PARS POSTERIOR de peccato veniali Quaest. LXXXVIII - LXXXIX. Fides catholica docet,-dari peccata venialia, id est, quae suapte natura ita levia sunt, ut non separent hominem a Deo, nec sint per se aeterna damnatione digna. Haeretici autem Calvinistae hanc Ecclesiae doctrinam improbant; improbavit et Baius, cuius propositio vigesima ex octoginta sex damnatis a S. Pio V, sic habet: «Nullum est peccatum ex natura sua « veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam » (i). Prae primis igitur tractanda quaestio an sit, pro qua statuitur sequens assertio: THESIS VIII. (Quaest. 89 - Art. 2). Per lignum, fenum et stipulam, quae 1 Cor. III, 12, dicun­ tur iuxtaponi fundamento spiritualis aedificii, intelligi debent venialia peccata; quapropter recte damnata est in Baio pro­ positio asserens nullum esse peccatum ex natura sua ve­ niale, sed omnem culpam mereri poenam aeternam. De venialibus peccatis plura equidem exstant Scripturae testimonia, puta Prov. XXIV, 16: Septies cadet iustus et re­ surget; et Eccl. VII, 21 : Non est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet; et 1 Ioan. 1,8: Si dixerimus quoniam pec(1) Enchirid. n. 900. 100 QUAEST. LXXXV111 — LXXX1X. catum non habemus, ipsi nas seducimus, et veritas in nobis non est. Ubique enim insinuatur peccatum quo quis a statu iustitiae non decidit, et ex consequenti, reatum poenae aeternae non incurrit; et hoc est sine dubio veniale peccatum. His tamen praetermissis, unus principalis et vere classicus locus est, in quo simul cum veritate venialium peccatorum proponitur dogma purgatorii (i). Habetur autem in i Cor. III, 11-15: Fundamentum aliud, inquit, nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus lesus. Si quis autem su­ peraedificat super fundamentum ho:, aurum, argentum, lapides pre­ tiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et unius­ cuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus manserit qttod superaedificavit (2), mercedem accipiet. Si cuius opus arserit (3), detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Qua in re, considerandum est, quid sit fundamentum, et qui sint superaedificantes; itemque quid aurum, argentum, cum caeceris hic recensitis; quis demum dies Domini, quis ignis, et quae per ignem salvatio. Porro, concordi sententia statuunt interpretes, graeci pa­ riter et latini, fundamentum de quo loquitur Apostolus, esse fundamentum fidei in Christum; superaedificantes vero esse fideles, huic fundamento imponentes vel opera bona et viva, aeterna mercede remuneranda, quae per aurum et argentum (1) Obiter hic observabis, qua ratione cum venialium peccatorum ex­ sistentia conncctatur dogma purgatorii. Non quod, ut multi de vulgo existi­ mant, sola venialia in purgatorio igne puniantur; quin imo, puniuntur vel maxime tnonalia, quae ante terminum viae in gratuita justificatione fuerunt iam remissa, nondum tamen exstincto remanente temporalis poenae reatu, de quo supra in corollario. At vero, transitoria purgatorii poena non com­ petit mortali peccato, nisi aliqua suppositione facta, id est, si iam sit ablata eius macula per poenitentiam et Dei misericordiam ; peccato autem veniali debetur antecedenter ct absolute. Recte ergo Scriptura connectit dogma purgatorii cum reatu venialium peccatorum, sicut connectit dogma inferni cum reatu mortalium, utrobique respiciens id quod est per sc, sive id quod propriam consequitur utriusque peccati rationem et naturam. (2) Huiusmodi est qui superaedificavit aurum, argentum, ct lapides pretiosos. (?) Huiusmodi es: qui superaedificavit lignum, fenum, e: stipulam. DE PECCATO VENIALI ΙΟΙ ct lapides pretiosos significantur, vel opera quaedam mala, nomine ligni ct feni et stipulae designata. Nunc autem Chrysostomus et qui ipsum sequuntur, volunt haec mala opera esse peccata mortalia, fundamento fidei mortuae supervenientia, eademque aeterno igne punienda. Sed huic intellectui eviden­ ter obstat illud quod postea sequitur, cum superaedificans li­ gna et fenum et stipulam, dicitur fore salvus quasi per ignem. Quod enim Graeci illi censent talem dici salvum per ignem, quia quamvis in gehennam mittendus, nunquam tamen con­ sumetur, sed perpetuo in igne servabitur, vel, ut aiunt, su­ perstes erit, recens semper ad poenam (1): haec, inquam, in­ terpretatio praeter omnem fidem est, ct omnem probabilitatem. Sane vero usus loquendi id non habet, « nec unquam Scri« ptura sic loquitur, ut salvus dicatur qui superstes est in « malis; quin potius tales, et vulgo, et more Scripturae, periisse (i) « Detrimentum patietur, ecce unum supplicium. Ipse autem salvus « erit, sic tamen quasi per ignem, ecce secundum. Hoc autem vult signi« ticare : non sic ille peribit ut opera. ad nihilum redactus, sed manebit « in igne. Salutem itaque hanc rem vocat, sed non simpliciter; adiecit « enim, quasi per ignem. Nam nos quoque solemus dicere, in igne salvus « est, de iis quae non comburuntur, nec statim in cinerem abeunt. Ne « ergo, quia ignem audisti, putes cos qui comburuntur, in nihilum redigi. « Si vero tale supplicium salutem vocat, ne mireris; solet enim etiam in « iis quae male sonant, pulchris uti nominibus, ct in bonis, contrariis. « Verbi gratia, captivitatis nomen malae rei nomen esse videtur; sed in « re bona illo usus est Paulus, dicens: Iit captivitatem redigentes omnem « intelligentiam ad ohedientiam Christi. Et in re mala, bene sonante no« mine usus est, dicens : Regnavit peccatum, quanquam nomen regni potius « bene sonet. Sic et hoc loco cum dicit, salvus erit, nihil aliud quam «augmentum supplicii indicavit, ac si dixisset : Ipse autem manebit in « aeternum cruciatus. » Ita Chrvsostomus, Horn. 9 in epist. 1 ad Cor.— Quanto melius Augustinus, Enarr. in Psalm. 57, n. 3, orat Deum: « Ut ■« in hac vita purges me, ct talem me reddas, cui iam emendatorio igne « non opus sit, propter illos qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. « Quare, nisi quia hic aedificant supra fundamentum, ligna, fenum, stipu. « Iam? Aedificarent autem aurum, argentum, lapides pretiosos, ct de utroque « igne securi essent ; non solum de illo aeterno qui in aeternum cruciaturus " est impios, sed etiam de illo qui emendabit cos qui per ignem salvi erunt. « Dicitur enim: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Et quia « dicitur, salvus erit, contemnitur ille ignis. Ita plane, quamvis salvi per * ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in « hac vita, etc. » — Cf. etiam Enarrat, in Psalm. 80, n. 20 et scq. 102 QUAEST. LXXXVIII — LXXXIX. «dicuntur; quo genere argumenti commentarium hunc Grae« eorum, Patres Latini in Concilio Florentino refutarunt » (i). Manifesta igitur cogit nos necessitas, ut per lignum et fe* num et stipulam intelligamus peccata quae, cum fundamentum charitatis sive fidei vivae non destruant, ex sese poenam me­ remur, non aeternam, sed temporalem, et pro tanto venialia appellantur. « Sicut enim, inquit S. Thomas, huiusmodi con« gregantur in domo, (videlicet lignum, fenum, etc.), et non « pertinent ad substantiam aedificii, et possunt comburi aedi* « ficio remanente: ita etiam peccata venialia multiplicantur in « homine, manente spirituali aedificio ; et pro istis patitur « ignem vel temporalis tribulationis in hac vita, vel purgatorii « post hanc vitam, et tamen salutem consequitur aeternam ». Rationem vero convenientis distributionis in ternarium ligni, feni, et stipulae, assignans idem Angelicus in IV, D. 21, q. i, a. 2: « Dicendum, ait, quod venialia charitati adiuncta possunt « per aliquam poenam consumi, et ideo convenienter secun« dum metaphoram signantur illa quae per ignem consumuntur. « Et quia quanto aliquod peccatum est gravius, tanto difficilius « purgatur, in peccatis autem venialibus invenitur alterum ai* « tero gravius, ideo convenienter eorum diversitas signatur « per diversitatem eorum quae facilius et tardius consumuntur « ab igne. Et quia perfectio cuiuslibet quantitatis ternario com« prehenditur, propter principium, medium, et finem, ideo tri« plex differentia ponitur, quia quaedam sunt gravissima in « genere venialium, et difficillime purgabilia, et haec per lignum «signantur; quaedam minima, quae per stipulam; quaedam «media, quae per fenum signantur ». — Habes itaque legi­ timam huius loci expositionem, quae etiam egregie confir­ matur, praescindendo a quacumque opinione particulari, tam circa personas vel opera quae directe in praesenti respicit Apostolus, quam circa ignem vel diem Domini de quo terret Corinthios. In primis nil refert an directe agatur de omnibus indiscriminatiin culpis quae superveniunt fundamento fidei per cha­ rt tatem formatae, non destruendo illud ; an specialiter, magis (r) Estius, in cap. 3, cp. i ad Cor. DE PECCATO VENIALI 1 1 I ΙΟ; inhaerendo contextui, de defectibus qui a praedicatoribus ad­ mittuntur in ipso praedicandi ministerio, vel uti si doctrina eorum sit, non quidem haeretica aut perniciosa, sed minus sincera minusque solida, humanis ac philosophicis opinionibus admixta plus satis, si curiosa magis quam utilis, si vana qua­ dam oblectatione mentes Christianas occupans, ut contingit in iis qui studio placendi plus aequo indulgent. Nihil, inquam, hoc ad propositum refert, cum sit par atque eadem de uno genere venialium ratio, ac de aliis quibuslibet. Caeterum, omnino dicendum videtur quod Paulus, occasione accepta a praedicatoribus de quibus ab initio epistolae sermo fuit, tra­ didit generalem doctrinam circa peccata quae substantiae cha­ ritatis non opponuntur, adeoque salutem non impediunt, sed transitorii sive purgatorii ignis reum hominem efficiunt; quippe inter cos magistros de quibus Corinthii inter se contendebant, inveniebantur nonnulli qui pro humana fragilitate, affectus minus bene ordinatos miscebant zelo annuntiandi Christum. Multo minus scire interest, de die Domini de quo vers. 13 dicitur, uniuscuiusque opus manifestum erit, dies enim Domini declarabit, etc., an scilicet hoc vocabulo designetur particulare iudicium, vel potius universale. Quanquam rectius ad litteram intelliges ultimum adventum et extremae conflagrationis ignem, iuxta illud 2 Petr. Ili, 12: Exspectantes et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Ubique enim in Scriptura dies Domini pro universali iudicio accipitur, quando nimirum apparebit Do­ minus in gloria et maiestate et supremo suo posse. Iit nunc quidem dies hominis peragitur, quamdiu homini permittitur praevalere adversus Christum; tunc autem, non amplius ho­ minis, sed Domini erit dies, cum ipse venerit ponere inimicos suos scabellum pedum suorum, et adimplere figuram Melchisedech: primum quidem qui interpretatur rex iustitiae, deinde rex pacis, imo vero, ideo rex pacis, quia ut verus iustitiae rex, sub immobili lege regni caelorum tranquillitatem ordinis in toto universo instaurabit, unumquemque componendo in loco et gradu suo. — Sed, dicet aliquis, si dies Domini in igne revelandus, significat ad litteram ultimum iudicis adventum, et qui ante ipsum praecedet conflagrationis ignem, quid tan- 104 QVAEST. I.XXXVIII — LXXXIX. dem pro dogmate purgatorii praesens facit testimonium, cum iuxta Ecclesiae fidem, purgatorium animarum nunc exsistat, et in consummatione sacculi debeat desinere ? Ad hoc respondeo, morem esse Scripturae ut de hominibus loquatur, quasi vi­ ventes eos omnes deprehensurus esset dies Domini; itemque ut futuram vindictam recapitulet in igne quo tanquam instru­ mento justitiae suae Christus iudex tunc utetur. Et ille quidem ignis cunctos probabit qui tunc vivi erunt super terram, sed eos tantum purgabit quos quadantenus impuros inveniet; si quos autem omnino puros et antea purgatos, hos illaesos transmittet ad regnum; impios vero et Dei inimicos corripiet, inflammabit, cruciabitque in aeternum, sicut post Psalmistam expressius de eo scribit Apostolus, 2 Thessal. I, 7-10: In reve­ latione Domini lesu de caelo cum angelis virtutis eius, in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri lesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. lam vero, ut bene ratiocinatur Estius in c. 5 epist. i ad Cor., « sicut Scriptura saepe ex generali iudicio « vult intelligi particulare, et ex die novissimo quo omnes ju­ ft dicabuntur, vult intelligi diem mortis uniuscuiusque, quo «singuli indicantur; ita ex igne qui faciem Christi indicis « antecessurus est ad universale indicium, et purgaturus quid« quid illo tempore purgandum restabit, intelligendum relin« quit ignem aliquem, quo statim post hanc vitam ad pur« gandas animas particulare iudicium exerceatur. Itaque hac « ratione, poena purgatoria animarum ex hoc Pauli loco bene « et solide colligitur. Sed cur Apostolus, omissa mentione « purgationis animarum quae fit medio tempore, loquitur tan« tum de igne extremi iudicii ? Primum, quia non de animabus « solis, sed de hominibus anima et corpore constantibus sermo ft erat. Unde et universalis iudicii multo saepius mentionem « habemus in Scripturis, quam particularis; quod nimirum de 0 iudicio quo indicabuntur homines, agant Scripturae. Deinde, « quia solet Apostolus de sc et aliis viventibus sic loqui, tan« quam adventus Domini ad iudicium, ipsos viventes esset «occupaturus. Unde dicit cap. 15 huius epistolae: Mortui re- DE PECCATO VENIALI ΙΟ; « surgent incorrupti, et nos, id est, qui viventes reperiemur, « immutabimur ; er 1 Thessal. IV, semel et iterum, nos qui « vivimus, qui residui sumus, etc. ». — Uno igitur verbo, cum eiusdem conditionis sint in ordine ad divinam iustitiam, tam ii qui nunc moriuntur, quam illi quos vivos deprehendet ul­ timus adventus : quemadmodum ii qui iuxtaposita habebunt fundamento fidei vivae lignum et fenum et stipulam, tunc salvabuntur, sic tamen quasi per ignem, ita et nunc. Unde, etsi sermo Apostoli non respiciar directe ignem purgatorium qui nunc est, indirecte tamen et ex consequenti ipsum adstruit, aut verius ex concomitanti; intendit enim instruere fideles de poena quae propter leves culpas eos manet, transfigurando omnes in personam eorum, quibus, non communis mors, sed ipsa saeculi consummatio finem viae afferet. Haec tamen de purgatorio animarum vehit obiter dicta accipiantur, cum disputatio ista non sit huius loci; sufficit enim, si de veniali peccato Scripturae sententia dubitare nos non sinat. Sed nunc, post quaestionem an sit, exponendum superest quid sit, ut sequitur. THESIS IX. (Quaest. 88, Art. 1-2). Peccatum veniale, si etymon vocis attendatur, nihil aliud est quam peccatum ex sese condonabile; si autem conside­ retur ratio impositionis nominis, est actio moraliter mala quae non tollit principium ordinis per aversionem a Deo fine ultimo, et pro tanto dici potius debet praeter, quam contra legem aeternam, sive sit venialis ex genere suo, sive ex imperfectione actus tantum. § !· Quoad etymon vocis, evidens venia. Tripliciter autem, ut docet peccatum a venia denominari. — iam consecutum est veniam, sicut est quod veniale dicitur a S. Thomas, potest aliquod Uno quidem modo, quia cum Ambrosius dicit quod Ιθ6 QUAEST. LXX.XVI1I - LXXXIX. mortale peccatum fit per poenitentiam veniale; sed haec est denominatio pure extrinseca, quae sumitur ab eventu. — Alio modo peccatum potest denominari veniale, quia habet in se causam minoris punitionis, propter circumstantias attenuantes quae in eo considerantur; et sic, peccata mortalia quae ex infirmitate sive passione fiunt, quandoque dicuntur venialia, non quidem simpliciter, sed secundum quid, et comparative ad ea quae ex certa malitia procedunt. — Tertio tandem modo peccatum denominatur veniale, quia, quantum est de se, habet causam veniae totalis, utpote non aeterna, sed tempo­ raria tantum poena dignum ; et hoc est peccatum veniale simpliciter, condivisum contra mortale, de quo in praesenti loquimur. § 2· Verum venialis nomen desumptum est ab aliqua proprietate quae consequitur essentiam talis peccati, et non constituit eam. Non enim ideo est tale peccatum, quia transitoria tantum poena ei debetur, sed omnino e converso. Inquirendum igitur superest, quid speciale habeat peccatum hoc, secundum suam essentiam consideratum, ut ex sese, poenae aeternae reatum non inducat. Quaestio autem facile solvitur ex principiis su­ perius traditis de peccato mortali. Etenim, « cum peccatum « sit quaedam infirmitas animae, inquit Angelicus in praesenti, « peccatum aliquod mortale dicitur ad similitudinem morbi, « qui dicitur mortalis ex eo quod inducit defectum irrepara« bilem, per destitutionem alicuius principii. Principium autem « spiritualis vitae quae est secundum virtutem, es: ordo ad « ultimum finem, qui quidem si destitutus fuerit, reparari non « potest per aliquod principium intrinsecum, sed solum per « virtutem divinam... Defectus ergo ordinis ultimi finis non « potest per aliquid aliud reparari quod sit principalius, sicut « nec error qui est circa principia; et ideo huiusmodi peccata « dicuntur mortalia, quasi irreparabilia. Peccata autem quae ha« bent inordinationem, conservato ordine ad ultimum finem, repa« rabilia sunt (per principium interius), et haec dicuntur venialia. « Tunc enim peccatum veniam habet, quando reatus poenae DE PECCATO VENIALI IO7 «tollitur, qui cessat, cessante peccato (1) ». Et eadem habet S. Thomas, de Malo, Quaest. 7, a. 1. Est igitur de essentiali ratione venialis peccati, ut deordinationem moralem habeat citra aversionem a Deo. Quod au­ tem, actio aliqua, etsi irreferibilis in Deum, nihilominus aver­ sionem a Deo non contineat, contingit dupliciter. — Uno modo ex parte subiccti, id est, ratione imperfectae voluntarieratis, quando actus ex plena deliberatione non procedit. Et re quidem vera, voluntas non avertitur a Deo, nisi creaturae adhaerendo, vel signate vel exercite, ut fini ultimo ; porro conversio ad aliquid ut ad finem, nusquam esse potest per actum non plene deliberatum. Finis enim ultimus se habet in operabilibus sicut primum principium in intelligibilibus ; sed in intelligibilibus, non tenetur aliquid ut primum principium, quamdiu non habetur de eo nisi formidolosa vel opinativa aestimatio ; et similiter, in operabilibus, quisquis non fertur in aliquid nisi actu imperfecte voluntario, nondum ei adhaeret tanquam supremo diligibili, quod sit ratio caetera diligendi. Impossibile igitur est ut motus voluntatis semideliberatus vim unquam habeat destruendi sublectionem ad Deum ut ad finem, de qua subiectione dicitur : « Diliges Dominum Deum tuum « ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente « tua ». — Alio item modo contingit peccatum esse absque aversione a Deo, ratione scilicet obiecti, quod tantummodo praeter, et non contra ordinem finis ultimi est, omnia intelligendo iuxta ea quae superius in Prolegomeno declarata sunt (2). Qui enim aliquid vult quod est solum praeter ali­ quem finem, et aliunde non ordinat illud ad finem oppositum, nequaquam se a praedicto fine avertit, tametsi aliquid faciat quod nequit ad ipsum referri, ac per hoc, verissimam con­ tinet deordinationem, si de eo fine sermo sit ad quem nos et omnia nostra referre tenemur. — Ast : (1) Qui cessat, cessante peccato: id est, qui aliquando saltem cessare debet, cessante culpae reatu ; nam, ut dictum est, necessaria conditio aeter­ nitatis poenae est aeterna permanentia perversionis ordinis, quam peccati actus induxit. (2) Vide supra, pag. 55 et seq. Ιθ8 QUAEST. LXXXVIII - LXXXIX. Contra praedicta obiicitur primo : Peccatum veniale in iis etiam esse palest qui sunt gratia et charitale destituti; ergo propria eius ratio non in hoc consistit, quod deordinationem habeat, conservato ordine ad ultimum finem. Respondeo quod, cum dicitur conservato ordine ad ultimum finem, intelligendum est ordinem illum non destrui ex vi pec­ cati venialis, quo non obstante, semper permanet et conser­ vatur, quando est. Si autem aliunde destructus supponatur, non ideo variatur intrinseca levis culpae ratio; nam etsi haec culpa de facto non componatur cum manente fundamento charitatis, ex sese tamen cum eo componi potest. Hinc pec­ catum veniale, tam in iuscis quam in peccatoribus est, quanquam in peccatoribus sit per accidens ab intrinseco irreparabile, et per accidens etiam in inferno puniatur poena aeterna, ut in sequenti propositione dicetur; quippe, ex mortalis peccati coexsistentia impeditur, aut verius ligatur quodammodo venialitatis proprietas. Quare, ut distinctiva venialis peccati ratio epurata appareat ab eo quod in ipso non est nisi per accidens, seu propter aliud cui coniunctum invenitur, solet veniale con­ siderari ut de Jacto coexsistens cum fundamento charitatis, iuxta illud Apostoli : Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc..., ligna, fenum, stipulam..., detrimentum patietur ; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Unde etiam vides, doctri­ nam S. Thomae circa differentiam qua mortale a veniali distin­ guitur, ex purissimis Scripturae fontibus fuisse depromptam. Obiicitur secundo: Quisquis quacumque ratione, actu saltem deliberato peccat, praefert voluntatem suam voluntati Dei, adeoque amat aliquid supra Deum. Sed amare aliquid supra Deum, est adhaerere creaturae ut summo diligibili, ac per hoc, non amplius subiici Deo ut ultimo fini. Ergo omne peccatum ex natura sua continet aversionem a Deo. Respondeo: Dist. mai. Quisquis quacumque ratione peccat, praefert voluntatem suam voluntati Dei, id est, praefert volun­ tatem suam creatam voluntati increatae quae est ipse Deus, neg. mai. Id est, praefert rem a se concupitam rei a Deo praeceptae, subdist. Ita tamen ut res praecepta, vel sit de genere eorum sine quibus recte servatis principium ordinis, quod est charitas super omnia Deo adhaerens, amplius non DE PECCATO VENIALI lOÿ stat, vel e contra adhuc consistere potest, (prout scilicet trans­ gressionis obiectum, aut contra, aut tantum praeter ordinem finis exsistit), iterum conc. mai. Alias neg., et concessa mi­ nore, nego consequentiam. Sane vero, cum homo peccans dicitur voluntatem suam voluntati Dei praeferre, voluntas Dei evidenter hic sumitur pro re quam praecipit Deus. Videndum igitur est, cuiusmodi prae­ ceptum imponatur, ut si quidem sit sub aversione a Deo, ponatur homo in necessitate eligendi inter Deum et rem pro­ hibitam, unumque alteri praeferendi, ac per consequens, vel abstinendi ab eo quod prohibetur, vel adhaerendi commutabili bono ut fini, Deo derelicto. Si autein praeceptum sub aversione a Deo non sit, tunc nequaquam ponitur homo in necessitate eligendi inter unum et alterum finem; imo vero, adhuc potest Deum diligere super hanc ipsam rem quam inordinate appetit, quia actio eius talem compatitur animi dispositionem, qua, si res prohiberetur ut contra ordinem veri ultimi finis exsistens, illam non vellet, sed magis eligeret eius emolumento carere, quam Dei amittere amicitiam. Et sic etiam contingit in hu­ manis, quod aliquis nollet pro ulla re mundi offendere amicum offensione separativa ac per se dissolvente foedus amicitiae, tametsi quandoque laciat ea quae amico displicent; tunc enim non praefert amico id quod appetit praeter amicitiae ordinem, sed paratus esset illud relinquere, si aliter retineri amicitia non posset; in huiusmodi ergo, offenditur amicus, non sim­ pliciter, sed secundum quid. Ilacc nunc applica proposito, et cum proportione ratiocinare. — Ast, nondum omnino quiescit animus, nam : Obiicitur tertio: Necesse est ut omnia quae appetit homo, appetat propter ultimum finem qui est consummatum bonum eius, ut dicitur in 1-2, q. 1, a. 6 ; ergo et obiectum venialis peccati propter ultimum finem semper appetitur. Sed non potest appeti pro­ pter ultimum finem qui Deus est, cum sit ad Deum irreferibile; crgt> propter ultimum finem qui est creatura. Si autem propter ultimum finem qui est creatura, staiim consequitur quod in omni peccato inducitur finis Deo oppositus, vel aliis verbis, quod nullo pacto aliquis possit peccare, conservato ordine ad Deum sub ratione ultimi finis. IIO Q.UAEST. LXXXVIII — LXXXIX. Respondeo quod de ultimo fine loqui possumus dupliciter: uno modo, secundum rationem abstractam ultimi finis ; alio modo, secundum id in quo ratio ultimi finis invenitur. Quantum igitur ad rationem abstractam ultimi finis, sicut in ultimo fine omnes conveniunt, ita in omnibus illum appetunt, ad cumque referunt omnes actus suos; hoc enim nihil aliud dictu est, nisi quod semper appetimus nostram perfectionem adimpleri. At quantum ad id in quo praedicta ratio ultimi finis reponitur, non est necesse ut omnis actio nostra ad aliquid determinatum referatur; sed potest esse quod aliquid velimus, non ut sum­ mum appetibile, ex solo desiderio boni in genere, parati in­ terim illud relinquere, potius quam aliud principalius amatum amittere. Et hoc ex duobus provenit: Primo ex hoc quod in obiecto apparet aliqua bonitas absoluta, ratione cuius potest terminare appetitum voluntatis ut finis intermedius. Secundo ex hoc quod intellectus noster in praesenti statu unionis ad corpus, modum habet cognoscendi abstracttvum et discursivum, quem consequitur proprius modus operandi per volun­ tatem. — Et re quidem vera, in hac vita accipit mens nostra cognitiones suas a rebus sensibilibus per abstractions viam, habetque per prius generalem et confusam notionem boni et beatitudinis in communi, praescindentem ab omni determina­ tione entis realis in quo ratio ista sit reponenda; insuper, cum apprehendit bona concreta in quibus pro suo arbitrio finem sibi praestituat, non uno eodemque actu intelligit finem et ea quae sunt ad finem, sed seorsum utrumque considerat. Cum autem voluntas sequatur intellectum, potest adhaerere alicui determinato medio, tanquam medio, (id est, non ut summo diligibili), quin appetat aliquid determinatum ut finem ultimum sibi praestitutum, sed solum finem in communi, sive bonum in genere. Quocirca, sicut homo in statu peccati mortalis manens, potest coni ungere habitualem conversionem ad finem pravum cum quibusdam actibus bonis, qui nondum includunt conver­ sionem ad Deum ut ad finem cui super omnia adhaereat : ita ex adverso, homo exsistens in statu gratiae, potest con­ jungere habitualem conversionem ad Deum cum actibus venialiter malis, qui etsi ad Deum irreferibiles, non ideo referuntur ad creaturam ut ad ultimum finem Deo oppositum. — Et per DE PECCATO VENIALI III hoc patet solutio rationis inductae, quae quidem valeret pro angelo vel anima separata, ut in corollario mox dicetur, sed nullam vim habet quoad hominem in praesenti statu, quia eius voluntas non semper fertur in media secundum quod stant sub ordine determinati finis. Unde nihil prohibet quo­ minus, conservato ordine ad unum finem ultimum determi­ natum, velit aliquid quod sit praeter ordinem huius finis, in vi solius appetitus boni in genere. Manet igitur peccati venialis ratio ab Angelico tradita: « Secundum habitum, inquit (’), avertitur a fine incommuta« bili, qui sibi alium finem contrarium ponit, et hoc est in «peccato mortali; unde qui peccat mortaliter, est sicut rece« dens a via. In actu vero tantum aliquis avertitur, quando « aliquis actum aliquem facit quo in Deum non tendit, ex eo « quod inordinate vi quod est ad finem inhaeret, non tamen « ita ut illud quod est ad finem quasi finem constituat, et « hoc est in peccato veniali ; unde peccans venialiter simi« latur ei qui nimis moratur in via, et hoc non est averti nisi «secundum quid; sicut etiam quod retardat motum corporis « gravis, non aufert gravitatem et inclinationem in finem; au« ferret autem si contrarium sibi motum daret, ut quando ex « gravi leve generatur ». — Hinc, peccatum veniale, ex parte substantiae actus definiri potest; Dictum vel factum vel concu­ pitum praeter legem aeternam (2) ; ex parte vero privationis seu defectus: Moralis deordinatio consistens, vel in indeliberata con­ versione ad quodlibet obtectum per legem aeternam prohibitum, vel in deliberata inhaesione ad medium quod finem Deo oppositum non inducit, et tamen ad Deum non est referibile. Sicut autem in mortali, ita in veniali, aliquid consideratur ut materiale, et ali- (1) S. Thom., in IL, D. 42, q. 1, a. 5, ad 5 (2) Iterum animadverte peccatum veniale dici gratter legem Dei, qua­ tenus est praeter, non contra finem ultimum quem respicit lex, atque ideo, praeter, non contra id quod primario ac principaliter in regula legis conti­ netur. Ad rem Caietanus, in 1-2, q. 88, a.-t: «Venialia quidem ex itn« perfectione actus, sunt secundum quid, id est secundum imperfectum « motum contra legem Dei, ut primus motus infidelitatis et adulterii tc« stantur. Venialia autem ex genere sunt secundum quid, id est secundum « imperfectam materiam, contra legem Dei, ut mendacium iocosum ct risus « superfluus testantur ». 112 QUAEST. LXXXV11I - LXXX1X. quid ut formale ; materiale est conversio ad obiectum extra ordinem finis exsistens ; formale est conversio eadem, prout privat motum in finem et repugnat fervori charitatis. COROLLARIUM (Art. 3-4). In angelo peccatum veniale omnino esse non potest; sed nec potuit esse in homine, quamdiu per gratuitum originalis iustitiae donum, inferiora sub superioribus infallibili ordine continebantur. Haec conclusio, si modo de substantiis separatis et de originalis iustitiae statu recte sentiamus, ultro sequitur ex prae­ missis, sed et multum confert ad hoc ut natura venialis peccati penitius inspiciatur; ideo, maioris claritatis gratia, distincte est exponenda, primo quoad angelum, deinde vero quoad homi­ nem in statu innocentiae. § I« In angelo bono vel malo, inquit Angelicus (i), peccatum « veniale esse non potest. Ratio est quia angelus non habet « intellectum discursivum, sicut nos habemus; hoc autem per­ ce tinet ad rationem intellectus discursi vi, ut principia seorsum « interdum consideret, et conclusiones seorsum, et sic con« tingit quod ab uno in alterum discurrat, nunc hoc, nunc « illud considerans ; hoc autem in intellectu deiformi non « discursivo esse non potest, sed semper conclusiones consi­ te derat in ipsis principiis absque omni discursu. Dictum est « autem quod sic se habet finis ad ea quae sunt ad finem in « appetibilibus et operatives, sicut se habet principium inde« monstrabile ad conclusiones in demonstrativis; unde in nobis « contingit quandoque, quod cogitamus vel afficimur circa ea « quae sunt ad finem tantum, et quandoque solum circa finem, « quod in angelis esse non potest, sed semper motus mentis « angelicae simul fertur in finem et in ea quae sunt ad finem; (i) Dc malo, quaest. 7, a. 9, in corp. DE PECCATO VENIALI I IJ « unde nunquam in eis potest esse deordinatio circa ea quae « sunt ad finem, nisi simul exsistente dcordinatione circa finem « ipsum. In nobis autem contingit esse deordinationem circa « ea quae sunt ad finem per peccatum veniale, mente hominis « habitualiter exsistente fixa in fine ; et idcirco in hominibus « contingit esse peccatum veniale sine mortali, non autem in « angelis, sed omnis inordinatio est in eis per aversionem a fine « ultimo, quod facit peccatum mortale. Ex hoc enim angelus « peccat, quod inhaeret alicui bono creato, avertendo se a «bono increato ». Hactenus doctrina S. Thomae; ad cuius meliorem intelligentiam, suppone hominem qui mendacium officiosum ordinaret ad finem adulterii; talis profecto peccaret mortaliter, et non venialiter tantum, quia etsi mendacium ex genere suo in venialibus debeat recenseri, ex quo tamen re­ fertur ad finem mortalis peccati, sine dubio mortale efficitur. Proinde, mendacium officiosum apud nos, ideo veniale pec­ catum plerumque est, quia potest homo mentiri quin ordinet mendacium suum ad malum ultimum finem, multoque minus ei ut fini inhaereat; sed hoc non potest homo, nisi propter modum abstractivum et discursivum suae cognitionis, sicut paulo supra ostensum est in responsione ad 3om, Nunc igitur cum talis modus in angelo non sit, fit ut voluntas cius nun­ quam feratur in ea quae sunt ad finem, nisi secundum quod stant sub ordine determinati cuiusdam finis ultimi, qui vel Deus est, vel creatura: « Propter hoc, ex natura sua habent (angeli), « quod non possit in eis esse deordinatio..., nisi simul sit circa « finem ipsum. Sed angeli boni non moventur in ea quae « sunt ad finem, nisi in ordine ad finem debitum, qui est « Deus, et propter hoc omnes eorum actus sunt actus chari« tatis, et sic in eis non potest esse peccatum veniale. Angeli « vero mali in nihil moventur nisi in ordine ad finem peccati « superbiae ipsorum, et ideo in omnibus peccant mortaliter, « quaecumque propria voluntate agunt (i) ». (i) S. Thom., hic, q. 89, a. 4, in corp. — Ea autem quae de angelo dicuntur, propter paritatem rationis dici etiam debent de animabus sepa­ ratis, et dc homine integro, postquam corruptibile hoc induerit incorruptio­ rem. Quo fit ut animae sanctae in charitatc decedentes, non sint amplius capaces ullius actus etiam venialiter mali, animae vero damnatae, in malo De natura et ratione peccati personalit. 8 I 14 QUAEST. LXXXVII1 — LXXXIX. Haec si bene consideres, videbis sensum huius doctrinae minime assecutos eos fuisse, qui conclusionem S. Thomae im­ pugnant, quasi ipse doceret materiam venialem in homine evadere mortalem in angelo, aut naturam peccati immutari secundum solam diversitatem subjectorum : quae omnia facile falsa demonstrantur. Sed docet Angelicus, duo ad veniale pec­ catum requiri (1): primo, ut voluntas tendat in aliquid quod est de se praeter ordinem finis legis aeternae; secundo, ut il­ lud non ordinet ad finem contrarium, quia alias, sicut constat ex terminis, contra finem ipso facto evaderet. In quocumque ergo operante hae conditiones verificantur, non mortale, sed veniale peccatum est. Nunc autem in angelo postrema con­ ditio verificari nequit, quia angelus non potest aliquid velle sicut nos, ex appetitu boni in abstracto, sed quiquid vult infra finem, vult propter aliquem ultimum finem in concreto; et ideo, si quid appetat quod ad Deum referibile non sit, illud appetit propter finem contrarium Deo, ac per hoc, vel agit ex charitate, vel mortaliter peccat. § 2. Ex dictis hactenus, satis superque apparet quod prima radix unde in nobis provenit possibilitas vcnialitcr peccandi, con­ sistit in modo intelligendi qui huius vitae proprius est. Sed nunc, ulterius considerandum venit quod radix proxima inve­ nitur in insubordinatione partis inferioris ad superiorem; qui defectus, etsi naturaliter consequatur praesentem modum unio­ nis animae cum corpore, potuit tamen impediri, et de facto fuit aliquando per donum gratuitum impeditus. — Et re qui­ dem vera, si sub ratione superiori omnes nostrae potentiae et vires infallibili lege continerentur, nusquam posset homo operari praeter ordinem illius finis in quo cius mens habituaobstinatae, ullius affectus mortliter boni : ad finem enim in quo immobiliter figuntur, necessario cuncta referunt, non valentes amplius operari praeter finem illum. Proptcrea in purgatorio est pulchritudo pacis, in inferno autem nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. (i) In his semper agitur de veniali quod talc est ex obiecto, non autem cx imperfectione actus ; quod enim in angelo non possit esse actus senti· deliberatus, nimis evidens est quam ut demonstratione indigeat. DE PECCATO VENIALI ”5 liter fixa exsistit; nusquam enim ratio inferior quae occupatur circa media, subtraheret se ab imperio superioris quae inhaeret ultimo lini; unde, in sensu composito habitualis conversionis ad Deum, omnes hominis actus essent necessario ad Deum relati, nec relinqueretur locus illogicitali practical, (si liceat di­ cere), qua quis uni summo ac supremo iini affectu coniungitur, et tamen multa facit quae sub ordine huius finis non stant. — Quia igitur in statu innocentiae originalis, cunctae hominis vires perfecte rationi subdebantur, veniale peccatum tunc possibile omnino non fuit : quamdiu scilicet permansit ille status, hoc est, antequam per peccatum mortale ratio su­ perior sese a Deo averteret. « Communiter ponitur, inquit Angelicus (1), quod homo « in statu innocentiae non potuit venialiter peccare. Hoc autem « non est sic intelligendum, quasi id quod nobis est veniale, « si ipse committeret, esset sibi mortale propter altitudinem « sui status. Dignitas enim personae est quaedam circumstantia « aggravans peccatum, non tamen transfert in aliam speciem, « nisi forte superveniente deformitate inobedientiae, vel voti, « vel alicuius huiusmodi, quod in proposito dici non potest. « Unde id quod est de se veniale, non potuit transferri in « mortale propter dignitatem primi status. Sic ergo intelligen« dum est quod non potuit peccare venialiter, quia non potuit « esse ut committeret aliquid quod esset de se peccatum ve« niale, antequam integritatem primi status amitteret, peccando « mortaliter. Cuius ratio est, quia peccatum veniale in nobis « contingit, vel propter imperfectionem actus, sicut subiti mo« tus in genere peccatorum mortalium, vel propter inordina« tionem exsistentem circa ea quae sunt ad finem, servato de­ ce bito ordine ad finem. Utrumque autem horum contingit « propter quemdam defectum ordinis, ex eo quod inferius non « continetur firmiter sub superiori. Quod enim in nobis in· « surgat subitus motus sensualitatis, contingit ex hoc quod «sensualitas non est omnino subdita rationi; quod vero in« surgat subitus motus in ratione ipsa, provenit in nobis ex « hoc quod ipsa exsecutio actus rationis non subditur delibe(0 S. Thora., hic, q. art. j, in corp. Il6 Q.UAEST. LXXXVIIl —LXXX1X. « rationi, quae est ex altiori bono. Quod vero humanus ani« mus inordinetur circa ea quae sunt ad finem, servato debito « ordine ad finem, provenit ex hoc quod ea quae sunt ad « finem, non ordinantur infallibiliter sub fine, qui tenet sum« inum locum, quasi principium in appetibilibus. In statu au« tem innocentiae erat infallibilis ordinis firmitas, ut semper « inferius contineretur sub superiori, quamdiu summum ho« minis contineretur sub Deo; et ideo oportebat quod inor« dinatio in homine non esset, nisi inciperet ab hoc quod «summum hominis non subderetur Deo, quod fit per pecca« tum mortale. Ex quo patet quod homo in statu innocen« tiae non potuit peccare venialiter, antequam peccaret mor« taliter » (i). Hinc consequitur, B. Virginem nullius unquam venialis noxae ream exstitisse, ut catholica tenet sententia. Ipsa enim in sua conceptione accepit donum originalis iustitiae, quantum ad omnia quae animae perfectionem spectant; et in hoc Adae in­ nocenti comparatur. Nunc autem, ne peccaret mortaliter, supra Adam habuit confirmationem in gratia, per ea Spiritus Sancti adiutoria sub quibus praevidebatur semper inhaesura Deo ut fini ultimo. Ergo, tota pulchra fuit, in omnibus immaculata. (i) Hanc rationem quae est ex natura rei, recentiores theologi post Suarczium non recipiunt, sed dicunt quod venialia a statu innocentiae ab­ fuissent propter specialem Dei providentiam, quae a peccato veniali hominem avertisset. Nituntur autem hoc argumento : Qui potest plus, potest tl minus; atqui homo in statu innocentiae potuit plus, iJ est, peccare mortaliter; ergo potuit et minus, id est, peccare venialiter. Verum, argumentum in aequivoco laborat. Transmissa enim maiore, negabis suppositum minoris; nam, cum de peccato agatur quod integritati primi status coexsistat, vel comparatio inter veniale et mortale peccatum omnino extra quaestionem versatur, vel supponitur in minore, hominem potuisse componere mortalem culpam simul cum iustitia originali, quod profecto falsum atque contradictorium est. — Dicendum igitur, et melius, quod homo innocens, sicut potuit peccare mor­ taliter, sed amittendo ipso facto originalem iustitiam, ita potuit peccare et venialiter, sed amittendo per prius hanc eamdem originalem integritatem. Unde in sensu composito status innocentiae nullum peccatum esse potuit, nec mortale, nec veniale; fuit tamen in potestate hominis ut hunc statum destrueret per mortalem culpam, qua semel admissa, ablatoque ordine quo sub ratione superiori cuncta continebantur, incepit etiam venialis peccati capax exsistere. Ç DE PECCATO VENIALI HJ THESIS X. (Quaest. 89, a. i - De malo, Quaest. 7, a. n). Peccatum veniale habituale est ipse peccati actus, prout imputabiliter permanens denominat hominem reum cuiusdam deviationis, extra et praeter ordinem veri ultimi finis. Con­ junctum cum mortali participat eius irreparabilitatem, et per accidens habet in inferno poenam aeternam; in iusto autem est simpliciter et absolute ab intrinseco reparabile, poena expiandum temporali tantum. § '· Quoad peccatum veniale habituale, proportionalitcr appli­ canda sunt principia de mortali peccato superius tradita (1). Sed duplex attendi debet differentia quantum ad id in quo habitualis culpae ratio salvatur. Prima differentia est quod reatus culpae mortalis privat sanctificantem gratiam, qua sola homo habitualiter convertitur ad Deum finem supernaturalem. Hoc autem in venialibus non est, quia veniale peccatum non excludit nec diminuit habitum charitatis aliarumve infusarum virtutum, et non causai, proprie loquendo, maculam in anima (2). Quapropter, cum veniale dicitur contrariari fervori charitatis, sicut mortale contrariatur substantiae ipsiusmet, sensus non est quod culpa venialis ha(1) Vide supra, Thes. 4, pag. 62. (2) « Macula importat detrimentum nitoris ex aliquo contactu, sicut in ■« corporalibus patet, cx quibus per similitudinem nomen maculae ad animam « transfertur. Sicut autem in corpore est duplex nitor, unus quidem ex in« trinseca dispositione membrorum et coloris, alius autem ex exteriori cla« ritate superveniente: ita etiam in anima est duplex nitor, unus quidem '■< habitualis, quasi intrinsecus, alius autem actualis, quasi exterior fulgor. « Peccatum autem veniale impedit quidem nitorem actualem, non tamen « habitualem, quia non excludit neque diminuit habitum charitatis et aliarum « virtutum. Macula autem importat aliquid manens in rc maculata; unde « magis videtur pertinere ad detrimentum habitualis nitoris quam actualis. « Unde, proprie loquendo, peccatum veniale non causât maculam in anima. « Et si alicubi dicatur maculam inducere, hoc est secundum quid, in quan· « tum impedit nitorem qui est ex actibus virtutum. » S.Thom., hic, q. 89, a.t. 11 8 QUAEST. LXXXV11I - LXXXIX. bitualis consistat in aliqua privatione fervoris, quae sit cogi­ tanda ad modum privationis habitus in mortali. Sed sensus est quod inordinatio, cuius venialiter peccans reus efficitur, opponitur tantum perfectae dominationi charitatis in homine, pro quanto fervidae charitatis est nihil permittere in conver­ satione nostra, quod non referatur ad Deum super omnia amicabiliter dilectum. Cauterum, charitatis fervor aliquid actuale est, in cuius defectu physice considerato habituale peccatum reponi omnino nequit. — Nec obstat quod S. Thomas passim dicat, venialia haud aliter quam per fervorem charitatis remitti; per hoc enim non intendit quod ipse fervor sit causa formalis remissionis, sicut in mortalibus infusio gratiae; sed vult quod imputatio sive reitas venialis culpae non auferatur ex opere operantis, nisi mediante actu qui compenset perversionem or­ dinis per venialem actum inductam. « Aliter ergo, inquit de «Malo, Quaest. 7, a. 11 in corp., remittitur peccatum vc« niale, et aliter mortale. Nam quantum ad culpam, ad hoc « quod peccatum mortale non imputetur, oportet quod tollatur « impedimentum quod erat ex corruptione principii, per novam « charitatis et gratiae infusionem. Hoc autem non requiritur «in peccato veniali, quia charitas manebat; sed oportet quod « tollatur impedimentum per aliquem fortem impulsum, repu­ te gnantem impedimento quod erat appositum ex obice veniali. « Sicut impedimentum quod contingit ex gravi corruptione, « non potest tolli nisi per iteratam eiusdem generationem; im« pedimentum vero quod esset ex aliquo obice apposito, tollitur « per aliquem violentum motum removentem ipsum obicem. « Sic ergo et veniale quantum ad culpam, remittitur per fervo« rem charitatis, mortale vero per gratiae infusionem ». Ubi vi­ des quod in exemplo proposito, violentus motus non se habet ut causa formalis remotionis obicis, sed magis ut causa efficiens; at contra, impedimentum quod in ipsius gravitatis corruptione consistebat, per iteratam eiusdem generationem formaliter aulertur. — Et haec quidem maxime notata velim, quoad primam differentiam inter habitualem venialem culpam, et mortalem. Sed et alia differentia sequitur ex prima. Dum enim re­ missio mortalis culpae in duobus consistit, tum scilicet in hoc quod Deus condonat offensam, non amplius imputando illam, DE PECCATO VENIALI II9 tum in hoc quod tollit aversionem, infundendo gratiam : re­ missio culpae venialis reponitur tantum in uno, id est in ab­ latione reitatis, quamvis ad eam essentialiter requiratur prae­ sentia gratiae in anima, sicut ex iam dicendis evidentius ap­ parebit. È § 2. Quod enim peccatum veniale coni unctum cum mortali, participet eius irreparabilitacem (1), facile constat ex causa irreparabilitatis superius assignata. Nam mortale peccatum in tantum est per se irreparabile, in quantum tollit ipsum prin­ cipium ordinis quo voluntas hominis subditur Deo ut fini ul­ timo. Sed impossibile est reparari id quod est post principium, antequam reparetur principium ipsum; et repugnat ut sanetur defectus per se oppositus fervori charitatis, nondum reparata charitate quoad sui substantiam. Quare, si quis in statu aver­ sionis a fine ultimo exsistat, praecedens vel superveniens ve­ nialis noxae reatus, profecto auferibilis non est, nisi praesupposita reparatione principii quod est gratia habitualis; quo fit ut, adventante termino viae, maneat in perpetuum, intermina­ bili poena puniendus, nam: «Aeternitas poenae, ut dictum « est, concomitatur carentiam gratiae, ex qua provenit aeter« nitas culpae. Et inde est quod peccatum veniale in eo qui « decedit cum mortali, quia nunquam remittitur, aeterna poena « punitur propter gratiae carentiam » (2). Hanc conclusionem communius recipiunt theoiogi (3), ne­ gat tamen Scotus cum sua schola; et ratio controversiae altius est repetenda. Quisquis enim intelligit quod in foro Dei ta­ xantur poenae eodem omnino modo ac in foro iustitiae hu­ manae, ita scilicet ut nihil aliud consideretur nisi transiens actus culpae, praeciso omni respectu ad perversionem inte­ rioris ordinis quam post se relinquit: iste necessario debebit (1) Vide supra, Thcs. 7, pag. 79. seq. (2) S. Thom., de Malo, q. 5, a. 2, ad Sum. idem docet in 1-2, q. 87, a. 5, ad jum.— In II, D. 33, q. 2, a. I, ad 2um. — In IV, D. 21, q. J, a. 2, q. 5, etc. (;) Cf. Gregorium de Valentia, Disp. 6, q. 17, Punct. 4. 120 QUAEST. LXXXVJIJ-Ï.XXX1X. Scoto consentire. Sic enim poena, tam quoad durationem quam quoad acerbitatem, haberet mensuram a sola gravitate trans­ euntis actus, et veniale peccatum, quamvis in aeternum ma­ nens secundum culpae reatum, temporaliter tantum in inferno puniretur. Quanquam nescio quomodo in his principiis recte adhuc explicari possent ea quae de peccato mortali omnes pariter confitemur. Scimus enim, peccato mortali reddi poe­ nam aeternam, tum damni, tum sensus; scimus etiam, poenam damni esse propter aversionem a Deo, e: poenam sensus pro­ pter conversionem ad commutabile bonum, iuxta illud Scri­ pturae: Quantum in deliciis fuit, tantum date illi tormentum. Nunc autem, etsi in gravitate aversionis a Deo sit quaedam infinitas, cui adhuc responderet poena duratione infinita, non tamen in gravitate conversionis ad bonum creatum, si secun­ dum se consideretur. Sequeretur ergo solam poenam damni de­ bere esse sine fine, contra verbum Domini dicentis: Ite in ignem aeternum. — Quanto igitur melius dices cum S. Thoma, quod in foro Dei, duratio poenae non potest esse minor duratione perversionis ordinis moralis, quam peccari actus induxit. Hoc enim vel maxime interest inter iudicem Deum ct iudicem ho­ minem, quod iudex homo curam habet ordinis particularis et mere exterioris; ideoque, dum iudicat de actibus prout laedunt exteriorem ordinem communitatis, debet sistere in solo actu transeunto cum suis exterioribus consequentiis, minime atten­ dendo ad perversionem ordinis interioris, qui forte manet vel non manet intus in corde. Sed Deus universalis ordinis iustitiae princeps est, et propter hoc, in foro eius eadem norma eademque mensura non tenet. — Sciendum itaque, quod quis­ quis peccat, meretur in aeternum puniri, si perversitas ordinis per actum peccaminosum inducta, in aeternum manet. Nunc autem, quia peccatum mortale habet ex natura sua, et quantum est ex parte peccantis, ut irreparabiliter pervertat interiorem or­ dinem, ideo per se inducit aeternae poenae reatum. Quia vero peccatum veniale ratione sui id non habet, ideo per se induci: poenam temporalem. Tandem, quia veniale coniunctum cum mortali, in sensu composito huius conjunctionis reparabile non est, ideo per accidens, seu ratione irreparabilitatis quam ab alio participat, punitur in gehenna poena nusquam finienda. DE PECCATO VENIALI 121 In i ustis autem veniale non invenitur nisi secundum ea quae· sibi conveniunt per se, et est reparabile per principium interius charitatis quod remansit. Non tamen statim ac culpa tollitur, necessario etiam consumitur totus poenae reatus, quia pro materiali culpae remanere potest debitum cuiusdam resti­ tutionis in igne purgatorio; imo sic necesse est accidere, quo­ ties iustus decedit cum venialibus ante mortem non retracta­ ris: « Oportet dicere, inquit Angelicus de Malo, Quaest. 7, «a. ii, quod venialia remittuntur eis post hanc vitam, etiam « quantum ad culpam, eo modo quo remittuntur in hac vita, « scilicet per actum charitatis in Deum, repugnantem venia« libus in hac vita commissis. Quia tamen post hanc vitam « non est status merendi, ille dilectionis modus in eis tollit « quidem impedimentum venialis culpae, non tamen meretur « absolutionem vel diminutionem poenae, sicut in hac vita ». Sed de his opportunior disserendi locus erit in tractatu de Poenitentia. EPILOGUS Ecce qui elongant se a te peribunt, perdidisti omnes qui for­ nicantur abs te; mihi autem adhaerere Deo bonam est (i). Haec sir conclusio huius nostrae disquisitionis; nam ibi describitur peccatum, quantum ad deordinationem, quantum ad substan­ tiam actus, quantum ad irreparabilem miseriam quam inducit, et e regione ponitur illud in quo absoluta hominis felicitas sive béatitude consistit. Deordinatio peccari mortalis designatur, cum dicitur: Qui elongant se a te, siquidem, ut ex praemissis constat, moralis perversitatis ratio in nullo alio esse vel concipi potest, prae­ terquam in deviatione a Deo, vero fine ultimo humanae vitae. Est enim Deus, ipsequc solus, totius moralitatis principium et terminus, ita ut tam repugnet concipere bonum vel malum morale, non intellecta convenientia vel disconvenientia cum lege Dei ad seipsum omnia necessario dirigentis, quam re­ pugnat concipere hominem, nondum intellecta rationalitate. Quod si quandoque de bono vel malo morali loquimur se­ cundum convenientiam vel disconvenientiam ad naturam ra­ tionalem, hoc ideo est, quia ipsam rationalem naturam appre­ hendimus prout ipsa, sub ordine veri ultimi linis constituta, se tota involvit dependentiam ab eodem tine, necnon et a lege ipsum respiciente. Sed si talis fieret abstractio, per quam to­ taliter et absolute removeretur divinae legis et proprii eius finis conceptus, nihil iam ex omnibus ad quae libido humana se extendit, apparere posset ut terminus deordinationis volun­ tariae, quia tunc liberum arbitrium inveniretur in apice ct fa­ stigio ordinis, sibique ipsi regula foret, ac pro tanto, a recti­ tudine sui actus declinare amplius non valeret. (i) Psalm. LXXI1, 27. I2q EP1LOGUS Vere igitur tota actus moralis malitia in elongatione seu aversione a Deo reponi dicenda est. Ast impossibile sane est ut homo moraliter agens omni modo se subtrahat ab appetitu ultimi finis, sed semper oportet ut de ordine moralitatis re­ maneat motus in bonum, quin possit unquam voluntas ipsam rationem mali in seipsa intendere; et haede causa, explicans Propheta modum quo anima voluntarie a Deo elongatur, ad­ dit: Perdidisti omnes qui fornicantur abs le. Designat enim for­ nicatio ista substantiam actus peccati, qua homo contra debi­ tum convertitur ad commutabile bonum, ac per hoc ipsum deviat a vero fine. « Si enim mens hominis delectetur in spi­ ce rituali coniunctione ad id cui debet coniungi, scilicet ad « Deum, et abstineat se ne delectabiliter aliis coniungatur « contra debitum divini ordinis, dicetur castitas spiritualis, se« eundum illud 2 Cor. XI, 2: Despondi enim vos uni viro vir­ et ginem castum exhibere Christo. Si autem delectabiliter contra « debitum divini ordinis coniungatur mens quibuscumque aliis «rebus, dicetur fornicatio spiritualis, secundum illud le« rem. III, i : Tu autem fornicata es cum amatoribus multis » (i). Sed fornicatio ista ducit ad interitum et perditionem absque remedio, et ideo dicit: Omnes qui elongant se a te peribunt, perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Quomodo peribunt, et quando perdentur? Cum non dabitur amplius locus poeniten­ tiae, qua voluntas aberrans sese rectifient circa ultimum finem, quod eri: in termino viae. Et hinc necesse erit consequi ex­ tremam miseriam hominum qui a prima Bonitate immobiliter aversi, et a vera vita perpetuo exclusi, semper diligent ea pro quibus punientur, e: summo odio habebunt poenas quae pro huiusmodi infligentur. Haec est mors aeterna, hic remorsus pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, qui in Scripturis metaphorice vermis nominatur, secundum illud Isai. LXVI, 24: Fcniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominas. Et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me; vermis eorum non morietur et ignis eo­ rum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. (r) S. Thom., 2-2, Quaest. IJJ, a. 2. EPILOGUS Ii; E regione vero ponitur in prophetia illud in quo absoluta hominis felicitas consistit: Mihi autem, inquit, adhaerere Deo bonum est. Et ideo certe bonum adhaerere Deo, quia ipse solus est Bonum per essentiam, a quo omnia, per quem omnia, in quo et ad quem omnia. Ipse cuius voluntas, suprema et imparticipata regula honestatis est; a cuius etiam ordine nemo vel leviter absque iactura rectitudinis se subtrahere potest; unde et scriptum est: Doce me Jacere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu; spiritus tuus bonus deducet me in terram re­ ctam (1). Ipse demum akissimum obiectum circa quod in fu­ tura vita, perfectissima erit operatio, eaque annexam habens ut connaturalem proprietatem delectationem purissimam, in qua nimirum nihil miscebitur quod a delectatione alienum sit, nihil turpitudinis, nihil anxietatis, nihil defatigationis. Et ratio est quia « delectatio perficit operationem sicut pulchritudo «juventutem; est enim quidam decor operationis ipsa dele«ctatio... Ipsa autem operatio perfecta, beatitudo est; ob« iectum autem akissimum, Deus est; delectatio autem pu« rissima est spiritualis delectatio, ut in decimo Ethicorum « probatur. Et ideo in littera dicitur quod Deus rectarum « voluntatum finis est, et charitas, et bona delectatio, et bea­ te titudo: ita tamen quod Deus ultimus finis sit, et beatitudo « charitatem et delectationem complectens, sit sicut finis sub « fine, coniungens ultimo fini » (2). Quae igitur cum ita sint, manifestissime apparet, unum esse verum et summum hominis malum quod est peccatum, et post peccatum commissum, unum remedium quod est poe­ nitentia, antequam veniat dies immobilitatis nostrae, in qua, si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. (j) Psalm. CXLII, 10. (2) S. Thom., ίπ Π, D. 58, q. 1, a. 2. INDEX Prooemium............................................................................... pag. 3-10 PARS PRIOR DE PECCATO MORTALI CAPUT PRIMUM De actu peccati. Qvaest. 7). — De ratione seu definitione eius.......................... Quod in moralibus bonum et malum contrarie opponuntur............................................... Quod ad rationem peccati duo concurrunt: substantia actus, et defectus rectitudinis . . Quod privatio debitae rectitudinis actui morali bust, in quantum caret coinmensuratiouc ad regulam legis aeternae, per dictamen conscien­ tiae voluntati applicatam........................... Quod malum morale nec esse ucc concipi nilo modo potest, abstract i one facta a lege Dei et fine quem respicit lex divina, et quod pec­ cati philosophici notio est metaphysice re­ pugnans ............ Quod lex Dei quaedam prohibet intentione pri­ maria, quaedam vero intentione secundaria tantum; et quod ideo, quidam actus dicuntur mali in quantum sunt contra legem, alii vero in quantum sunt praeter...................... 11 12-15 15-18 19-23 25-30 3θ~35 128 INDEX Thesis I. — Peccatum mortale, ex parte sub­ stantiae actus convenienter definitur: di­ ctum vel factum vel concupitum contra legem aeternam. Ex parte vero defectus seu pri­ vationis: aversio a Deo fine ultimo per vo­ luntariam conversionem ad bonum commu­ tabile ................................................... pag. Corollarium — Ergo in malitia mortalis peccati aliquid considerari debet ut materiale, et aliquid ut formale; ut materiale quidem, quatenus homo se convertit ad id quod est extra ordinem finis, indebito modo /ruens creatura; ut formale vero, quatenus ita ad creaturam convertitur, ut a Deo sese avertat iit commutabili bono suum ultimum finem constituens.................................................... Quaest. 72-75 — De distinctione peccatorum......................... Thesis II. — Peccata specie distinguuntur ex parte actus voluntarii, potius quam ex parte inordinationis in peccato existentis, secun­ dum obiecta moraliter mala ad quae peccans convertitur..................................................... Thesis III. — Non omnia peccata mortalia sunt inter se paria, sed dantur alia aliis graviora, sive ex genere suo, sive ex circumstantiis intra eamdem speciem aggravantibus, sive demum ex maiori intensione voluntatis . . Quaest. 74-84. — Dc subtecto et causis peccatorum .... 55-17 39-40 41-50 51-56 56-59 CAPUT SECUNDUM De his quae actum peccati consequuntur. Quaest. 85. — De corruptione boni naturae......................... Quaest. 86. — Dc reatu culpae et macula animae . . . . Thesis IV. — Peccatum habituale, formali qui­ dem significatione dicit permanentem actus peccaminosi rcitatem. qua constituitur homo in statu aversionis a Deo; significatione vero materiali, in praesenti ordine naturae ele­ vatae, dicit privationem gratiae sanctifican­ tis, prout dependentem ab actu qui prae­ cessit, et imputabiliter adhuc in esse perse­ verat ........................... 39-61 62-68 INDEX Thesis V. — Macula peccati est re idem cum culpa habituali, sed ratione differt, et ideo dupliciter potest peccatum auferri, vel per modum ablutionis maculae, ut fit in baptis­ mo, vel per modum remissionis culpae, ut in Sacramento Poenitentiae . . . pag. Quaest. 87. — Dc reatu poenae.............................................. De ratione poenae in generali......................... De poena concomitante et poena inflicta. . . Dc poena quae infligitur in remedium salutis et ea quae est ex pura iustilia in- vindictam violationis ordinis..................................... De poena inflicta futuri saeculi, prout in poe­ nam damni et poenam sensus dividitur . . Thesis VI. — Omne peccatum inducit reatum poenae proportionatae pro futura vita in foro Dei.............................................................. Thesis VII. — Omne et solum peccatum mor­ tale per sc inducit reatum poenae aeternae, quae etiam est duplex : poena quidem damni respondens inordinationi aversionis a vero ultimo fine, et poena sensus respondens inor­ dinationi conversionis ad indebitum finem. Porro aeternae punitionis ultima ratio est aeterna permanentia moralis inordinationis in humana voluntate, quae post mortem, circa ultimum finem amplius flcctibilis non est, sed in eo fine cui in instante mortis adhaerebat, immobiliter ac necessario ex rei natura obfirmatur..................................... Corollarium. — Licet in iustifleatione impii remissio culpae necessario inferat remissionem reatus poenae aeternae, nihil tamen probitet quin post justificationem adhuc remaneat reatus poenae temporalis. I2<> 68 69 69-71 71-75 73- 74 74- 77 78-79 79-92 93 9^ PARS POSTERIOR De peccato veniali Quaest. 88-89 — Introductio........................................................ Thesis VIII. — Per lignum, fenum et stipulam, quae 1 Cor. III, 12, dicuntur iuxtaponi fun­ damento spiritualis aedificii, intelligi debent 99 130 INDEX peccata venialia: unde recte damnata est in Baio propositio asserens, nullum peccatum esse ex natura sua veniale, sed omnem cul­ pam mereri poenam aeternam . . pag. 99 Thesis IX. — Peccatum veniale, si etymon vocis attendatur, nihil aliud est quam pecca­ tum ex sese reparabile : si autem attendatur ultima ratio impositionis nominis, est actus moraliter malus qui non tollit principium ordinis per aversionem a Deo, et pro tanto, dici potius debet praeter, quam contra legem aeternam, sive sit venialis ex genere suo, sive ex imperfectione actus tantum . . . IOJ Corollarium. — Iu angelo peccatum veniale omnino esse non potest; sed nec potuit esse in homine, quamdiu per gratuitum originalis iustitiae donum, inferiora sub superioribus infallibili ordine continebantur ... n6 Thesis X. — Peccatum veniale habituale est ipse peccati actus, prout imputabiliter per­ manens denominat hominem reum cuiusdam deviationis, extra et praeter ordinem veri ultimi finis. Coniunctum cum mortali par­ ticipat cius irreparabilitatem et per accidens habet in inferno poenam aeternam; in iusto autem est simpliciter et absolute ab intrin­ seco auferibile, poena expiandum temporali tantum.......................................................... 117-121 Epjlogus............................................................. 125-125 Approbatio operis. Cum opus cui titulus: Disquisitio dc natura it ratione peccati persona­ lis, sive introductio ad tractatum de Poenitentia, auctore Ludovico Billot S. I., aliqui eiusdem Societatis theologi recognoverint, ct probaverint, facultatem concedimus ut typis edatur. Romae, dic 4 Novembris 1S94. Emmanuel De Caro S. I. Praepositus Provinciae Romanae. IMPRIMATUR Fr. Raphaël Pierotti O. P. S. P. A. Magister. IMPRIMATUR Iulius Lenti Patriar. Constantinop. Vicesgerens.