PONTIFICIA UNIVERSITAS GREGORIANA DE IMMUTABILITATE TRADITIONIS CONTRA MODERNAM IIAERESIM EVOLUTIONISMI AUCTORE LUDOVICO BILLOT S. I. EDITIO QUARTA ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGORIANAE PROOEMIUM Concilium Vaticanum, Const. Dei Filius, cap. 4, edi­ xerat: « Neque enim fidei doctrina quam Deus revelavit, « velut philosophicum inventum proposita est humanis « ingeniis perficienda, sed tanquam divinum depositum • Christi sponsae tradita, fideliter custodienda et infalli«biliter declaranda. Hinc sacrorum dogmatum is sensus « perpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta « mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris in< telligentiae specie et nomine, recedendum . Tum. ca­ none 3° de fide et ratione : « Si quis dixerit, fieri posse • ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, aliquando secun« dum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab ■ eo quem intellexit et intelligit Ecclesia, anathema sit». Nihilominus, ex adverso nunc insurgit schola nova, viam a Gunthero saeculo proxime elapso initiatam pre mens, quae kantianam et plane rationalisticam evolutio­ nem nostrae religionis asserit; quae ponit mutationem dogmatis de forma in fonnam et de sensu in sensum, secundum varias conditiones medii et successivos intelle­ ctualis culturae status: quae totum complexum doctrinae b PROORMIUM Christianae, utpote foetum et elaborationem quamdam humanae rationis sub pressione cordis et sensus religiosi in motu continuo atque indefinito esse ait ; quae demum in duobus famosis libellis recentis publicationis, suam crudam et plenam expressionem obtinens, Patres, Doctores,Pontifices, universamque omnium aetatum Ecclesiam insolente et superba provocatione quasi in certamen iam adducit dicens: < Fides non habet in terris mansionem permanentem, sed semper indiget transitoriis tabernaculis. Frustra autem conarentur eam retinere in formis iam anti­ quatis.quae aliimentalitati accommodatae, nihil plus nunc esse possunt quam veneranda monumenta temporis acti. Nunc enim, in praesentibus intellectualis culturae condi­ tionibus, possibile amplius non est homini iudicanti se­ cundum criteria vel solius sensus communis, conciliare id quod videt et legit in Scriptura, cum eo quod theologi nostri videntur affirmare de eiusdem Scripturae veritate universali et absoluta. Possibile amplius non est, conci­ liare historiam doctrinae Christianae cum eo quod theo­ logi nostri videntur asserere de perpetua eius ac semper perseverante identitate. Possibile amplius non est, conci­ liare sensum naturalem textuum evangelicorum, etiam maxime authenticorum, cum eo quod theologi nostri do­ cent aut docere videntur circa conscientiam et scientiam lesu Christi. Possibile amplius non est retinere, ut adae­ quatam oeconomiae salutis, theoriam conceptam in igno­ rantia historiae hominis super terram, et historiae reli­ gionis in humanitate ipsa, etc. Ideo, tandem aliquando, tempus est ponendi in tuto vacillantem undique fidem circa auctoritatem Scripturarum, ostendendo quid revera sint Biblia, et quale veritatis genus oporteat eis attribuere. PROOEMIUM 7 Tempus est ponendi in tuto vacillantem fidem de redem­ ptione et salute, quaerendo sub’ formulis seu ideis nunc mortuis principium incommutabilis veritatis quod profun­ de in eis latet, et notionem demum intelligibilemearumquas Christus habet partium in morali regeneratione humani­ tatis. Tempus est ponendi in tuto vacillantem fidem de resurrectione Salvatoris et praesentia eius eucharistica, penetrando magis mysterium Christi immortalis, peren­ niter viventis in Deo et in opere suo, etc. Tempus deni que est ut Ecclesia catholica serio recogitet quod a longo iam tempore non satis timuit scandalizare doctos; et quod catholicismus ipse fatali ruinae reservatur, quamdiu prae­ dicatio eius videbitur imponere mentibus conceptionem mundi et historiae discordem ab ea quam proxime ela­ psorum saeculorum labor restituit ; praesertim vero, quam­ diu fideles retinebuntur in formidine offendendi Deum, cogitando et admittendo in ordine philosophico, scientifico, et historico, conclusiones et hypotheses quas theo­ logi medii aevi non praeviderunt » (*). Sane vero, non potuisset excogitari negatio magis radicalis omnium principiorum ac regularum fidei Chri­ stianae catholicae. Devenitur enim, non solum deductione logica, ineluctabilique consequentia, verum etiam formali et diserta auctorum confessione, usque ad categoricam negationem omnis revelationis, id est verae et proprie dictae locutionis Dei. Sed haeresis ista, si tamen adhuc haeresis dici potest, non statim induit completam formam sub qua nunc sese prodit Primas radices habuit in falso (’) slufoiir d’un petit livre. Introd. pag. xxxur-xxxv. Sed non immerito forsitan tibi videbitur quod tempus praesertim esset, ut illi superhomines a tanta arrogantia tantaque inflatione cessarent. PROOEMIUM conceptu traditionis catholicae, quasi nimirum traditio ista esset reposita in nudo et simplici facto humano hi­ storico, cuius testimonia possent et deberent tractari se­ cundum eadem criteria, easdemque regulas, nec plus nec minus, ac caetera quaecumque antiquitatis monumenta. Hinc prodiit sic dicta methodus historico in studiis theo­ logiae positivae ; qua methodo informati, nonnulli eruditi visi sunt sibi deprehendere manifestam oppositionem inter sensum dogmatis apud vetustiores Patres, praeser­ tim antenicaenos, et sensum quem posterioris aevi Con­ cilia et Doctores amplexi sunt. Hinc consequenter reintroductus in re dogmatica progressus ille Guntherianus a Concilio Vaticano iam confixus, addita solum quadam novitatis specie ex theoria evolutionis, quae post Darwinium, tantum ubique favorem obtinuerat, et originem dedit notioni fidei, ut aiunt, viventis, id est fidei quae prius in quodam germine continebatur, ac deinde, quasi ex ovo progrediens, et a specie in speciem transiens, Darwinian! animalis instar, per selectionis viam et sub influxu medii ambientis, sese semper transformat in melius. Ne autem quis sollicitus forte esset de modo conciliandi eiusmodi theoriam cum catholicis principiis de infallibilitate tradi­ tionis seu magisterii Ecclesiae, opportune resuscitatus est is quem Guntherus ediderat, conceptus veritatis relativae. Veritatem porro relativam dicunt, per oppositionem ad veritatem simpliciter, ad quam fuit hactenus, prout adiunctorum possibilitas ferebat, maior minorve approximabo, longe tamen, longeque distans ab incognita veritate ab­ soluta, suo forsitan tempore revelanda. Sed cum a veri­ tate relativa facilis iam descensus pararetur ad negatio­ nem omnis veritatis obiectivae,ideo ulterius progredientes PROOEMIUM eruerunt ex officinis philosophiae kantianae ideam dogma tismi nu.r. , . m.u dogmatis quod nihil plu-, est quam ujhiectiva elucubratio intellectus sub determinatione volun­ tatis. Tandem ventum est ad systema completum quod in praecitato opere L'Évangile el l’Église sub compendio exponitur. In quo quidem, Trinitas, Incarnatio, Redemptio. Ecclesia, Sacramenta, omnia demum dogmata nostra, prout et in quantum nunc a nobis creduntur, non aliud sunt quam ideae mysticae pro certa evolutionis phasi. In quo etiam, critica historica et fides ita comparantur inter se, ut nunquam sibi invicem contradicere queant, eo quod fides est de praesenti forma quam induit idea Christiana, critica vero versatur circa formas omnino ^diversas quae in origine erant. De his igitur per ordinem agere propositum inten­ tionis est, et primo de eo quod toti theoriae liberam aperuit viam, hoc est, de erroneo conceptu traditionis. Et quia erroneus conceptus non innotescit nisi per prin­ cipia vera, circa haec ipsa principia, in limine disputa­ tionis vertenda est mentis consideratio. I* CAPUT PRIMUM DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS « Bonum depositum custodi per Spiritum ■ Sanctum qui habitat in nobi * ·. (j Tm. l-ra) <■ Multifariam multisque modis olim Deus loquens pa« tribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis « in Filio ». Haec apostolus, brevi quidem sermone, sed adae­ quata sententia comprehendens totam de integro successio­ nem catholicae revelationis, a primis initiis usque ad ultimum eius complementum. Revelationem enim dicimus omnem locutionem Dei ad nos, sive per organum coniunctum quod est humanitas hypostatice unita Verbo, sive per instrumenta separata, cuiusmodi fuerunt sancti illi Dei homines de quibus 2 Petr. I-2I. Quae etiam locutio terminata est, partim ad verbum orale, puta ore ipsius Christi, vel apostolorum eius, Spiritu Sancto dictante, sine scripto prolatum ; et partim ad verbum scriptum per ministerium hagiographorum tam veteris quam novi testamenti. Utroque tamen modo dirigebaturad totam Ecclesiam usque ad consummationem mundi futuram. Porro in omni verbo, aliud est res seu veritas verbo dicta, quae vocari potest verbum sensu obiectivo ; aliud vero dictio qua veritas dicitur, quae est verbum sensu formali Si ergo sermo sit de rebus seu veritatibus verbo expressis, sit non est differentia ulla inter verbum Dei scriptum et orale. 12 CAPUT I. quia sive uno, sive altero modo expu-.-sac supponantur ve­ ritates, semper sunt aequaliter a Deo dictae, ac per hoc aequaliter quoque ad materiale fidei obiectum pertinentes Si autem sermo sit de ipso verbo quo rex elata veritas fuit divinitus expressa, sic quaedam occurrit differentia inter unum et alterum. Nam verbum scriptum de se est fixum et perma­ nens, et ideo ipsa dictio Dei, libris semel excepta, eadem numero conservari potest et conservatur. Sed verbum orale profertur et transit, et ideo ad transmissionem veritatis dictae requirit per se dictionem aliam, numero distinctam, quae ad originalem se habeat sicut quaedam cius repetitio, seu resonantia, seu continuatio per locorum spatia et temporum intervalla; quae etiam apud nos generale nomen traditionis obtinuit. Hinc ergo factum est ut verbum Dei ©retenus primo prolatum consueverit dici traditum, utpote traditioni com­ missum, et traditione continuandum ac perpetuandum, soleatque sub hac appellatione condivivi contra verbum scri­ ptum quod in libris sacris continetur. Nunc autem dictio seu traditio perpetuans communica­ tionem oretenus in prima origine factam, dupliciter, excogi­ tari posset. Uno modo, tanquam traditio de solo facto, com­ muni nempe rerum humanarum fluxui permissa, et humanis causis, humanis curis, humanae industriae relicta, sicut vi­ dere est in traditionibus historiae, in quibus singuli quique pro suo studio et ingenio, operam impendunt ad conser­ vandum posteritati ea quae de anteactis temporibus me­ moria digna acceperunt. Alio modo, tanquam traditio non de solo facto, sed de iure etiam divino, cui nimirum ab auctore religionis nostrae, lege lata, provisum fuisset per institu­ tionem specialis oeconomiae, constitutionem organi authen­ tici, perennisque assistentiae promissionem. Et si a priori res consideretur, vix ac ne vix quidem credibilis alicui appa­ rebit prior ille traditionis modus in religione revelata, nisi forte credibile ei videri posset, lesum Christum lumen re­ velationis nobis attulisse, et de pura atque incorrupta eius conservatione, efficaci medio non providisse. Eiusmodi enim DE CATHOLICO CONCEPTO TRADITIONIS madium efficax, in communi ac mere humana tradition»·, nemo sane agnoscet, qui et de natura conservandorum dog­ matum et de fragilis nostrae humanitatis conditionibus ae­ quum iudicium feret. Verum non oportet pro nunc immo­ rari in considerationibus a priori, sed magis recurrere ad do­ cumenta positiva, ex quibus demonstranda venit prima et fundamentalis propositio quae sequitur. § I· Quod traditionis organum authenticum fuit a lesu Chri­ sto in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum. Et quod traditio ipsa est praedicatio ab aevo in aevum continuata per apostolorum successores sub charismate assistentiae Spiritus Sancti, revelationis ab eodem lesu Christo eiusque apostolis oretenus primitus acceptae. Hic primum recole evangelicam historiam, et quae­ cumque in ea de originibus christianae doctrinae continetur: Quae cum initium accepisset, inquit Heb. II-3, enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Et nota illud, enarrari, ac rursus, ab iis qui audierunt. In quo quidem compendiose recapitulatur id quod in supradicta historia perquam evidens apertumque est : salutiferam scilicet Christi doctrinam ab eodem Domino lesu Christo, non editis scriptis, sed verbo praedicationis, personali magisterio, vivae vocis oraculo prolatam fuisse ac publicatam. Ipse Dei Filius homo factus, cum hominibus in terris conversatus, magistri et doctoris partes suscepit. Ipse omni populo praecedentibus prophetiis in se adimpletis demonstratus, operum et mira­ culorum velut divinis sigillis comprobatus, denique ut prae aliis omnibus audiendus a Patre coelesti in solemni magi­ sterii initiatione declaratus, «praeceptoris habitu sumpto, « bene vivendi rationem nos docuit, ut postea tanquam Deus CAPUT J. «vitam largiretur aeternam» (>). Et iam opus consumma­ verat quod dederat ei Pater, iam per triennium in Galilaea et ludaca quaquaversus evangelium regni annuntiaverat, iam discipulos informaverat, iam sanguine suo novum et aeternum testamentum condiderat, et a mortuis redivivus parabat ascensionem in coelum. Prospiciens autem peren­ nitati ac propagationi revelationis quam mundo attulerat, eos quos sui operis vicarios relinquebat in terris, his no­ vissimis alloquebatur verbis : Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscurn sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Novissima, inquam, haec verba sunt Christi, efficaci ordi­ natione disponentis medium quo revelata sua doctrina ad totum mundum, et ad omnes in futurum generationes pro­ veniret ; verba dicta post resurrectionem in solemni ap­ paritione montis Galilaeae, ad quam, praeter summos apo­ stolos, convocaverat caeteros discipulos omnes (1 2), ut tota quae tunc erat Ecclesia, testis esset eorum quae ultimo mandabat. Ibi porro, est (primo) institutio authentici organi tradi­ tionis. Traditionis dico doctrinae non undecumque sumptae, sed a Christo acceptae ; doctrinae non comparandae, sed commissae, non acquirendae, sed commendatae ; in qua non auctores quaeruntur, sed custodes, non inventores, sed fideles dispensatores. Docentes, inquit, servare omnia quae­ cumque mandavi vobis. Mandavit autem Christus creden­ dam integram evangelii doctrinam quam ipse personaliter praedicaverat dum apud nos conversaretur, et per Spiritum Sanctum suum, quoad ultimum complementum, revela­ turum se discipulis promiserat dicens : « Adhuc multa habeo «vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem (1) Clem. Alex., Cohort, ad Gentes. (2) Matth. XXVIII-16, coll. corn. Marc. XVI-7, et i Cor. XV-6. DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS IJ «venerit ille Spiritus veritatis quem ego mittam vobis t « Patre, docebit vos omnem veritatem » f1). Est secundo, institutio organi tradionis quod in 'finem usque mundi esset duraturum. Ubique enim in evangelio, et speciatim apud i Matthaeum, ουντβλβια α'.ωνος consumma­ tionem mundi huius praesentis, ultimumque Christi adventum, et tempus iudicii universalis significat. Nec profecto mu­ tatur sensus ex hoc quod ad eos qui praesentes aderant, dirigitur sermo, quia dirigitur ad praesentes prout in suis successoribus semper permansuros. Unde et hic, docendae iubentur omnes gentes sine ulla aut locorum aut etiam temporum restrictione, et postmodum videmus apostolos mandatum Christi exsequentes, substituere sibi alios qui acceptae doctrinae custodes essent et doctores per Spiritum Sanctum eis communicatum, in eisque manentem (12) ; quibus iterum praescribitur ut quod ipsi acceperunt, commendent fidelibus hominibus idoneis et alios docere (34 ) ; idque, usque in adventum D. N. I. C.» quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et dominus dominan­ tium (*). Est tertio^ institutio organi traditionis quod inde/ectibilitatis charismate donatur. Et ecce, inquit, vobiscum sum. Nam quid sit, Deum esse cum aliquo, frequentissima et notissima Scripturae testimonia demonstrant. Nimirum lo­ cutio est ubique usitata ad significandam protectionem Dei certam atque invincibilem; locutio in qua nullum non im­ portatur efficacis auxilii genus, et per quam ea asseritur assistentia, quae in negotio pro quo promissa est, nullum compatitur lapsum, et omnem praecavet ab intento fine defectionem. Atqui apostolis, eorumque in perpetuum suc­ cessoribus promittitur assistentia Christi, non quidem ad quemlibet effectum quem forte posset, cum de Dei regno (1) (2) (3) (4) Ioan. XVI-12. 2 Tim. I-13· 2 Tim. Π-a, et Tit. I-5. i Tim. VI-14· Ιό CAPUT 1. agitur, humana sibi fingere cogitatio; non praecise ad era­ dicanda omnia vitia, non ad impedienda omnia scandala. Imo ista alibi diserte praenuntiantur futura. Diserte prae­ dicitur quod in agro dominico erunt zizania simul cum tritico, et quod utraque crescent usque ad messem. Nota est sagena missa in mare quae congregat ex omni genere pi­ scium. Nota navicula de qua mirum illud observatur, quod cum tanta multitudine oneretur et prematur, adhuc tamen non submergitur. Notae sunt aliae evangel i i parabolae in eumdem sensum collineantes. Unde non dicit : Vobiscum sum fundantibus regnum consummatae i am iustitiae, et absolutae iam sanctitatis. Sed dicit : Vobiscum sum docen­ tibus ea quae in evangelii mei revelatione continentur. Ergo promissa assistentia, eique respondens indefectibilitas, n ordine ad intemeratam traditionem genuinae Christi do­ ctrinae sino dubio est agnoscenda. Est ; quarto institutio organi traditionis, cui continue, et non tantum per intervalla, praedictam assistentium adhi­ bebit Christus. Nam rursus, non se affuturum esse dicit certis diebus, certisque circumstantiis, velut cum condendae erunt categoricae fidei definitiones, aut cum oportebit expresso decreto corrigere quod prius falso tradebatur, adulteratumve iniuria temporum revelationis sensum ad purum restituere. Sed, omnibus diebus, inquit. Et quid est, omnibus diebus ? là est, in ordinario et quotidiano magisterii ministerio, non secus ac in solemniori eiusdem exercitio. Dicendo enim, omnibus diebus, omnem prorsus, quantumvis minimam, etiam unius diei, removit interruptionem, et nullum de­ viationi spatium reliquit. Quid est, omnibus diebus ? Id est, quovis saeculo, quavis aetate. Transiet aevum ecclesiae pri­ mitivae, non tam vicinae perspicientur origines, non uno quasi ictu oculi licebit seriem successionis mensurare, nu­ merando manus per quas transmissus est coelestis doctrinae thesaurus, et adhuc et semper vobiscum sum. Adhuc et semper praesens aderit idem ille Spiritus veritatis qui ab initio ad­ DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 17 fuit (*). Adhuc et semper, usquedum veniat sanctorum con­ summatio, reperientur iidem illi a Christo positi pastores et doctores, ut non simus parvuli fluctuantes, et circum­ feramur omni vento doctrinae, in astutia ad circumventio­ nem erroris (2). Adhuc et semper superstes manebit eadem illa apostolica hierarchia, quae ratione indefectibilis tra­ ditionis accepti a Christo evangelii, columna est et firma­ mentum veritatis (3). li< .i in Ecclesia, quaeque organum habet continuam successionem episcoporum ab apostolis, et praesertim ab apostolorum principe in Sede Romana, insignis in hac parte locus est Irenaei, quem de integro hic transcribere iuvabit, ut eorum quae hactenus fundamenti instar posita sunt, recapitulatio sit simul et invicta confirmatio. « Traditionem apostolorum in toto mundo manifestatam, «in omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint « videre ; et habemus annumerare eos qui ab apostolis in« stituti sunt episcopi in ecclesiis, et successores eorum usque « ad nos qui nihil tale docuerunt, neque cognoverunt quale « ab his deliratur... Sed quoniam valde longum est in hoc « tali volumine, omnium ecclesiarum enumerare successiones : « maximae, et antiquissimae, et omnibus cognitae, a glo« riosissimis duobus apostolis Petro et Paulo Romae fundatae « et constitutae ecclesiae, eam quam habet ab apostolis « traditionem, et annuntiatam hominibus fidem, per suc« cessiones episcoporum pervenientem usque ad nos indi« cantes, confund mus omnes eos qui quoquo modo, vel « per sibi placentia, vel vanam gloriam, vel per caecitatem « et malam sententiam praeterquam oportet colligunt. Ad « hanc enim ecclesiam propter potiorem principalitatem « necesse est omnem convenire Ecclesiam, h. e. eos qui sunt « undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique. « conservata est ea quae est ab apostolis traditio. Fun« dantes igitur, et instruentes beati apostoli ecclesiam. Lino « episcopatum administrandae ecclesiae tradiderunt. Huius « Lini Paulus in his quae sunt ad Timotheum epistolis me­ minit. Succedit autem ei Anacletus. Post eum tertio loco « ab apostolis episcopatum sortitur Clemens, qui et vidit (i) Iren. 1. 3, c. 2. 22 CAPUT I. «ipsos apostolos, et contulit cum cis, ct < uni adhuc inso« nantem praedicationem apostolorum < t traditionem ante «oculos haberet, non solus; adhuc enim multi supererant «tunc ab apostolis docti.... Hac ordination- et successione, «ea quae est ab apostolis in Ecclesia traditio et veritatis «praeconatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima haec «ostensio, unam et eamdem vivificatricem fidem esse, quae «in Ecclesia ab apostolis usque nunc sit conservata et tra« dita in veritate... Tantae igitur ostensiones cum sint, non «oportet adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile «est ab Ecclesia sumere, cum apostoli, quasi in deposi«torium dives, plenissime in eam contulerint omnia quae «sunt veritatis.... Quid autem si neque apostoli quidem «Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem «sequi traditionis quam tradiderunt iis quibus committe«bant ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes «barbarorum, eorum qui in Christum credunt, sine charta «et atramento scriptam habentes per Spiritum in cordibus «suis salutem, et veterem traditionem diligenter custodien«tes, in unum Deum credentes creatorem coeli et terrae, et « omnium quae in eis sunt, per lesum Christum Filium Dei »(1)· Et traditio quidem in Ecclesia, sic se iuxta Christi in­ stitutionem habet. Unde iam pronum est, priusquam ad ul­ teriora progrediamur, sequentem eruere conclusionem, quae in proposito nobis negotio maxime est attendenda. § 2. Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, re­ gula fidei est. Et quod conceptus traditionis sub ratione nudi facti humani, seu praedicationis a Christo et apo­ stolis cum sola auctoritate historica decurrentis, conceptus est falsus, protestanticus, haereticalem notam prae se ferens. In primis observare oportet quid distet inter obiectum et regulam fidei. Obiectum est credenda veritas. Regula, (i) Iren. 1. 3, c. 3-4· DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 2J formaliter in quantum huiusmodi, est id quod credendam veritatem continet, et cui oportet nos in credendo confer mari. qnH. niis id < rudamus «piod in eo ut cr».-l ponitur. Unde veritates praedicatae per traditionem, quas dicere possumus traditionem sensu obiectivo, obiectum qui­ dem fidei sunt. Ipsa vero praedicatio ecclesiastica, seu ipsa formali sensu accepta traditio, fidei regula est (*). At rursus observandum quod regula non qualicumque modo dirigit, sed infallibiliter. Quisquis enim in quocumque ordine regulam sequitur, pro quanto vim habet et actum regulae, ille non solum non errat, sed nec errare potest. Eatenus ergo in ne­ gotio fidei, regulae rationem traditio obtinet, quatenus revelatas veritates infallibiliter custodit, infallibiliter con­ servat, infallibiliter ad nostram defert cognitionem; idque ratione divini illius elementi quod in ea necessario esse agnoscendum secundum institutionem et promissionem Chri­ sti, superior nos docuit propositio. Divinum autem dico elementum, quod variis nominibus a Patribus est appel­ latum : nunc, charisma veritatis certum in episcopatus ab apo­ stolis successione, (Iren. 1. 4, c. 26) ; nunc, operatio Spiritus veritatis, non sinentis ecclesias aliter intclligere, aliter credere, quod ipse per apostolos praedicabat, (Tertull. Praescript. c. 28); nunc, influxus Domini Ecclesiae inhabitatoris, ne eat in 'er­ rorem quemlibet studiosissima speculatio, (August. Enarr. in Ps. 9, n. 12) ; nunc, Spiritus Sancti afflatus ne discedatur a vero, (Cyri 11. Alex, epist. 1 ad monachos Aegypti) ; nunc, gratia Spiritus qua edocti, omnes etiam montium et marium (1) Quare non videretur admittendum quod aliqui dicunt: Tra­ ditionem sensu obiectivo esse fidei regulam remotam, sensu (autem formali proximam. Si enim de regula agitur, formaliter qua regula est, non oportet considerare id quod est credendum, sed id quod dirigit in credendo per credendi obiecti propositionem. Et hoc est semper ipsum verbum qua scripto vel ore prolatum, adeoque Scriptura vel Traditio, non obiectivo, sed formali semper sensu accepta. De distin­ ctione autem inter regulam remotam et proximam, infra erit sermo. Μ CAPUT I. disiuncfione separati, in idem consentiunt, (Theodoret Dial de Incommutabili) ; nunc, effectus sententiae D. N. I. C qua fit ut in Sede apostolica inviolabilité)· semper catholica custodiatur religio, (Profess, fidei sub Hormisda ab Orien­ talibus subscripta). Et alia multa in eumdem sensum col­ lineantia passim reperire est apud Patres, quae per singula referre non vacat. Interim vero, nullum relinquitur dubium quin traditio in genuina illa et catholica notione accepta, quam nobis suppeditant monumenta omnia institutionis christianae, vera regula fidei et dicatur et sit. At longe alius est conceptus protestanticus, in quo ele­ mentum divinum penitus rescinditur, ut traditio nihil plus iam sit aut esse possit, quam nudum ac simplex factum com­ munibus factis historiae accensendum : factum scilicet homi­ num, sua solertia, sua industria, suo ingenio, scholam Christi apostolorumque eius per successivas aetates continuantium. Qua quidem suppositione facta, statim patet, nullam amplius de regula fidei quaestionem esse residuam. Etenim primo, ut paulo supra fuit observatum, regula fidei proprie loquendo, non ea demum est quae solum possibiliter, aut casualiter, aut de contingenti conservat genuinam atque inadulteratam revelationis doctrinam, sed quae de iure etiam, et necessario, et per se. Atqui, vel prima fronte occurrit evidens dispro­ portio humanae solertiae, humanaeque industriae ad eiusmodi effectum, praesertim in materia divinorum dogmatum, in qua vel maxime, semper urget ratio Protestantium apud Bellarminum, 1. 4 de verbo Dei, c. 12 : Plurima obstare, aut certe obstare posse impedimenta, oblivionem, impe­ ritiam, negligentiam, perversitatem, quae nunquam desunt in genere humano. Sed haec, si placet, omitto. Esto quod praedicta impedimenta de facto locum non habuerint ; esto quod divina doctrina fuerit in suae veritatis puritate per tot saeculorum decursum, et tot inter rerum vicissitudines, de facto conservata ; esto quod haec ipsa de solo facto con­ servatio, satis sit ad regulam fidei secundum se. Esto, inquam, quia de his longius disputandi locus nunc non est, et qua­ PE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS cumque etiam largissima concessione facta, id saltem fatearis necesse est, non esse satis ad regulam quoad nos. Quoad nos namque, nullum alium valorem obtinebit eiusmodi humana traditio, praeter eum quem ei conciliabit demonstratio cohae­ rentiae cum originali locutione Dei in Christo vel apostolis, ex solis communibus historiae criteriis et fontibus compilata: per collationem scilicet, discussionem, et crisim scientificam monumentorum praeteiitae aetatis inde ab antiquis tempo­ ribus. Et quis, quaeso, huic studio non impar, cum non de paucis quibusdam factis, iisque celebratissimis, famosissimis, et in proprio dominio historiae exsistentibus, sed de doctrinis maxime abstrusis hic agatur ? Quis in tanta multitudine rivulorum, aquas sinceras quae recta a fonte procedunt, a spuriis et adulteratis distinguet ? Quis separabit pretiosum a vili in tot inter se dissidentibus, seseque invicem destruen­ tibus confessionibus ? Omnibus ergo modis, manifestissime apparet quod traditio secundum protestanticam conceptio­ nem accepta, regula fidei nec est nec esse potest, et quod in hac saltem parte, sibi ipsis constantes fuerunt veteres Reformatores, cum unam solam atque unicam regulam, traditione exclusa, Scripturam constituerunt. Verum, conceptionem hanc, quae totam in se resumit haeresim Protestantismi, in plena esse oppositione cum evan­ gelic et fundamentali eius oeconomia, iam satis ostensum est, et si quis plura desideret, plura etiam inveniet in tractatu de Ecclesia, ubi de potestate magisterii. Eamdem quoque aperte contradicere sensui totius christianae antiquitatis, vel ex paucis quae praecitata sunt documentis colligere fa­ cile est. Equidem affirmant Protestantes: ■ Antiquiorem « ecclesiam solum historice appellasse ad traditionem, demon« strando scilicet in ecclesiis apostolicis, quibus apostoli ip?i praedicaverant, per continuam successionem usque ad sua tempora saeculi secundi vel tertii, fidem ab apostolis tra­ ditam nondum fuisse corruptam, sed adhuc integram. Po« steriori vero tempore, Ecclesiam id quod testimonio tradi« ditionis historice considerato deerat, supplere studuisse aucto- CAPUT 1. • ritafc quam sibi vindicabat » (x). Id. inquam, affirmant, sed gratuito et sine ullo fundamento. Ad cuius rei evidentiam considerandum quod promissa assistentia pro incorrupta depositi custodia, et infallibili cursu traditionis in recto tramite originalis revelationis, non excludebat ullo modo accommodatam huic eidem fini cau­ sarum secundarum ordinationem, earumque congruam coo­ perationem. Sic enim semper se habet suavis Dei providentia ut instrumenta apte contemperet causae principali, et quid­ quid de suo humanum organum propria activitate reddere potest, id non modo non tollat, sed procuret et adhibeat etiam magis. Non ergo negare intendimus connaturalitatem ad effectum de quo agitur, quae revera est in successione et continua serie episcoporum sibi invicem in eadem sede quasi de manu in manum transmittentium depositum reliIgionis. Neque somniamus removendum esse a traditione humanum elementum, humana praesidia, humanam indu­ striam ac sollicitudinem. Quae profecto si removenda cen­ seremus, contradictorem haberemus ipsum apostolum excla­ mantem : 0 Timothee depositum custodi. Utquid enim ob­ secratio haec, utquid tam instans commendatio, si ex parte Timothei nihil exigebatur ? Sed id tantum volmus, nondum in his reperiri supremam ac sufficientem rationem certitu­ dinis de conservata integritate doctrinae revelatae, quamdiu praecisio fit a promisso et collato a Christo charismate per­ petuae assistentiae ((i) 2). Proinde intelligendum est, elemen­ tum humanum subordinari divino, eique ita coniungi, ut in (i) Apud Franzelin, Thes., io. (2) Praesidia pro intemerata doctrinae conservatione adhibita, ad haec quatuor reducuntur a Card. Franzelin, thes. 9: « Primo. Non «solum semper observatum est apostolicum institutum, ut episcopus α non eligeretur, nisi prius de sinceritate eius fidei certis testimoniis «constaret, sed etiam praesertim episcopi maiorum sedium continuo «post electionem aliis collegis suis, et maxime Pontifici Romano « per litteras synodicas exponebant distinctam suae fidei professionem. «'Ratio sanctae huius institutionis per se evidens est, et egregie de.claratur a Gregorio Μ. 1. 7 epist. 4. Nam cum aicissun nabis fidi: DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 27 usu loci theologici traditionis, duplex Patribus occurreret argumentum. Unum'ex consideratione charismatis succes­ sionem apo^toheam perpetuo comitantiSaÂïterumex considera tione ipsius successionis secundum conditiones historicas in Ec­ clesia ab initio servatas ; quod etsi ex se solo ultimatum apodicticumque absolute loquendo non esset, polemice tamen efficacissimum erat adversus multiplices sectarum auctores, qui omnes de novo a semetipsis dogmatizare inceperant : « Hanc sapientiam, inquit Irenaeus 1. 3, c. 2, (quam Paulus «loquitur inter perfectos), unusquisque eorum esse dicit, « quam a semetipso adinvenerit... Unusquisque enim ipsorum « omnino perversus, semetipsum, regulam veritatis depravans « praedicare non confunditur ». Utroque igitur argumento utebantur Patres, tam priores quam posteriores. Non enim soli posteriores, sed et vetustissimi, Ignatius, Irenaeus, Ter­ tullianus paulo supra citati, summam rationem ex qua con­ stet divinam doctrinam sincere et integre per successionis ordinem esse conservatam, ultimo revocabant ad charisma « nostrae coonfessionem transmittimus quid aliud in sancta Dei Ec« clesia agimus, nisi arcam bitumine linimus, ne- unda erroris intret?· « Secundo, sicut solliciti erant tum singuli tum omnes simul episcopi. « ut fides singulorum consentiens fidei communi omnium esset te« statissima, et diligenter cavebatur ne a fide communi quomodocum« que dissidens particeps videretur communionis ecclesiasticae, ex « eadem ratione vigili studio curabant, ut de fide una episcoporum « in singulis sedibus sese excipientium certo constaret. Hinc series « episcoporum orthodoxorum in diptychis singularum ecclesiarum ■ descripta diligentissime servabatur, reiectis iis qui defectionis a « fide universae Ecclesiae suspecti fuerant. — Tertio, si quando in « aliqua ecclesia novitas doctrinae contra communem traditam fidem « serpere coepisset, episcopi erat, non solum eam comprimere, sed «etiam certiores reddere episcopos alios, et imprimis Pontificem Ro« manum, ut communi sententia ubique damnatus error ab Ecclesia « arceretur. — Quarto, extraordinarium quidem, sed ubi periculum ■ novitatis imminentis id postulare videbatur, efficax praesidium « unionis et consensionis erant concilia episcoporum, vel ex provm« ciis singularibus, vel ex universa Ecclesia orbis terrarum etc 28 CAPUT ï. veritatis cum episcopatus successione communicatum, ad com­ municationem Christi, ad promissum et missum doctorem ve­ ritatis Spiritum Sanctum. Et similiter, non modo antiquiores, sed et posteriores, puta Athanasius (de decr. Nicaen. n. 27), Epiphanius (1. 1, Haeres. 27, n. 6), Optatus (1. 2 de schism. Don. η. 2), Augustinus (epist. 53, n. 2, etc.), aeque appellant ad sententiam a patribus ad patres transmissam, ad doctri­ nam ab initio traditam, ad continuam successionem sacer­ dotum in Ecclesia potissimum Romana, quoniam per eam successionem, verba sunt Epiphanii, perpetuo manifestata ve­ ritas demonstratur. Et ideo, a primo ad ultimum, non apparet vestigium oppositionis a Protestantibus pro necessitate causae fallaciter imaginatae. Ita fere Card. Franzelin, de Trad. thes. 10. Sic igitur habes in traditione, vero et catholico sensu intellecta, regulam fidei certissimam. Sed, quia alia quoque regula Scriptura assignatur, ad considerationem habitudinis qua una se habet ad alteram, ipsa nos ducit rerum continua­ tio. Hinc tertia, quae iam sequitur, propositio. § 3· Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior, et ab ea in hoc vel maxime differens, quod non remota tan­ tum regula exsistat, sed proxima etiam atque immediata, pro duplici sub qua accipi potest consideratione. i. — In primis, nullius negotii est ostendere quod tra­ ditio antevertit Scripturam ordine chronologico. Id iam ob­ servare est in V. T. Neque enim ab initio mundi extiterunt Scripturae, et tamen ab initio fuit regula cui sancti Dei ho­ mines conformabant fidem suam. « Ab Adam usque ad Moysen 'fuit ecclesia Dei aliqua in mundo, et colebant homines Deum fide, spe, et charitate, et externis ritibus, ut patet «ex Genesi, ubi introducuntur Adam, Abel, Seth, Enoch DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS «Noe, Abraham, Melchisedech, et alii homines iusti. At nulla «fuit scriptura divina ante Moysen, ut patet..., quia in « Genesi non ht mentio doctrinae scriptae, sed solum tra« ditae Scio, inquit Deus Gen. XVIII-19, quod Abraham « praecepi urus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant «viam Domini. Igitur annis bis mille conservata est religio «sola traditione.... Deinde a Moyse ad Christum, in ipso « populo Dei, etsi Scripturae exstarent, tamen magis ute« bantur ludaei traditione quam Scriptura, ut patet ex «Exod. XVIII-8, Deuter. XXXII-7, ludie. VI-13, Psalm. «XLIII-i, LXXVII-5, Eccli. VIII-11.»(»). In quo etiam solutio est vulgaris difficultatis, quare in libris Mosaicis tam pauca occurrant de futura vita, et de praemiis vel poenis in ea constitutis, et universim loquendo, de multis veritatibus •quae habentur ut fundamenta vitae moralis ac religiosae. Solutio namque magna ex parte hinc repetitur, quod Scriptura superveniens supponebat antecedentem regulam traditionis, eamque relinquebat in pleno suo robore, plenoque vigore semper manentem. At forte aliter putas contigisse in oeco­ nomia N. T. ? Imo vero, in N. T. eadem traditionis prae­ cessio luculentioribus etiam factis demonstratur, siquidem omnia originum Christianarum monumenta ostendunt ec­ clesias sine Scripturis ab apostolis primum fundatas, propriamque iam agentes vitam. Nondum scripserat Matthaeus, et iam Ecclesia per totam ludaeam et Galilaeam et Samariam aedificabatur ambulans in timore Domini, (Act. IX-31). Non­ dum Marcus, et iam erat ecclesia Romana, cuius fides annun­ tiabatur in universo mundo, (Rom. 1-8). Nondum Joannes, et iam totas Asiae fundaverat et regebat ecclesias, ut scribit Hieronymus in 1. de script, eccles. Ad ecclesias quoque iam exsistentes dirigebantur omnes epistolae apostolicae, quem­ admodum ex ipsis earum inscriptionibus satis superque liquet. Denique, non ad scriptum aliquod instrumentum appellabat Paulus, cum dicebat ad Galatas, quos quidam (1) Bellarm. 1. 4. de verbo Dei. c. 4. 3» CAPUT 1. a recta via evangelii subducere conabantur: Si çf„s mhis evangelisaverit praeter id quod accepistis, anathema sit, (Gal. I-q) Et ad Corinthios : Laudo autem vos, /ratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea ser­ vatis. Et rursus: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus lesus, in qua nocte tradebatur, etc. Dicendum itaque quod ab initio praecxstitit sola regula tra­ ditionis, et quod subsequens Scripturae accessio non ea esse potuit quae fundamentale conservandae et propagandae doctri­ nae revelatae medium semel pro semper in Ecclesia constitutum everteret, sed quae ei subordi naretur et deserviret etiamjnagis. 2. — Sed etiamsi regula Traditionis regulam Scripturfie non antecederet ordine temporis, semper tamen ordine cogni­ tionis. Et sane, traditio innotescit ut regula fidei, per ipsis­ sima argumenta quibus religionis Christianae seu catholicae Ecclesiae innotescit credibilitas. Ex quo enim demonstrasti revelatam esse Ecclesiam catholicam tanquam a Deo insti­ tutam, uno eodemque argumento demonstrasti fuisse a Deo positum organum illud perpetui semperque audiendi magi­ sterii quod in eiusdem Ecclesiae basi ac fundamento est. (x). Demonstrasti praedicationem huius magisterii ordinatam esse divinitus, ut cui in sempiternum conformari debet creden­ tium fides. Demonstrasti ergo traditionem in ratione regulae fidei obligatoriae, siquidem praedicatio ecclesiastica et tra­ ditio authentica de qua nunc nobis sermo, secundum rem convertuntur, ut ex hactenus dictis clarum apertumque est. Nec refert quam methodum, quemve processum adhibueris in demonstratione verae religionis : an scilicet argumentandi principium sumpseris ex divinis notis quae Ecclesiae insunt, eique inseparabiliter inhaerent, an potius ex historicis monu­ mentis missionis, adventus, et operis lesu Christi, iuxta du­ plicem normam in Concilio Vaticano, Sess. 3, cap. 3 indica­ tam (1 2). Semper enim, et eodem modo, est et manet demon­ strata ipso facto regula Traditionis. (1) Cf. prooemium secundae partis tractatus de Feel(2) Enchir. n. 1642. ccles,a· DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 3I At non ita est de Scriptura Sacra. Absoluta enim initiali illa demonstratione quae in praeambulis fidei, seu in theo­ logia (ut vocant) fundamentali instituitur, adhuc, per se lo­ quendo, ignotum tibi omnino est utrum sint, necne, scripturae a Deo inspiratae. Nam licet nullae tales exsisterent, eadem invariata essent principia demonstrationis ; eadem quoque adaequata conclusio ad quam principia ista ducunt. Quod si forte in demonstrationis decursu, tractando historicum monumentum revelationis quam nobis attulit lesus Christus, incideris in ea Chi isti testimonia quibus confirmatur fides ludaeorum circa Legem et Prophetas, concomitanter quidem, et velut per accidens potuit tibi advenire cognitio earum Scripturarum V. T., quae protocanonicae appellantur, de Scripturis autem quae propriae sunt Novo Testamento, adhuc nihil scis, praetereaque nihil. Et si de his quoque, imo de his praesertim, idoneum testimonium extra authen­ ticam Traditionem quaeras, non est ubi invenias nisi in scri­ ptis apostolicis. Sed praeterquam quod cognitio auctoritatis apostolorum ut organorum promulgandae revelationis, sup­ ponit iam cognitam regulam Traditionis quae ab eis tota de­ currit : quid, quaeso, in scriptis apostolicis invenies de inspi­ ratis N. T. scripturis, formaliter qua inspiratis ? Nihil omnino praeter notum illud incisum secundae Petri, III-16, de Pauli epistolis. Atqui epistolae Pauli non sunt omnes, imo nec praecipuae scripturae N. T. Insuper, quaenam fuerint tempore quo scribebat Petrus, editae iam epistolae Pauli, incertum forsitan quis dicere posset. Denique, haec ipsa se­ cunda Petri epistola ab iis praecise qui a scriptis documentis unice pendere profitentur, ut supposititia et non genuina reji­ citur. Omnibus igitur modis, biblicum systema Protestandum in aëre pendulum apparet, basi ac fundamento carens. Nec male comparatum est systemati mundi in cosmogonia Indorum, qui adstruunt universum instar elephantis ponentis pedes super quatuor testudines, quin dicant quid illud sit in quo testudines ipsae nituntur. At nos, ex organo traditionis cui a Christo commissum est munus docendi omnem veritatem, 32 CAPUT I. hire meritoque accipimus veritatem revelatam integri ca­ nonis Scripturae inspiratae, ut sic, per Traditionem Scriptura innotescat, sitque eo ipso, ordine cognitionis posterior. j. — Hinc ulterius efficitur, Traditionem antecedere Scripturam ordine etiam comprehensionis, pro quanto sci­ licet. non in Scriptura, sed in Tradition. . revelata doctrina fuit vera quadam ratione integraliter deposita. — Dico, non in Scriptura : tum quia, ut mox praemissum est, nequidem veritas de Scriptura ipsissima, id est de catalogo librorum qui ut sacri sunt recipiendi, in ea continetur ; tum quia ipsamet nos pluries remittit ad Traditionem, ut ad fontem quo­ rumdam dogmatum quae scripta non sunt, quemadmodum ex i Cor. XI-2, 2 Thess. II-14, 2 Tim. I-13, 3 Ioan. 13, ostendit Bellarminus (x) ; tum denique quia vel sola scriptio librorum N. T., quam superius vidimus ex contingentibus circumstantiis occasionatam, luculentum signum est quo palam fecit Deus, non fuisse sui consilii, ut in libris sacris plenum haberemus et adaequatum revelatae veritatis depositonum. - At contra, eiusmodi depositorium dives in Traditione iure meritoque agnosces. Ipsa enim est, quae primitivum, principale, ac primarium doctrinae instrumen­ tum a Christo posita fuit. Ipsa, cui ex consequenti concre­ dita est et Scriptura; concred.ta, inquam, non solum in ordine ad notificationem eius quod pro scriptura a Deo vere inspirata est accipiendum, verum etiam in ordine ad notificationem sensus qui absque intelligentiae clave, aut clausus remanet, aut incer­ tus (12). Unde sequitur quod in deposito tradito, aliquo vero modo continetur etiam revelatio scripta; et si etiam revelatio scripta, ergo tota de integro revelatio. . Sic igitur, traditio est regula fidei omnibus modis prior7 tempore, cognitione, comprehensione. Ultimo quaeres : an re­ mota regula, vel proxima ? Dico autem : et remota et proxima, sub alia atque alia consideratione. (1) De verbo Dei, 1. 4, c. 5. (2) Iren. 4, c. 26, Tertull. Praescript. c. 19-21. DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 33 4. — Et sane, indesinens illa, et per saeculorum decur­ sum perseverans usque ad nos Ecclesiae praedicatio, duobus modis accipitur. Primo quidem, in interpositis antecedentium aetatum annulis a quibus pendet, et quibus mediantibus semper continuatui cum praedicatione eorum qui primi et immediati fuerunt verbi revelati promulgatores. Deinde vero, secundum se absolute, in qualibet seorsum designata tempon. differentia. Primo igitur modo, praedicatio eccle­ siastica est traditio sub praecisa ratione transmissionis doctri­ nae revelatae quasi de manu in manum inde ab apostolis, seu traditio reduplicative ut per indisruptum canalem e fonte a saeculis decurrens, et sub hac consideratione non est plus quam remota fidei catholicae regula. Sic enim innotescit tantummodo per investigationem monumentorum praete­ ritae aetatis, id est per studium operum quae ex antiquitate relicta, in cognitionem ducunt sententiae, professionis, ac fidei quae olim erat circa doctrinam Christianam, vel ex in­ tegro, vel in singulis capitibus spectatam. Et si nonnisi me­ diante investigatione et processu scientiae theologicae pro­ prio cognoscitur quoad ea quae continet dogmata, ergo re­ gulae proximae rationem nec habet nec habere potest. Quare .‘i veniendum est ad praedicationem ecclesiasticam, non amplius consideratam in cohaerentia continuae successionis a prima revelationis origine, sed absolute in sui exercitio pro hoc signato nunc temporis. Quo sub respectu, semper quidem traditio est, quatenus semper tradit id quod explicite vel implicite accepit a maioribus, sed iam est traditio sub prae­ cisa formalitate auctoritativi magisterii diserte proponentis et explicantis id quod credere necesse est secundum decur­ rentem inde ab apostolis revelationem. Et sic etiam, regula est fidei proxima atque immediata, quae cum infallibili ac semper vivente Ecclesiae catholicae magisterio, formaliter ut magisterium est, adaequate convertitur. At vero, quocumque modo traditionem sumas, sive ut regulam proximam, sive ut remotam, id accurate notatum velim : Authenticum eius organum non fuisse a Christo Billot · D * immutabilitati tradilionit 34 CAPUT I. institutum ad conservandum vel proponendum materiales et inertes formulas, sed verum sensum revelatae veritatis ac per hoc, munus infallibiliter transmittendi, custodiendi, et proponendi fidei depositum, inseparabile esse a munere infallibiliter quoque definiendi, declarandi, et explicandi id quod in eo continetur. Nunc autem, si traditio est non solum conservativa, verum etiam explicativa totius verbi Dei, tam scripti quam non scripti, profectus aliquis in ea per saeculo­ rum decursum procul dubio est agnoscendus : eiusmodi tamen profectus qui immutabilitati dogmatis in nullo contradicat, nihilque prorsus detrahat de ratione depositi, in quo nec mutari quidquam licet, nec minuere, nec addere. Et iam operae pretium erit, si hoc ipsum in conclusione praesentis capituli paulo amplius declaremus. § 4· Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem ha­ bere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consen­ sione in eodem semper dogmate, eademque sententia : ita scilicet, ut ad traditionalis sensus inquisitionem quod spectat, speciales regulae, eaeque longe diversae ab iis quae scientiam historicam regunt, iure meritoque fuerint a Patribus praestitutae. Expositionem igitur veri ac genuini conceptus traditionis absolvere placet, ponendo in conspectu ea quae ex hactenus dictis, aut consequuntur aut non consequuntur. Et ne li­ bera nobis tribuatur divagandi facultas, ab iis quae non consequuntur, exordiendum. In primis, nequaquam consequitur quod omnes veri­ tates ad depositum fidei pertinentes, uno et eodem modo esse debuerunt in primitiva praedicatione apostolorum, uno quoque et eodem modo in consecutiva traditione, pro quovis stadio et quavis temporum differentia. 'Aiiudjenim est, res omnes fidei et morum quibus Christiana doctrina constat, PE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS ab initio et semper sub infallibilitatis charismate esse tran­ smissas ; aliud vero, omnes fuisse semper propositas aeque explicite (*), aeque expresse (2), aeque enucleate (*). Nam id quidem nihil commune habet cum indefectibilitate a norma veritatis, ut in terminis evidens est, praeterquam quod tam plenaria, statim ab initio, totius doctrinae pro­ positio vix fuisset connaturaliter poss;bilis, et aliunde erat eo minus necessaria, quod simul cum deposito dogmatum, charisma Spiritus Sancti pro eorum explicatione secundum occurrentes singularum aetatum necessitates, ad successores apostolorum ex Christi promissione et institutione transibat. Recole ea quae paulo supra praemissa sunt de duplici mu­ nere custodum et doctorum fidei in corpore praepositorum accurate considerando. Porro, si ex infallibilitate traditionis minime conse­ quitur, omnes et singulas indiscriminatim veritates ad fidei (1) « In praedicatione apostolica poterant proponi aliqua univer« salia in quibus continerentur implicite singularia progressu tempo« ris ortis dubiis explicanda per magisterium Ecclesiae. Sic »uf« ficiebat doctrina de necessitate gratiae ad omne opus bonum in via «salutis, ut adversus semipelagianos postea definiretur eadem neces« sitas ad initium fidei. Poterant contineri complexa, ex quibus expli« canda essent elementa constituentia: Christus et Deus et homo; « unde orta necessitate, definiri poterant multa de utraque natura. « Suprema est potestas Petri, ut visibilis fundamenti Ecclesiae et « centri unitatis; unde explicanda multa iura et officia in particulari». Franzelin, De Trad., thes. 23. (2) « Poterant aliqua dogmata proposita esse magis usu practice « et consuetudine ecclesiarum, quam diserta doctrina et instanti prae­ dicatione, quorum diserta praedicatio vel solemnis definitio progressu « temporis fieret necessaria. Cuiusmodi exempla prostant luculenta u in controversia de potestate valide conficiendi sacramenta extra « Ecclesiam, et in historia canonis librorum sacrorum ·. Id., ibid. (3) « Poterant in praedicatione apostolica contineri aliqua sim« plicius enuntiata, quorum declarationem strictiorem in directa op« positione ad certam quamdam errorum formam ipsae exortae post■· modum haereses reddebant necessariam. Inde a Patribus et Conci« ciliis definitus modus loquendi, et statutae formulae ecclesiasticae « velut tesserae fidei ·. Id., ibid. CAPUT I. depositum objective pertinentes, debuiss. omni tempore in candelabro Ecclesiae elucere quoad distinctam atque expli­ citant notarum suarum perspicuitatem neque etiam con­ sequitur, nullas esse potuisse, circa quas aliquando extiterit intra ipsum unitatis et communionis catholicae gremium, aut sensuum aut opinionum diversitas. « Revera, esse tales «aliquas veritates, demonstratur ex omnibus illis Concilio« rum vel Pontificum definitionibus, quae declarabant tamquam «veritates fidei, eas doctrinas de quibus ante definitionem « doctores catholici absque dispendio fidei et communionis «diversas sequebantur sententias, in hoc insuper consen« tientes, quod eas doctrinas ad depositum fidei sufficienter « manifestatum, nondum pertinere faterentur. Colligitur idem « etiam inde, quod adhuc nunc plures sunt quaestiones theo« logicae minime definitae, quae tamen versantur circa « sensum aliquot capitum doctrinae revelatae ita, ut «ex eiusdem revelatae doctrinae analysi solvi, atque adeo « ab infallibili magisterio definiri posse videantur. Hinc «sunt apud Patres distinctiones inter substantiam fidei quae « una est apud omnes, et inter quaestiones profundioris inteluligentiae, (Iren, 1. i, c. 10, n. 23). Inter ea, quae niant« festissime in ecclesiis praedicantur, quae definita sunt in «ecclesiastica praedicatione, de quibus totius Ecclesiae una est «sententia, et alia quae sunt adhuc inquirenda de sacra Scn«ptura, et sagaci perquisitions investiganda, quae non mani« feste discernuntur, quae non satis manifesta praedicatione « distinguuntur, quae non sunt evidentia in ecclesiastica prae« dicatione (Origen., de princip. in praefatione). Distinguitur «in Christianorum doctrina inter regulam fidei quae apud « nos nullas habet quaestiones, et illud quod salva fidei regula « potest in quaestionem venire (Tertull., Praescript. c. 13). «Aliud est quod ad ipsa fidei pertinet fundamenta, et alia «sunt in quibus inter se aliquando, etiam doctissimi et optimi «regulae catholicae defensores, salva fidei compage, non con« sonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius «(August., lib. i contr. lulian.x. 6). Distinguitur error fe- DF. CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS J; « rendus in quaestionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis, et error non ferendus, qui « ipsum Ecclesiae firmamentum quatere molitur (August., Serm. « 294. n. 4). Distinguitur denique portiuncula aliqua fidei « nostrae minus lucide clara, et illud quod Dominus neminem « in Ecclesia sua voluit ignorare (Leo M., epist. 30 ad Pul« cher i am, c. 2)». In summa: Quolibet tempore fuerunt quaedam ulteriores doctrinae revelatae determinationes, quae plus minusve obscure in tradito ab apostolis deposito conten­ tae, et plena adhuc luce diligentis inquisitionis non illu­ stratae, nondum transierant in proximam fidei regulam seu sufficientem ecclesiastici magisterii propositionem. De quibus proinde potuit aliquando non esse concors sen­ tentia in gremio unitatis, ante terminatam auctoritate Ec­ clesiae controversiam (x). Neque in hoc quidquam videre est, quod quolibet modo praeassertae infallibilitati traditionis opponatur. Sed nunc, alia sunt quae ex promissa in finem usque assistentia Dei omnimoda necessitate consequuntur. Et primo quidem consequitur impossibile esse, ut opinio quae­ piam a quovis homine vel privato doctore originem ducens, obtineat unquam communem consensionem tanquam in fidei doctrinam, et praevaleat in Ecclesia sub ementito nomine divinae traditionis. De qua re exemplum habes in opinione millenariorum, quae a Papia primum ex nimia eius simpli­ citate introducta, et propter reverentiam viri qui cum apo­ stolis conversatus fuerat, a nonnullis etiam illustrioribus secundi et tertii saeculi patribus recepta et evulgata, mox habuit contra se consentientem sententiam omnium, et a saeculo quarto ac deinceps, communi calculo inter fabulas fuit amandata (2). Consequitur secundo, necesse e contra esse, ut si quod doctrinae punctum, obscurius primum in professione uni­ versalioris cuiusdam principii retentum, vel usu potius pra(1) Franzelin, de Tradit., Thes. 23. (2) Id. ibid. 38 CAPUT I. ctico quam expressa et formali praedic .itione conservatum, inceperit deinde venire in controversiam quoad suam a di­ vina traditione originem, diversis diversa opinantibus et in­ ter se etiam concertantibus, donec tandem quaestione eli­ quata, fuerit ad robur pleni consensus pe rductum : conse­ quitur, inquam, necesse omnino esse ut eiusmodi doctrina vere sit de genuino atque authentico deposito cuius est custos Ecclesia. Idque profecto propter praelaudatam illam Dei providentiam quae traditionem a recto tramite aberrare non permittit, propter illud charisma veritatis certum de quo loquitur Irenaeus 1. 4, c. 26 ; propter paraclitum doctorem veritatis qui non sinit ecclesias aliter intelligere, aliter credere, quam ab apostolis acceperint, ut Tertullianus ait Praescript. c. 28 ; propter Spiritum Sanctum inhabitantem Ecclesiam, ne eat in errorem quemlibet studiosissima inquisitio, ut dicit Augustinus in Ps. 9, n. 12, et alibi saepissime. Consequitur tertio » quod quidquid ab organo traditionis praedicatur ut dogma, id quidem est non modo infallibiliter verum veritate a Deo revelata, sed etiam immutabiliter propositum fidei omnium sequentium saeculorum in eo ipso sensu in quo fuit ab initio praedicatum. Praedicatio enim, sicut veritas, in sensu est, non in verbis, et hoc proprium haereticorum est, invehere sub verbis et formulis catholicae traditionis, sensus diversos ab iis quos stabilitos fixosque in Ecclesia invenerunt. Nam et Sabellius Trinitatem retinebat sed nominalem. Et Arius confitebatur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, sed tanquam tres diversae substantiae hypostases, non autem unius summae et individuae et crea­ tricis essentiae. Et Nestorius unam Dei et hominis in Christo personam praedicabat, sed ita ut non secundum subsisten­ tiam unitum cami Verbum ediceret. Et Pelagius divinam gratiam asserebat, sed intelligendo per gratiam liberum arbitrium, quod utique in suo ordine gratuitum etiam Dei donum est. Et Berengarius sacramentalem praesentiam con­ cedebat, sed mysticam, non realem, secundum symbolicam repraesentationem, non secundum substantiae veritatem. DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 39 Et sic de cauteris, quibus id semper commune fuit, ut novo sensu contra sensum catholicum invecto, segregarent semetipsos. ipsoque facto in errorem inciderent, quoniam sensus ille a quo receditur, immutabiliter verus est. Hinc est quod falsa doctrina in stylo Scripturae dicitur alia doctrina: «Rogavi te. inquit, «ut remaneres Ephesi..., ut denuntiares quibusdam ne aliter «docerent » ('). Et iterum: «Miror quod sic tam cito tran« sferimini in aliud evangelium, quod non est aliud, nisi sunt « aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium « Christi >» (1 23). Quocumque enim tempore de dogmate fidei dicetur aliud ac quod de eodem dogmate dicebatur prius, habebitur heterodoxia per oppositionem ad orthodoxiam, et omnis haeretica sententia facile et sine discussione cogno­ scetur sola innovatione, quatenus sensum inducet diversum a sensu sancito in traditione et praedicatione eorum quibus dixit Christus : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus. Caeterum, frustra provocabunt ad Scripturas, fure enim meritoque reponet Tertullianus quod Scripturae non forma­ verunt ecclesias, sed ad ecclesias iam formatas directae sunt, ita ut per prius inspiciendum sit, cuius sint Scripturae, et apud quos resideat clavis interpretationis earumdem (®). Frustra iterum appellabunt ad sublimiorem gnosim, altioremque intelligentiam. Nam et hunc gnosticorum praetextum excludebant vetustissimi Patres, ostendendo viam regiam contra haereses, antiquam Ecclesiam quae omnes sectas antecedit, et vidit eas segregantes se. Istae sunt scholae in quibus disputatur, haec sola veri nominis Ecclesia in qua Deo creditur. Qui ergo sub quovis praetextu contra traditionem Ecclesiae insurgit, novis sensibus adinventis, iste desiit esse fidelis, et a tranquillo portu divinae veritatis in tempe­ stuosum mare humanarum opinionum reficitur (4). Frustra denique causabunt longitudinem elapsi temporis a pnmis (1) (2) (3) (4) i Tira. I-3. Gal. 1-7Tertull. Praescript. c. 19-37. Clem. Alex. 1. 7 Strom c. 17. 4° CAPUT I. originibus, quia valeret forsitan exceptio, si immutabilitati traditionis in eodem sensu eademque sententia aliud fun­ damentum esset quam Christi assistentia et Christi promissio. Nunc autem eodem modo in omni tempore idem argumentum valet, eademque semper firmitate a posterioribus Patribus contra novatores opponebatur, qua ab anterioribus. « Itaque «dicitis: Praedicatum est evangelium in omnibus gentibus, «credidit mundus, facta est Ecclesia, crevit, fructificavit, sed «imperitia male intelligentium postea erravit, et periit; «in nobis solis et in his qui nos sequuntur sancta in terris «Ecclesia remansit. Hanc sacrilegam vanitatem evertit « evangelica veritas, et prophetarum atque sanctorum Pa« trum non violanda auctoritas. Unde Ecclesiae suae sanctae «in evangelio suo Dominus pollicetur dicens : Ecce ego vobi« scum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi... «Falsum igitur est quod de corpore Christi a te creditur « et astruitur » (l). Consequitur denique'quarto,' quod cum de illis dogma­ tibus agitur, in quibus totius religionis christianae summa consistit, quaeque idcirco statim ab Ecclesiae initio formaliter explicite ut dogmata proposita sunt, non potest esse nego­ tium multi laboris, theologica demonstratio per argumentum 1 a traditione. Sed quatuor regulas tibi dabit Augustinus, quae rem totam maxime simplificant. Prima regula est, quod non erit utique necesse discutere singillatim testimonia Patrum, si quando traditio constet actis publicis, authen­ ticis, et universalibus, cuiusmodi ex. gr. sunt in materia peccati originalis, baptismus infantium in remissionem pec­ catorum, necnon et exorcismi qui iuxta Ecclesiae ritum fiunt super illos Secunda regula est, quod si ex specialibus1 2 (1) Lanfrancus, de corp, et sang. Domini, c. 23. (2) August. 1. 1 c. lulianum, n. 14; 1. 6, n. 11. et alibi saepe. — « S. Augustin a démontré dans tous les endroits que nous avons rap« portés et en beaucoup d'autres, que cette pratique de Γ Eglise «était suifisante pour établir le péché originel. 11 attaque Julien per« sonnellement par cet endroit. Etant fils d‘ un saint homme qui fut ΠΕ CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 4» testimoniis res decidenda sit, iure meritoque contentus esse poteris testimonio vel solius ecclesiae occidentalis. Et ratio affertur, non solum quia speciale est huius ecclesiae privi­ legium propter sedem apostolicam quam in sinu suo habet, et cum qua magis de proximo cohaeret, verum etiam, et praesertim, quia in fide Latinorum satis iam elucet fides Orientalium, cum et ipsi utique christiani sint, et utriusque partis terrarum una Christiana fides traditioque exsistat ('). Tertia regula, eaque praecedenti valde affinis: Quod sive ex latinis sive ex graecis auctoritates afferre velis,'non opis est citare auctores multos, sed unus vel alter doctor fama « depuis élevé à Γ épiscopat, il est à croire qu’ il avait reçu dès son « enfance tous les sacrements ordinaires. Dans cette presupposition « S. Augustin lui dit: Vous avez été baptisé étant enfant, vous avez été u exorcisé, on a chassé de vous le démon par le souffle. Mauvais enfant ! « Vous voulez ôter à votre mère ce que vous en avez vous-même reçu, et « les sacrements par lesquels elle vous a enfanté... De cette sorte la tra« dition était fondée sur des actes incontestables, avant même qu’ on « fût obligé d’entrer dans la discussion {des} passages ’particuliers, « et ainsi cette discussion n' était pas absolument nécessaire ». Bossuet, Défense de la Tradition, 1. 8, c. 2. (r) August. 1. i c. Iulian. n. 13-14:1. 6, n. 22, etc. — « Le ‘second « principe de S. Augustin : Quand par abondance de droit, on voudra a entrer dans cette discussion particulière, il y a de quoi se contenter « du témoignage de 1' église d’Occident. Car sans encore présupposer « dans cette église aucune prérogative qui la rende plus croyable. « c’ est assez à S. Augustin qu'(il fût certain que les Orientaux étaient « chrétiens, qu' il n' y eût qu" une foi dans toute la terre, et que cette foi « était la foi chrétienne. D’ où ce Père concluait que cette parite du monde » devait suffire à Julien pour le convaincre: non qu'il fallût mépriser «les Grecs, mais parce} qu’on’ ne pouvait présupposer qu':1s eussent ■ une autre foi^que les Latins sans détruire 1’ Eglise en la divisant. ■ CependantJS. Augustin insinuait le manifeste avantage de |Γ église u latine... C’ était 1' honneur de 1' Occident d’avoir à sa tète et dans ■< son enceinte lejpremier siège du monde. S. Augustin ne manquait « pas de faire valoir en cette occasion cette 'primauté, lorsque citant, <1 après tous les Pères, le pape S. Innocent, il remarquait'^ s'il était le dernier en âge, il était le premier par sa place, posterior tempore, prior loco. Le premier par conséquent, en autorité. C'est pourquoi. CAPUT I. et auctoritate praecipuus sufficit ut in eo sensus aliorum per­ cipiatur, idque iterum propter unanimitatem Ecclesiae uno spiritu et una traditione ductae. Et hoc est quod etiam no­ tavit Lirinensis in secundo Commonitorio n. 30, ubi post­ quam enumerasset decem illos Patres quorum testimonia recitata sunt in Concilio Ephesino, pergit : « Hi sunt igitur <· omnes apud Ephesum sacrato decalogi numero magistri, «consiliarii, testes, iudicesque producti ; quorum beata illa « Sjmodus doctrinam tenens, consilium sequens, credens te« stimonio, obediens iudicio, absque taedio, praesumptione, <· et gratia, de fidei regulis pronuntiavit. Quanquam multo « amplior maiorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse « non fuit, quia neque multitudine testium negotii tempora " occupari oportebat, et decem illos non aliud vere sensisse « quam caeteros omnes collegas suos nemo dubitabat » (**). « dans la suite, récapitulant ce qu’ il avait dit, il le met à la tête de «tous les Pères qu'il avait cités; à la tête, dis-je, de S. Cyprien, de « S. Basile, de S. Grégoire de Nazianze, de S. Hilaire et de S. Ambroise, • sans nommer les autres qui étaient compris dans ceux-ci... C’est • donc le second principe de S. Augustin, que Γ autorité de Γ Occi« dent était plus que suffisante pour autoriser un dogme de foi ». Bossuet, ubi supra, c. 3. 1 (l) August. 1. i c. Iulian n. 15-16. — «Le troisième principe • Pour en venir aux Orientaux, que S. Augustin n’ estimait pas moins «que les Latins: c’ est que pour en savoir les sentiments, il n’ était « pas nécessaire de citer beaucoup d’auteurs. Il se contente d’ abord «de S. Grégoire de Nazianze, dont les discours, dit-il, célèbres de tous • côtés par la grande grâce qu' on y ressent, ont été traduits en latin. «Et un peu après: Croyes-vous, dit-il, que V autorité des évêques orien« taux soit petite dans ce seul docteur ? Mais c' est un si grand person« nage, qu’ il n' aurait point parlé comme il a fait, s' il n' eût tiré ce qu' il « disait des principes communs de la foi que tout le monde connaissait, • et qu on n' aurait pas eu pour lui l'estime et la vénération qu' on lui • a rendue, si I' on n' avait reconnu qu’ il n’ avait rien dit qui ne vint • de la vérité que personne ne pouvait ignorer. Voilà comment, loin de • diviser les auteurs ecclésiastiques, S. Augustin faisait voir que ne « ne pouvant pas être contraires dans une même foi, un seul docteur, «éminent par sa réputation et par sa doctrine, suffisait, pour faire • paraître le sentiment de tous les autres». Bossuet, ibid. c. 4. DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS aj Quarta tandem regula additur, quod unanimis sensus ecclesiae praesentis probatio est idonea sensus antiquitatis, quatenus / habita cognitione eius quod nunc in Ecclesia tenetur, aliam fuisse fidem in saeculis praeteritis, cogitare nefas (l). Haec porro posterior Augustini regula est, quae maxime ad rem nostram facit, pro quanto scilicet adstruit, sensum ecclesiae coaevae circa religionis nostrae dogmata, signum esse certissimum sensus nequaquam diversi quem circa eadem habuit antiquitas. Unde in eo puncto tanquam in ultima consequentia praemissorum de infallibilitate traditionis consistere placet. Et si quidem praescindamus ab ulterioribus illis fidei determinationibus quae nonnisi decurrente tempore, ut supra notatum est, in eliquata dogmata transierunt, (quia consideratio ista longius nos a proposito nostrae intentionis abduceret), sed iterum de illis solis loquamur,quae christianae religionis summam constituunt, quae ad ipsam revelatae doctrinae pertinent fundamenta, quae Dominus neminem in Ecclesia sua voluit ignorare, quemadmodum supra citati aeibant Patres, statim patebit veritas conclusionis. Ista enim ab ipsis initiis fuerunt ut dogmata in traditione et ma­ gisterio Ecclesiae explicite proposita ; insuper, quidquid(i) (i) August. 1. i c. lulian n. 19-34. — " Pour juger des sentiments « de Γ antiquité, le quatrième et dernier principe de S. Augustin est, « que le sentiment unanime de toute l’Eglise présente en est la preuve; « en sorte que connaissant ce qu' on croit dans le temps présent, on ne « peut pas penser qu' on ait pu croire autrement dans les siècles pas«sés. C’ est pourquoi S. Augustin, après avoir fait à Julien la demande a qu’on vient de voir sur S. Grégoire de Nazianze et S. Basile: En n voulez-vous davantage, dit-il, ne vous suffisent-ils pas? il ajoute: « Mais dites qu ils ne suffisent pas ; poussez votre témérité jusque-là, «nous avons quatorze évêques d'Orient, Euloge, Jean Ammonien, et u les autres dont le concile de Diospolis en Palestine avait été composé, « qui auraient tous condamné Pélage, s'il n' avait désavoué sa doctrine, u qui par conséquent l’avaient condamné et tenaient la foi de tout u le reste de 1’ Eglise, et qui servaient de témoins, non seulement de « la foi de 1' Orient, mais encore de celle de tous les siècles passés ». Ibid. c. 5. 44 caput i. semel proponitur in traditione ut dogni.i. id necessario manet in eodem semper sensu et traditum et creditum. Ergo neces» est ut is sensus de facto adhuc retineatur, qui firmiter te­ nebatur a principio, ac per hoc, esse prorsus non potest' ut qui orthodoxorum Patrum nomine apud nos veniunt, 'quique ut tales semper in Ecclesia habuerunt auctoritatem, 'aliud unquam in re ipsa senserint quam quod hodiedum a nobis [et creditur, et docetur, et inviolabilis instar depositi posteris commendatur. At nunc occurrunt neocritici causantes nihil praevalere contra factum positivum. Inveniuntur autem multi] antiqui Patres qui de facto aliter ac nos senserunt de dogmatibus religionis etiam primariis, velut de trinitate, de incarnatione, de peccato originali, de gratia, aliisque eiusmodi. Nam, aiunt, antenicaeni expresserunt processionem Filii et Spiritus!Sancti iis modis qui exhibent ideas falsissimas et a nostris plane diversas, utputa tritheismi, inaequalitatis personarum, imo vero corporeae deitatis. lidem veteres usque ad Cyrillum Alexandrinum inclusive, non rectius sentiunt de incarna­ tione quam sensit postea Eutyches, et nonnisi post longas contentiones delineatum videmus dogma antea informe unionis hypostaticae. Plerique etiam ante [Augustinum 'veri pelagian! sunt, aut certe semipelagiani. Chrysostomus caeterique graeci de peccato originali nihil sciunt, etc. etc. Sic nunc opinantur critici nostri, qui tamen nihil novi afferunt, sed vestigiis insistunt Socinianorum' et Calvinistarum, facili eruditione loca patristica quibus illi utebantur, colligentes apud Petavium, vel apud Bossuetium int suis operibus polemicis contra Jurieu et Richardum Simon (’). Caeterum, (i) « Les manières dont nous avons vu que les anciens ont exprimé «la génération du Fils de Dieu, et son inégalité avec la Père, donnent «des idées très fausses et très différentes des nôtres... Chacun sait «combien ce mystère (de la Trinité) demeura informe jusqu’ au pre«mier concile de Nicée... Les anciens docteurs, et surtout ceux du • troisième siècle, et même ceux du quatrième, ont confondu le Fils «et le S. Esprit, ils nous ont fait un Dieu converti en chair 1 * DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS undecumque suam eruditionem comparaverint, id saltem indubium est, methodum interpretationis apud eos metho­ dum esse protestanticam, quae nimirum eodem ac illa vitio laborans, ad easdem quoque erroneas conclusiones ducit. Porro, antequam vitium istud, quod et quale sit, dilucide appareat, considerare oportet id quod ansam dedit vulgatis iam opinionibus quibus veteres Ecclesiae Patres tanquam de heterodoxia notantur, ut statu causae recte praestabilito, causa ipsa solutionem aequi iudicii habere possit. Ad hoc igitur pertinebit capitulum sequens. « Γ héresie qu’ on a attribuée à Eutychès, et ce n’ est que par la voie « de longues contentions, qu’ enfin cette vérité (de Γ incarnation) «est arrivée à la perfection... La grâce qu’on regarde aujourd'hui « comme 1’ un des plus importants articles de la religion chrétienne, « était entièrement informe jusqu’ au temps de S. Augustin. Avant « ce temps, les uns étaient Stoïciens et Manichéens, d’autres étaient «purs Pélagiens; les plus orthodoxes ont été semipélagiens ». Ita Jurieu, apud Bossuet. Premier avertissement sur les lettres de M. Jurieu. CAPUT SECUNDUM DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSITIONUM IN TESTIMONIIS TRADITIONIS. « Magis declinamus ad ea quae sunt opi· «nahilia quam ad veritatem. Est enim illa «austera, gravisque». (Clem. Alex. 1. 7 Strom, c. 16). Quod doctrina traditionis, etsi sit semper eadem, non ideo est semper eodem modo enucleata, limata, et expo­ lita, sed accipit processu temporis, occasione praesertim insurgentium haeresum, plus evidentiae, plus luminis, plus praecisionis. Et quod generatim loquendo, tres sunt quoad singula dogmata status distinguendi : status simplicis fidei, status explicationis perfectae, et status intermedius, quando incipiebat transitus a simplici fide ad speculatio­ nem theologicam, et pro multiplici initiorum difficultate, adhuc erant expositiones minus exactae, et modi loquendi quandoque ambigui. Qui tamen reductionem ad sensum orthodoxum non compatiuntur modo, verum etiam requi­ runt, si ratio habeatur propriorum principiorum quibus regi debet exegesis patristica. Dicit S. Thomas in prologo opusculi contra errores Grae­ corum : « Errores circa fidem exorti occasionem dederunt « sanctis Ecclesiae doctoribus, ut ea quae sunt fidei maiori « circumspectione traderent ad eliminandos errores exortos, « sicut patet quod sancti doctores qui fuerunt ante erroreni « Arii, non ita expresse locuti sunt de unitate divinae essentiae, DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TEfTIMONUS TRADITIONIS 47 « sicut doctores sequentes ; et simile de aliis contingit erro«ribus, quod non solum in diversis doctoribus, sed in uno « egregio doctorum Augustino expresse apparet. Nam in suis «libris quos post exortam Pelagianorum haeresim edidit. « cautius locutus est de potestate liberi arbitrii, quam in « libris quos edidit ante praedictae haeresis ortum, in quibus « libertatem arbitrii contra Manichaeos defendens, aliqua pro« tul.t quae in sui defensionem erroris assumpserunt Pelagiani, «divinae gratiae adversantes. Et ideo non est mirum si moderni « fidei doctores post varios errores exortos, cautius et quasi eli- matius loquuntur circa doctrinam fidei ad omnem haeresim « evitandam. Unde si aliqua in dictis antiquorum doctorum « inveniuntur, quae cum tanta cautela non dicantur, quanta a « modernis servatur, non sunt contemnenda aut abiicienda, sed « nec etiam ea extendere oportet, sed exponere reverenter . Sic loco citato angelicus doctor, qui hanc doctrinam de­ sumpserat, sicut assolet, ab ipso Augustino : Didicimus, « inquit ille, de dono persev. n. 53, singulas haereses in« tulisse Ecclesiae proprias quaestiones contra quas diligen« tius defenderetur Scriptura divina, quam si nulla talis « necessitas cogeret ». Et alibi idem Augustinus notat quod non oportet quaerere tam accuratum loquendi modum in Patribus qui ante natas haereses scripserunt, ac in iis qui postea advenerunt : tum quia nulla adhuc quaestione pulsati, et in Ecclesia catholica bono sensu se intelligi arbitrantes, securius loquebantur (*) ; tum quia materias nondum discus­ sas breviter et transeunter attingentes, immorabantur potius in iis quae tunc adversus Ecclesiae inimicos disputabant, necnon et in exhortationibus ad quasque virtutes quibus Deo pro adipiscenda vera felicitate servitur (3). Et haec quoque communis est responsio, non theologorum modo, verum etiam Athanasii, Hieronymi, Lirinensis, et aliorum Haec est regula in theologia, et solutio difficultatum circa (1) August. 1. i c. lulian. n. 22. (2) Id. de praedest. SS. n. 27. CAPUT U. traditionem, cuius doctrina semper quidem eadem est, at non semper eodem modo clara et expressa. Accipit enim cum tempore, ut Lirinensis ait, evidentiam, lucem, distinctionem seu praecisionem, idque principaliter occasione haeresum de novo insurgentium. Nam ipsae sunt baereses, quae potis­ simam necessitatem creant scrutandi dogmata, enucleandi conceptus quibus constant, distincte proponendi notas quae in eis sunt discernendae, seiungendi modos intelligendi et significandi ab ipsis rebus intellectis et significatis, inveniendi etiam vocabula idonea quibus res altissimae apte expriman­ tur, uno demum verbo, perficiendi omnia quae ad theolo­ gicam explicationem pertinent, et nonnisi laboriosissima ac studiosissima inquisitione possunt obtineri i1). Manifestum quippe est, aliam esse simplicem illam dogma­ tum notionem quae per simplicem quoque fidem retinetur, aliam vero notionem enucleatam, expolitam, elimatam, quam ad intelligentiam fidei quaerit theologus. Manifestum etiam, quod in speculatione theologica semper est aliquid faciens difficultatem, et aliquid faciens solutionem difficultatis. Ex(i) (i) Nota igitur quid distet inter hanc assertionem et positionem eorum qui dicunt quod haereses initiaverunt progressum; quod Montanistae initiaverunt ascetismum, Gnostici scientiam theologicam, sabelliani conceptionem catholicam Trinitatis, etc. Blasphemiae id quidem simile videtur. Itaque in haeresibus nihil plus quam causam occasionalem agnosces. Sicut Ariana haeresis locum dedit definitivae consecrationi vocabuli consubstantialis, quo omnis truncatur possi­ bilitas intelligentiae perversae, et personarum distinctio in numerica essentiae unitate, tanta simplicitate, tantaque claritate exprimitur. Sicut haeresis Nestoriana necessitatem intulit expoliendi conceptus naturae, personae, subsistentiae, et unicuique sua assignandi nomina. Si­ cut Protestantes coegerunt nos ad confutandum eorum negationes cum maiori eruditione biblica; rationalistae ad ponendum in maiori luce revelationis argumenta, et sic de aliis. « Multa, inquit Augustinus de «Civ. Dei, 1. 16, c. 2, ad fidem catholicam pertinentia, dum haere«ticorum callida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi • possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius et «instantius praedicantur; cl ab adversario mota quaestio, discendi < exislil occasio ». DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONS 49 quo accidere debuit ut ante laboiiosum studium quod in una­ quaque materia singulae haereses provocaverunt et neces­ sarium fecerunt, catholici tractatores in certas ambiguitates caderent, quae apud posteriores amplius non inveniuntur (v). Sic · x gr., Filius Dei Deus est, non secus ac Pater, et huius perpetuae fidei disertae sunt attestationes in omni tempore. Sed cum devenitur ad considerandum quod Deus est de Deo, Deus a Patre procedens, Deus genitus a Deo generante, sermo saepe confunditur. Antequam epuratus sit conceptus di­ vinarum originum per duplicem lemotionis et excellentiae viam atque in distinctam notionem subsistentium relationum eliquatus, omnis explanatio mysterii manca erit et imper­ fecta. De ingenito et innascibili videbuntur loqui quasi haec innascibilitas contineret aliquid maioris perfectionis ; de generatione divina, quasi haberet admixtam efficientiam, quam utique apud nos importat omnis actio generandi ; de Deo genito, quasi genitus ille dependeret a suo principio, sicut in creatis dependet originatus a suo originante. Et haec imperfectio in modo exponendi et dicendi non omnino diluitur, nisi cum necessitas respondendi molestissimis haere­ ticorum quaestionibus reducit mentes ad locutiones magis praecisas (2). Idem quoque apparebit in dogmate incarnationis. Unus idemque filius Dei est et filius hominis, filius Dei ab aeterno, (1) « Numquid enim perfecte de Trinitate tractatum est, ante« quam oblatrarent Ariani ? Numquid perfecte de poenitentia tra· « ctatum est, antequam obsisterent Novatiani ? Sic non perfecte de « baptismate tractatum est antequam contradicerent foris positi re« baptizatores..., ut iam illi qui noverant haec tractare atque dissol<■ vere, ne perirent infirmi sollicitati quaestionibus impiorum, sermo« nibus et disputationibus suis obscura Legis in publicum deduce« rent ». August. Enarr. in Ps. 54, n. 22. (2) « Inter multa quae Ariani adversus catholicam fidem solent α disputare, hoc sibi maxime callidissimum machinamentum propo• nere videntur cum dicunt: Quidquid de Deo dicitur vel intelligitur. ■ non secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur. Diver« sum est autem ingenitum esse, et genitum esse. Diversa est ergo sub« stantia Patris et Filii ». August. 1. 5 de Trin. c. 3, et alibi saepe. Butor - Dt immutabilitati traditionis I 4 50 CAPUT Π. filius hominis in tempore, qui manens id quod erat, incepit esse quod non erat. Haec est nuda et simplex fides. Sed cum devenitur ad considerandum quomodo advenerit humanitas unione utique physica et substantiali, ei qui in forma Dpi praeexistebat et manebat, non facilis occurret expositio, quae tota pendet ex enucleatis et expolitis conceptibus unionis in natura, unionis in persona, et formalium utriusque diffe­ rentiarum. Quapropter, in initiali illo scientiae theologicae statu qui categoricas de unione hypostatica haereses ante­ cessit, habito praesertim respectu ad difficultatem exprimendi ea de quibus nondum erat rata fixaque terminologia, non poterunt non inveniri quaedam, quae posteris iam eruditis scientia et solutionibus sequentium doctorum, videbuntur ambigua, et specie tenus inconciliabilia cum fide inconfusae unionis divinitatis et humanitatis in uno Verbi supposito ('/. Idem rursus videbis de dogmate peccati originalis. λ'erum equidem ac proprie dictum peccatum est, sed peccatum sui generis, quod non univoce dicitur cum peccato omnibus notissimo Peccatum, inquam, naturae, non personae ; pec­ catum voluntarium non voluntate propria, sed voluntate solius capitis humani geneiis ; peccatum quod a protopa­ rente transit ad posteros, sed quoad maculam, non quoad actum, peccatum denique quod quodammodo dicitur alie­ num, et quodammodo nostrum : alienum proprietate actionis, I nostrum contagione propaginis. Propterea infans recens natus aliquo sensu innocens est, et aliquo sensu peccator ; propterea grande illud Adae peccatum quadamenus ad po1 steritatem transit, et quadantenus non transit ; propterea demum, si ante ortam haeresim Pelagianorum, loca sunt patriotica in quibus coruscat peccati originalis veritas, alia quoque erunt ubi videbitur doctrina confundi et aliqualiter obscurari f*). (i) Cf. Petavium de Incarn. lib. 3. c. 2. Item Cyrillum Alex., epist. 39 ad loannem Antiochenum, (Migne, Patr. gr. Torn. 77 col 174)· (2) Cfr. August. 1. i c. Iulian. n. 22, seq. __ Et 1 6 n. 24-28. DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 51 Nec aliter dicendum de dogmate gratiae, quia si gratia simpliciter praecedit meritum bonae voluntatis, adhuc tamen bona homini0 voluntas praecedit multa Dei dona, et prae­ sertim donum quo iusti efficimur et sumus : dum scilicet ipse homo excitanti gratiae libere assentiendo et coopeiando ad suam ipsius iustificationem sese debet disponere. Et ideo in sacris litteris non solum dicitur : Convecte nos, Donine, ad te, et convertemur, verum etiam · Convertimini ad me. et ego convertar’ad vos. Ac per hoc, sicut invenies in scriptis veterum Patrum testimonia ubi infantes dicuntur esse sine peccato, sic invenies etiam alia ubi dicitur Deus dare gra­ tiam eis quos invenit dignos, seu praeparatos ad recipiendum eam. Quod quidem quodammodo verum est, tametsi verum sit quod ope ipsius gratiae efficiuntur digni quicumque digni inveniuntur. Et hoc ultimum in eorumdem veterum doctrina non plane reticetur, quamquam non sit expositum cum ea claritate et praecisione, cum qua post diligens quaestionis examen dicebat Augustinus, totum esse Deo deputandum : « Qui hominis voluntatem bonam et praeparat adiuvandam, < et adiuvat praeparatam. Praecedit enim bona volurtas « hominis multa Dei dona, sed non omnia ; quae autem non « praecedit ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur « in sanctis eloquiis, et : Misericordia eius praeveniet me, et : « Misericordia eius subsequetur me. Nolentem praevenit ut " velit; volentem subsequitur ne frustra velit. Cur enim « admonemur orare pro inimicis nostris, utique nolentibus « pie vivere, nisi ut Deus in illis operetur velle ? Itemque « cur admonemur petere ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat « quod volumus, a quo factum est ut velimus ? Oramus « ergo pro inimicis nostris ut misericordia Dei praeveniat « eos sicut praevenit et nos ; oramus autem pro nobis ut « misericordia eius subsequatur nos » (*). Et sic est etiam de aliis. Non ergo ex imperfectione explicationum vel ambi(1) August. £nchirid. c. 32. 5« CAPUT H. guitate quarumdam assertionum concludere licet, vetustiores Patres fuisse quoad dogmata religionis nostrae in alio sensu aliaque sententia ac posteriores. Plane enim diversa occurrit solutio : Aut quod nondum adeo profecerant in penetratione et intima intelligentia revelatae veritatis, sicut illi qui post natas haereses in singulis materiis scripserunt ; aut quod intenti in uno errore confutando, de errore opposito solliciti non erant, (in quolibet enim dogmate inter oppositos sco­ pulos inceditur, et facile in unum videtur offendere, quisquis in altero vitando omnem impendit curam) ; aut denique, quod locutiones per se loquendo ambiguas et minus casti­ gatas absque adiecta declaratione quandoque usurpabant, nihil dubitantes quin illae catholico sensu a suis auditoribus intelligerentur et acciperentur. Hanc porro solutionem, non modo verosimilem esse et probabilem, sed imo unice veram et firmiter retinendam, diligentius nunc demonstrandum est. § 2. Ut autem ordine quodam procedamus, per prius con­ siderare oportet tres illos in thesi recensitos doctrinae status, secundum quos testimonia et lucubrationes Patrum ad tres pariter categorias commode possunt revocari. I. - Primus est quem dicere possumus statum simplicis fidei. Hunc referunt imprimis epistolae vel confessiones an­ tiquissimorum episcoporum et martyrum, in aurea illa aetate in qua adhuc primitias Spiritus habentes, et tamquam utres novi, pleni vino illo novo quod in Pentecoste effusum est, nondum habebant laboriosissimam occupationem quam de­ dit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea, disputandi scilicet, et dialectizandi ; sed de thesauro cordis sui profe­ rebant ingenuam doctrinam quam ab apostolis acceperant. Sane, simplicem de Trinitate fidem luculenter testabatur Ignatius ad martyrium pergens, cum ad Magnesios c. 13, scribebat: «Studete igitur confirmari in doctrinis Domini «et apostolorum, ut omnia quae facitis, prospere vobis sue- DF. CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 53 «cedant fide et charitate in Filio et Patre et Spiritu. . Sii«biecti estote episcopo et vobis mutuo, ut lesus rhristU'. «Patri secundum carnem, et apostoli Christo et Patri et «Spiritui ·. (*). Simplicem fidem de incarnatione idem sanstissimus martyr, epist. ad Ephesios c. 7: Medicus unus «est, et carnalis et spiritualis, factus et non factus, in ho«mine existens Deus, in morte vera vita, et ex Maria et ex « D< -, primum passibilis et tunc impassibilis, lesus Christus « Dominus noster» (12). EtadPolycarpum, c.3: Eum qui supra « tempus est expecta intemporalem ; invisibilem, propter nos vi« sibilem ; impalpabilem, impassibilem, propter nos passibilem. « qui omni modo propter nos sustinuit » (3). Simplicem fidem de utroque mysterio referebat ultima illa ipsius Polycarpi in rogo i am accenso oratio : « Domine Deus omnipotens, Pater « dilecti ac benedicti Filii tui lesu Christi, per quem tui no« titiam accepimus..., benedico tibi, quoniam me hac die « atque hac hora dignatus es, ut partem acciperem in nu« mero martyrum tuorum, in calice Christi tui... Quapropter « de omnibus laudo te, benedico tibi, glorifico te cum sem« piterno et coelesti lesu Christo dilecto Filio tuo, cum quo « tibi et Spiritui Sancto gloria et nunc et in futura saecula. « Amen » (4). Et confessio illa beati Epipodii, qui mixtis cruore dentibus haec verba proferebat : Christum cum Patre ac « Spiritu Sancto Deum esse confiteor, dignumque est ut illi « animam meam refundam, qui mihi et creator est et re« demptor. Nec interest infirmitas corporea quo fine sol« vetur, dummodo anima coelis invecta ad suum revertatur « auctorem » (5). Huc etiam spectant loca antiquiorum, ubi simpliciter et sine amplificatione enuntiatum invenitur, quae esset Ec(1) Migne, Patr. graec. Tom. 5, coi. 671, seq. (2) Migne, P. G. Tom. 5, coi. 651. (3) Ibid. coi. 722. (4) Epistola circularis Ecclesiae Smyrnensis de martyrio Poly­ carpi, ibid. col. 1039. (5) Ibid. col. 1454. 54 CAPUT II. clesiae praedicatio, quaeve tenenda regula credendi. Vclut est illud Irenaei, 1. i, c. io. «Ecclesia per universum or«bem usque ad fines terrae seminata, et ab apostolis et a di«scipulis eorum accepit eam fidem quae est in unum Deum, « Patrem omnipotentem qui fecit coelum et terram, et mare, «et omnia quae in eis sunt; et in unum lesum Christum «Filium Dei, incarnatum pro nostra salute; et in Spiritum «Sanctum qui per prophetas praedicavit dispensationes Dei, «et adventum, et eam quae est ex Virgine generationem, et «passionem..., et resuscitandam omnem carnem humani «generis, ut Christo lesu Domino nostro, et Deo et Salvatori «et Regi, secundum beneplacitum Patris invisibilis, omne «genu curvet coelestium, et terrestrium, et infernorum Velut etiam illud Gregorii thaumaturgi, in Expositione] fidei quam suae ecclesiae moriens reliquit, et in ipso autographo se legisse testatur Nyssenus : « Unus Deus Pater Verbi vi­ ti ventis, sapientiae subsistentis..., perfectus perfecti genitor, «Pater Filii unigeniti. Unus.Dominus, solus ex solo, Verbum «perpetrans, sapientia comprehendens omnia, et virtus qua «tota creatura fieri potuit : Filius verus veri, et invisibilis «ex invisibili, et incorruptibilis ex incorruptibili, et immor« talis ex immortali, et sempiternus ex sempiterno. Unus «Spiritus Sanctus, ex Deo substantiam habens, perfecta «viventium causa, sanctitas sanctificationis praestatrix... Tri«nitas perfecta, maiestate et sempiternitate et regno minime « dividitur, neque abalienatur. Igitur neque factum quid «aut serviens in Trinitate neque superinductum... Neque «defuit unquam Filius Patri, neque Filio Spiritus Sanctus, «sed invertibilis et immutabilis eadem Trinitas semper » (x). In eadem categoria adhuc recensebis testimonia illa in quibus Patres ante ortas haereses, extra omnem disputationis ardorem et controversiae necessitatem, non speculando, non glossando, non argumentando, non specialis cuiusdam (i) Migne, P. G. Tom. io. coi. 983, seq. — Cfr. coi. 965. — Vide etiam Basilium, de Spiritu Sancto, c. 29. DE CAUSA APPARENTIUM OPPOS1T. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 55 causae patrocinium assumendo, sed ex sola fidelis cordis abundantia discurrendo, dogma nondum ulla negatione im­ pugnatum ita ingenue asserunt, ut plane appareat, non tam ipsos esse qui loquuntur, quam nativum fidei et traditionis spiritum qui loquitur in eis. Huiusmodi testimonia de dogmate peccati originalis affert Augustinus, 1. i, c. lulianum, n. 5-20. Quae postea, n. 32-33, compendiose ab eo resumpta, exemplo tibi erunt : « Sanctus Irenaeus dicit, an­ te tiquam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et « quod protoplasti peccato fuimus tanquam vinculis alligati. « Sanctus Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit bapti« zatus, quamvis ei non propria dimittantur, sed aliena pec«cata. Sanctus Reticius dicit, veteris hominis, ’quo per « lavacrum regenerationis exuimur, non tantum vetera, sed « ingenita esse peccata. Sanctus Olympius dicit, vatium de «protoplasto in germine sparsum, ut peccatum cum homine « nasceretur. Sanctus Hilarius dicit, ex peccato esse omnem « carnem, praeter illius qui venit in similitudine camis pec«cati, sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub peccati « lege natum esse, cuius vox est : ego in iniquitatibus conceptus « sum. Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati fuerint « parvulos in primordia naturae suae a malitia reformari. « Dicit quod in Adam omnes morimur, quia per unum homi« nem peccatum intravit in mundum, et illius culpa mors « omnium est. Dicit quod in eius vulnere omne ’genus occi« disset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera « eius acerba curasset. Dicit, fuisse Adam, et in illo fuisse « omnes ; periisse Adam, et in illo periisse omnes. Dicit, nos « contagio maculari antequam nascimur, nec humanum |con« ceptum esse iniquitatis exsortem, quia concipimur, inquit, «in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur... Dicit « tibi sanctus Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum « vitium omne purgari, quod per illum accidit, qui libero « arbitrio cadens, in profunda demersus est. Sanctus Gre« gorius (Nazianzenus) dicit, melius fuisse non excidere a ligno « vitae gustu amarissimo peccati, sed emendari nos debere 56 CAPUT II. «post lapsum... Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu ρυτ­ ά gari maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus «concipimur. Dicit sanctus Basilius, nos [aegritudinem con« traxisse peccati, quoniam Eva noluit a ligno prohibito . Ubi vides Augustinum non inhaerere regulis criticae textualis, sicut dicunt nostri moderni, sed principiis altioribus quae regere debent omnem legitimam exegesim patristicam. Iis dico principiis quorum reiectio vel neglectus con­ stituit principale vitium criticae de qua in sequenti capitulo nonnulla iam veniunt observanda. CAPUT TERTIUM DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MONUMENTORUM TRADITIONIS Investigatio divinorum, non praemissis debit's disciplinis, omnium malorum est causa. De methodo historica magna utique quaestio apud modernistas, sed non par quoad omnia, non uniforme iudicium. Di­ stinctione enim opus esse intelligunt, cum alia causa sit de praeambulis theologiae, ubi fidei fundamenta demonstrantur (sitne, vel non, admittenda Christiana revelatio) ; aha vero de theologia ipsa, ubi post agnitam revelationis et fontium eius exsisten­ tiam, intima ratio revelatorum dogmatum inquiritur, [quis sensus sit, quae interpretatio, quae vera intelligentia verbi, quod e coelo a Deo descendens, in divinae traditionis vel inspi­ ratae scripturae instrumento continetur). Et distinctio quidem obvia, elementaris, evidentior quam ut expositione indigeat. Nunc autem considera ubinam, indicio novorum theologorum, locum habeat methodus historica, ubinam non habeat. Lo­ cum non habet in praeambulis, locum non habet quando adhuc statur in vestibulo, locum non habet cum judican­ dum est de revelationis facto, an sit doctrina ista quae Chri­ stiana vocatur, originem e coelo ducens, vel ab homine. Ratio, quia mens moderna non amplius capit externa revelationis argumenta, miracula scilicet et prophetias, quae per talem methodum historicam in medium adducuntur; ideoqu * . substituenda methodus immanentiae, consistens in demon­ strando veritatem religiosam, seu credibilitatem fidei Chri­ stianae, ex solis aspirationibus, exigentiis, et energiis quae So CAPUT ΙΠ. animae humanae propriae sunt. Crederes igitur, actum esse de historia et criteriis historiae propriis in sacra disciplina, qua late patet ambitus eius. At non ita est. Nam haec eadem methodus historica, quae exsulare iubetur a ve.tibulo, suum iam locum inveniet (o minim !), in intimo sanctuario ; et quae in re apologetica veluti antiquata explodebatur, nunc in re proprie theologica tanquam methodus per excellentiam acclamatur. Ratio, quia quidquid praeter historiam est, a priori est, in aëre est, positivo coaevorum hominum ingenio respondens non est. Pertinet igitur ad scholam historicotheologicam, fessis inclinatisque religionis rebus consulere, et vetustate fatiscens theologiae aedificium nova molitione, subductis antiquis fundamentis instaurare. Sed quid, quaeso, haec attestantur, nisi omnimodam confusionem idearum in qua versamur, plenumque chaos e quo exoriuntur, et ad quod ducunt novella systemata ? Me' thodum enim historicam praecise reficiunt, ubi valet. Prae­ cise adhibent, ubi non valet. Id quidem paucis declarandum in iis quae sequuntur propositionibus. § i. Quod methodus historica, per oppositionem ad me­ thodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum, videlicet : an sit Christiana praedicatio a Deo revelante, atque ut talis credibilis et credenda. Methodus historica generatim consistit in duobus. Primo in hoc quod versatur circa textus, vel monumenta, vel facta externa. Secundo in hoc quod solis utitur criteriis experimentalibus, quae naturali humanae rationis facultati usui esse possunt. Utroque autem modo, statim et vel prima fronte apparebit conveniens demonstrationi de qua agitur in fidei praeambulis. Conveniens quidem, qua parte principium sui DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 8t processus sumit a factis externis. Nam, «ut fidei nostrae « obsequium rationi consentaneum esset, inquit Vaticanum, « Sess. 3, cap. 3, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti «auxiliis, externa iungi revelationis suae argumenta, facta «scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias». Conveniens quoque, qua parte iis solis criteriis utitur, quae ex naturalis experientiae ordine assumuntur. Nondum enim supponitur cognita revelatio. Quin imo, ipsa revelationis exsistentia, totius inquisitionis obiectum est, et ideo, ne peccatum peccemus ineptae vitiosaeque circulationis, oportet ponere a parte quascumque regulas seu normas de revelatione ipsa descendentes, ut solius rectae rationis dictamini aesti­ matio et crisis factorum quae assumuntur in argumenta, committatur. Habes igitur in dicta methodo historica omnes conditiones in praesenti requisitas. Neque hoc tantum. Sed, quod magis est, habes in ea sola, processum rationabilem, ducentem ad solidam propositae demonstrationis conclu­ sionem. Etenim, revelatio est factum ; est factum liberri­ mum ex parte Dei ; est factum supematurale, id est, nulla prorsus naturae exigentia postulatum ; est denique factum quod non potest a nobis directe in se cognosci. Ubi ergo, putas, argumentum demonstrans eiusmodi factum ? Fuisse verbi gra­ tia vere a Deo dictum id quod dictum est a lesu Christo, qui a caeteris hominibus in habitu externo profecto non differebat ? Vere a Deo dictum, id quod ab apostolis est praedicatum, id quod ab eis acceptum de ore in os ad nos usque per Ec­ clesiam transmissum est ? Cogita et recogita. Nisi absurdum apriorismum in principium erigere velis, factum divinum in se non noscibile demonstrari debet per alia facta divina in se noscibilia : quae nimirum valorem signorum quoad nos habere queant, utpote proposita experientiae et aesti­ mationi nostrae, tam in sua transcendental]’tate supra na­ turae vires, quam in sua habitudine ad revelationem Chri­ stianam, si vere divina sit, sigillandam atque authenticandam. Et haec quidem facta multiplicis generis esse poterunt ac revera erunt. Factum prophetiarum eventu completarum ; Butor - Dt immutabiiitat» traditionis 5 8z CAPUT HI. facta illa physica quae simpliciter et sine addito miracula dicuntur; facta item alia quam plurima, supra omnes quas historia reperit leges miro modo eminentia, cuiusmodi ea sunt quae a Vaticano, loco citato circa finem referuntur : admirabilis Ecclesiae propagatio, eximia sanctitas et inex­ hausta in omnibus bonis fecunditas, catholica unitas, invicta stabilitas, aliaque similia. Nam haec etiam in ordine factorum continentur : haec etiam ex historicis critcriis ut divina in­ notescunt, et ideo idonea sunt ei de qua nunc agitur demon­ strationi : quanquam principale eius fundamentum sumi utique debeat ex miraculis et prophetiis, eo quod evidentiora illa signa sint quoad nos, et communi omnium intelligentiae magis accommodata. Talis igitur processus fuit hactenus semper adhibitus, incipiendo ab ipso Christo Domino et apostolis eius, sicut tota ab initio ad finem evangelica nar­ ratio testatur : contestante Deo, inquit Heb. II-4, signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distribu­ tionibus (*). At nunc processus ille, nescio quo vitio laborans inventus est, et nova methodus substituitur, principium demonstra­ tionis sumens, non iam ex factis externis, sed ex solo subiectivo animae statu : pro quanto scilicet, dogmata Christiana ab illo statu postulantur, eique ita iustantur, ut anima possit illa praeintueri in semetipsa, aut saltem sponte sua intrare in ea, propriaque energia ea sibi assimilare statim ac propo­ nuntur, dummodo morali honestate sese rectificare atque purificare satagat. Nam progressus nostrae voluntatis cogit nos fateri insufficientiam nostram, ducit nos ad sentiendum indigentiam cuiusdam superadditionis, nobisque dat unde ordinem supernaturalem inspiciamus, agnoscamus, ac de­ mum recipiamus. Porro haec sola est methodus legitima, quia omne dogma probatum ab extrinseco, indebitum ponit limitem iuribus rationis, et aufert necessariam eius auto(1) Cf. Matth. IX; Marc. II; Luc. X ; Ioan. X-37 XIV-12 XV-24; Act. X-37. seq., etc. etc. DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONI’ '■'J nomiam, quae vult ut veritatem, acquiramus ex iis solis quae nobis immanentia sunt. De caetero non est cur de hr>c ipso principio sollicitus sis. Satis enim est ut scias quod generale immanentiae principium est acquisitio definitiva philosophiae modernae. Insupe : « Quisquis recusat admit« tere hoc principium, iam non numeratur inter philoso« phos. Quisquis non pervenit ad eius intelligentiam, eo ipso « demonstrat se non habere sensum philosophicum ». Et adhuc dubitas ? Si cui tamen non sufficiant rhetoricae illae declamationes in quibus tota de integro consistit demonstra­ tio, ille forsitan mirabitur imaginariam basim systematis, phantasticam constructionem, plenamque vacuo vacuita­ tem. Et si quidem de novella theoria iudicium ferendum esset e conspectu proprie theologico, prorsus condemnanda appareret tanquam corruptiva fundamentalis notionis entis supernaturalis, imo et destructiva omnis fidei cuius motivum sit Dei revelantis auctoritas, uti alias notatum est. His tamen interim omissis, paulisper nunc considera, quam sit vana quoad fundamentum quod praesupponit, quam inepta quoad factum quod assumit, quam risu praesertim digna quoad praetention^m quam prae se fert, eliminandi aut certe superandi soliditatem apologiae traditionalis ex miraculis aliisque externis revelationis argumentis. Vana, inquam, quoad fundamentum quod sibi praestituit. Nihil enim scire volens de argumentis quibus Deus unus et verus, creator et Dominus noster, per ea quae facta sunt tanquam per effectus cognoscitur ; claudens oculos super omnia gesta Dei in mundo, super vitam, praedicationem et opera lesu Christi, super praeparationem et consectaria adventus eius, super alia quaecumque facta obiectiva quibus ab initio usque nunc testimonia divina credibilia facta sunt nimis : totum complexum veritatis religiosae, etiam reve­ latae, ipsa quoque comprehensa Dei exsistentia, eruere contendit ex sola inspectione insufficientiae, indigentiae, j inquietudinis, et aspirationum animae humanae. Crederes 1 revera audire philosophantes somnambulos. Quale enim. 84 caput nr. quaeso, genus argumenti, qualis iste ratiocinandi processus: indigens ego sum, ergo vere a parte rei est id quo indigeo, vel mihi videor indigere ? Diceret quispiam solo dictamine sensus communis ductus : Erit in desiderio, erit in aspiratione, erit etiam, et saepissime, in phantastica illa obiectivitate cuius causa et principium ipsa anima est, tam facile creans et ad exsistentiam vocans desiderata sua. Illae enim sunt, quae animae illusiones vocantur : « Quantae sint autem • illusiones animae, inquit Augustinus, si voluero dicere « tempus quando sufficit ? Cuius enim anima, ista non pa« titur ? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra «completa est illusionibus ». Verumtamen ab imaginata illa obiectivitate ad obiectivitatem obiectivam tanta di­ stantia est, quanta inter realitatem et somnium. Denique, desiderium, aspiratio, et si quid aliud eiusmodi, per se nihil aliud ostendit quam indigentiam; indigentia nihil aliud quam vacuitatem ; vacuitas autem, quod sciam, nusquam demon­ strare poterit, realiter exsistere id per quod impleatur. Haec sane manifesta et videntur et sunt, quidquid dicat sensus ille philosophicus quo nos per summum infortunium destituimur. Quod si forte his opponas, eos omnes qui ante nos de anima et beatitudine et fine hominis diserte sapienterque scripserunt, multas solidissimasque deduxisse con­ clusiones ex desiderio naturae, quod non potest esse illusorium, aut inane remanere : animadverte, quaeso, diligenter, quod conditiones argumenti eorum longe longeque sunt a fundamento methodi immanentiae. Considerant enim illi naturam ut est opus Dei sapientissimi creatoris et provisoris; Dei, inquam, rerum omnium principii et finis, quem omnino cognoscunt aliunde quam ex aspirationibus suis: ex lacto scilicet exsistentiae mundanorum effectuum qui in se non habent rationem sufficientem sui esse, sui ordinis, suaeque evolutionis. Tunc ergo desiderium naturae non accipitur tanquam nudum et simplex desiderium, sed tanquam desi­ derium in natura radicatum ab auctore Deo, cuius sapien­ tiae manifeste repugnat ut creaturae suae proportionem DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 85 et exigentiam et tcndentiam indiderit, quae non possit adim­ pleri. Tunc aspiratio naturalis formaliter sumitur ut inclina­ tio rei in finem suum naturalem, qui est ex directione- instituentis naturam (1). Tunc quoque, ex appetitu animae efficax formari potest argumentum, quanquam non ex quolibet appetitu, sed ex solo appetitu, ut aiunt, innato, vel etiam elicito non excedente terminos innati (1 2). Verum enim vero, ex quo me concludis in aspirationibus, qua immanentes (ut dicis) aspi­ rationes sunt ; ex quo e profundo aspirationum totum re­ ligiosae veritatis aedificium vis emergere ; ex quo contendis exsistere Deum, exsistere revelationem, exsistere ordinem superiorem quatenus, nec plus nec minus, haec omnia respon­ dent praedictis cordis aspirationibus : rideo intus apud memetipsum, et vanum, illusorium, phantasticum, inane, somnio simile dico fundamentum. Sed haec, si placet, omittamus. Fundamentum paulisper admittamus, demusque maiorem totius processus praemis­ sam : necessariam esse connexionem inter aspirationes animae praecisive ut tales et concretam exsistentiam rerum quae per eas postulantur. Iam veniamus ad factum quod nova methodus apologetica loco minoris ponit, nimirum · aspi(1) S. Thom, in III, D. 27, Q. 1, a. 2. (2) Appetitus dupliciter dicitur. Innatus, qui non consistit in aliqua operatione, sed in ipsa proportione seu connaturalitate unius­ cuiusque ad bonum sibi conveniens secundum exigentiam propriae conditionis. Elicitus, qui consistit in actu voluntatis, et iterum est duplex, secundum quod continet se intra terminos appetitus innati, vel e contra praetergreditur illos, sicut si quis appeteret id quod reputat possibile, et possibile non est, aut certe, etsi absolute possibile sit, transcendit tamen suam conditionem. Et ex priori quidem trahi potest argumentum tam pro possibilitate quam pro exsistentia eius ad quod est talis appetitus, quatenus scilicet, frustranea esse non potest ordinatio auctoris naturae, quam eiusmodi appetitus ostendit. Ex posteriori autem, nihil, praetereaque nihil, quia ferri potest in quodlibet, secundum imaginationem appetentis, vel ambitionem anhelantis ad id quod est supra naturae vires, debitaque naturae adiutoria. CAPUT III. rationes cordis revera requirere, exigere, postulare revela­ tionem. Nam ibi forsitan, iterum somnium, itcrumque lusus imaginationis. Certe, factum huiusmodi longe est ab omni experientia positiva. Illud negant primo omnes rationalistae. Negant secundo omnes ad unum catholici theologi. Negat tertio Concilium Vaticanum, expresse statuens ac definiens revelationem eatenus tantum fuisse absolute necessariam, quatenus placuit Deo ex infinita bonitate sua indebitum beneficium homini conferre, ordinando eum ad participanda bona divina quae humanae mentis intelligentiam omnino superant siquidem oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui dili­ gunt illum. Sed, quod magis est, qui primi omnium negare deberent, ipsi sunt immanentistae, cum nulla eis sit legi­ tima veritatis acquisitio, praeter eam quae est ex proprio animae fundo. Nihil quippe cogitatur magis extraneum fundo animae humanae quam revelatio, et statim quaeritur quale tandem chimaerae genus anima sit, si nullam recipere potest veritatem nisi autochtonam, et simul nullo alio magis indiget quam instructione et doctrina ab exteriori, id est a Deo revelatore, praeter et supra omnes naturae leges sibi ad­ veniente. Quid nunc, si ad concretam applicationem descendamus ! Nam revelatio quam postulari dicunt per aspirationes cordis, non est revelatio in genere, sed haec in individuo signata revelatio, quae fides catholica appellatur. « Fides autem « catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem «in unitate veneremur, neque confundentes personas, neque «substantiam separantes. Alia persona Patris, alia Filii, «alia Spiritus Sancti, sed Patris et Filii et Spiritus Sancti « una est divinitas, aequalir gloria, coaeterna maiestas... « Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, et tamen «non tres dii, sed unus est Deus.... Pater a nullo tactus, « nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo, non factus, «nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio «non factus nec creatus, nec genitus, sed procedens.... Est DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 87 « quoque fides recta, ut credamus et confiteamur quia Γ) « N. I. C. Dei Filius, Deus et homo est.... Qui licet Deus et «homo, non duo tamen, sed unus est Christus; unus, non « confusione substantiae, sed unitate personae... Qui passus est « pro salute nostra, descendit ad inferos, tertia die resurrexit «a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris. .. « Haec es * - fides catholica, quam nisi quisque fideliter fir« miterque crediderit, salvus esse non poterit ». Nunc ergo, inquire et considera, Vide tu, quid commune esse possit inter catholicam hanc fidem et aspirationes, exigentias, ac postulata quae latent in profundo animae humanae. Si vides, bene est ; ego quidem videre non valeo. At dices, non ex hac parte sumendam esse fidem Chri­ stianam cum iudicium ferendum est de convenientia eius cum aspirationibus cordis : non ex parte theoretica, sed magis morali, quae sensum practicum afficit. Sit igitur ut volueris. Sed hoc etiam modo, dico tam efficax tamque rigorosum fore argumentum quo Turea quispiam credibilitatem demonstraret revelationis allatae per suum prophetam Mahumetem. Nam et Mahumes attulit revelationem mundo, et habuit colloquium cum Gabriele archangelo, secundum quod reperitur scriptum in Alcorano: sicut etiam invenimus in Evangelio, I. C. descendisse de coelo ut perferret ad nos verba eius qui misit illum. Porro, si penes exigentias et tendentias cordis iudicium sit, quot sunt quibus, dum consu­ lunt aspirationes suas, verior videbitur revelatio Mahumetis quam revelatio Christi ! Nec valet si respondeas, aspira­ tiones quibus respondet paradisus Mahumetis, non esse bonas, adeoque non demonstrare veritatem suorum postu­ latorum. Nam caeteris nunc praetermissis, quis te docuit hanc distinctionem inter aspirationem bonas et non bonas ? Et ego quidem, quamdiu hominem realem non exuo, quamdiu naturam meam apprehendo prout constitutam sub ordine primae causae, primi principii, et ultimi finis rerum omnium, tamdiu per respectum ad supremum hunc voluntatis meae finem indicare possum et iudico de bonitate vel pravitate ss CAPUT III. aspirationum mearum. Sed rursus, semel ac me claudis in aspirationibus meis tanquam in primo principio ex quo omnis veritas educenda est et comparanda, iam nescio quid sint bonae vel non bonae aspirationes. Nihil aliud novi quam aspirationes veras et reales. Invenio autem in me aspira­ tiones quae postulant paradisum Mahumetis, alias quae po­ stulant paradisum Christi, et concludo tam veram esse re­ velationem Alcorani, quam vera est revelatio Evangel ii, tam receptibilem unam quam receptibilis est et altera. Vides inane systema, insubsistens, ducens ad contradictoria ? Est et aliquid peius, dum in tantum de sua soliditate confidit, ut persuasum habeat evanescere iam in splendore sui luminis apologiam traditionalem cum miraculis et aliis externis revelationis argumentis, de quibus affirmare non dubitat, quod mentalitati modernae amplius non accom­ modantur, et pro coaevis hominibus vim demonstrativam amiserunt. In hoc enim cumulus apponitur phantasticis iudiciis quibus totum de integro systema constat. Crederes eos immanentiae adeo studiosos, ut de iis quae foris aguntur nihil penitus sciant, nihilque unquam audiverint de novis ac splendidis signis quibus placuit Deo hac ipsa nostra aetate in lumine solis et summae publicitatis theatro, credibilitatem fidei catholicae confirmare. Ad horum ergo facto­ rum historiam, in qua ridiculae assertionis plena confutatio est remittemus eos (1). Equidem verissimum est quod mo-(i) (i) Lege omnino egregium librum Georgii Bertrin: Histoire cri­ tique des événements de Lourdes. Ibi invenies miracula cum summo rigore critico narrata, miracula quae fecit Deus pro mentalitate moderna, miracula de quibus rectissime in sua praefatione auctor ait: Iis forment comme un chapitre nouveau de Γ apologétique chrétienne. Inter alia autem multa quae in discussione factorum scite et appo­ site dicta inveniuntur, cum fructu leges paragraphum cui titulus: Forces inconnues, pag. 190, seq. Ubi auctor occurrit vulgari dif­ ficultati de incognitis naturae viribus, multis ostendens, occultas illas vires, postmodum forsitan detegendas, non posse esse in op­ positione cum legibus certo a nobis cognitis, adeoque frustra obiici cum de dignoscibilitate miraculi agitur. DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 8o demus incredulitatis spiritus resistit miraculis, et impossi­ bilia tentât ne admittat realitatem miraculorum, et volun­ tarie claudit oculos ne irrecusabili miraculorum testimonio confundatur (1). Sed, praeterquam quod, proh dii immortales ! non ibi est aliqua moderna novitas, nisi forte aeram modernam a tempore scribarum et pharisaeorum incipere velis, con­ clusio esset e diametro opposita ei quam eruere volunt. Ini­ mici enim revelationis conantur contra solidas eius demon­ strationes ; at contra levem et nebulosam immanentiae apologiam quis arma converteret et vires ? De ea rident et ridebunt semper, et diabolus cum eis. Sic igitur apparet quam absurde a fundamentali quam vocant theologia, methodus historica expellatur. Sed iam venit quaestio utrum immerito a vestibulo pulsa, iure admit­ tatur in intimo scientiae sacrae sanctuario Pro cuius solu­ tione sequens sit propositio. § 2. Quod methodus historica, per oppositionem ad metho­ dum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva, quando post fidei praeambula, de revela­ tione Christiana iam non quaeritur an sit, sed quaeritur quis sensus sit, quaeve interpretatio eorum quae in eius fontibus continentur. Et quod eadem methodus, si eousque perducatur ut sub dolosa specie abstractionis a superio­ ribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superio­ res illae regulae non exsisterent, habet in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo magis artificiose dissimulatam, eoque graviorem, quo ad omnem negationem revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam.(i) (i) Vide apud Bertrin, op. cit., pag. 233, seq. Les miracuiees d’ un romancier. 90 CAPUT HI. Generalis ratio huius assertionis adeo < videns est, ut opus non sit longa declaratione. Etenim, in quocumque exegesis ordine, primum et maxime necessarium interpreta tionis critérium semper sumi debet ex iis quae propria sunt auctori vel scholae, de cuius doctrinis inquiritur. Id certe vel vulgaris et bonus sensus communis dictat ; id demonstrat ratio admodum obvia. Nam quid, quaeso, diceres de eo qui aggrederetur commentarium librorum Arictotelis, vel expo­ sitionem placitorum schola? peripateticae, nihil curando de terminologia Aristoteli propria, nihil de regulis, nihil de methodo, nihil de principiis quae scholam eius regunt ? Cum igitur ad interpretationem accedis, sive librorum qui auctorem habent Deum revelantem, sive operum quae etsi a Deo non inspirata, adhuc tamen sunt, si dicere liceat, de schola a Deo fundata atque instituta pro custodia et pro pagatione doctrinae revelatae : prae primis attendendae tibi erunt normae omnes de revelatione ipsa descendentes, spe­ cialesque regulae quas revelatio, vel natura sua infert, vel de facto assignavit. Istae autem dicuntur criteria theologica. ’ Sed methodus historica ea praecise est, quae eiusmodi criteria ignorat, et illis solis exclusive utitur, quae a profano usu i et consueto rerum humanarum cursu accipiuntur. Quomodo ergo sufficiens et proportionata ei de qua nunc agitur inqui sitioni ? Imo vero, quomodo non conducens in positivos gravissimosque, ad verum multorum textuum sensum quod spectat, errores ? Id iam nonnullis exemplis illustremus. Legis exempli gratia apud Matthaeum, quod antequam loseph et Maria convenerint, inventa est Maria in utero habens de Spiritu Sancto ; legis quod loseph non cognoscebat eam donec pepe.rit filium suum primogenitum ; tibi etiam pluries occurrit mentio fratrum et sororum lesu. Et tu in methodo historica clausus, facile concludes, uterinos fra­ tres et sorores hic intelligi ; primogenitum dici, non solum ante quem nullus, sed etiam post quem alii ; sensum denique evangehstae esse, quod Maria fuit aliquando a loseph cognita, quod habuit filios et filias, et quod ex consequenti amisit DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS $1 virginitatem. Erras, imo in formalem haeresim incidis. Si superioribus fidei criteriis attendisses, hunc sensum certissime exclusisses. Intellexisses evangelistam removisse conventum, quousque poterat in cogitationem venire ; intellexisses eum reliquisse tanquam indubitabile et velut extra omnem pos­ sibilem suspicionem positum, quod post talem ac tantam de Spiritu Sancto conceptionem, sacrarium divinitatis per­ manserit inviolatum ; intellexisses demum, eodem sensu dici : non cognoscebat eam donec, etc., quo sensu «licerem : iste poenitentiam non egit donec mortuus est, quia cum dt poenitentia agitur, de solo tempore vitae praesentis quaestio esse potest, et qui aliquem non poenituisse affirmat quam diu hic vixit, in aeternum removet ab eo poenitentiam. Legis apud Lucam quod lesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et quia non aliter id de lesu edicitur ac de quovis puero disciplinato bona in­ dole praedito, concludis sensum evangelistae esse, quod lesus cresceba * intrinsecus in virtute, quod sensim sire sensu acquirebat conscientiam sui, quod more caeterorum fiebat de ignorante sapiens. Erras. Certe testatur ibi Lucas, histo­ rici partes agens, factum externum, sensibile, experimentale, visum ab iis apud quos adoleverat lesus ; factum scilicet cuiusdam progressus in exterioribus actionibus notati, se­ cundum quod in eis, sive essent de officiis ad Deum, sive de officiis .ad homines, magis magisque cum evolutione annorum manifestabatur sapientia et gratia. Et siquidem, de sensu evargelistae ac de facto ab eo attestato judicandum foret secundum communes regulas, legitimus profecto transitus esset, legitima illatio ad progressum interiorem, utpote qui in consueto rerum cursu connectitur cum phaenomeno exte­ riori tamquam causa cum effectu. At vero, quominus judicium nunc feras iuxta communem hanc et ordinariam nonnam aliquid vetat. Quoad factum, vetat revelatum principium unde edocemur actiones adolescentis Christi non fuisse ex crescente sapientia et virtute, sed fuisse tantum crescentes manifestationes sapientiae et virtutis qua plenus ab initio 92 CAPUT III. erat. Quoad sensum vero evangelistae, vetat certissima fides de inspiratione evangelii, a qua quidem abstrahere aliquando licet, contra quam aliquid sentire nunquam licet. Legis apud Marcum quod lesus veniens in Nazareth, nnn poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmes impositas manibus curavit, et inde concludis scriptorem in ea fuisse persuasione, quod limitabatur potestas miraculorum in Christo, et quod revera defectus potentiae in causa fuit cur pluribus infirmis sanationis beneficium non sit elargitus. Iterum erras. Suppositis enim regulis fidei sine quibus libri Dei rectam interpretationem non habent : « Dicendum quod « hoc quod dicitur : non poterat ibi virtutem ullam facere. «non est referendum ad potentiam absolutam, sed ad id «quod potest fieri congruenter" i1). Non quod, inquit Hie­ ronymus, illis incredulis facere non potuerit virtutes inultas, sed quod, ne multas laciens virtutes, cives incredulos con­ demnaret. Secundum quem modum dicitur Genes. XVIII-17: Num celare potero Abraham quae gesturus sum? Et XIX 22: Non potero facere, quidquam dones ingrediaris illuc. - Rursus apud Matthaeum legis quod Christus miratus est audiens loquentem centurionem, et quia apud nos admiratio con­ tingere solet cx hoc quod aliquid evenit contra nostram expectationem, eamdem admirationis causam in Christum trasfers, et ex consequenti, communis nostri defectus seu ignorantiae participem eum affirmas. Sic tu solo humano sensu ductus ; sed aliam explicationem altiora criteria sup­ peditabunt : « Dicendum quod admiratio proprie est de « aliquo novo et insolito. In Christo autem non poterat esse « aliquid novum et insolitum quantum ad scientiam qua «cognoscebat res in Verbo, neque etiam quantum ad scien« tiam qua cognoscebat res per species inditas. Potuit tamen «aliquid esse ipsi novum et insolitum secundum scientiam « experimentalem, secundum quam ei poterant quotidie aliqua « nova occurrere. Et ideo si loquamur de ipso quantum ad (1) S. Thomas, 3» Part. Q. 43, a. 2 ad i»·», DF. VITIO METHOD» HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 93 «scientiam beatam vel etiam infusam, non fuit in Christo « admiratio. Si autem loquamur de eo, quantum ad scien­ ti tiam expeiimentalem, sic admiratio in eo esse potuit, et «assumpsit hunc affectum ad nostram instructionem, ut « scilicet doceat esse mirandam quod etiam ipse miraha« tur » (*) Difficultatem experiris in conciliandis inter se evangelistis quoad ordinem et circumstantias apparitionum Christi ad mulieres post resurrectionem, et tuae methodo innixus, quae semper ad verosimiliores vel faciliores hypotheses re­ currit, opinaris lapsos esse in hoc puncto evangelistas, vei omnes, vel aliquos. Probabile id quidem forsitan esset si de libris humanis ageretur ; non est probabile, sed certissime excludendum si de divinis. - Comparas evangeiium loannis cum synopticis, et collatione facta, iudicas quod si locutus est Christus ut apud loannem, non potuit loqui ut apud synopticos, aut vice versa, si locutus est ut apud synopticos, non potuit loqui ut apud loannem. Coniectura est valde debilis, cui omnem, si quam haberet probabilitatem, adimit certissima doctrina fidei proponentis quatuor omnino libros unius eiusdemque sancti lesu Christi evangelii. Et sic porro in aliis multis, nam dies pene deficeret in omnibus similibus casibus enumerandis. Quod si nunc opponas ad tuae methodi defensionem, evangelia esse etiam documenta vere historica, quae ut talia, nec plus nec minus, accipienda sunt in fidei preambulis per ordinem ad iudicium credibilitatis, quando regulae et criteria quae ex fide derivant, in usum nondum veniunt, nec venire possunt, ne, quod absit, vitiosus circulus manifeste incur­ ratur : respondebo id esse verissimum, sed statim addendum esse quod in hac inadaequata evangelii acceptione, adae­ quatum et completum de rebus evangelicis iudicium possibile omnino non est. Accipies igitur facta externa, visibilia, or­ dinis experimentalis, quae in evangelic sunt attestata ; sed (1) S. Thomas, 3» Part. Q. 15, a. 8. 94 CAPUT III. quoad intimam rationem eorum, revocabis in memoriam quod ex solis communibus criteriis saepe devenie s ad conclusiones hypothetice tantum veras; hypothetice, inquam, id est se­ cundum solum ordinem communiter contingentium, quem ordinem ibi locum non habuisse, superius fidei lumen postea te docebit. Accipies etiam substantiam narrationis histo­ ricae, quae est evidentissime eadem, sibique maxime constans, in omnibus libris nostris, et talis quae omni homini sincero solidissimum de miraculis aliisque signis persuasionis fun­ damentum exhibeat. Sed quoad narrationis modum et accidentalitates, meminisse oportebit quod consueta critices historicae methodus ducere te poterit ad multas conjecturas magis minusve verosimiles, quae tamen nihil plus erunt quam coniecturae, quoadusque falsas eas forte ostendat transcendens tuam artem fides inspirationis i1). Habebis itaque saepissime unde suspendas iudicium, et dicas quod e solo conspectu scientiae historicae non constat omne id quod de factis sacrae historiae, vel de absoluta eius infallibilitate, sacra doctrina tenet et tradit. In omni autem modo, ratio tractandi et interpretandi evangelium cum eadem illa liber­ tate et independentia quae in profanis historiae documentis admittitur, falsa, vitiosa, et ad errorem ducens methodus est. Porro idem nunc, proportione servata, vitium occurrit quoad interpretationem traditionis, dum scilicet traditionem accipiunt quasi in communi facto historico esset reposita, hoc est in facto transmissionis qualiscumque doctrinae se­ cundum solas humanorum ingeniorum vires et industrias ; adeoque relinquunt penitus a parte superiora criteria quae in casu necessaria essent ad legitimum iudicium ferendum de sensu veterum Patrum in multis locis quae nobis obscura sunt, et absolute loquendo, diversis interpretationibus an­ ti) Ubi nota quod contra certitudinem historicam factorum evangelicorum quoad substantiam, nihil faciunt difficultates seu antilogiae quae in quibusdam accidentalibus occurrunt. Ab iis ergo in ordine ad credibilitatem fidei nostrae, iure praescindes. DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 05 sam praebere possent ; inter quas critici pro suo pruritu li­ bere et independenter opinandi, semper eligunt illas qua».· in partem heterodoxam inclinant, ut deveniant ad desidera­ tam conclusionem: alium fuisse sensum primaevae ecclesiae, a sensu qui in posteriori aevo praevaluit. Et si quidem solo spiritu humano traditio duceretur, tunc nihil profecto a priori obstaret quominus admitteretur possibilitas mutationis factae in sensu et intelligentia dogmatum. Tunc non esset necesse sumere ex claris explicationibus posteriorum Patrum, tutam certamque normam interpretandi obscuriores expo­ sitiones antiquiorum. Tunc liceret committere successores cum antecessoribus. Tunc dicere forsitan posses, magnos illos quarti et quinti saeculi doctores aut decipere aut decipi, quando a sensu et sententia maiorum se per omnia pendere, tam asseveranter, tamque instanter profitentur. Augustinum non intellexisse auctores de quibus scribebat in exordio librorum de Trinitate : Omnes quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate quae Deus est, divinorum librorum catholici tractatores, hoc intendunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque sub­ stantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii, sed unus Deus Scriptores denique primi aevi, sub summo ac supremo Deo, in Filio et Spiritu Sancto inferiores deos seu demiurgos agnovisse, ac per hoc. novum paganismum sola accidentali forma ab antiquo diver­ sum introduxisse. Haec, inquam, dicere forsitan posses; quae etsi sat dura videantur, adhuc tamen receptibiles forent conclusiones pro ea disciplina quae in coniecturis et hypothesibus ut plurimum conquiescere solet (a). Nunc autem ibi, non secus ac in Scriptura, elementum humano maius agnoscendum est ; et quod in causa erat cur historica me(1) August, de Triait. 1. i, c. 4. (2) « Les critiques ont conscience d’ opérer constamment avec « des hypothèses, que l'examen des textes rend plus ou moins pro« babies, qu’il peut rendre certaines autant que la matière le comporte 96 CAPUT «»· thodus ct crisis dici debeat plane insufficiens ad interpre­ tandum evangelium, in causa pariter erit cur impar dicatur ad interpretanda monumenta sacrae traditionis. Nota autem bene, non somniari nos, quod si qua inve­ niantur certo demonstrata secundum legitima criteria disci­ plinae historicae, illa eadem poterunt quandoque ostendi falsa secundum superiora fidei principia, et propria theolo­ giae criteria. Absit ; non est sensus praemissorum. Sed solum dicimus quod usitatae in arte critica regulae saepissime ducunt ad iudicia mere probabilia, ad coniecturas plus minusve verosimiles, ne dicam penitus imaginarias. Nunc autem, id quod e solo conspectu criticae historicae conje­ cturale vel etiam probabile esse posset, probabile amplius non est, si opponatur veritati quae per aliam viam certissime innotescit. Imo est haereticum vel erroneum, et sub liceitate opinandi amplius non cadit, si contradicat iis quae vel fides docet, vel criteria theologica demonstrant. Proinde, si sub specie praecisionis a superioribus regulis, documenta Sacrae Scripturae vel Traditionis tractare attentas cum eadem li­ bertate et independentia, quae in profanis conceditur, non solum non vitabis haereticam pravitatem, sed adiicies etiam crimen artificiosissimae fallaciae. Scribebat auctor libelli L’ Evangile et l’ Eglise, in introductione sui operis : « In « hoc libello propositum intentionis est, omnia considerare « e solo conspectu historiae ; non autem conficere apologi am « catholicismi et dogmatis traditionalis. Si hoc fuisset inten«tionis propositum, praesens opusculum praesertim quod « attinet ad divinitatem Christi et auctoritatem Ecclesiae, «esset valde defectuosum atque incompletum.... Non inten« dimus hic demonstrare, neque veritatem Ev angeli i, neque «veritatem christianismi catholici, sed solum definire habi« L’ hypothèse joue dans Γ investigation historique, le même rôle « que dans les recherches proprement scientifiques. La meilleure est « celle qui rend le mieux compte des faits connus, et qui s’ y adapte • avec le plus de facilité ». Loisy, Autour d'un petit livre, pag. 35. DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 97 « tudinem qua Evangelium et Ecclesia catholica in historia «uniuntur. Lector bonae fidei in hoc non falletur > (l). Vix dici potest, quot incautos dolosa haec professio deceperit. Nonne, aiebant, aliud est praescindere, aliud negare ? nonne apud omnes receptum est axioma dicens : abstrahentium non est mendacium ? nonne alius est conspectus historici, alius theologi ? Profecto. Et perveniens ad finem libri, vides omnia dogmata fidei Christianae, unum post alterum destructa ; vides ea prorsus abiuranda, nisi forte contrarium eius quod admittitur et approbatur ab historico, possit simul ut certissimum recipi a fideli. Propterea dico . metho­ dum historicam eousque perductam ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construen­ dis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, habere in sua basi haeresim eo perniciosorem, quo ad destructionem omium revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam. (i) Pag. 7 primae editionis. Billot - Dt immultbililalt tredilionii CAPUT QUARTUM DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS (i) «Dicit ei Pilatus: Quid est veritas?» (Ιολν. XVIII-J8). Semel ac admissum est, sensum antiquae Ecclesiae circa primaria etiam dogmata religionis nostrae, fuisse revera di­ versum a sensu qui in Ecclesia sequioris aevi praevaluit, statim sequitur non posse admitti traditionem immutabilem, fixam, sibique semper constantem, sed e contra, talem eam esse agnoscendam, quae indefinitae variationi sit per se obnoxia. Ex quo enim, ut volunt novi magistri, notiones quas Ecclesia proponit tanquam dogmata revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, et conservatae in eodem tenore in quo ab ipsa origine proponebantur, nihil iam prohibet quominus semper modificentur, semperque spolientur deter­ minato illo modo quem speciales culturae conditiones attu­ lerant in saeculis anteactis, ut magis ac magis vestiant poli­ tioris scientiae formam. Imo vero, nedum aliquid sit quod prohibeat, multa sunt quae eiusmodi modificationem quam maxime nunc necessariam faciunt. Nunc enim mutata est (i) Ea quae in hoc capitulo continentur, fere de integro excerpta sunt ex duobus egregiis articulis Goidonis Matti ussi S. I. de im­ mutabilitate dogmatis, in periodico: La Scuola cattolica (Quaderno di Marzo 1903 et seq.). DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS sint e coelo delapsa verba ? Id quidem con­ cedimus, quia nusquam somniavimus quod nova lingua desuper nobis advenerit simul cum revelatione Dei. Quod non sint e coelo delapsi conceptus ? Id quoque indubitanter damus, si sermo sit de conceptibus primis atque elementaribus, quia eiusmodi notiones, si apud nos non fuissent, debuissent venire in nobis, ad hoc ut nobis intelligibilis fieret sermo revelationis, aut per infusionem miraculosam, aut per hoc quod obiecta nova praesentata forent nostris sensibus et nostrae intuitioni. Neutrum autem ex his prae­ stat revelatio. Non suppeditat nobis novas species intelligibiles, non affert nobis visiones, non elevat nos ad novum illum intelligendi modum quo in statu tantum termini do­ nabimur. Praesupponebat ergo conceptus nostros, saltem primos et elementares. Nam de complexis non eadem omnino est ratio, quia nihil vetat quominus novos quosdam reve­ latio attulerit, quos ratio nostra alias non habuisset, sicut patet de his nominibus, consubstantialis, Deipara transub- DH ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS II! slantiatio, etc., in quibus (elementa, complexionis erant communiter nota apud nos, Complexio autem ipsa, non ita. Sed hoc in praesenti non admodum refert. Id enim nunc sufficiet observare : Quod conceptus seorsum sumpti se habent ad doctrinas, sicut se habent litterae alphabeti ad vocabula, vel vocabula ad sermones ; et quod iidem con­ ceptus ingrediuntur diversissimas diversissimae originis do­ ctrinas, quemadmodum eaedem litterae ingrediuntur diver­ sissima diversissimae significationis vocabula, " Litterae, « inquit Augustinus, in tot millibus verborum atque sermo« num ipsae repetuntur, non augentur ; verba infinita sunt, «finitae sunt tamen litterae; verba numerare nemo potest, «litteras quivis potest, unde multitudo verborum est. Cum « una littera variis in locis ponitur, et pro loco valet, non «unam rem valet. Quae tam diversae res, quam Deus et «diabolus? Tamen in capite, D littera est, cum dicimus, « Deus, et cum dicimus, Diabolus. Ergo littera pro loco «valet. Errat autem, et nimis absurdus est, et gestat puerile «cor, qui cum legerit, verbi gratia, D litteram in nomine «Dei, timet illam ponere in nomine diaboli, ne quasi « Deo faciat iniuriam » (1i. Nun autem, cave et tu, a corde puerili, et transfer comparationem ad propositam nobis quaestionem, ut videas usque ad evidentiam, quod possunt I e terra esse verba) e terra esse elementares conceptus, e terra i esse structuram et modum enuntiationum, quamquam e coelo sint veritates et dogmata quae ex his conceptibus formantur, quae his verbis significantur, quae hac sermonis . structura exprimuntur. Dic enim mihi : Ex hoc quod non sunt nisi viginti qua­ tuor litterae alphabeti, quod istae viginti quatuor litterae versantur in usu omnium, quod nonnisi cum iisdem illis vul­ gatissimis viginti quatuor litteris scribere possum quidquid voluero scribere, deducesne tu, quod veritas aliqua quae exempli gratia, mihi soli erat nota, et quam nunc tibi in(i) (i) August. Serai. 32, u. 6. r i2 CAPUT IV. scriptis manifesto, formalitcr et praecise prout tibi mani­ festata et ad te directa, non est a me delapsa ? Aut ex hoc quod lingua uteris quam non composuisti, quam ab aliis de integro didicisti, cuius denique vocabularium, idiotismi, structura, regulae, nihil a te acceptum ferunt · < x hoc, dico, quod tali lingua uteris, debebone tandem concludere quod sensus a te in ea lingua expressi, non sunt sensus tui ; quod sententiae enuntiatae, non sunt sententiae tuae ; quod assertiones ac prolata iudicia non sunt assertiones et indicia a te oriunda, et tua, si quam habeas, auctoritate vestita ? Idem ergo sentias in praesenti, et cum proportione ratio­ cinare. Nam conceptuum quidem humanorum non erat auctor Deus, praecise in quantum revelator. Adhuc tamen iidem conceptus comparabantur ad ipsum sicut alphabetum ad scribam, sicut vocabularium ad oratorem, sicut lingua iam fixa et praeformata ad auctorem qui ea uti vult, ut quovis modo, sive perorando, sive scribendo, sive dictando, reconditos mentis suae sensus aliis manifestet. Quid igitur refert quod litterae alphabeti et verba vocabularii a Deo revelatore usurpata, non fuerint e coelo delapsa ? Sententiae enim et dogmata nusquam in alphabeticis, vel phoneticis, vel idealibus etiam elementis resident, sed solum in compo­ sitione qua elementa illa associantur ut consurgant in sen­ tentias, et formentur in enuntiationes. Eiusmodi autem j compositio in casu nostro, procul dubio e coelo est, quia a Deo revelante, quia a Deo dictante est i1). Non igitur ex hoc quod dogmata nostra humanarum conceptionum modum et structuram servant, deducere licet id quod volunt novi magistri. Sed sola conclusio esse potest, quod mysteria divina alium modum habent in verbo revelationis, et alium modem in seipsis, sicut notavit S. Tho­ mas, 2-2, Q. i a. 2 : «Cognita, inquit, sunt in cogno« scente secundum modum cognoscentis. Est autem modus(i) (i) De hac dictatione Dei vide alibi dicta, De inspiration Sacrae Scripturae, Part. I. DE EBROUE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS IIJ «proprius humani intellectus ut componendo et dividendi· « veritatem cognoscat. Et ideo ea quae secundum se simplicia «sunt, intellectus humanus cognoscit secundum quamdam «complexionem, sicut e converso intellectus divinus incomple· « xe cognoscit ea quae sunt secundum se complexa. Sic ergo « obiectum fidei dupliciter considerari potest. Uno modo «ex parte ipsius rei creditae, et sic obiectum fidei est ali«quid incomplexum, scilicet res ipsa de qua fides habetur. « Alio modo ex parte credentis, et secundum hoc, obiectum « fidei est aliquid complexum per modum enuntiabilis ». Huc quoque redit quod ait Augustinus exponens initium evangelii loannis, ubi de Verbo quod erat in principio apud Deum : « Dicere ut est, quis potest ? Audeo dicere, fratres mei, for«sitan nec ipse loannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit. « quia de Deo homo dixit, et quidem inspiratus a Deo, sed « tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid ; si non inspi« ratus esset, dixisset nihil; quia vero homo inspiratus, non «totum quod est dixit, sed quod potuit homo, dixit» i1). Et ratio ultima est, quia in hac supernaturali revelatione sive dictatione, alphabetum dictionis adhuc sunt naturales conceptus nostri, et tale alphabetum non capit proprium modum Dei. Non quod dicat Deum habere alium modum ac eum quem revera habet in se ; sic enim esset falsitas, ut dictum est supra. Sed quia nec dicit nec dicere valet quis positive sit modus ille transcendens omnem limitationem et omnem imperfectionis admixtionem, quem per multi­ plices suarum veluti litterarum compositiones verissime de Deo exprimit et renuntiat. Neque in hoc ulla differentia est inter dogmata theodiceae naturalis et dogmata revelationis, quia utraque in eadem lingua intellectuali expressa sunt et exprimuntur. Sed dum in prioribus consociatio elementorum indicii est a ratione quae evidentia movetur, in posterioribus est a Deo docente nos convenientiam praedicati cum su­ bject©, etiam ubi convenientia illa omnem rationis intui-(i) (i) August., Tract, i in Ioan. n. i. Billot - P/ inneuMh'/ili trjdiiionii g 1*4 CAPUT IV. tum fugit, omnem eius aestimationem exsuperat. Verum enimvero, si in indiciis per eamdem ipsam rationem nostram recte formatis absoluta semper veritas est, quanto magis in iis quae directe a Deo sunt, nisi forte velis aut facere Deum falsitatis auctorem, aut denegare ei potestatem exprimendi veritatem mysterionim suorum in lingua quantumvis imper­ fecta et deficiente quae apud nos est. Caeterum, vix opus est demonstrare quomodo stante commento illo veritatis relativae in dogmatibus ab Ecclesia propositis, actum est de fide Christiana, id est theologica, cui iam subtrahitur et formale motivum, et obiectum ma­ teriale, et proprius firmitatis ac certitudinis modus. Subtrahitur primo formale motivum, quod est auctoritas Dei revelantis. Ubi enim locus erit auctoritati Dei in iis conceptionibus quae nequaquam absolute verae sunt, quae solummodo quoad eius fieri potest approximant realitati, quae in modis loquendi consistunt, quae fluctuant et variant et mutantur ad ventum doctrinae hominum ? Habebimus ergo humanas opiniones ; fidem vero quae ipsi primae veritati seu Deo testificanti innitatur, profecto non habebimus. Subtrahitur quoque obiectum materiale. Quid enim est quod iam poterimus credere ? Forte quod sit aliquod my­ sterium confuse analogum assertionibus quas praedicat et docet Ecclesia ? Sed has praecisas doctrinas, puta quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus et inter se consubstantiales, quod lesus Chrsitus una persona est divinam habens et humanam naturam, quod panis et vinum convertuntur in eius corpus et sanguinem, quod sub spe­ ciebus sacramenti ipsum corpus et ipse sanguis continentur vere, realiter, et substantialiter, credere non poterimus. Nos enim sic nunc loquimur, quia melius nunc loqui non possumus. Veniet autem tempus in quo secundum meliorem , evolutionem studiorum dicetur aliter, et verius. Ergo pro­ pter disciplinam stabimus formulis authentice propositis : (formulis, inquam, non iis quae per formulas significantur. Subtrahitur a fortiori proprius modus credendi qui in DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITION!!» 11$ fide divina necessarius est, modus scilicet adhaesionis indu­ bitatae et super omnia firmae. Nam certe, deberem dare vitam, potius quam ponere in dubium consubstantialitatem Trinitatis, dualitatem naturarum in uno Christi supposito, transubstantiationem in Eucharistia, etc. Sed, o sanguis inutiliter profusus, o vita non ad suum verum valorem aesti­ mata, si solum agitur de humanis formulis quae hodie in fa­ vore sunt, et cras mutabuntur ! Si interim licitum mihi est existimare quod consubstantialitas est proprium cuiusdam scholae vocabulum, cui aliud vocabulum, aliusque sensus, substitui aliquando poterit ! Si possum putare quod forte lesus Christus non est Deus nisi per aliquam transforma­ tionem animae suae, et nescio quam conscientiam acqui­ sitam de nescio qua coniunctione cum Patre ! aut quod prae­ sentia eius eucharistica non male forsitan explicatur de perenni permanentia spiritus eius in medio eorum qui opus eius in mundo continuant et promovent ! Et qua tandem mente, quo animo aut credulitate emittemus in posterum fidei professionem dicentes : Ego firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in symbolo fidei quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet, etc. ? Ac rursus : Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, earndem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri, ego idem spondeo, voveo, ac iuro. Sic me Deus adi uvet, etc. ? Evidens igitur est omnimoda oppositio quam commen­ tum veritatis relativae habet cum primis et maxime funda­ mentalibus principiis religionis catholicae. Sed iam age. Con­ siderandae nunc veniunt paulo accuratius rationes ex histo­ riae fontibus depromptae, per quas hoc idem commentum persuadere volunt. ιγ6 CAPUT 'V. § 3· Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctri­ nam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praeser­ tim aristotelicam. I. — Satis apparet ex dictis in praecedenti paragraphe, quomodo notiones quae sunt revera communes doctrinae fidei et scholis philosophicis, nequaquam evincant id quod neocriticis placet, nimirum dogmata nostra non esse e coelo; ac per hoc etiam, non esse alius conditionis, ad absolu­ tam veritatem quod spectat, ac quaslibet doctrinas humanae originis et auctoritatis. Satis apparet quomodo dogma supernaturale iisdem ac scientia naturalis utitur clementis ad formandum suos proprios conceptus, suaque propria iudicia. Veritas est nova in nova compositione idearum, etsi ideae componentes sint antiquae ; nova etiam est idea complexiva multarum notarum, etsi notae ipsae sint vul­ gares. Nihil quippe nobis foret amplius intelligibile in materia religionis, si in ea usui esse non possent conceptus magis fundamentales entis, substantiae, corporis, animae, vitae, spiritus, causae et effectus, medii et finis, potentiae et actus, et huiusmodi. Quid, quaeso, inserviret nominare Deum, si de eo non formaremus conceptum, utique abstractivum et analogicum, non intuitivum et proprium, talem nihilominus qui soli Deo conveniat, repraesentando eum per notas de­ sumptas ex vulgarissimis obiectis, tanquam ens primum, perfectum sine limite, causam essendi omnibus quae sunt praeter ipsum ? Quid nobis revelatum esset de Trinitate, nisi iam habuissemus notionem personae tanquam indi­ vidui subsistentis in natura intellectuali ? Quid de incar­ natione, si non intellexissemus sensum verborum ; persona divina, natura humana, assumptio unius ab alio, etc. ? Re- DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIRLS TRADITIONIS lIf velata est ergo compositio conceptuum, non dati sunt, aut dari debuerunt de novo conceptus primi. Errant itaque, et toto coelo errant in quaestione iuris, deducendo ex praedicto facto communitatis conceptuum, consequentias quas factum non patitur. Sed errant insuper in ipsa quaestione facti, dum ultra veros limites factum extendunt, dum adseribunt philosophiae certas notiones quae in re ipsa sunt revelationi exclusive propriae, ponen­ tes v. g. tanquam notos antiquis paganis, et currentes in scholis profanis, conceptus consubstantialitatis et transubstantiationis. Sane ratio substantiae non erat ignota veteribus, sicut nec ratio identitatis. Locuti sunt veteres de identitate sub­ stantiali, eaque tum numerica tum specifica. Numerica quidem, et tunc observabant quod individuum sibi ipsi identicum non habet ad seipsum relationem realem, sed tantum rationis, in qua sola constitui possunt termini comparationis. Specifica vero, et tunc considerabant ut convenientia in ea­ dem ratione substantiali, omnia individua quorum essentia eidem definitioni respondet, et distinctio ex divisione ma­ teriae provenit. Verum enimvero, conceptus complexivus quem vox consubstantialis exprimit, nusquam occurrerat menti humanae, aut certe nunquam fuerat clare formatus, priusquam fides Trinitatis conduxisset homines ad tractan­ dum de personis inter se distinctis per relationes originis, et non per aliquam realitatem absolutam. Forte potuissent Platonici cogitare aliquid simile quoad formas illas univer­ sales quae secundum ipsos uniformiter sigillabant omnia eiusdem speciei individua, sed absurdus eorum conceptus nunquam potuit fieri praecisus, et mansit confusus absque ulla formula determinata. Forte etiam potuissent Averroistae dicere homines consubstantiales in eo intellectu quem po­ nebant unicum et communem, ita ut per continuationem variorum phantasmatum cum illo, intelligentes essent singuli individui. Sed iterum, absurda positio remanet semper sicut umbra vaga, absque delineatis terminis, praecisaque exprès- ιι8 CAPUT IV. sione ; praeterquam quod ex praefata unitate intellectus, consequens quidem fuisset communitas intellectualium ope­ rationum in distinctis subiectis, non nuinerica in eis sub­ stantiae identitas. Unde vera consubstantialitatis ratio non fuit ullo modo in scholis philosophorum excogitata, neque apud eas correspondons nomen homousion repetitur. Sed vox illa quae iam inceperat adhiberi pro divinis personis a nonnullis tertii saeculi Patribus, fuit definitive consecrata in Concilio Nicaeno ad praecavendas omnes Atianorum frau­ des. Nam cum Filius dicebatur una res cum Patre, infere­ bant isti quod tunc non esset ab eo distinctus. Si dicebatur a Patre alter, concludebant : ergo non cum eo re et essentia unum. Si non principiatus, ergo non filius. Si principiatus, ergo non Deus. Si secundus, ergo non aequalis. Si aequalis, ergo non procedens. Si non productus, quomodo genitus ? Si productus, quomodo non creatura ? Tn summa, undique quaerebant artificia, et sola illa vox adeo expressiva iden­ titatis absolutae in reali aliqua distinctione, (nam consub­ stantialis dici non potest qui non est vere alter, et non habet simul eamdem numero substantiam), fuit vox victrix, cui non potuerunt aliud opponere quam rabiosam negatio­ nem (x). Similiter nulli unquam venerat in mentem, quod realis conversio fieri possit unius substantiae secundum se totam, in aliam substantiam singulariter designatam et praeexsistentem, cui etiam vi conversionis nihil additur, sicut fides docet in mysterio Eucharistiae. Longe enim aliud sunt naturales omnes transformationes de quibus tractat philosophia, ubi semper aliquid remanet de termino a quo conversionis, et semper terminus ad quem de novo resultat, aut certe in seipso au­ getur, non autem de integro conversioni praesupponitur. Et tamen, hic quoque notae elementares et primae sumuntur ex vulgari experientia, utputa notio substantiae ; notio (i) Cf. Hilar. 1. c. Constantium, n. 16; August. Tract. 97 in Ioan. η. 4. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMAT1BUS TRADITIONIS ff) substantiae totius, seu substantiae secundum omnia sua elementa constitutiva ; notio denique conversionis, quae quoad generalissimam rationem positivae mutationis qua una res desinit in aliam, adhuc retinetur. Ex quo fit ut pos­ simus nos apprehendere sensum horum verborum : tota substantia panis convertitur in corpus, et tota substantia vini convertitur in sanguinem I. C., manentibus duntaxat speciebus. At nullus mortalium coniunxerat simul eiusmodi notiones, et non solum non coniunxerat in thesi, sed ne qui­ dem in hypothesi, cogitando vel solam possibilitatem tam singularis tamque mirabilis conversionis. Quisquis igitur som­ niavit currentem in scholis transubstantiationis conceptum, iste non satis didicit in catechismo quid importet transub­ stantiate, et quam longe longeque distet ab omni transforma­ tione, etiam substantiali (x). Quid nunc dicendum de idea verbi, quam critici vestigiis inhaerentes loannis Clerici et Moshemii, derivatam vellent in doctrina revelata a schola neoplatonica Alexandrina ? Quid, putas, nisi fere idem ac quod dictum est in duobus praece­ dentibus exemplis ? Certe, vox Λόγος seu Verbum, cum propria sua significatione, de ordine humanae cognitionis est. Nam iterum iterumque quaero : Si hanc notionem nullo modo habuissemus, si non fuisset in nostro vocabulario vox notioni correspondons, quomodo potuisset nobis loqui evangelista de Verbo quod erat in principio apud Patrem ? Necesse ei fuisset adinvenire vocem novam, dando eius definitionem, et ad hoc ipsum debuisset uti nominibus apud nos usitatis. At non ita res accidit, quia idea verbi iam erat praeformata, et ad gloriam scholae Platonicae pertinet, quod in tam nobili speculatione versata sit. Aristoteles qui­ dem quaestionem attigerat ; imo cum maiori, ut assolet, praecisione declaraverat σύλληψιν seu mentalem conceptum qui est res intellecta in esse intellecto, et idem ac ver­ bum intellectus. Sed non consideraverat verbum tanquam (i) Vide in tomo primo de Sacram., prolegomenon ad Q. 75, ξ 120 CAPUT IV. exemplar operis quod artifex ponit extra se, nec praesertim aliquid dixerat de verbo quod esset in summo intellectu exemplaris causa universi. E contra Platonici ad talem con­ siderationem ducti fuerant per absurdam eorum doctrinam circa universalia, seu ideas subsistentes quae in qualibet corporalium specie, omnibus individuis forent ratio et prin­ cipium essendi. Inde enim devenerant ad ponendum aliquam ideam primam, a summo ac supremo Deo emanatam, cui totius universitatis rerum ordo et structura responderet ((i) *x). Et in hac quidem conceptione aliquid veri erat. Verumtamen quot falsa admiscebant ! quam e diametro opposita omnibus Christianae doctrinae principiis ! De qua re plenam tibi demonstrationem exhibebit Petavius 1. i de Trin. c. i, et D. Maranus in praefatione ad opera S. lustini, Part. 2, c. i. Verum est quod Augustinus et alii scriptores ecclesiastici attribuerunt Platonicis ideas quasi Christianas de Verbo. (i) « Eorum quae pro naturae suae ratione sensibus usurpantur, «certa quaedam in quoque genere ac definito exemplaria, quas «ideas vocabat, Plato constituit, quibus proprie cum scientiae tum « definitionis ratio conveniat. Etenim praeter omnes homines, ho« minem; praeter equos equum: atque in universum, praeter ani« mantes omnes, animantem quemdam ortu simul interituque caren« tem animo cogitari. Et quemadmodum unius eiusdemque sigilli «expressae complures formae, virique unius imagines permultae «esse possunt: ita prorsus ex unaquaque sensu perceptorum cor«porum idea, vim naturarum ingentem exsistere: v. g. ex hominum «idea, homines universos; quod ipsum de caeteris omnibus sit pro « sua cuiusque natura statuendum. Ideam porro sempiternam, quam« dam essentiam esse vult, quae rebus singulis causa principiumque « sit ut qualis ipsa est, tales esse possint. Ut igitur peculiares ideae, « sensu percepta corpora tanquam archetypum aliquod antegre« diuntur, ita pulcherrimam illam atque perfectissimam, quae caeteras « omnes sinu suo complectitur, mundi huius exemplar esse defendit, « quod eius ad imitationem, auctoris sui molitorisque Dei provi« dentia conditus, atque omni ex naturarum genere conflatus exsti« terit ». Haec de Platonicorum doctrina Didymus apud Eusebium, Praep. evang. 1. n. c. 23. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS tlt Sed notetur pruno, quod sancti illi Patres complacentes sibi in eo quod spirituale et divinum habebat schola Platonis comparative ad caeteras, interpretes fuerunt urbaniores et faciliores quam alias tulisset simplex rei veritas ; in quo etiam imitatores postea habuerunt scholasticos quantum ad Aristotelem. Notetur secundo, quod veritas revelata il­ luminat ex parte eos etiam qui illam reiiciunt, et quod chri­ stianismus statim compulit philosophos Alexandrinos se­ cundi et tertii seculi ad exponendum proprias sententiae cum melioribus quibusdam veritatis apparentiis. Notetur praesertim tertio, quod scholae neoplatonicae dux et prae­ ceptor fuerat Philo, qui utpote ludaeus, Scripturas veteris testamenti, optime callebat, imo et varia in eas edidit commen­ taria. In Scripturis autem veteris testamenti, puta Prov. viii-22 (ut alia multa loca nunc praetermittam), sermo est de sapientia ab aeterno genita, quam possidebat Deus mi­ tium viarum suarum antequam quidquam faceret a princi­ pio ; quae iam concepta erat, iamque parturiebatur, cum nondum essent abyssi, necdum fontes aquarum erupissent ; quae aderat generanti quando praeparabat coelos, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae ; quae cum eo erat cuncta componens et delectabatur per sin­ gulos dies ludens in orbe terrarum (*) ; cui denique sapientiae genitae promptum omnino erat applicare Platonicam doctrinam de Λόγω seu Verbo, seu ratione ideali per quam omnia con­ dita, formata et disposita sunt (12). Et hoc est quod ecit Philo, qui ubicumque de sempiterno Dei Verbo loquitur, evidenter pendet a doctrina antiquae Scripturae, tum in Genesi, tum (1) Vide pulcherrimum huius loci commentarium in 4 c. Gent. (2) Cf. Athenagoram, Leg. pro Christianis, n. 10. Tum Iiutinum. Dial, cum Tryph. n. 61. 122 CAPUT IV. in praecitato loco Proverbiorum et aliis parallelis: « Quisquis, «inquit, eo se liberum pudore volet qui dubitationem vulgo «consequitur, is libere palamque pronuntiet, nihil eorum «quae in materiam immersa sint, ad sustinendam orbis « molem satis habere virium. At sempiternum illud aeterni «Dei Verbum, longe potentissimum ac firmissimum esse «columen universi. Hoc enim illud est, cuius arbitrio, dum a «mediis ad extrema, simulque a summis ad media pertinet, «constitutus ac perpetuus naturae cursus peragitur. Partes «enim omnes inter sese consociat atque constringit, quod «illud Pater a quo genitum est, firmissimum quoddam totius «universi vinculum esse voluerit. Mirum ergo nihil est, si «neque terrarum moles, aquarum tanta vi sinus earum in« teriores permeante, nunquam dissolvetur, nec ab aere «exstinguetur ignis, nec aer contra igne conflagrabit, cum « divinum illud Verbum, quod sese muta inter elementa «quasi vocale quoddam medium constituit : ut tanquam «in musica suis instructa digestaque notis, aptus et suavis « totius universi concentus exsisteret, contrariorum minas « amica quadam coniunctione leniendas moderandasque « susceperit » (1). Haec Philo in uno e clarioribus locis ab Eusebio collectis. Sed etsi lumine antiquae revelationis esset adiutus, adhuc tamen, dum ideis Platonicis doctrinam Scri­ pturae adaptare nititur, non dubitat ponere Verbum tamquam Deum secundum sub primo ac supremo Deo. « Cur, inquit, « perinde ac si de alio Deo loqueretur, ad imaginem Dei « factum ab sese hominem esse ait, non autem ad suam ? « Id vero praeclare omnino atque sapienter divino celebratur «oraculo, (Genes, v-l). Prorsus enim mortale nihil erat, quod « summi illius ac rerum universarum Parentis imagine consi« gnari posset. Erat tamen quod secundi Dei, hoc est eiusdem « Verbi, posset» (12). Et haec ipsa pagana conceptio, multis (1) Apud Eusebium, 1. 7 Praep. evang. c. 13. (2) Ibid, in principio. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE ÎN DOGMATIBUS TRADITIOH1S 12$ aliis absurdis respersa invenitur apud posteriores eiusdem scholae auctores, Plotinum, Porphyrium, lamblicum, et Pro­ clum i1) : ita ut liquido tandem appareat, mysteriosam illam notionem Verbi quam proponit fides, et tradit evan gelium loannis (dico autem Verbi quod unus Deus est cum eo a quo secundum operationem intellectivam procedit, et sola relatione originis ab eo distinguitur), longe longeque distare ab omni eo quod philosophi potuerunt cogitare, ne iis quidem exceptis qui in hoc puncto, altius quam caeteri sen­ tire visi sunt. Per haec tamen non abnuimus quin recta philosophia debeat omnino agnoscere verbum interius in mente nostra procedens. Sed simplicitas Dei et summa eius cum suo intelligere identitas videbatur excludere omnem huiusmodi intra ipsum Deum processionem. Imo, quamdiu non cogitabatur alia distinctio quam absoluti ab absoluto, exclusio erat evidenter legitima et vera, ac per hoc, Platonici ponentes Verbum divinum realiter distinctum a suo principio, po­ nebant magnum absurdum, eo ipso multitudinem deorum adstruendo. Nihilominus disposuit divina Providentia ut iidem illi philosophi praepararent, usitatamque facerent ipsam vocem cum qua intelligibiliter quoad nos exprimeretur in quarto evangelio sublimis veritas, quae implicite iam contenta in libris sapientialibus V. T., necnon et in tribus(i) (i) « Plotinus primum de tribus (diis) censet esse summum « ac perfectum, quem κρείτονα νοΰν vocat, mentem videlicet po« tiorem. Secundum appellat νοΰν δεύτερον, mentem posteriorem, a « priore genitam, et illius imaginem. Tertium porro animam esse, « quae a secunda mente gignitur eiusque est Λόγος. Addit et mentem « a primo genitam, omnia quae sunt genuisse, adeoque pulchritu« dinem idearum omnem, et intelligibiles deos omnes. Tum clarius « Platonis sententiam explicat...., ac summum ait Deum patrem «esse τού αιτίου, id est causae vel principii, sive Mentis ac De« miurgi; hunc vero animam procreare. Subiicit deinde Patrem « eumdem illum esse τάγα^όν, id est bonum ipsum, a quo νους et idea «propagetur; a mente vero anima». Petavius, 1. i de Trin. c. i. 124 CAPUT IV. synopticis (*), aperte demum per loannem a Deo nobis est revelata. De caetero, eruditio quae Verbum S. loannis et theologiae catholicae, derivatum dicit a Λόγω neopi atoni­ corum, non aliud esse potest quam fucata et levis levissimae scientiae eruditio. Sed iam dicet aliquis: Nonne doctrina fid< i catholicae cum doctrinis philosophorum comparata, non solum no­ tiones, aut simpliciter, aut certe quoad prima rudimenta communes, verum etiam identica quandoque de integro dogmata habere invenitur ? Et responsionem statim dabit Concilium Vaticanum dicens : « Sancta mater Ecclesia tenet « et docet, Deum rerum omnium principium et finem, « naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo «cognosci posse.... Attamen placuisse eius sapientiae et bo«nitati, alia, eaque supernatural! via seipsum ac aeterna «voluntatis suae decreta humano generi revelare.... Huic «divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea quae «in rebus divinis humanae rationi per se impervia non «sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab «omnibus expedite, firma certitudine, et nullo admixto er«rore cognosci possint. Non hac tamen de causal revelatio «absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita «bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem, « ad participanda scilicet bona divina quae humanae mentis «'intelligent!am omnino superant; siquidem oculus non vidit, « nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae pracpara« vit Deus iis qui diligunt illum ». Et re quidem vera, semper fuit rata certaque Patrum ac theologorum omnium sententia, quod in doctrina fidei continetur ordo veritatum, quarum aliae sunt suprarationales, et eatenus tantum cognitae, qua­ tenus revelatae, aliae vero ratione etiam humana cognosci­ biles, et tamen a Deo revelante de facto nobis traditae, (r) Ubi de Filio Dei. Nam in nomine Filii eadem importatur proprietas, quae in nomine Verbi, dicente Augustino: Eo dicitur Verbum, quo Filius. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOTMATIBUS TRADT1ONIB i 25 iis de causis quas subindicat Vaticanum ubi supra, et late ■declarat S. Thomas in primis capitulis Summae contra Gentes Semper etiam persuasum habuimus, quod fuerunt omni tem­ pore aliqui, tantum recti iudicii et boni sensus a natura con­ secuti, quantum satis est ad cognoscendum certa quaedam principia : puta quod nova entitas exigit causam proportionatam quod subiectum in potentia non reducitur in ac­ tum nisi virtute actus perfecti ; quod natura corporea con­ stare debet duplici principio, materiali et formali ; quod vita provenit a principio magis perfecto quam sint vires mechanicae ; quod anima unitur substantialiter corpori vivo ; quod operatio intellectiva ostendit spiritum independentem in esse a materia ; quod existentia et ordo mundi demonstrat existentem Deum, etc. Hae et aliae veritates visae sunt manifestae alicui scholae non illuminatae lumine revelationis. Unde lustinus dicebat quod Verbum in anteactis saeculis concesserat multis sapientibus gentilibus radium suae lucis i1). Et Clemens Alexandrinus videbat in philosophia graeca quamdam veluti praeparationem ad ple­ nam veritatem christianismi (1 23 ). Et Augustinus, ut dictum est supra, cum plausu recepit quidquid vere sublime erat in doctrinis platonicis (8). Et quando deinde, ducibus Boetio et Damasceno, incepit ordinari cum maiori rigore disciplina theologica, sponte sua in usum venit logica adeo praecisa, et methodus adeo humanae cognitioni conformis, quam docue­ rat Aristoteles. Quod totum ideo est, quia infirma nostra ratio adhuc capax est aliquid certo cognoscendi ; et mirum sane si oporteat id nunc adserere ac vindicare in tanta infla­ tura scientiae superbae. Nos igitur, cum antiquo sensu com­ muni sic ratiocinabamur : Aliquae naturales cognitiones, fructus verae experientiae et sanae logicae, inveniuntur eliam in i nfallibili doctrina catholica ; ergo istae naturales cogni tiones (1) lustin. in 2 Apol. n. 13. (2) Clem. Alex, in Paedagogo. (3) August, de civit. 1. 8, c. 14. 126 CAPUT IV. erant verae, et recta philosophia illas acquisiverat, quatenus et ipsa naturalis ratio a Deo est. Nostris vero diebus pro­ cessus est e diametro mutatus, et dicunt : Doctrina Christiana nonnulla habet dogmata quae inveniuntur etiam in antiquis philosophorum scholis ; ergo ista doctrina ab cis derivat, et cum aliunde doctrinae philosophicae semper sint incertae, relativae, et mutabiles, eiusdem quoque incertidudinis, mu­ tabilitatis, et relativitatis particeps sit nccesse est. Sed ubi, quaeso, processus rectus ? ubi sophistica ratiocinatio ? II. — De calumnia vero adaptationis theologiae ad phi­ losophiam aristotelicam, dictum est iam alibi i1). Certe, ex hoc ipso quod veritates fidei expressae sunt, iuxta superius praemissa, in idiomate naturalium nostrorum conceptuum, quidquid iuvat ad accuratam eorum analysim, iuvabit quoque ad intelligentiam et expositionem revelatae veritatis, eodem fere pacto quo ad intelligentiam et explicationem auctoris cuiuspiam iuvat vocabularium seu lexicon, in quo rationes nominum dilucide, enucleate, et exacte proponuntur. Nunc ergo, si ad philosophiam pertinet classificare, definire, et in prima elementa resolvere communes nostras ac vulgares inotiones, usus eius in theologia proportionalitcr se habebit Isicut usus lexici in re exegetica. Et sicut exegeta non accommodat expositionem suam lexico, ex hoc quod in lexico 'quaerit unde sensum sui auctoris magis penetret magisque declaret : ita nec doctores scholastici accommodaverunt doctrinam sacram ad philosophiam, ex hoc quod philosophia usi sunt ut exponerent distincte, ordinate, et cum methodo scientifica, dogmata nobis a Deo revelata. Notandum autem diligenter, quod nunquam philosophia aliqua adhibita est in subsidium theologiae traditionalis, hoc praecise nomine, quia in mundo praevalebat, vel aucto­ ritate alicuius particularis scholae commendabatur ; sed hoc solo, hoc unico titulo : quia et pro quanto rectae rationi et(i) (i) De virtutibus, in epilogo. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS T27 regulae revelationis consentanea inventa fuit. Unde S. Tho­ mas, 2-2, Q. 167. a. i ad 3um : «Studium philosophiae se« eundum se est laudabile propter veritatem quam philo« sophi perceperunt, Deo illis revelante, ut dicitur Rom. « I-19. Sed quia quidam philosophia abutuntur ad fidei im« pugnationem, ideo Apostolus dicit Coloss. II-8 . Videte ne « quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secun«dum traditionem hominum, et non secundum Christum ». Non ergo omnes philosophiae ir eodem censu veniunt ; sed aliae se habent sicut idola Aegypti, quae populus Israel debuit de­ testari et fugere ; aliae vero sicut ornamenta et vasa de auro et argento quae idem ille populus de Aegypto exiens, sibi potius tanquam ad usum meliorem, Deo praecipiente, vindicavit, sicut eleganter tradit Augustinus 1. 2 de doctr. christ, c. 40. Omnibus ergo modis apparet inania esse argumenta allata pro absurdo illo commento veritatis relativae in tra­ ditional! Ecclesiae doctrina. De quo quidem hactenus satis. CAPUT QUINTUM DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM « Et fuerat multa perpessa a compluri«bus medicis, nec quidquam profecerat, «sed magis deterius se habebat ». (Marc. V-J7) Dogmatismus moralis generatim dici potest, systema derivare faciens cognitionem veritatis religiosae ex pressione cordis, et inflexione voluntatis moraliter bonae. Retinet, imo propugnat omnia principia systematis immanentiae. Proclamat quoque ruinam absolutae veritatis, id est, adaequationis intellectus et rei, quae in rebus religionis non est possibilis, iuxta praemissa in capitulo praecedenti. Sed intendit reparationi ruinae, instaurando aedificium super fundamentum moralitatis, et restituendo dogmatibus suum verum valorem, qui non tam speculativus et obiectivus est, quam practicus et directivus actionis rectae. Veritas siquidem religiosa, tota quanta est, moralitati subordinatur ; moralitas est religionis principium et finis; pro religione valet quidquid a moralitate est, et ad moralitatem facit, etiamsi caetera desint. In moralitate ergo habebitur solida illa basis, quam in ignota et inagnoscibili veritate obiectiva, frustra quaerebat prostratus et iacens dogmatismus intellectualis. Aliquid analogum invenimus apud Emmanuelem Kant, e cuius officinis novella systemata prodeunt. Radicaliter destruxerat ille omnem scientiam, ponendo velut unicam DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM liQ rationem primorum principiorum, indolem nostrae mentis inclinatae ad sic cogitandum, seu potius, somniandum. De­ struxerat cognitionem universi, ponendo leges naturae non esse aliud quam proiectiones ad extra immanentium nostra rum idearum, reduci dispositiones corporeas ad subiectivas impressioni s, quin imo, pro subiectivis formis habendas etiam esse duas illas universalissimas mensuras temporis et spatii, sine quibus chimaericus evadit totus ordo materialis. Destruxerat denique in intellectu nostro Deum, auferendo omnem modum probandi eius exsistentiam, et declarando illegitimam extensionem principii causalitatis ad totum complexum phaenomenorum. Unde, consequenter loquendo, non remanebat lapis super lapidem de aedificio veritatis. Cum autem ipse magister de tanta ruina esset atterritus, tentavit instaurare cum idea moralitatis, id quod in ordine in­ tellectuali ad nihilum redegerat. Et sibi visus est ad intentum scopum pervenire, dicendo : Percipio in mea conscientia ideam officii, simul cum categoric© imperio adimplendi illud : ergo admittenda moralis obligatio, cum qua utique connectitur notio libertatis. Rursus, liberae adimpletioni officii videtur respondere consecutio beatitudinis ; ergo debet esse beatitude. Sed beatitudo in praesenti vita non est ; ergo esse debet in alia vita, in qua anima manet superstes corpori. Denique, beatitudo futurae vitae non concipitur absque Deo ; ergo tenenda quoque exsistentia Dei. Et hoc modo, e categorico imperativo quod est in conscientia mea, pervenio ad stellatum coelum quod est super caput meum ; hoc etiam modo, per rationem practicam restituitur aedificium ventatis, ad quod inaniter adlaboraverat ratio speculativa f1). Et similis est reaedificatio quam dogmatismus moralis tentât, post inductum nihilismum veritatis relativae in doctrina seu fide Christiana. Nisi quod non accipit notionem mora­ litatis, ut ex qua, methodo deductiva caeteras inferat veri-(i) (i) Guido Mattiussi, Il veleno Kantiano, cap. IX. (Monza, Tipografia Artigianelli, 1907). Billot - Dt nnmutabHiMa traJUioau g jjO CAPUT V. tates. Sed, quod peius est, ponit mora! i ta tom in actu exer­ citam. id est, voluntatem actu tendentem in bonum, tam­ quam activum principium quo determinatur et inflectitur intellectus in omnibus ideis religiosis efformandis. Insuper, ideas illas seu religiosa dogmata, eatenus, nec plus nec mi­ nus, aliquid valere asserit, quatenus ad morali tatem inser­ viunt, suppeditando bonae actioni regulam, vel excitamentum, vel quaelibet alia adiumenta. Haec est reaedificatio excogitata per philosophiam quam alio nomine vocant actio­ nis. Et haec ipsa est, quam nos consummationem potius ruinae appellamus. An recte ? ludicium erit ex tribus quae sequuntur propositionibus. § i· Quod in primis, dogmatismus moralis frustra quaerit restaurationis medium ex parte voluntatis, cui inepte pri­ matum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae. Et quod immerito prorsus appellat in hoc puncto ad catholicam de fidei assensu doctrinam, ut quamdam sibi conciliet speciem et apparentiam orthodoxiae. Revera, non sunt duae notiones veritatis : alia valens in iis quae ad religionem spectant, alia in caeteris. Si quis hoc negat, inutilis est cum eo concertatio, quia aut somniat, aut sibi ipsi conscius est quod inverecunde vocat veritatem, id quod non est veritas. « Cui saltem illud manifestum est, « ait Augustinus de ver. rei. c. 36, falsitatem esse, qua id pu­ llatur esse quod non est, intelligit eam esse veritatem, quae « ostendit id quod est n. Ad illam ergo facultatem eviden­ tissime pertinet in quocumque ordine inventio veritatis, ad quam pertinet videre, apprehendere, percipere res quae sunt et ut sunt. Haec autem facultas non est voluntas, quae non videt, quae non percipit, quae non apprehendit, sed ap- DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM IJf petit et prosequitur bonum, seu verum seu apparens, seu reale seu imaginarium, quod monstrat intellectus. Ideo, postquam destructa est veritas prout in intellectu et ab in­ tellectu p-Tcepta, attentare restaurationem ex parte volun­ tatis, tam absonum absurdumque est, ac si caecutienti ho­ mini, ducatum caeci in remedium infirmitatis provideres Non quod negandus sit omnis influxus voluntatis in ne gotio et acquirendae cognoscendae veritatis: illius praesertim veritatis quae alte supra mentes nostras est, et tam in se quam in suis practicis consequentiis, pravis naturae corruptae inclinationibus contrariatur. Sed quomodo se habeat voluntas ad intellectum, oportet considerare. Primo se habet voluntas ut removens prohibens. Nam multa sunt quae indicium rationis perturbant, et in oculum mentis pituitam ac phlegma immittunt. Sunt effrenatae passiones, sunt perversi affectus, sunt superbiae tumores : sunt etiam contentiones, dissensiones, aemulationes, quae instar ignis in ligno humore saginato, fumum solum evomunt, flammas lucidas habere non possunt. Nec sane dubium quin ad eiusmodi impedimentorum ablationem bona voluntas plurimum influat. —( Secundo se habet ut movens intel­ lectum ad quaerendum rationes ex quibus possit veritas apparere, ut applicans aciem mentis ad diligentem earum considerationem ac discussionem, ut impetrans quoque a Deo auxilia in hoc grandi negotio necessaria. Et quia id certe non praestat voluntas, si odio habeat lucem, si timeat venire ad lucem, si magis diligat tenebras quam lucem, propterea inventio veritatis amori ipsius veritatis non immerito ab Augustino adscribitur ubi ait : « Si veritas non totis animi « viribus concuspiscatur, inveniri nullo pacto potest. At si « ita quaeratur ut dignum est, subtrahere se a suis dilectoribus «non potest. Hinc est illud quod in ore habere etiam vos > soletis : Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsat: « et aperietur vobis. Nil est occultum quod non revelabitur. « Amore petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore « revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit, per- CAPUT V. « manetur <> ί1). —Tertio demum se habet voluntas ut imperans intellectus assensum, quando intellectus ipse ex perfecta evidentia veritatis non constringitur, et non necessario rapitur per plenam illam obiecti perspicuitatem quae nullum penitus possibili etiam dubio locum relinquit. Sed hic distin­ ctione quam maxime opus est. Nam vel voluntas imperat assensum proportionatum dignitati rationum quae per prius innotuerunt intellectui tanquam legitima mentalis assensus fundamenta, vel imperat disproportionatum, et qui aut ex toto aut ex parte, in proprium beneplacitum sive ar­ bitrium resolvatur. Si primum, bene. Sin autem secundum, quid aliud habebitur nisi irrationabilis cuiusdam opinionis vacuum et inane figmentum ? In omni enim iudicio quod ad rectae rationis normam exigatur, voluntas non habet intervenire tamquam loco rationum sese substituens, vel tamquam ponderi eorum addens, sed solum ut faciens intel­ lectum assentiri secundum meritum eorumdem, ubicumque scilicet non adsunt conditiones in quibus spontanea, neces­ saria, atque omnino inimpedibilis sequitur mentis adhaesio (1 2). Et non oportet in longiori demonstratione nunc immorari, quia haec principia evidentia sunt, haec principia absoluta sunt, haec principia nullam patiuntur exceptionem, nequidem in negotio fidei divinae, ad quam inconsiderate appellant, ut suo dogmatisme quamdam orthodoxiae apparentiam concilient. Dicunt enim quod non habemus ullam rationem necessitantem credendi divinam Ecclesiae institutionem ; quod fides est donum, quod est actus liber ; quod si fides resul­ taret e ratiocinationibus nostris sicut conclusio syllogismi sequitur ex praemissis, nemo non mente captus posset sese a fide unquam subtrahere, etc. (3). Atque inde subinferunt, (1) August., de moribus Ecclesiae, cap. 17, n. 31. (2) De his cf. de virtutibus, Prolegom. de fide. (3) « Nous avouons qu’ il n* y a pour nous aucune raison néu cessitante de croire h. la divinité de Γ Eglise. N* oublions pas d'abord DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM I JJ nostras credendi rationes non habere per se plus firmitatis quam illas quae liberis opinionibus fundamento sunt ; cre­ dentis intellectum pro sua parte non esse in meliori condi­ tione quam opinantis ; ad voluntatem bonam, ad volun­ tatem aduitam per gratiam pertinere, ut quod rationum ponderi deest, sua libera determinatione addat vel suppleat: ac per hoc, ipsum dogmatismi moralis generale principium quam maxime consentaneum esse iis quae de fide theologica et salutari tenet ac confitetur doctrina orthodoxa. Sed contra haec omnia est, quod cum de ratione credendi agitur, sermo esse potest, vel de ratione ipsius fidei secundum se, vel de ratione indiciorum quae praecedunt fidem ut ad eam praeambula. Et si quidem sermo sit de fidei praeambulis, habemus profecto rationes nécessitantes ad iudicandum certissime, quod rationabile, quod debitum, quod obliga­ torium sit credere divinam Ecclesiae institutionem tanquam a Deo de facto revelatam. Et rationes istae dicuntur motiva credibilitatis, alia absolute, alia relative sufficientia, pro diversa capacitate diversaque conditione intellectuum, omni­ bus autem modis a beneplacito voluntatis semper indepen­ dent. Ouanquam utique consequens adhuc non est, nullas ibi partes habiturum esse liberum arbitrium, in cuius po­ testate semper erit, vel directe vel indirecte avertere mentem a consideratione praemissarum ex quibus necessaria haec oritur conclusio : ergo rationabiliter credibilis, ergo obli­ gatorie credenda catholica revelatio. Nunc vero, si sermo sit de ipso assensu fidei secundum « que la foi est un don, qu' elle est un acte libre. Si la foi résultait a fatalement de nos raisonnements comme la conclusion d’ un syllo« gisme des prémisses, elle ne serait plus un acte libre dans 1** acce« ption ordinaire de ce mot, et personne, à moins d'une lacune céré« braie, ne pourrait s'y soustraire, pas plus que nous ne pouvons nous a soustraire à Γ évidence. Elle ne serait plus un don, elle ne serait plus • la foi, si elle se déduisait de propositions antécédentes à la façon « des théorèmes d’Euclide, etc. ». Mignot Critique et tradition. Correspondant. 10 Janvier 1904. CAPUT V. se, ratio eius nil minus est quam auctoritas Dei revelantis. Quae auctoritas omni homini delirio amentiae non abrepto, evidentissime innotescit tanquam dignissimum firmissimae adhaesionis fundamentum, utpote quae constituitur per infinitam sapientiam ac veracitatem illius qui est subsistens Veritas, et cuius attestationes, ex hoc ipso, ex hoc solo quod eius attestationes sunt, sunt quoque ab ordine veri absolute indefectibiles. Et tamen, cum cedere auctoritati in quantum huiusmodi, non sit in spontaneitate intellectus repositum, adhuc necessarius est interventus liberae voluntatis, non quidem ut addat rationi assensus, qua sufficientior omnino esse non potest, sed solum ut determinet exsecutionem seu exercitium actus, prout et in quantum rationabilem illum, et debitum, et obligatorium iudicat intellectus. Neque ergo in fidei praeambulis, neque a fortiori in ipso credendi actu voluntas pro ratione est, vel pro rationis complemento. Et ideo Vaticanum, inconcussam soliditatem rationis cre­ dendi assignans, ait : Propter auctoritatem ipsius Dei reve­ lantis qui nec falli nec fallere potest. De rationibus vero per quas innotescit prius divinae revelationis factum, subiungit : 17/ nihilominus fidei nostrae obsequium rationi con­ sentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti au­ xiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelli gen­ tiae accommodata. Signa, inquit, certissima. Quibus proinde nullo opus est supplemento ex arbitrio voluntatis. Nedum igitur dogmatismus moralis munimentum ac­ cipiat ex catholica doctrina de ratione, et modo assensus fidei Christianae, per hanc ipsam doctrinam evacuatur potius, et iam destruitur. Sed et destruitur adhuc magis in eo quod vult fidem sinceram et veram necessario dependere a volun­ tate moraliter perfecta perfectione amoris seu charitatis. Nam distinguunt inter fidem amoris et fidem timoris et dicunt quod fides timoris non est fides sincera, quia continet DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOÛMAIISMUM MORALEM in se desiderium non credendi ; quod cum ea et per eam perambulatur in tenebris, quod est fides mortua, et ex con­ sequenti coacta, etc (l). In quo quidem, argumentum aliquod sumere sibi videbuntur ex testimonio lacobi apostoli, ubi de fide daemonum qui credunt et contremiscunt, collata cum fide hominis, quae si opera non habeat, mortua est in semetipsa. — Sed contra est primo, quod fides illa daemonum ne­ quaquam a libera voluntate pendet, seu bona seu mala illa sit, sed a sola signorum evidentia, et ideo, nec timoris nec amoris fides dici ullo modo potest, nisi forte fidem timoris libeat vocare eam quae timorem habet pro consequente ef­ fectu : quo quidem sensu, consideratio non est amplius ad rem, ut evidenter constat. — Sed contra est secundu, quod fides Christiani sine operibus, nequaquam comparatur cum fide daemonum quantum ad speciem actus, sed solum quantum ad hoc, quod sicut daemonibus nihil ad salutem prodest omnis illa notitia quam de rebus divinis ex evidentia signorum habent, ita christiano, quamdiu non studet vitam suam conformare fidei suae, fides ipsa prodesse non poterit. — Sed contra est tertio, quod fides mali christiani dicitur mortua, non quia coacta, non quia sinceritate carens, sed quia otiosa et in effectum boni operis non transiens. — Sed contra est denique quarto, quod omnis doctrina quae facit veram fidem Christianam a charitate et statu iustitiae inseparabilem.(i) (i) ■< En plus de ta foi d’ amour il y a donc une toi de crainte. « Toutefois elles ne se ressemblent guère. Et quand la foi de crainte « est le commencement de la sagesse, c' est qpe dans la crainte mêm*· «il y a déjà autre chose. Mais croire uniquement par crainte, c’es t «croire en niant. C est ainsi qu'un ennemi croit à l'existence de « son ennemi en aspirant à le supprimer. La foi de crainte à elle toute «seule n’est donc pas une foi sincère, puisqu'elle contient le désir <■ de ne pas croire. Avec elle et par elle on s’ enfonce dans les ténèbres « C' est une foi morte, une foi subie dont on cherche à se débarrasser, «et dont en fait il arrive qu'on se débarrasse. Tandis que la foi « d" amour est une foi vivante et voulue dans laquelle on s' affermit « sans cesse, et qui va toujours croissant. Supercresci' fidis lestra ·. Laberthonnière le dogmatisme moral, § 4. Ï.0 CAPUT V. doctrina haeretica, doctrina protestant ii .1 est, iamdudum condemnata in Tridentino Sess. 6, can. 2<·)■ quos alius de« cipiatur. Sed hoc peccatum non est proprium artificis in quan­ tum artifex, sed in quantum homo est. I nd. ( \- primo pec«cato culpatur artifex in quantum artifex ; sed ex secundo « culpatur homo in quantum homo » (r) Et si< discurrendo per omnia operationum genera, semper invenietur bonitas vel defectus repeti ex habitudine actus ad finem seu terminum qui operativae potentiae praefigitur, secundum quod actus recte in eum finem dirigitur, vel e contra, a debito eiusdem finis ordine deflectit. Iam igitur videndum est, quodnam sit in moralibus activum operationis principium, quisnam linis seu terminus eidem principio praefixus. Hinc enim, et hinc tantum, acci­ pietur notio actus moralis, boni vel non boni, recti vel non recti. Porro princip.um actus moralis in quantum huiusmodi, est libera voluntas, ut omnes facile concedent, cum ibi eviden­ ter incipiat genus moris, ubi primo dominium voluntatis inve­ nitur. Voluntas autem est, ad quam manifeste pertinet di­ rectio totius vitae, quia ipsa est quae movet alias vires. Habet igitur pro fine et termino ultimo, ipsum humanae vitae finem supremum, qui nullus alius est nisi Deus, sub cuius ordine vita tota quanta constituitur. Praeterea, voluntas natura sua, respicit bonum summum atque absolutum, et licet possit pro suo arbitrio summum bonum exercite collocare in variis rebus, putain voluptate, in divitiis, in honoribus, etc., tamen unum solum est in quo summi boni ratio vere, et non appa­ renter tantum, salvatur ; quod unum rursus, ipsa est per es­ sentiam bonitas, Deus. Rectitudo igitur et bonitas actus voluntarii seu moralis in quantum huiusmodi, essentialiter consistet in servato ordine qui terminatur ad finem Deum ; perversitas et malitia in.recessu et deviatione ab ordine qui est in eumdem finem Deum ; ibi norma, ibi regula, ibi ratio secundum quam con­ cipitur quid bonum sit, quidve malum in moralibus. Secundum (i) Ib. a. 2. ad 2“«". DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMAT1SMUM MORALEM IJQ hoc namque intelligitur in primis, malum morale esse quid­ quid contra Deum ipsum immediate committitur, sicut est blasphemare Deum, discredere Deo, cultum denegare Deo, etc. Secundum hoc deinde intelligitur, malum morale esse quidquid est contra ordinatum amorem hominis ad seipsum : tum quia amor boni quod habemus a Deo, manuducit nos ad amandum plus quam nosmetipsos causam illam princi­ pem ut supremam a qua omnia participamus, et in qua bonum proprium magis continetur quam in nobismetipsis ; tum quia, corrupto eo quod praedispositive se habet, stare amplius nequit illud ad quod est necessaria praedi spositio et maniiductio. Propterea ergo, id quod repugnat ordinatae sui ipsius dilectioni, repugnat etiam subiectioni ad Deum finem ul­ timum, et ea de causa, inter ea quae moraliter mala sunt, accensetur. Secundum hoc denique intelligitur, malum mo­ rale esse quidquid laedit vel destruit bonum convictus seu societatis humanae, quia rursus cum homo sit ad societatem natus, et extra societatem fini suo assequendo omnino im­ par : corrumpere foedus societatis humanae, nihil aliud est quam auferre necessariam conditionem, vel destruere ne­ cessarium medium tendendi in ultimum vitae humanae finem Derm, ac pro tanto vere dicitur esse contra finem ipsum, sin minus immediate, at certe mediate, quantum est ex natura sua. Tale igitur est principium discernendi ea quae bona vel mala sunt in moralibus, et nullum aliud est aut esse potes *. Si finem Deum removeas, vel ab eo solum praescindas, nihil iam ex omnibus ad quae libido humana se extendit apparere poterit ut deordinatum deordinatione morali, id est, cadente supra actum voluntarium praecise in quantum est voluntarius. Nam secluso fine Deo, iam non remanet nisi finis qui esset vel in aliis creaturis, vel in homine ipso, et neuter aliquid valet in proposito. Non finis qui esset in aliis creaturis : tum quia sub aliis creaturis qua talibus, a quibus nihil participat, liberum arbitrium non constituitur, tum quia ad nullam creaturam liberum arbitrium naturalem habet CAPUT V. vel habitudinem vel dependentiam, ut ei illa terminus prose­ quendus cogitetur praestitutus : tum quia ex consequenti, impossibile est ut actus liberi arbitrii, eo praecise perversus, eo deordinatus exsistat, quo ab alius cuiusvis creaturae ordine, convenientia, exigentia, bono, utilitate exorbitans. Neque etiam finis qui esset in homine ipso, quia homo sibi ipsi finis prosequendus non est, ut probant illae aspirationes cordis ad bonum extra et supra se positum, ab ipsis immanentistis adeo decantatae. Quod si nunc consideres moralitatem in quantum' no­ tioni boni et mali superaddit notionem obligationis faciendi bonum et declinandi a malo, dependentia ideae moralitatis a praesupposita Dei notitia adhuc tibi manifestior apparebit. Nihil enim magis evidens quam quod obligatio conscientiam ligans, hominemque (velit, nolit) insuperabiliter adstringens, importat in suo conceptu subiectionem ad re­ gulam absolutae necessitatis, eamque a superiore aliquo, realiter seu a parte rei vere existente, impositam : siquidem subiectio libertatis restrictiva, respectu abstractionis quae nullum esse haberet extra proprii intellectus considera­ tionem, chimaera et fabula est, lusus imaginationis est, va­ cuum phantasma est, quod eadem facilitate exsufflatur, qua construitur. Et propter hoc dico patere in terminis, quod moralitatis regula, in quantum apprehenditur ut obligatoria, apprehenditur ipso facto tanquam de lege alicuius dominantis descendens. Hunc autem, nullum alium esse posse nisi Deum, obviis plane rationibus manifestum fit, quae iam alias expo­ sitae sunt, ubi de notione peccati agebatur (’), quasque hic iterum in memoriam breviter revocare iuvabit. Etenim primo cum regula morum homini domi netur, non m quantum est hic vel ille homo, sed in quantum est homo simpliciter, ab eo solo imposita esse potest, cui homo subest secundum quod est naturam humanam participans. Et iste non est nisi Deus, qui solus naturae humanae auctor est et dominus. Praete(i) De natura et ratione peccati, Introd. § 3. DE CONSUMMA l Γ ' NE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM 14! rea secundo, regula moralitatis non potest in defectibiles voluntates descendere, nisi ab eo cuius intentio nequeat omnino a moralitatis fine deviare, quique per essentiam absolute impeccabilis exsistat, utpote indeclinabiliter atque immobiliter inhaerens supremo bono quod totius ordinis moralis principium est et terminus. Sed rursus iste est Deus solus. Nam. ut dicitur in Compendio theologiae, c. 113 « Sicubi voluntas non potest a fine deficere, manifestum « est quod ibi defectus voluntariae actionis esse non potest. « Voluntas autem deficere non potest respectu boni quod « est ipsius volentis natura. Quaelibet enim res suo modo «appetit suum esse perfectum, quod est bonum uniuscuius« que ; respectu vero boni exterioris deficere potest, bono « sibi connaturali contenta. Cuius igitur volentis natura est «ultimus finis, in hoc defectus voluntariae actionis contingere « non potest ; hoc autem solius Dei est, nam eius bonitas « quae est ultimus finis rerum, est sua natura. Aliorum autem «volentium natura non est ultimus finis ; unde potest in eis « defectus voluntariae actionis contingere per hoc quod vo« luntas remanet fixa in proprio bono, non tendendo ulterius « in summum bonum quod est ultimus finis ». Praeterea tertio, moralis obligatio non est nata descendere nisi ab eo summo superiore, qui non solum in seipso absolute sanctus est verum etiam necessario vult omnes alias voluntates esse servandi ordinis debitrices. Hoc autem iterum atque iterum in solo Deo verificatur, cui idem est velle seipsum ut ultimum finem omnium rerum, et velle servari in universo ordinem iustitiae, quandoquidem ordo iustistiae et ordo ultimi finis adaequate convertuntur. Denique, si a Deo volumus praescindere, quid, quaeso, remanebit ? Remanebit forte aliqua convenientia aesthetica, emolumentum individuale, utilitas socialis, et si quid aliud eiusmodi. Sed haec longe longeque sunt ab obligatione absoluta, quae debet esse su­ perior voluntati hominis, superior cuicumque bono alias consequendo, superior cuicumque dolori eventualiter susti­ nendo, superior difficultati cuiuscumque conatus pro officii 142 CAPUT V. custodia requisiti. Plane autem repugnat ut in homine ipso in se considerato, sit necessitas homine maior Repugnat ut creatura quaelibet sit indefinita et insuperabilis ratio re­ gulae semper observandae et nunquam praetereundae. Re­ pugnat ut sit norma suprema et finis ultimus, sicut deberet esse ad imponendam talem ac tantam necessitatem. Sic igitur, a primo ad ultimum, notio moralitatis est notio essentialiter fundata super notionem Dei finis ultimi, cui creatura rationalis se tota est subiecta, et a quo impo­ sitam habet legem, praeceptivam quidem eorum quae ad fi­ nem ducunt, et pro tanto rectitudinem ordinis servant ; prohibitivam vero eorum quae a fine abducunt, et pro tanto ordinem perturbant. Quisquis proinde solvit notionem mo­ ralitatis a notione Dei, quisquis moralitati aliam praestituit basim, aliud fundamentum, aliud principium, iste destruit quantum in se est moralitatem, eamque reducit ad meram quamdam inclinationem humanam, in eadem linea eodemque gradu inventam ac inclinationes caeteras, quae procul du­ bio subsunt libero arbitrio, nedum ei legem recte agendi dictent, et irremovibilem normam ordinatae operationis prae­ stituant. Nunc autem dogmatismus moralis non fundat notionem moralitatis super notionem Dei, creatoris, domini, legislato­ ris, et ultimi finis nostri ; sed magis e converso, vult notionem Dei esse foetum et procreationem moralitatis. Prior est vo­ luntas moralitate instructa ; posterior est notitia Dei, ad quam mens flectitur sub pressione cordis. Relinquitur ergo moralitas quoad nos a Deo independens, moralitas emergens e solis immanentibus animae viribus vel aspirationibus, mo­ ralitas denique interclusa et undequaque circumscripta Kantiano illo imperativo categorico, quod ad trutinam rationis revocatum, invenitur inane, insubsistens in se, contradicto­ riis constans notis, et pro tanto contemnendum. Sentis equidem in temetipso inclinationes ad servandam iustitiam, temperantiam, castitatem, sed sentis etiam alias, et ex toto oppositas. Sentis inclinationes ad benefacien- DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORAIBM t <3 dum aliis, ad diligendum parentes filios, fratres, proximos; sed in animalibus quoque similes observare est propensiones, et quandoque quidem valde teneri ac delicati affectus, >>· nt narrat Basilius 1 8 Hexaem., de ciconiis quae parentes suos aetate confectos fovent plumis, alimentis recreant, et in volatu supportant. Hucusque ergo nihil plus quam instinctus quidam, inter tot alios quibus complexa nostra natura abun­ dat. Sed cum tibi videris audire vocem conscientiae quae categorice imperat, ut has prae aliis inclinationes tanquam obligatorias regulas sequaris, ludibrium es vanae sentimentalitati Dico autem vanae sentimentalitati, quamdiu tuum hominem immanentistam pro virili sustines ; quamdiu homi­ nem illum realem quem expulisti lurca, quique confuse saltem sese conscit sub lege Dei constitutum, eadem semper furca longius semper pellis, et redire non sinis. Imperat conscien­ tia ? Sed nullus comparet, in cuius nomine imperet vel im­ perare possit. Categorice imperat ? Sed nulla est assignabilis necessitas cui categorica illa iniunctio proportionetur. Nam si honorem et dignitatem propriae personae in medium adducas, quaero de qua personae dignitate, de quo honore loquaris. An de honore quo gaudeas apud alios ? Sed in hoc potest esse ratio cohibens manum, aut verius, action· m quae in caeterorum hominum notitiam veniat ; quoad forum vero et praescriptum conscientiae, nihil praeteraeque nihil. An de honore quo gaudeas apud temetipsum ? Sed contra primo, quia eiusmodi honor proprio uniuscuiusque benepla­ cito subiacet. Quomodo ergo non iustos limites excedens, iniunctio illa, etiam adversus ea quae ardentius concupiscis, tam insolenter insurgens ? Sed contra secundo, quia adeo larga et varia esse solet apud homines aestimatio honoris et dignitatis, ut de eo quod tuus requirit honor, praesertim in solis oculis tuae conscientiae individualis. iure meritoque independentem iudicem et arbitrum te constituas. Sed contra tertio, quia praescindendo semper a fine superiore et ordine quo ad illum religaris, honorem et dignitatem in nullo alio melius et rectius collocabis, quam in non abdicando liberta- '44 CAPUT t.item qua te natura donavit, teque tuarum determinationum dominum fecit. Si quid autem in contrarium occurrerit, terri­ culamentum erit, praeiudicium erit, subiectiva impressio erit, quam frigida ratio ad criticum examen revocans, vanam atque inanem pronuntiabit. Sic igitur, moralitas ad quam recurrit dogmatismus moralis, moralitas revera non est, sed radical is negatio omnis moralitatis. Nec obstat quod intendant forte moralitatem qualem vulgo, plus minusve confuse, omnes eam concipiunt. Haec enim est perpetua contradictio in quam infallibiliter incidunt quicumque pervertunt primas illas notiones, quae in ratione nostra tanquam incorruptibilis fundus reponuntur. Semper consociant notionem veram cum notione sophisticata, et sophisticatam vestiunt attributis ac proprietatibus quas inveniunt in vera. Sed de moralitate nunc loquimur, qualem illam systema adstruit. Systema scilicet, in quo homo debet omnia haurire ex intimo suo fundo vitalique potentialitate, ne indebitus limes apponatur legitimae eius autonomiae, proprioque autochtonae expansionis modo Systema prae­ stituens voluntatem bonam, cui caecus instinctus pro criterio boni est, et imaginaria lex pro regula dirigente. Sy­ stema demum non modo dissolvens vinculum dependentiae moralitatis a Deo, sed imo ipsam Dei notitiam et omne aliud dogma religiosum pullulare faciens sub incubatione cordis, cuius suggestioni obedit intellectus, ut in ultima analysi sit pure ac simpliciter, pro ratione voluntas. Et non vides ibi accumulatam ruinam ordinis moralis super ruinam co­ gnitionis intellectualis, ut sit plena destructio ? Est tamen et aliud quo adhuc evidentius destructionis consummatio ostenditur, de quo, ultimo loco, nonnihil iam dicendum est. § 3· Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis, id est, asserendo, nullum DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISM L'M MORALEM in eis esse posse valorem obiectivum, utpote nobis peni­ tus incognoscibilem, sed esse tantummodo normas vel excitamenta actionis, quatenus sic nos in agendo habere debeamus, ac si vera ea essent quae per fidem nostro praesentantur intellectui. Equidem nihil magis apertum obviumque est, quam va­ lor practieus dogmatum christianae religionis. Nihil usi­ tatius apud SS. Patres, quam ut dicant fidem rectam esse initium bonae vitae ; christianos ab infidelibus distingui de­ bere operibus et moribus, eodem modo quo ab eisdem distin­ guuntur fide: opera super fidem construi, sicut construitur fabrica supra fundamentum. Ait Augustinus, de fide et sym­ bolo, n. 25 : « Haec est fides quae paucis verbis tenenda «in symbolo novellis Christianis datur..., ut credendo subiu«gentur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mun« dent, corde mundato quod credunt intelligant ■>. Ait Leo Ma­ gnus, Serm. 37, n. 1 : « Memoria rerum ab humani generis Sal« vatore gestarum magnam nobis confert utilitatem, si quae « veneramur credita, suscipiamus imitanda. In dispensatio« nibus enim mysteriorum Christi, et virtutes sunt gratiae, « et incitamenta doctrinae, ut quem confitemur fidei spiritu, « operum quoque sequamur exemplo ». Ait Gregorius, hom. 26 in Evangelia, n. 9 : « Ille etenim vere credit, qui exercet « operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine « tenus retinent, Paulus dicit : Confitentur se nosse Deum, factis « autem negant ». Et ideo, de fidelibus qui male vivunt, idem Gregorius 1. 25 Moral, c. 10 ait: « Insequuntur moribus quod « credulitate venerantur. Quibus divino iudicio saepe contingit, « ut per hoc quod nequiter vivunt, et illud perdant quod sa­ lubriter credunt ». Et infra, 1. 28, c. 7 : «Sunt qui aeterna quae audiunt, veraciter credunt, et tamen eidem quam tenent fidei, male vivendo contradicunt ». Sed et si omnia eiusdem sensus, eiusdemque doctrinae testimonia oporteret singillatim referre, ne integra quidem arbitror sufficere posse volumina. De Scripturae autem sensu quis dubitare posset ? Billot - Dt immulabilitl· CAPUT V. 146 Docet Scriptura, fidem sine operibus mortuam esse in semetipsa ; apparuisse gratiam Dei Salvatoris nostri eru­ dientem nos, ut abnegantes impietatem et saecularia de­ sideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo ; eos qui christianam fidem profitentur, debere esse in vi profes­ sionis suae, pudicos, prudentes, sobrios, in omni conver­ satione sanctos, ut non blasphemetur verbum Dei ; et alia sexcenta huiusmodi. Et ne his generalioribus contenti esse videamur, ecce tibi quaedam magis determinata. Quid re­ lationis ex. gr., sit inter speciale dogma incarnationis et re­ gulam morum, Scriptura paucis comprehendit dicens : Hoc sentite in vobis, quod et in Christo lesu, qui cum in forma Dei esset..., semetipsum exinanivit formam servi accipiens... Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (x). Et de speciali dogmate resurrectionis Christi eadem Scriptura dicit: Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quo­ niam resurrectio mortuorum non est ? Si autem resurrectio mor­ tuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit.,., vana est fides vestra... Manducemus et bi­ bamus, cras enim moriemur. Nolite seduci : corrumpunt bonos mores colloquia mala (a). Et de speciali dogmate Eucharistiae dicit : Dominus lesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, etc... Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi man­ ducat et bibit non diiudicans corpus Domini (3). Et sic discur­ rendo per singula, a veritate dogmatis descenditur ad conclu­ siones quae spectant vitae puritatem, correctionem malae voluntatis, et omnis generis virtutum exercitium. Neque ab ea conditione oportebit eximere ea etiam dogmata quae (1) Philipp. II, 5-8. (2) I Cor. XV, 12-33. (3) Cor. XI, 23-29. DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MOR XI «Μ 147 pure speculativa esse viderentur, utputa altissimum illud mysterium Trinitatis, in quo utique incitamentum habemus ad subiiciendum nos Deo per plenissimum intellectus et vo­ luntatis obsequium, ad inchoandum vitam quae nos manet cum angelis in coelo, ad tendendum totis animae viribus in eam visionem in qua sola aenigma revelabitur, testante apostolo ubi ait : Videmus nunc per speculum et in aenigmat· , tunc autem facie ad faciem ; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (l). Itaque non est (i) « S’ il existe un autre monde invisible, où Dieu déploie d'an· « très merveilles, où il habite lui-même dans sa gloire, et se mon« tre sans voile à ses élus; si nous sommes faits pour ce monde « meilleur, pour y voir, y posséder Dieu, et jouir dans son sein des a délices éternelles: ne faut - il pas que nous soyons avertis de notre « sublime destinée, pour nous efforcer de l’accomplir ? ne faut - il pas « qu * il nous soit donné au moins quelques notions de cette patrie vers « laquelle nous devons tendre, de cet immortel bonheur que nous « devons mériter, de ce Dieu auquel nous devons être unis à jamais «par l’amour?... Longtemps avant l’âge de raison, l’enfant est « éclairé d’une faible lumière intellectuelle, qui en est comme 1’ au« rore; ses idées, d’abord confuses et enveloppées, s’ éclairassent peu «à peu; il bégaie longtemps un langage qu’il n’entend pas, avant « d’attacher un sens net et distinct aux mots qu’ il prononce, et ne « parvient qu’ à travers une longue étude d’éléments arides et presque n inintelligibles pour lui, à cette mesure de science dont Γ esprit humain « est capable ici-bas. Voilà ce qu’ une expérience journalière nous «découvre; étendons maintenant nos vues et élevons nos pensées. « L’ homme étant un être immortel, dont I’ existence, commencée « dans le temps, doit durer au delà des siècles, nous pouvons bien « dire que la vie présente n’ est tout entière que son enfance, et que « son âge mûr est 1’ éternité. Enfant donc en ce monde, il y est comme « 1’ ébauche de ce qu’ il sera un jour; il n’ a pas encore la pleine intel« ligence des choses de Dieu, mais il en a de premières vues incora« plètes, qui se développeront dans un autre état; il apprend à bé« gayer sur la terre la langue des bienheureux et des anges qu’ il doit « parler éternellement dans le ciel; il étudie les éléments encore ob« scurs d’une science divine, qu’ il ne possédera dans toute son é« tendue, que lorsqu’il aura atteint, selon l’expression de S. Paul, « la plénitude de 1 homme parfait en J. C. Toute cette doctrine est « de ce grand apôtre, entendez le-lui même: Tant que nous sommes en- U8 CAPUT V. ullatenus diffitendum quin dogmata nostra ad dirigendam rectam actionem plurimum valeant, et si nihil aliud sibi vel­ let novum illud systema quod pragmatism! nomine vocant, veritatem enuntiaret quae da ipsis primis d > trinae Christia­ nae elementis est. Sed istud quoque de primis elementis est. videlicet: eatenus dogmata illa aliquid valere in ordine ad regulam morum, quatenus absolute vera sunt, et ut talia a nobis cer­ tissime tenentur, indubitanterque creduntur. Prior esse de­ bet veritas quae ostendit id quod est : veritas de Deo prima ciusa et fine ultimo, de Deo legislatore, de Deo indice, de Deo remuneratore : veritas de Filio Dei propter nos homines et propter nostram salutem incarnato, passo, mortuo, et a mor­ tuis redivivo : veritas de Ecclesia ab unico illo humani generis Salvatore instituta, et habente in se media ad consecutionem beatitudinis quam sanguis I. C. nobis promeruit conducentia, « lants, dit-il, nous parlons en enfants, nous pensons, nous raisonnons en t enfants. Mais quand la maturité sera venue, tout ce qui tient de Γ en« fance disparaîtra. Ce que nous voyons maintenant comme en un miroir « et en énigme, nous le verrons alors face à face ; ce que nous ne connaisusons encore qu‘obscurément et en partie, nous le connaîtrons aussi « pleinement que nous serons nous-mêmes connus. A quoi servent donc «les mystères? Vous le voyez, ils forment un degré nécessaire, dans a ce grand et magnifique développement de Γ homme, croissant ici«bas pour l'éternité, et se préparant, parmi les ombres de la cité «terrestre, pour la lumière et la gloire de Γ immortelle patrie. A quoi a servent les mystères ? Ils sont le lien qui unit la terre au ciel, par une « admirable communauté de sentiments, de pensées et de langage. «Tout ce que les bienheureux voient, nous le croyons; tout ce qu' ils «possèdent, nous V espérons; ce qu' ils aiment et adorent, est aussi «1' objet de notre adoration et de notre amour ; nos cantiques répon« dent aux leurs; ils rendent grâces, dans des transports perpétuels • d'allégresse, pour les biens ineffables dont ils jouissent; nous « soupirons, dans 1’ ardeur de continuels désirs, vers ces mêmes biens « que les mystères nous montrent à travers des voiles, et qu’ ils nous « promettent comme la récompense assurée de notre foi ». (Maccarty, Sermon sur la divinité de la religion chrétienne prouvée par ses my­ stères, pour la fête de la très Sainte Trinité). DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM J49 veritas de sacramentis, veritas de remissione peccatorum, veritas de aeterna vita iis repromissa qui bona egerint, de ae­ terna damnatione iis praestituta, qui secus. Et hoc absolutae veritatis fundamento semel praesupposito. regulam actionis ex dogmatibus rationabiliter utique accipio. Hoc fundamento sublato, nonne stultitia est, nonne vesania ? « Ad sanctorum «martyrum corpora consistimus, aiebat Gregorius P). Numquid «isti carnem suam in mortem darent nisi eis certissime const ί­ α tisset, esse vitam pro qua mori debuissent ? ■ Et universa­ liter loquendo, quid, quaeso, stultius quam regulam action's sumere ex ignoto, ex nihilo, ex vacuis formulis de quibus re­ scitur, scirique non potest, quid eis in realitate respondeat imo vero, hoc unum scitur, quod realitati consonae non sunt? Atqui hoc facit dogmatismus moralis, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis. Ideo, hunc ipsum va­ lorem practicum destruit simul cum obiectivo, et ruina ab­ soluta, ruina totalis est. Putant se aliquid dicere cum aiunt, sensum nostrorum dogmatum esse- quod sic in agendo nos habere debemus ac si vera essent ea quae per fidem praesentantur nostro intel­ lectui : « Deus personalis est, vult dicere : Te habeas erga «Deum, sicut te habes erga personam humanam. Similiter: « lesus est resuscitat us. vult dicere : Sis erga lestim, sicut « fuisses erga eum antequam moreretur, sicut erga coaevum « te habes. Et similiter etiam, dogma praesentiae realis vult « dicere quod oportet te esse respectu hostiae consecratae. « in eadem habitudine in qua esses respectu lesu facti vi« sibilis » (2). Revera versamur in pleno sonnambulismo. Nam ut opinor pro omni eo qui parumper e somno evigilat, haec propositio. Deus est personalis, sibi vult quod Deus est pér­ ir) Greg. M. Homil. 32 in Εν. η. 6. (2) « Dieu est personnel veut dire: Comportez vous dans vos rela« tions avec Dieu comme dans vos relations avec une personne hu« maine. Pareillement, Jésus est ressuscité veut dire: Soyez par rapport « à lui comme vous auriez été avant sa mort, comme vous êtes vis- ■ 150 CAPUT V. sonalis, id est, subsistens in se. distinctus a mundo et omnibus rebus finitis quae esse participant. Haec propositio, lesus est resuscitabis, sibi vult quod lesus resurrexit, id est, e morte rediit ad vitam. Haec propositio, lesus est realiter praesens in sacramento, sibi vult quod est realiter praesens, id est, quod sub speciebus sacramenti, loco substantiae panis latet ipse Christus, vere et substantialiter. Alioquin, quae logomachia ! quae mendax verborum acceptio ! praesertim vero, dii immortales, quae absurda religio ! Panem video, panem mihi sensus renuntiant, nullum nisi de pane idoneum, imo possibile testimonium est, et tu me cogis ut circa id quod in mea notitia panis est, praetereaque nihil, in ea sim habi­ tudine cultus, adorationis, reverentiae, in qua esse deberem erga lesum factum visibilem ? lesus est aut fuit homo ; id mihi historia testatur. Caeterum, divinitas eius ne sensum quidem habet pro meo intellectu, et tu me cogis ut erga hunc hominem de quo, an supra hominem aliquid sit, non solum nihil scio, sed nec scire possum, me habeam ac si esset Deus ? lesus mortuus est ; de hoc rursus nulla possibilis dubitatio. Aliunde vero resurrectio mortuorum, ad intelligibilitatem quod spectat, aequivalet quadraturae circuli, et tu me cogis ut cum hoc mortuo, qui quoad me saltem remansit inter mor­ tuos, tanquam cum vivente converser ? Amara est vita prae­ sens, et multis plena doloribus ; habet tamen quasdam dul­ cedines a quibus prohibet austera quaedam, quam vulgo dicunt, legis praescriptio. Ex alia vero parte, vita futura, an sit, et qualis sit, in eadem semper agnosticismi sphaera invenitur. Quid igitur faciam miser, qui nollem abdicare praesentia ob vanam spem vel formidinem futurorum ? Sed ecce tibi solutionem providet philosophia actionis. Sic « à - vis d' un contemporain. De même encore, le dogme de la pré« sence réelle veut dire qu’ il faut avoir en face de 1’ hostie consacrée « une attitude identique à celle qu’ on aurait en face de Jésus devenu « visible ». Le Roy, Qu’ est-ce qu‘ un dogme. (Quinzaine, 16 Avril DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM Ι$Ι age, sic vive, ac si esset vita futura, in qua et bonis prae­ mia, et malis poenae sunt constitutae. Vides ergo nihilismum ad ultimum limitem in dogma­ tisme morali perductum. Re enim vera, regulam agendi tam rationabiliter acciperem ex aliqua fabula romanensi, quam ex evangelio. Nec iuvat si dicas quod etsi in dogmate prout in intellectu nostro, nulla sit ratio praxim legitimans. adhuc tamen esse poterit in realitate subiacente, nobis quidem ignota, sed cognita Deo revelanti. Nam, missis nunc aliis con­ siderationibus, de Deo, et praesertim de revelatione Dei dog­ matismus moralis nihil plus scit ac de caeteris. «Solet dici « quod Deus locutus est. Sed quid in casu significat vocabulum lae constituunt obiectum fidei, et in dies evolvuntur. Inde vero facta historica quae evolutioni idearum causam suppeditant I vel determinantem, vel certe occasionalem. § 2. Et incipiendo a Christo a quo religio nostra nomen habet et originem, oportet distinguere veluti Christos duos. Unum historicUBL qui solus est quoad nos in reali ordine factorum. Alterum non historicum, qui est Christus fidei. Christus idea, Christus spiritus, seu Christus mysticus. »54 CAPUT VI. Porro Christus historicus imprimis non est Christus a mortuis redivivus. Primo quia Christus resuscitatus iam non pertinebat ad ordinem praesentis vitae, qui est ordo sen­ sibilis experientiae. Secundo quia si consideretur testimonium novi testamenti independenter a fide apostolorum, non prae­ bet nisi limitatam probabilitatem, quae nemini non videbitur improportionata gravitati rei attestatae. Tertio quia necesse est ut omne naturale argumentum facti supernaturalis, in­ completum ac deficiens semper inveniatur. Rursus, a veritate historiae penitus excluditur Christus lohannicus. Nam quartum evangelium nullo modo haberi potest tanquam historicum testimonium de vita et doctrina Salva­ toris. Si lesus egit et locutus est ut apud synopticos, non po­ tuit agere et loqui ut apud loannem, et vice versa, si relatio loannis est historica, relatio synopticorum non est nisi relaitio artificialis defigurans Christum. Sed Christus Iohannicus est Christus fidei, spiritualis et mysticus, qui omnes transcen1 dit conditiones temporis et terrestris exsistentiae. Unde narra­ tiones apud loannem non sunt historiae, sed mystica evangelii contemplatio ; sermones vero sunt meditationes theolo­ gicae de mysterio salutis. Adhuc, ab eadem historiae veritate excluditur magna ex parte Christus synopticorum, quia synoptici, prae scopo quem habebant producendi fidem, de fidelitate historica non admo­ dum curabant, et narrando evangelium, evangelium inter­ pretabantur. Libri eorum sunt libri ad aedificationem scripti, et necessitatibus nascentium ecclesiarum passim adaptati. Quo fit ut critico onus incumbat selectionem facere in factis l evangelicis et praedicatione Salvatoris, inter id quod primitii vae memoriae est, et id quod pertinet ad solas appretiationes • fidei, posterioremve mentis Christianae evolutionem. Hinc historicam veritatem in Evangelic non habet : nec primo attestatio Christi de sua divinitate; nec secundo, af­ firmatio eius de sua missione ad redemptionem mundi per mortem crucis; nec tertio fundatio Ecclesiae, praesertim ut a synagoga distinctae ; nec quarto institutio ullius sacramenti. DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDET VIVENTIS »55 Non primo attestatio Christi de sua divinitate. Nam at­ testatio ista pertineret ad praedicationem lesu, et deberet ut talis ab historico agnosci, si quartum evangelium esset directa doctrinae lesu resonantia, aut si verba synopticorum. Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, forent aliquid aliud quam foetus posterioris traditionis. Sed quartum evangelium est liber theologiae mysticae in quo non auditur nisi vox conscientiae Christianae. Locus vero Matthaei (XI, 25-27), et Lucae (X. 21-22), quaedam est imitatio orationis lesu filii Sirach (Eccli. LI), et videtur esse opus cuiusdam prophetae Christiani. Cum enim vix credi possit quod Christus voluerit imitari Eccle­ siasticum, satis probabile est quod praecitata verba nunquam dicta sunt a Christo, sed fuerunt fructus evolutionis christologicae in primo Ecclesiae aevo. Neque secundo, attestatio Christi de sua missione ad redemptionem mundi per mortem crucis. Nam fides mortis expiatoriae non exstitit ab origine, seda Paulo fuit invecta. Et locus Marci (X, 45), ubi legitur quod Filius hominis venit ut daret animam suam redemptionem pro multis, confictus fuit sub influxu theologiae Paulinae, non secus ac narratio­ nes ultimae coenae. Neque tertio, fundatio Ecclesiae, praesertim ut a Sy­ nagoga distinctae. Nam institutio Ecclesiae non est factum quod possit historice demonstrari, et traditio apostolica rite intellecta supponit Ecclesiam super Iesum, potius quam a lesu fundatam ; aut certe, si a lesu, non a lesu praedicante evan­ gelium regni, sed a lesu resuscitato a mortuis, adeoque extra omnes historiae et demonstrationis conditiones iam posito. Proinde omnia de Ecclesiae institutione testimonia non sunt nisi testimonia fidei quae fidei praesentant Christum mysti­ cum, et voluntatem eius supra Ecclesiam. Neque quarto, institutio ullius sacramenti. Nam lesus, durante suo ministerio, nullam praescripsit formam ritualem cultus exterioris, characteristicam religionis; siquidem in evangelio ab eo praedicato christianismus nondum erat reli- Î56 CAPUT VI. gio distincta et per se existens, sed simplex quaedam reno­ vatio religiosa in sinu ludaismi. Itaque historica evangel i i veritas nihil aliud habet a primo ad ultimum, nisi quod Christus per orationem, confidentiam, et amorem, ad maximam unionem cum Deo, et consequenter, ad conscientiam vocationis messianicae sese paulatim ele­ vavit ; quod incepit praedicare regnum coelorum mox cum fine mundi venturum; quod sese in hoc regno asseruit vcarium Dei ac ministrum ; quod denique ad supremum even­ tum imminentis iam consummationis saeculi accommodavit praedicationem suam, quae tota fuit de contemptu mundi et abdicatione rerum temporalium. Talis est igitur Christus historiae, post quem incepit evolutio dogmatis christiani, et prae primis evolutio dogmatis christologici : de Christo mystico, de Christo spiritu, de Christo immortali, de Christo Deo, qui ad ordinem fac­ torum amplius non pertinet, sed in sola fide habet subsisten­ tiam, quia a sola fide habet et originem. § 3· I. — Porro dogma christologicum in conscientia Chri­ stiana paulatim crevit et adolevit, quasi quodam continuo conatu fidei versus suum transcendens obiectum, et nondum pervenit ad ultimum terminum, quamvis eamdem semper se­ quatur viam, in altiori semper loco proponens lesum, et de eius missione ideam exhibens semper magis comprehensivam, secundum quod illuminatae fidei largior in dies de mundo et humanitate conceptio aperitur. Et primus evolutionis gradus fuit post mortem ignomi­ niosam lesu, cum incepit fides in lesum viventem; assidentemque dexterae Dei usque ad tempus parousiae, seu ultimi ad­ ventus regni coelorum. Secundus gradus fuit in accessu gentilium ad christianismum, qui dedit occasionem theoriae Pau’inae de lesu omnium hominum salvatore) et novo Adam DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE JI DEI VIVENTIS 157 qui sanguin·· suo universum genus humanum expiavit . duosque populos de circumcisione et praeputio reconciliavit De«> in uno corpore per crucem. Tertius gradus fuit post contactum fidei christiauae cum philosophia hellenica, quando in eo loco, inter Deum et mundum intermedio quem Philo assignave­ rat Λογω, repositus est a Paulo Christus immortalis et my­ sticus, ut e->" t tam imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, per quem omnia in mundo physico creata sunt, omnia in mundo morali pacificata, tam quae in coelis quam quae in terris sunt. Quartus gradus fuit in apparitione quarti evangelii, quando lesus filius Dei et hominis, praedestinatus salvator, transformatus est in Verbum carnem factum, quod sese hominibus manifestavit tanquam aeterni luminis aeternaeque vitae fontem. Quintus postmodum gradus fuit, quando fides debuit invenire medium conciliandi inter se realitatem historiae evangelicae, theoriam Pauli, et theoriam loannis, ut exinde prodiret systema coordinatum. In hoc autem systemate construendo, sensus Christianus post multas haesitationes affirmavit primo, Verbum et Spi­ ritum esse personalitates a Patre creatore distinctas. Athana­ sius deinde cum concilio Nicaeno adseruit Verbum Dei, etsi personaliter a Patre distinctum, esse nihilominus Deum eidem Patri consubstantialem. Exhinc damnata est opinio Apollinaris dicentis Verbum fuisse in humanitate lesu loco animae intellectivae. Tum opinio Nestorii qui ponebat per­ sonam lesu distinctam a persona Verbi. Tum opinio Eutychetis qui naturam humanam naturae divinae volebat in­ corporatam. Ultimo additum est in Concilio quinto quod humanitas lesu unita est Verbo substantialiter, et in Concilio sexto, quod unitas personae non trahit secum unitatem vo­ luntatis. Et sic absolutum fuit dogma christologicum pro quando id possibile erat secundum notiones traditionales et principia antiquae philosophiae. At nunc problema de integro resurgit, et mysterium unionis hypostatica? indiget nova determinatione, quia formula traditionalis non amplius respondet statui scientiae modernae. »58 CAPUT VI. Nam iuxta theologiam notio personae est notio metaphysica sed in moderna philosophia facta est notio psychologica ad conscientiae ordinem pertinens. Nisi ergo velimus dicere Ec­ clesiam amisisse dona fidei et intellectus quibus construxit fidem temporis anteacti, credere licet quod iisdem mediis fidem futuri temporis poterit aedificare, explicando suum fundamentale principium de duplici revelatione Dei in mundo, seu notionem religiosam de Deo vivente et Christo Deo. II. — Eodem modo quo dogma christologicum, evo­ lutum quoque est dogma theologicum, usquedum desineret in fidem Dei triplicis sine Dei multiplicatione. Et licet hoc dogma contradictoriis notionibus constare videatur, non ideo existimandum est fuisse minus accommodatum sensui reli­ gioso a quo habuit originem. Defectus enim logicae et ratio­ nalis consistentiae qui est principium ruinae in systemati­ bus philosophicis, est in theologia principium potius solidi­ tatis et durationis, eo quod orthodoxia, quando non perci­ pit amplius connexionem et concordantiam assertionum suarum proclamat mysterium. Et sic de facto accidit quoad incarnationem, cum definita fuit dualitas naturarum in uni­ tate suppositi ; sic etiam quoad trinitatem, cum definitive praevaluit consubstantialitas trium personarum. III. — Idem evolutionis modus cernitur in dogmate gratiae et in dogmate Ecclesiae. Sed haec duo dogmata progerminaverunt in Occidente conformiter ad proprium inge­ nium Latinorum ; dum e contra, dogma theologicum ter­ ram culturae mollem ac facilem habuerat in Oriente, ubi mens graeca ad speculationes methaphysicas magis pro­ pendebat. In altero autem horum dogmatum specialiter observabis quod determinationes principii auctoritatis in Ecclesia, non nituntur interpretationi litterali et logicae textuum, (Matth. XVI-18, XVIII-18, Ioan. XXI-15, etc.), quia non super textus sed super fidem viventem fundata est Ecclesia, et per hanc fidem, non per textus subsistit, nisi in quantum textibus fides utitur, eos interpretando, et in eis considerando exprès- DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATB FIDEI VIVENTIS 159 sam voluntatem Christi sui, qui non est Christus historicus, sed Christus idea, sive Christus mysticus. Certum enim est quod lesus, cui persuasum erat imminere iam consummationem saeculi, nihil prorsus cogitaverat de ecclesiastico gubernio super terram instituendo. Sed post eum, pro nata exigentia supremae illius legis quae est socialis conservatio, sensim sine sensu introducta fuit organizatio hierarchica sub primatu Romani episcopi, et accommodata sunt ad conditiones mundi perdurantis, ea quae a lesu dicta non fuerant nisi pro mundo mox desituro. Proinde praesens regimen Ecclesiae Romanae, regimini militari simillimum, sub influxu contingentium duntaxat circumstantiarum suam accepit determinationem. Et cum aliunde gravissimis incommodis facilem ansam praebeat, (cuiusmodi sunt oppressio individuorum, et obstructio impe­ diens motum scientificum, omnesque generatim formas li­ beri examinis), iure meritoque quaeri potest utrum eadem Ecclesia, quae usque ad extremos limites principium aucto­ ritatis exaggeravit, non in ea necessitate mox ponenda sit, attenuandi formas quasi despoticas sui gubernii ; idque instar humanorum guberniorum quae eas in dies coguntur abolere. Imo coniectura est, eaque valde optabilis, quod in futura democratia quae iam praeparatur, episcopi non ita magni erunt apud homines, sed nihil interim amittendo de iunbus sui ministerii (quae tunc tandem reassument primitivam et es­ sentialem officiorum rationem), habebunt modum agendi cum fidelibus magis conformem fundamentali aequalitati et per­ sonali dignitati omnium Christianorum. IV. — Systema quoque sacramentale, totum quantum est, generalem evolutionis conditionem servat, et luculenter ostendit perseverantem christianismi conatum ad hoc ut suo spiritu pervaderet ac veluti imbueret totam hominis vitam, a nativitate usque ad mortem. Et Ecclesia quidem primitiva nondum habebat nisi sacramenta duo, baptismum scilicet et eucharistiam, quae quo sensu dici possint a Christo instituta, necesse est considerare. CAPUT VI. Certe institutio baptismi referenda est ad Christum fidei, non historiae. Nam de baptismo quaedam habentur in quarto evangelio, velut est illud loan III-5 : Nisi quis renatus fuerit etc., cum iis locis ubi legitur quod lesus baptizabat, Ioan IlI-22, IV-i. Sed saepe iam dictum est quod in quarto evan­ gelio non auditur nisi vox conscientiae et fidei christianae. De aliis vero quae habentur apud Synopticos, velut est illud Matth. XXVIII-19 : Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, observandum quod feruntur dicta a Christo resuscitato, qui extra omnem ordinem concretae realitatis quoad nos est. Insuper, tam categorica ac distincta trium per­ sonarum enumeratio, quae vix esset possibilis in quarto evan­ gelio, non potest inveniri in primo, nisi ut glossa inserta sub influxu usus christiani. Unde historicus iure meritoque asserit quod primum sacramentorum Christianorum natum est cum Christiana communitate per imitationem consuetudinum iudaicarum. Item, quod ipsa communitas est, quae determi­ navit conditiones in quibus debet baptismus administrari, communitas etiam quae baptismum fecit necessarium, eique annexuit omnes obligationes professionis christianae. Adhuc tamen e conspectu fidei baptismus dici potest a Christo insti­ tutus, quia quod ordinavit communitas id volitum est a Spi­ ritu qui gubernat communitatem, et per consequens a Christo immortali qui dat Spiritum. Idem a fortiori applicatur confirmationi, quae in chri­ stianismo primitivo nondum formaliter distinguebatur a baptismo. Quanquam liberum sit theologiae admittere di­ stinctionem virtualem quae in actum reducta est secundum indigentiam communitatis, auctoritate Ecclesiae in qua vivit Christus. De alio vero sacramento quod habebat Ecclesia primitiva id est de eucharistia, sentiendum est sicut de baptismo. Et­ enim in Paulina narratione ultimae coenae (I. Cor. XI), quae omnium est completissima, difficile est distinguere id quod forte est ex primitiva traditione, ab eo quod pertinet ad commentarium theologico-moralem apostoli. Nam Paulus I DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS l6f est theologus mortis redemptoriae, et manifestum est quod interpretatur secundum suam propriam theoriam de expia tione universali, coenam mortis commemorativam. Praete­ rea, videtur sat clarum quod verba illa : Hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur, a redactore secundi evangelii superaddita sunt simpliciori narrationi quae prius sic habebat : Et manducantibus illis, accepit lesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis : Arnen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vilis usque in diem illum, cum illud bibam no­ vum in regno Dei. Et haec narratio concordat cum narratione Lucae, absque additionibus quae ex prima ad Corinthios fuerunt postmodum importatae. In qua quidem breviori narratione insinuatur idea mortis proximae, sed non idea ex­ piationis, et nihil est quod innuat renovationem coenae extra convivium messianicum in adventu regni coelestis. Proinde origo eucharistiae praesentatur historico in iisdem conditionibus ac origo baptismi, salva tantum duplici dif­ ferentia. Prima est quod connectitur cum memoria circum­ stantiae determinatae ac praecisae ultimi convivii lesu cum discipulis suis. Altera est quod melius perspiciuntur adiuncta in quibus memoria coenae ultimae sese quodammodo incarnavit in coena communitatis apostolicae, hoc est eucharistiae sacramento. Caeterum hdes praesentiae realis evoluta est simul cum fide in Christum resuscitatum, in Christum immortalem, in Christum-Spiritum, et radicem suam magna ex parte habuit in visionibus illis in quibus apparebat lesus redivivus frangens et dans panem amicis suis. Nunc vero, verbum Christi iohannici de remissione pec catorum (Ioann. XX-23), non respicit directe sacramentum poenitentiae. Theoria quae ponit in tribus actibus poenitentis materiam, et in absolutione formam sacramenti, non habet originem apostolicam. Confessio peccatorum post ba ptismum commissorum non fuit formali ter a Christo prae Billot - Dt immutabilitate tradiiionii u 162 CAPUT VI. scripta. Prima aetas Christiana non agnovit ni sacramentum confessionem privatam soli sacerdoti factam. Absolutio ec­ clesiastica non fuit primitus habita ut sente ii.i judiciaria. Re enim vera, ecclesia prioris aevi non b o iit ideam christiani peccatoris et reconciliati, sed paulatim tantum haec notio fuit introducta, simulque cum illa notio secundae post naufragium tabulae. Verumtamen, etsi textus < v angelici de potestate clavium principaliter baptismum respiciunt, adhuc supponunt in Ecclesia conscientiam potestatis illimitatae ad remittendum, quae cum processu temporis originem dedit duplicationi baptismi in poenitentiae sacramento. Et haec origo legitima est e conspectu fidei, quia quemdam praesen­ tat aspectum Christi qui vivit, et Spiritus qui agit in Eccle­ sia ab initio. Quare in hoc sensu historicus admittere potest, nihil esse in praesenti disciplina poenitentiae quod sit pere­ grinum ab institutione Christi. Item, cum lesus videatur praescripsisse, aut certe per­ misisse ut infirmis fierent unctiones olei coniunctae cum qui­ busdam precibus pro eorum sublevatione vel sanatione, iste usus post lesum perseverans, tandem desiit in extremae un­ ctionis sacramentum. Nec dissimilis origo sacramenti Ordinis, quia secundum quod coena paulatim assumebat characterem actus liturgici, illi qui ei praesidere solebant, characterem acquisiverunt sa­ cerdotum. Praeterea, seniores (unde nomen presbyteri'), qui in coetibus christianis fungebantur munere invigilandi (unde nomen episcopi), ab apostolis instituti sunt ut satisfieret ne­ cessitati organizationis in christianis communitatibus, mi­ nime vero ad perpetuitatem missionis et potestatis apostolicae. Eorum ministerium coexsistebat ministerio apostolatus, et loco eius fuit postea, prout necessitas ferebat, de facto su­ brogatum. Distinctio autem inter episcopum et presbyterum advenit tardius. Et haec omnia sunt opus Spiritus in EccleI sia; institutio vero Christi, pro eo qui credit in Christum. A primo igitur ad ultimum, nihil evidentius est quam quod generalis idea institutionis sacramentalis, prout in de- DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS l6j cretis Tridentinis enuntiatur, non est historica repraesentatio eius quod fecit lesus et sensit ecclesia apostolica, sed mera interpretatio facti traditionalis quae pro sola fide auctori­ tatem habet et valorem. Hinc etiam constat quod epocha in qua Ecclesia deter­ minavit septenarium numerum sacramentorum, (saeculo cir­ citer XII), uit tantum particularis quaedam phasis evolu­ tionis sacramentariae et quod evolutio ista minime pervenit ad suum ultimum terminum, quia finem accipere non poterit nisi cum Ecclesia ipsa. Porro, symbola sacramentalia eatenus in posterum ha­ beri poterunt ut non indigna maiestate Dei, quatenus bene intelligetur, non interponi illa inter Deum et hominem ut sanctificationis instrumenta, sed solum ut revocantia in mentem hominis praesentiam perpetuo beneficam Creatoris sui. § 4· I. — Concludes ergo quod fides non habet in terris man­ sionem permanentem, quanquam semper indigeat transitoriis tabernaculis. Concludes praesertim quod frustra conarentur retinere eam in formis iam antiquatis, quae alii mentalitati accommodatae, nihil plus nunc esse possunt quam veneranda monumenta temporis acti. Nunc enim novus status culturae spiritus humani undique appellat evolutionem novam. In qua quidem evolutione nova. Ecclesia nihil aliud agendum habebit quam quod egit ab initio. Nam semper sese mira flexibilitate adaptavit progressui, abiiciendo veterem sensum dogmatum, et substituendo no­ vum qui novis temporibus congruebat. Nec valet si dicas quod Ecclesia catholica videtur non agnoscere exsistentiam huius suae mutationis in saeculis prae­ teritis, imo vero sub anathemate in Concilio Vaticano con­ demnavit opiniones quae adstruunt eam. Hoc enim ideo est. I6< CAPUT VI. quia nondum pervenit ad conscientiam su.i< evolutionis, et nondum habet theoriam fixam circa philosophiam suae pro­ priae historiae. Quapropter nihil aliud sequitur nisi quod unum adhuc restat in Ecclesia evolvendum, et hoc c t ipsa idea seu notio evolutionis. II. — Concludes praeterea, quod res omnino disparatae sunt, fides et historia. Nam historia est de factis, fides vero nonnisi de ideis quae occasione factorum evolvuntur, et motu continuo progrediuntur versus summum idcale. Dispa­ ratae quoque partes theologiae, et partes criticae. Ad theo­ logum enim pertinet definire formam veritatis Christianae quae nunc est ; ad criticum vero, investigare formam aliam quae in origine erat. Nam sine paradoxo dici potest quod ne unum quidem Scripturae capitulum est, ab initio Geneseos usque ad finem Apocalypsis, in quo doctrina contineatur omnino identica praesenti doctrinae Ecclesiae circa idem obiectum. Et ideo etiam, ne unum quidem capitulum est quod eumdem sensum habeat pro critico et pro theologo. Unde sequitur, impossibile esse ut criticus unquam con­ tradicat theologo, et vice versa, modo uterque intra propriam sphaeram sese contineat ; impossibile quoque, et eadem de causa, ut critica sit aliquando in oppositione cum fide. Et ratio est, quia nulla est possibilis oppositio, ubi nullum est possibile punctum iunctionis, prout revera contingit in prae­ senti, suppositis supponendis. Si enim fides non est de factis, sed solum de conceptionibus, et quidem secundum coaevam evolutionis formam, quae penitus diversa est a forma quam habebant conceptiones temporum praecedentium; si insu­ per critica non iudicat nisi de factis vel de formis quas ha­ bebat fides in saeculis anteactis: clarum est quod fidelis nun­ quam in eodem campo concurrit cum critico. Criticus poterit in eodem homine coexistere simul cum fideli, et quidquid opinetur ille, semper remanebit iste in pacifica possessione fidei suae. Et tanto quidem facilius id accidet, quod fidelis pro sua parte, nunquam adhaeret ex corde alicui formulae determi DR CUMULO KRRO ’UM IN 8ΥΗΓΒΜΑΤΒ FIDP.l VIVKNlls 165 natae, sed semper intentione sua adhaeret veritati absolutae et ignotae quam figurat formula imperfecta et relativa ab Ec­ clesia proposita, kdhaerere enim formulae ut tali, assensu fidei divinae, idem esset ac adhaerere inevitabilibus imper­ fectionibus eius ; idem ac proclamare formulam imperfectibilem et adaequatam, licet absolute vera nec sit nec esse possit. Catholicus ergo credere potest auctoritati Ecclesiae et iis quae Ecclesia docet, sed non ideo existimat quod formula­ rium ecclesiasticum significet suum obiectum cum tanta perfectione, ut nihil in eo sit unquam corrigendum per viam interpretationis. § 5· Hucusque igitur existimaveras, o bone, quod totum obiectum fidei nostrae aliquid est solide consistens in ordine realitatis obiectivae, notificatum nobis, sive attestatum a Deo revelante. Sed in hoc fallebaris, et tempus est ut scias, obiectum hoc non aliud esse quam certum complexum idearum quas humana mens procreavit, et usque nunc elaborat. Idea, Chri­ stus Deus. Idea, Christus a mortuis redivivus. Idea, myste­ rium Trinitatis. Idea, praesentia realis sub speciebus sacra­ menti. Idea, beatitudo aeterna cum omnibus promissionibus vitae futurae, ut non iam in firma terra viventium, sed in conceptionibus indefinitae evolutioni obnoxiis figenda sit anchora illa spei tuae, quam prius nimia simplicitate deceptus putabas incedere usque in interiora velaminis ubi praecursor pro nobis introivit lesus, id est realis et historicus Christus. Hucusque exixtimaveras quod in praedicto fidei nostrae obiecto multa continentur facta qua talia. Facta, inquam, simpliciter quidem historica secundum quod humano histo­ riae testimonio attestata, sed ad fidem divinam omnino per­ tinentia secundum quod simul investita altiori et firmiori testimonio Dei. Et rursus fallebaris, quia facta ut facta, de 166 CAPUT VI. fidei obiecto nec sunt, nec unquam < > ρω-sunt. Quod si passio, crucifixio, et mors lesu, ex. gr.. > , ( .iCtoros fidei articulos recensentur in symbolo, eatenus i.uituni fidei ordi­ nem ingrediuntur, quatenus sunt per mn religiosum affirmata, et in constructione idealis sy.sn (! ,(|ls introducta. Verumtamen horum factorum obiectiva m n na litas solius historicae cognitionis obiectum est ; sub sol in- historiae in­ dicio exclusive reponitur. Hucusque existimaveras, Evangelium esse librum abso­ lutae irierrantiae, ubi sincera est figura lesu Christi Domini nostri, cuius benignitas et humanitas omnibus apparuit eru­ diens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste t pie vivamus in hoc saeculo. Sed haec rursus veteris et antiquati styli sunt. loannes cum suis mysticis fi- ? ctionibus realem Christum penitus défigurât. Synoptici vero, tot supposititia habent admixta, ut difficillimum criticae sit, genuinas relationes a non genuinis distinguere. Quin imo, in ipsis indubiis et maxime authenticis verbis Salvatoris, non erit quod quaeras in posterum certam regulam veritatis et sanctitatis. Putabas forte bonam esse orationem quam Do­ minus lesus te in evangelio docuit. At nunc oportet ut scias quod Oratio dominica in quibusdam suis partibus non minus ansam criticae praebet quam oratio ad S. Antonium de Padua pro recuperando obiecto deperdito, et quod in rigore suae historicae ac primitivae significationis acccepta, subversive est oeconomiae socialis. Hucusque existimaveras quod religio nostra, quod Ec­ clesiae constitutio, quod sacrificium et sacramenta Christiana sunt de iure divino, id est de institutione Dei. Sed rursus nccesse est ut huic quoque piae credulitati renunties, aut certe mutes omnino notionem iuris divini quam tibi prius efformaveras. Re enim vera, omnia ista sunt a communitate in­ venta, a communitate volita, a communitate praescripta, a communitate imposita. Cum tamen nihil certe prohibeat quominus communitatem consideres, ut in qua agit et vivit spiritus Christi mystici, si in hoc sensu institutionem hu- DE CUMUIO ERRORUM IN SYSTEMATE PIDRÎ VIVENTIS 167 mana maiorem invenire lubet, liberum tibi sit et consolare te in verbis istis. Hucusque credideras sinceritati catholicorum. Putabas catholicum non aliud corde sentire quam quod ore profitetur, iuxta illud apostoli : Corde creditur ad iustitiam, ore autem con­ fessio fit ad ululem. Et errabas! Quia dum catholicam fidem sponte profiteris, dum illam veraciter tenere dicis, dum spondes, voves ac iuras eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum retinere et confiteri, in re ipsa non adhaeres formulae quam ore pronuntias. Nam audi iterum : « Fidelis intentione sua adhaeret veritati ple« nae et absolutae, quam figurat formula ecclesiastica. Ad­ haerere autem formulae ut tali, assensu fidei divinae, idem «esset ac adhaerere inevitabilibus imperfectionibus eius, «idem ac proclamare eam imperfectibilem et adaequatam, «licet inadaequata sit et imperfecta». Quid ergo? mendax es? periurus es ? hypocrita es ? Et quidem, quod ad praeteritum attinet, pro excusatione sine dubio habebis quod nondum perveneras ad conscientiam huius hypocrisis tuae. Sed de futuro sollicitum nunc te ostendis. Nihil est tamen quod timeas. Non enim frustra iam edocti fuimus, ubi de formis litterariis Scripturae Sacrae, quod in Oriente mendacium non est mendacium. Extende ergo paulisper doctrinam ab Oriente in Occidentem, saltem quoad specialem materiam fidei, et ab omni scrupulo securus eris. Hucusque habuisses pro piaculo, consentire doctrinis haereticorum, seu eorum qui in veteri stylo tales dicebantur Sed nunc vide quo absurdo praeiudicio tenebaris. Nonne eodem jure eodemque titulo quo formula Ecclesiae Romanae Catholi­ cae, formula quoque Lutherana, aut Sociniana, aut Ariana, aut Mahumetana, figurare poterit absolutam illam et ignotam veritatem cui soli per intentionem semper adhaeres? Ergo parvi admodum refert, cui confessioni nomen dederis. Catho­ licus es ? Protestans fias, si lubet. Quin imo nihil obstabit quominus catholicus sis simul et protestans, quia professioni catholicae in nullo praeiudicabit simultanea professio Lutin- i6S CAPUT VI. ranismi, Anglicanismi, Calvinismi, atque ita porro. Et quis demum esse potest, qui intentione sua υ n adhaerebit soli ignotae veritati quae in futuro est forte revelanda? Ergo communione fidei iam consociamur cum omnibus quae in mundo sunt confessionibus, iamque illuccs< it aurora illius aevi in quo una erit religio totius humanitatis, abolitis in ----- ------------ in perpetuum omnibus divisionibus Quas invexerat antiqua superstitio. INDEX PAG. Prooemium Caput Primum. - De catholico conceptu sacrae traditionis . it 1. Quod traditionis organum authenticum fuit a ï. C. in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum. Et quod traditio ipsa est praedicatio ab aevo in aevum conti­ nuata per apostolorum successores sub charismate assistentiae Spiritus Sancti, revelationis ab eodem I. C. eiusque apostolis oretenus primitus acceptae......................................... 13 2. Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, re­ gula fidei est. Et quod conceptus traditionis sub ratione nudi facti humani, seu praedicationis a Christo et aposto­ lis cum sola auctoritate historica decurrentis, conceptus est falsus, protestanticus, haereticalem notam prae se ferens 3. Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis tum cognitionis, tum comprehensionis. Scriptura prior, et ab ea in hoc vel maxime differens, quod non remota tan­ tum regula exsistat, sed proxima etiam atque immediata pro duplici sub qua accipi potest consideratione ... 22 28 4. Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consen­ sione in eodem semper dogmate, eademque sententia ita scilicet, ut ad traditionalis sensus inquisitionem quod spe­ ctat, speciales regulae, eaequc longe diversae ab iis quae scientiam historicam regunt, iure meritoque fuerint a Pa­ tribus praestitutae..........................................................................34 IJO INDEX ncuHDDM. - De oauea apparentium oppositionum in testimoniis traditionis. Quod doctrina traditionis, etsi sit semper eadem, non ideo est semper eodem modo enucleata, lim.ita, et expolita, sed accipit processu temporis, occasione praesertim insur­ gentium haeresum, plus evidentiae, plus lummis, plus prae­ cisionis. Et quod generatim loquendo, tres sunt quoad sin­ gula dogmata status distinguendi: status simplicis fidei, status explicationis perfectae, et status intermedius, «piando incipiebat transitus a simplici fide ad speculationem theologi­ cam, et pro multiplici initiorum difficultate, adhuc erant expositiones minus exactae, et modi loquendi quandoque ambigui. Qui tamen reductionem ad sensum orthodoxum non compatiuntur modo, verum etiam requirunt, si ratio habeatur propriorum principiorum quibus regi debet exegesis patristica............................................................................................ Ί6 Caput tertium; — De vitio methodi historicae in crisi mo­ numentorum traditionis................................................... W i. Quod methodus historica, per oppositionem ad me­ thodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum, videlicet: an sit Christiana praedicatio a Deo revelante, atque ut talis credibilis et credenda.................................. 2. Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis ge­ neris errores inductiva, quando post fidei praeainbula de revelatione Christiana, iam non quaeritur an sit, sed quae­ ritur quis sensus sit, quaeve interpretatio eorum quae in eius fontibus continentur. Et quod eadem methodus, si eousque perducatur ut sub dolosa specie abstraction is a superioribus regulis, eadem utatur independentia in soli­ tis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, habet in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo magis artificiose dis­ simulatam, eoque graviorem, quo ad omnem negationem revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam . < INDEX Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogma­ tibus traditionis...................... . . 98 1. Quod conceptus veritatis relativae est in se absur­ dus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam (adaequatio intellectus et rei), nulla alia admissibilis est notio veritatis....................................................... 101 2. Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis re­ lativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradi­ ctoriis et pugnantibus inter se notis non constaret. Et quod idem absurdum commentum, dum evolutioni sacrae tra­ ditionis applicatur, destruit formale fidei motivum destruit, obiectum eius materiale, destruit modum summae certitudi­ nis quem fides habere debet in credente . .109 3. Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctri­ nam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fin­ gunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.................................................................................... ir6 Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem.................................................. i-’8 1. Quod frustra dogmatismus moralis medium restau­ rationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae. Et quod immerito prorsus appellat ad catholi­ cam de fidei assensu doctrinam, ut quamdam sibi con­ ciliet speciem et apparentiam orthodoxiae .... 130 2. Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, eiigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat, videlicet ruinam ordinis moralis super ruinam cognitionis intellectualis, faciendo notionem mo­ ralitatis independentem a notione Dei et legis eius, et con­ struendo regulam honesti super solas immanentes animae vires sive aspirationes................................................................. 13O 3. Quod dogmatismus moralis consummat irrepara­ bilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis, id est. asserendo nul­ lum in eis esse posse valorem obiectivum, utpote nobis pe- INDEX nitus incognoscibilem, sed esse tantummodo normas vel incitamenta actionis, quatenus sic nos in agendo habere de­ beamus. ac si vera ea essent, quae per fidem nostro prae­ sentantur intellectui............................................................................ 144 sextum. — De cumulo omnium errorum in systemate fidei viventis. Caput Quod systema fidei viventis colligit in se omnes ra­ tionalism! errores hactenus exortos, et continet radicalem negationem omnium dogmatum fidei Christianae, ne uno quidem excepto.............................................................................. Index 169 IMPRIMI POTEST Romae, die 20 Martii 1929 P. Petrus Roetto Praepositus Provinciae Romanae Nihil obstat quominus imprimatur. Patavii - die 21 Martii 1929 Can.eus Doct. Caietanus Roncato Cens. Eccl. IMPRIMATUR Patavii - die 24 Martii 1929 Can.eus Doct. Primus Carmignoto