantiam fidei (úwofhciv -r,' -'.GTsitii) quae una est apud omnes, et inter quaestiones profundioris intelligentiae ». Iren. I. c. 10. n. 2. 3; inter ea « quae manifestissime in Ecclesiis praedicantur, quae definita sunt in ecclesiastica praedicatione, de quibus totius Ec­ clesiae una est sententia , et inter alia quae sunt adhuc inqui- --- 203 --renda de sacra Scriptura et sagaci perquisitione investiganda, quae non manifeste discernuntur, quae non satis manifesta prae­ dicatione distinguuntur, quae non sunt evidentia in ecclesiastica praedicatione ». Origen, de Princip. in praefatione. Distinguitur in Christianorum doctrina inter « regulam fidei quae apud‘nos nullas habet quaestiones, et inter illud quod salva fidei regula potest in quaestionem venire». Tertull. Praescrip. c. 13. Aliud est « quod ad ipsa fidei pertinet fundamenta, et alia sunt in quibus inter se aliquando etiam doctissimi et optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage, non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius ». August, contr. Iulian. I. c. 6. n. 22. Distinguitur « error ferendus in quaestio­ nibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctori­ tate firmatis, et error non ferendus, qui ipsum Ecclesiae firma­ mentum quatere molitur ». Id. serm. 294. n. 4. (T. V. p. 832.) cf. de Baptism. 1. c. 7. n. 9; VII. c. 53. n. 102. Distinguitur denique « portiuncula aliqua fidei nostrae minus lucide clara, et illud quod Dominus neminem in Ecclesia sua voluit ignorare ». S. Leo ep. 3o. c. 2. ad Pulcheriam Augustam (ed. Ballerini); ep. 3i. c. .4. cf. ep. 60. Si contineri possunt et continentur in obiectiva revelatione (Scriptura et Traditione) doctrinae capita, quae non semper et ubique praedicatione ecclesiastica sufficienter sunt proposita tam­ quam revelata ; sive quod idem est, si continentur veritates in fidei regula remota, quae non semper et ubique sunt sufficien­ ter applicatae per Jidei regulam proximam ; eo ipso constat esse posse et esse doctrinas in obiectiva revelatione, quae a doctoribus catholicis, citra dispendium fidei et communionis, aliquando poterant in controversiam vocari vel etiam negari. Fidei enim unitas servatur integra, quamdiu a fidei regula proxima nullus est dissensus. Exemplum inter alia plurima est in errore re­ baptizantium. « Et o rerum mira conversio! auctores eiusdem opinionis catholici, consectatores vero haeretici indicantur; ab­ solvuntur magistri, condemnantur discipuli ; conscriptores libro­ rum filii regni erunt, adsertores vero gehenna suscipiet ». Vincent. Lirin, n. 11. Cf. August, de Baptism. 1. II. n. 6. et alibi. IV. Ad clariorem intelligentiam huius rei , quomodo licii possit, ut de quibusdam veritatibus in revelatione Comprehensis aliquo tempore in ipsa Ecclesia non satis constet, consideran- — 264 — dura est triplex veluti stadium explicationis quorundam dogma­ tum, prout iam a Patribus, nominatiti! a s. Augustino lucidis­ sime distinctum est. Primum stadium est, quando nulla adhuc urgente controversia, nec quaestione adhuc diligenter digesta, caput aliquod doctrinae tenetur vel implicite in professione proposi­ tionis universalioris (e. g. ut ante definitionem habebatur do­ ctrina, quousque omnimoda sanctitas Matris Dei, quousque ne­ cessitas supernaturalis adiutori! gratiae protendatur cf. Aug. de Praedest. SS. n. 2. 7. 27.); vel tenetur usu et praxi magis quam theoretica et distincta propositione ac instanti praedicatione (cf. Aug. de dono Perseverant, n. 63. 65.) (1), cuius modi exem­ plum habes in doctrina de baptismo ab haereticis collato usque ad tempora Agrippini ineunte saeculo 111, de canone Scriptura­ rum sacrarum veteris Testamenti usque ad saeculum III. labens vel IV. iniens. Alterum stadium est, quando huiusmodi caput doctrinae incipit vocari in controversiam, et ideo examinari et inquiri diligentius. Orta et durante controversia, sine dubio iiuctuatio aliqua inducitur, et apud aliquos maior obscuritas quam fuerat ante controversiam, donec paulatim inquisitione ipsa sub assistentia et directione Spiritus Sancti res ad liquidum deduca­ tur. « Quomodo enim potuit ista res, ait Augustinus de com­ memorata controversia tempore Cypriani, tantis altercationum nebulis involuta ad plenarii Concilii luculentam illustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terra­ rum regiones multis hinc atque hinc disputationibus et collatio­ nibus Episcoporum pertractata constaret? » de Baptism. 11. n. 5. Sequitur itaque tertium stadium, quando magisterii authen­ tici solemni iudicio, vel aliter consensu invalescente de dogmatis revelatione iam certo constat, illudque quaestione eliquata transit in explicitum intellectum catholicum et in manifestam praedi­ cationem ecclesiasticam. Hac autem manifesta consensione et explicita disertaque praedicatione posita, iam intra fines Eccle­ siae nec dissensio nec obscuratio dogmatis locum habere potest. Unde in Bulla Auctorem jidei damnata est haeretica propositio (1) De gratia necessaria etiam ad initium fidei et ad perseverandum ita ibi n. 63. loquitur Augustinus. « De hac re quam nunc adversus no­ vos haereticos non commemorare tantum, sed plane tueri et defendere compellimur, numquam tacuit (Ecclesia) in precibus suis, etsi aliquando in sermonibus exserendam nullo urgente adversario non putavit » etc. --- 205 --Pistoriensium n. i. qua affirmabant’. « postremis hisce saeculis sparsam esse generalem obscurationem super veritates gravioris momenti spectantes ad religionem, et quae sunt basis iidei et moralis doctrinae lesu Christi ». Omnes tres illas conditiones et formas quaestionum de quibus agimus, memorat et clare designat s. Augustinus de Baptism. II. 12-14. « Nolite ergo nobis auctoritatem obiicere Cypriani ad baptismi repetitionem...... Nondum enim erat diligenter illa baptismi quaestio pertractata, sed tamen saluberrimam consue­ tudinem tenebat Ecclesia in ipsis quoque schismaticis et haere­ ticis corrigere quod pravum est, non iterare quod datum est. Quam consuetudinem credo ex apostolica Traditione venientem, sicut milita quae non inveniuntur in litteris eorum ». Habes primum stadium, ubi nulla ortá controversia Traditio est in consuetudine et\praxi magis quam in diserta et instanti praedi­ catione. Sequitur descriptio secundi stadii apud Augustinum. « Hanc ergo saluberrimam consuetudinem per Agrippinam prae­ decessorem suum dicit s. Cyprianus quasi coepisse corrigi.... Irruente itaque tam magna quaestione, cum... difficile ratio redderetur, et praecederet auctoritas Agrippini et nonnullorum, qui ei consenserant, hominum in hac quaestione deficientium... irruerunt in oculos animae verisimiles rationes et intercluserunt iter pervestigandae veritatis.... Cum fatigatum (Cyprianum) praecedentis Concilii, quod per Agrippinum factum est, exce­ pisset auctoritas, maluit praedecessorum suorum (in sede Carthaginensi inde ab Agrippino) tamquam inventum defendere quam inquirendo amplius laborare ». Vides in secundo hoc statu quae­ stionis motas controversias et inductam aliquam obscuritatem. Sed audiatur rei exitus. « Postea tamen, dum inter multos ex utraque parte tractatur et quaeritur, non solum inventa est (ve­ ritas) sed etiam ad plenarii Concilii auctoritatem roburque perducta (r), post Cypriani quidem passionem (anno 258.), sed antequam nos nati essemus ». (anno 353.) Est hic ultimus status quaestionis eliquatae iam et plenissimi consensus in Ecclesia (1) Disputatur, utrum Concilium hoc pUnarjum et universae Ecclesiae, et (ut de Baptism. I. 7. loquitur) plenarium totius orbis saepe ab Augu­ stino commendatum intelligi debeat Arelatense 1. anni 314. an Nicaenum anni 525. Vide Natalem Alexandrum in saec. III. dissert. 24. --- 206 --catholica, cui quia repugnabant Donatistae, schismatici erant et haeretici. Eadem fere triplicis stadii descriptio est ajaud Augusti­ num ibid. 1. 1. n. 9; 1. II. n. 5. 6. 20; 1. IV. n. 12. Ex stadio secundo inquisitionis et fluctuationis si transitur ad stadium tertium pleni consensus, hunc ipsum consensum in doctrinam tamquam revelatam esse criterium certum ac infal­ libile Traditionis divinae, adeoque numquam posse praevalere consensum negantem contra id, quod obiective continetur in re­ velatione, demonstratum est in superioribus th. Vili. n. I; Coroll. i. et 2. ad th. IX. Scholion. Cavendum est, ne quod diximus de veritatibus quibusdam implicitis in praedicatione apostolica, et de necessa­ ria ulteriori declaratione per magisterium ecclesiasticum adversus varias successu temporis exsurgentium errorum formas, prae­ postere transferatur ad ipsam Apostolorum intelligentiam, atque intelligentia fidei minus perfecta in ipsis Apostolis quam in Pa­ tribus et in posterioribus doctoribus fuisse putetur, quod Günther secundum suam falsam notionem Traditionis asserere ausus est. Longe aliud est, quod Apostoli dogmata non proposuerint sub omnibus formis, quibus enuntiari possunt directe opposita mul­ tiplicibus erroribus, et quod ideo definitiones dogmatum eorun­ dem aliis terminis et modis loquendi et novis explicationibus accommodis ad temporum exigentias, adhibitis etiam analogis ideis rationalibus, sequioribus aetatibus necessariae fuerunt (i)', et aliud est, quod Apostoli ipsi fidei dogmata secundum totam intimam rationem scientia infusa (de hac enim, non de scien­ tia humanis studiis acquisita sermo est) minus distincte cogno­ verint quam doctores subséquentes. Hoc alterum theologi catho­ lici communiter reprobant etiam ut temerarium, ait Suarez (de Fide disp. II. sect. 6. n. 10.), vel aliqui dicunt etiam erroneum, ut Valentia (T. III. disp. I. q. 1. puncto 6.). Nihilominus quoad explicitam Apostolorum intelligentiam sapienter distinguunt Sua(1) Hoc sensu declarant e. g. Athanasius definitionem Nicaenam, Fi­ lium esse ex substantia Patris et consubstantialem Patri (de decret. Nicaen. n. 19. 23.), Nazianzenus explicationes doctrinae de Spiritu Sancto, ubi dicuntur « non formidandi calumniatores nominum, quae scripta non essent, ex Scriptura tamen intelligi possent ». (or. 31. al. 27. n. 24. T. I. p. 571.), Augustinus appellationes trium personarum et unius essentiae in Deo (de Trin. VII. n. 9.) etc. — 267 — rez 1. c. n. 18; de Lugo (de Fide disp. III. sect. 5. 11. 71. 72.) inter ipsum proprium sensum dogmatis, quem Apostoli fide in­ fusa explicite et sicut primis promulgatoribus religionis Christia­ nae conveniens erat, perfecte cognoscebant, et inter contingentia particularia, ad quae illud ipsum quod in doctrina revelata pro­ positum est, suo tempore esset applicandum. Haec particularia e. g. singulos comprehensos in serie successorum Petri, ad quos verba pertinent « super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam », et alia multa huiusmodi Deus in sua revelatione utique distincte comprehendebat ; Apostoli autem ea nonnisi confuse et in ge­ nerali intellexisse dicendi sunt, nisi eis omnia futura revelata fuisse absque ulla ratione fingamus. THESIS XXIV. De vero sensu canonis Vincentiani. «Canon s. Vincenti! Lirinensis (Commonit. n. 3, 4. 38. 41.), quo «characteres doctrinae catholicae assignantur universitas, antiquitas, et » consensio fidei, si 1’. per se spectetur, verissimus est sensu affirmante, » quod doctrina hisce characteribus insignis est certe dogma fidei catholicae; «non tamen verus est sensu excludente ita, ut ad depositum fidei nihil » pertinere possit, quod non ubique ei ab omnibus semper explicite credi» tum sit. Si autem 2°. sensus regulae in contextu ipsius Commonitorii » quaeratur, nihil aliud exhibetur quam duplex nota, utravis sufficiens ad » dignoscendam antiquitatem absolutam seu apostolicitatem doctrinae, con» sensus videlicet praesens Ecclesiae et consensus antiquitatis relativae » existens ante exortam controversiam ». I. Canonem de quo agimus, Lirinensis enuntiat his verbis. « In ipsa item catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus cre­ ditum est. Hoc est etenim vere proprieque catholicum... Sed hoc ita demum fiet, si sequamur universitatem, antiquitatem, consensionem ». n. 3. Agitur itaque de capitibus, quae non quo­ modocumque in Ecclesia tenentur et observantur, sed quae fide sunt credita (1). Creditum esse potest aliquid dupliciter, expli(1) Extenditur quidem non modo ad divinas sed etiam ad mere apo­ stólicas Traditiones regula ab Augustino de Bapt. 1. IV. c. 24. et alibi proposita: « quod universa tenet Ecclesia, nec Conciliis institutum sed — 268 — cite scilicet vel implicite tantum (cf. th. XXIII. n. 1.). Quidquid continetur in deposito obiectivae revelationis, sine dubio ubique, semper, ab omnibus catholicis creditum est saltem im­ plicite, nec quidquam potest in deposito contineri, quin ita sit creditum; desineret enim iam esse catholicus, qui promptum non gereret animum ad credenda omnia, quae sibi tamquam divinitus revelata fuerint sufficienter proposita, seu cuius habitus fidei non extenderetur ad assensum praestandum omnibus in reve­ latione comprehensis. At hoc sensu semper et ubique creditum esse non potest dari velut criterium et regula theologica ad discer­ nenda ea, quae in revelatione continentur; obiecta enim fidei implicite dumtaxat credita non cognoscuntur in se ipsis tam­ quam revelata. Sed immo quaerere, utrum aliquid sit ubique, semper, ab omnibus saltem implicite creditum, est idem ac quae­ rere utrum aliquid in obiectiva revelatione et Traditione conti­ neatur, quae res est inquirenda per aliud, non autem nota ad aliud inveniendum. Quamvis ergo verum sit tam sensu affir­ mante quam excludente, id omne pertinere ad depositum fidei, quod ubique, semper et ab omnibus saltem implicite creditum est, et nihil ad depositum pertinere, quod ita creditum non sit ; non potest tamen haec esse significatio regulae Vincentianae. Intelligi itaque criterium propositum non potest nisi de fide explicita. Iam vero constat ex thesibus superioribus, consensum universalem in aliquod dogma ut doctrinam fidei, quovis tem­ pore is existât, esse criterium certum doctrinae divinitus traditae, (th. V. n. Ill; th. VIH. n. 1. Il; Coroll. I. ad th. IX; th. XI. n. II.) Ergo sine dubio- talis consensus antiquitatis, et splendi­ dissime consensus universalis omnium aetatum demonstrat Tra­ ditionem divinam, (th. XIV. XV.) Quod ergo ubique, semper, ab omnibus creditum est, non potest non esse revelatum et di­ vinitus traditum. At vero ex superioribus pariter constat, posse aliqua doctrinae capita contineri in deposito obiectivae revelationis, quae non sem­ per erant in manifesta et explicita praedicatione ecclesiastica, et quae proinde quamdiu sufficienter proposita non erant, intra ipsos semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime cre­ ditur » ; sed latius patet semper retentum esse apud Augustinum, quam sem­ per creditum esse apud Lirinensera. Cf. supra p. 15. — 269 — fines Ecclesiae in controversiam vocari poterant citra iacturam fidei et communionis, (coroll. 2. ad th. IX. et th. XXIII.) Ergo potest aliquod doctrinae caput contineri in obiectiva revelatione, et potest etiam successu temporis, facta sufficiente explicatione et propositione, pertinere ad veritates fide catholica necessario creden­ das, quod licet semper contentum in deposito revelationis, non ta­ men semper, ubique, et ab omnibus explicite erat creditum aut ne­ cessario credendum. Quamvis ergo characteres in canone enumerati si adsint, evidenter demonstrent, doctrinam cui competunt, esse dogma fidei catholicae; non tamen si desint, eo ipso iam con­ stat, doctrinam non contineri in deposito fidei, aut doctrinam hoc ipso quod aliquo tempore ob defectum sufficientis propo­ sitionis non erat explicite credenda, nullo tempore esse creden­ dam. Canon ergo verus est sensu affirmante, non tamen potest admitti sensu negante et excludente. II. Si canon spectetur in contextu et una cum explicatione, qua declaratur a Vincentio, apparet sensum eius esse sequentem: 41) Antiquitas absoluta seu apostolicitas doctrinae non proponitur ut nota, per quam aliud inquiratur; sed est ipsa res quae in­ quiritur. b) Tamquam notae, per quas apostolicitas doctrinae cognoscenda sit, proponuntur duae proprietates : universitas quae est consensus praesens Ecclesiae, et consensus antiquitatis (1), relativae scilicet, i. e. consensus qui demonstretur exstitisse ante exortam controversiam. Ex utravis harum duarum notarum co­ gnoscitur et infertur antiquitas absoluta. Quando enim sive per so­ lemne iudicium magisterii authentici (Concilii oecumenici, vel Pontificis) sive per unanimem praedicationem ecclesiasticam, con­ sensio praesens universitatis est clara et manifesta, haec sola per se sufficit; si vero orta iam controversia consensus hic esse minus perspectus, vel ab adversariis confutandis non agnosce­ retur, tum, ait Vincentius, appellandum esse ad consensionem antiquitatis manifestam, vel solemnibus iudiciis vel conspirantibus sententiis Patrum. Postremo si in disputatione polemica haere(1) Quod n. 3. 4. 38. a Vincentio videtur dici tribus membris: uni­ versitas, antiquitas, consensio, revera non tria sed duo tantum membra continet realiter distincta, ut apparet ex ipsius auctoris explicatione; et n. 41. (h. e. in recapitulatione, quae sola nobis superest ex secundo Com­ monitorio) ipsemet illa tria contrahit in duo membra: « diximus, inquit, universitatis et antiquitatis consensionem spectari oportere ». — 270 — tici eo progrederentur, ut neque eam antecedentium Patrum au­ ctoritatem venerarentur, non aliud remanere fatetur commune nobis et illis principium quam auctoritatem Scripturae. Veritas huius nostrae interpretationis elucet ex contextibus omnibus ipsius Commonitorii Vincentiani. i°. lubet tenere id, « quod ubique, semper, ab omnibus cre­ ditum est », nihil discernens utrum ita creditum fuerit explicite an implicite, (n. 3.1 Tum vero proponit notas, ex quibus per­ veniamus in cognitionem, utrum aliquid ita ubique, semper, ab omnibus sit creditum, quae notae sunt universitas, antiquitas, consensio. « Sed hoc fut teneamus id, quod ubique, semper, ab omnibus creditum est) ita demum fiet, inquit, si sequamur uni­ versitatem, antiquitatem, consensionem ». Ergo ubique, semper, et ab omnibus creditum esse est res cognoscenda per aliud, non vero nota et criterium cognitionis ; notae autem sunt universitas, antiquitas, consensio. 20. Iam vero Vincentius quid intelligat nomine universitatis, ita continuo declarat: « sequemur autem universitatem hoc modo, si unam fidem veram esse fateamur, quam tota per orbem ter­ rarum confitetur Ecclesia ». Est itaque universitas consensio totius Ecclesiae et quidem, quatenus distinguitur a nota anti­ quitatis, consensio Ecclesiae hac praesenti aetate, qua oritur quaestio. Id manifestum est ex n. 4, ubi universitatem tam­ quam consensionem praesentem, quae ab aliquibus turbari potest inventis novis erroribus, confert cum antiquitate tamquam con­ sensionem aetatis praecedentis, « quae prorsus iam non potest ab ulla novitatis fraude seduci ». Praeterea ibidem n. 4. ait, sequendam esse universitatis consensionem, « ne ab unitatis in­ tegritate in partem schismatis abrumpamur », quod deinde n. 5. exemplo illustrat catholicorum in Africa, qui « detestato schis­ mate (Donati) universis mundi Eccclesiis (utique in praesenti con­ sentientibus) adsociati sunt ». 3°. Antiquitatem, quatenus nota est, intelligi a Vincentio re­ lativam, ut ex ea inferatur antiquitas absoluta seu apostolicitas, constat ex toto modo disputandi. Antiquitatem enim semper con­ stituit in praecedentium Patrum vel Conciliorum sententia, quae fuerat ante ortum haereseos confutandae vel controversiae de­ cidendae. « Item in ipsa vetustate, inquit n. 38, unius sive pau­ cissimorum temeritati primum omnium generalia, si qua sunt, 2 71 universalis Concilii decreta praeponant; tunc deinde, si id minus est, multorum atque magnorum consentientes sibi sententias ma­ gistrorum » (i). Et n. 3g. antiquis haeresibus vult opponi Con­ cilia facta iam ante illas haereses exortas, aut si haec etiam ab eis haereticis contemnantur, tum demum polemice contra eos re­ manere ut communem fontem Scripturas. 40. Denique utramvis notam, vel scilicet consensionem uni­ versitatis praesentis, vel consensionem atiquitatis sufficere ad de­ monstrandam apostolicitatem doctrinae, luculenter docet Lirinensis (1) Ne quis forte ex hoc et aliis hisce similibus locis Lirinensem ac­ cuset erroris contra infallibilem auctoritatem definitionum Romani Pontificis, haec animadvertenda sunt: 1°. Lirinerisi propositum est non solum pro ca­ tholicis, sed etiam polemice contra novitates haereticorum exhibere notas apostolicitatis doctrinae a nemine recusandas. .2°. Proponit has notas contra S< haereses novitias recentesque tantummodo, quam primum scilicet exoriun­ tur ». n. 39. Hinc supponendo nullum adhuc contra eas nuper exortas directum iudicium prodiisse, neque poterat commode ad definitionem Pontificis ap­ pellare. 3’. Notae quas affirmando adfert, sunt omnino verissimae; sed non propterea negat et excludit notas alias pro diversitate rerum et adiunctorum. 40. In iis ipsis notis quas proponit, authenticum iudicium Apostolicae Sedis saltem implicite includitur. Quando enim huiusmodi iudicium exstat, illud universitatem aut antiquitatem consensionis authentice declarat, vel univer­ sitatem certissime efficit. Adeoque si antiquitus edita extat definitio Pon­ tificis (de antiquitate enim in hoc numero 38.,immediate agit), semper etiam potest provocari ad « multorum atque magnorum consentientes sibi sententias magistrorum ». 5°. Lirinensi, non secus ac pridem Irenaeo, satis esse pro­ vocare ad auctoritatem Sedis Apostolicae, ut innotescat apostolicitas do­ ctrinae , ipsemet non obscure indicat n. 9. « Mos iste semper in Ecclesia viguit, ut quo quisque foret religiosor, eo promptius novellis adinventionibus contrairet. Exemplis talibus plena sunt omnia. Sed ne longum fiat, unum aliquod, et hoc ab Apostolica potissimum Sede sumemus, ut omnes luce clarius videant, beatorum Apostolorum beata successio (Romanos Pontifices dicit) quanta vi semper, quanto studio, quanta contentione defenderit susceptae semel religionis integritatem ». Narrata deinde innovatione rebaptizantium inde ab Agrippino Carthaginensi, in haec verba prosequitur: « Cum ergo undique ad novitatem rei cuncti reclamarent, atque omnes quaquaversum sacerdotes pro suo quisque studio reniterentur; tunc beatae memoriae Papa Stephaniis Apostolicae Sedis antistes cum ceteris quidem collegis suis, sed tamen piae ceteris restitit, dignum, Ut opinor, existimans, si reliquos omnes tantum Jidei devotione vinceret, quantum loci auctoritate superabat. Denique in epistola quae tunc ad Africam missa est, bis verbis sanxit, nihil novandum, nisi quod traditum est.... Quis ergo tunc universi negotii exitus? Qui; utique, nisi usitatus et solitus? Retenta est scilicet antiquitas, explosa novità. ». — 272 — locis omnibus. « Quid igitur tunc faciet Christianus catholicus, interrogat n. 4, si se aliqua Ecclesiae particula ab universalis fidei communione praeciderit? » « Quid utique, respondet, nisi ut pestifero corruptoque membro sanitatem universi corporis anteponat? » Si vero de praesenti consensu ob ortas perturba­ tiones esset dubitatio, alterum restat: « tunc item providebit, in­ quit, ut antiquitati inhaereat ». Non potest igitur dubitari, quin is sit genuinus sensus s. Vincentii, quem in thesi enuntiavimus. Doctrina autem cui desit utraque nota, debet censeri catholicae fidei saltem nondum satis proposita ; doctrina repugnans alterutri consensioni debet censeri novitas profana. THESIS XXV. De munere coniuncto custodum atque doctorum fidei et de modo explicationis depositi. « Ex dictis infertur, propriisque argumentis confirmatur, infallibiles fidei custodes esse etiam infallibiles fidei doctores, ut in obiectiva revelatione Scripturae et Traditionis implicita explicent, ambigua definiant, minus diserta instantiori praedicatione proponant, erroribus impugnata defendant; qua in functione, licet elemento humano inquisitionis et scientiae suus sit locus, infallibilitas tamen explicationis et definitionis a promissa assistentia et directione Spiritus veritatis repetenda est. Falsum est igitur, quod recens quaedam schola asseruit, in explicatione dogmatum hoc unum esse d munus Ecclesiae docentis sub assistentia Spiritus Sancti, ut identidem » ferat iudicium, quaenam inter plures diversas intelligendi dogmatis rationes » pro quolibet scientiae stadio ceteris potior habenda sit ». » » » » n » » I. Ut in superioribus declaratum est, conceptus Traditionis divinae non eo absolvitur, quod summa aliqua formularum fidei conservatur; sed essentialis ratio Traditionis posita est in perpetua infallibili conservatione veri sensus ac verae intelligentiae depo­ siti fidei ac doctrinae revelatae, (cf. th. XI. n. II.) Porro in de­ posito fidei possunt contineri et continentur veritates, quae sunt implicitae in aliis, quae aliquo tempore sunt adhuc obscurius et minus diserte propositae; unde de iis intra ipsos fines Ec­ clesiae possunt oriri controversiae, et possunt eaedem ab aliqui­ bus in dubium vocari, (th. XXIII.) Praeterea etiam dogmata quae iam clare proposita sunt, possunt ab errantibus vel ab haereticis praepostere intelligi, et perverti ad sensura alienum sub multi­ plici forma erroris. Atqui ortis huiusmodi controversiis et im­ minentibus erroribus, vera intelligentia doctrinae et integritas de­ positi infallibiliter conservari, et pro fine quem Deus revelationi praestituit, rite proponi nequit, nisi custodes fidei simul sint in­ fallibiles fidei doctores. In hoc ipso enim posita est vera ratio et functio doctora tus authentici, de quo agimus, ut quae erant in deposito implicita, exhibeant iam explicita; ut quae erant ambigua et minus diserta necdum satis proposita, secundum ve­ rum sensum definiant, et expressius proponant; ut quae in alie­ num sensum sub diversis errorum formis detorquentur, definitis veris conceptibus et statutis verborum formulis, adversus errores defendant. Non possunt ergo intelligi divinitus instituti custodes infallibiles depositi, quin eo ipso iidem intelligantur divinitus instituti infallibiles doctores, quia custodia depositi exercetur et perficitur ipsis functionibus doctoratus authentici, adeo ut mu­ nus hoc duplex custodum et doctorum fidei distingui, quidem, non tamen subiecto et functione separari queat. Cf. th. XXIII. Hinc Paulus Eph. IV. it. coniungit charisma pastorum et doctorum. Munera quae subiecto et functione inter se differunt, Apostolus ibi clare distinguit et seiungit, haec vero duo munia non minus clare connectit particula coniunctionis. « Ipse (Chri­ stus) dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas (tcj; [zsv-toùç òe alios-alios), alios vero Evangelistas, alios au­ tem pastores et doctores » (i). Hunc sensum Apostoli egregie declararunt ss. Hieronymus (commentar, in h. 1.) et Augustinus (ep. 149. n. 11. al. 39. ad Paulinum). « Pastores et doctores, quos maxime ut discernerem voluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi visum est, ut non alios pastores, alios doctores intelligaraus; sed ideo cum praedixisset pastores, subiunxisse docto­ res, ut intelligerent pastores ad suum officium pertinere doctri­ nam. Ideo enim non ait, quosdam autem pastores, quosdam vero doctores, cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo, quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, quosdam vero Evangelistas ; sed hoc tamquam unum aliquid duobus nominibus amplexus est, quosdam autem pastores et (i) Kai ajrò; iSwz= voit; jj.1v zzOsróXouc, voù: S: KsomqTaç, roù; SI 'ùaf'fA'.aTàç, TOÙç Si xo-.jxiva; zat StSaezàXouç. Franzelin. De Divina Tradit, et Script. 18 2^4 doctores ». Aug. 1. c. Eadem ratione concludit s. Hieronymus: « Nec vero putandum, quod sicut in superioribus tribus alios dixit esse Apostolos, alios Prophetas, alios Evangelistas ; ita et in pastoribus et magistris officia diversa posuerit. Non enim ait, alios autem pastores et alios magistros, sed alios pastores et doctores, ut qui pastor est, esse debeat et magister ». Hieron. 1. c. Ex ipsa ergo Christi institutione in munere pastorum includitur munus doctorum; unde idem Apostolus i. Cor. XII. 28. in enumeratione parallela utrumque uno nomine doctorum compre­ hendisse videtur. « Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia pri­ mum Apostolos, secundo Prophetas, tertio doctores ». Si quis tamen contenderet, hoc altero loco enumerationem esse tantum­ modo charismatum extraordinariorum, parallelismus non esset adaequatus, sed nomen doctorum utroque loco positum solum generica non vero specifica significatione conveniret. Sed quidquid censeas de posteriore hoc testimonio, inseparabilis coniunctio pastoratus a Christo instituti et docto ratus authentici, tum ex ipso munere pastorum tum ex verbis citatis Eph. IV. manifesta est, tum ab ipso Apostolo aliis locis eadem unitas custodiae depositi et doctoratus, sensu, quo nunc loquimur, satis declaratur. Contra « errantes et in errorem mittentes » in primis commendat Ti­ motheo custodiam depositi. « Tu vero permane in his, quae didi­ cisti et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris ». 2. Tim. 111. 14. Ad hoc ipsum vero munus custodiae depositi continenti con­ textu subiungit officium doctoratus, commendans eidem Scri­ pturam tamquam instrumentum doctrinae, quo nempe in ipsa custodia eorum, quae didicerat et quae ei erant credita, uteretur « ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudien­ dum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bo­ num instructus», ibid. v. 1 5-17. Functiones ergo doctoris coincidunt cum custodia eorum, quae tradita sunt et concredita. Eodem sensu iubet eundem Timotheum « recte tractare verbum veritatis » ib. II. i5; iubet attendere « lectioni et doctrinae », ut seipsum salvum faciat et eos qui ipsum audiunt, ad quod munus ei data est gratia per impositionem manuum presbvterii. i. Tim. IV. i3-i6. Sicut his locis in recto commendatur doctoratus per quem custoditur verbum traditum veritatis; ita alibi directe iniungitur custodia depositi, in qua includitur do­ ctoratus, per formam sanorum verborum. « O Timothee, depo- — 275 — situm custodi, devitans profanas vocum novitates (t) et oppo­ sitiones falsi nominis scientiae ». i. Tim. VI. 20. « Formam habe sanorum verborum (2)... bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis ». 2. Tim. I. i3. 14. II. Ex hac unitate muneris custodiendae Fidei et doctoratus secundum functiones declaratas, seu ex eo ipso, quod munus cu­ stodum fidei a Christo institutum est ita, ut exerceatur per fun­ ctiones doctoratus nec possit sine his integrum consistere, evi­ dens est, idem principium quod confert infallibilitatem in cu­ stodia depositi, conferre eandem infallibilitatem in functionibus doctoratus. Quae ergo demonstrant promissam tutelam Christi ac directionem et assistendam Spiritus veritatis, ut successio apo­ stolica depositum fidei usque ad consummationem saeculi inte­ grum semper infallibilitèr custodiat (th. V-XI.), eadem omnia etiam demonstrant hanc tutelam Christi et assistentiam ac di­ rectionem Spiritus veritatis esse causam efficientem, per quam custodes depositi sub iisdem conditionibus, sub quibus infalli­ biles sunt in custodienda fide, reddantur infallibiles in expli­ candis, clarius proponendis, distinctius definiendis, et hoc ipso sincere defendendis veritatibus revelatis. i°. Verba itaque Christi: « docete omnes gentes... et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sae­ culi », « ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis » ; « Para­ dinas autem Spiritus Sanctus ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis » (th. V.), non possunt pertinere ad successores Apostolorum ut perpetuos depositi cu­ stodes, quin ad eos pertineant ut fidei revelatae doctores secun­ dum functiones, quas commemoravimus, quia his ipsis custodia depositi exercetur. Hinc Patres quos citavimus th. Vili. n. 1, dum de assistentia et operatione Spiritus Sancti loquuntur ad infallibilem custodiam depositi per magisterium authenticum, ple­ rumque has functiones doctoratus prae oculis habent. Rationem (1) Nunc in edd. graecis est ztvoytov'.a;; sed zatvotfomz; sicut Vulgata habent verss. Itala, Armena, plures Patres graeci et latini, nonnulli codd. graeci. (2) 'Y^o-ú-wnv zy= ¿ytatv-ivtoiv Xófwv, formam expressam habe '-ana­ tum doctrinarum ab Apostolis traditarum, non solum ad credendum sed ■etiam ad docendum. — 276 — cur sit haereticum repugnare Ecclesiae consensu communi Scri­ pturarum sensum declaranti, adeoque rationem infallibilitatis in expositione et explicatione dogmatum, refert Irenaeus IV. 26. n. 5. « ad charismata Domini, per quae Scripturas sine periculo nobis, exponunt ii, apud quos est ab Apostolis Ecclesiae successio ». Causa efficiens, ut in universali Ecclesia « non eat in errorem studiosissima speculatio » explicando verum sensum dogmatum, apud Augustinum (in Ps. 9. n. 12.) est « Dominus, qui ipsam Ecclesiam inhabitat ». Causa infallibilitatis definitionum do­ gmatum, quae adversus haereticos fiunt in Conciliis, apud Cyrillum Alex. T. V. P. II. p. 4. 175. « est Christus qui prae­ sidet », et « Spiritus Sanctus qui per Concilia loquitur ». Quod « in Sede Apostolica immaculata est semper servata religio », id inde est, « quia non potest D. N. lesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam » (in Professione subscripta ab orientalibus sub Hormisda, et sub Hadriano II. in Cone. VIII.). Ratio auctori­ tatis irrefragabilis consentientium Patrum, qui per temporum et locorum differentias dispensati, doctorum munere funguntur, apud Theodoretum T. IV. p. 33. et Leontium Galland. XII. p. 682. est « charisma Spiritus Sancti, quod acceperunt ad do­ cendum in uno Spiritu », et « gratia Spiritus Sancti, per quem edocti sunt et inter se consentiunt ». 20. Quae quamvis ita sint, hoc tamen promissum et ordi­ narium charisma Spiritus veritatis non est per novam revelatio­ nem, ut demonstravimus th. XXII; sed est per assistentiam et per directionem Spiritus Sancti ita, ut elementum humanum in­ quisitionis, industriae, doctrinae acquisitae non excludatur, sed immo supponatur. Possumus quoad hanc rem distinguere tria, occasionem, praeparationem, ultimam conclusionem explicationis, clarioris propositionis, strictioris definitionis dogmatum. à) Occasionem externam frequentissime praebent controversiae exortae, errores, haereses, ut ss. Patres saepe animadverterunt. Ipsa enim custodia depositi necessariam reddit adversus errores doctrinae revelatae defensionem, ex qua explicatio, strictior de­ finitio, et instantior praedicatio dogmatis consequitur: « a quibus proficiscuntur instituta doctrinae, ab iisdem (decet) discordes eru­ ditionis repugnantias solvi », ait Gratianus Augustus. (Opp. s. Am­ brosii T. II. p. 787.). Conferantur Patres Concilii Chalcedonensis 277 in allocutione ad Marcianum Augustum (Hard. II. p. 646. sq.)î Athanas. de decret. Nicaen. n. 32; Hilar. Trin. 1. II. n. 1. sqq.’. Augustinus in Ps. 04. n. 22; de dono Persever. c. 20. n. 53’, Civ. Dei 1. XVI. c. 2. n. 1; Confess. 1. VII. c. ig. n. 25. « Ex haereticis asserta est Catholica, inquit Augustinus in Ps. 1. c., et ex his qui male sentiunt, probati sunt qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis; et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei : aperta sunt, quae la­ tebant, et intellecta est voluntas Dei ». « Multa quidem ad fi­ dem catholicam pertinentia, dum haereticorum callida inquietu­ dine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et instantius praedicantur et ab adversario mota quaestio discendi existit occasio ». De Civ. Dei 1. c. i>) Praeparatio interna explicationis varia est et latissime patet. Ad elementum humanum hic sine dubio praeter alia pertinet scientia acquisita disciplinarum sacrarum, studium Scripturarum, operum ss. Patrum et università monumentorum ecclesiasticorum, liturgiae, rituum, consuetudinum ecclesiasticarum, theologiae denique universae, in quibus omnibus subsidium disciplinarum etiam mere rationalium et humanarum deesse non potest. Tota deni­ que haec opera et industria considerari debet subdita et subser­ viens auctoritati ac vigilantiae magisterii authentici. At non sola scientia constituitur hoc elementum praeparationis, quod dicimus humanum ; sed alia sunt quam plurima rerum ac eventuum, et totius vitae Christianae adiuncta, ad populum Christianum et ad universam Ecclesiam pertinentia, quibus explicatio, illustratio, distinctior definitio dogmatum praeparari potest. Non opponimus igitur hoc loco humanum diidno sicut dis­ tinguitur' natura et gratia; sed elementum humanum dicimus tam naturalem quam supernaturalem dispositionem ac coopera­ tionem ex parte hominum, quam Spiritus Sanctus sua providentia et assistentia moderatur ac dirigit ad fidei explicationem, defi­ nitionem ac defensionem. Unde elementum istud quod dicimus humanum, quatenus pertinet ad praeparationem explicationis, con­ siderari debet semper sub speciali providentia et directione Spi­ ritus Sancti; adeoque in ipsa praeparatione humanum a divino distingui, non tamen separari poÆst. Possumus autem hanc prae­ parationem spectare in universa Ecclesia, et ideo primo loco in ipsa — 27® — Ecclesia docente et in magisterio authentico; vel possumus eam considerare ut est in hominibus et coetibus privatis, puta in scholis et theologis vel in populo Christiano. Primo modo debet dici directa praeparatio explicationis, sub providentia Spiritus Sancti inducentis in omnem veritatem ; altero modo debet dici praeparatio indirecta, quatenus coniungitur et subservit auctori­ tati et actioni Ecclesiae docentis. c) Conclusionem explicationis appellamus ipsam authenticam propositionem, quando iam dogma explicite, clare, diserte pro­ ponitur credendum ; sive id fiat per solemnem definitionem, sive per consensum universalem praedicationis ecclesiasticae aliter prae­ valentem. Iam vero quae hactenus disputavimus, demonstrant, etiam in ipsa hac explicationis conclusione elementum huma­ num suas partes habere, quoniam Ecclesia non novis revelatio­ nibus regitur, sed per assistentiam et gubernationem Spiritus Sancti in professione revelationis ab Apostolis traditae infallibiliter conservatur. Haec itaque assistentia et gubernatio, organa humana divinitus instituta horumque operam dirigit ad con­ sensum vel definitionem veri revelati, eisque in sua inquisitione assistit ita, ut ad consensum vel definitionem numquam perve­ niatur, nisi secundum sensura genuinum in obiectiva revelatione contentum. Unde ad ipsam directionem et providentiam Spi­ ritus Sancti pertinet efficere, ut sufficiens diligentia humana in fidei definitionibus numquam desit, quod recte animadvertunt Suarez (de Fide disp. V. sect. 8. n. n.), Bellarminus (de Rora. Pontif. 1. IV. c. 2.) et alii. Elementum humanum potest qui­ dem esse varium in diversis aetatibus; sed infallibilitas propo­ sitionis et definitionis tota nititur in promissa assistentia Spiri­ tus Sancti, non vero pendet a perfectione elementi humani, di­ ligentiae, inquisitionis, theologicae scientiae per se spectatae. Nihilominus verum manet, quod diximus de elemento hu­ mano in explicatione fidei. Ecclesia nimirum sive ad universa­ lem consensum in praedicatione, sive ad formalem definitionem dogmatum, quae prius in controversiam vocabantur, a Spiritu Sancto non deducitur per novas revelationes et per inspirationem propheticam, nec deducitur (saltem ex infallibili promissione) per miracula psychologica. Sed elementum humanum, sive illud pro diversis temporibus et adiunctis sit in se perfectius sive im­ perfectius, habet primo indefectibiliter promissam tutelam Christi — 279 — et Spiritus veritatis, ne umquatn a eat in errorem » (ut loquitur Augustinus), ut scilicet numquam deveniatur ad universalem con­ sensum praedicationis in dogmate fidei, quod veritas revelata non sit, nec umquam deveniatur ad definitionem, quae non sit vera. Ad huiusmodi verum consensum aut veram definitionem secundo ipsum humanum elementum deducitur per supernaturalem gubernationem Spiritus Sancti, quae naturam non de­ struit sed elevat et ordinat. Unde a.) pro diversitate elementi humani potest aliquibus ae­ tatibus explicatio fidei esse illustrior quam aliis, p) Pro eadem diversitate ipsae formales definitiones fidei possunt esse aliqui­ bus temporibus pleniores, distinctiores, profundiores quam aliis, y) Imo fieri potest, ut ex imperfectione elementi humani (scien­ tiae, inquisitionis, cooperationis, sanctitatis) non deveniatur ad definitionem, ad quam Spiritus Sanctus sub conditione maioris perfectionis deduxisset, ó) Sed fieri numquam potest, quaecum­ que sint elementa humana, et quaecumque supponatur eorum imperfectio, ut ipse consensus praedicationis, de quo diximus, vel ipsa definitio ad quam deventum est, positive non contineat veritatem. Ad indefectibilitatem enim huius consensus horumque iudiciorum fidei, omnibus diebus usque ad consummationem sae­ culi, promissa est assistentia eius cui data est omnis potestas in coelo et in terra, ac Spiritus veritatis tam incommutabiliter, quam incommutabiliter promissa est indefectibilitas Ecclesiae (i). (1) Lubet hic adscribere Ludovici Molinae lucidissimam huius rei expli­ cationem. « Quamvis Spiritus Sanctus adfuerit semper Ecclesiae, ne in suis definitionibus erraret, omnesque proinde sint verissimae et inter se consen­ tientes ; negandum tamen idcirco non est, Deum, quando aliqua sese offe­ runt definienda, exigere ab Ecclesia cooperationem ac investigationem eorum quae definienda sunt, et pro qualitate hominum qui in Conciliis conveniunt, investigatione et industria quae adhibetur, et pro maiori vel minori peritia ac notitia rerum quae uno tempore quam aliis habetur, confici definitiones magis aut minus perspicuas, exactiusque ac plenius definiri res uno tempore quam aliis. Etenim Spiritus Sanctus cum suaviter omnia disponat, ita Ec­ clesiae ne erret, assistit, ut illius cooperationi et industriae, temporumque opportunitatibus ac circumstantiis suum locum relinquat. Neque propterea negare intendimus, ad Spiritum Sanctum pertinere illustrationibus aliisque auxiliis supernaturalibus adiuvare congregatos in Conciliis ad res definien­ das, solereque abundantius uno tempore quam alio illa impertiri iuxta suae sapientiae ac providentiae ordinem ac dispositionem , prout Ecclesia plus uno tempore quam alio ad ea suscipienda seipsam disponit, atque iuxta --- 28o --3o. Si quae diximus, in summam contrahamus, explicatio doctrinae fidei per doctores authenticos, in his fere capitibus con­ stituta intelligitur. Vel a) solemn! definitione aut unanimi prae­ valente consensu, authenticum magisterium proponit dogma in se ipso explicite, quod antea propositum erat in alio implici­ tum ; vel b) sub determinatis conceptibus et respectó directe op­ posito certis quibusdam erroribus dogma declaratur, hocque ipso statuuntur determinatae ecclesiasticae verborum formae, quibus tales conceptus exprimuntur; vel c) quod prius obscurius erat et ambiguum, aut usu magis ac consuetudine constabat quam diserta praedicatione, delinitur clarius et expressius. Ex his de­ nique, ut patet, consequitur a) distinctior tum pro singulis, tum pro universa Ecclesia intelligentia ; hisque omnibus continetur instantior explicit! et definiti iam dogmatis praedicatio, et ad­ versus hacieses validior defensio. Est hic , ut brevissime dixit Albertus M. (3. dist. 25. a. i. ad i.) « potius profectus fidelis in fide, quam fidei in fideli », h. e. profectus explicitae et distinctae cognitionis obiecti fidei, non incrementum ipsius obiecti in se. Eloquen­ tius idem declarat Vincentius Lirinensis locis illis notissimis. « Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium , tam unius hominis quam to­ tius Ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia; sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia... quodcumque in hac Ecclesiae Dei agricultura fide Patrum satum est, hoc idem filiorum industria decet excolatur et observetur, hoc idem ilosuum beneplacitum, qui dona sua, ut vult, distribuit.... Cum vero dispu­ tationibus, assidua lectione, meditatione ac investigatione rerum, augeri soleat temporum progressu earum notitia ac intelligentia, Patresque in po­ sterioribus Conciliis investigatione ac definitionibus priorum adiuventur, inde oritur, ut definitiones posteriorum Conciliorum esse soleant dilucidio­ res, pleniores magisque accuratae et exactae quam priorum. Ad posteriora etiam Concilia spectat interpretari, exactiusque ac plenius definire, quae in prioribus Conciliis minus dilucide et non tam plene et exacte definita fuere. His de causis temporum progressu crescit in Ecclesia notitia rerum defi­ nitarum, non solum quoad numerum sed etiam quoad perspicuitatem et exactionem, ut in dogmate illo, an parvulis in baptismo gratia et virtutes theologicae infundantur, et in plerisque aliis est manifestum ». Molina in i. P. q. 14. a. IJ. disput. XV. n. 7. — 28i reat et maturescat, hoc idem proficiat et proficiatur. Fas est enim ut prisca illa coelestis philosophiae dogmata processu tem­ poris excyrentur, limentur, poliantur ; sed nefas est, ut com­ mutentur; nefas ut detruncentur, ut mutilentur. Accipiant licet evidentiam, lucem, distinctionem; sed retineant necesse est ple­ nitudinem, integritatem, proprietatem ». Commonitor, n. 27-32. cf. Basii, ep. 223. al. 79. num. 3; Augustin. 11. cc. Ill. Güntherus distinguebat facta historica in Scripturis con­ signata, et horum factorum intelligentiam. Hanc intelligentiam appellabat « traditionem doctrinalem » et « conscientiam Eccle­ siae ». Porro intelligentiam eandem, statuebat, continua incrementa accipere ope scientiae philosophicae, adeo ut imperfectior fuerit in Apostolis quam in ss. Patribus, in his tamen minime per­ fecta, immo admodum manca propter defectum verae philoso­ phiae, donec tandem nunc reperta vera philosophia (Güntheriana) viam instravit, qua perveniatur ad supremam totius revelatae doctrinae intelligentiam, atque ita ad conclusionem « traditionis doctrinalis », seu, ut ipse loquitur, ad id quo non plus ultra procedi potest. In hoc scientiae profectu et veritatis explicatione per aetatum decursum, ad magisterium Ecclesiae spectat inter varios modos intelligendi dogmatis quovis tempore obtinentes de­ finire illum, qui eo tempore est aptissimus. Hac in definitione Ecclesia sub assistentia Spiritus Sancti est infallibilis ; at non ideo definitus modus intelligendi dogmatis est simpliciter perfectus et verus. Imo proficiente humano intellectu in aliis scientiis, in philosophia generatim, in psychologia, in philosophia naturae, etiam illa ab Ecclesia pridem data dogmatis definitio apparebit imperfecta, et alia perfectior erit necessaria. Huiusmodi ergo de­ finitiones quae ab Ecclesia diversis aetatibus editae sunt, ait Güntherus, agnoscendas esse ut continentes aliquam veritatem, non tamen veritatem et veram dogmatis intelligentiam simpli­ citer. Ita definitio Ephesina de unitate peí sonae Christi continet aliquam veritatem in eo positam, quod Christus homo fuit ab initio suae existentiae coniunctus Deo Verbo, sed non continet nec potuit continere supremam intelligentiam dogmatis (1), quia sae(1) Suprema haec intelligentia iuxta Güntherianos in eo est, quod duae personae divina et humana, manentes duae personae, coniunguntur in unam personam compositam. Huius commenti confutationem vide in Tract, de Incarn. th. XXI. XXIV. XXV. — 282 — culo V. defuit philosophia saeculi XIX ; Spiritus Sanctus vero hunc defectum noluit supplere iuxta sapientem oeconomiam, qua nec Moysi in V. T. revelata fuit veritas SS. Trinitatis, et iuxta effatum illud Christi: « non potestis portare modo ». Ea­ dem ratione etiam Concilium Tridentinum dicitur a Günthero (in Annalibus philosophicis quos inscripsit Lydia ¡852. p. 348-35o). « quoddam interim, cui w\sm'dejinitivum sit successurum, nemo novit ». Propaedeutica T. II. p. 25q. sqq.; Aurorae australes et boreales p. 260-264; Lydia i85o. p. 94. sqq. In tota hac theoria in primis conceptus Traditionis doctri­ nalis pervertitur; tum consequenter ad hanc idearum perversio­ nem relatio inter indiligentiam Apostolorum et sequentium do­ ctorum perperam stabilitur; ss. Patrum etiam consentientium auctoritas, et generatim doctoratus authenticus ad explicationem dogmatum, vel negatur vel in alienum sensum detorquetur; hinc ministerium divinitus institutum in successione apostolica, ad con­ servandam et explicandam Traditionem, fere eliminatur, atque in eius locum aliquo modo cultores scientiae rationalis substi­ tuuntur; philosophia et scientia naturalis, quae non potest esse nisi aliquod subsidium elementi humani in praeparatione expli­ cationis, assumitur ut causa princeps totius explicationis; quamvis enim concedatur per Spiritum Sanctum explicationem esse in­ fallibilem, hoc ipsum non rite declaratur. Praeterea Traditionis ipsius in se et objective spectatae incrementum (utique ex falsa Traditionis notione) admittitur. Postremo conclusio explicationis et valor definitionis omnino praepostere concipitur. De hoc tan­ tum ultimo hic agimus; reliqua enim ex superioribus thesibus confutata facile intelliguntur. i°. Definitiones fidei sub ea verborum forma et sub iis con­ ceptibus, sub quibus proponuntur, credendae sunt fide irrefor­ mabili ac immobili. Hoc enim ipsum efficitur per assistentiam Spiritus Sancti, ut hisce Ecclesiae definitionibus nihil subsit, quod non sit obiectite revelatum et immutabiliter verum. Quamvis ergo fieri possit, ut dogma prius directe explicatum et definitum sub uno conceptu, in oppositione adversus certum aliquem er-, rorem (e. g. distinctio personarum in Deo adversus Sabellianos; unitas personae in Christo adversus Nestorianos), postea directe declaretur et definiatur sub alio conceptu adversus errorem alium forte priori contrarium (e. g. unitas essentiae in tribus personis, — 283 — adversus Arianos; distinctio naturarum in Christo adversus Monophysitas); fieri tamen numquam potest, ut conceptus prior non maneat in omne tempus infallibiliter verus et credendus tam­ quam dogma a Deo revelatum. Ita, exempli causa, postquam de­ finitum £St, unam esse personam Christi eamque divinam, nec hominem Christum esse aliam distinctam personam quam Chri­ stum Deum; non potest quovis tempore sequenti reperiri ut ve­ rum et admitti, aliam personam esse Deum Verbum et aliam distinctam personam Christum hominem, quomodocumque per­ sonae duae inter se unitae intelligantur. « Manet enim verbum fidei in aeternum », ut ait Athanasius de definitione Nicaena, (ep. ad Afros n. 2.) Sane nisi hoc fundamentale principium firmum sit, infallibilitas Ecclesiae tam in docendo quam in cre­ dendo, et constans veritas omnium dogmatum subvertetur. 20. Ex his ipsis consequitur, relationem inter definitiones fidei et inter scientiam humanam omnino inversam esse et ei oppo­ sitam, quam Güntheriani conceperant. Post definitionem nefas est, ut scientia humana sensum dogmatis ad suas rationales ideas praeconceptas conformet; sed ordine inverso, sensus in defini­ tione propositus norma sit oportet scientiae et intelligentiae. Scientiae itaque theologicae munus est, a) ut satagat dogma se­ cundum formam definitam quam accommodatissime concipere; expoliendo etiam, si opus sit, ad sensum definitae veritatis no­ tiones philosophicas. Qua ratione ex. g. notiones personae et naturae ad sensum dogmatis definiti de SS. Trinitate et Incar­ natione ; notio generationis ad sensum dogmatis de processione Spiritus Sancti a doctoribus catholicis expolitae sunt, non sine fructu ipsius etiam rationalis philosophiae, (vid. Tract, de Trin. th. XXX. XXXI.) ¿>) Alterum et praecipuum deinde theologiae munus est, ut secundum sensum definitum veritatem ex monu­ mentis revelationis demonstret, atque adversus errores et falsas intelligendi rationes tueatur, c) Haec ipsa necessaria defensio, et hoc studium verae intelligentiae postulat, ut dogmatis in defi­ nito suo sensu nexus ac concentus cum aliis veritatibus sive theo­ logicis sive etiam rationalibus et naturalibus (quantum myste­ riorum indoles permittit) inquiratur et manifestus exhibeatur. Valet itaque axioma Patrum sicut universim, ita etiam in singulis capitibus pro scientia theologica : fides praecedit, ut sequi pos­ sit rerum fdei scientia; in fide fundatur scientia ; fides quaerit - ** HW1'.w i .• mi ■ ■. ■ : ■ ■ - 284 - intellectum. Non autem praecedit intellectus et scientia, ut fidei obiectum sub certa forma definitum ad suas ideas suumque ge­ nium conformet, nec potest admitti principium a Giinthero in­ dicatum ordine inverso: « intelligo ut credam », si de alia scientia quam de cognitione motivorum credibilitatis sermo sit. (S. Th. 2. 2. q. i. a. 4. ad 2.) Hanc ipsam doctrinam iam ab oecumenico Concilio Vaticano definitam habemus: « Neque enim fidei doctrina quam Deus re­ velavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda ; sed tamquam divinum depositum Christi sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoqVe dogmatum is sensus perpetuo est retinen­ dus, quem semel declaravit sancta Mater Ecclesia, nec umquam ab eo sensu, altioris intelligentiae specie et nomine, recedendum ». Huic definitioni in cap. IV. Constit. Dei Filius, respondet canon 3ills: « Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propo­ sitis aliquando, secundum progressum scientiae, sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intelligit Ecclesia ; anathema sit ». Corollarium. Sicut historia populi Dei in V. T. ab Adam usque ad Christum, pariterque historia evangelica et apostolica est historia divinae revelationis ; ita etiam inde a consummata obiectiva revelatione locum habere potest, et certe habuit, historia explicationis et propositionis dogmatum. Quoniam usu loquendi satis communi dogma fidei dici solet non tam veritas revelata in se, quam veritas revelata quatenus est sufficienter proposita in Ecclesia, sicut dici potest e. g. veritatem revelatam imma­ culatae conceptionis B. V. non fuisse dogma fidei ante defini­ tionem, nunc esse dogma fidei; propterea historia explicationis et propositionis veritatum revelatarum potest dici historia dogma­ tum. Quamvis ergo erraret, qui hac appellatione affirmaret hi­ storiam h. e. mutationem aliquam et profectum revelationis obiectivae post Apostolos, atque ita historiam dogmatum con­ funderet cum historia revelationis; et quamvis gravius adhuc erraret, qui hoc nomine uteretur ad asserendam mutabilitatem sive veritatis revelatae in se, sive dogmatis sufficienter iam pro­ positi : non est tamen quod quis offendatur nomine, licet recen­ tius invecto, historiae dogmatum ; habet enim nomen praeter illam praeposteram significationem, aliam eamque verissimam. Quis enim dixerit, definitionum e. g. Tridentinarum, aut pro­ positionis doctrinae de canone librorum sacrorum, aut definitionis nuper commemoratae de immaculata conceptione B. V. nullam esse historiam? Nihilominus ambiguitas et abusus nominis satis est, ut, ubi potest perperatn intelligi, non adhibeatur sine de­ claratione, et potius dicatur historia explicationis quam historia dogmatum. Porro explicatio dogmatum, de qua in thesi egimus, non est idem ac theologia dogmatica seu schola theologica ; ergo etiam historia explicationis dogmatum et historia theologiae dogmaticae distinguuntur. Denique consideranti patebit, explicationem ac propositionem dogmatum eiusque historiam cohaerere cum historia revelationis ut cùm suo fundamento praesuppositoj necti intrinsecus cum historia theologiae ut cum suo consequenti, et aliquatenus ut cum aliquo antecedenti elemento praeparationis; copulari extrin­ secus cum historia haereseon, a qua non tamquam a causa, sed tamquam ab occasione, explicatio et explicationis modus qua­ dam ratione pendet; patebit postremo, eandem historiam expli­ cationis dogmatum constituere partem intimam historiae eccle­ siasticae. THESIS XXVI. De discrimine explicationis depositi fidei ante et post completam revelationem. » » » » » » » » » » « Explicatio et illustratio revelationis usque ad suum complementum per Christum et per Spiritum Sanctum in Apostolis, facta est a Deo ipso per novas continuo sibi succedentes revelationes. Instituta ergo comparatione inter diversas oeconomias, non autem inter singulas in his oeconomiis personas, dici debet depositum fidei eo fuisse explicatius, quo plenitudini temporis propinquius. Quod vero ait s. Thomas (2. 2. q. 1. a. 7.), quantum ad substantiam articulorum fidei non esse factum eorum augmentum per temporum successionem, sed quantum ad explicationem crevisse numerum articulorum, non eodem sensu intelligendum est, ac quando dicimus, in Ecclesia Christiana post Apostolos nullum obiectivum incrementum depositi, eiusdem tamen explicationem locum habere posse ». 1. Sine dubio populus Dei unus est, et latiori aliquo sensu una Ecclesia Dei ab initio humani generis usque ad consumma­ tionem saeculi, adhaerens Deo per fidem, spem et charitatem, atque ad hanc unionem cum Deo, sicque ad aeternam salutem — 286 — pertingens per merita Christi redemptoris, pro uno statu adhuc futuri, pro alio statu iam praesentis; non enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus , in quo oporteat nos salvos fieri ». (Act. IV. 12.) Vide Gregor, de Valentia Analys. fidei 1. VI. c. 2. n. 2. Hinc Deus inde ab initio supernaturaliter seipsum, et redemptionem per Christum revelavit. (Gen. III. i5.) In fide autem in Deum et in Christum redemptorem consistit ipsa (ut dici solet a theologis) substantia fidei, sine qua Ecclesia Dei numquam fuit: « haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti lesum Christum ». (Io. XVII. 3.) Nihilominus discrimen est maximum inter modum revelationis, instituta, et sacramenta, ut se habuerunt ante Christi adventum, et ut com­ pleta sunt a Verbo incarnato in sua Ecclesia; sicut discrimen est inter promissionem et praeparationem ac inter rem ipsam promissam et completam. Unde distincta sane est duplex oeco­ nomia veteris ac novi Testamenti. In ipsa veteri oeconomia se­ cundum ea omnia quae enumeravimus, discrimen non quidem eiusdem rationis sicut inter vetus et novum Testamentum, ma­ gnum tamen est inter populum Dei peculiarem collectum et for­ matum ministerio Moysis, et inter statum praecedentem ante Moysen, qui status pro ceteris gentibus etiam post institutionem populi peculiaris perduravit. Unde altera est distinctio, quae dici solet legis naturae et legis scriptae; seu oeconomiae patriarchalis et oeconomiae Mosaicae. Iam si non singulas personas sed status diversos et oecono­ mias conferamus; primum quidem constat, revelationem patriarchalem, quatenus publica erat et communicanda aliis, penes Israelitas per Moysen collectos et formatos in peculiarem popu­ lum Dei, conservatam fuisse aut renovatam; deinde vero revela­ tionem eandem, tum quoad doctrinam directam de Deo, tum quoad veritates alias connexas et quoad doctrinam moralem, maxime autem quoad futurum Messiam fuisse explicatam, illustratam, disertius et instantius propositam per .Moysen, prophetas, et in­ spiratos scriptores novis, et moraliter loquendo, continuo sibi suc­ cedentibus revelationibus usque ad completionem per adventum promissi et exspectati .Messiae. Depositum ergo revelationis longe explicatius et amplius erat in lege scripta quam in oeconomia patriarchali, idque non per meram explicationem absque novis revelationibus; sed per incrementum ipsius obiectivi verbi Dei. — 2§7 — Si veteris oeconomiae pars utraque seorsum spectetur, facile patet, incrementum per temporum successionem'in utraque fuisse. Nam revelationes et in serie patriarcharum, praesertim inde ab Abraham non defuerunt ; potissimum vero in oeconomia Mo­ saica missio prophetarum et inspiratio scriptorum sacrorum, usque ad tempora secundi templi luculentissima, ab eo tempore minus quidem perspecta ludaeis, sed tamen realis, numquam desiit (i). Hae vero revelationes novae, utique incrementum erant depositi ex praecedentibus aetatibus transmissi. « Fides nostra, inquit s. Thomas, in duobus principaliter consistit ; primo quidem in veri Dei cognitione... secundo in mysterio incarnationis... Si ergo de prophetia loquamur, in quantum ordinatur ad fidem deitatis, sic crevit secundum tres temporum distinctiones, scili­ cet ante legem, sub lege, et sub gratia. Nam ante legem Abraham et alii Patres prophetice sunt instructi de his, quae pertinent ad fidem deitatis. Unde et prophetae nominantur Ps. C1V. i5... Sub lege autem facta est revelatio prophetica de his, quae per­ tinent ad fidem deitatis, excellentius quam ante ; quia iam opor­ tebat circa hoc institui non solum speciales personas aut quas­ dam familias, sed totum populum. Exod. VI. 2... Postmodum vero tempore gratiae, ab ipso Filio Dei revelatum est mysterium Trinitatis. Matth. XXVIII. 19. In singulis tamen statibus prima revelatio excellentior fuit. Prima autem revelatio ante legem facta est Abrahae (computando tompora generis humani velut reno­ vati post Noe, et respiciendo immediatam connexionem cum po­ pulo Israël ; -quoad revelationem ante diluvium posset idem dici (1) ludaei praeter modum sublimissimum quo Deus cum Moyse « ore ad os loquebatur» Num. XII. 18, distinguunt quatuor gradus : Io. prophe­ tiam quae coniuncta est cum visione aliqua ; 2’. Spiritum San­ ctum VilpH TTH*! ubi est divina inspiratio interna sine visione (confer contra ordinem graduum S. Th. 2. 2. q. 174. a. 2. coli. a. 3.); 3". Urini et Tummim □l'ap* Lev. Vili. 8; Ecclesi. XLV. 12. (gr. io.) quo Deus se revelabat sacerdotibus ; 40. Filiam vocis 7p"Fl3 quae est revela­ tio quaedam mediata, et concessa fuisse dicitur sapientibus et piis post tempora Malachiae sub secundo templo. « Praestantiores sapientum, dici­ tur in libro Kosri P. III. c. 11, durante templo secundo, videbant figuras et audiebant Filiam vocis, qui gradus est piorum, quo gradus prophetarum est superior ». Haec saltem eatenus valent, ut demonstrent, ipsos ludaeos continuationem supernaturalis revelationis sub templo secundo, non negasse. — 288 — de Adam, quod Angelicus hic dicit de Abraham)... Isaac vero facta est inferior revelatio quasi fundata super revelatione facta Abrahae, unde dictum est ei : ego sum Deus Abraham patris tui. Gen. XXVI. 24; et similiter ad lacob dictum est: ego sum Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Gen. XXVIIF. 12. Et similiter in statu legis prima revelatio facta Moysi excellentior fuit, supra quam fundatur omnis alia prophetarum revelatio, (sicut et ipsa fundatur super eam, quae facta est praecedentibus patriarchis). Ita etiam in tempore gratiae, super revelatione facta Apostolis de fide Unitatis et Trinitatis fundatur tota fides Ec­ clesiae, (ipsa vero revelatio Christi et Spiritus Sancti per Apo­ stolos est completio totius revelationis praecedentis). Quantum vero ad fidem incarnationis Christi, manifestum est, quod quanto fuerunt Christo propinquiores, sive ante sive post, ut plurimum plenius de hoc instructi fuerunt ». S. Th. 2. 2. q. 174. a. 6. Ceterum ne de propinquitate ad Christum difficultas oriatur, a) comparatio intelligenda est inter triplicem statum oeconomiae non inter personas singulas; ¿>) adverti debet, totum novum Te­ stamentum ut tempus hovissimum et temporis plenitudinem esse Christo semper aeque propinquum : « et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ». Itaque, sal­ tem loquendo de statu ác fidei deposito, et praescindendo a sin­ gulis personis, indubitatum est, quod eloquentissime prosequitur s. Gregorius M. « Hoc quoque nobis sciendum est, quia et per incrementa temporum crevit scientia spritualium Patrum. Plus namque Moyses quam Abraham, plus prophetae quam Moyses, plus Apostoli quam prophetae, in omnipotentis Dei scientia eru­ diti sunt... quia quanto mundus ad extremitatem ducitur, tanto nobis aeternae scientiae aditus largius aperitur ». In Ezech. 1. II. hom. 4. n. 10-12. (al. in Ez. hom. 16.) Vide Suarez de Fide disp. II. sect. 6; de Lugo de Fide disp. III. sect. 5. II. S. Thomas 2. 2. q. 1. a. 7. duo docet, quoad substan­ tiam scilicet articulorum fidei non esse factum augmentum, et solum quoad explicationem crevisse numerum articulorum. Con­ stat vero tum ex ipsa explicatione s. Thomae, tum ex iis quae hactenus a nobis dicta sunt, hanc duplicem assertionem Angelici non esse intelligendam eo sensu, quo in N. T. post Apostolos nullum incrementum, sed solum explicationem depositi revelati locum habere posse in superioribus demonstravimus. — aSg — i°. Quoad negationem augmenti articulorum, distinguantur oportet substantia fidei (obiectivae), et quae ad substantiam acce­ dunt et cum ilk» connectuntur. Si consideremus fidem in sua completione, fidem inquam Christianam, substantia eius est my­ sterium Dei unius et trini atque redemptionis per Verbum incar­ natum: « opus evangelii, substantia novi Testamenti, quod exinde Pater et Filius et Spiritus Sanctus tres crediti unum Deum sistunt.... ut coram iam Deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur , qui et retro per Filium et Spiritum Sanctum praedicatus non agnoscebatur ». Tertullianus contr. Prax. c. 31. Animadvertatur deinde, credi aliquid posse dupliciter, expli­ cite et in se, tum implicite in alio explicite cognito. Implicitum unum in altero esse potest iterum dupliciter, primo modo ut in principio dirigente (principio formali) ; ita revelata et reve­ landa omnia creduntur implicite in auctoritate Dei revelantis, et omnia saltem satis proposita creduntur in fide Ecclesiae. Altero modo potest una veritas contineri in altera ut in principio in­ cludente (principio materiali); idque vel solum obiective et in se, ita ut a nobis nonnisi per novam revelationem ea compre­ hensio cognosci possit; vel etiam logice et quoad nos, ita ut comprehensio vel per analysin et deductionem vel alio modo e. g. ex historicis eventibus sine nova revelatione sit cognosci­ bilis (vide p. 25g. nota). Quae non aliter in revelatione continentur quam in principio dirigente, vel implicita sunt in principio includente solum obie­ ctive, non vero etiam quoad nos; ea revera nobis revelata non sunt, quamvis aliquid revelatum sit, in quo ut in principio illae ve­ ritates alterutro modo contineantur. Sunt autem in se revelata, quae continentur in principio includente etiam quoad nos, quam­ vis comprehensio nondum cognoscatur. Hisce positis a) semper erat aliquid supernatu rali ter a fide­ libus cognitum, in quo implicite credebantur omnia revelata et revelanda; cognitum nempe erat obiectum formale fidei seu au­ ctoritas Dei, si ei aliquid revelare placuerit. Imprimis ergo vir­ tus seu supernaturalis habitus fidei semper erat eiusdem talio­ nis. Habet enim virtus fidei suam propriam speciem non ab obiecto materiali quod creditur, sed ab obiecto formali, pro­ pter quod creditur; virtus nimirum est supernaturalis, qua a Franz.ei.in. De Divina Tradit, et Script. 19 — 290 — Deo revelata vera esse creduntur propter auctoritatem ipsius Dei revelantis. b) Inde áb origine generis humani erant aliquae veritates ex­ plicite revelatae, in quibus saltem obiective continebatur impli­ cita tota substantia fidei nostrae, et implicitae continebantur ve­ ritates aliae multae, quae temporis progressu explicite sunt re­ velatae. « Omnes articuli (per se ad fidem pertinentes; cf. supra p. 258. 259) implicite continentur in aliquibus primis credibi­ libus, scilicet ut credatur Deus esse et providentiam habere circa hominum salutem, secundum illud Heb. XI. 6: accedentem ad Deum oportet credere, quia est, et quia inquirentibus se remu­ nerator sit. In Esse enim divino includuntur omnia, quae cre­ dimus in Deo aeternaliter existere, in quibus nostra beatitudo consistit; in fide autem providentiae includuntur omnia, quae temporaliter a Deo dispensantur ad hominum salutem, quae sunt via ad beatitudinem ». S. Th. 2. 2. q. 1. a. 7. Semper ergo erant aliqui articuli fidei revelati, qui saltem implicite conti­ nebant substantiam articulorum totius fidei, et hoc sensu non est factum eorum augmentum per temporum successionem. c) At pertinentia ad ipsam substantiam, mysterium Trini­ tatis, incarnatio Verbi et divinitas Messiae, licet cognita expli­ cite hominibus specialiter a Deo illustratis, non tamen semper in revelatione publica et communi continebantur ita clare, ut in V. T. omnes ea credere tenerentur, aut non opus fuisset illu­ stratione per claram revelationem novi Testamenti. Multae deinde veritates particulares de Christo , de modo et mediis sanctifi­ cationis etc., ut nihil dicamus de historicis, ita successu tem­ poris revelatae sunt, ut prius simpliciter non revelatae fuisse dici debeant, cum sine nova revelatione cognosci ut fide cre­ dendae non potuerint. Unde simpliciter dicendum est, revelatio­ nem veritatum obiectivam in V. T. per temporum successionem incrementa accepisse. Et hoc est discrimen in comparatione ad novum Testamentum, in quo huiusmodi obiectivum incremen­ tum, post revelationis catholicae completionem per Apostolos, iam locum non habet, (th. XXII.) 2°. Altera s. Thomae et reliquorum theologorum propositio erat de explicatione revelationis in V. T. « Quantum ad expli­ cationem crevit numerus articulorum, quia quaedam explicite co­ gnita sunt a posterioribus, quae a prioribus non cognoscebantur — 2ÇI — explicite ». S. Th. 1. c. Ex discrimine inter comprehensionem quarumdam veritatum, quae obiective quidem erant implicitae in revelatione nondum completa V. T. non tamen ita, ut sine nova revelatione fieri possent explicitae, et inter comprehensio­ nem implicitam veritatum, quae est logica etiam quoad nos in revelatione N. T. iam completa; ex eo inquam discrimine intelligitur quoque differentia inter modum utriusque explicationis. Prior illa nec facta est nec fieri potuit nisi a Deo per revelationem ipsius veritatis explicandae et nondum in se revelatae, quo ipso revelationi continuo novum incrementum accessit; posterior non est nisi veritatis iam pridem in se revelatae clarior propositio per explicationem verbi Dei in Ecclesia conservati et traditi, quae explicatio scientifice etiam opera et industria humana, authen­ tice et infallibiliter per magisterium Ecclesiae sub assistentia Spi­ ritus Sancti absque nova revelatione instituitur ac perficitur. TRACTATUS DOGMATICUS DE DIVINIS SCRIPTURIS SECTIO I. DE SACRAE SCRIPTURAE INSPIRATIONE. CAPUT I. DE EXISTENTIA SCRIPTURAE INSPIRATAE UNIVERSI»!, ET DE VERA INSPIRATIONIS NOTIONE. THESIS I. Ex Traditione divina veteris Testamenti, atque ex doctrina Christi ipsius et Apostolorum libri omnes librorumque partes pertinentes ad s. Scripturam aequali modo divinae auctoritatis credi debent. » » » li » ii « Certo constat, i", tempore Christi et Apostolorum penes Synagogam exstitisse collectionem librorum, in qua nonnisi libros divinos a maioribus adeeptos contineri, populus Judaicus universus persuasum habebat; pariterque constat, 2". Christum Dominum ipsum Christique Aposto­ los hanc Judaeorum fidem confirmasse ac libros in collectione nomine Scripturae, Scripturae sacrae, Litterarum sacrarum comprehensos tam­ quam divinos Ecclesiae commendasse ». Quaerimus cie nomine et significatione specifica, tum etiam de re Scripturae sacrae. Tria autem proponimus hac thesi de­ monstranda, a) hoc nomen Scripturae apud populum Dei, tum ante Christum, tum tempore Christi et Apostolorum, et in ore Christi ipsius ac Apostolorum fuisse nomen proprium unius col­ lectionis librorum, significans auctoritatem sacram solis et omni­ bus scriptis inhaerentem, quae hoc nomine Scripturae compre­ henduntur; t) hanc auctoritatem quae nomine Scripturae sacrae significabatur, fuisse a Judaeis creditam libris inesse omnino di­ vinam tamquam verbo Dei ipsius; c) hanc ipsam auctoritatem divinam Scripturae ut verbi Dei Christum ipsum eiusque Apo­ stolos supposuisse et docuisse. — agî — I. Summi momenti est in causa praesenti, ut signifie.itio no­ minis Scripturae apud populum Dei et in ore Christi ac Apo­ stolorum propria, uni soli et toti collectioni sacrorum librorum bene perspecta habeatur. Si enim certo constant haec duo, a populo Dei, ab ipso Christo Christique Apostolis nomine Seri pturae fuisse intellecta omnia et sola scripta unius sacrae col­ lectionis, et fuisse ipso nomine significatam auctoritatem sacram ; fum sane ex ipsa revelatione a Christo et ab Apostolis data et confirmata constabit, hanc sacram auctoritatem, quae nomine Scripturae significatur, inesse omnibus et solis scriptis quae pertinere demonstrantur ad istam collectionem Scripturae. Est autem ex his ipsis clarum, dum loquimur de unitate collectionis librorum, formam unitatis h. e. formalem rationem sub qua omnes isti libri unum constituere intelliguntur, esse ipsam unam in omnibus parem auctoritatem. Probanda itaque in pri­ mis nobis est haec unitas collectionis librorum, quae nomine proprio Scripturae significetur. i°. Quod spectat existentiani collectionis alicuius antiquis­ simae librorum sacrorum velut in uno corpore iuris religiosi, sequentia animadvertisse sufficiet. a) Aliquos ex libris qui inde a remotissima antiquitate no­ mine Scripturarum veteris Testamenti ab omnibus Christianis designantur, penes ludaeos diu ante Christum, imo ab ipsa prima librorum origine in una aliqua collectione publice recepta ex­ stitisse, ex ipso librorum scopo qui ex interna eorum indole elucet, manifestum est, quamdiu de collectionis amplitudine non quaeritur, et de numero librorum qui omnes et soli in ea fue­ rint comprehensi. Sunt enim saltem plures eorum librorum ita comparati, ut manifesto unum velut corpus constituant destina­ tum ad usum publicum in tota vita religiosa et civili illius po­ puli. Cf. Exod. XVII. 14; XXIV. 4; Deut. IV. i-i5; XVII. 18. 19; XXVIII. 58-61 ; XXIX. 20; XXX. io; XXXI. 9-13. 26. (1); (1) « Scripsit itaque Moyses legem hunc flNtH ! ITlFinTlN et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Do­ mini, et cunctis senioribus Israel; praecepitque eis dicens: post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum convenientibus cunctis ex Israel.... leges verba legis huius coram omni Israel... ut au­ dientes discant et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant impleantque omnes sermones legis huius.... Postquam ergo scripsit Moyses verba legis — 294 — 1. Reg. X. 25; 3. Reg. 11. 3; 4. Reg. XXII. 8. 10. sq. ; Dan. IX. 2; 2. Esdr. VII. 8; 1. Mach. I. 5g. 60; 2. Mach. 11. 1 3; Luc. IV. 16. sq. ; Act. XIII. i5. 27; XV. 21; 2. Cor. III. 14. b) Mentio simul cum partitione unius totius collectionis oc­ currit in prologo ad librum Ecclesiastici scripto tertio saeculo ante Christum (1). Partitio ter ibi commemorata est in Legem, Prophetas, et alios libros, « qui nobis a parentibus nosti is tra­ diti sunt ». Simul satis clare (praesertim in textu graeco) indi­ catur, totam eam collectionem, « Legem, Prophetas, ceteraque aliorum librorum », tum temporis non solum hebraice sed iam etiam in versione graeca exstitisse (2). Simillima est colle­ ctionis distributio tempore Christi in Legem, Prophetas, et Psal­ mos. Matth. XXII. 40; Luc. XXIV. 27. 44. Pariter apud Philonem Judaeum (de vita contemplativa ed. huius iu volumine atque complevit, praecepit Levitis.... dicens: tollite li­ brum istum mn minn isp na et ponite eum in latere arcae foe­ deris Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium ». Deut. XXXI. Ilis aliisque locis dum « liber Torah » « omnia praecepta in libro Torah » « foedus scriptum in hoc libro Torah » (XXIX. 20. in textu hebraico) me­ morantur, non solum Deuteronomium sed totum pentateuchum intelligendum esse, vide in Introductione ad libros V. T. edita a Benedicto Weltc P. II. sect. 1. c. 1. §. 13. Eadem appellatio etiam latius patet 1. Mach. 1. 59. 60. ri ¡hflXía roti vópou.... ¡iipXíov ôtaOrçx»); (quod apud losephum Antiq. XII. c. 5. n. 4. redditur [íípXo; ispà zàì vópo;). In sacra bibliotheca a Nehemia collecta ac tempore Machabaeorum restituta, continebantur libri historici, prophetici, et psalmorum: «construens bibliothecam congregavit.de regio­ nibus fgr. regibus) libros, et prophet^fum, et David, et epistolas regum et de donariis ». (zara)aXXóp:vo; ^iflXio6f,z»¡v ri rrept rfiiv pabiXituv, zai “poor.rfiiv, xat ri roú Aauiò zai sniaroXi; [íaatXsiov Ttsp'i avaOspárwv) 2. Mach. II. 13. (1) Ex modo, quo describitur Ecclesi. L. summus sacerdos Simon fi­ lius Oniae colligunt eruditi, scriptorem libri, qui erat lesus filius Sirach avus interpretis prologique auctoris, sub hoc sacerdote Simone adhuc su­ perstite vixisse, et sacerdotis maiestatem suis vidisse oculis. Ille autem fere certe est Simon I. cognomento Justus, qui vixit 300. annis ante Christum. Unde liber scriptus fuerit circa annum 290. vel 280. ante Christum ; in­ terpretatio ergo simul cum prologo prodierit a nepote circa annum 230. (2) Memorans interpres difficultatem transferendi libros sacros ex hebraica in aliam linguam ait : où yip LoSuvapsí aùri h sàuro"; s[îpaïo-ri Xsyópsva, zai órav psra/Ojí si; srfpav yXwaaav. où póvov òs raura (videlicet non so­ lum hic liber ab ipso translatus), áXXi zai ó vópo; zai ai zpoçqrstai zai ci Xomi ríóv ptpXwv où pizpàv ï/si cqv Sia^opiv Èv sauro”; Xsyópsva. — 295 — Francofurth 1691. p. 893.) divisio est in leges, sermones per prophetas divinitus editos, et hymnos. Distinctius losephus con­ ti-. Appion. 1. I. n. 8. secundum eandem distributionem nume­ rat libros ipsos. Locum adscribo integrum, quia saepius in se­ quentibus totum contextum prae oculis habuisse iuvabit. « Apud nos, inquit, nequaquam innumerabilis est librorum multitudo dissidentium et inter se pugnantium’, sed duo dumtaxat et vi­ genti libri sunt totius temporis descriptionem continentes, qui merito creduntur divini. Ex his quinque quidem sunt Moysis, qui et leges continent et humanae generationis traditionem usque ad ipsius (Moysis) obitum...... A Moysis obitu usque ad im­ perium Artaxerxis regis Persarum post Xerxem prophetae, qui Moysi successere, res sua aetate gestas conscripserunt tredecim libris; quatuor vero reliqui hymnos in Deum et praecepta vitae hominum complectuntur. Ab Artaxerxe autem usque ad nostram memoriam sunt quidem singula litteris mandata, sed non in aequali auctoritate libri habiti sunt cum praecedentibus, quia non accurate perspecta erat successio prophetarum (oix to yeveGOxt Tvjv tô>v 7Tf>o) certum est, editionem graecam fuisse adhibitam et non raro eius lectiones diversas a textu hebraico adoptatas ab ipsis Apo­ stolis, atque ab eisdem libros sacros in ea editione et cum multis lectio­ nibus diversis ab hebraica fuisse ut Scripturas inspiratas Ecclesiis traditos. — 3oi — necessarium supponere, non minus interpretes quam primos scriptores prophetando scripsisse. Nimirum sicut textus originalis communi fide populi Dei credebatur prophetia, ita ipsa versio vel erat vel ab Hellenistis supponebatur esse prophetica in si­ gnificatione vocis generica, de qua diximus. Etiamsi ergo veritas famae de inspiratione interpretum negari possit, testimonium de fide communi populi Dei quoad inspirationem ipsius primae scriptionis librorum, ex qua fama illa originem habet, manet integrum ac indubitatum. Nondum quaerimus hoc loco de specifica notione inspira­ tionis ; interim tamen ex dictis evidens est, ludaeos tempore Christi et Apostolorum communi fide sacram Scripturam, ac proinde libros omnes in ea comprehensos et librorum partes (cf. n. I.) credidisse documenta scripta sub operatione Dei superna­ turali ita, ut infallibiliter contineant verbum Dei, et documenta sint non humana sed divina, quibus credens ipsi Deo credat. 111. Hanc de dignitate et auctoritate Scripturae in populo Judaico fidem, quae totam eius religiosam, politicam et dome­ sticam vitam regebat ac sustentabat (cf. i. Mach. XII. o.), Chri­ stus ¿Dominus ipse et eius Apostoli non modo non improbant vel corrigunt; sed immo dum ex una parte a ludaeis ita credi et sentiri vel supponunt in usu ipso Scripturarum, vel diserte testan­ tur (Io. V. 3g.), ex parte altera ipsi fidem eandem confirmant, et cum ea totam suam institutionem conncctunt. i°. Confirmat Christus ipse, dum ad easdem Scripturas ap­ pellat tamquam ad testificationem non humanam sed divinam, et auctoritatis supremae ac infallibilis contra ludaeos incredulos. « Ego autem non ab homine testimonium accipio.... Ego autem habeo testimonium maius loannc ». Hoc testimonium maius adfert triplex, opera quae dedit ei Pater ut perficeret ea, vocem Patris, Scripturas. Hoc tertium testimonium pluribus declarat. « Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me... Si autem illius (Moysis) litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ? » Io. V. 34-47. Vide lo. X. 34. 35; Matth. XXI. 42.43; XXII. 29.31. etc. Utitur eisdem Scripturis tamquam instrumentis irrefragabilis auctoritatis ad instituendos discipulos fideles; in­ culcat necessitatem, ut impleantur Scripturae Matth. XXIV. 1 5; XXVI. 24. 3i. 54; Luc. IV. 21; XVI. 29. 3i; XV111. 3iJ XXIV. --- .->02 --2Ó. 27; Io. XIII. i8. Ipsi tentatori opponit sententias Scripturae (scriptum .est) Matth. IV. 4. 7. io. 2.0 Confirmant eandem fidem Apostoli usu amplissimo, quo Scripturam adhibent tamquam instrumentum divinae doctrinae et divinae auctoritatis. Ex testificatione enim et auctoritate Scri­ pturae probant divinam missionem et dignitatem Christi ipsius, et suae doctrinae ac praedicationis auctoritatem divinitatemque; quod sane aliis quam divinis testimoniis efficere nec poterant nec volebant. Quam late sese porrigat hic usus Scripturarum, patet vel ex solis citandi formulis Scriptura dicit, Scriptura continet, scriptum est etc. quae in N. T. longe plus quam centies occurrunt. Ut vis intelligatur argumenti, quod ex am­ plissimo hoc usu ducitur, is considerandus est in triplici forma. a) Apostoli adhibent Scripturas sensu litterali tamquam ver­ bum Dei (cf. Marc. VII. i3. coli. 10; Rom. III. 2), cui ser­ viat omnis intellectus, quodque non vi argumentorum, sed sola sua insita auctoritate valeat; ita ut argumentum divinae et re­ velatae veritatis et tota vis demonstrationis constituatur in for­ mulis: Scriptura dicit, scriptum est Act. I. 16; III. 18, 21; VIH. 32. seqq.; XV. i5; XVII. 2; XVIII. 28; Rom. I. 2; HI. io. seqq.; IV. 23; IX. 17; X. 11; XV. 4; 1. Cor. XV. 3. 4; Gal. III. 8. Z>) Utuntur Scripturarum textibus frequentissime secundum sensum typicum tamquam non minus verum et auctoritate verbi Dei efficacem ad probationes, quam est sensus litteralis Matth. II. 15. coll. Ps. XI. 1; Matth. XIII. 35. coll. Ps. LXXV1I. 2; Io. XIII. 18. coll. Ps. XL. io; Io. XIX. 36. coll. Exod. XII. 46; Act. I. 16. 20. coll. Ps. LXV1II. 26; CVIII. 8; Gal. IV. 22. 24; Heb. II. i3. coll. Is. VIII. 17. 18. At dum hac significatione typica ad exemplum Christi ipsius verba Scripturarum adhibent Apostoli, eo ipso supponunt et proponunt eas ut librum divi­ num, quia constat ex ipsa natura sensus typici, solum Deum posse esse eius auctorem. « Spiritualis sensus sacrae Scripturae accipitur ex hoc, inquit s. Thomas, quod res cursum suum per­ agentes significant aliquid aliud, quod per spiritualem sen­ sum accipitur. Sic autem ordinantur res in cursu suo, ut ex eis talis sensus possit accipi, quod eius solius est, qui sua providentia res gubernat, qui solus Deus est.... Unde in nulla scientia, humana industria inventa, proprie loquendo potest — 3o3 — inveniri nisi litteralis sensus, sed solum in ista Scriptura, cuius Spiritus Sanctus est auctor, homo vero instrumentum ». S. Th. Quodlib. VII. a. 16. cf. i. q. x. a. io; cl. P. Patrizi Instil, de Interpret. Scriptur. c. 8; c. g. a. 4; c. 10. a. 1. Insuper modo ipso, quo Apostoli absque declaratione et praeparatione hoc in­ terpretandi genus adhibent, supponunt et approbant certam per­ suasionem ac fidem tam in ludaeis quam in primis Christianis, contineri in Scriptura huiusmodi sensus typicos, proindeque sup­ ponunt et confirmant fidem de Scripturae divinitate, cum haec sit primum fundamentum sensus typici. c) Demonstrant Apostoli, ad exemplum Christi ipsius, Scri­ pturarum divinitatem argumentandi ratione, qua eis utuntur. Singulas enim quandoque voces et phrases incidentes urgent tamquam auctoritatem divinam ad gravissima quaeque demon­ stranda. Generatila Christus Dominus ipse enuntiat principium: « donec transeat coelum et terra , iota unum aut unus apex non'praeteribit a lege, donec omnia fiant». Matth. V. 18; Luc. XVI. 17. Huic principio innixae argumentationes Aposto­ lorum passim occurrunt. Colligunt veritates fundamentales ac proponunt ut revelationem demonstratam ex particula adhuc semel Heb. XII. 17; ex adiecto novum Testamentum ib. VIII. 8. coli. 13 ; ex nominibus Melçhisedech, Salem, et ex omissa huius regis genealogia ib. VII. 2. 3; ex numero singulari in semine tuo Gal. III. 16; ex adiectivo Jidelia ttwtá: « dabo vobis sancta (1) David Jidelia » Act. XIII. 34. Cf. Matth. XXII. 32. 4?. coli. Marc. XII. 36; 1. Cor. IX. 9. 10. coli. 1. Tim. V. 18. Atqui talis argumentandi ratio in rebus gravissimis evidenter supponit et declarat sententiam de suprema auctoritate et de divinitate instrumenti. Christus ergo ipse et Christi Apostoli fidem, quam de hac librorum collectione penes ludaeos fuisse vidimus, multipliciter usu ipso horum librorum confirmarunt ; nec ergo potest divina auctoritas librorum omnium et partium librorum, quibuscumque nomen proprium Scripturae competii, vocari in dubium, quin Christi ipsius et Apostolorum auctori tali et manifestae doctrinae contradicatur. (t) in textu hebraico Is. I.V. 3. nunc est: D12ÛH3H "IIT ¿latías David fideles. Legerunt LXX. probabiliter ‘HDn ... -, seu ’>T>Dn .. - -, — 3o¿| — THESIS 11. Libri Scripturae inspirati sunt ita, ut Deus sit librorum auctor. » » » » » » « Cum libri non una sed pluribus rationibus divini dici queant; ex doctrina catholica tam in scriptis apostolicis quam in perpetua Traditione conservata, Scripturae credi debent divinae eo, quod sunt libri Dei et Deus est librorum auctor per suam supernaturalem actionem in conscriptores humanos, quae usu ecclesiastico, ex ipsis Scripturis derivato, inspiratio dicitur ». I. Divinus potest dici liber a) ratione materiae, quod do­ ctrinam continet divinitus revelatam sive ipsi scriptori sive aliis, quamvis scriptio illius doctrinae ex humana solum opera et in­ dustria profecta sit. Potest b) liber dici divinus ratione modi scribendi sub assistentia supernaturali Spiritus Sancti infallibiliter tantummodo errorem praecavente in iis saltem, quae ad scopum libri principem pertinent, quamvis ceterum scriptio ita sit ex mente, voluntate et opera humana, ut ipse homo scribens censeri debeat princeps, in suo ordine, auctor libri, c) Liber di­ vinus est sensu strictiori ratione scriptionis, quae sit efficienter a Deo per hominem, in quem operetur ad scribendum et in scribendo, ita ut Deus ipse princeps auctor libri, sensu proprio huius vocabuli censeri debeat. Haec supernaturalis et extraordidinaria Dei operatio dicitur inspiratio. Dicimus in thesi, Scripturas non solum primo et secundo, sed etiam tertio modo, qui duos priores includit, secundum doctrinam catholicam credendas esse divinas. Sane haec sententia, Deus est auctor librorum sacrae Scri­ pturae , solemnibus indiciis ab Ecclesia est proposita et decla­ rata. In Concilio Florentino decretum pro lacobitis (cf. Pallavic. Hist. Cone. Trid. 1. VI. c. n. n. 15.) ita habet. « Firmissime credit, profitetur et praedicat (sacrosancta Romana Ecclesia) unum verum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse omnium visibilium et invisibilium creatorem... Unum atque eundem Deum veteris et novi Testamenti, hoc est Legis et Prophetarum atque Evangelii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quorum libros — 3o5 — suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus continentur » (enu­ merantur omnes libri canonici). Hanc definitionem repetit Con­ cilium Trid. sess. IV. «. Omnes libros tam veteris quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor... (s. synodus), suscipit et veneratur... Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consue­ verunt et in veteri vulgata Latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit.... anathema sit ». Si cui videatur ambiguum, quo sensu hic dicatur Deus auctor utriusque Testa­ menti, attendat ad contextum et conferat decretum Florentinum, quod Patres Tridentini in sua definitione secuti sunt, ut constat ex historia Concilii (Pallavic. 1. c.). In contextu incisum, « cum utriusque Testamenti unus Deus sit auctor , continet rationem, cur libri utriusque Testamenti a Concilio suscipiantur pro sacris et ca­ nonicis. Atqui haec solum potest esse ratio ad suscipiendos libros, quatenus Deus vel directe dicitur auctor librorum utriusque Testa­ menti, vel dicitur auctor omnium institutorum utriusque Testa­ menti generatila et in his inclusive etiam librorum. Ergo uno vel altero sensu, a Concilio Deus declaratur auctor librorum. InConcilio autem Florentino, ad cuius normam Decretum Tridentinum con­ formatum est, locutio « Deus est auctor utriusque Testamenti », diserte declaratur in hunc sensum, ut intelligatur auctor librorum utriusque Testamenti ; neque enim explicatio adnexa, « i. e. au­ ctor Legis, Prophetarum atque Evangelii », alium sensum ad­ mittit, quod quidem evidens est praesertim ex secundo termino, ubi Deus dicitur auctor Prophetarum », et ex modo, quo au­ ctor esse dicitur in ultimo inciso : « quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quo­ rum libros suscipit (Ecclesia) ». Per verbum locuti sunt desum­ ptum ex 2. Pet. I. 21. cum possit intelligi locutio ore aut scri­ pto edita, significari a Concilio locutionem scriptam patet ex contextu. Eandem fidem (appellationibus classium librorum pau­ lisper mutatis) continet symbolum professionis catholicae Grae­ cis propositum, et in Concilio Lugdunensi II. a Michaele eorum Imperatore oblatum saeculo XIII; huic gemina professio saecu­ lo XI. a Leone IX. missa est ad Petrum Episcopum Antioche­ num (Hard. T. VI. P. I. p. 954.); saeculo IV. in Concilio Chartaginensi IV. (seu potius in antiqua collectione canonum 1 pro­ fessio praescripta Episcopis consecrandis (Hard. 1. p. 978. ), quae Franzblin. De Divina Tradit, el Script. 20 — 3o6 — adhuc nunc ab Episcopis in sua consecratione editur. Formula in his omnibus documentis est : « credo (credimus) etiam novi et veteris Testamenti, Legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem Deum et Dominum omnipotentem ». Brevius sed eodem sensu dicitur in professione ab haeresi Waldensiuni re­ deuntibus praescripta ab Innocentio 111 : « novi et veteris Te­ stamenti unum eundem auctorem esse Dominum credimus ». Nunc haec fidei doctrina explicite et verbis disertis definita est ab oecumenico Concilio Vaticano '. « Eos vero (veteris et novi Testamenti libros integros cum omnibus suis partibus) Ecclesia pro sacris et canonicis habet.... propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales Ecclesiae traditi sunt ». Constit. Dei Filius cap. 2. Formula igitur, Deus est auctor librorum Scripturae sacrae, dogmatica est ad exprimendum modum , quo Scriptura haberi debeat divina. II. Iam in quaestione altera , quomodo haec fidei doctrina contineatur in revelatione, primum dicimus, hanc esse doctrinam Christi ipsius et Apostolorum, ut exhibetur in scriptis evangelicis et apostolicis. Argumentum ex hisce scriptis adferimus tri­ plex, ex confirmatione scilicet fidei ludaeorum quoad hoc caput saepe repetita a Christo et ab Apostolis, ex modo citandi Scri­ pturas, ex declaratione diserta. i°. Si expendantur ea, quae ex losepho et Philone prolata sunt in thesi antecedenti n. II, evidens erit, hanc fuisse com­ munem fidem ac professionem gentis ludaicae tempore Christi et Apostolorum, scriptores librorum sacrorum in scribendo fuisse sub divina supernaturali actione ita, ut non modo doctrina et res scriptae censeri debeant divinitus propositae, sed etiam scri­ ptio rerum tribuenda sit principaliter operationi Dei in homine et per hominem agentis. Tam losephus quam Philo ex fide cer­ tissima suae gentis, sive in Palaestina sive inter alios populos con­ stitutae, testantur, libros sacros haberi scriptos a prophetis per inspirationem. Notio autem huius inspirationis ad scribendum haec erat, ut non solum prophetae acceperint divinitus doctrinam, quam deinde suo marte conscriberent, sed ut ipsa scriptio esset per inspirationem divinam. Id evidenter patet a) ex eo, quod ipsam actionem scribendi appellant prophetiam, scribere est pro­ phetare: interpretes LXX. in ss. litteris vertendis, inquit Philo, — 3«7 — « quasi numinc correpti prophetabant ». b') Patet ex modo, quo factam dicunt scriptionem « quasi alio invisibiliter suggerente ». c) Patet ex eo, quod res formaliter ut scriptas adeoque ipsos libros efficienter divinae operationi tribuunt; ipsos enim textus scriptos dicunt esse « oracula prophetico ore (t) edita ». Imo d) dum supremam auctoritatem librorum inde repetunt, quod scripti sunt per prophetas, eo ipso intelligunt, scriptionem ipsam esse a prophetis formaliter quatenus prophetae sunt. Notio au­ tem prophetae est et penes ludaeos erat hominis non suo nomine suisque viribus naturalibus, sed in persona Dei et per supernaturalem divinum impulsum agentis, loquentis, aut scribentis. «Prophetae sunt interpretes Dei, qui illis utitur tamquam or­ ganis ad manifestationem eorum, quae vult », ait Philo de mo­ narch. I. p. 820; «propheta nihil de suo profert, sed omnia aliena, alio suggerente» Id. 1. quis rerum divin, heres p. 5,17 ; « propheta est interpres intus suggerente Deo, quae dicenda sunt ». Id. de poen. et praeni. p. 918. cf. Exod. VII. 1. coll. IV. 16. In huiusmodi declarationibus distingui debet utique id, quod pertinet ad ipsam essentiam charismatis , sub quo libri scripti esse dicuntur, quod est charisma prophetiae, et distingui debent speciales ac accidentales modi charismatis, qui possunt esse varii, et salva ipsa rei essentia possunt abesse. Ad essentiam certe pertinet, ut locutio prophetica vel (pro re, de qua agitur) scriptio prophetica sit ex supernaturali Dei instinctu ita, ut liber vi ipsius charismatis, sub quo scriptum est, contineat verbum Dei scriptum, atque adeo Deus per hominem a se inspiratum ad scribendum sit auctor libri. Hoc ergo modo ludaei tempore Christi et Apostolorum libros Scripturae credebant divinos eo, quod eos credebant scriptos sub inspiratione divina et sub cha­ rismate prophetiae (2). Atqui Christus et Apostoli fidem ludaeo(1) Os propheticum, ubi de libris sermo est, sane non est materialiter intelligendum, sed est expressio metaphorica significans ipsam actionem manifestationis et prolationis idearum per signa sensibilia, quae in libris sunt verba non dicta sed scripta. Ita est « Scriptura praedicta per os Da­ vid » Act. I. 16; et Zacharias genitor Baptistae « postulans pugilaretn scripsit, dicens: loannes est nomen eius ». Luc. 1. 63. Qua eadem figura dicimus: ait, inquit, clamat Cicero ; loquitur Demosthenes ore rotundo etc. Os vero propheticum est, quatenus manifestatio idearum procedit ex super­ naturali Dei actione, quae inspiratio dicitur. (2) Ex hac inspirationis potione penes ludaeos obtinente si praesertim simul conferantur quae indicat Josephus de modo, quo in libris Scripturae — 3o8 — rum de sanctitate et auctoritate Scripturae luculentissime confir­ marunt , ut ostendimus in thesi superiori n. 111. Ergo ipsius Christi et Apostolorum haec eadem doctrina est. 2°. Christus et Apostoli ipso modo citandi Scripturas do­ cent , textus quos adierunt, habere Deum auctorem, formaliter quatenus scripti sunt. Nam ,;. — 31 5 — et Apostoli etiam formaliter ad scribendos libros el in seri bendo erant membra Christi capitis. « Itaque cum isti scripse­ runt, quae ille ostendit ac dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit; quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enim ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. Hoc unitatis consortium quisquis in­ tellexerit, non aliter accipiet, quod narrantibus discipulis Chri­ sti in Evangelio legerit, quam si ipsam manum Dei quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. » Augustin, de Consensu Evangelist. 1. I. n. 5q. Patres quorum luculentam doctrinam et testificationem ad­ duximus , sunt ex diversis Ecclesiis , ex omnibus aetatibus a primo usque ad septimum saeculum. A saeculo l-III. Clemens Romanus, lustinus M., Athenagoras, Theophilus Antiochenus , Irenaeus, Hippolytus, Anonymus Eusebii, Clemens Alexandrinus, Orígenes, Theonas. A saeculo IV-V1I. Athanasius, Gregor. Nazianzenus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Chrysostomus, Theodoretus, PP. Concilii V, Cassiodorus, Gregorius M. Con­ sensus insuper per symbola fidei et solemnia iudicia quaen. 1. citavimus, declaratus est et confirmatus. Vides autem, in hac perpetua et universali praedicatione ec­ clesiastica non aliud contineri, nisi declarationem et explicatio­ nem doctrinae Christi et Apostolorum, quam in scriptis evangelicis et apostolicis expressam demonstravimus, Scripturas esse efficienter libros Dei, et Deum esse auctorem librorum Scriptu­ rae. Universalis ergo consensus apostolicae successionis demon­ strat illum quem diximus, esse verum sensum doctrinae evan­ gélicas et apostolicae. — 3i6 — THESIS 111. Declaratur distinctius notio inspirationis per analysin formulae dogmaticae: Deus est auctor librorum sacrae Scripturae. « Instituta analyst revelatae doctrinae qua Deum librorum sacrorum » Scripturae auctorem esse profitemur, simul collatis eiusdem doctrinae » declarationibus quae in Christianae antiquitatis monumentis continentur, » inspiratio ad scribendos sacros libros essentialiter constitisse videtur in » charismate gratis dato illustrationis et motionis, quo veritates quas Deus » per Scripturam Ecclesiae tradere voluit, mens hominum inspiratorum con­ ii ciperet ad scribendum, et voluntas ferretur ad eas omnes solas scripto con­ st signandas, sicque elevatus homo tamquam causa instrumentalis sub actione » Dei causae principis consilium divinum exsequeretur infallibili veracitatc. » Unde facta distinctione inter inspirationem et assistentium, illa ad veritates » et verbum formale, haec etiam ad signa et verba materialia necessario » pertinuisse dicenda est ». Ad declarationem theseos necesse nobis est in antecessum distinctius definire praenotiones quasdam tum de significatione nominis auctor libri, tum de elementis formalem rationem libri constituentibus. i°. Nomen auctoris per se et seorsum sumptum habet uti­ que significationetn^enencant, eoque ipso comprehendit signi­ ficationes plures specie inter se distinctas. Auctor enim generico is dicitur, a quo aliquid originem habet ut a causa efficiente. Cum vero efficientiae sint diversissimae , nec minus diversi ef­ fectus, inde fit ut nomen auctoris induat significationes inter se specifice diversas. Significatio specifica determinatur vel ex contextu vel etiam simplicius epithetis, quibus efficientiae et ef­ fectus species definiatur. Hoc modo terminus completus auctor libri ratam et fixam habet significationem specificam. Ad cla­ ritatem notionis a) distinguimus causam primam sine cuius con­ cursu causa secunda agere nequit, causam per se deinde, quae etiam dicitur principalis, agens nimirum sua inhaerente virtute in distinctione a causa instrumentan, quae non inhaerente sibi virtute agit sed dumtaxat ex motione (uti aiunt) h. e. ex vir­ tute derivata et transeunte causae principalis. lam dum dicitur auctor libri, numquam intelligitur efficientia dumtaxat per con­ cursum generalem causae primae, nec sensu proprio efficientia - 3i7 causae instrumentons; sed semper significatur causa per se, quae potest esse prima vel secunda. Habitudo vero inter has causas est huiusmodi. Si Deus (causa prima) dicitur auctor (adeoque per se causa) libri, excluditur causa secunda agens ut causa per se h'. e. virtute propria sibi inhaerente; unde vicissim si homo (causa secunda) sensu proprio est et dicitur auctor libri, eo ipso negatur Deum (causam primam) esse libri auctorem, non tamen excluditur, ut per se constat , generalis concursus causae primae, qui nullatenus importat Deum esse auctorem libri, nisi, absurde loquendo Deum dicere velis auctorem omnium librorum. Sive vero Deus sive homo sit auctor libri, in neutra hypothesi excluditur causa instrumentalis, per quam causa prin­ cipalis (Deus vel homo) agat et efficiat sui libri existentiam. b) Spectando effectum, nomine libri intelligimus ampliorem ali­ quem (i) contextum sententiarum seu sensuum scripto consi­ gnatum. Unde significatio termini complexi auctor libri ea est, quod sit auctor (causa per se) tum conceptionis sensuum ad scribendum (2), tum eorum consignationis in scripto. 20. Quoad formalem rationem libri, quam diximus alteram praenotionem necessariam, in libro quovis vel documento scri­ pto u) spectari debent ideae et iudicia horumque totus com­ plexus, quae in libro verbis et propositionibus significantur, atque ab aliis res et sententiae, ab aliis sensa, in thesi nostra veritates dicuntur. Cum enim agatur de ideis et iudiciis sive sententiis quae a Deo sunt, non possunt esse nisi veritates, sub ea sal­ tem ratione reflexa, sub qua et quo sensu ex auctoris intentione sunt scripta in libro. Ab ipsis veritatibus et sensibus b) distin­ guuntur signa, quibus veritates et sensus exprimuntur, sub ra­ tione grammatica et rhetorica, ad quam etiam pertinere potest ordo et connexio rerum. Haec quae possumus dicere otaTa^iv (1) Amplitudo in quaestione praesenti de auctore libri se habet ut aliquid accidentale. Sic epistolas, praesertim brevissimas, non solemus dicere libro.', nihilominus illas Apostolorum etiam quae sunt paucorum commatum (ut ad Philem., 1. et 2. Io., et lud.), accensemus libris novi Testamenti. Imo quoad auctorem eadem est ratio singularum sententiarum, quae sinj^ilae (ut vidimus) dicuntur Scriptura; Deus vero sicut librorum ita et Scriptui a, et quidem cuiusvis Scripturae (r.íarfr ypatp^;) auctor praedicatur, quod in thesi II. satis demonstravimus. (2) Ubi de-Deo sermo est, haec Osazpizw; intelligenda esse, opus non est monere. '•UT' itWaiW — 3i8 — seu dispositionem libri, aliquando ab auctore per se intendun­ tur tamquam suus sensus exprimendus, aliquando non ita per­ tinent ad intentionem auctoris, sed possunt diversimode se ha­ bere salva tota veritate et integris sensibus, quorum expressionem per suum librum auctor intendit. Unde c) spectandus est finis operis, seu finis ad quem auctor librum suum ex ipsa libri in­ dole directum esse voluit; ab hoc enim pendet, quid ex omni­ bus in libro comprehensis sit vel non sit ab auctore sapiente per se intentum. Iam illa omnia quae auctor in libro per se intendit, et sine quibus liber non esset talis qualem auctor esse voluit, consti­ tuunt ipsam rationem formalem, per quam ab ipso inditam liber est et esse merito censetur opus huius auctoris. Sunt vero alia quae in genere quidem uno alterove modo debent adesse , cum sine illis ipsa forma ab auctore intenta exprimi nequiret ; possunt tamen alio et alio modo se habere, quin liber desinat esse talis qualem auctor esse voluit, quoniam ab auctore ad scopum sui libri non per se intenduntur, nec proinde necessario ab ipso singillatim determinantur. Haec itaque quamvis non de­ terminentur ab auctore , ut vel uno vel alio modo se habeant, dum tamen apta sint ad illud exprimendum quod auctor in suo libro per se intendit, non impediunt, quominus liber vere sit huius auctoris. Propterea hanc appellamus partem materia­ lem libri ad distinctionem a ratione formali, qua constituitur opus huius auctoris, (i). Ut concreta aliqua applicatione rem explicemus, e. g. in co- (1) Nomina haec formae et materiae desumpta sunt ex compositis phy­ sicis. Quoniam in his forma dat ac determinat esse specificum in eo ordine sive substantiali sive accidentali, in quo forma consideratur ; materia autem necessario quidem aliqua subest formae, sed ad esse specificum indifferenter se habet, an in individuo haec vel illa sit ; propterea in translatione horum nominum ad alios etiam ordines, illud quod propriam rationem sive rei sive notionis determinat, appellatur formale; illud vero quod in individuo ad istam propriam rationem indifferenter se habet, dicitur materiale. In praesenti itaque formale dicimus id omne, quo liber constituitur talis et sine quo non esset talis, qualem auctor pro libri'scopo esse vult; materiale vero appellamus, quod potest aliter se habere, quin liber desinat esse, qua­ lem auctor pro eius scopo esse vult. Unde haec eadem, si mavis, poteris dicere essentialia et accidentalia libri. — 319 — dice legum, in libro didáctico ad docendam veritatem specula­ tivam vel practicara, in libro historico destinato ad docendam aliquam aliam veritatem per facta narrata, id quod ex scopo huiusmodi librorum per se intenditur, et quod ideo rationem formalem constituit, sunt sensa seu res et sententiae; totum vero illud quod ad rationem signorum retulimus, non excepta ipsa dispositione ordinis, non est necessario per se intentum, et pro­ inde potest se habere velut pars materialis. Haec tamen ipsa quae ad partem materialem pertinent, signa inquam ipsa oportet esse apta ad veritates intentas exprimendas ; secus ipsum for­ male libri non conservari posset. Dixi signorum electionem posse pertinere ad rationem materialem ; nam si quando ex scopo libri signa ipsa sint per se intenta, in hac hypothesi pertinerent utique ad rationem formalem libri. Ita in locis quibusdam dogmati­ cis praesertim mysteria superrationalia continentibus, certa quae­ dam vocabula et formulae ad exprimendum conceptum my­ sterii possunt esse iuxta talium locorum scopum pars formalis; pariter in libro , cuius scopus esset rhetoricus et aestheticus, praeter res et sententias stylus quoque pertineret ad formalem seu essentialem rationem libri ; nec minus ordinis dispositio in historia destinata ad docendam chronologicam rerum successio­ nem, esset ex ipso scopo per se intenta saltem quantum opus foret ad chronologiae veritatem, ac proinde pertinens ad forma­ lem rationem libri. I. Hisce praenotatis patet, neminem posse esse sensu aucto­ rem libri, nisi qui efficiat ut saltem id, quod est formale li­ bri, a se mente conceptura consignetur litteris. Ut quis igitur per alterum tamquam per causam instrumentaient ratione tamen et voluntate agentem libri auctor sit, necesse est, ut alter ipsomet suggerente ad scribendum mente concipiat et ipsomet mo­ vente feratur voluntate ad scribendum ea omnia et sola , quae, pertinentia ad formalem rationem talis libri ipse tamquam au­ ctor princeps scribenda praeconceperat. Neque enim si unum horum deest, auctor libri esse poterit. Non sane est auctor libri, qui sua sensa communicat quidem alteri non tamen in ordine ad scribendum ea, nec alterum inducit ad illa scribenda; neque auctorem se agnoscet libri, si quod ipse voluit comprehendi ut formale libri, alter non totum excipiat; neque auctor est saltem totius libri et simpliciter, si rebus et sententiis ab ipso in suo ---- 320 ---- libro intentis alter suo marte aliquid superaddat; certe auctor non est huius partis superadditae. Quando igitur profitemur Deum auctorem librorum sacrorum, auctorem autem per homines inspiratos, hac formula dogmatica exprimitur, quae operatio divina sit et quae non sit essentialis ita, ut ea posita Deus vere sit auctor libri, ac proinde liber sit divinitus inspiratus, ea autem negata negetur Deus auctor libri, et consequenter negetur librum pertinere ad Scripturam divini­ tus inspiratam. t°. In ea formula itaque positive affirmatur, Deum effecisse ut, quas veritates ipse Ecclesiae per Scripturam tradendas mente comprehendit, easdem hominis inspirati mens conciperet scri­ bendas, et voluntas ferretur ad eas omnes ac solas scribendas. Dixi eas veritates omnes et solas in libro inspirato consi­ gnari, quas Deus auctor libri mente et voluntate sua compre­ hendit scribendas. Si enim in libro scriberetur ab homine sen­ tentia etiam vera, quam Deus scribendam consilio suo non comprehendit, et quam proinde homini ad scriptionem non in­ spiravit, multo magis si in libro Scripturae, quod recentiores quidam de iis quae nos dicimus revelata per accidens, affir­ mare ausi sunt, continerentur aliquae sententiae in se non ve­ rae (i); huiusmodi sententiarum utique Deus non esset aucter, nec proinde illae essent verbum Dei, sed omnino verbum huma­ num. Atqui a) dum s. Concilium Vaticanum post alias geminas Conciliorum et Pontificum definitiones declarat libros veteris et novi Testamenti pro sacris et canonicis ab ipsa Ecclesia haberi « propterea, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem », profecto haec conscriptio intelligitur simpliciter et proinde secundum omnes sententias, quae ab inspirato scriptore (1) Conferri potest etiam Benedicti XII. elenchus errorum Armenorum, ubi (errore CX1V.) supponitur ut doctrina catholica explorata, subesse ve­ rbatim credendam in Scriptura consignatis sententiis, etiam iis quae non pro­ pter se sed per accidens revelatae dici solent (vide Rainaldi Annales ann. 1341. n. 69.). Apud SS. PP. sententias omnes Scripturae sine discrimine ac no­ minatili! has scriptas de rebus non propter se revelatis, haberi divinitus in­ spiratas, a nemine in dubium vocari potest. Vid. Aug. ep. 82. n. 3 ; Civ. Dei XI. 3; cont. Faust. XI. 5. 6; Gen. ad litt. I. c. 18-21; VII. c. 28; Hieronym. prolog. ep. Philem. ; ep. ad Paul. p. 708.: Apoi. 1. III. p. 465 ; Chrysost. in Gen. horn. I. cf. Canum 1. II. c. 16. sq.; Bellarmin. de verb. Dei 1. I. c. 6. n. 16. sq. et supra p. 340. ---- 321 ---- in libro consignatae sunt; neque enim inspiratio ad conscriptio­ nem interrupta et per intervalla sed ad totam conscriptionem asseritur, b) Quando Ecclesia profitetur Deum auctorem libri sacri et canonici, hoc sacrum et canonicum non minus late pa­ tet, quam significatio nominis Scriptura. Atqui Scripturae accensentur omnes et solae sententiae , quae ab homine inspirato ■in libro consignatae sunt, ac porro in doctrina evangelica et apostolica et in communi Patrum praedicatione expresse singu­ lae sententiae, eo quod et ipsae sunt Scriptura, tribuuntur Deo auctori, quod utrumque in th. 1. et II. demonstravimus. Ergo professione Ecclesiae et in eius formula synodali, Deus est au­ ctor libri sacri et canonici, intelligitur Deus auctor libri secun­ dum omnes partes quae sunt Scriptura, ac proinde auctor omnium sententiarum quae primitus ab homine inspirato sunt libro con­ signatae, quoniam hae omnes et solae sunt Scriptura. 2°. Ex eadem notione auctoris libri deinde deducitur, quid in ea etiam quoad partem formalem libri, de qua nunc loqui­ mur, non requiratur, a) Non requiritur, ut veritates ipsae quas Deus Scripturis consignari voluit, homini inspirato aliunde iam cognitae non fuerint vel esse potuerint. Praecedens enim cogni­ tio hominis non potest esse ratio, cur Deus illas veritates suo consilio comprehendere nequeat per Scripturam tradendas Ec­ clesiae, et cur supernaturali sua operatione efficere nequeat, ut homo veritates ipsas aliunde sibi cognitas mente et voluntate concipiat ad eas scripto consignandas. Z>) Eadem ratione non excluduntur industria, studium , et praesidia, puta, documentorum et testium ab homine adhibita ad res et sententias seu ad veritates concipiendas, dummodo supernaturalis operatio et directio Dei efficiat, ut mens hominis inquirentis sensa ea omnia et sola ad scribendum concipiat, pariterque ad eadem omnia et sola scribenda voluntas supernaturaliter moveatur, quae Deus ut scribantur, consilio suo compre­ hendit. c) Si nomine revelationis intelligatur manifestatio rei oc­ cultae, patet ex dictis, in inspiratione revelationem non esse ele­ mentum essentiale ; potest enim esse inspiratio verissima sive ad eloquendum sive ad scribendum citra revelationem illo stri­ cto sensu acceptam. Pendet ergo ex ipsa natura et indole veri­ tatis inspiratae, vel ex modo quo veritas se habet ad hominem Franzelin. De Divina Tradit, et Script. 21 --- 322 --- inspirandum, utrum inspiratio revelationem eo sensu intellectam includat necne (i). At vero si revelatio intelligitur sensu minus quidem stricto sed frequentatissimo, veritatis propositio ab ipso Deo facta, sane inspiratio quaevis ad scribendos libros sanctos erat revelatio, quae primum quidem fiebat interne in mente hominis inspirati, ut deinde per scriptionem tamquam verbum Dei proponeretur Ec­ clesiae, et obiectum fidei constitueret tam pro ipso homine in­ spirato quam pro aliis, quando tamquam verbum inspiratum satis propositum erat. II. Operationem divinam, quam explicuimus necessariam, ut vere sit ac dici possit liber Dei auctoris , et sine qua Deus auctor libri non psset, non eandem requiri quoad partem ma­ terialem libri, ex ipsa notione auctoris libri clarum videtur. Est 'enim ex dictis Deus auctor libri, quatenus sua operatione in mentem et voluntatem hominis scribentis efficit, ut hic ea omnia et sola scribat, quae Deus ipse in libro scribendo per se (1) S. Thomas agens de prophetia 2. 2. q. 174. a. 2. distinguit tres gradus principales; nobilissimam dicit esse illam, quae est manifestatio divinae veritatis secundum intellectualem visionem absque visis vel externis per sensus vel imaginariis; alteram esse, in qua veritas supernaturalis ma­ nifestatur per similitudinem corporalium rerum, haneque licet inferiorem magis proprie dici prophetiam, quam illam primam sublimiorem ; tertium gradum esse cognitionem per lumen infusum supernaturale circa eá, quae humana ratione (licet diverso i. e. solum naturali modo) cognosci possunt. Hunc ultimum gradum cognitionis licet non sit proprie prophetia, sufficere docet ad inspiratam locutionem vel scriptionem, si utique simul coniungatur motio voluntatis ad loquendum vel scribendum modo supra explicato. « Magis proprie dicuntur prophetae, inquit (ibi ad 3.), qui vident per ima­ ginariam visionem, quamvis illa prophetia sit nobilior quae est per intelle­ ctualem visionem, dummodo tamen sit eadem veritas utrobique revelata. Si vero lumen intellectuale alicui divinitus infundatur non ad cognoscendum alii]ua supernatural ia, sed ad indicandum secundum certitudinem veritatis divinae ea, quae humana ratione cognosci possunt, sic talis prophetia intel­ lectualis est infra illam, quae est cum imaginaria visione ducente in supernaturalem veritatem.... Qui hagiographa conscripserunt (id est libros tertiae classis secundum divisionem s. Hieronymi in prologo galeato, quamvis haec valeant etiam de libris pluribus aliarum classium), eorum plures loquebantur frequentius de bis quae humana ratione cognosci possunt, non quasi ex per­ sona Dei (i. e. non sicut prophetae proprie dicti, expresse attestantes: haec dicit Dominus) sed ex persona propria, cum adiulorio tamen divini luminis ». cf. a. 3. O. — 3 23 — intendit. Hoc autem obtinebitur, quomodocumque se habeant ab auctore per se non intenta , signa inquam et reliqua quae diximus partem materialem libri, dummodo haec apta sint ad sensum ab auctore intentum exprimendum. Hoc autem ipsum demonstrat, non illam divinam operationem quae proprie inspi­ ratio dicitur, et quae requiritur pro parte formali libri, neces­ sario etiam extendi ad signa et ad alia partis materialis ; esse ta­ men aliquam operationem divinam necessariam etiam pro parte materiali, ut Deus infallibiliter sit auctor libri. Haec divina ope­ ratio quae sit et quae non sit, nunc inquirimus. i°. Quoad signa seu vocabula evidens est, nec res ipsas h. e. sensaauctoris principis posse esse scripto expressa, nisi signa eligan­ tur apta ad sensum exprimendum. Si ergo Deus sua inspiratione rerum et sensuum ita agit in hominem inspiratum ad scriben­ dum, ut liber scriptus infallibiliter vi ipsius operationis divinae vere et sincere contineat sensa Dei , cum ipsa inspiratione co­ haereat necesse est seu in ea includatur talis operatio divina, ut homo scribens non solum actu eligat, sed etiam infallibiliter eligat signa apta ad res et sententias inspiratas vere et sincere exprimendas, atque adeo in signorum aliorumque quae ad par­ tem materialem pertinent, apta electione reddatur infallibilis. Profecto enim homo mente et voluntate inspiratus quidem ad sensa Dei scribenda , sed in signorum electione plene sibi per­ missus, maneret fallibilis in exprimendis conceptibus inspiratis; hoc autem ipso non esset infallibiliter consequens , librum sub tali inspiratione scriptum esse Scripturam terminative inspira­ tam et verbum Dei. Atqui ut crederetur esse infallibiliter ver­ bum Dei, nunquam aliud argumentum quaesitum est, quam quod scriptor humanus esset inspiratus. Sicut ergo cum inspiratione activa infallibiliter nectitur inspiratio terminativa (inspiratum esse) ipsius operis, ita in notione inspirationis activae includitur ope­ ratio divina, qua homo efficiatur infallibilis in exprimendis con­ ceptibus inspiratis, h. e. in ipsa aptorum signorum ac termi­ norum electione. 2°. Ex dictis iam patet, qualis sit haec operatio divina, quam dicimus cum inspiratione connexam. Scopus sacrorum librorum saltem in plerisque talis est, ut formalis ratio librorum prae hoc scopo non mutetur, si aliis vocabulis, alio stylo eaedem res et sententiae exprimantur, dummodo termini qui possunt — 324 — esse alii atque alii adhibeantur idonei et rebus respondentes. Pertinet ergo, saltem in plerisque, non ad rationem formalem sed ad rationem materialem Scripturarum, quod sententiae his po­ tius quam aliis terminis aequipollentibus exprimantur. « Nec putemus in verbis Scripturarum esse evangelium sed in sensu, non in superficie sed in medulla, non in sermonum foliis sed in radice rationis ». S. Hieronym. in Gal. 1. ii. 12. T. VII. p. 386. Iam vero ut quis sit auctor libri, requiritur quidem, ut id omne quod prae libri scopo constituit eius rationem for­ malem, ab ipso sit tamquam ab auctore principe; non autem requiritur, ut eodem modo ab ipso sit, quod in libro prae eius scopo materialiter se habet, nec eius propriam rationem con­ stituit. Ergo potest quis per alium tamquam per causam instru­ mentaient verissimus auctor esse libri, quin ipse terminos in individuo et stylum, totamque constructionem grammaticam et rhetoricam suppeditet. Ut tamen nihilominus per suppeditationem rerum et sententiarum certum efficiatur, librum scribendum fore ipsius tamquam auctoris principis, necesse est, praecaveat er­ rorem scribentis in electione aptorum signorum. Ergo ex notione inspirationis seu ex eo, quod Deus est au­ ctor Scripturarum per conscriptores humanos ita, ut ex ipsa actione Dei in homines inspiratos infallibiliter certum sit, Scripturas esse libros Dei ut auctoris; a) in plerisque, ubi videlicet horum potius signorum prae aliis aequipollentibus electio materialiter se ha­ bet, nulla est ratio affirmandi, Deum ipsum supernaturali prae­ veniente actione signa et modum scribendi suppeditasse, et in individuo determinasse. Est tamen b) ratio evidens affirmandi assistentiam Dei, qua scriptoribus humanis in ipsis eligendis si­ gnis idoneis ita .aderat, ut in conceptibus inspiratis vere et sin­ cere exprimendis essent prorsus infallibiles, c) In hac assistentia et directione quoad ipsum modum orationis includitur gratia sermonis, « quod quis efficaciter loquatur (scribat) ad instruen­ dum intellectum, ad movendum affectum, ad flectendum audi­ torem (vel lectorem) » (1), ut eam explicat s. Thomas 2. 2. (1) Per se patet, hanc gratiam sermonis pro diverso scopo librorum esse diversam , atque adeo ad ipsam essentiam inspirationis hoc charisma non aliter pertinere, nisi quatenus coincidit cum assistentia ad electionem locutionis sufficientis pro scopo libri. — 325 — q. 117. a. 1. Si autem d) prae scopo alicuius loci vel contextus verba- ipsa et stylus in individuo pertinerent ad rationem for­ malem, tum sane ex ipsa notione inspirationis et auctoris libri deduceretur, verba et stylum esse suppeditata a Deo non secus ac res et sententias. Quia vero huiusmodi formalis ratio diffi­ cillime determinari potest, et singularis vis, efficacia ac profun­ ditas ipsorum verborum, et quae Patres praedicant de valore eorumdem singulorum verborum Scripturae, partim magis per­ tinent ad res significatas et ad verbum formale, et partim ex assistentia Spiritus Sancti in selectione verborum satis explican­ tur; propterea ex notione ipsa inspirationis, nisi aliunde probe­ tur, divina suppeditatio verborum in individuo in locis singulis vix discerni et statui poterit. Rerum ordo et dispositio pro diverso scopo libri aliquando constituit partem formalem et pertinet ad ipsa sensa auctoris, aliquando computatur ad stylum. Pro hac diversitate ordo rerum in priori hypothesi ad inspirationem proprie dictam, in poste­ riori secundum paulo ante demonstrata, ad assistentiam divinam referendus erit. 3°. Ex his quae diximus, tantummodo demonstratur argu­ mento negativo, divinam suggestionem et velut dictationem ver­ borum in individuo non esse essentialem in notione inspiratio­ nis; ac proinde talem dictationem verborum non posse colligi ex eo, quod Deus est auctor Scripturae. Ex hoc autem ipso prae­ sumi debet, ubi non demonstratur oppositum, revera ita factum esse, et Deum qui disponit omnia suaviter, permisisse, ut ho­ mines divinis sensis iam collustrati et ad ea scribenda supernaturaliter moti, secundum diversam singulorum indolem et erudi­ tionem ipsi sub divina assistentia reperirent et seligerent idearum inspiratarum signa. Ceterum suppetunt argumenta etiam posi­ tiva, ex quibus deducitur saltem plerumque auctores inspiratos in verbis seligendis et in modo scribendi grammatico ac rheto­ rico divina assistentia tantum adiutos et munitos, non autem divinitus accepta dictatione ad unum determinatos fuisse. Argu­ menta haec potissima tria sunt. u) Evidens est in libris sacris elocutionis et styli diversitas respondens diversae indoli et eruditioni scriptorum. « De Isaia sciendum, inquit s. Hieronymus, quod in sermone suo disertus est, quippe (en rationem) ut vir nobilis et urbanae eloquentiae, — 32b — nec habens quidquam in eloquio rusticitatis admistum ». Contra « leremias sermone quidem apud Hebraeos Isaia et Osee et qui­ busdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par, quippe qui eodem Spiritu prophetaverit. Porro simplicitas elo­ quii a loco ei in quo natus est, accidit. Fuit enim Anathotites, qui est usque hodie viculus ». Hieronym. Praef. in Is. et lerem. b) Dum sacri scriptores diversi e. g. plures Evangelistae re­ ferunt non solum eandem rem gestam sed etiam eosdem ser­ mones ab aliis e. g. a Christo Domino dictos, utuntur tamen verbis diversis, quamvis certum sit illum, cuius verba recitare se profitentur, idem, non aliis et aliis verbis sed uno tantum modo dixisse. Sic verba, quibus usus est Christus in institutione ss. Eucharistiae, referunt quatuor sacri scriptores Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII; i. Cor. XI. Singuli autem verba ea­ dem Christi exhibent paulo aliter; ita tamen, ut Marcus magis conveniat cum Matthaeo, quippe qui huius Evangelium scriptum prae oculis habuisse creditur et ab eruditis probatur; vicissim Lucas propius accedat ad Paulum, cuius discipulus et sectator fuit. Huius discrepantiae rationem s. Augustinus pluribus explicat eandem, quam nos diximus (de Consens. Evangelist. 1. 11. n. 27. 28). « Si ergo quaeritur, inquit, quae verba potius loannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus, an quae Lucas eum dixisse commemorat, an quae Marcus... nullo modo hinc laboran­ dum esse iudicat, qui prudenter intelligit, ipsas sententias esse ne­ cessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explica­ tae. Quod enim alius alium verborum ordinem tenet, non est utique contrarium; neque illud contrarium est, si alius dicit, quod alius praetermittit. Ut enim quisque meminerat, et ut cuique cordi erat vel brevius vel prolixius, eandem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est ». Obiicienti forte, « Evangelistis per Spiritus Sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discreparent », respondet sanctus doctor, id fieri non debuisse tum ob alias ra­ tiones, tum « simul etiam ut, quod ad doctrinam fidelem ma­ xime pertinet, intelligeremus non tam verborum quam rerum quaerendam vel amplectendam esse veritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non dis­ crepant, in eadem veritate constitisse approbamus ». Ita Augu­ stinus 1. c. c) Denique scriptor 2. Mach, quem sub inspiratione Spiritus Sancti scripsisse omnes catholici credimus, stylum et flexum sermonis satis manifesto sibi suaeque eruditionis modo ac fa­ cultati attribuit. « Ego quoque, ita librum concludit, in his fa­ ciam finem sermonis. Et si quidem bene et ut historiae com­ petit, hoc et ipse velim ; sin autem minus digne, concedendum est mihi » (graece: sin autem tenuiter et mediocriter, tantum assequi potui ei Ss cùreXw; zai jxsTpitoç, touto ètptzTÒv vjv [XO'.). 2. Mach. XV. 3q. Lege de his opusculum citatum cl. Patris Patrizi (de Scripturis divinis §. IV.) (1). III. Reliqua quae in thesi enuntiavimus, non indigent nisi recapitulatione. i°. Analysis testimoniorum, quae sive evangelica et apostolica, sive ex ss. Patribus in superiori thesi adtulimus, demonstrabit, in illis semper vel supponi vel exprimi operationem divinam tarn in intellectum quam in voluntatem hominum inspiratorum. Ex una enim parte a) Deus declaratur dixisse Scripturas per prophetas ; commendatur Scriptura dicta, scripta, condita, mentibus infusa a Spiritu Sancto, operatione Spiritus, gratia coelesti; sacri scriptores non arte humana opus habuisse, sed tamquam instrumenta opera(1) Aliqui ex Scholasticis qui videntur asserere singulorum verborum inspirationem, nonnisi modo loquendi discrepant'a sententia, quam nos de­ fendimus. Fatentur enim sufficere, ut scriptor in verbis eligendis per assi­ stendam Spiritus Sancti ab omni errore praeservetur. Ita Suarez de Fide disp. V. sect. 3. n. 4. 5. « Adverto, inquit, duobus modis posse intelligi singula verba Scripturae esse a Spiritu Sancto, per specialem motionem an­ tecedentem, vel tantum per assistentiam et quasi custodiam. Prior modus erit, quando Spiritus Sanctus vel imprimit conceptum verbi per species in­ fusas saltem per accidens, vel peculiariter movendo et excitando species praee­ xistentes.... Non videtur autem necessarium, etsi eruditi quidam recentiores id contendant, ut semper dictentur verba hoc peculiari modo. Quando enim auctor canonicus scribit aliquid, quod secundum se humanum est et subiacet sensibus, satis videtur, quod Spiritus illi specialiter assistat, et custodiat ab omni errore et falsitate et ab omnibus verbis, quae non expediunt vel de­ cent talem Scripturam, avertendo scilicet speciali providentia omnia oblecta, quae conceptus talium verborum excitare possunt ; et in reliquis permit­ tendo, ut scriptor sua memoria et suis speciebus et sua diligentia utatur in scribendo... satis, ergo est, ut uno vel altero modo iuxta exigentiam materiae verba sint a Spiritu Sancto ». Hucusque Suarez. Quoad inspira­ tionem verborum materialium lege etiam Agobardum Lugdunensem I. con­ tra Fredegisum n. 12. 13. in Bibi. Gallandi T. XIII. p. 446. — 328 — tioni Spiritus sesepermisisse dicuntur; ex parte altera Z>) ipsi scripto­ res sacri in Spiritu Sancto, inspiratione Spiritus Sancti, prophe­ tando h. e. acti supernaturali operatione Spiritus (utro Tiveuy.aTo; áyíou ospoy.îvot) sacros textus, ut sunt in Scriptura, edidisse atque adeo scripsisse dicuntur; unde fit c) ut ipsi libri et textus, quos Spiritus Sanctus suo charismate inspirans homines, et ho­ mines inspirati in virtute Spiritus Sancti scripserunt, sint omnes et singuli Scriptura divinitus inspirata (wx ypa) cum assistentia ubique in omnibus libris et locis coniunctam admittit inspirationem positivam in actu primo, quae quoties est necessarium, transeat in actum secundum, atque scri­ ptori res ipsas et sententias scribendas suggerat; ex quibus tri­ bus notionibus, assistentia ad cavendos errores, parata in actu primo suggestione scribendorum, suggestione scribendorum in actu secundo ubi necessitas postulet, consistit et absolvitur notio integra illius modi concomitantis ; non ergo haec, ut apud lahniuni, est notio solum negativa (1). Quae quamvis ita sint, existimamus tamen hanc etiam Bonfrerii sententiam et explica­ tionem inspirationis concomitantis sine dubio falsam esse. Quam­ vis enim inspiratio proprie dicta in actu primo ubique scriptori parata esse dicatur, re tamen vera in sacris libris multa exsta­ rent scripta, quae in actu secundo proprie inspirata non essent, sed solum humanis viribus, licet sub assistentia Dei infallibili conscripta. Unde ex parte convenit cum lahnii sententia, atque adeo simul cum ea confutabitur. Sententia autem lahnii confu­ tatur iis omnino omnibus argumentis, quibus II. et III. thesim probavimus. i°. Ipsemet lahn fatetur, nomine inspirationis significari actum positivum; unde hoc nomen ait minus esse idoneum ad expri­ mendam notionem negativam a se statutam. Atqui nomen est biblicum adhibitum ab Apostolis ; eius notio positiva manifesto deducitur ex doctrina Christi, prophetarum et Apostolorum, ut ea exhibetur tam in Scripturis veteris Testamenti quam in scri­ ptis evangelici» et apostolicis; est declarata in universali prae­ dicatione ecclesiastica ; expressa in symbolis et in conciliorum (1) Si quis legat Du Pinii dissertationem praeliminarem in Scripturas T. I. 1. I. c. 2. § 7. et citata ibi verba aliqua detruncata Cornelii a La­ pide ex commentario in 2. Tim. III. 16, existimare posset, Cornelium in libris Scripturae historicis et moralibus assistentiam Spiritus Sancti ad scri­ ptionem infallibilem admisisse, non autem inspirationem sensu proprio quo eam tenendam esse dicimus. At Cornelii doctrina de inspiratione eo ipso in loco est omnino sincera, dummodo contextus integer legatur. — 335 — definitionibus (th. II. HI.). Ergo ex ipsa doctrina revelata quam in superioribus demonstravimus, Scripturae sunt inspiratae sensu proprio et positivo, non autem impropria et negativa solum si­ gnificatione. 2°. Ex demonstratis inspiratio talis est actio Dei in homi­ nes, et libri Scripturae ita sunt opus hominum inspiratorum, ut Deus credi debeat librorum auctor. Atqui si divina assistentia solum impedivit errores, ceterum vero homines proprio marte libros scripserunt, Deus non est auctor librorum. 3°. Si ea esset notio inspirationis et si Scripturae eo solum sensu essent inspiratae, oecumenica Concilia et summus Pontifex possent scribere libros vel certe documenta definitionum per in­ spirationem, et charisma inspirationis proinde esset ordinarium. Re etiam vera alia praeter Scripturas existèrent documenta in­ spirata. Atqui haec omnia oppido falsa sunt. Per se patet, hanc inspirationis notionem manere falsam, sive agatur de locis Scripturae continentibus doctrinam extra actum inspirationis iam revelatam scriptoribus ipsis vel aliis, sive sermo sit de libris et locis, quorum doctrina et sententiae aliunde re­ velatae non erant. Si enim doctrina revelata litteris consignetur ab homine marte proprio, et Dei assistentia solum praecavente errorem ; non propterea Deus erit auctor libri, licet infallibiliter continentis doctrinam revelatam, ut patet in canonibus et defi­ nitionibus Conciliorum, in quibus infallibiliter continetur do­ ctrina revelata, non tamen Deus est auctor scripti ipsius eo sensu proprio, quo Deus credendus est auctor Scripturae inspi­ ratae (th. II. HI.). 4°. Conceptu illo lahnii de inspiratione supposito, multa in Scripturis continerentur explicite, quae tamen non essent verbum Dei, nec a Deo explicite revelata. Si enim s. Lucas exempli gratia (quod idem valet de aliis narrationibus historicis et do­ ctrinis moralibus Bibliorum) in Actis res gestas Pauli et alio­ rum narravit tantummodo, quatenus eas novit scientia humana acquisita, et Deus solum impedivit errorem; illa facta in se ipsis non sunt a Deo manifestata sed ab homine tantum, licet ex divina assistentia infallibiliter certum sit, facta accidisse ita ut ab homine narrantur. Quia igitur haec assistentia supponitur revelata, poterit in revelatione divinae assistentiae censeri im­ plicite revelata veritas factorum quae narrantur; non tamen facta — 336 — erunt revelata explicite et in se ipsis. Qui ergo ea facta negaret, peccaret contra fidem, quia negaret verbum Dei revelantis assistentiam et in assistentia infallibilem veracitatem narrationis, non autem negaret verbum Dei explicite revelantis ipsa facta in se ipsis, quia huiusmodi verbum nullum existeret. Unde divina re­ velatio ad huiusmodi facta et doctrinas morales sacrae Scripturae eo fere modo se haberet, quo e. g. se habet revelatio ad facta dogmatica, quae ab Ecclesia infallibili veracitate definiuntur. At­ qui haec omnia sunt prorsus falsa et absurda. Ergo falsus est ille conceptus inspirationis, ex quo haec consequuntur. II. In altera parte theseos agimus de opinione aliqua singu­ lari, quae olim a paucissimis quibusdam theologis in Belgio pro­ posita tamquam hypothesis possibilis, nostra aetate in lucem re­ vocari coepit velut thesis de notione inspirationis reipsa obtinentis in quibusdam Scripturae libris. Bonfrerius 1. c. sect. 7. describit tertium modum, quo Spiritus Sanctus se habere posset in libro­ rum scriptione: « Consequenter se habere posset Spiritus San­ ctus, inquit, si quid humano spiritu absque Spiritus Sancti ope, directione, assistentia a quopiam scriptore esset conscriptum, postea tamen Spiritus Sanctus testaretur, omnia quae in eo scripta essent, vera esse; certum enim est, tunc totum hoc scriptum fore Dei verbum, et eandem infallibilem veritatem habiturum, quam habent cetera, quae inspiratione vel directione eiusdem Spiritus Sancti conscripta essent ». Librum ita a Spiritu Sancto probatum fore Scripturam sa­ cram, persuadere instituit duplici argumento. Nam a) decretum quod ab alio proprio marte scriptum rex approbat, fit verbum regis. i>) Sententiam aliquam ab homine prolatam Spiritus San­ ctus « potest reddere Scripturam sacram et verbum Dei eam probando et veram esse asserendo; et ita de facto fecit » ap­ probando sententiam aliquam poetarum profanorum Arati, Act. XVII. 28; et Epimenidis, Tit. I. 12; et Menandri, 1. Co. XV. 33. (vide s. Hieronymum ep. 70. n. 2. ad Magnum). Ergo « pari modo integram historiam vel librum aliquem, quamquam initio profano spiritu scriptum, posset Spiritus Sanctus Scripturam sa­ cram reddere asserendo, vera esse omnia quae in eo libro ha­ berentur ». Declarat vero Bonfrerius diserte, hanc suam hypothesin se nolle applicatam libro cuicumque Scripturae sacrae, quam nunc habemus. « Hoc tertio modo, inquit, etsi non exi- stimerà Spiritum Sanctum aliquando usum in iis quos habemus sacrae Scripturae libris, absolute tamen nihil vetat uti, vel etiam aliquando usum forte in iis libris nonnullis, quos diximus fuisse Scripturam sacram et postea tamen intercidisse », quia scilicet in Scriptura quam habemus ipsa citatione et appellatione ad eos videntur approbati esse ut veraces. Ita etiam ut doctrina hypo­ thetica et possibilitatis ante Bonfrerium a Lessio et Hamelio thesis proposita est (1): « si aliquod opus pium et salutare humana industria ex divino instinctu compositum (2) publico testimonio Spiritus Sanctus approbaretur tamquam in omnibus suis parti­ bus verissimum, tale opus habiturum auctoritatem aeque infal­ libilem, atque (habet) Scriptura sacra, et recte Scripturam sa­ cram et verbum Dei appellatum iri. Nam eiusdem est auctori­ tatis epistola a rege dictata, et (alia) ab eo subscripta; qui modus, etsi de facto putem eum non inveniri in aliquo Scripturae ca­ nonicae libro, non tamen est impossibilis ». (Hist. Congreg. de Auxil. Livini de Meyer 1. I. c. 9. ed. Venet. 1742. p. 24.) At nostris hisce temporibus opinio de approbatione subséquente, qua liber aliquis fiat Scriptura sacra, proposita est formâ longe de­ teriori a nonnullis eruditis, qui censuerunt reipsa plures seu libros, seu librorum textus exstare in nostro canone Sripturarum, qui hu­ mana tantum ope scripti, postmodum fuerint nihilominus aucto­ ritate et approbatione Ecclesiae accensiti sacris Scripturis. Imo appellando ad Bonfrerium hanc approbationem dicunt inspira­ tionem subsequentem, et librum ita approbatum fieri aiunt in­ spiratum, quem quidem modum loquendi valde incommodum et vero ineptum, nec Bonfrerius nec ullus alius ante haec tem­ pora adhibuit. Proponunt itaque et suam faciunt in primis dis­ tinctionem inspirationis antecedentis et concomitantis ; tum ita prosequuntur: « Fieri etiam potest, ut scriptum aliquod primitus solis ordinariis humanis viribus confectum, eo demum ad di(1) In thesibus ab adversariis obiectis, quas Lessius et Hamelius non agnoverunt ut suas, haec ita erat concepta : « liber aliquis, qualis forte est secundus Machabaeorum, humana industria sine assistentia Spiritus Sancti scriptus, si Spiritus Sanctus postea testetur nihil ibi esse falsum, efficitur Scriptura Sacra ». (Hist, de Auxil. 1. I. c. 7. p. 17.) (2) Si hic instinctus esset ea inspiratio, quam superioribus thesibus descripsimus, theoria haec nihil haberet commune cum altera Bonfrerii ; sed revera in contextu non videtur significari illa proprie dicta inspiratio. Franzelin. De Divina Tradit, ct Script. 22 — 338 — gnitatem verbi Dei elevatum esset atque hoc ipso inspiration evasisset, quod canoni insertum est (i). In hac hypothesi scri­ ptum aliquod factum esset verbum Dei eo modo, quo locus ali­ quis a Cicerone scriptus fit verbum meum, quando illum in aliqua oratione vel epistola usurpo ad meum conceptum expri­ mendum: haec est inspiratio subsequens. Quaenam ex hisce tribus speciebus inspirationis ad hunc vel illum librum, ad hunc vel illum versum referenda sit, vix potest singillatim definiri; dicere tantum possum, ea loca, in quibus expressum est: haec dicit Dominus, vel aliquid simile, probabilius ad primam (ante­ cedentem), narrationes vero historicas rerum quae subsunt expe­ rientiae, ad posteriorem (subsequentem) pertinere posse. Libri poetici videntur potissimum ad secundam (concomitantem) cen(i) Insertio in canonem non est nisi testificatio et declaratio librum esse inspiratum, ac proinde inspiratio non efficitur per insertionem in canonem , sed ei praesupponitur ut obiectum declarationis. Est haec doctrina de modo, quo liber inspiratus fieri queat, eo magis mira, quod insertio in canonem seu in elenchum librorum, qui certo et indubitanter ab omnibus credendi sint inspirati, fieri potuit et quoad aliquos libros re ipsa facta est ab Ecclesia post tempora Apostolorum ex Traditione quidem apostolica. Quam insertionem posteriorem auctor non solum non negat, sed videtur non abhorrere a sententia, libros ab Apostolis nondum habitos tamquam inspiratos, posse deinceps ab Ecclesia declarari canonicos atque ita reddi in­ spiratos. Existimat enim libros Paralipomenon, Esdrae, Nehemiae, Esther post aetatem demum losephi Flavii « usu magis magisque consecratos fuisse », Ilisque « ab Ecclesia circa idem tempus » additos fuisse libros deuterocanonicos. (Histor. revelat, p. 697. 699.) Ex hac opinione conseque­ retur, Ecclesiam posse efficere, ut liber antea non inspiratus, incipiat esse inspiratus, quod sane dici non potest. Aliquid huiusmodi indicavit Sixtus Senensis Bibi, sacrae 1. VIII. haeres. 12. ad obiect, 7. ed. 1742. T. II. p. 1098. « Nec quidquam, inquit, illorum (librorum Mach.) fidei derogatur, etiamsi ab auctore profano scripti sint, cum libri fides non ab auctore sed ab .Ecclesiae catholicae auctoritate pendeat, et quod illa acceperit, verum et indubitatum esse oportet, a quocumque dictum sit auctore, quem (au­ ctorem Mach.) ego neque sacrum neque profanum ausim affirmare ». De­ buisset advenere Sixtus, Ecclesiam infallibilem tradere hos libros ut aucto­ rum inspiratorum, et ideo quia oportet indubitatum esse, quod illa ex Tradi­ tione apostolica accepit, repugnare auctores fuisse profanos ; et repugnare, ab Ecclesia infallibili tradi tamquam Scripturam sacram librum scriptum ab auctore profano. Ab Ecclesiae itaque auctoritate pendet nostra cognitio, li­ brum esse inspiratum; non autem ab ea pendet, sed tamquam obiectum Traditionis et definitionis praecedit et praesupponitur ipsum factum inspi­ rationis. — 33g — sendi ». (Historia revelationis biblicae auctore D. Daniele Haneberg. i85o. p. 774.) Haec omnia praesertim post definitionem editam in oecumenico Concilio Vaticano, sustineri nullo modo possunt. Defi­ nitio ita habet: « Eos vero (libros integros cum omnibus suis partibus, prout in Trid. Concilii decreto recensentur, et in ve­ teri vulgata latina editione habentur) Ecclesia pro sacris et ca­ nonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant ; sed propterea, quod Spi­ ritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt ». (Constituí. Dei Filius cap. 2.) Ut patet, a) duplex error hac Concilii declaratione directe exclu­ ditur, quod libri aliqui Scripturae sint scripti sola humana in­ dustria, qui tamen ab Ecclesia deinde approbati et inserti in canonem Scripturarum, hac ratione habeantur sacri et canonici; vel quod aliqui libri Scripturae solum ratione materiae, non au­ tem ratione ipsius scriptionis sint libri divini, b) Positive doce­ tur, libros Scripturae esse sacros ratione ipsius scriptionis sub inspiratione Spiritus Sancti ita, ut Deum habeant auctorem. Ne­ que tamen singulae notae, quibus constet inspiratio divina, et quae requirantur, ut Deus sit auctor librorum, a Concilio ipso explicantur. Hinc c) theologice demonstrando notionem inspi­ rationis eiusque discrimen ab assistentia divina, atque decla­ rando, quid requiratur vel saltem quid non sufficiat ad illud, ut Deus sit auctor librorum, ex hac definitione Concilii per con­ clusionem theologicam infertur falsitas illius etiam sententiae, quae solam assistentiam divinam, qua Deus scribentibus adfuerit eos praemuniens ab omni errore, sufficere asserit ad rationem Scripturae sacrae, qualem Ecclesia nunc habet, reque ipsa in aliquibus libris sacris aut librorum partibus non aliam inspira­ tionem ab hac assistentia distinctam locum habuisse, d) De sen­ tentia vero mere hypothetica, ut eam Bonfrerius explicuit, Con­ cilium non loquitur. Revera si tantummodo dicitur, librum humanitus scriptum, cuius in omnibus et singulis veracitatem Deus postmodum revelatione publica revelasset, posse dici sa­ cram Scripturam et habiturum auctoritatem divinam, lis potest esse de verbis, dummodo agnoscatur diversitas huiusmodi libri a Scriptura divinitus inspirata, quam accepit et habet Ecclesia. — 3qo — Quod spectat ad intestinam fallaciam illius perperam appel­ latae inspirationis subsequentis, ut rerum confusionem extrice­ mus, distinguimus tria haec’, liber est inspiratus', liber est Scri­ ptura sacra, liber continet verbum Dei ; postremo vero quaere­ mus, quomodo non absolute repugnet, aliquem librum humanitus scriptum fieri scriptum divinitus seu inspiratum. i°. Inspiratio est divina supernaturalis actio in hominem scribentem, ex qua liber ab homine inspirato scriptus, est et appellatur terminative inspiratus. Atqui divina approbatio et de­ claratio, in libro aliquo humana solum ope scripto nihil esse non verum, non est actio Dei in scriptorem; nec per hanc de­ clarationem fit, ut actus praeteritus scribendi desinat esse mere humanus, et liber iam pridem conscriptus ope mere humana, incipiat esse scriptus divinitus. Ergo talis approbatio non est nec esse potest inspiratio, nec talis liber potest esse inspiratus. 2°. Nomen Scripturae et Scripturae sacrae est ex usu bi­ blico et Christiano nomen proprium designans non aliud quodcumque sacrum monumentum nisi libros et partes librorum , qui sub divina inspiratione scripti sunt. Ergo cum subsequens divina approbatio et declaratio veracitatis non possit efficere librum inspiratum et origine homogeneum libris Scripturae ; ne­ que potest efficere, ut pertineat ad s. Scripturam proprio nomine dictam. Si scriptura sacra accipiatur significatione communiori et generica, efficiet utique divina revelatio veracitatis et sancti­ tatis doctrinae, ut talis scriptura iam sit sacra; sicut definitiones Conciliorum vel Romanorum Pontificum propter infallibilem veracitatem, de qua ex revelatione divina constat, dici possunt scripta sacra. 3°. Ex huiusmodi attestatione veracitatis libri a Deo ipso per revelationem catholicam facta consequeretur sane, ut quae in libro humanae originis continerentur, essent veritates divinitus revelatae et proinde verbum Dei credendum. Sicut enim gene­ ratimi veritates ab hominibus naturaliter cognitas, ita etiam ve­ ritates naturaliter ab aliquo homine cognitas et scriptas, posset Deus revelatione supernaturali proponere credendas, idque effi­ ceret hoc ipso, quod per publicam revelationem attestaretur ve­ racitatem libri. At non ideo liber ille humanitus scriptus esset liber inspiratus aut Scriptura sacra proprii nominis, quamvis dici posset liber divinus ratione materiae et veritatum, quas continet — 341 — (cf. th. II.). De huiusmodi catholica revelatione Dei subséquente locuti sunt illi nonnulli theologi Belgae, de quibus diximus. Quia vero viderunt, libros quos habemus in canone, simpliciter et omnes una ratione esse traditos ut libros Dei auctoris, de ista vero alia diversa revelatione subséquente quoad aliquem eorum nullum esse vestigium ; ideo sapienter protestati sunt, se illam suam theoriam hypotheticam nulli prorsus libro canonico ap­ plicatam velle. At quod Sixtus Senensis et quidam recentiores dixerunt de susceptione in canone per auctoritatem Ecclesiae, qua liber humana solum industria scriptus heri possit Scriptura sacra ; imo re ipsa aliquos libros vel librorum partes hac in­ sertione in canonem evasisse Scripturam inspiratam inspiratione subséquente, longe diversum est. Talis enim libri humani sus­ ceptio in canone a) ab infallibili Ecclesia heri nequit, quia esset fallax testimonium de libri inspiratione, qui inspiratus non est. b') Infallibilis definitio Ecclesiae de veritate omnium quae in libro aliquo humano continentur, non repugnat quidem ; at per eam non solum liber non heret Scriptura inspirata, sed neque efficeretur ut veritates in eo libro contentae essent veritates di­ vinitus revelatae. Talis enim dehnitio eodem modo se haberet ut dehnitio in factis dogmaticis ; constaret scilicet de veritate omnium quae scripta essent in libro, non per immediatam reve­ lationem Dei, sed per revelatam infallibilitatem testantis Ecclesiae vel Pontihcis ; credenda ergo essent hde non immediate sed me­ diate divina (cf. supra p. 116.). Ceterum illi theologi nonnulli qui locuti sunt de subséquente revelatione Dei, per quam liber humanus heri posset Scriptura sacra, videntur decepti esse confusione divinitatis libri ratione materiae quam continet, et ratione scriptionis. Confundunt sci­ licet comprehensionem verbi Dei, et divinam originem seu inspi­ rationem ipsius scriptionis. Quia vident divina revelatione sub­ séquente effici posse, ut quod continetur in libro veraci humanitus scripto, iam sit verbum Dei, concludunt, librum ipsum esse in­ spiratum et esse Scripturam sacram, quod tamen nullo modo sequitur. Hinc etiam respondebis ad probationem, quam adferunt ex similitudine diplomatis regii. Si minister regius documentum suo marte scripsit, rege nec sensa suppeditante nec movente vo­ luntatem ministri, nulla approbatione rex heret auctor scripti — 342 — operis. Approbatione tamen regis leges, quae in eo documento scriptae essent, fierent leges regiae, quia lex suam formalem rationem et robur legis obtinet non a iureconsultis qui illam mente conceperunt, et scripserunt, sed ex manifestatione volun­ tatis regiae et ex approbatione a rege facta. Hoc etiam sensu codices legum tribuuntur principibus e. g. Justiniano, Theodo­ sio etc. non quod ipsi dicantur auctores librorum, sed quod contenta in codicibus ab auctoritate et voluntate principum vim legis habent. Nèque enim eadem est significatio, quando dicitur auctor libri, et quando nominatur codex Theodosianus vel di­ ploma regis vel testamentum testatoris; priori illa locutione significatur, ex cuius mente ipse sententiarum complexus ema­ naverit et conscriptus fuerit; appellationibus posterioribus per se tantummodo dicitur, a quo codex, diploma, testamentum habeat auctoritatem et vim obligandi. 4°. Quia adversarii provocant ad sententias aliquas gentilium, quas dicunt factas esse Scripturam sacram subséquente approba­ tione veracitatis, et ad similitudinem, quod unus alterius e. g. Ciceronis sententias potest reddere suas ; ad huius rei declara­ tionem inquirendum est, quomodo documentum pridem huma­ nitus exaratum possit fieri inspiratum. Ex dictis iam constat, libium inspiratum et proprio nomine Scripturam sacram non posse esse nisi ex actione supernaturali Dei in hominem ad scri­ bendum , ex qua liber existit origine inspiratus. Ergo a) nulla subsequens approbatio potest librum reddere inspiratum. Z>) Nec assumptio sententiae profanae facta ab auctore inspirato eam efficit in se inspiratam, quam.vis relatio et applicatio vel nar­ ratio illius sententiae ab homine profano dictae sit inspirata. Sic e. g. relatio sermonum amicorum lob, immo etiam senten­ tiarum hominum impiorum, « qui dixerunt cogitantes apud se non recte... coronemus nos rosis» etc. Sap. II, narratio dicti a caeco sanato: «Deus peccatores non audit» Io. IX. 3i , ap­ plicatio versuum Arati et Epimenidis Act. XVII. 28; Tit. 1. 12. sine dubio inspirata est; at non ideo illae sententiae in se, vel ut exstant in libris poetarum, evaserunt veritas inspirata. Nihi­ lominus c) non repugnaret, aliquam sententiam veram sed hu­ manitus scriptam fieri inspiratam. Sicut enim praecedens naturalis cognitio veritatis non est ratio, cur Deus eam non possit inspirare ad scribendum , ita etiam praecedens naturalis scriptio non est — 34$ — ratio, quae ex sese impediat inspirationem eiusdem veritatis ad eam scribendam divinitus; tum vero neque repugnaret, ut ad sententiam eandem inspiratam exprimendam adhiberentui eadem verba, quibus usus est auctor profanus. Sic non repugnat, ut auctor inspiratus 2. Mach, compendium historiae Iasonis Cyre­ naei sibi inspiratum ad scribendum, concepisset verbis ipsius Iasonis, quem supponimus auctorem non inspiratum. Hinc etiam concedimus non absolute repugnare, ut inspirarentur res et sen­ tentiae omnes, quae iam exstarent scriptae humanitus in aliquo libro undequaque veraci. Si deinde res illae omnes et sententiae inspiratae ad scribendum exprimerentur iisdem verbis, quibus usus erat auctor non inspiratus; in hac hypothesi idem conceptus vel idem liber integer scriptus esset bis modo valde diverso, semel humanitus et iterum divinitus. Hoc vero licet ex ipsa notrone inspirationis per se non repugnans, attamen si de libro integro agatur, fere ludicrum videtur, nec satis conciliandum cum divina maiestate et sapientia. CAPUT II. DE MODO OUO LIBRI INSPIRATI NOBIS INNOTESCUNT. THESIS V. De inefficacia argumentorum internorum ad demonstrandam inspirationem librorum. « Nullo iure quidam Protestantes quoad libros novi Testamenti crite» rium tum positivum tum exclusivum ad dignoscendas Scripturas inspiratas, » collocarunt in munere apostolatus, quo scriptores fuerint insignes. Fallax » pariter est argumentum, quo Protestantes alii eos libros omnes et solos, » quos in sua ab Ecclesia defectione ceu unicam fidei regulam conserva» runt, tamquam divinitus inspiratos innotescere affirmant ex characteribus » internis librorum, tum ex eorum doctrina scilicet et forma, tum ex salutari » in legentium animos efficacia ». I. Joannes David Michaelis (Introduci, in N. Testam. T. I. cap. 3.) hanc statuit doctrinam, a) Nemini Protestantium ex principiis suae Confessionis fas est appellare ad testimonium Ec­ clesiae sive praesentis sive antecedentis aut etiam apostolicae aetatis, ad probandam inspirationem librorum sacrorum, quos suscipiunt velut unicam regulam fidei. Argumentum vero Pro­ testantium ductum ex « sapore » et ex utilitate horum librorum inane est et inefficax ad probandam inspirationem (i), b) De (i) De his argumentis Protestantium ex interna librorum indole ductis paulo post agemus. Interim confessio Michaëlisii non caret suo valore et acumine. In versione gallica ita est. « Une sensation intérieure des effets du St. Esprit et la conviction de l’utilité de ces écrits pour améliorer le coeur et nous purifier, sont de critères aussi incertains que le précédent. Quant à cette sensation intérieure, je dois avouer que je ne l’ai jamais éprouvée, et ceux qui la ressentent, ne sont ni dignes d’envie ni plus près de la vérité, puisque les Mahomêtans l’éprouvent aussi bien que les Chré­ tiens (haec valent-de sensu fanatico pietistarum et aliorum enthusiastarum); et comme cette sensation intérieure est la seule preuve sur laquelle Mahomet ait fondé sa religion, nous devons conclure, qu’elle est trompeuse. L’autre caractère est également insuffisant, puisque de pieux sentiments peuvent être excités par des ouvrages purement humains, par les écrits des philo­ sophes ou même par des doctrines fondées sur l’erreur; et s’il était pos- , sible de tirer une conclusion de ces prémisses, les prémisses elles-mêmes sont incertaines, puisqu'on a l’exemple d’hommes souverainement mépri- - 345 inspiratione librorum V. T. possumus certi esse ex testimonio Christi et Apostolorum; huiusmodi vero testimonium disertum nullum exstat pro inspiratione librorum N. T. c) Criterium vali­ dum pro inspiratione horum librorum unicum est, si sint scripti ab Apostolis. Unde inspiratio librorum N. T., qui ab aliis scripti sunt quam ab Apostolis, ut Evangelii Marci et Lucae, non potest demonstrari, d) Apostolos inspiratos fuisse vi muneris aposto­ lici, a Michaëlisio probatur argumentis, quae revocantur ad tria, oc) Apostolorum munus et charisma est excellentius quam pro­ phetarum ; atqui prophetae erant inspirati ", ergo inspirati erant etiam Apostoli. ¡i) Christus promisit et misit Apostolis Spiritum Sanctum, ut doceret eos omnem veritatem, y) Fides nostra in­ nititur doctrinae Apostolorum ; ergo eorum scripta in quibus doctrina fidei ad nos pervenit, debent esse inspirata. Habebant a Christo potestatem legiferam ; ergo eorum scripta quae con­ tinent doctrinam moralem, sunt inspirata (i). Tandem appen­ dicis instar subnectit argumentum ex 2. Pet. 111. 16, qui locus iam non agit de munere et charismate proprio apostolatus, cui nostra cognitio inspirationis innitatur; quatenus vero ex illo testi­ monio inspiratio librorum N. T. probetur, alibi videbimus. Nisi sciremus, ad quas incitas Protestantes reiecta Traditione ex ipso suo fundamentali principio de Scriptura velut unica fidei regula redacti fuerint, videri posset Michaelis his argumentis non demonstrare inspirationem librorum N. T. sed ostendere voluisse, eam a Protestantibus nullo modo demonstrari posse ; tam ea sunt inepta et a re prorsus aliena. Examinabimus criterium quod statuitur primum in suo sensu affirmante, deinde in sensu ex­ cludente. sables, qui ont cru avoir atteint le plus haut degré de sainteté » (haec ontnia vera sunt, si sistitur in mero sensibili affectu, et vera fides tamquam norma dirigens non praesupponitur). (1) In verbis Christi Matth. XVI. 18. 19 : « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.... Qpodeumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in coelis » ; quibus Petri primatus super Ecclesiam Christi clarissime enuntiatur, de inspiratione autem librorum nulla est mentio, Michaelis il­ lam significationem manifestissimam negat, hanc alteram intrudit. Haec scilicet est ars hermenéutica « immunis a praeiudiciis », ut sensum obvium qui non congruit praeiudiciis^ tenebris involvant ; sensum qui placet, con­ fingant. 1°. Quod spectat affirmationem, munus apostolatus esse cri­ terium positivum inspirationis ad scribendum, sequentia anim­ advertenda sunt. Inspiratio ad scribendum non secus ac donum prophetiae et inspiratio ad loquendum est charisma gratis datum non permanens per modum habitus, sed transiens per modum actus (cf. S. Th. 2. 2. q. 17t. a. 2.). Est autem inspiratio ad scribendum, charisma distinctum tum a revelatione quae homini fiat immediate a Deo, tum ab infallibilijate ad revelationem seu voce seu scripto annuntiandam, tum etiam ab inspiratione ad loquendum, ut evidens est ex ipsa notione inspirationis ad scri­ bendum superius demonstrata. Sane enim hisce omnibus positis, nondum habetur inspiratio ad scribendum ; unde videmus multos prophetas et Apostolos , quibus illa charismata non deerant , tamen ad libros scribendos non fuisse inspiratos. Vicissim potest esse inspiratio ad scribendum citra revelationem strictissimo sensu dictam (supra th. III. n. 1.), imo etiam citra missionem hominis inspirati ad revelationem simpliciter appellatam voce et prae­ dicatione annuntiandam, et citra inspirationem ad loquendum. Quomodo enim probabitur, scriptorem e. g. libri Esther, quem et Protestantes in canone retinuerunt, necessario instructum fuisse aut omnibus illis donis aut eorum aliquo ? Est ergo charisma inspirationis ad scribendum ita ab illis donis distinctum et se­ parabile, ut nec in illis includatur nec ex illis consequatur. lam vero demonstrari potest, et argumenta Michaëlisii, si quid probant, demonstrant hoc unum, apostolatui secundum Christi institutionem propria fuisse et connexa charismata im­ mediatae revelationis et infallibilitatis in praedicatione; nullum autem est argumentum, quo demonstretur ex Christi promissione et institutione muneri eidem essentiale seu cum illo necessario nexum fuisse charisma inspirationis ad libros scribendos. Nam a) sicut mandata omnia a Christo versante in terris facta Apostolis ad prae­ dicationem referuntur, nullum autem ad scriptionem pertinet ; ita eodem etiam pertinent promissa cum mandatis coniuncta, et ex his promissis charismata apostolatui essentialia (vide Tract, de Tra­ dit. th. IV. V. VII.). Unde t) Apostoli qui sane omnes mu­ nere iniuncto fungebantur, erantque instructi charismatibus cum eo nexis, non omnes tamen scripserunt libros inspiratos. Ergo c) ex charismate apostolatus sequitur quidem Apostolos, si do­ ctrinam revelatam vellent scripto proponere, fuisse infallibiles - 347 sicut in praedicanda ita in scribenda doctrina Christi ; at ex munere apostolatus per se spectato non sequitur, ipsam scriptio­ nem esse inspiratam ; nec sequitur, non potuisse Apostolos sci ibere alia ad doctrinam Christi nihil pertinentia, in quibus non solum non inspirati, sed neque infallibiles essent. Ex genuinitate igitur libri apostolici sequitur quidem divinitas revelatae doctri­ nae, quae in eo proponitur, et infallibilitas in proponenda aut scribenda doctrina ; non tamen per se consequitur, librum eo ipso, quod est genuinus et scriptorem habet Apostolum, esse inspiratum (cf. Tract, de Tradit, th. XXI. n. 11.). d) Argumen­ tum assumptum a Michaëlisio ex inspiratione prophetarum , non est aliud quam petitio principii, si genuina habeatur notio in­ spirationis ad scribendum. Si enim dicuntur prophetae ad scri­ bendum inspirati fuisse ex ipso munere prophetico, hoc ipsum versatur in quaestione, dum negamus huiusmodi inspirationem essentialiter connexam esse cum munere sive prophetico sive apo­ stolico per se spectato. Si vero scriptio prophetica in sensu bi­ blico nominis dicitur scriptio inspirata, hoc utique verum est (supra th. II. n. II.); sed hoc charisma nulli muneri aut statui est alligatum. Idem enim quod de Apostolis novi Testamenti diximus, valet etiam de prophetis veteris Testamenti; fuerunt nempe multi prophetae, quin essent inspirati ad scribendum, et vicissim erant aut poterant esse scriptores inspirati, quin essent insigniti munere prophetarum. Hinc e) charisma inspirationis extraordinarium est non solum in comparatione cum successo­ ribus eo, quod non esset ordinaria aliqua successione propagan­ dum; sed etiam in comparatione cum ipso apostolatu, quatenus cum munere apostolico non erat necessario nexum. Propterea in­ spiratio libri etiam apostolici non certo innotescere potest, nisi de ea constet speciali testimonio fide digno; et siquidem liber proponatur fide divina credendus ut pertinens ad Scripturam in­ spiratam, nonnisi testimonio divino seu revelatione sufficienter constare potest de facto inspirationis. Neque enim fide divina creditur, nisi propter auctoritatem Dei revelantis. Posset forte aliquis hanc doctrinam in dubium vocare eo quod inquisitio in auctoritatem canonicam seu inspirationem quorundam librorum N. T. e. g. epistolae ad Hebraeos, epistolarum quarundara ex septem sic dictis catholicis et Apocalypseos, apud veteres scriptores coincidere videatur cum inquisitione in eorun- — 348 — dem librorum apostolicam originem et genuinitatem, ita ut po­ sitive eo ipso haberentur libri inspirati, quod constaret eos ha­ bere auctores Apostolos ; et vicissim negative, si liber non esset originis apostolicae, etiam de auctoritate canonica dubitaretur. Quin imo absurdum videtur fateri librum aliquem esse scriptum ab Apostolo, et tamen negare esse inspiratum. At in primis falsum est, sensu negativo has duas quaestiones apud veteres habitas fuisse velut ita connexas, ut necessario ex negatione apostolicae originis sequeretur negatio inspirationis. Non enim deerant, qui dubitarent de scriptore epistolae ad He­ braeos sicut etiam Apocalypseos, utrum hic esset Joannes Apo­ stolus an alius loannes presbyter, quin ideo in dubium vocarent inspirationem. Et quis umquam nisi haereticus de inspiratione Evangelii Marci et Lucae ac libri- Actuum Apostolorum dubi­ tavit? In sensu deinde positivo non simpliciter ex apostolica origine inferebatur inspiratio ; sed illa origo et genuinitas adhi­ bebatur tamquam confirmatio existentis Traditionis de inspira­ tione libri, et ad removenda dubia de hac existente Traditione. Agebatur scilicet de libris qui, ut postea demonstrabimus, uni­ versali usu, consuetudine et lectione, habebantur tamquam per­ tinentes ad Scripturam sacram ab Apostolis traditam. Si qui ergo hanc ipsam Traditionem apostolicam de aliquo libro tam­ quam Scriptura sacra in dubium vocabant, iis nihil magis pro­ num erat, quam ut valorem existentis consuetudinis et usus Ec­ clesiarum infirmare conarentur dubiis excitatis de ipsa libri genuinitate; vel ut orto iam dubio de valore existentis Tradi­ tionis, etiam dubitaretur de genuinitate libri. Imo aliquando non simpliciter libros abiudicabant scriptoribus Apostolis, sed eos adtribuebant impostoribus haereticis, ut Apocalypsim Cerintho; ex quo sane consequens fuisset, eam non esse inspiratam. Sta­ tus igitur controversiae is erat, ut valor existentis Traditionis, qua hi libri transmissi erant tamquam Scriptura sacra, impu­ gnaretur suspicione, quod libri essent supposititii. In his ergo rerum adiunctis merito Patres vel diserte vel implicite ita ar­ gumentari poterant : hi libri quos Ecclesiae acceperunt et retinent ut Scripturam sacram, sunt scripti ab ipsis Apostolis, non au­ tem sub eorum nomine irrepserunt in Scripturas Ecclesiarum ; ergo ea Traditio Ecclesiarum est legitima et suum retinet valo­ rem. Quae argumentatio non simpliciter et generatim tamquam — 349 — per consequentiam intrinsecus necessariam ex apostolica origine concludit ad inspirationem librorum ; sed ex apostolica origine librorum confirmat valorem Traditionis, qua traditi sunt tam­ quam libri inspirati. Praeterea utique semper viguit communis persuasio instar principii, 'quod nulli Apostolorum libri scripti exstant, vel certe nulli traditi sunt Ecclesiae nisi inspirati. Hoc autem erat testimonium non velut de rei essentia ex ipsa na­ tura apostolatus, sed velut de facto historico ex Traditione con­ sensu ecclesiastico confirmata. 2°. Multo absurdius et sane haereticum est Michaëlisii cri­ terium sensu excludente, quod nulli libri N. T. probari possint inspirati, nisi qui scripti sint ab Apostolis. Charisma enim extra­ ordinarium inspirationis ad scribendum nulli muneri aut con­ ditioni personarum est alligatum, sed si ullo alio maxime hoc dono, quaradiu revelatio non est completa, « Spiritus ubi vult, spirat ». Sicut ergo ex nullo munere, quo scriptor functus sit in Ecclesia, potest demonstrari libri inspiratio; ita etiam mu­ neris sive apostolici sive cuiusvis alterius defectus nihil obest demonstrationi, quae aliunde ex divino scilicet testimonio et re­ velatione petenda est. II. Facile intellexerunt Protestantes suum principium funda­ mentale, de verbo scripto velut immediata locutione Spiritus Sancti, et de Scriptura velut unica regula fidei, consistere non posse, nisi de inspiratione Scripturarum quas in suo canone reti­ nuerunt, certo constet, et nisi de ea constet ex aliis fundamentis quam ex Traditione apostolica, per Ecclesiam catholicam con­ servata et declarata. Ut ergo a necessitate reperiendi testimonium praeter Scripturas, quo de earundem inspiratione constaret, ali­ qua ratione se expedirent, quia viderunt illud testimonium nul­ lum esse posse nisi in Traditione conservata et declarata per successionem apostolicam in Ecclesia catholica, receperunt se ad argumenta et criteria ipsis libris canonicis interna, ex quibus eo­ rum divina origo et inspiratio innotesceret. Distinguunt autem criterium triplex, a) historicum quod constituunt in miraculis et prophetiis in Scriptura comprehensis ; Z>) alterum quod ipsi appellant internum, et quod melius dici posset dogmaticum, collocatum in sanctitate, sublimitate, et consensione doctrinae hisce libris contentae; c) aliud quod dicunt empiricum, quodque repetunt ex miris effectibus, quos animi legentium ex vi et effi- — 35o — cacia verbi Dei experiantur (vide Card. Wiseman De praecipuis doctrinis Ecclesiae catholicae Lect. 2a.). Addunt aliqui d) quod possumus dicere argumentum aestheticum, coniungendum cum criterio dogmatico, illudque ponunt in sublimitate et simplicitate dictionis. Atqui vel obiter inspicienti evidens est, argumenta haec omnia non posse constituere principia ex quibus, sive generatim spectentur sive singula examinentur, legitime inferatur, libros eos omnes et solos esse divinitus inspiratos. i°. Spectemus ea generativi. Ut ex huiusmodi characteribus certo innotescat librorum inspiratio, u) constare debet, harum notarum non posse esse aliam causam quam inspirationem. At­ qui hoc falsum est, vel certe demonstrari et a nobis sciri nullo modo potest. Pone enim librum continere doctrinam revelatam, et iam nulla amplius inveniri potest ratio, cur illis omnibus notis liber humanitus scriptus insignis esse nequeat, ut apparet facile tum ex ipsa rei natura, tum ex multis libris sanctorum auctorum minime inspiratis. £>) Vel characteres enumerati omnes simul sumpti et quatenus insint gradu eminenti, dicuntur tam­ quam elfectus demonstrare inspirationem ut sui causam, vel id praestare possunt etiam singuli et quovis gradu libris insint. Atqui hoc alterum est evidenter absurdum, et eo posito libri inspirati essent non solum illi comprehensi in canone, sed prorsus innumerabiles. Si autem dicitur primum, determinari deberet ante omnia eminens ille gradus et modus quo hae notae inesse de­ beant, quod nec a priori et ex ipsa rei natura, nec a posteriori et ex aliqua positiva ipsius Dei revelatione fieri potest, cum hu­ iusmodi revelationis de notis internis, ex quibus cognoscenda sit librorum inspiratio, nullum exstet vestigium. Sed omissa etiam hac determinatione, characteres illi enumerati omnes simul sum­ pti non omnibus insunt libris, quos etiam Protestantes habent in canone; et quatenus eis insunt, non insunt iis solis. Ut enim nihil dicam de plerisque libris historicis veteris Testamenti eorumque partibus, quomodo, quaeso, inspiratione nondum suppo­ sita, demonstrabunt illas notas in illo gradu requisito inesse epistolis e. g. 2ac. et 3iac. loannis, epistolae ludae, illis Pauli ad Titum et Philemonem ; contra vero mirabiles epistolas e.g. Ignatii vel Polycarpi vel illam Clementis vel alteram ad Diognetum etc. his notis inspirationis carerer Neque dicant, has epistolas aliunde innotescere minime inspiratas, quippe quae scriptae sint post — 351 aetatem apostolicam. Nam praeter quam quod id de iis omni­ bus verum non est, nunc non quaeritur de harum epistolarum inspiratione ; sed imo supponitur eas non esse inspiratas ; cum tamen non appareat, notas quas dicunt indices inspirationis, his aliisque scriptis humanis minus inesse, imo cum longe magis inesse videantur, quam pluribus libris librorumque partibus, quos etiam Protestantes retinuerunt ut inspiratos, evidens est, per notas internas quas proferunt, hos libros canonicos a libris humanis distingui non posse. Evidens ergo est, ex iis characteribus co­ gnosci non posse, libros qui a Protestantibus retenti sunt in ca­ none, ojones et solos esse inspiratos. Ab hac de criteriis internis doctrina Protestantium longe di­ versum est, quod apologetae catholici adversus incredulos ap­ pellare solent ad sanctitatem, sublimitatem et puritatem doctri­ nae in Scripturis, comparando eam cum indole, tempore et adiunctis sacrorum scriptorum, et ad alia criteria interna. Apo­ logetae enim in primis de revelatione agunt non de inspiratione librorum; tum quatenus forte de inspiratione agunt, nemo eo­ rum umquam huiusmodi internis criteriis probandum suscepit, omnes et solos libros quos habemus inter Scripturas, esse divi­ nitus inspiratos ; sed adhibent loca quaedam singularia Scriptu­ rarum ad persuadendam existentiam alicuius inspirationis; in hac vero ipsa probatione, et generatilo in demonstratione veri­ tatis Christianae, criteria interna habent nec ut unica nec ut prae­ cipua motiva credibilitatis ; imo iis utuntur magis sensu nega­ tivo, ut ostendant nihil esse in doctrina repugnans facto reve­ lationis, quod verum demonstrant aliis criteriis positivis. Hoc sensu adhiberi possunt, et aliquando a Patribus et theo­ logis catholicis adhibentur etiam criteria interna ad defendendam ab oppugnationibus veritatem inspirationis librorum. Supposita scilicet demonstratione inspirationis quae aliunde conficitur, con­ sideratio internorum characterum tum hominum qui scripserunt, tum librorum sacrorum potest suppeditare motivum credibilitatis aliquatenus et in nonnullis locis sensu positivo, potissimum vero sensu negativo, quod in libris nihil est repugnas facto inspira­ tionis ; atque ita haec consideratio intestinae indolis librorum potest removere praeiudicia et difficultates, quae impedire pos­ sent intelligentiam demonstrationis a testimoniis repetendam. Ita e. g. Augustinus, qui ubique divinitatem et inspirationem li- — 352 <— brorum ex Traditione demonstrat, nihilominus ad doctrinae con­ sensionem appellat in oppositione ad dissensiones et contradi­ ctiones philosophorum, ut rationabilem persuadeat fidem popu­ lorum. « Auctores nostri, in quibus non frustra sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut' inter se aliqua ratione dissentiant. Unde non immerito, cum illa scriberent, eis Deum vel per eos locutum.... cum doctis atque indoctis tot tan­ tique populi crediderunt ». Civ. Dei XV11I. c. 41. n. 1. Ita etiam Ecclesia in examine Traditionis de aliquo libro inspirato, utrum ea genuina sit et apostolica, potuit in subsi­ dium vocare considerationem characterum internorum, coiicentum doctrinae et similitudinem libri cum aliis, de quorum inspira­ tione ex constanti et certa Traditione nullum erat dubium. Multo etiam directius poterat rationem habere sensus populi christiani de huiusmodi libro ; sensus enim ille est unum ex criteriis ad dignoscendam Traditionem, ut Tract, de Trad. th. XII. demon­ stravimus, et longe alterius rationis quam gustus Lutheri, qui libros inspiratos admittebat aut repudiabat, prout in iis ex sua privata interpretatione sibi gustare videbatur conformitatem cum suo praeconcepto systemate doctrinae repugnante universali con­ sensioni. Hoc igitur modo intelligi debet doctrina Bellarmini, quando ait (de Verbo Dei 1. 1. c. 10. ad 2.): « Ecclesia pot­ est declarare, quis sit liber habendus canonicus, et hoc non temere nec pro arbitratu, sed ex veterum testimoniis, et simi­ litudine librorum de quibus ambigitur, cum illis de quibus non ambigitur, ac demum ex communi sensu et quasi gustu populi christiani ». 20. Si quatuor commemorata criteria singillatim spectentur, quoad primum, quod dicunt historicum, absurde confunditur nar­ ratio miraculorum et prophetiarum quae in libro descripta sit, eum patratione miraculorum et editione verarum prophetiarum ad comprobandam veritatem alicuius doctrinae. Miracula et pro­ phetiae non ideo, quia referuntur in Scripturis, iam patrata sunt vel patrata intelliguntur ad comprobandam doctrinam de inspi­ ratione et si ad hunc finem patrata essent, praerequireretur ipsum divinum testimonium de inspiratione, quod deinde con­ firmaretur supernaturalibus illis signis. Tum vero tota maneret quaestio, quomodo illud testimonium conservatum sit et ad nos usque pervenerit. Ceterum argumentum ut a Protestantibus ad- — 353 — hibetur (apud Em. Wiseman 1. c.), dum ex narratione et re­ latione miraculorum et prophetiarum inferunt librum in quo scripta sunt, esse inspiratum, evidenter est absurdum. Argumen­ tum secundum (dogmaticum) et tertium (empiricum), si omnia concedantur, quae argumenti auctores postulant, ad summum probare posset, hos libros in aliquibus partibus continere do­ ctrinam revelatam. At ne id quidem probant illa duo argu­ menta per se sumpta, nisi alia coniungantur, quibus librorum scriptores veraces er infallibiles fuisse demonstretur. Certe nullo modo demonstrant inspirationem ipsius scriptionis, imo neque veritatem narrationum et doctrinae in omnibus partibus librorum, qui in canone comprehenduntur. Ex argumento denique ultimo (quod dici potest aestheticum) nihil umquam aliud efficies, nisi quod res et doctrinae seu revelatae seu aliunde cognitae verbis et locutionibus aptis expressae sunt ; hoc autem non nisi per inspirationem fieri potuisse, neque evidens est nec demon­ strari potest, quin illud ipsum praesupponas, quod est in quae­ stione. THESIS VI. De necessitate testimonii, quo innotescat inspiratio. «■ Ex ipsa rei natura de facto inspirationis aliis praeter hominem inspi» ratum constare nequit nisi testimonio ; hoc autem testimonium quoad Scri» pturas, quae in Ecclesia ut verbum Dei inspiratum suscipiuntur et cre» duntur, non potest esse nisi testimonium divinum ». 1. Inspiratio est factum supernaturale psychologicum in mente hominis, quod sicut alia facta interna immediate Deo notura est, et ipsi tantummodo homini inspirato; quamvis ne huic quidem sub formali ratione inspirationis et quatenus est supernaturale, necessario innotescat (vid. th. III. Coroll. 3.). « Quis enim ho­ minum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? » i. Cor. II. u. Non potest itaque inspiratio aliis ho­ minibus innotescere, nisi vel ex suis effectibus externis vel ex testimonio fide digna. Effectus externus inspirationis de qua lo­ quimur, non est alius quam ipsa scriptio et liber scriptus. At­ qui in his nulla est nota insita, quae ex sese manifestet inspi­ rationem tamquam causam necessariam, ut paulo ante demonstra­ tum est. Ergo non nisi testimonio fide digno factum inspirationis aliis hominibus innotescere potest. Franzelin. De Divina Tradit, et Sr.riht. •” — 354 — Hoc testimonium vel est mere humanum vel est divinum. Si est testimonium humanum dumtaxat, necessario in serie testantium, quaecumque illa supponatur, primus testis a quo ce­ terorum auctoritas pendet, est ipsemet homo inspiratus. quia illi soli immediate, ceteris vero, praescindendo a testimonio di­ vino, non nisi ex ipsius testimonio innotescere potest. Quamvis testimonium humanum de facto interno superna­ turali cuiusmodi est inspiratio, longe difficilius fidem mereatur quam testificatio de factis externis sensibus obnoxiis, et quam­ vis tale factum internum eodem fere modo sicut veritas specu­ lativa, non sit proprium obiectum humani testimonii propter facilitatem illusionis in testante, et difficultatem in aliis certo co­ gnoscendi illusionis exclusionem; nolim tamen affirmare, absolute loquendo non posse esse talem auctoritatem testantis, ut huma­ nam fidem mereretur. II. Quidquid vero de hac re sit, factum inspirationis ex hypothesi non a Deo sive immediate per se ipsum sive mediate per legatum divinum proponitur, sed proponitur testimonio mere humano (i); unde non propter auctoritatem Dei revelantis (qui supponitur minime revelasse hoc factum) sed unice propter au­ ctoritatem hominis attestantis, atque adeo non divina sed hu­ mana et fallibili fide creditur, ea quae sunt scripta in libro, esse verbum Dei. Quare si liber ita suscipiendus est, ut haec una ratio, quod aliqua sententia scripta sit in eo libro, satis esse debeat et obligationem inducat Jide divina credendi illam sententiam esse verbum Dei, multoque magis si hoc modo et ut talis auctoritatis liber propositum sit universae Ecclesiae; tum sane humanum testimonium de facto inspirationis non suffi­ cit (2), sed prorsus requiritur testimonium divinum. (1) In hac thesi praescindimus ab infallibilitate Ecclesiae, ex cuius de­ finitione infallibiliter constare posset de facto etiam in se non revelato sed cum revelatione connexo. Huiusmodi definitio Ecclesiae, non est testi­ monium mere humanum ; si autem factum inspirationis s. Scripturae spe­ ctatur, quatenus illud ab Ecclesia proponitur ac praedicatur, iam etiam con­ stat de testimonio divino , quia Ecclesia illud non solum ut verum sed ut a Deo revelatum proponit credendum fide divina h. e. propter auctori­ tatem Dei testantis inspirationem. (2) Loquimur de testimonio mere humano', si vero testificatio hominis confirmaretur miraculis vel aliis signis divinis tamquam motivis credibilitatis a Deo ipso positis, illud iam non humanum sed divinum esset testimonium. — 355 — lam vero a) Scripturae sacrae ab universali Ecclesia, imo ab omnibus qui Christiani aliquo iure appellantur, suscipiuntur ut suscipiendae sunt tamquam inspiratae ita, ut ex hac sola ratione, quod sententia aliqua in his libris continetur, fide divina creda­ tur et credi debeat verbum Dei per ipsam scriptionem revela­ tum. Ergo etiam factum inspirationis continens rationem, cur comprehensa in libro verbum Dei esse, sit fide divina creden­ dum, credatur oportet fide divina; ac proinde de eo constare debet non humana dumtaxat sed divina testificatione. Si enim auctoritate tantum humana constaret librum esse a Deo inspi­ ratum, non solum existentia verbi Dei in eo libro constaret fide mere humana propter auctoritatem hominis dumtaxat; sed etiam • fides in veritatem eorum quae scripta sunt in libro, resolveretur ultimatim in assensum propter auctoritatem hominis. Etiamsi namque quis diceret se credere illa vera esse, quia credit esse in libro verbum a Deo inspiratum, atque adeo se credere pro­ pter auctoritatem Dei per librum loquentis; cum tamen hoc ipsum, Deum in eo libro loqui, non aliunde sive cognoscat sive credat nisi unice ex auctoritate et testimonio hominis, evidens est ultimum fundamentum talis fidei in veritatem eorum quae scripta sunt in libro, fore auctoritatem mere humanam (i), b) Si quaestio spectetur polemice in controversia cum iis Protestantibus, qui adhuc revelationem admittunt, ratio non est minus evidens. Illi enim postulant propositionem per librum inspiratum tamquam conditionem necessariam ad praestandam fidem divi­ nam veritati propositae, quia per librum inspiratum Spiritus Sanctus nobis loquitur. Si ergo humano solum testimonio cre­ deretur librum esse inspiratum, eo ipso etiam veritates contentae in libro tamquam inspirata verba Spiritus Sancti credi non pos(i) Aliud omnino est, quod revelatio divina seu existens divinum te­ stimonium potest nobis applicari, ut dici solet, per testimonium humanum. Hoc enim nihil est aliud , quam quod per hominem possumus venire in notitiam testimonii divini seu divinae locutionis insignitae et velut obsi­ gnatae divinis factis ac motivis credibilitatis a Deo ipso positis, ut suam locutionem redderet cognoscibilem tamquam vere divinam. Tum supernatu. rali firmitate primum assentimur ac inhaeremus ipsi.existentiae locutionis divinae, atque inde propter auctoritatem Dei loquentis, nullo autem modo propter auctoritatem hominis cuius ope pervenimus in notitiam existentis locutionis Dei, credimus eadem firmitate supernatural! veritates illa divina locutione revelatas ac propositas. Sed de hac re alibi dicemus, ubi insti­ tuemus analvsin actus fidei. Cf. Tract, de Deo uno th. IX. n. III. — 356 — sent nisi testimonio humano; inniteretur ergo tota fides aucto­ ritati hominis testantis de libri inspiratione, non autem aucto­ ritati divinae. Hoc ipsimet fatentur, atque idcirco quaerunt alias rationes praeter testimonium humanum, ex quibus suscipiant libros tamquam inspiratos. At illae rationes nullae sunt; sed sunt vel gratuitae assumptiones vel ad summum coniecturae, ut demonstratum est in thesi praecedenti. Cum ergo ex dictis in hac thesi de inspiratione librorum constare nequeat nisi per testimo­ nium , hoc autem relate ad Scripturas ut fundamentum fidei divinae non possit esse mere humanum ; restat, ut omnes fa­ teantur, de facto inspirationis Scripturarum, sicut oportet, con­ stare non posse nisi testimonio divino. Per se patet, non esse sermonem de necessitate testimonii divini immediati, sed sufficere testimonium Dei mediatum per legatum divinum a Deo motivis credibilitatis insignitum , sive primus divinae attestationis promulgator sit ipsemet homo inspiratus, sive alius cui Deus libri inspirationem immediate revelaverit. Pariter constat, ubi agitur de criterio ad cognoscendam non iam essentiam sed existentiam inspirationis, sermonem non esse de inspiratione abstracte spectata quid ea sit, de quo superius dictum est, sed in concreto de ipsis libris inspiratis, quinam illi sint. De singulis ergo libris inspiratis valent omnia, quae dixi­ mus de modo, quo inspiratio innotescit; neque aliter quam ex testimonio divino librorum numerus et libri singuli Scripturae inspiratae, sicut oportet, cognosci possunt. THESIS VII. De duplici modo, quo testimonium divinum de libris inspiratis nobis conservatum est. » » » » « Testimonium divinum de inspiratione quam plurium ex iis libris qui inter Scripturas a Christianis communi consensione suscipiuntur, scriptis etiam apostolicis conservatum nobis est ; non tamen de integro canone librorum quos etiam Protestantes retinuerunt, constare potest nisi testimonio sola Traditione conservato ». Eo ipso quod agitur de ss. Scripturis ab universa Ecclesia suscipiendis et credendis, testimonium divinum de his Scripturis certe pertinet ad depositum revelationis catholicae. Revelatio autem catholica completa est per Christum et per Spiritum San- — 357 — ctum in Apostolis (de Tradit, th. XXII.). Hoc ergo testimo­ nium, haec revelatio de Scripturis inspiratis et Scripturarum libris non subsequent demum aetate Ecclesiae tradi potuit, sed ab ipsis Apostolis ad Ecclesiam pervenisse necesse est. Nulli ergo possunt esse libri pro ipsa Ecclesia inspirati, de quorum inspiratione nunc in novo Testamento, revelatione iam completa, testimonium divinum aut nondum existât in deposito revelationis, aut non iam aetate apostolica exstiterit ; poterant tamen per se lo­ quendo in veteri Testamento, cum depositum fidei adhuc com­ plendum et explicandum erat per novas succedentes revelationes (de Tradit, th. XXV.), exstare libri inspirati, quorum inspiratio­ nis revelatio a Christo demum vel a Spiritu Sancto per Apostolos facta sit et Ecclesiae Christianae tradita (supra th. Ill. Coroll. 3.). Hisce suppositis testimonium illud divinum nobis conservari non potuit nisi vel in sola Traditione vel praeter Traditionem (stri­ cto sensu dictam cf. de Trad. th. II.) etiam in scriptis apostolicis. I. Iam dicimus, testimonium divinum de inspiratione plu­ rium librorum quos habemus in canone, conservatum esse etiam in scriptis apostolicis. Id evidenter constat ex dictis in superio­ ribus thesibus I. et II. Ex iis enim conficitur, universam saltem Scripturam tempore Christi et Apostolorum a Synagoga admis­ sam, confirmari et proponi ut inspiratam testimonio Christi ipsius et Apostolorum in scriptis etiam evangelicis et apostolicis con­ servato, seu canonem Judaeorum eo tempore existentem, qua­ tenus affirmans est, divino testimonio scripto confirmari. Licet vero in controversiam vocatum sit, qui fuerint libri omnes et soli in canone ludaeorum comprehensi; de multis tamen ex his libris quos habemus in canone Christiano, nullum est aut esse potest dubium, quin iidem tempore Christi et Apo­ stolorum fuerint in canone ludaeorum , ad quos proinde certo pertinet divinum testimonium in scriptis apostolicis conservatum, proponens et confirmans Scripturas sacras ludaeorum tamquam inspiratas. Est hoc ita evidens, ut nulla indigeat probatione ; quid enim nisi multos certe ex libris qui in nostro canone sunt, indicat divisio in tres classes, et appellatio diserta ad libros singulos, ac citatio textuum ex eisdem (r), quae facta a Christo et ab Apostolis in scriptis apostolicis prostat? (t) Patet facile, hoc totum argumentum esse dumtaxat affirmans, libros scilicet ita citatos esse certe propositos ut Sacram Scripturam : non esse — 358 — Imo cum in scriptis apostolicis disertum exstet testimonium (2. Tim. III. 15. 16.) pro inspiratione totius collectionis libro­ rum, qui tum temporis a ludaeis agnoscebantur pertinentes ad Scripturam, definiri potest nominatim, ad quos libros omnes licet non propterea iam etiam ad solos scriptum illud testimo­ nium certo referatur, si constet, quinam fuerint libri tum tem­ poris comprehensi in Scriptura a ludaeis agnita tamquam divina. Atqui constat historicis argumentis, quantum satis est, in col­ lectione ludaeorum tum temporis exstitisse saltem eos omnes libros, quos adhuc nunc habent in suo canone, et qui proto­ canonici vocari solent. i°. Ex Patribus a IL ad V. saeculum, qui describunt singillatim libros canonis ludaici, ut Melilo (apud Euseb. IV. 26.), Origenes (Euseb. IV. 25.), Epiphanius (de mensur. et pond, n. 4. 22. 2?; Haeres. VIII. n. 6.), Hilarius (Prolog, in Pss. n. i5.), Hieronymus (Prolog, galeat, et alibi); pariter ex scriptis Judaicis illius temporis (vide Buxtorf. in 1. Tiberias c. 11.) certissimum est, saltem a christiano saeculo II. hos omnes li­ bros fuisse in canone ludaeorum. Est autem incredibile, ludaeosintra tempus quod effluxit a Christo et ab Apostolis usque ad illam aetatem, suscepisse aliquos libros in canonem, quos tem­ pore Christi et Apostolorum in eo nondum habuissent, quin tamen huius rei ullum in historia exstet vestigium. Incredibile id est, si spectes extensionem huius mutationis, quae nullo re­ clamante fieri debuisset per universum orbem, ubi ludaei erant dispersi ; idque multo etiam fit minus credibile, si simul com­ putetur maxima eorum veneratio erga sacros libros, in quibus aliquid addere vel demere vel mutare summum nefas censebant (1). 20. Accedit, quod canon iste prout illum primorum saecuargumentum excludens, ac si aliunde constare non posset, etiam alios prae­ ter sic citatos fuisse a Christo et ab Apostolis agnitos et traditos Eccle­ siae: de qua re postea dicemus. Ceterum in N. T. disertae citationes neque omnium librorum protocanonicorum V. T. occurrunt; numquam citantm libri ludie. Eccles. Cantic. Esth. 1. et 2. Esdr. (1) Quanta fuerit circa illud ipsum tempus sollicitudo ludaeorum in servandis suis libris vel.ex eo uno apparet, quod singulorum librorum non modo versus et vocabula sed ipsas litteras numerarunt, diligenter adnotan­ tes, quot sint vocabula, quot litterarum formae diversae, quae sit littera media in toto libro etc., quam iapipswv ludaei ad suos antiquos scriba; referunt (vide Buxtorf. 1. Tiberias c. 8.). — 35p — lorum Christiani Patres diligenter a ludaeis exquisitum, ¡psique magistri Judaici recensent, facile ostenditur convenire cum eo ipso, quem losephus ex persuasione ac fide suae gentis refert paulo post Hierosolymorum eversionem, et quem ex longo iam tempore eundem sine mutatione permansisse testatur (cf. supra th. I.). Numerantur a losepho viginti duo libri, videlicet quinque Moysis, tredecim prophetarum, quatuor qui hymnos continent et praecepta morum. Iam si inspiciatur appellatio et divisio li­ brorum penes Judaeos, ut exhibentur a Melitene, Origene, Hi­ lario, Hieronymo, Epiphanio, Talmudistas, ubique secündum numerum litterarum hebraicarum numerantur viginti duo libri ita, ut praeter quinque Moysis et quatuor morales (Psalmorum, Proverbiorum, Ecclesiastis, Cantici Canticorum 1 remaneant tre*• decim prophetarum hac censione: i. losue, 2. Judicum cum Ruth, 3. Samuel (1. et 2. Reg.), 4. Regum (3. et 4. Reg.), 5. Chronicon (i. et 2. Paralip.), 6. Esdras (1. et 2. Esd.), 7. Esther (1), 8. Isaias, 9. Jeremías cum Threnis, 10. Ezechiel, ii. Daniel, 12. Prophetae duodecim minores (2), i3. lob. Qui existimant, libros duos Paralipomenon, duos Esdrae, et Esther non posse comprehendi apud losephum inter tredecim libros pro­ phetarum, sed hos quinque libros serius fuisse susceptos, asser­ tionisque rationem adferunt, quod hi libri prophetici non sunt (Haneberg Hist, revel, bibi. p. 696. cf. supra p. 338.), omnino videntur negligere testimonia veterum Patrum ac ludaeorum, nec adtendere ad alias rationes contrarias, quod nimirum losephus hisce libris non secus utitur quam ceteris, et quod nomen pro­ phetarum sumit sensu biblico ac thelogico pro hominibus in­ spiratis, quod postremo huiusmodi tarda insertio in canonem ineluctabilibus argumentis falsa ostenditur. Vide th. IV. n. II. Quae cum ita sint, satis constat libros saltem eos, qui adhuc pertinent ad Hebraeorum canonem, in collectione Scripturarum (1) In catalogo Melitonis liber Esther omissus est. Huius rei ratio optima redditur ex eo, quod initium libri secundum editionem graecam (cap. XI. et XII. nostrae Vulgatae) in hebraico et penes ludaeos non habetur. Inde etiam liber idem desideratur in catalogis Athanasii, Synopsis Athanasianae, Nazianzeni, Amphilochii, Leontii, Nicephori, ut alibi explicabimus. (2) Apud Origenem hic liber XII. Prophetarum excidit, ut evidens est ex eo, quod promittit numerationem 22 librorum, tum vero hoc eraso non reperiuntur nominati nisi 21: praeterea in versione Rufini et apud Hilarium, qui suam numerationem desumpsit ex Origene, liber idem est expressus. — 36o — comprehensos iam fuisse tempore Christi et Apostolorum. Atqui Christus et Apostoli eam collectionem tamquam librorum in­ spiratorum approbarunt testimonio consignato in scriptis etiam apostolicis, ut patet ex testimoniis allatis th. 1. et II. et nomi­ natili! ex 2. Tim. III. 15. i6. (de quo loco vide th. II. n. II. 3°.). Ergo testimonium divinum de inspiratione quam plurium librorum quos in canone habemus, etiam scriptis apostolicis ad nos usque conservatum est. Cf. cl. Welte in Periodic, trimest. Tu­ bing. 1855. p. 68. sqq. II. Scripto illo divino testimonio constare quidem potest, eos libros V. T. pertinere ad Scripturas, et esse proinde inspiratos (cf. th. II.); at idem testimonium minime certiores nos facit, eos solos esse Scripturam inspiratam, nec quidquam docet de libris inspiratis novi Testamenti. i°. Ex illo testiinònio non constat, utrum Christus et Apo­ stoli in completione ac consummatione revelationis praeter eas non adhuc alias quasdam Scripturas tradiderint ; testimonium enim affirmans est, hos libros esse inspiratos, non autem exclu­ dens, nullos alios esse libros V. T. inspiratos. Unde ex illa scripta attestatione non potest definiri, utrum canon ludaeorum fuerit completus et conclusus, an vero incompletus et nova re­ velatione a Christo et Apostolis supplendus. Quae res eo minus definita censeri potest ex testimonio affirmante, quamdiu illud solum spectatur, quod a) omnes Christiani, etiam Protestantes ipsi, latentur Apostolos libros alios, videlicet Scripturas novi Te­ stamenti licet harum in illo testimonio nulla sit mentio, tradi­ disse Ecclesiis tamquam inspiratos ; quod b') certo constat, apud ludaeos praeter commemoratos fuisse libros alios in magna ve­ neratione, de quibus utrum eiusdem rationis et auctoritatis es­ sent cum illis prioribus, dubii manebant propterea, quod « suc­ cessio prophetarum non satis erat perspecta et continua » (p. 2q5.); imo c) saltem probabile censeri debet, ludaeos Hellenistas, quo­ rum Bibliis graecis Apostolos usos fuisse constat, habuisse inter Scripturas libros alios praeter numeratos. Ergo in primis Pro­ testantes testimonio in scriptis apostolicis consignato certi esse nequeunt, utrum ipsorum canon in quo solos libros protocanonicos V. T. retinuerunt, non sit mancus, et ita pars aliqua verbi revelati, quod in solis Scripturis haberi putant, sibi desit. At de hoc canone inferius dicetur. — 361 — 2o. Protestantes et Christiani omnes, qui hoc nomen aliqua ratione verosimili sibi vindicant, habent in canone libros novi Testamenti saltem protocanonicos (i). De horum igitur inspi­ ratione testimonio divino ad nos usque conservato et nobis propo­ sito constare debet (th. VI.), quod, ut iam diximus, non potest conservatum esse nisi vel sola 7'raditione vel simul etiam scri­ ptis apostolicis. Atqui de inspiratione horum librorum, si non solum in confuso quaeritur de existentia aliquot Scripturarum novi Testamenti, sed si tota collectio et libri omnes ac singuli determinate spectentur, nullum exstat testimonium in scriptis apostolicis. Ergo de inspiratione Scripturarum omnium, quas ‘ etiam Protestantes retinuerunt, constare nequit nisi testimonio divino sola 7'raditione conservato. Libri aliqui novi Testamenti in scriptis apostolicis tamquam ad Scripturas pertinentes adeoque (ex demonstratis th. 1. et II.) inspirati memorantur semel tantum vel summum bis. Locus certior est 2. Petr. III. itì, ubi epistolae Pauli a Petro adnumerantur Scripturis: « Charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis (Ecclesiis Asiae), sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his (ut expectantes ad­ ventum Domini satagant immaculati inveniri, et Domini longa­ nimitatem salutem arbitrentur), in quibus (2) sunt quaedam dif­ ficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas (œç xal toîç XoctoI? vpaçâç) ad suam ipso­ rum perditionem. » Dum ait Petrus, indoctos homines depra­ vare ea quae sunt in epistolis Pauli, sicut ceteras Scripturas, sane epistolas easdem connumerat Scripturis; hanc enim vim connumeratiohis habet partitivum ceterae. Concedam igitur, (1) Protestantes plerique secum asportarunt velut viaticum, in suo a paterna domo Ecclesiae discessu, libros N. T. omnes, quos habuit et habet Ecclesia catholica ; alii facta etiam in hac re haeresi ac selectione, retinue­ runt solos protocanonicos, si ita appellari possunt; multi inconstantes ac dubii fluctuabant inter libros deuterocanonicos N. T. retinendos vel reli­ dendos. (2) In textu graeco recepto relativum refertur ad immediate antecedens pronomen neutrum de his, non ad epistolas; legitur enim ~sz\ toútoiv, cv oí?, in quibus rebus sunt quaedam difficilia. Sed ad sensum parvi interest; sermo enim semper est de rebus et sententiis, quatenus sunt in epistolis Pauli. Praeterea haec lectio graeca minime certa est; habent quippe A a'c cod. non pauci, inter quos vetustissimi A. B. et Sinaiticus. — 362 — epistolas Pauli tum temporis iam scriptas (quae erant vel plane omnes vel omnes, una 2. Tim. excepta) testimonio di­ vino in epistola apostolica conservato, adnumerari Scripturis. Hanc vero Scripturae appellationem sufficere ad testandam in­ spirationem, ex aliis scriptis testimoniis confici potest et in su­ perioribus demonstratum est. Verum a) qui, quaeso, suadebis alios omnes libros novi Te­ stamenti hoc testimonio Petri adnumerari Scripturis? Imo non omnes libros iis verbis comprehendi posse, plane evidens est, cum omnes ne scripti quidem adhuc fuerint. Petrus enim hanc 2um epistolam paulo ante martyrium scripsit anno 66 vel 67 aerae vulgaris, cum loannis scripta, tam Evangelium scilicet quam epistolae et Apocalypsis, non nisi viginti fere annis post prodierint. Insuper b) epistola ipsa haec Petri est ex illis libris, quorum genuinitas et origo apostolica certo probari et extra con­ troversiam poni solum potest ex Traditione sensu catholico in­ tellecta ; unde divinitas ipsa et valor testimonii scripti, quod ad aliorum librorum inspirationem probandam assumitur, et con­ sequenter etiam haec aliorum librorum inspiratio ultimo ad pro­ bationem ex Traditione revocari debet. Hinc denique c) illi Pro­ testantes , qui hanc epistolam 2a,n Petri repudiarunt, etiam testimonio hoc scripto ad probandam Scripturarum - novi Te­ stamenti inspirationem destituti sunt. Alterum testimonium scriptum posset esse 1. Tim. V. 18, ubi ita legitur: «Dicit enim Scriptura: non alligabis os bovi trituranti; et: dignus est operarius mercede sua ». Prior sen­ tentia est desumpta ex Deut. XXV. 4; altera autem, quae iuxta interpretationem Vulgatae est citatio alicuius loci Scripturae, his verbis concepta nullibi occurrit nisi Luc. X. 7. Quod si ita est, et nisi forte Apostolus solum applicet quoad sensum, quae de mercede operariis reddenda Deut. XXIV. 14. praescribuntur, s. Paulus hic adnurnerat Evangelium Lucae Scripturis. At res haec non est satis certa, et si admittitur, nihil inde convinces pro inspiratione omnium librorum canonis novi Testamenti. Ad hanc igitur probandam testimonium in scriptis apostolicis nullum reperire est; sed illud non aliter quam sola Traditione ad nos usque pervenit. Scholion. Nisi dicta rite intelligantur, videbuntur quae asse­ rimus de libris novi Testamenti, non satis cohaerere cum iis, — 363 — quae concedimus de libris veteris Testamenti. Non nemini vero minus adtendenti ad sensum, quo Traditionem hic intelligimus, videbimur praeterea nimis multa concedentes etiam contradictoria scripsisse. i°. Quoad libros' veteris Testamenti, solum historice pro­ bato numero et canone librorum, qui penes ludaeos tempore Christi et Apostolorum in auctoritate erant, concedimus, scri­ ptis apostolicis consignatum testimonium Christi et Apostolorum de tota collectione in communi sufficere ut ex ipso testimonio scripto revelata censeri debeat inspiratio horum omnium libro­ rum. Quare ergo, historice probata collectione librorum novi Te­ stamenti, non eodem modo satis est testimonium Petri ad in­ spirationem omnium librorum huius collectionis demonstran­ dam ? Responsio non est difficilis. Nam tum scripta divina testi­ monia, tum historica probatio quoad libros V. T. valde diversa sunt ab historia et divino testimonio scripto quoad libros N. T. Quoad illos priores diserta prostant testimonia in scriptis apo­ stolicis, quibus omnes libri tum temporis in canone Synagogae exstantes a Christo et ab Apostolis confirmantur ut inspirati, et ad Scripturam inspiratam computantur. Expendantur testimo­ nia allata th. I. et II. maxime 2. Tim. III. 15. ib. Tum vero historica evidentia demonstratur, saltem hos libros omnes quos ludaei adhuc habent in canone, iam eo tempore in eodem fuisse. Unde divinum testimonium scriptum evidenter ad hos omnes libros pertinet. Qua in argumentatione demonstratio historica est tantum applicatio propositionis revelatae universalis ad sin­ gularia obiecta, quae sub universali propositione comprehendi demonstrantur. Si huiusmodi applicatio impediret, quominus obiectum singulare esset revelatum et tamquam revelatum satis propositum, revelatio mediata et fides università subverteretur: « nisi rationales animas haberemus, credere non possemus . ha in universali propositione, qua revelatum est omnes posteros Adae contrahere peccatum originale (excepto utique Christo et excepta sanctissima Dei matre), iam etiam revelatum est, sin­ gulos determinatos homines contraxisse peccatum. Cognitio enim naturalis, quod et ipsi homines sunt ab Adam originem trahen­ tes, est tantum (ut dixi) propositionis universalis ac revelatae applicatio ad singularia obiecta. Testimonio divino scripto re­ — 364 — velatum est, libros omnes tempore Christi et Apostolorum com­ prehensos in collectione Scripturarum Synagogae esse libros Scri­ pturae inspiratae; atqui in ea collectione evidenter comprehen­ debantur saltem hi libri omnes, quos Judaei adhuc habent in canone; ergo scripto testimonio divino revelatum est, hos libros omnes esse libros Scripturae inspiratae. Huius syllogismi con­ clusio continetur tota in maiori ; minor tantum evidenter ostendit consequentis comprehensionem in maiori. Imo si propositio mi­ nor ita enuntiatur: atqui in ea collectione comprehendebantur saltem multi ex libris, qui adhuc sunt in canone ; haec ipsa minor habet pro se divinum tistimonium scriptum, ut constat ex citationibus a Christo et ab Apostolis frequentissime factis. At vero quoad libros novi Testamenti, testimonium scri­ ptura 2. Pet. III. 16. non potest referri nisi ad libros tum iara existentes in collectione Scripturarum. Atqui a) aliqui ex libris N. T. quos habemus in canone, tum neque adhuc erant scri­ pti ; de aliis pluribus non potest evidenter probari solis argu­ mentis historicis et seposita Traditione sensu catholico intellecta, eos iam tum fuisse habitos in censu Scripturarum. Ergo ex illo testimonio scripto non potest probari inspiratio totius collectio­ nis librorum N. T. quam nunc habemus, et quam etiam Pro­ testantes retinuerunt. 2°. Altera difficultas quae sese otferre potest, est. sequens. Videmur concedere, ex Scripturis ipsis probari posse quam plu­ rium librorum inspirationem, praecisione facta a Traditione ; id autem qui fieri potest, cum et libri probandi et libri probantes nonnisi Traditione nobis sint conservati, et tantummodo Tradi­ tione de eorum genuinitate et integritate constare queat r Insuper videri posset hic concedi maior vis probationum ex Scripturis independenter a Traditione, quam concessa sit in Tractatu de Tra­ ditione. Responsio ad haec desumi potest ex iis, quae diximus de Tradit, th. XXI. n. II. a) Conservatio ac probatio genuinitatis et integritatis libro­ rum intelligi certe nequit, nisi ex Traditione saltem historica; potest tamen institui haec probatio, et quoad plures libros inter quos certe sunt Evangelia et Pauli epistolae, evidens reddi prae­ scindendo a Traditione authentica sensu catholico intellecta. Probata autem horum librorum genuinitate, consequitur veritas et divinitas doctrinae in illis consignatae. Unde ex testimoniis — 365 — Christi et Apostolorum, quae ex probata genuinitate librorum probantur esse testimonia vera et divina, potest aliorum libro­ rum inspiratio probari praescindendo a Traditione sensu catho­ lico intellecta. b) Non autem supponuntur libri ex quibus testimonia desu­ muntur, necessario inspirati; sed sufficit, ut probentur esse ge­ nuini h. e. scripti ab Evangelistis et Apostolis, quibus adtribuuntur: ex hoc enim ipso veracitas et divinitas doctrinae salis constat. c) Non dicimus, hanc demonstrationem inspirationis libro­ rum ex testimoniis scriptis esse accommodatam omnibus, pro omnibus adiunctis ad finiendas controversias, pro omnibus libris. Hic tantum quaerimus, utrum adsint apostolica testimonia scri­ pta, in quibus aliquorum librorum inspirationem enuntiari de­ monstretur pro iis, qui demonstrationi capiendae sint idonei, et qui doctrinam apostolicam ut revelationem divinam sine con­ troversia se admittere profitentur. Hoc utique concedimus; si­ mul tamen firma manent, quae dicta sunt in Tractatu de Tra­ ditione. Videlicet sicut generatine quoad alia dogmata , ita et quoad hoc dogma de inspiratione et inspiratorum librorum nu­ mero, propositio necessaria ad unitatem fidei in catholicitate servandam, est per authenticam Traditionem sensu catholico in­ tellectam, haecque est oeconomia ordinaria a Christo instituta ad fidei conservationem et propagationem. Imo vero, ut ex di­ ctis in hac thesi constat, inspiratio omnium librorum, qui sive in canone catholico continentur sive etiam a Protestantibus re­ tenti sunt , est unum ex illis doctrinae capitibus , quae scripta non sunt, sed per solam Traditionem sub assistentia Spiritus Sancti ad nos usque conservata. — 366 — THESIS VIH. Principia Protestantismi repugnant piobationi canonis Scripturarum, quem Reformatores retinuerunt. « Protestantibus de hoc divino testimonio ac proinde de suo integro Scriii pturarum canone, sicut ad doctrinae fidei fundamentum oportet, neque » ex ipsa Traditione constare potest, quamdiu hanc eo solum sensu admit» tunt, quam ipsi dicunt traditionem historicam, et quae tota iudicanda et » exigenda sit ad Scripturam ceu unicam fidei regulam. » In suis libris symbolicis haec tria principia profitentur sic dicti Protestantes orthodoxi: i° libros quos habent in canone, omnes et solos credendos esse verbum Dei scriptum et divini­ tus inspiratos : 2° testificationem divinam nullam fuisse conser­ vatam aut conservari potuisse sola Traditione ita, ut ex ea de aliquo dogmate certo constare possit, et ut obiectum fidei con­ stituat ; 3° Traditionem circa dogmata et circa intelligentiam verbi Dei admitti dumtaxat posse historicam hoc sensu, quod ex Traditione tamquam ex testimonio historico discitur, quo­ modo verbum Dei diversis aetatibus a Christianis fuerit intel­ lectum; quae quidem Traditio per se nullius sit auctoritatis, sed exigenda et iudicanda a singulis ad normam unicam, quae est Scriptura. Nihilominus tamen iidem Protestantes, plerique saltem, dis­ putando cum antichristis, quos habent in sua communione, ubi ratio exigitur, qua hos omnes libros habeant in canone tamquam inspiratos, ad Traditionem appellant, quia vident aliam viam demonstrationis nullam patere. Dicimus iam, demonstrationem hanc institui non posse nisi reiectis principiis quae tamquam fundamentalia a Protestantibus statuta sunt, admittatur catholi­ cum principium Traditionis, atque adeo ex principiis Protestan­ tismi viam nullam patere ad inspirationem librorum novi Te­ stamenti saltem plerumque demonstrandam, quos tamen libros ut verbum Dei inspiratum habent ceu unicam fidei regulam. Sane, Traditio ex eorum principiis tantummodo refert senten­ tiam veterum Christianorum, hpcque unum docere potest, hos libros omnes habitos fuisse a veteri Ecclesia velut pertinentes ad — 367 — Scripturam sacram atque inspiratos. Haec autem veterum sen­ tentia,’ utrum vera sit an falsa, a singulis iudicanda est ad uni­ cam normam verbi Dei in Scripturis consignati. Iam hanc nor­ mam unicam indicii si intelligerent solum negative ita, ut nihil possit admitti in Traditione, quod repugnet verbo Dei scripto; hoc esset utique verissimum, sed nihil confert ad demonstratio­ nem, de qua agitur. Nam Traditionem veteris Ecclesiae de in­ spiratione librorum novi Testamenti quos habent in suo ca­ none, non repugnare verbo scripto facile quidem convincent; at nec magis repugnat Traditio de libris aliis, quos tamen Prote­ stantes repudiarunt; et generatim ex sola non repugnantia cum verbo scripto non possunt concludere veritatem testimonii quod in Traditione continetur de suorum librorum inspiratione; sed , haec veritas testimonii debet desumi ex auctoritate ipsius Tra­ ditionis. Tum vero Scriptura iam non est norma unica, ad quam omnia dogmata iudicanda sint ; nec iam verum est, nullum posse esse aut-esse dogma sola Traditione transmissum, sed re­ licto principio Protestantismi, admittatur oportet principium 1 raditionis catholicum, et ex hoc adoptetur cum ceteris dogmatibus etiam integer canon Scripturarum secundum Traditionem Eccle­ siae catholicae. Si autem, quod revera habet principium Protestantismi, Scriptura unica sit regula fidei, et si Traditio ac veteris Eccle­ siae sententia generatim, et consequenter etiam Traditio de in­ spiratione librorum N. T. iudicanda sit ad normam Scripturae ita, ut positivum postuletur testimonium Scripturae ad proban­ dum dogma contentum in Traditione et in sententia veteris Ec­ clesiae, atque adeo silentium Scripturae sufficiat ad repudiandam Traditionem, et ad indicandam falsam aut saltem dubiam sen­ tentiam veteris Ecclesiae ; tum profecto inspirationem horum librorum neque ex Traditione probare possunt. Scriptura enim de numero et canone librorum N. T., quos Protestantes ado­ ptarunt, omnino silet. Ergo si silentium Scripturae est ratio indicandi Traditionem falsam vel dubiam, iam pro eis nullus potest esse valor illius suae Traditionis historicae ad probandam inspirationem librorum novi Testamenti. Porro ex hoc ipso, quod in antecedente thesi demonstravi­ mus, testimonium de inspiratione omnium librorum canonis etiam a Protestantibus admissi, sola Traditione ad nos usque — 368 — servatum esse, facile videbis evidentem contradictionem in tri­ bus principiis Deformatorum, quae initio commemoravimus. In primo enim principio continetur implicite affirmatio illius, quod in secundo principio explicite negatur, esse scilicet dogma ali­ quod sola Traditione transmissum. Pariter in tertio principio statuitur norma ad iudicandam Traditionem, qua eiusdem Tra­ ditionis valor explicite negatur, qui in principio primo impli­ cite affirmatur. Vide de Tradit, th. XX. n. 111. — 309 — SECTIO II. DE CANONE SCRIPTURARUM SACRARUM EX TRADI I JONE ECCLESIAE CATHOIACAE CAPUT I. DE LIBRIS SACRIS ET CANONICIS VETERIS TESTAMEN II. THESIS IX. Traditio Apostolica de omnibus libris Scripturae declarata est a Concilio Tridentino. « Suppositis principiis catholicis de divina Traditione, Concilii Tri­ fl dentini solemnis definitio sess. IV. per se sola satis est, ut libri omnes » in canone eiusdem s. synodi enumerati demonstrentur ab Apostolis tra» diti tamquam pertinentes ad sacram Scripturam et divinitus inspirati ; «nulla enim veri specie dici potest, quod non nemo asserere ausus est, » ex s. Concilii sententia supponi et admitti posse discrimen inter libros » protocanonicos, ut vocant, eosdemque inspiratos et inter deuterocanoni» cos, qui sint libri ecclesiastici inferioris auctoritatis. » I.Demonstratio primae partis huius theseos continetur, ut in enuntiatione ipsa indicamus, in toto nostro Tractatu de Tra­ ditione. Complectemur recapitulationem paucis verbis argumento generali de doctrina tradita, in qua includitur doctrina a Con­ cilio definita de libris inspiratis, et argumento speciali pro Tra­ ditione huius doctrinae a Patribus Tridentinis definitae. i°. Argumentum generale deducitur ex statutis principiis de Traditione. Demonstratum est, universam doctrinam a Christo et ab Apostolis traditam, ex Christi institutione conservari .1 successione apostolica; ideo iudicium infallibile sub assistentia Spiritus Sancti, tum de genuinitate Traditionis tum de vero sensu doctrinae traditae, esse penes eandem apostolicam successionem ; criterium denique assistentis Spiritus Sancti et inde consequentis infallibilitatis esse consensum, qui sive alio modo sive modo Franzelin. Dc Divina Tradit, et Script. 24 — 37o — ceteris clariori per solemne indicium (i) manifestetur (vide de Tradit, praesertim th. V; VIH; XIV. n. I. 2°.). In fidei autem deposito continetur tamquam pars in toto etiam divinum testi­ monium de libris inspiratis, quot et quinam illi sint (cf. de Trad. th. XXI. n. II.). Ergo custodia huius testimonii, et exortis dubiis, infallibile indicium de genuinitate Traditionis qua illud transmissum est, pertinet ad functionem custodum et doctorum fidei in successione apostolica, sub assistentia promissa Spiritus Sancti; proindeque sive per consensum sive per solemne indi­ cium, quod ad illum tamquam causa refertur, infallibiliter ma­ nifestatur divinum testimonium de libris inspiratis et genuinitas Traditionis, qua illud transmissum est. Atqui solemne hoc in­ dicium in Concilio Tridentino latum est; est enim ea definitio non solum disciplinaris et mutabilis dispositio, sed definitio fi­ dei irreformabilis, ut tum ex rei natura tum ex scopo praefixo evidenter constat. Ergo, demonstratis iam principiis catholicis de Traditione, decretum Tridentinum per se solum satis est, quo ducamur in cognitionem genuinae Traditionis de libris in­ spiratis. 2°. Subiungere possumus argumentum speciale. Quamvis non semper omnibus de omnibus libris exploratum erat, utrum ab Ecclesia revera traderentur tamquam pertinentes ad Scriptu­ ram inspiratam, principium tamen ipsum semper, ubique, apud omnes Ecclesiae filios erat inconcussum, ab ipsa Ecclesia discen­ dum esse, qui sint libri Scripturae. « Agnitio vera est Aposto­ lorum doctrina... per successiones Episcoporum, quae pervenit ad nos custoditione sine fictione Scripturarum ». « Omnis ser­ mo ei constabit, si et Scripturas diligenter legerit apud eos qui in Ecclesia sunt presbyteri, apud quos est apostolica do­ ctrina ». Iren. IV. c. 32. n. i; c. 33. n. 8. Vide et Origenem (i) Solemne iudicium seu definitio, saltem per se et essentialiter non refertur ad consensum iam existentem velut effectus ad causam, sed refer­ tur ad consensum efficiendum velut causa ad effectum. Ideo criterium ad cognoscendam infallibilitatem indicii sub assistentia promissa Spiritus Sancti, per se non est iam existens consensus universalis; sed ut in Tractatu de I raditione saepe ostendimus, criterium est ipsa potestas magisterii super universam Ecclesiam in definiente, et huius potestatis actus per definitio­ nem, quae exigat assensum Ecclesiae. (Vide Scholion I. post th. XII. de Tradit.) — -•'7,1 — ep. ad African, n. 4. Ubi Cyrillus Hierosolym. agit de libris canonicis, statuit principium : e eos solos (libros) studiose me­ ditare, quos etiam in Ecclesia certa cum persuasione legi­ mus... tu igitur filius Ecclesiae ne transponas terminos >• (ab ea positos). Catheches. IV. n. 34. sqq. Disertissime id declarat Augustinus. « In canonicis Scripturis, inquit, Ecclesiarum catho­ licarum quam plurium auctoritatem sequatur (solers indagator), inter quas sane illae sunt, quae apostólicas sedes habere et epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis ca­ nonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis, praeponat eis, quas quaedam non accipiunt » etc. Doctrin. Christ. 1. 11. c. 8. Generatim Patres statuunt criterium, ex quo cognoscendi et credendi sint libri certo ad Scripturas inspiratas pertinentes, quod sunt libri agniti ab omnibus Ecclesiis (¿¡zcXcycjm.:voi) ; cum contra, nondum solemni iudicio Ecclesiae pronuntiato, et de quibusdam libris in nonnullis Ecclesiis adhuc vigente haesita­ tione et inquisitione aliquorum Doctorum, de his minus eliquata res esset, quia minus manifestus consensus, qui ideo dicebantur i¡xoijaXkoy.rvQ’., ávT'.A£vci/.£vci, h. e. libri qui in controversiam seu in dubium vocantur a nonnullis (1). Orígenes apud Euseb. VI. 25; Athanas. ep. testali; Cyrill. Hieros. 1. c. ; Synops. Athanasiana ; et data opera Euseb. Ill. 25. Clarum est igitur, hoc semper ratum fuisse principium , libros Scripturae a con­ sensu et iudicio ipsius Ecclesiae esse discendos. Nihil ergo aliud egerunt Patres Tridentini, quam quod omni tempore ad munus ac magisterium custodum fidei sub charismate Spiritus Sancti imprimis pertinere agnoscebatur, quando dogmatica definitione librorum inspiratorum canonem proposuerunt. II. In altera parte theseos defendimus verum sensum decreti Tridentini contra falsam interpretationem Ioannis lahn (Intro­ duci. ad libi. V. T. T. I. §. 3o.). Postquam narravit, aliquos Patres Concilii proposuisse, ut duplex classis librorum distin­ gueretur, prima eorum qui semper ab omnibus recepti, altera eorum qui aliquando in dubium vocati erant, lahnius haec sub(1) Dubia haec nonnullorum tantum fuisse patet manifesto inde, quod libri communi aut fere communi consensu relegati ex censu Scripturarum non «vrtXryógsvoi ac dubii vocabantur, sed constituebantur in tertia classe dicti apocryphi seu spurii (viOot), a quibus iterum distincti erant libri per­ niciosi ab haereticis intrusi. Sed de his paulo post dicetur. — 372 — iungit: « Reliqui vero (Patres Concilii) censebant, exemplum veterum Conciliorum esse sequendum, et libros sacros indiscri­ mination. in una serie collocandos ; discrimen enim inter duplex librorum genus supponebant alioquin esse notum, et consequenter in hoc decreto, non minus quam in vetustioribus Conciliis, per se intelligi ; unde omnes concesserunt in hanc sententiam... Ergo iuxta ipsam Patrum Tridentinorum asseverationem, discrimen inter libros deuterocanonicos et protocanonicos non est sublatum ; nec etiam potuit auferri, ut Patres Tridentini optime intelligebant, sicut nec factum ipsum, in quo illud discrimen fundatur, quod scilicet libri deuterocanonici antiquitus non ubique et non ab omnibus suscepti erant. Unde Bernardus Lamy suam tracta­ tionem de hac re in Apparat. Biblic. 1. II. c. 5. p. 333. ed. Lugd. 1723. concludit his verbis: idcirco libri, qui in secundo canone sunt, licet coniuncti cum ceteris primi canonis, tamen non sunt eiusdem auctoritatis » (t). Ita lahnius appellans con­ fidenter pro veritate suae narrationis ad Historiam Pauli Sarpii 1. II. et Cardin. Pallavicini 1. VI. Atqui tota haec narratio componitur mendaciis, doctrina vero ipsa est evidenter falsa. Tam Pallavicinus 1. VI. c. 11. quam ipsemet Sarpius 1. II. p. 149. i5o. ed. Londin. 1619. diserte testantur (2), inter opiniones quae in congregationibus particularibus in medium proferebantur, praevaluisse et in con­ gregatione generali adoptatam fuisse, ac tandem in sessione defi­ nitam sententiam, ut libri omnes sine discrimine haberentur eiusdem auctoritatis. Qua de causa Sarpius more suo calumnias (1) In editione operis Lamiani anni 1696, haec verba noncomparent; habetur tamen aliquid simile 1. II. c. 2. p. 335. In posterioribus editioni­ bus posthumis verba a lahnio citata leguntur quidem (ed 1771. 1. II. c. 5. p. 375.), sed ita, ut non satis manifestum sit, utrum referantur ad statum quaestionis, qui erat saeculo IV. et V, an vero ad aetatem etiam praesen­ tem post editam definitionem Tridentinam. Sine dubio tamen nominatim in illo capite >°. plura sunt ambigue dicta et suspecta. (2) « La terza (sentenza) fu di fare un solo catalogo ponendo tutti i libri d'ugual autorità.... La terza (in congregatione generali) fu approvata dalla maggior parte ». Sarpi 1. c. « Tal divisione quantunque fatta innanzi da qualche autore ed allora promossa dal Seripando in una scrittura eruditissima ch’egli compose per esaminazione di tutti i libri canonici, come in verità non avea sussistenza, cosi non ebbe apparenza; onde appena ritrovò approvatore ». Pallavic. 1. c. n. 4, - 3 73 struit definitioni, ac si contrària esset antiquae doctrinae; et Pallavicinus ait, opinionem quae discrimen aliquod statuebat, Patribus Concilii nec verisimilem visam et reiectam fuisse. Sane inspiciatur ipsum decretum Tridentinum ; ex eo enim evidenter constat, eandem rationem Scripturae sacrae et eandem auctori­ tatem verbi Dei scripti, omnibus libris ibi enumeratis assert.un esse, 1°. Id evidenter constat ex iis, quae antecedunt librorum enumerationem. Ait synodus, se suscipere pari pietate ac reveren­ tia omnes libros tam veteris quam novi Testamenti, nec non Tra­ ditiones ipsas. Ad utrumque obiectum definitionis addit ratio­ nem; ad Traditiones quidem, quia sunt vel a Christo vel a Spiritu Sancto dictatae et continua successione conservatae ; ad omnes libros veteris et novi Testamenti, quia unus Deus est auctor utriusque Testamenti (cf. supra th. II.). Ita Deus non distinctim aliquorum librorum esse, aliorum non esse, sed sine discrimine omnium librorum auctor declaratur. 2°. In enumeratione ipsa, libri deuterocanonici intermiscen­ tur protocanonicis secundum ordinem materiae vel temporis, sine ulla distinctione dignitatis; tum subditur: « si quis autem li­ bros ipsos cum omnibus suis partibus... pro sacris et canonicis non susceperit, anathema sit ». Est hic prorsus evidens, prae­ dicata quibus definiuntur libri sacri et canonici, non habere nec posse habere pro diversis libris diversam significationem, unam ab omnibus semper intellectam, alteram, saltem quoad epitheton canonici, numquam in Ecclesia auditam. Imo si ita esset, tota definitio inanis evaderet. Cum enim Concilium non distinguat ullo modo, quinam libri sint canonici significatione usitata, et quinam significatione illa alia supposita, quod scilicet sint libri .quamvis non inspirati, tamen utiles ad aedificationem fidelium, vi huius definitionis non excluderetur dubium etiam de proto­ canonicis singulis, utrum sint inspirati ; atque adeo huc tandem rediret definitio, ut inter omnes hos libros credamus alios inspi­ ratos, alios solum pios ac utiles, quantum ex nostra eruditione nostroque ingenio nobis persuaserimus. Qui sensus definitionis in oecumenico Concilio editae sine ingenti absurditate supponi non potest. 3°. Sensus verus decreti praeterea apparet etiam ex eius scopo. Aiunt enim Patres in ipso decreto, voluisse se Tradi­ — ?74 — tionem, et Scripturam omnibus libris epumeratis constantem de­ finire tamquam principia cognitionis Christianae et velut canales, quibus revelatio pridem promulgata ad nos usque derivata est, et ideo se praemisisse hanc definitionem de Traditione et de libris omnibus Scripturam canonicam constituentibus, ut « omnes intelligant, quibus potissimum testimoniis ac praesidiis in con­ firmandis dogmatibus et instaurandis in Ecclesia moribus (s. syn­ odus) sit usura. » His verbis evidenter libri omnes sine discri­ mine in eadem auctoritate infallibilis verbi Dei scripti consti­ tuuntur , et testimonia ex iis omnibus declarantur irrefragabilia ad confirmationem dogmatum. Hunc ipsum scopum declaravit 'primus legatus Pontificis in proponendo decreto, videri necessa­ riam enumerationem singulorum librorum, ut catholici certi red­ dantur, quinam libri sint scripti divinitus et ideo regula fidei (i). Sine ullo igitur dubio sub poena anathematis proponitur credendum, libros omnes enumeratos esse canonicos, eo quod sunt libri divinitus inspirati. Quare fateor, me non intelligere, quomodo Melchiori Cano (de Locis 1. II. c. 9; 1. XII. c. 7. ed. Lovan. 1564. pp. 63. 718.) visum sit minus gravi censura di­ gnum , si quis librum Baruch quam si ceteros libros deuterocanonicos veteris Testamenti repudiaret ; et iterum-» si quis hos V. T. deuterocanonicos, quam si protocanonicos vel deuterocanonicos novi Testamenti ad censum Scripturarum inspiratarum pertinere negaret. Sensus decreti Tridentini, quem diximus, nunc solemniter definitus est ab oecumenico Concilio Vaticano Conslit. Dei Filius cap. II. et can. IV. Corollarium. Distinctio librorum Scripturae in protocano­ nicos et deuterocanonicos satis commoda est, et post saeculum XVI (2) passim a catholicis scriptoribus usurpata ad indicandam historiam definitionis canonis ; esse scilicet libros alios de quibus (1) « 11 legato espose: parergli ottimo consiglio, che in primo luogo s’accertassero e si annoverassero i libri canonici della Scrittura, per ¡sta­ bilire con quali armi si dovesse pugnare contro gli Eretici, ed in qual base dovessero Jondare la loro credenza i Cattolici; alcuni dei quali vivevano sopra ciò in perplessità miserabile, veggendo che in uno stesso libro era da molti adorato il dito dello Spirito Santo e da altri esecrato il dito d’un falsatore della Divinità». Pallavic. 1. VI. c. il. n. 4. (2) Ante saeculum XVI. sane res ipsa designata his nominibus erat nota, nomina vero non erant in usu, et haud scio, utrum ante Sixtom Senensem (defunctum 1569) fuerint adhibita. «Libri canonici primi ordi- numquam in Ecclesia ortum erat dubium , quin pertinerent ad cartonera Scripturarum, et esse alios de quibus aliquando dubi­ tatum est, et post aliquas haesitationes demum, eliquata quae­ stione, inter omnes catholicos certo'constare coepit. At appel­ latio et distinctio eadem falsa prorsus et intolerabilis evadit, si per eam internum discrimen librorum et diversus gradus aucto­ ritatis designetur, ut duplex statuatur canon, primus in quo libri inspirati, secundus in quo alii libri ecclesiastici inferioris auctoritatis comprehendantur, ad quam significationem a loanne lahn, et fortasse a Bernardo Lamy, illa nomina detorta esse vi­ dimus. THESIS X. Demonstratur Traditio apostolica de canone librorum sacrorum ex constanti et universali usu Ecclesiae. « Si ad vindicandam suisque in fundamentis distinctius intclligendam «Patrum Tridentinorum definitionem inquiratur modus, quo praedicatio » ecclesiastica de canone ss. librorum diversis aetatibus se habuit; certis» simis conficitur argumentis, Io. ecclesiastico usu et universali consuetu« dine ad ipsa tempora apostolica pertingente, praeter Scripturas censionis » hebraicae etiam reliquos veteris Testamenti libros, qui canone Tridentino » comprehenduntur, in Ecclesiis Christianis susceptos fuisse; 2". consuetu» dinem, quam diximus, ecclesiasticam iis insignem esse characteribus, ut » hos libros omnes, tamquam ad s. Scripturam pertinentes, ab Apostolis » Ecclesiae traditos fuisse demonstret ». S Praemittimus factum historice indubitatum, quod dogmatice in se continet totam veritatem, quam in thesi enuntiamus. Huius itaque facti distincta explicatio constituet ipsam demonstrationem nis, inquit, quos protocanonicos appellare libet, sunt indubitatae fidei libri, h. e. de quorum auctoritate nulla umquam in Ecclesia catholica fuit du­ bitatio... Canonici secundi ordinis, qui olim ecclesiastici vocabantur, et nunc a nobis deuterocanonici dicuntur, illi sunt, de quibus.... inter catho­ licos fuit aliquando sententia anceps ». Bibi. Sanet. 1. I. sect. 1. Libri deuterocanonici numerantur septem V. T. et septem N. T. Baruch, Tobiae, ludith, Sapientiae, Ecclesiastici, 1. et 2. Machabaeorum ; Epistolae sex N. T. Heb. lac. 2. Pet. 2. et 5. Io. lud. et Apocalypsis. Praeter haec sunt deuterocanonicae aliquot partes librorum Danielis (in Vulgata 111. 24-90; XIII. XIV.) et Esther (in Vulgata X. 4-XVI. 24); ab aliquibus huc etiam numerantur fragmenta Evangeliorum illa, quae in quibusdam codi­ cibus exciderunt. Ceterum appellatio deuterocanonici magis in usu est pro libris veteris quam pro iis novi Testamenti. — 376 — theseos. Factum historicum indubitatum est, tribus primis saecu­ lis censionem Scripturarum penes Ecclesias Christianas fuisse in multis diversam a censione, ut exstabat penes ludaeos ; quae di­ versitas non tantum ad singularia incisa, sed etiam ad ampliores partes librorum et ad libros integros referebatur, non secus ac nunc adhuc existit idem discrimen. Hic autem Ecclesiarum usus vi assistentiae, qua Deus adest Ecclesiae suae, ita auctoritate eminens credebatur a Christianis doctoribus, ut eis absurdum videretur a ludaeis discere velle genuinum Scipturarum canonem. Habes haec pluribus disputata apud Origenem in epistola ad Africanum. Quoniam Africanus dubium moverat de partibus deuterocanonicis Danielis, Orígenes et has partes Danielis et alias in libro Esther apud Hebraeos non esse, atque in multis aliis nostros libros ab iis quos ludaei habent, differre fatetur n. 2-6; imo agnoscit, etiam libros integros ut Tobiae et ludith, quibus utitur Ecclesia, a ludaeis non admitti n. i3. At vero apud Chri­ stianos inauditum et non ferendum esse significat, imo crimen fore contra ipsa promissa facta Ecclesiae sanguine Christi emptae, ideo de hisce Scripturarum nostrarum partibus velle dubitare. « Tempus est igitur, exclamat, si haec nos non latent, abrogare quae in Ecclesiis feruntur exemplaria, et fratribus lege prae­ cipere, ut abiectis quos penes se habent, sacris libris, adulando ludaeis persuadeant , ut nobis puros et qui nihil habeant fig­ menti, impertiant. An etiam providentiae, quae in sacris Scri­ pturis dedit omnibus Christi Ecclesiis aedificationem, curae non fuerunt empti pretio, pro quibus Christus mortuus est ?» n. 4. Ceterum ad usum polemicum, ait, oportere novisse discrimina inter utrumque canonem, idque se ipsum diligenti comparatione investigasse, « ut cum ludaeis disserentes non proferamus ea, quae in eorum exemplaribus desunt, sed simul utamur iis, quae penes se habent, licet in nostris desiderentur ». n. 5. Discrimina haec inter collectionem Scripturarum ut exstabat penes Ecclesiam, et inter illam ludaeorum commemorat etiam lustinus medio saeculo secundo, paulo post aetatem apostolicam, in dialogo cum Tryphone ludaeo n. 71-7?. Quamvis enim di­ recte ibi agat de singularibus textibus vel corruptis vel truncatis a ludaeorum magistris, quia non erat ei propositum de ipso diverso canone Scripturarum disputare ; conqueritur tamen, a ludaeis Scripturas aliquas penitus esse sublatas, quae exstant in — -"'77 — exemplaribus Christianorum. His vero Scripturis quae penes Chri­ stianos et non etiam apud Judaeos sunt, pollicetur non se usurum ad scopum polemicum , eodem modo ut post Justini tempora Origenem id commendasse vidimus. « Quod (magistri ludaeorum) multas Scripturas, ait Justinus, omnino sustulerunt (i) ex in­ terpretatione apud Ptolomaeum facta a senioribus.... scire vos volo. Quas quia ab omnibus generis vestri negari scio, huius­ modi quaestionibus non implicabor ; sed ex iis quae etiam apud vos in confesso sunt, disputationes instituam ». n. 71. Hoc loco accusatio ablationis multarum Scripturarum ita generalis est, ut non ad singulares textus dumtaxat, sed ad libros etiam in­ tegros protendatur, quos in canone Judaico non comprehensos penes Ecclesias fuisse luculenter deinceps demonstrabimus, et in quibus discrimen inter utramque censionem Justinus sane non ignorabat; licet in sequentibus deinde exempli causa afferat tan­ tum textus singulares, quos de Salvatore Christo propheticos a ludaeis corruptos fuisse queritur. Iam si librorum veteris Testamenti qui in canone Hebraeorum desunt, et quos ideo (ut iam monui) ad compendium deuterocanonicos appellabimus, usum et frequentationem in Ecclesiis Christianis investigemus, facile apparebit, eos inde a temporibus apostolicis non secus ac libros protocanonicos in censu Scriptu­ rarum sacrarum habitos, et ut Scripturas sacras usurpatos fuisse. Conficiemus id triplici argumento, t° ex modo quo libri hi omnes citantur a ss. doctoribus; 20 ex codicibus et versionibus; 3° ex publica eorum lectione ; ex quibus demonstratis deinde 40 seque­ tur sponte sua, non aliud in hoc universali usu ecclesiastico exhiberi quam eorundem librorum transmissionem et traditionem ab Apostolis ad Ecclesias. I. Usque ad initia saeculi IV. nulla comparet (2) de his (1) 'O~'. "oXkà; Ypasà; riXsov nrptsïXov. (2) Dubitatio, cuiusmodi proposita est Origeni ab Africano, potius clare demonstrat, nullam adhuc inter catholicos motam fuisse controver­ siam. Africanus proponit dubium solvendum Origeni ut novum et ut suum, non ut commune aliis; dubium deinde ex indiciis quibusdam internis or­ tum refertur ad solas partes deuterocanonicas Danielis, maxime ad histo­ riam Susannae; nec adhuc videtur novisse Africanus, alios etiam libros qui sunt penes Ecclesiam, hebraice non exstare. Unde Orígenes de hac utriusque - 378 libris controversia alicuius momenti, sed deuterocanonici sicut protocanonici eodem prorsus modo absque ullo discrimine ci­ tantur, ut manifestum sit, omnes habitos fuisse libros sacrae Scripturae et unius collectionis. Citant enim Patres illi vetusti textus deuterocanonicos permixtos cum protocanonicis, et citant iisdem formulis solemnibus: scriptum est, dicit (ç-qci), secundum illud (zm ró), Scriptura, sacra Scriptura, divina Scriptura, Spiritus Sanctus in divina Scriptura dicit, dicit prophetia, dicit propheta, dicit lex, dicit Deus. o') Patres ipsi apostolici, quamvis in paucis monumentis quae supersunt, copia citationum exspectari nequeat, adierunt tamen non secus ac protocanonicos etiam libros deuterocanonicos, quan­ tum satis est, ut hos aeque ac illos in usu fuisse et Scripturis adnumeratos intélligamus, praesertim si simul respiciamus cita­ tiones solemnes et plenissimas sequentis aetatis, de quibus mox dicemus. Ita adhibentur apud Clementem Romanum ep. I. ad Cor. partes deuterocanonicae Esther n. 55; liber ludith ibid.; Sapientiae n. 27; tum in epist.II. ad Virgines n. i3. liber Ecclesi. et partes deuterocanonicae Danielis; in ep. Barnabae n. iq. liber Ecclesi.; in ep. Polycarpi n. 10. Tobiae; in Pastore Hermae 1. III. similitud. 9. n. 23. Sap. et Ecclesi. b) Frequentissimae et solemnes citationes librorum deuterocanonicorum eo modo, quo diximus, sine ulla distinctione a libris protocanonicis in oculos incurrunt apud omnes scriptores saeculi II. exeuntis et saeculi III, quorum opera prolixiora super­ sunt. Quod si alii aliis frequentius citati reperiuntur, id provenit non ex diversa librorum auctoritate sed ex diversa materia, qua pro scopo Patrum magis aut minus citationibus opportuni erant. Haec librorum diversitas per se satis intelligitur, et non minus in citandis etiam protocanonicis usuvenit. Unde frequentissime libros Sapientiae et Ecclesiastici, minus frequenter libros histo­ ricos Tobiae, ludith, Machabaeorum citatos reperimus, quod (ut diximus) non ex diversa auctoritate libris tributa, sed ex diver­ sitate argumenti repetendum est. Modo quo iudicavimus promiscuo , occurrunt citati apud censionis diversitate eum docere in sua responsione opus habuit. Quae quidem clare ostendunt, de hisce libris qui penes Hebraeos desunt, nullam adhuc in Ecclesia auditam fuisse dubitationem. — 379 — Clementem Alex, libri omnes deuterocanonici ; Sapientiae plus quam vigesies, Ecclesiastici quinquagies et amplius, Bai licit (nomine leremiae) quater (i), Tobiae ter, ludith semel, 2. A/uchabaeorum semel (2). Eodem modo libri adferuntur in Opp. Origenis (ed. de la Rue), Sapientiae fere vigesies, Ecclesiastici plus quam septuagies, Baruch (nomine leremiae) quinquies, Tobiae amplius quam decies, ludith ter, 1. Machabaeorum se­ mel, 2. Machabaeorum decies et quinquies. Apud utrumque citantur etiam cum protocanonicis partes deuterocanonicae Danielis et Esther. Pariter occurrunt citationes omnium librorum (exceptis Tob. et Esther)^apud Tertullianum; omnium (excepto 1. ludith) apud Cyprianum ; omnium (exceptis Ecclesi. et Esther) in Operibus Hippolyti (ed. Fabricii et in Bibi. Gallandi T. 11.). Citantur libri Baruch, Tobiae, Sapientiae, Ecclesiastici a s. Me­ litene (saeculo II.) in Clavi s. Scripturae (si opus genuinum est), quam primus edidit Emus Pitra (Spicileg. Solesm. T. III.)’, libri Sapientiae, Baruch (nomine leremiae), partes deuteiocanonicae Danielis a s. Irenaeo; Sapientiae, Ecclesiastici, Baruch, Tobiae in Operibus Dyonisii Alexandrini (ed. de Magistris); Sapientiae, Ecclesiastici, Baruch (nomine leremiae) a .Methodio; Sapientiae, Ecclesiastici, Baruch, Tobiae, ludith, partes deuterocanonicae Dauielis in sex primis libris Constitutionum apostolicarum, qui a recentioribus criticis censentur scripti saeculo III ; Sapientiae et Ecclesiastici in Testamento duodecim patriarcharum; item Sapientiae in disput. Archelai cum Manete ; item Ecclesiastici ab anonymo contra Novatianum (Galland. 111. p. 3y6.), a Petro Alexandrino Fragni, de paschale n. 5. (3) et ab Alexandro Ale­ xandrino ep. ad Alexandrum CP. n. 5; item r. Machabaeorum in Concilio II. Chartaginensi anni 253. (Hard. I. p. iP2.); item (1) Baruch citant veteres frequentissime sub nomine leremiae, cuius ille scriba erat; ita praeter Clementem Irenaeus, Tertullianus, Orígenes, Cyprianus, Methodius, Lactantius, Athanasius, Hilarius, Ambrosius, Leon­ tius aliique. (2) Habet insuper Clemens quandam synopsim totius Scripturae Strom. I. p. 523-329 edit. Paris. 1641, ubi omnes omnino libros recenset, excepto 1. ludith, cuius tamen historiam enarrat 1. IV. p. 521. Nomine leremiae comprehendisse et Baruch, patet etiam ex Paedagog. I. c. to; II. c. 3. (5) De genuinitate huius fragmenti vide C. I. Hefele in Léxico Eccles. Friburgensi T. VIII. p. 341. — 38o — .Sapientiae, Ecclesiastici (uterque nomine Salomonis), Baruch (nomine leremiae) a Lactantio (Divin, instit. IV. n. 8. i 3. i6.) etc. c) Hic indiscriminatus ss. librorum usus perseveravit omnino idem saeculo IV. et V, postquam exorta erat nonnulla haesitatio de libris, qui penes Hebraeos non sunt recepti. Imo quo am­ pliora supersunt ex hac aetate Patrum et scriptorum ecclesiasti­ corum monumenta, eo evidentius demonstratur universalis et constans librorum deuterocanonicorum auctoritas tamquam ad sacram Scripturam pertinentium, quin inter eos et libros protocanonicos in publico usu ullum factum fuerit discrimen. Affir­ mari enim tuto potest, ex omnibus Patribus quorum scripta satis ampla supersint, nullum esse, qui libros deuterocanonicos tamquam Scripturam sacram non usurpaverit. Nos hic eos solos appellabimus Patres, qui ut postea videbimus, in suspicionem vocari possent truncati canonis. Athanasius citat librum Tobiae sub formula scriptum est una cum textibus protocanonicis (ed. Maur. Paris. 1698.) T. I. p. 133. 3o5. Sub eadem formula, scriptum est, Scriptura (r, ypaovi) dicit, cum aliis textibus protocanonicis p. ji. 125, et ad probandam divinitatem Spiritus Sancti p. 674. 6y5. adfert librum Sapientiae. Tum citat Ecclesi. sub formula a Spiritu Sancto dictum est, iuxta illud, sacra Scriptura dicit p. i83. (1) 272. 1204. 1210. 1214. Ad Baruch appellat sub nomine leremiae p. 188. et ad eundem textum nomine proprio Baruch p. 517’, ad partes den­ teras Dan. sub ipso Danielis nomine p. 417. et alibi. Gregorius Nazianzenus sub una formula, ait Scriptura, ad­ fert Sap. simul cum textu Ps. (or. 28. al. 34. n. 8.); sub formula inquit (çztî) citat Ecclesi. cum Proverb, (or. 7. al. 10. n. 1.); Baruch (ep. 102. ad Cledon. al. or. 51.); partes deuterocanonicas Dan. (or. 36. al. 27. n. 3.). Amphilochius nomine prophetae citat Baruch, et admittit Ecclesi. ut Scripturam veteris Testamenti (Galland. T. VI. p. 5 io). Cyrillus Hierosolvmitanus adfert Sap. nomine Salomonis; simplici citatione Ecclesi. et partes deuterocanonicas Dan. (Catech. IX. n. 2. cf. n. 16; VI. n. 4; XVI. n. 3i). Epiphanius sub formulis divina Scriptura (t¿ OsÏqv ypàix(i) Hic locus est Alexandri Thessalonicensis in ep. ad Athanas., quam ipse Athanasius recitat. — 38i y.x), Scriptura, Dominus per Salomonem, praestantissimus pro­ phetarum, citat saepius Sap. et Ecclesi.; sub formula Scriptura, propheta dicit, aliquoties adfert Baruch; fudithae mentionem facit cum aliis rebus et personis Scripturae, quarum ibi nume­ ros disponit: « tres mulieres prophetissae Maria, Debora, fudith ». (de mysterio numeror. T. 11. p. 3o5.) Hilarius nomine vocis propheticae et prophetae, citat Sap. in Ps. i35. n. 11 ; Trin. I. n. 7; sub formula dicit (Scriptura) et sub inscriptione Salomo/iis adfert Ecclesi. Prolog, in Pss. n. 20; in Ps. 140. n. 5; Baruch nomine leremiae in Ps. 68. n. 19; Tob. iri Ps. ¡18. litt. 2ft. n. 6; Ps. 129. n. 7; denique 1. ludith citat librum Legis in Ps. 125. n. 6; ibi enim promittens testi­ monium « ex Lege et Prophetis et Evangeliis et Apostolis », ex Lege non adfert nisi unicum textum, ludith XVI. 3. Hieronymus maiorem quam ceteri omnes Patres hac in quae­ stione difficultatem creare solet, quando prae oculis habens ca­ ñonera Judaeorum loquitur de libris in eo non receptis, ut in­ ferius videbimus. At vero Traditio ac consuetudo Ecclesiarum firmior erat et universalior, quam ut ipsemet in usu quotidiano horum librorum ab ea recedere potuisset. Videtur itaque Hie­ ronymus respiciendo canonem ludaeorum deuterocanonicorum ae­ quali cum protocanonicis auctoritate privatim minus certus fuisse; in usu tamen et praxi secutus communem Ecclesiae consuetu­ dinem nullum ponit discrimen inter libros utriusque ordinis. Hoc autem ipsum argumentum est evidens constantis ac universalis consuetudinis Ecclesiae, quaecumque fuerit privata s. doctoris opinio et haesitatio tempore, quo res nondum undique eliquata erat et solenni Ecclesiae iudicio definita. Operae igitur pretium erit diligentius considerasse modum, quo s. Pater libris deuterocanonicis utitur. Imprimis usurpat librum Sap. in suis operibus saltem 121', Ecclesi. saltem igics. iis citandi modis, qui non possunt adhi­ beri nisi de libris s. Scripturae. Utrumque enim citat frequenter sub formula scriptum est simul cum textibus ex libris protoca­ nonicis, vel post huiusmodi textus sub formula : in alio loco, aut alibi dictum est ep. 66. n. 5. ad Pammach. (ed. Vallarsi): ep. 125. n. 19. ad Rustic.; contra Pelag. dialog. 1. 11. n. 11 ; in Ezech. T. V. p. 207; in. Is. T. IV. p. 27. 48. idque ad probanda dogmata, sicut e. g. divinitatem Spiritus Sancti pro- — 382 — bat ex libro Sapientiae aeque ac ex aliis textibus biblicis in Gal. Ill. T. VII. p. 420. Citat Ecclesi. cum Proverb, sub una formula in nostris libris legimus in Is. T. IV. p. 5o; in texti­ bus huius libri agnoscit datum nobis praeceptum T. III. p. 462 ; T. IV. .p. 55, imo ad eundem Ecclesi. provocat sub diserta appellatione Scripturae sanctae et divinae Scripturae: « divina Scriptura loquitur » ep. 118. n. 1. ad Iulian. (T. I. p. 786); « dicente Scriptura sancta » in Is. T. IV. p. 57. Librum utrum­ que adfert sub nomine Salomonis ; Sap. quidem ep. 58. n. 1. ad Paulin. (« Salomone testante »), Ecclesi. in cap. X. Eccl. T. Ill. p. 472. (1). Librum ludith computat ut sacrum cum protocanonicis Ruht et Esther. Ruth et Esther et ludith tantae gloriae sunt, ut sa­ cris voluminibus nomina indiderint» ep. 65. n. j. ad Princi­ piant T. I. p. 372; iterum citat ep. 79. n. 11. ad Salviti, p. 504. et cum aliqua significatione dubii ep. 54. n. 16. ad Fort. p. 291; in Agg. I. T. VI. p. 745. Librum Tobiae ad­ fert in Eccl. VIII. T. III. p. 45i; illum testatur esse in usu Ecclesiae, licet non sit in canone ludaeorum : « liber Tobiae licet non habeatur in canone, tamen usurpatur ab ecclesiasticis viris » (in Ion. T. VI. p. 390.). Partibus deuterocanonicis Esther utitur non secus ac protocanonicis in Is. T. IV. p. 763. 774 ; in Ez. T. V. p. 3o2 ; in Amos T. VI. p. 319 ; ita et partibus deuterocanonicis Danielis in Os. T. VI. p. 73; in Nahum ib. p. 574. Ad libros Machabaeorum appellat sub nomine Scri­ pturae in Is. T. IV. p. 227. cf. in Dan. T. V. p. 675. Denique in utraque praefatione ad libros 'Tobiae et ludith satis diserte declarat diversitatem consuetudinis et sententiae ec­ clesiasticae a canone ludaeorum quoad hos libros, quos ipse e chaldaica in latinam linguam transtulerat rogatu Episcoporum. « Arguunt nos Hebraeorum studia, inquit in Tob., et imputant nobis contra suum canonem latinis auribus ista transferri. Sed (1) Disputans cum Pelagianis semel indicat suspicionem, ne forte Ec­ clesi. ab haereticis reficiatur eo, quod circa illum aliqua erat ambiguitas. « Ac ne forte huic volumini contradicas, audi Apostolum.... Et Ecclesiastes (protocanonicus) de quo certe libro nulla est ambiguitas, inquit » etc. Dialog. 1. I. n. 33. T. II. Simile aliquid de Semipelagianis habet Augu­ stinus (de Praedestin. SS. c. 14.) quoad librum Sap. — 383 — melius esse indicans Pharisaeorum displicere indicio et Episco­ porum iussionibus deservire, institi ut potui». Et in ludith: - quia hunc librum synodus Nicaena in numero sanctorum Scri­ pturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestrae ». In Apologia contra Rutinum indignabundus accusationem repellit, ac si ipse veterem editionem LXX. interpretum, quae eousque in Ecclesiis legebatur, non magni faceret, vel nominatim in Da­ niele quae in hebraico textu non exstant, reiiceret (Apolog. con­ tra Rufin. 1. II. n. 24. 33. T. 11. p. 518. 227.). Ex his omnibus clarum’ est, reperisse Hieronymum hos libros deuterocanonicos usu et consuetudine Ecclesiae consecratos, ac inter Scripturas sacras receptos. Cum tamen ex altera parte eos videret in canone Hebraeorura non exstare , hinc orta est ali­ qua in eius privata opinione fluctuatio, cum solemne Ecclesiae iudicium nondum latum erat. Ad cuius explicationis confirma­ tionem animadverte, epistolam 53“"”. ad Paulinum non serius anno 394, praefationes in libros Regum (prologum galeatum), in libros Salomonis, in Esdram, ex quibus locis maiores diffi­ cultates petuntur, editas fuisse ab Hieronymo ante annum 3g3. (Vide praefat. Benedictinorum in s. Bibliothecam Hieronymi ed. Vallarsi T. IX. p. 21.) S. doctoris dubia igitur, vel certe difficiles modi loquendi de libris deuterocanonicis pertinent ad tempus, quo canon omnes hos libros comprehendens ab Hip­ ponensi Concilio totius Africae (anno 3g3.) et a Carthaginensi (anno 397.) nondum erat editus, vel Hieronymo nondum inno­ tuerat. At commendationes magnificae eorundem librorum ut pertinentium ad Scripturam sacram, quas ex Hieronymo recita­ vimus, exstant omnes vel fere omnes in libris, quos scripsit ali­ quamdiu post illud Concilium celebratum, quando propositus canon Scripturarum ei iam innotuisse potuit. Nam epistolae da­ tae sunt ad Paulinum 58“. anno 3g5 ; ad Pammachium et ad Principiara anno 397; ad Salvinam anno 399; ad Julianum anno 406; ad Rusticum anno 411 ; Commentarii in Is. non ab­ soluti ante annum 410, post illos editi alii in Ezech.; in lunam scripsit anno 397; in Oseam 406; contra Rutinum anno 402; contra Pelagianos anno 413. Prosequimur scriptores adhuc reliquos, de quibus dubium moveri posset. Rutini pauca proprio marte scripta, sed interpretationes su- , - 384 persunt multorum Operum Origenis, in quibus Scripturae deuterocanonicae eodem in censu habentur ac protocanonicae. In Operibus suis propriis citat Ecclesi. sub formula « sanctae Scri­ pturae sententia est », « Scriptura dicit » (de benediction, pa­ triarch. p. 38. 46. ed. Vallarsi). In ipsa expositione symboli, ex qua creari solet difficultas, citat Baruch prophetam n. 5, et sententiam conflatam ex Sap. et protocanonico Dan. sub for­ mula : « prophetae praedicarunt » n. 46. Partes deuterocanonicas Danielis data opera tuetur ut Scripturam sacram in 1. II. n. 33. 33. Leontius Byzantinus citat Ecclesi. « ut ait Scriptura », et Baruch nomine leremiae (Galland. XII. p. 63o. 664.). loannes Damascenus in sacris Parallelis cum ceteris libris tamquam pertinentes « ad veterem sacrorum oraculorum Scri­ pturam » (T. 11. p. 279.) enumerat frequentissime libros Sap. (nomine Salomonis), Ecclesi. Baruch, partes deuteras Danielis. Diserte ut divina Scriptura (vi Oeta vpzo/) citantur Sap. (Fid. Orthod. IV. c. 15.) et libri Mach. (or. de defunctis n. 3. T. I. p. 585.). Apud alios Patres occidentales et orientales diversarum Ec­ clesiarum usus et citationes horum librorum sunt adhuc frequentiores (cf. cl. Vincenzi sess. IV. Trid. Cone, vindicata). Nobis sufficit appellasse eos, quos inferius videbimus quaestionem mo­ visse de certitudine canonicae auctoritatis eorundem librorum. Ex ceteris unum adhuc testem saeculi IV. adfero pro Ecclesia syriaca s. Ephrem. Is in Operibus quae tantum habemus graece et latine, sub formula scriptum est frequentat Sap. Ecclesi. partes deuteras Dan. In paraenesi 3g. (inter edita a Vossio T II. p. 175.) citat 1. Tobiae. In Ezech. T. II. Opp. syr. lat. p. ig3. inducit ludith. In suo testamento Opp. syr. lat. T. I. p. 401, qui locus expressior exstat in Bibl.Orient. Assemani T. I. p. iq3, adhibet 2. Machabaeorum ad probandum dogma de offerendis sacrificiis et suffragiis pro defunctis, et diserte testatur, eos li­ bros legi apud Syros inter Scripturas. Ait suis Syris: « si filii Mathathiae, qui solum in figura celebrabant festa et commemo­ rationes, quemadmodum legistis in Scripturis (2. Mach. XII. 4?.) (1), oblationibus expiabant debita eorum qui in bello ce- ■> 9 .• y (t) $ r r x yl — 385 — ciderant... quanto magis sacerdotes Filii Dei expiabunt debita defunctorum oblationibus suis? » Item inducit j. Mach. T. II. syr. .lat. p. 228 ; 2. Mach, ibidem p. 3o8. (1). Saeculo igitur IV. non eos solos libros habebant Syri in sua versione ecclesiastica, qui nunc adhuc exstant in versione Peschilo seu simplici sic di­ cta (2), sed etiam deuterocanonicos, quos habebant et habent ce­ terae Ecclesiae. I!. Usus librorum deuterocanonicorum tam constans et uni­ versalis etiam eo tempore quo dubitationes aliquae induci vi­ debantur, et penes eos etiam doctores omnes qui has dubita­ tiones commemorant, manifesto iam per se solus demonstrat, hos libros publica Ecclesiarum consuetudine habitos fuisse cum libris ceteris in collectione Scripturarum sacrarum, et inter Scri­ pturas recensitos. Hoc idem argumento ducto ex codicibus et versionibus ecclesiasticis constat. (1) Quoniam non ita frequens erat occasio usurpandi textus ex libris Mach, sicut ex aliis nonnullis, et ideo rariores sunt horum librorum cita­ tiones, in unum conspectum colligam aliquot PP. loca, quibus ad Mach, appellant. Clemens Alex. Strom. I. 529; Tertull. adv. ludaeos ed. Rigalt. р. 210; Hippolyt. de Antichrist, ed. Fabricii p. 24; Orígenes (ed. De La Rue) Exhortât, martyr. T. I. p. 287. sq.; de Orat. ib. p. 213; de Princip. 1.1. с. i. n. 5. p. 79; in Exod. X. 27. T. II. p. 113; in Cant. Cantic. T. III. p. 75; in Ioan. T. IV. p. 273; in Rom. p. 540. 621; Cyprianus ep. 55. ad Cornei, p. 80. (ed. Baluz. Paris. 1726); ad Fortunat, de Exhort, martyr, p. 270; Concilium Carthag. II. Harduin T. I. p. 152; Eusebius Praepar. Evang. 1. XIII. c. 3; Athanasius in Ps. 78; Lucifer Calarit. (ed. Colet. Venet. 1778.) De non conven, cum haeret, p. 15. 23; De non par­ cendo in Deum delinquentibus p. T90. 197. 211. 236; Ephrem Syrus 11. cc.; Hilarius (ed. Veron. 1730.) in Ps. 134. n. 25. T. I. p. 537; contr. Constant. T. II. n. 6. p. 505; Gregorius Na^. tota or. 15. al. 22; Am­ brosius de lacob. 1. II. c. 10-12, et idem vel alius auctor De excidio Hierosolym. Galland. T. VII. p. 655; Q. lulius Hilarianus (Hilarión in Bibi. Max. PP. T. VI.) De mundi durat. Galland. T. VIII. p. 237; Chrysostomus in homiliis in Machabaeos T. II. p. 622. sqq.; Augustinus Civ. Dei XVIII. c. 36; de cura gerend. pro mortuis n. 3; contra Gaudent. 1. 1. n. 36-39; ep. 204. ad D'ulcitium etc.; Idacius Clarus (vel alius) contra Varimad. Bibi. Max. PP. T. V. p. 735. 742; Cassiodorus Instit. div. liti, c. 6; loannes Damascenus de dormientib. n. 3. T. I. p. 585. (2) Si verum est, quod contendit I. L. Hug et confirmat cl. Le Hir (Études Bibliques T. I. P. II. art. 3. n. 4.), versionem syriacam V. T. esse profectam a ludaeis interpretibus ante Christi adventum, facile patet, quomodo in ea primitus non nisi libri canonis hebraici fuerint comprehensi. Fraxzelin. De Divina Tradit, et Script. 25 — 386 — Certuni est, Scripturarum codices publica auctoritate in Ec­ clesiis diligentissime fuisse custoditos ; unde memorantur ar­ chiva (t) Ecclesiae ab Ignatio (ep. ad Philadelph. h. 8.); di­ gesta Ecclesiae a Tertulliano (cont. Marc. IV. c. 3.): exemplaria Ecclesiae ab Origene (ep. ad Afric. n. 4.) ; codicum divinarum Scripturarum apparatus Ecclesiae maxime necessarius a Con­ stantino M. (apud Euseb. vita Constant. 1. IV. c. 36.)’, Eccle­ siarum bibliothecae ab Hieronymo (ep. ad Augustin, inter Augustinianas 75. n. 19.). Iam vero in his Scripturarum sacrarum collectionibus publicis et ecclesiasticis tam orientis quam occi­ dentis omnes continebantur libri, quos adhuc nunc servat Ec­ clesia catholica, -et ad Scripturas inspiratas pertinere in Concilio Tridentino ac Vaticano iterum definivit. Nam praeter usum et modum citandi omnium Patrum de quo diximus, et praeter catalogos seu canones ecclesiasticos Scripturarum de quibus po­ stea dicemus, constat id ex monumentis, quibus immediate si­ stitur ipsa ecclesiastica editio Scripturarum eiusque indoles et velut facies exhibetur, qualis fuerit inde ab antiquissimis tem­ poribus. Cassiodorus Institut, divinar, litt. c. 12-14. describit tripli­ cem divisionem librorum Scripturae. Tertia est « secundum an­ tiquam translationem », quam inter codices alios legavit suo monasterio Vivariensi « in codice grandiore... in quo septua­ ginta Interpretum translatio veteris Testamenti in libris qua­ draginta quatuor continetur; cui subiuncti sunt novi Testa­ menti libri viginti sex, fiuntque simul libri septuaginta ». Ordinem librorum V. T. secundum hanc « antiquam translationem » ita describit: « Dividitur in Qenesim, Exodum, Leviticum, Nume­ rorum, Deuteronomium, lesu Nave, Judicum, Ruth, Regum libros quatuor, Paralipomenon libros duos, Psalterii librum unum, Sa­ lomonis libros quinque, id est, Proverbia, Sapientiam, Ecclesia­ sticum, Ecclesiasten, Canticum Canticorum, Prophetas, id est Isaiam, leremiam, Ezechielem, Danielem, Osee, Amos, Michaeam, loel, Abdiam, lonam, Nahum, Habacuc, Sephoniam, Aggaeum, Zachariam, Malachiam qui et Angelus, lob, Tobiam, Esther, Iudith, Esdrae duos, Machabaeorum duos ». Igitur in « antiqua translatione » et editione Scripturae habebantur libri deuteroca(1) Fere certa lectio apud Ignatium est sv àp/sioi? non èv ip/aioiç. - 387 nonici non forte solum adiuncti, sed sine ullo discrimine permixti cum protocanonicis, quod ipsum observatur in omnibus catalogis inferius adferendis, et in codicibus qui adhuc supersunt. Codices graeci vel praeseferunt collectionem totius Scripturae, vel sunt fragmentarii continentes solum aliquos libros, lutei priores nullus exstat, qui solos habeat libros protocanonicos ; seri omnes continent intermixtos etiam deuterocanonicos. Vetustissimi sunt Vaticanus (apud criticos B) et Alexandrinus (Londini, apud criticos A), Sinaiticus Tischendorfii, qui omnes continent libros nostros (i), nisi quod praeterea habent 1. apocryphum 3. Esdr. (ibi i. Esdr.), et Alexandrinus ac Sinaiticus 3. et 4. Mach. In Vaticano autem sicut initio totus fere liber Genesis vetustate periit, ita in fine desunt libri Mach. Codices fragmentarii, inter quos vetustissimi Parisiensis (dictus Ephremi C) et FridericoAugustaeus Tischendorfii, siquidem plures continent libros, cum libris Salomonis coniungunt fere semper Sap. et Ecclesi.; inter 11. historicos protocanonicis commiscent deuterocanonicos omnes vel saltem aliquos Tob. ludith et (plerumque nisi mutili sint) Mach.; inter Prophetas iungunt Baruch cum leremia. Hinc omnes antiqua* versiones et editiones ecclesiasticae Scripturarum, quae fluxerunt ex editione graeca, continent eo­ dem modo permixtos sine discrimine libros deuterocanonicos cum protocanonicis; ita versio aethiopica (saeculi IV.) (2), armena (saeculi V.), svriaca hexaplaris (3) (ex editione hexa(1) In Vaticano post 11. Esd. sequuntur Tobiae, Judith, tum Esther; post Cantica Canticorum sequuntur 11. Sapientiae, Ecclesiastici, tum Pro­ phetae minores postea maiores, ubi Bartich inter leremiae prophetiam et Lamentationes. In Alexandrino post 11. Moysis, losue, ludicum, Ruth, Regum, Paralipomenon, sequuntur Prophetae minores, tum maiores, ubi eodem modo ut in Vaticano et in aliis codd. Baruch inter prophetiam et Lamentationes leremiae, licet in indiculo codici praefixo Baruch non nominetur, compre­ hensus scilicet pro more sub leremiae nomine. Post Prophetas I. Esther, Tobiae, ludith, 11. Esdra, Machabaeoriini, Psalmi, lob, Prov.. Eccles., Cantic. Canticor., Sapientiae, Ecclesiastici. (2) Vide Hodium (de Bibliorum textibus p. 650.); I. A. Eabriciun (1. Lux Evangelica p. 717.). (3) Versio simplex continet tantum libros, quorum textus hebraicus exstat; sed tempore s. Ephrem Syros in sua editione habuisse II. deutero­ canonicos, constat ex superius dictis. Exstat versio syriaca alia, quae ineunte saeculo VIL ex graeca LXX. derivata continet etiam libros deuterocanoni- — 388 — piari Origenis derivata), slavonica etiam ut servatur a schisma­ ticis (3). In versione ecclesiastica latina, facta « primis fidei tempori­ bus » (ut Augustinus ait) ex graeca LXX., constat libros omnes exstitisse sine distinctione duplicis ordinis; imo haec latina versio a veteribus (Hieronymo, Augustino, Cassiodoro) appellatur ipsamet « Septuaginta interpretum » a suo exemplari, ex quo erat expressa. Ex illa libri, qui hebraice non exstant atque ideo a s. Hieronymo in sua translatione erant omissi (Baruch, Eccle­ siastici, Sapientiae, i. 2. Machabaeorum), suscepti sunt in vul­ gatam Hieronymianam, quamprimum haec usu communi coepit esse editio ecclesiastica. Hinc codices continentes editionem Hieronymianam, tum ve­ tustissimi ante recensionem Alcuini, tum qui eam recensionem consequuntur, habent omnes nostros libros, si excipias quod in nonnullis desideratur liber Baruch. Quae ¿voptaXía consuetudini Patrum et codicum graecorum, imo totius Ecclesiae repugnans nescio unde explicari possit, nisi quod librarii haberent librum (ut multi Patres) velut partem leremiae, quam cum in Hieronymi bibliotheca sancta non reperirent, eam et ipsi omiserunt, quod in aliis libris integris et per se consistentibus ut Sap. Ecclesi. Mach, ausi non sunt. Codices omnium vetustissimi huius latinas editionis sunt Amiatinus (in Laurentiana Florentiae) scriptus saeculo VI, Toletanus, Cavensis (monasterii SS. Trinitatis Cavae in regno Neapolitano), S. Pauli (in via Ostiensi), Vallicellanus. (Vide cl. P. Vercellone in Apparatu biblico ad lectiones varias Vulgatae c. 2. p. 83. seqq.) cos, quos apud Syros haberi et ab eorum scriptoribus usurpari alioquin certum est (Assemani B. O. pluribus locis). Ad distinctionem a vetere sim­ plici haec aliquando dicebatur figurata; nec alia est quoad substantiam quam hexaplaris. Hexaplaris istius versionis syriacae codex Mediolani servatur in Ambrosiana descriptus a pluribus (vid. Repertor. Eichhorn. T. III. p. 166. seqq.). Sed codex iste Ambrosiacus est tantum pars IIa. continens 11. Pss. lob, Prov. Eccl. Cantic. Sapientiae, Ecclesiastici, Prophetas minores, lerem. cum Baruch, Threnos, Dan. cum partibus deuterocauonicis, Ezech. Isai. Saeculo XVI apud Masium servabatur pars prior huius recensionis, ex qua ipse latine versum edidit librum losue; eaque, ipso Masio testante, continebat postrema capita Deuteronomii et ceteros II. historicos atque inter hos hidith et Tobiae, Sicut initio perierant 11. Pentateuchi, ita in fine 11. Mach, desi­ derabantur. (1) V. Hodium 1. c. — 389 — III. Constat ab ipsa aetate apostolica libros veteris et novi Testamenti in publicis Christianorum conventibus legi consue­ visse (Justin, apolog. 1. n. 67; Tertull. apologetic, c. 39; Constituí, aposto!. 1. II. c. 57. Galland. 111. p. 76.). Quamvis porro etiam libri alii, ut acta Martyrum, epistolae Pontificum et ss. Patrum legerentur (cf. Euseb. H. E. 1. IV. c. 23. ad calcem), lectio tamen librorum Scripturae omnino distincta erat, ita ut publica huiusmodi lectio haberi debeat tamquam publica agnitio et pro­ fessio , qua Ecclesia libros ita legi solitos, inter ss. Scripturas susceptos et suscipiendos esse declarabat. Ita iam in fragmento Muratoriano n. 4. dicitur de Pastore Hermae: « legi quidem eum oportet, publicare vero in Ecclesia populo neque inter Prophetas completum numero neque inter Apostolos in finem temporum potest » (Galland. II. p. 208.). In Concilio Hippo­ nensi anni 393, in Carthaginensi 111. anni 39y et inde in cano­ nibus Ecclesiae Africanae praecipitur: « ut praeter Scripturas canonicas nihil in Ecclesia legatur sub nomine divinarum Scri­ pturarum... Liceat etiam legi passiones Martyrum, cum anni­ versarii dies eorum celgbrantur » (Hard. 1. p. 968.). Huius de­ creti opportuna mentio est apud Augustinum ep. 64. al. 2 35. n. 3. ad Quintianum Episcopum scripta anno 401. « Vos ipsi, inquit, prius nolite in scandalum mittere Ecclesiam legendo in populis Scripturas, quas canon ecclesiasticus non recepit.... Miror ego prudentiam tuam, quod... non memineris in Concilio institutum, quae sint Scripturae canonicae, quae in populo Dei legi debeant ». Docet deinde, legendis Scripturis sacris proprium ordinem lectorum ecclesiasticorum destinatum esse, ad quem non pertinent, quibus etiam in Ecclesia committitur lectio li­ brorum aliorum, qui canonici non sunt. Secundum hot princi­ pium auctoritatem canonicam libri Sapientiae probat duplici argumento, ex usu nempe tractatorum qui proximi fuerunt tem­ poribus Apostolorum, et ex eiusdem libri lectione de gradu le­ ctorum in Ecclesia : « Non debuit repudiari sententia libri Sa­ pientiae , qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum Ecclesiae Christi tam longa annositate recitari et ab omnibus Christianis, ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles, poeniientes, catechumenos cum veneratione divinae auctoritatis audiri . de Praedest. SS. n. 27. 28. Iam vero Concilia et Patres Ecclesiae praesertim occidenta- — 3oo — lis (i) inter libros, quos ita « legendos a Patribus se accepisse > testantur, enumerant omnes et solos illos, quos Concilium Tridentinum suo canone comprehendit, ut patet ex citatis decretis Conciliorum Africae et ex ceteris canonibus, de quibus paulo post dicemus. Ex modo itaque, quo Patres et doctores ad libros deuterocanonicos non secus ac ad protocanonicos quavis aetate ap­ pellabant, ex ipsa complexione editionum ecclesiasticarum, ut codices et antiquae versiones eas exhibent, ex publica demum horum librorum in Ecclesia lectione velut pertinentium ad Scri­ pturas divinas, conficitur hos omnes libros, inde ab antiquissimis temporibus, usu et consuetudine constanti in universa Ecclesia habitos fuisse inter sacras Scripturas. IV. Porro characteres huius consuetudinis ii sunt, qui illam ex apostolica Traditione derivatam esse demonstrent. Nam n) usus horum librorum ut pertinentium ad Scripturas non solum est privatorum hominum, sed usus publicus et ipsius Ecclesiae. (i) In Ecclesia orientali factum ipsum publicae lectionis horum libro­ rum non minus constans est, ut praeter modum citationum penes omnes Patres, diserte testantur Athanasius ep. festali, Synopsis Athanasiana, Hie­ ronymus (Praefat. in 11. Salomonis etc.) et Rutinus (Expos. Symb. n. ;8), qui duo, quamvis latini, hac in quaestione potius ad orientales accedunt. At saeculo IV’. et ineunte Vo. illi, qui haerebant ancipites de pari cum ceteris horum librorum auctoritate, publicae lectioni quae fieret etiam coram catechumenis, non eandem amplius significationem tribuebant. « Non sunt in canone positi, ait Athanasius de hisce libris, sed designati sunt a Pa­ tribus, ut legantur recenter accedentibus et volentibus institui in doctrina pietatis ». Eisdem fere verbis loquitur auctor Synopsis. Simili modo Ruti­ nus et Hieronymus. « Sicut ludith et Tobiae et Machabaeorum libros legit quidem Ecclesia, sed hos inter canonicas Scripturas non recipit, sic et haec duo volumina (Sap. et Ecclesi.) legat ad aedificationem plebis, non ad ve­ ritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam ». Hieronym. 1. c. At vero Patres occidentales hoc discrimen numquam noverunt, et in oriente ipso causa cur hi libri etiam catechumenis legerentur, ante ortas haesita­ tiones saeculi IV. longe alia reddebatur. « Est aliquibus, ait Orígenes, etiam in verbo Dei cibus lactis, apertior scilicet simpliciorque doctrina, ut de moralibus esse solet, quae praeberi consuevit iis, qui initia habent in di­ vinis studiis et prima eruditionis rationalis elementa suscipiunt. His ergo cum recitatur talis aliqua divinorum voluminum lectio, in qua non videatur aliquid obscurum, libenter accipiunt ; verbi causa ut est libellus Esther aut ludith vel etiam Tobiae aut mandata Sapientiae ». Orígenes in Num. hom. 27. n. i. — 3çh — b) Est usus perpetuus tempore, universalis loco seu extensione, constans et uniformis frequentatione. Nam inde a temporibus apostolicis usque ad IV. saeculum videmus hos libros cum ceteris protocanonicis inter Scripturas recenseri et ut Scripturas usurpali, cum libris ceteris intermixtos in codicibus comprehendi, controver­ siae nullum esse indicium usque ad istud tempus IV. saeculi, tum vero aliqua haesitatione ex causis externis, de quibus mox dice­ mus, penes singulares doctores ortá, eundem usum publicum per­ severare ita, ut illi ipsi doctores a communi et publica consuetudine discedere nec vellent nec possent. Eandem porro librorum susce­ ptionem reperimus, saltem morali aestimatione, in omnibus Ec­ clesiis latinis, graecis, syris, aethiopicis, armenis. Denique nop agitur de singularibus solum actibus sed de consuetudine, quae ex ipsa rei natura continuo et quotidiano exercitio sese manife­ stabat. c) Est usus, qui nisi apostolica Traditione niteretur, fuisset magnus quidam et universalis abusus et error circa ipsos divinae revelationis fontes. Neque enim res talis est, quae ab Ecclesia posteriori tempore potuisset institui, sed quae tantum ab Apostolis tradita, custodiri et conservari a successoribus potuit ac debuit (cf. th. VIL). Postremo d) usus talis est, qui exorta controversia non solum non est infractus sed etiam confirmatus, dum statu quaestionis lucidius perspecto, controversia ipsa tan­ dem in universalem consensionem et manifestam veritatis prae­ dicationem • desiit. Atqui hi ipsi sunt Characteres Traditionis apostolicae. Ergo hac apostolica Traditione libros omnes quos habemus in canone, Ecclesiae consignatos esse documenta demon­ strant, quae universalem exhibent horum omnium librorum usum tamquam librorum Scripturae. Confer Tract, de Traditione th. I. V. VIH. IX. XIV. XXIII. XXIV. Scholion. Quod libri nonnulli, qui non sunt in canone Ec­ clesiae catholicae ut 3"'s. Esdr.; 3"ls. Mach.; 4US. Esdr. et 4"’. Mach, ex veteri Testamento (1) ; et ex novo Testamento Pa(1) In codicibus graecis, in quibus tres continentur libri Esdrae, ille qui in Vulgata nostra appendicis loco reperiti solet, ponitur ut i“s Esd., duo vero canonici libri ut 2US et jil,s Esdr., vel ut 2<>’ Esdr., et Neliem. Liber 4“» Esdr. non amplius exstat graece sed solum in versione latina, aethiopica et arabica. Librum p11”1 Mach, canon apostolicus 85. (al. 76.) ponit cum reliquis duobus inter Scripturas canonicas ; quia vero ii canones a Concilio Graecorum in Trullo suscepti sunt, inde a Graecis schismaticis - 3o2 stor Hermae, epp. Barnabae er Clementis commemorantur a quibusdam Patribus velut libri sacri, aut etiam continentur in nonnullis codicibus s. Scripturae, id longe diversum est ab illo usu universali et constanti, quem quoad libros canonicos de­ monstravimus. Nam a) numquam obtinuit consuetudo univer­ salis libros illos memoratos connumerandi Scripturis, sed ea spe­ ctabat ad singulares aliquos doctores vel particulares aliquas Ecclesias. Hinc in eo qui inter veteres canones est omnium ple­ nissimus, in canone scilicet occidentalis Ecclesiae, ubi Concilio­ rum et Pontificum mens fuit consignare ipsam Traditionem apo­ stolicam de ss. Scripturarum libris, et in codice ecclesiastico versionis latinae, ut ex ipsis illis canonibus colligitur, a primis fidei temporibus usurpatae (i), nullus illorum librorum com­ paret (2) ; in canonibus orientalibus unus vel alter aliquando inter libros àvr’.X=vop.évouç, plerumque inter àiroxpùçouç locum habet, b) Temporis progressu, et quaestionibus de canone sacro­ rum librorum magis magisque sub directione et assistentia’ Spi­ ritus Sancti eliquatis, sententia illa non modo robur universalis consuetudinis non obtinuit, sed in catholica Ecclesia penitus exstincta est; immo obsolevit etiam in Ecclesia schismatica orientali, si librum 3"l,n. Mach, excipias. numerabantur, et (etiam a Russis) adhuc nunc numerantur tres libri Machabaeorum. In codice Alexandrino et Sinaitico (sed, ut videtur,- serius adiunctus) continetur, atque in synopsi pseudo-athanasiana inter libros ivrA;youivo-j; memoratur cura tribus Machabaeorum etiam 4“’, cuius auctor ab Eusebio et Hieronymo putabatur losephus Flavius (cf. Philostorg. in histo­ ria a Photio in compendium contracta 1. I. n. 1. H. E. edit. Valesii T. III. p. 476.). (1) Vide Cassiodorum supra p. 419. (2) Augustinus, aeque ac Concilia Africana et reliqui Patres occiden­ tales, in suo canone (de Doct. christ. 1. II. c. 8.), ut mox videbimus, re­ censet libros « Esdrae duos ». Est autem apud hos saltem Patres latinos inauditum, quod duos canonicos libros Esdrae, contraxerint in unum ; unde nec Augustinus nec alii numerantes duos Esdrae, existimari possunt jiun» Esdrae habuisse in canone. Quod ergo Augustinus Civ. Dei XVIII. c. 36. appellat ad dictum aliquod ex 3. Esdr. III. 12, ut ostendat posse forte dici Esdram prophetasse de Christo, id demonstrat quidem hunc librum fuisse notum et etiam forte alicubi (apud plures in oriente) computatum cum ca­ nonicis ; sed non potest inde inferri, ab Augustino aut ceteris PP. Africanis et occidentalibus habitum fuisse librum canonicum, quandoquidem canon tum ab Augustino tum ab aliis recensitus clarissime oppositum testatur. — 3g3 — THESIS XI. Canones et diserta doctrina antiquitatis Christianae exhibent Traditionem apostolicam de omnibus libris divinis veteris Testamenti. « Sensum huius usus constantis, quo Ecclesia omnes Scripturae libros » Jideli custoditione semper servavit, diserta doctrina et praedicatio eccle» siastica post obortas controversias expressius declaravit. Ad hanc decla» rationem nominatim pertinent ss. librorum consignati indices cum ipsa » practica consuetudine conspirantes, quibus pastores doctoresque Ecclesiae i> praesertim occidentalis Traditionem de sacri codicis amplitudine distin­ ti ctius explicuerunt, et ab obscuratione quae imminere potuisset, clariorem » in lucem vindicarunt, donec ex eadem apostolica Traditione acceptum » Scripturarum canonem solemn! tandem iudicio definiverunt. » I. Ad canones in Ecclesia occidentali propositos merito con­ numeratur ipsa vetus latina editio Scripturae, in qua omnes et libros canonis Tridentini *comprehensos, et deuterocanonicos cum protocanonicis permixtos fuisse constat tum ex diserta descri­ ptione Cassiodori (vid. supra p. 386.), tum ex citationibus Pa­ trum latinorum III. saeculi, Tertulliani, Cypriani aliorumque quos citavimus in thesi praecedenti, tum ex canonibus subsequentibus Ecclesiae occidentalis, qui sine dubio 'ecclesiasticam ubique receptam editionem et publicum eius usum, tamquam normam praestitutam habuisse dicendi sunt. Si iam ex hisce catalogis manifestum fit, saeculo IV. in omnium Ecclesiarum codicibus, qua late patebat latina lingua et latina Scripturae versio, habitos fuisse libros deuterocanonicos sine ullius discri­ minis indicio cum protocanonicis permixtos ; haec sane Scriptu­ rarum dispositio immediate ad ipsam originem versionis, et mediate ad aetatem apostolicam revocanda est. Neque enim in Scriptura publice in Ecclesia quotidie legi solita et omnibus notis­ sima, integri libri serius demum inserti fuissent, nec tam gravis innovatio fieri ullo modo potuisset, quin et Episcopi et fideles tantae rei rationem aliquam postulassem. Si Episcopus in Africa populi tumultu Coactus est antiquam resumere editionem, eo quod in versione Hieronymi unum alterumve verbum aliter es­ set positum quam populus audire consueverat (Aug. ep. 71. — ?94 — n. 5. ad Hieronym.) ; quanto minus libri integri induci potuis­ sent, quin pastores et plebes saltem huius rei causam quaererent ? Atqui nec quando hi libri fuerint coniuncti cura ceteris in Ec­ clesiarum editione et publica usurpatione, nec alicuius contro­ versiae antecedentis ulla exstat memoria. Sine dubio ergo simul cum protocanonicis, tamquam ad unam Scripturam pertinentes, in linguam latinara versi sunt et latinis Ecclesiis traditi « primis fidei temporibus ». Hoc autem posito, publice et ubique receptus canon omnes nostros libros comprehendens ad ipsa « prima fi­ dei tempora » pertingit, quibus pro latina Ecclesia latina Scri­ pturae editio facta est- (i). Porro qui fieri potuisset, ut inter Scripturas divinas et verterentur in linguam latinara et publice reciperentur libri alii, quam qui exstabant in Ecclesiarum edi­ tione graeca, ex qua illam veterem latinara fluxisse omnes no­ runt? Exstabant ergo iidem libri omnes penes Ecclesiam in editione graeca ipsis temporibus apostolicis. Atqui graeca editione Apostolos ipsos usos fuisse, est ex ipsorum scriptis evidentissimum, et ex parte altera primitivam Ecclesiam ab ipsis Apostolis una cum praedicatione etiam Scripturas sacras accepisse dubitare nemo potest. Ipsa igitur collectio Scripturarum ab Apostofls divinae revelationis et fidei primis promulgatoribus approbata, consecrata, Ecclesiis tradita constituit primum et fundamenta­ lem canonem completum omnium librorum sacrorum, ex quo tamquam ex fonte promanarunt, et ad quem tamquam testimo­ nia Traditionis referuntur omnes sequentium aetatum citationes, definitiones, statuti canones, ac denique universalis usus eorun­ dem librorum in tota Ecclesia ut Scripturarum sacrarum. Cum haec traditio' et commendatio totius collectionis Scri­ pturarum ab Apostolis ad Ecclesias perveniret velut in propo­ sitione complexa, quae doctrinam de inspiratione singulorum librorum continebat implicitam, et proponeretur magis usu et praxi quam diserta et instanti de libris singulis praedicatione; hinc fieri potuit et factum esse novimus, ut posterioribus tem(i) Latinas versiones « primis fidei temporibus s fieri coepisse, et per se valde est credibile et Augustinus testatur (Doctr. Christ. II. n. ¡6.). Inter omnes versiones unam, quae Itala dicebatur, eminuisse idem Aug. ib. n. 22. nos docet. Exeunte II. et ineunte III. saeculo eam in Africa iam « in usum exiisse » et ubique propagatam fuisse, disci potest ex Tertulliano De monogam. c. 11 ; contr. Prax. c. 5; contr. Marc. II. 9. — 3g5 — poribus intra ipsos fines Ecclesiae ex causis externis, de quibus inferius dicemus, orirentur haesitationes quaedam ac dubia dc libris illis veteris testamenti, quos viri docti in ludaeoruin ca­ none non haberi monebant. Ita a primo stadio consuetudinis ecclesiasticae in simplici fide fundatae, transitus factus est ad sta­ dium secundum alicuius controversiae et obscuritatis. Recole, quae diximus Tract, de Tradit, th. XXIII. II. Ex hoc ipso periculo obscurationis necessitas orta est pa­ storibus et doctoribus Ecclesiae ad custodiam et explicationem depositi iam etiam diserta doctrina expressisque decretis Tradi­ tionem ab Apostolis et a Patribus antecedentibus acceptam mu­ niendi, ac valorem consuetudinis ecclesiasticae vindicandi. i°. Celeberrimum est Hipponense Concilium totius Africae habitum Vili. Idus Octobris anno 3g3. (Hard. I. p. 882.). Ca­ nonum huius synodi compendium miserunt Episcopi provinciae Byzacenae ad Concilium Cartilagineuse III. (sub Aurelio) anno 3gy, in quo lecti et iterum confirmati sunt. In his statutis Hippo­ nensibus XXXVI'"’1 ita decernit: « Ut praeter Scripturas ca­ nonicas nihil in Ecclesia legatur sub nomine divinarum Scri­ pturarum. Sunt autem canonicae Scripturae: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, lesu Nave, ludicum, Ruth, Regnorum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, lob, Psalte­ rium Davidicum, Salomonis libri quinque, duodecim libri Pro­ phetarum, Esaias, leremias, Daniel, Ezechiel, Tobias, Judith, Hester, Hesdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. Novi au­ tem Testamenti Evangeliorum libri quatuor, Actus Apostolorum liber unus, Pauli Apostoli epistolae tredecitn, eiusdem ad He­ braeos una, Petri duae, loannis tres, lacobi una, ludae una, Apocalypsis loannis. Ita ut de confirmando isto canone transma­ rina Ecclesia consulatur. Liceat etiam legi passiones martyrum, cum anniversarii dies eorum celebratur ». (Opp. Leonis M. ed. Bal­ lerini T. 111. p. 98. et in Collect. Mansi T. 111. p. 924.) In Concilio Carthaginensi III. in edd. idem est canon XLV1I. (Mansi ib. 8gr.) Idem decretum, eodem servato ordine libro­ rum, repetitum est canone XXIX. in Concilio Carthaginensi anni 419 (quod vulgo dici solet VI.) celebrato ab Episcopis cir­ citer 2t8 coram legatis Romanae Sedis Philippo et Asello pre­ sbyteris. Solum conclusio mutata est in hunc modum : < I loc etiam fratri et consacerdoti nostro Bonifacio urbis Romae Epi- — 3g6 — scopo, vel aliis earum partium Episcopis pro confirmando isto canone innotescat, quia a Patribus ita accepimus in Ecclesia le­ gendum » (Dionvs. Exig.: « a Patribus ista accepimus in Ec­ clesia legenda »). Opp. Leonis M. 1. c. p. 64?. Circa tempus Concilii Carthaginensis 111. anno 097. s. Augu­ stinus (Dòctr. christ. 1. II. c. 8.) (1) eosdem omnino libros tam­ quam canonicos consignavit, licet ordine paulum diverso. Post numeratos libros Octateuchi, quatuor Reg. et duos Paralip. se­ quuntur « lob et Tobias et Esther et Judith et Machabaeorum libri duo et Esdrae duo .... deinde Prophetae, in quibus David unus liber Psalmorum, Salomonis tres, Proverbiorum, Cantica Canticorum et Ecclesiastes. Nam illi duo libri, unus qui Sa­ pientia et alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam simi­ litudine Salomonis esse dicuntur; nam lesus Sirah eos (2) conscri­ psisse constantissime perhibetur, qui tamen quoniam in aucto­ ritatem recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt, v Sequuntur postremo 12 Prophetae minores et 4 maiores (3). « His quadraginta quatuor libris veteris Testamenti terminatur auctoritas; novi autem quatuor libris Evangeli! (nominantur singuli Evangelistae), quatuordecim epistolis Pauli Apostoli (sin­ gulae recensentur), Petri duabus, tribus loannis, unâ ludae, et uná lacobi, Actibus Apostolorum libro uno, et Apocalypsi lo­ annis libro uno. In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti quaerunt voluntatem Dei. » 2°. In Romana Ecclesia, ad quam Patres Africani appella­ bant, eundem viguisse canonem constat ex epistola, qua anno 402. Innocentius 1. respondit ad quaesita Exsuperii Tolosani. Ita habet (1) Libros primos duos et maiorem partem III. de Doctr. Christ, scripsit Augustinus paulo post susceptum episcopatum. Partem reliquam 1. III. et 1. IV complevit diu postea circa annum 426, quando libris suis retractandis operam impendit. (2) Librum etiam Sap. a lesu Sirach scriptum esse Aug. tum putabat, quod postea retractavit (Retract. IL c. 4. n. 2.). (5) Ab Augustino, sicut a Conciliis Africanis ceterisque PP., Baruch comphrehensum fuisse sub nomine leremiae non solum inde constat, quod textum ex Baruch citat expresse nomine leremiae contr. Faust. XII. c. 43, sed ex diserta etiam attestatione. Citato enim Bar. III. 56. subdit: « Hoc testimonium quidam non leremiae sed scribae êius adtribuunt, qui voca­ batur Baruch, sed leremiae celebratius (i. e. communiori usu) habetur n. Civ. Dei XVIII. c. 35. n. 1. cf. supra p. 379. — 397 — ep. 6. c. 7. (ed. Constant. p. 795.): « Qui vero libri recipiantur in canone, brevis (i. e. indiculus) annexus ostendit: Moysis libri quinque... Salomonis libri quinque, Psalterium; item histoiiarum, Ipb liber unus, 1'obi liber unus, Hester unus, Indilli unus, Machabaeorum duo (1), Esdrae duo, Paralipomenon libri duo. Item novi Testamenti » etc. Sicut vero Episcopi Africani ad Traditionem a Patribus antecedentibus transmissam provocabant, ita Pontifex ipso initio epistolae protestabatur, se docere quod sequendum « custodita series temporum demonstraret ». Gelasius Pontifex in Concilio septuaginta Episcoporum an­ no 406. in decreto de libris recipiendis eosdem nullo dempto nulloque addito enumerat. Ex diversitate inscriptionis codicum videtur colligi probabilissime, decretum idem fuisse iterum edi­ tum ab Hormisda Pontifice (anno 5tq. ad 523.), cui tribuitur in antiquissimo codice Urgellensi et lutensi, in quo habet hunc titulum praefixum: «Incipit decretale in urbe Roma ab Hor­ misda Papa editum.» In textu: «De Scripturis divinis quid universaliter catholica recipiat Ecclesia, vel post haec quid vitare debeat. Ordo de veteri Testamento, quem sancta et ca­ tholica Romana suscipit et honorat Ecclesia, iste est: Geneseos 1. I. » etc. Nihilominus in codicibus plerisque decretum istud tribuitur Gelasio et synodo Romanae 70 vel 72 Episcoporum, atque sub eius nomine susceptum est in collectionibus canonum Burchardi et Gratiani (2). Vide Mansi Cone. T. VIII. p. i5x. et Suppletu. Concil. T. 1. p. 355. sqq. : los. Blanchinium in Vitis RR. Pontificum T. IV. p. LXI; Hefele Hist. Concil. T. II. p. 597. (1) Adverte tam ab Augustino quam ab Innocentio libros Machabaeo­ rum collocari ante libros protocanonicos Esdrae. (2) In cod. vetusto collectionis canonum Dionysii Exigui, et in cod. Frisingensi adseribitur hoc decretum Damaso Pontifici. Cf. Ballerini Opp. s. Leonis T. III. pag. CLI. sqq. In cod. Lucensi, ex quo illud vulgavit Mansius, et in Vaticano, ex quo edidit Fontaninius, deest tota prima pars continens catalogum Scripturae, haneque formam Mansius credidit primitivam, cui assentitur Hefele, ut adeo index Scripturarum censeri deberet additus ab Hormisda Pontifice. Mihi quidem videtur contextus huic hypothesi repugnare, praesertim ur est in cod. Vaticano. Incipit ibi decretum his verbis : « Post propheticas et evan­ gélicas atque apostólicas Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus, quod » etc. Ergo evidenter praecessit enumeratio Scripturarum, quae a librario omissa est, forte quod eam notissimam esse sciret. ' _ 398 _ 3°. Ex Conciliis Africanis et decretis Pontificum idem Scri­ pturarum catalogus cum aliis statutis susceptus est circa tempus Gelasii Pontificis in eas quae inscribuntur « Constitutiones Sedis Apostolicae » Opp. s. Leonis ed. Baller. T. Ill. p. 98, et deinceps in alias vetustas collectiones canonum, Dionysii Exigui saeculo VI. (Opp. s. Leonis T. III. p. CLXXIV. sq.), Ferrandi Carth. can. 228. item saec. VI; Cresconii can. 299. exeunte saeculo VII. (Bibl. Max. PP. T. IX. p. 486. 494.) ; tum in collectionem Hispanicam saec. VII. (Opp. Leonis p. CXCV. seq.), Burchardi ineunte saec. XL, Ivonis saec. XI. mediante, Gratiani saec. XII. Huiusmodi autem collectiones, praesertim Dionysiana et postea Gratiana, cum per­ vulgatae essent et saltem Episcopis universoque Clero notissimae in tota Ecclesia occidentali, patet hanc ipsam Conciliorum et Pontificum doctrinam de canone Scripturarum in tota Ecclesia saltem latina de qua nunc loquimur, fuisse universalem. Unde saeculo Vili. s. Nicolaus 1. Pontifex ad decretum Innocentii I. ita appellabat, ut illud ubique et sine controveisia notum esse supponens, ex ipsa integri canonis Scripturarum per universam Ecclesiam receptione ab Innocentio imperata, argumentum duce­ ret ad probationem alterius rei, de qua tum agebatur (j). 4". Scriptores ecclesiastici latini qui in suis operibus exegeticis, dogmaticis, liturgici» inde a saeculo VI. indices librorum sacrorum consignarunt, eundem habent canonem plenum, nullo libro dempto nullo addito, nec profecto consignarunt aliud, nisi quod suo tempore in Ecclesia repererunt a maioribus traditum. Ita ss. librorum catalogum conscripserunt Cassiodorus saec. VI. divin, institut, cc. t-9. i3. 14; Isidorus Hisp. saec. VIL qui ter eundem proponit ed. Arevali T. III. p. 241 ; T. V. p. 190; T. VI. p. 372; Ildephonsus Toletan. de ordine baptism, c. 79. in mi(1) Probat videlicet Nicolaus, decretales epistolas Romanorum Ponti­ ficum suscipiendas esse, etiamsi collectionibus canonum non sint insertae, hoc utens argumento : « si vetus novutnque Testamentum recipienda sunt, non quod codici canonum (corpori luris) ex loto habeantur annexa, sed quod de his recipiendis sancti Papae Innocenta prolata videtur esse sententia, restat nimirum, quod decretales epistolae Romanorum Pontificum sunt re­ cipiendae, etiamsi non sunt canonum codici compaginatae, quoniam inter ipsos canones unum beati Leonis capitulum constat esse permixtum, quo ita omnia decretalia constituta Sedis apostolicae custodiri mandantur, ut si quis in illa commiserit, noverit sibi veniam negari ». Nic. ep. ad Episcop. Galliae (Hard. V. p. 592.). 399 — scellan. Baluzii, T. VI. p. 5y, Eugenios Toleran, (apud Hodium 1. c. p. 654.). Saeculi Vili, est decretum Leonis III. Pontificis editum a losepho Blanchinio in Vindic. canon. Script, p. CCCV. « Legitur autem omnis Scriptura divina sancti canonis ab initio anni ad finem, in Ecclesia s. Petri hoc ordine » etc. A medio Octobri legi dicuntur'. « liber Salomonis (quo comprehendebantur quin­ que sic dicti sapientiales), et Mulierum (i. e. Ruth, Judith, Esther) (1) atque Machabaeorum et liber Tobi usque Kal. Decem­ bris » (2). Saeculi IX. ineuntis est catalogus versibus descriptus, et codex Scripturarum Theodulphi Aurelianensis in Opp. Sirmondi T. II. p. 1046. Eodem saeculo floruit Rhabanus Maurus, qui 1. II. c. 53. de instit. Clericorum haec testatur: « Pronun­ tiantur autem lectiones in Christi Ecclesiis de Scripturis sanctis... Hi sunt ergo libri V. T. quos ob amorem doctrinae et pietatis legendos recipiendosque Ecclesiarum Principes tradiderunt. » Se­ quitur catalogus comprehendens omnes et solos libros, quos habemus in canone Tridentino. Ineunte saec. XII. Honorius Augustodunensis in Gemma ani­ mae 1. 111. c. 118. Bibi. Max. PP. T. XX. p. 1128. consignavit libros Scripturae in divinis officiis legendos, qui sunt iidem om­ nes et soli comprehensi in canone Tridentino. Ex eodem saeculo habemus in Historia Scholastica Petri Comestoris enarrationem omnium librorum Scripturae. Ubi incipit enarrare librum losue. commemorat ex s. Hieronymo divisionem canonis hebraici in tres ordines cum hac adnotatione: « lob, David, tres libri Salo­ monis, Daniel, Paralipomenon, Esdras, Hester (scilicet pertinent ad tertium ordinem Hebraeorum). Sapientia, Ecclesiasticus, lu(1) In Sacramentario Gallicano cod. Bobiensis saec. VII. habetur « Ca­ pitulas de vetere (Testamento) canonizaras.... I.iber Genesis.... Libri Mu­ lierum Ruth, Sterh (Esther), Judith, Machabaeorum libri duo, lob et Tobias libri singuli » etc. Mabillon. Museum Italie. T. I. p. 596. (2) In libro qui dicitur Comes et adscribitur s. Hieronymo, quamvis post Hieronymum auctus sit, ut illum edidit B. Card. Thomasius, reperiuntur assignatae lectiones ex plerisque deuterocanonicis. Ex Sapientia, quo nomine designantur tres libri Prov. Sap. Ecclesi., lectiones sunt frequentes e. g. Prov. n. 106. 108. etc. Sap. n. 80. no. etc. Ecclesiastic, n. il. 44. 107. etc.; praeterea ex 2. Mach. n. 43. 231 ; ex deuteroc. Esili. n. 49; ex deuteroc. Dan. n. 59. 71. 91 ; Toh. n. 217. In alio Lectionario a B. Thotnasio ex codicibus collecto, Baruch inducitur nomine leremiae num. 7. — 4°° — dith, Tobias Pastor (i), Machabaeorum apocrypha sunt, quod auctor ignoratur eorum; sed quod de veritate non dubitatur, ab Ecclesia recipiuntur. Si autem nec auctor nec veritas sciretur, non reciperentur, ut liber de Infantia Salvatoris et de Assum­ ptione B. Mariae Virginis ». Fol. 82. ed. Lugdun. 1642. Clarius adhuc explicat, quid ipse nomine apocryphi intelligat, in prin­ cipio enarrationis 1. Tobiae fol. 146. Ad animadversionem suam quod liber Tobiae a ludaeis inter apocrypha, a s. Hieronymo inter hagiographa computatur, addit : « Recole supra in prin­ cipio Josué dictum, quod apocryphum dicitur, vel cuius auctor incertus, vel cuius materia incerta. De materia autem huius (libri) patet et constat. Hagiographum sacra Scriptura interpre­ tatur, et sic quaelibet Scriptura (i. e. quivis liber pertinens ad Scripturam) sacra potest dici. » Petrus Blessensis hoc saeculo XII. enumerat primo secundum s. Hieronymum libros canonis hebraici triplici ordine Legis, Prophetarum et Hagiographorum. Sed monet de pleniore canone Christiano: « Quartus est apud nos (Christianos) ordo V. T. eorum librorum, qui in canone Hebraeorum non sunt. Quorum primus Sapientiae liber est, secundus Ecclesiasticus, tertius To­ bias, quartus ludith, quintus et sextus Machabaeorum, quos licet ludaei inter apocrypha separent, Ecclesia tamen Christi inter divinos libros et honorat et praedicat. In novo autem Testamento duo sunt ordines » etc. De division, et scriptor, libror, sacrorum (Bibi. Max. PP. T. XXIV. p. 1268.). Eundem canonem saec. XIII. Vincentius Bellovacensis (Specui, doctrin. 1. XVII. 33.) aliique multi consignarunt usque ad Concilium Florentinum. ' In hoc Concilio summus Pontifex Eugenius IV. in Bulla seu decreto « Cantate Domino » declaravit lacobitis doctrinam Ec­ clesiae catholicae, atque inter alia capita ibi sacrosancta Romana Ecclesia dicitur profiteri « unum atque eundem Deum veteris et novi Testamenti, hoc est Legis et Prophetarum atque Evangelii auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque (1) Si non est error editoris in coniunctione vocum, quod tamen pro­ babilissimum videtur, Petrus Tobiam aut Tobiae librum Pastorem nomi nari putasset. Desumpta autem haec sunt ex s. Hieronymi Prologo galeato : « Sapientia... et Tobias et Pastor non sunt in canone ». — 4o1 — Testamenti sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et venera­ tur ; qui titulis sequentibus continentur: Quinque Moysis etc. Sequitur enumeratio librorum omnium eodem ordine ut in Cone. Tridentino (i) (Hard. IX. p. 1023.). 5°. Ad Ecclesiam graecam quod spectat, saec. VIIo. Conci­ lium Trullanum a Graecis habitum velut continuatio oecumenici V. et VI. suscepit can. 20. cum aliorum Conciliorum et ss. Pa­ trum statutis etiam centum triginta quinque canones Africanos, qui exinde penes Graecos partem constituunt iuris ecclesiastici ab eorum doctoribus Balsamone, Zonara, Alexio Aristeno etc. commentariis illustrati. Inter istos canones Africanos vigesimus septimus ponitur ipsum illud decretum Carthaginensis Concilii anni 41g. de canonicis Scripturis, quod superius retulimus, (Beverege Pandectae canonum Ecclesiae graecae T. I. p. 549.) Graeci igitur catalogum librorum Scripturae, qui illic omnes et soli nunc adhuc in canone catholico comprehensi enumerantur (2), repererunt a fide et praxi oiientalis suae Ecclesiae minime dissen­ tientem. Quod ibidem can. 2°. suscipiuntur etiam canones 85. apostolici et 60. Laodiceni, quorum in 85°. apostolico et 6o°. Laodiceno alius catalogus Scripturarum continetur, nulla est contradictio, sed tantummodo canonis unius incompleti per al­ terum completum explicatio vel integratio. Apposite hanc ad rem Cassiodorus animadvertit in comparatione huiusmodi ca­ nonum inter se : Patres et Concilia « non contraria dixerunt sed diversa », quia scilicet canones incompleti non sunt excludentes sed opportune supplendi. (Cf. Cassiod. instit. divin, litt. c. 14.) Certe Ecclesia graeca etiam schismatica libros eosdem omnes (1) Solummodo libri Act. locus mutatus est; nam in Florentino sicut penes Augustinum aliosque penultimus ante Apoc., in Tridentino post Evangelia ante epistolas s. Pauli ponitur. (2") In nonnullis codicibus et editionibus huius canonis Africani etiam in editione Beveregii, et in sic dictis Constitutionibus Sedis Apostolicae ex ed. Quesnelli can. XXXVI. omittuntur duo libri Mach. Id autem per­ peram fieri ostendunt Harduinus (Concil. T. I. p. 878.) et melius Ballerinii (Opp. s. Leonis T. III. p. 98. in nota ad can. XXXVI. Consi. Sedis Apostolicae). Ceterum si revera in editione graeca per errorem sint libri Machabaeorum in hoc canone Africano, habet tamen eos Ecclesia giacca certissime inter Scripturas sacras, eosque suscipiendi legem ipsum Cone. Trullanum agnovit in 85°. can. apostolico, in quo libri tres Mach, ponuntur inter canonicos. Franzelin. De Divina Tradit, et Script. 26 — 4o2 — adhuc nunc servat in suo canone. Hinc saec. XVII. Cyrillum Lucarim qui reficiendo libros deuterocanonicos Protestantibus gratificari volebat, videmus etiam huius erroris causa damnatum esse in synodis coactis a Parthenio Constanlinopolitano, Dositheo Hierosolymitano, Macario Antiocheno schismaticis patriarchis. Sententia harum synodorum ita erat : « Sapientiam Salomonis, ludith, Tobiana, draconis historiam, historiam Susannae, Machabaeos, Sapientiam Sirach cum ceteris genuinis s. Scripturae libris, ceu germanas eiusdem Scripturae partes censemus esse numerandas. Quoniam quae Evangelia..... tradidit antiqua con­ suetudo seu magis Ecclesia catholica, et istos ceu s. Scripturae partes procul dubio tradidit ». (Hard. XI. p. 2 58.) Vide etiam attestationes in Opere « Perpetuitas fidei defensa » T. III. p. 462. 463. 464. 465. 547. In eadem sententia esse alias orientis nationes iam pridem ab Ecclesia catholica divulsas probari potest, quantum praeva­ lens inter eas gentes ignorantia permittit. Suscipiunt libros deu­ terocanonicos Syri et Chaldaei (Assem. Bibi. Or. T. III. p. 5-y; IV. p. 206; Hard. Cone. T. X. p. 3o6; Perpetuit. fidei defens. T. III. p. 551; Hodius 1. c. p. 65o) ; Aethiopes seu Abyssinii (Ludolph. Histor. Aethiop. 1. Ill. c. 4, quae eadem ex Ludolpho describit Fabricius in libro « Lux Evangelica » p. 717. et Hodius 1. c. p. 65o) (1) ; Armeni (Perpetuit. fid. defens. T. III. p. 56o. 566, (1) Gregorius Abyssinius anno 1652 ab Ernesto duce Gothano in Saxoniam evocatus Ludolpho exposuit sententiam Abyssiniorum de libris Scri­ pturae. « Libris canonicis, ait Protestatis Ludolphus, apocryphos (deutero­ canonicos) miscent, incuria an ignorantia incertum. Gregorius certe fate­ batur, se tale vocabulum nunquam audivisse. Primus tomus dicitur Lex et Octateuchus est; octo .enim continet libros (5. Moysis, los. ludie. Ruth). Alter tomus vocatur Reges, et continet libros tredecim (4. Reg. 2. Paralip. 2. Esd. 'fob. ludith, Esth. lob, Psalm.). Tertius Salomon quinque libros continet (Prov. Eccl. Cantic. Sap. Ecclesi.). Quartus Prophetae continet libros octodecim (Is. lerem. Thren. Baruch. Ezech. Dan. duodecim minores). His addunt coronidis loco duos libros Machabaeorum. Novum Testamen­ tum continet 27. et similiter in 4 partes dividitur » etc. Ludolph. 1. c. Quatuor partes N. T. sunt Evangelium i. e. 4. Evangelia ; Acta ; Paulus 14 epistolis ; Apostolus i. e. septem epistolae catholicae. « Pro additamento est illis Visio loannis Abukalamsis » (izozàXv) Imo probabile est, omnes hos libros a ludaeis Hellenistis tempore Christi et Apostolorum habitos fuisse cum libris ce­ teris inter Scripturas, proindeque eosdem eis traditos fuisse ut divinos. ludaeos Hellenistas legisse Scripturas in editione graeca Alexandrina saltem usque ad versionem institutam ab Aquila saeculo Christiano II, non est dubium (1). Atqui in hac editione, quousque monumenta pertingunt, libri deuterocanonici reperiuntur (ut demonstravimus) non solum additi sed immixti libris pro­ tocanonicis. Est quidem fatendum, haec monumenta stricte pro­ bare solum illam permixtionem in editionibus Christianorum, adeoque potuit ea profecta esse ab Apostolis vel a Christianis ex doctrina apostolica. Quia tamen nullum exstat vestigium Ale­ xandrinae editionis continentis solos libros protocanonicos, et quia Traditio ipsa Christiana ita se habet, ut potius suadeat Apo­ stolos in exemplaribus suis iam contentos reperisse hos omnes libros, negari nequit huius sententiae a pluribus catholicis recentioribus defensae probabilitas. Si Apostoli exemplaria graeca cum permixtis iam antea libris deuterocanonicis tradebant Ecclesiis ut codicem librorum Scripturae, non erat necessaria alia explicita et distincta doctrina Apostolorum de singulis horum librorum. Tum vero eo facilius intelligitur, quod superius diximus de Tra­ ditione hac quodammodo implicita et potius usu ac praxi primum conservata, atque inde de subsecuta posteriori tempore aliqua con­ troversia intra ipsos fines Ecclesiae. Quae quamvis ita sint, manet tamen illud ratum ac firmum, demonstrationem canonis Scripturarum ab hac hypothesi historica minime pendere ; et certe falluntur gravissime, qui libros V. T. Christianis nonnisi a veteri Synagoga tradi potuisse, et nonnisi ex traditione ac sententia Svnagogae suscipiendos esse affirmant. Corollarium 1. Longe diversa erat conditio doctrinae de libi is (1) R. Azariae hanc citant sententiam : « cum permiserunt gi accam linguam (Magistri Judaeorum), non permiserunt nisi propter librum legis et propter opus Ptoloniaei regis ». De Voisin 1. c. p. rrj. — qo6 — deuterocanunicis in Ecclesia Christiana etiam eo in stadio, quo non obtinebat plenus consensus, quam in veteri Testamento ante Christi et Apostolorum praedicationem. In V. T. propositio divini testimonii vel non exstabat, vel certe complenda et confirmanda erat ad novam revelationem ; in N. T. revelatio iam facta et semper in Ecclesia consei vata solum ab ipsa Ecclesia sub dire­ ctione Spiritus Sancti explicatius erat proponenda et instantius praedicanda. Vide de Trad. th. XXII. n. Il", th. XXIII. n. I; th. XXV. Corollarium 2. Absurde doctrina catholica de inspiratione librorum deuterocanonicorum a Protestantibus impugnatur testi­ moniis ludaeorum, quibus prophetiam et Spiritum Sanctum sub templo secundo subtractum fuisse probare contendunt. Nam a) nulla est auctoritas dogmatica horum testimoniorum, ut per se constat. Non probamus inspirationem deuterocanoni­ corum librorum auctoritate veteris Synagogae, multoque minus testimonia requirimus ludaeorum, postquam populus Dei esse desierunt ; sed ex perpetua Traditione Christiana demonstramus, eam revelatam esse a Christo vel a Spiritu Sancto per Apostolos. Testimonia autem illa ludaeorum de cessatione prophetiae, si intelligenda essent de cessatione doni inspirationis et si fidem historicam de sententiis antiquitatis ludaicae mererentur, tantum­ modo probare possent, Synagogam V. T. in hac opinione fuisse, ac proinde ei inspirationem librorum qui scripti sunt sub templo secundo, non fuisse compertum ’, nullo autem modo possent pro­ bare, inspirationem non exstitisse vel a Christo et Apostolis non fuisse Ecclesiae revelatam. b~) Testimonia ludaeorum quatenus fidem historicam me­ rentur, si rite examinentur, probant contrarium; demonstrant scilicet persuasionem Synagogae et factum ipsum charismatum prophetiae et continuae revelationis etiam sub templo secundo perdurantium; imo idem evangelicis testimoniis demonstratur. losephus commemorat omnino plures, qui dono prophetiae et divinis alloquiis fruebantur. loannes Hircanus Simonis filius tria maxima obtinuisse dicitur « principatum, summum sacerdotium, et prophetiam » de Bello 1. I. c. 2. n. 8. (ed. Havercamp); idem divina responsa in templo accepisse narratur Antiq. 1. XIII. c. 10. n. 3. Generatim nonnisi ducentis annis antequam losephus scri­ beret suam historiam, ergo centum circiter annis ante Christum, — 407. — responsa huiusmodi sacerdotibus heri desiisse dicuntur Antiq. 1. III. c. 8. n. 9. (1). Prophetiae dono insignes aiii sub secundo templo memorantur e. g. ludas Essaeus, « qui in praedictionibus suis numquam est lapsus aut mentitus » de Bello 1. 1. c. 3. n. ? ; Samaia Antiq. 1. XV. c. 1. n. 1; Manahem ib. c. 10. n. 5; plures ex Essaeis (de Bello 1. 11. c. 8. n. 12); iuxta populi per­ suasionem etiam Pharisaei Antiq. 1. XVII. c. 2. n. 4. Miracula et apparitiones supernaturales narrantur in libris Machabaeorum. Philoni de perduratione charismatum et ipsius nominatine inspi­ rationis ad scribendum adeo pe;suasum erat, ut etiam LXX in­ terpretes inspiratos fuisse crederet (vide supra p. 3oo.). Ipsi scriptores Talmudici et Rabbinici unanimes sunt in asserendo gradu prophetiae et divinae manifestationis temporibus secundi templi, quem dicunt « filiam vocis ». Cf. Tract, de Tradit, p. 287. nota, et Malou de Leet. Scrip, ling. vulg. T. II. p. 42. sq. In Evangelio ipso, ne quidquam dicamus de Zacharia et Elisabeth Luc. I, memoratur Simeon homo iustus, « et Spiritus Sanctus erat in illo... et responsum acceperat a Spiritu Sancto... et venit in Spiritu in templum » ; pariter « Anna prophetissa » Luc. II. 25. 36. Immo indicatur, charisma extraordinarium mansisse pro certis adiunctis cum ministerio ordinario sacer­ dotii connexum Io. XI. 5i. c) Denique si quae sunt testimonia, quibus affirmatur pro­ phetas nullos amplius fuisse missos post Zachariam, Aggaeum et Malachiam, ea intelligi nequeunt de charismate extraordinario revelationis, prophetiae et inspirationis generatim sumpto, sed intelligenda sunt de publico munere prophetis illis vetustioribus divinitus iniuncto, populum Dei praenuntiatis praemiis et poenis monendi, confirmandi, castigandi et regendi. Quo sensu non modo losephus contra Apion. II. 8. dixit, « successionem pro­ phetarum post Artaxerxem non fuisse patentem et accuratam » ; sed etiam 1. Mach. IX. 27. idem indicari videtur, ubi post ludae et lonathae interitum dicitur fuisse « tribulatio qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta in Israel ». (Cf. loseph. Antiq. (1) Cum hac definitione temporis coinciderei scriptio postremi inter libros canonicos veteris Testamenti ; probabilibus enim argumenti'- conii citur, 2 Machabaeorum ultimum inter libros V. T. scriptum esse uno cir­ citer saeculo ante Christum natum. (Vide Welte Introduci. in libros denterocan. V. T. c. 2. $. 9.) — 4-o8 — 1. XIII. c. i. n. i.) Ceterum charisma inspirationis sub altero templo perdurasse fateantur necesse est illi omnes Protestantes, qui libros protocanonicos inspiratos esse concedunt simulque fa­ tentur, aliquos ex Psalmis hac aetate et non ante tempora Machabaica scriptos esse. THESIS XII. De origine controversiae circa libros deuterocanonicos veteris Testamenti. » » » ii » » li « Negandum non est, circa aliquos libros Scripturae veteris Testamenti intra ipsos fines Ecclesiae controversiam aliquando exstitisse ; verum contendimus, l’ quaestiones alicuius momenti de canone ecclesiastico Scripturarum V. T. non ante saeculum IV. excitatas fuisse ; 2°. hanc con­ troversiam non ex maiorum Traditione originem habióse, sed ex instituta comparatione Scripturarum Ecclesiae cum Scripturis canonis hebraici, qua post editionem hexaplarem Origenis late diffusam potissimum pro­ mota est ». Duo dicimus in thesi, controversiam de libris sic dictis deuterocanonicis nullam alicuius momenti fuisse ante saeculum IV ; contradictionem deinde non ex Traditione, sed ex comparatione Scripturarum Ecclesiae cum Scripturis hebraicis ortum ha­ buisse (i). Sive potius duplex adhibemus argumentum, quo (i) Facile concedimus, inter fideles Ecclesiae Hierosolymitanae usque ad urbis excidium (anno 70) non fuisse in usu libros V. T. nisi hebraice scriptos, cum illi Christiani ex circumcisione Hierosolymis non graeca sed syro-chaldaica (ut vocant) lingua uterentur. At haec res ad explicandam ambiguitatem canonis in aliis Ecclesiis saec. IV. et V. non solum non suf­ ficit, sed mihi quidem nullius momenti esse videtur. Nam ai) post urbem excisam Christiani illi iudaizantes, qui iuxta monitum Domini ante obsi­ dionem fuga sibi consulentes, in regiones trans Iordanem se receperant, partim abdicatis tandem ritibus ludaicis, sese commiscebant aliis Ecclesiis ex gentibus, partim degenerabant in sectas Ebionitarum et Nazaraeorum, ita ut saeculo II. iam nulli superessent catholici iudaizantes. (Quartodecimani enim catholici celebrabant quidem pascha 14’. mensis Nisan, appel­ lantes ad auctoritatem Apostolorum loannis et Philippi, sed nullatenus ob­ servabant ritus ludaicos). Hierosolymis cum imperator Hadrianus (anno tjj.) expulsis omnibus natione ludaeis induxisset colonos graecos, constituebatur Ecclesia Christiana ex gentibus, quorum primus Episcopus Marcus. Ab hoc igitur tempore status canonis in ista Ecclesia sine dubio idem erat ac in aliis Ecclesiis orientis, ut demonstrat etiam usus librorum deutemcanoni- — 4°9 — demonstretur posterior origo controversiae, primum negativum ex silentio antiquitatis, alterum positivum ex fonte huius con­ troversiae. I. Agitur de facto historiae ecclesiasticae seu specialius hi­ storiae dogmatum, utrum controversia quam circa aliquos libios veteris Testamenti nonnullam saeculo IV. et deinceps fuisse no­ vimus, derivata sit ex tempore antecedenti, ac proinde idem status quaestionis iam fuerit III. et II. saeculo. Supersunt docu­ menta satis multa II. et 111. saeculi, ut ex iis facti veritatem explorare liceat. i°. Constat ex thesibus antecedentibus X. et XI. tribus primis saeculis hos libros omnes fuisse inter Scripturas Ecclesiarum et in eodem censu habitos ac libros protocanonicos ; controversiae autem vel dubitationis nulla exstat memoria usque ad initia IV. saeculi. Atqui in tam frequenti horum librorum citatione penes Patres lì. et III. saeculi, penes Clementem Alexandr., Tertul­ lianum, Origenem, Cyprianum et alios (vide th. X.) non est credibile, numquam indicatam fuisse controversiam, si aliqua iam exstitisset ; praesertim cum diversitas librorum Ecclesiae et librorum penes Hebraeos saltem nonnullis et maxime Origeni optime esset perspecta, et cum de aliis libris hinc inde inter Scripturas numeratis significare dubitationes non omiserint, ut de libro Enoch Tertullianus (de cultu feminar. 1. I. c. 3.) (r); de Pastore Hermae idem Tertullianus (de Pudicit. cc. io. 20.), fragmentum Muratorianum (Galland. II. p. 208 ), et Orígenes (hom. 8. in Num. T. II. p. 294; hom. 1. in Ps. 07. ib. p. 681; eorum, ex catechesibus Cyrilli Hierosolymitani manifestus. Penes sectas iudaizantes non fuisse libros V. T. nisi iuxta canonem ludaeorum ultro concedimus, cum haeretici illi neque ex N. T. videantur admisisse nisi unum Evangelium « secundum Hebraeos » lingua syro-chaldaica (sive fue­ rit Matthaei sive aliud interpolatum). At sectae istae, guae nullius aucto­ ritatis et abominationi erant omnibus catholicis, quomodo, quaeso, quidquam valeant ad inducendam ambiguitatem circa canonem inter catholicos? b) Si ambiguitas a primitiva Ecclesia Hierosolymitana nationis ludaicae de­ rivabatur, qui fit, ut nullus unquam Patrum aut scriptorum ecclesiasticorum pro canone breviori ad auctoritatem huius Ecclesiae appellaverit, et contra non raro indicent (ut videbimus) rationem dubitandi de quibusdam libris fuisse, quod illi inter Scripturas ludaeorum non exstarent ? (1) « Scio Scripturam Enoch non recipi a quibusdam, quia nec in ar­ marium ludaicum admittitur ». Tertull. 1. c. — 4’0 — in Matth. tract. 3o, ib. p. 872.), atque inde a III. saeculo etiam de libris deuterocanonicis N. T. ut Orígenes (apud Euseb. VI. 25.). Quin imo modus ipse privatae dubitationis lulii Africani de par­ tibus Danielis, et modus responsionis Origenis clare indicat, nullam adhuc controversiam quoad ss. librorum numerum ex diversitate codicis ecclesiastici et Hebraici fuisse in Ecclesia au­ ditam (vid. p. 077. nota 2'.). 20. Dixi, nullam exstare memoriam controversiae aut dubi­ tationis de hisce libris usque ad IV. saeculum. Nam Melilo saec. II. (Euseb. V. 26.) et Orígenes saec. III. (Euseb. IV. 2 5, et in Philocaiia c. 5.) consignarunt quidem canonem, qui solos libros protocanonicos comprehendit ; at in illo non enumerare libros ab Ecclesia receptos propositum habebant, sed docere tan­ tummodo, qui et quot libri etiam a ludaeis essent admissi. Quoad Origenem res est luculentissima ex disertis eius verbis: « Non est ignorandum, libros in Testamento positos (êvôia.9ï)xovç) ut Hebraei tradiderunt, esse viginti duos, quantus penes ipsos numerus est litterarum... sunt autem hi viginti duo libri iuxta Hebraeos sequentes » etc. Est idem deinde evidens ex modo ipso numerandi ; non solum enim servat studiose numerum Hebrai­ carum litterarum, et ad hunc finem, ita ut penes ludaeos mi­ nime vero apud Christianos fieri constat, coniungit plures libros in unum ; sed etiam indicat singulorum appellationes Hebraeis solemnes: Genesis «apud Hebraeos ex libri initio Bresith;... ludices, Ruth apud ipsos in uno Sophetim; Reg. I. II., apud ipsos liber unus Samuel » etc. Denique non hunc Hebraeorum sed alium canonem ampliorem penes Christianos ab Origene agnitum fuisse, constat ex diserta eius doctrina in epistola ad Africanum et ex modo, quo libris omnibus s. Scripturae utitur (supra p. 379.) (1). (1) Quod legitur de Princip. 1. IV. n. 55. librum Sapientiae non ab omnibus recipi in auctoritatem, non Origeni sed Rufino interpreti tribuen­ dum est, qui maxime in his libris de Princip. vertendis liberius versatus est. Docetur ibi, materiam ülqv in'Scripturis numquam occurrere sensu philosophico nisi in Sap. quae Salomonis dicitur, quo in contextu pronum erat Rufino addere id, quod suo tempore aliqui et, ut videbimus, Rutinus ipsemet sentiebat de auctoritate libri. Orígenes quanta frequentia sine ulla dubitatione usus sit cum suo magistro Clemente hoc libro Sap. tamquam Scriptura divina, ostensum est supra 1. c. — 411 — Idem fuisse Melitonis consilium, designandi scilicet libio* .t ludaeis admissos, colligitur ex adiunctis. Nam Onesimus l'piscopus, pro quo Melilo et catalogum et excerpta ex libris in ca­ talogo indicatis composuit, desiderabat discere, quot et quales essent libri penes Synagogam. De veteris inquam Testamenti libris quaerebat Onesimus et respondebat Melilo, uterque nihil sollicitus de libris novi Testamenti ; et ex Lege ac Prophetis po­ stulabat ille excerpta « de Salvatore et universa fide nostra », idque ex studio fidei et doctrinae ad pugnandum pro religione Chri­ stiana (wspi ttÍí aiwvíou TWT-npía; ). Melito autem « profectus in orientem et ad ipsum locum, in quo haec (i. e. illa quae Onesimus quaerebat) praedicata et facta sunt, di­ ligenter exquisivit libros V. T. (nihil de novo Testamento) eorumque indicem descripsit ». Atqui a) studium tam sollicitum de libris tantummodo ve­ teris Testamenti, et cognoscendi accurate quae in illis libris sunt de Salvatore et religione Christiana, atque ardor pugnandi pro hac aeterna salute, ob quem Onesimus a Melitone laudatur, plane indicant scopum polemicum defendendi religionem Chri­ stianam adversus ludaeos, eiusque veritatem demonstrandi ex libris ab ipsis ludaeis admissis, ut eadem aetate et in eadem Asia minori factum est prolixo opere a Justino, qui dialogum cum Tryphone Ephesi habuit, teste Eusebio 1. IV. c. 18. Ad hunc utique scopum opus erat perspectum habere canonem Ju­ daeorum, ut lustinus et postea Orígenes monuerunt (cf. supra p. 076. 377). b) Quod Molito ad cognoscendos libros V. T. in Palaestinam profectus est non forte eo, quod inde religio et prae­ dicatio Christiana exordium sumpserit, sed quod illic data fuerit et acta revelatio et historia veteris Foederis, pariter persuadet eum Judaeorum canonem exquisivisse ; quod enim ait, se ad locum profectum esse, in quo res illae praedicatae et gestae sunt, perinde est ac si diceret, se gentem ipsam adiisse, in qua prae­ dicatio illa vetus primum facta est. De librorum scilicet numero non ex loco, sed a gente aliquid discere potuit (t). Canonem (1) Quomodo Melito canonem a ludaeis exquirens librum Esther omit­ tere potuerit, causam indicavimus supra (p. 359. nota 1.). Si Rabbinorum narrationibus fidi posset, optima ratio redderetur alia. Auctor vetusti operis Judaici Bereschit Rubba narrat, tempore Rabbi Meir in tota Asia (penes ludaeos) ne unum quidem exemplar libri Esther inventum fuisse (Morin. — 412 — profecto Christianum Melito et Onesimus Episcopi Asrae minoris, ubi Apostoli Petrus, Paulus, Joannes Ecclesias fundaverant, iam aliunde perspectum habebant ; nec opus erat adire locum, ubi vetera illa praedicata et gesta erant, et illic « diligenter discere libros veteris Testamenti ». c) In canone Christianorum ab Apo­ stolis tradito Melito non eos solos libros habuit, quos in canone a ludaeis accepto descripsit, quantum constat ex modo, quo in « Clavi s. Scripturae » citat libros deuterocanonicos absque discri­ mine aeque ac protocanonicos tamquam partes s. Scripturae (vid. supra p. 379). Denique d) quinam erant Christiani medio saec. II., qui libros tantum protocanonicos admitterent? Penes Ecclesias ex gentibus seu secundum harum ritum constitutas non reperisset Melito aliam Scripturam, quam quae ubique terrarum ab Apostolis tradita erat in editione graeca Alexandrina; Chri­ stiani iudaizantes tempore Melitonis(i) iam nulli erant nisi se­ ctarum haereticarum. At apud has canonem certe non quaesivit ; et si id contenderetur, perinde nobis esset ab his sectis vel a ludaeis catalogum ss. librorum repetiisse. Maneat ergo, quod diximus de recensione canonis ludaici et non christiani facta a Melitone. Quod vero Eusebius ait, Melitonem confecisse cata­ logum librorum V. T. qui apud omnes in confesso sunt, twv óg.QÀoyoup.£vv, nullam creat difficultatem ; ea enim distinctio in óp.oÀoyou[Xò'vou{ et ¿u.5 — libris Hebraeorum, et aliquam controversiae indicationem ex Graecis translatam apud Hilarium et Rufinum. Quisque iam videt, tum conditionem graecae editionis Scripturarum eo tem­ pore, quo primum occurrit vestigium controversiae, tum diversum statum quaestionis in occidente et in oriente conspirantem cum ipso diverso statu editionis ecclesiasticae in utraque parte Ec­ clesiae, vehemens esse indicium, si non est certa demonstratio, controversiam exea quam diximus occasione, ortum habuisse (i). 2°. Ad eandem controversiae originem suadendam liceat ad­ dere animadversionem, quae saltem coniecturae loco valeat. Mi­ rum videtur, graecos doctores omnino plures librum Esther, qui sine dubio est in canone hebraico, non computare cum libris canonicis, sed cum iis qui in quaestionem vocali sint (àvrtXjyop-evot). Ita Athanasius, Nazianzenus, Amphilochius, Synopsis Athanasiana, Leontius, Nicephoros. Contra vero librum Baruch, qui iam diu inter hebraicas Scripturas non amplius extat, col­ locant in suis catalogis expresso nomine inter libros ab omnibus admissos Athanasius, canon tío., Laodicenus, Cyrillus Hieiosolym., Nicephorus Constantinopolitanus (inter scriptores Byzan­ tinos post chronograph. Syncelli, apud Pithoeum cod. canon, p. 048; apud Montfauc. Bibi. Coislian. p. 204.); alii compre­ henderunt Baruch sub nomine leremiae, ut ex modo citationum constat. Eadem ratione inter libros extra dubitationem positos referunt partes deuterocanonicas Danielis, ut tum ex Synopsi Pseudo-Athanasii et Chrysostomi (T. VI. p. 38g.), tum ex cita­ tionibus clarum est. Atqui totus hic modus valde singularis li­ brum unum, qui exceptis paucis capitibus est in canone Hebraeo­ rum , collocandi inter eos qui apud Hebraeos non sint, et ita (1) Quisquis aliqua attentione comparavit statum quaestionis de canone V. T. ante et post Origenem, vel etiam solum consideraverit dubitationes Patrum saeculi IV. et V; imo quisquis noverit, quid fuerint et spectarint hexapla, non poterit non mirari de hac recentiorum quorumdam ; sertione, audeo dicere, absurda: « Origenes praeprimis effecit, ut fixus canon Scripturarum constitueretur.... Per eius hexapla horumque auctoritatem ct diffusionem libri deuterocanonici, exclusis dubitationibus, universalem usimi in Ecclesia nacti sunt. Quodvis dubium in eorum usu disparuit, atque 11.1 canon integer jV. T. in ea extensione, qua illum adhuc habemus, potissi­ mum operâ Origenis ab omnibus susceptus est ». Lexic. Eccles, lïiburg. T.VII. p. 835. sub V. Origenes. Ita eruditi aliquando historiam non t1.111.11tt sed confingunt. — 4>6 — inter ¿vtiXsvojjisvouç ; vicissim vero librum alterum qui in hebraeo non exstat, et libri adhuc tertii partes deficientes in canone Hebraeorum, connumerandi libris penes Hebraeos admissis et ita 0p.GXcyou[z.evot{, totus inquam hic distributionis modus ple­ nissimam habet explicationem in hypothesi, quod Origenis hexaplaris editio illis doctoribus pro norma fuit in censione canonis ; hac autem hypothesi non admissa, explicari vix potest. Nam librum Baruch repererat Orígenes versum a LXX in­ terpretibus in linguam graecam, atque ideo signa ei apposuit non velut libro deficienti sed velut exstanti in textu hebraico. Constat id ex celebri codice Chisiano, ex quo Simon de Ma­ gistris edidit librum «Daniel secundum LXX ». Ibi p. 112 post leremiam extat liber Baruch « secundum LXX » (1). lamvero illic non singulae lineae obelo transfixae sunt, ut fit in libris hebraice non repertis ; sed imo solum hinc inde in quibusdam locis per obelos ----- indicatur differentia versionis LXX ab he­ braico textu, quem ergo Origeni adhuc praesto fuisse recte colli­ gimus. Ita mihi vir doctus bibliothecae Chisianae praefectus testatus est : « Obeli —L- solum hinc inde in quibusdam locis reperiuntur, rari admodum lemnisci. » Insuper in codice syriaco hexaplari bibliothecae Ambrosianae exstant huius eiusdem libri Baruch lectiones variae ex Theodotione, additis signis Origenianis. (Eichhorn Repertor. T. III. p. 170.) Theodotion ergo versionem graecam instituerat, ac proinde textum hebraicum saeculo II. superstitem fuisse dicendum est. Accedunt ad confirmationem dicta veterum. Ab ipso Origene in catalogo quem describit ab Hebraeis adoptatum (Euseb. VI. 25.), ponitur « leremias cum lamentationibus et epistola (i. e. cum nostro cap. VI. Baruch) in uno libro »; in Const. Aposto!. 1. V. c. 20. affirmatur, eo adhuc tempore (saeculo Ill.) Baruch legi consuevisse in synago­ gis, et Epiphanius (forte ex Origene) ponit Baruch inter libros, quos habebant ludaei reduces ab exilio (Haeres. Vili, n. 6). Porro partes Danielis quae nunc hebraice non amplius super­ sunt, non secus ac librum Baruch reperit Origenes versas a LXX, et eas non obelis sed partim lemniscis eòa notavit, partira (1) In fine libri adscripts est adnotatio Bacoù/. 0À0; ò^ÉXivra-. sarà -où; o'. Nempe textus LXX per totum collatus est cum textu hebraico et suis locis obelis distinctus. — 4'7 — reliquit absque siglis, ut designarentur velut exstantes in textu hebraico, quemadmodum palam facit idem codex Chisiatuts, ex quo Simon de Magistris versionem Danielis secundum LXX et securidum Theodotionem cum signis Origenianis edidit. Theo­ dotionem illas partes vertisse in graecum alioquin constat (iuxta Theodotionem enim habemus eas in nostra Vulgata) ; extitisse autem etiam versionem Aquilae et Symmachi colligit de Ma­ gistris ex ipso codice Chisiano , in quo primis versibus c. i3. h. e. historiae Susannae, adduntur lemnisci eó= cum litteris A. S. 0. quibus significetur tres interpretes Aquilam, Symmachum, Theodotionem sensu convenire cum LXX. (Daniel secundum LXX. p. 77. 81.) In hoc igitur statu editionis hexaplaris (t) non est mirum, a doctoribus quibus illa pro norma erat, Baruch et partes deuterocanonicas Danielis poni inter libros ab omnibus admissos. Contra vero initium libri Esther in hexaplari editione erat so­ mnium Mardochaei (in Vulgata c. XI) (2) praefixis obelis per (1) Hexapla Origenis sex columnis continebant 1. textum hebraicum litteris hebraicis, 2. eundem textura litteris graecis, 3. versionem Aquilae, 4. Theodotionis, 5. Symmachi, 6. versionem ecclesiasticam LXX, ad cuius correctionem, et ad exhibenda ea omnia, quibus haec versio a textu hebraico discreparet, totum opus maxime spectabat. Ideo in hac versione ecclesia­ stica si quid esset, quod deerat in hebraico, apposuit Orígenes obelos • ; si quid in ea deesset, quod exstabat in hebraico, illud supplevit ex aliis versionibus, addito asterisco ; lemnisci autem (de quibus eruditi dis­ putant) probabilius addebantur « iis locis, quae s. Scripturae interpretes eodem sensu, sed diversis sermonibus transtulerunt », ut ait s. Isidoros Origin. I. c. 20. (de Magistris 1. c. p. XXIV.). Iam vero non est putan­ dum, ipsa hexapla quae ultra 50. volumina magnae molis implebant, tam late propagari potuisse, ut supra indicavimus ; sed solus textus graecus versionis ecclesiasticae LXX cum suis signis diacriticis per Ecclesias diffun­ debatur. Hinc patet, quomodo Baruch et partes Danielis, etiam quando textus Hebraicus non amplius supererat, ex additis vel non additis signis in versione hexaplari, a multis potuerint credi adhuc exstantes in canone ludaeorum. Praeter hexapla edidit Orígenes adhuc tetrapla et octapla, quorum priora comprehendebant quatuor columnis quatuor versiones graecas, in posterio. ribus ad hexapla additae erant in duabus ulterioribus columnis versione-, quinta (reperta in doliis Hierichunte sub Caracalla) et sexta (inventa Nico poli ad Act:*tm sub Alexandro Severo). (2) Etiam in Synopsi A’thanasiana, quae librum Esther seiungit a cano­ nicis, diserte assignatur hoc libri initium : « Anno secundo, regnante Ar­ taxerxe, prima dic mensis Nisan etc. » quod est nostrum caput XI. v. 2. sq. Franzelin. De Divina Tradit,- et Script. 27 - — 4i8 — integrum caput, ut nunc adhuc comparet in codice Arundeliano edito ab Usserio (Syntagma de LXX versione etc. Londini i655. p. iti. 112.)- Obeli vero significabant, locum non exstare in textu hebraico. Inde pronum erat, ut illa hexaplari norma semel praestituta, doctores iidem librum Esther simpliciter ad avTtXeyo[xévouç numerarent. 3°. Denique magna consensione doctores illi qui hanc de libris deuterocanonicis controversiam indicant, appellant ad nu­ merum 22 litterarum hebraicarum, atque hoc ipso modo nume­ randi ostendunt, se pendere a censione hebraica. Ita libros nu­ merant non solum illi, qui evidenter canonem exhibent hebraicum, ut Orígenes, Epiphanius, Hilarius, quos imitantur Cassiodorus, Beda, Anastasius Sinaita iunior, Primasius, Agobardus; sed eidem numerationi insistunt etiam alii, qui de libris agunt quatenus apud Christianos unanimi consensu recipiuntur, ut Athanasius, Cyrillus Hierosol.,Synopsis Athanasiana, iidemque indicant illam plurium librorum in unum coagmentationem, quam in censione Hebraeorum observari ab Origene didicerant. Imo etiam disertis verbis aliquando significant, rationem ponendi librum inter ad­ missos ab omnibus vel inter controversos ex eo pendere, utrum is liber sit vel non sit in canone hebraico. Ita auctor Synopsis Athanasianae primum ponit Esther inter libros, qui non cen­ sentur in canone, leguntur tamen catechumenis; tum subdit: « aliqui tamen veterum dixerunt, apud Hebraeos etiam Esther poni in canone, hinc vero Ruth ut unum librum computari cura libro ludicum, atque ita iterum numerum 22 expleri librorum, qui apud ipsos sunt in canone ». Atqui utrum liber aliquis in canone Hebraeorum admissus sit an secus, iidem doctores im­ primis intelligebant ex signis hexaplaribus Origenis. Omnibus igitur consideratis, omnino prima occasio controversiae ab illa Origenis editione repetenda esse videtur (1). (1) Hanc sententiam de statu quaestionis ante Origenem et de ortu controversiae non ante saeculum III. labens, aut IV. iniens, nos quidem convicti rationibus, quas exposuimus, veram aut saltem probabilissimam putamus ; sed longissime absumus, ut existimemus ab ea pendere defensio­ nem theologicam canonis Scripturarum. Eius certitudo nititur fundamentis multo firmioribus. Etiamsi enim dubia quae de libris deuterocanonicis com­ parent saeculo IV. pertingerent usque ad saec. III. et II; id quidem mirum videretur, sed non ideo indicium Ecclesiae infallibilis minus firmum, et ex — 419 — THESIS XIII. Patres-saeculi IV. et V. catalogos librorum Scripturae dejicientes exhibent non velut canones conclusos sed velut supplendos. » » » » » » » » » « De libris veteris Testamenti, qui in hebraica censione non exstant, hic IV. et V. saeculi erat status quaestionis : t°. Patres complures illius aetatis indicant controversiam aliquam dehisce libris fuisse inter ipsos doctores catholicos ; attamen 2’. nullus Patrum rata sententia umquam negavit, illos libros inter sacras Scripturas recensendos esse ; unde canones deficientes IV. et V. saeculi non ad negationem pertinent, sed ad stadium inquisitionis ante definitum iudicium, et scopum habent complectendi solos libros ab omnibus sine controversia admissos pro divinis, excludendi certo non divinos, designandi controversos, prae quibus canones non conclusi erant, sed postmodum, re eliquata, supplendi ». In hac thesi declaramus genuinum sensum illorum Patrum, •qui canones Scripturarum exhibent deficientes. Et primum qui­ dem ipsa eorum testimonia describemus, ex quibus manifestum erit, non posse probari illorum theologorum sententiam , qui affirmant omnes hos Patres nihil aliud quam historice tantum­ modo canonem Hebraeorum referre voluisse ; cum ipsa verba Patrum clarissime exhibeant controversiam, quae erat inter Chri­ stianos. Tum altero loco statuemus certa principia ad verum sensum illorum canonum intelligendum. I. Sunt aliquot Patres, qui re ipsa non Christianorum sed tantummodo ludaeorum sententiam referunt de numero librorum Scripturae, et qui propterea ad praesentem quaestionem nullo modo pertinent, nec ullam circa canonem Ecclesiae creare pos­ sunt difficultatem. Imprimis praeter Melitonem et Origenem (th. XII. n. I) a censu Patrum qui difficultatem creare possent, eo Traditio apostolica minus certa maneret. Haec animadversio non fuisset necessaria pro iis, qui dignantur nostras theses invicem conferre ; sed non defuerunt, qui obiicerent, nostram defensionem canonis totam niti hac expli­ catione duplicis status controversiae prioribus saeculis, quam ipsi dicunt incertam hypothesin. Appelletur hypothesis, si placet, quamvis ea rationibus firmior videatur quam multae aliae sententiae, quae a nonnullis appellantur theses demonstratae; neque tamen ideo theologicam demonstrationem dog­ matis, sed tantummodo aliquam explicationem obortae olim controversiae et modi Traditionis in ea constituimus. 4 — 420 — seiungendus est Epiphanius, qui Haeres. Vili. n. 6. et 1. de Ponder, ac mensur. n. 4. 22. 23. profitetur se canonem descri­ bere, ut a ludaeis receptus est. Haeresi vero LXXV1. confut. 5. T. I. p. 941. solum summatim nominat libros viginti se­ ptem V. T. ac cum illis libros Sap. Ecclesi. et dein in confuso « omnes universim Scripturas divinas ». Seiungçndus etiam Hi­ larius, qui directe non agit de canone Scripturarum, sed de my­ stica significatione et plenitudine numeri 22 secundum litteras hebraicas, eaque occasione describit 22 libros Hebraeorum, ut penes eos numerari ab Origene acceperat. Tantum vero abest a sententia, ac si illa plena esset numeratio omnium librorum di­ vinorum, ut si numerus litterarum graecarum et latinaram as­ sumatur, duos libros Tobiae et ludith illis 22 addi posse mo­ neat ad numerum 24 complendum. (Hilar, praefat. in Pss. n. 15. T. I. p. 10.) Reliqui sunt, qui potissimum difficultatem creare existiman­ tur ex IV. et ineunte V. saeculo, Athanasius ep. festali T. I. p. 961. ed. Maur. Paris 1698; Gregorius Naz. çarm. 12. al. 04. T. II. p. 229. ed. Maur.; Amphilochius in iambis ad Selene, ibid. p. iio3; Cyrillus Hieras, catech. IV. n. 33. sqq. ; Syno­ psis Athanasio tributa (inter Opp. T. II. p. 126); Canon Apo­ sto!. 85us. (al. 84. vel 76. Coteler. PP. App. T. I. p. 448; Hard. Conci!. 1. p. 3o); Concilium Laodic. can. 60. Hard. I. p. 791; Hieronymus Praefat. in 11. Salomonis (cf. Prolog, ga­ leatum, Praefationes in Esdr., Tob., ludith, Paralipomen., Prolog, in lerem.); Rufinus de Symbol, n. 3y. 38. Quoniam interest ipsa verba prae oculis habuisse, testimonia praecipua transcribam. Athanasius 1. c. ita loquitur (1): « Quia vereor, ne aliqui... de cetero impingere incipiant in libros dictos apocryphos decepti nominum cum genuinis libris similitudine,... monens scribo pro­ pter necessitatem et utilitatem Ecclesiae... Evangelistae Lucae forma utar dicens et ego : quoniam quidem aliqui conati sunt ordinare sibi, quae apocrypha dicuntur, et haec immiscere Scri­ pturae divinitus inspiratae, de qua plenam habemus persuasio(1) Epistolam Testaient genuinum Athanasii foetum esse Maurini non dubitant T. I. p. 958. cf. etiam Ceillier T. II. p. 280; cl. Vincenzi contra suadere conatur, eam non esse Athanasii. (Sessio IV. Trident. Cone, vin­ dicata p. 103). — 421 — nem, sicut Patribus tradiderunt, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis; visum est et mihi... ordine exponere libros in canone positos, et traditos, et divinos creditos... Sunt igitur V. T. libri omnes numero 22; tot enim etiam litteras, ut abdivi, apud Hebraeos esse traditum est. Ordine ac nomine singuli sunt ita. Primus Genesis... ludices et post hunc Ruth; rursum ex ordine quatuor Regum, quorum primus et secundus in unum librum computantur, tertius et quartus pariter in unum... Prophetae duodecim (minores) in unum librum numerati ; dein Isaias, leremias et cum ipso Baruch; Lamentationes, epistola... Hactenus V. T. libri sistuntur. » Numerat scilicet omnes protocanonicos, excepto 1. Ester, et addito 1. Baruch. Tum ponit catalogum omnium librorum N. T. et concludit'. « Hi sunt sa­ lutis fontes, ut qui sitit, horum eloquiis impleatur; in his so­ lis pietatis doctrina annuntiatur; nemo iis addat, neque ab iis aliquid subtrahat. De his Dominus Sadducaeos pudore affecit... Sed maioris accurationis causa scribendo etiam illud necessario addo, quod scilicet sunt etiam alii libri extra hos, non in ca­ nonem quidem redacti, sed a Patribus designati, ut legantur recenter accedentibus et volentibus institui in doctrina pietatis: Sapientia Salomonis, et Sapientia Sirach, et Esther, et ludith, et Tobias, et doctrina quae dicitur Apostolorum, et Pastor. At vero, dilecti, dum et illi sunt in canone et hi leguntur, nuspiam apo­ cryphorum mentio habetur, sed haereticorum sunt commentum... ut velut vetera proferentes occasionem habeant fallendi simplices ». Synopsis Athanasiana in numerandis libris sequitur ipsum genuinum Athanasium. Nonnulla tamen singillatim circa illam observanda sunt. Statini initio declarat, sermonem esse de libris Scripturae, qui sunt penes Christianos. « Omnis nostra Chri­ stianorum Scriptura divinitus inspirata est ; libros autem non indefinitos habet, sed definitos et certo canone comprehensos. » Numerat deinde 22 libros ut Athanasius, indicans singulorum initium, ex quo videmus partes deuterocanonicas Danielis et Esther non distingui a partibus protocanonicis ; 1. Daniel enim incipit ab historia Susannae (Vulg. c. XIII.), 1. Esther a somnio Mardochaei (Vulg. c. XI. v. 2); ille totus inter 22, hic sicut apud Athanasium totus extra eum numerum ponitur inter libros, « qui non sunt quidem in canone sed leguntur tantum », et « quibus contradicitur » (1. c. p. 168. 201). Additur nihilomi- — 422 — nus monitum pr. 129, « iuxta quosdam veterum hunc librum Esther apud Hebraeos inter canonicos censeri »; propterea ad­ misso illo in canonem, iungendum esse librum Ruth cum libro ludicum, ut maneat numerus 22. In enumeratione librum Ba­ ruch non nominat, sed in analysi subiecta catalogo recenset p. 167 cum leremia « et Baruch et Lamentationes et epistolam »; unde manifestum fit, in catalogo haec omnia comprehendi no­ mine leremiae. Post libros in canone positos sequitur duplex alius ordo tam veteris quam novi Testamenti : ponuntur nempe a) libri quibus contradicitur (¿■mXsyop.sw), b') apocryphi.. Ad libros contro­ versos seu ¿vTiXeYop-eMOuç pertinent « Sapientia Salomonis, Sa­ pientia Sirach, Esther, ludith, et Tobias. Cum his etiam nu­ merantur sequentes: Machabaeorum libri quatuor, Ptolomaici, Psalmi et canticum Salomonis, Susanna. Hi sunt libri contro­ versi V. T. « Sequitur classis apocryphorum, inter quos sunt libri Sophoniae prophetae, Zachariae patris ìoannis, Baruch , Habbacuc, Ezechiel, Daniel falso inscripti » (jòsivÌYpav ypa'pii'v. Cyrillus Hieros. eodem prorsus modo ut Patres hactenus conjmtmorati, haec duo significat, videlicet in recensendo ca­ talogo librorum sacrorum scopum sibi esse praefixum praemu­ niendi catéchumenos ab apocryphis, nec alios numerandi quam libros unanimi consensu ab omnibus admissos. « Studiose ab ipsa Ecclesia disce, qui sint veteris Testamenti libri, qui vero novi ; nec quidquam apocryphorum legas. Qui nescis, quae apud omnes in confesso sunt, quid circa dubia frustra labo­ ras (i)? Lege divinas Scripturas, illos 22 libros V. T. a LXXII interpretibus translatos... Horum 22 libros lege, cum apocry­ phis autem nihil habeto commune. Hos solos studiose meditare, quos etiam in Ecclesia cum certa fide ncLpfrooixç) legi­ mus. Multo prudentiores et religiosiores te erant Apostoli et veteres Episcopi, Ecclesiae praesides, qui eos tradiderunt. Tu ergo, Ecclesiae filius cum sis, ne transponas terminos. » Sequi­ tur recensio librorum V. T. secundum numerandi modum He­ braeorum ; cum leremia vero ut librum unum ponit « Baruch et Lamentationes et epistolam », sicut ab Athanasio factum esse vidimus. Esther numerat inter 22 canonicos, et ideo ad nume­ rum servandum iungit Ruth cum ludie, in unum. In N. T. ponit omnes excepta Apocalypsi. Concludit: « reliqua omnia extra sunto in secundo loco, et quae in Ecclesia non leguntur, ea neque privatim legas, sicut iam audisti ». Indicat videlicet Cyrillus, quod alii Patres illius aetatis distincte docent, tres esse ordines librorum, primo loco 22 ex canone Hebraeorum, secundo loco alios libros legendos, tertio apocryphos , qui in Ecclesia non leguntur, nec privatim legendi sunt. Quod ait editor Opp. Cyrilli Touttée, in secundo loco sv òsuTepip idem esse ac in nullo loco, tum per se absurdum est nec ullo modo exemplis ab eo allatis probatur, tum repugnat doctrinae omnium Patrum illius aetatis, ac praxi omnium Ecclesiarum et ipsius Cyrilli sen­ tentiae, qui libris extra numerum 22 positis tamquam Scriptura sacra utitur in hoc ipso catecheseon opere (vide p. 38o). (i) 'O yàp ri nasi "ïa”.v ¿¡Aokoyoójxsva [xr¡ dò" {. d. Xópiva raXa'.TCwpsti ; -> '¡xy’paX- — 424 — Hieronymus in Prologo galeato recenset solos libros V. T. qui adhuc extant in hebraico textu, quos omnes in latinum vertendi tum iam consilium inierat. His itaque libris qui hebraice supersunt, iste prologus, inquit, est «velut galeatum principium , ut scire valeamus, quidquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. Igitur Sapientia, quae vulgo Salo­ monis inscribitur, et lesu filii Sirach liber, et ludith et Tobias et Pastor (i) non sunt in canone. Machabaeorum tra . librum hebraicum reperi; 2US. graecus est, quod ex ipsa quoque phrasi probari potest. Quae cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem existimes antiquorum ». Qui igi­ tur libri inter hebraicas Scripturas et in censione etiam Hebraeo­ rum reperiuntur, dicuntur a s. Hieronymo esse in canone; qui vero in usu quidem sunt ecclesiastico sed extra illum numerum, dicuntur apocryphi non absolute, sed prae illo canone h. e. in illo numero non comprehensi. Hoc sensu relativo ad canonem librorum, qui admittantur etiam ab Hebraeis et nullibi vocentur in dubium, nomen apocryphi h. 1. intelligi debere, patet tum ex contextu tum ex addita monitione, ne quis hunc laborem quo solos libros hebraicos vertit, reprehensionem existimet anti­ quorum. His namque verbis satis indicatur, penes Christianos inde a prima antiquitate istud inter libros discrimen non fuisse agnitum. Patet deinde idem evidenter ex modo, quo ipse Hiero­ nymus utitur libris extra ludaeorum canonem positis (p. 381. sq.), postremo ex diserta attestatione , qua s. doctor ipse hos libros in usu Ecclesiae Christianae fuissi*, confirmat in prologo ad li­ bros Salomonis. Hoc in prologo ad 11. Salom. simul prae oculis habet ca­ nonem ludaeorum et usum Ecclesiae , atque inter utrumque (i) Quod nomine Pastoris Hieronymus non opus notissimum Hermae, sed librum iudaicum nemini auditum indicaverit, aut pro voce Pastor le­ gendum sit Philopator et intelligatur ;us Machabaeorum, haec nihili sunt ; quod in codice Urbinate nomen Pastor omittitur, commodum quidem sed vix probabile argumentum. Nihil succurrit melius quam quod Hieronymus aliud agens, inter dubios libros V.T. voluerit etiam obiter monere de hoc opere N. T. a nonnullis vetustis PP. citato sub nomine Scripturae. Ridiculum est, quod legitur apud loannem Sarisburiensem (ep. 172. Bibi. Max. T. XXIII. p. 468.), ubi lerendas et B. (Baruch) dicuntur vidisse et legisse librum Pastoris I!, qui ergo fuisset liber V. T. Sed probabiliter pro leretnia et B. legendum leronymus et Beila. — 42 5 — discrepantiam conciliare conatur. Postquam indicavit libros Ec­ clesiastici et Sapientiae inter Hebraeorum Scripturas non ad­ mitti, haec subiicit: « Sicut ergo ludith et Tobiae et Machabaedrum libros legit quidem Ecclesia, sed eos inter canonicas Scripturas non recipit, sic et haec duo volumina legat ad aedi­ ficationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogma­ tum confirmandam. Si cui sane LXX interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam ; neque enim nova sic cudimus, ut vetera destruamus ». Videlicet hos omnes li­ bros habet Ecclesia in sua lectione, siquidem omnes accepit sibi traditos in editione ecclesiastica graeca Alexandrina ; non tamen accepit eos in illo canone, qui hebraicas tantum Scripturas com­ plectitur. Porro ex hoc ipso librorum defectu in canone hebraicarum Scripturarum de pari illorum auctoritate apud quosdam tum temporis quaestiones ortae erant; unde Hieronymus (Prolog, in 11. Salom. iuxta LXX. T. X. p. q36) eos appellat libros dubios in comparatione cum certis, quales erant Scripturae hebraicae. « In Sap. Ecclesi. calamo temperavi , inquit, tantum­ modo canonicas Scripturas vobis emendare desiderans, et stu­ dium meum certis magis quam dubiis commendare ». Hinc factum est, ut non ubique et apud omnes pari confidentia adferri po­ tuerint ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirman­ dam. Ipsemet Augustinus, qui certe hos omnes libros habuit in canone Ecclesiae Africanae, fatetur tamen quaestione nondum plene liquida, « adversus contradictores non tanta firmitate pro­ ferri, quae scripta non sunt in canone ludaeorum » Civ. Dei XVII. c. 20. n. i ; idque fatetur simul attestans, libros eosdem « ab Ecclesia maxime occidentali antiquitus in auctoritatem recipi meruisse ». Ex dictis clarum est, longe diverso sensu libros apocryphos appellari ab Hieronymo in Prologo galeato quam in aliis locis pluribus, ubi apocryphas Scripturas plane repudiat. Quando in Prologo ad Matth. T. VII. p. 6. appellat « apocryphorum nae­ nias mortuis magis haereticis quam ecclesiasticis vivis canendas - , agit de apocryphis Evangeliis; quando in Is. LX1V. 4. T. IV. p. 761. et contr. Rufin. 1. II. n. 25. T. II. p. 619. praecipit; « apocryphorum deliramenta conticeant »•, respicit apocryphos libros, quales erant « Ascensio Isaiac » et « Apocalypsis Eliae •. Simili modo loquitur de Pseudo-Esdra in Prolog, in Esdr. et — 426 — contr. Vigilant, n. 7; de Evangelio lacobi contr. Helvid. n. 8; de apocryphis libris nomine Patriarcharum et Prophetarum in­ scriptis contr. Rufin. T. II. p. 523; contr. Vigilant. 1. c. ; in Eph. V. 3o. T. VII. p. 65g. Plane ergo erravit, qui has omnes apocryphorum reprehensiones ad illa etiam pertinere dixit, quae in Prologo galeato apocrypha nominantur (Folia trimestr. Tu­ bing. i83g. p. 291). Vides apud s. Hieronymum eo fere modo, quo apud alios Patres huius aetatis et sententiae, distingui tres librorum classes: eorum qui sunt in canone hebraico et omnibus certi; eorum qui leguntur suntque in usu ecclesiastico, sed non sunt in. canone hebraico, atque ex hac ratione dubii et prae canone hebraico apocryphi ; postremo eorum qui certo ad Scripturas non perti­ nent, sed sunt apocryphi repudiandi. Rufinus eadem habet, quae Patres graeci paulo ante citati, et quae Hieronymus. Primum ait, velle se enumerare « novi ac veteris Testamenti volumina , quae secundum maiorum Tradi­ tionem per ipsum Spiritum Sanctum inspirata creduntur et Ec­ clesiis Christi tradita »; quae quidem sententia praefixa enu­ merationi duplicis ordinis librorum Ecclesiae traditorum, videtur omnino pertinere ad illum utrumque ordinem. Sequitur catalo­ gus protocanonicorum V. T. et, nullo dempto, omnium librorum N. T. cum conclusione: « Haec sunt, quae Patres intra canonem concluserunt, et ex quibus fidei nostrae assertiones constare voluerunt ». Patres hic appellati non possunt esse alii praeter eos IV. saeculi, quos nopiinavimus. Prosequitur Rufinus: « Scien­ dum tamen est, quod et alii libri sunt, qui non canonici sed ecclesiastici a maioribus appellati sunt , id est Sapientia quae dicitur Salomonis, et alia Sapientia quae dicitur filii Sirah.... Eiusdem vero ordinis libellus est Tobiae, et ludith et Machabaeorum libri.... Quae omnia legi quidem in Ecclesiis volue­ runt , non tamen proferri ad auctoritatem ex his fidei confir­ mandam. Ceteras vero scripturas apocryphas nominarunt, quas in Ecclesiis legi noluerunt ». Ubinam ante Rufinum libri controversi a maioribus fuerint « ecclesiastici » appellati hoc expresso nomine, ad distinctionem a libris canonicis et extra controversiam positis, non apparet. Vi­ detur Rufinus prae .oculis habuisse distinctionem Eusebii scri­ ptoris ipsi notissimi, cuius historiam verterat in latinum; ex Eu- — 427 — sebio ergo declaratio huius appellationis petenda est. Is luilciii distinguit Scripturas canonicas quae numquam in controversiam vocatae sunt, et Scripturas de quibus a nonnullis dubitatur, quae tamen « in plerisque Ecclesiis sunt publicae », « quae ple­ risque sunt probatae », quae « plerisque ecclesiasticorum viro­ rum sunt cognitae ». Euseb. H. E. 1. III. cc. 25. 3i. Redit ergo distinctio Rufini in libros canonicos et ecclesiasticos ad illam alteram in libros op.ciXoyouu.evou;, de quibus nulla umquam erat dubitatio, et in libros àvTiXsyo|*svouç, qui licet in usu essent publico tamquam Scriptura sacra, a quibusdam tamen in quae­ stionem vocabantur. Reliqui sunt duo canones Laodicenus LX. et ultimus inter apostólicos. Laodicenus, sive sit genuinus huius Concilii cele­ brati post medium saeculum IV. sive sit ei suppositus (i), nihil differt ab iis, quae ex aliis graecis PP. huius aetatis adtulimus. Primum scilicet severe proscribuntur libri apocryphi; tum recen­ sentur libri, « quos legi oportet veteris Testamenti » 22 secun­ dum numerationem hebraicam.‘lungit autem, ut apud Athanasium et Cyrillum fieri vidimus, uno libro cum leremia « Ba­ ruch et Threnos et epistolas ». In N. T. concors cum Gregorio Naz. et Cyrillo Hierosol. recenset omnes, excepta Apocalypsi. Ultimus inter sic dictos canones apostólicos et, ut recentiores eruditi consentiunt, additus reliquis etiam tempore novis­ simus, nullius est auctoritatis non solum dogmatice sed etiam historice spectatus. Non habet auctoritatem dogmaticam ; impri­ mis enim canones hi apostolici sin minus a Gelasio certe ab Hormisda Pontifice (Decret, de libris recipiendis) recensiti sunt (1) Ratio qua plures vetustiores et recentiores eruditi hunc canonem non genuinum esse putant, una fere est, quod collectores canonum sae­ culo VI, Dionysius Exiguus, Martinus Bracarensis, et inter Graecos loannes Antiochenus canones alios quidem huius Concilii, non tamen hunc 60’" su­ sceperunt in suas collectiones. Quod vero aliqui appellant ad vetustos graecos codices, qui habeant solum 59. canones Laodicenos, fallax est; in illis enim codicibus, ut etiam in Nomocanone Photii (Mai Spicii. Rom. T. VII. P. II. p. 151.) ponuntur >9US. et 6o'1». ambo sub uno numero. (Hefele Hist. Cone. T. I. p. 7>o.) Porro plures eruditi hoc Concilium ab Arianis Epi­ scopis celebratum dicunt, et Theodosium Arianum existimant potissimum auctorem canonum, qui tamen deinceps, ad disciplinam quod pertinet, ab Ecclesia sint adoptati. (Pagii Critica ad Annal. Baronii anno 314. n. 25. Baroni! T. III. p. 5S7.) — 428 — inter libros apocryphos. Praeterea quamvis quinquaginta priores a Dionysio Exiguo latinitate donati paulatim etiam, in occiden­ tali Ecclesia fuerint suscepti, posteriores tamen 35 numquam admissi sunt. Nullius est auctoritatis historice , saltem si acci­ piatur ut recensio librorum sacrae Scripturae, multoque magis si intelligatur ut recensio plena. Sunt enim in hoc canone multa prorsus singularia, quae in nullo alio ss. librorum catalogo umquam visa, huius auctoris, quisquis fuerit, specialibus adiunctis vel singulari ingenio tribui debent. Huiusmodi sunt, quod licet omittat alios libros deuterocanonicos V. T., tamen ponit tres libros Machabaeorum, et secundum quosdam codices etiam ludith in mediis libris protocanonicis ; quod extra numerum protocanonicorum , ubi alii deuterocanonicos ponunt inter libros legendos, ipse memorat solum librum Ecclesiastici omittens et­ iam 1. Sapientiae, licentia inaudita. Omnium vero alienissimum est, quod inter libros N. T. idque ante librum protocanonicum Actuum, ponit duas epistolas Clementis et octo libros Constitu­ tionum apostolicarum. Ceterum ipsi Graeci, qui hunc etiam canonem in suo Con­ cilio Trullano susceperunt velut ab Apostolis profectum, viden­ tur illum intellexisse non ut recensionem librorum solius divi­ nae Scripturae, sed ut catalogum librorum, qui sive ex libris Scripturae sive ex aliis maximae auctoritatis commendentur prae reliquis ad lectionem ; certe numquam eum habuerunt ut cano­ nem plenum librorum Scripturae. Nam non solum in ipso Trul­ lano susceperunt ex synodis Africanis libros, qui in hoc canone apostolico praetereuntur (supra p. 401); sed etiam diserte reiecerunt Constitutiones apostólicas velut interpolatas ab haereticis, et neque has neque epistolas Clementis Ecclesia graeca umquam habuit velut partes Scripturae sacrae. II. Expositis omnibus divergentibus catalogis librorum penes doctores orientales illius temporis, qui catalogi nec inter se consen­ tiunt, nec cum canone Ecclesiae occidentalis, nec cum usu com­ muni totius Ecclesiae conveniunt; nunc demum opportunitas imo et necessitas nobis oritur hos canones deficientes comparandi cum constanti praxi totius Ecclesiae, non exceptis his ipsis doctoribus, in usu ss. librorum; pariterque cum unanimi doctrina Ec­ clesiae occidentalis et cum subséquente universali consensu. Ex hac enim comparatione consequentur certa principia, sine quibus — 429 — verus sensus eorundem canonum divergentium inteliigi et vin­ dicari non potest. ilin' Principium. Nomine canonis et itomine canonicorum librorum intellexerunt Patres illi indicem eorum librorum et cos libros 22 Hebraeorum, qui etiam tum apud omnes inconfesso erant, et de quibus nulla erat mota qnaestio (ótx.aXoyoó[ievoi). Unde libri, qui tum in controversiam vocari coeperant (¿vtiXsyo[zsvot), erant quidem extra canonem collocandi eo sensu intellectum; at non ideo simpliciter negabatur, eos pertinere ad divinam Scripturam; sed tantum indicabatur de iis motam esse quaestionem, ac proinde eos non pertinere ad libros, de quo­ rum pari cum ceteris auctoritate apud omnes citra controversiam constaret (i). Hic sensus canonum probatur multipliciter. Nam a) Euse­ bius qui ceteris expressius sensum divisionis librorum in ójxoXoyoup.svouç et ávTiAgyq[z.¿vúu4 declaravit, et post quem ceteri (t) Si opus est, denuo monemus, nequaquam nos sequi sententiam manifeste falsam eorum, qui totam difficultatem facili negotio expediri posse existimant dicendo, Patres non Christianorum sed ludaeorum canonem re­ censuisse. Si Melitonem, Origenem , Epiphanium, Hilarium initio memo­ ratos, Leontium et Damascenum de quibus, mox dicemus excipias ; Patres reliqui a nobis citati recensuerunt certissime canonem Christianorum et pro Christianis, ut ex contextibus evidenter constat. Sed in ipsis Scripturis sa­ cris Christianorum distinxerunt duas classes, a) librorum qui absque con­ troversia ab omnibus Christianis admitterentur ut s. Scriptura, et horum complexum appellabant canonem, i. e. catalogum Scripturarum extra con­ troversiam. Quamvis vero hi libri (saltem maximam partem) sint fidem, qui admittuntur etiam a Judaeis, et imo ipsa distinctio in duas classes or­ tum habuerit ex comparatione Scripturarum Ecclesiae cum catalogo ludaico; non tamen ideo PP. recensent canonem ludaeorum aut pro ludaeis. Quo­ modo enim loquentes de ludaeorum sententia appellarent ad Traditionem Apostolorum, ad auctoritatem Ecclesiae et Patrum antecedentium, quibus argumentis ipsi confirmant canonem, quem recensent librorum extra contro­ versiam seu rwv óp.oAovoup.lvu)v ? Quomodo in canone ludaeorum ponerent libros N. T. quos adnumerant? b) Praeter hos libros in canone h. e. in catalogo indubitatorum positos enumerant alias Scripturas Christianorum, quibus a nonnullis contradicitur, seu quae sunt libri «vTiAtfójxsvot. Verum est, hos esse libros qui desunt in canone ludaeorum, et inde repeti primam originem controversiae inter ipsos Christianos ; at non propterea appellantur libri controversi (àvT’.Ajfójiivùt), quia Judaei eis contradicunt ; sed erant controversi, quatenus aliqui doctores Christiani de iis dubitabant, atque ideo numerabantur extra canonem h. e. extra catalogum indubitatorum, non autem solum extra canonem Judaicum, de quo isti Patres non erant solliciti. — 43o — illam divisionem secuti .sunt, synonyma habet haec duo, librum esse canonicum vel esse in confesso apqd omnes; pariterque li­ brum esse extra canonem, et esse probatum quidem et agnitum a multis sed tamen a nonnullis in controversiam vocatum. Ita 1. 111. c. 3. promittit testimonia veterum « de Scripturis, quae canonicae et iri confesso sunt apud omnes » (irspl tóív èv^iaOrixwv xal ôlu.oXoyou[Asvœv ypa^wv) ; ibidem epistolam 2 Petri dicit « non canonicam, quae tamen utilis visa multis cum ce­ teris Scripturis frequentatur 1. III. c. 25. invicem opponit « Scripturas in confesso apud omnes, et alias non canonicas » « quibus contradicitur, sed quae nihilominus a plerisque eccle­ siasticorum virorum sunt agnitae » ; ibidem memorat scripturas « quibus contradicitur, sed quae tamen probatae sunt plerisque ». Cf. c. 3i. Contra vero libri apocryphi ib. c. 3. sunt scripta, « quae omnino non novimus in catholicis tradita » oú^’ 'o'Xtoç ïtrp.ev èv xaOoXtxaïç wapaSs^op-eva. b) Nomina canon et canonica Scriptura etiam a Patribus latinis illa aetate usurpari consuevisse strictiori significatione de libris qui sunt in canone hebraico, quin ideo aliis libris aucto­ ritas canonica apud Christianos negari intelligeretur, manifestum est ex s. Augustino Civ. Dei XVIII. c. 36. « Restituto templo, inquit, non reges sed principes fuerunt usque ad Aristobulum, quorum supputatio temporum non in Scripturis sanctis, quae canonicae appellantur, sed in aliis invenitur, in quibus sunt et Machabaeorum libri, quos non ludaei sed Ecclesia pro cano­ nicis habet ». c) Declarant ipsi illi Patres orientales, in primo ordine quem secundum archetypum censionis hebraicae ab Origene exhibitae appellant canonem, eos solos libros se comprehendere voluisse, qui a nemine in quaestionem vocati sint, « de quibus plena est persuasio », ut ait Athanasius; « qui sunt apud omnes in con­ fesso (op.oXoYOvp.svoi) », ut est apud Cyrillum et in Synopsi Athanasiana ; « qui definito iudicio inserti » (eyxpiTot) (i), ut (i) Nazianzeni lyxpirov prorsus idem significat ac ivóiá6»¡xov apud Eusebium et alios; ìvòtàOrfxov autem est ex demonstratis idem ac ¿¡xoXoyo'jprvov, nec adhibetur nisi de libris citra controversiam in canone positis. Multo melius antiqua versio Billii habet « certum numerum » quam nova Caillavii, qui perperam interpretatur « selectum numerum, » ac si graece esset sxxptTov). — 43i — apud Nazianzenum; « quorum certissimus canon », ut apud Am­ philochium ; qui sunt libri certi in oppositione ad dubios, Ut apud Hieronymum. d) Res extra omne dubium ponitur ex modo , quo PalJ^s hi omnes libris quos ponunt extra canonem, usi sunt tamquam ad sacram Scripturam pertinentibus ex communi Ecclesiae per­ suasione. Vide supra th. X. ' 2'"" Principium sequitur ex antecedenti. Canones huiusmodi habent quidem propositum excludere a censu Scripturarum sa­ crarum libros apocryphos; at libros secundi ordinis, ¿vTiXsyop.évou;, ecclesiasticos et lectos in Ecclesia minime excludunt velut certe et definita sententia non pertinentes ad s. Scriptu­ ram. Excludentes ergo locutiones additae libris in solemni nu­ mero viginti duorum comprehensis, quando dicitur « in his solis esse doctrinam pietatis », « hos solos esse genuinam Scriptu­ ram », « hos solos a fidelibus esse legendos », intelligi debent in oppositione ad libros apocryphos, non ad libros secundae classis, qui nondum eliquata quaestione erant dubii (i). Constat id rt) ex ipsa natura diversitatis inter libros certo, divinos, inter dubios, seu potius divinos habitos ex communi ecclesiastica consuetudine, qui tamen in dubium vocabantur a nonnullis, et inter certo non divinos. Constat b) ex praxi ho­ rum ipsorum Patrum, qui frequentissime hisce libris utebantur ut Scripturis divinis, non secus ac protocanonicis. Constat c) ex diserta Patrum declaratione in his ipsis catalogis, in quibus sco­ pum sibi propositum esse aiunt praemunire fideles contra libros apocryphos, qui undique ab haereticis obtrudebantur. (i) Nomen hoc quo dicuntur libri controversi. àv-tXsyópsvói, àjxoqiïAXipxvot, accipi potest dupliciter; sensu generico significat omnes libros a quibusvis, etiam a solis haereticis, velut Scripturas sacras adoptatos et inter ópoXofo-jpivou; non comprehensos , adeoque significare potest etiam libros apocryphos, quibus contradicitur universim ab Ecclesia catholica ; sensu spe­ cifico proprium est libris secundae classis , quamdiu scilicet de illis intra fines Ecclesiae fuit aliqua controversia. Ita Eusebius III. 25. post enume­ ratos libros tum specifico sensu ¿vTiXsyéiùvouç tum libros apocryphos, con­ cludit : « hi omnes fuerint inter controversos » -aii-a pdv -ávra tG>v ■rr.'.'t.f yopdviúv s”t). De apocryphis intelligendus videtur Cyrillus catech. IV. n. t.|, ne sibi ipsi et consuetudini totius Ecclesiae, etiam Hierosolymitanae con­ tradicat, quando ait: «qui ignoras ópoXoyoópsva, quid frustra laboras circa controversos libros» ~spt -à'àp.ptpa>.).6[j.sva ; --- 4^2 --Quapropter inter canonem completum et canones illos defi­ cientes non est oppositio contradictionis, sed diversitatis tantum­ modo , sicut inter perfectum et perficiendum suoque tempore supplendum. Ita Cassiodorus, commemoratis diversis indicibus incompletis Hilarii, Epiphanii, Hieronymi, Rufini ex una parte, et canone completo codicum ecclesiasticorum atque Augustini ex parte altera, verissime animadvertit: « Patres non contraria di­ xerunt sed diversa, ut non impugnare sed invicem se potius exponere videantur »; sicut etiam inter definitiones Conciliorum diversitas est, sed nulla contradictio. Divin, institut, c. 14. Pa­ riter absque contradictione Concilium Trullanum suscipere, et secundum illud Graeci in suum Corpus luris inserere potuerunt una serie canones diversos, incompletum Concilii Laodiceni et completum Conciliorum Africanorum (in Nomocan. Photii apud Mai Spicii. Rom. T. III. P. II. p. i3i.), ut scilicet unus sup­ pleretur per alterum. 311111 Principium consequitur pariter ex primo. Quando aliqui Patres, ut Hieronymus et Rufinus, dicunt hos libros secundi or­ dinis legi quidem ad aedificationem plebis, non tamen profe­ rendos esse ad auctoritatem fidei confirmandam ; id intelligi debet non ideo dictum, quod de eorum inferiori auctoritate iam constaret, sed quod ea aetate nondum omnibus constabat de pari auctoritate cum ceteris libris Scripturae. Erant igitur isti libri etiam tum praxi universalis Ecclesiae satis confirmati, ut tuto tamquam Scriptura sacra et eloquia Dei et oracula Spi­ ritus Sancti ad fideles proferri possent ; non tamen erant apud omnes extra controversiam ita, ut polemice etiam adversus con­ tradictores eadem firmitate possent adhiberi. Patet hic sensus tum ex propria ratione libri, qui in quaestionem vocatus est, utrum certo sit liber Scripturae inspiratae, et qui proinde sit àvTiÀsyo'p.svo{ seu controversus, tum evidentissime ex modo quo iidem illi PP. his libris usi sunt etiam ad dogmata confirmanda. Cf. supra p. 38o. 382. 384. Hinc non est mirum, Patres etiam eos qui ipsi hos libros sine dubitatione inter Scripturas habebant, tamen in eorum usu po­ lemico aliquam cautionem commendasse, quamdiu res nondum undequaque liquida erat, nec solemne de ea iudicium latum. Ita Augustinus fatetur, ut paulo ante vidimus, « adversus contra­ dictores non tanta firmitate proferri, quae scripta non sunt in WMBMIIII IBWI in' - 433 canone ludaeorum ». Civ. Dei XVII. c. 20. n. 1. (1). In ipso loco (de Doctrina christ. 1. II. c. 8. n. 12.), ubi exhibet iuxta consensum Ecclesiarum Africae, imo totius Ecclesiae latinac, ca­ nonem librorum sacrorum, simul tamen indicat, non ubique aequalem esse de libris omnibus consensum et ideo, quamdiu is maneat status quaestionis, esse aliquod discrimen observandum in'usu polemico et dogmatico « Scripturarum canonicarum », ut solers indagator « eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis, praeponat eis quas quaedam non accipiunt ; in eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent ». S. Augustinus nomine. Scripturae canonicae nihil umquam aliud intellexit quam libros divinitus inspiratos et ideo auctori­ tatis prorsus divinae, in qua non possunt esse gradus, ut unus liber canonicae Scripturae maioris, alius inferioris auctoritatis censeatur. Deus ipse, inquit, « Scripturam condidit, quae ca­ nonica nominatur, eminentissimae auctoritatis ». Civ. Dei XI. 3. « Ita sibi omnia in canonica auctoritate concordat, ut tam­ quam uno ore dicta ¡ustissima et prudentissima pietate cre­ dantur ». Contr. Faust. XI. cc. 5. 6. cf. ep. 82. (a!.. 19.) n. 3. ad Hieronym. Quando igitur ex loco citato (de Doctr. Christian. II. c. 8. n. 12-14.) opponitur trita difficultas: Augustinus inter libros ipsos quos appellat canonicos, discernit alios maioris alios in­ ferioris auctoritatis ; responderi debet distinguendo. Discrimen agnoscit in auctoritate insita librorum canonicorum, ita ut ali­ quos eorum minoris auctoritatis esse, et tamen libros canonicos appellari posse existimaverit, nego. Constat ratio negationis ex (1) Immerito huc etiam trahi videtur illud, quod habet Augustinus Retract. 1. I. c. 10. n. 3. de libro Ecclesiastici : « Video, non recte appel­ lasse verba prophetica, quibus scriptum est: quid superbis terra et cinis; quia non in eius libro legitur, quem certi simus appellandum esse prophe­ tam ». Cum verba scilicet non sint prophetia futuri, possent dici prophe­ tica ex munere prophetico scriptoris de quo non constat. Librum autem Ecclesi. computandum esse inter propheticos, quia in auctoritatem recipi meruit, seu quatenus liber est inspiratus, testatur de Doctrin. Christ. I. II. c. 8, nec illud corrigit in Retract. 1. II. c. 4. n. 2, quamvis ibi retractet, quod eo loco operis de Doct. Christ, dixerat de scriptore Ecclesiastici, quasi idem etiam scripsisset librum Sapientiae. Vide supra p. 396. Franzelin. De Divina Tradit, et Script. 28- — 434 — paulo ante dictis. Discrimen indicat in modo quo libri canonici innotescant, subdistinguo : quasi ipsi Augustino non satis inno­ tuissent ut canonici libri omnes quos enumerat, aut non con­ sentiens et constans esset Traditio Ecclesiarum Africae et Ec­ clesiae occidentalis universae, nego; discrimen in modo, quo libri alii omnium consensu, alii non sine aliquorum tum adhuc obtinente contradictione innotescebant, Augustinus indicat histo­ rice et ad usum polemicum, concedo. Ratio huius negationis et concessionis patet ex ipsa lectione loci Augustini. Monet imprimis, ut solers indagator divinarum Scripturarum legat totas Scripturas, « dumtaxat eas quae ap­ pellantur canonicae ». Proponit deinde totum canonem Scriptu­ rarum complectentem libros omnes et solos, quos nunc adhuc habemus in canone Ecclesiae catholicae. Concludit : « In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti quaerunt vo­ luntatem Dei ». Testatur igitur Augustinus, hos omnes libros esse positos in canone Ecclesiae, esse Scripturas canonicas, quae appellatio non est ambigua, sed certa et rata significatione de­ signat « Scripturas eminentissimae auctoritatis », ut constat ex dictis. Nihilominus quia novit s. doctor excitatas alicubi dubi­ tationes de nonnullis ex his libris, utrum sint canonicae Scri­ pturae ; ipse nec voluit nec potuit haesitationem et dissensionem illam quamdiu in Ecclesia tolerabatur, velut haereticam con­ demnare. Unde in eo quaestionis statu fatendum sane erat, libros alicubi minus certos « non tanta firmitate adversus contradictores proferri ». Qua de re solers Scripturarum indagator monendus erat et docendus. « Tenebit igitur hunc modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catho­ licis praeponat eis quae quaedam non accipiunt » etc. Ex isto contextu simul patet, hoc loco sicut alibi (contr. ep. Manich. n. 6. et saepe contr. Faust.) constitui ab Augustino principium, Scripturas canonicas nonnisi auctoritate Ecclesiae catholicae cognoscendas et suscipiendas esse. Quo principio Au­ gustini et reliquorum Patrum admisso iam pridem omnis de libris deuterocanonicis dubitatio sublata et causa finita est; utinam aliquando finiatur et enor. Cf. th. IX. n. I. Partira ad hanc ambiguitatem indicandam, quae aliquando fuit inter doctores orientales, partira eo sensu, quo Augustinus loco superius citato Machabaeoruin libros seiunxit a canonicis — 4-35 — Scripturis, potuit adhuc Gregorius M. Moral. 1. XIX. c. 21. n. 34. eosdem libros Mach, distinguere a Scripturis canonicis, ubi citans factum Eleazari ex r. Mach. IV. 46. ait: « non inordinate agi­ mus, si ex libris licet non canonicis sed tamen ad aedificationem Ecclesiae editis testimonium proferamus ». Certe in Ecclesia Ro­ mana post decreta praesertim Innocenti!, Gelasii, Hormisdac, dubium nemini esse poterat, libros Mach, esse inter canonicos Ecclesiae ; non tamen erant inter viginti duos in canone He­ braeorum , unde poterat Gregorius adhuc munere Apocrisiarii Constantinopoli fungens, cum haec scriberet, distinctionem orien­ talium, Hieronymi et Rufini, prae oculis habere, et nomen libri canonici eo quo ab illis factum erat, sensu usurpare. THESIS XIV. Expediuntur difficultates, quae ex scriptoribus sequioris aetatis produci solent. « Si qui scriptores ecclesiastici inde a saeculo VI. et doctores scho» lastici ante Concilium Tridentinum libros deuterocanonicos adhuc extra » canonem numerare videntur, ii vel solum historice referunt vetustiorum » sententias ; vel distinguunt canonem Hebraeorum a complexu Scriptura» rum sacrarum in Ecclesia ; vel permoti alicuius antiqui doctoris sententiis » indicant, ante definitivum iudicium nondum penes omnes certo constitisse » de pari horum librorum cum protocanonicis auctoritate. Generatim vero » totius huius quaestionis ea est ratio, ut in triplici suo stadio necessita» tem quidem demonstret infallibilitatis Ecclesiae in custodiendo deposito, » non autem (quod Ecclesiae hostes dixerunt) necessitatem novae revela» tionis ad canonem Tridentinum constituendum ». Complanatis difficultatibus, quae ex PP. IV.' et V.1 saeculi (addito Gregorio M.) opponi possent, superest, ut pauca subiungamus de scriptoribus ecclesiasticis sequioris aetatis. Reperiuntur enim ex iis aliqui, qui fere referunt catalogos quos penes Athanasium, Nazianzenum, Epiphanium, Hieronymum legerant. At ea est relatio historica potius status quaestionis ut fuerat IV". et Vo. saeculo, quam testimonium de dissensione adhuc horum scriptorum tempore permanente, licet lateamur etiam tum quae­ stionem sententia definitiva et ab universa Ecclesia necessario tenenda nondum fuisse terminatam, vel potius ut terminatam nondum omnibus innotuisse ; unde fit, ut sequiori adhuc aetate — 4?6 — fere usque ad Concilium Tridentinum vestigia aliqua antiquae haesitationis apud nonnullos doctores superesse potuerint. I. Ad hos quos dicimus enarratores historicos, pertinent lunilius Africanus saec. VI. (de Partibus div. leg. 1. I. c. 3-y. Galland. T. XII. p. 79.) ; Leontius Byzantinus saec. VII. (de Sectis Act. 2. Galland. ib. p. 627.) ; loannes Damascenus saec. Vili, (de Fide orthodoxa 1. IV. c. 17.); Nicephorus Constantinopolitanus saec. IX. (in Stichometria post Chronographiam edita a Goario Paris. 1622. p. 419. et a Pithoeo in Codice canonum p. 348.). lunilius sua didicit Constantinopoli a Paulo quodam gente Persa ex schola Nissibena. In divisione generica concurrit cum s. Hieronymo et aliis supra citatis Patribus saeculi IV. Distribuit libros omnes quoad auctoritatem in tres classes. In prima classe sunt libri « auctoritatis perfectae », qui unanimi consensu et quoad V. T. etiam ab Hebraeis suscepti sunt, appellanturque canonici. In altera classe ponuntur libri « auctoritatis me­ diae » (1), qui a pluribus ¡unguntur cum canonicis, non tamen ab omnibus in pari auctoritate habentur, « quoniam apud He­ braeos quoque super hac differentia recipiebantur, sicut Hiero­ nymus ceterique testantur ». Tandem « nullius auctoritatis » sunt libri apocryphi. At vero in distributione speciali singulorum librorum lunilius singularis est ita et manifesto falsus, ut non solum a sua Ecclesia Africana, sed etiam ab aliis omnibus du­ ctoribus dissentiat, nec ullus umquam sive ante sive post ipsum simile quidquam dixerit. Collocat inter libros mediae auctori­ tatis h. e. inter àvTiÀè¥Cii.svouç non modo ludith (2), Esther, duos Mach., Sap.; sed etiam duos Paralipomenon, lob, duos Esdrae, Canticum Canticorum , qui posteriores omnes sunt in canone Hebraeorum et inter 0[z.oXoyou(J!.ô'vguç. Contra vero Ec­ clesiasticum lesu filii Sirach adnumerat canonicis primi ordinis, quod aeque ceteris huius divisionis auctoribus repugnat. Potest itaque lunilius testis esse de divisione librorum in tres classes apud PP. nonnullos IV. et V. saeculi, ad quos appellat, et de (¡) Simile aliquid est in Amphilochii iambis ad Seleuch. v. 255, ubi praeter Scripturas primi ordinis et canonicas, appellantur aliae mtdiae et aliae spuriae t'.vÌ; p-tv tixutco;. ai 3s a» vófloi. (2) Liber Tobiae omissus est, ut equidem non dubito, errore librarii ; nam paulo post 1. II. c. 9. lunilius diserte eum allegat cum Dan. ut Scri­ pturam sacram. — 437 — sensu huius divisionis, quae ceterum aliunde satis perspecta ha­ bemus ; at quoad distributionem singulorum librorum nullius est frugis. Leontius libros N. T. omnes quidem recenset ; ex V. T. autem nonnisi 22. qui sunt apud Hebraeos, omittens cum Athanasio, Nazianzeno aliisque librum Esther. Satis vero indicat suum consilium, non omnes Scripturas Christianorum, sed in N. T. solos libros ab Hebraeis etiam admissos enumerandi. Refert enim hunc canonem, ubi aggreditur confutationem ludaeorum, ita concludens recensionem: « Veteris Testamenti hos libros omnes recipiunt Hebraei. Quae cum ita sint, decet He­ braeorum dogmata primum exponere etc. ». Damascenus fere transcribit verba Epiphanii, ubi hic (de ponder, et mensur. n. 4.) recenset libros, quos ludaei in arcam sive, ut loquitur Tertullianus, suum in armarium admiserunt. Pariter Nicephorus libros omnium trium classium V. T. z-:x.avovK7[A’Voui, ¿VTi^syojAsvous, ¿TCOzputpou; desumpsit ex Sy­ nopsi Athanasiana ; in N. T. autem transcripsit catalogum Nazianzeni, Cyrilli, et Concilii Laodiceni, in quo Apocalypsis omittitur. Neque igitur Damascenus neque Nicephorus, qui arabo scripserunt post Concilium Trullanum, possunt censeri statum quaestionis exhibere, ut erat in Ecclesia graeca Vili, et IX. sae­ culo. Sed alter quidem ex Epiphanio recenset libros, ut sunt apud Hebraeos ; alter vero historice refert librorum divisionem, ut erat consignata ab illis doctoribus saeculo IV. et V. Quis enim, ut de aliis nihil dicam, in animum inducat, adhuc IX. sac­ culo Apocalypsin in dubium vocatam fuisse, seu potius neque inter libros dubios numeratam ? Qui scilicet Nicephorus eam non reperit in catalogis deficientibus IV. saeculi quos tran­ scribit, etiam ipse historicus fidelis eam omittit; sicut vicissim in V. T. describit libros omnes, ut eos invenit in suo auctore notatos velut controversos aut apocryphos, licet inter hos sint aliqua monstra nominum, de quibus saeculo IX. nemo amplius erat sollicitus. II. Specialem aliquam explicationem postulat vetustiorum Scholasticorum et scriptorum medii aevi modus sentiendi et lo­ quendi quoad hoc caput doctrinae. Generatim eos inhaesisse uni­ versali usui Ecclesiae et disertae doctrinae, ut explicite propositu est in Conciliis Africanis, a s. Augustino et aliis Patribus, et in — 438 — decretis Romanorum Pontificum, iam demonstravimus in thesi XI. Nihilominus auctoritate potissimum s. Hieronymi factum est, ut plures sequerentur modum eius loquendi de canone tamquam complexu eorum tantummodo librorum, qui etiam ab Hebraeis admissi essent. Inde vero singuli aliqui magistri in suis lucu­ brationibus et intra scholae cancellos, ubi intendebant distin­ guere, quid stricte loquendo ad fidei iam tum definita dogmata pertineret, quid licet doctrina communis, supremum hunc gra­ dum non attingeret, ancipites sese monstrabant de ipsa horum librorum pari cum canonicis primi ordinis auctoritate usque ad tempora fere Concilii Tridentini. Post decretum autem Tridentinum, eoque magis post solemnem eius declarationem in defi­ nitione Concilii Vaticani (Const. I. cap. 2. can. 4.) penes catho­ licos iam nullus dubitationi locus esse potest. Itaque scriptores illi mediae aetatis, qui libros penes He­ braeos non admissos videntur adhuc numerare extra canonem, fere unice pendent ex sententiis s. Hieronymi, ad cuius prologos plerique diserte appellant, ubi s. doctor hos libros dixit apo­ cryphos, qui proferendi non sint ad fidei dogmata confirmanda. Dividi autem possunt illi magistri in duplicem classem. i°. Plerumque ea quae legebant apud s. Hieronymum, com­ ponebant cum communi Ecclesiae doctrina et praxi ita, ut no­ mine canonis secundum genuinum Hieronymi et aliorum PP. sen­ sum intelligerent canonem librorum, qui sunt etiam penes ludaeos; unde recte docebant alios libros non quidem in canone esse, sed tamen ab Ecclesia inter sacras Scripturas acceptos fuisse. Ita saec. XII. Petrus Blessensis supra citatus p. 400. Petrus Cluniacensis cognomento Venerabilis distinguit qui­ dem modum probandi libros Scripturae V. T. quod, qui erant in canone ludaeorum, non solum Traditione Christianorum sed etiam codicibus et testimonio ludaeorum , alii vero auctoritate Ecclesiae demonstrantur. Priores « non solum Christianis sed et ipsis ludaicis litteris attestantibus.... paris auctoritatis sunt.... Restant post hos authenticos s. Scripturae libros sex non reti­ cendi libri, Sapientiae, lesu filii Sirach, Tobiae, ludith, et uter­ que Machabaeorum liber, qui etsi ad illam sublimem praeceden­ tium dignitatem (quoad testimonia quibus probantur) pervenire non potuerunt, propter laudabilem tamen et perquam necessa­ riam doctrinam ab Ecclesia suscipi meruerunt... quod si, sicut — 43o — ludaeis de Moyse Christus dixit, eius Ecclesiae non creditis, quomodo verbis meis credetis? .■> Petr. Cluniae, contr. Petrobrusian. Bibi. Max. PP. T. XXII. p. 1044. Petrus de Riga in manu scripta Paraphrasi metrica V. et N. T. (apud Hodium p. 655.) ait: « sed licet excepti (ex canone), ta­ men hos authenticat usus Ecclesiae, fidei regula, scripta Pa­ trum ». Similiter Foannes Beleth in Explicat, divinor, officior, c. 60. fol. 399. (ed. #Venet. 1 cum Rationali Durandi) pri­ mum numerat 22. libros, qui a ludaeis quoque habentur « au­ thentici », inter quos recenset etiam ludith. Tum sequitur : « quatuor tandem enumerant apocrypha, libros videlicet Tobiae, Machabaeorum, Philonis cuius principium est Diligite iustitiam (i. e. librum Sapientiae), et lesu filii Sirach, appellaturque etiam Ecclesiasticus. Verum hos quatuor quidam non recipiunt, Ec­ clesia tamen eos approbat, quod argumentum fere habeant li­ brorum Salomonis, etiamsi eorum auctores pro certo ac vere non sciat (1). Alios duos credimus Esdram composuisse » (2). Eodem modo nomen apocryphorum, quod legitur in Pro­ logo galeato s. Hieronymi, explicant alii, e. g. Petrus Comestor in historia Scholastica : « apocrypha sunt, quod auctor igno­ ratur eorum ; sed quod de veritate non dubitatur, ab Ecclesia recipiuntur ». Vide supra p. 399. 400. Ipsis Comestoris verbis saec. XIII. utitur Hugo a S. Charo in explicatione Prologi ga(leati initio Postillae in 11. Reg.) et alibi, iisdem loannes lanuensis (apud Hodium p. 65y.). Ex manuscripta Postilla Hugonis in i. los. refert Hodius versiculos: «Hi quia sunt dubii (sensu explicato quoad nomen scriptoris), sub canone non numerantur; sed quia vera canunt, Ecclesia suscipit illos ». In eumdem sensum explicari debet Hugo Victorious (saec. XII.), qui in 1. de Scriptur. et Scriptor, ss. c. 6. (inter Opp. Richardi Victorini T. I. fol. 1 56.) simpliciter recitat verba s. Hieronymi, ceterum vero libris deuterocanonicis utitur sine discrimine ut Scriptura sacra. (1) Manifesto absurda est horum verborum paraphrasis, ut citantur ab Hodio p. 655: «Hos quatuor non recipit Ecclesia, tamen authenticat, etsi eorum auctores nesciat, quia sententiam librorum Salomonis tenent ». (2) Vides, etiam hunc scriptorem libros deuterocanonicos immiscere sine distinctione auctoritatis inter protocanonicos, ad quos certe pertinent libri Esdrae. — 440 — 2°. Negari tamen non potest, aliquos ex magistris scholae ob s. Hieronymi sententias ante definitionem Concilii Tridentini ancipites haesisse, et videri tribuisse hisce libris inferiorem gra­ dum auctoritatis quam iis, qui sunt in canone Hebraeorum, ut saec. XII. loannes . Sarisburiensis ep. 172. (Bibi. Max. PP. T. XXIII. p. 468.); Radulphus Flaviacensis in Lev. 1. XIV. praefat. (ibid. T. XVII. p. 177.) in multis fere sequeris lunilium Afri­ canum; saec. XIV. Okam in Dialogo P. III. Tract. 1. 1. 3. c. 16, in quo alioquin sunt multa erronea (in Monarchia Goldasti T. II. p. 834-). Ambigue loquitur Lyranus praefat. in Tob., ubi tamen videtur posse explicari ita , ut hos libros solum sub inferiori gradu inspirationis scriptos esse censuerit, sicut ludaei docent de hagiographis. Difficilia pariter sunt, quae habet adhuc sae­ culo XV. s. Antoninus in Summa theolog. P. III. titul. 18. c. 6. §. 2. Tostatus in Matth. praefat. q. 2. negat quidem irrefraga­ bilem deuterocanonicorum librorum auctoritatem ; alibi vero (in 11. Reg. praefat. qq. 28. 29.), ubi data opera explicat Prologum galeatum s. Hieronymi, clarissime sanam tradit doctrinam. Po­ stremo Caietanus saeculo XVI. paulo ante Cone. Trid. in fine Commentarii in 1. Esther ea habet, quae post Concilium nemini catholico fas esset sentire aut docere (1). Summa itaque totius causae haec est. Doctores medii aevi habuerunt hos libros omnes inter ss. Scripturas, eosdemque vi­ derunt in ecclesiastico usu et in ipsis catalogis quos saltem ex Augustino et collectionibus canonum noverunt, indiscriminatim susceptos. Simul vero cum eis obversarentur sententiae quorundam Patrum maxime s. Hieronymi de differentia canonis hebraici, alii quidem iique plurimi, ut res ipsa postulabat, ex Ecclesiae ipsius sensu satis manifestato difficultatem componebant ; aliis tamen usque ad solemnem Ecclesiae definitionem nondum satis constare videbatur de pari cum protocanonicis auctoritate eorum librorum, quos extra canonem hebraicum et apocryphos a tanto doctore dictos esse videbant. Et sane, ex concessione gravissi(1) Ubi in Cone. Tridentino postulabatur sanctio anathematis adversus cos, qui omnes libros pro sacris et canonicis non reciperent, inter auctores catholicos quorum audacia accusabatur, norainatim etiam Caietani mentio facta est. Maior pars Patrum indicabat, anathema esse addendum «a fin di comprimere l’ardimento contrario d’alcuni Cattolici, fra cui numerasi ancora il Gaetano ». Pallavic. 1. VI. c. 11. n. 8. — 441 — morum etiam doctorum illius aetatis apparet, rem nondum itu liquidam et omnibus satis propositam fuisse, ut citra fidei dis­ crimen in dubium vocari non potuerit. Ita s. Thomas i. q. H<>. a. 8. ad 2. ait, Apparitionem Samuelis (i. Reg. XXVIII. 12. sq.) posse explicari sensu proprio ex operatione et revelatione divina, ut apparet ex Ecclesi. XLVI. 23; « vel illa apparitio, inquit, fuit procurata per daemones, si tamen Ecclesiastici auctoritas non recipiatur propter hoc, quod inter canonicas Scripturas apud Hebraeos non habetur. » Cf. August. 1. de cura pro mortuis ge­ renda c. i5. n. 18. Ill. Ex omnibus quae in hac et in antecedentibus thesibus dicta sunt, manifestum est triplex stadium, quod in explicatione dogmatis de divinitate librorum deuterocanonicoium V. T. dis­ tingui potest: u) simplicis fidei et susceptionis librorum in usu et praxi Ecclesiae usque ad initia IV. saeculi ; b~) ortae deinde ex comparatione Scripturarum Ecclesiae cum canone hebraico inquisitionis et haesitationis penes doctores, praesertim in Ecclesia graeca saec. IV. et V, quae paulatim, ad perseverantem usum Ecclesiae accedentibus decretis Conciliorum Africae, Pontificum Innocenti! 1. et Gelasii, desiit quidem in consensionem moraliter universalem, non tamen ita, ut adhuc media aetate non rema­ nerent vestigia prioris controversiae, c) Sequitur denique solemnis definitio ac iudicium, quo controversia omnis terminatur et dis­ sensio inter catholicos excluditur. Huc transferenda omnino sunt, quae de triplici stadio in explicatione dogmatum quorundam, praeeunte Augustino, diximus in Tractatu de traditione th. XXIII. n. IV. Ex demonstratis satis etiam constat, non nova profecto re­ velatione opus fuisse ad horum librorum divinam inspirationem et auctoritatem definiendam ; sed iudicium versatum esse circa Traditionem apostolicam, cuius indicia, monumenta, et docu­ menta exstant quam plurima inde ab aetate apostolica vel Apo­ stolis proxima. Nihilominus tamen ea est inter catholicos aliquos doctores per plura saecula ambiguitas, ut, quamvis protestantes reficientes hos libros intolerabilis temeritatis convinci possint etiam ex solis monumentis Traditionis, plena tamen nostra se­ curitas et exclusio cuiusvis dubitationis innitatur Ecclesiae inlallibilitati in discernenda genuina Traditione apostolica. In thesibus totius huius capitis studuimus non modo statuere — 442 — principia, sed etiam exponere speciales declarationes ad solutio­ nes omnium difficultatum, quas contra Traditionem apostolicara librorum deuterocanonicoium Protestantes, ac prae ceteris Humfridus Hodius (De Bibliorum textibus originalibus), coacervarunt. Mirum vero est, quod Leibnitium non puduerit easdem velut demonstrationes refricare in ep. 3i. ad Bossuetum (Opp. Leibnitii ed. Dutens T. I. p. 626. sq.). Compendiaria responsio Bossueti videri potest ibidem ep. 37. p. 65/. sq. / '•’¿'T' — 443 — CAPUT II. DE LIBRIS SACRIS ET CANONICIS NOVI TESTAMENTI. THESIS XV. Libri canonici omnes N. T. sunt ab Apostolis traditi. » i> » » « Argumenta eadem, quibus divinum testimonium Traditione conservatum de integro canone Scripturarum veteris Testamenti demonstratur, non minus lucide demonstrant libros omnes novi Testamenti qui in decreto Tridentino enumerantur, Traditione Apostolica tamquam Scripturas sacras Ecclesiis consignatos fuisse. » Argumenta ubi actum est de libris veteris Testamenti, revo­ cavimus ad duplicem classem, ad usum scilicet ecclesiasticum et ad disertam doctrinam in ss. Scripturarum catalogis consi­ gnatam ; iisdem nunc demonstrabimus Traditionem apostolicam quoad omnes libros novi Testamenti in canone Ecclesiae catho­ licae comprehensos. Nihil necesse est probare, libros N. T. universim spectatos inde ab aetate apostolica, qua scripti erant, in Ecclesia Dei cre­ ditos fuisse pertinere ad Scripturam inspiratam. De hac enim re partim dictum est, ubi de inspiratione egimus (vid. th. II. n. HI; th. VIL n. II. 20.), partim evidenter constat ex modo, quo saeculo iam II. ineunte et mediante, libri novi Testamenti una cum Scri­ pturis propheticis in Ecclesiis legebantur ; ex coniunctione eo­ rundem librorum cum libris inspiratis veteris Testamenti (cf. Hug Introduci. T. I. §. 16. 17.); ex modo, quo PP. imo etiam haeretici ipsi semper usi sunt his libris ; ex diserta denique ac universali doctrina. Absque ulla enim controversia, quamdiu Scripturae N. T. ita generatim spectantur, inter Christianos sem­ per ratum erat, quod Athanasius ait (ep. testali) de libris N. T. aeque ac de Scripturis V. T., eos esse « inspiratam Scripturam, sicut Patribus tradiderunt qui ab initio ipsi viderant et fuerant ministri sermonis », et quod repetit Augustinus contr. Faust. 1. XI. c. 5 : « distincta est a posteriorum libris excellentia ca­ nonicae auctoritatis veteris et novi Testamenti, quae Aposto­ lorum confirmata temporibus per successiones Episcoporum et — 444 — propagationes Ecclesiarum tamquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui serviat omnis fidelis et pius intellectus. » Haec omnia utique valent non solum de Scripturis N. T. generation, sed etiam in concreto de omnibus et singulis illis libris N. T. qui (nisi forte a sectis ad ludaicas fabulas aut gen­ tilium philosophemata declinantibus, Ebionaeis, Marcionitis, Manichaeis et Gnosticis aliis) numquam inter Christianos in du­ bium vocati sunt, et ideo (si placet) protocanonici appellari possunt. De his scilicet libris absque speciali demonstratione ex generalibus argumentis paulo ante indicatis, assumere possumus ut evidens, eos semper et ubique et ab omnibus sacrae Scripturae adnumeratos fuisse. Rationalistac vero antichristiani et anticritici, quibus consensus perpetuus totius nominis Christiani de libris publicis societatis Christianae non sufficit, non hoc loco sed (quan­ tum operae pretium est) in Introductione ad singulos libros con­ futandi sunt. Verum sicut ex V. T. ita et inter libros N. T. sunt nonnulli, de quibus aliquando dubitatum esse veteres referunt, et quos etiam novatores aliqui saec. XVI, postquam iam pridem plenus in Ecclesia de iis omnibus obtinuerat consensus, in controver­ siam revocare tentarum, ac versatili ingenio modo admittendos modo reficiendos esse statuebant. Sunt autem in hoc numero sex apostolicae epistolae, videlicet quinque ex sic dictis epistolis catholicis, lacobi, 2. Petri, ludae, 2. et 3. loannis, tum ep. ad Hebraeos, ac denique Apocalipsis. Hos igitur, sicut illos veleris Testamenti qui aliquando erant ¿vTi^eyop-svoi, brevitatis causa appellabimus libros deuterocanonicos, eosdemque ut pertinentes ad sacram Scripturam Traditione apostolica Ecclesiae consi­ gnatos fuisse, in thesi demonstrandum proponimus duplici ar­ gumentorum classe. I. Ita se habet usus Ecclesiae antiquissimus in suscipiendis et frequentandis hisce libris, ut eos inter Scripturas divinas et in eadem auctoritate ac sunt libri protocanonici, ab Apostolis traditos esse convincatur. i°. Totam suam vim quoad libros deuterocanonicos novi Testamenti exserit argumentum, quod suppeditat vetus ecclesia­ stica editio Scripturarum tam graeca scilicet, quam nominarmi latina et syriaca. Quae igitur diximus de libris veteris testa­ menti (th. X. n. II. III.), huc transferenda sunt. vt .......... ..................................... — 445 — Apocalypsim ipsius non accipiunt, et non intelligunt virtutem Scripturae». Haeres. XXXII. (Galland. T. VII. P- 4&9- 494-)20. Usu et consuetudine publica ac universali libros hos omnes susceptos fuisse in Ecclesia diu ante Origenem et Eusebium, eandemque publicam consuetudinem perdurasse etiam eo tem­ pore, quo controversia aliqua obtinuit, demonstrat ipse status quaestionis, ut ab Origene primum saeculo III. et deinde distin­ ctius ab Eusebio saeculo IV. refertur. a) Primus inter scriptores ecclesiasticos quorum quidem mo­ numenta supersunt, data opera catalogum librorum N. T. con­ scripsit Origenes hom. VII. n. 1. in losue ; cf. hom. XIII. n. 2. in Genes., ubi sine ulla distinctione omnes enumerat. Supersunt quidem istae homiliae ex versione solum Rutini ; modus tamen ipse enumerationis librorum is est, ut hic locus non videatur merito de interpolatione suspectus: « Sacerdotali tuba primus in Evangelio .Matthaeus increpuit; Marcus quoque, Lucas et loannes suis singulis tubis sacerdotalibus cecinerunt. Petrus etiam duabus epistolarum suarum personat tubis ; lacobus quoque et ludas. Addit nihilominus adhuc et loannes tuba canere per epistolas suas et Apocalypsim , et Lucas Apostolorum gesta describens. Novissime autem ille veniens, qui dixit : puto autem nos Deus novissimos Apostolos ostendit, et in quatuordecim epistolarum suarum fulminans tubis, muros lericho... ad fundamenta deiecit ». Nihilominus ab ipso Origene prima derivata est notitia, fuisse III. saeculo, qui de quinque ex epistolis catholicis aliquid dubii inferrent ; unde ortum habuit distinctio in libros óp.oÀo(1) De hoc discrimine dicemus inferius. — 449 — Yûup.svcuç et ¿vTtXsYQ!j.çvoui, quae forma discernendi libios Scri­ pturae ab Origene ad Eusebiurri et deinceps ad alios propagata est. Modus vero ipse quo hanc distinctionem referunt, manifesto ostendit, hos omnes libros iam pridem fuisse inter Scriptur is sacras, et a picrisque etiam tum habitos in auctoritate Scriptu­ rarum; ipsosque contradictores huic auctoritati non rata sententia repugnasse, sed inquirentium more haesisse ancipites. Origenis locus ex deperdito quinto tomo in loannem, nobis conservatus est partira ab Eusebio (H. E. VI. 2 5.) partira in Philocalia Nazianzeni et Basilii c. 5. Ibi per modum obiectionis coqtra se ipsum probaturus non esse multos libros scribendos, inducit exemplum Apostolorum, qui paucissima scripserint; adeoque in eo est, ut quantum fieri potest, numerum scriptorum diminuat: « Paulus... non omnibus Ecclesiis quas docuerat, scripsit ; sed et iis quibus scripsit, paucas admodum lineas exa­ ravit. Petrus autem, cui tamquam fundamento superstructa est Ecclesia Christi... unam dumtaxat quae apud omnes in confesso est (p.(av ¿p.oXoYoup.i'v7)v), epistolam reliquit. Concedamus vero et alteram, de hac enim ambigitur (Ictw z.al <^suT¿pav, áp. "tapiv xa'i raira; prrà t®v Xotirwv sv wXsiarai; òsòr,poauupiva; îxxX»jaiai;. — 4-52 — (v¿9ot), h. e. quamvis non perniciosi tamen non solum in du­ bium et quaestionem vocati, sed vel a plerisque, vel saltem a nonnullis, omnino exclusi ex censu Scripturarum (cf. 1. III. c. 3.)', ut sunt (teste Eusebio) Actus Pauli, Pastor, Apocalypsis Petri, epistola quae circumfertur Barnabae... & adhuc autem, si videa­ tur, loannis Apocalypsis, quam aliqui, ut dixi, reiiciunt (ex nu­ mero Scripturarum), alii vero rata sententia inserunt inter libros omnium consensu receptos » (syxpivouffi toÏç ôp.oÀoyaup-svotç). Quae duae sententiae de Apocalypsi quomodo consistere potue­ rint, inferius patebit. Quartam classem denique nonnisi ab haereticis sub nomine Apostolorum intrusi et perniciosi libri componunt, « qui neque inter spurios numerandi sunt, sed prorsus repudiandi ut absurdi et impii ». Igitur Eusebius a) reperit epistolas quinque catholicas in publico Ecclesiarum usu et in una collectione cum protocano­ nicis, et a plerisque approbatas tamquam pertinentes ad sacram Scripturam novi Testamenti. 3) Nemo eas definitiva sententia negabat pertinere ad Scripturas ; secus non in secunda illa classe, sed in eodem ordine cum Apocalypsi collocari debuissent, y) Ali­ qui nonnihil dubitationis de eis inferebant, qui tamen publicam et communem earum receptionem non poterunt interturbare. &) De epistola ad Hebraeos nulla erat dubitatio, quae mentionem mereretur in enumeratione sedulo instituta librorum, qui sint in confesso apud omnes, et qui a nonnullis vocati in dubium. (Alibi 1. III. c. 3; 1. VI. c. 20. memorat de hac epistola quaestionem aliquam Latinorum, de qua postea dicemus), e) Apocalypsim pertinere ad Scripturas sacras aliqui post aetatem Origenis ne­ gare coeperunt, et ideo iuxta principium ordinis ab Eusebio ado­ ptatum ponenda fuisset in tertia classe. At ea negatio nullius fuit auctoritatis, et sin minus ad haereticos unice restricta, certe non­ nisi paucorum inter catholicos ; unde nulla habita ratione istius erroris, liber Apocalypseos computatus est inter Scripturas omnium consensu admissas. Est igitur manifestum, etiam aetate Origenis et Eusebii hos omnes libros fuisse publico usu inter ss. Scripturas, atque ut tales a plerisque agnitos et approbatos ; dubitationes autem non ad Ecclesiam, sed ad scholam et ad paucorum aliquot doctorum cricticam inquisitionem esse referendas. — 453 — 3°. Quod pertinet ad Patrum citationes ante saeculum IV, est aliquod discrimen inter appellationes ad epistolas catholicas, ac frequentationem epistolae ad Hebraeos et Apocalypseos. Epistolas illas, animadvertit Eusebius 1. II. c. 23. non frequenter citari a ve­ teribus ; in ipsa autem hac raritate citationum nonnulli saeculo 111. et IV. reperire sibi visi sunt rationem, cur illae in dubium vo­ cari possent. Nihilominus praesto sunt testes satis multi ex Pa­ tribus, quos ab aetate apostolica usque ad IV. saeculum iniens has epistolas velut Scripturas sacras in suis lucubrationibus prae oculis habuisse apparet ex modo, quo sive diserte appellant sive manifesto alludunt ad textus earundem epistolarum. Nominamus pro epistola lacobi Hermam propter expressas et manifestas allusiones (Pastor. 1. II. mand. XII. n. 4. 6; 1. 111. simii. VIII. n. 6.); Clementem Rom. ep. 1. Cor. n. 10. 12. 3i. coll. lac. II. 21. 25 ; in epistolis syriacis ad Virgines ep. I. n. 11. 12. coll. lac. III. 1.2. 5. 27; Irenaeum 1. IV. c. 16. coli. lac. II. 23; Clementem Alex, qui, teste Eusebio (VI. 14.), in hypotyposibus enarravit etiam libros àvTiXêyop.evGuç, « ludae et reli­ quas catholicas epistolas» tvjv Toú'Ía zzi tx; Xgitcz; zzOoÀizà; (i). Nomine catholicarum epistolarum intellectas esse septem easdem quas adhuc habemus, constat ex Euseb. 1. II. c. 23. De Origene diximus superius. Dionysius Alex, (de mar­ tyrio c. 6. p. 32. ed. de Magistris) diserte ad lac. 1. 1 3. appellat tamquam ad Scripturam. In versione syriaca saeculi saltem II. etiam ut nunc est, hanc lacobi cura 1. Pet. et 1. Ioan, contineri, superius p. 446. vidimus. Pro 2. Petri praeter Clementem Alex, et Origenera afferri possunt Theophilus Antioch, ad Autolyc. 1. II. c. i3. coli. 2. Pet. II. 19; Firmilianus ep. ad Cyprianum (inter Cypr. 75. p. 144. ed. Baluz.) (2); Novatianus de Trin. c. 8. coli. 2. Pet. III. 10. 12. Verba illa « dies Domini sicut mille anni », quae hac forma nullibi exstant nisi 2. Pet. III. 8. (longe enim (1) Quando igitur Cassiodorus (instit. divin, litt. c. 8.) ait, « Clemen­ tem Alex, epistolam s. Petri primam, s. loannis primam et secundam, et lacobi attico sermone declarasse » ; intelligi debet, non has solas epistola-, a Clemente enarratas fuisse, sed harum commentarios expresse nominari a Cassiodoro, quia ipse eos « transferri fecit in latinum ». (2) Qpod ibi Firmilianus scribit : « Petrus et Paulus in epistolis suis haereticos exsecrati sunt », non ad primam sed necessario ad 2. Pet. refertur. — 4$4 — diversa est sententiae conformatio Ps. LXXXIX. 4.) citantur iam in ep. Barnabae n. 15, tum a Instino dialog, cum Tryph. n. 81, et ab Irenaeo V. 23. Pro epistola ludae sunt inter testes expresso ludae et ludae Apostoli nomine Clemens Alex. (Paedagog. 1. III. c. 8. p. 239 ; Strom. IH. p. 43i; VI. p. 647.); fragmentum Muratorianum (Galland. II. p. 208.) ; Tertullianus (de Cultu femin. 1. I. c. 3.); nomine Scripturae anonymus 1. de lapsis n. 16. ad Novatianum (inter Opp. Cypr. p. XVII.). Ioannis epistolas plures una se inter Scripturas habuisse, de­ clarant Irenaeus 1. 1. c. 16. diserte citans 2. Io. et ex 1. ac 2. textus coniungens, quasi utraque esset una epistola 1. III. c. 16. n. 5. 7 ; Clemens Alex. (Strom. II. p. 38g.), a quo citatur « loannes in maiori epistola » ; fragmentum Muratorianum ubi dicitur : « epistola sane ludae et superscripti loannis duas (sic) in catholica habentur » (1). Dionysius Alexand. omnes tres ap­ pellat (apud Euseb. VII. c. 25.). « loannes nec Evangelio, in­ quit, nec epistolae catholicae suum nomen praescripsit ; sed nec in secunda quae habetur (2), et tertia sane brevibus loannis no­ men prostat, verum sine nomine scriptum est presbyter ». Cy­ prianus 2. Io. citat ad Quirin. 1. II. c. 27. p. 296 ; 1. III. c. 78. p. 325., pariterque Aurelius a Chullabi in Concilio si^b Cypriano (inter Opp. Cypr. p. 33y.). De epistola ad Hebraeos Orígenes testis est (apud Euseb. VI. 2 5.), eam « ab antiquis hominibus traditam esse ut Pauli epi­ stolam ». Post Origenem Eusebius testatur, eam in omnibus Ecclesiis orientis in confesso esse, apud quas omnes « quatuordecim epistolae Pauli publicae sunt et manifestae » TCpóòv$.ot xal catpei; (Eus. 111. 3.). Hieronymus repetit, « eam non solum ab Ecclesiis orientis, sed ab omnibus retro ecclesiasticis graeci sermonis scriptoribus quasi Pauli Apostoli suscipi ». (Ep. 129. ad Dardan. n. 3. T. I. p. 965.) Sane ante Origenem Clemens Alexandrinus, et ante hunc « beatus senex », qui Pantaenus esse creditur, testati sunt Epistolam esse Pauli (Euseb. VI. 14.). Ire(1) Forte hic scriptor cum Irenaeo 1. et 2. Io. computavit velut unam epistolam. (2) ’Ev ÒEWtlpa sspoplvíjv. Hoc verbum per se non indicare dubiam epistolam, patet ex Euseb. III. 25, ubi ipsam 1. Io. sane a nemine in du­ bium vocatam dicit çêpopivTjv ’Iwávvov npotipav. — 4^5 — naeus item ea usus est (Euseb. V. 26.), et Romanus Clemens ex eadem « multas inseruit sententias » in sua 1. ad Corinthios epistola (Euseb. III. 38; Hieronym. de vir. illust. sub verbo Clemens'). Quamvis vero aliqui, ut reterunt Clemens Alex, el Origen. (Euseb. VI. 14. 25.) et s. Hieronymus (ep. ad Dardan. 1. c.) dictionem graecam epistolae non Pauli sed Lucae vel Clementis vel Barnabae esse dicerent, nulli tamen erant in uni­ verso oriente usque ad Arianos (Theodoret. praefat. in Heb.; Epiphan. haeres. LXIX. n. 27.), qui canonicam epistolae au­ ctoritatem in dubium vocarent. In occidente saeculo III. primum occasione disputationum cum Montanistis aliquid dubii incidisse, seu verius aliquam oeconomiam in usu epistolae fuisse adhi­ bitam, quae nonnullis ansam praebere potuit dubitandi de ipsa epistola, referunt Eusebius III. 3; VI. 20. 21. et ex Eusebio s. Hie­ ronymus (de vir. illust. v. Paulus et Caius ; comment, in Is. Vili. 18. T. IV. p. 125); Philastrius haeres. LX1 ; August. Civ. Dei XVI. 22; Exposit. inchoat, in Rom. n. it ; ex illis deinde Primasius praefat. in Heb. et Isidoros Etymolog. VI. c. 2 ; de Offic. I. c. 12. De hac dubitatione inferius dicemus. Apocalj'psin inde a tempore quo scripta erat, usque ad sae­ culum III. labens Patres vetustissimi unanimi consensu testantur opus esse s. loannis Apostoli, pertinens ad Scripturam. In eam ut in divinum Apostoli librum, commentarios scripserunt Melito (Euseb. IV. 26), Hippolytus (ut testantur inscriptio in statua Vaticana, Hieronymus de viris illustr., lacobus Edessenus in Ephremi Opp. syr. T. I. p. 292, Andreas Caesar. Bibl. Max. PP. T. V. p. 590.). Papias qui fortasse ipsius loannis fuerat auditor, hunc librum « ut divinum et fide dignum tradidit ». (Andreas Caesar, in Apoc. 1. c.) Praeterea diserte et expresso etiam loannis Apostoli et divinae Scripturae nomine citabant Apocalypsin usque ad aetatem Origenis, lustinus dialog, n. 81", Theophilus Antiochenus (Euseb. IV. 14); Irenaeus IV. 20; V. 26. 3o; Apollonius Ephesinus presbyter (Euseb. V. 18); Ec­ clesia Viennensis ep. ad Ecclesias Asiae n. i5. (Galland. I. р. 704); fragmentum Muratorianum ; Clemens Alex. Paedagog. II- n. 12. et alibi; Tertullianus contr. Marc. IV. 5; Cypria­ nus ad Quirin. et alibi saepe; Confessores Romani ep. ad Cy­ prianum (inter Cyprianicas ep. 25. p. 36.). Imo Irenaeus 1. V. с. 3o. provocat ad codices suo tempore iam vetustos , et ad — 456 — discipulos tamquam testes, qui « facie ad faciem viderant loanncm ». Origenes vero eo ipso in loco, ubi dubia omnia dili­ genter commemorat, quae suo tempore de nonnullis libris N. T. alicubi exstabant, Apocalypsin cum Evangelio et prima epistola absque ulla significatione controversiae collocat inter opera loannis Apostoli, de quibus apud omnes constabat unanimi consensu. (Euseb. VI. 2 5. supra p. 449. 400.) Primus qui in disputa­ tione cum Nepotianis millenariis alicuius controversiae de hoc libro meminisse reperitur, est Origene posterior Dionysius Ale­ xandrinus (Eus. Vili. 25.), de quo inferius dicemus. Ex modo igitur, quo Patres vetustissimi usque ad III. sae­ culum labens usi sunt epistola Pauli ad Hebraeos et Apocaly­ psi loannis Apostoli manifestum est, et ex modo quo usi sunt epistolis catholicis, quantum ex ipsa indole harum epistolarum et operum Patrum exspectari potest, apparet, hos libros omnes inde a temporibus apostolicis universali consuetudine fuisse in­ ter ss. Scripturas receptos. II. Susceptio horum omnium librorum inter Scripturas di­ vinas, et apostolica origo Traditionis confirmatur ex diserta do­ ctrina, ut continetur in catalogis, quibus libros unanimi et uni­ versali consensu in ecclesia sacris Scripturis adnumeratos con­ signare propositum erat. !°. Canones omnes Ecclesiae occidentalis quos memoravi­ mus th. XI, absque ullo discriminis indicio et deuterocanonicos libros commiscendo protocanonicis, ad significandam nempe eo­ rum omnium identicam auctoritatem, comprehendunt omnes et solos libros N. T., quos adhuc habemus in canone Ecclesiae catholicae. Huiusmodi sunt collectio Scripturarum, qualis pro­ batur fuisse in ipsa primitiva editione latina', tum canones Con­ ciliorum Africae et Augustini, Pontificum Innocentii I, Gelasii 1. vel Hormisdae, subsequentium deinde recensiones, nempe Cassiodori, Isidori, Ildephonsi etc. ; atque ex istis Patrum docu­ mentis inde a saeculo VI. in corpus luris seu in diversas col­ lectiones canonum inserti indices librorum sacrorum. 20. Imo illi etiam Patres, qui in oriente quoad libros V. T. controversiam aliquam existentem suis in catalogis declarare ne­ cessarium existimabant, consensum quoad libros N. T. invene­ runt tam universalem, ut saltem plerique controversiam non putaverint mentione dignam, et libros nostros omnes numera- — 4’7 — verint inter ôu.oXoyoup.svouç et admissos unanimi conáensione. Ita quoad N. T. plenum referunt canonem, ut deinceps defini­ tus est in Concilio Tridentino, Athanasius, Synopsis Athan.isiana, Epiphanius (haeres. LXXI. confut. 5. T. I. p. 941.), Rufinus, Hieronymus (ep. 53. n. 8. ad Paulin.), Leontius, Da­ mascenus (1) 11. cc. ' 3°. Inter Patres reliquos , qui ratione dubitationis exortae aliquos ex his libris collocant extra numerum universali con­ sensu receptorum (óp.oXoyoup.svci>v), nullus est, qui non retineat eorum saltem unum vel alterum. In libris deinde quos omit­ tunt, plerique neque inter se consentiunt. Epistolam ad Hebraeos X omnino omnes ponunt inter ceteras Pauli epistolas, si excipias fragmentum Muratorianum. De Origene et Eusebio primis ali­ cuius distinctionis relatoribus superius satis dictum est. Ex ceteris habent inter libros communi consensu receptos omnes septe») epistolas catholicas, et solam omittunt Apocalypsin Nazianzenus, Cyrillus, Concilium Laodicenum, canon ultimus apostoli­ ca, Nicephorus (exscribens Nazianzenum vid. p. 422. 423. 437.). Tres epistolas catholicas 1. Pet. 1. Io. lac. habent inter ¿p.oXoyovj/.évaç, remissis quatuor reliquis cum Apocalypsi ad àvT1.Xs¥op.év».ç, editio syriacae versionis simplicis (forte inde a sae­ culo IV. aut V. cf. supra p. 443. seq.), tum Amphilochius et auctor Synopsis inter Opp. Chrysostomi T. VI. p. 318. Duas tantum 1. Pet. 1. Io. ponit in primo ordine lunilius Africanus, quibus, inquit, « adiungunt quamplurimi quinque alias, quae Apostolorum canonicae nuncupantur, id est lacobi unam, Petri secundam, ludae unam, loannis duas». De Apocalypsi, ait, « apud orientales admodum dubitatur ». (De Part. div. leg. I. I. c. 4. 6.) Fragmentum Muratorianum (2) recenset quatuor Evan­ gelia, Acta, tredecim epistolas Pauli, Apocalypsin loannis, qui dicitur Pauli praedecessor; ex epistolis catholicis illam ludae et duas loannis. Desunt igitur non solum ep. Heb. lac. 2. Pet. sed etiam 1. Pet. (3), de qua nemo umquam dubitavit. Unde123 (1) Damascenus in eo abundat, quod ex Concilio Trullano ponit inter libros sacros N. T. etiam canones apostólicos. (2) Textum correctius edidit Wieseler (vid. Introduci, in N. T. Valroger T. I. p. 76.). (3) Non videtur probabilis coniectura Hugii, qui (Introduci. T. I. p. 12$.) reperire voluit in fragmento utramque epistolam Petri, primam ut certam, — 458 — quamvis in eo documento non pauca sint obscura, et scopus ipse particularis ad quem ibi librorum censio instituitur, non satis liqueat, illud tamen certum est, auctori, quisquis fuerit, non fuisse propositum distincte et sensu excludente designare catalogum omnium librorum, quos reperir in Ecclesia catholica admissos inter Scripturas. Si iam haec simul computes, Patres inde a saeculo II. et III, et adhuc frequentius ac disertius IV. et V. saeculo, ad libros omnes novi Testamenti tamquam ad Scripturam divinam ap­ pellasse absque ullo discrimine; cum diserta deinde doctrina qua omnes iidem libri numerantur inter Scripturas unanimi con­ sensu receptas in Ecclesia, plenissime conspirare universalem usum ecclesiasticum ; si insuper prae oculis habeas regulas , secundum quas scopus et genuinus sensus Patrum in canoni­ bus deficientibus consignandis explicari debet (th. XIII. n. II.); manifestum est libros omnes N. T, in Ecclesia semper ita fuisse receptos tamquam sacras Scripturas, ut Traditione apostolica transmissi demonstrentur. Sane vero ad vim demonstrationis intelligendam adtendatur oportet tum generatim ad principia, qui­ bus Ecclesia in custodiendo deposito quavis aetate regebatur (de Trad. th. IX. n. I. 40.), tum nominatim ad sollicitudinem, qua Scripturae « apud presbyteros » Ecclesiarum custodiebantur, et privarim ac publice legebantur. alteram tamquam dubiam. Locus fragmenti hic est : « Epistola sane ludae et superscripti loannis duas (sic) in Catholica habentur ; et Sapientia ab amicis Salomonis in honorem ipsius scripta. Apocalypse (Apocalypsis vel Apocalypses) etiam loannis. Et Petri (vel : etiam loannis, et Petri) tantum recipimus, quam quidam ex nostris legi in Ecclesia nolunt «. Iam Hug hoc ultimum incisum coniectat graece fere ita fuisse : xai Lltrcou aóvr¡v rtapazapiÇ Ttve; í¡u.<3v avayivdiuzítjOai èv èzzX»)ala où OIXojîi, « et Petri unam solam (epistolam) suscipimus, praeter quam quidam nostrum aliam in Ecclesia legi nolunt ». At in fragmento omnino de Apocalypsi Petri, non de epistolis sermo esse videtur. — 4’9 — THESIS XVI. Explicatur origo dubitationum circa libros deuterocanonicos N. T. » » » » « Si quae saeculo III. et IV. de aliquot novi Testamenti libris dubitatio incidit, ea cum libri iidem iam manifesta Traditione suscepti erant in Ecclesia, ex adiunctis quibusdam causam habuit et originem, ita ut nec Traditionis constantiam interrumpere, nec certitudinem labefactare potuerit, moxque quinto iam saeculo universali consensioni penitus cesserit. Vidimus th. X. dubitationes circa libros deuterocanonicos V. T. qui sane omnes simul ab Apostolis fuerant Ecclesiae tra­ diti, unam et eandem originem habuisse ex comparatione Scri­ pturarum Ecclesiae cum censione hebraica. Libros N. T. quos Apostoli non iam scriptos repererunt, sed paulatina longiori temporis decursu (inter annum 32. et 96. aerae vulgaris) ipsi conscripserunt, facile quidem intelligitur non fuisse simul omnes omnibus Ecclesiis traditos, atque potuisse plures paucioresve per aliquod tempus non valde diuturnum nonnullis Ecclesiis manere incompertos. At difficilius explicatur, quomodo III. saeculo post collectionem Scripturarum sacrarum iam pridem absolutam et' quotidiano usu confirmatam, ut ex ipsis relationibus dubitatio­ num aperte colligitur, potuerint nihilominus intra fines Ecclesiae in controversiam vocari libri, de quibus agimus. Declaratio ori­ ginis dubiorum simul demonstrabit labile eorum fundamentum, eoque magis patefiet firmitas et certitudo Traditionis. Si dubia illa III. saeculo commemorata penitius inspiciantur, apparet eorum originem revocari potissimum ad duplicem fon­ tem ; ad applicationem criterii negativi ex raritate citationum penes antiquiores scriptores, et ad cautionem ac quandam oeco­ nomiam inductam propter abusum errantium in interpretatione doctrinae libris contentae. Criterium negativum maxime ad epi­ stolas catholicas applicabant; sublesta aut falsa interpretatio do­ ctrinae librorum primum minus frequenti usui eorundem in non­ nullis Ecclesiis, et deinde dubitationi de scriptore ac demum de auctoritate epistolae ad Hebraeos et Apocalypseos ortum dedit. Primo igitur de’ catholicis epistolis, deinde de ep. Heb. et de Apocalypsi dicemus. — 4) In Ecclesiis orientalibus unanimis semper fuit consensus tum de auctoritate canonica epistolae, tum de scriptore Paulo saltem quoad res et sententias, c) In occidente eadem continebatur semper inter li­ bros s. Scripturae, et in omnibus catalogis occidentalibus aeque ac orientalibus numerata est inter libros canonicos, d) Propter abusum tamen Montanistarum et Novatianorum III. saeculo ali­ qui scriptores catholici occidentales libentius abstinebant ab ap­ pellationibus ad illam, alicubi etiam cautius legebatur in Ecclesia. e) Inde nonnulli eam alteri quam Paulo tribuere malebant, non Traditione sed argumentis nixi internis; tum aliqui etiam ca­ nonicam auctoritatem in quaestionem vocabant , qui nec multi nec magnae auctoritatis esse poterant, cum nullus scriptor su­ persit qui ita senserit, sed id unice memoriae proditum sit ab aliis. Atqui talis ab externa occasione postliminio superveniens oeconomia et aliquorum dubitatio, profecto Traditionem aposto­ licam et persuasionem communem interturbare non poterat. III. Superius vidimus, Apocalypsin perpetua serie testium inde ab ipsis loannis discipulis usque ad Origenem in Ecclesia non modo occidentis sed etiam orientis habitam fuisse inter li­ bros sacros, et genuinam Scripturam loannis Apostoli. Nec Origeni adhuc quidquam de dubitatione inter catholicos innotuerat; secus enim eam non cum Evangelio et prima epistola inter li­ bros ó¡xgXgyo'j¡j.svo-j; et unanimi consensu susceptos , sed cum 2. et 3. epistola inter libros potuisset, de quibus dubitabatur (vide supra p. 455.). Ultimis annis Origenis Episcopus Aegyptius Nepos conten­ dens, Scripturas ubique sensu non tropico sed immediato intelligendas esse, doctrinam de regno millenario ex Apocalypsi asseruit scripto etiam libro « adversus Allegoristas ». Cum multi in Arsinoitica praefectura Nepotis doctrinam amplecterentur, et res paulo post Origenis obitum in apertum schisma et defectio- — 465 — nem Ecclesiarum vergeret (Origenis obitus contigit anno 2 56, schisma Nepotianum circa annum 264.), Dionysius Origenis in regenda schola catechetica successor et deinde Episcopus Alexan­ drinus ad hos homines ab errore revocandos scripsit adversus Nepotem duos libros « de Promissionibus », quorum in II. egit de Apocalypsi. Admittebat ipse quidem eam ut librum « pro­ phetae » et hominis « sancti ac divinitus inspirati » (1); ex ar­ gumentis tamen internis, ex stylo et ductu sermonis, facta com­ paratione cum Evangelio et epistolis loannis, eam alterius loannis non Evangelistae esse censuit. Quoad doctrinam autem libri, « arcanum quemdam, ait, planeque admirabilem singularum rerum sensum latere existimo. Nam etsi ipse non intelligo, sed tamen assumo profundiorem quemdam sensum verbis subesse, caque non meo ipsius iudicio metior atque aestimo, sed plus fidei tribuens, sublimiora esse censeo, quam ut a me percipian­ tur ». Ipse itaque Dionysius de inspiratione et divina auctoritate libri consentit cum ceteris, solum dubitans de homine libri scri­ ptore, quis fuerit. Imo sicut quoad doctrinam libri confutavit Nepotis opinionem, ita de scriptore et divinitate libri ea quae commemoravimus, scripsit adversus libri calumniatores. Paulo enim ante, verba citata ita narrat: « Nonnulli ex iis qui fuerunt ante nos (rivèç tóv -p¿ '¿(x<5v), librum hunc repudiarunt pe­ nitus ac refutarunt, singula eius capita refellentes eumque abs­ que sensu et ratiocinatione (¿auXXoytGTOv) esse monstrare vo­ lentes... Non modo Apostolorum neminem sed neque omnino aliquem ex sanctis et Ecclesiae viris huius scriptionis esse au­ ctorem; Cerinthum loannis nomen... operi suo indidisse » (apud Euseb. 1. VII. cc. 24. 2 5.). Haec prima audita est adversus Apocalypsin non modo du­ bitatio, sed plena negatio et atrox calumnia. Iam vero aio, hos calumniatores non fuisse homines Ecclesiae catholicae sed haere­ ticos; nihilominus hanc Dionysii narrationem fuisse unicam ra­ tionem Eusebio, cur Apocalypsin non certo et necessario inter libros cp.GÀoyoup-évGuç ponendam esse significaverit (1. Ill. c. 25.). Non possunt esse catholici, talem enim catholicorum sen­ tentiam Orígenes, ut de aliis rationibus nihil dicam , non po­ tuisset ignorare; et si eam novisset, non potuisset Apocalypsin (1) 'Ayloj |ùv yzc. sivat -ivo; zai Ojoxveúotou sjvaivw. Franzelin. De Divina Tradit, et Script. 30 — 4-66 — cum Evangelio et prima epistola numerare inter libros unanimi consensu susceptos, eo in loco ubi totus est in indicandis omni­ bus dubiis, quae quovis modo de libris Scripturae existebani (p. 426.). Epiphanius (Haeres. LI. n. 3. 32. sq.) describit hae­ reticos nomine Alogorum (twv ákóvtov), qui scripta omnia s. loannis respuentes, Apocalypsin nominatim adscribebant Ce­ rintho, eamque velut absurdam per singula capita refutabant. Iam vero haec Epiphanii narratio plane coincidir cum iis, quae Dionysius refert de nonnullis, qui ante suam aetatem Apocaly­ psin penitus repudiarunt, singula eius capita refellentes velut scripta absque sensu et ratione. Ergo hos Alogos vel his similes haereticos, non vero homines Ecclesiae catholicae, a Dionysio ut repudiatores libri sacri indicatos esse putabimus. (Vide Hug. In­ troduci. T. II. § 184.) Alterum, quod dixi de Eusebio unice hanc Dionysii narra­ tionem secuto, prorsus evidens est. Nam a) eo in loco ubi de­ scribens libros N. T. ait, Apocalypsin posse poni vel inter re­ ceptos unanimi consensu (ô|AoXôyO'j[i.svouç) vel inter spurios : « quam aliqui repudiant," alii Vero definitive collocant inter susceptos unanimi consensu », eo inquam ipso loco (1. 111. c. 2 5.) promittit, se alibi expositurum, « quid de ea veteres siÿtserint ». Atqui nullo alio in loco quidquam exponit de veterum sententia circa Apocalypsin, nisi hisce capitibus 24. 2 5. 1. VII., ubi refert narrationem Dionysii. Ergo haec sola narratio continet senten­ tiam illam veterum, quae ei fundamentum erat affirmandi, Apo­ calypsin ab aliquibus inter libros certo non divinos ac spurios recenseri. ¿>) Solum ex narratione , ut est apud Dionysium, explicari potest illa sane mira affirmatio Eusebii, cum librum non in secunda classe inter dubios, sed vel in prima inter certos, vel in tertia inter spurios collocandum esse dicit. Ad hoc enim necesse est, ut neminem repererit dubium de libri auctoritate, sed plerosque illum certo asserentes divinum , nonnullos vero omnino respuentes eo prorsus modo, quo est in narratione Dio­ nysii. In eo deceptus est Eusebius, quod illos nonnullos puta­ verit fuisse catholicos. Post Eusebium IV. et. V. saeculo saepius narratum reperimus, apud orientales Apocalypsin non recipi, eo fere modo quo dicebantur occidentales non admisisse epistolam ad Hebraeos. « Quod si epistolam ad Hebraeos Latinorum consuetudo non — 467 — recipit inter Scripturas canonicas, ait s. Hieronymus, nec Grae­ corum quidem Ecclesiae Apocalypsin loannis eadem libertate suscipiunt; et tamen nos utramque suscipimus non huius tem­ poris consuetudinem, sed veterum scriptorum auctoritatem se­ quentes ». (Ep. <29. n. 3. ad Dardan.) Reipsa in nonnullis ca­ talogis orientalibus eius aetatis omittitur, vel ponitur inter libros àvTiXiYoy.îvG’j; (supra p. 427.). Aliqui etiam Patres, ut Cyrillus Hierosolymitanus, ab eius citationibus abstinent. Nihilomi­ nus non modo occidentales, sed etiam multi catalogi orientalium eodem tempore pergunt eam recensere inter ojxoXoYOuaevou; nulla habita ratione invectae dubitationis, et PP. graeci numero plu­ rimi, auctoritate gravissimi saec. IV. eam sine ullo indicio con­ troversiae adhibent ut librum s. Scripturae et librum loannis Apostoli, adeo ut quemadmodum Philastrius in occidente (Hae­ res. XXXII.) ita Epiphanius in oriente (Haeres. LI.) impugnatores Apocalypseos non alios noverit quam haereticos. Quamvis igitur IV. saeculo in oriente non idem unanimis fuerit consensus sicut tempore ante schisma Nepotianum, hu­ iusmodi tamen non ex Traditione sed aliunde sero superindu­ ctae haesitationes Traditionis constantiam labefactare non pote­ rant; unde sicut de ceteris libris N. T. ita etiam quoad Apo­ calypsin post saeculum V. nulla amplius reperiuntur vestigia dissensionis. THESIS XVII. Declaratur, quod s. Hieronymus dixit de consuetudine non suscipiendi epistolam ad Hebraeos et Apocalypsin. » » » » » » « Quod s. Hieronymus ait ep. ad Dardanum n. 3. « si Latinorum consuetudo epistolam ad Hebraeos non recipit inter Scripturas canonicas, nec Graecorum quidem Ecclesiae Apocalypsin loannis eadem libertate suscipiunt » ; id nec ipse s. doctor dixit, nec inspectis monumentis intelligi potest de consuetudine communi et publica, sed tam quoad epistolam quam quoad Apocalypsin accipi debet sensu restricto ad privatas dubitationes ». I. « Latinorum consuetudo » tempore s. Hieronymi, vel ut habet in Is. VIII. 18. « latina consuetudo », quae epistolam ad Hebraeos non receperit, u) non potest intelligi communis et pu­ blica; sed privata aliquorum fuit dubitatio. Imo Z>) inter hos — 468 — ipsos plerique magis de scriptore quam de divina auctoritate epistolae disputasse putandi sunt. i°. Quod spectat ad amplitudinem illius negativae consuetu­ dinis, a) Hieronymus ipsemet eodem in loco ep. ad Dardani ubi contrariam Latinorum consuetudinem memorat, simul te­ statur eandem epistolam « quotidie Ecclesiarum lectione cele­ brari ». Opponit ergo s. doctor consuetudinem publicam Eccle­ siarum consuetudini privatae quorundam Latinorum. b~) Hiero­ nymus non simpliciter affirmat, Latinorum esse consuetudinem non recipiendi epistolam inter Scripturas canonicas ; sed loquitur velut permittendo et transmittendo argumentum petitum ex latina consuetudine, quam primus Eusebius asseruit (1. III. 3; VI. 20.), si ea quoquomodo existât. Patet hoc utrumque quod dicimus, ex obvia loci Hieronymi inspectione. « Illud nostris dicendum est, hanc epistolam quae inscribitur ad Hebraeos, non solum ab Ecclesiis orientis sed ab omnibus retro ecclesiasticis graeci ser­ monis scriptoribus, quasi Pauli Apostoli suscipi, licet plerique eam (quoad dictionem) vel Barnabae vel Clementis arbitrentur; et nihil interesse cuius sit, cum ecclesiastici viri sit, et quotidie Ecclesiarum lectione celebretur. Quodsi eam Latinorum consue­ tudo non recipit inter Scripturas canonicas, nec Graecorum qui­ dem Ecclesiae Apocalypsin loannis eadem libertate suscipiunt ; et tamen nos utramque suscipimus, nequaquam huius temporis, consuetudinem (quae si quoquomodo existât, nec perpetua erat nec universalis est), sed veterum scriptorum auctoritatem se­ quentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent... sed quasi canonicis et ecclesiasticis ». c) Inter tot scriptores ecclesiasticos latinos sae­ culi IV. et ineuntis V. usque ad annum 414. quo Hieronymus scripsit ep. ad Dardanum, nullus reperitur, qui de ep. Heb. du­ bitaverit; scriptores omnes insignes et diversarum latinaram ec­ clesiarum Episcopi, Pontifices, Concilia eam citant indubitanter ut Pauli epistolam et Scripturam sacram, atque in catalogis po­ nunt cum reliquis Pauli epistolis inter Scripturas canonicas. Ita Lucifer Calaritanus (de non conven, cum haeret. Bibl. Max. PP. T. IV. p. 224.); Hilarius Pictaviensis (in Ps. 129. n. 7.); Marius Victorious Afer (contra Arium 1. I. B. M. PP. T. IV. p. 264; 1. II. p. 272.); Ambrosius Mediolanensis (de Poenitent. 1. II. c. 2.), etiam agens contra Novatianos ; Pacianus _ 469 — Barcinonensis (ad Sympron. ep. 3. n. i3.); Faustinus Romanus presbyter (contr. Arian, .saepe Bibl. Max. T. V. p. 645. sq.)î idem Faustinus et Marcellinus presbyteri Romani (in libello ad Theodos, ilfc p. 639.); Philastrius Brixianus (Haeres, bj.); Gau­ dentius Philastrii successor (de Pasch. B. M. T. V. p. 945>)» Ghromatius Aquileiensis (de octo beatitud, ib. p- 979.) Î Rufinus Aquileiensis (in Symbol, n. 3y.) ; Augustinus et ipse Hierony­ mus frequentissime; Concilia Hipponense et Carthaginense III'. Innocentius 1. Pontifex. Inter haec monumenta Concilium Hip­ ponense et Carthaginense, s. Innocentius I, Rufinus, Augustinus, ■data opera describunt catalogum Scripturarum canonicarum a maioribus acceptum, interque has Scripturas vel simpliciter 14 Pauli epistolas ponunt, vel distincte epistolam ad Hebraeos in­ ter reliquas Paulinas esse et in Ecclesia legi testantur (Concilia Africana). Evidenter ergo illa « consuetudo latina >■ non reci­ piendi ep. Heb. restricta ad paucos fuisse dicenda est. Eodem modo, seu potius tamquam versio et relatio ex Eusebio accipi debet illud, quod Hieronymus habet 1. de viris illustrib. v. Caius: « sed et apud Romanos usque hodie quasi Pauli Apostoli non habetur ». Eusebius paulo lenius dixit: « usque nunc a quibusdam Romanorum (1) non creditur Apostoli esse ». L. VI. c. 20. 20. Apud illos ipsos dubitantes, saltem plerosque, non tam de auctoritate quam de scriptore quaestio fuisse dicenda est. Nam a) licet s. Hieronymus et s. Augustinus aliquando memi­ nerint etiam dubiorum de receptione inter canonicas Scripturas, locis tamen aliis iidem (Hieron. de vir. illusi, v. Paulus et Caius: Aug. Civ. Dei XVI. 22), et plures alii scriptores, Phi­ lastrius, Primasius, Isidorus solum mentionem faciunt contro­ versiae de scriptore (locis citatis supra p. 455.). Porro b) ra­ tiones quas adferebant occidentales ex nomine Pauli non praefixo, ex stylo ornatiore, et scriptores epistolae quos coniectando pro­ ponebant, prorsus conveniunt cum iis, quae iam Alexandrini (1) Nomine Romanorum posse intelligi Latinos generaliori significa­ tione, ex usu loquendi communi Graecorum certum est, et patet ex Eusebio ipso, qui 1. II. cc. 2. 25. Tertullianum Romanum appellat. L. III. c. 3. ait Eu­ sebius: « non est tamen ignorandum, quod aliqui epistolam ad Hebraeos deiecerunt (f,OtTr,xaa-i) dicentes, illi contradici apud Romanorum Ecclesiam »; quem locum Rufinus ita vertit: « scio tamen apud Latinos de ea, quae ad Hebraeos inscribitur, haberi dubitationem ». — 47° — Clemens et Orígenes dixerant (supra'p. 455.). Atqui Alexandrini illi certe non de auctoritate, sed de solo scriptore erant ancipites. Ergo idem de Latinis saltem plerisque, qui eorum vestigia se­ quebantur, sentiendum est. II. Restringi etiam admodum debet, quod s. Hieronymus primo intuitu dicere videtur de consuetudine Ecclesiarum graecarum quoad Apocalypsin. Usque ad Origenem nullam fuisse nec in oriente nec in occidente de hoc libro dubitationem, supra demonstratum est (p. 455. sq.). De occidentalis Ecclesiae con­ sensu etiam ipse s. Hieronymus fatetur, non posse esse quae­ stionem. Sane sicut ante Dionysii Alexandrini aetatem, qua primum mentio alicuius controversiae occurrit, ita et post il­ lam nullus inventus est in occidente, qui dubium moveret. Pa­ tres Romanae et ceterarum Ecclesiarum Italiae, Galliae, Hispa­ niae, Africae, Concilia et ss. librorum indiculi, Apocalypsin inter Scripturas divinas et loannis Apostoli esse testari perrexe­ runt. A Dionysii usque ad Hieronymi aetatem habemus testes Cyprianum Dionysio synchronum (ad Quirin. et alibi saepe), Confessores Romanos (ep. 26. inter Cypr.), Victorinum Petavionensem (Galland. T. IV. p. 52.), Hilarium (Prolog, in Pss.J comment, in Ps. 1. et 140. etc.), Pacianum (Galland. VIL. р. 264. 270. 273.), Ambrosium (de Poenit. 1. 1. c. 9; de Vir­ gin. 1. 1.), Faustinum Romanum presbyterum (contr. Arian. с. 3.), Augustinum et Hieronymum (saepe), Orosium (Apolog. cont. Pelag.), latinos canones Scripturarum omnes, quotquot exstant. At vero, etiam in Ecclesia orientali de qua nunc agitur, eo­ dem tempore non solum non praevaluit consuetudo contraria , sed imo Patres gravissimi ex diversis Ecclesiis non minus per­ manserunt in consensione cum suis antecessoribus. Inter PP. orientales, qui post s. Dionysium usque ad tempora s. Hiero­ nymi utuntur Apocalypsi ut libro divino, vel expresso etiam Apostoli loannis nomine, recensendi sunt Methodius (Conviv. virg. Galland. Ill. p. 677; apud Phot. cod. 234. 237; apud Andream Caesar. B. M. T. V. p. 590.); Gregorius Nazianzenus (or. 29. al. 35. n. 27. et apud Andr. Caesar. 1. c., quamvis ipse in catalogo ubi solos libros describere pro­ positum erat, Apocalypsin omittat) ; Caesarius Gregorii frater (dial. 1. n. 29. Galland. VI. p. 19. si Caesarius est auctor);. — 471 Basilius (cont. Eunom. 1. II. n. 14; 1. IV. n. 2.) (1) ; ex patriarchatu Alexandrino, unde prima audita est mentio contro­ versiae alicuius de hoc libro, Athanasius (frequenter e. g. cont. Arian, or. II. n. 23; or. IV. n. 28; ad Serapion, ep. II. n. 2; in epistola festali ponit Apocalypsin cum ceteris libris N. T. inter Scripturas .canonicas, absque significatione exortae contro­ versiae); Didymus Alexandrinus (Trin. 1. I. c. 15; et in catena Corder, in 1. Io. et in Ps. 5o.); Marcus Diadochus (cont. Arian. Galland. T. V. p. 243.); Macarius Aegyptius (hom. 27. et 3o. ibid. T. VII. p. io3. 117-); non omittendus, quamvis Hieronymo posterior, Cyrillus Alexandrinus (de ador, in spiritu T. 1. p. 188; Glaphyf. in Exod. ibid. p. 233. et apud Andr. Caesareens. 1. c.); tum ex insula Cypro Epiphanius (Haeres. 51. n. 32. sq. data opera refellens Alogos qui Apocalypsin respuebant; Haeres. 76. confut. 5“. T. I. p. 941, ubi ponit Apoc. in canone, cum ce­ teris libris N. T.; citationes expresso nomine loannis habet fre­ quenter); in Syria s. Ephrem (T. II. syr. p. 332; T. II. graec. p. 194. 252. 253. etc.). Ex hac testium serie manifestum est, Apocalypsin etiam post Dionysii et Eusebii aetatem nominatim in Ecclesia Alexandrina permansisse inter Scripturas communi consensu receptas, ut li­ brum canonicum et scriptum a loanne Apostolo; pariterque in ceteris Ecclesiis orientalibus perrexisse esse in publico usu, nec testes apostolicae Traditionis etiam in Graecorum Ecclesiis um(1) S. Gregorius Nyssenus Basilii frater, Nazianzeni amicus orat, in suam ordinationem (Migne T. XLVI. p. 549.) ut est in editis, ita citat: « Audivi Evangelista!» loannem aenigmatice huiusmodi homines (haereticos) in apocryphis alloquentem : utinam, inquit, frigidus esses vel calidus » etc. Apoc. III. 15. Mihi quidem nomen apocryphorum h. 1. suspectum redditur. Nam alibi Nyssenus Apocalypsin citat simpliciter ut Scripturam sacratu. « Dicit alicubi verbum Scripturae (r^; 7?“?^ ó Xóyo;) : ego sum princi­ pium ». Apoc. I. 8. (Antirrhetic. cont. Apollinar. Migne XLV. p. 1208.) « Ante oculos habere oportet in Apocalypsi loannis scriptam condemnatio­ nem contra eos, qui divina oracula immutant additione vel subtractione ». Apoc. XXII. 19. (in Psalmor. inscript, c. 10. Migne XLIV. p. 54t.). Prae­ terea haud verisimile est, Nyssenum a Basilio fratre in hac re dissentire ; po­ stremo modus ipse citandi suadet pro illo tv àzoxpùyotç legendum esse iv ; neque enim loannes Evangelista commode dici potest loqui in apocryphis. Si tamen vera esset lectio edita, necessario accipi deberet apocryphum in oppositione ad libros in confesso apud omnes, ut designa­ retur liber tum temporis adhuc dubius apud aliquos. Cf. supra p. 425. sq. — 472 — quam defecisse. Nihilominus fatemur, aliquot Patres orientales post Eusebium, tum in catalogis indicandam putasse dubitatio­ nem alicubi exortam, et ideo Apocalypsin non posuisse inter libros universali consensu admissos (supra p. 467.), tum ob controversiam motam et ex rationibus polemicis a citationibus eiusdem abstinuisse, inter quos sunt s. Cyrillus Hierosolymita­ nus et s. Joannes Chrysostomus. Sub hoc temperamento dumtaxat intelligi potest libertas, qua Graecorum Ecclesiae antequam di­ serta quaestionis definitio data esset aut eis innotuisset, loannis Apocalypsin non suscepisse dicuntur. - 473 - SECTIO III. BE AUTHENTIA EDITIONIS VULGATAE IN CONCILIO TRIDENTINO DECLARATA. THESIS XVIII. De notione authentiae, et de dogmatica declaratione authenticae editionis Scripturarum. » » » » » » » » » « Quamvis authentia Scripturae universim spectatae, et authentia editionis alicuius aut versionis Scripturarum inter se differant ; ad idem tamen munus custodiendi depositi, ad quod pertinet definitio canonis Scripturarum, spectat etiam declarare authentiam determinatae editionis aut versionis. Argumentum vero theologicum, quod Patres Tridentini ad declarandam authentiam vulgatae editionis latinae aeque ac ad definiendum ss. librorum canonem ex longo tot saeculorum usu deduxerunt, non aliud tandem est quam appellatio ad supernaturalem providentiam et perpetuam assistentiam Spiritus Sancti, sub qua Ecclesia depositum etiam quatenus verbo Dei scripto continetur, infallibiliter custodit ». I. Nomen significat apud graecos scriptores eum, qui potestatem seu auctoritatem habet (i). In iure autem nomen transfertur ad scripta et instrumenta praesertim publica, quorum authentia idem est ac auctoritas ad faciendam fidem, non unius semper modi sed eam, ad quam faciendam proferuntur. Potest a) quaeri de auctoritate instrumenti in ipsa sua origine atque adeo in ipso aûroypaow, quam possumus dicere authen­ tiam originalem. Haec revocatur ad auctoritatem eius, qui est ipse auctor instrumenti ; profecto enim instrumentum non aliun­ de habet auctoritatem, sed eam sui auctoris exhibet ac reprae­ sentat. Unde si constat de auctoritate eius, cui scriptum tribui­ tur, quaestio de authentia originali instrumenti quod supponitur rite confectum, coincidit cum quaestione de eiusdem genuinitate. Hinc factum est, ut authentia et genuinitas (yvTjffiOTtQç) documentorum saepe confundantur, licet notio utriusque non sit omnino eadem. (i) Aú()ávn¡« /Oóvoí 6t¡[aoí. Euripid. Supplie. — 474 — Potest t) supposita authentia originali quam diximus, quaeri de authentia exemplarium, quae sint sive xwoypaoa sive ver­ siones. Si scriptum originale habet auctoritatem, ut supponitur, sane exemplaria descripta et versiones, saltem intrinsecus et in se eandem habent, quatenus conformia sunt ipsi originali. Unde possumus hanc dicere authentiam conformitatis. Haec ergo, ori­ ginali authentia supposita, coincidir cum integritate (exclusione interpolationis et corruptionis) in exemplaribus , et cum since­ ritate in versionibus (ut nempe sensus instrumenti originalis sincere sit expressus). Sed si documentum originale ipsum aucto­ ritatem non habet, integritas exemplarium et fidelitas versionum nonnisi improprie ex sola conformitate cum originali minime authentico dici potest authentia. Ita Serarius sensu improprio pro sola conformitate accepit authentiam, quando scripsit: « posse versionem esse authenticam, non scriptum (originale).... cuius generis exemplum est, si quis falsam epistolam aut pseudepigraphum et mendacem librum fideliter verteret ». Prolegom. Bibi, c. 19. q. ii. Hac generali significatione nominum supposita, deducimus notiones speciales de authentia sacrae Scripturae. i°. Authentia originalis Scripturarum, seu illa auctoritas di­ vina, quae eis vindicatur, exsurgit et constat ex eo, quod libri sunt divinitus inspirati, et Deus est eorum auctor : « quid est autem Scriptura sacra nisi quaedam epistola omnipotentis Dei ad creaturam suam? » S. Gregor. M. 1. IV. ep. 3i. Vide th. II. Demonstratio itaque inspirationis est demonstratio divinae authentiae originalis, proindeque demonstratio canonis librorum ad Scripturam pertinentium, est demonstratio authentiae saltem ori­ ginalis omnium horum librorum. At vero fides et definitio Ecclesiae, dum canonem ss. libro­ rum credit et proponit, non solum declarat factum primitivum inspirationis, seu primitus exstitisse libros inspiratos his nomi­ nibus censitos ; sed fides ac definitio refertur ad Scripturas ad­ huc nunc in Ecclesia Dei existentes. Unde definitio canonis de­ clarans has determinatas Scripturas esse inspiratas, duo includit: libros scilicet sub his nominibus cognitos primitus esse a Deo inspiratos, et libros quos in Ecclesia Dei habemus, esse eosdem ut primitus Deo inspirante scripti sunt ; h. e. fides et definitio Ecclesiae pro obiecto habet tum authentiam originalem quam appellavimus, tum authentiam conformitatis. — 475 — In hac tamen definitione per se declaratio authentiae con­ formitatis nondum applicatur determinatae alicui editioni aut versioni; sed solummodo declaratur, libros primitus inspiratos adhuc nunc in Ecclesia Dei haberi, saltem ita, ut in omnibus recensionibus simul sumptis verbum primitivum exstet et di­ gnosci possit. Aliud enim est loqui de conformitate in editione determinata et aliud de conformitate vel indeterminate in aliqua ex omnibus editionibus exstantibus, vel prout confici et haberi posset ex omnibus simul sumptis. Concedimus quidem et vero etiam vindicamus, usu ipso pu­ blico et universali alicuius editionis aut versionis in Ecclesia iam satis proponi eius authentiam conformitatis simpliciter di­ ctam. Hoc tamen non impedit, quominus declaratio authentiae recensionis singularis distincta sit a declaratione authentiae Scri­ pturae università spectatae; sicut Scriptura ipsa quatenus consi­ deratur in omnibus recensionibus simul sumptis, distinguitur a singulari aliqua editione vel recensione. Authentia itaque originalis potest quidem abstracte per se concipi, quin includatur et intelligatur authentia Scripturae nunc exstantis ; sed authentia Scripturae in Ecclesia Dei exstantis non potest concipi, quin duo includat, tum authentiam originalem tum authentiam conformitatis cum libris primitus Deo inspi­ rante conscriptis. Hoc ipso etiam authentia singularis editionis aut versionis Scripturae eandem utramque authentiam origina­ lem et conformitatis includit. 2°. Alia distinctio in usum venit inter authentiam internam et externam.. Authentia interna est ipsa auctoritas, quae inest scripto vel instrumento ex sua origine et ex conformitate cum originali authentico; authentia externa omnino generice sumpta potest dici authentia interna, quatenus manifestata est. Haec igitur quae dicitur authentia externa, praesupponit et includit authentiam internam. Hinc patet, tam authentiam originalem quam authentiam conformitatis posse esse vel internam tantum, vel simul internam et externam; non posse vero esse authen­ tiam externam sine interna. Quando de Scripturis agitur , authentia originalis interna constituitur ipsa inspiratione ; manifestari autem, sicut oportet, et ita evadere authentia externa non aliter potest nisi testimonio divino. De his superius dictum est (th. V. seqq.). — 476 — Hic supposita authentia originali, quaeritur de authentia conformitatis in editione vel versione. Haec authentia conforinitatis interna est ipsum factum conformitatis cum authentico textu primitivo independeos a manifestatione aut declaratione ; externa authentia conformitatis generice sumpta ex dictis est conformitas cum textu originali, quatenus conformitas est ma­ nifestata. Haec manifestatio potest et ipsa esse duplex, privata et publica. Scripta omnino privata, quorum auctores nullam habent au­ ctoritatem iuridicam sed solum scientificam, habent et ipsa authentiam internam solum sensu scientifico, non autem sensu iuridico auctoritate publica valent; ita ergo etiam haec qualiscumque eorum auctoritas solum scientifice per historiam et cri­ ticam manifestatur. De his non est nobis sermo. Si instrumenta sint publica, quibus societas ipsa utitur, re­ gitur, in suis legibus constituitur, potest quidem etiam historice et critice manifestari interna authentia eorum. At talis manife­ statio nondum constituit authentiam externam huiusmodi in­ strumentis convenientem. Eorum enim auctoritas debet esse pu­ blica pro tota societate; sed talis eius manifestatio est solum privata pertinens ad paucos, quatenus singuli ipsi eam intelligunt. Societas tota non regitur nisi auctoritate. Unde authentia externa proprie dicta publicorum instrumentorum constituitur tantum per declarationem vel expressam vel aequivalentem, quae fiat ab ipsa publica auctoritate societatis. Hinc editio aliqua vel versio Scripturae, quae est instrumen­ tum publicum Ecclesiae a Deo ei consignatum, si . sit conformis originali primitus sub Dei inspiratione scripto , est intrinsecus authentica. Si haec conformitas mere scientifice demonstratur, et ab iis qui sunt idonei demonstrationi cognoscitur, poterit forte dici authentia externa privata vel authentia critica; non tamen erit authentia externa publica, quae tantummodo per declara­ tionem conformitatis ab Ecclesia ipsa vel expresse, vel aequivalenter per constantem publicum usum factam constituitur. 3°. Ex praestructis notionibus haec de authenticis Scriptu­ ris in Ecclesia catholica ex una parte et penes Protestantes ex parte altera consequuntur theoremata. u) Sicut authentiam originalem seu inspirationem Scripturae, ita etiam internam authentiam conformitatis declaratio Ecclc- — 477 — siae non" efficit, sed supponit et iam praeexistentem manifestat, b) Authentiam publicam externam aequivalens vel expressa Ec­ clesiae declaratio efficit, c) Quamvis alicuius editionis aut versionis Scripturae authentia externa per usum publicum Ecclesiae iam constituta sit, ac per eum de authentia conformitatis in­ terna simpliciter dicta, praescindendo a gradu perfectionis, pu­ blice constet; possunt tamen adiuncta utilem vel necessariam reddere expressam authentiae et eius gradus declarationem, sic­ ut non raro adiuncta opportunam vel necessariam reddunt dogma­ tum de quibus ex praedicatione ecclesiastica iam pridem satis constabat, solemnem definitionem, d) Si aliqua editio aut versio per longum tempus desierit esse in publico usu catholicae Ec­ clesiae, et ita custodia Ecclesiae corruptelis forte inducendis non amplius obsistat, potest accidere, ut de authentia externa quae fuerat aliquando per publicum usum satis constituta, non am­ plius pari dogmatica certitudine constet, e) Cum in commu­ nione Protestantium ex eorum principiis nulla extet potestas et auctoritas ecclesiastica, atque ideo non sit societas nisi materia­ liter, formaliter vero singuli regendi sint indicio proprio (si practice sequerentur sua principia fundamentalia) ; hinc nulla apud eos potest esse Scripturae publica authentia externa. Sic­ ut namque apud eos nullum potest esse iudicium publicae au­ ctoritatis de vero sensu, ita nullum de authentia Scripturarum. Imo cum ex eorum principiis nulla publica auctoritas , et hoc ipso nulla formalis societas ecclesiastica existât, Scripturae non possunt esse instrumenta publica societatis legalis; sed sunt so­ lum scripta destinata singulis. Quare iudicium sicut de sensu ita de authentia non potest esse nisi scientificum tantummodo, ac proinde ad scholam pertinet et ad paucos. Hinc saltem ma­ ximae parti hominum, quippe qui scientificis et difficilibus de­ monstrationibus idonei non sunt, non solum intelligentia veri sensus, de quo diximus in Tractatu de Traditione th. XV11I. XIX, sed etiam cognitio authentiae Scripturarum secundum eadem illa principia est impossibilis. 11. Ex eodem iure et officio custodiendi depositum revela­ tionis, ex quo Ecclesia definit canonem librorum sacrorum, ipsa etiam declarat authentiam determinatae editionis aut versionis Scripturarum. i°. Promissa assistentia Spiritus Sancti ad infallibilem cu- — 47s — stodiam depositi fidei sine dubio extenditur ad infallibilem pro­ positionem librorum canonicorum et verbi Dei scripti , ut ipso charismate infallibilitatis arceatur periculum, ne verbum huma­ num pro verbo divino, libri humani pro libris divinis umquam fidelibus proponantur (supra th. IX.). Atqui in hoc ipso iure et officio infallibiliter proponendi verbum Dei scriptum includi­ tur munus infallibiliter indicandi, utrum quod tamquam verbum Dei scriptum sub certa quadam forma , in certa quadam edi­ tione vel versione exhibetur, sit ipsum verbum primitus inspi­ ratum, h. e. utrum sit editio aut versio conformis suo prototy­ pe originali. Non enim minus verbum humanum traderetur fidelibus pro verbo divino, si editio vel versio simpliciter difformis a libris primitus Deo inspirante scriptis, vel etiam certa aliqua classis textuum difformis ab originalibus proponeretur velut Scriptura divina, quam si libri et textus primitus humana tantum ope scripti definirentur esse scripti divinitus, Tlrgo ad munus idem custodiae depositi infallibile sub assistentia Spiritus Sancti, spectat sicut definitio canonis Scripturarum, ita decla­ ratio conformitatis in editione vel versione cum primitivo textu. Idem argumentum distinctius declarari potest. Ecclesiae ex munere a Christo iniuncto docendi omnes gentes ius est et officium proponendi et tradendi etiam verbum Dei scriptum. Hoc munus non solum complectitur traditionem do­ ctrinae abstractae, existere aliquod verbum inspiratum, sed etiam propositionem ipsius verbi scripti in concreto sub certa et de­ terminata forma, praesertim quoad ea quae in hoc verbo per se spectant ad « aedificationem doctrinae Christianae ». Unde in hoc munere continetur etiam ius designandi aliquam editionem velversionem tamquam genuinam Scripturam sacram, ac proinde con­ formem textui primitivo, praesertim in iis quae per se ad fidem et morum regulam pertinent; vel si una aliqua talis non existeret, efficiendi ut ex omnibus simul sumptis recensionibus talis restitueretur, eamque fidelibus proponendi. Atqui in munere do­ cendi a Christo iniuncto promissum est Ecclesiae charisma in­ fallibilitatis: «docete omnes gentes.... et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus » (de Tradit, th. V. sq.). Ergo tum ius declarandi, tum charisma infallibiliter declarandi authentiam edi­ tionis vel versionis Scripturae, praesertim quoad ea quae diximus et postea distinctius declarabimus per se spectantia ad fidem et — 479 — mores, in munere et charismate infallibiliter docendi continetur ut particulare in universali. 2°. Imo in hypothesi, quod una aliqua recensio aut versio Scripturae sit in Ecclesia publico usu per longum tempus con­ secrata eo modo, ut erat editio vulgata latina tempore Concilii Tridentini, in solemni definitione canonis Scripturarum iam con­ tinetur definitio indirecta authentiae talis versionis et editionis, definitio inquam authentiae sufficientis et simpliciter dictae, (de determinando enim gradu perfectionis in authentia conformitatis alia est quaestio). Sane quando definiuntur libri pertinentes ad Scripturam inspiratam, nominibus librorum non designantur aliae Scripturae, quam ut extant et ab omnibus cognoscuntur in usu publico Ecclesiae. Atqui in usu publico Ecclesiae omni­ bus cognito ex hypothesi libri non sunt nisi sub forma talis versionis. Ergo sub hac forma declarantur pertinere ad Scriptu­ ram inspiratam, ac proinde indirecte declaratur, sub hac forma seu versione libros mansisse idénticos, ut fuerant Deo inspirante primitus scripti. Si vero nominatim de Tridentina canonis de­ finitione loquamur, ea hypothesis quoad vulgatam latinara edi­ tionem non solum reipsa obtinebat ; sed Concilium etiam ex­ presse suam canonis definitionem referebat ad libros, ut exsta­ bant sub forma illius editionis : « si quis libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit... anathema sit ». Ergo sal­ tem indirecte iam per definitionem canonis authentica declarata est editio latina vulgata, sub cuius forma libri et librorum partes pro canonicis suscipi iubebantur. Hanc deinde authentiam Con­ cilium paragrapho sequenti, declaratione etiam directa proposuit. III. In tertia parte agimus de argumento, quod Patres ipsi Tridentini tamquam suae definitionis fundamentum indicabant (j). Quoniam Ecclesia in suis iudiciis non regitur novis revelatio­ nibus, sed assistentia Spiritus Sancti, hinc elementum humanum inquisitionis et examinis fundamentorum ad ferenda iudicia ab (i) « Sacrosanta synodus.... statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu iu ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus, et expositionibus pro authentica habeatur; et ut nemo illam reiicere quovis praetextu audeat vel praesumat ». Sess. IV. — 480 — ipsa etiam Ecclesia adhibendum est. (Cf. de Tradit, th. XXV.) iam sicut in definitione canonis librorum sacrorum duplex pa­ tebat via, vel novae historicae inquisitionis in Traditionem apo­ stolicam; vel appellationis ad manifestam consuetudinem et prae­ dicationem universalis Ecclesiae, quae ipsa erat criterium certum apostolicae Traditionis; ita etiam in decreto de authentia edi­ tionis vulgatae latinae poterat quidem institui novum criticum examen, quod tamen nec necessarium erat, nec a PP. Tridentinis opportunum existimatum est. Publicus enim et solemnis totius Ecclesiae occidentalis usus dogmaticus, liturgicus, polemicus ex novem saltem saeculis obtinens, fundamentum iudicii suppeditabat dignitati et praxi Ecclesiae multo magis conveniens, cum ipsa divino-humana constitutione Ecclesiae intime nexum et ita certum, ut instituto examine non ad aliam conclusionem, quae quidem veritati consona esset, perveniri potuisset quam ad eam ipsam, quae universali illo tot saeculorum usu iam de­ monstrata prostabat. Ratio suprema cur constans ille usus sit criterium certum sicut ad discernendos libros canonicos, ita ad dignoscendam saltem simpliciter dictam authentiam conformitatis insedinone librorum eorundem, atque adeo principium quo PP. Tridentini nitebantur in appellatione ad illum usum tam in definitione ca­ nonis quam in declaranda authentia editionis vulgatae, tandem revocatur ad perpetuam assistentiam Spiritus Sancti, Ecclesiae in docendo et proponendo verbo Dei promissam. Principium scili­ cet in utraque appellatione hoc erat, sub assistentia Spiritus Sancti promissa fieri non potuisse, ut universa Ecclesia theoretice et practice per multa saecula susceperit et omnibus fidelibus credendos proposuerit libros re ipsa humanos tamquam Scriptu­ ram divinam, eorumque testimoniis constanter tamquam divi­ nitus scriptis usa sit ad fidei et morum doctrinam exponendam ac confirmandam. Hoc enim consequens fuisset, ut paulo ante dixi, in hvpothesi quod versio et editio, qua Ecclesia constanter utebatur, fuisset simpliciter difformis ab archetypo inspirato, ac proinde libri sub hac forma fuissent diversi ab inspiratis, atque non iam libri Dei auctoris, sed humani ac fallacis interpretis, non minus quam si libri propositi ut divini, iam in sua origine fuissent humani. Unde non modo assistentia Spiritus Sancti prin­ cipium erat activum praemuniens ab errore Patres Concilii in — 4-81 — ferendo iudicio; sed eadem assistentia, quatenus est perpetua in Ecclesia, erat eis etiam principium obiectivum cognitionis ad indicandum de authentia versionis vulgatae. Ad intelligendum valorem criterii, quo Patres Tridentini usi sunt, distinctiorem considerationem postulat theoria et praxis universae Ecclesiae quoad Scripturas sub hac forma versionis vulgatae. In primis practice inde a saeculo VI. aut saltem VII. (j) in Conciliis sive Episcoporum occidentis, sive simul unitis occiden­ talibus et orientalibus, in decretis Pontificum et Pastorum omnium, in sacra liturgia, in confutatione haereseon, in institutione po­ puli christiani, in libris scriptis dogmaticis, polemicis, moralibus, in seholis, publice et privatim Scripturae ut sacrae et ca­ nonicae usurpabantur, earumque testimoniis confirmatio et ex­ plicatio doctrinae fidei ac regulae morum nitebatur in tota Ec(i) S. Gregorius in epistola scripta haud diu post annum 590, qua opus Moralium (elucubratum Constantinopoli inter annum 578. et 585.) s. Leandro dedicabat, ait c. j, Sedem Apostolicam uti tum antiqua tum nova Hieronymi versione: « Novam translationem dissero (in enarrando libro lob); sed cum probationis causa exigit, nunc novam nunc veterem per testimonia assumo, ut quia Sedes Apostolica cui Deo auctore praesideo, utrdqtie utitur, mei quoque labor studii ut râque fulciatur». S. Isidorus 1.1. c. 12. n. 8. de divin. Officiis (qui libri scripti sunt circa annum 620.) uni­ versalem iam usum praedicat: « De Hebraeo in latinum eloquium tantum­ modo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit, cuius editione ge­ neraliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod veracior sit in sententiis et clarior in verbis ». Legendum est istud caput 12. Isidori etiam propter alia quaedam, de quibus nos suis locis diximus ; inter haec illud est praecipuum, quod egregie scriptores et auctorem librorum sacrorum di­ stinguit : « Hi (quos singulos nominavit) sunt scriptores librorum sacrorum divina inspiratione loquentes... auctor autem earumdem Scripturarum Spi­ ritus Sanctus esse creditur, qui (per) prophetas suos scribenda dictavit ». ib. n. 15. Hinc fit, ut Scripturae in versione quantumvis per humanam industriam facta, dummodo in ea sensus textus originalis sint expressi non minus quam in textu et forma primitiva, sint ac maneant libri Dei auctoris ; quia nimirum pars formalis, cuius ratione Deus est auctor Scripturarum, in versione humana quidem sed tamen sincera ac fideli, manet eadem, licet pars materialis quae est scriptoris humani, aliter se habeat. Discrimen tan­ tummodo illud intercedit, quod in scriptore inspirato per divinam assisten­ dam et a priori certum est, partem materialem respondere parti formali ; hoc autem in interprete sibi permisso non nisi a posteriori et ex facto con­ stare potest (vide th. III.). Franzelin. De Divina Tradit, et Script. ^31 --- 4^2 — desia occidentali vel unice vel potissimum, ut exstant Scripturae in hac forma versionis vulgatae. Hic porro usus, saltem mediate ex ratione capitis Ecclesiae et ex principalitate ac supremo ma­ gisterio in Ecclesia Romana, ac denique ex communione, con­ sensu et approbatione omnium Ecclesiarum, pertinebat ad Ec­ clesiam universam. Ergo certe vel fundamentum humanum in universa Ecclesia per multa saecula supponebatur tamquam di­ vinum ad aedificationem fidei et morum, vel Scripturae, ut ex­ stant in versione vulgata, sunt sincerum verbum Dei scriptum, saltem quoad rei summam et in iis partibus, quae ad scopum hunc principem Scripturarum spectant, ac proinde saltem in his versio est conformis primitivo textui librorum inspiratorum. Illud prius constitutioni Ecclesiae essentiali, et assistentiae perpetuae Spiritus Sancti a Christo promissae evidenter repugnat; ergo usus ille publicus et constans est criterium certum authentiae conformitatis in editione latina vulgata (i). Unde etiam theoretice inde a tempore, quo diximus, argu­ menta omnia quibus libri sacri proponebantur ut Scriptura di­ vinitus inspirata, librorum sacrorum canones, demonstrationes pro Scripturarum divinitate consequentes ex solemni usu et Pa­ trum ac doctorum citationibus, respiciebant immediate in Eccle­ sia occidentali, mediate in Ecclesia universa Scripturas sacras sub hac forma editionis vulgatae. In occidente enim non sub alia forma Scripturae erant in publico usu; dum ergo legeban­ tur, citabantur, enumerabantur Scripturae, id totum immediate referebatur ad libros, ut sunt in editione vulgata. Mediate autem haec propositio editionis vulgatae tamquam Scripturae inspiratae, ex rationibus paulo ante indicatis fiebat ab universa Ecclesia. Eadem ergo argumenta, quae libros exhibent ut sacros et divi(i) « Si condusse (la Chiesa) a voler dichiarare in virtù dell’ assistenza promessale dallo Spirito Santo, per autentica e sicura qualche traslazione latina delle sacre lettere.... Ed in ciò fare il Concilio, dovendo procedere con le diligenze umane, pensò che secondo esse non convenia tra le in­ terpretazioni approvarsi altra allora che la Volgata, come quella che avan­ zava tutte d’autorità, e che essendosi adoperata universalmente dal tempo di S. Gregorio fin a quest’ età nella Chiesa, toccò alla divina providenza di farla esenta da errori in cose di fede e costumi per tenerne esenta la Chiesa che di lei si valeva. E vide che se non bastava una tal ragione, tutte le nuove industrie non sariano bastate a schifar la medesima dubietà ». Pallavic. 1. VI. c. 17. n. 5. — 483 — nos, eos exhibent hoc charactere insignes, quatenus sunt sub hac forma editionis vulgatae latinae. Corollarium i. ludicium de canone librorum sacrorum in Concilio Tridentino erat explicitum iudicium de dogmate reve­ lato, hos libros omnes esse divinitus inspiratos, et iudicium im­ plicitum de facto dogmatico conformitatis cum textu primitivo in hac latina editione vulgata, longo saeculorum usu publice recepta. Quare etiam decretum alterum sess. IV. quo explicite decla­ ratur authentia editionis vulgatae, censendum est decretum dog­ maticum, definiens scilicet factum conformitatis huius versionis et editionis cura textu originali ita, ut sub hac forma vere per­ manserit et habeatur in Ecclesia Dei s. Scriptura divinitus in­ spirata. Huius sane facti veritas est intime nexa cum dogma­ tibus ipsisque divinis documentis et (ut dici solet) fontibus dog­ matum, seu cum obiectiva fide Ecclesiae. Haec itaque conformitas seu interna authentia vulgatae est factum eminenti sensu dog­ maticum. Quare equidem non intelligo, quomodo recentiores quidam possint dicere, decretum primum quidem de recipiendis libris canonicis, prout in veteri vulgata editione habentur, esse dogmaticum ; hoc vero alterum de authentia vulgatae esse di­ sciplinare. Sicut definitio, e. g. in epistola Cyrilli (lecta in Con­ cilio Ephesino) contineri doctrinam orthodoxam, in scriptis Ne­ stori! doctrinam haereticam de Incarnatione, vel iri libro lansenii « Augustinus » contineri quinque propositiones haereticas, est decretum non disciplinare sed dogmaticum ; ita sensu etiam stri­ ctiori dogmaticum decretum est, quo declaratur, versionem aut editionem aliquam s. Scripturae esse authenticam, h. e. exhibere sincerum verbum Dei scriptum. Quod in decreto explicite mentio fit publicarum lectionum, disputationum, praedicationum, et ex­ positionum, hoc certe non tollit valorem dogmaticum. Aliud esset, si intelligeretur pro huiusmodi actibus solemnioribus usus vulgatae praescriptus prae textibus aliis genuinis e. g. prae ori­ ginalibus ; haec posset dici consecutio disciplinaris deducta ex decreto dogmatico. Concilium vero hunc usum vulgatae in pu­ blicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositio­ nibus certe non praescripsit ad exclusionem textuum originalium, sed secundum eum modum, ut authentia vulgatae non in dis­ crimen vocetur, sed integra retineatur ac nemo illam reiicere — 484 — quovis praetextu audeat. Sub hac vero ratione iam praescriptio et prohibitio non est disciplinaris, sed est pro determinatis acti­ bus applicatio authentiae dogmatice declaratae. Corollarium 2. Cum veritas veritati non possit contradicere, examen criticum quod fallax non sit, authentiam internam edi­ tionis vulgatae intra eos limites, quibus usus et diserta declaratio Ecclesiae eam definivit, numquam confutabit, sed in dies cla­ riori in luce constituet. Poterunt tamen opiniones quaedam pri­ vatae theologorum de amplitudine authentiae tali examine critico falsae demonstrari. Quare declaratio authentiae sensu , qui ex certis principiis ei inesse demonstratur, praelucere debet sine dubio in examine critico tamquam norma saltem negativa, quae studium demonstrandae et defendendae veritatis non solum non impedit, sed praemuniendo ab erroribus etiam iuvat. Non vero possunt haberi normae instar opiniones incertae vel etiam im­ probabiles nonnullorum theologorum. THESIS XIX. De extensione authentiae editionis vulgatae a Concilio Tridentino declarata. « Ex contextu ac scopo decreti dogmatici de auctoritate canonica li» brortim integrorum cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica » legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, demonstra» tur, 1’. vi declarationis Concilii Tridentini veterem editionem vulgatam » latinam habendam esse authenticam non solum velut indeterminate, qua» tenus libri sistantur cum originalibus quoad rei summam identici; sed » etiam speciatim hoc gradu authentiae, quod in eius textibus ad fidem et » morum regulam per se pertinentibus, verbum Dei originale secundum » substantiam dogmatis sincere exhibeatur ; non tamen 2’. authentia ver» sionis declarata est in eo gradu perfectionis, ut in singulis etiam per se » non pertinentibus ad aedificationem doctrinae Christianae, vel secundum » modum quoque enuntiationis ubique cum originalibus conformis credi » iubeatur ; neque vero 3". perfectissima huiusmodi conformitas in vulgata, » etiam iussu Pontificum hactenus emendata, aut vi decreti Tridentini aut » alia ratione probabili asseri potest ». Ante omnia ipse sensus quo decretum Tridentinum intelligendum esse putamus, distincte exponendus est, ut constet de statu quaestionis. De vi et ratione istius decreti duae sunt opiniones extremae — 485 — sibique invicem ex toto, nostrae mediae sententiae ex parte op­ positae. Veteres enim plures theologi non contenti authentia edi­ tionis vulgatae eo sensu, secundum quem ex scopo tum Scri­ pturarum tum decreti declarata esse intelligitur et ex multis testimoniis confirmatur, contendebant, vi definitionis Tridentinae conformitatem versionis cum textu primitivo indiscriminatim in omnibus incisis et particulis tenendam esse. Cum enim Scriptu­ ra sit verbum Dei inspiratum sicut in magnis ita et in iis, quae nobis possint videri parva; inde concludebant, authenticam edi­ tionem ab Ecclesia declarari non potuisse, quin ea sit tam in minimis quam in maximis plene conformis Scripturae primiti­ vae et originali. Si enim, aiebant, Scriptura sub hac forma vul­ gatae editionis declarata authentica, quantumvis per se leves con­ tineret errores sive amanuensium, sive multo magis interpretis defectu inductos, iam Ecclesia solemni suo decreto approbasset verbum humanum, imo hominum errata velut verbum Dei; quod sane qui dicit, Ecclesiam ipsam gravissimi erroris accusat. Ex adverso nostris temporibus sensus Tridentini decreti in significationem, ut nobis quidem videtur, iusto laxiorem a qui­ busdam viris eruditis explicatur. Docent nimirum, quando de in­ tensione et extensione authentiae versionis et editionis vulgatae sermo est, inter textus « dogmaticos et non dogmaticos » vel, ut melius cum veteribus dicere possumus, inter textus enuntiantes pro­ pter se revelata fidei dogmata ac morum regulam, et inter alios continentes inspirata propter aliud, atque adeo revelata per ac­ cidens (cf. Tract, de Tradit, th. XXIII. n. I.) distinctionem nul­ lam admitti posse; non quasi distinctionem quoad res conten­ tas in textibus simpliciter negarent , imo admittunt maiorem quam quae nobis concedi posse videtur; sed quod omnes textus Scripturae sunt aeque verbum Dei inspiratum, ac proinde supre­ mae atque divinae auctoritatis. Nimirum, ut idem paucis dicatur, non negant inter textus Scripturae distinctionem materialem (quoad materiam comprehensam), sed negant cum omnibus sin­ ceris catholicis distinctionem formalem (quoad formam aucto­ ritatis). Statuunt itaque cum illis nonnullis theologis vetustis paulo ante commemoratis idem principium, in quo ceteroquin omnes consentimus : indiscriminatim omnes textus Scripturae (considerati in sensu auctoris Scripturae) sunt verbum Dei. Unde sicut veteres illi theologi, ita et hi recentiores inferunt conclu- — 486 — sionem: ergo decretum Concilii de authentia editionis vulgatae ad omnes textus, quantumcumque differant materia, eodem modo extenditur. At hanc conclusionem sensu contrario intelligunt. Priores dicunt: vi decreti conformitas Vulgatae cum textibus primitivis necessario intelligitur in locis « per se dogmaticis », ut clare demonstratur ; ergo eodem modo vi decreti conformitas intelligenda est quoad omnia, quae extant in Vulgata. Posterio­ res ex adverso concludunt : vi decreti illa conformitas non po­ test intelligi de omnibus et singulis incisis ac particulis, ut clare demonstratur ; ergo eodem modo etiam in textibus « per se dog­ maticis » vi decreti non est intelligenda ; sed sufficit admittere conformitatem Vulgatae cum Scriptura primitus inspirata ita, ut maneant quoad substantiam libri identici ; salva autem hac sub­ stantiali conformitate, de singulis locis cuiuscumque argumenti etiam per se dogmatici, decreto Tridentino nihil definitum est, sed genuinitatis agnitio vel negatio in singulis ab examine critico pendere debet. Nos sensu mox declarando putamus verissimum tum illud quod priores probant, vi decreti conformitatem tenendam esse in iis, quae sunt per se res fidei et morum Christianorum ; tum illud quod posteriores demonstrant, conformitatem non esse decretam in supremo gradu et quoad singula incisa, etiam quae non continent dogma aliquod propter se revelatum. Qua in utraque sententia simul iuncta continetur negatio con­ clusionis, quam tum priores tum posteriores ex vero principio per consequentiam non legitimam deducunt. Primum itaque pro­ babimus sententiam priorem adversus recentes quosdam erudi­ tos, tum alteram contra illos nonnullus vetustiores theologos. I. Fundamenti instar a nobis supponitur distinctio diversa­ rum classium locorum Scripturae. At hoc suppositum ipsum in vero suo sensu explicandum et demonstrandum nobis est, quo­ niam et hoc in dubium vocatur, imo huius negatio vel detorsio in sensum alienum, ut ex dictis patet, constituit argumentum praecipuum adversariorum. i°. Nemo negare potest, in Scripturis universim loquendo et quantum ad praesens pertinet, contineri res et sententias du­ plicis ordinis valde diversi, a) Quae spectant ad Deum, ad ho­ minis finem, ad media et ad instituta in hunc finem, ad prin­ cipia et regulas morum, ad facta quibus oeconomia revelationis — 4»7 — innititur, aut quae cum ea speciali modo nexa sunt, aliaque multa quae in theologia tractantur, seu complectendo omnia formula generali, « quae sunt res fidei et morum ad aedifica­ tionem doctrinae Christianae pertinentium » (Trid. Cone. sess. IV); haec, inquam, sunt huiusmodi, ut Deus ea inspiraverit ad scri­ bendum, et humano generi per Scripturam proponere voluerit velut principali intentione eúóozía) propter res ipsas, seu quia sunt tales veritates ; et ideo dicuntur veritates propter se revelatae, b) Plurima alia Scripturis consignata reperiuntur, quae utique sunt et ipsa verbum Dei inspiratum (si­ quidem « omnis Scriptura divinitus inspirata est »), adeoque ubi constat ea esse in Scripturis divinis, non minus quam priora illa propter auctoritatem Dei loquentis fide divina credenda sunt (i); at ditïerunt a prioribus, quod non principali intentione, nec propter se inspirata ac revelata sunt, sed propter nexum historicum aut logicum (tempore, loco, notione etc.) cum aliis propter se inspiratis ac revelatis. Huiusmodi sunt plurima adiuncta historica, geographica; pertinentia ad physicam, ad zoologiam, botanicam, mineralogiam ; tum ad exornationem con­ ceptus per se revelati; ad vitam, prudentiam, mores in ordine naturali ac civili etc. Haec sunt, quae dicimus revelata per ac­ cidens vel propter aliud. (t) Ex his intelliges, posse quidem textus prioris ordinis per eminen­ tiam dici dogmaticos, hos autem posteriores non simpliciter, sed in com­ paratione cum illis prioribus appellari non dogmaticos. Unde facile solvitur obiectio a viro erudito nostrae doctrinae opposita. Ait nempe : « io non posso ammettere in teologia e molto meno in critica la distinzione, che costoro ci danno fra luoghi dogmatici e non dogmatici » ; ex altera parte mox subiungitur distinctio his verbis : « la parola di Dio ha sempre eguale ed assoluta autorità, sia che ci parli di ciò che dobbiamo credere ed operare per raggiungere il nostro fine, sia che ci esponga la storia della rivelazione o qualsivoglia altro fatto divino o umano ». (Sulla autenticità delle singole parti della Bibbia Volgata Roma 1866). Ex nostra sententia non modo cer­ tissimum est, verbum Dei (quando de eo constat) semper esse aequalis au­ ctoritatis , quodeumque sit eius obiectum materiale ; sed etiam « historia revelationis et plurima facta divina vel humana » sunt propter se revelata, atque ideo textus huiusmodi facta referentes sunt eminenter dogmatici. At simul dicimus, multa esse in Scripturis revelata per accidens et propter aliud, et textus quibus huiusmodi res continentur, si constet esse textus s. Scri­ pturae, non quidem simpliciter dicimus non dogmaticos, sed dogmaticos se­ cundum quid seu per accidens. — 488 — Duplicis huius ordinis rerum distinctio saepissime obvia le­ ctione per se innotescit. Quis potest dubitare, utrum textus sicut in veteri vulgata editione leguntur, agentes de mysterio SS. Tri­ nitatis vel de Filio Dei incarnato (e. g. 1. Io. V. 7; Ps. CIX. 3.), de institutione sacramentorum, de futura resurrectione, de facto peccati Adae, vocationis Abraham et Moysis, nativitatis, mortis, resurrectionis Christi etc. enuntient res propter se revelatas, atque adeo sint textus eminenti hoc sensu dogmatici? Contra quis non videt, minime ad res propter se inspiratas pertinere plurima adiuncta ut leguntur in eadem vulgata, quod Adam usque ad generationem Seth vixerit 13o annis, et patriarchae reliqui usque ad filiorum generationem vixerint tot annis, quot in vulgata numerantur ; quod lapides pretiosi in pectorali sa­ cerdotis fuerint illi ibidem nominati ; quod numerus occisorum post adoratum vitulum aureum fuerit 23ooo hominum (1); quod virgultum sub quod obdormivit lonas, fuerit hedera; quod urbs Raguelis vocaretur Rages; quod urbi cuius templum depraedari molitus erat Antiochus, nomen fuerit Elvmais (2) , et alia in­ numerabilia.-' (Gen. V. 3; Exod. XXVIII. 17; XXXII. 28; Ion. IV. 6; Tob. III. 7. coll. IX. 3; i. Mach. VI. 1. coll. 2. Mach. IX. ) Saepe ad sensum textuum, prout sunt in vulgata, eruendum, 2. ut intelligatur ad quam classem pertineant, opus erit subsidiis hermeneuticis externis et internis, ubi ante omnia respiciendum ad indicium Ecclesiae et ad consensum Patrum, si extat. Aliquando poterit manere dubium, ad utram classem locus refe­ rendus sit ; sed profecto absurdum est, propterea distinctionem ipsam reficere, vel tum etiam negligere, quando de ea constat, quia aliquando ex nostra ignorantia eam in usum deducere non valemus. Distinctionem de qua loquimur, realem esse et in in(1) Tam in textu hebraico quam in versione LXX numerantur tria millia, in vulgata viginti tria millia (cf. P. Patrizi de Interpr. SS. SS. P. I. n. 240.). Difficultas similis ex ipsa editione graeca nascitur 1. Cor. X. 8. Ibi nunc legimus, viginti tria millia hominum occisa fuisse ob fornicationem, quod non referri posse videtur nisi ad Num. XXV. 9: at hoc in loco Num. dicuntur occisa viginti quatuor millia hominum. Habent tamen pauci aliqui codices graeci et latini, versio syriaca Philloncxiana et armena in loco Paulino viginti quatuor millia. Probabiliter antiquum asiXpa librariorum est rtzoartpet; pro uzoririasaoi; ortum ex litterarum compendio ztzosirp;. (2) De hac urbe in libris Machabaeorum vide P. Patrizi de Consensu utriusque libri Mach. Annotat, ad § XXVI. p. 255. — 489 — terpretanda Scriptura adhibendam, ipsum Concilium Tridcntinum satis indicavit, ubi edixit, « ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus Jtdei et inorum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, sacram Scripturam ad suos sensus contorquens contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta Mater Eccle­ sia... interpretari audeat ». Nec minus clare eandem distinctio­ nem Concilium Vaticanum expressit (Const, de Fide cap. 2.). Quantum vero « res fidei et morum » in Scriptura determinari possunt ab interprete, cur tantumdem distingui nequeant a cri­ tico? Sane non percipio, quomodo nostro tempore affirmari po­ tuerit, eam distinctionem « theologice admitti non posse », eo quod « textus dogmaticos » ab aliis non semper valemus cum certitudine discernere. 20. Quando dicimus, decreto Tridentino declaratam esse conformitatem editionis vulgatae in textibus per se dogmaticis, non affirmamus, exemplar aut codicem aliquem fuisse designatum, in quo sit tenenda haec conformitas ; sed decretum respicit edi­ tionem veterem, prout « longo tot saeculorum usu in ipsa Ec­ clesia probata est ». Textus itaque per se dogmaticus qui est in editione Clementina utique ex multis rationibus praesumitur esse veteris editionis, prout in Ecclesia longo saeculorum usu legi consuevit; sed si de aliquo tali textu posset demonstrari, non esse ex veteri vulgata editione, eius conformitas cum Scri­ ptura primitiva non posset dici per decretum Concilii declarata. Qui ergo textum ita admittit vel non admittit, prout exstat vel non exstat in veteri vulgata editione, quae longo saeculorum usu in Ecclesia probata est, is nihil agit contra decretum Concilii. 3°. Neque affirmamus, conformità rem in singulis textibus per se dogmaticis declaratam esse in gradu supremo perfectionis; sed sufficit, quod dogma expressum in vulgata fuerit etiam ex­ pressum in Scriptura primitiva. Unde dicimus, u) dogma quod expressum exstat in editione veteri vulgata, non deerat in Scri­ ptura primitiva; b) adeoque etiam non erat expressum aliud dogma in textu,, et aliud in loco respondente editionis vulga­ tae; c) multo minus dogma quod in vulgata affirmatur, ibi erat negatum, aut vicissim. Sed non dicimus, d) vi decreti Con­ cilii credendum esse dogma in vulgata eodem modo expressum, ut erat in Scriptura primitiva, dummodo dogma maneat idem', propterea neque dicimus, e) in huiusmodi locis nullum posse — 490 — esse errorem versionis, dummodo non sit huiusmodi, qui sub­ stantiam dogmatis mutet vel obliteret ita, ut etiam adhibitis praesidiis necessariis et opportunis intelligi nequeat. Sic non censendus esset contra decretum Tridentinum reiicere authentiam vulgatae, qui veram lectionem in textibus quibusdam etiam per se dogmaticis putaret esse aliam, qua idem quidem dogma, sed non eodem modo ut in vulgata enuntiaretur. Exempla esse possunt, si quis contenderet textus: Gen. III. i5. « ipsa con­ teret caput tuum » ; Ps. CIX. 3. « ante luciferum genui te » ; Luc. XXII. 20. «qui pro vobis fundetur »; Rom. V. 12. « in quo omnes peccaverunt » ; 1. Cor. XV. 51. « omnes quidem re­ surgemus, sed non omnes immutabimur », et si qui sunt alii, iuxta Scripturam primitivam legi oportere : « ipse conteret caput tuum » fi); « sicut ex matutino ros est, genui te »; « qui pro vobis effunditur » ; « quia omnes peccaverunt » ; « omnes qui­ dem dormiemus (ad resurgendum cf. Io. XI. 11; Matth. IX. 24; XXVII. 52; 2. Mach. XII. 40. 45.), sed non omnes immuta­ bimur imo etiam si legeretur: « omnes quidem non dormie­ mus (vel diuturno vel perpetuo somno mortis cf. 1. Thess. IV. 14-16.), sed omnes immutabimur » (vel omnes iusti ad gloriam, vel omnino omnes non quidem ad gloriosam sed tamen ad im­ mortalem vitam corporis) (2). Utrovis modo scriptum primitus fuisse dicas, dogmata eadem promissi Redemptoris et immacu­ latae eius Matris; aeternae generationis Filii; sacrificii euchari­ stici relativi ad sacrificium crucis ; peccati originalis ; universalis resurrectionis, utrimque licet paulo aliter reperies enuntiata. Hu­ iusmodi varietates modorum Apostoli ipsi frequenter admiserunt in citationibus, non solum suas sententias aeque inspiratas sub­ stituendo sententiis inspiratis V. T., ut aliqui persuadere vellent; sed ubi profitentur se citare ipsam scripturam V. T., adhibent versio­ nem LXX modaliter diversam a textu primitivo, ut e. g. Heb. X. 5. Postremo f) neque contendimus, vi decreti Tridentini constare et tenendum esse, nullum textum dogmaticum extitisse in Scriptura (1) De hoc loco vide eruditissimum opusculum cl. P. Franc. Xaverii Patrizi «De N’!T h. e. de immaculata Mariae origine». Romae 1853. (2) De tribus variis lectionibus huius loci conciliandis, quae mihi maio­ rem omnibus aliis discrepantiis afferre videntur difficultatem, legendus omnino est Suarez in 3. P. q. $6. a. 2. disput. 50. sect. 2. Cf. Melch. Canum 1. II. c. 14; Sabatierii Italam h. 1. — 491 — originali, qui desit in editione vulgata. Advertatur autem plu­ rimum differre haec duo, quod tali declaratione, qualis est Tridentina, decerneretur authentica editio, in qua textus exprimens dogma exstaret non sacer et canonicus; vel quod in editione ita declarata authentica aliquod dogma (de quo aliunde consta­ ret) non esset expressum, licet fuerit in Scriptura originali. Di­ cimus, Spiritum Sanctum non permissurum fuisse, ut tali de­ creto declararetur authentica vulgata editio, si e. g. i. Io. V. 7. textus esset spurius et proinde non canonicus (cf. Tract, de Trin. th. IV.); sed non affirmamus, versionem in qua ille textus desit e. g. syriacam, si adsint cetera requisita, non posse etiam tali decreto approbari ab infallibili Ecclesia. Uno verbo dicimus, vi decreti Tridentini in textibus per se dogmaticis, ut sunt in veteri vulgata latina editione, comparate cum Scriptura originali non posse admitti difformitatem contradictionis, nec difformita­ tem diversitatis positivae in dogmate; non tamen negamus, posse adesse et in pluribus locis revera adesse in ipsis etiam dogmatibus exprimendis difformitatem modalem. Quod vero spectat difformitatem diversitatis negativam in ipso dogmate, dicimus eam vi decreti Tridentini uno sensu ex­ cludi, alio sensu non excludi. Excluditur talis difformitas, quod dogma expressum in vulgata defuerit in Scriptura originali, et proinde in vulgata textus sit spurius et humanus; non tamen excluditur, quod dogma aliquod expressum in Scriptura originali forte exciderit in editione vulgata. 11. Hunc quem declaravimus, genuinum esse sensum decreti Tridentini, nunc demonstrandum est. i°. Intelligitur hic sensus ex ipso contextu ac scopo defini­ tionis. Iam primum decretum sess. IV. de libris canonicis, ut diximus in thesi antecedenti, saltem indirectam continet decla­ rationem authentiae veteris editionis vulgatae. Concilium ait: « si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis par­ tibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in ve­ teri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit... anathema sit». Igitur Concilium libros enu­ meratos cum omnibus suis partibus determinate sub hac forma vulgatae editionis latinae declarat canonicos, h. e. divinitus in­ spiratos (i). Inspiratae autem non sunt nisi partes illae, quae (t) Cf. Concilii Vaticani Const, de Fide cap. 2. can. 4. — 492 — secundum res et sententias, seu secundum sensum, habent origi­ nem a primo scriptore, qui solus erat inspiratus; neque enim quisquam dicet, interpretem seu interpretes latinos fuisse inspi­ ratos. Ergo partes omnes prout in veteri vulgata latina editione habentur, ad quas haec declaratio extenditur, declarantur secun­ dum sensum profectae a primo scriptore inspirato, h. e. secun­ dum sensum conformes primitivae Scripturae. Quaestio igitur tota ad illud revocatur, quid in definitione Concilii nomine partium librorum intelligatur. Ostendemus primo negative, quae extensio partium non sufficiat ; tum demonstrabimus, quousque positive significatio omnium partium librorum sacrorum, quae ibi no­ minantur, sese porrigere intelligenda sit. a) Solent quidam extensionem declarationis Concilii restrin­ gere affirmantes, nomine partium fuisse a Tridentinis Patribus intellectas partes deuterocanonicas libri Esther et Danielis, de quibus cum Protestantibus erat controversia. Hinc putant, utrum e. g. partes Evangeliorum iam antiquitus a quibusdam etiam Patribus notatae velut deficientes in codicibus sive pluribus sive paucioribus, et a recentioribus nonnullis criticis Protestantibus omnino repudiatae (i) habendae sint genuinae et canonicae, nondum vi decreti Tridentini certum esse ; sed si id constare debeat auctoritate Ecclesiae, aliam eius declarationem esse ex­ spectandam, quae donec edatur, causam integram criticis ratio­ nibus commissam manere. Si quis ergo nixus argumentis criti­ cis ea loca reficeret, non ideo quidquam contra decretum Tridentinum agere censendus esset (2). (1) Partes istae sunt Marc. XVI. 9-20; Io. V. 4.; VII. 53—Vili, it; quo etiam ob similem rationem referri possunt Luc. XXII. 42. 43 ; 1. Io. V. 7. de quo agimus in Tract, de Trin. th. IV. (2) Ita statuitur in opusculo « Sulla autenticità delle singole parti della Bibbia Volgata ». p. io. 45. 46. De hoc opusculo eruditissimi viri Caroli Vercellone plura inferius dicemus ; heic aliquam eius sententiam adnotare iuvat, quae mihi in tota disputatione de Vulgatae authentia velut principium videtur tenenda ; ibi vero solum obiter et per incidens occurrit. Sententia haec est p. 13: aquando sorge un dubbio sull’autenticità d’una parte di quei libri, si deve esaminare se quella parte sia stata solita leggersi nella chiesa cattolica, e se si trovasse nell' antica edizione Volgata. Verificandosi queste condizioni, noi dovremo ricevere quella parte controversa come por­ zione de’ libri sacri e canonici ». Si hoc principium a cl. auctore tenetur, plenus inter nos erit consensus. Sed fateor, me hanc sententiam de sensu — 493 — At vero a) verba decreti restrictionem ad partes deutcrocanonicas Esth. et Dan. non permittunt. Enumeratis enim omnibus libris veteris et novi Testamenti, de its omnibus sub­ ditur: « si quis autem libros ipsos (enumeratos) cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit........ anathema sit ». Ergo omnium librorum omnes partes, quae ex tenore et contextu decreti merito partes libri dici queant, prout in veteri vulgata legi consueverunt, de­ clarantur canonicae. Scopus non erat unicus declarare cano­ nicas partes, quas tum temporis Protestantes reficiebant ; sed sco­ pus praecipuus ab ipso Concilio indicatus in hac ultima con­ clusione decreti erat, editionem vulgatam declarare veram Scri­ pturam sacram in omnibus suis partibus, prae fine nominatim ad quem synodus ipsa erat usura testimoniis tamquam divinis ex eadem hac editione. Insuper controversiae inductae a Prote­ stantibus de partibus ss. librorum et notae Patribus Tridentinis non erant de solis illis Esth. et Dan. (Cf. Tract. Trin. th. IV.) y) Maxime in hac re tenendum est principium certum et evi­ dens. Quod error contra unam veritatem particularem praebet occasionem definitioni universaliori, in qua proinde etiam ille error, sed non solus, damnatus reperitur ; non ideo propositionem universaliorem definitionis restringere fas est ad solam damna­ tionem illius erroris particularis. Quod Dominus lo. XX. 21. propositionem universalem « sicut misit me Pater, et ego mitto vos », adhibet, ubi subiungit et confert Apostolis potestatem specialem: « quorum remiseritis peccata, remittuntur eis » (cf. Matth. XXVIII. 18. sq.) ; non propterea missio Apostolorum restringitur ad unum hoc munus remittendi peccata. Pariter si decreti Tridentini, quam puto omnino esse sequendam, non posse conciliare cum iis, quae ibidem dicuntur de valore eiusdem decreti quoad loca Evangeliorum paulo ante memorata. Numquid forte non satis constat vel con­ stare non potest, utrum Mr. XVI. 9-20. pars sit libri sacri, « prout in Ec­ clesia catholica legi consuevit et in veteri vulgata latina editione habetur » ? Si id constat vel saltem constare potest, quomodo decretum Trid. non suf­ ficit, sed alia exspectanda est declaratio ad partis illius canonicam aucto­ ritatem decidendam? Si cl. auctor forte hoc solum sibi voluit, pro catholicis quoque non fore certam athentiam horum locorum vi declarationis Tridentinae, nisi legi consuevissent inveteri vulgata editione latina; res tam clara potuisset dici verbis clarioribus. — 494 — occasione negantium valorem sacramenti ab apostatis aut tradi­ toribus ss. codicum administrati, definitur valor sacramenti col­ lati extra Ecclesiam catholicam ; non ideo definitio solum er­ rorem attingit eum specialem, cuius occasione prolata est. Sic ergo licet concederetur, negationem partium Esth. et Dan. fuisse occasionem et moventem rationem decreti Tridentini, non propterea restrictio admitti posset, quam significatio et contextus verborum respuit. />) Nunc dicendum, quid positive nomine partium ibi com­ prehendatur. oc) Non tam ex significatione verborum quam potius ex scopo decreti, quem Concilium ipsum expresse declarat, consequitur ad partes declaratas canonicas pertinere in primis loca omnia prout in veteri vulgata latina editione habentur, quae per se « testimonia ac praesidia » continent ad « confirmanda dogmata et instaurandos in Ecclesia mores », sive quae per se sunt te­ stimonia de « rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium ». Nanique Concilium ex definita divi­ nitate librorum cum omnibus suis partibus prout habentur in veteri vulgata editione latina, (et ex divinitate Traditionis) con­ cludit, ex hisce fontibus adeoque ex omnibus libris se usurum esse testimoniis (utique nonnisi divinis) ad confirmanda dogmata et instaurandos in Ecclesia mores. « Omnes itaque intelligant... quibus potissimum testimoniis ac praesidiis in confirmandis dog­ matibus et instaurandis in Ecclesia moribus (ipsa synodus) sit usura ». Ergo significavit Concilium, divinitatem librorum omnium nominatim in omnibus partibus, quae per se pertinent ad hunc duplicem scopum, suo decreto esse stabilitam. Ratio scilicet Con­ cilii haec est: primo definit infallibili decreto libros enumeratos omnes cum omnibus suis partibus, prout habentur in veteri la­ tina editione vulgata, esse libros divinos; inde habet et propo­ nit eosdem ut documenta, ex quibus tuto depromi possint te­ stimonia tamquam divina, quaecumque ex sensu quem habent, sint valida ad duplicem illum scopum (i). Ergo Concilium (i) Hanc rationem explicat etiam Pallavicinus: « Perchè nel sentenziar di cotanti articoli contro Eretici pertinaci e sofistici convenia levare ogni dubbio sopra i fondamenti delle future decisioni, come ben parla il decreto... si condusse (la Chiesa) a voler dichiarare in virtù dell’assistenza promes- — 49 5 — ipsum iudicavit, vi sui decreti stabilitam esse divinitatem et au­ ctoritatem canonicam (inspirationem) omnium testimoniorum ut habentur in vulgata veteri latina editione, quae ex suo sensu prae­ beant normam ad confirmanda dogmata et instaurandos inores, seu quae per se enuntient res fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium. At nisi testimonia, prout ha­ bentur in veteri editione vulgata, sensu saltem quatenus enun­ tiant dogma, essent conformia Scripturae originali, non essent testimonia divina et canonica. Ergo testimonia omnia in veteri editione vulgata, quae sunt dicto modo per se dogmatica, de­ clarata sunt a Concilio quoad sensum conformia Scripturae ori­ ginali ; seu in his omnibus versio habenda est authentica vi decreti Concilii. Hac igitur significatione intelligi debet authentia in secundo decreto, in quo explicite declaratur, veterem hanc vulgatam edi­ tionem longo saeculorum usu in ipsa Ecclesia probatam « pro authentica » habendam esse, nominarim in iis actibus, quorum • unica vel praecipua pars est exponere, declarare, defendere dog­ mata Christiana morumque regulas, « in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus ». 3) Quamvis contextus decreti sit maxime proprius locus et sufficiens ad hunc sensum probandum, constat tamen praeterea adhuç testimoniis, talem extensionem authentiae intellexisse ac tenuisse Patres ipsos Concilii et theologos, qui vel interfuerant, vel paulo post secuti sunt. Legati nomine Pontificis praesiden­ tes Concilio in suis litteris Romam scriptis aperte indicant, agnovisse quidem Patres Concilii imperfectiones et errores Vul­ gatae in rebus minoris momenti, non autem in iis quae per se spectant ad fidem et morum regulam (i). De theologis non ló­ sale dallo Spirito Santo, per autentica e sicura qualche traslazione latina delle ss. lettere essendo, quell’idioma l’unico universalmente noto a tutti i bene intendenti di Teologia e però capaci di giudicare intorno a’ dogmi della fede ». Hist. Cone. Trid. 1. VI. c. 17. n. 5. (1) In litteris ad Card. Alexandrum Farnese Pauli III. nepotem legati respondent difficultatibus Romae motis eo, quod in decreto de authentia vulgatae nihil dicatur de necessaria aliqua eius correctione. Aiunt legati : « Quanto alla incorrettione sua, se ben s’è conosciuta, in lochi però che non mutano le cose essentiali della fede » etc. Rationes cur de correctio­ nibus adhibendis Patres maluerint nullam mentionem facere, sunt : a perchè altro è a dire essere incorretta l’edizione, altro essere incorretti i libri (co- — 4q6 — quor illis, qui iustos limites transgressi, et fere dixerim fanatici, con formitatem asserebant in singulis particulis et paene syllabis; sed sapientiores qui fatebantur, non esse declaratam omnimo­ dam conformitatem cum textibus originalibus, ut in ultima parte huius theseos ostendam ; unanimes tamen retinebant hunc sen­ sum decreti de conformitate non solum velut abstracte in sub­ stantia librorum, sed nominatim in locis quatenus per se exhi­ bent res fidei et morum regulas. Fere omnes expresse eam de­ clarant ; pauci sunt, qui non diserte de ea loquuntur, sed ta­ men toto suo modo argumentandi eam supponunt, dum aiunt non esse contra decretum, si « in minimis » quibusdam error in Vulgata esse dicatur. At inter veteres multos quos consului, hactenus nullum inveni, qui expresse dixerit vel indicaverit, vi decreti non esse determinatam Vulgatae authentiam in textibus huiusmodi per se dogmaticis. In re autem tam gravi a doctri­ na et interpretatione communi non est recedendum. y) Ad rationem nostri argumenti bene advertendum est, ne nobis supponatur opinio quae nostra non est, et deinde ratio­ nibus contra hanc forte validis nostrum argumentum confutatum putetur. Aliud est loqui de authentia versionis vel editionis ge­ nerarim, aliud de gradu seu de intensione et extensione authen­ tiae; nulla de priori, saltem inter catholicos, potest esse disputa­ tio, sed tota quaestio est de hac altera. Poterit versio aut editio Scripturae dici adhuc simpliciter conformis originali, licet in locis paucis quibusdam etiam per se dogmaticis esset discre­ pantia negativa, vel etiam positiva; h. e. licet alicubi in ver­ sione aut editione aliud dogma (quod tamen aliunde revelatum constaret) esset expressum quam in originali; dummodo non sit difformità! contradictionis in dogmate, talis enim versio foret haeretica. Quod si ita est, neque repugnaret, ut versio vel edidices) più o meno ». Tum vero maxime, quia ex confessione incorrectionis Scripturae qua Ecclesia utitur, haeretici potuissent inferre, esse mendosam etiam in locis per se fidem spectantibus, quod legati habent ut calumniam intolerabilem : « Nè saria bastato a dire che le mende fussero dove non importava alla fede, perchè da uno errore si potria (ab haereticis) arguire a infiniti ». Ex hac defensione contra accusationes apparet commune prin­ cipium tum Romae tum Tridenti fuisse, errores in editione vulgata non reperir!, « dove importa alla fede ». Vide litteras legatorum editas a cl. P. Vercellone: Dissertazioni Accademiche p. 79. sqq. — 497 — tio Scripturae adhuc simpliciter, licet illo inferiori modo ac gradu conformis textui originali etiam usu publico in Ecclesia, qua­ tenus simpliciter conformis, approbaretur ; quatenus vero secun­ dum quid difformis est, toleraretur. Ratio ergo, cur putemus tenendam esse authentiam Vulgatae in eo gradu superiori, quo diximus, non est, quia quomodocumque ab Ecclesia proposita est tamquam authentica vel usu publico vel etiam expressa de­ claratione ; sed argumentum ducitur ex modo declarationis. Unde concedimus quidem, versiones alias e. g. latinam antehieronymianam, syriacam, armenam usu ecclesiastico probatas esse ut simpliciter authenticas ; sed si quis in iis posset demon­ strare alicubi difformitatem ab originali Scriptura negativam vel forte etiam positivam in aliquibus textibus per se dogmaticis (sensu explicato), atque inde contenderet, talem difformitatem neque obesse authentiae veteris latinae editionis vulgatae; nega­ remus consequentiam. Non enim eodem modo, non decreto si­ mili declarata est authentia illarum versionum, quo authentiam vulgatae definitam habemus non solum generatine, sed ex decreti contextu et scopo secundum talem gradum intensionis et exten­ sionis. 2°. Ex omnibus dictis patet, quid sentiendum sit de diver­ sitate inter textum hebraicum et graeçum ex una parte, et inter editionem vulgatam versionis latinae ex parte altera in iis, quae per se ad fidem et morum regulam spectant, a) Negamus in his umquam reperiti diversitatem contradictionis, ut in textu affirmetur quod in versione negatur vel vicissim, quin omnibus praesidiis adhibitis demonstrari possit, lectionem genuinam esse . eam, quae in sensu dogmatis non discordet ab editione vulgata, prout longo saeculorum usu in Ecclesia catholica legi consuevit. b') Idem putamus dicendum de diversitate positiva discrepantiae realis, ubi non est eiusdem affirmatio et negatio, sed affirma­ tio aut negatio discrepantium, hic quoad unum illic quoad aliud dogma, c) Eodem etiam pertinet diversitas negativa discrepan­ tiae, si in editione vulgata exstet textus dogmaticus, qui in graeco aut hebraico (in praesenti conditione lectionum) videretur deesse. Si quando verificaretur hypothesis, quod loci genuinitas in veteri editione vulgata ut in Ecclesia legi consuevit, saltem secundum substantiam dogmatis praesidiis criticis demonstrari non posset, insistendum esset principiis theologicis, ut conceFranzelin. De Divina Tradit, et Script. "p — 498 — dendo vetustam aliquam in textu hebraico vel graeco corrupte­ lam, is ex Vulgata supplendus intelligeretur. d) Non eadem esset ratio, si textus per se dogmaticus exstaret in hebraico vel graeco, qui deesset in latina Vulgata; hic enim defectus perse minime demonstraret hebraicum aut graecum textum interpolatum. Po­ stremo e) in discrepantia modali, seu quoad modum solum si­ gnificandi eandem veritatem, textus hebraicus et graecus pluri­ mum confert et adhibendus sane est ad vim et genuinum sensum versionis vulgatae rite aestimandum. III. Ut de veritate non solum ex argumentis directis, sed etiam comparate cum sententia contraria iudicari possit, ne­ cessarium hic putamus examinare recentium adversariorum ar­ gumenta, licet pleraque in superioribus praeoccupata iam fuerint. Ne eorum vim dissimulasse videar, ipsa fere verba viri do­ ctissimi, a nobis in hac re dissentientis, describam ex opusculo superius citato (Sulla autenticità delle singole parti della Bibbia Volgata). Eius disputatio haec est p. 23. sqq. i°. Distinctio inter « textus dogmaticos et non dogmaticos » (ita enim cl. auctor loquitur) theologice non potest admitti, d) quia omnes textus Scripturae sunt inspirati, et proinde omnes aeque verbum Dei et divinae auctoritatis. « Verum quidem est, verbum Dei non exprimere semper sententiam pertinentem ad doctrinam revelatam; sed non ideo desinit esse verbum infalli­ bile, auctoritatis supremae, et divinum ; ergo pro theologo non datur distinctio quoad auctoritatem inter diversas partes libro­ rum divinitus inspiratorum ». Ad hoc argumentum a priori ac­ cedit b) alterum a posteriori. « Si quis in Scripturis velit dis­ tinguere ea, quae plus minusve directe pertinent ad doctrinam fidei et morum », id in concreto fieri nequit', quia plerumque nequeunt discerni huiusmodi loca ab aliis; « saepe enim, ma­ xime in latina vulgata et in graeca versione LXX, primo intuitu locus videtur indicare doctrinam dogmaticam vel moralem, qui penitius inspectus nihil huiusmodi continere deprehenditur ». Nihilominus fatetur cl. auctor, « saepe sine periculo errandi af­ firmari posse, in textu enuntiari vel non enuntiari doctrinam dogmaticam ». Imo concedit, distinctionem inter textus qui ver­ santur in rebus fidei et morum et inter loca alia, saepe esse utilem in hermenéutica sacra ; vidit enim ipse nimis clare hanc distinctionem indicatam in Concilio Tridentino sess. IV. decret. 2. — 499 — In summa asseritur, textus dogmaticos a non dogmaticis saepe quidem facillime, vel saltem adhibita diligentia discerni, hancque distinctionem in hermenéutica esse adhibendam ; esse tamen tex­ tus « praesertim in libris sapientialibus et propheticis », quorum valor dogmaticus cum certitudine determinari nequit. Ex his praemissis infertur conclusio : « ergo distinctio illa theologice in suo complexu saltem est impossibilis, et practice nulli usui pro studiis criticis ». Argumentum utrumque ab ipso auctore in hanc summam contrahitur. Universa Scriptura est verbum Dei; atqui verbum Dei in omnibus est aequalis et supremae au­ ctoritatis; ergo etiamsi cum certitudine discerni possent omnia loca, quae « referuntur ad fidem et ad mores », non tamen pos­ semus affirmare his locis competere maiorem auctoritatem quam locis aliis Scripturae (i). 2°. Critice spectata distinctio inter textus Scripturae « dog­ maticos et non dogmaticos » est absurda, a) quia amanuenses et correctores aeque in illis ac in his poterant errare et reipsa errabant, nec id sine miraculis perpetuis poterat impediri. Ergo non apparet, cur errores in locis « qui praetenduntur non dog­ matici », liceat emendare, « in locis vero aliis (dogmaticis) de­ beant conservari et intacti relinqui ». Mox vero h) subiungitur, nullos esse in editione vulgata errores « qui repugnent sanitati fidei » ; sed esse « errores innocuos », hosque (in locis « dog­ maticis », de quibus agitur) emendari posse « corrigendo voces erroneas, resecando additamenta, supplendo lacunas ». Ad haec c) facto constat, etiam loca nonnulla ex iis quae dogmatica ap­ pellant, fuisse post Concilii decretum adhuc emendata. (i) Quia nemo facile perspiciet vim argumenti quo videtur probari, quod certum apud omnes sinceros catholicos non indigebat probatione, et non probari (ut ostendam) quod solum in quaestionem venit, describam ipsa cl. auctoris verba. « In breve: la S. Scrittura è parola di Dio, la quale ora c’insegna il dogma, ora c’insegna altre cose che Iddio volle fossero scritte dagli autori inspirati a benefizio della Chiesa. Ma la parola di Dio ha sempre eguale ed assoluta autorità sia che ci parli di ciò che dobbiamo credere ed operare per raggiungere il nostro fine, sia che ci esponga la storia della rivelazione o qualsivoglia altro fatto divino o umano. Dunque quand’anche si potessero conoscere sempre con certezza tutti i luoghi che più o meno direttamente si riferiscono alla fede e ai costumi, noi non po­ tremmo mai affermare, che a questi luoghi debba attribuirsi maggior peso di autorità che non al rimanente dei libri inspirati ». 1. c. p. 25. — 5oo — 3o. Custodia et vigilantia Ecclesiae a) solum refertur ad sub­ stantiam ss. librorum, ne scilicet libri prae eorundem scopo cor­ ruptelis inductis essentialiter alii evadant, quam primitus lue­ rant. Scopus autem ss. librorum non solum est dogmaticus ; certe « in nonnullis libris historicis V. T. substantia et pars praecipua non spectat doctrinam ». Insuper b) Scripturae per se sunt littera mortua, spiritus vivificans non potest contineri in litteris sed in authentica doctrina , qua Ecclesia litteram mor­ tuam vivificat. « Unde apparet, quomodo Ecclesia non sit custos Scripturarum quatenus mere sunt littera mortua », sed quatenus continent verbum Dei vivum et vivificans, quo in munere Ec­ clesia numquam potest deficere. 4°. « Etiamsi a) Ecclesia nequeat tribuere Scripturae sen­ sum falsum et errare in illa interpretanda, potest tamen uti etiam textu non legitimo ad confirmandum sensum legitimum ». b) « Textus dogmatici critice certi sunt necessarii solis Protestantibus negantibus auctoritatem Ecclesiae et Traditionis, non autem nobis qui nullum dogma primario in Scripturis fundatum esse novimus » (p. 26. 28. 3o.). 5°. Multae versiones sunt legitime receptae in Ecclesia, puta versio giacca V. T., latina antehieronymiana, syra, armena, coptica. Iam vero istae versiones inter se comparatae habent plurimas lectiones « diversas quoad sensum in locis, qui putan­ tur dogmatici » ; necessario ergo ibi sunt errores vel interpretum vel amanuensium. Attamen « omnes versiones legitime usur­ patae in Ecclesia catholica dogmatice pares sunt, et proinde dogmatice etiam pares sunt textui (originali), quamvis critice differant tum a textu tum inter se » (p. 28. 38.). 6°. Si textus dogmatici non essent supponendi examini artis criticae, hermenéutica deberet praecedere criticam, et haec illi subiiceretur atque ab illa dirigenda esset. At haec est perversio ordinis logici scientiarum; primum enim stabilienda est vera lectio per examen criticum, et tum demum sequi potest eius interpretatio. « Ergo ordo scientiarum non sinit, ut textus quos volunt esse dogmaticos, subtrahantur examini critico » (p. 27.). Hae videntur esse omnes et solae rationes, quibus sententia theologorum quam sequimur, in erudito opusculo impugnata est ; reliqua enim argumenta quae ibi proferuntur, non nostrae sed illorum doctrinae opponuntur, qui conformitatem versionis 5oj vulgatae cum textu primitivo indiscriminatim in omnibus incisis et particulis, atque adeo authentiam in gradu supremo vi de­ creti Tridentini tenendam esse censuerunt. Hanc opinionem a cl. auctore invicte confutatam esse video, et plene quoad hanc par­ tem ei consentio; sed vim argumentorum contra nostram sen­ tentiam nondum perspicio, neque ab ea recedendum esse puto. Rationes exponam respondendo brevissime ad singula. Ad i"m. Probatur optime, distinctionem inter textus qui sunt canonicae Scripturae, non esse intelligendam ratione diversae au­ ctoritatis, quod hic non indigebat probatione; sed non probatur, nullam posse admitti distinctionem neque ratione rei seu ma­ teriae quam continent. Imo hanc distinctionem, quae sola a no­ bis supponitur, adversarius ipse diserte admittit verbis longe efficacioribus, quam quibus nos eam explicamus, et extensione multo ampliori quam admitti posse videtur. Porro ex principio certissimo, in textibus, si sunt canonici, auctoritatem non esse diversam, quamvis diversa sit materia, non sequitur quod unice probandum erat, a sacra synodo in editione veteri latinae versionis fuisse declaratos conformes originali et ideo canonicos non alio sensu textus primae classis, quibus expresse dicit se usuram tamquam verbo Dei, quam singula incisa secundae clas­ sis, de quibus non loquitur. Nemo ex diversa auctoritate textuum qui sunt Scripturae inspiratae, probare umquara instituit diver­ sam relationem decreti ad loca diversa; sed nostra demonstratio longe alia est. Concilium in declaratione authentiae editionis vulgatae expresse indicat, se prae oculis nominatila habuisse testimonia pertinentia ad « confirmanda dogmata et instau­ randos in Ecclesia mores », et ideo concludimus, hos textus per se dogmaticos omnes, ut sunt in editione veteri vulgata, comprehensos esse in declaratione authentiae huius eiusdem editionis. Hoc autem de aliis textibus et incisis Concilium non dicit; et ideo pro his non valet idem argumentum, sed vi de­ creti sufficit in his admittere conformitatem eam, quae requi­ ritur, ut versio non sit quoad substantiam difformis et simpli­ citer non authentica. Si propter aequalem auctoritatem omnium textuum qui sunt canonici, sequeretur, versionem in omnibus pari modo conformem originali declaratam esse, potius conce­ dendum foret in sententiam contrariam, qua affirmatur authentia conformitatis in omnibus incisis, etiam enuntiantibus quae — 5o2 --per se non pertinent ad aedificationem doctrinae Christianae in rebus fidei et morum. Hoc autem quia et nos et pariter ad­ versarius noster certis argumentis falsum demonstrari putamus, idcirco necessario tenendum est, declarationem authentiae a Con­ cilio alia intensione de textibus unius, et alia de textibus alterius classis intellectam fuisse, et intelligendam esse; atque adeo cum authentia veteris latinae editionis vulgatae dicitur declarata fuisse quoad substantiam, in hac substantia Scripturae in primis com­ prehendi ea loca, quibus synodus « ad confirmanda dogmata et instaurandos in Ecclesia mores se usuram esse » tamquam sa­ cris et canonicis, utique prout exstant in veteri latina editione, et quorum causa se inductam esse dicit, ad libros omnes cum omnibus suis partibus sub forma, « prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata latina editione haben­ tur », definiendos sacros et canonicos. Altera pars argumenti quae inducitur a posteriori, vix in­ diget responsione. Eo quod a nobis privata interpretatione non semper potest certo determinari sensus alicuius loci, utrum sit de rebus per se fidei et morum, et utrum proinde pertineat ad partes Scripturae nominatim comprehensas in decreto, nullate­ nus sequitur, vel distinctionem ratione diversae materiae universim reiiciendam esse, vel usui esse non posse ac debere, ubi de valore dogmatico textus constiterit; adeoque etiam non se­ quitur, hunc quem diximus, non esse sensum decreti Triden­ tini. Si propter rationem adversarii distinctio potest reiici a cri­ tico, non video cur eodem iure non posset seponi ab interprete, pro quo tamen ipsemet eam admittit; nec video, quomodo Con­ cilium ipsum eandem distinctionem nobis ob oculos ponere po­ tuerit: « ut nemo in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia . . . aut etiam contra unanimem consen­ sum Patrum interpretari audeat ». Quam quidem distinctionem Concilium Vaticanum in authentica declaratione decreti Triden­ tini iterum repetiit. (Const, de Fide c. 2.) Ad 2um. Quod hic dicitur in prima parte argumenti, non est in quaestione. Concedimus, in codicibus sive scriptis sive excusis posse esse errores amanuensium et correctorum etiam in locis dogmaticis, imo posse esse haereses, hosque errores posse — 5o3 — et debere modo opportuno emendari. Quaestio non est de sin­ gulis codicibus, sed de veteri vulgata editione, prout longo sae­ culorum usu in Ecclesia Dei legi consuevit. Et in hac iterum non quaeritur, utrum velut a priori interpres, vel antiquissimis temporibus omnes aut fere omnes amanuenses (i) errare po­ tuerintin textibus etiam dogmaticis; concedimus, id fieri utique potuisse. Quaestio est unica, utrum re ipsa sint in editione ve­ teri vulgata errores in textibus per se dogmaticis, iique non qualescumque, sed qui transmutent ipsam substantiam dogmatis, ut erat in originali divinitus inspirata Scriptura. Affirmamus, huiusmodi errores nullos esse; idque constare dogmatice, quia Spiritus Sanctus non permisisset, ut Ecclesia eo modo quo fa­ ctum est, versionem ita mendosam atque adeo in huiusmodi locis continentem non verbum Dei inspiratum, sed verbum hu­ manum, declarasset authenticam. Si supernaturalis divina pro­ videntia et assistentia Spiritus Sancti, in conservatione verbi Dei scripti, et in indicio Ecclesiae de integritate ac puritate huius verbi scripti removetur vel non attenditur, et insuper Scriptura consideratur in conditione libri privati ; tum sane non aliud re­ manet ad conservationem integritatis et sinceritatis Scripturae, quam industria humana (in qua totum fere negotium redit ad solertiam interpretum ex una lingua in aliam, amanuensium, correctorum), et ad indicandum de eadem integritate ac since­ ritate remanet unum atque ideo independeos examen criticum et historicum. At suppositis principiis catholicis, de facto in­ tegritatis et sinceritatis Scripturae sub hac determinata forma versionis ac editionis, seu de authentia conformitatis eiusque gradu certi reddi possumus per iudicium Ecclesiae. Demonstrato igitur iudicio Ecclesiae de tali gradu authentiae veteris vulgatae editionis, ut in eius textibus « ad confirmanda dogmata et ad instaurandos in Ecclesia mores », seu ad « aedificationem do­ ctrinae Christianae » pertinentibus, exhibeatur sincerum verbum Dei scriptum secundum substantiam saltem dogmatis, iam etiam dogmatice demonstrata est conformitas eiusdem editionis cum primitiva Scriptura in omnibus huiusmodi textibus. Hic quo­ niam veritas veritati non repugnat, ipso hoc iudicio Ecclesiae (t) Nisi supponatur error antiquus et universalis, iam non esset in vulgata veteri editione, sed in aliquot mendosis exemplaribus. — 5o4 — securi reddimur, numquam critice demonstratum iri talem ali­ quem errorem in veteri vulgata editione, ut longo saeculorum usu in Ecclesia legi consuevit. Potest tamen fieri, ut ob defe­ ctum praesidiorum necessariorum, vel ob alias causas, sola critica per se aliquando non possit demonstrare veritatem lectionis vul­ gatae etiam in huiusmodi locis ; tum vero quod critice non li­ quet, constabit nihilominus ex principio theologico. Hoc modo dicimus, sicut alias scientias humanas ita etiam criticam subesse theologiae Ecclesiae, hancque oportere velut normam saltem ne­ gativam, et velut stellam rectricem ad praecavendos errores prae oculis haberi. Ad alteram partem huius obiectionis respondemus. Si agitur de « erroribus innocuis » , mutatur status quaestionis. Sermo nobis est de erroribus, qui transmutent sensum dogmatis, ut erat in Scriptura originali inspirata, cuiusmodi non putabimus « errores innocuos ». Eadem valet responsio de eo, quod am­ bigue dicitur « emendatio vocum erronearum ». Porro non con­ tendimus, vi decreti credi debere in editione vulgata nullas esse lacunas textuum dogmaticorum , adeoque non negamus, eas posse suppleri (si revera demonstrentur esse). Negamus vero, in editione veteri vulgata, ut longo saeculorum usu in Eccle­ sia Dei legi consuevit, et quae eo modo quo ostendimus, de­ clarata est authentica, haberi textus dogmaticos spurios. Ratio­ nem dedimus , quia scilicet decretum ex suo contextu et scopo, nominatili! testimonia ad « confirmanda dogmata » declarat esse canonica ; unde si textus essent spurii, declaratum fuisset scri­ ptum verbum hominum pro scripto verbo Dei. Ideo negamus, quod dicitur de « resecandis additamentis », si haec intelligantur per se dogmatica, et quae exstent in veteri vulgata editione. Nec profecto video, quomodo hoc ius critices ex veteri vulgata editione « resecandi additamenta » per se dogmatica, possit con­ ciliari cum verbis ipsius cl. adversarii, quae superius in nota p. 492. citavimus. Ad partem tertiam desiderassemus exemplum emendationis textus per se dogmatici post Concilium Tridentinum, sed emen­ dationis, de qua sola disputamus; videlicet a) textus certo ex­ stantis in veteri vulgata editione, b) emendationis non secundum modum solum exprimendi dogma, sed secundum ipsam rem et substantiam dogmatis. Huiusmodi vel uno exemplo prolato, cl. 5o5 — auctor suum propositum efficacius demonstrasset quam omnibus argumentationibus; donec proferatur, negabimus tale aliquod idoneum exstare. Nam talis emendatio non posset esse alia nisi tum inducta, quando correctiones in editione vulgata iussu Pon­ tificum institutae sunt (emendatio enim alia privatorum nihil probaret). At non credam, correctores contra suum primum principium mutasse textum certo exstantem in veteri editione vulgata, idque inducendo mutationem substantialem sensus dog­ matici, qui fuisset enuntiatus in illa editione, quam ipsimet « suae pristinae integritati ac puritati, quoad eius fieri potuit, restituere » propositum habebant. (Praefat. ad edit. Clementinam). Ad 3unl. Huius difficultatis primam partem, ubi dicitur custo­ dia Ecclesiae referri solum ad substantiam librorum sacrorum, possumus transmittere. Neque enim nostra demonstratio extensio­ nis et gradus authentiae, quae referenda sit ad omnes textus per se dogmaticos, innititur simpliciter huic muneri custodiae Scriptura­ rum, sed ducitur ex modo definitionis, quo Concilium authentiam editionis vulgatae declaravit. Ceterum scopus princeps Scripturae, atque ideo prae hoc scopo substantia sacrorum librorum, con­ stituitur in rebus fidei et morum h. e. in iis, quae (iuxta su­ perius exposita) propter se revelata sunt in Scripturis, non au­ tem solum per accidens et propter aliud inspirata ad scribendum. Unde illud quod cl. auctor in libris V. T. dicit substantiam e. g. complexum historiae et prophetiae etc., nos comprehendimus inter partes dogmaticas. Adeoque possemus dicere', custodia Ec­ clesiae hoc ipso, quod (fatente adversario) refertur ad substan­ tiam librorum sacrorum, in primis pertinet ad partes omnes « fidei ac morum », seu ad ea quae per se revelata sunt, ac spectant ad « aedificationem doctrinae Christianae »; de his enim, non autem de minimis adiunctis historiae, geographiae, botanicae, zoologiae hisque similium, Ecclesia pro munere suo directe et per se est sollicita, et sub hac ratione ei est per se com­ missa non minus custoditio quam interpretatio verbi Dei scri­ pti. Ex hoc munere custodiae non sequitur quidem, non po­ tuisse textus aliquos etiam per se dogmaticos, imo libros in­ tegros inspiratos intercidere, quoniam doctrina revelata non in solis Scripturis, sed imo etiam principalius in Traditione conservatur ; omnino autem ex munere custodiae verbi Dei sub — 5o6 — assistentia Spiritus veritatis consequitur, non posse fieri ut Ec­ clesia custos verbi Dei proponat verbum humanum tamquam verbum Dei in Scripturis. At haec propositio verbi Dei per Ec­ clesiam non ex eo adhuc intelligitur, quod verbum contineatur in aliqua editione Scripturae, sed intelligitur ex diserta vel sal­ tem aequipollente declaratione authentiae editionis; et haec au­ thentia declarata ipsa quousque extendatur, ex sensu et modo declarationis discendum est. Ideo munus custodiae verbi Dei sub assistentia Spiritus veritatis est quidem ratio, cur Ecclesia in­ fallibiliter etiam authentiam seu conformitatem versionis et edi­ tionis Scripturae discernere et declarare queat, sed non ex eo munere per se, sine huiusmodi declaratione, authentiam eiusque extensionem cognoscere possumus. Quare frustra in argumento adversarii illud munus custodiae Scripturarum inducitur, cui nostra demonstratio de authentia vulgatae editionis, et eo magis de eiusdem authentiae amplitudine, minime innititur. Possumus ergo nunc haec omnia omittere, quia authentiam editionis vul­ gatae in omnibus locis per se dogmaticis, non deducimus sim­ pliciter ex munere custodiendi Scripturas, sed ex modo quo au­ thentia declarata est. Pars altera obiectionis si urgeretur, deveniendum esset ad absurdum, ab Ecclesia totam doctrinam revelatam conservari tantummodo in Traditione, atque ideo non magni interesse, si scripta humana habeat ac proponat pro divinis. Sine dubio, Ec­ clesiae transmissa est, et sub assistentia Spiritus veritatis in ea conservatur, intelligentia verbi Dei; quae res tota pertinet ad Traditionem et ad infallibilem interpretationem Scripturarum. Sed ideo non potest negligi, imo in praesenti providentia ne­ cessario supponitur custoditio ipsius verbi Dei scripti, quod a cl. auctore « littera mortua » appellatur. « Agnitio (yvôifftç) vera est,... quae pervenit usque ad nos tractatio plenissima neque additamentum neque ablationem recipiens, et lectio sine falsa­ tione et secundum Scripturas expositio legitima ». Iren. IV. c. 33. n. 8. (cf. th. IV. n. I.) Licet non absolute et ex rei natura, attamen in praesenti providentia Scriptura est necessaria Eccle­ siae, neque independenter a Scripturis Traditione distincta con­ servatur totius revelationis depositum : sed Scripturae ipsae sunt pars magna depositi custodiendi, et vicissim medium ad custo­ diam depositi; ex eis enim utpote verbo Dei scripto, Ecclesia — 5oy — , sub assistentia Spiritus Sancti veram intelligentiam, explicatio­ nem, defensionemque veritatum revelatarum depromit. «Sicut illis (haereticis) non potuisset succedere'corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum eius, ita et nobis et a nobis integri­ tas doctrinae non competisset sine integritate eorum , per quae doctrina tractatur ». Tertull. Praescript. c. 38. Uno verbo: quia Scriptura sine vera intelligentia et « verbo vivificante » nec suf­ ficit nec prodest, non ideo Scriptura « littera mortua » ad ve­ ram intelligentiam et praedicationem « vivificantem » non ne­ cessaria censeri potest, aut eius conservatio maxime in « rebus fidei et morum » ibidem divinitus scriptis, minus pertinet ad munus custodiendi depositum. Ad 4"nl. Si prima pars obiectionis dirigitur contra nostram explicationem decreti Tridentini, responsio in promptu est. Pot­ est quidem fieri, ut Ecclesia verbis alicuius versionis Scripturae utatur ad piam accommodationem, ad exornationem, sub certis conditionibus etiam ad argumentum , quin ideo iam declarare velit, aut verba esse genuina, aut hunc esse verborum sensum. At Concilium in decreto de quo agimus , testimonia quorum usum ex editione vulgata ad confirmanda dogmata sibi vindicat, evidenter declarat divina ac proinde authentica, ut satis demon­ stravimus. Si in secunda parte textus critice certi dicuntur solis Protestantibus necessarii eo sensu, quod Protestantes non nisi per criticam et historiam, atque ideo plerique ex ipsorum principiis nullo modo possunt certi fieri de genuinitate Scripturarum, nobis autem sicut de vero sensu, ita de genuinitate et authentia Scri­ pturarum constare potest per infallibilem auctoritatem Ecclesiae, id nos maxime contendimus et saepe iam demonstravimus. At si dicitur, necesse non esse ut Ecclesiae catholicae et per Ec­ clesiam nobis constet de genuinitate textuum per se dogmati­ corum, hoc ita universe dictum quam falsum sit, ex paulo ante disputatis constat, et etiam per se evidens est. Ad 5unl. Admittimus , versiones in eo statu , quo sunt et quamdiu sunt in publico usu Ecclesiae catholicae, esse simpli­ citer authenticas authentia etiam manifestata seu externa, quae internam supponit et includit, ut thesi superiori explicatum est. Dixi pro statu, in quo et quamdiu manent in publico usu Ec­ clesiae', quia si versio per longum tempus desierit esse in tali — 5o8 — usu catholicae Ecclesiae, pro hoc tempore auctoritas Ecclesiae nullum facit vadimonium contra inductionem errorum, atque hoc ipso integritas non amplius authentice manifestata est et theologice cognoscibilis. (Cf. supra p. 477-79-) Quamvis vero illis versionibus pro statu et tempore, quo diximus, concedamus competere authentiam generice et simpliciter dictam, quae ma­ nifestatur publico usu ecclesiastico J attamen quoad gradum et extensionem authentia nulla tali declaratione determinata est, sicut definitam esse vidimus authentiam editionis veteris vulga­ tae latinae; non ergo eodem modo constat de illarum sicut de huius authentia. Quoad illas authentia simpliciter et generatim atque usu tantum, quoad hanc specifice et in aliquo determi­ nato gradu, per solemne Ecclesiae decretum manifestata gst. Ceterum revera putamus, versiones illas (pro statu quo diximus) demonstrari non posse in locis per se dogmaticis « positive di­ versas quoad sensum » ita, ut aliud dogma quoad substantiam (multo vero minus sensus contrarius, qui esset haereticus) ex­ primatur, quam fuerit in Scriptura originali inspirata. Quidquid vero sit de gradu illarum authentiae, de quo dis­ putare nolumus, in obiectione non valemus conciliare haec duo, quod d) versiones illae in locis dogmaticis « differunt sensu », utique (si aliquid dicitur ad rem pertinens) quoad dogmatis sub­ stantiam, ac proinde vel illae omnes, vel omnes, una excepti, habent errorem quoad substantiam dogmatis ; nihilo tamen mi­ nus Z>) omnes cum vulgata editione et cum textibus originalibus theologice pares sunt. Quomodo, quaeso, instrumentum quoad substantiam alicuius vel aliquorum dogmatum exhibens textum humanum (talis enim profecto est, si est error quoad sensum ipsius dogmatis, licet supponatur non esse sensus haereticus, quia non negationem dogmatis, sed aliud diversum enuntiat), quomodo, inquam, tale instrumentum theologice par dici pot­ est alteri, quod exhibet textum divinum ac inspiratum? Ad 6lini. Si textus genuinitas dubia est, et de ea nullo alio ex fonte quam per regulas critices constare potest, debet prae­ cedere critica hermeneuticam, ut constet, hanc versari circa te­ xtum genuinum. In textibus dubiis ergo profanis et privatis hic ordo inter criticam et hermeneuticam semper consistit, quia de eorum genuinitate non nisi ex historia et critica constare potest. At si agitur de instrumento publico, et quidem theologico ac — 5oq — nominarim de s. Scriptura, in qua de genuinitate certae cuius­ dam classis textuum iudicari potest ex fonte duplici, a) ex au­ ctoritate Ecclesiae tamquam ex fonte theologico, superiori, in­ fallibili, qui propterea sit pro fonte altero sibi subordinato instar normae dirigentis, et b) ex critica tamquam fonte mere humano et priori subordinato ; in hac hypothesi logicus ordo postulat, ut in huiusmodi textibus primum consulatur auctoritas tamquam norma prae oculis habenda, per quam critica dirigenda est. Unde hermenéutica solum praecedit, quando et quatenus neces­ saria est, ut constet, num locus pertineat ad eam classem tex­ tuum, de quorum genuinitate secundum substantiam sensus ex duplici fonte iudicari potest. Porro ubi etiam ex auctoritate et declaratione custodis Scripturarum certiores reddimur de genui­ nitate secundum substantiam dogmatis, possunt in textibus dog­ maticis nihilominus remanere aliae difficultates lectionis quoad modum enuntiandi dogma, quae ante exegesim pleniorem totius enuntiationis et ex sola critica solvendae sint. Ordo ergo hic est", si oritur dubium de genuinitate substantiae sensus dogmatici, praecedit auctoritas et quadamtenus, h. e. quando et quatenus requiritur ad dignoscendum valorem dogmaticum, praecedit et­ iam hermenéutica ; succedit et subservit critica auctoritati. Si dubium est de genuinitate pertinentium (salva substantia sensus) ad modum enuntiationis ; praecedit critica, sequitur applicatio plenior hermeneuticae et exegesis. Absoluta antecessio criticae prae auctoritate theologica (Ecclesiae), ubi indicatur de genui­ nitate textuum dogmaticorum, non magis admitti potest, quam absoluta antecessio aliarum scientiarum humanarum, e. g. phi­ losophiae, prae theologia Ecclesiae in materiis etiam ad hanc pertinentibus, et secundum aliquam rationem communibus. De hac re dicemus in Appendice horum Tractatuum. (Vide Con­ cilii Vaticani Constit. de Fide cap. 4. cf. Coroll. 2. ad th. XVI11.) IV. In postrema parte theseos impugnamus alteram opinio­ nem, hactenus confutatae contrariam, qua nonnulli vetustiores theologi contendebant, vulgatam editionem esse a Concilio de­ claratam authenticam in gradu supremo conformitatis cum ori­ ginali textu quoad singula incisa et paene verba, quaecumque sit materia, in qua textus versentur. At talem sensum profecto vix credibilem decreti vel colligunt ex ipsa appellatione authen­ ticae editionis simpliciter dictae, vel ex speciali aliqua ratione — 5io — decreti. Ex utraque consideratione manifestissime erroris con­ vincuntur. De priori nihil opus est multis dicere. Sane diuturno Eccle­ siae usu authentica demonstrabatur versio latina usurpata usque ad s. Hieronymum, et deinceps adhuc simul cum nostra Vulgata, saltem usque ad Gregorium M. Nihilominus nemo ex illo usu inferri posse putabat conformitatem cum textu primitivo in sin­ gulis quibusque minutioribus rebus et verbis. Imo ss. Patres illo ipso tempore, quo versio erat in usu universali, passim plura adnotabant in illa minus recte posita, s. Hilar, in Ps. 118. V. 96. T. I. p. 354; in Ps. 138. n. 43. p. 582', Marius Vi­ ctorinas contr. Arian. 1. II. Bibi. Max. PP. T. IV. p. 273; s. Hieronym. in Gal. IV. 5; V. 4. T. VII. p. 449. 481 ; ep. ad Sun. et Fletei, passim et alibi saepe. Universim s. Augu­ stinus ep. 82. n. 3. ad Hieronym. et 1. XI. c. 6. cont. Faust, statuit: « ibi (in Scripturis) si quid velut absurdum moverit, non licet dicere : auctor huius libri non tenuit veritatem ; sed aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intelligis ». Tandem vetus illa editio, licet publico usu demon­ strata authentica, paulatim seposita est, et ei substituta haec no­ stra, in multis minutioribus huiusmodi rebus non solum modo enuntiandi, sed etiam sensu ab illa discrepans. Quae quidem di­ versitas demonstrat, non potuisse saltem utramque perfecte re­ spondere archetypo textui, non tamen impedivit, quominus utra­ que esset authentica , quantum ad scopum Scripturarum satis erat. Simile aliquid dicendum est de versionibus vetustis pu­ blice per multa saecula usurpatis in Ecclesiis catholicis aliarum linguarum. Opportune unus ex deputatis ad correctionem Vul­ gatae Dr. Vaiverde in libello supplici ad Pontificem Clemen­ tem VIII. (apud cl. P. Vercellone in Prolegom. ad Lectt. var. Vulg. T. I. p. LXV1I.) ita loquitur: « Multa, Pater Sancte, per­ misit Ecclesia legi publice, non quod omnino probaret, aut re­ ctius legi non posse statuerit... neque ideo dicenda est errores tolerasse in Bibliis, cum haec neque sanam fidem neque mores corrumpant. Plura quidem et maiora multa toleravit Ecclesia, antequam Hieronymus Biblia emendaret, et nemo Ecclesiae hoc exprobravit ». In declaratione igitur authentiae universim spectatae, certe haec opinio nullum habet fundamentum; probari itaque deberet — 5i i — ex specialibus rationibus et adiunctis decreti Tridentini. At ex his omnibus potius evidenter falsa convincitur. t°. Ex fine declarationis Concilii. Finis propositus est « non parva utilitas accessura Ecclesiae Dei », quae distincte assignatur in eo, ut omnibus innotescat sinceritas fontium , ex quibus in Ecclesia et a synodo ipsa depromenda sint « testimonia in con­ firmandis dogmatibus, et instaurandis in Ecclesia moribus ». At­ qui ad hunc finem nihil pertinent minutiora quaeque geogra­ phiam, chronologiam, adiuncta infima historiae, botanicam, zoologiam, etc. spectantia; sed ad hunc finem satis est versionis et editionis, qua Ecclesia ad fidei et inorum aedificationem, tam­ quam genuino verbo Dei utitur, authentia conformitatis in rebus fidei et morum, ac in ceteris quoad rei summam. Ergo hanc non autem illam strictiorem conformitatem declarare proposi­ tum erat. Alia inflexione idem dici potest. Indicium Ecclesiae de au­ thentia Vulgatae est indicium infallibile de facto dogmatico, et eatenus assistentia Spiritus Sancti , atque per eam infallibilitas in indicando promissa est, quatenus factum est dogmaticum h. e. proxime nexum cum conservanda integritate fidei et regulae morum, de quo propterea, non secus ac de dogmatibus in se revelatis infallibiliter, constare magni interest totius Ecclesiae. Atqui huiusmodi factum est utique editionis Scripturae in pu­ blicum catholicae Ecclesiae usum adoptatae conformitas cum archetypo in iis, quae saepe iam diximus, non autem confor­ mitas in minutissimis quibusque. Ergo de illa, non de hac au­ thentia, Ecclesia infallibilis iudicium tulit. 2°. Ex circumstantiis declarationis. Synodus declaravit au­ thenticam editionem vulgatam tum temporis existentem ; eam enim tamquam authenticam Concilium ipsum in suum usum adoptavit. Simul vero agnovit in ea aliqua posse emendari, hocque negotium Romanorum Pontificum curae commendatum vo­ luit; qua quidem in agnitione defectuum et erratorum levioris momenti, tam Cardinales ac theologi Romae deputati et con­ sulti a Pontifice, quam Patres Concilii consentiebant (vide episto­ las Legatorum supra citatas p. 495. seq.) (1). Nihilominus tamen (1) De magna varietate in codicibus et exemplaribus illius temporis ita loquitur Bellarminus (opuse, posthumo edito a Zaccaria in Proleg. ad T. I. Tirini 1795): «Testatur Nicolaus Cardinalis (apud Bessarionem in com- — 512 — etiam in hoc statu editio vulgata declarata est authentica, et tamquam authentica adhibita ab ipso Concilio. Ergo de authentia in huiusmodi minutioribus, Patres Concilii in sua declara­ tione non agebant. His iam etiam responsum est ad id, quod patroni strictis­ simae conformitatis dicere solebant, non utique errores librario­ rum esse approbatos , sed vulgatam editionem expurgatam a mendis, ut nunc eam habemus, etiam in omnibus minimis de­ claratam esse authenticam. At a) declaratio non ad futuram tantummodo editionem referebatur, quae est calumnia Protestantium, sed ad Vulgatam ut tum exstabat et a Concilio ipso po­ tuit adhiberi. b') Concilium nulla indicavit speciatim principia, secundum quae emendatio esset instituenda. Non ergo potuit velle in antecessum declarare, futuram emendationem, quae pro­ fecto plus minusve a perfectione abesse poterat, talem fore, ut etiam in minimis archetypo primitivo responderet. Propterea c) Ecclesia non modo post solemnem illam authentiae declara­ tionem, sed etiam post emendationem auctoritate Pontificum in­ stitutam, adhuc permittit et ratum habet usum publicum et liturgicum non solum editionum in aliis linguis, sed etiam ali­ cubi versionis latinae a Vulgata in rebus huiusmodi minoribus multum diversae. Ita Psalterium vetustissimum , quod in non paucis differt a Psalterio Vulgatae, retentum et in ecclesia Va­ ticana S. Petri, in Ambrosiana, in sacello Mozambico Toleti, et usque ad annum 1808 in Ecclesia S. Marci Venetiis (cf. Bru­ ttati disseti. Della Volg. n. 8.); Psalmus 94. (Venite exultemus) ex illa antiqua recensione quotidie in officio divino recitatur, et solum in festo Epiphaniae ex recensione vulgata (1); chro- mentar. in illa verba: sic eum volo manere), se scrutatum esse plurima armaria, et invenisse tantam codicum latinorum varietatem, ut paene tot essent exemplaria quot codices. Cum autem veritas non possit esse nisi una, certum est, in tanta varietate plurimos contineri errores ». (1) Psalterium versum ex graeco iuxta recensionem, ut erat ante curas a s. Hieronymo impensas, adhibetur (paucis mutatis) in Ecclesia Ambrosiana et in sacello Toletano. Psalterium primis curis ab Hieronymo emendatum, quod dici solet Romanum, usui est Basilicae Vaticanae, olim erat etiam Basilicae S. Marci ; ad idem pertinet Ps. 94. in nostro quotidiano Officio Matutino, Gradualia et Tractus, Antiphonae ad Introitura , Offertorium, Communionem in Missa. Alterum denique ab Hieronymo secundis curis ---- DI 3 ---- oologia in annis patriarcharum iuxta LXX diversa ab ea, quam habet Vulgata, conservata est in Martyrologio Romano, nec in eius correctione a Benedicto^XIV. circa illam quidquam muta­ tum. (Cf. 1. B. Branca de latinae vulg. auctoritate p. 541. Me­ diolani 1781.) Quis autem non videt, talem liturgicum usum textuum in rebus huiusmodi minutis etiam sensu discrepantium manifestissime demonstrare , Ecclesiam auctoritate sua neutros textus in huiusmodi rebus voluisse declarare certe conformes archetypo primitivo ? 3'°. Apertissime patroni absolutae, etiam in minimis, authentiae supponunt multa miracula minime necessaria, et quae facta esse nullis probabilibus rationibus suadere possis. Unum ex his commemorasse satis est. Versio nostra vulgata in longe maxima parte librorum V. T. auctorem habet s. Hieronymum, estque immediate derivata ex textu hebraico, ut tempore s. Hieronymi exstabat, et consequenter in multis discrepans a versione latina vetustiori, quae facta erat ex graeco LXX. In quibusdam libris, in Psalmis, Baruch, Sap., Ecclesi., Mach, conservata est versio Hieronymo vetustior. Psalmos licet verterit s. doctor ex hebraico, tamen Ecclesia non eius versionem adoptavit, sed ne aures po­ puli offenderentur, retinuit interpretationem veterem ex grae­ co LXX, modice a s. Hieronymo secundis curis emendatam, et a versione ipsius Hieronymi non parum diversam. His positis ad asserendam plenam illam conformitatem affirmari debet, translationem s. Hieronymi perfecte in omnibus particulis re­ spondisse textui primitivo in ceteris libris, solo excepto Psalte­ rio; vicissim vetustiorem versionem quae eo usque fuerat in usu Ecclesiae, non fuisse saltem perfecte authenticam, nisi in solo Psalterio et in iis libris, quos s. Hieronymus non attigit. Insuper consequitur, textum hebraicum aetate Hieronymi fuisse corruptum in solo Psalterio, in ceteris libris perfecte conformem archetypo ; interpretes LXX non accurate libros ceteros, perfe­ ctissime Psalterium vertisse, vel certe eorum versionem solum in Psalterio perfectissimam et incorruptam ad vetustum in­ terpretem latinum pervenisse. Haec omnia et alia plura quae supponi debent, nemini persuadebis sine manifestis argumentis; emendatum, quod Gallicanum appellatur, exstat in nostra editione vulgata. Psalterium autem versum ab eodem s. doctore ex textu hebraico publice receptum non est, sed exstat in editionibus eius Operum. Franzhlin. De Divina Tradit, et Script. 33 — 514 — argumenta autem non solum nulla suppetunt quae haec de­ monstrent, sed suppetunt, quae ostendant has hypotheses esse falsas. Certe illi theologi si rem melius considérassent , vel adacti fuissent ad suam opinionem deserendam, vel debuissent affirmare, authentiam internam et libros inspiratos per decla­ rationem Ecclesiae non solum manifestari sed etiam effici, quod quam falsum sit, alibi demonstravimus. 4°. Testes gravissimi qui ipsi interfuerant vel suppares erant Concilio Tridentino, et theologi paulo post Concilium magno numero consentiunt, eâ qua diximus, non autem strictiori signi­ ficatione, authentiam editionis vulgatae a Tridentinis PP. fuisse declaratam. Id manifestum imprimis est ex epistolis legatorum Romam scriptis, quas supra commemoravimus. (Cf. Pallavic. 1. VI. c. 17. n. 15. 16.) Praeterea Card. Cervinus hoc idem theologo Concilii Andreae Vegae pridie quam firmaretur decretum, et postea non semel diserte testatus est, ut gravissimis verbis Cer­ vino adhuc superstite scripsit Vega in opere dedicato Cardinali Paceco, qui et ipse illius IV. sessionis magna pars fuerat. (Vega de lustificat. 1. XV. c. 9.) Idem P. loanni Marianae significavit lacobus Lainez postea Societatis lesu Praepositus Generalis, qui iussu Pontificis Concilio adfuerat. (Mariana de Editione vulgata c. 2t. p. 101.) Consentiunt Salmeron (Opp. T. 1. p. 24. 25. ed. Colon. 1602.), amplissime Didacus Payva de Andrada (Defens. Cone. Trid. 1. IV. fol. 247. sqq.), alii multi quos no­ minant Bellarminus opuse, citato, Mariana 1. c., Serarius (in Prolegom. Bibl.), Ioan. Bernardus de Rossi (de Causis negle­ ctae linguae hebraicae c. 4.), Hodius describens ultra octoginta catholicorum theologorum conspirantes sententias (de antiquis Biblior. versionib. P. II. 1. 3. c. 15.). Ex Scholasticis confer Dominicum Bañez in S. Th. 1. q. t. a. 8; ex recentioribus Wirceburgenses T. I. c. 1. a. 4; Trivultianorum Ephemerides 1750. mense Iulio, 1753. mense Septembri et Octobri: losephum Bru­ ttati (opusculo supra citato, inter dissertationes bíblicas ed. Me­ diolani i838,). 5°. Argumenta enumerata nemo suspicabitur de editione tan­ tum valere nondum emendata, nunc autem post correctionem iussu Pontificum institutam, iam vi decreti Tridentini in singu­ lis etiam minimis plenam conformitatem cum archetypo esse asserendam. Huiusmodi suspicio evidenter excluditur. — 515 — a) Argumenta nostra omnia ita sunt comparata, ut valeant etiam supposita emendatione. b) Talem mirabilem con formitatem, quae nonnisi per inspi­ rationem divinam et interpretis et theologorum a Pontifice ad corrigenda Biblia deputatorum constitui potuisset, profecto PP. Tridentini non prophetice praedixerunt; sed sicut vulgatam editio­ nem theoretice declararunt et practice adhibuerunt tamquam au­ thenticam etiam ante correctionem, ita desiderabant expurga­ tionem mendorum, quantum fieri posset, ut uniformitas lectionis in Ecclesia constitueretur. Non ergo decreto Tridentino perfe­ ctissima illa emendatae editionis conformitas cum archetypo in antecessum declarata est. c) Neque vero alia ulla exstat Pontificum declaratio, ex qua talis authentia conformitatis in supremo gradu asseri deberet. Imo ex historia correctionis Bibliorum constat, ab ipsis viris gravissimis ad hoc negotium deputatis, non solum tantam emen­ datae editionis perfectionem non fuisse agnitam, sed etiam plura quae viderant corrigi potuisse, ob prudentes rationes consulto fuisse relicta. Id monetur in praefatione ad lectorem emendatae editioni praefixa, cuius auctor est Bellarminus, certe mandato et consensu reliquorum ad opus correctionis deputatorum, atque ut res ipsa loquitur, etiam ipso summo Pontifice annuente. Ibi disertis verbis amovetur in primis praeiudicium, ac si haec vulgata editio post institutam emendationem iam necessario ha­ beri deberet « omnibus numeris absoluta ». Deinde succincte red­ ditur ratio methodi observatae in correctione, ubi duo dicuntur: non solos codices latinos editionis vulgatae fuisse adhibitos, sed etiam textus hebraici et graeci rationem habitam ; tum vero in pervulgata lectione esse aliqua consulto mutata, « alia quae mu­ tanda videbantur, consulto immutata relicta ». Huius consilii tres causae adferuntur, ipseque sensus huius appellationis est a Concilio Vaticano diserte declaratus: « eos (integros cum omnibus suis partibus) Ecclesia pro sacris et ca­ nonicis habet... propterea quod Spiritu Sancto inspirante con­ scripti Deum habent auctorem, atque ut tales Ecclesiae traditi sunt ». 6. Error in ipsa re et doctrina viri eruditi, nisi ego fallor, originem habet ex errore methodico. Voluit nimirum ex rerum intestina necessitate et a priori decernere de amplitudine inspi­ rationis, cum tamen de ea non nisi a posteriori ex testimonio divino constare queat. Notio enim inspirationis tota theologica est, ac proinde inquirenda in divina revelatione, ut haec in Ec­ clesia Dei traditur et declaratur, ex eademque revelatione ab Ecclesia proposita discamus oportet inspirationis extensionem. Omissa quaestione de genuino conceptu inspirationis, quoad eius extensionem omnino certum est, a) nomine excellentiae Scri­ ptura, Scriptura sacra, et formulis scriptum est, Scriptura dicit hisque geminis, non modo totam collectionem vel integros libros, sed singulas eorum partes et singulos etiam textus fuisse ab ipso Christo, ab Apostolis, ab universa Ecclesia designatos; b) hoc nomen Scripturae fuisse semper intellectum pro Scriptura in­ spirata Ttirsa. OsoiçveuaTOÇ, et illas formulas fuisse aequipollenter ac promiscue adhibitas cum aliis: Deus dicit, Spi­ ritus Sanctus dicit, homo in Spiritu Sancto dicit; c) hanc excellentiam Scripturae, ut omnis Scriptura tum nempe in in­ tegris libris, tum in singulis partibus declararetur et crederetur inspirata et verbum Dei scriptum, non fuisse repetitam ab ex­ cellentia materiae, sed formaliter a modo, quo scripta est, ut nomen ipsum inspirationis satis manifestum reddit. Haec in Tractatu de Scripturis divinis satis demonstrata nunc assumo. — 526 — lam vero ex hac universali doctrina consequitur, illas partes historicas, de quibus loquitur cl. auctor, tam certo et indu­ bitanter ab Ecclesia fuisse habitas et haberi ut scriptas sub cha­ rismate inspirationis, quam certo accensebantur et accensentur Scripturae sacrae. Atqui numquam in Ecclesia catholica dubi­ tatum est; sed semper in homiliis, in commentariis, in citatio­ nibus Patrum et Doctorum, in synopsibus et indiculis librorum sacrorum est expressum et praedicatum, e. g. caput I. Gen. 2-2 5, de quo auctor dissertationis nominatiti! agit, omnino pertinere ad Scripturam sacram, ut profecto caecus sit oporteat, qui hac de re dubium non dico praevaluisse, sed permissum aut tole­ ratum aut aliquando auditum fuisse dicat. Ergo partes istae, ac singillatim Gen. I. 2-20, ab Ecclesia catholica creditae sunt et creduntur scriptae sub charismate inspirationis, in quo a for­ tiori charisma infallibiiitatis includitur. 7. Legantur, quaeso, homiliae Basilii et his gemini libri Am­ brosii, ac iterum homiliae hexaemeron Chrysostomi, libri deinde Augustini in Genesin ad litteram, aliorumque Patrum frequentissimae lucubrationes in historiam creationis, in quibus inter­ pretatio verborum ac sententiarum diversa quidem et multiplex, at persuasio non iam privata sed publica Ecclesiae de inspira­ tione Moysis in his scribendis, expressa prostat velut per se certa ac indubitata omnibus Christianis. Chrysostomus exordiens enar­ rationem « has litteras, inquit, quasi longe absentibus Deus mi­ sit, attulit autem Moyses... Quasi ad omnes nos clamat; qui haec cum non essent, fecit ut essent, is et linguam meam ad horum enarrationem impulit. Igitur ita auscultemus, ut quae non a Moyse, sed per linguam Moysis ab omnium Deo audia­ mus ». Horn. I. in Gen. Aequipollentia invenies apud Basilium et Ambrosium. 8. Sed quoniam adversarius, nescio quomodo, ad Hierony­ mum et Augustinum provocavit, de utroque hoc doctore singil­ latim dicendum est. Hieronymus in Scripturis agnoscit « nor­ mam veritatis » pro ipsa scientia « de naturis rerum », quatenus nempe de his in Scripturis aliquid contineatur. « Urges, ait contra Rufinum (Apol. 1. 111. ed. Martian, p. 465), ut respondeam de natura rerum. Si esset locus, possem tibi vel Lucretii opinio­ nes iuxta Epicurum, vel Aristotelis... vel Platonis atque Zeno­ nis... dicere. Et ut ad Ecclesiam transeam, ubi norma est veri- — 327 — tatis, multa et Genesis et prophetarum libri et Ecclesiastes nobis de huiusmodi quaestionibus suggerunt ». Eodem sensu disserit in epistola ad Paulam (T. II. p. 708): « Dixi, quomodo philo­ sophi solent disputationes suas in physicam, ethicam, logicamque partiri, ita et eloquia divina aut de natura disputare, ut in Genesi et in Ecclesiaste, aut de moribus, ut in Proverbiis et in omnibus sparsim libris, aut de logica pro qua nostri (scriptores sacri) theologicen sibi vindicant, ut in Cantico Canticorum et in Evangeliis ». Aeque igitur eloquia divina credit Hieronymus in disputationibus de natura ac in illis de moribus et de theo­ logia. Generati™ Hieronymus explicat, quomodo etiam quae minutiora videantur in sacris libris, sint habenda vere ut Scri­ ptura divina atque hoc ipso, ut quae Christus loquatur in ho­ mine, et quae homo loquatur per Spiritum Sanctum. Refellens enim homines sine dubio haereticos, qui ob eandem rationem quam nunc noster adversarius inducit, repudiabant epistolam ad Philemonem, et similia « humanae imbecillitatis exempla » in aliis libris veteris et novi Testamenti negabant esse dicta per Spiritum Sanctum, doctor maximus responsum profert, quod prorsus argumento praecipuo recentis dissertationis occurrere vi­ detur: « Quod si non putant eorum esse parva, quorum et ma­ gna sunt, alterum mihi conditorem, iuxta Valentinum, Marcionem et Apellen, formicae, vermium, culicum, locustarum, alterum coeli, terrae, maris et Angelorum debent introducere. An potius eiusdem potentiae est (divinae), ingenium quod in maioribus (in « rebus fidei et morum » iuxta nostrum auctorem) exercue­ ris, etiam in minoribus non negare? » (Prolog, ad ep. Philem. T. IV. p. 442). Cur vero pro nova vindicanda doctrina ad Hieronymum in 1er. XXVIII. provocare, imo s. doctoris verba ex contextu avulsa praefigere placuerit velut totius dissertationis compendium, nemo facile intellexerit. Nec Hieronymus nec ullus umquam ss. Pa­ trum sensit aut dixit, scriptores sacros quandoque sibi relictos opiniones falsas sui temporis combibisse, bosque errores ut suam sententiam in libris canonicis perscripsisse. Inter doctrinas enim, quae in universa Ecclesia a nemine in controversiam vocatae, constanti et unanimi praedicatione traderentur, omnes cum Origene (Praefat. in 11. de princip.) etiam hanc habebant: « Scri­ pturam sacram (sine distinctione) esse a Spiritu Sancto inspi­ — 528 — ratam ». Hieronymus in loco citato, et in Matth. XIV. 9. non aliud dicit, nisi quod aliquando in Scripturis res exprimuntur verbis ac nominibus, quibus non ab auctore Scripturarum et secundum rei veritatem, sed ab aliis secundum apparentiam cen­ sentur. Idque locum habet non modo in « rebus profanis » sed aeque in dogmaticis, ut exempla a s. doctore inducta satis de­ monstrant. Ananias pseudopropheta ibi appellatur propheta, quod nomen LXX omisisse Hieronymo non probatur. « Prophetam (Septuaginta) non dixere Ananiam, ne scilicet prophetam vide­ rentur dicere, qui propheta non erat; quasi non multa in Scri­ pturis sanctis dicantur iuxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non iuxta quod rei veritas continebat. Denique et loseph in Evangelio pater Domini vocatur, et ipsa Maria quae sciebat se a Spiritu Sancto concepisse... loquitur ad filium : ego et pater tuus dolentes quaerebamus te ». 9. Multo magis miror, viro docto opportunam visam fuisse appellationem ad s. Augustinum. In loco quem citat (de actis cum Felice Manich. 1. I. c. 10), nullum est vestigium senten­ tiae, de qua nunc quaeritur. Non enim de textibus agit Augu­ stinus, qui sint in Scriptura, sed de doctrinis quae nec in Scri­ ptura ullo modo reperiuntur, nec in praedicatione ecclesiastica traduntur. Porro non dicit, nihil omnino in doctrina Christiana doceri de sole et luna ; sed ea quae Felix affirmaverat per pa­ racletum Manichaeum esse revelata « de initio, medio et fine, de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et qui fe­ cerint, quare dies et quare nox, de cursu solis et lunae », haec inquam dogmata Manichaei, negat Augustinus contineri in Evan­ gelio, non autem dicit aut somniavit, ea ibi legi quidem et ni­ hilominus posse censeri falsa. Quid doctor Hipponensis senserit de inspiratione et infalli­ bili divina veritate omnium textuum in libris canonicis, ipse declaravit locis pluribus, in quibus repetit illud notissimum: « ego solis eis Scripturarum libris qui iam canonici appellan­ tur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in eis offendero litteris, quod videatur contrarium veri­ tati, nihil aliud quam vel codicem mendosum esse, vel inter­ pretem non assecutum, quod dictum est, vel me non intellexisse, non ambigam... De prophetarum et Apostolorum scriptis, quod — 5-29 — omni errore careant, dubitare nefarium est ■». Aug. ad Hicronym. ep. 82. n. 3; Civ. Dei XI. 3; contr. Faust. XI. 5. 6. Speciatim autem in re, de qua nunc disputamus, in iis in­ quam testimoniis, quae de historia creationis aliquid continent, Augustinus testatur: « Scripturam veracem esse nemo dubitat, nisi infidelis aut impius ». In Gen. ad litt. 1. VII. c. 28. Prae ceteris vero lectu dignissima sunt, quae disputat 1. I. quatuor ultimis capitibus c. 18-21 , in quibus- haec potissimum adver­ tantur a s. doctore inculcata, a) Aliud est quaerere de interpre­ tatione, aliud de sensu libri ; illa saepe est incerta vel erronea, hic semper est infallibiliter verus, b) Interpretatio in locis Scri­ pturae quae agunt de rebus naturalibus, multum iuvari potest per scientias naturales (1). c) At si constat, in scientiis natu­ ralibus aliquam sententiam proferri contrariam genuino et in­ dubio sensui Scripturae, illa certissime pro errore haberi debet; adeoque studendum est, ut etiam ex propriis principiis scientiae naturalis refellatur, quod si nondum fieri potest, ex principio fidei « nulla dubitatione credamus esse falsissimam ». Nara d) « quiquid his nostris litteris profertur contrarium » (agitur de rebus naturalibus), id « contrarium est catholicae fidei ». e) Eo maiori «turione opus est, ne nostram interpretationem temere venditemus ut certam, cum ea fortasse sensum nostrum falsum, non sensum Scripturae verum contineat, quae quidem temeritas et fidelibus molestiam tristitiamque ingerit, et infide­ lium salutem impedit; « si namque hos libros putaverint fal­ laciter esse conscriptos de his rebus, quas ipsi infideles indu­ bitatis numeris percipere potuerunt, quo pacto iisdem libris credituri sunt de resurrectione mortuorum, de spe vitae aeter­ nae regnoque coelorum? » Plurium ss. Doctorum testimoniis non opus esse existimo, (1) Hinc ait: « esse lucem corporalem coelestem, aut etiam supra coe­ lum vel ante coelum, cui nox succedere potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec veritate certissima refellatur. Quod si factum fuerit, non hoc habebat divina Scriptura, sed hoc senserat humana ignorantia (interpretis) ». Qui igitur sentit in hisce rebus, aliquam sententiam esse veritatis certissimae contrariam, et nihilominus errorem hunc putat inesse ipsi Scripturae, is ab Augustino iudicatur sentire « contra fidem ». Quis autem non videt, in nova doctrina quam impugnamus, omnino illud ipsum statui, quod Augu­ stinus damnat? Franzelin. De Divina Tradit, et Script. jj» — 53o — manifeste enim hi quos obiter citavi, modo ipso loquendi de­ monstrant, doctrinam quam proponunt, esse universalem et com­ munem omnibus Christianis, quae nefarie et non nisi ab impiis et infidelibus negetur. Concludam ergo ex omnibus praestitutis, novam doctrinam quae proponitur, nec cum integritate canonis Scripturarum consistere, nec cum manifesta praedicatione eccle­ siastica conciliari posse. II. Fallacia argumentorum pro nova doctrina. io. Reliquum est, ut brevissime inspiciamus auctoris argu­ menta, quorum potissimum, et si verum fateamur, unicum con­ stituitur in ratione finis, quem Deus dicitur propositum habuisse in scribendis libris sacris. Neque vero finis iste velut fundamen­ tum novae theoriae ab auctore assumptus, probationem ullam habet sive in ipsa sacrorum librorum indole sive in explicita aut implicita doctrina revelata; sed ex generali dumtaxat prin­ cipio circumscribitur, quod nimirum Deus revelationem suam dederit ad nostram aeternam salutem; unde continuo infertur, nullas veritates quae ex sese cum aeterna hominum salute nexum non habent, esse aut posse esse a Deo nobis propositas, atque adeo nec scriptas sub inspiratione aut saltem sub assistentia di­ vina praemuniente ab erroribus. Consequens istud, Deum nec voluisse nec potuisse inspirare scriptionem rerum non per se pertinentium ad religionem, ex principio posito velut per gradus quosdam ab auctore deducitur. Primum ex eo, quod « finis Dei inspirantis unice est commu­ nicatio veritatis religiosae », tantummodo infertur, Deum poittisse sine contradictione cum fine proposito scriptores in rebus aliis sibi ipsis relinquere (p. g8), quod quidem fortasse concedi posset, quamvis in hac hypothesi finis paulo aliter quam in praesenti providentia revera est, se habere dicendus foret. At mox ab auctore absque ulla ratione addita ex eodem principio (p. roo) longe aliud concluditur : non potuisse Deum, quin insipienter (qwecklos) ageret, nobis velle proponere, quae praeter res fidei et morum in ss. libris continentur. Denuo (p. tot) repetitur eadem illa­ tio: sicut Ecclesia ita et revelatio universim (i. e. Deus revelans), si tractaret huiusmodi res profanas, « merito videretur tractasse, quae sunt extra artem », et egisse contra suum finem. Verum — 531 — haec duo, « potuisse Deum sine contradictione cum fine res, quas profanas dicere placuit, non inspirare », et « non potuisse Deum sine contradictione cum fine eas inspirare », quantum inter se differant, quisque videt et a logicis docetur. Hoc alterum dumtaxat, non potuisse Deum ratione finis sibi in inspirandis Scripturis praestituti extendere suum charisma inspirationis ad illas « res profanas », validum esset ad demon­ strandam thesim adversarii ; at in hoc ipso error continetur, et absurditas a nemine umquam probanda. Ad summum in hac re dici posset, nos non intelligere omnes rationes ac fines, cur Deus veritates etiam per se rationales et empiricas ac historicas im­ mediate ad ordinem naturalem pertinentes nobis veibo suo et supernaturali revelatione proponere voluerit, sicut generatili! ra­ tiones divinae providentiae in ordine naturae, multoque magis in ordine gratiae, non nisi imperfectissime assequimur. Sed profecto intolerabile est, hanc ipsam nostram ignorantiam convertere in temerariam sapientiam, qua nos « consiliarios Dei » constitua­ mus, et a priori definiamus, quas veritates nobis verbo suo tra­ dere potuerit, quas sine laesione finis, quem ipse sibi liberrime in ispirandis Scripturis praestituit, scribendas inspirare non po­ tuerit. De supernaturali facto divino agitur, quod an et quo­ modo locum habuerit, h. e. secundum existentiam et essentiam, secundum intentionem et extensionem, non a priori coniectandum est, sed a Deo ipso discendum , quatenus id nobis vel expresse in doctrina tradita Ecclesiae declarare dignatus sit, vel ex doctrina tradita nobis deducendum reliquerit. Methodo illa decernendi a priori de huiusmodi factis supernaturalibus, si qui­ bus forte cum D. Hirscher « dogmata speculativa » non magni momenti pro regno Dei esse videantur, pervenietur tandem ad commentura Kantianum, in Scripturis sola « praecepta moralia » retinenda, reliqua vero vel insuper habenda, vel tamqtfam mo­ ralium praeceptorum symbolica involucra aestimanda esse. ii. Ceterum ut directe respondeamus, ordo gratiae et reve­ lationis supernaturalis non destruit, sed evehit et consecrat or­ dinem naturae et scientiae naturalis ; et ordo uterque naturae et gratiae in praesenti statu elevationis finem habet gloriam Dei in fide, spe, et charitate rationalis creaturae pro hac vita, in beata glorificatione pro vita futura. Ex hac coniunctione utriusque or­ dinis fit, ut quemadmodum elementa naturalia evehuntur ad statum supernaturalem sacramentorum , et « animale ac terre­ num » aliquando transformabitur in « spiritale ac coeleste », ita etiam veritates quae per se sunt in ordine rationis et scientiae naturalis, eleventur secundum beneplacitum Dei sanctificatoris ad supernaturalem ordinem revelationis et fidei. Hac autem ipsa elevatione per verbum Dei supposita, veritates istae attingunt duplicem ordinem. Per se spectatae sunt ordinis naturalis et « profanae », atque ita obiectum rationis ac scientiae naturalis; quatenus verbo Dei proponuntur, sub hac formali ratione iam pertinent ad ordinem supernaturalem , sunt « veritates religio­ sae », constituunique obiectum fidei et theologiae. Quamvis igi­ tur etiam in libris inspiratis rite distinguantur ea, quae per se sunt « res fidei et morum ad aedificationem doctrinae Christia­ nae pertinentium », et alia quae per se et ex insita sua natura non pertinerent ad ordinem religiosum fidei et morum Christia­ norum ; haec tamen distinctio non ita intelligi potest aut umquam in Ecclesia intellecta est, ac si alia in Scripturis proposita haberentur verbo Dei infallibili, alia fallibili verbo humano; sed quod alia ibi sunt per sese et ex sua intima ratione ordinis supernaturalis et ordinis religiosi , haecque dicuntur per se et propter se revelata, h. e. quia sunt tales veritates; alia ibi sunt ex sese et ex propria sua indole ordinis naturalis et ratio­ nalis, quae a theologis post s. Thomam (2. 2. q. 1. a. 6. ad i) dicuntur inspirata aut revelata per accidens, quoniam scripta quidem sunt Deo inspirante, atque ita proposita per verbum Dei, non tamen propter se sed propter alia (1), quibuscum histo­ rice vel logice cohaerent, cuiusmodi sunt illa, quae cl. auctor commemorat p. 98 et alia innumerabilia. Priores illae veritates sunt revelatae, quia sunt religiosae; posteriores sunt religiosae, quia et quatenus sunt ad scriptionem inspiratae, ac propterea revelatae. Ad difficultatem igitur adversarii patet responsio. « Finis Deo propositus in revelatione unice est communicatio veritatis reli­ giosae; ergo non potuit velle in revelatione comprehendere ve­ ritates profanas». Respondemus. Distinguo antecedens-, unicus (1) Non dico, omnes veritates per se naturales et rationales esse in Scripturis inspiratas tantummodo per accidens; sed aio, dari in Scripturis veritates, easque plurimas, hoc tantum modo inspiratas. X — 533 — finis est communicatio veritatis, quae ex sese et natura sua re­ ligiosa sit; nego. Qui hoc assumeret velut concessum pro prin­ cipio demonstrationis, is committeret petitionem principii; hoc enim ipsum est demonstrandum, noluisse Deum ullas alias ve­ ritates hominibus in sua revelatione proponere, nisi per se et ex natura sua religiosas. Finis est communicatio veritatis religiosae, quae vel ex sese talis sit, vel per ipsam inspirationem ad ordi­ nem religiosum revelationis ac fidei evehatur; concedo. 12. Non puto necessarium multis contendere de tribus aliis argumentis, quae in dissertatione adduntur deprompta ex exten­ sione infallibilitatis Ecclesiae ad solas res fidei ac morum, ex deperditis aut corruptis Scripturarum textibus, ex quibusdam Patrum dictis. i°. Si concederetur, infallibilitatem Ecclesiae tantummodo extendi ad ea, quae ex sese pertinent ad fidem et mores; inde nullo modo sequeretur, inspirationem in scriptoribus sacris fuisse ad haec sola restrictam. Charisma enim utrumque omnino di­ versum est, ac propterea ex limitibus unius non posset demon­ strari, eosdem esse limites alterius. Sicut ex eo, quod Deus in­ fallibilem auctoritatem instituisset dumtaxat ad conservationem veritatum per se revelatarum, non sequeretur has veritates omnes necessario esse conservandas in Scripturis ; ita neque consequens esset, in Scripturis nullas esse veritates inspiratas, nisi per se revelatas. Ceterum longe diversa sunt haec duo, magisterium Ecclesiae primo et maxime sollicitum esse de custodienda inte­ gritate ac sinceritate depositi per se revelati, quod quidem ve­ rissimum est ; tum vero ad Ecclesiae indicium non pertinere veritates in Scripturas inspiratas non propter se sed propter alia, quod ita absolute ac simpliciter dictum theologus catho­ licus numquam concedet, quoniam veritates illae per ipsam inspirationem (ut paulo ante dixi) elevantur ad ordinem reli­ gionis ac fidei. Potest sane Ecclesia de his indicare infallibiliter, maxime si opus sit propter alia, ad custodiam nempe depositi per se revelati. 2°. Ex eo quod sententia aliqua in Scripturis ad nos usque incorrupta non pervenerit , aut saltem an pervenerit, non con­ stet; tantummodo sequitur, eam sententiam, ut nunc legitur, non pertinere ad Scripturas inspiratas, vel dubium esse, an ad eas pertineat; sed nullo modo inde confici potest, ut adversa- — 534 — rius putavit, sententiam primitus scriptam non fuisse inspiratam. Sine temeritatis nota potest affirmari et affirmarunt magni theo­ logi, libros aliquos integros Scripturae inspiratae tam novi quam veteris Testamenti nobis periisse, quin ideo eorum inspiratio negari debeat aut divina providentia accusari possit. 3°. Doctores qui p. to3-io6 inducuntur, evidenter nihil di­ cunt, quod ad tem praesentem pertineat. Specimen habes in iis, quae potissimum ex ss. Hieronymo et Augustino ab auctore ad confirmationem suae sententiae prolata, superius confutavimus. 13. Argumento, quod unum superest ex Concilio Vaticano depromptum, non diffiteor animum meum fuisse commotum; tam manifesto falsa est interpretatio. In dissertatione contorquetur textus Concilii in hunc sensum, ut a) revelatio in sacris libris intelligenda sit tantummodo « de rebus fidei et morum », h. e. de iis quae sunt per se revelata; ut b") revelatio et inspiratio a Concilio fuerit restricta ad nonnullas partes Bibliorum, quae solae contineant revelationem sine errore , et propterea (ratione nempe materiae contentae) credi debeant inspiratae. Incredibili rerum perturbatione haec dicuntur contineri in verbis Concilii : « Eos (libros cum omnibus suis partibus) Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concin­ nati, sua deinde auctoritate sint approbati; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant; sed propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti, Deum habent auctorem, at­ que ut tales Ecclesiae traditi sunt ». Sess. 3. cap. 2. Tres istas propositiones Concilii putat auctor ita inter se nexas, ut in prima quidem excludatur error (libros esse scriptos humanitus et postmodum ab Ecclesia approbatos) ; in secunda vero unita cum tertia determinetur extensio inspirationis , ac si diceretur : libri tum revelationem, in quibusdam nempe partibus, sine er­ rore continent , tum in his partibus Deo inspirante conscripti sunt (p. 102. io3). Atqui verba Concilii, tum in se spectata, tum prae indole duplicis erroris, qui reficitur , tam clara sunt ac manifesta, ut sententiam Professoris de restrictione verbi Dei scripti omnino excludant, atque adeo ipsa sola ad eam confu­ tandam sufficiant. 1°. Repetit Concilium definitionem Tridentinam, « libros in­ tegros cum omnibus suis partibus, prout in Cone. Tridentini decreto recensentur, et in veteri vulgata latina editione haben- — 535 — tur, pro sacris et canonicis suscipiendos esse ». Sine tergiver­ satione igitur pro canonicis et sacris habendae sunt partes omnes absque ulla distinctione materiae, quae primitus scriptae erant in istis libris. Quia vero de genuinitate singularum partium ali­ quando dubia excitata erant et excitari poterant, ideo Concilia pro norma statuunt veterem editionem latinara vulgatam. In iis omnibus, quae vere partem libri in sensu Concilii constituunt, libri habendi sunt pro sacris et canonicis. At quis umquara dubitavit aut dubitare potest, quin caput Gen. I. 2-25 exempli causa evidenter constituat, et in Ecclesia Dei semper creditura sit constituere partem libri Geneseos? Haberi ergo debet idem caput ex definitione utriusque Concilii pro Scriptura sacra et canonica. 2°. Post hanc definitionem verbis a nostro auctore citatis et paulo ante descriptis, Concilium declarat sensum, quo isti li­ bri integri cum omnibus suis partibus haberi debeant pro sa­ cris et canonicis, a) Definitio in se secundum id, quod affir­ mando docet, declarat libros esse sacros et canonicos ratione modi supernaturalis, quo scripti sunt, « ideo quia Deo inspi­ rante conscripti, Deum habent auctorem ». Unde hoc existir ar­ gumentum. Ex paulo ante definitis a Concilio omnes partes librorum sunt sacrae et canonicae. Atqui sacrae et canonicae sunt, quatenus sunt scriptae Deo inspirante. Ergo partes libro­ rum omnes sunt scriptae Deo inspirante, b) Quoniam declaratio a Concilio data est in oppositione ad errores nostrae aetatis, consideremus eandem prae istis erroribus, secundum id quod Con­ cilium negando excludit. Non unus, ut noster auctor p. io3 existimat ; sed duplex error excluditur : primo non sunt libri cum suis partibus sacri et canonici ex ea, quam inepte dixerunt inspirationem subsequentem, quod nimirum humana tantum ope scripti, postmodum fuerint auctoritate Ecclesiae approbati ; neque secundo sacri et canonici sunt ideo dumtaxat, quod re­ velationem sine errore contineant. Prior ille error non est Rationalistarum, qui libros Scriptu­ rae universim dicunt humana tantum industria concinnatos; illi enim nullam agnoscunt approbationem Ecclesiae, qua libri con­ stituantur sacri. Sed error est quorundam eruditorum catholi­ corum, qui non iam libros universim , sed in quibusdam tan­ tummodo panibus et textibus, « in narrationibus histoiicis te- — 536 — rum quae subsunt experientiae », dixerunt scriptos humana in­ dustria, et postmodum auctoritate Ecclesiae approbatos. Loque­ bantur ergo de iis partibus et textibus, de quibus noster auctor asserit homines in scribendo fuisse relictos suae industriae. Dum ergo Concilium hanc reiicit sententiam, eique opponit affirma­ tionem, libros cum omnibus suis partibus esse habendos Deo inspirante conscriptos ; clarissime eas ipsas partes, in quibus illi eruditi et nunc auctor noster dicunt scriptores suae industriae relictos fuisse, asserit et docet credi debere sub divina inspira­ tione conscriptas. Si error alter, quod libri vel universim (ut loquebantur lahnius et alii) vel in quibusdam partibus, nominatim in par­ tibus quibusdam poeticis (ut alii aiebant), sint sacri dumtaxat, quatenus « revelationem sine errore contineant », si hic inquam error consideretur simul cum antithesi Concilii, non ex hac so­ lum ratione, sed ex inspiratione libros esse sacros, deducitur assistendam divinam ad praecavendos errores non sufficere pro genuina notione inspirationis, qua omnes libri Scripturae cum omnibus suis partibus habendi sunt sacri. Verum haec missa facio, quoniam de notione inspirationis nunc directam discepta­ tionem non instituimus. Ad rem praesentem pertinet, quod no­ ster adversarius non rite intellexit « revelationem in Scripturis », de qua in condemnatione istius erroris sermo habetur. Conci­ lium dum his verbis errorem describit, nomine « revelationis contentae in Scripturis » non potuit intelligere dumtaxat per se revelata (ut adversarius putat); sed necessario intellexit omnia, quae in Scripturis continentur, atque hoc ipso vel per se vel per accidens pertinent ad revelationem verbo Dei propositam, imo potissimum intellexit, quae non per se (quia sunt tales veritates) sed per accidens (quia scripta sunt) ad revelationem pertinent, quoniam illi, quorum error exprimitur, de his posterioribus re­ bus directe et maxime asserebant, libros esse sacros dumtaxat, quatenus revelationem (propositionem harum rerum sub divina assistentia) sine errore contineant. Sive igitur spectes generalem definitionem Tridentinam a Vaticano Concilio repetitam, libros integros, cum omnibus suis partibus pro sacris et canonicis suscipiendos esse; sive consi­ deres condemnationem duplicis erroris et declarationem, quo sensu libri habendi sint pro sacris et canonicis; non eo nimirum — 53? — sensu sunt sacri et canonici, quod libri sive integri sive in ali­ quibus suis partibus scripti sola humana industria, deinde Ec­ clesiae auctoritate fuerint approbati ; nec eo sensu, quod in li­ bris sive integris sive quibusdam eorum partibus non alia ha­ beatur praerogativa quam infallibilis veritas revelationis ; haec enim in Scripturis requiritur quidem , sed non sufficit; verum sacri sunt et canonici libri integri cum omnibus suis partibus, de quibus ut de subiecto Concilium loquitur, quia Spiritu San­ cto inspirante conscripti, Deum habent auctorem : haec, inquam, sive simul omnia sive singula respicias, constat novam doctri­ nam de partibus librorum sacrorum sola humana industria scri­ ptis, atque adeo minime inspiratis, subinde etiam erroneis, undequaque et evidenter per definitionem Vaticanam excludi. Unum itaque rogo et obtestor, ne innovationibus contra cer­ tam in Ecclesia doctrinam aditus aperiatur *, hoc autem vitari qui possit, nisi continuo prae oculis habeatur, quod tam solli­ cite monet sacrosanctum Concilium Vaticanum? « Ecclesia ipsa non vetat, ne huiusmodi disciplinae (humanae) in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo; sed iustam hanc libertatem agnoscens id sedulo cavet, ne divinae do­ ctrinae repugnando errores in se suspiciam , aut fines proprios transgressae, ea quae sunt fidei, occupent et perturbent ». — 538 — APPENDIX DE HABITUDINE RATIONIS HUMANAE AD DIVINAM FIDEM Non est nobis propositum hoc loco in tota sua amplitudine tradere doctrinam de habitudine, quae sit inter scientiam mere rationalem ac naturalem, et inter supernaturalem cognitionem fidei, quamvis de ea etiam necessario aliquid dicendum erit ; sed scopus princeps est declarare ipsas rationis humanae per gratiam elevatae functiones in supernaturali cognitione fidei. In superiori duplici Tractatu habuimus pro obiecto fidem quae creditur, eiusque fontes, organa, ac praesidia; hic appendicis instar subnectimus praecipua quaedam capita doctrinae de fide subiectiva qua creditur, eiusque internis principiis. CAPUT I. DE NOTIONIBUS QUIBUSDAM PRAEVIIS. I. De veritate. i. Veritas definiri solet « assimilatio rei et intellectus ». Po­ test ergo veritas considerari in rebus sive obiectis, et in in­ tellectu. Veritas ut est in obiectis, est eorum habitudo ad intellectum quatenus, sicut sunt, cognosci possunt, seu est eorum cognoscibilifas. Quidquid habet rationem entis, prae aliquo intellectu est cognoscibile ; et vicissim quidquid cognoscibile est, habet rationem entis. Tam late ergo patet haec veritas , quam ratio entis’, unde ens et verum convertuntur. Quia ratio entis ac proinde entis habitudo ad intellectum transcendit omnes categorias, haec veritas dicitur trascendentalis. Quia cognoscibilitas non est formaliter sed tantum funda­ mentaliter assimilatio rei et intellectus, haec veritas etiam dici­ tur fundamentalis. — 53g — Veritas ut est in intellectu h. e. in actu intelligendi seu in cognitione, consistit in conformitate cognitionis cum obiecto seu cum veritate fundamentali. Haec conformitas est veritas for­ malis, quae in definitione initio posita declaratur. 2. Si cognoscens manifestat suam cognitionem, conformitas manifestationis cum cognitione est veritas moralis seu veracitas, quae magis pertinet ad voluntatem quam ad intellectum. Praesupposita veritate formali in intellectu, in manifestatione co­ gnitionis est etiam conformitas cum obiecto. Haec conformitas manifestationis cum obiecto est veritas manifestationis simpli­ citer, quae oritur ex veritate formali in intellectu et ex veritate morali seu veracitate pertinente ad voluntatem. 3. Deus quatenus est Esse infinitum et necessarium (ó v) infinite cognoscibile, a quo ut principio et fine essentialiter pen­ det omnis ratio entis, est prima veritas fundamentalis. Quatenus . est intellectus infinitus identificatus cum infinita essentia, et ideo substantialis intellectio veri infiniti, atque ineo omnis veri, pariterque quatenus sub hac ratione infinitae intellectionis est exem­ plar, fons et origo omnis luminis intellectualis participati; Deus est substantialiter prima veritas formalis. Quatenus est ipsa re­ ctitudo, norma, exemplar, principium et finis omnis rectitudi­ nis, Deus est prima veritas moralis. Propterea omnis Dei ma­ nifestatio, omne verbum Dei est necessario verum veritate mo­ rali, et veritate manifestationis simpliciter dicta. Deus est veritus (vi àÀ/Osta). Per appropriationem posset praedicari Pater prima veritas fundamentalis, Verbum prima veritas formalis, Spiritus Sanctus prima veritas rectitudinis seu sanctitatis. Vide Tract, de Deo th. XXVIII. XXXVI. seqq. Intellectus (r) creatus non est ipsa veritas-, est tamen na­ turalis imago Dei, quatenus ex natura sua factus est ad veri­ tatem, quam cognoscendo possidet, et per quam ex potentia (i. e. possibilitate et ordinatione ad ulteriorem connaturalem perfectionem) fit in actu (h. e. in sua propria perfectione). Ve­ ritas ergo est proprium bonum intellectus, eoque maius, quo veritas est nobilior; unde veritas suprema i. e. Deus obiettive, (i) Intellectum in hac tractatione non sumimus stricto illo sensu quo distinguitur a ratione, sed generalius tum pro facultate intellectuali et ra­ tionali, tum pro eadem facultate ut est in actu seu actu cognoscens. --- 34° --et possessio Dei per cognitionem subiective, est ultimus finis intellectus (t). Corollarium r. Veritas formalis quadamtenus est etiara in simplici obiecti apprehensione. Est enim apprehensio simplex conformis et quidem semper suo obiecto ; unde simplex perce­ ptio sive sensuum sive imaginationis sive intellectus, nulla pot­ est esse in se falsa, quamvis praebere possit occasionem falsi iudicii. Quia tamen huiusmodi simplex repraesentatio est potius inchoatio et elementum cognitionis humanae quam cognitio, quae demum per iudicium completur; ideo aliquando dicitur in simplici perceptione nec veritas esse nec falsitas. Cognitio itaque sensu magis proprio in praesenti nostra conditione per­ ficitur per compositionem et divisionem seu per iudicium, dum unum conceptum comparamus cum altero, et sic unum cum • altero convenire vel non convenire indicamus. In indicio potest esse conformitas vel ditformitas intellectus cum obiecto, i. e. potest esse veritas formalis aut falsitas. Haec igitur iudicii con­ formitas magis proprie quam conformitas simplicis perceptionis est et dicitur veritas formalis. « Intellectus nostri, inquit s. Tho­ mas , duplex est operatio. Una qua format simplices rerum quidditates, ut quid est (to tI t,'> etvai) homo, vel quid est animal; in qua quidem operatione non invenitur verum per se nec falsum, sicut nec in vocibus incomplexis. Alia operatio in­ tellectus est , secundum quam componit et dividit affirmando et negando, et in hac iam invenitur verum et falsum sicut et in voce complexa (enuntiatione seu sententia), quae est eius si­ gnum ». S. Th. de Veritat. q. 14. a. 1. 0. Corollarium 2. Veritas in rebus, ut diximus, est earum habitudo ad intellectum; unde patet, quae possit et quae non possit rebus subesse falsitas. In ordine ad ideas divinas et ad divinum intellectum practicum veritas rerum est earum confor­ mitas cum intellectu divino, qui (ut practicus) vel efficiens est vel praecipiens. Repugnat ditformitas ab ideis divinis effeclrici(1) Per se patet, hic solum in confuso sermonem esse de ultimo fine. In praesenti ordine elevationis finis ultimus nobis praestitutus est supernaturalis, excedens scilicet sicut exigentias ita vires omnes intellectus creati, possessio Dei per visionem intuitivam. De hac visione agimus Tract, de Deo sect. II. cap. II. — 541 — bus (Xoyoi oútrtoirot.oi Dionys. div. nomin. c. 5. n. 8). Sed supposita libera voluntate creata, potest esse in ordine inorali ditformitas a ratione divina praecipiente et a divina norma re­ ctitudinis. Unde omne peccatum in Scripturis dicitur mendacium. In ordine ad ideas intellectus creati etiam practici potest esse et saepe est ditformitas in rebus ab illo practico intellectu pen­ dentibus. In ordine ad intellectum speculativum sive divinum sive humanum, nulla potest rebus ipsis subesse falsitas proprie dicta, quamvis possint esse occasio falsitatis in intellectu creato. In ordine ad intellectum divinum id, quod dicimus, per se pa­ tet; est enim intima' essentia et perfectione suá determinatus ad comprehendendum omne verum. In ordine etiam ad intellectum creatum facile intelligitur, quod affirmavimus. Veritas enim in rebus est entis cognoscibilitas, cui falsitas non contradictorie sed contrarie opponitur. Negatio ergo cognoscibilitatis nondum esset falsitas; deinde haec ipsa negatio non est in obiecto, sed est ex imperfectione intellectus creati ; ens enim in se tantum est cognoscibile, quantum ens est. Falsitas autem contraria ve­ ritati esset talis ex ipsa entis natura habitudo, ut ab intellectu recte cognoscente eliceret iudicium falsum; hoc autem est evi­ denter absurdum. Nulla ergo in rebus secundum habitudinem ad intellectum speculativum potest esse falsitas. Possunt tamen esse et sunt multae res ita comparatae, ut intellectui imperfecto facile et frequenter occasionem praebeant eis tribuendi praedicata, quae reapse non competant, aut vicissim negandi quae compe­ tant. Illa quibus alia et praesertim nobiliora praedicata quam conveniant, tribuuntur, si facile praebeant occasionem ita erran­ di, a scientibus denominantur eo praedicato ut falso, quod ab errantibus eis tribuitur ut verum: falsi dii, falsi amici, falsa virtus, falsum aurum. II. De assensu, certitudine, evidentia. i. Assensus est adhaesio seu conquiescientia mentis in obie­ cto iudicii tamquam vero. In simplici apprehensione nullus est assensus. Assensus proprie est facultatis intellectivae; conquiescientia autem voluntatis in suo obiecto quod est bonum, dicitur potius consensus, quia voluntas ad inhaerendum suo obiecto praere- — 542 — quirit aliquam propositionem obiecti per indicium intellectus, ut ipsa quasi sentiat cum ilio. « Voluntas, inquit s. Thomas, respicit aliquam praecedentem potentiam scilicet intellectum, non autem intellectus; et ideo assentire proprie pertinet ad intellectum, quia importat absolutam adhaerentium ei cui assentitur; sed con­ sentire est proprie voluntatis, quia consentire est simul cum alio sentire, et sic dicitur in ordine vel per comparationem ad aliquid praecedens ». S. Th. Veritat. q. 14. a. t. ad 3. 2. Certitudo obiectiva rei est ipsa veritas rei, manifestata iis rationibus, quae postulent firmum assensum; seu aliis verbis: certitudo obiectiva est dignitas rationum postulans firmum as­ sensum absque formidine erroris. Unde certitudo subiectiva simpliciter dicta erit firmitas as­ sensus absque formidine erroris, respondens obiectivae dignitati rationum, quibus veritas menti manifestatur (1). Certitudo mere (1) Dignitas rationum postulans assensum intellectus habet suos gradus superiores et inferiores, quod maxime attendendum est, ubi ratio assentiendi non est veritas intrinsecus manifestata et perspecta, sed auctoritas extrinsecus manifestans. Hinc sicut sunt gradus in certitudine obiectiva, ita his respondeant Decesse est gradus in certitudine subiectiva seu in firmitate assensus. Ad veritatem igitur perfectam assensus requiritur, ut gradus fir­ mitatis eius respondeat gradui dignitatis rationum, ut nimirum nec maior sit nec minor firmitas assensus, quam postulet dignitas rationum, relata non modo ad intellectum sed etiam ad voluntatem. (Cf. Propos. XIX inter damnatas 2 Martii 1679.) Unde porro duo consequuntur magni momenti corollaria, a) Ubi ratio assensus est auctoritas Dei revelantis veritatem, firmitas assensus debet esse super omnia, quod fieri nequit nisi ex inclina­ tione seu (ut dici solet) ex imperio voluntatis et ex elevatione ac viribus gratiae, de qua re alibi sermo recurret, b) Ubi ratio assensus est auctoritas non infallibilis, digna tamen assensu in relatione tum ad intellectum tum ad voluntatem, fieri potest, ut firmitas assensus ex imperio voluntatis re­ spondeat dignitati rationum h. e. auctoritatis re ipsa existent!, atque adeo sit simpliciter certitudo licet solum in gradu inferiori, qui respondet gradui inferiori auctoritatis; veritas autem in indicio h. e. adaequatio intellectus cum suo obiecto manifestato sit solum secundum praesentem manifestatio­ nem, non autem secundum omnem manifestationem possibilem. Hoc Ipso ibi semper est veritas in iudicio reflexo, licet aliquando forte non sit veritas in iudicio directo; seu exactius loquendo, veritas ibi semper est in iudicio, in quo mens proprie acquiescit; de eo autem, quod supponitur esse falsum, mens proprie non iudicat. Sic in ordine naturali dignitas rationum hic et nunc existentium potest esse talis, ut ex iustitia tenear credere homini affirmanti. Judicium meum respondens dignitati rationum solummodo est, rem affirmatam esse tenendam ut veram secundum praesentem rei mani- — 54 3 — subiectiva autem poterit forte dici firmitas assensus absque foimidine erroris, praescindendo a dignitate rationum (motivorum), quae assensum postulent. Ex his intelligitur repugnantia, ut assensui simpliciter certo subsit error. Si enim obiectiva et realiter exstans dignitas ratio­ num manifestata intellectui postulat firmum assensum mentis, et mens assentiens secundum dignitatem rationum adhuc falle­ retur, falsitas inesset ipsis rebus, quod paulo ante vidimus re­ pugnare. Profecto enim in illa hypothesi res ipsae eam habe­ rent habitudinem ad intellectum, ut ipsá illa sui manifestatione, qua sunt cognoscibiles tamquam verae, postularent falsum in­ dicium intellectus. Vicissim intellectus operans secundum ordi­ nem veritatis ad ipsum et secundum naturam suam, qua factus est ad veritatem, falleretur in ipso fine suae naturae, amplecteris errorem pro veritate; nec iam ad veritatem, sed ipsá facultate cognoscendi verum ad errorem ordinatus esset, sicque non ima­ go Dei esset sed metaphysica contradictio. Hinc certitudo etiam dici solet necessarius nexus iudicii cum veritate. Videlicet intellectus reflexe certitudinem cognoscit, qua­ tenus videt necessarium nexum sui iudicii cum veritate : hoc autem ipsum ideo videt, quia cognoscit dignitatem obiectivam rationum exigere firmum assensum prae quovis intellectu. 3. Evidentia obiectiva est ipsa cognoscibilitas obiecti sese manifestans intellectui ea claritate, ut assensum per se et necessario determinet. Quamvis evidentia (èvapysta) ab auctoribus classicis forte solum dicta sit ista claritas obiectiva, et evidens solum obiectum cognitionis ; a posterioribus tamen etiam evidens (quasi videns) cognitio, et evidentia (quasi videntia) in intellectu esse dicitur. Evidentia itaque subiectiva est ipsa claritas intellectionis, cum necessitate assensus respondens evidentiae obiectivae. 4. Iam his positis possumus declarare originem certitudinis testationem, et in hoc non erratur, etiamsi res affirmata forte non sit in se vera ; neque enim exigitur aut fertur indicium, rem absolute et infallibilitcr esse in se veram. In ordine supernaturali haec doctrina suo modo appli­ cationem habet in iis, quae alibi diximus de obedientia intellectus erga au­ ctoritatem providentiae doctrinalis, cum doctrinam aliquam proponit te­ nendam vel proscribit non tenendam, quin eam definiat ut infallibilitcr ve­ ram aut falsam (in Tract, de Tradit, p. 122. sqq.). — =44 — sùbiectivae. Aio certitudinem simpliciter dictam quae sola est vera certitudo, nasci dupliciter: naturaliter quidem ex modo, quo dignitas rationum menti se manifestat; supernaturaliter etiam ex modo speciali, quo mens tendit in veritatem seu assentitur veritati. Modum priorem ita declaramus. Potest certitudo generari naturaliter ex evidentia veritatis, et etiam citra evidentiam ve­ ritatis ipsius quae certa redditur. Sane dignitas rationum (motivum formale) postulans firmum assensum, potest intellectui ma­ nifestari dupliciter, a) ita ut claritas manifestationis per se de­ terminet et rapiat assensum in ipsam veritatem, quae rationibus manifestatur; ac proinde veritas manifestata menti sit evidens, quo ipsa possibilitas formidinis sive prudentis sive imprudentis excluditur, b~) Potest manifestatio talis esse, ut prae quovis in­ tellectu dignitas rationum postulet firmum assensum, non tamen rapiat assensum in veritatem manifestatam, eo quod excludit quidem possibilitatem prudentis formidinis de errore, non ta­ men formidinis imprudentis. Hac in hypothesi manet ergo in­ tellectus ex sese indeterminatus inter firmum assensum veritati praestandum, respondentem cognitae dignitati rationum et inter negationem talis assensus. Determinatio autem facultatis ex sese non determinatae ad unum pertinet ad voluntatem. Volun­ tas habet motivum sufficientissimum, ut inclinet intellectum ad firmum assensum et excludat formidinem imprudentem seu, quod dici solet, ut imperet assensum firmum intellectus. Habet in­ quam voluntas motivum sufficientissimum ad imperandùm fir­ mum assensum in eo ipso, quod intellectus ei exhibet dignitatem rationum, quae postulet firmitatem assensus; hoc vero bonum recti ordinis insuper habet saepe coniuncta bona alia efficacissima ad movendam voluntatem (i). Voluntas autem manet libera ad (i) Hoc tantum sibi vult s. Thomas, cum ait: « quandoque intellectus determinatur per voluntatem, quae eligit assentire uni parti determinate et praecise propter aliquid sufficiens ad movendum voluntatem, non autem ad movendum intellectum, utpote quod videtur bonum vel conveniens huic parti assentire.... Sic etiam movemur ad credendum dictis in quantum nobis re­ promittitur, si crediderimus, praemium aeternae vitae ; et hoc praemio mo­ vetur voluntas ad assentiendura his, quae dicuntur, quamvis intellectus non moveatur per aliquid intellectum ». S. Th. Verit. q. i.|. a. t. O. cf. j. dist. 25. q. 2. a. 2. sol. t ; et 2. 2. q. 1. a. 4. ad 2 ; q. 2. a. 9. ad ;. - 54 5 imperandum vel non imperandum assensum, quia ab intellectu non ei proponitur consensus ut bonum absolutum clare cogni­ tum. Quod si ergo voluntas inclinat intellectum non ad firmum assensum postulatum a dignitate rationum seu motivi formalis, sed ob bonum aliquod apparens potius ad negandum assensum ; ordo intellectus ad veritatem ut suum finem et rectus ordo vo­ luntatis ad bonum violatur levius vel gravius, quando nempe et quantum veritas proposita et motiva manifestantia inducunt of­ ficium assentiendi maioris vel minoris gravitatis ac necessitatis. Ex his denuo intelligitur, quod iam supra dixi, firmum assen­ sum respondentem obiectivae dignitati rationum, quamvis libere praestitum, habere nexum necessarium cum veritate, atque adeo esse assensum simpliciter certum. Porro ex dictis intelligitur, omnem cognitionem evidentem esse etiam certam, non tamen omnem cognitionem certam esse necessario evidentem. Latius igitur patet certitudo quam evidentia veritatis. Nihilominus in omni cognitione quam ex ipso modo manifestationis rationum certa sit, necessario adest aliqua evi­ dentia, videlicet evidentia dignitatis rationum. 5. Dixi allero loco, certitudinem supernaturaliter posse oriri ex ipso modo, quo tendit intellectus in obiectum. Hoc autem non est ita intelligendum, ac si assensus supernaturalis non pos­ set esse et per sese deberet esse certus obiective ex modo etiam manifestationis, qua vel veritas in se evidens sit intellectui su­ pernaturaliter elevato, vel evidens sit dignitas rationum postulans firmitatem assensus, quorum unum aut alterum diximus esse semper necessarium ad certitudinem naturalem. Sed aio, supernaturalem certitudinem, h. c. nexum necessarium cognitionis cum veritate, oriri ex modo supernaturali, quo mens supernaturaliter elevata tendit in obiectum, etiamsi dignitas rationum non eo modo esset manifestata, ut prae quovis intellectu postularet fir­ mum assensum. Hoc ita declaramus. Ex dignitate rationum manifestata quae postulet firmum as­ sensum, et ex firmitate assensus respondente dignitati rationum constituitur certitudo simpliciter dicta, quia talis assensus nexum habet necessarium cum veritate, nec umquam ei potest subesse error. At hoc verum est, si dignitas rationum manifestata ex­ cludat absolute et prae quovis intellectu possibilitatem formidinis prudentis, ac postulet firmitatem assensus. Si autem manifestatio Pranzelin. De Divina Tradit, et Script. 35. — 546 — talis sit, ut non prae quovis intellectu, sed solum prae aliquo intellectu et quasi per accidens excludat formidinem prudentem ; sane talis assensus non habet necessarium nexum cum veritate, nec repugnat subesse errorem, quamdiu actus assensionis elicitur viribus naturalibus intellectus. At si actus subiectivus assensionis procedat ab interno principio supernaturali, et ideo ex natura sua elici numquam possit supposito errore, sed solum adhae­ rendo veritati ; profecto talis assensus intrinsecus et ex sua na­ tura habet nexum necessarium cum veritate ; et si talis assensus existât, prorsus repugnat ei subesse errorem. Unde firmus assensus supernaturalis respondens dignitati mo­ tivi ita manifestati, ut prae hoc determinato intellectu licet non prae quovis intellectu excludat formidinem prudentem, est sim­ pliciter certus; non tamen in iisdem adiunctis assensus natura­ lis esset certus simpliciter. Ratio discriminis est, quia firmus assensus naturalis non ex natura sua excludit possibilitatem er­ roris, sed solum quatenus eius firmitas respondet manifestationi motivorum, quae evidenter et prae quovis intellectu excludit for­ midinem prudentem ; assensus autem supernaturalis ex sua ipsa natura excludit possibilitatem erroris, etiamsi manifestatio mo­ tivi per accidens ita sit comparata, ut non prae quovis sed tamen prae hoc determinato intellectu excludat formidinem prudentem. Supplet igitur supernaturalis modus actus, quod per accidens deest modo obiectivae manifestationis ad constituendam certitudinem simpliciter. Cur autem postuletur manifestatio excludens formidi­ nem prudentem prae hoc saltem determinato intellectu, facile patet. Neque enim assensus imprudens posset esse supernaturalis. Nondum agimus de fide supernatural! ; sed quoniam haec omnia per se spectant ad declarationem ipsius actus fidei, nec ullum aliud exemplum suppetit talis supernaturalis assensus, principia exposita applicamus ad actum fidei, ut in concreto considerata facilius intelligantur. Sine dubio motivum fidei, au­ ctoritas scilicet Dei et locutio Dei, sive auctoritas Dei has veri­ tates determinatas revelantis, per se manifestatum est et potest in Ecclesia catholica facile applicari singulis credentibus ita, ut prae quovis intellectu modus ipse manifestationis excludat pos­ sibilitatem formidinis prudentis ; atque ideo dignitas rationum postulans respondentem firmissimum assensum est simpliciter evidens. Nihilominus pro rudibus obiectiva manifestatio aliquando ita se habet, ut non prae quovis intellectu sed tamen prae illis — 547 — excludat formidinem prudentem. Tum vero non ex modo ma­ nifestationis repugnat, ut sub tali modo posset etiam proponi error; repugnat tamen error in actu fidei, quae est virtus theo­ logica, ex ipsa propria ratione assensus supernaturalis. « Assensus fidei, ait Card, de Lugo, habet certitudinem et infallibilitatem imprimis a suo principio (quo elicitur), quod cum sit habitus supernaturalis vel auxilium supplens pro habitu, exigit concursum Dei ad solos assensus veros. Deinde habet in­ fallibilitatem ex obiecto formali saltem proximo, quod diximus esse revelationem Dei mediatam adaequate sumptam... cura non minus repugnet Deum decipere per alios quam per se immediate. Loquendo vero de propositione parochi exempli gratia, illa qui­ dem licet secundum se non habeat infallibilem connexionem cum veritate rei revelatae, adhuc dici posset, quod prout attingitur ab assensu fidei, habet infallibilitatem. Nam licet parochus possit proponere falsum, fides (habitualis) tamen exigit non concurrere ad suum assensum, nisi quando parochus proponit revelationem veram, et hoc sufficit ad infallibilitatem fidei ». Lugo de Fide disp. 1. sect. 8. n. 171. Eodem pertinet, quod ait idem Cardi­ nalis disp. VI. sect. i. n. 21. « Adverte, inquit, nec etiam re­ quiri ad assensum certum, quod obiectum taliter proponatur, ut iudicari prudenter possit, non posse sub tali motivorum gradu proponi aliquid falsum ; nam hoc indicium plerumque in rusti­ cis ante assensum fidei esset falsum, siquidem aliquando cum aequalibus motivis proponitur eis aliquid falsum tamquam per­ tinens ad fidem... Unde id requiri diximus et sufficere, quod proponatur obiectum taliter, ut iudicari evidenter possit repu­ gnantia hic et nunc cum prudenti dubitatione, quod indicium etiam in rustico datur ante actum fidei;... nam evidens ei est, taliter proponi obiectum credendum, ut hic et nunc ipsemet non possit prudenter dissentire vel dubitare de veritate obiecti ». Corollarium 1. Non omnis assensus praestitus absque for­ midine erroris est assensus simpliciter certus. Corollarium 2. Licet certitudo negative spectata, quatenus est exclusio formidinis actualis, non habeat gradus diversos ; possunt tamen, spectatis elementis positivis, esse diversi gradus tum certitudinis obiectivae quoad dignitatem rationum, tum cer­ titudinis subiectivae quoad firmitatem adhaesionis. Non ergo ex­ cluditur comparatio inter certitudinem maiorem et inferiorem, quae ceteroquin penes theologos communis est. — 54S — CAPUT II. HE DISCRIMINE RATIONIS FORMALIS IN SCIENTIA ET IN FIDE UNIVERSI»! SPECTATA. Ut veruni (veritas fundamentalis i. e. obiectum ipsum) co­ gnoscatur, rationes eius intellectui sese manifestent oportet ac velut illucescant. Rationes quibus veritas sese manifestat intellectui, dicuntur cognitionis obiectum formale sub quo. Sunt autem illae rationes vel internae vel externae. Rationes manifestantes internae iterum vel identificantur cum veritate manifestata, atque ita ea se ma­ nifestat per se ipsam; vel sunt veritates aliae praecognitae, per quas veritas cognoscenda in illis inclusa manifestatur. Est ergo omnino generice loquendo triplex modus diversus, quo veritas nostro intellectui manifestatur; huicque modo diverso manife­ stationis respondet triplex modus diversus cognitionis, intellectio specifice dicta, quae est immediata cognitio veritatis in se ipsa; scientia quae est rationalis cognitio veritatis per rationes inter­ nas praecognitas; fides quae gencratim est cognitio veritatis per rationem externam auctoritatis. I. De veritatibus per se notis. i. Ratio interna in nonnullis veritatibus lucet immediate ex ipsis terminis perceptis. Sunt nimirum veritates, in quibus vel omnis intellectus sui compos vel saltem paulo excultior com­ prehensionem notarum in una et altera idea, quae comparantur suntque termini iudicii ac propositionis, facili intuitu percipit sufficienter, ut ex ipsa percepta notione immediate ei evidens sit earum convenientia vel discrepantia. Cuivis intellectui hoc modo evidentia sunt illa vera, quorum elementa sunt ideae uni­ versalissimae et ideo comprehensione notarum simplicissimae, quas primo format intellectus exiens in actum. Haec sunt prima principia, ex quibus intellectus ad alia intelligenda progreditur. Unde apparet, cur nobis sit principium simpliciter primum (in ordine logico) illud, « non posse idem simul esse et non esse »•. In idea scilicet entis, quam intellectus omnium primam format, — ^49 — istud principium fundatur, et ex ea immediate intelligitur; in ipso autem fundantur omnes cognitiones subséquentes. Omnes enim conceptus subséquentes formantur ex additione ad ens uni­ versalissime et ideo abstracti ssi me acceptura, non quidem ex ad­ ditione alicuius quod sit extra rationem entis, extra quam nihil est, sed per expressiorem conceptionem modorum qui afficiunt omne ens (res, unum, aliquid, verum, bonum), vel per conce­ ptionem graduum entis, secundum quos sunt diversa rerum ge­ nera. Vide S. Th. de Verit. q. i. a. i. 0. Quia lumen intellectus seu vis intellectualis nobis congenita huiusmodi fundamentales conceptus et prima principia connaturaliter format sine studio et cultura disciplinae, quam primum sese exserit in proprios suos actus, et quia tota activitas subse­ queris intellectui connaturalis ex illis primis principiis progredi­ tur; ideo illa dicuntur principia nobis innata. « Praeexistunt in nobis quaedam scientiarum semina, scilicet primae conceptiones intellectus, quae statim lumine intellectus agentis cognoscuntur per species a sensibilibus abstractas, sive sint complexa, ut di­ gnitates (á>tü)¡y.ara seu principia), sive incomplexa, ut ratio en­ tis, unius et huiusmodi, quae statim intellectus apprehendit. Ex istis autem principiis universalibus omnia principia sequuntur sicut ex quibusdam rationibus seminalibus ». S. Th. de Verit. q. ii. (de Magistro) a. r. cf. q. to. a. 6. •2. Aliquando ideae conferendae, seu termini iudicii et pro­ positionis, non a quovis intellectu qui sui compos sit, sed so­ lum ab intellectu iam pluribus notionibus praeformato et exculto sufficienter percipiuntur secundum suas notas, ut ex ipsis ter­ minis perceptis convenientia vel discrepantia earumdem evidenter intelligatur. Huiusmodi veritates non omnibus sed, solum doctio­ ribus immediate evidentes, multae sunt in omnibus, disciplinis. Utramque classem veritatum quae sunt per se notae, decla­ rat s. Thomas: « Sicut dicit Boethius, quaedam sunt dignita­ tes (á'iiójxxrx) vel propositiones per se notae communiter omni­ bus, et huiusmodi sunt illae propositiones, quarum termini sunt omnibus noti... Quaedam vero propositiones sunt per se notae solis sapientibus, qui terminos propositionum intelligunt, quid significent... In his autem quae in apprehensionem hominum cadunt, quidam ordo invenitur. Nam illud quod primum cadit in apprehensionem, est ens cuius intellectus includitur in omni- — 55o — bus, quaecumque quis apprehendit; et ideo primum principium indemonstrabile est, quod non est simul affirmare et negare, quod tundatur super rationem entis et non entis, et super hoc principio omnia alia fundantur ». S. Th. 1.2. q. 94. a. 2. 3. In veritatibus quae ex ipsis terminis perceptis intelliguntur, seu quae sunt per se notae, obiectum materiale (quod ma­ nifestatur intellectui et quod cognoscitur) est etiam obiectum formale (sub quo illud manifestatur et cognoscitur); recte ergo dicuntur veritates cognitae se ipsis. Nihilominus tamen etiam in his obiectum materiale et formale potest ratione et conside­ ratione mentis distingui. Cognitio veritatis per sese manifestatae seu per se notae, ut patet, est cognitio immediata, haecque a veteribus specilice di­ citur intellectio seu intellectus in distinctione a scientia (de qua mox); unde aiunt: intellectus est principiorum. Hinc etiam fa­ cultas mentis seu mens ipsa, quatenus refertur ad intuitionem veritatis per se notae, dicitur intellectus ad distinctionem a ra­ tione, quae refertur ad scientiam veritatum cognitarum ex aliis ut ex principiis. Corollarium. Quando simpliciter et sine addito loquimur de veritatibus per se notis, significamus veritates per se notas quoad nostrum intellectum humanum. Quoad se ipsas omnes veritates necessariae essent per se notae; sufficienter enim intellecta quidditate terminorum, eo ipso intelligeretur eorumdem convenientia vel discrepantia. Sed quando humanus intellectus quidditatem terminorum non satis penetrat, inde fit, ut neque convenientiam et discrepantiam ex ipsis terminis possit intelligere ; atque ita huiusmodi veritates quoad nos non sunt per se notae. S. Th. de Verit. q. 10. a. 12. II. De veritatibus cognitis per alias. i. In ordine ontologico exstat connexio, dependentia, et re­ latio entium inter se. Generalissima significatione nominum pos­ sumus pro re praesenti revocare omnes relationes ad connexio­ nem causae ac principii cum effectu et principiato. Unde etiam in ordine cognitionis veritates, seu entia quatenus cognoscibilia, mutuo nectuntur, ut a cognita veritate una ad cognitionem al­ terius mens humana progredi possit. Causa enim secundum — 551 suam perfectionem spectata continet in se effectum saltem in potentia, et quatenus est causa univoca, h. e. operans secundum perfectionem naturae ad producendum effectum homogcncum ei eiusdem rationis cum ipsa, eius perfectio determinat simpliciter perfectionem effectus; quando vero est causa aequivoca, h. e. noti agens secundum totam perfectionem virtutis, et producens effe­ ctum heterogeneum ac diversae rationis a se ipsa, eius perfectio quadamtenus determinat perfectionem effectus. Porro causa ne­ cessaria, et causa quatenus est in actu quamvis non necessario agens, nectitur cum existentia effectus; causa vero in potentia et non necessario agens cohaeret cum possibilitate effectus. Vicissim perfectio effectus nectitur cum perfectione causae, et ef­ fectus existens cum existentia causae ac seriei causarum usque ad primam, quae non habet causam. Hinc in ordine cognitio­ nis potest effectus cognosci ita, ut intelligatur eius nexus et re­ latio ad causam, et supposito hoc nexu ex cognita natura et perfectione effectus cognoscatur perfectio causae, quantum haec ex illo nexu et ex perfectione effectus manifestatur ; vicissim et causa potest in sua perfectione et formali ratione ita cognosci, ut cognoscatur eius nexus cura effectu, et ex eius perfectione et actione cognoscatur propria ratio et perfectio effectus. Quod dicimus de causa efficiente, suo modo valet de causa formali in ordine ad ea quae ab ipsa pendent, et de causa finali in or­ dine ad ea, quae sunt ad finem, et generatim de quavis rela­ tione principii ad principiatum. Dum ratio humana ex eo, quod_ est solum in cognitione prius sed ontologice posterius, cognoscit illud quod est ontolo­ gico prius et solum in cognitione posterius, dicitur cognitio a posteriori. Cognitio a priori descendit ab eo, quod tum in esse tum in cognitione prius est, ad cognitionem posterioris. Quatenus causa seu principium est medium, ex quo cogno­ scitur effectus seu principiatum vel vice versa; in summa qua­ tenus una veritas est obiectum formale, sub quo manifestatur et cognoscitur altera, cognitio est mediqta. Facultas autem men­ tis quatenus pertingit ex una vel pluribus veritatibus cognitis ad alias cognoscendas, specifice ratio vocatur, saltem apud scripto­ res ante hanc nostram aetatem, ut iam supra dictum est. Cf. S. Th. i. q. 79. a. 8. 2. Cognitio eorum quae pendent ab aliis tamquam causis et — 552 — principiis in ordine ontologico, numquam est perfecta nec menti cognoscenti plene satisfactum est, nisi cognoscantur ex ipsis suis causis et principiis. Tum vero non iam solum causae et verita­ tes quae sunt cognoscendi medium in quo, ut vocant, sed ipsi effectus et veritates ex principiis intellectae cognoscuntur in se ipsis et secundum intestinam suam rationem. Quo vero altiores causae usque ad supremam cognoscuntur, et quo plenius ex ipsis cognoscuntur dependentes effectus et consequentia, eo perfectior est cognitio. Cognitio ex causis a veteribus proprie dicitur scientia. Haec si sit scientia* ex causis altissimis, ex quibus pendent omnes or­ dines scibilium, adeoque si sit scientia ex eminenti universali­ tate principiorum, quae sub se velut norma continent principia inferiora particularium scientiarum, nomen babet sapientiae. « Verum est dupliciter considerabile, ait s. Thomas : uno modo sicut per se notum, alio modo sicut per aliud notum. Quod autem est per se notum, se habet ut principium et per­ cipitur statini ab intellectu, et ideo habitus perficiens intellectum ad huiusmodi veri considerationem vocatur intellectus, qui est habitus principiorum. Verum autem quod est per aliud notum, non statini percipitur ab intellectu, sed per inquisitionem ratio­ nis, et se habet in ratione termini. Quod quidem potest esse dupliciter; uno modo ut sit ultimum in aliquo genere, alio modo ut sit ultimum respectu totius cognitionis humanae. Et quia ca quae sunt posterius nota quoad nos, sunt priora et magis nota secundum naturam... ideo id quod est ultimum respectu totius cognitionis humanae, est id quod est primum et maxime co­ gnoscibile secundum naturam. Et circa huiusmodi est sapientia, quae considerat altissimas causas... Ad id vero quod est ulti­ mum in hoc vel illo genere cognoscibilium, perficit intellectum scientia; et ideo secundum diversa genera scibilium sunt diversi habitus scientiarum, cum tamen sapientia non sit nisi una ». S. Th. i. 2. q. 57. a. 2. Advertes ex his obiter, quomodo Deus etiam hoc sensu sit ipsa sapientia (-¿ aÙTO) Ita distinguit etiam s. Thomas credere Deum, quatenus est mate­ riale obiectum fidei, et credere Deo, quatenus est obiectum formale, propter quod creditur 2. 2. q. 2 a. 2. Res est per se manifesta ; sed in celebri editione Romana 1570. errore typographico legitur ordo inversus. — 556 — alterius, quae quia non reddit veritatem in se intelligibilem pro intellectu assentientis, prae hoc intellectu est ratio externa po­ stulans assensum in veritatem. Est igitur lides generatili! spe­ ctata assensus in obiectum iudicii tamquam verum praestitus propter auctoritatem testantis. Cf. S. Th. de Verit. q. 14. a. 1. 2. Constat ex dictis, cognitionem veritatis credendae ex ipsa fidei natura esse semper mediatam; cognoscimus scilicet verita­ tem credendam tamquam obiectum materiale per veritatem aliam praecognitam tamquam per obiectum formale, quo illa ut cre­ denda manifestatur. Praesupponitur ergo ad quemvis assensum fidei (sive natu­ ralem sive supernaturalem, sive divinae sive humanae fidei) mul­ tiplex cognitio. Praerequiritur enim a) cognitio, alterum in no­ titia seu scientia veritatis non falli, et in eius manifestatione non fallere; b~) cognitio existentiae talis manifestationis; c) ut aliquo modo, sin minus distincte saltem in confuso, intelligatur sensus testimonii; quod fieri nequit, nisj mens res ipsas terminis seu verbis externis vel internis significatas, conceptibus saltem ana­ logicis apprehendat. Manifestum est autem, has ipsas praerequisitas cognitiones nominatim in fide divina, praestanda sci­ licet propter auctoritatem Dei loquentis supponere mentem iam pluribus ideis et principiis intellectualibus informatam. Unde evidenter repugnat eorum doctrina, qui vel primam cognitionem mentis humanae tamquam conditionem ad explicandum usum rationis et tamquam fundamentum totius certitudinis, vel omnino omnem cognitionem certam derivandam esse putant ex fide, in qua formale obiectum ac motivimi assensus sit auctoritas sive divina sive humana (auctoritas consensus, ut putant, generis humani). Ad fidem divinam quod spectat, huc pertinet propo­ sitio iussu s. Sedis subscripta (8. Sept. 1840. et 1 1. lunii 1855.): « Rationis usus fidem praecedit, et ad eam hominem ope re­ velationis et gratiae conducit ». Cf. Encycl. S. P. Pit. IX. 9. Nov. 1846. Corollarium 1. Fides obiecto formali, quo manifestatur et propter quod credendum est obiectum materiale, ac consequenter modo cognitionis differt a scientia. Neque tamen inde sequitur, non posse esse aliquam scientiam fidei, nominatim fidei divinae quae creditur. Potest enim esse scientia fundamentorum fidei ; et fide supposita potest esse aliqua scientia ipsarum veritatum - 557 fidei, dum aliae assumuntur velut principia ad alias velut ex eis consequentes intelligendas ; ac denique veritates fidei possunt esse instar principiorum ad veritates alias, quae per se fidei non sunt, amplius et profundius intelligendas. Cf. Concil. Vatican. Constit. de Fide cap. 4. Haec fidei divinae scientia est sacia theologia, quae secundum formam accidentalem, secundum am­ plitudinem etiam et profunditatem potest esse varia variis ae­ tatibus, simpliciter tamen numquam potest in Ecclesia Dei de­ ficere, quia custodes fidei ex divina institutione sunt etiam do­ ctores fidei, et quia ex suavi divina providentia ad custodiam depositi elementum humanum requiritur sub assistentia Spiritus Sancti eo ipso, quod Ecclesia non perpetuis novis revelationibus et proprie dicta inspiratione, sed per assistentiam Spiritus San­ cti regitur (de Tradit, th. XXV.). Corollarium 2. Rationalistae omnium diversissimarum clas­ sium fidem, quae sit assensus propter auctoritatem Dei revelan­ tis, nullam possunt admittere, cum ipsum fundamentum, reve-^ lationem scilicet, negent. Quando igitur nihilominus multi sunt in commendanda fide religiosa, eius notionem essentialem ne­ cessario pervertunt. Distinguunt illi fidem prout est in vulgo hominum, tamquam cognitionem religiosarum veritatum sub involucris symbolicis citra cognitionem scientificam et ideo in infimo gradu ; tum fidem rationalem quam alii appellant metaphysicam, prout est in hominibus doctis ac philosophis fides iam eliquata et elevata ad scientiam. Cum ergo fides haec cui soli puram veritatem attribuunt, non sit aliud quam scientia rerum divinarum ad religionem pertinentium, pro diversa ratione qua religionem et divinorum scientiam declarant, etiam alias atque alias tradunt definitiones fidei religiosae. Rationalises specula­ tivis non alia fides est in sua plena veritate, quam scientia spe­ culativa; unde pantheistis suprema perfectio religionis et ultima eliquatio fidei in eo est, quod homo se ipsum scit identicum cum Deo. Kantiani fidem non aliam agnoscebant, quam idearum religiosarum (moralium) approbationem propter exigentiam pra­ cticara, ut homo servet suam propriam dignitatem. Qui dicun­ tur Pietistae, fidem constituunt in religioso quodam animi sensu vel interiori sensibili experientia, quae ad caecum quondam in­ stinctum revocatur, sive eam derivent fanatice a Spiritu Sancto (Methodistae, Quakeri etc.), sive cam rationalistice reponant in — 558 — vago quodam sensu dependentiae, qui cum rationali natura co­ haerens dicitur esse unica essentialis nota verae religionis (Schleiermacher). Rationalistae qui vulgares appellantur, fidem gene­ ratin') dicunt mentis assensum in obiectum, quod non immediate in se, sed mediate ex demonstratione verum intelligitur; unde Jidem religiosam declarant esse persuasionem rationis de rebus divinis. (Wegscheider Instit. § 2. et alii plurimi). Ab his quoad ipsam fidei notionem parum differt docti ina Georgii Hermes. Is enim omnem firmam persuasionem rationi­ bus cogentibus theoreticis vel practicis inductam dicit esse fidem proprio sensu. « Exclusa falsâ credulitate, inquit, etiam illa quae per accidens verum credit, sed secundum rationem non minus reprehensione digna est, fidei definitio haec esse debet: fides est in nobis status certitudinis seu persuasionis de veritate rei co­ gnitae , in quem statum inducimur per necessarium assensum rationis theoreticae, vel per necessarium cansensum rationis practicae. Haec fides rationalis est finis supremus totius philoso­ phiae, unica vera norma hominis in hac vita, et conditio ne­ cessaria ad eius elevationem ». (Hermes Introduci, philos, in theolog. p. 259.) Alii recentiores cognitionem immediatam veritatum, quae non deductae sint ac demonstratae ex principiis saltem logice priori­ bus, fidem appellant. Ordine inverso alii (nominalim Girntheriani) eodem nomine fidei significant cognitionem causae ex effectu, fundamenti ontologici ex phaenomenis, ontologjce prioris ex po­ steriori ; nempe quae ab ipsis fides dicitur, non aliud est quam scientia a posteriori. Huiusmodi cognitionem causae cx effectu, ubi pro obiecto habet veritates religiosas, putant esse fidem eam, qua fideles nominamur et sumus. Ita unus ex illis (in Léxico Ecclesiastico Friburg. T. IV. p. 522.): « Quid est fides sensu sublimissimo? Fides est apprehensio eorum, quae phaenomenis et experientiae substant. Christianus cognoscit et credit Dei existentiam, dum in universo eius maiestatem et divinitatem con­ spicit ». Atqui haec certe non est virtus fidei Christianae; imo cognitio causae ex effectibus ipsis supernaturalibus, formaliter ut est illatio rationis, non est fides proprie dicta; sed pertinet sub una ratione ad scientiam, sub alia ratione ad motiva cre­ dibilitatis, et iterum sub alia ad fundamenta fidei. (Tract, de Deo th. Vili.) — 559 — In hisce omnibus theoriis obiectum formale fidei divinae, quae nempe assensus est propter auctoritatem Dei revelantis, tol­ litur ei substituendo obiectum formale scientiae. Hoc autem ipso essentialis ratio fidei proprie dictae, quae virtus est theologica, omnino pervertitur, et pro Christiana inducitur fides philosophica, si illam scientiam improprie et ex aliqua analogia fidem appel­ lare placet. Vide Cone. Vatican. Constit. de Fide cap. 3. can. 2. Est quidem inter duplicem modum cognitionis, quam dixi­ mus ab his recentioribus fidem appellari, et inter fidem proprie dictam analogia aliqua, quae causa esse potuit permutationis nominis. Quoad modum priorem enim, ubi intellectio imme­ diata veritatis nomine fidei appellatur, aliqua analogia in eo est, quod sicut veritas immediate evidens, ita veritas verbi Dei non demonstratur ex alio principio ontologice priori. Hoc sensu a Clemente Alexandrino fides dicitur « gratia ex indemonstra­ bilibus deducens ad principium universorum ». Strom. 1. II. p. 36q; 1. VII. p. 757. 772. cf. inter Opp. s. Basil, comment, in Ps. 1 1 5. n. i. Modus alter, cognitio nempe causae ex effectibus, compa­ rari potest cum /ide, quod sicut substantia ut principium ontologicum se manifestat in suis phaenomenis et operationibus, at­ que ex his manifestationibus eam intelligimus (èz tcuv oaivop.svojv to vooUjUevov). Cf. S. Th. 2. 2. q. 8. a. t; ita Deus se suamque veritatem manifestat in verbo auditus fidei, et ex hoc Deum co­ gnoscimus. Porro sicut cognitio substantiae ex suis phaenomenis est directa et secundum quid immediata, quantum pro praesenti conditione fieri potest, in comparatione tamen cum intuitione substantiae in se ipsa, est cognitio imperfecta et mediata; ita cognitio per fidem in comparatione cum cognitione Dei ex crea­ turis est magis directa et immediata, in comparatione autem cum visione intuitiva est et ipsa mediata et imperfecta « per speculum in aenigmate ». 1. Cor. XIII. 12. At huiusmodi ana­ logiae non tollunt essentiale discrimen inter fidem et rationalem cognitionem causae ex effectu, secundum obiectum formale; quod discrimen multo etiam maius est, si fides formaliter quatenus est supernaturalis, conferatur cum cognitione naturali, de qua re nunc non est dicendi locus. Nomen itaque fidei non univoce sed solum analogice commune censeri potest utrique cognitio­ nis modo. — 56o — CAPUT III. DE NECESSITATE FIDEI TUM GENERATI!! SPECTATAE TUM SPECIATIM FIDEI DIVINAE. Potest spectari a) necessitas fidei sive in communi et abstra­ hendo a specifica ratione fidei humanae aut divinae, sive spe­ dalini fidei divinae, universim in ordine ad cognitionem cuiusvis veritatis. b~) Singillatim considerabimus necessitatem fidei, quae asseritur inclusa in necessitate absoluta institutionis socialis et doctrinalis ad explicandum usum rationis, et quae fides ultimatim ad primitivam Dei revelationem revocanda sit. c) Potissi­ mum considerationem postulat necessitas fidei divinae ac proinde revelationis, qua continetur fidei obiectum, tamquam medii ad assecutionem ultimi finis hominis in hoc praesenti ordine supernaturalis elevationis, d) Huic doctrinae connectitur quaestio altera de necessitate revelationis, et fidei ad hominis finem na­ turalem assequendum pro hypothesi, quod humana natura non esset elevata ad finem supernaturalem. Tota vero haec disquisi­ tio pertinet ad designandos generatili! limites humanae rationis, ne vires negemus quae revera ei insunt, et sine quibus fides ipsa consistere non posset; et ne ex parte altera ei adscribamos vires confictas, quibus necessitas et beneficium revelationis ac fidei la­ befactaretur. Non sane nobis propositum est hoc compendio ar­ gumentum amplissimum pro dignitate tractare ; sed principia solum indicasse contentis nobis esse licebit. 1. De asserta a quibusdam necessitate Jidei in communi et nominatim Jidei in revelationem relate ad totum ordinem nostrarum cognitionum. Ad hanc priorem quaestionem quod spectat, prorsus repu­ gnat, primam cognitionem velut fundamentum totius certitudi­ nis esse cognitionem fidei ; nullus enim potest esse assensus fidei, quin in mente praevertat sin minus tempore saltem ratione prius intellectualis cognitio plurium veritatum, quae non sit per as­ sensum ex motivo externo auctoritatis in testante, sed omnino sit per assensum ex intrinsecus perspecta veritate vi insiti lumi- — 561 nis; huius autem principii negatio accommodata est ad omnem certitudinem et fidem ipsam labefactandam. i. Profecto fides non est assensus in veritatem creditam ex perspecta interna ratione, et multo minus assensus in veritatem notam per se et immediata sui manifestatione; sed est essen­ tialiter et ex formali sua ratione assensus mediatus in veritatem propter veritatem aliam fundamenti instar praecognitam, propter praecognitam scilicet auctoritatem testimonii. Unde necessario quemvis et ergo etiam primum assensum fidei praevertunt in mente multiplices intellectuales conceptus seu ideae requisitae ad intelligendum aliquatenus sensum testimonii, tum cognitio certa auctoritatis testantis, et cognitio celta existentiac testimo­ nii, ut paulo ante dictum est. « Nemo credit aliquid, nisi prius cogitet esse credendum ». Augustin, de Praedcst. SS. c. 2. « Quamvis nisi aliquid intelligat, nemo possit credere in Deum, tamen ipsa fide qua credit, sanatur ut intelligat ampliora ». Id. in Ps. CXV11I. serm. 18. n. 3. « Etiam credere non-possemus, nisi rationales animas haberemus.... Si rationabile est ut ad magna quaedam, quae capi nondum possunt, fides praecedat rationem, procul dubio quantulacumque ratio quae hoc persuadet (ut cre­ damus), etiam ipsa antecedit fidem ». Id. ep. 120. n. 3. Nempe « fides non habet inquisitionem rationis naturalis demonstrantis id quod creditur; habet tamen inquisitionem quandam eorum, per quae inducitur homo ad credendum, puta quia sunt dicta a Deo et miraculis confirmata ». S. Th. 2. 2. q. 2. a. 1. ad 1. Si quis forte exciperet, illam praevertentem cognitionem au­ ctoritatis testimonii esse ipsammet cognitionem fidei, aequivocatio dilucidanda esset. Poterit dici cognitio fidei, quatenus tam­ quam fundamentum supponitur, et ita ut elementum necessarium ingreditur omnem assensum fidei; at non potest esse per se co­ gnitio fidei formaliter, h. e. assensus propter cognitam aucto­ ritatem alterius testimonii, quin ultimo tandem sistendum sit in cognitione ex intrinsecus intellecta ratione. Quaero enim, si au­ ctoritatem testimonii A credis et suscipis propter auctoritatem testimonii B, quomodo cognoscis hanc auctoritatem ? An ex co­ gnita ratione interna? Tum habeo quod contendo. An propter auctoritatem tertii testimonii C? Tum eadem redibit quaestio, et progressus erit in infinitum. Hoc autem ipso evidens est, nullius testimonii auctoritatem fore certo cognoscibilem, eodem Fhamzhiim n< n;...:.... • <• • --- 502 --prorsus modo, quo in singulis entibus contingentibus cuiuscum­ que seriei nulla est ratio sufficiens existentiae, nisi perveniatur ultimo ad ens necessarium. Est ergo evidens, non posse affir­ mari primam cognitionem esse cognitionem fidei propter aucto­ ritatem testimonii, quin fundamentum ipsum fidei subtrahatur (i). Eadem argumentatio recurrit in quaestione, quomodo certo co­ gnoscatur existentia testimonii, et undcnam originem habeant praecognitiones necessariae ad intelligendum sensum cuiusvis proindeque etiam primi testimonii. Haec ratio omnino evidens et ineluctabilis est, saltem quamdiu agitur de fide solum naturali. Nihilominus ad eam eluden­ dam invenerunt aliqui novam theoriam de cognitione immediata. Dixerunt scilicet, primam cognitionem esse utique per fidem, non tamen esse ex praecognita auctoritate testimonii, sed ex quodam animi instinctu, quod quidem negotium obscurissimum docto vocabulo appellarunt cognitionem immediatam. At ille as­ sensus in verum vel est ex perspectione veritatis in se ipsa, tum ea non erit fides proprio sensu, de qua agitur, sed cognitio im­ mediata veritatis per se notae lumine intellectus (cap. II. § I.), nec opus est alio animi instinctu; vel si dicitur assensus esse, quin verum ulla ratione interna vel externa sese intellectui ma­ nifestet ut verum, huiusmodi assensus esset utique ex instinctu eximie caeco, sed nec fides esset (quamvis lacobius hoc nomine illum assensum appellaverit), nec ulla veri cognitio, multoque minus cognitio certa (cap. I. § II.). Perinde absurdum est, si dicitur esse assensus in rem testimonio propositam, ex caeco ta­ men instinctu, quin cognoscatur credibilitas et veritas testifica­ tionis (scientia et veracitas in testante) (2). Sane talis assentiendi (r) Haec labefactatio fundamentorum fidei certe praeparatur sententiis, cuiusmodi sunt sequentes: « Toute certitude repose sur la foi »; « la cer­ titude n’est qu’une foi pleine dans une autorité infaillible ». Lamennais Essai sur l’indifférence etc. T. II. p. 41. 152. 184. 225. « Le principe d’autorité ou de foi étant la base de la certitude même, la raison de chacun ne peut exister, que par l’adhésion à ce principe. Ce n’est pas la foi qui nait de la raison, c’est la raison qui nait de la foi ». Gerbet Doctrines philos, sur la certitude p. 70. (2) « Il faut que la vérité se donne elle même à l’homme.... Quand elle se donne, il la reçoit; voilà tout ce qu’il peut; encore faut-il qu’il la reçoive de confiance, et sans exiger qu’elle montre ses litres; car il n’est pas meme en état de les vérifier ». Lamennais Pensées diverses p. 488. — 563 — modus indifferenter se habet ad verum et ad errorem proposi­ tum, nec potest esse ullatenus certus seu necessario nexus cum veritate. Proinde quomodocumque concipias assensum fidei (sal­ tem quamdiu agitur de assensu naturali rationis), cui non sup­ ponatur aliqua cognitio certa ex interna veri ratione sese mani­ festante intellectui, cognitio videlicet saepe iam commemorata auctoritatis testimonii, certitudo cognitionis fidei consistere non potest; et quando talem fidei cognitionem nullo certo nixam fundamento ponunt ut fundamentum vel necessariam conditio­ nem omnis certitudinis, haec ipsa subvertitur (i). 2. Aiunt alii, fundamentum fidei esse certissimum ipsam re­ velationem Dei infinitae veritatis ; hanc enim fidem se ponere ut fundamentum omnis certitudinis. At ) Quaero, quomodo certo cognoscatur auctoritas Dei revelantis et cxistenlia revelationis? Veritas enim formaliter est in intellectu; nec de obiecto, quidquam affirmare possumus, nisi quatenus est cognitum. Si certo cognoscitur auctoritas revelatio­ nis ex rationibus internis sese manifestantibus intellectui, non ergo prima cognitio ac fundamentum omnis certitudinis est vel esse potest fides formaliter accepta, quae est assensus propter testimonium ; si ea auctoritas revelationis cognoscitur per aliam revelationem, redibit eadem quaestio, donec sistatur in cogni­ tione aliqua ex rationibus internis, ut superius declaratum est. Verum reponunt ; si ita est, certitudo reducitur ad cognitio­ nem subiectivam, nec iam Deo sed sibi ipsi homo credit. Ipsa huius difficultatis propositio patefacit confusionem omnium no(r) L’évidence même emprunte sa force du témoignage, par lequel nous nous assurons que l’évidence affecte les autres hommes de la même manière que nous et à l’égard de mêmes objects » ; « y a-t-il quelque chose? toute raison humaine est impuissante à résoudre cette question ». Id. Pensées p. 485. 491. « Soutenir que chaque homme (consideré isolé­ ment) a en soi même la certitude rationelle de son existence, c’est déclarer qu’on adopte la philosophie Cartésienne avec toutes scs conséquences. C’est se rejeter dans les inconvénients, les contradictions, les absurdités inhé­ rentes à cette philosophie ». Id. Défense de l'Essai etc. p. 19). — 564 — tionum. Certitudo formaliter est in cognitione, cognitio autem est actus vitalis intellectus ; adeoque repugnat certitudo formalis, quae non sit subiectiva, h. e. quae non sit in subiecto cogno­ scente; at certitudo simpliciter non est, nisi quatenus firmus assensus respondet dignitati obiectivae rationum postulantium firmitatem assensus; adeoque certitudo subiectiva respondens co­ gnitae auctoritati divini testimonii est certitudo fidei, de qua agitur. Non autem est certitudo mere subiectiva, quam non nos admittimus, sed adversarii admittere coguntur, si asserunt firmum assensum in testimonium absque cognitione rationum obiectivarum, quibus veritas testimonii sese intellectui manifestet (cap. 1. § II.). Porro hominem credere sibi ipsi est locutio ab­ surda ex eo derivata, quod certitudo formalis et reflexa cognitio certitudinis confunditur cum motivo seu formali obiecto assen­ sus. In omni cognitione certa utique homo ipse cognoscit cum certitudine, et potest reflexe cognoscere hanc certitudinem ; nemo autem credit vel credere potest nisi alteri, cum credere propria significatione nihil sit aliud, quam assensum praestare propter auctoritatem cognitam alterius testantis. 3. Postremo dici posset, non naturalem sed supernaturalem fidem esse illud fundamentum omnis certitudinis; in hac autem fide ipsum infusum lumen fidei determinare intellectura ad as­ sensum in veritatem revelatam, et ideo non requiri praeviam .cognitionem rationum postulantium assensum. At a) si hoc modo supernaturalis fides constituitur necessarium fundamentum omnis certitudinis, eo ipso asseritur talis fides naturae rationali debita, atque adeo naturalis, non supernaturalis. Cum vero fides su­ pernaturalis sit fundamentum et radix totius supernaturalis iustitiae (Cone. Trident, sess. VI. cap. 8.), ex illa doctrina con­ sequitur subversio totius ordinis vere supernaturalis ac indebiti, h) Quoniam tamen verbis saltem appellatur fides supernaturalis, dicimus assensum huiusmodi, absque cognita ratione postulante assensum, non posse esse supernaturalem, quia imprudens est. Quamvis enim lumen fidei possit supplere, quod in modo pro­ ponendi obiectum per accidens forte deest, dummodo cognitio rationum praecedat hic et nunc excludens formidinem pruden­ tem (cap. II. § 111.), non tamen lumen fidei potest concurrere ad assensum , quin obiectum ut credibile manifestetur, c) Imo assensus fidei absque cognitione formalis obiecti, et absque co- — 565 — gnitione aliqua qua percipiatur verus sensus obiecti materialis, est impossibilis. «Sequeretur enim, inquit Suarez, fidem (hn bitutn fidei) non praebere assensum rationali et intellectuali modo, sed per modum naturalis agentis, quod nec dici nec cogitali potest; quomodo enim intellectus praebebit assensum, nisi videat et cognoscat aliquod sufficiens motivum assentiendi ? » De Fide disp. III. sect. 3. n. 2. Unde cT) lumen fidei adeo non ordinatur ad excludendam necessariam cognitionem obiectivarum rationum (auctoritatis Dei et Dei revelantis), ut imo detur et necessarium sit ad supernaturalem elevationem et confortationem cognitionis earundem rationum. Vide Cone. Vatican. Constit. de Fide cap. 3. can. 3. II. De necessitate Jidei, quae dicitur inclusa in necessitate institutionis socialis. Omnem nostram cognitionem, saltem ordinis mctaphysici, theologici, ethici ex fide suscipi vel tamquam ultimo fundamento necessario fidei inniti, contenderunt aliqui probare ex illa opi­ nione, quae absolutam statuit necessitatem institutionis et eru­ ditionis in societate humana ita, ut sine hac institutione homo perpetuo et necessario maneret expers omnium huiusmodi idea­ rum et cognitionum, atque ita destitutus usu rationis (j). Ple(1) Sacra Congregatio Indicis anno 1843. et 1844. in Theodicea et in i.ogica Professoris Lovaniensis cl. Gerardi Ubaghs « emendans indicavit » propositiones nonnullas, inter quas huc maxime pertinent sequentes: « Haud posse nos in cognitionem cuiusvis externae metaphysicae veritatis venire (nempe quae respiciat ea, quae sub sensus nostros non cadunt), absque al­ terius instructione, ac in ultima analyst absque divina revelatione ». « Pro­ bationes exsistentiae Dei reduci ad quamdam Jidem aut fundari in hac fide, qua non tam videmus quam credimus, seu naturaliter persuasum nobis est, ideam hanc esse fidelem, id quod evidentia mere interna cernere non pos­ sumus ». « Veritatem internam immediate cognoscere possumus, externam non sine interposita fide ». « decesse est, ut institutio aliena nobis manife­ stas faciat veritates, quae nec merae animi affectiones sunt, nec sub sensus nostros externos cadunt ». Vide Revue des sciences ecclésiastiques. T. X. p. 568; T. XI. p. 184; T. XII. p. 168. Ut in contextu distinctius intelligi possit doctrina auctoris, describam aliqua ex Theodicea ed. 3. 1852, ubi recentiora systemata ontologismi (ut vocant), idearum innatarum, tradilionalismi simul coniunguntur: u Idea Dei est illud lumen intelligibile menti nostrae semper praesens, quo fit ut Deus — 566 — niore disputatione de his sententiis ad psychologiam remissá, ubi de origine idearum agitur, nobis ad praesentem scopum suf, ficiet declarare munus institutionis ordinatae ad cognitionem veri ex rationibus internis, quam brevitatis causa dicemus scientiam, huiusque institutionis discrimen a traditione, qua proponitur obiectum credendum propter auctoritatem testimonii, cui respon­ det Jides. i. Institutio quaevis, seu quae extrinsecus fit veritatis pro­ positio , vires intelligendi subiectivas non efficit sed supponit. At vero, respondent adversarii, institutio necessaria est ad vires rationis humanae explicandas ; sine institutione enim, ut constat experientia, homo numquam pervenit ad usum rationis. Sit ita', quaero iam, quid sibi vult, hominem habere usum rationis ? Puto non aliud, quam quod supposita sana harmonia facultaa nobis cognosci possit, etiamsi non semper cognoscatur.... Nobis haec idea Deus ipse esse videtur menti nostrae numquam non praesens, etsi non semper notus.... Cognitio seu notitia Dei est actus mentis, quo sibi insitae Dei ideae vere conscia fit. Ut Dei cognitio in nobis aperta gignatur, aeque ac ut rationis usus acquiratur, hae conditiones necessariae sunt: i*, ut Dei idea nobis insita sit; 2”. ut aliquot rerum sensibilium perceptiones habea­ mus ; 5’. ut ope instructionis excitemur ad mentem elevandam a rebus sen­ sibilibus ad ideas, quae supra sensus sunt, utque mens ita excitata sua ipsius alacritate ad ideam Dei sibi insitam attendat, eam distincte percipiat atque ita Deum vere cognoscat. Cum porro huiusmodi instructio vera primaevae revelationis continuatio sit, et sicut nos instructione, ita primi homines divina revelatione indiguerint, ut ad Dei notitiam pervenirent ; hoc sensu revela­ tione divina homini opus esse dicimus, ut ad veram Dei cognitionem per­ tingat.... Homini mente sano naturaliter certum fit Deum esse, hoc ipso quod huius ideam aperte percipit.... Ratio autem qua tunc vere ducitur et nititur, etsi eam nondum reflexe advertat, ipsa illa est intuitio divinae ideae, quam videt et agnoscit, at non distinguit; sicut etiam fieri potest, ut lumen physicum ^ere intueamur et reflexa cogitatione non distinguamus. (Quomodo cl. auctor non intellexit, fieri quidem posse ut quod sensibus videmus, mente non cogitemus; sed fieri nullo modo posse, ut aliquid mente videamus, et idem tamen non cogitemus ?) Itaque haec naturalis nostra de Deo in­ stitutio vera et proprie dicta certitudo est, certitudinem philosophicam an­ tecedit, atque huius fundamentum seu rationem vere continet. Haec enim posterior certitudo, quae argumentis philosophicis ad scientiae regulas exactis perficitur, tunc tantum in nobis oritur, quum mediate cogitando et scientifico ratiocinando eo pervenimus, ut rationum momenta, propter quae Deum esse iam naturaliter credebamus, sit ita loqui licet, recogitemus et recognosca­ mus.... Deum esse philosophice probare seu demonstrare non possumus aliter quam idoneis verbis exponendo ea rationum momenta, quibus is ni- - 567 tum cognoscitivarum eius intellectus iam informatus est suffi­ cienti amplitudine idearum et veritatum (iudiciorum in habitu), quibus pro vi insita rationis recte uti possit, atque ex iis pro gredi ad veritates alias cognoscendas. Quod ergo institutio, sive connaturalis et communis in societate humana, sive artificialis et scientifica, necessaria esse dicitur ad explicandum usum talionis, non potest significare aliud, nisi quod institutio necessaria est ad acquirendam sufficientem amplitudinem idearum et cognitio­ num veri (seu iudiciorum). Institutio ergo considerari debet in ordine ad acquirendas ideas seu conceptus intellectuales, et in ordine ad formanda iudicia seu cognoscendas relationes idearum et obiectorum quae ideis exhibentur. a) Ideae formari non possunt nisi ab ipso intellectu vi sua insita ex obiectis ei logice praesentibus, h. e. cognoscibiliter ex­ hibitis (i). Institutio ergo ad formandas ideas non aliud potest titur, cui naturaliter certum est Deum existere.... Aliud igitur est primam rei cuiusdam notitiam acquirere, aliud rem quomodocumque cognitam probare. Prius si de Deo agitur, sine ullo institutionis al que adeo divinae revelationis auxilio a nobis fieri non posse censemus (et proinde censet etiam auctor, ut mox patebit, nullam supersensibilem veritatem quae sub experientiam non cadit, sine revelatione cognosci posse); posterius, ubi prima illa notitia acquisita iam est, non invocata revelationis auctoritate fieri posse existima­ mus (i. e. ad cognitionem quam ope revelationis acquisivimus, reflectere, et rationum momenta, quae sunt revelatio et divinae ideae seu Dei ipsius intuitio, idoneis verbis exponere possumus sine nova revelatione).... Haec idea, quae ipsa entis vere infiniti idea est, nulli posterior aut inferior dici potest, siquidem in nulla alia tamquam generaliori includitur, nec ex ulla alia tamquam priori consequitur. Sed contra omnium idearum realium ipsa maximae comprehensionis et ordine prima est, a cuius veritate pendet ve­ ritas omnium aliarum , seu quidquid veri in quibusvis aliis deprehenditur, proindeque ipsa veritas omnium prima dici stricte debet (committitur nempe nota illa confusio ordinis ontologici cum ordine logico).... Hinc sequitur : t". eam veritatem primum recta seu immediate percipi debere, quia veritas prima, non derivata est ; sequitur 2°. eandem eo apertius certo veram esse, quod sine ipsa nihil aliud verum esse aut philosophice probari queat, aut alterius veritatis ratio reddi possit; sequitur J0. argumenta philosophica quae ratiocinando et inferendo procedunt, huius veritatis certitudinem non gignere sed vere confirmare ». 1. c. p. io. n. 12. 23. 24. (1) Non posse formari aio ideas nisi operatione intellectus , praescin­ dendo ab hypothesi, quod Deus ideas actuales vel habituales iam ad usum expeditas menti infunderet, ad quas acquirendas sane iam nulla instil titione opus esset. Si qui vero ideas sic dictas innatas admittunt, quae ab aliis — 568 — conferre, quam quod apto modo facultatibus cognoscitivis ob­ jecta exhibeat, primum quidem ea quae cadunt sub experientiam; deinde vero formatis ab insita vi intellectus illorum conceptibus intellectualibus, et hoc ipso perspectis iam relationibus et for­ matis ab intellectu sponte sua iudiciis ac primis principiis, apta connexione cum praecognitis repraesentet cognoscibiliter intelle­ ctui obiecta alia, etiam quae nulli subsunt experientiae, ut sua vi intellectus eorum ideas concipiat. In summa totum negotium institutionis in concipiendis ideis unice revocatur ad aptam obiectorum exhibitionem. Non igitur ex auctoritate testimonii, ac proinde non per actualem fidem idea concipitur aut concipi pot­ est; sed intellectus vi sua naturali vel supernaturaliter elevata format conceptum ex obiecto sibi repraesentato. Dantur quidem obiecta, quae sola revelatione divina exhi­ bentur intellectui, et ad quotum apprehensionem numquam per­ venisset sine revelatione; attamen apprehensionem simplicem, qua nihil affirmatur vel negatur, intellectus non format ex au­ ctoritate revelationis ; sed dum per revelationem obiectum in connexione cum aliis ideis et cognitionibus iam praehabitis ex­ hibetur, aliquem format analogum conceptum ipsius obiecti ex­ hibiti. Ita formamus ideam aliquam e. g. de generatione Filii Dei, de processione Spiritus Sancti, de persona constituta per relationem, de natura humana unita Verbo secundum hypostasim etc. « Intellectus nostri duplex est operatio, una quae for­ mat simplices rerum quidditates, ut quid est homo vel quid est animal ; in qua quidem operatione non invenitur verum per se nec falsum, sicut nec in vocibus incomplexis. Alia operatio in­ tellectus est, secundum quam componit et dividit affirmando et negando; et in hac iam invenitur verum et falsum sicut et in voce complexa (in propositione), quae est eius signum. Non au­ tem invenitur credere in prima operatione, sed in secunda; credimus enim vera et discredimus falsa ». S. Th. de Verit. q. 14. a. i. 0. Est igitur prorsus evidens, institutionem et doctrinam ex­ ternam quoad formationem idearum non posse ita se habere, ut aliter, sed ab omnibus obscurissime, describuntur, parvi refert ad praesens negotium; ad eas enim excitandas requiruntur omnia, quae nos dicimus sufficere ad formandas ideas. — 569 — ideae concipiantur per fidem seu per assensum propter auctori­ tatem, cum ibi nullus adhuc sit assensus; sed institutionem pci tiñere unice ad aptiorem obiecti exhibitionem. Z>) In ordine ad iudicia seu ad cognitionem veritatum pro­ prie dictam, quam altero loco posuimus, institutio potest se ha­ bere dupliciter; potest videlicet tendere ad ingerendam scientiam vel ad provocandam Jidem. Hic alter modus propositionis ac institutionis locum utique habet in quam plurimis obiectis no­ strae cognitionis, quae nonnisi fide vel divina vel humana no­ vimus; sed nec est nec potest esse universalis quoad universas, ac nominatilo quoad eas cognitiones veritatis, quae fidei neces­ sario supponuntur velut eius fundamenta eamque praecedunt, ut superius satis demonstratum est. In propositione vero ac institu­ tione ad scientiam veritatum omnia eadem valent, quae diximus de institutionis munere relate ad concipiendas ideas. Totum sci­ licet negotium consistit in apta veri exhibitione ad intellectum, ut vi sua propria verum perspiciar ex rationibus intestinis. 2. Possumus hanc institutionem tam relate ad ideas quam ad scientiam veritatum considerare distinctius, ut perficitur re­ bus vel signis. Quatenus perficitur rebus, non est aliud quam obiectorum sensibilium et signorum naturalium (horum enim eadem est ratio ac rerum), repraesentatio ad sensus, ut vis in­ sita intellectus conceptus formet intellectuales et prima quaedam iudicia ac principia ; qua in institutione, si tamen hoc nomine appellanda est, auctoritas et fides nullam habet partem, non se­ cus ac quando obiecta exhibentur per sese nemine monstrante. Institutio proprie dicta tum incipit, quum iam signis utitur arbitrariis, inter quae primum locum tenent verba et verborum contextus (sermo scilicet). De hac proprie dicta institutione se­ quentia sunt manifesta. a) Repugnat, institutione per signa arbitraria, cuiusmodi praeprirais sunt verba, concipi primas ideas et primas cognitio­ nes intellectuales. Nisi enim mens discentis iam informata sit pluribus conceptibus intellectualibus et cognitionibus veritatum, signa arbitraria (e. g. vocabula) non erunt ei signa formaliter sed res tantummodo, sonus inquam. « Cum primum istae duae syllabae, cum dicimus caput, aures meas impulerunt, tam ne­ scivi, quid significarent, quam cum primum audirem legeremve saraballas. (Dan. III. 27.) Sed cum saepe diceretur caput, no- --- 57° --tans atque animadvertens, quando diceretur, reperì vocabulum esse rei, quae mihi iam erat videndo notissima. Quod prius­ quam repetissem, tantum mihi sonus erat hoc verbum ; sighum vero esse didici, quando cuius rei signum esset inveni, quam quidem, ut dixi, non significatu sed aspectu didiceram. Itaque magis signum re cognita, quam signo dato ipsa res discitur ». S. Aug. de Magistro n. 33. Lege ibi reliqua. b) Cum mens iam novit rationem signi, et quid verba au­ dita significent, adeoque plures ideas iam praehabuit, et plu­ rium veritatum ac principiorum intellectione instructa est, oratio ordinata ad ingerendam scientiam tantum potest in connexione cum veritatibus iam praecognitis discenti exhibere per signa nota veritates alias modo apto, ut eius intellectus has alias veritates ex illis praecognitis et ex rationibus intestinis perspiciat. Insti­ tutione igitur per verba quae sit ad scientiam directa, nihil aliud efficitur nisi apta exhibitio veri in connexione cum veritatibus praecognitis ; lumen autem intellectus a Deo datum, conserva­ tum, adiutum (naturali vel supernaturali concursu) veritatem ex intima ratione perspicit. Ergo hac institutione nec primae ideae et primae veri cognitiones acquiri possunt, sed illae tamquam fundamentum aut conditio necessaria ei supponuntur; nec scien­ tia, ad quam institutio iuvat, auctoritati innititur aut rationem habet fidei. De tota hac re subtilissime disputat s. Augustinus 1. c. n. 38. sqq., cuius sensum explicatum habes apud doctorem Angelicum: « In scientiae acquisitione eodem modo docens alium ad scien­ tiam ignotorum deducit inveniendo, sicut si aliquis deducit se ipsum in cognitionem ignoti. Processus autem rationis perve­ nientis ad cognitionem ignoti in inveniendo est, ut principia communia per se nota applicet ad determinatas materias, et inde procedat in aliquas particulares conclusiones et ex his in alias. Unde et secundum hoc unus alium docere dicitur, quod istum discursum rationis quem in se facit ratione naturali, alteri ex­ ponit per signa; et sic ratio naturalis discipuli per huiusmodi sibi proposita, sicut per quaedam instrumenta peivenit in cogni­ tionem ignotorum... Cognitio rerum in nobis non efficitur per co­ gnitionem signorum sed per cognitionem aliquarum rerum magis certarum scilicet principiorum, quae nobis per aliqua signa propo­ nuntur et applicantur ad alia, quae prius erant nobis ignota simpli- — 571 — citer, quamvis nota secundum quid (in principiis piaecognilih),,.. In discipulo describuntur formae intelligibiles, ex quibus scientia per doctrinam accepta constituitur, immediate quidem pei in tellcctum agentem (discipuli), sed mediate per cum qui docci. .Proponit enim doctor rerum intelligibilium signa, cx quibus intellectus agens accipit intentiones intelligibiles et describit eas in intellectu possibili (i); unde ipsa verba doctoris audita vel visa in scripto, hoc modo se habent ad causandam scientiam in intellectu, sicut res quae sunt extra animam... Quod aliquid per certitudinem sciatur, est ex lumine rationis divinitus inte­ rius indito, quo in nobis loquitur Deus, non autem ab homine exterius docente, nisi quatenus conclusiones in principia resol­ vit nos docens ; ex quo tamen nos certitudinem scientiae non acciperemus, nisi inesset nobis certitudo principiorum, in quae conclusiones resolvuntur ». S. Thomas de Veril, q. i i. a. i. H. et ad 2. n. 13. Ex omnibus hactenus dictis ita concludimus. Longe alia est quaestio, utrum ideae et primae nostrae cognitiones veritatum, vel omnino omnes cognitiones certae suscipiantur aut suscipi possint per fidem, h. e. propter auctoritatem testimonii; et alia est quaestio, utrum et quatenus necessaria sit institutio sive connaturalis in humana societate sive artificialis per disciplinam ad informandum intellectum sufficienti amplitudine idearum et cognitionum veritatis in quovis ordine. Illud prius evidenter falsum est, et negandum esset, etiamsi necessitas institutionis absoluta affirmaretur. Necessitas enim haec consequeretur ex eo, quod obiecta cognitionis nullo alio modo quam per institutio­ nem cognoscibiliter intellectui exhiberi possent, ut ex declarata functione institutionis constat; non autem inde ortum haberet, quod veritas nonnisi ex auctoritate et per fidem nobis sit certo cognoscibilis. 3. Reliquum est, ut de hac ipsa institutionis necessitate ad sufficientem cognitionum amplitudinem acquirendam dicamus, quid nobis verum videatur. Necessitas institutionis ad sufficien­ tem amplitudinem idearum et principiorum acquirendam, ut usus rationis humanae satis explicatus censeri possit, non oritur (t) Intellectus quatenus agens, format rerum intellectuales conceptus; quatenus possibilis recipiens et perficiendus, illis informatur. ex defectu vis intellectualis ad verum intelligendum in obiectis rite propositis; si enim ita esset, omnis etiam institutio esset inutilis. Sed quaecumque tandem sit necessitas positivae doctri­ nae ac institutionis, ea prae veritatibus rationalibus et naturaliter cognoscendis revocatur ad necessitatem aptioris modi in propo­ sitione et exhibitione obiectorum, ut intellectus facilius et prom­ ptius, et ideo etiam ad ampliorem et distinctiorem veritatum co­ gnitionem perveniat. Status hominis connaturalis, ad quem ex ipsa sua natura fa­ ctus est, certe est socialis in communione et coniunctione cum aliis hominibus. Cum homo ex ipsa conditione naturae compo­ sitae animalis rationalis indigeat praesidiis externis ad explica­ tionem sicut aliarum ita et intellectualium virium, praesidia connaturalia ad congruam facultatis cognoscitivae explicationem habet in ipsa humana societate, ut obiecta in primis proponantur sufficienti amplitudine et varietate, ut excitetur et foveatur con­ stans attentio ad obiecta, ut apta eorundem copulatione ratio ex aliis ad alias cognitiones deducatur. Si iam supponatur, qua hypothesi nonnulli mire abutuntur, homo inde ab infantia ab humana societate extorris, eo ipso supponitur destitutus praesi­ diis connaturalibus ad aptiorem obiectorum propositionem, ad attentionis excitationem, ad idoneam idearum et iudiciorum in­ ter se invicem comparationem. Obiecta quam plurima, ex qui­ bus facilior est et promptior idearum et principiorum praesertim moralium eflbrmatio, proponentur ei numquam; ex iis obiectis quae ei per sese obgerentur, ideas abstrahet et iudicia efformabit fere non alia, quam quae vi insita intellectus sponte enascun­ tur; consideratio enim et constantior aliqua attentio in praesenti naturae conditione, ubi appetitus inferiores multo vehementius trahunt et distrahunt, exspectari non potest in homine ita, ut supponitur, destituto externis praesidiis, nisi Deus quod in ex­ ternis subsidiis deest, suppleat specialibus adiutoriis internis. Ad distinctiorem declarationem possumus considerare in ho­ mine facultates subiectivas intellectus et voluntatis, deinde vero externam obiectorum propositionem ad intellectum et excitatio­ nem voluntatis, ac postremo interna Dei adiutoria. Facultates physicae adsunt homini tum intellectus tum voluntatis ex ipsa sua natura, ita tamen ut necessaria sit pro intellectu obiectorum conveniens propositio, ut a voluntate deinde figatur et cominea- - 573 tur satis constans attentio et consideratio; voluntas vero monili necessitate indigeat excitatione et praesidiis etiam externis, lam in statu illo abnormi propositio obiectorum pro intellectu non quidem omnino deficit, sed est admodum manca; externa ex­ citatio et subsidia pro voluntate, quae in societate sunt plurima, ibi fere desunt. Conceptus igitur intellectuales et prima rationa­ lia iudicia intellectus eflormabit, quantum sponte et necessario enascuntur ex obiectorum licet manca propositione. Amplitudo harum idearum et horum iudiciorum non potest certa aliqua norma definiri. Sine dubio illuc pertinent rerum sensibilium ideae universales; conscientia sui suorumque actuum, et iudicia ex his sponte enascentia. Ad huiusmodi spontaneas cognitiones referri debere etiam obscuram et confusam notitiam entis superioris alicuius, a quo omnia pendent, et inde similiter confusam co­ gnitionem boni et mali moralis, tum philosophice persuadetur ex natura humanae rationis imaginis Dei, et ex naturali eius de­ stinatione, tum theologice deducitur ex modo, quo ss. Patres praeeuntibus Scripturis constanter describunt primam confusam notitiam Dei velut insitam et congenitam naturae rationali, spon­ taneam, nulla indigentem institutione (sp.tpuTOv, auTop-a-vov, á^íSazTOV ^p9)[z.a). Vide Tract, de Deo th. VI. VII. Cum mens primis ideis et indiciis iam informata est, posset homo (possi­ bilitate physica) libera et deliberata voluntate, attentionem figendo in obiecta et reflectendo ad se ipsum suasque iam acquisitas co­ gnitiones, pervenire ad ulteriorem aliquem profectum et expo­ litionem cognitionum; attamen ex ipsa confusione et obscuritate cognitionum, ex modo minus accommodo quo obiecta conside­ randa sistuntur, ex defectu omnis excitationis externae pro vo­ luntate, ex sensualium cupiditatum vigore, difficultates tantae sunt, ut oriatur moralis impotentia perveniendi in conditione tam abnormi et connaturalibus externis praesidiis destituta ad gradum aliquem sufficientem claritatis et distinctionis idearum ac cognitionum. At in hac consideratione facta est abstractio ab adiutoriis Dei specialibus internis. Haec adiutoria interna consideranda sunt, quatenus hominem excitarent ac dirigerent, ut moraliter posset adhibere sufficientem attentionem ad comparandam cla­ riorem cognitionem Dei et actionum moralium, ut deinde mo­ raliter posset adhibere diligentiam in observanda lege naturali - 574 secundum cognitionem iam acquisitam; quod si praestaret, Deus abundantioribus adiutoriis eum promoveret, et in praesenti ordine supernaturalis elevationis ei vel provideret externam revelationis doctrinam, vel gratiam externam suppleret interna extraordina­ ria illustratione. Ita certe docents. Thomas et alii theologi. Illi nimirum huiusmodi homines in ordine ad divinam providentiam non spectant velut infantes rationis usu destitutos, de quibus baptismo praemonentibus quomodo sentiendum sit, explicatur in Tractatu de voluntate Dei salvifica (Tract, de Deo th. LUI.); sed considerant eos ut rationis satis compotes ad merendum ac demerendum, atque ideo capaces ac indigos gratiae actualis. Ad obiectionem, quod si fides explicita necessaria est ad salutem, consequenter homo « nutritus in sylvis » careret necessariis ad salutem, hunc in sensum respondet s. Thomas: « Non sequitur inconveniens, posito quod quilibet teneatur aliquid explicite cre­ dere, si in sylvis vel inter bruta animalia nutriatur; hoc enim ad divinam providentiam pertinet, ut cuilibet provideat de ne­ cessariis ad salutem, dummodo ex parte eius non impediatur. Si enim aliquis taliter nutritus ductum naturalis rationis seque­ retur in appetitu boni et fuga mali, certissime est tenendum, quod ei Deus vel per internam inspirationem revelaret ea quae sunt ad credendum necessaria, vel aliquem fidei praedicatorem ad eum dirigeret ». S. Th. de Verit. q. 14. a. 11. ad 1 ; 3. dist. 25. q. 2. a. i. sol. ad 2. Eodém modo loquitur Hugo a S. Charo in Scholiis ad Rom. 11. 12: « Sit aliquis nutritus in nemore ab aliqua bestia, et post fuerit ibi diu; talis nihil scit de Christo, talis videtur excusari... Respondeo, in talibus indicia Dei abys­ sus multa; verumtaraen quod nec talis excusatur, quia habuit rationem naturalem, qui si secundum eam fecisset, quod in se esset, Dominus contulisset gratiam ». Ceterum de tota hac hypothesi status abnormis extra socie­ tatem homini connaturalem haec tenemus, a) Inepte assumitur talis conditio velut terminus comparationis ad iudicandum de naturalibus viribus humanae rationis; non secus ac si quis vim vegetalem et animalem discendam esse contenderet ex conside­ ratione hominis inde ab infantia arctissimis vinculis toto corpore constricti. b~) Explicatio rationis in huiusmodi hominibus erit varia pro diversa indole et pro diversis conditionibus externis, in quibus versantur. Quaecumque vero futura sit illa explicatio, - 575 hoc unum discere possumus, quod aliunde est certissimum, in­ digere hominem accommoda obiectorum cognoscibilium propo­ sitione, et pro diverso gradu magis minusve aptae propositionis, diversos etiam esse gradus explicationis rationis, acquisitionis idearum et cognitionum. Si obiecta intellectui proposita essent paucissima et omnino uniformia, ut ante quinquaginta fere an­ nos accidit misero illi iuveni Gaspari Hauser in Germania inde ab infamia tenebricoso carcere incluso, et si inde homo reipsa maneret expers omnium idearum ordinis superioris, id non pro­ baret absolutam necessitatem institutionis in societate humana ad eas acquirendas; sed solum demonstraret aliquam satis am­ plam requiri obiectorum propositionem, c) Inepte provocatur ad experientiam, qua probetur nullas posse acquiri ideas ordinis metaphysici, theologici, ethici citra institutionem in societate humana. Nam exempla tamquam termini comparationis sunt paucissima; si vero in illis etiam concederetur factum supposi­ tum defectus omnium huiusmodi idearum, nondum probaretur non posse aut potuisse acquiri, cum praeter privationem insti­ tutionis multa sint, quae acquisitionem impedire potuerint. At probatio ipsa facti ex sola experientia haberi non potest; con­ stat enim, recordationem idearum et cognitionum obscurarum et confusarum obliterari supervenientibus ideis claris ac distin­ ctis; illorum ergo hominum posterius testimonium edicentium, se omnibus huiusmodi ideis fuisse destitutos, non pluris est quam nostra oblivio, quod non recordamur nostrarum idearum et co­ gnitionum obscurarum ex prima pueritia. 111. De revelationis et respondentis ei /idei supernaturalis necessitate ad assecutionem ultimi finis in ordine praesenti elevationis. i. Finis ultimus creaturae rationalis non potest esse consti­ tutus nisi in cognitione Dei supremae veritatis, et amore Dei summi boni ita, ut destinationi intellectus et voluntatis ad ve­ rum et bonum plene satisfiat, atque hoc ipso creatura suam ultimam perfectionem consequatur , et in suo ultimo fine veri et boni plene beata sit. Modus autem cognitionis et amoris fi­ nalis potest dupliciter se habere, o') ita ut exigentiam creatae — 576 — naturae rationalis non excedat, sed eius viribus in ultima natu­ rali perfectione constitutis sit accommodatus; b) ita ut supra exi­ gentiam omnem naturae et facultatum naturalium per donum superadditura et per singularem participationem (assimilationem) divini luminis quo Deus videt se ipsum, creatus intellectus ele­ vetur ad divinam essentiam, infinitam veritatem intuitive in se ipsii (non ideis aliunde comparatis) clare videndam ut in se est, et consequenter voluntas supernaturaliter elevata Deum infinitum bonum amet amore respondente intuitivae visioni ; atque ita creatura fruitione Dei supernaturali beata sit. Priori modo spe­ ctatus finis ultimus creaturae est finis naturalis, supposita crea­ tione consequens non ex libera Dei destinatione, distincta et di­ versa a voluntate creante, sed ex necessario obiectivo ordine, ex necessariis nempe Dei perfectionibus, et ex perfectione creaturae rationalis. Unde hic finis ex ipsa perfectione Dei, quatenus in operibus creationis se manifestat, et ex perfectione creaturae rationalis, lumine rationis cognosci potest. Spectatus posteriori modo est finis supernaturalis, ad quem supposita etiam crea­ tione potuit creatura non destinari, et ad quem non nisi libera Dei largitione elevata est; adeoque hic finis non nisi ex revela­ tione Dei per fidem a nobis cognosci potest. Iam si creatura rationalis et, quoniam de homine solum nunc agimus, si homo constituitur in via ad illum terminum, necesse est ut status viae aliqua proportione respondeat statui termini ; ut media quibus a Deo homo dirigitur ad finem, apta sint fini ad quem ordinantur; ut hominis dispositiones, quibus praepa­ ratur fini assequendo, tum in intellectu tum in voluntate per­ tineant ad illum ordinem tamquam inchoatio, in quo est visio et fruitio finalis tamquam consummatio. Quoniam igitur in ordine praesenti homo non est relictus in sua destinatione solum naturali, sed elevatus ad eum, quem diximus, finem supernaturalem, et ad hunc in via constitutus; cognitio et cognitioni respondens dilectio naturalis non sufficit, sed cognitionem et dilectionem directam ad illum finem oportet esse supernaturalem in primis subiective, ratione principii eli­ cientis ac virium, quae superadditae intellectui et voluntati con­ stituant facultates idoneas ad actus supernaturales proportionatos illi fini. Tum vero obiective praeter manifestationem Dei in suis operibus creationis, respondentem hominis fini naturali, requiritur - 577 alia Dei manifestatio immediata respondens finali 11>.ti >iI<■ :.i.n i> >i11 facie ad faciem, in qua videbimus eum siculi est. I laec aiilcm manifestatio in via non est ita, ut Deum intueamur siculi est ; talis enim intuitio est finis, non medium et praeparatio ad linem; sed revelatio in via est per ipsius Dei testimonium , quo (ut ait s. Thomas 1. q. 1. a. 2.) veritas tamquam nota in scientia Dei nobis innotescat, cui proinde revelationi non iam visio sed Jides respondet. « Est igitur triplex cognitio hominis de divinis. Quarum prima est, secundum quod homo naturali lumine rationis per creaturas in Dei cognitionem ascendit ; se­ cunda est, prout divina veritas intellectum humanum excedens, per modum revelationis in nos descendit, non tamen quasi de­ monstrata ad videndum, sed quasi sermone prolata ad creden­ dum; tertia est, secundum quod mens humana elevatur ad ea quae sunt revelata, perfecte intuenda ». S. Th. contr. Gent. 1. IV. c. i. 2. Distinctius necessitas revelationis et respondentis ei fidei supernaturalis in hypothesi elevationis ad finem supernaturalem considerari potest tam secundum ipsum finem quam secundum media fini proportionata. a) Finis ipse supernaturalis ad quem homo rationali modo dirigendus esset, erat ei necessario cognoscendus , nec cognosci nisi per revelationem et revelationi respondentem fidem potuit. Insupei sin minus absolute necessarium, certe naturae ipsius finis valde conveniens erat, ut homo Deum finem suum obiectivuni in termino possidendum fruitione immediatae visionis ei respon­ dentis amoris, iam in via ad hunc finem cognosceret secundum perfectiones etiam illas, quae ex operibus creationis lumini ra­ tionis non manifestantur; non solum secundum <4 notum Dei » Rom. I. 19. quod per se respondet fini naturali, sed etiam se­ cundum « profunda Dei » j. Cor. II. 10, quae respondent fini supernaturali, ubi « videbimus Deum sicuti est », et « cogno­ scemus sicut et cogniti sumus ». Haec autem profunda Dei sicut sola supernaturali et immediata visione innotescere possunt ad intelligendum, ut in se sunt; ita solo testimonio Dei et reve­ latione possunt innotescere ad credendum (1). Hinc etiam post(1) « Est autem duplex hominis bonum ultimum.... quorum unum est proportionatum naturae humanae, quia ad ipsum obtinendum vires natu­ rales sufficiunt.... aliud est hominis bonum naturae humanae proportionem FrANZSLIN. Di Divina Tradii ri Strini - 5;8 quam revelata sunt fidei nostrae, non tamen lumine intellectus in se ipsis ex sua propria ratione intelliguntur, quia cum crea­ turis, ex quibus intellectus suas cognitiones accipit, non ita ha­ bent nexum intestinum, ut intellectus sive eorum essentiam quid sint, propriis notionibus perspicere, sive existentiam an sint, ex suis principiis demonstrare valeat. Ideo veritates sunt simplici­ ter superrationales, quae proprio sensu appellantur mysteria. (Vide Tract, de Trin. th. XVII). b) Media ad finem supernaturalem ordinata eidemque proportionata, atque adeo saltem in formali ratione mediorum sunt supernaturalia. Patet horum cognitionem homini tendenti ad finem esse necessariam ; attamen nisi per revelationem et fidem innotescere non poterant. Nam partim sunt non ex sese et ex natura finis necessaria, sed libera Dei voluntate in ratione me­ diorum constituuntur, hocque ipso manifestum est, quod dici­ mus. Partim sunt quidem necessaria ex sese et ex natura finis, at primo finis ipse non nisi revelatione cognoscitur, unde co­ gnitio mediorum ultimo nititur revelatione ; deinde quoniam natura finis, etiam supposita revelatione, non cognoscitur in sua propria ac intestina ratione, non est consequens, ut revelato fine iam sine explicita et speciali revelatione cognoscatur necessitas talium mediorum, quantumvis ex sese pertinentium ad talem excedens, quia ad ipsum obtinendum vires non sufficiunt, nec ad cogitan­ dum vel desiderandum ; sed ex sola liberalitate homini repromittitur I. Cor. II. 9.... Nihil autem potest ordinari in aliquem finem, nisi praeexistat in ipso quaedam proportio ad finem.... Unde oportet etiam, quod ad hoc quod homo ordinetur in bonum vitae aeternae, quaedam inchoatio ipsius fiat in eo, cui repromittitur. Vita autem aeterna consistit in plena Dei co­ gnitione Io. VIII. 5. Unde oportet huiusmodi cognitionis supematuralis ali­ quam inchoationem in nobis fieri, et haec est per fidem, quae ea tenet ex infuso lumine, quae naturalem cognitionem excedunt ». S. Th. de Verit. q. 14. a. 2. cf. a. 10. Obiter animadverte, quam clarum sit ex hisce verbis, s. Thomam quoties loquitur de desiderio naturali videndi Deum, intelligendum esse loqui ex supposita revelatione et ordinatione ad hunc finem supernaturalem, vel agere non de desiderio naturali visionis beatificae, qualis nobis promissa est, sed de desiderio elicito et inefficaci, quo homo in confuso vellet cogno­ scere Deum, sicut in se est. Quomodo enim Angelicus censuisset naturale desiderium illius finis, ad quem ne cogitandum quidem et desiderandum vires naturae sufficere diserte docet? — ’79 — finem; multo vero minus est consequens, ut intclligatur insita ratio ac natura mediorum (t). Quae diximus, confirmantur verbis summi Pontificis Pii IX. in litteris ad Archiepiscopum Monachiensem (it. Dec. i8bu), ubi postquam locutus est de rebus fidei superrationalibus, sub­ dit continuo: « atque ad huiusmodi dogmata ea omnia maxime et apertissime spectant, quae supernaturalem hominis elevatio­ nem ac supernaturale eius cum Deo commercium respiciunt, atque ad hunc finem revelata noscuntur. Et sane cum haec dog­ mata sint supra naturam, idcirco naturali ratione ac naturalibus principiis attingi non possunt ». Constat igitur supposito ordine elevationis ad finem super­ naturalem, fuisse humano generi simpliciter necessariam aliquam revelationem mysteriorum fidei, saltem ipsius finis supernatural!»; et fuisse necessariam revelationem in ea extensione, qua Deus voluit ratione obiecti inchoatam cognitionem « profundorum Dei » in via respondere visioni in patria cognitionem « in ae­ nigmate » sperandae visioni « facie ad faciem ». Quae neces­ sitas revelationis ut medii et principii obiectivi ad cognitionem illarum veritatum absoluta, atque ut dici solet phj'sica censeri debet, quoniam mysteria sunt supra ambitum luminis naturalis, et proinde simpliciter desunt rationi vires ad ea ex suis princi­ piis cognoscenda. 3. At erraret omnino , qui factum ipsum vel necessitatem revelationis ad solas veritates per sese superrationales seu proprie dicta mysteria restringeret. Alia quidem sed tamen verissima in praesenti ordine est necessitas revelationis etiam quoad eas veritates ad religiosam ac moralem doctrinam perlinentes, quae per se vires rationis non transcendunt. Sine dubio tam de Deo, qui omnium creatorum ultimus finis est etiam in ordine naturali , quam de mediis necessariis ad hunc finem multa lumine rationis humanae citra revelationem (i) Possunt media ita esse comparata, ut proprio sensu superius indi­ cato adnumerentur mysteriis; possunt vero etiam ita se habere, ut postquam revelata sunt, secundum suam insitam rationem et naturam intclligantur (quo pertinent e. g. plures notae ac proprietates Ecclesiae, primatus Romani Pontificis etc.) Posterioris ordinis dogmata possunt dici supra rationem veritate existential, sicut priora sunt supra rationem veritate tum existential tum essentiae. — 58o — per se loquendo intelligibilia sunt, ut Dei existentia et attributa absoluta, naturalis hominis ordinatio ad Deum, lex naturalis, quae ideo in se simpliciter sunt veritates rationales. Quaeritur ergo, quae sit necessitas revelationis et fidei quoad has veritates. Dicimus necessitatem esse triplicem: ex nexu harum veritatum cum superrationalibus; ex modo quo cognoscendae sunt; ex ipsa necessitate cognitionis simpliciter et (ut loquuntur) quoad sub­ stantiam spectatae. a) Essent hae veritates cognoscendae etiam in hypothesi, quod finis tantum naturalis homini praestitutus esset, unde dici solent constituere religionem naturalem. Iam vero sicut finis ho­ minis supematuralis non est negatio sed elevatio finis naturalis, ita etiam religio naturalis per religionem supernaturalem revela­ tam non exclusa, sed ad superiorem ordinem elevata censeri debet. Unde veritates huiusmodi in ipsa revelatione veritatum superrationalium et praeterrationalium saltem implicite revelatae continentur; non ergo possunt hae revelari, quin et illae reve­ latae sint. b) Omnes huiusmodi veritates, quatenus iam referuntur ad finem hominis supernaturalem, cognoscendae sunt modo pro­ portionate fini, adeoque cognitione supernaturali. Quia vero mo­ dus proprius supernaturalis cognitionis in via est fides, vel sal­ tem habet fidem pro fundamento (i); ideo etiam hae veritates fide credendae sunt, ac proinde ut modus cognitionis nostrae responderet fini, etiam harum revelatio divina erat necessaria. c) At non solum spectato modo supernaturali cognitionis, sed etiam cognitione simpliciter per se spectata, debet in prae­ senti ordine affirmari necessaria revelatio veritatum licet per se rationalium, quae brevitatis causa possumus dicere veritates re­ ligionis naturalis. Non est sermo de veritatibus omnibus ratio­ nalibus, quas omnes in complexu spectatas a nemine cognosci (t) Utrum rationalis cognitio Dei et ordinis moralis ex obiectiva na­ turali manifestatione per creaturas etiam ante fidem in ordine praesenti sit supernaturalis per illustrationem supernaturalis gratiae, disputatio aliqua est inter theologos; plurimi graves doctores negant. Certum est, talem cogni­ tionem Dei non sufficere ad iustificationem ; damnata est enim a s. Sede haec propositio : « Fides late dicta ex testimonio creaturarum similive mo­ tivo ad iustificationem sufficit ». (Prop. 25. inter damnatas ab Innocentio XI. 2. Martii 1679). — 58i — posse sine charismate extraordinario tam evidens est, ut mirum sit a theologis argumenta conquiri ad probandam tlicsim, qua statuunt, « neminem sine gratia posse assequi omnes veritates naturales in complexu ». Sermo nobis est de veritatibus theoreticis et practicis religiosis ac moralibus per se rationi humanae non imperviis. Porro de his ipsis non quaeritur, utrum omnes in complexu ab omnibus ac singulis hominibus solo rationis lumine possint cognosci; id enim nec necessarium est, et fieri moraliter non posse, fere aeque evidenter constat ac illud, quod paulo ante diximus. Postremo neque quaeritur, ad quas verita­ tes singuli rationis lumine absque revelatione possent et deberent pertingere, ita ut ignorantia ceterarum excusaretur in illis tam­ quam invincibilis; haec enim invincibilitas ignorantiae in maiori vel maxima parte hominum, quoad veritates per se necessarias, licet singulos posset excusare a peccato, esset tamen ipsamet ratio, cur revelatio veritatum etiam rationalium humano generi censeri deberet necessaria. Status itaque quaestionis hic est, utrum in praesenti ordine veritates rationales religiosae et morales hu­ mano generi in communi spectato sufficienter manifestatae cen­ seri possint per lumen rationis ita, ut ad substantiam cognitio­ nis consequendam revelatio non sit necessaria. Quae sit et quae non sit necessitas revelationis ita spectatae, ex certis principiis declaratur. a) Revelatio eo, quo diximus, modo considerata est adiutorium quoddam ad cognitionem veritatum ; gradus autem neces­ sitatis adiutorii ad actum respondet gradui impotentiae in subiecto ad actum eundem. In humano genere non est impotentia physica ad veritates rationales assequendas ; ideo enim dicuntur rationales, quia vires rationis humanae eas assequi possunt; ergo spectata solum substantia cognitionis, i. e. abstrahendo a modo supernaturali cognitionis qui in praesenti ordine requira­ tur, non esset quoad has veritates rationales necessitas physica revelationis. Attamen, saltem pro maxima parte hominum, adeoque pro genere humano in communi spectato, ad assequendas has veritates debito tempore, sufficienti amplitudine, sufficienti claritate et plena certitudine, sine admixtione errorum, difficul­ tates tantae sunt, ut pro more modoque quo homines in huius­ modi difficultatibus semper agunt, potentia physica saltem in maxima parte hominum, sine speciali adiutorio numquam ad — 582 — actum secundum talis cognitionis perventura sit. Difficultates ita comparatae constituunt impotentiam moralem. Impotentiae mo­ rali respondet moralis necessitas adiutorii. Ergo in praesenti conditione humani generis, ad sufficientem illam veritatum etiam rationalium cognitionem, est moralis necessitas adiutorii specia­ lis. Quamvis porro adiutoria sufficientia plura divinae omnipo­ tentiae praesto essent; ubi unum prae aliis omnibus possibilibus elegerit, illud sane debet dici adiutorium necessarium. Cum ergo Deus prae aliis adiutoriis in praesenti ordine elegerit revelatio­ nem, revelatio etiam quoad has veritates rationales, spectata co­ gnitione simpliciter et secundum substantiam, debet dici hu­ mano generi in praesenti ordine moraliter necessaria. [5) Scriptura ipsa in locis, quibus docet manifestationem Dei pro lumine rationis per ea quae facta sunt (vide Tract, de Deo th. II. sqq.), distinguit ubique possibilitatem cognitionis ipsamque actualem aliquam cognitionem imperfectam a facto cogni­ tionis sufficientis ad cultum Deo naturaliter debitum exhibendum. Possibilitatem affirmat; sed simul docet, universim homines (sua utique culpa) ad talem sufficientem cognitionem et ad practicam applicationem non pervenisse, atque huic infirmitati et indigen­ tiae tamquam salutarem ac necessariam medicinam opponit mi­ sericors Dei auxilium per revelationem, quae in praesenti ordine utique etiam prae his veritatibus per se naturalibus datur ad fi­ nem supernaturalem. « Nam quia in Dei sapientia (effusa super omnia opera eius) non cognovit mundus per sapientiam (per sa­ pientiam humanam, qua potuisset et debuisset cognoscere) Deum; placuit Deo (euSoxvidev ó Oeo'ç misericorditer decrevit Deus) per stultitiam praedicationis salvos facere credentes», i. Cor.l. 21. (1); Act. XIV. i5; XVII. So; Sap. IX. 14-19. (1) « Quia mundus, id est mundani non cognoverunt Deum per sa~ pientiam ex rebus mundi acceptam, et hoc in Dei sapientia, divina enim sapientia faciens mundum sua indicia in rebus mundi instituit, secundum illud Ecclesi. I. 10: effundit illam super omnia opera sua; ita quod ipsae creaturae per sapientiam Dei factae se habent ad Dei sapientiam, cuius indicia gerunt, sicut verba hominis ad sapientiam eius quam significant. Et sicut discipulus pervenit ad cognoscendum magistri sapientiam per verba, quae ab ipso audit ; ita homo poterat ad cognoscendum Dei sapientiam per creaturas ab ipso factas inspiciendo pervenire secundum illud Rom. I.20: invisibilia Dei per ea quae facia sunt intellecta conspiciuntur. Sed homo propter sui cordis vanitatem a rectitudine divinae cognitionis deviavit ; unde — 583 — Causae ex quibus oritur moralis illa impotentia et conseqimii ter respondens ei moralis necessitas revelationis, decimai i •mimi verbis notissimis s. Thomae i. q. i. a. i; 2. 2. q. a. 4; Verit. q. 14. a. 10. 0; contr. Gent. 1. I. c. 4. « Necessarium est homini accipere per modum fidei non solum ea quae sunt supra rationem, sed etiam ea quae per rationem cognosci pos­ sunt; et hoc propter tria. Primo quidem...... scientia ad quam pertinet probare Deum esse, et alia huiusmodi de Deo, ultimo hominibus addiscenda proponitur praesuppositis multis aliis scien­ tiis, et sic non nisi post multum tempus vitae suae homo ad Dei cognitionem perveniret. Secundo ut cognitio Dei sit commu­ nior; multi enim in studio scientiae proficere non possunt...... Tertio propter certitudinem ; ratio enim humana in rebus divi­ nis est multum deficiens.... Ut ergo esset indubitata et certa cognitio apud homines de Deo, oportuit quod divina eis per modum fidei traderentur, quasi a Deo dicta qui mentiri non potest ». S. Th. 2. 2. 1. c. Conferenda est th. VI. Tract, de Deo, ubi n. Ill explicatum etiam reperies, quomodo s. Thomas ali­ quando « de facili », aliquando non nisi « magno labore » Deum cognosci posse affirmet. 4. Omnia itaque quae de necessitate revelationis ac fidei supernaturalis pro praesenti ordine elevationis hac paragraphe di­ cta sunt, ad hanc summam rediguntur. Modus proprius supernaturalis cognitionis tendentium ad finem supernaturalem visionis Dei in praesenti ordine est fides. Veritates revelatae verbo Dei sunt in triplici differentia; veritates scilicet simpliciter secundum existentiam et essentiam superrationales ; superrationalcs secun­ dum existentiam ; per se rationales. Unde ad modum superna­ turalem cognitionis, h. e. ut fide divina apprehendantur veri­ tates, earum omnium revelatio est necessaria; ut exstet sufficiens earum manifestatio, ac proinde ut cognitio simpliciter quoad substantiam (abstractione facta a modo) locum habere possit, dicitur Ioan. I. to: in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Et ideo Deys per quaedam alia ad sui cognitionem sa­ lutiferam fideles adduxit, quae in ipsis rationibus creaturarum non inve­ niuntur.... Et huiusmodi sunt fidei dogmata. Et est simile sicut si aliquis magister considerans sensum suum ab auditoribus non accipi per verba quae protulit, studeat aliis verbis uti, per quae possit manifestare, quae habet in corde ». S. Thomas in 1. Cor. I. Leet. III. — 584 — revelationis necessitas absoluta est in veritatibus primi et secundi ordinis, necessitas moralis pro humano genere in communi spe­ ctato quoad veritates tertii quoque ordinis. Obiectorum primi ordinis, etiam supposita revelatione, nec existentia ex solis prin­ cipiis rationalibus demonstrari, nec essentia (tò tí tjv stvai seu quidditas) ideis propriis, sed analogicis tantummodo appre­ hendi potest; obiectorum alterius ordinis existentia quidem non nisi ex revelatione certo demonstratur, sed essentia (quid sint) notitiis propriis intelligi potest; obiectorum tertii ordinis existen­ tia etiam ratione demonstrari potest, licet essentia aliquando ideis solum analogicis apprehendatur. Vide Concil. Vaticani Constit. de Fide cap. 2. Corollarium 1. Pro omni intellectu finito qui non compre­ hendit omnem veritatem, absolute loquendo potest locum habere fides propter testimonium Dei, intellectus infiniti comprehenden­ tis omnem veritatem. In praesenti ordine, ubi fides divina est praeparatio ad visionem beatam tamquam via ad terminum, fi­ des evacuabitur in visione, sicut inchoatio quatenus est aliquid imperfectum et in potentia ad perfectionem, desinit succedente perfectione 1. Cor. XIII. io. sqq. c. S. Th. de Verit. q. 14. a. 10. ad 8. Corollarium 2. Comparatione instituta inter scientiam et fi­ dem, si sunt in eodem ordine, scientia magis perficit intellectum quam fides; si autem fides est superioris ordinis, ex ea maior oritur intellectui perfectio quam ex scientia inferioris ordinis. « De rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio ma­ ximam perfectionem animae confert; et ideo quamvis ea quae supra rationem sunt, ratio humana plene capere non possit, ta­ men multum sibi perfectionis acquiritur, si saltem ea qualiter­ cumque teneat fide ». S. Th. contr. Gent. 1. 1. c. 5. Id si verum est ratione nobilitatis obiectorum, multo magis fide quae tum habitu tum actu supernaturalis est, inhaerendo primae veritati anima perficitur supra scientiam naturalem. IV. De necessitate revelationis et fidei naturalis pro hypothesi purae naturae, utriim ea ex hactenus dictis consequatur. Ex antecedentibus videri posset consequi, revelationem, etiam supposito fine solum naturali, fore humano generi necessariam — 585 — necessitate morali. Quod si concedatur, ulterius inferendum esse videbitur, revelationem immediatam Dei non esse supeniaturalem, utpote debitam humanae naturae ex ipsa creatione et de­ stinatione essentiali ad suum finem naturalem; vel si nihilomi­ nus revelatio dicitur supernaturalis, concedendum videbitur, statum purae naturae fore talem, ut in eo humano generi consecutio finis naturalis esset moraliter impossibilis. Hoc autem posito status huiusmodi, spectatis perfectionibus divinis, dicendus esset simpli­ citer impossibilis, cuius tamen possibilitas negari non potest sine perturbatione, distinctionis inter ordinem naturalem et supernaralem (i). (i) Non desunt aliqui catholici, qui asserant Deum potuisse quidem hominem condere mortalitati ac concupiscentiae subiecrum , si sola con­ sideretur absoluta Dei potentia, sed non potuisse s.v decentia. (Noris Vindic. s. Augustini c. 3. § J. Opp- T. I. p. 923.) Hanc vero decentiam explicant distinguendo potentiam Dei absolutum et ordinatam. Potentia absoluta Deus potest facere, quidquid in suo conceptu entis non involvit contradictionem, atque id solum non potest, quod non habet rationem entis; potentia vero ordinata Deus non potest facere quod , licet habeat rationem entis, repu­ gnat tamen divinis perfectionibus, puta sanctitati vel iustitiae. luxta hanc distinctionem Bellelius ait : « nulla impossibilitas aut repugnantia relate ad potentiam emergit, quin ad tartara Beatum quemlibet detrudere possit Deus, aut damnatos quotquot inde libuerit, ad coelum trahere. Sed id iustitiae repugnat; nam repugnantia ex iustitiae legibus sobolescit ». (Mens Augu­ stini etc. T. II. ad Propos. LXX. § 2.) Iam hoc modo dicunt repugnare non quidem potentiae sed sanctitati ac iustitiae divinae, creationem hominis in statu purae naturae subiecto concupiscentiae. « Neque instent, ait Noris, damnatam esse hanc Baii propositionem (55am.): non potuisse Deum con­ dere ab initio hominem, glialis modo nascitur. Nam reponitur cum Grego­ rio Ariminensi (1. dist. 42. q. 1. a. ad argum. cont. 2. conclus.): Deus non potest de iustitia, quae potest de potentia. Ita nulla est impossibilitas ludam in coelum trahi ; sed id contra Dei iustitiam est. Qjuare licet sit possibile potentiae, non est possibile iustitiae talem condi hominem, qualis modo nascitur; in priori vero tantum sensu qui negat, cum damnata Baii propositione sentit. Et certe, uti superius dicebamus, Deus ab initio non potuit condere hominem cum peccato originali, cum quo modo nascitur ». Noris 1. c. p. 931. At Baius 1. de Peccato Origin, c. 5, unde illa propo­ sitio desumpta est, hominem qualis nunc nascitur, intellexit obnoxium con­ cupiscentiae , atque ita condi potuisse negat, quia concupiscentia est ma­ lum et vitium naturae corruptae, atque ideo sanctitati et iustitiae Dei re­ pugnaret hominem condere obnoxium concupiscentiae. Non dicimus, ean­ dem ex integro esse sententiam Norisii ac Baii; hic enim ipsam concupi­ scentiam dixit esse peccatum damnabile, quod Norisius negat (1. c. p. 924.); — 586 — i. Ad hanc difficultatem solvendam remque totam declaran­ dam oportet prae oculis habeatur notio, quid sit donum super­ naturale. Supernaturale est quidquid, supposita creatione, superat exigentiam ac vires naturae (sensu theologico acceptae, ut est complexus substantiarum creatarum et accidentium, quae eis ex sese conveniunt); naturae inquam totius exigentiam et vires su­ perat vel in se ontologice spectatum (entitative et quoad sub­ stantiam dicunt), vel quoad modum quo efficitur et confertur. Potest itaque donum tripliciter se habere. a) Potest esse donum huiusmodi, ut ontologice in se superet exigentiam naturae, adeoque creaturam perficiat ultra totum ordinem naturae. Quemadmodum enim sunt in natura ipsa gra­ dus diversorum ordinum toto genere differentium a substantia materiali inorganica et eius accidentibus usque ad purum spiri­ tum, ita est ordo aliquis communicationis divinae et consortii divinae naturae superior omnibus ordinibus naturalibus. Secun­ dum haec intelliguntur illae definitiones theologorum, quorum alii supernaturale dicunt, quod est in ordine divino constitutum, alii quod participat divinam naturam ut est in se, alii quod perti­ net ad ordinem intuitivae visionis Dei. (Vide Ripaldam de Ente supernat. disp. IV. sect. 3. n. 22.) Huc pertinent imprimis ipsa visio beatifica, et deinde dona omnia illi proportionata tamverum si immunitas a necessitate moriendi et a concupiscentia ita perlinet ab bonum naturae humanae, ut (supposita creatione) Deus sine iniustitia homini innocenti illam negare non posset, profecto ea sunt bona omnino naturalia et debita secundum exigentiam naturae. Porro eodem sensu di­ cunt, potentia Dei ordinata (h. e. spectatis perfectionibus Dei sapientissimi provisoris) hominem rationalem factum ad imaginem Dei non potuisse non destinari ad visionem Dei intuitivam, qualis nobis in revelatione promitti­ tur; ac proinde eadem ratione debitas fuisse docent gratias, sine quibus homo ad illum finem pertingere non potuisset. Vide Laurentium Berli de theolog. disciplin. T. II. Append, ad 1. XII. At quomodo cum hisce sen­ tentiis ratio ordinis vere supernaturalis, qui nempe est supra exigentiam totius naturae creatae, adhuc concipi ac defendi possit, ingenue fateor, me non intelligere. lamvero tota ista doctrina non est aliud quam per partes distincta negatio possibilitatis purae naturai, et vicissim affirmatio huius possibilitatis non est aliud quam compendiosa negatio totius iustius do­ ctrinae. Quare patet, genuina notio et solida vindicatio possibilis status naturae purae quanti sit momenti ad declarandam ac defendendam verant rationem ordinis supernaturalis nostris temporibus multipliciter perturbatam ac impugnatam. — 58y — quam inchoatio et praeparatio ad consummationem. Haec esta ss. Patribus praedicata deificarlo (OettSa-tí) per 'gratiam, ei ado­ ptio filiorum per intimam transformationem ac impressionem similitudinis cum Deo, et per inhabitantem Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Vide Tract, de Trin. th. XLI11. Cum hac gratia nectuntur vel ad eam referuntur alia dona et adiutoiia et charismata et virtutes et actus sive ut dispositiones sive ut effectus et consectaria. Praeter haec ontologice supernaturalis in supremo, licet diverso, ordine est humanae naturae Christi unio hypostatica, et quidquid cum ea intrinsecus cohaeret. b) Potest esse donum indebitum et ultra exigentiam naturae, quod ex nullis quidem principiis naturae aut consequitur aut exigitur, non tamen elevat naturam ad superiorem illum ac di­ vinum ordinem. Haec dici possunt dona praeternaturalia vel supernaturalia secundum quid, vel ab aliis dicuntur supernaturalia quoad modum, quamvis haec appellatio aptius servabitur modo donorum, de quo statim dicemus. Ita secundum quid su­ pernaturalis esset habitualis exemptio ab imperfectione conse­ quente ex principiis naturae, quae exemptio fieret a Deo non per qualitatem infusam in se supernaturalem sed solum naturalium facultatum contemperatione et directione, idque in natura totius speciei. Quo modo supernaturalis erat status integritatis (i) (im­ munitas a concupiscentia et a necessitate moriendi) in natura humana. c) Supernaturale solum quoad modum est, quod in se qui­ dem naturale, efficitur tamen modo qui superet exigentiam et vires naturae, ut sunt plurimi effectus miraculosi proprie dicti. Porro supernaturale distingui praeterea potest in id, quod intrinsecus, et quod solum extrinsecus supernaturale est. Illud prius est supernaturale in se aliquo ex tribus modis indicatis ; hoc alterum erit, quatenus ex divina voluntate ad finem super­ naturalem ordinatur. Quare in praesenti ordine etiam bona na­ turalia sunt extrinsecus supernaturalia; unde patet, id quod so­ lum extrinsecus supernaturale est, simpliciter et proprio sensu non esse supernaturale. Contra vero in alio ordine etiam prae(i) Si nempe status integritatis et originalis iustitiae (rectitudinis) per se spectetur, praecisione facta ab eius fundamento congruentiae, quod in primis parentibus erat sanctitas simpliciter et ontologice supernaturalis. — 588 — ternaturalia et supernaturalia quoad modum, possent dirigi da finem naturalem, adeoque non esse etiam extrinsecus supernatu­ ralia. Insuper ex dictis colliges, non ideo iam aliquid esse super­ naturale, quia est beneficium indebitum et gratuitum ei cui con­ fertur, nisi simul sit supra exigentiam et supra vires totius na­ turae. Qui secus existimaret, is pleraque bona animi et corporis, quin et bona externa supernaturalia dicere deberet, eo fere modo quo Pelagiani dona naturalia, imo naturam ipsam humanam nomine gratiae appellabant, quo nulla maior ordinis utriusque confusio excogitari posset. (Vide Ripaldam 1. c. disp. I. sect. 4. n. 27.) 2. Cum statu et donis supernaturalibus hactenus declaratis comparandus est status purae naturae. Pura natura dicitur in oppositione tum ad naturam inte­ gram per dona supernaturalia secundum quid, tum ad naturam elevatam per dona supernaturalia simpliciter ; intelligitur ergo natura absque omnibus hisce donis, instructa solis donis cohae­ rentibus cum interna exigentia et cum internis principiis ac vi­ ribus ipsius naturae. Esset ergo imprimis natura destinata ad finem naturalem cognitionis et amoris Dei secundum naturae exigentiam. Esset sub providentia Dei creatoris et ultimi finis naturalis, qua ad hunc finem suum dirigeretur. Deus creans ad hunc finem, infinite sapiens et infinite bonus, qui nihil odit eorum quae fecit (Sap. XI. 25.), voluntate antecedente velle: omnes ho­ mines pervenire ad suum finem ; coque ipso praeparasset media sufficientia, quibus assecutio finis redderetur moraliter possibilis. Quia finis longe alius esset quam in praesenti ordine superna­ turali, etiam media ad finem aliter se haberent, ac proinde alius esset ordo providentiae. Media responderent omnia indoli ipsius finis formalis (cognitionis et amoris naturalis), et insitae indoli naturae humanae compositae (animalis rationalis). Adiutoria ex­ terna multiplicia ad aptam obiectorum propositionem, ad insu­ perabilium difficultatum remotionem; adiutoria interna per hone­ stas cogitationes et affectiones excitatas ab ipsis obiectis propositis, sufficientem Dei ac legis naturalis cognitionem , et legis adim­ pletionem redderent moraliter possibilem, ut homines finem suum naturalem assequi possent. Neque esset supernaturale donum, si Deus in hominibus pro specialibus adiunctis operatione immediata — 58g — excitaret bonas cogitationes affectionesque naturales it eiusdem rationis, cuius sunt affectiones excitatae per repraesentationem obiectorum; imo nec supernaturale donum esset, si Deus sub conditione contritionis naturalis in illo statu vellet remittere pec­ cata commissa. Quamvis enim haec essent singulis personis be­ neficia gratuita, non tamen excederent pro tota natura naturalem providentiam Dei dirigentis homines ad suum naturalem finem. Unde in illo statu sine dubio locum haberet etiam impetratio beneficiorum a divina misericordi providentia tum per oratio­ nem tum per bona opera ordinis naturalis. Nec valet obiectio, quod beneficia haec sunt indebita et eo ipso supernaturalia. Nam quod naturalia dicuntur debita naturae, profecto non est ita intelligendum, ac si Deus obligaretur humanae naturae', sed no­ mine debiti intelligitur tum exigentia connexionis ex principiis insitis naturae, tum exigentia necessitatis. Unde si moralis ne­ cessitas horum subsidiorum ad finem naturalem obtinendum con­ sideretur in relatione ad providentiam Dei infinite boni dirigentis ad hunc finem, huiusmodi adiutoria quae utique in se et ontologice non essent supernaturalia, essent in illo statu secundum exigentiam naturae et simpliciter naturalia; atque adeo neque quoad modum supernaturalia censeri possent ita, ut per illa sta­ tus desineret esse purae naturae. Quamvis enim singulis con­ cederentur gratuito, esset tamen in natura humana, pro sua ad finem naturalem destinatione, moralis quaedam eorum exigentia, quod satis est iuxta superius dicta, ut quae sunt (ex hypothesi) ontologice naturalia, neque quoad modum stricto sensu super­ naturalia censeri possent. Vide Suarez de Gratia Prolegom. IV. c. 2. n. i5. et in i. 2. disp. XV. sect. 2. n. 11; Ripaldam de Ente supernat. disp. I. n. 27; disp. V. n. 17. 3i ; disp. CXIV. n. 26-29; disp. CXV1. 3. Nunc tandem ex praestitutis notionibus ad ipsam quae­ stionem initio propositam de revelatione veniendum est. a) Intelligitur ex dictis, revelationem veritatum superrationalium esse in se et ontologice supernaturalem, quia non solum modus talis manifestationis, sed etiam manifestatio ipsa talium veritatum est supra exigentiam totius naturae. Id tum patet ex eo, quod principia naturae cognitionem veritatum simpliciter superrationalium non exigunt; tum eo magis constat, quod tali revelationi, sin minus ex intestina necessitate saltem ex magna — 5go — convenientia, fides supernaturalis respondere debeat, ac proinde cum tali gratia externa connexa sit supernaturalis gratia interna, atque hinc porro etiam destinatio ad finem supernaturalem. Ubi ergo talis datur revelatio, ibi iam non est status purae naturae, sed status ordinis supernaturalis. i>) Revelatio veritatum rationalium per se spectata est saltem quoad modum supernaturalis ; licet enim manifestatio et cogni­ tio talium veritatum non sit supra exigentiam naturae, est ta­ men supra exigentiam talis modus manifestationis. Hoc ipso etiam acquisitio cognitionis, quae supponitur esse per externam revelationem et per actus internos naturales, deberet dici super­ naturalis quoad modum. In praesenti autem ordine, et ut re ipsa facta est, certe etiam haec revelatio est simpliciter et ontologice supernaturalis, quatenus intestinam habet relationem ad actum fidei supernaturalem, et tota directa ad finem hominis super­ naturalem est unum ex elementis constituentibus hunc ordinem in se et ontologice supernaturalem. In alio providentiae ordine, ubi finis solum naturalis praestitutus esset homini, posset qui­ dem huiusmodi revelatio veritatum rationalium locum habere tantummodo ut adiutorium ad assecutionem finis naturalis, ipsa tamen in se, utpote supra exigentiam naturae, esset supernatu­ ralis saltem quoad modum, atque ideo talis status non esset simpliciter purae naturae, sed secundum quid supernaturalis (t). c) Iam ex his omnibus colligitur, cur in praesenti ordine revelatio veritatum etiam per se rationalium sit necessaria et tamen supernaturalis, in statu autem purae naturae necessaria non esset ; et si necessaria affirmaretur, eo ipso negaretur esse supernaturalis. In ordine scilicet praesenti necessaria est impri­ mis quia cognitio debet esse supernaturalis, ut superius de­ claravimus (p. 58o. 581.). Deinde est pro humano genere ne­ cessaria necessitate morali etiam ad cognitionem sufficientem (i) Non possumus consentire iis, qui docent hanc revelationem per se et pro natura immuni a peccato pertinere tamquam elementum necessarium ad providentiam naturalem, et « solum supposita turbatione ordinis per peccatum, et quatenus est extraordinarius modus collationis bonorum na­ turalium, posse dici supernaturalem quoad modum ». Hac in sententia talis revelatio omnino et simpliciter ingrederetur etiam constitutionem status purae naturae, quod nos non concedimus. Cf. cl. Denz.inger de Cognit. relig. T. I. p. 117. — 59i — harum veritatum simpliciter et in se spectatam, abstrahendo n modo cognoscendi supernaturali, quia in ordine praesenti Deus humano generi in communi . sufficientem cognitionem hai uni veritatum non aliis adiutoriis naturalibus citra revelationem, sed per ipsam revelationem reddere voluit moraliter possibilem ; adiutoria autem remota alia quae singulis impertit, eo diriguntur, ut homines ad cognitionem revelationis et in hac ad proportionatam huic supernaturali statui cognitionem fidei perducantur. Contra vero in statu purae naturae, licet insitae vires naturales essent eaedem quae nunc sunt, providentia tamen Dei in dire­ ctione huius naturae esset alia, respondens scilicet praestituto fini naturali, ut adeo adiutoriis naturalibus finis assecutio red­ deretur moraliter possibilis. In his adiutoriis naturalibus proinde continerentur maxime illa, quae ad sufficientem religionis na­ turalis cognitionem praepararent ac perducerent, ut haec humano generi redderetur moraliter possibilis. Sine dubio igitur falluntur, qui praesentem ordinem providentiae cum statu purae naturae ita comparant, ut statum praesentem considerent detractis omni­ bus auxiliis supernaturalibus et nullis substitutis aliis, quam quae nunc sunt, adiutoriis naturalibus; tum vero talem fore statum purae naturae sibi persuadent. Hoc posito sane conse­ quens est, ut revelatio veritatum rationalium, sicut nunc est moraliter necessaria humano generi ad solam substantiam suf­ ficientis cognitionis , ita etiam moraliter necessaria existimetur pro statu purae naturae; unde sequitur, vel talem revelationem esse naturalem et secundum exigentiam naturae, vel quod fere eodem recidit, statum simpliciter purae naturae impossibilem esse secundum sapientem et benignam Dei creatoris providen­ tiam. At si prae oculis habeatur diversa in utroque statu pro­ videntia modo declarata, tota haec difficultas desinit. Vide Ripaldam 1. c. disp. CX1V. — 592 — CAPUT IV. DE ACTU FIDE! DIVINAR. I. Notio rei, quid sit analysis actus Jidei. 1. Omnis assensus nostri intellectus est vel immediatus, ubi veritas obiectiva ex se ipsa, non autem per aliam veritatem prae­ cognitam intellectui manifestatur, vel est assensus mediatus, ubi veritas manifestatur non per se ipsam, sed per aliam veritatem praecognitam. Cognitio igitur veritatis mediata eatenus solum locum habere potest, quatenus nititur veritate alia praecognita tamquam principio; adeoque nisi aliqua sit veritas immediate cognita, cui ut principio innitantur cognitiones sequentes me­ diatae, nulla omnino cognitio (per indicium) locum habere pot­ est (vide supra cap. II.). Declaratio , quaenam sit in singulis cognitionibus mediatis veritas illa immediate cognita, est et di­ citur resolutio cognitionis in sua principia. Omnis fidei proprie dictae assensus est necessario mediatus, adeoque nixus altero assensu immediato in veritatem aliquam , quae est principium seu obiectum formale, propter quod as­ sensus fidei praestatur (supra cap. II. §. III.). Inquisitio igitur et determinatio veritatis immediate cognitae, cui non amplius propter aliud distinctum motivum formale praestatur assensus , et quae est motivum formale assensus fidei divinae, dicitur ana­ lysis actus Jidei seu resolutio assensus Jidei in sua principia (intestina). 2. Veritas revelata quam credimus, e. g. tres esse personas divinas, est obiectum materiale Jidei. Assensus in veritatem re­ velatam innititur veritati alteri praecognitae. Haec autem est duplex; u) quod Deus est infallibilis in cognoscendo et in re­ velando (infinita scientia et veracitas, quae ut infinita maiestas et dignitas cui debeatur assensus, appellatur uno verbo aucto­ ritas Deï)\ et b) quod Deus hanc veritatem credendam e g. Trinitatem personarum revelavit. Utrumque complexum dicitur et est auctoritas Dei revelantis. Haec igitur auctoritas Dei re­ velantis est ratio, propter quam creditur, seu est obiectum for­ male fidei divinae. — 593 — Omnis ergo actus fidei divinae necessario includit asr.cnsiim in tres veritates inter se distinctas; in veritatem ipsam icvelatam (in obiectum materiale), qui est formalis actus fidei ; in auctoritatem Dei, et in existentiam talis revelationis divinae, qui posterior assensus in hanc utramque veritatem potest dici assensus in principia fidei. Sive iam hic actus sit duplex di­ stinctus sive unicus complexus habens pro obiecto auctoritatem Dei hoc illudve revelantis; semper requiritur saltem ratione prior cognitio duplicis huius veritatis. Neque enim auctoritas Dei per se spectata nisi consideretur in revelatione huius determinatae veritatis, neque existentia revelationis nisi cognoscatur ut Dei infallibilis in sciendo et in revelando, potest esse ratio fide di­ vina credendi hanc talem veritatem revelatam. Unde in omni actu fidei est virtualis discursus, ut aiunt, seu assensus in unam veritatem propter duplicem veritatem aliam praecognitam, in quam assensus vel explicitus praecedit, vel implicite includitur in ipso actu fidei. 3. De hac re numquam, multoque minus post definitiones s. Concilii Vaticani, debuisset esse inter viros catholicos disce­ ptatio. Quid enim ? Nonne evidens est, fidem Deo revelanti hanc illamve veritatem, e. g. SS. Trinitatem aut Verbi incarnationem, praestari nullo modo posse, nisi in hunc articulum revelatum assensus mentis praestetur propter auctoritatem h. e. propter infinitam veritatem (in cognoscendo et in loquendo) Dei reve­ lantis hunc ipsum articulum credendum ? Nonne omnes cate­ chismi docent, et omnes fideles semper et ubique elicuerunt et eliciunt actum fidei hoc uno modo : credo hanc rem proposi­ tam, hunc articulum e. g. tres esse divinas personas, Verbum esse incarnatum, quia Deus infinita veritas, qui nec falli nec fallere potest, hanc ipsam rem revelavit? Definitio s. Concilii tam lucida est, ut nullus ambiguitati locus relinquatur. * Fidem quae humanae salutis initium est, Ecclesia catholica profitetur, virtutem esse supernaturalem , qua , Dei aspirante et adiuvante gratia, ab ep revelata vera esse credimus, non propter intrin­ secam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest ». « Si quis dixerit, fidem divinam a naturali de Deo et rebus moralibus scientia non distingui, ac propterea ad fidem divinam non requiri, ut revelata veritas propter aucto- Franzelin. De Divina Tradit, et Script. — 594 — ritatem Dei revelantis credatur; anathema sit ». Cone. Vatic, sess. Ill. cap. 3. et de Fide can. 2. Iam vero evidens est, haec tria ad quae actus fidei referri dicitur, rem revelatam e. g. incarnationem Verbi, auctoritatem Dei qui nec falli nec fallere potest, factum Dei actu revelantis seu factum revelationis, esse tres veritates inter se omnino dis­ tinctas. Porro declaratur: rem revelatam veram esse credimus, mentis ergo assensum praestamus in unam ex tribus illis veri­ tatibus distinctis, propter duas alias veritates, nempe propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest; non propter auctoritatem Dei infallibilis tantummodo in se spectatam, nec propter factum revelationis spectatae seorsum ab auctoritate Dei infallibilis, sed propter auctoritatem Dei re­ velantis, qui nimirum non solum possit revelare veritates, sed qui actu revelet hanc veritatem credendam, adeo ut auctoritas Dei infinitae et substantialis veritatis veluti informet factum re­ velationis seu verbum Dei. Nam a) veritati infinitae tantummodo in se spectatae nec debet nec potest in ordine ad revelationem alius mentis assensus praestari nisi hic universalis: quidquid Deus veritas revelaverit, necessario verum est et credendum a ratione creata increatae veritati penitus subiecta. Hic autem, facto revelationis nondum supposito, tandem est assensus conditionatus: si Deus veritas aliquid revelet, id necessario verum est ac credendum ; nullate­ nus autem est aut esse potest assensus absolutus in hanc illamve veritatem e. g. in Trinitatem personarum aut Verbi incarnatio­ nem. Hinc s. Thomas concedit, etiam infideles tenere, « quod Deus (si loquitur) non loquitur nisi verum » ; sed discrimen inter fidelem et infidelem in eo ponit, quod infidelis « non cre­ dit Deo in homine (actu) loquenti ». 3. dist. 23. q. 2. sol. 2. ad 3. Pariter Angelicus velut unum inclusum in altero coniungit haec duo, « adhaerere Dei loquentis testimonio, in quo in­ fallibiliter veritas invenitur » ; et « adhaerere veritati, quae in divina cognitione consistit ». S. Th. de Veiitat. q. 14. a. 8. 0. Ex altera igitur parte b) ratio credendi fide divina (ut per se patet) non est nec concipi potest testimonium, nisi formaliter spectatura ut revelatio seu verbum ipsius Dei. « Ego dedi eis sermonem tuum... sanctifica eos in veritate, sermo tuus veritas est... non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui ere- — 5g5 — dituri sunt per verbum eorum in me » (i) (per verbum qn<»<» (a), accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei ». i. Thess. II. i3. Porro c) cum actus fidei a nobis ipsis eliciatur (interne aspirante et adiuvante gratia Dei), sane non possumus propter auctoritatem Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest, credere vera esse ab eo revelata, e. g. my­ steria Trinitatis aut incarnationis Verbi, nisi quatenus nobis co­ gnita est auctoritas Dei (actu) revelantis, propter quam credi­ mus. « Obiectum formale munus obiecti excercere non potest.... nisi ab intellectu cognoscatur sub illa ratione, sub qua potest illum movere, quia ab obiecto incognito non movetur intelle­ ctus ». Suarez disp. 3. sect. 6. n. r. Adeoque Deus veritas in­ fallibilis, et Deus credendas veritates actu per verbum suum revelans est ratio obiectiva, eademque nobis per cognitionem (supernaturalem) applicata est ratio formalis in nobis (subiectiva), propter quam credimus vera esse ab eo revelata (3). (r) 'Ayixaov aùroù; :v rf, iXrftzf. Nunc in editione recepta legitur iv -f, iXrft-f • divinile lidei Card, de Lugo et alii viri docti a recenti, de quo agimus, theologo impugnati corrumpere dicuntur, videtur consequi con­ tra eos accusatio nimis gravis, ac si illi tum generatilo super­ naturalem indolem fidei in discrimen vocarent, de quo paulo ante diximus, tum speciatim reducentes fidem « ad logicum et mechanicum modum concipiendi per conclusiones logicas » in credendo non inniterentur substantiali increatae veritati revelanti; sed conceptu in mente etformato tamquam motivo formali « per logicam conclusionem » inducerentur ad tenendam veritatem aliam ex illo conceptu consequentem. At profecto haec posterior obiectio, quam iam olim factam Card, de Lugo commemorat (disp. 7. sect. 2. n. 23. cf. sect. 3. n. 38.), totum modum humanum cogitandi et cognoscendi sus­ que deque vertit. Nimirum infallibilem veritatem et revelatio­ nem Dei ut certam et realiter existentem non possumus concipere, nisi mentis iudicio (quod in actu fidei elicitur sub lumine gra­ tiae et viribus supernaturalibus), sicut eam enuntiare non pos­ sumus nisi aliqua propositione et affirmatione ; illud autem cui adhaeremus et cui innitimur in credendo, non est conceptus noster ac nostrum iudicium, sed ipsa substantialis veritas actu revelans, quam iudicio nostro supernaturali apprehendimus ut realiter existentem. Haec ergo infallibilis veritas revelans est motivum formale sub quo rem ab illa revelatam veram esse credimus. Et eodem modo id quod credimus, est res ipsa re­ velata e. g. SS. Trinitas, quam tamen credere seu (ut loquitur Augustinus) cum assensu cogitare ■ non possumus nisi aliquo (supernaturali) mentis nostrae iudicio. « Actus credentis non ter­ minatur ad enuntiabile, sed ad rem ; non enim formamus enuntiabilia, nisi ut per ea de rebus cognitionem habeamus, sicut in scientia ita et in fide ». S. Th. 2. 2. q. 1. a. 2. (1) « Neque hominis neque angeli testimonio assentire infallibiliter in veritatem duceret, nisi quantum in eis loquentis Dei testimonium conside­ ratur; unde oportet quod fides quae virtus ponitur, faciat intellectum ho­ minis adhaerere veritati, quae in divina cognitione consistit, transcendendo proprii intellectus veritatem ». S. Th. de Verit. 1. c. --- 6o2 --6. Supposita iam doctrina catholica a s. Concilio iterum definita, « revelatam veritatem propter auctoritatem Dei reve­ lantis credendam esse », magna oritur quaestio, quae non qui­ dem apud veteres, sed inter paulo recentiores theologos inde a saeculo XVI. magnis contentionibus habita est, et nunc iterum a nonnullis excitata , quomodo haec ipsa veritas auctoritatis et locutionis Dei cognoscenda sit. Si utraque cognoscitur per se ipsam, atque adeo assensus in illam est immediatus, in ea si­ stit analysis fidei tamquam in ultimo principio. Si autem etiam illa utraque veritas vel alterutra cognoscitur per aliam veritatem tamquam per principium formale, propter quod assensus prae­ statur, atque ita assensus est mediatus, ulterius quaeratur opor­ tet, quaenam sit illa altera veritas praecognita, donec perveniatur ad assensum aliquem immediatum, non amplius praestitum pro­ pter aliam distinctam veritatem, cui tamquam principio ac motivo innitatur. (Cf. supra cap. 111. § I. n. ¡.) Si assensus praecedens in obiectum formale fidei dicitur esse mediatus et praestitus propter veritatem aliam praecognitam, difficillimum erit illam definire, quaenam sit, et quomodo tum non admittatur progressus in infinitum, quin umquam perve­ niatur ad ultimum assensum immediatum. Si vero dicitur uter­ que ille assensus esse immediatus, duplex oritur difficultas; nam primum videbitur esse assensus ex solis viribus rationis et ideo naturalis, quod nullo modo potest admitti ; tum vix concipi posse videtur, quomodo iste assensus, praesertim quoad existen­ tiam revelationis seu locutionis Dei, sit immediatus. De hoc ergo utroque in primis dicendum est. II. De cognoscenda auctoritate Dei. i. Assensus fidei divinae est ontologico supernaturalis, utpote proportione respondens visioni beatificae in patria velut inchoatio suae perfectioni (cap. 111. § 11.). Unde fides dicitur divina ad distinctionem fidei humanae non solum obiective ra­ tione obiecti formalis et ratione obiecti principis materialis, quod Deus est; sed etiam subiective ob rationem intimam superna­ turalem actus ipsius. Porro ex ipsa hac supernaturali ratione assensus eliciti viribus supernaturalibus est etiam supernatura­ lis firmitas adhaesionis; pia enim voluntas elevata per gratiam — 6o3 — imperat adhaesionem in veritatem revelatam aestimative super omnia, et formalis adhaesio ipsius intellectus supci natui ulcm firmitatem habet ex elevatione intellectus per superadditas vires gratiae; quae quidem duplex ratio elevationis est tum per su­ pernaturalem infusum ac permanentem habitum fidei, tum pei gratiam actualem (auxilium transiens) illuminationis in intel­ lectu et inspirationis in voluntate. (Cf. Cone. Arausic. II. can. 7'. Concil. Vatican, cap. 3.) Quoniam vero formalis assensus fi­ dei includit, et tamquam principium cui innititur, supponit as­ sensum in obiectum formale (in auctoritatem Dei revelantis) ; etiam hic assensus, quatenus ingreditur actum fidei, supernatu­ ralis sit oportet, et per vires gratiae firmissimus aestimative su­ per omnia. Neque enim formalis assensus fidei supernaturalis posset velut principio inniti assensui naturali inferioris ordinis et minoris firmitatis. Haec fuit ratio Suarezio, ut ipsemet latetur (disp. 3. sect. 6. n. 6.), cur putaverit ipsum assensum in auctoritatem Dei loquentis necessario debere esse per formalem actum fidei propter auctoritatem Dei loquentis. Ex una scilicet parte statuit princi­ pium, ante formalem actum fidei non dari cognitionem super­ naturalem; ex parte altera certum est, illum assensum in au­ ctoritatem Dei loquentis debere esse supernaturalem ; unde con­ sequens erat, hunc assensum esse formalem actum fidei. Hoc vero si ita intelligatur, ut auctoritatem Dei revelantis necesse sit in omni actu fidei iterum credere ob formale motivum lo­ cutionis Dei revelantis suam auctoritatem et suam locutionem ; sane manifestissime inducitur progressus in infinitum, quin um­ quam ad aliquem assensum immediatum perveniatur. Cf. supra cap. III. § I. Unde ita intellectam doctrinam Suarezii (1. c. n. 8.), ubi ostendere conatur assensum in auctoritatem Dei esse actum fidei et nihilominus esse assensum immediatum, Cardinalis de Lugo paulo acrius refellit. « Quantumcumque hoc explicetur, inquit, totum est ludere verbis, cum numquam assensus redu­ catur ad aliquem assensum immediatum alicuius obiecti, cui non propter aliud sed propter se ipsum assentiamur , quod ta­ men in omni assensu intellectuali necessarium est ». Lugo de Fide disp. I. sect. 6. n. 82. Sane, si verba Suarezii urgeantur in sua propria significatione, qua fateor ea intelligi a theologis tum approbatoribus tum im- — 6c>4 — pugnatoribus mirae istius opinionis, nimis manifesto aut pro­ cessum in infinitum inducunt, aut involvunt contradictionem ; nec etiam a recentissimis defensoribus opinionis Stiarezianae quidquam prolatum reperio validum ad elucidationem, nisi quod tandem coincida! cum nostra sententia, intellectum nempe per habitum et lumen fidei, supernaturali assensu adhaerere primae veritati non ut obiecto materiali propter testimonium ut obie­ ctum formale, sed propter se ipsam quatenus se sistit et ma­ nifestat in ipso actu supernaturalis revelationis , adeo ut haud secus ac in veritatibus per se cognitis, obiectum materiale as­ sensus identificetur cum obiecto formali (cap. II. § I.). Non assero, hanc esse ipsam doctrinam Suarezii ; sed aio eius doctri­ nam, recisis contradictionibus, ad hanc sententiam reducendam esse, quod si fiat, duumviri Suarezius et Card, de Lugo, ex­ plicationibus utriusque coniunctis, splendidam exhibent veritatis illustrationem. 2. Doctrina Suarezii, quae nisi temperetur, ut dixi, pro­ cessum in infinitum aut contradictionem continet, ad haec ca­ pita revocatur. Concedit, obiectum formale fidei propter quod creditur , et obiectum materiale quod propter illud creditur, saltem ratione inter se distingui. Obiectum formale in omni actu fidei divinae est testimonium primae veritatis (Dei) cogni­ tum ; obiectum materiale est omne et solum illud, de quo te­ statur. Ergo essentiale est in omni actu fidei, ut cognitione uti­ que supernaturali praecognoscatur (saltem ratione prius), tum Deum esse veritatem infallibilem in cognoscendo et in loquendo (nec falli nec fallere posse); tum Deum hanc veritatem e. g. in­ carnationem Verbi revelasse, quia hoc utrumque praecognitum est unicum et necessaiium obiectum formale, propter quod cre­ ditur obiectum materiale, e. g. incarnatio (t). (i) « Deus sub ratione primae veritatis non potest exercere, ut sic di­ cam, munus obiecti formalis fidei, nisi a credente cognoscatur ut testis in­ fallibilis in loquendo; nam illud est obiectum formale assentiendi, in quod ultimo resolvitur assensus tamquam in primum motivum assentiendi; unde huiusmodi obiectum tunc censetur actu exercere munus obiecti, quando movet et de se sufficienter inclinat intellectum ad assentiendutn. Hoc autem praestare non potest, nisi ab intellectu cognoscatur sub illa ratione, sub qua potest illuni movere, quia ab obiecto incognito non movetur intelle­ ctus. Ad credendum ergo necessarium est, ut qui credit Deo, etiam cogno- — fio 5 — lam vero post declaratam et demonstratam liane lucidissi­ mam doctrinam, idem Suarezius contendit, illam praecognitionem tum veritatis Dei tum existentis revelationis, quae ut fundamen­ tum ct motivum formale supponitur in omni actu fidei, esse et ipsam per actum fidei. Proinde in hoc actu fidei, quem possu­ mus dicere fundamentalem, dum credo Deum esse veritatem, unice propter testimonium, quo dicit se esse veritatem, neces­ sario iterum distinguitur saltem ratione obiectum formale, pro­ pter quod credo, nempe testimonium infallibilis veritatis reve­ lantis, se esse veritatem , et obiectum materiale, nempe Deum esse veritatem, quod credo propter testimonium. Sine hac enim distinctione nullus concipi aut esse potest actus fidei qui, fatente Suarezio, essentialiter est assensus in rem revelatam propter in­ finitam veritatem revelantem. Primus ergo actus fundamentalis esf. credo Deum esse infallibilem veritatem (obiectum materiale), quia Deus infallibilis veritas hoc revelavit (obiectum formale). scat Deum esse omnino testem veracem, qui nec falli nec fallere potest.... Certitudo fidei tota nititur in suo obiecto formali, atque adeo in cognitione eius; nam ut cognitum movet ad credendum ». Haec Suarez docet de ea quae in omni actu fidei necessaria est, cognitione obiecti formalis, quate­ nus hoc obiectum constituitur infallibili veritate Dei (disp. 3. sect. 6. n. i. 6. 7.). Nec minus clare asserit in omni actu fidei necessariam supernaturalem praecognitionem (prioritate rationis) obiecti formalis, quatenus hoc obiectum est ipsa actualis revelatio. « Dependentia fidei et certitudo eius ab hoc principio, Deus dicit hoc, non est minor quam sit dependentia eiusdem fidei ab alio principio, Deus est verax ; ergo si evidentia (naturalis) illius principii non sufficit ad obiectum fidei, nec potest sufficere humana credulitas divinae revelationis (sed requiritur supernaturalis cognitio existentiae revelationis).... Revelatio divina non quomodocumque est ratio obiectiva, sed tamquam medium et motivum credendi. Credimus enim mysteria fidei, quia Deus nobis illa revelavit ; impossibile autem est ali­ quid esse motivum assentiendi, nisi sit cognitum; ergo qui credit aliquid, quia dictum a Deo, necesse est ut cognoscat et iudicet Deum id revelasse seu dixisse.... Supra ostensum est, cognitionem primae veritatis et quod non possit fallere, necessariam esse ad credendum aliquid tamquam certum pro pter testimonium eiusdem veritatis; ergo non minus necessarium est prae­ cognoscere, ipsam primam veritatem hoc vel illud credendum asseruisse. Pro­ batur consequentia, quia non minus pendet assensus jidei ab hoc principio quam ab illo, et quia parum nobis confert ad credendam hanc vel illam propositionem, quod Deus in se verax sit, nisi cognoscatur ipsam primam veritatem suo testimonio talem propositionem confirmasse ct quasi infor­ masse ». ibid. sect. 12. n. 4. 6. — 6o6 — Hoc obiectum formale quod enuntiatur in propositione causali, ex ipsius Suarezii diserta doctrina praecognoscitur prioritate ra­ tionis ante assensum formalem fidei, qui huic ipsi veritati prae­ cognitae innititur tamquam suo medio (ut ipse loquitur). Porro haec praecognitio debet iterum esse actus fidei, quoniam est praecognitio obiecti formalis fidei, quod ex sententia Suareziana praecognoscendum est per actum fidei. Proinde secundus hic fundamentalis actus fidei denuo resolvitur in obiectum formale praecognoscendum alio actu fidei, atque ita in infinitum, a) Credo ss. Trinitatem, quia Deus infinita veritas eam revelavit; i>) credo Deum esse infinitam veritatem, et credo Deum revelasse Trini­ tatem, quia Deus dicit se esse infinitam veritatem, et se reve­ lasse Trinitatem; c) credo Deum hoc utrumque dixisse iterum propter testimonium, quo dicit se dixisse; et hoc testimonium iterum credo propter testimonium ratione distinctum; necessa­ rio enim (ut diximus et Suarez fatetur) omnis actus fidei habet obiectum formale propter quod creditur, saltem ratione distin­ ctum ab obiecto materiali, quod creditur. Atque ita numquam ad terminum peivenitur, nisi sistatur tandem in amplectenda veracitate et locutione Dei non propter testimonium ratione dis­ tinctum, quod sit motivum assensus, ac proinde non per for­ malem actum fidei, sed per assensum immediatum in veracitatem Dei et existentiam locutionis Dei sese per se ipsam sistentem cognoscibilem intellectui (elevato lumine gratiae). 3. Perspexit sane doctor eximius absurditatem huiusmodi processus in infinitum, quae suae doctrinae subesse videbatur. In explicatione autem qua illam amoliri conatur, ita loquitur, ut vel suis ipsis principiis de analysi actus fidei contradicat, vel tandem quoad rei summam, licet verbis obscurioribus, illud ipsum sibi velit, quod postea Card, de Lugo luculentissime declaravit. Explicatio Suarezii ita habet: « Si comparetur obiectum foi male ad materiale, sic ordine naturae (si utrumque cognoscitur diver­ sis actibus) vel rationis (si utrumque cognoscitur uno actu com­ plexo) supponitur obiectum formale cognitum ad materiale.... Si vero obiectum formale et materiale cognitum sit idem (sci­ licet eadem res sub diversa tamen ratione) , ut quando directe credo Deum esse primam veritatem, propter se ipsum et quia ipsemet hoc dixit, tunc multo minor est prioritas naturae, sed rationis sufficit per quandam reflexionem, quae virtualiter in — óo- — ipsomet actu includitur, atque etiam in obiecto, quin (Ileus) dicendo verum, consequenter dicit se esse veracem in eo, quod dicit, ut explicavi.... Neque repugnat huic fidei ille modus ie solutionis, qui obiicitur (i), sive illa resolutio fiat medianti: dis cursu sive absque illo; semper enim fatendum est, resolutionem fieri ex obiecto materiali ad formale; ipsum autem formale ob­ iectum non in aliud resolvitur, sed per se ipsum creditur, quia potest de se ipso testificari, et ita in se ipso reflectitur, et tali modo de se testificatur, ut faciat credibilia non solum alia quae dicit, sed etiam quae de se ipso testificatur, quod pertinet, ut dixi, ad infinitam excellentiam divinae veritatis ». Disp. 3. sect. 6. n. 8. Imprimis non est quaestio, utrum Deus sive explicite sive implicite (in omni actu revelationis) etiam revelaverit se esse veracem (de quo Suarez hic agit), et se revelasse mysteria (de quo alio loco inferius disputat). Concedimus sane haec esse re­ velata, et proinde posse et debere credi formali actu fidei pro­ pter auctoritatem Dei revelantis, sicut dicimus, ipsam existen­ tiam Dei fide credendam esse etiam ab illis, qui eam naturali evidentia cognoscunt (Tract, de Deo th. IX). Quaestio itaque haec una est, an in omni actu fidei ipsum obiectum formale (Dei veracitas et existentia revelationis) ultimatim iterum actu fidei sive virtualiter sive realiter distincto credendum sit. Suarez id affir­ mans verbis citatis haec statuit, a) In omni actu fidei obiectum formale propter quod credo, ordine saltem rationis praecogni­ tum supponitur obiecto materiali, quod creditur; idquc utpote actui fidei essentiale sane non minus verum est, etiamsi quoad rem idem sit obiectum formale et materiale; e. g. sub una ra­ tione praecognosco (prioritate rationis) ut obiectum formale Deum veracem revelantem, sub alia ratione unice propter voracitatem Dei ita praecognitam qui dicit se esse veracem, credo Deum esse veracem. Ergo in omni actu fidei virtualiter distinctus est da­ ft) Obiectio haec erat. Si in omni actu fidei ipsum fidei formale obie­ ctum et motivum fide credendum esset, resolutio foret huiusmodi : « credo Deum esse trinum quia ipse dicit; credo autem illi dicenti, quia est verax; credo autem illum esse veracem, quia ipse etiam dicit. Hic autem modus resolutionis videtur incredibilis, tum quia in eo committitur vitiosus circu­ lus.... tum quia fides cognosceret, Deum esse veracem, per se el sine alio medio, quod videtur excedere virtutem cognitionis obscurae et ab strictivae ». ibid. n. 2. — 6o8 — plex assensus, unus in obiectum formale ut in fundamentum et motivum credendi, alter in obiectum materiale proptei illud motivum : « semper fatendum est resolutionem fieri ex obiecto materiali ad formale ». Z>) Ipsum obiectum formale in omni actu fidei iterum per actum fidei credendum est ; et tamen quamvis ex paulo ante assertis in omni actu fidei « semper fiat resolutio ex obiecto materiali ad formale » , nunc repente nobis dicitur, in hoc actu fidei quo credendum est obiectum formale actus prio­ ris, nullam fieri resolutionem: « sed per se ipsum creditur ». Atqui haec est contradictio manifesta : omni actui fidei essentiale est, ut credatur obiectum materiale propter obiectum formale praecognitum (prioritate rationis), atque ita fiat resolutio ex obiecto materiali ad formale; nihilominus datur, actus fidei, in quo nulla huiusmodi resolutio locum habet, ac proinde non cre­ ditur obiectum materiale propter obiectum formale. Si haec ita sunt, iste assensus in quo talis resolutio negatur, non est assen­ sus fidei proprie dictus, quia id quod credi dicitur, non creditur propter aliam veritatem praecognitam; sed est veritas, quae perse ipsam cognoscibilem menti se sistit et per se ipsam cognoscitur. Si itaque illud, quod dicitur: « obiectum formale non in aliud resolvitur, sed per se ipsum creditur », habet hunc sen­ sum : veracitas Dei revelantis, quae est obiectum formale pro aliis mysteriis revelandis, credenda est actu fidei proprie -dictae, ita ut propter praecognitam (prioritate rationis) veracitatem Dei dicentis, se esse veracem, credenda sit veracitas Dei, et nihilo­ minus asseratur, non fieri resolutionem ab obiecto materiali ad formale, h. e. non credi veracitatem sub una ratione propter ve­ racitatem testimonii praecognitam sub alia ratione; tum manet evidens contradictio, quam modo demonstravi. Si conceditur fieri hanc resolutionem, et nihilominus asseritur in omni actu fidei obiectum formale esse iterum credendum fide proprie dicta, evidens est processus in infinitum ex superius demonstratis. 4. Quia haec res mihi tam manifesta videtur, propterea non quidem alios quosdam theologos, qui doctrinam Suarezii contra Card, de Lugo se tueri profitentur; sed eximium doctorem ipsum alio sensu forte intelligi posse putavi, quem initio huius disquisi­ tionis (p. 6o3. seq.) indicavi, vel certe eius doctrina non nisi hac temperatione adhibita admitti potest. Quando nimirum dicitur, « obiectum formale (praecognita veracitas et locutio Dei) non in — 6og — aliud resolvitur, sed per se ipsum creditur »; hoc verbum cre­ dere sensu paulo latiori accipiendum est, quo etiam a ('axlinuli de Lugo in hac disputatione et ab aliis theologis saepe a.linia­ tur de supernaturali assensu per habitum fidei et pei giuliani elicito in veritatem, quae in ipsa revelatione mysterii ut loi male obiectum menti se sistit per se ipsam et non per aliam verita­ tem praecognitam, cui tamquam motivo assensus innitatur. Itu non modo absurdus ille processus in infinitum et omnis contra­ dictio excluditur, sed veritas habetur lucidissima in eo, quod dicitur: «.formale obiectum non in aliud resolvitur, sed perse ipsum creditur » , nimirum per se ipsum et non per aliud co­ gnitione apprehenditur ut obiectum formale in actu fidei, atque adeo propter illud (prioritate rationis) praecognitum creditur obie­ ctum materiale revelatura. Sane quod Suarez potissimum, imo unice spectat in tota ista disputatione (disp. 3. sect. 6.) illud est, ut conficiat ac obtineat, cognitionem obiecti formalis in fide divina non posse esse na­ turalem, sed necessario esse supernaturalem; quem suum sco­ pum proponit in ipsa istius sectionis inscriptione: « utrum prima veritas sit obiectum formale fidei, ut cognoscitur lumine natu­ rae, vel ut supernaturaliter cognita? » In hac autem assertione supernaturalis cognitionis, profecto ab omnibus est ei plenissime assentiendum. Hoc etiam solo sensu potuit appellare ad doctrinam s. Tho­ mae ; profecto enim absurdum est Angelico tribuere sententiam, formale obiectum fidei, quatenus est veritas Dei quae nec falli nec fallere potest (de quo solo ibi disputat Suarez), necessario esse actu fidei proprie dictae credendum (i). Nam ex una parte (t) Citationes Suarezii ex s. Thoma sunt omnino .mirae. « Sola evidens cognitio, inquit, quod Deus sit prima veritas, non sufficit pro fundamento et obiecto formali fidei, sed necessaria est fides infusa eiusdem veritatis. Hanc assertionem sumo ex D. Thoma 2. 2. q. 1. a. 5. ad 1. et 3, quatenus dicit, principia quae naturaliter cognosci possunt, et ad alia credibilia sup­ ponuntur, etiam per fidem posse cognosci; et q. 2. a. 4. quatenus abso­ lute dicit, ad certitudinem fidei necessarium fuisse nobis revelari de Deo etiam quae naturaliter cognosci possunt». Suarez disput. 3. sect. 6. n. 5. Animadvertimus sequentia. Verissimum est et in doctrina Cardinalis de Lugo clarissimum, non sufficere in actu fidei naturalem cognitionem veracitatis Dei, sed oportere esse hanc cognitionem supernaturalem ex fidei habitu infuso ; sed inde non sequitur, eam esse per actum fidei proprie di- Franzelin. De Divina Tradit, et Script. 49 — 6io — haec infallibilis veritas Dei non minus « demonstrative probari » potest quam existentia Dei, et ex parte altera Angelicus 2. 2. q. i. a. 5. atque alibi saepe disertissime docet, « impossibile esse, quod ab eodem idem sit scitum et creditum », et tantum­ modo « ab his qui demonstrationem non habent, per fidem praesupponi oportere ea, quae demonstrative probari possunt ». (Vide Tract, de Deo th. IX.) Quam quidem s. Thomae sententiam esse, Suarez ipse (ibi sect. g. n. 1.) fateri cogitur. Unde,qui adscriberet s. Thomae opinionem, in omni actu fidei ipsum obiectum formale, quatenus continetur infallibili veracitate Dei, necessario fide proprie dicta credendum esse, is profecto assere- ctae, quia infusus habitus fidei seu lumen tum habituale tum actuale fidej valet non modo ’ad materiale obiectum credendum propter auctoritatem Dei revelantis, sed etiam ad principia fidei supernaturaliter cognoscenda actu cognitionis immediatae, sicut intellectus naturalis valet non modo ad intelligendas conclusiones, sed a fortiori etiam ad intelligenda principia, sine quorum intellectu repugnaret scientia conclusionum. Quod s. Thomam attinet, ipse numquam dixit, nec ex suis principiis dicere potuit, in omni actu fidei veritatem primam ut obiectum formale fide credi, et non cognitione immediata cognosci oportere; sed (ut paulo post videbimus) clarissime do­ cuit contrarium. Imo in ipsis articulis a Suarezio citatis doctrina contraria continetur, ut demonstrant, quae indicamus in textu 2. 2. q. 1. a. 5, ad quem articulum ille provocat. In locis a Suarezio citatis sensus est longe alius, quam ipse refert. In q. 1. a. 5. ad j. doctor Angelicus loquitur de obiectis fidei materialibus, quae «non possunt esse scita»; fideles vero « eorum notitiam habent non quasi demonstrative, sed in quantum per lu­ men fidei vident esse credenda » (e. g. mysteria Trinitatis aut Incarnationis). Ibidem ad 3. etiam agit de obiectis materialibus, et minime dicit, quod Suarez refert, naturaliter cognita posse etiam fide credi; sed imo docet, non posse fide credi ab omnibus, sed ab iis solis, « qui eorum demonstra­ tionem non habent ». In q. 2. a. 4. nequaquam docet, quod Suarez in­ dicat, naturaliter cognoscibilia nobis revelari necessarium fuisse, ut de iis certitudinem fidei per actum fidei haberent illi, qui ea per demonstrationem sciunt. Hac enim doctrina s. Thomas evidenter sibi ipsi contradiceret ; sed semper sibi constans etiam hic ad 2. repetit : « de eodem non potest esse scientia et fides apud eundem, sed id quod est ab uno scitum, potest esse ab alio creditum ». Necessitatem vero revelationis eorum quae abso­ lute et per se loquendo ratione cognosci possunt, repetit s. doctor « pro humano genere » (ibi ad 1.) ex causis, quas indicavimus superius p. 583.* Haec igitur loca s. Thomae a Suarezio citata si quid ad rem praesentem pertinent, potius demonstrant, ex doctrina Angelici minime necessarium esse, imo nec fieri posse ut in omni actu fidei ipsa etiam cognitio obiecti formalis, quatenus veracitate Dei seu « veritate prima » constituitur, sit per actum fidei proprie dictae. — bi i retex doctrina s. Thomae consequi, neminem qui demom.iiative sciat » infallibilem Dei veracitatem, posse quidqtiam «.ic.Ii’hfide divina, quoniam ipsum motivum formale fulci, neinp' I >. i veracitatem, « cuius demonstrationem habet », credete non pot­ est. Haec autem non solum falsa, sed risu digna esse, nemo non videt. Vel igitur Suarez omnino praepostere ad s. Thomae doctrinam appellavit, vel haec ipsa appellatio suadet, Suareziuin ribn esse intelligendum de actu fidei proprie dictae, qua motivum formale veracitatis Dei « non per aliud sed per se ipsum » credere oporteat. Mihi itaque doctrina Cardinalis de Lugo (de Fide disp. 1. sect. 6.) omnino vera videtur, quam argumentis sive vetustio­ rum sive recentiorum theologorum, qui eam omni molimine ex­ pugnandam susceperunt, non solum non labefactatam, sed potius magis confirmatam esse existimo, cum nihil hactenus ab eis actum esse videam, nisi ut vel manifesto falsa aut nihil ad rem pertinentia dicant, vel sententiam Cardinalis in alienum sensum deflectant, ac tandem ipsiraet in explicationibus consistere co­ gantur, quae cum vero sensu huius principis inter theologos co­ incidan!. In hoc itaque capite sicut in pluribus aliis, verum puto quod ait Doctor Ecclesiae s. Alphonsus: « doctissimus Lugo, qui post D. Thomam non temere inter alios theologos facile prin­ ceps dici potest,.... saepe nullo praeeunte falcem ita ad radi­ cem ponit, ut rationes quas ipse in medium adducit, difficulter solvi queant ». (S. Alphons. 1. III. n. 552.) Si aliorum theolo­ gorum requiras auctoritatem, in eandem sententiam concessere post Card, de Lugo doctores gravissimi, Petrus Hurtado disp. VIL sect. 6. (diversus a Gaspare Hurtado, cui cum Card, de Lugo nonnulla lis erat); Ripalda de Fide disp. Ill; Card. Pallavicinus in Cursu theol. de Fide n. 56-58; Haunoldus de Fide cap. I. controv. V. § 5 ; Amicus disp. II. sect. i. n. 27 ; Mastrius in 1. III. sent. disp. VI. q. 7. a. 4. n. 3g. et alii. Totius porro propositae quaestionis explicatio quam adoptamus, ad hanc sum­ mam revocatur. 5. Auctoritas seu veritas Dei tam in cognoscendo quam in loquendo, quatenus est formale obiectum fdei, non potest ul­ timativi esse credita propter auctoritatem Dei-revelantis hanc suam veritatem in cognoscendo et loquendo. Quamvis enim dicas cum Suarezio, Deum ipso actu revelationis, quo dicit e. g. tres esse --- 612 --- personas divinas, revelare etiam suam veracitaiem, semper quae­ rendum manet: si creditur veracitas Dei propter formale moti­ vum et unice, quia Deus eam revelat, quomodo cognoscis veracitatem Dei in hac ipsa revelatione, qua explicite vel implicite dicit se esse infinite veracem? Si hanc veracitatem credis iterum, quia Deus eam revelat, redibit eadem quaestio; sicque in infi­ nitum progrediendum erit, quin umquam perveniatur ad funda­ mentum , cui omnes subséquentes assensus in Dei veracitatem et in mysterium revelatum innitantur. Si autem dicitur: Deus revelans e. g. SS. Trinitatem, hac eadem locutione revelat exer­ cite suam veracitatem, quam assentiendo teneo non ex alio motivo distincto (puta, quia Deus verax est in revelando suam veracitatem), sed immediate propter se ipsam; hoc tandem nihil est aliud, quam quod tali assensu veracitatem Dei teneo non assentiendo propter te­ stimonium ut motivum formale sive re sive ratione distinctum, quia Deus dixit se esse veracem, sed quia veracitas Dei in actu reve­ lationis mihi se sistit per se ipsam immediate ut certissimam. Atque ita video officium pro debita submissione latriae erga Deum, firmissime et super omnia tenendi inanitam Dei veracitatem; et inde simul video officium eadem firmitate assentiendi veritati propositae (puta SS. Trinitatis), non quod haec veritas imme­ diate per se ipsam mihi sistatur ut obiectum adhaesionis, sed propter formale motivum infinitae veracitatis Dei eam revelan­ tis. Ideo hic secundus est certe formalis actus fidei ; utrum vero prior illa assensio in veracitatem Dei immediate per se ipsam mihi se sistentem ut obiectum adhaesionis dicenda sit Jides, quae­ stio erit potius de nomine, de quo postea aliquid dicam. Videlicet assensus in auctoritatem Dei est immediatus, ubi idem est obiectum formale et obiectum materiale (cf. supra cap. II. § I.) ; quare veracitas Dei in cognoscendo et in loquendo nobis primitus certa sit oportet, non ex testimonio tamquam ratione externa assensus, sed ex sua intestina ratione. Attamen hic as­ sensus licet sit ex perspecta intima ratione, non est naturalis; sed quatenus ingreditur actura fidei, elicitur viribus supernaturalibus, dum voluntas per gratiam elevata imperat assensum super omnia (i), et intellectus adhaeret veritati non iam natu­ ralibus sed supernaturalibus viribus. (i) Infallibilis auctoritas Dei vel menti solum obscure proposita est, vel evidenter illucescit ; in priori hypothesi voluntatis imperium necessarium — 6i3 — Haec supernaturalitas assensus in veracitatem Dei, quatenus est principium fidei, necessario admitti debet, tum .1) quia (ut diximus) formalis assensus fidei supernaturalis ac stipet omnia elicitus propter testimonium Dei, innititur illi priori assensui; assensus autem supernaturalis ac super omnia non potest pro fundamento habere assensum naturalem ac proinde ordinis in­ ferioris et minus firmum ; turné) adhuc evidentius, quia assen­ sus fidei ex integro debet esse supernaturalis, non esset autem ita supernaturalis, si in suo fundamento quod est cognitio vera­ citatis Dei, esset naturalis; tum c) quia intellectus supernaturaliter elevatus non potest versari circa obiectum materiale e. g. mysterium Trinitatis credendum, quin simul versetur circa obiectum formale (h. e. circa veracitatem Dei in testando), propter quod creditur; sicut voluntas non potest amare proximum charitate supernaturali propter Deum, et in Deum non charitate supernaturali sed amore solum ferri naturali. Quamvis igitur auctoritas Dei non ex testimonio sed ex intestina ratione cogno­ scenda sit, refertur tamen ad intellectum elevatum supernaturali lumine fidei. Sicut enim lumen seu vis intellectus naturalis, quod iam superius animadvertimus, non modo valet ad scientiam con­ clusionum ex principiis et propter principia, sed hoc ipso et a fortiori etiam ad principiorum quibus conclusionum veritas in­ nititur, intelligentiam ex se ipsis ; ita habitus et lumen fidei su­ pernaturale non solum valet ad credendas veritates revelatas pro­ pter auctoritatem Dei revelantis, sed etiam velut a fortiori ad supernaturalem assensum in auctoritatem Dei revelantis, propter se ipsam, ac proinde in se ipsa et non per aliud apprehensam. « Ipsum testimonium veritatis primae se habet in fide ut prin­ cipium in scientiis demonstrativis ». S. Th. Verit. q. 14. a. 8. ad 16. Probe autem advertendum ac tenendum est, in praesenti ordine dari actus supernaturales ante fidem formalem et velut completam, qua fideles nominamur et sumus; constat enim prae­ cedere pias supernaturales cognitiones et volitiones tendentes ad fidem, supernaturalia fidei desideria, orationes, credulitatis affe­ ctum, voluntatem credendi. Qui has primas velut conceptiones est non solum ad firmitatem sed ad ipsam determinationem assensus; in hypothesi altera locum habet liberum voluntatis imperium ad assensus fir­ mitatem super omnia. — 6i4 — fidei negaret oportere esse ex gratia supernaturali, cum Semipelagianis saperet, et incideret in propositiones 26. 27. 29. damna­ tas in Bulla « Unigenitus »; 5. damnatam ab Alexandro Vili.; 22. Pistoriensium. A fortiori admitti debet supernaturalis co­ gnitio auctoritatis Dei et locutionis Dei, quae ingreditur ipsum actum fidei (1). 6. Si iam conceditur, auctoritatem divinam, quatenus est obiectum formale fidei, non ex motivo formali testimonii divini, sed ex se ipsa apprehendi cognitione supernaturali; ulterius quae­ ritur, quomodo haec auctoritatis cognitio sit immediata, et non potius deducta ex alia veritate praecognita. Difficultas in eo est, quod auctoritas Dei non videtur cognosci posse nisi ex praeco­ gnita divina natura eaque existente, existentia autem Dei (ante fidem divinam) videtur solum cognosci lumine naturali ex crea­ turis vel ex fide humana ; unde ultima resolutio fidei divinae fieret in naturalem cognitionem, quod plane falsum esse constat. Theologi fortasse subtilius quam opus esset, de hac re dis­ putant ; responsio vero eorum fere ad duplicem formam revoca­ tur. Primum sufficit cognitio veritatis conditionatae : Deus si loquitur, est infallibilis. Haec cognitio non includit iam affir­ mationem Dei existentis, sed solum hypothetice affirmat: si Deus infinite perfectus existit et aliquid revelat, est infallibilis. Hoc modo veritas est sine dubio ex ipsa (licet acquisita) idea Dei immediate evidens, vel saltem ab omnibus immediate cognita cognitione obscura et confusa. Hoc autem sufficit, ut sub lumine supernaturali possit esse assensus immediatus supérnaturalis et firmissimus. Unde non est quaerenda alia veritas praecognita. Ipsa actualis existentia Dei et auctoritatis divinae deinde affir­ matur in altero principio fidei, in propositione scilicet: « Deus hoc revelavit ». Quae revelationis existentia quomodo cogno­ scenda sit, paulo post dicemus. Essent igitur tres veritates co­ gnitae: si Deus loquitur, est infallibilis (cognitio immediata); Deus revelavit e. g. SS. Trinitatem (de qua propositione infra) ; propter Dei infallibilem auctoritatem credo tres esse divinas per(1) Quando theologi multi, de quibus supra dixi (p. 580. in nota), negant cognitionem et actus supernaturales ante fidem, hoc intelligi debent de actibus non per se ordinatis ad concipiendam fidem. Doctrinam luculentissime de­ claratam et probatam lege apud Card, de Lugo disp. XII. — 615 — sonas (formalis assensus fidei). Ita de Lugo (disp. I. •.•■•cl. <■. n. loo.); Ripalda (de Fide disp. III. sect. 1.) et alii. Altera responsio est Petri Hurtado, quae bue redil. Potest admitti, auctoritatem Dei realiter existentem primum cognosci mediate ex praecognita natura divina; nec minus prima cognitio existentis naturae divinae seu Dei entis perfectissimi est mediata ex praecognitis creaturis vel ex fide humana. Tum vero post­ quam cognitio iam acquisita est, homo nihil cogitans de medio demonstrationis potest immediate ex ipsis terminis iudicare: Deus existit ; Deus existons est infinite verax. Haec cognitio immediata per se posset esse naturalis ; sed ad constituendum fundamen­ tum actus fidei supernaturalis, Deus lumine infuso elevans in­ tellectum efficit, ut actus cognitionis sit supernaturalis. Ita Hurtadus disp. VI. sect. 4. n. 41. Posterior haec Hurtadi explicatio ut admitti queat, in hunc sensum intelligenda est. Naturalis aliqua notitia Dei ordinarie praerequiritur non utique velut fundamentum, sed velut conditio, ut supernaturalis actus assensionis in auctoritatem Dei elici possit, eo fere modo quo aliqui dicunt (Suarez disp. III. sect. 12. n. 1 3), ordinarie praerequiri notitiam acquisitam ac naturalem de exi­ stentia revelationis, velut conditionem, ut elici possit assensus supernaturalis in eandem revelationis existentiam. Hoc modo etiam s. Thomas loquitur de « praeambulis fidei », cuiusmodi sunt naturalis cognitio existentiae Dei, et aliorum quae per ra­ tionem naturalem nota possunt esse de Deo. « Sic enim fides praesupponit cognitionem naturalem, sicut gratia naturam, et ut perfectio perfectibile ». S. Th. 1. q. 2. a. 2. ad 1. Actus vero cognitionis et assensionis qui ut fundamentum continetur in ipso actu fidei, cum sit ex lumine superaddito supernaturali, ipsemet ontologice seu secundum substantiam (ut loqui solent) su­ pernaturalis est, adeoque essentialiter seu secundum suum esse omnino differt a cognitione naturali auctoritatis Dei. Hoc ergo sensu spectatis viribus quibus elicitur, spectata origine, et se­ cundum suum esse potest ac debet dici nova cognitio, non vero secundum obiectivum modum cognoscendi, quod theologus recentior contendit, ita ut auctoritas Dei, quatenus per se ipsam ex intestina ratione et non per testimonium ultirnatim se ma­ nifestat, nihilominus ultirnatim (ide credatur propter testimonium. Hoc enim primo quidem in se repugnat, tum vero de lumine f — 616 — supernaturali quod nobis in via donatur, ubi etiam supernatu­ ral cognitio est adhuc per speculum et in aenigmate, omnino certum manet, quod s. Thomas de nostra cognitione « per ra­ dium revelationis » dixit, per illum non fieri, ut aliter quam « secundum modum nostrum » cognoscamus, secundum quem « divinus radius nobis superlucet » (i). Haec quamvis ita sint, non puto tamen in sola explicatione Hurtadi etiam hoc sensu intellecta consistendum, sed ei superad­ dendam esse declarationem Cardinalis de Lugo, in quam incidit etiam illa Suarezii, si eo modo, quo superius dixi, intelligatur vel temperetur. Nimirum non solum subiectiva illuminatio, sed ipsa etiam obiectiva manifestatio auctoritatis Dei, quatenus obiectum formale fidei constituit, supernaturalis est. Nam aucto­ ritas Dei cognoscitur per se ipsam et ut obiectum immediatum adhaesionis in ipsa locutione divina supernaturali, quae nobis sese sistit ut locutio divina. Hac ratione Card, de Lugo dixit, auctoritatem Dei immediate cognoscibilem esse in ipso facto revelationis, quod enuntiatur propositione : « Deus hoc revela­ vit ». At de modo, quo factum revelationis ex se ipso imme­ diate ac supernaturaliter cognoscatur, potissima oritur difficultas diligenter explicanda. 111. De cognoscenda existentia divinae revelationis. i. Non sufficit ad formalem actum fidei cognovisse infinitam Dei veracitatem tamquam obiectum formale propter quod as­ sensus fidei praestatur, nisi cognoscatur veracitas Dei ut revelans aliquam veritatem, h. e. nisi simul cognoscatur existentia reve­ lationis. Neque enim quia Deus verax est, possum credere e. g. SS. Trinitatem, nisi cognoscam Deum veracem revelasse hoc mysterium. Credimus ergo determinatam veritatem propter au­ ctoritatem Dei revelantis hanc veritatem. (Vide supra p. 5g3.sq.) (i) « Divinae revelationis radius ad nos pervenit secundum modum nostrum, ut Dionvsius dicit, quamvis enim per revelationem elevemur ad aliquid cognoscendum, quod alias nobis esset ignotum, non tamen ad hoc, quod alio modo cognoscamus nisi per sensibilia ; unde Dionysius dicit (cap. i. caelest. Hierarch.), quod impossibile est nobis aliter superlucere divinum radium, nisi circumvelatum varietate sacrorum velaminum ». S. Th. in Boëth. de Trin. lect. II. q. 2. a. 3. — 6i7 — Unde remanet quaerendum, quomodo cognoscatur existentia ie velationis, quatenus ingreditur ipsum actum fidei. Noti posse ipsam existentiam revelationis ultimatim (i) credi proplei te­ stimonium divinum sive re sive ratione distinctum, quia Dem. dixit se hanc illamve veritatem revelasse, sed esse cognoscen­ dam ex se ipsa et ex sua ratione intestina, pariterque hanc co­ gnitionem debere esse supernaturalem, eo modo probatur, quod id de auctoritate divina demonstravimus. Dum Deus hominibus loquitur, sive immediate ut prophetis et primis suis legatis, sive per legatos suos, debet utique sibi, ut verbum suum quibusdam characteribus et velut sigillis reddat hominibus, quibus destinatur, cognoscibile tamquam divinum ; seu quod perinde est, ut reddat hominibus cognoscibile, Deum ipsum esse, qui vel immediate vel per suos legatos loquitur. « Posuit in nobis verbum reconciliationis ; pro Christo ergo le­ gatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos ». 2. Cor. V. 20. « Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, acce­ pistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere, ver­ bum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis ». i. Thess. II. i3. Signa autem et characteres, quibus verbum velut insigni­ tum ut verbum Dei revelantis cognoscibile sistitur, sunt multi­ plicia facta et charismata supeinaturalia, quae intelliguntur non posse esse nisi a Deo testante per illa pro verbo suo. « Fidu­ cialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae (stcI t<íí xupíq», tw p.apTvpouvTi t<5 koyq> Tvjç papiro; aÚTOu), dante signa et prodigia fieri’per manus eorum ». Act. XIV. 3. « Si tantam neglexerimus salutem , quae cum initium acce­ pisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos con­ firmata est contestante Deo (ffuveTtipiapTupoüvTOÇ tou Oeoui si­ gnis et portentis et variis virtutibus (Xuvacpuct) et Spiritus Sancti distributionibus ». Heb. 11. 3. 4. 2. Ut paulo distinctius concipiatur , quod dicimus de cha­ racteribus conspicuis locutionis divinae, et quomodo divina re­ velatio existens manifestetur ex se ipsa, animadvertendum est, (1) Dico ultimatim et regrediendo ad primum actum , in quem fides resolvenda est; ceterum posse et debere credi etiam actibus fidei formalis existentiam revelationis ipsamque auctoritatem Dei, quia utraque veritas est etiam revelata, iterum dicemus inferius. — 6i8 — locutionem divinam esse complexam ex verbis enuntiantibus ve­ ritatem, et ex factis quibus verba exhibentur ut locutio divina. « Sicut humana consuetudo verbis, ita divina potentia etiam factis loquitur; et sicut humano sermoni verba nova vel minus usitata moderate et decenter aspersa splendorem addunt, ita in factis mirabilibus aliquid significantibus quodammodo loculentior est divina eloquentia ». Aug. ad Deogratias ep. 102. q. 6. n. 33. Unde etiam sensu eodem dictum est: « fides nostra nisi auditu non constat et visu ». (S. Maximus vel alius, serm. in Epiphaniam n. 3. Opp. s. Ambrosii Append, serm. 10.) Si consideretur fastigium divinae revelationis in Christo, imprimis tota vita lesu Christi, miracula, mors, et prae ceteris resurrectio, electio paucorum rudium hominum ad conversionem generis humani, missio Spiritus Sancti spectata in evidentibus effectibus; tura tota historia humani generis, et maxime historia populi Israel cum omnibus suis manifestationibus supernaturalibus ut praeparatio et paedagogia ad Christum, atque tota hi­ storia Christiana subsequens ut effectus promanans ab ipso Chri­ sto; apostolica praedicatio, mirabilis religionis propagatio, me­ dia ad finem propositum, omnia contraria iis quibus homines utuntur, et quae humanitus spectata non tam ad obtinendum quam ad impediendum etfectum viderentur idonea; effectus au­ tem ex nulla humana causa ingens et universalis in humano genere, inter ferrum et ignem, inter tormentorum omnia genera, quibus per tria saecula et amplius saevitum est, conversio omnium idearum ordinis theologici et moralis, commutatio totius vitae publicae et privatae ; non minus mirabilis totius institutionis conservatio per saeculorum decursum, omnibus aetatibus moraliter perpetua sanctitas et virtutum nuspiam extra hanc religio­ nem cognitarum, constans exercitium heroicum in multis, aesti­ matio in omnibus, charismata supernaturalia effectibus externis etiam sese manifestantia ; postremo totus hic rerum divinarum complexus tura universim tum in factis singulis diu antáa pro­ missus et praenuntiatus; haec inquam omnia simul spectata sunt totidem radii, quibus verbum propositum ut divinum re­ splendet, et suam originem divinam manifestat. (1) (Cf. Tract. (1) Locutio cum omnibus his factis divinis composita sese sistit ut sublectum, utique non sine consideratione elementorum quibus constat ; ei autem convenire praedicatum locutionis divinae intelligitur ex ipsa natura I — big — de Deo th. Vili.). Vide Concil. Vatican. Const, de Fide cap. >. can. 3; Encycl. litt. S. P. Pii IX. 9 Nov. 1846. 3. Secundum haec declarat s. Thomas actum fidci, quod fidelis Deum loquentem cognoscit « ceitis experimentis >■, atque ita suscipiens verbum ut verbum Dei, credit ipsi DeO (hoc nem­ pe est obiectum formale et motivum fidei) ea, quae hoc verbo dicuntur (obiectum materiale fidei). Difficultas proposita haec erat: « Nullus est ita infidelis, quin credat, quod Deus non lo­ quitur nisi verum; ergo credere vera esse quae Deus loquitur, non est actus fidei; sed magis credere vera esse, quae nuntius subiteti ita considerati et ex notione praedicati. (Vide Card, de Lugo disp. I. sect. 7. n. 124.)' Non mihi videtur haerendum in vepribus difficultatum, quae nuper promotae sunt contra doctrinam Card de Lugo, quasi in ea non satis sibi constaret resolutio fidei in solam auctoritatem Dei revelantis, eo quod ad intelligendum locutionem propositam esse locutionem Dei, opus sit consideratione multorum factorum, quae sunt aliquid creatum, et licet a Deo supernaturaliter operante profectum, tamen non in se ipso divinum. Sed profecto Deus in hac vita nec naturaliter nec supernaturaliter sese nobis manifestat sine factis creatis, ex quibus test cognoscendus, atque ita etiam per huiusmodi facta sese nobis exhibet cognoscendum ut loquentem seu reve­ lantem ; neque ideo minus est cognitio ipsius Dei revelantis. Unde etiam motivum seu obiectum formale solum ac proinde primum et ultimum, pro­ ximum et supremum, propter quod credimus rem dictam a Deo, est aucto­ ritas ipsius Dei revelantis, non autem illa facta quatenus sunt aliquid crea­ tum, per quae Deus ut revelantem se nobis manifestat. In theophaniis ve­ teris Testamenti Deus Moysi ac prophetis sese loquentem manifestavit per signa et ostenta sensibilia (e. g. in rubo ardente); cui autem credebant, erat Deus ipse revelans et per ea signa se revelantem manifestans. In fa­ stigio revelationis Dei, Deus in carne se ut Deum revelantem et revelatum exhibuit suis factis divinis. « Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me ». « Pater in me manens ipse facit opera ». «Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre ». « Magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne (ôç = 6aôç tv «a,oxi), iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria ». (Io. I. iq ; V. 56; XIV. 10; 1. Pim. III. i6.) Quod illis qui ab initio ipsi viderunt, erant facta divina per physicam prae­ sentiam, idem nobis sunt toto suo valore permanentia in Ecclesia ; atque sicut illi, in factis cognoverunt Deum revelantem, et non alteri quam ipsi Deo crediderunt revelata, ita et nos cognoscimus et credimus. In modo per­ veniendi ad cognitionem factorum diversitas accidentalis est, sed Dei reve­ lantis cognitio in factis, et fides qua propter auctoritatem Dei revelantis credimus revelata, utrobique eiusdem est rationis : « quia vidisti me I horna, credidisti; beati qui non viderunt, et crediderunt ». Io. XX. 29. --- Ó2O --Dei loquitur; et sic credere homini magis est actus fidei quam credere Deo. » Respondet Angelicus. « Dicendum, quod fidelis credit homini non in quantum homo, sed in quantum Deus in eo loquitur, quod ex certis experimentis colligere potest; infi­ delis autem non credit Deo in homine loquenti ». S. Th. 3. dist. 23. q. 2. a. 2. sol. 2. ad 3. Insuper ex doctrina Ange­ lici fides quoad obiectum materiale non habet inquisitionem lationis, quia nimirum ei assentimur unice propter veritatis pri­ mae testimonium ; sed quoad locutionem Dei quae est obiectum formale propter quod creditur, eatenus inquisitionem habet, qua­ tenus locutio divina, non propter testimonium credenda, sed ex factis divinis cognoscenda est. « Fides non habet inquisitionem rationis naturalis demonstrantis id quod creditur; habet tamen inquisitionem quandam eorum, per quae inducitur homo ad credendum, puta quia sunt a Deo dicta et miraculis confirmata ». 2. 2. q. 2. a. i. ad i. Dixerat autem paulo ante, hoc ipsum quod sunt a Deo dicta, esse formale obiectum fidei in omnibus quae creduntur: « in fide si consideremus formalem rationem obiecti, nihil est aliud quam veritas prima; non enim fides as­ sentii alicui, nisi quia est a Deo revelatum ». ibi q. r. a. i. 0. 4. Quando igitur verbum characteribus divinae locutionis insignitum sistitur homini, illud ex sese non quidem evidenter sed certo (ut mox explicabimus) cognoscibile est tamquam ver­ bum non hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei. Est igitur obiectum sufficienter propositum , non ut necessario determinet assensum intellectus, sed ut voluntas mota et confortata per gratiam, pio credulitatis allectu et ex debito infinitae veritati ob­ sequio imperet assensum firmissimum ; atque ita intellectus iti­ dem illuminatus et confortatus gratia, firmissime assentiatur ve­ ritati, Deum esse, qui hoc (e. g. dogma SS. Trinitatis) revelavit. Unde apparet et bene notandum est, non esse hunc assensum mere philosophicum (ut Hermesiani rationabili obsequio fidei substituerunt fidem rationis naturalis ex argumentis evidentibus necessariam), nec minus quoad hunc assensum, quam quoad actum fidei formalis, damnabilem esse propositionem : « volun­ tas non potest efficere, ut assensus fidei in se ipso sit magis firmus, quam mereatur pondus rationum ad assensum impel­ lentium ». Prop. XIX. inter damnatas 2. Martii 1679. Si quaeritur de nomine, utrum talis assensus supernaturalis, --- Ó2I --de quo loquimur, appellandus sit actus fidet; dicimus, non esse fidem formaliter, quia non est ex motivo formali testantis; tu­ que enim hic ideo creditur , Deum revelasse Trinitatem , quia Deus dicit se eam revelasse. Potest quidem sine dubio etiam talis actus fidei elici, de quo postea dicemus; sed tum pro illo obiecto materiali fidei: a Deus dicit se Trinitatem revelasse », iterum motivum formale assentiendi debet esse locutio Dei ex sese cognoscibilis, vel saltem debet sisti ultimatim in locutione Dei ex sese cognoscibili, ne progressus sit in infinitum, ut superius de cognitione auctoritatis Dei declaratum est. Quod vero spectat illum immediatum assensum, de quo agitur; si nomine Jidei intelligitur assensus supernaturalis ex habitu ac lumine fidei, imperatus a libera voluntate ex debito obsequio erga supremam maiestatem, atque assensus in divinitatem locutionis quae ut divina cognoscibilis sistitur, imo assensus ingrediens ipsum actum fidei formalis velut principium ac fundamentum ; istae omnes proprietates tali immediato assensui conveniunt. Ex his rationibus etiam Card, de Lugo ait, melius istum assensum designari per verbum credere quam per verbum scire (disp. 1. sect. 7. n. 129.), quemadmodum et s. Thomas et alii theologi verbum credere saepissime latiori sensu accipiunt. Verum quia ille assensus est immediatus, non est proprie et formaliter actus fidei, qui deberet esse elicitus ex motivo formali, quia Deus dicit hanc locutionem esse suam, non autem quatenus locutio ut divina ex se ipsa cognoscitur. Testimonium itaque divinum ex se ipso apprehensum per assensum supernaturalem se habet ut principium, per quod et propter quod veritates testimonio enuntiatae creduntur formali actu fidei. 5. S. Thomas certissime numquam docuit, ipsam testifica­ tionem divinam ut formale obiectum in omni actu fidei esse credendam fide proprie dicta. Solvendam sibi opposuit hanc difficultatem: « Veritas prima (Deus) comparatur ad fidem du­ pliciter, scilicet ut testificans, et ut id de quo est fides (ut ob­ iectum formale testificando, et ut obiectum materiale testimonio revelatum e. g. Deum esse trinum personis). Sed non potest poni ut obiectum fidei, ut est testificans; sic enim est extra fidei essentiam (1); nec iterum ut id de quo est fides, quia sic (1) Videlicet non assentimur in existentiam testimonii propterea quod --- Ó22 --de quocumque enuntiabilia formentur de veritate prima, essent credibilia, quod patet esse falsum. Ergo veritas prima non est proprium fidei obiectum ». In hac obiectione dicuntur duo, unum supponitur per se clarum, Deum videlicet formaliter ut testificantem, seu existentiam testimonii divini non esse id, de quo est fides; alterum intenditur probari, Deum veritatem primam neque esse obiectum fidei ut obiectum materiale, de quo est fides, quia sic omnis propositio enuntiabilis de Deo esset fide credenda. Iam in responsione, quicumque sequeretur sententiam a nobis impugnatam, necessario simpliciter negaret suppositum, relate ad fidem distingui posse Deum ut testificantem de quo non sit fides, et eundem ut id de quo est fides ; nam in hac sententia Deus ut testificaos imprimis et maxime est id, de quo est fides. In nostra vero sententia haec distinctio debet admitti, scilicet Deum, quatenus est testificatis, ultimatiti! non esse id de quo est fides formaliter et proprie dicta. Additum vero in ob­ iectione, « ut testificatis est extra essentiam fidei », distinguitur: est extra essentiam fidei ut obiectum materiale fidei, concedo; ut principium et obiectum formale, nego. Propterea solutio tota vel saltem praecipue referenda est ad id , quod dicitur de ob­ iecto materiali; scilicet Deum non esse id, de quo est fides. At­ qui haec ipsa est responsio s. Thomae. « Dicendum, quod pro tanto veritas prima dicitur esse fidei obiectum, quia de ea est fides (i); nec tamen oportet quod quodlibet cnuntiabile de Deo formatum sit credibile, sed illud solum de quo veritas ‘divina testificatur (haec est solutio rationis allatae in obiectione).... Ipsum autem testimonium veritatis primae se habet in fide ut principium in scientiis demonstrativis ». S. Th. de Verit. q. 14. a. 8. ad 16. Ait nempe: sicut in scientiis demonstrativis prin­ cipium est obiectum intellectus immediate cognitum, consequens est obiectum scientiae cognitum ex principio (vide supra p. 55o.); ita in fide testimonium veritatis primae est obiectum per se coDeus dicit, hoc testimonium esse suum; sed id ex certis experimentis col­ ligere possumus, ut paulo ante audivimus ex Angelico. (1) Ad obiectionem ergo, qua dicebatur : non potest Deus poni ut obiectum fidei (materiale), ut est testificaos, quia sic est extra fidei essen­ tiam (spectando obiectum, quod creditur), nec iterum ut id, de quo est fides ; hic respondet Angelicus : concedo primam partem ; nego secundam partem. — 6a3 — gnitum ab intellectu supernaturaliter elevato per gratiam ; illud de quo veritas divina testificatur, est obiectum fidei forni.iln< i dictae (j). (i) Vix oculis creditur, quando apud quosdam theologos, etiam hac nostra aetate, leguntur citationes ex hac ipsa quaestione 14. art. 8.'de Verit., ex quibus serio affirmant demonstrari s. Thomam diserte docuisse, primam veritatem in quavis revelatione principaliter testari de se ipsa et de facto revelationis seu de existentia divini testimonii, ita ut secundum doctrinam s, Thomae in omni actu fidei non solum obiectum materiale, sed etiam obiectum formale (nempe Dei veracitas in cognoscendo et loquendo atque existentia divini testimonii) fide proprie dicta credatur, quia Deus dicit se esse veracem et se revelasse e, g. mysterium incarnationis. Si haec diserte docet s. Thomas, mirum profecto Suarezium qui, ut vidimus, tam infeli­ citer praesidium quaesivit a doctore Angelico, ad haec loca diserta quae­ stionis 14. numquam appellasse; multo magis mirum, quomodo isti theo­ logi s. doctorem nobis exhibeant tam aperte sibi ipsi contrarium suaeque doctrinae, quam in ipso articulo et aliis locis citatis defendit, atque verba ex textu et contextu avulsa proferant velut diserta testimonia pro opinione, cuius nec in illo nec in alio loco s. Thomae ullum est vestigium. Quae tam confidenter producunt, verba haec sunt : « divinum testimonium primo et principaliter est de se ipso.» ibi q. 14. a. 8. ad 2; tum haec altera: « veritas prima principaliter de se testificatur; unde se habet in fide et ut medium et ut obiectum ». Ibidem ad 9. Iam quaeso legatur textus et contextus. Toto illo articulo Angelicus declarat quaestionem, utrum Deus ipse sit obiectum fidei principale seu subiectum attributionis , ita ut principaliter revelata ac credenda sint divina, alia autem quae creaturas spectant, revelata et credenda sint in ordine ad Deum, quod s. Thomas etiam alibi saepius tractat. (Vide 1. q. 1. n. 7. cf. Tract, nostrum de Deo Proleg. §. I.) Fides, inquit, est quaedam partici­ patio scientiae divinae; unde sicut «veritas divinae cognitionis primo et principaliter est ipsius rei increatae, creaturarum vero quodammodo conse­ quenter, in quantum quidem cognoscendo se ipsum omnia alia cognoscit ; ita fides quae hominem divinae cognitioni coniungit per assensum, ipsum Deum habet sicut principale obiectum, alia vero quaecumque sicut conse­ quenter adiuncta ».(De Verit. q. 14. a. 8. 6). cf. t.q. 1. a. 3 ; prolegom. in 1. sentent, q. 2; in Boëth. de Trim prooem. q. 2. a. 2.) Ad ulteriorem huius doctrinae illustrationem Angelicus (ut solet) sibi opponit difficultatem, qua contenditur, aequo modo pertinere ad obiectum fidei creata sicut divina : « medium fidei est hoc, quod credit Deo aliquid dicenti (obiectum formale fidei); Deo autem credendum est non tantum de veritate prima, sed de quali­ bet alia veritate; ergo quaelibet veritas est per se materia et obiectum fidei ». Huic obiectioni s. doctor iuxta sensum expositum in corpore articuli, et paulo ante a nobis descriptum, respondet: « dicendum quod quamvis divino testi monio sit de omnibus credendum; tamen divinum testimonium sicut cognitio primo et principaliter est de se ipso, et consequenter de aliis, loan. XII'. S : --- Ó22 --de quocumque enuntiabilia formentur de veritate prima, essent credibilia, quod patet esse falsum. Ergo veritas prima non est proprium fidei obiectum ». In hac obiectione dicuntur duo, unum supponitur per se clarum, Deum videlicet formaliter ut testificantem, seu existentiam testimonii divini non esse id, de quo est fides; alterum 'intenditur probari, Deum veritatem primam neque esse obiectum fidei ut obiectum materiale, de quo est fides, quia sic omnis propositio enuntiabitis de Deo esset fide credenda. Iam in responsione, quicumque sequeretur sententiam a nobis impugnatam, necessario simpliciter negaret suppositum, relate ad fidem distingui posse Deum ut testificantem de quo non sit fides, et eundem ut id de quo est fides ; nam in hac sententia Deus ut testificans imprimis et maxime est id, de quo est fides. In nostra vero sententia haec distinctio debet admitti, scilicet Deum, quatenus est testificans, ultimatim non esse id de quo est fides formaliter et proprie dicta. Additum vero in ob­ iectione, « ut testificans est extra essentiam fidei », distinguitur: est extra essentiam fidei ut obiectum materiale fidei, concedo; ut principium et obiectum formale, nego. Propterea solutio tota vel saltem praecipue referenda est ad id , quod dicitur de ob­ ietto materiali; scilicet Deum non esse id, de quo est fides. At­ qui haec ipsa est responsio s. Thomae. « Dicendum, quod pro tanto veritas prima dicitur esse fidei obiectum, quia de ea est fides (i); nec tamen oportet quod quodlibet enuntiabile de Deo formatum sit credibile, sed illud solum de quo veritas ‘divina testificatur (haec est solutio rationis allatae in obiectione).... Ipsum autem testimonium veritatis primae se habet in fide ut principium in scientiis demonstrativis ». S. Th. de Verit. q. 14. a. 8. ad 16. Ait nempe: sicut in scientiis demonstrativis prin­ cipium est obiectum intellectus immediate cognitum, consequens est obiectum scientiae cognitum ex principio (vide supra p. 55o.); ita in fide testimonium veritatis primae est obiectum per se coDeus dicit, hoc testimonium esse suum ; sed id ex certis experimentis col­ ligere possumus, ut paulo ante audivimus ex Angelico. (1) Ad obiectionem ergo, qua dicebatur: non potest Deus poni ut obiectum fidei (materiale), ut est testificans, quia sic est extra fidei essen­ tiam (spectando obiectum, quod creditur), nec iterum ut id, de quo est fides; hic respondet Angelicus: concedo primam partem; nego secundam partem. — 623 — gnitum ab intellectu supernaturaliter elevato per gratiam ; illud de quo veritas divina testificatur, est obiectum fidei 1'ormalitei dictae (i). (i) Vix oculis creditur, quando apud quosdam theologos, etiam hac nostra aetate, leguntur citationes ex hac ipsa quaestione 14. art. 8.'de Veril., ex quibus serio affirmant demonstrari s. Thomam diserte docuisse, primam veritatem in quavis revelatione principaliter testari de se ipsa et de facto revelationis seu de existentia divini testimonii, ita ut secundum doctrinam s, Thomae in omni actvjfidei non solum obiectum materiale, sed etiam obiectum formale (nempe Dei veracitas in cognoscendo et loquendo atque existentia divini testimonii) fide proprie dicta credatur, quia Deus dicit se esse veracem et se revelasse e. g. mvsterium incarnationis. Si haec diserte docet s. Thomas, mirum profecto Suarezium qui, ut vidimus, tam infeli­ citer praesidium quaesivit a doctore Angelico, ad haec loca diserta quae­ stionis 14. numquam appellasse; multo magis mirum, quomodo isti theo­ logi s. doctorem nobis exhibeant tam aperte sibi ipsi contrarium suaeque doctrinae, quam in ipso articulo et aliis locis citatis defendit, atque verba ex textu et contextu avulsa proferant velut diserta testimonia pro opinione, cuius nec in illo nec in alio loco s. Thomae ullum est vestigium. Quae tam confidenter producunt, verba haec sunt : « divinum testimonium primo et principaliter est de se ipso.» ibi q. 'ij. a. 8. ad 2; tum haec altera: « veritas prima principaliter de se testificatur; unde se habet in fide et ut medium et ut obiectum ». Ibidem ad 9. Iam quaeso legatur textus et contextus. Toto illo articulo Angelicus declarat quaestionem, utrum’ Deus ipse sit obiectum fidei principale seu subiectum attributionis , ita ut principaliter revelata ac credenda sint divina, alia autem quae creaturas spectant, revelata et credenda sint in ordine ad Deum, quod s. Thomas etiam alibi saepius tractat. (Vide 1. q. 1. a. 7. cf. Tract, nostrum de Deo Proleg. §. I.) Fides, inquit, est quaedam partici­ patio scientiae divinae; unde sicut « veritas divinae cognitionis primo et principaliter est ipsius rei increatae, creaturarum vero quodammodo conse­ quenter, in quantum quidem cognoscendo se ipsum omnia alia cognoscit; ita fides quae hominem divinae cognitioni coniungit per assensum, ipsum Deum habet sicut principale obiectum, alia vero quaecumque sicut conse­ quenter adiuncta ». (De Verit. q. 14. a. 8. Q. cf. 1. q. 1. a. 3 ; prolegom. in 1. sentent, q. 2; in Boëth. de Triti, prooem. q. 2. a. 2.) Ad ulteriorem huius doctrinae illustrationem Angelicus (ut solet) sibi opponit difficultatem, qua contenditur, aequo modo pertinere ad obiectum fidei creata sicut divina : « medium fidei est hoc, quod credit Deo aliquid dicenti (obiectum formale fidei); Deo autem credendum est non tantum de veritate prima, sed de quali­ bet alia veritate; ergo quaelibet veritas est per se materia et obiectum fidei ». Huic obiectioni s. doctor iuxta sensum expositum in corpore articuli, et paulo ante a nobis descriptum, respondet : « dicendum quod quamvis divino testi monio sit de omnibus credendum; tamen divinum testimonium sicut cognitio primo et principaliter est de se ipso, et consequenter de aliis, loan. XIK. 8: — 624 — Forte quoad rem ipsam etiam Suarez, ut superius de as­ sensu in veracitatem Dei diximus, non multum distat ab hac explicatione; licet obscure loquatur propter illud suum princi­ pium, assensum qui sit supernaturalis et ex gratia fidei, debere esse assensum fidei. Accipimus sane, quod dicit in sua expli­ catione principali'. « Inter homines etiam, quamvis qui loquitur per expressum actum reflexum non dicat se loqui, loquendo id satis dicit actu exercito ; et hac ratione, quando aliquid suffi­ cienter proponitur ut dictum a Deo, eo ipso locutio illa suffi­ cienter proponitur ut verbum Dei; et ideo non tantum res di­ cta, sed etiam locutio ipsa accipienda est et credenda (res dicta ego testimonium perhibeo de me ipso; unde fides est principaliter de Deo, consequenter de aliis ». Ibi ad 2. Evidenter in his verbis, quorum nonnullis particulis ex contextu abruptis adversarii abutuntur, sermo non est de modo, quo ipsum testimonium divinum ut medium fidei cognoscendum sit, ut illi fingunt; sed agitur unice de ordine inter obiecta materialia fidei: sicut co­ gnitio Dei ad intra, ita etiam eius testimonium ad extra est principaliter de Deo ipso, quemadmodum in corpore articuli non solum eodem sensu sed etiam simillima constructione grammatica dixerat : « veritas divinae co­ gnitionis cognoscendo se ipsum omnia alia cognoscit ». Eadem fallacia in citatione altera adversariorum recurrit non minus pa­ tens, dummodo contextus s. Thomae ob oculos habeatur. Nempe in obiectione 9'1 quam sibi opponit, iterum asseritur, veritatem primam esse qui­ dem medium cognitionis fidei, non tamen veritates de Deo esse obiectum fidei principalius quam veritates de creaturis : « in qualibet cognitione illud in quod deducimur, obiectum est ; illud autem per quod in illud deducimur, medium est. Sed in fide deducimur ad assentiendum aliquibus veritatibus de Deo et creaturis per veritatem primam, in quantum credimus (assensu tenemus) Deum esse veracem. Ergo veritas prima non se habet ut cogni­ tionis (fidei) obiectum » (principale, de quo tota ista Thomae disputatio est). In responsione concedit Angelicus, veritatem primam esse motivum seu obiectum formale fidei, quatenus attestons est, quae attestatio quomodo co­ gnoscenda sit, hoc loco non dicit; sed simul ait, veritatem primam (Deum) esse princeps obiectum materiale fidei, quia veritates credendas principal­ liter de se ipsa et consequenter de creaturis revelat. « Dicendum, quod quamvis per veritatem primam deducamur in creaturas, principaliter tamen per eam deducimur in se ipsam, quia ipsa principaliter de se testificatur; unde veritas prima se habet in fide et ut medium (quatenus testatur) et ut obiectum » (quatenus de ea principaliter est testificatio seu revelatio) ibi ad 9. Quaenam vero sint illa, quae veritas prima de se ipsa testetur, et in quae per ipsam veritatem primam attestatitelo deducamur, s. doctor declarat articulo 9. sequenti, sicut et alibi saepissime. Sunt nimirum pro omnibus fidelibus illa omnia et sola, quae a Deo revelata simpliciter humanam formaliter credenda, locutio ut divina accipienda pct giutiam fidei et ex libero mentis obsequio erga Deum, non tatiieu ulti matim credenda ex motivo formali, quia Deus dicit, se loqui) iuxta illud Pauli i. Thess. II. 13 : cum accepissetis a nobis verbum' auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei. Hoc ergo modo divinum ver­ bum et rem dictam et se ipsum dicit, et hac ratione per Iidem infusam creditur non per resolutionem in aliud verbum sed per se ipsum ». Disp. III. sect. J2. n. 12. 6. Postremo ne quae de locutione Dei composita ex verbis et factis diximus, praepostere intellecta occasionem praebeant confundendi motivum formale fidei cum motivis credibilitatis, pluies rationes diversae factorum divinorum distinguendae sunt. Complexus ille factorum, de quibus diximus, quatenus referun­ tur ad hoc verbum, quo determinatae veritates credendae pro­ ponuntur, potest ac debet spectari tripliciter, a) Possunt consi­ derari facta ut referuntur ad veritatem , quae proponitur tam­ quam revelata; ita exhibent intellectui veritatem illam evidenter credibilem, et consequenter intellectus exhibet voluntati evidens officium credendi. Hoc indicium, veritatem esse credibilem et credendam, sub consideratione motivorum non est liberum im­ mediate sed necessarium, quia est evidens. Hoc modo si spe­ ctantur illa facta, sunt et dicuntur proprie motiva credibilitatis; non autem sunt formale motivum fidei, quod est unice prima veritas revelans. Neque enim credimus fide divina e. g. Tri­ nitatem ex motivo formali, quia patrata sunt miracula et signa cetera ad confirmandam veritatem, sed unice quia Deus hanc veritatem revelavit. Miracula sic spectata solum reddunt evi­ dentem credibilitatem huius veritatis. Z>) Possunt considerari rationem superant, et pro aliquibus sunt etiam illa, quae licet per se ra­ tionis vim non excedant, excedunt tamen eorum actualem cognitionem ; constanter enim tenet Angelicus opinionem, non posse simul consistere scientiam et fidem de eodem obiecto. Unde iam superius diximus, quam falso ei tribuatur ista recentiorum inde a saeculo XVII. sententia, qua in omni actu fidei etiam infallibilitatem Dei fide proprie dicta credi oportere contendunt. Vide cl. P. Kleutgen in Appendicibus ad « Theologiam anti­ quitatis » fascicul. III. § XI. p. 197 sqq. (Beilegen zu den Wcrltcn Ciber die Théologie und Philosophie der Vorzeit), in qua Appendice et multo amplius in ipso opere Theologiae T. IV. tract. III. reperies, quae ad do­ ctrinam de Fide pertinent, egregie probata et declarata. --- Ó2Ó — facta per se, ut referuntur ad existentiam revelationis manife­ standam. Ita sunt ratio, qua intellectui exhibetur ut certa, non tamen ut evidens, existentia revelationis, ac proinde sunt ratio propter quam intellectus ex imperio voluntatis assentitur existentiae revelationis. Hoc etiam modo spectata solent dici mo­ tiva credibilitatis, quamvis ita existentiam revelationis seu divi­ nitatem locutionis potius exhibeant certo intelligibilem, uf di­ ctum est, quam fide credibilem et credendam. Denique c) pot­ est spectari complexus factorum, formaliter ut in coniunctione cum verbo complet locutionem divinam. Ita ingrediuntur et com­ ponunt locutionem Dei, quae est motivum formale fidei; non enim solis verbis sed una cum verbis etiam factis illis omnibus loquitur ipse Deus. Cf. de Lugo disp. I. sect. 7. n. 13o. i3i; Ripalda de Fide disp. III. sect. 4. 7. Totam seriem actuum intellectus et voluntatis in ordine ad actum fidei quos distincte consideravimus, iam possumus connumerare. à) Infallibilitas Dei in cognoscendo et loquendo ex intestina sua ratione menti affulget sive sub forma hypothetica : « si Deus loquitur, eius verbum est infallibile » ; sive sub forma absoluta (praesupponendo acquisitam cognitionem Dei existentis velut conditionem); « Deus est infallibilis in loquendo ». Mens non naturalibus viribus sed lumine supernaturali fidei , quo credit ipsam veritatem revelatam, assentitur actu supernaturali ; et per idem lumen fidei hic assensus ex submissione erga su­ premam maiestatem est aestimative super omnia. Haec aucto­ ritas Dei per se est quidem evidens, per accidens pro aliquibus potest esse non evidens, sed certa tantummodo. Imperium vo­ luntatis supernaturaliter elevatae requiritur quoad ipsum assen­ sum simpliciter, si manifestatio non est evidens ; etiamsi vero haec sit evidens, locus tamen est imperio voluntatis elevatae quoad firmitatem assensus. Adeoque iam hic actus vel simpli­ citer vel secundum quid liber est, atque adeo meritorius. b') Locutio aliqua (e. g. tres esse divinas personas) complexa xe verbo formali et ex rebus ac factis divinis, proponitur intel­ lectui tamquam locutio divina. Res et facta referuntur tum ad manifestandam divinam originem locutionis, cuius in complexu spectatae sunt elementum internum ; tum ad manifestandam credibilitatem veritatis enuntiatae (e. g. Trinitatis personarum), --- 62/ --et ad manifestandum officium credendi. Nam quoad primum illis rebus et factis tamquam rationibus internis eviilciitci exclu­ ditur formido prudens, ne forte talis locutio non sit divina, et postulatur firmus assensus in divinitatem locutionis. Quoad se­ cundum per res illas et per illa facta, quatenus referuntur ad veritatem enuntiatam (Trinitatem personarum), intellectus tam­ quam per motiva credibilitatis evidenter cognoscit, hanc verita­ tem esse credibilem et esse credendam. Utrumque hoc iudicium, videlicet iudicium de dignitate rationum postulantium firmum assensum in divinitatem locutionis, includens alterum de credibilitate rei dictae et officio credendi, utrumque aio est ex evi­ dentia; utrumque tamen supernaturale, quia intellectus non viribus naturalibus sed viribus gratiae confortatus elicit assen­ sum (i). At licet evidenter cognoscatur utrumque obiectum quod diximus, dignitas nempe rationum pro divinitate locutio­ nis et credibilitas rei dictae; non tamen directe nobis evidens sed solum obiective certa est ipsa divinitas locutionis, de quo mox dicemus. c) Dum igitur intellectus sub supernaturali illustratione videt hanc dignitatem rationum pro divinitate locutionis et credibilitatem rei dictae atque officium credendi ; voluntas per inspira­ tionem gratiae libere concipit pium ac supernaturalem creduli­ tatis affectum. d) Voluntaos supernaturaliter elevata ex submissione erga divinam maiestatem libere inclinat intellectum ad assensum firmissimum in divinitatem locutionis exclusa omni formidine de opposito; et intellectus ex imperio voluntatis per vites su­ peradditas gratiae assentitur firmissime, aestimative super omnia, veritati: « hec talis locutio est locutio Dei. » (t) Iudicium de credibilitate debere esse supernaturale, non est dubium, quatenus pertinet ad initium fidei, et requiritur ad concipiendam voluntatem credendi, quae sane iuxta Conciliorum et PP. doctrinam est ex gratia su­ pernaturali. Neque Suarez solas apprehensiones dixit supernaturales, ipsum vero iudicium credibilitatis tantummodo naturale, ut alicui legenti relatio­ nem criticam Cardinalis de Lugo videri posset ; docet enim Suarez loco citato a Cardinali disertissime, ipsum iudicium credibilitatis posse quidem elici viribus naturae, sed non posse esse sicut oportet, nisi elevetur per illuminationem gratiae. Suarez disput. VI. sect. 8. n. 14; Lugo disp. XL sect. i. n. 2. — 628 — Gratia tum voluntatis tum intellectus ad actus antecedentes omnes datur in ordine ad ipsum formalem assensum fidei. e) Denique supposito assensu supernaturali in obiectum formale: «Deus est infinite verax, et Deus revelavit hanc do­ ctrinam e. g. tres esse personas divinas », sequitur, illustrante et inspirante divina gratia, assensio supernaturalis aestimative super omnia in ipsam veritatem revelatam ex motivo formali auctoritatis Dei loquentis, atque adeo unice inhaerendo primae veritati. Hic iam est formalis actus fidei. IV. De libertate actus fidei formalis. 1. Ad libertatem assensus fidei formalis necessario praesupponitur et requiritur, ut liber sit assensus in obiectum formale saltem secundum eius partem alterutram divinae auctoritatis et revelationis. Nam sub evidentia non habet'locum libertas assen­ sus; atqui omnino evidens est, posita infallibilitate Dei et po­ sita locutione Dei, id quod continetur in hac locutione , esse verum. Ergo quando necessarium est utrumque actuale hoc in­ dicium : « quidquid Deus dicit, non potest non esse verum ; Deus dicit tres esse personas divinas » ; profecto etiam necessa­ rius est assensus in veritatem: tres esse personas divinas. Ut enim assensus liber sit libertate specificationis, de qua hic agitur, necesse est, ut in potestate mentis sit etiam obiecti negatio vel de eodem dubitatio. At negatio vel dubitatio in conclusione (tres sunt di­ vinae personae) iam continet negationem vel dubitationem de alterutra praemissarum; hoc scilicet ipso, quod quis dubitat vel negat tres esse divinas personas, iam etiam dubitat vel ne­ gat, quidquid Deus dicit, esse verum ; aut Deum hoc dixisse ; aut utrumque simul. Nemo enim potest dubitare de evidenti consequentia: si quidquid Deus dicit est verum , et si Deus dicit tres esse divinas personas , evidenter consequi verum esse hoc a Deo dictum, tres esse personas divinas. Iam vero ex hy­ pothesi iudicium illud utrumque in praemissis esset evidens, et proinde necessarium absque possibilitate dubitationis vel negatio­ nis; ergo etiam in consequenti dubitatio vel negatio esset im­ possibilis, et hoc ipso nulla libertas specificationis. 2. Posset forte aliquis concedendo totum quod diximus, ul­ terius contendere, cum actuali assensu in obiectum formale quan- — 629 — tumvis necessario, adhuc posse consistere non quidem libeiiatein contrarietatis, sed tamen libertatem exercitii in actu loi mali fidei, quia potest assensus in ipsam veritatem revelatam sm.pcmli propter specialem difficultatem, quae in ea reperitili. At lime suspensio assensus estne solum mentis diversio ab obiecto, an est dubitatio de veritate? Ubi agitur de libertate assensus propter defectum evidentiae, numquam est quaestio de libertate avertendi cogitationem ab obiecto ; tali enim modo sumus etiam liberi in iudicio 2H-2=4. Dubitatio autem de veritate propositionis singularis una cum iudicio actuali et firmissimo, eam contineri in propositione generali et propositionem generalem esse certis­ simam, puta dubitatio de veritate Trinitatis una cum iudicio actuali, Trinitatem esse revelatam a Deo. et quidquid est re­ velatum a Deo esse necessario verum, profecto consistere non potest. Nam dum assentiris obiecto utrique formali, iam virtualiter assentiris veritati ipsi revelatae; si ergo assensus ille prior esset necessarius, posterior non posset esse liber, nisi forte illa libertate divertendi cogitationem, de qua non agitur. Cete­ rum haec ipsa diversio cogitationis ab obiecto revelato est ne­ cessario simul diversio ab obiecto formali; ergo haec ipsa qualiscumque libertas exercitii componi non posset cum actuali consensu necessario in veritatem utriusque praemissae. Neque enim potest actu iudicari : Deus infinite verax dicit hoc verum; et simul diverti iudicium ab hoc vero. Ad summum posset esse iudicium non explicitum sed solum implicitum. Quod dicitur de speciali difficultate, quae reperiti solet in obiecto materiali, ea certe efficere potest ut negetur vel suspen­ datur assensus, si hic liber est ; eo ipso autem iam etiam sus­ penditur vel negatur assensus in alterutram ex praemissis. Potest sane aliquis speciali difficultate induci ad dubitandum e. g. de unitate naturae in tribus personis , at hoc ipso iam dubitat utrum haec doctrina sit a Deo revelata; nam de altero, utrum Deus sit verax in revelando, nemo nisi forte valde igno­ rans vel delirans dubitare potest (1). (1) Disputationes theologorum etiam prolixae ad probandam absolutam veracitatem Dei, et ex altera parte sophisticae rationes contra eam inductae hoc unum ostendunt, veritates etiam evidentes (exceptis primis principiis) licet demonstratione non indigeant, tamen eam admittere. Quod autem — 63o — Dici solet, libertatem assensus fidei inde esse, quod obiectum materiale in se et intrinsecus non intelligimus. At hoc imprimis universim admittere nequeunt, qui nobiscum tenent posse etiam fide divina et libera credi, quae aliunde ex ratione intestina sunt evidentia (cf. Tract, de Deo th. IX. n. II) ; tum etiam in veri­ tatibus quas in se minime intelligimus, potest quidem ex hac ratione specialis difficultas in assentiendo ortum habere, sed non potest inde explicari libertas fidei, nisi quatenus simul sup­ ponitur inevidentia et libertas assentiendi in alterutro obiecto formali. Si enim obiectum formale in utraque sua parte esset evidens, etiam cum evidentia manifestaret existentiam, quamvis non declararet internam rationem obiecti, quod creditur; unde iam non esset libertas in credendo existentiam talis veritatis utpote evidenter manifestatam. Quando igitur s. Thomas vel alii theologi considerant libertatem fidei in relatione ad illam inter­ nam inevidentiam obiecti materialis, intelligendi sunt supposita inevidentia obiecti formalis loqui de illa speciali difficultate, quae oritur ex non perspecta ratione -ipsius veritatis credendae. Evi­ dentiam locutionis divinae sufficere ad tollendam libertatem as­ sensus etiam in rem revelatam, licet haec in se maneat obscura, vide penes sanctum Thomam 2. 2. q. 5. a. 2. Ceterum, ut iam dixi, interna inevidentia veritatis credendae seu obiecti materialis neque necessaria est, ut possit esse obiectum liberi actus fidei, dummodo sit non evidens obiectum formale. Licet enim aliquis evidenter cognoscat veritates rationales, potest tamen eas credere libero actu fidei, si simul sunt propositae revelatione, quam certo non tamen evidenter cognoscit ut divinam ; tum vero non quidem ratione obiecti materialis sed tamen ratione obiecti formalis di­ cetur fides « argumentum non apparentium ». Heb. XI. 1. Itaque ipsa possibilitas dubiorum de veritate doctrinae reve­ latae, quae dubia oriantur ex insita doctrinae difficultate, sup­ ponit et ostendit libertatem assensus in alterutram ex duabus veritatibus constituentibus obiectum formale. Vide Suarez disp. III. sect. 8. n. 19-21 ; de Lugo disp. II. sect. 1. n. 9. sqq. Iam vero cum actus fidei sit ex sua natura actus liber, ut non solum ex- dicuntur fuisse disputatores theologici, qui dubitari posse putaverint de ab­ soluta repugnantia falsitatis in revelatione vere divina, probat sophisticam subtilitatem quandoque vicinam esse delirio. , — 631 — perientia et factis heu nimis confirmatur, sed omnino Mjii.iai n Scriptura, ex doctrina PP. et consensu theologorum, et n intima eius ratione, quia est actus meritorius virtutis (vide Stiate/, disp. VI. sect. 6), ex diserta denique definitione ('.oncilii orenmenici Vaticani (Constit. de Fide cap. 3. can. 5.); cum deinde veracitas Dei forte omnibus sit vel saltem possit esse evidens, ac proinde assensus in eam, spectatus in se et non spedata vins supernaturali firmitate super omnia , necessarius sit vel saltem esse possit; consequitur divinitatem locutionis non esse, et qua­ tenus pertinet ad obiectum formale liberi actus fidei, non posse esse evidentem, licet sit et cognoscatur certissima. 3. Quomodo vero divinitas locutionis certa sit, nec tamen evidens, ex superius declaratis facile explicatur. Si verbum seu doctrina consideretur illo sacro velut apparatu circumvestita, de quo diximus, evidenter dignitas rationum prae quovis intellectu postulat firmum assensum et excludit formidinem prudentem de opposito, est ergo certitudo obiectiva (supra cap. I. n. 11. 2.) relucens intellectui ex ipsa intestina ratione revelationis spectatae in complexu, ut constat verbis et factis. Quamvis vero tot splen­ deant rationes manifestantes existentiam revelationis, ut sit evi­ dens exclusio prudentis formidinis de opposito, adeoque dum perspiciuntur et saltem dum actu considerantur rationes, rapiatur assensus in hanc veritatem : « prudenter absque formidine erroris teneri posse ac debere existentiam revelationis » ; et quamvis proinde in sensu composito cum actuali consideratione rationum non maneat libertas ad iudicium hoc alterum : « prudenter posse dubitari de existentia revelationis » ; nihilo tamen minus existentia ipsa revelationis non est directe evidens, sed tantummodo obiective certa, h. e. manifestatio rationum non est clara eo gradu, ut excludat etiam possibilitatem formidinis imprudentis. Ideo assensus intellectus non rapitur sublata libertate in hoc iu­ dicium : « existit revelatio » ; non rapitur inquam necessario, saltem ubi non de revelatione in abstracto et generatim spectata, sed de revelatione singularum veritatum in concreto agitur. (1) ( r) De hac claritate certitudinis, non vero de claritate evidentiae quar tollat libertatem, loquitur S. P. Pius IX., quando describit splendorem ra­ tionum, quibus divinitas revelationis illucescit ita, ut omnino cuiusque mens et cogitatio intelligat Christianam fidem Dei opus esse, ac proinde teneatur « quavis difficultate ac dubitatione (quae sane imprudens et ideo impia locum — 632 — Unde intellectus manens per se indeterminatus ad assensum prae­ standum vel negandum, per voluntatem inclinandus est ad al­ terutrum; si tamen perspectis rationibus negat assensum, neces­ sario simul iudicat, imprudenter et contra certum officium se agere. Dum igitur locutio Dei complexa, h. e. locutio formalis per doctrinam et realis per facta menti exhibetur, illa ex se ipsa et ex sua insita ratione, non autem per aliud motivum di­ versum, atque ideo immediate intelligitur cum certitudine, non tamen per evidentiam ut verbum non hominum , sed sicut est vere, verbum Dei. Primum iudicium : « debetur assensus firmus, hanc locutionem esse divinam », iudicium est ex evidentia; al­ terum iudicium: < haec locutio est divina, » debet esse iudicium certum exclusa formidine de opposito, non tamen est ex directa evidentia, et ideo ad firmum assensum requiritur imperium li­ berae voluntatis. habere potest) penitus abiecta atque remota, omne eidem fidei obsequium praebere ». Verba Pontificis haec sunt: « Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet, Deum esse loquutum (diligentia ab omnibus est adhibenda, sed tamen pro diversitate hominum diversa, et omnino in animis omnium debet esse de divinitate locutionis certitudo; quis vero suspicetur a Pontifice doceri pro omnibus necessitatem evidentiae ?).... Sed quam multa, quam mira, quam splendida praesto sunt argumenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet (cf. tXsy/o; convictio ut est in Itala et penes PP. Hebr. XI. i.), divinam esse Christi religionem.... ac proinde nihil fide nostra certius, nihil securius, nihil sanctius exstare, et quod firmioribus innitatur principiis ». Enumeratis argumentis prosequi­ tur : « Quae certe omnia tanto divinae sapientiae ac potentiae fulgore un­ dique collucent, ut cuiusque mens et cogitatio vel facile inlelligal, Chri­ stianam fidem Dei opus esse. Itaque humana ratio ex splendidissimis hisce aeque ac firmissimis argumentis, clare aperteque cognoscens, Deutp eiusdem fidei auctorem esistere, ulterius progredi nequit, sed quavis difficultate ac dubitatione penitus abiecta atque remota, omne eidem fidei obsequium prae­ beat oportet, cum pro certo habeat, a Deo traditum esse, quidquid fides ipsa hominibus credendum et agendum proponat ». (Encycl. 9 Nov. 1846.) Quod ad persuadendam opinionem de stricte dicta evidentia facti revela­ tionis animadvertunt, in hisce S. Pontificis litteris « non agi de sola evi­ dentia credibilitatis, sed de evidentia veritatis religionis nostrae », omnino concedimus Pontificem agere non solum de credibilitate, sed de veritate facti revelationis; negamus autem, doceri evidentiam facti illam stricte di­ ctam, quae tollit libertatem assensus. (Vide supra c. I. § II.) Quomodo porro quispiam in illam sententiam cogere possit Suarezium, equidem non intel- — 633 — Si quis existimet, aliquando saltem primis fidei promulga­ toribus, prophetis et Apostolis fuisse stricto sensu evidentem di­ vinitatem revelationis; in hac hypothesi assensus in rem dictum posset quidem appellari actus fidei, quia fuisset assensus proptei cognitam auctoritatem Dei revelantis; attamen assensus liber non fuisset, et ideo alterius rationis censeri deberet ac est virtus fidei nostrae; unde aliqui talem assensum malunt dicere cognitionem propheticam quam fidem. Ex hoc autem ipso apparet, etiam illos sanctos Dei homines saltem non in omnibus veritatibus revelatis habuisse talem stricte dictam evidentiam revelationis, quia sane virtutem fidei meritoriam et eiusdem rationis ac fidem nostram in eis nemo negare potest. Suarez disp. III. sect. 8. n. 5. sqq.; de Lugo disp. 11. sect. i. Ex omnibus dictis constat, quomodo se habeat voluntatis ligo. Tota ratio ad illud reducitur, quod Suarez iti uno loco (disp. 3. sect. 8. n. 3.) eam quam nos dicimus certitudinem, appellavit evidentiam moralem, distinguens illam ab evidentia metaphysica, quam nos appellavimus evidentiam stricte dictam. Ceterurii fidem nostram, qua fideles nominamur et sumus, et de qua sola agimus, non posse consistere cum evidentia sive naturali sive supernaturali de Dei veracitate simul et de facto revelationis, Suarez (ibid. sect. 8. punct. 3.) multis probat, et ex suis principiis quae statuit de analysi et de propria ratione fidei nostrae, necessario defendere debuit. Nec aliud quam plenam certitudinem et evidentiam moralem (ut appellat Suarezius) facti revelationis enuntiat alter theologus, ad quem provocatur, Aegidius Coninck, dum ait (de Fide disp. II. dub. 2. n. 68.), viros doctos et pios post diuturnam meditationem et exercitationem eo pervenire posse, ut ex motivis credibilitatis « veritatem tanta certitudine et evidentia colligant, quae eorum intellectum quasi convincat, ut de ea dubitare non possint, iuxta illud (Ps. 92), testimonia tua credibilia facta sunt nimis ». Aeque vere dicere liceret, homines sanctos tanta gratia saepe muniri, ut mortale peccatum committere quasi non possint. Postremo non puto, auctoritatem s. Thomae 2. 2. q. 5. a. 2., merito induci pro ista evidentia demonstra­ tionis in fide ea, ex qua fideles laudantur et de qua nobis sermo est, cum Angelicus ibi clarissime doceat, fidem in qua intellectus convinceretur evi­ dentia signorum, « ut cognosceret manifeste hoc dici a Deo, qui non men­ titur », non esse eam « quae in fidelibus Christi laudatur »; sed hoc modo fidem esse non liberam, ut e. g. in daemonibus; « vident enim, inquit, multa manifesta (i. e. eis evidentia) indicia, ex quibus percipiunt doctrinam Ecclesiae a Deo esse », et ideo non libere credunt, « sed magis coguntur ad credendum ex perspicacitate naturalis intellectus », cui nempe evidentia signorum ad demonstrandam veritatem facti revelationis illucescit, « quam­ vis res ipsas quas Ecclesia docet, non videant ». — 634 — imperium in formali actu fidei. Voluntas per gratiam confortata inclinet oportet intellectum ad firmissimum assensum in veri­ tatem revelatam propter Dei loquentis auctoritatem praestandum; unde voluntatis imperium non potest inclinare intellectum ad assensum in veritatem revelatam, quin simul inclinet ad assen­ sum in divinitatem locutionis; et ideo locum habet actus liber voluntatis quoad obiectum materiale fidei, quia intercedit eius­ dem voluntatis actus liber quoad obiectum formale, h. e. quoad divinitatem revelationis propositae. Corollarium i. Peccatum internae negationis fidei non com­ mittunt homines ita, ut retento assensu in existentiam verbi re­ velati, negent vera esse quae illo verbo suo Deus dicit; neque enim id fieri potest. Unde vidimus s. Thomam concedere, « quod nullus est ita infidelis, quin credat quod Deus non loquitur nisi verum ». Peccant vero infideles eo quod, revelatione sufficienter proposita ut evidenter credibili et credenda, negant tamen assen­ sum in existentiam talis revelationis, et consequenter negant as­ sensum in veritatem revelatione propositam. Exigit enim suprema Dei maiestas atque auctoritas hoc absolutum obsequium creaturae rationalis, ut quando verbum Dei sufficienter est propositum, as­ sensus praestetur firmissimus. « Fidelis credit homini, in quantum Deus in eo loquitur, quod ex certis experimentis colligere potest; infidelis autem non credit Deo in homine loquenti ». S. Th. 3. dist. 23. q. 2. Hinc etiam patet, auctoritatem Dei, ut obiectum formale fidei, relate ad intellectum credentis esse quidem (ut diximus) infinitam veritatem in cognoscendo et veracitatem in revelando ; sed relate ad voluntatem, ut imperet assensum, mo­ tivum inclusum in auctoritate esse etiam supremam Dei maiestatem. Ita etiam a s. Thoma loco mox citando « ratio inclinans voluntatem » dicitur « ipsa veritas prima sive Deus » (i). Ex his ulterius sequitur, fidem habitualem consistere in ea animi dispositione per supernaturale permanens donum effecta, secundum quam homini veluti connaturalis est voluntaria sub(i) Relate ad voluntatem debent utique etiam spectari ut obiective mo­ ventia bona ipsi credenti promissa et mala non credenti intentata, quae saepe commemorat Angelicus. Quoniam vero fides formaliter est in intel­ lectu, non sane haec quae movent voluntatem, sed sola veritas prima re­ velans, propter quam intellectus (imperante voluntate) praestat assensum, est formale obiectum fidei, ut saepe dictum est in superioribus. — 635 — iectio intellectus sub auctoritatem Dei, et prompliimlo >.ub au­ xilio actualis gratiae credendi, quidquid ut divinitus revehiltim sufficienter proponitur. Ex quo intelligitur, (idem habitualem manere eandem, sive amplior sive minus ampla sit cognitio ex­ plicita obiectorum fidei materialium ; et simul redditur intima ratio, cur habitus fidei penitus amittatur, quando delibet ate ne­ gando assensum etiam in unicam veritatem sufficienter propo­ sitam peccatur contra fidem. Corollarium 2. Firmitas assensus potest intelligi dupliciter; primo ita, ut ex ipso modo cognoscendi excludatur physica pos­ sibilitas formidinis de opposito; secundo quatenus assensus liber est, adeoque non ex sua natura excludit physicam possibilitatem formidinis, sed ex imperio voluntatis adhaeret suo obiecto cum exclusione cuiusvis formidinis actualis. Prior illa firmitas est propria evidentiae, adeoque de ea in actu fidei non est sermo. Altero modo spectata firmitas in assensu fidei divinae est aesti­ mative super omnia, h. e. voluntas per gratiam confortata ita imperat assensum firmum intellectus supernaturaliter illustrati cum exclusione formidinis de opposito, ut quantum a libertate pendet (t), omnia quae cognoscuntur scientia naturali, vellet ha­ bere falsa, si opponerentur veritatibus fidei sufficienter propositis, quia infinita Dei auctoritas digna est hoc absoluto mentis obse­ quio. « Certitudo quae est in scientia et intellectu est ex ipsa evidentia eorum, quae certa esse dicuntur ; ¿ertitudo autem fidei est ex firma adhaesione ad id, quod creditur. In his ergo quae per fidem credimus, ratio voluntatem inclinans, ut dictum est, est ipsa veritas prima sive Deus, cui creditur, quae habet ma­ iorem firmitatem quam lumen intellectus humani, in quo conspi­ ciuntur principia, vel ratio humana, secundum quam conclu­ siones in principia resolvuntur; et ideo fides habet maiorem cer­ titudinem quantum ad firmitatem adhaesionis, quam sit certitudo (1) « Regula generalis haec esse potest, ait de Lugo, ut per fidem assentiatur intellectus firmissime, ea scilicet firmitate, ut promptus sit ad ne­ ganda potius omnia obiecta contraria, quae saltem ex imperio voluntatis negare potuerit ; neque enim potest esse paratus negare quae nullo modo negare potuerit.... Chimaericum est proponi per fidem id, quod omnimoda claritate et undequaque constet esse falsum, et quod intellectus non posset credere esse verum, cum evidentia perfectissima cogat illum ad assentiendum eius contradictorio». De Lugo disp. VI. n. 5t. 53. — 636 — scientiae vel intellectus ; quamvis in scientia et intellectu sit maior evidentia eorum, quibus assentitur ». S. Th. 3. dist. 23. q. 2. a. 2. sol. 3. Cf. Ripalda de Fide disp. XI. sect. 3. n. 3y. 43. 42. sq. Ex his intelliguntur duo. à) Apparet ratio, cur haeretici formales qui recusant assen­ sum alicui veritati fidei eis sufficienter propositae, neque circa alias fidei veritates quibus assentiuntur, eliciant actus fidei super omnia, quales actus supernaturales fidei divinae esse oportet. Sicut enim repugnat, ut Deus summum bonum ametur charitate super omnia in observatione ceterorum mandatorum, dum unum violatur, et eo ipso Deus appretiative alicui bono non praefertur; ita Deus prima veritas non potest coli mentis obsequio et subiectione appretiative super omnia in credendis ceteris veritatibus, dum hoc obsequium in una aliqua veritate satis proposita ne­ gatur. In hoc enim ipso consistit animi dispositio per fidem habitualem et firmitas super omnia, quae includitur in quovis actu fidei divinae, ut homo propter solam auctoritatem Dei promptus sit aequali modo sese subiicere cuivis veritati, quam­ primum tamquam revelata sufficienter est proposita. Cf. de Lugo disp. XVII. sect. 6. n. 122. (1). b) Pariter ex dictis constat, cur possibilitas dubii, imo etiam actualis indeliberata dubitatio non obsit firmitati fidei. Exclusio enim formidinis de opposito, ut diximus, est ex imperio liberae voluntatis ; quamdiu ergo perseverat deliberata voluntatis repu­ gnantia adversus formidinem erroris, manet etiam firmitas fidei propria. Cf. S. Thom. 1. c. ad 2.; Ripalda disp. XI. sect. 2. n. 18. 19. Corollarium 3. Quamvis auctoritas Dei et locutio divina sint motivum et obiectum formale fidei, atque sub ista ratione haec (1) Inter veteres scholae theologos solus Durandus censuit, haereticos errantes culpabiliter circa unum articulum adhuc elicere actus fidei theolo­ gicae circa articulos alios. Ripalda de Fide disp. IX. sect. 4; disp. VI. sect. 4. n. 34. 35. valde propendet in sententiam, elici ab illis haereticis actus fidei supernaturales, licet imperfectos ; concludit tamen n. 63 : « equidem affir­ marem , si praeter Durandum duces essent nostri secundi scriptores ; sed cohibeo sententiam, donec alii praeluceant ». Sane conspiratio theologorum adeo constans satis est, ut illis quibuscumque actibus imperfectis propria ratio fidei divinae ac theologicae neganda sit, nec modus deest, quo haec res explicetur, ut apparet ex dictis in textu. - 637 motiva, saltem in primo actu fidei, non per assensum fidei pmplci auctoritatem Dei revelantis, sed ex manifestatione inti insectu» cognoscibili intelligantur modo quo declaravimus; nihilominus sub alia ratione tum auctoritas Dei, tum existentia locutionis di vinae sunt etiam obiectum materiale fidei, atque adeo veiitas credenda propter auctoritatem Dei revelantis. Revelavit enim Deus sive explicite sive saltem actu exercito tum suam infinitam veracitatem tum suae revelationis existentiam. In hoc autem actu fidei auctoritas et locutio Dei ut obiectum formale propter quod creditur, cognoscitur modo supra explicato ex rationibus internis, et eadem auctoritas atque locutio creditur ut obiectum materiale. Est ergo in tali actu fidei duplex assensus supernaturalis in idem obiectum sub duplici diversa ratione spectatum. Praecognosco uno actu auctoritatem Dei revelantis ex rationibus internis ; tum alio actu saltem virtualiter distincto (actu fidei), propter aucto­ ritatem Dei revelantis assentior utrique huic veritati ; « Deus est infinita veracitas », « Deus se manifestavit supernaturali revela­ tione ». Vide Tract, de Deo th. IX. Corollarium 4. Quamvis ex dictis cognitio obiecti formalis ultimatim non sit mediata per actum fidei propter motivum au­ ctoritatis Dei revelantis, sed immediata ex rationibus intestinis; potest tamen ille supernaturalis firmissimus assensus in aucto­ ritatem Dei, et adhuc magis assensus inevidens et liber in divi­ nitatem locutionis propositae, latiori nominis significatione ap­ pellari assensus fidei, tum quia veritas utraque est obiectum formale fidei et ingreditur ut motivum ipsum fidei actum, tum maxime quia assensus uterque elicitur ab intellectu sub lumine fidei supernaturali. Cf. de Lugo disp. 1. sect. 7. n. 129. — 638 — CAPUT V. bE NECESSITATE PROPOSITIONIS VERITATIS PER ECCLESIAM. Declarandus primum est status praesentis quaestionis. Aliqui theologi docuerunt, ultimam fidei analysin fieri in auctoritatem infallibilem Ecclesiae. Quaerenti enim cur hanc illamve veritatem credamus, respondemus : quia Deus infinita veritas revelavit ; porro interroganti quomodo constet, Deum revelasse, reddimus rationem fidei nostrae : quia Ecclesia infallibilis id docet. Refe­ runtur in hac opinione fuisse Durandus, Gabriel Biel, Almainus in 3. dist. 23-23 ; Michael Medina 1. V. de recta in Deum Fide aliique, quorum sensum non adeo extra controversiam certum explicat Petrus Hurtadus de Fide disp. VII. sect. 2. Communis theologorum consensus hanc doctrinam improbat. Si enim au­ ctoritas Ecclesiae assumitur ut infallibilis sub assistentia Spiritus Sancti ; ita ipsamet est obiectum materiale fidei quod creditur, nec ergo potest esse principium, in quod ultimo fides resolvitur. Quaerendum scilicet superest, cur credatur haec ipsa assistentia Spiritus Sancti ad constituendam infallibilem Ecclesiam ; et sane respondendum, eam credi propter auctoritatem Dei revelantis. Si vero auctoritas Ecclesiae intelligitur humana tantummodo, quatenus constituitur sapientia, integritate vitae, constantia, con­ sensu tantae multitudinis per omnes aetates ; ita haec auctoritas constituit utique motivum credibilitatis, non tamen obiectum for­ male, propter quod fide divina credatur veritas proposita ab Ec­ clesia, et in quod proinde fiat resolutio fidei, cum assensus fidei divinae esse non possit nisi propter auctoritatem Dei revelantis. Quomodo de hac re sentiendum sit, et quid veri quid falsi subsit illi pauciorum theologorum doctrinae, prout referri solet, hic de­ clarare conabimur iuxta principia paulo ante in analysi fidei et in Tractactu de Traditione demonstrata. Tria considerabimus, a) quomodo Ecclesia velut factum di­ vinum pertineat ad ipsam locutionem divinam ; H) quomodo propterea per Ecclesiam divinitas revelationis sit omnibus cogno­ scibilis ; denique c) quomodo ad fidem divinam ac catholicam se habeat ipsum formale testimonium Ecclesiae. — 63g — I. Quomodo Deus per Ecclesiam tamquam per factum suutn, seu tamquam per verba realia coniuncta cum suis verbis formalibus, loquatur omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. i. Locutio quae nunc proponitur ut divina, et cuius divi­ nitas ex rationibus internis cognoscenda est modo quo diximus toto antecedenti capite IV., haec inquam 'locutio nunc proposita, non nunc primum a Deo prodiit, sed ante multa saecula a Deo profecta, ad nos usque conservata est. Unde cognoscere hoc ver­ bum (e. g. « Deus est unus et trinus ») tamquam divinum, idem est ac cognoscere, hoc verbum quod nunc proponitur, pridem a Deo revelatum ad nos usque conservatum esse. Iam vero organon a Deo institutum ad promulgationem, propagationem et conservationem totius revelationis est docens Ecclesia, h. e. constituti a Christo Apostoli et eorum perennes successores. Hinc Deus rebus et factis cognoscibiles reddidit primum Apostolos tamquam suos legatos in promulganda revelatione. « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae...... Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis ». Marc. XVI. 20.; Heb. 11. 4. etc. Successores serie perpetua immediate nectuntur cum ipsis Apostolis, et in mundo universo communione et do­ ctrina inter se coniuncti, velut unum corpus ad nos usque per­ tingunt. Ex connexione cum Apostolis et cum Christo ipso res illae et facta Christi et Apostolorum pertinent ad totam Eccle­ siam subsequentem, quae et ipsa insuper novis rebus et factis quavis aetate insignitur, tamquam sigillis demonstrantibus eius institutionem divinam et connexionem cum Christo et Apostolis. Res enim et facta indicata superius (p. 617. sq.) pertinent omnia ad Ecclesiam, et cum Ecclesia cohaerent vel tamquam eius prin­ cipia efficientia et constituentia, vel tamquam effectus ei, si ita loqui fas est, tamquam eius actus vitales, quibus Ecclesia ipsa ut societas divinitiis instituta et supernaturalis manifestatur. Lege s. Augustini mirabilem epistolam 137. n. 15. seqq. ad Volusianutn, et libellum de utilitate credendi n. 32. 35. Ita ergo Ecclesia, corpus cum capite Christo, inde ab ori­ gine humani generis usque ad nos exhibetur tamquam moralitcr — 640 — unum grande quoddam factum divinum, in quo Christus histo­ rice cognoscibilis in sua vita, suis miraculis, impletis prophetiis, doctrinae sanctitate, sublimitate, modo docendi, sua morte et resurrectione et glorificatione est principium et finis, A et Q ; multiplices autem series factorum antecedentium et consequen­ tium, quae sunt ipsius Ecclesiae manifestationes, progrediuntur a Christo et ad Christum convergunt tamquam radii ad centrum, sive ut praeparationes sive ut effectus, atque Christum ipsum partim ut supernaturalem suam causam demonstrant, partim ex Christo cognito in se perfectius intelliguntur, sicut generarim causa ex effectibus, et vicissim effectus ex causa cognoscuntur. Sicut ergo Christus Dominus ipse, sicut deinde Apostoli rebus et factis sese exhibebant cognoscibiles ut legatos divinos, ita Ec­ clesia tum per ipsam connexionem cum Christo tamquam capite ac tundatore et cum Apostolis tamquam primis suis plantatori­ bus, rigatoribus ac membris, tum per novas et perpetuas series rerum et factorum, sese exhibet velut continuationem legationis Christi et Apostolorum. Cf. Tract, de Traditione th. IV. sqq. 2. Hinc iam apparet, quomodo Ecclesia spectata secundum res et facta, quibus divina eius institutio et missio cognoscibilis redditur, sit velut elementum componens locutionem divinam perpetuo permanentem et perpetuo cognoscibilem. Praedicatio et prima promulgatio revelationis, loquendo nunc de novo Testa­ mento , peracta a Christo et ab Apostolis, componebatur verbis et rebus, et per res locutio erat cognoscibilis ut divina, « Do­ mino testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa » Act. XIV. 3.; hoc est, revelatio composita verbis et rebus ex sua insita ratione erat cognoscibilis ut divina, postulans assen­ sum in hanc veritatem: talem locutionem (quae est subiectum) esse locutionem divinam (quod est praedicatum). Vide supra p. 618. in nota. Pari ergo modo revelatio, quae nunc ab Ec­ clesia proponitur tamquam revelatio derivata inde a Christo et ab Apostolis, non tantum verbis constat, sed etiam tota serie rerum et factorum, quibus Ecclesia exhibetur ut divinitus in­ stituta, et pro Christo legatione fungens ad conservationem et praedicationem doctrinae. Ergo non solum in personali praedi­ catione Christi et Apostolorum, sed etiam perpetuo in Ecclesia res illae et facta, connexio inquam Ecclesiae cum Christo et Apostolis, mirabilis propagatio et conservatio, consensio, super- — 641 — naturalia charismata sese manifestantia, constanti.1 in fide aece pta, martyria, tota spiritualis vita Ecclesiae manifestata, omnia scilicet illa quae diximus Ecclesiam spectatam secundum 1 es et facta, componunt ipsam divinam locutionem, quatenus constai duplici elemento verborum ac rerum. 3. Est autem hic sedulo adtendendum ad triplicem diver­ sam considerationem rerum et factorum, quam supra p. 625. declaravimus, ne quis in re tam gravi fallatur, vel modo lo­ quendi occasionem praebeat errandi. Ut saepe diximus, motivum formale fidei est unice auctoritas Dei loquentis. Unde si res et facta per se et seorsum spectentur, sunt in ordine ad locutio­ nem divinam signa manifestantia intellectui cius divinitatem, in ordine ad rem credendam signa manifestantia eius credibilitatem, atque adeo modo utroque sunt motiva credibilitatis. Solum tertio modo considerata , ut Deus suam locutionem et divinam suam eloquentiam iuxta dictum Augustini componit verbis et factis, lacta ingrediuntur ipsam locutionem divinam ex suis in­ ternis rationibus cognoscendam, hocque modo ingrediuntur ipsum motivum formale. Ita dum rex loquitur per suum legatum, mo­ tivum formale credendi fide debita verbo regio est auctoritas re­ gis loquentis, non diploma et sigillum regium vel apparatus, quo legatus comparet. At si res illae considerantur ut elemen­ tum componens cum verbis unam locutionem regiam, quae ita in complexu spectata ex sese est cognoscibilis; hoc modo res illae ingrediuntur ipsum motivum formale. II. Quomodo divinitas revelationis per Ecclesiam tamquam per factum divinum omnibus facile sit cognoscibilis. i. Diligens consideratio doctrinae paulo ante expositae ma­ gni momenti est propter consectaria, quae ex ea consequuntur. Inde enim intelligitur facile esse, et etiam rudibus obvium, in Ecclesia catholica cognoscere revelationis propositae divinitatem, sine cuius utpote obiecti formalis certa licet inevidenti cognitione fides locum habere non potest. Dico cognitionem hanc in Ec­ clesia catholica etiam rudibus esse obviam, quia Ecclesia ut com­ plexus rerum et factorum (tamquam motivum credibilitatis) evi­ denter ostendens credibilitatem doctrinae et officium credendi, et — 642 — quatenus componit ipsam locutionem divinam, reddens locutio­ nis divinitatem certo cognoscibilem, etiam a rudibus facile co­ gnoscitur modo forte confuso sed certe sufficienti, Ut eis evidens sit officium assentiendi in existentiam locutionis divinae, et evi­ dens credibilitas rei in tali locutione propositae. Facile enim omnes possunt cognoscere e. g. suos sacerdotes cohaerere in fide et doctrina cum Episcopis, a quibus missi sunt ad docendos et pascendos fideles, Episcopos esse unitos cum Pontifice Romano et cum Ecclesia in toto orbe terrarum. Unde facile eis innote­ scit, doctrinam propositam esse in fide totius Ecclesiae. Nec minus obvia eis est confusa saltem notitia aliquot proprietatum Ecclesiae et miraculorum, quibus revelatio confirmata est. Haec autem cognitio rerum et factorum per'se sufficiens plane est, ut pariat evidentiam credibilitatis et officii ad firmissime creden­ dum propter auctoritatem Dei revelantis; nec quoad rei summam cognitio alia est per scientiam philosophicam et theologicam. In doctoribus amplior et distinctior scientia motivorum credibi­ litatis potissimum requiritur ad defensionem fidei et ad detegen­ das fallacias (1). 2. Divina nempe bonitas et sapientia verbum suum ita red­ didit cognoscibile, et veritates revelatas ita motivis credibilitatis exhibet credibiles in Ecclesia catholica, ut in hac et in hac sola Ecclesia omnes, etiam rudes, habeant modo sibi accommodato fundamenta certitudinis, qua omne prudens dubium excludatur non solum relative pro praesenti sua mentis cultura, sed abso­ lute pro quovis stadio scientiae; ac proinde etiam pro ipsis ex motivis quae actu cognoscunt, incommutabiliter certum sit ac maneat, rationes oppositas, quaecumque illae sint, non posse esse nisi apparentes. Sane, quoniam Deus revelationem suanl per Christum et per Spiritum Senctum missum in Apostolos completam destinavit omni­ bus gentibus et omnibus temporibus; ideo pro omnibus gentibus usque ad ultimum terrae, et pro omnibus temporibus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII. 19; Act. I. 18.) (1) Ex eadem ratione evidens est, quam gravis urgeat necessitas am­ plioris et distinctioris institutionis quoad simplices fideles quibusdam lu­ ctuosis temporibus, ubi acerbior imminet hostium fidei impugnatio et maius perversionis periculum. — 64'3 — misit legatos suos in perpetua successione ct mulini coiiscriíluiic insignitos characteribus divinae missionis et auctoritatis. Quae tandem est institutio Ecclesiae in sua apostolicitate, calholii il.ile, unitate et sanctitate facile cognoscibilis ut per eam Chiislii:. u put perpetuo conservet, praedicet, et explicet totam doctrinam revelatam. In hac igitur Ecclesia et per hanc solam voluit Deus propo­ sitionem totius revelatae doctrinae reddere accommodatam omni­ bus gentibus et omnibus temporibus; est enim Ecclesia a Christo ita instituta iisque insignita characteribus, ut ipsamet verissime sit ac dici debeat magnum quoddam ac perpetuum motivum credibilitatis, seu potius compendium omnium motivorum, qui­ bus divina revelatio cognoscibilis, et revelata doctrina credibilis ac credenda exhibetur. Motiva namque credibilitatis omnia qui­ bus Christus ipse, et quibus Apostoli in virtute Spiritus Sancti suam praedicationem collustrarunt, ad Ecclesiam catholicam in sua manifesta connexione cum Christo et Apostolis et ad nullam aliam communionem pertinent, sicut ad eam solam pertinet mo­ tivorum continuatio in mirabili propagatione et conservatione religionis Christianae, in eiusdem effectibus omnes naturales cau­ sas excedentibus, in martyriorum modo ac multitudine, in mul­ tiplici charismatum manifestatione. (Cf. s. Augustin, de utilit. credendi c. 17.) Quae omnia licet fideles catholici rudiores non noverint distincte nec ipsi explicare valeant, noverunt tamen modo ipsis accommodato unam, sanctam, catholicam et apostolicam Eccle­ siam, atque in hac semper eis ob oculos versatur incommuta­ bile, plene sufficiens ac certum credibilitatis motivum motivorumque complexus ita, ut fundamentis innitantur firmissimis parati semper, quantum ad singulos pro eorum conditione spectat, per Ecclesiam ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea, quae in eis est spe. 3. Quoniam itaque modus locutionis divinae omnibus ac­ commodatus, et quoad omnes veritates revelatas secundum prae­ sentem oeconomiam et institutionem Christi, non reperitili nisi in sola Ecclesia catholica, et quoniam facta omnia divina quae tum motiva credibilitatis tum elementum componens ipsam di­ vinam locutionem constituunt, intime pertinent ad Ecclesiam catholicam , per quam solam omnibus gentibus cognoscibilis et — 644 — credibilis revelatio divina integra per omnes aetates conservata est et conservabitur ; inde consequitur, etiam illos qui Ecclesiam catholicam ignorant, saltem indirecte huic ipsi Ecclesiae debere cognoscibilem et credibilem, si quae eis fit, revelationis propo­ sitionem et exhibitionem. Nominatim illis, qui in communione haeretica sunt extra Ecclesiam et hanc invincibiliter adeoque in­ culpabiliter ignorant, revelationis divinitas velut per radios ex Ecclesia catholica progredientibus illustratur et redditur cogno­ scibilis. Praesertim rudibus ordinarie praesens locutio ut divina non est alio modo cognoscibilis nisi per Ecclesiam, quatenus haec rebus et factis sese exhibet in connexione cum Christo et Apostolis custodem depositi ; adeo ut etiam ad eos, qui incul­ pabiliter extra corpus Ecclesiae versantes fide divina credunt, verbum Dei per Ecclesiam catholicam pervenire dicendum sit. Quamvis enim huiusmodi haeretici materiales instituantur a mi­ nistris suae sectae, divinitatem tamen locutionis in dogmatibus vere revelatis quae eis proponuntur, cognoscunt quatenus com­ ponitur praesens locutio cum perpetua successione et cum serie factorum divinorum pertinentium ad Ecclesiam catholicam, quam Romanam esse ipsi ex hypolhesi inculpabiliter ignorant. 4. Verum in tota hac causa propositionis fidei, tum pro iis qui sunt in corpore Ecclesiae, tum pro aliis qui ad illud non­ dum pertinent, primum et praecipue spectari debet supernatu­ ralis gratia interna, sive quatenus est infusio virtutis permanen­ tis (Cone. Trid. sess. VI. cap. 7.), sive quatenus est adiutorium « illuminationis et inspirationis » ad actus fidei salutares ipsumque eius initium. Fides itaque non est naturalis convictio, tantummodo « quantum mereatur pondus rationum ad assensum impellentium » (Propos. XIX. inter damnatas ab Innocent. XI. 2. Martii 1679.); sed fidei assensus eiusque firmitas est supernaturalis ex gratia elevante ac confortante tum voluntatem , ex cuius imperio seu inclinatione elicitur, tum intellectum qui propter veritatem pri­ mam revelantem adhaeret veritati revelatae assensu respondente dignitati auctoritatis divinae (supra cap. IV. § IV. coroll. 2.). a) Ex hac supernaturali gratia explicatur, quomodo fides di­ vina firmissima locum habere possit, etiamsi propositio externa non sit huiusmodi, ut per se et absolute evidens reddatur credibilitas veritatis propositae. Si quando per accidens revelata veritas rudibus ita proponitur, ut non prae quovis intellectu parere posset — 645 — evidentiam credibilitatis, necesse tamen est ut saltem pro ipso­ rum captu eis evidens fiat exclusio formidinis prudentis et offi­ cium credendi. Hoc autem posito voluntas aditila per gratiam potest et tenetur inclinare intellectum ad assensum super omnia propter auctoritatem Dei loquentis, et assensus ipse intellectus per gratiam confortati erit supernaturalis. In hac itaque hypothesi Deus illustratione interna supplet, quod deest propositioni externae. Sicut enim generatimi etiam ubi plenissima est propo­ sitio externa locutionis divinae, requiritur tamen illustratio su­ pernaturalis interna; ita facile est Deo illustrare intellectum ad assequendam cum plena certitudine existentiam revelationis, etiam ubi per accidens modus externae propositionis veritatem non red­ deret prae quovis intellectu evidenter credibilem. Ita docent Sua­ rez disp. IV. sect. 5. n. 9. et alii appellantes etiam ad doctrinam s. Thomae 2. 2. q. 2. a. 9. ad 3. Qui credit, inquit Angelicus, « inducitur auctoritate divinae doctrinae miraculis confirmatae et, quod plus est, interiori instinctu Dei moventis; ideo non levi­ ter credit ». Plura vide apud S. Th. Quodlibet. 2. a. 6. Quamvis igitur sub huiusmodi motivis externis, per se in­ sufficientibus ad absolutam evidentiam credibilitatis, possit ali­ quando rudibus falsum proponi nomine revelationis; imo possit simul sub motivis iisdem proponi credendum unum obiectum verum et reipsa revelatum, alterum falsum et non revelatum (si e. g. eis proponeretur tamquam doctrina Ecclesiae tres esse per­ sonas divinas et omnes tres esse incarnatas) ; non tamen ad as­ sensum utrumque motiva inducentia eodem modo se habent, quia supernaturalis suasio interna supplet defectum in externa propositione quoad revelationem veram, non autem potest re­ ferri ad revelationem falsam, ut per se constat. Assensus ipse in utramque propositionem non erit eiusdem firmitatis, in ve­ ritatem enim revelatam firmitas erit assensionis supernaturalis, in errorem vero mere naturalis (1). Tum igitur propositio ex­ terna in se est diversissima, una vera altera falsa, quae diver­ sitas ex magisterio Ecclesiae ut regula proxima fidei etiam a (1) Voluntas credendi poterit esse supernaturalis ct meritoria, etiamsi per errorem invincibilem existimata solum et non vera sit revelatio obiecti ; non tamen potest esse supernaturalis ipse assensus intellectus utpote erroneus. Cf. de Lugo disp. IX. n. 22. — 646 — rudibus inquisitione facta, saltem ordinarie poterit facile cognosci; tum etiam ratione adiutorii gratiae in hominibus, qui simul cre­ dunt veritatem revelatam et propositionem falsam, quam errore invincibili putant revelatam, dispositio quoad utramque non cen­ senda est aequalis. In supernaturali fidei adhaesione ad veritatem revelatam iuvantur a gratia, nec umquam iustam causam habere possunt eam in dubium vocandi (1); contra vero quoad adhae­ sionem in propositionem falsam iuvantur a gratia ita, ut data opportunitate per doctrinam Ecclesiae externam et per adiutorium internum, abea persuasione retrahantur, ipsique optime intelligant, in hac retractatione non contra sed iuxta suum officium se agere (2). b) Ex eadem supernaturali gratia fidei eo darius intelligitur, quomodo non sane par sed omnino opposita sit conditio cre­ dentium fide divina ac sectatorum religionis falsae. I Ii enim per gratiam inducuntur ad examen apparentium rationum sui erroris et rationum veritatis, atque in hoc examine quo sincerius divina illustratione implorata coram Deo ex desiderio salutis consulta­ verint, eo magis Deus, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (1. Tim. II. 4.), per suam gratiam eos deducet ab errore, et adducet ad agnitionem veritatis. Ex adverso quoniam « Deus non deserit, si non deseratur, ut pie semper iusteque vivatur » (s. Aug. de natur, et grat. contra Pela. c. 26.; Concil. Trid. sess. VI. cap. 11. i3.; Cone. Vatican, de Fide cap. 3.), a vera fide sub lumine gratiae iam suscepta et credita ad deliberatam dubitationem, vel omnino ad negatio(1) « Aliqui habentes gratiam gratum facientem possunt hebetudinem pati circa aliqua, quae sunt praeter necessitatem salutis, sed circa ea quae sunt de necessitate salutis, sufficienter instruuntur a Spiritu Sancto secun­ dum illud i. Io. II. 27: unctio eius docet vos de omnibus.... Etsi non omnes habentes fidem plene intelligant ea quae proponuntur credenda, iutelligunt tamen ea esse credenda, et quod ab eis nullo modo est deviandum ». S. Th. 2. 2. q. 8. a. 4. ad 1. et 2. (2) Non tamen defendimus, quod docuerunt Antonius Perez (disp. II. c. 3.) et alio modo Pallavicinus (Curs. theol. de Fide n. 666.), ordinarie posse ab homine credente discerni firmitatem assensus supernaturalis ab assensu naturali, et hoc ipso posse cognosci vocem Dei internam ita, ut ex modo illius suasionis internae tamquam ex motivo credibilitatis cognoscatur veritas obiectivae revelationis. Huius sententiae refutationem prolixam habes apud Haunoldum Controv. III. c. 2. — 647 — nem homines infelices negligendo gratiam eique resistendo do­ labuntur. Naufragia circa fidem antecedit et semper comitatur repulsio bonae conscientiae. « Milites in illis bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt», (i. Tim. I. 19. cf. Heb. VI. 4. sq.; 2. Pet. II. 21.) c) Ex utroque capite, tum scilicet ex modo propositionis fidei in Ecclesia et per Ecclesiam catholicam, proportionate omnibus etiam rudibus, ad evidentiam credibilitatis gignendam, quae ulteriori examine ct ampliori doctrina solum distinctius explicari et confirmari potest; tum maxime et proprie ex super­ naturali lumine, quo Deus neminem deserit nisi deseratur, et ex supernaturali firmitate fidei intelligitur, quam falsa sit do­ ctrina Hermesii, qui iubet catholicos saltem eruditos et theologos fidem a Matre Ecclesia susceptam ct iam creditam ita exa­ mini subiicere, ut fidem hanc ipsam serio in dubium vocent atque incertam habeant, donec sollicita inquisitio eis persuaserit, quid sequendum , quae religio amplectenda sit. Ab hoc com­ mento re ipsa ac principiis non multum differt aliorum quo­ rumdam doctrina. Quemadmodum, inquiunt, instituto examine potest homini illucescere officium transeundi a religione falsa in qua educatus erat, ad Ecclesiam catholicam ; eodem modo, et (ut aliqui loquuntur) iure suo posse hominem catholicum, insti­ tuto examine, per errorem invincibilem et absque culpa deficere a fide catholica hactenus credita. Quasi nempe veritas divina et error, supernaturalis fides in Ecclesia catholica et adhaesio in errore paris aut similis essent conditionis! Hic error explicite damnatus est ut haereticus a sacrosancto Concilio Vaticano 1. c. c. 3. et can. 6. Praeterea ad confirma­ tionem doctrinae hac paragraphe expositae perpendatur proscri­ ptio propositionum igaa. 2Oac. 2i“e. inter damnatas ab Innocentio XI. « Voluntas non potest efficere, ut assensus fidei in se ipso sit magis firmus, quam mereatur pondus rationum ad assensum impellentium ». « Hinc potest quis prudenter repu­ diare assensum, quem habebat supernaturalem ». « Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis, imo cum formidine, qua quis formidet, ne non sit locutus Deus». Vide Dominicum Viva, « Theses damnatae » T. I. p. 2o3. sqq. — 648 — d) Postremo ex dictis consequitur , necessitatem gratiae in­ ternae in relatione ad externam propositionem fidei dupliciter spectandam esse. Locutio divina realis, sive ut componitur re­ bus et factis, obiettive et in se ita habet ut talis atque hoc modo facta locutio sit et cognosci possit necessario divina. « Nonne cum omni confidentia, inquit Richardus a S. Victore de Trin. 1. I. c. 2., Deo dicere poterimus: Domine si error est, a te ipso decepti sumus ; nam ista in nobis tantis signis et prodigiis con­ firmata sunt et talibus, quae nonnisi a te fieri possunt ? » At­ tamen ex una parte perspectis rationibus evidens est tantum­ modo officium tum divinitati locutionis tum veritati rei revela­ tae assentiendi, seu evidens est credibilitas ; liber tamen manet assensus in existentiam divinae revelationis et in veritatem rei revelatae, atque adeo ad eum praestandum requiritur imperium piae voluntatis ; ex altera autem parte supernaturalis ordo re­ velationis ipsaque indoles veritatum superrationalium rerumque supersensibilium, ac denique oppositio contra inclinationes sen­ sualis naturae difficillimum et moraliter impossibilem reddunt viribus naturae firmum et immutabilem assensum in veritates omnes sufficienter propositas, etiamsi de assensu fidei solum na­ turali ageretur; assensum autem fidei sicut oportet, proportionatum scilicet revelationi divinae ac fini supernaturali, atque adeo supernaturalem constat naturalibus viribus esse absolute impossibilem. Quapropter, spectatis etiam solummodo difficul­ tatibus, praescindendo ab ordine fidei supernaturali, gratia ex­ terna revelationis et propositionis fidei cum omnibus quantum­ vis evidentibus motivis credibilitatis, non sufficit ad sublectionem debitam intellectus et voluntatis sub auctoritatem Dei loquentis; sed requiritur speciale adiutorium Dei internum ad hanc animi dispositionem, ad promptitudinem scilicet amplectendi firmissi­ me quasvis veritates sufficienter propositas. Habitus autem fidei proportionatus ad finem praesentis elevationis est ontologice su­ pernaturalis et per se infusus, h. e. qui non actibus acquiri sed a solo Deo in anima effici possit operatione supernaturali. Prae­ terea ad actum fidei supernaturalem, ut credatur sicut oportet, absolute necessaria est gratia supernaturalis interna tum illustra­ tionis pro intellectu tum excitationis et confortationis pro vo­ luntate. Patet proinde, fidem quae est fundamentum et radix totius vitae spiritualis ac salutis aeternae, donum Dei esse spe- — 649 — ciale non solum ratione vocationis externae sed maxime i.itione vocationis et unctionis internae (i. Io. II. 20.). Quatenus Deus in donis suis cum effectu conferendis postu­ lat nostram quoque cooperationem, sine dubio requiritur etiam motivorum diligens consideratio sub lumine gratiae tum ad am­ plectendam tum ad conservandam fidem (cf. Cone. Vatican. 1. c.; Encyclic. S. P. Pii IX. 9. Nov. 1846.); at falleretur per­ niciosissime, qui putaret, philosophica inquisitione vel sola vel potissimum se posse sibi aut aliis fidem divinam persuadere. Cooperatio nostra sub gratia et cum gratia in toto hoc negotio, ut perveniatur ad fidem et maneatur in fide, consistit maxime et ante omnia et post omnia in magna animi humilitate, in profundissima reverentia erga divinam maiestatem, in instanti et constanti oratione: « nisi efficiamini sicut parvuli, non in­ trabitis in regnum coelorum ». III. De necessitate testimonii Ecclesiae ad fidem divinam et ad fidem catholicam. i. In declarationibus praemissis iam etiam continetur, quo­ modo testimonium Ecclesiae in se ipso spectatum ad fidem di­ vinam se habeat, quod erat tertium hoc capite propositum. In primis certum est testimonium Ecclesiae formaliter, quatenus est Ecclesiae, sicut et testimonium Apostolorum et prophetarum quatenus est ab hominibus, non esse obiectum formale et motivum fidei divinae , cum huiusmodi motivum non possit esse nisi auctoritas Dei loquentis, adeoque verbum Dei formaliter ut Dei est: « cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, acce­ pistis illud non ut verbum hominum sed, sicut est vere, ver­ bum Dei, qui operatur in vobis qui credidistis ». 1. Thess. II. 13. Quaeri igitur solum potest, quomodo propositio verbi Dei per Ecclesiam sit necessaria, ut revelatio seu verbi divinitas co­ gnoscatur atque ita sit obligatio credendi. Haec propositio per Ecclesiam, ut initio diximus, potest spectari dupliciter, vel qua­ tenus infallibilitate nondum supposita spectatur testimonium Ecclesiae formaliter, ut proficiscitur ab Ecclesia instructa cha­ racteribus seu motivis credibilitatis; vel quatenus Ecclesia est et fide creditur infallibilis sub assistentia Spiritus Sancti. Lydia 1851. p. 310; Propaedeut. I. p. 122; Euryst, ct Heracles p. 251. etc. (2) Litter. Apostolic. Pii IX. ad Archiep. Monadi, il. Dee. 1862. — 655 — investigatione statui principia vel deduci ac teneri conclusiones, nisi quae cum fide praehabita ac praelucente consentiant, vel illi saltem non adversentur ; hanc enim aiebant non seriam sed ludicram fore scientiae tractationem ( j). Ex eorum quippe prin­ cipiis libertas est scientiae ita essentialis, ut sine ea consistere non posset, et scientia esse desineret ’, libertas inquam essen­ tialis est quae constituitur « in iure sequendi sine ullo impedi­ mento solummodo leges scientiae, ut non aliunde quovis modo limitetur vel circumscribatur » (2). Atque hinc propositio XIV. in Syllabo damnata consequitur I « Philosophia tractanda est, nulla supernaturalis revelationis habita ratione ». Porro, facta distin­ ctione inter philosophum et philosophiam, concedebant pro phi­ losopho posse fortasse oriri ius et officium sese submittendi au­ ctoritati, quam veram ipse probaverit ; at scientiam nec debere nec posse subiici fidei et auctoritati, quoniam ita in ipsa sua essentia et ratione formali destrueretur. Non est auctoritatis scien­ tiam etiam errantem corrigere ; sed scientia ipsa ex propriis suis principiis errores optime emendare valet (3). Cum vero iidem philosophi simul negarent, latius patere ve­ ritates revelatas quam vim luminis rationis ad veritatum intelligentiam ac demonstrationem, ex positis eorum principiis evi­ denter consequebatur, in tota amplitudine veritatum etiam reve­ latarum inquisitionem philosophicam eo modo, quo dictum est, debere esse autonomam et independentem a praelucente lumine revelationis ita, ut per se et directe non revelatio, sed solae propriae leges rationis humanae constituant normam investiga­ tionis ac scientiae, quamvis revelatio indirecte vim suam exserat in ipsam scientiam, quatenus iuvat ac promovet historicam cul­ turam generis humani (4). Hoc sensu Propositiones Vili. IX. damnatae sunt in Syllabo. « Quum ratio humana ipsi religioni1 234 (1) Frohschammer Introduci, in philos, p. 307. 514; de Libertate scien­ tiae p. 82. m. Hic autor infelix deinceps ad plenam fidei catholicae ne­ gationem delapsus est. (2) Frohschammer de Libert, scient, p. $00. (3) Cf. I.itt, Apóstol, ii. Dec. 1862; Syllab. Proposit. X. XI. (4) Günther lani Capita II. p. 272. sq. 412; Euryst. et Heracl. p. 527; Propaedeut. I. p. 122. 347. 393. sq.; Lydia 1849. P- 3?1- s[xa È7tatpó|xtvov xxrá yvtí» ToS 0:o5, xai ai/¡x) Per revelationem et fidem veritatum superrationalium non minus praemunitur ratio contra errores in scientiis etiam mere naturalibus et rationalibus; quae enim veritati licet superrationali repugnant, ea necessario simpliciter falsa sunt, neque pro­ fecto philosophice verum esse potest, quod theologice falsum est. Deinde etiam positive huiusmodi veritatum cognitio per fi­ dem non solum mentem humanam altieri in ordine illustrat et perficit (cap. III. § III. coroll. 2. ), de qua theologica scientia nunc non loquimur; sed etiam plurimum iuvat ad ampliorem ac pro­ fundiorem scientiam veritatum rationalium. Sicut enim in ordine ontologico, gratiae dona quae sunt supra naturam, hanc non de­ struunt sed evehunt et nobilitant; ita in ordine logico veritates superrationales non sunt omnino disparatae a rationalibus, sed cum his multiplici analogia cohaerent; atque ideo quod per fi­ dem cognoscimus veram in superrationalibus, deducit nos ad profundiorem penetrationem veri in analogis rationalibus. Ita notiones per se rationales naturae et hypostaseos, generationis, sacrificii, extensionis corporum, sensibilium phaenomenorum ex revelatis veritatibus multipliciter expoliri posse ac debere, saepe vidimus in Tractatibus de Trinitate, Incarnatione, Eucharistia. Hoc quo diximus sensu (praeter efficaciam in voluntates ac mores hominum), revelatio supernaturalis intellectualiter iu­ vat et promovet ipsas scientias naturales ac rationales; hocque sensu verum est, rationem humanam historice excultam per revelationem, proficere in scientiis etiam humanis, et omnino recte philosophia Christiana comparatur, ac multis modis prae­ cellere ostenditur philosophiae paganae, nisi forte rectius haec comparatio institueretur inter philosophiam Christianorum et phi­ losophiam paganorum (1). Illud autem dictum, quo aliqui ni­ fi) Valor huius comparationis etiam plenius percipitur, si respiciamus philosophiam neopaganorum (baptizatorum et non baptizatorum), qui abie- — 665 — mium delectantur, alii nimium offenduntur, philosophiam »<•<■ Christianam esse nec paganam sed tantum rationalem, verum quidem est, si spectetur formale obiectum et principium philo­ sophiae; sed quoad priorem sui partem verum non est, si spe­ ctentur omnia adiumenta quae tum materialiter ac remote per mentis culturam, tum formaliter et proxime conferunt ad vetant philosophiam. Sic enim omnino datur philosophia Christiana, non in oppositione ad philosophiam rationalem, sed quae ipsamet perfectiori modo rationalis est. 6. Ex dictis omnibus aestimari potest, quid valeat illa a qui­ busdam recentioribus inducta distinctio inter philosophiam, quae numquam possit subiici fidei vel auctoritati Ecclesiae , et inter philosophum singularem, « qui fortasse possit etiam suae con­ victioni imperare, eamque subdere externae auctoritati ». (Frohschammer Introduci, in phil. p. 272.) a) Si philosophia accipitur obiective, ut est (metaphysice) summa mutuusque nexus veritatum rationalium, et (dialectice) complexus legum quibus scientia regitur; hoc sensu in philoso­ phia est mera veritas, quamvis non tota veritas, atque ideo nulla ibi potest esse oppositio contra veritatem et auctoritatem fidei revelatae. « Sicut sacra doctrina fundatur super lumen fidei, ita philosophia super lumen naturale rationis. Unde impossibile est, quod ea quae sunt philosophiae, sint contraria iis quae sunt fi­ dei; sed deficiunt ab eis, continent tamen quasdam similitudines eorum (superrationalium) et quaedam ad ea praeambula, sicut na­ tura praeambula est ad gratiam. Si quid autem in dictis philoso­ phorum inveniatur contrarium fidei, hoc non est philosophiae sed magis philosophiae abusus ex defectu rationis ». S. Th. in Boëth. Trin. prooem. q. 2. a. 3. (Cf. S. P. Pii IX. Encyclic. 9. Nov. 1846. Tract, de Tradit, p. 117. sqq.) b) Si philosophia sumitur subiective, ut mente humana in­ vestigatur, acquiritur, tenetur ; hoc sensu non solum omnes ve­ ritates superrationales ab ambitu philosophiae excluduntur, quod ctis et conculcatis omnibus principiis Christianis, hoc ipso etiam concul­ carunt principia rationis, ac suam philosophiam, quam dicunt, reddiderunt quanto strictius logice consequentem, tanto absurdius ex absurdis principiis mataphysice irrationalem, atque (ut ipsimet fatentur) contrariam intellectui et rationi communi (dem gemeinen Verstandc widersprechend) ; quae utique (ut dixit s. Thomas) « non sunt philosophiae, sed philosophiae abusus ». — 666 — ad priorem iam significationem philosophiae obiective ac per se spectatae pertinet; sed in primis ad multas veritates per se ra­ tionales philosophia seu scientia philosophica vel omnino non pertinget, vel eas assequetur imperfecte, modo incerto et solum probabili ex imperfectione rationis humanae. Ex eadem deinde causa, ut superius (n. 3.) declaratum est, accidere potest et fre­ quenter accidit, ut humana ratio sibi permissa errando suscipiat tamquam principiti vel tamquam conclusiones scientiae, quae re­ vera talia non sunt; sed sunt errores contrarii infallibili veritati revelatae, proindeque etiam contrarii veritati scientiae. Unde quum supposita fide secundum ipsam rationem et obiectivam philoso­ phiam evidens sit officium gravissimum vitandi huiusmodi er­ rores, hoc ipso iam fides et infallibilis auctoritas custodum de­ positi constituitur norma dirigens prae oculis habenda eo modo, quo dictum est. Non igitur solum singularis philosophus, qua­ tenus Christianus est et manere velit, potest fortasse (ut aiunt) se subiicere auctoritati fidei; sed ex infallibilis fidei et auctori­ tatis, atque ex fallibilis rationis et ingenii humani natura conse­ quitur, atque adeo in ipsa obiectiva philosophia continetur lex et officium subordinations pro rationali inquisitione veritatis et pro scientiis, ut excoluntur a fidelibus, qui verum revelatum te­ nent per fidem, et verum naturale quaerunt per rationem. Hoc ipsum edicitur verbis summi Pontificis (litt. ad Archiepiscop. Monach. ii. Dec. 1862.)’. « Numquam non solum phi­ losopho , verum etiam philosophiae licebit aut aliquid contra­ rium dicere iis, quae divina revelatio et Ecclesia docet, aut aliquid ex eisdem in dubium vocare, propterea quod non iti­ teli igit, aut iudicium non suscipere, quod Ecclesiae auctoritas de aliqua philosophiae conclusione, quae hucusque libera erat, proferre constituit. Accedit etiam, ut idem auctor (Frohschammer) philosophiae libertatem, seu potius effrenatam licentiam tam acriter, tam temere propugnet, ut minime vereatur asse­ rere , Ecclesiam non solum non debere in philosophiam um­ quam animadvertere, verum etiam debere ipsius philosophiae tolerare errores, eique relinquere, ut ipsa se corrigat (1); ex (1) Vides profecto, non de philosophia obiective spectata, in qua nulli sunt nec esse possunt errores, ut evidens est et paulo ante ex s. Thoma a no­ bis dictum, sed de philosophia ut subiective excolitur et in mente philosopho­ rum suscipitur, apud istum auctorem, ac proinde etiam in eiusdem doctrinae condemnatione, sermonem esse. — 667 — quo venit, ut philosophi hanc philosophiae libertatem necessario participent, atque ita etiam ipsi ab omni lege solvantur... Ia desia ex potestate sibi a divino suo Auctore commissa, non so­ lum ius, sed officium praesertim habet non tolerandi sed pio scribendi ac damnandi omnes errores, si ita fidei integritas et animarum salus postulaverint, et omni philosopho qui Ecclesiae filius esse velit, ac etiam philosophiae officium incumbit, nihil umquam dicere contra ea, quae Ecclesia docet, et ea retractare, de quibus eos Ecclesia monuerit. Sententiam autem quae con­ trarium docet, omnino erroneam et ipsi fidei Ecclesiae eiusque auctoritati vel maxime iniuriosam esse edicimus et decla­ ramus ». Corollarium. Sicut dantur veritates revelatae tamquam princi­ pia, secundum quae doctrinae ac propositiones eis oppositae, quae in scientiis naturalibus statuantur vel deducantur, iudicari possunt et ab Ecclesia authentice ac infallibiliter iudicantur; ita nihil impedit, quominus fideles etiam privati qui a scientia satis pa­ rati sint, de huiusmodi propositionibus etiam ante formale in­ dicium Ecclesiae scientifice et theologice iudicent secundum prin­ cipia fidei. Huiusmodi iudicia theologica vel certa sunt vel solum probabilia, prout ceno vel solum probabili ratione cognoscuntur haec tria: verus sensus principii revelati secundum quod iudicatur; verus sensus doctrinae quae iudicatur; realis et non solum apparens oppositio inter haec duo. Quando haec tria, ut fre­ quenter facillimum est, vera certitudine cognoscuntur, cui num­ quam potest subesse falsum (supra n. 3.), profecto etiam ante directum et formale indicium Ecclesiae obligatio est doctrinas ita repugnantes veritati fidei iam sufficienter propositae habendi non ut legitimas deductiones scientiae, sed omnino ut falsas, li­ cet ex ipsis principiis scientiae forte nondum liqueat, ubi et quo­ modo sit erratum: « quidquid... his nostris litteris, i. e. catho­ licae fidei contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus (ex ipsa scientia) aut nulla dubitatione credamus (ex solis principiis fidei) esse falsissimum ». Quod itaque GCintherus suadet (Euryst. et Heracles p. 2 51.), ut in hypothesi huiusmodi oppositionis inter fidem et scientiam, quemadmodum loquuntur, h. e. inter veritatem fidei et errorem in systemate scientifico, indicium suspendatur sperando profectum scientiae, idem est ac suadere dubium in fide, ac proinde saltem virtuti- — 668 — lem defectionem a fide; quando nempe illa tria, de quibus di­ ximus, certo cognoscuntur. Tum enim suspensio iudicii non potest sine crimine admitti quoad veritatem principii revelati et falsitatem doctrinae oppositae, sed solum quoad rationes cur et quomodo sit oppositio, quarum elucidario ex profectu scientiae (ut historia scientiarum ostendit) merito speratur. At vero quamdiu illa tria quae diximus, clara non sunt, caute omnino in rebus huiusmodi obscuris et difficilibus proce­ dendum est, ne temere affirmando sensum aliquem in verbo Dei, qui forte nec sensus revelationis nec in se verus est, oppositiones confingamus velut inter fidem et errorem in scientia, ubi revera non inter fidem et doctrinam iudicandam est oppositio, sed fortasse inter nostram falsam opinionem et inter veritatem scientificam. De his sapientissime et gravissime monet s. Augustinus Gen. ad litt. 1. I. n. 37.: sqq.; « In rebus obscuris atque a no­ stris oculis remotissimis si qua inde scripta etiam divina lege­ rimus, quae possint salva fide qua imbuimur (salva praedica­ tione ecclesiastica et intellectu catholico), alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita pro­ ficiamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam recte labe­ factaverit, corruamus; non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse quae nostra est, cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus ». Ponit deinde exempla ex rebus physicis. Geneseos I. sermo est de creatione lucis, de die ac nocte ante creationem firmamenti et solis ; quaeritur ergo, utrum lux cor­ poralis creata dicatur in Scripturis ita, ut antequam sol et fir­ mamentum existeret, dies ac noctes sibi succederent; an potius ibi agatur de luce et creaturis spiritualibus? Audi responsiones cautissimas ad hanc et huic similes quaestiones: « Esse spirita­ lem lucem in creatura spiritali fides nostra non dubitat (hoc nempe ex fide certo constat) ; esse autem lucem corporalem coe­ lestem, aut etiam supra coelum vel ante coelum, cui succedere nox potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec veritate cer­ tissima refellatur (1). Quod si factum fuerit, non hoc habebat (1) Nimirum, si veritate certissima demonstretur esse falsum, contra fidem erit asserere id, quod falsum cognoscitur dictum esse in divina Scriptura. — 669 — divina Scriptura, sed hoc senserat humana ignorantia. Si autem hoc verum esse certa ratio demonstraverit, adhuc incertum erit, utrum hoc in illis verbis sanctorum librorum scriptor sentire voluerit, an aliud aliquid non minus verum... Plerumque acci­ dit, ut aliquid de terra, de coelo, de ceteris mundi huius ele­ mentis, de motu et conversione vel etiam magnitudine et inter­ vallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium... atque huiusmodi ceteris etiam non Christianus ita noverit, ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut Christianum de his rebus quasi secundum Christianas litteras loquentem ita delirale quilibet infidelis audiat, ut quemadmodum dicitur, toto coelo errare conspiciens risum tenere vix possit... Quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumptores, satis dici non pot­ est, cum si quando de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci coeperint ab eis, qui nostrorum librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem libros sanctos, unde id probent, proferre conantur... non intelligentes neque quae loquun­ tur, neque de quibus affirmant ». Haec certe monita prae oculis habuerunt prudentes illi theologi, de quibus diximus in Tract, de Traditione (p. 13g. 140. in nota). II. De usu ac subordinations scientiarum in ipsa explicatione doctrinae fidei. 1. Aliud est loqui de relatione ac subordinatione rationis ad fidem, et aliud loqui de usu ac subordinatione scientiarum in explicatione doctrinae fidei, seu in sacra theologia. De, priori in tota hac tractatione satis diximus. « Credere non possemus, nisi rationales animas haberemus ». Ratio enim ipsa, seu anima quatenus rationalis est, elevata et confortata per gratiam credit veritates revelatas propter auctoritatem Dei revelantis. Unde fide explicita, quae sit virtus et fides divina, credere nemo potest, quin haec tria cognoscat : a) infallibilem veracitatem Dei ; />) fa­ ctum revelationis divinae ; c) quae sint veritates revelatae, coque ipso quis sit sensus veritatis credendae. Aliqua nempe analogica et saltem confusa notitia sensus verbi Dei, necessario requiritur — 670 — ad explicitam fidem ; neque enim sonus verborum, sed sensus proponitur credendus (1). Verum ut fides eiusque firmitas sit, sicut oportet, supernaturalis nempe ac proportionata tum fini tura obiecto formali, necessaria est voluntatis et intellectus ele­ vatio per gratiam. Rationis igitur usus fidem (actualem) prae­ cedit, et ad eam hominem ope revelationis et gratiae conducit. (Propos. 3. s. Congreg. Indic. i855.) Iam vero harum rerum cognitio, quantum opus est ad sim­ plicem fidem qua fiunt Christiani, in oeconomia a Christo in­ stituta per se non praesupponit nec postulat naturalem mentis culturam per scientias humanas. Sicut enim praedicatio aposto­ lica non est « in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis » (íuváp.ew;) ; ita et « fides non est in sapientia hominum, sed in virtute Dei ». 1. Cor. 11. 4. 5. (Confer super cap. V. §. II.) Attamen triplex illa cognitio quae iam ipsam fidem comi­ tatur et in fide explicita includitur, potest, et ad explicationem ac defensionem ipsius revelationis debet in Ecclesia Dei excoli ad distinctiorem et ampliorem scientiam fidei, quae est sacra theologia. (Vide Tract, de Deo Prolegomen, §§. II. III.) Haec scientia tum secundum obiectum formale, tum secundum obie­ ctum materiale, fidem supponit eique tota innititur, quoniam omnes veritates considerat, quatenus a Deo nobis revelatae sunt aut cum revelatis connectuntur, nec nisi sub hac ratione est scientia proprii nominis et theologia sacra. (Tract, de Deo 1. c. §. I.) Sicut vero fides ipsa (actualis) sine usu rationis et sine triplici illa, de qua diximus, partira praeambula partira funda­ mentali cognitione esse non potest ; ita mens humana ad exco­ lendam scientiam sacram indiget subsidio multiplicium scien­ tiarum naturalium et rationalium. (Cf. de Tradit, th. XXV. n. II.) Potest igitur doctrina revelata seu, ut s. Thomas loqui solet, do­ ctrina sacra spectari tripliciter : obiective et in ratione veri re­ velati; quatenus fide creditur; quatenus fides quaerit intellectum. Primo et secundo modo si spectetur, non requiritur, tertio modo (1) « Ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri veritatem, tam­ quam Deus nobis, quemadmodum ipsam rem, sic verba quae propter illam sunt dicenda, commendet ». S. Aug. de consens, evangel. 1. II. c. 66 ; s. Hieron. in Gal. 1. 11. 12. (T. VII. p. 386). Cf. August, in Ps. 118. serm. 18. n. 3. — <>7‘ — requiritur subsidium scientiarum naturalium. I.icei < nini vina i. velata in se ipsis sint maxime intelligibilia, nobis tamen mtel ligi bilia non sunt nisi secundum modum nostrum. Hoc ipsum esi quod ait s. Thomas i. q. i. a. 5. ad. 2: « Haec scientia acci pe ic potest ali­ quid a philosophicis disciplinis, non quod ex necessitati' eis indi­ geat, sed ad maiorem manifestationem eorum, quae in hac scientia traduntur. Non enim accipit sua principia ab aliis scientiis, sed im­ mediate a Deo per revelationem. Et ideo non accipit ab aliis scien­ tiis tamquam a superioribus, sed utitur eis tamquam inferioribus et ancillis; sicut architectonicae utuntur subministrantibus, et ci­ vilis militari. Et hoc ipsum quod sic utitur eis, non est propter defectum vel insufficientiam eius (obiectivc spectatae), sed propter defectum intellectus nostri, qui ex his quae pei naturalem ra­ tionem, ex qua procedunt aliae scientiae, cognoscuntur, facilius manuducitur in ea, quae sunt supra rationem, quae in hac scientia traduntur » (1). Vei mu haec ampliori aliqua indigent explicatione, ut quae sit habitudo ac subordinano scientiarum naturalium ac rationalium ad theologiam, distinctius intelligatur. 2. Scopus ad quem aliae scientiae in sacra theologia in usum veniunt, non est ut veritates sub ea formali ratione, quatenus demonstrantur ratione et natuialibus praesidiis in aliis scientiis, assumantur et habeantur tamquam obiectum proprium theologiae. Hoc modo theologia subordinata esset aliis scientiis ; seu potius haec ex ipso suo obiecto formali esset philosophia, non autem theologia fidei. Scopus ad quem per scientias alias tenditur in theologia, supposita fide est « amplior et manifestatio eorum, quae in doctrina sacra traduntur » ; adeoque non intellectus quaerit fidem, quae praesupponitur in sua supernaturali certitu­ dine ac firmitate ; sed fides quaerit intellectum. u) Illa « amplior manifestatio » considerari potest in cogni­ tione facti revelationis, ac proinde niotivorum credibilitatis in tota historia supernaturalis providentiae ac revelationum Dei ; pariterque in cognitione modi, quo revelatum Dei verbum ad nos pervenit ac perpetuo intemeratum conservatur (in Scriptura (1) Non dicit Angelicus, quod Dr. Kuhn (Introduci, in Dogmatic, p. 268-282.) ei attribuit, ipsam scientiam speculativam theologiae o-.e im­ mediate a Deo infusam, et ideo non egere subsidio philosophiae ; ad potius dicit contrarium. — 672 — ac Traditione per ministerium Ecclesiae divinitus institutae) ; ac proinde in cognitione fundamentorum, fontium, et regularum fidei, ex quorum omnium scientifica demonstratione constituitur theologia apologetica. è) Spectanda est « amplior manifestatio » per intellectionem et demonstrationem, quae veritates sive theoieticae sive practicae et quomodo contineantur in verbo Dei, prout in Scriptura ac Traditione conservatur et ab Ecclesia proponitur. Scientia haec, quid et quomodo in verbo Dei contineatur, est theologia dog­ matica (et moralis), quae dici solet positiva. c) Porro « amplior manifestatio » dogmatum secundum in­ timam eorum rationem (quantum intellectus fide illustratus per speculum et in aenigmate cognoscere potest), perficitur per theologiam speculativam. Potest enim intellectus fide illustratus etiam superrationalia per notiones rationales analogice, seu (ut s. Thomas loquitur) secundum similitudinem cognoscere quid sint; eorum mutuum nexum, unius veritatis ab altera consecu­ tionem , unius cum altera convenientiam, atque aliquam cum ipsis veritatibus rationalibus congruentiam perspicere. « Ratio manuducta per fidem crescit in hoc, ut ipsa credibilia plenius comprehendat ; et tunc ipsa quodammodo intelligi t, unde di­ citur Is. VII. 9. secundum aliam litteram (LXX) : nisi credi­ deritis, non intclligetis ». S. Th. prolog. ad 11. sentent. q. 1. a. 3. sol. 3. d) Cum his omnibus denique cohaeret, et in eis includitur theologia polemica ad defensionem doctrinae revelatae adversus errores contrarios, sive ii versentur circa ipsos fontes doctrinae ex perversione fundamentorum fidei, sive circa singula dogmata ex falsa interpretatione verbi Dei, sive circa verum intellectum eorundem ex abusu philosophiae. Iam ad haec omnia rite praestanda non modo opportunum, sed intra certos limites omnino necessarium subsidium repeti ex omnibus fere scientiis naturalibus et rationalibus per se evi­ dens est. Critica, philologia, hermenéutica, scientiae historicae, maxime vero sana philosophia ubique fere in usum veniunt (1); (1) « Etiam philosophia e longinquo (-óòpwfhv) opem fert assecurationi veritatis variis notionibus tendens ad nostram scientiam (christianam), quae proxime (npoe;/wç) apprehendit veritatem ; sed opem fert ei, qui studet quod si in prioribus illis defectus propriae scienti.ic a lhei»l<>n<. aliquatenus mentalibus oculis aliorum eruditorum potest suppleri, in philosophia non potest. 3. Quoniam veritates credendae non ab his lationalibus scientiis desumuntur, sed immediate a Deo manifestantur ; s< ientiae autem se habent velut subsidia ac instrumenta ad distin­ ctiorem aliquam intelligentiam earumdem veritatum, ideo theo­ logia « non accipit ab aliis scientiis tamquam a superioribus, sed utitur eis tamquam inferioribus et ancillis» (t). Scientiarum subordinatio sub fidem in earum applicatione ad theologiam dupliciter spectari debet, Jinaliter tamquam mediorum ad finem superiorem, et formaliter in ratione scientiae dirigendae a fide tamquam norma. a) Sicut inter omnia entia subordinatio est pro fine inferiore vel superiore, ad quem singula ex sua natura diriguntur ; ita et in ordine cognitionis inter scientias, quae obiectum aliquo modo commune habent, hierarchia quaedam est et subtectio unius ad alteram, prout finem immediatum habent inferiorem vel supe­ riorem. Ex hoc principio s. Thomas id, quod dicimus de subratione apprehendere sapientiam (Xoyizd,; àvOi-rsadai yvo'xrwuç).... A Deo enim docti sumus, qui litteras vere sacras a Filio Dei didicimus.... Si pro­ pter litigiosos distinctius loquendum est, dicemus philosophiam, ut quae in indaganda veritate versatur, esse concausam et adiutricem comprehendendae veritatis, ac fatebimur eam esse disciplinam praeviam hominis gnostici (theo­ logi) -po-atStlav to5 pioarixoü.... non ita tamen, ac si sine philosophia esse non posset nostra veritatis apprehensio (per fidem), cum vix non omnes sine cyclo disciplinarum et sine philosophia graeca, aliqui etiam sine lit­ teris omnino.... susceperimus fidei doctrinam de Deo, eruditi sapientia per se efficaci (aù-oupyty ao 52 » 60 * 75 11. Formalis ratio Traditionis demonstratu) ex constitutione et ex principiis Ecclesiae . De constitutione visibili organi Traditionis, accommodatissima muneri iniuncto. Th. X. T’a. XI. 'pH. XII. gcHOL. I. gcHOL. II. — 68o — De distinctione inter auctoritatem histori­ cam et dogmaticam in testificatione Tra­ ditionis............................... PaS' 83 Per synthesin ex praecedentibus colligitur proprius Traditionis conceptus, et ex Pa­ trum sententiis confirmatur .... » De modo, quo consensus fidelium in doctri­ nam fidei sit criterium divinae Tradi­ tionis .................................... » 96 Principia de subiecto et obiecto infallibilis magisterii............................... » 106 De significatione diversarum censurarum, quibus propositiones damnari solent .»141 9° SECTIO II. DE CONSERVANDAE TRADITIONIS DOCUMENTIS ET INSTRUMENTIS Caput I. Tir. XIII. q'ií. XIV. De monumentis Traditionis quatenus exhi­ bent consensum custodum depositi, et quatenus pro iisdem sunt instrumenta doctrinae...............................» 147 De demonstratione consensus directa vel indirecta ex documentis antiquitatis. . » 156 » 187 Caput II. De auctoritate ss. Patrum, si singillatim spectentur............................... » 160 Th. XVI. Opinio de regno Christi millenario penes Patres ante saeculum IV. comparatur cum consensu opposito Patrum subsequentium............................... » 173 Th. XVII. De modo quo scholarum consensus exhi­ bere possit Traditionem divinam . . -pH. XV. - — 681 — SECTIO III. DE RELATIONE INTER DIVINAM TRADITIONEM ET SCRIPTURAM Th. XVIII. Praedicatio ecclesiastica est suprema norma interpretationis ss. Scripturarum. . -pag- 200 ■y». XIX. Sufficientia Scripturarum a ss. Patribus praedicatur, non excludendo , sed sup­ ponendo Traditionem ac ministerium ad custodiam depositi...............»211 'pa- XX. De existentia Traditionum divinarum, quae non continentur in Scripturis. ...» 228 Th- XXI. Multiplici ratione Traditio antecedit Scri­ pturam .......................................................... » 207 SECTIO IV. DE CATHOLICAE DOCTRINAE EXPLICATIONE Th. XXII. Revelatio catholica per lesum Christum et per Spiritum Sanctum in Apostolis com­ pleta est................................ » 244 Th. XXIII. De modo quo doctrina fidei aliquo tem­ pore possit esse obscurius proposita , quae deinceps explicetur ac declaretur . Th. XXIV. De vero sensu canonis Vincentiani. . . Th- XXV. De munere coniuncto custodum atque do­ ctorum fidei, et de modo explicationis depositi................................ » 272 Tri. XXVI. De discrimine explicationis depositi fidei ante et post completam revelationem . » » 267 267 » 285 — 682 — DE DIVINIS SCRIPTURIS SECTIO I. DE SACRAE SCRIPTURAE INSPIRATIONE Caput 1. Th. I- Th. n. Th. HI. Th. IV. Ex Traditione divina veteris Testamenti, atque ex doctrina Christi ipsius et Apo­ stolorum, libri omnes librorumque par­ tes pertinentes ad s. Scripturam aequali modo divinae auctoritatis credi debent . pag. Libri Scripturae inspirati sunt ita, ut Deus sit librorum auctor ...... » Declaratur distinctius notio inspirationis per analysin formulae dogmaticae : Deus est auctor librorum sacrorum . . . » Confutatur notio inspirationis quae sit per meram assistentiam divinam , et quae dicitur inspiratio subsequens .... » 292 304 3i6 332 Caput II. Th- V. Th- VI. Th. VII. Th. VIII. De inefficacia argumentorum internorum ad demonstrandam inspirationem librorum. » 3^ De necessitate testimonii, quo innotescat inspiratio................................................... »353 De duplici modo, quo testimonium divi­ num de libris inspiratis nobis conserva­ tum est............................................... » 356 Principia Protestantismi repugnant proba­ tioni canonis Scripturarum, quem Re­ formatores retinuerunt........................ » 366 — 683 — SECTIO li. de canone scripturarum sacrarum EX TRADITIONE ECCLESIAE CA lllOI.lt Al Caput 1. Th. IX. Th. X. Th. XI. Th- XII. Th. XIII. Th- XIV. Traditio apostolica de omnibus libris Scri­ pturae declarata est a Concilio Triden­ tino .................................. pag. 369 Demonstratur Traditio apostolica de ca­ none librorum sacrorum ex constanti et universali usu Ecclesiae... » 3y5 Canones et diserta, doctrina antiquitatis Christianae exhibent Traditionem apo­ stolicam de omnibus libris divinis ve­ teris Testamenti.................... » 3g3 De origine controversiae circa libros deuterocanonicos veteris Testamenti ...» Patres saeculi IV. et V. catalogos librorum Scripturae deficientes exhibent non velut canones conclusos sed velut supplendos. » Expediuntur difficultates, quae ex scripto­ ribus sequioris aetatis produci solent. . » Caput 4°® 4‘9 4^ II. Libri canonici omnes N. T. sunt ab Apo­ stolis traditi.......................... » 44 Th. XVI. Explicatur origo dubitationum circa libros deuterocanonicos N. T........ » 4^9 Th. XVII. Declaratur quod s. Hieronymus dixit dc consuetudine non suscipiendi epistolam ad Hebraeos et Apocalypsin .... Th- XV. » 4(*7 — 684 — SECTIO III. DE AUTHENTIA EDITIONIS VULGATAE IN CONCILIO TRIDENTINO DECLARATA Th. XVIII. De notione authentiae, et de dogmatica declaratione authenticae editionis Scri­ pturarum ........................... Pag' 47 3 Th. XIX. De extensione authentiae editionis vulgatae a Concilio Tridentino declarata ...» . 484 2VMB0AH CONTRA RESTRICTIONEM INSPIRATIONIS LIBRORUM SACRORUM I. II. Novitas et falsitas doctrinae............................ » 520 Fallacia argumentorum pro nova doctrina. » 53o APPENDIX DE HABITUDINE RATIONIS HUMANAE AD DIVINAM FIDEM Caput I. DE NOTIONIBUS QUIBUSDAM PRAEVIIS I. II. De veritate.........................................................» De assensu, certitudine, evidentia ...» 538 541 Caput II. DE DISCRIMINE RATIONIS FORMALIS IN SCIENTIA ET IN FIDE UNIVERSIM SPECTATA I. II. III. De veritatibus per se notis............................ » 548 De veritatibus cognitis per alias . . . » 55o De formali ratione fidei generatim specta­ tae ....................................................................» 554 — 685 — Caput HI. DE NECESSITATE FIDEI TUM GENER VHM SPECTATAE TUM SPECIATIM FIDEI DIVINAE. I. II. III. IV. De asserta a quibusdam necessitate fidei in communi et nominatim fidei in revela­ tionem relate ad totum ordinem nostra­ rum cognitionum.................................... Pag- 56o De necessitate fidei, quae dicitur inclusa in necessitate institutionis socialis ...» 565 De revelationis et respondentis ei fidei su­ pernaturalis necessitate ad assecutionem ultimi finis in ordine praesenti eleva­ tionis ............................................................» 575 De necessitate revelationis et fidei naturalis pro hypothesi purae naturae, utrum ea ex hactenus dictis consequatur ...» 584 Caput IV. DE ACTU FIDEI DIVINAE I. II. III. IV. Notio rei, quid sit analysis actus fidei . » 592 De cognoscenda auctoritate Dei .... » 602 De cognoscenda existentia divinae revela­ tionis ............................................................ »616 De libertate actus fidei formalis ...» 628 Caput V. DE NECESSITATE PROPOSITIONIS VERITATIS PER ECCLESIAM I. Quomodo Deus per Ecclesiam tamquam per factum suum, seu tamquam per verba realia coniuncta cum suis verbis forma­ libus, loquatur omnibus diebus usque ad consummationem saeculi .... » 63<) II. Ill — 686 — Quomodo divinitas revelationis per Eccle­ siam tamquam per factum divinum omni­ bus facile sit cognoscibile.................... pag. 641 De necessitate testimonii Ecclesiae ad fi­ dem divinam et ad fidem catholicam . » 649 Caput VI. DE HABITUDINE INTER FIDEM AC SCIENTIAM I. II. De modo quo fides et auctoritas infallibiliter proponens doctrinam fidei, sit, et quo non sit norma respicienda in ratio­ nalibus et naturalibus scientiis ...» De usu ac subordinatone scientiarum in ipsa explicatione doctrinae fidei ...» ERRATA CORRIGE P“Z-■ 30 lin. 8 della n. cie si » Hi » 20 rapientis » 140 » 28 » 269 » 29 esse » 320 » ultima 340 » 392 n. i 419 «î is sapientis esset 314 386 656 669 REIMPRIMATUR Fr. Raphael Pierotti O. P. S. P. A. Magister. REIMPRIMATUR Franciscus Cassetta Patr. Antioch. Vicesg.