PONTIFICIA UNIVERSITAS GREGORIANA DE GRATIA CHRISTI COMMENTARIUS IN PRIMAM SECUNDAE S. THOMAE AUCTORE LUDOVICO BILLOT S. I. EDITIO QUARTA ROMAE .APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGORIANAE M . DCCCC · XXVIII PROOEMIUM Liberum arbitrium sibi ad iustitiam, si velit, suffi­ cere posse, doctrina fuit Pelagianorum. Qui non in eo tantum pro haereticis habiti sunt, quod assererent satis esse naturale arbitrium voluntatis ad opera iustitiae praecise considerata quoad modum, (modum autem nunc dico, supernatural! fini vitae aeternae proportionaliter respondentem) ; sed in eo etiam, imo et per prius, quod docebant minime requiri in praesenti na­ turae statu adiutoria interioris gratiae ad substantiam operum quibus secundum regulam divinae legis, recte et honeste et iuste in hoc saeculo vivitur. Principale fundamentum eorum erat, liberum arbi­ trium in possibilitate tam boni quam mali quasi ex aequa lancis perpensione essentialiter et inamissibiliter consistere, ipsumquc title per omnia in nobis perman­ sisse, quale omnino fuerat ab initio ante originale peccatum, quod ab eis de medio tollebatur. Libertas arbitrii, inquiebant, qua a Deo emancipatus est homo, in admittendi peccati et abstinendi a peccato possibi­ VI PROOF.MIC Μ litate consistit f1). Factus est homo animal rationale, capax virtutis et vitii, quod posset ex concessa sibi possibilitate, vel servare Dei mandata, vel transgredi, liberunique haberet alterutram velle partem, in quo peccati et lustitiae summa est (*). Libertas igitur ar­ bitrii possibilitas est vel admittendi vel vitandi peccati, quae in suo iure habet, utrum sequatur vel ardua asperaque virtutum, vel demersa et palustria volup­ tatum (*). In quibus igitur consistit liberum arbitrium, propter quod ad Dei imaginem facti sumus ? Sine du­ bio in eo ut possibile sil homini voluntatem suam vel immittere in crimen, vel a crimine cohibere: ut tam liberum sit homini adulterium committere velle quam nolle, tam liberum obedire Deo imperanti, quam dia­ bolo consentire persuadenti (1234). In summa, libram co­ gita, quae ex utraque parte per aequalia momenta suspenditur; sic voluntas quantum est libera ad malum, tantumdem ad bonum libera dicenda est ex semetipsa semper existera, secluso utique omni adiutorio Dei in­ trinsecus in nobis * operantis ut et quod bonum est velimus, et quod bene volumus, opere etiam impleamus. Aliud quoque Pelagianorum fundamentum erat, componi quidem posse arbitrium voluntatis cum ex­ ternis adiutoriis, quatenus cum Deus tam multis modis adminicula praestet, praecipiendo, minitando, coercendo (1) (2) (3) (4) Apud Ibid., Ibid., Ibid., August. Op- imp. c. Fulianum, 1. i, η. 78. η. 79. η. 82. lib. 3, η. ιοό. PROOEMI CM VII ►J provocando, illuminando, iam liberum habeat unus quisque corum qui ratione utuntur, vel voluntatem Dei servare, vel iussa eius contemnere. At omni alio modo perimi atque auferri libertatem, cum id ipsa rerum natura ferat, ut omnis usus libertatis, sive bonus sive malus ille sit, ab eo solo qui libertate ipsa po­ titur, dependere possit. Ideo dicebant : Deus me ho­ minem fecit, iustum ipse me facio. Si volo iustus sum ; si nolo, iustus non sum: Tu te salvum facis, si vo­ lueris. Ut iusti simus, libero id arbitrio agimus. Re enim vera, quid tam repugnans subiectioni ad supe­ riorem causam, quam actus liberi arbitrii? Quid aliud est in quo recte gloriamur, et de quo iure laudamur, nisi virtus? Aut quomodo sua adhuc virtuti laus per­ maneret, si id donum a Deo, non a nobis haberemus? Bene itaque Tullius, lib. 3 de natura deorum, cap. 36: « Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, ex­ it ternas commoditates, vineta, segetes, oliveta, uber« tatem frugum et fructuum, omnem denique commo­ te ditatem prosperitatemque vitae a Diis se habere ; « virtutem autem nemo unquam acceptam Deo retulit. « Nimirum recte... At vero, aut honoribus aucti, aut « re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus boni, «aut depulimus mali, tum Diis gratias agimus, tum « nihil nostrae laudi assumptum arbitramur. Num quis, «quod bonus vir esset, gratias Diis egit unquam? «At quod dives, quod honoratus, quod incolumis. « lovemque optimum et maximum ob eas res appel« lant, non quod iustos, temperatos, sapientes efficiat, VIII PROOEMIUM « sed quod salvos, incolumes, opulentos, copiosos ». Ita certe, ita plane, secundum paganam conceptionem liberi arbitrii, quae usque hodie apud eos omnes qui Christiana revelatione non regulantur, perseverat. Acerum de legitimitate huius conceptionis iurc me­ ritoque forsitan dubitaveris, et principaliter quidem quantum ad aequalem illam seu boni seu mali pote­ statem, in qua libertatis essentia reponitur. Facile enim in hac parte suum adversarium lulianum redarguebat Augustinus, sumpto exemplo tum ex Deo, tum ex sanctis, tum ex diabolo. Ex Deo quidem, cui necesse esset auferre libertatem, eo quod tantummodo bonam potest, malam vero non potest habere voluntatem. Ex sanctis etiam, qui in regno beatitudinis ubi peccare non poterunt, libero privarentur arbitrio. Ex diabolo denique, qui si adhuc possibilitatem boni habere di­ citur, dicendus quoque est posse non peccare, posse agere poenitentiam, posse impetrare misericordiam Dei, quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. « Quod quidem visum est quibusdam, Origene ut « perhibetur auctore, sed hoc, ut nosse te existimo, « fides catholica et sana non recipit » Si igitur aliqua voluntas est quae libera non est nisi ad bonum, et aliqua alia quae nihil iam potest nisi ad malum, falso sic definitur libera voluntas, ut nisi utrumque, id est, et bene et male agere possit, libera esse non possit. Et si dicas, aliam plane esse conditionem li(i) August., Op. imp. c. lulianum, I. 5, n. 47. PROOEMIUM IX beri arbitrii hominis adhuc in via constituti, in hoc quidem indubitanter tibi assentior: nisi quod ex eodem principio unde explicatur liberum arbitrium ita in bono firmatum ut ad malum deflectere nequeat, aut vicissim ita in malo obstinatum ut nulla ei maneat potestas ad bonum, explicatur quoque liberum’ arbitrium ita et ad bonum et ad malum adhuc possibile, ut nihilominus non solum non aequa lance ad utrumque libretur, sed imo, expeditam integri boni facultatem plane non ha­ beat, et sub quadam lege peccati, quantum ex se est, captivatum inveniatur. Considerandum namque quod liberum arbitrium, formaliter loquendo, non est circa finem, sed solum circa ea quae 'sunt ad finem, sicut raLocinandi fa­ cultas, formaliter quoque loquendo, non est circa prin­ cipia, sed solum circa conclusiones quae eruuntur e principiis. Ad omnem enim electionem liberam praesupponi debet ut principium, quaedam affectio boni quae per se non est in potestate eligentis, et ex qua deinde sequuntur omnes aliae volitiones. «Quis nesciat, in«quit Augustinus, de spiritu et littera, c. 35, non esse «in hominis potestate quid sciat, nec esse consequens « ut quod appetendum cognitum fuerit appetatur, nisi «tantum delectet quantum diligendum est?» Et rur­ sus cap. 3. «Cum id quod agendum et quo nitendum «est coeperit non latere, nisi etiam delectet et ametur, « non agitur, non suscipitur, non bene vivitur ». Et ratio est quia libertas omnino non exercetur nisi Circa­ ea quae ordinem habent ad bonum ad quod primo PROOEMIUM voluntas afficitur. Porro non eodem modo voluntas afficitur ad bonum pro variis statibus in quibus eam versari contingit. Aliquis enim status est in quo ad nihil aliud primo afficitur aut affici potest, quam ad summum bonum quod est Deus; et aliquis alius in quo ad nihil aliud quam ad bonum privatum, cui tanquam ultimo fini immobiliter atque irreversibiliter inhaesit. Loquendo autem de voluntate pro .tempore quo ad utrumque ex oppositis finibus adhuc est con­ vertibilis, cogitatur quidem aliquis possibilis status eius, in quo eam delectaret omne bonum virtutis, nulla deterrente difficultate, et ex consequenti con­ veniret ei illa bilancis similitudo, per aequalia momenta ex utraque parte suspensae. Sed et cogitatur quoque status alius, in quo ita ad bonum praesentis vitae foret recurva, ut vix ac ne vix quidem saperet ei bo­ num transcendens, bonum supramundanum, bonum suprasensibile: illud, inquam, immortalis iustitiae bo­ num, quod nec ignorari nec fastidiri potest, quin eo ipso in libero arbitrio praevaleat pondus omnimode ad peccatum trahens. Et status ille alius, numquid fictitius est? numquid imaginatione suppositus? num· quid non historicus? Certe hominem non ut a matre, sed ut a noverca natura editum in vitam, corpore nudo, fragili et in­ firmo, animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines, in quo tanquam obrutus inesset quidam divinus ignis ingenii et mentis, iam pridem lugebat et describebat Tui· PROOEMII'Μ XI lius (* . Qui afiki quoque, ipsa rerum evidentia ductus compulsusque, multa de hominum vanitate atque in­ felicitate edisserens, in hanc veniebat conclusionem : « Ex quibus humanae vitae erroribus et aerumnis fit, «ut interdum veteres illi, sive vates sive in sacris «initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui «nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore, «poenarum luendarum causa natos esse clixerunt, ali«quid vidisse videantur; verumque sit illud quod est «apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, «atque eos qui quondam, cum in praedonum etru«scorum manus incidissent, crudelitate excogitata ne« cabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa «adversis accommodata quam aptissime colligabantur: «sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut « vivos cum mortuis esse coniunctos » (a). Haec gentiles illi philosophi, qui utique rem viderunt, et causam nesciverunt. Latebat enim eos cur esset iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eo­ rum, usque >n diem sepulturae in matrem omnium (8), quia sacris litteris non eruditi, ignorabant originale peccatum. Ignorabant, inquam originale peccatum. Et tamen analogam quamdam causam adhuc suspicabantur, nec prorsus immerito. Quoniam peccati alicuius, quod(1) In deperdito libro tertio de Refiublica, cuius fragmentum apud August., I. 4 c. Julian., n. 60. (2) In deperdito pariter dialogo Hortensii, citato ab August., 1. c., n. 78. (3) Eccli., XL-i. XII PROOEMIUM cumque tandem illud sit, ex quo factum ut nativitas et origo nostra sub maledicto sit, probabilia signa apparent in malis innumeris quibus involvimur; prae­ cipue vero in illa debilitate mentis ex qua contingit ut homo difficulter perveniat ad veri cognitionem, et de facili labatur in errorem, et appetitus bestiales omnino superare non valeat, sed continuo obnubi­ letur ab eis. Equidem verum est, defectus huiusmodi esse per se naturales, ex necessitate materiae conse­ quentes, quatenus necesse est corpus humanum, cum sit ex contrariis compositum, corruptibile esse, et sen­ sibilem appetitum in ea quae sunt secundum sensum delectabilia moveri, et intellectum nostrum, utpote natum acquirere intelligibilia ex sensibus, difficulter ad scientiam veritatis pertingere, et de facili propter phantasmata a vero deviare. Id certe verissimum. «Sed tamen si quis recte consideret, satis probabiliter «poterit aestimare, divina providentia supposita quae «singulis perfectionibus congrua perfectibilia coapta«vit, quod Deus superiorem naturam inferiori ad hoc «coniunxit ut ei dominaretur, et si quod huius do« minii impedimentum ex defectu naturae contingeret, «eius speciali et supernaturali beneficio tolleretur: ut «scilicet, cum anima rationalis sit altioris naturae «quam corpus, tali conditione credatur corpori esse «coniuncta, quod in corpore aliquid esse non possit «contrarium animae per quam corpus vivit; et simi« liter si ratio in homine appetitui sensuali coniun«gitur, et aliis sensitivis potentiis, quod ratio a sen- PROOEMIUM ΧίΙΙ «sitivis potentiis non impediatur, sed magis eis domi* netur... Sic igitur, huiusmodi defectus, quamvis na­ turales homini videantur absolute, considerando na­ turam humanam ex parte eius quod est in ea in« ferius, tamen considerando divinam providentiam et «dignitatem superioris partis humanae naturae, satis «probabiliter probari potest huiusmodi defectus esse «poenales, et sic colligi potest humanum genus pec« cato aliquo originaliter esse infectum » (x). Porro, quod simplex etiam ratio merito suspicatur, amplissime certissimeque firmat revelatio. Non sic erat ab initio, non sic. Non tunc obrutus divinus ignis ingenii et mentis, non animus ad libidines pronus, non ratio bestialibus appetitibus obnubilata, non qui gemendo diceret: Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis huius! Tunc etiam, totius boni agendi inerat homini possibilitas, et liberum arbitrium in fe­ licissima illa originalis iustitiae conditione constitutum, tam habebat in sua potestate ut Deo obediret impe­ ranti, quam ut diabolo consentiret persuadenti. Verum dicis, aiebat Augustinus ad lulianum, hoc est liberum arbitrium; tale omnino accepit Adam. Verum dicis; quamdiu stetit homo in bona voluntate liberi arbitrii, non opus habebat ea gratia qua levaretur. Nunc vero in ruina sua, servus est peccati et liber iustitiae, iuxta apostolum, Rom. VI-30. Id est, servili iugo opprimitur (t) S. Thom., 1. 4 c. Gent. cap. 52. XIV PROOEMIUM sub abominanda peccati lege, et liber exsistit a prae­ clara et unice exoptanda iustitiae servitute. Quid igitur? Abeundumne tandem in illam senten­ tiam quam non ita absurde, ut videtur, ridebat quon­ dam lulianus; Voluntas quae nunc quoad malum li­ bera est, quoad bonum libera non est? Ita plane, si modo bonum intclligatur ex integra causa; si insuper apponatur conditio quam adiiciebat Augustinus: Quoad bonum libera non est, si non est liberata. Et a quo liberata? A quo, nisi ab eo qui de seipso dicebat, Ioan. Vni-36: Si vos Filius liberaverit, vere liberi critis? Nunc enim nemo nisi per gratiam Christi ad bonum agendum et ad malum non agendum potest habere liberum voluntatis arbitrium. Nemo nisi sa­ natus a Salvatore, bene vivendi instruitur facultate. Neque hic locus est subtilioribus distinctionibus inter substantiam et modum actuum, inter naturalis et supernaturalis ordinis bonum, quasi ad insinuandum, duplicem de facto nunc esse posse moralis bonitatis rationem, supernaturalem unam per gratiam Christi, naturalem alteram sine gratia Christi. Nam sicut in primitivo innocentiae statu, facilitas et potentia expe­ dita operandi totum bonum homini connaturale, de­ pendebat a conservata ordinatione mentis ad supernaturalem vitae aeternae finem: ita nunc, nonnisi per supernaturalem Christi gratiam restituitur, simul cum amissis iuribus divinae hacreditatis in supercoclcstibus, quidquid libero arbitrio viribus attenuato et inclinato deest quominus serviat iustitiae, idque etiam per re­ PROOEMIUM XV spectum ad simplicem illam honestatis legem quae ho­ mini ut homo est, naturaliter dominatur. Quapropter, de gratia Christi dum agitur, nil minus in considerationem venit quam magnum illud donum quo et rehabilitatur anima ad beatitudinem transcen­ dentem omnes naturae vires, et etiam captivum libe­ ratur liberum arbitrium, ut propriam sui nominis re­ cuperet dignitatem. Sed quaestio est ardua et complexa valde, atque ad sui enodationem necnon et convenien­ tem simplificationem, nonnullas observationes, declara­ tiones, notionesque requirit circa proprium praesentis tractatus obiectum, quae priusquam ad particularia descendatur, per modum generalis prolegomcni statim sunt praemittendae. DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO PROLEGOMENON Praeclarus ille auctor librorum de vocatione omnium gentium, quicumque tandem ille sit, sive S. Prosper, sive S. Leo Magnus, sive alius quispiam cuius nomen hactenus remansit ignotum, (nam de eo lis est inter eruditos), sic suam disputationem exorditur : « Inter defensores liberi ar<· bitrii et praedicatores gratiae Dei, magna et difficilis « dudum vertitur quaestio.... Atque contrariarum disputa­ is tionum nullus terminus reperitur, dum non discernitur quid manifestum, quid sit occultum. De hac igitur corn­ ee pugnantia opinionum, qua mensura et temperantia sen­ tiendum sit, quantum Dominus adiuverit, annitar inqui­ rere : exercens atque discutions modulum facultatis meae '■· in his qu^j cordi meo sobrie, quantum arbitror, inhae< serunt : ut si in eas regulas processerit stylus quae nihil offensionis, nihil habeant pravitatis, non solum nobis, sed α et aliis utile sit ad aliquem nos limitem pervenisse, quam « non debeamus excedere ». Et infra, 1. i, c. 9, idem ille auctor auream hanc regulam ponit : « Fixa ergo hac fide ■ in cordibus nostris, immobiliterque fundata, qua salu« borri me credimus omnia bona, ac maxime ea quae ad «vitam aeternam provehunt, Dei munere haberi, Dei mu« nere augeri, Dei munere custodiri, puto quod pius sensus «non debeat in ea questione turbari, quae de omnium et « de non omnium hominum conversione generatur, si ea B11.1.OT · De Gratia Christi 2 2 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO « quae clara sunt, non de iis quae occulta sunt obscuremus, «et dum procaciter insistimus clausis, excludamur ab apertis, « cum sufficere debeat ut in eo in quod pervenimus, am« bulemus ». Et rursus, c. 21, in eadem semper sententia insistens : « Quae enim Deus occulta esse voluit, non sunt « scrutanda ; quae autem manifesta fecit, non sunt ne«gligenda: ne et in illis illicite curiosi, et in istis damnabi« liter inveniamur ingrati ». Sic quidem ille, quod attinet ad voluntatem Dei salvificam et sufficientiam gratiae omni­ bus hominibus collatae, quos utique omnes, et non fallaciter, verax Scriptura ait ad salutem a Deo ordinari. Sed non est profecto cur in una tantum speciali quae­ stione usui esse dicamus tam sana principia sobriae et mo­ deratae sapientiae. Utiliter enim in memoriam revocantur, generatim quidem in quacumque materia sacrae theologiae, speciatim vero in omnibus quotquot sunt quaestionibus de gratia Christi, de divina praescientia, providentia, praede­ stinatione, aliisque congeneribus. Ecce iam dudum, hoc est a quatuor circiter saeculis, acriter disputatur in scholis de concordia divinae gratiae cum libero hominis arbitrio : dum alii in ea abeunt placita quae ab aliis ut plane eversiva ipsius liberi arbitrii reiiciuntur, et isti vicissim in eas veniunt explicationes quae ab illis traducuntur tamquam ex adverso eversivae fundamentalium principiorum metaphysicae et naturalis theologiae de prima causa et primo motore Deo. Atque ita, contrariarum disputationum nullus terminus reperitur, imo nec reperiendi aliquando spes ulla affulget. Occultum siquidem illud est de quo tanta concer­ tatio ; clausum manet manebitque, sicut coniicere licet, quamdiu in caligine huius vitae per speculum videbimus et in aenigmate. At numquid propterea, pro nihilo habenda ea erunt, quae ratio fide illustrata per sedulam et sobriam inquisitionem, de tam sublimi simul et suavi mysterio gratiae Dei assequitur ? Aut steriliter atque infructuose insistendo clausis, ea negligemus ad quae fas est pervenire ? Absonum id quidem foret in omni hypothesi, sed multo adhuc magis PROLEGOMENON 3 irrationabile apparebit, consideranti quod obscurissima quae­ stio non de iis tandem est quae supernatural! ordini spe­ cialia sunt, sed omnino de his quae utpote spectantia rela­ tiones libertatis creatae in quantum huiusmodi, ad causam primam a qua universaliter esse debet omne ens et omnis modus entis, transcendunt omnes differentias quibus gratia a natura distinguitur. Quaestio est proinde, in qua non oportet immorari theologum de gratia Dei discurrentem, quia non intra proprium huius speculationis campum sedem habens. Et hoc est quod primo declarandum occurrit, cum praecisum praesentis tractatus obiectum quaeritur, praemissa in antecessum claritatis causa, brevi quadam recapitula­ tione doctrinae circa necessitatem et modum operationis Dei in omni agente creato, quacumque hypothesi facta, et quocumque providentiae ordine supposito. § i· De ratione secundum quam Deus in omni operante generatim, et speciatim in omni volente operatur. Et de eo quod nobis impervium clausumque est quoad concilia­ tionem operationis divinae cum libero creaturae arbitrio. I. - Ratio operationis divinae in agentibus creatis tri­ pliciter consideratur. Et primo quidem in omni operante Deus operatur, quatenus dat creaturis operantibus virtutes operativas, et conservat eas, et iugiter tenet eas in esse. « Unde non -solum est causa actionum in quantum dat «formam quae est principium actionum..., sed etiam sicut «conservans formas et virtutes rerum, prout sol dicitur ■< causa manifestationis colorum, in quantum dat et con« servat lumen quo manifestantur colores. Et quia forma «rei est intra rem, et tanto magis quanto consideratur ut < prior et universalior, et ipse Deus est propria causa ip« sius esse universalis in rebus omnibus, quod inter omnia « est magis intimum rebus, sequitur quod Deus in omnibus ♦·* 4 DE PROPRIO TRACTATUS OBI ECTO «intime operatur», inquit S. Thomas, ia Part. Q. 105, a. 5. Praeterea secundo, in omni operante Deus operatur, quatenus applicat virtutes creatas ad agendum, ut de po­ tentia fiant actu principiantes operationes suas. Quidquid enim est in potentia operans, non potest per seipsum re­ duci in actum operandi, cum nihil reducat in actum ope­ randi, quod in actu operandi non sit. Et exemplum est in artificialibus, nam artifex applicat ad actionem securim, quae deinde incidit per suum acumen. Porro, nullum esse quantum ad hoc, inter viventia et non viventia discrimen, vix opus est declarare. Equidem differunt viventia a non viventibus, quatenus propriorum motuum principium sunt elicitivum, et in hoc sensu semper habent motum ab in­ trinseco. Sed aliud est esse principium elicitivum, aliud vero esse primum principium non motum ab alio. Nihil quippe prohibet quominus principium actus immanentis applicetur ad agendum per actionem causae exterioris. Et facile ad omnem vitalem operationem transferes ea quae de voluntario S. Thomas observavit : « Dicendum, inquit, «quod de ratione voluntarii est, quod principium eius sit «intra. Sed non oportet quod hoc principium intrinsecum « sit primum principium non motum ab alio. Unde motus voluntarius etsi habeat principium proximum intrinsecum, « tamen principium primum est ab extra, sicut et primum « principium motus naturalis est ab extra, quod scilicet «movet naturam» f1). Cactorum, evidenter constat, impos­ sibile esse ut initialis impulsio ab intrinseco sit, nisi quis fingat aliquid adhuc inoperans, principium applicationis ad operandum, quod profecto contradictionem involvit in ter­ minis. Omnia ergo creata, tam viventia quam non viventia, in initio saltem agendi indigent effective impelli ab aliquo agente extrinseco. Et si hoc extrinsecum agens sit agens creatum, requiritur ex paritate rationis aliud movens, et (1) S. Thom. 1-2, Q. 9. a. 4 ad i.u“ PROLEGOMENON 5 quia in moventibus motis non est procedere in infinitum, oportet devenire ad primum movens immotum quod est Deus. Nunc autem, «si sint multa agentia ordinata, semper secundum agens agit in virtute primi agentis, nam primum « agens movet secundum ad agendum. Et secundum hoc omnia agunt in virtute Dei, et ita ipse est causa omnium ■ actionum agentium»: tamquam applicans ad operationem, et quidem immediate, sin minus immediatione suppositi, at saltem immediatione virtutis. Tertio denique, in omni operante Deus operatur, qua­ tenus omni operanti influit quo instrumentaliter causet actus suos omnes et singulos sub generalissima et com­ munissima ratione entis. Et sane, ut demonstratur in trac­ tatu de Deo creatore, cum Deus sit ipsum esse per essen­ tiam, oportet quod esse ut sic, sit proprius effectus Dei, sicut ignire est proprius effectus ignis f1). Et si quidem ratio essendi simpliciter per se primo producatur, sicut cum nulla potentia subiectiva e qua educatur ens, praesupponitur, sed ex omnino non ente fit ens : tunc a solo Deo esse potest effectio, et haec est creatio. Sin autem, ra­ dicibus praesuppositis, id quod per se primo fit. sit solum particularis ratio taliter vel taliter essendi : tunc creatura operatur quidem ad esse, sed per modum instrumenti tan­ tum : quatenus, ex propriis, et ut causa principalis, influit illud quo ens ad talem particularem modum determinatur, sed id unde est absolute ens, nonnisi virtute motionis quae a Deo in ea operante recipitur. Nec obstat quod in uno eodemque, non realiter differat ens ut ens, et ens ut tale ens. Hoc, inquam, non obstat quominus ambae illae rationes, tum universalissima entis ut sic, tum particularis entis ut talis, in diversas causas refundantur. Sicut in codice aliquo, non est realis distinctio inter litteras secundum quod lineae sunt utcumque in charta descriptae, et litteras secundum quod sunt lineae artificiose ad significandum dispositae. Et(i) (i) ia Part. a. 8, a. i. 6 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO tamen, primo modo refunduntur ut in causam in propriam calami virtutem ; alio modo in motionem instrumentalem a solo agente intelligente fluentem Sic igitur, omne agens creatum habet a Deo, primo quidem virtutem operativam, eamque ab eo, iugi influxu causatam et conservatam. Habet deinde initialem applica­ tionem ad agendum, per quam de statu potentialitatis seu inactivitatis transeat in actum. Habet tertio motionem in­ strumentalem qua influat omnem suum effectum sub univer­ salissima ratione entis, cum ipsa causa secunda ex propria virtute suae naturae non possit causare ens nisi ut tale, praecise et reduplicative in quantum est tale (2). Et haec (x) Vide omnino Caietanum in Ia Part. Q. 45, a. 5. (2) Ad rem S. Thomas, de Pot. Q. 3, a. 7: «Actionis alicuius « rei res alia potest dici causa multipliciter. — Uno modo quia tribuit « ei virtutem operandi, et hoc motio Deus agit omnes actiones natu«rae, quia dedit rebus naturalibus virtutes per quas agero possunt. « non solum sicut generans virtutem tribuit et eam ulterius non con« conservat, sed sicut continue tenens virtutem in esse, ut sic possit « dici Deus causa actionis in quantum causât et conservat virtutem «naturalem... — Sed quia nulla res per seipsam movet vol agit nisi h sit movens non motum, (secundo) modo dicitur una res esse causa r. actionis alterius in quantum movet eam ad agendum. In quo non in« telligitur collatio aut conservatio virtutis activae sed applicatio vire tutis ad actionem. Sicut homo est causa incisionis cultelli ex hoc «ipso quod applicat acumen cultelli ad incidendum movendo ipsum. «Et quia natura inferior agens non agit nisi mota, et movens mor. tum non cessat quousque perveniatur ad Deum, sequitur de ne» cessitate quod Deus sit causa actionis cuiuslibet rei naturalis ut « movens et applicans virtutem ad agendum. — Sed ulterius inve« nimus, secundum ordinem causarum esse ordinem effectum. Nec «causa secunda potest in effectum causae primae per virtutem pro«priam, quamvis sit instrumentum causae primae respectu illius «effectus. Unde (tertio) modo unum est causa actionis alterius sicut a principale agens est causa actionis instrumenti. Et hoc modo etiam « Deus est causa omnis actionis rei naturalis. Ipsum enim esse est λ communissimus effectus, primus et intimior omnibus aliis effectibus. « et ideo soli Deo competit secundum virtutem propriam talis effectus. « Sic ergo Deus est causa omnis actionis, prout quodlibet agens est PROLEGOMENON 7 triplex ratio est, secundum quam in omni operante Deus operatur, iuxta principia quae alias in tractatu de Deo crea­ tore tradita et explicata nunc supponuntur. II. - Quidquid autem dictum est de operatione Dei in omni operante generatim, consequenter valet de operatione eius in omni volente. Nisi quod, cum specialis ibi de libero arbitrio occurrat difficultas, opus est i am inquirere in quo praecise puncto difficultas ipsa resideat, idque ex ordine discurrendo per tres distinctos modos mox declaratos. 1. Primo itaque, operatur Deus in omni volente, pro quanto ipsam volendi facultatem causât, creat, et con­ servat. Et ad hunc modum reducetur illa quoque operatio Dei, qua forte perficeret naturalem voluntatis potentiam per infusas virtutes, vel augeret eius vires ad bonum per quodvis aliud habituale donum superadditum. Verum pri­ mus ille modus facile nunc transmittitur. Nihil enim in eo reperiri quod difficultatem faciat, etiam mere apparentem, in ordine ad liberum arbitrium, evidentius sane est quam ut debeat explicari. 2. Secundo, Deus operatur in omni volente, quatenus voluntatem applicat ad agendum. Applicat, inquam, instin­ ctive eam movendo ad primum actum : pro quanto voluntas per prius facta in actu circa aliquem finem, fit potens sese deinde movere in ea quae sunt ad finem. Et ratio semper eadem assignatur : quia nimirum nihil movet efficienter nisi sit in actu, et ideo, antequam aliqua ex parte voluntas in actu sit, nequaquam sufficiens est quocumque modo movere se, id est semetipsam ad actum applicare. Sed nec potest ad sui actus exercitium moveri ab alia interna facul­ tate, cum ipsa sit quae ad exercitium movet alias vires, et hoc eodem modo ab eis non moveatur. Unde S. Thomas, «instrumentum divinae virtutis operantis, (nimirum, ut dicitur in «resp. ad 7"“, agens ad esse ut instrumentum primae causae). « Sic ergo Deus est causa actionis cuiuslibet, in quantum dat «virtutem agendi et conservat eam, et in quantum applicat actio« ni, et in quantum eius virtute omnis alia virtus agit (ad esse) ». 8 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO 1-2, Q. 9. a. 4, quaerens utrum voluntas moveatur ab ali­ quo exteriori principio : « Omne, inquit, quod quandoque «est agens in actu, et quandoque in potentia, indiget moveri « ab aliquo movente. Manifestum est autem quod voluntas « incipit velle aliquid, cum hoc prius non vellet. Necesse est « ergo quod ab aliquo moveatur ad volendum. Et quidem, ipsa « movet seipsam in quantum per hoc quod vult finem, reducit «seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem. Hoc autem " non potest facere nisi consilio mediante. Cum enim aliquis « vult sanari, incipit cogitare quomodo hoc consequi possit, « et per talem cogitationem pervenit ad hoc quod potest « sanari per medicum, et hoc vult. Sed quia non semper sa« nitatem actu voluit, necesse est quod inceperit velle sanari « ab aliquo movente. Et si quidem ipsa moveret seipsam < ad volendum, oportuisset quod mediante consilio hoc a« geret ex aliqua voluntate praesupposita. Non est autem •i procedere in infinitum. Unde necesse est ponere quod in pri«muin motum voluntatis voluntas prodeat ex instinctu alicuius « exterioris moventis» f1). Sed hic, priusquam ulterius procedatur, nota bene quid nunc nomine finis, quid nomine eius quod est ad finem debeat intelligi. Nimirum nomine finis nunc intelligitur omne bonum ad quod voluntas primo afficitur per actualem complacentiam. Nomine vero eius quod est ad finem, quidquid quacumque ratione continetur sub bono illo : vel vere, vel apparenter : vel per modum actionis prosecutivae illius boni, vel per modum medii obiectivi conducentis in illud : vel tamquam re ab eo distinctum, vel tamquam distinctum secundum rationem tantum, sicut sub ratione beatitudinis in communi continentur ea in quibus a diversis pro cuiusque studio beatitudo reponitur, atque ita porro. In summa finis et ad finem nunc non considerantur praecise ex parte rei : sed (1) Vide omnino Caietanuni in h. 1., et nota bene quod non agitur nunc de motione ex parte obiecti, sed ex parte agentis, quae est effectiva. PROLEGOMENON 9 magis ex parte agentis, ut finis dicatur quidquid se habet ut cuius complacentia esse potest voluntati principium sese active movendi ad volendum aliquid. Et sic accipiendo finem et id quod est ad finem, finis se habet in appetibi­ libus sicut principium in intelligibilibus : quatenus « intelle­ ctus per hoc quod cognoscit principium, reducit seipsum < de potentia in actum quantum ad cognitionem conclu(sionum, et hoc modo movet seipsum; et similiter voluntas «per hoc quod vult finem, movet seipsam ad volendum « ea quae sunt ad finem ». Indiget igitur voluntas, cum primo incipit velle, appli­ cari ad agendum per aliquod agens exterius a quo instinctive moveatur ad appetitionem sive complacentiam finis. Sed iam de illo motore extrinseco, quis sit aut esse possit, me­ rito inquiritur. Et dicendum quod non est nisi solus Deus. Ratio est quia voluntas non est tantummodo patiens ap­ petitum suum, sed semper est eliciens illum, etiamsi sermo sit de primo appetitu instinctive de quo nunc loquimur. In tantum ergo agens exterius instinctive illam movet, in quantum agit eam intrinsecus : quod facere non potest nisi ille qui causa est et auctor voluntatis. Et creatura quidem, puta angelus vel homo, voluntatem alterius movere potest ex parte obiecti, id est per modum suadentis, obiectum praesentando, minime vero ex parte ipsius potentiae, id est per modum agentis, intrinsecus inclinando. Quippe, « operatio ■ voluntatis est inclinatio quaedam volentis in volitum. Hanc I autem inclinationem solus ille immutare potest, qui virtutem t volendi creaturae contulit, sicut et naturalem inclinationem < solum illud agens potest mutare, quod potest dare virtu«tem quam consequitur inclinatio naturalis. Solus autem ( Deus est qui potentiam volendi tribuit creaturae, quia ipse ; solus est auctor intellectualis naturae» (*). Et propterea dici solet quod voluntas habet tres tantum motores, loquendo de motore, qui sit per modum agentis seu active impel­ li) S. Thomas, ia Part. Q. 106, a. 2; Q. ni, a. 2, Q. 9, a· 6. IO DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO lentis: seipsam scilicet, suam naturam, et Deum. Seipsam quidem, in omni actu qui primum actum, a quo initium est volendi, consequitur. Suam vero naturam vel Deum, in ipso actu instinctive. Sed nota interim quod naturae nomine hic intelligitur Deus ipse praecise ut naturae provisor ac motor universalis, per oppositionem ad Deum ut specialiter moventem ultra nudam et simplicem naturalis facultatis exigentiam. Nam, « Deus movet voluntatem sicut univer« salis motor ad universale obiectum voluntatis quod est a bonum, et sine hac universali motione homo non potest «aliquid velle.... Sed tamen interdum specialiter Deus movet «aliquos ad aliquid determinate volendum, sicut in his quos « movet per gratiam » ait S. Thomas, 1-2, Q. 9, a. 6, ad 3U“. Haec itaque sint dicta de illa operatione Dei in omni volente, per quam ipse volens applicatur ad actum. Et si quis bene consideret, videbit omnino evidenter quod neque ibi residere potest difficultas e conspectu liberi arbitrii. Etenim praedicta applicatio respicit tantum actum illum a quo incipere debet processus volitivus, et in quo, omnibus consentientibus, nequaquam exercetur dominium liberae voluntatis. «Dicendum, inquit Capreolus, quod primus actus «voluntatis est a Deo (x). Alii autem actus volendi sunt « effective a voluntate (12), et a prima affectione ad finem. « Sicut intellectus factus in actu principiorum, movet se « ad conclusiones. Et ideo, omnes actus volendi praeter « primum, sunt in potestate voluntatis, etc. ». Et infra : «Voluntas autem facta in actu per volitionem vel com« placentiam boni, movet se ad alios actus volendi. Et sic, «ipsa per aliud, seu per affectionem finis causât in se ef« fective actum volendi, quam specificat obiectum sicut (1) Non utique elicitive, sed impulsive, mediante motione re­ cepta in voluntate. — Cf. Ferrariensem, 1. 3, c. 89. (2) Id est, etiam impulsive, et non elicitive tantum sicut prius. PROLEGOMENON II < terminus motus motum ·» (1). Nunc autem, ad dictos con­ sequentes actus, quantum est ex consideratione praesenti, plenam relinqui libertatem seu specificationis seu exercitii, constat sat evidenter. Constat, inquam, si instinctivus actus a quo incipit processus volitivus, sit solum ad bonum in communi ; nam in vi huius primae affectionis poterit voluntas sese determinare ad volendum quodeumque bonum vel ve­ rum vel apparens, adeoque ct ad volendum sese continere ab exercitio omnis actus ulterioris, cum ct hoc ipsum sub ratione boni ei apparere possit. Constat similiter si forte, simul cum motione ad bonum in communi, foret aliqua alia specialis motio instinctiva ad bonum determinatum in particulari, utputa ad finem salutis animae, loquendo de his quos movet Deus per gratiam, ut supra laudatus dixit S, Thomas. Nam etsi in vi affectionis ad specialem hunc finem, inclinaretur voluntas ad movendum se determinate in ea quae sub dicto fine continentur, puta ad velle orare, ad velle inquirere veritatem, atque ita porro : cum tamen ista non secundum quamcumque considerationem ei bona appa­ rerent, impossibile esset ut ex necessitate in hos actus se moveret, sed semper ei ratio adesset, vel abstinendi ab eis, vel etiam positive eos repudiandi. Sic igitur, neque ex parte applicationis ad agendum, grandis illa de libero arbitrio residet difficultas. Et si neque ibi resideat, superest ut inveniatur in tertio modo quo in nobis volentibus operatur Deus, et de quo diligentior iam esse debet consideratio. 3. Tertio itaque, in omni volente Deus operatur, quatenus directe et immediate influit ad omnes et singulos actus, non iam instinctives tantum, verum etiam et liberos, qui simpliciter et sine addito voluntarii dicuntur. Id enim commune dogma est omnibus orthodoxis seu philosophis seu theologis, qui omnes unanimiter ponunt necessitatem concursus causae primae ad quasvis operationes causarum (1) In II, D. 25, Q. i. 12 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO secundarum, cuiuscumque tandem generis illae sint, et ad quemcumque entis modum pertineant. Quia tamen in assi­ gnando modo discordant, ideo operae pretium exit per prius investigare, qua ratione et qua de causa concursus ille di­ vinus requiratur pro actu voluntario libero de quo nunc specialiter nobis sermo. In quo quidem principii loco esse debet, quod voluntas per prius instinctive a Deo mota, et facta in actu per com­ placentiam finis, ulterius movet se, applicat se, determinat se ad volendum ea quae ad finem sunt, omnia intelligendo iuxta explicationes mox datas. Nec, ut opinor, opus est diutius in eo insistere, quo semel vel negato vel in dubium revocato, statim de medio tolleretur ipsa etiam nuda et simplex confessio liberi arbitrii. Nunc igitur, si voluntas movet se, applicat se, determinat se, dubium utique non est quin ex iis quae sibi sunt a Deo data, sese moveat ac de­ terminet. Verumtamen aeque indubium videtur quod in eo in quo se movet et determinat, et sub ea praecisa ratione sub qua ad hoc vel illud sese movet ac determinat, non a Deo movetur, non a Deo determinatur. Alioquin, determina­ retur a se et non a se, respectu eiusdem secundum idem. Certe, qui praedeterm i nationem actus liberi ponunt, ad sensum recentioris scholae Thomisticae, id ponunt ad quod immediata quadam consequentia, eaque in terminis (ut videtur) nota, consequitur voluntatem nullo omnino modo determinare se, sed pure et simpliciter determinari ab alio, non secus ac quaevis alia res naturalis. Nam unum de duobus, remanet dicendum. Vel praedetermi natio primae causae necessario causât determinationem voluntatis, vel non ne­ cessario causai. Si non necessario causât, sed adhuc relinquit voluntatem simpliciter indifferentem, non erit praedeterminatio, et frustra atque inutiliter ponitur. Si autem necessario causai, eo ipso tollit determinationem ut ab ipsa voluntate ortam, et redit comparatio Lutheri liberum arbitrium comparantis iumento, quod ad dexteram vadit vel sinistram secundum flexionem ab insidente acceptam. \ ‘ PROLEGOMENON 13 Nisi quod valde adhuc deficiens comparatio ista sit. pro quanto scilicet multis de causis accidere potest ut iumentum recalcitret ; hic autem, non esset causa neque in excelso supra, neque in inferno deorsum, per quam impediri posset praedeterminationis effectus, sed tanta necessitate ille se­ queretur, quanta necessitate determinatum maneat oportet, id quod ab ipso Deo actu determinatur. Ideoque iam pe­ rimitur omnino essentialis differentia causas naturales inter et liberas ; quae non in eo demum principaliter consistere dicenda est, quod causa naturalis habet a natura ipsa as­ signatam determinationem suae actionis, causa autem li­ bera non habet, eo nimirum sensu, quod in natura cius sit ut, iisdem etiam suppositis actus primi adiunctis, adhuc possit indifferenter in alterutram oppositionis partem in­ flecti. Et dico, non in hoc consistere essentialem differen­ tiam, quia hoc modo differentia accipitur tantum ex parte passi vitatis, seu passivae indifferentiae quae causis liberis conceditur, naturalibus negatur. At vero, discrimen essen­ tiale se tenet ex parte activitatis, id est, indifferentiae acctivae qua voluntas se determinat ad hoc vel ad illud, ve­ reque habet dominium sui actus : quod quidem causae li­ berae in quantum huiusmodi, specifica, distinctiva, impe­ ritura proprietas est. Non ergo ad determinationem actus liberi ponenda est praedeterminatio ex parte Dei. Sed nec etiam ponendus concursus simultaneus, ad sensum eorum qui praedicta in­ convenientia vitare volentes, imaginati sunt causam primam et causam secundam liberam, velut duas causas coniugatas et inter se non subordinatas, concomitanter in eamdem actus determinationem coinfluentes. Id, inquam, excluditur, et non minori necessitate. Primo quia sic opinantes, velint nolint, reincidunt in id quod vitare volebant : siquidem simultaneus concursus dua­ rum voluntatum in idem, si casualis non est (quod in prae­ senti cogitare nefas), debet habere causam per se a qua determinetur. Haec igitur causa, vel erit creatura respectu 14 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO Dei, vel Deus respectu creaturae, vel denique aliquod ter­ tium respectu utriusque. Porro istud tertium evidentissime non datur. Insuper repugnat ut creatura ipsum Deum de­ terminet ad concurrendum, et tanto magis repugnat, quod aliqua operatione sua determinaret cum, ac per hoc, se­ queretur operationem creaturae esse simpliciter natura priorem ipso concursu qui ad eam postulatur. Remaneret igitur quod non creatura Deum, sed Deus determinaret creaturam, et i am veniret in conclusione id quod ad salvan­ dam creaturae libertatem, iure et merito removere in­ tendebant. Praeterea, ratio ponendi concursum divinum ad omnes et singulas creaturarum operationes, est quia omnis crea­ tura, non modo in essendo, verum etiam in agendo a prima causa dependere debet. Sed in agentibus coniugatis et inter se non subordinatis, nulla prorsus est unius ab alio in agendo dependentia, quia neutrum agit in virtute alterius, id est ut motum ab illo, sed singulum quodque in eo quod agit, a se agit, solo existente nexu concomitantiae. Et ideo per hunc modum, tantum abest quin salvetur unica illa ratio propter quam necessitas divini concursus universa­ liter asseritur, ut de medio potius positive tollatur. Adhuc, plura agentia coniugata et inter se non subordinata, ad unum operatum concurrere quidem possunt, (si tamen sermo sit de uno totali operato quod ex plurium partialium additione integratur, sicut plura lumina concur­ runt ad unum totalem illuminationis effectum, et plures trahentes navem ad unam totalem impulsionem trahendae massae proportionatam). Ad unam autem operationem, praesertim spiritualem, cuiusmodi est operatio voluntatis simpliciter et absolute impossibile istud est. Tum quia in concursu simultanée duorum operantium, est etiam con­ cursus duarum operationum, quarum singulae simul sunt simultate temporis et naturae, ita ut causa alterius neutra esse possit. Tum quia omnis operatio proximum sui prin­ cipium habet in potentia operantis, non autem in potentia PROLEGOMENON 15 illa simul cum extrinseca virtute assistente. Nam etiam operatio instrumentalis e potentia instrumenti tota egre­ diatur necesse est, pro quanto scilicet causa principalis non coniugatur instrumento, sed influit ei, quo ultra pro­ portionem propriae virtutis operari possit et operetur. Quod iterum subordinationem importat, et influxum unius causae in aliam quae a prima in agendo moveatur, semperque excludit impossibilem illam hypothesim associationis duorum agentium in unum principium unius numero operationis. Concludendum igitur est quod sicut ad actum volun­ tarium deliberatum operatio Dei nequit omnino admitti per modum praedeterminationis, ita nec per modum concursus simultanei. Ad utrumque enim modum removendum sat clara, satque dilucida praesto sunt argumenta. Sed hoc ne­ gativum est, et de positivo nunc subintrat quaestio. Numquid enim, propter utriusque praedicti modi exclusionem, omnis modus removebitur ? Numquid Deum in omni volente eatenus tantum operantem fatebimur, quatenus ad ea quae actui libero praevia sunt operatur ? Aut pessum ibunt certiora illa atque evidentiora metaphysicae principia quae in ipsa exsistentiae Dei demonstratione solent afferri, nihil scilicet de quacumque potentia transire posse in quem­ cumque actum, nisi moveatur ab alio ? Absit. Sed agno­ scenda erit, primo quidem subordinatio causae secundae ad primam, quam simultaneus concursus negat ; deinde vero, subordinatio eiusmodi quae plane diversa sit, ab ea quam ponit praedeterminismus : Quatenus voluntas per mo­ tionem instrumentaient a Deo receptam eliciat actum sub ratione entis, per-virtutem autem propriam, seu mere na­ turalem, seu etiam gratuito dono auctam, eamque in actu primo proximo constitutam, eliciat illum sub ratione talis vel talis determinati entis : ut totus actus a Deo movente sit, totus etiam a voluntate, sed secundum aliam atque aliam formalitatem : a Deo quidem secundum quod est absolute ens, a voluntate seipsam determinante secundum quod tale 'particulare ens. Sicut in exemplo superius allato, ιό DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO scriptura tota a calamo est, tota quoque ab intellectu mo­ vente : a calamo quidem, si in scriptura consideres sim­ pliciter lineas in charta ductas ; ab intellectu movente vero, si consideres lineas ut certo ordinato modo, significationis gratia descriptas. Et sic est proportionaliter in praesenti, quod attinet ad totalitatem effectus in aliam atque aliam causam refundendi, secundum quod sub alia atque alia ratione sumitur. Neque hoc dicendo divinamur, quia eadem distinctio inter rationem generalem entis et rationem particularem talis entis, ut dictum est supra, necessario occurrit quoad omnes causas secundas sub prima operantes. Si enim vere activa est causa secunda, oportet assignare rationem ef­ fectus ad quam ex sua virtute pertingat ; alioquin, ut Caietanus annotat in i“, Q. 45, a. 5, esset activa nihili. Et si semper indiget a Deo moveri, oportet assignare rationem aliam quam sola divina virtus respiciat ut proprium effectum, et ad quam creatura operans pertingere non possit nisi instrumentaliter mota. Unde dicit S. Thomas, de Pot. Q. 3, a. i, quod cum quaelibet res naturalis habeat perfectionem determinatam ad unum genus, ideo nulla earum cx propria virtute est activa entis sub ratione universali entis sed solum sub ratione particulari huius determinati entis. Et infra, a. 7 in responsione ad 7°“, exponens causam cur rei naturali conferri non potuit ut operaretur absque operatione divina : « Sicut, inquit, securi dari potest acumen, ut esset «forma in ea permanens, non autem dari ei potuit quod ·· vis artis esset in ea quasi quaedam forma permanens, nisi « haberet intellectum : ita rei naturali potuit conferri virtus « propria ut forma in ipsa permanens, non autem vis qua « agit ad esse ut instrumentum primae causae, nisi daretur « ei quod esset universale essendi principium ». Etenim, ut dicit idem Angelicus in 3 c Gent. c. 66 : « Esse est pro« prius effectus primi agentis, et omnia alia agunt ipsum « in quantum agunt in virtute primi agentis ; secunda autem « agentia quae sunt quasi particulantia et determinantia I? PROLEGOMENON c actionem agentis, agunt sicut proprios effectus, alias per< fectiones quae determinant esse ». Et sic alibi frequenter. Generale igitur principium applicationem habere debet et in liberis actibus voluntatis, ut dicatur Deus ad eos ope­ rari, quatenus influit voluntati motionem qua eliciat actum secundum quod ens, dum ipsa voluntas quasi particulando et determinando motionem a primo agente receptam, vir­ tute sua a Deo utique accepta, causai eumdem actum se­ cundum quod tale determinatum ens. Et hoc est quod ob­ servat Ferrariensis circa praecitatam propositionem S. Tho­ mae de secundis agentibus determinantibus actionem primi agentis : « Quod non est, inquit, sic intelligcndum quasi «secunda agentia aliquid erga divinam actionem ut in se < est operarentur, cum sua actio sit sua substantia. Sed < intelligitur secundum quod ipsa, mediantibus causis se( eundis ad effectum aliquem determinatur. Sic enim virtus « divina et actio, secundum quod in secunda causa reci< pitur, accipit determinationem ex conditione causae se« eundae tamquam ex susceptivi conditione, quia unum<· quodque recipitur in alio per modum recipientis >·. Et si his addas quod susceptivi conditio alia est in causa libera et in causa naturali, videbis quod etsi determinatio ad talem vel talem entitatem actus semper a secundo agente sit, tamen in agente naturali provenit haec determinatio a natura eius, et consequenter ab illo qui ei talem naturam dedit ; in agente autem libero non ita, praecise quia qui naturam ei dedit, eam potentiam ei dedit, « quae ad plura « se habet, nec ad aliquod eorum determinatur nisi ex < seipso (1). Ipsa enim potentia voluntatis, quantum in se «est, indifferens est ad plura, sed quod determinate exeat «in hunc actum vel in illum, non est ab alio determinante, «sed ab ipsa voluntate» (2). Quae omnia a primo ad ul­ timum, consentanea videntur principiis metaphysicae gene(1) S. Thom, in IT, D. 39. Q. 1, a. 2. (2) Ibici, a. i B11.1.OT - Dr Gratia Christi 3 l8 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO ralis de causis, et de subordinatione earum, et de ea quae in subordinatione ipsa, unicuique salva manere debet, pro­ prietate et specifica differentia. Nunc autem, cum ad explicationem in particulari de­ scenditur, nihil iam obscurius, nihil aenigmati similius, et quod a comprehensione nostri intellectus magis remo­ veatur nihil. Quis enim declarare unquam valuit quomodo secunda agentia particulant et determinant motionem primi agentis? Quis iuncturam illam in qua primi motoris influ­ xus cum vera et proprie dicta causalitate creaturae veluti compenetratur, introspexit ? Quis praesertim in evidentia posuit qua ratione servetur dominium voluntatis, plenaque cius potestas in alterutram partem, dum ad ipsum eli­ gendi actum Deus in omni volente operatur ? Reconditum sane arcanum, in quo ab antiquo frustra fatigatur humana inquisitio : cui etiam omnino convenit id quod in simili quaestione (de conciliabilitate infallibilis providentiae cum contingentia et libertate nostrorum actuum), in ia“ Part. 0. 22, a. 4, dixit Caietanus : « Ad hanc dubitationem nihil « scriptum reperi a S. Thoma, quoniam nullibi eum mo« visse hanc recolo, sed semper studuit ad salvandam con« tingentium. In aliis quoque doctoribus nihil hactenus «comperi ad quaestionem istam, nisi quae communiter di« cuntur de sensu composito et diviso, de necessitate con« sequentiae et consequentis, de libertate electionis divi­ nae in aeternitate, deque natura causarum ad utrumlibet « in universo inventarum. Sed haec omnia intellectum non « quietant ». Et postquam confessus esset satis esse inge­ niolo suo quiescere, non evidentia veritatis inspectae, sed altitudine inacessibili veritatis occultae, concludit : « Opti« mutn autem atque salubre consilium est in hac re, inechoare ab his quae certo scimus et experimur in nobis, « scilicet quod omnia quae sub libero arbitrio nostro conti« nentur evitabilia a nobis sunt, et propterea digni sumus «poena vel praemio. Quomodo autem, hoc salvo, divina « salvetur providentia ac praedestinatio, etc., credere quod PROLEGOMENON 19 sancta mater Ecclesia credit. Scriptum est enim : Altiora te ne quaesieris, -plurima [enim supra sensum hominum . ostensa sunt tibi. Et hoc unum de illis est ». Haec Caietanus, et recte. Quae etiam eodem modo valent quoad rationem et modum quo sub operante Deo, libere operatur liberum arbitrium. Nam ibi quoque aliquid occultum est quod no­ strum fugit intellectum : res altius posita quam ut nobis pateat accessus. Verumtamen haec obscuritas non in causa esse debet negligendi quae accessibilia sunt, sed magis re­ vocandi nos ad debitam sobrietatem : et tanto quidem potiori i ure, quod impervium illud de quo nunc sermo, non in eo demum puncto residere dicendum est, quod ad pro­ prium praesentis tractatus obicctum pertineat. Et hoc est quod pro posse nostro, in sequenti paragraphe i am venit declarandum. § 2. De operatione gratiae, quae etsi multum addat supra communem illam operationem Dei in agentibus liberis quam simplex naturae ordo requirit, nihil tamen vel addit vel mutat in eo praecise puncto in quo c conspectu crea­ tae libertatis residet obscuritas. Quo fit ut celebris illa ab exeunte saeculo XVI tantopere agitata quaestio a parte ponenda sit tamquam non pertinens ad propriam ac spe­ cialem praesentis tractatus materiam, quae intra duos priores supradictos operationis divinae modos omnino cir­ cumscribitur. Si quis recte consideret ea quae hactenus sunt expo­ sita, perspicuum in primis ei erit quod quaestio illa de con­ ciliatione libertatis creatae cum operatione primae causae, de qua actum est in ultimo loco, quaestio est quae per se ad philosophos devolvitur. Cuius ratio evidens est, quod arcanum in quo tota quanta versatur, arcanum est sim­ plicis etiam ordinis naturae, cui formaliter loquendo, nihil 20 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO speciale adiungit revelatio. Invariatuni siquidem manet, quacumque hypothesi facta, et etiam cum a naturali or­ dine ad supernaturalem iit transitus. Eadem enim semper est formalitas actus liberi praecise in quantum huiusmodi ; eadem habitudo ad facultatem dominam suae determina­ tionis ; eadem praesertim dependentia a Deo qui omnia opera nostra operatur in nobis, et a quo tamquam a primo agente esse debet omne ens et omnis modus entis. Deni­ que, quid evidentius quam quod rationes omnes quae ex parte divini concursus, in apparenti conflictu sunt cum in­ tegritate liberi arbitrii, rationes sunt comprehensione uni­ versalissimae, transcendentes omnes generum ordinumque differentias, quae idcirco solvendae occurrunt antecedenter etiam ad omnem theologicam speculationem ? Vere igitur quaestio ista per prius et per se quaestio est metaphysicae generalis, quam pro posse suo declarare habet philosophus. Et dico pro posse suo, quia si ille inaccessibili altitudine veritatis occultae superetur, non ultra modum insistet, nec erit de iis qui aliquid nescire erubescunt. Praesertim vero cavebit ne ea quae clara sunt, de his quae occulta sunt ob­ scuret. Sed sicut physici continuo de gravitatione ex. gr. et attractione universali loquuntur, tametsi quid gravitatio sit, quid ve attractio, ignorare se fateantur, contenti inte­ rim tenere legem quam calculus ab experientia fundamen­ tum sumens certissime demonstrat : sic etiam in praesenti, id tenebit metaphysicus, quod tenendum esse ostendit ratio actus liberi, id quoque ex adverso, quod ratio actus c po­ tential! principio exorientis et a Deo primo agente depen­ dentis, nihil ultra requirens. In omni autem modo, non erunt ista de proprio per se, ac reservato theologiae obiecto. Et hoc primum diligenter observatum velim. At non satis. Diceret enim quispian, non ideo aliquid a theologica speculatione removeri, quia pertinet ad phi­ losophiam. Siquidem tam late patet speculatio theologica, quam late patet revelatio. Revelatio autem non de solis supcrnaturalibus est, sed de aliis innumeris, in ambitu PROLEGOMENON 21 rationalium disciplinarum inventis, velut ex. gr. de exsisten­ tia Dei, de attributis Dei, de scientia Dei seu luturorum seu futuribilium, speciatimque de nostro libero arbitrio, necnon et de operatione qua ad omnes et singulos actus nostros Deus operatur, etc. etc. Si ergo theologia cum ve­ ritate dicitur tides quaerens intellectum, quomodo non ad ipsam pertineret ea omnia doctrinae capita declarare, quae quomodolibet in obiecto fidei quod est verbum revelatum continentur, ne iis quidem exceptis quae alias forent de exclusive iure naturalis philosophiae ? Haec sane verissima sunt, quibus contradicere nequaquam in animo est. Et ideo adi ungenda nunc venit alia principalior consideratio: Quod scilicet maximopere interest ordinis, ut in ipsa theo­ logia, suis quaeque locis singulae quaestiones apte distri­ buantur ; et quod aliud est loqui de eo quod utcumque pertinet ad theologiam in communi, aliud vero de eo quod cadit sub obiecto huius partis theologiae in speciali. Porro ad specialem theologiam de gratia non videtur ullo modo spectare motio ad esse actus deliberati, tertio loco recensita in puncto praecedenti, neque ex consequenti, annexa dif­ ficultas de conciliabilitate cum humana libertate et do­ minio voluntatis. Et ratio in promptu est. Quia qui gratiam dicit, dicit donum elevans animam ad supernaturalem seu essendi seu operandi modum, necnon et auxilium augens vires liberi arbitrii ad faciendum bonum. Neutrum autem praestat motio supradicta, quae, ut expositum est, non prin­ cipiat actum, secundum quod huius vel huius determinatae entitatis, nec flectit voluntatem in quamcumquc opposi­ tionis partem, sed solum praecise influit ad generalissimam essendi formalitatem, ut propterea, intra limites eius quem vulgo generalem concursum vocant, rec*e dicatur contineri. Non ergo computatur motio illa inter causas actionum nostrarum prout tales actiones sunt, huius vel illius speciei bonae vel malae, supematurales vel naturales : siquidem non ea est per quam voluntas elevatur, id est, proportionatum principium actus salutaris efficitur ; non ea per quam DE PROPRIO TRACTATUS OBiECTO homo quolibet modo in bono adiuvatur, sive ad remotio­ nem impedimentorum, sive ad positivam agendi habili­ tatem ; imo vero, universaliter, uniformiter, invariabiliter, et eodem titulo requiritur ad quamcumque operationum differentiam. Nec mirum id tibi forte videbitur, si ad ea te referas quae superius dicta sunt, nobis quidem impervia et inexplicabilia, adhuc tamen necessario admittenda : gene­ ralem scilicet motionem qua Deus movet ad esse omnium effectuum causarum secundarum, per ipsas causas secun­ das, propriasque singularum conditiones, veluti particu­ lari et determinari. Nam, cesse est proprius effectus primi c agentis, et omnia alia agunt ipsum in quantum agunt « in virtute primi agentis : secunda autem agentia, quae « sunt quasi particulantia et determinantia actionem primi « agentis, agunt sicut proprios effectus alias perfectiones « quae determinant esse », ait praecitatus S. Thomas in 3 c. Gent. c. 66. Et in hoc sensu recte notavit Caietanus, quod de universali agente Deo glorioso non est sermo, cum proprias causas actionum nostrarum quaerimus. Dico autem de universali agente formaliter in quantum huiusmodi, prout ad omnes quotquot sunt et esse possunt crea­ turarum actus, indiscriminatim operatur. Sicubi ergo in theologia occurrit examinanda quaestio de motione illa per quam voluntas transit de actu primo actus salutaris in actum secundum deliberatum, ponitque in esse id ad quod libere agendum praesupponitur aliunde comparata : proprius locus eius recte assignabitur tractatus de Deo creatore, conservatore, primoque motore omnium rerum. Ubi nimirum declarandum proponitur, quomodo ab eo qui solus est esse per essentiam descendit omne esse participatum ; item quomodo Deus est causa operandi omnibus operantibus, servata interim causis omnibus spe­ cifica ac propria cuique activitate ; et in summa, quidquid spectat ad universalem dependentiam creaturarum a Deo. communemque earum ad ipsum habitudinem. At vero, ubi in quaestionem venit specialissima illa Dei in mentibus PROLEGOMENON 23 operandi ratio, iis soli reservata quos Deus elevat et con­ fortat per gratiam, oportet ab eo concursu praescindere, qui pro generaiitate sua nihil unquam speciale ponit, et semper eiusdem rationis invenitur, quacumque hypothesi facta : qui etiam hac de causa, simul cum annexa de li­ bero arbitrio obscuritate, tamquam ad rem non pertinens, a praesenti tractatione semel pro semper manet exclusus. Restat igitur considerandum ille solus influxus divinus, qui talem de sui ratione latitudinem habet, ut locus in eo detur superadditioni ad naturales animae seu vires seu operandi conditiones. Si enim conceptum gratiae reducere velis ad suos simplicissimos terminos, quibus scilicet non retentis, i am totaliter destrueretur conceptus ille : standum erit in notione alicuius quod a Deo superadditur naturae principiis, naturae proprietatibus, vel qualitercumque de­ bitis eidem naturae adiutoriis, idque in ordine ad verum hominis bonum, quod est ultimus finis beatitudinis. Primo itaque, attendenda erit illa operandi ratio se­ cundum quam Deus virtutem agendi in suis creaturis creat et conservat. Constat enim quod potest Deus illas solas operativas virtutes homini elargiri, quae fluunt e naturae principiis, et quod potest etiam addere aliquid ultra, idque dupliciter : vel perficiendo aliquo praetematurali dono su­ bjectionem illam partis inferioris ad superiorem, ex cuius defectu oritur nunc obscuritas in intellectu, debilitas in voluntate : vel infundendo supernaturales habitus, quibus mens hominis elevatur ad ordinem divinum, et simul spe­ ciali quadam tum ad verum tum ad bonum inclinatione augetur. Et sic locus est additioni ad naturales vires per dona habitualia. Praeterea secundo, attendenda illa alia operandi ratio, per quam Deus humanas mentes applicat ad agendum, movendo scilicet ad primum actum a quo subsequentium volitionum principium sumitur et initium. Etenim, ciusmodi ad agendum applicatio pluribus utique modis fieri posse intelligitur. Fieri enim potest ita, ut non excedat 24 DE PROPRIO TRACTATUS OBJECTO limites naturalis exigentiae facultatis in quantum physica quaedam potentia est, nihilque aliud in ea ponat praeter id quod absolute requiritur ut secundum eas quas in se habet vires, sese movere possit. Et hoc modo consistit pure et simpliciter in motione tum ad prima principia co­ gnitionis, tum ad universale obiectum voluntatis quod est bonum, nam sine hac universali motione homo non potest aliquid velle, inquit S. Thomas, 1-2, Q. 9, a. 6, ad 3U“. Caeterum, quoad flexionem liberi arbitrii ad hoc vel illud determinate volendum, in manu sui consilii homo omnino relictus supponitur, absque ullo ulteriori collate adiutorio, et ideo a primo ad ultimum, talis est ista movendi ratio, per quam propriis viribus liberi arbitrii nulla prorsus ad­ ditio est. Verum, aliter quoque potest Deus intellectum ct volun­ tatem applicare ad agendum, movendo scilicet tum ad intelligentiam alicuius veri in particulari, tum ad complacen­ tiam in aliquod determinatum bonum. Et sic conside­ randi veniunt interiores illi instinctus per quos specialiter illuminatur intellectus, et specialiter afficitur voluntas circa ea quae sunt in ordine veri ultimi finis humanae vitae. Qui etiam instinctus nonnisi a Deo sunt et esse possunt, siquidem, ut iam ante dictum est, in Dei solius potestate sit mcnli illabi, id est in intimo cius operari, intrinsecus aperiendo intellectum et intrinsecus inclinando voluntatem. Unde auctor Imitationis Christi alicubi sic orat ad Dominum : « Non loquatur mihi Moyses aut aliquis ex prophetis, sed « tu potius loquere, Domine Deus inspirator et illuminator * omnium prophetarum, quia tu solus sine eis potes me « perfecte imbuere, illi autem sine te nihil proficiunt. Pos« sunt quidem verba sonare, spiritum non conferunt. Pul«cherrime dicunt, sed te tacente, cor non accendunt. Lit« teras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria proferunt « sed tu reseras intellectum signatorum. Vias ostendunt, « sed tu confortas ad ambulandum. Mandata edicunt, sed « tu iuvas ad perficiendum. Illi foris tantum agunt, sed PROLEGOMENON 25 « tu corda instruis et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui . intelligentiam tribuis». Haec ille de illapsu Dei in anima. Nunc autem satis superque patet quod per talem applica­ tionem ad agendum, multum augentur in via boni operis liberi arbitrii vires. Nam, ut Augustinus dicit, de pecc. mei. et remiss, c. 17 : « Nolunt homines facere quod iustum - est, sive quia latet an iustum sit, sive quia non delectat. ignorantia igitur et infirmitas vitia sunt, quae impediunt (voluntatem ne moveatur ad faciendum opus bonum, vel « ab opere malo abstinendum ». Et ideo, si quem Deus suis instinctibus ita specialiter movet, ut incipiat apparere veritas quae latebat, et suave fieri bonum quod non de­ lectabat, in hoc utique est validum auxilium sublevans hominis voluntatem. In hoc additio virium ad bene agen­ dum, non iam per modum doni habitualis, sed per modum motionis actualis, pro quanto ex inspirata affectione seu complacentia in speciale bonum, iuvatur homo ad movendum se in ea quae sub eiusdem boni ordine quacumque tandem ratione comprehenduntur. Sic igitur, circa duos dictos modos per quos addi po­ test ad congenitas animae vires, tota quanta praesens ver­ satur tractatio. Adhuc tamen oportet magis determinare eius obiectum. Quod ut convenienter fiat, videndum est utrum additio aliqua semper requiratur ad hoc ut possit homo, bene honesteque vivendo, ad veram beatitudinem alterius vitae pervenire : et quatenus affirmative, quae et qualis ista additio sit secundum diversos status in quibus considerari potest natura humana. Et incipiendum clari­ tatis gratia a statu purae naturae, ut sequitur. 26 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO § 3De physica potentia et morali impotentia ad bonum quae in libero arbitrio est sub sola communi operatione et motione Dei. Et de auxilio quod fuisset in statu na­ turae purae contra insufficientiam congenitae virtutis. Hic per prius nota quod praesens hypothesis ea est in qua homo consideratur cum solis virtutibus operativis quae naturae principia consequuntur, itemque cum sola applicatione ad actum quae est debita creaturae ne eius potentiae otiosae remaneant. Hinc, ex parte facultatum talis esse homo supponitur, qualis nunc nascitur ; ex parte vero instinctuum, nihil plus a causa prima recipere, quam motionem ad universale obiectum voluntatis quod est bonum, ut exinde ipsemet per solam suam rationem sese determi­ net ad volendum hoc vel illud bonum in concreto. Nota insuper quod potentia physica hic accipitur ex ipsa natura facultatum secundum se, id est ex propor­ tione quae eis intrinsece inest ad certos actus, quidquid sit de impedimentis quae aliunde existere possunt, vel supervenire. Potentia vero moralis eas addit conditiones, quibus impedimenta tolluntur, saltem quantum necesse est ut illa adsit possibilitas, quae iuxta communes ope­ randi normas apud homines, vere expedita et dicitur et est. Nunc igitur, si de physica potentia sermo sit, dicendum sane quod liberum arbitrium sub sola etiam communi operatione et motione Dei, potest in totum bonum homini connaturale, adeoque et in omne bonum virtutis quod in finis naturalis ordine continetur. Nec specialis de hoc de­ monstratio esse debet, quandoquidem immediate ac per se evidens est, facultatem rationis habere intrinsecam cum ipso rationis bono proportionem. Quod quidem bonum non ad praesentem tantum, sed et ad futuram maxime vitam se extendit, et non in solis officiis hominis ad seipsum aut ad proximum, sed praesertim in officiis ad Deum PROLEGOMENON 27 noscitur residere. Adeoque de ipsa physica potentia nulla profecto quaestio esse potest. At vero de potentia morali longe alia est ratio. Ete­ nim primo, ut in quocumque ordine boni possit voluntas libere se movere, necessaria ei est initialis in finem com­ placentia, ex qua mox se applicet iis quae sunt ad finem, omnia nunc intelligendo secundum praemissa superius, § i. Insuper, ut non modo physica, sed et moralis poten­ tia adsit, non sufficit complacentia mere platonica, quae nudum ac simplex sequitur indicium theoreticum, sed re­ quiritur complacentia quaedam affectiva et veluti sapida, quae etiam practica eatenus dici potest, quatenus ad praxim efficaciam habere nata est, et ad opus promovere. Haec enim distinctio est, quam nos docet ipse sensus intimus, et ubi­ que insinuat Augustinus, siquidem de ea quam nunc di­ cimus affectivam complacentiam, accipiendum est quod de delectatione ad agendum tam saepe edisserit. tcQuid a« gendum sit videmus, inquit, nec agimus, quia non de«lectat ut agamus, et cupimus ut delectet » f1). Et iterum : ' Praevolat intellectus... et aliquando non sequitur huma­ it nus atque infirmus affectus. Ideo cupiens eorum habere «delectationem, quorum potuit videre rationem, etc.» (*). Et rursus: « Nisi etiam delectet et ametur quod agendum co«gnoscitur, non agitur, non suscipitur, non bene vivitur» (s). Et ideo, si in hominis potestate non sit sub sola communi operatione ac motione Dei, ad eiusmodi affectionem seu (1) in Psalm. 118, n. 4. (2) Ibid. (3) De spir. et litt. n. 5. — Et nota bene quod doctrina haec nihil commune habet cum doctrina dc delectatione victrici, sive ad sensum lanscnistarum, sive ad sensum Augustiniensium. Aliud enim est dicere quod homo vel physice vel moraliter necessitate ad se­ quendum semper delectationem maiorem. Aliud omnino dicere quod nisi aliquo saltem modo, vel in se absolute, vel in ratione medii ad finem, delectet et ametur id quod agendum cognoscitur, non agitur, non suscipitur, non bene vivitur. 28 DE PROPRIO TRACTATUS OBIRCTO gustum circa verum humanae vitae finem assurgere, statim sequitur hominem ipsum esse ex viribus sibi congenitis in morali impotentia operandi totum bonum quod in eius­ dem finis ordine continetur. Atqui revera, sic de facto est. Nam sub sola communi motione Dei ad universale volun­ tatis obiectum, restat ut homo per seipsum, eum sibi de­ terminatum praestituat finem, qui sibi bonus et conveniens apparebit. Aliunde vero, quis, quaeso, ille finis est, qui non speculative tantum, sed et practice appetendus unicuique apparere solet, nisi ille qui congruit habitudini et dispo sitioni in qua invenitur ? fc Quod aliquid videatur bonum et conveniens, ex duobus contingit, ait S. Thomas in 1-2, « Q· 9» a· 2 · scilicet ex conditione eius quod proponitur, ·< et eius cui proponitur : conveniens enim secundum rela­ tionem dicitur, unde ex utroque extremorum dependet. ·< Et inde est quod gustus diversimode dispositus non eo' dem modo accipit aliquid ut conveniens et ut non conve­ rt niens. Unde Philosophus dicit : Qualis unusquisque est, * talis finis videtur ei ». Et hoc etiam quotidiana firmat ex­ perientia, quia homini in certa dispositione constituto ali­ quid videtur conveniens, quod non videtur ei extra eamdem dispositionem exsistenti, sicut irato videtur bonum quod non videtur quieto, atque ita porro i1). Nunc autem co­ gita hominem in ea habituali dispositione exsistentem, quam secum fert purae naturae status, nimirum cum tanta de­ pendentia a sensibus, cum tam praevalente inferioris appe­ titus influxu, cum tanta pronitate ad temporalia ac visi-(i) (i) « Quemadmodum enim frigescenti corpori conveniens iit « calefactivum eius, et ex hoc occasionatur in tali homine appreahensio calefactivi ut convenientis, et praesentatum voluntati de« sideratur..., ita irato appetitui conveniens fit vindicta, et ex hoc h occasionatur quod intellectus practicus apprehendit repercussio. nem ut convenientem. Et sic percussio apprehensa ut conveniens, « movet voluntatem objective. Et sic patet quod dispositio appee tentis movet voluntatem, pro quanto redundat in talem appre1 hensionem obiecti voluntatis». Caietan. in 1-2, Q. 9, a. 2. PROLEGOMENON· 29 bilia bona, denique cum iis omnibus intrinsecis conditio­ nibus quae in nobis consecutae sunt dissolutionem har­ moniae in qua consistebat ratio gratuitae originalis iustitiae : et facile aestimabis quod actuosus eius affectus non va­ luisset ex sese. transcendere ordinem boni praesentis vitae, et quod ex consequenti, idem ille homo fuisset in morali impotentia faciendi et vitandi quidquid faciendum et vi­ tandum est, ut humana vita in bonum verae beatitudinis recte dirigatur. Quid ergo dicemus ? Numquid ideo, aut impossibilis purae naturae status, aut possibilis eiusmodi institutio naturae, in qua impossibilis consecutio finis ? Neutrum sane, quia tunc, contra insufficientiam virtutis congenitae fuisset utique auxilium Dei, specialibus instinctibus deter­ minate moventis humanas mentes in bonum naturae ra­ tionalis, secundum quod ad beati tudi nem propriae suae conditioni in futura vita proportionatam, ipsa suae crea­ tionis lege ordinatur. Et licet praedicti instinctus fuissent praeter et ultra communem illam motionem Dei qua cunctas causas secundas ad agendum applicat, adhuc ta­ men non supergrederentur purae naturae ordinem. Primo, quia non supra naturam quoad entitatem. Secundo, quia non supra naturam quoad obiectum. Tertio et maxime, quia nequidem supra naturam quoad exigentiam, nam etsi non deberentur facultatibus humanis praecise in quantum physicae facultates sunt, deberentur certe in quantum sunt facultates entis ratione et arbitrio praediti, cui omnino deesse non potest quidquid requiritur ut sit moraliter expe­ ditum ad agendum se in ultimum finem, cuius gratia a sapientissimo creatore ac provisore fuit conditum. Verum status ille naturae purae, cum toto genere auxi­ liorum quae ei propria essent, status est mere possibilis, qui nusquam exstitit in rei veritate. Cui ex toto opponitur primi­ tivus status historicus, cum elevatione ad finem supernaturalis beatitudinis, et indita simul amplissima facilitate ad illum consequendum. Dicitur autem status iustitiae originalis. 30 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO § 4De originali elevatione ad bonum supernaturale in statu naturae historico, et de ratione auxilii quod in ea includebatur contra supradictam impotentiam liberi ar­ bitrii. Sicut in praecedenti puncto dictum est, ratio im­ potentiae liberi arbitrii in puris naturalibus constituti, ad operandum totum bonum homini connaturale, provenit ra­ dicaliter ex naturali defectu subordinations inter animae vires. Inde enim tota de integro causa cur non valeat homo ex virtute sibi inhaerente ad appetitum veri ultimi linis humanae vitae sic assurgere, et in eo sic firmari, ut con­ stanter bene operetur, mandata pie divina omnia et singula servet. Porro in statu naturae innocentis defectus iste fuerat de facto sublatus per praeternaturale donum, quo pars inferior superiori totaliter subdebatur, quodque a theologis integritatis donum ideo dictum est, quia eius ratione natura erat in suo ordine perfecta, et ea rectitudine aucta quae rationalis creaturae decet dignitatem. Ex quo consequitur quod in hoc eodem statu habebat homo in sua natura sic rectificata, plenam atque expeditam facultatem ad omne bonum virtutis homini ut homo est, proportionatum. «In « statu naturae integrae, ait S. Thomas in 1-2, Q. 109, " a. 2, quantum ad sufficientiam operativae virtutis, poterat « homo per sua naturalia velle et operari bonum suae na« turae proportionatum, quale est bonum virtutis acqui« sitae ». Et infra, a. 3 : « Homo in statu naturae inte« grae poterat operari virtute suae naturae bonum quod est sibi connaturale absque superadditione gratuiti doni . Et rursus, a. 8 : u Secundum statum quidem naturae integrae, etiam sine gratia habituali poterat homo non peccare, « nec mortaliter nec venialiter, quia peccare nihil aliud est « quam recedere ab eo quod est secundum naturam ; quod «vitare poterat homo in statu naturae integrae». PROLEGOMENON 31 Nunc autem, eiusmodi originalis rectitudo naturae, cum consequente facultate expedita faciendi totum bonum legis naturalis, etsi non ex necessitate rei, at certe ex positiva Dei institutione, dependebat a dono habitualis gratiae quo ad supernaturalem finem divinae beatitudinis in vi­ sione intuitiva homo ordinabatur. « Radix orginalis iu< stiriae in cuius rectitudine factus est homo, consistebat in subiectione supernatural! ad Deum per gratiam gratum «< facientem », inquit S. Thomas in ia Part. Q. ioo, a. i ad 2un‘. Et Augustinus, 1. 13 de civit, c. 13 : « Postquam prae­ cepti facta transgressio est, confestim gratia deserente ■ divina, de corporum suorum nuditate confusi sunt. Sen•i serunt enim motum inobedientis carnis suae, tanquam < reciprocam poenam inobedientiae suae ». Ex quo datur intelligi, si deserente gratia, soluta est obedientia carnis ad spiritum, quod dependentor a gratia in anima exsistente, inferiora spiritui subdebantur. Et hoc est quod apprime in praesenti considerandum venit, ut unicitas finis in statu historico naturae elevatae clare appareat. Non enim finis duplex, aut simultanée, aut disiunctive ad libitum prosequen­ dus homini fuerat praestitutus, sed unus omnino, ad quem dona omnia divinitus collata convergebant. Unde sequitur, non sic datam tunc fuisse expeditam facilitatem totius boni quod naturae proportionate, ut posset homo in ordine hone­ statis mere naturalis sese continere. Sequitur, ipsa naturalis legis mandata fuisse tunc implenda, non naturaliter quoad solam operum substantiam, sed supernaturali ter quoad agendi modum, sub imperio charitatis. Sequitur denique, quod amissa semel gratia per peccatum, amitti consequenter debebant caetera gratuita dona omnia, ita ut nihil iam libero arbitrio remaneret virium, supra id quod in nuda simpliciquc natura includitur. Vide ergo ingentem ruinam quae Adae peccatum con­ secuta est. Vide quam vere nunc dicatur liberum arbitrium, comparatione quidem originalis status, attenuatum, fractum, inclinatum, vulneratum ; absolute vero, etiam ad bonum 32 DE PROPRIO TRACTATUS OB'.ECTO sibi connaturale viribus impar. Ecce enim in primis reduci­ mur ad id quod dictum est supra, de impotentia transcen­ dendi ordinem praesentis vitae. Nam si quaeras quid boni homo lapsus sibi relictus operari adhuc valeat, respondebunt tibi sancti doctores quod nihil aliud moraliter potest per virtutem suae naturae, nisi aliquod bonum particulare agere, sicut aedificare domos, plantare vincas, ct alia huiusmodi. (S. Thom. 1-2, 0. 109, a. 2) ; amare uxorem, filios, fratres, affines, amicos, (August. Serm. 349, n. 2) ; parentibus obsequi, inopi manum porrigere, non opprimere vicinos, non aliena diripere (Hieron. in ep. ad Galat. I-15) ; agere ea quae mor­ talem vitam honestare possunt, (Prosper cont. collât, c. 12, n. 3) ; quae ad societatis humanae pertinent aequitatem, (Ful­ gent. ep. 12 ad Petrum, c. 26, n. 51) ; velle laborare in agro, velle haltere amicum, velle quidquid bonum ad praesentem pertinet vitam, minime vero quae ad Deum pertinent aut inchoare, aut certe peragere, (Auctor Hypognosticon 1. 3, c. 4, n. 5). Quibus similia enumerat auctor de vocatione omnium, gentium, 1. 1, c. 4-6. Sed et pondus concupiscentiae ad peccatum trahens, tanto gravius in eodem homine lapso esse noscitur, quanto vehementioribus nunc urgetur daemonis impulsibus, cum hoc habeat ordo divinae iustitiae, ut cuius suggestioni aliquis consensit in culpa, eius potestati subdatur in poena, iuxta illud 2 Petr. II—19 : « A quo quis superatus est, huius et servus est >·. Denique, nec praesto sunt debitae illae motiones seu instinctus qui fuissent in pura natura contra insuffi­ cientiam congenitae virtutis, quandoquidem finis naturalis ad quem referretur eiusmodi auxiliorum genus, finis est mere hypotheticus pro statu pariter mere hypothetico qui nec unquam fuit, nec nunc est in providentia Dei circa nos. Et ideo, si haec omnia recte perpenderis, manifeste tibi ap­ parebit, nullam esse spem residuam nisi in gratia Salvatoris, ut verum sit quod ait Augustinus : « Nunc vero in ruina « sua (homo) liber est iustitiae, servusque peccati, nec potest « servus esse iustitiae ct liber a dominante peccato, nisi « eum Filius liberaverit ». Et rursus : « Quod datum est a PROLEGOMENON 33 « Conditore, et a deceptore vitiatum (liberum arbitrium), « utique a Salvatore sanandum est ». Et iterum : « Nemo < nisi per gratiam Christi ad bonum agendum et ad malum < non agendum j>otest habere liberum voluntatis arbi« trium » (x). Sed iam de modo et ordine huiusmet liberationis, ad quam omnino limitatur praesentis disputationis materia, superest aliquid ultimo loco observandum. § 5· De iis in quibus praesentis tractatus obiectum repo­ nitur, id est, de auxiliis pertinentibus ad statum naturae lapsae et per Christum reparatae, qui etsi quodammodo medius sit inter duos praecedentes, adhuc tamen omnino coincidit cum statu iustitiae originalis, in eo quod non­ nisi dependenter a supernatural! gratia, facultas boni etiam connaturalis redintegratur seu restituitur. Ex modo dictis apparet tria fuisse in originalis iustitiae statu consideranda. Primo, ordinationem mentis in Deum finem supernatural em per sanctificantem gratiam et conse­ quentes habitus infusarum virtutum. Secundo, harmoniam inter omnes animae vires per praeternaturale integritatis donum, inferiora hominis perfecte subdens superioribus. Tertio, omnimodam, ad factum quod attinet, huius posterioris doni a primo dependentiam. Et ratione quidem doni habitualis gratiae, habebat homo innocens posse meritorie agere in ordine ad vitam ae­ ternam. Ratione doni integritatis, habebat posse vitare omne peccatum, ct expedite ac facile posse operari quodlibet bonum, tam secundum naturam quam secundum gratiam sibi proportionatum. Sed ratione dependentiae unius doni ab altero, ipsius naturalis boni expeditam facultatem non habebat, nisi (i) August, iu libris contra lulianum, passim. Billot · De Gratia Chntti 4 34 DE PROPRIO TRACTATUS OBIECTO ut cum gratia inseparabiliter connexam, et hac de causa, ad supernaturalem modum elevatam. Nunc autem, oeconomia naturae per Christum reparatae habet notabile sane discrimen ab oeconomia primitiva status innocentiae. Etenim reparatur homo in praesenti vita secundum mentem per gratiam, sed nondum secundum inferiorem appetitum per donum integritatis. Insuper, illa ipsa quae secundum mentem est reparatio, non fit per gra­ tiam homini infusam in sua origine, sed solum posterius collatam in regenerationis sacramento, et quidem, loquendo de adultis, dependenter a certis quibusdam necessariis di­ spositionibus. Et secundum haec duo praesens status par­ ticipat, tum de statu purae naturae, tum de statu origina­ lis iustitiae, inter utrumque aliqualiter medius existens. Verumtamen, unum est in quo oeconomia nostra cum oe­ conomia primitiva omnino coincidit : in hoc scilicet, quod tam in una quam in altera, omnia auxilia divinitus homini collata, ad unum eumdemque supernaturalem finem ver­ gunt ; et quod ex consequenti, nulla etiam nunc, potestas est libero arbitrio data ad iuste honesteque vivendum, nisi inclusa in restituta potentia operandi deiformiter secundum leges gratiae. Et ita verum est quod dictum est in prooemio: De gratia Christi cum agitur, nil minus in quaestionem venit, quam magnum illud donum quo et rehabilitatur anima ad beatitudinem transcendentem omnes animae vires, et etiam captivum liberatur liberum arbitrium, ut propriam sui nominis recuperet dignitatem. Et auxilia quidem homini lapso praeparata, duplicis ge­ neris sunt. Primo sunt habitus supernaturales quibus iustificatur, sanatur, reordinatur quoad superiorem sui partem, et cum quibus etiam incipit facultas bene recteque vivendi. Nam, « in statu naturae corruptae indiget homo gratia ha<» bituali sanante naturam, ad hoc quod omnino a peccato « abstineat », ait S. Thomas 1-2 Q. 109. a. 8. Et rursus : « Antequam hominis ratio reparetur per gratiam iustifi« cantem potest singula peccata mortalia vitare, et se- PROLEGOMENON 3.5 eundum aliquod tempus... Sed quod diu maneat absque peccato mortali esse non potest ». Secundo sunt motio­ nes seu instinctus, utique etiam supernaturales, quae dan­ tur tam ante quam post justificationem. Ante justificatio­ nem, ut per cooperationem liberi arbitrii perducatur adul­ tus ad dispositiones pro justificatione ipsa requisitas. Post iustificationem, ut non obstante permanente deordinatione inferioris appetitus, in bono gratiae perseverare possit, imo et semper amplius proficere. Haec igitur sunt, in quibus proprium reponitur huius nostri de gratia Christi tractatus obiectum. Porro, inhae­ rendo ordini quaestionum S. Thomae, dicemus primo de gratia secundum se (Q. 109-111). Secundo de causis eius (Q. 112). Tertio de effectibus (Q. XX3-XX4)· PARS PRIMA DE GRATIA DEI SECUNDUM SE (Q. 109-in). Nomen gratiae quadrupliciter accipi consuevit. Uno modo, pro dilectione alicuius, sicut solemus dicere quod iste habet gratiam principis, id est, princeps habet eum gratum. Alio modo, pro aliqua bona qualitate quae est causa dilectionis, sicut cum dicitur aliquis puer florere gratia quae eum amabilem reddit. Tertio modo, pro aliquo dono gratis dato quod descendit ex dilectione ut effectus eius, sicut cum dico : hanc gratiam facio tibi. Quarto de­ mum modo, pro recompensatione beneficii gratis accepti, secundum quod dicimur agere gratias beneficiorum. Nunc autem de gratia loquimur secundum tertiam acceptionem, prout importat donum gratuito datum, ex Dei amore de­ scendens. Sed est attendenda differentia amoris in Deo et in no­ bis. Nam in nobis amor causatur ex bonitate quae partialiter saltem praeexsistit in rebus. In Deo autem, non rerum bonitas causa amoris, sed amor est rebus causa bonitatis. Quo fit ut quamlibet Dei dilectionem sequatur aliquod bonum in creatura causatum. Et dilectionem quidem com- 38 DE GRATIA DEI SECUNDUM SE munem secundum quam diligit omnia quae sunt, consequitur bonum naturale. Dilectionem vero specialem consequitur bonum quo trahitur creatura rationalis supra suam con­ ditionem propriam, ad fruitionem boni aeterni, seu Dei ut est in se. Ipsa igitur bona naturalia, quaedam Dei gratia merito dici possunt, sed non gratia illa per excellentiam de qua nunc nobis sermo est. Et ideo quinque episcopi africani, Aurelius, Alypius, Augustinus, Evodius, Possidius in epi­ stola ad Innocentium I: «Etsi quadam non improbanda «ratione dicitur gratia Dei, quo creati sumus, ut non « nihil essemus, nec ita essemus aliquid ut cadaver quod « non vivit, et arbor quae non sentit, et pecus quod non « intelligit, sed homines qui essemus, et viveremus, et « sentiremus, et intelligeremus, et de hoc tanto beneficio « creatori nostro gratias agere debeamus, (unde merito « et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquo« rum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata « est), alia est tamen, qua praedestinati vocamur, iusti« ficamur, glorificamur ». Sane vero, Scripturae N. T. hoc nomen gratiae consecrarunt ad significandum, tum vitam aeternam (x), tum i ustificationem et alia divina auxilia qui­ bus ad vitam aeternam promovemur (1 2). Nec quidem im­ merito, nam, ut S. Thomas ait. 0. m, a. i ad 2U“ : « Gra« tia secundum quod gratis datur, excludit rationem dé­ fi biti. Potest autem intelligi duplex debitum. Unum qui« dem ex merito proveniens, quod refertur ad personam, «cuius est agere meritoria opera, secundum illud Rom. « IV-4 : Ei qui operatur, merces imputatur secundum debitum, « non secundum gratiam. Aliud est debitum secundum con«ditionem naturae, puta si dicamus, debitum esse homini « quod habeat rationem, et alia quae ad humanam pertinet « naturam... Dona igitur naturalia carent primo debito, (1) Rom. VI-23. (2) Rom. V-20, seq. VII-25. DE GRATIA DF.l SECUNDUM SE 39 - non autem carent secundo debito. Sed dona supernatu■ ralia utroque debito carent, et ideo specialius sibi nomen gratiae vindicant >». Et quod hoc speciali sensu nomen illud fuerit ab antiquo in Ecclesia vulgo usurpatum, luculenter apparet in causa Pelagii. Nam ideo Pelagius in Synodo Diospolitana absolutus primum evasit, teste Augustino, de gest. Pelag. c. 22, quia verbo tenus confessus fuerat gratiam, fraudulenter quidem intelligendo liberum arbitrium quod natura nostra, cum conderetur, accepit ; ita tamen ut epi­ scopi crediderint ipsum confessum fuisse gratiam illam quam in catholica Ecclesia notissimam noverant, scilicet gratiam Dei per 1. C. D. N. Porro, haec Dei gratia per I. C. D. N., quae brevius dici solet gratia Christi, vel gratia Redemptoris, nequa­ quam intrinsece differt a gratia status innocentiae, sed differt solum quoad connotata. Haec enim data fuisset non dignis, illa vero datur indignis. Haec supervenisset naturae per praeternaturale integritatis donum rectificatac ; illa vero datur homini laboranti duplici malo ignorantiae et concu­ piscentiae, et i am non elevare tantum, verum etiam sanare habet naturam. Denique haec fuisset effectus liberalitatis, illa vero effectus est misericordiae, ut sicut regnavit 'peccatum in mortem, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam. Caeterum, duplici modo, ut in introductione prae­ missum est, gratia accipitur. Primo quidem, pro forma inhaerente qua divinae naturae consortes efficimur. Deinde vero, pro motione qua movemur ad actus utcumque con­ ducentes in divinam beatitudinem. Et utroque modo habet rationem auxilii quo iuvamur a Deo. Atqui, cum alicuius auxilii seu medii accurata notio quaeritur, in primis videndum est quaenam sint ea ad quae comparatur tamquam utile vel necessarium adiutorium. Secundo oportet descendere ad scrutandam penitius intrinsecam eius quidditatem, intimamque naturam. Tum tertio veniendum est, si opus sit, ad considerationem partitionum eius, secundum distinctiones vel entitativas, vel respectivas ad diversos effectus. 40 DE GRATIA DEI SECUNDUM SE Et haec est ratio processus S. Thomae in praesenti, cum dicit tripartitam fore considerationem de gratia se­ cundam sc. a Nam primo, ait, considerabitur de necessitate «gratiae (Q. 109). Secundo de ipsa gratia quantum ad eius « essentiam (Q. no). Tertio de eius divisione » (0. in). QUAESI. CIX. DE NECESSITATE GRATIAE Finis ad quem gratia ordinatur,, est quidem super­ naturalis finis vitae aeternae. Verumtamen iterum atque iterum considerandum est quod finis supematuralis et finis naturalis non sunt fines disparati, et non differunt sicut duo opposita, sed solum sicut quod excedit et quod exce­ ditur, quandoquidem in fine su per natural i eminenter con­ tinetur totum bonum finis naturalis. Hinc autem sequitur primo, quod in iis quae sunt ad supernaturalem finem re­ quisita, includuntur quoad substantiam operum, ea quo­ que omnia quae ad naturalis linis consecutionem fuissent necessaria. Sequitur secundo, quod ad hanc ipsam eorumdem operum substantiam adiuvare nata .sunt supernaturalia auxilia gratiae, non secus ac auxilia illa ordinis mere naturalis de quibus supra, in prolegomeno, § 3. Sequitur denique, quod etsi per se et absolute loquendo, supema­ turalis gratia nequaquam necessaria dicenda sit pro sola substantia operum quae ex simplicis legis naturalis prae­ scripto requiruntur (quemadmodum absque possibili con­ troversia concedunt omnes) ; potest tamen necessaria cvadere, quadam hypothesi facta, videlicet, si in praesenti conditione naturae humanae, integritatis dono destitutae, locum de facto iam non habeant auxilia mox memorata, soli statui purae naturae propria. Quamobrem, cum fit quaestio de necessitate gratiae ad cognoscendum verum et ad faciendum bonum, conside­ randa certe haec necessitas in tota latitudine veri nunc a nobis cognoscendi, et boni nunc a nobis faciendi, ut in finem nunc nobis propositum dirigamur. Sed distinguenda accurate ratio cognitionis veri et operationis boni ad quam necessaria est gratia absolute et per se, ab illa ad quam non est necessaria nisi hypothetice et per accidens. Insuper, cum 42 QUAJSST. CIX. gratia alia sit habitualis, alia vero actualis, per prius qui­ dem proponi debet generalior necessitatis explicatio, in qua ab eiusmodi distinctione praescindatur : sic tamen ut postea descendatur ad magis praecisas inquisitiones, utputa : an ad posse bene vivere et posse vitare peccatum, determinate requiratur gratia etiam habitualis, et quatenus affirmative, utrum ipsa sufficiat, vel adhuc exposcat ulteriora gratiae actualis adiutoria. Hunc igitur ordinem in praesenti tenebimus. Primo considerabimus necessitatem tam hypotheticam quam ab­ solutam gratiae ad cognoscendum verum (art. i), secundo considerabimus eamdem gratiae necessitatem ad faciendum bonum. Et per prius quidem magis generaliter : praescin­ dendo ab omni determinatione circa gratiam actualem vei habitualem (art. 2-7). Tum deinde magis specialiter : de­ scendendo ad singula in particulari quae ad bonam vitam requiruntur, a primo sui initio usque ad felicissimum illum terminum finalis perseverantiae (art. 8-10). THESIS I. (Art. i). Tam ad veritates supernaturalcs, quam ad veritates religiosas ordinis etiam naturalis, necessaria dicenda est divina revelatio, non tamen eodem modo : absolute qui­ dem quoad primas, hypothetice tantum quoad secundas, et solum ad hoc ut in praesenti generis humani condi­ tione possint cognosci ab omnibus expedite, firma certi­ tudine, et nullo errore admixto. Sed ad cognitionem quae sit quomodocumque conducens ad iustificationem et vitam aeternam, interior gratiae illustratio semper et eodem ti­ tulo absolute requiritur. De duplici gratia in ordine ad cognitionem veri nunc sermo est. — Primo de gratia externa revelationis, quae quoad intelligibilia ordinis naturalis, necessaria asseritur DE NECESSITATE GRATIAE 43 non physice, sed moraliter tantum; non omnibus ac sin­ gulis individuis, sed hominum communitati in suis histo­ ricis conditionibus consideratae, et pro praesenti circa nos oeconomia providentiae ; quoad intelligibilia vero altiora, etiam physice, universaliter, et absolute. — Secundo de gratia interiori, cuius absoluta quidem et physica in omni­ bus indiscriminatim adstruitur necessitas, non tamen quan­ tum ad cognitionis substantiam, sed quantum ad modum : modum dico conductivum in finem aeternae salutis, ad quem ipsa quoque in tota extensione sua ordinatur divina revela­ tio. In utraque autem parte nihil aliud fere proponitur quam summa eorum quae in aliis locis particulatim explicantur. Quo fit ut brevi nunc recapitulatione opus sit, potius quam ampla et accurata demonstratione. § i. i. — In primis de absoluta necessitate revelationis ad cognitionem eorum quae vel sunt positivae institutionis Dei, vel vera ac proprii nominis dicuntur mysteria, nul­ lam puto fore possibilem ambigendi causam, partim pro­ pter manifestam rationem intrinsecam, partim propter ma­ nifestam Scripturae auctoritatem. Ait enim Apostolus ia Cor. II, 4-16 : Sermo meus et praedicatio mea... in ostensione spiritus et virtutis... Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est... sicut scriptum est : Quod oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum, nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. In quo quidem excludit possibili­ tatem cognoscendi naturaliter ea quae pertinent ad ordi­ nem vitae aeternae, et simul indicat divinam revelationem tamquam unicam cognitionis viam, subdens : Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scru­ tatur, etiam profunda Dei. Ac si diceret : Ideo Spiritus Dei. ipseque solus potest haec revelare, quia cum sit intimus Deo, omnia Dei secreta novit. Id statim confirmat exemplo 44 QUAEST. CIX. secreti latentis in corde hominis, quod nemo nosse potest nisi ipse spiritus hominis, tum concludit : Et quae Dei sunt nento cognovit nisi Spiritus Dei, Nos autem accepimus Spi. ritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Unde in Vaticano, Sess. 3, cap. 2, absoluta revelationis ne­ cessitas repetitur ex hoc, quod « Deus ex infinita bonitate ·< sua ordinavit hominem ad finem supematuralem, ad pari’ ticipanda scilicet bona divina, quae humanae mentis in< telligentiam omnino superant ». Et can. 3 de revel., ana­ thema dicitur asserenti : « hominem ad cognitionem quae < naturalem superet, divinitus evehi non posse, sed ex seipso 1 ad omnis tandem veri possessionem iugi profectu pertin■< gere posse et debere ». 2. — Simili modo nulla prorsus occurrit dubitandi ratio quoad absolutam cognoscibilitatem veritatum reli­ giosarum ordinis naturalis per solas congenitas intellectus nostri vires ; earum dico veritatum quae spectant Deum unum et verum, creatorem et dominum nostrum, tum spiritualitatem animae eiusque immortalitatem, tum fu­ turae vitae poenas et praemia, tum officia hominis in pri­ mariis saltem legis naturae praeceptis contenta, et si qua alia eiusmodi. Haec enim cognoscibilitas supponi nunc debet ex alibi dictis contra errorem traditionalism i. Caeterum, si philosophice res spectetur, argumenta videntur satis obvia et per se manifesta, cum profecto oporteat agnoscere intrinsecam proportionem cuiusque facultatis ad suum proprium obiectum, et aliunde satis evidens sit, veri­ tates mox recensitas ad proprium intellectus humani ob­ iectum omnino pertinere. Si autem spectetur theologice, adsunt tum auctoritates Scripturae, Rom. I-18, seq. ; Act. XVII, 26-28 ; Sap. XIII, 1-9 ; tum definitio’ Vaticana, Sess. 3, can. 1 de revelatione; tum alia documenta quae videre est apud Denzinger. 3· — Itaque, si qua foret obscuritas, nonnisi quoad necessitatem remedii revelationis contra moralem illam im­ potentiam qua plerique hominum in praesenti nostra con­ PE NECESSITATE GRATIAE 45 ditione dicuntur laborare, quominus ad sufficientem per­ veniant praefatarum veritatum cognitionem. Sed haec quo­ que quaestio in ipsis theologiae praeambulis (ubi religionis revelatae vindicatur possibilitas, necessitas, et credibilitas), solet late exponi, et a posteriori demonstrari ex notissimis historiae documentis. His nunc adde auctoritatem antiquorum apologetarum, beneficium christianae revelationis contra ethnicos illustrantium ex inutili conatu philosophorum ad veritates morales edocendas. Ita Tertullianus, Apolog. c. 47 (*). Ita Lactantius, 1. 3 div. inst. n. 1. Ita lustinus, dial, cum Tryph. n. 7. Ita vetustissimus auctor epistolae ad Diognetum, n. 8. Adde praesertim auctoritatem Scripturae testantis, nihil spei ex parte humani magisterii in humana societate residuum esse posse, quia evanuerunt philosophi in co­ gitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. 1-12). Multo minus expectandum esse ut singuli de vulgo homi­ nes proprio ac personali studio idoneam sibi comparent notitiam veritatis, cum terrena inhabitatio deprimat sensum ad multa distractum, nec fieri possit ut qui difficile aesti­ mant quae sunt in terra, recte ea quae sensus tantopere transcendunt, investigent (Sap. IX-14, seq.). Ideo tandem placuisse Deo ut per stultitiam praedicationis, id est per christianae revelationis viam, imbueret mundum veritate quam mundus per sapientiam, id est per naturalem discur­ sum, non cognovit (1 Cor. I-21). Adde demum auctoritatem Concilii Vaticani, Sess. 3, cap. 2, diserte definientis quod divinae revelationi tribuendum est, ut ea quae in rebus di­ ti) « inventum enim (in Scripturis V. T.) solummodo Deum ·. non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura « eius disceptent. Alii incorporalem asseverant, alii corporalem, qua * platonici, qua et Stoici: alii ex atomis, alii ex numeris qua Epi« eurus et Pythagoras.... Sic et de ipso mundo, natus innatusve sit, 'decessurus mansurusve sit variant. Sic et de animae statu, quam « alii divinam et aeternam, alii dissolubilem contendunt, etc. ». 4ô QUAEST. CJX. DE NECESSITATE GRATIAE vinis humanae rationi per se impervia non sunt, in prae-'l senti quoque generis humani conditione ab omnibus expe.1 dite, firma certitudine, et nullo admixto errore cognosS possint. Quae omnia longius explanare non vacat, cum in I praesenti simplex tantum doctrinae compendium quae* i ratur. Nec dicas, redire hoc modo positionem traditional]-■ starum. Id enim verum non est, nam sive mitiorem, sive f rigidiorem traditionalism] formam consideres, aperta vi- I debis discrimina in doctrina catholica, cuius est semper I recta incedere inter extremos errores oppositos. Equideni I mitiores traditionalistae ad moralem potius impotentiam f spicuum fieret, nonnisi unum esse nunc mediorum ordinem, extra quem non solum non pervenitur ad supernaturalem vitae aeternae beatitudinem, sed ne ipsum quidem simplex naturae bonum obtinetur et salvatur. Et de externa quam vocant, revelationis gratia, haec breviter recapitulata velim. rationis videbantur declinare, sed illam extendebant ad omnia et singula individua, ad omnes et singulas veritates, usque ad primam basim totius ordinis moralis, quae est exsistentia Dei. Quod quam diversum sit ab eo quod adstruimus, nemo est qui non videat. Sed et longe longequl magis distamus a rigidioribus, qui cum physicam etiam I I I | [ 9 ponerent rationis impotentiam, nihil relinquebant unde I perfici posset qualiscumque de fidei fundamentis demon- i Stratio, sive ante sive post acceptum revelationis adiu-J torium, in caecum et irrationabilem per omnia fideismum I necessario impingentes. Sic igitur, pro certo tenendum, genus humanum non | esse nunc ex sese in potentia expedita ad sufficientem co- I gnitionem veritatis etiam mere naturalis. Tenendum prae· 1 terea, quod cum huic morali impotentiae auxilia mere na- 1 turalia per se satis fuissent, convenienter tamen unicum de facto provisum est remedium in auxilio quod consenta- 1 neum esset supernatural] fini nunc hominibus proposito : Ut quia per divinam revelationem debebat homo instrui 1 de his quae humanae mentis captum omnino superant, | (siquidem, ut paulo ante dictum est, oculus non vidit, nec 1 auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum) : per eamdem quoque revelationem ’ simul et semel haberet, quo ratio in sua propria sphaera I iuvaretur, atque hoc modo semper magis magisque per- j 47 § 2. At de interiori gratia in ordine ad verum cognoscen­ dum, non eadem ratio est. Et distinguere oportet sub­ stantiam cognitionis a modo, omnia intelligendo iuxta de­ clarationes factas in tractatu de virtutibus, Prolegoin. c. 3, § I, n. 4. Si de substantia cognitionis sermo sit, dicendum quod nulla esse potest physica gratiae necessitas, neque ad intelligendum sensum eius quod in revelatione proponitur, neque ad assentiendum veritati in ea propositae, quacumque demum ratione seu specie assensus. Non quidem ad pri­ mum, quia physica profecto potentia est in humano intel­ lectu ad capiendum id quod sibi humano verbo propo­ nitur, propria nimirum vel analogica tantum cognitione assequendum. (De qua re vide quae alias dicta sunt, ubi de materiali obiecto fidei, et de errore relativismi in dogma­ tibus traditionis). Neque etiam ad secundum, quia et de assensu illo qui solus videri posset transcendere propriam naturae facultatem, id est de assensu fidei theologicae pro­ pter ipsius Dei revelantis auctoritatem, abunde id fuit de­ monstratum in supradicto prolcgomeno de virtutibus, 1. c. n. 2-3. De sola ergo necessitate morali residua quaestio esse potest, ad superanda scilicet impedimenta multiplicia, quae pro variis miseri huius status naturae lapsae conditio­ nibus, obstare solent apud nos inquisitioni, considerationi, assecutioni et admissioni divinae veritatis. Sed impedi­ menta ista, sive ex parte intellectus se teneant, sive po­ tissimum ex parte voluntatis, semper sunt eiusdem generis ac illa quae in via boni operis occurrunt, et ideo, res iam 4« QUAEST. CIX. agitur pertinens ad materiam quae in proxime sequentibus statim veniet exponenda. Si autem sermo sit de modo cognitionis seu assensus per ordinem ad finem vitae aeternae, (illum dico modum quem brevi hac formula, sicut oportet, Concilia solent ex­ primere), sic absque dubio, necessitate etiam physica, gra­ tia interior, id est habitus infusus, vel quae loco habitus sit, motio transeunter elevans facultatem, requiri dicenda est. Per hoc enim nihil aliud significatur nisi quod actus quocumque modo conducens in finem supernaturalem debet esse intrinsece supernaturalis, et quod ipsa actus superna­ tural! tas pendet a principio elicitivo prout per gratiam in­ trinsecus elevato. Quae duo iterum, partiin alibi declarata, et partim inferius confirmanda supponuntur. Unde illud unum nunc opportune addendum censeo: externam scilicet revelationis gratiam appellare donum gratiae interioris, sine qua proportionate- ipsi revelationi assensus esse nunquam potest : idque indifferenter acci­ piendo revelationem secundum quod, vel ad ea quae omnem nostram superant intelligentiam, vel ad ea etiam quae hu­ manae rationi per se impervia non sunt, se extendit. Nec a longe quaerenda ratio est. Nimirum quia revelatio in toto suo ambitu medium est de se supernatande, utpote initians sociale illud commercium, seu intimam Dei cum creatura rationali communicationem, in qua de integro supernaturalis ordinis quidditas residet et notio. Coincidit igitur modus assensus proportionatus revelationi, cum modo assensus proportionato fini vitae aeternae : qui modus utique ab interiori elevatione per gratiae donum dependere dicendus est. Iterum igitur redit observatio facta paulo supra, de praesenti circa nos oeconomia providentiae. In ea enim supernaturalia auxilia, etiam ad medendum naturalibus defectibus, praeparantur et conceduntur. Quibus si quan­ doque nuda ac simplex natura absque interioris gratiae dono uti possit, nusquam tamen eo modo qui sit ipsis au­ xiliis adaequatus, id est, conducens in finem quem auxilia 49 DE NECESSITATE GRATIAE illa suaptc conditione respiciunt, quemque unicum· sapientissimus provisor hominibus consequendum praestituit. Verum amplior horum declaratio iam habebitur in do­ ctrina sequentium articulorum, quae est de necessitate gra­ tiae ad faciendum bonum. THESIS II. (Art. 2-4). Etsi homo in praesenti statu naturae corruptae possit aliqua naturalia opera moraliter bona per propriam vir­ tutem peragere : ad diligendum tamen Deum super omnia dilectione effectiva, et ad servandum omnia legis prae­ cepta, etiam quoad nudam substantiam operum, est ei necessaria gratia : non quidem propter physicam improportionem facultatum secundum se, sed propter statum infirmitatis cui non aliter quam per medicinalem super­ naturalis gratiae Christi influxum, in ea in qua nunc ver­ samur oeconomia, remedium adhibetur. Duplex assertio hic proponitur contra duos errores contrarios : hinc quidem Lutheranorum et lansenistarum, qui omnem prorsus virtutem ad bonum in libero arbitrio extinctam esse voluerunt ; illinc vero Pclagianorum qui e contra, omnem virtutem primitus acceptam in eo perman­ sisse contendebant. Porro in utraque, versatur consideratio circa solam honestatem quae in servato ordine morali con­ sistit, praecisive a quocumque alio respectu. Et quia tam potentia quam impotentia adstruitur, primum omnium vi­ dendum est de potentia illa expedita quae adhuc est residua ad actus moraliter bonos. § i· Actus moraliter bonus generatim itelligitur omnis actus liber qui quantum est ex parte tendentiae in obiectum ( quae etiam dici solet substantia actus), invenitur in ordine RlLs.oT - De Gralia Christi 5 50 QUAEST. CIX. veri ultimi finis totius humanae vitae qui Deus est. Id qui­ dem constat ex principiis expositis ubi de essentia moralitatis, cum de natura et ratione peccati personalis agebatur. Neque locum hic habet di st· netio inter finem ultimum na­ turalem et finem supernaturalem qui solus nunc est homini praestitutus, quia ut supra praemissum est, omnis actus suapte natura tendens in Deum naturae auctorem et finem, eo ipso, quantum est ex substantia sua, ordinabilis est in Deum finem supernaturalem ; et si quid adhuc desideratur, id quidem nonnisi ex parte modi, qui per se non pendet a li­ bero arbitrio, et non afficit actum moralem sub praecisa ratione moralitatis. Ideo ad actum moralem bonum, praecisive qua talem, in omni hypothesi duae solae conditiones essentialiter requiruntur : prima, ut obiectum actus sit ex sese honestum ; altera, ut a sua nativa indole non retrahatur per positivam perversi finis intentionem, sicut cum quis ex intentione vanae gloriae a delectabilibus se abstinet, vel ex intentione fornicationis subvenit indigenti, atque ita porro. Fuerunt igitur qui dixerunt, humanam naturam per originale peccatum fuisse ita intrinsecus corruptam ut, nullius operis boni ex sese capax amplius exsisteret. Ita Lutherus, prop. 36 inter damnatas a Leone X. Quem deinde secuti sunt Baius, prop. 27 inter damnatas a Pio V, tum Quesnellus , prop. 1 inter damnatas in bulla Unigenitus a Clemcnte XI, tum Pistorienses, prop. 21 inter damnatas in bulla Auctofeni fidei a Pio VI. Contra quos omnes, aperta est doctrina Patrum et nominatim eorum qui in controversia pclagiana insuffi­ cientiam liberi arbitrii adversus haereticos fortius asse­ ruerunt : Augustini de spir. et litt. c. 28 et Serm. 349, n. 2 ; Hieronymi in epist. ad Gal. I-15 ; Prosperi contra collatorem, c. 12, n. 3 ; Fulgentii, epist. ad Petrum dia­ conum, c. 26, n. 51. Quorum testimonia, in re caeteroquin satis aperta, per se sola sufficerent. Si enim illi ipsi qui in concertatione adversus pelagianos praecipuas habuerunt partes, et fidem Ecclesiae de necessitate gratiae ad legis DE NECESSITATE GRATIAE δ! divinae custodiam omni possibili ope vindicarunt, concedunt nihilominus nonnulla opera honesta fieri adhuc posse ab impiis sine gratiae auxilio, signum est profecto, non id ferre catholicum dogma, ut haec ipsa gratiae necessitas ad sin­ gulorum operum, etiam faciliorum, substantiam proten­ datur. Rationem intrinsecam tibi dabit S. Thomas, art. 2 : ·■ Quia tamen, inquit, natura humana per peccatum non « est totaliter corrupta.... potest quidem homo etiam in «statu naturae corruptae per virtutem suae naturae aliaquod bonum particulare agere..., non tamen totum bo«num sibi connaturale, ita quod in nullo deficiat. Sicut «homo infirmus potest per seipsum aliquem motum ha«bere, non tamen perfecte potest moveri motu hominis «sani, nisi sanetur auxilio medicinae». Et sane, actus humanus inoraliter bonus ex solis viribus naturae esse non posset, vel ob intrinsecam cuiusque actus ex sese boni ar­ duitatem, vel ob necessitatem debitae ordinationis in fi­ nem ultimum. Atqui neutrum admittitur. Non primum, quia certe, ut vulgaris quoque experientia docet, non gravis est difficultas in omnibus virtutum operibus ad honestatem vitae praesentis spectantibus. Neque etiam secundum, prae­ sertim quia ad bonitatem actus non requiritur signata ul­ timi finis intentio; sed satis est ut actus ratione proprii sui obiecti, proprio vehit pondere in eum dirigatur, et a na­ turali hac directione non detorqueatur per intentionem finis perversi, ut dictum est supra. Quod quidem facile dari posse, nemo est qui non videat. Non enim obstat quod quisquis destituitur gratia, est eo ipso habituali ter conversus ad finem mortalis peccati, quia non oportet ut homo semper agat ex intentione finis cui habitu inhaeret. Alias, non posset iustus, manens justus, peccare venialiter ; non posset peccator, etiam cum gratiae adiutorio, aliquid boni unquam operari ; quod absit. Neque his opponitur quod dicit Augustinus, lib. 3 con­ tra duas epist. Pelagian, c. 8 : « Liberum arbitrium capti- 5- QUAEST. CIX. « vatuni nonnisi ad peccatum valet ; ad iustitiam vero, v nisi divinitus liberatum adiutumque, non valet ». Non enim ait, liberum arbitrium non posse nisi peccare, sed non valere nisi ad peccatum : valere, inquam, i. e. plenum robur habere. Et hoc non impedit quin aliqua iusta et bona adhuc operari queat. Sicut si dicerem quod infirmus non­ nisi ad defectuosam ambulationem valet, per hoc non ex­ cluderem possibilitatem omnis recti motus in ipso (x). Et similiter dicendum de can. 22 Concilii Arausicani : « Nemo «habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid autem « homo habet, veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est, quem « debemus sitire in hac cremo, ut ex eo quasi guttis qui« busdam irrorati non deficiamus in via ». Illud enim vere habere dicimur, quod habitu in nobis est. Porro iustitia et veritas, seu conformitas ad humanae vitae regulam ac mensuram, in nobis habitu nequaquam est, propter aliqua opera moraliter bona, utcumque operibus malis intermixta. Recte ergo dicitur neminem habere de suo nisi peccatum et mendacium, i. e., quo habitualiter peccator et a divinae regulae veritate difformis denominetur, si, ut iam nunc demonstrandum venit, homini lapso impossibilis est totius legis observantia et efficax dilectio Dei super omnia, abs­ que adiutorio gratiae. (1) Ad rem Caietanus in praesenti: « Homo corporaliter infirmus « non differt a sano, in hoc quod sanus opus sani, infirmus nullum « opus sani facere possit, (potest namque infirmus videre vel audire « vel odorare ut sanus, licet non possit ambulare ut sanus) : sed dif« fert in hoc quod sanus omnes suos actus, infirmus non omnes suos » actus potest ut sanus facere. Unde et in littera dicitur, homo in« firmus potest aliquo motu moveri, non tamen perfecte potest Μο­ β veri motu hominis sani: totum enim cum sit idem ac perfectum, α perfecte et totaliter idem sunt. Ita natura integra et corrupta non a differunt in hoc, quod illa potest omnes suos actus facere bonos, a ista nullos, sed quod illa omnes, ista non omnes DE NECESSITATE GRATIAE 53 § 2. Et circa hoc, primum omnium nota, eamdeni esse ra­ tionem de observantia totius legis, et de dilectione Dei effectiva, i. e. efficaci seu executiva praeceptorum. Dicit enim Joannes : « Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius ■ non custodit, mendax est... Qui autem servat verbum «eius, vere in hoc charitas Dei perfecta est ». I bi principium enuntiat quod ad omnem dilectionem extenditur quia ille vere amat Deum quacumque dilectione, qui eius vo­ luntati conformatur· et est in vera dispositione faciendi quod ipse iubet. Quisquis ergo supponitur non posse sine speciali auxilio universam legem observare ad diuturnum tempus, eodem modo ad diligendum Deum super omnia, impar esse. noscitur, illa nimirum dilectione efficaci de qua nunc sermo. Nam de dilectione inefficaci et mere platonica qua quis in actu transcunte forte ferretur in Deum etiam cum qualicumque proposito servandi legem, alia sane ratio est, et ipsam non esse ad rem, satis per se constat. Tota igitur quaestio reducitur ad moralem possibilita­ tem observantiae totius legis quantum ad ipsorum operum substantiam, prout requiritur ad hoc ut peccatum non committatur ((i) *x). (i) Nota bene quod cum de possibilitate observantiae totius legis agitur prout requiritur ad hoc ut peccatum non committatur, sem­ per sermo est de his qui legem in sua integritate cognoscunt. Ab aliis enim utique bene multis, quorum scientia ad sola prima principia legis naturalis se extendit, quique in ea conditione sunt, quam signat Apostolus cum dicit, Rom.VU-7: Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret : non concupisces... ego autem vivebam sine lege aliquando, etc., ab his, inquam, in tota hac disputatione ubique praescinditur. Et merito quidem. Nam etsi habeant isti longe maiorem facilitatem observandi legem ex suis naturalibus prout requiritur ad hoc ut formale peccatum non committatur, tamen haec eorum facilitas tota est ra­ tione ignorantiae. luvat certe in indicio Dei: debet quoque ve­ nire in considerationem, cum sermo est de providentia et de pote­ state unicuique data vitandi reatum aeternae damnationis: sed nui- QUAEST. CIX. 54 Porro aliqui distinguere hic solent inter praecepta sim­ plicis legis naturalis et praecepta per legem gratiae super­ addita, quasi esset dispar utrorumque conditio in ordine ad praesentem considerationem. Et distinctio ista nusquam in hac materia occurrens, neque in Scripturis, neque apud Patres, neque apud veteres theologos, pro origine videtur habuisse opinionem posterius inventam circa formale obiectum actuum supematuralium. Quicumque enim in ea sen­ tentia sunt, ut dicant actus supcrnaturales qua tales specificari ab obiecto, consequenter dicere debent quod praecepta legi gratiae propria ita supematuralia sunt quoad nudam quoque substantiam operum, ut ad illa, ne physica quidem potentia in solius naturae viribus sit. Unde cum considera­ tio praesens respicio t adimpletionem legis, prout ad eam non physice quidem, sed moraliter tantum, requiritur auxi­ lium gratiae, necesse habuerunt distrahere legem naturalem a lege per se revelata : ita scilicet, ut cum quaestionem fa­ ciunt de morali necessitate gratiae ad observationem prae­ ceptorum, non simpliciter quaerant cum S. Thoma, art. 4 : Utrum homo sine gratia per sua naturalia legis -praecepta implere possit, sed : Utrum legis naturalis praecepta, etc. Et cum in regulis fidei non invenerint definitionem de ne­ cessitate gratiae ad observantiam mandatorum, cum ex­ presso illo respectu seu expressa determinatione ad legem naturalem, haesitant circa notam doctrinae de qua nunc agitur, dicentes illam esse saltem theologice certam f1). Sed si semel removeris opinionem de formali obiecto actuum supematuralium, sicut revera removendam suplius momenti est, cum de potentia ac viribus liberi arbitri quaestio agitatur. Idcirco, de possibilitate vel impossibilitate vitandi pec­ catum nunc loquentes, semper consideramus liberum arbitrium in in normali conditione cognitionis Dei et totius legis, quam supponit Apostolus cum dicit: Peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Et hoc semel pro semper observatum velim. (1) Suarez, De Grat. lib. 2, cap. 26. DE NECESSITATE GRATIAE 55 pono ex dictis in materia de virtutibus, nulla iam ratio erit distinguendi inter praecepta et praecepta in tota latitudine legis quae homini nunc imponitur : tum quia, si sola ope­ rum substantia consideretur, eadem quoad omnia in na­ turae viribus physica potentia est ; tum quia si supponantur conditiones quae nunc exsistunt de facto, ipsa lex naturalis ad omnia quoque se extendit, quandoquidem supposita re­ velatione Dei, ipsa iubet fidem in Deum, et suppositis pro­ missionibus Dei, ipsa iubet spem in Deum, et supposito quo­ cumque positivo praecepto Dei, ipsa iubet obedientiam. Quare nullibi in controversia pclagiana vestigium apparet praedictae distinctionis, quod attinet ad necessitatem gra­ tiae, et rationem necessitatis eius pro observatione legis : sed semper sermo est de observatione legis simpliciter et de adiutorio requisito ad non peccandum sine addito. Quam­ quam verissimum sit, rationem impotentiae liberi arbitrii respectu impletionis mandatorum, nusquam praecise repeti ex superadditione quam secum fert oeconomia revelationis; imo vero, plerumque referri ad simplicem illam honestatem quae in homine qua tali esse debet, utputa ad honestatem castitatis, continentiae, amoris Dei, et huiusmodi. Minime ergo dubitandum quin deficiant vires hominis lapsi quantum ad ea quae per simplicem legem naturalem iubentur, sicut etiam deficiunt quantum ad veritates quae nudum rationis ordinem non transcendunt. Verumtamen non sub ea praeci­ sione Concilia et Patres rem considerant, cum de habitudine liberi arbitrii ad legem tractant, et hanc normam nos etiam retinendam arbitramur. Ideoque, propositio nostra est non solum theologice certa, sed et fidei dogma, quia hoc pertine­ bat ad haeresim pelagianorum, quod dicerent hominem sine gratia posse facere omnia mandata divina, et quidem posse ea facere, adhuc praescindendo a modo meritorio vitae aeter­ nae, et pure ac simpliciter sicut requiritur ad hoc ut pecca­ tum non admittatur. Unde in canone 40 Concilii Milevitani qui recipitur a Coelestino I, tamquam proprium Sedis apostolicae decretum, sic dicitur : « Quisquis dixerit, gratiam 56 QVAEST. CIX. « Dei per I. C. D. N. propter hoc tantum adiuvare ad non « peccandum, quia per ipsam nobis aperitur, et revelatur « intelligentia mandatorum..., non autem per illam nobis « praestari ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere « diligamus atque valeamus, anathema sit » i1). Caeterum, etsi nulla hic et in aliis circa eamdem materiam canoni­ bus, specialis de lege naturali mentio fiat, legitima tamen dogmatis interpretatio est, quod moralis impossibilitas to­ tius legis ad diuturnum tempus servandae, adhuc de in­ tegro maneret, abstractione facta a praeceptis per legem gratiae superadditis quemadmodum rationes et argumenta iam afferenda abunde probabunt. Et demonstratur in primis praesens veritas auctoritate Pauli ad Romanos, ubi fuse enumerat abominanda sce­ lera gentilium, redarguitque iudaeos tamquam qui ethni­ cos iudicantes, eadem ipsi patrabant quae condemnabant, id quoque confirmans adductis testimoniis Psalmorum, Proverbiorum, et Isaiae, (I-III). Deinde, universalis huius corruptionis rationem reddens, in medium adducit prae­ varicationem Adae, per quam peccatum in hunc mundum intravit, et sceptrum arripuit, et omnes deinceps homines suo subiecit imperio, (V, 12-21). Tmo ostendit regnum peccati post lapsum originalem ita firmatum et radicatum, ut in lege ludaeis data, nedum sufficiens auxilium contra saevam eius tyrannidem, occasionalis potius causa fuerit abundantioris delicti (VlI-13). Ultimo describit luctam in­ terioris hominis, meliora videntis probantisque, deteriora sequentis; qui etsi consentiat legi Dei secundum mentem, tamen contra mentis iudicium abit post carnis concupi­ scentias, (14-23) ; ac demum eruit conclusionem, quod ab eiusmodi miseranda servitute non est evadendi medium nisi per gratiam Redemptoris : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ! Gratia Dei per I. C. D. .V. Et hic nota quod argumentum conficitur secundum commu­ (1) Enchirid, n. 68, coli, cum n. 94. DE NECESSITATE GRATIAE 57 niorem interpretationem, secundum quam Apostolus agit hoc loco, non de se personaliter, sed de homine constituto sub lege absque recursu ad gratiam ; nam de hac condi­ tione in superioribus constanter fuerat locutus. At si po­ steriorem secutus Augustini sententiam, reputes haec dici a Paulo de homine iam iustificato, qui quidem non abit post concupiscentias suas, sed solum patitur tentationem, a fortiori valebit argumentum. Assereretur enim necessitas auxilii actualis gratiae, sine quo, etiam iustificatus impar esset legi observandae quantum satis est ad vitandum peccatum. Quanto igitur magis ille qui in nuda naturae lapsae conditione nunc consideratur. Et confirmatur, quia Rom. VlII-2, certa ac definita sententia est : Lex spiritus vitae in Christo lesu, i. e. ipsa gratia quae ex meritis Christi lesu est, liberavit me a lege peccati et mortis, i. e. a fomite concupiscentiae secundum quod instar legis servire facit peccato. Nam quod impossi­ bile erat legi, in quo, (seu, eo quod) infirmabatur per carnem, id praestitit Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati. Quibus verbis non solum asserit apostolus, impossibilem nobis esse legis impletionem sine gratia Re­ demptoris, verum etiam ostendit huius impossibilitatis cau­ sam, scilicet carnis infirmitatem, seu naturae corruptionem ex peccato contractam. Huc quoque pertinet quod idem apostolus, Galat. 11-21 et deinceps, tradit de legis infirmi­ tate, et necessitate gratiae Christi ad obtinendam iustitiam : Non abiicio gratiam Dei, inquit, si enim fer legem iustitia, ergo gratis Christus mortuus est. Et licet loquatur de iustitia complectente supernaturalem sanctitatis modum, adhuc cer­ tum est quod cum docet neminem sine gratia iustitiam con­ sequi posse, praecipue respicit ad eam iustitiae partem qua lex impletur simplici observatione mandatorum eius. Unde, Tit. III-3, quales ante gratiam Christi sint omnes homi­ nes, etiam illi qui videntur honeste et sine querela conver­ sari in lege, describens ait: Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et volupta- 5* QUA EST. CIX. tibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Beneficium autem gratiae prosequitur, enarrando quid contigerit cum benignitas et humanitas apparuit sal­ vatoris nostri Dei i1). His igitur, aliisque Scripturae testimoniis edocti Patres doctrinam huic veritati contrariam in conciliis anathemate damnarunt. Vide supra canonem 4'*“ concilii Milevitani. Adde et canonem 5um : u Quicumque dixerit, ideo nobis gra< tiam justificationis dari, ut quod facere per liberum iu« bemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, ♦ tamquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possemus etiam sine illa implere divina man­ data, a. s. ». Item concilium Arausicanum canone ultimo dicit, Deum nobis fidem et amorem sui prius inspirare, ut cum ipsius adiutorio ea quae sibi sunt placita implere pos­ simus. Quibus verbis rursus significatur, nos sine Dei adiu­ torio non posse implere quae ipsi sunt placita, i. e. mandata legis. Et can. 21, ideo Christum non gratis mortuum esse, ut et lex per illum impleretur qui dixit : non veni legem solvere, sed implere, et natura per Adam perdita, per illum repararetur qui dixit venisse se quaerere et salvare quod perierat. Porro quod in his canonibus respectus etiam habea­ tur ad simplicem substantiam impletionis legis, praescin­ dendo a modo, sat clare apparet, quia absoluta affirmatio est, et non cum addito illo, sicut oportet, sicut expedit, quod ab eodem Arausicano, can. 6 et 7, consulto adhibetur, cum naturae denegatur possibilitas vel minimi actus boni qui ad vitae aeternae salutem pertineat. Sed accedant et alia SS. PP. testimonia. Innocentius I in epistola data ad concilium Milevitanum, quae inter epi­ stolas Augustini est 182, dicit n. 3 : « Negantes ergo (pelagiani) ή auxilium Dei, inquiunt hominem sibi posse sufficere, nec « gratia hunc egere divina, qua privatus necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda (1) Ita fere Estius in II, Dist. 24 § 40. DE NECESSITATE GRATIAE 5, < mandata, sola tantum libertate contendat. O pravissie marum mentium perversa doctrina ! Advertat id tan• dem quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis eius utitur, in praevaricationem < praesumptione conciderit ; nec ex hac potuit erui nisi pro­ videntia regenerationis statum pristinae libertatis, Christi « Domini reformasset adventus ». Ubi et assertores sufficien­ tiae liberi arbitrii censet ecclesiastica communione pri­ vandos. Augustinus, 1. de spiritu et littera, docet ex professo, legem sine spiritu gratiae non impleri, sed facere magis peccatorem, iuxta illud : Littera occidit, spiritus vivificat. — Et 1. de gratia Christi, c. 8, dicit : « Usque adeo aliud est ■ lex, aliud gratia, ut lex non solum nihil prosit, verum « etiam plurimum obsit, nisi adiuvet gratia, et haec osteni datur legis utilitas, quoniam quos facit praevaricationis « reos, cogit confugere ad gratiam liberandos, et ut con­ ii cupiscentias malas superent, adiuvandos ». — Et 1. 2 de pecc. mer. et remiss, c. 5 : « Repellamus itaque ab auribus « et mentibus nostris eos qui dicunt, accepto semel liberae i voluntatis arbitrio, nec orare nos debere ut Deus nos < adiuvet ne peccemus. Talibus enim tenebris nec phari< saeus ille caecabatur, qui quamvis in hoc erraret, quod « sibi addendum ad iustitiam nihil putabat..., Deo tamen ■ gratias agebat quod non esset sicut caeteri homines, in<·■ iusti, raptores, adulteri ». — Cf. etiam Serm. 7 super Psalm. 188, n. 1 ; et de gratia et lib. arb. c. 10-11 ; et de catechiz. rud. cap. ult ; et inter epistolas, 175, 181, 182, 186, etc. Prosper in libro contra Collatorem c. 5, negat ullos homines esse qui propriis viribus impleant legem, et c. 11 ait, ideo dari homini praeceptum, ut a littera occidente con fugiat ad spiritum vivificantem, et facultatem quam non invenit in natura, quaerat ex gratia. Nec putes solos Patres qui Pelagio restiterunt, talia asseruisse. Eadem enim doctrina est antiquiorum. Est do- 6o QUABST. CIX. ctrina Cypriani I. de orat. dom. n. 14 : «Addimus quoque «et dicimus: fiai voluntas tua sicut in coelo cl in terra, non 1 ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod ·< Deus vult..., quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei «indulgentia et misericordia tutus est». Et infra, n. 26: « Quando autem rogamus ne in tentationem veniamus, adfl monemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae dum sic ■■ rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis superbe atque arroganter aliquid assumat.... ut dum praecedit «humilis et summissa confessio, et datur totum Deo. quid« quid suppliciter cum timore et honore Dei petitur, ipsius « pietate praestetur ». — Est doctrina Ambrosii in Psalma 43, n. 71 : « Quis est autem tam fortis, ut nequaquam in « tentationc moveatur, nisi Dominus adiutor ei assistat ? . — Est doctrina Chrysostom i, qui tamen, utpote contra op­ positam Manichaeorum haeresim specialiter dimicans, tum liberi arbitrii vires, tum naturae bonum solet instantius vindicare : « Sunt ergo, inquit Homil. 24 in 1 Cor. n. 1. tentationes quae ferri non possunt. Et quaenam illae ? « Omnes, ut ita dicam... Neque enim illas moderatas, ut dixi, « propria virtute feremus, sed in his quoque Dei egemus « auxilio ut eas pervadamus, et antequam pervadamus « feramus ». Denique notissimum est quod cum primum incepit Pelagius spargere suum dogma de sufficientia liberi ar­ bitrii ad vitandum peccatum, tamquam de inaudita no­ vitate statim accusatus est ; et vocatus in indicium, ideo prima vice a concilio palaestinorum episcoporum abso­ lutus evasit, quia verbis aequivocis fidem indicum fefelle­ rat, ut narrat Augustinus 1. de gestis Pelag. c. 10, n. 22. Sed et semper valet solemne argumentum ab eodem Au­ gustino toties inculcatum, ex publicis obsecrationibus Ec­ clesiae, quae usque nunc, inter quotidianas preces, nihil magis frequentat quam illud : Deus in adiutorium meum intende. Domine ad adiuvandum me festina. Et singulis diebus, gratiam Dei contra tentationes invocans dicit : DE NECESSITATE GRATIAE 6t ■ Fua nos hodie salva virtute ut in hac die ad nullum de« clinemus peccatum, sed semper ad tuam justitiam facien­ dam nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera, per Christum Dominum nostrum ». Ratio autem intrinseca praesentis veritatis repetenda est ex dictis in prolegomcno, § 3. Ad hoc enim ut moraliter posset tota lex observari, oporteret hominem lapsum posse ex suis viribus firmari in amore tinis ad quem lex divina ordinatur, vel certe in amore praemiorum aut ti­ more poenarum quibus illa sancitur. Non enim aliter vin­ cimus difficultates et molestias in his quae sunt ad finem, quam amore aut finis ipsius, aut bonorum quae conversio ad finem affert, quibus aversio a fine privat. Atqui in mise­ randa illa conditione naturae lapsae, nequit homo ex solis suis viribus cousque suum sublevare affectum, ut in fine ultimo divinae legis, connexisque futurae vitae bonis, col­ locet ?t stabiliat illum, sicut 1. c. supra ostensum est (l). Quin imo, neque ad finem intermedium qui est honestas vitae praesentis ita potest affici, ut talis honestatis amor in eo constanter praevaleat, gravi praesertim obnitente illece­ bra boni vel delectabilis vel utilis, quam necesse est saepe occurrere, propter instantes motus concupiscentiae, diaboli tentationes, currentia scandala, favoremque mundanum iis utique concessum qui secundum mundum vivunt, aliis nega­ tum. Si ergo firma affectio ad finem et sanctionem legis est necessaria conditio ad moralem possibilitatem observantiae praeceptorum, concludendum profecto, hominem lapsum esse iis de integro servandis ex seipso prorsus imparem, cum non habeat unde satis sapiant praecepta quae immediate respi­ ciunt Deum remuneratorem futurae vitae, neque etiam unde in caeteris quae prohibent adulterium, fornicationem, rapi(x) Haec etiam ratio est cur omnis intentio transcendens ordi­ nem vitae praesentis soleat dici apud nos intentio supernaturaiis. Non quod sit hoc solo terminata ad aliquid per se supernaturalc, sed quia ea intentio est quam nunc de facto sola natura non format, de lege saltem ordinaria. 6» QUAEST. CIX. nam, odia, falsa testimonia, et si qua alia mandata hanc nostram mortalem vitam cohonestant, superet difficulty les, easque gravissimas, identidem et secundum varias perso­ narum circumstantias plus minusve frequenter occurrentes. Haec est infirmitas liberi arbitrii post grande illud Adae peccatum, quo naturae nostrae incolumitatem perdidimus, derivando inde ac trahendo multiplicem corporis animique corruptionem, ignorantiam et difficultatem, illicitas cupi­ ditates, vanos timores, noxios amores, et non minorem moralium miseriarum numerum quam physicarum. Ex quo enim haec mala in communem naturam irruerunt, nemo in se unde repararetur invenire potuit, et satis superque testis nobis experientia est, quod etsi forte fuerunt qui naturali ratione conati sunt vitiis reluctari ne turpiter servirent voluptati, praesentem tantum vitam steriliter ornaverunt, ad veras autem virtutes, aeternaeque beatiiudinis inquisi­ tionem non profecerunt. Hinc etiam apparet quomodo haec voluntas infirma, instabilis, in cupiditatibus caeca, curis anxia, suspicionibus inquieta, gloriae quam virtutum avi­ dior, famae quam conscientiae diligentior, nihil in suis vi­ ribus habeat praeter lapsus pronitatem, et medias inter va­ nitates et insanias falsas, vagam in hoc mundo, fluctuantem, incertamque viam. Apparet quoque, quomodo, haec eadem voluntas nequeat e sua recurvitate erigi, ut in iis quae sursum sunt, suum sicut oportet figat affectum, nisi desuper intrin­ secus moveatur, potenter sustollatur, et continuo suble­ vetur supra tenebrosam abyssum ad quam proprio vehit pondere deprimitur Itaque ad moralem illam possibilitatem de qua nunc sermo, requiritur auxilium sublevans liberum arbitrium. Porro, si solam naturam rei absolute consideres, certum et evidens est auxilium non requiri ordinis supematuralis. « Non esse necessaria interna auxilia proprie supernaturalia « in sua entitate, ait Suarez 1. i de grat. c. 27, sed sufficere « motiones ordinis naturalis.... Quia hic effectus non requirit « principia supernaturalia quae per se ac physice efficiant 1 ! I I DE NECESSITATE GRATIAE 63 actus necessarios a. Verumtamen, ut idem addit Suarez, n. 12 : «In hoc puncto di­ stinguendum est, aliud esse loqui ex natura rei, aliud « ex lege Dei. Natura spectanda est iuxta qualitatem et conditionem propriam illius effectus, et internam deordinationem hominis lapsi, et improportionem ac insufficentiam quam ex se habet ad perficiendum suis viribus ■ talem effectum : nam illud adiutorium intimi ordinis quod fuerit sufficiens ad supplendam illam imbecillitatem liberi arbitrii, dicetur ex natura rei sufficiens. Deus autem sua voluntate potuit statuere non facere illum effectum per tale auxilium, quod infimum vocare possumus, sed per aliud perfectius λ. Videndum igitur, quodnam illud auxilium sit, quod in regula fidei nobis proponitur tamquam de facto a Deo nobis praeparatum ct collatum, ad posse non peccare non violando legem. Nam plures theologi introduxerunt distinctionem inter gratiam entitative superna* uralem quae elevat ad operandum sicut expedit ad salutem vitae aeternae, et ali­ quam aliam gratiam intrinsece naturalem quae solum sanat naturae vulnus. Ponunt proinde quaestionem : « Utrum ex * positiva Dei lege auxilium entitative supernaturale semper et omnibus sit necessarium ad effectum de quo agitur, ac perinde semper detur ; an e contra, ad id sufficiat auxilium ·' supernaturale quoad modum, ac proinde hoc quandoque detur». Et respondent: «Nihil prohibet quominus gratia ' ad hoc necessaria, dicatur sanans et roborans, non ele­ vans naturam, ac proinde sit supernaturalis quoad modum, non quoad substantiam » (x). In quo quidem per prius observandum quod distinctio (1) Mazzella, De Grat., n. 283 seq. — Sed hic nota bene quod distinctio illa quoad modum, et quoad substantiam, longe alium sensum <’1 QUAEST. CIX. ista videtur non habere radicem, sive in Scripturis, sive in aliis fidei regulis, sed fuisse introducta consequenter ad supra memoratam opinionem de formali obiecto actuum supernaturalium. Cum enim in principiis huius opinionis non possit esse ante fidem actus vere supernaturalis, co­ gebantur dicere aut nullam dari gratiam priusquam fides sit actu suscepta, aut certe gratiam hanc non esse super­ naturalis ordinis, sed inferioris seu infimi, ut loquitur Suarez ubi supra. Quare, remota semel opinione illa, subtrahitur quoque omne fundamentum. At non satis, quia non solum non fundatur in regulis fidei eiusmodi duplicatio auxiliorum gratiae pro actuali oeco­ nomia providentiae, verum etiam ab eisdem videtur positive excludi. Et sane, nullam aliam gratiam nobis commendant Scripturae, Patres, et Concilia, etiam in ordine ad quamcumque observantiam legis naturalis, nisi gratiam Dei per I. C. D. *V. (Rom. VII-25). Stati m ergo quaeritur utrum ad eam revocari possit gratia illa ad actus entitative naturales data, quam vocant supcrnaturalem quoad modum. Dico autem non videri posse revocari. Etenim, gratia Dei per I. C. D. N. est certe gratia redemptoris sive salvatoris, et gratia salva­ toris est sine dubio gratia conducens ad salutem, et gratia conducens ad salutem non est nisi gratia supernaturalis: quae nimirum, si de actuali gratia sermo sit, (nam de habituali ne quaestio quidem esse potest), vel secum affert intrinsecam elevationem potentiae ubi illa deest, vel eam supponit ubi est, habet apud auctores illos ac apud veteres theologos qui in actibus supernaturali bus viae distinguunt substantiam actus et modum supernaturalitatis. De quo vide prolegomenon de virtutibus, cap. 3, § i, n. 4. Gratia igitur supernaturalis quoad substantiam nunc si­ gnificat gratiam quae est ad actus intrinsece supematurales. Su­ pernaturalis vero quoad modum illa est, quae daretur ad actus en­ titative naturales, cui tamen aliqua accederet denominatio super­ naturalitatis ex ordinatione Dei, qui eo fine illam largiretur, ut homo non ponendo obicem per violationem legis naturalis, receptioni gra­ tiae entitative supernaturalis, non positive quidem, adhuc tamen negative, ut aiunt, ad eam se disponeret. DE NECESSITATE GRATIAE 6.5 quemadmodum in quaestione sequenti declarabitur. Non quod oporteat ut quidquid quocumque modo conducit salutem sit in se supernaturale. Facile enim diceres quod conducit ad sa lutemex.gr. bona educatio, conducit exterior praedicatio, con­ ducunt circumstantiae et eventus humani sub dispositione pro­ videntiae, conducere etiam possunt bona temporalia, et quae­ cumque demum in nomine Christi, i. e. Salvatoris, legitime pe­ timus a Patre. Verumtamen considerandum est, nihil horum conducere ratione sui, sed solum ratione gratiae interioris adiunctac: quae si et ipsa naturalis ordinis esse supponatur, iam nihil relinquitur quo aliquid vel directe vel indirecte, vel proxime vel remote, in salutis finem conductivum esse possit. Et confirmatur, quia gratia actualis tota est in ordine ad actus. Si ergo gratia illa quam dicunt supernaturalem quoad modum, esset quaedam gratia Dei per I. C. D. N., consequens foret quod in ordine salutis invenirentur illi actus entitative naturales ad quos datur. Sed hoc, quaeso, quis feret ? Nam si dicas eiusmodi naturales actus, positive quidem ad salutem non conducere, sed tamen adhuc negative, statim peto quid sibi velit illud negative. Unum enim de duobus. Vel negatio quae in positione boni actus naturalis involvitur, puta negatio novi peccati contra legem divinam commissi, aliquid confert ad obtentionem medii positivi, i. e. gratiae quoad substantiam supernaturalis, vel nihil. Si nihil, ergo negative conducere idem erit ac non conducere, et redit argumentum de eo quod gratia quae nihil facit ad salutem, non potest esse gratia Salvatoris. Si autem aliquid, ergo bonus actus naturalis, ratione saltem negationis quam involvit, initiative se habebit in via vitae aeternae. Quod quomodo secundum fidem dici possit, non satis apparet. Non ergo admittenda videtur distinctio recentius intro­ ducta in divinis auxilis, sed dicendum quod nulla alia gratia nunc datur praeter eam quae salutarium actuum prin­ cipium est ; de qua etiam sola, praesens doctrina est. Sed iam superest ut ad rationes quae ipsi dogmati adversari vi­ derentur, breviter respondeamus. BitxoT · De Gratia Christi s 6 66 QUAEST. C1X. § 3· Obiicitur primo : Observantia legis, vel est in potestate liberi arbitrii sibi relicti, vel non est. Si est, ergo simpliciter possibilis. Si non est, ergo transgressio non erit imputdbilis, nec formale peccatum. Ergo falso asseritur necessitas gratiae ad legis observantiam, quantum requiritur ad hoc ut peccatum, utique formale, non admittatur. Respondeo quod cum de observantia legis agitur, po­ test esse sermo, vel de observantia in complexu et cumu­ lative, vel de observantia in singulis actibus et pro singulis instantibus distributive. Si primo modo, dico quod obser­ vantia illa est in physica potestate liberi arbitrii, non autem in potestate morali. Sed nego consequentiam, vel potius suppositum quoad inimputabilitatem, quia semper imputabilitas est de singulis seorsum actibus in particulari, non autem de observantia in cumulo, cum nunquam cumulus cumulative aut servandus occurrat, aut possit occurrere. Si secundo modo, dico quod observantia legis est penes li­ berum arbitrium, tam physice quam moraliter, quatenus moralis impotentia de qua nunc sermo, non cadit super aliquem actum determinate signatum, sed indeterminate super aliquos de collectione per tempus diuturnum. Possibile enim est singulis instantibus, mandatum quod hic et nunc urget observare, quin tamen consequens sit posse hominem, si nec praeceptum ei sapit, nec finis praecepti, diu in obser­ vantia persistere Unde Hieronymus 1. 3 c. Pelag. n. 12 : « In nostra esse positum potestate vel peccare vel non pec­ ti care, et vel ad bonum vel ad malum extendere manum, « sed hoc pro modo et conditione fragilitatis humanae.... Nec «quia ad breve possum, coges me ut possim iugiter» (l). (1) Rationem explicativam huius distinctionis inter possibi­ litatem vitandi singula peccata (quae conceditur), et possibilitatem vitandi omnia (quae negatur), expositam invenies infra in thes. 4, DE NECESSITATE GRATIAE 67 Stant ergo haec duo simul : et quod totius legis observantia sit libero arbitrio sibi relicto per diuturnum tempus moraliter impossibilis, et quod nihilominus singula quaeque legis violatio, non materiale tantum, sed et formale pec­ catum constitueret, in eis profecto qui plena legis scientia instructi supponuntur, et de quibus solis, ut supra notatum est, praesens currit disputatio. At dices secundo : Deus impossibilia non iubet, et non solum ea (piae sunt impossibilia singillatitn et in individuo, prout in hoc vel illo signato instanti exsequenda occurrunt, sed neque iubet, utique sub gravi et sub poena damnationis, ea quae sunt impossibilia impossibilitate respiciente ipsam seriem operum secundum temporis successionem ponendorum. Nimis enim durum, imo et tyrannicum exactorem se praeberet, si eiusmodi onus importabile suae creaturae, imponeret; et quisquis vel parum de Dei bonitate sentit, a cogitando talia penitus abhorret. Ergo, si iubet sub gravi observantiam legis, haec ip*a observantia omnibus modis, tam physice quam mo­ raliter, tam distributive quam collective, possibilis dicenda est. Respondeo concedendo antecedens, et distinguendo con­ sequens. Ergo possibilis dicenda est cum divino adiutorio quod omnibus datur, vel proxime vel remote sufficiens, conc. Sine eo, neg. Unde S. Thomas, a. 4 ad 2un* : « Dicendum " quod illud quod possumus cum divino auxilio non est nobis omnino impossibile secundum illud Philosophi: • Quod per amicos possumus, aliqualiter per nos possumus <». Porro, hoc auxilium omnibus oblatum ad posse etiam moraliter vitare formale peccatum, dicitur vel proxime vel remote sufficiens. Proxime quidem, si immediate valeat ad subveniendum impotentiae. Remote vero, si ad hoc tantum immediate valeat, ut possit homo sese convertere ad Deum adiutorem suum, iuxta illud Augustini 1. de nat. et grat. c. 43 : « Non igitur Deus impossibilia iubet, sed iubendo ubi ratio impotentiae liberi arbitrii profundius attingetur, et iterum in thes. 5, ubi de peccatis venialibus. 6.8 QUAEST. CIX. « admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis >·. Quo iit ut plurimi revera in impotentia remaneant, nolentes levare oculos suos in montes unde veniet auxilium sibi. Caeterum, minime sequitur : si Deus iubet observan­ tiam legis, et sibi debet ratione iussionis suae, ut auxi­ lium quo iussa impleri possint non deneget : minime (in­ quam) sequitur, auxilium illud esse homini debitum secun­ dum quod est ipsi homini beneficum, iuvans eum et re­ levans ac reinducens in finem beatitudinis. Sed rursus bene stant haec duo simul: et quod Deus in sensu composito impositae legis, hominem lapsum sine auxilio aliquo relin­ quere nequeat, et quod nihilominus illudmet auxilium omnino gratuitum dicendum sit in ratione beneficii, seu medii quo ad praeclarum iustitiae bonum, et consequentis felicitatis vitae futurae, homo restauratur. At forte nondum quiescit animus. Nam : Id quod etiam mere moraliter requiritur ad servandam legem, saltem naturalem, non est sub quacumque ratione ali­ quid gratuitum, sed debitum. Illud enim nunc debitum dicitur, sine quo nequit Deus, salvo ordine suae sapientiae, condere creaturam : cuiusmodi sane est donum necessarium ad finem beatitudinis in quem hemo naturaliter ordinatur. Ergo, vel non vere dicitur divinum adiutorium requiri ad posse ser­ vare legem, vel certe inter gratiae adiutoria nequaquam erit computandum, Respondeo: Dist. antec. Debitum est illud (pio possit observari lex saltem mere naturalis, loquendo de adiutorio quod nec limitem simplicis necessitatis nec ordinem finis pure naturalis transcenderet, et ex consequenti, de eo naturae statu cui congrueret huiusmodi adiutorii genus, i. e. de statu naturae purae, conc. antec. Loquendo de adiutorio transcendente quo vel auferretur omnis etiam ar­ duitas ab observantia legis, vel elevaretur natura ad supematuralcm modum observandi legem, subdist. antec. Tale adiutorium debitum aut est aut esse potest, secundum quod transcendens et eminens supra illud de quo prius, neg. DE NECESSITATE GRATIAE 69 Praecise in quantum huius auxilii locum tenens, iterum subdist. Si sermo sit de statu naturae innocentis, conc. vel trans. Si de statu naturae lapsae, neg. Unde absolute negatur consequens, et statim additur explicatio. Certe negari non potest quin divina sapientia sibi de­ beat ut naturam non instituat destitutam mediis neces­ sariis ad eius finem. Naturalis autem finis hominis est bea­ titude futurae vitae in contemplatione Dei per speculum creaturarum, et ad hunc finem consequendum, legis natu­ ralis observantia, et quidquid ad illam requiritur, medium est necessarium. Cum ergo ex solis intrinsecis naturae suae viribus homo non sit in potentia satis expedita, remaneret supplendus defectus per adiutorium Dei, praeparatum sal­ tem omni facienti quod in se est. Et recte quidem adiuto­ rium eiusmodi debitum diceretur, utpote non transcendens, neque ordinem nativae conditionis humanae, neque etiam limitem simplicis necessitatis. At non tanta parcimonia erga hominem usus fuerat Deus, sed munificentissimus naturae conditor exornaverat eam, non modo supernatural ibus gratiae donis quibus ad ordinem divinum elevabatur, verum etiam praeternaturali integritatis dono, quo ad omne bonum summa facilitate, absque ulla reluctantia agendum instruebatur. Et si tale adiutorium debitum dicere velis, praecise in quantum fuit loco alterius quod purae naturae conditio exegisset, facile tibi permittetur. Simpliciter tamen loquendo, gratuitum erat, et per peccatum fuit amissum. Et si per peccatum fuit amissum, non amplius per Deum stat, quod humana natura ad bonum etiam connaturale impar nunc inveniatur. Proinde, si quid iam adiutorii conceditur in supplementum eius quod liberaliter semel naturae concessum, culpabiliter ab ea in suo capite perditum est, nullo sensu nullaque ra­ tione ipsi naturae debitum dixeris unquam. Sed nec etiam debitum personae, quia personae ut sic nihil deberi potest, nisi ut merces pro opere meritorio, quod in praesenti locum non habet omnino. Tum quia omne meritum apud Deum 70 QUAEST. CIX. praesupponit statum amicitiae cum Deo, ut in sequentibus videbitur, et status amicitiae in homine lapso non solum non praesupponitur, sed et positive excluditur. Tum quia impossibile est ut a persona ex solis naturalibus operante, ponatur opus quomodolibet proportionatum cum divinis illis adiutoriis quae congruunt conditioni praesentis oeco­ nomiae, quaeque supernaturalia sunt, et ad supernaturalem finem ordinata. Sive ergo naturam, sive personas respicias, de pura misericordia descendunt auxilia quibus moraliter possibilis nunc efficitur observantia legis, ac per hoc, omnibus modis gratia Dei vere nominantur et sunt. Et de morali quidem necessitate gratiae hactenus satis. Iam succedit quaestio de eius necessitate physica. Ad cuius elucidationem sit sequens propositio. THESIS III. (Art. 5-7). Non iam per accidens tantum, et ratione alicuius contingentis circumstantiae, sed per se et ratione sui est absolute et simpliciter necessaria homini gratia quantum ad tria : Quantum ad opera vitae aeternae meritoria ; quantum ad omnes actus salutares statum merendi ante­ cedentes ac praeparantes, ipso primo initio fidei com­ prehenso ; denique, quantum ad resurrectionem a peccato. § iDe necessitate interioris gratiae ad opus meritorium vitae aeternae intelligitur in primis illud apostoli, Rom. VI-23 : Gratia autem Dei vita aeterna in Christo lesu D. S. Nam cum Scriptura alias nos edoceat vitam aeternam mercedem esse bonorum operum, eatenus tantum gratia vocari potuit universaliter et absolute, quatenus ipsa opera, quo­ rum respectu merces dicitur et est, opera sunt gratiae Et ideo apostolus opponens hoc loco fructum peccati ad fructum DE NECESSITATE GRATIAE 71 operum justitiae, non dixit sicut paralleli sums videbatur exigere : Stipendia peccati mors, stipendia autem iustitiae vita aeterna. Sed dicere maluit : gratia autem Dei vita aeterna, ut scilicet inculcaret solam gratiam esse, ex qua tale stipendium valemus emereri. « Verumtamcn, inquit ■ Augustinus, de corrept. et grat. n. 41, quia et ipsa vita c aeterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi, a <■ tanto apostolo gratia Dei dicitur, cum gratia non operibus < reddatur, sed gratis detur : sine ulla dubitatione confiten«dum est, ideo gratiam vitam aeternam vocari, quia his <· ineritis redditur quae gratia contulit homini. Recte quippe « ipsa intelligitur quae in evangelio legitur, Ioan. I-16 : gratia pro gratia·, i. e. pro his meritis quae contulit gratia». Praeterea, opera meritoria non procedunt nisi ex fonte saliente in vitam aeternam, et fons ille non est nisi mystica aqua, quam solus ministrat Christus, iuxta illud Ioan. IV-14 : Et aqua· quam ego dabo ci, fiet in eo fons aquae salien­ tis in vitam aeternam. — Adhuc, meritum vitae aeternae non est nisi consequenter ad filiorum adoptionem per quam solani sumus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Porro, ipsa filiatio divina est gratia de qua, Rom. V-2 : Per quem (D. N. I. C.) habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe· gloriae filiorum Dei. — Item, opera meritoria illa sunt quae non vacuos nec sine fructu nos constituent, pro quanto nobis ministrant introitum in aeternum regnum D. N. et salvatoris I. C., ut dicitur 2 Petr. I, 8-11. Sed opera eiusmodi ibidem aperte proponuntur tamquam opera eorum qui effecti sunt consortes naturae divinae, quique per Christum maxima et pretiosa promissa acceperunt ab eo qui vocavit nos propria gloria et virtute. — Rursus sunt opera illa bona in quibus sumus creati in Christo lesu, ut in illis ambulemus (Eph. II-10) ; i. e. opera novae creaturae quae est secundum gratiam, iuxta illud 2 Cor. V-17 : Si qua ergo in Christo nova creatura, et iterum, Gal. V-15 : In Christo enim lesu neque· circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Nova, inquam, 72 QVAEST. CIX. creatura, καινή κτίσις, per oppositionem ad creaturam sen hominem veterem qui post Adae praevaricationem vi suae originis, omnibus supernaturalibus gratiae donis reman­ serat spoliatus. Caetcnim ratio intrinseca est evidens, supposita supernaturalitate vitae aeternae, seu visionis Dei intuitivae, sufficienter iam declarata in tractatu de Deo, Q. 12. 0 Actus « perducentes ad finem oportet esse fini proportionates. « Nullus autem actus excedit proportionem principii activi... « Vita autem aeterna est finis excedens proportionem natu«rae humanae, et ideo homo per sua naturalia non potest «producere opera meritoria proportionata vitae aeternae, « sed ad hoc exigitur altior virtus..... Et ideo sine gratia «homo non potest mereri vitam aeternam ». Id quidem in aperto. Et facile etiam constat impossibilitatem de qua nunc sermo, non iam attendi in ordine impossibilitatis moralis tantum, sed physicae ; i. e. non ratione alicuius vitii naturae cui remedium adhiberi oporteat, sed ratione intrin­ secae conditionis naturae creatae, in quantum creata natura est. Si enim unio cum divina essentia tamquam cum forma intelligibili, supra proprium omnis naturae creatae ordinem esse noscitur, absolute impossibile est ut ex propriis cuius­ cumque creaturae principiis fluant ea ex quibus quovis modo ad eam unionem, connexamque operationem ordi­ netur. Quare, per respectum ad finem vitae aeternae, neces­ sitatem supernaturalis gratiae agnoscunt Patres, etiam in angelis : « Eos, inquit Augustinus, I. 12 de civ. c. 9, cum «bona voluntate, i. e. cum amore casto (Deus) creavit, simul «iis et condens naturam et largiens gratiam... Confitendum « est igitur cum debita laude Creatoris, non ad solos sanctos «homines pertinere, verum etiam de sanctis angelis posse « dici quod charitas Dei diffusa sit in eis per Spiritum San«ctum qui datus est eis». Eaindem quoque necessitatem agnoscunt in homine, quantumvis dono integritatis prae­ dito : « In statu naturae integrae, ait S. Thomas a. 2 in «corp., quantum ad sufficientiam operativae virtutis, po- DE NECESSITATE GRATIAE 73 n terat homo per sua naturalia velle et operari bonum suae naturae proportionatum, quale est bonum virtutis acquiα sitae, non autem bonum superexccdens, quale est bo­ num virtutis infusae... Sic igitur, virtute gratuita superadcdita virtuti naturae indiget homo in statu naturae integrae u quantum ad unum, scilicet ad operandum et volendum bonum supernaturale. Sed in statu naturae corruptae quantum ad duo, scilicet ut sanetur, et ulterius ut bo­ num supernaturalis virtutis operetur, quod est merito­ rium ». Denique definiunt, nihil absolute, sive multum sive parum, sive magnum sive minimum, sine gratiae adiutorio agere nos posse sicut oportet, sicut expedit ad finem vitae aeternae. Quod quidem verum esse omnino non posset, si in ordine ad vitam aeternam sola occurreret moralis impo­ tentia ex infirmitate seu vitio naturae orta : quandoquidem nullum est excogitabile naturae vitium absolute perimens bonum eius, aut ex toto ligans physicam potentiam quae in ea esse supponeretur. Et argumenta quidem breviter hic indicata non pro solis operibus meritoriis vitae aeternae valent, verum etiam pro omni opere quod quocumque modo et quovis titulo vere salutare et dicitur et est. Applicantur ergo iis quoque actibus qui statum merendi antecedunt et praeparant, a primo exordio conversionis ad Deum. Et ideo, non oporteret specia­ lem de illis instituere quaestionem, nisi ad hoc induceret celebris error Semipelagianorum : qui etsi negotium salutis a Dei gratia pendere non simpliciter diffitebantur, fidei tamen mitium et prima bonae voluntatis exordia soli censebant esse tribuenda libero arbitrio § 2. Supponitur pro nunc id quod infra (Q. 114) demonstra­ bitur, statum merendi non incipere nisi cum gratia habituali. Unde S. Thomas duplicem distinguens praeparationem vo­ luntatis ad bonum, dicit. « Una est, qua praeparatur ad 74 2UAEST. αχ. «bene operandum et ad Deo fruendum, et talis praeparatio «voluntatis non potest fieri sine habitualis gratiae dono, « quod sit principium operis meritorii ». Igitur actus salutares statum merendi antecedentes pertinent ad aliam praepara­ tionem, de qua subdit Angelicus : « Alio modo potest intelligi « praeparatio voluntatis humanae ad consequendum ipsum « gratiae habitualis donum. Ad hoc autem.... non oportet « praesupponere aliquod aliud donum habituale in anima, «quia sic procederetur in infinitum, sed oportet praesup« poni aliquod auxilium gratuitum Dei interius animam « moventis, sive inspirantis bonum propositum ». Et haec est praeparatio quae olim cum Semipelagianis in quaestionem venit. Volebant enim isti, liberum arbitrium praevenire gratiam, i. e. inchoare ex sese salutarem ad Deum conver­ sionem, quam deinde continuaret, perficeret, atque consum­ maret gratuitum adiutorium Dei. Concedebant itaque, donum Dei esse incrementum fidei. Initium vero fidei quo in Christum primitus creditur, ab homine ipso esse asserebant, nec esse donum Dei, sed hoc exigere Deum, ut cum id praecesserit, caetera tamquam hoc merito consequantur, quae Dei dona sunt (*). Et hoc pacto existimabant facilius atque intelligibilius gratiam cum libero arbitrio posse conciliari. At contra hunc errorem aperta est auctoritas Scrip­ turae docentis, nihil nos habere in ordine ad salutem, quod non a Deo acceperimus, totumque salutis nostrae negotium a libera Dei miseratione dependere. Videlicet, tam quoad initium, quam quoad progressum et consummationem, quo­ cumque tandem modo initium et progressus et consummatio considerentur : sive secundum durationem, ut in omnibus actionibus quae habent successionem partium, et tempore mensurantur : sive secundum imperfectum et perfectum, ut cum quis prius imperfecte ac remisse vult aliquod bonum, et paulatim proficit ut tandem illud velit perfecte et effica­ citer ; sive demum secundum quod bonum opus dicitur (i) Ita Augustinus, de praedest. SS. c. 31. DE NECESSITATE GRATIAE 75 habere initium a cogitatione, progressum in voluntate, et consummationem in opere. Nam secundum hos omnes modos fide tenendum est, initium boni operis prout condistinctum ab eiusdem progressu et fine, esse a gratia Dei, ut bene dicit Estius in II, D. 26, § 23. Quod probatur primo generalibus argumentis a Scrip­ tura, ut : Quid habes quod non accepisti ? ergo nec initium boni operis. Sine me nihil potestis jacere, ergo nec incipere bonum opus. Nam propositio haec, ut sonat, universaliter est accipienda, et proportionaliter distribuenda. Quemad­ modum enim nihil naturae sine Deo principio naturali, ita nihil gratiae sine eo ut principio gratiae facere possumus. Idem adhuc probatur generali ratione desumpta ex obsecra­ tionibus quae more ab apostolis tradito, in tota Ecclesia uniformiter fiunt. Si enim fideles Deum orant pro infidelibus et peccatoribus, ut eis inspiret initium fidei ac bonae volun­ tatis, si Deo gratias agunt tam pro se quam pro aliis, quod in ipsis bonum opus inchoaverit, si denique Deum in omni ordine agnoscunt primam et universalem causam efficientem omnium rerum, idque sine discrimine initii, vel medii, vel finis : certissima demonstratio est, ipsa quoque bonae vo­ luntatis exordia esse ad gratiam referenda, atque Deo tri­ buenda. Et haec ratio est quam expresse proponit Caelestinus Papa in epistola ad episcopos Galliae, c. II. Sed his generalibus argumentis accedit specialis probatio ex iis Scripturae testimoniis in quibus boni operis initium diserte ab eius progressu et consummatione contradistinguitur. Ut Philipp. 1-6 : Qui coepit in vobis opus bonum, per­ ficiet usque in diem Christi lesu : Et ibid. 13 : Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Et 2 Cor. 111—5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. - Et lerem. XXXI-18 : Converte me, et convertar, quia tu Do­ minus Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi poeni­ tentiam. Et Act. XVI-14: Cuius Dominus aperuit cor inten­ dere his quae dicebantur a Paulo. Haec omnia clare docent, 76 QUAEST. CIX. initium fidei, conversionis, bonae voluntatis ac boni operis, ipsamque primam cogitationem esse a Deo, liberum hominis arbitrium per suam gratiam praeveniente. Quod autem ad traditionem spectat, firmiter tene eamdem constanter gratiae Dei praedicationem in Ecclesia fuisse, idque ab ipsis initiis, et ante omne exordium controversiae pelagianae vel semipelagianae, tametsi modi dicendi non essent tunc ita determinati sicut postea fuerunt in contro­ versiae processu. Ideo Augustinus, 1. 4 contr. 2 epist. Pe­ lagian. 11. 20 fidenter aiebat : « Ad curam nostram existimo « pertinere, non solum Scripturas sanctas canonicas ad­ ii versus eos testes adhibere...., verum etiam de sanctorum «litteris, qui eas ante nos fama celeberrima et ingenti gloria « tractaverunt, aliqua documenta proferre...., ut admoneantur « qui putant istos (pelagianos) aliquid dicere, quemadmo« dum de his rebus ante nova istorum vaniloquia, catholici « antistites eloquia divina secuti sint ; et sciat a nobis rectam «et antiquitus fundatam catholicam fidem, adversus recen­ ti tem pelagianorum haereticorum praesumptionem perm­ it ciemque defendi » : Sane, ipsa aetate apostolica, Clemens Romanus, ep. 1 ad Corint. c. 32, scribit : « Ii (patriarchae) gloriam et ampli­ tudinem consecuti sunt, non per seipsos aut iustas actiones «quas fecerunt, sed per voluntatem eius (Dei). Et nos igi« tur ex voluntate cius in Christo lesu vocati, non per nos­ ti metipsos justificamur, neque per sapientiam nostram, aut « intelligentiam, aut pietatem, aut opera quae in cordis san« ctitate operati sumus, sed per fidem per quam omnipo« tens Deus ab initio omnes justificavit ». Nostra igitur iustitia non ex operibus, sed ex fide est ; et iustitia ex fide non obti­ netur nisi per gratuitam vocationem in Christo lesu : quae quidem vocationis gratia totius salutis initium esse as­ seritur. Sacculo II, lustinus in 1 Apolog. n. 10 ait : « Quemad« modum ab initio non exsistentes creavit, eodem modo N futurum credimus ut qui elegerint quae ipsi placent, ob DE NECESSITATE GRATIAE 77 «hanc eligendi rationem, immortalitate et Dei convictu et < consuetudine dignentur. Nam, ut a principio fieremus in « nobis situm non erat ; ut autem ea sequamur quae ipsi < placent, adhibitis ad eligendum rationalibus facultatibus «quas ab eo accepimus, id ipse nobis persuadet, et ad fidem • nos adducit ». Et in Tryph. n. 116 : « Sed ut vobis ratio­ nem reddam de revelatione I. C. sancti, repeto sermo• nem, ac dico eam quoque revelationem in nobis factam «esse, qui in Christum summum sacerdotem, hunc cruci­ fixum credimus : qui cum in stupris ac omni prorsus sor­ dida actione versaremur, per gratiam a nostro lesu se« eundum voluntatem ipsius Patris concessam, sordida omnia « quibus induti eramus mala exuimus : quibus diabolus «instat semper adversans et omnes ad se trahere volens. " sed virtus Dei nobis per I. C. missa increpat eum, et a nobis «discedit». Ubi vocatio ad fidem, iustificatio, et ipsa per­ severantia in bono, operationi gratiae tribuitur : et quidem ad exclusionem meriti operum praecedentium, uti ostendit, tum comparatio quae fit cum creatione, tum expressa mentio omnis sordidae actionis, quae utique ad vocationem gratiae se habebat ut demeritum etiam positivum. Saeculo III, Cyprianus scribit, epist. 4 ad Donatum : • In proprias laudes odiosa iactatio est, quamvis non ia«ctatum possit esse, sed gratum, quidquid non virtuti «hominis adseribitur, sed de Dei munere praedicatur; ut «iam non peccare esse coeperit fidei, quod ante peccatum «est, fuerit erroris humani. Dei est. inquam, Dei est omne ■ quod possumus. Inde vivimus, inde pollemus, inde sumpto « et concepto vigore, hic adhuc positi futurorum indicia < praenoscimus ». Sed et de integro legenda epistola illa, quae in aliquibus codicibus inscribitur de gratia Dei. In qua nimirum Cyprianus semetipsum adducit : quod cum adhuc in tenebris et nocte caeca iaceret, fieri non posse credebat ut quis renasci denuo posset, et corporis licet ma­ nente compage, animo ac mente mutaretur. Sed proprio edoctus experimento, Christi gratiam qua fuerat praeventus, -8 QÜAEST. CIX. eo libentius praedicare coepit, quo pertinacius eam prius reiecerat. Evolvendus quoque liber de Oratione Dominica, de quo Augustinus ubi supra, plura promit testimonia. Saeculo IV, adscrtores adsunt inter alios Athanasius in Ps. n8, ad illa verba : Adiuva me, et salvus ero ; Basilius in Ps. 29, super illud, In voluntate tua praestitisti de­ cori meo virtutem; Nazianzenus, Or. 37, n. 13, super dictum Apostoli : Λτοη volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Ipse quoque Chrysostomus, Horn. 12 in 1 Cor. n. 2, ita lo­ quitur ut ipsum crederes audire Augustinumj: «Non enim, « inquit, haec tua recte facta sunt, sed ex Dei gratia prove« niunt. Si fidem dixeris, ex vocatione illa venit. Si remissio< nem peccatorum, si charismata, si doctrinae verbum, si « virtutes: omnia inde accepisti. Quid ergo habes, quaeso « te, quod non acceperis, sed ex te ipso recte acquisieris ? •i Nihil dicere possisj». Quae omnia satis superque ostendunt, doctrinam de gratiae necessitate, etiam ad primum bonae actionis ini­ tium, non fuisse ab Augustino inventam, sed universim in Ecclesia inde ab initio traditam, licet instantius, expressius, et elimatius, per eiusdem sancti doctoris operam contra no­ vam exorientem pelagianoruni et semipelagianorum haeresim exstiterit proposita. § 3- At contra praedicta, tum ex divinis litteris, tum ex ve­ tustiorum Patrum doctrina, tum ex adagiis in theologia receptis plura obiiciuntur. Et primo occurrit illud Rom. VIII-18 : Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Ubi videtur sic distingui inter velle et perficere, ut velle bonum possit homo ex scipso, perficere vero, nonnisi ex gratia Dei, ut dicebant semipelagiani. - Sed locus ille non est ad rem. Agit enim apostolus de observantia legis quoad substantiam, et non praecise quoad modum, sicut expedit ad vitae aeternae DE NECESSITATE GRATIAE 79 finem. Intendit scilicet ostendere liberum arbitrium post Adae praevaricationem ita fractum et attenuatum, ut ne­ queat non servire legi peccati, etsi non desint velleitates et aspirationes ad bonum quas corruptio naturae utique non abstulit. De ea autem voluntate qua initietur opus salutis, nulla in eo loco mentio est. Occurrunt deinde alia Scripturae loca, velut illud Zach. I-4 : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, quasi prius esset hominem sese convertere ad Deum, quam Deum per gratiam suam se convertere ad hominem. Aut illud Isai. XXX-18 : Expectat Dominus ut misereatur vestri, quasi, "iterum, hominis esset incipere, ut postea illius misereatur Deus. Sed dicendum quod ipsa ad Deum conversio de qua hic sermo, non est nisi per gratiae praevenientis auxi­ lium, iuxta illud Thren. V-21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Quam deinde sequitur conversio qua Deus, largiendo habitualem iustificationis gratiam, se con­ vertit ad hominem. Exspectare autem eatenus Deus dicitur, quatenus aliquid prius exigit, quod etsi donum gratiae eius sit, est etiam liberi nostri arbitrii. Quare, a primo ad ul­ timum, nihil aliud per obiecta testimonia edocemur, nisi id quod habet Tridentinum, Sess. 6, cap. 5 : « Ipsius iusti­ ficationis exordium in adultis a Dei per Christum lesum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est ab eius vo« cationc qua, nullis eorum exsistentibus meritis, vocantur : "ut qui per peccata a Deo aversi erant, per eius excitantem " et adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiae libere assentiendo et coo­ perando disponantur, ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat...., neque tamen, sine gratia Dei movere se ■ad iustitiam coram illo libera sua voluntate possit. Unde in sacris litteris cum dicitur : α Convertimini ad me, et ego - convertar ad vos, libertatis nostrae admonemur. Cum respon■ demus: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, Dei nos " gratia praeveniri confitemur ». In summa, duplex est con- So QUAEST. CIX. versio qua Deus se ad hominem convertit. Una, per lar­ gitionem gratiae excitantis liberum arbitrium ut se ad justificationis gratiam disponat. Altera, per donum ipsius justificantis gratiae, consequens cooperationem liberi ar­ bitrii. Cooperatio igitur liberi arbitrii quae est conversio hominis ad Deum, quodammodo sequitur conversionem Dei ad hominem, et quodammodo antecedit. Sequitur priorem, antecedit posteriorem. Uno modo est effectus gratiae prae­ venientis (converte nos, et convertemur). Alio modo est dispo­ sitio ad gratiam santificantem (convertimi ad me, et ego con­ vertar ad vos). Denique, cum in potestate hominis sit consen­ tire vel non consentire Deo vocanti, pulsanti et sollicitanti, ideo dicitur Deus expedare donec misereatur, illa nimirum miseratione qua nos iterum recipit in filios. Sed iam, qui volunt doctrinam de gratiae praevenientis necessitate fuisse revera ab Augustino noviter in Ecclesia invectam, iis nitentur vetustiorum Patrum, praesertim graecorum, testimoniis, in quibus eaedem passim formulae occurrunt, quae in semipclagianis reprehendebantur. - Certe Cyrillus Hieros. catech. i. n. 3, ait : « Dominus delectum «faciens animarum, voluntates inquirit, et si quis hypocri« sim abditam gerat, hunc veluti ad veram militiam ineptum « reiicit ; si vero dignum deprehenderit, huic promptissime « confert gratiam. Non dat sancta canibus, sed ubi probam « conscientiam videt, illic salutare et admirabile sigillum «confert». - Et Basilius, epist. 194 ad Festum et Magnum: « Probe enim scitis.... Dei auxilium in vestris situm esse « voluntatibus : quibus ad id quod decet directis, Deus « adiutor vocatus aderit et invocatus ». - Et Chrysostomus, Horn. 2 in ep. ad Rom. n. 6: « Neque enim ex sudore et la«bore illam perficis (iustitiam Dei), sed ex superno dono « accipis, hoc unum ex teipso afferens, quod credits ». Et rursus, Horn. 42 in Genes, n. 1 : « Forte dicent aliqui : Vir «ille (Abraham) multam a Deo consecutus est gratiam, et «omnium Dominus singularem habuit eius curam. Etiam « id ego fateor ; verum nisi primus et ipse quod suum erat 8ι DE NECESSITATE GRATIAE <■ fecisset, non tan*a a Domino obtinuisset. Etenim qui scit < arcana nostrae mentis, cum viderit sanam mentem nostram, « et nos conari et eniti ad virtutis certamina, statim nutu « et subsidio suo nos adiuvat, infirmam naturam nostram < roborans, ubercsque retributiones suppeditans ». Et ge­ mina habent Nazianzenus Orat. 37, n. 13, Nyssenus de beatitud. Orat. 5, aliique. - Quin et inter Latinos occurret tibi Hilarius in Ps. 118 dicens, ex nobis initium esse ; ut Deus perficiat, incipiendi a nobis initium esse. Et Cyprianus, exhort, ad martyres, unumquemque secundum fidei suae merita accipere de Dei ope. Et Ambrosius, 1. 2 de Abraham, n. 74, tales nos praebere oportere bonis studiis et prompta fide, ut Deus nostri miseratur et vocet nos, et non esse expectandum ut excitet nos Christus, sed potius esse a nobis excitandum Christum. Ergo doctrina Augustini merito novitatis arguitur. Ad hoc autem respondetur primo indirecte : Ecclesiam tam orientalem quam occidentalem profanas pelagianorum novitates horruisse, et doctrinam eorum repetitis vicibus damnavisse ; Zosimi Papae tractoriam in qua confirma­ bantur canones africanorum conciliorum, fuisse subscriptam ab omnibus orbis episcopis. Denique, inter alia quae Pelalagius in concilio Diospolitano compulsus est reprobare, ut indicium effugeret, fuisse etiam istud : gratiam Dei se­ cundum praecedentia merita dari. Ergo doctrina de neces­ sitate gratiae praevenientis non potuit esse nova, neque apud orientales neque apud occidentales. Respondetur secundo directe. Formulas in vetustioribus Patribus notatas eumdem sensum habere, quem supra in testimoniis Scripturae declaravimus, ubi conversionis exor­ dia a nobis esse dicuntur : pro quanto scilicet, liberi nostri arbitrii est inspirationi praevenientis gratiae consentire, cum eam abiicere possit, et sic se praeparare ad i usti fica tionem, vel quamlibet aliam uberiorem gratiam recipien­ dam. Simile est apud S. Thomam, cum scribit in IT. D. 28, a. 4, quod ad gratiam gratum facientem habendam, ex solo libero arbitrio se homo potest praeparare ; faciendo enim quod Bilj-OT - De Gratia Chritti 7 82 QUAEST. CIX. in se est, gratiam a Deo consequitur. Et non est existimandus sensisse cum semi pelagi anis. In responsione enim ad 2““ ait quod homo non potest se ad gratiam praeparare, nec aliquod bonum facere sine Dei auxilio, et ideo rogandus est, ut nos ad se convertat, et etiam alios. Eamdem nunc explicationem adhibe quoad obiectos textus Patrum qui ante Pelagium scripserunt, et praecise quia ante Pelagium scripserunt, dum nullo adhuc adver­ sario dogma gratiae impetebatur, liberius loquebantur, nec erant ita solliciti praecavere locutiones quae postea tantum, errore exorto, ansam dare poterant pravae interpretationi. Et re quidem vera, textus omnes praecitati bonum et catho­ licum sensum omnino ferunt. Cuius ratio est quia in negotio salutis tales sunt partes gratiae et liberi arbitrii, ut locus sit illi regulae quae usque nunc ex doctrina sanctorum reci­ pitur : Sic Deo fide, quasi rerum successus omnis a te, nihil a Deo penderet. Ita tamen iis operam omnem admove, quasi tu nihil, Deus omnia solus sit facturus. Quae quidem regula ad rem praesentem accommodata, huic aequivalet : Sic est confitenda gratia Dei. quasi salus nostra in solo nostro ar­ bitrio esset reposita; sic asserendum liberum arbitrium, quasi solius Dei gratiae negotium hoc exsisteret. Primum ad pellendam desidiam et negligentiam, alterum ad exclu­ dendam praesumptionem valet. Et quid mirum si hoc al­ terum Augustinus instantius inculcavit postquam Pelagius dogmatizare incepit, illud vero primum Patres Pelagio anti­ quiores ? Sic igitur insistebant isti in vindicanda libertate arbitrii et excutienda damnabili socordia, supposito caeteroquin divinae gratiae auxilio, cuius necessitas per ipsam Ecclesiae praxim satis innotescebat, nec ab eis, occasione data, tacebatur. Puta, cum Chrj’sostomus, Hom. 12 in i Cor. super haec verba, quis te discernit, ait : « Sed esto sis « laudandus, et certe habeas gratiam ; sed neque sic oportet * superbia efferri, quippe qui non ex te habes. Non enim meri« ta tua haec sunt, sed Dei gratia. Quamvis fidem adducas. « a vocatione eam accepisti.... Omnia inde tibi provenerunt ·. Ί DE NECESSITATE GRATIAE 83 Et Basilius in Const, monast. c. 15 : » Neque ullus hominum in rebus bonis conatus absque superna spe hot, neque ·. accessura unquam est superna gratia ad hominem non studiosum, sed ad perfectum virtutis cumulum coniuncta « simul esse utraque haec oportet, et humanum studium et « caeleste auxilium per fidem e supernis accersitum. Et quidem ■ in omnibus quae recte a nobis fiunt, animus causas rectae « actionis referat Deo acceptas, nihil omnino suis se viribus ■ recte facere ratus n. Vide etiam testimonia Cypriani et Ambrosii citata ab Augustino, de praedest. SS. c. 4, et 1. 4 contra 2 cpist. pclag. c. 9 et n. Sicut igitur obiicienti verba Dei, Zacli. I-3 : convertimini ad me, et ego convertar ad vos, respondemus aliis verbis Th ren. V-21 : converte nos Domine ad te, et convertemur, animadvertentes Scripturam sibi contradicere non posse, ita proportionali ter in praesenti. Tandem obiici posset commune theologorum effatum : facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam. Nam qui se disponit viribus naturae, facit quod in se est, ac per hoc gratiam consequitur. Recte ergo exordia conver­ sionis attribuuntur libero arbitrio, secluso etiam omni gratiae adiutorio. - Sed ad hoc dicendum est, praedictum axioma intelligi de illo qui facit quod in se est per vires a gratia ipsa praestitas, et nequaquam admittendum esse quod scribit Lessius, Opusc. de grat. effic. c. 10 in appen­ dice, maiorem partem Scholasticorum aliter illud intelle­ xisse. Et hoc modo subtrahitur vel ipsum difficultatis fun­ damentum. Sed quia de hoc axiomate erit postea, ubi de causa' gratiae (Q. 112), opportunior disserendi locus, non opus est pro nunc in ulteriori explicatione immorari. § 4Restat denique consideranda necessitas gratiae ad re­ surrectionem a peccato. Resurrectio autem a peccato coincidit cum iustificatione impii, de qua ex professo in Q. H3· Satis ergo sit breviter indicare duo argumenta. 84 QUAEST. CIX. Primum ex Scriptura, ubi iustificatio expresse dicitur esse per gratiam Christi, eamque solam. lustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo lesu, ait Rom. III-24. Et iterum, Gal. II-21 : Si per legem iustitia, (et eadem ratio est de quibuslibet operibus natu­ ralibus), ergo gratis Christus mortuus est, id est, sine causa. Quod quidem infert Apostolus, ducendo ad absurdum. Concludendum ergo quod non potest homo per seipsum iustificari, hoc est, redire de statu culpae in statum iustitiae. Alterum argumentum sit ex ratione theologica Quia nullus purus homo afferre potest condignam pro peccato satisfactionem. Ergo semper gratuita est offensae remissio respectu eius cui remissio fit. Item, quia in praesenti statu elevationis, reatus peccati formaliter consistit in privatione gratiae. Ergo non aliter quam per eiusdem gratiae infu­ sionem formaliter remittitur. Nota. — Hactenus de necessitate gratiae actum est in generali, nulla distinctione facta inter actualem gratiam, vel habitualem. Ideo, ut ab initio praemissum est, ve­ niendum nunc ad magis determinata, descendendo ad diver­ sos gratiae modos qui requiruntur pro bona et virtuosa vita, in sui initio, progressu, et ultima consummatione. Et ad hoc pertinebunt tres sequentes propositiones. THESIS IV. (Art. 8). Communior et in Scripturis Sanctis fundatissima do­ ctrina est, quod gratia habitualis seu sanctificans est de­ terminate requisita ad hoc ut possit diu vitari mortale peccatum. Quo fit ut homo extra statum iustitiae exsi­ stens, nisi cito per poenitentiam reparetur, nequeat non identidem in nova mortalia incidere. Haec est sententia S. Thomae in praesenti, et de Verit. Q. 24, a. 12, et 1. 3 c. Gent. c. 160, eamdemque nunc fre­ quentius sequuntur theologi, ait Suarez 1. 1 de Grat. c. 27, n. 3. DE NECESSITATE GRATIAE 85 In primis, Scriptura sententiam hanc vehementer insi­ nuat in eo loco epistolae ad Romanos VII-24, qui supra est allatus, cum agebatur de impossibilitate implendi le­ gem sine gratia. Conclusio enim Apostoli erat : Quis me liberabit a corpore mortis hui its ;3 gratia Dei per I. C. D. AT. Et statim declarans quaenam sit ista gratia qua a necessi­ tate serviendi peccato liberamur : Nihil ergo, inquit, damna­ tionis est iis qui sunt in Christo lesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus vitae in Christo lesu liberavit me a lege peccati et mortis. Ergo gratia qua libera­ mur a lege peccati, est gratia propria eorum qui sunt in Christo lesu ; sed in Christo lesu illi soli et dicuntur et sunt, qui sanctificante gratia ornantur. Rursus, est gratia quae rationem habet spiritus vitae, i. e. spiritus vivifici, quae­ que legi membrorum seu concupiscentiae opponitur ; sed eiusmodi gratia nonnisi ea est, quae habitualem et intrin­ secus inhaerentem inclinationem confert. Denique con­ clusio confirmatur ex consequentibus : Si quis, inquit, spiiilum Christi non habet, hic non est eius, et tunc de eo verificatur quod dicitur vers. 5-8 : Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt. Sapientia carnis inimica est Deo... Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Proinde, liberatio a servitute peccati hanc habet conditionem : quamdiu quis steterit in gratia, i. e. quamdiu spiritus Dei in eo inhabitaverit. Sed qui per peccatum mortale amittit gra­ tiam post baptismi susceptionem, i am non habet spiritum Dei. Reincidit ergo in peccati servitutem, i. e. in eam condi­ tionem in qua, etsi cognoscat homo quid honestum sit, ta­ men de facto illud ut plurimum non amplectitur, et peccato misere inservit. Unde Chrysostomus hunc locum epistolae ad Romanos, Horn. 13, n. 5. exponens ait : « Ne audiens «quod te Christus liberaverit a bello peccati, et quod iustificatio legis perfecta sit in te, peccato in carne damnato, totum apparatum deiiceres, ideo postquam dixerat : Nihil " ergo damnationis est, adiecit, iis qui non secundum carnem ■ ambulant... Omnia quae ab illo erant, perfecta sunt ; ne- 86 QUAEST. CIX. « que enim peccatum contra legem mentis nostrae, neque « captivam illam ut ante efficit, sed omnia quae penes ipsum « erant cessavere solutaque sunt, passionesque repressae e sunt metuentes ac trementes Spiritus gratiam. Si vero λ tu lumen extinguas, et aurigam dciicias, gubernatorem«que expellas, tibi postea tempestatem imputa.... Vides « quot mala sint ex eo quod Spiritus non habeatur : inimici«tia in Deum, non posse illius legibus placere, etc. ». Confer etiam canonem 5U“ concilii Milcvitani, canonem 13°“ Arau­ sicam, epistolam Coelestini I ad Gallos, c. 4. Ex quibus sat clare tibi apparebit, liberum arbitrium nequaquam sanari ab ea debilitate quam ex peccato originali incurrit, et ex qua impar est ad totius legis observantiam, absque gratia novae regenerationis, absque gratia baptismi, uno verbo, absque gratia iustificalionis. Si quis igitur gratia sanctifi­ cante destituitur, ille non valet vitare per diuturnum tempus ulteriora peccata mortalia, sed ei opus est ut obsequens divinae vocationi, e statu peccati vel primo exsurgat, vel cito per poenitentiam reparetur. Sed iam pro eadem conclusione accedit ratio intrinseca maxime attendenda, eaque iam ab initio multipliciter in­ dicata. Nam homo gratia sanctificante privatus, eo ipso destituitur bona habituali dispositione ad finem salutis aeternae, idque quoad ipsam mentem seu superiorem ani­ mae partem. Atqui ad posse diu operari secundum conve­ nientiam eiusmodi finis, qui profecto arduus est, et omnis generis obstaculis in nobis praepeditus, prima conditio est. ut quis bene afficiatur ad finem illum, sitque firmatus in dispositione postponendi omnia quae ab eo bona abducunt, vel mala deterrent. Ubi enim ista conditio decst, omnibus modis praeponderat privatus amor pertrahens ad ea quae sunt opposita saluti, et magna reflexione ac consideratione opus est ut, occurrente illicio peccati, adhuc delectet ani­ mam honestas virtutis, eamque practice afficiat veri boni sapor. Nunc autem, quod homo sit semper vel diu in tanta vigilantia et tanta consideratione, iure meritoque aesti­ DE NECESSITATE GRATIAE 87 mabis moraliter impossibile. Et ideo dicendum quod etsi homo habituali gratia destitutus possit moraliter vitare pec­ cata mortalia singillatim et distributive sumpta, non tamen potest ab omni mortali peccato abstinere per notabile tem­ pus antequam per iustificationis gratiam ad statum recti­ tudinis reducatur 0). Dices fortasse, argumentum recte concludere ad neces­ sitatem gratiae in genere, minime vero ad necessitatem gratiae habitualis in specie, quia etiam per gratias actuales potest ita regi humana voluntas, ut semper, et a fortiori per aliquod diuturnum tempus, in officio contineatur, non obstante defectu bonae habitudinis quam afferunt gratia sanctificans et virtutes infusae. At respondeo, id quidem possibile esse de potentia absoluta, non autem de potentia ordinata. Et potentiam ordinatam nunc dico, quae singulis effectibus proprias et connaturales adaptat causas. Porro, inter proprias et connaturales causas bonae operationis absque lapsu per diuturnum tempus continuatae, prae primis computatur bona habitudo potentiarum ad opera­ tiones ipsas et ad finem earumdem. Sicut bona dispositio et vigor tibiae proprium est et connaturale principium fir­ mae ambulationis ; sicut bona dispositio et vigor pulmonum ac gutturis proprium quoque et connaturale est principium vociferationis ad plures horas protractae, atque ita porro, discurrendo per singula operationum genera. Non quod mi­ raculose fieri non possit ut infirmus firme ambulet, aut phtisi laborans continuo et diu vocem emittat, sed quia id non fert cursus naturae et proprius ordo causarum secundarum. Simili itaque pacto, non est utique dubitandum quin va­ leat Deus per speciale quoddam regimen actualis gratiae, non modo diu, sed toto etiam vitae tempore, ab omni ulte­ riori lapsu servare hominem habituali gratia destitutum. Id tamen certo certius esset praeter et contra regulares gra* (1) Vide omnino S. Thomam in praesenti, et in locis supra ci­ tatis. 88 quaest. αχ. tiae leges. Oportet enim ut sit proportio inter principia et principiata, adeoque ut constanti cuidam rectitudini in operando, respondeat constans quoque rectitudo in operativis potentiis ; cuius quidem constantis ac perdurantis rectitudinis causa connat-uralis non est gratia actualis, sed sola habitualis. Munus igitur gratiae actualis in peccatore non est ut suppleat bonam illam habitudinem quam affert gratia iustificationis, sed solum ut moveat ipsum ad eas dispositiones per quas sanitatem mentis recuperet, qua demum sanitate accepta, primo incipit facultas ambulandi in bono, absque lapsu in mortale peccatum. Nec valet si obiicias, peccatorem non destitui auxiliis necessariis ad vincendas tentationes. Facile enim respon­ detur, distinctione facta inter auxilia proxime et remote sufficientia. Si enim obediat peccator Deo vocanti atque adiuvanti, disponetur ad iustificationem per poenitentiam, et tunc resurget a peccato, et poterit omnibus tentationibus resistere. Sin autem minus,- peccabit utique sua culpa. Unde S. Thomas in responsione ad i““, postquam dixisset posse hominem vitare singulos actus peccati, non tamen omnes nisi per habitualem gratiam, addit : « Et tamen, quia ex « eius defectu est, quod homo se ad gratiam habendam non « praeparet, propter hoc a peccato non excusatur, quod sine n gratia peccatum vitare non potest ». Sed et multo minus valeret argumentum deductum ex comparatione hominis in puris naturalibus constituti, qui utique sine auxilio habituali potuisset omnia servare mandata. Nam disparitas est in aperto, cum habitualis re­ ctitudo voluntatis nonnisi per habitualem gratiam nunc habeatur· ; in pura autem natura fuisset absque ea. Et ideo, invariata semper pro omni hypothesi manet formalitas principii ex quo processit argumentatio, tametsi alius sit atque alius applicationis modus secundum differentiam status, i. e. ultimi finis et ordinis in ipsum. Sicut igitur facultas operandi bonum 'dependebat in prima hominis conditione a conservata habituali gratia DE NECESSITATE GRATIAE 89 gratum faciente, quae velut fundamentum erat et radix originalis iustitiae : ita nunc consequitur recuperationem ipsius gratiae sanctificantis, extra quam Scripturae et Patres non agnoscunt vulneratae naturae medicinam. Quamquam ingens adhuc discrimen sit inter hominem per Christum ad gratiam nunc reparatum, et hominem prius in iustitia originali positum. De quo quidem discrimine, in thesi quae sequitur, dicendum venit. THESIS V. (Art. 9). In praesenti oeconomia naturae reparatae, gratia habitualis quae est requisita ad posse diu perseverare in bono, vitando omne mortale peccatum, per se sola non sufficit, sed adhuc opus est specialibus actualis gra­ tiae adiutoriis. Nemini tamen iustorum adiutoria illa de­ sunt, cum Deus sua gratia semel iustificatos non deserat, nisi prius ab cis deseratur. At vero, quoad venialia omnia etiam semidcliberata, per totam vitam vitanda, necessa­ rium esset post contractam originis labem auxilium plane extraordinarium, quod nulli hominum in peccato conce­ ptorum fuit unquam concessum, nisi forte ex specialis­ simo de quo non constat privilegio. lam igitur de auxiliis quae iustificationem consequun­ tur agendum est. Et primo de necessitate specialis adiutorii supra gratiam habitualem ad posse perseverare. Secundo, de propria ratione huius adiutorii, an scilicet distinguatur vel non, a summa eorum quae per se et ex natura rei ad omnes et singulos actus salutares requiruntur. Tertio, de lege infallibili secundum quam conceditur iustis omnibus, ut possint si velint, ab omni mortali peccato semper se ser­ vare immunes. Quarto denique, de speciali conditione na­ turae per Christum reparatae, in ordine ad venialia. <λ> QUAEST. CIX. § I. « Homo, ait S. Thomas in praesenti, dupliciter auxilio a Dei indiget. Uno quidem modo, quantum ad aliquod ha«bituale donum, per quod natura corrupta sanetur, et « etiam sanata elevetur ad operanda opera meritoria vitae « aeternae... Alio modo indiget auxilio gratiae, ut a Deo « moveatur ad agendum. Quantum igitur ad primum auxi« Hi modum, homo in gratia exsistens non indiget alio au«xilio gratiae, quasi aliquo alio habitu infuso. Indiget tamen « auxilio gratiae secundum alium modum, ut scilicet a Deo « moveatur ad recte agendum ». Quae ultima conclusio a S. Thoma universaliter proposita, fuit deinde a Concilio Tridentino quoad speciale perseverantiae auxilium tamquam fidei dogma definita, Sess. 6, can. 22 : Si quis dixerit, iustificatum, sine speciali auxilio Dei in accepta iustitia perseve­ rare posse, a. s. Et re quidem vera, Christus Dominus, Matth. λ’Ι-13, docet omnes, etiam iustos, orare his verbis : Et ne nos inducas in tentalionem. Item, Ioan. XVII-15, rogat Patrem pro apostolis suis, utique i am iustificatis, ut eos servet a nudo, ac paulo infra, orationem hanc ad cunctos fideles extendit dicens : Et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Item, Matth. XXVI-41, discipulis quos in hortum secum adduxerat, ait : Vigilate et orate· ut non iniretis in lentationem ; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Et Paulus, Eph. VI-18, hortatur neophytos induere armaturam fidei : Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et-in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis, ut scilicet possint omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sed et alia innumera eiusdem tenoris eiusdemque sensus in sacris litteris reperiuntur, quae semper reducunt nos ad gravissimam illam evangelii commenda­ tionem : Oportet semper orare, et nunquam deficere. Atqui ista tam instanter inculcata necessitas orationis ad vincendas tentationes iustis etiam undique ingruentes, satis superque DE NECESSITATE GRATIAE 91 demonstrat necessitatem divini auditorii et quidein omnino distincti a gratia habituali in qua homo iam constitutus supponitur. Cuiusmodi adiutorium nuHum aliud esse potest quam speciale actualis gratiae auxilium de quo Tridentinum ubi supra. Et ideo Augustinus, 1. de nat. et grat. c. 18, Pelagio obiicienti Christum non dixisse hominem saltem iustificatum indigere divino auxilio ne peccet, respondet : Mirum de hac re omnino silentium, cum oratio dominica ■ utrumque petendum esse commoneat, et ut dimittantur nobis delicta nostra, et ut non inferamur in tentationem : <1 illud, ut praeterita expientur ; hoc, ut futura vitentur. « Quod licet non liat nisi voluntas adsit, tamen ut fiat, vo« luntas sola non sufficit. Ideo pro hac re nec superflua nec < impudens Domino immolatur oratio. Nam quid stultius « quam orare ut facias quod in potestate habeas ? » Dicen­ dum igitur, vere nos indigere, etiam post iustificationem, speciali auxilio ut ab ingruentibus tentationibus non vin­ camur, sed ab omni mortali peccato immunes nos servare valeamus. Ratio autem intrinseca repetitur ex peculiari conditione status in quo nunc sumus. Nam sanatur quidem natura per sanctificantem gratiam quantum ad mentem, sed quia gratia illa non amplius coniungitur cum dono integritatis sicut ab initio, remanet corruptio et infectio quantum ad carnem. Huic autem defectui nisi inter tot occurrentia spe­ ciali Dei auxilio subveniatur, ut Caietanus ait in commen­ tario huius articuli, infirmitas carnis et consequens obscuritas intellectus abducet liberum arbitrium a gratia, tollendo usum gratiae, et trahendo ad infirma carnis. Et licet gratia san­ ctificans sufficiens sit quantum est de se, quia tamen po­ sita in tali subiecto, non sufficit, utpote non auferens haec duo sibi adversantia (x). Ideo iustus inter haec constitutus (1) Sane vero, hanc obscuritatem intellectus et infirmitatem carnis, in sensu etiam composito intensae gratiae habitualis, testan tur praeter alia multa, vel ipsae vicissitudines fervoris et frigiditatis quas in se experiuntur sancti, secundum quod Spiritus venit et re- 9* QC’AEST. CIX. indiget superaddito auxilio, ut in ea non declinet. Ideo, etiam renatis in filios Dei per gratiam, convenit dicere: Et ne nos inducas in tentationcm, et iterum : Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, et caetera quae in oratione dominica continentur ad hoc pertinentia. Ita rursus Caietanus post S. Thomam in praesenti, de adiutorio perseverantiae geneneratim. Nunc autem ad propriam eius quidditatem intimius perscrutandam, ipsa nos inducit ratio mox assignata. § 2. Fuerunt namque theologi qui attendentes quod in ec­ clesiasticis decretis contra Pelagianos, passim exigitur haec fidei professio : gratiam Christi ad singulos actus dari (x), cedit pro suae beneplacito voluntatis. « Unde quidam, praesente α iam gratia dicebat : Ego dixi in abundantia mea : non movebor in * aeternum. Absente vero gratia, quid in se fuerit expertus, adiungit «dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Inter α haec tamen non desperat, sed instantius Dominum rogat et dicit: * Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. Denique 0« rationis suae fructum reportat, et se exauditum testatur dicens: a Audivit Dominus et misertus est mihi; Dominus factus est adiutor « meus ». (Imit. 1. 2, c. 9). Huc etiam pertinet oratio iusti in desola­ tione positi, infra, 1. 3, c. 50: «Desidero pacis gaudium, pacem fi«liorum tuorum flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur... « Si te subtraxeris sicut saepissime soles, non poterit servus tuus «currere viam mandatorum tuorum sed magis ad tundendum pectus « genua eius incurvantur, quia non est illi sicut heri et nudius tertius, « quando splendebat lucerna tua super caput eius, et sub umbra «alarum tuarum protegebatur a tentationibus irruentibus». Talis ergo alternationis modus demonstrat imperfectum statum gratiae habitualis in nobis, adeoque necessitatem actualis adiutorii quo defectui plenae atque integrae sanitatis remedium adhibeatur. Et in hoc sensu alicubi dixit Augustinus, quod ideo sancti quando­ que sciunt et quandoque nesciunt perficere bonum opus, ut intelligant, non de materiali, sed de spirituali terra animae eorum dictum esso per prophetam: Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. (1) Caelestinus I, epist. ad episcopos Galliae, c. 8 et 12. — Cone. Arausic. II in professione fidei. — August, de gestis Pelagii, n. 65. Item epist. 217, n. 18, et alibi passim. DE NECESSITATE GRATIAE Çtf putaverunt gratiam actualem, nulla prorsus distinctione facta, requiri in homine insto ad omnem actum salutarem, atque inde ulterius voluerunt deducere quod perseveran­ tiae auxilium de quo nunc sermo, non distinguitur a sum­ ma eorum quae postulantur pro actibus singulis. In quo quidem dicendi modo non unum inconveniens videtur in­ veniri. Etenim primo, semel supposita sententia ista, nihil plus diceretur per assertam necessitatem auxilii perseve­ rantiae, quam quod dicitur per assertam necessitatem gratiae ad unumquemque actum in particulari. Sicut non plus dicis cum asseris ad viginti panes requiri viginti solidos, quam cum asseris ad unumquemque ex illis viginti requiri so­ lidum unum. Et tamen, si ad ecclesiastica decreta te referas, videbis quod necessitas adiutorii in ordine ad perseverandum, proponitur ut veritas distincta ab ea qua generaliter statuitur gratiam Dei pro omni opere salutari qua tali postulari ; et catenas quidem distincta, quatenus aliquid superaddit quoad rem, et non quoad solam verborum formam vel loquendi modum. Praetera secundo, animadvertendum quod non agitur in praesenti de dono perseverantiae iis solis proprio qui de facto perseverant, sed de auxilio perseverantiae quo datur posse perseverare iis quoque qui reipsa non perse­ verant (Trid. ubi supra, can. 22). Et si quidem de dono age­ retur. non immerito forsitan diceres ipsum addere rationem efficaciae supra simplicem sufficientiam, in summa auxiliorum quibus quis adjutus constanter ambulat in via bonorum operum, non declinans a semita iustitiae. Sed si adiutorium de quo nunc sermo, commune est tam iis qui perseverant quam iis qui non perseverant, i. e. tam iis qui supradictam efficaciam auxiliorum summam recipiunt, quam iis qui non recipiunt, non in summa illa, sed in alio consistat necesse est. Praeterea tertio, Tridentinum 1. c. definit quod ad posse perseverare requiritur auxilium speciale. Nunc au- 94 QUAEST. CIX. tem, unum de duobus. Vel dices speciale auxilium ad sin­ gulum quemque iusti actum requiri, et tunc, quomodo adhuc verum erit gratiam sanctificantem cum infusis vir­ tutum habitibus, esse instar novae naturae cum respon­ dentibus sibi potentiis ? Nulla siquidem natura est, cui ad omnes et singulos actus suos speciali opus sit auxilio. Vel dices auxilium saltem speciale non requiri, et tunc, quo­ modo speciale perseverantiae adiutorium ex omnium summa auxiliorum, etiam non specialium, recte dicetur consur­ gere ? Propter has igitur, et alias infra afferendas rationes, non videtur satisfacere ille dicendi modus, sed ad propriam auxilii perseverantiae rationem assequendam, facienda est proportionalis applicatio ad animam gratia habituali auctam, eorum principiorum quae in prolegomeno, § 2, exposita sunt de divinis motionibus, prout addunt vel non addunt ad proprias liberi arbitrii vires. Et sane, duplici modo intelligi potest, iustum moveri a Deo ad volendum vel faciendum bonum. Uno quidem modo, a Deo ut a primo motore qui unamquamque crea­ turam applicat ad agendum secundum exigentiam operativae virtutis quae in ea est : pro quanto scilicet, nec plus nec minus, id nccesse est ut possit ipsa operati va virtus in actum sibi connaturalem exire. Et sic, etiam iustus in­ diget moveri a Deo in ordine ad singulos actus salutares, cum supcrnaturales habitus procul dubio non transcendant communem conditionem causarum secundarum, quae sem­ per requirunt initialem- motionem, ut de statu inactivitatis ad activitatem reducantur. Proinde si nomine actualis gratiae nunc intelligamus motionem eiusmodi, per quam scilicet nihil prorsus additur ad praeexistentes animae vires, sed solum fit ut secundum eas quas praehabet supernaturales potentias, homo iustus valeat operari : sic utique verum est, nullum esse in eo salutarem actum nisi virtute auxilii actualis gratiae. Sic etiam non sequeretur inconveniens, si forte ad hunc sensum traheres principium sancitum a DE NECESSITATE GRATIAE 95 Patribus, gratiam Dei ad singulos actus dari i1). Sic de­ nique nihil aliud assereres nisi quod docet S. Thomas in praesenti inquiens : « Indiget (homo in gratia exsistens) auxilio gratiae, ut scilicet a Deo moveatur ad recte agendum... primo quidem ratione- generali, propter hoc quod, sicut supra dictum est, nulla res creata potest in quemcumque actum prodire nisi virtute motionis divinae ». Verumtamen etiam atque etiam considerandum est quod etsi praedictum motionis genus, utpote intra tines ordinis (i) Hoc principium in monumentis controversiae pclagianae constanter statuitur in oppositione ad doctrinam Pelagii, qui as­ serebat gratiam nihil aliud esse quam liberum arbitrium informa­ tum cognitione legis. « Non est igitur gratia Dei in natura liberi ar­ bitrii ct in lege atque doctrina, sed ad singulos actus datur », ait Augustinus epist. 217, n. 12. Et sic alibi semper. Quare sensus erat, quod gratia non est ad actus in communi, prout boni esse possunt vel mali, eo scilicet modo quo se habet liberum arbitrium quanta­ libet doctrina vel legis scientia, instructum, sed ad actus in singulari, prout sunt determinate supernaturales, et secundum Deum. Id certe contra Pelagium tamquam de fide asserebatur. Utrum vero ad omnes et singulos actus bonos secundum quod a se invicem numerice di­ stinctos, semper opus sit totidem gratiis numero quoque distinctis, tunc temporis nulla quaestio erat. Sed Patres, Augustino duce, con­ tenti fuerunt asserere in progressu controversiae pclagianae, S. Scri­ pturae doctrinam interpretantes, gratiam illam quae ad singulos actus datur, consistere in actuali atque interna motione tum intel­ lectus tum voluntatis. Ad rem loannes a S. Thoma, in 1-2, Disp. 19, n. 24: Quando inquit, docent Concilia et Patres contra Pelagium, ut fateantur gra­ tiam Dei ad singulos actus dari, non est sensus, requiri gratiam spe­ cialem ad quemlibet actum. Sed cum Pelagius universim intelligent nomine gratiae, non illud quod datur ad unumquemque actum, sed quod pluribus actibus deservit, (dicebat enim gratiam esse ipsam creationem naturae et liberi arbitrii, et ipsam legem quae data est a Deo, quae utique non ad singulos actus datur): ideo ad tollendam aequi vocationem huius nominis gratia, voluerunt ut Pelagius confi­ teretur, non gratiam absolute, sed gratiam quae datur pro unoquo­ que actu, quae est gratia per modum transeuntis et auxiliantis. An vero singuli actus exigant gratiam specialem, non determinaverunt PP. contra pelagianos. QCAEST. CIX. supernaturalis inventum, pro gratiae auditorio habeatur, nulla tamen ratione dici unquam poterit speciale actualis gratiae auxilium. Comprehenditur enim, ut praemissum est, in ambitu motionum quibus Deus creaturas omnes, singulas pro gradu et ordine et conditione sua, ad pro­ prios applicat actus, et ex consequenti non debet com­ putari ut aliquid condivisum a dono gratiae habitualis, sicut nec computatur correspondons motio naturalis ut donum speciale superadditum dono naturae et propriarum facultatum eius. Nunc autem est alia motio Dei in anima iusti, non iam communis ad generale bonum ordinis supernaturalis, sed specialis ad determinata huius ordinis obiecta : qua sci­ licet non relinquitur homo solis viribus per justificationis gratiam et infusos habitus acceptis, sed ad ea quae Dei sunt actuosa suggestione afficitur, ipso Deo aperiente intellectum et tangente cor eius. Et iste alius motionis modus conver­ titur cum iis instinctibus de quibus dictum est in quae­ stione de donis Spiritus Sancti. Huic quoque proprium est ut multum adaugeat facultatem boni operis, ac per hoc, vere habeat rationem specialis auxilii, quod a dono habi­ tualis gratiae simpliciter iam condistinguitur. At certe, nulla vel verosimili ratione efficietur, hominem iustum indigere tali auxilio ad omnes et singulos actus salutares. Imo vero, oppositam conclusionem manifeste evincunt omnia quae­ cumque de infusis habitibus secundum communem et ve­ ram theologorum sententiam tenenda sunt. Nam per vir­ tutes theologicas perfectus est ordo ad supernaturalem finem : per morales vero, perfectus est ordo ad usum me­ diorum. Hinc perfecta per se ad operationem salutarem dispositio, nisi ex infirmitate carnis et connexis defecti­ bus seu tentationibus gravior accidat difficultas. Quod tamen non omnibus et singulis evenire temporum differen­ tiis, sed quandoque tantum pro variis circumstantiarum adiunctis, ut satis superque notum nunc supponitur. Porro, illud de quo nunc agimus perseverantiae adiu- DE NECESSITATE GRATIAE 97 torium, praecise ordinatur contra praedictos defectus, ct eatenus necessarium asseritur, quatenus, ut supra dictum est, gratia sanctificans non totaliter hominem sanat, sed relinquit in eo corruptionem et infectionem quantum ad carnem i1). Non ergo se tenet adiutorium istud ex parte motionum, quae sunt ad salutares iustonim actus omnes et singulos, ut dici possit ex additione seu summa earum consurgere, sed se tenet solum ex parte specialium auxi­ liorum quae identidem pro tempore opportuno, ad posse moraliter superare difficultates in via virtutis occurrentes, ultra gratiam habitualem, eique proportionatum commune Dei regimen, desiderantur (1 2). Verumtamen, cum speciale auxilium perseverantiae audis, cave ne sic accipias, quasi non omnibus iustificatis, vel proxime vel saltem remote sufficiens per orationis gra­ tiam, a Deo concederetur. Et hoc est quod tertio loco iam venit breviter declarandum. §3· «Nemo, ait Tridentinum Sess. 6, c. n, temeraria illa « et a Patribus sub anathemate prohibita voce uti (debet), «Dei praecepta homini iustificato ad observandum esse c impossibilia. Nam Deus impossibilia non iubet, sed iu«bendo monet et facere quod possis, et petere quod non «possis, et adiuvat ut possis». Tum, can. 18 : a Si quis di■ xerit, Dei praecepta homini etiam iustificato et sub gratia « constituto, esse ad observandum impossibilia, a. s. ». Quare merito damnata est uti haeretica propositio prima lansenii : « Aliqua Dei praecepta hominibus i ustis volen­ tibus et conantibus, secundum praesentes quas habent < vires, sunt impossibilia : deest quoque illis gratia qua < possibilia fiant o. (1) S. Thom. Q. 109, a. 9 in corp, et ad 1. (2) Cf. de Virt. Thes. 7. RlLt.OT · De (,'ratia Chtiili 8 98 QUAEST. CIX. Porro omnes istae definitiones habent in Scripturis Sanctis manifestissima fundamenta, praesertim ubi in eis toties et tam instanter commendatur fidelitas Dei : Fi­ delis Deus, inquit i Cor. X-13, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione pro­ ventum ut possitis sustinere. In quo enim putas repositam esse fidelitatem Dei, nisi in hoc quod, inito semel amicitiae foedere cum anima iustificata, non prius eam deserit quam ab ea deseratur ? Atqui prius revera eam desereret, si ei auxilium necessarium ad posse moraliter perseverare in via iustitiae per observationem omnium mandatorum, un­ quam denegaret. Tenendum igitur quod omnibus et singu­ lis iustis praesto semper est, unde in finem usque, a mortali peccato immunes se servare queant. Et in hunc sensum dicitur I Ioan. V-3, quod mandata eius gravia non sunt, quoniam omne quod natum est ex Deo per iustificationis gratiam vincit mundum, i. e. habet quo vincat mundum, seu id quod in mundo est, concupiscen­ tiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae (ibid II-16). In eumdem quoque sensum dicitur Matth. X-30, quod iugum Christi suave est, et onus eius leve, omnibusque ad eum venientibus requies animi repromittitur, ut iam dicant cum propheta : Dominus illuminatio mea et satus mea, quem timebo ?... Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae... Quo­ niam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum pro­ texit me in abscondito tabernaculi sui, et reliqua quae in Psalm. 26, aliisque analogis continentur. Rectissime quoque asseruit Tridentinum, impiam il­ lam Lutheri positionem fuisse a Patribus sub anathemate iam dudum prohibitam : « Hoc etiam, inquiunt Arausicani «Patres in professione fidei, secundum fidem catholicam «credimus, quod accepta per baptismum gratia, omnes «baptizati, Christo auxiliante et coopérante, quae ad sa- DE NECESSITATE GRATIAE &) lutem pertinent, possint, si fideliter laborare voluerint, adimplere >. Quod idem sub ipso pelagianae controversiae initio, in epistola ad Carthaginense Concilium, n. 7, do­ cuerat Innocentius I. Et Pelagius in synodo Diospolitana accusatus quod dixisset, posse hominem sine peccato esse si velit, respondit se id dixisse de homine a peccatis converso, per proprium eius laborem et Dei gratiam. Quibus auditis, episcopi fraudem non suspicantes, haec verba probarunt, ut refert Augustinus de gest. Pel. n. 16. Unde certiores reddimur, catholicam hanc doctrinam fuisse omnibus com· pertain : homini insto semper praesto esse gratiae auxilium quo possit in finem usque perseverare, et per totam vitam omnia peccata mortalia vitare. At nunc de venialibus alia est causa, et ideo de his specialis addenda est consideratio. § 4· •Praemittenda definitio Tridenti ni, Scss. 6, can. 23, et sensus definitionis determinandus : « Si quis, inquit, ho­ minem semel i usti ficatum dixerit... posse in tota vita ·< peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de Beata Virgine tenet Ec«clesia, a. s. ». Et primo quidem constat quod non est sermo de singulis venialibus distributive, quia si neque sic vitari possent, nulla in eis remaneret moralis imputabilitas aut formalis peccati ratio, ut satis per se patet, et iam supra praemissum est, cap. 2. n. 3, cum de mortalibus peccatis agebatur. Nec secundo, sermo est de omnibus collective pro quolibet, etiam exiguo temporis spatio, quia aliud pro­ fecto est non posse in tota vita, aliud vero, ad phires exempli gratia dies, ab omni omnino veniali cavere. Prae­ terea tertio observandum est, quod venialia peccata in duplici differentia inveniuntur. Alia sunt plene deliberata, quae venialitatem suam ex solo obiecto trahunt ; alia vero semi deliberata et velut subreptitia, quae venialitatem ha­ bent ex imperfectione actus, quidquid aliunde sit de gra­ 100 2UAEST. CIX. vitate vel non gravitate materiae. Et ideo, cum definitio Tridentina excludat possibilitatem vitandi omnia, adhuc plenam servat veritatem, etiamsi impossibilitas restrin­ gatur ad sola indeliberata (piae ex subreptione commit­ tuntur. Hinc denique quarto, de isto genere venialium quae per antonomasiam venialia vere dicuntur et sunt, praesens procedit assertio, quam vehit fidei dogma, tum Sacrae Scripturae, tum divinae traditionis firmat aucto­ ritas. Cui etiam suffragatur ratio manifesta, eaque desumpta ex conditionibus iustificationis in praesenti statu naturae lapsae et per Christum leparatae. Et Scriptura quidem multis in locis vel docet vel sup­ ponit, iustos quoque in hoc statu mortalitatis et miseriae esse aliquo modo peccatores. In multis, inquit lac. III-2, offendimus omnes. Si autem omnes, ergo et illi qui sunt in hac vita perfecti, quique dicuntur offendere in multis, non utique secundum peccata mortalia quae iustitiae sta­ tum destruunt, sed secundum venialia quae ex infirmitate mortalis vitae consequuntur. Clamat quoque loannes : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Et Christus Dominus omnes indiscriminatim iubet rogare Deum in hunc modum : Dimitte nobis debita nostra, monetque nos, cum stamus ad orandum dimittere si quid habemus adversus aliquem, ut et Pater noster qui in coelis est, dimittat nobis peccata nostra. Omnes itaque peccata habent, pro quorum remissione iugiter Deum exorent. Sed quomodo, quaeso, in tanta generalitate id ob­ tineret, si possibile esset per ordinaria gratiae auxilia in hoc nostro praesenti statu, omnia etiam venialia vitare ? Unde Patres divinis edocti eloquiis, possibilitatem ab­ solutae illius impeccantiae quam pelagiani adstruebant, tanquam apertam haeresim semper detestati sunt : « Illud «iam tertium videamus, ait Augustinus 1. 4 c. duas epist. « Pelag. n. 27, quod non minus in istis (pelagianis) omne « Christi membrum et totum eius corpus exhorret, quia > contendunt esse in hac vita, vel fuisse iustos nullum ha- DE NECESSITATE GRATIAE ΙΟΤ «bentes omnino peccatum. Qua praesumptione apertis­ sime orationi dominicae contradicunt, in qua omnia memI bra Christi : dimitte nobis debita nostra, veraci corde et n quotidianis vocibus clamant >. Et 1. de nat. et grat. n. 42 1 Excepta itaque sancta Virgine Maria, de qua propter ho « norem Domini nullam cum de peccatis agitur volo haberi quaestionem..., hac ergo virgine excepta, si omnes illos σ sanctos et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse re« sponsuros putamus ? utrum hoc quod iste (Pelagius) dicit. ; an quod loanncs apostolus ? Rogo vos, quantalibet fue«rint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si hoc interrogari α potuissent, nonne una voce clamarent : Si dixerimus quia u peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas η in nobis est ? ». Et Augustino consentiunt Cyprianus de orat. dom. n. 22. Nazianzenus orat. 16, n. 15, Hieronymus dial. adv. pelag. n. 10, Leo Magnus serm. 43. c. 1, aliique sine numero. Sed i am intrinsecam rationem et causam videamus. Desumitur autem ex insubordinatione sensualitatis ad ra­ tionem quam non tollit praesens iustificationis oecono­ mia. Ex hoc enim quod inferiores animae vires remanent in iustis non totaliter rationi subiectac, sequitur quod ra­ tionem ipsam saepe praeveniunt sensualitatis motus, et quod magna vigilantia magnoque conatu opus est, ut vel a principio, et antequam plena rationis accesserit deliberatio, motus isti retundantur, ne imperfecto quidem praestito consensu. Nunc autem, quod quis sit semper vel diu in tanta vigilantia tantoque conatu, quantus ad hoc requiritur, non est repositum in morali humana potestate. Et ideo, ut con­ cludit S. Thomas de Verit. Q. 24, a. 12, in hoc statu mise­ riae, post reparationem gratiae, homo non potest omnia peccata venialia vitare t1). (x) «Nous pouvons considérer trois choses dans l’homme. •1 Premièrement, le règne de la convoitise, tel que nous le voyons « dans les grands pécheurs, qui éteint toute la charité, et c’est l’in- 102 QCAEST. CIX. Ubi vides primo, idem nunc intervenire principium quantum ad venialia, quod supra in capite praecedenti, quan­ tum ad mortalia. Sicut enim impossibile est omnia mortalia diu vitare, dum ratio hominis ad debitum ordinem per subjectionem ad Deum non est reducta, ita impossibile est vitare diu omnia venialia, dum eodem debito ordine per subiectionem ad rationem destituitur sensualitas. Et est solum differentia in hoc, quod reparatur ratio per communem et ordinariam iustificationem in collatione gratiae sanctift «justice consommée. Secondement, le règne parfait de la charité, « tel que nous le croyons dans les bienheureux, qui consume toute « la convoitise, et c’ est la justice parfaite. Et enfin, le règne de la « charité, tel qu’ il est en ce pèlerinage mortel, où encore que la con« voitise soit surmontée, elle n’ est par entièrement abolie. Ce règne «de la charité fait en nous une véritable justice; ce mélange de la «convoitise empêche qu’elle ne soit justice parfaite*·. « Il résulte clairement de cette doctrine, qu' en ce lieu de mi« sère et d'infirmité où la chair convoite contre Γ esprit, il n’ y a aucun K homme exempt de péché. Car si la convoitise domine, il s' ensuit « que la charité est vaincue, et Γ homme est précipité aux péchés « damnables. Et encore que la charité soit victorieuse, toutefois la «convoitise résiste, et dans une si âpre melée, et une résistance si «opiniâtre, où nous avons à nous combattre nous-mêmes, il arrive « infailliblement que Γ esprit qui surmonte par la charité, reçoit « quelques blessures par la convoitise. C’ est pourquoi nous avons a besoin toute notre vie de recourir au baptême des larmes et au re« mède salutaire de la pénitence... De là vient que nous confessons « humblement que c’ est une partie de notre justice de reconnaître « que nous sommes pécheurs, ct que celui-là est le plus avancé dans « la justice de cette vie, qui remarque en profitant tous les jours «combien il est éloigné de la perfection de la justice. « Ce n’ est pas qu’ il ne faille avouer qu’ il y a quelque perfection «ici-bas selon la mesure de cet exil. Car J. C. n'a pas dit. en vain: * Soyez parfaits comme votre Père céleste est parfait; et S. Paul: « Nous prêchons la sagesse entre les parfaits. Il y a donc quelque sorte « de perfection, même en ce pèlerinage mortel, parce qu’ encore que «l’homme juste n'arrive pas à la charité achevée, il n’obéit à au«cune convoitise; et encore qu’il ne possède pas entièrement le « souverain bien, il ne se plait en aucun mal, gémissant avec Γ aa pôtre, et disant: Malheureux homme que je suis! Qui me délivrera DE NECESSITATE ORATlAE 103 cantis ; non autem reparatur inferior appetitus, reparatione saltem perfecta, usquedum veniat gloriae nostrae dies. Â’ides secundo, quod impossibilitas in qua nunc versamur vitandi venialia, non dicitur per ordinem ad extraordinaria et λ-e­ luti miraculosa Dei auxilia, sed solum per ordinem ad po­ tentiam ordinatam, cuius est singulis effectibus proprias et connaturales adaptare causas, ut in quaestione analoga de mortalibus peccatis satis est explicatum. Vides tertio, eamdem impossibilitatem esse intime connexam cum con- <■ de ce corps rft· mort?... Que si nos adversaires objectent que les op« positions de la convoitise diminuent les transports de la charité, • nous y consentirons volontiers. Et toutefois nous ne craindrons c pas d‘ assurer avec Γ admirable S. Augustin, que la grâce du S. « Esprit abonde tellement en 1’ âme des justes, que leur charité, quoi< que combattue, a quelque chose de plus vigoureux qu’ elle n’ avait < en Adam notre premier père, lorsqu’ elle y jouissait d’une pleine « paix. Car Adam n’ avait rien à combattre dans une si grande fé♦ licite, dans une telle facilité de ne pécher pas. Maintenant, dit S. <■ Augustin, il faut une liberté plus grande contre tant de tentations « qui n' étaient pas dans le paradis, afin que ce monde soit surmonté «avec toutes ses erreurs, toutes scs terreurs, et les attraits de ses «fausses amours. D' où vient cette liberté plus grande, sinon d'une ccharité plus puissante, que la grâce de J. C. inspire à ses saints? « En effet, n’ est-il pas nécessaire que cette charité soit plus forte «et plus fortement attachée à Dieu, puisqu’ ayant à se raidir contre « tant d’obstacles, malgré tant d’ennemis dedans et dehors, elle « ne laisse pas de dire de tout son coeur : J. C. est ma vie ; et, je vis, «WW» plus moi, mai J. C. en moi?... Concluons donc, et confessons «que la doctrine catholique triomphe de tous les reproches de ses «adversaires. Car s’ils nient la vérité de notre justice, ct 1’accom« plissement de la loi à la manière que nous avons exposée, ils contre<· disent à 1’ Ecriture et outragent 1’ esprit de la grâce. Que s’ils « comlxattent Γ accomplissement de la loi, pour montrer qu’ il n' est « jamais si exact qu’ il évite toute sorte de répréhension, ils ne tou« chent point à notre créance, puisque 1’ Eglise catholique confesse < avec le plus grand de ses docteurs, que Dieu justifie tellement ses « saints, qu’ il ne laisse pas d’y avoir toujours quelque chose qu’ il « accorde libéralement à la prière, et qu’ il pardonne miséricordieuse* «ment à la pénitence». Bossuet, Réfutation du catéchisme de Paul Ferry, c. u. 104 QUAEST. CIX. tractione peccati originalis, ita ut recte in thesi dicta sit consequi contradam originis labem. Quo fit ut privilegium Beatae Virginis in hac parte connatural i ter omnino se ha­ buerit ad privilegium conceptionis immaculatae, vi cuius anima eius creata est in statu originalis innocentiae, quantum ad omnia dona quae moralem rectitudinem tam superioris quam inferioris appetitus spectant. Vides denique quarto, quod quanto magis homo per strenuum virtutum exercitium conatur subiicere inferiorem partem rationi, tanto etiam magis tollit de necessitate incidendi in venialia, et magis potens efficitur diminuendi eorum numerum ac frequentiam, et magis accedit ad beatum illum statum in quo a lege pec­ cati perfecte et pro semper liberabimur. Caeterum nihil valent rationes desumptae ex hoc quod libertas a necessitate ad formalem rationem cuiuscumque peccati semper requiritur. Non enim verissimo huic prin­ cipio contradicit ullo modo dogma catholicum, quod non ponit necessitatem quae cadat supra determinatos in indi­ viduo actus. Et ideo, eadem nunc principia solutionis ser­ vata proportione debent adhiberi, quae in hac parte supe­ rius indicata sunt, ubi de impossibilitate servandi legem sine gratia. Multo minus opponi posset auctoritas Scrip­ turae, ubi dicit Christum sese tradidisse ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam : quasi nempe necesse esset Ecclesiam iam ex nunc, in nobiliori saltem sui parte, ab omni naevo peccati esse prorsus immunem. Nam in his quae dicuntur de Ecclesia, semper est respectus ad statum qui nondum est, sed erit in futuro, gratiae scilicet consummatae. Accedit quod ma­ cula, proprie loquendo, nonnisi culpae mortalis est, per quam solam gratiae decor aufertur. Accedit quoque, quod non est intelligenda impossibilitas carendi omni peccato, quasi ne ad tempus quidem posset homo esse absque omni reatu peccati venialis, sed quatenus vitam istam sancti non ducunt absque peccatis venialibus, ut dicitur in 3a Part. Q. 79. a. 4 ad 2"“. Nec tandem legitimum sumeres argu- 1? mentum ex superabundantia gratiae Christi supra damna quae intulit culpa Adami. Nam etsi non restituatur in praesenti vita possibilitas quae aderat in statu innocentiae, vitandi omni ex parte peccatum, adhuc tamen gratia Christi prae gratia originalis iustitiae invenitur longe potentior : praesertim quia non obstante infirmitate illa quae ad agonem et cautelam et humilitatis custodiam relicta est (*), datur nunc homini quod ei in paradiso non fuit concessum. In paradiso enim tale datum est adiutorium, ut Augustinus ait, in quo permaneret homo si vellet, non quo fieret ut vellet. Nunc autem ea gratia datur per I. C., qua etiam fit ut velit, et tantum tamque efficaciter velit, ut carnis voluntatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat. Quibus Augustini verbis ad magnum illud usque in finem perseverantiae donum revocamur, de quo iam, priusquam huic disputationi finis imponatur, per modum coronidis nonnihil dicendum est. THESIS IV. (Art. io). Ab auxilio perseverantiae quo omnibus iustificatis datur in accepta prius iustitia per evitationem peccati posse perseverare, distinguendum est donum perseveran­ tiae quo aliquibus datur ipsum perseverare usque in vitae finem. Et magnum Dei donum merito nuncupatur, utpote solis electis proprium, et consistens in speciali protectione ct custodia a malo, tum per efficacia contra tentationes adiutoria, tum per providentiam disponentem ut cum gra­ tiae statu terminus viae coniungatur. Quod etsi nec in po­ testate sit liberi arbitrii, nec etiam sub condigno merito cadat, adhuc tamen a iusto impetrari, seu, ut Augustinus ait, suppliciter ab eo emereri potest. (i) Cf. August., 1. de pecc. mer. et remiss, n. 33. 1O6 QUAESI. CIX. § i·. Duplici potissimum sensu accipi potest perseverantia. Uno modo respective ad tempus praesens, secundum quod perseverare dicitur ille qui hic et nunc a peccato sese con­ tinendo, hic et nunc quoque in ea quam prius accepit iustificationis gratia perdurat ac permanet. Alio modo respective ad ultimum terminum agonis huius vitae, secundum quod perseverantia dicit continuationem boni usque in viae finein, et speciali nomine perseverantia finalis appellatur. Porro perseverantia hoc altero modo dicta nequaquam cadit sub posse quod per gratiae auxilium homini iustificato datur. Per huiusmodi enim auxilium datur equidem posse firo quolibet nunc vitare peccatum et servare gra­ tiam, non autem posse facere ut cum actuali seu effectiva continuatione status gratiae, ultimum vitae instans coïn­ cidât. Nam, eatenus id posset liberum arbitrium, quatenus posset, vel in eo indivisibili nunc in quo de'facto perseverat, finem sibi viae imponere, vel certe ita immobiliter sese in bono firmare, ut mors quandocumque adveniens existentem gratiae statum semper et necessario inveniret. Atqui utrumque est impossibile. Impossibile est primum, quia indivisibile instans in quo via finitur, in solius Dei potestate est. Impossibile est secundum, quia potestas liberi arbitrii quantacumque gratia adiuti, non est nisi respectu eorum quae sub ele­ ctione cadunt. Quod autem eligitur, est aliquod particulare operabile, particulare autem operabile est quod est hic et nunc. Quod igitur cadit sub potestate liberi arbitrii est ali­ quid ut nunc operandum, non autem continuatio operationis per totum tempus. Praeterea, etsi homo per voluntatem et liberum arbitrium sit dominus sui actus, non tamen est dominus suarum potentiarum, et ideo, licet liber sit ad vo­ lendum vel non volendum aliquid, non tamen volendo fa­ cere potest ut voluntas in eo quod vult, ad id quod vult vel eligit, immobiliter se habeat. Omnibus igitur modis per­ DE NECESSITATE GRATIAE I07 severantia finalis, sub posse liberi arbitrii nequaquam cadit aut cadere potest i1). Atque hinc apparere potest discrimen inter perseve­ rantiae auxilium de quo Apostolus, i Cor. X-13 : Faciet tum tenlationem proventum ut possitis sustinere, et perseveran­ tiae donum de quo intelligitur illud Philipp. 1-6 : Qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi lesu. Ex duplici enim capite differentia ista oritur. Primo ex hoc quod per auxilium datur homini posse perseverare si velit, per donum vero, etiam velle quod potest : pro quanto auxilium ut sic praescindit ab efficaci vel mere sufficiente, donum vero ponit auxilium determinate ut efficax. Secundo ex hoc quod auxilium circumscribitur ad illud tantum quod (1) At dices: Si non sit in potestate nostra id sine quo impos­ sibile est, finem obtineri, neque etiam finis ipse. Sed perseverantia finalis qua finalis, revera est id sine quo impossibile est finem salutis obtineri. Sequitur ergo, salutem non esse in nostra potestate, etiam cum gratiae adjutorio. Kespondeo: Dist, mai. Non est finis in nostra potestate, si in potestate nostra non sit id sine quo impossibile est finein obtineri, impossibilitate antecedente malum usum liberi arbitrii, cone. Im­ possibilitate tantum consequente neg. Contradistinguo minorem, et nego sequelam. Etenim, eatenus nequit haberi salus absque finali perseverantia, quatenus negatio huius perseverantiae importat defectionem liberi arbitrii, per supervenientem terminum viae factam irreparabilem; quam necessario consequitur salutis privatio et ine\ritabilitas damna­ tionis. Proinde, haec impossibilitas non est antecedens, sed conse­ quens, quia totum hoc poterat homo cum adiutorio gratiae impe­ dire. Neque enim sic intelligendum est, perseverantiam finalem non esse in potestate liberi arbitrii, quasi in potestate eius non esset, per gratiam sibi collatam vel praeparatam perseverare usque ad illud instans in quo de facto advenit terminus viae. Semper enim, i. e. in quolibet nunc temporis, potest iustus perseverare, sicut potest etiam non perseverare. Sed hoc sensu intelligendum, quatenus facere nunquam potest ut signatum illud nunc in quo forte est de facto perseverans, sit ultimum nunc suae viae, potius quam nunc conti­ nuandum cum ulteriori temporis mora, in qua adhuc in ancipiti esset perseverantia. 108 QUAES Γ. CIX, reponi potest in nostra facultate, videlicet ad aliquid ut nunc operanduni ; donum vero extenditur ad id quoque quod omnem hominis potestatem fugit, quatenus importat specialem providentiam circa mortis seu termini viae op­ portunitatem. Quisquis igitur accipit donum, accipit etiam auxilium, non autem e converso, quisquis accipit auxilium, accipit etiam donum. Et ideo in thesi dictum est quod ab auxilio perseverantiae quo omnibus iustificalis datur posse perseverare, distinguendum est donum perseverantiae quo aliquibus datur ipsum perseverare usque in vitae finem. Nec iam magni negotii erit declarare quomodo ratione duorum quae superaddit, tum scilicet efficacis protectionis contra tentationes, tum praeterea opportunae coincidentiae ter­ mini viae cum statu gratiae, magnum per antonomasiam Dei donum et dicatur et revera sit. § 2. In primis finalis perseverantia donum Dei est. qua parte dicit collationem auxiliorum efficacium prae mere sufficientibus. Quod quidem adeo clarum existimo, ut vix indigeat demonstrari. Duorum enim piorum, quorum unus in via boni operis perseverat, alter ab ea iam declinat, una tandem atque eadem, et minime dispar conditio est. Nonne, clamat Augustinus de don. pers. n. 21, utrique a Deo creati, utrique ex Adam nati, utrique de terra facti erant et ab eo qui dixit: omnem flatum ego feci, unius eiusdemque naturae animas acceperant ? Nonne postremo utrique vo­ cati fuerant et vocantem secuti, utrique iustificati ? Unde ergo fit ut unus in bono permaneat, alter non permaneat ? Ex libero id dices fieri arbitrio, et recte quidem, si de causa proxima sermo sit. Sed si ad causam altissimam velis ascendere, dicendum hoc ideo esse, quia unius, et non alterius liberum arbitrium per gratiam praeventum est eo modo qui efficax praesciebatur. Quare autem unius, et non alterius? Forte non poterat Deus ambos illos homines ita movere, ut ambo vel neuter moventem sequerentur? Quod si nonnisi insipientis­ DE NECESSITATE GRATIAE IC*) sime dicitur, unum profecto concludendum restat : ad solam eius referendum esse voluntatem, cuius inscrutabilia indicia sunt, quique unum dilexit prae altero, gratuitum ei confe­ rens donum, quod absque iniustitia non contulit et alteri. Est quoque gratuitum Dei donum finalis perseverantia, qua parte dicit provisam coincidentiam mortis cum statu gratiae. Nam certe, in manibus Dei esse mortem et vitam, non est aliquatenus ambigendum. Unde Christus Dominus in evangelio : Vigilate ergo, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit.... Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic jacientem. Quibus verbis admonuit, semper nos paratos esse debere ad mortem et Dei indicium, nec posse confidere de mora supremi iudicis, quia saepe in­ opinato venit. Nullo igitur modo ex nobis pendet circum­ stantia mortis, sed ex Dei providentia, qui libere disponit hu­ manos eventus secundum beneplacitum suae voluntatis. Quo iam praesupposito, dicit Augustinus de dono persev. c. 17 : Videte quam sit a veritate alienum, negare donum Dei « esse perseverantiam usque in finem huius vitae, cum vitae « huic, quando voluerit, ipse det finem ; quam si dat ante «imminentem lapsum facit hominem perseverare usque in «finem». Et epist. 217, n. 21 : «Quomodo non gratiae Dei aest, non solum credendi voluntas ab initio, verum etiam «perseverandi usque in finem, cum finis ipse vitae huius «non in hominis, sed in Dei sit potestate, et possit utique < Deus etiam hoc beneficium non perseveraturo conferre, < ut rapiatur ex corpore ne malitia mutet intellectum illius >. Ex hoc igitur quod videmus alios in finem perseverantes dc hoc saeculo migrare, alios usque post lapsum in hoc saeculo conservari, qui utique non lapsi essent si antequam laberentur hinc exiissent, et rursus quosdam ex his quousque convertantur hic manere, qui utique periissent, si, ut aliis contingit, antequam converterentur defuncti essent : ex hoc. inquam, ita dilucide ostenditur conclusio, ut nemi­ nem nisi plane caecutientem, contradictorem habere possit. Et non solum donum, sed magnum per antonomasiam 1 TO QUA EST. CIX. Dei donum dicenda est haec eadem finalis perseverantia (l). Magnum plane donum, quod secum fert effectivam salutis aeternae consecutionem. Magnum donum, quod iis solis datur, quos Deus praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, quosque vocavit vocatione illa de qua dictum est : Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Magnum denique donum, quod non fuit concessum homini in para­ diso, sed nunc per Christum conceditur electis, et tanto illustrius, quanto magis dispares utriusque status conditiones inveniuntur. « Primo itaque homini, qui in eo bono quo « factus fuerat rectus acceperat posse non peccare, posse « non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est <■ adiutorium perseverantiae, non quo fieret ut perseve« raret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non « posset. Nunc vero, sanctis in regnum Dei per gratiam Dei « praedestinatis non tale adiutorium perseverantiae datur, « sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur : non solum ut ·> sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam «ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint.... Pro his «igitur interpellante Christo ne deficiat fides eorum, sine « dubio non deficiet usque in finem, nec eam nisi manentem « vitae huius inveniet finis. Maior quippe libertas est ne«cessaria adversus tot et tantas tentationes, quae in pa«radiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque ήτ­ α mata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis < vincatur hic mundus : hoc sanctorum martyria docuerunt. « Denique ille (Adam), et terrente nullo, et insuper contra Dei terrentis imperium libero usus arbitrio, non stetit in « tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate. Isti au« tem non dico terrente mundo, sed saeviente ne starent, ste« terunt in fide : cum videret ille bona praesentia quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non viderent.(i) (i) Trid. Sess. 6, can. i6: «Si quis magnum illud usque in fi« nem perseverantiae donum se certo habiturum, absoluta et in· • fallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didi­ cerit, a. s. » DE NECESSITATE GRATIAE XII Unde hoc nisi donante illo a quo misericordiam consecuti sunt ut fideles essent, a quo acceperunt spiritum, non ti­ moris quo persequentibus cederent, sed virtutis et charitatis .et continentiae, quo cuncta minantia, cuncta invitantia, cuncta cruciantia superarent ? Illi ergo (Adae) sine peccato ullo data est, cum qua constitutus est voluntas libera, et eam fecit servire peccato. Horum vero cum fuisset voluntas serva pecati, liberata est per illum qui dixit : Si vos Fi­ lius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Et accipiunt tantam per istam gratiam libertatem, ut quamvis, quamdiu hic vivunt, pugnent contra concupiscentias peccatorum, eisque nonulla subrepant, propter quae dicant quotidie : dimitte nubis debita nostra, non tamen ultra serviant peccato quod est ad mortem.... Huic peccato ultra non serviunt, non prima conditione sicut ille (Adam) liberi, sed per secundum Adam Dei gratia liberati, et ista liberatione habentes li­ berum arbitrium quo serviant Deo, non quo captiventur a diabolo. Liberati enim a peccato servi facti sunt iustitiae, in qua stabunt usque in finem, donante sibi illo perseve­ rantiam, qui eos praescivit, et praedestinavit, et secundum propositum vocavit, et justificavit, et glori ficavit n (J). § 3Verum etsi perseverantiae donum nec in nostra sit potestate, nec sub ullo nostro proprie dicto merito cadere possit, adhuc tamen per instantem orationem potest certo a Deo impetrari. Generalis enim Christi promissio est, Matth. VII, 7-8, Ioan. XVI-23, etc., nos certo impetraturos quiquid petierimus Patrem in nomine eius, utique ad salutem vitae aeternae pertinens, praeter quod nihil peti potest in nomine Christi Salvatoris. Atqui nihil est magis pertinens ad salutem vitae aeternae, quam perseverantia finalis. Unde notavit Au­ gustinus quod ipsa oratione quae dominica nuncupatur, quia cam Dominus docuit, quando oratur a sanctis, nihil pene (1) August, de corrept. et grat. c. 12, n. 34-35· 112 QUAF.ST. CIX. aliud quam perseverantia posci intelligitur (l). Si ergo patres terreni norunt bona data dare postulantibus filiis suis, quanto magis Pater noster coelestis dabit perseverantiam in finem, humiliter et instanter petentibus se ! Cui non frustra dicitur: Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum, (Psalm. XII-15). Non frustra dicitur : Salva me ex ore leonis, et de manu canis unicam meam (Psalm. XXI-21). Non frustra dicitur : Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem (Psalm. LXXII-19). Non frustra dicitur : proiicias me in tempore senectutis, cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me (Psalm. LXX-9). Postremo, ne multa commemorem, non frustra dicitur : Et ne nos inducas in tentationem, sicut nec frustra ipsi Christo quotidie dicimus, sacrosanctum eius corpus ac sanguinem percepturi : Fac me tuis semper inhaerere mandatis, et a te numquam separari permittas. Quanquam hoc ipsum quod est in oratione persistere cum debitis conditionibus ad exauditionem, et sit effectus gratiae efficaciter nos moventis, et semper maneat nobis in­ certum. Quocirca Tridentinum Sess. 6, cap. 13 : « Nemo sibi α certi aliquid absoluta certitudine polliceatur, tametsi in « Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes « debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut « coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et perficere . Unde ultimo ducimur ad dictum apostoli, 1 Cor. X-12 : Qui se existimat stare, videat ne cadat, et iterum Philipp. II-12 : Cum metu et tremore vestram salutem operamini, salva interim consolatione quae nobis tanquam filiis, 1 Petr. V-7, loquitur dicens: Omnem sollicitudinem vestram prolicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis..... Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo lesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. Ipsi gloria et imperium in saecula sacculorum. Arnen. (1) August, de dono persev. c. 2, n. 4-9. QUAEST. CX. DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM. Deinde veniendum est ad scrutandum penitius intrin­ secam gratiae quidditatem, intimamque rationem. Et primo quidem dicendum de gratia habituali, deinde de actuali. THESIS VII. (Art. 1-4). Gratia sanctificans non est merus extrinsecus favor Dei, nec tegumentum aliquod peccatorum per imputatam iustitiam Christi, imo nec rectitudo formaliter consistens in obedientia mandatorum, sed supernaturale donum ani­ mae infusum et inhaerens, quo naturae divinae vere con­ sortes efficimur, et ordinamur ad vitae aeternae beatitudinem in visione Dei. Rectissime autem a theologis dicitur qualitas ad speciem habitus reducenda. Rectissime etiam a picrisque asseritur ab infusis virtutum habitibus realiter distincta, non in animae potentiis, sed in eius essentia subiectata. § 5· Satis constat inter protestantes, eosque omnes qui a protestant icis principiis pendent, gratiam sanctificantem non esse aliquam realitatem animae infusam, eique inhae­ rentem. sed vel aliquid quod est in solo Deo. ut favor seu benevolentia eius ; vel iustitiam qua ipse Christus iustus est, nobis per quamdam fictionem iuris imputatam ; vel ad summum, ipsa iustitiae opera quae quis exercet conformiter ad praecepta legis. Primus dicendi modus fuit Calvini apud Bellarminum 1. i de grat. c. 3 : « Falsum esse contendo, ait, ullam iustitiae ' partem in qualitate sitam esse, vel habitu qui in nobis Bn.LOT · Dr Gratia Chrift: 9 114 OUAEST. CX. < resideat, sed gratuita acceptione nos esse i ustos . Cuius fundamentum ex quibusdam veteribus (apud S. Thomam de Verit. 0. 27, a. 1) renovatum, videtur fuisse in hoc, quod gratia gratum faciens intelligitur illud quo homo est acceptus Deo. Acceptus autem intelligitur per Dei acceptationem, quae quidem in ipso Deo est, sicut et dicitur quispiam acceptus homini, non per aliquid quod sit in acceptato, sed per ac­ ceptationem quae est in acceptante Quare aliquem habere Dei gratiam, vel esse in Dei gratia, id unum significat. Deum nempe habere complacentiam erga illum, ac per hoc. gratia sanctificans nihil omnino in homine ponit, sed tantummodo dicit favorem sese tenentem ex parte Dei. Secundus dicendi modus fuit Lutheri. Qui cum na­ turam humanam per peccatum originale essentialiter vi­ tiatam assereret, volebat hominem etiam iustum in qualibet actione sua semper et necessario peccare, ac proinde, semper et necessario remanere peccatorem Sed perseverantem semper abominationem peccati tegit imputata extrinsecus iustitia Chrisii, ex qua homo, cum vere in seipso peccator sit et maneat, per meram fictionem iuris habet denomi­ nationem iusti. Tertius denique dicendi modus fuit Baii, cuius est propositio 42 a Pio V damnata : « Iustitia qua iustifica« tur per fidem impius, consistit formaliter in obedientia « mandatorum, quae est operum iustitia, non autem in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur homo in fi­ lium Dei et secundum interiorem hominem renovatur >. Et differt a duobus praecedentibus, quatenus esse in gratia, iam non ponitur praedicatio pure extrinseca. Convenit tamen, quatenus gratia qua formaliter iustificamur, non est aliquid inhaerens et infusum, actibus praevium et ab eis condistinctum. Porro omnes istae opiniones tamquam haereticae dam­ nantur a Tridentino, Sess. 6, de iustific. passim, et specia­ liter in can. 11 : « Si quis dixerit, homines iustificari vel « sola imputatione iustitiae Christi, vel sola peccatorum DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM II5 remissione, exclusa gratia et charitate quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis inhae­ reat ; aut etiam, gratiam qua iustificamur, esse tantum •■favorem Dei, anathema sit ·. Nam prima opinio notatur in his verbis : esse tantum favorem Dei. Secunda in istis : homines iusiiftcari sola imputatione iuslitiae Christi. Tertia simul cum aliis duabus in illis aliis : exclusa gratia et charitate quae in cordibus eorum diffundatur atque illis inhaereat. Et sane, in sacris litteris gratia qua iustificamur, dicitur primo terminus novae nativitatis. Illius dico nativitatis quae nativitati carnali opponitur : quae iam non est ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex volun­ tate viri. De qua loquitur Christus ad Nicodemum, Ioan. III. 5 et seq., ubi explicans qua ratione homo possit habilis recidi ad ingressum in regnum Dei. id fieri docet per rege­ nerationem ex aqua et Spiritu Sancto, subditque quod homo ita ex Deo renatus, spiritus est. sicut qui ex carne nascitur, caro est. Quemadmodum igitur naturali nativitate homo constituitur in esse suo humano, et per hoc ipsum ordinatur ad respondentes operationes humanao vitae, ita per nati­ vitatem ex aqua et Spiritu Sancto, vere et realiter consti­ tuitur in quodam esse spirituali seu deiformi ,ut ex consequenti, deiformium operationum capax efficiatur. Et ne hoc incredibile Nicodemo videatur, statim affertur comparatio venti quaquaversum velut ex arbitrio spirantis : cuius realitas nobis dubia utique non est, siquidem audimus vocem eius, et tamen nescimus unde veniat aut quo vadat, siquidem latet nos tam origo quam terminus cius. Simili itaque pacto non est existimanda phantastica seu imaginaria nativitas ex Spiritu, etsi occultum sit, supernaturalc sit, principium a quo novus homo sumit orginem, sicut occultus est. supematuralis est. supra omnem sensum omnemque naturalem cognitionem est et finis vitae aeternae ad quem ordinatur. Spiritus, in­ quit, ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde ve­ niat aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Haec igitur sunt quae de nova ex Deo nativitate et novo ιι6 QUA EST. CX. esse in ea accepto docet Dominus in cvangelio. Haec sunt ad quae alludit loannes in prima sua epistola, III—9, cum dicit : Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quo­ niam semen ipsius in eo manet. Et Paulus, 1 Cor. V-17, cum de nova in Christo creatura loquitur, aut cum Eph. 11-10 ait: Ipsius enim jactura sumus, creati in Christo lesu in operibus bonis (id est ad opera bona), quae praeparavit Deus ut in eis ambulemus. Nunc autem, esse illud quod in nova nativitate nobis communicatur, esse quo spirituales sive deiformes efficimur, esse cuius ratione sumus nova factura, nova creatura ad exercenda opera bona in linem vitae aeternae, aliquid profecto est non in Deo exsistens, non in quadam fictione iuris consistens, non cum ipso operum exercitio con­ fundendum, sed donum homini qui renascitur intrinsecum, donum infusum, habituale, permanens, fixum, et meritorio­ rum operum exercitio natura saltem prius. Amplius, gratia in sacris litteris dicitur id quo con­ sortes efficimur naturae divinae, θβίας κοινωνοί φόσβως. Ita * quidem in celeberrimo loco 2 Petr. I. 3-11, ubi fit oppositio inter maxima et pretiosa dona ad vitam et pietatem con­ ferentia, quae nobis contulit Deus per Christum, et ea quae ex parte nostra in exercitio virtutum praestanda sunt, ut habeamus introitum in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris lesu Christi. Quidquid enim nunc sit de di­ stinctione inter gratiam et virtutes, aut de modo quo plurale illud maxima et pretiosa promissa debet accipi, certum est gratiam sanctificantem, aut solam, aut cum aliorum donorum comitatu, hic significari. Per hoc autem quod gratia illa dicitur divinae naturae consortium, nccesse est in ea intelligere perfectionem quamdam superadditam, per quam anima elevatur supra suam conditionem naturalem, et proportionatur participationi beatitudinis Dei. Semper enim natura indicat essentiam rei cum respectu ad propriam operationem seu proprium finem eius, et ideo, aliquem fieri consortem naturae divinae, nihil aliud est quam ipsum constitui in tali gradu essendi participato a Deo, secundum quem compe- DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM ”7 tens ei sit finis sive beatitudo soli Deo connatural]s (rl. Hinc ergo eruitur eadem conclusio ac supra, quia huiusmodi per­ fectionis accessio haberi omnino non potest per merum extrinsecum favorem Dei, aut per imputationem iustitiae qua iustus est Christus, exclusa omni ontologica atque interna renovatione spiritus mentis nostrae. Imo nec potest for­ maliter importari per justitiam operum, praesertim cum iustitia operum sit aliquid consequens ad dictam divinae naturae participationem, et expresse ab ea in praesenti contradistinguatur : Quomodo, inquit, Deus maxima et pre­ tiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, sic vos curam omnem subinferentes mini­ strate in fide vestra- virtutem, etc. Adhuc, gratia de qua nunc sermo, praedicatur in Scri­ pturis, ut quae nos formaliter facit filios Dei : Lex, inquit, per Moysen data est, gratia et veritas p*r lesum Christum facta est. Ipse enim lesus Christus est, qui quotquot rece­ perunt cum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Unde apo­ stolus, Rom. VIII-15: Accepistis spiritum adoptionis filiorum... Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Porro filius et haeres Dei eatenus quis effi­ citur, quatenus in eam transfertur dignitatem, eamque es­ sendi conditionem, in qua patet accessus ad possessionem propriarum divitiarum Dei, hoc est ad fruitionem summi et increati boni visi ut est in se. Id enim appellamus haereditatem alicuius, quo ille dives est ; et cum Deus nonnisi seipso summo bono dives et beatus sit, seipso scilicet viso, seipso amato, seipso fruitionis obiecto : constat quod pos­ sessio haereditatis Dei cum intuitiva visione Dei conver­ titur. At quo pacto putas intelligi posse, creaturam trans­ ferri in eam essendi conditionem in qua ad Dei visionem pateat accessus ? Nam cum ultimo fine operandi ipsa essendi conditio proportionetur necesse est : aliunde vero, exccd.it 1.1) Cf. de Virtutibus, Proleg. cap. 2, § 1. ιι8 yUAEST. ex. proportionem cuiusvis naturae creatae visio Dei per essentiam. Iterum igitur apparet, translationem hanc importare eleva­ tionem ad novam quamdam rationem entis per donum supernaturale infusum et inhaerens ; apparet quoque essen­ tiam gratiae adoptionis, quae et sanctificans gratia dicitur, in hoc eodem dono esse reponendam. Vide igitur discrimen inter divinam et humanam ado­ ptionem. Nam adoptio humana nihil physicum ponit in homine, sed tantum aliquid intentionalc ad ordinationes rationis pertinens; praesupponit enim, et non facit in adoptato physicam capacitatem fruendi bonis ad quae ius acquirit, transiens in familiam adoptantis. At divina adoptio capaci­ tatem fruendi bono proprio Dei non praesupponit, sed causât, et ideo quadantenus assimilatur generationi per quam generantis natura generato communicatur. Universim autem loquendo summopere cavendum est ne ca quae apud nos sunt, transferamus ad divina, non attendendo conditionum differentiam. Sicut esse gratum homini, nihil ponit in eo qui gratus esse dicitur ; nulla enim mihi accrescit perfectio aut decrescit, secundum quod advenit hominum favor, vel recedit. Et forte idem dici posse putas de eo quod est esse gratum Deo? Absit. Sapienter enim tibi respondebit S. Thomas quod « sicut scientia Dei est causa rerum, non causata a rebus, ut nostra, ita voluntas eius est effectrix boni, et non cau­ ce sata a bono, sicut nostra» (x). Unde quamlibet Dei di­ lectionem sequitur aliquod bonum causatum in creatura, diversum tamen secundum differentiam dilectionis. Est namque una communis dilectio secundum quam diligit omnia quae sunt, ut dicitur Sap. XI-25, et secundum istam dilectionem esse naturale rebus creatis elargitur. Alia autem dilectio est specialis, secundum quam trahit creaturam rationalem supra conditionem naturae ad participationem divini boni ; et secundum hanc dicitur aliquem diligere (i) De Verit. Q. 27, a. 1. DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM 119 simpliciter, quia vult ci bonum aeternum quod est ipse. Proinde, per hoc quod dicitur homo gratiam Dei habere, signi­ ficatur quiddam supernatural^ in homine a Deo proveniens (Ί), et sic, omnibus modis contra haereticorum cavillationes positio nostra firmatur. Haec igitur est gratia sanctificans, quam divinis edocti eloquiis, sancti quoque Patres ab initio praedicaverunt. Haec est de qua Ireneus 1. 5, c. 6, ubi perfectum hominem tribus constare docet, corpore, anima et spiritu, non diebotomiam per haec verba introducens, sed formale supernaturalis vitae principium asserens. De qua Cyprianus epist. 1 ad Donat, n. 4, ubi adhuc a baptismo recens, grato animo recolit nati­ vitatem secundam quae cum, genitalis undae auxilio, infuso desuper lumine, et coclitus hausto spiritu, in novum hominem reparavit. De qua Augustinus 1. 1 de pecc. mer. et remiss, n. 10, ubi veteri Adam a quo peccatum sola imitatione in alios homines transiisse volebant pelagiani, opponit novum Adam Christum, qui praeterquam quod se ad iustitiam exemplum imitantibus praebuit, dat etiam sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam quam latenter infundit et parvulis. De qua Cyrillus Hierosolymitanus, catech. myst. 2, n. 6, ubi baptismum nostrum non in solo extrinseco favore, sicut baptisma loannis, consistere docet, sed tum ad purganda peccata valere asserit, tum ad conciliandum Spiritus Sancti donum, et ad inserendum nos Christo tamquam palmites viti. De qua rursus alter Cyrillus, 1. 4. in Isai. orat. 2, ubi ait formari Christum in nobis, dum divinam quamdam formam, quae est velut character substantiae Dei, Spiritus Sanctus per sanctificationem nobis communicat. De qua demum alii bene mulli, cum nos in Christo regeneratos, vere deos appel­ lari dicunt, non natura, sed participatione, non tamquam de substantia Dei natos, sed tamquam ex gratia deificatos, tametsi usque modo latens sit ista deificatio. Quippe, non- (1) S. Thom. hic., a. 1. in corp. K i J 20 QUAEST. CX. dum apparuit quid erimus, et propterea iusti sunt mundo despecti, sed scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, videntes eum sicuti est f1'. § 2. Fide itaque catholica credendum est, gratiam sancti­ ficantem esse quiddam supernaturale, animae infusam, eique inhaerens. Hinc autem ulterius infertur, ut in thesi additum est, rectissime eam a theologis dici qualitatem ad speciem habitus reducendam. Et Catechismus quidem concilii Tridentini, Part. 2, c. 2, n. 50, non dubitavit asserere id quoque ad fidem de­ finitam pertinere. Ait enim : α Est autem gratia, quemad« modum Tridenti na synodus ab omnibus credendum poena « anathematis proposita decrevit, non solum per quam « peccatorum fit remissio, sed divina qualitas in anima inα haerens, ac veluti splendor quidam et lux quae animarum « nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchrio« res ac splendidiores reddit ». At, quidquid sit de rigore huius censurae, quam plures post Dominicum Soto se­ veriorem existimant, pro certo saltem tenendum, doctri­ nam quae gratiam reponit in qualitate et habitu, ad minus virtualiter in definitione concilii contineri. Unde, ut refert Pallavicinus, 1. 8, c. 14, n. 3, quibusdam postulantibus ut expressius declararetur fieri iustitiam per habitum infusam, delecti Patres ad id responderunt, id satis explicari per vo­ cem inhaeret, quae stabilitatem significat, et habitibus, non actibus congruit. Non ergo sine ingenti saltem temeritate reiici potest conclusio, cui omnium quoque probatorum theologorum sententia suffragatur. Et aperte deducitur ex dictis in § r. Ibi enim ex testimoniis revelationis ostensum est nos per (1) Ad complementum doctrinae, cfr. tractatum de Deo ubi de lumine gloriae et visione intuitiva, Q. 12, thes. 13 Et de Virtu­ tibus, Proleg. c. 2. DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM 121 sanctificantem gratiam elevari ad superiorem gradum essendi, id est, actuari secundum novum esse, (pio ;-simi­ lamur Deo in ordine ad participationem propriae eiu? la­ titudinis. Atqui esse huiusmodi utpote homini adveniens post primum esse completum, est procul dubio, non sui stantiale principium, sed accidens in sola anima spirituali subiectatum. Rursus accidens quo anima spiritualis in seipsa perficitur, nullum aliud esse potest quam qualitas, ut absque contradictione, posita hypothesi, omnes con­ cedent. λ ere igitur dicendum, gratiam sanctificantem esse qualitatem divinitus infusam, quae etiam quomodo ad spe­ ciem habitus reducatur, alibi iam declaravimus, genera­ lem exponendo de habitibus doctrinam. Vide ibi dicta. Nec in oppositum valet auctoritas quorumdam mo­ dernorum de medio tollentium omne accidens ab e>sentia animae realiter distinctum. Tenentur enim praeiudicatis opinionibus suae philosophiae, quae cum irreductibilem habere videatur ad doctrinam fidei oppositionem, ex hoc vel solo capite, praescindendo nunc ab aliis, est prorsus reiicienda. Logice enim ex ea sequeretur, ens supernaturale inter chimaeras esse collocandum, et non modo gratiam qua. justificamur, sed et omnia maxima et pretiosa promissa per Christum nobis donata, imo ipsos actus salutares, imo ipsum lumen gloriae et beatificam visionem, esse cum es­ sentia seu natura animae realiter idem. Et hoc quidem satis nobis esse debet, nam directa confutatio principii philosophici a quo suam de gratia doctrinam derivant, pleno iure ad philosophiae scholasticae auctores pertinet. Sed si gratia sanctificans est habitus, estne habitus realiter distinctus ab habitibus virtutum, et speciatim ab habitu ch ari tatis ? De qua re S. Thomas in articulo l.aius quaestionis tertio. § 3· •«Quidam posuerunt, inquit Angelicus in praesenti. tentias operatives. De qua sententia ita censuit Suarez 1. 6 de grat. c. 12, n. 1 : ■< Sententiam hanc praeferendam ■· censemus, tum quia a pluribus et gravioribus theologis « recepta est. tum etiam quia est satis conformis Scripturae et Patribus, tum denique quia magis commendat divi­ nam gratiam, meliusque totum ordinem supernatural) um perfectionum declarat ». Et re quidem vera, realem distinctionem omnia quae ex sacris litteris supra allata sunt, satis ostendere viden­ tur. Ibi enim gratia proponitur ut terminus novae nativita­ tis novaeque creationis, ut natura superior participata a divina, ut forma qua formaliter efficimur deiformes. Sed illud quod se habet ut directus nativitatis terminus, ut natura nova, ut forma regeneratorum in filios Dei, dicit quidem novum esse ndi principium, non autem operandi, nisi radicale tantum et remotum. Rursus, radicale princi­ pium operandi praesupponitur ad principium proximum atque immediatum, cuiusmodi est virtus. Dicendum igi­ tur. gratiam praesupponi ad virtutes, adeoque ab eis rea­ liter distingui. Et huic conclusioni concordant dicta conci­ liorum. Nam concilium Viennense ait parvulis in baptismo infundi gratiam ei virtutes. Et Tridentinum, Sess. 6, cap. 7. , docet justificationem esse renovationem interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum : quae dona ibidem explicantur de fide, spe. et charitate, quae simul infusa accipit homo per I. C. cui inseritur. Et catechismusl ad parochos, mentem concilii explicans dicit : u Huic autem DE GKATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM • (gratiae sanctificanti) additur nobilissimus omnium vir< tutum comitatus, quae in animam cum gratia divinitus ■ infunduntur ·. Hoc idem apprime suadet analogia ordinis naturalis et snpernaturalis, quam exponit Angelicus in praesenti, et plenius de Verit. Q. 27, a. 2 : « Haec opinio, inquit, {quod • charitas ei gratia per essentiam differant, et quod nulla < virtus sit cum gratia idem) rationabilior videtur. Cum enim • diversarum naturarum diversi sint lines, ad consecutionem alicuius finis in rebus naturalibus tria praecxiguntur : sci■ licet natura proportionata ad finem illum ; et inclinatio ad finem illum, quae est naturalis appetitus finis; et mo­ tus in finem... Homo autem secundum naturam suam proportionatus est ad quemdam finem cuius habet na• taraient appetitum, et secundum naturales vires operari ■ potest ad consecutionem illius finis, qui finis est aliqua ■ contemplatio divinorum, qualis est homini possibilis se­ cundum facultatem naturae, in qua philosophi ultimam hominis felicitatem posuerunt. Sed est aliquis finis ad quem < homo a Deo praeparatur, naturae humanae proportionem - excedens, scilicet vita aeterna quae consistit in visione • Dei per essentiam, quae excedit proportionem cuiusli• bet naturae creatae, soli Deo connaturalis exsistens. Unde • oportet quod homini detur aliquid, non solum per quod ■ operetur ad finem, vel per quod inclinetur eius appeti­ tus in finem illum, sed per quod ipsa natura hominis e« levetur ad quamdam dignitatem secundum quam talis finis sit ei competens ; et ad hoc datur gratia. Ad incli­ nandum autem affectum in hunc finem datur charitas ; ad exsequendum autem opera quibus praedictus finis acquiritur, dantur aliae virtutes. El ideo, sicut iu rebus naturalibus est aliud natura ipsa quam inclinatio naturae, < et eius motus vel operatio : ita et in gratuitis est aliud gratia ■ a charitate et a caetcris virtutibus. Et quod haec compa■ ratio sit recte accepta, patet per Dionysium, cap. 2 Coei. < Hierar., ubi dicit quod non potest aliquis habere spiritua- 1-4 QVAEST. CX. «lem operationem, nisi prius esse spirituale accipiat, sicut «nec operationem alicuius naturae, nisi prius habeat esse « in natura illa ». Caetcrum. cum de habitudine virtutum ad gratiam plenius dixerimus in tractatu de ipsis infusis virtutibus, non est cur ea repetantur quae ibi fuerunt exposita, tum in Prolegom. cap. 2, tum ad Quaest. 62, thes. 1. Et ideo, statim veniendum est ad difficiliorem et maioris momenti controversiam, quae est de essentia gratiae actualis. De qua sit sequens propositio. THESIS VIII. (Art. 2). Praeter gratiam habitualem agnoscenda est gratia actualis qua Deus intellectum et voluntatem hominis in­ trinsecus movet ad aliquid vel cognoscendum vel volen­ dum vel agendum. Et dupliciter consideratur : primo quidem secundum se, deinde vero in suo proximo ac necessario effectu. Considerata in suo proximo ac neces­ sario effectu, nihil aliud est quam actus supernaturalis indeliberatus potentiae a Deo motae, qui quodam vero sensu in nobis esse dicitur sine nobis. At sumpta se­ cundum se, est motio in facultate recepta, principians eiusmodi actum : quae etiam eiusdem indifferenter entitatis est, sive habeat, sive non habeat ultimum effectum actus salutaris deliberati, qui idcirco in plena potestate voluntatis semper relinquitur. § I. Praeter habitualem gratiam, agnoscendum esse ali­ quod aliud gratuitum auxilium Dei interius animam nio-1 ventis ad aliquid cognoscendum vel volendum vel agen­ dum, manifeste apparuit ex plerisque testimoniis quae in praecedentibus allata sunt : praesertim vero, ubi de ne­ DF. GRATIA QUANTUM AO EIUS ESSENTIAM Ι<5 cessitate gratiae, sive ad ipsum fidei et salutaris conversio­ nis initium, sive ad perseverantiam in bono post conver­ sionem perfectam. Non enim sermo hic esse potuit de gratia habituali, utpote quae non principiat, sed consequitur initia conversionis, nec etiam constituit auxilium perse­ verantiae, sed ad ipsum praesupponitur. Oportebat igitur talem accipere gratiam, qua homo actualiter movetur ad bonum salutare, tum per illuminationem in intellectu, tum per inspirationem in voluntate. Et haec est gratia ac­ tualis de qua nunc quaestio. Sed ne statim ab initio circa motionem intellectus et voluntatis obrepat aequi vocatio, animadverte quod motio ilia dupliciter accipitur. Primus modus est, vel tamquam ab obiecto facultati praesentato, (sicut dicitur quod intelligibile movet intellectum, et appetibile apprehensum mo­ vet voluntatem), vel tamquam a causa obiectum prae­ sentante, (sicut dicitur quod magister movet mentem disci­ puli. et orator voluntatem auditoris). Qui quidem mo­ vendi modus non est proprius soli Deo, sed creaturis quoque, etiam in oeconomia salutis communicatur, utputa angelis vel ministris evangelii cie quibus scriptum est : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi... Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Qui etiam in sua intrinseca ratione nunquam va­ riatur, etsi forte per accidens et praeter regulam ordinariam contingat praesentationem obiecti lieri immediate a Deo absque visibili hominum ministerio. Sed nec transcendit ordinem illius gratiae quam externam vocare solent, reve­ lationis scilicet, seu praedicationis, seu suasionis, seu do­ ctrinae ; illius dico gratiae quam ipsi pelagi ani confite­ bantur cum dicebant : Ideo ista (iustitiae opera) sine ope divina non fieri, quia et hominem Deus creavit cum li< bero voluntatis arbitrio, et dando praecepta ipse docet quemadmodum homini sit vivendum ; et in eo utique « adiuvat, quod docendo aufert ignorantiam, ut sciat homo < in operibus suis quid evitare, et quid appetere debeat 126 QUAEST. CX. « quo per liberum arbitrium naturaliter insitum viam le■ monstratam ingredi ens, continenter et i uste et pie vivendo· ·· ad beatam eamdemque aeternam vitam pervenire meJ « reatur υ (x). Et non est illa motio quam iuxta catholicaii fidem ponit gratia actualis, de cuius essentia praesens curri disquisitio. Est igitur alius modus quo accipitur motio intellectu et voluntatis : iam non ex parte obiecti exterius praesen tati, sed ex parte causae quae intrinsecus applicat et ei fective determinat facultatem ad agendum. Notandun porro, quod huiusmodi causa, non est nisi vel facultas ipsa, vel Deus, solus potens menti illabi, i. e. interius in ea operari, ut saepe iam ab initio dictum (-). Et si quidem sit ipsa facultas, tunc est automotio, sicut quando intellectus factus per prius in actu circa principia, consequenter mo­ vet seipsum ad intelligendum conclusionem, aut quando voluntas facta per prius in actu circa finem, consequenter movet seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem. Sin autem sit Deus, tunc est motio inslinctiva, sicut quando anima elicit primum actum, a quo sumit initium processus seu intellectivus seu volitivus, tam in naturalibus quam in supernaturalibusr Et haec instinctiva motio est, quae1 nunc in considerationem venit : motio scilicet Dei auctoris supernaturalis, intrinsecus moventis mentem ad intelligentiam alicuius veri, et determinantis voluntatem ad affec­ tionem alicuius boni quod ad salutem vitae aeternae perti­ neat. Haec, inquam, motio est quae nomine gratiae actualis importatur, et ex disertis Scripturarum testimoniis est ne­ cessario agnoscenda Huc in primis spectat celebris ille locus loannis, Vl-44, ubi Christus incredulitatem ludaeorum redarguens, ait : Nemo potest venire- ad me, nisi Pater qui misit me. traxerit eum. Nam quid est hoc, traxerit eum, nisi moverit eum t Ea1 2 (1) August, de spir. et litt. c. 2, n. 4. (2) De his vide Ferrariensem, in 1. 3 c. Gent. c. SS ct 8_. DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM I2~ nimirum interiori motione, quae contradistinguitur a prae­ sentatione obiecti, et ab omni eo quod forinsecus in genere eruditionis vel suasionis vel sollicitationis, per visibilium tiam agentium ministerium aut adhibetur, aut adhiberi potest. Subdit enim paulo infra : Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ut scilicet intelligainus hic agi de operatione illi soli propria, qui est rex saeculorum immortalis et invisibilis, qui non ab extra tantum tangit mentem, ostendendo ct proponendo ratio­ nes vel motiva, sicut facere possunt illi quoque quos vide­ mus homines, sed intrinsecus operatur, suo illapsu appli­ cans potentiam tum intellectivam tum volitivam ad actum quo mens et cognitione veri illustretur, et complacentia boni afficiatur. Huc quoque pertinet illud Act. XVI-14. de Lydia purpuraria, cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo. Ubi interior operatio solius Dei moventis et inclinantis ct inflectentis mentem expresse op­ ponitur propositioni obiecti, seu evangelicae praedicationi quae etiam a Deo erat, sed per ministerium Pauli. Pertinet et illud i Cor. II1-6: Ego plantavi. A polio rigavit, Deus autem incrementum dedit. Ubi loquitur apostolus de fructu apostolici ministerii, qui est conversio ad fidem, reditus ad bonam frugem, exercitium pietatis et constantia in bonis operibus ; eademque semper est oppositio ac supra, simi­ litudine nunc desumpta ex agricultura. Nam cum de plan­ tatione et irrigatione sermo est. designatur opera extrinse­ cus per praedicationem seu instructionem seu exhortationem adhibita. Cum autem sermo est de incremento quod soli Deo refertur acceptum, significatur altior illa in intimis hominis operatio, quae «excedit humanam humilitatem, excedit angelicam dignitatem, nec omnino pertinet nisi ad agricolam Trinitatem », ut Augustinus dicit, tract. 80 in loan. n. 2. Est autem interior illa operatio, tum in intellectu, tum in voluntate. In intellectu quidem, nam, Eph. I-18, Deus est qui dat illuminatos oculos cordis, ad sciendum QUAEST. CX. spem vocationis, et divitias gloriae eius in sanctis. Et 2 Cor. IV-6, ipse illucei in cordibus ad illuminationem scien­ tiae claritatis Dei. Et ib. III-5. de cogitatione bona quae I primum-etiam operis initium praecedere debet: Non quod ait. sufficientes sintus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. In voluntate vero. nam. ut ait apostolus, Philipp. Il-13 : Deus est qui operatur in vobis et velle perficere, idque pro bona voluntate, i. e. secundum misericors suum consilium et gratuitum propositum. Quare. Thren, V-21, sic orat propheta : Converte nos, Domine, ad te, et concertemur. Et Prox·. XXI-i, dicitur cor hominis esse ] in manu Domini : Quocumque, inquit, voluerit, inclinabit illud, eo quod potens est Deus intrinsecus voluntatem flectere ad complacentiam et affectionem cuiusvis boni, etiam par­ ticulariter determinati. Unde bene Ferrariensis in I. 3 c. Gent. c. 89: «Est et alius modus quo Deus aliquando in·« tellectum et voluntatem movet, non ex naturali inclinatione ·« propriae naturae secundum se, sed ex sola motione qua " applicat intellectum ad intelligendum et considerandum «aliquod obiectum, et voluntatem ad aliquid volendum movet. Oui quidem actus licet non dicatur naturalis tan« quam naturae principia consequens, dicitur tamen natu­ ralis in quantum fit virtute superioris naturae dantis omni« bus et esse et operationem ; est enim unaquaeque natura «disposita ad obediendum primae omnium causae» (x). Ubi iterum vides quantum distet iste modus ab illo alio superius assignato, qua creatura aliqua, sive homo sive ■angelus, intellectum aut voluntatem alterius per doctrinam vel suasionem movere potest. Certe homo praedicans vel do cens, 'et eadem est ratio dc angelo), non influit lumen intelligibile, nec auget ipsum, nec reducit illud de potentia in actum, sed solum proponit quaedam signa intclligibilium intentionum, ad hoc ut ipse auditor per virtutem sui intel(1) Quomodo talis motus voluntatis non sit violentus, pulchre •explicat idem auctor, cap. praec. DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM 129 lectus formet intclligibiles conceptiones signis exterius pro­ positis respondentes, ct sese reducat ad scientiae perfectio­ nem adminiculo exemplorum vel argumentorum manuducentium in perceptionem conclusionum quae in praecognitis a se principiis continebantur. Unde principalis causa scien­ tiae est ibi interius lumen intellectus, non secus ac natura interior est principalis causa sanationis : quatenus sci­ licet actio docentis est ex suppositione luminis intclligibilis et praeexsistentis cognitionis principiorum, eodem plane pacto quo actio medici est ex suppositione virtutis na­ turae et principii vitalis adhuc incorrupti. Ceterum, influere vel augere lumen intelligibile, intrinsecus applicare mentem ad intelligentiarn alicuius veri, intrare terminos intellectus quasi ad utendum eo tamquam subiecto sibi instrumento, id quidem soli prorsus Creatori reservatur i1). Et simile est quantum ad voluntatem. Nam iterum nec homo nec an­ gelus, nec alia quaevis creatura intrat in eam, sed eatenus inducit eam ad aliquod volendum, quatenus monstrat, ma­ nifestat, ostendit hoc aliquid tanquam contentum sub ordine specialis illius boni ad quod voluntas praesupponitur iam inclinata, sicque eam allicit ad volitionem quae sit se­ cundum sensum et directionem praeexsistentis affectionis. Alio autem modo agere in voluntatem quasi ab intus in­ flectendo eam, multoque magis convertere voluntatem ab una directione in aliam, causando in ea affectionem primam ct radicalcm ad quam caeterac se habent consequenter, totum hoc extra potestatem creaturae est, sed pertinet ad motionem gratiae quam praecitata Scripturae testimonia satis superque demonstrant (*).1 2 (1) Cf. omnino S. Thom. la Part. Q. 117, a. 1, et de Verit. Q. 11 de magistro. (2) His consentanea sunt quae scribit S. Ignatius in exercitiis spiritualibus, regula secunda pro pleniori discretione spiritum: c So■Aius est Dei Dni nostri dare consolationem animae sine causa prae« cedenti, quia proprium est Creatoris animam intrare, ingredi, fa« cere motionem in illa... Dico, sine causa, i. e. sine ullo praevio sensu H1U.OT - De Gratta Chrhti 10 >30 QUAEST. CX. Sic igitur apparet veritas illius actualis auxilii de quo nunc sermo (x). Sed de eius natura ampliores iam deter­ minationes merito desiderantur. Et maioris perspicuitatis causa, ad gratiam quam excitantèm vocant, restringenda erit consideratio, praesertim cum ipsa, ut ex dicendis infra patebit, ab ea quae adiuvans dicitur, minime secundum rem distinguatur. § 2. Celebris quidem inter theologos controversia est, inde a saeculo XVII, quoad naturam gratiae excitantis. Alii cum Suarezio volunt nullum per eam haberi auxilium in­ terius in potentiis animae receptum, praeter actus vitales intellectus et voluntatis. Putant enim gratiam excitantem esse ipsum actum indeliberatum bonae cogitationis vel piae affectionis, qui a Deo et homine simultanée et aeque immediate producitur. ·■ Ego, inquit ipse Suarez 1. 4 de «grat. c. i, n. 12, nullum auxilium internum, potentiisque ■< animae inhaerens, praeter actus vitales et actiones eorum, « nec alias qualitates per se infusas agnosco, nisi vel ha­ ft bitus vel supernaturales actus vitales». Et infra, c. 4, «vel cognitione alicuius obiecti 'per quod talis consolatio adveniat « animae per eius proprios actus intellectus et voluntatis >. Et in versione ms., hoc loco habetur sequens citatio: B. Thomas, 1-2, Q. ), a. 6, et Q. 10, a. 4, quibus locis Doctor angelicus agit de motione vo­ luntatis, movente Deo. Sic Roothan in notis 1. c. (2) Nota bene quod allata testimonia de interiori operatione Dei in nobis non possunt restringi ad solam influentiam habituum a Deo in anima. Quaedam enim sunt quae hunc sensum absolute non fe­ runt, ut Ioan. VI-44. Quaedam vero quae vel exclusive vel inclusive saltem, referuntur ad ea quae antecedunt iustificationem et habituum infusionem: exclusive, ut Act. XVI-14; saltem inclusive, ut 1 Cor. II1-6, 2 Cor. III-5, Philipp. Il-13. etc. Denique, etiam post infusos habitus agnoscenda est ulterior et specialis operatio Dei in corde, ut in quaestione de perseverantia probatum est. Omnibus ergo modis, speciales actualis gratiae motiones oportet hic intelligere. DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM IS» n. 2 : Censeo nullam entitatem infundi, quae sit prior tem­ pore vel natura ipso actu gratiae excitantis, vel prin­ cipium proximum eius, sed solum Spiritum sanctum im< mediate ac per seipsum infundere hos actus elevando po·■ tendam ad conficiendum illos ». Huic opinioni e diametro alia opponitur quae vult gratiam excitantem non esse for­ maliter ipsum actum vitalem indeliberatum, sed proximam causam eius: videlicet, vim transeunter menti impressam, ad instinctivum actum impulsivam atque applicativam, necnon (si infusus habitus desit), intrinsece elevantem po­ tentiam, ut sit proportionatum actus principium quan­ tum ad supernaturalitatis modum. Alio modo potest in• telligi Deus (auxilium praebere), aliquid in potentia ef·· ficiendo, quod non sit actus secundus seu vitalis, sed tan­ tum aliqua entitas per modum actus primi, non tamen permanentis in potentia non operante, sed durantis so■> Ium quamdiu potentia operatur, ut in hoc, ab omni qua·· litate quae per modum habitus nobis infunditur, distin·· guatur. Et hoc genus auxilii ponunt aliqui moderni theo­ logi, et vocant illud actuale... quia est aliquid transiens, • ut ita distinguant illud ab habituali auxilio ·> (*). In hoc igitur situm est totius controversiae punctum : Sintne actus supernaturales indeliberati, ipsa secundum se actualis gratia excitans, an solum immediatus, proxi­ mus, et necessarius effectus eius : ita scilicet ut formalitas gratiae reponenda sit, vel non, in motione intus a Deo re­ cepta, qua mens ad dictos actus eliciendos determinetur. Porro, ut cuique consideranti patebit, non potest controversia eiusmodi directe dirimi ex revelationis documentis, cum revelatio id unum directe nos edoceat : Deum in nobis operari velle et perficere, Deum aperire mentem et tangere cor ; adeoque esse in nobis, et non ex nobis libere agentibus, quasdam cogitationes, et inspirationes a Spiritu Sancto. Quo autem modo haec contingant, per se non dicit, sed sicut (1) Suarez, ubi supra, 1. 3, c. 1, n. 12. QUAEST. CX. in aliis quaestionibus pene innumeris, relinquit colligendum per ratiocinium et analysim metaphysicam. Nunc autem prior ille modus secundum quem ad actum vitalem indelibcratum Spiritus Sanctus concurreret, non subordi nando sibi potentiam, i. e. non immittendo in ea quo impellatur et elevetur ad productionem actus, sed actum ipsum i miner diate influendo, et cum ea coefficiendo : iste, inquam, modus non uno ex capite impossibilis ac metaphvsice repugnans tibi forsitan videbitur. Et primo quidem, ex parte conventus potentiae creatae cum Spiritu Sancto ad coefficicndum actum. Quotiescumque enim duo agentia coniunguntur ad effectum unum, aut casu coniugatio lit, aut certe ipsius coniugationis debet esse causa per se. Causa autem j>cr se, vel erit unum c duo­ bus agentibus determinans alterum ad coagendum, vel aliquod tertium determinans utrumque. Atqui non est ter­ tium quoddam agens determinans conjugationem Spiritus Sancti cum facultate creata, ut facile, puto, concedent omnes. Sed nec est unum c coniugandis determinans alterum ad coagendum : non facultas creata Spiritum Sanctum, ut est per se evidentissimum ; non Spiritus Sanctus facultatem creatam, cum ex hypothesi Spiritus Sanctus nihil in ea ef­ ficiat quod sit per modum actus primi, sed influat tantum in actum secundum, (piam cogitationem, pium affectum), qui causalitate facultatis est natura posterior. Erit ergo casualis simultaneus ille Spiritus Sancti cum intellectu et voluntate concursus, ad coefficiendum indeliberatos actus in quibus essentia gratiae collocatur. Et si casuale est prin­ cipium ex quo proxime gratia procedit, tunc ut de aliis innu­ meris repugnantiis sileam, gratia illa iam non est Dei gratia. Sed haec, si placet, omitto. Veniamus ad influxum quem in piam cogitationem vel pium affectum haberet potentia, non a Deo mota, sed concomitanter cum Deo agens. Et primum omnium, videtur esse aperta impossibi­ litas, si pia cogitatio vel pius affectus consideretur ut actus i iidel iteratus. Etenim omne quod transit de potentia in DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM I33 actum debet moveri ad exercitium actus, aut a se. aut ab alio. Ad exercitium autem actus indelibcrati facultas non movetur a se. Unde, si nec ab alio moveatur , et nihilominus agere supponatur, eo ipso ponitur actio cuius deest ratio sufficiens. « Voluntas, ait S. Thomas 1-2, Q. 9, a 4. movet seipsam in quantum per hoc quod vult finem, reducit se< ipsam ad volendum ea quae sunt ad finem. Hoc autem ■ non potest facere nisi consilio mediante. Cum enim aliquis «vult sanari, incipit cogitare quomodo hoc consequi possit, « et per talem cogitationem pervenit ad hoc quod potest «sanari per medicum, et hoc vult. Sed quia non semper '•sanitatem actu voluit, necesse est quod inceperit velle « sanari ab aliquo movente. Et si quidem ipsa moveret «seipsam ad volendum, oportuisset quod mediante con« silio hoc ageret ex aliqua voluntate praesupposita. Non autem est procedere in infinitum. Unde necesse est po­ nere quod in primum motum voluntatis voluntas pro« deat ex instinctu alicuius exterioris moventis >. Qui qui­ dem exterior movens est solus Deus, ut expresse docet Angelicus paulo infra, a. 6 f1). Porro actus indeliberatus in quaestione nunc positus, ille ipse primus motus facul­ tatis est, cuius causa cum non sit aliquod consilium vel aliqua voluntas antecedens, aliud esse non potest quam instinctus seu motio applicativa ad agendum, eaque re­ cepta a primo movente Deo. Tollitur autem huiusmodi instinctus, semel ac facultas dicitur coniugari Deo, et nihil ab eo recipere quod sit natura prius ipso actu sanctae cogi­ tationis vel piae affectionis. Ergo, hac suppositione facta, impossibilis est omnis influxus creatae facultatis in actum praedictum. At nondum satis, quia crescit repugnantia, si indeli­ beratus actus iam consideretur ut supernaturalis, et aliunde facultas supponatur infuso habitu destituta. Nam si quando agentis virtus improportionata sit ad aliquod (1) Cf. etiam 1. 3 c. Gent. c. 89. 134 QUAEST. ex. genus actuum (sicut improportionata est omnis naturalis facultas ad actus entitative supernaturalcs), eadem illa virtus nisi augeatur vel elevetur, nunquam poterit esse eiusmod actuum principium elicitivum. Hic autem, ex hypothesi, virtus facultatis in nullo augetur aut elevatur. Repugnat ergo ut sanctae cogitationis et piae affectionis superna­ turalis, partiale etiam seu inadaequatum principium ex­ sistat. Equidem distinguere solent inter vitalitatem actus et supcrnaturalitatem eius, dicendo quod facultas dat actui esse vitale, Spiritus autem Sanctus assistens esse supernaturale. Sed hoc nihil est, et tota explicatio nititur falso supposito. Suppositum enim est quod soli operationi vitali qua tali proprium sit esse ab intrinseco. At vero commune hoc est omni operationi, et secundum omnia quae suscipit praedicata. Actio alicuius, etiamsi sit eius ut instrumenti, oportet quod ab eius potentia egrediatur, inquit S. Thomas de Pot. 0. 3, a. 4. Neque in hoc distinguitur actio vitalis a non vitali, bene vero in eo quod actio non vitalis, etsi ab intrin­ seco, non tamen manet in intrinseco, sed consistit in qua­ dam emissione ad extra, utpote tota se ordinata ad perficien­ dum aliquid exterius. E contra, actus vitalis ita est ab intrin­ seco, ut etiam maneat in intrinseco, tamquam omni ex parte, propria ipsius operantis actualitas et perfectio. Unde apud philosophos, operatio non vitalis et operatio transiens, operatio vitalis et operatio immanens convertuntur. De­ nique, in hoc distant viventia a non viventibus, quod vi­ ventia operantur ad suam ipsorum perfectionem, alia vero non. Caeterum, tam impossibile est concipere operationem quamlibet, quae se tota non egrediatur e virtute agentis, vel simplici, vel certe intrinsecus aucta seu elevata, ac im­ possibile est concipere cursum qui non sit a currente, et calefactionem quae non sit a calefaciente. Rursus itaque dico : Virtus facultatis coniugatac cum Spiritu Sancto, intrinsecus non augetur, nec elevatur. Metaphysice igitur repugnat ut sit quocumque modo elicitivum principium supernaturalis actus sanctae cogitationis et piae affectionis. DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM 135 Adhuc ex parte unitatis eiusdem actus nova occurreret impossibilitas. Non enim intelligitur quomodo duo agentia possint concurrere in eamdem numero operationem, nisi ad invicem subordi nentur, et unum agat in virtute ab alio accepta. Sicut pictor et penicillus eatenus in unam pingendi actionem conveniunt, quatenus penicillus subordinatur pi­ ctori. et agit in virtute quam ab eo accipit, non quidem per modum formae permanentis, sed per modum intentionis fluentis. Et idem proportionaliter dicendum in praesenti. Unde, cum S. Thomas, 2-2, 0. 23, a. 2, excludit opinionem Magistri ponentis quod charitas non sit aliquid creatum in anima, sed ipse Spiritus Sanctus, et examinat varios modos quibus opinio ista posset exponi, ne in cogitationem quidem ei venit modus qui esset consentaneus principiis adversa­ riorum, simultanei concursus Spiritus Sancti cum naturali facultate in unius actus cocflicientiam. Etenim, ut alibi ait : Una actio non procedit a duobus agentibus unius ■ ordinis», i. e. inter se non subordinates (x). Necesse igitur omnino est agnoscere motionem a Spi­ ritu Sancto receptam, qua anima determinetur ad actum indeliberatum supernaturalem. Et si quidem anima habi­ tibus supernaturalibus instructa supponatur, motio ista est motio applicans facultatem habitualiter elevatam, eamque instinctive determinans ad actum et obiectum eius Sin autem minus, est motio non solum applicans, sed si­ mul etiam transeunter elevans potentiam, et supplens ha­ bitus defectum. Utroque autem modo, non in ipso actu supernatiirali indeliberate, sed in motione qua principia­ tur ille actus, recte repones essentiam excitantis gratiae, quae utique dicenda est esse immediate a Deo, ab eoque solo ; a Deo, inquam, aperiente intellectum et tangente cor suae creaturae. Quod si ulterius quaeras, cuiusnam generis sit huius motionis entitas, respondeo primo, quod satis est si con­ ti) S. Thom. I Part. Q. 105, a. 5 ad 2UIU. I3<> 2VAEST. ex. cipiatur per analogiam ad virtutem illam fluentem quae recipitur in instrumentis apud nos notissimis, et se habet td quo instrumentum applicatur, vel etiam elevatur ad actum excedentem proportionem suae propriae formae. Id, inquam, satis est, quin oporteat omnino determinare quaenam sit categoria Aristotelis, ad quam praedicta entitas est referenda. Nam etiamsi illa non posset assignari, sequeretur ad summum quod aristotelicae categoriae non adaequate dividunt ens creatum : in quo quidem non esset, praesertim pro plerisque adversariis, magnum inconveniens. — At respondeo secundo, quod aliquid est in genere dupli­ citer : uno modo simpliciter et proprie, sicut species quae sub genere continetur; alio modo per reductionem, sicut punctum quod reducitur ad genus quantitatis, quia licet non sit extensum in partes, adhuc tamen accipitur ut quod­ dam quantitatis principium i1). Et hoc modo tantum, oinissis aliis rationibus, motio gratiae, utpote non habens esse completum et fixum, sed incompletum et fluens, sub genere contineri potest. Nunc autem, cum sit id quo facultas fit actu principians piam cogitationem vel indeliberatam affectionem, haud male reducetur ad genus qualitatum quibus potentiae disponuntur ad operationes suas. Animad­ verto denique tertio, quod omnibus modis nihili faciendum erit terriculamentum illud quod aliqui apponunt de qualitate mortua. Quid enim, quaeso, sibi vult qualitas mortua ? Si ideo mortua dicitur qualitas, quia non pullulat ex intrinse­ cis subiccti principiis, (et non apparet alia vel verosimilis ratio appellationis), tunc, inter qualitates mortuas ponere oportebit gratiam sanctificantem, virtutes supernaturales tam theologicas quam morales, lumen gloriae, et quidquid recensetur inter habitualis gratiae dona. Haec enim omnia ex intimis nostris nequaquam oriuntur, et non differunt ab actualibus motionibus nisi in quantum afficiunt poten­ tias permanenter, motiones vero afficiunt eas solum tran-(i) (i) S. Thom. I. Part. Q. 3, a. 5. DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM i.-J -uunter. Sed non ea demum differentia est, qua alia ab aliis secundum essè vivum et esse mortuum unquam distinguen­ tur. Denique, si per abusum terminorum, vivam quali­ tatem vocare placet eam quae perficit principium opera­ tionis vitalis, i. e. immanentis, tam viva dici poterit qua­ litas motio, quam qualitas habitus. Quapropter, a primo ad ultimum, ne umbra quidem solidae rationis in hoc esse potest. Caeterum, non in his et similibus principalis est oppo­ sitionis adversariorum causa, sed altius repetunt princi­ pium, existimantes iam pessum ire libertatem arbitrii, semel ac admittitur necessitas praemotionis ad indeliberatum actum. Videtur enim eis quod propter paritatem rationis, alia adhuc motio ad unum pariter determinans requiretur pro actu deliberato, ac per hoc, quod in praedeterminismi doctrinam necessaria quadam consequentia oportet deve­ nire. Verum, haec ipsa consequentia et rationis paritas est. quae omnino neganda apparebit cuilibet attendenti ad principia ab initio exposita (ex ia-2", O. 9), de modo quo voluntas et movet seipsam, et per prius a movente Deo movetur. Re enim vera, voluntas non secundum idem movet et movetur, nec secundum idem est in actu et in potentia., sed ■>! quantum actu vult finem, reducit se de potentia in actum respectu eorum quae sunt ad finem, ut scilicet actu ea velit (*). Hoc generale principium est, a quo lucem accipiunt ea fere omnia quae ad voluntatem spectant : principium autem dico, quod plenam applicationem habet in praesenti. Nam per instinctivam motionem ad actum indeliberatum. vo­ luntas facta est in actu circa aliquod bonum de ordine sa­ lutis, quatenus actu afficitur exempli causa, circa Deum prout amabilem, prout colendum, etc., vel circa bonum fugiendi poenas aeternas, tendendi in beatitudinem a Deo promissam, denique circa quodvis obicctum peculiaris vir­ tutis, puta castitatis, sobrietatis, patientiae, etc. etc. Iam (1) S. Thom. i-2, Q. 9, a. 3, ad i“"«. 13» QVAEST. CX. igitur potens est movere se, in virtute quidem motionis prius acceptae, sed cum pleno dominio sui actus in id quod sub bono praedicto continetur, omnia intelligendo iuxta ex­ plicationes datas in prolegomeno, § i et 2. Sequitur ergo, nullam requiri posse ulteriorem gratiae motionem pro actu deliberato. Et si nulla requiritur ulterior gratiae motio pro actu illo, dicendum quod ipsa actualis gratia semper est eiusdem entitatis, sive habeat sive non habeat ultimum effectum in libero voluntatis consensu repositum: eo fere: pacto quo sacramenta semper sunt entitate et virtute et causalitate eadem, sive obtineant, sive non obtineant ul-' limum illud ad quod causandum sunt ordinata, scilicet i usti licationis gratiam quae dicitur res sacramenti. Sed sunt qui conclusionem ultro concedentes quoad eos qui infusis habitibus instruuntur, illam reiiciunt quan­ tum ad eos qui eisdem sunt destituti. Et ratio eorum est quia priores habent in se permanentia principia supernaturalis operationis et ideo sine difficultate admittitur propter argumentum mox factum, ipsos non indigere pro actu de­ liberato aliqua motione gratiae distincta a motione gratiae excitantis. At in aliis suppleri debet defectus habitus supernaturalis per motionem elevantem, et haec motio, cum sit transiens et fluens, eadem numero pro duobus actibus di­ stinctis, indeliberato et deliberato, esse non potest. Quomodo ergo gratia excitans, dato quod semper sufficiat ad hoc ut voluntas possit seipsam movere ad bonum opus quoad substantiam actus, valeret etiam per se solam ad supernaturalitatis modum ? Et illi quidem sic ratiocinantur. ut ubi infusus habitus deest, ulterioris motionis nécessitatem adstruant. Sed nescio an omnes conditiones quae in considerationem venire debent, sufficienter attenderint. Et recte quidem asseritur debere suppleri per actualem et fluen­ tem elevationem, id quod deest facultati quominus sit proportionatum principium elicitivum supernaturalis actus. Nec de hoc dubium aliquod superesse potest. Sed eatenus sequeretur, elevationem in ordine ad actum deliberatum ; 1 i | | I ! I DE GRATIA QUANTUM AD EIUS ESSENTIAM »3" • lebere esse entitate et numero distinctam ab ea quae est ad indeliberatum, quatenus ad positionem posterioris actus iam cessasset motio qua voluntas elevatur ad priorem. Hoc autem impossibile esse, facile est videre. Nam cum nihil mo­ veat nisi in quantum est actu, oportet ut voluntas adhuc sit in actu piae affectionis indeliberatae, quando incipit iêipsam movere ex libertate sui arbitrii. Et si ad posi­ tionem actus deliberati, adhuc est actus instincti vus supernaturalis simul cum motione supplente in potentia habitus defectum, dicendum sane, nullam esse necessitatem novae motionis elevantis, sed unam eamdemque pro utroque actu -ere, eo vel magis quod isti duo non ut disparati inter se comparantur, sed potius* ut ad invicem subordinati. Non ergo disparis in hac -parte conditionis est actualis gratia in insto et in peccatore, sed semper est eiusdem entitatis, habeat vel non habeat ultimum effectum actus salutaris deliberati, qui ex consequenti, in plena potestate, plenoquc dominio voluntatis semper etiam relinquitur. Sed haec ampliorem forte lucem accipient ex iis quae dicenda supersunt in sequenti questione, cui titulus apud S. Thomam : de divisione gratiae. QUAEST. CXI. DE DIVISIONE GRATIAE. Communis apud antiquos doctores divisio est gratiae gratum facientis, tum in operantem et coopérante™ (S. Thom. a. 2), tum in praevenientem et subséquente™ (Id. a. 3). Et neutra coincidit cum divisione alia, in gratiam excitantem et adiuvantem (Trident. Sess. 6, cap. 5), quae nonnisi posterius introducta est, quando exorta haeresi protestantica, de­ buerunt partes gratiae et liberi arbitrii contra novos errores diligentius exponi. Imo, tum a prima, tum a secunda, tum a tertia divisione distinguitur illa alia in gratiam efficacem et sufficientem, quae ordine chronologico ultimum tenet locum, et tempore demum controversiae iansenianae, post­ quam coepissent agitari subtiliores quaestiones quibus di­ sputationes cum protestant! bus aperuerant viam, maxime fuit pervulgata. Non est autem cur mireris divisiones istas decursu saeculorum, unam post aliam, pro controversiae exigentiis paulatim introductas. Esset quidem unde mirareris, si prae­ dictae divisiones importarent gratias diversas secundum essentiam, quasi cum processu temporis, et secundum ne­ cessitates causae, adinvenissent et veluti creavissent theo­ logi nova gratiae auxilia Patribus incognita. Esset, inquam, unde mirareris, quia si nemini nostrum competit multipli­ care entia, (aut sine, aut etiam non sine necessitate), multo minus id convenit theologis, qui doctrinam, tractant sibi commissam, non a se inventam, ad se perductam, non a se prolatam, in qua non auctores esse debent, sed custodes et fideles expositores. Nunc autem, omnes divisiones re­ censitae nihil aliud important quam multiplices repectus unius semper invariatae gratiae ad suos effectus: quatenus, eadem manente quidditate, gratia nata est tanto phires DE DIVISIONE GRATIAE Ip < lenonii nationes suscipere, quanto plures in effectibus eius considerari possunt vel res vel formalitates distinctae. Unde S. Thomas, a. 2 ad 4’““ : « Dicendum quod gratia operans et cooperans est eadem gratia, sed distinguitur secundum diversos effectus ». Et art. 3 in corpore : « Di• cendum quod sicut gratia dividitur in operantem et coo• perantem secundum diversos effectus, ita etiam in prae­ venientem et subsequentem, qualitercumque gratia ac­ cipiatur >. Et iterum in resp. ad 3"™: «Dicendum quod ■ gratia non diversificatur per hoc quod est praeveniens « et subsequens, secundum essentiam, sed solum secundum effectus, sicut de operante et coopérante dictum est ». Porro eamdem omnino esse rationem de aliis divisionibus, in decursu huius disputationis clare apparebit. Animadvertendum denique, quod duae priores divisio­ nes accommodantur a veteribus gratiae etiam habituali : ut haec gratia dicatur praeveniens vel operans, (operans sci­ licet, non effective, sed formaliter), pro quanto iustifteat animam, faciendo hominem gratum Deo ; subsequens vel cooperans, secundum quod est causa meriti, iam non so­ lum hominem, sed opus hominis gratum reddendo. «Per " gratiam operantem significatur ipsa gratia (habitualis) prout esse divinum in ‘anima operatur, secundum quod - gratum facit habentem » (x). Et infra : « Dicitur coope<■· rans.... quia liberum arbitrium ministrat substantiam ·■ actus, et a gratia est forma per quam meritorius est. Unde «illud quod gratia ministrat, est sicut ultimum comple­ mentum, et propter hoc dicitur cooperans, quasi com■ plens illud quod per liberum arbitrium ut praeiacens ex­ hibetur 1 (1 2). Verum, quia ista sine difficultate intelliguntnr, non opus erit in praesenti, de ipsa habituali gratia specialem facere mentionem. Sed convenientius visum est ab ea prescindere, sicut et ab omni eo quod ante iustifica(1) S. Thom. In II, D. 26, Q. 1, a. 5 in corp. (2) Ibid., ad 4'uu. I.|2 QVAllST. XCI. tioncm locum eius tenet in ordine ad supernaturalitatem actuum, ut de sola gratia actuali in sua habitudine ad li­ berum arbitrium, tota absque confusione procedat dispu­ tatio. THESIS IX. (Art. 2-3). Apud veteres theologos divisio gratiae, non modo habitualis, verum etiam actualis, nusquam assignatur se­ cundum diversas ipsius gratiae quidditates, sed solum secundum diversos quos habet effectus, a prima inchoa­ tione boni operis usque ad ultimum terminum finalis per­ severantiae. Et divisio quidem in praevenientem et nubsequentem attenditur secundum quod dicti effectus habent ordinem prioritatis et posterioritatis ad invicem. Divisio autem in operantem et coopéranteni, secundum quod alii sunt quibus anima incipit velle vel intendere aliquod bonum pertinens ad salutem vitae aeternae, alii vero, quibus opere iam explet vel prosequitur id quod habet in proposito vel praeconcepta intentione. Dictum est quod divisio gratiae actualis semper acci­ pitur per respectum ad eius effectus, qui procul dubio sunt actus salutares. Sed actus illi possunt primo considerari comparative ad invicem, secundum quod alii ab aliis per certas differentias diversificantur. Et sic venit divisio gra­ tiae in praevenientem et subsequenteni, in operantem et eoo-j ■pe-rantem. Possunt secundo considerari singillatim in se· ipsis, secundum quod sunt a gratia simul et libero arbitrio, mediante tamen actu instinctive qui est a gratia sola. Et sic est divisio in excitantem et adiuvantem. Possunt tertio considerari in suo nexu cum causa, secundum quod cum ea possibiliter tantum, vel etiam actualiter, imo et infallibiliter coniunguntur. Et sic divisio ultima assignatur in sufficientem et efficacem. DE DIVISIONE GRATIAE J 43 Porro veteres, propter rationes infra exponendas, de «>la divisione primo loco recensita agere solebant. Ad cuius expositionem sufficiet adducere auctoritates quibus haec distinctio explicatur, simul cum locis Scripturae et argu­ mentis etiam intrinsecis «piae illam légitimant. § i· De gratia operante et coopérante. — Principi, no­ tandum Scripturam saepius distinguere operationem gra­ tiae quantum ad initium boni operis, et quantum ad eius consummationem. Qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi lesu, inquit apostolus. Philipp. 1-6. Et ad idem pertinet quod paulo infra. II-13, subditur: Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere. Ad idem quo­ que spectat oppositio inter volentem et currentem, de qua, Rom. IX-16 : Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Haec nempe distinctio est, maxime obvia, naturalis, et usitata apud homines, secundum quam in quocumque genere negotiorum distinguitur inter incipere et absolvere, inter velle et facere, inter intendere et exsequi, inter sta­ tuere sibi finem et opere prosequi finem. Pronum igitur erat ut in negotio quoque salutis introduceretur eadem illa distinctio, et gratia movens ad bonum salutare sub diver­ sis denominationibus acciperetur, tum in ordine ad volen­ dum seu incipiendum seu proponendum, tum in ordine ad agendum seu explendum seu perficiendum. Hinc Concilium Milevitanum, can. 4 : Quisquis dixerit... non per gratiam nobis praestari ut quod faciendum co­ gnoverimus, etiam facere diligamus atque valeamus, ana­ thema sit ». Et Coelestinus T in epist. ad Gallos, c. 8 : Prae­ ii paratur voluntas a Domino, et ut boni aliquid agant, pa­ ternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum . Et ibid. c. 12 . « Per Deum fit ut aliquid boni et velle in< cipiamus et facere ». Et rursus : «■ Agit in nobis ut quod vult, et velimus et agamus ». Et Arausicanum, can. 4: U-Ι QUAEST. CXI. « Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Denin ·· expectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, « per Spiritus Sancti operationem in nobis fieri confitetur... « resistit apostolo salubriter praedicanti : Deus est qui ο­ υ peratur in nobis et velle et perficere ». Et infra, in fine canonum : ·■ Ipse nobis... amorem sui ipsius inspirat..., ut « cum ipsius adiutorio ca quae sibi sunt placita implere « possimus ». Et Augustinus 1. 4 c. lulian, n. 16, ait quod aliud est velle esse castum, sobrium, iustum ; aliud vero esse in re ipsa. Denique, nihil frequentius apud ipsum, quam quod, tum ad bene volendum, tum ad bene agendum, homo divino praevenitur auxilio. Nunc autem, gratiae sic dupliciter acceptae, secundum quod homini principium est incipiendi seu volendi, de­ inde et perficiendi seu agendi, accommodatum est nomen gratiae operantis et coopérants, iuxta illud Augustini I. de grat. et lib. arb. c. 17 : « Ipse ut velimus operatur incipiens, <■ qui volentibus cooperatur perficiens..... Ut ergo velimus. ·« operatur ; cum autem volumus, et sic volumus ut facia» mus, nobiscum cooperatur. Tamen, sine illo vel opérai» ut velimus, vel coopérante cum volumus, ad bona pie« tatis opera nihil valemus». Sed nec alia huius denomina­ tionis ratio quaerenda est praeter illam quam suppeditat vulgaris usus nominum apud nos. Certe auxiliari cooperando is solus dicitur, qui adiuvat alium ad finem quem ille sibi iam supponitur praestituisse. Quod si quis id forte agat, ut alterum adducat ad aliquid primo volendum, nondum dicetur ei cooperari, sed magis operari ad reductionem vo­ luntatis eius in intentionem finis. Cum autem alter ince­ perit finem velle, si ei ulterius operam praestet ad finis pro­ secutionem, tunc et tunc tantum verificabitur cooperationis et nomen et ratio. Haec iam, servata proportione, applica Deo in nobis intus operanti per gratiam, et de divisione gratiae in operantem et cooperantem, rectum conceptum habebis. Sane vero haec est notio quam S. Thomas in praesenti DE DIVISIONE GRATIAE 143 proponit dicens : « Operatio alicuius effectus non attribuitur <. mobili, sed moventi. In illo ergo effectu in quo mens nostra . est mota, et non movens, solus autem Deus movens, o» peratio Deo attribuitur, et secundum hoc dicitur gratia • operans. In illo autem effectu in quo mens nostra et mo­ vet et movetur, operatio non solum attribuitur Deo, sed « etiam animae, et secundum hoc dicitur gratia cooperans ». Sed cave ne haec perperam intelligas. Cave ne imagineris quod effectus in quo mens nostra. est mota, et non movens, sit effectus in quo nullas partes habeat liberum arbitrium. Nam contra talem interpretationem protestaretur evidenter exemplum quod statim subiungit Angelicus de actu inte­ riori voluntatis, in quo, inquit, voluntas se habet ut mola. Protestaretur et responsio ad 2"“, ubi dicitur quod « per « motum liberi arbitrii, dum iustificamur, Dei iustitiae con<1 sentimus ; ille tamen motus non est causa gratiae, sed «effectus; unde tota operatio pertinet ad gratiam». Sensus igitur est, quod in illo effectu, eatenus mens nostra est mota et non movens, quatenus liberum arbitrium se habet solum ut obsequens suggestioni quae a Deo est. nondum ut se movens in terminum cuius praeconcepta in se volitio sit. Sicut quando aliquis ab alio persuadetur ut incipiat aliquid velle, consideratur tamquam ab eo motus, etsi li­ bere consentiat ; et quando iam agit in virtute suae praeviae determinationis, tunc tantum consideratur tamquam ultro se movens, etsi possit esse et movens simul et motus, si adhuc ab alio adiuvetur, sive quoad confirmationem voluntatis, sive quoad exsecutionem operis. Et secundum hunc sen­ sum distinguit S. Thomas gratiam operantem et cooperantem, ut clarissime etiam apparet cx responsione ad 3um : ■ Dicendum, ait, quod cooperari dicitur aliquis..., ut adiu« vans ad praesuppositum finem. Homo autem per gratiam ope< rantem adiuvatur a Deo, ut bonum velit. Et ideo, prae« supposito iam fine, consequens est ut gratia nobis coo< peretur ». Sic igitur, gratia actualis semper est eiusdem essenBlLi.or - De Gralia Chr:sii 11 146 QUAEST. CXI. tiae in scipsa, sive operans dicatur, sivc cooperans, quia sem­ per habet eamdem rationem adiutorii ad liberos actus volun­ tatis, hoc est: tum ad primum actum qui apud apostolum significatur per hoc nomen velle, tum ad actus consequenter se habentes, qui apud eumdem apostolum significantur per hoc nomen perficere. Et solum superest hic animadver­ tendum, quod cum velle et perficere sumi possint, vel re­ spectu alicuius particularis operis, vel respectu totius 0peris salutis, inde diversa enascitur applicatio divisionis in gratiam operantem et coopérantem. Nam si velle et perficere accipiantur respectu alicuius particularis operis, sic gratia operans dici poterit in ordine ad actum interiorem voluntatis; cooperans in ordine ad exteriorem, pro quanto scilicet exterior se habet ad inte­ riorem ut terminus et consummatio. Et haec est applicatio divisionis quam facit S. Thomas in praesenti. « Est in nobis, «inquit, duplex actus. Primus quidem interior voluntatis, « et quantum ad istum actum voluntas se habet ut mota, « Deus autem ut movens, et praesertim cum voluntas in« cipit bonum velle quae prius malum volebat ; et ideo, « secundum quod Deus movet humanam mentem ad hunc « actum, dicitur gratia operatis. Alius autem actus est cx«terior, qui cum a voluntate imperetur, consequens est « quod ad hunc actum operatio attribuatur voluntati. Et « quia etiam ad hunc actum Deus nos adiuvat et interius «confirmando voluntatem, ut ad actum perveniat, et ex« teritis facultatem operandi praebendo, respectu huius« modi actus dicitur gratia cooperans n. Si autem velle et perficere sumantur respectu totius operis salutis, sic gratia operans dicetur omnis gratia quae movet ad actus dispositivos et praeparatorios, usque ad illum in quo mens consentit Deo iustificanti, incipitque velle bonum simpliciter, adhaerendo ultimo fini. Coope­ rans vero, ea omnis quaé ad consequentes actus meritorios iuvat animam iam sanatam, et iam volentem bonum per adhaesionem ad finem charitatis. Et hoc alio modo loquitur DE DIVISIONE GRATIAE U? S. Thomas multis in locis, utputa infra, Q. 113, in prooemio ; in 3a Part. Q. 86, a. 4 ad 2um, et a. 5 ad iu“, etc. Sic praesertim Augustinus in libro de gratia et libero arbitrio, ut bene ostendit Molina in Concordia, Q. 14 a. 13, Disp. 42. § 2- De gratia praeveniente et subséquente. — Haec di­ visio fere ad praecedentem reducitur, et facilioris adhuc intelligentiae est, cum sit secundum solum ordinem prioritatis et posterioritatis effectuum gratiae in nobis. Sunt enim in anima tres praecipui effectus gratiae actualis ; quorum primum est, ut bonum velit ; secundus est, ut bonum quod vult, efficaciter operetur ; tertius est, ut in bono per­ severet. Et ideo gratia actualis, secundum quod causât in nobis primum effectum, vocatur praeveniens respectu secundi effectus, et prout causât in nobis secundum, vocatur subsequens respectu primi. Imo, ut addit S. Thomas, sicut unus effectus est posterior uno effectu, et prior alio, ita gratia potest dici praeveniens et subsequens secundum cumdem effectum respectu diversorum. Cactorum, fundatur haec distinctio super doctrinam Scripturae, quae haec duo apertissime docet : primo, quod in omnibus a Deo praevenimur ; secundo, quod etsi multa Deus faciat in homine bona quae non facit homo, nulla tamen esse possunt bona quae facit homo, et non facit Deus ut faciat homo.-Unde Augustinus, 1. 2 c. duas epist. Pelag., c. 9 : «Avertat Deus hanc amentiam, ut in donis eius nos «priores faciamus, posteriorem ipsum: quoniam miseri* cordia eius praeveniet me, et ipse est cui fideliter vcraci■■ torque cantatur : Quoniam praevenisti cum in benedictio« nibus dulcedinis..... Ergo benedictio dulcedinis est gratia « Dei, qua fit in nobis ut nos delectet, et cupiamus, hoc est, « amemus quod praecipit nobis ; in qua si nos non praeve autem praedestinavit illos et vocavit. Eos itaque vult intelligi, quos secundum propositum vocavit, ne putentur in eis esse aliqui vocati et non electi, propter illam do­ minicam sententiam : Mulli vocati, pauci electi. Quicum­ que enim electi, sine dubio vocati ; non autem quicumque vocati, consequenter electi. Illi ergo electi, ut saepe di­ ctum est, qui secundum propositum vocati... Horum si * quisquam perit, fallitur Deus, sed nemo eorum perit quia non fallitur Deus. Horum si quisquam perit, vitio humano vincitur Deus, sed nemo eorum perit quia nulla re vinci« tur Deus ». Hucusque Augustinus describens efficacem vocationis gratiam quam qui recipit, consequens est ut infallibiliter vocantem sequatur, ct infallibiliter vocanti con­ sentiat, quoniam non qualiscumque vocatio est, sed vocatio secundum infrustrabile propositum Dei, qui infallibilibus ad finem mediis operatur quidquid est in absoluto consilio volontatis suae. Et quia, si quid aliud in Scripturis Sanctis de gratia efficaci occurrit, certo certius in hac una notione vocationis secundum propositum recapitulatur, in ea quo­ que licet et veram huius gratiae rationem, et differentiam qua a sufficiente discriminatur inspicere. Porro si gratia efficax est quaedam interior vocatio Dei, eo ipso dicenda est ad gratiam excitantem qua talem pertinere. Primo quia gratia excitans ea est, qua Deus men­ tem hominis pulsat, qua ei audire facit vocem suam, qua immittit inspirationem in animae auribus intrinsecus son.xntem, sicut forinsecus sonabat vox Christi Domini ad apostolos, quando vocabat cos dicens : Venite post me, se­ quere me. Secundo quia gratia excitans ea est a qua, ut vel ipsum nomen satis indicat, operis salutaris sumitur exordium. 156 QUAEST. CXI. Sed haec est vocationis gratia, teste Tridentino ubi supra, cum ait justificationis exordium a Dei per Christum lesum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab eius vo­ catione qua nullis eorum exsistentibus meritis, vocantur. Tertio quia gratia excitans formaliter in quantum hujus­ modi, effectum habet in quo nullas partes habet liberum arbitrium, piam scilicet cogitationem in intellectu, et indeliberatam affectionem in voluntate. In quo rursus for­ malem suam identitatem prodit cum gratia vocationis, siquidem ad liberum arbitrium utique non pertinet coope­ rari suae vocationi, sed solum praesuppositae vocationi vel consentire vel non consentire. Omnibus ergo modis certissime efficitur quod specialis illa vocatio sccundumj propositum, id est, gratia efficax condi stincta et condi visa a sufficiente, nihil aliud est quam subdivisio gratiae exci­ tantis reduplicative in quantum excitans est (*). Quo iam posito, superest quaerendum undenam gratia excitans habere possit infallibilem illam cum consensu salu­ tari connexionem, quae propria est vocationi secundum pro· ■positum. Et unum de duobus necessario dicendum erit : vel ab aliquo quod sit eidem gratiae intrinsecum, vel ab aliquo quod sit extrinsecum. Disjunctio est adaequata, et medium non datur. Atqui impossibile est ut repetatur ab intrinseco. Primo propter rationem generalem, sat fuse alias, ubi de scientia Dei, declaratam. Quia tunc, infalli­ bilis connexio eatenus esset, quatenus ex natura sua gratia traheret consensum, praedeterminaretque voluntatem ad consentiendum Atqui hoc est evidenter contra libertatem actus, qui iam totaliter subtrahitur a dominio voluntatis. Siquidem in sensu, ut aiunt, composito, est necessarius; insuper ipse sensus compositus coniunctionis talis gratiae cum voluntate, antevertit omnem voluntatis electionem, et nullo prorsus pacto ab ea dependet. Nihil ergo relinquitur (i) Hoc ipsum ex inultis Augustini locis confirmat Bellariniinis, 1. i er dilectionem operatur permaneat, custodiri. Tertia vero temperanter et sobrie protestatur, non omnem voluntatis Dei compre« hendi posse rationem, et multas divinorum operum causas « ab humana intclligcntia esse subductas : ut cum in tempo· « ribus, in nationibus, in familiis, in parvulis, in nondum « natis ct geminis quaedam aut varie aut insigniter gesta « noscuntur, non ambigamus ea ex illis esse quae iustus et « misericors Deus in hoc transituro saeculo noluit sciri. Quod <■ quidem ad utilitatem nostram dispositum sentiendum est : « ut quoniam spe salvi facti sumus, cui praeparavit Deus « quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis «ascendit: sicut constanter credimus videndum quod non« dum videmus, ita patienter expectennis intelligendum « quod nondum intclligimus. Si ergo cesset insidiosa ma« lignitas, si insolens praesumptio conquiescat, his recte, « ut arbitror, pertractatis, nullius superest causa certami« nis, neque ultra necesse est nos interminabilibus quaés« tionibus occupari ». (i) August. Senn. 112, η. 3. DE CAUSA GRATIAE 177 Et omnia quidem hactenus dicta ad causam gratiae efficientem spectabant. Sequitur iam consideratio de causa dispositiva. THESIS XIII. (ArT. 2-3). Ad gratiam quidem iustificationis consequendam necesse est hominem adultum divinitus motum et excitatum libero suae voluntatis actu praeparari atque disponi. Sed si sermo sit de gratia actuali per quam opus salutis ini­ tiatur, sic nulla esse potest ex parte hominis praeparatio saltem positiva, quasi praeveniens divinum auxilium. Quin imo, vulgatum axioma quo gratia dicitur a Deo dari fa­ cienti quod in se est, videtur esse semper intelligendum, ad veterum theologorum mentem, de faciente quod in se est per alicuius praecedentis gratiae vires. § i. Necessitas dispositionum ad iustificationis gratiam con­ sequendam est de notioribus theologiae dogmatibus. Quam abunde explicat doctrina de sacramentis, demonstrant formales Scripturae auctoritates, supponunt repetitae in sacris litteris exhortationes ad fidem, ad poenitentiam, ad conversionem cordis, proponit denique manifestissima et instantissima Ecclesiae praedicatio. Pro qua etiam, tam clara tamque evidentia documenta prostant, ut nemini unquam lelicta sit denegationis possibilitas. Quo fit ut cum protestantibus lis nobis sit de qualitate seu quidditate disposi­ tionum, non de generali principio necessitatis earumdem. At de gratia actuali aliter sentiendum est. Xisi enim velimus in semipelagianum dogma declinare, quo asse­ ritur initium fidei dari secundum merita liberi arbitrii, necessario deveniendum est ad aliquam gratiam primam cuius nulla omnino vel ex nobis vel in nobis causa haBillot - Dt Gratia Chritli 12· I .v-2Î'V · J r78 QUAEST. CXIL beatur, quae idcirco totius praeparationis principium exsi­ stat, nedum praevenientem aliquam praeparationem re­ quirat. «Si loquamur, inquit S. Thomas in praesenti, de ■· gratia secundum quod significat auxilium Dei moventis « ad bonum, sic nulla praeparatio requiritur ex parte hominis. « quasi praeveniens divinum auxilium. Sed potius, quae· « cumque praeparatio in homine esse potest, est ex auxilio « Dei moventis animam ad bonum, et secundum hoc ipse bonus motus liberi arbitrii quo quis praeparatur ad donum ■ gratiae suscipiendum, est actus liberi arbitrii moti a Deo. « Et quantum ad hoc dicitur homo se praeparare, secundum «illud Prov. XVI : Hominis est praeparare animum, et est « principaliter a Deo movente liberum arbitrium. Et secun·· dum hoc dicitur a Deo voluntas hominis praeparari, et a • Domino gressus hominis dirigi ». Haec porro omnia, si de praeparatione positiva intelligatur, indubia sunt, et in confesso apud omnes catho­ licos. Sed superest aliquid controversiae circa praepara­ tionem quam aliqui negativam dicunt, interpretantes vul­ gatum apud theologos axioma, jacienti quod in se est, Deus non denegat gratiam, de faciente per naturae vires: quasi ad hoc fuisset adinventum, ut ratio redderetur possibilitatis datae ad salutem iis quoque omnibus, puta infidelibus nega­ tivis, qui sub solo naturae ductu supponerentur per prius constituti. De qua re pauca nunc occurrunt observanda, praemisso in antecessum sensu in quo dictum axioma fuit constanter a veteribus theologis intellectum. § 2. luxta veteres, intelligitur axioma dupliciter : Primo in ordine ad obtinendam gratiam sanctificantem, et tunc sensus est : qui facit quod in se est, convertendo se ad Deum toto corde ex supernatural! motione, ille a Deo gratiam justificationis consequitur. Secundo in ordine ad obtinen­ dam gratiam actualem, et tunc sensus est : qui facit quod DE CAUSA GRATIAE 1/9 in se est, non resistendo gratiae Dei, ille accipit ulterio­ rem gratiam per quam perficiatur conversio, et usque ad sufficientiam proximae dispositionis perducatur. In omni autem modo, semper oportebit devenire ad aliquam gra­ tiam primam quae sit ita praeveniens, ut non supponat hominem fecisse quod in se est, quia nihil prius fecit ; sed illa gratia primo datur ut faciat, et sic, respectu huius gra­ tiae non procedit axioma, sed solum respectu gratiae subsequentis primam. Hic est sensus veterum, et planum est videre documenta apud Palmieri, de gratia divina actuali, Thes. 34, ubi proferuntur testimonia S. Thomae (*), tum S. Bonaventurac (1 23) necnon et Aegidii Romani (’), Argcntinae (4), Caietani (5), et aliorum. Unus interim pro omnibus testis afferatur loannes Driedo, Tract. 5. de capt. ct redempt. gen. hum., sic dicens : <· Quod dicimus hominem facere quan. Et cum hac explicatione facile videretur in Scotisticam sententiam tandem aliquando reinciderc. At vero in oppositum est longe communior theoBiU-ot . Ar Gratia CΛruti 13 194 QUAESI. CXIJI. logorum doctrina docentium, causam formalem justificationis impii esse infusionem gratiae, et gratiam ex natura rei expel­ lere peccata sicut lux expellit tenebras, et albedo nigredinem. De qua rc statuitur sequens propositio. THESIS XV. (Art. 2). lustificatio impii terminatur ad veram ac realem re­ missionem peccatorum. Et haec remissio non modo cum dono, verum etiam per donum gratiae inhaerentis atque animam informantis formaliter fit : idque, non in virtute positivae cuiusdam dispositionis divinae voluntatis, sed omnino ex natura rei, quae non patitur ut de potentia etiam absoluta, reatus mortalis peccati simul cum gratia in anima remanere possit. § i· Dogma de remissione peccatorum unus est e principalibus fidei nostrae articulis, et ideo mirum non est si Sacra Scriptura ca quae ad remissionem illam spectant, multifariam multisque modis expresserit. In ca quippe passim praedicatur Deus tamquam peccata obliviscens, peccata non imputans, pec­ cata tegens : frequentius vero, tamquam ea lavans, mundans, delens, tollens, auferens, longe a nobis faciens. Exemplum primae classis testimoniorum : Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum lecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, (Psalm. XXXI-i). Exempla se­ cundae : Quantum distat ortus ab occidente, longe jecit a nobis u iniquitates nostras, (Psalm. CII-12). Deponet iniquitates no­ stras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra, (Mich. VIT-19). Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, (Isai. XLIII-25). Secundum multitudinem misera- I tionum tuarum dele iniquitatem meam, et a peccato meo munda ] me, (Psalm. L-3). Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis rostris DE IUSTIFICAT10NE IMPII 195 in sanguine suo, (Apoc. F—5). Quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, (Heb. IX-14), et sic pene in infinitum. Porro omnes istae locutiones ad unum idemque remissionis beneficium signi­ ficandum referuntur, sed quia sese mutuo vel complent vel explicant, ideo non in una alterave solitarie ac seorsum sumpta adaequatus Scripturae sensus quaerendus est. Ex quo sequitur, plane caecutire protestantes dum sistunt in solis textibus in quibus inveniunt quod peccata teguntur aut non imputantur, praetermissis aliis innumeris contestantibus quia amplius non sunt. Nisi forte quis adeo desipuerit ut dicat, non tolli id quod Deus ipse delet, manere in nobis id quod Deus ipse longe a nobis proiicit, semper adhaerere maculas quas Deus ipse lavare, purgare, et abstergere asse­ ritur. Quae si nonnisi blasphematorie non solum dicuntur, verum etiam cogitantur, concludendum profecto est quod Deus eatenus peccata non imputat, quatenus eorum reatum aufert; eatenus tegit, quatenus illa vere delet, et delendo facit ut in oculis suis, quibus nihil eorum subtrahitur quae quocumque modo sunt, iam non appareant. Ideo apostolus, i Cor. VI-9, postquam enumerasset eos qui regnum Dei non possidebunt, fures scilicet, avaros, ebriosos, fornicarios, adul­ teros, statim subdit : Et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine D. N. I. C. et in Spiritu Dei nostri. Quasi diceret : haec fuistis, sed nunc iam non estis. Et unde non estis ? Ex hoc quod abluti estis, quod sanctificat! estis, quod justificati estis. Ergo abluere, sanctificare, justificare, non est tantum declarare quod cessat imputatio eius quod aliquando fui­ mus, sed est facere ut quod fuimus, nunc iam non simus. Non est tantum pronuntiare nos non fore condemnandos propter crimina quibus maculata manet conscientia nostra, sed est facere ut a macula conscientia nostra vere purgetur. Non est tantum reputare nos nitidos, reputare nos sanctos, reputare nos iustos, sed est facere nitidos, facere sanctos, ig6 QVAEST. CXHI. facere i ustos. Et propter hoc ipsum semper manet veritas eius quod prius dictum fuerat ab apostolo: iniustos, homi­ cidas, adulteros, in regnum Dei non esse intraturos. Non quod non intrent plures qui adulteri et homicidae fuerunt, sed quia non intrant manentes homicidae et adulteri. Abluti enim sunt, sanctificati sunt, iustificati sunt. Iniustitia eorum ablata est, quia fuit deleta in nomine D. N. I. C. et in Spi· ritu Dei nostri. Unde Augustinus repellens calumniam pelagianorum obiicientium quod ex eius doctrina de peccato orginali et con­ cupiscentia sequeretur, baptisma non dare omnem indulgen­ tiam peccatorum, nec auferre crimina, sed tantum radere, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur : < Quis «hoc, inquit adversus pelagianos, nisi infidelis affirmet ? « Dicimus ergo baptisma dare omnium indulgentiam pecca­ re torum, et auferre crimina, non radere : nec ut omnium « peccatorum radices in mala carne teneantur, quasi rasorum • in capite capillorum, unde crescant iterum resecanda peccata. «Nam et istam similitudinem comperi, suae illos adhibere «calumniae, tamquam hoc nos sentiamus atque dicamus». Et magis magisque sensum suum aperiens statim subdit, concupiscentiam quae manet, ex hoc ipso quod manet, de­ monstrari non esse vere ac proprie peccatum : « Sed de ista « concupiscentia carnis falli eos credo, vel fallere : cum qua « necesse est ut etiam baptizatus.... pia mente confligat. «Sed haec etiamsi vocetur peccatum, non utique quia pec« catum est, sed quia peccato facta est, sic vocatur: sicut « scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. . Regeneratione spiritus, inquit : id est, secunda nativitate quae est ex aqua et Spiritu Sancto. Peccata omnia : id est non originale solum, sed et omnia personalia. Idem quoque constabit ex iis testimoniis ex quibus edo­ cemur quod nos Deus iustificat, non pronuntiando exte­ rius sententiam sicut homo index pro tribunali, sed longe longeque sublimiori modo, Spiritum suum interius infun­ dendo : Sed abluti estis, inquit, sed sanctificati estis, sed iiistificati estis in nomine D. Λ'. I. C. et in Spiritu Dei nostri. Nam quid est iustificari in Spiritu Dei nostri, nisi justificari per donum Spiritus Sancti, quod utique in Scripturis tamquam in dono sanctificantis gratiae consistens praedicatur ? Adhuc, discipulum suum Titum instruens apostolus ait: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei...» secundum suam misericordiam salvos nos Jecit Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti quem effudit abunde in nos. Ubi, cum dicit, salvos nos fecit, dubium non est quid illud sit a quo nos fecerit salvos : ni­ mirum a peccatis quibus opprimebamur, praesertim cum Salvator ille noster ipse sit de quo dictum fuerat ab an­ gelo : Salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Iterum ergo remissio peccatorum et iustificatio signatur ; unde et concludit apostolus his verbis : Ut iustificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Nunc autem iustificatio haec asseritur fieri per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, id est, per regenerationem et renovationem baptismalem, ut non aliud sit, quo iusti- WO QUAEST. CXI1I. ficamur, et quo regeneramur atque renovamur. Ideo Augu­ stinus, epist. 98, n. 2: «Aqua igitur exhibens forinsecus <1 sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus be« neficium gratiae, solvens vinculum culpae, reconcilians «bonum naturae, regenerant hominem in uno Christo, ex « uno Adam generatum ». Ubi vides quod, Augustino teste, regeneratio baptismalis per Spiritum Sanctum comprehendit simul, ct peccatorum remissionem, ct gratiae infusionem. Non solum autem, sed remissionem peccatorum quae per ipsam infusionem gratiae habeatur. Nam, 1. 1 de pecc. merit, et remiss, n. 10, postquam asseverasset quod Deus ■ dat sui «Spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter in« fundit et parvulis», statim addit, n. 11: «Legimus in Christo « iustificari qui credunt in eum ». Et hoc, quo modo, qua ra­ tione, quave de causa? «Propter occultam, inquit, commu«nicationem et inspirationem gratiae spiritualis». Dicamus ergo secundum Scripturas et perpetuam fidem Ecclesiae, iustificationem impii non tam esse actum indi­ cis pronuntiantis, (piam operationem omnipotentis crea­ toris, interiora nostra renovantis. Dicamus quod gratia re­ generans, simul et remittit peccata, ct dono iustitiae nos ditat ; imo, per hoc ipsum peccata remittit, quod nos di­ tando dono gratiae, nos facit interius gratos Deo. Dicamus denique quod haec doctrina de remissione peccatorum per iustitiam inhaerentem, non solum non deprimit, sed mire etiam extollit gloriam Salvatoris nostri, ct efficaciam pas­ sionis eius, quae iam non valet ad meram quamdam fic­ tionem iuris, sed ad plenam veritatem restaurationis in­ nocentiae. Siquidem non sic inhaerentem iustitiam dicimus, quasi in nobis esset tamquam a nobis, sed eam dicimus. qua Deus induit hominem eum· itistificat impium, idque pro­ fecto per meritum sanguinis crucis lesu Christi. Nam. sicut fides Christi dicta est, non qua credit Christus, sic et illi·, iustitia Dei, non qua i ustus est Deus. Utrumque enim nostrum est, sed ideo Dei et Christi dicitur, quod eius nobis largitate donatur. Ita iterum Augustinus, 1. de spir. et litt. n. 15. DE JUSTIFICATIONE IMPII 201 § 3· Sed iam ad rationes theologicas veniamus, ut magis appareat, non esse ullatenus abeundum in sententiam Scotistannn. qui etsi catholice profiteantur illa duo quae in justificatione impii coniuncta esse diximus, veram scilicet peccatorum remissionem, et inhaerentis gratiae infusionem, volunt tamen nexum non esse ex natura rei, aut certe, non tamquam effectus formalis cum communicatione formae. Quae eorum sententia videri posset sufficienter iam exclusa ex testimoniis mox allatis, praesertim si addantur verba Tridentini, ubi causas iustificationis impii enumerans ait : Unica, formalis causa est iustitia Dei, non qua ipse iustus «est, sed qua iustos nos facit, qua videlicet donati reno­ vamur spiritu mentis nostrae, {per susceptionem gratiae et donorum, ut supra dixerat Concilium), et non modo repu■ tainur, sed vere iusti nominamur et sumus ·■. Quia tamen Scotistae adhuc putant se posse effugere, recurrendo ad liberam ordinationem Dei secundum quam verba Concilii essent accipienda et interpretanda, ideo communis illa quam sequimur theologorum doctrina, argumentis intrinsecis ul­ terius firmanda relinquitur. Et re quidem vera, quacumque hvpothesi facta, habi­ tuale peccatum situm est in privatione ordinis iustitiae ad Deum. Nunc autem in praesenti statu naturae elevatae, eiusmodi privatio est privatio gratiae. Rursus, privatio tolli­ tur formaliter ex natura rei per infusionem formae cuius est privatio. Ergo a primo ad ultimum, gratiae infusio formaliter ex natura rei peccatum aufert, sicut lux aufert tenebras, albedo nigredinem, et vita mortem. Nec refert si dicas quod peccatum habituale non est nuda gratiae privatio, sed connotans offensam prout adhuc manentem in debito quod induxit, sustinendi inimicitiam Dei. Facile enim responde­ bitur quod ipsa quoque in casu infusio gratiae, non est nuda et simplex infusio, sicut in angelis fuit, ct in Adam ante lapsum, sed ferens secum remotionem eius quod gra- 202 QUAEST. CXI 11. tiam impediebat, id est, offensae modo dicto iinputabiliter remanentis. Et hoc, non propter aliquam diversitatem in quidditate gratiae inventam, sed propter solam diversitaitenn conditionis subiecti. Quisquis enim accipit gratiam Dei, in Dei amicum recipitur, et qui inimicus erat non potest recipi in amicum, quin ipso facto tollatur permanentia offensae secundum quod ratio erat permanentis inimici­ tiae, ut in terminis evidens est. Omnibus ergo modis, ex na­ tura rei est quod gratia in iustificationc impii adveniens, formaliter auferat statum aversionis a Deo, tum in se, tum in ratione a qua dependebat, ac per hoc, tollat habituale peccatum secundum omnia ad eius essentiam quomodocum­ que pertinentia. Ex quo demum apparet, non posse fieri dc quacumque potentia, ut remaneat peccatum in eo qui habet gratiam, et tam impossibile hoc esse, quam impossibile est ut unus idemque homo sit simul gratus et ingratus Deo, habituali ter conversus ad ultimum finem charitatis, et ha­ bitu. diter ab eo aversus. Imo, coexsistentia peccati mortalis cum gratia a solis Lutheranis concipi potest, qui negant iustitiam inhaerentem, et fingunt extrinsecam imputationem iustitiae Christi. At nunc occurrit Scotus dicens, posse concipi remis­ sionem peccati absque infusione gratiae, et similiter infu­ sionem gratiae absque remissione peccati. Ergo non for­ maliser opponuntur ad invicem haec duo. Ergo, ubi coniunguntur, id quidem non ex natura rei, sed ex positiva Dei voluntate. Sed facile distinguitur maior argumenti quoad utram­ que partem. Concipitur utique infusio gratiae absque re­ missione peccati, si gratia adveniens nullum peccatum in­ veniat in subiecto, minime vero si inveniat. Et vice versa, concipitur peccati remissio absque infusione gratiae, suppo­ sito statu in quo non esset elevata natura humana ad fi­ nem supernatural em, conc. Supposito praesenti et historico statu elevationis, nego. Et ratio est omnino in aperto, quia non eadem est conditio habitualis peccati pro utraque hy- 203 DE IUST1FICATIONE IMFII pothesi. Nunc enim habitualis conversio ad Deum est per gratiam et charitatem, ac per hoc, habitualis aversio a Dco. in eiusdem gratiae et chari tatis privatione consistere di­ cenda est. At non ita in statu naturae purae, ut constat ; nam tunc, peccati habitualis ratio, semper eadem in abs­ tracto, non in eodem veri ficata inveniretur (x). Porro priva­ tiones non tolluntur nisi per positiva quorum privationes sunt, atque hinc est quod remissio peccatorum aliter et aliter ex natura rei fieri intelligitur, pro duplici hypothesi naturae elevatae et naturae purae. Quod si urgeas dicendo, statum peccati et statum gra­ tiae non esse immediata opposita, quia mediat status in quo nec peccatum esset, nec gratia, ergo potest auferri pec­ catum quin infundatur gratia, — respondeo : Statum pec­ cati et statum gratiae non esse immediata opposita, re­ spectu hominis in abstracto considerati, conc. Respectu hominis considerati in concreto, prout nunc est, seu in sensu composito institutae, et conservatae, et semper vigentis oeconomiae supernatural is, wg. Nunc enim Deus ut auctor gratiae et gloriae, unicus est finis homini propositus, et non est possibilis, durante huiusmodi oeconomia, recta ad Deum finem naturalem habitudo, quae non includatur, in conversione ad Deum obiectum charitatis. Hinc ergo iit ut omnis carentia charitatis et gratiae sit in praesenti vera privatio conversionis ad uitimum humanae vitae finem, in qua quidem privatione sita est propria peccati habi­ tualis ratio. Caeterum, nullo modo inhaerendum est similitudini hominis qui alteri homini remittere potest offensam, non iam habendo eum pro inimico, quamvis nec pro amico quem ad suum consortium admittat. In his namque et similibus argumentis semper accidit sophisma a remissione hominis ad remissionem Dei. Et est sophisma, quia, ut observat Caiclanus in praesenti, remissio nostra potest esse ex parte reύ) Cfr. De personali ei originali peccato, thes. 4. 20-1 QUAES T. CXIII. mittentis tantum, siquidem possum condonare inimico qui ex parte sua manet inimicus. At remissio Dei. oportet quod sit etiam ex parte eius cui remittitur, quoniam ad diffe­ rentiam remissionis quae ab homine est. ordinem justitiae in­ trinsecus instaurare habet. Propterea oportet illum cui a Deo remissio iit, mutari ab impii privatione ad habitum oppositum : et hoc, propter rationes superius datas, non erit absque infusione gratiae per quam recipietur in amicum. Quod quidem dico in suppositione semper perseverantis praesentis supernaturalis oeconomiae, quia facta hypothesi imaginaria reductionis ad statum purae naturae post pec­ catum, multa forsitan dubia possent occurrere. Sed in his quae spectant hypotheses ab intellectu nostro confictas, utpote quae vacua fructu sunt, et omni utilitate Carentia, nequaquam convenit immorari. THESIS XVI. (Art. 3-5). Ad justificationem impii adulti semper requiritur mo­ tus liberi arbitrii in Deum et in peccatum : motus quidem fidei qua vera ea esse credimus quae divinitus revelata et promissa sunt : motus etiam, tum spei, tum perfectae charitatis ac contritionis, salva interim sufficientia sim­ plicis attritionis cum sacramento re suscepto. Sed et omnibus modis excluditur error protestantium, qui cum solam fidem sufficere dicant, ipsiusmet fidei veram ger­ manamque notionem penitus corrumpunt. § I· Substantia assertionis declaratur a S. Thoma in prae­ senti tribus quasi progressibus : requiritur primo liberi ar­ bitrii motus : secundo motus qui sit in Deum : tertio motus· qui sit contra peccatum. DE IUSTIF1CATION-E IM Ht 2OJ Primo, inquam, liberi arbitrii motus. Id probat Ange­ licus, tum auctoritate Scripturae, tum ex natura rei. Aucto­ ritate quidem Scripturae, nam dicitur Ioan. VI : Omnis qui aitiiivii a Patre, et didicit, venit ad me. Sed discere importat liberi arbitrii motum, quia addiscens consentit docenti. Ergo nullus venit ad Deum per gratiam justificantem absque con­ sensu liberi arbitrii. —Ex natura vero-rei, nam: lustificatio impii fit, Deo movente hominem ad iustitiam; ipse enim est qui justificat impium, ut dicitur Rom. III. Deus autem movet omnia secundum modum uniuscuiusque. Unde et ho­ minem ad iustitiam movet secundum conditionem naturae humanae quae est libero arbitrio donata : ac per hoc, si sermo sit de eo qui habet liberi arbitrii usum, ita infundit donum gratiae justificantis, ut simul moveat liberum arbi­ trium ad donum gratiae acceptandum. Ita S. Thomas, art. 3. Secundo requiritur motus qui sit in Deum. Nam, uti mox dictum est, motus liberi arbitrii in justificatione impii requiritur, secundum quod oportet hominem consentire Deo moventi ad iustitiam. Sed Deus movet animam ho­ minis ad iustitiam convertendo eam ad seipsum, iuxta illud Thren. V-21 : Converte nos, Domine, ad te, et conver­ temur. Ergo ad justificationem impii requiritur motus con­ versionis in Deum, et quidem in Deum non qualitercum­ que consideratum, sed in quantum est supernaturalis bcatitudinis obiectum et gratuitae justificationis causa. Huiusmodi porro conversionis primum principium est fides, quam deinde sequuntur spes et amor, quemadmodum declarat Tridentinum Sess. 6, c. 6, ubi ait : <· Disponuntur autem < dum fidem ex auditu concipientes, libere moventur in < Deum, credentes vera esse quae divinitus revelata et pro< missa sunt, atque illud in primis, a Deo justificari im< pium per redemptionem quae est in Christo lesu, et dum * peccatores se esse intelligentes, ad considerandam Dei <· misericordiam se convertendo in spem eriguntur, fidentes ' Deum sibi propter Christum propitium fore, iliumque <■ tamquam omnis iustitiae fontem diligere incipiunt ». 2OÔ QUAEST. CXIH. Tertio denique requiritur motus qui sit contra peccatum, quia justificatio impii est a statu peccati in statum iusti­ tiae. Oportet igitur quod humana mens ad utrumque extre­ morum secundum motum liberi arbitrii se habeat, sicut se habet corpus localiter motum ad duos terminos motus. Manifestum est autem in motu locali corporum, quod corpus motum recedit a termino a quo, et accedit ad terminum ad quem. Unde oportet quod mens humana, dum justifi­ catur, per motum liberi arbitrii recedat a peccato, et accedat ad justitiam. Recessus autem et accessus in motu liberi ar­ bitrii accipitur secundum detestationem et desiderium. Dicit enim Augustinus, Tract. 46 in Ioan. n. 8: «Allectiones no«strae motus animorum sunt. Laetitia, animi diffusio; •tristitia, animi contractio; cupiditas, animi progressio: «timor, fuga est. Diffunderis enim animo, cum delectaris; «contraheris animo, cum molestaris; progrederis animo, «cum appetis; fugis animo, cum metuis». Oportet igitur quod in justificatione impii sit motus liberi arbitrii duplex: unus quo per desiderium tendat in Dei justitiam, et alius quo per detestationem recedat a peccato. Ita iterum S, Thomas, art. 5, cui consonat Tridentinum, cum loco su­ perius citato de iis qui ad justificationem disponuntur agens, post descriptam conversionem eorum in Deum, addit: « Ac propterea moventur adversus peccata per odium ali« quod et detestationem, h. e. per eam poenitentiam quam « ante baptismum agi oportet ». Sic igitur constant omnia quae ad substantiam praesen­ tis assertionis attinent. Caeterum, non est cur ad singulos actus pro justificatione requisitos nunc descendamus, siqui­ dem doctrina in hac parte sufficientem declarationem alibi habuit, cum de sacramentis in genere, et de poenitentia in specie, praesertim ubi de prima ex ipsius poenitentiae par­ tibus, quae est contritio, ageretur (x). Nec remanet aliquid peculiarem requirens considerationem ; juvabit tamen adii(1) Cf. de Sacr. 2, Toni. 2, Thes. n, seq. DE IUSTIFICATIONE IMPII 20“ cere coronidis instar, generalem quamdam annotati·.nem quoad errorem protestantium in secunda propositionis parte signatum. § 2. Protestantes quippe, non solum errant circa naturam iustificationis secundum se, verum etiam circa dispositi >nes «piae ad eam sunt necessariae. Et eorum error est in duobus. Primo in hoc quod solam fidem sufficere dicunt. Secundo in hoc quod ipsiusmet fidei, quae procul dubio (et>i non sola) requiritur, veram genuinamque notionem pen itu- cor­ rumpunt. In primo suo errore firmari sibi videntur per d :trinam apostoli in duabus ad Romanos et ad Galatas epistolis, sed frustra. Certe in utraque distinguit apostolus duos m dos iustitiae. Unus est, iustitiae per legem in qua Judaei gloria­ bantur : alter est, iustitiae per fidem, quae ei quae per legem est, contraponitur. Justitia per legem, falsa iustitia iudaica ; iustitia per fidem, vera iustitia Christiana. Sed quo sensu per fidem esse dicatur, ex ipsa oppositione inter unum et alterum modum facile apparebit. Nam cum proprium legis sit imperare et iubere, ille qui vult i ustus esse secundum solam legem, Λοη respicit nisi ad opera quae iubentur nec aliud cogitat quam iussa facere et exequi. Et quamvis haec iustitia speciosam habeat apparentiam, eam nihilominus impugnat apostolus, ostendendo quod si habet aestimatio­ nem apud homines, non recipitur apud Deum : idque propter duas rationes quibus commendatur opposita iustitia fidei, et sola vera ostenditur. Prima est, quia non satis est apud Deum considerare id quod faciendum est, sed per prius considerandum id quod purgandum est. Omnes enim homines in peccato sunt, a quo nisi purgentur, vera in cis iustitia esse omnino nequit. Atqui principium purgationis peccati non est in respectu ad legem, quia lex peccatum monstrat, non aufert. Sed est in fide per 2O8 quaest. CXI1I. quam intenditur in eum qui peccata expiat in sanguine suo, iuxta illud Rom. Ill—23 : «Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per « redemptionem quae est in Christo lesu, quem proposuit • Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad osten•siouem iustitiae suae, propter remissionem praecedentium dei ictorum Altera est, quia non satis .est considerare praeceptum monstrans quid agendum sit, sed necesse est levare oculos in eum qui adiuvat ad faciendum ; et hoc rursus nonnisi per fidem in Christum fit. Quisquis igitur proponit sibi legem quasi a sola lege pendens, falsam iustitiam adstruet, quia nullum habebit respectum ad gratiam, et putabit se i ustum esse posse propriis viribus. Et in hoc sensu apostolus dicit de ludaeis qui legem Moysi sine fide in Christum re­ tinebant : Ignorantes iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Ubi non de iustitia qua i ustus est Deus, sed de ea qua iustos nos facit Deus, hxpiitur aposto­ lus. Sibi ergo vult quod carnales iudaci, ignorantes iustitiam qua nos iustos facit Deus, voluerunt statuere propriam iustitiam, id est quae esset per proprias vires. Unde etiam infra, solvens quaestionem cur Israel sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit, hanc rationem reddit : Quia non ex fide, sed quasi ex operibus, id est, tamquam eam per semetipsos operantes, non in se credentes operari Deum, ut Augustinus dicit, de spir. et litt. c. 29. Ergo in duobus deficit superba illa iustitia quae solam sibi legem et opera proponit. Quia primo, non considerat nos esse peccatores, nec quaerit per quem reconciliemur. Quia secundo, non considerat nos esse impotentes, nec quaerit per quem adiuvemur. Ideo damnabilis superbia, sese obte­ gens falso nomine iustitiae. Sed haec duo facit iustitia Christia­ na, et per fidem facit, quia per fidem respicimus in Christum salvantem a malo peccati, per fidem respicimus in Christum reparantem ad bonum virtutis. Ergo fides est quae iustificat, non quia facit sola totam iustitiam, sed quia primum princi- DE IUSTIFICATIONE IMPII 209 pium est faciens nos intendere in auctorem iustitiae, et impetrans caetera dona quibus iustitia in nobis perficitur. Et huc redit dictum Tridentini docentis quod per fidem ideo iustificari dicimur, quia fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis iustificalionis. Initium quidem salutis, pro quanto est primum quo directe convertimur ad salutis auctorem Deum, et ad salutis mediatorem Christum. Fundamentum quoque et radix omnis iustificationis, tum quia magno illi iustificationis aedificio basim cui de integro innitatur suppeditat, tum quia ponit radicalem differentiam discriminantem iustitiam quae est secundum Deum, ab ea quae est secundum falsam aestimationem hominum. Sic igitur non sunt receptibiles protestantes cum per solam fidem nos iustificari volunt. Sed multo minus in altero errore suo, quo consummant impiam suam de iustificatione 'sententiam, reducendo nempe fidem iustificantem ad simpli­ cem fiduciam acceptae a Deo remissionis peccatorum, propter imputatam iustitiam Christi. Et dixi impiam sententiam, in qua nimirum iustiiicatio absolvitur per conversionem hominis ad seipsum, non ad Deum. Ecce a iustificatione protestantica exclusus est iam omnis motus poenitentiae de peccato, omnis ascensus in Deum per qualecumque etiam initium dilectionis, et ipsa sola retenta est fides. Sed putasne retentam saltem fuisse fidem, secundum quod rationem habet reverentiae, observantiae, et obsequii erga Deum ? Nullo modo. Alia erit fides dogmatum et alia fides iustificans. Fides dogmatum qua credimus vera esse quae divi­ nitus revelata sunt propter revelantis auctoritatem, et capti­ vamus intellectum nostrum in obsequium primae veritatis : haec, inquam, fides libera manebit, id est, nulla legis necessi­ tate imposita. Est enim onerosa, nihil ad propriam com­ moditatem conferens, ad quam solam oculum habet protestans. Adstruent ergo fidem novae rationis qua, sine alio onere, liberetur homo a molesta conscientia criminum, fidendo ea sibi propter solutum a Christo peccati pretium, non im­ putari. ÏÏ1J.I.OT - Z?z Gfalia 14 210 QUAEST. CXIIÏ. Sed hanc doctrinam exposuisse, refutasse est. prae­ terquam quod contra eam protestantur omnia quaecum­ que fuerunt disputata in tractatu de virtutibus, ubi vera et germana fidei theologicae notio declarata est, tum quoad obiectum formale, tum quoad materiale, tum quoad actum qui non est voluntatis, sed intellectus a voluntate moti, adeoque non in fiducia consistit, sed in assensu : argumentuminquit apostolus, seu convictio ncn apparentium. THESIS XVII. (Art. 6-S). Substantiam iustificationis impii ex opere operantis, quatuor ingrediuntur, quae etsi in eodem indivisibili in­ stanti simul exsistant, adhuc tamen quemdam inter se naturae ordinem habent: Primo infusio habitualis gratiae tamquam principii dispositionis ultimae ad consecutionem iustitiae et exclusionem culpae. Secundo, motus liberi arbitrii in Deum per charitatem. Tertio, motus liberi ar­ bitrii contra peccatum per contritionem. Quarto denique, consecutio gratiae ut gratificantis et formaliter conferentis remissionem peccatorum. Sermo hic est de sola iustificatione cx opere operantis, quae scilicet non fit per virtutem sacramenti re et actu suscepti ; nam de illa quae est cx opere operato per sa­ cramentum, specialis consideratio habebitur infra, in annexo corollario. Cum autem sacramenta per accidens se habeant ad oeconomiam supernaturalem absolute consideratam, (si­ quidem ad sanctificationem supernaturalem nihil aliud per ί· requiritur praeter influxum Dei, et gratiam, et coopera­ tionem liberi arbitrii, ut dictum est in thes. 3 de sacram, in gen.) : quaestio praesens respicit ordinem iustificationis prout ex sola natura rei praestituitur, id est, secundum id quod fert regularis per se processus e statu peccati in statum DE IUSTIPICATIONE ΙΜΓΙΙ 211 gratiae, quando nullum intervenit medium positivae insti­ tutionis, instrumentaliter causans gratiam, et quadantenus supplens eas quae alias requirerentur, conditiones. Convenit quidem inter theologos, dispositionem ultimam in hac i usti tic ati one ex natura rei requisitam, esse actum perfectae charitatis seu contritionis, nec opus est in id nunc insistere, quod alibi multis argumentis declaratum atque firmatum est. Sed est quaestio residua, utrum motus ille liberi arbitrii in perfecta charitate seu contritione consistens, pertineat ad ipsam iustificationis substantiam, vel non. Et solutio pendet a quaestione alia : sitne idem ille motus ex sola gratia actuali sicut caeteri qui etiam tempore iustificationem antecedunt, utputa fidei, timoris, spei, poeni­ tentiae, quos in cap. 6 enumerat Tridentinum, an sit potius ex gratia habituali: illa, inquam, eadem per quam justifi­ catio perficitur. Si primum : tunc motus liberi arbitrii in quo est ultima dispositio, in limine iustificationis sistit. Si se­ cundum : tunc motus ille ingreditur substantiam mutationis qua homo de impio fit iustus, et abiecta peccati macula, anima ad perfectionem gratiae iustificantis coaptatur. Porro theologi in hoc puncto sunt inter se divisi, dum alii post S. Bonaventuram in IV, D. 17, p. 1, a. 2, q. 2 ad iu“, et Suarez 1. 8 de iustif. c. 12, pro prima resolutione stant ; alii vero, inter quos Caietanus, Valentia, Vasquez, post S. Thomam in praesenti, et de Verit. Q. 28, a. 8, et in IV, D. 17, q. 1, a. 4, pro secunda. Argumenta Suarezii sunt potissimum duo, unum cx ratione intrinseca, alterum ex auctoritate Tridentini. Ex ratione quidem intrinseca, nam : 1 Prima gratia habitualis « seu charitatis habitus infunditur homini quia est con­ tritus, vel quia toto corde per dilectionem super omnia in Deum convertitur. Ergo talis contritio vel dilectio non « potest esse ab ipso habitu gratiae vel charitatis, tam« quam a principio efficiente proxime seu eliciente talem « actum. Consequentia probatur, quia si contritio eliceretur « ab habitu gratiae, sequeretur manifeste hanc causalem 2)2 QUAEST. CXIII. « esse veram: homini infunditur habitus gratiae ut conteo ratur ; hoc autem repugnat priori propositioni causali, « (confertur homini habitus quia est contritus). Ergo admitti • non potest ». Et confirmatur ex auctoritate Tridentini. Sess. C), cap. 7, nam : « Concilium ait : hanc dispositionem iuslificaiio ipsa consequitur. lustificatio autem per infu­ sionem habituum fit.... Ergo, si iustificatio talem dispo­ sitionem consequitur, etiam infusio habitus eamdem se■ quitur dispositionem. Ergo dispositio praecedit in exse■ cutione ipsa, saltem ordine naturae. Ergo praecedit ut vera causa. Ergo vere etiam pronuntiatur Deus infundere habitus homini, quia est sufficienter dispositus, ac subinde * quia est contritus ». Nihilominus conclusio S. Thomae sustinetur, et solidis argumentis firmari videtur. Nam proprium iustificationis ex opere operantis in hoc est, quod actio Dei iustificans, mediante motu liberi arbitrii sortitur effectum. Non enim differt iustificatio ista ab illa quae est ex opere operato, per hoc quod liberum arbitrium consentit Deo iustificanti, consensu solum praecedente aut concomitante. Nam huiusmodi praecedens et habitualiter saltem concomitans con­ sensus omnino necessarius est in iustificatione etiam sacramentali, cum neminem adultorum iustificet Deus nisi volentem, et universaliter verum sit quod qui creavit te sine te non iustificabit te sine te. Sed differt per hoc quod motus liberi arbitrii, in uno modo iustificationis, est ipse motus quo impius transfertur in statum iustitiae; in al­ tero vero, circumstat tantum ut conditio removens obi­ cem. Et propter hoc ipsum, in posteriori modo non requi­ ritur/in priori vero requiritur perfectus ille liberi arbitrii motus, animam subiiciens et coaptans et coniungens ultimo fini. Nunc autem, quod motus liberi arbitrii, puta in casu, actus charitatis seu contritionis, ipse sit motus translationis e statu peccati in statum iustitiae, omnino non intelligitur, nisi in quantum ille actus elicitive sit ab habituali gratia, in cuius infusione actio iustificativa originaliter consistit. - DK IUSTIFICATIONE IMPII 213 Accedit secundo, quod omnibus fatentibus, actus contri­ tionis et infusio gratiae sunt tempore omnino simul. Si ergo actus contritionis eliciti ve esset a sola gratia actuali, non autem ab habituali, oporteret ponere coexistentem simul duplicem elevationem eiusdem potentiae, habitualem unam, transeuntem alteram: quod est impossibile, quia transiens elevatio quae alias in gratia actuali continetur, nec est, nec esse potest nisi in absentia habitualis, cuius defectum supplet. Proinde ex hoc ipso quod in eodem indi­ visibili instanti elicitur contritionis actus, et gratia infun­ ditur, nccessc est ut ab infuso habitu actus ille sit. - Et confirmatur denique tertio, quia nemine diffitente, idem ipse perfectae contritionis actus est de condigno meritorius vitae aeternae; in hoc enim, magno consensu conveniunt theologi. Sed nullus est aut esse potest actus meritorius, qui ab habituali gratia non procedat, iuxta ea quae de merito in sequenti quaestione declarabuntur quaeque tradidit S. Thomas supra, Q. 112, a. 2 ad iu“ : « Dicendum, inquit, «quod praeparatio hominis ad gratiam habendam. quaedam «est simul cum ipsa infusione gratiae, (actus scilicet perfectae «contritionis). Et talis operatio est quidem meritoria, sed « non gratiae quae iam habetur, sed gloriae quae nondum thabetur. Est autem alia praeparatio gratiae imperfecta, «quae aliquando praecedit donum gratiae gratum facientis, «quae tamen est a Deo movente. Sed ista non sufficit ad «meritum, nondum homine per gratiam justificato, quia « nullum meritum potest esse nisi ex gratia (habituali), i ut infra dicetur O. 114, a. 2 ». At nunc, quomodo possit actus contritionis esse effec­ tive ab eadem gratia ad quam ultimo disponit, simulquc habere in se rationem tum dispositionis quae online causalitatis iustificationem antecedit, tum operis meritorii quod eodem ordine iustificationem consequitur. difficile forsitan erit videre. Nam si contritio effective procedit ab habituali gratia, haec erit vera : ideo elicitur contritio, quia infun­ ditur gratia. Et si contritio est ultima ad habitualem gra- 214 QVAEST. CXIII. tiam dispositio, haec alia erit vera : Ideo gratia infunditur, quia contritio elicitur. Atqui impossibile est has duas esse simul veras, per quas vitiosus circulus causalis adstrueretur. Ergo sententia S. Thomae in hac parte non sustinetur. Verumtamen dicendum potius, quod non sustinetur argumentum. Etenim, eatenus esset vitiosus in casu circulus causalis, quatenus mutua illa habitudo causae ad effectum, et effectus ad causam, secundum unum idemque causae genus exsisteret ; at non ita, si secundum aliud et aliud genus, utputa causae efficientis in una parte, causae mate­ rialis seu dispositivae in altera. Quod ipsum apto exemplo illustrat Soto : exemplo scilicet venti aperientis fenestram, et aperiendo intrantis in aulam. Nam ingressus venti est causa efficiens apertionis fenestrae, et apertio fenestrae est causa dispositiva ad ingressum venti. Quod si ordinem causae efficientis consideres, ideo fenestra aperitur, quia ingreditur aer. Si ordinem causae dispositivae, ideo ingreditur aer. quia fenestra aperitur. Denique, secundum primum respectum, prior natura est ingressus venti, posterior apertio fenestrae ; secundum alium respectum, prior apertio fenestrae, posterior venti ingressus. Et sic etiam est in proposito, ubi infusio gratiae proportionaliter respondet ingressui venti, productio vero actus contritionis apertioni fenestrae. «Optime po­ test intelligi, inquit Gregorius de Valentia in i’ra - 2“, « Disp. 8, Q. 3, Puncto IV, quod in uno causae genere, • scilicet efficientis, conversio pendeat ab habitibus gratiae «et virtutum, scilicet ut a principio quo elicitur; et in alio causae genere, scilicet materialis seu dispositivae, habitus « illi gratiae et virtutum pendeant a conversione.... Quam « rem declarat Soto apposito exemplo. Dum ventus inquit, c aperit fenestram, intrando aperit et aperiendo intrat. Nihi« iominus, in genere causae efficientis, non quia aperit intrat, sed motu quo intrat aperit. In genere autem causae ma­ terialis, prius natura est apertio, quoniam nisi aperiretur " fenestra, aula non reciperet ventum. Ita in proposito, in « genere causae efficientis, prior est infusio gratiae per quam DE JUSTIFICATIONE IMPII 215 «Deus movet nos ad conversionem, et quasi aperit mentis e nostrae ianuam. In genere autem causae materialis, prior «natura est haec conversio, et quasi apertio mentis ut u intret gratia a. Quae ut melius faciliusque assequaris, iuvabit distin­ guere, in eodem indivisibili instanti reali, duplex rationis instans, et duplicem correspondentem formalitatem, tum in gratia quae infunditur, tum in actu contritionis qui eli­ citur. Nam in primo rationis instanti, considerari debet habitualis gratia in sui infusione, ut qua, anima, movetur seu elevatur a Deo, et sic erit gratia operans, principium actus contritionis prout ultimae dispositionis ad iustifica­ tionem. In secundo autem instanti, debet considerari haec eadem habitualis gratia in sui consecutione, ut quae iam informat animam, et propria eius virtus efficitur, et sic est gratia cooperans, principium actus contritionis ut actus meritorii. Si ergo sumamus contritionis actum praecise in quantum est ultima dispositio, procedit quidem ab infuso habitu charitatis, nondum tamen ab habitu considerato ut habitus est, in potestate voluntatis iam existons, sed magis secundum quod in signo priori locum tenet simplicis motionis quae alias daretur, nisi oporteret dispositionem ultimam esse tempore simul cum infusione formae. E contra vero est in secundo signo, in quo actus ut meritorius procedit ab habitu, ut habitu, inhaerente scilicet et informante. Non ergo eadem est formali tas secundum quam gratia dicitur in sui infusione praecedere, et in sui consecutione subsequi Contritionis actum f1), sicut nec eadem est secundum quam actus contritionis ut dispositio, dicitur consecutione gratiae prior; ut opus meritorium, dicitur esse posterior. Et si his addideris id quod tamquam principale solutionis elementum paulo supra praemissum est, videlicet, praecessionem esse (x) S. Thomas, a. 8 ad 2"“: ♦. Motus liberi arbitrii (contritio na- «twae ordine praecedit «infusionem ». causéeu'ioneai gratiae, sequitur autem gratiae 216 QUABST. CXIII. in linea causae materialis, successionem autem in linea causae efficientis, nulla amplius vera remanebit difficultas. Ad primum ergo argumentum Suarezii responsio patet ex dictis. Ad aliud vero quod de auctoritate Tridentini su­ mebatur, missis nunc aliis considerationibus, satis erunt observationes duae. Prima, quod etiamsi hanc dispositionem seu praeparationem, quam teste S. Synodo, iustificatio ipsa consequitur, intclligere velles de dispositione seu praepara­ tione ultima, adhuc nulla foret conclusio. Non enim abnuimus quin contritio ut dispositio, ordine causae materialis prae- · cedat gratiae consecutionem, per quam perficitur iustificatio. Nec etiam diffitemur, gratiam infusam quam dicimus prae­ cedere contritionem secundum ordinem causae efficientis, I nondum esse gratiam reduplicative ut formaliter gratifi­ cantem seu Justificantem, sed pro priori naturae esse solum gratiam ut fungentem munere transeuntis elevationis quae alias locum habet. Omnibus ergo modis, quisquis dixerit justificationem ipsam consequi dispositionem seu praeparatio­ nem , nequaquam huic praesenti assertioni nostrae contradicit. Et haec prima observatio sit. - Sed et alia est adhuc magis radicaliter enervans argumentum. Quia dispositio de qua initio capitis 7* loquitur Concilium, quemadmodum ex pronomine demonstrativo hanc luculenter apparet, ea est fle qua fuerat sermo in paecedenti capite 6°. Sed haec non erat dispositio ultima perfectae charitatis seu contritionis, siquidem et initium dilectionis quod ibi connumeratur cum motibus fidei, timoris, spei, et poenitentiae, ipsi quoque adversarii, non de perfecto amore accipiunt, [sed de vo­ luntate, sive desiderio conversionis, in qua involvitur quidam iustitiac recuperandae amor, adeoque et Dei qui fons iustitiae est (J). Porro huiusmodi praeparationem, er posse separari a justificatione, et posse etiam tempore illam praecedere, constans omnium et concors sententia est. Unde argumentum c Tridentino sumptum falso laborat supposito. Non ergo est cur recedatur ab ordine iustificationis (i) Vide in III, D. 26, Q. 2, a. 3, q. 2, ad 3'·“. DE IUSTIFICATIONE IMPII 217 quem his verbis explicat S. Thomas : « Quatuor quae re­ quiruntur ad iustificationem impii, tempore quidem sunt « simul, quia iustificatio impii non est successiva. Sed or« dine naturae, {idesf, causalis dependentiae), unum eorum «est prius altero. Et inter ea, naturali ordine primum est «gratiae infusio; secundum, motus liberi arbitrii in Deum • {per charitatem) ; tertium, motus liberi arbitrii in pec■> catum {per contritionem) ; quartum vero est {consecutio * gratiae et) remissio culpae. Cuius ratio est, quia in quo« libet motu, naturaliter primum est motio ipsius moventis ; « secundum autem est motus ipsius mobilis ; ultimum vero 0 est finis vel terminus motus ad quem terminatur motio « moventis. Ipsa igitur Dei moventis motio est gratiae in'· fusio, {simul cum excitatione per actum indeliberatum ad * perfectam conversionem). Motus autem mobilis est duplex h motus liberi arbitrii. Terminus autem vel finis motus est « {consecutio gratiae et) remissio culpae. Et ideo, naturali « ordine, primum in iustificatione impii est gratiae infusio. «Secundum est motus liberi arbitrii in Deum. Tertium vero «est motus liberi arbitrii in peccatum ; propter hoc enim ille «qui iustificatur, detestatur peccatum, quia est contra < Deum ; unde motus liberi arbitrii in Deum praecedit na«turaliter motum liberi arbitrii in peccatum, cum sit causa «’et ratio eius. Quartum vero et ultimum est {consecutio • gratiae ct) remissio culpae, ad quam tota ista transmutatio « ordinatur sicut in finem ». Haec S. Doctor, ubi solum notandum superest cur de remissione culpae potius quam de consecutione gratiae semper loquatur. Et ratio non est alia nisi quia terminus nostrae iustificationis non est sola iustitia, sicut fuit in angelis vel in Adam cum primum crea­ retur, sed est iustitia expellens culpam. Et quia ex hoc habet ultimam differentiam iustificatio nostra, per quam differt a iustificatione primo modo dicta, ideo ex remissione culpae potius quam ex consecutione gratiae, iustificationem impii sumere speciem ait, sicut motus a termino suo. Hactenus de iustificatione ex opere operantis. Sequitur corollarium de ea quae est ex-opere operato. 218 QUAEST. CXIII. COROLLARIUM Cum in iustificaiione adultorum ex opere operato, motus liberi arbitrii non requiratur ut dispositio coaptativa ad gra­ tiam, sed solum ut removens obicem impedientem virtutem sacramenti : non est necesse ut actu existât in ipso iustificationis instanti, dummodo praecesserit et remanserit non retractatus. Quo in casu adhuc verum est quod Trident i num dicit, iustificationcm generatim esse renovationem interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum. Conclusio est contra Caietanum qui vult quod quando contingeret adultum mentis compotem, vigilantem, ac con­ scium, suscipere sacramentum absque actuali devotione simultanea cum sacramento, quamvis praecedens fuerit de­ votio, non infunderetur tunc gratia. « Ex quo enim, in«quit i1), Deus infundendo gratiam justificantem, simul «movet liberum arbitrium, si liberum arbitrium non mo«vetur, consequens est quod gratia non infundatur». Sed in hoc procul dubio, extra chorum cantat Caietanus, et non iusta modulatione cantat. Primo quia, in ordine ad conditiones iustificationis ex opere operato, nullam aliam distinctionem norunt theologi, praeter illam quae est inter infantes seu perpetuo amentes et adultos : adultorum nomine comprehendendo eos omnes qui habent vel habuerunt aliquando rationis usum. Atqui certissimum est, ipso consentiente Caietano, adultum vel dormientem vel destitutum sensibus, recepturum esse et sacramentum et rem sacramenti, dummodo praecesserint, cum debita intentione sacramentum suscipiendi, disposi­ tiones fidei, spei veniae, et poenitentiae, quas in cap. 6 enumerat Tridentinum. Ergo idem dicendum de eo qui in iisdem conditionibus cum evagatione mentis recipit sacra-(i) (i) Ti art. 3 huius Quaestionis. τ· DE lUSTIFICATlONE IMPII i 2IÇ> mentum, et omnis distinctio inter adultum dormientem et adultum vigilantem, sui conscium et sensibus destitutum, quod attinet ad praesens, omni prorsus fundamento caret. Secundo quia Tridcntinum definivit sacramenta conferre gratiam non ponentibus obicem, et quidem, uti facile subintelligitur, tunc praecise conferre, quando cum absentia Obicis sacramentum conficitur. Atqui evagatio mentis simul­ tanea cum sacramento non est obex ad omnem gratiam sacramenti. Nam si esset, quisquis sciens et prudens ne­ glegeret removere distractionem, grave sacrilegium commit­ teret et mortaliter peccaret : quod nemo adhuc theologorum aut docuit aut cogitavit, ne excepto quidem Caietano qui contra huiusmodi consequentiam omnino protestatur, sed frustra. Sub gravi enim unusquisque tenetur procurare quantum in se est, ut non sine fructu sacramentum re­ cipiatur. Tertio denique, quia ratio a Caietano allata procedit ex praepostero intellectu principii de voluntarietate requisita in justificatione adultorum. Verissimum equidem est. neminem adultorum justificari nisi volentem et justifi­ cationi libere consentientem : id tamen salva semper differen­ tia inter justificationem ex opere operantis et ex opere ope­ rato. In priori enim tam impossibile est ut sine actuali motu liberi arbitrii perficiatur iustificatio, quam est impossibile ut sine eis quae sunt de substantia rei, res nihilominus habeatur. In posteriori autem, liberi arbitrii motus non computatur inter causas iustificationis directas, quia causa directa ibi non est nisi sacramentum. Necesse tamen est ut removeantur prohibentia, et in primis obex involuntarietatis, ac per hoc, motus liberi arbitrii adhuc causa erit, Sed indirecta tantum. Atqui, si quid requiratur solum ut causa indirecta seu removens prohibens, nequaquam ne­ cesse est ut tunc praecise actu influat, cum producendus est effectus, si modo per prius remotum fuerit obstaculum, et remotum permaneat. Sicut si lapis obstet transitui vehi­ culi, non oportet ut causa removens tunc actu influat, quando 220 QUAEST. CXIII. vehiculum transit. Et sic est in praesenti, quia ex actu prae­ cedente non retractato, remanet homo habitualiter volens. et operante sacramento, adhuc iustificatur per voluntariam susceptionem gratiae et donorum. Unde S. Thomas in IV, D. i“, Q. i, a, 3, q. 2 ad Ju“: «Per baptismum, etiam adulti «gratiam suscipere possunt in dormiendo, quia quamvis « non adsit actualis dispositio ex actuali motu voluntatis, « adest tamen habitualis dispositio ex motu liberi arbitrii « praecedente. Qui quidem quandoque ad gratiam perciapiendam sufficienter disponit, ct tunc gratia infunditur «statim, ut dictum est. Quandoque autem insufficicnter, « et tunc talis insufficientia non potest suppleri nisi per alium « actum liberi arbitrii, vel per sacramentum quod ad gratiam 0 dispositive operatur. Et propter hoc, sine sacramento nullus «adultus iustificari potest, nisi aclualiter motu liberi arbitrii «exsistente. Sed per sacramentum potest, si tamen· praecessit «motus liberi arbitrii prohibens fictionem ». THESIS XVIII. (Art. 9-10). lustificatio impii ex parte rei operatae est maximum Dei opus, tametsi non semper miraculosum, si nomine miraculi proprie intelligatur id quod in rebus fit praeter solitum et consuetum ordinem operandi effectum. Primam assertionem sic declarat S. Thomas : Potest aliquod opus dici magnum dupliciter. Uno modo ex parte modi agendi, et sic maximum opus est opus creationis, in quo ex omnino non ente fit ens. Alio modo potest dici opus magnum ex parte cius quod efficitur, et secundum hoc iustificatio impii, quae terminatur ad bonum aeternum divinae participationis, est maius opus quam creatio coeli et terrae quae terminatur ad bonum naturae mutabilis. Quod si opponas, bonum universi esse maius quam bonum particulare DE JUSTIFICATIONE IMPII 221 unius hominis ad quod ordinatur justificatio : respondebit Angelicus, hoc esse verum si utrumque bonum accipiatur in eodem genere, sed bonum gratiae etiam unius hominis praevalere bono naturae etiam totius universi. Unde Au­ gustinus, Tract. 72 in loan. n. 3 : « Prorsus, inquit, maius « hoc esse dixerim quam est coelum et terra et quaecumque < cernuntur in coelo et in terra. Et coelum et terra transibit ; '.praedestinatorum autem, id est, eorum quos praescit, salus «et justificatio permanebit . Quin imo, si donum gratiae impium justificantis compares cum dono gloriae beatificantis iustum, adhuc habebit quemdam excessum magnitudinis, non quidem in quantitate absoluta, bene tamen in quanti­ tate proportionis : pro quanto, plus excedit donum gratiae dignitatem impii qui erat dignus poena, quam donum glo­ riae dignitatem iusti, qui ex hoc quod i ustus est, dignus est gloria. Unde subdit Augustinus ubi supra : « Sed et in «■coelis, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, ArI «changeli, Angeli, opera sunt Christi : numquid etiam his • operibus maiora facit, qui operante in se Christo, coo< peratur aeternam salutem ac justificationem suam? Non « hic audeo praecipitare sententiam : intelligat qui potest, • -iudicet qui potest, utrum maius sit iustos creare quam «impios justificare. Certe enim, si aequalis est utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae >. Non ideo tamen justificationem impii regulariter recen­ sebis inter opera proprie miraculosa, nec quantum ad sub­ stantiam facti, nec quantum ad modum faciendi. Non quantum ad substantiam facti, ad quod requiritur ut forma inducta, sit supra naturalem capacitatem talis materiae, sicut in su­ scitatione mortui vita est supra naturalem capacitatem talis corporis. Hoc autem non verificatur in proposito, « quia « naturaliter anima est gratiae capax ; eo enim ipso quod < facta est ad imaginem Dei, capax est Dei per gratiam » (*). (1) Nota quod in hoc modo dicendi, esse supra naturalem po­ tentiam, idem est ac esse supra omnem naturalem, non modo exi­ gentiam, verum etiam convenientiam subiecti. Sicut in suscitatione 222 QVAEST. CXI1I. Nec etiam quantum ad modum faciendi, tametsi qua.-i lam hic distinctio facienda occurrat. Nam ad rationem miraculi satis est ut fiat aliquid praeter solitum ordinem causandi effectum, sicut cum infirmus sanitatem assequitur praeter consuetum cursum sanationis quae fit a natura vel arte. Est autem iste communis et consuetus cursus justificationis, ut, Deo movente animam, homo convertatur ad Deum, primo quidem conversione imperfecta, et postmodum ad perfec­ tum deveniat. Quandoque vero tam vehementer Deus ani­ mam movet, ut statim quamdam perfectionem iustitiae as­ sequatur, sicut fuit in conversione Pauli, et his in adiunctis, justificationem impii miraculosam vere dici et esse, dubium utique non est. mortui, cadaver non solum non habet, nec consequi potest ullam exigentiam ad vitalem formam, sed nequidem habet aut naturaliter consequi potest, quo sit sibi conveniens haec forma tamquam perfectibili. At longe aliter est de gratia, quae supra omnem exigentiam naturae rationalis exsistens, non tamen supra, aut melius, extra convenientiam eius est. Imo anima, ex hoc ipso quod ad im gineni Dei est facta, naturaliter comparatur ad gratiam, sicut ad perfec­ tionem qua melior sibique congruentior cogitari nequit. > Et ideo, «potentia animae, ad gratiam, quandoque naturalis, quandoque non *. naturalis sed obedientialis vocatur. Simpliciter autem non est na« turalis, quoniam ad res supremi ordinis est; sed deficit a ratione « miraculi iustificatio, propter illud naturalitatis quod est in anima, ■· praecipue a theologo considerata, qui, quoniam Deus ab initio in­ stituit creaturam rationalem ad hunc supremum ordinem elevaniidam, ideo, ut naturale hoc accipit: quod non acciperet si Deus * solum naturalem ordinem rerum creasset ac instituisset ■. Caietanus, in art. io huius quaest. QUAEST. CX1V. DE MERITO QUOD EST EFFECTUS GRATIAE COOPER ANTIS. Supcrest denique dicendum de merito, quod est nobilissimus gratiae coopérantes effectus : ut cum de his quae de Dei largitate gratuito nobis donata sunt, nostra hactenus praecesserit consideratio, nunc demum in id quod de iisdem per bonum usum liberi arbitrii accrescit ac fructificat, ani­ mum intendamus. Siquidem : « Datur unicuique sine merito «unde tendat ad meritum, et datur ante ullum laborem ·: unde quisque mercedem accipiat secundum suum laborem. « Quod ita esse, etiam ex doctrina evangelicae veritatis agno« scitur : ubi per comparationem dicitur quod homo peregre « proficiscens vocavit servos suos, el tradidit illis substantiam λ suam, ct unicuique secundum propriam virtutem, id est, se* eundum propriam et naturalem possibilitatem, non autem «secundum proprium meritum : quia aliud est posse operari, «aliud operari; et aliud est posse habere charitatem, aliud « habere charitatem ; et aliud est capacem esse continen«tiae, iustitiac, sapientiae, aliud vero esse continentem, iustuin, atque sapientem.... Denique, isti quibus secun«dum modulum capacitatis suae dispar creditus est nu­ ce merus talentorum, non meriti renumerationem, sed operis «accepere materiam. In qua duorum servorum vigilantis«sima industria non solum gloriosis laudibus honestatur, « sed etiam in aeterna Domini sui gaudia intrare praecipitur. « Tertii vero pigrum otium ct desidiosa nequitia sic punitur, ut et vituperationis dedecoretur opprobrio, et portione «quam acceperat privetur.... Quamvis enim omnia bona «dona sint Dei, a Deo tamen quaedam etiam non petita 224 QUAEST. CXIV. fl tribuuntur, ut per ipsa quae accepta sunt, ea quae nondum « sunt donata quaerantur. Semen quippe quod iacitur in « terrain non ob hoc seritur ut ipsum solum maneat, sed 0 ut fructum afferendo, multiplex atque numerosum sit. « Cui quidem profectus ab illo est, qui dat incrementum, < sed terra vivens et rationalis, et de gratiae iam imbre fecunda, habet quod ab ipsa expectetur, ad id quod accepit « augendum ». Sic praeclare auctor de voc. omn. gent. 1. 2, c. 8. Caeterum, vix opus est praemittere generales de merito notiones, utpote omnibus notissimas. Sane vero, meritum generatim, prout nunc de merito loquimur, est ratio bonitatis in actu humano exsistens, secundum quam actus ille dignu.est laude et praemio. In concreto acceptum, est opus virtutis cui debetur merces, nam meritum et merces ad idem re­ feruntur ; id enim merces dicitur, quod alicui recompensatur pro retributione operis vel laboris, quasi quoddam pretium ipsius, inquit S. Thomas in praesenti. Distinguitur autem meritum de condigno et meritum de congruo. Primum, cui secundum debitum iustitiae merces retribuitur, et est meritum proprie ac simpliciter, ab aequa dignitate meriti ad mercedem nomen accipiens. Alterum, cui non ex iustitia re­ tributio fit, sed solum ex quadam convenientia et libe-* ralitate, et est meritum improprie ac secundum quid, adeoque non sine addito diminuente dictum. Distinguitur praeterea meritum apud Deum, et meritum apud homines, prout re­ tributor mercedis vel Deus vel homo est. Et de merito quidem apud homines non est hic disserendi locus, et si esset, vix aliqua occurreret difficultas. At de merito apud Deum, de quo praesens currit disputatio, utrum et qualiter esse possit, non ita facilis sese offert quaestio, pro qua per prius elu­ cidanda, sit : DE MERITO 22.5 THESIS XIX. (Art. i'3> Potest esse meritum hominis apud Deum, secundum eum iustitiae modum quem habitudo creaturae ad Creato­ rem compatitur. Qui etsi non ferat plus quam aequalita­ tem proportionalitatis per comparationem operantis ad retributorem, adhuc tamen, suppositis supponendis admittit aequalitatem etiam quantitatis per comparationem operis ad retributionem. Et hoc modo locus est merito de con­ digno, cui ex iustitia praemium debetur, non quidem a Deo reddendum tamquam debitore creaturae, sed tamquam implente ordinem sapientiae et aequitatis quem ipse in­ stituit in rebus. Porro, huiusmodi merito bona opera iustorum, secundum quod in gratia facta, reipsa merentur mercedem vitae aeternae. Ait S. Thomas, 1-2, Q. 21, a. 3, quod meritum et de­ meritum dicuntur in ordine ad retributionem quae fit se­ cundum iustitiam, addens quod retributio secundum iustitiam fit alicui ex eo quod agit in profectum vel nocumentum alterius. Id quidem conformiter omnino ad communes illas notiones quas de servitiis et mercedibus habemus omnes in mente. Sed exhinc, quod attinet ad possibilitatem meriti apud Deum, non parva statim a limine creatur difficultas, uti cuilibet cogitanti ultro sane occurret. Siquidem primo, nulli debetur retributio secundum iustitiam, ex hoc quod reddit debitum alteri. Sed per omnia bona quae facimus, non possumus sufficienter recompensare Deo quod debemus, quin semper amplius debeamus. Et propterea, Luc. XVII-10, dicitur : cum omnia quae- praecepta sunt feceritis, dicite : servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus. - Insuper, retri­ butio secundum iustitiam est ad recompensationem emolu­ menti vel damni alteri illati. Sed homo bene operando, sibi Billot - De Gratia Christi 15 220 QUAEST. CXIV. proficit, vel alteri homini, non Deo, iuxtaillud lob, XXXV-6 : Si -peccaveris, quid ei nocebis? porro, si i uste egeris, quid do­ nabis ei? Ergo, ubi Deus retributor supponitur, de retribu­ tione secundum iustitiam quaestio esse non poterit. - Deni­ que tertio, quisquis retribuit secundum iustitiam, co ipso debitor eius cui retributio fit, esse convincitur. Sed esse alicui debitorem, prorsus repugnat Deo, iuxta illud Rom. XI-35 ; Quis prior dedit ei, et retribuetur ei? Eadem igitur semper conclusio redit, quin ullum undequaque appareat medium evadendi. Et revera evasio nulla esset, si forte retributionem iustitiae, ideoque et meritum, vellemus intclligere secundum plenam acceptionem eorum quae in ratio­ nibus iusti et debiti importantur. At non ita esse, ipsa thesis enuntiatio affirmat, in qua non sine causa appellatur ad eum iustitiae modum quem habitudo creaturae ad Creatorem compatitur. Qui, cuius rationis sit, operae pretium erit per prius investigare. § iPrincipium porro totius elucidationis est in distinctione duplicis respectus qui in omni merito sese offert conside­ randum, ni minim, merentis ad retributorem ex una parte, meriti ad mercedem ex altera. Primus est personae ad per­ sonam, seu in casu, creaturae ad Deum ; alter est rei ad rem, id est, operis ad praemium. Et non est de utroque, ad prae­ sens quod spectat, par idemque indicium, uti per partes facile declaratur. Primo enim considerandum quod, spectato ordine ope­ rantis hominis ad retributorem Deum, non est dare plus quam aequalitatem proportionalitatis, et aequalitas proportionalitatis non ad iustitiam simpliciter, sed solum ad aliqualem iustitiae modum sufficiens invenitur. Ratio est in aperto, quia iustitia proprie dicta aequalitatem constituit in acceptationibus et dationibus, ut scilicet accipiens tantum det quantum accepit, et dans tantum accipiat quantum DE MERITO 2’7 dedit. Quo fit ut inter illos in quibus nequit esse eiusmodi dati et accepti aequalitas, nequeat quoque proprie consistere . commutativa iustitia, utputa in illis quorum unus non potest recompensare aliquid aequivalens beneficiis acceptis ab alio. Sicut filius non potest recompensare aliquid aequivalens beneficiis patris, a quo esse accepit, et nutrimentum, et di­ sciplinam. Proinde, quantumcumque retribuat patri in obse­ quiis, non fiet perfecta aequalitas, nec proprie salvabitur ibi commutativae iustitiae ratio, sed solum aliquis defi­ ciens iustitiae modus salvari poterit, in quantum filius retri­ buit patri secundum modum suum, sicut secundum modum etiam suum prior dedit pater. Et hoc est adesse, loco aequalis quantitatis, solam aequalitatem proportionis. Nunc autem, quidquid de filio dicitur respectu patris, multo magis verificatur de creatura respectu Dei : tum quia in Dei emolu­ mentum nemo unquam aliquid operari valet, tum quia totum quod est creaturae bonum, est acceptum a Deo: totum, inquam, et quo est, et quo vivit, et quo intelligit, et quo vult, ct quo agit ; imo ipsum esse, vivere, intclligere, velle et agere. Nisi quod inter caetera quae a Deo accepit creatura rationalis, est etiam liberum arbitrium quod eam facit do­ minam determinationis suae, ita ut bonum quod per li­ berum arbitrium agit, tametsi sit Dei, adhuc sit suum, sub suo dominio nihilominus exsistens. Ratione igitur dominii liberi arbitrii poterit concipi quaedam hominem inter et Deum in dando et recipiendo commutatio. At non, uti patet, secundum absolutam aequalitatem, sed solum secundum proportional i tatem : in quantum scilicet, iuxta mox prae­ missa, uterque operatur secundum suum modum, Deus quidem secundum modum qui competit suae superabun­ dantiae, creatura vero secundum modum qui competit suae parvitati. Nunc autem modus competens humanae par­ vitati, in mensura virtutis ei a Deo determinata praecise reperitur. « Et ideo meritum hominis apud Deum esse non « potest nisi secundum praesuppositionem divinae ordi« nationis, ita scilicet ut id homo consequatur a Deo per 228 QUAEST. CXIV. «suam operationem quasi mercedem, ad quod Deus ei «vitutem operandi deputavit, sicut etiam res naturales hoc « consequuntur per proprios motus et operationes, ad quod «a Deo sunt ordinatae: differenter tamen, quia creatura « rationalis seipsam movet ad agendum per liberum arbitrium; «unde sua actio habet rationem meriti, quod non est in aliis « creaturis ». Haec quidem, si consideremus ordinem personae ad personam, id est, creaturae operantis ad Deum retribuentem. At nunc, si spectetur ordo, iam non personae ad personam, sed rei ad rem, id est meriti ad praemium, sic non inconvenit inveniri id quod est de ratione iustitiae simpliciter, videlicet aequalitatem non proportionalitatis modo, verum etiam quantitatis, quia non inconvenit meritum aequivalere praemio reddendo, seu actum tanti valoris ordinari a Deo ad praemium valoris aequalis. Atque hinc tandem fit ut in merito apud Deum, partim esse possit iustitia sine addito diminuente, et partim esse non possit. Esse non potest, ut dictum est, specta­ to ordine operantis ad retributorem, sed esse potest, spectato ordine operis ad retributionem. Ex primo habetur quoti Deus non sit debitor erga creaturam, sed solum erga semetipsum : debitor, inquam, implendi ordinationem suae aequitatis et sapientiae, sine qua praesupposita nullum esse potest meritum creaturae. Ex secundo habetur quoti locus nihilominus sit merito de condigno, i. e. aequalis va­ loris cum mercede : semper tamen subintelligendo quod si omni ex parte consideretur merces, hoc est, non solum ut merito aequalis, verum etiam ut homini a Deo reddenda, sic non alius modus iustitiae cogitandus erit unquam, praeter cum quem compatitur habitudo merentis ad praemiatorem illum cui nihil accrescit ex nostris operibus, a quo nos ac­ cipimus omne id unde in eius gloriam operamur, imo qui omnia opera nostra operatur in nobis, ac per hoc, coronando merita nostra, coronat in nobis dona sua. Quod recte expressit Caietanus in praesenti dicens : < Quoniam merces reddenda « a Deo, quantumcumque sit aequivalens merito, ut tamen DE MERITO 22Ç . redditur a Deo, excedit meritum hominis, cuius ad Deum . non potest esse aequalitas simpliciter in aliquo : ideo sim­ pliciter hominis ad Deum non potest esse meritum sim«plicitcr, sed secundum proportionem, ut in littera dicitur, « quamvis hominis ad ipsam mercedem absolute, possit « esse meritum simpliciter, sicut et i ustum ». Ex his colligere iam licet generales conditiones meriti, et meriti theologici de quo nunc sermo. Oportet primo, actum meritorium esse actum a libero arbitrio proceden­ tem, adeoque liberum non morio a coactione, verum etiam a necessitate, ut de fide est ex censura tertiae propo­ sitionis lansenii, Ratio, quia retributio alicui non debetur nisi propter opus quod ipse praestitit ; nemo autem prae­ stat nisi quod sub suo dominio est ; denique dominium actuum nostrorum non habemus nisi per liberum arbitrium. Ergo conditio essentialis cuiusvis meriti est, ut procedat a libero arbitrio. Oportet secundo, actum meritorium esse moraliter bonum; malus enim, si quid meretur, meretur poenam, non praemium, ut constat. Insuper si sermo sit de merito perfecto, quod est meritum proprie et sine addito dictum, oportet esse bonum bonitate non qualicumque, sed in suo genere perfecta, quae actui humano accidit ex hoc quod est, non modo referibilis, verum etiam relatus ad ultimum finem : ipse enim impositus ordo ad ultimum finem Deum, illud est quo posito, ultimo perficitur actus moralis, et quo deficiente, remanet adhuc informis. Atqui in actu moraliter informi seu imperfecto, rationem proprie dicti meriti ordi­ nis moralis nemo collocabit unquam. Accedit etiam quod cum apud homines merita reputentur secundum servitiorum utilitatem, non sic est in praesenti ; dixi siquidem Domi­ no, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Loco igitur utilitatis, quaerit Deus ex operibus nostris glo­ riam, i. e. manifestationem suae bonitatis. «Et ideo me« remur aliquid a Deo, non quasi ex nostris operibus ali« quid accrescat, sed in quantum propter eius gloriam QUAEST. CXIV. 230 operamur » i1). Porro, operari propter gloriam Dei, idem est ac ponere opus relatum in ultimum finem Deum, sicut evi­ dens est est in terminis. Oportet tertio, opus esse praeordinatum a Deo in mercedem : quae tamen praeordinatio non distinguitur ab elargitione virtutis operandi et constitutione creaturae in via ad terminum. Si enim elargitur Deus creaturae virtutem operandi, eo ipso ordinat eam ad operandum ; et si praefigit ei assequendum terminum, qui ex natura rei nullam aliam habitudinem habere potest ad operationem ipsam, praeter illam quae est mercedis ad meritum, eo ipso etiam ordinat ad praemium. Unde constat imaginariam esse eam quam Scotus requirit, ordinationem seu acceptationem superaddi­ tam communicato principio operis meritorii, eique vehit ab extrinseco supervenientem. Oportet denique quarto, opus esse mercedi aequale, quia aliter non erit condignitas : aequale tamen, non prae­ cise in entitate physica, sed in valore morali, prout expo­ nendum restat in altera, huius propositionis parte, in qua, post declaratam generati m possibilitatem meriti de con­ digno coram Deo, venitur ad debitam applicationem, quod attinet ad bona opera iustorum respectu vitae aeternae. § 2. Bona iustorum opera revera mereri mercedem vitae aeternae, auctoritate Scripturae multoties edocemur Primo, ubi vita aeterna appellatur merces : Gaudete et exultate quo­ niam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V-12). Secundo, ubi vocatur bravium certantium in agone : Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo lesu (Philipp. ΙΙΙ-Γ4). Tertio, ubi comparatur coronae quam in proprium accipiunt ii qui in stadio currunt: Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Sic currite ut comprehendatis. Omnis autem qui in (1) Art. i ad 2ηχ. DD MERITO 23I agone contendit, ab omnibus se abstinet : et illi quidem ut cor­ ruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam (1 Cor. IX-24). Quarto, ubi vocatur retributio haereditatis: Scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis,' Domino Christo servite (Coloss. III-24). Generatim vero, ubicumque dicitur Deus redditurus vitam aeternam pro operibus bonis, eodem modo quo poenam damnationis pro operibus malis: Qui reddet, inquit, in die revelationis iusti indicii, unicuique secundum opera eius : iis quidem qui se­ cundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam, iis autem qui sunt ex contentione.... ira et indignatio (Rom. II-7). Quod ipsum in evangelio Christus Dominus quasi in actu exercito ob oculos ponit, extremum indicium describens, et patefaciens causas praemiationis bonorum ac punitionis malorum: Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esaurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dediMs mihi bibere. Hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis ■me; infirmus, ei visitastis me; in carcero eram, et venistis ad me. Tunc dicet et his qui a sinistris erunt, etc. Quibus verbis uti alias declaratum est, in uno genere operum, omnia quot­ quot sunt, seu bona iustorum, seu mala impiorum voluit intelligi. Quocirca apostolus; Abundate in omni opere bono, scientes quod labor vester non est inanis in Domino (1 Cor. XV-58). Non enim iniustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis iiPnomineVipsius (Hebr. VI-10). Et multae aliae sunt sacrarum litterarum aucto­ ritates, quibus edocti Patres, vitam aeternam constanter praedicaverunt, et tamquam gratiam tiliis Dei per Christum lesum misericorditer promissam, et tamquam mercedem ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddendam, ut iure meritoque definierit Tridentinum: «Si quis dixerit, hominis iustificati bona opera ita esse dona « Dei, ut non sint etiam bona ipsius iustificati merita, aut « ipsum justificatum bonis operibus quae ab eo per Dei gratiam 232 QUAEST. CXIV. « et I. C. meritum, cuius vivum membrum est, fiunt, non « vere mereri.... vitam aeternam, a. s. ». Sed et in bonis iustorum operibus respectu vitae ae­ ternae, non sufficit meritum qualecumque confiteri, imo meritum de condigno oportet agnoscere, ut fert constans et rata theologorum sententia. Ipsa enim vita aeterna est corona illa iustitiae, quam post suum certamen et cursum repositam sibi esse dicebat apostolus 2 Tim. IV-7, a Christo iusto iudice sibi reddendam ; non solum autem sibi, sed et omnibus qui diligunt adventum eius. Corona iustitiae, aiebat, id est, quae ex iustitia debetur, quemadmodum contextus aperte declarat, similitudine desumpta ex iis qui in agone vincunt, et non favore donati, sed hire suo bravium acci­ piunt. Et confirmatur etiam amplius ex apposito : Quam reddet Dominus iustus iudex ; siquidem iusti iudicis est retri­ buere condigna praemia meritis, aequalia aequalibus, et tanta pro tantis. Sed quoniam ibi iacet aliqua difficultas, ad expli­ cationes theologicas iam veniendum est. Et sane difficile alicui videri posset quod mercedi vitae aeternae aequalia dicantur opera nostra. Siquidem nullus actus praesentis vitae potest aequari vitae aeternae, quae cognitionem et desiderium nostrum excedit ; excedit etiam charitatem vel dilectionem viae, sicut et excedit naturam. Verum difficultas cessabit, duabus observationibus factis. Prima est, quod aequalitas non debet hic praecise attendi in ratione entitativae perfectionis. Nam neque in humanis, praemia et merita hoc modo inter se comparantur, sicut patet ex. gr. de honoribus reipublicae seu civitatis qui habentur ut condignum praemium pro servitiis, tametsi honores et servitia in eodem genere entitativo utique non conveniant. Sed est attendenda in ratione dignitatis, hinc quidem mercedis, inde vero operis, cui aequa aestimatione talis merces tamquam i usta et proportionata assignatur. Altera observatio est, quod opus meritorium hominis du­ pliciter considerari potest : uno modo, secundum quod procedit ex libero arbitrio : alio modo, secundum quod DE MERITO 233 procedit ex gratia Spiritus Sancti. « Si consideretur seu eundum substantiam operis, et secundum quod procedit 11 ex libero arbitrio, sic non potest ibi esse condignitas propter «maximam inaequalitatem.... Si autem loquamur de opere •i meritorio secundum quod procedit ex gratia Spiritus San<1 cti, sic est meritorium vitae aeternae ex condigno. Sic enim « valor meriti attenditur secundum virtutem Spiritus Sancti « moventis nos in vitam aeternam, secundum illud loan, u IV : Fiet in eo fons aquae- salientis in· vitant aeternant. At; tenditur etiam pretium operis secundum dignitatem gratiae « per quam homo consors factus divinae naturae adoptatur «in filium Dei, cui debetur haereditas ex ipso iure adoptionis « secundum illud : Si filii, et haeredes ». Et re quidem vera, gratia sanctificans est, per quam formaliter ordinamur a Deo ad convivendum cum ipso, quasi cives et socii effecti beatae illius civitatis quae est lerusalem coelestis Ordi­ namur, inquam, et acceptamur, non per ordinationem extrinsecam tantum, ac mere iuridicam, sicut contingit in humanis, sed per communicatum consortium naturae divinae de quo superius, Q. no, thes. 7. Quo fit ut homo particeps factus gratiae sanctificantis, constituatur ratione sui esse, intrin­ sece dignus vita aeterna. At non potest opus gratiae esse inferioris ordinis quam gratia a qua procedit. Erit ergo opus gratiae, quo homo dignus iam fit vita aeterna ratione- etiam sui operari. Sed condignitas meriti, quae est ratione opera tionis, est praecise condignitas meriti, addens supra con­ digni tatem que est ratione conditionis essendi. Ergo in ope­ ribus gratiae agnoscenda est ratio meriti condigni respectu vitae aeternae. Sicut si dicerem quod eadem est proportio boni operis gratiae ad vitam aeternam sumptam in ratione mercedis, quae est ipsius gratiae ad vitam aeternam sum­ ptam in ratione haereditatis. Sed haec posterior est certo certius proportio condignitatis. Ergo et illa prior. Ea autem quae obiici solent, fere praeoccupata sunt in superioribus : utputa, quod servi inutiles sumus, quod omnia opera nostra multis titulis sunt debita Deo, quod Deus· 2J4 QUAEST. CXXV. respectu creaturae debitor esse non potest, ct si qua alia huiusmodi. Nam haec omnia ostendunt impossibilitatem tituli iustitiae simpliciter dictae, spectato ordine personae creatae ad Deum, uti ultro concessum est, sed intactum relinquunt illum iustitiae modum quem diximus conditioni creaturae libero arbitrio praeditae consentaneum. Quando autem apostolus dicit, non esse condignas passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, constat quod considerat eas quantum ad poenalitates, acer­ bitates, et molestias quas continent : quo quidem modo nullam reipsa proportionem habent cum torrente voluptatis quo potantur beati in visione intuiti va. Sed alia omnino consideratio est de passionibus illis, quantum ad valorem moralem quem habent secundum quod libere sufferuntur propter Deum ex gratia Spiritus Sancti. THESIS XX. (Art. 4). Meritum vitaeeaeternae primario pertinet ad charitatem, secundario autem ad alias virtutes, in quantum earum actus formantur a charitate. Et quia nihil boni est quod ad finem charitatis ordinabile non sit, nullum etiam boni operis genus ad quod homo iustificatus supernaturalibus habitibus non instruatur, nullus denique in individuo actus humanus moraliter indifferens : dicendum videtur, omnem actum in iusto, si moraliter malus non sit, eo ipso esse meritorium. Non tamen aequaliter meritorium, sed tanto magis quanto magis est charitate informatus, quanto e promptiori voluntate procedens, quanto maiorem ex obiecto bonitatem habens. § IMeritum vitae aeternae primario pertinere ad cliaritatem, secundario autem ad alias virtutes, in quantum carum actus formantur a charitate, ex duplici capite sua­ DE MERITO 235 detur : videlicet auctoritate Scripturae, tum ratione theo­ logica. Et primo quidem, ad Scripturam quod attinet, indu­ bium sane est, meritum vitae aeternae in ea attribui qui­ buslibet bonorum operum generibus. Loqucns enim de re­ velatione iusti iudicii Dei : Qui reddet, inquit, unicuique secundum opera eius, iis qui secundum patientiam boni operis incorruptionem quaerunt, vitam aeternam. Et alibi : Venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae·. Ubi omne genus boni operis generaliter comprehen­ ditur, nec ullum excipitur, nullum a renumeratione vitae aeternae excluditur. Quo tamen non obstante, eadem Scriptura singulari prorsus modo aeternae vitae meritum ad charitatem refert : Si quis diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum : manifestabo meip­ sum, inquit, et non ea sane manifestatione quae est per illu­ minationem fidei, cum haec ad dilectionem praesupponatur, sed illa alia de qua scriptum est : Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Dicit iterum Scriptura : Accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se. Et alibi : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Et rursus : In Christo enim lesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur. Quasi nimirum, non iam omnibus virtutum operibus, sed soli charitati esset praeparata illa manifestatio visionis intuitivae, illa corona vi­ tae, ineffabile illud quod in cor hominis non ascendit. Verumtamen non sunt contraria posteriora testimonia prioribus, et facile conciliantur inter se, quia omnium quidem virtutum actibus ratio meriti attribuitur, sed eatenus attribuitur, quatenus a charitate informantur. Quo in sensu dixit apo­ stolus, i Cor. XIII-2 : S» charitatem non habuero, nihil sum...., nihil mihi prodest. Nam opera virtutum non prodesse sine charitate, idem est ac meritoria non esse vitae aeternae, 236 QUAEST. CXIV. nisi ex charitate procedant : quod est, meritum primo charitati attribui, aliis vero virtutibus nonnisi in quantum a charitate ultimam suam perfectionem consequuntur. Si­ quidem, « a proprio âne et a proprio obiecto quaelibet virtus « habet formam specialem, per quam est haec virtus ; sed « a charitate habet quamdam formam communem secundum « quam est meritoria vitae aeternae » (x). Et ideo apostolus doctrinam confirmat, ostendens charitatem imperare actus caeterarum virtutum, quorum exempla enumerat : Cha­ riton patiens est, benigna est, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Venit nunc ratio theologica, quae absolvitur simplici applicatione generalium principiorum de merito. Dictum est enim supra, quod opus meritorium de condigno debet esse bonum, non ea tantum bonitate deficiente quae actui adhuc informi inest, sed bonitate completa et ultimata, a qua unumquodque opus simpliciter et sine addito di­ minuente bonum denominatur. Huiusmodi autem comple­ mentum accedit operi ex hoc quod est non modo referibile, sed et relatum ad finem ultimum ; rursus, referre ad finem ultimum, proprium charitatis est. Ergo ex influxu charitatis ultima forma seu perfectio bono operi advenire intelligitur, adeoque et merito (3). - Adhuc, nullus operum no­ strorum valor reputatur mercede aeternae gloriae dignus, nisi praesupposita acceptatione seu praeordinatione divina : quae quidem praeordinatio involvitur, ut dictum est, in dono gratiae sanctificantis, per quam conscribimur in cives coe­ lestis lerusalem, et investimur iuribus possidendi, acquirendi, lucrandi in superna illa civitate cuius artifex et conditor Deus. Nullum igitur est meritum possibile, quod non sit opus gratiae, et ex radice gratiae non procedat. Nunc autem, gratia non habet ordinem ad actum nisi charitate mediante, inquit S. Thomas de Verit. Q. 14, a. 5 ad ult. Id est, non (1) S. Thom. Q. unie, de char. a. 3 ad 9““*. {2) Cf. de Virtut. Thes. 32. DE MERITO 237 influit per modum, radicis in operationem, nisi in ordine ad proprium finem, ac per hoc, medio illo habitu qui pro obiecto habet supernaturalem finem sub ratione finis, sci­ licet habitu charitatis. Nam et in ordine naturali, quidquid agit natura rationalis, agit propter finem beatitudinis in communi, et mediante voluntate secundum quod est facultas huius finis. - Denique meritum de condigno requirit quam­ dam aequalitatem inter opus et mercedem. Sed si merces est possessio divini et increati boni, quod est pretii inaesti­ mabilis, quid tandem huic mercedi proportionatum inve­ nietur, nisi charitas, quae ideo praecise charitas dicitur, quia sub inaestimabili pretio quasi carissimam rem, amatum ponit ? Concludendum ergo quod « meritum vitae aeternae «primo pertinet ad charitatem, ad alias autem virtutes «secundario, secundum quod eorum actus a charitate im« perantur ■>. § 2. Sed iam quaeritur quomodo cum his principiis conci­ liari possit id quod secunda assertio in thesi posita prae se fert, nimirum: omnem actum moral i ter bonum, (i. e. nec mortaliter nec venialiter malum), esse in habente gratiam, vitae aeternae meritorium. Quae quidem positio est valde communis apud veteres theologos. Est certe S. Thomae pluribus in locis, utputa de Malo Q. 2, a. 5 ad 7'*®, de Verit. Q. 14, a. 5 ad ult., ct in II, D. 40, Q. 1, a. 5 ubi sic dicit: « Actus susceptibilis est bonitatis moralis secundum quod « humanus est ; humanus autem est secundum quod aliqua« tenus ratione deducitur, quod contingit in illis actibus «tantum qui imperantur a voluntate quae consequitur «deliberationem rationis. Actus autem qui sequuntur appre«hensionem subitae imaginationis sicut confricatio barbae «et aliquid huiusmodi, dicuntur hoc modo indifferentes. «Nullus autem eorum qui voluntatem deliberatam sequuntur, < indifferens erit, sed de necessitate vel bonus vel malus 238 QUAEST. CXIV. «bonitate vel malitia civili. Sed tamen actus bonitate civili « perfectus, non est suscepti bilis efficaciae merendi, nisi in « eo qui gratiam habet, et ideo, in eo qui caret gratia, indif« ferens est ad meritum vel demeritum. Sed in illo qui gratiam « habet, oportet, vel meritorium vel demeritorium esse : « quia sicut malus erit demeritorius, sic etiam bonus erit « meritorius : quia cum charitas imperet omnibus virtutibus, « sicut voluntas omnibus potentiis, oportet quod quidquid « ordinatur in finem alicuius virtutis, ordinetur in finem «charitatis. Et cum omnis actus bonus ordinetur in finem « alicuius virtutis, in fine charitatis ordinatus remanebit, « et ita meritorius erit. Et sic, comedere et bibere, servato « modo temj>erantiae, et ludere ad recreationem servato « modo eutrapeliae quae medium tenet in ludis, meritorium « erit in eo qui charitatem habet, qua Deum ultimum finem « vitae suae constituit ». Haec quidem angelicus (*). Et in hoc sensu videtur omnino loqui Augustinus Enarr. in Ps. 34, Serm. 2, n. 16, docens modum laudandi Deum tota die, (siquidem laudare Deutn et in gloriam Dei agere incidit in idem, et meritorium profecto est quidquid a i usto agitur in gloriam Dei). Docens ergo modum laudandi Deum tota die : « Cuius lingua, ait, durat meditari tota die laudem Dei ? «Ecce modo paulo longior sermo factus est, fatigamini. Tota « die Deum laudare quis durat ? Suggero remedium unde « tota die laudes Deum. Quidquid egeris bene age, et «laudasti Deum... Cessasti ab hymno cantando, discedis « ut reficiaris ? Noli inebriari et laudasti Deum. Discedis «ut dormias? Noli surgere ad malefaciendum, et laudasti « Deum. Negotium agis ? Noli fraudem facere, et laudasti «Deum.... In innocentia operum tuorum [praepara te ad « laudandum Deum tota die ». Sic igitur, est valde fundata in auctoritate, sententia (1) Idem docent Capreolus in II, D. 4, Q. 1. a. 3, Caictanus in 1-2 Q. 8, a. 3, Ferrariensis in 3 c. Gent. c. 109, Soto de nat. et grat. c, 4, et alii pkires ex recentioribus, inter quos Terrien, la grâce et la gloire, 1. c. DE MERITO 239 illa docens quod exsistentibus in statu gratiae, omnis actus humanus non malus, eo ipso est vitae aeternae meritorius. Verum oportet perscrutari rationem intrinsecam, ct quia in opere meritorio quod non est ipse elicitus charitatis actus, considerantur duo : primo substantia actus secundum se, deinde forma quam habere debet a charitatc ipsum ordi­ nante in Deum ultimum finem supernaturalem, videndum est utrum sub uno vel altero respectu possit unquam in honesto opere i usti, cuiuscumque tandem generis illud sit, aliquid deesse quominus meritoriis operibus accenseatur. Et dico primo nihil posse deesse ex parte actus ab­ solute sumpti secundum se. Cuius ratio plus quam suf­ ficiens est quia in iusto, ex hoc solo quod i ustus est, omnes actus honesti ex habitibus infusis necessario procedunt, ac per hoc, supernaturalis ordinis necessario sunt. Re enim vera gratia sanctificans secum fert comitatum omnium infusarum · virtutum, tam theologalium quam moralium. Rursus, infusae virtutes morales se extendunt ad omne genus operis referibilis ad finem charitatis. Denique, a generalitate huius comprehensionis nullus actus moraliter bonus excipitur, ut constat ex dictis ab initio, tum de unicitate finis qui humanae vitae praestituitur, tum de conductibilitate in finem hunc, iis etiam vel praeceptis vel actibus propria, qui alias non excederent ordinem naturalis hone­ statis (*). Nihil igitur ad honestam vitam vel privatam (x) « Sane, cum actus virtutis moralis quoad substantiam con« veniat cum actu virtutis supernaturalis, (siquidem actus superna«turalis non specificatur ab obiecto), inclinatio in obicctum natu«ralitcr honestum eminenter continetur in habitu supernatural!, et «propterea, si voluntas elicit actum iuxta normam naturalis hone« statis, iam hoc ipso sequitur inclinationem propriam virtutis su« pernaturalis, h. e. utitur habitu supernatural!. Impossibile igitur «est, in homine iusto, cum sit habitibus supernaturalibus instructus «ad omnem honestam operationem, haberi actum virtutis qui non «sit elicitus per virtutem supernaturalem, etiamsi obiectum actus « sit bonum in quantum conforme regulae rationis naturalis tantum ». Pignataro, de gratia, th. 35. 240 QVAEST. CXIV. vel civilem pertinens excogitari poterit, ad quod homo iustificatus infusa virtute non instruatur ; nihil proinde, quod de facto etiam ex infusa virtute non agat, si modo in agendo honestatis regulam servet. Et nota consequentiam. Non enim opus est intentione speciali, sed satis est vel sola infusi habitus exsistentia. Nam si obiicias, nos habitibus uti cum volumus, et habitum non cogere ad usum sui, dico cavendam esse aequivocationem. Est verum hoc sensu, quod semper habemus in nostra potestate, aut non agere ea quae congrua habitui sunt, aut etiam agere ea quae sunt vel contra, vel praeter. Est falsum, si sit sensus, quod possibile est habitum non influere, quando ea operamur quae sunt habitui consen­ tanea. Sicut qui instruitur habitu acquisito temperantiae, adhuc potest facere id quod a medio temperantiae exorbi­ tat : quo in casu, habitu utique non utitur. Sed si in usu delectabilium regulam virtutis servet, putasne ipsum posse habitum a parte ponere, ut ex nuda ac vel uti spoliata vo­ luntate agat ? Absit, absurdum enim dictu hoc foret. Nunc autem, eadem tam de acquisitis quam de infusis ratio cur­ rit. Et ideo, si omne obiectum rectae rationi conforme, in infusi quoque habitus latitudine comprehenditur, eo ipso omnis actus hominis iustificati consentaneus regulae hone­ statis, ex infuso seu supernatural i habitu eliciatur necesse est. Nec contra hoc est, quod fides proponitur in Scriptu­ ris tamquam fundamentum.operum quae valorem habent apud Deum, dicente apostolo : In Christo lesu neque cir­ cumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur. Exhinc enim recte deduces, fidem utpote radicem totius iustificationis, esse id sine quo nullus operum nostrorum valor reputatur ad meritum coram Deo ; immerito concluderes essentialem conditionem omnis operis meritorii esse, ut fiat etiam ex motivo per fidem apprehenso. Nam in loco obiecto et in aliis analogis, non de motivo ope­ rum agit apostolus. Nec propter rationem ex hac parte desumptam, nihil valere dicit circumcisionem et praepu­ tium, sed quia tam circumcisio quam praeputium vacua DE MERITO 241 suat Christo, ac per hoc, gratia : Quoniam si circumcidamini. inquit, Christus vobis nihil proderit... Evacuati estis a Christo, qui in lege i ustifleamini, a gratia excidistis. Unde statim circumcisioni et praeputio opponit fidem vivam seu charitate formatam, per quam solam Christo adhaeremus tam­ quam membra capiti et palmites viti, ut fructum afferamus in vitam aeternam. Assignat ergo conditionem ex parte operantis ; quae si desit, fructus utique nullus erit, iuxta illud Matth. V-46 ; Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam tnercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salu­ taveritis fratres vestros tantum, quid amplius facilis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Non quod haec dilectio amicorum et salutatio fratrum a mcrcede evacuetur eo praecise titulo, quia ex motivo simplicis honestatis naturalis est, sed quia esse supponitur in eis qui pharisaicam legis interpreta­ tionem sequentes, diligunt proximum suum, et odio habent inimicum suum, ut supra praemiserat Christus. Et tales profecto, etsi honeste agant diligendo amicos, vel salu­ tando fratres, carent tamen statu gratiae et charitatis, ex hoc ipso quod inimicos odio prosequuntur. Porro, si carent statu gratiae et charitatis, versantur omnino extra condi­ tiones quae nunc in consideratione sunt. Frustra etiam appellares ad sententiam iudicis : Ve­ nite benedicti.... Esurivi enim, etc., quasi illa sola misericor­ diae opera valerent, per quae, praelucente motivo fidei, fuit in persona pauperum cibatus, coopertus, visitatus, et susceptus Christus. Omnibus enim modis responsio in promptu est, siquidem cum modo interpretandi unde procedit obiectio oporteret etiam admittere, nulla alia opera remuneranda fore, praeter ea quae in misericordiis pauperum consistunt, quod absit. Sed, uti alias post Maldonatum observatum est, unam ibi operum speciem pro toto genere, quemad­ modum in exemplis facere consuevimus, nominavit Christus, ut inculcaret se neminem temere aut salvaturum esse aut damnaturum, sed solum ex causa iustissima, eaque, publice et coram hominibus declarata. Ideo autem hanc potius Πιιιλτ - I)<- Gratia Christi 16 242 QVAEST. CXIV. quam aliam speciem operum proposuit, quia magis idonea erat, quae humano modo ostenderet indicii et sententiae aequitatem. lustuin quippe est, etiam in oculis hominum, ut qui susceperint Christum quando erat pauper et infirmus et nudus, adveniente postea die gloriae eius, ab eo assu­ mantur. lustuin quoque ut qui despexerint eum in diebus malis paupertatis et humiliationis, deinde in regeneratione cum sederit in sede maiestatis suae, a beatitudinis con­ sortio excludantur. Tale ergo exemplum positum est. in quo luculentius appareret secundum regulas quoque hu­ mani indicii, perfecta proportionalitas sive praemii sive poenae cum operibus sive meritoriis sive demeritoriis. Nunc autem, trahere omnes et singulas conditiones inventas in uno exemplo, speciminis gratia proposito, ad omnia quot­ quot sunt opera meritoria, nec legitimum foret, nec ra­ tioni consentaneum. — Dicamus ergo quod etsi in operibus meritoriis principatum facile teneant ea quae ex motivo fidei exercentur, adhuc tamen non excluduntur alia, si quae a iusto fiunt secundum simplex etiam dictainen rectae ra­ tionis naturalis. Et ratio est, superius assignata, quia in iusto omnes et singuli actus honesti ex infusis habitibus sunt, su­ pernaturalis ordinis sunt, ac per hoc, nati sunt ultimam meritorum formam accipere per informationem charitatis. Verum non satis est ad meritum quod bonum opus ex habituali gratia procedens, susceptivum sit ordinationis in finem charitatis. Sub hac enim consideratione adhuc intelligitur ut in potentia, nondum ut in actu formatum ultima forma bonitatis, quae ultima est forma et meriti. Oportet igitur ut in re ipsa accedat ordinatio per quam referatur in Deum super omnia dilectum, cui intendit cha­ rt tas aeternaliter in patria convivere. Proinde succedit iam quaestio, quomodo necesse sit talem ordinationem in omni bono opere iusti intervenire, et non est ita facilis solutionis. Quamquam difficultas occurrat in qualibet theologorum sen­ tentia, eo quod independens sit a quaestione controversa de motivo actuum supernaturalium, et aequaliter tangat ea DE MERITO W etiam opera ex motivo fidei facta, quae communi calculo et consensu pro meritoriis et haberi debent et habentur, Sed cuiusmodi sit difficultius ipsa, per prius videndum est. Sane vero, non solum non esset necesse omne opus bonum iusti esse meritorium, sed ne possibile quidem id foret, si ad rationem meritorii requireretur relatio in finem charitatis per expressam intentionem actualem. Intentio­ nem enim eiusmodi iugiter actu continuatam infirmitas huius vitae non patitur, et conditio praesens non fert, etiam in illis viris consummatae sanctitatis qui magis accedunt ad charitatem beatorum, vivacis flammae instar semper ascendentem ante Dominum. Verum modus iste nemini unquam vel in suspicionem venit tamquam ad meritum necessarius. Succedit igitur modus alius, adhuc quidem per inten­ tionem expressam, sed vel actualem vel virtualem tantum. « Non oportet, inquit Angelicus in IT, D. 40, Q. j, a. 5, « ad .9um, quod intentio actualis ordinans in finem ultimum « sit scm]>er coniuncta cuilibet actioni quae dirigitur in « aliquem finem proximum. Sed sufficit quod aliquando « actualitcr omnes illi fines in finem ultimum referantur, « sicut fit quando aliquis cogitat se totum ad Dei dilectio« nem dirigere. Tunc enim quidquid ad seipsum ordinat, «in Deum ordinatum erit. Et si quaeratur (piando oporteat «actum referre in finem ultimum, hoc nihil aliud est quam «quaerere quando oportet habitum charitatis exire in ■ actum, quia quandocumque habitus charitatis in actum i exit, fit ordinatio totius hominis in finem ultimum, et per « consequens, eorum quae in ipsum ordinantur ut bona sibi ». Porro iste modus iam non laborat eadem impossibilitate qua praecedens, imo vero conditioni humanae apprime ac­ commodatur .Quid enim facilius homini habenti habitum charitatis, quam identidem in Deum ferri actu dilectionis, cuius intentio virtualiter perseverans omnes informet opera­ tiones in ipsum dilectum Deum aliunde referibiles ? Certe, nihil suavius divino amore, nihil per se ineundi us. Et dico *44 QUAEST. CX1V. per se, hoc est, abstractionc facta ab impedimentis quae in homine iusto, quamdiu iustus est et manet, omnino non sunt. Nam in sensu composito status iustificationis, omnis affectus ad mortale peccatum procul absit necesse est, et solus af­ fectus ad mortale peccatum dilectioni Dei contrahatur. Accedit quod nulla virtus habet tantam inclinationem in suum actum sicut charitas, nec aliqua ita delectabiliter operatur, ait S. Thomas 2-2, Q. 23, a. 2. Ratio est quia charitas ex propria ratione habet quod sit habitualis amor, cui per se primo convenit inclinatio et delectatio in opere. « Omnia «enim quaecumque in aliquid inclinantur, in quantum «amant, inclinantur in illud. Ipse ergo amor magis inclinat «ad amandum. Et similiter, in quibuscumque delectamur. « quatenus amatis. Quanto ergo magis ipse amor in suo amandi «opere delectabitur 1.... (Itaque) virtutes caeterae sunt sicut «inclinatae ad suos actus, charitas autem est ipsa inclinatio «in suum actum, et ideo charitati primo, reliquis per se se« eundo convenit inclinari in suos actus « i1). Non ergo a vero abludet quisquis dixerit, vix ac ne vix quidem contingere posse ut qui in gratia Dei vivunt, non identidem actus per­ fecti amoris eliciant, ac per hoc, communem hunc esse modum quo forma charitatis omnibus eorum bonis actibus imponi­ tur, ut meritorii fiant vitae aeternae. Verumtamen, nondum omnino satisfit conditionibus quaestionis praesentis. Nondum enim assignatus est modus necessario comprehendens omnes casus possibiles, i. e. omnia iustorum opera bona pro quacumque hypothesi : sicut patet exemplo praesertim hominis in sacramento justificati cum sola attritione, qui ante elicitum charitatis actum, exerceret opera caeterarum virtutum, puta fidei, spei, religionis, poe­ nitentiae, atque ita porro. Et circa hunc casum nihil expres­ sum reperi apud S. Thomam, qui cum ubique supponat iustificationem impii fieri regulariter per contritionem perfectam, ex virtute etiam huius actus omnium subsequentium operum (1) Caietan. in 2-2 Q. 23, a. 2. DE MERITO 245 debitam formationem derivare solet (x). Propterea non defuerunt inter Thomistas qui dixerint, doctrinam de valore meritorio omnis actus moraliter boni in habentibus gratiam, esse aliquatenus limitandam atque circumscriben­ dam : ita scilicet ut non comprehendantur actus praece­ dentes formalem amoris actum quo quis se et omnia sua ordinat in Deum, ei actu inhaerendo ut ultimo fini. Et de hac sententia aiunt Salmanticenses, quod etiam in via S. Thomae habet probabilitatem. Nihilominus communiter reiicitur a theologis, nec ut opinor, immerito : siquidem sine ulla restrictione bona opera quae a iusto per Dei gratiam et I. C. meritum, cuius vivum membrum est, fiunt, meri­ toria a Tridentino definiuntur. Tdeo alii in aliud extremum propendentes censuerunt sufficere ad opus meritorium ha­ bitualem relationem in finem quae nimirum haberetur per solam praesentiam habitus charitatis. Sed hoc etiam non vi­ detur verum, quia « ex hoc quod est in habitu nullus meretur, « sed ex hoc quod actu operatur », ut dicitur in II, D. 40, a. 5 ad 6U“. Insuper, si posset esse meritum, charitate rema­ nente penitus otiosa, nulla amplius foret ratio dicendi quod gratia est principium meriti principalius per charitatem quam per alias virtutes, et inutiliter plane specialis de cha­ ritate mentio fieret, quia clarius ac simplicius diceretur, ad actus meritorios requiri et sufficere ut sint actus virtutum facti in statu gratiae. Sunt adhuc et alii qui alia dicunt, sed (1) «In justificatione impii, cum motu fidei est etiam motus charitatis », inquit Q. 113, a. 4, ad ium, et sic etiam in aliis locis pas­ sim. Tametsi art. praec. ad iu“ respondeat sufficere in sacramento propositum iustificationis obtinendae, et in IV, D. 6, Q. 1, a. 3 ad 5““ expresse doceat : « ad hoc quod homo praeparet se ad gratiam in «baptismo recipiendam, praeexigitur fides, sed non charitas, quia « sufficit attritio praecedens, etsi non sit contritio ». Verumtamen iste modus iustificationis cum sola attritione est aliquatenus prae­ ter naturam rei, sensu explicato in initio thesis 17·’, et hac de causa, ut opinor, non solet, explicite saltem, a S. Doctore considerari, ubi de merito tractat. 246 QUAEST. CXIV. ea referre non vacat, quia satis arbitraria, infundata, et ad necessitatem potius causae adinventa. In hac igitur quaestionis obscuritate convenit certe sapere ad sobrietatem. Occurrunt tamen duo principia, eaque non conficta, sed verissina, ex quibus forsitan de­ sideratam licebit deducere solutionem. Primum princi­ pium est, quod omnis actus virtutis, utpote liber ac delibe­ ratus, dupliciter consideratur, ut elicitus nempe, et ut im­ peratus. Evidentius id quidem patet in actu fidei, qui elicitive ab intellectu est, imperative a voluntate. Sed et in iis quoque quae sunt solius voluntatis, eadem distinctio satis aperta reperitur. Ea enim est inter actus voluntatis instinctivos et deliberatos essentialis et propria differentia, quod priores a voluntate eliciuntur tantum, posteriores vero ab eadem voluntate eliciuntur simul et imperantur, siqui­ dem : α Omne quod est in potestate nostra, subi acet im« perio nostro ; sed actus voluntatis (deliberati) sunt ma­ te xime in potestate nostra, nam omnes actus nostri in tantum « dicuntur in potestate nostra, in quantum voluntarii sunt ; « ergo actus voluntatis imperantur a nobis» (x). Neque ut opi­ nor, difficultatem quis inveniet in eo quod voluntas imperet ipsa sibi ; imo videbit aliter omnino esse non posse, quia oportet ut in quolibet actu deliberato voluntas super seip­ sam reflectens, non solum velit, verum etiam moveat et applicet se ad volendum, quod est imperare. Tale igitur est principium primum. Succedit et alterum non minoris cer­ titudinis, et est in hoc, quod habitus charitatis, utpote habens pro obiecto finem sub ratione finis, ipsa sua natura perficit voluntatem, non dico ad eliciendum, sed ad imperandum omnes quotquot esse possunt actus, in ipsum finem qui Deus est beatitudinis obtectum, referibiles. Equidem caeterae quoque virtutes hoc habent, ut imperare possint et imperent quandoque aliarum virtutum actus : sicut re­ ligio exempli gratia imperat quandoque actus temperan­ ti) S. Thom. 1-2, Q. 17, a. 5. DE MERITO 247 tiae, misericordiae, liberalitatis, atque ita porro. Id tamen, quod apprime notandum est, quasi per accidens, hoc est. non ex sola natura sua, sed mediante expressa operantis intentione sive ordinatione. Et ratio est in promptu, quia virtutes istae sunt circa fines particulares, qui non habent necessariam subordinationem inter se. At charitas est circa finem universalem et ultimum, cui ex natura rei debetur omnimoda omnium finium particularium subiectio. Quo fit ut sit in essentia habitus charitatis perficere voluntatem, non modo ad amoris seu dilectionis actum, verum etiam ad imperium cuiuscumque virtuosi operis, idque per se et ratione sui, etiam quando nulla est ad proprium charitatis finem advertentia, sed ex solo inferioris virtutis motivo voluntas movetur. His iam praeiactis principiis, intelligi forsitan poterit qualiter charitas necessario influat in omnia et singula i ustorum opera bona, etiam ante omnem elicitum actum dilectionis. Etenim, ut dictum est supra, habitus, ubi adest, necessario et· semper influit in omne id ad quod ex sese perficit facul­ tatem, quin ad hoc reflexione opus sit, aut speciali intentione, quia quandocumque facultas ponit actum qui in orbe ha­ bitus invenitur, eo ipso, non nuda facultas sed facultas habituata operetur necesse est. Nunc ergo, si voluntatem perfi­ cit charitas, (et quidem directe, immediate, et per se), tum ad hoc quod est diligere, tum ad hoc quod est imperare caeterarum opera viitutum, puta ad hoc quod est velle credere, velle sperare, velle orare, velle poenitere et sic de aliis : ultro consequitur quod in habente gratiam, nullus esse potest particularis virtutis actus, etiam ex solo huius virtutis motivo positus, qui charitate formatus non sit : formatus, inquam, sin minus in actu signato, ratione specialis et expres­ sae intentionis vel actualis vel virtualis, at saltem in actu exercito, ratione influxus in imperio quem ex parte chari­ tatis secum fert ipsum simplex et nudum cuiusvis boni 0peris exercitium modo supra explicato. Et confirmari hoc idem potest ex communissima do- 248 QUAEST. CXIV. ctrina theologorum circa virtutem fidei. Sunt equidem aliqui auctores qui duce Suarezio, opinantur virtutem fidei in­ tegrari ex duobus habitibus, quorum unus esset in intellectu, alter in voluntate. Et moventur hac consideratione, quod cum ad fidei assensum requiratur imperium voluntatis, oportet, ut praeter habitum quo perficitur intellectus, sit et alius specialis habitus in voluntate, qui tamquam indivi­ duus satelles priori annectatur. Sed plerique theologi i ure meritoque hanc doctrinam respuunt, tenentes virtutem fidei esse habitum simplicem qui totus in intellectu est tam­ quam in subiecto, quia ad id quod requiritur ex parte volun­ tatis sufficienter perficit chantas, iuxta illud Gal. V-61 Fides quae per charitatem operatur, id est per charitatem movetur, et per charitatem ad actum applicatur. Vide quae de hac re dicta sunt, de Virt. thes. 20. Porro communissima illa sententia reiiciens innominatum habitum Suarezii, et suf­ ficientiam charitatis asserens, non ideo somniat necesse esse ut in iusto, toties quoties praecedat elicitus actus charita­ tis, quo mediante, actus fidei imperetur. Sed cum charita­ tis habitus immediate ac per se perficiat voluntatem ad volendum credere, quoties iustus credit, etiam sola intrin­ seca credendi honestate motus, toties ex imperio voluntatis charitate formatae id agit. Hoc idem nunc applica caeteris omnibus actibus virtuosis, de quibus eadem prorsus ratio currit, et nulla remanebit difficultas. § 3Addendum nunc superest quod etsi in iusto omnis actus moraliter bonus, eo ipso sit meritorius, non tamen aequali modo meritorius, sed tanto magis meritorius quanto magis est informatus charitate, quanto e promptiori vo­ luntate procedens, quanto maiorem ex obiecto bonitatem habens. Et ratio est fere obvia, quia sicut se habet simpli­ citer ad simpliciter, ita magis ad magis. Si ergo iuxta superius praemissa ad meritum simpliciter requiritur actus volun- DE .MERITO 249 tarius, actus ex obiecto bonus, actus charitate formatus : quo maior erit voluntarietas, maior ex obiecto bonitas, maior praesertim informatio charitatis, eo etiam maius me­ ritum erit. Maior voluntarietas, id est, maior promptitudo voluntatis; maior ex obiecto bonitas, siquidem actus specificantur ab obiecto, et ab eo nobilitatem ac laudabili­ tatem trahunt ; maior denique informatio charitatis, quia non uno modo contingit charitatem informare actum. Nam praeter modum illum in actu solum exercito qui paulo supra fuit declaratus, est alius longe melior, in actu ni­ mirum signato per expressam intentionem, qua quis ex motivo perfecti amoris se et omnia sua in Deum dilectum refert. Et ibi adhuc gradus computantur absque numero, secundum maiorem minoremve amoris intensitatem, maio­ rem minoremve influxus actualitatem. Augetur siquidem quam maxime meritum operum, quo saepius repetito fer­ vore, in Deum super omnia dilectum ordinamur. Et inde est praxis illa a magistris vitae spiritualis tantopere com­ mendata, pluries in die offerendi proprias actiones Deo per charitatis actum (J) ; quam non evacuat, sed confirmat etiam magis doctrina hactenus declarata de merito et condi­ tionibus eius. Notatu autem dignum est quod inter conditiones con­ ferentes ad augmentum meriti non recensetur difficultas seu arduitas operis. Et ratio est quia operis difficultas per se et ratione sui nihil facit ad meritum. Si enim aliquid fa­ ceret per se et ratione sui, sequeretur quod quanto quis magis proficit in virtute, ac per hoc, minorem in iis quae virtutis sunt, invenit difficultatem, tanto etiam minus me­ reretur : quo quidem nihil absurdius, cum res, uti patet, accidat prorsus c converso. Proinde, operis arduitas duplici tantum ratione in considerationem nunc venire potest, et utroque modo reducitur ad unam e conditionibus supra as(x) Cf, S. Franciscum Salesium, 1. 12, c, 9. Traité de T amour de Dieu.. 2.$O QUAESI. CXIV. signatis. Primo, in quantum arduitas connectitur ut plu­ rimum cum maiori bonitate : quia quanto aliquid melius est, tanto supra vires hominis operantis est elevatum. Secundo, in quantum, caeteris paribus, requirit maiorem voluntarietatem : quia in id quod difficile est, maiori attentione aliquis consurgit, et cum maiori conatu voluntatis (l). Caeterum, non ideo aliquid magis vel minus meritorium, praecise quia ct in quantum magis vel minus laboriosum. Quare, ad argu­ mentum contra primatum chari tatis in merendo, deductum ex hoc quod charitas magis diminuit laborem quam augeat, siquidem omnia immania et saeva, facilia et prope nulla facit amor, bene S. Thomas respondet : α Opus aliquod potest esse « laboriosum et difficile dupliciter. Uno modo ex magnitu« dine operis, et sic magnitudo laboris pertinet ad augmen« tum meriti, et sic charitas non diminuit laborem, imo « facit aggredi opera maxima : magna enim operatur, si est, « ut Gregorius dicit. Alio modo ex defectu ipsius operantis ; « unicuique enim est laboriosum et difficile, quod non prompt t «voluntate facit, et talis labor diminuit meritum, et chari« tate tollitur ». Animadvertendum denique, quod eadem est ratio de actibus externis ac de internis, quia actus exteriores ai) internis suam moralitatem derivant. Quin imo, actus externi ad meritum faciunt solummodo ratione voluntatis, pro quanto scilicet, non est perfecta voluntas nisi sit talis quae opportunitate data operetur. Et ideo, si possibilitas desit, voluntate exsistente perfecta ut operaretur si posset, de­ fectus consummationis in actu externo, utpote penitus in­ voluntarius, meritum non impediet. Et similiter, si in actu externo meritum augetur, id rursus ratione motus volun­ tatis qui inter operandum vel magis continuatur, vel ma­ gis intenditur, ut declaratum invenies, 1-2, Q. 20, a. 4.(i) (i) Γη II, D. 29, Q. i, a. 4. DE MERITO «51 THESIS XXL (Art. 8) Ad augmentum quoque gratiae et consequens aug­ mentum gloriae se extendit meritum bonorum operum, ut expresse definitur in Tridentino, Sess. 6, can. 32. Di­ cendum autem videtur quod augmentum istud, nec abso­ lute nec statim consequitur singulum quemque actum meritorium, sed solum sub conditionibus pro incremento alias requisitis in habitibus ordinis naturalis qui per exercitium operum acquiruntur et crescunt. Ad meliorem intelligentiam continuationis rerum, pri­ mum omnium generaliter observare iuvabit quod non est de-essentiali ratione meriti, ut debitum faciat aliquid quod aut nullo modo, aut non in aequali quantitate aliunde ha­ beretur. Constat hoc evidenter in exemplo actus contritio­ nis quo impius iustificatur : qui omnibus fatentibus, est vere et proprie meritorius vitae aeternae tametsi non det ius ad gloriam maiorem quam sit illa quae iam debetur ut simplex et connaturalis terminus gratiae in iustificatione restitutae. Posset igitur a dicto contritionis actu omnis valor meritorius penitus auferri, sola ei relicta ratione di­ spositionis ad i usti ficati onem, et hoc non obstante, ea­ dem constaret iustificato gloria, in eadem plane mensura, eodemque gradu possidenda. In quo quidem exemplo clare monstratur, meritum in quantum huiusmodi non dicere necessario ordinem ad aliquid novi obtinendum, sed satis esse ut sit ad obtinendum novo et nobiliori titulo, mercedis nimirum et praemii, id quod alia nihilominus ratione ad­ huc deberetur. Non solum autem, sed et si quis bene con­ sideret. videbit quod nihil plus in quolibet merito vitae 252 QUAEST. CXIV. aeternae posset unquam inveniri, si, quemadmodum in exemplo praeallato, ad solam gloriam meritum operum no­ strorum semper sese extenderet. Nunc autem non ita se rem habere praesens propositio ostendit. Ponit enim quod opera quae post primam iustificationem fiunt, merentur per prius augmentum gratiae, et merendo augmentum gratiae, me­ rentur, utique ex consequenti, novum gloriae incrementum. Colligitur ex Scriptura, cum docet renatos in Christo crescere in gratia per virtutum exercitium. Veritatem autem jacientes in charitale, crescamus in illo -per omnia, qui est caput Christus, inquit Ephes. IV-15. Et rursus, 1. Petr. II-2: Sicut modo geniti infantes, rationabile sine dolo lac con­ cupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Ubi analogia sumitur de incrementis viventium, quae per proprias ipsorum opera­ tiones fiunt usque ad plenam ac perfectam evolutionem. Oportet igitur confiteri proportionale quoddam incremen­ tum vitae spiritualis per operationes gratiae. Sed huiusmodi incrementi principium efficiens operationes nostrae nequaquam esse possunt, ut suppono nunc ex dictis in ma­ teria de infusis habitibus. Relinquitur ergo ut loco efficientis principii, meritorium agnoscatur, et sic dicendum est, iustos vere mereri suae gratiae augmentum. Paulus quoque, Rom. VI-22, hominibus iam iustificatis dicit : Exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem, stati m adiungens: Liberali a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum ve­ strum in sanctificationem, finem autem vitam aeternam. Ubi sermo non est de sanctificatione prima quae adesse praesupponitur, sed de secunda, i. e. de sanctificationis aug­ mento. Et hoc sanctificationis augmentum dicitur esse fructus boni operis ; si autem fructus boni operis, ergo mere s eius in ordine ad vitam aeternam. Quocirca Tridentinum, Sess. 6, postquam can. 24 praemisisset, iustitiam acceptam conservari atque etiam augeri coram Deo per bona opera, et opera ipsa non esse tantummodo signa iustificationis adeptae, verum etiam iustificationis augendae causam, can. 32 sic definit : Si quis dixerit.... ipsum iustificatum bonis DE MERITO 253 operibus quae ab eo per Dei gratiam fiunt, non vere mereri aug­ mentum gratiae, vitam aeternam, et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam glo­ riae augmentum, anathema sit « Ubi etsi non dicat mereri « de condigno, tamen id satis significat in particula vere. « Et dum coni ungit vitam aeternam et augmentum eius. « satis aperte docet non esse minus perfectum et de con« digno, meritum hoc circa gratiae augmentum, quam circa < négligentes fuerint in fervore charitatis quae est vinculum » perfectionis ». Et in summa, timendum est ne divitiae spirituales (piae in aliis sententiis tanta liberali tate conge­ runtur, in die tandem retributionis evanescant, suamque applicationem aliqualiter habeat illud quod dicitur in Psal­ mo : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. THESIS XXII. (Art. 5-9). Sub merito de condigno ea sola cadunt, quae se habent per modum termini ad motum quo moventur iusti a Spiritu Sancto, non autem ea quae per modum principii. Ideoquc obiectum meriti esse non possunt, nec donum primae iustificationis, nec perseverantia in bono, multoque minus reparatio post lapsum ; quo fit ut quisquis per poe­ nitentiam a peccato resurgit, secundum solam praesentium dispositionum mensuram, semper recuperet gratiam. Principium generale hic enuntiatur, iam superius insi­ nuatum, cum dictum est, meritum hominis apud Deum esse non posse nisi secundum praesuppositionem divinae ordinationis, ut id homo consequatur a Deo per suam ope­ rationem quasi inercedcm, ad quod Deus ei virtutem ope­ randi deputavit, sicut etiam res naturales hoc consequuntur per proprios motus et operationes, ad quod sunt a Deo ordinatae. In quo quidem distinctio fiebat inter operis me­ ritorii terminum, seu id quod consequendum proponitur tamquam merces, et operis meritorii principium, seu vir­ tutem operandi a Deo datam ad consecutionem mercedis. 2ÔO QUAES Γ. CXIV. Statim autem, ct vel primo intuitu apparet quod quid­ quid se habet per modum principii, a merito excluditur, ne idem respectu eiusdem causa simul ct effectus esse di­ catur in eodem genere causae, quod absit. Hinc vulgatum axioma : principium meriti non cadit sui) merito. Restat igitur ut obiectum meriti illud solum sit, quod comparatur ad motum liberi arbitrii directi a Deo movente per gratiam, sicut terminus. Cuiusmodi profecto erant illa duo de quibus dictum est hactenus : vita scilicet aeterna ut terminus ul­ timus, et augmentum gratiae ut terminus medius, siquidem : « Motio alicuius moventis non solum se extendit ad ultimum / terminum motus, sed etiam ad totum progressum in motu. <· Terminus autem motus gratiae est vita aeterna : progressus autem in hoc motu est augmentum charitatis vel gratiae, « secundum illud Prov. IV : Iustorum semita quasi lux splena dens procedit, et crescit usque ad perfectam diem, qui est « dies gloriae ». Et haec quidem satis evidentia sunt Quare positis a parte iis quae nullam residuam dubitationem ferunt, movetur nunc questio de tribus aliis, hoc est, de prima gratia habituali, de perseverantia in bono, et de reparatione post lapsum. Porro, quoad omnia et singula, loquendo saltem de merito proprie dicto, quod est de condigno, negativa prorsus responsio est. § i- Et de prima quidem gratia quae in iustificatione impii infunditur, res est ex Scripturis et Conciliis pene definita. lustificati gratis per gratiam ipsius, inquit Rom. III-24. Quae verba interpretans Tridentinum, Sess. 6, cap. 8, ait : « Cum vero Apostolus dicit iustificari hominem.... gratis, ea «verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ec* elesiae catholicae consensus tenuit et expressit : ut sci« licet.... gratis iustificari ideo dicamur, quia nihil eorum «quae iustificationem praecedunt, sive fides sive opera, ■ ipsam iustificationis gratiam promeretur ·>. Et ratio in- DE MÊRITO 261 trinscca est in applicatione generalis principii mox declarati. Verum equidem est quod iustificationis gratia se habet ut terminus ad motionem qua liberum arbitrium movetur a Spiritu Sancto. Sed motio ista ad quam comparatur ut ter­ minus, non ea profecto est quae nunc in considerationem venire debet. Non enim est motio ista a Spiritu Sancto iam inhabitante ; non motio gratiae cooperantis, sed operantis tantum ; motio est proinde qua movetur impius ad iustitiam, ut in accepta iustitia principium quoque accipiat operandi meritorie. Unde constat quod per ordinem ad opus meri­ torium, prima iustificationis gratia sc tenet tota ex parte principii, nullo autem modo ex parte termini. Relinquitur ergo quod sub merito cadere nequaquam possit. § 2. De perseverantia quoque in bono idem asserit concors et unanimis theologorum sententia. Ratio est quia pcrseverantia in bono pendet a motionibus efficacibus per quas liberum hominis arbitrium, quod tam ad bonum quam ad malum est naturaliter flexibile, constanter inclinatur ad bonum usque in finem. Porro, efficaces illae motiones nullo modo obiectum meriti esse possunt, sive collective sumantur, sive distributive. Nam si sumantur collective et in globo, sic principium sunt totius in globo collectionis actuum quibus perseveratur, et ne dicantur obiectum meriti eorumdeni, obstat evidens axioma: principium meriti non cadit sub me­ rito. Si autem sumantur distributive, sic quidem non de omnibus et singulis post illam primam per quam perseve­ rantia initiatur, eadem valebit ratio. Diceret enim quispiam, nihil prohibere quominus sub merito primi actus cadat motio efficax quae erit principium secundi, et sub merito secundi ea quae erit principium tertii, atque ita porro. Sed tunc venit ratio alia, fundata in altera parte principii superius enuntiati. Quia ab obiecto meriti exclusum est non modo id quod se habet ad actum meritorium ut principium, verum ■ «K 2ff2 QUABST. CX1V. etiam id quod non sc habet ad ilium ut terminus. Atqui motio ad actum subsequentem nequaquam comparatur ut terminus actus meritorii praecedentis, ut bene ostendit Suarez 1. 12, c. 36, n. 24-25, ubi sic dicit : c Meritum de « condigno ex natura sua solum ordinatur ad id in quod 'tactus meritorius tendit tamquam ad terminum. Hoc autem « modo non tendit unus actus meritorius ad motionem quae «est principium alterius.... Quia per se non est ordo inter «illos actus vel illas motiones.... Unde non recte dicitur « primus actus ordinari ad secundum, et secundus ad tertium, «ordine causalitatis, aut meriti, vel medii ad finem, sed « tantum ordine successionis et temporis, qui ordo ad ra< tionem meriti accidentarius et insufficiens est ». Accedit praeterea quod etiamsi concederetur, motionem ad actum sequentem cadere posse sub merito praecedentis, adhuc non caderet praecise qua efficax potius quam mere sufficiens. Caderet enim sub merito in ratione medii seu auxilii ad vitam aeternam. Atqui haec ratio communis est tam efficaci gratiae quam mere sufficienti ; extrinseca autem denominatio efficacem a mere sufficiente distinguens, esse scilicet secundum prae­ scientiam et propositum obtinendi consensum, in eo ordine est in quo non iustitia retribuentis locum habet, sed solum consilium miserendis, iuxta illud Rom. IX-15 : Miserebor cuius misereor, et misericordiam praestabo cuius miserebor : igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Om­ nibus ergo modis efficitur quod motus efficax ad perseve­ randum non est obiectum meriti, et quod Deus gratis per­ severantiae bonum largitur, cuicumque illud largitur. Et confirmatur amplius, ratione quam affert S. Thomas in arg. Sed contra. Quia meritum perseverantiae, si exsisteret, esset tribuendum, non secus ac meritum vitae aeternae, cuicumque actui meritorio de condigno post iustificationem. Nulla enim est assignabilis ratio, sive ex fontibus revelationis, sive ex natura rei deducta, quare meritum hoc speciali cuidam categoriae bonorum operum reservari diceretur, ut bene ostendit Suarez ubi supra, n. 20-21. Consequens igitur esset, DE MERITO 263 hominem semel justificatum, per quemcumque primum actum meritorium de condigno, ita constitui in gratia, ut in ea confirmatus exsisteret. Porro consequentis enormitas lu­ culenter ostendit falsitatem antecedentis. « Omne quod quis « meretur, inquit Angelicus 1. c., a Deo consequitur, nisi «impediatur per peccatum. Sed multi habent opera meritoria, «qui non consequuntur perseverantiam, nec potest dici « quod hoc fiat propter impedimentum peccati : quia hoc « ipsum quod est peccare, opponitur perseverantiae, ita quod, « si aliquis perseverantiam mereretur, Deus non permitteret «aliquem cadere in peccatum. Non igitur perseverantia cadit « sub merito ». Verumtamcn diligenter observa quod etsi perseverantia obiectum meriti non sit, adhuc tamen potest infallibiliter impetrari per instantem et assiduam orationem, ratione iam dicta in superioribus, thes. 6, § 3. Et nota quomodo non pugnant inter se haec duo, quia aliud est meritum, aliud impetratio ; quo fit ut ea etiam quae non meremur, orando impetremus. Nam et peccatores audit Deus, peccatorum suorum veniam petentes quam non merentur, sicut audivit publicanum dicentem : Deus propitius esto mihi peccatori. « Et similiter perseverantiae donum aliquis petendo a Deo «impetrat, vel sibi vel alii, quamvis sub merito non ca« dat » (l). § 3· Restat reparatio post lapsum, quae multo adhuc evidentiori ratione a merito excluditur. Perinde enim est quae­ rere an i ustus possit de condigno mereri reparationem post lapsum, ac quaerere an possit mereri ut, si peccaverit, ef­ ficaciter convertatur a Deo ad poenitentiam ut iterum iustificctur. Ex dictis autem evidenter sequitur non posse dari tale meritum. « Primo, quia magis est resuscitare mortuum (1) S. Thom. hic, a. 9 ad iem. 204 QUABST. CXIV. « quam conservare viventem ; ergo si iustus non potest «absolute secundum mereri, minus poterit mereri primum. « Secundo, quia ostensum est non posse i ustum mereri vo­ cationem ad observanda in futurum praecepta, et vitanda < peccata, nec omnia, nec aliqua ; ergo multo minus poterit « mereri ut detur sibi postea vocatio efficax ad contritionem. « Tertio, quia vel hoc meritum debet fundari in actibus « quos iustus facit dum iustus est, vel in actibus quos post « lapsum operatur. Hoc posterius facile reiicitur, quia illi ' actus iam non sunt ab homine grato, et ideo non possunt esse meritorii de condigno. Nec enim sufficit fuisse gratum, - quia dignitas quae iam non est, non potest actus dignifi« care, praesertim cum obstet praesens peccatum. Neque « etiam dici potest primum, quia priora merita per subsequens v peccatum mortificantur.... Neque potest iustus mereri ut « non mortificentur, licet peccet, quia hoc necessario so­ ft quitur ex ipsa malitia et demerito. Quia repugnat cum ·· qui est in peccato mortali habere ius iustitiae coram Deo ; «ergo postquam labitur in peccatum non potest retinere « ius iustitiae ad resurgendum, sed omnes iustitiae eius «non recordabuntur amplius, ut dicitur Ezech. XVIII-24 : « sub qua universali etiam hoc particulare comprehenditur. " Ac tandem hoc confirmant omnia Scripturae, Conciliorum « et Patrum testimonia, quae remissionem peccati mortalis « dicunt fieri gratis, et ex misericordia, nam indifferenter « loquuntur, sive nulla, sive pauca, sive multa merita prae« cesserint » Accedit quod reparatio post lapsum eius conditionis est, quae conditioni termini actus meritorii omnino repugnat. Nam, cum omnis actus meritorius a charitate sit, impossibile est ut habeat pro termino id ad quod intentio charitatis nec se extendit, nec se extendere potest. Uniusmodi autem est reparatio post lapsum, utpote claudens in se supposi­ tionem solutionis amicitiae, a qua penitus abhorret charitas. (1) Suarez, de grat. 1. 12, c. 27. DE MERITO 2b5 Si ergo fieri nequit ut ad reparationem hanc intentio prioris charitatis terminetur, fieri etiam non poterit ut reparatio ipsa obiectum meriti exsistat f1). Nec hire opponeres revi­ viscendam meritorum quam uno ore theologi omnes confi­ tentur, quia reviviscentia meritorum recte intellecta, obie­ ctum meriti revera non est, sed est solum gratuitae repara­ tionis necessarium et naturale consectarium. Siquidem per praecedentia merita homo meruerat gloriam, sub conditione decessus in gratia suo tempore consequendam ; peccatum autem superveniens non simpliciter sustulerat merita ista, sed solum posuerat impedimentum ad praemii nondum collât i futuram consecutionem. Ex natura igitur rei est, quod ablato impedimento, meritum mortificatum ipso facto recuperet vim non tam amissam quam ligatam, et pro tanto dicatur reviviscere. Itaque, reviviscentia ista minime est intelligenda per modum positivae restitutionis quam opera priora promeruissent, sed pure et simpliciter per modum naturalis resultantiae ex ablatione impedimenti quam secuni fert gratuita post lapsum reparatio. Caeterum, quidquid positive restituitur et directe datur in reconciliatione eorum qui semel styit illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes tacti sunt Spiritus Sancti, et prolapsi sunt : totum hoc solius misericordiae est, non autem antecedentium quo­ rumlibet meritorum fructus. Et ultima conclusio erit, quam tamen plerique recentiores non recipiunt : semper recuperari gratiam secundum solam praesentium dispositionum mensuram, non autem secundum quantitatem gratiae prius habitae, etiam merito acquisitae. Merita enim praecedentia non possunt se ex­ tendere ad restitutionem eius quod in naufragio charitatis destruitur, sicut ratio paulo superius facta satis ostendere (î) < Amor benevolentiae nequit permittere hypothesim so« lutionis amicitiae, cum sit contra benevolentiam, et ideo non fer« tur ad obiectum pro illa hypothesi. Solum utique movetur amicus « ad solutionem amicitiae omni conatu impediendam ». Pignataro, de grat. thes. 38, § 2. 2(56 QUAEST. CXIV. videtur. Cui accedit ratio etiam generalis, e communissima meriti notione deducta. Nam merito de condigno proportionata debetur merces, quae semel data, semel pro semper est data, et semel pariter amissa, semel pro semper est amissa, hoc sensu scilicet, quod nunquam restitui debebit in vi prae­ cedentis meriti iam exhausti. Et ne iterum confundaris in consideratione revivi scent i ae meritorum, iterum animadverte quod reviviscentia illa bene intellecta, non importat ullo modo restitutionem mercedis iam datae, et per peccatum deinde amissae, sed solum, ut dictum est, remotionem im­ pedimenti in ordine ad consecutionem mercedis nondum redditae, et adhuc in futuro repositae, nimirum mercedis gloriae de qua apostolus ait quod reddet eam in illa die iustus iudex. De caetero, quoad praesentem statum controversiae, et argumenta in contrarium allata, vide dicta in 3“ Part. Q. 89 ubi id saltem in claro videtur fuisse positum : argu­ menta nempe illa nil minus esse quam decisi va. Et ideo, tutius iterum consilium erit, non nimis fidere in praxi opi­ nioni adversae, ne forte quoad spirituales divitias quas quis crederet acquirere, et haberet in sola existimatione, locus sit dicto Psalmistae : Quoniam cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius. Scholion. Circa meritum de condigno nostra de integro praecessit disputatio. Praeter hoc, agnoscunt theologi aliud meritum analogice dictum, quod est tantum de congruo : in quo ni­ mirum titulus retribuendi non iam iustitia est quocumque modo accepta, sed sola convenientia. Et quia conveniens dicitur dupliciter, cuius oppositum est inconveniens, et cuius oppositum non est inconveniens : meritum quoque in convenientia fundatum, vel strictius vel minus stricte accipitur, inercedemque habet vel infallibiliter, vel non infallibiliter consequentem. DE MERITO 2G7 Porro meritum de congruo non semper requirit praehabitum statum gratiae. Unde communiter admittitur quod peccator ex actuali gratia operans meretur de congruo gratias ulteriores quibus ad justificationem proximius disponatur, et quod contritus eodem genere meriti meretur ipsam gratiam iustificationis. Congruum siquidem est ut dum homo bene utitur virtute a Deo accepta, Deus secundum superexcellentem suam virtutem excellentius operetur. Congruum similiter ut homini toto corde sese ad Deum convertenti Deus restituat amicitiam : imo ita congruum ut nisi faceret, faceret contra misericordiam, contra quam nec facit nec facere potest, quia contra seipsuin facere non potest. Vide quae de hac re dicta sunt in tractatu de poenitentia. Est etiam in merito de congruo alia particularitas, con­ sistens in hoc quod eiusmodi merito non sibi soli, sed et aliis, quoque mereri potest homo. Et merito quidem con­ digni nullus aliis meretur, solo Christo excepto, cuius singu­ laris praerogativa fuit, ordinari ad hoc ut caeteros in gloriam vitae aeternae adduceret, in quantum factus est caput Ec­ clesiae et auctor salutis humanae. Sed merito congrui potest aliquis alteri mereri gratiam, et etiam primam gratiam. « Quia enim homo in gratia constitutus implet Dei voltin« tatem, congruum est secundum amiciti *.e proportionem, ut « Deus impleat hominis voluntatem in salvatione alterius, « licet quandoque possit habere impedimentum ex parte «illius cuius aliquis sanctus justificationem desiderat» (*). Observandum denique est quod, sive loquamur de merito condigni, sive de merito congrui, utriusque obiectum sola sunt bona spiritualia, temporalia autem nonnisi in quan­ tum ad spiritualia reducuntur, id est considerantur praecise ut habentia rationem medii ad vitae aeternae consecutionem. Sicubi vero, in seipsis accepta, dicuntur a sanctis cadere sub merito, scito meritum nonnisi abusive tunc dici, et omnino improprie : «In quantum scilicet homines moventur a Deo (1) S. Thorn., hic, a. 6. 268 QUAEST. CXIV. ad aliqua temporaliter agenda, in quibus suum propositum ■ consequuntur, Deo favente: ut sicut vita aeterna est sim« pliciter praemium operum iustitiac per relationem ad mo« tionem divinam, ita temporalia bona in se considerata ha« bent rationem mercedis, habito respectu ad motionem divi« nam, qua voluntates hominum moventur ad haec prose<■ quenda, licet interdum in his non habeant homines rectam • intentionem ■· (l). Hoc modo Romani quandoque dicuntur a SS. Patribus obtinuisse imperium terrae tamquam praemium bonarum virtutum, tametsi non cognoverint Deum, aut si cognoverint, non sicut Deum glorificaverint. Hoc modo, favente Deo quem non colebat, praedicitur Cyrus victorias supra victorias consecuturus, sicut scriptum est : Haec dicit Dominus Christo meo Cyro.... Ego ante te ibo.... et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum.... Et vocavi te no­ mine tuo, et- non cognovisti me (12). Haec siquidem sunt velut munera nullius pretii, digna dari et impiis. Nobis vero in altiori culmine praemia sunt reposita : nobis, inquam, non contemplantibus quae videntur, sed quae non videntur : quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non vi­ dentur, aeterna. Denique, si in hoc saeculo tantum in Chri­ sto sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus ho­ minibus. (1) Ibid. a. io. (2) Isai. XLV-i, seq. EPILOGUS De spirituali quoque lumine revelationis accipi potest quod de luce corporali, a qua huius mundi aspectabilis ornatus incepit, legitur dictum initio Gencseos. Nam, Deus qui dixit dc tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cor­ dibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei. Et praeter analogiam fundamentalem quam in citatis verbis enuntiat apostolus, alludens ad id quod scriptum est : et tenebrae erant super faciem abyssi, dixitque Deus, fiat lux, et facta est lux, est et alia minime praetereunda, in hoc quod dicitur Deus divisisse inter lucem et tenebras, et appellasse lucem diem, et tenebras noctem. « Et divisit, inquit, lucem a tenebris, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Quae profecto infantili sensu ac­ cipienda non sunt, imaginando sic factam primitus lucem, ut esset confusa cum tenebris, et ob hoc postea separationis indiguisset : aut revolvendo phantasmata vocabulorum seu nominum quae tunc et luci et tenebris a Domino Deo fuis­ sent imposita. Absit. Sed Deum divisisse lucem a tenebris, nihil aliud importat quam Deum sic fecisse lucem et sic instituisse principia eius, ut lucis et tenebrarum alternae essent vices. Similique modo, Deum appellasse lucem diem et tenebras noctem, nihil aliud est quam Deum disposuisse id omne cui nos, et dici, i. e. lucis cum ordine ad subsecuturas tenebras, et noctis, i. e. tenebrarum cum ordine ad praece­ dentem et subsequentem lucem, nomina imponimus. Siquidem non omnis lux dies, nec omnes tenebrae nox, sed lux et te­ nebrae certis inter se vicibus distinctae, diei et noctis no- 270 EPILOGUS minibus appellantur. Proinde, ubi a tenebris divisa lux commendatur, talis in summa insinuatur operatio Dei, per quam ipsae tenebrae, etsi non a Deo factae, adhuc tamen ab eo ordinatae omnino intel ligantur. « Non enim, inquit α Augustinus, 1. imp. de Genes, ad litt. n. 25, Deum fecisse « tenebras dictum est, quoniam species ipsas Deus fecit, « non privationes quae ad nihilum pertinent, unde ab ar« tifice Deo facta sunt omnia. Quas tamen ab eo ordinatas « intelligimus, cum dicitur, et divisit Deus inter lucem et le« nebras, ne vel ipsae privationes non haberent ordinem «suum, Deo cuncta regente atque administrante. Sicut in « cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque « intervallis, quamvis vocum privationes sint, bene tamen « ordinantur ab iis qui cantare sciunt, et suavitati universae « cantilenae aliquid conferunt. Et umbrae in picturis emi·< nentiora quaeque distinguunt, ac non specie, sed ordine «placent.... Dixit itaque, fiat lux, et facta est lux. Non " dixit, fiant tenebrae, et factae sunt tenebrae. Horum ergo « unum fecit, alterum non fecit ; utrumque tamen ordinavit, «cum divisit Deus inter lucem.et tenebras. Ita et ipso fa­ it ciente pulchra sunt singula, et ipso ordinante pulchra sunt <■· omnia ». Haec quidem de luce illa corporali quae mundum hunc visibilem candore suo illustrat et ornat. Sed quanto altiori ratione applicationem habebunt, si ad lumen aliud, non huius creationis, transferamus cogitationem nostram : ad lumen dico verbi revelati, quod in hoc caliginoso loco sine adiunctis tenebris utique nusquam est. Ecce nos pro mo­ dulo nostro de magno illo divinae gratiae dono aliquid lucis c fonte divinorum eloquiorum capere studuimus. Vix tamen tenuem radium dixeris, qui non tam fugat quam permeat noctem. Remanet enim undique circumdans nos grande, ingens, impenetrabile mysterium : mysterium circa iuncturam liberi arbitrii cum prima causa operante in nobis velle et perficere : mysterium circa altissimas supernaturalis pro­ videntiae vias, circa eius rationes et fines, circa gratuitam EPILOGUS 27Γ quorumdam electionem contrapositam aliorun reprobationi : mysterium adhuc profundius circa sufficientium auxiliorum distributionem, circa apparentem derelictionem tot tantarumque gentium tam ante quam post Christum, circa rela­ tivam paucitatem eorum ad quos etiam post consummatam redemptionem pervenit exterior gratia evangelii : ct, ut uno verbo dicam, circa pleraque eorum de quibus maxime averet humana curiositas interrogare Deum. Porro, sicut in diebus fob, respondens Dominus de turbine, hoc unum per apostolum super nos intonat : 0 homo, tu quis es ut respon­ deas Deo ? Et iterum : O altitudo divitiarum sapientiae et et scientiae Dei ! Quam incomprenhcnsibilia sunt indicia cius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? Secretum igitur sibi interim reservans, vult manere simul cum luce tenebras ; sed et has tenebras non ab eo utique factas, ab eo tamen definito con­ silio ordinatas dubitare non possumus. Et re quidem vera, sicut ex interpositionibus noctium, ct ex crepusculorum seu vespertinorum seu matutinorum vicissitudinibus iucundius lumen corporale effulget, sic etiam ex impenetrabilis obscu·· ritatis adiunctione magis benefica nobis evadere debet ali­ quantula illa lux quam de supercaelestibus in revelationis verbo Deus irradiavit. Obscuritas quippe est ad eam animi dispositionem comparandam ordinata, sine qua nulla cognitio proficit ad salutem, nulla etiam plenissima scientiae plenitudo ducit in montem sanctum Dei et in tabernacula cius. Quid enim proderit quantacumque mentis illuminatio, nobis ma­ nentibus superbis ? Et si, inquit, linguis hominum loquar, et angelorum, et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia, ct omnium scientiam, nihil. Tunc ergo blanda et lenis ct vere salutaris lux illa mentis nostrae oculos inundat, quando nos invenit humiles, non inflatos, non paratos repre­ hendere quod non intelligimus, non pervicacibus concerta­ tionibus effectos indociles, sed vere Deo submissos, vere in eo reponentes de integro fidem nostram, vere cum pietate et omni reverentia requirentes testamentum eius. Porro, ad 272 EPILOOUS eiusmodi exercitationem ac disciplinam ordinem a Deo habent tenebrae illae a luce condivisae. Interim vero noverimus, tenebras non esse nudas et simplices tenebras, sed quas noctem appellavit, utpote penitus aliquando pellendas et in splendidissimum mane desituras. Propterea toties iubemur patientes esse et cxpectare Dominum, expectare beatam spem, expectare re­ velationem iusti indicii Dei. Et sic fiet dies peregrinationis nostrae, non tam mane et vespere, quam vespere et mane dies unus, ubi nimirum nox intermedia est, non in qua pausatur, sed a qua ad aeternum solstitium pervenitur, plenamque veritatis agnitionem. ■■■■MM Prooemium Pag. Prolegomenon de proprio tractatus obiecto .... i De triplici ratione secundum quam Deus in omni operante generalim, et speciatim in omni volente operatur. Et de eo quod nobis impervium clausumque est quoad con­ ciliationem operationis divinae cum libero creaturae arbitrio .......................................... 3 $ — De operatione gratiae, quae etsi multum addat supra communem illam operationem Dei in agentibus liberis qua » simplex naturae ordo requirit, nihil tamen vel addit vel mutat in eo praecise puncto in quo e conspectu crea­ tae libertatis residet obscuritas. Quo fit ut ce­ lebris illa ab exeunte saeculo XVI tantopere agitata quaestio a parte ponenda sit, tamquam non perlinens ad propriam ac specialem prae­ sentis tractatus materiam, quae intra duos prio­ res supradictos operationis divinae modos omni­ no circumscribitur ........ 19 j 3. — De physica potentia et morali impoten­ tia ad bonum, quae in libero arbitrio est sub sola communi operatione et motione Dei. Et de auxilio quod fuisset in statu naturae purae contra insufficientiam congenitae virtutis . . 26 §4. — De originali elevatione ad bonum su­ pernatural in statu naturae historico. Et de ratione auxilii quod in ea includebatur contra supradictam impotentiam liberi arbitrii ... 30 $ I. — B11.1.OT · XV Gtatia Christi INDEX 274 De iis in quibus praesentis tractatus obiectum reponitur : id est, de auxiliis perti­ nentibus ad statum naturae lapsae et per Chri­ stum reparatae, qui etsi quodammodo medius sil inter duos praecedentes, adhuc tamen omni­ no coincidit cum statu iustitiae originalis, quantum ad hoc quod nonnisi dependenter a su­ pernatural» gratia, facultas boni etiam conna· turalis nobis restituitur..........................pag. 33 §5. — PARS PRIMA DE GRATIA DEI Quaest. CIX. — De SECUNDUM SE necessitate auxilii gratiae. Praenotiones et ordo disputationis .... 41 Thesis I. — Tam ad veritates supernaturales, quam ad veritates religiosas ordinis etiam na­ turalis, necessaria dicenda est exterior gratia revelationis, non tamen eodem modo: absolute quidem quoad primas, hypothetice tantum quoad secundas, et solum ad hoc ut possint in praesenti generis humani conditione cognosci ab omnibus expedite, firma certitudine, et nullo errore admixto. Sed ad cognitionem quae sit quomodocumque conducens ad iustificationem et vitam aeternam, interioris gratiae illustratio semper et eodem titulo absolute requiritur . 42 Thesis II. — Etsi homo in praesenti statu na­ turae corruptae possit aliqua naturalia opera moraliter bona per propriam virtutem pera­ gere: ad diligendum tamen Deum super omnia dilectione effectiva, et ad servandum omnia legis praecepta, etiam quoad nudam substan­ tiam operum, est ei necessaria gratia: non quidem propter physicam improportionem fa­ cultatum secundum se, sed propter statum in­ firmitatis cui non aliter quam per medicinalem supcrnaturalis gratiae Christi influxum, in ea in qua nunc versamur oeconomia, remedium adhibetur..................................................................... 49 INDEX 275 Thesis III. — Non iam per accidens tantum, et ratione alicuius contingentis circumstantiae, sed per se et ratione sui est absolute et simpli­ citer necessaria homini gratia quantum ad tria: prim0 quantum ad opera vitae aeternae merito­ ria; secundo quantum ad omnes actus salutares statum merendi antecedentes ac praeparantes, ipso primo initio fidei comprehenso; tertio quan­ tum ad resurrectionem a peccato . . pag. 70 Thesis IV. — Communior et in Scripturis Sanctis fundatissima doctrina est, quod gra­ tia habitualis seu sanctificans est determinate requisita ad hoc ut possit diu vitari mortale peccatum. Quo fit ut homo extra statum iustitiae exsistens, nisi cito per poenitentiam reparetur, nequeat non identidem in nova mor­ talia incidere...............................................................84 Thesis V. — In praesenti oeconomia naturae reparatae, gratia habitualis quae est requisita ad posse diu perseverare in bono, vitando omne mortale peccatum, per se sola non suf­ ficit, sed adhuc opus est specialibus actualis gratiae adiutoriis. Nemini tamen iustorum adiutoria illa desunt, cum Deus sua gratia semel iustificatos non deserat, nisi prius ab eis deseratur. At vero, quoad venialia omnia etiam semideliberata, per totam vitam vi­ tanda, necessarium esset post contractam originis labem auxilium plane extraordina­ rium, quod nulli hominum in peccato con­ ceptorum fuit unquam concessum, nisi forte ex specialissimo de quo non constat privi­ legio..................................................................................... S9 Thesis VI. — Ab auxV.io perseverantiae quo omnibus iustificatis datur in accepta prius iustitia per evitationem peccati posse per­ severare, distinguendum est donum perse­ verantiae quo aliquibus datur ipsum perse­ verare usque in vitae finem. Et magnum Dei donum merito nuncupatur, utpote solis ele­ ctis proprium, et consistens in speciali pro­ tectione et custodia a malo, tum per efficacia contra tentationes adiutoria, tum per pro- 270 INDEX videntiam disponentem ut cum gratiae statu terminus viae coniungatur. Quod etsi nec in potestate sit liberi arbitrii, nec etiam sub condigno merito cadat, adhuc tamen a i usto impetrari, seu, ut Augustinus ait, supplici­ ter emereri potest........................................ pag. 105 Quaest. CX. — De gratia quantum ad eius essentiam. Thesis VII. — Gratia sanctificans non est merus extrinsecus favor Dei, nec tegumentum ali­ quod peccatorum per imputatam iustitiam Christi, imo nec rectitudo formaliter consi­ stens in obedientia mandatorum, sed supernaturale donum animae infusum et inhae­ rens, quo naturae diri nae vere consortes effi­ cimur, et ordinamur ad vitae aeternae beatitudinem in visione Dei. Rectissime autem a theologis dicitur qualitas ad speciem habitus reducenda. Rectissime etiam a plerisque as­ seritur ab infusis virtutum habitibus realiter distincta, non in animae potentiis, sed in eius essentia subiectata................................. 113 Thesis VIII. — Praeter gratiam habitualem agnoscenda est gratia actualis qua Deus in­ tellectum et voluntatem hominis intrinse­ cus movet ad aliquid vel cognoscendum vel , volendum vel agendum. Et dupliciter consi­ deratur: primo quidem secundum se, deinde vero in suo proximo ac necessario effectu. Considerata in suo proximo ac necessario effectu, nihil aliud est quam actus superna­ turalis indeliberatus potentiae a Deo motae, qui quodam vero sensu in nobis esse dicitur sine nobis. At sumpta secundum se, est motio in facultate recepta, principians eiusmodi actum; quae etiam eiusdem indifferenter entitatis est, sive habeat, sive non habeat ultimum effectum actus salutaris deliberati, qui idcirco in plena potestate voluntatis semper relinquitur . .................................. 124 277 INDEX Quaest. CXI. — De divisione gratiae. Observationes praeviae................................. pag. 140 Thesis IX. — Apud veteres theologos divisio gratiae, non modo habitualis, verum etiam actualis, nusquam assignatur secundum di­ versas ipsius gratiae entitates, sed solum se­ cundum diversos quos habet effectus, a prima inchoatione boni operis usque ad ultimum terminum finalis perseverantiae. Et divisio quidem in praevenientem et subsequenlem at­ tenditur secundum quod dicti effectus habent ordinem prioritatis et postcrioritatis ad invi­ cem. Divisio autem in operantem et cooperantem, secundum quod alii sunt quibus anima incipit velle vel intendere aliquod bonum per­ tinens ad salutem vitae aeternae, alii vero, quibus opere iam explet vel prosequitur id quod habet in proposito vel praeconcepta intentione.................................................................. 142 Thesis X. — A praecedenti divisione omnino secernenda divisio actualis gratiae in exci­ tantem et adiuvantem, quae iam non atten­ ditur respectu diversorum actuum volendi et perficiendi, sed respectu cuiuscumque actus salutaris seorsum et singillatim sumpti. Et ideo haec divisio non est accipienda secun­ dum plurcs gratiae entitates, etiam solo nu­ mero distinctas, sed secundum quod una eademque numero gratia dicitur excitans, in quantum est principium piae affectionis indelila-ratae, adiuvans vero, in quantum per hanc ipsam indeliberatam affectionem, causa est lilxjro arbitrio ponendi si velit, actum salutarem deliberatum........................................ 148 Thesis XI. — Ultima divisio est gratiae in ficacem ef­ et sufficientem, quae nihil aliud est quam pura et simplex subdivisio gratiae ex­ citantis, pro quanto efficax a sufficiente non differt in entitate auxilii, sed differt solum per denominationem extrinsccam, utpote a Deo data sub praescientia et proposito absoluto consensus obtinendi. Ex quo ultimo concludi INDEX 27θ potest, non esse recipienda systemata vic­ tricis delectationis et physicae praedeterminationis ................................................ pag. 15« Trium praecedentium quaestionum conclusio . . . .159 PARS SECUNDA DE CAUSA ET EFFECTIBUS GRATIAE Quaest. CXII. — De causa gratiae.................................................... 165 Thesis XII. — Causa percipiendae gratiae vo­ luntas Dei est, qui cum omnes homines salvos fieri velit, in omnes suae gratiae dona diffun­ dit. eosque etiam qui longe ab omni influxu Christi Redemptoris positi ac derelicti esse viderentur, iis supernaturalibus praevenit au­ xiliis, quibus bene utendo, possint sibi viam tum ad fidem, tum ad iustificationem, tum ad consequentem beatitudinem aeternam ape­ rire. Adhuc tamen inaequalibus valde modis distribuit prout vult, et mulformis gratiae suae investigabiles inscrutabilesque mensu­ ras per multas diversissimas vias quae nos saepissime latent, dispensat. Unde sequitur non debere nos in iis quae alios spectant, illi­ cite esse curiosos, ne in his quae circa nosmetipsos sunt, damnabiliter inveniamur in­ grati................................................................................ 166 Thesis XIII. — Ad gratiam quidem iustifi­ cationis consequendam necesse est homi­ nem adultum divinitus motum et excitatum libero suae voluntatis actu praeparari at­ que disponi. Sed si sermo sit de gratia actuali per quam opus salutis initiatur, sic nulla esse potest ex parte hominis praeparatio sal­ tem positiva, quasi praeveniens divinum au­ xilium. Quin imo, vulgatum axioma quo gratia dicitur a Deo dari facienti quod in se est, videtur esse semper intelligendum, ad veterum theologorum mentem, de faciente quod in se est per alicuius praecedentis gra­ tiae vires................................................................... 177 INDEX 2/9 Thesis XIV. — Gratiae iustificationis ea causa, caequc conditiones sunt, ut unusquisque, dum seipsum suamque infirmitatem respicit, de seipso formidare ac timere possit, et nemo sciro valeat certitudine fidei, cui non potest subessc falsum, se gratiam Dei esse conse­ cutum ......................................................... pag. 184 Quaest. CXIII. — De iustificatione impii, quae est effectus GRATIAE OPERANTIS Praenotiones 191 Thesis XV. — Justificatio impii terminatur ad veram ac realem remissionem peccatorum. Et haec remissio non modo cum dono, verum etiam per donum gratiae inhaerentis atque animam informantis formaliter fit: idque, non in virtute positivae cuiusdam disposi­ tionis divinae*1 voluntatis, sed omnino ex na­ tura rei, quae non. patitur ut dc potentia etiam absoluta, reatus mortalis peccati si­ mul cum gratia in anima remanere possit . 194 Thesis XVI. — Ad iustificationcm impii adulti semper requiritur motus liberi arbitrii in Deum et in peccatum: motus quidem fidei qua vera ea esse credimus quae divinitus re­ velata et promissa sunt: motus etiam tum spei, tum perfectae charitatis ac contritionis, salva interim sufficientia simplicis attritionis cum sacramento re suscepto. Sed et omnibus modis excluditur error protestantium, qui cum solam fidem sufficere dicant, ipsiusmet fidei veram germanamque notionem peni­ tus corrumpunt . . ·........................................204 Thesis XVII. — Substantiam iustificationis impii ex opere operantis, quatuor ingrediun­ tur, quae etsi in eodem indivisibili instanti simul exsistant, adhuc tamen quemdam inter se naturae ordinem habent: Primo, infusio habitualis gratiae tamquam principii disposi­ tionis ultimae ad consecutionem iustitiae et exclusionem culpae. Secundo, motus liberi arbitrii in Deum per charitatem. Tertio, motus liberi arbitrii in peccatum per con- INDEX tritioncm. Quarto denique, consecutio gra­ tiae ut gratificantis et formai i ter conferentis remissionem peccatorum .... pag. 210 Corollarium. — Cum in iustificatione adultorum ex opere operato, motus liberi arbitrii non re­ quiratur ut dispositio coaptativa ad gratiam, sed solum ut removens obicem impedientem virtutem sacramenti, non est necesse ut actu existât in ipso iustificationis instanti, dum­ modo praecesserit et remanserit non retra­ ctatus. Quo in casu adhuc verum est quod Tridentinum dicit, justificationem generatim esse renovationem interioris hominis per vosusceptionem gratiae et donorum . 218 Thesis XVIII. — lustificatio impii ex parte rei operatae est maximum Dei opus, tametsi non semper miraculosuin, si nomine miraculi proprie intelligatur id quod in rebus fit praeter solitum et consuetum ordinem operandi loniariam • effectum........................................................................ 220 Quaest. CXIV. — De merito quod est effectus gratiae coo- PERANTIS. Praenotiones ......................................... « . 223 Thesis XIX. — Potest esse meritum hominis apud Deum, secundum eum iustitiae mo­ dum quem habitudo creaturae ad Creato­ rem compatitur. Qui etsi non ferat plus quam aequalitatem proportionalitatis per compa­ rationem operantis ad retributorem, adhuc tamen, suppositis supponendis, admittit ae­ qualitatem etiam quantitatis per comparatio­ nem operis ad retributionem. Et hoc modo locus est merito de condigno, cui ex iustitia praemium debetur, non quidem a Deo red­ dendum tamquam debitore creaturae, sed tamquam implente ordinem sapientiae et aequitatis quem ipse instituit in rebus. Porro, huiusmodi merito bona opera iustorum, se­ cundum quod in gratia facta, reipsa meren­ tur mercedem vitae aeternae......................... 225 IN ! EX Thesis XX. — Meritum vitae aeternae primario pertinet ad charitatem, secundario autem ad alias virtutes, in quantum carum actus for­ mantur a char itate. Et quia nihil boni est quod ad finem charitatis ordinabile non sit, nullum etiam boni operis genus ad quod homo iustificatus supcrnaturalibus habiti* tibus non instruatur, nullum denique in indi­ viduo actus humanus moraliter indifferens: dicendum videtur, omnem actum in iusto, si moraliter malus non sit, eo ipso esse meri­ torium. Non tamen aequaliter meritorium, sed tanto magis quanto magis est charitate informatus, quanto c promptiori voluntate procedens, quanto maiorem ex obiecto bo­ nitatem habens.......................................... pag. 234 Thesis XXI. — Ad augmentum quoque gratiae et consequens augmentum gloriae se extendit meritum lionorum operum, ut expresse de­ linitur in Tridentino, Sess. 6, can. 32. Dicen­ dum autem videtur quod augmentum 'istud,, nec absoluto nec statim consequitur singu­ lum quemque actum meritorium, sed solum sub conditione et ad praesentiam dispositionum respondentium conditionibus pro incremento requisitis in habitibus ordinis naturalis, qui per exercitium operum acquiruntur et cre­ scunt ....................................................................... Thesis XXII. — Sub merito de condigno ca sola cadunt, quae se habent per modum ter­ mini ad motum quo moventur iusti a Spiritu Sancto, non autem ea quae per modum prin­ cipii. Idcoquc obicctum meriti esse non pos­ sunt, nec donum primae iustificationis, nec per­ severantia in bono, multoque minus reparatio post lapsum: quo fit ut quisquis per poeni­ tentiam a peccato resurgit, secundum solam praesentium dispositionum mensuram sem­ per recuperet gratiam..................................... 259 Scholion circa meritum de ccngruo .... 266 Epilogus . . . ....................................................... 269 : ‘-.b,·’·. jJP IMPRIMI POTES 1 Joseph us Filograsst S. I. Praepositus Provinciae Romanae Nihil obstat quominus imprimatur. Patavii · die XI Tenii 1938 Can.eus Doct. Aemilius Seraglia Cetis. Eccl. IMPRIMATUR Patavii - die XII lunii toaS Can.eus Doct. Primus Carmignoto Vic. Gen..